Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

19. Januar


XIX. IANVARII.

SANCTI QVI XIV. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Germanicus, Martyr Smyrnæ in Asia.
S. Marivs, Martyr Romæ.
S. Martha, Martyr Romæ.
S. Avdifax, Martyr Romæ.
S. Abachvm, Martyr Romæ.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Quinctus, Martyr in Africa.
S. Gerontius, Martyr in Africa.
S. Ianuarius, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Successus, Martyr in Africa.
S. Germana, Martyr in Africa.
S. Tertulus, vel Zertulus, Martyr in Africa.
S. Tiberitanus, Martyr in Africa.
S. Maiolus, Martyr in Africa.
S. Victorianus, Martyr in Africa.
S. Honoratus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Iulius, Martyr in Africa.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Marcusus, siue Marcissus, Martyr in Africa.
S. Publius, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Caia, Martyr in Africa.
S. Vitalis, Martyr in Africa.
S. Cassianus, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Primus, Martyr in Africa.
S. Spanus, siue Hispanus, Martyr in Africa.
S. Cacinanus, vel Cæcimarus, Martyr in Africa.
S. Lucius alter, Martyr in Africa.
S. Saturnina, Martyr in Africa.
S. Florida, Martyr in Africa.
S. Callista, Martyr in Africa.
S. Melondion, vel Molendion, Martyr in Africa.
Alij fere DC, Martyres in Africa.
S. Pia, Martyr Carthagine in Africa.
S. Picaria, Martyr Carthagine in Africa.
Alij XXXVIII. Martyres Carthagine in Africa.
S. Lucianus, Martyr.
S. Paula, Martyr.
S. Claudius, puer, Martyr.
S. Hypatius, puer, Martyr.
S. Paulus, puer, Martyr.
S. Dionysius, puer, Martyr.
S. Euphrasia, Virgo Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Bassianus, Episcopus Laudensis in Italia.
S. Ammonius, Episcopus Dertonēsis in Italia.
S. Contextus, siue Contestius, Episcopus Baiocensis in Gallia.
S. Arsenius, Episcopus Corcyranus.
S. Catellus, Episcopus Stabiensis in Italia.
S. Launomarus, Presbyter, Abbas Curbionensis in Gallia.
S. Malardus, siue Malehardus, Episcopus Carnotensis in Gallia.
S. Remigius, Episcopus Rotomagensis in Gallia.
S. Blaithmacus Presbyter, Martyr, in Iona insula.
Alij monachi, Martyres, in Iona insula.
S. VVulstanus, Episcopus Wigormensis in Anglia.
S. Henricus, Episcopus Vpsalensis in Suecia, Martyr.

PRÆTERMISSI, VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Macarius Ægyptius, S. Macarius Alexandrinus, Abbates in Ægypto, celebrantur a Græcis hoc die, vt ex Menæis patet & Menologio, Maximoq; Cythereo. Prolixe actum de hoc II. Ianuarij.
���de illo XV. Ianuarij.
S. Rigoberti Archiepiscopi Remensis quædam hoc die facta translatio, vt dictum post eius vitam, cap. 5. de Translatione, num. 14. IV. Ianu.
S. Telesphorus Papa & Martyr, cultus aliquando hoc die fuit officio 3. Lectionum, vt patet ex Breuiario Cardinalis Quignonij, anno 1536. edito. De eo egimus V. Ianu.
S. Eduardus Confessor. MS. Florarium. Vitam dedimus V. Ianu.
S. Senator Episcopus Veronensis hoc die Veronæ colitur, vt testis est Ferrarius. Deceßit VII. Ianu.
S. Iulianus Martyr colitur ab Ecclesia Cathedrali Audomarensi hoc die officio duplici, cum commemoratione S. Basilistæ, deinde SS. Martij & sociorum, vt indicat Ordinarium Audomarense cusum anno 1610. Vitam dedimus IX. Ianu.
S. Paulus Thebæus, primus Eremita, colitur hoc die ab Ecclesia Tornacensi in Belgio officio duplici, cum commemoratione SS. Marij & sociorum: alibi XV. huius. Vitam dedimus X. Ianu.
S. Guilielmus Episcopus Bituricensis in veteri Audomarensi Breuiario celebratur hoc die officio 3. Lectionum. Vitam dedimus X. Ianu.
S. Arcadius Martyr, Hispali officij duplicis celebritatem obtinet. Acta dedimus XII. Ianu.
S. Victorianus Abbas in Hispania. Ferrar. Is est de quo supra XII. Ianu.
S. Hilarius Episcopus Pictauiensis colitur a quibusdam Ecclesiis, vt Nannetensi in Britannia Armorica, in hunc diem reiecta solennitate a XIII. Ianu.
S. Gumesindus, S. Seruus-Dei, Martyres Cordubæ. Ferrarius. De iis egimus XIII. Ianu.
S. Pontiani Martyris Spoletini Translatio hoc die facta, de qua diximus ad illius Acta XIV. Ianu.
S. Felix Nolanus. Martyrol. Prædicator. Nos XIV. Ianu.
S. Fulgentius Episcopus Astigitanus, ab Ecclesia Placentina in Hispania colitur officio duplici primæ claßis cum octaua hoc die, vt diximus XIV. Ianu.
S. Edaldus Episcopus Viennensis in Gallia. Ferrar. De eo egimus XIV. Ianu.
S. Fursæus Abbas colitur hoc die officio duplici ab Ecclesia Atrebatensi. Vitam eius dedimus XVI. Ianu.
Sancti Gemini, Elvvangæ. Ferrarius ex Canisio. Tergemini sunt, quorum corpora Elvvangam translata, ibiq; coluntur, non hoc die, sed XVII. Ianu.
S. Zosimus, S. Menilapus, S. Tubarianus, S. Fortunatus, Martyres, referuntur in MSS. Martyrologiis S. Hieronymi & Dungalensi. At forte iidem sunt, de quibus egimus XVIII. Ianu.
S. Leucium Martyrem Tuderti in Vmbria coli hoc die in ecclesia S. Mariæ quæ est Ordinis Prædicatorum, tradit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. ast in nouo catalogo eius non meminit. vti nec Ioannes Baptista Posseuinus in lib. de SS. Tudertinis.
S. Maria Virgo Alexandrina. Kalendar. Copticum. Nobis ignota.
Honorati Episcopi Bituricenses duo recensentur, amboq; Sancti appellantur a Ioanne Chenu; prior tantum a Cl. Roberto & Demochare: neuter colitur. MS. Florarium hoc die ita habet: Honorati Bituricensis Episcopi & Confessoris. Neutrum in suo Martyrologio memorat Saussaius.
Dagobertus I. Galliæ Rex, in multis MSS. Sanctus & Beatus appellatur: a Saussaio inter Pios numeratur. Eius certe animam in cælum deuehi vidit sanctus quidam Eremita. At non arbitramur vsquam coli. De S. Dagoberto Martyre agemus alibi.
Henricus Contractus, S. Bernardi in Claravalle discipulus, refertur hoc die in Kalendario Cisterciensi, & a Saussaio inter Pios, atque ab vtroque prophetiæ dono conspicuus fuisse prædicatur; a Chrysostomo Henriquez Beatus appellatur.
Beatrix fundatrix monasterij Spinosi-loci iuxta Montes in Hannonia, refertur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi cum titulo Beatæ. Verum licet religiosißime vixerit, non tamen colitur; imo quotannis adhuc pro ea agitur anniuersarium. melius a Saussaio Piis annumeratur.
Inuentio miraculosæ imaginis D. Virginis Mariæ a Caua, Lilybæi, ab Octauio Caietano nostro adnotatur hoc die in Idæa operis de SS. Siciliæ, ex monumentis Lilybetanis.
S. Iualianæ Virginis reliquiarum susceptio Duaci. Saussaius. Plures sunt huius nominis sanctæ Virgines: quæ hæc sit, nondum comperimus.
S. Valerius Episcopus & Martyr. MS. Florar. Cæsaraugustanus est, de quo XXVIII. Ianu.
S. Modestini Episcopi passio. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ, relatum a Michaele Monacho. Vitam S. Modestini dabimus XIV. Febr.
S. Thomæ Aquinatis recoli aliquam hoc die Translationem ab Ecclesia Neapolitana scribit Ferrarius: de qua dicemus ad eius vitam VII. Martij.
S. Apollonius, S. Leontius MS. Florarium. coluntur XIX. Martij.
S. Nicetius Episcopus Lugdunensis. VVandalbert. Galesin. Canisius, Saussaius, qui Ordinationem hic eius recoli scribit. natalis agitur II. April.
S. Hugo Archiepiscopus. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuardum. Rotomagensis est, cuius vitam & Translationem dabimus IX. April.
S. Theodotus Episcopus in Cypro. Menolg. Græcorum, & Martyrol. Gallobelgicum. at Romanum VI. Maij.
S. Gregorij Nazianzeni reliquiarum receptio, Constantinopoli in ecclesia Sanctorum Apostolorum. Menæa & Maximus Cytheræus. De ea agemus ad illius vitam IX. Maij.
SS. Antoninæ & sex aliarum Virginum & Martyrum, sodalium S. Vrsulæ, recolitur hoc die Translatio Coloniæ in ecclesia Parochiali S. Ioannis Baptistæ; quæ & Martyrologiis Coloniensi & Germanico aliisq; adscripta reperitur: at solennißime celebratur feria 2. Pentecostes, supplicatione publica, & proprio officio, cum commemoratione feriæ. Quare & nos de ea agemus XI. Maij.
atque in historia Vrsulana XXI. Octob.
S. Desiderij Episcopi Viennensis & Martyris corpus hoc die inuentum, sub annum 1314. vt tradit Claudius Robertus, & meminit Saussaius in Martyrologio. plenius de eo agemus XXIII. Maij.
S. Peregrini, S. Siluani, S. Felicis, S. Afræ, Martyrum, iuuenta hoc die corpora anno 1529. vt scribunt Galesinius & Ferrarius. De iis agemus ad S. Afræ natalem XXIV. Maij.
S. Blandina, S. Attalus, S. Maturus, S. Ponticus, Martyres in Gallia. Galesinius & Martyrologium Germanicum. at Romanum II. Iun.
S. Basilij Magni agi ab Ecclesia Eborensi natalis hoc die consueuit, vt ex Breuiario an. 1548. excuso patet. Græci miraculum hoc die recolunt apertarum Nicææ forium ecclesiæ, quam Catholicis restitui curauit. ita Menæa & Maximus Cytheræus. Nos de eo plenius XIV. Iun.
B. Michaëlina, siue Michelina, matrona Pisaurensis, refertur hoc die a Ferrario in generali Catalogo SS. iterumq; XIX. Iunij, quo obiit, festo sanctißimæ Trinitatis, non Pentecostes, vt vult VVadingus in Chronico Minorum ad an. 1356. nam festum Pentecostes in eum diem incidere non potest. Eius vita extare dicitur. De ea XIX. Iun.
S. Ervvaldus, monachus & Martyr, in Franconia. Ad vitam S. Killiani, cuius discipulus fuisse traditur, de eo angemus VIII. Iulij.
S. Maria, S. Martha, sorores Lazari, Hierosolymis. Martyrolog. S. Hieronymi, Raban. Notker. MSS. varia. De illa agemus XXII. Iulij.
���de hac XXIX. Iulij.
S. Goslini Abbatis reliquiarum susceptio, Duaci. Saussaius. Hauddum nobis hic notus; nisi B. Gosvvinus Aquicinctensis est, cuius vitam dabimus IX. Octob.
S. Ioannes Brangnalator Eremita in Anglia. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. & Canisius. an Bridlyngtonensis est? Huius vitam dabimus X. Octob.
S. Dionysius Papa hoc die colitur a Carmelitis. Natalis eius incidit in XXVI. Decemb.
S. Abundantia Virgo colitur hoc die Spoleti in Vmbria, vt testis est Ferrarius, celebritate ob festum S. Stephani huc reiecta; aitq; vitam extare, quam necdum vidimus. Agemus de ea cum pluribus Martyrologiis XXVI. Decemb.

DE S. GERMANICO MARTYRE, SMYRNÆ IN ASIA.

An. ch. CLXVIII.

[Commentarius]

Germanicus, Martyr Smyrnae in Asia (S.)

Ex variis.

[1] Inscriptum est Romanis fastis S. Germanici Martyris nomen XIV. Kal. Febr. cum hoc elogio: Smyrnæ natalis S. Germanici Martyris, qui cum primæuæ ætatis venustate floreret, [S. Germanici natalis,] sub M. Antonino & L. Aurelio, per gratiam virtutis Dei, metum corporeæ fragilitatis excludens, sponte præparatam sibi bestiam, damnatus a Iudice, prouocauit: cuius dentibus comminutus, vero pani Domino Iesu Christo, pro ipso moriens, meruit incorporari. Eadem prope de eo prædicant Vsuardus, Ado, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Beda vulgatus, hicq; iterum XXVI. Ianuarij de S. Polycarpo agens, Tunc etiam, inquit, Germanicus athleta Christi insignis, glorioso martyrij agone translatus est. Nam cum a Iudice damnatus fuisset ad bestias, vltro sibi præparatam bestiam prouocauit, despiciens temporalem mortem, & coronam vitæ æternæ veloci fine adipisci desiderans. Eadem fere ibidem Notkerus, a quo & hoc die memoratur, vti & veteri Romano Martyrologio ceterisq; editis ac MSS. At Galesinius & Canisius rursus XVIII. Februarij illius memoriam celebrant.

[2] [gesta a quibus scripta,] Præclarum eius certamen narratur in rebus gestis S. Polycarpi XXVI. Ianuarij, ab Eusebio lib. 4. cap. 14. Nicephoro lib. 3. cap. 34. Petro de Natalib. lib. 2. cap. 103. Petro Halloix nostro tom. 1. vitar. SS. scriptorum, vitæ S. Polycarpi cap. 12. Ioanne Basilio Sanctorio, & aliis. Eusebius ex epistola Smyrnensis Ecclesiæ ad Ecclesias Ponti, ita scribit:

[3] Priusquam Polycarpi martyrium describere aggrediantur, quæ ad reliquos spectant Martyres, exponunt, & quale animi robur ad perferendos cruciatus ostenderint, prosequuntur: obstupuisse nimirum qui circumsistebant, tantæ fortitudinis admiratione defixos, scribunt, cum eos intuerentur nunc quidem ita flagris ad intimas vsque venas & arterias dilaceratos, vt iam quæ in penitis recessibus corporis abdita sunt viscera & membra paterent oculis; nunc substrata iis marina buccina acutosque murices & verucula; denique omni eos tormentorum & suppliciorum genere excruciatos, postremo feris, vt ab iis dilaniarētur, obiectos. Maxime vero excelluisse aiunt generosissimum Germanicum, [fortitudo in tormentis,] qui diuina gratia insitam a natura imbecillitatem, qua mortem corporis reformidamus, erexit ac roborauit: cumque Proconsul ei persuadere vellet, ætatem illi proponens, vehementerque obtestans, vt cum iuuenis esset, & vegetus, sui misereretur, omnino hæc Martyr contempsit: atque alacriter belluam in se attraxit, tantum non vi adhibita irritans, vt celerius ab iniusta hac & impia via liberaretur.

[4] [mortis tempus.] Hæc Eusebius. Gesta hæc sunt, vt ex eiusdem Chronico dicemus XXVI. Ianuarij, anno septimo M. Aurelij & L. Veri, qui erat Christi 168. Mirum est Germanici non extare nomen in Græcorum fastis; qui alioquin S. Polycarpum venerantur XXIII. Februarij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARIO, MARTHA, AVDIFAX, ABACHVM.

Ann. ch. CCLXX.

[Praefatio]

Marius, Martyr Romae (S.)
Martha, Martyr Romae (S.)
Audifax, Martyr Romae (S.)
Abachum, Martyr Romae (S.)

Ex variis.

§. I. S. Marij & sociorum Acta, reliquiæ Romæ.

[1] Illustres athletas Marium, Martham, Audifax, Abachum, colit hoc die Ecclesia Romana; etsi multa Martyrologia sequenti die eos referant, [Sanctorum horum natalis,] qua martyrio coronatos constat. Sed horum celebritas, inquit Molanus, vno die præuenitur, quia dies passionis eorum, martyrio SS. Fabiani & Sebastiani solummodo deputatur. Et hac die quidem ista legimus in tabulis Romanis: Romæ via Cornelia sanctorum Martyrum Marij & Marthæ coniugum, & filiorum Audifacis & Abachum, nobilium Persarum: qui Romam temporibus Claudij Principis ad orationem venerant: e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, vngues ferreos, manuumque præcisionem, Martha in Nympha necata est; ceteri sunt decollati, & corpora eorum incensa. Eadem habet Molanus in Addit. ad Vsuardum, variaq; MSS. & excusa Martyrologia. eadem fere Beda, Bellinus, Maurolycus, & alij; fusius Galesinius. at breuißime antiqua quædam MSS. Martyrologia: Marij & Marthæ, & filiorum eorum Audifax, Abbacuc, nobilium de Persida. Denique eorum hoc die meminere VVandelbertus, MS. Florarium, & plerique recentiores. Postridie Martyrol. S. Hieronymi, vetus Romanum, Vsuardus, Ado, Rabanus, Notkerus, & MSS. plurima. S. Martha XI. Ianuarij a Siluano Razzi, & XVI. in MS. Rhinavv. collocatur.

[2] Marius mendose apud Maurolycum & in MSS. quibusdam Marcus; [nomina,] apud Notkerum Marinus scribitur. Maras, vel Maris, Perfice vocatum, censet Baronius ad annum Christi 270. num. 2. Martham vero, Marthas. Abachum promiscue Abacuc, Abbacuc, Abachuch, Notkero Ambacuc, Rabano & aliis Ambacum, Iacobo Canisio nostro Nabachum, in MS. Epternacensi Ambacu, Octauio Pancirolo Abacon, appellatur.

[3] Horum Acta compendio tradita a Surio XIV. Februarij in Actis S. Valentini, integra nobis repræsentarunt antiqua MSS. monasteriorum S. Maximini & Martini Treuiris, [Acta;] S. Mariæ de Ripatorio, S. Audomari, Claudij Puteani, & Boninus Mombritius. Baronio ad an. Christi 270. num. 8. minus legitima in pluribus visa sunt quæ prolixiora habentur typis excusa, horum Martyrum Acta: multa enim addita videntur ab aliquo qui ex prolixitate dignitatem historiæ, & non ex sincera veritate pensauit. At quæ hic damus, nos sane fide dignißima ducimus, nec quid in iis reprehensioni obnoxium perspexerit Baronius, scimus. Congruunt certe iis quæ Ioannes Basilius Sanctorius, aliiq; tradunt.

[4] Reliquiarum S. Marthæ meminit S. Gregorius lib. 3. Dial. cap. 30. Arianorum, inquit, ecclesia in regione Vrbis, [Reliquiæ S. Marthæ,] quæ Suburra dicitur, cum clausa vsque ante biennium remansisset; placuit vt in fide Catholica introductis illic B. Stephani & S. Marthæ Martyrum reliquiis dedicari debuisset: quod factum est. Deinde narrat quæ tum isthic prodigia euenere. Sed Ioannes Diaconus vitæ S. Gregorij lib. 2. cap. 31. & S. Zacharias Papa in Græca versione Dialogorum, SS. Sebastiani & Agathæ reliquias hic positas habent, vt 20. Ian. dicemus.

[5] Octauius Pancirolus libro qui inscribitur Thesauri absconditi almæ Vrbis, [& aliorū, translata,] regione 1. ecclesia 15. scribit horum omnium reliquias e prioris sepulturæ loco in Vrbem a Paschale I. Papa (qui ducentis post S. Gregorium, & quod excurrit, annis vixit) deportatas, partesq; variis impertitas Ecclesiis, nimirum S. Adriani, S. Ioannis Calybitæ, S. Praxedis. Et quidem in S. Adriani ecclesia, cum ea a Sixto V. tradita esset religiosis viris ordinis S. Mariæ de Mercede, volente Augustino Cusano eiusdem tituli Diacono Cardinale maius altare cum Confeßione innouare, horum aliorumq; Sanctorum reperta isthic sunt corpora.

[6] De eadem inuentione ista scribit Baronius to. 2. an. 270. num. 9. Corpora vero dictorum sanctorum Martyrum Marij & Marthæ Romam postea translata, in nobilissima Diaconia S. Hadriani, vna cum aliis præclaris sanctis Martyribus, condita sunt. Et hoc ipso anno, quo hæc nostra cudimus, inuenta vna cum S. Hadriano, Flauia Domitilla, Nereo & Achilleo, tribus pueris, Papia & Mauro Martyribus, [inuenta an. 1590, in S. Adriani Diaconia,] (quorum omnium plumbeæ & lapideæ tabulæ scriptæ indices erant) ab Illustrissimo ac Reuerendissimo D. Augustino Cusano, eius Ecclesiæ Diacono Cardinali, spectatæ pietatis ac honestissimæ vitæ viro, in Confessione egregie restituta, more maiorum sunt honorificentissime collocata: quæ frequenti populi Romani concursu visuntur, atque religiose coluntur.

[7] His autem admonemur, vt corrigamus, seu potius declaremus, quæ in nostris Notationibus ad Romanum Martyrologium in primis diximus, corpora sanctorum Martyrum Marij & Marthæ condita esse in insula Tiberina in ecclesia S. Ioannis Calybitæ, [aliquæ in S. Ioannis Calybitæ ecclesia:] prout præsefert inscriptio super Confessionem affixa, qua tum eorum, tum etiam filiorum ibi inesse corpora significatur. Equidem factum esse videtur, vt, quod dictorum Martyrum filiorum ibi sita sint corpora, parentum pariter inesse fuerit existimatum, cum tamen & horum etiam reliquiarum partem aliquam sitam ibi esse nemo iure negarit. Id quidem sic se habere, manifeste sane potest intelligi ex iis quæ aperte testatur publica ac fidelis inscriptio marmoreæ insculpta tabulæ, in eiusdem Diaconiæ S. Hadriani apside posita; qua declaratur an. Dom. MCCXXVIII. Gregorij Papæ noni Pontificatus anno primo, inuenta esse in eiusdem ecclesiæ Confessione, inter alia superius recensita, etiam corpora sanctorum Martyrum Marij & Marthæ, eorumdemque maiori parte ibi relicta, reliquam ab ipso Gregorio Papa in eadem ecclesia paullo post a se dedicata sub primario altari repositam. Hæc Baronius, ac deinceps Translationem SS. Papiæ & Mauri eodem anno MDXC. factam exequitur, quam XXIX. Ian. dabimus. De SS. Flauia Domitilla, Nereo, Achilleo, VII. & XII. Maij; Adriano VIII. Septemb. tribus pueris Anania, Azaria, Misaele XVI. Decemb. agemus.

[8] Pancirolus non Gregorij IX. sed Innocentij III. tempore, anno 1212. sub maiori ara Diaconiæ S. Adriani, [illæ olim,] eiusdem sancti Martyris, Sanctorumq; Marij, Marthæ, Audifacis, Abachum, triumq; puerorum repertas esse reliquias scribit: eamdem vero ecclesiam S. Adriani an. 1228. 19. Mart. a Gregorio IX. dedicatā, cum recens esset a Stephano Cardinale restaurata.

[9] Idem Auctor regione 9. eccl. 2. tradit circiter annum 1600. cum ecclesia S. Ioannis Calybitæ instauraretur, [hæ recens inuentæ.] repertam esse inter alia arcam marmoream, cui nomina SS. Marij, Marthæ, Audifacis, Abachum erant incisa; quod in ea quædam ipsorum reliquiæ continerentur.

§. II. Reliquiæ in Germaniam, Galliamq; Belgicam translatæ.

[10] Pars tamen earumdem reliquiarum a multis retro seculis in Galliam, Germaniam, Belgiumq; allata. Nam Eginartus in historia Translationis SS. Marcellini & Petri, quam II. Iunij dabimus, lib I. ita scribit: Post hæc Ratleicus (Eginarti Notarius) cum hospite suo locutus, [Aliquæ ex his missæ olim Eginarto:] rogat vt sibi sacros B. Marcellini cineres, quos ei ad seruandum commendauerat, reddat; seque in patriam redire volentem nulla non necessaria dilatione detineat. Cui ille non solum quod repetebat sine mora restituit, verum etiam de Sanctorum reliquiis in vna ligatura collectis, haud paruam portionem mihi deferendam obtulit: & requisitus de nominibus eorum, mihi se illa dicturum, quando ad me venisset, respondit. Monuit tamen, vt eadem veneratione, qua ceteræ sanctorum Martyrum reliquiæ, colerentur, eo quod non minoris apud Deum essent meriti, quam B. Marcellinus & Petrus: & hoc me esse crediturum, cum primum ad me nominum illorum notitia peruenisset. Suscepit ille munus oblatum, atque id, vt sibi persuasum erat, sanctorum Martyrum corporibus sociauit. Initoque consilio cum hospite suo, sacrum illum ac desiderabilem thesaurum in scriniis reconditum atque signatum, per Lunizonem fratrem eius, cuius superius fecimus mentionem, nec non & Presbyterum Hildoini, qui secum venerat, Papiam vsque deportari fecit.

[11] Postquam in constructo a se Selighenstadiensi cœnobio eas omnes collocatas, ibiq; miraculis cœpisse clarescere commemorauit, lib. 3. ista subdit idem Eginartus: Igitur inde digressus, sicut superius dixi, ad Comitatum perrexi. Nam Imperator Ludouicus eo tempore Aquisgrani palatio consistens, conuentum Procerum ibi fieri media fere hyeme præceperat: vbi & ego inter ceteros adesse iussus, quia de vicinia beatorum Martyrum abesse cogebar, parum iucundas in palatio moras faciebam. Ideoque post vnum, ex quo illo veneram, mensem exactum, misi quemdam ex nostris, nomine Ellenhardum, præcipiens ei vt ad limina beatorum Martyrum, [ad eas gibbosus (Sanctis in sōno monentibus) depositus,] quanta posset celeritate, festinaret, visitatisque Fratribus nostris, quos inde digrediens ad diuinum seruitium faciendum ibi dimiseram, atque omnibus, quæ ibidem agerentur, diligenter exploratis, ad nos cito recurreret. Qui cum illuc venisset tribus ibi mansit diebus. Quarto vero cum iam ad nos reuerti disponeret, cæcus ille, nomine Albricus, cuius in superioribus fecimus mentionem, detinuit abire parantem, affirmans eum non prius iter suum ingressurum, quam tale signum fieri vidisset, cuius relatione me lætum atque oppido gaudentem efficeret. Addidit etiam, beatissimos Martyres præterita nocte sibi in somnis apparuisse, atque hoc in mandatis dedisse, vt perquireret quemdam pauperem, nomine Gisalbertum, immani gibbo depressum, ac proinde curuum, & breuibus baculis innitentem; atque inuentum, in cœnaculo, quod supra porticum basilicæ est, tempore matutini officij, iuxta reliquias, quæ ibi erant, collocaret, eo quod ibi per merita & virtutem Sanctorum, quorum illæ reliquiæ essent, de illa gibbi deformitate, atque curuitatis incommodo liberari deberet. Paruit ille suadenti, atque iter, quod aggredi parauerat, distulit in crastinum. At cæcus ille iussum pauperem perquirens inuenit, &, vt sibi præceptum erat, in superioribus ecclesiæ partibus iuxta prædictas reliquias officij matutini tempore collocauit. Erant autem illæ reliquiæ, quod nondum noueramus, B. Marij Martyris, & vxoris ac filiorum eius, Marthæ videlicet, Audifacis, & Habacuc, quæ vtique simul cum SS. Marcellini & Petri corporibus, & in eodem loculo ad nos perlatæ sunt: sed is qui eas detulit, cuius essent reliquiæ nesciuit. Nam ille, qui eas mihi miserat, promisit se ad me esse venturum, ac nomina Sanctorum, quorum hæ reliquiæ forent, per semetipsum mihi indicaturum, quod postea factum est.

[12] Pauper vero, qui iuxta illas a memorato cæco fuerat collocatus, cum secunda lectio ad nocturnum officium ex more legeretur, edito ingenti clamore, non modicum pauorem audientibus incussit. [insperato sanatur.] Ad quem cum nonnulli clericorum, vna cum illo qui hoc ibi opperiri iussus fuerat, accurrissent, inuenerunt eum pronum atque extensum prope altare iacentem, pauimentumque quod ori eius subiectum erat, plurimo sanguine madens. Quem leuantes, & allata aqua refocillantes, sanum & rectum, neque vlla camelinæ illius tortitudinis signa retinentem, in inferiores ecclesiæ partes gratulabundi deduxerunt. Quo miraculo in hunc modum peracto, is quem illuc miserā ad me cum summa festinatione regressus, cum ea quæ viderat retulisset, magno nos gaudio atque exultatione repleuit. Nec multo post Ratleicus, qui sacros Martyrum cineres, sicut in superioribus demonstrauimus, Roma detulit, vt ipse asserebat, iussus venit, deferens libellum complura capitula continentem; cuius rationem talem esse retulit, [Ipsorum SS. monita.] dicens sibi cæcum illum, cuius modo fecimus mentionem, ex auctoritate Martyrum præcepisse, vt ea capitula describeret, mihique deferret, ac diceret, vt ea susciperem, atque Imperatori legenda offerrem.

[13] Eorumdem Sanctorum reliquiæ eodem tempore Sueßionem ad monasterium S. Medardi allatæ sunt; an ex ea ligatura, [Aliquæ Suessionem allatæ reliquiæ:] quam hospes Romanus Rathleico dederat, clam illas Hilduini Presbyter subtraxerit, vti & quasdam SS. Marcellini & Petri, quas Eginarto restituit Hilduinus; an potius ex Martyrum sepulchro ipse eas cum sociis Romæ sublegerit; haud nobis exploratum est. Posterius tradit Odilo monachus in epistola de aduentu & susceptione corporum SS. Tiburtij, Marcellini & Petri, Marcelliani & Marci &c. ad Ingrannum ita scribens: Inter tanta Diuinæ dispensationis officia, & religiosi cultus obsequia, contigit vt, dum sanctorum Martyrum Marij, Marthæ, Audifax, & Abacuc, noctu caussa orationis cum præfato Archidiacono circuirent cœmiteria, Diuinæ commonitionis perciperent oracula; quorum consolationibus & indiciis euidenter instructi, eorum pariter quatuor tollerentur corpora, & præfatorum celerius admiscerentur loculis Sanctorum. Quod mox sine vlla difficultatis mora, cum summa perpetratum est reuerentia. Sic illa tota sanctorum corporum massa illustris Archidiaconi deliberatur industria, & a Legatariis Domini Hilduini Abbatis geminato gaudio defertur suscepta, ceterorumque Martyrum reliquiis admixta, Papiam vsque deferendo, exultantibus animis pariter deueniunt eundo. Hæc ignaro forte Rathleico facta fuere, indeq; huius hospes surripuit, quæ ei postea dedit earum reliquiarum fragmenta.

[14] Non sunt tamen integra Sanctorum illorum corpora tunc Roma asportata: nam & pars isthic etiamnum eorum reliqua est, [aliquæ Gemblatum:] & Gemblacum quoque alia post delata. Est Gemblacum illustre ordinis Benedictini in Brabantia monasterium, & oppidum, de quo ad vitam S. Guiberti fundatoris XXIII. Maij pluribus agetur. Eius nonus Abbas fuit Arnulphus ex monacho S. Nicasij Remis, factus anno 1137. vt habet Auctarium Gemblacense ad Sigeberti monachi & Anselmi Abbatis Chronica. Is ab ipso Innocentio II. Papa (qui a Kal. Martij 1130. ad 24. Sept. 1143. sedit) consecratus Romæ, inde S. Marij & S. Fortunati, atque aliorum Diuorum reliquias attulit, vt scribunt Miræus in Fastis & Molanus in Natalib. habetq;, vt hic testatur, festum sancti Martyris Gemblaci duodecim lectiones. Meminit huius celebritatis hoc die Martyrologium Gallobelgicum.

[15] Testatur Arnoldus Raißius anno 1623. die 23. Iulij visitatas esse has sanctorum Martyrum reliquias, [visitatæ nuper:] atque caput vnum separatum, medietatem oßis, & coxendicis ac brachiorum minuta ossa, capillos, duasq; lagunculas vacuas, in quibus infuisse cruor videbatur, esse repertas.

[16] Hinc corrigas, quod in Martyrologio Gallicano scribit Saussaius Gemblaco Sueßionem esse eas deportatas reliquias, [non hæ Suessionem delatæ; sed aliæ,] cum trecentis, eoq; amplius, annis prius Sueßione fuerint, quam Gemblaci. Natalis S. Marij Martyris, inquit, qui Romæ hodie via Cornelia, cum coniuge Martha, filiisque Audiface & Abacuc, sub Claudio Principe, diris excruciatus variisque suppliciis, gloriosum peregit martyrium. Eius corpus cum reliquiis B. Fortunati & aliorum Sanctorum in Galliam Belgicam ab Arnulpho IX. Abbate Gemblacensi, dono Innocentij II. Papæ, allatum, prælibato in cœnobio aliquamdiu requieuit: at inde Suessionem deportatum ad monasterium S. Medardi, commune plurimorum Sanctorum domicilium, illic magno honore seruatum est: [eæq; dissipatæ.] quoadvsque ab hæreticis Caluinistis, qui nobile hoc cœnobium impie deuastādo diruerunt, cum plurimis aliorum Cœlitum ibidem quiescentium sacratissimis cadaueribus, e Sanctuario deiectum atque argenteo loculo exutum, flammis exustum fuit, non sine diuinæ gloriæ & iustitiæ in impios grassatores sæuientis testificatione.

[17] [Aliquæ Cortraci in Flandria:] Sunt Cortraci quoque in Flandriæ aliquæ SS. Marij & Marthæ reliquiæ, quas Ioanni Vēdeuillio Episcopo Tornacensi 20. Martij an. 1590. donauit Augustinus Cardinalis Cusanus; Vendeuillij testamenti executores 12. Ian. 1593. Collegio Societatis Iesu Cortraci; quod oppidum in Tornacensi diœcesi situm.

[18] Peregrinus Merula in Sanctuario Cremonensi tradit Antonium Campum scriptum reliquisse, [aliquæ Cremonæ;] corpora sanctorum Martyrum Marij & sociorum (siue potius, vt ipsemet interpretatur Merula, aliquas eorum reliquias) transtulisse Cremonam atque in S. Laurentij æde, quæ monachorum est Ordinis Benedictini, Lambertum Abbatem. At Ludouicus Cauitellus in Annal. Cremonen. anno 1130. id factum scribit: Lambertus, inquit, Abbas S. Laurentij procurauit ex Vrbe asportari Cremonam corpora DD. Marij, [quando eo allatæ;] Marthæ, Audifacis & Abacuh parentum & filiorum, martyrio affectorum an. Domini 306. Romæ vna cum reliquiis DD. Vrbani summi Pontificis, ac Quirini etiam Martyrum, & reponi in ecclesia S. Laurentij. Fallitur in anno martyrij. Idem ad annum 1462. Antonius Melius Cremonensis Abbas monachorum ecclesiæ S. Laurentij, [transpositæ.] ordinis D. Benedicti Cremonæ, ex eius ordine & sumptu erecta arca marmorea valde elegante in ipsa ecclesia in ea poni fecit ossa DD. Marij & Martæ, Audifacis & Abachuc, matris & filiorum, cum reliquiis DD. Vrbani summi Pontificis & Quirini Martyrum, Cremonam conducta ex Vrbe anno 1131. Lamberto tunc Abbate eiusdem abbatiæ procurante.

ACTA
Ex pluribus veteribus MSS.

Marius, Martyr Romae (S.)
Martha, Martyr Romae (S.)
Audifax, Martyr Romae (S.)
Abachum, Martyr Romae (S.)

BHL Number: 5543

Ex mss.

CAPVT I.
Marij & sociorum sancta opera.

[1] Temporibus a Claudij venit quidam vir de Persidæ partibus, [S. Marius & socij Romam veniunt:] nomine Marius cum vxore sua Martha, & filiis suis Audifax & Abbacuc, Christianissimi viri, ad orationem Apostolorum. Venientes autem Romam, [corpora SS. perquirūt:] cœperunt corpora Sanctorum per carceres & sepulturas conquirere. Et dum frequenter sollicite & curiose quærerent, venientes in b Castra trans Tiberim, in carcere inuenerunt hominē venerabilem, c Cyrinum nomine, qui iam multa verbera pro nomine Christi perpessus fuerat, & omni penitus facultate sua nudatus. [Sanctis captiuis ministrāt.] Ad quem venientes miserunt se ad pedes eius Marius & Martha vxor eius, cum duobus filiis suis Audifax & Abacuc, vt oraret pro eis: & ibi manserunt diebus octo. Et cœperunt de facultatibus suis ministrare B. Cyrino, & lauare pedes eius, & eorum qui in vinculis erant constricti, & super capita sua & filiorum suorum ipsam aquam effundere.

[2] Eodem quoque tempore iussit Claudius, vt si qui Christiani inuenti fuissent, aut in vulgo, aut in custodia, sine interrogatione punirentur. [Multos a Claudio occisos] Ipse igitur præcepto diuulgato tenuit d ducentos sexaginta Christianos via e Salaria, qui arenam fodientes damnati fuerant pro nomine Christi, quos f in figlina foras muros portæ Salariæ fecit includi, & in ciuitatis amphitheatro sagittis iussit interfici.

[3] Hoc cum factum fuisset, contristati nimis Marius & Martha vxor eius, cum filiis suis Audifax & Abbacuc, venerunt ad locum, vbi corpora Sanctorum interfecta fuerant, vna cum g B. Ioanne Presbytero, & inuenerunt super corpora sancta ignem superpositum; & sumentes cœperunt ab igne corpora Sanctorum subtrahere, & sepelire cum linteaminibus ex facultatibus suis; [sepeliunt;] diuites enim nimis & locupletes erant: & quotquot potuerunt sepelierūt in crypta, via Salaria h iuxta Cliuum Cucumeris. Tunc sepelierunt cum eis quemdam etiam Tribunum Claudij, nomine Blastum: & in eodem loco vigilias & ieiunia cum orationibus multis diebus cum B. Ioanne celebrauerunt i.

[4] Audiens hæc Claudius, cœpit curiose quærere Marium & Martham vxorem eius, & non inuenit eos, quia occulte hoc faciebant. Venientes vero Romam, venerunt ad Castrum requirentes B. Cyrinum. Quem non inuenientes, nimium contristati sunt. Inuenerunt tamen quemdam Presbyterum, nomine k Pastorem, qui & illis narrauit omnia, quæ facta fuerant, & quomodo noctu interfectus fuerat l gladio B. Cyrinus, & iactatus fuerat in Tiberim, cuius corpus remansit in m insula Lycaoniæ. Pergentes igitur noctu cum familia sua & B. Pastore, [& S. Cyrinum Presbyterum.] collegerunt corpus eius, & sepelierunt eum in cœmiterio Pontiani in crypta, n VIII. Kalendas Aprilis.

[5] Venientes post hæc BB. Marius & Martha cum filiis suis, noctu audierunt in loco trans Tiberim in quodam cœnaculo multitudinem Christianorum psallentium. Pergentes itaque ad locum cum gaudio, pulsauerunt ianuam cœnaculi. Illi autem timentes noluerunt aperire eis. In eodem autem loco erat Episcopus, nomine o Callistus. Qui cum audisset pulsantes, dixit ad Sanctos Christi: Confortamini, nolite timere. [Adeunt Christianorum cōgregationem.] Christus pulsat ostium nostrum: aperiamus os nostrum, & plus confortantes nosmetipsos collaudemus Dominum, quia ipse nos vocat. Et confestim perrexit ipse ad ianuam, & aperuit ostium. Quem videntes Marius & Martha vxor eius, vna cum filiis suis Audifax & Abbacuc iuuenibus, miserunt se ad pedes B. Callisti Episcopi. Quos vt viderunt omnes Christiani, gauisi sunt, & osculati sunt se inuicem. Dedit autem B. Callistus orationem in ipsa hora dicens: Deus pater Domini nostri Iesu Christi, qui dispersa congregas & congregata conseruas, auge fidem & fiduciam seruis tuis per Christum Dominum nostrum, qui viuit cum Deo Patre omnipotente & Spiritu sancto in secula seculorum. Et respondit omnis populus, Amen. Et fuerunt in eodem loco mensibus duobus in abscondito.

[Annotata]

a Imperauit Claudius II. a 21. circiter Martij, Ch. 268. Coss. Ouinio Paterno II. & Mariniano, duobus fere annis.

b Al. castrum. Fuere in regione XIV. quæ Transtiberim dicta, castra vetera, & castra lecticariorum.

c Colitur S. Cyrinus, siue Quirinus, XXV. Martij.

d Consentit Martyrologium, cui adscripti 1. Martij. alia MSS. habent ducentos septuaginta duos.

e De via Salaria diximus 16. Ian. in Priscilla.

f Addunt quædam MSS. & alios.

g De S. Ioanne & Crispo Presbyteris agemus 18. Aug.

h Alia MSS. in Cliuo Cucumeris.

i Addunt quædam MSS. XV. Kal. Iulij. eo certe die coluntur S. Blastus & socij. pro Blasto habent quædam MSS. Plaustum, alia Blaustum.

k Alius Pastor Presbyter, hoc longe antiquior, colitur 26. Iul.

l MS. Aud. a gladiatoribus.

m Eadem Insula Tiberina, vulgo nunc Insula dicitur. Ea vt primum coaluerit, coniecta in Tiberim farris segete, limoq; illita, narrat Liuius dec. 1. lib. 2.

n MS. S. Max. IX. Kal. Apr. quo die in nonnullis Martyrologiis refertur.

o Erat in quibusdam Rosvveydi schedis annotatum, in his Actis pro Callisto reponendum Dionysium; quod num in veteri quopiam MS. repererit, num sola coniectur a definierit, haud liquet: sedebat tum quidem certe S. Dionysius Papa. Existimat Baronius an. 270. num. 14. alium a Romano quempiam intelligendum esse Antistitem, & fortassis proximum Portuensem, sub cuius diœcesi Transtiberina regio censeretur. MS. S. Max. Caprasium Episcopum habebat, hic, & inferius.

CAPVT II.
S. Valentini Presbyteri confessio, miracula.

[6] Tvnc tenuit Claudius quemdam venerabilem virum, a Valentinum nomine, Presbyterum, & inclusit in carcerem, [S. Valentinus, libere fidem profitetur:] compedibus & catenis ligatum: quem post biduum iussit sibi præsentari in palatio suo iuxta amphitheatrum. Qui dum præsentatus fuisset aspectibus eius, dixit ad eum: Quare non amicitia nostra frueris, & viuis cum cœtu Reipublicæ nostræ? Satis mirandam sapientiam de vobis audio, & cum sis sapiens, offendis in superstitione vanitatis. Respondens Valentinus Presbyter dixit: Si scires donum Dei gauderes & tu, & Respublica tua, & b refutares dæmones & idola manufacta, & cōfitereris vnum Deum Patrem omnipotētem, & Iesum Christum filium eius, creatorem omnium rerum, qui fecit cælum & terram, mare, & omnia quæ in eis sunt. Respondit quidam c Legisconsultor, qui adstabat Claudio, dicens voce clara ad B. Valentinum Presbyterum: Et quid disputas de Deo Ioue, vel Mercurio? Respondens Valentinus Presbyter dixit: Ego nihil aliud de iis disputo, nisi quod homines miseros eos & turpes scio, qui tempore vitæ suæ semper in immunditiis & delectationibus ac contumeliis corporum suorum male vixerunt. Sed & tu si ostenderis mihi genealogiam eorum, videbis quam turpes fuerint. Respondit Legisconsultor voce clara exclamans: Blasphemauit deos, & gubernatores Reipublicæ.

[7] Eodem die Claudius magis patienter audiebat, & respondens Valentino dixit: Si Christus Deus est, quare mihi non diuulgas quod verum est? Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: Audiat pietas vestra; tu vero audi me Rex, & salua erit anima tua, & Respublica tua augebitur, & inimici tui extinguentur, & tu in omnibus victor eris, & hic regno frueris & in seculo futuro. Hoc tantum moneo vt d pœnitearis de sanguine Sanctorum, quem effudisti, & credas Christum, & ita baptizeris; & saluus eris. Tunc Claudius astantibus sibi dixit: Audite ciues Romani & cœtus Reipublicæ, [Claudium conciliasset fidei,] quam sana doctrina diuulgatur ab homine isto. Respondens Calpurnius Præfectus dixit voce clara: Seductus es, o Princeps, in doctrina falsa: & si iustum est vt derelinquamus quod a cunabulis nostris coluimus & adorauimus, [nisi Calpurnius Præfectus obstitisset.] vos iudicate.

[8] Eadem hora mutatum est cor Claudij & cum tristitia tradidit eum Calpurnio Præfecto, dicens: Patienter audi eum, & si sanum consilium non est quod declarat, fac in eum quod in sacrilegum leges prædixerunt; sin vero, audiatur iusta postulatio eius. Tunc Calpurnius Præfectus suscipiens Valentinum Presbyterum, [Traditur Asterio, peruertendus:] dedit eum cuidam Asterio Principi suo, dicens: Si potueris eum mollibus sermonibus humiliare, intimabo doctrinam tuam Claudio, & eris amicus eius, & multiplicaberis diuitiis, & facultatibus. Accipiens autem eum Asterius duxit eum in domum suam. Qui dum introisset in domū Asterij Valentinus Presbyter genibus positis orauit, dicens: Deus omnium rerū visibilium & inuisibilium factor, & creator generis humani, qui misisti Filium tuum Dominū Iesum Christum, vt nos de præsenti seculo liberares, & de tenebris ad verā lucē perduceres, qui nobis præcipiens, dixit: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos; tu conuerte domum hanc, & dona ei lumen post tenebras, vt cognoscat te Deum & Christum in vnitate Spiritus sancti in secula seculorum, Amen. [Matth. 11. 28.]

[9] Audiens hoc Asterius Princeps dixit ad Valentinum Presbyterum: Miror prudentiam tuam, vt dicas quia Christus vester lumen est. Respondens Valentinus voce clara dixit: Et vere, quia Dominus Iesus Christus, [ei mysteria fidei exponit,] qui natus est de Spiritu sancto & de Maria Virgine, lumē verum est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Respondit Asterius dicens: Si illuminat omnem hominem, modo probabo si Deus est; sin autem, fallaciam tuam extinguam. Habeo filiam adoptiuam, quam dilexi a cunabulis, & subito ante fere annos duos e hypochymatis obscurata & f fœdata est: ipsā ergo adducam ad te; & cum curata fuerit, omnia quæcumque præceperis mihi, faciam. Dixit igitur Valentinus Presbyter: In nomine Domini nostri Iesu Christi adduc eam ad me. Currens vero Asterius anxiando adduxit puellam cæcam ad B. Valentinum Presbyterum. Eleuans autem Valētinus manus in cælum, oculis fluentibus lacrymis, dixit: Domine Deus omnipotens pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum, qui misisti filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum ad terras, vt nos de tenebris ad lucem veram perduceres, te inuoco ego peccator indignus. Sed quia omnem animam saluas, & neminem vis perire; ideo precor misericordiam tuam, vt cognoscant omnes, quia tu es Deus, & pater omnium & creator, qui cæco nato oculos aperuisti, & iam fœtentem Lazarum de monumento resuscitasti: te inuoco qui lumen es verum, & Dominus omnium Principum & Potestatum; non mea voluntas sed tua fiat super hanc famulam tuam, vt digneris eam illuminare lumine intelligentiæ tuæ. [eiusq; filiæ visum restituit.] Et posuit manum suam super oculos eius, dicens: Domine Iesu Christe illumina famulam tuam, quia tu es lumen verum. Et cum hoc dixisset, aperti sunt oculi eius.

[Annotata]

a Colitur S. Valentinus Presbyter & Martyr 14. Febru.

b MS. S. Max. refugeres.

c Idem MS. Legisconsultus.

d Mombr. pœniteat te sanguinis, & rectius: sed plures sequimur.

e ὑπόχυμα suffusio est, quæ & ὑπόχυσις. vitiose MSS. epochymatis, vel hypocematis.

f Alia MSS. cæcata.

CAPVT III.
S. Asterij & domesticorum conuersio & martyrium.

[10] Hoc cum vidisset Asterius, cecidit cum vxore sua ad pedes B. Valentini, & ita aiebant dicentes: Per Christum, per quem lumen agnouimus, precamur, vt quod scis facias, [Asterius captiuos Christianos dimittit:] vt saluentur animæ nostræ. Respondit Valentinus & dixit: Ergo facite quod dico, & si ex toto corde creditis, confringite omnia idola, & ieiunate, & relaxate culpas omnibus, & baptizetur vnusquisque in confessione sua, & saluus erit. Tum indixit eis triduo ieiunium. [baptizatur cum suis, post tridui ieiunium:] Et quia multos habebat Asterius in custodia de Christianis, relaxauit omnes. Tribus igitur ieiunij consummatis diebus, die sancto Dominico veniente, baptizauit Asterium cum omni domo sua. Et vocauit ad se S. Callistum Episcopum, qui veniens consignauit Asterium cum omni domo sua, animas fere promiscui sexus numero quadraginta sex.

[11] Hoc factum vt audiuit Marius & Martha vxor eius cum filiis suis Audifax & Abbacuc, [visitatur a SS. Mario & sociis:] quia cæca illuminata est a B. Valentino, & per illuminationem eius omnis domus Asterij credidit, venerunt cum gaudio magno ad domum Asterij gratias agentes Deo, & fuerunt ibi dies a triginta duos. Post hos dies requisiuit Claudius Asterium Principem. Et nuntiatum est illi, quia illuminata fuisset puella in domo eius, & per hoc signum baptizatus esset in nomine Christi cum omni domo sua per Valentinum Presbyterum. [cum iis capitur:] Qui iratus misit milites, & tenuit omnes quos inuenit in domo eius. Qui cum adducti fuissent vincti, inter quos erant Marius & Martha, Audifax & Abbacuc nobilissimi ex Persida, qui venerant ad orationem sanctorum Apostolorum; iussit eos separari a congregatione iustorum, præcipiens Asterium cum omni domo sua duci vinctum in ciuitatem Ostiam, & ibi eum sub pœnarum examinatione b iudicium sumere.

[12] c Et cum peruenissent ad locum, tradiderunt eos cuidam Iudici, [ducitur Ostiam:] nomine Gelasio. Tunc suscipiens eos Gelasius, iussit mitti omnes in carcerem. Post dies autem viginti, iussit eos Gelasius suo conspectui præsentari. Qui dum præsentati fuissent, dixit ad eos: Audistis quid iusserunt victores Reipublicæ? Dixerunt: Nescimus. Dixit eis: Omnis quicumque diis immolauerit, viuat, & libertas ei concessa maneat, & facultatibus honoretur. Qui vero noluerit se humiliare diis, diuersis pœnis interficiatur. B. Asterius dixit: Sacrificent eis, & cum eis pereant, qui eorum similes sunt. Nam hoc scias, quia nosmetipsos sacrificium offerimus Deo omnipotenti & Domino Iesu Christo filio eius. [equuleo torquetur: socij fustibus cæduntur.] Tunc Gelasius Iudex iratus iussit B. Asterium in eculeo leuari & torqueri; & omnes alios iussit fustibus cædi. Illi autem dicebant: Domine Iesu Christe, qui tribus pueris in camino æstuantes flammas ignium extinxisti, tu extingue minas istius tyranni, vt non glorietur super seruos tuos, & ne separes nos a domino nostro Asterio.

[13] Statimque iussit eum deponi de eculeo, & iterum custodiæ mancipari, dicens: Istis grauiora sunt præparanda tormenta. Et iussit vt omnis populus diluculo ad spectaculum conuenirent. Tunc iussit sibi editionem in amphitheatro parari, & B. Asterium sibi & omnes Sanctos præsentari. Cui ita dixit: Desere amentiam vanitatis tuæ, & te diis libaturum promitte, vt non in tormentis deficias, & isti omnes simul intereant. Respondit B. Asterius, & dixit: Nos omnes hoc desideramus, sicut Dominus noster Iesus Christus pro peccatoribus passus est, ita & nos immeriti peccatores pro nomine eius sustineamus tormenta; vt purgati ab inquinamentis seculi huius, securi ad desiderata regna cælorum pertingere mereamur. [Omnes obiiciuntur feris,] Hoc audiens Gelasius Iudex, ira commotus iussit eos feris tradi. Et subito comprehenderunt eos ministri, & duxerunt ad locum qui appellatur Vrsarius, iuxta fanum aureum, quia ibi feræ nutriebātur. Et dum introissent omnes Sancti in lacum, subito dimissæ sunt feræ vt eos interficerent. Tunc B. Asterius facto signaculo Christi, voce clara dixit: Domine Deus omnipotens, qui misertus es famulo tuo Danieli in lacu leonum, [innoxie:] & per Abacuc Prophetam eum confortasti, ita & seruos tuos visita per Angelum tuum sanctum. Et currentes feræ cœperunt pedes B. Asterij adorare, simul & omnium Sanctorum.

[14] Et cum vidisset Gelasius, dixit ad populum: Vidistis quomodo magicis artibus feras mansuetas fecerunt? Multi autem dicebant, Quia Deus eorum liberauit eos. Tunc iussit Sanctos eiici de lacu, & flammis exuri. [in ignem coniiciuntur, illæsi:] Tunc B. Asterius exclamans dixit ad Sanctos: Confortamini & nolite timere, quia ille quartus, qui inter tres pueros Hebræos in camino ignis affuit, ecce nobiscum adest. Et confestim extinctæ sunt flammæ, [occiduntur.] ita vt nullum de membris eorum contaminaretur. Tunc videns Gelasius quia in omnibus victus erat, iussit eos foras muros Ostiæ ciuitatis eiici, & ibi eos capitalem subire sententiam, alios vero lapidibus obrui. Tunc corpora eorum Christiani cum omni diligentia sepelierunt sub die d XV. Kal. Febr. In quo loco fabricata est ecclesia, & ibi florent beneficia Martyrum vsque in præsentem diem.

[Annotata]

a MS. S. Max. viginti duos.

b Alia MSS. exulare; alia, exhalare spiritum.

c Quæ sequuntur vsque ad cap. 4. in solo MS. Ripatorij reperimus.

d Eo die de S. Asterio & sociis egimus.

CAPVT IV.
SS. Valentini, Marij, & sociorum cædes.

[15] Marium autem & Martham, Audifax & Abbacuc iussit sibi reseruari Imperator, [S. Valentinus plectitur capite:] vt eos per semet audiret; Valentinum vero Presbyterum fustibus cædi, & subire sententiam vt capite truncaretur. Qui decollatus est a via Flaminia sub die sexto decimo Calēdarum Martiarum. Cuius corpus collegit quædam matrona Sauinilla & sepeliuit in eodem loco, [sepelitur.] vbi decollatus est, vbi multa miracula operatur Dominus ad laudem & gloriam nominis sui.

[16] Iussit itaque Claudius præsentari aspectibus suis Marium, Martham, Audifax & Abbacuc. [Marius & socij examinātur a Claudio:] Qui cum præsentati fuissēt, ȩstimās Claudius quod pecuniis cumulati essent, sic aggreditur eos, dicens: Vnde estis? Respondit Audifax filius eorū maior, dicens: de Persida. Claudius dixit: Quā generositatem inter vos confertis? Respondit Audifax: Ego & Abbacuc, quantum ad carnem filij eorū sumus. Claudius dixit: Ob quā caussā ad patriam superiorem deuoluti estis? Respōdit Audifax: Desiderio desiderauimus ad pedes Apostolorum ad orationē occurrere. Claudius dixit: Et quæ facultas in vobis fuit, vt tantum in itinere expēderetis? vel qui natales vestri sunt, indicate. Responderunt Marius & Martha, & dixerunt: Dominus omnipotens nouit, [regium genus suum profitētur,] quia nobiles nati sumus ex omni generatione. Nam vt scias nos nobiles esse, ego filius sum Imperatoris b Maromeni, & hæc filia est c Cusinitis subreguli. Claudius dixit: Et quare iudicium parentum vestrorum non sequimini, vt deseratis deos, quos parentes vestri coluerunt, [& fidem.] & d homines mortuos quæratis? Marius respondit: Nos famuli Christi, seruos & Apostolos eius venimus exorare, vt ipsi interuenire dignentur pro nobis. Claudius dixit: Facultas vestra præsto est? Marius dixit: Facultatem nostrā dedimus ei, qui hanc nobis ad tempus paucum dederat Domino Iesu Christo. Claudius audiens hunc sermonem, [Musciano Vicario traduntur:] iratus valde tradidit eos Vicario e Musciano, dicens: Si non sacrificauerint, & dereliquerint superstitionem hanc, diuersa in eos tormenta exerce.

[17] Eadem die iussit sibi in f Tellude g gremium præparari, & omnia genera tormentorum deferri. Qui cum adducti fuissent in conspectu eius, furore repletus dixit: Intimatum vobis est quid præceperunt Principes nostri & gubernatores Reipublicæ? Respondit Audifax dicens: Nescimus. Muscianus Vicarius dixit: Ergo vultis cognoscere decretum? Respōderunt Marius & Martha: Desideramus audire, quid iussum est tibi. Muscianus Vicarius dixit: Deferantur tormenta. At vbi allata sunt, dixit: Omnia genera tormentorum in vobis expendentur, [minis eius & promissis spretis,] si decretum Imperatorum non feceritis. Si vero audieritis præceptum Principum, & natales vestri renouabuntur, & dignitate fulgebitis præcelsa. Hoc iusserunt victores Reipublicæ, vt sacrificetis diis sine mora, & sitis amici Principum. Respondit Audifax filius maior, dicens: Stultam rem locutus es. Dicit Muscianus ad Marium, Martham, & Abbacuc: Vos quid dicitis? Responderunt: Omnes quasi vno ore locuti sumus.

[18] [cæduntur fustibus:] Iussit igitur Muscianus Vicarius expoliari eos & fustibus cædi, Martham vero stare ante eos. Qui dum cæderentur, sub voce præconia dicentibus quæstionariis, Præcepta Principum nolite contemnere; Martha gaudens dicebat: Filij mei constantes estote. Marius autem laudabat Dominum, dicens: Gloria tibi Domine Iesu Christe. [torquentur equuleo,] Muscianus Vicarius iussit eos leuari a terra & suspendi in equuleo. Qui dum attraherentur cannabinis funibus, voce clara clamabat Audifax filius maior: Gloria tibi Domine Iesu Christe, [igne, vncinis:] qui dignatus es dinumerare nos cum seruis tuis. Iratus Muscianus iussit ignē ad latera eorum poni, & h vngulis ferreis corpora eorum radi. Illi autem vultu alacri læti clamabant: Gratias tibi agimus Domine. [truncantur manibus,] Muscianus iussit eos deponi de equuleo in conspectu Marthæ, & manus eis præcidit. Cumque præcisæ fuissent manus eorum, cœpit sanguis emanare. Martha autem colligens sanguinem mariti & filiorum suorum, [Martha plaudente:] caput suum i linebat cum gaudio. Tunc iussit Muscianus vt manibus ad collum ligatis sic per ciuitatem circuirent, sub voce præconis dicentes: Deos blasphemare nolite. Clamabat autem Marius, Audifax & Abbacuc: Non sunt dij, sed dæmones, qui vos perdere habent & Principes vestros.

[19] Eodem die dedit sententiam k, vt decollarentur. Qui ducti via l Cornelia, miliario m tertio decimo ad n Nymphas Catabassi, ibi in eodem loco decollati sunt sub arenario, Marius, Audifax & Abbacuc; Martha vero in Nympha necata est. [occiduntur.] Quorum corpora iterum iussit Muscianus incendi ne sepulturam haberent. Matrona vero quædam, nomine Felicitas, [Corpora eorum semiusta sepeliuntur.] rapuit corpora eorum semiusta, & in prædio suo sepeliuit. Martham vero leuauit de puteo, & iunxit corporibus sanctis, sub die o tertio decimo Kalendarum Februariarum: vbi præstantur beneficia Domini nostri Iesu Christi vsque in hodiernum diem, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Extra portam Flumentanam, quæ & Flaminia post dicta quod ab ea viam Ariminum vsque C. Flaminius duxit: nunc Porta populi dicitur. Extra eam cœmiterium fuit quod S. Valentini dictum, post Iulij, a Iulio Papa restauratum. Cernuntur isthic ruinæ ecclesiæ S. Valentini. ita Pancirolus.

b Mombr. Maromei. MS. S. Max. Matromenij. Alij illustres Persæ ea ætate Christi susceperant religionem, e quibus Abdon & Sennen Reguli, de quibus 30. Iul.

c Momb. Culsuntis.

d al. hominem mortuum.

e Iac. Canisius, Mutianum vocat, quædam MSS. Musianum, al. Muscium.

f Id est, æde Telluris, vt alibi dictum.

g Hic gremium pro tribunali dictum videtur.

h Al. virgis ferreis.

i MS. Martyrol. S. Laur. Leodij addit, & faciem.

k Addunt Sur. & Baron. ex tabella.

l Alij Aurelia legunt, vt monet Baronius. Et sane rara viæ Corneliæ mentio, vt scribit Onuphrius, qui inter Triumphalem & Aureliam locat: & forsan in Aureliam vspiam incurrebat.

m Baronius & MS. S. Max. duodecimo.

n Locus hic, vt scribit Baron. an. 270. nu. 14. inter viam Corneliam & Portuensem situs est, qui corrupto nomine vulgo hodie dicitur Sancta Nympha, vbi adhuc antiquæ ecclesiæ inuisuntur vestigia; insunt & nobilissimi subterranei aquæductus, vt coniici possit ex aquarum abundantia consecutum esse nomen locum illum, vt diceretur Ad Nymphas: quem nos vidimus. ita ille.

o Sur. decimoquarto, mendose.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS PAVLO, QVINCTO, GERONTIO, IANVARIO, SATVRNINO, SVCCESSO, GERMANA, TERTVLO, siue ZERTVLO, TIBERITANO, MAIOLO, VICTORIANO, HONORATO, FORTVNATO, IVLIO, LVCIO, MARCVSO, siue MARCISSO, PVBLIO, FELICE, CAIA, VITALE, CASSIANO, SECVNDO, VICTORE, PRIMO, SPANO, siue HISPANO, CACINANO, siue CÆCVMARO, alio LVCIO, SATVRNINA, FLORIDA,CALLISTA, MELONDIONE, siue MOLENDIONE, & aliis fere sexcentis.

[Commentarius]

Paulus, Martyr in Africa (S.)
Quinctus, Martyr in Africa (S.)
Gerontius, Martyr in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Successus, Martyr in Africa (S.)
Germana, Martyr in Africa (S.)
Tertulus vel Zertulus, Martyr in Africa (S.)
Tiberitanus, Martyr in Africa (S.)
Maiolus, Martyr in Africa (S.)
Victorianus, Martyr in Africa (S.)
Honoratus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Iulius, Martyr in Africa (S.)
Lucius, Martyr in Africa (S.)
Marcusus sive Marcissus, Martyr in Africa (S.)
Publius, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Caia, Martyr in Africa (S.)
Vitalis, Martyr in Africa (S.)
Cassianus, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Primus, Martyr in Africa (S.)
Spanus sive Hispanus, Martyr in Africa (S.)
Cacinanus vel Caecimarus, Martyr in Africa (S.)
Lucius alter, Martyr in Africa (S.)
Saturnina, Martyr in Africa (S.)
Florida, Martyr in Africa (S.)
Callista, Martyr in Africa (S.)
Melondion vel Molendion, Martyr in Africa (S.)
Alii fere DC Martyres in Africa

Ex Variis.

[1] Simul hi an diuersis locis ac temporibus, in eadem tamen Africa, interfecti sint, haud liquet, Actis vel abolitis vel in abdito latētibus. Verba Martyrologiorū dabimus, [Horum SS. nomina a Baronio inscripta Martyrologio Rom.] dum certiora quis eruat. Romanū: In Africa sanctorum Martyrum Pauli, Gerontij, Ianuarij, Saturnini, Successi, Piæ, Germanæ, Iulij, & Cati. quæ fatetur Baronius se ex vetusto codice S. Cyriaci in Thermis adiecisse Martyrologio. Eadem Galesinius ex Beda, vt ait, deprompsit: ast in Beda vulgato non habentur. Bedam quoque Carthusiani Colonienses citant & Canisius: In Africa, secundum Bedam, SS. Pauli, Quincti, [pridem aliis.] Geronti, Ianuarij, Saturnini, Successi, Piæ, Germanæ, Iulij, Gagi. Notkerus: In Africa Pauli, Quincti, & plurimorum Martyrum. MS. vetus monasterij Rhinavv. In Africa Pauli, Quincti, Ianuarij, Germani. MSS. monasteriorum S. Martini Tornaci, & Lætiensis: In Africa natalis SS. Pauli, Hermetis, Quincti, Gerontij, Ianuarij, Successi, Valentis, Publij, Gagij, cum aliis sexcentis.

[2] Aliquos ex his sexcentis enumerare S. Hieronymi Martyrologium a Laurentio Epternacensi exaratum videtur: In Africa, Pauli, [in quibusdam plurima alia,] Quinti, Geronti, Ianuari, Saturnini, Successi, Germanæ, Zertuli, & aliorum multorum. Tiberitani, Maioli, Victoriani, Honorati, Furtunati, Iuli, Luci, Marcusi, Pupli, Felicis, Gaiæ, Vitalis, Cassiani, Secundi, Victoris, Primi, Spani, Cacinani, item Luci, Saturninæ, Floridæ, Calistæ, Melondionis. Eosdem fere enumerat vetus MS. Hibernicum Conuētus Dungalensis: Pauli, Quinti, Gerontij, Ianuarij, Saturnini, Successi, … Gagiæ, Saturninæ, Floridæ, Calizæ, Piæ, Priscari, Tertuli, Tiberi, Tanmaioli, Victoriani, Honorati, Fortunati, Iulij, Lucij, natiuitas S. Germanis, Marcissi, … Pupli, Felicis, Vitalis, Cassiani, Secundi, Victoris, Primi, Hispani, Luci, Cæcumari, Molendionis. Omisimus quæ haud apte interiecta: Marii & Marthæ sororis Lazari, & Pauli senis.

[3] In quibusdam ergo nominibus discrepantia est. Pia a Canisio, Carthusianis, [eaq; varie scripta.] Baronio, Galesinio relata, alio videtur pertinere, vt infra dicetur. Gerantium scribunt Galesinius & Canisius, qui Gerontius est. Tertulus dicendus videtur cum MS. Hibernico, qui Laurentio Epternacensi Zertulus. at qui huic Tiberitanus, recte, vt opinamur, menda librarij in altero MS. Tiberius est, Tan syllaba ad Maioli nomen perperam adnexa. Huic Marcissus, illi Marcusus est: disputare vtram præferas lectionem, vix dignum opera. Caiam malumus, nisi Caium potius dixeris, quam alterum MS. Gagiam, Carthusiani Gagum; MSS. Tornacense, & Lætien. Gagium; Baronius, Galesinius, Canisius, Catum. Spanus & Hispanus eadē sunt; quippe Spania dicta etiam veteribus quæ Hispania, & nostratibus Spanien. quamquam & σπανὸς rarus, pretiosus. Pro Cacinano & Cæcumaro, an non Cæcinianum augurere legendum? Molendion sit, an Melondion vix interest; Melandion, aut Melandryon, alius coniectetur legendum. Callista in vno MS. Calista, in alio Caliza appellatur.

[4] In postrema editione Martyrologij adscriptum est in margine, hos anno 302. videri subiiße martyrium. [Quando occisi sint.] At Franciscus Biuarius ad Fl. Dextri chronicon an. 138. nu. 5. Germanam, quæ hic recensetur, vnam esse existimat ex nouemgeminis Catellij, siue C. Attilij, Reguli filiabus, S. Quiteriæ (de qua XXII. Maij agemus) sororem; sed quando a sese inuicem sorores nutu Angeli discesserunt, mari transacto in Africam migrasse, ibique pro Christi fide tuenda cum aliis octo sociis vitam posuisse; hosq; octo socios esse, quos Baronius Martyrologio Romano restituit. Citat Iuliani chronicon, necdum nobis visum, in quo hæc haberi ait: S. Germana soror harum, Carthagine in Africa patitur, Incerta hæc nec sequi nec refutare animus est. Secutus est Antonius Vasconcellius noster in Descriptione regni Lusitaniæ scribens alias sorores alibi mortem pro Christo obiisse, Germanam Carthagine in Africa. Ast hos Martyres Carthagine iniuisse certamen, aliorum nemo asserit, sed in Africa dumtaxat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PIA, PICARIA, ET ALIIS XXXVIII. CARTHAGINE IN AFRICA.

[Commentarius]

Pia, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Picaria, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Alii XXXVIII Martyres Carthagine in Africa

Piam cum aliis Africanis Martyribus iunxere Baronius, Canisius, Galesinius, Carthusiani, MS. Dungalense. & frequens est in veteribus Martyrologiis, vt vel nullo expresso loco, vel eo etiam indicato, alij addantur Sancti, qui eo non spectant; præsertim cum sola nomina, absque omni actorum mentione, recensentur. Distinxere Notkerus & Martyrologium S. Hieronymi: Karthagine, Picariæ, Piæ, & aliorū XXXVIII. Pro Picaria, Priscari nomen est in Dungalensi codice. forte Priscariæ scriptum fuit. In eodem Martyrum XXXVIII separatim mentio fit: Niceti, (Episcopi, quem supra in 2. Aprilis reiecimus) & aliorum XXXVIII. Martyrum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LVCIANO, PAVLA, CLAVDIO, HYPATIO, PAVLO, DIONYSIO.

[Commentarius]

Lucianus, Martyr (S.)
Paula, Martyr (S.)
Claudius, puer Martyr (S.)
Hypatius, puer Martyr (S.)
Paulus, puer Martyr (S.)
Dionysius, puer Martyr (S.)

Memorantur hi in Menæis Græcorum, atque a Maximo Cytheræo, his verbis: Memoria sanctorum Martyrum Luciani, Paulæ, & infantium cum ipsis Claudij, Hypatij, Pauli, & Dionysij, quorum celebritas peragitur in æde Anastasij Patriarchæ in Ὀξέιᾳ. Coniectatur non improbabiliter Raderus noster Lucianū & Paulam parentes, ceteros eorum liberos fuisse. Nihil de his Latini.

DE S. EVPHRASIA VIRG. ET MART. NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

sub Dioclet.

[Commentarius]

Euphrasia, Virgo Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)

Ignota est Fastis Latinis Euphrasia, in quibus tres eiusdem nominis Heroides celebrantur. Hæc Nicomediæ coronata, cum in viuis adhuc ageret S. Anthimus eius ciuitatis Episcopus, sub Diocletiano & Maximiniano, vt ad vitam S. Anthimi 27. Aprilis dicetur. Euphrasiæ certamen descripsit Nicephorus Callistus lib. 7. cap. 13. atque ex eo Baronius tom. 3. an. 309. nu. 35. & Menæa Græcorum hoc die, ac Maximus Cytheræus. Extat de ea elegans Vincentij Guinisij nostri poema.

ACTA EX MENÆIS.

Euphrasia, Virgo Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)

Dolo sapiente effugiens carnis iniuriam
Muneraris vere a gladio Euphrasia.

Oriunda hæc erat ex vrbe Nicomedia, imperante Maximiano, genere illustris, vita continens & proba. Cum vero induci non posset vt dæmonibus immolaret, dire verberata est: cumque persisteret in sententia, barbaro cuidam ad contumeliam addicta est: [Euphrasia sanctus dolus, pro seruanda virginitate.] a quo caput illi resectum est, decepto ab ipsa pollicente ei, si a contumelia abstineret, se illi remedium exhibituram, quo vsus in bello neque gladiis neque iaculis lædi posset, sed prorsus inuiolabilis esset; eiusque rei in suo corpore experimentum præbitura, caput illi feriendum porrexit. Ille ratus illam ex animo hæc dicere, magna vi ceruici ferrum incussit, & caput ei amputauit.

EADEM ACTA EX NICEPHORO.

Euphrasia, Virgo Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)

Ex variis.

[1] Alia quædam puella, perpulchrum & inuiolatum testimonio omnium virginitatis ornamētum, quia comprehensa deorum cultum vt summum malum auersata fuerat, impotentibus & impudicis viris ad ludibrium & turpem libidinem tradita est. [S. Euphrasia impudicis tradita,] Et illa iam ita abducebatur, cum ei casu quodam inter eundum Antistes Ecclesiæ Nicomediensis Anthimus obuius fit. Ibique ab illa interrogatus, vtrum sibi e duobus æqualibus malis magis eligendum videretur? [ab Episcopo monetur fidem præ virginitate retinendam:] respondens ille, Filia, inquit, Euphrasia, pulcherrimum quidem est virginitatis donum, sed præstantius multo fidei præceptum. Quandoquidem enim, si casus aliquis aut necessitas ita ferret, multo magis pallam ipsam præstaret quam corpus diripientibus dare; in præsentibus quoque malis & tentationibus eodem modo rem dispicere conuenit. Et si permissum non est vt vtrumque retineas, vt saltem animam incontaminatam conserues faciendum tibi esse duco; vt scilicet mente ipsa per fidem confirmata, carnem iniuriis & contumeliis improborum permittas.

[2] Consilio viri eius cognito, animo etiamnum in vtramque partem fluctuante, tandemque se, vt vtrumque saluum retineret confirmante, quo adducebatur sequitur. Atque vbi iam in eodem est conclaui cum improbo iuuene clausa, techna quadam illum circumuenit: [militi vnguentum cōtra vulnera offert:] veneficam enim se esse profitetur, mercedemque ingentem conseruatæ pudicitiæ pollicetur, quæ eum a morte conseruet, pharmacum scilicet, quo ille perunctus, in bellorum certaminibus & præliis nullo prorsus telo aut ferro violari aut confici posset. Quod si de tali remedio, inquit, periculum facere vis, illico id tibi manifesto exhibebo. Ille statim parari permittit. Tum illa vere sapiens, ceram oleo colliquefactam, manibusque subactam, collo suo circumcirca inungens illinit. Quod vbi perfecit, [eo inuncta ipsa interficitur.] petere eum iugulum suum ense quibus posset viribus adacto, remediique eius vim & efficaciam experiri iubet. Atque ille, quam potuit validissime ensem in eam demisit, a caputque eius ictu vno resecuit.

[Annotatum]

a Caue hic homicidij crimen suspicere. Moriendum ei erat, vel violatæ, si in fide constaret: dolo necem præoccupauit, castitate retenta. Atque vt viuere illusæ licuisset, auctor illi stratagematis huius Diuinus spiritus, a noxæ suspicione omni absoluit non eam tantum, sed & alias complures paria ausas.

DE S. BASSIANO EPISCOPO LAVDENSI IN ITALIA.

Circa ann. ch. CCCCIX.

[Praefatio]

Bassianus, Episcopus Laudensis in Italia (S.)

Ex Variis.

[1] Laus Pompeia Insubriæ oppidum fuit, Boiorum opus, sed a Cn. Pompeio Strabone, Magni patre, vel restauratum vel auctum, vnde & nomen: seculo Christiano duodecimo a Mediolanensibus euersum, [Laudis Pompeiæ] dispersis quoque, ne rursus coalescerent, incolis. Sed Fredericus Ænobarbus Imperator tutiori loco ad Adduam flumen reædificauit, priori nomine, Laudis, siue Laudæ, vulgo Lodi. Tribus inde millibus passuum vicus Lodeue, (quasi Laudem veterem dicas) in prioris oppidi ruinis cernitur.

[2] [Patroni S. Bassiani natalis,] Eius vrbis tutelaris est S. Bassianus Episcopus, coliturq; XIX. Ianuarij solenni ad octauum diem religione. Eo die Martyrologium Romanum: Laude, S. Bassiani Episcopi & Confessoris, qui aduersus hæreticos vna cum S. Ambrosio strenue decertauit. Eiusdem meminere Molanus & Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. Bellinus, Maurolycus, Felicius, Ghinius, Canisius, Galesinius, Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ.

[3] Illius vitam ac res mirabiliter gestas, inquit Galesinius, nuper litteris mandauit Hieronymus Rubeus in volumine historiarum, [vita,] quod de vrbe Rauenna ornate confecit: vt multo ante Mombritius, qui e libro excepit, ab illius Sancti discipulis olim conscripto. Hanc e Mombritio damus. cuius compendium extat in lectionibus Breuiarij Mediolanensis hoc die, in eiusdem Galesinij Martyrologio, Petro de Natalib. lib. 2. cap. 101. Ferrarij catalogo SS. Italiæ. Subiiciemus Lectiones, quæ in Ecclesia Laudensi & tota diœcesi recitantur, a Cardinale Mellino, sacræ Rituum congregationis mandato, reuisæ & recognitæ, atque ab eadem Congregatione approbatæ, die XII. Iul. MDCXXVIII. eas Ioannis Petri Puricelli, Præpositi S. Laurentij maioris Mediolani, V. CL. beneuolentia consecuti sumus.

[4] Meminit Bassiani S. Ambrosius epist. 60. qua S. Felicem Comensem (de quo XIV. Iulij agemus) inuitat ad basilicæ, [alibi memoria,] quam idem condiderat Bassianus, dedicationem. Idem Concilio Aquileiensi, Syagrio & Eucherio Coss. Nonis Septembribus, anno Christi 381. habito, subscripsit; & S. Ambrosij ad Siricium Papam epistolæ Synodicæ aduersus Iouinianum eiusq; sectatores. Porro tomo 1. Conciliorum Basilianus scribitur, in operibus S. Ambrosij modo Basianus, [nomen;] modo Bassianus, Bassanus a Felicio & Maurolyco; sed Bassianum vere nominari, inquit Galesinius, ostendunt omnia antiquitatis impressa vestigia. De eo agunt Paulinus & Baronius in vita S. Ambrosij; idemq; Baronius to. 4. an. 381. nu. 83. & to. 5. an. 397. nu. 31.

[5] Translationem S. Bassiani e Laude veteri ad Nouam varij commemorant rerum Insubricarum scriptores. Nam euersa sub annum 1158. a Mediolanensibus Laude, Mediolanum se, ipsam quoque propinquam excidio vrbem, deportari vetuit. Ita Petrus de Natal. lib. 2. cap. 101. Temporis processu desolata ciuitate Laudensi per ciues Mediolanenses, & totaliter igne consumpta, corpus Sancti numquam inde potuit amoueri: quin imo omnes accedentes ad locum, vt mortui sternebantur: sicque ibidem diuulsum est. Qua ciuitate postmodum in loco vbi nunc est reconstructa, per Imperatorem Federicum, corpus sancti Confessoris eodem delatum est, vbi & quiescit miraculis splendens.

[6] Vt ergo Frederici auspiciis instaurata loco opportuniori est Lauda, eo veteris Patronum transferri placuit: factum id splendidius quam religiosius: adfuit quippe Victor Antipapa; [transfertur Laudem nouā,] sed ipse humeros Cæsar supposuit venerabili sarcinæ. Gestū id anno 1163. quarto die Nouembris. Eo enim anno Fredericus Imperator, vt scribit Otto de S. Blasio in Appendice ad Ottonis Frisingensis Chronicon cap. 17. tertia vice, sed sine instructu bellico, Italiam ingreditur; ibique sicut & in Germania, diuersis placitis cum Italicis Baronibus per loca habitis, negotia Imperij inducialiter exercuit, ac per aliquod tempus cum eis quietus permansit.

[7] Tristanus Calchus Mediolanensis, historiæ patriæ lib. 11. Dum sic Itali populi lapidantur, Fridericus tertio ex Germania reuersus cum Beatrice coniuge per Octobrem eiusdem anni mensem Laudem se contulit, [a Frederico I. Imp. magnifice,] nouumque inter Proceres adduxit Moguntinum Archiepiscopum Conradum Othonis Palatini Comitis fratrem. Eodem mox accessere Victor Pontifex, Aquileiensis Patriarcha, & Abbas Cluniancensis. Iam commodum incrementum tam publicis quam priuatis in ædificiis ea ciuitas acceperat; visaque idonea ædes, in quam ex veteri vrbe ossa D. Bassiani transferrentur; supposuereque humeros sacro oneri Pontifex, Cæsar, & cuncti Heroes, donauitque in fabricam Ænobarbus triginta libras denariorum, & Augusta quinque. Breuius idem in Epitome: Sed veritus ne Longobardum, in primis vero Mediolanensem, seruitutis pigeret puderetque, & recentis adhuc memoriæ libertatem se absente repeteret, in Italiam propediem reuoluitur. Laudem appulsus, dum S. Bassiani lipsana in nouam vrbem ex vetere deferuntur, humerum ipse piæ sarcinæ supponit.

[8] Bernardinus Corius eadem narrat, & certa temporum nota signat; venisse nimirum isthuc Imperatorem 28. Octobris, [anno, 1163.] feria secunda, cum Beatrice Augusta, Antistite Coloniensi, Erimano Verdensi, aliisq; Proceribus: adfuisse sabbato insequente Victorem cum pluribus suæ factionis Cardinalibus: die Lunæ S. Baßiani Confessoris, Laudensium Patroni, summo honore elatum e maiori basilica Laudis veteris, ipsius Victoris, Augusti, Aquileiensis Patriarchæ, aliorumq; Antistitum humeris, Laudem nouam esse deportatum: abiisse inde Ticinum cum coniuge Cæsarem 16. Nouembris, sabbathi die.

[9] Est ea Translatio apud Ferrarium pridie Nonas Nouembris sacris Fastis inscripta; quo die & Caietanus noster: Laude, [4. Nouēb.] quo die & Caietanus noster: Laude, Translatio S. Bassiani Syracusani, & Laudensis Episcopi.

[10] Peregrinus Merulæ in Sanctuario Cremonensi testatur Cremonæ extare S. Bassiani parochialem ecclesiam, in eaq; altare magnificum a Duce quopiam Mediolanensi erectum. [Ecclesia S. Bassiani Cremonæ.] In ea ecclesia primo sacrarum Rogationum die Stationem peragi: asseruari ibidem aliqua SS. Geruasij & Protasij ossa.

VITA AVCTORE ANONYMO,
Ex Bonino Mombritio.

Bassianus, Episcopus Laudensis in Italia (S.)

BHL Number: 1040

Avctore anonymo, ex Mombritio.

CAPVT I.
S. Bassiani institutio, conuersio.

[1] Sanctorum virtutes, quibus Deo opitulante contra carnis illecebras constanter dimicauere, temporaliter retexere, futurorum quoque memoriæ commendare, duobus modis mortalibus operæpretium esse credimus. Cum enim inuictam eorum constantiam in præsenti fideliter recolimus, [Vtile est SS. gesta scribere.] eos apud Deum nostri memores esse non diffidimus, formamque, cui imprimi debeant, viuentibus exhibemus. Igitur B. Bassiani Laudensis Antistitis & Confessoris conuersationem sacram ac mores, quibus regni cælestis particeps fieri meruit, breuiter, prout ipse præstiterit, perstringere satagimus.

[2] [S. Bassianus Romā ad studia mittitur:] Bassianus vir venerabilis vitæ, pueritiæ suæ tempore senectutem, nec diuturnā neque numero annorum computatam, moribus prætendens, a patre Sergio a Syracusanorum prouinciæ Præfecto Romam, cum esset annorum duodecim, ob liberale litterarum studium directus est, vt ad plenum liberalibus imbutus documentis, patre obeunte pro eo præfecturam prudenter disponere nosset. Qui cum disciplinam, cui incumbebat, vltra ætatis suæ modum mirabiliter perciperet, audito Christianȩ religionis nomine, ad diuinam philosophiam incredibili desiderio se conabatur transferre: & clam famulantibus sibi, quibus pater tamquam vnanimum custodiendum tradiderat, assidue inuestigabat, cui pectoris sui arcanum securius intimaret.

[3] Sed Dominus futurum militem suum nolens diutius salutiferæ militiæ suæ expertem, atque ignarum existere, b Gordiano Presbytero magnæ sanctitatis viro, appetitum atque sollicitudinem adolescentis Bassiani aperire tertio in somnis dignatus est: [a Gordiano Presbytero diuinitus monito, quæritur,] qui maturius solito cubile proprium deserens, cœpit publica Vrbis exercitia quærere, si forte valeat iuuenem conuenire, cuius mentionem sibi voluit Dominus ante paullulum facere. Quem cum, rogando fessus, tandem superna pietate fauente inuenire meretur, diligenter ab eo percunctatur, vnde oriundus, quibusque parentibus genitus, cuiusue gratia Vrbem incoleret. [reperitur,] Cui magnificæ indolis Bassianus cuncta per ordinem prudenter referens, seniori stuporem vehementer iniicit super elegantia sermonis. Tunc vero senior honestis amplexibus eius aliquantisper immoratus, domum suam hortando secum inuisere eum cōpulit, vbi insinuare non distulit, quid sibi per visum de eo tertio maiestas immensa reuelauerit, & vt quærendo insisteret non mediocriter admonuerit. Quibus relatis vterque Deo gratias laudesque debitas suppliciter egere, qui in quoquam pietatis affectum non sinit perire, & in veritate accedentibus ad se, rectitudinis viam consueuit misericorditer reserare.

[4] Athleta autem a Deo electus, mox prouolutus ad venerandi senis vestigia, [in fide instruitur,] toto conamine postulabat se ab eo in Christo catechizari, nec tanto mysterio tam multo ante optato se vlterius priuari pateretur. Cuius saluberrimis obsecrationibus præfatus senior, vtpote dispositionis Diuinæ iam procul dubio conscius, deuotissime acquieuit. Qui instructus vsque ad plenum, catechizatus in Christo, ita se sacris obseruationibus mancipare satagebat; primo frugalitatem colendo, vt soliti stipendij tertia portione degeret, reliquis vero duabus indigentes alere summo opere gaudebat: adeoque virtutum gradibus proficere meruit, vt religiosum sacricolam, quem pridem vt didascalum præceptoremque coluerat, postmodum discipulum & æmulatorem haberet. Deinde anni vnius exacto curriculo, tamquam miles acrioris pugnæ donatiuum intrepidus suscipiens, baptismatis gratiam a sæpedicto seniore percepit.

[5] [baptizatur, Angeli aspectu recreatur.] Qui sacro baptismatis fonte regeneratus, iuuenem formosissimum solis sphæræ in modum renitētem conspexit assistere; sibi quoque vestem candidam, qua operiretur administrare: quem cum vir Domini Bassianus reuerenter perquireret quis esset, ob quam gratiam sedem illam adierit; respondit se iam pridem cælitus esse missum, vt sacrum eius propositum prospere disponat, & quæque sibi noxia procul ab eo abigat. His expletis confestim ab eorum oculis elapsus est, tanta suauitatis fragrantia per mediam fere horam ibi præsentes reficiens, vt carnis mole deposita sibi viderentur in cælestibus conuersari.

[6] [Futuræ eus sanctitatis prognostica:] Interea beati viri comites, quos eatenus tantum latuerat mysterium, præter vnum maiorem natu, quem idem Domini famulus intimorum suorum socium adsciuerat, vicissim sollicite sciscitabantur, quia dominus suus inaudita parcitate, pernoctationibusque insolitis incessanter attenuaretur. Quibus maior natu eiusque fidelissimus symmystes ista retulit: Liberalis disciplina sibi studiose adhærentibus præstare consueuit, vt superfluis voluptatibus sepositis, naturæ donis contentos efficiat. Identidem in domino nostro, cum se ad altiorem philosophiam confert, noueritis fieri. Illi vero recolentes, quia cum adhuc cunabulis foueretur, cruces, quas numquam viderat, digito pulueri imprimebat, segetis quoque culmos ad earum instar diuinitus componebat, & a nutrice crebro obiurgabatur; curiosius inuestigare non desinunt, donec in veritate comperiunt regenerationis lauacrum suscepisse. Quadam enim die, cum nocturnis excubiis nimium fatigatus se sopori dedisset, audiunt eum in eodem sopore sanctæ Trinitatis inuocare nomen, [testimonium cæleste in somnis.] vt ad gloriam diligentibus se repromissam dignaretur se quoque dirigere. Cui vox superna subiecit: Gaude & lætare fidelissime satelles Christi Bassiane, quoniam deprecatio tua admissa est coram Domino, & sedes gratissima in cælo tibi parata.

[Annotata]

a Hinc corrigas Leandrum ita scribentem: Viros nobiles Lauda multos edidit, inter quos D. Bassianus eius vrbis Episcopus & Patronus, qui circa CCCCXV. a Christi natiuitate annum floruit.

b Mendose ergo Ferrarius: litteris operam dedit Gordiano Presbytero institutore.

CAPVT II.
Fuga Rauennam. miracula.

[7] [Monitus a S. Ioanne Euangelista,] His auditis, clam beato viro ministri eius Vrbe prodeunt, vno dumtaxat fideli secum relicto, patrique legationem molestissimam celeriter perferunt. Cumque pater anxius apparatum instrueret, quo filium ab incepto, etsi non blande, a vel violenter reuocare posset; contigit vt Domini Confessor beati Apostoli Ioannis basilicam primo gallorum cantu ingrederetur; vbi obsecrationibus iuxta morem inseruiens, aspicit canitie veneranda patronum decoratum se monere: Noueris fidelissime Confessor Domini hanc sedem quam citius tibi mutandam, atque b Rauennam cum fido comite adeundam. Tuæ perpetuæ saluti genitor tuus insidias moliri non desistit, vt a rectitudinis calle te vel inuitum auertere possit: idcirco Diuinæ bonitatis clementia, famulantium sibi curam non deserens, me Apostolum ad te venire destinauit, ne præuento callidi hostis fraudibus euadendi aditus negaretur tibi. Quibus relatis valedicens sancto viro discessit.

[8] Tunc vero sæpissime genuflectens obnixius Domino fundere preces non omisit, cuius ope & gratia imminens periculum se declinare cognouerat: cumque orandi interuallum paullulum faceret, [sua pauperibus largitus,] accersito ministro fidelissimo iussionis Apostolicæ seriem insinuare non distulit; suæ quoque facultatis quicquid reliquum fuerat, egestate laborantibus erogari præcepit, vt caducorum abiecta sarcina, brauium bene currentium expeditius perciperet. [Rauennā fugit:] Postera autem die ab Vrbe procedēs, prout ei iussum fuerat, Rauennam ire perrexit.

[9] Qui cum vrbe, ad quam intenderat, c trium dierum procul haberetur, intuitus ceruam cum duobus hinnulis, quam venantium insidiæ adeo afflixerant, [ceruam aduocat,] vt omnem liberationis respectum prorsus eriperent, mouit pietatis affectum in eam, eiusq; ac filiorum periculo condescendere benigne deliberans, præcepit ei in nomine Domini, vt ad se intrepida accederet: quæ mox omni exuta ferocitate virum sanctum adiit: quam dum manu propria velut multo ante suetam leniret, ipsa illius pedes congratulans auide lingere cœpit, tamquam salutis suæ viam per eum se habituram nosset. [seruat ne capiatur:] Hanc interim venatores, laboris sui pretium sperantes, prope circumstant, paullisper hæsitantes quid significaret, ceruam modo sibi immitem, vni viatori repente mitissimam extitisse. Tunc vero vnus, ceteris impudentior ait: O stolidissimi, quæ mentis vestræ statum vesania peruertit, vt prædam vobis oblatam suscipere moremini? Et hæc dicens de manibus hominis Dei conatur eamdem violenter auferre; ad quem Pater venerabilis: Non ego, inquit, sed numen cæleste tibi imperat, ne hanc pecudem aut aliusmodi fœtus lædere aut fatigare audeas. [venatorem impudentem a dæmone arreptum] At ille, furore insano arreptus, hominem pium & misericordem arroganter impulit. Sed punire vltio superna eiusdem arrogantiam continuo censuit: peruasus namque a dæmonio, diuque vexatus, vtroque lumine adempto, vitalem suis adstantibus spiritum pene reddidit. Quo metu reliqui sanctissimis pedibus prostrati, lacrymis manantibus veniam postulant, ne pro suis illicitis similia luant. Tunc iubet eos hinc procul remoueri, ipse vero ad locum vbi moribundus humi prostratus voluebatur, cum suo dumtaxat comite accedens, totumque pronus vigorem ad Deum dirigens, [suis precibus liberat,] huiusmodi sumit exordium: Deus vniuersitatis mirabilis conditor, Deus humanæ ruinæ piissime reparator, qui non perditione morientium, sed præcipue salute lætaris viuentium, indulge iacenti misero, quæ ignorans aduersus nomen tuum sanctum temere commisit. Apprehensaque iacentis dextera, inquit: dæmon, qui te de cælesti sede superbientem ad ima ruere compulit, ipse tibi imperat, quatenus similitudinis suæ forma relicta, sedem tartaream celeriter adeas, vbi te perpetuo puniendum non ignoras. [recipit.] Orationis quidem ordinem necdum transegerat, cum humanæ felicitatis inimicus hominem breui possessum, sed morte tenus concussum, tristis ac confusus deserit. Corpus vero, vti exanime, oculis etiam tunc cæcitate damnatis, immobile videbatur: sed sanctæ crucis signaculo a sancto viro cæcitate fugata, tamquam vinculis solutus, sancto iubente sospes exsiliit, reuocatisque sociis incolumis restituitur: qui pariter tantæ virtutis stupore perterriti, Deo qui in Sancto suo mirabilis videri voluit, almoque Confessori gratias agentes, ad propria remeant, vbi ad honorem Dei & Confessoris sui vniuersis narrare gaudent quæ viderant. Interea cerua quid Sanctus ei mandaret adhuc sustinens, ad ipsius nutum lustra, quibus metus expulerat, cum fœtibus repetit. Ille autem viæ non immemor gradum quo tetenderat ipse dirigit, vbi vicinam d B. Apollinaris basilicæ sedem maluit ponere, quatenus remota ciuium frequentia Deo liberius valeat obtemperare.

[Annotata]

a Rubeus: Legatos misit, qui aut captum ad se adducerent; aut, si aliter fieri non posset, interficerent.

b Ibi tunc Vrsum Archiepiscopum fuisse, Bassiani affinem, gente Siculum, scribit Rubeus lib. 2 quem ait Liberio III. successisse circiter annum 378. At si 35. annis ipse sedit Laude Bassianus, atque nonagenarius anno Christi 411. vel 413. obiit, nondum ad episcopatium euectus erat Vrsus, cum eo profugit Bassianus etiamtum iuuenis, quem oportet anno Christi 378. minimum 55. annos natum fuisse.

c Rubeus: Cum iam Rauenna quindecim passuum millia abesset, quo loco est Phycocle vrbs vetusta, &c. ac narrato, quod hic refertur, miraculo, addit: Ob hoc miraculum vrbem Phycoclen, appellatam deinde Ceruiam ferunt; quod tamen mox in dubium reuocat Leander in Romanula: [Ficocle, siue Ceruia vrbs,] In littore post Cæsenaticum portum, ciuitas est infrequens, loco palustri, cæloque graui, Ceruia, noui nominis, vti etiam Volaterranus ait, quondam dicta Phylocolis, vti priuilegia Rauennatis Ecclesiæ docere, cuius Archiepiscopo Ceruiæ Antistes subiacet, mihi retulit Ioannes Petrus Ferrettus Rauennas Milensis Episcopus, & Græcarum litterarum & iuris ciuilis Pontificiique doctissimus, qui Vicarium Archiepiscopi Rauennatis diu egit. Plura de ea vrbe subiicit. Phycocle antiquis videtur ignota, adeoq; non vetusta vrbs. [an antiqua?] Anastasius in vita Theodori Papæ, qui 25. Nouemb. 641. Pontifex factus: Qui deducentes eos, inquit, peruenerunt iuxta ciuitatem Rauennatem, in locum qui dicitur Ficuclas duodecimo milliario a ciuitate &c. alij Ficudas legerunt, Ficoclas alij. Sed nec eo loco patratum hoc miraculum videtur, cum vita hæc habeat locum eum tridui spatio abfuisse Rauenna. quis 15. millia passuum tridui iter vocet, præsertim a validis iuuenibus conficiendum?

d Petrus de Natal. apud ecclesiam S. Apollinaris extra ciuitatem. Rubeus: Vrsus benigne atque amanter Bassianum complexus, eo sic, vt delitesceret, obsecrante, in templo satis exiguo & ignobili D. Apollinaris in Classe illum constituit. [Classis oppidum.] Fuit Classis portus nouus Rauennatium, ab Augusto constructus, vbi classis Romana collocata ad maris Adriatici Ioniiq; tutelam, vti alia Miseni in Campania stabat, Tyrrheni maris ac circumsitarum prouinciarum præsidio. Classis confluxu hominum qui classiariis necessaria venderent, vt fit, frequentibus ædificiis habitari cœpit, murisq; munita in oppidi modum: sed a Luitprando id euersum, solum nomen ruderaq; ostentat, & sumptuosissimum S. Apollinaris templum, quod circa Iustiniani ætatem constructum videtur; de quo plura, deq; propinquo cœnobio, ad S. Apollinaris vitam 23. Iulij.

CAPVT III.
Alia miracula. episcopatus.

[10] Per idem tempus imperante a Valeriano, cum iam Sancti opinio celebris haberetur, [Iudici, eum inuocanti, absens subuenit:] epistola Rauennatium Præsidi ciuibusque vniuersis ab eodem Imperatore dirigitur; quæ b Bithynium eiusdem ciuitatis Iudicem, qui maiestatis reus dicebatur, iubebat capitalem subire sententiam; qui cum ibi, in quo puniendus credebatur, vinctus teneretur, precem hanc fundere deliberauit: Famule Domini Bassiane per gratiam, quam apud Deum obtinuisti, mihi præsens esto refugium. Mox dum spiculator summo conamine ictum intenderet, de manibus eius bipennis longe resiliuit. Quod Præses ratus dolis spiculatoris fieri, alterum pro eo substituit, cui semel atque iterum viriliter tentanti identidem contigit. c Quo signo Præses perterritus, præcepit eum fauente populo solui, & custodiæ mancipari, donec relatio ad Imperatorem de eodem fieret. Cumque ad Imperatoris aures quod gestum fuerat non post multum pertingeret, iubet eum Valerianus de custodia produci, & noxæ, qua reus tenebatur, immunem exinde haberi. Qui facultatibus propriis restitutus, mundanis negotiis renuntians, totum se Deo eiusque fideli Bassiano plenissime deuouit.

[11] [Fit sacerdos.] Per idem tempus cogente Clero ac populo per singulos Ecclesiasticos gradus, ad sacerdotij dignitatem promouetur. Paullo post autem minister eius cursu vitæ religiosæ expleto bene currentis palmam adeptus est; cuius die septimo depositionis, cum Sanctus deuotissime sacrificij munus, assistente Bithynio pro eo offerret, vox cælitus prolata; Is, inquit, iustorum amœnitate iam fruitur, pro quo sollicitus oras, quia quod fide percepit, opere exercere non recusauit. Quod vir Domini redemptionis nostræ hostia oblata, lætabundus Bithynio intimauit: [ministrum saluatum diuinitus cognoscit.] ille quoque se audisse asserens ei cœpit congratulari.

[12] Per idem tempus Laudensis populus Pastore proprio destitutus rogationes publicas triduo indixerat, quatenus Præsulem futurum Ecclesiæ suæ idoneum præsidere Diuina pietas innotesceret. Quorum deuotioni auditu benigne inclinato, [Episcopus Laudensis cælitus designatur.] Clementi eiusdem Ecclesiæ venerabili Presbytero, dum quieti artus committeret, postulata his verbis nuntiat: Bassianum gemmis cælestibus insignitum, vobis diuinitus præponendum scitote, qui suorum iam securus, pro aliorum excessibus rogare non desinit, multosque Rauennatium, apud quos Deo militat, honestis moribus informare satagit.

[13] Tunc Clemens reuelatione gauisus, accitis de Clero & populo religiosis, audita refert. Protinus duos facundia & conuersatione pollentes eligunt, per quos ad virum Domini legationem sacram confidenter referunt. Ipsa autem nocte, cuius die sequenti Sanctum conueniunt, nuntiatur Patri per spiritum, a Liguriæ partibus geminos viros Domino suggerente sibi in crastinum aduentare, quibus benigne susceptis eorum sermonibus adquiescere non recusaret. Cumque ad eum percunctandum mane perueniunt, loquendi copia ab eo postulata, legationis summam solenniter referunt. [Deducitur Laudem.] Quibus Domini famulus adhæc inquit: Deus hominem immortalem condidit, vt mandatis eius curaret diligenter obsequi; postquam vero eorum negligens extitit, sibi cunctisque posteris necem parauit: inconsequens ergo videtur, quod humana temeritas Dei audeat reniti voluntati, cum Apostolus dicat: Non quod ego volo ago, sed quod nolo facio. [Rom. 7. 19.] Nos itaque recusantes ambitum honoris, quamquam volentes pondus pro fratribus subeamus laboris. Postmodum in hospitium introducens, hortatur eos itinere nimium fessos otiose recreari: illi autem desiderij sui compotes, longiori quieti negantes indulgere, cum thesauro optato intempestæ hora noctis ad propria gaudent remeare.

[14] [Paralyticum sanat.] Factum est autem cum a populo Laudensi deuotissime susciperetur, vt quidam clarus genere, morbo paralytico iam dudum sermone priuatus, ad eum osculandum accederet; cui post osculum ita sermo integer restituitur, vt a cunctis postmodum, quam ante perditum sermonem, expeditius loqui videretur. d

[Annotata]

a Videtur Valentiniano legendum. Annis circiter 70. ante Valerianus a Persis trucidatus est, quam Bassianus nasceretur.

b Rubeus Bythimnium vocat.

c Petrus de Nat. & sic innocens apparuit.

d Addit Petrus & Lectiones, multos ab eo leprosos mundatos.

CAPVT IV.
Dedicata basilica. mortuus suscitatus.

[15] [Episcopus factus abstinentia, eleemosynis, &c. claret.] Post non multum vero temporis con prouincialibus Episcopis conuocatis, cum laude & honore Dei ad Sedem Pontificalem a prouehitur; eo deinceps conspectus humilior, quo gradus, quem susceperat, inerat celsior. Mensa vero eius peregrinis & egenis præcipue refectionem præstabat, quibus semper adhibitis cibos lautiores ipse ministrare consueuerat. Parsimoniæ quotidianæ, vt carnis delectationes superfluas deprimeret, vsque adeo inhærebat, vt naturæ quoque conditionem transcendere crederetur. Vinum etiam aut alicuius saporem quo inebriari posset, nisi Dominicæ resurrectionis die, vel præcipuis Sanctorum solennitatibus, numquam attingebat. Lectionibus sacris aut deuotis obsecrationibus sine cessatione incumbebat.

[16] [Basilicam SS. Apostolis dicat.] Quodam autem tempore dum animo reuolueret quod Domino acceptabile munus præter solitum offerret; placuit ei in suburbio orientali, ad honorem & reuerentiam Apostolorum, oratorium condere; datisque sumptibus ad fabricam perficiendam, opus quod cœperat, non multum distulit consummare. Ad cuius dedicationem Beatissimum Ambrosium Mediolanensem, & Felicem Comanum Pontificem venire persuasit: cuius dedicationis idem B. Ambrosius in libro Epistolarum suarum meminisse non præteriit. [Ep. 60.] Factumque est vt inter consecrandum dæmonis vox per os puellæ huiusmodi audiretur: Quid viri Dei tam iniquum luctamen aduersus me suscepistis, vt tres contra me solum arma intoleranda pugnando præparetis? Numquid parum vobis est, quia nobis nocendi ademistis vires, nisi etiam ab illis quos possidemus arcere conemini? Quod si hinc me exire compellitis, adhibitis mecum duobus vel pluribus aliam occupabo sedem, ad quam non dabitur vobis facultas adspirare. [Puellam energumenam liberat.] Tunc vero Sancti pariter prostrati summæ pietatis opem certatim implorant, vt dæmone fugato præsentibus innotesceret magnitudinis suæ potentia. At vbi conditionis humanæ aduersarius virtutem insuperabilem sensit adesse, diu discerpens atque contorquens puellam, tandem confusus ab ea compellitur exire. Protinus Sancti ab oratione surgentes, puellam parentibus incolumem committunt, hortanturque vt Domino salutis suæ auctori gratias indesinēter agant. Consecrationis igitur mysterio rite expleto, cum gratiarum actione vnanimiter mensam adeunt, vbi non modo escis corporis refici, verum etiam sententias conferre multo magis appetunt sacri eloquij. Die autem sequenti cum reditus sui licentiam peterent, obtinuit vir Domini Bassianus, vt interim pariter ieiunia soluerent: inde vicissim vale dicentes sedes adeunt proprias.

[17] [Puerum a serpente ictum resuscitat.] Messis præterea tempore, dum quidam puerulus inter metentium manipulos deambularet, serpentis vulnere interiit. Qui cum in ecclesiam Apostolorum, quam Præsul Domini fundauerat, deportaretur, factum est vt in eadem, sicut crebro solebat, ipse Omnipotenti laudes persolueret, sed psallendi constantiam mentisque deuotionem parentum plangor miserandus omnimodo permutabat. Quos Pater sanctus, cum ceteris ecclesiam exire præcipiens, solus iuxta defuncti corpusculum ad orationem prosternitur; cumque in oratione aliquamdiu persisteret, lacrymis pauimentum rigans, exanimati membra tertio visa sunt concuti, deinde totum corpusculum moueri. Surgente vero Domini Sacerdote a loco in quo Omnipotentis virtutem pro puero deuote postulauerat, puer rediuiuus cum eodem pariter surgens, primo sermone tamquam nihil passus matrem vocare cœpit. Quo audito parentes ceterique qui pro foribus manebant, inopinatæ lætitiæ moram non sustinentes, ecclesiam irruunt, virtutemque Dei, quam per Sacerdotem suum declarare voluit, admirari non sufficiunt. Tunc vir Domini salutaria monita auribus populi, qui multus conuenerat, benigne inserens hortatur, quatenus illius & omnium virtutum auctori certent famulari, ad cuius nutum & imperium puer meruit viuificari. His itaque aliisque pluribus populus animatus in Christo, Deum incessanter magnificans, cum puero vitæ restituto exultanter recedit, atque Præsulem sanctum, quem tanti miraculi efficacem cognouerat, prædicare non cessat.

[Annotatum]

a Infra in Lectionibus dicitur 1. Ianuarij consecratus. Rubeus scribit ab Vrso eiusue successore Exuperantio consecratum: primæ tamen in ea re partes Ambrosij haud dubie fuerunt.

CAP. V.
S. Ambrosij, ipsiusq; obitus.

[18] [S. Ambrosij obitum prædicit;] Per idem tempus B. Ambrosius longo corporis languore detentus, a S. Bassiano cum eodem orante, vidit Deum arridentem accedere sibi, quod fratri fidelissimo Bassiano imputandum protinus intimare non distulit. Vir autem Domini Bassianus mente reuoluens quod ab eo didicerat, manantibus lacrymis hominis Domini b transitum imminere sibi fideliter famulantibus prædixit: quod paullo post, sicut Spiritu diuino prædixerat, Mediolanensis populus cum eodem dolendo contigisse probauit. [funus curat.] Ipse vero beati funeris exequiis honestissime dispositis sarcophago membra sanctissima componens, Laudensem repetit cathedram: vbi sedulus Sancti virtutes & conuersationem commendans, celebrare summopere gaudebat: semper namque in ore, semper in corde sanctum virum gestabat, memoria eius vel dormiendo ab eo numquam recedebat. Frequenter enim dum aut lectione aut oratione fessum se sopori dedisset, audiebatur secum velut præsentem sermonem habere, & tam iucundæ visioni plenissime congratulati.

[19] [In lance dolosi diabolum forma Æthiopis, conspicit;] Sequenti etiam tempore dum Mediolanum proficiscens quatenus almi Confessoris eiusdem suffragia appetenda postularet, factum est vt vrbem ingressus quemdam dolose librantem stateram, Æthiopemque paruulum in lance vna conspiceret. Qui cum ab eis qui secum aderāt percunctaretur si idem eis patefieret, aiunt se nihil eiusmodi vidisse, quod Sanctus videre meruerat. Tunc Domini Confessor eos benigne hortatur, vt diuinæ bonitatis clementiam secum corde sincero studeant implorare, quemadmodum visionis eiusdem testes fideles dignaretur addere, qui magnificentiam eius vnanimiter non desinant prædicare. Precibus itaque Deo oblatis, concessit cælestis pietas Clementi Presbytero atque Elbonio Diacono idipsum, quod Patri sancto videre concesserat: accersitumque libripendem diligenter interrogat quod pondus dolosum in statera emptorem illuderet? illo autem instanter asserente, nihil eiusmodi fuisse, narrat ei Pater sanctus, quid ad correctionem & salutem eius Altissimus sibi suisque dignatus fuerit pandere. Confestim venditor genibus eius prouolutus, noxam, qua puniendum eum Sanctus prædixerat, [hominem monitum conuertit.] gemendo confitetur: cui Confessor, qui vt medelæ spiritalis peritus, salutiferum obtulit antidotum, præcipiens vt quicquid congestæ pecuniæ vltra quod debitus vsus exigebat accumulauerat, indigentiam patientibus largiri festinaret: qui admonitione sancta ad Deum conuersus multis salutis suæ modum prædicare non destitit, eos conuersatione atque exemplo a prauitatibus prudenter reuocando, vt in quibus abundabat peccatum, superabundaret & gratia; & qui hactenus vt arbores infructuosæ igni traditi fuerant, postmodum fructus acceptabiles conditori suo referre digni haberentur.

[20] Multiplex de sancti viri actibus almificis copia ad dicendum suppetit: sed ne relatio productior legentibus tædium generaret, vel audientium fidem quodammodo infirmaret, maluimus de eodem succinctum habere sermonem. Minus enim enarrationis sermo audientem onerat, qui prolixitatem vitans, rei gestæ veritatem ad plenum notificat quam si per ambages eam producendo quasi fastiditam edisserat. Quocirca de beato Sacerdote strictim quæ restant subdere opportunum sperauimus, a quo vires bene dicendi, si quid boni manauerit, tribui non diffidimus. [Mortem suam prædicit:] Qui cum vitæ suæ cursum speciali præsagio consummari didicisset, religiosis astantibus de Clero c nuntiat dissolutionis suæ diem imminere: die vero septimo, quo hæc prædixerat, languore nimio correptus, suis pro tanti Pastoris desolatione miserabiliter lugentibus talia monita dedit: Nolite filioli de meo turbari transitu, quoniam fideli militaui Principi, a quo militiæ præmium me suscepturum certissime noui: Dominus pars hæreditatis meæ & calicis mei, [suos solatur:] ipse restituet hȩreditatem meam mihi. Prouidebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commouear: neque vos præsenti consolatione prius priuabit, quam vos custodiendos suscepi. Hoc enim a Domino impetraui vt ipse vos custodiat, ne blandimentis suis mundus cum amatoribus suis incautos corrumpat: cumque carnis sarcinam deposuero in basilica Apostolorum, quam ipse fundaui, membra corruptibilia principio suo, sicut mortalis conditio exigit, restituite: quoniam pios intercessores eos optaui, ac credidi me semper habere.

[21] Factum est autem vt vndecimo die, ex quo hoc prædixerat, sancta anima artus funeri relinquens, ad cælum exultantibus Angelis deportaretur. Sanctum vero corpus eius, [morituri] sicut ipse præceperat in ecclesia d Apostolorum, cum digno exequiarum honore reconditum est: vbi interuentione ipsius multa beneficia præstantur, membraque languoribus diuersis debilia pristinis vsibus reparantur, ad gloriam & honorem Iesu Christi Domini nostri, cui est æquus honor, laus & imperium, cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Paulinus in vita S. Ambrosij: In eodem tamen loco, in quo iacebat, (sicut referente S. Bassiano Episcopo Laudensis Ecclesiæ, qui ab eodem audierat, didicimus) cum oraret vna cum supradicto Sacerdote, videbat Dominum Iesum aduenisse ad se, & arridentem sibi. Baronius in vita S. Ambrosij paullo aliter: Assidebat aliquando ægrotanti Ambrosio S. Bassianus Laudensis Episcopus; cumque vna cum eo oraret, vidit venientem ad eum Dominum Iesum Christum, eique arridentem, idque ante obitum paucis diebus.

b Galesinius: diem certum, quo ille ex hac vita migraret, præsignificauit. Idem scribit Rubeus.

c Petrus: obitum suum annis pluribus prænuntiauit.

d Hæc ab eius postea nomine nuncupata, vt infra in Lectionibus dicitur.

CAPVT VI.
Eius opportunum pauperi patrocinium.

[22] Præterea fidelium auribus nequaquam onerosum videri arbitramur, si vnam ex pluribus virtutem, quas, eiusdem Sancti obtinentibus meritis, post transitum ipsius superna maiestas patere disposuit, [Agricolæ ad eius corpus oranti] memoratis inserere curemus. Nam per ea quæ inter mortales stupenda diuinitus geri contemplamur, incontemplabilem omnipotentiam colimus, & indubitanter veneramur, eiusque iugo leui libentius supponi properantes, de promissionum suarum efficientia nullo vmquam tempore titubamus. Factum est ergo non multum post excessum beati Sacerdotis, vt quidam tauros habens geminos, quorum solo post Deum adiumento suam suorumque vitam continuare disposuerat, eosque in eiusdem Sancti annua solennitate pascentes deserens, oratorium, in quo sanctissimum venerabatur corpus, deuotissime petiit. Interea fur aduersam gerens sollicitudinem, vbi tauros absque pastore errantes conspicit, [tauri furto abducti.] totius boni suggerente inimico, eos confidenter aggressus est abducere; viri quoque, cuius fuerant, benignam deuotionem ob damnum irrogatum sibi grauiter lædere. Cumque sinceræ orationis ordine humiliter expleto tauros, quos reliquerat, inuisere præfatus agricola satageret, neque eos quouis indicio reperire valeret, peragratis pascuis, in quibus spatiare consueuerant, eorumque locis contiguis; festinus ad Sancti remeat tumulum, vbi genibus flexis noctem illam peruigilem transiens, velut commendatos opportune ab eo exigebat: dumque voce indeficienti eos sibi restitui postulat, furti minister sperans se rapinæ periculum iam declinasse, vtpote laboriosi itineris supplicio, diutissimo quoque errore cælitus vexatus, ad fores ecclesiæ laboriosi almi Confessoris intrepidus scelerisque securus peruenit: diuertēs vero ad domum quam ei proximam conspexerat, rapinam, quam se impune adeptum credebat, in ea locauit, referens se in foro venalium eam pretio comparasse: deinde artus nimium fessos sopore paullulum recreans, [fure punito,] ad eamdem ecclesiam sub prætextu honestatis tendere deliberauit. Verum dum basilicam, qua se indignum exhibuerat, summo conamine ingredi tentaret, præcelso examine a liminibus repulsus, volui præ foribus velut amens terribiliter cœpit, neque quiescendi licentiam meruit, donec diu voluendo Sancto palam assistentibus crebro exclamaret: En tamen in domo proxima, en adsunt tauri. Cumque præsentes vicissim mirarentur,[mirabiliter restituti:] quid huiusmodi vox significaret; hic, cuius fuerant, inter ceteros admirans, quod ante fores cælitus fieri videbat, ad vocem furis, preces, quas fideliter fuderat, ad effectum venisse cognouit, & a Domini Confessore impetrasse quod postulauerat: inde ad segetem, in qua tauros absconditos esse didicerat, impiger cucurrit, eosque inuentos intra septa propria reducere gaudet: postmodum ecclesiam repetens, his quos stupētes reliquerat, magnalia Dei quæ per B. Bassianum patrare dignatus est, per ordinem narrat. Præsens vero populus animaduersis quæ ab eo dicebantur, omnium virtutum auctori, necnon eius præclaro Confessori laudes properat celebrare, qui gloriam quam suis in cælestibus contulit, per signa ingentia mortalibus destinat declarare. Latro quoque patrati criminis tota animi intentione pœnitens, vt veniam mereretur certatim insistebat, de cuius spe atque respectu confusus, ecclesiæ aditum prius sibi a ob noxam prohibitum, facilem consecutus est: [fur emendatus.] in qua se reliquo vitæ suæ tempore Deo, eius etiam fideli Bassiano famulari deuouit; pristinisque prauitatibus, quibus se implicuerat, superna opitulante clementia, abrenuntiare non distulit: quin etiam post conuersionem suam non sine suspiriis testari solebat, quoniam in ipsa nocte, qua tauros subripuerat, aues teterrimas erroris sui præuias volitare viderit, quas oculorum suorum aciem certatim turbasse asserebat; neque etiam a se discessisse, quousque ante aras Virginis turrificæ inire cursum compelleret. In qua re superna dispensatio cautissime consideranda est, qui eosdem delinquenti tortores sæuissimos adhibet, quos nequitiæ suæ suasores habere studet: quibus vero amœnitatē ȩtheream præstat, ipsa eosdem vt eam mereantur diuinitus informat: quod nobis eo, cuius gesta retulimus, interueniente concedere dignetur, qui immutabilis manens, mutabilia disponit in secula seculorum, Amen.

[23] Rexit Laudensem Ecclesiam triginta quinque annos & viginti dies. Nonagesimo vero vitæ suæ anno humo quod suum fuerat b, polumque gaudens adiit Honorij c octauo ac Theodosij.

[Annotata]

a Ita legendum videtur. Mombritius habet, obnoxium prohibitum.

b Videtur desiderari, reliquit, vel quid simile.

c Lectiones habent obiisse anno 413. qui erat P. C. Honorij IX. & Theodosij V. siue Lucio V. CL. solo Cos. si hic in numero addito Honorij nomini error non est, oportebit consulatum eius octauum accipere, quem gessit anno Christi 409. & fatendum est omissum numerum III. qui Theodosio Iuniori Aug. addendus erat. Sicq; natum dicemus anno 319. Episcopum factum an. 374. sin alterum calculum amplectamur, 378. aut 380.

VITÆ EPITOME
Ex Officio Ecclesiæ Laudensis.

Bassianus, Episcopus Laudensis in Italia (S.)

[1] [Bassiani sanctitatis prognostica,] Bassianus Sergio patre Syracusis nobili genere natus, a primæua ætate futuræ sanctitatis specimen dedit: nam infans digito Crucem imprimebat pulueri, iunctis item stipulis Crucis efformabat imaginem, & eo salutari signo sibi frontem muniebat sæpius, neglecta prorsus improbæ nutricis reprehensione.

[2] [conuersio,] Romam missus studiorum caussa duodecimum annum agens, a Gordiano magnæ sanctitatis viro, quem Dominus de Bassiano docuerat, Christiano ritu baptizatur. Quod cum ferret iniquius pater, fugit ille Rauennam, [fuga,] monitu S. Ioannis Euangelistæ, in cuius æde orauerat. Quo in itinere confugientem ad se ceruam cum duobus hinnulis a venatoribus defendit, diuexante diabolo vnum ex iis, quem & Bassianus liberauit.

[3] [virtutes;] Orationi vacabat assiduus, tenuissimo victu contentus, cuius duas partes ex tribus in pauperes erogabat, caritate, humilitate præclarus, non modo apud finitimos, verum etiam apud exteros populos sibi gratiam conciliabat.

[4] [episcopatus,] Vacabat Ecclesiæ Laudensis Episcopalis Sedes, & precibus a populo per triduum effusis, Clementi Presbytero reuelatur, Bassianum Rauennæ tunc degentem a Deo Episcopum designatum esse. Mittuntur ad eum legati: quibuscum veniens, in suburbiis Laudæ paralyticum, eumque mutum sanat, leprosos innumeros mundat, & animarum saluti quam maxime inuigilat. Erat is annus salutis nostræ trecentesimus septuagesimus octauus, cuius primo Ianuarij die ordinatus Episcopus fuit.

[5] [in eo præclare gesta,] In episcopatu humanior nemo, nemo temperantior: vino fere semper abstinuit, in egentes & inopes liberalior. Basilicam in honorem duodecim Apostolorum ædificauit, quam vna cum Ambrosio Mediolanensi & Felice Comensi Deo dicauit. [miracula,] Cum eodem Ambrosio aduersus hæreticos strenue decertauit, miraculisque claruit. Rauennæ cum esset, Bithinium Iudicem læsæ maiestatis crimine reum, capite damnatum, dum feriretur, prosiliente securi tertio de manibus carnificis ad inuocationem sui nominis, absoluit: extinctum morsu serpentis adolescentulum vitæ restituit: puellam a dæmone obsessam liberauit.

[6] [vaticinia,] Ambrosio morienti affuit, eiusque diem mortis domesticis prædicens, pio funeri operam dedit: imo vero post aliquos dies sanctissimi Doctoris sepulchrum pie veneraturus Mediolanum rediit. Præsagiuit & diem suum: quo instante suos consolatus de certa sua requie, annum agens vitæ nonagesimum, [mors,] curæ vero pastoralis trigesimum quintum & dies viginti, magna cum laude Laudensi Ecclesia administrata, migrauit ad Dominum anno post Christum natum quadringentesimo decimo tertio, decimo quarto Cal. Februarij, a Innocentio primo Pontifice, & b Honorio Imperatore. Sepultus est in basilica Apostolorum ab eius postea nomine nuncupata.

[7] Sed Lauda veteri deinde diruta eius corpus in vrbem nouam translatum, [translatio,] summis Prælatis & Federico Imperatore piam sarcinam vectantibus, in æde maxima collocatum est, anno salutis millesimo centesimo sexagesimo tertio, pridie Nonas Nouembris: vbi maxima veneratione colitur. Eius altare visitantibus in die festo eiusdem c Ioannes Romanus Pontifex vna cum Imperatore Sigismundo pie cum visisset, [indulgentiæ eius festo.] indulgentiam peccatorum omnium plenariam perpetuo est elargitus.

[Annotata]

a Innocentius I. sedit ab anno 402. vsque ad 28. Iul. 417.

b 413. Christi annus erat Honorij 19. duobus diebus inchoatus.

c Ioannes hic est XXIII. aliis XXII. & XXIV. cui in concilio Constantiensi, abrogatus est Pontificatus. Hic sub annum 1412. Roma profectus, vt scribit Sabellicus Enne. 9. lib. 9. per Florentiam & Bononiam Mantuam petiit. Hinc cum Gonziaco Principe, a quo honorificentissime est acceptus, Laudem Pompeij petiit, vbi ex composito Pannoniæ Rex (Sigismundus anno superiore creatus Imperator) cum eo in colloquium venit. De hoc eodem Ioannis, Sigismundi, Ioannis Francisci Gonzagæ congressu agit Nauclerus vol. 3. generat. 48.

DE S. AMMONIO EPISC. a DERTONENSI,
Ex Phil. Ferrarij Catal. SS. Ital.

[Commentarius]

Ammonius, Episcopus Dertonensis in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Ammonivs Ecclesiæ Dertonensi præfuit, eamque ea sanctitatis laude administrauit, vt defunctus in numero Sanctorum habitus fuerit. Acta illius non b extant, neque quotus Episcopus fuerit certo scitur. Eius tamen memoria duplici ritu ab Ecclesia Dertonensi celebratur. [S. Ammonij natalis,] Ac eius reliquiæ, quæ in c Cathedrali ecclesia asseruantur, in eius die festo populo Dertonensi, qui illas veneratur, exponuntur. [reliquiæ.]

[Annotata]

a Dertona, siue Terdona, vrbs est Liguriæ, ad viam Posthumiam, medio fere inter Genuam ac Mediolanum interuallo, vulgo Tortona.

b Vrbe a Frederico Ænobarbo euersa, aliasq; sæpius bellis Insubricis direpta.

c S. Apolliniæ sacra, vt testis est Leander.

DE S. CONTEXTO, siue CONTESTIO, EPISCOPO BAIOCENSI IN GALLIA.

[Commentarius]

Contextus sive Contestius, Episcopus Baiocensis in Gallia (S.)

Baiocassium in prouincia Lugdunensi secunda, quæ nunc Normannia, Episcopus fuit S. Contextus; in Cl. Roberti & Ioannis Chenu catalogis, sed vitiosis, sextus. Eius natalem consignat Molanus in Addit. ad Vsuardum, [S. Contexti natalis,] XIV. Kal. Februarij: Eodem die, inquit, Baiocas, B. Contexti Episcopi & Confessoris. Memorant eum quoque Carthusiani Colonienses, Ferrarius, Martyrologium Germanicum, Saussaius qui S. Manneo ait succeßisse, & Contestium vocat, [nomen.] alij Concessum, & Contestum. Haud plura de eo comperimus.

DE S. ARSENIO EPISC. CORCYRÆ.

[Commentarius]

Arsenius, Episcopus Corcyranus (S.)

Corcyra insula est Ionij maris, sub Reip. Venetæ ditione, vulgo Corfu; inq; ea vrbs eiusdem nominis, Archiepiscopali dignitate illustris, olim Patriarchæ Constantinopolitano subiecta. Huic primum Archiepiscopum præfuisse S. Arsenium scribit Ferrarius in generali Catalogo SS. coliq; isthic magna veneratione, præsertim a Græcis, XIX. Ianuarij, & corpus eius in ecclesia Metropolitana asseruari. Ætatem eius actaq; ignoramus. In Menæis Græcorum nulla eius mentio.

DE S. CATELLO EPISCOPO STABIENSI IN ITALIA.

Anno DCXVII.

[Praefatio]

Catellus, Episcopus Stabiensis in Italia (S.)

[1] In Campano agro Stabiæ oppidum fuere, vsque ad Cn. Pompeium & L. Catonem Coss. pridie Kal. Maij; quo die L. Sylla Legatus bello sociali id deleuit. quod nunc in villas abiit. Ita Plinius lib. 3. cap. 5. Iustiniani æuo oppidum fuit, [Stabiæ vrbs,] aut vicus. historia Miscella lib. 16. cap. 15. Necnon Nolanos & Surrentinos, & de villa quæ Stabij dicitur. ea villæ notio mediæ ætatis scriptoribus. Sitæ erant Stabiæ ad mare in intimo sinu inter Surrentum ac Neapolim, Surrento propiores. Eo loco, aut sane vicino, millibus duobus passuum, vt scribit Leander, a Sarni ostiis, ciuitas Episcopalis sita, quæ vulgo Castel a Mar di Stabia dicitur; Guilielmus Kyriander Leandri interpres Castellum Almarinum vocat, [nunc Castellum ad mare,] Stabiense cognominatum, ad discrimen alterius Castelli Almarini Vulturnensium.

[2] Leander iacere in angulo Gauri montis scribit, vbi in occasum ille vergere incipit, Mineruæ promontorium efficiens. Latus quidem vrbis quod Surrentum vergit, collis est magnus & longus, at non Gaurus, licet aliis quoque recentioribus eo appellatus nomine sit. Verum Gaurus, vt claris veterum testimoniis probat Cluuerius, cis Neapolim erat, Auerno Lucrinoq; & Puteolis vicinus, [ad Lactarium mōtem.] qui nunc Mons barbarus, sterilis omnino, quasi veteri exhausta fecunditate. At cui Stabiæ adiacent, Lactarius mons Caßiodoro nuncupatus Variar. lib. 11. ep. 10. τὸ Γάλακτος ὄρος Procopio, plenius infra describitur: estq; pars altioris maiorisque montium iugi, quod ab oppido Caua in occasum brumalem ad Mineruæ procurrit promontorium, vt Cluuerius scribit, qui accurate lustrauit.

[3] Porro Castelli ad mare Episcopus, Stabiensis etiamnum in Notitia episcopatuum appellatur. [Eius Episcopi S. Catelli natalis,] Tutelarem Diuum ea vrbs Catellum colit, suum olim Antistitem, XIV. Cal. Februarij, vt Philippus Ferrarius in catalogo generali, & SS. Italiæ testis est. Vitam eius ex illius Ecclesiæ monumentis a nostræ Societatis Patribus compositam, accepimus Neapoli ab Antonio Beatillo nostro, [vita.] Latinamq; fecimus. Aliam illius gestorum narrationem subiungemus, e S. Antonini Abbatis vita, quam, e MSS. Ecclesiæ Surrentinæ ab eodem eruditißimo curiosißimoq; Beatillo erutam, XIV. Februarij integram dabimus. Intexuit quoque S. Catelli præclare facta historiæ S. Antonini Dauid Romæus lib. de quinque Diuis Præsidibus vrbis Surrenti, & Paulus Regius Vicensis Episcopus: breuius aliquanto ea perstrinxit Ferrarius in Catal. SS. Italiæ.

VITA
ex monumentis Ecclesiæ Stabien.

Catellus, Episcopus Stabiensis in Italia (S.)

Ex Italico ms.

[1] [Catellus Stabiensis,] Castelli ad mare (quæ vrbs e veterum Stabiarum enata ruderibus) Episcopus fuit S. Catellus, ibidem seculo Christiano sexto, honoratis natus parentibus, [a pueritia sanctus,] quos vulgo aiunt Coppulæ gentis fuisse. Religionibus sacris sese a prima ætate deuouit, variasque diuinorum munerum functiones obiuit. Vitabat adolescens eos quorum solutior erat vitæ ratio, ipse secessus amans ac solitudinis. Vt maturiorem attigit ætatem, sacerdotio est initiatus: ac dein illius vrbis decedente Antistite, inuitus licet, summo populi consensu suffectus ei est. [fit Episcopus:] Romanam eo tempore Ecclesiam regebat a Pelagius II. Curam mox Ecclesiæ suæ inflammato studio complexus Catellus, præcipue in egentium leuamen, aliasque Christianæ pietatis actiones incubuit.

[2] Iisdem forte diebus, b euerso quod S. Benedictus in monte Cassino ædificauerat, cœnobio, [S. Antoninum e Cassino profugum,] cœnobio, ad Catellum sanctissimus c Abbas Antoninus profugit, is qui deinde Surrenti monachorum rexit cœtum. Eum summa beneuolentia Catellus excepit, rogauitque vt in sua commoraretur diœcesi, quo & ipse ex illius congressu solatium, & subortis in administranda Ecclesia controuersiis, [benigne excipit:] consilium peteret. Degit ergo isthic annos plures Antoninus; poposcit deinde ab Antistite, vixque multis precibus extorsit facultatem in montem d Gaurum, qui nunc Aureus dicitur, sex millibus distantem Stabiis, demigrandi, vbi solitarius vitam religiosius quietiusque exigeret.

[3] e Nec diu ferre illius absentiam Catellus potuit: litteris igitur eum obsecrat, vt in prius hospitium ad se diuertat. Ipse potius illi auctor Antoninus fuit, [cum eo ad montem secedit,] vt in solitudinem sese quoque reciperet. Hinc iniectum Catello abdicandi episcopatus consilium: quod cum non probasset Antonino, constituit tamen sanctum sodalem in eum montem sequi, indeque tractare Ecclesiæ gubernacula, [vrbem identidem reuisens.] identidem in vrbem ad Episcopalia munia obeunda, decidendasque controuersias commeando. Inde quoque ipsemet sacrorum, quoties ea peragere cupiebat, petere apparatum consueuerat: recusante Clerico f, quem id rogarat, eum ipsi procurare.

[4] Isthic die quadam vacantibus precationi Episcopo atque Abbati, spectandum se Michael Archangelus obtulit, sibique eo loco ecclesiam fabricari iussit. [S. Michaeli Ecclesiam construunt: fontem eliciunt:] Paruere Sancti: neu mora foret, ligneam posuerunt: deinceps alia a saxo ædificata, stat etiamnum. Eam vero ædificantes aqua defecit: Sancti fontem precibus elicuere, qui perenni scaturigine in hodiernum diem manat, diciturque Aqua sancta, aduersus morbos salutaris.

[5] [SS. concentu recreantur.] Colloquebantur ad mais prospectum de cælestibus rebus, cum ingens Sanctorum Sanctarumque iis turba apparet, suauissimo vocum instrumentorumque concentu eorum permulcens animos, & in iis ingens quoddam accedens cæli deliciis quamprimum fruendi desiderium.

[6] In hac sancta & iucunda quiete, Archangeli Michaelis monitu, [Catellus cælitus monitus,] tristem sibi procellam imminere didicit Antistes, seseque vinctum Romam pertrahendum, carceri isthic mancipandum, sed tandem cum magno honore reuersurum ad suos. Auctor concitandi aduersus eum tumultus inurbanus ille atque effrons Clericus fuit, [erroris accusatur,] qui roganti Antistiti afferre in montem necessaria ad peragendum sacrificium recusarat. Is ergo spargit in vulgus peruersas de religione opiniones & hausisse animo Episcopum & docere, adeoque & idola gentilium ritu venerari.

[7] [etiam apud Papam:] Irritata plebs, Primicerium Ecclesiæ Tiberium Romam ablegat, vt Catelli Pontifici Maximo deferat nomen: sedisse tunc g Sabinianum, aut h Bonifacium tertium volunt. Ita caussam peregit Tiberius, vt iussus sit, quem accusarat, Antistitem suum vinctum Romam pertrahere. Aduolat ergo in montem Gaurum cum armatis lictoribus. [duplici miraculo correptis lictoribus, Romam pertrahitur:] Cumque pararent viro sancto manus iniicere, vi diuina constitere immoti satellites, Tiberius paralysi correptus, quæ ad obitum vsque tenuit. At lictores implorare Catelli preces: quibus cælo missis, illico sibi restituti, incredibili & plusquam humana ingratitudine, vinctum eum Romam raptarunt.

[8] Vit in Vrbem venere, datus in custodiam Episcopus, cuidam Pontificis Maximi Cubiculario, [visitur in carcere a Papæ Cubiculario,] cui Bonifacio nomen. Huic in somnis monachus Benedictino habitu (i Antoninum Abbatem fuisse creditum est) adstare visus & monere, vt innocentem Iosephum, nullius noxæ reum, mancipatum carceri, inuiseret. Idem illi itidem in somnis k alius alio indutus cultu præcepit. Experrectus continuo adit ad Catellum, quaque caussa traditus in custodiam sit quærit. Catellus tum quod sibi ab aduersariis intentatū crimen esset, breuiter exposuit, tum sermone ad plures horas protracto, spiritualibus præceptionibus instituit Bonifacium, [ei Pontificatum prædicit:] abeuntemque rogauit vt sui meminisset, vbi intra dies pauculos l ad summum Pontificatum esset euectus. Idem ei in somnis adolescens quidam admirabili forma conspicuus prædixit, quem Archangelum Michaelem fuisse, id sibi narranti Bonifacio, interpretatus est Catellus.

[9] Neque augurium fefellit euentus. Decessit haud ita diu post Bonifacius III. Pontifex, eique m Bonifacius IV. eius Cubicularius in summum sacerdotium subrogatus est. Neque illum siue curæ ingentes, quibus toto orbe diffusam Ecclesiam erat complexus, [ab eo, cælitus admonito,] seu quæ prouidentia magni Numinis intra menses aliquot siuit sui vatis meminisse. Rursus eum in somnis monachus Benedictinus (idem Antoninus) monuit, insontem attineri in vinculis Episcopum. Somno discusso Catelli recordatur, ex eo discit quis ille vir sit, cuius iam iterum sibi obiecta species erat, [absoluitur:] cognitaque legitime caussa eum absoluit, ac meritis laudibus & pretiosis n muneribus ornatum ad suos remittit.

[10] [redit ad suos.] Nihil horum non gnarum cælitus Antonino Abbati, qui obuiam o ad Turrim quæ Annuntiata dicitur, progressus, Stabias perduxit, vbi ingenti populi lætitia exceptus est. [Aduersarij eius dira mors.] Iacebat affixus lecto Tiberius, qui publico vrbis plausu & caussa intellecta, nouo furore correptus, caput ita parieti allisit, vt infelicem extunderet animam.

[11] Redux Stabias Catellus, Ecclesiæ sibi creditæ curam resumpsit: [S. Catelli obitus,] mox quoque ad ædem S. Michaelis in montem Gaurum secessit; sed huc certatim confluere ad eum populi cœpere. Cælesti oraculo admonitus breui sibi migrandum e vita, Antoninum ad se accersit Surrento, quo p se absente commigrarat. Præsto is morienti Catello fuit, sub annum, vt vulgo existimant, 617.

[12] In sua ecclesia tumulatus, fertur deinde Surrentum ab Antonino translatus; id tamen haud certo & indubitate constat. Pars cranij eius Stabiis, siue Castelli ad mare, in collegio Societatis Iesu honorifice asseruatur, [reliquiæ,] auratæ statuæ affabre factæ inclusa, proponiturque palam publicæ venerationi XIX. Ianuarij, insigni celebritate in octauum diem prorogata, [festiuitas.] egregio adhibito musicorum concentu aliisque pietatis incitamentis.

[Annotata]

a Pelagius II. anno 577. Benedicto Papæ successit: ipsi S. Gregorius Magnus an. 590.

b Petrus Diaconus libro de ortu & vita iustorum sacri cœnobij Cassinensis, illud anno Christi 568. destructum scribit fuisse. ast eo primum anno, indictione prima, in ipsis Kalendis Aprilis, egressi sunt de Pannonia Longobardi, vt habet histor. Miscella lib. 16. cap. 35. & secunda indictione cœpere prædari in Italia, tertia vero indictione dominari cœ;perunt in Italia. Sigonius lib. 1. de regno Italiæ circa annum 589. hanc Cassinensis cœnobij euersionem refert. Agit de ea Paulus Diaconus de gestis Longob. lib. 4. cap. 18.

c Romæus quoque: Hic noster Antoninus per ea tempora Antistes. At Paulus Petrusq; Diaconi & Leo Ostiensis lib. 1. Chronici Cassin. cap. 2. scribunt Bonitum tunc Cassinensi monasterio præfuisse Abbatem quintum a S. Benedicto. Profugere Romam plerique monachi, vt iidem Leo & Petrus tradunt, atque ex concessione Romani Pontificis Pelagij, qui tunc Apostolicæ Sedi præerat, [Cassinense monasterium euersum.] iuxta Lateranense patriarchium monasterium construxerunt. Pelagius is non quartus fuit, vt habet MS. exemplar nostrum Petri Diaconi: nec primus, quippe qui anno 559. obierit, ante Longobardorum irruptionem: sed secundus. Quatuor autem, vel quinque Fratres in Cassino ob B. Benedicti corpus custodiendum relicti, vt Petrus auctor est.

d Ante monuimus alibi Gaurum fuisse, hic Lactarium.

e In vita S. Antonini dicitur Catellus ipse, Pontificali onere in Antonini humeros reiecto, abiisse in solitudinem.

f Romæus constructa S. Michaelis ædicula rediisse Catellum Stabias, & cuidam iuueni Sacerdotum ministro nominatim mandasse, vt singulis diebus vestes, ceterasque ad sacrificium faciendum res necessarias clam ad se portaret. at cum ille bis terve montem ascendisset, pergere noluit. & aperte palamque dixit vbi Catellus & Antoninus inclusi atque abditi in occulto latebant. Igitur Antoninus, subdit idem, vt iunior, quinto quoque die descendebat.

g Sedit Sabinianus a Kalendis Septemb. 604. ad XI. Kalend. Martij 605.

h Bonifacius III. postquam Sedes vacasset menses 11, dies 26, Sabiniano subrogatus est XV. Kal. Martij 606. obiit 12. Nouemb. eiusdem anni.

i Romæus, sæpius eo tempore oranti Antonino apparuisse S. Michaelem scribit, & significasse tandem absolutum iri Catellum.

k Ipsummet Catellum fuisse, tradit Romæus.

l Regius scribit, Catellum, cum prædixisset Bonifacio Pontificatum, illeq; fidem non adhiberet, arctius vinctum fuisse. tum apparuisse Bonifacio S. Michaelem in somnis, & ab Episcopo prædicta confirmasse.

m Anastasius Bibliothecarius scribit post Bonifacij III. mortem vacasse Sedem menses 10. dies 6. successit ergo Bonifacius IV. anno sequenti, mense Septembri.

n Regius scribit multa vasa sacra & vestes ad ornamentum ædis S. Michaelis, ei a Pontifice donatas.

o Romæus ait naui aduectum Stabias, eoq; venisse Antoninum. Regius hunc ait scapha vectum aduentanti occurrisse. Turris Annuntiata, siue Nuntiata, circa Sarni amnis ostia, quo loco Opulentos, siue Oplontos, fuisse probabile est, qui in tabula itineraria expressi Herclanium inter & Stabios.

p At vita Antonini, Romæus, Regiusq;, postea Surrentum concessisse volunt.

ALIA VITA
ex vita MS. S. Antonini Abb.

Catellus, Episcopus Stabiensis in Italia (S.)

BHL Number: 0582

Ex mss.

[1] Qvo tempore Longobardorum ferina immanitas Campaniæ prouinciam hostili gladio & incendio vastauit, S. Antoninus in has partes aduenisse, & Episcopo Stabiensis Ecclesiæ dicitur adhæsisse. Cuius cum idem Episcopus & vitæ puritatem & honestam morum conuersationem actuumque didicisset, [S. Catellus Episc. Stabiensis.] suo eum consortio familiarius associauit: quo sine cum deinceps nihil ageret, omnibus deinde consiliis consors adstitit, cunctarum curarum suarum erat particeps: adæquauit fidelis amici & strenui ministri officium obseruauit. Denique morum sensim consurgente parilitate tam tenaciter coaluerunt, vt vnum cor & animam vnam in duobus veluti gemellis esse dixisses: quippe in quibus nec velle nec nolle aliud inuenisses.

[2] [S. Antonino Abbati committit episcopatum,] De huius talis hospitis, imo proprij iam filij, seu vnici amici, prudentia & fide securus Catellus, pastoralis curæ regimen ex toto illi commisit. a Ipse vero secularis pelagi fluctus declinans, vastas siluarum solitudines inter nubigera montium cacumina eremitis conuenientia petiit. Mons ipse, cui Michael Archangelus, propter caussam paullo post demonstrandam, nomen dedit, per transuersum extentus, [ipse in mōtem secedit.] vtraque extremitate marinis fluctibus alluitur; laterali vero longitudine terram Surrentinorū quasi linguam terræ in mare porrectam a mundo patente destinat, & per præcipites scopulos angustas viantibus semitas præbens, ab hostili omni tumultu securam reddit. In summitate autem, dorso ipsius iam finito, continuatum caput mare versus audacius erigit, ita vt latera sæpius nubilosis inuolucris, nubesque imbresque serenus despiciat. Quo de loco totus Campaniæ situs, ciuitates, oppida & castella, item & marium planities, quantum oculus penetrare potest, videri & demonstrari solet. Illum tunc verticem prædictus Dei famulus ad assumpta certamina aptum iudicans occupauit, ibique Deum pura mente contemplando diuinis officiis vacauit.

[3] [Venit eodē Antoninus.] Nec socij vnanimis separationem diutius ferens Antoninus, concito gressu ad eum properauit, & sicut in mundana occupatione ita in diuina seruitute sibi inseparabiliter adhæsit. Quorum vnanimitatem & parem conuersationem taliter demonstrata visio Angelica probauit. Nocte enim intempesta vnus & idem vtrique inparens, Volo, [Apparet iis S. Michael,] inquit, vt in quo loco vos orationibus insistere soletis, & vbi cereum ardentem b nuper vidistis, oratorium sub meo nomine construatis. Qui cum de nomine interrogatus, Archangelus Michael, respondisset, disparuit. Qui confestim c expergefacti, cum alter alterius eamdem visionem audisset & retulisset, mutui testimonij auctoritate confirmati, Angelico præcepto assentire parant. Accinguntur deinde strenui diuinæ fabricæ opifices, & d ligneis compaginibus paruum quidem, sed Archangelo monitori gratum habitaculum prospero successu ædificarunt. [Ei oratorium construunt,]

[4] O mira iustorum potentia! o saluberrima Sanctorum fortitudo! o ineffabilis mundarum precum virtus! o inæstimabilis puræ mentis efficacia! Ecce meritis istorum Sanctorum operantibus, & orationibus eorum quodammodo fundamenta ponentibus, in lustris e ferarum construitur oratorium, in cubilibus bestiarum ædificatur Angelicum habitaculum, in terra vacua, vasta, & inculta fabricatur domus sancta, celebris, & humanæ saluti apta. Ibidem enim bonorum omnium auctori Domino & B. Michaeli Archangelo habitatori laus quotidie offertur: cuius beneficiis præstantibus nullus non impetrat quæ digne postulat. [miraculis deinde celebre.] de vicinis & longinquis partibus concurrunt, & vota pro quibuslibet tribulationibus promissa soluentes, accepta consolatione alacres redeunt ad propria.

[5] Cuiusmodi beneficia hominibus ægris illic concedenda, & fidelium gaudia multiplicanda iam tunc præuidens humanæ salutis inimicus, iuxta solitam inuidiam frustra (gratias Deo) subuertere nitebatur, [Catellus ab inuidis accusatur:] quod ad laudem Dei & ad prouectum hominum condebatur. Concitabat ergo suos familiares detractores, qui querimonia superuacua murmurarent, Catellum Episcopum Sedem & plebem suam deseruisse, &, quod peius esset, omnia Christianarum Missarum solemnia per horrida ferarum cubilia & inuia montium cacumina celebrare, hæresim denique periculosissimam seminare.

[6] Quid plura? Catellus f comprehensus Sedis Apostolicæ Rectori statuitur. Quo respondente, in omni loco dominationem Dei esse, & mundi cordis arcanum Christo esse gratum habitaculum; illo, inquam, [coniicitur in carcerē:] inconsiderate rem examinante & g inconsulte iudicante, Catellus in carcerem retruditur: & (Diuino, vt dignum est credere, nutu, vt sequens rei euentus comprobauit) quidam ex Clericis Papæ custos sibi adhibetur. [prædicit futura:] cui paullo post Catellus prophetiæ afflatus spiritu, Memento, inquit, mei dum bene tibi fuerit, vt educas me de isto carcere, quia violenter sublatus sum. Cito enim, Papa defuncto, in Sedem Apostolicam succedes.

[7] [absolutus, redit ad suos.] Iuxta verbum vaticinantis in summum Pontificem eleuatus, & prosperitatis abundantia circumfluus, suæ dignitatis significatorem obliuioni transmisit. Quem tamen paullo post eductum tanto honoris cumulo donauit, vt quicquid peteret se procul dubio daturum promisisset. Quem cum omnes aliquid magni rogaturum putarent, ille tantum Christo & monitori suo Michaeli Archangelo deditus, Rogo, inquit, vt quantum h plumbi petam mihi concedas. Quo acto, prospero ille nauigio in sua reuersus, oratorium lignea materia constructum petris a fundamento i reædificauit, & plumbo quod apportauit cooperuit. Antoninus autem sub exulantis amici tempore haud segnius solito in loco eodem Domino seruiebat; non enim sibi soli sed vtrique orabat, in commune preces & libamina Domino offerebat.

[Annotata]

a Non probatur id Regio & Romæo: scribuntq; ambo Antoninum priorem abiisse in solitudinem.

b Romæus: Cum vterque separatim nocte contemplaretur & precaretur, hic ad dextram, ille ad sinistram, visus est videre accensam facem nocturno tempore in summo monte … postera nocte non modo eadem fax ardens visa est, sed etiam iuuenis &c.

c Ergo non orantibus portentum illud visum, vt habet altera vita, Romæus, Regius.

d Romæus scribit Catellum ad celeritatem e lignis; Antoninum, posteritati consulentem, ex lapidibus fieri voluisse: sed hunc illi, vt par erat, cessisse.

e Dum oratorium illud ædificarent, conuenisse istuc sæpe magnam ferarum multitudinem, veluti sanctis illis fabris gratulantem, scribit Romæus.

f Regius primo spoliatum episcopatu scribit.

g At non alibi sanctiora iudicia famuli sui probare vel sic patientiam Deus voluit.

h Romæus: Catellus vt sibi tantum daretur, quantum ad sacellum sat esse Diuo Michaeli ex lapidibus, & tegulas ex plumbo faciendas optauit.

i Id vetustate dein destructum, a vicinis restauratum est ea forma quæ etiamnum cernitur, & S. Michaelis ad fagos appellatur; vulgo S. Michele a faito, vel Sant Angelo del monte. prius nomen a fagis, quæ plurimæ in eo monte. Confluit præcipue ad eam ædem populus 8. Maij.

DE S. LAVNOMARO PRESBYTERO ABBATE CVRBIONENSI IN GALLIA.

SECVLO VII.

[Praefatio]

Launomarus, Presbyter Abbas Curbionensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Dvrocasses Galliæ Celticæ populi fuere, Sequanam ac Ligerim inter media regione, quæ nunc Belsia dicitur; finitimi Carnutibus, eorumq; fortaßis, cum Galliæ ante Iulij arma maneret libertas, clientes; memorati sæpius Antonino in Itinerario. [Pagus Dorcassinus,] Angusto nunc limite in ditione Carnutum continentur, Comitatus titulo: gentis caput Drocæ nunc, vulgo Dreux, ad Blesiam amnem, vetustorum Druydum, vt creditur, sedes, ipsaq; Antonini fortaßis Durocasis, ceu Durocases aut oppidum Durocassium. cetera saltus Particus, quæ nunc Perchensis ditio, vulgo Le Perche, in superiorem inferioremq; partita, includit. Hic Corbionense, siue Curbionense, aliis Carbonis, & vitiose Turbionis dictum, a S. Launomaro ædificatum seculo sexto, [in eo Corbionense cœnobium:] regnante Chilperico, Chlotarij F. Chlodouei Magni N. cœnobium est; cuius & Claudius Robertus meminit in Gallia Christiana. Situm id asserunt Martyrologia in in pago Dorcasino, alia Dorcassino, alia mendose Dorcaffino, Dorecalino, Trecassino; alia Cornotino; Ferrarius Drocensi.

[2] Agitur natalis S. Launomari, (quem Galli vulgo Lomer, vel Laumer, appellant) XIX. Ianuarij, quo die Vsuardus: In pago Dorcasino S. Launomari Presbyteri. idem habet Bellinus edit. [S. Launomari, eius fundatoris, natalis;] Parisiensis anni 1521. & multa MSS. Martyrologia. Molanus in Addit. ad Vsuard. & quædam antiquiora MSS. Monasterio Corbionis in pago Dorcasino, S. Launomari Presbyteri, cuius præclara gesta habentur. Eadem fere Galesinius & Maurolycus. Benedictus Dorganius: S. Launomari Abbatis, qui spiritu prophetiæ plenus denarios iniuste per vsuram acquisitos ab aliis discernebat. Idem fere Hugo Menardus, & VVion. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuardum ac Martyrologium Germanicum: In pago Carnotino S. Launomari Presbyteri. Iste Launomarus puerulus parentum suorum gregem pascens, victum suum egenis & peregrinis distribuebat, ipse vsque ad solis occasum ieiunium frequenter protrahens. Liberalibus deinde traditus litterarum studiis, Sacerdosque effectus, eremum adiit. Vbi inter alia virtutum prodigia claudum curauit, ignis impetum signo crucis opposito extinxit, & annosam quercum eiusdem crucis virtute in loco quo voluit transposuit. Agit de eo quoque Saussaius fuse. [nomen,] Eius porro nomen in variis exemplaribus mirifice variatum dicemus an vitiatum? Nam Launomarus appellatur Launoniarus, Launomarcus, Lamouiarus, Launomarius, Launomacus, Launoniaricus, Lauriomarus, Lounomarus, Landomorus.

[3] Vitam eius antiquus, & (vt coniicere licet, censuitq; Surius) prope coæuus, Auctor composuit, monachus Corbionensis. Innuit hoc ipse in Prologo: [vita, a quo] cuius exemplis ædificati sumus, & exitu conuersationis iucūdati. Et clarius c. 4. n. 17. Sicut plene in scriniis sancti huius cœnobij, qui cognoscere cupit, reperire poterit. Et cap. 5. nu. 25. Illinc nos patrociniis adiuua continuis, vt in hoc ouili, quod exemplis illustrasti & virtutibus decorasti, sit pax continua, &c. Quod vero non nisi Ragnoberti, [quando scripta,] siue Regnoberti Abbatis, (qui in vita S. Batildis Reginæ Legobertus dicitur, Surio Lagobertus) meminerit, sub eo vitam hanc scripsisse probabile fit. [vnde edita;] Vitam hanc ediderat Surius, at politiore stylo: nos genuinum reddimus ex vetusto codice S. Mariæ de Ripatorio alioq; fide digno.

[4] Aetas S. Launomari elucidanda. Ad Sigeberti Chronicon anno 495. adiecta hæc sunt in editione Laurentij de la Barre, quæ tamen Miræus notauit Sigeberti non esse: Florebant hoc tempore Launomarus Carnotensis, fundator cœnobij Curbionensis, & Maximus Aurelianensis fundator cœnobij Miciacensis; cuius discipuli fuerunt Carilefus & Auitus Abbates. [tempus eius natiuitatis,] Ast vitæ Auctor sub Chlotario I. natum tradit, monasterium Corbionense inchoasse anno secundo Chilperici, obiisse paullo ante S. Malardum Episcopum. Chlotarius anno 511. in quartam regni partem cum fratribus succeßit, atque illis tandem eorumq; liberis superstes monarchiam adeptus, eam quadrifariam in filios partitus obiit anno 562. Chilperico Sueßionense regnum obtigit, & post Chariberti fratris mortem anno 570. pars regni Parisiensis; trucidatusq; est anno 584. Chlotario filio quadrimestri relicto. Annus igitur Chilperici secundus fuit aut 564. si a morte patris numeres, [ædificati cœnobij,] aut 572. si a Chariberti. Fuisse tunc Launomarum oportet non multo tricenario minorem, qui pridem sacerdotio initiatus summa cum laude, haud exiguo spatio, œconomicam rem procurasset, siue monasterij, siue, vt Yepes censet, Clericorum collegij; (neque enim liquido id discernitur: & Marchantius testatur apud Carnutes istud tradi velut acceptum a maioribus, eum domui Aedilium principis basilicæ præfuisse, communiq; Cleri ærario;) in ipsa dein eremo instituisset cœnobium, ab eoq; nominis perosus celebritatem, profugisset. Ergo dudum ante annum Christi 550. editus fuerat in lucem.

[5] At vixit ad S. Malardi Episcopi Carnotensis tempora, eaq;, ni fallimur, extrema. Sebastianus Rouillardus Malardum scribit anno Christi 615. deceßisse, cum sedisset annos quatuordecim. Nec diffitetur concilio Cabilonensi interfuisse; quod tamen VIII. Kal. Nouemb. anno Chlodouei II. 6. Christi 650. celebratum. Subscripsit deinde idem Malardus, siue Malehardus, Priuilegio libertatis, quod monasterio S. Dionysij conceßit Landericus Episcopus Parisiacensis, anno Christi 658. & Præcepto Chlodouæi Regis de eadem libertate anno 659. Eius vero decessor Bertegisus Remensi synodo interfuit anno 630. Sed plura peccat in chronologia Carnotensium Antistitum Rouillardus, eorumq; perturbat ordinem; ait enim sextum a Malardo sedisse Papulum ab anno Christi 657. ad 664. ast is concilio Matisconensi secundo interfuit quod anno 585. habitum constat, [mortis:] & Parisiensi quarto, anno 573. Patet nunc quantum aberrarint, qui floruisse circa annum Christi 495. Launomarum scripsere, qui haud longe ab anno 650. Christi, centenario maior videtur vita conceßisse; nisi duos Malardos quis statuat, forte non improbabiliter.

[6] [qui alij de eo scripsere.] Agit de eo quoque Baronius tom. 7. an. 567. num. 22. & seqq. Vincentius Bellouacensis lib. 21. cap. 83. & 84. Petrus de Natal. lib. 2. cap. 104. Tritthemius lib. 3. de viris illust. ord. S. Benedicti cap. 251. quamquam fortaßis addubitare quis poßit, num, principio saltem, in Benedictina statuta concesserit, iisq; se ac suos obligarit. Marchantius scribit VVlfradam & Crenulfum voluisse Ebritnogili collocari monachos ordinis S. Launomari. Et vixdum innotuerat, necdum certe propagatus late erat Ordo S. Benedicti, cum monachicam ille aggressus est vitam: vigebant alia in Galliis instituta ascetarum. Potuit tamen deinceps S. Benedicti regulam, discretione præcipuam, amplecti, eamq; suis præscribere. Antonius Yepes in Chronic. Benedictinis centur. 1. ad an. 567. illius res gestas narrat, nec qui alumnus ordinis fuerit docet. Blæsis ad Ligerim cœnobium est S. Launomari Benedictinum, nobile & opulentum.

VITA
Auctore monacho Curbionensi anonymo,
ex duobus veteribus MSS.

Launomarus, Presbyter Abbas Curbionensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4734

Avctore anonymo, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] [Laudandus Deus in sanctis suis:] Dauid Propheta cum ad laudem Creatoris & gubernatoris sui omnes creaturas incitasset, in exordio centesimi quinquagesimi psalmi, sic ait: Laudate Dominum in Sanctis eius: in eis vtique quos glorificauit, & magno munere gratiæ suæ diuersis donis exuberare fecit. Ac per hoc operȩ pretiū esse puto, si a fidelibus narratoribus illa pertractentur, quæ milites Christi in suis quique viritim tuguriis operati sunt: imo ipse auctor omnium mirabilium in eis & per eos operatus est, a quo totius sanctitatis & fidei summa procedit. Ipse namque ait: Sine me nihil potestis facere. [Ioan. 15. 5.] Quod & ita confitentur fideles serui & ministri gratiæ Dei, & sathanæ deiectionem, quem Dominus velut fulgur de cælo cadentem videbat, semper præ oculis habentes, illi retribuunt quicquid boni agunt, a quo velle & posse habent: nec ad momentum de viribus suis præsumunt, [ei omnia bona adscribenda.] ne forte dum campo malæ libertatis potiuntur, foueam improuisæ damnationis incurrant. Laudamus ergo Dominum sponsorem & redditorem præmiorum in Sanctis eius, dum ad notitiam plurimorum deducimus, quæ per suos famulos gloriose ministrauit, qualiter & interius virtute continentiæ apud se ipsos vixerint, & exterius lampade boni operis alios illuminarint. Post gloriosos igitur agones Martyrum, præclara recolimus Confessorum merita. Nam & ipsi victoriam de antiquo hoste reportantes, quia eis semper viuere Christus fuit & mori lucrum, supernæ Hierusalem heredes facti sunt. Ecce autem vndique resplendent castra militum Christi: vbique Rex ille singularis titulos Martyrum & Confessorum suorum defixit, per quorum etiam exanimatos cineres de hoste humani generis triumphat. Denique inter numerosa agmina athletarum assumpsimus eum, cuius exemplis ædificati sumus & exitu conuersationis iucundati, Beatum scilicet Launomarum, vt de eius sancta conuersatione & gestis mirabilibus aliquid in memoriam posteris vtile traderemus; vt & studiosis sit quod æmulentur, & negligentibus, vnde inspiratione diuina ad feruorem bonæ actionis cohortentur.

CAPVT I.
S. Launomari adolescentia. sacerdotium.

[2] [S. Launomarus quando natus,] Postquam gens Francorum Gallias occupauit, & regnum, & ciuitates, & fines eorum vndique in ditionem suam redegit; iamque ab immunditiis idololatriæ ad cultum Christianæ religionis transisset; ea tempestate quando regnum Francorum administrabat Clotharius filius Clodouæi senioris, qui primus in Regibus eiusdem gentis, a B. a Remigio Remorum Episcopo baptisma consecutus est; [cuias:] intra Galliam Lugdunensem Launomarus b Carnotensium partium c ciuis, parentibus Christianissimis natus est.

[3] [patris gregem pascit,] Hic cum adhuc in domo patris puerulus nutriretur, gregem patris in pascendo obseruare cœpit, velut alter Iacob, aut alius aliquis Patriarcharum. Agebat inter hæc puer ille Deo carus bonæ spei principia: [liberalis in egenos,] quia quæ victui quotidiano necessaria sibi sollicitudo parentum ministrabat, hæc ipse aut egenis & peregrinis occursantibus, aut coæuis suis opilionum officia exequentibus, diuidebat. Cumque necdum præceptorum diuinorum scientiam haberet, diuina tamen in eo gratia refulgens in corpore puerili cor senile radicauerat. Nam dum huiuscemodi dilectione erga indigentes socios & pauperes arderet, in ipsa pueritia iam parsimoniæ studiis inseruiebat. Caritatis quoque visceribus affluens pro pauperibus sollicitus erat, & ipse adhuc puerulus nimiis ieiuniis affligebat corpus. Non erat sociis intractabilis aut durus; [benignus,] sed affabilis eloquio, moribus suauis, vultu alacer, & caritate secundum modum suum præstantissimus. Euangelium nondum nouerat, [ieiuniis deditus:] sed crucis mortificationem ferre gaudebat, vsque ad solis occasum sæpe ieiunium extendens.

[4] Hunc vbi parentes in primȩuo flore iuuentutis curam corpusculi viderunt negligere, luxus & illecebras voluptatum rigore abstinentiæ frangere; attoniti mirari cœperunt, vnde in puero tanta morum grauitas subito excreuisset. Sed latenter ac paullatim tentantes pueri conuersationem, quia ipse a seculi colluuione mente sublatum se indicabat, curauerunt & illi habitum inducere congruentem. [instituitur litteris, & virtute:] Itaque sub annis pueritiæ litteralibus studiis a parentibus traditur, & cuidam Sacerdoti vitæ venerabilis, nomine Cherimiro, committitur, qui intra oppidum Carnotense Domino militans religionis fama celebris habebatur. Qui susceptum paruulum tenere fouebat, & pedetentim ad litterarum cognitionem & sanctitatis normam cohortabatur. Sed diuina gratia, quæ de puerilibus membris senectutem animi produxerat, annosam discendi industriam videbatur in adolescentulo fundasse. Præfatus autem Sacerdos, considerans in eo cum ætatis processu pariter religionis d coalescere desiderium, & mentis sinum capaciorem fieri doctrinæ, secum gratulabatur, indiciis bonæ spei prouocatus, quia credebat per eum sequenti æuo aliorum procurari posse salutem. Quod non post multum tempus rei veritas comprobauit.

[5] Sane mox e vt ad intelligibiles annos exoleuit, vocem Saluatoris aure corporis & cordis vir beatissimus audiens, [omnibus se abdicat:] quod inscia sollicitudine parentum vis diuina adspirauerat, ipse suis omnibus renuntiauit, vt in terra viuentium portionem nullo fine obnoxiam mereretur. Nec ad mundanos strepitus redire voluit, quia sicut Dominus ait: Nemo mittens manum suam in aratrum & aspiciens retro, aptus est regno Dei. [Luc. 9. 62.] Interea Dei famulus doctrinæ verbique cælestis pabula sitienter hauriens, adolescentiam suam eius iugi meditatione castis moribus adornabat. Iam tunc flammis accensus diuini amoris, secretum eremi desiderare cœperat. [fit Sacerdos, & Fratrum Oeconomus:] Ad tempus igitur celans animi propositum, dum adhuc in eadem vrbe moraretur, sacerdotalem infulam diuina se comitante gratia indeptus est. Non longe post ibidem a fratribus, cum quibus ad cælestia anhelabat, minister rei familiaris institutus, substantiam cunctamque f penum sollicitus prouidebat; summaque discretione, paterno affectu carnis cunctis fratribus necessaria ministrabat, adeo vt nulli debitam annonam nec in paruo subtraheret, neque alicui prodige effunderet. Longa quippe exercitij spiritualis eruditione fundatus, vir iste in sacerdotio suo digne Deo militauit. Exemplo quoque doctus Apostolorum, formam primitiuæ Ecclesiæ imitari nitebatur, de qua scriptum est, quia diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. [Act. 4. 35.]

[Annotata]

a S. Remigij vitam dabimus 1. Oct.

b Erat enim tum Carnutum ciuitas in prouincia Lugdunensi Senonia.

c Yepes in ipsa Carnotensi vrbe natum scribit, quod quidem Auctoris verba non significant. addit parentes omnino pauperes fuisse; nec hoc conuincit ex eo quod gregem patris pauerit; nisi inopes omnino fuisse Iesse, Iacob, aliosq; velit, quorum greges ipsorum pauere filij. Saussaius ex honesta prosapia procreatum ait. tenuiores facultates iis fuisse, indicat sollicitudo ministrans necessaria victui quotidiano.

d MS. Rip. calescere.

e Sauss. post parentum obitum.

f MS. Rip. penuriam. Præfectum domui Ædilium Ecclesiæ Carnotensis fuisse scribit Marchantius, eamq; esse eius Ecclesiæ traditionem; Saussaius monasterij œconomum.

CAPVT II.
Vita solitaria. cœnobij institutio.

[6] Elapsis autem aliquot annis a tempore ordinationis suæ, quod diu celauerat & corde conceperat desiderij votum, Domino auctore & cooperatore compleuit. Tandemque intempesta nocte, [eremum petit:] omnibus alto sopore depressis, baculum sumpsit in manibus, officiumque disponendæ terrenæ facultatis abiiciens, concupitam conuolauit ad eremum. Cumque esset vbi eius animus oblectari posset, & quasi quemdam transitoriæ quietis pedem figere, æstu impatientis zeli mundum cum suis spreuit luxibus. Atque calcato seculi fluctu ab hominum frequentia se subducens, Angelorum consortia per contemplationis alta quærere proposuit. Sicut quondam Elias Propheta in spelunca solitudinis habitans, postquam Dominum transeuntem vidit, & commotionem agitantem montes & petras igne liquefacientem, nec tamen in his Dominum esse testatus est; in sibilo auræ tenuis, id est, contemplationis subtilitate super se eleuatus, hunc raptum sentire potuit. [3. Reg. 19.]

[7] Procul namque ab vrbe recessit, & in abditissimam solitudinem siluæ, quæ a Particus dicitur, sese reclusit, ibique se tota cordis intentione & omnium cogitationū medulla familiarius Domino commendabat. Vbi tugurio frondibus contexto, dum quadam nocte inter cæca silentia, hymnos Deo deuotæ meditationis redderet, [a latronibus diu frustra quæsitus,] infestam latronum rabiem persensit, qui vt ad eius mortem peruenirent, longos viæ errores nocte illa passi sunt. Putabant enim eum aliquam pecuniam in deserto seruare. Diluculo autem facto vident se repente in conspectu illius, quem tantopere quæsierant: [eos diuinitus perculsos hortatur ad pœnitentiam:] & ad visionem illius diuino timore correpti, ad pedes eius corruerunt, clamantes: Parce nobis vir Dei, parce; reatum nostrum cognoscimus, ideo veniam petimus. At vir Dei in his attonitus, ait: Quid, fratres, quid est, quod a me petitis? aut quæ caussa vsque ad nos impulit? At illi quid tractassent, quidue contra eum deliberassent, confessi sunt. Tunc ait illis homo Dei: Et ego dolos vestros non ignorabam, filij. Misereatur vestri Dominus. Redite in pace, & iam peccare desistite. Cessate a latrociniis, & a rapinis contrahite manum, vt misericordiam Domini inuenire mereamini. Nam mihi nulla est pecunia in terris. Pecunia vero nostra Christus est. Qui verbis eius ædificati ad propria vix post triduum sunt reuersi.

[8] b Exhinc celebre factum est nomen beati viri: & cœperunt ad eum confluere multi, [discipulos instruit;] eius exemplis & doctrina renouari cupientes in nouum hominem, qui secundum Deum creatus est. Nec multum tempus fluxerat, & ecce in figuram c monasterij habitacula locauerūt in medio vastæ eremi atque condensæ: vbi per famulum suum omnipotens Deus plurima gessit miracula. [cœnobium ædificat:] Multi nempe orationibus eius & intercessionis ope ab infirmitatis corporeæ molestia releuati sunt; multi ad interioris hominis sanitatem reuocati, [claret miraculis:] didicerunt intra castra Dei contra antiqui hostis iacula ignita fortiter repugnare.

[9] Quadam namque die homo quidam e vicino filium suum claudum in foribus monasterij Sancto curandum obtulit, [claudum sanat:] & ipse genibus eius aduolutus cum lacrymis aiebat: Homo Dei miserere mei, & huic puero orationibus tuis redde pristinam sanitatem; aut certe dum viuit, tuis stipendiis hic propter misericordiæ opus pascatur. Tunc vir Dei ait ad eum: Vnde mihi homo, vt filio tuo salutem restituam? Creatoris hoc opus est, non creaturæ. Potens est tamen Deus fidei tuæ præstare quod petis. Subsiste paullulum, & simul cum paruulo accipe benedictionem; postea reuertimini pariter via qua venistis. Sacerdos autem Domini cum inter sacra Missarum libamina pro sanitate pueri obsecrasset, solemni prece peracta fragmento d panis benedicti, & patrem refecit, & filium a debilitate curauit, & eos ad propria remisit.

[10] [fores templi precibus aperit;] Quodam item tempore cum monachis suis siluam succidere venerabilis Pater certabat, vt planitiem parare aliquam posset aptam iaciendis seminibus: casu vero accidit, vt ianitor domus Domini clauem oratorij perderet. Cumque famulus Dei a Fratribus secedens orandi gratia, ministro suo se comitante oratorium peteret, & clauem non inuenisset, ante fores prostratus humi aliquantisper orauit. Moxque ei vltro patefacta est ianua. Ingressusque oratorium, preces suas ad finem vsque perduxit. Et cum surrexisset ab oratione, ministro suo denuntiauit ne in vita sua quod viderat alicui manifestaret; [idq; sileri iubet:] exemplum vtique Domini Dei sui sequens, qui sua virtute sanatis prohibebat ne cui dicerent.

[Annotata]

a Surius, Pacticus, mendose. De Partico, siue Pertico diximus in Præf. num. I.

b Saussaius ait ab ipsis latronibus viri Dei sanctitatem diuulgatam.

c Marchantius extare isthic monasterium Virginum instituti Fontis-Ebraldi testatur, dictum Bellomer.

d Eucharistiane fuerit, an potius alia eulogia panis, haud definimus.

CAPVT III.
Varia eius miracula.

[11] [incendium signo Cracis restimguit:] Per idem tempus in monasterio viri Dei aliquid simile per negligentiam contigit. Nam dum post messionem, manipuli nouarum frugum in horrea reponendi essent, imperante necessitate monachi de viminibus facta machina superposuerunt quod messuerant, & adhibuerunt ignem; qui paullatim vires capiens, cum omnes alia curarent, & nullus super hoc sollicitus esset, subito & fruges & domum inuasit incendium. Quod vbi vir Domini comperit, totum se & animo & corpore contra violentiam ignis opposuit. Sic vir Domini Launomarus præualuit contra incendium, & obuiam signū Crucis faciens, ignis impetum orationibus superauit. Quid dicam? Statim enim ignem crepitantem tamquam imbre vehementi restinxit.

[12] Insecuta deinde nocte cum in maturitate surrexisset ad orationem, inter sacras vigilias inuidia diaboli inquietare eum tentauit, nam qui a luce cælesti cecidit, [lucernam a dæmone extinctam ter precibus reaccendit:] ter lampadis lumen inimicus extinxit. Sed sensit militem Christi sibi præualuisse. Quotiens enim humani generis hostis lucem ab habitaculo illo subduxit, non destitit seruus Domini ab officio suo, quin potius precem coram Domino effundens, per verum æternumque lumen Christum lucernæ radios reparauit. Plane magnæ fidei Confessorem, cuius natalem deuotis mentibus excepimus, cui præstitum sit, vt, sicut ceteri Sancti fide deuicere regna, ita & hic per fidei firmitatem creaturis imperaret. [Hebr. II. 33.] Sic quippe Dominus virtutum Sanctos suos glorificat, qui ei toto corde deseruiunt, vt per eum triumphare valeant de illo, qui olim inter choros cælestium dignitatum principatum tenebat, & creatura ad votum eis famuletur. Etenim vir venerabilis in vno noxios flammarum globos extinxit, & in alio ignem reaccendit: ac sic in vtroque auctor tenebrarum confusus est, & is qui in conuersatione præcipuus erat, ostensus est etiam potentia signorum venerandus. Quod vt euidentius appareat, referam adhuc aliud quod subsequenti tempore gessit.

[13] Vir quidam, nomine a Sicaptus, nobilibus ortus natalibus, & prædiorum ampla possessione ditissimus, [dæmoniacum sacro oleo perfusum sanat,] atro dæmonis impulsu vexabatur, vtputa b persuasus a diabolo intantum, vt si aliquod iaculum aut fustes manu contingere posset, continuo impetum faceret aut in se, aut in alios, quoscumque obuios habuisset. Qui cum diu tanta amentia debaccharetur, & furiis satanæ atrocissime quateretur; a seruulis suis compeditus, & ceruicem manusque catenis oneratus, vsque ad viri Dei præsentiam non sine grandi fremitu & clamore pertrahitur: statimque in conspectu sanctissimi Patris, cœpit furere & fremere dentibus, & ora palloribus permutare. At vbi respexit in eum homo Dei, dolos antiqui serpentis recognoscens, ingemuit, & illico ad familiaria orationis arma recurrit: & completa oratione, sacra miserum olei vnctione consignans, toto corpore perfudit. Cumque illi vir Dei manus superponeret, eum a spiritu immundo vacuauit, & ait ad turbam sociorum, quæ eum comitabatur: Auferte ab eo pondus catenarum, & illæsum abire permittite. Potens est Deus, cuius hoc plasma est, fugare dæmonium, & animam miseram de potestate diri prædonis eruere, vt vos a tanto labore requiescatis. In ipsa hora sanus factus est homo, & sana mēte horrorem vultus & stridorem dentium in mansuetudinem conuertit; & quasi de somno mortis euigilans ait ad suos: Quid vexatis me vinculis istis? Soluite me, & reuertimini in domos vestras: ego enim aliquantum tempus faciam cum viro Dei, qui me curauit. [atque ad ieiunium & orationem hortatur:] Illi autem soluentes eum ad sua singuli redierunt. Porro B. Launomarus retinuit hominem, & exhortabatur, eum ieiuniis & orationibus insistere. Qui præcepto Patris obediens, post aliquot dies cum salute domum suam repetiuit.

[14] Hoc quoque pietatis opus non solum circa homines vir sanctus exercuit, sed etiam circa feras brutaque animalia. [lupos verbo abigit, cerua iis erepta, dein dimissas.] Aliquando namque cum iuxta monasterium suum in solitudine deambularet, & secum nescio quid de Scripturis tractaret, obuiam habet ceruam ab infestatione luporum fugientem. Quos cum vidisset, tamquam compatiens bestiæ vir Domini exclamauit: Heus sæuissimæ feræ, semper rapaces, desistite persequi hanc bestiolam: & ite ad loca solitudinis vestræ: & alludens ad significationem, Ecce, inquit, pessimum & infestum genus bestiarum. Nam sicut isti numquam cessant a rapinis, sed semper alienas carnes morsibus deuorant; ita & diabolus, lupus videlicet ferocissimus, circuiens quotidie quærit de Ecclesia Christi quos perdat ac strangulet. Ad hanc vocem viri Dei, statim gressum deflexerunt ab insequendo, & non incognitam siluæ latebram ingressi sunt. Cerua vero via qua venerat regredi metuens, ereptorem suum comitata est, & ante ipsum oratorium introiuit. Quam palpans homo Dei manu sua post duas fere horas remisit eam ad loca solitudinis suæ. O Domine Iesu & hic in spiritu mansuetudinis suæ Sanctum tuum ita glorificasti, vt ei & bestiarum ferocitas, terrore tui nominis, obediret.

[15] Alto quoque tempore quidam homo nobili stirpe editus, c Leudocramnus nomine, cum grauissima paralysi molestaretur, [paralyticū signo Crucis & sacro oleo sanat.] vt omnia membra officium & vigoris sui motum denegarent; famulorum manibus equorum vehiculo superpositus, in lectica ad virum Dei perductus est. Quid dicam? omni ex parte pene exanimatus iacebat, nisi quod in solo pectore anhelitum resumere videbatur. Sed vbi Pater sanctus vexillo sanctæ Crucis eum signauit, & sacro oleo liniuit, a tactu manus eius subito, sicut vir ipse sub testificatione referre erat solitus, tanta algoris nimietate respersus est, a vertice capitis vsque ad plantam pedis, vt miraretur ipse intra se, quid sibi contigisset. Nam horrore subito totus contremuit, & nihil aliud nisi mortem vicinam attendebat, cum nec minimam pene portiunculam vitalis caloris viscera ministrarent. Deinde sensim recalescentibus membris, illico paralyticus pristinam sanitatem recepit, pluresque postea vixit annos. Ipse denique rexit cellulam, cui vocabulum est Carbonaria, & ab ipso hoc vulgatum est miraculum.

[Annotata]

a Marchantius, Siraptus.

b forte peruasus.

c Sur. Laudocramnus. aliud MS. Leudocrannus. March. Lucecramirus. Yepes Ladocramus.

CAPVT IV.
Corbionense cœnobium. facta ibi miracula.

[16] [alio secedit:] Factum est autem post aliquantos annos, cum fama virtutis eius longe lateque percrebuisset; vir sanctus humanos fauores semper fugiens, & occultus esse desiderans incognitusque mortalibus, relicta cellula secessit in locum alterum cum commilitonibus suis, quem olim priscorum habitatorum manus extruxerat, sed iam vastitas succrescentium frondium & veprium totum obduxerat.

[17] Per idem tempus erat in eadem prouincia vir illuster, satis locuples & latissimorum fundorum possessor, nomine a Ragnosointhus. Qui cum Dei militem in memorati loci asperitate aliquid adoriri velle conspexisset, quod per futura tempora posteris profuturum esset, explorata sanctitatis eius opinione, & indefesso in diuinis rebus famulatu, virum Dei venerari cœpit, & toto desiderio amplecti. Exinde tactus amoris eius igne, quē in Dei homine arctius venerans attendebat, tradidit ei ipsum locum, de quo loquimur, in quem scilicet vir sanctus ingressus fuerat, & de iure suo in eius dominatione perpetuo transfudit ipsi & posteris eius. Quem etiam propriis finibus optime vndique determinauit, sicut plene in scriniis huius sancti cœnobij, qui cognoscere cupit, reperire poterit. [edificat Curbionēse monasterium:] Vbi vir Domini laborare cœpit, & adiutus Diuinæ Maiestatis præsidio locum permundare nisus est, vocabulo tamen Curbionis pristino permanente, atque oratorium ibidem statuit, & cœnobij similitudinem casulis habitando cum suis depinxit. Illis diebus b Chilpericus filius supradicti Clotharij secundum annum in regno agebat.

[18] Quadam igitur die ad construendum oratorium, annosam quercum monachi venerandi Patris crebris ictibus deiecerunt. At vbi hora regularis admonuit vt corpora refecturi discederent, vir Domini eos dimisit, ipse autem retento secum ministro suo in labore perstitit. [immanem quercum precibus transferi:] Arbor vero ipsa non in apto loco erat, vbi a Fratribus dolari vel desecari posset. Sed famulus Domini ad consuetum secretarium recurrens, fretus adiutorio diuino, arborem immensæ molis in virtute Crucis quo voluit transposuit: nempe vbi humanum posse non affuit, diuinum habere meruit suffragium. Nam tanti ponderis arbor eadem fuisse ferebatur vt vix a quadraginta viris portaretur. Tunc ministro imperauit, vt venientibus Fratribus diceret a prætereuntibus datum fuisse solatium. [dextre dissimulat miraculū:] In omnibus enim operibus suis aspectus hominum fugiebat & iactantiæ tumorem, solumque Deum laudari monebat, cuius esset totum quidquid boni agere meruisset. Et ideo merito dedisti Domine famulo tuo requiem paratam, qui in virtute signorum nihil sibi assignauit, sed semper te admirabilem & omnis gratiæ auctorem prædicauit.

[19] Erat posthæc vir nobilis, c Ermoaldus nomine, qui extremum vitæ tempus sortitus, angustia mortis periclitabatur. [pecuniam iniuste acquisitam dignoscit, & respuit:] Hic misit ad virum Dei solidos quadraginta, obnixe petens vt sibi iam pene morienti succurreret, vt intercessionis eius meritis spes ei salutis ab omnipotente præstaretur. Sed deuotus miles Domini accipere recusabat. Tandem latore perurgente suscepit pecuniam: ingressusque oratorium, orationem fudit, vt acceptabilis fieret in conspectu Domini oblatio hominis, & super altare pecuniam deposuit: grandique studio vnumquemque nummum appendens manu reuoluebat, & genu sæpius flectens orabat. Post multa vnum solidum, quem in spiritu mundum & non ex rapina adquisitum cognouit, suis vsibus retinuit. Reliquos tradidit gerulo, & ait: Pecunia ista, d o homo, iniqua est, Diuinam non potest mutare sententiam, neque vitæ spatium ampliare, [donatoris mortem prædicit:] sed nec peccatorum remissionem impetrare. Scriptum est enim: Victimæ impiorum abominabiles Domino, vota iustorum placabilia. [Prou. 15. 8.] Hinc Propheta exprobrans dicit: Immolate de fermētato laudem. [Amos. 4. 5.] De fermentato quippe laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Tu ergo frater festinato nuntia domino tuo, vt pro se laboret, & iniuste sublata restituat. Hoc ipso quippe languore vitam istam temporalem finiet. Nos Christo propitio bonis omnibus abundamus, & si fide non infirmamur, nihil nobis deerit. Et post hæc ait: Dominus tecū, fili mi, vade in pace. Qui accepto mandato, reuersus ad dominum suum, adhuc eum viuentem reperit; sed ipsius ægritudinis morbo inualescente, de hac luce subtractus est.

[20] Venerunt aliquando fures ad eiusdem Patris cellam, & ingressi per noctem, quæ semper eis amica est, bouem a præsepio soluentes, abduxerunt. Quod cum monachi mature cognouissent, [suos solatur de damno temporalit] ad sanctissimum Patrem caussam conquerentes detulerunt. Quibus ille metuens ne propter aliquod incommodum temporale, status animi eorum concuteretur, & vsque ad impatientiam erumperent, ait illis: Patientiam conseruate fratres, & pro re peritura nolite illud corrumpere quod Deus ad similitudinem suam cōdidit. Nam & B. Iob cum omnem exteriorem substantiam amisisset, & post filiorum exstinctionem nouissime ipse quoque crudelissimo vulnere percussus esset, sicut legitur, In omnibus his non peccauit Iob labiis suis, neque stultum aliquid contra Deum intulit, sed dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. [Iob I.] Verum nec prosperitas, si exterior census affuit, eleuare nos debet; nec terrenum dispēdium deiicere, vt simus illi similes de quo Psalmista ait: Sicut tenebræ eius, ita & lumen eius. [Psal. 138. 12.] Latrunculi autem tota nocte illa & die sequenti perseuerauerunt in labore errantes, & nusquam aditum inuenientes quo se de solitudine inuia foras extrahere possent. [furibus post logum errorem reuersis cū abducto boue] Altera vero nocte nimio errore corporis & cordis fatigati, cognoscunt se illuc delatos, vbi furti crimen admiserant, & ad vocem psallentium monachorū in stuporem mentis versi mussitabant ad inuicem, dicentes: Quidnam est quod accidit nobis? Ecce sumus in ipso loco vnde animal istud amouimus. Qui videntes spem suam esse frustratam, & non prospere sibi cedere quod tentauerant, vnum elegerunt, vt restituerent bouem dominis suis. Hymnis itaque matutinis a Fratribus decursis, exiit homo Dei secundum consuetudinem lustrare in circuitu cellulam. Cui obuiam occurrerunt homines illi, & caussam sceleris & verbis prodiderunt & manibus ostenderunt. Vir autem Domini indulgentiam, quam petebant, prætitit, & ait illis: [cibum præbet:] Bene fecistis filij, quod licet post grauem laborem ad cognitionem reatus vestri accessistis. Deinceps ab his parcite; & quia laborastis, reficite corpora, & sic ad propria citius repedate. Cauete autem ne pastoribus aut monachis vos ostendatis. Postquam autem abscesserunt, illum ipsum bouem Fratribus, quem sollicite quæsierant consignauit: dissimulansque, veritatem rei non aperuit eis, sed quasi negligentia pastorum oberrasset in silua, prætexebat se eum vagantem & errabūdum præ foribus inuenisse. [dissimulat apud suos miraculum.] Quod tamen a ministro eius palam factum est post eius felicem obitum, cui se in multis familiariter credebat.

[21] Erat item quædam materfamilias nobilitatis titulo præclara, [Cruce & corismate curat paralyticam;] nomine Vulfrada, quæ infra annos adolescentiæ grauissima infirmitate & membrorum omnium destitutione tabescebat, ita vt vitalis calor spiritus in solo pectusculo palpitare videretur; &, sicut ipsa referebat, super pedes erigi non poterat iam pene exanimis, longa vtique corporis molestia confracta. Famulorum itaque vlnis leuata, ad hominem Dei medendi gratia defertur. Cumque eam chrismatis benedictione liniisset, vexillo sanctæ Crucis impresso, in antiquum vigorem reformauit. Quæ postea, Domino miserante, in longum dies suos in pace protraxit, atque post venerādi Patris transitum, eius cellulam pro munere rebus suis nobiliter ampliauit. Dedit itaque cum consensu viri sui e Chramnulphi ei de prædio suo f Lontuei villam, & g Brituogilum, voto huiuscemodi, vt ibi monachorum & seruorum Dei norma constitueretur, & in laudibus diuinis celebris locus haberetur. [a qua varia donantur cœnobio illi, & alteri ædificando:] Quod & ita factum est. Nam in regimine ouium Christi Pater memorabilis Launomarus successorem habuit virum modestissimum, nomine h Ragnobertum, qui de eiusdem congregationis cœtu misit Fratres ad hoc opus bene idoneos, & desiderium præfatorum præcurrente Dei gratia ad effectum perduxit. Superadiecit etiam deuotio eorum ob amorem sanctissimi Patris villam trans Ligerim fluuium sitam, quæ nuncupatur i Fagia, vt B. Launomaro interueniente sit eis perpetuum animæ remedium, & secundum spem suam peccatorum plena remissio.

[Annotata]

a March. Ragnosintus. alij Ragnosoindus.

b De Chilperico in Proleg. num. 4.

c Petr. de Nat. Hermoaldus.

d al. omnino.

e March Crennulphi.

f al. Volontuci.

g March. Ebrituogilum. MSS. Britnogilum.

h al. Regnobertus, & in vita S. Batildis Legobertus: nā eumdē esse, nominis affinitas persuadet. Vbi de eo isthæc auctor eius tēporis: Quantaque vero Domno Legoberto ad Curbionis monasterium, & villam magnam nomine Nugaretum, & talenta multa argenti vel auri; etiam ipsum regale, quod ipsa cingebatur, cingulum, de supra sacris lumbis suis deuote abstulit, & Fratribus in eleemosynam ipsum direxit.

i Ita MSS. & Marchant. at Surius mendose, Togia.

CAP. V.
Eius & S. Malardi obitus.

[22] Interea plenus his virtutum & gratiæ odoramentis vir venerabilis, gregem monachorum in longa pace regebat, [suos ad perfectionem hortatur:] quem verbis & virtutibus Domino adquisiuit. Sed ad alia mente festinans, & de sua vocatione sollicitus, exhortabatur eos quotidie ad diuina mandata promptiores magis ac magis esse, nec dormitare, neque ignauiæ remissione a cursu cœpto tardare, verum omni hora vigilantes esse, vt digni haberentur fugere iram extremæ damnationis, & stare ante filium hominis. Istiusmodi sanctæ & inuictæ cohortationis monitionibus oues sibi creditas aduersus insidias luporum tuebatur.

[23] Eo autem tempore Carnotensis Ecclesiæ Præsulerat a Malardus. Qui comperta fama viri Dei, & fidei eius meritis congaudens, [accersitur a S. Malardo Carnotum:] cupiebat illius frequenti collocutionis dulcedine recreari. Hac pro re ab eo accersitus vir venerabilis, cum & sciret finem dierum suorum adpropinquare, iam senior ad vrbem visitandi gratia properauit. Vbi aliquot dies demoratus, agitatione febrium afflictus ægrotare cœpit. [æger ab eo visitatus] Cumque loci eius Pontifex rescisset quod grauiter ægrotaret, surgens festinus venit ad virum Dei, doloremque cordis sui lacrymis prosequitur, dicens: Heu! heu venerande Pater, & germanissimo affectu recolende, cur amicum & in fide Christi socium deseris inter naufragia seculi solum? Magna mihi certe consolatio tua, magnus tui amoris affectus, a quo releuari gaudebam inter pulsantes curarum secularium fluctus, cuius iucundo & blando affamine mentem ad cælestia reparabam. [eum solatur:] Tunc senior ad Episcopum sic locutus est: Desine Pater beatissime, & cessa a fletu: talis est humana conditio & terminus qui præteriri non poterit. Ego quidem gaudenter & exultanti mente ad inenarrabilem misericordiam Dei mei aspicio, vt dignetur mihi ianuam pietatis suæ aperire, atque spei meæ promissionis suæ certam remunerationem recompensare, quam repromisit omnibus qui diligunt aduentum eius. Quam dilecta sunt enim tabernacula tua Domine virtutum, Rex meus & Deus meus! Concupiscit & deficit anima mea in atria Domini: quia melior est dies vna in atriis tuis super millia. Idcirco sitiuit tibi anima mea Deus meus: quando veniam & apparebo ante faciem tuam, Domine spes & fortitudo mea, vita & salus mea?

[24] [prædicit futuras clades,] Verum & si optio hic adhuc remorandi præbenda sit, scito mi venerande Papa, quia amarum est hic viuere & exterminium regionis huius videre, mortesque & supplicia ciuium intueri, loca quoque Sanctorum ab aduersariis nationibus profanari. Hæc nempe omnia ventura sunt super locum istum, & hostilis vastitas intellectum hominibus dabit, quia grauia peccauerunt ei; quo permittente durissimos dominos patientur. Felicius itaque nunc morimur quam videmus excidium prouinciæ nostræ iam vicinum. Mors enim vere dulcis, per quam immortalitatis gloriam consequi speramus. [& S. Malardi obitum.] Tu autem o homo Dei ne exhorrescas: non videbis malum quod Dominus super inhabitantes terram hanc stillabit, quoniam ante dies obsidionis vitam in bona militia cōsummabis, & ad Patres tuos adiungeris. Qui autem remansuri sunt, hanc vrbem totam & cunctam in circuitu regionem vastari videbunt. Ecce vere Confessor Christi quem gratia Dei tanta repleuerat, vt in eo spiritu, quo homini offerenti argentum mortem & rapinam prænuntiauit, ex qua pecunia adquisita fuerat, ipse etiam hostilem impetum longe post secuturum cognosceret, & cognoscendo prædiceret. Spiritus namque sanctus sicut ex præterito notitiam rerum absentium infudit, ita ex futuro mentem eius tetigit, vt aduersas clades a longe oculo mentis venientes cerneret.

[25] Finitisque mutuæ familiaritatis obsequiis, venerabilis Pater diem vocationis suæ, de misericordia Dei præsumens, intrepidus expectabat. Cumque de die in diem febrium vis corpus debilitaret, in eadem ciuitate senex & plenus dierum obiit. [pie moritur.] Cuius anima introiuit in tabernaculum Dei sui, assumpta est cum Angelis, vocata ad cœnam nuptiarum Agni, accumbit cum Abraham, Isaac & Iacob in regno cæorum. Certamen enim bonum, o athleta Christi, certasti, Christum semper in pectore baiulasti, cuius gloriam ideo feliciter ingressus es. O quam beatus es pie Confessor! chorus namque Angelorum lætus occurrit reuertenti ad patriam. Et quia Dominus tecum erat, securus habitationem istam reliquisti, & vsque ad solium visionis æternæ penetrasti. Illinc nos patrociniis adiuua continuis, vt in hoc ouili, quod exemplis illustrasti, & virtutibus decorasti, sit pax continua, peccatorum exoptata remissio, & Christianæ religionis iugis exercitatio, opitulante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen.

[26] [Moritur S. Malardus.] Post dies illos & ipsius oppidi Antistes viam vniuersæ carnis ingressus est. Deinde secundum sermonem viri Dei, prædicta regionis desolatio aduenit, & cum b obsideret vrbem eamdem barbarica manus, aquam, qua per absconditos cuniculos ciues sustentabantur, [Capitur vrbs Carnotensis.] a suo ductu traduxit. Sicque factum est, vt castrenses sitis penuria victi, vltro portas hostibus aperirent, & prædam seipsos hostili gladio traderent.

[27] [Sepultura S. Launomari.] Requieuit autem senior Dei famulus die XIV. Kalendarum Februariarum; & sepultus est in c basilica S. Martini, vbi etiam d B. Leobinus eiusdem ciuitatis Pontifex humatus est.

[Annotata]

a Yepes, Labinus, deceptus, quod infra de Leobino agitur. de S. Malardo in proleg. & hic separatim.

b Rouillardus hanc Carnotensis vrbis obsidionem esse existimat quæ in S. Betharij vita memoratur; cum Theodericus Childeberti filius Rex Burgundiæ, Chlotarium II. acie victum parte regni exuit. Dira quidem passi tunc sunt Carnutes, eratq; in exercitu Theodorici barbarica manus: at cum S. Caletricum Carnotensem Episcopum constet anno 567. Turonensi concilio secundo interfuisse, Pappolum Matisconensi secundo anno 573. cumq; Pappolo immediate Betharius successerit, cuius anno 6. Christi 600. capta est Carnotus; oporteret duos Malardos statuere, quorum prior exiguo omnino tempore inter Caletricum & Pappolum sederit; eoq; spatio temporis S. Launomarum mortuum asscrere; absque vllo vetusti scriptoris testimonio. Potest vastitas illa prouinciæ Carnotinæ post Chlodouei II. tempora contigisse, sub cuius filiis & nepotibus sat multis tumultibus bellicus agitata est Gallia.

c S. Martini in valle, in suburbiis Carnotensibus, olim abbatia, nunc prioratus a Maiori-monasterio dependens. Saussaius: in crypta ædicula S. Martini de valle sepultus est. Cuius corpus cum inde a quibusdam militibus, propter clara patrocinij potentis indicia, subreptum fuisset; B. Malardus præmemoratus Antistes Carnotensis, qui amicum Dei viuum & mortuum magna in veneratione habuerat, recuperans, proprium ad tumulum magno cum triumpho reuexit: apud quem non diu post & ipse deposita mortalitatis mole, sicut edixerat, inhumatus, potiri communis sepulchri iure promeruit. Marchantius scribit, haud diu post S. Launomari reliquias inde ad suum monasterium, in Pertico saltu situm, esse transflatas. Rouillardus ait quosdam id diuina virture factum existimare.

d De S. Leobino agemus 15. Septemb.

DE S. MALARDO, siue MALEHARDO, EPISCOPO CARNOTENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DCLX.

[Commentarius]

Malardus sive Malehardus, Episcopus Carnotensis in Gallia (S.)

Ex Variis.

[1] Vsitatum nomen Malardi Francis ac Belgis: origo vocis Teutonica est, Mallaerd, aut Mael-aert; varia significatione: nam illud petulantem, luxuique deditum; [S. Malardi nomen,] hoc moderatum, aut conuiuandi appetentem sonat. Audiuimus quandoque sciscitantes viros grauißimos, essetne quem sibi tutelarem adoptarent, huius nominis Sanctus aliquis. Est sane; Carnotensis nimirum in Gallia Episcopus, de quo plenius in S. Launomari gestis actum; qui concilio Cabilonensi anno 650; [ætas,] Priuilegio, quo Landericus Episcopus Parisiensis monasterio S. Dionysij libertatem conceßit, an. 658; & Præcepto Chlodouæi II. de eadem libertate anno 659. subscripsit: videturq; paullo post obiisse: nisi tamen hic secundus eius nominis fuerit, Sancto multo recentior.

[2] [publicus cultus.] Sebastianus Rouillardus histor. Carnot. par. 2. cap. 1. scribit corpus eius in monasterio S. Martini in valle asseruari, eiusq; quotannis ab illa Ecclesia memoriam celebrari, instituta ad eam ædē solenni supplicatione, hymnisq; & antiphonis quæ in eius, ceu Sancti, laudem compositæ sunt, cantatis. Diem non exprimit. Galesinius, Ferrarius, Saussaius, XIX. [natalis,] Ianuarij eum Sanctorum albo inscribunt; citatq; Galesinius Martyrologium MS. & Kalendarium Ecclesiæ Carnotensis.

[3] Qua vixerit ætate ad S. Launomari vitam disputatum. Memoratur Ioanni Chenu, Claudio Roberto, Demochari in catalogis Episcoporum Galliæ, semperq; Malardus, [acta.] vti & in Cabilonensi concilio scriptus legitur; in Dionysianis illis Priuilegiis Malehardus. Sublatum, vt supra scriptum, S. Launomari Martiniano cœnobio corpus, sacrilegis eripuit, conuocatis, vt tradit Rouillardus, ad arma ciuibus. Cetera eius acta latent, præterquam quæ ex S. Launomari actis nota.

DE S. REMEGIO, siue REMEDIO, ARCHIEPISCOPO ROTOMAGENSI.

CIRCITER I ANN. DCCLXXI.

[Commentarius]

Remigius, Episcopus Rotomagensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Vicesimum nonum Rotomagensis Ecclesiæ Antistitem recensent Claudius Robertus, Ioannes Chenu, Antonius Demochares Remigium, siue Remedium. Is Caroli Martelli ex Suanichilde Boica, [S. Remigij genus,] aliave seu coniuge seu concubina, (nam varia Auctores sentiunt) filius fuit, Pipini Regis frater. Celebratur eius natalis XIX. Ianuarij in monasterio S. Audoeni Rotomagi, vt ex Frederico Floueto nostro didicimus. Miramur eius a Saussaio prætermissum nomen in Martyrologio Gallicano. In MS. Florario XI. Maij istæc habentur: Apud Rotomagum depositio sanctorum Episcoporum Roberti & Remigij fratris Pipini Regis Francorum. Nusquam alibi Roberti, siue Ratberti, nomen in Sanctorum albo reperimus.

[2] [acta,] Remigij Acta non extant. Paucula de eo ex variis scriptoribus colligemus. Ioannes Dadræus cum Carolomanno fratre eum confundit, dum ait repudiata, quæ ei obtigerat moderanda, regni parte, in monte Soracte monachum factum, templum isthic S. Siluestro statuisse; inde migrasse in Caßinum, tandem Archiepiscopum renuntiatum. Electionis eius meminere Annales Francici incerti Auctoris ab Andrea du Chesne, [promotio ad episcopatum.] ex MSS. Tilij & Petauij, editi, ad an. 755. In hoc anno Domnus Remedius adeptus est Sedem Ecclesiæ Rotomagensis. Chronicon Fontanellense: Prænominatus autem Raginfridus pro insolentia morum ac prauitatibus suis, etiam a Clericis Rotomagensibus apud Pipinum Regem accusatur; anno videlicet decimotertio postquam regimen istius cœnobij Fontanellensis amiserat. Quo eiecto de episcopatu eiusdem Ecclesiæ, datus est Remigio fratri eiusdem gloriosi Regis Pipini hoc anno, qui est ab Incarnatione Domini septingentesimus quinquagesimus quintus. Cui tamen Ragenfrido caussa misericordiæ aliquæ villæ de eodem Rotomagensi episcopio attributæ fuerunt.

[3] Quid ante episcopatum egerit Remigius, non comperimus. Missus est postea a Pipino, vt S. Benedicti reliquias Floriaco Caßinum reuehi curaret, vt tradit Adreualdus lib. I. de miraculis S. Benedicti cap. 16. Verum conuersis ad preces & lacrymas cum Medone Abbate monachis, Maiestati omnipotentissimæ, [Voleni reliquias Floriaco auferre, diuinitus impeditur.] vt idem cap. 17. scribit, tantam discriminis litem solita miseratione dirimere placuit. Siquidem Remigius Episcopus, cum suis templum ingressus, dum ad sacrum propinquasset sepulchrum, repentina luminum cæcitate adeo percelluntur, vt nec mutuos cernere quirent vultus, nec quamlibet in partem, saltem palpatu, quo progredi vellent, agnoscere. Perinde terrore valido adoperti, nil aliud quam vitæ dispendia opperiebantur. Alij denique solo sternuntur, misericordiam Domini prȩstolaturi; alij fugæ solatio salutem meditantes, huc illucque discurrunt, vociferantesque auxilium affore precantur. His nimia confusione tumultuantibus, euocatus cum Fratribus accurrit Abbas: dataque manu, ab ecclesia violatores sacri templi extrahit, diuinam satis abundeque sentientes vltionem. Humi deinde prostratis veniamque petentibus clementer indulsit: atque ex eiusdem pretiosissimi Christi Confessoris corpore reliquias benignissime contulit. [aliquas obtinet.] Refectis autem, ac cunctis necessariis itineri dapsiliter attributis, ad sua remittit. At illi palatium repetentes virtutem quam plurimam Dei, hoc in loco meritis sanctæ Dei genitricis perpetuæque Virginis Mariæ, ac B. Petri Apostolorum Principis, necnon & egregij Patris Benedicti intercessione vigentem, Regi præstantissimo Pipino patefaciunt, eumque liberalem huic sacro cœnobio suis adhortationibus sedule efficiunt. Eadem hæc ex Adreualdo commemorat Carolus Sauffeyus Annal. Eccles. Aurelianen. lib. 4. num. 33. & breuius lib. 5. num. 38. Vincentius Bellouac. lib. 23. cap. 155. Petrus de Natal. lib. 6. cap. 81. Sigebertus an. 753. qui id Karlomanno Remigij fratri tribuit. At Matthæus VVestmonasteriensis ad an. 748. obtinuisse Caßinenses monachos litteras tradit a Zacharia Papa ad Pipinum; ab hoc missum Remigium. Sed decesserat triennio antequam Remigius Episcopus fieret, Zacharias.

[4] [Curat ablata Ecclesiæ Romanæ restitui.] Ad Desiderium Regem Longobardorum legatus deinde est a fratre Rege Remigius, cum Autchario Duce: qui eum impulerūt vt patrimonia Ecclesiæ Romanæ restitueret: de quo gratias agit Pipino Paulus I. Pontifex epistola tertia, an. 760. data, in qua appellatur, Deo amabilis Remedius.

[5] De hoc eodem S. Remigio ita scribit Sigebertus, eiusue ampliator, [Cantum Romanum introducit in Gallias,] anno 751. Remigius eiusdem Pipini Regis frater Rodomagensis (ita MS. vetus Lobiense, quo sumus vsi, editio Miræi Rodomensis) Archiepiscopus in Gallia claret. Pipinus Rex Galliarum Ecclesias cantibus Romanæ auctoritatis suo studio meliorauit. Extat Pauli I. Papæ epistola ad Pipinum Regem data an. 767. in qua ista leguntur, quæ S. Remigij egregium zelum indicant: Vnde susceptis in præsenti a Deo protectæ Excellentiæ vestræ syllabis, [missis Romam monachis,] nempe relictis, protinus cuncta quæ ferebantur in illis libenter adimpleuimus. In eis siquidem comperimus exaratum, quod præsentes Deo amabilis Remedij germani vestri monachos Simeoni scholæ cantorum Priori contradere deberemus, ad instruendum eos in psalmodiæ modulatione, quam ab eo adprehendere, tempore quo illic in vestris regionibus extitit, nequiuerant, pro quo valde ipsum vestrum asseritis germanum tristem effectum, in eo quod non eius perfecte instruxisset monachos. Et quidem benignissime Rex satisfacimus Christianitati tuæ; quod nisi Georgius, qui eidem scholæ præfuit, de hac migrasset luce, nequaquam eumdem Simeonem a vestri germani seruitio abstrahere niteremur. Sed defuncto præfato Georgio, & in eius idem Simeon, vtpote sequens illius, accedens locum, ideo pro doctrina scholæ eum ad nos accersiuimus. Nam absit a nobis, vt quippiam, quod vobis vestrisque fidelibus onerosum existit, peragamus quoquo modo. Potius autem, vt præfatum est, in vestræ caritatis dilectione firmi permanentes, libentissime, in quantum virtus suppetit, voluntati vestræ obtemperandum decertamus. Propter quod & præfatos vestri germani monachos sæpedicto contradidimus Simeoni, eosque optime collocantes, [& iussis Pauli I. Papæ institutus.] solerti industria eamdem psalmodiæ modulationem instrui præcepimus, & crebro in eadem, donec perfecte eruditi efficiantur, pro amplissima vestræ Excellentiæ, atque nobilissimi germani vestri dilectione, Ecclesiasticæ doctrinæ cantilena disposuimus efficaci cura permanere; optantes de reliquo Excellentiam vestram æuis ac prosperis temporibus in Domino valere, & regni perfrui sceptro atque triumphales de hostibus, intercedente B. Petro, consequi victorias. Incolumem Excellentiam vestram gratia superna custodiat.

[6] [Ritus Romanos introducit.] Huius rei meminit & Renatus Choppinus Monasticon lib. 2. tit. 3. num. 25. Pipinus Rex, inquit, primu inuexit Ecclesiasticos Romanorum ritus ac cæremonias, curante rem Ægidio Rothomagensi Archiepiscopo, circa ann. 755. Ægidium quoque appellat Paulus Æmilius.

[7] Anno 769. Pascha Rothomagi celebrauit Carolus Magnus, vt habent Annales Francorum, [Moritur.] & vetus Caroli vita. Ibi tandem anno 771. vel 772. deceßit S. Remigius eius patruus. [Reliquiæ eius Suessionem translata:] Eius vero ac S. Gildardi corpora, vna cum capite S. Romani quondam e ciuitate Rothomagensi Sueßionem ad monasterium S. Medardi translata sunt. Huc facit locus ille apud Nithardum lib. 3. quem Pithoeus corruptum arbitrabatur: Cum Suessionicam peteret vrbem (Carolus Caluus) monachi de S. Medardo occurrerunt illi, deprecantes vt corpora Sanctorum Medardi, Sebastiani, Tiburtij, Petri & Marcellini, Marij, Marthæ, Audifax & Abacuc, Onesimi, Meresinæ & Leocadiæ, Mariani, Pelagij, & Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, Sereni, [honorificentius cū aliis reconditæ:] & Domni Remegij Rotomagorum Archiepiscopi in basilicam, vbi nunc quiescunt, & iam tunc maxima ex parte ædificata erat, transferret. Quibus acquiescens inibi remansit, &, vt postulauerant, Beatorum corpora propriis humeris cum omni veneratione transtulit. Insuper & villam, quæ Bernacha dicitur, rebus eiusdem Ecclesiæ addidit.

[8] [Rothomagum reuectæ,] Relatæ sunt deinde S. Remigij reliquiæ ex prædicto Suessionensi monasterio Rothomagum anno 1090. vt constat ex veteri codice S. Audoeni, sed ea ipsa parte, quod dolendum, lacero. Consignata est hæc Translatio XV. Maij in MS. Florario his verbis: Rothomagi translatio B. Remigij eiusdem vrbis Episcopi & Confessoris. [15. Maij.]

[9] Prodiit anno 1520. liber Germanice scriptus a Doctore Iacobo Mennelio, iussu Maximiliani I. excususq; Friburgi Brisgoiæ typis Ioannis VVoerlini; in quo postquam Augustæ domus Austriacæ maiores, atque vbi singuli sepulti sint, Auctor commemorauit, etiam Sanctos adiungit illi sanguine iunctos. Hos inter numerat S. Remigium Rotomagensem Archiepiscopum, [Primo in basilica S. Mariæ Rotomagi sepultus fuit.] quem ait multis virtutibus illustrem deceßisse anno 771. ac Rotomagi in basilica B. Mariæ Virginis honorifice sepultum; postea Sueßionem ad ædem S. Medardi translatum, ibiq; singulari coli pietate. Latuit ipsum, sancti Præsulis reliquias iterum esse Rotomagum relatas. Hæc ex eo libro nobis R. P. Theodorus Rosmerus noster communicauit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BLAITHMACO PRESBYTERO, ALIIS QVE HYENSIBVS MONACHIS.

Secvlo VIII.

[Praefatio]

Blaithmacus, Presbyter Martyr in Iona insula (S.)
Alii monachi, Martyres in Iona insula

Iona insula, Hy Bedæ & Hu apellata, Scotis monachis a Pictorum Regibus donata, plurimos cælo, diu in religiosa palæstra exercitos, ascetas misit, quosdā etiam martyrij laurea insignitos. [S. Blaithmaci genus,] Est in his Blaithmacus Hibernus, qui non fortius terrestre regnum abdicauit, quam cæleste rapuit gloriosius. Gesta eius hexametris versibus celebrauit, principio noni a Christo seculi, VValafridus Strabo Fuldensis monachus, ortu quidem ipse Germanus, sed studiorum Scoticorum linguæq;, [Acta,] vt hinc colligere est, non ignarus. Natalem Blaithmaci hoc die consignauit Hugo Menardus, [natalis,] siue id, quod non indicat, traditum a quoquam reperit, seu potius, ne nusquam in Diuorum fastis recentibus legeretur, qui olim & cælestibus ostentis, & sanctorum Patrum scriptis esset celebratus. Dauid Camerarius VI. Decembris retulit. [ætas.] Circa annum 793. occisum coniectat Menardus.

ACTA EX WALAFRIDO.

Blaithmacus, Presbyter Martyr in Iona insula (S.)
Alii monachi, Martyres in Iona insula

BHL Number: 1368
a

Avctore Walafrido Strabo


1 Si tantam meruere suo pro carmine famam
Qui scelerosorum mores & facta tulerunt
Laudibus in cælum, perfusi dæmonis arte, Friuola nectentes hominum monimenta malorum;
Cur non liberius Sanctorum facta canamus,
Quos placuisse Deo nobis miracula produnt,
Quæ fidei virtute gerunt, per munera Christi?
Nam Scriptura canit, Domino spondente pusillis:
Os aperire tuum studeas, ego verba ministro. [Psal. 80. II.]
Quapropter, venerande Pater, carissime Felix, [Felicis hortatu hæc Acta descripta.]
Præceptis parere tuis ex corde paratus
Strabus ego, misit quem terra Alamanica natu,
Scribere disposui de vita & fine Beati
Blaithmaici, genuit quem b diues Hibernia mundo,
Martyrijque sequens misit perfectio cælo,
Ipsius vt meritis veniam per secla capessam.
      2 Regali de stirpe satus, summumque decorem
Nobilitatis habens, florebat regius hæres
Iste Dei Sanctus, vitam ducendo pudicam:
Quodque solet raro factum & non sæpe videri,
Quanto maior erat, tanto deiectior ibat, [S. Blaithmaci patria, regium genus, mores integri,]
Spes patriæ, fortuna patris, Rex ille futurus.
Iudicio iustus, prudens, & corpore castus,
Sobrius, ornatus, iocundus, cautus, honestus,
Nobilis in genere egregio, generosior actu,
Obsequio locuples, melius virtutibus auctus,
Tractabat laicus, quod Clericus efficiebat.
Cuius honorandum nomen sermone Latino
c Pulcher natus adest: meritoque probabilis illo
Nomine dignus erat, Patrem qui cunctipotentem
Elegit, pulchroque Deum quæsiuit amore.
Sordebant terrena animo, diuina petenti,
Secretumque latens in solo pectore mansit, [fuga ad monasterium.]
Donec ad effectum processit sancta voluntas.
Cœnobium furtim quoddam sine teste petebat,
Quique fuit pridem patriæ per d regmina Princeps,
Nomine pro Christi est factus tunc verna minoris:
Fascibus in mediis qui quondam terruit omnes,
Omnibus admissis sibimet sine milite seruit.
      3 Fama vt forte volans patris peruenit ad aures,
Hinc stupor atque dolor mentem cinxere parentis:
Subtractum dolet heredem, mittitque Senatum,
Agmina, Prætores, populum, præcepta, maniplos:
Duxque Comesque ibant, properāter Episcopus astat,[Patris Procerumq; illecebræ discussæ.]
Abbatumque cohors, vicini, arne propinqui;
Hoc solum nitente manu, si qualibet arte
Efficerent reducem vitata pericula mentem
Corde subire alio. O talis quam cæca voluntas!
Ille procellarum se vix de gurgite dempsit;
Quæsitoque diu titubans stetit anchora portu:
Nondum curarum potuit laxasse rudentes,
Nec terra fixisse pedem; cum concita ventis
Aura pharetratis impegit ab æquore puppim;
Vique sua tremulam dissolueret vnda carinam,
Ni regeret proram, qui secula cuncta gubernat.
      4 Mox miro a cunctis semper complexus amore,
Cunctorum studuit fieri dicique minister; [Religiosæ virtutes:]
Mente humilis, linguæ custos, & norma bonorum,
Verba Dei capiens sitienti corde libenter,
Discendi studiosa gerens præcordia libris, [studia sacræ scripturæ.]
Perdidicit diuina animo documenta sagaci.
Sicque vigens doctrinarum morumque nitore.
Agmina multorum rexit veneranda virorum,
Exemplis sua dicta probans, vanosque fauores [Monasterij præfectura.]
Pro nihilo ducens, cui laus & gloria solum
Christus erat, Christus sermo, Christus documentū;
Pax clypeus, lorica preces, patientia bellum,
Mucro Dei verbum, spes & dilectio totum.
Nulli detraxit, nulli conuicia struxit.
Singula quid fari per singula verba necesse est?
Cum quidquid legitur virtutum rite teneret,
Et quidquid vitij monstrat Scriptura caueret,
Omnibus existens feliciter omnia factus,
Vt cunctos faceret Christo sua lucra referre;
Vtilis & prudens seruus per ouilia Christi,
Tempore qui certo mensuram farris opimi
Conseruis tribuens radiauit vbique fidelis.
      5 Vtque nihil meriti, nihil & probitatis abesset,
Martyrij palmam quæsiuit mente benigna,
Sæpius hac caussa peregrinas visere terras
Nisus, ab incepto populo retrahente quieuit. [Martyrij desideriū.]
Vnde animo sedit fugituo calle parumper
Optatam tentare viam, cum discipulorum
Agmine non multo, pretiosa monilia secum
Virtutum sub mole gerens: ruptisque tenebris
Nocte fugam capiens properanter abire parabat.
Ecce superueniens fugitiuis turba sequentum, [Donum prophetiæ.]
Ad caulas capto retrahit pastore bidentes.
Hoc quoque non taceam, sanctus quod Spiritus illi,
More Prophetarum, rerum secreta ferebat.
Nam dum fama patrem longe lateque Beati
Ipsius ad Superos vita fugiente volasse
Proderet, exposuit non esse, sed esse futurum
Post modicum tempus, sancto spiramine doctus.
      6 Insula Pictorum quædam monstratur in oris
Fluctiuago suspensa salo, cognominis Eo,
Qua Sanctus Domini requiescit carne e Columba.
Hanc petiit voto patiendi stigmata Christi: [Abit in Hj insulam Danorum incursibus infestam.]
Illic namque frequens pagana caterua f Danorum
Aduentare solet, furiis armata malignis.
Sed Sanctus Domini tales tentare leones
Disponens animo, vana formidine mentem
Exuit, & clypeo fidei, galeaque salutis
Munitus, hominum non horruit arma malorum.
Qui cum doctiloquo potuit cecinisse Propheta:
Est Deus adiutor mihimet, timor improbus absit. [Psal. 117. 6.]
Iam quoque doctus erat per publica bella ministros
Temnere dæmonicos, ipsum qui rite tyrannum
Strauerat, & cunctis solus superauit in armis.
      7 Tempus erat, quo magna Dei clementia seruum
Consociare suum nitidis super astra maniplis
Disposuit, certamque bono conferre coronam
Victori: cum sancta viri mens præscia rerum
Venturos properare lupos, vt membra piarum
Diuiderent ouium, sensu prænosceret alto,
Vos, ait, o socij, vobiscum mente sagaci
Quærite, si pœnas Christi pro nomine vobis [Prædicit suis eorum aduentum.]
Sit tolerare animus. Mecum quicumque potestis
Exspectare, precor sensus armare viriles:
At quibus infirmi pauitant penetralia cordis,
Ecce fugam celerent, vt parta pericula vitent,
Ad meliora suos armantes vota lacertos.
Proxima stat nobis certæ tentatio mortis.
Firma fides vigilet, rebus suspensa futuris,
Cauta minus fortes seruet tutela fugarum.
His dictis compuncta cohors, quod posse videbat,
Hoc animo statuit: quidam sub pectore firmo
Sacrilegas spectare manus, gladioque furenti
Supposuisse caput gaudebant mente serena:
Ast alij quibus hoc nondum fiducia mentis
Persuasit, per nota fugam loca calle capessunt.
      8 Aurea discutiens tenebras Aurora madentes [Missam celebrat.]
Claruit, & nitidus pulchro Sol orbe refulsit:
Cum sacer hic Doctor Missarum sancta celebrans
Officia, ante sacram vitulus stetit integer aram,
Hostia grata Deo mucrone litanda minaci.
Cetera turba iacet, lacrymis precibusque Tonanti
Commendans animas de pondere carnis ituras.
Ecce furens maledicta cohors per aperta ruebat
Tecta, viris minitando pericula sæua beatis.
Et reliquis rabida sociis feritate peremptis, [Sociis occisis.]
Ad sanctum venere Patrem, pretiosa metalla
Reddere cogentes, queis Sancti sancta g Columbæ
Ossa iacent, quam quippe suis de sedibus arcam [iubetur thecam reliquiarum S. Columbæ prodere;]
Tollentes tumulo terra posuere cauato,
Cespite sub denso, gnari iam pestis iniquæ.
Hanc prædam cupiere Dani: sed Sanctus inermi
Restitit … manu firmo conamine mentis
Contra stare aciem, pugnamque lacessere doctus, Cedere dissuetus, tibi talia barbare dicta
Ingerit: Ignoro penitus, quod quæritis, aurum
Quo sit humi positum, tectum quibus atque latebris.
Quod si scire mihi, Christo admittente, liceret,
Numquam nostra tuis hoc auribus ora referrent.
Barbare duc gladios, capulum cape, iamque trucida: [id renuens, occiditur.]
Auxilio Deus alme humilem commendo tuo me.
Hinc pia truncatis discerpitur hostia membris.
Quodque ferox miles censu pensare nequibat,
Rimari in gelidis cōpit per vulnera fibris.
Nec mirum, nam semper erant, semperque resurgūt,
Quos furor in famulos Domini malus excitet omnes,
Vt quod pro cunctis Christi censura peregit,
Cuncti hoc pro Christo faciant, licet impare facto.
      9 Ille igitur Christi factus pro nomine Martyr, [Claret miraculis.]
Testis, fert vt fama, loco requiescit eodem,
Multa vbi pro meritis dantur miracula sanctis,
Quo colitur Dominus digno venerantor honore,
Cum Sanctis, quorum meritis mea crimina solui
Credo, quibus laudum supplex donaria misi.
Nil negat his Christus, cui maxima lucra tulerunt,
Qui cum Patre pio, sanctoque in secula Flatu,
Regnat, & æterno pollet sine fine decore.

[Annotata]

a Hoc VValafridi Strabonis, siue Strabi, carmen, primus edidit Henricus Canisius tom. 6. Antiquæ Lectionis.

b Multa de Hiberniæ salubritate & vbertate (vnde opulentia) scribit Beda hist. Angl. lib. 1. cap. 1.

c Hibernis nunc brah, siue braa pulchrum sonat; mac filium.

d Regmen, pro regimen; vt tegmen.

e Vitam S. Columbæ Abbatis dabimus 9. Iunij, vbi plura de Iona insula, quæ ab eo Columbkill dicitur.

f Dani Norvvegiq; piratæ quam crudeliter Gallicas Britannicasq; oras euastarint, seculo octauo, nono, decimo, passim Scriptores tradunt.

g Dunum, Hiberniæ vrbem, postea translatum S. Columbæ corpus memoratur. extat rhythmicum distichon:

Hi tres in Duno tumulo tumulantur in vno,
      Brigida, Patricius, atque Columba pius.

DE S. WVLSTANO EPISCOPO WIGORNIENSI IN ANGLIA.

Ann. MXCV.

[Praefatio]

VVulstanus, Episcopus Wigormensis in Anglia (S.)

Ex variis.

[1] Qvam antiquitus Cornauij coluerant Britanniæ prouinciam, eius partem Bedæ ætate Wiccij tenuere; nunc Wigorniensis Comitatus dicitur: cuius flumina oppidaq; aliquot XI. Ianu. in S. Egwini vita retulimus. Caput gentis Wigornia est, [VVigornia.] vrbs vetusta, Antonino Branonium, siue Branouium, aut, vt quidam scribunt, Brauonium, Ptolemæo Branogenium dicta, Britannis etiamnum Caer Wrangon, & antiquioribus scriptoribus Caer Guorangon, & Caer Guorcon; Saxonibus Weogare-ceaster, Wegeorna-ceaster, & Wire-ceaster, fortaßis a Wire nemoroso saltu adiuncto, vulgo nunc Worcester. Hic Episcopus fuit S. Wulstanus, [Eius Episcopus S. VVulstanus:] qui aliis Wolstanus, Vlstanus, Vlnothus, Wlnodus, a S. Egvvino vicesimus tertius; ab instituta Sede vicesimus quintus; non tertius, vt scribit Galesinius.

[2] Eius natalis consignatur XIV. Kal. Febru. a Molano & Carthusianis Colon. in Addit. ad Vsuardum, Galesinio, VVione, Menardo, [huius notalis.] Dorganio, Ferrario, Martyrologio Anglicano & Germanico, Breuiario Sarisberiensi, in quo 9. Lectionum officio celebratur, denique a Constantio Felicio, qui tamen hallucinatur, dum Warwicensem Episcopum statuit, mortuumq; anno 1067.

[3] Vitam S. VVolstani a Senato Brauonio, VVigorniensi Archimandrita scriptam tradunt Balæus, [vita:] Pitseus, Voßius, alij. Illius vitæ epitome videtur ea, quæ a Capgrauio edita, & Surio. Prius ea dabimus quæ de eo scripsit Florentius VVigorniensis eius æqualis, qui anno 1118. deceßit: tum quæ VVilielmus Malmesburiensis: ac demum quæ apud Surium extat vita, centum annis a morte VVulstani scripta aut contracta, vt ex cap. 4. num. 24. patet.

[4] Agunt de rebus ab eo præclare gestis ceteri quoque rerum Anglicarum scriptores: [alia de eo scripta.] Eadmerus monachus in historia nouorum, Henricus Hundintoniensis, Matthæus VVestmonasteriensis, Matthæus Paris, Rogerius Houedenus, Ingulphus Croylandensis, Ranulphus Cestrensis, Polydorus Virgilius, Nicolaus Harpsfeldius, Franciscus Godvvinus in catalogo Episcoporum Angliæ. Vitam eius ex Surio breuiauere Franc. Haræus, Zacharias Lippelous.

[5] Fuit S. Wolstanus Lanfranco Cantuariensi Archiepiscopo, [Assistit consecrationi Episcopi Orcadum.] post eam controuersiam, qua ab Rege VVillelmo I. eiusue asseclis mota, inique illum episcopatu abdicare tentarat; ac deinde S. Anselmo amicißimus. Extat Lanfranci ad eum epistola, a Ioanne Seldeno in Spicilegio & notis ad Eadmerum edita, qua eum & Cestrensem Episcopum Petrum iubet Eboracum ire & Thomæ Archiepiscopo aßistere in Radulpho Orcadum Episcopo consecrando, quod ex antiquo more fieri ab Eboracensi debebat.

[6] S. Anselmus, vt testis est qui aderat Eadmerus lib. 1. nouor. cum in villa sua Herga dicta ecclesiam, quam Lanfrancus quidem fabricauerat, sed morte præuentus sacrare nequiuerat, frustra obnitente Episcopo Lundoniensi quod is locus in sua esset diœcesi, dedicasset; (siquidem mos & consuetudo Archiepiscoporum Cantuariensium ab antiquo fuit & est, inquit Eadmerus, vt in terris suis vbicumque per Angliam sint, nullus Episcoporum præter se ius aliquod habeat, sed humana simul & diuina omnia velut in propria diœcesi in sua dispositione consistant. [Consulitur a S. Anselmo.] Anselmus tamen nulli quicquam iniuriarum, quasi libera vtens potestate, facere volens, diligenti postmodum inquisitione consuetudinis huius certitudinem studuit inuestigare; quatenus si eam ratam non fuisse constaret, amodo ab ea temperaret. Supererat adhuc beatæ memoriæ Woltanus Episcopus, vnus & solus de antiquis Anglorum Patribus, vir in omni religione conspicuus, & antiquarum Angliæ consuetudinum scientia apprime eruditus. Hunc Anselmus de negotio consuluit, & quo simplicem sibi veritatem innotesceret, postulauit. Quo ille suscepto scripsit illi hæc:

[7] Reuerendissimo, ac Beatissimo vitæ sanctitate & summæ Sedis dignitate Prȩlato Anselmo Archiepiscopo Wolstanus seruorum Dei minimus Wigorniensis Ecclesiæ Episcopus, merito indignus, [Eius ad S. Anselmū epistola.] orationum obsequia fideliaque ex caritate seruitia. Nouit prudentia vestra quotidianos labores & oppressiones sanctæ Ecclesiæ, malignis eam opprimentibus, & ipsis, quos oportuerat eam tueri, auctoribus existentibus. Ad hos repellendos, & contra tales sanctam Ecclesiam defendere, Sanctitas vestra locata est in summa arce. Ne igitur dubitet; non eam secularis potentiæ timor humiliet, non fauor inclinet, sed fortiter incipiat, incepta cum Dei adiutorio perficiat, insurgentibus obsistat, opprimentes reprimat, sanctamque Matrem nostram contra tales defendat. De his autem vnde nobis dignitas vestra scribere & nostræ paruitatis consilium est dignata quærere, quantum recordari possumus, dicere non omittimus. Hanc denique vnde consuluit caussam ventilari numquam audiuimus, quia nullus aliquando extitit qui hanc Cantuariensi Archiepiscopo potestatem adimere vellet, & ne dedicationem propriarum dumtaxat Ecclesiarum publice faceret, defenderet. Extant quippe & in nostra diœcesi altaria, & quædam etiam ecclesiæ, in iis scilicet villis, quas Stigandus vestræ Excellentiæ prædecessor, haud tamen iure Ecclesiasticæ hæreditatis, sed ex dono possederat secularis potestatis, ab ipso dedicata nostris & antecessoris nostri temporibus, Nobis inconsultis, nec antea nec postea inde calumniantibus, vtpote hanc spiritualem potestatem eiusdem Metropolitani Episcopi esse scientibus. Iudicium tamen hinc agitatum, aut hoc ex iure sibi iudicatum aliquando minime audiuimus, sed quod in nostra diœcesi eum fecisse libere agnouimus, in aliorum etiam facere posse credimus. Ecce quantum inde reminisci aut scire potuimus prudentiæ vestræ intimauimus; iam quid faciendum sit ipsa consideret. Valeat paternitas vestra & oret pro nobis.

[8] [Consilio eius acquiescit S. Anselmus.] Roboratus igitur Anselmus ex istis, atque ex multis aliorum, quos longum est enumerare testimoniis, secure deinceps suorum morem antecessorum æmulabatur, non solum ecclesias, inconsultis Episcopis, sacrans, sed & quæque diuina officia in cunctis terris suis per se suosue dispensans.

[9] Translatum est S. Wolstani corpus anno ab eius obitu centesimo vigesimo tertio, Christi 1218. feria 5. post Pentecosten. Eius occasionem frequentia miracula, nouæq; ecclesiæ dedicatio, præbuere. De illis meminit VVestmonasteriensis ad an. 1201. Isto quoque anno, [S. VVolstani miracula,] inquit, S. Vlstanus, & S. Modwenna crebris miraculis claruerunt. De S. Modvvenna agemus 5. Iulij. Translatio S. Wolstani inscripta est Martyrologio Anglicano, VVionis, Menardi, Dorganij, Ferrarij, 7. Iunij. Eam ita narrat VVestmonasteriensis ad an. 1218. Eodem anno dedicata est ecclesia S. Mariæ VVigorniensis, & corpus gloriosi Episcopi & Confessoris Vlstani, præsentibus Magnatibus regni tam militum quam Prælatorum, [Translatio,] translatum est vno eodemque die VII. Idus Iunij, littera Dominicali G. videlicet die Iouis in septimana Pentecostes, præsidente Ecclesiæ Siluestro Episcopo, aliquando eiusdem Ecclesiæ monacho & Priore, magnifice hæc omnia procurante & consummante. Et cum Sanctus ille celebrius honoraretur, locis plurimis diuisæ sunt & Prælatis collatæ plures eiusdem reliquiæ; [reliquiæ variis donatæ.] de quibus vna costa data fuit Abbati Gulihelmo S. Albani, quæ gaudenter suscepta a conuentu cum processione solenni in cappis choralibus festiuis, cito post in auro collocata est artificiose; & constitutum est vtrumque festum eius, scilicet depositionis, & translationis, solenniter celebrandum. Ac paucis interiectis: Ipsis quoque diebus obiit piæ memoriæ Siluester Episcopus VVigorniensis, apud Rameseiam, postquam omnia de patrono suo S. Vlstano solenniter, præter feretrum, secundum desiderium suum diu præconceptum, consummauerat.

VITA
ex Florentio Wigorniensi.

VVulstanus, Episcopus Wigormensis in Anglia (S.)

Ex Florent. VVigor.

CAPVT I.
S. VVulstani vita monastica, episcopatus.

[1] Anno 1062. VVlstanus, vir venerandus, Pontifex VVigorniensi Ecclesiæ præficitur. Hic Deo amabilis, regione a Merciorum, in prouincia b VVarevvicensi, parentibus religiosis oriundus, [S. VVulstanus cuias fuerit,] patre videlicet c Eastano, matre vero d VVulgeoua nomine. In nobili autem monasterio, quod e Burh nominatur, litteris & Ecclesiasticis officiis, optime extitit imbutus. [litteris instituitur:] Qui ambo scilicet parentes eius in tantum religioni studebant, vt longe ante finem vitæ castitatem professi se ab inuicem separantes, sub sanctæ conuersationis habitu vitam consummare gauderent. Quorum exemplo ipse adolescens incitatus, [fit monachus:] matre id maxime persuadente, seculum reliquit, atque in eodem VVigornēsi monasterio, quo & ante pater suus Deo seruierat, f monachicū habitū & ordinem a venerabili g Brichtheago eiusdem Ecclesiæ Episcopo suscepit, a quo etiam in gradum tam diaconatus quam h presbyteratus ordinatus est.

[2] Statimque in ipso initio arduam, & omni religiositate plenam vitam arripiens, in vigiliis, ieiuniis, orationibus, omnique virtutum genere, [varia administrat officia:] subito admirandus apparuit. Hinc ob morum disciplinam, primo magister & custos i infantium aliquamdiu constituitur, deinde ob solertiam Ecclesiastici officij Cantor simul, & Thesaurarius Ecclesiæ, ex præcepto seniorum efficitur. Nactus vero occasionem liberius Deo seruiendi ex cōmissa sibi custodia ecclesiæ, [sancte viruit:] totum se contemplatiuæ vitæ dedit; die noctuque in ea aut orationi aut diuinæ lectioni insistens; bidui triduique ieiunio assidue corpus macerans; sacris vigiliis intantum deditus, vt non modo noctem, sed etiam persæpe diem cum nocte, aliquando, (quod a nobis vix crederetur, [vigiliis deditus,] si non ab ipsius ore hoc audiuissemus) quatuor dies cum noctibus absque somno transigens, fere exsiccato cerebro periculum incurreret, nisi sopore prælibato naturæ satisfacere maturaret, Denique & cum vi naturæ dormire compelleretur, non lecto aut lectisterniis membra ad soporem fouebat, [dormit in scamno:] sed super aliquod scamnum ecclesiæ, libro, in quo orabat siue legebat, caput sustentans, paullisper se reclinabat.

[3] Post aliquod autem tempus, defuncto Agelvvino Priore monasterij, [fit Prior monasterij:] ipse vir venerandus Prior & Pater congregationis ab Aldredo Episcopo ponitur. Quod officium valde laudabiliter adimplens, prioris conuersationis austeritatem minime reliquit, imo vt ceteris exemplum bene viuendi daret multipliciter adauxit.

[4] Deinde k post aliquot annorum curricula, electo ad Archiepiscopatum Eboracensis Ecclesiæ ipso l Aldredo VVigornensis Ecclesiæ Episcopo fit vnanimis consensus tam Cleri, [eligitur Episcopus,] quam etiam totius plebis in eius electione, m Rege videlicet annuente, vt quem sibi vellent Præsulem eligerent. Contigit eo namque tempore & Legatos Apostolicæ Sedis eius electioni interesse, Armenfredum scilicet Sedunensem Episcopum, & alium, qui a Domino Papa n Alexandro pro responsis Ecclesiasticis ad Regem Anglorum Eadvvardum missi, regio præcepto VVigorniæ per totam fere Quadragesimam degebant, [fauentibus Legatis Papæ:] expectantes responsum suæ legationis vsque ad curiam regalem proximi Paschatis. Hi videntes, dum ibi degebant, eius laudabilem conuersationem, in eius electionem non tantum consentiebant, imo tum Clerum tum plebem maxime ad hoc instigabant, suaq; auctoritate eius electionem firmabant.

[5] Illo vero obstinatissime renuente, seque indignum acclamante, & cum sacramento etiam affirmante se multo libentius decollationi, quam tam altæ ordinationi, succumbere velle; cum sæpe & frequenter a pluribus viris religiosis & venerabilibus personis super his circumuentus, ad consentiendum minime persuaderi posset, tandem a viro Dei o VVulsio incluso, qui tunc plus 40. annis solitariam vitam egisse noscebatur, acriter pro inobedientia & obstinatia correptus, [cogitur assentiri electioni.] diuino etiam oraculo territus, consentire cum maximo cordis dolore compulsus est: atque die decollationis S. Ioannis Baptistæ electione Canonice confirmata, & episcopatu suscepto, p Dominico die, quo natiuitas S. Mariæ ab Ecclesia celebratur, consecratus, vita & virtutibus clarus, VVigornensis Ecclesiæ Præsul effulsit. Consecratus est igitur Episcopus a venerando Aldredo Eboracensi Archiepiscopo, eo quod q Stigando Doroberniæ Archiepiscopo officium Episcopale tunc a Domino Apostolico interdictum erat, quia Rotberto Archiepiscopo viuente Archiepiscopatum suscipere præsumpsit: canonica tamen professione, præfato Dorobernensi Archiepiscopo Stigando, non suo ordinatori Aldredo facta. Insuper & ipse Eboracensis Archiepiscopus eius ordinator coram Rege & regni optimatibus, ipso Stigando factitante, propter subsequentium calumnias, profiteri iussus est, se nullum ius Ecclesiasticæ seu secularis subiectionis super eum deinceps velle clamare, nec propter quod ab eo consecratus est nec quia ante consecrationem eius monachus factus est. Facta est autem hæc illius ordinatio, anno ætatis suæ plus 50. regni vero Regis Eadvvardi r anno 20. Indictione 15.

[Annotata]

a Mercia, vigente Saxonum heptarchia, longe amplissimum in meditullio fere Australis Britanniæ, regnum, a limite dictum, quod Meare, siue marc, Saxonica vox sonat: nam reliquis regnis collimitatum.

b VVaricensi excusum fuit, mendose. Comitatus est ad Orientem VVigorniæ situs, Auona fluuio irriguus, qui in Sabrinam influit, ad Clocestriæ fines, [Auona flu.] iuxta Theoci-curiam, siue Tevvkesburg, oppidum. Antona scribitur Tacito lib. 11. Annalium, nisi librarius vitiauit: cinctosque castris Antonam & Sabrinam fluuios. scriptum videtur Autonam, vel Auonam. Lipsius Antonam ciuitatem diuinat; sed fatetur se nil quidquam peruidisse. Fran. Godvvinus scribit VVulstanum Hicheritonæ in VVarvvicensi Comitatu natum.

c Ita & Houedenus. Harpsfeldius & Paris Vlstanum vocant; Godvvinus Eatstanum.

d Houed. VVlgeoua. Harpsfeld. & Paris Vlgena; alij VVolgeoua, Godvvinus VVulgeona.

e Celeberrimum S. Petri in Northantonensi Comitatu monasterium, a Peada Merciorum Rege inchoatum, a VVolphero eius fratre, post SS. VVolphadi & Ruffini necem, perfectum; prius Medes hamstede, inde Petri-burgus, vulgo Peterborovv, & Burgh appellatum; [Petri-burgus.] sæpius in Sanctorum historijs memorabitur, nominatim ad SS. VVolphadi, & Ruffini natalem, 1. Iunij. Inconsiderate VVion: Fuit autem VVolstanus monachus in monasterio Burgi VVigorniensis ciuitatis.

f In 2. ac 3. vita dicitur iam maturiori ætate, ac sacerdotio initiatus monasticam vitam amplexus.

g Houedeno Brichtegus dicitur. Obiit, vt Florentius scribit, an. 1038. XIII. Kal. Ianu. feria 4. Ergo VVulstanus, qui ab eo in cœnobium admissus est, amplius 24. annis monachus vixit. Erat Brichteagus ex Persorensi Abbate, sub finem anni 1033, ad episcopatum euectus.

h Malmesburiensis & 3. vitæ auctor scribunt, cum in sæculo ageret, Sacerdotem factum esse. Ingulphus Burgi monachum antea fuisse scribit. Paris VVigorniæ adolescentem monachum factum, ac postea in gradum diaconatus & presbyteratus promotum.

i Qui nempe in cœnobio, aut sub cura monachorum, educabantur, instituebanturq; litteris & pietate, vt 13. Ianu in vita S. Bernonis dictum, & ipse in Burgensi cœnobio institutis erat VVulstanus. Sæpius alibi eius moris occurrerent documenta.

k Fallitur ergo Harpsfeldius, qui anno 1062. Priorem renuntiatum scribit, cum eo anno factus Episcopus sit. Imo & Abbas Clocestriæ fuit ante episcopatum. Ita Florentius anno 1058: Aldredus VVigorniensis Episcopus ecclesiam, quam in ciuitate Glavvorna a fundamentis construxerat, in honorem Principis Apostolorum Petri honorifice dedicauit, & postea Regis licentia VVulstanum VVigornensem monachum a se ordinatum Abbatem constituit ibidem. [S. VVulstanus Clocestriæ Abbas fuit.] Ea ecclesia nunc præcipua est illius vrbis, vt scribit Cambdenus. Ingulfus Croyland: Anno Domini 1062. S. VVulstanus, quondam monachus Burgi, postea Prior VVigorniæ, deinde Abbas Glavorniæ, tandem Episcopus VVigorniæ est effectus.

l Brichteago successit Liuingus, antea Critiatunensis in Deuonia Antistes, an. 1038. obiitq; an. 1046. X. Kal. Aprilis, die Dominica. Successit Aldredus, siue Ældredus, qui prius monachus VVintoniensis, deinde Abbas Tauistokensis fuerat: tandem anno 1060. in Natiuitate Domini electus est Eboracensis Episcopus: sequenti anno Romam profectus, a Nicolao Papa pallium accepit. Obiit an. 1069. III. ID. Sept. feria 6.

m S. Eduardo nimirum, vltimo ex Anglis Rege, cuius vitam dedimus 5. Ianu.

n Alexander II. Nicolao Papæ, an 1061. VI. Kal. Aug. mortuo, successit, obiitq; anno 1073. X. Kal. Maij. De Armenfredo, siue Ermenfredo, iterum inferius agetur.

o Houedeno VVlsius dicitur, allis VVolsinus. De hoc scribit Ingulphus: Brithmeri Abbatis an. 4. (qui Cnuti Regis an. 2. Christi 1018. Godrico successerat) veniens quidam deuotissimus adolescens, ac valde generosus, de cognatione videlicet Leofrici Comitis Leicestriæ, nomine VVulfius, amore vitæ solitariæ apud nos reclusus est. [VVulsius sanctus vir.] & multis annis sanctissime conuersatus. Post Cnuti mortem, cum motu belli exardescentis inter Haraldum & Harde-knutum, plurimi homines Croilandiam confugissent, erant isthic monachis permolesti, vt idem scribit Ingulphus, maxime vero VVulfium anachoritam inclusum apud Clericos Pegelandenses angariabant & perangariabant, quem diu noctuque de diuersis negotiis consulentes, multis clamoribus & inuocationibus eum tædere vitæ suæ compellebant. Ideo tandem, fascia ligatis oculis eius, Eueshamiam petiit, & ibidem iuxta quamdam capellam in cella reclusus huc vsque resedit. Scripsit Ingulphus sub VVilielmo Rufo, obiitq; anno 1109. sub Henrico 1.

p Congruit littera Dominicalis F. eo anno, Indict. 15.

q De Stigando egimus 5. Ianu. cap. 10 vitæ S. Eduardi, & hic rursus agemus infra.

r S. Eduardus regnum suscepit an. 1043. 3. Apr. die Paschæ.

CAPVT II.
Iura Ecclesiæ defensa.

[6] aOcciso Haraldo, qui regnum Angliæ post mortem S. Eduardi sororij sui inuaserat; Eadgaro vero Edmundi Ferrei-lateris nepote, legitimo regni hærede, a suis deserto; Normanniæ Comes Gulielmus Suthsaxoniam, Cantiam, Suthamtunensem prouinciam, Suthregiam, Middelsaxoniam, Herefordensem prouinciam, deuastabat, & villas cremare hominesque interficere non cessabat; [Cum aliis Proceribus Gulielmū Regem recipit.] donec ad villam quæ Beorcham nominatur, veniret: vbi Aldredus Archiepiscopus, Wulstanus Wigornensis Episcopus, b Clito c Eadgarus, Comites Eadvvinus & Morcarus, & de Lundonia quique nobiliores cum multis aliis, ad eum venerunt, & datis obsidibus illi deditionem fecerunt, fidelitatemque iurauerunt. Cum quibus & ipse fœdus pepigit, & nihilominus exercitui suo villas cremare, & d rapinas agere permisit.

[7] Anno 1070. Concilium magnum in Octauis Paschæ Wintoniæ celebratum est, iubente & præsente Rege Gulielmo, Domino Alexandro Papa consentiente, [In publico concilio.] & per suos Legatos Earmenfredum Sedunensem Episcopum, & Presbyteros Iohannem & Petrum Cardinales Sedis Apostolicæ, suam auctoritatem exhibente. In quo Concilio Stigandus Doroberniæ Archiepiscopus degradatur, tribus de caussis: scilicet, quia Episcopatum Wintoniæ cum Archiepiscopatu iniuste possidebat: [In quo redactus in ordinem Stigandus Pseudo-archiepiscopus.] & quia viuente Archiepiscopo Roberto non solum Archiepiscopatū sumpsit; sed etiam eius pallio, quod Cantuariæ remansit dum vi iniuste ab Anglia pulsus est, in Missarum celebratione, aliquamdiu vsus est: & post a e Benedicto, quem sancta Romana Ecclesia excommunicauit, eo quod pecuniis Sedem Apostolicam inuasit, pallium accepit. Eius quoque frater f Agelmarus Eastanglorum Episcopus est degradatus. [aliiq; Antistites.] Abbates etiam aliqui ibi degradati sunt, operam dante Rege, vt quamplures ex Anglis suo honore priuarentur, in quorum locum suȩ gentis personas subrogauit, ob confirmationem sui, quod nouiter acquisierat, regni. Hic & nonnullos tam Episcopos quam Abbates, quos nulla euidenti caussa nec Concilia nec leges seculi damnabant, suis honoribus priuauit, & vsque ad finem vitæ custodiæ mancipatos detinuit, suspicione, vt diximus, tantum inductus noui regni. In hoc itaque concilio, dum ceteri trepidi, vtpote Regis agnoscentes animum, ne suis honoribus priuarentur timerent, venerandus vir VVulstanus VVigornensis Episcopus quamplures possessiones sui Episcopatus ab Aldredo Archiepiscopo, [bona suo episcopatui ablata repetit;] dum a VVigornensi Ecclesia ad Eboracensem transferretur, sua potentia retentas, quæ eo tunc defuncto in regiam potestatem deuenerant, constanter proclamabat, expetebat, iustitiamque inde fieri tam ab ipsis qui Concilio præerant, quam a Rege flagitabat. At quia Eboracensis Ecclesia, non habens Pastorem qui pro ea loqueretur, muta erat, iudicatum est vt ipsa querela sic remaneret; quousque, Archiepiscopo ibi constituto qui Ecclesiam defenderet, dum esset qui eius querelæ responderet, ex obiectis & responsis posset euidentius ac iustius iudicium fieri. Sicque tunc ea querela ad tempus remansit.

[8] Die autem Pentecostes Rex apud VVindesoram venerando Baiocensi Canonico Thomæ Eborancensis Ecclesiæ Archiepiscopatum, & VValcelino suo Capellano VVintoniensis Ecclesiæ dedit Præsulatū. … Posthæc Rex accito de Normannia Lanfranco Cadomensi Abbate, [Lanfranco Cantuariæ Archiepiscopo creato,] genere Longobardo, viro vndecumque doctissimo, omnium liberalium artium, diuinarumque simul ac secularium scientia litterarum peritissimo, consiliis quoque ac gubernatione rerum mundialium æque prudentissimo, die Assumptionis S. Mariæ Archiepiscopum constituit Cantuariensis Ecclesiæ, & in festiuitate g S. Ioannis Baptistæ die Dominica Archiepiscopum consecrari fecit Cantuariæ. Consecratus est autem ab Episcopis h Gisone VVellensi, & i VValtero Herefordensi, qui ambo Romæ a Nicolao Papa ordinati sunt, quando Aldredus Eboracensium Archiepiscopus pallium suscepit: vitabant enim a Stigando, qui tunc Archiepiscopatui Doroberniæ præsidebat, ordinari, quia nouerant illum non canonice pallium suscepisse. k Heremannus etiam Searesbiriensis Episcopus cum quibusdam aliis eius interfuit consecrationi. [& Thoma Eboraci,] Deinde Lanfrancus Thomam Eboracensem consecrauit Archiepiscopum.

[9] His gestis Reuerendi VVulstani Vigornensis Episcopi mota est iterum querela, Archiepiscopo iam consecrato Thoma, [iterum eadem repetit & obtinet.] qui pro Eboracensi loqueretur Ecclesia, & in concilio in loco qui vocatur Pedreda celebrato, coram Rege ac Doroberniæ Archiepiscopo Lanfranco, & Episcopis, Abbatibus, Comitibus & Primatibus totius Angliæ, Dei gratia adminiculante est terminata. Cunctis siquidem machinamentis non veritate stipatis, quibus Thomas eiusque fautores VVigornensem Ecclesiam deprimere, & Eboracensi Ecclesiæ subiicere, ancillamque facere modis omnibus satagebant, iusto Dei iudicio ac scriptis euidentissimis detritis & penitus annihilatis, non solum vir Dei VVulstanus proclamatas & expetitas possessiones recepit, sed & suam Ecclesiam (Deo clamante ac Rege concedente) ea libertate liberam suscepit, qua primi fundatores eius sanctus Rex Æthelredus, Osherus VVicciorum subregulus, ceterique Merciorum Reges, Kenredus, Æthelbaldus, Offa, Kenulfus, eorumque successores l Eadvvardus senior, Æthelstanus, Eadmundus, Ædredus, & Eadgarus, ipsam liberauerant.

[Annotata]

a Hæc fusius narrat VVigorniensis, aliiq;, & supra vitæ S. Eduardi auctor. Gesta sunt an. 1066.

b Iungit Houedenus his VValterum Herefordensem Episcopum.

c Hic Eduardo, Edmundi Ferrei-lateris, fratris S. Eduardi, filio, & Agatha Hungarica natus, S. Margaretæ Reginæ Scotiæ frater, cognomento Athelingus, siue Ethelingus, id est, Nobilis appellatus est.

d Tunc solari suos VVulstanus Pastor non destitit, de quo Ranulphus: Solebat etiam dicere Anglis suas oppressiones plangentibus: [Anglos afflictos solatur VVulstanus.] Flagellum est Dei, quod patimini. Allegantibus autem Anglis, quod nusquam deteriores fuissent Angli, quam modo sunt Normanni, iterum respondit: Malis illorum bene in vos vtitur Deus, & per indignos exercet vltionem in meritos. Sic & mala voluntate sua, cum bona Dei, punit diabolus peruersos in gehenna, cum eisdem pariter in eadem inuoluendus ærumna. Exemplum est, si aliquem baculo iratus impegeris, non multum de fractura baculi suspirabis.

e Ioannes, Mincius Velitrensis Episcopus, a factiosis quibusdam illegitime intrusus in S. Petri cathedram post mortem Stephani IX, qui aliis X, an. 1058, dictusq; Benedictus X. Sed paullo post legitime electus est Pontifex Nicolaus II. [Benedictus X. & Honorius II. Antipapæ.] Fallitur Harpfeldius, qui sec. electus ab aulicis Henrici III. adhuc pueri Germaniæ Regis Antipapa, dictusq; Honorius II.) eum quoque adhæsisse.

f Aliis Egelmarus, VVestmonar. Ailmarus. Stigando VVintoniam translato, successerat an. 1047. in episcopatum Thetfordiæ in Nortfolcia, ad Sutfolciæ fines; quæ vrbs meditullio fere Orientalium Anglorum regni, [Thetfordiæ episcopatus.] tempore heptarchiæ, vbi Situs, siue Thetus, amnis Vsæ minori admiscetur, olim Sitomagus dicta. Episcopatus postea ab Hereberto Losinga Nortvvicum ad Garienis VVentsiq; confluentes, tertio lapide a ruinis Ventæ Icenorum, translatus.

g Is est Decollationis S. Ioannis, qui eo anno littera Dominicali C in Dominica celebrabatur. Eadmerus: Sacratus est in ipsa metropoli Sede, IV. Kal. Septemb. a cunctis ferme Episcopis Angliæ, præsentibus nempe; sed his tribus cæremonias sacras adhibentibus.

h Giso ante Gisa dicitur ab hoc Auctore ad an. 1060. Godvvinus scribit Trudonopoli oppido Hasbaniæ in Belgio natum. a VVellis, oppido non procul Glasconia sito in Somersetensi prouincia, [Episcopatus VVellensis,] Gisonis successor Ioannes de Villula episcopatum transtulit Bathoniam, vrbem calidis fontibus nobilem, Auonæ fluuio (diuerso ab eo qui VVaervvicensem ditionem permeat & Sabrinæ miscetur) adsitam, quæ Ptolemæo ὕδατα θερμὰ, Aquæ calidæ; Antonino Aquæ Solis, Anglis nunc Bathe dicitur. [Bathoniensis,] Retinet tamen nunc Episcopus vtrumque titulum vt Bathoniensis & VVellensis dicatur.

i Herefordia, vulgo Anglis Hariford, [Herefordensis,] Comitatui amplo ad occiduum VVigorniensis prouinciæ latus nomen dedit. quo tractu Ariconium Antonini fuisse traditur, vbi fortassis nunc vicus Kenchester. VValtherus an. 1060. Episcopus isthic designatus. ei an. 1079. successit Robertus, de quo infra.

k Hic Sedem episcopalem Schirburna Sarisberiam transtulit, quæ vetus Sorbiodunum est. Erat Hermannus Flander genere, fueratq; aliquamdiu monachus in cœnobio S. Bertini. [Sarisberiensis.]

l Hi non solum Merciorum, sed totius Angliæ Reges fuerunt.

CAPVT III.
Perduellium arma compressa.

[10] Anno 1074. Herefordensis Comes Rogerus, filius Gulielmi eiusdem pagi Comitis, Eastanglorum Comiti Radulpho, a contra præceptum Regis Gulielmi, sororem suam coniugem tradidit, nuptiasque permagnificas cum plurima multitudine optimatum in b Grantebrigensi prouincia, in loco qui Ixninga dicitur, celebrantes; magnam coniurationem, c plurimis assentientibus, contra Regem Gulielmum ibi fecerunt, Comitemque d VValtheouum suis insidiis præuentum, secum coniurare compulerunt. Qui mox, vt potuit, Lanfrancum Dorobernensem Archiepiscopum adiit, [Rebellantibus aduersus Regē Principibus] pœnitentiamque ab eo pro facto, licet non sponte, sacramento accepit, eiusque consilio Regem Gulielmum in Normannia degentem petiit, eique rem ex ordine gestam pandens, illius misericordiæ vltro se dedit. Verum illi supra memorati coniurationis principes cœptis operam daturi, sua castella repetiere, rebellationemque adoriri omni conatu cum suis fautoribus cœpere. Sed Herefordensi Comiti, ne, Sabrina transuadato, Radulpho Comiti ad locum destinatum cum suo exercitu occurreret, [obsistit cum suis.] restitit VVulstanus VVigornensis Episcopus cum magna militari manu, & e Agelwius Abbas Eoueshamnensis cum suis, ascitis sibi in adiutorium f Vrsone Vicecomite VVigornæ, & g VValtero de Laceio cum copiis suis & cetera multitudine plebis.

[11] Anno 1088. inter primates Angliæ magna orta est discordia: pars etenim nobiliorum Normannorum fauebat Regi h Gulielmo, sed minima; pars vero altera fauebat Roberto Comiti Normannorum, & maxima, cupiens hunc sibi asciscere in regnum, [Rebellant iterum alij contra Guilielmum II.] fratrem vero aut fratri tradere viuum, aut regno priuare peremptum. Huius execrandæ rei principes extitere Odo Baiocensis Episcopus, qui etiam erat Comes Cantuariensis, Robertus etiam frater eius Comes Moritunensis, & hic vterque frater fuerat Gulielmi Regis senioris, sed tantum de matre.

[12] i Gulielmus Rufus Rex illico armis aggreditur perduelles, priusquam e Normannia cum maiori exercitu adueniret Robertus. Sæuitum vtrimque cædibus, rapinis, incendiis. Dum autem hæc interim circumquaque perpetrantur mala, Beornardus de Nouomercato, Rogerus de Laceio, [cogitantq; VVigorniā inuadere:] qui iam super Regem inuaserat Herefordam, Raulfus de Mortuomari, coniurationis socij cum hominibus Comitis Rogeri k de Scrobbesbiria, congregato magno Anglorum, Normannorum, & VValensium exercitu, VVigornensem irrumpunt in prouinciam, affirmantes se igne crematuros ipsam ciuitatem l VVigreceastram, spoliaturos Dei & S. Mariæ ecclesiam; grandem de Regis incolis fidelibus sumpturos vindictam.

[13] His auditis, vir magnæ pietatis, & columbinæ simplicitatis, Deo populoque, quem regebat, in omnibus amabilis, Regi vt terreno Domino per omnia fidelis, Pater reuerendus VVulstanus VVigornensis Episcopus, magna turbatur molestia; sed Dei misericordia respirans, iam quodam modo alter Moyses parat se viriliter staturum pro populo & ciuitate sua. [S. VVolstanus recipit se in arcē.] Hostes ad rebellandum parant arma: ipse pro imminenti periculo fundit precamina, exhortans subditos ne desperent de Deo, qui non pugnat gladio neque hasta. Normanni interim ineuntes consilium, rogant ipsum Episcopum, vt ab ecclesia transiret in castellum; tutiores se affirmantes de eius præsentia, si maius incumberet periculum, diligebant enim valde eum. Ipse autem (vt erat miræ mansuetudinis) & pro Regis fidelitate, & pro eorum dilectione, petitioni eorum acquieuit.

[14] Interea audenter in arma se parat Episcopalis familia: conueniunt castellani, & omnis ciuium turma, occurrere se affirmant hostibus ex altera parte Sabrinæ fluminis, si hoc eis annueret Pontificis licentia. Parati igitur & armis instructi, [suis benedicit & prædicit victoriam;] ipsum ad castellum euntem habent obuiam, quam optabant requirunt licentiam. Quibus libenter annuens; Ite, inquit, filij, ite in pace; ite securi cum Dei & nostra benedictione. Confidens ergo in Domino, spondeo vobis, non hodie nocebit vobis gladius, nec quicquam infortunij, nec quisquam aduersarius. State in Regis fidelitate viriliter agentes pro populi vrbisque salute.

[15] His dictis alacres pontem reparatum transeunt, hostes de longinquo accelerantes conspiciunt; inter quos magna belli iam feruebat insania: contumaciter enim Episcopi contemnentes mandata, in terram ipsius posuerunt incendia. Quo audito Episcopus, ingenti concutitur dolore, videns debilitari res Ecclesiæ: acceptoque inde consilio, [hostes excommunicat,] graui eos (ab omnibus qui circum aderant coactus) percussit anathemate. Res miranda, & Dei virtus, & viri bonitas nimis in hoc prædicanda! Nam statim hostes, vt sparsi vagabantur per agros, tanta membrorum percutiuntur debilitate, tanta exteriori oculorum attenuantur cæcitate, vt vix arma valerent ferre; nec socios agnoscere, nec eos discernere qui eis oberant ex aduersa parte. [qui miraculose vincuntur.] Illos fallebat cæcitatis ignorantia, nostros confortabat Dei & Episcopalis benedictionis confidentia. Sic illi insensati, nec sciebant capere fugam, nec alicuius defensionis quærebant viam, sed Dei nutu dati in reprobum sensum, facile cedebant manibus inimicorum. m Cæduntur pedites: capiuntur milites, cum Normannis, tam Angli quam VValenses. Ceteris vero vix debili elapsis fuga, Regis fideles cum Pontificis familia exultantes in gaudio, sine vlla diminutione suorum redeunt ad propria: gratias Deo referunt, de rerum Ecclesiæ incolumitate; gratias Episcopo referunt, de consilij eius salubritate.

[Annotata]

a Dissentit VVestmonasteriensis, qui & an. 1075. hæc gesta tradit: Eodem anno, inquit, Rex Gulielmus Radulpho Consuli filiam Gulielmi, filij Osberti, nuptui tradidit, & consulatum de Northfolck & Suthfolck. Iste Radulphus de genere Britonum ex parte matris, & pater suus Anglicus fuit: natus fuit in Northfolck, ibique habuit nuptias suas, quæ multis hominibus damno fuerunt.

b Cantabrigia, veterum Camboritum, (a Camo fluuio, quem alij Grantam appellant; & rith, quod Britannis vadum significat,) prouinciæ Grantebrigensi, siue Cantabrigiensi, vulgo Cambridgeschire, [Cantabrigia.] nomen fecit. Northfolciæ & Suthfolciæ obiacet, olim in Orientalium Anglorum regno comprehensa.

c Comitibus, Episcopis, Abbatibus, vt scribit VVestmonast.

d Ingulpho Waldenus dicitur, Malmesburiensi VVeldeofus, Huntindoniensi VValthef, VVestmonasteriensi VValtheofus. Auus hic fuit S. VValleni Abbatis, [VValtheonus pius Comes.] de quo agemus 5. Aug. Comes Northamtoniæ & Huntingdoniæ. Vxorem duxerat Iuditham Regis VVilhelmi neptem, cuius præcipue scelere occisus, vt Ingulphus scribit, qui Martyrem vocat, traditq; miraculis pluribus a morte illustratum. Occisum an. 1074. auctor est VVestmonasteriensis, VVigorniensis 1075.

e Agelvvinum vocat Houedenus. De Eueshamensi monasterio egimus 11. Ianu. ad vitam S. Egvvini, qui illud condidit.

f Hic Vrsus, siue Vrso, cognomento d'Abtot, Vicecomes VVigorniæ creatus a Guilielmo I. sed filius eius Rogerus ab Henrico I. pulsus est. Emelina Vrsonis filia nupsit VValtero de Bellocampo, inq; eius familiam Vicecomitatus dignitatem transtulit, vt tradit Cambdenus ex continuatore Florentij.

g Hic a Roberto monacho in historia Eliensi vocatur Regis Guilielmi scutifer. ab eo Lacij, inter Hiberniæ expugnatores celebrati, profluxerunt.

h Coronatus est Londoniis Rex Guilielmus Rufus anno 1087. adfuitq; cum aliis Episcopis VVulstanus VVigorniensis, vt testatur VVestmonast. qui Vlnothum hic vocat, Huntundoniensis Wlnod. at Ranulphus: Tota nobilitas Angliæ eligere voluerat Robertum, excepto Lanfranco Archiepiscopo & VVlstano.

i Hæc prolixius hic Auctor, alij q; commemorant.

k De Monte-gomerico, qui Comitatum Salopiensem tenebat; cuius Comitatus vrbs præcipua Schrevvsburg, & Schrovvsburg, olim Scrobberbyrig, non procul ab eo loco vbi olim Vriconium oppidum fuit.

l Id est, VVigorniam.

m Houedenus scribit 500. occisos, reliquos in fugam actos. Huntindoniensis 5000. occisos aut captos a paucis, ceteros mirabiliter fugatos.

CAPVT IV.
Obitus, miracula.

[16] [S. VVulstanus moritur:] Vir venerabilis & valde admirabilis vitæ VVulstanus Episcopus sanctæ VVigornensis Ecclesiæ, ab adolescentia diuinis mancipatus seruitiis, post multos sancti sudoris agones, quibus pro gloria regni cælestis adipiscenda, magna mentis deuotione & humilitate sedulus Deo seruiuit intentissime, die mensis Ianuarij a 18. noctis septimi Sabbati hora mediante septima migrauit e seculo, b anno a primo seculi die, certa Scripturæ diuinæ ratione, 5299. Noni magni anni 529. Noni vero magni anni ab initio seculi 476. A passione Domini secundum Euangelium 1084. iuxta Chronicum Bedæ 1066. secundum Dionysium 1061. ab aduentu Anglorum in Brittanniam 745. ab aduentu S. Augustini 498. a transitu S. Osvvaldi Archipræsulis 103. vndecimi magni Paschalis Cycli 32. Decimi vero a capite mundi 510. Secundi solaris Cycli 4. Bissextilis Cycli tertio. Secundi decennouēnalis Cycli 13. Secūdi lunaris Cycli 10. Endecadis quinto. Indictionalis Cycli tertio; lustro suæ ætatis c 18. sui vero pontificatus septimi lustri anno tertio.

[17] Miroque modo ipsa sui transitus hora, suo, quem specialiter dilexerat, amico d Roberto Herefordensi Episcopo, in oppido quod Crickelad vocatur, [apparet Roberto Episc.] in visione e apparuit, illique ad se tumulandum Wigornam properare mandauit. Annulum etiam, cum quo Pontificalem susceperat benedictionem, neminem Deus passus est digito extrahere; ne post mortem vir sanctus suos videretur fallere, quibus prædixerat sæpissime, [cum annulo sepelitur:] nec illum vita comite se velle perdere, nec etiam sepulturæ suæ die.

[18] Vir magnæ religionis Herefordensis Episcopus Robertus, sexto Kal. Iulij, f feria quarta obiit. Huic prȩdictus VVigornensis Episcopus VVulstanus 30. die postquam de hoc seculo migrauit, denuo in visione apparuit, eumque pro sui negligentia & g ignauia acriter corripuit, admonuitque vt tam de suæ vitæ, [iterum Roberto apparet, monetq; de culpis, & breui moriturū prædicit.] quam sibi subiectorum emendatione quam vigilantissime posset, studeret. Quod si faceret, dicebat eum omnium peccaminum a Deo posse veniam cito promereri: adiunxitque quod non diu in cathedra, qua tunc sedebat, sedem haberet; sed secum, si vigilantior esse vellet, coram Deo conuiuari deberet. Fuerant enim hi ambo Patres nimia caritate in Dei dilectione & ad se inuicem coniuncti: ideoque credi fas est, ipsum, qui prius de hoc seculo ad Deum migrauit, sollicitudinem egisse sui dilectissimi, quem in hoc seculo reliquit; & vt quam citius simul ante Deum gauderent operam dedisse.

[Annotata]

a Hæc non congruunt. Erat anno 1095. littera Dominicalis G, atque ita 18. Ianuarij in diem Iouis incidebat: sed videtur legendum 19. Ianuarij, ad cuius vesperam incipiebat Sabbatum, siue dies septima Sabbati, id est, hebdomadæ Christianæ VVestmonasteriensis scribit VIII. Kal. Aprilis obiisse.

b Has easdem epochas Houedenus attexit.

c Non ergo mirum, quod 13. mensibus ante, anno nimirum 1093. pridie Kal. Decemb. infirmitate detentus consecrationi S. Anselmi interesse non valuerit, vt scribit lib. 1. Nouor. Eadmerus; sed nuntiis apicibusque directis absentiam suam Coepiscoporum suorum præsentiæ hac in caussa præsentem & consentaneam fore denuntiauit.

d Hic a VVulstano gradum presbyteratus suscepit, a Lanfranco IV. Kal. Ianu. die Dominica Episcopus consecratus Cantuariæ an. 1079.

e Plura de hac apparitione in 2. vita ex Malmesburiensi.

f Mendum in numeris: VI. Kal. Iul. 1095. incidit in feriam 3.

g Merito sane: quippe qui, vti & ceteri Episcopi, eodem anno Regi multa contra Ecclesiæ libertatem molienti non restiterat. Quare Anselmum a Curia discedentem, vt scribit Eadmerus lib. 2. Nouor. secuti sunt Episcopi duo Robertus Herefordensis & Osmundus Serberiensis, pœnitentiam apud illum agentes pro culpa suæ abnegationis, quam cum aliis Coepiscopis suis fecerant apud Rochingheham. Qui misertus eorum, absoluit eos in quadam ecclesiola, quæ se nobis obtulit ambulantibus proposita via. At de iis turbis agetur plenius in vita S. Anselmi 21. Aprilis. Vitam S. Osmundi dabimus 3. Decemb.

ALIA VITA
ex Willielmo Malmesburiensi.

VVulstanus, Episcopus Wigormensis in Anglia (S.)

BHL Number: 8756

Ex VVilielmo Malmesbvr.

CAPVT I.
Vita ante episcopatum.

[1] Wlstanus in sanctitate nostro a seculo nominatissimus, (de quo si se amplior porrexerit sermo, nullum, quæso, tædeat) Wlstanus a puero educatus honeste, inter disciplinatos viros & litterarum curam, quanta tunc in Anglia erat, [S. VVulstanus sacerdos lente Missam celebrat:] adoleuit. Cum vero id ætatis esset, presbyteratum accepit, nec a gradu morum vitiis degenerauit. Non enim, vt tunc & nunc quidam, Missa cursim mane cantata, tota die post hoc gulæ vel quæstibus inhiabat; sed morosiore cura debitum consummans officium, orationes quotidianas & diuturnas adiiciebat: oblationibus fidelium contentus, his vitam tolerabat. Pudoris singularis saluum signaculum post virginitatis vitam cælo exhibuit. [sancte viuit:] Ita adhuc constitutus in seculo, maior quolibet æstimabatur monacho.

[2] Superflui potus expers, esui carnium indulgebat: quas tamen, statim vt potuit, occasionem rapiens, spreuit. Caussa fuerat, quia cum die certa ad quoddam b placitum exire deberet, necessitas rei omni excusationi repudium indixerat. Visum est tamen, vt ante Missam cantatam inediæ consuleret. Acceleratur a clientibus, ne impransus abiret dominus: apponitur c auca igni. Astitit altari Presbyter, [nidore auis tostæ distractus] & deuotione, qua solet, agit: cum inter secreta Missæ, quia erat ecclesia domui vicina, nidor adustæ carnis nares eius oppleuit; odor mentem aduocauit, vt & voluptatis illecebra caperetur: continuoque reducto animo culpam agnoscens, luctabatur valide vt cogitationem alias auerteret. Sed cum id frustra esset, iratus sibi iuramentum ad Sacramenta, [vouet carnibus deinceps abstinere:] quæ tangebat, fecit, nullo se amplius pacto id genus cibi comesturum. Cantata ergo Missa, cibo vacuus ad negotium discessit, quod iam tardior hora vrgeret caussatus. Occasio illa effecit, vt arduum penitus secutus exemplum, omni in perpetuum carne & etiam vnctiori cibo temperaret: non tamen comedentes rigido suspendens supercilio, nullo se affirmabat eorum ciborum teneri desiderio; si qua tamen esset caro delectabilis, opinati se, quod alaudæ maiorem vescentibus darent voluptatem.

[3] [fit monachus:] Crescente autem deuotione propositi, apud Wigorniam monachus factus per omnia officia ad Prioratum ascendit. In quo, dum sublimi laude virtutum refulget, tentationem diaboli bonis eius, credo, inuidentis expertus est: qui eum quadam nocte ante altare orantem vt luctaretur secum est aggressus. [luctatur tertio cum diabolo;] Fortior ille metu prouocantem adorsus diris brachiorum nodis elisit. Idem secundo, & tertio fecit; nisi quod tertia vice suspiriosus, extis incalescentibus illo impulsu se defecisse pene significauit. Sed affuit clemens diuinitas, quæ monstrum insaniens abegit. Quo in auras euanescente, intellexit Wlstanus diabolum esse, cum ante putasset seruientem quemdam fuisse, cuius ille formam induerat. Cuius rei non fallax dabatur indicium, quod quocumque euentu seruientem illum videret, statim tremore membra pererrante totus expallesceret: cetera omni timore vacuus, [natura intrepidus:] vt affirmaret se nescire quid esset terror, qui numquam pro fractura pontis equo descenderit, qui in summitate fabricarum per angustissimos d axes securus incesserit, vt de ipso merito dicatur, Iustus vt leo confidit.

[Annotata]

a Vixit Malmesburiensis anno 1142. ad quem Historiam suam nouellam perduxit, qui erat annus a morte S. VVulstani 47.

b Placitum sæpe in medij æui scriptoribus vsurpatur pro conuentu forensi, aut loco, & tempore eiusdem congressus. vnde Gallicum plaid, quod litem significat. [Placitum.]

c [Auca.] Aucam Martinius ex veteri Glossario anserem interpretatur, qui Italis oca dicitur. In MS. Glossar. Camberon. auca, anser siluestris. Papias aucilla, ortygometra.

d [Axis.] Axes, tabulæ. Papias. Ab axis, fit assis, inde asser, sectilis tabula.

CAPVT II.
Variæ in episcopatu virtutes.

[4] Interea, quam superius dixi, caussa exorta est, qua Roma veniens Alredus Archiepiscopus, consecutis e vestigio Cardinalibus, Wigorniensi ciuitati Episcopum vrgeretur consecrare. Ille consilio deducto in medium, [Fit Episcopus VVigorniensis:] cauensque rebus suis in posterum, Wlstanum elegit, inefficacem scilicet ratus, cuius simplicitate & sanctimonia rapinas vmbraret suas, rapturus de rebus episcopatus, quod liberet. Cardinalium ergo fauore Wlstanus approbatus, & examinatus seueritate, diuinum munus suscepit, pulcroque & venerabili præsagio prognosticon obuenit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Nihil prorsus verius. nec enim bonum in eo simulatæ sanctitatis, nec si secus quid callidæ fraudulentiæ fuit.

[5] [res Ecclesiæ suæ ablatas recisperat:] Sed nec Aldredus ita segnem, vt putabat, persensit. Siquidem maiorem partem rerum, quas indebite detinebat, blanditiis ab eo surripuit, tenuitatem suam illi ex tempore allegans. Ita officium iniunctum magis insito virtutum amore quam litteratura fretus exercebat. Quamquam non ita hebes in litteris (vt putabatur) fuerit, qui cetera negotia sciret; præter fabulas poetarum & tortiles syllogismos dialecticorum, quæ nec nosset, nec nosse dignaretur. Ceterum probe doctus posse sermonem quamlibet elegantem extemporaliter facere, auditorum lacrymas, gaudia cæli & pœnas inferni proponendo, artifex mouere, persuadere dictionem quam vellet, dum quadraret vita doctrinæ, nec aliter viueret, [efficax in concionibus,] quam viuendum doceret. Ideoque suggerebat ei Deus eloquium, quod esset & laudum eius incremento & auditoribus proficuum. Cibi & potus (vt ante dixi) erat abstinens, quamuis in aula eius pro more Anglorum, totis post prandium biberetur horis, [potionis parcus.] cum quibus ipse assidens psalmos ruminabat, ordine tamen suo se bibere simulabat: hauriebant alij spumantes pateras, ipse vasculum minutissimum tenens eos ad hilaritatem inuitabat, magis consuetudini patriæ, quam iudicio satisfaciens animi. Nam & consuetudines Normānorum non omittebat, pompam militum secum ducens, qui stipendiis annuis quotidianisque cibis immane quantum populabantur.

[6] Circa religiones talem accepimus. Quotidie Missam cantans, addebat psalterium, [multæ orationis,] omniumque Sanctorum memorias, quorum toto anno singula solemnia succedunt, singulas in septem diuisas, per septem non omittebat horas. Quotiescumque Wigorniæ esset, Missam maiorem impiger cantabat, dicens id se rependere septimanarij officio, quo ipse pro episcopatu absolui nollet. Collationem quoque frequenter interebat, iensque cum ceteris in ecclesiam facta confessione, redditaque benedictione, in triclinium se recipiebat. [in itinere etiam equitans psallit:] Equo quocumque vadens psalterium frequentabat, orationales versus, qui occurrebant, ad fastidium concantantis crebro repetens. Nullius vnquam personæ contuitu, nec etiam in curia Regis positus, & ad mensam eius assidens, benedictiones, quas Angli super potum faciebant, [semper potum benedicit:] omisit. Si quando eum necessitas ad Comitatum vrgebat, omnium primo maledictionem prauis, benedictionem rectis imprecabatur arbitris. [vanis non attendit:] Tum considens si diuinum quid euentilaretur, vigilanter intendebat mentis aciem; si seculare, quod crebrius erat, fastidio segnis obdormiscebat; licet si quis contra eum dicendum putasset, non eum obtusæ scientiæ esse in respondendo intelligeret.

[7] Venerat ad eum fama religionis accitus Presbyter, vocabulo Egelricus, cuius exemplo scintillante multum in se sanctitatis fomitem rapuerat. Erat enim ille orationibus continuis, [piorum consortio proficit:] etiam inter turbas, ad miraculum videntium deditus, vt qui quotidie psalterium cum orationibus non minoris numeri euolueret post Missam; adeo in corripiendo acer, vt etiam Episcopum ipsum, si quando (vt fit) in loquendo esset remissior, statim vel argueret verbis, vel reuerberaret oculis. Nam Antistes suorum a recto transgressiones alumnorum corripiebat, sed sæpius, quatenus honestas sineret, tolerabat; in diuino segnitiem obsequio nullo modo patiens: si quis ministrorum vel temulentia, [negligentiam suorū in diuinis castigat:] vel somnolentia victus, matutinis non affuisset, acri ferulæ ictu in illum vlcisci. Postremo personas honestiores per se excitando ipse matutinas eis cantare.

[8] Indifferenter vilioribus vtebatur vestibus, magis agninis quam alterius generis pellibus frigus depellens. [ornatum vestium negligit:] Si vero ei diceretur, vt saltem cattinas pelles amiciret, iocosa comitate respondebat: Crede mihi (nam hic mos iurandi Episcopo inoleuerat) numquam audiui cantari Cattus Dei, sed Agnus Dei; ideoque non catto, sed agno volo calefieri: ita Dei timor mentem eius insederat, vt quod alij torquebant in pompam, ipse in compunctionis transferret materiam.

[9] Cum ecclesiæ maioris opus, quod ipse a fundamentis inceperat, ad hoc incrementi processisset, vt iam monachi migrarent in illam, iussum est veterem ecclesiam, quam & B. a Oswaldus fecerat, detegi & subrui. Ad hoc spectaculum stans sub diuo Wlstanus, [basilicam maiorem construit, arrepta inde materia humilitatis:] lacrymas tenere nequiuit. Super quo modeste a familiaribus redargutus, qui gaudere potius deberet, quod se superstite tantus Ecclesiæ honor accessit, vt ampliatus b monachorum numerus ampliora exigeret habitacula, respondit: Ego longe aliter intelligo, quod nos miseri Sanctorum opera destruimus, vt nobis laudem comparemus. Non nouerat illa felicium virorum ætas pōpaticas ædes construere, sed sub qualicumque tecto seipsos Deo immolare, subiectosque ad exemplum attrahere; nos e contra nitimur vt animarum negligentes curam, accumulemus lapides. Dixit plura in hunc modum, allegationibus suis occurrentes sententias infirmans.

[10] Nunc quod miraculorum expers non fuerit, sermo subiiciet: nam de moribus eius dicta hunc modum tenebunt. In cuiusdam ecclesiæ dedicatione sermonem fecerat ad populum, in quo multa de ceteris, plura de pace dixerat; quo commoti nonnulli, qui digladiabili dissidebant odio, [obstinatū non parcere inimico, ideoq; ter a dæmone arreptum, ter precibus sanat.] offensas vtrimque donauere. Vnus erat, qui nullis admonitionibus, nullis suadelis adduci potuit, vt fratris necem indulgeret inimico: huic adducto in medium, & post multum sermonem pertinacissime recusanti, eadem quæ referam, verba dixit Episcopus: Dominus dixit in Euangelio: Beati pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. Constat ergo quod si pacifici sunt beati & filij Dei, discordantes sunt miseri & filij diaboli. [Matth. 5. 9.] Illi igitur, cuius filius es, te commendo, & trado te Satanæ ad interitum carnis, iuxta præceptum Apostoli, vt spiritus saluus sit in die Domini. [1. Cor. 5. 5.] Vix sanctus sermonem expleuerat, cum miser ille mancipium hostile factus, coram omni plebe dentibus stridere, spumas iacere, crinem rotare occepit: postremo in terram elisus volutabatur furens. Exoratus Wlstanus vt misereretur, distulit: sed pressus tandem & victus lacrymis, iubet inimico vt abeat: ille discedit eadem facilitate, qua venerat. Reductus in mentem homo, conuentusque vt delicti gratiam cederet, mira pacem negauit imprudentia: iterum ergo vexari, iterumque sanari iussus, inficiari perstitit. Tertio iam cum totus membris labefactatus ex concussione dæmonis pene singultiret animam, pacem iniit, perpetuo post hoc vsque ad mortem integer & incolumis.

[Annotata]

a De S. Osvvaldo Episcopo VVigorniensi, ac deinde Archiepiscopo Eboracensi, agemus 28. Februarij. Obiit anno 992. feria secunda, Indict. 5. & VVigorniæ, inquit Florentius, in ecclesia S. Mariæ quam ipse a fundamentis construxit, requiescit.

b Cambdenus in Cornauiis scribit, cum vix duodecim monachos reperisset VVolstanus, ad 50. adauxisse, & hanc nouam ecclesiam ædificasse circa annum 1090.

CAPVT III.
Aduersarij cælitus superati. vaticinia complura.

[11] a Svb seniore VVillielmo inclamatum est in VVlstanum a Lanfranco de litterarum inscitia; [Citatur ad Synodum:] a Thoma Eboracensi Archiepiscopo, quod subiici deberet ei ex antiquo iure. Vtrisque obiectionibus cum in concilio respondere iuberetur, egressus est vt strictiore consilio responsum comeret suum. Tum monachorum, qui cum eo erant, animis ad summum negotium attonitis, ille subintulit: Crede mihi, adhuc non cantauimus Nonam: cantemus ergo. Sociis referentibus, vt prius propter quæ venerant expedirent, quod satis superque sufficeret cantibus tempus; Regem & Proceres, si hoc audierint, risui se haberi non immerito credituros. Prius, crede mihi, inquit, faciemus Dei seruitium, [negligit parare se ad respondendum:] & post agitabimus hominum litigium. Hora igitur cantata, nulla excogitata falsi tergiuersatione, nullo commentato veri splendore, aulam concilij pergebat ingredi: suis eum retinere tentantibus, persuaderi non potuit. Quin potius timentibus caussæ, Pro certo, ait, noueritis visibiliter me hic videre beatos Archiepiscopos b Dunstanum & Osvvaldum, [a SS. Dunstano & Osvvaldo iuuatur,] qui hodie me suis precibus tuentes falsiloquorum acumen hebetabunt. Ita data benedictione monacho minimæ facundiæ viro, sed Normannicæ linguæ sciolo rem obtinuit, vt qui diœcesis ante putabatur indignus regimine, ab Archiepiscopo Eboraci suppliciter rogaretur, vt suas dignaretur lustrare, quo ipse pro timore hostium vel sermonis ignorantia cauebat accedere. Nec solum hoc, sed & villas reliquas episcopatus, [caussamq; obtinet.] quas Aldredus Archiepiscopus retinuerat, recuperauit ad vnam, cum Lanfrancus Archiepiscopus constanter assisteret caussæ, vrgens videlicet æmulum primatus & potentiæ.

[12] c Sub VVillielmo iuniore Rogerius Comes de Monte Gomerico perfidiam contra Principem meditatus, cum eiusdem factionis complicibus arma mouebat infestus: [Rebelles excommunicat,] iamque a Scrobesberia vsque ad VVigorniensem coloniam omnibus vastatis, vrbem ipsam appropinquabat: cum milites regij, qui prætendebant, periculum exponunt Episcopo: is maledictionis fulmen iaculatus in perfidos, qui Domino suo fidem non seruarent, iubet milites properare, Dei & Ecclesiæ iniurias vlturos. Mirum quis dixerit, quod subiiciam, sed auctoritati veracium narratorum credendum. Quidam enim aduersariorum regiis conspectis, [qui mox a paucis vincuntur:] timore inerti perculsi, quidam & cæcati, victoriam plenam & qualem sperare nequibant, oppidanis cessere. Multi enim a paucis fugati, pars cæsi, pars saucij abducti.

[13] [prophetiæ dono claret:] Quid quod prophetia non caruit? Aldvvinus erat quidam ab eo factus monachus, sicque in vastissimo illo saltu, quod d Maluernum vocatur, eremiticam vitam cum Guidone socio exercebat. Guidoni post longos agones compendiosius ad gloriam visum, vt Hierosolymam iret, vbi labore itinerario vel Domini sepulchrum videret, vel feliciter manu Sarracenorum mortem anticiparet. Aldwinus eidem sententiæ inductus, consilium tamen cum Patre VVlstano quæsiuit. [prædicit cænobij Maluernensis institutionem;] Dissuasit Pontifex, & ardentem refrigerauit, dicens: Noli sodes, Aldvvine quoquam ire, sed in loco mane. Crede mihi, mirareris si scires quod scio, quantum in illo loco per te Deus operaturus est. Discessit hoc audito monachus, firmoque iam durabat in proposito, leuiabatque spe prophetiæ omne genus ærumnæ. Nec multo post vaticinium properauit impleri: veniebantque ad Aldvvinum alter post vnum, tertius post alterum, & ita vsque ad tricenarium numerum; e affluebatque eis in primis victualium copia, vicinis beatos se iudicantibus, qui aliquid Dei famulis impertirentur; quod vero eis deerat, fide supplebant, dum parui facerent, si carerent carnali cibo, qui spirituali pinguescebant gaudio.

[14] Sevvlfus quidam negotiator ad eum quotannis venire consueuerat, vt eius consilio morbis mederetur animæ: cui semel post absolutionem factam dixit: Sæpe peccata, quæ confessus es, reiteras; quia, vt dicitur, opportunitas latronem facit. Quare consulo vt monachus fias: quod si feceris, horum peccatorum opportunitate carebis. [cuidam, eū tādem monachum futurum;] Cum retulisset ille, non se monachum pro rigore propositi fieri posse, substomachatus Episcopus, Vade, inquit, monachus fies velis nolis, sed cum vitiorum vtensilia in te senuerint. Quod nos postea vidimus, quia in nostro monasterio iam senectute fractus morbo admonente conuersus est. Sed licet multoties pœnituerit, quotiescumque tamen dictum Episcopi aliquis præsentasset ei, reuocabat impetum, remolliebat animum.

[15] Nicolaus specialis eius alumnus, qui postea VVigorniensis Ecclesiæ Prior fuit, pedibus eius assidebat. Episcopus interim effusus in lætitiam blanda manu caput iuuenis palpauit, [alteri caluitium, quod ad tempus suis precibus impedit.] crinibus defluentibus improperio caluitij vicinum; &, Puto, inquit, caluus fies. At ephebus, qui iam adolescentia se illa parte senescere doleret, questus fata capillorum cadentium, Quare, inquit, non eos tenes? contra Episcopus renidens, Crede mihi, ait, numquam quantum vixero, qui residui sunt, deficient. Factum est quod dixerat. Sed eadem hebdomada, qua vitæ huic renuntiauit, ita omnes, quo nescio, euanuere, vt nudam cutim relinquerent.

[Annotata]

a Eadem, quæ hic, refert idem Malmesburiensis lib. 3. de gestis Reg. Angl. sub finem, sed Sextam ab eo cantatam scribit, cum e Concilij loco exisset.

b Fuerat Sanctus quoque Dunstanus, vt & Osvvaldus, Episcopus VVigorniensis, vt 19. Maij ad eius vitam dicemus.

c Hoc fusius narratum est superius a Florentio, & quod simile sub VVilielmo seniore gessit.

d Montes, siue colles, Maluernehils dicti, per septem plus minus millia passuum, vt gradus, subinde consurgunt, agrumque VVigorniensem ab Herefordensibus dirimunt, vt scribit Cambdenus.

e Continuator Florentij an. 1125. memorat Priorem Maluernensem Dn. VValterium interfuisse cum aliis, IX. Kal. Iunij, consecrationi Benedicti Abbatis VVigorniensis, qui a puero nutritus in monachico habitu in cœnobio Theodekesbiriensi, & processu temporis concessu Dn. VVulstani Præsulis, a quo omnes Ecclesiasticos ordines iam dudum susceperat, in pace & dilectione vnus de cœnobitis VVigorniensibus effectus; anno 1124. ex Priore Abbas Theodekesbiriensis electus erat, Dei seruus, & in tota domo sua fidelis amicus.

CAPVT IV.
Ægritudo. obitus. miracula.

[16] [Prædicit suam mortem:] Svam mortem non occultis indiciis manifestauit, sæpe quidem, sed hic apertius. Allato sibi nuntio de sororis excessu, quam vnicam habebat, respondit: Modo aratrū ad meum peruenit sulcū, sequeturq;; frater sororem, non multis post diebus. Decubuit ergo febribus iam dimidium annum obitus, exercebaturque ad cælestis vitæ introitum. Magnanimiter ille ferebat incommodum, & suos ante se lacrymantes, [laborat febribus, medio anno:] & tyrannidem futuri Pontificis metuentes consolabatur, dicens: Cessent gemitus, vacent fletus; non est enim ista vitæ amissio, sed vitæ commutatio; neque vnquam vobis deero, sed quanto lutea compage soluta Deo fuero præsentior, tanto ero in auxiliando celerior: [suos solatur:] me impetrante, accedet vobis prosperitas; me propulsante, discedet aduersitas. Felix lingua, quæ de abundanti penu conscientiæ tam secura verba in hominum aures auderet effundere. Alij suspiriis & singultibus agunt, vt pro se oretur, ille pro aliis se oraturum pollicebatur. Quid istud est miraculi? An nullius peccati conscius erat? Imo loquebatur sancta simplicitas, simplicitas nescia de Dei diffidere misericordia.

[17] [sancte moritur:] Sublatus ergo præsentibus magno laicorum & monachorum eiulatu, delatus in ecclesiam, triduo super terram detentus est. Nam ipsa species & forma exanimis corporis videbatur gratiam viuentis Pontificis prætendere, mulcebatque oculos leniebatque dolorem. Iacebatque in Libitina corpus ante altare, Pontificalibus insignibus ornatum, carens operimento; populique vndique confluentes, datis oblationibus, & adorato corpore recedebant cum mœrore.

[18] [sepelitur.] Quarto die terræ delatum a Roberto Herefordensi Episcopo, sancta illi iam pridem familiaritate coniuncto. Iacet inter duas pyramides, arcu lapideo pulchre superuoluto; lignum in superiore prominet, quod casses ferreos, quos vocant Araneas, infixos habet. Hæc eo dixerim, quia miraculo subiiciendo materia cohæret. Post non paucos annos a eius decessus, ignis ab vrbe per incuriam veniens, ecclesiæ tectum omnino consumpsit: [Sepulchrū eius ardente ecclesia intactum.] plumbo liquefacto, asseres regnante incendio in carbonem mutati; trabes perinde grandes vt integræ arbores ambustæ deciderunt ad solum. Quod ignem intra ecclesiam effugere potuit, tantæ molis ruina dissiluit & crepuit. Sepulchrum inter hoc Sancti non solum a furore flammæ immune, sed nec fuligine tinctum, nec fauilla opertum fuit. Et vt augeretur miraculum, b natta, qua accubitare solebant orantes ante mausoleum, incolumis reperta. Lignum & quod superne prominere dixi, quantum extra lapides extabat, inuentum integrum, quod petra incluserat, ipsa corrupta in cineres resolutum.

[19] [Multa alia isthic facta miracula.] Et hoc miraculum non primum, sed aliis celebratius, quia publicum. Quis enim illa quotidiana enumeret, quæ in domesticis necessitatibus homines sentiunt, dum nullus cum fide affusus ad tumulum, exors redeat votorum. Superant illa cuiuscumque facundissimi facultatem eloquij, quæ nec colligi numero, nec queunt excipi scripto. Et profecto, si facilitas antiquorum hominum adiuuaret, iamdudum elatus in altum Sanctus prædicaretur. Sed nostrorum incredulitas, quæ se cautelæ vmbraculo exornat, non vult miraculis fidem adhibere, etsi conspiciat oculo, etsi palpet digito. Ego me reum silentij timui fore, si certis auctoribus cognita tacurnitati addicerem, & notitiam studiosorum fraudarem. qui enim mihi assumam, vt inertes quique legant vel pro amore Sancti vel nostra, qui sancta fastidiunt Euangelia?

[Annotata]

a Anno 1113. ciuitas VVigornia cum principali ecclesia & omnibus aliis & castello, XIII. Kal. Iulij, feria 5. igne cremata est; vt scribit VVigorniensis: qui tamen miraculi huius non meminit, vel quia id omissum a librario est, vel quod alia fuerit fortassis conflagratio qua id contigit. Et certe Florentij continuator an. 1139. magnam partem vrbis. VVigorniensis combustam narrat a Glocestriensibus, quo tempore BB. Osvvaldi & VVulstani Præsulum imploratum patrocinium testatur. Ceterum si an. 1113. conflagrauit ecclesia principalis, vt scribit Florentius, qui verum est, quod ait Godvvinus, ecclesiam a S. VVulstano ædificatam, eamdem esse quæ hodie extat, ita splendida & ampla, vt inter pulcherrimas augustissimasq; totius Angliæ censeatur? nisi si tectum fortassis solum arsit, aut ornamenta quæpiam, quæ deinde restaurata sint.

b Natta a Teutonica voce natte, id est, matta, aut storea. aliter Ranulphus: Imo matta illa seruabatur illæsa, super quam orans solebat cubitare.

CAPVT V.
Post mortem gesta.

[20] Wlstano successit a Samson Canonicus Baiocensis, non paruæ litteraturæ vir, [S. VVulstani successor.] nec contemnendæ facundiæ antiquorū homo morum: ipse liberaliter vesci, & aliis dapsiliter largiri: innoxius ad monachos, nisi quod eis VVestberiam abstulit, vbi VVlstanus monachos posuerat, & priuilegio sanctitatis suæ muniuerat. Illud Sampson dirupit, nec multis post annis in eadem villa, qua culpam commiserat, b excessit.

[21] c Robertus Herefordensis Episcopus, præ ceteris contemporaneis Episcopis sanctissimi VVlstani familiaritati deditus erat, quem & vicinitate præsulatus attingebat. Remotis ergo sæpissime forensibus negotiis domesticum illi contubernium præstabat, [S. VVulstanus æger apparet Roberto Episcopo,] delectatus vitæ illius puritate & innocentia; quem quamuis ante se extulerit, non tamen socialis amoris vinculum mors illius prolongata corrupit. d Decumbebat VVlstanus VVigorniæ beato iam proximus fini; Robertus in curia inuitus dumtaxat regalia placita transigens. Astitit ipsi in visu dicens omnino intelligibiliter: Si me vis videre viuum, festina venire VVigorniam, antequam obeam. Quo viso, petita a Rege licentia, venire festinabat concitus, nulli quieti siue die vel nocte indulgens. Metus enim pius præsagium, quod res firmauit, infuderat, ne non superstitem inueniret: longiuscule enim fuerat curia.

[22] Et iam in mansione proxima VVigorniæ somno deditus, [iterum post mortem, & euentura denuntiat.] iterato videt VVlstanum dicentem: Nihil minus quam pius amor poscit fecisti: sed frustratus es desiderio tuo: iam enim migraui. tu modo, amice sodalis, vitæ tuæ consule, prouide saluti, quia non longas moras post me facies in hac luce. Et ne phantastica visione te credas illudi, signum accipe: Postquam cras corpus, quod iam triduo tuum sustinet aduentum, terræ mandaueris, dabitur tibi xenium ex parte mea, quod meum esse cognosces. Ita Pontifex expergefactus, viam peregit, VVigorniam venit, officium sepulturæ impleuit, re omnibus relata.

[23] Iamque vale dicto monachis, meditabatur discedere, calcitatumq; [Roberto cappa eius donatur.] calcaribus equus opperiebatur, cum Prior loci genibus eius reuerenter affusus prætendit xenium dicens: Accipite Domine, si vobis placet, amatoris vestri cappam agninis pellibus infultam, qua indutus equitare solebat; quæ & longum vestrum testetur amorem, & sanctitatis Domini nostri mereatur protectionem. Hoc ille audito, & munere recognito, impalluit, gelidusque cucurrit per ossa tremor: statimque dilata profectione, concionem monachorum acciuit in Capitulum, lacrymis & suspiriis, quantum res exigebat, referens, quanta veritate somnium & factum quadrassent. Itaque omnibus sua morte commendata, discessit, de admonitione quidem lætus, sed semper sancto timore sollicitus. Ianuario mediante VVlstanus transiit, nec Robertus Iunium transcendit.

[Annotata]

a Hic a S. Anselmo, anno 3. episcopatus eius, consecratus est Londini, XVII. Kal. Iulij Dominica, an. 1096. vt scribit VVigorniensis, vnde refutes Godvvinum, qui an. 1097. id eo die scribit contigisse, cum XVII. Kal. Iulij hoc anno non inciderit in Dominicam: at Dominica post ieiunium quarti mensis consecratum constat ex Eadmero, qui aderat.

b Obiit Sampson III. Nonas Maij, die Dominica, ann. 1112. ita Florentius.

c Sequentia sunt ex cap. sequ. de Episcopis Herefordensibus.

d Eadem narrat Harpfeldius sec. 11. cap. 25.

ALIA VITA
Auctore anonymo,
edita a Io. Capgrauio, & Surio.

VVulstanus, Episcopus Wigormensis in Anglia (S.)

BHL Number: 8759

Ex Capgravio.

CAPVT I.
Vita ante episcopatum.

[1] [VVolstanus pius,] Amabilis Deo Wolstanus in prouincia Wareuicensi oriundus, & in monasterio de Burgo litteris & officiis Ecclesiasticis instructus, Missam morose cantabat, aliasque orationes adiiciens, solis fidelium oblationibus contentus erat. Hic virgo existens, superflui potus semper expers, esui carnium indulsit: [castus,] quibus tamen spernendis occasio talis fuit: Die quadam cum ad placitum quoddam exiturus, Missa celebrata cibum sumere statuit, apposita igni auca, nidor adustæ carnis nares celebrantis oppleuit, odor mentem auocauit. Sed cum diu reluctans, cogitationem auertere non posset, iuramentum ad Sacramenta quæ tractabat fecit, nullo se amplius pacto id genus cibi comesturum. [esu carnis abstinet:] Completa vero Missa, impastus ad negotium discessit.

[2] [fit monachus:] Seculo tandem relicto, in monasterio Wigorniensi, in quo pater suus seruierat a, monachus effectus, per omnia pene loci officia gradiens, ad Prioratum ascendit. Ieiuniis, vigiliis & orationibus iugiter indulsit: [austere viuit:] super scamnum in ecclesia, libro, in quo orabat, capiti supposito, dormire consueuit. [luctatur cum dæmone:] Nocte autem quadam ante altare in ecclesia orans, dæmonem ad luctam eum importune prouocantem, quamuis passione fatigatus, illum ter complectens prostrauit. Apparuit autem illi in forma seruientis cuiusdam de curia, quem postmodum quoties Wolstanus videret expalluit, [animo intrepidus:] ad cetera semper timore vacuus. Affirmabat enim se nescire, quid esset timor, qui pro fractura pontis equum numquam descenderit; quin etiam in summitate fabricarum angustarum securus incederet.

[3] [lasciuam feminam repellit:] Cum matrona quædam pulcherrima, nobilis ac diues, in concupiscentiam eius, insano amore ac illicito decepta, in tantum vexaretur, vt tentationi resistere non valeret, desiderium suum ei aperit, suspirando rogat & orat vt cubile suum, paullulum b rigore postposito, ingredi dignaretur. Ille vero vocem funestam vlterius non ferens, sed sermone loquentis interrupto, & facto fronti crucis signaculo, dixit: Fuge fomes lasciuiæ, mortis filia, vas satanæ: alapamque mulierculæ tanto nisu impegit, quod crepitus illisæ palmæ circumquaque auditus fuit. Sicque alter Ioseph muliebrem lasciuiam animo respuens, manu compescebat.

[4] [prædicat:] Solebat autem sedula deuotione omni Dominica populo verbum Dei prædicare: quem Frater quidam increpans, solius asseruit esse Pontificis prædicare, monacho silentium & claustrum competere. Cui Sanctus respondit: Verbum Dei non est alligatum, nihilque Deo gratius, quam Christum annuntiare, populumque ab errore viæ suæ reuocare; ideoque se non omissurum. Nocte sequente Frater ille ad tribunal ignoti Iudicis in visione ductus, & cur seruum suum obiurgasset, redargutus, [id reprehendētem, cælitus punitum sanat:] in pauimentum iussus est sterni & cædi. Lacrymæ vero in maxillis, & liuores euidenter in scapulis euigilantis apparuerunt. Cuius calamitate motus vir Dei, benedictionem ei dedit, & statim sanitas ei rediit, omneque doloris vestigium conquieuit.

[5] [Crucis signo labentem seruat:] Cum quidam de campanili præceps rueret, Wolstanus eminus stans & intuens condoluit, & signum crucis opposuit: casusque ruentis corpus non solum non attriuit, sed nec animum frigente sanguine, vt solet, hebetauit. Surrexit incolumis, suæ temeritati imputans quod cecidit, [abstinentiæ deditus.] & VVolstani sanctitati quod euasit. Tribus in hebdomada diebus omnis cibi abstinens, perpetuo linguam cohibuit silentio: reliquis tribus porros vel caules elixos & panem hordeaceum comedebat.

[Annotata]

a Deo nempe, vt in prima vita dictum.

b Capg. rigore proposito inflexo.

CAPVT II.
Episcopatus miraculo assertus.

[6] a… Cumque electioni de se factæ ad consentiendum minime flecti posset, [Fit Episcopus.] a viro Dei Wlsino, per quadraginta annos incluso, acriter pro obstinatia correptus, diuinoque oraculo perterritus, electioni consentit.

[7] b Cum enim Wilhelmus Rex litteraturæ insufficientiam & Gallici sermonis imperitiam prætendens, Wolstanum officio priuare niteretur, conuocato concilio, iubet Lanfrancus Archiepiscopus venerabilem virum baculum resignare cum annulo. Vir autem Dei nec vultu mutatus nec animo, erexit se, & virgam pastoralem manu tenens, [In Synodo iubetur cedere Episcopatu:] dixit: Vere, Domine Archiepiscope, vere scio, quia nec hoc honore dignus sum, nec huic aptus oneri, nec sufficiens labori. Sciebam enim hoc, cum me Clerus eligeret, cum Episcopi cogerent, cum me Dominus meus ad hoc officium inuitaret. Ipse auctoritate Sedis Apostolicæ in meos humeros hoc onus refudit, & per hunc baculum, me Episcopali gradu inuestiri præcepit. Nunc tu pastoralem virgam exigis, quā non tradidisti: officium adimis, quod non contulisti. Et ego quidem insufficientiam meam non ignorans, & huic sanctæ Synodi sententiæ cedens, resignabo quidem baculum, sed non tibi; sed potius ei, cuius eum auctoritate suscepi. His dictis, accedens ad tumulum S. Eduardi, & stans ante sepulchrum, dixit: Tu scis, Domine mi, quam inuitus hoc c opus susceperim, quoties subterfugerim, quoties me, cum quærerer, absentauerim. Fateor, insipiens factus sum: sed tu me coegisti. Nam licet non deesset Fratrum electio, plebis petitio, Episcoporum voluntas, gratia Procerum; his tamen omnibus præponderabat tua auctoritas, tua magis vrgebat voluntas. Et ecce nouus Rex, noua lex, nouus Pontifex, noua iura condunt, nouas sententias promulgant. Te erroris arguunt, qui iussisti; [pedum pastorale infigit lapidi sepulchri S. Eduardi,] me præsumptionis, qui consensi. Et tunc quidem falli potuisti, vt homo; sed numquid modo, coniunctus Deo? Non igitur illis, qui exigunt, quod non dederunt; qui cum sint homines, fallere possunt & falli; sed tibi, qui dedisti, & iam deductus in ipsam veritatem, ignorantiæ vel erroris tenebras euasisti, tibi resigno baculum: tibi curam eorum, quos mihi commendasti, dimitto: tibi secure eos committo, cuius ego merita non ignoro. Hæc cum dixisset, eleuata paullulum manu, in lapidem, quo sanctum corpus tegebatur, baculum infixit, dicens: Accipe Domine mi Rex, & cui libuerit, trade illum. Et exutus Pontificalibus, inter monachos ipse iam monachus simplex resedit.

[8] Admirabantur omnes, cernentes virgam lapidi immersam, & quasi radicibus vteretur, non moueri. Cumque baculum tentantes, nulla ratione euellere possent, res defertur in Synodum, [quod auelli non potest:] & d Gundulfus Roffensis Episcopus a Lanfranco missus ad sepulchrum accedens, cum baculum nullatenus mouere valeret, Lanfrancus nouitate miraculi stupefactus, vna cum Episcopis & Rege ad tumulum properans, facta oratione, manum in vanum ad eruendum baculum apposuit. Exclamat Rex, orat Pontifex, & ad Sanctum ait: Vere iustus Dominus, & cum simplicibus graditur, & cum humilibus sermo eius. Derisa est a nobis, frater, tua sancta simplicitas: sed eduxit quasi lumen iustitiam tuam. Errauit in te iudicium nostrum, & simplicitatem tuam Deo gratā omnibus propalauit. Auctoritate proinde, qua fungimur, imo Diuino iudicio, quo conuincimur, curam, qua te inconsultius exuimus, iterum tibi committimus, & imponimus. Ille autem impossibilitatem suam, & onus supra vires prætendens, asserit in loco sancto ministrum sanctum statuendum. Victus tandem precum instantia, [ipse id deinde resumit.] coram omnibus ad sepulchrum accessit, e virgam manu tetigit, & mox manum eius secuta, ac si molli luto fuisset impressa, desiliit. Lanfrancus ergo ad f pedes eius prouolutus, fatetur delictum, veniam implorat, dicens simplicitatem eius Deo acceptam & beneplacitam, qui sapientiam huius mundi stultam facit, vt fortia confundat, & gratiam infundat humilibus. g

[Annotata]

a Patet hic aliquid deesse. Surius ex Rogero Houedeno suppleuit.

b Mirum est hæc omissa a Florentio VVigorniensi; vix leuiter perstricta a Malmesburiensi. Hoc Concilium post duo illa, quorum is meminit in VVindesoram & Pedreda, habitum, & quidem in VVestmonasteriensi cœnobio, vbi sepulchrum erat S. Edvvardi Confessoris. Irritatus fortassis erat Thomas, quod in priori concilio caussa cecidisset. Harpfeldius in eodem concilio id gestum scribit, in quo Stigandus redactus in ordinem est. At VVestmonasteriensis an. 1074. id factum scribit: B. VVlstanus, inquit, per Lanfrancum Archiepiscopum iniuste depositus, miraculose restituitur &c. Matthæus Paris an. 1075. Polydorus Virgilius 1078. Ranulphus: Ferunt de isto VVlstano, quod cum semel VVillelmus Conquæstor, litteraturæ insufficientiam, & Gallici sermonis carentiam prætendens, cum priuare intenderet, vt sic aliquem Normannicum loco eius subrogaret; ille arrepto baculo pastorali ad pedes S. Edvvardi Regis nuper defuncti accessit: in solida petra ita defixit baculum, vt a nemine auelli posset, donec ille ad Regis rogatum baculum resumeret. Dixerat autem Regi dum baculum figeret: Melior te hunc mihi dedit, cui & retrado, auelle si potes.

c Surius onus legendum monet.

d Hic monachus Beccensis laudatissimus an. 1070. Arnosto, siue Ernesto, mortuo, subrogatus est a Lantfranco, vt habet VVigorn. & Eadmerus. obiit 7. Martij 1108. ab ipso S. Anselmo sepultus.

e Paris scribit VVlstanum accessisse ad tumbam & dixisse: Iam Domine mi Rex, cuius me commisi iudicio, & cui baculum, quem commiseras, resignaui, quid nunc tibi placet ostende. Seruasti dignitatem tuam, purgasti innocentiam meam: & si adhuc de me tua stat antiqua sententia, redde baculum; vel si mutata est, cui tradatur ostende.

f Paris & Harpfeldius scribunt, Regem quoque veniam precatum.

g Addit Paris: Tunc Rex VVillielmus amore cognati sui S. Edvvardi inflammatus, sanctissimum eius sepulchrum auro & argento fabrefactum miro studio decorauit.

CAPVT III.
Virtutes & miracula.

[9] [sanat energumenam,] Mvlierem quādam a dæmonio vexatam, per camporum deuia spiritus impetu vagantem, sua benedictione valetudini pristinæ restituit, ac præcepit, vt non Wolstanum, sed Deum benediceret, virtutes amaret, pudicitiam non perderet, ne deterius ei aliquid contingeret. Mulier eius monita sequens, in sanctimoniali habitu placentem Deo vitam egit.

[10] [alium;] Dæmoniacus quidam, ferreis catenis posti alligatus, tanta vocum variarum confusione locutus est, vt ex vno ore quasi exercitum loqui crederes. Viso autem Pontifice, totis intremiscens membris, stridebat dentibus; patulo rictu sputa euomens, magno hiatu obstrepere cœpit. Tanto incommodo Sacerdos impalluit, & expansis in cælum manibus orauit, & infirmus statim conualuit.

[11] [leprosum;] Leprosus quidam visu horridus, carne maculosus, aqua lotionis manuum sancti viri in balneo posita se lauit, & pustularum continuo tumor resedit, lethiferum virus effluxit, omnisque caro in puerilem puritatem breui refloruit; & impetigine & scabie capitis abolita, cæsaries capillis succrescentibus reformatur.

[12] [cæcutientem.] Gunnildis sanctimonialis, Regis Haraldi filiæ, tumor infestus oculos inuasit, & moles palpebrarum visum obducens, massa carnea oppleuit: suscepta vero Episcopi sancti benedictione, deiectis & erectis palpebris, lucem serenam Virgo consequitur.

[13] Elsinus Regis Eduardi quondam minister, ad consecrandam ecclesiam Episcopum precibus aduocauit. Erat autem in cœmiterio arbor nucea, patulis frondibus vmbrosa, [Arborem maledictione exsiccat.] quæ luxuriante ramorum amplitudine luminibus officiebat ecclesiæ. Solebat autem vir ille aleis & epulis sub eadem arbore vacare: & cum iussisset eam Episcopus abscindi, maluit ecclesiam nō dedicari, quam arborem inde penitus deponi. Vir ergo sanctus maledictionis iaculum in arborem offensus intorsit, & illa quasi vulnerata, paullatim sterilescens, radicitus exaruit, & fructu caruit. Exacerbatus inde dominus, eam abscindi iussit, & dixit: Nihil VVolstani maledictione amarius, nihil eius benedictione dulcius poterit inueniri.

[14] [Quosdam a naufragij periculo liberat absens.] Cum quidam de Anglia versus Hiberniam nauigarent, mutata cæli clementia, flauit spiritus procellæ, inhorruit fragor ventorum, factaque est tempestas valida. Diruptis rudentibus & malo effracto, inuocato S. VVulstani suffragio, quidam in eius effigie apparens armamenta consolidat, rudentes coaptat, & vt animos reuocarent exhortans, erigerent antennas, quia tranquillitatem daturus esset Dominus. Et confestim serenitate reddita, mare tranquillum efficitur.

[15] [Ornatum vestium respuit:] Vilioribus indifferenter vtebatur pellibus, magis tamen agninis frigus depellens. Vnde & cuidam suggerenti, vt pelles saltem catinas admitteret, ait: Crede mihi, cantari non audiui, Catus Dei, sed Agnus Dei: ideo agno volo calefieri. Legebantur ad mensam eius ædificationum libri, cunctis interim summum præstantibus silentium. [parcus potionis:] Quiete vero epulis data, vt cælestem impartiret alimoniam, quibus ministrauerat corporalem, lectionem patria lingua exponebat. Cum vero post prandium secundum morem potus porrigeretur, ipse aquam puram, solo ministro conscio, sumere consueuit. Primis quidem annis meram hauriebat aquam; confectus senio, vino vel cereuisia mixta.

[16] [familiæ curam gerit:] Disciplinam domus suæ tam in laicis quam in clericis seuerissime exercens, legem statuit, vt omnes tam Missæ quam omnibus Horis interessent. Custodes ad hoc constituit, vt nullum impune ridere sinerent: alioqui aut potu eo die caruit, aut palma ictum ferulæ excepit. Laicum nullum de suis quoquam misit, cui non preces septies in die dicendas iniungeret, hoc asserens, vt sicut clerici septem Horas, ita laici septem orationes Deo libarent. Si quis ante eum iuraret, statim ferulæ vindicta sequebatur. Indigne ferebat, si quis coram eo aliorum vitam roderet, vel carperet mores; quoniam hoc summæ malitiæ deputabat.

[17] [noctu orat,] Noctibus autem post modicum somnum surgens, psalterium dicebat; nonnumquam solus, ne aliorum quietem impediret; quandoque cum socio, quem ceteris vigilantiorem deprehendit. Et cum somnolentiam cuiusdam Fratris nutu nocte quadam argueret, & ille oscitabundus & inuitus resideret, cum corpus quieti daret, magna vi per visum concussus, flagris cæsus, inconsultæ temeritatis pœnas pertulit. Dat postremo fidem, quod numquam vlterius virum Dei a bono opere impedire præsumeret.

[18] [& in itinere,] Missas duas ad minus quotidie audire, & ipse tertiam cantare solebat. Ascenso equo, psalterium incipere, nec pausam nisi ad finem facere consueuit. Eius cubicularius præsto eleemosynam deferebat, nulli egenti denegatam. [semper pietati intentus.] Vbicumque iaceret, staret vel ambularet, semper in ore psalmus, semper in corde Christus. In singulis villis suis habebat ædiculas, in quibus se a mane post Missam inclusit, donec Clericus pulsatione ostij, tempus prandij vel Horarum nuntiaret. Quando erat VVigorniæ, Missam maiorem loco hebdomadarij quotidie fere cantabat, a quo, a vt dixi, officio pro episcopatu resignando noluit absolui. Collationi monachorum interfuit, & confessione dicta, & benedictione data, ad sua rediit.

[19] [Ecclesiam nouam construit.] Dum semel monachi sui ad maiorem ecclesiam migrarent, quam ipse construxerat, & videret ecclesiam antiquam destrui, quam S. Osvvaldus construxerat, lacrymas fudit. Super quo modeste redargutus, quod potius gaudere deberet, quod se superstite tantus honor Ecclesiæ suæ accidisset, quod multiplicatis monachis ædificia augerentur, dixit: Ego longe aliter intelligo, quod nos peccatores & miseri opera Sanctorum destruimus, vt nobis laudem comparemus. Non nouerat illa ætas pompatica construere, sed sub qualicumque tecto seipsos Deo immolare, subiectosque ad exemplum attrahere. Nos e contra nitimur, vt curam animarum negligentes cumulemus lapides.

[20] Dum semel S. VVolstanus sermonem de pace faceret, & multi ad concordiam redirent, [Nolentem inimico ignoscere; tertio a diabolo arreptū, tertio sanat.] vnus inter eos nullo suasu, nec etiam Episcopi rogatu, pro fratris nece homicidæ veniam petenti indulgere voluit. Huic in medium adducto, dixit Episcopus: Beati pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. Constat enim, quod pacifici, sunt filij Dei & beati; discordantes, sunt miseri & filij diaboli. Illi igitur, cuius es, te committo, & trado carnem tuam satanæ. Statim ille mancipium hostile effectus, dentibus stridere, spumas iacere, caput rotare cœpit. A VVolstano demum sanatus, cum pacem adhuc repudiaret, iterum & tertio arreptus est, quousque ex corde iniuriam & offensam remitteret.

[Annotatum]

a Hinc videtur coniici posse hanc vitam ex alia prolixiore contractam.

CAPVT III.
Vaticinia. mors. miracula.

[21] Ailvvinus quidam apud saltum Maluerniæ anachoretice degens, [Prædicit cuidā futura;] desiderio Hierosolymitani itineris sæpius afflatus erat. Quod cum VVulstano panderet, dissuaduens Episcopus, dixit: Desiste, sodes, Ailvvine: crede mihi, mirareris, si scires quæ per te Deus facturus sit. Acquiescens ille, in loco illo ad numerum tricenarium monachos congregauit, & Maluerniæ monasterium fundauit.

[22] Quidam nomine Fevvlfus, dum sæpius eadem peccata Episcopo panderet, ait Episcopus: Opportunitas, [alteri eum futurum monachū;] vt video, latronem facit; ideo consulo vt monachus fias: & sic vitiorum importunitate carebis. Cum vero ille pro rigore ordinis hoc renueret, Vade, inquit, monachus fies, velis nolis. Tandem ille senescens, & apud Malmesbiri tonsuratus, quoties dictum VVolstani menti ingessit, mitius se habuit.

[23] Dum alumni sui Nicolai caput palparet, qui iam iuuenis a caluescere cœpit, ait ad eum: Puto, fili, quod cito caluus eris. Et ille: [puero caluitium, quod ad tempus impedit.] Quare Pater non tenes crines meos? Cui Episcopus: Crede fili, quamdiu vixero, residui non deficient. Et factum est ita. Hebdomada namque illa qua Episcopus obiit, omnes capilli eius ita euanuerunt, vt quasi nudam cutem relinquerent.

[24] Anno autē Domini b millesimo sexagesimo septimo, Episcopatus sui tricesimo quarto, ætatis suæ octogesimo septimo, [Moritur.] quarto decimo Kalend. Februarij defunctus seculo, viuere cœpit in Christo. Annulus autem, quem in consecratione acceperat, multis annis digito eius hærere non potuit, & crebro lapsus, numquam amissus fuit. Quippe caro digitorum ita exinanita fuerat, vt vix pellicula ossibus inhæreret. [Annulus mortuo auelli nequit.] Fertur enim sæpius ipsum dixisse: Annulum, quem sine ambitu suscepi, inseparabilem mihi in humum portabo. Post obitum eius quidam annulum digito subtrahere in vanum tentauerunt: ita enim pellis plena, protuberantes articuli, neruorum integritas restituta videbantur mortuo, quæ præ abstinentia exinanita fuerant viuo. Elapsis autem post obitum eius annis c centum, dum transferretur corpus eius, & in scrinio pretioso collocaretur, repertum est vna cum vestimentis Pontificalibus integrum & incorruptum. [Corpus post 100. annos incorruptum.]

[25] Inter multa vero miracula pro famulo suo a Deo patrata, mulierem quinque annis incuruatam ac inclinatam, [Miracula:] humique accliuem, curauit, linguam pueri a nouerca abscissam reparauit: cæcos quinque illuminauit; dæmoniacos quinque sanauit: mutis quatuor loquelam reddidit: mortuos tres resuscitauit: leprosos duos mundauit: & hydropicis duobus sanitatem contulit. Infra triduum vice quadam triginta quinque variis morbis oppressi, salute consecuta, gratias Deo & Sancto eius referebant.

[26] Oculos iuuenis cuiusdam, ab æmulis effossos, & in campum proiectos sanauit. Non autem illi proprios restituit, [item alia.] sed nouas & modicas in fossarum profunditate pupillas tamquam duas posuit prunulas, & quas varias habuit a natura, nigras recepit ex gratia. De die autem in diem vsque ad quantitatem competentem creuerunt. Testiculi eiusdem iuuenis ab eisdem æmulis a follibus suis eruti & præcisi, longiusque proiecti, eidem sunt restituti; vulneraque omnia, diuersis corporis locis recepta, in momento sunt curata. Iuuenis iste, Thomas nomine, cum pecuniam multam congregasset, quædam domina mutuo pecuniam ab eo recepit, & tandem ad fornicandum cum ipsa allexit. Qui tandem compunctus, cum digne pro commisso satisfecisset, illa contemptam se dolens, & repulsam erubescens, quemdam iniquum & malefactorem in maritum assumpsit, & ad supradictum opus nefarium eum sua instigatione allexit.

[Annotata]

a Ranulphus canescere: mendose vt ex sequentibus patet.

b Fœdus error: Lege 1095. nec aliter auctor scripsit; secum alioquin ipse pugnaret, non modo cum Florentio qui plerisque VVulstani rebus interfuit. Nam qui potest a Lanfranco de eo in ordinem redigendo mota esse quæstio, vt cap. 2. dicitur, si anno 1067. obiit, quarto anno antequam ipse Lanfrancus Archiepiscopus fieret. Quod mirum est non animaduer sum a Gerardo Ioanne Vossio.

c Ergo hic auctor multo Florentio eiusq; continuatore & Malmesburiensi iunior est. Facta est Translatio, vt supra diximus, 123. annis a morte, anno 1218.

DE S. HENRICO MARTYRE EPISCOPO VPSALENSI IN SVECIA.

Circa an. MCL.

[Praefatio]

Henricus, Episcopus Upsalensis in Suecia, Martyr (S.)

Ex Variis.

[1] Diuus Henricus septimus Ecclesiæ Vpsalensis Episcopus fuit, totiusque Finlandiæ Apostolus & Patronus; cuius eximia pietas publico cultu consecrata. ita Ioannes Magnus Gothus lib. 1. de vitis Pontif. Vpsal. cuius & ipse Sedis Episcopus erat. Est Vpsala Sueonum metropolis, [S. Henrici Vpsalensis Episcopi] Regum quondam Sedes, qui nunc Stocholmiæ, haud inde procul, degunt. At Finlandia, aliis ipsiq; Plinio Finningia dicta, (etsi pleraq; exemplaria Einingia habent) peninsula est vastißima, Codano sinu qua versus medium diem Liuoniam, quaq; ad Occasum Sueciam respicit, præcincta; Finnis, siue Fennis, bellicosis hominibus habitata.

[2] [natalis.] Colitur S. Henricus officio duplici XIX. Ianuarij, vt patet ex veteri Missali Suedico, quod penes nos est, in quo Missa propria extat, inq; ea ante Euangelium hymnus de illo rhythmicus, quem sequentiam vocant. De eo Molanus in Addit. ad Vsuardum: In Suecia B. Henrici Archiepiscopi Vpsalensis & Martyris anno 1151. qui conuertit Finlandos. Eum quoque memorant Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. Martyrologium Anglicanum, Canisius, Ferrarius, Galesinius; sed enorme in hoc mendum corrigas oportet: Vpsali in Suetia, inquit, S. Henrici Episcopi & Martyris. [Galesinius correctus.] Is Anglus, Vpsalensis Ecclesiæ Episcopus factus, vna cum Henrico Suetiæ Rege, viro sanctissimo, in Belgas fidei propagādæ caussa profectus, eius rei nomine a nefario quodam homine contrucidatus est. Quæ alia regio Europæ florentior tunc erat Christianæ pietatis laude, quam Belgica nostra, cuius varij Dynastæ victricia per Syriam aliasq; Orientis prouincias arma circumferebant? Finnos scribere voluit Galesinius, & S. Ericum Regem, non Henricum.

[3] MS. Florarium XX. Ianuarij S. Henrici natalem signat: Natale S. Henrici Vpsalensis Archiepiscopi & Martyris. rursumq; XIII. Decemb. In Suetia depositio S. Henrici Episcopi. Ast XVIII. Iunij in ante scripto Missali Suedico agitur eius Translatio officio duplici. [S. Henrici Translatio;] Sepultus est, inquit Ioannes Vastonius in Vite Aquilonia, in loco Finlandiæ, qui Nousis dicitur, cuius cenotaphium plurimum illustrauerat Episcopus Abogensis Ioannes Petri sub anno Domini 1370. [reliquiæ;] Caput tamen & brachia Abogiæ visuntur, nunc ferro, olim etiam argento inclusa per Episcopum Abogensem Olaum Tunasam. Relatus est in numerum Sanctorum ab Adriano IV. anno 1158. quo tempore facta est Sedes Episcopalis ab eodem Pontifice, cum antea fuisset Ecclesia Reuelamicensis primaria. Est Aboga, siue Aboa, vulgo Abo, Finlandiæ Episcopalis ciuitas in Meridionali eius plaga, qua ad Occidentem vergit. Nousis in Occidentali eodem latere, sed Borealior.

[4] Queritur Ioannes Magnus, libro ante scripto de Episcopis Vpsalensibus, S. Henrici tumbam, in qua sacrosanctæ eius reliquiæ conditæ erant, [ab hæreticis violatæ] ablatam & profanatam suo tempore, abiectis quam indecenter sanctissimi Martyris cineribus, in quibus habitare dignatus est Spiritus sanctus; a quibus in eam prouinciam fluxerant diuina eloquia; a quibus tot virtutes & miracula facta. Pluribus in eam Finnorum ingratitudinem & impietatem inuehitur.

[5] [Vita.] Vitam S. Henrici descripserat Rosvveydus noster ex MS. monasterij S. Pauli in Sonia silua, siue Rubeæ-vallis, Canonicorum regularium; vnde eamdem acceperat vulgaratq; in Vite Aquilonia Ioannes Vastonius. Auctor Henrici æqualis non fuit, qui num. 10. ordinis Minorum meminerit. Agit de S. Henrico Baronius tom. 12. an. 1148. Thomas Bosius de signis Ecclesiæ lib. 4. cap. 1. Olaus Magnus lib. 4. cap. 18. Ioannes Magnus historiæ Gothorum lib. 19. cap. 3.

VITA
Ex MS. monasterij Rubeæ-vallis.

Henricus, Episcopus Upsalensis in Suecia, Martyr (S.)

BHL Number: 3818

Ex mss.

[1] Regnante illustrissimo Rege a S. Erico in Suetia, venerabilis b Pontifex B. Henricus de Anglia oriundus, [S. Henricus Vpsalensis Episcopus,] vitȩ sanctitate conspicuus, & neruorum honestate præclarus, Vpsalensem regebat Ecclesiam. Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terræ illius ad veram Dei notitiam & cultum magis magisque illuminabatur iugiter & informabatur. [S. Erieccarus,] Sanctus autem Rex insignem Pontificem vita & moribus, Ecclesiasticæ dignitatis culmine præpollentem, veri amoris complectebatur affectu, & speciali familiaritatis gratia plurimum honorabat.

[2] Felix patria, quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum, eo tempore, moderamine gubernari. Non erat tunc timendum, quod regnum in se diuisum dissecatione sua desolaretur; dum ad gloriam Dei, & iustum tranquillumque regnum subditorum, capita populorum tam concorditer conuenirent. Ædificabatur illo in tempore Ecclesia crescens in templum Dei: [regno vtilis;] rectificabantur c leges, quas simplex antiquitas vel minus recte cōdiderat, vel peruersitas malignorum obliquauerat: studebatur paci & iustitiæ subditorum: lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant, cum Rex sedens in solio suo intuitu suo omne malum dissiparet, & bonus pastor viriliter super custodiam gregis sui vigilaret.

[3] [Finnis a S. Erico victis prædicat:] Cum vero plebs Finlandiæ, tunc cæca & crudelis gentilitas, habitantibus in Suetia grauia damna inferret; sanctus Rex Ericus assumpto secum ex Ecclesia Vpsalensi d B. Henrico Præsule, collecto exercitu contra nominis Christi inimicos expeditionem dirigit. Quibus potenter fidei & suo dominio subiugatis, baptizatisque plurimis, & fundatis in partibus illis Ecclesiis, ad Sueciam cum gloriosa victoria remeauit. Beatus autem Henricus vineæ Domini cultorem & custodem se diuinitus constitutum considerans, ad irrigandum imbre cælestis doctrinæ nouellas neophytorum plantulas, ad corroborandum Dei cultum in partibus illis audacter remansit; non intuens sese quibuslibet aduersitatibus exponere, vt possit gloriam Dei dilatare. O quantus fidei feruor, quantus diuini amoris ardor altare aureum deuotissimi Pontificis accenderat; qui postpositis opulentiis rerum, & amicorum solatiis, ac Vpsalensis Archiprȩsulatus sede sublimi, pro paucorum & pauperum ouium saluatione multis se mortis periculis exponebat; illum nimirum imitatus pastorem, qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto vnicam errantem sollicite requisiuit, & inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit.

[4] Cum vero ædificationi & confirmationi Ecclesiæ Finlandensis prudenter & fideliter insudaret, [Occiditur ob censuram Ecclesiasticam homicidæ intentatā.] accidit vt homicidam quemdam ob ipsius facinoris enormitatem vellet corrigere disciplina Ecclesiastica; ne facilitas nimia veniæ incentiuum delinquendi præberet. Quod salutis remedium vir ille sanguinum contempsit, & in suæ damnationis augmentum conuertit, odio habens eum salubriter arguentem. In ministrum itaque iustitiæ ac suæ salutis zelatorem funestus insiliit, ipsumque crudeliter trucidauit. Sicque Sacerdos Domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus, pro iustitia occumbens, templum supernæ Ierusalem cum gloriosa palma triumphi feliciter coronatus introiuit.

[5] Postmodum ille scelestus viri Dei occisor tollens de capite sancti Pontificis e birretum, quod gestare consueuerat, imposuit capiti suo: [Mors eius cælitus vindicata:] & regressus domum, ac de commisso flagitio se iactitans præsumptuose quod vrsum prostrauisset, per hoc significans occisionem beati viri, lætabatur quod male fecisset, & exultabat in rebus pessimis. Dum autem birretum, quod in suo capite posuerat, amouere tentaret, cutis & caro birreto adhæserunt, & illa insimul a testa capitis amouebat. Congrua profecto diuinæ vltionis vindicta ; vt tali pœna miserabiliter torqueretur, qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere, & occisum spoliare.

[6] [Reliquiæ repertæ.] Defuerat corpori sancto digitus annularis, per sicarium illum nefarie, dum promiscua vulnera infligeret, amputatus: nec facile propter niuium copiam, (brumali enim tempore scelus commiserat) etiam adhibito studio reperiri poterat. Verum ineunte vere, niue circumquaque & glacie resoluta, indicio corui crocitantis, volucris alioquin cadaueris nimium appetentissimæ, vt huius miraculi vis maior effulgeret, proditus ac religiose de terra sublatus & asseruatus est.

[7] [Eius meritis suscitatus mortuus,] In villa Kaysalum pater & mater, cum filium mortuum parturiret, & præpararent ad inuoluendum, B. Henrici patrocinium inuocabant. Cumque Sancto pro eo fecissent votum; qui iacebat mortuus mox reuixit.

[8] [item alia.] Filia Anthonis de Banio, Lucia nomine, cum defuncta a parentibus plangeretur, ad inuocationem B. Henrici subito restituta est vitæ pariter & saluti.

[9] [depulsa ægritudo,] Mulier quædam per triennium languore graui detenta, S. Henricum inuocauit: & sine mora plene conualuit.

[10] Frater quidam Ordinis Minorum, Sacerdos & prædicator officio, [dolor capitis:] per sex annos passus est dolorem capitis vehementer. Qui in profesto B. Henrici votum fecit, quod si a passione illa liberaretur, ante corpus Sancti in signum gratiæ sibi factæ caput de cera factum suspenderet, ac Martyrem deinceps in reuerentia maiori semper haberet: qui a longo languore fuit protinus liberatus.

[11] [contracta sanata:] Quædam mulier habens vnum pedem grauiter contractum, vouit peditando visitare reliquias B. Henrici, si tamen meritis eius curationis beneficium obtineret. Quæ mox ab illa contractione fuit misericorditer sanata.

[12] [cœca illuminata.] Quædam mulier grauem cæcitatem passa per annum, peregrinationem vouit: & inuocans S. Henricum, visum recepit.

[13] [Mortua suscitata.] Cum filia primogenita seruitoris cuiusdam Ecclesiæ letali infirmitate laboraret; pater dolens diuersis Sanctis pro curatione filiæ suæ votum fecit: nec affuit remedium. Cum autem filiam ad terram deposuisset mortuam, præ fatigatione ac mœrore velut obdormienti, quædam persona spectabilis ei in visione dixit: Quare non inuocas S. Henricum? Cui euigilanti quædam mulier prouectæ ætatis, quæ assistebat, dixit: Fac votum S. Henrico, ipse enim vult habere votum tuum. Vouit ille, quod filia sua annis singulis semper vigiliam ipsius Martyris ieiunaret, & corpus S. Henrici cum oblationibus visitaret; & ipse ac mater puellæ vsque ad annos discretionis ipsius puellæ pro ea votum compleret. Quo voto facto surrexit puella, sanitati plenæ restituta.

[14] Quidam homines in captura f phocarum in medio maris existentes, quassati nimia tempestate, [mare sedatum.] personarum perditionem, & amissionem rerum timentes, S. Henricum inuocauerunt. Et continuo tranquillitas facta est in mari, & ipsi mortis periculum euaserunt.

[15] [punitus blasphemus, dein sanaius,] Gudmundus famulus Domini Alnensis cum venisset in g Wesgotiam ad Sacerdotem quemdam, & sero post cœnam bibisset memoriam S. Henrici, Sacerdos hoc audiens derisit, & dixit: Si ille est Sanctus, irascatur mihi, si potest. Sequenti vero nocte iacens in lectulo, nimio cœpit cruciari tumore corporis & dolore: & intelligens ob derisiones quam optauerat aduenisse iram, prædictum Gudmundum vocauit: & votum fecit, quod vigiliam eius celebraret omnibus diebus vitæ suæ. Qui continuo fuit meritis S. Henrici viri Dei liberatus.

[16] His & aliis quamplurimis signis & prodigiis mirificauit Dominus Sanctum suum, & colendum ac venerandum exhibuit vniuersis.

[Annotata]

a S. Erici Regis & Martyris acta dabimus 18. Martij.

b A Nicolao Anglico, qui post Adrianus IV. Pontifex fuit, tunc Eugenij III. Legato consecratus est S. Henricus anno 1148. vt Ioannes Magnus lib. 18. cap. 18. atque ex eo Baronius ad eum annum num. 40. Ex Anglia in Suetiam venisse eum pro lucrandis Christo animabus scribit idem Magnus lib. de Pontif. Vpsal. & in histor. Goth. summæ eruditionis Pontificem vocat.

c Leges S. Erici laudat Io. Magnus, ad quas, inquit, etiam nostris temporibus iniuste oppressi, perinde atque vnicum innocentiæ suæ præsidium confugiunt: [Leges S. Erici.] tametsi nimis frustra ab illis Leges aliquas implorant, qui præter violentiam & rapinas nihil aut parum didicerunt: qui præter violentiam & rapinas nihil aut parum didicerunt: qui tamen non raro suam tyrannidem Diui Erici legibus perperam adductis confirmare non erubescunt.

d Ad cuius, inquit Magnus, consilia & pias exhortationes pius Rex omnem vitæ suæ cursum ordinauit. & paullo post: Inter cetera autem piæ exhortationis consilia Henricus animum optimi Regis ad illam magnam & memorabilem militiam in Finlandos idololatras, pro dilatanda fide Christiana induxit.

e id est, pileolum.

f id est, vitulorum marinorum.

g id est, occidentalem Gothiam, vbi Scara vrbs Episcopalis.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 20. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.