Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

20. Januar


XX. IANVARII.

SANCTI QVI XIII. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Clemens Presbyter, Lugduni in Gallia.
S. Fabianvs Papa, Martyr Romæ.
S. Bassus, Martyr.
S. Eusebius, Martyr.
S. Eutychius, Martyr.
S. Basilides, Martyr.
S. Sebastianvs, Defensor Ecclesiæ Romanæ, Martyr.
S. Neophytus Martyr, Nicææ in Bithynia.
S. Innas, Martyr.
S. Pinnas, Martyr.
S. Rimmas, Martyr.
S. Leontius, Martyr, Nicomediæ.
S. Cyriacus, Martyr, Nicomediæ.
S. Vitus, Martyr, Nicomediæ.
S. Cendeus, Martyr, Nicomediæ.
S. Vrsus, Martyr, Nicomediæ.
S. Florus, Martyr, Nicomediæ.
S. Felix, Martyr, Nicomediæ.
S. Marcia, Martyr, Nicomediæ.
S. Chelidonia, Martyr, Nicomediæ.
S. Cyriacus Martyr, Niuiduni.
S. Euthymius Magnus, Abbas prope Hierosolymam.
S. Petrus Telonarius, Constantinopoli.
S. Fechinus Abbas, Fourrij in Hibernia.
S. Maurus, Episcopus Cæsenæ in Italia.
B. Benedictus Eremita Ord. Vallis-vmbrosæ, in Etruria.

PRÆTERMISSI VEL IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Honorati Episcopi Arelatensis Translatio hoc die facta traditur, & refertur a Saussaio in Martyrologio. De ea egimus post eius vitam XVI. Ianu.
S. Marius, Martyr Romæ. Vsuardus, Ado, Rabanus, Notkerus, & alij. Eorum solennitas ob SS. Fabiani & Sebastiani festiuitatem præoccupata, agitur XIX. Ianu.
S. Martha, Martyr Romæ. Vsuardus, Ado, Rabanus, Notkerus, & alij. Eorum solennitas ob SS. Fabiani & Sebastiani festiuitatem præoccupata, agitur XIX. Ianu.
S. Audifax, Martyr Romæ. Vsuardus, Ado, Rabanus, Notkerus, & alij. Eorum solennitas ob SS. Fabiani & Sebastiani festiuitatem præoccupata, agitur XIX. Ianu.
S. Abachum, Martyr Romæ. Vsuardus, Ado, Rabanus, Notkerus, & alij. Eorum solennitas ob SS. Fabiani & Sebastiani festiuitatem præoccupata, agitur XIX. Ianu.
S. Henricus Episcopus Vpsalensis in Suecia, Martyr. MS. Florar. De eo egimus XIX. Ianu.
S. Polychronius Martyr. Carthusiani Col. in auctario ad Vsuardum. Celebratur S. Polychronius Episcopus & Martyr in Perside, XVII. Febru. alius Presbyter & Martyr VI. Decembris. an alteruter horum sit, haud nobis liquet.
S. Irenes ecclesiæ Constantinopoli Encænia celebrata hoc die, vt ex S. Marciani magni Oeconomi vita patet X. Ianu. cap. 5. num. 21.
S. Theophorum Confessorem in Palæstina habet Ferrarius, citatq; Menologium Græcorum; sed perperam illud intellexit: est enim S. Euthymius Magnus, Theophorus, siue Deifer, appellatus.
Dagobertus I. Rex pijßimus, refertur hoc die a Molano, sed sine Sancti titulo; neque is ab Ecclesia hactenus illi attributus, vt XIX. Ianu. diximus.
Lucidus Ficoclensis Episcopus refertur hoc die a Menardo, sed titulo tantum Venerabilis; licet lib. 2. Obseruat. diserte Beatum appellet. & fuit vere illius felix obitus, quem Ioannes Diaconus narrat lib. 4. Vitæ S. Gregorij cap. 90. & 91.
Christianus secūdus Abbas monasterij Scotorum Herbipoli, a Dauide Camerario etiam Sanctus appellatur, referturq; hoc die. ab aliis laudatur, sed a nemine, quem quidem legerimus, in albo Sanctorum conscribitur.
Daniel tertius Abbas Camberonensis in Hannonia, refertur hoc die ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Natales Molani, & Chrysostomo Henriquez in Menologio, & ab hoc Beatus appellatur. Saussaius Piis accenset.
Desiderius Morinorum in Belgio Episcopus, ab eodem Raißio Beatus nuncupatur. Nobis id non constat. Quandoque tamen ad eius & Danielis Abbatis sepulchrum candelæ a quibusdam, quasi ad publicam venerationem, accensæ sunt, in monasterij Camberonensis ecclesia, vbi ambo iacent.
Galterius Abbas Cistercij XIX. refertur hoc die in Kalendario SS. & BB. Ord. Cisterc. & in Menologio Chrysostomi Henriquez, atque vtrobique Beatus appellatur. Saussaius inter Pios censet.
Caducanus Episcopus Benchorensis in Wallia, hoc die commemoratur Beatusque scribitur a Ferrario; a Chrysostomo Henriquez XVII. Iunij Beatus, a Dauide Camerario XX. Iunij Sanctus. Vir fuisse traditur eruditus & pius, & Gregorij IX. Pont. Max. permissu abdicasse episcopatum, ac monasticam vitam egisse in cœnobio Durensi, siue Dorensi, vulgo Dovvre, in Herefordiensi Comitatu ad Dorum flumen. at nemo tradit, antiquitus Sanctis adnumeratum.
Smaragda, siue Eustochium, Messanensis virgo sanctissima, hoc die obiit anno 1491. feria quinta, vt testatur Marcus Vlyßipponensis Chronic. Ord. Minor. par. 3. lib. 7. cap. 7. & Cæsar Lanza Eques Messanensis in eius vita, quam Italice edidit anno 1605. ac Beatam vterque appellat, vti & Bzouius in Annalib. Syluester Maurolycus in Oceano Relig. Octauius Caietanus noster, Ferrarius in generali Cat. hi duo 22. Ianu. eam referunt, Arcturus Monstierius in Martyrol. Francisc. 13. Decemb. Nobis necdum compertum est an Cælitum honores ei ab Ecclesia decreti sint, etsi plurima illius narrentur miracula. Vitam Latine scripsisse traditur Franciscus Maurolycus, quam necdum vidimus.
S. Eugenius, Martyr. Menæa. in quibus, ni fallimur, iidem omnino, eademq; paßi memorantur, vti & in Molani ad Vsuardum auctario XXI. Ian.
S. Candidus, Martyr. Menæa. in quibus, ni fallimur, iidem omnino, eademq; paßi memorantur, vti & in Molani ad Vsuardum auctario XXI. Ian.
S. Valerianus, Martyr. Menæa. in quibus, ni fallimur, iidem omnino, eademq; paßi memorantur, vti & in Molani ad Vsuardum auctario XXI. Ian.
S. Acylas, siue Aquila, Martyr. Menæa. in quibus, ni fallimur, iidem omnino, eademq; paßi memorantur, vti & in Molani ad Vsuardum auctario XXI. Ian.
S. Meinradus anachoreta Augiensis. MS. Kalendarium SS. Ord. S. Benedicti. De eo agemus XXI. Ianu.
S. Vincentius in Hispaniis. MS. Martyrol. S. Hieronymi. Est is fortaßis celeberrimus ille, de quo XXII. Ian.
S. Ioannis Chrysostomi secundum exilium. MS. Florarium. an id hac die illi irrogatum sit, disquiremus ad eius vitam XXVII. Ian.
S. Tarsus, MS. S. Hieronymi. Infra, cum de S. Cyriaco Neuedunensi est sermo, coniectamus hos esse Thyrsum, Leucium, Callinicum, de quibus XXVIII. Ianu.
S. Leucius, MS. S. Hieronymi. Infra, cum de S. Cyriaco Neuedunensi est sermo, coniectamus hos esse Thyrsum, Leucium, Callinicum, de quibus XXVIII. Ianu.
S. Gallinicus, MS. S. Hieronymi. Infra, cum de S. Cyriaco Neuedunensi est sermo, coniectamus hos esse Thyrsum, Leucium, Callinicum, de quibus XXVIII. Ianu.
S. Marcia, mater SS. Marcelliani & Marci refertur hoc die a Siluano Razzio tom. 1. de sanctis mulieribus. De ea agitur in Vita S. Sebastiani. Colitur II. Iulij.
Crucis viuificæ pars hoc die Gandauum allata anno 1187. atque in S. Michaelis æde collocata. Mentionem eius faciemus, cum de Exaltatione eiusdem sanctæ Crucis agemus XIV. Septemb.
S. Elfleda Virgo, Rumseiensis in Anglia Abbatissa, refertur hoc die in Martyrologio Anglicano & Ferrario. Obiit, quo die eam quoque Menardus consignauit XXIX. Octob.
S. Solutor, Martyr e Legione Thebæa commemorantur hodie a Molano, Bellino, Ferrario, Galesinio, Maurolyco, Felicio. De iis agemus cum Martyrol. Rom. XX. Nouemb.
S. Aduentor, Martyr e Legione Thebæa commemorantur hodie a Molano, Bellino, Ferrario, Galesinio, Maurolyco, Felicio. De iis agemus cum Martyrol. Rom. XX. Nouemb.
S. Octauius, Martyr e Legione Thebæa commemorantur hodie a Molano, Bellino, Ferrario, Galesinio, Maurolyco, Felicio. De iis agemus cum Martyrol. Rom. XX. Nouemb.

DE S. CLEMENTE PRESBYTERO, LVGDVNI IN GALLIA.

Secvlo III.

[Commentarius]

Clemens Presbyter, Lugduni in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Illustris Galliarum Doctor, Lugdunensis Ecclesiæ Antistes S. Irenæus, cuius natalis agitur XXVIII. Iunij, præclaros habuiße discipulos complures traditur, interq; eos Clementem Presbyterum, [S. Clementis natalis,] de quo vetustißimum S. Hieronymi Martyrologium XIII. Kal. Februarij: Lugduni Clementis Presbyteri. Galesinius: Lugduni S. Clementis Presbyteri & Confessoris. Meminerunt illius quoque Molanus, Canisius, Ferrarius.

[2] Flenius Saussaius: Ipso die Lugduni S. Clementis Presbyteri, qui B. Irenæi Episcopi & Martyris discipulus, ab eo ob insignia scientiæ & pietatis merita presbyterij honore exornatus, sacerdotalis officij munia sub eo, pleno spiritus Apostolici vigore, obiit. Illo autem sub Seuero diro Cæsare ob pietatis assertionem & gregis tutelam obtruncato; Zachariæ symmystæ suo, [res gesta,] cum in ipsius Irenæi Antistitis sociorumque Martyrum colligendis sepeliendisque corporibus, tum confirmandis perterritis ea ex procella fidelibus sedulam operam adhibuit. Denique postquam Christi gloriam insigni zelo & fortitudine propugnasset, Martyr potius merito quam titulo, æternos ad triumphos euolauit.

[3] [ætas.] Cum porro Seueri persecutione, anno imperij eius 10, vt in Chronico scribit Eusebius, Christi nimirum 202. concitata, interfectus sit S. Irenæus; S. Clementem oportet sub sequentibus Imperatoribus Caracalla, Macrino, Heliogabalo, floruiße. De S. Zacharia Presbytero agemus 28. Iunij.

DE S. FABIANO PAPA MARTYRE, ROMÆ.

An. Ch. CCL.

[Commentarius]

Fabianus Papa, Martyr Romae (S.)

Ex variis.

§. I. S. Fabiani electio; tempus Sedis.

[1] Antero III. Nonas Ianuarij trucidato, euectus dein ad pontificatum Fabianus est, natione Romanus, ex patre Fabio, vt habet liber de Romanis Pontificibus; de regione Cælij montis, [S. Fabianus Romanus] vt Petrus de Natal. Is Georgio Cedreno, Chronico Alexandrino, & quibusdam Græcorū Flauianus dicitur; Maximo Cythereo & Menæis Fabius; Onuphrio Panuinio Fabius Fabianus, haud satis ex vsu Quiritium, qui Fabium Fabio patre natum, sed in aliam familiam adoptatum, non iam Fabium, sed Fabianum; vt Æmilianos, Octauianum, aliosq; appellare consuerunt.

[2] Fabianus Presbyter cum esset, in beatorum Martyrum corporibus humandis, vt Galesinius scribit, pie occupatus, [Martyres sepelit,] Pontiani Pontificis & Martyris, qui fidei caussa in exilium missus obiit, corpus a se Romam delatum, in cœmiterio Callisti, & Anterum Pontificem ac Martyrem etiam, in cuius locum is proxime successit, in via Appia sepeliuit. De Pontiano testatur liber de Rom. Pontific. In eadem insula (Sardinia) defunctus est III. Kal. Nouemb. (Baronius, [in his Pontianum,] 19. Nouembris; Catalogus Pontificum a Bucherio ex MS. nostro editus, IV. Kal. Octob.)… quem B. Fabianus adduxit cum Clero, & sepeliuit in cœmiterio Callisti, via Appia. At de Pontiano agemus XIX. Nouembris. Viguit istud olim sanctum Romanorum Presbyterorum studium, vt Sanctorum corpora decenter sepelirent, quod alibi de SS. Ioanne, [sancto more:] Crispo, Marcello, qui dein Pontifex fuit, aliisq; dictum. Nec ipsi id se indignum rati Pontifices. Eutychianus certe, vt citatus de Pontificib. liber habet, temporibus suis per diuersa loca 342. Martyres sua manu sepeliuit.

[3] His artibus dignum se summo sacerdotio suffragatoribus Diuis Fabianus probauit. Vt illud adeptus sit, Eusebius narrat lib. 6. cap. 22. Post Anterotis mortem aiunt Fabianum vna cum aliis ex agro Romam venisse, [designatur Pontifex miraculo columbæ;] ibique fixisse domicilium: vbi mirabiliter, diuina & cælesti gratia largiente, summum sacerdotium sortitus est. Nam cum fratres omnes, caussa deligendi eius qui episcopatum esset gesturus, conuenissent in ecclesiam, & multi de plurimis illustribus & præclaris viris ad illud munus idoneis cogitarent; Fabianus, qui aderat, nemini venerat in mentem: cum subito e sublimi deuolantem columbam, eius capiti insedisse narrant, quæ similitudinem exhiberet Spiritus sancti specie colūbæ super Saluatorem nostrum descendentis: inde populum vniuersum vno pariter sacrati Spiritus instinctu commotum, magna cum alacritate, vno animorum consensu, illum eo gradu dignum acclamasse, & absque cunctatione arreptum in throno pontificali collocasse.

[4] Eadem narrat Nicephorus Callistus lib. 5. cap. 26. qui comitiis interfuisse ait Episcopos qui Romæ erant & fratres omnes, cœptaq; fuisse ferri, sed variantia, suffragia, priusquam illo columbæ portento cælitus deligeretur Fabianus. Ruffinus lib. 6. cap. 21. adstitisse ipsum ait inter ceteros, scire cupientem qui rei exitus foret. [quod varie narratum aliis.] at videtur ipse vnus fuisse ex eorum numero, penes quos suffragij ius erat. Id miraculum, vt idem tradit Ruffinus, alij super huius, alij super Zephyrini nomine gestum tradunt. De S. Zephyrino agemus 26. Aug. Petrus de Nat. lib. 2. cap. 105. hoc prodigium ita retulit: Et ecce columba candida super caput eius de cælo descendit, dicens: Romæ Episcopus coronaberis. Nempe cum Eusebius μίμημα imitamentum, id fuisse descensus Spiritus sancti supra Saluatorem nostrū dixisset, noluit Natalitius vocem cælestem hic desiderari. Sed cum vetusto auctore, simul & fide caret, in veterum gestis.

[5] Gesta porro hæc sunt Maximino Imperat. & C. Iulio Africano Coss. anno Christi 236. imperij eiusdem Maximini primo nondum euoluto. ita liber de Rom. Pontif. Fuit autem temporibus Maximini & Africani vsque ad Decium II. & Quadratum, & passus est IV. Kal. Februarias. Melius alter Pontificum indiculus: Fuit temporibus Maximini & Gordiani & Philippi, a consulatu Maximini & Africani, [Quando electus.] vsque Decio II. & Grato. Passus XII. Kalendas Februarij. Si porro, vt prior liber habet, post S. Anteri mortem vacauit Episcopatus dies XIII. ergo XVI. Ianuarij, aut potius XVII. quæ erat Dominica, subrogatus est Fabianus, & sedit annos XIV. menses X. dies XI. ast ea non congruunt: nam si eo die creatus est, & tamdiu sedit, ergo deceßit 27. vel 28. Nouembris, an. 250 [quamdiu sederit.] Decio & Grato Coss. Alter indiculus habet sedisse annos XIV. mensem vnum, dies decem; quanto tempore post Anteri necem vacauerit Sedes, non exprimit: si 13. diebus, ergo obiit 15. vel 16. Februarij. Baronius corrigit, sedisse annos 15. dies 4. fatetur tamen Maximino & Africano Coss. quem ille annum Christi vult ducentesimum trigesimum octauum esse, creatum; interfectum Decio & Grato Coss. anno Christi, iuxta illius calculum, 252. 20. Ianuarij. atqui a 16. Ianuarij, an. 238. ad 20. eiusdem mensis 252. non conficiet nisi annos 14. dies 4. Certum est perturbatos esse numeros; & vero nihil æque confusioni obnoxium ac numerales notæ. Beda vulgatus, & Ado, ei Sedis tribuunt annos 14, menses 11. dies 12. Galesinius a. 14. m. 11. d. 15. Abbo Floriac. a. 14. m. 11. d. 10. Platina vnum amplius diem. Rabanus, Notkerus, & varia MSS. annos 25. Eusebius in Chronico & Vsuardus in Martyrologio, annos 13. Auctor de Rom. Pontif. qui Luithprandus appellatur, annos 13. mensem vnum, dies 11. Quia quo die electus sit non constat, id solum poßumus pronuntiare, a cæde S. Anteri ad ipsius S. Fabiani necem interceßisse annos 14. dies 17.

§. II. Gesta in pontificatu. epistolæ.

[6] Fabiani res gestas breuiter perstringit liber de Romanis Pontificibus: Hic regiones diuisit Diaconibus, [Eius statuta,] & fecit septem Subdiaconos, qui septem Notariis imminerent, vt gesta Martyrum in integro colligerent; [ædificia,] & multas fabricas per cœmiteria fieri præcepit… Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembris, Presbyteros 22. Diaconos 7. Episcopos per diuersa loca numero 11. qui etiam sepultus est in cœmiterio Callisti via Appia XIV. Kal. Februarij. [consecrationes.]

[7] Erant autem regiones Vrbis quatuordecim; Diaconi vero septem: quare singuli binis regionibus præerant. Primus Archidiaconus dicebatur, [Diaconi regionarij.] ceteri Diaconi Cardinales huius aut illius regionis. Citat Galesinius antiquam subscriptionem litterarum Gelasij I. Papæ, quæ sic habet: Cyprianus S. R. E. Archidiaconus, & in regione tertia Diaconus Cardinalis & decima. Anastasius Diaconus Cardinalis in regione quarta & vndecima &c. post singulis regionibus præfecti Diaconi: alij dein additi. de quibus erudite disputat Galesinius in Notat. ad Martyrol.

[8] De Notariis ista idem commentatur Galesinius: Qui primum a Beatissimo Clemente Pontifice & Martyre ad res Martyrum conscribendas instituti, [Notarij;] ac per regiones diuisi, [eorum munus tunc,] antiquitus Notarij regionarij nominabantur. Vtque munus suum recte explerent, totidem regionarios Subdiaconos, quorum munus esset Martyrum Acta conquirere, ad illos in eo munere subleuandos, S. Fabianus adiunxit. Restinctis autem persecutionum facibus, ne iis deesset scribendi argumentum, cum de Martyribus, pace Ecclesiæ data, scriptio nulla reliqua esset; Iulius I. Pontifex id in illorum munere positum esse voluit, [ac deinde;] vt notitia omnium Ecclesiasticorum monumentorum, quæ fidem facerent, per eos colligeretur, confectioque ab iisdem extaret cautionum, donationum, testamentorum, commutationum, omniumque in Ecclesia actorum; idque præcipue munus esset illius, qui eorum primus Primicerivs Notariorvm dicebatur. Atque horum quidem regionalis diuisio vsque ad Paschalis II. & Vrbani III. Pontif. tempora Romæ permansit. Hic enim vltimus certam mercedem iis in regiones distributis constituit. Extant monimenta Actorum, quæ litteris per hos consignata, in S. R. E. codicibus antiquis manu exaratis, leguntur: cuiusmodi acta sunt beatissimorum Martyrum Fabiani, Sebastiani, Marcelli, & innumerabilium: quorum res gestas Ado præsertim ab horum Notariorum industria accepit. Fuit præterea eorumdem officium populo denuntiare, quando & vbi Pontifex vel Litanias agere, vel Missarum solennia, vel Stationes indicere statuisset. Verum multiplicato deinceps Notariorum numero, qui ex illis septem fuerunt, [dignitas.] ij Protonotarij appellati sunt: quorum non officij solum, sed dignitatis gradus eiusmodi esse cœpit, vt lineæ tunicæ candidæ vsus, qui proprius Episcoporum est, tanquam insigne dignitatis, iis quoque tributus sit; ac demum vsque eo dignitate, nescio quo modo, isti processerunt, vt Episcopis in omni fere actione publica præirent: id quod Pius II. in Concilio Mantuano optimo iure vetuit.

[9] Hæc principio pontificatus statuta a Fabiano; & res poscebat: quod sequitur de fabricis per cœmiteria factis, id postea videtur contigisse, Gordiani aut potius Philipporum temporibus, [Quando singula gesta a Fabiano.] cum, Christianis Imperatoribus, nemo quidquam faceßere negotij Ecclesiæ auderet. De cœmiteriis eorumq; substructionibus præclare dißerit Galesinius, & Romana quadraginta tria enumerat.

[10] Idem, incertum quo anno, Priuatum hæreticum seuerißime notatum Ecclesiastica communione priuauit. [Priuatum hæreticum damnat.] De eo S. Cyprianus epist. 55. ad Cornelium, paullo ante medium: Per Felicianum autem significaui tibi, frater, venisse Carthaginem Priuatum veterem hæreticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa & grauia delicta, nonaginta Episcoporum sententia condemnatum; antecessorum etiam nostrorum, quod & vestram conscientiam non latet, Fabiani & Donati litteris seuerissime notatum &c.

[11] De tribus, quæ extant Fabiani nomine, epistolis, aliorum esto iudicium. Primæ certe partem quæ de Nouato agit, [Epistolæ eius authenticæ?] nequaquam ad Fabiani ætatem, nedum Sedis primordia, consulatum nempe Maximini & Africani, pertinere, sed ad Cornelium contendit Baronius; & nos ad Cornelij vitam 14. Septembr. dicemus; [prima?] colligiturq; ex libro de Romanis Pontificibus, vbi ista habentur: Et post passionem eius (Fabiani) Moyses & Maximus Presbyteri, & Nicostratus Diaconus comprehensi sunt, & in carcerem missi sunt. Eodem tempore superuenit Nouatus ex Africa, & separauit de Ecclesia Nouatianum, & quosdam Confessores, postquam Moyses Presbyter in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses 11. sicut & multi fuerunt. De S. Moyse Presbytero agemus 25. Nouembris. Manifestum est, si primum post Fabiani mortem Romam venit Nouatus, non potuisse eum a Fabiano pontificatus sui anno primo damnari. Secundam quoque Fabiani epistolam aliqui apocrypham iudicant, vt testantur Posseuinus in Apparatu, [secunda?] & Bellarminus de Confirmatione lib. 2. cap. 8. Tertia data dicitur XVII. Kal. Nouemb. Africano & Decio Viris Clariss. Coss. at nusquam cum Africano geßisse consulatum Decius reperitur; nisi forte vterque suffectus fuerit: [tertia?] annus certe secundus imperij Decij, Christi 250. in fragmento tabularum consularium a Bucherio edito, signatur Decio II. & Grato, cum nusquam Decij primus consulatus expressus sit.

§. III. Philippus Augustus cum filio baptizatus.

[12] Insperata Fabiano Pontifici oblata diuinitus felicitas est, vt primos Christianos Imperatores ipse baptizaret, instrueretq; mysteriis nostræ religionis. Philippi hi fuere, pater ac filius. Ac pater quidem Bostris in Arabia natus, cum Gordianus iunior eius fraude, vt Eutropius scribit, aut, vt Sex. Aurelius Victor in Epitome, accensis ab eo in seditionem militibus, occisus esset, [Philippus Imperator interfecto Gordiano,] imperium inuasit, sumpto in consortium filio admodum adolescente. Cædem quidem illam Gordiani Philippo omnes imputant Ethnici scriptores, disertißime Iulius Capitolinus, fortaßis vt Christiano nomini conflaretur inuidia; licet eam nostrorum quidam, vt Eusebius aliiq;, haudquaquam inficientur: neque Christianus tunc erat, & par in plurimis Gentilium ambitio, quæ nec ab agnatis cohiberet manus. Id tamen scelus si perpetrauit, multis præclare factis expiauit Philippus. Orosius lib. 7. cap. 19. (an dißimulandi gratia?) in ambiguo reliquit: Igitur Gordianus, inquit, ingentibus præliis aduersum Parthos prospere gestis, seruorum fraude, haud longe a Circesso super Euphratem interfectus est.

[13] Vt vt ea res se habuerit, Philippus, vt narrat Zosimus, sacramentis interuenientibus amicitia cum Sapore constituta, belloque sopito, Romam proficiscitur, [Romanos sibi conciliat.] militum animos amplis largitionibus demulcens; Romamque nuntios mittens, qui Gordianum morbo exstinctum dicerent. Vbi Romam venisset, ordinis Senatorij viris oratione benigna sibi conciliatis, magistratus amplissimos hominibus sibi coniunctissimis tradendos curauit. Contracta ei tum neceßitudo est cum Pontio viro nobilißimo, a quo Christianæ religionis mysteria didicit, donec iisdem a Fabiano Papa initiatus est. Quod ex Actis S. Pontij quæ 14. Maij dabimus, hic delibandum.

[14] Deinde Fabianus in pontificatum succedens, ita B. Pontium, vt verus pater verum filium, diligebat. Sanctus autem Pontius iam perfectus in Domino, omnes facultates suas accipiens B. Fabiano Episcopo tradidit, & eas pauperibus distribuit, [S. Pontius facultatibus erogatis in pauperes,] maxime domesticis fidei. Nunc autem qualiter primus omnium Imperatores Christianos fecerit, aut quomodo cum diabolo certauerit victor existens, vel palmam martyrij sumpserit, non tacebo. [amicus Imperatoribus,] Temporibus Philippi Imperatoris, qui cum filio suo Philippo Romanum regebat imperium, fuit his duobus Philippis amicus B. Pontius Christianissimus & omnium diuinarum litterarum doctissimus. Cumque gratia indiuidua in eis esset, tertio imperij eorum anno, (ipse est millesimus annus a conditione Romæ) cum ad Diis suis sacrificandum pergere vellent, dicunt B. Pontio: Eamus & repropitiemus nobis Deos magnos, qui nos in istius millesimi anni circulum natalis Romæ perduxerunt. [inuitatus ab iis ad sacrificia] Quos B. Pontius diuersis excusationibus declinare nitebatur.

[15] Imperatores vero velut amicum ad sacrificandum cogebant. Beatus autem Pontius cognoscens a Domino datam sibi occasionem, ait: O piissimi Imperatores, cum sitis a Deo Principes ordinati hominum, [fidem iis suadet,] cur non ei qui vobis hunc honorem præstitit ceruices flectitis, & ipsi soli sacrificium laudis offertis? Philippus Imperator dixit: Propterea & ego magno Deo Ioui sacrificium offerre desidero, qui mihi hanc tribuit potestatem. B. Pontius subridens respondit: Ne erres Imperator; est Deus in cælis, qui cuncta vnico verbo suo constituit, & Spiritus sancti gratia animauit. Philippus Philippi Imperatoris filius vna cum patre dixit: Qua animi intentione ista referas, ignoramus. B. Pontius dixit: Numquid ab initio Iouis fuit? [confutata vanitate Deorum;] Imperator dixit: Non, quia Saturnus pater eius antiquior illo est, qui populos Italiæ tranquilla moderatione gubernauit. B. Pontius dixit: Et quando Saturnus Cretæ regnabat, antequam a Ioue filio de regno pelleretur, numquid Italia populos non habebat? nonne statim vt expulsus est, sicut litteræ vestræ declarant, hospitio est receptus?

[16] Rursumque addit: Piissimi Imperatores, ne seducamini in vanis poëtarum figmentis; vnus est Deus in cælis, pater omnium, qui cum Filio suo & Spiritu sancto, omnia quæ fecit sua potestate continet. Imperator dixit: Si vnus est Deus, quem in cælis esse asseris, cur & filium eum habuisse commemoras? Beatissimus Pontius dixit: Vnus est Deus, quem sæpe testatus sum, qui fecit cælum & terram, [declarato lapsu hominis;] mare & omnia quæ in eis sunt. Postremo fecit hominem immortalem ad imaginem & similitudinem suam, & cuncta quæ in terra & quæ super terram vel deorsum morantur in aquis, potestati hominis subiecit. diabolus autem e cælo proiectus videns in tanto honore hominem positum, inuidia ductus, homini persuasit, vt ingratus vel inobediens ei qui omnia illi subdidit, existeret. Quo facto immortalitate qua indutus fuerat exspoliatus, mortem per inobedientiam cum sua omni prole sibimet ipsi inflixit. Nam & diabolo vt semel hominem elideret paruum visum est, sed idola, quæ nunc Deos dicitis, ipse adinuenit, vt genus humanum in toto a creatore suo separaret. Sed pius Dominus nolens fabricam imaginis suæ perire, vnicum Verbum suum, per quem omnia quæ in cælis & quæ in terra habentur creata sunt, [Verbi incarnatione,] ad terram e cælestibus thronis mittere dignatus est; qui carnem immaculatam pro nostra salute ex virgine sumens, venit homo, vt lapsum hominem reformaret, & diabolum cum suis ministris igni perpetuo deputaret. Nam cum multa mirabilia in terris ostenderet, quæ numquam talia visa sunt, scilicet vt cæcos a natiuitate sua illuminaret; [miraculis,] paralyticos, qui per multorum temporum spatia arentibus membris corporali virtute destituti erant, pristinæ restitueret sanitati; leprosis, putridissimis comestisque atque fœtentibus carnibus, nitorem cutis mirabiliter restauraret; mortuos, & quatriduanum Lazarum de monumento aspiciente populo suscitaret; & alia multa mirabilia, quorum numerus non est, faceret; [morte.] (quippe quid non reformaret qui omnia formauerat?) Iudæi, non credentes, sed potius inuidentes, tradiderunt Pontio Pilato Præsidi, & eum qui pro salute eorum venerat cruci affixerunt: quem Deus suscitauit tertia die a mortuis, & per dies multos post resurrectionem suam cum hominibus conuersatus est. Mortem vero, quam diabolus hominibus intulit, moriendo occidit, & vitam sua resurrectione nobis donauit; vt quemadmodum ipse post istam mortem resurgens iam non moritur, ita & nos post hanc vitam paruam & miserabilem resurgentes, in æternum cum illo viuamus. Nam ascendens in cælum iter vitæ cælestis monstrauit. Vnde si quis hanc salutem neglexerit, cum diabolo in æternum damnabitur; si quis autem crediderit, cum Christo in cælestibus regnis permanebit.

[17] Cumque his & aliis multis pro salute eorum disputaret verbis, Dei voluntate Imperatores crediderunt, & eum deprecabantur, vt mysterium huius salutis superueniente die eis plenius aperiret; [Credentes sacrificiis abstinent.] qualiter ab igne perpetuo euadere & immortalitate cum Sanctis sine fine perfrui potuissent; & quidem ex die illa & deinceps sacrificia idolorum declinantes, spectacula tantum pro conclusione millesimi anni, quo natalem Vrbis celebrabant, fieri imperauerunt. [S. Fabianus eos baptizat.] Tunc beatissimus Pontius ad Episcopum vrbis Romæ nomine Fabianum, qui Ecclesiæ Dei præerat, conuolauit, & omnia ei ex ordine pandit. Tunc sanctus Papa Fabianus cadens cum eo in orationem, dixit: Domine Iesu Christe, gratias ago nomini tuo, qui per famulum tuum Pontium Imperatores populi Romani ad tuam notitiam perducere dignatus es. Alia vero die cum simul ad Principes venissent, & sacramenta eis diuina demonstrassent, baptismi gratiam consecuti sunt.

[18] Quæ tunc illi ciuitati lætitia fuerit, quæue exultatio repentina superuenerit, quis poterit enarrare? In initio autem templum, quod magnum vocabant, ex iussione Imperatorum arripientes S. Fabianus & Beatissimus Pontius, ac confringentes omnia eius sculptilia, [Multi conuersi.] simul cum templo funditus subuerterunt: ita vt omnis populus ad notitiam Domini nostri Iesu Christi cum alacritate & gaudio concurreret, & baptismatis vnda perfusus Domino benediceret. Nam vbi dæmonum templa destruebantur, ibi illico ecclesiæ consurgebant. Ecce quanta contulit Dominus Pontio famulo suo, vt ante omnes homines Principes totius orbis Christo adquireret, & ipse qui secundum seculi dignitatem Consul ad suffragia populi expectabatur humanis spiritaliter consulens, lucem eis veritatis demonstraret. Hoc autem factum est per annos quatuor, quibus Philippi Christiani Imperatores Romanum populum continebant.

[19] Quæ de templis dirutis a Philippo Imper. atque Fabiano Papa, narrantur, ea ab alio addita censet Baronius ad an. 246. nu. 9. At minime nobis dubium videtur, quin, [Idola & templa euersa.] etsi pleraq; Gentilium delubra intacta permanserint, ea tamen idola eorumq; sacella quæ in potestate erant Augustorum, atque alia etiam fortaßis, euersa sint. Ceterum Philippum Christianum fuisse Eusebius in Chronico tradit: Philippus Philippum filium suum consortem regni facit, primusque omnium ex Romanis Imperatoribus Christianus fuit. Vincentius Lirinensis aduersus hæreses cap. 23. Eiusdem (Origenis) epistolæ testimonium perhibent, quas ad Philippum Imperatorem, qui primus Romanorum Christianus fuit, Christiani magisterij auctoritate conscripsit.

§. IV. Annus vrbis Romæ millesimus.

[20] Incredibili quadam inuidentia pleraque Philippi decora Gentiles historici suppreßere, haudquaquam dißimulaturi si quæ extitissent flagitia, qui adeptum paricidio Imperium passim inculcant. Non dubium quin vir acer ac prudens, multa domi militiæq; præclara gesserit: certe Carporum gentem ab eo debellatam fatetur, vel inuitus, Zosimus. Duo ab eo statuta commemorat Baronius, quæ Christianam magnopere redolent pietatem: primum, [Philippus cinædos prohibet:] quod sentinam illam detestabilium turpitudinum Romæ inolitam & immobiliter hærescentem hausit ac penitus sustulit, nempe exoletorum classes. Testis Lampridius in Alexandro: habuit in animo vt exoletos vetaret; quod postea Philippus fecit. Id gemino, sed inepto commento obscurare velle Aurelius Victor videtur; prius ab aruspicina petitum, quam certum est execratum esse Philippum: alterum quia forte præteriens, filij similem pro merito ephebum conspexerat, ideo eam labem deinceps vetuisse. Alterum laudabile illius decretum fuit, [priuilegia poëtis adimit:] quo poëtarum coercuit licentiam, paßim honestißimorum virorum carpentem mores, & iuuenum animos turpitudine imbuentem; eosq; ex albo professorum bonarum artium expunxit. Extat id L. Poëta. C. de professor. lib. 10. Harum porro aliarumq; eiusmodi legum sanciendarum illi auctorem fuisse Fabianum ambigi non potest. Omittimus ædificia publica, lacum Transtiberinum, aliaq;.

[21] Illud demum vtrique, Augusto ac Pontifici, gloriosum, quod eorum tempore annus Vrbis millesimus summa celebritate peractus est. Aurelius Victor de Cæsaribus: annum Vrbis millesimum ludis omnium generū celebrant. Eutropius lib. 9. His imperātibus (Philippis) millesimus annus Romæ vrbis ingenti ludorū apparatu spectaculorumque celebratus est. Clarius ad rem nostram Paulus Orosius lib. 7. c. 20. Hic primus Imperatorum omnium Christianus fuit, [millesimum Vrbis annum celebrat,] ac post tertium Imperij eius annum millesimus a conditione Romæ annus impletus est. Ita ludis magnificis augustissimus omnium præteritorum hic natalis annus a Christiano Imperatore celebratus est. Nec dubium quin Philippus huius tantæ deuotionis gratiam & honorem ad Christum & Ecclesiam reportarit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium, [non sacrificiis,] immolatasque ex more hostias, nullus auctor ostendit. Idem supra ex S. Pontij Actis firmatum.

[22] Neque populus magnopere sacrificia desiderauit, ludorum varietate & magnificentia captus. Qua de re Eusebius in Chronico: Regnantibus Philippis millesimus annus Romanæ vrbis expletus est, ob quam solennitatem innumerabiles bestiæ in Circo magno interfectæ; ludique in Campo Martio theatrales tribus diebus ac noctibus populo peruigilante celebrati… [sed ludis,] Quadragesimus missus natali Romanæ vrbis cucurrit, & agon mille annorum actus. Iulius Capitolinus in Gordiano tertio: Fuerunt sub Gordiano Romæ elephanti triginta & duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem; alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta; leopardi mansueti triginta; belbi, id est, hyænæ, decem; gladiatorum fiscalium paria mille; hippopotamus & rhinoceros vnus; archoleontes decem; camelopardali decem; onagri viginti; equi feri quadraginta; & cetera huiusmodi animalia, innumera & diuersa: quæ omnia Philippus ludis secularibus vel dedit vel occidit. Has autem omnes feras māsuetas, & præterea efferas, parabat ad triumphum Persicum: sed votum publicum nihil valuit. Nam omnia hæc Philippus exhibuit secularibus ludis & muneribus atque Circensibus, [bestiarum exhibitionibus,] quum millesimum ab Vrbe condita annum in consulatu suo & filij sui celebrauit.

[23] Inchoata est ea solennitas anno Christi 247. ipsis Palilibus, XI. Kal. Maij, Coss. Philippis patre II. filio primum; absoluta, iisdem Coss. patre III. filio II. & hic postremus annus fere secularibus nummis inditus, [nummorum erogationibus;] forte quod mißilia eiusmodi numismata vel Kalendis Ianuariis, vel ipso Philippi natali, mense Martio, erogata sint. Repræsentat eiusmodi numismata Baronius bina; quorum prius effigiem patris Philippi exhibet cum inscriptione: Imp. M. Iul. Philippus Aug. pars aduersa columnam miliariam, [horum symbola,] eiq; inscriptum: Cos. III. circum: Sæculares ludi. alterum filij imaginem: Imp. Cæs. M. Iulius. Philippus. Aug. altera parte miliariam columnam, cum inscriptione Cos. II. adstantemq; Philippum iuniorem virga templi aditum demonstrantem, quasi nouo seculo nouam religionem seruandam proponat. Alia numismata a Iacobo Biæo sculpta editaq; exhibent effigiem senioris Philippi, in altera parte quædam leonem, alia alcen, alia lupam cum Romulo & Remo, alia leopardalim; singulis circum adscriptum, seculares Augg. aliud elephantem cum sessore Mauro spicula vibrante: Æternitas Augg. Aliud, templum, vel columnas sex: Sæculum nouum. Est & Marciæ Otacillæ Seueræ Augustæ effigies, inq; aduersa parte hippopotamus, cum inscriptione: Seculares Aug. in alio matrona considens, læua hastam tenens, dextra admouens capiti velum: Pudicitia Aug. Denique Philippi iunioris imagine cusus nummus, in altera parte binos exhibet militari habitu iuuenes, dextris hastilia vibrantes, priorem læua globum sustinentem; quos vulgo duos Philippos interpretantur. adscriptum: Principi Iuuent. alius ceruam, alcenue. Seculares Augg. alius sertum e floribus ac frondibus; medio inscriptum, Æternitati Impp. Alia id genus complura missa facimus: quæ tamen omnia vix vllam gentilitiæ superstitionis imaginem referunt. [nil idololatricæ superstitionis repræsentantia.] Mirantur in nummis magni Constantini quidam viri graues, pauca extare vestigia Christianæ religionis: at qui istis rebus, A. A. A. F. F. F. præfecti erant, fortaßis a nostris sacris abhorrebant; & dißimulabat Imperator, quo etiam inscio multi eorum cudebantur. Sub Philippo autem videtur ea res a quibuspiam Christianis curata, aut certe ab eo prohibitum, ne quæ deorum in nummis effigies esset. Est penes nos argenteus nummus, in cuius vna parte imago est Philippi, corona radiis distincta redimiti, cum inscriptione: Imp. M. Iul. Philippus Aug. in altera, P. M. TR. P. III. Cos. P. P. medio Felicitas, forma muliebri, dextra hastile tenens, cuius pars superior, caducei instar, serpentibus implexis & obuersis insignita; læua cornu copiæ.

§. V. Philippi vtriusque virtutes Christianæ.

[24] Illa publicæ lætitiæ data, auspicandæq; nouorum sacrorum securitati. Inter quæ alia ab Augustis edita specimina virtutum Christianarum. Nam filius quidem, [Philippi iunioris grauitas.] patrem ludis secularibus petulantius cachinnantem, quamquam adhuc tener, vultu notauit auersato, vt scribit Aurelius Victor, qui solita inuidia pulcherrimam modestiæ in puero verecundiæq; laudem, ad animi seueritatem ac naturalem mœstitiam transtulit: ne videlicet Christianus puer illa turpitudinum monstra Heliogabalos, Commodos, Nerones, exprobrare Gentilibus videretur.

[25] At parens illustrius etiam, acceptumq; cælitibus & Christo Saluatori, spectaculum edidit, humilitatis. Id Eusebius memorat lib. 6. cap. 27. Fama est istum, [Senior sine confessione communicare prohibetur a Fabiano;] (Philippum) Christianus cum esset, die postremæ vigiliæ Paschatis, Ecclesiasticarum precum cum multitudine participem fieri voluisse, at non prius ab Episcopo qui tunc Ecclesiæ præerat permissum esse ingredi, quam esset confessus, atque iis qui peccatorum vinculis adstricti, pœnitentiæ locum habebant, se adiunxisset; nulla alioquin ratione, ni id faceret, propter multa quæ deliquisse ferebatur, ab ipso susceptum iri. Fertur autem Imperator prompto & alacri animo morem gessisse, [humiliter obtemperat.] & ingenuam modestiam ac religiosam piamque affectionem, Dei timore incitatam, re ipsa declarasse. Hæc Eusebius; quæ ne quis de pœnitentia præmitti baptismo solita accipiat, quæ tamen nullam requirebat peccatorum confeßionem, Ruffinus lib. 6. cap. 25. clarius de mysteriorum, siue Eucharistiæ, communione exponit: De hoc traditum nobis est, inquit, quod Christianus fuerit, & in die Paschæ, id est, in ipsis vigiliis cum interesse voluisset & communicare mysteriis, ab Episcopo loci non prius esse permissum, nisi confiteretur peccata sua, & inter pœnitentes staret: nec vllo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per pœnitentiam culpas, quæ de eo ferebantur plurimæ, diluisset. Ferunt igitur libenter eum quod a Sacerdote imperatum fuerat suscepisse, diuinum sibi inesse metum & fidem religionis plenissimam rebus atque operibus comprobando.

[26] Episcopum hunc Fabianum fuisse recte coniicit Baronius, cuius vel eo magnitudo animi cernitur, qui Imperatorem, natione barbarum, recens Christo addictum, militari ingenio proindeq; minus tractabili, ita publice eo tempore monere ausus sit. Confusa hæc & intricata in Chronico Alexandrino: Decius hic S. Babylam non solum ob Christi religionem interfecit, sed quod ausus esset Philippi Imperatoris coniugem, & ipsum Philippū, [Id alibi mendose narratum.] cum Christiani essent, quod peccasset Philippus, aditu ecclesiæ prohibere. Ast S. Babylæ cædis caussa fuit, non quod Philippum cæde Gordiani pollutum, sed tyrannum Gentilem, vim scelusq; anhelantem, & sanguine regij adolescentis, qui obses Romanis erat datus, madentem, ab ingressu ecclesiæ arcuisset, vt 24. Ianuarij dicemus.

§. VI. Philipporum cædes, ac S. Fabiani.

[27] Ita spes non tam familiæ suæ, quam Catholicæ Ecclesiæ, collocare in tuto Philippus nitebatur, sapientißimis Fabiani Papæ adiutus consiliis. Eaq; fortaßis caussa accersiuerat Romā ab AEgypto Origenem. Romæ certe Philippo imperante is fuit; cum prius Fabiano Papæ scripsisset de recta sua & sana fidei doctrina, [Scribit ad Philippum & Fabianum Origenes,] vt narrat Eusebius lib. 6. cap. 29. vbi & ista habet: Exstat etiam illius epistola ad ipsum Imperatorem scripta, & alia ad eius vxorem Seueram. Addit Ruffinus, has epistolas absque vllo adulationis fuco scriptas. Ab hisne euocatus sit in Vrbem, an sponte venerit vel Pontifici rationem fidei suæ redditurus, vel si ipse atque Imperatores annuissent, explicaturus fortaßis Romæ sacras litteras, [ac Romam venit.] quo iam venisse Plotinum Platonicum audierat; an citatus ad caussam dicendam a Fabiano, incertum est. Isthic cum esset, & aliquando venisset in scholas, Plotinus statim genas rubore suffusus, vt ex Porphyrio scribit Baronius, assurgere voluit. Sermones vero ab Origene continuare rogatus, respondit, Studium loquendi cessare, quando qui loquitur, animaduertit se ad illos, qui idem ipsi nouerint, verba facturum. Atque ita cum pauca quædam disseruisset, inde surrexit. Sed de Origene alij viderint.

[28] Tandem anno Christi 249. Philippus filio Vrbi relicto, vt auctor est Aurelius Victor in libello de Cæsaribus, ipse quamquam debiliper ætatem corpore, aduersum Decium profectus, Veronæ cadit, pulso amissoque exercitu. Quis Romæ compertis, [Occiduntur ambo Philippi a Decio,] apud Castra Prætoria filius interficitur. Annos potentiæ quinque egere. Agebat filius, vt idem in Epitome narrat, vitæ annum duodecimum. Zosimus suo more Christianis infensus, cum immodice Decium laudat, tum Philippo inertem in omnibs secordiam obiicit, quem tamen fatetur pugnantem occubuisse. Caussam belli non solum ambitionem, satis alioquin validum telum, sed Christianæ religionis odium Decio fuisse, alij iudicant. Georgius Cedrenus: Interfectus est Philippus, vna cum filio, pro Christianis contra Decium pugnans. Paulus Orosius lib. 7. cap. 21. Anno ab Vrbe condita millesimo quarto (imo, millesimo secundo) Decius ciuilis belli incentor & repressor, occisis Philippis, [odio religionis:] XXV. ab Augusto, inuasit Imperium, tenuitque annis tribus. Idem continuo (in quo se etiam ob hoc Philippos interfecisse docuit) ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta, plurimosque Sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit.

[29] [an Martyres? saltem iunior?] Id si ita est, mirum profecto, non esse relatum in numerum sanctorum Martyrum saltem M. Iulium Philippum iuniorem, qui Romæ sanctißimis præditus moribus, innocenti adhuc ætate, religionis præcipue caussa interfectus sit. Nisi forte relatus est, sed oblitterata memoria, eo præsertim, quod, vt Eutropus auctor est, ab Ethnicis inter Diuos relati ambo essent. Petrus de Natal. lib. 11. caput 92. ita inscribit: de SS. Philippo & Philippo Imperatoribus Martyribus; sed seniorem ait a Decio in strato quiescentem Veronæ interfectum, alienatis ab eo militum animis prætextu Christianitatis.

[30] Vt vt sit, Decius, vt scribit in Chronico Eusebius, cum Philippos patrem & filium interfecisset, [S. Fabianus occisus,] ob odium eorum in Christianos persecutionem mouet. Chronicon Alexandrinum: Decius imperium a Christianorum cæde exorsus, Flauianum Pontificem Romanum religionis caussa occidit. Capite truncatum esse Fabianum tradit Petrus de Natal. lib. 2. cap. 105. & Martyrologium Germanicum, ac Maximum Cythereus cum Menæis. Contigit id anno 250. ineunte, Decio & Grato Coss. Sepultus est autem Fabianus in cœmiterio Callisti, via Appia, [sepultus,] supra quod cœmiterium S. Sebastiani constructa ecclesia, de qua infra ad eius Acta.

[31] Significauit sanctißima Pontificis obitum Cypriano Carthaginiensi Clerus Romanus; sed intercidit ea epistola. Respondet Cyprianus epistola quæ in Pamelij editione quarta est, his verbis: Cum de excessu boni viri collegæ mei rumor apud nos incertus esset, fratres carissimi, & opinio dubia nutaret; accepi a vobis litteras ad me missas per Clementium hypodiaconū, quibus plenissime de glorioso eius exitu instruerer, & exultaui satis, quod pro integritate administrationis eius, cōsummatio quoq; honesta processerit. [Gratulatur eius triumphalem agonem Romanis S. Cyprianus.] In quo vobis quoque plurimū gratulor, quod eius memoriam tam celebri & illustri testimonio prosequamini: vt per vos innotesceret nobis, quod & vobis esset circa Præpositi memoriam gloriosum, & nobis quoque fidei ac virtutis præberet exemplum. Nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina Præpositi, intantum contra vtile est & salutare, cum se Episcopus per firmamentum fidei fratribus præbet imitandum.

[32] Iidem Presbyteri & Diaconi Romæ consistentes ad eumdem Cyprianum, epistola 31. ita scribunt: Quamquam nobis differendæ huius rei necessitas maior incumbat, quibus post excessum nobilissimæ memoriæ viri Fabiani, [Sedes aliquamdiu vacat.] nondum est Episcopus, propter rerum & temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur, & eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate & consilio habere rationem.

[33] Meminit necis S. Fabiani S. Hieronymus lib. de Eccl. Scriptor. cap. 54. ita scribens: De crudelitate autem persecutionis quæ aduersus Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desæuiret, quem & interfecit, superfluum est dicere; [An a Fabiano missi in Galliam Apostoli.] cum etiam Fabianus Romanæ Ecclesiæ Episcopus in ipsa occubuerit &c. Eusebius quoque lib. 6. cap. 32. Ruffinus lib. 6. cap. 29. & alij. Quos in Galliam missos Decio & Grato Coss. viros Apostolicos refert S. Gregorius Turonensis lib. 1. histor. Franc. cap. 28. ij vix est vt a Fabiano mitti potuerint, (licet id Andreas du Chesne in vitis Pontificum scripserit) cum ipse principio anni interfectus sit. Sed fortaßis ab eo ante destinata eorum mißio, post eius mortem Cleri Romani auctoritate perfecta est. Gregorius Turonens. Sixto (qui tunc vnus e primoribus Cleri) videtur tribuere: quidam fortaßis multo ante mißi erant, quod de singulis alibi disquiremus.

[34] Consecrata mox S. Fabiani memoria, vt ex antiquißimis Martyrologiis patet, S. Hieronymi, veteri Romano, Bedæ, [Eius natalis 20. Ianu.] Vsuardi, Rabani, Adonis, VVandelberti, Notkeri, aliorumq;; celebraturq; XX. Ianuarij, vnaq; S. Sebastiani, festo duplici. MS. Martyrologium monasterij S. Martini Tornaci XX. Martij eum locat: Romæ via Appia natalis Fabiani Episcopi & Martyris. [commemoratio 20. Martij, & 5. Aug.] Græci V. Augusti, sed Fabium vocant. Menæa: Eodem die S. Fabius Archiepiscopus Romæ, gladio vitam finit.

Iacet Fabius mortuus Christi sacerdos,
Christo immolatus hostia noua gladio.

[35] Reliquiæ S. Fabiani aliquæ asseruantur in ecclesia S. Martini in Montibus, vt regione 2. Vrbis, eccl. 41. scribit. Pancirolus: [Eius reliquiæ] aliquæ in S. Praxedis, eadem regione, eccl. 42. Caput ac brachium vnum in S. Sebastiani basilica, ad Catacumbas, siue cœmiterium Callisti, vbi primum conditus fuit. Priores illæ ad ædem S. Martini a Sergio II. Papa, qui a 10. Febr. 844. ad 12. April. 847. sedit, translatæ sunt. Testatur Anastasius in eius vita: [aliquæ Romam trāslatæ.] Et ad honorem omnipotentis Dei, eiusdemque Beatissimi Siluestri Præsulis corpus cum Beatissimo Fabiano atque Stephano & Sotere Martyribus … collocauit. Narrat idem ex Anastasio Baronius to. 10. an. 847. nu. 3. recitatq;nu. 4. inscriptionem eo ipso tempore in marmorea tabula positam: Temporibus Domni Sergij iunioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari B. Siluestri Præsulis corpora & B. Martini. Item corpora Beatissimorum Fabiani atque Stephani cum Sotere Mart. ac Pont. &c. Sed quod in fine dicitur, Hæc Sanctorum corpora translata sunt de cœmiterio Priscillæ via Salaria, non de omnibus accipi debet, cum constet S. Fabianum via Appia, quæ Salariæ opposita, esse conditum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BASSO, EVSEBIO, EVTYCHIO, BASILIDE. a

Svb Dioclet.

Ex Menæis Græcorum.

Bassus, Martyr (S.)
Eusebius, Martyr (S.)
Eutychius, Martyr (S.)
Basilides, Martyr (S.)

Ex variis.

[1]

Manus Basso amputant carnificum manus,
      Manus profanæ sacratas manus.
Sectus securibus Eusebius omnia membra,
      In orthodoxa fide inuiolabilis permanet.
Eutychium in partes distraxere tres,
      Diuinas personas honorantem tres.
Excludi dum recusat Basilides
      Sorte pugilum, venter ei disrumpitur.

[2] b Vixerunt hi Diocletiano Imperium gerente, opibus ac Senatoria dignitate conspicui. Christo vero conciliati, eiusque initiati baptismate, [Sanctorum conditio,] cum c Theopemptum Episcopum vidissent diros superare cruciatus, mirandaque prodigia Christi virtute edere. [conuersio,] Sistuntur ergo proptera Imperatori, & primum cingulis militaribus spoliantur, atque inde varios sortiuntur vitæ exitus. [certamen.] Ac S. Basso quidem in scrobem femorum tenus inserto præsectæ manus, corpus omne concisum; sicque spiritum exhalauit. S. Eusebius capite suspensus, particulatim securibus discinditur. S. Eutychius quatuor palis violente extentus trifariam discerptus est. S. Basilidi vero dissectus machæra venter est. Atque ita martyrij coronam adepti sunt.

[Annotata]

a Plures singulis horum cognomines alibi: nusquam simul.

b Maximus Cythereus eadem narrat.

c S. Theopempti Acta ex iisdem Menæis dedimus 3. Ianuar. in quibus dicitur sub initum persecutionis Diocletiani subiisse martyrium.

DE S. SEBASTIANO MARTYRE, ROMANÆ ECCLESIÆ DEFENSORE.

Circiter an. CCLXXXVII.

[Praefatio]

Sebastianus, Defensor Ecclesiae Romanae, Martyr (S.)

Ex variis.

§. I. S. Sebastiani natalis.

[1] Defensoris Ecclesiæ illustre quondam Romæ munus, vt ex S. Gregorij Magni epistolis liquet: Regibus etiam quādoq;, honoris gratia, delatum a Pontificibus; quamquam nonnulli ambitiosius adipisci eiusmodi vocabulorum decora, quam exequi meritis nituntur. Quæ eius dignitatis partes fuerint, Baronius to 6. ann. 598. nu. 16. & Gretserus noster Obseruationum ad Georgium Codinum lib. 1. cap. 5. edisserunt. [S. Sebastianus Ecclesiæ defensor,] Primus id nomenclaturæ honestamentum tulit S. Sebastianus; nec inane, quippe virtute commeritum, ornatum deinde constantiæ ac martyrij gloria.

[2] Is in antiquißimis Diuorum Fastis, S. Hieronymi, Romanis, aliis, [interfectus] celebratur XIII. Kalendas Februarij. Vsuardus: Eodem die ad Catacumbas S. Sebastiani Martyris, qui cum haberet principatum primæ cohortis, iussus est, sub titulo Christianitatis, a Diocletiano Imperatore ligari in medio campo, & sagittari a miltibus, atque ad vltimum fustigari donec deficeret. Eadem Bellinus, modernumq; Martyrologium Romanum prædicat. [titulo Christianitatis:] Eum vero Christianitatis titulum explanat Baronius ex Eusebij lib. 5. cap. 1. vbi isthæc habentur: Cum per Amphitheatrum circumduceretur tabula, in qua Latinis litteris hæc erat inscriptio, Hic EST ATTALVS CHRISTIANVS, eum præcedente; &c. Eo adducit truculentum Caligulæ factum, simul Romani moris, simul belluinæ immanitatis, sed & in nostros sæpenumero ab impiis exercitæ, argumentum; quod Suetonius cap. 32. narrat: Romæ publico epulo seruum, ob detractam lectis argenteam laminam, carnifici confestim tradidit, vt manibus abscissis, atque ante pectus a collo pendentibus, præcedente titulo qui caussam pœnæ indicaret, per cœtus epulantium circumduceretur. Nec omissum illum in S. Sebastiani cæde præferendi tituli ritum arbitramur, non tam vt populo sæuitiam suam excusarent tyranni, quam ne militum irritarent animos, quorum fauorem Martyri sua virtus conciliarat.

[3] [colitur a Latinis 20. Ianu.] Prolixiori elogio illius natalem cōdecorant Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, & plurimi MSS. Eodem die S. Sebastiani Martyris, qui intantum carus erat Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, vt principatum ei primæ cohortis traderent. Quem Diocletianus vbi Christianum cognouit, nec a fide posse reuocari, iussit ligari in medio campo quasi signum ad sagittam, & sagittari a militibus. Qui cum sagittis plenus quasi hericius staret; putantes eum mortuum, abierunt. Nocte autem veniens quædam mulir, nomine Irene, tollere corpus, inuenit eum viuum, & adduxit eum in domum suam, & curam eius egit. Qui vbi conualuit, multos in fide confortauit. Nec mora: ipsis Imperatoribus apparens, hos prout digni erant corripuit. Tunc iussit eum Diocletianus in hippodromium palatij duci, & fustigari donec deficeret; quem mortuum in cloacam maximam miserunt. Sed ille apparuit in somnis sanctæ matronæ Lucinæ, dicens: Iuxta Circum inuenies corpus meum pendens in vnco; hoc sordes non tetigerunt: & dum leuaueris, perduces ad Catacumbas, & sepelies me in crypta iuxta vestigia Apostolorum. Quæ ipsa nocte veniens cum seruis, totum ita compleuit.

[4] Celebrant eum quoque hoc die Maurolycus, Galesinius, Felicius, VVandelbertus, ceteriq; Latini. [a Græcis 18 Decēb.] At Græci XVIII. Decembris eum ac plerosq; in eius Actis memoratos, singulos diuersis diebus Romani Martyrologij tabulis adscriptos, simul venerantur; vt ex Menologio, Menæis, Maximo Cythereo, atque Anthologio, liquet. Colitur vero in plurimis Latinis Ecclesiis solenni a profanis operibus iudiciisq; feriatione, vel ad depulsæ aliquando illius patrocinio pestilentiæ consecrandam memoriam, vel ad perennis aduersus eam præsidij spem firmandam.

§. II. Acta S. Sebastiani.

[5] Illius ac sociorum Acta censet Baroniis an. 286. num. 2. esse legitima, ac digna quæ Annalibus attexantur. Ioannes Hessels a Louanio, Molani Magister, [Acta illius digna fide.] in censura de quibusdam Sanctorum historiis, satis alioquin, vt alibi a nobis indicatum est, seuera, ista scribit: S. Sebastiani tota passio omnibus modis placet, in qua multorum aliorum passio continetur.

[6] [a Notarius S. R. E. scripta?] Ea Acta, inquit Galesinius, a sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notariis conscripta putantur. Id quidem nobis minime dubium est; at non fortaßis, vt nunc in manibus sunt. Nam horum auctor S. Ambrosius ante annos 800. habitus. Ita monachus anonymus, non ineruditus, qui translationem Reliquiarum S. Sebastiani in Galliam, [an a S. Ambrosio?] de qua mox, descripsit, cap. 6. num. 22. Alacres simul vadunt ad locum non iam ignotum; siquidem ex serie passionis eius a S. Ambrosio luculenter editæ didicerant, miliario tertio ab Vrbe, loco qui ob stationem nauium Catacumbas dicebatur, præcepisse per visum eumdem beatissimum Martyrem Lucinæ cuidam matronæ, sepeliri se ad vestigia Apostolorum Petri & Pauli. Et in Epilogo, nu. 100. Quisquis sane fastidiosus, lautiori edulio appetis satiari, hunc nostrum furfurem postponens, sanctissimi Patris Ambrosij opus, quod de huius triumpho Cælitis edidit, inquirens, in eo reperies ferculum ditissime refertum; cuius deliciso admodum siligine palato mentis degustato, delectabiliter poteris saginari.

[7] Neque mirum, vt aliorum Sanctorum, ita Sebastiani, Mediolano oriundi, [hoc probabile.] ad Mediolanensium inflammandos pari virtutis ardore animos, præclara certamina, aut tradidisse ipsum litteris primum, ex maiorum vel sermone vel commentariis, aut ab aliis tradita interpolasse. Neque stylus ab Ambrosij elegantia & grauitate multum recedit.

[8] Ea Acta a rosvveydo nostro ex MSS. Rebdorffensi prope Eystadium, [Vnde hic edita:] Eystadiano PP. Prædicatorum, M. Velseri, S. Martini Treuiris, descripta; contulimus cum MSS. S. Gisleni, S. Audomari, S. Maximini, Ripatorij, aliisq;, & Bonini Mombritij editione. [eadem olim expolita a Liuino Brechto:] Quæ Liuinus Brechtus Antuerpiensis, Minorita, ex MS. Mechliniensi (mutato tamen nonnihil stylo, vt testatur Molanus, & patet legenti) Louanij edidit, dicauitq; Viglio Zuichemo concilij Cæsarei Præsidi, hoc præfixo titulo: Memorabilis historia complectens conuersionem & agones illustrium aliquot Martyrum, vna cum aurea exhortatione ad vitæ præsentis contemptum, & æternæ desiderium, opusculum incerti quidem auctoris; sed a F. Liuino Brechto recens recognitum & expurgatum. In epistola nuncupatoria ista habet: Nos illustres Martyrum agones, ante mille (ni fallor) & ducentos annos diligentissime conscriptos, Christiano lectori communicandos duximus.

[9] Eadem Acta e Græco Simeonis Metaphrastæ Latine vertit Gentianus Heruetus, edidit Aloysius Lipomanus, atque ex eo Surius. Ea conscripsere quoque Iacobus de Voragine, [ab aliis varie descripta.] Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, Baronius to 2. Annal. M. Antonius Georgius, Ioannes Basilius Sanctorius, Ribadeneira & Rosvveydus nostri, Petrus de Natal. lib. 2. cap. 106. Gabriel Flamma, & alij innumeri. Sermo S. Augustini de diuersis centesimus, in eius Sanctiq; Fabiani natali habitus est; S. Gregorij homilia 37. in basilica S. Sebastiani. Aliorum multorum extant de eo sermones. Legimus idem illius martyrium in MS. Nicolai Belfortij, Caninici regularis Sueßionensis, carmine descriptum ab Oliuerio Conrado Minorita.

§. III. Basilicæ Romanæ S. Sebastiani.

[10] Visitur via Appia, ad cœmiterium Callisti, S. Sebastiani basilica, vna ex septem Ecclesiis, non tantum Vrbi, vt inquit Baronius, [Templum S. Sebastiani ad Vrbem.] sed & orbi Christiano notissima. Quæ ad illam euntes emittit porta Capena, ea nunc S. Sebastiani dicitur. Porro ecclesiam illam vel ædificauit vel restaurauit S. Damasus Papa tempore Valentiniani. Ita liber de Romanis Pontificibus: Hic fecit basilicas duas, vnam iuxta Theatrum S. Laurentio, & aliam in Catacumbis, vbi iacuerunt corpora sancta Apostolorum Petri & Pauli; in quo loco platoniam ipsam, vbi iacuerunt corpora sancta, versibus exornauit. Baronius tom. 4. ann. 384. num. 17. platonias interpretatur marmoreas tabulas ad ornatum comparatas; & quia alij codices, non, vt Bertinianus quo vsi sumus, exornasse Damasum platoniam habent, [Platonia quid.] sed ædificasse, id ipse interpretatur, parietes marmoreis tabulis incrustasse. Sic quod in eodem libro vulgo legitur, Hic Liberius ornauit de platinis marmoreis petris sepulchrum S. Agnetis martyris; ipse legit: Hic de platoniis marmoreis ornauit sepulchrum S. Agnetis. Consentit Bertinianus codex, nisi quod pro platoniis, habet platomis; & in Damaso platomam. Fatetur Baronius in suo MS. esse placoton, per quod putat intelligi ecclesiæ pauimentum tabellis marmoreis variis figuris decore stratum. Nobis vox, quæcumq; genuina sit, a latitudine ducta videtur, quod πλατεῖα πίναξ, lata ac plana tabella fuerit. Aut si placoton Baronij quis prætulerit; ἀπὸ τῆς πλακὸς, quod crustam, tabulamue lapideam, latam, significat, deflexum.

[11] Testantur Octauius Pancirolus & Onuphrius Panvinius lib. de Vrbis ecclesiis, extare marmoream Tabulam, cuius inscriptio fidem facit, tempore Innocentij I. Papæ, qui principio quinti seculi vixit, a Proclino & Vrso Presbyteris ex voto dedicatam esse hanc S. Sebastiano Martyri basilicam. [restauratum,] Eam sub finem octaui seculi Adrianus Papa restaurauit. Ita Anastasius in eius vita: Verum etiam & ecclesiam Apostolorum foris portam Appiam miliario tertio, in loco qui appellatur Catacumbas, vbi corpus B. Sebastiani Martyris cum aliis quiescit, in ruinis præuentam a nouo restaurauit.

[12] Eam ecclesiam deinde ab Alexandro III. sub annum 1259. traditam Canonicis regularibus Lateranensibus, nouem post annis ceßisse Cisterciensibus; anno 1431. ab Eugenio IV. restauratam, scribit idem Pancirolus: tandem vero cum posseßionibus careret ac ruinam minaretur, discedentibus inde monachis anno 1584. Beneficium simplex esse factam. Sed cum anno 1612. Scipioni Burghesio obtigisset, Pauli V. Pontificis Maximi nepoti, is illam a fundamentis reparare cœpit, [ornatum,] multoq; elegantius & concinnius quam prius, pauimento viæ publicæ æquato, præclaro laqueari, gemino vetusti cœmiterij aditu, aliisq; ad ædis ipsius atque altarium ornatum, apte constructis.

[13] Acceptam sancto Martyri pietatem fuisse, testatum cælesti prodigio est. Intra ingentem arcam marmoream, quæ pro altari esset, condiderat sacrum corpus Honorius III. sub annum 1218. eamq; iuxta ipsius basilicæ ingressum ad læuum latus collocarat, loco depresso & humili, obiectam portæ, quæ ad cœmiterium aditum pandebat. Restaurata iam vniuersa basilica, [non sine miraculi specie.] visum est Cardinali, eam arcam non mouere quidem loco, sed attollere aliquantum, vt basis pauimento basilicæ æquaretur, eamq; sacello includere. At simul moueri arca machinis cœpit, atque a terra attolli, tremore concuti vniuersa ædes visa. Operis ergo in fugam conuersis Laurentius de Paulis Societatis Iesu Sacerdos, quem Cardinalis præesse isti rei voluerat, artifices hortatur, vt prius ante venerandam Eucharistiam preces fundant: tum promouere opus iubet, haud dubie Superis placiturum, quippe ab ipso Christi Vicario imperatum. Reuersi ergo, molem eam haud magno negotio altius sustulere, sacelliq; septo cinxere. Tale auspicium operis postulasse visus est Martyr. Tradita deinde, eodem agente Burghesio, ea ecclesia est Foliensibus Cisterciensis instituti monachis, a quibus insigni munditia curatur. Quinque in ea altaria sunt, ingentibus ornata indulgentiis.

[14] [Alia eius sacella in Vrbe.] Alia in Vrbe SS. Martino & Sebastiano dicata ædes, Pij V. auctoritate erecta. Alia fuit S. Sebastiano posita ædicula ad Cloacam maximam: sed Constantiæ Picolominiæ Ducis Amalphitanæ palatio in Vrbe, loco qui Piazza di Siena dicitur reg. 13. Theatinis Patribus tradito, ibiq; ecclesia S. Andreæ, eiusdem Constantiæ voluntate dedicata; pro priori ædicula sacellum S. Sebastiani nomine decretum esse, idq; perelegans, scribit Pancirolus: imo in sacello Assumptæ Virginis ab Vrbano VIII. ædificato monumentum eius honori ab eodem iussum erigi. De quo Abrahamus Bzouius lib. qui Pontifex Romanus inscribitur, hæc tradit: Sacello adiungitur cella D. Sebastiano sacra cuius imago refert illius ex cloaca, in quam iussu Diocletiani proiectus ufit asportationem, & in atro, seu Luculleo, ibidem locato lapide legitur elogium, quod, ne prolixior sim, satis sit adscribere: Sanctus Sebastianus miles Christi fortissimus sagittis Diocletiani iussu configitur, virgis cæditur, in cloacam deiicitur, inde a Lucina matrona Romana eximitur, & in Callisti cœmeterio conditur. Facti indicem plebs olim venerabunda ædiculam excitauit: cuius hic nuper altare maius cum apside stetit. Hanc Sixtus V. P. M. ea lege æquari solo permisit, vt illius pars nouæ ædis ambitu includeretur. Ad retinendam loci religionem, reique memoriam Maphæus S. R. E. Presbyter Cardinalis Barberinus hoc voluit extare monumentum, anno salutis MDCXVI.

§. IV. Reliquiæ S. Sebastiani Romæ.

[15] Etsi ad Catacumbas conditum S. Sebastiani corpus, vbi in ea, quam diximus, arca marmorea illius etiamnum reliquiæ extant; vtq; populi Romani opinio est, & Pancirolus scribit, [Reliquiæ in eius basilica.] corpus ipsum Martyris, aut præcipuæ eius partes; aliquæ tamen tum ad alia Vrbis templa, tum ad exteras quoque gentes missæ, augusta plane munera. Sagittam quoque vnam earum quibus confixus est, & columnam, cui fuit alligatus dum sagittis peteretur, isthic asseruari scribit Pancirolus.

[16] S. Gregorij ætate in Tuscia dicatum S. Sebastiani oratorium, eoq; ilius allatas reliquias, [Aliquæ in Tusciam delatæ:] ipse testatur Gregorius lib. 1. Dial. cap. 10. ita scribens: Matrona quædam nobilis in vicinis partibus Tusciæ, nurum habebat, quæ intra breue tempus, quo filium eius acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorij B. Sebastiani Martyris fuerat inuitata. Nocte vero eadem, qua subsequente die ad dedicationem prædicti oratorij fuerat processura, voluptate carnis deuicta, a viro suo sese abstinere non potuit. Cumque mane facto conscientiam deterreret perpetrata carnis delectatio, processionem vero imperaret verecundia; plus erubescens vultum hominum, quam Dei iudicium metuens, cum socru sua ad dedicationem oratorij processit. [cui solennitati irreuerenter assistens, arrepta a dæmone,] Mox vero vt reliquiæ B. Sebastiani Martyris oratorium ingressæ sunt, eamdem prædictæ matronæ nurum malignus spiritus arripuit, & coram omni populo vexare cœpit. Eiusdem vero oratorij Presbyter dum eam vehementissime vexari conspiceret, ex altari protinus syndonem tulit, eamque operuit: sed & hunc simul repente diabolus inuasit. Et quia vltra vires voluit quicquam præsumere, compulsus est & ipse cognoscere in sua vexatione quid esset.

[17] Hi vero qui aderant puellam in manibus ex oratorio sublatam, [inde magicis præstigiis grauius cruciata,] ad domum propriam reportauerunt. Cumque hanc antiquus hostis vexatione continua vehementer attereret, propinqui sui eam carnaliter amantes & amando persequentes, ad obtinendum salutis remedium maleficis tradiderunt: vt eius animam funditus extinguerent, cuius carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur. Ducta est itaque ad fluuium atque in aquam mersa: ibique diutius incantationibus agere malefici moliebantur, vt is qui eam inuaserat diabolus exiret. Sed miro omnipotentis Dei iudicio, dum arte peruersa vnus ab ea repellitur, in eam subito legio intrauit. Cœpit ex hora illa tot motibus agitari, tot vocibus clamoribusque perstrepere, quot spiritibus tenebatur. Tunc inito consilio parentes eius, suæ perfidiæ culpam fatentes, hanc ad venerabilem virum Fortunatum Episcopum duxerunt eique reliquerunt. [curatur a S. Fortunato Episcopo.] Qua ille suscepta, multis se diebus ac noctibus in orationem dedit; tantoque annisu precibus incubuit, quanto & in vno corpore contra se assistere legionis aciem inuenit. Quam post non multos dies ita sanam atque incolumen reddidit, ac si in eam ius proprium diabolus numquam habuisset.

[18] Hæc S. Gregorius; quæ ex eo Iacobus de Voragine aliiq; retulere. Ne quis autem reuocet in dubium, eæne fuerint S. Sebastiani reliquiæ,an cuiuspiam alterius Sancti, sed ad S. Sebastiani sacrandam ædiculam isthic locatæ; Zacharias Papa ita vertit: [Eæ reliquiæ vere S. Sebastiani erāt.] ἡνίκα δὲ τὰ λείψανα τοῦ ἁγίου Μαρτυρος Σεβαστιανοῦ ἐν τῷ ἐυκτηρίῳ εἰσῆλθον. Mox vt reliquiæ sancti Martyris Sebastiani in illud oratorium ingressæ sunt. De S. Fortunato Episcopo Tudertino, cuius precibus effugata ab hac matrona dæmonum legio est, agemus 14. Octobris.

[19] Quod idem S. Gregorius lib. 3. Dial. cap. 30. ecclesiam in regione Suburræ, quæ Arianorum fuerat, expurgatam biennio ante quam Dialogos scriberet, & introductis B. Stephani & S. Marthæ Martyrum reliquiis dedicatam scribit, [Aliæ Romam allatæ,] vt & nos XIX. Ianuarij ad vitam S. Marthæ indicauimus; idem S. Zacharias Papa habet S. Sebastiani & sanctæ Martyris Agathæ. Itaq; legit Ioannes Diaconus, qui in vita S. Gregorij lib. 2. cap. 31. ita scribit: Præterea cum Arianorum basilica in regione vrbis huius, quæ Suburra dicitur, clausa vsque ad Gregorij pontificatus tempora remansisset, [ad ecclesiā, quæ olim Arianorum, dicandam;] placuit ei vt in fide Catholica, introductis illuc B. Sebastiani & S. Agathæ Martyrum reliquiis, dedicari debuisset, quod factum est. Nam cum magna populi multitudine Gregorius laudes canendo perueniens, basilicam præfatam ingressus est. Cumque venerabilis Pontifex iam Missarum solennia celebraret, ac propter eiusdem loci angustias populi se turba comprimeret, quidam ex his qui extra sacrarium stabant, porcum subito inter suos pedes huc & illuc discurrere senserunt. Quem dum vnusquisque sentiret, & iuxta se stantibus indicaret, idem porcus ecclesiæ ianuas petiit, per quos transiit in admirationem conuertit: sed videri nil potuit, quamuis sentiri potuisset. Quod idcirco Diuina pietas ostendit, vt cunctis patesceret, quia veniente cum reliquiis Sanctorum Gregorio, de loco eodem immundus habitator exiret.

[20] SS. Sebastiani & Agathæ positas isthic reliquias habet quoque Gratianus de consecr. dist. 1. cap. 22. & S. Antoninus 2. par. tit. 12. cap. 3. §. 9. & ipse S. Gregorius indicat Regist. lib. 3. epist. 19. Quia ergo, inquit, [quæ nunt S. Agathæ.] ecclesia S. Agathæ sita in Suburra, quæ spelunca fuit aliquando prauitatis hæreticæ, ad catholicæ fidei culturam, Deo propitiante, reducta est &c.

[21] Sunt aliæ præterea Vrbis basilicæ S. Sebastiani pignoribus locupletatæ, siue Eugenij II. temporibus, cum aliquæ in Galliam asportatæ sunt, siue, vt Pancirolus existimat, [Aliæ ad alias Vrbis ecclesias deportatæ.] Honorij III. ætate, cum quæ ad Catacumbas relictæ erant, in marmorea tumba conditæ sunt; seu qua alia occasione. Nam caput eius in Vaticana S. Petri ecclesia asseruari testatur Pancirolus in Indice Reliquiarum Vrbis: brachium ac sagittam vnam in S. Mariæ de Equirio; alterum brachium in S. Praxedis, os scapulæ in S. Martini, vtraque in Montibus sita æde: alias in Sanctorum quatuor Coronatorum, & alibi. de Ecclesia S. Petri ad vincula dicemus sequenti §. De reliquiis eius ad Vaticanam S. Petri basilicam translatis scribit Anastasius Bibliothecarius in Gregorio IV. qui a 24. Septemb. 827. ad finem anni 843. sedit: In oratorio S. Gregorij, infra Ecclesiam B. Petri Apostoli, corpora beatorum Martyrum Sebastiani, Gorgonij, ac Tiburtij ex cimiteriis in quibus ante iacebant, perduxit: & vnumquodque eorum separatis altaribus collocauit. quod de parte corporis vniuscuiusque intelligi debere, alibi manifestum fiet.

§. V. S. Sebastiani contra pestem salutare patrocinium.

[22] Philibertus Marchinus Nouariensis in Philosophicis Problematis de pestilentia, Problemate 8. [Patronus contra pestem S. Sebastianus,] Cur pro peste auertenda D. Sebastiani patrocinium vbique imploretur, ita scribit: Coniectura forte illa esse potest, quam retulit Pierius Valerianus lib. 42. Cum enim apud veteres pestis hieroglyphicum fuerint Apollinis sagittæ in Græcos emissæ; nec non apud sacras litteras idem morbus Numinis infensi telum sit: Nisi conuersi fueritis, arcum suum vibrauit, & parauit illum, & in eo parauit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit: vbi contagia tum vasa mortis, tum ardentissimæ diuinæ iræ sagittæ nuncupantur; ideo Christiana pietas e Diuorum numero Sebastianum, sagittis impetitum, [non quia sagittis consixus;] aduersus pestiferum morbum sibi tutelarem elegit, cuius patrocinium cum sæpe multæ vrbes, præsertim Mediolanensis anno Christi MDLXXVI. re ipsa probauerint. Idcirco communi Christianorum voto pro hoc morbo depellendo Sebastianus inuocatur, nullis aliis extantibus in eiusdem gestis huius rei vestigiis.

[23] Extant vero, si non in eius gestis, ast alibi, eaq; illustria, vestigia pij huius moris. Nam Paulus Diaconus de gestis Longobardorum lib. 6. cap. 5. [sed quia dira pestis in Italia] His temporibus per Indict. VIII. luna eclipsin passa est. Solis quoque eclipsis eodem pæne tempore, hora diei quasi decima, V. Non Maias effecta est: moxque subsecuta est grauissima pestis tribus mensibus, hoc est, Iulio, Augusto, & Septembrio: tantaque fuit multitudo morientium, vt etiam parentes cum filiis, atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, apud vrbem Romam ad sepulchra deducerentur. Pari etiam modo hæc pestilentia Ticinum quoque depopulata est; ita vt cunctis ciuibus per iuga montium, seu per diuersa loca, fugientibus, in foro & per plateas ciuitatis herbæ & fruteta nascerentur. Tumque visibiliter multis apparuit, quia bonus & malus angelus noctu per ciuitatem pergerent; [a dæmone accensa,] & ex iussu boni Angeli, malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc per reuelationem cuidam dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica B. Petri quæ ad vincula dicitur, [ope S. Sebastiani restincta;] S. Sebastiani Martyris altarium poneretur. Factumque est, & delatis ab vrbe Roma B. Sebastiani Martyris reliquiis, mox vt in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quieuit.

[24] Eadem ex Paulo recitat Baronius tom. 8. ad an. 680. Carolus Stengelius in Ἀλεξητηρίῳ cap. 6. De eadem peste actum est 10. Ianu. in vita S. Agathonis Papæ, vbi cœpisse dicitur post lunæ deliquium, quod diem Iunij decimumseptimum secuta nocte contigit an. 680. Indict. 8. Quod Paulus habet, [reliquiis eius in Vrbem adductis,] delatis ab vrbe Roma B. Sebastiani Martyris reliquiis; scriptum videtur, delatis in vrbem Romam B. Sebastiani Martyris reliquiis, a Catacumbis scilicet: atque ita scribit Sigonius lib. 2. de regno Italiæ: & subdit: Ab eo tempore obseruatum, vt qui inciderent, Martyrem ipsum in vota vocarent.

[25] Situm est templum illud S. Petri ad vincula in Esquiliis, diciturq; alio nomine Titulus Eudoxiæ, [ad Titulum Eudoxiæ;] ab Eudoxia Augusta Valentiniani III. coniuge, vt 1. Augusti dicemus, cum de S. Petri vinculis agemus. In ea basilica, vt Baronius scribit, egregium sancti Martyris monumentum, veneranda eius imago opere musiuo expressa, [vbi eius imago.] atque hactenus integra extat, senili aspectu & barba: quod pictores admoneat qui iuuenem eum palo alligatum perperam pingunt. At pictores (licet quidlibet audendi potestas ab omni retro memoria concessa iis esse videatur, quam miramur nusquam censura aliqua coerceri, non vt artis inuentio fastidiose restringatur, sed vt quæ Sanctis tribuuntur expendantur, consulaturq; honestati) sic tamen fortaßis robur inuictum Sebastiani exprimere voluerunt, iuuenili & vegeta corporis forma.

[26] Alibi sæpe eiusdem Diui aduersus pestilentem contagionem imploratum non vana prece patrocinium est, [Alibi pellendæ pestis gratia cultus,] vt ex iis quæ de Bauaro Duce, Cardinale Dietrichstenio, VVesalia oppido, inferius dicentur, fiet manifestum. In antiquißimo & celeberrimo S. Victoris cœnobio Maßiliæ, cui olim Ioannes Caßianus præfuit, in diuino officio post sanctorum Apostolorum commemorationem ad Laudes & Vesperas, quoties illas recitari Ecclesiæ ritus sinunt, subiicitur S. Victoris Martyris commemoratio, de qua 21. Iulij ad eiusdem Diui Acta; [etiam quotidiana commemoratione.] tum SS. Rochi & Sebastiani ista: Sancti Sebastiane & Roche pretiosi, seruorum preces suscipite clementer, vt qui vos elegit ad claritatem visionis æternæ, a peste epidimiæ nos liberet celebrantes vestram sanctam commemorationem: gaudium sit in cælo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. V. Orate pro nobis Sancti Sebastiane & Roche. R. Vt mereamur præseruari a peste. Oratio. Deus qui B. Sebastianum Martyrem tuum virtute constantiæ in passione roborasti; & B. Rochum Confessorem tuum in languore pestis & epidimiæ, quam in suo corpore pro tui nominis gloria passus est, iuuisti; præsta, quæsumus, vt qui eorum memoriam agimus, meritis ipsorum a mortifera peste corporis & animæ liberemur. sequitur pro pace.

§. VI. Solennis eius veneratio Capuæ & Mediolani, ob pestem propulsatam.

[27] Neque sacrarum reliquiarum quem extremæ Galliæ Roma thesaurum reclusit, non de eo etiam aliquid aliis Italiæ vrbibus suppeditauit. Duas comperimus eius parte locupletatas, & singulare inde expertas præsidium, [Aliquæ eius reliquiæ Capuæ] Capuam & Mediolanum. De illa Michael Monachus Sanctuarij Capuani parte 4. Ceterum in hac vrbe nostra, inquit, habentur reliquiæ S. Sebastiani, olim inuentæ in ecclesia S. Ioannis ad Curtim, & in Thesauro repositæ. Memoriæ proditum est nullum parochianum S. Ioannis ad Curtim a grassante peste læsum fuisse. [in tribus templis:] Sunt quoque reliquiæ in monasterio S. Ioannis, vbi benedicitur aqua tactu vasculi sanctæ reliquiæ, [aqua iis intinctis sacrata salutis caussa.] & conseruatur pro infirmis; quæ tam frequenter peti solet, vt inter annum necesse sit aliquando iterum benedici.

[28] Et in ecclesia S. Eligij reliquiæ sunt insignes, necnon pulcherrima statua lignea, quam hoc ipso die Presbyteri sanctissimæ Annuntiatæ ad cathedralem adducunt; [solennis ob pulsam pestem ibidē religio.] & inde a Capitulo & a Clero per Vrbem circumfertur. Introductam esse consuetudinem tradunt tempore pestis, quæ intercessione S. Sebastiani, inuentis reliquiis, cessauit. Quonam anno hoc acciderit, mihi non constat: quia vero in Breuiario hoc festum colitur officio semiduplici, mihi persuadeo tempore quo Breuiarium impressum est, id est, anno 1489. huiusmodi consuetudinem non extitisse, vt solennis esset S. Sebastiani festiuitas. Cum ergo recens sit solennitas; quod de peste traditur, non est intelligendum de illa peste, quæ per multos & multos annos perdurauit, vt ex scripturis S. Ioannis & S. Eligij colligere potui, nempe ante annum 1383. & circa 1400: sed intelligendum de peste, quæ fuit circa annum 1500. qua peste infecti (vt aui nostri narrabant) amandabantur prope Montem sancti Angeli supra antiqua cryptoporticu quadra, constructa iuxta Fontem a Pesciariello: at fuisse domum illam pro infectis constructam a tempore illius prioris & tam longæ pestis, ruinæ persuadent.

[29] Hæc ille; qui alibi scribit, ecclesiam S. Ioannis ad Curtim, parochialem esse, sic dictam quia erat capella Principum, & proinde prope Curtim, id est, palatium Principis: [Quæ tria illa tēpla.] sacram vero esse S. Ioanni Baptistæ. At nobile monasterium S. Ioannis monialium, ab Aligerno Abbate Cassinensi constructum anno 967. post annos centum & quinquaginta circiter a prima fundatione, titulo S. Ioannis Baptistæ addidit titulum Euangelistæ. Ecclesia vero S. Eligij, Francorum opus, anno 1574. concessa est venerabilibus Clericis regularibus Theatinis; cum in ea antiquitus esse solerent conducti Presbyteri seculares.

[30] Mediolani quoque S. Sebastiani celebres reliquiæ, salutare præsidium aduersus pestiferam luem, quæ anno 1575. & deinceps grassata. Qua de re Carolus a Basilica-Petri Episcopus Nouariensis in Vita S. Caroli Borromæi lib. 4. cap. 5. ita scribit: Dicam vero prius quæ Mediolanensis ciuitatis Concilium, [Mediolanenses ei templum vouent, aliaq;,] reliquis etiam, qui in vrbe erant, consentientibus, Deo eiusque Martyri Sebastiano vouit: quem & propter similia beneficia per eum quādoque impetrata, & quod matre Mediolanensi natus, Mediolani quoque eruditus esset, sibi deprecatorem aduocarunt. Vouerunt igitur nouam Martyri ecclesiam, vetere diruta, ædificare; conferre, vnde Sacrum in ea fieri quotidie posset; diem Martyris festū, etiam cum diei antecedentis ieiunio colere; ecclesiam ipsam cum solennibus donis, quotannis in die voti, hoc est, Idib. Octobris, & festo item Martyris, adire, vas pretiosum offerre, quod eiusdem Martyris ossis decorum esset receptaculum. Alia addiderunt quæ hic explicare necesse non est. Carolus vero vt voto rite decoreque soluendo quam maxime faueret, quibus diebus populo conueniendum fuit, vna cum Clero ecclesia adita, sacrisque apparate peractis, religiosissimam effecit celebritatem; atque anno post cum ciuitas ex diuturna afflictione recreata esset, ædificij forma probata, primum ex Ecclesiæ stato ritu lapidem posuit. Plura a S. Carolo eo tempore præclare gesta eo libro commemorat.

[31] Iosephus quoque Ripamontius historiarum Ecclesiæ Mediolanensis parte 4. lib. 4. Ceterum supplicatione absoluta, veluti cælestes induciæ exissent, strages & acerui morientium & vbique funera faciesque vrbis inuisæ Deo. Et piacula omnia auertendæ pesti sollicite adhuc vndique Carolus conquirebat. Tunc subiit eius animum recordatio Martyris Sebastiani, [S. Carolo Borromæo suadente,] cuius apud Deum gratia & commendatione liberatas olim simili clade vrbes memoria extat. Hunc ab materna origine reputans esse vrbis huius ciuem, sperabat in tanto publico malo velut alteri patriæ non defuturum, si pie pureque inuocaretur. Itaque & supplicationibus iam ad præcipua templa habitis, & procurato mysteriis populo, concionatus ad multitudinem attonitam de inuocanda Martyris ope, hortari institit, vt votum ei publice nuncuparent. Affirmabat ante Cal. Ianuarias depulsam fore pestilentiam: [& remedium pesti pollicente;] crederent tantummodo abstinerentque a peccatis, & innoxie agerent, cetera Numini tutelarique suo permittentes. Vaticinium hoc fuisse diuinitus præsagientis animi post euentum credidit ciuitas, ac rite nuncupatis votis, [vti contigit.] etsi nequaquam salubria statim corpora esse cœperunt, strages tamen & acerui mortuorum aliquanto quotidie minores fiebant. Ad eam diem, quæ finem allatura malo prædicta fuerat, abiit pestilentia ex vrbe, Martyrique liberatori templum posuere ciues in iisdem vestigiis, vbi posita vetus ædicula Martyris eiusdem fuit, donaque illuc portauere; & festus D. Sebastiano dies quotannis inde vrbi agitur.

[32] Solennis eius diei celebritas est; officium de S. Sebastiano, cum commemoratione SS. Solutoris & sociorum Martyrum; S. Fabiani nulla mentione. Orationes quatuor; tres salubritatis, aliorumue commodorum obtentorum aut speratorum, indices. prima: [Festi eius deinceps solennitas.] Multiplica, quæsumus, Domine benedictionem tuam super populum tuum: & quos sancti Martyris tui Sebastiani frequentibus consolaris officiis, beneficiorum largitate prosequere, vt & donis cælestibus erudiri, & competentibus se gaudeant subsidiis adiuuari. per Dominum. secunda: Concede quæsumus, Domine Deus noster, vt inter aduersa quæ pro delictorum debito sustinemus, quod fiducia nostra non obtinet, beati Martyris tui Sebastiani intercessione consequatur. per Dominum &c. tertia: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, vt eius sine cessatione fruamur auxilio, cuius patrocinia, te largiente, adepti sumus. Per Dominum. quarta de communi: Deus, qui beatum Martyrem tuum Sebastianum virtute constantiæ in passione &c.

§. VII. Reliquiæ Suessionem allatæ.

[33] Tandem in Gallias quoque aduecta gloriosi Martyris pignora sunt, atque Augustæ Sueßionum in S. Medardi æde recondita, [Allata Suessionē,] innumeris fulsere miraculis. De his Eginhardus in Annalibus, ab Andrea du Chesne post alios accuratißime editis tom. 2. scriptorum Francicorum, ad annum Christi 826. Dum hæc aguntur, Hilduinus Abbas S. Dionysij Martyris Romam mittens, annuente precibus eius Eugenio sanctæ Sedis Apostolicæ tunc Præsule, ossa beatissimi Martyris Christi Sebastiani accepit, & ea apud Suessionem ciuitatem in basilica S. Medardi collocauit; vbi dum adhuc inhumata in loculo, in quo allata fuerunt, iuxta tumulum S. Medardi iacerent, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per diuinam gratiam in nomine eiusdem beatissimi Martyris emicuit, vt a nullo mortalium eorumdem miraculorum aut numerus comprehendi, [(vbi multa facta miracula)] aut varietas verbis valeat enuntiari. Quorum quædam tanti stuporis esse narrantur, vt humanæ imbecillitatis fidem excederent; nisi certum esset Dominum nostrum Iesum Christum, pro quo idem passus est, omnia quæ vult per diuinam potentiam facere posse, in qua illi omnis creatura in cælo & in terra subiecta est. Quæ iisdem fere verbis, sed aliquanto contractius, Sigebertus Gemblacensis reddidit ad an. 825.

[34] Scriptor vitæ Ludouici Pij ab eodem du Chesne V. Cl. editæ, ipsi Ludouico atque Eginharto coæuus, ad eumdem annum: Per idem tempus Hilduinus Abbas monasterij B. Dionysij, Romam monachos petitionis suæ baiulos ad Eugenium sanctæ Romanæ Sedis Præsulem misit, flagitans ossa B. Sebastiani Martyris sibi transmitti. Huius desiderio Dominus Apostolicus satisfaciens, per prædictos Missos sacratissimi militis Christi exuuias misit. Quȩ religiosissime a prædicto viro susceptæ, atque interim cum loculo vectatorio, vt allatæ sunt, iuxta corpus B. Medardi positæ. Quibus ibi consistentibus, tantam Deus per præsentiam aduentus eorum mortalibus attribuit virtutum copiam vt multitudo numeros excedat, porro qualitas fidem superet; nisi eis auribus credatur, quibus persuasum est nihil repugnare Diuinæ iussioni, sed & omnia possibilia esse credenti. Marianus Scotus ad an. 828. & Lambertus Schafnaburgensis ad 826. Hiltuinus ossa S. Sebastiani Martyris transtulit in Galliam.

[35] [pars corporis, non corpus integrum.] Ossa dumtaxat aliqua, non etiam totum corpus Martyris translatum, cum etiamnum plures eius reliquiarum partes Romæ extent. Fidem Ado Viennensis facit qui eadem vixit ætate. Is ergo in Chronico ita scribit: Huius Imperatoris tempore pars corporis B. Sebastiani Martyris ad Suessionicam vrbem delata: vbi multa mira in laudem Dei omnipotentis varia genera sanitatum infirmis collata.

[36] [Translationis anniuersaria memoria in Martyrologiis.] Extat huius translationis in Martyrologiis consignata memoria, tum hoc die, tum nono Decembris, quo contigit anno 826. quo littera Dominicalis G. Ea tum Dominica dies fuit, vt in Historia translationis nu. 44. dicitur, eaq; secunda Aduentus, qua nimirum ad Introitum, vt vocant, Missæ, canitur: Populus Sion, ecce Dominus veniet ad saluandas gentes. Eo igitur die, quinto Idus Decembris, VVandelbertus:

Sebastianum quinis celebramus, ab Vrbe
Translatum, proprio quo Gallica rura Patrono
Exultant; ingens templum cui surgit, & ara,
Antiquosque nitent æquantia culmina fastus.

Idem XIII. Kal. Februarij:

Tertia post decimam Fabiano Præsule floret:
Cui parili Sebastianus virtute cohæret,
Roma quem vectum iam Suessio læta frequentat.

Eodem 9. die Decemb. MS. Martyrologium S. Mariæ Vltraiecti: Translatio S. Sebastiani Martyris. Saussaius in Martyrologio Gallicano, eodem die: Augustæ Suessionum susceptio reliquiarum S. Sebastiani Martyris, patria Narbonensis. Cuius venerabile corpus, petente Ludouico Pio Imperatore, Hilduini Abbatis S. Medardi precibus, nec non signis Diuinæ inspirationis, inducto; Roma e basilica sui nominis concessu Eugenij II. Pontificis, Suessionem in Gallia multa cum Diuinæ gloriæ magnificentia delatum est, per Rodomum (imo, Rodoinum) præfati monasterij Præpositum: suscipiente sacram sarcinam, omni cum pietatis significatione, & ritus celebritate, Rotardo Suessionense Episcopo; qui præmissis, quas Clero & populo indixerat, octo dierum ac noctium vigiliis, pretiosam sancti Martyris glebam in sacrario S. Medardi ecclesiæ, perpetua colendam veneratione collocauit, fulgentibus ipso tempore miraculis, quibus claudi erecti, frenetici sanati, dæmones expulsi sunt. Ad quorum mirabilium splendorem intuendum, Ludouicus ipse Augustus Suessionem, ductus religione, venit; menteque expiata, cultu regio deposito, nudis pedibus, basilicam in qua gloriosus Christi Martyr coruscabat ingressus, exceptusque ab Hilduino Abbate sacris adoratis pignoribus, octodecim languidorū sanationē conspexit: & hinc deuotione incensus, collatis in beati hospitis cultum muneribus regiis, magnalia Dei, quorum testis fuerat, demiratus, sancti Martyris sese clientelæ cum liberis & regno commendauit. Hæ ille, vbi recte ab Eugenio II. donatas esse reliquias illas tradit, non, vt XX. Ianuarij scripserat, ab Eugenio I. qui S. Martino suffectus, obiit anno 656. 2. Iunij.

[37] Historiam huius Translationis litteris commendauit, qui tum aderat, monachus in cœnobio S. Medardi, [Historia a monacho coæuo scripta.] vti Andreas du Chesne to. 1. Scriptorum Francicorum monuit; & patet ex iis quæ ipse Auctor scribit, nu. 29. Certe qui hic suis nos exequiis, licet indignos, sic admittere censuit &c. & nu. 61. sequenti nocte opportunum tempus synaxis matutinalis aduenerat: cum ecce inter legendum residentibus nobis adducitur vir quispiam. nu. 83. Sint ergo & nobis & illis optamus eius proficua patrocinia, qui nostrorum dapsilitate Patrum illius tani pignoris meruimus effici participes, & nu. 84. Quam rem (de terriculamentis noctu Sueßione auditis ante aduentum Reliquiarum) a multis, qui nostris superfuere temporibus, sine suspicione falsi consono relatu audiui; &c.

[38] Hunc eius commentarium nobis communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster, [vnde hic edita.] ex vetusto codice Ecclesiæ Vesontionensis, in quo sequebatur epistola Odilonis ad Ingrannum de trāslatione SS. Tiburtij, Marcellini, Petri, & aliorum, de qua alibi. Eamdem historiam descripserat Nicolaus Belfortius in monasterio S. Ioannis de Vinea Sueßione Canonicus regularis, ex tabulario cœnobij S. Medardi, sed paullum subinde contraxerat: cum eius autographo exemplar Chiffletianum contulimus. Subiunxerat Rothardi Episcopi Priuilegium monasterio S. Medardi datum; litterasq; Ludouici Pij de Cauciaci donatione, cuius mentio fit c. 19. n. 88. ac Caroli Calui diploma. Sed hæc, quippe non omnino ad rem nostram necessaria, omisimus: & sunt eiusmodi, vt cui argutari lubuerit, poßit fortaßis sublestam fidem suspectare: & Belfortius, seruato tamen sensu, atque etiam phrasi, redundantia quædam expunxisse se fatetur; gratiam indubie maiorem ab antiquitatis studioso lectore initurus, si integra, quantumuis prolixa & forte impolita, dedisset. Ab eo exscripsimus breuem commentarium Alexandri Salnouei de iisdem reliquiis a Caluinistarum hæreticorum furore ereptis, Latine versum a Nicolao Bezançonio.

[39] Quædam ex eadem Translationis historia recitat Andreas du Chesne tom. 2. Scriptorum Francicorum, ex MS. Michaelis Subleti Abbatis Vendocinensis. Testatur vero eo codice Præfationem extare ad Ingrannum S. Medardi Sueßionensis Abbatem, [Extat alibi eius prologus.] e qua ista profert: Agenardus, (quem nempe alij Eginhartum appellant) cognomine Sapiens, ea qui tempestate habebatur insignis, huius reuerentissimi Cælicoli mentionem in gestis Cæsarum Caroli Magni & filij ipsius Hludouici faciens, inter alia quæ annotino cursu dictabat, non inoperosum duxit mortalia acta immortali astipulatione roborare, ita dicens: Dum hæc aguntur, Hilduinus Abba monasterij S. Dionysij &c. Porro idem ille est Ingrannus Abbas, cui suam hic Auctor, & suam Odilo narrationem Translationis SS. Tiburtij & aliorum dedicauit: anne idem quoque Auctor, nimirum Odilo? Nil firmare possumus.

§. VIII. Variis locis in Gallia, Belgio, Hispania, S. Sebastiani reliquiæ.

[40] Plures exinde Gallicanæ Ecclesiæ parte earumdem reliquiarum, aut re quapiam earum attactu sacrata ornatæ sunt. [Aliquæ reliquiæ eius Magniloci:] Nam primum Magni-loci apud Aruernos cœnobium lintei, quo eæ inuolutæ fuerant, parte donatum, atque innumeris inde miraculis illustratum, quarum hic mentio fit nu. 83.

[41] Alias Tolosæ in cœnobio S. Mariæ Deauratæ dicto, monachorum Ordinis S. Benedicti, extare auctor est Saussaius in Supplemento ad 20. Ianuarij ita scribens: [Tolosæ:] Tolosæ veneratio reliquiarum S. Sebastiani Martyris illustrissimi, patria Narbonensis, quæ ingenti capsæ argenteæ inclusæ apud S. Mariæ Deauratæ ascetas magna religione asseruantur, & deuoto populo ad venerationem hodie potissimum exhibentur.

[42] Idem Saussaius de aliis Ecclesiis hæc tradit: Ceterum ex tam locuplete gazophylacio decerpta pretiosa aliquot pignora, plurimas regni Christianissimi Ecclesias nobilitarunt: quæ inclyti huius Martyris reliquiis decoratæ magis quam exquisita qualibet monilium congerie, [alibi passim per Gallias:] aut structuræ magnificentia merito gloriantur. In quibus post Parisiensem omnium clarissimam, Treuirensis quoque hoc ex decore præcipue commendatur: deinde Senonensis, Trecensis, Bruxellana, aliæque Cathedraticȩ, præter abbatiales & ceteras innumeras.

[43] At non recte Bruxellensem Ecclesiam Cathedralibus annumerat. Est quidem, tum S. Gudilæ augusta basilica, [in Belgio, Bruxelle;] illustri aucta Canonicorum collegio, tum amplißima vrbs, eo honore non indigna, sed propter vicinam Mechliniam, cuius Archiepiscopo, Belgicæ Primati subest, nondum eum adepta. Neque in ipsa S. Gudilæ æde eæ asseruantur reliquiæ, (etsi illi ferebantur vltima gloriosæ Principis nostræ Isabellæ Claræ Eugeniæ voluntate relictæ) sed in aulico Principum oratorio. De his reliquiis ista scribit Autbertus Miræus V. CL. in Fastis Belgicis ad 20. Ianuarij: Huius toto orbe celeberrimi ac fortissimi Martyris integra manus per Lotharium Treuirensem Archiepiscopum dono missa est Alberto Austriaco Belgarum Principi; qui illam adamantibus, gemmis, aureoque tabernaculo decorauit: adseruaturque Bruxellæ in palatio magna veneratione. Hæc Miræus. Est præterea inter Aulæ reliquias os eiusdem Sancti, ac sagittæ vnius, qua confixus, cuspidis ferreæ pars, & quædam aliæ exiles eius reliquiæ.

[44] Neque exors tanti præsidij Antuerpia. Nam Domus hæc Societatis Iesu os oblongum, [Antuerpiæ;] aliudq; oßiculum eiusdem fortißimi athletæ poßidet. Atque illud quidem, cum SS. VVillebrordi, Ioannis Baptistæ, aliorumq; reliquiis ab Euerardo Bottero donatum Ioanni VValterio Viringo Societatis nostræ sacerdoti, ab hoc Rectori collegij nondum in domum professam erecti Carolo Scribanio XI. Augusti 1611. Acceperat Botterus a religiosa Priorißa monasterij S. Agnetis, Ordinis S. Augustini, Vltraiecti; vbi olim in magna haberi veneratione consueuerat, & ab Antistitibus religiose visitari. Constant hæc authenticis testimoniis, quæ in archiuo nostro asseruantur.

[45] [Aroasia;] Aroasiam quoque, in Belgica situm cœnobium, vt supra XIII. Ianuarij ad vitam B. Heldemari illius fundatoris cap. 9. num. 17. dictum, a Conone Prænestino Cardinale tum aliæ allatæ reliquiæ recensentur, tum quædam etiam S. Sebastiani.

[46] [Tornaci,] Aliquas quoque Tornaci extare in cathedrali ecclesia, auctor est Ioannes Cognatus historiæ Tornacen. lib. 3. cap. 36. De vestimento eius aliquid asseruari in cathedrali Atrebatensi ecclesia tradit Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico.

[47] Galliis Hispanias iungamus, quibus præsidio ornamentoq; eiusdem Diui Herois pignora sunt. [in Hispania,] Haud dubium quin pluribus toto regno partita Ecclesiis: de tribus comperimus, Compostellana, Hispalensi, Malacensi. Et Hispali quidem totaque diœcesi solennitatem obtinet quam Duplicem vocant secundæ claßis; [Hispali,] propterea quod os brachij eius isthic argenteæ thecæ ad formā brachij humani fabrefactæ inclusū asseruetur. Bina Canonicorū collegia eo die, (aut, si hiberna aquarum eluuio obstiterit, quo primum opportunum fuerit) ad S. Sebastiani basilicam extra vrbis muros sitam, supplicatum solenni ritu conueniunt. Eiusdem quoque Sancti brachium, siue os quodpiam aliud, [Malaca,] in Malacensi Societatis Iesu collegio extat. Tradit hæc Antonius Quintanadueñas noster libro de SS. Hispalensibus. Malacæ vero S. Sebastiani Martyris templum Societati Iesu traditum, quod e vetustißimis est illius oppidi, idq; adire a S. Mariæ maiori basilica prisco decreto publice supplicantium agmen, indeq; S. Ioannis ædem solet, vt scribit Martinus de Roa noster lib. Antiquitatum Malacensium. [Compostellæ.] Compostellæ in metropolitana S. Iacobi æde sanguinem asseruari S. Sebastiani testatur Licentiatus Molina in Descriptione Gallæciæ parte 1. fol. 5. Ab Irene, aut Lucina detersus reconditusq; haud dubie fuit in vas aliquod, (vt fieri tum solebat) cum illa saucium curauit, hæc occisum lauit ac sepeliuit.

§. IX. Eberspergensis in Bauaria cœnobij origo. S. Sebastiani isthic reliquiæ.

[48] Habent & apud Boios Diui sua nobilissima templorum domicilia, vbi supplicantibus succurrunt, & mille morborum genera pellunt, mille corporum vitia emendant; D. Sebastianus Eberspergæ &c. [Eberspergæ in Bauaria.] Ita Matthæus Raderus noster præfat. ad Bauariæ sanctæ to. 1. Est Ebersberga vetus Bauariæ monasterium inter Oenum atque Isaram amnes. Illius origines quia varie ab Auentino, VViguleo Hundio, Christophoro Gevvoldo aliisq; exponuntur, succincte & dilucide ab Andrea Brunnero nostro to. 2. lib. 8. Annalium Boicorum explicatas, hic dabimus, vt S. Sebastiani vetusta isthic veneratio constet. Ita ergo scribit ad annum 974.

[49] Frater sancti Antistitis (Cōrardi Constātiensis eo anno vita functi) Rudolphus Richardis pater in Annalibus Weingartensibus dicitur, quæ vni de maioribus Boiariæ Comitibus nupta, cum improlis esset, tria cœnobia cum marito fundarit; Eberspergense viris, Rhuobachense & Geisenfeldense, vtrumque Virginibus contributum. Richardem Eberspergæ tumulatam iisdem annalibus proditum est: [Eius loci origo & nomen.] quibus domestici scriptores parum consentanea tradiderunt; quæ vtcumque se habeant, quia Comitum Semptanorum familiæ, apud Boios inter paucas clarissimæ, origines successionesque continent, hic non alieno, vt existimo, loco inserentur. Semptani Comites, quos Auentinus affectata pronuntiationis nitela Senones appellauit, nomen suum Semptȩ fluuio eorum agrum intermeanti, originem Sighardo debēt; qui Carolomanni Boiariæ Regis nepos aut pronepos vulgo creditus, a miræ magnitudinis apro, de quo haud pauciora quam de sue Erymanthio poëticis decora fabulis hodie iactantur, Eberspergensi castro temploque non sine oraculis condito nomen dederit, nouamque ad posteros appellationem transmiserit, vt Semptæ & Eberspergæ Comites dicerentur.

[50] Mortem hic anno sexto supra nongentesimum oppetiit, Ratholdo filio relicto, qui templo Religiosos Mystas e D. Augustini sodalitio adiecerit, Hunfrido celeberrimæ famæ viro iis iura dare iusso. Eumdem Ratholdum ob res contra Vngaros fortiter feliciterque gestas Conradus Rex Carantano limiti tuendo præfecisse, & in amicorum numero habuisse, tabulis. Eberspergensibus, quas bona fide sequor, traditur. Eo rebus humanis, anno illius seculi decimo nono, erepto; Eberhardus paternas possessiones adiit, familiari cum Superis commercio clarus, vt diuinis ostentis futura a discere crederetur; qui monitoribus Diuis, [Templum ædificatum] templum augustius, anno vigesimo octauo supra nongentesimum molitus, etiam domicilium Religiosis sanctius locandis, Adalberone fratre & Willibirga sorore in partem iuuantibus, erexit. Templo Diuum ossa complura, [& ornatū reliquiis S. Sebastiani:] magni præsertim Martyris Sebastiani caluam, inæstimabiles opes, & toti deinceps Boicæ sacrosanctas, intulit.

[51] Atque hic est Eberhardus ille, qui in vltima Boicæ desperatione, [cui sua Eberhardus sanctus & victoriosus Comes legauit;] Vngarorum vim in Eberspergensi castro, Deo fretus, non sustinuit modo, sed subeuntes cum clade ab oppugnatione reiecit; eosdemque Henrici Boiorum Ducis legatus in Lycatibus campis memorabili prælio, quod omnis ætas loquetur, fudit fugauitque, & gentis Regulos Reginoburgi in crucem egit. Vixit sine cura posteritatis cælebs, hærede Deo Diuoque Sebastiano contentus; cui cum Ahaimense prædium moriturus transscribere optaret, fratrem Adalberonem, quo inuito id agi nefas erat, adducere in sententiam non potuit. [fratre cælitus coacto assentiri.] Quarum sordium ille graues mox pœnas pependit, domo continuis funeribus exhausta, & Vdalrico amantissimo filiorum imaginem mortis in tabido corpore circumferente: donec placatis Superis, obligatum perenni voto, a D. Sebastiani ara incolumem recepit, & in pristinam elegantiam reflorescentem.

[52] Hic parentibus sub annum sexagesimum nonum fato functis, totius iam familiæ caput, ex Richarde, quæ Marquardi Carantani Limitis Præfecti filia fuisse dicitur, sex liberos sustulit, & Othonians partes contra Henricum Boium eique confœderatos, constantissime tutatus, [Vdalricus fratris filius, & Richardis, sancti coniuges, Benedictinis locum donant.] templi ab Eberhardo ante quadraginta sex annos extructi, per Fridericum Salisburgensem Antistitem festa cæremonia dedicandi auctor fuit; annoque nongentesimo nonagesimo, D. Augustini familia stationem deserente, nouam e D. Benedicti asseclis coloniam Eberspergam deduxit, Reginbaldo ad sacram præfecturam e cœnobio Augustano aduocato. Decessit non sine sanctitatis opinione anno vigesimo nono supra millesimum, V. Idus Mart. decimo sexto post coniugem Richardem, quæ supra communem hominum sortem felix, Dei parentis recreata aspectu, gustum aliquem immortalitatis adhuc viua cepisse dicitur. Vtriusque mausoleum nobile e marmore cælato in vmbilico templi visitur.

[53] Vdalrici frater Adalbero in Khubacensi vico Barræ amni adsito, [Vdalrici fratris neptis pietas:] anno MXI. parthenonem condidit, vt Henrici, qui eo tempore imperauit, litteræ testantur: suscepta deinde in Palæstinam peregrinatione, in itinere decessit. Alberadis coniux illætabili afflicta nuntio, marito superesse noluit, & mœrore animi, vna cum fœtu, quem vtero gerebat, extabuit. Willibirgis superstes filia elugendis tot funeribus impar etiam ipsa, qua licuit, terras deseruit, & paterno cœnobio, quod nuper arserat, & ab Vdalscalco patruo instauratum fuerat, se sponte inclusit, eumdemque cum matre tumulum optauit.

[54] Iam Vdalrici demum filio, qui itidem Adalbero dictus est, vxorem Rudolphi Altorfensis filiam copulant Eberspergenses Annales, [ac filiorū] neque Richardem eam, sed Richlindem, seu Richildem, nominant, quæ non ante nonagesimum quintum illius seculi cum marito in manum conuenerit; in illo consentiunt, sterile id connubium fuisse; eoque in spem tantarum opum Conradum raræ indolis adolescentem, eaque fortuna dignum, adoptatum esse: qui tamen breuis æui parentum vota ante tempus destituerit. Nihilo felicior Eberhardus alter Vdalrici filius, Mouracensis Comes, mascula prole immaturo fato functa, ad Ilmum fluuium religiosum sacratis Virginibus domicilium struxit, iisque Gerbirgam neptem suam præfecit: cuius exemplum Willibirgis mater eius, Eberhardi filia æmulata cum senium suum eodem in loco Deo virtutique mancipasset, pulcherrimam vitæ clausulam imposuit.

[55] Porro Adalbero, ne quid fratri in virtutis studio concederet, Eberspergensis monasterij angustiis offensus, illud solo æquatum multo magnificentius instaurauit, anno trigesimo septimo supra millesimum, & magna bonorum accessione locupletauit; [Ebersperga restaurata] crescenteque in dies liberalitate, D. Sebastianum tandem hæredem ex asse scripsit, vt eo pacto etiam ipse fundati cœnobij titulum cum vxore ferre potuerit; primam enim illius facinoris gloriam iam maiores anteceperant. Hæc Brunnerus.

[56] Quando autem & vnde Eberspergam allatæ sint S. Sebastiani reliquiæ, nos litteris suis 20. Febr. an. 1634. Monachio datis edocuit Georgius Stengelius noster, testatus in Chronico, siue historia Eberspergensi lib. 1. cap. 9. ista legi: [Quando isthuc & vnde allatum S. Sebastiani cranium:] Dubium nemini esse puto, quin Comes Euerardus atque Hunefridus Præpositus, interim dum monasterium perficeretur, tempore illius sexennij, varios vario destinarint miserintque cum Religiosos tum aulicos dominosque seculares, Romam præsertim & ad alia id genus loca pia, petitum aliquas Christi ac Mariæ, aliorumue Sanctorum reliquias, pro futura noui templi altariumque consecratione summe necessarias. Neque vero fuit difficile a plerisque reliquias aliquas pro re tam pia impetrare, præsertim ab iis, qui de euehendo ad veri Dei cultum atque seruitium hoc loco, illam sacrorum vatum, Conradi ab Hewa, & Gebhardi Argentoratensis vaticinationem, somnium insuper Euerardi mirabile, eiusque lucubrationem ab Hunefrido, de extruendo hic loci templo atque monasterio, ex horum legatis ad se missis intellexerāt. Inter alias autem plures, Roma acceperunt istas, puto in primis; maximam, totam scilicet superiorem, partem cranij S. Sebastiani Martyris, cum aliis pluribus sacrorum ipsius ossium particulis, thesaurum sane maximum; deinde ex ossibus S. Stephani Protomartyris & Materni Episcopi aliquid, vt ex sequentibus planum fiet. Has autem dono datas, & huc Roma transmissas crediderim a summo Pontifice Stephano VII. qui intra annum XXIX. & XXXIV. in Pontificatu fuisse scribitur. Hæc ibi.

[57] Harum reliquiarum meminit Raderus in Annotat. ad Menæa Græcorum, 18. Decembris: S. Sebastiani, inquit, sacer vertex, seu cranium, Ebersbergæ Boiorum cum ingenti religione a tota Germania colitur, certum aduersus pestilitatem amuletum. Nequaquam tamen totum Martyris cranium Ebersbergæ est, [non tamen illud integrum.] sed summa dumtaxat testa; (inferiorem ac posteriorem capitis partem, æde Vaticana, vt ante scriptum, retinente) illa vero ita argento inclusa, vt ex ea etiam bibatur, atque argenteo capiti statuæ S. Sebastiani imponatur. Sagittæ quoque in ea consecrantur, contra pestem salutares. Innumera isthic visuntur omnis conditionis, sexus, nationis anathemata, adeptæ incolumitatis monumenta.

§ X. Aliæ S. Sebastiani reliquiæ in Bauaria.

[58] Aliud magni Martyris pignus Monachium vrbs asseruat, Boicæ caput, ac Ducum sedes. Augustam Diuo ædem, haud a palatio suo longe, [Templum eiusdem Diui, Monachij.] locauit anno 1588. Ferdinandus I. Bauarus, Alberto V. Duce & Anna Austriaca Ferdinandi I. Imperatoris filia, anno 1550. ipsis S. Sebastiani feriis, natus: vnde illi erga Sanctum ab ipso ortu ingenerata religio, qua eum omni vita Patronum ac tutelarem est veneratus. Neque illud vanum obseruatione, quod illi vicesimus septimus Ianuarij dies, ab anniuersaria Diui celebritate octauus, vitæ mortalis vltimus fuit anno 1608.

[59] [Aliæ isthic eius reliquiæ:] Cum ea consueto Ecclesiæ ritu dedicaretur basilica, Guilielmus V. Bauariæ Dux, Ferdinandi frater, solennis sacrificij tempore, illustri pompa, inferiorem S. Sebastiani mandibulam, cui nouem adhuc immoti inhærebant dentes, obtulit, publicis tabulis testatus, se eam Roma olim accepisse a Pontifice Maximo, pium munus.

[60] Multis post annis Maximiliano, Guilielmi F. Alberti N. Boiorum Duci, aduersus VVolfgangum Theodoricum Raittenauium Salisburgensem Archiepiscopum bellum fuit. [contra pestem delatæ ad castra:] Priusquam consererentur manus, lues totis castris vulgata sollicitudinem religioso Duci iniecit, & ad petenda a Cælitibus auxilia, illius auertit animum. Eas Martyris Sebastiani reliquias rogauit ad se, vbi statiua habebat, deportari. Neque vel ingrata Superis religio fuit, vel inanis optimi Principis fiducia. Ipse incolumis, Aulaq; eius vniuersa a contagione immunis, hoc salutari præsidio seruati sunt.

[61] Exarsit beneficio pietas Ducis. Ergo vt victor Monachium reuertit, [sacello aulico donatæ,] Mariam Ferdinandi patrui viduam rogat, vt sacrum illum thesaurum, sospitatoris sui Sebastiani reliquias, sibi donet. Rogantis auctoritas pietasq; perpulere inuitam. Accessit tamen (vt ius fasq;) Stephani Frisingensis Episcopi assensus. Translatæ deinde ad palatij ducalis sacellum, in qua aliæ illustres ac prope innumeræ Diuorum reliquiæ asseruantur.

[62] Sed ne nullum erectæ a Ferdinando basilicæ patroni sui pignus relictum videretur, brachij eiusdem sancti Martyris non exiguam partem, [aliis priori templo attributis;] Dux tradidit, qua se olim a Pontifice Maximo cum Romæ esset, donatum testatus est. In hac æde monumentum Ferdinando posterisq; VVartenbergicis Comitibus positum, in quo & cor Ferdinandi & Mariæ coniugis corpus, condita. Ferdinandus Guilielmus, [aliisq; aliunde missis.] Ferdinandi filius, Episcopus Osnaburgensis, cum multas alias ex inferiore Saxonia reliquias ad eamdem ornandam basilicam, tum non exiguam capitis S. Sebastiani partem, Monachium misit anno 1626. publicumq; eius rei testimonium. Ea nos a Maximiliano, eiusdem Francisci Guilielmi germano, Societatis nostræ Sacerdote, accepimus.

§. XI. Alibi S. Sebastiani reliquiæ ac cultus.

[63] Qvæ alibi eiusdem Martyris extare feruntur reliquiæ, colligere animus non est; & sunt fortaßis quædam alterius Sebastiani e legione Thebæa, de quo 2. Ianuarij, aliorumue eius nominis Cælitum. [Quædam olim Brūsvvici fuere.] ternas quæ occurrere indicabimus. Primæ Brunsvvici fuere. Ita Compilatio chronologica a Ioanne Pistorio edita, ex bibliotheca Henrici Petreij, ad annum 1473. Eodem anno viguit pestilentia in Bruneswig tota æstate; sed heu grauis erat huic monasterio. Obierunt enim de nostris Fratribus fortiores & adolescentiores Sacerdotes, septem numero. Inde vix anno elapso obiit senex noster cum duobus aliis Sacerdotibus monasterij nostri. Eodem anno introductæ sunt solenni cum processione totius Cleri & populi reliquiæ S. Sebastiani Martyris, per Fratres Præmonstratensis Ordinis in ciuitatem præsentem, promouente hoc Serenissimo Principe ac Duce Heinrico. Prima statio cum Missa ad honorem Martyris factæ sunt in hoc monasterio altera die Trinitatis: post ad S. Blasium: inde ad S. Catharinam: exinde ad S. Martinum.

[64] [VVesaliæ templum Sancto dicatum, ex voto.] VVesalia oppidum est Cliuiæ diues ac splendidum, ad Lupiæ ostium. Hic anno 1332. Eremitarum instituti Augustiniani dedicata S. Sebastiano ecclesia est a Volckardo Suffraganeo Monasteriensi. Grassata isthic non multo ante lues horrendum in modum, adeo vt plurimi quotidie efferentur, simul ac votum S. Sebastiano publice erat nuncupatum, conquieuerat. Ea sacrandæ illi ædis occasio. Meminit voti Nicolaus Crusenius Monastici Augustiniani parte 3. cap. 13. ita scribens: Cliuo-Wesaliæ oppido Diœcesis Monasteriensis grassante morbo contagioso, pro diuina ira sedanda, ex voto ciuium ac Magistratus, illorumque expensis, erigitur monasterium Eremitarum S. Augustini cum ecclesia in honorem S. Sebastiani, Religiosis ex vicino Mariævallensi loco euocatis, quorum operam in hoc Dei flagello frequenter ciues inuocarant, quando emortuis fere totius oppidi Sacerdotibus, soli PP. Augustiniani ex Clero superuixerunt incolumes.

[65] Nuper Franciscus a Dietrichstain Cardinalis, Olomucensis in Morauia Episcopus, [Sacellum magnificum in Morauia.] S. Sebastiano in edito colle iuxta Niclasburgum oppidum insignem S. Sebastiano ædem statuit, atque eum deinde ad auertendam luem Tutelarem sibi ac patriæ adoptauit, ac publicis comitiis, concordi Procerum omnium assensu, festum eius solenne vt esset, silente etiam fori strepitu, sanxit.

[66] Binas Coloniæ extare eiusdem Diui reliquias auctor est in Sacrario Agrippinæ Erhardus VVinheimius: [Aliæ Sancti reliquiæ, Coloniæ;] in Parochiali quidem S. Laurentij ecclesia Partem caluariæ sancti Martyris; in templo vero Eremitarum Augustinianorum Mandibulam inferiorem. Pars sit eius quæ Monachij, an Diui alterius, sed cognominis, alij disputent. Tertia, inquit, apud Augustinianos confraternitas sub honore S. Sebastiani a Christi fidelibus instituta, numero & dignitate personarum inter ceteras facile princeps, initium sumpsit ex donatione inferioris S. Sebastiani mandibulæ, quam huic basilicæ Illustris & auratus Eques D. Theodorus van Hirtz anno 1269. assignauit, vti ex monumentis familiæ ipsius constat. Hic Theodorus van Hirtz a Landtskroonen cum coniuge sua Gudila in choro templi PP. Augustinianorum Coloniæ sepultus est. Aegidius Gelenius in libello qui Colonia supplex inscribitur, testatur hanc mandibulam Roma allatam a Theodorico, & ingenti hierothecæ, seu monstrantiæ inclusam spectari.

[67] [item aliæ ibidem.] Idem binas alias commemorat isthic custoditas reliquias eiusdem sancti Martyris, in S. Petri metropolitana basilica Brachium; in cœnobio Prædicatorum Telum quo transfixus. Testaturq; Colonienses eiusdem Diui sæpius expertos certam opem aduersus pestilentiam.

ACTA
AVCTORE S. AMBROSIO EPISC.
ex pluribus veteribus MSS.

Sebastianus, Defensor Ecclesiae Romanae, Martyr (S.)

BHL Number: 7543

EX MSS.

CAPVT I.
S. Sebastianus Martyres animat.

[1] [S. Sebastianus] Sebastianvs vir Christianissimus Mediolanensium a partibus eruditus, ciuis vero Narbonensis, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus ita carus erat, vt principatum ei primæ cohortis traderent, [primæ cohortis primipilus,] & suo eum conspectui iuberent semper astare. Erat enim vir totius prudentiæ, in sermone verax, in iudicio iustus, in consilio prouidus, in commisso fidelis, in interuentu strenuus, [omni virtute præditus:] in bonitate conspicuus, in vniuersa morum honestate præclarus. Hunc milites ac si patrem venerabantur: hunc vniuersi, qui præerant palatio, carissimo venerabantur affectu. Erat enim verus Dei cultor, & necesse erat vt, quem Dei perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.

[2] [occulte Christianus,] Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium, sed agebat quatenus hoc sacrilegis Regibus esset occultum, non passionis timore perterritus, nec patrimonij sui amore constrictus, sed ad hoc tantum sub chlamyde terreni imperij Christi b militem agebat absconditum, vt Christianorum animos, [Martyres corroborat:] quos inter tormenta videbat deficere, confortaret, & Deo redderet animas quas diabolus conabatur auferre.

[3] Denique postquam multas Martyrum mentes a timore passionis eripuit, & ad coronam perpetuæ gloriæ incitauit; ipse quis esset apparuit, quia lumen in tenebris latere non potuit. [Marcellianum & Marcū, cū seruis captiuos solatur:] Clarissimis igitur viris Marcelliano & Marco duobus geminis fratribus pro Christi nomine in vinculis constitutis, quotidie solatium exhibebat; & tam ipsis quam etiam seruis eorum, cum quibus tenti fuerant, salutaria fidei consilia ministrabat: quibus fugitiua seculi blandimenta respuerent, & momentanea tormentorum genera non timerent.

[Annotata]

a Ita plerique codices; quidam, partium ciuis. S. Ambrosius in Psal. 118. octonar. 20. [S. Sebastiani patria:] Vtamur exemplo Sebastiani Martyris, cuius hodie natalis est. Hic Mediolanensis oriundus est. Fortassis aut iam discesserat persecutor, aut adhuc non venerat in hæc partium, aut mitior erat. Aduertit hic aut nullum esse, aut tepere certamen. [vltro quæsita martyrij occasio.] Romam profectus est, vbi propter fidei studium persecutiones acerbæ feruebant. Ibi passus est, hoc est, ibi coronatus. Itaque illic quo hospes aduenit, domicilium immortalitatis perpetuæ collocauit. At Baronius tom. 2. an. 284. num. 12. scribit S. Ambrosium & alios tradere patre Narbonensi, matre Mediolanensi, natum Mediolani. tradit Metaphrastes ortum Mediolani; quibus parentibus, silet. Saussaius, patre Gallo, matre Mediolanensi, Narbone in Viennensi Gallia natum. Nec refragantur Tristanus Calchus, aut Iosephus Ripamontius; hic addit matrem propera mariti morte viduam relictam, Mediolanum cum filio vnico reuertisse. Rabanus, variaq; MSS. Eodem die S. Sebastiani de Mediolano, qui intantium &c. Metaphrastes genere clarum ait fuisse. Menæa: ἑις τῆς συγκλήτου βουλῆς ὑπῆρχεν, vnus e Senatorio ordine fuit. Guilielmus Catellius histor. Occitan. lib. 2. testatur commonstrari etiamnum Narbonæ domum S. Sebastiani, vbi ecclesia post erecta quæ S.Sebastiani nati dicitur.

b Quidam codices, militiam absconditam.

CAPVT II.
Marcelliani & Marci grauiter oppugnata constantia.

[4] Qvi cum beatissimis consolationibus acquiescerent, & verbera carnificum animo perseueranti transirent, [Quibus morti adiudicatis,] capitalem iussi sunt subire sententiam: ea videlicet ratione, vt si eodem momento quo decollandi erant sacrificiis consensissent, & parentibus suis & coniugibus & filiis & facultatibus redderentur. Erant enim non solum, vt diximus, genere clarissimi viri, sed & facultatibus a dilatati; quorum erat pater Tranquillinus nomine, & mater Marcia vocabatur; [parentes 30. dierum inducias impetrant:] qui illos sequebantur cum vxoribus eorum & filiis; nimio enim in suis nepotibus ducebantur affectu. Vnde factum est, vt ab b Agrestio Chromatio Vrbis Romæ Præfecto triginta dierum inducias impetrarent, in quorum spatio ageretur cum eis, quatenus ad thurificandum idolis consentirent.

[5] [amici eos peruertere conantur;] Accedentes itaque amici eorum ad eos, cœperunt dicere: Vnde vobis tam dura mens, tamque ferreum pectus quod canitiem c patimini patris abiicere, & matri iam decrepitæ nouos dolores partus afferte? Nam illa partus sui dolores consolationibus superabat, dum in vno dolore duos filios pareret, & geminum patri funderet filiorum affectum: nunc vero insanabilis dolor, inconsolabilis pœna, irremediabilis cruciatus, incomparabilis d partus est, quo spes & gaudium tollitur, vita contemnitur, respuitur gloria, & contemptis omnibus pietatis affectibus mortis atrocitas appetitur e potius, quam timetur. Obsecramus vos, o amici carissimi, tandem his date cladibus finem, & vos patres esse dulcium filiorum vel admoniti mementote.

[6] Hæc & his similia amicis dicentibus, miseram se clamitans mater aduenit, & soluto capite canos suæ senectutis ostentans, in conspectu eorum vestem qua pectus tegebatur scidit: [mater variis blanditiis impugnat.] & cunctis flentibus ostendebat eis laxis pellibus quas fuxerant mammas, & blandimenta, quæ infantiæ eorum exhibuerat, eiulando lacrymans memorabat. Aiebat ergo ad ambos: Tu mihi semper plus blanditus es fili; & tu amplius verecundatus es: in isto imaginem meam peperi; in te paternos vultus effudi: tu patri vtilior, iste similior. Heu me miseram! circumuallant me ex omni parte incomparabiles luctus, inaudita miseria & gemina orbitas, nullis penitus tribulationibus comparanda. Omitto filios ad mortem vltro properantes, quos si mihi hostes auferrent f per medias sequerer acies bellatorum; si iudicia violenta concluderēt, carcerem simul irrumperem moritura. Nouum hoc genus est pereundi, in quo carnifex rogatur vt feriat, vita optatur vt pereat, mors inuitatur vt veniat. Nouus hic luctus est, noua miseria, in qua natorum iuuentus sponte amittitur, & parentum miseranda cogitur senectus vt viuat.

[7] Ista & his similia matre prosequente, infirmus pater, & grauis iam senio, [pater quærelis,] manibus adducitur seruulorum, & cygnæo capiti terræ puluerem spargens, huiusmodi dabat voces ad cælum: Ad mortem vltro proficiscentibus filiis valedicturus adueni, vt vniuersa, quæ a filiis sepulturæ meæ exhibenda paraueram, ego infelix filios sepulturus expendam. O filij meæ baculus senectutis, & geminum meorum viscerum lumen, nati feliciter, & prospere educati, excellentissimæ memoriæ, & ingenij singularis, omnium liberalium peritia litterarum imbuti, quæ ista repente insania vestra voluntate progenita mortis vos fecit esse amatores? Numquam ista viuentibus placuit: numquam morituris suum amorem induxit: ad quoscumque aurem peruenire potuit, violenter admissa est, & non est voluntate ab vllo viuente suscepta. Si hanc nudus debitor sub auaro fœneratore patitur, nulla potest ratione diligere: nec solum non diligere cognoscitur, sed timere. Qua ratione eam appetit, qui & bonis exuberat omnibus, & penitus vlli nihil debet? Venite huc senes, & mecum super filios plangite, qui vos viscera paterna habere sentitis. Venite huc iuuenes, & flete super iuuenes sponte pereuntes. Huc accedite patres, & prohibete talia, ne talia patiamini. Deficite plorando oculi mei, & caliginem obducite fundentes flumina lacrymarum; ne videam cædi gladio, quos dum virga leuis tangeret, tremui; dum tristantes leuiter viderem, expaui.

[8] [coniuges lamentis.] Igitur dum hæc & alia senior prosequeretur, ecce amborum coniuges cum natis propriis veniunt, & aspectibus eorum proprios infantulos offerentes, has eiulando voces effundunt: Quibus nos seruituras relinquitis? quibus coniugij nostri traditis caritatem? qui putatis erunt horum infantium domini, & domorum vestrarum auidissimi peruasores? Qui erunt vestræ occupatores familiæ? vel qui sibi diuisuri sunt vernaculos, quos nutristis? Heu quam ferreo, heu quam impiæ crudelitatis genere parentes despicitis, amicos respuitis, vxores abiicitis, filios abdicatis, & vos ipsos carnifici vltroneos exhibetis!

[Annotata]

a Alij codices, ditati; alij, ornati.

b Alij, Agrestino. In catalogo Præfectorum Vrbis, legitur Caro & Carino Coss. Præfectus fuisse Titutius Roburrus; Carino II. & Numeriano, Ceionius Varus, qui & sequenti anno Diocletiano & Aristobulo Coss. præfecturam gessit. Et videtur Chromatij expunctum e tabulis nomen, religionis odio. Eumne, an Roburrum, an Ceionium perstringat Vopiscus ambiguum est, dum in Carino scribit: Præfectum Vrbi vnum ex Cancellariis suis fecit. Erant Cancellarij, qui ad cancellos siue Domus augustæ, siue tribunalium excubabant.

c alij, patitur.

d al. luctus.

e Tres sequentes voces desunt MS. Audomar.

f alij, per media sequerer bella raptores.

CAPVT III.
S. Sebastianus nutantes confirmat.

[9] Interea dum illa dicuntur, & ista referuntur, inter vxorum lacrymas, & suspiria filiorum, cœperunt milites Christi mollescere, & animos suos flectere ad dolorem. Huic spectaculo, vt supra diximus, intererat S. Sebastianus vir per omnia Christianissimus, [Sebastianus eos nutantes confirmat,] quem occultabat militaris habitus, & chlamydis obumbrabat aspectus. At vbi vidit athletas Dei immenso certaminis pondere fatigari, in medio eorum se obiiciens, dixit: O fortissimi milites Christi, o instructissimi diuini prælij bellatores, [propositis cruciatibus iam toleratis;] per nimiam virtutem animi fortiter peruenistis ad palmam, & nunc per misera blandimenta coronam deponitis sempiternam? Discat nunc per vos Christi militum fortitudo, fide potius armari quam ferro. Nolite victoriarum vestrarum insignia per mulierum blandimenta abiicere, & subiectas pedibus vestris hostis deuicti ceruices ad victricia & rediuiua iterum bella laxare, cuius quamuis sæua contra vos extiterit & periniqua a instantia, sæuior tamen efficitur ira repetita. Erigite igitura a b terrenis affectibus tropæū vestri certaminis c gloriosum, & nolite illud omittere fletibus paruulorum.

[10] Isti, quos plorantes attenditis, gauderent hodie si possent scire quæ nostis; putant enim quod ista vita sit sola, [vita æterna;] quæ si finem acceperit, nulla vitalis animæ, corpore deficiente, valeat portio remanere. Si enim scirent esse alteram vitam ignaram mortis, tristitiæ nesciam, in qua immortalitas regnat, & perpetua gaudia commorantur; profecto vobiscum ad illam festinarent pertingere, & vitam istam pro nihilo computantes, illam appeterent, quæ & in exultatione permanet & penitus finiri non nouit. Ista enim vita fugitiua est & tam infidelis, vt nec amatoribus suis fidem potuerit custodire. [& præsenti, fugace,] Ab origine enim mundi in se credentes fefellit, omnes se exspectantes decepit, cunctos de se præsumentes irrisit, & ita nullū omnino certū reddidit, vt omnibus probetur fuisse mentita. [omnia scelera suadente,] Atque vtinā solius mēdacij culpæ esset obnoxia, & per omnia crimina currere suos nō cogeret amatores. Ipsa dat edacitatem d glutonibus, ipsa ebrietatem ingerit temulentis, ipsa naufragium pudoris adulteris, ipsa execrabilem tradit peruersitatem incestis; ipsa admonet furem, vt rapiat; iracundum, vt sæuiat; mendacem, vt fallat. Ipsa inter coniuges diuortia seminat, inter amicos discordias, inter pacificos lites, inter iustos iniustitiam, inter fratres scandala. Ipsa tollit iudicibus iustitiam, castis pudicitiā, e artificibus peritiam, ipsa aufert moribus disciplinam. Et vt altiora quæ amatoribus suis ingerit crimina memoremus; si fratrem aliquando frater germanus occidit, si filius necauit patrem, si interemptus est ab amico amicus; cuius hæc instinctu facta sunt scelera, cuius intuitu, cuius spe, cuius fiducia ista sunt nefanda commissa? numquid non præsentis vitȩ amore seducti, ista committunt; & dū illam plusquam iustum est diligunt, iniquo odio homines prosequuntur? Vt quid enim pirata nauigantem iugulat, vt quid latro perimit viatorem, diues opprimit pauperem, superbus humilem, & omnis nocens quemcumque potuerit aggrauat innocentem? Hæc autem faciunt mala, quia isti vitæ seruire desiderant, & se existimant in amore eius per tempora prolixiora durare. Non ergo alterius caussa fiunt scelera nisi vt infelicissimæ isti carnali vitæ a carnalibus seruiatur.

[11] Ipsa est denique quæ eis crimina imperat, iubet facinora, suadet iniusta; & posteaquam omni crudelitate, [mortem generante.] omnique fuerit spurcitia saginata, seruientes sibi tradit filiæ suæ, id est, morti perpetuæ. Ex ipsa enim, & ex eius vtero mors æterna est nata, tēpore quo gulæ suæ & libidini & delectationibus oculorum primi homines seruierūt; atque ideo qui ad æternā vitam facti fuerant, huc in istam sunt regionem mortis iactati: hinc iterum sunt ad inferos deuoluti, nihil secum præter peccata portantes. Hæc ergo vita est quæ vos fallit, o amici carissimi, vt amicos vestros ad vitam euntes perpetuam iniusto consilio reuocetis.

[Annotata]

a MS. Rip. constantia.

b al. plenis affectibus; al. terrenis aspectibus.

c al. gloriosi.

d Papias: Gluto, a gula dictus, ganeo, prodigus.

e Quidam codices, artibus.

CAPVT IV.
Inferni pœnæ, cælique gaudia, Martyrum amicis inculcata.

[12] Hæc vos instigat, o parentes sanctissimi, vt filios vestros proficiscentes ad a Comitatum cæli, ad honorem incorruptibilem, [Coniuges eorum & amicos inuitat ad fidem,] ad amicitias Imperatoris æterni, stultissimis lamentationibus reuocetis. Ista est quæ vos, o castissimæ coniuges Beatorum, per pietatis colorem impietatem Martyrum mentibus fecit tradere, & necem pro liberatione afferre. Si enim consensissent reuocationi vestræ, pauco quidem tempore vobiscum esse poterant; postea vero separari, & ita habuerant separari a vobis, vt numquam vos nisi inter tormenta perpetua videretis; vbi edax flamma incredulorum animas deuorat, vbi dracones blasphemantium labia comedunt, [commemoratis inferni tormentis;] vbi serpentes morsibus suis incredulorum pectora depascuntur. Illic vlulatus & gemitus sonat, & clamor confusus, quem vis tormentorum exagitat, & incendij arsura extorquet. Hæc ipsa autem tribulatio, quæ illic excipiet infideles, nullo termino definitur, nullo fine concluditur, sed nec post flammarum atrocium adustionem consumitur, sed ad rediuiua incendia iterum qui adustus fuerit reparatur.

[13] Hanc ergo pœnam & istos permittite euadere, & vosmetipsos eripere cogitate. Permittite interim istos ad coronam pertingere destinatam. Nolite timere; non enim separabūtur a vobis, sed vadent prȩparare vobis in cælo sidereas māsiones, [cæli voluptatibus & gaudiis:] in quibus vna vobiscum & cum filiis vestris in perpetuo gaudio maneatis. Quod si vos domus vestræ ex lapidibus factæ delectant; quanto magis illarum vos debet pulchritudo inuitare domorum, vbi sunt triclinia auro puro radiantia, quæ ex gemmis & margaritis habent b zetas instructas? Illic flos purpureus rosarum numquam marcescit: illic florida nemora perpetua viriditate vernant: illic prata c recentia semper melleis fluunt riuis: illic croceis gramina floribus redolēt, & d halantes campi iucundis admodum odoribus pollent. Auræ ibi vitam æternam habentes naribus nectareum odorem aspirant. Lumen ibi sine Solis radio fulgens, serenitas absque nubilo; & absque tenebris nocturnis die oculi perfruuntur. Nulla illic impediuntur e occupatione deliciæ, nulla penitus sollicitudine ibi securitas conturbatur. mugitus, vlulatus, gemitus, lamentum & luctus numquam illic audita nec nominata sunt: fœdum & deforme, tetrum, nigrum, horrendum aliquid, aut sordidum numquam ibi penitus viderunt oculi habitantium: pulchritudine vero in amœnitate nemorum, splendore in aere iocundo & formositate atque omni elegantia sine intermissione oculi patentes perfruuntur: & nihil omnino quod conturbet mentem auribus datur. Sonant enim ibi iugiter organa hymnorum, quæ ad laudem Regis ab Angelis & Archangelis decantantur. Amaritudo & fellis asperitas ibi locum non habent: tonitrua ibi numquam audita sunt, fulgura & coruscationes numquam paruerūt. Cinnamomum illic virgulta gignunt, & balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationem per omnia membra diffundit, & esca ibi nulla stercora conficit. Sicut enim bono nuntio aures, & bono odore nares, & bono aspectu oculi saginantur, & ista refectio non potest in digestionem prorumpere; ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc vnicuique sapit, quo fuerit delectatus. Statim denique quod concupierit anima, desiderio eius vniuersa famulantur, & omnibus delectationibus eius paratissimus seruit effectus.

[14] Nam qui in ista mortali vita, contra concupiscentias suas & contra delectationes pugnauerit, quisquis eas hic non expenderit, illic eas integras a suo Creatore consequitur. [quomodo ea inquirenda.] Ipse enim ita creauit hominem vt viueret: & mortem iuxta introitum delectationis posuit, vt hi queis libet a mortis timore euadere, vitam ȩternam quȩrant; & dum præter istam vitam alteram esse didicerint, inquirant vtrum & ipsa possit senectute intercidi aut morte concludi: quam dum immortalem agnouerint, inquirant vtrum possit iterum ipsa æternitas vel honorem tradere iustis vel iniustis pœnam inferre.

[Annotata]

a Comitatus sæpe comites Imperatoris; alias Comitis officium; vulgo nunc locum, siue districtum eius iurisdictioni subiestum; hic Aulam significat. [Comitatus.] sic Possidius in vita S. Augustini: vbi tunc temporis Valentiniani minoris Comitatus fuerat constitutus. & S. Ambros. de obitu Valentiniani: iussit eam ad Comitatum venire.

b Papias: Zetæ, domus quæ subtus pedes aquas habent. [Zetæ.] Vnde ea vis vocis? Turnebus aduers. lib. 24. cap. 4. zetam, diætam interpretatur; & Casaubonus in Lamprid. qui ideo zætam vocat; at Salmasius dietam, zetamque scribit. Sic zabolum, pro diabolum, Zabolenum pro diabolenum, Zarritum pro diarritum, dicta obseruant, cumq; iis Martinius. At Passeratius a ζεῖν feruere, deflectit, quod pluribus partibus solem accipiat, vel a ζῇν viuere. Cænaculi genus hic & alibi significat. Infra Zetarius, zetarum, siue tricliniorum curator.

c MS. Audom. virentia.

d al. albescentes.

e al. occasione.

CAPVT V.
Opum deliciarumque vsus.

[15] Cvmque specialiter ita esse probauerint, restat, vt interrogent, cur a Creatore diuitiæ factæ sint, si eius lege contemnendæ sunt, vel quare quadrupedum & volucrum atque repentium varietas a Creatore facta sit, si a singulis renuntiandum est; cur autem ab ipso Creatore medullitus genuina delectatio ad b incitamentum est libidinis fundata corporibus, si vsus eius auctori non solum eum faciat reum, sed etiam perpetuis tradat incendiis. c Interrogatur ergo: Cur a Creatore diuitiæ datæ sunt, si contemnendæ sunt? Respondemus: Istæ diuitiæ a Creatore factæ, [Cur diuitiæ creatæ si contemnendæ.] alloquuntur quodammodo amatores suos, dicentes: Sic nos amate, vt a vobis numquam separemur. Sequi vos morientes non possumus; antecedere autem vos viuentes possumus: sed si ipsi iubeatis. Cupidus fœnerator & auarus agricola, vnus aurum tradit homini quod duplicatum recipiat, alius diuersa semina terræ committit, vt si possit fieri quod simplum tradit centumplum d quærat recipere: & debitor aurum creditori reddit duplicatum, [Dandæ Deo, vt cum fœnore recipiātur,] & terra semen reddit centuplicatum. Pro nefas! fœnus debitor fœneratori reddere præualet; & terra agricolæ suo restituere centuplicata semina potest; Deus diuitias suas si a te acceperit, eas tibi amplificatas reddere non potest?

[16] Inquiris nunc cur diuitias mihi dedit, si a me ipsi reddendæ sunt? Tradidit eas tibi, vt scias quanta sit in eis requies, quanta voluptas, quantus luxus, quantæque possunt esse deliciæ; vt per hæc habens caritatem cum diuitiis tuis, ipse eas tradas custodiendas Domino nostro Iesu Christo. Quas si ipsi nolueris credere, aut edacitas gulæ eas inuadet, aut luxuria libidinum mater tibi eas eripiet, aut sine dubio, quod nosti optime, mors ex improuiso aggrediens ita tibi illas extorquet, vt tu illas vlterius in toto nec habere præualeas, nec videre. [& nobis illæsis secure seruentur,] Numquid si transires per medias acies barbarorum, & inuenires fortem virum qui te semper dilexit, qui tibi etiam sacculum pecuniis donauerat plenum, dicentem tibi: Da mihi custodiendas pecunias quas dedi tibi; quia isti barbari insidiantur vt eas tibi auferant, quas dum tibi abstulerint suis te gladiis laniabunt; nūquid non pedibus eius aduolutus rogares eum, vt eas ipse susciperet, de quo certus esses quod & ampliora quam acceperat redderet, & te ipsum ab hostibus liberaret? Restat nunc vt diuitiis vestris tutorem possitis habere Christum.

[17] Ad delicias veniamus. Qui habet aures audiendi, audiet eas dicentes sibi: Si vere amatores nostri estis, illi nos commendate, [Deliciæ quoque reseruandæ in aliam vitam,] qui nos vobis integras illibatasque in illa regione restituat, in qua vobiscum iugiter manere possimus: in ista enim vita si vobis nostrum voluerimus occupare seruitium, quasi hic expertæ ibi vobis omnino negabimus nostræ seruitutis officium. Dimittite nos interim seruire morituris, quia idcirco breuiati sunt dies mortalibus, vt immortalibus iugiter famulemur. Sic enim scriptum est: Propter electos breuiabuntur dies, vt seruitus nostra non sit longa. [Matth. 24. 22.] Iniustis quidem seruimus, festino e cursu: impiis, sceleratis, & turpibus seruimus, non sponte, sed propter eum qui nos subdidit. Liberabimur tamen a seruitute corruptionis, [quæ malis seruiunt inuitæ:] & reuocabimur ad libertatem gloriæ filiorum Dei. Omnis itaque delectatio, futuræ vitæ seruata, non perditur; neque enim repositi thesauri existimantur ab eo qui eos absconderat in terris, interisse; sed magis tanto securius se eos habere confidit, quanto eos occultius & tutius collocauerit.

[18] Sint ergo repositæ omnium deliciarum affluentiæ, vt non contingantur in ista vita, quæ præterit: quia si hic in vsu fuerint, in illa vita, quæ numquam præterit, amittentur. Esto, quod ista vita centum tendatur annorum spatiis, numquid exclusa die vltima non statim videbitur quasi non fuisse, & ac memoria hospitis vno die apud nos manentis vestigia reliquisse? [hic breues, in cælo æternæ.] Illa autem vita manet iugiter, & perseuerat instanter, annis quoque labentibus iuuenescit & pollet, & inde renouationis sumit initium vnde finis accipitur. O vere illum degenerem & omnium bonorum expertem, qui huius tam formosæ vitæ amore non capitur! qui timet istam vitam tradere perituram, & illam accipere quæ penitus perire non nouit, in qua deliciæ & delectationes, & diuitiæ & gaudia sic inchoant, vt terminum nesciant; sic principium capiunt, vt penitus finiri non possint.

[19] Nam qui huius tam præclaræ vitæ amator esse noluerit, non solum istam perdit, & ad illam non peruenit, verum etiam vt iam dixi a perpetua morte capitur & tenetur, in qua est iugis flamma, perseuerans tribulatio, [Dæmonum descriptio metaphorica.] & pœna perpetua; in qua atroces angeli commorantur, quorum brachia capita draconum sunt, quorum oculi ex se igneas sagittas iaculantur; quorum dentes sicut elephantis prominent, & stimulant ad tormentum veluti caudæ scorpionum, quorum voces veluti leonum fremitus sonant, quorum aspectus tremorem incutit pariter & dolorem & mortem. Atque vtinam mors posset in his angustiis constitutis occurrere! Sed, quod est acerbius, ad hoc viuitur, vt cruciatibus gubernetur; ad hoc redintegrantur, vt exesa serpentium morsibus membra iteratis subinde & iterum repetitis morsibus attrectentur.

[Annotata]

a Alij codices, gulæ.

b al. inquinamentum.

c al. Interrogat ergo quis: Cur &c.

d al. queat.

e al. incursu.

CAPVT VI.
Martyrum felicitas & gloria.

[20] Hæc est omnis causa certaminis, quæ pœnas martyrij docet tolerabiliter debere sufferri. Nolite ergo, o amici, nolite o parentes, nolite o cōiuges venerādȩ Sanctorum, [Auditores hortatur Sanctus.] nolite a vita ad mortem, quos diligitis reuocare, a gaudio ad luctum ducere, a lumine ad tenebras trahere, & ab æterna requie ad pœnas sempiternas accersire. Hoc est cum diabolo quasi piscibus hamum tendere, & inuitare ad modicam suauitatē, in qua intus lateat cruciatus viscerum, & mors interiorum tormentis extorta. Numquid non hoc est ad compensationem æternarum deliciarum fugitiua gaudia anteponere; & vt perparum rideant, æternis fletibus mancipare? Hoc in gladiatoribus, qui vltro se offerunt, vniuersi damnamus, qui considerant vnius anni delicias, & non considerant, qui fructus ex ipsis deliciis oriatur. Et illi cruciantur ictibus gladiorum, vel alterna cæde interna viscerum scisso ventris tegmine in conspectu proferunt populorum, vt pinguedo, quam inconsulta sagina contulerat, offeratur diabolo deuoranda. Isto consilio inimici, quo isti hæc faciunt, ipso consilio ad vitam æternam euntes Dei Martyres reuocantur, qui vt vitam paucorum dierum viuant a exorantur perpetuos cruciatus incurrere, & mortem perpetuam, quæ specialiter metuenda est, non timere.

[21] Huic loco forte illud opponitis: Quare Christianus tormenta non metuit, & præsentis non terretur b pœna tortoris? [Cur Christiani tormenta non timeant.] Ideo non frangitur metu, ideo dolore non ducitur, quia scit se vnius doloris pretio perpetuæ sanitatis gaudium emere; & per momentaneam tribulationem ad perpetuam felicitatē & sempiternam lætitiam peruenire. Sed si iste timendus sit dolor, timendus sit carnifex, timenda quoque sit noua & exquisita tortoris crudelitas; quæ magis timenda, quæ horrenda, quæ magis fugienda est, & cauenda, ista quæ hodie efferuescit, & cras euanescit? ista quæ hodie exardescit, & cras refrigescit? ista quæ sub hora inducitur, & sub hora excluditur? an illa quæ nullo fine concluditur, nullo tempore extinguitur, nulla prorsus consumitur vetustate? Nam iste dolor aut leuis est, & potest tolerabiliter sustineri; aut grauis est, & glorioso certamine citatum offert finem: ille autem pœnarum dolor & cruciatus incendij, qui huius vitæ amatoribus datur, cum sit vehementior vniuerso tormentorum genere, numquam finiendus aggreditur, & acrius subinde quam inchoauerit sæuit: & nullus sæuiendi terminus, nullus omnino finis occurrit, sed habens secum vniuersa suppliciorum genera subinde renouatur vt sæuiat, augmentatur vt excruciet, inflammatur vt acrius vrat.

[22] Hinc ergo ab hoc interitu, quos amamus, hortemur euadere; & nos ipsos ad euadendum fortiter præparemus: [Animandi Martyres, iisq; cōgratulandum.] nec timeamus vna hora ferre dolorem in corpore, qui optamus perpetuo gaudere cum Christo, permittamus animam nostram cum palma martyrij ex hoc egredi corpore, vt possimus pœnas æternas euadere, & ad possessiones sidereas plenas delectationibus peruenire. Lacrymas nostras conuertamus in gaudium: quia non debemus quasi morituros plangere, quos cum Christo credimus regnaturos. Congratulemur victoribus hostium, conculcata eorum ceruice: congaudeamus martyrij prætexta indutis, & cæli factos consules gloriemur. En dies in quo vincere se tymnnus existimabat, qui dum capit, captus est; dum tenet, vinctus est; dum torquet tortus est, dum insultat irrisus est: dum iugulat, occisus est. Nunc ergo in amore martyrij etiam nostros suscitemus affectus: vt illum qui de nostra captiuitate voluit victoriam capere, fortiter capiamus, & quasi a graui somno expergefacti aperiamus oculos animorum, vt videntes foueas quas in nostri perniciem inimicus aptauerat, nos quidem auxiliante Deo euadamus, & ipso diabolo cum satellitibus suis in ipsam quam parauerat foueam incidente, nos cum Propheta dicamus: Foderunt ante faciem meam foueam, & ipsi inciderunt in eam. [Psal. 56. 7.]

[Annotata]

a al. docentur.

b MS. Rip. pœnæ tormentis.

CAPVT VII.
Sebastiani oratione & miraculis, conuersi Zoë & Nicostratus.

[23] Igitur cum hæc Beatissimus Sebastianus, [S. Sebastianus cælesti lumine illustratur, & diuinitus animatur.] indutus chlamyde, succinctus baltheo, ex suo ore proferret, subito per vnam fere horam splendore nimio de cælo veniente illuminatus est, & sub ipso splendore, candidissimo pallio amictus est ab Angelis septem clarissimis, & iuuenis apparuit iuxta eum dans ei pacem, & dicens: Tu semper mecum eris.

[24] Hæc autem gerebantur a intra domum b Primiscrinij, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus & Marcus. [Zoë Nicostrati vxor muta conuertitur,] Qui Nicostratus habebat vxorem, nomine Zoën: hæc ante sex annos ægritudinis nimietate facta est muta, prudentiam tamen audiendi & intelligendi non solū non amiserat, verum etiam melius quam prius habuerat, aurium officium obtinebat. Hæc itaque cum intellexisset omnia, quæ B. Sebastianus dixerat, & tantum lumen circa eum vidisset; cumque omnes tremefacti miraculi stupore tenerentur, innuebat manu omnibus, vt quasi exprobrandi essent, qui tam euidenti assertioni non crederent, & genibus eius aduoluta rogare eum manuum indiciis cœpit. Sed S. Sebastianus cum videret eam cordis secreta linguæ expressione declarare non posse, caussas huius silentij percunctatus, didicit sermonis illi copiam nimia vi infirmitatis ablatam. Tunc B. Sebastianus dixit: Si ego verus Christi seruus sum, & si vera sunt omnia, [loquelam recipit.] quæ ex ore meo hæc mulier audiuit & credidit, iubeat Dominus meus Iesus Christus, vt redeat ad eam officium linguæ, & aperiat os eius qui aperuit os Zachariæ Prophetæ sui; & fecit crucē in os eius. Atque ad hāc vocem S. Sebastiani, exclamauit mulier voce magna, dicens: Beatus es tu, & benedictus sermo oris tui: & beati qui credunt per te Christum filium Dei viui. [Videt Angelum S. Sebastiano assistētem.] Ego enim vidi oculis meis Angelum ad te venientem de cælo, & librum ante oculos tuos tenentem, ex cuius lectione vniuersa sermonis tui oratio decurrebat. Benedicti qui in omnibus quæ locutus es credunt, & maledicti qui dubitauerint vel in vno verbo ex his omnibus quæ audierunt: quoniam sicut aurora superueniens vniuersas tenebras noctis excludit, & omnium oculis lumen, quod nox cæca negauerat reddit; ita lux sermonum tuorum omnem caliginem omnemque ignorantiæ cæcitatem extersit, & oculis recte credentium serenum post noctis tenebras diem reddidit: a me autem non solum incredulitatis tenebras exclusit, verum etiam sermonis mei ostium, quod per sex annos clausum erat, patefecit.

[25] Videns autem Nicostratus vir eius, quod esset tanta virtus Christi in sua vxore celebrata, cœpit pedibus eius aduolui, & indulgentiam petere, pro hoc quod Imperiali & Præfectorio iussu Sanctos Dei habuisset in vinculis: [Nicostratus Martyres sinit abscedere,] & auferens ex manibus eorum ferreos nexus genua eorum amplexus, cœpit rogare vt dignarentur abscedere, dicens: O quam beatus essem si pro vestra mereri possem salute constringi! Forsitan sanguinis mei effusione abluerer, vt mortem illam pœnarum æternarum euaderem, [optatq; pro iis pati.] & ad illam vitam pertingerem, quam nobis Deus per os domini mei Sebastiani manifestare dignatus est.

[Annotata]

a Quidam codices, iuxta. non probatur.

b Sub dispositione viri illustris Præfecti Vrbis inter alias administrationes, est Primiscrinius, siue Numerarius; de cuius officio multa alij.

CAPVT VIII.
Marcelliani & Marci constantia, oratio ad Neophytos.

[26] Cvmque rogaret Marcellianum & Marcum vt abscederent, dixerunt ei: Si tu fidei gloriam, quam numquam habueras, accepisti; quomodo nos quam fidem semper ab infantia habuimus relinquentes, tibi passionis nostræ calicem damus, quem nos tibi propinare possumus, [Marcellianus & Marcus nolunt abscedere; Neophytos animant.] non donare? Diues est enim in omnibus Christus, & larga vbertatis suæ affluentia omnibus venientibus meliora exhibet quam rogatur. Si enim cum essetis increduli, donatum est vobis lumen veritatis agnoscere; quanto magis credentibus vobis omnia quæcumque iam poscitis donabūtur? Diuina enim clementia semper parata est vobis omnibus gratis præstare: & eo vnumquemque gratiæ suæ dono multiplicat, quo mens eius altioris fidei susceperit normam. Fides igitur vestra a magisterio sumpsit exordium, & omnia quæ eruditio annosa vix confert, spatio vnius horæ cepistis. Nulla vos memoria parentum impedit credere. Nullus teneræ ætatis in filios & vestros reuocat nutritus affectus. Contemnitis subito quod semper amastis, & quæritis quod numquam scistis. Per ignaras ingressi vias subito peruenistis ad Christum, & animo iam intrastis cælum, quia in terra nullum solatium requisistis. O incomparabile facti præconium! o quam imitabile virtutis exemplum! Nondum vos ad Christum sacri baptismatis vnda perduxit, nondum per tirocinij initia militaria saltem signa sumpsistis; & iam pro vero Rege arma arripitis, & eius milites a vinculo ferri soluentes, vos ipsos intrepidos optatis pro occidendis occidi.

[27] Cum hæc audientes omnes pariter fletibus pœnitentiam præteritæ persuasionis ostenderent, Marcus ait: Discite parentes carissimi, [Marcus suos hortatur:] & vester, o coniuges, discat iugalis affectus, aduersus pugnam diaboli, & contra omnes sagittas affectuum carnalis desiderij clypeum virtutum opponere, atque inter acies tyrannici exercitus hosti non cedere, dimicare acrius, a gradum tenere, & ad Regem fortiter peruenire. Insurgant quantum volunt, & sæuiant satellites dæmonum, & quibus volunt pœnis corpora dilanient nostra; corpus occidere possunt, sed animam vincere non possunt pro fidei pugnantem veritate. Gloriosiores faciunt milites vulnera pro Imperatore suscepta: in hoc enim diabolus tyrannidis suæ furore nunc sæuit, in quo præuidet perseuerantiæ vestræ tropæo se posse torqueri: & ideo tormenta infert, ne spes eius pereat: mortem minatur, vt terreat: vitam promittit, vt eripiat: securitatē pollicetur, vt tollat. Hæc tota belli calliditas, hoc fraudis consilium, a suppliciis eripere corpus, & vitiis animam subiugare. Nos e contra contendamus hosti non cedere, corpus contemnere, animæ subuenire. Cur enim fortissimi b duces militibus miserrimis terga conuertant, & in eo bello deficiant, in quo possunt esse victores? Vel qua ratione mori timeant, qui sciunt hanc hominis naturam esse, non pœnam? Cur, inquam, mori timeant, qui credunt istam vitam falsam esse, & veram vitam inueniri non posse, nisi qui ab animo suo falsam istam abiecerit, & caducam, quæ non aliud amatoribus suis, nisi peccata imperat, suadet facinora, ingerit criminosa; nihilque aliud a suis amatoribus exigit, nisi vt penitus de perenni vita non cogitent, & regnum Dei futurum esse desperent?

[28] Nunc videamus quibus casibus subiacet, quibusue periculis seruit ancilla, vt cum eam probauerimus nec seipsam posse regere, seruitia nostra ab eius dominatione tollentes, alteram cui merito seruiendum sit, requiramus. Quantos enim amatores eius ruina subito grauis oppressit, fragor cæli percussit, c fulmen incendit, [ostendit etiam malis aduersa euenire.] naufragia perdiderūt, texit chaos, Charybdis ebibit, gladius iugulauit! & istam miseri cum doloribus amittentes vitā, illam penitus inuenire non possunt! Ad illam etenim vitam non ducit tortura, sed caussa. Vno denique eodemque pœnarum genere & innocentibus salus æterna confertur, & pœna delinquentibus irrogatur.

[Annotata]

a Alij, ad gaudium tendere; alij, gladium tendere; alij gradum tendere.

b al. Ducis milites.

c al. flamma incendiis vorauit.

CAPVT IX.
Ceteri a Sebastiano, vna cum captiuis, conuersi.

[29] Igitur cum hæc & his similia Marcus prosequeretur, cœperunt omnes qui aderant Deo gratias agere, atque vniuersi flentes pœnitudinem gerebant, quod caritati Dei prætulerant amorem carnis; & quia ab agone martyrij ausi fuissent animos reuocare Sanctorum. Cumque omnes, qui ad decipiendos Sanctos venerant, vnanimiter crederent Christo, [Omnes præsentes conuertuntur.] Nicostratus cum coniuge sua vrgebat se dicens: Non cibum capiam, neque potum, nisi a mysterium mihi Christianæ religionis fuerit traditum. Cui S. Sebastianus dixit: Muta dignitatem tuam, & esse incipe magis Christi Primiscrinius, quam Præfecti. Audi itaque consilium meum, & omnes quos carcer inclusit, quos vincula tenent, quos ergastula conficiunt, in vnum redige. Quod cum feceris, Antistitem sacrosanctæ legis adhibebo, vt cum omnibus qui credere voluerint mysterij suscipias sacramentum. Si enim diabolus Christo Sanctos suos auferre conatus est, & conatur; quanto magis nos pietatis argumento hos, quos diabolus iniuste lucratus est, curare debemus, & suo restituere Creatori? Et Nicostratus ad hæc respondit, dicens: Quomodo iniquis & criminosis possunt sancta committi? S. Sebastianus dixit: Saluator noster pro peccatoribus suam nobis exhibere dignatus est præsentiam, & ostendit mysterium, per quod omnia peccata & crimina homini auferantur, & omnes virtutes Domini conferantur. Inter initia igitur cōuersionis tuæ hoc munus primum si tu conferas Christo, præsto erit remunerationis eius præmium super te, corona martyrij, habens secum virtutum omnium flores immarcescibiles, æternæ vitæ gaudiis b profuturos. Audiens hæc Nicostratus Primiscrinius, abiit ad Claudium Commentariensem, & iussit vniuersas personas ad domum eius adducere, dicens: [Ceteros captiuos eo adductos.] Quoniam proxima sessione omnes discutiendi sunt, volo vt cum illis Christianis, qui apud me sunt, præsto sint, ne aliqua c Præfectoriæ discussioni deesse possit persona.

[30] Igitur cum omnes ad domum Primiscrinij perducti starent, catenarum nexibus vincti, hoc modo eos vir Dei Sebastianus alloquitur: Crimina diabolica si diuinis virtutibus cedant, reatus vester a morte excluditur, & d a gaudiis fugitiuis reuocatur. Egerat enim per suos satellites hostis iniustus, vt animos militum Christi e ad virtutum culmen erectos euerteret, & in ipso perfectionis fastigio positos, ad cœnum conaretur mergere inferorum. Hac de caussa incaluit animus hostium dimicatione prouocatus, vt vos, [instruit S. Sebastianus;] quos iam lucratus fuerat inimicus, de eius captiuitate tollentes, vestro vos Creatori reddamus. Diabolus enim nec dominus vester, nec creator, nec pater esse dignoscitur: Deus autem & pater & Dominus & Conditor comprobatur. Et si hunc derelinquentes ad illum abistis, qui in tantum vestri exstitit inimicus, vt vos ad pœnas perpetuæ mortis adduceret, & ad istum letalem faceret exitum deuenire; quanto magis ad eum redeundum est, quivnicum filium suum passioni & morti tradidit, vt nos a passionibus æternis, & a morte perpetua liberaret? Cum hæc & his similia prosequeretur S. Sebastianus, [& credentes, solui vinculis iubet:] prostrauerunt se cum lacrymis vniuersi, & flexis genibus cœperunt cordis gemitum reddere, & se peccasse & impie egisse, pœnitentiæ vocibus exclamare. Fundebant ergo amaras lacrymas & se velle Christo credere vnanimis vocibus resonabant. Tunc B. Sebastianus iubet eos omnes a vinculis catenarum exsolui.

[Annotata]

a Quidam codices, martyrium.

b MS. Rip. redolentes.

c al. Præfecto; al. Prætori; al. Præf. Prætorij; al. Prætorij discussioni.

d al. ad gaudia votiua.

e al. a virtutum culmine recto.

CAPVT X.
Omnes a Polycarpo ad baptismum præparati.

[31] Posthæc S. Sebastianus abiit ad a Polycarpum Presbyterum, vbi erat caussa persecutionis occultus, [aduocat S. Polycarpum Prebyterum:] & narrauit ei omnia quæ gesta sunt. Quibus auditis S. Polycarpus gratias egit Deo, & vna cum eo venit ad domum Nicostrati Primiscrinij, & videns turbas credentium, salutans eos cum omni gaudio dixit: Beati omnes vos, qui audistis vocem Domini nostri Iesu Christi dicentis: [qui illis gratulatus,] Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos requiescere faciam. [Matth. 11. 28.] Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum, & humilis corde: & inuenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suaue est, & onus meum leue. Vos itaque fratres nostri, quos b nondum baptismatis vnda diluit, & consecrando Deo omnipotenti carissimos filios fecit, [ceteros ad pœnitentiam hortatus.] pro hoc quod a proposito sancto reuocare conati estis beatissimos milites Christi, opus vobis erat pœnitentia, vt per ipsam ad indulgentiam veniretis. Nunc autem quia ad tantam gloriam accessistis, vt etiam ad passionē a qua dolenter alios reuocare voluistis, ad ipsam desideretis gratanter velle currere & libenter amplecti, sciatis vos & ad indulgentiam peruenisse, & ad palmam attingere. Vetus hoc est artificium Christi. Nam ipsum quem vas electionis suæ dignatus est, & voluit magistrū gentibus dare, qui non solum fidelium animos a pietatis proposito reuocabat, sed etiam nolentes a Christo discedere lapidibus obruebat; hunc nobis ipse Dominus Apostolum condonauit, tribuitque nobis ex Saulo Paulum, ex apostata fecit Apostolum, & dedit Ecclesiæ suæ ex persecutore doctorem. Amator passionis factus est is, qui persecutionis auctor extiterat: & qui in alienis afflictionibus prius gratulabatur, in suis postmodum persecutionibus lætabatur. Ipse ergo qui tunc in Apostolo suo virtutem istam exercuit, ipse & nunc de ipso inferorum conclaui, & ex ipsis draconum faucibus animarum vestrarum captiuitatem eripuit, & vobis nunc a tenebris ad lucem remeantibus æternæ vitæ ianuas patefecit. Quia ergo omnes dæmones, qui sunt tenebrarum, filij, contristantur, [indicit omnibus ieiunium vsque ad vesperam.] vnde & omnes sancti Angeli, qui sunt filij lucis, gratulantur; accedat vnusquisque vestrum, & det nomen suum, vt hodierno die vsque ad vesperam percurrente ieiunio, festiuum baptismatis sacramentum opportunum tempus inueniat. Iustum est enim, vt lux a mortali mundo abscedens ad nostras mentes immortales accedat, vt qui in isto seculo volutati in luto tenebrarum sumus, aqua sanctificationis abluti ac mundati, & sinceritate induti alacres pergamus ad Christum. Hæc & his similia prosequente S. Polycarpo vniuersi gauisi sunt, & vnusquisque nomen suum festinabat priusquam interrogaretur offerre.

[Annotata]

a S. Polycarpi Presbyteri natalis agitus 23. Febr.

b Multi codices vocem nondum omittunt, quasi ad lapsos sit oratio.

CAPVT XI.
Baptizati catechumeni, vnaque Claudius cum filiis.

[32] Cvmque hæc agerentur, venit Claudius Commentariensis ad Primiscrinij Nicostrati domū, vbi ista agebantur; & dicit Nicostrato; Vehementer præfectura commota est, quod personas reorum tuæ domus custodiæ tradi iussisti. [Nicostratus citatur ad Præfectum Vrbis.] Hac de caussa suis te iussit Præfectus aspectibus præsentari. Vide quale debeas interrogatus dare responsum. Ingressus itaque ad Præfectum Nicostratus cum interrogatus fuisset, cur eas personas, quas carceris claustra retinebant, suæ voluerit domus mancipari custodiæ, respondit: Amplitudinis Vestræ iussu Christianas intra domum meam custodiendas suscepi personas, quibus vt terrorem passionis incuterem, reorū illos feci sociari personis, vt iussioni vestræ & persuasioni nostræ si non consensu suo, saltem alieno experimento consentiant, & metuant ne similis eos pœna concludat. Libentissime igitur hæc audiens Præfectus dimisit eum dicens: Magno te censu a parentibus eorum remunerari faciam, cum per te illis fuerint incolumes filij restituti.

[33] Reuertens itaque ad domum suam Nicostratus Primiscrinius cum Claudio Commentariensi, cœpit vniuersa referre, [Conuersionem suam & suorum narrat Claudio:] & qualiter S. Sebastianus cū sit amicus Imperatorum Christianissimus sit, & in eruditione diuina perfectus, & qualiter animas Christianorum sua exhortatione reuocasset, & quod satis idonea ratione docuisset istam vitam fugitiuam & imaginariam esse, & sic dum teneri putatur, auferri. Narrabat etiam, quomodo veniens repente lux de cælo perlustrasset eum, & quomodo vxorem eius, quæ per sex annos muta fuerat, fecit loqui.

[34] Cum hæc narrasset Nicostratus Claudio, corruit ad pedes Nicostrati Claudius, dicens: Ex amissa coniuge duos filios habeo, ex quibus vnus hydropis morbo fatigatur, alius diuersis vulneribus opprimitur: [Is filios suos isthuc adducit, a morbis sanandos,] rogo vt iubeas eos visitari. Non enim dubito quod ille, quo potuit facere vt post sex annos loqueretur vxor tua, faciat, si voluerit, vt ad filios meos sanitas redeat. Et hæc dicens proripuit se ad domum suam, & fecit inter manus adduci duos filios suos, & introducens eos intra domum, vbi erant Sancti Dei, proiecit eos ante pedes eorum, dicens: Nulla penitus dubietatis signa in corde meo remanserunt: sed ex toto corde credens quod Christus, quem colitis, ipse sit verus Deus, detuli huc vobis duo incrementa mea, credens quod possint per vos a mortis periculo liberari. Dicunt ei omnes simul Sancti Dei: Omnes quos hic hodie infirmitas aliqua tenet, [& baptismum petit.] mox vt Christiani facti fuerint, sanabuntur.

[35] Cumque clamaret Claudius credere se, & desiderare fieri Christianum, iussit. S. Polycarpus vt darent singuli nomina sua. Primus itaque omnium dedit nomen suum Tranquillinus pater Marcelliani & Marci. Post hunc sex amici eorum, id est, Ariston, Crescentianus, [Dant nomina baptizandi:] Eutychianus, Vrbanus, Vitalis & Iustus; post hos Nicostratus Primiscrinius, & Castorius frater eius, & Claudius Commentariensis. Post hos filij Claudij, Felicissimus & Felix. Post hos Marcia mater Marcelliani & Marci cum vxoribus eorum, & filiis: simul autem & Symphorosa vxor Claudij, & Zoe vxor Nicostrati. Post hos omnis familia quæ erat in domo Nicostrati, animæ triginta & tres promiscui sexus & ætatis. dehinc omnes, qui vincti fuerant, ac de carceris squallore adducti, animæ sedecim.

[36] [baptizantur:] Igitur omnes isti LXVIII. a S. Polycarpo Presbytero baptizati, & a S. Sebastiano suscepti sunt: feminarum autem matres factæ sunt a Beatrix & b Lucina. Primum itaque Claudij filios, hydropicum vnum & alterum vulneribus plenū, [Hydropicus, & vlcerosus baptismo sanantur,] mox vbi in nomine sanctæ Trinitatis intinxit, ita de fonte sani eleuati sunt, vt nec signum in eis alicuius morbi præteriti remansisset. Post hos autem infantulos Tranquillinus pater SS. Marcelliani & Marci, qui ita podagrico & chiragrico fuerat dolore c constrictus, vt sicut supra dictum est, vix in manibus portaretur. [& podagricus,] Hunc dum exuerent indumentis, & ille intolerabili se diceret dolore torqueri, interrogat eum Polycarpus Presbyter dicens: Tranquilline, si ex toto corde credis vnigenitum filium Dei Dominum Iesum Christum tibi salutem posse conferre, & omnibus peccatis tuis indulgentiam condonare, proprio ore edicito. Tranquillinus respondit: [etsi id non postulans, sed generose fidem professus.] Ego indulgentiam solam peccatis meis dari & desidero & credo. Ceterum etsi post baptismatis huius sanctificationem in doloribus fuero, non potero de fide Christi vlterius dubitare. Probaui enim & ex toto corde credens, in mea mente consensi, quod filius Dei sit Dominus Iesus Christus, qui potest & animabus & corporibus salutem tribuere, & a morte æterna ad vitam perpetuam reuocare. Hæc cum dixisset voce magna, omnes Sancti præ gaudio lacrymas effundebant, & rogabant Dominum vt fidei eius fructus ostenderetur. Sanctus igitur Polycarpus Confessor & Presbyter mox vt eum d chrismatis liniuit vnguento, interrogauit eum iterum, si crederet in Patrem & Filium & Spiritum sanctum; statim vt respondit, Credo, resolutæ sunt manus eius quæ erant nodosæ, & genua simul & plantæ pedum eius ita sunt incolumes redditæ, vt ac si puerulus renouatis pedibus suis in fontem descenderet clamans & dicens: Tu es Deus vnus & verus, quem miser iste mundus ignorat.

[37] Hoc itaque ordine suo baptizato, vniuersi, prout competebat, baptizati sunt, & per dies decem e qui supererant dilationi, quam meruerant, in Dei laudibus perdurantes ducebant dies & noctes in hymnis & canticis, & quasi fideles milites parabant animos suos ad dimicandum pro Christi nomine in martyrio bellaturi, [Omnes ad martyriū se parant.] ita vt & in mulieribus & infantulis amor ferueret martyrij, & inuicem se ad confessionem sancti nominis contra diabolicas acies præpararent.

[Annotata]

a Colitur S. Beatrix 29. Iul.

b De hac Lucina actum 16. Ianu. in vita S. Marcelli. colitur 30. Iunij.

c al. contractus.

d al. olei.

e addunt quidam codices, & sex.

CAPVT XII.
Errores Gentilium coram Chromatio Vrbis Præfecto confutati ad Tranquillino.

[38] a Diebus igitur acceptæ dilationis expletis Agrestius Chromatius Vrbis Romæ Præfectus ad se Tranquillinū patrem Marcelliani & Marci venire iubet. Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, [Tranquillinus Chromatio Præf. Vrbis gratias agit:] Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo. Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, & ego filios amisissem, & me patrem filij non haberent. Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, & pungit caritatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, & anxiis lætitia reddita, sollicitis securitas b restituta.

[39] Tunc Prȩfectus æstimans filios eius suas velle idolis inclinare ceruices, ait: c Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quæ & tu filiis perseueres incolumis, & tibi filij condonentur. Audiens hæc Tranquillinus dixit: Illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me & filios meos æqua lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnæ esse virtutis. Præfectus dixit: Insanis Tranquilline. [aperit se Christianum esse factum:] Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, & animæ & corporis; sed statim vt credidi Christo, & animæ meæ recepi & corporis sanitatem.

[40] Præfectus dixit: Ego vt video ad hoc inducias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, vt non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent. Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, & videte quæ opera erroris nomine nuncupentur. Præfectus dixit: [nec errare Christianos, sed gētiles,] Tu dic quæ opera erroris nomen accipiant. Tranquillinus dixit: Primus error est viam vitæ relinquere, & per viam mortis gratanter incedere. Præfectus dixit: Et quæ est via mortis? Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus Deitatis nomen imponere, & figuras eorum per ligna & lapides adorare?

[41] Præfectus dixit: Ergo non sunt dij quos colimus? Tranquillinus dixit: Intantum non sunt dij vt legatur in codicibus d publicis, & quam male sint nati, & quam iniquos & crudeles & sceleratos parentes habuerint; & quam inique & dolose & fraudulenter vixerint; [quorum deos ostendit deos non esse:] & quam miserabiliter mortui sint. Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, & filiorum suorum carnes comederet, Deus in cælis non erat, aut Creta insula habebat Regem, & cæli Deum non habebant? Valde errat qui putat Iouem filium eius, imperare fulminibus, [Iouis Iunonisq; scelera.] homuncionem in quo malitia & libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit vxorem? In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Iuno quod & soror & coniunx fuerit gloriatur: & rapti Ganymedis honor turpissimus atque incestissimus ab ipsis, a quibus Iouis colitur, non negatur. Non ergo erras, Vir sublimissime, qui tales colis, quales Romanæ iubent leges pro sui facti qualitate damnari, & relicto Deo omnipotente qui in cælis regnat, lapidi dicis, Deus meus es tu: & ligno dicis, Adiuua me?

[42] Præfectus dixit: Ex quo cœpistis blasphemare deos, & a cultura eorum recedere, ex eo e diuersis cladibus Romanus orbis opprimitur. [Christianos non esse caussam cladium Imperij.] Tranquillinus respondit: Non est verum. Nam si recenseas decadas stylo f Liuij digestas, illic inuenies Ioui thura ponentes, vna die viginti tria millia Romani exercitus iuuenes cecidisse. Sed & illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitolium g occupauerunt, & omnem Romanam manum suis ludibriis subiugarunt. Diuersas fames, & inenarrabiles pestes, diuersas captiuitates, diuersas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam vnum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo inuisibilis & verus Deus cœpit a credentibus coli, h aucta pace exultat Romanum Imperium. Sed quod peius est, Deus, qui hoc præstat, non cognoscitur; sed creaturæ eius adscribitur, quidquid a Creatore præstatur.

[43] Præfectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid præstat, nullus nisi sol habebitur Deus, qui aspectu suo terræ viscera vegetat, vt semina suscepta parturiat, & genuinæ sobolis grana in culmo restituat, atque vniuersis salutis nostræ vtilitatibus, [Solem non esse Deum.] & lumen & restaurationem pariter tribuat & vigorem. Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per seruum suum quispiam clientibus suis tribuat quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille qui præstitit, seruus per quem præstiterit honoretur. Et vt aliquam huius dicti comparationem exhibeam; numquid cum naues Romanis alimenta deferunt, nauibus potius quam Regibus gratiæ referuntur? Si ergo non nauigantibus, sed imperantibus, homines quod annonantur adscribunt, quanto magis soli Deo agendæ sunt gratiæ, cuius nutu & hæc omnibus vsibus nostris elementa deseruiunt, & sol ipse quotidie terræ marique pariter & clauditur in fine diei, & in diei iterum renouatione aperituri?

[Annotata]

a Scriptum erat in Rosvveydi autographo: Liber II. eam diuisionem, in nullo exemplari repertam, omisimus.

b al. constituta.

c MS. S. Gisl. veni ergo hodie, & debita.

d al. vestris.

r Vsitata in Christianos calumnia, a variis PP. confutata, præsertim Paulo Orosio, & S. Augustino.

f al. libri, mendose. Scriptum in quibusdam erat LIBII.

g Ita MSS. omnes. Legendum potius, oppugnauerunt. Nam inde pretio deducti, mox & pulsi a Camillo.

h al. alta.

i al. apparet; al. paritur.

CAPVT XIII.
Verbi Incarnatio Gentili exposita.

[44] Præfectus dixit: Si ergo vnus & inuisibilis est quem colitis, [Christi diuinitatem defendit,] Christum, quem Iudæi crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: Recte hæc inquireres, si credere destinares. Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur. Semel enim in præceps voluntas mortalium a declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; & vult vt laudetur ab omnibus omne quod laudat. Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, aut vituperationem suam b impendere nititur aut laudem. Præfectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo. Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur, Christum non colitis qui & visus est, & auditus, & interrogatus, & omnia quæ humanæ fragilitati competunt in eius leguntur passione completa? [quæ iuncta humana naturæ,] Tranquillinus dixit: Audi similitudinem & intellige veritatem: Verbi gratia, si hodie annulum tuum habentem gēmam pretiosam videas in cloaca, aut in sterquilinio volutantem, & ad hunc eruendum mittas seruos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed & seipsos in aliquo dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas quas indutus es vestes, induas te seruilem tunicam & descendens in cloacam mittas manus tuas in stercoribus, & annulum aureum simul tuis manibus repræsentes & gemmam, præ gaudio omnes amicos tuos inuitas ad epulas & lætaris super annulum & gemmam, quod sint de nimiis squalloribus liberata. Præfectus dixit: Hanc propositionem ad cuius similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Vt ostenderem tibi vnum inuisibilem Deum nos colere. Præfectus dixit: Et quod est aurum? aut quæ est gemma, quæ in sterquilinio volutabatur? [vt corpus nostrum, ceu aureū annulum, & animam velut gemmam, perdita quæreret.] Tranquillinus respondit: Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quæ in ipso corpore inclusa est. Corpus vero & anima vnum hominem faciunt, quomodo aurum & gemma vnum annulum facere comprobantur. Sed quantumuis pretiosus tibi sit annulus, longe satis homo pretiosior est centuplum & carus Christo. Tu misisti seruos tuos, vt annulum de sordibus eriperent, & nulla ratione eum eruere potuerunt. Misit & Prophetas suos Deus de cælo loquens ad eos, vt humanum genus a sordibus huius mundi c eriperet: & nulla ratione omnino hoc facere vel instātia potuerunt. Tu deposuisti aureas vestes, & seruili indumento indutus descendisti in cloacam, & manus tuas misisti in sordibus, vt annulum de sordibus liberares: Exuit & se maiestas Diuinitatis suæ splendore, non tamen superna relinquens; & induit se seruili nostri corporis indumento, & huc in cloacam huius mundi cælo descendens misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; & passionem, quæ meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriæ nos suorum reddidit digitorum. Nam qui per incredulitatem volutabamur in squalloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, diuinis sumus manibus, vt ille tuus annulus, restituti. Numquid serui tui, qui te negauerunt dominum suum, dum te in habitu seruili respicerent, non potuerunt vt rebelles occidi? Ita & qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a maiestate exinaniuit, & formam serui suscepit, nullatenus poterunt æterni ignis pœnas euadere. Ideo denique nobis, qui in eum credimus, æterni fontis vnda subuenit, vt æternus ignis ab æterno fonte vincatur, & infidelitas a fidelitate superetur.

[45] [Non præmeditatus dicenda Tranquillinus,] Præfectus dixit: Vt video, non vt filios tuos ab hac intentione tolleres poposcisse probaris inducias, sed vt has aniles fabulas ad nostra tribunalia d meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi quid in conspectu Iudicum prosequantur. Sic enim præmonuit dicens: Quando potestatibus huius mundi vos caussa mei nominis tradent, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis diuinitus in illa hora quid loquamini. [Matth. 10. 19.] Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis. Non ergo meditando ego, [fidem profitetur, & receptam sanitatem:] sed credendo inueni creatorem meum, & qui eram podagrico & chiragrico dolore contractus & e quassatus, statim vt Christo credidi, ac si paruulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem. Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renouare dignatus est, & sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animæ post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in eius nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit inuenire, conseruem.

[46] Præfectus dixit: Ignoras Tranquilline, quanta inuictissimorum Principum erga Christianos ira desæuiat, & ideo quasi securus quob tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, [minas tyrannorum contemnit:] quo plus timetur humana indignatio, quam Diuina. Numquid si in medio canum latrantium venerimus, & vano furore nos cœperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de animo tollere hoc quod nos homines sumus f rationabiles, cum sint illi canes, & irrationabiles & insani? Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, sæuire quidem possunt, & inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Iesum Christum & creatorem esse credimus, & redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tunc Præfectus iussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione.

[Annotata]

a al. lapsa.

b al. expendere.

c al. eriperent.

d al. meditatas.

e al. quassus.

f Quidam, rationales.

CAPVT XIV.
Chromatius V. Præf. catechizatur.

[47] [Iterum ad Chromatium noctu euocatur:] Post hæc mittit & adduci eum ad se præcepit per noctem occulte, & offerens ei infinitum pondus auri dicebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram & furorem Dei passuros esse, qui gratiam eius vel venumdandam existimant vel emendam. Vnde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum filium Dei, & liberaberis, & sicut hodie me vides ita saluus eris. Nempe vix manibus deferebar, [fuerat 11. annis podagricus:] & vndecim annos per omnes iuncturas neruorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico vt Christum verum Deum esse credidi, salutis meæ gaudia recepi, & sum incolumis, quia verum Deum Saluatorem meum agnoui.

[48] Tunc Præfectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, vt si mihi promiserit sanitatem, possim & ego fieri Christianus. Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum Presbyterum, [adducit ad eum, S. Polycarpum;] narrauit ei omnia quæ gesta vel dicta sunt; & ducens eum intra domum occulte, Præfecti eum aspectibus præsentauit. Cui Præfectus ait: Licet grauis animaduersio Principum Christianis infesta sit, tamen spe recuperandæ salutis offeram vobis quidquid illud est vsque ad dimidium bonorum patrimonij mei, si ab hac nodositate a condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta. [qui eius dona pro recuperanda sanitate respuens,] Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Iesus Christus vt ignorantiæ tuæ b ianuas aperiat, & ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator. Nam pecuniam siue qui offerunt, siue qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei Præfectus: Dic ergo mihi quid faciam, vt consequi valeam quod spero. [suadet vt credat, eumq; catechizat,] Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, saluus eris. Dicit ei Præfectus: Quo ordine credere debeam intimato. Tunc S. Polycarpus catechizauit eum, & indixit ei vt per triduum ieiunaret. Et conuocans ad se S. Sebastianum tribus diebus & tribus noctibus ieiunauit cum eo: [indicto tridui ieiunio:] & cum lacrymis pariter orabant, vt fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.

[Annotata]

a Κονδύλωμα, est in condylis, siue articulis digitorum, tuber, siue inflammatio. [Condyloma.] MSS. habebant condologmatum; quidam, doloris.

b al. valuas.

CAPVT XV.
Chromatij confracta idola.

[49] Igitur cum dies tertia, quæ constituta fuerat, aduenisset, ad domum sustinentis Præfecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuæ. At ille resalutauit eos officiosissime; & hortatur eos sedere iuxta se, & dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico & chiragrico videram dolore contractum. A quo genus medicamenti vnde fuisset saluatus inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis & nimia sum infirmitate contractus; at vbi vnum Deum in cælis didici ostensione Christianorum, abnegaui vniuersa quæ sine caussa colueram, & tradidi a fidem animi mei Christo. Mox autem vt vnum & verum Deum in cælis regnare confessus sum, statim omnis, quam per vndecim annos amiseram, ad me reuersa est sanitas, & omnis a me est protinus infirmitas separata. [petenti vt sibi conferat sanitatem,] Hæc audiui auribus, probaui oculis, corde credidi; superest vt quod fecistis Tranquillino & mihi faciatis, vt possim mei corporis recipere sanitatem.

[50] Polycarpus Presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus vnquam euenit finis, nulla datur omnino successio? Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, [explicat æterna tormenta.] & quantum distat inter ignem viuum & picturam eius, tantum distat inter dolores quos nunc patitur corpus, & illos quos anima passura est, si ignara b Creatoris sui præsentis vitæ impleuerit munus. Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, & esto de illa pœna sollicitus, quæ habet ignem semper ardentem, & vermem semper edentem.

[51] Tunc Chromatius Vrbis Romæ Præfectus, cum vnico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum, dicens: In hoc de fide mea certos vos esse conuenit, [Spondenti Chromatio se cum Tiburtio filio Christianū futurum,] in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto. S. Sebastianus dixit: Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitæ æternæ facias mentem tuam puram ad videndam rationē veritatis. Nisi enim agnoueris quis sit Creator tuus, non poteris inuenire salutem quam quæris. Chromatius dixit: Ergo & rusticos & simplicissimos homines nō videmus esse Christianos, ita vt inter mille viros vix inuenias vnum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci? Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostræ partis c firmat assertionem. Nam ab origine mundi cum ruricolis & pastoribus ouium Deus habuit rationem, & iuxta finem mundi veniens non elegit Grammaticos & Oratores, sed piscatores & simplices, & ipsis tradidit notitiam suam.

[52] Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere quis sit creator meus, quem nisi agnouerim salutem inuenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, & multas deas coluisti. [suadet S. Sebastianus vt idola sinat confringi,] Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, & imagines eorum confregeris, & cognoueris vnum & verum Deum, vitam & salutem inuenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi quis sit vnus & verus Deus. S. Sebastianus respondit: Si seruum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquæ intus lateant in lagena, & non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus & squalloribus feceris alienum? Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem vt omnia idola, quæ in domo tua inuenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea & argentea vel ærea conflemus, & pretia eorum egentibus diuidamus. Chromatius dixit: Et cum hæc feceritis, mihi quid fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omnium d neruorum tuorum, quorum nodositate constringeris, statim consequeris sanitatem; [spondet tum sanitatem:] & quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies; & agnoscere quod inimicos tuæ salutis e deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te statim vt eius notitiam atque culturam inueneris, restaurat & saluat.

[53] [non vult id per famulos fieri, & quare.] Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc iniuriam deponere: sed seruis meis præcipiam; & ipsi vniuersa confringent. S. Sebastianus dixit: Dubij & timidi & infideles si ea confregerint, inueniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem lædendi eos, & statim vt læsi fuerint dicent infideles, propterea eos læsos esse quia idola confregerunt. Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim & scuto & hasta vtitur docta manus in prælio, vt ex munimine armorum & impetu feriendi assumat audaciam, & terga non vertat. Similiter & milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, & lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei & salutis, ipsis est tutum inire certamen. Pugnant enim acerrime & fortiter vincunt, quia contra inuisibilem hostem die noctuque infatigabiliter præliantur; & sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat voluntas Dei & vestra. Tunc S. Polycarpus Presbyter, [Ipse ea confringit cum Polycarpo.] & B. Sebastianus præcingentes se orauerunt: & post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, cœperunt gratias agere Deo suo.

[Annotata]

a al. animam meam ex fide Christo.

b al. Creatoris sui spreuerit munus.

c al. affirmat.

d al. membrorum.

e al. colendos duxeris.

CAPVT XVI.
Instrumentis astrologiæ iudiciariæ confractis, sanatur Chromatius.

[54] Post hæc accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatē recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur. Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut si omnia fracta sunt, [Cælum vitreum ad vsus astrologiæ iudiciariæ factum,] quid in animo geras nobis euidentius manifesta. Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holouitreum, in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis a mechanica est arte constructa, in cuius fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducenta b pondo auri dignoscitur expendisse. Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volueris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim? Mathesis aut c ephemeris aliquo sacrificiorum vsu coluntur, cum tantum eis mensium & annorum cursus certo d numero per horarum spatia distinguuntur? [monet confringendum:] & lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, & calculi computatione præuidetur? S. Polycarpus Presbyter dixit: Illic signa Leonis & Capricorni & Sagittarij, & Scorpionis, & Tauri sunt; illic in ariete Luna, in Cancro hora, in Ioue stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, & in omnibus istis monstruosis dæmonibus ars Deo inimica cognoscitur. Ista Christiani ita recusant, vt non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec amicos illos habeant, qui huiuscemodi nugis suum occupant pectus? Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa veritas.

[55] Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura prænuntiant? S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse & falsissima, Christo reuelante cognouimus; quæ tibi nunc manifestius aperiemus. [fallaciam astrologorū ostendit,] Præcipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, & inquire per quas stellas hoc tibi euenerit mali; responsa eius erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus e apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut f climacterica tibi in centro sunt nata, aut g syndetus fuit cum malo, aut inuisibilis aut in h schemate, aut immobilis circa te extitit cursus in stellis. Hæc & his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid & probare. Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas, illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus euenire debuerint bona. Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diuersas & varias caussas accipit, ex quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit.

[56] Nam futura dum penitus prȩuidere non possunt, climactericas dicunt, id est, naturæ rei incerta profugia. Nam diuersis temporibus nati vno naufragio perierunt, [vanitatem eius artis ridet.] & vna hora diei vel noctis exorti, alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: & in vno prælio innumerabilis multitudo prosternitur, & vno die, imo vno i puncto, in vna domo, duæ feminæ, pudicissima altera, altera efficitur impudica: vtriusque stellæ si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda. Certe legum latores & Principes sacra sua præuaricata puniunt, & ideo forum, ideo iudex, ideo iura, vt iusti laudentur recte, & iniusti merito puniantur. Et hoc nolo vt otiosum existimes, quod te ipsum nondum saluatum attendis. Nam si ex integro a te inimici generis humani cæremonias abiiceres, in temetipso quod verum est didicisses.

[57] Audiens hæc Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores. Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit, vt & pecudum ad rationem veram mentes inclinet. [Chromatio permittente vt confringatur,] Vnde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, ne impediat saluti meæ eius incolumitas, dissipetur. Credo enim, & hæc fides mea est, quod his omnibus quæ Christianitatis lex abominatur & prohibet, si a me ex integro separauero, & præsentem merear salutem consequi & futuram.

[58] Audiens hæc filius eius Tiburtius dixit: Nulla patior ratione hoc opus pretiosum & præcipuum & incomparabile deiici. Sed ne paternæ saluti videar venire contrarius, [Tiburtius mortem minatur deinde patrem non sanent.] deferantur duo clibani & accensi ante ianuam cubiculi præparentur, vt dum destructum ab eis fuerit, & pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur. Audiens hæc pater eius, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter præparari clibanos hortabantur.

[59] Tunc accesserunt ad vniuersa idola crystallina & holouitrea, & omne opus illud mechanicum; & subito: dum sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatij iuuenis, [apparente Angelo sanatur Chromatius,] cuius facies flammeo radiabat aspectu & dixit ei: Misit me Dominus meus Iesus Christus, cui credidisti, vt omnium membrorum tuorum recipias sanitatem. Ad hanc vocem sanissimus redditus cœpit currere post iuuenem, vt pedes eius oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, [vetatur eum nondum baptizatus tangere: petit cum filio baptismum.] quia nondum baptismatis sanctificatio te a squalloribus abluit idolorum. Videns hæc Tiburtius filius eius, aduoluitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius Præfectus astringebat plantas B. Sebastiani, & ambo vna voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus & omnipotens vnigenitus filius Dei, quem prædicatis boni ministri eius.

[Annotata]

a al. mechanice stare videtur constructa.

b MS. Rip. talenta.

c Ἐφημερὶς proprie diarium est, siue res actionesq; per dies descriptæ.

d MS. Rebd. pondere pensentur & tendantur.

e Ita MSS. plerique. Tempus quo sol (aliusue planeta) in eamdem partem signiferi per eosdem numeros redit, [Apocatastasis planetarum.] per quos cursus sui principium cœperat, ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum cælestium. Columella. Potest ergo & reuolutio Saturni planetæ ad primum situm intelligi, aut turbatio rerum & κατάστασις maligno eius sidere concitata. At MS. Kip. habet apocasticus. Brechtus apostaticus, id est, retrogradus: aut potius contrarius, maleficus.

f Κλιμακτῆρες dicuntur anni scansiles, a κλίμαξ quod est gradus. Vanissimas istas obseruationes ipse Plinius ridet lib. 7. cap. 49. Rursus Æsculapij secta, inquit, quæ stata vitæ spatia a stellis accipi dicit, sed quantum plurimum tribuat, incertum est. [Climacteres.] Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignibus lunæ dierumue septem atque nouem (quæ nocte ac die obseruantur) ingens turba nascatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIV. annum excedentibus. [Horoscoporum vana obseruatio.] Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat, quam incerta res sit. Accedunt experimenta & exempla recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Cæsares Vespasiani, pater filiusque, Censores egerunt. Et quibusdam interiectis exemplis, subdit: Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem & Polydamanta tradit, tam diuersæ sortis viros. C. Mario, Cn. Carbone III. Coss. ad quintum Kalend. Iunias, M. Cæcilius Ruffus & C. Licinius Caluus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari euentu. Hoc etiam iisdem horis nascentibus in toto mundo quotidie euenit, pariterque domini ac serui gignuntur, Reges & inopes.

g Brechtus & quidam codices, reditus; al. synedethos; al. si inditus; alij recte, syndetos & syndetus, id est, colligatus, coniunctus; forte syndesmos, coniunctio.

h Quidam codices stigmate. Brechtus hoc omisit.

i al. puncti atomo.

CAPVT XVII.
Chromatij & Tiburtij baptismus.

[60] Tvnc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, principatum primæ cohortis ago, sed vtrum sit a militia hominis, nescire olim decreui, nec vellem. Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, vt nutantium animos instruerem, & dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides fecerat bellatores. Tu autem amplissimæ potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque iudicandis negotiis absentare. [Suadente S. Sebastiano petit Vrbis præfectura liberari.] Simulans igitur ægritudinem, tibi ipsi postula successorem, vt possis liber ab occupationibus mundi, futurȩ vitæ rudimenta suscipere, vt secunda natiuitate iterum natus æternis efficiaris parentibus proles. Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium diuinæ militiæ antequam baptizaretur accepit.

[61] Quid memorem, quam plenissimæ fidei fuerit, quamque acris ingenij contra infidelium asserta constiterit? sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacrosancti fontis vnda perfusus, mentis eius fides euidenter enituit. Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, vtrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio Sacerdotis, vtrum renuntiaret omnibus peccatis: At ille ait: [generoso animo, ante baptismum, peccatis renuntiat,] Ista prius debuisti inquirere antequam has aulas b regis cælorū intrarem. Nunc autem reinduam me non baptizatus, vt omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam; omnibus debitoribus meis chirographa restituam; si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi præcipiam: duæ mihi post vxorio obitum concubinæ sunt, [ablata restituit,] & istis dotem & maritis tradam, ab omni nexu seruili, ingenuo, priuato, vel publico actuum meorum nodos exsoluam: [concubinas dotatas collocat.] & ita demum promittam renuntiaturum me omnibus peccatis diabolicis & voluptatibus mundi. Dicit ei Polycarpus Presbyter: Beatiorem te cælestis vnda perfundet, cum ea, quæ arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleueris: nam & quadragesimæ tempus ideo baptizandis iniungitur, vt c tot diebus ipsi discant renuntiaturos se esse omnibus artibus inimici & mundi commerciis, si qui verissime effici volunt Christiani.

[62] [Tiburtius baptizatur,] Tunc Tiburtius iuuenis sapientissimus dixit: Pater, si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego qui adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis voluntati renuntio: & qui futurus eram aduocatus ad agendas caussas mortalium, suscipiam Christianitatem, ad agendas actiones Angelicas, cum vnus esse cœpero ex eorum numero, qui æternam vitam accipiunt, & efficiuntur caussidici sanctitatis. Tunc amplexatus est eum B. Sebastianus: [suscipiente eum S. Sebastiano.] quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis eius est factus.

[63] Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies, [Chromatius baptizatur cum 1400. ex. suis:] omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, suscepit Chromatius sacri baptismatis nouitatem; & cum eodem ex familia eius promiscui sexus mille quadringentæ animæ, quos omnes prius manumissionis gratia a seruitutis nodo exsoluit, & donis optimis instruxit, [omnes seruos manumittit.] dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, serui hominis non debent esse.

[Annotata]

a MS. Rebdorf. malitia.

b al. regni.

c al. totis diebus.

CAPVT XVIII.
Chromatius, præfectura Vrbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit.

[64] Erat autem Papa Vrbis Romæ nomine a Caius, vir magnæ prudentiæ magnæque virtutis, imperantibus b Carino, Diocletiano & Maximiano. Sed Diocletianus in Vrbe erat cum Maximiano: [Persecutio mitior, Carino Christianis fauente;] Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: & eius intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse cœperat; c quia Carinus habebat aliquos amicos, quos huius tituli professio decorabat.

[65] Igitur occiso Carino in ciuitate d Maguntiaco e Maximiano & Aquilino Consulibus, facta est persecutio talis, vt nullus emeret vel venūdaret aliquid nisi qui f statunculis positis in eo loco, vbi emendi gratia ventum fuisset, [acerba, eo occiso.] thuris exhibuisset incensum. Circa g insulas, circa vicos, circa h nymphæa quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent.

[66] Tunc S. Caij Episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, & vniuersos ita fouebat, [Chromatius Christianos alit:] vt nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis extiterat, vt opinio ipsa Christianitatis eius celari non posset, [præfectura solutus rus secedit cū multis,] meruit ex sacro rescripto Chromatius vt medendi gratia in Campano littore moraretur, i in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam. Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum, & B. Sebastianum, quis horum duorum in Vrbe remaneret, & quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum. Quibus altercantibus venerabilis Papa Caius dixit: [& S. Polycarpo Presbytero,] Dum ambo passionis coronam quæritis, acquisitum Domino populum desolatis. Vnde mihi videtur, vt tu, frater Polycarpe, quia & sacerdotij rectum tramitem tenes, & scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes & animos dubios k ædificandos. At ille his auditis quieuit, & blandum Papæ imperium æquanimiter tulit. [S. Caio Papa suadente:] Venit itaque dies Dominica, in qua Caius Episcopus agens quæ Dei sunt intra domum Chromatij, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Iesus Christus præscius fragilitatis humanæ duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet & martyrij, vt hi qui martyrij pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, & dantes l latus bellantibus, Christi militum, qui pro eius sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant. Pergant itaque qui volunt vna cum filiis nostris Chromatio & Tiburtio, & mecum in hac vrbe qui voluerint maneant. Non enim nos terrarum spatia diuident, quos Christi caritas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu.

[67] Hæc & his similia dicente Papa Caio, exclamauit Tiburtius vir clarissimus dicēs: Obsecro te, Pater & Episcoporum Episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare. Mihi enim valde iucundum est & optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum vt illius vitæ dignitatem inueniam, [remanentibus in Vrbe SS. Tiburtio, & aliis;] quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Caius congaudens fidei eius lacrymas effundebat, orans vt omnes qui remanserant certamine victores existerent, triumphum martyrij capientes.

[Annotata]

a Colitur S. Caius Papa 22. April. sedit a consulatu Cari II. & Carini, an. Chr. 283. vsque ad consulatum Diocletiani VI. & Constantij II. an Chr. 296.

b [Carinus Imp.] Carinus sub finem anni 282. Cæsar creatus, Caro patre in expeditione Persica ictu fulminis, Numeriano fratre Apri soceri fraude extinctis, ipse quoque anno 285. Diocletiani 2. ab hoc victus interemptusq; est.

c Huc fortasse respexit Vopiscus de eo scribens, odio nostræ religionis: Amicos optimos quosque relegauit: pessimum quemque elegit aut tenuit. & infra: hominibus improbis plurimum detulit. [fauet Christianis:] tales etiam Christiani habiti. quamquam alioquin flagitiose vixisse Carinum Orosius quoque testatur. Sed aucta inuidia, quod in Comitatu Christianos haberet, etiam sanguine iunctos, vt ex vita S. Iuliani 9. Ianu. cap. 8. nu. 35. patet.

d Ita plerique codices, quidam Maguntiaca, vnus Moguntiaco; Mombritius Montiacho. Brechtus ad Margum, recte. Ita Vopiscus: Nam contra Diocletianum multis præliis conflixit. Sed vltima pugna apud Margum commissa occubuit. [vbi occisus.] alia exemplaria habent apud Murtium. Eutropius lib. 9. Postea Carinum omni odio & detestatione viuentē, apud Murgum ingenti prælio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum, inter Viminatium atque Aureum-montem. Aurelius Victor de Cæsaribus: At Carinus vbi Mœsiam contigit, illico Murgum iuxta Diocletiano congressus, dum victos auide premeret, suorum ictu interiit. Margus vrbs erat Mœsiæ, & flumen, vt in tabula itineraria videre est.

e Ita codices omnes. Legendum forte, Maximo & Aquilino, nisi Maximianus Herculeus illi subrogatus, qui anno sequenti, Christi 287. secundum consulatum gessisse legitur. Iis ergo Coss. cum superiore anno occisus esset Carinus, vehemens commota persecutio in Occidente.

f Ita S. Gregorius Turonen. lib. 1. hist. Franc. cap. 5. [Statunculus.] Hic (Chus) primus statunculam adorandam diaboli instigatione constituit. alij statunculum legunt, & staticulum, vti & hic, estq; staticuli nomen etiam Tertulliano vsurpatum. Brechtus: statiunculis, hoc est, paruis idolorum statuis.

g Insulæ in vrbibus sunt domus vndique vicis clausæ, atque ab aliis separatæ, vti marinæ insulæ vndique aquis ambiuntur. [Insulæ in Vrbibus.] Suetonius in Nerone cap. 16. & vt ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur. & in Iulio cap. 41. Recensum populi nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit. In veteri descriptione Vrbis ad singulas regiones, numerus exprimitur insularum.

h al. nymphas. In eadem descriptione Vrbis præter balnea, lacusque aliquot recensentur nymphæa.

i al. quod latex subterfluit, in quo erat latice piscis &c. inepte corrupta lectio.

k MS. Rip. recreandos. al. confirmandos.

l al. locum.

CAP. XIX.
SS. Sebastiani, Tiburtij, & aliorum præclara facta in Vrbe.

[68] Remanserant autem cum venerabili Caio Papa hi, Marcellianus & Marcus, simul quoque & pater eorū vir clarissimus Tranquillinus; item B. Sebastianus, & pulcherrimus iuuenis, sed & mēte pulchrior, S. Tiburtius, & Nicostratus ex Primiscrinio cum fratre suo Castorio, & cum coniuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo & cum filio suo a Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hi tantum, [qui sacris ordinibus initiantur,] vniuersis cum Chromatio proficiscentibus, cum Caio Episcopo remanserunt; Marcum & Marcellianum diaconij honore sanctificauit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit Presbyterum. S. Sebastianum autem, [S. Sebastiano constituto Ecclesiæ Defensore.] qui ad multorum profectum sub specie militiæ latebat, Defensorem Ecclesiæ instituit, ceteros vero Subdiaconos fecit.

[69] Sed quia tutus nullus inueniri poterat locus ad latebram b confouendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum c Zetarium palatij: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco & valde altissimo commanebat. [Commorantur omnes apud Castulum Zetarium Palatij, isthic tuti:] Ideo autem hæc apta mansio probabatur, quia & ipse Castulus cum suis omnibus Christianissimus erat; & lex data de sacrificiis cum vbique sui feruore desæuiret, in illis qui palatio adhærebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur. Erant ergo, vt diximus, omnes hi morantes cum sancto Papa Caio apud Castulum Zetarium, in ipsis superioribus palatij, & die noctuque gemitibus ac fletibus, & ieiuniis atque orationibus occupati, exorabāt Dominum, vt digni haberentur tolerantia confessionis eius, in numero sanctorum Martyrum sociari.

[70] [multa faciunt miracula.] Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri & religiosæ feminæ, & a Sanctis diuersas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque veræ fidei firmitate & solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur. Nam & cæcorum oculi illuminabantur eorum precibus, & sanabantur infirmi, & ex obsessis corporibus dæmones pellebantur.

[71] [Tiburtius quemdam e lapsu exanimem, oratione Dominica & Symbolo recitato, sanat;] Interea dum hæc aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, & caput & omnia membra quassauerat, ita vt de sola sepultura eius agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur. Tunc dicit eis flentibus: Permittite me d præcantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit iuxta eum, & dicens supra vulnera eius lente orationem Dominicam & symbolum, ita solidata sunt ossa eius, & caput & omnia viscera, vt quasi nihil ei euenisset, ita factus sit incolumis.

[72] Hæc itaque cum fecisset cœpit ire. Tenebant autem illum parentes eius dicentes: Veni & habe eum seruum & omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum vnicum, [eum & parentes eius conuertit,] quem habebamus, nobis iam mortuum reddidisti viuum. Dicit eis: Si ea quæ vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis huius. Dicunt ei parentes eius: Nosmetipsos si seruos habere digneris, contraire non possumus: quinimo & optamus, si ipse iudicaueris dignum. Tunc apprehendens manus eorum, segregauit eos a turbis, & indicauit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, [& ad S. Caium adducit baptizandos.] perduxit eos ad Papam Caium, & dixit: Venerabilis Papa ac diuinæ legis Antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velut arbuscula nouella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Caius Episcopus baptizauit eos, hoc est, iuuenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.

[Annotata]

a Is supra Felicissimus appellari videtur. At MSS. omnes, præterquam Ripatorij, Symphorianum hic habent, quem alij Symphronianum, alij Sympronianum vocant. Inscriptus est Martyrologio 7. Iulij, at Felicissimus & Felix 2. eiusdem.

b MS. Rip. contuendam.

c Quid zetæ sint, aut zȩtæ, quibus Zetarius præerat, supra dictum ad cap. 3. b.

d al. incantare. al. decantare.

CAPVT XX.
SS. Zoës, Tranquillini, & aliorum, cædes.

[73] Verum quia multum est si velimus ea prosequi quæ & quanta per eos fecerit Christus, qualiter vnusquisque ad palmam martyrij venerit tantummodo explicemus. Beatissima Zoë in Apostolorum natale dum ad a Confessionem Petri Apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, [S. Zoë nolens Marti sacrificare,] duciturque ad Patronum regionis b Naumachiæ, & compellitur Martis c statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere. Tum illa respondit: Mulierem Marti sacrificare compellitis, vt ostendatis Martem vestrum muliebribus delectari. Sed ille impudicissimæ Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero tropæum fidei in fronte portanti non poterit præualere. Non enim ego meis contra eum viribus luctor; sed in Domini mei Iesu Christi virtute confidens, [fame diu cruciatur:] & vos & illū pariter ridendo contemno. Tunc Patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, & per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere. Solum vox eius qui eam illic incluserat audiebatur dicentis: Ibi morieris fame, & siti, & cæcitate, nisi te libaturam repromiseris Diis.

[74] Sed cum pertransissent sex dies suggesserunt de ea Præfecto sæuienti: [suspensa fœtido fumo enecatur:] qui iussit eam a collo & capillis in arborem excelsam suspendi & subter fumum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem vt suspensa est, in confessione Domini emisit d spiritum. Illi autem auferentes corpus eius saxo ligauerunt & Tiberis alueo immerserunt, [abiicitur in Tiberim:] dicentes, Ne Christiani corpus eius tollant, & faciant sibi illam deam.

[75] Igitur celebrato martyrio eius, venit in somnis B. Sebastiano, & narrauit ei qualiter martyriū Domini suscepisset. [apparet S. Sebastiano.] Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminæ nos ad coronā præcedunt, vt quid viuimus? [Tranquillinus lapidatur.] Ipse quoque descendens Apostolorum natalitij octauo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus & ipse perpessus insidias tentus est, & a populo lapidatus e mortuus est, & corpus eius Tiberino gurgiti mancipatum est.

[76] [Nicostratus, aliiq; ter torti, proiiciuntur in mare.] Item Nicostratus & Claudius vna cum Castorio & Victorino & Symphoriano, dum corpora Sanctorum per ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, & ad Vrbis Præfectum perducti. Erat Iudex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, & per decem dies minis eos & blanditiis agens in nullo penitus potuit commouere. Tunc fecit de iis suggestionem Imperatoribus, qui iusserūt eos vsque tertio torqueri. Cumq; nulla ratione tormentis cōpulsi cederēt, iussit eos in medio mari præcipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, & in loco mundo inter aquas f coronam martyrij celebrarunt. Insidiabantur itaque infideles fidelibus, & iniquo furore vexati Christianum non poterant nec nomen audire.

[Annotata]

a Confessio est pars ecclesiæ, vbi Sanctorum corpora quiescunt, ac fere sub maiori altari.

b Plures fuerunt in Vrbe Naumachiæ; Domitiani regione 9. aliæ 13. duæ 14. Transtiberim. Et Baronius an. 286. nu. 13. hoc trans Tiberim gestum censet, & noua munera tunc certis locis, certis hominibus ad inquirendos Christianos distincta: sicque vt vni Vrbis regioni plures esset præfecti Patroni, qui singuli in parte sibi concredita Christianos inquirerent.

c al. staticulo, vt supra.

d Colitur 5. Iul.

e 6. Iul.

f 7. Iul.

CAPVT XXI.
S. Tiburtij martyrium.

[77] Interea dum S. Caio Episcopo quidam se simulata fide sociasset, dicens se esse Christianum; porro hic apostata exstiterat & erat fraudulentus in omni sermone, & callidus in omni commisso. Quid multa? dum a B. Tiburtio viro scholasticissimo & nobili & sancto frequenter argueretur, [Tiburtius Torquatum ob leuiculos mores reprehendit:] quod capillos super apicem frontis tonsoris arte componeret, & quod assidue a pasceretur & ludendo pranderet, & quod licentius feminarum se aspectibus daret, & quod a ieiuniis se & orationibus tolleret, quod somno deditus non interesset b peruigil in hymnis Dei ducentibus noctes; dum pro his, vt diximus, a B. Tiburtio acrius argueretur, simulat se æquanimiter monentem accipere: & egit arte quatenus orantem S. Tiburtium comprehenderent infideles. In qua comprehensione seipsum teneri fecit, [ab eo proditus capitur:] & simul ad secretarium perduci Iudicis sæuientis. At vbi introducti sunt, Fabianus Præfectus dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit: c Torquatus. Fabianus dixit: Quid profiteris? Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus dixit: Ignoras quod iusserunt inuictissimi Principes, vt qui sacrificare diis noluerint diuersis suppliciis macerentur? Torquatus dixit: Hic magister meus est, & ipse me semper docuit: quod hunc videro facere, necesse est vt faciam.

[78] Fabianus conuersus ad S. Tiburtium dixit: Audisti quid Torquatus asserat? quid ad ista respondes? S. Tiburtius dixit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur. Virtus enim nominis ipsius sancti grauiter fert & moleste, suum nomen non a suis d amatoribus vsurpari. Reuera enim, Vir illustrissime, hoc Christianū vocabulum diuinæ virtutis est, sectatorum videlicet Christi, [conuincit eum fictæ fidei.] qui vere philosophati sunt, qui vere Christiani dicti sunt, qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt. Credisne, Vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in lenocinio sui e moliendo capitis f fimbrias committit, qui tonsorem diligit, qui scapulas molliter gestit, qui g fluxum gressum improbo nisu distendit, qui viros negligenter agit, feminas diligentius intuetur. Numquam tales Christus habere dignatus est seruos. Verum quoniam me hic se imitaturum asseruit, hic in tuo conspectu probabis eum esse mentitum. Hic enim qualis semper fuerit nunc euidenter ostendet.

[79] Fabianus dixit: Consultius facies, si saluti tuæ consulas, & Principum decreta non contemnas. S. Tiburtius dixit: Ego saluti meæ melius non consulo, quam vt deos deasque contemnens, vnum Dominum Iesum Christum Deum meum esse confitear. Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est, verum etiam multos persuadet, & decipit, ac docet omnes deos dæmones esse; ipse autem cum sociis suis, cum quibus magicas h artes exercet die noctuque incantationibus occupatur. S. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Et ait Iudici: Iste, quem vides, Illustrissime vir, malitiæ suæ curis exæstuans ad nihil aliud Christianis est iunctus, nisi vt cogitaret quomodo se nobis quasi Christianum ostenderet, quomodo aliis se fidelissimum mentiretur. i Reprehendebam tamen in eo Cyclopeam edacitatem, k & mersum vino pudorem, & sepultam diuini nominis sanctitatem. [intemperantes eius mores arguit:] Ebrius patiebatur sitim, & esuriem vomens: nec vt Christianus, sed vt Antonianus quōdam ille conuiua manducabat, bibebat, vomebat, & nunc Christianos arguit, Christianos accusat, in nos mitem Iudicem incitat, gladium nolenti Iudici porrigit, & vt dæmoniis ceruices nostras inclinemus hortatur. Videmus votum tuum, videmus cruenta consilia; & scelerata arte verborum venena tui pectoris intuemur. Accingere nunc l crudelissime: vtere carnificis officio: vendica tibi & ipsius Iudicis vocem: applica eculeos, suspende Christianos, damna, percute, incende, vniuersa tormenta adhibe, bene nos accepisti. Si exilium minaris; hoc philosophantibus totus est mundus: si supplicium; euadimus mundi carcerem: si ignes; maiora horum in cupiditatibus vincimus. Decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est pœna, vbi pura comes est conscientia.

[80] [Præfecti blanditias contemnit,] Fabianus Præfectus dixit: Restitue te generi tuo, & hoc esto quod te natura dictauit. Nobilis enim natus ad tantam deuolutus es fæcem, vt m velis & supplicium simul & infamiam subire & mortem. S. Tiburtius dixit: O prudentissimum virorum, [Deos ridet:] & Romanis Iudicem constitutum! quia meretricem Venerem, & incestum Iouem, & Mercurium fallacem, & Saturnum filiorum occisorē colere nolo, infamiam n generositatis incurro: & quia vnum & verum Deum, qui in cælis regnat, adoro & veneror, suppliciis me macerandum esse minaris. o Non annuimus tuæ persuasioni: non negamus: Christum filium Dei ad hoc de cælo descendisse ad terras, vt a terris homo ad cælum posset ascendere; ideo istas omnes vanas effigies, quas colitis sine caussa, proculcans pedibus meis, Deo me omnipotenti subieci.

[81] Tunc Fabianus iussit ante pedes eius carbones ardentes effundi; & ait ad eum: Elige tibi vnum e duobus, aut thura in istis carbonibus adiice, aut pedibus super eos nudis incede. [ardentes carbones nudis pedibus calcat, illæsus:] Tunc B. Tiburtius faciens signum Crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta, & cœpit Præfecto dicere: Depone infidelitatem, & disce quia hic solus est Deus, quem confitemur creaturis omnibus dominari. Mitte tu, si potes, in nomine Iouis Dei tui manus in calidam aquam; & si potest Iouis tuus faciat te non sentire feruorem ardoris. Nam mihi in nomine Domini mei Iesu Christi videtur, quod super roseos flores gradior, quia creatura Creatoris sui famulatur imperio.

[82] Fabianus dixit: Quis ignorat magicam vos docuisse Christum vestrum? S. Tiburtius dixit: Obmutesce infelix, & noli auribus meis hanc iniuriam facere, [perstringit blasphemum Iudicem:] vt audiam te rabido ore latrantem, mellifluum nomen eius sanctum nominare. Tunc iratus Fabianus dictauit sententiam dicens: Blasphemator deorum, & reus atrocium iniuriarum, gladio animaduertatur. Ductus est autem via Lauicana tertio milliario ab Vrbe, & effundens orationem ad Dominum vno ictu gladij verberatus p abscessit. [plectitur capite.] Et in eodem loco apparente quodam Christiano sepultus est: in quo loco multa beneficia semper præstitit Christus ad laudem nominis sui vsque in præsentem diem.

[Annotata]

a MS. Rip. potaret.

b al. peruigiles.

c Metaphrast. Curtuatus. ni forte legendum, Turcuatus.

d al. moribus.

e al. molliendo.

f al. fibras omittit; al. fibras amittit.

g al. flexum.

h al. clades.

i al reprehendebant.

k al. immensum vini pudorem; Brechtus, emersum vino putorem.

l al. Christianissime.

m al. possis.

n al. & ingenerositatem.

o al. Non abnuimus, non renitimur, non negamus.

p Colitur S. Tiburtius 11. Aug. quo die & S. Chromatij parentis eius memoria agitur.

CAPVT XXII.
SS. Castuli, Marcelliani, Marci, cædes.

[83] Post hæc autem Torquatus egit, vt Castulus Zetarius palatij, hospes Sanctorum comprehenderetur: qui cum fuisset arctatus, & hic tertio appensus, [Castulus arena obruitur.] tertio auditus, in confessione Domini perseuerans, missus est in foueam & dimissa est super eum massa arenaria, & ipse cum palma martyrij a migrauit ad Dominum.

[84] [Marcellianus & Marcus, transfixis pedibus,] Tenentur post hæc Marcellianus & Marcus; & ambo ligati ad stipitem clauos in pedibus acutos acceperunt; quibus dicebat insanissimus Fabianus: Tamdiu fixis stabitis plantis, quousque diis debitum redhibeatis officium. Tunc ambo fratres in vno ligno confixi psallebant dicentes: Ecce quam bonum, & quam iucundum habitare fratres in vnum. Dicit eis Fabianus: Infelices & miseri deponite amentiam vestram, & liberate vosmetipsos a cruciatibus imminentibus super vos. [exultant in cruciatu:] Cui respondentes ambo dixerunt: Numquam tam bene epulati sumus: modo cœpimus esse fixi in amore Christi. Vtinam nos sic esse sicut sumus tamdiu permittas, quamdiu huius tegimur corporis indumento. Cumque transisset vna dies & vna nox, [lanceis confodiuntur.] & illi in psalmis & hymnis perseuerarent, iussit eos ambos vbi stabant lanceis per latera verberari: & ita per martyrij gloriam b ad siderea regna migrauerunt. Item sepulti sunt & ipsi in via Appia, miliario secundo ab Vrbe, in loco qui vocatur Ad arenas, quia cryptæ arenarum illic erant, ex quibus Vrbis mœnia c struebantur.

[Annotata]

a 26. Martij.

b 18. Iun.

c al. instruebantur.

CAPVT XXIII.
S. Sebastiani gloriosum certamen.

[85] [S. Sebastianus comprehenditur:] His ita gestis B. Sebastianus ab insidiantibus conuentus est: & quia, vt diximus, videbatur sub chlamyde latere, cum miles esset dignissimus Christi, suggessit de eo Prȩfectus Diocletiano Imperatori. Quem Diocletianus ad se conuocans, ait: Ego te inter primos palatij mei semper habui. Et tu contra salutem meam in iniuriam Deorum hactenus latuisti. S. Sebastianus dixit: Pro salute tua semper Christum colui, & pro statu Romani orbis illum, qui in cælis est, semper adoraui, considerans a lapidibus auxilium petere insani capitis esse & vani. Tunc iratus Diocletianus iussit eum duci in medium campum, [iussu Diocletiani, sagittis configitur:] & ligari quasi signum ad sagittam, & iussit vt sagittarij eum a figerent. Tunc posuerunt eum milites in medio campo, & hinc inde eum ita sagittis repleuerunt, vt quasi hericius ita esset b hirsutus ictibus sagittarum.

[86] Æstimantes autem illum esse mortuum abierunt. Tunc relicta Martyris Castuli Zetarij, nomine c Irene, abiit nocte, vt corpus eius tolleret & sepeliret. Et inueniens eum viuentem adduxit ad domum suam in d scala excelsa vbi manebat ad palatium, & ibi intra paucos dies salutem integerrimam recuperauit in omnibus membris. [a vidua S. Castuli curatur:]

[87] Cumque omnes Christiani ad eum conuenirent hortabantur eum abscedere. Ille autem oratione facta descendit, & stans super gradus e Heliogabali, venientibus Imperatoribus dixit: Iniquis subreptionibus animos Imperij vestri templorum Pontifices obsident, suggerentes de Christianis falsa commenta, dicentes eos Reipub. esse aduersarios; [curatus reprehendit Imperatores:] quorum orationibus ipsa Respublica melioratur, & crescit; qui pro Imperio vestro & pro salute Romani exercitus orare non cessant. Cum hæc & talia diceret, Diocletianus ait: Tune es Sebastianus, quem nos dudum sagittis iusseramus interfici? S. Sebastianus dixit: Ad hoc me Dominus meus Iesus Christus resuscitare dignatus est, vt conueniam & contester vos coram omni populo, iniusto iudicio persecutionem vestram in Christi famulos ebullisse.

[88] Tunc iussit eum in f hippodromo palatij duci, & tam diu g fustigari, quamdiu spiritum exhalaret. Tunc tulerunt corpus eius nocte, & in h cloacam Maximam miserunt dicentes, ne forte Christiani eum sibi Martyrem faciant. [fustibus occiditur: in cloacam abiicitur: apparet S. Lucinæ:] Tunc B. Sebastianus apparuit in somnis S. Lucinæ cuidam matronæ religiosissimæ dicens: In cloaca illa, quæ est iuxta Circum, inuenies corpus meum pendens in i gompho. Hoc tu dum leuaueris perduces ad k catacumbas & sepelies in initio cryptæ iuxta vestigia Apostolorum.

[89] [ab ea sepelitur.] Tunc B. Lucina ipsa per se cum seruis suis medio noctis abiit, & leuans eum posuit in l pauone suo, & perduxit ad locum, vbi ipse imperauerat, & cum omni diligentia sepeliuit. Ipsa autem sancta Lucina per XXX. dies a loco sancto ipso non discessit.

[90] [Lucina domum suam in ecclesiam conuertit:] Post aliquantos autem annos pax Ecclesiȩ est reddita: quæ statim vt Ecclesia gloriam pacis accepit, domum suam m fecit ecclesiam. Cui omnes suas opes ad Christianorum requiem relinquens, fecit ipsam ecclesiam hæredem in Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto æqualis viuit & regnat in vnitate virtutis in secula seculorum, Amen. [omnia suæ bona dat Ecclesiæ.]

[Annotata]

a al. sumerent; al. suerent; al. exsuerent; al. in eum iacerent.

b al. insutus; al. insitus.

c Plurimi codices Hirene; Raban. Herene; al. Herena; al. Ærena.

d al. insulam excelsam.

e Vbi hi fuerint Gradus Heliogabali, siue Elagabali, colligi ex Lampridio potest, qui in Antonino Heliogabo ita scribit: [Gradus Heliogabali.] Heliogabalum in Palatino monte iuxta ædes Imperatorias consecrauit, eique templum fecit… id agens ne quis Romæ Deus nisi Heliogabalus coleretur. Huius nimirum Dei sacerdos fuerat Antoninus ille.

f Aliqui codices epidromio; quidam hypodromio; alij, recte, hippodromio.

g Rabanus & alij fatigari. al. fustibus cædi.

h De cloacis Vrbis plane admirandis consule Baronium in Notat. ad Martyrol. 26. Aug. b. Andream Fuluium Antiquitat. Roman. lib. 3. cap. 30. Plinium lib. 36. cap. 15.

i

Brechtus & pleriq; codices in vnco. Vncum hunc esse vult Baronius, quo ad cloacam pertractum erat Martyris corpus, [Vncotracta cadauera.] vt fieri solitum pluribus veterum testimoniis probat. Lampridius in Commodo: Carnifex vnco trahatur, carnifex Senatus more maiorum vnco trahatur. Et in Heliogabalo: Per plateas tractus est sordidissime, per cloacas ductus, & in Tiberim submissus est. At cum impactus esset corpori vncus, qui ex vnco pendebat? an vncus multiplex in vno, veluti quo e puteis profundioribus quæ inciderint extrahere mos est; sicq; muro fortassis dens vnus infixus? Veriorem, ni fallimur, lectionem quidam codices commonstrant, in quibus gumpho & gonpho scriptum. Legendum in gompho. Est γόμφος clauus, vel iunctura. Ita Statius 4. Silu. de via Domitiana:

Tunc vmbonibus hinc & hinc coactis,
Et crebris iter alligare gomphis, [Gomphus]

connexis nimirum, ne distorqueantur & ab inuicem diuellantur, lapidibus. Tertullianus in Apolog. Ceruices ponimus ante plumbum, & glutinum, & gomphos. Franciscus Zephyrus Paraphrastes maiores clauos reddit. Eadem vox infra in S. Thyrsi martyrio. Hic ergo eminens vspiam e muro clauus, aliudue ferramentum firmandis lapidibus adhibitum videtur debere intelligi.

k De catacumbis vel catatumbis legi potest Baronius in Notis ad Martyrol 3. Ianu. e. & 20. Ianu. b.

l al. papilione; al. pagone; Sur. pilento. sicq; legendum contendit Monachus. De pauone, siue pabone, egimus 16. Ianu. ad vitam S. Marcelli cap. 5. litt. a.

m De hac re agitur in eadem S. Marcelli vita.

TRANSLATIO S. SEBASTIANI
Auctore Suessionensi monacho anonymo,
ex veteri MS. Vesontionensi eruta
a Petro Franc. Chiffletio Soc. Iesv.

Sebastianus, Defensor Ecclesiae Romanae, Martyr (S.)

BHL Number: 7545

Avctore monacho Svess. anonymo, ex mss.

CAPVT I.
Hilduini in Vrbem legatio.

[1] Anno incarnati verbi octingentesimo quarto decimo, [Hilduinus Ludouici Pij Archicapellanus & consiliarius,] diuæ memoriæ Hludouuicus Cæsar Imperator Augustus, Karoli Magni filius, post lacrymanda seculis omnibus patris fata suprema, totius monarchiæ principatum, Francorum præiudicio, adeptus; nullo aduersum se opposito, compacti regni sceptris fruitus, ac stemmate donatus, vniuersis quaquaversum applaudentibus, paterno est solio collocatus. Qui cum per immensæ dignitatis gloriam fascibus Imperialibus præpolleret, beatarum virtutum, quibus numquam exui præualeret immortalibus infulis magnificentius exornare procurauit; præcipue memoriam ac patientiam in omni actione sua circumplexus; sed & futurorum nonnumquam præscius. Hic inter cunctos Imperij sui primates, quos consilio suo asciuerat, Hilduinum Abbatem reuerentissimum, virum quoque omni probitatis genere permodestum, omnique sagacitate & industria præditum, iustitia conspicuum, sanctitate præclarum, intantum amauit & a extulit, vt ei specialius quidquid secretius tractandum esset committeret, eumque b Archicapellanum in omni Imperio suo constitueret.

[2] Hic itaque venerabilis Abbas inter plurima quæ ei Augustali benignitate commissa fuerant monasteria, habebat in prospectu vrbis Suessorum c cœnobiū nobile; quod Chlotarius quondam Rex Francorum, filiusque eius Sigebertus, [Abbas Suessione, & alibi;] in honore Beatissimi Medardi Confessoris Christi, magnis construxerant sumptibus: in quo & eius sacratissima tumulauerant membra. Huius ergo loci Fratres prædictus Pater Hilduinus videns monastica religione pollere, & Ecclesiasticis eruditionibus assuescere; congratulans eorum plurimum delectabatur prouectibus: & vt magis magisque ad perfectionis culmen tenderent, monitis salutaribus sedulo hortabatur. Denique tanto amore ac diligentia locum ipsum excoluit, extulit, opibusque ditauit, vt nulli intra Gallias, religione, scientia, opumque copia haberetur secundus.

[3] Huius tunc sanctæ congregationis Præpositus Rodoinus habebatur, vir sagax, cuius astutiæ & ingenio neminem nostri temporis æquandum puto. Hic ob meritum suæ fidelitatis, collatæque sibi diuinitus industriæ, tantam familiaritatis gratiam, ab eodem Patre sanctissimo Hilduino est consecutus; vt eum omnibus monasteriorum Præpositis qui suæ ditioni subiacebant præferret. Hinc fama vulgante celebre nomen eius in aula Regis habebatur. [(sub quo Rodoinus Præpositus,] Itaque Deo amabilis Imperator comperta viri istius industria, priuatim publiceque eum honorare cœpit; liberam ei concedens facultatem, vt quidquid sibi aut loco cui præerat vtilitatis aut commodi reperisset, absque vllius consultu ad eius tribunalia deferens, extemplo consecuturus esset. Nec multo post per diuinam clementiam tantam ab eodem adeptus est gratiam, [Ludouico gratus)] vt eum tam pro amore pij Patris Hilduini, in cuius obsequio Aulam regiam frequentabat, quam & pro sagaci industria, qua singulariter præminebat, si quando de regni vtilitatibus tractandum esset, inter eos qui a secretis erant libenter admitteret.

[4] Ea tempestate prædictus Pater Hilduinus apicem, sicut iam diximus, in omni Augusti monarchia super omnes sui habitus retinebat. Quod quidem officium suæ excellentiæ dignitati congruum, acris vt erat ingenij, decenti satis exercitio administrauit. Qui a piissimo Cæsare, ad quorumdam improbitatem compescendam, d qui aduersus summum Antistitem Eugenium intumuerant Romæ, delegatus, sic iudicium omne prudenti examinatione exercuit, vt & Cæsaris iussum expleret, & Pontifici satisfaceret, & eos qui cōtra hunc superbe intumuerant, sedata eorum contumacia, [Romanorum tumultus sedat.] pacatos redderet, & quietos. His rite patratis clamor Vrbis in fauorem tanti Patris attollitur, Imperialia iudicia approbantur, clementia per virum operata laudatur, Pontificis amor ac deuotio erga venerabilem vbertim succrescit Patrem, & vt in huius dignitatis honore longo viuat tempore, Senatus omnis Ecclesiæ, summa implorat deuotione. Iunguntur precibus multigena munera, quæ tanta ac talia a quibusdam percepisse narratur, vt pretium excedere viderentur. Benedictione itaque petita & obtenta, Apostolorum Principem sibi affuturum orantes, consecuta repedandi licentia, iter arripuere, Deo fauente, ad propria.

[Annotata]

a Ita tradit Theganus nu. 36. ibique venit ei obuiam Pippinus filius eius cum magnatibus primis patris sui, Hilduino Archicapellano, &c. Et Lupus Abbas Ferrariensis epist. 97. ad ipsum Hilduinum: Omnibus, vt pluribus videtur, vestri propositi in largiendis opibus omnipotens vos Deus prætulit. At parum erga Ludouicum gratus fuit, qui aduersus eum conspirarit, vt idem Theganus auctor est, & iuratam filio eius Carolo Caluo fidem fefellerit, vt Nithardus lib 2. scribit.

b Quæ Archicapellani partes fuerint, disce ex Hincmari epistola de ordine & officiis Palatij, §. 16. Apocrisiarius autem, inquit, [Hilduini Abb. potentia.] quem nostrates Capellanum, vel Palatij Custodem appellant, omnē Clerum Palatij sub cura & dispositione sua regebat. Cui sociabatur summus Cancellarius, qui a secretis olim appellabatur, [Archicapellanus Aulæ.] &c.

c De nobilissimo hoc cœnobio (quod ad sepulchrum S. Medardi Nouiomensis & Tornacensis Episcopi, anno 561. 8. Iunij mortui, apud Suessionem extruere Chlotarius I. Chlodouæ I. filius parabat: perfecit vero, patre sub eiusdem anni finem mortuo, Sigebertus eius filius Austrasiæ Rex) de eo, inquam, plenius agetur in eiusdem S. Medardi vita.

d Paschali Papæ, 14. Maij an. 824. mortuo; post 4. dies, in eius locum, cum duo per consentionem populi fuissent electi, vt scribit Eginhardus in Annal. Eugenius tum Archipresbyter tit. S. Sabinæ, vincente Nobilium parte, subrogatus atque ordinatus est. Opus tamen fuit, vt idem deinde, [Eugenius II. Papa.] atque ex eo Baronius ad ann. 824. nu. 11. & seqq. narrat, ad reprimendos aduersæ factionis conatus, eo mitti Lotharium Imperatoris filium, & cum illo, vt hinc patet, Hilduinum. Profecti autem sunt in Italiam post medium Augustum, vt idem tradit Eginhardus. Obiit Eugenius II. 11. Aug. 827.

CAPVT II.
Rodoini consilium de petendis Roma reliquiis.

[5] Interea ij, qui eum familiarius vnico diligebant amore, ægre ferebant eius absentiam, [Reuersus in Gallias,] videntes extra placitum, quo eum sperabant, tardius regredi: spe incerta dubij, derepente audiunt non sine magno gaudio partes eum iam Galliarum adiisse. Roduinus interea & sui, Patri vt erat fidelissimus, quia res ei singulariter incumbebat vniuersa, cum apparatu honorificentissimo in obuiam sui desiderabilis proficiscitur patroni. Tandemque reperto & reuiso, mœrore quo afficiebantur abiecto, paternis ab eodem amplexibus excepti, ingenti admodum exultatione recreati, diu optatis perfruuntur gaudiis.

[6] Post paternos amplexus, & oscula prædulcia, de his quæ sibi accidissent auide percunctantibus, prolixum habuit narrationis sermonem, qualiter, quoue honore a Domno Apostolico, [narrat quæ Romæ viderit, gesseritq;.] & a Senatu sanctæ Romanæ Ecclesiæ fuerit exceptus, qua auctoritate & censura, quorumdam garrulitate repressa, qua aduersus sacrum Antistitem contumaces extiterant, & ius Imperiale seruauerit, & Apostolicis sanctionibus paruerit, & vtriusque partis censor æquissimus fuerit, quamque ab omnibus Romanorum Primoribus bene vsus sit, & amicabiliter obligatus. Denique & hoc quod & sibi præcipuum & suis erat gratissimum, quia cum gratia eiusdem Domini Pontificis etiam speciali contubernio eius amicitiæ copulam habere meruerint. Denique quicquid illud est, quod aut prospere cessit, aut euentu fortuito moleste accidit, Dei ineffabilia in omnibus sibi asseuerauit affuisse præsidia.

[7] Sufficienter itaque Hilduino itineris ac legationis suæ carissimis filiis referente discrimina; Roduinus ait: Gratias quidem omnipotenti Domino, Pater inclyte, [gratulantibus suis:] habemus & agimus, quod vniuersis ab eo satis prospere concessis saluum te & incolumem videre meruimus: nempe & hoc noctu dieque, si nos exaudire dignatus sit, sine interpolatione expostulauimus. Et si non nostro merito, quod nullum esse decernimus, tuæ tamen fidei bono tuisque sacris meritis, Deo amabilis Pater, hoc nobis concessum cælitus iocundamur. Etenim quo in rememoratione tua longæuior fuit molestia, eo quia prosper fuit successus, in reexhibitione hilarior extat lætitia; qua vtinam te valente patrono nos contingat perfrui, quousque vitalis flatus hos rexerit artus. His pius Pater Hilduinus alloquiis illectus, ac plurimum iocundatus, cœpit serere sermonem de dignitate Apostolica, ac religione Ecclesiastica, & de cultu Sanctorum, quorum infinita multitudine vrbs Romana pollebat; recensens quorumdam ipsorum agones, merita quoque & nomina. His ergo iocundis recordationibus sibi blandiens venerabilis Abbas in longum duxit sermonem.

[8] [refert de SS. cultu, reliquiis, actis;] Interea Roduinus, sagacis quia erat animi, vt reor, cælitus animatus, oculata cupidine loco cui præerat in futurum prospiciens, ait: Paullo ante, mi Pater & Domine, sermocinante te, dixisse præripui, quicquid tibi conducibile aliquotiens esset aut placidum, a summo Papa sedis Apostolicæ, inuiolabili astipulatione perpetim esse concessum. Experiendum nobis est vtrumnam habeat effectiuam eius pollicitatio clausulam. Certe, vt reor, [suadente Rodoino vt aliquas reliquias petat.] euenire poterit vt aliquem eximij meriti ex his, de quibus modo sermo habitus est, cœlicolam vobis conferre non abnuat. Quod si contigerit, quale vobis salubrius munus impartiri valebit; quam opportunum etiam existeret, vt vestro in omnibus protectori, Sancto scilicet Medardo collega vestra procuratione daretur? ipso enim vno dumtaxat patrono fruimur. Erit autem hoc vestræ saluti idoneum, ac memoriale sine fine mansurum, totiusque patriæ perenniter profectiuum. Summæ reuerentiȩ Hilduinus Abbas gratulabundus Rodoino ait: Tuæ religionis locum, quantum datur intelligi, nos subrigere & extollere plurimum persuadere conaris. Nec improbo votum tuum, neque tuæ petitioni dissentio. Imo totum ingenium, inquantum Deus annuerit, spondeo, teque huius negotij executorem esse decerno. Iudicium tamen nobis ex hoc Imperiale expetendum est. Cui si fuerit laudabile, tunc consequenter erit immutabile. Cui Rodoinus; Optimum, inquit, Pater, tuæ sanctitatis decretum.

[9] [Aquisgrani ab Imperatore & Augusta benigne excipitur.] Directis denuo procul a Cæsare gloriosissimo ad deducendum venerabilem Abbatem comitibus, iter accelerari suadent, asserentes magno Imperatorem visendi eum desiderio affici. Hinc gratanter iter carpentes, ad Aquas vsque Grani peruenere palatij. Tunc cateruatim hinc inde vniuersi eum constipantes atque supra modum exultantes, ad penetralia induxere Augustorum: a quo, vt solito, gratiose susceptus, omnem perfunctæ legationis seriem pandit. Qua absoluta gratulatur admodum pro bene gestis Augustus, refert gratias, largitur & munera. Deposito Imperij supercilio, a Augusta Iudith celebris & famosa procedit ex triclinio; solitoque affectuosius venerabilem excipiens Abbatem, de eius plurimum exhilarata prospero iocundatur reditu. Cohors quoque omnis in eius, quasi in patris proprij, lætatur regressum.

[Annotatum]

a De hac Eginhardus in Annal. ad annum 819. Imperator inspectis plerisque Nobilium filiabus, [Iudith Imperatrix.] Welpi Comitis filiam, nomine Iudith, duxit vxorem. Theganus §. 25. Inde (ex Britannia) regrediens inuenit Irmingardam Reginam febricitantem, quæ non post multos dies obiit in pace. Sequenti vero anno accepit filiam Welfi Ducis, qui erat de nobilissima stirpe Bauarorum; & nomen Virginis Iudith, quæ erat ex parte matris nobilissimi generis Saxonici, eamque Reginam constituit: erat enim pulchra valde.

CAPVT III.
Occasio petitarum S. Sebastiani reliquiarum. Rodoini legatio.

[10] Postquam affatim gaudio sunt exhilarati; non immemor bonæ memoriæ Hilduinus (hoc enim ei epitheton inerat) quod a suo fideli Rodoino ei suggestum fuerat, [Suggerente Hilduino,] captata opportunitate hoc ipsum Augusti auribus intimare curauit. Cui benignissimus vt erat Imperator: Non tibi improbabile esse debet quod a tuo meoque fideli prōpta deuotione suggeritur. Erit enim hoc, si res effectum habuerit, non nobis solum, sed totius regni gubernaculis profuturum. Quem ergo delegisti nobis congruentius expetendum? Euocatur Rodoinus, Regisque exhibitus præsentiæ, de hoc ipso ab eodem conuentus Imperatore, ratam citamque reddidit sententiam, dicens; a Siluestrum quondam sacrosanctum Antistitem, si vestræ sublimissimæ libet maiestati, arbitror expetendum. [destinatur Romam Rodoinus, petiturus corpus S. Siluestri;] Accepto fert Augustus eius diffinitiuum sermonem: Itane omnibus complaceat assistentibus, sciscitatur. Fit vnus omnium in hac re consensus, & vt felicem obtineat exitum, votis imprecantur vnanimis. Annuit Imperator libens, & ad hoc exequendum, quantum diuina fauerit gratia, plenum spondet obsequium. Dehinc dilectum sibi Abbatem cum Rodoino de expeditione tāti itineris hortatur ac commonet. Rodoino arripiendi itineris certa præfigit spatia, quibus excursis, vt ad eius redeat præsentiam imperat.

[11] Ille patriam locumque repetit alumnum, non segniter intercessæ dilationis tempore vtens. Denique in procurandis tanto itineri necessariis, quidquid illud est quod Galliarum fertilis humus proferre amabilius consueuit, satis abundeque apparatum suum instruere satagens, maximam pecuniæ summam aggregare studuit. Posthæc diebus indultæ dilationis expletis: ad Augusti præsentiam redit. Quo mox benignissime recepto, [instructus litteris commendatitiis Imperatoris.] epistolas nomine & annuli sui impressione signatas de adipiscendis iam dictis Sanctorum pignoribus omnifaria prece refertas, quibus beatissimum Papam Eugenium rogabat, Rodoino cum suis Romæ deferendas contradidit; & vt pro virium capacitate, laboris & ingenij studium ad hoc exequendum impenderent, attentius commendauit.

[12] [Æger, diuinitus sanatus ope S. Sebastiani, ad eum mittitur;] A Cæsare his ita eleganter informati, & vltra quam de tanta dignitate æstimare poterat, prædulcibus osculis & sacris amplexibus viritim amplexati brachiis, gratiose dimissi, iter frustra arripiunt inscij. Lingonensem vsque ad vrbem denique pertendunt: in qua aliquantisper recreandi vires, aptissimum locauere tentorium. Hic ante fores matris Ecclesiæ quidam præualida ægritudine grauiter præreptus decubabat inualidus. Eadem ipsa nocte, qua ibidem applicuerunt, post longa diurni doloris suspiria, cum fessa membra inepto nimis sopore resoluisset; se coram inenarrabilis splendoris atque fulgoris nimij personam astare conspicit: aspectumque eius non ferens, caput circumagens, nec mortali lumine, reuerberata oculorum acie, præsentem intendere valens, ab eadem blandis nimium affatibus, quidnam ibi ageret, quo euentu molestiam ipsam incurrisset percunctatur. Caussam reddit, incommodi tempus exprimit. Ille rursum, an pristinæ sanitati vellet restitui perquirit. Qui & sibi super hoc ingens esse desiderium, si aliquo modo id sperare posset, respondit. Cui ille virga, quam manu gestabat, aurea plagam locumque hospitij designans; Vade, inquit, in suburbium istud, & huiusmodi quæsitos reperies viros, Romam pergere disponentes. Caussam quam moliuntur diuinæ non esse prædestinationis, mea ex parte innotesces. Ad quem ille tremebundus & anxius; Domine, quo te iubes nomine monstrari? Et ille; Ego sum, inquit, Sebastianus Martyr, qui Romæ pro Christi Dei confessione fustibus cæsus occubui; qua & corpore hactenus sepultus iacui. Mea illis humana a Domino esse concessa, non eius pro quo vadunt, nouerint. Ad hæc ille; Prȩceptioni, inquit, tuæ serenitudinis parere non renuens, quam libenter ad eos, quæ a te mihi iussa sunt proferre satagam. Illi forsitan me velle eos deludere suspicata fraude calumniabuntur. Experimentum huius rei si a me exigere cœperint, quale iubes dare responsum? Neque enim, vt reor, aliter eis persuaderi poterit. Tunc beatissimus martyr exerto contra eum brachio, manu potenti statim vt eum attigit sanitati reparauit: atque ita prosecutus, Sanus esto, inquit, hocque tibi sit signum a me collatum, quod nulla prorsus ambiguitate erit reiectibile.

[13] Somno lætitia metuque fugato, sospitate integerrima, verissima esse omnia quæ audierat approbauit. Ita namque apparebat sanissimus, ac si nullius aliquando infirmitatis æstu fuisset infectus. Tunc ille ouanter vniuersam perlustrans vrbem, & suburbana, iussos cœpit quærere viros; atque in sese deifica per sacratissimum Martyrem operata publicare remedia. [monetq; vt illius reliquias petat.] Hi qui eum ab heri & nudiustertius ad limina prædictæ basilicæ seminecem iacere viderant, hinc inde, fama facta, concurrentes, stupore ignotæ restaurationis attoniti, Deo late vulgaribus concentibus gratias personabant. Tandem ipse diligenter perquisitos reperit viros, quos statim designatis recognoscit indiciis, & quæ sibi imperata fuerant intrepidus enarrat: seque in astipulationem dictorum antesignanum palam præbet. At hi cum summa reuerentia susceptis, quæ a beatissimo Martyre dabantur mandatis, immensum exhilarati, vota gratiarum omnipotenti Deo persoluere, & Sanctum pro beneficio sibi præstito conserta laude magnificare non cessant.

[14] Exinde retrogradis passibus itinera conuertentes, paullatim reflectere conantur ad propria: auctoremque huius negotij venerabilem Patrem Hilduinum expetentes, rem diuinitus gestam per ordinem pandunt; & vt per seipsum ad Augusti notitiam idipsum perferre dignaretur, [Nouas ab Imp. litteras obtinet.] anxie precantur. Diplomata quoque, quæ Magni Siluestri Præsulis rogabant pignora, demutari in expetitionem inclyti Martyris Sebastiani obnixe deposcunt. Et ne quod cœpti itineris infortunium incurrant, maturato caussam quantocyus, qua audent importunitate insistunt. Perfert vir spectabilis Hilduinus ad notitiam pij Principis diuinæ legationis arcanum: pandit salubrem de adipiscendis tanti Martyris pignoribus reuelationem: iubet Augustus litterarum schemata sub obtentu emeriti militis multiplici referta prece instaurare: dehic, vt prius, nomine & annuli sui impressione signatas, Rodoino cum suis reconsignat epistolas. [Romam appellit:] Illi per diuinam reuelationem salubrius aura spirante, gratanter viam relegentes, nihilque de expletione negotij vlterius hæsitantes, auream certatim expetunt Romam.

[Annotatum]

a De S. Siluestri Papæ vita & reliquis agemus 31. Dec.

CAPVT IV.
Amici salutati. exposita Pontifici legatio.

[15] Anno humanati Verbi DCCCXXVI. Imperij vero Hludouici Cæsaris XIII. Rodoinus cum ingenti frequentia & copioso apparatu Romam intrat: impositæ sibi legationis sacramentum artifici industria informatum prudenter exsoluit: elegantissimi Martyris Sebastiani, magnarum virtutum & sanitatum viuificos cineres implorat & impetrat. Sed antequam Maiestatem Apostolicam adeat, quosdam Episcoporum & Abbatum, seu Reipublicæ primores, [Hilduini amicos cōuenit,] quos illic venerabilis Pater Hilduinus fidissimos se habere monstrauerat, exquirit & reperit. Erant præ omnibus ex his promptiores, & dignitati Apostolicæ sedulo assistentes, a Quirinus Superista, Theophylactus Nomenclator, & Ingoaldus Abba reuerentissimus, qui tum fortuitu aberat. Siquidem ex præcepto Imperatoris iter ad Beneuentanos arripuerat, episcopium Albocuriæ descripturus. Sed concito insecutus veredario, amica euocatione interceptus reflexit ad Vrbem, Legatos hilari aspectu excepit, humane egit, & si secundis valeret successibus iam dictus Pater Hilduinus, ante omnia sciscitatur. [in primis Ingoaldum Abbatem,] Prospera denique valitudine hunc haberi percipiens, Deo pro hoc gratias egit, & vt prouectioribus per multa tempora incrementis sibi hoc vel quia videre nequibat, audiri daretur, imprecatur ex animo. Dehinc quod tam impræcognite & insuspecte deuenissent, percunctatur. Illi ad aurem familiarius admoti, secretum vniuersæ rei fiducialiter pandunt. Quod æquanimiter accepit, & eos in agendum desperatione ablata benignissime confortatus est. Denique quod pollicitus est ore, indefessa expleuit intentione. Nam per illum via atque omnis ante Domnum Apostolicum illis patuit aditus.

[16] Tum demum viros illustrissimos Quirinum & Theophylactum expetentes, missas tradunt epistolas, atque pro his quæ habebantur inserta, geminabant preces & munera. Itaque illi nomine Martyris percepto, perculsi animo, vultuque pallore suffuso, Apostolorum Petri & Pauli, tertius si daretur patronus, quomodo expelli sine tumultuali præiudicio posset, [tum alios Antistites:] humani hoc ingenij protestabantur non esse, cum & Imperatoris iussum, & amici petitionem quam libentissime vellent stabilire. Econtrario Rodoinus & sui, nequaquam hoc obstaculo repulsi, importunius insistebant, Imperatoris ineuitabile votum, & Patris, a quo destinati fuerant, fiduciam, quam in eorum celsitudine collocauerat, replicantes. Talibus illecti si permissio voluntatis Dei ac Martyris foret, fauere se ex animo indicant, & qualiter congruentius ordiretur, prudenter insinuant.

[17] Denique in Patriarchium ante Domnum Apostolicum deducti veniunt, solotenus genua curuati prona sacris hærent vestigiis oscula. Inde proferuntur diplomata, dantur & transmissa: verborum copiis pium Patris demulcent animum, quatenus sic sibi forte inclinarent ad votum. Augusti pandunt auctoritatem: nominati & conscripti Patris explicant fidelitatem. [admittitur ad Pōtificem decumbetem,] Si quid minus litteralia schemata protendissent, pro captu ingenij elaborabant. Hac collocutione nemo priuatorum intererat, præter Quirinum & Theophylactum. Grauiter enim tunc infirmabatur, ita vt semiuiuus appareret, nec aliter, quam lecto accumbens eorum legationem audire poterat. Cum ergo legerentur epistolæ, & ille vocabulum Martyris audisset,

Obstupuit, vocis confudit & organa tristis
Mens, Sancti non ferre valens discrimina tanti;

quippe quem post Apostolos quasi tertium magnificis Romana plebs frequentabat muneribus ac laudibus. [qui difficilem se præbet:] Quid animus voluerit, pallentis facies prætendebat. Eo diu silente, suspensis animis stabant: & cum tandem resumpto spiritu responsionem dedisset, in ea spem omnem ademit, & supra se negotium esse asseruit. Verum illi quanta audebant supplicatione, importune insistebant, genuaque eius ac plantas profusis lacrymis exosculabantur. Vnde spatium quo hæc meditaretur, & cōsilium cum prudenti Romano Senatu exquireret, sine cuius consultu talia moliri non esse bonum aiebat, præstolari iussit.

[18] Rem sollicitus Rodoinus considerans præ suis, quem cura instigabat amplius, non illico abscessit, sed angulo domatis memoratos viros Quirinum & Theophylactum segregauit, [ipse rem amicis cōmendat.] & eos in sententia manere obnixe precabatur, dicens: Nostri misereri dignamini, qui spem totam vestræ commisimus celsitudini, & amicitiæ illius vestri recordamini, qua & in præsenti optimarum deliciarum quæstus adipisci, & gratiæ Dei in cælestibus cum Sancto valeatis participari. Si enim verum est quod vultus indicat mentem, patenter nobis cognoscere datum est, quia Domnus Papa æquanimiter nostra non fert missatica. Quapropter quidquid illud est, quod certi inuestigare potestis, precamur vt vestris fidelibus absque dissimulatione, prius quam abscedamus, manifestetis, & insuspectos reddatis. At illi vt prius fidem dant in ope, si tamen Dei & Martyris esse posset voluntas. Patriarchio educti, hospitio sese recolligunt.

[Annotatum]

a Iidem Quirinus & Theophylactus Legati a Gregorio IV. ad Ludouicum missi anno 828. Ita Eginhardus: Legatos etiam Romani Pontificis Quirinum Primicerium & Theophylactum Nomenclatorem, qui ad eum illo venerant, audita eorum legatione dimisisset. Idem narratur in Vita Ludouici. Idem videtur Quirinus Subdiaconus esse, qui sub Paschali Papa apud eumdem Ludouicum legatione functus in iisdem Eginhardi Annalib. ann. 824. memoratur.

CAPVT V.
Consultatio Cardinalium.

[19] Sed quia biceps cura sacrum excruciabat Antistitem, Sancti quidem absentia, & præcellentissimi Abbatis amicitia, cui aliquando quæque sui iuris essent concessa fuerant; indicto conuentu priuato Sacerdotum, & eorum qui a secretis erant, legationem exposuit; cuius absolutionem vt sano pectore diffinirent, prȩcepit. Tunc illi pariter turbati, [Cardinales donationem reliquiarum dissuadent,] & vltra quam credi potest mirati, talem petitionem aut furentis, aut Sancti meritum nescientis esse reddiderunt; vtque res in prosperum non cederet, feliciorem imprecabantur fortunam. Nec verebantur propter Papæ præsentiam, si illis sanctum corpus daretur, dicere eum præcedentium Patrum actibus, qui sacramentis Ecclesiasticis Romanam auxerant dignitatem, longius distare imparem. Quid amplius? Nec hoc fieri debere, neque iuste fieri posse protestabantur. E contra illustres viri Quirinus ac Theophylactus, fieri debere, & posse dicebant. Et cum illi propter indiscretam & tædiosam sonitus confusionem, quæ sacrum videbatur fatigare Antistitem secederent, [aliis suadentibus:] & qui a secretioribus erant remanerent; congruam cum illis sermocinationem de eadem re cœpit serere, & melioris sententiæ consiliis, Deo, vt credimus, inspirante, superintendere, & voluntatem suam promptiorem manifeste demonstrare.

[20] Illi autem qui ob garrulitatis suæ nauseam foras secesserant, inuida sollicitudine explorare non verecundabantur, quid Domnus Apostolicus cum Quirino & Theophylacto, de hoc ipso retractaret. Et quia eos in gratiam sui Domini se supergredi sæpissima experientia didicerant, quandoquidem erant arbitres diffinitionis vniuersæ, nec ob hoc sine suo consilio illorum consultu res in prosperum cederet, ipsique quasi despicabiles haberentur; non vocati Curiam repetunt, de his quibus interrogati fuerant, aditum reposcentes, rem gratam pronuntiant. [inculcant id Sancto non placiturum;] Reminiscimur, inquiunt, optime Pastor & Domine, venerabilis Hilduini vestri filij erga Maiestatem Sedis Apostolicæ vberrimam affectionem; sed nec sumus ignari supplicationis augustæ, in hoc ipso nobis manifestato negotio. Vtrumque enim per diuinam prouidentiam prudentiæ vestræ incomparabilis beatitudo ita disponet, vt nec ille vosmet inhumanum, nec nos vos crudelem causemur.

[21] Summus olim Pontifex Domnus a Adrianus, quo nescimus intentu, huius Martyris aggressus tumulum aut illum intra Vrbis mœnia transferre, aut quibusque ex eius corpore reliquias expetentibus volens tribuere, in primo conamine terribili horrore correptus atque repulsus, imperfectum reliquit. Denique quod sanus euasit, clementiæ sibi parcentis Sancti resignauit. Præsidente quoque beatæ memoriæ Papa b Leone, hoc ipsum ex eius præceptione attentatum fuisse audiuimus, [variis allatis exemplis,] vbi cum repentina coruscatione tēpestas exorta templum omne fundo tenus submouit, ita vt superficiem super se cadere, Clerus pauens, melodiarum oblitus, acclamaret, vnde nemo se viuum abscedere posse putauit. Narratur & sub Domno c Paschali idem opus iam pridē initiatū, sed simili perturbatione direptū. Cōstat ergo totiens demonstrato sacramēto, nullatenus illum hinc migrare voluisse: hinc & nos fiduciā captamus tribuendi, nec amittēdi. Quod si ita annuente Deo euenerit, a neutro vestra celsitudo iacturā videbit. Illis plena satisfactio, nobis ablata querulosa derogatio. Hi quam erga vestram celsitudinem se habere dicunt, seruabunt deuotionem, nos pactæ fidei tenorem. [& sensu populi.] Est & aliud quod nouimus certissimum, nullum inueniri Romanum, qui in eius tumulum, quantumuis coactus, audeat mittere manum. Vtrumque erit; & dari poterit & haberi. Hæc Domnus Apostolicus audiens tranquillo pectore fauit, & accersiri d Ioannem venerabilem Episcopum iussit. Qui vt aduenit, secretius cum eo rei competentiorem exitum quæsiuit, & quod Dei instinctu futurum sanius erat, libera auctoritate sanxit. Sed illud non tunc pluribus patuit.

[Annotata]

a Adrianus I. Papa sedit a 9. Feb. 772. ad 26. Dec. 795.

b Adriano successit Leo III. eodem die: obiit 12. Iunij 816.

c Paschalis I. sedit a 27. Ianu. 817. ad 14. Maij 824.

d Hic videtur Ioannes Siluæ candidæ Episcopus esse, sæpius legatione ad Ludouicum functus, vt an. 823. testatur Eginhardus.

CAPVT VI.
Reclusum S. Sebastiani sepulchrum.

[22] Dvm hæc voluerentur, vir illustris a Ingobertus Comes superuenit, quem sibi sinistrum fore nostri autumabant, quod inscio eo caussam eotenus produxerant. Etenim erat præpotens, & in omnibus apud summum Antistitem valens: isque venerabili Hilduino Abbati amicissimus existens, [Ingoberto Comite vrgente,] propter quod eum indignari suspicabātur, quia de his notionem facere ei neglexissent. Vnde concito gressu ad eum venerunt, & ex nomine ac iussione illius hæc ei intimauerunt, asserentes se pro quo missi erant, illi singulariter esse commissum, ille quoque antiquæ non immemor amicitiæ, omni ingenio ac studio sagacitatis in hoc se tantum hilarem exhibuit, quantum Deus vires concessit, & in agendum quæ fuere necessaria ex propriis sumptibus ministrauit. Insuper cum Domno locutus est Apostolico, quatenus eorum petitio ad effectum absque æmula impeditione perduceretur.

[23] Hoc ita composito, rursum reuocantur, atque ante Domnum Apostolicum reducuntur. [annuit postulatis Papa.] Et cum a circumstantibus pro petitionis eorum obtentu deprecaretur, illique procul vultibus in terram demissis procumberent; tandem misericordia flexus, licet pauens ac trepidus, Sancti annuit donari corpus. Minister huius largitionis aptissimus, Iohannes condicitur Episcopus. Nam quia, vt præmisimus, languore afficiebatur nimio, hoc per se explere nequibat, cum velle plurimum non negaret. Quod vt postea patuit, Dei dispensatione satis profecit. Assumpto itaque Iohanne, [Aditur sepulturæ locus.] quem eis ordinarium præfecerat beneuolum Papa venerabilis, alacres simul vadunt ad locum non iam ignotum; siquidem ex serie passionis eius a b S. Ambrosio luculenter editæ didicerant, miliario tertio ab Vrbe, loco qui c ob stationem nauium Catacumbas dicebatur, præcepisse per visum eumdem beatissimum Martyrem Lucinæ cuidam matronæ sepeliri se ad vestigia Apostolorum Petri & Pauli. Quem conditum aromatibus, prompta, quod iussa fuerat, exsecuta est deuotione.

[24] [Præmisso ieiunio & precibus,] Perendie iniunctum deuota mente frequentant ieiunium cum Presbyteris & Diaconibus, ceteroque Clero; inter quos & Ingoaldus Archimandrites cum suis pro viribus adiutor fidelissimus. Ieiunij obseruatione solenniter consummata, ruente noctis crepusculo, vigilias celebraturi Martyris in euocatione ad eius nobilem tumulum accedunt, omnique officio & obsequio in opus suorum instaurant manum. Vbi cum hymnorum cantibus, & psalmorum melodiis, cum iugibus thymiamatum odoribus atque nebulosis diuersorum aromatum odoribus pernoctantes, Dominum rogabant vt tractandi pignoris salutaris digni haberentur, nec sui contagione peccati ab hoc reiiceret, quod desiderium fidele & amor impatiens maximo labore per multa pericula illuc vsque contraxerat.

[25] [quibusdam obstrepentibus;] Itaque in laudibus spiritualibus continuatim omnem ducētes noctem, pallida diem reparante Aurora garrulos ab Ecclesia secedere Romanos, & familiare sibi secretum indulgeri petunt. Enimuero cum hi in chorum secederent, Letaniam acturi deprehenduntur a nostris liuida aduersus negotium impugnatione insurrexisse, & quos putauere intercessores, animaduertunt esse insulso murmure derogatores. Insuper & in summum Antistitem maledicta iaculabantur, in quibus prædecessoribus omnibus crudeliorem conuiciabatur, qui talem ac tantum Patronum fines extra suos pecunia cæcatus eiicere non timeret. Sanctum præterea Martyrem amarissimis singultibus rogabant ne se ab ignobilibus Gallis abduci ab alma patria sineret, qua perennitatis palmam & suo dictatu dormitionis locum habere delegit. Illis itaque susurronibus foras impectis, nostrates tantum cum Iohanne Episcopo & Ingoaldo Abbate, intra penita semet receperunt, & obseratis ianuis ad bustum constanter accesserunt.

[26] Inter hæc Iohannes præteriti maceratione ieiunij & vigiliarum continuatione fessus, vt cliothetro sedebat, violentia somni subito deprimitur, & imperfecte resoluitur. Moxque vt oculorum palpebras leuiter in quietem laxauit, ante se persplendidi habitus virum consistere vidit; qui eum sic mitissimis allocutus est verbis: O Iohannes, [Ioannes Episcopus cælesti visione confirmatus.] corpus huius Martyris Sebastiani non vltra donare formides istis qui pro eo venerunt viris. Scias hoc prædestinationis supernæ, & voluntatis ipsius esse. Accede ergo, & manum ad sepulchrum applica, ad deducendum illud in locum destinatum. Cumque quod præcipiebatur perficere conaretur, comminus ad vestigia sua lapides ignitos, intolerabilem in se calorem vomentes, inspicit iacere, & progressum inhibere, iamque quasi media via positus, eum sibi ex nulla parte transeundi aditum, æstu eorumdem lapidum ignitorum circumdatus, patere videret, & pauitans quid ageret ignoraret, a persona confortatus, ipsos subito & absque læsione transilisse est miratus. Itemque interiectam furentium prunarum congeriem vidit, a qua ingressum retinere coactus substitit. Sed ipsius personæ nutu fretus, in antea se traiectum esse prospexit. Hinc cœptam ambulare viam voluit. Et ecce per transuersum itineris flamma vorax immanissimos globos sparserat: quam sacer Antistes vehementer metuebat, propter hoc maxime, quia declinandi locus non erat. Denique eadem ipsa persona sibi dante dexteram, illæsus abducitur vltra.

[27] Tunc ad accersiendum eum frater, nomine Wilharius, est directus. Quem cum adhuc horrore visionis terribilis pauitātem blando attactu euigilasset, intimauit ex parte suorum tempus operandi mysterij, nec vllo modo vtile procrastinandum, eosque iamdudum paratos demorari ad Martyris tumulum. Qui statim surrexit, atque Sacerdotalibus redimitus infulis, [Oblationario id recusante,] summa cum reuerentia ad locum festinus perrexit. Moram patefacta reuelatione excusauit, & vt secura spe percipiendi sacramenti, cui tantotiens suspirauerant, existerent, dubietate posthabita, exhortatus est. Oblationario itaque vocato, cuius erat sortis ex Romana cōsuetudine aperire sepulchrum, cum ille diu multumq; reniteretur, & hoc iniquissimum esse caussaretur; nec viro Romano inremissibile facinus præsumendum, quo per posteras successiones sacrilegij noxa denotaretur, isdem Iohannes, monitis firmatus diuinis, ferramentum arripiens, prout virium fuit, sarcophagum frequenti ictu vsquequo lassesceret, contudit, [sepulchrū aperit:] ac contundendo perterebrauit. Quem cum citato fatigio nostri deficere viderent, ipso innuente, acrioribus animis atque valentioribus lacertis immergentes, licet cum magno labore monumento interrupto, quippe quod molis erat ingentis, & bituminis indissolubilis, tandem sacratissimum corpus receperunt Martyris.

[28] Inter hæc vniuersi qui adstabant, aromaticum a præterito mortalibus insuetum & incognitum hauserūt odorem, [vnde suauis odor expirat.] quem tantæ suauitatis & delectationis fuisse retulerunt, vt nullus eo, cum abundanter frueretur, satiari valeret. Ex quo liquido approbamus, non humanæ eum fuisse compositionis, sed cælestis gratiæ, quæ semper in beatissimo Martyre fragrauerat, gratissimam diffusionem. Hoc ergo de sancto diutius loco spirante vapore, tota oblectabiliter illa respersa est domus, quæ in introitu sui cuiusdam cadauer prope inhumatum ante decem dies seruabat, ex cuius scaturiente sanie fœtor exsecrabilis ebulliens introeuntes inficiebat. Sed illo superabundante noxius in nihilum vacuatus, donec omnia de Sancto festiua celebritate consummarentur, subsidit.

[Annotata]

a Illustris huius viri sæpius mentio fit in gestis Ludouiti & Caroli Magni.

b Secuti huius scriptoris auctoritatem sumus.

c A κύμβη, cymba, videtur deflectere Catacumbarum nomen: at quæ ibi statio nauium?

CAPVT VII.
Reliquiæ Roma auectæ.

[29] [Præostensa erat Sancti migratio.] Apparuerat iampridem beatissimus Martyr in reuelationis arcano cuidam Archipresbytero, manifestans se ab illo velle migrare templo, vt reor, illius corruptibilis cadaueris putorem ferre non valens. Videbatur enim ei ab absida vultu auerso procedere, & foras veluti indignans abire. Illoque abeunte vestigia eius puerulus prosequebatur, scopam manibus gerens, sordesque post terga verrens, quousque inde discessum est. Æstimabatur autem ipsa basilica quantitate sui basilicæ S. Dionysij æqualis; in qua olim beatissimi Apostoli Petrus & Paulus tumulati fuerant, vbi & penes eorum vestigia idem Martyr venerandus, se sepeliri iusserat. Vnde constat dignissimis meritis Sancti eam fuisse indignam, & requietioni ipsius incongruam. Igitur Ministri & Officionarij eius, quibus exempli gratia ista reddidimus, agite, vt nitidis obsequiis ei iugiter famulemini. Quanta per eum in tempore consequuti estis perpendite: quanta sine fine temporis sperare possitis recolite. Certe qui hic suis nos exequiis, licet indignos, sic admittere censuit, ipse, si digne contendimus, audeo dicere, quia quos hic famulos, illic suæ interuentionis adiutorio perpetuos habiturus est socios. Neminem nostrum pigeat laboriosæ seruitutis in modico finitiui temporis, quem nulla dubietas frangere debet, de præmio æternæ retributionis.

[30] Immenso itaque gaudio & honore, cum inuentum corpus diuini odoris plenum, bysso primum ac demum operosis palliis componerent; Clericum quemdam æstu febrium letaliter decubantem, mira velocitate curauit. Inuento itaque sacratissimi Martyris corpore, cælesti odore affatim, vt diximus, fragranti, [Æger sanatur.] illico ad Quirinum & Theophylactum missum est, quatenus peropportune hoc Domno Apostolico condicerent: quod & factum. Cum propter incommoditatem sui illuc venire non posset, venerabili Episcopo Iohanni mandauit, vt ipse eis illud contraderet. Quod tota alacritate & veneratione excipientes, cum ipso Ioanne Episcopo & Ingoaldo Archimandrita, aliisque plurimis Romanæ Ecclesiæ Clericis atque plebeiis, abibant. [Reliquiæ annulo Papæ signatæ, de more,] Psallens verenter chorus, dulcium melodiarum sonitum longius præeundo respergebat. Hi lætitiæ cantus, alij profunda suspiria, & amaras querimonias dabant. Taliter ad præsentiam vsque Domni Apostolici illud deportauere, eius vt annulo consignaretur ex more. Quod diligenter postquam ab illo perfectum est, in ecclesiam B. Petri perlatum, atque ibidem die eodem depositum est. [iterum murmurantibus quibusdam.] Vnde plurimi Romanorum, malitia & inuidia concitati, Domnum Apostolicum impetebant, crudeliorem eum omnibus prædecessoribus inclamare non veriti, qui talem ac tantum patronum suis e finibus expelli permitteret, quod numquam alius concessit. Vnde suadebant, vt solum brachium eis daretur & reliquum decenter inibi loco reconderetur condigno. Hæc fraus Ingoaldum Archimandriten latere non potuit. Qui statim nostris idipsum detexit, cautiusque simul rem exercentes, consilio habito die illa siluerunt.

[31] Præterea Rodoinus, quem vis amoris & desiderium impatiens pro adipiscendis Sanctorum pignoribus affectu piæ deuotionis animarat, obæratis affatim ædituis, quorum tunc erat officij S. Petri seruate basilicam, sub nocte eadem Beatissimi a Gregorij Papæ sacratissimum tumulum, quod ante secretarium erat, audacter aggressus, corpus eius cum summa reuerentia sublatum, ac decenter compositum, [Aliæ custodibus corruptis sublatæ clam reliquiæ.] super altare B. Petri perlatum, iuxta iam dicti Martyris venerabile corpus depositum est. Dehinc fidei pactum Rodoinus cum suis rogatus gratanter tulit, superque eosdem Martyris atque Pontificis sacratissimos artus iurisiurandi sacramentum libenter exsoluit; scilicet vt nulli vnquam mortalium quod gestum erat proderent aut publicarent; sed perenni silentio sepultum haberent. Hinc nostrates pia fraude laudabiles, duplicato gaudio, tacito sub pectore magnanimes, sanctis inde sublatis corporibus, nullo præpediti obstaculo, ad monasterium Ingoaldi transtulerunt.

[32] In crastinum vero Domnus Apostolicus iussit eos sibi reexhiberi; neque enim adhuc licentiam redeundi consecuti fuerant, sed tantum in sua Sanctum iam receperant. Quos mox interrogat quonam Sanctum haberent. Illi se nescire profitentur, nisi tantum quod iam eum suas in partes direxissent. [Nouum obstaculū; mox dimotum.] Quicquid illud est, inquit, vtrum nesciatis an non, præsentialiter eum huc referre curate. Neque enim hæc immutari sententia poterit, vt hinc vobis facultas redeundi aliter tribuatur. Illi plurimum timidi ac mœsti iureiurando firmant quod ita se res haberet, vt dixerant, & impossibile omnino esse hoc quod iuberet. Quod vix ei persuaderi potuit, sed annuente Dei clementia, sicut cœperat, ita permansit. Ab illis namque, qui prius his fauerant, taliter immutatum est. Cum eius perturbatum sensissent animum, proximius ad aurem accedentes, dixerunt oportere eos, quia flecti & conuerti nequibant, meliuscule tractari, nec tam succense obiurgari, ne vt ingrati forte abscederent, & munus maximum inlaudabile referrent. Hoc modo tamersi difficillime absoluti, & benedictione donati, suis haud procul ab Vrbe iuncti, magnis de magno thesauro excrescentibus gaudiis, gratia comitante diuina, per prospera itinera reuertuntur ad propria.

[Annotatum]

a Idem scribit Odilo in epistola ad Ingrannum Abbatem de aduentu & susceptione corporum SS. Tiburtij, Marcellini &c. Cuius ingenij solertia, inquit, beatissimi & omnifaria laude dignissimi Sebastiani Martyris corporalis gleba, [S. Gregorij reliquiæ aliquæ Suessione.] simul & beatæ memoriæ Gregorij Papæ sanctissima membra penes Suessorum mœnia in basilica summi Confessoris Christi Medardi deportata pariter & conlata videntur & habita &c. Disquiremus id plenius ad S. Gregorij vitam 12. Martij.

CAPVT VIII.
Varia in itinere miracula.

[33] Dehinc ad vrbem vsque Placentiam perueniunt: in qua cum beatissimi Martyris corpus inferretur, [Dæmoniacus ad reliquias liberatus Placentiæ:] ad ingressum eius dæmoniacus fortiter loris vinctus adducitur. Turbatus illico, atque perterritus infelicissimus spiritus, miserum, quem miserabiliter peruaserat, quia deserere cogeretur indignans, eum sæuissime vexare cœpit. Et cum multorum teneri manibus vix posset, prosiliens, ac vincula quibus ligatus fuerat disrumpens, motibus incompositis inter medias turbas, nunc sese sursum efferens, nunc præceps solo ruens, quosque in fugam cogebat. Sed ante Sanctum vt venit, subito tremens corruit, & veluti exanimis prostratus diu iacuit. Tunc valido brachio iniquissimus superatus diabolus, Martyris non sustinens præsentiam, deseruit hominem: & potenter eiectus tetram, quam merebatur, fugit victus in vmbram. Sensum captiuus quem amiserat penitus recepit, & sua domo rore supernæ virtutis emundata, ad Sancti exequias multos excitauit, & in laudem omnipotentis Dei, cuius erat doni quod per Martyrem factum fuerat, quaquauersum accendit. In eodem itinere, quod ab Vrbe interiacet, multi febricitantes, [plures alij ægri sanati:] multi lunatici, variisque languoribus afflicti Sancto obuij, per eius venerabilia merita ab incentiuis passionibus eruti, plenarie sanitatis sunt vigore donati.

[34] Ad a Montem Iouis, celebris fama virtutibus præclara peruenerat Martyris: hic Clericus, nomine Benedictus, [æger eas gestans sanatur:] nomine Benedictus, ipsius loci ædituus, per triginta continuatim dies letali tabescens incommodo, dicto audit eum illuc, quia recta ducebat semita, declinari. Et cum dissipata gressuum compage ei obuiam ire, vt desiderabat, nullo modo valeret, aliorum se manibus gestari fecit. In peruio publico non longe ab ipso loco sic emortuus ad Sanctum deportatus atque ante illum est depositus, quibus poterat nisibus se eum ferre velle dicebat, & vt sineretur humiliter precabatur. Quem fide, non temeritate hinc inde sustentatus, vlnis propriis excipiens, pristinæ sanitatis mox b agmentum meruit, & ita eum vsque Octodorum sospes & lætus inuexus. Ibi gratuitas laudum hostias pro sui restauratione Saluatori omnium persoluens, & Martyris c capulū osculans, ad sua cum suis regreditur incolumis. Deo Sanctum suum per talia opera clarificante, vndecumque turba non modica confluebat.

[35] [cæcus visum impetrat:] Denique in locum cui Granant vocabulum est, placido calle peruentum est: vbi puerulus paruulus oculis captus a parentibus delatus, atque ante aram ecclesiæ est depositus, quo fuerat beatissimus Martyr iam locatus. Noctem illam ibidem, sicut ante Sanctum fuerat eiectus, duxit insomnem. Mane vero inlucescente, post Missarum consummationem, cum Sacerdotum manu & officio ageretur in viam; ille egredientium tumultum audiens, cognouit Sanctum inde leuari. Illico in incertum protendens brachium feretro iniecit. Tactu ipso lumen recepit, & illuminatorem suum, quomodo transferebatur, perspicuis luminibus aspexit, & eiusdem palmæ suæ formam primum agnouit. Sancti nomen inclamitans, gratiarum debita reddebat, & in sese vnde alij in hoc ipsum prouocarentur ostentabat, lumen, quod numquam expertus fuerat, gratulabundus contueri se aiebat; benedictum in æternum ab omni homine eum pronuntians, qui videndi effectum, quem ipsa sibi natura negauerat, ineffabili infusione in d monumento sibi reddidisset. Hoc tua, Domine Deus, secretissima dispensatione operatus iste tuus athleta emeritus, quod in te sempiterno fulgore splendeat, quod te æterno & inaccessibili lumine perfruatur, quod te ipso, qui omnem rationalem creaturam illuminas, magis magisque inflammetur atque inflammando beatificetur, tuis scire fidelibus facit. Per quem tibi nos modici seruuli, vt de nostrorum tenebris peccatorum erui, & luce tuæ claritatis mereamur perfundi, fide firma & virtute tota, nostræ deuotionis vota, & castæ laudis sacrificia mittere gestimus, quo eo mediante tibi grata, nobisque salubria fiant oramus.

[36] [gibbosa sanatur;] Perlatus cum honorifico agmine egregius Martyr Domini in cellam e S. Sereni; mulier quædam f clinica, terram semper prospiciens, nec aliquando se sursum erigere valens, in occursum illius ad ecclesiam se pertrahi fecit. Quæ statim vt aduenit, in directum sese extulit, & quasi nihil vnquam gibbi perpessa fuisset, omnibus qui aderant suffragio Martyris erecta, apparuit sana. Fit admiratio & stupor his potissimum, qui eam nouerant ante hesternum. Quæ ita mira virtute absoluta, Deo Sanctoque gratias agens, recessit in propria.

[37] [alius surdus, mutus, mancus, claudus;] Inter frequentes ad Sanctum concurrentes cuneos, quidam plebeius, surdus, mutus, mancus, & claudus, Martyri inibi est exhibitus: qui tres ante viuificum ipsius corpus ita expleuit dies. Quarto succedente die, dum in precibus votiuis perseueraret, repropitiari sibi experitur per Sancti obtentum. Nam & surdus auditum meruit, & mutus promptam loquelam edidit, ariditatem etiam mancus in viriditatem demutauit, & lubricum claudus gressum in solidum extendit. Hic in testimonium suæ reformationis, integram assecutus valetudinem, suis humeris Dei Martyrem beatissimum ad g Calno-munde portauit vicum. [item duo cæci, & duo claudi.] In quo dum introiret, duobus cæcis ablatum lumen videndi inclytus Martyr reddidit, & eiusdem numeri claudis cōtorta vestigia redintegrauit, & inuisa celeritate in ambulandum vt sui statim itineris comites essent, in omnium oculis miseratus effecit. Præibant itaque cæci nullo indigentes ductore, & densa caligine proscissa, mirantibus vniuersis, noua cælitus infusa lumina demonstrabant. Aridis diuino medicamine emollitis neruis, consolidatisque basibus & plantis, claudi resumptis viribus salutaria se ferre onera gratulabantur.

[38] Hæc opinio signorum, quibus superna maiestas Sanctum suum mirificabat, vndique religiosam cateruam cum ambitione donariorum ad eum perduxerat. Nam de tota ipsa prouincia quique viri nobiles & potentes, matronæ quoque illustres, [Magni ad eas concursus.] cum promiscuis plebibus exsilientes accurrebant: opera Domini magnifica, qualia numquam viderant, vtque amplius dicam, nec prorsus alicubi audierant, quotidie iocundanter contuebantur, & contuendo salutariter pascebantur.

[Annotata]

a [Mons Iouis.] Mons Iouis, qui & S. Bernardi maior, (a S. Bernardo qui isthic cœnobium condidit, vt 16. Maij ad eius vitam dicemus) in Alpibus Penninis est, non procul Augusta Prætoria.

b Ita MS. an augmentum?

c [Capulus.] Id est, feretrum, a capiendo; vel, vt Papias, quod super capita hominum feratur.

d Momento legendum; ni feretrum Auctor expressum velit, cuius attactu lumen hauserat.

e De S. Sereno agemus 2. Octobris. Est eius cella in Tricassina ditione.

f [Clinicus.] Clinici sunt qui ægris decumbentibus medentur, ipsiq; ægri lecto affixi; nam κλίνη lectum significat. at Papias, Clinicus, inquit, paralyticus. hic pro curuo ac gibboso homine positum.

g Belfort. Calnomium vel Caluonium.

CAPVT IX.
Pompa translationis ad cœnobium S. Medardi.

[39] Sic gratanter viam legentes ad diu præoptati ruris fines perueniunt, sexto ab vrbe miliario stationem collocantes, [In fines Suessionū apportantur:] donec in obuiam cælestis militis legio se præpararet omnis, gloriosissimo victori obsecutura, per quem & ipsa virtutum loricis obtecta disceret contra hostem sæuissimum inexpugnabilia sumere certamina, & eius sancta digne excolendo vulnera, adquireret lauream & trophæa perennia.

[40] Antistes venerabilis a Rothadus antiquior, tunc Suessorum regebat Ecclesiam. Hic Ecclesiastica commonitione promotam totius ordinis Clericorum ac vulgi manum, explorato repausationis loco, obuiam fit Sancto omnigenis sacrorum officiorum cantibus & obsequiis virtutiferum ambiens corpus, totis amplectitur viribus, [inde in vrbem solenniter,] percolit, veneratur. Indeque solemniter effert, & ingenti frequentia ac festiuo tripudio in vrbem ouanter transfert. Omnis sexus & ætas admirabili spectaculo extra mœnia occurrens, turmis Sanctum stipantibus læta semet interserit, votiua munuscula mittit, agmen splendens in immensum conficit. Profanum quisque deputauit, qui huic tam glorioso receptui interesse non potuit. Psallentibus placido modulamine choris, plaudentibus populorum concursibus, in basilicam maiorem b beatorum Martyrum Geruasij & Protasij pompatico triumpho inuehitur.

[41] Hic claudus, facie & debilitate vniuersis notus, medias inter cateruas constitit, qui multis in eadem ciuitate annis incola hospitabatur, & Sancti opinione audita, tunc forte subintrauerat, nescius quod prima virtutum suarum insignia Martyr Domini in eo inibi manifestare voluisset. [claudo in turba sanato.] Cum ergo inter medias irrumpentium cateruas consisteret, subito concussus virtute inuisibili totus intremuit, crurum informitatem mutauit, tardam & præmortuam imbecillitatem reiecit, celerique relaxatione inertes geniculorum flexus protendit. Nulla intercedente mora, meandi vigor inualuit: coram omnibus impiger surrexit, ante Sanctum ambulauit, incolumis, & gaudens abscessit.

[42] Exhinc ad sanctæ Virginis Mariæ monasterium deportatur, magnifice c excipitur. Quo tanta multitudo popularis excreuit, vt vix se in partem aliquis declinare, aut etiam mouere posset. Inde leuatus ad flumen vsque d Axonam euectus est. e

[43] Occuparat iam gloriosior apparatus citeriores ripas fluminis, vt vis amoris & deuotio desiderij ineffabilis exigebat. Religiosa monachorū concio, Ecclesiasticis infulis redimita, stabat prospectans vnanimi deuotione, vniuersalibus officiis animata, [Excipiuntur a monachis.] vt protectori ac patrono perenniter habituro cōgrua suscipiendi ferret obsequia. Quem protinus vt impulsu remigum se versus appropiare videt, tellure ruit, laudibus demum canoris assurgens excepit. Ambiunt eum vndique chori psallentium, in hymnis organisque dulcisonis, cum iugibus thymiamatum diuersorumque aromatum vaporibus, quibusdam vexilla micantia gestantibus, aliis crucis stigmata auro fuluo radiantia, gemmarumque diuerso colore perlucida ferentibus, his thymiamateria ac thurifera, illis f ceroferalia deportantibus, atque corusco lumine diem augentibus.

[44] Tali trophæo perpropere deuectus, in locum diuina sibi prouisione, diuinisque muneribus præparatum deponitur, iuxta gloriosi Confessoris Christi Medardi tumulum, exultantibus animis, parique concentu ista cunctis canore modulantibus: Insignes præconiis almæ tuæ nobilitati cōsonant voces conlaudantes. Verbo supplici prosequamur: Aue inclyte Martyr, Angelorum socius, Prophetarū conciuis, & Martyrum cohæres, Sancte Sebastiane intercede pro nostra omnium salute. [Ea translatio facta die Dominica, 9. Decemb. 826.] Ea tum Dominica dies fuit congruoque modulamine Antiphona ad introitum prætitulatur: Populus Sion, ecce Dominus veniet ad saluandas gentes. Cuius congrua modulatione salus illa singularis Incarnationis Dominicæ, quæ cunctis ventura gentibus, hoc in capitulo prȩnuntiata est, salutem ac lætitiam cunctis Galliarum populis ex aduentu huius præclari Martyris refudit: & si cum fide petitur, eius obtentu temporalia dona & præmia largitur æterna. O diem tantis vberem laudibus, tantis grauidam gaudiis, in qua Athleta Imperialis Suessionensem vrbem inuectus est; qua nec orbi iocundior, nec mundo efflauit hilarior.

[Annotata]

a Duo fuere Rothardi, siue Rothadi, Suessionenses Episcopi. Hinc refellas Claudium Robertum, qui Rothardo iuniore sedente reliquias S. Sebastiani allatas Suessionem scribit. De vtroque in conciliis Gallicanis agitur.

b Illis sanctis Martyribus etiamnum sacram esse basilicam maiorem Augustæ Suessionum auctor est Robertus. Eorum Inuentionem Suessione agi scribit Saussaius 27. Aprilis, Ecclesiæ vero ipsorum Dedicationem Dominica 2. post Pascha.

c Addit Belfortius: ab illo sanctimonialium conuentu. Monasterium est Ordinis S. Benedicti, Roberto teste.

d Axona, vulgo Ayne, in vltimis Remorum finibus ortus, [Axona fl.] Suessionum vrbem alluit, atque apud Compendium in Aisiam, qui aliis Isara, labitur.

e Addit Belfortius: Et quia per amnem nullus erat diebus illis, nisi tantum nauigio, transitus, illum remigando traduxerunt; qui postea absque periculo redderet fluuium meabilem, in quo maligni spiritus crebro transeuntibus artium suarum apodixin intenderant.

f Papias: Ceroferarius a ferendo cereum dictus, Acolythus Græce. [Cerofera.] Ceroferalia, vel potius ceroferaria, pro candelabris posita hic videntur.

CAPVT X.
Variæ curatæ ægritudines.

[45] Gloriose & condigna reuerentia eo deposito, puella quædam ab ipsis crepundiis vtroque pede claudula, omnibus pene notissima, [Clauda gressum recipit;] suis illuc vsque a parentibus est pertracta, & Sancto oblata. Hæc tanta velocitate reparationem est consecuta, vt nil vacillante gressu solida se super extulerit vestigia; & in conspectu omnium ante Sanctum abierit atque ad suos hilaris & sana redierit.

[46] Permodico exacto interuallo dum sacratum Missarum solemniis Episcopus cum Clero insisteret, quidam debilis emarcidis poplitibus per densas phalangas ante Sanctum adductus, tibiarum depressis supersedebat suris: hoc familiare sibi sedile erat. [item alius,] Sed & hunc Martyr clementissimus solita pietate miseratus, arentium neruorum rigore resoluto, mirabiliter refecit, & perfecta sospitate, populis qui hæc cernebant magnificantibus, donauit. Qui tot suæ longæuæ debilitatis testes habuit, quot ex eadem vrbe ciuiles ad illud potuere spectaculum irrumpere.

[47] [alia sensum & linguam:] Nec mora: cum ecce misera nimiumque miserabilis femina, mente, linguæ officio destituta, funibus adtrahitur colligata: quæ ferino pectore tota interius deserta, nil quid ageret extra curare sciebat; vagabundis se huc illucque agens excursibus, lasciuos in turbas dabat saltus. Nec catena ab intentione arceri, nec minis poterat cohiberi. Talem suorum labor impatientissimus Sancti præsentauit obtutibus. Quam non dedignatus vir Domini piissimus sibi adductam respexit, respiciendo eiulantium propinquorum lacrymofis precibus fauit: loquendi ablatum penitus vsum palato refudit: sensum non solum reformauit, verum etiam largiter auxit. Fit lætitia timori commixta, omnium promptissimus erga eius cultum multiplicatur affectus. Denique præsentem inibi Dei maiestatem summisse honorant & excolunt, benedicunt & laudant. Dehinc alacres ad propria remeant.

[48] [claudus sanatur:] Post sacrorum expletionem densa quæ assistebat collecta vndecumque multitudo, intrantem vidit quemdam vsque casum claudicantem. Sed hunc sancti Martyris absolutione protinus regredi sana planta obstupuit.

[49] Sanctis, qui pro amore sui conditoris propria corpora immanissimis passionum tradiderunt suppliciis, nulla infirmitatum curatio difficilis est: quia quo acerbitas tormentorum aduersum eos acrius insaniuit, eo in eis spiritualium donorum gratia maior emicuit, vt secundum Domini Christi veridicam pollicitationem centuplum vnusquisque quod dederat reciperet, & stella ab stella pro lucis suæ qualitate distaret. Quod ita in supernis habitaculis mira Dei dispensatione agi hinc liquido animaduertitur, quia his quoque mediis sedibus, quibus eorum mortalia seruantur, discreta meritorum retributione, signorū illustratione glorificātur. Inter quos hic belliger victoriosissimus, ac contubernio Martyrum certaminis sui nobilissimis trophæis præstantior, post sui quoque delibationem virtutum vbertate magnificentior, tantam per diuinam gratiam adeptus est perfectionem, vt cunctarum eum meruisse clareat genera sanitatum. Quæ cum omnia mirifica sint, illa præcipue sunt admiratione dignissima, quæ & inusitata magis & non concessa multis. Itaque de eiusmodi vnum e pluribus referam. Matrona quædam fluxu sanguinis laborans ipso die susceptionis eius veniens stetit in limine basilicæ, conscia indeficienti sordidationi indignam se introgressione præiudicans, incessabili profluuio sanguine vacuata, octo iam annorum orbita excesserat in infirmitate, sine interpolatione, [item mulier sanguinis fluxum 8. annos passa;] sine resumptione, sine requie. Denique quid ageret, ad quem se verteret ignorabat. Crebris anhela suspiriis, humore sanguinis superexhausta anxietates validas defessis vix tolerabat membris. Mirum valde & plurimum mirabile, per tot temporum spatia mulierem sauciam sub articulo vnius horæ per sanctum Martyrem diuino medicamine curatam. Nam illico vt spe tota, sicut ante fores constiterat, ad eum sese contulit, corrupti cruoris vnda iugiter fluens substitit: fœda ventris vomica in antiquæ naturæ statum concessit. Nulla fuit mora salutis, vbi manum imponere dignatus est medicus cælestis: cicatricis nec demum ex infirmitate signum paruit: horrendum dolens, seu noxium quicquid fuit, euanuit. Roseus subito color refusus cæruleas genas præoccupauit, plenariæ sanitatis indita gaudia innotuit.

[50] Esto quo hæc mulier ab aliquo sacramentorum imperito audierat, obseruandum esse, vt ab ingressu templi Eucharistiæque perceptione tamdiu abstineret, quamdiu in huius infirmitatis immunditia mansisset: sed sciendum corruptæ naturæ passionem culpam non esse, nec vno verbere censuræ Ecclesiasticæ plecti voluntariam pollutionem & tædiosam ineuitabilemque naturalis incommodi necessitatem. Illam enim spontaneo consensu animus illectus patitur; hanc deprauatæ naturæ pœna multauit. Sed quoniam quid de hac re Canonum decreta sanciant, ignoratur a multis; non ab re censui huic loco decretum de eadem re venerabilis Papæ Gregorij innectendum, ait enim a: Numquam mulier dum consuetudinem menstruam patitur, [non ideo, ecclesiæ ingressu, aut vsu sacramentorum, arcenda;] prohiberi debet ecclesiā intrare, quia ei naturæ superfluitas in culpam non valet reputari, & per hoc quod inuita patitur, iustum non est vt ecclesiæ ingressu priuetur. Nouimus namque quod mulier quæ fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimenta tangere, cur quæ menstruum sanguinem patitur, non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dicis, illam infirmitas compulit medicamentum quidem contra ægritudinem explorare. Feminæ itaque & menstruus sui sanguinis fluxus, ægritudo est. Si illi sanguinariæ conceditur sanitas, cur non concedatur cunctis mulieribus, quæ naturæ suæ vitio infirmantur? sanctæ communionis mysterium, in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.

[51] [miraculum publice deinde professa.] Postquam plenariam valentiam consecuta est, abiecto verecundiæ typho, ecclesiæ primo patefecit custodibus; deinde Fratribus hoc idem profiteri non erubuit omnibus. Forte enim didicerat illud diuini dogmatis, quia opera Dei reuelare & confiteri honorificum est. [Tobiæ 12. 7.] Fit plausus populorum, vnanimi deuotione, eademque mente gratiarum, ac laudum munia Deo offerentium: qui in Sancto suo mirabiliter triumphans, tam magna & miranda per eum dignabatur exercere virtutum magnalia. Sic matrona de rediuiua, quam assecuta fuerat, tripudians sospitate, tristem quam reliquerat repetens domum gaudio replet, lætitiam suis, admirationem tribuens vniuersis.

[52] [Berta Imperatoris soror solennitati interest.] Salubri iocunditate & sincera lætitia hanc diem, ex restauratione plurimorum, opulentissime refertam, omnibus festiuo triumpho ducentibus, non defuere quoque regiæ auctoritatis nusquam reiicienda testimonia. Præcellentissima namque Chludouuici Augusti soror b Berta huic interfuit spectaculo, spectabilis & ipsa, mirari & magnificare nō desinens vniuersa. Quȩ iubente Antistite cominus ad aram processit & ante Sanctum diu constitit, certosque apud se fingens numeros saluatorum, discernebat caussas singulorum, vt ea fratri Augusto, suique palatij optimatibus congruo tempore referre valeret.

[53] [Cæca visum recipit,] Altera die stationis persplendidæ, dum inter sacra officia ambonem Domnus Episcopus conscendens, diuini verbi prædicamenta in populos, qui conuenerant, funderet, & lumen verum Sanctorum amare & appetere perdoceret; ecce quædam mulier cæca his intenta erat: quæ tam illuminationem cordis per ministerium Sacerdotis, quam etiam clementia Martyris lumen perditum statim promeruit corporis. Videt, lætatur, Sanctum inuocat, adorat, beatificat. Ductore postmodum non indiga, ad eius præclara properat pignera: vt videns corpore, videre compelleret, si qui adessent cæcati mente; simulque præmeditari in se faceret, quam possibile ei subesset spiritualia interius accendere lumina qui ea exterius tam facile recrearet, & inuisibiliter inuisibilia medicamenta in quibus vellet operando demonstraret.

[Annotata]

a In responsis ad S. Augustinum, de quibus 26. Maij ad huius vitam.

b [Berta filia Caroli Magni.] Berta Caroli Magni & Hildegardis filia coniux S. Angilberti, vt ad huius vitam dicemus 18. Febris. Nithardi historici mater fuit. Quo tempore allatæ Suessionem reliquiæ sunt, sacro velamine iam a 30. & quod excurrit, annis consecrata, loco congruenti intra Centulense S. Richarij cœnobium a viro olim collocata, vigiliis & ieiuniis vacabat.

CAPVT XI.
Inflicta impio pœna; impensum auxilium.

[54] Qvinto ab ipso cœnobio lapide, est fundus, cui vetusta antiquitas Caprea vocabulum indidit, in quo erat colonus quidam Gyslenteus nomine, qui graui sarcina gibbi pressus, cernuo adclinis gressu semper incedens, cælum minime contueri poterat. Hic humanæ necessitudinis stipem agriculturæ mercabatur instantia. Itaque iam dicto die stationis indictæ, celebrem festiuis gaudiis omnibus circumquaque ducentibus diem, iste solus solita cupiens explere exercitia, iunctis bobus properat ad agrum, exequi cupiēs dietarium. Cui vicinus quidam obuians, [Festum Sancti violans & blasphemans, punitur;] indictum ab Episcopo feriandum replicat diem, hortaturque ac commonet domum redire, & festiuo cultu cum reliquis diem agere, Sanctumque supplici interuentu, vt sibi esset in adiutorium, exorare. Ille nihili pendens a sodali salubria sibi data monita, renuit, taliaque hebes ac stolidus responsa reddit: Hactenus talia exercendo, stipem, qua vtcumque sustentarer, pœnaliter adquisiui; istum pro cuius obsequiis me sollicite commones, nec audiui commemorari Sanctum, nec eius quicquam debitor sum referre beneficiis, quia ab eo bona malaue minime recepi. Ideo te mihi super hoc suadente non audiam, nec ab opere cœpto desistam. Recedente die noctis quies oboritur: cum ecce miser ille, miserabiliter arentibus neruorum compaginibus merito suæ procacitatis totus in modum sphæræ contrahitur, ita vt crura femoribus adhærerent. Nocte quoque insequenti, os, quo contumaciter locutus fuerat, in effigiem X litteræ, maxillis hinc inde altrinsecus auersis, distortum efficitur. Hoc miserabile monstrum die secunda illucescente plurimis spectaculum fuit.

[55] Nocte iam tertia cum intolerabili cruciatu perniciter afficeretur, & qua poterat voce eiularet; se coram videt splendidissimi vultus atque præclari habitus personam assistere, a qua percunctatus quid pateretur, reddit caussam tanti discriminis, & quæ patiebatur supplicia pro contemptu Sancti se recepisse profitetur. Sciscitatur vtrumnam se deinceps corrigere vellet. [sanatur, emendationem pollicitus.] Tunc ille sacramento se obligat, asseuerans nequaquam se abhinc incorrigibilem fore, nec vllum in omni vitæ suæ tempore opus in festiuitate præfati Martyris exercere. Dicto citius, qui erat, vt dixi, in modum a glomuli contractus, & quasi contusus, protensis in directum cruribus, vigorem meandi resumit. Die illa aliquantulum valentior, noctis quartæ vigiliis a persona, qua & ante, si meliuscule se haberet suggestus, ait, hoc fas esse cuilibet cernere. Cui ille; Resume, inquit, sanitatem, & surgens propera ad locum, quo Sebastiani Martyris festiuis gaudiis celebratur solemnitas: & qua pro contemptu ipsius censura & seueritate multatus sis, quaue miserantis clementia mirabiliter absolutus, omnibus innotesce; vt exemplo tui, nouerint hanc diem succedentibus annorum recursibus solemni ritu perenniter feriare. Protinus dicentis imperio pedissequa est sanitas prosecuta, & os, quod distortum habuit, in proprium concessit statum: tamen vsque vitæ finem gibbo non caruit. Nec mora: obsecundati imperanti, festine properat ad locum, quo promiscua populorum caterua tripudians ante sancti Martyris excubabat tumulum, & quæ sibi contigerint ob ignauiam. coram Fratribus replicat omnibus. Dehinc post gratiarum & laudis hostias, Deo pro sui restauratione per sacratissimum Agonothetam præcordialiter delibatas, verbere iam eruditus diuino, gaudium secum circumferens, familiare tugurium repetit, euangelizans omnibus quaquaversum ad Sancti exequias ebullientibus, nemini impune cedendum, qui eius solemnem neglexerit feriare natalem.

[Annotatum]

a Glomus, glomeris, & glomi, e filis conuolutis globus est.

CAPVT XII.
Alia miracula. donariorum copia.

[56] [Claudus & mancus sanatur:] Tabellarius quidem nomen memoria excessit, vtroque pede claudicans gradiendi amiserat libertatem: vnius quoque manus ariditate mulctatus, scribendi perdiderat facultatem. Taliter inualidus propinquorum manibus ante Sanctum est votiue expositus. Nulla interueniente mora, reuirescente manu fraudati sensus vsum recepit: solidatisque basibus in statu suo protinus erectus constitit, ac gradiendi virtute conualuit. O quam ineffabilis ac admiranda est diuinæ operationis efficacia! Nulla fuit dilatio sanitatis, vbi expetita sunt suffragia Martyris. Vnum enim idemque illi fuit, & venisse, & salutem præripuisse. Itaque totius corporis potitus valitudine, laudibus Deum glorificat, athletam Domini magnificat, propriisque remeat pedibus, qui aliorum euectus fuerat manibus.

[57] [alia manu & pede arido:] Nec dum ipse atrio excesserat, ecce muliercula quædam succedit, manum aridam, omnique humore exhaustam, cute tantum ossibus superducta, cunctis ostentans; pedem quoque simili macie ac siccitate squallentem habens. Quæ vt aduenit, extemplo conualuit, citam Martyris experta virtutem. Nam & manus nendi recuperauit officium & pes gradiendi vsum.

[58] [alius claudus:] Illa pro adepta valentia ouanter egrediente; vir quidam claudicans intromissus est. Hic triduo solo tenus ante Sanctum excubans, sanari meruit, accepto Martyris suffragio.

[59] Gislebertus a Suessorum Comes inter virtutum insignia, quibus probis pollebat moribus, eleemosynarum quoque compendia Christo sedule cōmittens, cælorum gazis tutius seruāda locabat; erat namque ei inter prandendū familiare inopū debiliumque, quos mensæ suæ dietarios delegerat, curam agere: eosque ex his quæ sibi ex industria subtrahebat, pie refouere. Denique vnus ex his per tria lustra debilis, Walherus nomine, cum ante viuificum Martyris corpus stratus procumberet, [item debilis:] in ipso orationis conamine illico sanus, in pedes constitit, repropitiante sibi diuina clementia per inclyti Martyris suffragia. Pluresque fuere ex eius admirabili recuperatione Dei laudatores, quam fuerant eius debilitatis antea cognitores.

[60] Tunc e vestigio prosecutus homo quispiam, Eurulfus nomine, damnatis quinquennio luminibus, [cæcus;] illico vt ante sancta sanctorum b manipula regente peruenit, amissum lustro iam lumen diuinitus illustratus perfecte resumit, & varios mundialium rerum colores intenta oculorum acie contuetur.

[61] Sequenti nocte opportunum tempus synaxis matutinalis aduenerat: [item alius:] cum ecce inter legendum residentibus nobis adducitur vir quispiam, Baldegerus nomine, qui nouennali circulo fraudatis lumine pupillis cæca tenebatur nocte. Hunc more solito Martyr inclytus Domini miseratus, nulla interueniente morula, antiquum videndi vsum fugatis tenebris reseratisque refudit luminibus: & iubar solis, quod diutina negauerat cæcitas, inreuerberatis præstitit contueri luminibus.

[62] [claudus:] Interea dum his intenti miraculis stupore tenerentur qui aderant populi, puerulus quidam, Tedelgysus vocabulo, a primis vagitibus claudulus, quem iam dictus venerabilis Rothadus Antistes inter prandendum refouere consueuerat, ante tumulum Sancti a parentibus allatus est & expositus. Hic vniuersis vrbicis, atque in suburbio positis, tam facie notus erat, quam debilitate. Qui dum secus Sancti memoriam procumberet, extemplo in directum subrigitur, & quam numquam expertus fuerat, integerrimam adeptus est valetudinem. Quodque ei obtinere non est concessum per naturam, adipisci meruit, suffragantibus egregij Martyris meritorum prȩrogatiuis, per diuinitatis potentiam.

[63] Longum valde ac spermologo difficillimum est, viritim ac personaliter ea prosequi, quæ per eius venerabilia merita vis diuina exercere dignabatur, vniuersalium passionum morborumque generibus, quæ humana conditione aut originaliter naturali passibilitate accidunt, aut fortuitu proueniunt. Cum enim ex diuersa orbis latitudine, [innumeri alij: 72 vno die.] fama virtutum eius excita, innumerabilis hominum concurreret multitudo, ex omnibus tamen Galliarum Germaniæque finibus, transmarinis quoque prouinciis, tanta populorum immensitas confluebat, vt omnem loci ipsius situm, qui ampla satis latitudine dilatatur, locustarum instar præoccuparet. Inter quos tanta erat numerositas cæcorum, claudorum, aridorum, leprosorumque, & energumenorum, lunaticorum quoque omnigenarumque debilitatum incommoditatibus præpedita frequentia, vt numeri summam videretur excedere. In his omnibus tam frequens erat nutu diuinitatis per beatissimum Martyrem sanitatum exhibitio, quanto & eorum qui medela indigebant numerosior erat concursio. Sanabantur denique non tantum viritim aut personaliter, verum etiam deni vigenique, & vt ita dicam gregatim: adeo vt in die vigiliarum sancti ac venerabilis Confessoris Christi Benedicti Abbatis, septuaginta & duo promiscui sexus & ætatis, promiscuæ quoque & debilitatis, ipso virtutisero Martyre suffragante redderentur incolumes. Lumen cæci quod numquam experti fuerant, percipiebant; claudi gressum, quem non nouerant, consequebantur.

[64] Erat in his qui deuotionis obtentu ad eius experienda confluebant beneficia, timor immodicus, cultui reuerentiæ mixtus. Plerique enim crimina sua palam profitebantur, plurimi quoque igne inuisibili visibiliter vrebantur. Sed quibus erat mens sanior, circumspectius satagebant, non ante templi aditum introire, quam & mentes nitro confessionis ac pœnitentiæ, corpora quoque aquis diluerent. [Incredibilis donariorum copia.] Erat denique in diuersis speciebus, quæ votiuis donariis ad confessionem huius præcellentissimi Martyris ex diuersis prouinciis & regionibus, pia fidelium offerebantur deuotione, tam ingens copia, vt ponderis numerique summam pene viderentur excedere; adeo vt octoginta qumque modiorum diuersorum numisinatum argenti cumulus excresceret, præter monilia virorum ac mulierū, missoria quoque diuersi ponderis aliaque vasa; auri quoque nongentarum librarum summa fieret.

[Annotata]

a Ergo non primus Suessionum Comes, cuius extet memoria, fuit Guido, Lotharij & Hugonis Capeti Regum temporibus, vt scribit Andreas du Chesne historiæ Castillionæ lib. 4. cap. 3. In Priuilegio Rothaldi Episcopi apud Belfortium, memoratur Gerardus Suessorum Comes & Gislebertus Vicecomes.

b Pro scipione vsurpatum videtur.

CAPVT XIII.
Æmulorum obtrectatio repressa.

[65] [Inuident alij monachis S. Medardi.] Sed quia omne bonum semper e vicino inuidia comitatur; cœperunt plurimi Sacerdotum zeli rubigine, vri, prohibentes plebes sibi commissas, ad eius toto orbe crebrius experta patrocinia properare, suaque ad eius præclara pignera vota proferre. Aiebant namque rectius fore vt ecclesiæ, in quibus baptismi fideique munus perceperant, ex his ditarentur stipendiis, & earum alerentur viduæ, ac pupilli; nec esse bonum se egere, & alios ditescere; se expoliare, & alios induere. Huius liuoris rubigo adeo excreuit, vt etiam quorumdam Episcoporum corda inficeret. Ex quibus a Ostroldus, qui ea tempestate Lugduni præsidebat, dum sermonem de hac re habiturus ad populum pulpitum conscendisset, postquam diutino tractatu ad populum concionatus est, ita infit: Quid, inquiens, Suessionis peruagando quæritis, quasi Sebastianum Martyrem illic reperturi? Noueritis sane, quia Romæ dudum post sui delibationem sepultus, hactenus ibi iacet a nemine motus. [Ostroldus Episc. peregrinationem ad S. Sebastianū dissuadet:] Habetis hic venerabile Dei genitricis templum, hoc frequentate: in eo vota vestra vouete, & reddite. Non opus est vobis aliorsum vagari, & externa auxilia expetere. Per eam, quæ fideliter poscitis, omnia donabuntur a Domino. Postquam affatim populum allocutus est, redierunt quique in sua: ipse diei ducens gaudia vicina mœstitia præpropere deturbanda.

[66] Diem illam fine tenus nox superueniens clausit: Episcopus pransus cubitum pergit: membra sopore resoluta: cum iam conticinij tempus incumberet; ecce vir quidam ephebus, b eurythmiam Domni Sebastiani prætendens, ante stratum eius constitit, duobus secum dextra læuaque assistentibus, similique fulgore rutilantibus, infulis tamen Pontificalibus redimitis: ipse vero militari chlamyde amiciebatur, virgam auream manu ferens. Qua pulsato Episcopo, vocatoque ex nomine, his eum verbis increpando affatur; Ego, inquit, [a S. Sebastiano increpatur & percutitur:] sum Sebastianus Defensor Ecclesiæ, qui Romæ olim pro amore Christi oppetij, qua & corpore hactenus sepultus iacui; nunc vero, Dei prædestinatione, ob amorem Medardi Nouiomagensis Episcopi, quem ad læuam stare vides, Ego & hic dexterior Gregorius Romanæ vrbis Papa, Suessionis missi sumus, vt locum illum, & eius incolas nostro patrocinio custodiamus, & custodiendo foueamus. Tu vero liuore ductus procaciter egisti hesterno aduersum me, auertens plebem tibi commissam, ne ad confessionem nominis mei euntes, vota sua in obsequium mei deferrēt. Insuper falso perhibuisti mea humana illic penitus non haberi. Vt autem omnis scrupulositas ex hoc ab animo tuo pellatur, his verberibus disce me illic, sicut nunc cernis, absque vlla corporis diminutione olim depositum iuxta Confessoris Christi Medardi quiescere tumulum. Hæc fatus, virga, quam manu gestabat, cecidit eum verberibus plurimis, præcipiens ita: Vade Suessionis, pedibus nudis incedens, & stigmata verberum, quæ tibi irrogaui, palam cunctis ostenta, vt norint omnes me illic fore præsentia corporali; virtute quoque spirituali præesse & prodesse, non solum loci illius incolis; sed & omnibus Galliarum populis, regi meo & Domino meo fideliter adhærentibus: mihi quoque meisque consortibus, illius videlicet loci patronis, dignis obsequiis famulatum impendentibus. His dictis cælestia reposcit cum suis consortibus gaudia.

[67] Episcopus dolore verberum & confusione insomnis, vt festinato cursu lux diurna redeat, anhelus exspectat. Qua mortalibus reddita, ascitis consecretalibus & necessariis amicis visionem pandit, ictus verberum tumentes ac liuidos detegit. Illi vero anxij, plurimumque turbati, operis executione quod imperatum diuinitus fuerat, maturandum quantocyus commonent. [it pedes Suessionē: visione relata Sanctum veneratur.] Denique instruitur iter, parantur & munera inclyto Martyri deferenda. Pedestrem ducem hymnis canora turma lente subsequitur, quousque ventum est ad locum, in quo ingens frequentia populorum excubabat ante Martyris tumulum. Omni deposito supercilio, deiectisque in terram profundo pudore luminibus, ruit prostratus in faciem tanta humilitate, quanta & diuina correptus fuerat seueritate. Oratio in longum protenditur. Gemitus & suspiria ex profundo pectoris proferuntur. Explicita oratione, capitulo competenti a loci ipsius primatibus eius commendatur supplicatio, dehinc placabilia dona proferuntur: exinde nobilis Fratrum concio aduocatur: fit delicti confessio, ostenditur diuinæ censuræ subsecuta correptio; spondetur per omne vitæ suæ tempus, feruentior erga beatissimum Martyrem permansura deuotio. Itaque vir Dei verbere diuino iam eruditior factus, mente sincerior, corpore vegetior, Lugdunensis cathedræ sublimia gratanter repetit fastigia. Huius rei exitus tanto tunc notior omnibus extitit, quanto & personæ dignitas famosior fuit, & c situ loci in edito posito, res in sole gesta occuli sub modio minime potuit. Venerabilis ergo vir iam dictus Ostroldus Episcopus ab optimo didascalo docte docilis factus, cœpit libere priuatim publiceque docere, nequaquam fore quempiam a diuinis verberibus immunem, neque cuiquam impune, qui Sebastiani Martyris contemptui duxerit memoriam excolere. Sic cessit plurimorum inuidia, Martyris virtutibus victa, & per vnius corporis cutem a multorum cordibus inuidiæ virus tali est extusum d malagmate.

[Annotata]

a Ostroldus hic vicesimus tertius Lauduni, siue Lugduni-Clauati, Episcopus est Claudio Roberto. Legitur interfuisse concilio Nouiomensi, anno Ludouiti Pij primo, Christi 814. Ostualdus appellatur in Priuilegio Rothaldi, nisi mendum sit.

b Ἐυρυθμία, concinnitas, corporis decens & aptus motus.

c Nam Laudunum monti impositum.

d μάλαγμα, ἀπὸ τοῦ μαλάττειν, mollire, medicamentum est quo concreta durities emollitur ac subigitur. [Malagma.]

CAPVT XIV.
Magnilocensis cœnobij origo.

[68] In prouincia Aquitaniæ, in pago Aluernico, vico Tudurninse, est cœnobium meritis huius prȩcellentissimi Martyris ac nomine consecratum. Cuius primariæ constructionis ratio, huiuscemodi veridica fertur relatione fuisse. Fuit in eadem regione Sacerdos quispiam, morum probitate notabilis, actu ac nomine Magnus; qui & ex euentu, quod ei non fortuitu, sed nutu deifico, prouenit, loco illi nomen indidit, vt ab ipso a Magnuslocus diceretur & esset. Siquidem inter cuncta eiusdem prouinciæ monasteria famosissimum hodietenus habetur ac nobile. Hic itaque dum fidei ardore ferueret, virtutumque pio amore mentisque alacritate succresceret, diuinæ dispensationis moderamine, [Magnus æger, ope S. Sebastiani conualiturus,] quo flagellatur quisquis a Deo diligitur, valida febre corripitur. Cuius diutino incommodo ingrauescente, viribus fractus, omnique salutis spe destitutus, monetur per visum, celerem gressum prætendere, Romam ire, Martyris Sebastiani pretiosissimum mausoleum fidenter experere: illo se liberaliter saluandum, visu discit veridico.

[69] Illico aliquantisper vegetior redditus, nil de visionis effectu cunctatus, facultatulam suam disponit, ob longioris viæ difficultatem, [it Romā] quæ erant necessaria opportune sumit, arduum tanti itineris laborem anhelantibus pia deuotione præcordiis humilis ac summissus arripit. b Hodœporico licet difficulter expleto, mūdi dominam optato tandem voto ingreditur Romam: scandensque templum toto orbe sanctius atque famosius, excessus suos plurima precum confessione Deo per summos cælestis curiæ Consules præcordialiter committit. [visitat eius basilicam:] Dehinc lustratis Christi Martyrum sepulchris, quorum numerositate atque victoriis vrbs Romana singulari tripudiat priuilegio, peruenit ad catacumbas tertio ab vrbe milliario: ingressusque ecclesiam, in qua quondam BB. Petrus & Paulus Apostoli conditi fuerant, ad quorum vestigia belliger iste, victoriosissimus, de quo sermo texitur, se delegauerat sepeliri, votiua prece diu incubuit. Hinc ab oratione se subrigens perfectissimam effert incolumitatem, tam robustæ redditus valetudini, ac si nulla vnquam febrium accensione aut alicuius incommodi vexatione fuisset infectus.

[70] [puluerem sepulchri eius secum defert:] Dehinc, vt reor, instinctu illustratus diuino puluerem, qui circa sepulchrum eius erat, detergens, cum summa fidei deuotione collegit, eumque pro magno in patriam perferendum secum reponit thesauro. Resalutatisque beatis Apostolis Sanctisque omnibus, Romanam vrbem suis meritis ac præsentia illustrantibus, genuinum Aquitaniæ plenus gaudio repetit solum. Quam ingressus, antequam familiarem reuiseret domum, deuenit in locum quemdam aquarum decursu, nemorum quoque amœnitate iocundissimum: cumque & locus oculis blandiretur, & hora tardior succrescens, pigra itinere corpora suaderet recreanda, depositis sarcinulis prandio indulgent. Inter hæc sole ruente noctis quies blandis operis amica subintrat. Presbyter sacrum, quem secum detulerat, puluerem collo subducens, ramusculo arboris, sub cuius vmbraculo discubuerat, appendit. Dehinc c temperius cubitum se collocat, quasi die crastina maturius profecturus. [eum ab arbore cui appenderat, auferre non valet.] Subsequentis diei primo diluculo instructis sarcinulis, viæ se reddere cupiens, apponit manus ad arboris ramum, quo virtutifer dependebat puluis. Protensisque toto adnisu vlnis, minime hunc non solum capere, sed nec contingere valuit. Iterum iterato se ad soluendum eum extendens, pedibusque quicquid manibus occurrere potuit subiiciens, frustrato conamine substitit. Vicibus succedentibus comites eius arbusculo inhærentes, casso sudant labore.

[71] Volans fama ad tam grande spectaculum, villanos contiguos aduocat. Hinc inde vulgus promiscuum confluit. Et hoc ipsum mutatis vicibus adtentātes, quod rumore didicerant, experiendo probant. Depositis sarcinulis die illo inter velle & nolle pausam capiunt. Recentiores, [Facta ibi miracula:] qui aduenerant, alternatim se ingerentes, lacertis stupentibus vane desipiunt. Vndecumque variis possessi languoribus concurrunt. Operatur vis deifica per meritum sui Martyris omnigena miraculorū signa, cæcis visum, claudis gressum tribuens, alios truculento possessos dæmone purgās, quibusdam audiendi loquendique naturalem effectum noxio euacuato largiens. Interea dominus fundi, quo hæc gerebantur, cernens tam mira ac stupenda in sua actitari ditione deifica sacramenta, ascito de officio Reipublicæ tabellario, facta legaliter traditione, delegauit eam Sancto, iure perpetuo possidendam. Sic per incrementa dierum, & cultus religionis, & loci situs quorumcumque dapsilitate fidelium capiebat augmentum. [monasterium æadificatum.] Primoque in eodem loco oratoria cella construitur. Postremo crescente deuotione fidelium, monasterium inibi constituitur, & honore ac nomine pretiosissimi Martyris Christi Sebastiani Episcopali benedictione consecratur. Monasticæ quoque religionis ordo sub Abbatis regimine substituitur.

[Annotata]

a Vulgo Manlieu, vt est apud Sauaronem in Originib. Clarom.

b Ὁδοιπορικὸν, itinerarium, siue itineris descriptio; hic pro itinere positum.

c Id est, temporius, citius.

CAPVT XV.
Improbi Reliquiarum nundinatores, nefarie delusi.

[72] Prouectiore iam tempore cum rigore monasticæ disciplinæ locus idem succresceret, fuere duo sub ouino vellere in eodem cœnobio pseudo-monachi, qui caulis gregis Dominici, quibus inoleuerāt, obscœna qualitate dissidentes, sæpenumero ab Abbate seu Præposito redarguti, commoniti, atque correpti, cum procaci inquietudine cordis aurem subducerent, & salutaribus monitis nullatenus cederent, iuxta sacræ legis instituta, ne omnem gregem adtaminarent oues morbidæ, dissidium eis seuera inuectione a sacræ legionis comminatur corpore. Quod illi comperto, [Duo monachi inde fugiunt, multa furati:] noctis intempesto, quæque rapere potuere clanculum e monasterio auferentes, fuga elapsi, vtriusque propositi sui scilicet, & per hoc animarum exitij immemores; qua propria illiciebat voluntas vagabantur incerti. Denique Italiam talium receptricem congruam sibi latebram prospicientes, abiecto ne a quolibet recognoscerentur habitu, adire contendunt.

[73] Qua cum morigerum peregrinationis suæ locum reperissent, postquam suæ vesaniæ satisfecere, votiuæ tranquillitatis ac intimæ in monasterio securitatis reminiscentes, tædio & labore prædiri exulatus dissoluti, spes si receptus sui sperari posset, reuersionem quam maxime moliebantur. Et hoc sibi lucri fieri inuicem sermocinabantur. Ad hæc rubor confusionis pro sui qualitate piaculi progressum omnimodis inhibebat. Inter spem metumque suspensis visus est eis sermo conducibilis, quo subpresso crimine, cum honoris augmento, loco restituerentur proprio: scilicet vt viæ sese laboribus adhuc extenderent, Romam irent, & Sanctorum aliquem emerent; cuius euectione indulgentiam apud suos mererentur & gratiam. Hoc animati commento, cælitus, vt rebantur, sibi immisso, nefanda frustrandi fiducia, vagi Aquitanici cum callidis fabulaturi Romulidis perueniunt: Reuerendum Antistitem & togatos diuertunt Senatores; [Romæ mercari S. Sebastiani reliquias volentes,] iuxtaque Salomoniacam sententiam sui sollicite perquirunt similes. Agglutinantur ocyus mali cum peioribus, deteriores cum deterioribus, & inter alterna insulsaque colloquia, genus patriamque interrogati produnt. Sciscitantur iterum quid caussæ extiterit, pro qua a remotis procul finibus inibi deuenire placuerit, & talia ac tanta discrimina subierint, & veluti eis compaterentur argumentose cuncta perquirunt. Illi votum pandunt, in agendum dari sibi dexteram suppliciter exorant. Monasterium in sua regione construxisse asserunt, quo Sanctorum indigere per omnia pigneribus profitentur. Versuti Romulidæ perplura sub sua obseruatione ab ipso Pontificum summo commissa inesse, & quibuscumque vellent pro libitu præcipua conferre posse iactitant. Hi pecunia apud eos impetrare velle, si res haberet effectum, asserunt. Tunc illi securitatem obtinendi quæ cuperent, si tamen dictis adhiberent, promittentes, vocabulum Sancti, quem potissimum vellent, exquirunt. Sebastianum Martyrem pronuntiant, sua pro eo omnia quæ in præsens habere poterant, multoque postmodum pluriora atque pretiosiora iureiurando spondent aduectura sine mora de patria. His Romulidæ sponsionum illecti blanditiis, temporis opportunitatem, ne denotarentur, explorare debere necessario confingunt. Quo reperto & indito in eodem se reexhibituros loco caligosæ noctis articulo pollicentur, vbi & ipsos adesse oportere statuunt.

[74] Interea dum quid eis in hoc interstitio subdoli placiti faciendum sit, versuta mente machinantur; comminiscuntur proximo foro cuiusdam Cæsaris sarcophagum multa aromatum delibutione refertum. [decipiuntur.] Denique ad condictam venitur horam: ante maturum illi quos voti ardor impatiens exæstuabat accurrentes, Romulidæ lucrum inhiantes obuios habuere: silentium ceu tremuli innuunt: [Ethnici Cæsaris accepto corpore:] ad illius homuncionis Christianæ regenerationis expertis tumbam pedetentim perueniunt: si Martyrem expetitum videre & consequi vellent, promissam expromere & appendere pecuniam iubent. Reuulsoque sarcophagi operculo, mirificæ virtutis a ambare suauiter redolentis viri faciem demonstrant. Quod isti contuentes, genua celerrime procuruant, ac suimet in adiutorium flebiliter inuocant. Omnis suspicionis controuersia cordetenus eliminata, illis omnino, vtpote sacrorum custodibus, ex toto creduli, quidquid in supellectili sua habuere promptissima delibatione, tali techna delusi, condonauere. Tum denique quanta norunt vel sufficiunt officiositate non hunc, quem cælesti munere optimum defensorē & inexpugnabilem protectorem Francia promeruisse gloriatur, quinimo eum, qui nec solo dignus vocabulo Martyris omnino fuerit, proprio merito excipientes tyrannum, [deuehunt id in Galliam:] inani spe totis præcordiorum fibris exultantes, pernici gressu, futuræ ruinæ improuidi, patriam repetunt. Dumque sibi fingunt optima præmia, pessime cæcati nequeunt intueri supplicia, ilicet affutura.

[Annotatum]

a Ambar, aliis ambarum, vulgo ambra grysea, notum odoramenti genus.

CAPVT XVI.
Reliquiarum temere susceptarum fraus detecta.

[75] Fines ægre diuque desiderati ruris priusquam attingerent, graui vsi consilio præ se nuntios mittūt, qui amabilis & iugiter honorabilis S. Sebastiani Martyris aduentum detegerent, & sublimes quosque in susceptionis eius officia animarent. Locum tanti spectaculi deligunt, & diem quo sibi propere occurrere debeant, liberaliter innotescunt. Abba prædicti venerabilis loci, & Fratrum pallida concio, eorumdem quondam fratrum suorum oblita scelerum, congratulantur per eos ab illo supremo bono tantum potuisse perfici bonum, eosque post casum beatiores prædicant, eminentiores suo in collegio vnanimi fauore præiudicant, vexilla velificant, crucis trophæ, & splendida expromunt phylacteria; (heu! pro dolor!) pessima pro his commercia protinus recepturi. [id honorifice recipitur, Magni-loci,] Populosa vsquequaque turba hoc dulcisonorum ore euocata, plebeij cum nobilibus, & pene totius nationis potentes, religionis feruore succensi, obuiam vota secum parta ferentes vadunt alacres. Quid plura? Excipiunt tandem non Christi Martyrem gloriosum, sed anti-Christi satellitem truculentum; non illum famosissimum Romuleæ quondam primæ legionis signiferum, sed Satanæ a dulcissimum glareis Cocyti ministrum: [& in altari collocatur:] atque cum magna hymnorum gloria ad sacrosancta vsque (pro nefas!) inuehunt altaria: festiua celebrant gaudia, luctuosis mox questibus deturpanda; eaque quotannis solemniter recensenda consignant, finetenus ilicet desitura.

[76] Post multiplicia Missarum hymnorumque officia epulis lautioribus fessa Fratrum caterua refectorij penetralibus conuiuatura succedit. Inter prandendum humanitas omnis exhibita, lætitiam vbertim multiplicat: quam nimis vicina & valde impia confusio deturbat. Nam dum licentius edulio & mero indulgent, & ex præcepto Abbatis sui illi duo, qui reliquium illud sacrilegum Roma exportauerant, ad custodiendum templum, ne vel ad modicum lucernæ deciderent, [vi diuinā confringitur, & dissipatur,] cum aliis residerent, nutu diuino, cuius dilectissimi militis cultum miser immeritus vsurpauerat, fragore horribili & turbine proturbatus diuino, sancto altari detrusus, pauimento elapsus, iterumque relapsus corruit, concidit, nunc hac, nunc illac, parietibus sese collidens, iterumque se modo b iosum nunc sursum efferens contunditur, conteritur, & in frusta dispergitur; Martyris nomen & officia, quæ inaniter præsumpserat, cum ludibrio & dedecore pollinctorum spurcissimorum, qui eum illinc aduexerant, his mortalium auris perditus amittens.

[77] Flagitij auctores, vnus truculento spiritui traditur, alter sensu inanis efficitur: [punitis cælitus sacrilegis.] ambo tamen quod egerant, gestu corporum ostentabant. Reliqui omnes qui aderant, & Martyris suffragia, virtutumque pragmata expetebant, insperato & numquam experto terrore perculsi, semineces fugam maturauere raptim. Prandentium aulam peruolant, sibi subueniri & auxiliari insanis vocibus proclamant: Heu Domini Patres, inquiunt, surgite, properate, succurrite: a seculo nusquam consimile piaculum videte. Proh pudor! Improperium perpes, & rubor confusionis numquam abolendus! Ipse diabolus hodie hic est, in tyranno allatus. Quicquid præ manibus erat prandentium abiecto, cum valido strepitu, mensis exilientes, signaculo & virtute sanctæ crucis certatim communiti templum penetrant. Finitimi quoque, qui caritatis affectione retenti fuerant, vndecumque decurrentes conueniunt. Quid memorem? Tam repentinum & insperatum gaudium subitaneus & numquam suspectus præoccupat luctus. Contuentur comminus pauimento mento prolapsum illius nefandissimi & miserrimi hominis particulatim cadauer diuulsum: dolentque se in articulo modici temporis amisisse gaudium, quod gratulabantur sine fine mansurum. Fit clamor confusus, omnium stupor attonitus: aduersum flagitij auctores plurima vulgi concurrens manus infremiscit: alij lapidandos sacrilegos, alij patibulo appendendos, quidam igni comburendos, aut letho quocumque atrociore puniri debere maledicis eloquiis lacessentes acclamabant. Verum quibus erat cor docile ac mens sincerior, nequaquam eos humano posse damnari præiudicio astruunt, quos diuinæ seueritatis censura iam plexos fore liquido contuebantur. [Frusta illius in sterquilinium abiiciuntur.] Interea collecta particulatim putredine, dirempti illius infelicis cadaueris, in sterquilinium vulgi stercus spurcissimum proiicitur, obruitur, & proculcatur, vltimumque ei vale, anathema perpetuum imprecatur, rastris pauimenta eraduntur, aquis diluuntur, & sacræ respersionis vnda purificantur.

[78] Iuuat conferri huic facto antiquum illius rei gestæ euentum, quod contigit in populo c Acharonitarum, quorum Deus erat Astaroth, vt Regum promit historia: qui templi sui aditibus arcam Dei repositam secum habitare domo vna non sustinens, præpotenti quodam numine concussus in terram ruit, eiusque caluaria in ipsius idoli limine, manusque prȩcisæ, truncus iners, suo, vt erat, transfixus loco remanens, opprobrium suis cultoribus perenne reliquit. [Diligenter examinandæ Reliquiæ.] Verum longe aliter his quibus sincera in Deo fides, & promptissimus erat, tametsi minus doctus, & ideo male illusus, famulatus, quam Allophylis rite contigisse perpenditur. Illis enim in vltionem & pœnam; istis autem & huiusce religionis, ad fidei robur & constantiam, ne perfacile incertis assensum tribuant, neue antequam approbent, sanctum dicere aliquem mortalium audeant; iuxtaque Dominicæ eruditionis instituta, cum dixerint: Ecce Deus hic, aut ecce illic, credere refugiant, ne per hoc forte diabolicæ fraudis occasione admissa, posthabita sui conditoris latria quodammodo offendant in idololatria. [Luc. 17. 21.]

[Annotata]

a Locus ex Iobi 21. v. 33. adumbratus, vbi: Dulcis fuit glareis Cocyti.

b Alibi iusum, pro deorsum. [Iusum, susum.] S. Aug. tract. 8. in epist. 1. S. Ioannis: Quod susum, facias iusum: quod deorsum, facias sursum. Iusum vis facere Deum, & te susum. Et tract. 10. Susum me honoras, iusum me calcas.

c Imo Azoti hæc facta, idolo Dagon, vt narratur lib. 1. Reg. cap. 5.

CAPVT XVII.
Linteo, quo obuolutæ reliquiæ, miracula patrata.

[79] [Magnilocenses Suessionem veniunt:] Igitur necdum longȩuo permenso spatio, beatissimo & omnifaria laude dignissimo Martyre Sebastiano penes Suessorum vrbem honorifice inlato, ac cum magno tripudio excepto; cum eius, vt præmisimus, prodigiorum atque signorum fama crebresceret, de ipsis quoque vltimæ a Tilæ finibus ad eius fragrātia pignera confluerent; Abbas prædicti monasterij, de quo sermo habitus est, audiens hoc gaudio repletus, commonet suos, hortaturque celerrimum illuc protendere gressum, se ducem & præuium itineris exhibens, vt quod non poterant in toto, partem saltem vel modicam mererentur ex toto. Quo cum peruenissent, & a Rodoino Præposito, Fratribusque ex more suscepti humanius agerentur; causam sui itineris, pro qua tantum onus subierint lacrymabiliter fundunt, immeritos quidem se muneris, quod expetebant, adipiscendi profitentes; sed quia eiusdem erant ordinis, fraternæ erga sese caritatis, qua singulariter beatificabantur, reminisci, & spei, cuius deuenerant, suæque deuotioni consulendum precabantur attenti.

[80] Olim, inquiunt, Patres conscripti, duo ex nobis quidam exeuntes Romam perrexere, pro hoc, quo Deo fauente præsenti fruimini patrono. Quid multa? furtiuum dantes pretium, quemdam, cuius ignoramus vocabulum, mercati sunt tyrannum. Hunc ad nos miserum, & in ipso pariter deduxere diabolum. Qui susceptus a nobis quidem est solemniter; sed Deo, si dicere fas sit, indignante detrusus mirabiliter. Nam cum nescij sacræ Virginis Mariæ illum super aram imposuissemus, [narrata impostura, qua fuerant circumuenti,] ac festiue composuissemus, pransurique cum pluribus qui conuenerant resedissemus, de subito ab altari in aere leuatus, in terram elisus, cum ingenti stridore decidit: & sibi obsequentibus, qui in basilica remanserant, horripilationem nimiam iniecit, exterritosq; ab ecclesia proturbauit. Qui cum ad nos vsque pallentes, & pene exanimes intrassent, quæ sibi accidissent in conspectu conuentus vniuersalis teterrimis vocibus, insanientibus similes, publicare cœperunt. Silentium vtpote rei gestæ ignari innuentes, nullatenus cesserunt imperantibus, quin sicut cœperant inreuerenter publicum ignominiæ malum clamosis exsequerentur vocibus. Nos concito gressu ecclesiam ingressi, in frusta quassatum membra, disiectumque illum qualis quantusue erat, nostris congruentem actibus Sanctum inspeximus. Hoc rumore passim denotamur, & importabili improperio laculamur atque confundimur. Vt hoc ergo pudore tandem aliquando carere queamus, [aliquas S. Sebastiani Reliquius petunt.] ad vestram venerabilem paternitatem confugium facimus. Superest vt destitutioni nostræ compati & subuenire beatitudo vestra non dedignetur. Credimus etenim tædij nostri nos onus exposituros, si a caritate vestra quantulumcumque reliquiarum eius consecuti fuerimus.

[81] His acceptis Rodoinus fraterno affectu compassus condoluit: & cum voluntate Patris Hilduini, & Fratrum consensu, auxilium in agendum spopondit. Relataque prius coram fratribus caussa, non abnuere votum: insuper vt Sancti cresceret cultus, & memoriale, hoc se plurimum dixerunt amare. Illud denuo Domino Abbati cum innotuisset, & ille Fratrum super hoc postulationem ab eo quoque percepisset, linteum eis per collationem venerabilis Rothadi Antistitis, quo viuifica membra Martyris inuoluta fuerant, conferri præcepit. Qui dum ad opus assisterent & linteum de theca petentibus tribuendum proferrent; illi iracundia succensi, reliquias Sancti, non linteos, quibus in sua regione abundarent, se expetisse dixerunt. Quibus cum a circumstantibus Fratribus non alter, sed is esse firmaretur, [linteum, quo Reliquiæ fuerant inuolutæ, oblatu respuunt:] quo a Roma illuc vsque eius sanctissimum corpus ad os intrinsecus fuisset obductum; nulla ratione eis satisfactum est, vt illud reciperent. Audistis, inquiunt, Domni Patres, iam toto orbi notissimam confusionem nostram, quam vestro beneficio æstimauimus diluendam. Cur inhonesta nostra innouare conamini? Liceat nos vestra cum gratia patriam non ingeminato ludibrio, ita vt venimus, expeditos redire. Rodoinus concitatos illorum contra se animos videns, nec satisfactionem agere satis curans, linteum diligentius replicans cistula recolligit; non ita se Domini sui vilipendere tegmina dicens; simulque adiiciens quoniam aliis quibus in pectore robustior fides valeret, satius his communicari deberent.

[82] [post id postulantes, partem solum accipiunt:] Illi vero eo ibidem die commorati, cernentes nil se in hoc facto profecisse, pœnitudine acti, senioribus accitis supplices obsecrauere, quatenus pro eis paterna pietate apud virum intercessores existerēt, ne tam tristes & vacui in sua a sancto illo loco regredi paterentur. At Rodoinus suorum precibus flexus, non totum vt prius, sed partem Sacerdotum manibus sectam, largiri iussit. Quam illi, multo gratiosius quam ante, deuotis fidei mysteriis excipientes, & honorifice præparato saccello reponentes, Missarum solemniis nomine Martyris rite celebratis, religiosa secum cum hymnorum melodiis Fratrum comitante caterua, sic feruntur ad propria.

[83] Quo cum peruenissent multarum virtutum & sanitatum gratia clarificata pignera, ipsius meritis & nomine præminentis fastigiis contradiderunt in aula. Vbi vsque in hodiernum diem eius merita vigent gloriosa, palmaque virtutum eius multipliciter floret frequentius atque magnificentius quam eo loco, quo virtutiferum eius corpus debita fidelium populorum frequentatur deuotione. Sint ergo & nobis & illis optamus eius proficua patrocinia; qui nostrorum dapsilitate Patrum illius tanti pigneris meruimus effici participes. [ad eam innumera facta miracula.]

[Annotatum]

a Thule veterum quæ nunc sit, Geographi certant.

CAPVT XVIII.
Publicæ calamitates, per Reliquias depulsæ.

[84] a Vidimus quosdam nec spernendæ probitatis viros, qui Suessæ ciuitatis venturam, quam formidamus, ruinam ab his qui audiere se protestantur percepisse. Turricula erat in eadem vrbe Orientis occiduas spectans plagas: [Denūtiata Suessionis euersio,] super quam spiritus ambiguus cum iam noctis tetras aurora cœpisset vmbras spargere, terribilis sententiæ ter ingeminatam profudit vocem, dicens: Væ, væ, væ, tibi Suessio, Sodoma vt olim & Gomorra, validis ignium flammis concremanda, & in vacuos fauillarum cineres redigenda. Inuisa nec a quoquam cognita persona sui officij mysterio functa celeri tenues sese per abdidit auras. Hanc letiferam vocem, qui tunc antequam diesceret, sicut præmisimus, vigilare poterant, horribiliter intonantem non solum in ipsa vrbe ciuiles, verum suburbani quaquauersum degentes audiere. Cuius fama de regione in regionem peruolans, omnibus celeberrima facta est. [per S. Sebastiani reliquias propulsata;] Quam rem a multis, qui nostris superfuere temporibus sine suspicione falsi consono relatu audiui, eamque huic operi annectendum ratum duxi, ad correctionem omnium eamdem vrbem inhabitantium, maxime illorum qui se turpissimo & naturæ improbo crimine fœdare non verentur.

[85] Et hoc idem ipsi patres & prædecessores nostri, qui nobis ista narrabant, meritis & interuentu huius nostri piissimi protectoris deputabant, quod nequaquam hoc sua tempestate impletum videbant. [lemures depulsi.] Adiiciebant præterea priusquam ille Roma deueheretur horrendas sæpius ibi reproborum spirituum per plateas perque ædes illusiones importune ciuibus machinatas: sed eo veniente vapor veluti fumi euanuere vniuersa, quieta serenitudine beneficio eius vulgo disposita, & humanis commodis placido famulatu præstita.

[Annotata]

a

Hoc caput in MS. Belfortij prolixius ita expressum: Prius quippe quam ille Suessionicum territorium attigisset & loco prædicto requiem accepisset, ipsius ciuitatis indigenæ, crebra dæmonum vexabantur infestatione, qui cis citraque Axonam fluuium residentes, [Dæmones vrbem & fluuium infestantes fugati.] horribili præcipitio transmeantes sæpius demergere solebant. At vbi vir sanctus per eumdem portum transiuit, continuo eliminata omnis illa spiritalis nequitia abscessit: & inuisibiles hostes ibi vlterius casses suos extendere horruerunt, vbi eum sanctificationis suæ impressisse vestigia senserunt. In cuius beneficij memoriam, a Brodoino Præfecto locique primoribus geminas columnas lapideas in eodem promontorio vtrimque erectas & affixas nouimus. [Duæ columnæ in rei memoriam erectæ:] Et columnæ quidem quæ vrbi imminebat, titulus iste inscriptus patebat: Adivva nos Devs salvtaris noster et propitivs esto peccatis nostris propter nomen tvvm. Altera vero, quæ contigua monasterio erat, hoc epigrāmate videbatur insignita: Eripe me Domine, et libera me, qvia peccavi tibi. Quæ verba cum nauigator, cui ista per soporem intimabantur animaduertere nequiret, suamque confessus * cōscientiam, nequaquam se nosse literas asseueraret, tanta subtilitate illius animo beatissimus Martyr indidit, vt quamuis rusticus & imperitus, numquam tamen eorum obliuisci potuerit. Sic enim hæc eadem animo semper tenuit impressa, [Inscriptiones earum, rudi nautæ suggestæ.] ac si plenam psalmorum scientiam ab ipsis crepundiis didicisset; & res postmodum eo narrante innotuit, quæ (erectis ex præcepto sancti viri columnis cum titulis adhibitis) salutem ereptionemque totius regionis plano sermone figurauit. Beatissimus siquidem Martyr aliquando eidem rustico dormienti per visum apparuerat omnemque huius historiæ textum intimauerat, & sicut ille Fratribus retulit, ita diligens eorum sollicitudo efficaciter compleuit.

Nunc igitur considerent Suessionenses, quot incommodis ante aduentum emeriti Christi testis succubuerint, & exinde quanta bonorum omnium affluentia exuberarint: & intelligere valebunt, quantum illi debitores existant. Quamobrem ad eius festa debitis cum obsequiis conueniant, & celebrem corporis eius exceptionem cum gaudio peragant, vt quos a diuinæ iam animaduersionis gladio subduxit, a secunda itidem indignatione, quam maxime formidare debent, eximere possit. [Voces terrificæ antea auditæ.] Iam dudum namque per totam ipsam ciuitatem vox tertio VÆ ingeminans insonuit, eamque Sodomæ & Gomorrhæ exemplo igne & sulphure perituram prædixit Cuius rei effectus, quia adhuc in futurum dilatus suspenditur, eius precibus obtinetur.

[Surdo, manco, claudo nauicula a S. Sebastiano curata, valetudo reddita.] Denique scribitur fuisse postea in eadem vrbe quemdam surdum, mancum & claudum, cui diuinitus reuelatum est, vt ad confessionem tanti Martyris properaret, ibi enim optatæ sanitatis gaudia recepturum esse. Qui cum ideo Axonam fluuium transmeare vellet, sed volenti transitus non pateret; illi nauiculam beatissimus Martyr præparauit: Sicque ad memoriam Martyris veniens, & vigilias cum reliquis aliquamdiu continuans, plenariam debilium membrorum promeruit incolumitatem. Propter quod continuis eius laudibus deuote insistamus, quatenus vitiorum caligine fuscatis, opem adhibeat suæ intercessionis, sedentibusque in tenebris, lumen impetret claritatis, operante Redemptoris nostri gratia, qui viuit & regnat in seculorum secula, Amen.

Side Note* Forte inscitiam.

CAPVT XIX.
Ludouici Pij & coniugis erga S. Sebastianum pietas.

[86] a Præterea memorandi Cæsaris Chludouuici qualis quantaue circa Sanctum deuotio fuerit, largissima operis patefecit executio. Comperto namque diuini numinis præsentia per Martyrem Christi incircumscripta inibi patrari miracula, regali exutus purpura, [Ludouicus Imp. nudis pedibus it Suessionē;] calceamentisque tertio ferme lapide reiectis, cum coniuge nudis ad monasterium, quo iam locatus fuerat, processit plantis. Et quia aliquos flagitiosos audierat Imperatrix Iudith, vi quadam impræfocabili, in conuentu publico crimina sua detexisse; & odij liuore interius perustos, palam exterius metuendo nimis examine ignibus atrocibus concremari, pro eo quod priusquam loco deuenirent, suorum criminum appetitus, dignis confessionum ac pœnitentiæ remediis coercere neglexissent; anxietatis nimiæ procellis elisa, cum præcognouisset illuc Cæsarem iter disponere, [cum Augusta ante confessa, & pie præparata:] nec se ab eo absque sui rubore dirimi posse, totam se ad propitiam Redemptoris contulit omnipotentiam: agensque cum venerabilibus Sacerdotibus culparum suarum secreti mysterij munus, cum Psalmista orabat, vt ab occultis suis mundari & ab alienis mereretur absolui. Eleemosynarum interea impendiis, ceterorumque bonorum operum exhibitionibus, per spatium interiecti temporis quod præscierat, incunctanter operam dedit. Sicque demum religiosæ Maiestati votiua comes effecta, ad sancti Martyris limina præclaris meritis præcipua b properauit.

[87] Cumque Abbas Reuerentissimus Hilduinus & Fratrum ornata cohors tantæ celsitudini assurgens, festiuo apparatu vtriusque eorum præ foribus seruans aduentum veniret, [venerātur S. Sebastiani reliquias:] & tandem susceptos ad tumbam Martyris canoris vocibus concrepando deduceret, in humili, quo erant habitu solotenus cum multa nobilium phalange substratis comminus sibi palliis, antequam margines adtingerent altaris, extemplo in faciem ruentes, gemebundas ac lacrymarum rore madidas preces, militis ipsius merita recolentes, piumque intercessorem inuocantes, vniuersali Domino protractis suspiriis effudere. Inde ab oratione surgentes, versu congruo, omnium assistentium voto eorum commendatur oratio.

[88] Igitur aulam tantȩ sublimitati prouisam introgressi, imperialia & ea quȩ tunc cultiora fuere ornamenta reinduti, & diademate compti, Missarū sollemnia Cæsar, cōsistoriū scādens, in honore Martyris fecit decantari. Qui cum ad Euangelium ventum est, calicem aureum cum patena patris sui Magni Caroli c monogrammate insignita, manibus propriis, inter legendum, [omnia ornamenta & vestes, aliaq; multa ei offerunt,] ponderis ingentis tenuit, & cum oblatione sacranda eidem dicauit. Post expletionem quoque celebrem, ad vestigia eius cum coniuge accessit. Vbi cum sese prolixa oratione Deo per Sanctum commendauissent complexiua & omni æuo reminiscenda deuotione, singillatim a stemmate vsque subuculam cultu regali exuti vterque Martyri inibi reposuere. Textum deinceps sacrorum Euangeliorum aureis characteribus exaratum, laminisque metalli eiusdem absque admixtione cuiusque materiei inclusum, thymiamateriumque quadraginta & octo siclorum eiusdem speciei, & vastam olei amphoram ad luminaria concinnanda, mente promptissima obtulit. Monetam etiam publicam cum incudibus & d trapezetam perpetuo famulatu sacris ipsius deseruitura subdidit. Abbatiam quoque protomartyris Stephani Cauciacum, quæ septingentarum familiarum esse perhibetur, ad templi fabricam spatiandam dedit, & præcepto regiæ auctoritatis, ne a quolibet e temerario abriperetur, cum obtestatione, & anathematis innodatione, annuli sui impressione signato roborauit. Quod cum sæpius monasterium inuisoret tanta deuotioni pristinæ postmodum incrementa adiecit, vt cum quadam die ad S. Sophiæ capellam, quæ Palatio inhærebat, oraturus procederet, ad limen substiterit, eamque aforis intuitus, optatiuum illud Dauid, quo in construendo Domini tabernaculo anhelabat, baculo flauentis auri innixus, decantauerit, dicens: Hæc requies mea in seculum seculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. [Psal. 131. 14.]

[89] Mirum dictu: veluti assistentis Martyris hæc essent auribus data, ipsius eiusdem solis vesperi, prodiere magnifica triumphatoris egregij signorum tropæa. [18. curationes præsente Imp. factæ.] Nam decem & octo sexus vtriusque sanitatum curationes, præsens sub eadem nocte priusquam cubitum pergere disposuerit, cernere promeruit. Contuebatur itaque istorum f glaucomina, fugatis tenebris, iubare rutilantis luminis splendentia; aliorum vncas manus, & arentia brachia laxa; suras enerues & vestigia retorta, vigore magis dato quam reddito, directius protensa: quorumdam aures sanguine fluentes, quas surditas diutina damnauerat, nunc lenis & tenuis sonus approbabat valde perspicuas; pessimum in quodam, sed deuictum & exclusum potenter, sinistrum spiritum; lepræ maculas abolitas; furentium insipientes rite demutatas mentes.

[90] His ad votum fruitus Cæsar, nullo incredulitatis errore eius pectore mouente, [Magna eius erga Sanctum pietas.] amoris supremi & incomparabilis affectum erga Martyrem sanctum sollicite in posterum se deuouet conseruaturum; inenarrabiles gemitus, & suspiria fletuum nimbis respersa multiplicans, eum veluti carne præsentem cerneret, excolebat, venerabatur, & deprecabatur. Et quia sine hæsitatione, quod expostulabat, donari ab eo sibi posse credidit, voti compos effectus, id ipsum adeptus est salubriter. Quid autem fuerit quod ita eum rogasse præmisimus, series subsequens, imo idem in serie secretissimum suum g enarret sacramentum.

[Annotata]

a Sequentia vsque ad Epilogum cum editione Du Chesne contulimus. Huic capiti præfigit titulum: Deuotio & munificentia, quam Ludouicus Pius erga S. Sebastianum Martyrem exhibuit, cum in monasterio S. Medardi Suessionensis a Lothario filio suo detineretur. Ast ante captiuitatem hæc esse gesta, ex sequentibus patet.

b Du Chesne, præparauit.

c Μονόγραμμον pictura est solis lineis ducta absq; vllis coloribus. Hic videtur vel effigies aut sigillum Caroli Magni intelligi, calici & patenæ insculptum.

d Τραπεζείτης nummularius, & monetarius. Du Chesne hic habet trapezeta.

e Du Chesne, temerarie.

f Γλαύκωμα vitium est oculorum. Inde vocem hanc Auctor deflexit.

g Du Chesne, enarrat.

CAPVT XX.
Ludouici Pij abdicatio, captiuitas.

a

[91] Fractus robusti olim brachij vires, ego Chludouuicus Cæsar Imperator Augustus, Dei dispensante gratia, orbi Romano imperans, cum late in populos iuris habenas immoderatius relaxauissem, indulgentia nostra quidam dissoluti impugnando pietatem in b infidelitatis prorupere crudelitatem. Quod malum eo vsque incanduit, vt ipsos quoque prædulces natos meos, in me sæuire compulerint, & secum de nece sui genitoris tractare fecerint. Ad locum sic forte venitur, qui ex euentu ruptæ fidei, pacis, & sacramentorum, [Ludouicus a filiis & aliis captus,] c Mentituscampus ex tunc appellatur. Hic me omnis pene meorum militum manus deserens, eo, vt retuli, perduellio filios meos horrendum facinus inuoluit, & præfices sceleris esse delegit, insonti mihi multa morti obnoxia imputantes. a numquam læsis multipliciter læsus & delusus, nefandorum actuum meorum non immemor, æquissimo Dei iudicio hæc me digne perpeti comminiscens, casus æquanimiter ferebam.

[92] Suessionis ciuitatem deinde inimica cohorte vallatus, ad sanctorum Dominorum meorum Medardi & Sebastiani cœnobium perductus sum. Et quia sciebant me illum locum diligere plurimum, consiliabantur d inibi me fortuitu post desperationem sponte arma positurum. [in monasterio S. Medardi arcte detinetur.] Quo cum me publica custodia arctauissent, quatenus quod callide tractauerant opere consummarent; quosdam submiserunt, qui e vxorem meam in monasterio virginum sanctimonialem factam, vel quod verius audissent, mortuam mihi nuntiarent. Filium quoque meum paruulum & innocentem Karolum, bonæ indolis puerulum, quem nouerant præ omnibus mihi amantissimum, adtonsum & monachorum firmarent cœtui f adnexum. Quod ego audiens & me continere non valens, quippe qui regni decore spoliatus, coniuge priuatus, filioque essem orbatus, diebus non paucis eiulans, nullo consolatore fruitus, languoris violentissimi paullatim me persentiebam ex tristitiæ magnitudine æstibus aduri.

[93] Et quia præter Deum consolatorem neminem habere poteram, quoniam quidem aditus & colloquium negabatur omnibus, ad ecclesiam tantum & ad Fratres raro via, & ipsa cum summa prospectione custodum, patebat; insedit animo illuc ire. Quo cum deuenissem, omnium vestigiis prouolutus, morbi, quo afficiebar, plagam medicis sapientibus retuli. Quibus vt aliquantum leuaminis apud propitios Dominos obtinerent supplicaui, & vt pro requie coniugis, quam exemptam vita arbitrabar, Missas celebrarent & attentius orarent, venerabilem religiositatem eorum obnixe efflagitaui. [Solatium aliquod percipit ex colloquio monachorum:] Qui afflictionibus & miseriis meis prudenter compassi, per merita & interuentum Sanctorum quibus deseruiebāt, veluti futurorum præscij, proximam pollicitati sunt ab Omnipotente mihi affuturam medelam, si tamen fidei Sacramentis animum accommodarem.

[94] Sic ab eis bene confortatus, post orationem ab illis deductus, notis ergastuli antris ita demum sum restitutus. Sequente noctis vmbra cogitatu sedulo lucicomum desiderabam cernere sidus. Ingressusque Sanctæ Trinitatis vicinum carceris oratorium, post matutinalem expletionem, solus inibi pernoctans, cum per fenestram extra intuitum dirigerem, quemdam custodum vltra vires, immerito tamen, mihi infestum, sub imbrice comminus video iacentem, & ne vel per modicum maceriei foramen elaberer, ipso statu seruare cupientem. Quem somno & mero sopitum deprehendens, inter alta cordis suspiria ridiculum mihi omen melius aspectās oboritur. Enimvero cum ita diffusum solotenus, & eius ensem frequenti ceruicalis, quo super fuerat expositus, repulsu viderem penes fundamina basilicæ impexum, scalam concite, quæ ad accendendas faros angulo fuerat reposita, subiens, funiculum otio torpentem super a laquearibus solui. [inhumano custodi gladium subducit,] Comminusque hastas quibus vexilla tempore Letaniarum ferenda aptantur, conspiciens, vni earum funiculum cum laqueo subnexui, perque eamdem fenestram ieci. Hac comprehensum arte mucronem sustuli, inque altas & squalentes feci iactari latrinas. Vocatoque eius nomine, aio ad eum: O custos peruigil, tuorum spes fidissima, vigilasne? Ad hæc ille: Vigilo & bene vigilo. Cui iterum ego: Et quid struis? Et ille: Quid de his, inquit, tibi? Rursus ego: Si tibi forte repentina necessitas g occurreret, forsitan gladius manu abesset. Illo ad caput brachia conuertente, & eum huc illucque quæritante, Si me, dixi, sic custodisses, hodie me nequaquam hic habuisses. Quicquid, inquit, illud est, quod de mucrone actum est, satis superque te, vt iussum, seruaui, & seruare curabo. [mox reddit:] Et ego: Vade ergo; & in munere fidelitatis huius, & vigiliarum tuarum, illo in loco, competenti armamentario, quem turpiter amisisti recollige mucronem.

[95] Eadem ipsa die quidam Fratrum explorantes totius caussæ meæ veritatis tenorem, per h Hardinum, qui quotidiano ministerio ante me Missas psallere consueuerat, scripto miserunt. Cumque de more ei oblationes Deo mactandas, [intelligit spem esse recuperandi Imperij;] maxime pro coniugis meæ absolutione, quam humanis exemptam rebus credebam, offerrem; ille meam cautius stringens manum, Secus altare est, dixit. Post consummatam hostiam, omnes cum foras egressi fuissent, substiti solus, & sacello proiectam colligens rotulam, viuere vxorem, & nil in filium meum sinistri operatum cognoui, & per plures iamque pœniteri, quod taliter fidem ruperint, & a me discesserint, ferocibusque animis certatim restitutionem regni moliri. Quod Deo fauente resque in melius per obtentum Sanctorum suorum transfundente ad perfectum deduxere. [id recuperat:] Verum quamquam augustius regni recuperato fastigio pristinæ dignitatis perfruerer gloria, meorum attamen non immemor votorum ac precationum, quibus excellentissimum Martyrem Sebastianum rogaueram, & me incunctanter accepturum credebam.

[Annotata]

a Sequentibus titulus hic est apud Du Chesne ex autographo, quod extat in biblioth. D. Alexand. Petauij: Conquestio Domni Chludouici Imperatoris & Augusti piissimi, [Depositio Ludouici Pij.] de crudelitate & defectione & fidei ruptione militum suorum, & horrendo scelere filiorum suorum in sui deiectione & depositione patrato. Extant nefariæ illius exauctorationis Acta apud eumdem Du Chesne to. 2. scriptorum Francic. Gesta illa sunt anno 833. quæ fuse in vita Ludouici per anonymum coævum narrantur.

b Du Chesne, infidelitatum.

c Auctor Vitæ Ludouici: Tandem ergo conuentum est festiuitate sancti præcursoris Christi Ioannis in locum, qui ab eo quod ibi gestum est, perpetua nominis ignominia notatus est, vt vocetur Campus-mentitus. [Campus-mentitus.] Quia enim ij qui fidem Imperatori promittebant, mentiti sunt, locus in quo id contigit testis nequitiæ in suo nomine remansit.

d Du Chesne, mihi.

e Ea exilio deportata tunc est, vt habet Vita Ludouici, in ciuitatem Italiæ Tartonam.

f Du Chesne addictum. Prumiæ commēdatus est Carolus Caluus, nec tamen attonsus, vt habet eadem Vita.

g MS. Chiffl. cogeret.

h Du Chesne, Harduinus.

CAPVT XXI.
Ludouici ob votum Religionis dilatum anxietas, obitus.

[96] Insurgente rursus perduellio, cum passim regni quietudo propugnaretur, & pacis tranquillitas confunderetur, pro his Sanctum supplicaturus, ad prædictum accessi locum. [venit iterum Suessionem:] Et quia sæpenumero in huiuscemodi priuatis, seu publicis, eius præpotens auxilium fueram expertus, super his quoque solitum quo impertiri dignaretur precabar enixius. Proxima ruente nocte, illud quod ante dies rogaueram, nocturno visu accipio, euidentissimis indiciis ab eo cælitus, vt reor, mihi condonatum. Et cum ingruentium cladium ruina, nulla pateretur ratione optatas inibi duplicare moras; hinc digressus, discrimini me pro commissis a Deo populis tentabam impendere, & certamini, si res exegisset, viriliter exhibere. Hinc me proficiscentem Præpositus huius almi collegiij, Teuterus nomine, prosecutus, nostri comes efficiebatur itineris. Cumque penes me equitaret, & procul a sancto loco diuelleremur; caput retorquens, & in eumdem (proh dolor) vltimum aspectum conuertens, a intimi cordis mœrore turbatus, superexcrescentes profundæ mœstitiȩ fluctus inhibere vltra non valui. [discedit mœstus;] Tristis & mœrens amaras fundebam lacrymas, letaliter conclusus, quid agendum mihi potius foret, valdo suspensus. Votum Sancto deuoueram, cuius operandi diem præfixum videbam: [de obitu diuinitus præmonitus:] vitæ ab eo finem perceperam, cuius me transgredi non licere metas sciebam. Denique commissum mihi regendi Christianum a Deo Imperium haud ignorabam; cuius vsque adeo cum omnem labefactari orbem considerarem, & vicinam desolationem, quam præscieram, formidarem, reum me super hoc inueniri, proque hoc æternis suppliciis damnari ab illo metuebam, qui vniuersorum auctor extaret, & Dominus, Iudexque venturus vnicuique secundum opera esset redditurus.

[97] Ille taliter me tristari conspiciens, diutius quidem consultum tenuit. Erat enim vir in omnibus fidelissimus. Et cum iam vberrimum meorum fletuum imbrem ferre nequiret; [Præposito se consolāti] ipse quoque ex hoc permotus in lacrymas ruit. Quid, inquit, optime Cæsar, tibi & tuis grauiter destitutis hæc prodesse poterunt? per te consolabantur vniuersi. Hilaritas tua si mœstis parebat, dolorem omnem euacuabat. Noli, Domine, & gloriosissime Imperator, noli hoc seruis tuis letalis tristitiæ vulnus in te, cui summa semper iocunditas, vultus serenissimi obnubilatione palam ostentare. Hoc tuorum militum corda brachiaque dissoluentur: hostium vires robora concipient. Singulare id dumtaxat tuis esse debet secretum, quod ita tui pectoris turbare potuit lætissimum semperque quietissimum statum. His fortasse, si fideliter tibi compassi fuerint, dabitur, vt consolationis remedia valeant reperire. Et si secus fieri nequibit, leuius deinceps cum huius rei plures cœperint effici participes, feres.

[98] Tum ego, quæ fideli noueram persuasione edita, consolatoris mei verba suscipiens, ei caussam reddidi, [indicat votum suum de relinquendo seculo:] & quid lateret corde, detexi protinus ore. Sanctum illum locum me amauisse plurimum dixi: quem non vltra me videre sancti Martyris agnoueram reuelatione: votum insuper vouisse, cuius effectum prohibuisset fluctuatio conlati Imperij. Et nisi formidini ab hostibus imputaretur, aut eius, quod supra modum pertimescendum erat, ab omnipotente ruina exigeretur, arma, purpuram, & stemmata quamlibentissime ibidem me deponere voluisse. Inde ab eo cum salubrius consilium dari expetij, tale percepi: Bonum, inquit, votum tuum gloriosissime Cæsar, sed sicut Beatus docet Gregorius, nihil Deo bona voluntate ditius. Magnum quidem est, [ab eo monetur vt potius Imperij tumultus sedet:] quod optas renuntiare seculo, & omnibus quæ possides, siquidem per hoc Christi imitator esse posses. Verum multorum salus a quibus perficitur, multiplicia in singulis præmia pollicetur. Illud tibi, istud omnibus consulit. Magnum illud, sed maximum est istud. Hoc si non potest operari voluntas, in isto poterit remunerari. Denique in Deo id fuit mirabile magis, quod dignatus est mori pro seruis. Caritatis augmentum maius idem ipse commendauit esse, si quis pro fratre non dubitasset animam ponere. Fecit quod docuit; pro nobis animam posuit. Pertulit Dominus mortem, vt seruus reciperet dignitatem; non necessitati succumbens, sed plasmati suo ineffabiliter subueniens. Quod sequamur exemplum, in sese ostendit, & danti operam, palmam victoriæ promisit, & permanens præmium reposuit. Quia ergo gregem suum regimini vestro commisit, pro eo, si necesse sit, vsque ad mortem decertandum vobis insigne erit atque laudabile. His luculenter a prædicto viro instructus, & fortiter in agendum animatus, me iterum iterumque sanctitati illius & Fratrum attentius commendans, tametsi non, vt ante, tristis, non tamen adeo discedere hinc præualui lætus; quippe qui quos dilexeram vnice, supremum me sciebam transmittere vale.

[99] Igitur cum hæc Fratribus ætatis & religionis merito primoribus relata fuissent, Martyrem sanctum vnanimiter exorandum constituerunt, quatenus eius oracula, si quoquo modo fieri posset, eorum in salutem verterentur in alia. Quod cum sollicite peractum sit, digni attamen nullatenus super hoc audiri fuere, quoniam quidem hoc prædestinationis numquam immutandæ constitit Dei. Nam eodem itinere contra b filium legitimum & homonymum ducens exercitum, [moritur:] in quadam insula c Rheni vita corporali d functus, perennem, vt remur, cum Sancto, quem incomparabili fuerat amore complexus, eius meritorum obtentu est adeptus. Cuius exuuiæ Mettis, [sepelitur.] in basilica S. Arnulfi, a quo genus duxerat, celebratæ, tam opum pretiosarum, quamque fiscorum regalium ditatione sunt insigniter e commendatæ. Et quoniam, vt eo manifestante cognouimus, votum explere renuit; nec totiens præoptatum sepulturæ locum in fundo Martyris habere promeruit.

[Annotata]

a Du Chesne, In timidi.

b Ludouicus hic fuit Germaniæ Rex post patris mortem.

c Contigua Moguntiacæ ciuitati, vt vitæ auctor habet.

d XII. Kal. Iul. an. 840. ætatis 64.

e a Drogone Episcopo Metensi, eius fratre, qui morienti adfuerat.

EPILOGVS.

[100] Totius orbis Romani Principe vita exempto, epilogus tandem quoque thematis huius styli verecundia impellente ponendus est. Siquidem quantum ad meritum tanti Martyris, & ad materiæ spectat dignitatem, mutum est a omen quod de eo quantumuis humana facundia fari potest; quoniam quidem omnis sermo humanus, inferior est laude cælesti. Pauca quidem sunt quæ de eo oratione inculta prosecutus sum, pluriora & pene innumerabilia fastidiosis lectoribus ignoscēs omisi. Enimuero superest hodie tenus in Charthophylacio nostro schedula Rodoini ad memorabilem Hilduinum Abbatem transmissa. In qua numerosa plurimum capitulatione, virtutum eius insignia breuiata personaliter habentur inserta: [Miracula innumera ad S. Sebastiani reliquias facta] quorum summa in conum redacta, surgit in millibus quatuor, centum septuaginta. Itaque tam ingenti materia victus manum ori opponens; eruditioribusque quibusque atque doctoribus, & qui necdum in hanc lucem prodiere, succedentibus vsque in finem seculi temporibus, hæc omnia tractanda relinquo. Quisquis sane fastidiosus, lautiori edulio appetis satiari, hunc nostrum furfurem postponens, sanctissimi Patris Ambrosij opus, quod de huius triumpho b cælibis edidit, inquirens, in eo reperies ferculum ditissime refertum; cuius delicioso admodum siligine, palato mentis degustato, delectabiliter poteris saginari.

Explicuit epitomen miraculorum c Sebastiani agonistæ insignissimi, cuius nomen ex Argiuo in Latinum Vir Imperialis, siue Imperatorivs, sonans, aureo illius immaculati Agni volumine characteribus speciosissimis habetur insertum: Et ideo laudis eius plena est terra, & memoriale eius non derelinquetur in secula; quoniam regnat cum Christo feliciter in æterna gloria, Amen.

[Annotata]

a Ita MS. videtur omne scribendum.

b Rectius Cælitis.

c Σεβαστὸς Augustus, venerabilis.

DE IISDEM RELIQVIIS
S. Sebastiani, itemq; SS. Gregorij & Medardi,
a Caluinistarum furore seruatis.
COMMENTARIVS ALEXANDRI SALNOVEI,
a Nicolao Bezançonio Latine redditus.
ex MS. Nicolai Belfortij.

Sebastianus, Defensor Ecclesiae Romanae, Martyr (S.)

Avctore Alex. Salnoveo.

[1] Ego Frater Alexander Salnoueus, ex Fronet parochiæ Meriensis super Maternam fluuium, diœcesis vero Meldensis, oriundus, humilis & indignus Sacerdos, ac senior iam Religiosus & Eleemosynarius S. Medardi Suessionensis, ad perpetuam memoriam recuperationis sacrorum corporum SS. Sebastiani, Gregorij, & Medardi, & ne pseudochristianorum improbitas periisse illa obganniat; volui antequam e vita migrarem, posteritati notum facere, [Scriptoris scopus & fides.] quod anno Domini 1564. ego duodecim circiter annos natus, receptus fui in Nouitium in dicto cœnobio, a nobili & religioso viro, Fratre Emerico Roguel Priore claustrali, assistentibus religiosis viris, Fratribus Philippo de Ligueres Suppriore, Ludouico de Billy Granatario, Gerardo Datye, Ioanne de la Boissiere Cantore, Francisco Monoys, Nicolao de Lye Nouitiorum magistro, Nicolao Flameng Thesaurario, Nicolao de Fourmanoir, Ioanne Iudas Procuratore, Bartholomæo Boulart, Antonio de Vergeolin, Eustachio de Verchin, & aliis Religiosis professis.

[2] Quo item receptionis meæ anno prædicto 1564. die Sabbathi 27. Septemb. circa tertiam aut quartam horam matutinam, occulta factione quorūdam Scauinorum, & quorumdam ciuium dictæ vrbis Suessionensis, [Suessio preditione capta a Caluinistis,] Hugnoti, seu Caluinistæ, ducti per Dominos de Ienly & Vendy, cum adulterinis clauibus, per posticum macello vicinum, vrbem ingressi sunt, & eas fecerunt ecclesiarum deuastationes quarum nunc adhuc post triginta iam elapsos annos vestigia cernuntur, [templa direpta,] in ipsis ecclesiis nondum reparatis.

[3] [monasterium S. Medardi vastatum.] Quantum vero ad nostram attinet S. Medardi ecclesiam prope suburbium sitam; Hugnoti prædicti in eam turmatim, seu cum multitudine, ingressi sunt, nisi tantum die Martis sequenti, qui erat dicti mensis vltimus: ipso vero Martis die venientes, nemine repugnante intrauerunt, quoniam Religiosi audientes de vrbe capta aufugerant. Cœperunt ergo illi destruere & comminuere altaria, imagines Sanctorum, claustrum, refectorium, & dormitorium; quæ quidem ædificia adeo excellenter fuerant constructa per Carolum Magnum & Ludouicum Pium eius filium, vt in toto regno paria vix essent, sicut adhuc superstites muri statim aspectu primo testantur. [reliquiæ & ornamenta fœde violata.] Posthæc fodiendo perquirentes in deserto quodam cubiculo sub infirmaria, quod lignarij loco seruiebat, latibulum quoddam detexerunt, in quo Religiosi pretiosa quæque, capsas videlicet, reliquias, tapetes & ornamenta Ecclesiæ multa condiderant: quæ illi protinus extracta fregerunt, combusserunt, & solita feritate tractauerunt.

[4] Factum est autem vt dicti Hugnoti non inuenirent ibi capsas SS. Sebastiani, Gregorij, & Medardi, tres cruces lapillis auro & argento pretiosissime ornatas, vrceum argenteum, & candelabra argentea pretiosissima; quoniam per interuallum illud temporis a sabbatho ad diem Martis prædictum, quidam Nobiles ex copiis eorumdem Hugnotorum diligentiores venerant, & ex dicto latibulo rapuerant sibi capsas SS. Sebastiani, Gregorij, & Medardi, tres cruces, vrceum & candelabra supradicta, & expilatis diuitiis inclusas reliquias huc isthuc disiecerant. At vero per Dei gratiam reperta postmodum fuere. [Aliquæ abiectæ in fossas monasterij;] Maior pars scilicet visa est natare seu fluitare super aquas fossatorum, videlicet inter clausuram conuentus, a parte horti Religiosorum, & clausum eleemosynariæ: ita vt molli aura impellente leuiter dictæ reliquiæ venirent & accederent e regione domus cuiusdam, [inde extractæ,] nomine Antonij Barre, Religiosorum sartoris, viri deuoti ac pij. Qui quidem Barre ipsas collegit, vt qui eas facile recognosceret, & multoties ante illud bellum, processionum & aliarum solemnitatum diebus, vidisset.

[5] Sed enim permittente Deo sub id temporis istuc venit ad eum vidua quædam paupercula, nomine Ioanna Hurillon, quæ auxilium extrahendis sacris ossibus libenter tulit: moxque decretum inter eos fuit, vt sacras illas reliquias ad Dominam Catharinam de Bourbon Diuæ Mariæ Suessionensis Abbatissam Ioanna prædicta adportaret. [traditæ sorori Principis Condai:] Erat nempe soror Principis Condæi, & in eius gratiam monasterium illud B. Mariæ ab omni nocumento seruatum est: sicque ad eamdem Abbatissam sacra ossa dictorum Sanctorum cum aliis Sanctorum reliquiis Ioanna detulit, vt quæ abbatiam frequentaret, & ipsorum Hugnotorum linteaminibus abluendis famularetur: quo prætextu multas interim reliquias tam ab igne quam aliunde seruauit, curioseque ac diligenter in vestium suarum sinibus & occultauit, & adportauit.

[6] Item aliquanto post, quidam viticola, nomine Philippus Doden, vir boni etiam nominis secundum status sui qualitatem, reperit & alias quasdam, in vinea, quam sub annua pensione a Religiosis ipsis possidebat sitam iuxta & vltra portam quæ dicitur Belueder, ad partem dextram, qua itur a dicto cœnobio ad vicum Crouy, in quo dictus Philippus degebat. [aliæ alibi repertæ.] In hac igitur tum quidem vinea, sed nunc terra arabili, dum vitem excoleret, reperit sacculum, ex damasceno violaceo, segmentis aureis decorato, longitudine pollicum circiter quindecim, & latitudine octo: in quo erant cineres partis alicuius corporis S. Gregorij a Romanis in cinerem redacti. Altera pars dictorum sacrorum ossium inuenta fuit tam in dictis fossatis & vinea memorata, quam etiam in nemore horto abbatiali proximo. Ceterum idem Philippus, sacculum & contenta in eo sacra postmodum dedit dicto Domino Priori Roguel, coram Philippo de Liguieres, & Ludouico de Billy supradictis, me etiam præsente quamuis tunc Nouitio: & posita quidem fuerunt in capella eleemosynariæ, dum interim fieret legitima eorum verificatio, tum eorum pariter, quæ in manibus dictæ Abbatissæ erant; sicuti postea factum fuisse dicemus.

[7] Prius vero quam verba de hoc faciamus, illud omittendum non est, quemdam, nomine Martinum Buzot, [Sacrilegi funesta mors.] de vico super Axonam oriundum, fuisse ex eorum numero, qui alias plerasque nostras Sanctorum reliquias flammis dederunt. Sed dum id ageret, subita rabie correptus fuit, & eum suffocari necessitas coegit, sicuti ego certior factus sum ab antedicta Hurillion, quæ mihi renuntiauit se vidisse illum suffocari & mori dum auxilij caussa præsto esset, agitante illum morbo. a Et hoc quidem nunc tritum & vulgare est in tota vrbe Suessionensi.

[8] Igitur reuersi tandem in suum monasterium Fratres, reliquiis sanctis quædam loca aptari iusserunt. Nec multo post ad Reuerendum Dominum Episcopum b Carolum de Roussy venerunt, libellum supplicem deferentes, vt ei placeret dictæ verificationi certos dios præfinire, ac testes citari decernere. Qui deliberatione præhabita, [Ad reliquiarum veritatem iuridice examinandam] iuramentis testium a se recipiendis assignauit horam primam pomeridianam diei Veneris 17. Ianuarij 1578. Quapropter ad relationem Magistri Damiani Willefroy Notarij & Curiæ Episcopalis Audientiarij, citati fuerunt Dominus Ioannes Masson, Parochus de Roseriis, Frater Ioannes Monnart, Frater conuersus cœnobij S. Medardi senior, Antonius de Villars, Bartholomæus Soret, Ludouicus Pourneu, [citati testes:] Ioannes Maquefer, Simon le Maistre, Ioannes Rullin, Claudius Roger, Iacobus Crepeau, Petrus Charpentier, Crespinus Tornemolle, & Ioanna Hurillon supradicta. Qui omnes burgum Axonicum dictæ Abbatiæ S. Medardi inhabitantes, comparuerunt ante maiorem portam Dominæ nostræ, & solemniter iurarunt, quod veritatem dicerent super recognitione sanctarum reliquiarum absque vlla fraude & dissimulatione.

[9] His peractis, assistentibusque honorabilibus personis, scilicet dicta Domina Catharina de Bourbon, Abbatissa, Do. Nicolao Dauy Archidiacono, Georgio de la Fontaine Abbate S. Leodegarij, Claudio de Noualery B. Mariæ Vermandensis Abbate, Magistro Claudio Merlet Præposito Ecclesiæ Cathedralis, Venerabili ac religiosa valde persona Simeone Regnoult Priore Carthusianorum apud Dominam nostram de Burgifonte, Magistro Crispino Ioly Decano Dominæ nostræ a Vineis, Ioanne Fassier nobili Domino de Roucour ac Protectore ciuitatis regio, Magistro Marino Pinon Iuris Licentiato, Ioanne Boucher, Ioanne Herpon Iudice, Consule mercatorum Suessionensium, Antonio Lore mercatore, Carolo Lespicier pharmocopola, [facta disquisitio.] multisque aliis notabilibus ciuibus Suessionensibus. In quorum præsentia, super mensam linteo albo & mundo coopertam allata fuit arca mediocris, querna, claue clausa, sacras reliquias continens: quam Abbatissa sacello suo repositam honorifice asseruabat, sciens nimirum eadem esse Sanctorum corpora memorata, quoniam multoties ea vidisset, & osculata fuisset ante cœnobij deuastationem. Quapropter dixit & asseuerauit, quod in sua semper protectione fuissent, a tempore deprehensæ per hæreticos dictæ ciuitatis. Tum ex arca eductæ fuerunt Sanctorum reliquiæ, & in mensa positæ, separatimque omnibus testibus exhibitæ & repræsentatæ: ac vnusquisque eorumdem testium præstito in manibus Episcopi iuramento, dixit & asseuerauit, illa ossa esse veras sacras SS. Sebastiani, Gregorij, & Medardi reliquias, quæ antea apud S. Medardum in capsis argenteis & eburneis asseruari solebant; & quod multoties ante bellum easdem aperte de capsulis eductas (c vt deuotis peregrinis exhiberentur, maxime processionum diebus) vidissent tetigissentque.

[10] [Legitime reconditæ.] His ita gestis, Dominus Episcopus præcepit eas tribus diuersis capsis reponi: & vnicuique capsulæ charta membranea Latine scripta affixa fuit, suprascriptam verificationem exponens, & subsignata quælibet per Baptistam Petit, scribam dicti Domini Episcopi: qui etiam Petit, structuram & processum verbalem dictæ attestationis confecit, signatum infra, Carolvs de Rovssy Episcopvs Svessionensis. & subsignatum, Baptista Petit, Scriba.

[Annotata]

a Testatur Belfortius se quoque Suessione triste hoc impij hominis funus audisse populi fama celebrari.

b Adnotat ista Belf. Hic Episcopus sacro concilio Tridentino interfuit; & me præsente dæmonem e corpore pueri, nomine Laurentij, expulit, vt acta etiam impressa testantur.

c Addit Belfortius: Iam ita non fit. merito.

DE S. NEOPHYTO MARTYRE NICÆÆ IN BITHYNIA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Neophytus Martyr, Nicaeae in Bithynia (S.)

[1] Nicææ in Bithynia agitur XX. Ianu. natalis S. Neophyti Martyris, qui quintumdecimum annum ætatis agens, flagris cæsus, in fornacem immissus, feris obiectus, cum permaneret illæsus, [S. Neophyti natalis 20. Ianu.] & Christi fidem constanter profiteretur, gladio tandem occisus est. Ita Martyrologium Romanum. eodem quoque die Menologium: Natalis sancti Martyris Neophyti, qui fuit ex Nicæa Bithyniæ, piis ortus parentibus Theodoro & Florentia, Imperatore Diocletiano. Hic cum quintumdecimum ageret ætatis suæ annum, Decio Præsidi repente adstitit, & libere Christi fidem prædicans, flagris primum cæditur, postea in ardentem fornacem coniicitur, ferarum morsibus traditur: cumque ex his omnibus illæsus permansisset, postremo irruente in illum barbaro quodam homine; securi percutitur.

[2] Molanus in auctario ad Vsuardum, XXI. Ianuarij eius natalem consignat, [aliis 21.] vti & Maximus Cytheræus & Menæa, quæ fusius illius acta narrant. Celebratur VII. Decemb. S. Neophytus Martyr in iisdem Menæis; ast alius, quippe aquis mersus.

ACTA EX MENÆIS.

Neophytus Martyr, Nicaeae in Bithynia (S.)

Ex Menæis.


a Neophytum euellit e solo hasta,
Neophytum pulcherrimum, instar surculi.

b Oriundus hic Nicȩa Bithyniæ erat, [patria parentes,] Christianis piisq; natus parētibus Theodoro ac Florentia, quo tempore rerum potiebatur Diocletianus. Celeriter vero in ipsis vitæ exordiis, diuina repletus gratia est. [sanctitas,] Nam nouem natus annos cum aliis puerulis, qui vna litterarum disciplinis instituebantur, precatus, eos mirabiliter enutriit. Et aduolans columba lectulum eius ambiuit, c humanum in morem locuta. [miracula,] quo portento exanimata est sancti pueri mater; ast eam ipse precibus suscitauit. Inde in montem d Olympum secessit, inque speluncam duce columba ingressus, belluam, quæ illic stabulabatur, effugauit; & domicilium isthic fixit, ab Angelo enutritus. Vndecimo autem anno ætatis, diuino monitu, [vita solitaria,] descendit e monte, parentesque inuisit, atque ex eorum facultatibus pauperum recreauit inopiam, dein ad montem reuertit. Quintodecimo tandem anno ætatis, Angelorum præsidio viam ingressus, Decio Præsidi se stitit. [tormenta,] Vbi incredibili libertate fidem professus, primum flagris cæsus, inde in ardentem fornacem immissus, saluus Christi gratia egressus, feris obiicitur: [cædes.] sed cum omnia superasset illæsus, irruente in eum barbaro, gladio trucidatus est.

[Annotata]

a Allusum ad etymologiam; nam νεόφυτον nouellam plantam significat. Græce est:

Τὸν Νεόφυτον ἐκριζοῖ γῆθεν δόρυ,
Νεόφυτον κάλλιστον ὁῖάπερ θάλλος.

b Eadem omnia refert Maximus Cytheræus.

c ἄπιστον hoc censet Raderus. Cur magis, quam locutam humano more asinam Balaam, præsertim cum vera bestia fuerit, hic columbæ specie Angelus?

d De hoc monte actum 9. Ianu. ad vitam S. Eustratij litt. c.

DE SANCTIS MARTYRIBVS INNA, PINNA, RIMMA,

a

ex Menæis Græcorum.

Innas, Martyr (S.)
Pinnas, Martyr (S.)
Rimmas, Martyr (S.)


Fomentum suscipiat athletas b frigoris,
Innan, Pinnan, Rimmam crystallinos.

c Fuerunt hi in Septemtrionali quadam prouincia, a barbaris idolorum cultoribus comprehensi, & ad d Præsidem adducti: qui Christum confessos iussit frigore interire. Rectis igitur ac rigidis lignis, amnis medio defixis, alligati, cum is brumali tempore frigidissimus esset, atque aquæ lubricum gelu duratum constitisset, [SS. frigore enecti.] nec quidquam ab immobilibus differret, isthic vitæ terminum assecuti sunt, beatis suis in Dei manus traditis animabus.

[Annotata]

a Nusquam alibi lecta nobis isthæc Diuorum nomina: si non in as desinunt, vt Menæa habent, vt Græca esset terminatio; sed in a, affinia sunt iis, quibus Frisij in nostra inferiore Germania vtuntur propriis hominum vocabulis, fere in a vocalem exeuntibus: quibus & Hinnæ nomen vsitatum, & Diua Hinna, nobis ignota.

b Qui cum frigore luctati. Græce est,

Θάλψις δεχέσθω τοὺς ἀθλητὰς τοῦ κρύους.

c Eamdem memorat Maximus Cythereus.

d Romanumne? an barbarum seu Præsidem seu Regem, inquantum barbari regnant? vt in simili de Verrito & Malorige Frisiorum Ducibus lib. 13. Annal. scribit Tacitus. Græ est: τᾷ τῆς χώρας προέστησαν ἄρχοντι.

DE SS. MARTYRIB. NICOMEDIENSIB. LEONTIO, CYRIACO, VITO, CENDEO, VRSO, FLORO, FELICE, MARCIA, CHELIDONIA.

[Commentarius]

Leontius, Martyr Nicomediae (S.)
Cyriacus, Martyr Nicomediae (S.)
Vitus, Martyr Nicomediae (S.)
Cendeus, Martyr Nicomediae (S.)
Vrsus, Martyr Nicomediae (S.)
Florus, Martyr Nicomediae (S.)
Felix, Martyr Nicomediae (S.)
Marcia, Martyr Nicomediae (S.)
Chelidonia, Martyr Nicomediae (S.)

Enumerantur hi in vetusto Martyrologio S. Hieronymi: In Nicom. Leonti Ciriaci Biticendi Vrsi Flori Felicis Celedoniæ Marciæ. In MS. Rhinavv. Nicomedia, Leonti, Cyriaci, Cendei. Iidem recensentur in MS. Dungalensi, sed nec loco expresso, & confuso ordine, additisq; nonnullis. De Leontio, Vrso, Felice, Chelidonia, Marcia, satis congruunt. Pro Cyriaco, Ciracium habet MS. Dungalense. Refertur Cyriacus cum aliis decem Nicomediæ passus, in Martyrologio Romano aliisq;, VII. Aprilis; verisimile est ab hoc diuersum, cum nulli isthic socij nominentur. Florum, Dungal. MS. Floram appellat. Pro eo quod MS. nostrum habet Biticendi, in illo legitur, Biti, & quibusdam interiectis Viti, Candei. At Rhinavv. MS. diserte Cendeum vocat. Est in Rom. Martyrol. S. Cyndeus Presbyter & Martyr 11. Iulij. Addit denique MS. Dungal. Calestum, Adaflexum, Martialem; qui his iungendi an aliis, nobis non constat. XXI. Ianuarij in MS. S. Hieronymi & Dungalensi referuntur Felix, Cendeus, Vitus, Florus, Leontius, Cyriacus; quos eosdem remur.

DE S. CYRIACO MARTYRE NEVEDVNI.

[Commentarius]

Cyriacus Martyr, Niuiduni (S.)

Ex variis.

Plures in Gallia & alibi Niuiduni, siue Neueduni, nomine appellatæ vrbes leguntur: quæ hæc sit, haud coniectamus, Actorum luce destituti. Nec sat exploratum nobis, an quod hic suspicamur mendum sit, quiq; Cyriaco iunguntur Tarsus, Leucius, Callinicus, iidem sint qui in plerisque Martyrologiis XXVIII. Ianuarij recensentur. MS. vetustißimum S. Hieronymi ita habet: Neueduno Tarsi, Leuci, Gallinici, Kiriaci. In MS. Dungal. refertur Cyriacus, & pro Leucio Leontius; Gallinicus quoque, at non Thyrsus, siue Tharsus.

DE S. EVTHYMIO MAGNO, HEGVMENO IN EREMO SANCTÆ CIVITATIS.

An. CDLXXIII.

[Praefatio]

Euthymius Magnus, Abbas prope Hierosolymam (S.)

Ex variis.

§. I. Lauræ & cœnobij differentia. S. Euthymij aliaque circa Hierosolymam monasteria, & prima exercitatio.

[1] Primum ordinis monastici institutorem agnoscit Palæstina S. Hilarionem, Magni Antonij discipulum. Necdum enim, inquit S. Hieronymus in illius vita, [Institutio prima monastica in Palæstina,] tunc monasteria erant in Palæstina: nec quisquam monachos ante S. Hilarionem in Syria nouerat: ille fundator & eruditor huius conuersationis & studij in hac prouincia fuit. Et mox: Itaque eius exemplo cœperunt ibi esse innumerabilia monasteria, in quibus monachorum admiratus est S. Basilius Epist. 79. ad Eustathium Episcopum Sebastiæ, tum in seruanda dieta temperantiam, tum in obseruandis laboribus tolerantiam; ad quorum obstupuit precandi vigorem, cum obseruaret quo pacto nec somno victi, nec alia naturæ necessitate deflexi, sublimem semper & inuictum animi sensum in fame & siti, in frigore & nuditate seruarent &c. His consentanea scribit Sozomenus lib. 6. histor. Eccl. cap. 32. & monachorum complures sanctitate celebres nominatim recenset; de quibus nos alibi, & potißimum 28. Septemb. de S. Charitone, qui S. Hilarioni coæuus, prima monasteria in eremo sanctæ ciuitatis, de quibus mox, extruxit: & 28. Maij, quo die sancti monachi ibidem a Saracenis occisi coluntur. [& locis circa Hierosolymā.] Hos memorat Caßianus collat. 6. cap. 1. summæ vitæ ac sanctitate monachos diutissime commoratos iuxta Thecue vicum, sex millibus passuum a Bethlehemo, in solitudine vastissima, quæ ducit versus Arabiam & mare mortuum. De horum spontaneo ministerio, quo per extenta auia discurrentes, & eremum, quæ versus mare mortuum tenditur, obeuntes, festucas tenues & spinulas lignorum ad cibos coquendos colligebant, agit idem Caßianus lib. 4. Institut. cap. 21. adeoq; de regula horum monasteriorum in solennitate Tertiæ, Sextæ, Nonæque disserit ibid. lib. 3. cap. 1. & 3. Quæ de monachis, qui in hisce partibus aut S. Euthymium præcesserunt, aut ei nondum condita Laura conuixerunt, verisimile est a Caßiano narrari.

[2] [Prima istic monasteria, a S. Charitone,] Celebris tū erat Laura Pharan, itemq; Succæ veteris: ambæ cum tertia ad Iordanem a S. Charitone extructæ: illa sex milliaribus versus Orientem via Hierichuntina distabat Hierosolymis, a vico decem inde stadiis ad solem orientem sito appellata. Hæc erat in ante dicta vltra Thecue solitudine, circa quam Theocorum monasterium fuit, siue Thecoum, de quo num. 86. & 124. atque ex eius ruinis Laura noua, [& SS. Euthymio, Saba, Theodosio exstructa;] in qua Cyrillus vitam S. Euthymij conscripsit, paullo post annum Ch. 500. exstructa est. Haud ab ea longe ad speluncam Saulis, in eremo olim Engaddi, tum Ziphon dicta, monasterium S. Euthymius construxit. At non diu istic moratus est. Ad viam Hierichuntinam potißimam vitæ partem exegit; primo in cella extra Lauram Pharan, post in cœnobio inferiore, cui S. Theoctistum præfecerat, decem millibus passuum a sancta ciuitate; denique in Laura, quæ S. Euthymij dicta est, atque ab inferiore S. Theoctisti cœnobio tribus millibus passuum versus Meridiem distabat ad dexteram viæ Hierichuntinæ. Hinc triginta stadiis aberat Turris ab Eudocia Imperatrice infra num. 84. erecta, vbi monasterium Scholarij dein extruxit S. Sabas, qui in subiecta circumquaque valle duo alia monasteria, & potißimum Angelico ductu ad Torrentem primariam suam Lauram condidit: a qua triginta quinque stadiis distabat, Hierosolymæ propinquius, cœnobium S. Theodosij; at nonaginta versus interiorem solitudinem Susacim S. Quiriaci, iuxta quod fluuij Sucæ & nouæ lauræ ambo conueniunt, qui illi feruntur de quibus Christo dictum a Dauide: Tu siccasti fluuios Ethan. [Psal. 77. 15.] vt ad vitam S. Theodosij dictum est 11. Ianuarij, num. 18. & 19. in Prolegom. Hæc aliaq; plurima harum regionum monasteria dicuntur in Concilio Constantinopolitano sub Agapeto Papa & Menna Patriarcha ann. Ch. 536. habito, itemq; a Ioanne Moscho, aliisq; Scriptoribus, [dicta monasteria eremi sanctæ ciuitatis.] Sancta Christi veri Dei nostri loca, & monasteria eremi sanctæ ciuitatis. Hinc corrigendus Franciscus Quaresmius tom. 2. Elucidationis Terræ sanctæ lib. 6. peregrinat. 3. cap. 9. vbi asserit in Laura S. Sabæ ostendi cellam S. Euthymij aliorumque qui in ea doctrina & vitæ sanctitate floruerint; cum procul inde in propria Laura obierit, diu ante Lauram S. Sabæ extructam, vt mox §. 4. patebit.

[3] Disputat ibidem Quaresmius de monasterij & Lauræ distinctione; asseritq; illa dumtaxat cœnobia, quæ amplius mille monachos continebant, Lauram appellari: [Laura a monasteria differt non ob monachorū multitudinem;] ita se a Græcis accepisse. Sed modernis, nec fidei bonæ, & omnis antiquitatis ignaris. Certe cum Laura S. Euthymij non cederet Lauræ Pharan, vt liquet ex huius vita num. 41. imo prospera & felix esset, & eius amplificaretur multitudo num. 45. deductus est Fratrum numerus ad quinquaginta. Et sub S. Saba in tantum congregatio creuit, vt in Laura eius primo septuaginta Christo seruientes cōgregarentur: quo numero duplicato deinde fuerunt centum quinquaginta. Auctus etiam vltra numerus est: haud eo tamen vt hecatontadas aliquot expleret. Sanctus quoque Gerasimus infra num. 89. maximam in Iordanis solitudine Lauram, quȩ non pauciores quam septuaginta Anachoretas habebat, cōstruxit. Contra cœnobium S. Theodosij amplißimum erat, in quo quatuor distinctæ erant ecclesiæ. Ex vniuersæ eremi plurimis monasteriis ad decem millia monachorum an. Chr. 516. Hierosolymam conuenerunt; quibus præerant SS. Theodosius & Sabas, vniuersales a Salustio Patriarcha inspectores designati. Ex quibus iterum Quaresmius corrigendus, dum vult 10. millia monachorum hinc inde per cellas ac speluncas sparsa solitariam egisse vitam, aliæ quatuor in monasterio, quorum omnium Abbas fuerit S. Sabas. Septem ipse, Euthymius tria, plura ipsorum discipuli, maiores, & coæui ædificarant seu monasteria seu Lauras; quæ differebant, quod in cœnobiis illi viuerent qui vitam exercebant communem; in Lauris vero, qui a congressione separatam & quietam. Ita Cyrillus in vita S. Sabæ. [sed ob exercitationem in cellis seiunctis,] Atque infra num. 45. & 98. in Laura S. Euthymij vnicuique fuit ædificata cella; & cellæ Fratrum erant a se inuicem in media solitudine seiunctæ. Et S. Gerasimus in medio Lauræ cœnobium collocauit, in quo monachi primo exercebantur, quos, cum ad perfectionis mensuras peruenerant, in cellis Lauræ collocabat; eosq; anachoretas appellabant: [paucorū & perfectorū,] in quorum sortem non cooptabantur iuuenes aut imberbes, ideoq; a S. Euthymio missus est S. Sabas ad monasterium S. Theoctisti, & S. Quiriacus ad monasterium S. Gerasimi, & S. Sabas S. Euthymij exemplo imberbes ablegabat ad cœnobium S. Theodosij. De Laura ita Suidas: Καὶ Λαύρα σένη κατοικία τῶν μοναχῶν. Laura etiam angusta monachorum domus.

[4] Eadem ratio viuendi anachoretis in hisce Lauris, quæ Nitriensibus anachoretis in Aegypto, [similes iis anachoretæ Nitrienses in Ægypto.] descripta a Palladio in Historia Lausiaca cap. 69. & Ruffino lib. 2. de Vitis Patrum cap. 21. Habitant, inquit Palladius, locum desertum & habent cellas magno inter se interuallo disiunctas, vt nullus possit procul agnosci ab altero, neque cito videri, nec vox audiri; sed degunt in multa quiete, vnusquisque per se inclusus. Solum autem sabbatho & Dominico congregantur in ecclesiis, & se inuicem excipiunt. Conformia his referuntur infra num. 89. & in Vita S. Sabæ. Nec mirum, cum eadem hic viguerit disciplina, [Vtrorumq; inter se cōmunicatio.] quæ apud Aegyptios. Hinc festus dies S. Antonij, tamquam communis Patroni, solenni vigilia ab hisce peragebatur, vt infra num. 106. & in Vita S. Sabæ indicatur. S. Euthymius virtutes S. Arsenij tum in Aegypto viuentis imitabatur, aut etiam in aliquibus superabat, num. 59. Suos exemplo monachorum Aegyptiorum a vitiis absterrebat, atque ad virtutem incitabat num. 51. & 64. Denique Nitrienses monachos Martyrium & Eliam, qui deinde Patriarchæ Hierosolymorum fuerunt, ad se confugientes, persecutionem mouente Timotheo Aeluro, benigne excepit & fouit, num. 94.

§. II. Euthymij sanctitas, dies natalis.

[5] Exercitationis monasticæ disciplina omnis per vniuersas Orientis, orbisq; adeo reliqui prouincias, [S. Euthymius, alter post S. Antonium monachorum Pater,] Antonij Magni est institutione fundata: proprium tamen ac peculiarem, qui in eremo sanctæ Ciuitatis degebant, si non auctorem ac parentem, ascetici certe curriculi exercitatorem morumq; ad cælestia studia formandorum magistrum Magnum Euthymium agnoscebant, vitamq; eius velut absolutum religiosæ virtutis exemplar sequebantur. Quare cum soleret, teste Cyrillo in Vita S. Sabæ, Euthymius quarto decimo Ianuarij semper proficisci in vastam solitudinem, [colitur in Palæstina,] & illic versari in diuinis diebus ieiuniorum, nulli se videndum præbens, & neminem alloquens; hoc quoque solebat B. Sabas facere consequenter, tempore solum parum mutato, quandoquidem ille quartodecimo, sicut diximus, hic autem vicesimo die mensis secedebat. Nam post diuini Antonij memoriam, Magni Euthymij diem festum vicesimo die mensis celebrans Sabas, sic se conferebat ad solitudinem, & illic morabatur vsque ad festum Palmarum, non secus atque ille. Viguit, inquit Nicephorus lib. 14. cap. 30. in ascetica palæstra præcipuus & vita monastica illustris Magnus Euthymius, qui solitudinem in vrbis formam redegit, imo canon fuit & formula instituti monastici vt §. sequenti dicetur. [facta etiam corporis translatione.] Corporis eius exuuias, haud diu postquam vita functus est, in sacram ædem honorifice transtulit Anastasius Patriarcha, infra num. 112. ad quas illius successor Martyrius præclaram egit synaxim & vigiliam, cum multis lampadibus & suffitibus, num. 122. imo festiuitas miraculi ad eas facti quotannis celebrabatur, num. 153.

[6] Syros imitati Græci, apud quos festiuitate admodum solenni celebrabatur in sanctißima magna Ecclesia Constantinopolitana, [Natalis apud Græcos] vt docent eorum Menæa, & Anthologion auctoritate Clementis VIII. editum, ac Maximus Cythereus; in quibus hoc Vitæ eius compendium extat: Sanctus hic & Magnus Pater noster Euthymius viuebat imperante * Traiano, Melitinæ Armeniæ metropoli ex nobilibus ortus parentibus Paulo ac Dionysia; & quemadmodū magnus ille Ioannes, ex sterili & infecundo vtero editus: vnde & nomen per promissionem accepit. Cum enim parentes prolem sibi dari precarentur, vox cælitus missa est, quæ eos ἐυθυμεῖν, id est, læto & alacri animo esse iuberet. Patre mortuo, a matre ad Otreium magnum Melitinæ Episcopum adducitur, atque ab eo ordini Clericorum adscribitur. Cum deinde ad sacras disciplinas adhibitus, æquales omnes & vitæ religiosæ exercitatione & virtutum profectu antecelleret, quamuis inuitus sacerdotio initiatur, & sacrorum monasteriorum curam suscipit. Anno deinde ætatis nono & vicesimo Hierosolymam proficiscitur, & cum S. Theoctisto in quadam montis spelunca degit, vbi graues a multis morbos depulit. Dicitur hic in nomine Domini paucis & exiguis panibus, quadringentos, qui ad monasterium de via diuerterant, pauisse. Non solum vero ipse diuina virtute parentum suorum soluta sterilitate natus est; sed alias complures matronas prole carentes, suis precibus fecundas reddidit. Ipse quoque, vt olim magnus Elias, cæli ianuas aperuit, & terræ sterilitate & situ laboranti subuenit. Prodidit etiam eius internam claritatem columna ignis, quam eo incruentam hostiam offerente videre qui circumstabant e cælo descendentem, & Sancto adstantem toto sacrificij tempore. Eius porro sanctissimæ & purissimæ mentis id est argumentum, quod eorum qui ad diuinæ communionis participationem accedebant statum peruidebat, & quis eorum pura, quis mala conscientia esset. Hic cum nonaginta septem esset annorum, migrauit ad Dominum, Leone Magno imperante. Forma erat eximia, sinceris moribus, colore candido, senectute decora & venerabili, cana cæsarie, barba vsque ad femora promissa. Fertur de ipso, quod cum monachus quidam morti proximus esset, qui temperans ac continens vulgo credebatur, re vera autem non erat, sed contra lasciuus, vidit Beatus Angelum tridente animam eius euellere, vocemque vna audiit, occultam turpitudinem illius monachi prodentem. Celebratur eius festum in sanctissima magna ecclesia. Hæc Menæa. Quæ hic de lasciuo monacho narrantur, deerant in Gentiani versione, suppleta ex MS. Græco, in quo Euthymius hæc narrat se ab Ægyptiis accepisse, vt num. 65. patet.

[7] Præter Magni cognomen, quod ei ab omnibus tribuitur, etiam Theophorus appellatur a quibusdam. In Horologio Græcorum: τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου Πατρὸς ἡμῶν Εὐθυμίου τοῦ μεγάλου. Menologium a Canisio editum: Sancti & Deiferi Patris nostri Euthymij Magni. Referunt eumdem, Menologium Christophori Proconsulis Mitylenæi, & Kalendarium a Genebrardo vulgatum. E Latinis ita Molanus in addit ad Vsuardum: Die vicesima sancti & Theophori Patris Euthymij Magni. [& Latinos.] Hinc occasio Ferrario in Catalogo generali Sanctorum hallucinandi, Sanctumq; aliquem Theophorum ab Euthymio diuersum statuendi. In Palæstina, inquit, hoc die S. Theophori Confessoris, citatq; Menologium Græcorum. De Euthymio ita tabulæ Romanæ: In Palæstina natalis S. Euthymij Abbatis, qui zelo Catholicæ disciplinæ & virtute miraculorum, tempore Marciani Imperatoris, in Ecclesia floruit.

[Annotatum]


Side Note* lege Marciano.

§. III. Vita S. Euthymij.

[8] [Vitam eius scripsit Cyrillus,] Vitam S. Euthymij scripsit Cyrillus. Nomen ipse suum in epilogo num. 163. prodit. Baronio an. Ch. 475. nu. 43. prædicatur diligens & veritatis cultor, & illorum temporum florens historicus. De quo & antea ad an. 391. num. 15. pronuntiarat: Liceat absque inuidia dicere, me neminem reperisse post SS. Athanasium atque Hieronymum, [fidelissimus auctor,] qui maiori fide scripserit sanctissimorum virorum res gestas, digerens eas atque distinguens accurate per tempora, ac ipse Cyrillus: dum, quæ ipse vidit, vel Sanctorum omni probitate præstantium virorum relatione didicit, absque leui suspicione mendacij, sinceram veritatem veluti sacrosanctum depositum posteris tradidit, nempe Acta Euthymij, itemque Sabæ & Ioannis Silentiarij. In S. Euthymij Actis, quæ a num. 135. narrat miracula, ipse coram facta conspexit, reliqua a variis Patribus accepisse se testatur. Non enim discipulus fuit S. Euthymij, vt Baronius citato num. 43. opinatur, aut seculo quinto vixit, vt idem an. Chr. 420. num. 31. scribit: sed seculo sexto an. Ch. 530. aut sequenti puer ad S. Sabam a parentibus Scythopoli, vnde oriundus erat, adductus, [monachus monasterij S. Euthymij,] ab eo in discipulum meruit cooptari, & a Metropolita tonsus in Ecclesiastico gradu constitui. Ad S. Euthymij monasterium, in quod Laura commutata erat, venit an. 543. vt infra num. 135. & in Actis SS. Sabæ & Ioannis Silentiarij ipsemet de se narrat.

[9] Ab hoc tempore quæ de S. Euthymio Patres & seniores illi narrarunt, [edoctus a SS. Euthymio & Saba sibi apparentibus,] vt ait num. 18. 135. & 161. conscripsit accuratissime, confuse tamen & inordinate: at post quintam Synodum Constantinopoli an. Chr. 553. habitam, in Laura noua duos annos continuos cœptum opus est prosecutus, cum SS. Euthymij & Sabæ sibi apparentium beneficio diuinitus consecutus esset gratiam gesta eorum apte conscribendi. Patres vero, [& superstitibus S. Ioanne Silentiario,] qui ei pleraq; de S. Euthymij virtutibus cōmemorarunt, fuere S. Quiriacus, seu Cyriacus, S. Ioannes Silentiarius, huiusq; socius Thalelæus, de quo nu. 71. plura. Cum S. Ioanne eiusq; discipulis habebat iuuenis notitiam, quod hi Scythopoli ad ædes parentum eius diuerterent, tamquam ad proprium xenodochium, & annuam benedictionem, siue eleemosynam, acciperēt ab eius parētibus pro cœnobio & partibus Lauræ; ex quo Sabas cum iis, vt diximus, egerat. Deinde huius cōsilio ad monasterium S. Euthymij venit, vt narrat ipse de se Cyrillus infra num. 136. & in Vita S. Ioannis, ad quem deinde e monasterio S. Euthymij disceßit ad S. Sabæ Lauram, & factus est ei minister litterarum ad S. Quiriacum. [& S. Quiriaco.] Hunc autem conuenit in Laura Sucæ veteris; qui vbi intellexit Cyrillum esse monasterij magni Euthymij, cum magno protinus gaudio: Ecce, inquit, o Frater, tu es eiusdem, cuius ego cœnobij; (nam e manibus S. Euthymij monastico indutus fuerat habitu.) & cœpit oratione persequi res gestas SS. Euthymij & Sabæ. Ille autem cum eas aperte didicisset ab hoc B. Quiriaco, conscripsit singula in iis, quos de ipsis scripsit libros, vt illinc quilibet discere potest, si non leuiter & aliud agens, sed accurate ea legat (potißimum num. 48. 49. 58. 60. & 76. quibus locis producuntur testes, a quibus ipse plurima Quiriacus didicerat.) Atque sic quidem diuinus Quiriacus. Cum hoc autem sermone, & his narrationibus suum impleuisset animum Cyrillus, discessit in pace. Sed cum iterum incessisset Cyrillum quoddam desiderium, conueniendi Quiriacum; adiuit eum in Susacim anno ætatis eius 99. Christi 546. Demum quo tempore Cyrillo in noua Laura hæ vitæ biennio integro erant sub manibus, continenter accedebat S. Quiriacum in antro Magni Charitonis, & magnum ab hoc Sancto percipiebat emolumentum & vtilitatem, cum hic tunc centum & septem vitæ annos numeraret. Hæc in huius Quiriaci Vita XXX. Septemb. cuius auctorem opinatur Baronius Cyrillum, quod nobis adhuc dubium nunc est, istic plenius discutiendum. Eumdem existimabat scripsisse Vitam S. Theodosij, quod XI. Ianuarij nobis haud probari diximus.

[10] [Vita vnde hic edatur.] Vitam hanc a Cyrillo conscriptam, intexuit suis Sanctorum Vitis Metaphrastes XX. Ianuarij, quam Latio a Gentiano Herueto donatam vulgauit Aloysius Lipomanus tom. 5. & ex eo Laurentius Surius; & in compendium redactam, Zacharias Lippelous, & Franciscus Haræus, eamq; variis locis inseruit historiæ Ecclesiasticæ Baronius. Nos eam damus collatam cum MS. Græco, sed (pro dolor!) mutilo; nam pauca principio deerant, plura sub finem, a nu. 97. Ex hoc ea suppleta, quæ num. 64. 65. & 66. referuntur, a Gentiano omissa, quorum tamen mentio est in Menæis & apud Nicephorum, de quo mox. Prologum præfigimus, qui Vitæ MS. S. Sabæ adnexus erat, & huc potius pertinet. Expunxerat eum Metaphrastes, alio substituto, quod ei fere solenne, vt paßim cernere est toto hoc opere, & iam proximis diebus XXII. Ianuar. in Actis S. Anastasij Persæ, & XXIII. in Actis S. Ioannis Eleemosynarij. Cetera post prologum genuinus Cyrilli fœtus sunt, & sat sua se conformitate vindicant. Nec vsquam a vita discrepant S. Sabæ, quam pleniorem dabimus V. Decemb. olim plurimis ante ætatem Metaphrastæ annis Latine redditam, e qua prologum hic restituimus, vtpote priori libro præfixum ab Auctore. Nam secundum librum orationemue ipse Cyrillus Vitam S. Sabæ indigitat in ipsius Sabæ, & S. Ioannis Silentiarij Actis, hæcq; tertium locum occupant.

[11] [Vitæ compendium ex Nicephoro.] Euthymij meminit Nicephorus Callistus lib. 14. variis locis; nominatim isthæc scribit lib. 14. cap. 52. Sub eodem Marciani imperio magnus etiam ille & inclytus Euthymius in Palæstina excelluit. Qui sub Valente quidem ex promissione natus, a magno autem Otreio & Acacio Melitinensis Ecclesiæ Episcopis rite doctus atque eductus: deinde in Presbyterorum ordinem allectus, sacrarum tantum rerum curam gessit. Postea in Palæstina vna cum admirando Theoctisto in antro quodam virtutis statuit officinam, multisque & variis cellis, sanctioris philosophiæ mellis stipandi gratia constructis, ingens condidit monasterium. In tantum autem virtute enituit, vt cum canon esset & formula instituti monastici, tum miraculis etiam edendis præclarum obtineret nomen. Nam Persarum cuiusdam Tribuni filium morbo liberatum ad incolumitatem reduxit, & cæli ianuas aperuit, atque sterili terræ fertilitatem orationibus conciliauit. Effecit etiam, vt ex paucissimis plurimi panes fierent, quibus quadringenti viri refecti sunt. Mulieres steriles fœcundas reddidit. Cum sacris mysticis operaretur, lux cælitus perinde atque columna affulgens eum circumdedit, veluti voce emissa quanta vitæ puritate vir is esset indicans. Et quo quisque eorum animo esset, qui ad sacram communionem percipiendam accedebant, per arcanam reuelationem perspiciebat; quod clarissimum prorsus sanctimoniæ eius summæ indicium fuit. Migrauit autem vir beatus ad Dominum cum nonaginta & septem annos exegisset, Leone Magno imperante. Vita moderatus, & moribus perquam simplex fuit; colore candidus, & ad femora vsque promissam, eamque densam, habens barbam. De quo illud historiæ memorant: Cum monachus quidam moreretur, qui egregiam virtutis & castitatis famam obtineret, impudicus autem prorsus esset, sanctum hunc virum Angelum horrenda specie tridente graui animam illius, crudelem in modum e corpore extrahentem vidisse: & vocem simul cælitus, occulta turpitudinis facinora aperte reuelantem, audisse. Alium quoque pauperem quemdam nudum in solo iacentem ab eo conspectum esse, lacerum, prorsus & pannis vilibus obsitum: cuius animam qui multi ei præsto aderant, Angeli reuerenter euocarint; cui Dauid quoque cum summi concentus cithara sua affuerit, carminibus illam veluti demulcens atque producens.

§. IV. Ætas S. Euthymij, discipulorum, successorum, & sex Patriarcharum Hierosolymitanorum.

[12] Historiam S. Euthymij, eiusq; successorum, deducit Cyrillus ad sua tempora, quibus Acta eius, S. Sabæ, & S. Ioannis Silentiarij scripsit. [Series rerum viuo S. Euthymio gestarum.] Idem præstitum in Actis S. Quiriaci, siue a Cyrillo, seu quo alio illius æquali & socio. Accurata locorum, ac potißimum temporum & personarum, ratio habita. Indictiones, consulatus, anni Imperatorum, & Patriarcharum Hierosolymitanorum diligenter expreßi. Quare operæ pretium duximus eos breuiter veluti in tabella ob oculos ponere. Nascitur S. Euthymius quarto Consulatu Gratiani an. Ch. 377. Indictione V. forte Iunio mense, vt ad vitam num. 3. Patre mortuo offertur Otreio Episcopo tertio post anno sub initium Theodosij Imperatoris: educatur in studiis: adultus initiatur sacerdotio: abit Hierosolymam anno ætatis 29. Christi 406. habitat iuxta Lauram Pharan. Quinque in Pharan transactis annis, secedit ad speluncam an. Ch. 411. Extruit inferius monasterium S. Theoctisti. Prouectior canisq; conspersus ædificat aliud monasterium in solitudine Engaddi: Lauram, a suo dein nomine cognominatam, condit. Templum Lauræ a Iuuenale Episcopo Hierosolymitano dedicatur, cum annos natus esset 52. a Christi natiuitate 429. volueretur. Ephesi Synodus Oecumenica congregatur ann. Ch. 431. 22. Iunij, ætatis S. Euthymij 54. Nascitur S. Sabas Imp. Theodosio XVII. Consule, mense Ianuario an. Ch. 439. Moritur Theodosius Iunior an. Ch. 450. sub cuius finem nascitur S. Quiriacus circiter an. Ch. 448. vt qui anno Leonis 9. decimum octauum ætatis agebat, & an. Ch. 475. Martio mense, vigesimum sextum, vt ex eius & S. Euthymij vita constat. Chalcedone Synodus itidem Oecumenica celebratur mense Octobri, anno ætatis S. Euthymij 75. Christi 451. Anno Marciani 4. Christi 454. Indictione VII. nascitur Ioannes Silentiarius. Leo Imperator succedit Marciano an. Chr 457. Sequenti anno Iuuenalis excedit e vita, & Patriarcha eius loco ordinatur Anastasius, an. Ch. 458. S. Sabas anno ætatis 18. Ch. 457. venit Hierosolymam: degit in monasterio S. Passarionis: adit S. Euthymium, anno ætatis huius 82. Christi 458. mittitur ad monasterium S. Theoctisti. Hic moritur ætatis S. Euthymij 90. Christi 467. cum decimum iam annum illi Sabas cohabitaret. Theoctisto succedit Maris; huic post biennium an. Ch. 469. Longinus, Interea venit Hierosolymam S. Quiriacus annos natus 18. Leonis Imperatoris anno 9. Anastasij Patriarchæ 8. Christi 465. hyeme apud Eustorgium Hierosolymis peracta, adit S. Euthymium, ab eo monastico habitu indutus, mortuo iam Theoctisto mittitur ad S. Gerasimum.

[13] Tandem meritis plenus, electo successore Elia, moritur S. Euthymius XX. [quando obierit.] Ianuarij die sabbati, noctu, anno 16. imperij Leonis, qui, cum vnus iam præteriisset annus post mortem magni Euthymij, etiam excedit e vita; ita infra num. 105. 109. & 113. Additur in Vita S. Sabæ MS. requieuisse anno 15. præsulatus Anastasij. Quæ singula incidunt in annum Ch. 473. littera Dominicali G. non annum præcedentem 472. quo eum obiisse scribit Baronius num. 8. quo dies XX. Ianuarij incidit in diem Iouis, eratq; Leonis saltem Ianuario mense solum decimus quintus annus. Aloysius Lipomanus annotarat eum obiisse an. Ch. 475. alij alia tradunt: quorum coniectura ex dictis corruit. Alia est difficultas, quod dicatur num. 109. venisse in solitudinem circa annos viginti & nouem vitæ, ac sexaginta & octo annos in ea transegisse, & excessisse e vita nonagesimo & nono anno ætatis; cum nonagesimus & septimus, ex duobus supra citatis numeris colligatur, quo modo hunc locum Nicephorus lib. 14. cap. 52 expreßit, Ἐξεδήμει δὲ, inquit, πρὸς Κύριον μακάριος, ἑκατὸν ἐτῶν γεγονὼς, δεόντων μόνων τριῶν. Migrauit ad Dominum B. Euthymius centum annos natus, minus tribus. Menæa, Anthologion, & Cythereus, etiam anno ætatis 97.mortuum tradunt. At qui natus est anno Ch. 377. atque obiit an. Ch. 473. 20. Ianuarij, vt probatum est, non omnino integros nonaginta sex vixit. Verum quia Cyrillus tam hic quam in Vita S. Sabæ, quæ ad sequentem Indictionem spectant, ad alium etiam annum ætatis, siue Euthymij, seu Sabæ solet referre; anni primus & vltimus incompleti sunt annumerandi, atque ita existent anni 97. Quod vero annus mortis ibidem num. 109. dicatur Christi 465. a more quorumdam Orientalium est, qui æram suam a Christi natiuitate octo annis, quam nos serius ordiebantur, de qua re legendus Hervvartus in Chronologia cap. 237. Idem animaduertere est in Vita S. Sabæ ab eodem scripta Cyrillo.

[14] [Series rerū ob obitu S. Euthymij gestarum,] Post obitum S. Euthymij S. Sabas anno ætatis 35. Ch. 473. discedit ex inferiori monasterio ad S. Gerasimum. Anno ab obitu S. Euthymij moritur Leo Imperator, an. Ch. 474. Succedit Leo nepos; huic, cum haud diu vixisset, pater Zeno eodem anno. [sub Hegumenis] Moritur S. Gerasimus (num. 95.) 5. Martij, Indictione 13. Consulatu Zenonis Augusti secundo, an. Ch. 475. S. Cyriacus anno ætatis 27. redit ad Lauram S. Euthymij, ibiq; longo tempore, siue decem annus, moratur, num. [Elia,] 49. & in eius Vita. Basiliscus ex insidiis inuadit imperium an. Ch. 476. Moritur Anastasius Patriarcha, anno quinto post mortem Euthymij exspirante, incipiente mense Ianuario an. Ch. 477. peractis in Præsulatu 19. annis. Eodem anno Zeno recuperat Imperium, & Martyrius creatur Patriarcha, vt num. 113. indicatur, & in Notis ad caput 20. Eadem repetuntur in Vita S. Sabæ; qui dicitur inita ante per quemdam Anthum, seu Florum, amicitia cum S. Theodosio Cœnobiarcha, migrasse in speluncam, vbi anno ætatis 40. cœpit discipulos congregare, & Lauram condere. S. Ioannes Silentiarius fit. Episcopus in Armenia anno ætatis 28. Christi 481. Interea Laura S. Euthymij mutatur in monasterium: dedicationem celebrat Martyrius Patriarcha 7. Maij ano ab obitu s. Euthymij 12. post Christum natum 484. Discedit S. Cyriacus e monasterio S. Euthymij an. 485. ad Lauram veteris Sucæ, ibiq; & vicinis locis septuaginta fere annis superuixit, num. 48. & in eius Vita. Martyrius Patriarcha moritur 13. Aprilis, Indictione IX. an. Ch. 486. qui ætatis S. Sabæ erat 48. Martyrio succedit Salustius. Zenonis Imperatoris defuncti imperium obtinet Anastasius Indictione XIV. qua eadem Indictione, 13. Decemb. dedicata est basilica Lauræ S. Sabæ, anno ætatis eius 53. Christi 491. quo eodem Ioannes Silentiarius relicto episcopatu, 10. annis administrato, venit ad Lauram Sabæ anno ætatis suæ 38. Vita vtriusque. SS. Sabas & Theodosius Cœnobiarcha præficiuntur reliquis monasteriis a Salustio moribundo, qui expletis Patriarchatus annis 7. ac 3. mensibus, obiit 23. Iulij, successorem relinquens S. Eliam, cui eam dignitatem prædixerat. S. Euthymius num. 95. Annus hic erat Christi 493. ætatis S. Sabæ 56. Hic Elias nouam ecclesiam Deiparæ Virginis a Saba extructam dedicat I. Iulij, Indictione IX. an. Ch. 501. ætatis S. Sabæ 63. S. Ioannes Silentiarius discedit in Ruban Indict. XI. anno ætatis suæ 50. Christi 503. redit ad Lauram S. Sabæ Indict. II. anno ætatis 56. Christi 509.

[15] Elias primus monasterij S. Euthymij Hegumenus, cum 38. annos eam præfecturam administrasset, moritur an. Ch. 511. Ei succedit Simeon Apameensis; [Simeone, Stephano,] illi triennio post defuncto Stephanus Arabs. an. Ch. 514. Migrauit e vita teste Cyrillo in vita S. Sabæ an Ch. 518. Anastasius Imperator I. Iulij, & S. Elias Patriarcha Hierosolymorum XI. Iulij. Anastasio succeßit Iustinus senior, Eliæ Ioannes, qui septimo post anno obiit 22. Aprilis Indict. II. an. Ch. 524. successorem relinquens Petrum. Iustino quoque, post 9. Imperij annos, 2. Augusti defuncto, an. Chr. 527. succeßit Iustinianus, iam ante mense Aprili, feria v. in Cœna Domini, ad imperium promotus. Anno 529. viuere desiit S. Theodosius Cœnobiarcha, Indict. VII. XI. Ianuar. Constantinopolim mense Aprili, Indictione 6. an. 528. proficiscitur S. Sabas, redit Septembri mense Indict. IX. an. Ch. 530. mox Cæsaream, inde Scythopolim tendit: Cyrillum harum vitarum Scriptorem in discipulum admittit, & non diu post moritur Indict. X. 5. Decembris, anno ætatis 94. Christi 531. S. Sabæ succedit Melita, & in monasterio S. Euthymij Stephano Arabi an. Chr. 534. defuncto Thomas Apameensis; huic 25. Martij an. Ch. [Thoma, Leontio.] 542. post obitum Euthymij 70. Leontius ad quem a S. Ioanne Silentiario missus Cyrillus inter Euthymianos monachos admissus est, Indictione 6. mense Iulio, an 543. qui post V. Synodum Constantinopoli habitam disceßit ad Lauram nouam an. Ch. 553. biennium insumpsit in conscribendis Vitis SS. Euthymij & Sabæ: circa quod tempus obiit S. Cyriacus; supererat autem S. Ioannes Silentiarius, ann. ætatis suæ 104. Christi 557. cum eius Vitam publicaret Cyrillus. Interea Leontio in præfectura monasterij S. Euthymij, succeßit Gerontius Medabensis, de quo sibi optime noto, eiusq; patre & auo agit Cyrillus in Vita S. Sabæ. [Gerontio.] At quæ hic Gerontius narrauit Ioanni Moscho & Sophronio Sophistæ referuntur ab iis in Prato spirituali cap. 21. Superfuerunt hi duo seculo sequenti, & S. Ioannis Eleemosynarij Patriarchæ Alexandrini Consiliarij fuerunt, de quibus plura ad eius Vitam.

PROLOGVS CYRILLI,
Ex veteri Latino MS.

Euthymius Magnus, Abbas prope Hierosolymam (S.)

BHL Number: 7406

Avctore Cyrillo monacho.

[1]

Venerabili atque magnifico viro Patri meo spirituali, Georgio videlicet Presbytero, necnon & a Hegumeno Cyrillus indignus Presbyter & monachus, in Domino salutem.

Qvia mihi, venerande Pater, tua præceptione de magnorum virorum actibus, hoc est, Euthymij ac beatissimi Sabæ, aliquid disserere iussisti, ob monimentum videlicet futurorum, me minus idoneum ad hoc faciendum fore perpendens, tuum acclinis flagitare decreui solatium, quo videlicet adiutus plenius exequar iniunctum officium. [Ps. 80. 11.] Volo quippe implores eius auxilium qui per Psalmographum dixit: Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. Quamuis autem me imbecillem esse considerem, ac Dei dono valde indignum, tamen tuis iussionibus coarctatus, vltra meas vires præsumpsi progredi, inobedientiæ malum horrescens, imo Dominicam expauescens sententiam, qua inobedienti ac pigro seruo dicitur: Serue male & piger, oportuit te dare pecuniam meam ad mensam, &c. Itaque, Deo fauente, aggrediar de prædictorum Sanctorum conuersatione historiam texere, loca videlicet temporaque ac personas ostendens, sicuti ea diligenter didici a fidelibus & veridicis viris. [Luc. 19. 23.] Rogo vero omnes qui hæc lecturi sunt, siue lecta audierint, vt fidem lectis siue auditis adhibeant, Deum totis præcordiorum visceribus exorantes, vt ipsorum me participem faciat, quorum gesta multis profutura vili valde stylo percurro b.

[Annotata]

a Lauræ nouæ. Præerant tum Lauræ S. Sabæ Conon, monasterio S. Euthymij Gerontius. Ἡγούμενοι dicebantur, quod Gentianus infra vertit Præfectos, ab ἡγοῦμαι, duco, præsum, primus sum.

b Aliud exordium composuit, præfixitq; Metaphrastes, quod operæ pretium videatur hic attexere, cum in Surio extet ac Lipomano, veluti ipsius Cyrilli, continenti serie cohærens cum reliqua narratione: Cuiuslibet quidem rei exercitatio ægre absque exemplo & difficiliter recte geri potest; [Prologus Metaphrastæ.] multo magis autem virtutis operatio, quo est difficilior & laboriosior, & perpetuo labore & tolerantia indiget. Idcirco quidem multis exemplis, multa autem eorum, quæ ab aliis in vita gesta sunt, historia opus est iis, qui hanc vitam asperam ingredi constituerunt: quæ quidem & viam faciunt planiorem, nec sinunt eos defatigari, qui quam ea sit aspera & ardua respiciunt. In iis is enim inuenies, quibusnam modis, monitis, & præceptis, & quanam denique ratione, res eis recte successerit: quin etiam quasnam ipsi rursus consecuti sint & consequentur remunerationes: etiamsi eius hebes sit & obtusus animus, etiamsi ignauus & supinus, volet tamen aliquando excitari & ad parem accendi æmulationem, & aggredi ad imitationem. Qualis quidem mihi videtur esse Vita magni Patris Euthymij, simul & iucundissima & laboriosissima, & aptissima ad lætificandos & demulcendos eos qui eam legerint, & ad rerum similium studium excitandos: adeo vt si quis eum voluerit imitari, is & viuus & mortuus fuerit clarissimus. De eius itaque rebus incipiendum est mihi ab alto dicere, & eæ narrandæ sunt auribus, quam fieri potest, maxime piis.

VITA
AVCTORE CYRILLO MONACHO,
INTERPRETE GENTIANO HERVETO,
cum veteri MS. Græco collata.

Euthymius Magnus, Abbas prope Hierosolymam (S.)

Avctore Cyrillo monacho.

CAPVT I.
S. Euthymij ortus & educatio.

[2] Cvm impius paullo ante a Iulianus misere cum imperio vitam quoque amisisset, & deinde b paullo post imperium delatum fuisset ad Valentem; [Valente Ecclesiam persequente,] bella difficilla propter acerbam Arij cōmunionem circumsistebant omni ex parte Ecclesias: & cū cessasset paganismus, Arianismus admodum inualescebat, & aperte laborabant Ecclesiæ. Erat autem Melitenæ, quæ est vrbs Armeniæ ad Euphratem, quidam nomine Paulus, cui vitæ consors erat coniunx, nomine Dionysia, ambo clari & virtute & genere. Cum esset vero sterilis & careret liberis, id ducebat non moderatum esse infortunium, neque parua dignum sollicitudine; sed grauibus curis agitabatur, & doloribus lacerabatur; eiusque cor & viscera propter liberorum egestatem, igne quodammodo accendebantur, vt quæ fructus ventris desideraret: [parentibus sterilibus promittitur cælitus filius Euthymius:] quæ quidem res est pluribus mulieribus vel maxime optanda, & quæ sit oculis iucundissima; & quæ potest eis afferre gloriam, & efficere, vt non sit humilis & abiectus earum obtutus, neque fiducia & libertate priuentur in maritorum oculis. Cum sic ergo se haberet, & tali premeretur calamitate, ad propinquum diuini c Polyeucti Martyris templum veniens cum coniuge, (eum enim accepit voti quoque socium, quem necessario habuerat antea tristitiæ) in eo perseuerarunt multis diebus in oratione. Petebant autem, vt sibi soluerentur vincula sterilitatis; & rogabant, vt fructum ex se natum viderent. Noctu autem eis aliquando seorsum orantibus, diuina quædam apparet visio, dicens: Estote, estote bono animo. Dat enim vobis Deus filium, qui a bono & tranquillo animo, nempe ἐυθυμίᾳ, nomen accipiet, & eo dignos mores est habiturus. In illius autem ortu animi quoque tranquillitatem dat Deus suis Ecclesiis.

[3] Atque illi quidem, cum tempus signassent visionis, propterea quod esset admirabile spectaculum, domum redierunt; & se, quod natum fuerit, Deo esse dedicaturos professi sunt. Paullo post autem vteri quoque tumor conceptum confirmabat, [nascitur,] & Dionysiæ animus implebatur lætitia. Deinde cum eis natus esset puer d quarto consulatu Gratiani, eum quidem congruenter visioni nominant Euthymium. Visionem autem res quoque est consecuta, & componi cœpit bellum aduersus Orthodoxos, & a difficili tempestate iam respirabant Ecclesiæ: [reddita Ecclesia pace.] & ver illucescebat pietatis; & ad tranquillitatem res tristes eis conuertebantur. Nam cum tempore Constantij Ecclesias vexasset persecutio, & tempore Iuliani Tyranni, vt iam diximus, & Valentis, qui fuit Imperator Orientis; non minus quam e quadraginta annos Ariani ingentes efflassent spiritus aduersus pietatem; Euthymio iam nato, cui a tranquillitate merito nomen est impositum, compositæ & sedatæ fuerunt res omnes tristes Ecclesiarum. Valens enim, cum nondum aduenisset f quintus mensis post ortum Euthymij, [Valente mortuo.] exercitum ducens aduersus barbaros, qui secure vexabant & populabantur Thraciam, cæsis eius copiis, ipse quoque eas postea luit pœnas, quas eius merebatur impietas. Ad quemdam enim vicum fugientem, qui erat circa Adrianopolim, incursiones facientes Barbari, eum turpiter capiunt, & vna cum vico incendunt, g hic ignem, qui est ad tempus, accipientem, veluti proœmium ignis, qui est illic futurus.

[4] Tertio autem post anno, Paulus quidem Euthymij pater e vita excedit; sola vero cum filio mater viduaque relicta, filium adducens, accedit ad fratrem Eudoxium, quem quidem h Otreius, qui Melitenensi præerat Ecclesiæ, suum fecerat i concessorem; & cum ante eius genua posuisset puerum, vehementer orabat, [Otreio Episcopo offertur.] lacrymas emittens ex oculis, & eas esse credens validum medicamentum persuasionis: rogabat autem, vt & infantis & sui misereretur, & ad Otreium puerum adduceret, & ei pro patre offerret. Atque mater quidem vidit suam petitionem sibi successisse ex sententia: & puer fuit oblatus Otreio, & per eum Deo, sicut diu ante ab Anna Samuel.

[5] Cum autem vidisset Otreius, non solum adspexit, sed etiam animi profundum simul subiit, quasdam etiam eius paullo secretiores motiones, quoad eius fieri potuit, acutissime coniectans. Cum vero de matris sterilitate audiuisset, & de diuina apparitione, & quemadmodum opus precationis fuerat eius conceptio; & quod antequam nasceretur, parentes eum Deo dedicauerant, fuit futuri verus Propheta, Et re vera, inquit, requiescet Spiritus Dei super hunc puerum. [Fit Lector, mater diaconissa;] Deinde cum eum baptizasset, & pilos, qui ex lege tondentur pueris, totondisset, in gradum Lectorum eum cooptat. Atque matrem quidem Dionysiam, vt quæ diuinis vacaret assidue, Diaconissam ordinat suæ Ecclesiæ. Cum autem puerum adoptasset, non solum ei fuit nutritor & pædagogus, sed etiam pater & mater, quod attinet ad affectionem; non eo nomine magis puero quam sibi gratificans, & talis pueri curam gerere cupiens. k Cum itaque Euthymius sic ab ineunte ætate Deo fuisset consecratus, [Theodosio Imperatore.] & in Ecclesiasticum sacrum catalogum cooptatus; statim consequenter Theodosius ille Magnus potitur imperio, & sic vno & eodem tempore Deus admirabiliter & præter opinionem, tam ciuilibus rebus quam Ecclesiæ pacem conciliat; illis quidem præbens Theodosium, his vero largiens Euthymium; adeo vt in eis consequenter res quoque conuenirent nominibus.

[Annotata]

a Iunij 26. anno Christi 363.

b Cum octo fere mensibus Iouianus regnasset; ab huius successore Valentiniano Valens frater ad Imperium assumptus est 29. Martij an. 364.

c Eius sub Decio peractum Melitenæ martyrium dabimus 13. Februarij. De ipsa Melitene vrbe plura reperies 10. Ianu. ad S. Domitiani Episcopi vitam.

d Anno 377. Coss. erant Gratianus Aug. IV. & Fl. Merobaudes.

e Obiit Constantinus Magnus an. 337. ipso die Pentecostes; cui Constantius in Oriente succedens, mox se hæresis Arianæ fautorem professus est.

f Forte decimus quintus legendum; sicq; Iunio mense natum dicemus. Interiit Valens V. Idus Augusti, an. 378. cum eo anno ipse sextum Consul esset, Valentinianus secundum, vt scribunt Idatius in Fastis, Socrates lib. 4. cap. vlt. Ammianus lib. 31. aliiq; ast anno præcedenti S. Euthymium natum fuisse manifestum est, & quidem Indictione V. cuius residui erant menses aliquot, ad Septembrem vsque, quo & VI. Indictio & annus apud Orientales inchoabatur. Hinc quæ post Septembrem inchoatum facta, ad sequentem annum Euthymij referuntur.

g Breuius reliqua Græce: Προοίμιον ὥσπερ του ἐκεῖθεν πυρός. Veluti proœmium ignis futuri.

h Interfuit Otreius Synodo Constantinopolitanæ Oecumenicæ II. & Macedonianam hæresim cum aliis Episcopis condemnauit ann. Chr. 381.

i Græce σύνεδρον. Perperam in Surio excusum Confessorem. Confessorem vertit Heruetus; recte.

k Infra num. 109. hæc sic efferuntur. Tres autem annos natus, Deo fuit consecratus, in principio scilicet magni Theodosij. Est hic assumptus a Gratiano in communionem Imperij 14. Febru. anno 379. Indictione VII. ideoq; is tertius annus Euthymij censebatur.

CAPVT II.
Studia. Sacerdotium. Vita Anachoretica.

[6] Procedente autem tempore, cum iam excessisset ex infantia, litterarum magistris eum tradit Episcopus. Illi autem erant a Acacius, & b Synodius, qui propter nobilitatem & prudentiam & moderationem clari erāt in choro Lectorum, [Studet litteris,] in diuinis scripturis recte exercitati, & neque externam neglexerant eruditionem: qui post multa propter Christum suscepta certamina, Melitenensis Ecclesiæ administrationi seorsum & suo tempore ambo præficiuntur: quorum multarum rerum gestarum præclaris narrationibus in hodiernū vsque diem iucundissime recreatur ciuitas Melitenensis, vt quæ & Ecclesiæ præfecturæ, & animarum curæ vere conueniant. Puer itaque his traditus, cum vberem doctrinæ sementem in animi sinus accepisset, breui fructus plurimum & supra ætatem produxit. & Nam in diuinis quidem versabatur scripturis, [& sacræ Scripturæ] studioseque ac diligenter eis dabat operam. Quando autem alicuius ex viris antiquis & diuinis, eas inueniebat facere ad virtutem mentionem, eum venabatur Euthymius studiosissime & diligentissime, ipsumque eius viri statim tenebat desiderium, & ad illius similem accendebatur æmulationem. Talis est bona anima & honesti studiosa, si vel virtutis modicam acceperit occasionem; nempe id quod nouacula ad cotem, torris ad ignem, equus in campo, vt vulgo dicitur: adeo, vt omni tempore Euthymio opus adesset, cuius magno studio tenebatur: nempe vt perlegeret libros diuinarum scripturarum, & vim eorum, quæ eis insunt, mandaret memoriæ.

[7] Porro autem fuit etiam æmulator morum Acacij præceptoris, [Magistri mores imitatur,] eos imitabatur pro viribus; vt non solum eius doctrinæ, sed etiam factorum se esse ostenderet discipulum; & quomodo sermocinanti aures, ita etiam facienti pulchre ac studiose oculos accommodaret: cibo quidem vtens, non vario & composito & superuacaneo, sed minime curioso, & necessario & simplici: lautas autem & magnificas delicias animæ apponebat in eloquiis spiritus. [pius in precibus,] Et diuinum quidem Ecclesiasticæ regulæ officium, attenta mente & cum cordis contritione, prȩfinitis peragebat temporibus; non risui & susurris, sicut multi, animum adhibens, sed vt qui adstaret ante oculos communis Domini & Regis omnium, & coram cum eo loqueretur.

[8] Eo autem tēpore quod intercedebat, domi otium agens, non otioso alicui sermoni & inanium rerum meditationi erat intentus; [strenuus in exercitatione virtutum.] sed Dei legem diu noctuque meditabatur, & fructum suo tempore afferebat, sicut arbores, quæ sunt plantatæ iuxta aquas, vt habetur in Psalmis. Erat itaque tempus iræ & excandescentiæ: ille autem mansuetudinem producebat & caritatem. [Psal. 1. 3.] Aderat rursus tempus gulæ & deliciarum: illi autem fructus egregius erat continentia. Et inanis quidem gloriæ cogitationes, animi moderatione; multarum autem rerum cupiditatem, voluntaria paupertate vincebat: & sic vnaquaque virtute contraria fundebat & profligabat vitia.

[9] [Fit Sacerdos:] Cum sic autem fuisset educatus & institutus, & processisset per omnem graduum consequentiam, ab eo qui tunc erat Episcopus Melitenes, inuitus, eum tradente virtute, Sacerdos ordinatur, & eius fidei committitur cura monasteriorum, & asceteriorum, quæ erant in ciuitate. [præficitur monasteriis:] Sed quoniam quietis & silentij eum ab ineunte ætate magnum tenebat desiderium, veniebat assidue ad diuini Martyris Polyeucti c ædem, atque ad d Trigintatrium sanctorum Martyrum, & longissimo tempore in iis versabatur. [in solitudinem secedit:] Porro autem ab ipsa quoque ciuitate omnino secedebat e post magnam lumīnum festiuitatem; & honoratos dies ieiuniorum in monte propinquo transigebat, qui tunc quidem erat solitudo, & mons Assumptionis vocatus fuerat ab accolis; nunc autem est monasterium non indignum admiratione, quod est ædificatum proxime ciuitatem.

[10] Cum hæc ita se haberent, & ita diu ante esset quietis amator Euthymius, quod eius intus compositum & tranquillum indicabat animum; ratus curam monasteriorum sibi ad virtutem afferre impedimentum, fugæ ita vt erat se mandat, & clam ex vrbe egressus ætatis suæ anno vicesimonono, [clam abit Hierosolymam:] ad adoranda sacra & veneranda loca prōpto & alacri animo vadit Hierosolymam. Cum autem conuenisset Patres qui erant in solitudine, & didicisset institutum vitæ vniuscuiusque, euadit eius impetus acrior, & quodammodo pennis in altum tollitur; & similis vitæ degendæ vehementiori punctus stimulo, illinc peruenit ad f Pharam Lauram, quæ sex milliaribus distat g Hierosolymis. Et cum extra Lauram inuenisset quamdam cellam, [habitat iuxta Lauram Pharan:] quæ erat valde apposita ad quietem & silentium, illic de cetero versabatur, palmarum quidem ramos in ea texens, sibi & egentibus suos labores communes efficiens; vt non solum neminem grauaret, ad aliorum manus non respiciens; sed etiam Deum coleret, & cum ipse esset potius manus aliis, ab omni autem cura rerum terrestrium animum liberasset, se ita comparat, vt omnino dependeat a spe futurorum bonorum.

[11] Erat autem quidā ex eius vicinis, nomine h Theoctistus, qui eamdem vitam quam ille exercebat, [cum S. Theoctisto in eremum quotannis secedit.] & idem sibi vendicabat institutum. Amor vero rerum similium, & laborum societas, ita eos colligauit vinculo caritatis, & vsque adeo sunt inter se contemperati dilectione spiritus, vt vterque eorum esset positus in anima alterius, & quæ alter eorum sentiret, ea etiam cordi essent alteri. Cum ergo esset tam fraternus inter eos consensus, in i Cutilæ solitudinem quotannis abibant, octauo die post festum luminum; separati quidem ab omni humana consuetudine, cum Deo autem solo versantes per precationem, & totum tempus, quod intercedebat, transigentes in solitudine, donec aduenisset dies festus Palmarum. Tunc enim vterque reuertebatur in cellam, magnas virtutis afferentes diuitias, quas erant oblaturi Christo resurgenti, auro longe pretiosiores, quod ei nato Magi obtulerunt. Morum autem benignitate & simplicitate & insigni humilitate magnus excellebat Euthymius: & ideo indies ei crescebat ad Deum fiducia, & abundantiorem gratiam euocabat Spiritus.

[Annotata]

a Acacius Episcopus Melitenæ, interfuit Synodo Ephesinæ Oecumenicæ III. contra Nestorium an. Chr. 431. de cuius zelo infra num. 54. Alius eiusdem Ecclesiæ Episcopus Acacius, sed annis centum prior, colitur a Græcis 31. Martij.

b Synodius successerit Acacio in Episcopatu Melitenensi; Illi Constantinus, qui subscripsit Synodo Chalcedonensi Oecumenicæ IV. an. Chr. 451. Synodij mentio fit infra nu. 41. & 54.

c Græce est σεμνεῖον, quod locum sacrum significat. Heruetus monasterium vertit.

d De his agemus 7. Nouemb. Dux eorum S. Hieron fuit. Templum iis ibidem erexisse Chrysaphius dicitur, in eorum Actis. Diuersum id a S. Polyeucti. Heruetus vnum fecerat, ita hic scribens: & longissimo tempore in eo versabatur. Græce est: καὶ τὸν πλεῖστον ἐν αὐτοῖς διέτειβε χρόνον.

e Infranum. 11. & 105. Octauo die post festum Luminum abit in solitudinem. & num. 68. & 103. post diem octauam sanctorum Theophaniorum. Hanc Euthymij piam secedendi quotannis in loca deserta consuetudinem sunt imitati SS. Sabas, Gerasimus, Quiriacus, Zosimas, de quo 4. Aprilis, aliiq; eius collegæ.

f Memimit huius Lauræ iterum Cyrillus num. 12. 41. 119. & 154. Ioannes Moschus in Prato spirituali cap. 40. 41. 42. & 139. nonnullorum huius Lauræ monachorum virtutes describit. In ea ipse decem annis vixit.

g Versus orientem, via Hierichuntina.

h De S Theoctisto agemus 3. Septembris. Obitus eius describitur infra cap. 17.

i Græce Κουτιλά. Lipomanus, & Surius Catilæ, infra tamen nu. 94. etiam Cutilam vocant. Ioannes Moschus cap. 53. Κοθυλὰν, vbi vertitur Tuthelam, quo circa mare mortuum senex e monasterio S. Sabæ descendisse dicitur. In Vita S. Theodosij Cœnobiarchæ 11. Ianuarij num. 26. Κουτιλᾶ Gutilla vertitur; vnde ad ripas lacus Asphaltidis, seu maris mortui, peruasit. Infra num. 94. solitudini Ruban coniungitur, de qua cap. 5.

CAPVT III.
Recessus in speluncam. Cœnobium S. Theoctisti extructum.

[12] Cvm autem quinque annos transegisset in Pharan, illinc a recedit cum Theoctisto, consueto eis tempore secessus: [Cum eo habitat in spelunca:] & accedentes per solitudinem, ad prȩcipitem quemdam & profundum torrentem, offendunt magnam quamdam speluncam ad Boreale torrentis præcipitium, veluti tracti a quadam manu deducente. Ea ergo de caussa lætati animis, & rati non hoc eis ostendi sine Dei numine, illic suam faciunt habitationem: quod quidem cum esset prius ferarum refugium, sacrum templum postea factum est & b Sanctorum habitaculum. Atque diu quidem latuerunt in spelunca: nec vllus ad eos accedebat, nec aliquid eis impertiebat, quod esset ad vsum necessarium; sed solis, quæ prope natæ erant, [herbis victitat:] vt licebat, alebantur. Cum autem celari illorum virtutem Deus non amplius sustinuisset, (quomodo enim, cum nec horti clausi, nec fontis signati ad multos redeat vtilitas?) sed vellet potius eos aliis quoque esse caussam salutis, & copiosum aliquod bonum & in commune vtile, hoc in eos vtitur consilio & prouidentia.

[13] Quidam ex c Lazarij pastoribus adducunt aliquādo oues ad torrentem, [deprehenditur a pastoribus:] & cum obtutum in speluncam immisissent, vident eos imminentes capiti. Repentino autem & non solito territi spectaculo, ij quidem se protinus in pedes coniicientes, fugiebant; illi vero eis timorem dementes appositissime, voce quam potuerunt benignissima & lenissima, Ne timeatis, o fratres, dicebant, ne timeatis. Nam nos quoque ipsi sumus homines, etiamsi propter peccata nostra præsentem locum habitare constituimus. Tunc autem pastores ausi ad eos ascendere: & ingressi speluncam, quam ipsi habitabant, cum nihil inuenissent eorum, quæ sunt vtilia corpori, reuersi sunt valde admirantes, & suis singula aperuerunt. Deinde vero non cessarunt de cetero incolæ Lazarij eis ministrare, [a Lazariis victui necessaria accipit:] quæ sunt necessaria, Deo sic sapienter & benigne dispensante, vt ipsi quoque ea haberent, quibus opus habebant ad vsum corporis, & iis qui ea impertiebant, darent id quod est longe melius, nempe salutem animæ.

[14] Cum autem de iis quoque quæsiissent Pharan habitatores, & didicissent vbinam habitarent, assidue ad eos ventitabant. [alios socios admittit:] Et primum quidem duo ex Fratribus ad eos accedentes, Marinus & Lucas, non sunt amplius reuersi: sed a verbis eorum & virtute capti, tamquam ab aliquibus, sed minime fallacibus, sirenibus, se ipsis tradunt tamquam patribus, & animarum curatoribus. Quos cum supinis manibus magnus excepisset Euthymius, exercitationis monasticæ institutum eos tam pulchre docet, vt iidem quoque tempore, quod est consecutum, in locis quæ sunt circa vicum d Metopa, clari extiterint, & monasteria construxerint; & magnum illum e Theodosium, qui fuit princeps & auctor cœnobiorum quæ sunt in solitudine, ad monasticam perduxerint perfectionem. Cum talis fama Euthymij breui tempore in omnem partem peruaderet, multi ad ipsum, tamquam ab aliquo commoti vnguenti odore, quotidie confluebant: & rogabat vnusquisque eorum, vt cum ipso habitare sibi liceret, & sub eo duce viuere, & animam componere, [iis Theoctistum præficit:] vtque doceretur ea quæ sunt spiritalia. Sed ille volens habere purum & immixtum bonum quietis acsilentij, omnem eorum, qui adueniebant, curam Beato commisit Theoctisto. Ille autem, qui ei numquam recusabat parere, protinus quidem mandatum accipit; omnia vero administrabat ex sententia Euthymij.

[15] Deinde autem in loco quoque ad habitandum construendo occupabantur, [ædificat cœnobium:] & in animo habebant in spelunca constituere Lauram, ad figuram Pharan: sed quæ loco inerat asperitas, & quod is esset propemodum inuius, non sinebat in eo aliquam constituere Lauram: sed in ipso aditu præcipitij cœnobium ædificant Fratribus, & sibi speluncam transmutant in ecclesiam: in qua in quiete & silentio magnus assidens Euthymius, erat curator animarum, & earum quas a vitiis accipiunt, plagarum & vulnerum, a quibus sæpe male afficiuntur, medicus peritissimus. Quotidie enim ad eum accedentibus Fratribus, & ei cogitationes aperire non verentibus, [animos suorum curat:] dabat vnicuique conueniens malo medicamentum: quȩ quidem experientia & prudentia & egregia discernendi scientia apud se collegerat, adeo vt in eo propemodum impleretur illud diuini Hieremiæ: Probatorem te dedi populi mei: & dum tu probas, cognosces viam eorum. [Ierem. 6. 27.]

[16] Certe sæpe etiam admonebat paterne, & communiter cum eis disserebat, dicens oportere quidem eos, [eos monitis instruit:] qui mundo renuntiant & iis quæ ad mundum pertinent, vbique curam gerere obedientiæ & humilitatis, & propriam non sequi voluntatē, & in votis semper habere mortem, & supplicium quidem perhorrescere, regnum autem cælorum desiderare; & se omni tempore dedere laboribus, manuumque artificio & operationi, & maxime quidem, si is est iuuenis, & cuius appetitio & impetus moueatur ab ætate. Tunc enim oportet præter aliam eius custodiam, corpus quoque exercere multa afflictione, vt pareat rationi, & feruor flaccescat iuuentutis: & vt Pauli imitatores, [docet otium vitandū,] & diuinarum eius legum simus adimpletores, non otij crimen solummodo vitantes; siquidem ne alimento quidem eum dignum iudicat, qui est adeo hebes & negligens: Ociosus enim, inquit, ne comedat quidem; sed easdem quosque quas ille, manus habentes. [2. Thess. 3. 10.: Act 20. 34.] Manus enim, inquit, hæ mihi suppeditarunt, & iis qui erant mecum. Est enim absurdum, homines quidem, qui in mundo versantur, vxorem & filios & totam familiam alere labore suarum manuum, & annuum ab eis solui tributum: quin etiam suorum quoque laborum eos Deo dare primitias, & benefacere pro viribus; nos autem ne alios quidem impertiri fructu nostrarum manuum.

[17] Porro autem hæc quoque ex illius præceptis digna sunt, [seruandum silentium in templo & triclinio.] quæ mandentur memoriæ. Suadebat enim honestum amplecti silentium in templo Domini, & in synaxi Fratrum nihil omnino loqui, cum sacra peraguntur mysteria; sed nec in cœnaculo ad cœnam collectis Fratribus linguam laxare, sed in vttisque manere in eodem silentio. Ei autem displicebat, quod nonnulli ex Fratribus, & maxime iuuenes, reliquis maius & publicum ostenderent ieiunium, & communem soluerent Fratrum regulam, suam sequendo voluntatem & legem. Neque enim ille bonum tuba cani, [Quæ optima abstinentia.] neque apertum esse ac publicum, sed quam maxime fieri poterat, latere volebat. Et ideo dicebat eam esse optimam abstinentiam, quæ præuenit satietatem, & indigentibus adhuc nobis reprimit alimentum: quod quidem est propemodum minus alimenti sumere, quam sit opus; clam autem resistere carnis affectionibus, esse vero armis monachorum omni ex parte secure communitum: ea autem sunt, humanitas, moderatio, meditatio, discretio, & quæ est ex Deo obedientia, & re vera virtus quæ Deum imitatur. Atque tali quidem a suauissima illa lingua Fratres quotidie fruebantur doctrina.

[Annotata]

a an. Chr. 411.

b Græce Ἀγγέλων κατοικητήριον.

c Meminit huius Lazarij Palladius in Historia Lausiaca cap. 103. Lazariotæ incolæ eius dicuntur infra num. 132.

d Ortelius coniicit circa Arabiam forte alicubi esse. quo frustra confugit cum in eremo Ciuitatis sanctæ manserint, & Iordanem non transierint.

e Egimus de eo II. Ianuar.

CAPVT IV.
Conuersio Aspebeti Ducis filij Terebonis, eiusque familiæ.

[18] Nobis autem iam deinceps incipit pergere oratio ad res veteris Terebonis: quæ omnes quidem, qui sunt seniores, concordi voce mihi narrarunt; accuratius autem ille a Terebon, qui fuit nepos huius veteris b Terebonis, & præfuit tribui apud Saracenos, & in eis maximum nomen reliquit ad claritatem. Oportet autem ab alto ordiri principium narrationis, vt sic facilius possit a nobis perspici oratio. Erat apud Persas quidam Græcus, nomine c Aspebetus, qui fuerat Dux tribus Saracenorum. Cum autem d circa finem Regis Isdegerdis mota esset a e Magis persecutio aduersus Christianos; illi ducentes hoc sibi esse magno studio contendendum, [Isdegerdes persequitur Christianos:] vt omnes venarentur Christianos, omnes, quotquot erant, tribuum apud se Præfectos, quin etiam ipsum quoque Aspebetum, vt omnes vias diligenter custodirent, constituunt: vt nullus Christianus posset clanculum confugere ad Imperium Romanorum. Is itaque Aspebetus, videns tantam in Christianos incursionem & insaniam, [Aspebetus iis fauet,] & motus misericordia eorum calamitatis, non solum non prohibuit quo minus fugerent, sed eis quoque manum præbuit adiutricem. Qua de caussa accusatus apud Regem Isdegerdem, & illius veritus crudelitatem, acceptis protinus suis facultatibus, cognationeque, & puero Terebone, [fugit ad Romanos:] transfugit ad Romanos. Quos cum accepisset f Anatolius, (is enim tunc erat vnus ex Præfectis Orientis) eum collocat in Arabia, & quæ illic Romanis suberat, [præficitur tribui Saracenorū] Saracenorum Præfecturam tradit in manus Aspebeto; sic aperte ostendens synceram & omnis doli expertem fuisse eius acceptionem.

[19] Cum is ergo sic ad Romanos accessisset, eius quidem filius Terebon, cum esset adhuc impubes, atque adeo vere puer, percussus erat flagello dæmonis, vt qui dexteram partem corporis ex dimidio haberet siccam mortuæque similem, & quæ minime operari poterat. Hoc autem ei ita se habebat a capite vsque ad pedes, adeo vt cum pater magnam partem facultatum consumpsisset in medicos, [Terebonem filium semiaridum ad Euthymium adducit:] Terebon ex arte illorum nullum acceperit adiumentum. Postquam vero migrarunt in Arabiam, videt puer in somnis aliquid; & ad visionem expergefactus, eam patri narrat. Ille autem cum statim puerum accepisset, & multos ex iis, qui eius imperio parebant, barbaris, venit ad speluncam huius Euthymij & Theoctisti. Nam vt eo veniret præcipiebat quæ ei apparuerat visio. Atque Fratres quidem, cum tantam vidissent multitudinem, inuasit animi angor & metus; neque sciebant, quidnam se fieret. Sed B. Theoctistus cum illum timorem eiecisset ex animo, audenti animo accedit ad barbaros, & rogat, cuiusnam rei opus eos huc adduxisset. Illi autem, Venimus, dixerunt, ad videndum Euthymium. Beatus vero g Theoctistus, At ille, inquit, nunc quiescit & silet, & neque vsque ad Sabbatum venit in alicuius conspectum, neque ad colloquium cum aliquo. Tunc Aspebetus Theoctisti manus accipiens, ostendit ei filium, qui erat semiaridus, & cuius pars dextera erat veluti mortua. Deinde etiam filio annuit superciliis. Ille autem incipiens, rem omnem narrat ordine.

[20] Cum ego, [cui ante superstitionum & præstigiarum magicarum vanitatem damnanti,] inquit, in Perside hanc plagam accepissem, multis & medicinæ & magicæ artibus contritus, nihil amplius ex iis fructus percepi, nisi quod eas solum damnaui, & in illis nequaquam possim magnam habere fiduciam. Deinde postquam in hanc Arabum venimus regionem, hic quoque rursus cum priori luctabar calamitate, & malis vexabar similibus. Noctu autem apud me aliquando cogitans, & considerans an vsquam ab hoc morbo aliquam inuenirem liberationem; quoniam ab iis, qui erant apud nos, nullam videbam mali curationem, ipse sic mecum colloquebar: O Terebon, vbi nunc sunt, quæ apud Græcos & Persas feruntur medicinæ artes & magicæ, & quæ sunt in his nugæ, & quæ earum vulgo iactatur vtilitas? Vbi sunt autem præstigiæ astrologorum & fabulæ nostrarum superstitionum, & inutiles inuocationes? Sunt omnia re vera fraudes & risus manifestus: quæ nihil, inquam, possunt efficere absque vniuersorum opifice & Domino. Cum hæc ergo apud me dixissem, & disseruissem, Deum rogaui vehementissime, & ab eo petij a morbo liberationem, & me ei vicissim esse relaturum vitæ mutationem, & me Christianum futurum sum pollicitus.

[21] Interea autem dum hæc fierent, & Deo hoc modo essem supplex, paullatim in somnum deductus, [apparauit Euthymius.] mihi videbar videre quemdam monachum, cui barba propendebat hispida, quique iam senescebat, & canis erat conspersus, me rogantem, quisnam esset morbus, & sciscitantem quidnam mali nobis incubuisset. Cum ego autem ei morbum ostendissem, ille, Implebisne, inquit, quæcumque Deo es pollicitus? Deinde cum ego rursus promisissem, me prompto & alacri animo omnia impleturum; Ego sum, inquit, Euthymius, [pollicitus medicinā,] qui ad Orientalem solitudinem habito in torrente, qui est prope viam, quæ tendit versus Hiericho, decem millibus distans Hierosolymis. Si vis ergo inuenire mali solutionem, veni ad me, & te Deus per nos sanabit. Hæc cum in somnis vidissem, & essem excitatus, patri statim narraui, & ecce omnibus postpositis, vt iussit visio, huc nunc venimus: teque valde & enixe rogamus, vt nobis ostendas eum, qui per visionem nobis fuit indicatus, vere diuinum & admirabilem medicum.

[22] Hæc cum Beatus audiisset Theoctistus, & visionem vt apertum Dei gratiæ indicium esset admiratus, Euthymio interrumpit quietem ac silentium, & ei omnia recenset ordine, pueri morbum, medici carentiam, promissa communi Domino ab eo facta, somnum illum, visionem ostensam; &, vt semel dicam, narrat singula. Ipse autem cum sibi quoque persuasisset eam rem diuino quodam geri consilio, [quam confert oratione & signo Crucis,] statim descendit ad Barbaros: cumque vehementer orasset pro puero, & ei figuram Crucis imposuisset, non aliquo opus habuit tempore, neque vt in oratione diutius perseueraret; sed eum valentem & omnino sanum statim efficit.

[23] Stupent barbari id quod factum fuerat, & citius quam eius qui laborabat, corpus, [& comites conuertit ad fidem,] eorum quoque curantur animæ; vel potius animæ sanitatem communiter accipiunt, & fiunt statim fideles. Quocirca proni humi cadentes, rogant illam sanctam animam, vt Christi obsignentur signaculo, & partem Christianorum consequantur & nomen.

[24] Non erat omnino viri pij & Deum amantis, cunctari in rebus huiusmodi. Neque ergo fuit Euthymio in his rebus vlla cunctatio. Sed cum vidisset eos corde potius quam ore sacrum baptisma postulantes, iubet paruam piscinam fieri in quodam angulo speluncæ: quæ quidem consistit vsque in hodiernum diem. [baptizat;] Cumque dixisset preces, quæ dici consueuerunt, & quæ lex in his postulat, fecisset omnia, primum quidem baptizat Aspebetum, eum Petrum nominans, deinceps autem Marin, fratrem vxoris Aspebeti, ambos claros genere, & insignes diuitiis, vel diuitias potius ornantes prudentia & virtute, vel potius ipsis diuitiis vtentes pro caussa & instrumento exercendæ virtutis; deinde autem Terebonem, & post ipsum reliquos. Quos cum quadraginta dies apud se detinuisset, & monuisset, pietatemque ac religionem accurate docuisset, &omnibus modis ea firma ac stabilia reddidisset, quæ pertinent ad salutem, eos dimittit in pace: sed non amplius Agarenos, nec Ismaelitas; sed a Sara oriundos, & certos heredes promissionis per diuinum baptismum.

[25] Maris autem, qui fuit Terebonis auunculus, non amplius voluit retro adspicere, [in iis Marin eius auunculū, qui mox monachus] neque amplius omnino sustinuit discedere a monasterio. Sed cum ei omnes consecrasset facultates, & parui fecisset quæ cumque sunt in mundo, nec generoso & excelso animo dignum esse duxisset desiderium, quod in ea confertur, soli Deo adhæret, & per totam vitam sub eo viuere statuit, magno duce & præceptore vtens.

[Annotata]

a Huius natiuitas indicatur infra num. 62. fuit Hegumenus inferioris monasterij S. Theoctisti.

b Præter ea quæ de eo hoc capite referuntur, iterum de eo agitur num. 62. 78. & 97.

c Hic mox in baptismate Petrus appellatus, & deinde plenissime Christianæ fidei dogmatibus eruditus Episcopus Saracenorum factus est num. 39. & Synodo Ephesinæ interfuit, num. 55.

d Marcellinus in Chronico, Theodosio IX. & Constantio III. Coss. In Perside in Christianos persecutio desæuit. Is erat an. Ch. 420. Theodoretus lib. 5. cap. 38. ait: Per idem tempus (quo Theodotus Patriarcha Alexandro Antiochiæ successit, quod VIII. Ianuarij in Vita S. Attici diximus factum an. Ch. 420. & hinc confirmatur) per idem ergo tempus Isdigerdes Rex Persarum persecutionem contra Ecclesias concitauit; aut potius eo senio morbisq; languente Magi illam concitarunt. Ea ab Isdigerdis filio Varadane atrociter propagata; quem ideo persecutionis auctorem scribunt Socrates lib. 7. cap. 18. & Nicephorus lib. 14. cap. 19.

e Magi hi elementa, & maxime Ignem, inter Deos censebant. Hanc autem persecutionem excitarunt acti in furorem propterea quod S. Audas πυρεῖον, siue templum Ignis, diruisset, vt 16. Maij dicemus, & narrant Theodoretus & Nicephorus.

f Hic Anatolius Dux Orientis Procopio lib. I. belli Persici, at Prætor Orientis Theophani lib. 14. cap. 8. Legatus a Theodosio missus est ad Varadanem Regem Persarum, cum bellum Romano Imperio intulisset.

g Hic S. Theoctisto defuncto huius cœnobij Hegumenus fuit, vt infra num. 102.

CAPVT V.
Fuga in solitudinem Ruban, tum in Ziphon. Aliud monasterium constructum.

[26] [Euthymius ægros plures sanat:] Cvm autem miraculū esset dispersum per multas partes solitudinis, multi, qui morbis laborabant & ægritudinibus, ad diuinum Euthymium vndequaque confluebant: & sic sine mercede, promptamque ac facilem colligētes curationem, læti reuertebantur. Quamobrem sic breui per totam clarus euasit solitudinem, vt nec eius quidem nomen tota caperet Palæstina; sed transiret etiam ad eas, quæ erant circumcirca, Præfecturas, & in eis valde celebraretur. Quod alij quidē fortasse fuisset voluptati, [alio fugam adornat:] Euthymio autem valde veniebat in mentem succensere & ægre ferre: non solum quod humanam auersaretur gloriam, sed etiam quod prioris meminisset quietis & silentij, & quemadmodum in eo esset indiuulsus & ab omni tumultu alienus. Et ideo statuit ad Ruban secedere clanculum. [eam dissuadente Theoctisto differt.]

[27] Sed diuinus Theoctistus cum eius rei, quam cogitabat, sensum nescio quo modo accepisset, & hoc Fratribus significasset; & omnes congregat, & preces adhibet communes & vehementes, vt misereatur eorum orbitatis; & non sic despiciat gregem, quem ipse constituit, qui post eius recessum erat misere dilacerandus a communi hoste omnium. Hæc dixit, & persuasit, ne in præsentia discederet, nec eos relinqueret.

[28] [Abit in solitudinem Ruban:] Sed cum postea eum vehementius inuasisset amor quietis & silentij, nec sciret quid ageret, quodam secum assumpto, cui nomen quidem erat a Domitianus, qui erat quidem genere Melitenus, virtutis autem amator non negligens, vna cum eo egreditur, cum id nemo sensisset, & in solitudinem b Ruban, quæ vergit ad Austrum, venit, iuxta mare mortuum: & deinde in altum quemdam mōtem & remotum ab aliis montibus ascendit, qui appellatur c Marda, transmigrans in montes sicut passer, vt ait diuinus Dauid, & arcus fugiens peccatorum. [Psal. 10. 1.] Quo quidem in monte cum inuenisset puteum, & humi iacta ædificia, templumque excitasset, & erexisset altare, quæ quidem adhuc stant in d hodiernum diem, in eo quidem versatur aliquo tempore, [in monte templum excitat:] ea quæ sunt corpori necessaria, ex iis, quæ sunt illic, e herbis comparans, & tamquam mensa splendida eis vtens.

[29] Deinde cum eum quædam subiisset cogitatio ingrediendi in f solitudinem Ziphon, quæ est prope vicum Aristobuliadem (ad videndum, inquam, illas g speluncas, quæ olim Dauid acceperunt, cum eum persequeretur Saul) ei paret. [1. Reg. 24. 1.] Cumque venisset, [secedit in solitudinē Ziphon:] & locus ei placuisset, illic construxit monasterium. Causam autem prætermittere, quæ fuit construendi eius monasterij, damnum fuerit piis.

[30] [energumenum, eius nomen inclamantem,] Cuiusdam in vico Aristobuliade grauiter laborabat filius, & a malo vexabatur spiritu. Cum sic autem laboraret, & ab immani vexaretur dæmone, Euthymij nomen clara voce clamabat: clamabat vero per se, non sua sponte, sed is qui tyrannidem in eum exercebat, aperte cogebatur. Videntes ergo parentes, & qui ad eum genere attinebant, eum sic semper in lingua habere nomen Euthymij, & maxime quando ille execrandus eum inuaderet vehementius, quisnam esset hic Euthymius, obeuntes interrogabant, & quemadmodum de eo aliquid scirent, maxime erant solliciti. Cum in illo autem inquirendo non multum laborassent, (illius enim fama & nomine iam plenus erat orbis terrarum) audiunt esse inter h Parabarichos & Aristobuliadem. Accipientes itaque puerum, ad eum statim iuerunt. Vbi autem procul adhuc procedentibus ille adolescenti euadit manifestus, cum veluti præsensisset is, qui in eo habitabat spiritus, boni Spiritus operationem qui inhabitabat in Euthymio, fugam spectauit: non secus atque timidi & pusilli animi hostes, qui nec adhuc quidem ad eos accedentes armatos expectant milites, sed excedunt antequam manus conserant. [eminus liberat.] Adolescentem itaque cum repente torsisset & discerpsisset, euanuit. Oportebat enim malum male facere, & furiosum & conturbatum suum discessum ostendere. Postquam autem ille recessisset, cernebatur homo modestus & sanæ mentis; alterius, non illius, esse significans eam, quæ præcesserat, tempestatem & graues fluctus.

[31] Cum breui autem miraculum totam peruasisset solitudinem, ex ipsa Aristobuliade, [Conditur ei monasterium .] & iis qui circumcirca erant vicis, ad eum frequentes cōcurrunt, & ei i monasterium construunt: in quo etiam multi pij ac religiosi statuerunt permanere, Deo desuper eis suppeditante ea, quæ erant ad corporis vsum necessaria.

[32] Non solum autem eæ feræ, quæ percipiuntur intelligentia, spiritus, inquam, maligni, [Cum feris degit illisus:] ita erant ei subiecti; sed etiam cum his sensilibus, tam quæ sunt carniuora, quam quæ venenata, in solitudinibus conuersans, & cum eis habens consuetudinem, nullas vnquam ab illis sensit insidias, neque damnum vllum accepit. Neque vero his non esse credendum existimet aliquis, qui sciuerit quam sit res inexpugnabilis virtus boni spiritus, & quæ potest omnia facile facere miracula. Ei quod dico, fert testimonium mare, quod virga scinditur, & sol qui solo iussu sistitur & ne vlterius progrediatur arcetur, ignis qui in rorem conuertitur, & quȩcumque alia præter opinionem facta sunt miracula.

[33] Fit autem aliud quoque in ea Ziphon solitudine, dignum & mente eius qui fecit, Euthymij, & perfecta pietate. Nam cum inuenisset quosdam, qui Manetis laborabant insania, [quosdam Manichæos conuertit.] & sui morbi semper aliquam faciebant accessionem, quod nullus accederet, qui esset ad morbum curandum idoneus; cum se dedisset visitationi eorum, qui tam male laborabant,& se eis aptissimum præbuisset medicum, tanto eos aggressus est artificio, & vt a morbo discederent (idem est autem dicere, hæresi) verissime effecit, vt illius quoque patrem Manetem aperte abdicarent, & claro subiicerent anathemati, & fierent ipsi pars Apostolicæ & orthodoxæ fidei.

[Annotata]

a Hic deinceps indiuiduus eius socius fuit, plusquam quinquaginta per annos; & septimo post eius obitum die e vita & ipse excessit, vt ex sequentibus, & maxime cap. 18. & 19. constabit.

b In hanc solitudinem Ruban sæpius iuit S. Euthymius infra num. 77. 84. 95. vbi Cutilæ solitudini coniungitur. In hanc etiam solitudinem Ruban secesserunt SS. Ioannes Silentiarius, Sabas, Gerasimus, & Quiriacus, vt Acta eorum indicant. Meminit huius solitudinis Ioannes Moschus in Prato spirituali cap. 167. Ex Ruban ad fluuium Iordanem proxime transiit S. Sabas. Quapropter prorsus solitudinem Ruban suspicamur desertum, in quo Christus ieiunauit 40. diebus & noctibus, quod a recentioribus Desertum Quarantanæ dicitur. Consuli possunt Adrichomius in tribu Beniamin cap. 97. & Quaresmius lib. 6. peregrin. 6. cap. 12. qui tradit ex variis, monachos ad exemplum Christi olim solitos hic pœnitentiam agere.

c Mons est circa mare mortuum, qui Mardes vocatur, excelsus valde, inquit Moschus cap. 158. Mons Quarantanæ videtur dici, in quem Christus a diabolo tentante delatus fuit. De eo Quaresmius supra.

d Moschus Cyrillo coæuus testatur suo tempore ab anachoretis fuisse inhabitatum. Et Bonifacius oculatus testis refert apud Quaresmium, innumera ibi sanctorum anachoretarum corpora reperiri, adeo integra, vt nec capillus in capite desit.

e Idem Moschus hortum anachoretarum fuisse scribit ad radicem montis, circa maris labium.

f Ea solitudo Engaddi dicitur I. Regum 24. in cuius spelunca Dauid præcidit oram chlamydis Saulis Regis. Est in tribu Iuda, distatq; a Bethlehem sex, a mari mortuo septem circiter milliaria, vt obseruat Quaresmius lib. 6. peregrinat. 3. cap. 10. Et Adrichomius supra refert Quarantanæ desertum extendi vsque ad desertum Theacuæ & Engaddi.

g Duas adhuc extare testatur Quaresmius, latas palmos 24. longas circiter 50. in altera sese peculiare cauum ait obseruasse, in quo putat latuisse Dauidem.

h Græce Μεταξὺ Βαρικῶν τε καὶ Αριστοβουλιάδος.

i Quaresmius testatur, prope speluncas ædificij fundamenta adhuc extare & cisternam.

CAPVT VI.
Secessus in nouam speluncam. Laura constructa.

[34] Postquam autem hic quoque rursus multos vidit confluentes, (ipsa enim solitudo erat circumcirca septa vicis, [Rediturus ad prius cœnobium,] & qui erat apud ipsum thesaurus, vocabat amatores harum spiritalium & cȩlestium diuitiarum) rursus accipiens suum discipulum Domitianum, reuertitur ad Fratres & B. Theoctistum: quod quidem non minus eorum desiderabatur oculis, quam aqua æstate iis qui magna siti laborant. Cum autem fuisset in quodam loco, qui est ad tertium lapidem remotus a cœnobio, & inuenisset eum recte se habere, [manet in vicina spelunca.] siue loci spectetur natura & positura, siue temperies, vt qui iucundissimo & serenissimo aere perspiretur, & sit omni ex parte quietus & tranquillus; cum discipulo illic paruam ingressus est speluncam, & in ea est versatus.

[35] Cum diumus autem Theoctistus illius didicisset aduentum, non se amplius continere potuit; sed ad eum proficiscitur, a vehementi motus desiderio. Cum vero lubenter & vidisset & visus esset, & spiritaliter eum esset complexus, nolebat ab eo disiungi, amoris ineuitabilibus alligatus vinculis, & a non fallacibus Euthymij sirenibus adstrictus. Rogabat ergo, vt ad cœnobiu n & Fratres descenderet, & commune cum eis vitam ageret, & communiter se exerceret. Ille autem cum quietis & silentij magno amore teneretur, in hoc quidem non annuit Theoctisto; [Dominicis diebus venit ad synaxin.] sed pollicitus est se singulis Dominicis ad eum accessurum, & se quoque synaxi adfuturum.

[36] Cum autem eius aduentus nescio quo modo fuisset significatus Aspebeto, qui fuit postea cognominatus Petrus, licebat statim videre congregatam Agarenorum multitudinem. Nam cum ille multos eorum ex omni genere & omni ætate congregasset, vt qui ipse primus bonum gustasset, [Baptizat multos Saracenos cōuersos a Duce Petro.] & studeret vt illi quoque essent participes dulcedinis, accedit ad Euthymium. Ille autem, quod eos adduxisset valde lætatus, cum & hilaribus eos vidisset oculis, & eis de more bene esset precatus, adducit ad Fratres & monasterium. Deinde cum eos illic baptizasset & instituisset, & ex illo tempore septem dies cum eis esset versatus, cum multis habitare non sibi amplius ducebat tolerabile: sed quietis & silentij, sicut diximus, magno captus desiderio, ad consuetam rursus redit solitudinem.

[37] [cuius sumptu cisterna, cellæ, templum, ei fiunt:] Cum ergo Petrus eum vidisset & domo carentem, & inopem sedentem in solitudine, pro maximis beneficiis, baptismo, inquam, & salute, mediocrem vtique referens gratiam, ædificatoribus magna mercede accersitis, magnam cisternam duo habentem ostia fodit in horto, quæ in hodiernum vsque diem fossa remanet: & panis faciendi officinam apud cisternam ædificat, & tres cellas construit Euthymio. Inter eas autem excitat etiam oratorium, adeo vt nullius eorum, quȩ ad vsum pertinebant, egeret Euthymius.

[38] Agarenorum vero multitudo, quæ, vt prius dixi, fuit ab ipso baptizata, suauissimum fluentum semper bibere desiderans, quod quidem aperte erat lingua Euthymij, [Agarenis conuersis oppidum præfixit,] non amplius ne minimum quidem ab eo discedere sustinebat: sed vehementer cōtendebat vt apud ipsum maneret, & delicias & aquam vitæ, nempe eius perciperet orationes. Ille autem sibi conseruans indiuulsum bonum quietis & silentij, eos quidem non sinit hic versari; sed cum eos alio duxisset, & eis templum & tabernacula circumscripsisset, (est autem locus inter duo monasteria) iubet vt ea extruant, prout se habet descriptionis figura & magnitudo, & in eis habitent. Quo quidem in loco cum sibi & domos ædificassent,& in eis deinceps perseuerassent, assidue magnus ventitabat Euthymius, & quemadmodum se haberent semper visebat. Sciebat enim, quantum ex eo lucri faceret: nec prius destitit hoc facere, donec illorum animas purgauit & exercuit, [conflituit Presbyterum,] & effecit vt Presbytero subessent & Diaconis. Quamobrem illic lubenter manserunt non ij soli qui fuerunt priores baptizati; sed etiam multi alij ex iis, qui quotidie ad eum veniebant & baptizabantur.

[39] Cum ergo vsque adeo multiplicarentur filij Agar, & ad veram traducerentur nobilitiatem & in diuersas excrescerent copias, mittit diuinus Euthymius ad a Iuuenalem Patriarcham Hierosolymitanum, postulans vt eis ordinaretur Episcopus. Ille vero mittit ad eum Petrum patrem Terebonis, vt qui esset idoneus præesse animabus, & deducere ad salutem. Petrus ergo sic quidem primus ordinatur Episcopus b copiarum, quæ erant in Palæstina. Saracenorum autem multitudo, [Petrum procuras dari Episcopum.] non secus ac fluuiorum fluenta, affluebat perpetuo: & qui nunc accedebant, adiiciebantur prioribus: & ij omnes signati baptismi signaculo, connumerabantur cum grege Christianorum. Sed de his quidem ea quæ dicta sunt, sufficiunt. Nobis autem deinceps eo conferenda est oratio, vnde ad hæc dicenda digressi sumus.

[40] Non habebat magnus Euthymius in animo, nec cœnobium, [3. Fratres ad se venientes,] nec omnino Lauram in illo loco construere. Propterea quando aliqui ad eum venerant, siue mundo renuntiantes, siue aliqua afferentes quæ ad vsum corporis essent necessaria, ab eo rursus transmittebantur ad B. Theoctistum. Cum autem iam superne diuina sapienter statueret prouidentia, vt hæc habitaretur solitudo, vt quæ pulchre sciret id quod erat futurum, nempe quod ea res esset futura multis causa salutis; ad eum accedunt quidam numero c tres, fratres secundum carnem: qui germina quidem erant Capadociæ, educati autem in Syria, & in virtute & doctrina se illic exercuerant, d Cosmas, e Chrysippus, & f Gabrielius. Is autem faciens vt consueuerat, nec eos etiam admisit, & ætatem aperte caussans iuuenilem, & mutuum naturæ desiderium, quod etiam nouit vt plurimum labefactare constantiam exercitationis, & maxime quod adhuc esset Gabrielius adolescens & imberbis. [cælitus iubetur admittere:] Eos ergo his de causis nolebat omnino admittere. Ea autem nocte venit ad eum in somnis aliquis, mandans vt & fratres exciperet: Sunt enim, inquit, ab ipso Deo missi; & vt deinceps esset paratus accipere quemlibet accedentem & volentem. Mane ergo cum pulchram illam accepisset fraternitatem & cognationem, vt ei iusserat visio, [iuniorem speciosum, non permittit e cella egredi:] dicit Cosmæ: (is enim erat primus ætate inter fratres) Sic ego quidem feci, vt mihi a Deo iussum fuerat, & vos huc introduxi. Nunc autem par est, vt tu iuniorem ex fratribus Gabrielium intra cellam contineas, & nequaquam ei exire permittas. Est enim res valde periculosa & insidiosa aliorum oculis muliebris adspectus, qui est adeo læuis & politus. Deinde nonnulla quoque ei aperuit ex iis quæ erant euentura; Non arbitror, [prædicit futura.] dicens, te longo tempore hic vitam acturum: sed tibi propediem committetur præfectura Ecclesiæ, quæ est Scythopoli. Sed hæc quidem facta sunt propter eorum susceptionem.

[41] [Flures alios admittit.] Post eos autem seipsum permisit omnibus ingredi volentibus, & erat ad excipiendum deinceps paratissimus. Nam excipit quidem quemdam g Domnum, ex Antiochena quidem ciuitate profectum, patruelem vero Ioannis, qui illi præerat Ecclesiæ. Suscipit autem tres quoque alios, fratres genere, patria Melitenos, consobrinos illius Synodij, qui cum Acacio nutrierat Euthymium. Erant autem eis nomina, h Stephanus, i Andreas, & k Gaianus. Post eos vero l Ioannem quoque ex Raitho Presbyterum, & m Anatolium, & n Thalassium. Deinceps autem Cyrionem quoque quemdam ex Tiberiade, qui ipse quoque erat Presbyter templi, quod o Scythopoli Martyri positum est Basilio. Cum eos ergo suscepisset, Petrum adhortatur Episcopum, vt eis paruas quasdam cellas construat, & eis templum scite adornet: & sic breui illic Lauram constituit, [Lauram condit,] quæ ea, quæ est in Pharan, nihilo erat inferior.

[42] Deinde vero ipse quoque Iuuenalis Patriarcha cum p S. Passarionem, qui tunc erat Chorepiscopus, & q Hesychium accepisset Presbyterum, accedit ad Lauram, & templum, quod est illic r dedicat, cum natus esset Euthymius duos & quinquaginta annos. Diaconos quoque ordinat Domitianum & Domnum, [cuius templum dedicatur a Iuuenale Hierosolymitano.] cum in Presbyterorum sortem relati venissent Ioannes & Cyrion. Propter hæc magnus gaudebat Euthymius, & animi tranquillitate plenam habebat animam: & maxime quod Passarionem cum Patriarcha, & diuinum Hesychium, qui in reliquo eorum, qui se exercebant, choro erant insignes, in Laura degentes cerneret. Sed Sanctus quidem Passarion, cum nondum septimum mensem ab illo tempore transegisset, e viuis excedit in profunda senectute.

[Annotata]

a De obitu eius & tempore Patriarchatus, infra num. 96.

b Græce Επίσκοπος τῶν παρεμβολῶν, quo modo subscripsit Synodo Ephesinæ an. Ch. 431. Πέτρος παρεμβολῆς Episcopus copiarum, castrametationū, aut tentoriorū. Vide quæ de Saracenorum moribus 14. Ianuar. a S. Nilo dicuntur in historia cædis Patrum Sinaitarum.

c Horum acta, virtutes, & obitum huic historiæ inseruit Cyrillus, potissimum num. 103.

d Infra num. 57. Presbyter & custos sanctæ Crucis Hierosolymis factus traditur; & num. 103. Episcopus Scythopolis.

e Infra num. 60. Lauræ Oeconomus, custos sanctæ Crucis, primo in Laura num. 87. tum Hierosolymis num. 103. scriptis libris clarus.

f Presbyter, fundator noui monasterij, miraculis insignis nu. 103. & alibi.

g Hic auunculo suo Ioanni successit in patriarchatu Antiocheno. De vtroque infra cap. 9,

h Infra num. 57. factus Episcopus Iamniæ, interfuit synodo Chalcedonensi an Ch. 451.

i Fuit Hegumenus monasterij S. Mennæ, vt dicitur num. 87.

k Infra num. 97. constituitur Episcopus Medaborum.

l Episcopus Saracenorum dicitur infra num. 72. interfuit synodo Chalcedonensi. de Raitho dictum 14. Ianu.

m Anatolius Presbyter hospitio excepit S. Quiriacum an. Ch. 465.

n Alius ab hoc Thalassius colitur 22. Februarij, Pater spiritualis S. Limnæi. Lege c. 22. Theodoreti in Philotheo.

o Scythopolis, olim Betzan, in Iudææ & Galilææ cōfinibus, apud Iordanis fluuij ex lacu Genesareth exitū, a Tiberiade parū in Austrū recedens. Eius infra sæpe fit mentio. [Scythopolis vrbs.] Cui Basilio Martyri hic templum fuerit consecratum, necdum legimus, plures alioquin Basilios hoc opere daturi. De templo S. Procopij Martyris, & basilica S. Thomæ Apostoli in eadem vrbe Scythopolitana agit in Vita S. Sabæ Cyrillus, ex ea oriundus,

p [S. Passarion.] S. Passarionis iterum mentio fit nu. 60. & 74. & S. Sabas in monasterio S. Passarionis hospitio Hierosolymis exceptus dicitur. quo tamen die colatur, necdum nos legere meminimus.

q Hesychij Presbyteri Hierosolomytani encomion in B. Thomam citat Photius in bibliotheca Tmemate 269. Eumdem Tmem. 275. scribit se legisse in Iacobum fratrem Domini & Dauidem τὸν θεοπάτορα. Hesychij quoque Presbyteri Hierosolymitani oratio demonstratiua in S. Andream Apostolum, [Hesychius Presbyter Hierosolymitanus, scriptor Ecclesiasticus;] Carolo Fabiano interprete, edita est Lugduni apud Thomam Galletum, atque inde in Bibliotheca Patrum Coloniæ tom. 15. siue in Auctario. & Hesychij Presbyteri Hierosolymitani sermones duo de B. Virgine, extant in Bibliotheca Patrum editionū Parisiensis triplicis, & Coloniensis. Demum Rabanus Maurus in prologo in Leuiticū ad Freculphum Episcopum Lexouiensem ita scribit: Reperi hunc librum a venerabili Presbytero Hierosolymotū Esychio satis plene expositum: ex quo ipse Rabanus multa colligit, vt Glossa ordinaria in Leuiticum præfatur. extat Parisiis excusus, & tomo seu seculo 7. Bibliothecæ Patrum ex edit. Colon. Scripsit etiam in Ezechielem commentarios, quorum in præfatione in Leuiticum mentionem facit; item in epistolam ad Hebræos. vt monet Sixtus Senensis bibliothecæ sanctæ lib. 4. a quo dicitur B. Gregorij Nazianzeni Episcopi auditor & discipulus, claruisse sub Honorio Augusto an. Dom. 400. Quæ prorsus huic Hesychio iudicamus conuenire: quem proinde Euthymius in Passarionis aliorumq; præclarorum virorum comitatu in Laura cernens, merito gauisus est. Alius est Moscho cap. 46. B. Isychius Presbyter Hierosolymitanæ Ecclesiæ, qui deinde Patriarcha Hierosolymitanus successit Amos an. Ch. 601. secundum calculum Baronij num. 14. obiit an. Ch. 609. eiq; successit S. Zacharias, [non Episcopus.] vt ibidem Baronius nu. 5. Extat S. Gregorij Papæ ad eum epistola 40. libri 9. ex Registro, vbi in editionibus omnibus, Gallotij, Pamelij, & Sixti V. Isychius appellatur; Nicephoro in Chronico Isaacius. Huic Glossa ordinaria, quod alius Hesychius ignoraretur, attribuit commentarios in Leuiticum, secuti deinde Posseuinus, Bellarminus, Miræus, aliiq;: licet nusquam Episcopum, aut Patriarcham, sed Presbyterum sæpius semet appellet, cui Photius & Rabanus & operum tituli, siue inscriptiones, consentiunt.

r an. Ch. 429.

CAPVT VII.
Annona diuinitus multiplicata. Inobediens punitus.

[43] Cvm hic autem magnus & admirabilis Euthymius, & qui cum eo erant Fratres, in noua illa Laura premerentur magna rerum necessariarum inopia, Dei prouidentia non abiecit curam suorum: & manus, [Benigne hospites excipit.] quæ aperitur & implet omne animal benedictione, admirabili cura tunc quoque aperta est. Accidit enim, vt multitudo Armeniorum, quȩ non erat pauciorum quam quadringentorum numero , ad Iordanem a sancta Ciuitate descendens, dextera de via declinaret, perinde ac aliquo eis iter præeunte, & ad Lauram illam accederet; hoc, vt arbitror, sapienter dispensante & administrante prouidentia, vt magna illius Patris virtus adhuc clarior euaderet. Quos cum magnus ille illuc vidisset diuertisse, vt se a labore itineris aliquantisper recrearent, vocat Domitianum, cui ab eo fuerat credita illius Lauræ dispensatio, & iubet vt eis mensam apponat. Cum is autem proferret egestatem, & respondisset se ne vnius quidem diei Fratrum habere alimentum, ille eo fretus qui viduæ copiosum suppeditauit nutrimentum propter abundantiam bonæ eius voluntatis, iubet Domitianum ire ad arcam panariam; Scies enim, inquit, quid sibi quidem velint humanæ cogitationes, quid autem diuina possit gratia dispensare ac prouidere præter opinionem.

[44] Ille vero cum statim cessisset & accessisset, (o inexplicabilia tua Christe miracula!) inuenit diuina quadam & sapiente prouidentia domum pane adeo plenam, [panibus diuinitus multiplicatis. aliaq; annona,] vt ne facile quidem esset parum aperire ostium, vt quod prohiberetur propter eam, quæ intus erat, multitudinem. Cum ergo alios quoque Fratres vocasset, & vna cum eis ostium euertisset, videt ea quæ erant intus, nempe quamdam, quæ narrari non potest, panum multitudinem, & magna quoque vini & olei copiam, & olei copiam, & omnino conuenientem Euthymij egregiæ in dando beneficētiæ.

[45] [ostendit mercedem eleemosynæ esse bonorum amplificationem.] Hæc cum vidisset Domitianus, & coniecisset id esse diuinæ gratiæ operationem, procidit ad pedes magni Euthymij, petens ab eo veniam, sordesque & parcitatem vehementi rependens pœnitentia. Ille autem cum Domitiano beneuolam & mentem & manum porrexisset ipsumque eleuasset, O fili, inquit, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus quoque metet. Qui itaque accedentibus commune tectum præbent & salem, imprudentes sibi potius comparant copiosam suppeditationem: vt qui non tantum dent, quantum accipiunt. Quod quidem a vobis quoque est seruandum, o Fratres, si Deo estis gratificaturi, & rerum necessariarum vobis benigne suppeditatam copiam consecuturi. Hinc bonorum cumulus eius constitit verbis: cœpitque prospera & felix esse Laura, & eius amplificari multitudo: & deductus est Fratrum numerus ad quinquaginta, & vnicuique eorum fuit ædificata cella, & quotidie sacra peragebantur mysteria.

[46] Cum autem animo agitaret is cui credita fuerat dispensatio, tantæ Fratrum multitudini magno quoque opus fore ministerio, [Auxentium monachum, dum recusat impositam curā mulorum,] Lauræ quoque mulos parauit. Erat autem quidam in ea, genere Asianus, nomine Auxentius, qui erat aptus ad seruiendum mulis. Is cum ab hoc Oeconomo rogaretur, vt hoc subiret ministerium, differebat, & non obediebat. Cum res vero esset necessaria & vtilis, Ioannem quoque secum accipiens & Cyrionem Presbyteros Oeconomus, rursus rogabat cum eis Auxentium. Cum autem sic quoque minime audiret, & iam aduenisset Sabbatum, quo tēpore licebat magnum conuenire Euthymium, omnia de Auxentio ei refert Oeconomus. Et ille quidem Fratrem statim accersit: suadet autem vt obediat, & ne sit vsque adeo contumax & inobediens, & propriam sequens voluntatem, & quod est communiter Fratribus vtile recusans ministerium. Cum is autem nec adhortationem, nec vel talem eius adspectum esset reueritus, sed sic quoque aperte recusaret, & quem non prætextum afferret, vt solam voluntatem in sua esse potestate ostenderet; & nunc quidem caussaretur se esse alienigenam, nec peritum sermonis illius regionis; nunc autem carnis insidias & varias maligni artes; Ne si forte, inquit, me a vestris oculis remotum inuenerit, supplantet, & exerceat suæ opus malitiæ: & præterea, ne assuefactus curis & tumultibus, permaneam de cetero discrepans & alienus a quiete & animi tranquillitate.

[47] Cum hæc diceret, & animæ damnum, vt quod ad mouendum satis esset, proferret; magnus rursus Euthymius, Sed Deum, inquit, rogabimus, o fili, vt propter tuam obedientiam a nullo ex iis, quæ lædunt, capi possis. Eius enim vox est: Non veni ministrari, sed ministrare: &, Non facio voluntatem meam, sed eius, qui misit me, Patris. [Matth. 20. 28.] Cum ex his autem adhuc magis irritaretur Auxentius & nequaquam cederet, grauius in eum inuehens diuinus Euthymius, [graui morbo subito punitum,] Nos quidem, o fili, inquit, quod tibi ipsi quoque esse conducibile videbatur, consuluimus: tu autem in eadem manens inobedientia, mox scies, quisnam sit fructus inobedientiæ. [Ioan. 5. 30.] Eorum, quæ dicta sunt, nondum finem fecerat, & agitationem motumque corporis nescio vndenam passus Auxentius, miser in terram decidit, solis dignus lacrymis propter calamitatem. Qui vero aderant ex Fratribus, misericordia erga eum moti, quod tam misere esset affectus, rogabant Euthymium, supplicabant, obsecrabant, vt iacenti opem ferret, & qui satis graues pœnas luerat inobedientiæ. Is autem, vt erga adeo contumacem & inobedientem eis obediret, præsto fuit: & cum suis accepisset manibus, adhuc tremebundum facit surgere Auxentium, & pendentem pœnas per omnia fere membra corporis. Deinde cum etiam veluti quoddam medicamentum Crucis signum ei immisisset, [Crucis signo sanat,] soluit hominem ab ea affectione, & eum reddit sanum protinus.

[48] Cum itaque ad se redisset Auxentius, & ei in mentem venisset inobedientia, & affectionem quoque intellexisset, quæ ei incubuerat, & non ignorasset id esse opus solius inobedientiæ, maiores luebat pœnas a conscientia, & eum vehemens quædam subiit pœnitentia: certe ad pedes quoque procidit Euthymij, partim quidem petens veniam eorum quæ fecerat, partim autem in futurum securitatem. [& obediētem reddit.] Cum is vero ei statim ignouisset (nam qui vix tandem ad iram conuersus fuerat animus, quemadmodum non erat prompte cursurus ad commiserationem) & ei in futurum cauisset per orationem, ille lubenter promptoque & alacri animo suscipit mulorum ministerium. Ita disciplina Domini, vt dicam cum diuina Scriptura, & aures aperit & plane adiicit intelligentiam: & qui deliquerat, priusquam deprimeretur humilisque redderetur, inobedientia, post humilitatem & disciplinam acceptam, cognitus fuit promptus ac paratus ad obedientiam. [Isa. 28. 19.] Hæc mihi narrauit a Cyriacus Anachoreta: ille, inquam, Cyriacus, qui ab ineunte quidem ætate tonsus fuerat b in cœnobio Euthymij: postquam autem c cum eius successoribus satis longo tempore esset versatus, & ab eis omnem eius exercitationem & vniuersum eius vitæ institutum accurate didicisset, postea in Laura d veteris Sucæ e septuaginta fere totis annis se exercuit, omni virtute & honestæ vitæ recte factis illustris.

[Annotata]

a De S. Cyriaco, siue Quiriaco, actum est in prolegom. num. 9. De eius ætate num. 12. & seqq. Vitam dabimus 29. Septemb.

b ab ipso S. Euthymio; cuius beatæ manus sacrum eius caput tetigerunt, simul quidem eum monastico induentes habitu, & in eum vocantes vberiorem Spiritus operationem. Acta eius. Id factum anno Ch. 465.

c A S. Euthymio, quod imberbis esset, missus fuit ad S. Gerasimum: a cuius obitu rediit ad Lauram S. Euthymij anno 475. mansitq; istic annis 10. vt in eius Actis legitur.

d De ea actum num. 2. in proleg. additur veteris ob Lauram nouam, non procul inde extructam.

e Hi septuaginta anni censentur a discessu e monasterio S. Euthymij: e quibus ministrauit 39. annos in Laura Sucæ; 10. transegit in solitudinibus partim Natupha, partim Ruba; 7. māsit in Susacim; 5. in spelunca S. Charitonis; & rursus 8. in Susacim; ac tandem 2. annis transactis in antro S. Charitonis, obiit, ita eius Acta.

CAPVT VIII.
Maronis & Clematij inconstantia emendata.

[49] Illud autem ipse quoque mihi narrauit, quod duo quidam ex Fratribus, Maro & Clematius, asperam illam & difficilem in Laura agendo vitam defessi, inter se conuenerunt, vt illinc clanculum effugerent, & se noctu furtim subriperent. Hæc illi quidem inter se loquebantur, & apud se cogitabant. [Isa. 60. 19.] Sed qui secreta aperit, & iis, qui sunt sibi dedicati, dicit per Esaiam: [Aliorum tentationes diuinitus intelligit:] Non erit tibi amplius sol in lucem diei, neque ortus lunæ illuminabit tibi noctem; sed erit tibi Dominus lux æterna; ipse hoc quoque suo aperit famulo. Sic autem facit: silenti enim ac quiescenti aliquando huic magno & admirabili Euthymio, visus est malignus, Maroni & Clematio, tamquam Sancti oculis subiectis, frenum iniicere, & eos in laqueum trahere grauissimum.

[50] Is vero cum statim coniecisset insidias, accersit Fratres Maronem & Clematium, eis suadens, admonens, rogans, docens, differens, prolixam orationem habens de tolerantia, & quod vbique opus sit diligenti custodia & cautione. Deinde eis etiam Adæ & Iobi exemplum adducens; ex quibus alter quidem in paradiso præceptum non seruauit, alter vero omne genus virtutis ostendit in sterquilinio. Neque hæc prȩtermittens, quod oportet monachum non admittere cogitationes, [eos ad constantiam adhortatur,] quæ a maligno suggeruntur; siue ille tristitiam, siue odium, siue iniustitiam, siue in alium locum migrationem subiiciat: & nec ab initio ei omnino animum adhibere, sed ea tota manu repellere & reiicere, ne forte nos imprudentes per insidias supplantet, & in casum præcipitet lacrymabilem. Si quis autem hic forte non possit virtutem exercere, ne existimet, si alio transiuerit, id cuius studio tenetur, alibi posse facilius & rectius gerere. Non enim ex loci natura, sed ex libero nostri animi instituto boni fit operatio. Contra autem hoc est & periculosum monachis, & quod eos potest reddere imbecillos & virtutum carentes fructibus. Nam nec planta quidem potest ferre fructus, quæ assidue transplantatur.

[51] Ad maiorem vero fidem eorum, quæ dixerat, eis quoque narrabat de quibusdam senibus Ægyptiis. Dicebat ergo, a fuisse quemdam Fratrem in Ægypto, qui in quodam residebat cœnobio: is cum ad iram assidue moueretur, efferebatur & conturbabatur, acerbitateque & indignatione os eius implebatur. Cum eum autem quȩdam subiisset pœnitentia, quod propter hanc iram & facilitatem ad perturbationem secum bellum gereret; & si quid boni iam ante acquisiisset, id quoque perderet; ei persuadet, vt recederet a cœnobio, & solus per se quiete viueret, [exemplo monachi Ægyptij temere locum mutantis:] vtpote quod solitudo ei multum conduceret ad tranquillitatem, & ad vacuitatem perturabationis. Existimabat enim, quod si nullus esset cui irasceretur, & in quem vti posset indignatione, omnino sensim extingueretur vehemens ille & qui citissime accenditur ignis iracundiæ: futurusque esset deinceps mitis & mansuetus, & tranquillitate omni plenus & quiete. Cum ille autem hæc apud se esset ratiocinatus, discessit deinceps a cœnobio, & solus vitam egit in quiete & silentio: & cum aliquando propter vsum aliquem aqua implesset b poculum, & id humi aliquantisper voluisset deponere, arte quadam maligni id est euersum. Quod quidem cum non semel, sed bis & ter deinceps factum esset, & iratus est Frater, & cum ab iræ impetu victus esset, statim ita vt habebat, humi deiecit poculum, & confregit: & sic ab inimico maiori & vehementiori habitus est ludibrio.

[52] [ridentem sana monita, reprehendit;] Ad hæc ridet quidem Clematius, vt cuius delectatus esset animus lepida narratione. Cum id autem diuinus animaduertisset Euthymius, Numquid, ait, tu quoque, Frater, motus es a malo aliquo dæmone, quod tam inuerecunde rides & tam impudenter, cum oporteret, potius deflere eum, qui illius admittit suasionem, si verum dicit, qui tunc noster est iudex futurus, Beatos quidem appellans qui lugent, quoniam ipsi quoque, inquit, accipient consolationem: miseros autem eos qui rident, & sibi non adhibent animum? [Matth. 5. 5.: Lucæ 6. 25.] Et alioqui apertæ est inscitiæ, & quod disciplinæ sit ignarus, argumētum, si monachus loquatur supra modum, aut ad quodlibet moueatur, aut etiam in loquendo nimis profusa vtatur licentia. Patres etiam vocant licentiam plane matrem omnium vitiorum.

[53] Cum ille sic quidem increpasset Clematium, ingressus est in interiorem cellam: [diuinitus punitum.] eum vero e vestigio persecuta est vltio, pronusque in terram cadens, agitabatur tremore & horrore. Domitianus autem cum sic iacentem vidisset Clematium, & simul quidem Euthymij mansuetudinem & austeritatem esset admiratus, quod scilicet in eo optime essent contemperatæ; & simul etiam misericordia esset ductus eius quod Fratri acciderat, congregat aliquos ex Patribus, qui pro eo essent intercessuri, & eos vna cum Marone introducit ad Euthymium. Ille autem cum & suapte natura esset propensus ad misericordiam, & illorum intercessionem minime despiceret, vna cum eis accedit ad iacētem Clematium, eiusque horrorem extinguit signo Crucis, [signo Crucis sanat.] & statim sistit tremorem, & præbet perfectam ab illa affectione liberationem; Attende tibi ipsi, dictitans, & noli contemnere Patrum doctrinam & admonitionem: sed efficere totus oculus, sicut de Cherubim audiuimus, teipsum omni ex parte circumspiciens, vt qui semper transeas in medio laqueorum. Hæc cum suasisset & suggessisset Clematio, & eius exemplo alios fecisset cautiores, eum dimittit in pace. Sed hoc quidem est eiusmodi: non minus est autem id quoque, quod deinceps sequitur, si non sit multo etiam maius ac præclarius.

[Annotata]

a Narrant id in Vitis Patrum Ruffinus aut quisquis eius libri auctor est, lib. 3. num. 98. & Pelagius lib. 5. libel. 15. num. 225.

b Pelagius surisculam. Ruffinus vas.

CAP. IX.
Zelus fidei contra Nestorium. Aliæ virtutes.

[54] Cvm magna & œcumenica a Synodus Ephesi tūc primum congregaretur, Synodius, qui cum Acacio fuerat magister huius magni Euthymij cum esset adhuc puer, postquam venisset in Palætinam ad adoranda loca venerabilia, [E Synodio intelligit Nestorij hæresin,] accedit etiam ad Lauram quinquagesimo & quarto anno ætatis magni Euthymij: partim quidem illum ipsum visurus Euthymium, partim autem suos quoque consobrinos Stephanum, Andream, & Gaianum salutaturus. Cum autem vidisset Euthymium, ei quidem narrauit de valde impia hæresi Nestorij, qui impie (o iustitia & pudor Sacerdotum!) b paruo tempore præsedit Constantinopoli, & profanis suis & corruptis dogmatibus totum fere orbem terræ conturbauit. Exposuit vero ei quoque de c Cyrillo Alexandrino, & d Acacio Melitenȩo, quemadmodum acrem & vehementem zelum ostenderent pro fide orthodoxa: [Cyrilli Alexandrini & Acacij Melitenæi zelum,] & quod œcumenica Synodus esset mox Ephesi congregāda aduersus illum impium. His ergo sic dictis a Synodio, animo lætatus est Euthymius, cum talia audiuisset de Acacio, ad quem ventitabat cum esset puer, & a quo fuit institutus in litteris. Deinde vero cum ei valedixisset Synodius, discedit e Laura, assumens Stephanum consobrinum, & abit in sanctam ciuitatem, & persuadet e ei, cui commissa fuerat Ecclesiæ administratio, vt Stephanum quoque cooptaret in numerum suorum Diaconorum. Ille autem vna cum eo ordinat etiam Cosmam Cappadocem, & vtrumque refert in chorum Diaconorum.

[55] [his assentiri iubet Petrum Episc. Saracenorum in synodo.] Cum autem iam vndique congregarentur Episcopi ad Synodum, & illuc quoque mox conuenturi essent f Episcopi Palæstinæ, iubet magnus Euthymius g Petro Episcopo Saracenorum, vt accederet h Cyrillo Alexandriæ & Acacio Miletenes Episcopis, & quæ eis viderentur, se quoque illis assentiri profiteretur. Ille vero peracta Synodo reuersus ad Euthymium ei omnia singulatim exponit, quæ in ea euenerunt, & quonam processerint. Is autem cum & alia didicisset ex iis, quæ facta fuerant ab Episcopis Orientis, & quod i Ioannes, qui præerat Antiochiæ, cum esset Orthodoxus, inductus esset, vt eadem sentiret quæ Nestorius, fuit graui tristitia cor eius sauciatum.k

[56] [Prædicit Ioannis Antiocheni resipiscentiam,] Eodem modo affectus fuit etiam Domnus, illius consobrinus. Rogauit itaque Euthymium, vt ei permitteretur ire Antiochiam, vt auunculum suum, qui supplantatus fuerat, restitueret, & iam veluti iacentem erigeret. Ille autem cum præuidisset non futurum illuc tutum aduentum, sed ei potius inutilem & minime conducibilem, Nequaquam, inquit, o fili: non oportet te a Laura recedere. Neque enim ille tua opus habet præsentia. Sed etsi paullulum a recta fide declinauit, Deus tamen, qui nouit cor illius recte se habere, ipse ipsum cōuertet, & reducet ad id, quod bene erit. Et tu quoque o fili, [& Domno euentura,] si quidem in quo vocatus es loco, in eo perpetuo manseris, proficies & gloriam adipisceris, veram, inquā, gloriam, & quæ ex Deo est, & quæ numquam excidit. Sin autem his neglectis, & tolerantiæ contemptis cogitationibus, a Laura tentabis discedere, obtinebis quidem administrationem, quam tuus l habet auunculus; sed eam rursus tibi auferent m mali homines & præstigiatores, cum ab illis prius seductus fueris ignoratione. Et hæc quidem, qui est in Sanctis, Euthymius.

[57] Domnus autem cum hæc mandata non multum curasset, proficiscitur Antiochiam, & nec vale quidem dixit Sancto, [quæ contigerunt.] & nec ei vllo modo suum significauit recessum. Cum illic vero fuisset, omnia quæ ei prædicta fuerant, effectum sunt sortita: illeque postea magna ductus pœnitentia, quod non obediisset, ad ipsum reuertitur, graui dolore visceribus cruciatus & acerbe deplorans. Iuuenalis autem Stephanum quidem Melitenæum ordinat n Iamniæ Episcopum: Cosmam vero Cappadocem refert in ordinem Presbyterorū, & ei cruces tradit custodiendas.

[58] [Eximius in abstinentia, taciturnitate vigilantia Euthymius,] Hæc autem de eo relata sunt monacho Cyriaco a familiaribus eius & successoribus. Nobis autem Cyriacus omnia aperuit, quod nemo eum vnquam viderit comedentem, nisi sabbatho aut die Dominico; non cum aliquibus colloquentem, & nullo modo quempiam cōuenientem, nisi forte vsus aliquis postularet, vt eum conueniret; numquam super latus cubantem, sed nunc quidem sedentem, & parum oculis conniuentem, nunc autem funem, qui ab aliquo angulo tecti cellæ dependebat, ambabus tenentem manibus, & sic somnum aliquem moderate gustantem, illud forte magni o Arsenij sibi dicentem: Adesdum serue nequam. Affirmabant enim eum quoque fuisse æmulatorem Arsenij; Arsenij, inquam, qui in patris quibusdam moribus educauit & instituit Arcadium & Honorium Imperatores: & ideo Patris appellatione a sanctis scilicet Patribus est appellatus; postea autem in solitudine Ægypti fuit insignis virtutibus.

[59] [S. Arsenij imitator.] Hunc ergo diligenter admodum imitabatur Euthymius, & iis, qui ex Ægypto veniebant, monachis, & de illius vitæ instituto aliquid referebant, animum libenter adhibebat, & suæ animæ quibusdam veluti tabulis bona illius curabat inscribere, illiusque quietem & humilitatem & eius imitabatur silentium: præterea autem vestitus quoque humilitatem, & ventris abstinentiam, vigilantemque & attentum eius animum & sobrium, & illud, quod ab eo dicebatur, Arseni, cur egressus es? Cōpunctionem autem quomodo? Lacrymas, nocturnasque vigilias, illumque amorem solitudinis, & cum nullo conuersationem & præterea commiserationem, discernendi potestatem, in precatione alacritatem & constantiam, & eius in omnibus insignem fortitudinem? Num autem, cum sic illius vitæ imitaretur institutum, non etiam fuit dignus illius charismatibus? Aut fuit quidem, sed non paribus? Nequaquam: sed etiam illum re vera superauit in aliquibus. Verumenimuero aliis interim omissis, quemadmodum futura cognouit & prædixit, veridice ostendemus.

[Annotata]

a Habita synodus Ephesina a 22. Iunij an 431.

b Consecratus est, testibus Marcellino in Chronico, Socrate lib. 7. cap. 29. aliisq;, Felice & Tauto Coss. an. Ch. 428. IV. Id April.

c De S. Cyrillo agemus 28. Ianua. vbi plura de Nestoriana hæresi.

d Sanctus hic appellatur a Baronio in Annalib. In nullis tamen Martyrologiis eius nomen huc vsque reperimus. [Acacius Episcopus Melitenæus.] Eius zelus in synodo egregie eluxit, maxime concione spiritu plena coram Patribus habita, in qua breui affore pacem vaticinatus, omnes reuiuiscere, sumere animos, erigereq; languentes vires, est hortatus. Consule Acta Ephesina a Peltano nostro edita tom. 6. cap. 11.

e Iuuenali.

f Nicephorus lib. 14. cap. 34. Quinta post Pentecosten die Iuuenalis cum Palæstinis Episcopis venit. Quibus ita cōuenientibus, celebris & magnus ille Euthymius Petro Saracenorum Episcopo abeunti prȩcepit, vt Cyrilli Alexandrini & Acacij Melitenensis omnino sententiam sequeretur,, columnas & fastigia rectæ fidei eos esse testatus.

g Hic cum tribus alijs Episcopis a Synodo missus fuerat ad Nestorium, vt eum ne a Synodi consessu abesse vellet, moneret, vt legitur par 1. act. 1.

h Quam tenax eius moniti fuerit, hæc verba eius in synodo prolata indicant: Ego inquit huic sententiæ, (qua synodus Nicæna probabatur) me socium adscribo, epistolamque Cyrilli sanctissimi sacratissimique, vt quæ rectam piamque doctrinam contineat, laudo & probo. par. 2. act. 1.

i Schisma conflauit, conciliabulo 43. Episcoporum contra Synodum congregato. Acta huius simul cum synodo Ephesina extant.

k Eodem anno congregata iterum synodo damnauit hæresim Nestorianam, missis litteris synodicis ad Rom. Pontificem Sixtum III. & Cyrillum Alexandrinum.

l Successit Ioanni auunculo defuncto Domnus. Interfuit synodo Ephesinæ reprobatæ, ann. Ch. 449. mense Augusto. Annos illi 8. assignat Nicephorus in Chronico.

m Damnatus fuit in dicta synodo, & patriarchatum cessit Maximo, quod facti pœnitens suum repetiisset deleri chirographum, quo Flauiani & Eusebij damnationem ante probarat.

n Lipomanus & Surius Ismeniæ, perperam. melius postea sæpius Iamnea, seu Iamnia, ab eis expressa. Ita hic MS. Græcum. atque sic Stephanus Episcopus Iamniæ sæpius legitur in Actis synodi Chalcedonensis, [Iamnia vrbs Episcopalis.] cui interfuit. Est Iamnia ciuitas Episcopalis sub metropoli Cæsarea Palæstinæ, ad mare mediterraneum, prope Ioppen, in tribu Dan. Consule ibidem Adrichomium num. 33. Hinc liquet non posterioribus tantum temporibus, quod ille existimauit, fuisse in ea vrbe Episcopum.

o De S. Arsenio pluribus agemus 19. Iulij.

CAPVT X.
Prædictiones. Curationes.

[60] Evm videre valde desiderabat Anastasius, cuius fidei credita erat custodia sacrorum vasorum sanctæ Resurrectionis, eratque Chorepiscopus, [Anastasium hospitio excipi curat,] fuitque simul discipulus & imitator S. Passarionis. Cum ergo teneretur tanto eius videndi desiderio, a Phido b Ioppes Episcopo, & Cosmæ, cuius munus erat custodire cruces, illam pulchram communicat cupiditatem. Cumque eos assumpsisset, quin etiam alium quoque c Phidum, Phidi Episcopi nepotem, (erat autem is adhuc ætate iuuenis, & in chorum Lectorum cooptatus, qui etiam Cyriaco monacho hæc tradidit & narrauit) cum eis proficiscitur ad magnum Euthymium. Postquam autem fuerunt iam prope Lauram, ab aliis quidem, cum nondum peruenissent, ignorabantur, Euthymio vero arcano quodam modo eos aperuit Spiritus. Cum ergo statim vocasset Lauræ Oeconomum Chrysippum, Sint, inquit, tibi parata, quæ sunt ad accipiendos hospites necessaria. Ecce enim simul cum fratre tuo ad nos venit etiam Patriarcha.

[61] [quem Spiritu prophetico præuidet futurum Patriarcham Hierosolymorum.] Cum autem ipsi iam aduenissent, diuiniore quadam contemplatione magnus correptus Euthymius, colloquebatur, & disserebat cum Anastasio, tamquam cum Patriarcha Hierosolymorum. Atque qui aderant quidem omnes admirabantur; Chrysippus vero ipse quoque obstupefactus, & ad aurem se inclinans Euthymij, Sed non est apud nos, inquit, Patriarcha, o venerande Pater; hic autem est sacrorum vasorum custos Anastasius. Vides quisnam sit eius vestitus? ostendens eius vestes, eæ autem erant splendidæ & sericeæ: quas quidem, inquit, non est fas Hierosolymorum Patriarcham induere. Dum aliquo autem tempore se repressisset senex, & veluti ad se rediisset, Sed mihi crede, fili, inquit; hunc vidi candida veste indutum, & quali decet indui Patriarcham, & existimo me non esse deceptum. Sed quod Deus præsciuit, id ad finem quoque deducet. Sunt enim eius dona sine pœnitentia. Ille ergo hæc quidem dixit multis audientibus, & consecutus fuit rerum euentus.

[62] Terebon ille, qui erat genere Saracenus, cum vxore habitans sterili, non gignebat liberos, [Sterilitatem signo Crucis dissoluit.] quod quidem plane efficiebat vitam ei minime vitalem, eratque caussa doloris minime tolerabilis. Accedit itaque aliquando cum vxore ad admirabilem Euthymium, rogans, supplicans, quid non faciens ex iis quæ possunt mouere ad misericordiam, vt is ex natura solueretur defectus, & ei aperiretur matrix ad pariendum. Ille autem cum ter eis iniecisset signum Crucis, & deinde lapideum illum ventrem tetigisset, Abite, inquit, læti in Domino. Is enim vobis concedit, vt cernamini patres trium filiorum. Illi vero in sermone, tamquam in re ipsa collocantes fiduciam, recesserunt pleni gaudio. Iam autem partus quoque tempus aduenerat, & primum quidem parit Petrum quemdam, patrem Terebonis, qui Euthymij familiaribus hæc vere & aperte narrauit. Cum vero post hæc multum intercessisset temporis, veridicum Euthymij promissum alios quoque duos fratres præbuit Tereboni.

[63] Frater erat in Laura, Romanus genere, nomine Æmilianus, [Æmilianū infestatum a fornicationis spiritu, e tetro odore cognoscit,] qui bonam vitam exercebat, modestiamque ac moderationem vel maxime ex ipsa amplectebatur adolescentia. Ei noctu aliquando, cum esset dies Dominicus, inimicus ex carne bellum graue commouit. Cui cum desperasset se posse perpetuo resistere, cessit & succubuit cogitationibus. Cum ita se haberet, & ab ea perturbatione animi obsideretur, mane fit obuius Sancto, venienti ad synaxim. Ex eo autem quidam teter odor exibat, qui grauem illam animi perturbationem illi Magno significabat. Cum eum ergo diuinus esset odoratus Euthymius, & cognouisset insidias, increpat malum dȩmonem, qui ei exhibebat molestiam. Et statim Frater quidem humi iacebat, seipsum conuellens, lacerans & agitans, & spumam ore expuens.

[64] Ad eum autem multi quoque conuenerunt monachi. Cum itaque lumen Magnus iussisset afferri Euthymius, propterea quod esset locus obscurus & tenebrosus, d Videte Fratrem, o Patres, inquit eis, videte eum qui a puero vitam cum virtute instituit, & temperantiæ curam habuit: quod paullum succubuerit carnalibus cogitationibus, iacet nunc omnibus nobis lacrymabile spectaculum. [monet suos, vt caueant a turpibus cogitationibus,] Quare omni custodia vnumquemque proprium custodire cor oportet, ne nos fallat per phātasiam aliquam obrepens inimicus, & in perditionis barathrum præcipitet. Si enim aliqua excitata in nobis absurda cogitatio fuerit, quæ nos ad turpem cupiditatem instiget; neque continuo debellare eam contendamus, sed solum propense in animum admittamus; non erimus a peccato immunes: verum licet corpore minime fornicemur, tamen vt iam animo mœchati iudicabimur.

[65] [exemplo hypocritæ cuiusdam lasciui miserabiliter pereuntis;] Narrat deinde iis tale quid, quod sibi ab Ægyptiis quibusdam senibus relatum dicebat. e Erat quidam in ciuitate, vitæ quidem apud omnes admirandæ habitus, qui & magnam sibi comparasse cum Deo familiaritatem credebatur: re vera autem frequenter se ipsum exulcerans occulto cordis motu, prauis cogitationibus assensum præbendo, vt quamquam non opere ipso, at cogitatione facile peccaret. Graui tandem morbo corripitur, iamque ad vltimum redactus spiritum, animam agebat. Ingens tota vrbe exoritur comploratio: plangit omnis ætas: cuncti pro eo si fieri possit, emori exoptant, satius rati id subire, quam viri celeberrimi excessum spectare. Interea contemplatiuus quidam vrbem ingreditur, grauem illum ac publicum luctum animaduertit, audit populum cum vlulatu eum ita inclamantem: O Sanctus! o Pater! o Saluator noster, cuius ad Deum deprecatione saluandi eramus! Quæ nobis reliqua spes erit salutis? Quæ post eum securitas? Hæc ille audiens & spectans, ad eum & ipse sedulo properat, impulsus precationis aut benedictionis alicuius ab eo consequendæ desiderio. Vt vero propius accessit, cernit quidem primores ciuium, sacrum Clerum, ipsum quoque Episcopum, omnes facem manibus gestantes, ac corporis pompam præstolantes. Vt vero turbam nonnihil submouit, & ad iacentem est ingressus, reperit eum paulum adhuc spirantem, cernit vero internis oculis spectaculum & visu horridum, & auditu luctuosum. Videbatur enim sibi videre ignitum quemdam tridentem ad illius cor penetrare, atque inde animam (eheu) violente & crudeliter euellere, deinde & vocem cælitus audire: Quemadmodum anima illa ne diem quidem vnum me siuit quiescere, ita nec tu cessabis eam dilaniare, crudeliter discerpere, excruciare.

[66] Cum hæc præsentibus Fratribus retulisset Euthymius, monere deinde eos cœpit, suadens vt attenti essent & semper ad animæ excessum parati. Æmilianus nobis, inquit, hic exemplo sit: quem ideo Deus permisit ita fœde & miserabiliter in omnium oculis ab turpitudinis sæuo dæmone opprimi, vt vos meliores efficiamini, & ex eius supplicio lucrum reportetis. Ceterum Deum, inquit, [Æmilianū precibus sanat.] rogemus, vt is a talibus liberetur insidiis. Et ille quidem statim pro Fratre est precatus. Locus autem fuit statim totus tetro odore plenus, veluti ardentis cuiusdam sulphuris: & tetrum illum odorem vox est consecuta, Ego sum, dicens, spiritus fornicationis, & deinde surrexit Frater temperans & sanæ mentis, vt qui ex ipso tempore sit ipse factus, sicut diuinus Apostolus, vas electionis.

[Annotata]

a Hic Phidus subscripsit Concilio Ephesino an. Ch. 431.

b De portu hoc Palæstinæ etiamnum celebri, agit pluribus Quaresmius lib. 4. peregrinat. 1. cap. 1.

c De hoc infra sæpius, potissimum cap. 20. Factus est tandem vrbis Doron Episcopus, num. 122.

d Sequentia desunt in Lipomano & Surio. Ex Græco MS. a nobis inserta.

e Hæc non in Ægypto sed apud S. Euthymium peracta asserunt Menæa & Nicephorus supra proleg. num. 6. & 11.

CAPVT XI.
Pluuia cælitus impetrata.

[67] Circa illud autem tempus cum terra laboraret siccitate, propterea quod non plueret, adeo vt esset quidem cælum super caput, prout dictum est, æneum, terra autem subtus ferrea; & quæ erant in Laura cisternæ, essent intus aridæ & plenæ puluere; valde afflictabantur Fratres, & cum magno accedentes Theoctisto, magnum rogabant Euthymium, (sciebant enim, [Recusat pro pluuia impetranda orare.] quanta eius esset apud Deum fiducia) vt cælum per preces aperiret, & illinc aquam ad eos deportaret, qui siccitate mirandum in modum laborabant. [Deuter. 28. 23.] Ille autem id non in animum inducebat, eam rem vocans Dei disciplinam & inflammationem inuectam propter peccata. Viæ enim tuæ, inquit diuinus Hieremias, & tua studia hæc tibi fecerunt, & propterea forte ne me quidem exaudiet rogantem eius benignitatem. [Ierem. 4. 18.] Ne ores enim, inquit rursus idem Propheta, pro hoc populo, & ne roges pro eis, quoniam te non exaudiam. [Ierem. 7. 16.] Et hæc quidem diuinus Euthymius, differens de eo Deum rogare, propter suam insignem modestiam.

[68] Cum autem intenderetur flagellum, siccitasque & pluuiæ inualesceret defectus; & deinde etiam vici, qui erant circumcirca, grauiori premerentur necessitate; quoniam erat dies octauus sanctorum Theophaniorum, & iam aduenerat dies præfinitus, quo is exibat in vastam solitudinem, innumerabilis quidem ad eum confluit multitudo, cruces habens in manibus, & a Kyrie eleyson, id est, Domine miserere, de more, non ore solum, [concursu multitudinis coactus,] sed labris quoque cordis inuocans. Ille autem illorum flexus precibus, ad eos egreditur, Mihi quidem, dicens, o filij, nulla est ad Deum fiducia, & eum libere alloquendi audacia, vt qui sim peccator, & plus quam vllus alius eius opus habeam clementia; & maxime tali eius in nos iræ tempore, nimiæ fuerit meæ audaciæ, Deo preces offerre, qui, vt ait diuinus Esaias, dat panem afflictionis & aquam angustiæ: qui aperiet, & non erit qui occludat: & claudet, & non erit qui aperiat. [Isa. 30. 20.: Isa. 22. 22.] Peccata enim nostra inter ipsum & nos separant. Inquinauimus eius imaginem, templum polluimus, seruimus libidinibus & variis voluptatibus, inuidiæ & auaritiæ hæremus, ei exosi euasimus, dum alter alterum odimus. [preces fundit,] Verumenimuero quoniam benignus & clemens est nobis Dominus, qui sola indiget occasione, & abunde protinus omnem effundit misericordiam, supplices ei procidamus, & eum vehementer oremus: & scio fore, vt nobis ignoscat, & quod suum est faciat, & nobis decernat irrigationem, & nostri paternam curam gerat. Est enim prope Dominus omnibus inuocantibus eum, inquit diuinus Dauid, in veritate. [Psal. 144. 18.] Eo autem adhuc loquente, illi veluti vna lingua & voce respondentes, Ipse, dixerunt, ora pro nobis, o Pater venerande. Voluntatem enim eorum, qui ipsum timent, facere nouit omnino Dominus.

[69] Cum hæc & quæ sunt eiusmodi, non posset diuinus despicere Euthymius, & populo quidem præcepisset, vt intense orarent, ipse autem assumpsisset ex monachis eos qui erant præsentes, [atque vberem pluuiam impetrat:] ingreditur cum ipsis oratorium: cumque seipsum humi proiecisset, Deum orabat cum lacrymis. Deus vero exaudiit orationem, statimque audiebatur quidam sonus vehementis spiritus, & aer implebatur nubibus, & erumpebant tonitrua, vehemensque magno impetu cadebat pluuia, & affluentibus aquis terra inebriabatur.

[70] Cum ille ergo humo surrexisset, & se turbis ostendisset, Ecce, inquit, Dominus vestris precibus exauditis, visitauit terram sua visitatione, & eius sulcos inebriauit, & vt eam ditaret, multiplicauit. [Psalm. 64. 12. & 13.] Benedicet autem coronam anni huius supra alios, & implebuntur quidem campi pinguetudine; pinguescent vero speciosa deserti, & valles multiplicabunt frumentum, [prædicit fertilitatem.] & accingentur colles exultatione. Ille autem cum hæc dixisset, dimittit multitudinem, mox vero secutus quoque est euentus prædictionis, & terra lætata est, in suis visceribus germinans. Illa certe vehemens pluuia vsque adeo deorsum cecidit, vt eum diu prohibuerit, quo minus secederet in solitudinem. Quid ergo? Hæc ne sufficiunt ex bonis Euthymij? an piis damnum animis afferemus, si bonorum illius factorum reliqua prætermiserimus? Sunt ergo illa quoque narranda, quæ mihi b Ioannes, Silentiarius, inquam, & Episcopus, & c Thalelæus Presbyter (ij autem d adhuc in Laura B. Sabæ se exercentes adsunt) tradiderunt.

[Annotata]

a Vsum antiquum Litaniarum defendit Nicolaus Serarius noster duobus libellis Litaneuticis. Kyrie eleyson eadem ratione in Actis S. Simeonis Stylitæ supra 5. Ianuarij vsurpatur.

b Vitam S. Ioannis Silentiarij dabimus 13. Maij. de Cyrilli cum eo familiaritate actum in proleg. num. 9. de ætate num. 12. & seqq.

c Est hic Thalelæus Cilix, qui sexaginta annos transegit in vita monastica, numquam flere desistens, dicensque iugiter: Tempus hoc nobis ad pœnitentiam indultum est, & valde requiretur a nobis, [Tres Thalelæi, viri sancti.] si illud neglexerimus. Ita Moschus cap. 59. Alius ab hoc est Thalelæus Cilix, qui integro seculo antiquior prope Gabalam in Syria vitam monasticam decennio exegit, quem celebrant Menæa 27. Februar. & Theodoretus, qui eum inuisit, in Philotheo cap. 28. ad quem locum Rosvveydus num. 81. vtrumque confudit. Alius denique Thalelæus Martyr est in Menæis 20. Maij, cuius martyrio relato lib. 1. Viridarij sacri ex tribus hisce Thalelæis vnum facit Raderus. Verum hic Martyr vixit sub Numeriano, ab aliis omnino distinctus.

d Circa an. Ch. 554. imo S. Ioannis Vitam adhuc viuentis scripsit an. Ch. 557. Vide proleg. num. 15.

CAPVT XII.
Defensio fidei & Synodi Chalcedonensis.

[71] Dicebant enim, quod & multis aliis & ipsi quoque diuino Patri Sabæ hic vir admirabilis fuit admirationi: quod scilicet, cum tanta esset eius moderatio & lenitas, pro rectis Ecclesiæ dogmatibus tantum zelum attulerit, vt idem re vera esset mitis & pugnator: & vt semel dicam, aduersus omnes quidem, qui non recte sentiunt, magno erat & ardenti zelo; maxime autem Manichȩos, [Hæreticos auersatur.] & eos qui nugas tuentur Origenis. Qui cum multi tunc essent in locis, quæ sunt circa Cæsaream, & ad ipsum etiam venirent pietatis prȩtextu, erat tamquam leo aduersus vulpes, sermone inexpugnabilis, & qui sustineri non poterat; quæ ex diuinis scripturis sumebantur, demonstrationibus eos valide comprimens & suffocans; &, vt ait Hieremias, vt ipsi ex gloriatione afficerentur pudore efficiens, quæ apud eos fabulis iactatur, præexistentiam & restitutionem omnibus viribus euertens & deprimens. Quinetiam aduersus eos, qui Arij & Sabellij laborabant insania, ingentis erat spiritus, & eos, vt ait Propheta, perfecto persequebatur odio.

[72] Septuagesimo autem & a quinto anno ætatis magni Euthymij, congregata fuit Synodus Chalcedone, in quam omnes fere totius orbis terrarum vndique conuenerunt b Pontifices. [Psal. 138. 22.] Eos enim ad conueniendum vocabant, quæ Ephesi scilicet innouata fuerant, a Dioscoro, inquam, Alexandrino, quem simul cum iis, qui illius tuebantur dogmata, e sacris eiiciunt catalogis, & accuratum fidei decretum exposuerunt. Ei autem synodo insignis quoque Euthymij discipuli intererant, c Stephanus Iamniæ, & Ioannes Episcopus Saracenorum, cum Petrus quidem iam e vita excessisset; qui eum autem secutus est d Auxolaus, Dioscoro accessisset, & ideo magno (proh dolor!) Euthymio inuisus vitam finiisset. Ij ergo, [Synodi Chalcedonensis decreta probat:] Stephanus scilicet & Ioannes, cum Synodo interessent, postquam fidei decretum iam erat mandatum litteris, iter statim arripientes, quam potuerunt celerrime accedunt ad Euthymium. Quanam de caussa? Volentes scire, an ipse quoque consentiret iis, quæ scripta fuerant. Non mediocriter enim eos terrebat id, quod Auxolao acciderat: neque sciebant an assentirentur, an different, priusquam scirent illius sententiam. Postquam autem ille legisset, & quæ scripta erant, recte se habere inuenisset, & concinere rectæ regulæ veritatis, peruasit repente fama totam solitudinem, quod magnus quoque Euthymius sequatur Synodum Chalcedonensem.

[73] Hoc autem omnes propemodum monachos ad eam attraxisset, nisi quidam e Theodosius, habitu quidem monachus; f moribus vero præstigiator importunissimus, [Theodosiū Pseudoepiscopu Hierosolymitanu Eutychianum] & mente corruptissimus, veniens in Palæstinam, cum de dicta Synodo quædam improbe confinxisset, quod euerteret quidem dogma rectæ fidei, introduceret autem vel potius reuocaret dogmata Nestorij, cepisset g Eudociam, quæ tunc versabatur in h Palæstina. Per ipsam autem induxit omnes monachos: & deinde etiam Sedem Hierosolymitanam inuerecunde, (o iustitia) & impudenter i inuadit, & cum ex potestate accepisset facultatem, bellum gerit aduersus diuinos canones & leges: hincque factum est, vt homines probi & moderati, a Sedibus & sacris expellerentur, & k nonnulli etiam ab eo interimerentur, & manus sceleratas l Pontificum sanguine (proh dolor!) pollueret: malefici autem & præstigiatores, & pestes, & carceribus potius digni quam Sedibus, sacrorum interpretes crearentur & Sacerdotes, & apud hunc sceleratum & exitiosum hominem magnam assequerentur potentiam.

[74] Cum vero ipse sic haberet omnes monachos a se pendentes, & eos duceret quo vellet; ij soli, qui erant magni sectatores Euthymij, fugiebant eius communionem, tamquam aliquod scelus & piaculum. Quoniam autem eum quoque tentabat impius Theodosius & ad se accersebat, illo ne ipsius quidem sermonem audire sustinente, rursus ad eum mittit legationem, m Elpidium & n Gerontium: quorum vnus quidem magni Passarionis, alter autem B. o Melanes erat successor, rogantes vt si ad ipsum nollet venire, [auersatur,] conuenirent tamen vterque in locum aliquem, & de iis, quæ vterque haberet, inter se dissererent. Ille vero ad hæc grauiter exclamans, Absit, inquit, vt aut iniuste fuso sanguini Sacerdotum, aut hæresi communicem cum Theodosio. Illi autem, Sed necesse est, inquiunt, vt tu communices Nestorio, quoniam & is duas tuetur naturas: quod quidem ne in hodiernum quidem diem ab aliquo accepimus, & eum secuta est Chalcedonensis Synodus.

[75] [& calumnias contra Synodum Chalcedonensem;] Magnus autem respondens Euthymius, Quæ ab ea quidem Synodo sunt statuta, nondum, inquit, singulatim consideraui omnia: sed quod attinet ad decretum ab eis expositum, non possum ea, quæ illi visa sunt, reprehendere. Statuit enim ipsa quoque sequi sententiam trecentorum decem & octo sanctorum Patrum, qui Nicȩæ conuenerunt: & suadet amplecti Synodum centum & quinquaginta Patrum, qui congregati fuerunt Constantinopoli: & iubet eos sequi, qui Ephesi conuenerunt aduersus impium Nestorium: Cyrillum autem Alexandriæ Episcopum sibi adiungit, tamquam qui sit eiusdem sententiæ, & rectæ sententiæ fatetur esse Magistrum: Deiparam sanctam Virginem libera lingua nominat, & vnigenitum Dei filium ex ea natum esse asserit; sine tempore quidem & sine corpore ex Patre, in tempore autem & secundum carnem ex matre, vnum Christum, [profert cōfessionem Chalcedonensis Synodi.] qui a nobis inconfuse, immutabiliter, citra diuisionem in duabus naturis cognoscitur; & propter eos, qui audent quamdam inducere diuisionem in inexplicabili & arcana vnione, quæ in hypostasi seu persona facta est in vtero; & eos, qui per conuersionem dicunt carnem factam esse Dei Verbum, & vnigeniti carnem asserunt esse eiusdem essentiæ cum diuinitate; & alioqui propter eos, qui non confitentur verbi factam esse carni vnionem in hypostasi, sed per confusionē & coalescentiam, & deinde etiam σαυουσίωσιν, hoc est, simul iunctam essentiam, impie & prodigiose affirmant, qui quidem diuinitatis & carnis dicunt vnam fuisse naturam; adeo vt si ea spectentur, quæ ab illis dicta sunt præter rationem, non possit seruari id, quod est Christi patibile, propter diuinitatis impatibilitatem; neque id quod est impatibile, propter patibilitatem ipsius humanitatis. Conuenienter ergo instituto huius rectæ sententiæ, illud, In duabus naturis, decreto additum est a Synodo: non tamquam seorsum & per partes Christum diuidens, sed eumdem in vtroque confitens, & vtrumque in eodem.

[76] Hæc persequente Euthymio, laudabat quidem Elpidius, [Impij Theodofij conatus euitat,] & fatebatur recte habere, quæ dicta fuerant, etiamsi non recesserit a communione Theodosij, & statim ostendit mutationem. Gerontius autem manebat in eadem sententia: & sic reuersi, minime inter se consentientes, Theodosio responsa annuntiant. Cum ille vero hæc audiisset, quoniam in Palæstina iam omnia obtinebat, maius studium adhibebat, vt eum in suam nassam traheret: magnoque Euthymio assidue tēdebat laqueos, & eum inescabat, & quotidie aliquos ad eum mittebat, qui bona scilicet suaderent & vtilia, nempe vt discederet ab iis, quæ recte & pie sibi visa fuerant; Theodosio autem assentiretur, & amplecteretur illius communionem. Ille vero, quod ij quotidie venirent, ægre ferens, quid facit? Cum qui sub ipso erant, omnes Fratres conuocasset, & eis præcepisset, vt diligenter cauerent, vt nullo modo cederent, nec assentirentur malæ Theodosij sententiæ; sed potius ora obstruerēt eorum qui sic sentiunt, & pro viribus deducerent ad veritatem; nunc quoque recedit in vastam solitudinem, cum effecisset, vt multi quoque alij imitarentur secessum.

[77] Erat autem illic quidam magnus Anachoreta, qui nuper quidem venerat e Lycia, [discedit in solitudinem.] vocabatur vero p Gerasimus: qui cum omne vitæ institutum, quod monachos decet, in patria ostendisset, multos quoque passus erat sudores aduersus spiritus nequitiæ. Is ergo cum pulchre exerceretur in ea, quæ est ad Iordanem, solitudine, & sæpe dæmones percuteret, pulsatur ipse quoque, vel potius supplantatur ab eorum improbitate, & abducitur ab hæreticis. Cum autem ab omnibus fere anachoretis audiret de Euthymio, iisque, quæ de eo sermone celebrabantur, aures haberet oppletas, aliquando ad eum venit in Ruban: cumque cum eo diu esset versatus, & illius linguæ bibisset fluentum suauissimū, [Ad sanam doctrinam reducit Gerasimū, aliosq;.] veluti quemdam morbum euomit hæresim, & ad sanam fidem reuertitur, quod deceptus esset, magna ductus pœnitentia; & cor vanis corruptum sermonibus, doloris stimulo castigans & puniens. Hunc autem ipsum alij quoque consecuti sunt anachoretæ, q Petrus cognomine Gournitis, & Marcus, & Iulon, & Siluanus: & ipsi quoque Theodosij noxiam sectabantur communionem.

[Annotata]

a An. Ch. 451. cœpta est 8. Octobr. & post 13. sessiones absoluta 1. Nouemb. Dicitur annus Euthyumij 75. cum reuera tantum esset 74. quod a Septembri annum inchoarent Orientales, isq; principium contineret anni illius 75.

b Sexcenti & triginta.

c Vterque subscripsisse legitur Actioni 1. 2. & 6. vbi Ioannes dicitur Episcopus ἔθνους Σαῤῥακηνῶν.

d Auxolaus hic interfuit synodo Ephesinæ II. reprobatæ, & aduersus S. Flauianum, vna cum Dioscoro, subscripsit. Hæc produnt Acta Ephesina, quæ intexta sunt synodo Chalcedonensi sub finem Actionis primæ.

e De Theodosio hoc agit Euagrius lib. 2. cap. 5. Nicephorus lib. 15. cap. 9.

f Hic a suo proprio Episcopo in maleficiis deprehensus, expulsus fuit monasterio; & quod, dum forte Alexandriæ versabatur, adhæserat Dioscoro, & multis, vtpote seditiosus, verberibus dilaceratus, cameloque maleficorum more impositus, circum vrbem ductus fuerat. Ita Euagrius eumq; secutus Nicephorus.

g Viduam Theodosij Iunioris Imperatoris, de cuius conuersione, doctrina, coniugio actum est 8. Ianuarij in Vita S. Attici num. 40.

h Vt vitam a strepitu qui etam tranquillamq; duceret, cuius contrarium experta est, in Euthychianam hæresim seducta.

i Intrusus in Cathedram ipso festo Resurrectionis an. Ch. 452. cum Iuuenalis Constantinopolim petiisset.

k Inter hos fuit S. Athanasius Diaconus, de quo agit Martyrol. Roman. 5. Iulij.

l Ex his S. Seuerianus Episcopus Scythopolis, qui colitur 21. Februar.

m Elpidius præerat monasterio S. Passarionis, cum S. Sabas Hierosolymam veniret, ab eoq; est missus ad S. Euthymium. Ita Cyrillus in Vita S. Sabæ.

n Hic Gerontius admodum pertinax permansit in hæresi, duxq; ceterorum fuit.

o Est hæc Melane, alijs Melana, & Melania iunior, cuius vitam dabimus 31. Decemb. vbi plura de monasterijs, etiam virorum, ab ea Hierosolymis extructis.

p De S. Gerasimo agemus 5. Martij. Eius virtutes describuntur infra cap. 15. apud Moschum in Prato Spirituali cap. 107. & 141. & in Vita S. Sabæ & S. Quiriaci.

q Monasterij Abbatis Petri iuxta Iordanem meminit Moschus cap. 16. 17. & 18. sed an huius, non definimus.

CAPVT XIII.
Missæ sacrificium. Commuuio.

[78] Cvm autem a secundus post hæc annus intercessisset, clam hominibus quidem discedit Theodosius; [Tempore incruenti sacrificij cælesti igno circumdatur:] a Ruban vero ad Lauram redit magnus Euthymius, & aliquando quidem vno sabbathorum, ille quidem Deo ministrabat, & ei incruentum obtulit sacrificium; Domitianus autem adstabat ad dexteram cum mystico illo ventilabro. cum vero iam esset concinendum Trisagium, Terebonque Saracenus, & Chrysippi frater Gabrielius, alter quidem prope, alter vero stans inter aram, (o magnam Christe tuam in Euthymium gratiam!) vident ignem, veluti in quodam diffusum linteo, desuper descendentem, quin etiam ipsum magnum Euthymium, & cum eo Domitianum intus cōplexum, sic circa ipsos permāsisse ab initio trisagij vsque ad completum sacrum ministerium. Terebonem autem ait metu correptum & exterritum ab ara recessisse, & non amplius b audacter temere esse ingressum adyta; sed in templi constitisse vestibulo cum magna in synaxi reuerentia, vt mihi postea narrauit Cyriacus Anachoreta, qui hæc audierat a Terebone & Gabrielio, qui viderant.

[79] Non hoc autem solum, sed hæc quoque mihi retulit de Gabrielio, quod esset quidem natura eunuchus, post viginti vero & quinque annos accedebat tunc primum ad synaxim Fratrum. Præterea hoc quoque renuntiatum est a Patribus, a Deo datum esse Euthymio, [videt secreta mentium.] vt internos animi motus ex externo adspectu veluti per quoddam speculum intelligeret, & accurate cognosceret, & cum quibusnam quisque decertaret cogitationibus, & quasnam quidem superaret, a quibusnam autem maligni instinctu superaretur.

[80] [Videt Angelos secū sacra peragentes,] Aiunt vero eum quoque aliquando dixisse quibusdam Fratribus, qui cum eo seorsum versabantur, quod sæpe videret terribilem Angelorum visionem vna secum Deo ministrantem & sacra contrectantem, & quod in Dominici corporis sumptione aliquos quidem ex iis qui accedebant videret ab ipsa illuminari, [Eucharistiæ sūptione quosdā illuminari, alios obscurari.] aliquos autem veluti obscurari & morte affici, quicumque scilicet erant indigni ea luce & splendore. Quamobrem non cessabat testificari Fratribus, & illud Apostoli optime admonere, vt vnusquisque attendat & seipsum probet, & sic cum tremore sumat panem & calicem: cum bene sciat is, qui accedit, quod iudicium sibi comedit & bibit, qui ea indigne sumit. [1. Cor. 11. 28.] Propterea enim statim quoque, cum hoc primum offert Sacerdos sacrificium, multitudinem veluti præmunit & iubet vt caueat, Sursum habeamus corda, eis acclamans: & cum ab illis promissum acceperit, sic audet deinceps offerre oblationem.

[81] [Ante communionem eluenda peccata.] Qua etiam perfecta, ille etiam rursus manus in cælum tollens, & quasi iis ostendens esse dispensatum pro nostra salute mysterium, clara voce sic dicit: Sancta sanctis, perinde ac si dixerit quispiam: Quandoquidem ego sum homo, æque ac vos, patibilis, ignorans quemadmodum vnusquisque vixerit; propterea hoc ante aperte testificor, & hanc communem probationem vestræ suggero conscientiæ: Si quis captus fuit ab odio, & iniuriæ acceptæ recordatione; si quis ab inuidia, aut ira, aut superbia; si quis a maledicto, aut a turpi sermone, aut ab improba cupiditate, aut ab aliquo alio vitio fuit comprehensus; ne prius accedat, quam per pœnitentiam a scelere fuerit expiatus. Hæc enim sancta, inquit, non profanis, sed sanctis exhibentur. Quicumque ergo vestræ confiditis conscientiæ, ad eum accedite, & illuminemini, & vestri vultus nequaquam pudore afficiantur. Sed nescio, quo modo dulcedo doctrinæ Euthymij me vel nolentem assumens, præcedentium abrupit consequentiam, & vt induceretur perturbatio, propemodum effecit. Necesse est ergo, vt vos narrationem reuocetis rursus in memoriam.

[Annotata]

a Menses 20. seditiosus Theodosius tyrānidem in Sede Hierosolymitana exercuit, & ad montem Synæum profugit. Nicephorus.

b Quia vir ipse coniugatus erat.

CAPVT XIV.
Eudociæ Imperatricis ab hæresi ad orthodoxam fidem reductio.

[82] Capta ergo fuit, vt iam ante ostendimus, improbi Theodosij laqueis Beata Eudocia, [Eudocia a Theodosio decepta, Eutychianis adhæret,] & a Catholica communione seiuncta, & de cetero toto studio contendebat aduersus Orthodoxos. Induxit autem omnes quoque monachos, qui habitabant in solitudine & in sancta ciuitate, & persuasit vt eadem, quæ illa, tuerentur & probarent. Postquam vero iustitia aggressa est Theodosium, & ille quidem procul abest, Iuuenalis autem suam Sedem recipit, & ea dissoluuntur quæ Ecclesiis afferebant molestiam, a Valerij fratris & b Olybrij generi sæpe mittuntur litteræ ad Imperatricem Eudociam hac de caussa, vt Eutychianistarum relicta communione, sequatur ea quæ decreta fuerunt ab Ecclesia Catholica. Illa autem primum quidem cunctabatur, & differebat mutationem; neque sciebat quemadmodum dimitteret ea quæ sibi visa fuerant.

[83] Postquam vero c in Thracia intellexisset suum d generum fuisse interemptum, e filiamque & eius filias esse in potestate hostium, [suorum cladibus emendata,] & captiuas abduci Carthaginem; corde valde sauciata, & rerum carissimarum amissione ea esse repensa arbitrata; inuenit calamitatem magistram eius quod recte habet. Ipsa enim, inquit, tua disciplina me docebit: & ad rectam & veram fidem per illam deducta, statuit deinceps viris diuinis vacare, ab eis instructa, & vtens ducibus ad salutem. Et ideo Anastasium f Chorepiscopum cum quibusdam aliis, qui ei inseruiebant, mittit Antiochiam ad g Simeonem Κιονίτην, id est, [mittit ad Simeonem Stylitam:] in columna habitantem, qui erat multo altius sublatus virtute, quam columna, & vere totius orbis miraculum; ei scopum cordis per litteras significans, rogansque vt ab illo rursus acciperet, quænam sua esset sententia. Quidnam autem respondit? Scias, inquit, quod malignus videns opes tuarum virtutum, expetiuit te vt cribraret sicut triticum, [remittitur ad S. Euthymium:] & per pestiferum illum Theodosium piam ac religiosam tuam corrupit animam. Sed esto bono animo. Non enim defecit fides tua. Mihi autem succurrit hoc valde admirari, quod cum sit tibi fons propinquus, ipsum quidem despicis, procul vero quæris eamdem aquam haurire. Habes autem diuinum Euthymium, cuius sequens doctrinam, non aberrabis a salute.

[84] [eum ad se accersit,] His auditis, non fuit negligēs Eudocia, neque supina in boni inquisitione. Sed cum statim de viro inquisiisset, & intellexisset ei esse constitutum non ad ciuitatem aliquam accedere; turrem in solitudine, quæ vergit ad Orientem, in altissimo ædificat promontorio, quod non plus quam triginta stadia distat a Laura. Et illa quidem in eam ascendit, vt, nullo prohibente, h frueretur ad satietatem doctrina Euthymij. Statim autem mittit ad eum quærendum Cosmam Crucis custodem, & qui a me superius dictus est, Anastasium Chorepiscopum. Illi autem cum ardenti mandato æque vehemens ad parendum studium attulissent, in Lauram quidem protinus perueniunt. Cum vero accepissent eum non adesse, sed iam diu ante transiisse ad Ruban, ne sic quidem a cœpto destiterūt: sed cum simul Beatum accepissent Theoctistum, ad eum abeunt, & eum vehementer simul orāt & obsecrant & tandem persuadent, vt ad Turrim veniat, vbi nunc est ædificatum i Scholarij monasterium.

[85] [prosternitur ad eius pedes:] Cum eum autem vidisset Imperatrix Eudocia, non leuiter adspexit, sed vt qui æstate aquam sitit. & ad illius pedes præ gaudio procidēs, Nunc cognoui, inquit, quod Deus me visitauit. Ille autem cum eam solita impertiisset benedictione, Sed oportet, inquit, o filia, te tibi deinceps attendere, & in futurum diligenter cauere. Nam quoniam vel parum abducta fuisti vna cum Theodosio, propterea tibi molesta euenerunt in rebus carissimis. Sed vt per totam vitam abstineas ab hac a ratione aliena contentione, oportet te præter tres sanctas & œcumenicas Synodos, nempe Nicænam, quæ conuenit aduersus Arium, & Constantinopolitanam, [monitis eius acquiescit:] quæ ipsa quoque congregata fuit aduersus Macedonium, & Ephesinam prius aduersus Nestorium, accipere etiam decretum, quod fuit editum ab ea, quæ nunc fuit congregata Chalcedone: & cum te separaris a communione Dioscori, Iuuenali Hierosolymitano Archiepiscopo omnino communicare, & cum eo omnino consentire.

[86] Cum hæc quidem dixisset, & precatus esset pro Imperatrice, & deinde ei vale dixisset, recedit. [multos secum ad Catholicā Ecclesiam reducit.] Illa autem statim re ipsa est executa ea quæ mandata fuerant: sanctamque ingressa ciuitatem, Iuuenali & Catholicæ communicat Ecclesiæ, magnamque & frequentem inducit multitudinem monachorum & laicorum, vt quæ sicut dissensionis, ita etiam communionis optimum fuit exemplum. Quorum fuit etiam vnus Archimandrita Elpidius. Nam Gerontius cum in malo maluisset consenescere, non sibi solum, sed multis quoque aliis fuit caussa interitus. Cui viam similem & similiter ducentem ad exitium duo quidam ingressi sunt Elpidij conuentus k Marcianus & l Romanus: & construxit vterque monasteria; vnus quidem circa sanctam Bethleem, alter vero in vico m Theocorum.

[87] Et beata quidem Eudocia accersit e Laura Fratres custodis Crucis, nempe Chrysippum & Gabrielium, & efficit vt ordinentur Presbyteri. Et Chrysippus quidem cum fuisset in presbyteratu insignis, reliquit scripta digna quæ mandentur memoriæ. Gabrielio autem committit præfecturam monasterij n Stephani Protomartyris. o Bassa autem pia & Dei amans, cum Andream fratrem Stephani Iamniæ Episcopi e Laura accersiuisset, eum pastorem efficit & præfectum monasterij, quod ab ea fuerat ædificatum; ædificatum autem fuerat in nomine p Menæ Martyris.q

[Annotata]

a Græce Ἀλερίου. Eius meminit Nicephorus lib. 15. cap. 12. per quem & Olybrium, ambos Patricios, Eudocia reconciliata est S. Pulcheriæ Imperatrici, de qua agemus 10. Sept.

b Olybrius populi Romani Princeps, ex vrbe Roma a Genserico Rege VVandalorum capta Constantinopolim profugus, erat apud Marcianum Imperatorem. Huic desponsata tum erat Placidia, neptis Eudociæ, filia Valentiniani Imperatoris ex Eudoxia Eudociæ filia. Euagrius lib. 2. cap. 7. [Olybrius Imperator.] Nicephorus lib. 15. cap. 11. Olybrius dein Marciano & Festo Coss. Indictione X. an. 472. Anthemio in Imperio Occidentali substitutus, septimo mense imperij sui vita defunctus est. Marcellinus in Chron.

c Græce ἐν θράκῃ, mendum, reponimus ἐκ θράκης, ex Thracia, scilicet intellexisset.

d Valentinianus Imperator, dolo Maximi in Campo Martio confossus est XVI. Calend. Aprilis an. Ch. 455.

e Eudoxia in necem Maximi Gensericum in Italiam euocarat, a quo Vrbe capta ipsa etiā captiua in Africam abducta est cum duabus filiabus, [Roma a Genserico capta.] quarum altera desponsata Olybrio, cum matre Constantinopolim remissa est an. Ch. 462. Altera Eudocia nupta Hunerico Genserici filio, ei Hildericum peperit. Tandem clam dilapsa, in loca sancta profugit an 472. & sepulcrum auiæ Eudociæ longe post exosculata est.

f Absolute Episcopus dicitur a Nicephoro lib. 15. cap. 13. vbi eadem hinc narrat.

g De S. Simeone Stylita actum 5. Ianuarij.

h S. Sabas venit ad quemdam montem, vbi quondam B. Eudocia commanens virtutes magni Euthymij imitabatur. Ita Cyrillus in Vita S. Sabæ ex interpretatione antiqua MS. cui consentit MS. Græcum, licet perperam apud Lipomanum & Surium in tribus editionibus legatur celeberrimi Theodosij doctrinæ fructum percepisse: quorum mala lectione seducti, id supra 11. Ianuar. ad vitam S. Theodosij num. 20. in prolegomen annotaueramus.

i Extructum id a S. Saba. Eius meminit Moschus cap. 178.

k Marcianus hic infra num. 123. sustulit schisma.

l Romani & Gerontij in pertinacia exitus infra narratur num. 123. & 124.

m MS. Græcum θεκώων, infra num. 124. Thecorum. In vita S. Sabæ Theocoum. ex cuius ruinis Laura noua deinde fuit extructa.

n De his infra num. 103.

o Infra num. 99. templum S. Stephani curat dedicari. Distabat ab vrbe Hierosolyma non stadio integro teste Euagrio lib. 1. cap. 22. quo in loco saxis obrutus putatur. Nicephorus lib. 14. cap. 50.

p B. Bassa semper Eudociæ, vt eadem secum in religione sentiret, molesta erat. [B. Bassa Abbatissa.] Ita Nicephorus lib. 15. cap. 13. Erat Bassa Abbatissa monasterij Hierosolymis, ad quam Pulcheria scripsit, monuitq; fallacias Theodosij Pseudoepiscopi euitādas. Extat ea epistola e Græcis Latine reddita a Baronio tomo 6. an. Ch. 453. num. 17. & seqq.

q De S. Menna Martyre agemus 11. Nouemb.

CAPVT XV.
S. Sabæ tirocinium. S. Gerasimi virtus.

[88] a Octogesimo vero & secundo anno ætatis Euthymij, b accedit B. Sabas, cum adhuc esset iuuenis, & nec barbæ quidem primam haberet lanuginem, [S. Sabas fit monachus sub Euthymio:] quæ genas contegeret, rogatque vt sub eo maneret, & sub eo se in virtute exerceret. Ille autem primum quidem accipit, Domitiano vero tradit discipulo. Deinde cum eum accersisset, Non oportet, o fili, inquit, te, cum sis adeo iuuenis & imberbis, in Laura versari. Magis enim expedit, vt qui tales sunt, vitam degant in cœnobio. Cum hæc dixisset, per quemdam ex Fratribus eum transmittit ad B. Theoctistum, dicens: Accipe adolescentem, & diligenter sub te simul exerceatur & educetur. Nam vt mihi videtur, in exercitationis instituto, & in recte factis erit insignis. Atque ille quidem hæc de Saba prædixit, prædictionem autem congruens quoque consecutus est exitus. Non est enim nunc, non est, non vrbs, non regio, non solitudo, in qua illius diuini viri res non celebrentur, & simul ei qui dicit, & iis qui audiunt, voluptatem afferant. Quorum quidem non par est in transitu meminisse inter res gestas Euthymij: [eius sanctitas prædicta.] sed si Deo placuerit, de iis opus integrum conscribemus; quandoquidem neque pium est, neque sanctum, gentilium quidem vitam apud externos columnis honorari & scriptis; nos autem tam Præclara facta virtutis digna iudicare silentio, & æterna damnare obliuione.

[89] Oportet autem etiam de magno tractare Gerasimo, & quales ipse dederit regulas & formas iis qui sub ipso exercebantur, & veluti condimentum attexere narrationem, quæ magnam vtique habet vtilitatem. Hic ergo magnus Gerasimus, qui c Iordanis solitudinis ciuis fuit simul & patronus, cum maximam illic Lauram, [S. Gerasimi Laura & cœnobium.] quȩ non pauciores, quam septuaginta anachoretas habebat, construxisset, & præterea cœnobium in medio eius optime collocasset; curabat vt, qui introducebantur quidem monachi, manerent in cœnobio, & vitam monasticam exercerent; qui autem crebris & longis se laboribus exercuerant, & ad perfectionis mensuras iam peruenerant, [Anachoretarum victus & disciplinæ ratio,] eos in iis, quæ vocantur, cellis collocans, sub hac iubebat viuere regula, vt quinque dies hebdomadæ vnusquisque in sua cella sileret, nihil gustans quod esset esculentum, nisi panem & aquam & dactylos; sabbatho autem & Dominica venientes in ecclesiam, cum participarint sanctificata, cocto vterentur in cœnobio, & sumerent parum vini. In cella vero nulli permittebatur aut ignem accendere, aut coctum gustare. Paupertas autem tantæ erat eis curæ, quantæ nihil aliud: & humilitate maxime ornabantur.

[90] Vnusquisque vero laborem suarum manuum, qui per hebdomadam ab eis factus fuerat, [labor manuum,] sabbatho ferens in cœnobium, circa vesperam Dominicæ, hebdomadæ sumptus rursus accipiens, panes, inquam, & dactylos & aquam in vase aliquo & palmas, rursus redibat in cellam. Erant autem adeo remoti ab omni sollicitudine, [amictus, stratum.] & a negotiis humanis ita disiuncti, vt nihil haberent præter ea, quibus induebantur, adeo vt non esset secundus amictus. Stratum autem quid erat aliud, quam storea, & quȩ solent appellare d centonium & e embrymium, & vas fictile ad aquam, quod quidem simul sufficiebat ad potum & ad palmas irrigandas?

[91] [cellæ apertæ,] Hæc lex autem eis est optime tradita a Gerasimo, vt exeuntes cellas dimitterent apertas, vt liceret ei qui vellet, ingredi, & quod vellet, accipere ex illis vilibus & ad vsum necessariis, nemine prohibente: quinetiam ipsi quoque cernerentur viuentes Apostolice, & esset eorum quoque, qui habitabant in solitudine, eis consimiliter cor & anima vna: quandoquidem nemo ex iis quæ habebat iudicabat esse aliquid proprium, sed omnia eis ex æquo esse communia. [Act. 4. 32.] Porro autem hoc quoque dicitur de anachoretis; cum quidam ad eum accessissent, & peterent vt sibi liceret aquam calefacere, & coctum sumere & ad lucernam legere, magnum respondentem Gerasimū dixisse: Si sic vultis viuere, [regulæ obseruantia:] multo magis expedit vt vos viuatis in cœnobio. Ego enim nequaquā permittam toto meæ vitæ tempore hoc fieri apud anachoretas.

[92] [ab Hierichuntinis missi cibi] Cum Hierichuntini audirent eorum, qui erant apud Gerasimum, esse adeo arctum & omnis solatij expers vitæ institutum, esseque admodum asperum & violentum, hanc sibi legem tulerunt, vt sabbatho & die Dominico ad eos abirent, & eis non modicam afferrent consolationem. Sed hoc quidem est laus Hierichuntinorum, & euidens argumentum animarum virtutis amantium. Cum autem multi ex iis, qui sub hoc magno Gerasimo erant, decertatoribus, viderent multos mundanos cum hoc proposito & scopo ad se venientes, tantum abest, vt eis gratus & iucundus esset eorum aduentus; vt nec eos quidem in regione omnino videre aut tolerare possent; sed potius vt valde læsuros eos fugerent & declinarent. Illi enim pulchre sciebant, [recusantur.] perfectæ temperantiæ matrem esse abstinentiam, vt quæ possit & turpes expellere cogitationes, & somni leuare grauitatem; vt qui non solum verbis, sed etiam factis hoc a Patre optime didicissent.

[93] Hi enim illum dicebant tanti fecisse abstinentiam, vt quadraginta ieiunij dies ieiunus transigeret, contentus sola Sacramentorum participatione. [S. Gerasimi mira abstinentia,] Cum sic vixisset Gerasimus, & iis qui sub eo erant fuisset exemplar virtutis & occasio salutis, communis aduenit finis f quinto mensis Martij, indictione g tertia decima, in consulatu Zenonis Augusti secundo. Nobis autem rursus redeundum est, vnde digressi sumus. [& mors.]

[Annotata]

a an. Ch. 458.

b Hæc plenius ab eodem Cyrillo in Vita S. Sabæ describuntur.

c Vno fere milliari distare monasterium Gerasimi a Iordane docet Moschus cap. 107.

d Cento vestis est e variis panniculis consarcinata, idemq;, vt videtur hic centonium significat.

e Quid embrimium sit, exponit Cassianus collat. 1. cap. 23. His itaque B. Moyses collationi nostræ dans finē, [Embrimium quid,] adhuc nos auidos ac de suo ore pendentes, degustare somnum paullisper hortatus est, iisdem ipsis, quibus insidebamus, psiathiis admonens incubare; embrimiis pariter capiti nostro ceruicalium vice suppositis, grossioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coaptatis. Quæ pedali interuallo pariter colligata, nunc quidem humillimum sedile ad scabelli vicem Fratribus in synaxi considentibus præstant, nunc vero subiecta ceruicibus dormientium præbent, capiti non nimic durum, sed tractabile aptumq; fulcimentum. Ad quos monachorum vsus hæc idcirco vel maxime opportuna habentur & congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia paruoque & opere præparentur & pretio, vtpote passim papyro emergente per Nili fluminis ripas, quam cuique volenti in vsum assumere nemo prohibeat desecare; sed etiam quod ad remouendum, seu cum necesse fuerit ad mouendum habilis materiæ leuisque naturæ sint. De voce disputant recentiores quidam Grammatici Scaliger, [vnde dictum.] Casaubonus, Martinius: & hic quidem dubitat num forte Celtica sit aut Germanica, a brem, id est, genista, sparto, quo farta erant embrimia, loco plumarum & tomenti. Sed vsum embrimiorum præcipue a Celtis cœpisse oporteret aut Germanis, vt cum re nomen etiam ad Syros Ægyptiosq;, perlatum esset.

f Consentit vita S. Quiriaci 30. Septemb. & Martyrol. Rom. licet Græci eum 4. Martij colant.

g an. Ch. 475. Aberrant Menæa Græcorum, qui eum statuunt vixisse in interiore Thebaidos solitudine, imperante Constantino Pogonato, Heraclij nepote, duobus post hæc tempora seculis.

CAPVT XVI.
Varia misericordiæ opera. Mors Eudociæ Augustæ.

[94] Cvm iam tunc Leo pius & Christi amans, Marciani a successisset imperio, b Timotheus quidam cognomine Ælurus, [Monachos Nitrienses exules hospitio excipit Euthymius:] totam concutiebat & conturbabat Alexandriam. Deinde autem cum ipsum quoque c Patriarcham ciuitatis (o iniquas & impias manus!) in diuini baptismatis piscina interfecisset, Sedem audacter & impudenter inuadit. Cum ergo in Ægypto omnia essent plena turba & tumultu, duo quidam anachoretæ, quibus nomen erat Martyrius & d Elias, vnus quidem Cappadox, alter vero Arabs, profecti ex monte Nitriæ, ad magnum illum veniunt Euthymium, & vnusquisque eorum in cella separata apud ipsum longo tempore sunt versati: quos quidem hic vir diuinus amplectebatur lege amicitiæ, & assidue inuitabat ad collocutionem, & ad Cutilam & Rubam secessus & descensus eos quoque similiter faciebat participes. Cum quibus, & vna cum Gerasimo & aliis deinceps anachoretis, sanctæ illæ manus vnaquaque Dominica intermerata sumebant e sacramenta.

[95] [iis prædicit Patriarchatum Hierosolymitanum:] Præuidit autem magnus Euthymius perspicaci oculo animæ ea quæ erant euentura Martyrio & Eliæ, nempe fore, vt f Iacobi, qui clarus erat in choro Discipulorum, vnusquisque eorum Sedis sit successor futurus. Post hæc vero g Elias quidem cum descendisset in Hiericho, ædificat sibi cellam ante ciuitatem, quæ accessionibus ab eo factis paullatim dilatata, transmutata est in ea, quæ nunc cernuntur, monasteria. Martyrius autem speluncam quamdam ad Occidentem, quæ quindecim stadiis distat a Laura, ingreditur: & cum satis temporis in ea permansisset, magnum quoddam & insigne is illic quoque construit h monasterium.

[96] i Sequenti autem anno Iuuenalis quidem Patriarcha k quarto & quadragesimo anno eius patriarchatus ex hac vita excedit. Anastasius vero communi omnium suffragio ad Sedem illius promouetur, de quo Euthymij fuerant prædictiones, & de eo veræ promissiones. Quarum is statim recordatus Pheidum, qui in Lauram cum ipso accesserat, & illas audiuerat prædictiones, ordinat Diaconum, & rursus ad magnum illum mittit Euthymium vna cum custode Crucis, & prophetiæ significans euentum, & rogans vt sibi permitteretur ad eum descendere. Is autem dat hæc responsa: Ego quidem semper desidero vestram videre perfectionem, [Ab Anastasio Patriarcha Hierosolymotum nō vult inuisi.] & sic lucrum consequi spiritale. Sed prior quidem vester aduentus erat ab omni turba remotus, & separatus ab omnibus negotiis. Nunc autem vestri magistratus magnitudo dat vobis alium locum & ordinem, Deo ita volente. Quamobrem longe meam superat imbecillitatem vestra scilicet præsentia. Rogo ergo te ne amplius vexeris huc iter suscipiendo. Sin minus, ego quidem te venientem prompto & alacri animi studio accipiam, & deinde necesse erit, vt non possim alios amplius repellere, nec potero deinceps amplius hic versari, vt qui ab eorum qui accedunt, sim opprimendus multitudine. Sed quæ ad magnum quidem spectant Patriarcham, sic habent. Vult autem nunc oratio, vt reuertamur ad Terebonem.

[97] Hic ergo Terebon Præfectus Saracenorum, cum aliqua de caussa venisset l Bostras, & a quodam suo collega per calumniam esset accusatus, ab eo, [Terebonē iniuste cōprehensum liberari procurat:] cui commissa fuerat regionis administratio, comprehensus fuit & coniectus in carcerem; in quo habitare fuit longo, quod intercessit, tempore condemnatus. Cum autem sycophantiæ actum magnus cognouisset Euthymius, scribit ad m Antipatrum, qui tunc regebat Ecclesiam Bostrenorum, vna cum litteris mittens Gaianum fratrem Stephani Episcopi Iamneæ, vt omnem adhiberent diligentiam, vt Terebon liberaretur a vinculis. Ille vero cum accepisset litteras, & excepisset Gaianum, & liberasset quidem Terebonem ab omni accusatione, & sumptum quo erat ei opus ad iter conficiendum, ei suppeditasset, ad magnum mittit Euthymium: Gaianum autem, veluti quasdam scintillas virtutis Euthymij, statuit retinere, eumque n Medaborum ordinat Episcopum.

[98] [Eudocia multa pia loca & monasteria extruit:] Beata autem Eudocia, cum quam plurima templa Deo ædificasset, gerontocomiaque & ptochotrophia, & monasteria, quæ ne facile quidem possunt numerari, pie construxisset; iussit in quodam ex iis templis, quæ erant ab ea ædificata, quod est sacrum Petro Principi Apostolorum, situm autem est e regione Lauræ Euthymij, non distans minus quam viginti stadia, cisternam valde profundam simul & latam fodere gratia alicuius vsus necessarij. Cum autem aliquando venisset ad eam spectandam, videt Lauram Euthymij positam in media solitudine, & quemadmodum cellæ Fratrum erant a se inuicem seiunctæ, & cum illud Scripturæ apud se cogitasset, Quam pulchri sunt pedes Iacob, tabernacula Israel! & ex eo animo esset valde compuncta, ad eum statim mittit Gabrielium, rogans vt sibi permitteretur ad eum accedere, & frui illius sermone & doctrina, & simul etiam Lauræ, eique dare reditus habebat in animo. [Num. 24.] Causa autem erat, vt Fratribus daretur de cetero sufficiens necessariarum rerum suppeditatio.

[99] Ille vero eam sic prius compellat: Cum tuus decessus sit in foribus, cur sollicita es, o filia, [instantem obitum ab Euthymio intelligit.] & distraheris circa plurima? Illa sirit tibi solum parata, quæ pertinent ad excessum ex hac vita. Nostri autem ne memineris, quantum ad reditus & pecunias: sed communis Domini memineris, apud quem rogamus vt tu nostri potius recorderis. His illa auditis, his duabus affectionibus bifariam diuisum habuit animum, admiratione & animi ægritudine: illud quidem magni Euthymij tribuens præscientiæ, & quemadmodum quod ipsa de ipso animo agitabat, ille longo ante spatio intelligat; hoc autem propterea, quod ipsa a sua spe excidisset. Volebat enim ei pecunias relinquere & reditus, vt diximus. Hinc vero venit ad sanctam ciuitatem, & cum Anastasium accersiuisset Patriarcham, & ei exposuisset, quæ a diuino audiisset Euthymio, ea fecit, quæ illi ptiori cogitationi respondebant, & erant plane fraterna. Et primum quidem Stephani Protomartyris Christi templum, quod nondum erat plene o constructum, dedicat quintodecimo mensis Ianuarij. Deinde cum ei etiam multum tribuisset reditum, & eius curam dedisset Gabrielio, neque alias quoque neglexit ecclesias, quæ ab ea ædificatæ fuerant; sed eas quoque valde diligenter obibat, & dedicans, & sufficientem reditum vnicuique attribuens. Cum quatuor autem menses iam præteriissent post dedicationem, ipsa quoque, humana vita relicta, p excedit ad Dominum.

[Annotata]

a an. Ch. 457.

b Agunt de Æluro Euagrius lib. 2. cap. 8. Theodorus Lector lib. 1. Collect. Liberatus in Breuiario cap. 15. & potissimum Clerus Alexandrinus & Ægypti Episcopi orthodoxi in epistola ad Leonem Imperatorem, quæ extat inter epistolas datas a diuersis pro Conc. Chalcedonensi par. 3. epist. 22.

c S. Proterium, qui colitur 28. Februarij.

d a S. Cyrillo edocti fuerunt, vt de S. Elia dixit Anastasio Imperatori S. Sabas. colitur Elias 4. Iulij. Martyrij nomen necdum in Fastis sacris legimus, licet Sanctus & Beatus passim appelletur, nisi si forte is est, qui cum Rubentio memoratur 17. Ianu. in Oriente.

e S. Euthymius eos diuinis impertiebatur sacramentis in solitudine Ruba singulis Dominicis, donec venisset dies Palmarum. Vita S. Quiriaci.

f S. Iacobum Apostolum intelligit, fratrem Domini, primum Hierosolymorum Episcopum, de quo 1. Maij

g Sicut S. Elias hic monachus vinum non bibit, ita nec Patriarcha factus bibebat, sed eamdem seruauit regulam. Moschus cap. 35.

r De hoc monasterio agetur infra num. 119. 125. 131. & 138. Eius mētio fit in Cōcilio Constātinopolitano sub Menna an. Ch. 536.

i Anno Leonis Imp. 2. Christi 458. Baronius obitum refert in annum precedentem 457. propter hæc verba Vitæ Sabæ excusæ: Cum Saba annum ætatis ageret decimum octauum, [Iuuenalis Episc. quo anno obierit,] quo Marcianus & Iuuenalis ambo pij & religiosi, ille ab imperio, hic a pontificatu morte desistunt &c. Verum locus ille sic legitur in antiqua Vita per Cyrillum: Eo in tempore regni apicem Marcianus obtinebat, Hierosolymis autem Iuuenalis præsidebat. Confirmatur obitus S. Iuuenalis ratio ex successione Anastasij, cuius annus octauus cum Leonis Imper. nono concurrit; & anno eius 15. obit S. Euthymius. Vide prolegomena num. 12. & 13.

k Locus hic mendis scatet: ex Herueti versione 14. anno Patriarchatus moritur. Verum anno Ch. 431. interfuit synodo Ephesinæ MS. Græcum nostrum Ιουυενάλιος μὲν πατριάρχης τῷ τεταρτῳ καὶ τεσσερακοστῷ τῆς αρχῆς ἐνιαυτῷ καταλύει τὸν βίον. [quamdiu sederit.] Iuuenalis quidem Patriarcha quarto & quadragesimo patriarchatus anno ex hac vita discedit. Sed sic oporteret consecratum asserere an Ch. 415. Verum eo anno Ioannes Episcopus mense Decembri reliquias S. Stephani transtulit, cui successit Praylius decessor S. Iuuenalis. In Chronico Nicephori assignantur Praylio, quem Paulinum vocat, anni 20. Iuuenali 38. sed in vtroque mendum est. Quare opinamur legendum τῷ τετάρτῳ καὶ τριακοστῷ. quarto & trigesimo. ex quo facilius Heruetus legit τετάρτῳ καὶ δεκάτῳ, alius τεταρτῷ καὶ τεσσερακοστῷ, adeoq; Episcopus fuisset ordinatus an. Ch. 424. aut sequenti. Fauet huic coniecturæ Nicephorus Callistus lib. 14. cap. 30.

l Vrbs erat munitissima & antiquissima in Arabia deserta, tribui Manasse trans Iordanem assignata. Vide Adrichomium cap. 27.

m Huius decessor subscripsit Concilio Chalcedonensi Constantinus Bostrenæ ciuitatis metropolis Arabiæ.

n Medaba ciuitas trans Iordanem, Arabiæ subiacens. Vita S. Sabæ; quondam primaria Ammonitarum, postea Amorrhæorum ad torrentem Arnon; patria Gerontij, qui Hegumenus erat monasterij S. Euthymij, cum Vita hæc a Cyrillo scriberetur. Vide Adrichomium in tribu Ruben cap. 47.

o Amplum adeo, vt decem millia monachorum ex omni eremo in eo conuenerint. Vita S. Sabæ.

p Anno 4. Imperij Leonis, Christi 460. mense Maio. Sepelitur in templo S. Stephani. Nicephorus & Euagrius.

CAPVT XVII.
Acta & obitus S. Theoctisti: & aliorum Euthymij discipulorum.

[100] Longo autem post tempore, cum esset Euthymius iam nonaginta annos natus, [Moritur S. Theoctistus,] in grauem morbum incidit Sanctus quoque Theoctistus; qui erat adeo morti vicinus, vt ipse quoque se mox esse decessurum significarit, vt cuius iam esset senectus profundissima, & humanorum esset plenus dierum. Cum ergo ad eum visendum magnus venisset Euthymius, [sepelitur a Patriarcha & Euthymio:] & adspexisset eum versari in magno periculo, statuit paucos aliquot dies cum eo manere, vt, cum iam eius sancta ad Dominum excederet anima, ipse iusta corpori faceret, & ea omnia, quæ mos est, in eo impleret. Cum autem cognouisset Patriarcha apud Theoctistum assidere Euthymium, & id existimasset satis opportunam ad eum veniendi occasionem, cum B. Theoctistus iam ad Deum excessisset a tertio die Septembris, ad eum accedit, & b communiter ab eis facta reliquiarum sepultura.

[101] Deinde quæ erga Euthymium vehemens iubebat desiderium, fecit Patriarcha, & cum sacras illas manus suauiter prehendisset, & eis esset circumfusus, & vehementer est amplexus, & inter amplexus dixit verba testantia desiderium: Iam diu ab hinc ego sanctas has manus desiderabam, & ecce Deus mihi impleuit desiderium. Sed rogo te, venerande Pater, & valde rogo, primum quidem, vt Deum preceris, [mutuum vtriusque obsequium.] vt tuæ in me perpetuo conseruentur prædictiones. Deinde, vt ad me etiam assidue scribas de iis, quæ videntur, quæcumque lex præcipit filio. Hæc cum Euthymio benigne admodum colloquebatur, & quæcumque alia tempus postulabat, & post longum tempus cum eo congressio reuocabat in memoriam. Is vero eum solita illa sua moderatione, Hoc ego, respondit, potius peto a tua beatitudine, vt in tuis ad Deum intercessionibus & supplicationibus nostri quoque recorderis. Ille vero respondens: Nequaquam, inquit, o Pater, hanc tibi concedam petitionem. Hoc enim, inquit, rogo, vt a te primus accipiam. Pulchre enim iam sum expertus diuinorum charismatum, quæ in te est, operationem & virtutem. Ille autem placide admodum & leniter, Concede, inquit, venerande Pater, & exorare, vt præsentis monasterij, mea & tua caussa, & ipsorum etiam Fratrum curam geras, eique vt par est, prouideas. Ad hæc Patriarcha, Cum, inquit, adhuc Sanctus esset superstes Theoctistus, tu huic præfuisti solitudini, eamque effecisti ciuitatem insignem multitudine & virtute eorum, qui inhabitant, & reddidisti veluti quamdam aliam Christo Hierusalem, & nunc rursus cum ille e vita migrauit, sua tibi relinquit. Ille ergo cum hæc dixisset, & Sancto vale fecisset, reuersus est ad suam habitationem.

[102] [S. Theoctisti successores.] Magnus autem Euthymius, cum Marin patruum Terebonis, c ex virtute viuentem, & iam ætate prouectum, monasterij Præfectum constituisset, reuertitur ipse quoque in suam Lauram. Cum ipse autem in monasterij præfectura duos annos vixisset, & deinde e vita d migrasset; descendens rursus magnus Euthymius, sacrum quidem eius corpus in Theoctisti magna theca pie deponit; cuidam autem e Longino, propter vitam laude digno, committit curam monasterij.

[103] Statim autem post magni Theoctisti decessum, cum Olympius Scythopolis Episcopus vitam reliquisset, [Cosmæ, Chrysippi, Gabrielij fratrum acta, virtutes, scripta, obitus.] Cosmas quidem custos Crucis pro illo ordinatur Episcopus; Chrysippo autem custodis Crucis committitur ministerium, & nec in eo excidit prædictio Euthymij. Sed Beatus quidem Cosmas cum totos triginta annos mansisset in eo munere, in f secunda Palæstinæ prouincia magnis claruit pulchrisque rebus ex virtute gestis. Chrysippus autem, qui erat illius quoque frater, cum duodecim annos obiisset munus custodiendæ Crucis, g scriptis relictis & numero multis, & propter ea quæ tractant laude dignis, vita excedit. Horum vero frater Gabrielius, cum fuisset, vt prius diximus, Presbyter & Præfectus viginti quatuor annos, ædificauit sibi breue quoddam monasterium in valle venerabilis templi ad Orientem, quod nominatum fuerat h sanctæ Assumptionis. In quod quidem, ad imitationē B. Euthymij, post diuinorū Theophaniorum octauum diem secedēs, in eo morabatur vsque ad festum Palmarum. Cum autem esset studiosus, habuit ingenium quoque ei opem ferens. Quo factū est, vt linguam exerceret & ad Græcorum sermonem & Romanorum & etiam Syrorum. Moritur vero octogesimo ætatis anno in monasterio, & fit illic viro sepulchrum, i qui signis maximis est insignis. Atque quæ ad Euthymij quidem pertinent discipulos, ea sunt huiusmodi, & fuit talis vniuscuiusque decessus.

[Annotata]

a An. Ch. 467. ad illum diem de eo agemus.

b Euthymius cum magna honorificentia sepeliuit corpus eius. Cyrillus in Vita S. Sabæ.

c Marium dignum & mirabilem. in Vita eadem.

d an. Ch. 469.

e Eius mentio fit etiam in Vita SS. Sabæ & Quiriaci. huic Paulus, illi suffectus iunior Terebon.

f Scythopolis secundæ Palæstinæ Metropolitana sedes, primæ Cæsarea, vtraq; sub Patriarchatu Hierosolymitano.

g Pauca ex his supersunt. ac primo huius est sermo de sanctissima Maria Deipara, a Ioanne Pico Parisiensi, vna cum allis editus, & insertus Bibliothecæ SS. PP. tribus editionibus Parisiensibus, [Chrysippus scriptor Ecclesiasticus.] & Coloniensi; sed seculi 6. par. 2. quod ætas nesciretur. Secundo huius est Encomion conscriptum de S. Theodoro Martyre, in quo mentio est Luciani Presbyteri, cui Gamaliel, quo in loco laterent corpora SS. Stephani, Nicodemi, ipsius Gamalielis & Abibi filij, reuelauit an. 415. Imo horum martyrium ab eo conscriptum. Consule in Photij bibliotheca tmema 171.

h Palladius in histor. Lausiaca cap. 104. meminit oratoriorum in Oliueto in colle Assumptionis, vnde adscendit Iesus. Est autem ad Orientem sanctæ ciuitatis.

i De eo agemus 26. Ianuarij.

CAPVT XVIII.
Dies obitus sui a S. Euthymio, & Domitiani prædicta.

[104] Ego autem ad ea, quæ consequuntur, eius recte facta reuertor. Nam hæc quoque mihi cum aliis Ioannes Silentiarius & Episcopus, & Thalelæus Presbyter narrauerunt. Dicebant enim, quod versantibus aliquando ipsis in solitudine, in eos incidens B. Saba colloquebatur, dicens, quod cum adhuc esset in cœnobio, ascendisset post mortem Theoctisti simul cum Longino Præfecto ad magnum Euthymium. Cum autem aliquot dies morati essent circa Ruban cum Martyrio & Elia, & vna cum eis adesset S. Gerasimus; Quoniam, inquit, prompto & alacri animo videt magnus Euthymius me & Domitianum, vtroque assumpto, a transibat per interiorem solitudinem. [S. Euthymius precibus fontem elicit:] Cibus autem nobis erant radices melagriorum. Deinde peruenimus ad quamdam terram admodum incultam, siccamque & omnino aquȩ expertem. Ego autem, qui plane eram rudis & imperitus conuersationum, quæ fiunt in solitudine, vehementissima siti oppressus deficiebam animo, & nec pedes quidem habebam qui possent itineri conficiendo sufficere. Conuersus vero, inquit, magnus Euthymius, cum me sic iam deficientem & defessum adspexisset, mea caussa est animo commotus: & cum se paululum a nobis seiunxisset, & ad terram prostrauisset, orabat, dicens: Domine, da aquam in terra sitienti, Fratris sitim consolans: & post preces surgens, apprehendit ligonem, quo herbarum exscindentes radices, alimentum nobis comparabamus, & solum parū scindit, & statim aqua e terra scaturit, & bibere permittit. Cum ergo bibisset, & sitim, quæ eum premebat, depulisset, Deo egit gratias, qui prȩter opinionem per suos seruos talia facit miracula.

[105] Cum ergo apud Deum tantam haberet Euthymius fiduciam, & tantam spiritus gratiam e superis attraxisset, ne communis quidem mortis ei tempus est celatum, [prædicit diem mortis suæ:] nec quæcumque euentura erant in eius Laura, sicut diuini Patres de iis mihi narrarunt. Dicunt enim, quod b octauo quidem die post festum luminum, quo solebat ad interiorem proficisci solitudinem, conuenerunt quidem ij qui erant ipsum deducturi, & quicumque eius peregrinationis omnino volebant esse socij; inter quos erat etiam Martyrius & Elias. Cum autem nihil parati inuenissent, neque quod esset secessui conueniens, quin etiam eum omnino offendissent imparatum, rogarunt an non esset cras profecturus. Ille vero, Tota, inquit, hebdomada ero vobiscum in Laura, & sabbathi media nocte a vobis separabor. [festo S. Antonij Abbatis suos vltimo alloquitur,] Hoc autem, dixit, prius significans se tunc esse moriturum.

[106] Tertio itaque die, qui est postea consecutus, cum aduenisset dies festus diuini Antonij, præcepit vt vigilent in templo per totam noctem: & nocturnis illis hymnis ab eo peractis, cum assumpsisset Presbyteros in eo, quod Diaconicum appellatur, Nullas, inquit, o Fratres vobiscum amplius peragam vigilias. Me enim iam vocat Deus a vita præsenti. Sed nunc quidem exite, & accersite mihi Domitianum: mane autem Patrum veluti quidam cœtus conueniat. Mane ergo magno studio omnes ad eum conuenerunt; & cum se parum retinuisset, ita eos cœpit alloqui.

[107] [commendat caritatem,] Patres mei & Fratres dilecti in Domino, & filij, ego quidem iam postremam viam meorum Patrum ingredior. Vos autem oportet vestrum in me amorem in custodiendis præceptis ostendere: ex quibus præcipue est caritas, quæ est vinculum virtutum perfectionis. Quod enim sal pani, hoc est caritas virtutibus. Nec sine ea fieri potest, vt se virtus recte gerat: quandoquidem vniuersa virtus per caritatem & humilitatem firma & stabilis cognoscitur. Nam humilitas quidem nouit eum, qui ea vtitur, ad summum recte factorum extollere: caritas vero & firmiter continet, nec sinit vt cadat ab illa altitudine. Est autem caritas maior humilitate: quod quidem manifestum est ex ipso exemplo Domini & opificis. Nam propter suam in nos caritatem seipsum sua sponte humiliauit, & factus est sicut nos. Oportet ergo ei perpetuo confiteri & hymnos offerre. Nam hæc quidem omnes, vt semel dicam, homines honestum est exercere. Nos autem præ cæteris, & propter pacta conuenta cum eo inita, & quod ab omni perturbatione liberi, & a negotiis, quæ ad victum comparandum pertinent, minime diuulsam & distractam vitam nostram agamus, & soli nobis ipsis seorsum attendamus. [castitatem,] Et corpora & animas, o Fratres, semper castas cōseruare oportet, & consueta in synaxi glorificatio, & quæ nobis desuper tradita est, regula conseruanda est a vobis omni diligentia. Eorum, qui affliguntur, cura est gerenda pro viribus. Qui ex Fratribus colluctatur cum improbis cogitationibus, is semper a vobis confirmetur, [curam tentatorum,] & perpetua fruatur admonitione & doctrina & præceptione, ne imprudens paullatim supplantetur, & casu graui a diabolo prosternatur. Porro autem hoc quoque vobis vltimum adiicio mandatum: Numquam iis, qui adsunt, [hospitalitatem.] occludatur ianua: sed sit semper aperta cuiuis viatori, & ad excipiendum veluti paratissima. Quinetiam ipsum tectum sit vobis commune hospitibus atque transeuntibus, & ea quæ habetis, egentibus proponantur communia. Sic enim copiosam suppeditationem a Superis consequemini.

[108] Hæc cum eis mandasset, deinde etiam eos interrogauit, quemnam eis vellent imperare & præesse. Illi autem vno veluti consensu responderunt omnes, Domitianum. Ille vero, At hoc, inquit, nequit fieri. [Prædicit mortem Domitiani.] Domitianus enim non hic longo tempore post me manebit: sed cum septimum solum diem transegerit, sequenti me consequetur. Hoc omnes qui aderant, obstupefecit, cum tam aperte & tam libere dictum esset. Cum de Domitiano itaque spem perdidissent, petunt quemdam Eliam, Oeconomum inferioris monasterij, genere Hierichuntinum. Ad eum ergo protinus conuersus magnus Euthymius: Ecce, inquit, omnes Patres te sibi pastorem & præfectum eligunt. Tu autem vide, [Constituit successorem Eliam, a Fratribus electum:] vt tibiipsi attendas & toti gregi. Oportet vero te hoc quoque scire ante alia, quod Deo visum sit, haud ita diu abhinc hanc Lauram fieri cœnobium. Deinceps autem & vbinam ædificari cœnobium, & quemadmodum construi oportet, & de hospitum exceptione, psalmodiaque & studio in regula adhibendo præcepit Eliæ, & de non negligendis Fratribus, & maxime iis, qui improbis grauantur cogitationibus. Deinde vero hoc postremo dixit omnibus: [ei monita tradit.] Si inuenerim aliquam ad Deum fiduciam, hanc primam petam a Deo gratiam, vt vobiscum & cum vestris posteris sit semper simul spiritu in seculum.

[Annotata]

a Sequentia narrantur etiam in Vita S. Sabæ.

b Octauam Theophaniorum a Græcis celebrari 14. Ianuarij, diximus supra; quam consuetudinem a Syris etiam fuisse obseruatam hinc colligimus, quod tertio ab hoc die fuerit festiuitas S. Antonij.

CAPVT XIX.
Obitus Euthymij ac Domitiani. Sepultura.

[109] Hæc cum dixisset, dimisit quidem omnes præter Domitianū: & cum tres postea dies mansisset in diaconico, sabbatho noctu a dormit in pace, & ad eā, quȩ illic est, transit beatitudinem, re vera senex & plenus dierum, vicesimo die mensis Ianuarij, in anno quidem a mundi creatione, [moritur:] conuenienter temporibus scriptis ab b Hippolyto, qui fuit antiquus & ipsis notus Apostolis, & ab c Epiphanio Cyprio, & ab d Herone philosopho & Confessore, quinquies millesimo quingentesimo & sexagesimo, Domini autē nostri Iesu Christi in carne aduentus e quadringentesimo & sexagesimoquinto. Sciantur autem hæc quoque de Euthymio, quod habitu quidem erat minime fictus & mitissimus; adspectu autem teres & albus, valdeque lætus & iucundus ad videndum, omnino canus propter ætatem, [qua fuerit statura,] paullo breuior, densa barba & vsque ad zonam promissa, membris sanus & integer, vt cui non digitus, non vnguis, non dens, non parua nec magna pars abesset corporis. Atque natus fuit quidem, vt superius dictum est, ex reuelatione. Tres autem annos natus, Deo fuit consecratus, in principio scilicet magni Theodosij. [corpore ad finem omnino integro,] Cum vero transiisset per omnes Ecclesiasticos ordines, venit Hierusalem circa viginti & nouem annos vitæ propriæ. Cum vero sexaginta & octo annos transegisset in solitudine, nonagesimo quidem & f nono anno suæ ætatis, decimo autem sexto Imperij Leonis, excedit e vita.

[110] [magno hominum confluxu,] Cum autem fama celeriter per omnem sparsa esset regionem, monachorum & laicorum congregata est multitudo, quæ non poterat facile numerari. Quin etiam Anastasius Patriarcha Hierosolymitanus, cum simul assumpsisset examen Clericorum & militum, accessit. Cum eo autem aderat Chrysippus & Gabrielius, & Diaconus quoque Pheidus. Anachoretæ quoque, qui erant in solitudinibus, vndique conuenerunt, quorum erat vnus quoque g Gerasimus. Omnes autem in stuporem adducebat continuatio miraculorum. [præsente Patriarcha,] Cum ergo conuenisset multitudo prope innumerabilis, prohibebatur sacrum illud corpus a sepultura, cum iam esset hora nona, donec milites, vt eis iussum fuerat a Patriarcha, repellunt multitudinem: & sic vix tandem datur aditus diuinis Patribus, vt corpori illi, quod tam strenue decertauerat, & multa passum fuerat, iusta peragerent, & cum iis, quos decet, hymnis in locupleti loculo deponerent. Atque dolor quidem Euthymij priuationis, multis erat caussa lacrymarum: Martyrium autem & Eliam longe tangebat vehementius, [sepelitur.] & ij valde lacrymabantur. Sed cum illos quidem consolatus esset Patriarcha per Chrysippum Crucis custodem, & cum iis, quibus opus erat, vsus esset admonitionibus, hortatus est vt frequentius ad eum accederent. Cum autem reliquisset Pheidum in Laura Diaconum, ei ædificandi committit negotium: & cum esset in sanctam reuersus ciuitatem, mittit opifices ad opus, & materiam, vt beatæ illæ Euthymij reliquiæ in apto & conuenienti loco deponerentur.

[111] [Domitianus ab eo euocatus moritur.] Domitianus vero, qui Magni erat vere magnus & germanus discipulus, vt qui esset eius vitæ imitator accuratissimus, cum plusquam quinquaginta annos Sancto inseruiisset, a loco non recessit: sed permansit deinceps ad sextum vsque diem ab illo tempore, vt qui statuisset non esse sibi viuendum de cetero, nec ferendum esse, vt hanc lucem omnino adspiceret. Cum septimus autem iam dies aduenisset, ei lætus noctu apparet Euthymius, Veni huc, dicens, tibi paratam gloriam consecuturus. Ecce enim, inquit, Deus tibi concessit, vt nos quoque hic degamus communiter. Hæc Domitianus annuntiat Fratribus, cum venisset ad synaxim. Sicque ipse in gaudio & spe bonorum futurorum e vita excedit.

[112] Diaconus autem Pheidus, multis collectis operis, & magno adhibito studio, speluncam, quæ in principio tenuit silentem diuinum Euthymium, pulcherrimam & maximam ædem efficit: [Spelunca Euthymij mutatur in templū.] cuius cum medium attribuisset thecæ magni illius Patris, ex vtraque parte elaborat thecas Presbyterorum, Præfectorum, & reliquorum sanctorum virorum. Postquam autem perfecta iam fuissent omnia, tabulam, quæ erat sepulchro imponenda, & argenteum vrceum, & cancellos Patriarcha statim mittit Hierosolymis. Deinde ille ipse quoque descendit ad Lauram, cumque sanctum illud beati viri corpus cum lampadibus & hymnis propriis credidisset manibus, transfert ad eam ædem, quam ipse recenter fuerat fabricatus, & in sacro suo deponit loculo, [Transfertur eius corpus.] vt numquam posset amplius aperiri, & nec vel vllæ paruæ possent illinc eius auferri reliquiæ. Cum tabulam autem imposuisset, vrceum desuper quasi circa pectus defigit. Illa vero ab eo tempore in hodiernum vsque diem omne genus gratiæ dat iis, qui ad eum accedunt fideliter. Atque cum sic quidem præclare fecisset reliquiarum translationem VII. die Maij, adsumpto secum Martyrio & Elia, rursus reuertitur in sanctam ciuitatem, & eos ordinat Presbyteros, & refert in catalogum cleri sanctæ Resurrectionis. Et hæc quidem sic habent.

[Annotata]

a an. Ch. 473. vide prolegomena num. 13.

b Eusebius lib. 6. hist. Eccl. cap.16. Hippolytus præter alios plerosque commentarios quos componebat, opus de Paschate conscripsit, in quo & temporum seriem explanat &c. De Canone eius Paschali pluribus agit Ægidius Bucherius noster. Colitur 22 Augusti.

c De eo agemus 12. Maij. in libris contra hæreses pluribus de tempore disputat, maxime hæresi 51. Alogorum dicta, quæ prolixis & eruditis diatribis discutit Dionysius Petauius noster.

d Huius Sixtus Senensis, Posseuinus, Bellarminus, Miræus, aliiq; nondum meminerunt; & varij eius nominis Sancti sunt; at quis hic Confessor, adhuc nos latet.

e Æram hanc Orientalium attigimus in Prolegom. num. 13.

f Septimo legendum esse, ostensum est ibidem.

g In Vita S. Cyriaci: Abit pulchro illo ad Deum itinere Magnus Euthymius. [Anima S. Euthymij ab Angelis in cælum deducitur.] Videt autem sacram illius animam Gerasimus deduci ab Angelis, & præclare ad cælos adscendere, vnde fuerat vocatus. Cum ergo statim assumpsisset Quiriacum, adscendit in eius Lauram, & sanctum eius corpus gratis manibus sepelit, cum ea qua par est reuerentia, & cum omnia fecisset quæ de more fiebant, reuersus est.

CAPVT XX.
Occasio commutandæ Lauræ S. Euthymij in cœnobium.

[113] Restat autem nunc, vt persequamur quanam de caussa, & quemadmodum Euthymij Laura transmutata sit in cœnobium. [Ad Zenonem Imperatorem & Acacium Patriarcham Constantinopolitanum,] Necesse vero est orationem paullo altius repetere, vt sic apertam & dilucidam faciamus narrationem. Cum vnus iam præteriisset annus post mortem magni Euthymij, Leo ille magnus & Christi amans Imperator a excedit e vita, relicto Leone suo b nepote plane infante successore imperij. Ei autem, cum c parum in imperio vixisset, succedit pater Zeno, sed ille quidem, cum ex insidiis Basiliscus quidam inuasisset imperium, d fugit in Isauriam. Cum vero Basiliscus occupasset imperium, facit conciliabulum aduersus diuinam Synodum Chalcedonensem: quo quidem nitens pars eorum, qui erant schismatici in sancta ciuitate, cum sibi Gerontium quemdam e præfecisset Archimandritam, multa innouat aduersus Ecclesiam: nec minora iis, quæ prius ausus fuerat Theodosius. [a Martyrio Patriarcha Hierosolymorū,] Quinto autem anno f postea moritur quidem Anastasius Patriarcha, iam incipiente mense Ianuario: Zeno vero reuersus ab exilio, vincit quidem Basiliscum, qui adhuc tenebat imperium, rursus autem g recuperat imperium, quod amiserat. Et Sedi quidem Hierosolymitanæ succedit Martyrius, de quo mihi superius sæpe facta est mentio, qui ad ipsum Imperatorem Zenonem & Acacium Episcopum Constantinopolitanum scribit de schismaticis & illorum blasphemia & vitanda hæresi: [mittitur Phidus Diaconus:] & cum Pheido Diacono dedisset litteras, mandat ei quoque non pauca ore dicenda.

[114] Ille autem cum Ioppen peruenisset, & quoddam ascendisset nauigium, quod proficiscebatur in h Corycium, vbi fuit in ipso mari i Parathenico, [eripitur naufragio a S. Euthymio,] in magnam incidens procellam & tempestatem, media nocte patitur naufragium. Cum vero iam demergeretur, nec se supra fluctus posset omnino tollere, sed propterea quod in medio mari esset, & quod nox esset obscura & incerta, periret, in quoddam lignum ex inopinato, vel potius quod Deus id dedisset, incidit: & cum in quemdam locum enatasset, & a tanta calamitate se paullulum recreasset, venit ei in mentem admirabilis Euthymius, & statim illius implorabat auxilium aduersus periculum, & ambas ei manus tendebat, & illius nomen sæpe inuocabat. Cum sic ergo laboraret, ei alicunde magnus apparet Euthymius, per mare transiens, & secure in ipsis fluctibus inambulans. Quem cum repente vidisset Pheidus, adductus est in admirationem. Eum autem ab animi angore & timore volens rursus statim liberare, ea qua prius quoque solebat allocutione, [iubeturq; Lauram in cœnobiū mutare:] Noli, inquit, timere. Ego sum Euthymius, Dei seruus. Scias non esse bonum hoc iter in conspectu Dei. Neque enim afferet vtilitatem aliquam matri Ecclesiarum. Et ideo oportet te reuerti ad eum, qui te misit, & ei meo nomine iubere, ne sit sollicitus de disiunctione schismaticorum: haud enim ita diu abhinc, sed illo Pontificatum obtinente, futuram vnionem, & omnes, qui sunt Hierosolymis, futuros vnum gregem & sub vno pastore. Te autem oportet venire ad meam Lauram, & Fratrum quidem cellas diruere ab ipsis fundamentis, cœnobium vero ædificare illic, vbi meum ædificasti cœmiterium. Non enim Lauram, sed cœnobium potius esse locum Deo placet.

[115] [transfertur in Hierusalem pallio eius tectus, mox disparente:] Hæc ille quidem mandat Pheido, & suo eum pallio induit. Ille autem reipsa, & non in somnis protinus raptus, non dissimili forte modo ei, quo Abacuc, ita facile & momento temporis statuitur in litore, & perinde ac si e somno surrexisset, (o diuinam prouidentiam) in sancta inuenitur ciuitate. Sic autem præter opinionem in domo conseruatus, deponit quidem illud diuinum Euthymij pallium, quod tantum pelagus transuolare penna citius effecit & tutius, consueto autem induitur vestimento: illud vero (sed est attendendum; miraculo enim cognatum & consimile sequitur miraculum) a quadam veluti manu abreptum, euanescit & tollitur de medio. Cum ad se ergo rediisset Pheidus, & quænam eum mala oppressissent considerasset, vndæ, fluctus, nox, desperatio, & quæcumque sunt mala tempestatis; deinde vero animo agitasset repentinam huius inexpugnabilis calamitatis solutionem, magnumque Euthymium, & quemadmodum cum iam esset defessus, & grauiter suffocaretur, ei apparet pedibus ingrediens in fluctibus, & veluti manum illam porrigens hilarem, vultumque vna & vocem, & mandans ea, quæ dicta sunt, & tandem imponens pallium, & tantum mare veluti alatum per aerem transmittens, & domi suæ reddens insensibiliter; hȩc cum apud se considerasset Pheidus, emisit illas voces cum magna admiratione: Nunc scio verum esse & germanum Dei seruum magnum Euthymium, ab eoque missum, me liberasse a calamitate.

[116] [narrat S. Euthymij monitum matri suæ & Patriarchæ.] Deinceps autem hæc quoque matri narrauit. Illa vero eis aures lubenter accommodans, (amabat enim non solum filium, sed etiam Deum) & propterea tam eius qui seruat, quam eius qui seruatur, delectata narratione, & etiam lacrymas profundens ex oculis, consuluit filio omnia impleret. Deinde autem ad Patriarcham quoque transiens, ei Pheidus renuntiauit omnia. Ille vero admiratus narrationem, quæ omnem rationem superat & opinionē, Reuera, inquit, Dei Propheta est magnus Euthymius, magnaque est & quæ dici non potest apud illum fiducia. De iis enim, quæ Lauræ euentura essent, cum nos omnes essemus testes, prædixit iam in Christo consummandus. Hæc cum dixisset, ipse quoque Pheido permittit, vt ædificet cœnobium, & concedit, vt ad id proficiscatur, simul professus, se quoque omnibus viribus opus vna esse aggressurum.

[Annotata]

a an. Ch. 474. mense Ianuario.

b ex filia Ariadna, nupta Zenoni.

c Mensibus 10.

d an. Ch. 476. Basilio & Armato Coss. vt ex Simplicij Papæ epistola colligitur, his data Coss. 4. Id Ianuar. qua Zenonem vt pro Imperatore quædam ageret, hortatur: nec diu post isthic substitit, vt ex reditu patebit.

e Pseudoepiscopum contra Anastasium, vt bene aduertit Baronius an. 476. num. 41.

f Post mortem S. Euthymij an. Ch. 477. cum præfuisset 18. annos, vt dicitur in Chronico Nicephori, & aliquot menses.

g Post 20. menses, quam eiectus erat, vt tradunt Cyrillus in Vita S. Sabæ, & Victor Tunnunensis. Simplicius Papa de Imperio recuperato congratulatur Zenoni VII. Idus Octob. post Consulatum Basilisci & Armati an. Ch. 477.

h Corycus Ptolemæo, Plinio, Straboni. &. Calabro, Ciliciæ oppidum; Corycium promontorium, & in eo antrum Corycium, in quo optimus crocus nascitur.

i Imo Parthenicum, seu Parthenium mare Macrobio 7. Saturn. est pars maris mediterranei, quod Asiam Africamq; interluit.

CAPVT XXI.
Cœnobij ædificatio.

[117] [Cœnobium ædificatur;] Cvm autem Pheidus magnam manum accepisset ministrorum & domus ædificatorum, & vnum ex mechanicis, descendit in Lauram, & cum ædificasset cœnobium, sepique & fossa esset complexus, vetus quidem templum attribuit Fratribus ad cœnaculum, alterum autem templum superius ædificat. Intra cœnobium vero excitat turrim, quæ esset aperte veluti propugnaculum totius solitudinis, & eam collocat in medio cœmeterio. Loci vero posituram, in qua hoc sacrum collocatum est cœnobium, & esse pulchram propter æqualitatem, & monachis esse aptam ad exercitationem propter aeris maxime temperationem, oratione describam & ostendam, quantum potero.

[118] [quo situi] Est quidam collis admodum breuis inter duas valles, quæ ex Oriente & Occidente simul paullatim coeunt, & ad Austrum inter se commiscentur. Ad Boream autem patet pulcherrima campi planities circiter tria stadia, quam fieri potest optime excogitata ad voluptatem & delectationem. Per eam autem mediam torrens perfluit, qui ex alto descendit ex colle, qui est ad Orientem, fitque loco veluti quædam zona. In ipsa vero collis in planitiem inclinatione, & eorum eleganti mixtione & coniunctione, exurgit turris veluti quidam vertex & arx quædam: & turrim deinceps consequitur porta, quæ est versus planitiem, quæ cum voluptate transmittit eos qui exeunt, veluti a quadam specula despicientes pulchra illa planitiei spectacula. Sed quid loci naturam recenseat aliquis, quemadmodum est quidem mitis & fertilis; quali autem super caput est aere contemperatus, & neque maiore quam opus sit calore, neque frigore vtatur; sed cum ex ambobus fugerit ea, quȩ molestiam afferunt, vniuscuiusque præclare tenet medium; & est frigidioribus quidem calidior; calidioribus autem rursus sensim frigidior, & consequenter valde humidis siccior, & immoderate siccis humidior, cum ea, quæ vnicuique congruit, commoderatione?

[119] [absoluitur triennio.] Cum ergo totum eiusmodi cœnobij ædificium simul & ornatus, non opus habuerit plus quam tribus annis propter multas manus, vehemensque & intensum ministerium; volebant quidem diuini Patres illud cum alio ornatu & artificio Ecclesiæ reddere & dedicare, eos autem arcebat rursus aquæ penuria. Nam in illa quidem solitudine pluit sola hyeme. Cum ea autem fuisset magna ex parte sicca & aquæ expers, eis aqua defecerat, maxime circa vernam conuersionem: nisi forte in aliquibus concauis cisternarum consisterent aliquæ breues aquæ reliquiæ. Quod quidem eos valde reddebat animi dubios & perplexos, vt qui premerentur inexorabilibus naturæ necessitatibus. [aquæ penuria laborantibus,] Significant certe Præfectus Elias & Diaconus Pheidus Longino præfecto inferioris a monasterij, & Paulo præfecto monasterio b Martyrij, vt suis iumentis aquam curent ad eos transferendam ex Pharis.

[120] [a S. Euthymio in somnis promittitur,] Sequenti autem nocte eis paratis ad iter, cum iam congregata essent iumenta, illa nocte apparet B. Eliæ magnus ille Euthymius, Quid hoc sibi vult, rogans, quod hodie iumenta congregetis? Cum is vero respondisset, Vt aquam afferamus ex Pharis, propterea quod ea nunc nobis omnino defecerit; increpauit illum dicens: O vos modicæ fidei, quanam de causa Deum non rogauistis? Num is, qui ex prærupta petra inobedientem potauit populum, & aquam ex asini maxilla Samsoni aliquando fecit scaturire, non poterit vobis quoque ad vsum suppeditare, si solum cum fide offeratis petitionem? Deinde eis etiam prohibuit iter ad Pharas, vt minime necessarium. Aqua enim vobis implebūtur vel maximæ cisternæ, si ne tres quidem horas expectaueritis.

[121] Cum ad hanc visionem e somno excitatus fuisset B. Elias, & statim eam Pheido & reliquis annuntiasset, iumenta quidem a proposito soluit ministerio: cum nox autem iam transiisset, & sol quantam videt terram suis illustraret radiis, nubes nescio vnde aerem, qui erat super cœnobium, repente complexa, protinus erupit in pluuiam. [daturq; diuinitus.] Et omnia quidem circumcirca simile adhuc puniebat flagellum siccitatis: ij autem soli qui erant in cœnobio, præter opinionem aquam erant adepti, perinde ac si aliquis pluuiam circumscripsisset, & rursus vlterius non sineret progredi. Postquam autem & cisternæ fuerunt aqua plenæ, & non erat amplius opus imbribus qui e cælo descendunt; dissipata est statim nubes, & vehemens imbrium procella rursus reducta fuit ad serenitatem.

[122] Cum vero miraculum breui totam peruasisset solitudinem, & peruenisset iam etiam ad ipsum Archiepiscopum Martyrium, descendens ille multis copiis ad cœnobium, præclaram quidem egit synaxim & vigiliam cum multis lampadibus & suffitibus. [Dedicatur templum.] Splendidam autem & magnificam facit dedicationem, deponens sub ara quasdam partes reliquiarum Martyrum c Taraci, Probi & Andronici, VII. mensis Maij. Erat vero iam d duodecimus annus post decessum Euthymij. Cum aliquod autem tempus transiisset, Diaconus quoque Pheidus suscipit Episcopatum ciuitatis e Doron quæ vocatur.

[Annotata]

a S. Theoctisti.

b Patriarchæ, cui hic Paulus successit, quem sibi secundum, seu coadiutorem, habebat S. Theodosius Cœnobiarcha in regimine reliquorum cœnobiorum, a Salustio Patriarcha moribundo an. Ch. 493. imposito. Cyrillus in Vita S. Sabæ.

c Passi sunt sub Diocletiano Tarsi in Cilicia. De eis agit Martyrol. Roman. XI. Octob.

d an. Ch. 484.

e Doron, Dora, Dor, Ador, &c. ciuitas maritima, vndecimo, aut, vt alij volunt, nono milliario a Cæsarea Palæstinæ, pergentibus Ptolemaidem. Legendus Adrichomius in tribu Manasses citra Iordanem cap. 26.

CAPVT XXII.
Tres primi successores S. Euthymij. Pax Ecclesiarum. Oleum S. Euthymij.

[123] Sed cum ego in hunc locum venerim, mihi venit in mentem, vt de schismaticis illud addam, quod mihi etiam dignum videtur de quo dicatur; vt quæ in mari fuit diuini Euthymij prophetia, euidentius hinc ostendatur. Nam cum iam quidem Patriarcha Martyrius, fidem tribuens Pheidi visioni admirabili, & iis quæ in mari prædixit ille Magnus, de his quidem schismaticis cessauit cogitare. Non multum autem temporis intercessit, & veluti ex diuiniore quadam visitatione Marcianus, [Marcianus schisma inter Episcopos & monachos ortum iacta sorte tollit.] cuius paullo ante memini, omnes ipso conuocat in cœnobio, quod ab ipso constructum fuerat in sancta Bethleem, &, Quousque tandem, inquit, o Fratres & Patres, contendimus corpus Ecclesiæ diuidere in partes, idque cum nec nobis quidem constet, quæ sit Dei voluntas, sed rem sic credamus propriis cogitationibus? Est ergo nobis considerandum, ne forte existimantibus recta via ingredi in auia contingat incidere. [Sap. 9. 14.] Sunt enim incertæ hominum cogitationes, sacra aiunt eloquia, & si videtur, sequentes illud Apostolicum, & veluti exemplo vtentes, iaciamus sortes in conspectu Episcoporum & monachorum: & si sors quidem venerit ad monachos, oportet omnino perseuerare in iis, in quibus nunc manemus & quæ nobis placent: sin autem ad Episcopos, cum ipsis communicare. [Act. 1.] Cum hanc attulisset sententiam a Marcianus, nullus erat ex iis, qui aderant, qui non laudaret. Iactam itaque sortem monachi quidem eam habuerunt, omnes autem ei statim communicabāt, tamquam ex Deo esse cognitam arbitrati, præter Gerontium solum & Romanum. & omnes seipsos præbent b ferentes vnioni Ecclesiæ, eique de cetero germanam ac synceram faciunt communionem.

[124] [festiuitas pacis celebratur Hierosolymis.] Cum eos autem Patriarcha pulchre non solum supinis, vt quis dixerit, manibus, sed etiam cordis sinibus excepisset, præclarum & celebre festum agit. Admodum enim pulchre ciuitati exortum est bonum pacis, & lætatæ sunt plateæ Hierusalem, & per omnia Deus glorificabatur. Gerontius autem & Romanus, alter quidem cum quadraginta quinque annos præfuisset B. Melanæ monasteriis, alter vero in Thecorum, vt supra diximus, regione monasterium construxisset, & deinde ex ipsis quoque turpiter fuissent expulsi propter eorum, quæ ipsis visa fuerant, impietatem, mali male huc & illuc obeuntes recesserunt. Sed hæc quidem facta sunt temporibus Zenonis.

[125] Sequentibus vero annis, cum c Anastasius post ipsum accepisset imperium, incursionem autem fecissent d barbari, & magnam partem solitudinis vastassent & depopulati essent, euerterunt ipsa quoque Agarenorum tabernacula, [Irruptiones Barbarorum.] quæ eis nuper magnus fixerat Euthymius. Deinde qui ex his quidem erant insigniores, alia sibi excitant in Martyrij monachi monasterio, & templa erigunt. Barbari autem cum rursus eos essent aggressi, alios quidem interimunt, alios vero captiuos abducunt, aliquos autem in alios vicos compellunt, nempe eos, qui ex inopinato hoc periculo euasere superiores, cum magna & grauissima fuisset hæc illic barbarorum incursio.

[126] [Successores Euthymiij 1. Elias, 2. Simeon, 3. Stephanus.] Beatus autem Elias, qui Euthymij recte præerat ouibus, cum triginta & octo totis annis administrasset præfecturam, multaque præclara & egregia in ea fecisset opera, & magnum sui amorem reliquisset Fratribus, qui in eis viget vsque in hodiernum diem, ipse quoque feliciter e excedit ad Dominum. Cum quidam autem Simeon Apameensis post illum accepisset administrationem, & in ea tres tantum annos vixisset, Stephanus Arabs genere ei f succedit: qui cum mortuus esset, g ei frater Procopius sexcentos aureos ex bonis paternis tribuit monasterio.

[127] Sub eadem autem tempora Cæsarius quoque quidam Antiochenus, qui in ciuilibus magistratibus sæpe bonam erat assecutus existimationem, cum ad sanctam venisset ciuitatem, & satis longum esset illic tempus moratus, incidit in quamdam corpoream valde grauem affectionem. Quoniam vero deerat manus, quæ eum curaret, [Cæsarius oleo e sepulchro S. Euthymij fluente sanatur.] & omnem superabat tolerantiam & amicorum consolationem, cum non haberet quidnam deinceps faceret, confugit ad sepulcrum admirabilis Euthymij, & quod ex illo fluebat oleum, fit statim ad liberandum hominem remedium, cum solum morbus fuit inunctus. Is autem referens gratias pro beneficio, pecunias Sancti monasterio alias quidam iam præbuit splendide ac magnifice, alias autem etiam quotannis præbiturum esse promisit.

[128] Domum vero reuertens, cum ad h Tripolitanum Episcopum accessisset, quomodo solet animus in rebus huiusmodi lubenter rerum meminisse grauium, quæ iam præterierunt, [Ed narrat Episc. Tripolitano:] narrauit ei singula, quemadmodum malum quidem eum inuasisset, & manus medicorum & præsentia familiarium, illæ quidem ad curationem, hæ vero ad consolationem nihil valebant; & quemadmodum omnibus desperatis, venerit ad sepulchrum Euthymij, & quemadmodum illic solum vnctus oleo, protinus, & citius quam quis sperare atque adeo optare ausus fuerit, inuenit curationem.

[129] [huius consobrinus ideo fit monachus,] Hæc ille quidem singulatim narrabat Episcopo. Quidam autem Leontius, illius consobrinus, cum esset ætate valde iuuenis, contigisset vero eum interesse narrationi, animo protinus, vt audiuit, incitatus, & maius aliquid animo agitans quam pro ætate, cum quæcumque sunt mundana condemnasset, a quibus vt plurimum facile decipi & capi potest iuuentus, recta venit in magni Euthymij monasterium, & vitam suscipit monasticam. Quem vtique, cum virtute euasisset insignis, accersens Stephanus Episcopus, ei tradit curam monasterij, quod conditum fuit in honorem magni Martyris i Leontij. Paullo post vero cum Sedis etiam reliquisset successorem, excedit e vita vicesimo secundo mensis Ianuarij, cum annos viginti & vnum integros præfuisset cœnobio. Porro autem Leontius quoque, [Episcopus Tripolitanus.] huius consobrinus, Nilum quemdam cœnobij Presbyterum euntem Antiochiam, & ab eo hospitio exceptum, cum ex iis quæ aderant, satis accepisset, k Orestiadis ordinat Episcopum. Et hæc quidem ita se habent.

[Annotata]

a Summus vir postea Marcianus fuit, in cuius horreo frumentā ex vnico grano diuinitus vna nocte admodum duplicatum fuisse, [Marcianus Abbas sanctus.] dictum est in Vita S. Theodosij XI. Ianuarij num. 61. & 62. In Vita S. Sabæ dicitur sanctus Abbas & vir longe optimus; qui visione cælesti monitus fuerat, vt S. Sabæ de necessariis prouideret. Obiit vniuersalis Archimandrita omnium monasteriorum a Salustio Patriarcha constitutus, cui suffecti SS. Sabas & Theodosius.

b Forte feruentes; vt annotatur apud Surium & Baronium an. 477. num. 29. vbi hæc refert, licet diu post contigerint, vt ordo narrationis exigit.

c Olybrio solo consule an. 491. Indictione XIV. in Vita S. Sabæ.

d Theophanes lib. 15. cap. 10. resert anno Anastasij 11. Saracenorum incursum in Phœnicen & Syriam rursus (seu secunda vice) effectum esse. Prior hæc irruptio ante mortem Eliæ Hegumeni videtur contigisse.

e an. Ch. 511.

f an. 514.

g Surius monet videri legendum eius. a nu. 96. deficit nos MS. Græcum.

h Opulenta Phœniciæ ac celebris vrbs Tripolis, describitur ab Adrichomio inter loca extera cap. 30.

i S. Leontius Tripoli passus colitur 18. Iunij.

k Orthosiadis legendum suspicamur. Est. Orthosias prope Tripolim, e regione Cypri, etiam vrbs Episcopalis, cum Tripoli, sub Metropolita Tyrio. describitur ab Adrichomio inter æxtera loca cap. 29.

CAPVT XXIII.
Successores S. Euthymij. Sacrilegus punitus. Cyrilli scriptoris ætas.

[130] Reuertēdum est autem ad Magni Euthymij monasterium, & quæ deinceps consequuntur, ea sunt addenda narrationi. [Quartus successor Thomas] Post Stephani a Præfecti consummationem, Thomas, qui genus trahebat ex Apamea, cum id felix & florens accepisset, minuit & circumcidit. Quo autem tempore is administrationem tenebat monasterij, ad eum rursus venit Antiochenus Cæsarius & ab illo humane & benigne acceptus, cum in eodem cum eo accubuisset conuiuio, deinde vt solet inter eos agitati essent sermones, & audiisset quod in Diaconico essent illius ligni partes, [particulā sanctæ Crucis dat Cæsario.] in quo Dominus illo suo admirabili consilio fuit crucifixus; petit ab eo, vt liceat sancta illa ligna adorare, & eorum exiguam aliquam partem accipere. Cum ergo annuisset is qui præerat monasterio, eadem quidam hora ei aperit ambas fores Diaconici, reserat autem thecas rerum pretiosarum, aliquid ardentius faciens & amantius: & ingressus est Cæsarius cum iis, qui erant circa ipsum. Cum autem adorassent & complexi fuissent, aliquam quoque partem accipiunt illius salutaris & venerandi ligni. Deinde etiam ingressi interiorem cellam Diaconici, rursus conuertuntur ad se reficiendos.

[131] [Monachus furatus 600. aureos,] Theodorus autem Galata quidam, qui eis ministrabat, frequenter exiens per Diaconicum, & ad eos ingrediens, sacris illis thecis apertis, sexcentos illos surripit aureos, de quibus ante diximus, qui positi erant in tribus crumenis. Et Præfectus quidem Cæsario & suis mentem adhibens, non sensit quod factum erat. Mane autem surgens Theodorus, simulabat se irasci, & præferebat se valde indignari, quod non liceret ei frui quiete & silentio. Quocirca recedit ex monasterio, specie quidem quod desideraret locum vacuum a tumultu, re vera autem, quod cuperet latere, & aurum abscondere. Dum ergo ad sanctam ciuitatem iter esset ingressus, [eos abscondit,] vbi fuit ex aduerso monasterij monachi Martyrij, & sensim sedens, & genibus crumenas imponens, aureos quinquaginta numero ex vna harum sumpsisset, ponit reliquos sub magno quodam lapide: & cum locum signasset, & sibi notum, quoad eius fieri posset, fecisset, recta profectus est Hierosolyma; illinc vero Ioppen.

[132] Cum equos autem conduxisset, & arrham dedisset, reuertitur ad lapidem, sub quo latebat aurum: & cum iam prope fuisset, (o oculum qui omnia intueris! o iustissima iudicia!) videt quemdam magnitudine maximum & adspectu terribilem serpentem, [arcetur a serpente ne eos recipiat.] qui e lapide prorepserat, & erat veluti collocatus ad seruādos aureos, conari arcere eum a re aliena. Ille ergo timore affectus, tunc quidem vacuis manibus reuertitur: sequenti autem die rursus redit, & rursus inuenit terribilem illum auri custodem adeo diligenter vigilantem ad auri custodiam, vt ne liceret quidem omnino accedere ad lapidem: quin etiam cum aggredi perrexisset, diu serpens ita est eum persecutus, vt satis habuerit illinc saluus recedere. Postridie autem venit rursus ad locum, & protinus aduolans quædam virtus aerea, [diuinitus punitur,] cum veluti quamdam clauam incussisset Theodoro, & certam ei plagam inflixisset, illum quidem euertit & prope exanimatum humi deiicit. Quidam autem Lazariotæ cum transeundo aduenissent, & tam misere iacentem inuenissent, accipiūt & deferunt in nosocomium, quod est in ciuitate.

[133] [in somnis monitus confitetur crimen, aurum ostendit,] Cum illic autem diu iaceret, videt in somnis quemdam senem eum acriter corripientem, & dicentem: Non aliter tibi licet surgere, nisi surreptas pecunias prius reddas Euthymij monasterio. Cum itaque exinde accersusset eum, qui accipiendis præfectus erat ægrotis; & furtum confitetur, & dolum aperit, & caussam, quȩ tunc latebat, cur e monasterio recesserit, propalat & profert in lucem veritatis: & quemadmodum sub quodam lapide aurum deposuerit, & quemadmodum cum sæpe accessisset & conaretur tollere, primum quidem serpens & magnitudine & adspectu terribilis, qui e lapide prorepserat, eum expulerit admirabiliter & propter opinionem; deinde autem quædam virtus, quæ alicunde aduolauit, eum sic affecerit.

[134] Hæc cum accepissent Prȩfectus Thomas & Leontius, statim ascendunt ad sanctam ciuitatem, & cum Theodorum in quodam vehiculo imposuissent, vt eis ostenderet locum, in quo aurum erat abditum, ipsum quidem inueniunt sub lapide positum, formidabilis autem illic custos (o miraculum) nusquam aderat; [cōualescit.] vt qui veluti veris dominis thesauro cessisset. Atque illi quidem statim tollunt aureos, parum curantes eos, qui consumpti fuerant a Theodoro. Ipse autem nihil amplius mali sentiebat, & erat sano corpore.

[135] Atque Thomam quidem, qui octo annos Euthymij prȩfuerat monasterio, vicesimo quinto Mensis Martij, [5. successor Leontius.] b septuagesimo anno post discessum Euthymij, benignus & clemens Dominus hinc euocat. Leontius autem post eum suscipit præfecturam monasterij, a quo ego, qui hæc scriptis mandaui, referor in c catalogum Fratrum illius gregis. Quæ ergo de hoc diuino & admirabili Euthymio Patres mihi narrarunt, vt dicam sicut diuinus Dauid, non abscondi a filiis eorum in generationem & generationem. [ad quem Cyrillus vitæ scriptor,] Oportet autem omnino ea, quæ meo tempore facta sunt, non despicere, cum qui sunt affecti beneficio, sint adhuc superstites, & intersint iis quæ geruntur, & sui intuitus vtantur testimonio: sed & in hodiernum vsque diem ea, quæ sunt præter opinionem fiant miracula, quæ sunt eorum quæ præcesserunt probatio & perfectum signaculum, quod de illis nihil sit omnino dubitandum.

[136] d Decimosexto itaque anno, cum monachorum suscepissem habitum, vehementique quietis ac silentij tenerer desiderio & habitandæ solitudinis, quærebam honestam alioqui occasionem vt ea consequerer. Cum nullam autem aliam inuenirem, præ me tuli magno me teneri desiderio videndæ dedicationis Ecclesiæ Hierosolymitanæ, & petij vt illuc ire liceret. Dimissus autem a præfecto, cum iam essem recessurus a Metropoli Scythopolitarum, mater hoc mihi dat mandatum, vt nihil ex iis, quæ pertinent ad animam, ex me facerem absque admonitione & consilio Ioannis Silentiarij; Ne forte, inquit, statim ab initio imprudens irretiaris errore Origenistarum. Cum ergo venissem in sanctam ciuitatem, [consilio S. Ioannis Silentiarij, transit.] & sacra quidem loca adorassem, in quibus Dominus propter nos moras traxit salutares, & cum diuinæ quoque Crucis lignum adorassem, deinde ad e eum me confero. Is autem cum & mihi alia monita dedisset & consilia, tandem hoc quoque mihi præcipit, Si vis, inquit, saluus esse, vade ad magni Euthymij monasterium, & in eo habita. Hæc cum ego audiuissem, venio per solitudinem quam citissime ad Iordanem: & cum satis longum tempus cum iis, qui f illic erant, Patribus essem versatus, in illius magni monasterium delatus, sum susceptus. Leontius autem erat, cui & suscipiendi cura, & monasterij præfectura fuerat credita.

[Annotata]

a Perperam Episcopi additū erat. Est hic Stephanus Arabs, frater Procopij, supra nu. 126. obiit an. Ch. 534. vt ex num. 135. colligitur.

b an. Ch. 542.

c Hæc eadem refert, citato hoc loco, in Vita S. Ioannis Silentiarij, vbi Indictionem VI. addit, & annum ætatis S. Ioannis 90. mensem Iulium, quo ad S. Euthymij monasterium venit; quod necessario an. Ch. 543. contigit, qui secundus est præfecturæ Leontij. Vide Prolegomena num. 9.

d Imo decimo tertio. Rediit S. Sabas Constantinopoli in Palæstinam in Septembri, Indictione nona an. Ch. 530. Hierosolymis Cæsaream proficiscitur, [Cyrillus quando habitum monasticū susceperit.] hinc Scythopolim. Cyrillum puerum discipulum sibi acquirit, cuius caput Metropolita Theodosius tondens in primo Ecclesiastico gradu constituit. Redit Sabas ad Lauram, & modico tempore ibi transacto infirmitate detentus est, ex qua obiit Indictione decima, V. Decembris an. Ch. 531. Ab indictione ergo nona, ad sequentem sextam non nisi decimustertius labebatur annus; nisi ante dicatur habitum monasticum accepisse, quod ille locus in Vita S. Sabæ ægre vt suspicemur permittit.

e In Lauram B. Sabæ.

f Potissimum cum Seniculo monacho in xenedochio Abbatis Euthymij, Scythopoli ex monitione S. Ioannis in somno ei facta. In huius Vita.

CAPVT XXIV.
Sacrilegium punitum.

[137] [Monachus dæmoniacus curatur ad sepulchrum S. Euthymij:] Cvm illic ergo versarer, video ea ȩtate quemdam genere Cilicem, habitu monachum, Paulum nomine, ex Martyrij monasterio profectum, quem malus quidem possidebat spiritus; ab iis autem qui ad ipsum attinebant, adducebatur ad monumentum Euthymij. Cum positus ergo fuisset monachus ad thecam reliquiarum, apparens paullo post magnus Euthymius, media nocte fugat dæmonem. Fuit autem hoc certum curationis testimonium: nam cum ipsa nocte ascendisset Paulus ad horam nocturnæ psalmodiæ, fit vnus ex iis, qui canebant, & nobis omnibus præsentibus, se fatetur fuisse a Deo curatum. Cum autem quod factum fuerat, didicissent monachi Martyrij monasterij, veniunt vt eum rursus reducerent in suum monasterium. Sed ille cum vellet ostendere se esse grato animo, & apud se scriptam conseruaret gratiam, mansit deinceps in cœnobio, omnemque laborē & ministerium alacri animo vna subiit cum Fratribus.

[138] Cum nos autem aliquando colligeremus alimentum in solitudine, id vero erat quod vulgo solet nominari a Manuthia, in colligendo rogauimus Paulū, qui ipse quoque aderat, quidnam ei accidisset, & quanam de caussa venisset in cœnobium, & quamnam curationem esset consecutus apud thecam reliquiarum. Ipse autem, vt qui iam esset nobis familiaris, & apud nos non posset quidquam fingere, omnia aperte recenset: Ego, inquit, cum mihi Diaconatus munus esset creditum in monasterio Martyrij, nescio quomodo laboraui auaritia, & captus sum amore pecuniæ. Cum autem essem inops, & nescirem vnde vel mihi drachmam pararem, venit mihi in mentem ex sacris vasis aliqua surripere, & vnumquodque eorum pretio vendere, & sic aliquo modo mihi parare possessiones. [is ob sacrilegium, ebrietatē, & cogitationes turpes admissas,] Cum vero victus essem ab his improbis cogitationibus, & Dei timorem excussissem, surripio claues ex ara: & cum locum aperuissem, in quo erat reposita vasa sacra, ex iis alia quidem mihi vsurpaui, alia autem aliis quoque contemptim distribui. Deinde cum illo Diaconatus munere functus essem, claues quidem reddo rursus ad aram referens. Cum autem ad cœnam venissem cum quibusdam Fratribus, & me vini potione exatiassem, in strato miser recumbo. Protinus vero omnis intemperantiæ cogitatio in meam diffunditur animam, perinde ac si omnes concurrissent. Ego autem, cuius animus erat adhuc corruptus a temulentia, me libenter tradidi his cogitationibus: quæ me assumptum sic affecerunt, vt viderer sentire feminam, quæ vna mecum esset & vna cum ea iacere.

[139] [a diabolo possessus,] Protinus ergo ad me venit obscura quædam nubes & caliginosa; ea autem erat sceleratus dæmon, qui me inuaserat, a quo victus tamquam ab aliquo hoste captus, mansi ab eo longo tempore cruciatus, & quid non graue patiens? Vbinam enim male faciendi satietatem hostis ceperit, quando hoc facere fuerit in eius potestate? donec Fratres mei ducti misericordia me tollunt, & ad Sancti capsam adducunt: & statim perinde ac si resipuissem, & ad me essem reuersus, cum calidis orabam lacrymis, vt mei magnus miseretur Euthymius, & me ab hac scelerati dæmonis liberaret contumelia: & vespere propter eam iacebam supplicans, & non intermittebam orare. Iam autem circa mediam noctem videbar mihi versari in quodam loco diuino & admirabili, cuius posituram, pulchritudinem, gratiam optauerit quidem videre quispiam, sed verbis nequaquam poterit exprimere. Videbatur autem mihi nigra quoque quædam cuculla & lana plena esse meo capiti imposita: [& plurimum cruciatus,] ea autem lana (o malorum depulsor Dei serue Euthymi!) absit vt vllis aliis imponatur. Nam intrinsecus quidem pro lana, ornata erat spinis, iisque non tolerabilibus vtique aut mediocribus, sed stylorum stimulis magnitudine longitudineque similibus. Caput autem meum valde pungebat, & nec omnino quidem hiare sinebat aut respirare.

[140] Cum tali ergo malo premerer, lingua mihi videbar versare nomen Euthymij, & eum orare. [a S. Euthymio apparente obiurgatur,] Ille autem statim mihi apparet, multa luce circumcirca refulgens, pilis canus, grauis adspectu, lætus oculis, statura breuis, promissa barba, nigra veste indutus, & virgam manu tenens, &, Quanam re, inquit, tibi opus est? Quid autem vis tibi faciam? Cum ego autem timide & subtremebūde respondissem, Miserere meæ calamitatis, & a graui me libera dæmone; ille vero austerius respondens, Sed est ne tibi, inquit, persuasum ex iis quæ fiunt, nihil Deum latere? Didicisti ex iis quæ passus es, quantum malum sit, res Ecclesiæ aut Dei potius despicere, & inconsiderate ac temere perfundere? Nam quomodo rerum Ecclesiis consecratarum gratia aperte transit ad Deum, ipse autem rursus scit ex alto prȩbere remunerationes; ita qui eis male vtuntur, non in alium, sed in illum ipsum sunt contumeliosi, & ei meritas luunt pœnas. Si enim olim Ananias cum vxore, cum ex iis quæ ipsi obtulerant, surripuisset, tantas dederunt pœnas, vt ipsi vna furto morerentur; quamnam veniam consequetur, qui ne alienæ quidem parcit oblationi? [monetur de emendatione,] Verumenimuero, inquit, si pactum conuentum feceris, te non amplius rebus sacris manus iniustas immissurum, nec te, malas admittendo cogitationes, suauiter oblectaturum; te, inquit, consolabitur Deus & te curabit. [Ezech. 18. 23.] Est enim benignus & clemens, & non vult mortem peccatoris, vt diuina docent eloquia, sed vt ipse conuertatur & viuat. Propterea enim tibi mala euenerunt præsentia, quod cum tibi rerum sacrarum creditum esset ministerium, non tamen te ipsum Deo conseruasti fidelem; sed statim ad dolum respexisti & furtum, metens, vt vere dicam, vbi non seminasti, & colligens vbi non dispersisti. Hinc proficiscitur, quæ fit ab ipso derelictio: hinc insultus carnis & intemperantia, & hic grauis dæmonum fluctus hinc in te inundauit.

[141] Hæc cum ego audiuissem, ei polliceor me in posterum cautionem esse adhibiturum. [& liberatur.] Et tunc, inquit, cum in sceleratum dæmonem infremuisset, & manu meam cucullam apprehendisset, vix, inquit, & vi eam aufert capiti, ea autem statim mutauit formam, & mihi in Sancti manu breuis quidam videbatur Æthiops, habens oculos igni similes. Visa est autem ante eius quoque pedes defossa esse fossa profundissima: & illum quidem deiecit in fossam, ad me vero rursus conuersus, illud dicit, quod Christus paralytico: Ecce sanus factus es, noli amplius peccare: sed attende tibi ipsi, ne quid contingat deterius. [Ioan. 5. 14.] Ab ea autem liberatus affectione, ardentius Deo actis gratiis, ab illo tempore sum conseruatus, vsque in hodiernum diem nullo malo affectus. Hæc cum mihi Paulus narrauerit, ego omnibus communem adieci narrationem.

[Annotatum]

a Lubet de voce hac, nusquam alibi nobis quidem notata, eruditum Adriani Crommij (vtrique nostram semper cum honore nominandi, a quo sacris litteris Theologicisq; disciplinis sumus instituti) coniecturam apponere: Existimo, inquit, Hebræam esse vocem; & sic scribendam manot-ja, id est, partes, siue portiones, Dei, [Manuthia quid sit.] siue inemptas dapes, quas ex Dei beneficio in deserto ex arboribus vel herbis legebant. Similis vox est Estheris 2. v. 9. in Hebrȩo, vbi Estheri dicuntur datȩ partes eius. Heb. portiones eius, siue res ei ad victum & cultum necessariæ. Sed ibi litteræ finales pluralem numerum & affixum femininum significant. Posset etiam ex Hebraica & Græca esse composita dictio, vt μανονθία, sit quasi μάννα ἑωθινόν, vt sit allusio ad Man, siue manna Hebræorum, quod Exodi 16. v. 21. & Sapient. 16. v. 28. ante ortum solis colligendum erat. Vocaturque ipsum man, quasi pars vel portio, quæ ipsis a Deo dabatur, & sine labore cōparabatur, quamquam & aliam etymologiam dat noster Interpres ex LXX. Exod. 16. v. 15. vt Manhou, sit quasi Quid hoc?

CAPVT XXV.
Energumeni liberati.

[142] Verumenimuero nunc mihi rursus incitatur oratio ad rebus aliis pascendas vestras aures. Non sinit enim cessare miraculorum continuatio, semper magis prouocans orationem, & vehementi semper studio contendens progtedi ad anteriora, quæ sunt præstantiora atque iucundiora, veluti ipsa secum certans, & ea quæ præcesserunt iis, quæ sequuntur, volens vincere. Duas enim cisternas, [Cisternæ S. Euthymij ostium.] quas fama est ab initio fodisse Amorrhæos, distantes duobus stadiis a cœnobio, renouat quidem, cum adhuc esset super terram, magnus Euthymius, vt iam ante declarauimus: & cum alterius ori imposuisset ostium, tribuit Lauræ ad aquationem: alteram autem iis, qui ab ipso baptizati fuerant, Agarenis, certo concedit tempore. Cum sic ergo haberent cisternæ, & vna quidem Lauræ, altera vero attributa fuisset Agarenis; solitudinem illam, quæ erat alioqui arida, & propemodum aquæ expers, pluuiæ inuaserat penuria. Qui Lauram itaque incolebant, aquæ veriti inopiam, cisternæ quidem ostium clauis & vectibus communiunt.

[143] Cum vero a Præfecti, qui Romano suberant imperio, Aretha & Asuades, [perfringit barbarus miles.] contra se inuicem arma & bellum suscepissent, per solitudinem sæpe dispersi barbari, & pecunias diripiebant, & domos euertebant, & quæcumque alia in his rebus violenta solent & tyrannica contingere, faciebant. Cum nos autem aliquando sederemus ante aditum cœnobij, accedunt quidam duo barbari, cum eis vero aderat quoque Christianus quidam, Thalamas nomine, qui erat cognatus Agarenorū, qui fuerant olim baptizati ab Euthymio. [inuaditur a dæmone:] Adducebant autem vnum ex sua multitudine barbarum, qui ipse quoque a quodam sæuo possidebatur dæmone. Cum ergo accessissent, exposuit nobis caussam Thalamas, nempe quod cum aliquando barbari venissent ad Lauram, vt potarent suos camelos, & cisternæ impositum inuenissent ostium, hic quem possidet dæmon, paullo magis barbarice commotus, graui quidem lapide illud confringit; eum autem statim vicissim longe grauius ferit dæmon, & deinceps iacebat tortus ac dilaceratus, & os habens spuma oppletum.

[144] Ego vero, inquit, accedens, & quod ita se haberet barbarus animo fractus, vna cum his viris eum tollo, [liberatur ad sepulcrum Euthymij, baptizatur.] & ad Sancti capsam affero, vt vnde accepit calamitatem, illinc inueniat mali quoque medicamentum. Eiusdem enim est & castigare propter audaciam, & curare rursus propter clementiam. Cum ergo ad loculum positus esset is, qui laborabat, & non multum deinceps tempus mansisset, curationem inuenit maiorem quam petierat; non liberatus solum ab affectione, sed etiam diuiniore luce animum habens illuminatum, & non multis postea diebus baptizatus.

[145] [Liberantur puella;] Huius autem ipsius quoque Thalamæ sororis filia, immundi dæmonis dominatu tenebatur. Ea igitur a Lazario (illinc enim habitabat Thalamas) portata ad capsam reliquiarum, nullum quidem aliud medicamentum applicatum, nisi huius loculi sanctificatio: dies autem non plures quam tres, ad perfectam sufficiunt liberationem ab eo qui opprimebat.

[146] Quid vero de filio dixeris Agareni Argobi? hoc enim erat nomen patris. [adolescens;] Quem cum pascentem greges in solitudine quidam execrandus inuasisset spiritus, non solum mente, sed adspectu & oculis quoque erat peruersis. Delatus autem ipse quoque ad capsam reliquiarum, breui omnino erigitur, & omnia suo loco restituta habens, patri redditur.

[147] Multa quis posset alia eiusmodi recensere, atque adeo innumerabilia. Quamdam enim mulierem, quæ in vico Betabudison cum marito habitabat, [mulier:] meridie domi aliquando sedentem grauis inuadit dæmon: & totos quidem sex menses cum eo colluctabatur, & marito morte grauiorem vitam efficiebat. Cum itaque is eum casum ferret intolerabiliter, & nullam posset molestiæ inuenire consolationem, constituit ad magnum confugere Euthymium: & cum sic furore percitam accepisset coniugem, cum ea venit ad monasterium. Quoniam vero b non licet introire mulieribus, assidebat in vestibulo, faciens quæ poterat, ieiunio vtens & oratione, & singulis vesperis bibens ex capsæ sanctificatione, cum oleo lucernæ. Tertia autem consequenti nocte ei magnus apparens Euthymius ei dicit: Ecce sana facta es, vade in domum tuam, statimque & morbus est dissolutus, & cessauit insania, & domum mulier sana mente reuertitur. Ab illo autem tempore, vtpote memor beneficij, quod a Sancto acceperat, quotannis veniebat ad monasterium, ipsumque limen & solum, quod est ante ingressum, & puluerem ipsum complectens, osculabatur, Fratresque inuitabat ad conuiuium, & quam humanissime poterat, accipiebat. Et hoc quidem est eiusmodi, & quod nulli priorum cedit magnitudine.

[148] Illud autem ipse quoque, qui subiit calamitatem, & ad Sancti sepulcrum consecutus fuit curationem, cum sit adhuc superstes in monasterio, & vnus ex iis qui in eo sunt monachis, [item Procopius monachus:] sua lingua & voce testificatur. Est enim quidam Frater in monasterio, genere Galata, nomine Procopius. Hic ergo Procopius cum adhuc in ciuilibus versaretur tumultibus, occupatus fuit a malo dæmone, & eum habuit diu simul habitantem, & ea, quæ intus erant, opplentem strepitu, sicut ipse mihi narrauit. Postquam autem mundo relicto accessit ad monasterium, & a conuentu Fratrum fuit acceptus, & adorauit capsam reliquiarum, malus statim dæmon est conuictus tamquam lux a tenebris, & in apertum productus, & esse dæmoniacus cognitus est Procopius, omnia illa patiens, quæ sunt propria iis, qui sic sunt affecti: vt qui crebro disrumperetur, & humi prouolueretur; & vinctam præterea haberet linguam, & nec sineretur quidem loqui, vt consueuerat: quem ipsum quoque magnus curat Euthymius, & ab affectione simul & insania liberat, & a linguæ vinculis: sicut in hodiernum vsque diem ostenditur præsens in monasterio, non solum sanus & liber ab omni affectione, sed omni temperantia & tolerantia insignis, & in eo suaue Christi iugum trahens pro viribus.

[149] His consequens fuerit ea persequi, quæ illi Xenico euenerunt. Nobis enim aliquando sedentibus in ingressu monasterij & ligonem quemdam in manu habentibus & purgantibus, [& Xenieus.] aduenit hic cum magno tumultu, tamquam procella quædam a malo actus dæmone, & clara voce exclamans: Quid mihi & tibi, Dei serue Euthymi? Quo me violenter trahis? Non exeo. Deinde eum ante fores proiicit malus dæmon, ceciditque casu iis, qui videbant, miserabili. Cum ergo cum ianitore Babyla surrexissemus, & vix eum sustulissemus, ad reliquiarum capsam eum deducimus. Ille autem adhuc similes quoque voces vsurpabat, sic clamans: Cur me per vim diuellitis & distrahitis? Cur me ad meum hostem ducitis? Cur me ad eum vehementer trahitis, qui me semper incendit? O violentiam! Non ambulabo vobiscum, sed egrediar, & non manebo amplius. Postquam autem ad ipsum Sancti sepulchrum cum Xenico multum defessi peruenimus, eum rursus quoque deiicit dæmon: & cum totam illam noctem mutus omnino transegisset, mane surgit moderatus & sanæ mentis, ne minimas quidem habens priorum reliquias. Cum itaque cum eo iniissemus conuiuium, inter cœnandum eum interrogauimus, quidnam heri ei accidisset, & quemadmodum huc venisset, & quidnam clamaret? Ille vero dicebat se omnia ignorare, & neque quemadmodum huc venisset, neque quid clamaret, se omnino sciuisse.

[Annotata]

a Anno Iustiniani 19. Chr. 545. obsessa fuit a Cosroe seniore Edessa. quo tempore, aut proxime sequenti, hoc ducum intestinum bellum contigerit.

b Non licere mulieri in Lauram accedere tradit idem in Vita S. Ioannis Silentiarij. Simile de Mandra S. Simeonis Stylitæ 5. Ianu. memoratum.

CAPVT XXVI.
Lethargus sublatus.

[150] Hæc autem cum sint eiusmodi, & quod ad miraculorum rationem attinet, nihil relinquunt quod ea superet, iis solis cedunt quæ facta sunt in vico Betagabæorum, ad quæ nostra nunc conuertitur oratio. Erat enim quidam Presbyter in monasterio, ex eo vico ortus, nomine Achthabius, qui quadragintaquinque annos in eo peregerat, & Christi mandata se probe exequi ostenderat. Erat autem ei quoque quidam frater genere in vico a Tagabæorum: qui quidem ad duodecimum lapidem distat a Gaza, [Quidam per præstigias magicas lethargo & hydrope vexutur:] nihil fratris simili aut cognatum faciens, Romanus, (ita enim vocabatur) sed delicate viuens & otiose. Cum vero ei quidam inuidisset facultates, ei per scelus parabat insidias, & eas conabatur auferre. Cum autem a scopo aberrasset, & vehementiori inuidiæ stimulo esset consauciatus, venit Eleutheropolim, & aduersus eum quemdam accipit præstigiatorem, alterius damnum miser magno comparans. Atque ille quidem vsus est iis, quas sciebat, artibus. Romanus autem, vt qui nihil præuidisset eorum, quæ gerebantur, in agro degebat; nihil omnino cauens ea, quæ per ipsum struebantur maleficia, & laborans quoque veterno corporis, (vtpote quod Deus eius magnam interrumperet socordiam, & eius animum ad studium reduceret & diligentiam, & ideo permisisset, vt aliquantum vinceretur a maligni insidiis, vt paullo post ostendent ea, quæ subiungentur) domum refertur. Deinde cum malum vehementius incubuisset, ille quidem iacebat hydropicus, & plane erat desperatus ab arte medicorum. Qui autem ad eum attinebant & amici, circumfidebant, vltimas separationis lacrymas propter eum emittentes.

[151] Cum hic ergo ita esset grauissime affectus, & ipsam mortem expectaret, cum vix & obscure admodum, vt vix cerni posset, oculos aperuisset, orat eos, qui aderant, vt paullulum secederent: ipseque solus relictus, & ad parietem conuersus, sicut ille magnus aliquando Ezechias, in contritione cordis talia est precatus: [inuocat S. Euthymium.] Deus exercituum, qui dixisti, Quando conuersus ingemueris, tunc eris saluus; ipse respice super me, & ab hac, quæ me comprimit, necessitate & calamitate eripe. [4. Reg. 20. 2.] Interea autem cum in mentem venisset, magnum vocabat Euthymium aduersus hāc affectionem, & eum Deo offerebat intercessorem, & per ipsum rogabat vt liberaretur.

[152] Deinde cum fuisset veluti in ecstasi, videt quemdam vestitu monachum, pilis canum, adstantem & dicentem: Quid vis tibi faciam? Et ille quidem metu, inquit, & gaudio diuisus, interrogauit: Quis tu es Domine? Euthymius autem dixit: Quem ipse nuper vocasti: neque meum adspectum quidquam extimescas, sed videam quid patiaris, & quænam pars corporis acceperit calamitatem. Cum autem ostendisset ventrem, ipse coniunctos suos erigens digitos, & his vtens tamquam gladio, [ab eo sibi apparente sanatur:] scindit id quod ventris intumuerat, & affectionem illam excernit, & diffundit, & ex ventre educit veluti quamdam laminam ex stanno factam, quæ quosdam habebat characteres, eamque in mensa subiicit eius oculis. Deinde cum manu coniunxisset scissuram & inunxisset, integramque partem effecisset & sanam, deinceps ei totum actum refert: ex opibus exortam inuidiam, malefici conductionem, dæmonum inuocationem. Te autem ne sic quidem, inquit, [patuerat præstigiis ob neglecta Sacramēta.] vicissent hostis machinationes, nisi ipse ansam præbuisses. Ecce enim, quantum est tempus, ex quo nec ad ecclesiam venite curasti, nec ad intemerata accedere Sacramenta: sed vixisti sine cura & sollicitudine, quod ad tuam quidem pertinebat animam? Quoniam ergo tui Deus motus est misericordia, deinceps attende tibiipsi, & ne tuæ salutis curam amplius negligas.

[153] Hæc vbi audiisset Romanus, & statim surrexit sanus, cum tumor qui erat in ventre, iam esset perspiratus: & conuocatis suis necessariis, eis & Sancti aduentum, [Miraculum annue recolit.] nouamque illam & alienam per digitos dissectionem, & totam, vt semel dicam, renuntiauit visionem. Deinde vero ad nos quoque transiit, & Præfecto monasterij, & fratri Achthabio, & nobis omnibus hæc narrauit. Eo autem die, quo factum miraculum, maximum in hodiernum vsque diem festum celebrat, & quotannis Sancto agit gratias. Sed hoc quidem est huiusmodi.

[Annotatum]

a An Thabatha, seu Tabacha, aut Tabasa, patria S. Hilarionis, vicus circiter quinque millia a Gaza distans? de quo S. Hieronymus in eius Vita 21. Octob.

CAPVT XXVII.
Periurus & fur puniti.

[154] Qvod autem iam dicere aggreditur oratio, vereor ne videatur multis incredibile, eiusque moribus & clementiæ non satis congruere: tantum ostendit ardorem & tam perfectum zelum in eos qui peierant. Est enim quidam vicus ad solem orientem, a Laura Phararum distans decem stadia, [Fraude detinens oues alienas,] qui ipse quoque vocatur Pharan: qui quidem non cognomen, vt arbitror, accepit, sed ipse nomen potius Lauræ dedit. Vir autem quidam, nomine Cyriacus, ex eo ortus, pascebat gregem: & cum gregem pasceret per illas solitudines, a quodam qui erat ortus ex eodem vico, qui ipse quoque erat pauper, eius fidei creduntur oues aliæ decem numero, vt eas vna cum suis pasceret. Cum autem aliquantum temporis intercessisset, redactus est pauper ad necessitatem adeo inexorabilem, vt cum nihil haberet aliud, ad gregem statim respiceret, & necesse haberet eum vendere. Cum vero mali esset animi, vt videtur, Cyriacus, & nec paruo quidem lucro præferret veritatem, octo solas reddebat, & tot se ab initio accepisse asserebat. Cum is autem duas alias vltra eas peteret, inficiabatur Cyriacus, & res eis tendebat ad contentionem, & ambo inter se magnam agitabant seditionem.

[155] [admittit iuramentum per reliquias S. Euthymij:] Quidam vero arbitri inter eos accepti, ei qui vellet iurare, detulere iusiurandum, vt ea ratione inter eos componeretur controuersia. Cum autem statuisset iurare Cyriacus, pauper ab eo exigebat iusiurandum per capsam reliquiarum magni Euthymij: & iam fuerat eis quidem dies præstitutus, & per illam ipsam iuraturus vel potius peieraturus, descendebat cum paupere ad monasterium. Cum vero ea via ingrederentur, quæ ab Hierusalem fert in Hiericho, & iam ab ipsis videretur monasterium, videns pauper Cyriacum totum periurio deditum, & veluti in summa lingua habentem iusiurandum, & timore affectus, perinde ac si ipse esset iuraturus aut peieraturus, Age, inquit, Frater, reuertamur. Nobis enim ad fidem faciendam sufficit vel sola ad iurandum propensio, nec oportet aliquid amplius adiicere. Hæc cum ille quidem dixisset, rogabat eum ne iuraret. Is autem non ferebat, sed nisi etiam periurium re ipsa perficeret, putabat se rem absurdam facere. [peierat:] Postquam ergo ingressus est monasterium, & graue illud perpetrauit aduersus capsam reliquiarum, & ad finem deduxit periurium; ille quidem, vt qui esset reuera insipiens, dixit in corde suo, Non est Deus: vel potius ipse Dei oblitus, existimabat fore vt eum quoque lateret.

[156] Et domum quidem tunc est reuersus, veluti quadam accessione stulte lætus lucro quod fecerat ex periurio. Postridie autem ipse quidem in lecto iacebat vigilans circa mediam noctem: ei vero videbatur, ostio domus suæ sponte aperto accedere quidam senex monachus cum quinque iunioribus, [flagellatur:] manu quidem dextera virgam tenens, plurima autem luce totam domum illustrans, terribilique eum adspectu intuens, austera voce dicere: Quidnam ergo, o stolide, ausus es aduersus capsam Euthymij? eum autem, cum illi esset os obstrictū, & nihil inuenire posset, quo se excusaret, sed perinde ac surdus lingua esset impedita, iis qui circa se erant iussisse tradi puniendum. Deinde cum quatuor eum distendissent, quinto virgam in manum tradidisse, & mandasse vt eum valide verberaret, vt non esset Dei contemptor, nec periurus, neque fraudator alienorum. Postquam vero visus est habere satis plagarum, cum manum repressisset adolescentis, eum apprehendit capillis, & ait: Num nosti, o impie, esse Deum, qui hæc in terra iudicat? Ecce autem hac nocte a te animam petunt. Quæ vero improbe abstulisti, cuius erunt? Propterea autem hoc tibi intulit supplicium, vt ex eo euadant alij meliores, & id, quod ex periurio imminet, periculum fugiant, vel potius ipsum omnino iuramentum, etsi vera sint dicturi.

[157] Hæc cum ille Cyriaco minatus esset & dixisset, statim recessit cum iis qui erant circa ipsum. Ipse autem & visione conturbatus, [Orat se adduci ad reliquias S. Euthymij:] & alioqui cum ferre non posset dolores allatos ex plagis, voce vsus est acutiore, & vocauit eos qui prope erant, & plagas ostendit, & periurium plane est confessus, & apud eos suam defleuit calamitatem. Deinde eos rogauit, vt ferretur ad Sancti capsam, Forte dicens, is qui has plagas inflixit intolerabiles, facilius curauerit, cum sit illius discipulus, cui est innatum benefacere potius, quam punire. Nam aduersus tales dolores medicorum manus vix suffecerint. Illi autem cum hæc audiuissent, & quam graues etiam plagas accepisset spectassent, & ipsi quoque non leui essent metu affecti, eius tamen cedentes desiderio, eius exportandi sic rationem ineunt. Implent duos saccos palea, cumque eos cuidam asino ex transuerso recte imposuissent, eum deinde imponunt medium, & ad monasterium & ad capsam deferunt. Qui cum omnia, quæ ei euenerant, nobis narrassent, & quas in tergo acceperat plagas ostendissent, tantum Fratribus metum immittunt, vt nullus exhinc neque ipse sineret aliquem iurare per Sancti capsam, neque, quantum in eis esset, alij iusiurandum deferret.

[158] Illi autem cum tunc apud nos diem vnum transegissent, cum vidissent Cyriacum vel tenui & imbecilla spe vitæ esse priuatum, & ad mortem spectare, cum venter eius defluxisset, & os ne tantillum quidem posset vomitum reprimere, eum tollunt, & domum rursus referunt. [moritur.] Is vero cum illa vix nocte vixisset, mortuus est postridie.

[159] Illo autem tempore externus quoque quidam peregrinus in monasterio hospitio acceptus, cum precandi gratia in templum accessisset, & quæ in eo erant omnia esset contemplatus, media nocte sepulcrum Sancti subiens, quæ supra id stabat, a χώνην argenteam, non illotis solum, vt dicitur, [χώνην argenteam furatus,] sed etiam profanis reuera aufert manibus, noctuque clam a nemine conspectus egreditur. Ex iis autem omnibus, qui erant in monasterio, nullus dolum deprehendit, sed ignorabatur id quod factum fuerat. Mane vero, qui ianuæ præerat Procopius, qui etiam a Sancto consecutus fuerat magnam prius curationem, ab aditu parum progressus, inuenit externum illum, (o miraculum) quodam modo instar columnæ affixum. Animo itaque perplexus, & nesciens quid ageret, aperit arcanum ianitori. Ille autem introducit quidem eum in monasterium; efficit vero vt omnibus Fratribus præsentibus fateatur miraculum. Narrabat autem aliquid nouum & prope non credendum. Dicebat enim, se circa mediam quidem noctem argenteam illam χώνην surripuisse: [non potest aufugere.] statim vero egressum esse cum bestiis monasterij, & noctu quidem deinceps celeri pede iter esse ingressum non minus quam triginta stadia, nequaquam autem transiisse fines monasterij, sed diluculo ante ipsum fuisse inuentum tamquam vinctum, & qui ne minimum quidem moueri poterat. Furem enim quodammodo vinxerat id, quod furto surreptum fuerat, & faciebat manere eos, qui furtum sustinuerant. Nos omnes propter hæc obstupuimus, & hanc Sancti magnam virtutem mirati sumus. Cum ergo sacram χώνην accepissemus, & viro (pauper enim erat) quod satis erat viatici dedissemus, dimisimus eum domum discedere.

[Annotatum]

a χώνη infundibulum. ampulla videtur intelligi, aut simile vasculum sacrificio destinatum.

CAPVT XXVIII.
Epilogus. Caussa scriptionis.

[160] Hæc sunt magni Patris Euthymij pauca ex multis, quæ & ipsi vidimus, & quæ auditione accepimus; vt nec vita quam egit in carne, nec quæ post decessum facta sunt ab eo miracula, ignota sint posteris; quoniam vtraque inter se conueniunt, & pulchre inter se cohȩrent. Res enim eiusmodi factȩ post mortem non possunt esse alterius, nisi eius qui talem vitam ostendit super terram: neque alius talem vitam egisset, nisi is, qui post mortem talibus est clarus miraculis. [Cyrillus incitatur ad inquirendum de vita S. Euthymij:] Ego enim, qui ipse quoque sum ab eo multas consecutus gratias, & multis ab eo beneficiis affectus in corpore & anima, cum viderem eius capsam assidue multis scatere miraculis, & apud me semper mirabar, & cogitabam, quomodo ad Deum tantam assecutus sit fiduciam, & incitabatur animus vehementi desiderio accurate sciendi, quænam fuisset eius vita; & quænam in virtute fuisset exercitatio, & vndenam ei tanta fuisset cum Deo familiaritas & coniunctio.

[161] [intellecta a senioribus annotat:] Cum autem incidissem in multos ex Patribus, qui erant in solitudine, qui partim quidem recte audierant res Euthymij, partim autem cum ipso quoque B. Saba conuersati fuerant; quæcumque vnusquisque eorum de vtrouis eorum mihi narrauit, omnia quidem conscripsi accuratissime, confuse tamen & inordinate. Cum procedente autem a tempore postea congregata fuisset Constantinopoli quinta sancta Synodus, & b Origenis & Nestorij dogmata fuissent ab ea percussa anathemate, & qui c Nouam Lauram tenuerant d Origenistȩ, illinc essent expulsi, [discedit ad nouam Lauram,] & fideles & Orthodoxi Patres rursus in eam migrassent, permittente mihi admirabili Ioanne Silentiario, eo, inquam, qui erat e Episcopus, discedo a cœnobio, & ipse quoque versor in hac Laura. Cum autem ad eam transissem, secutus paternas litteras, quæ a me portabantur, [biennio componit vitas SS. Euthymij & Sabæ,] vt cōponerem historiam BB. Euthymij & Sabæ, duos quidem annos deinceps continuos quieui in Laura, & cœptum opus sum persecutus.

[162] Cum vero non possem orationis facere principium, vt qui non sim in externa versatus eruditione, non cessabam lacrymari, & vehementissime rogare & precari. Iam autem cogitabamus desistere a cœpto adeo difficili, & quod nostris erat viribus superius. Cum itaque essem aliquando animi dubius & perplexus, & sederem in solita cathedra, habēs chartam in manu & cogitabūdus, circa secundam horā diei me somnus opprimit, & statim magnus Euthymius & diuinus Sabas f apparent, vestiti ita vt consueuerant, [a Sanctis his apparentibus,] & mihi videbar eos audire disserentes, venerando Saba primum incipiente sermonem, & dicente magno Euthymio: Ecce Cyrillus tuus manu quidem tenet chartam commentariorum; cum autem magnum adhibuerit studium & diligentiā, nondum potuit orationi ne principium quidem imponere. Cum autem dixisset Euthymius: Et quomodo hæc potuerit facere, si non eum superna adiuuerit gratia? Diuinus Sabas, At tu ei da gratiam sancte Pater, respondens inquit. Et simul diuinus Euthymius annuenti similis, cum manum suam in sinum immisisset, argenteam quamdam mellis pyxidem illinc sumit, in qua cum scalpellum intinxisset, in os mihi ter immisit. Illius autem species quidem erat similis oleo, gustus vero (o quæ illic sunt gratiæ) reuera explicari & verbis exprimi non potest: & id quidem cum melle conferre esset plane eam rem afficere iniuria. Nam mihi etiam expergefacto propter voluptatem, quæ narrari non potest, [accipit gratiam scribendi.] eius adhuc in ore remanebant reliquiæ, & sic expletus diuina hac suauitate, præsens opus sum aggressus, in alio quoque opere conatus Sabæ res gestas scribere. Eorum autem intercessionibus magna ad auditores redeat vtilitas, in gloriam Patris & Filij & Spiritus sancti, vnius & inseparabilis Trinitatis, quam decet gloria, honor & adoratio, nunc & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a an. Ch. 553.

b De ea damnatione plura idem in Vita S. Sabæ.

c De Laura noua extructa, eiusq; primis Hegumenis agit pluribus Cyrillus in Vita S. Sabæ. vide prolegomena.

d De his idem Cyrillus in Vita S. Sabæ.

e Episcopatum Coloniensem in Armenia reliquerat.

f Circa an. Ch. 555.

VITA S. PETRI TELONARII,

Secvlo VI.

ex Menæis Græcorum.

Petrus Telonarius, Constantinopoli (S.)

[1]

Vocat te Petre Christus ex telonio
Ad virtutem prius, nunc ad delicias cæli.

Hic imperante a Iustiniano Patricius nominatus b totius Africæ administrationem suscepit; c adeo primum durus, immitis, & immisericors erga pauperes, vt vulgo d Parcus diceretur & haberetur.

[2] [Petrus Africæ tributis præest, durus in pauperes:] Accesserat illum e mendicis quidam, non tam impetrandi spe quam tentandi gratia: qui cum stipem ab eo peteret, arreptum panem (nam forte pistor coctos Petro e furno afferebat) velut saxum in rogatorem, non sine ira, eiaculatus est. Nondum biduum fluxerat, cum Petrus morbo correptus est, viditque sibi omnium quæ egisset rationem reddendam, [cælesti viso conuertitur:] simulque libra videbatur adesse, qua vtraque perpenderentur. Ad cuius læuam lācem, magnam Æthiopum turbam spectabat coactam, quæ multa ipsius improba facinora in lancem ingerebat; ad dextram vero candidatos quidem sed formidabili aspectu viros cernebat, qui nihil boni reperiebant quod in lancem imponerent præter panem illum, quem iratus in pauperem coniecerat.

[3] [sua dat pauperibus:] Quam primum a morbo recreatus est, omnes opes suas in miseros distribuit; ipsasque vestes, quibus indutus erat, mendico cuidam impertitus est, quibus Christum postea vidit indutum. [Christum suis vestibus indutum cernit: seipsum vendit:] Vnde seipsum quoque vendidit & pretium inde redactum mendicis adnumerauit. Postquam autem ita venditus, futurum iam præuidebat vt agnosceretur; præcipit ianitori surdo sibi aperiri ianuam simulque eidem & auditum & loquelam confert: e ac profugus f Hierosolymam venit demumque Constantinopolim, vbi in Domino requieuit, corpore eius in loco Bouis appellato, propriis in ædibus, deposito g. [surdum & mutum curat: moriture]

[Annotata]

a Imperare cœpit an. Ch. 527. Africam, Gilimere Vandalorum Rege capto, subegit an. 534. obiit an. 565.

b In Vita S. Ioannis Eleemonis solum Teleonarius appellatur.

c Sequentia plenius accepta ex ore S. Ioannis describuntur in eius Vita XXIII. Ianuarij, cap. 7. Ipse autem S. Ioannes habuerat olim in Cypro famulum, qui ante apud S. Petrum in Africa habitarat.

d Φειδωλὸς Græce. Aristoteles lib. 4. Ethic. cap. 1. ponit Φειδωλοὺς inter species auaritiæ.

r Huc vsque Vita S. Ioannis Eleemosynarij. Reliqua e Menæis, quæ referuntur a Maximo quoque Cythereo.

f Leontius in Vita S. Ioannis tradit eum voluisse vendi in sancta ciuitate; venditum vero & agnitum in locis sanctis, an extra Hierosolyma, quod eo hic dicatur fugisse? Metaphrastes vult eum Hierosolymis venditum atque agnitum, adeoq; inest mendum in Menæis.

g Colitur & a Græcis vt habent Menæa iam relata, Maximusq; Cythereus; & ab Ægyptiis, vt ex Kalendario Coptico patet.

DE S. FECHINO ABBATE FOVRRII IN HIBERNIA.

Secvlo VII.

[Praefatio]

Fechinus Abbas, Fourrii in Hibernia (S.)

Ex variis.

[1] Media prouincia, quondam Eblanorum, (in qua Kil-lair castrum, Laberus Ptolemæo appellatum, vmbilico Hiberniæ situm) & ipsa a meditullio nomen adepta, Reges olim proprios habuit: ab Hugone Lacio, tempore Henrici II. [S. Fechini natalis,] Angliæ Regis, subiugata eiq; in feudum propterea collata. In ea Fourrium est, Fourria aliis, Fauoria, & Faboria, vulgo Fower, oppidum; in quo S. Fechinus Abbas XX. Ianuarij colitur. De eo Henricus Fitz-Simon noster in catalogo præcipuorum SS. Hiberniæ: Fechinus Fourij aliisque celebris multis Hiberniæ locis.

[2] Eius res gestas litteris consignasse olim, aut narrasse consignaturo, Aileranus, [vita,] siue Aierranus, fertur. Aliam nacti sumus illius vitam, alio scriptam auctore, postquam rerum in Hibernia seculo duodecimo potiti sunt Angli. Et quod familiare etiam gentis illius ea ætate Scriptoribus vitium fuit, vt summatim miracula quædam, eaq; supra communem modum ac prope & fidem exaggerata, perstringerent; virtutum documenta, ceteraq; posterorum institutioni accommodata negligerent; id in hoc quoque licebit Auctore cognoscere. Geminum nacti exemplar sumus, alterum Hugonis VVardæi e S. Francisci familia, alterum Henrici Fitz-Simonis nostri, beneficio: hoc contractū plerumque, vt indicabimus, neutrum obitum Fechini memorat, quam ex MS. vita S. Geraldi Abbatis, ad XIII. Martij edenda, narrabimus.

[3] Vixit S. Fechinus septimo seculo. Tradunt enim recentiores quidam Dermitium & Blathmecum Reges sub annum Christi DCLXIV. [ætas,] obiisse: atqui pestilentia extincti cum S. Fechino sunt. Huius æquales, S. Geraldus Abbas ante scriptus, & S. Mochua Ballensis, cuius vitam dedimus I. Ianuarij, vbi & Fechini mentio. At Mochua S. Congalli in Benchorensi Hiberniæ cœnobio discipulus; Congallus vero S. Columbæ æqualis fuit. Floruit autem Columba anno 560. vt 9. Iunij ad illius, & 10. Maij ad S. Congalli, siue Congelli, vitam dicetur. S. Geraldus a S. Adamnano, S. Columbæ in Hyensi monasterio successore, principio septimi seculi, monasticis disciplinis institutus est. Hinc de S. Fechini ætate ferri iudicium potest.

[4] [molendinū & ecclesia, non adeunda feminis:] Meminit S. Fechini Siluester Giraldus Cambresis, qui ante annum Christi 1200. scripsit. is ergo Topographiæ Hiberniæ distinct. 2. cap. 52. ita scribit: In Media apud Fouerium est molendinum, quod S. Phechinus in latere cuiusdam saxi miraculose nimis manibus suis exsculpsit. Hoc, sicut & ecclesiam Sancti istius, mulieres non intrant. Nec in minori reuerentia molendinum istud ab indigenis, quam vna ecclesiarum Sancti eiusdem, haberi solet.

[5] Contigit autem Hugone de Lacij exercitum illum per locum ducente, [ibi impudicus miles, igne sacro exstinctus:] sagittarium quemdam mulierculam violenter attractam, in ipso molendino libidinose violasse. Qui repentina vltione igne infernali in membro percussus, vsque in ipsum corpus statim exarsit, & nocte eadem expirauit.

[6] Iterum exercitu ibidem pernoctante, annonam, quam ab ecclesiis & molendino passim rapuerant, [alij duo sacrilegi cælitus percussi.] Hugo de Lacij totam restitui fecit, præter pauculam auenæ particulam de molendino surreptam, quam coram dextrariis suis duo milites occulte reliquerant. Quorum vnus in insaniam versus, eadem nocte in stabulo confracto cerebro interiit. Alter vero mane (milite, qui insidebat ei, alios, qui annonam reddiderant, super ficta religione irridente) subita & improuisa morte, iuxta latus Hugonis de Lacij, vidente & admirante maiori exercitus parte, obiter occubuit.

[7] Eadem narrat Philippus Osulleuanus Bearrus Patricianæ Decadis lib. 10. cap. 7. vbi scribit molendinum illud vt asylum inuiolabile cultum Hibernis. Mulierem vero, cui vim isthic allatam scribit Giraldus, vult ipse non isthic pertractam a milite, sed ad molendini tutelam consugisse. Hic recitare antiquos duos in laudem S. Fechyni hymnos lubet, quos nobis idem Hugo VVardæus communicauit.

HYMNVS.

Fechinus Abbas, Fourrii in Hibernia (S.)

Ex mss.

[8]

Festum diem celebremus, [Hymnus de S. Fechino;]
Et Fechino laudes demus,
Hymnis debitis cantemus
      Eius clara opera.
Multis modis prophetatus
Est, priusquam esset natus,
Atque cælitus afflatus
      Spreuit thori fœdera.
Adhuc puer cœpit mire
Dei vias custodire,
Ipsi soli deseruire
      Cum cordis munditia:
Dehinc fuit monachorum
Dux & Pater trecentorum:
Quos instruxit lege morum,
      Murus contra vitia.

[9]

Regem Regum collaudemus, [alius;]
Et laudandum prædicemus,
      Vocis ministerio.
Qui nos fecit vt essemus,
Ipsum omnes honoremus
      Cordis desiderio:
Qui Fechinum præsignauit,
Sibi seruum & aptauit
      Ante cuncta sæcula:
Quem diuinitus ornauit,
Et honeste sublimauit
      In virtutum specula:
Cui gratiam signorum,
Operumque mirandorum
      Dedit ab infantia.
Gressum claudis solidare,
Sed & cæcis hic donare
      Visum consueuerat:
Et auditus surdis dare,
Languidosum hic sanare
      Solo verbo nouerat.
Hic Reginam suscitauit,
Ei quæ se commendauit,
      Mirabili munimine.
Quemdam cæcum & sanauit,
Cuius pedes aqua lauit,
      Mox recepto lumine.
Sed nil sibi tribuebat;
Deo totum adscribebat,
      Remota superbia.
Deo sese submittebat:
Deus ipsum adimplebat
Abundanti gratia.
Quemdam Regem extra legem
Hic adiuit, & quæsiuit,
      Vt laxaret obsides:
Quo negante; Deo dante,
Sunt soluti, restituti,
      Et egressi sospites.
Rex tunc iuit, atque fuit
Ipsa hora sine mora
      Pro contemptu mortuus.
Sed rogatur, imploratur
Hinc Fechinus laude dignus,
      Vita nimis arduus,
Vt pro vita sic finita,
Aptaretur, dignaretur
      Adesse propitius.
Tunc vir Dei dixit ei:
Surge lætus, desit metus;       Qui surrexit citius;
Ac pro dono, corde bono
Terras dedit, quas possedit
      Iste seruus Domini,
Sed non sibi quicquam ibi
Deputabat, sed cantabat
      Laudem Christi glorioso nomine.
Ergo Christe, nunc assiste
Nostris votis tibi notis:
      Nobis fer auxilium.
Summa quies, clara dies,
Lex & norma, vitæ forma,
      Rectum da consilium.
Qui cunctorum es iustorum
Salus, vita, lux cupita,
      Spes consolatoria;
Quem sanctorum Angelorum
Chorus orat & adorat,
      Cui sit laus & gloria, Amen.

VITA.

Fechinus Abbas, Fourrii in Hibernia (S.)

BHL Number: 2845

Ex mss.

CAPVT I.
S. Fechini ortus, sancta pueritia.

[1] Sanctus ac venerabilis Abbas a Fechinus, nobili parentum schemate illustris, [S. Fechini parentes:] patre b Kelcharuano, matre vero c Lasrea editus. Hic ab infantia sua multis miraculorum claruit prodigiis; de quibus præ multitudine nostras vires excendentibus pauca perstringamus. Sanctitatem enim eius nonnulli Sanctorum prophetiæ spiritu edocti, [prodigio prænuntiata,] ad multa tempora antequam nasceretur, prophetauerunt. Sanctus enim Columba, cui Deus spiritum prophetiæ in specie pulcherrimæ Reginæ quondam desponsauerat, triginta annis ante natiuitatem S. Fechini eum huic mundo, tamquam lucem gentium, præuidit.

[2] [prodigio prænuntiata,] Quidam vir sanctus, nomine d Crucinus, in spiritu vidit magnam & candidam auem, & alias quamplurimas aues eam sequentes, vallem totam, quæ inter duos montes vbi e ciuitas, eius nomine f Fauoria postea sita est, adimplere: auis enim illa quantitate magna, qualitate præfulgida, præfigurabat S. Fechinum, quantitate virtutum magnificum, innocentia vitæ præfulgidum; aues vero multæ maiorem auem sequentes significabant multitudinem sanctorum monachorum voluntati Patris per omnia obedientem.

[3] Item ad comprobandum sanctitatem eius accedit visio mirabilis, quam quidam Regulus, parentum eius licet inimicus, oculis patentibus perspexit, vt non solum qui prope sunt per fidem & dilectionem, verum etiam hi qui longe sunt per odium & inaffectionem, [item alio:] de sanctitate eius crederent. Erat enim in terra vbi parentes pueri benedicti S. Fechini habitabant, quidam Regulus, aliena capere si posset cupiens; qui de nocte ad g villam patris eius adueniens, totā villam flāmis conspexit ardere, non tamen ardore ignis aliquid consumebatur. Ex hoc autem insolito miraculo stupefactus atque perterritus Regulus a malæ voluntatis proposito est inuitatus; atque ad ianuam patrisfamilias accedens, ostium pulsat, interrogans h an aliquis sanctorum virorum intus latitaret. Cum vero responsum a quodam ad eius impulsionem accelerante accepisset, [natiuitas:] quod nullus talis vir inibi habitasset, sed hospes domus Kelcharnanus cum sua vxore in puerperio laborante & familia; tamquam alter Balaam prophetando intulit: Mulier, quȩ in puerperio laborat, modo filium pariet, qui gratiæ splendore omnibus mirabilis apparebit. Regulus etiam, deposita feritate modo concepta, de lupo fit agnus, de leone fit homo mansuetus: infantem demum editum secum defert, diligenter eum nutriens: [institutio:] donec postea crescente ȩtate, cuidam sancto Presbytero, nomine i Nathineo, in sacris litteris ac bonis moribus erudiendū commisit.

[4] [fons miraculose scaturiens:] Cum vero magister suus quodam die sanctū discipulū ad quærendū aquā destinaret, & loca illa inaquosa essent, confidens verus obediens de potestate eius qui aquam de petra affluenter produxit, quemdam e terra cespitē traxit, cuius loco fons viuus statim ebulliuit: & hic fons vsque in hāc diē S. Fechini nomine insignitur.

[5] Post hæc bonæ indolis puer ad sanctum alium virum discendi desiderio inspiratus peruenit. Cumque idem vir Dei de aduentu tanti discipuli exultasset, [pratum custoditū,] atque eum in obsequio humilitatis comprobare vellet, cuiusdam agri herbosi curam ei commisit, vt illibate ab animalibus custodiret. Quod cum verus obediens complere desideraret, quidam maligno spiritu stimulante equos Reguli illius terræ ad herbarium illud transmiserunt: sed, Domino iniuriam seruorum suorum vlciscente, [equis eo immissis mortuis.] mox equi Regis, vt herbam illius agri gustauerunt, velut veneno sumpto, mortui sunt. Audiens vero Regulus id quod suis equis acciderat, timens iram Dei super se sæuire, sicut super equos, pœnitentiam agens, culpam coram viro Dei Fechino recognouit. Quod vir Dei acceptans, pro equis resuscitandis cunctipotentem orauit; [eo orante suscitatis.] & statim resuscitati sunt. Rex vero equos suos viuos & sanos recipiens, terram illam Deo, in cuius potestate hȩc miracula facta sunt, offerens S. Fechino eam donauit: vir vero Dei ei eamdem terram magistro suo, pro benedictione eius habenda, & pro labore suo, reddidit.

[Annotata]

a Ms. Fitz-Simon, semper Ffechinum aut Ffeghinum vocat; Giraldus Phechinum.

b Idem MS. Celcarua.

c Idem MS. Lassar.

d Idem, Critan.

e MS. VVard. Ecclesia.

f MS. Fitz-Sim. Ffeboir, quæ nunc dicitur Ffour.

g Id est, oppidum, vt habet etiam MS. Fitz-Sim.

h Idem MS. an quidam Sanctus peregrinus ibi hospitaretur.

i Idem, Nithi.

CAPVT II.
Monachi aggregati, infideles conuersi.

a

[6] Sanctus igitur Fechinus, non solum ætatis maturitate crescens, [S. Fechinus fit sacerdos:] verum etiam virtutibus ac bonis moribus proficiens, ad sacerdotij dignitatem promotus est. Postquam vero ad culmen tantæ sanctitatis peruenit, tamquam verus mundi contemptor patriam suam relinquens, [patriam relinquit:] & locum vbi soli Deo vacare possit cupiens, Angelo reuelante inuenit. Videntes vero possessores proprij illius agri tantum virum ad se venisse, voluntarie locum ad inhabitandum ei concesserunt. [ædificat monasterium:] Inibi quoque monasterium secundum voluntatem Dei construxit, ac fama sanctitatis eius crebrescente multos ad se, velut apes ad odorem florum, conuocauit. In hoc autem monasterio trecentos circiter monachos, secundum regulam a sanctis Patribus institutam, scientia & bonis operibus regebat. Ipse vero cruciatibus corporis & vitæ austeritate, & laborum diutina perseurantia, omnes transcendens, se omnium virtutum speculum præbebat.

[7] Cum ad pium Patrem quodam tempore hospites venissent, [cibos hospitibus excipiendis cælitus impetrat.] & penuria cogente quod eis apponeret non haberet, Deum suppliciter orauit vt qui pullis coruorum eum inuocantibus prouidit, necessitatibus illorum prouideret. Cuius preces misericors & miserator Dominus mox exaudiuit, & abundantiam frumenti, butyri, & lactis largiter propinauit. His ergo donis a largo datore munerum datis gratias Deo referens, hospitibus suis secundum indigentiam eorum largiter ministrauit.

[8] Alio quoque tempore, cum in quamdam mentis extasim vir Dei raperetur, venit ad eum Angelus Domini, & ostendit insulam quamdam a b gentilibus possessam, in qua ipse verbum Dei prædicare deberet, ac homines illius insulæ a cultura dæmonum ad fidem Christi cōuerteret. Qui visionem Fratribus suis narrans, & qualiter figuram & dispositionem insulæ ab Angelo comperisset indicans, ac deliberatione aliquantulum cum Fratribus habita, ad eamdem cȩlitus inspiratus eum suis perrexit.[Infidelibus prædicans, cum suis male excipitur:] Qui cum ibidem cellam construeret, pagani qui erant a maligno spiritu instigati, & inuidiæ facibus succensi, c monachorum sarculos, & cætera instrumenta ac vtensilia, in mare proiecerunt. Sed qui Ionam Prophetam in ventre belluæ marinæ viuum proiecit, is instrumenta suorum ad portum optatum reduxit. Cumque illi pagani in sua malitia persisterent, ac seruos Dei multis iniuriis affligerent, [variis editis miraculis omnes conuertit:] & etiam alimenta, quibus vita præsens carere non potest, præbere negarent; duo ex Fratribus fame cogente mortui sunt. Sed S. Fechino pro eis orante resuscitati sunt. Cumque Rex terræ, d Guari nomine, quod factum fuit audisset, e victum copiosum cum suo calice viro Dei & suis transmisit. Post hæc quoque insula Deo & S. Fechino donata est, atque Idololatræ ad cultum Dei conuersi omnes baptizati sunt. Hæc vero miracula ne cuiquam in dubitationis scrupulum veniant, f sapienti viro Ailerano referente, & alijs multis fidelibus idem contestantibus, comprobata sunt.

[Annotata]

a Interiicit hic miracula aliquot MS. VVardæi, quæ absunt a codice Fitz-Simonis, siue veritus est librarius vt fidem reperirent, siue alteri exemplari aliunde adiecta. Et sunt sane paradoxa, licet a benignissimi Numinis erga innocentes sibi deuotas animas admirabili caritate neutiquam aliena.

b Nemo mirabitur adhuc fuisse gentiles, qui legerit vitam S. Fursæi, qui hac ipsa ætate vixit; & fidem habuerit iis quæ Siluester Giraldus narrat distinct. 3. cap. 26.

c Distinctius MS. Fitz-Sim. monachorum sarculos & cetera vtensilia, quibus terram colebant, in mare mittebant; sed ea Diuina virtute quotidie ad terram reducebat.

d Idem MS. Gustre.

e Idem, prandium quod ad satietatem centum viris sufficeret, cum ipsius Regis calice, S. Ffechino cum suis monachis largiter præbuit. Quod postea in vsu decretum est, vt tale tantumque prandium a Rege illo & successoribus eius S. Ffechino cum suis semper redderetur.

f Idem MS. Sapientissimo Aierrano narrante, & aliis multis fidelibus testantibus digesta sunt. Hic Aierranus vitam Fechini dedita opera scripserit, an alteri historiæ intexuerit, an ab eius solum ore prior aliquis Scriptor didicerit, quæ traderet posteritati, non liquet. Fechini æqualem fuisse manifestum est. & florebat tunc Hibernia bonarum litterarum studiis Ecclesiasticisq; disciplinis, vt eo Belgæ, & Angli eruditionis gratia commearent; quod ex Beda pluribus locis, variorumq; Sanctorum Actis alibi ostendetur. Quidam tamen illic in ratione Paschæ celebrandi, & aliis quibusdam cæremoniis ab Ecclesia Romana dissidebant; non omnes, nec malitia.

CAPVT III.
Quædam admiranda.

[9] [Leprosum humeris gestat,] Cvm vero vir Dei multis miraculis ac virtutibus coruscaret, contigit quod quidam leprosus vlceribus plenus a ad eum in porta b monasterij commorantem veniret, atque cibum ab eo, quo famis inopiam satiaret, exposceret, & c quamdam nobilem feminam & pulchram, quȩ ei ministrare deberet, a sancto viro inquiri iussit. Sanctus vero Fechinus humeris propriis leprosum imponens, ad hospitium ipsum adduxit, & cum Christum in paupere suscipi non dubitaret, in nullo eum offendere volens, ad castrum Regis Dermitij, quod prope erat, accedens, vxori Regis præcepit dicens: Veni, vt leprosi mei desiderium compleas, [Reginæ curandum committit.] & eius ministerium humiliter compleas. Quæ respondit se numquam hoc facturam, nisi pro certo haberet a Deo perpetuȩ hereditatis præmium. S. Fechinus nihil hȩsitans, regna perpetua ei promisit, si sibi consentiret. Quod credens fideliter mulier, cum viro Dei ad hospitium, vbi vir leprosus morabatur, aduenit. Sancto vero foras egresso, leprosus ad Reginam dixit: Nares meas in ore tuo suge & phlegma inde extrahe. [Reginæ de se victoria illustris, gemino miraculo diuinitus comprobata.] At illa propter primū promissum viriliter agens, sicut imperauit fecit, & phlegma in linteum posuit: iterum quoque ei mandauit, vt similiter faceret, & id quod extraheret, S. Fechino reseruaret. Regina vero semetipsam per omnia vincens in omnibus quæ leprosus mandauerat obediuit. Sancto vero Fechino domum redeunte, ac circumquaque respiciente, globum igneum de culmine domus vsque ad cælum extendi vidit: in quo globo a Domino se visitari intelligens gratias sibi retulit, & hospitium ingressus solam Reginam inibi inuenit: quȩ sicut leprosus iusserat, id quod in linteo suo recondidit, S. Fechino dare cupins, aurum probatissimum reperit, & pro talento cælitus dato vir Dei gratias agens, in partes diuisit, de quarum vna parte terram Ecclesiæ acquisiuit, reliquam vero partem in baculo suo ponens, ob memoriam rei perpetuam ac in exemplum firmiter credendi posteris dereliquit. Regina vero d viriliter in tentatione agens tamquam aurum per ignem trāsit, iuuenta insula illa, de qua venerat, S. Fechino contulit; & sic cum eius benedictione, & præmij æterni promissione, ad domum propriam remeauit.

[10] Alio tempore vir Dei cum videret Fratres suos multum in victus præparatione laborare, [S. Fechinus molendinum construit:] compatiens eorum laboriosis sudoribus, apud se cogitauit, vt molendinum secundum voluntatem Dei faceret. Viri enim Dei trecenti numero proprijs manibus molere consueuerant. Quæsito vero quodam artifice pro molendino construendo & inuento, opus vsque ad finem compleuit. Cumque locus, in quo molendinum erat factum, in colle eminenti situaretur, desperans carpentarius de conductu aquæ, dixit: Sufficit mihi viuere donec videam istud molendinum aqua abundare. Quod cum vir Dei audiret, considens in Domino dixit: Potens est Deus seruis suis aquam, cum voluerit, præbere: & statim exurgens ad e stagnum vicinum, quod ex aliqua parte montis ad vnum fere miliare erat, peruenit, & in virtute illius, [ad id aquas miraculose per montem traducit:] qui de petra per manum Moysi aquam sitienti populo abundanter condonauit, confidens, duos baculos suos in stagnum proiecit. Quid plura? Baculi in lacum missi velut argentum viuum montem interpositum perforantes, aquasque secum affluenter pertrahentes, incredulum illum artificem, f in fouea molendini præ tædio laboris dormientem, impetus aquarum harum submersit. Sanctus vero Coemanus, cui idem homo erat familiaris, S. Fechinum suppliciter orauit, [artificem incredulū iis oppressum ad vitam reuocat.] vt sicut pro aquæ de petra productione meruit exaudiri a Deo, ita & pro hominis resuscitatione defuncti. Sancti viri Coemani precibus pius Pater inclinatus, pro vita defuncti Deum omnipotentem ipse orauit, & pro reuerentia sua exauditus, hominem ei de mortis faucibus coram astantibus resuscitauit. Vir quoque Dei resuscitato artifici optionem dedit, an cum S. Coemano iret, an secum manere vellet. Homo vero non immemor beneficiorum Dei ac sancti Abbatis Fechini, præelegit ibi commorari, vbi ad lucem huius vitæ meruit reuocari. Hic tamquam præscius futurorum asserebat, quod si quis in monasterio S. Fechini Domino seruire eligeret, veniam peccatorum consequi, & regnum cælorum promereri non dubitaret.

[Annotata]

a Addit MS. Fitz-Sim. a planta pedis vsque ad verticem.

b Idem MS. suæ ciuitatis. nimium. an quia in oppidum deinde excreuit? an parui oppidi amplitudo iam tunc erat?

c Aliter hoc leprosi, Christi nimirum sub ea specie postulatum, refertur in MS. Fitz-Sim. Et more puerorum qui tenerrime a parentibus diliguntur, quædam ludicra & contraria quærens, quamdam feminam pulcram & nobilem a sancto viro, quæ ei nubere deberet, inquiri iussit. Sanctus vero Fechinus in humero suo leprosum imponens, ad hospitium eum aduexit, & Christum in paupere suscipiens, in nullo eum offendere voluit, sed vti postulauit, Regem nomine Diarmicium adiit, & vxori eius prȩcipiens ait: Veni vt leprosi mei desiderium expleas, & eius connubium sufferre non spernas. Quæ respondit, nequaquam se ad eius amplexus posse venire, nisi procerto haberet perpetuum præmium pro hoc opere a Deo recipere &c. Non placet nubendi verbum, & amplexuum. obsequium impendi leproso Sanctus voluit, amore & cura; non coniugium suasit; nec vero potuit adeo impar, & marito superstite. At videtur qui ex Hibernico primum hæc vertit, hallucinatus. Nec ignoramus tamen piarum mentium mystica connubia, cum Christo, Diuina Sapientia, Deipara; quibus neque virgineus pudor violetur, neque fides matrimonij mortalis. Idq; etiam sensit fortassis sapientissima Regina cum Christum hic leprosi habitu adesse Fechinus innuisset; quod clarius experta post heroicum fortitudinis documentum. Est hæc, vt coniectamus, Lageniæ Regina, quam suis precibus ad vitam reuocarat Fechinus, non indignam profecto ea Numinis beneuolentia.

d Idem MS. vestimentorum ambitione relicta, & insula, de qua venit, S. Fechino collata, cum benedictione & gratia ad sedem propriam reuersa est. Quid sibi illa volunt, de qua venit? an erat dotalis Reginæ possessio insula aliqua in Sinæo fiumine, aut stagno quopiam, qualia ist hic multa, & vasta?

e Leuinnus lacus fuit (vt 1. Ianu. in S. Mochuæ vita dicitur nu. 6.) bis mille circiter passus a molendino distans. Adfuisse tum, S. Mochua, & baculi cuspide lacus ripam molas versus leuiter perforasse memoratur, idem faciente Fechino, & Sacerdotibus, qui aderant; atque extemplo per transuersum montem aqua subter terram mire delata non procul supra molas magna vi prorupisse.

f MS. Fitz-Sim. in pistrini exceptatoria.

CAPVT IV.
Miracula vindictæ in blasphemos, aliaque.

[11] [Energumenum liberat:] Qvodam alio tempore, cum pius Pater videret quemdam monachum a dæmone vexari, Deum orauit, & dæmonem eiecit, fratrem etiam sanitati restituit. Hic vir Dei cum more solito in dolio aquæ frigidæ persisteret; cellerarius suus, nomine a Pastolius in vas illud descendit, [in aqua frigida orat:] volens quoque experiri pœnalitatem, quam pius pastor in aqua frigida sustinebat: sed mox vt ille aquam tetigit toto corpore cœpit algescere, & dentibus stridere. Beatus vero Fechinus ei annuit vt prope se accederet, quod cum Frater faceret, ac cum viro Dei Deum oraret, b in virtute feruidæ orationis eorum aqua illa frigida sic calefacta est, [eam precibus calefacit: iubet id sileri.] vt Pastolius calorem intensum non sufferens, lauacrum cum festinatione relinqueret. Cui propter gloriæ inanis deuitationem vir Dei prȩcepit, ne viuente eo in hac vita hoc alicui intimaret.

[12] Item in territorio S. Fechini, c post aduentum Anglicorum in Hiberniam, contigit quod quidam natione Anglicus eiusdē ecclesiæ teneret vicariam. Hic nationem Hibernicam communiter detestans, & speciali contumelia Patronū Ecclesiæ, Sanctū scilicet Fechinum, vilipendendo despiciebat. Quadam autem die cum ecclesiam S. Fechini intraret, [Blasphemus punitus.] & coram altari genua flecteret, accessit ad eum quidam magnus Clericus, magna macie attenuatus, aspectu terribilis, facie turbulentus, & irruens in eum tamquam in blasphematorem, baculi cuspide, quem manu tenebat, in pectore dure percussit. Vicarius vero præ timore aspectus terribilis, & dolore ictus intolerabilis attonitus, mox domum suam rediit, protestans percussorem suum esse S. Fechinum, quem ante in opprobrium habuit, & in derisum: qui vt domum intrauit in lectum se prosternens, post triduum interiit.

[13] Apud Fauoriam villam similiter quoddā miraculum memoria accidit dignum: in supercilio enim montis ibidem est quoddam oratorium sancti viri, in quo ipse orabat, & a tumultu hominum se sequestrabat: vnde in ipso oratorio, vbi cælestia vir Dei contemplabatur, sub pedibus orantis lapis quidam planus & latus substratus est. Quadam vero die cum illuc Senescaldus natione Anglus, caussa orandi, vel magis spatiandi accederet, & lapidem illum pro equis ferrandis adiudicaret, [alius item sacrilegus & blasphemus.] ipsum deferri ad hoc opus fecit. Cumque pro hoc temerario ausu ab aliis reprehenderetur, eorum reprehensionem contemnens, & S. Fechinum irridens vilipendit. Nocte vero sequenti tam graui detentus est infirmitate, vt ante ortum solis in crastino viam vniuersæ carnis ingrederetur. Vnde diuina vltione sæuiente decretum est, vt in eadem quadriga, qua lapidem ad se deportari fecit, & ipse ad tumulum deportatus esset.

[14] Quodam tempore cum vir sanctus, vna cum suis monachis pro quibusdam negotiis de monasterio exirent; [In S. Fechini obsequium subsistit sol:] & peracto negotio ad monasterium sole versus occasum tendente, diem sufficere non credebant. Erant enim viri Dei prolixitate itineris & debilitate corporis fatigati: ad monasterium venire ante noctem dubitabant. Quid plura? is cui omnis creatura obedit, vt ipse voluntati suorum per omnia pareret, solem in gradu suo fixit, quousque viri Dei Angelico ducatu comitati ad suum monasterium siue grauamine peruenerunt.

[15] In monasterio viri sancti fuit ecclesia, in cuius cœmiterio fuerat magna lapidicina, quæ intantum terram cœmiterii occupauerat, vt pro sepeliendis corporibus locus deficeret: cunctis vero, qui aderant, [lapis terra absorbetur:] super hoc conquerentibus, ad sanctum virum accedunt, incommodum tam molestum exponunt, remediumque deuote exposcunt. Compatiens pius Pater ergo queremoniis suorum Fratrum, conuertit se ad consuetum orationis deuotæ patrocinium: & exauditus est vir Dei pro sua reuerentia, & ingens petra a terra mox absorbetur, & locus aptus pro sepultura a Deo ibi disponitur. Hoc enim idem Saluator discipulis in Euangelio dixit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicite huic monti, Transi hinc, & transibit. [Matth. 17. 19.] Vnde quidam versificator miracula eius succincte comprehendens metrice dixit:

[16]

A puero Christus Fechinum mox benedixit,[Quædam miracula metrice descripta.]
Qui sibi succurrens ditauit rore superno:
Cuius nos meritis renouet pro munere vitæ.
Qui latices terram viuos producere fecit,
Nostri cordis humum lacrymis perfundat amarum;
Vt Christo puri mereamur semper adesse.
Sanctus Fechinus dæmonia multa subegit:
Nam semet superans, meruit sibi friuola subdi
A Domino rerum, qui Sanctos subleuat omnes.
Ad Christi famulum seruantem florida rura
Quidam Regis equos, illo nolente, reducunt:
Quos prius occisos ad vitam mox reparauit.
Crudeles homines monachis alimenta negabant,
Binos namque viros consumpsit inedia panis,
Quos Sanctus viuos fecit de morte redire.

[17]

Cuiusdam Regis Laginensis d regia coniux
Sancto Fechino decreuit se famulari; [Mortuam suscitat:]
Quam subito raptam Sanctus de morte reduxit.
Cum vinctum quemdam voluisset soluere Sanctus, [captiuos liberat;]
Tunc aulæ Regis reserarunt claustra repente,
Omnes quæ pariter, nequam prohibente, dederunt: [cælitus percussum, qui obstiterat, suscitat.]
Et sæuum subito morientem viuificauit;
Quem post pœnituit Sancto resistere dire;
Ac monachum faciens renouauit vulnera cordis,
Puluinar lapidis capiti subponere curans,
At … humo nuda vestitus tegmine capræ,
Frigore membra domans, in aquis vigilare solebat.

[Annotata]

a MS. Fitz-Sim. Pastol.

b Idem MS. huius miraculi non meminit, sed Pastolium ait, cum intolerabili algore ibi manere non sufficeret, Fechinum solum in aqua reliquisse. & reliqua deinceps omittit.

c Sub annum 1155. suscepta ab Henrico 11. in Hiberniam expeditio memoratur a VVestmonasteriensi. Hæc ergo ad antiquiorem S. Fechini historiam, post eam ætatem adiecta.

d Eadem videtur, cuius heroica animi fortitudo cap. 3. prædicatur. Est Lagenia vnum ex quatuor præcipuis Hiberniæ regnis, Britanniæ obiectum, in quo Dublinium vrbs, & superius memorata Media prouincia.

MORS S. FECHINI,
Ex Vita S. Geraldi.

Fechinus Abbas, Fourrii in Hibernia (S.)

EX MSS.

[1] Ingens Hibernicas prouincias annonæ caritas afflixerat. Euocati Dermitij ac Blathmeci Regum imperio Temoriam ad concilium vtriusque ordinis Primores. [Tempore famis orant Hiberni vt peste plebs minuatur,] Placebat plerisq; publicas indici supplicationes ac ieiunia, Deumq; rogari, vt immissa pestilentia infimæ plebis multitudinem, immane quantum quotidie excrescentem, imminueret.

[2] Intercessere nonnulli, nefarias abominati preces. Cum variis res ducta sententiis esset, duorum sanctißimorum Abbatum Fechini ac Geraldi commissa iudicio est. [reclamante S. Geraldo,] Supplicandum Deo censebat Geraldus, non vt innoxiam turbam male perderet, sed immißa cælitus annona recrearet, qui & Israelitas manna quondam, quinque hominum millia paucis panibus pauit, & quotannis annis ex modico semine vim immensam procreat frumenti. [S. Fechino ex simplicitate id probante.] Fechinus, vir eximiæ quidem sanctitatis, sed nimium simplex, negabat esse cur a communi plurimorum sententia discederet. Ita viris Principibus plerisque, ita Antistitibus religionis, videri. Obtinuit ergo nescio quo præiudicio quæ pestilentiam a Deo, triste munus, flagitabat factio.

[3] [Deo displicent eæ preces:] Nec surdi audiere Cælites vota; nec dißimularunt euentum. Angelus enim virum quemdam sanctum in somno his fere verbis interpellauit: Heu! quod non panem poposcistis ab boni omnis largitore! Non est profecto ei difficilius annonam multiplicare, quam homines. Nec quem ipse docuit precandi ritum spreuisset. Quo miseri mortes vobis & funera vltro imprecamini? Sæuiet optata mortalitas: non tamen in ignobile vulgus, sed in populi Principes, [moriuntur 4. Reges, S. Fechinus, innumeri alij.] præclari consilij auctores. Sublati ea contagione Dermitius imprimis ac Blathmecus, aliiq; duo Vltoniæ ac Momoniæ Reges, tantaq; hominum multitudo, vix vt tertia pars reliqua facta sit. Ipse quoque Fechinus, eodem malo correptus interiit, & quamplurimi Sacerdotum ac monachorum.

DE S. MAVRO EPISCOPO CÆSENATE IN ITALIA.

[Praefatio]

Maurus, Episcopus Caesenae in Italia (S.)

[1] Cæsena vetus Vmbriæ ciuitas ad viam Aemiliam, (aliis Cesena; & Græcis quibusdam Κισσήνη, Κισίνα, Κυσίνη dicta; B. Petro Damiano infra Cæsenate oppidum,) S. Maurum, [S. Mauri natalis,] Antistitem olim suum, Protectorem tutelaremq; veneratur. Eius natalis XX. Ianu. in Martyrol. Romano consignatus: Cæsenæ S. Mauri Episcopi, virtutibus & miraculis clari. Memorant eum quoque Galesinius, Molanus, Menardus. At Ferrarius XXI. Nouembris eum retulit. Altero fortaßis die obitus, altero Translatio contigit.

[2] Vitam eius, aut qualequale potuit encomium, conscripsit B. Petrus Damiani, [vita,] professus non plura se de illius rebus gestis consequi potuisse. Leander Albertus in Romanulæ descriptione aliam citat eius vitam: In ipsa mox, inquit, Æmilia via iuxta pedem collis vrbs Cesena iacet. Eam sic Strabo, Procopius, Plinius in octaua regione, Ptolemæus in Togata Gallia nominant. In visa tamen Diui Mauri eius Episcopi, antiquitus Flauiam Curuam Papiam fuisse dictam legitur. Antoninus Curuam Cesenam vocat.

[3] Cuius Romani Pontificis Regisue temporibus vixerit S. Maurus, [ætas.] fatetur se B. Petrus Damiani ignorare. Baronius in Notat. ad Martyrolog. & tom. 8. Annal. ad ann. 649. num. 13. Ferrarius in Catal. SS. Italiæ Maurum hunc esse existimant qui concilio Romano sub S. Martino Papa interfuit, & cum Deus dedit Presbytero locum egit Mauri Episcopi Rauennatis Ecclesiæ. Id si ita est, qui potuit B. Petri Damiani temporibus vixisse, quantumuis antiquus admodum senex & corpore marcescente iam tremulus, qui se vidisse B. Mauri nepotem, Constantium videlicet nomine, Episcopum Cæsenatis Ecclesiæ testabatur? Nam si Mauri filio genitus Constantius est, cum anno 649. Episcopus fuerit Maurus, & ante virtutum gradibus ad alta conscenderit, & in sanctæ conuersationis studio non segniter vigilarit; necesse est eum saltem ab anno 640. continenti vitæ se dedidisse, atque ante eum annum natum Constantij patrem. Genuerit is vel centesimo anno ætatis filium, alter Abraham; vixeritq; Constantius itidem 100. annos; oportebit eum tamen ante annum 840. esse mortuum, ducentis ante Petrum Damianum annis, qui anno 1072. traditur deceßisse. Sin (& probabilius quidem) fratre aut sorore Mauri natum Constantium dixeris; licebit quidem suspicari aliquanto adolescentiorem extitisse Constantium: at numquam credibile fiet, 400. annos consequentibus trium dumtaxat hominum ætatibus esse decursos. Fortaßis vetulus ille, quem Petrus memorat, nepotem Mauri dixit Constantium, quod eius ortus esset stirpe. Ferrarius ex monumentis & Annalibus vrbis Cæsenæ, Maurum 9. annos illi Ecclesiæ præfuisse scribit, & Ioannis IV. Papæ fuisse nepotem: vnde sequeretur anno 650. aut 649. exeunte deceßisse cum ipse Ioannes obierit 2. Octob. 641. Ast Hugo Menardus vixisse S. Maurum ait paullo supra ætatem B. Petri Damiani. Hieronymus Rubeus lib. 5. Hist. Rauen. sedisse Maurum scribit Ottonis III. temporibus, cum Rauennati Ecclesiæ Gerbertus præesset. Aliquanto ante vixisse Maurum ex B. Petri Damiani narratione constat, infra cap. 3. nu. 11.

VITA
Auctore B. Petro Damiani.

Maurus, Episcopus Caesenae in Italia (S.)

BHL Number: 5771

Avctore B. Petro Damiano.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Cvpientes aliquid scribere ad gloriam Dei nostri de B. Mauro Pontifice, sic auditorum desiderio satisfacere cupimus, vt iuxta digestæ relationis modum, veritati per omnia consulamus. Contemnendus quippe pincerna est, qui dum vini copiam iactat, fæcem quoque punienda temeritate propinat. [Falsa fingere ad laudem Sanctorum nefas.] Improbus opipator est, qui tanta ambitione aliis conuiuium præparat, vt in semetipsum æstuantis famis incendium sæuire permittat. Temerarius nihilominus narrator est, qui dum laudum præconiis alios extollere nititur, ipse mergi in falsitatis barathrum non veretur. Nonnulli enim Deo se deferre existimant, si ad deferenda laudis eius insignia, falsitatis argumenta componant. Qui nimirum, si egregij prædicatoris verba diligenter attenderent, talia non sentirent. Ait enim Corinthiis: Si autem Christus non resurrexit, inanis ergo est prædicatio nostra, vana est fides vestra. [1. Cor. 15. 14. &c.] Inuenimur autem & falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus aduersus Deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit. Secundum hæc ergo Apostolica verba falsus testis Dei merito dicitur, qui indiscrete eum cupiens laudare, mentitur: & aduersus Deum proculdubio perhibet testimonium, quisquis in eius laude peruersa molitur arte commentum. Propheta quoque terribiliter intonat, dicens: Odisti omnes qui operanrur iniquitatem, perdes eos qui loquuntur mendacium; nimirum manifeste declarans, quia sicut leuius est odire, quam perdere; ita etiam tolerabilius est iniquitatem ex infirmitate perficere, quam ex studio mendacia fabricare. [Psal. 5. 7.] Hinc est quod per Ieremiam de mendacibus dicitur: Docuerunt linguas suas loqui mendacium; vt inique agerent, laborauerunt. [Ierem. 9. 5.] Qui enim simplicem veritatem vltro oblatam proferre facile poterant, satagunt vt mendacia cum labore confingant.

[2] Hic si quis nos longæ præfationis forte redarguat, atque id quod in Machabæorum libro scriptum est, austerus censor opponat, Stultum est, inquiens, ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi; hanc reddimus rationem, quia vbi materiæ abundantia suppetit, ipsa styli prolixitas prohibet in talibus immorari. [2. Mach. 2. 33.] Hic autem, [Paucade S.Mauro comperta,] vbi de beati viri virtutibus pauca quæ scribi debeant præsto sunt, vtilius arbitramur ad ædificationem audientium, ad quam omnis Ecclesiastica intendit scriptura, in proœmio contra mendacium scribere, quam pro narrationis inopia ipsam historiam mendaciorum finibus protelare. Igitur quæ de vita vel miraculis B. Mauri ad nostram notitiam peruenire potuerunt, secundum quod iuxta quorumdam monachorum non omnino contemptibilium coniicere narrationem potuimus, fidelibus Christi fideliter intimamus.

CAPVT I.
S. Mauri episcopatus. in eo gesta.

[3] Eo itaque tempore, cum adhuc Romana Ecclesia spatiosius multo quam nunc iura protenderet, & inter cetera Cæsenate etiam oppidum a possideret, contigit vt eadem Cæsena suo priuaretur Episcopo. Cumque b Romanus Pontifex cerneret nepotem suum, beatum videlicet Maurum, virtutum gradibus ad alta conscendere, & in c sanctæ conuersationis studio non segniter vigilare, [S. Maurus fit Episcopus Cæsenas:] congruum duxit vt talem virum ad sacerdotalis officij apicem promoueret, quatenus lucerna Spiritus sancti non sub modio delitesceret, sed super candelabrum posita, omnes qui in domo Dei sunt, sacrȩ doctrinæ radiis illustraret. Quid plura? Tandem B. Maurus Cȩsenatis Ecclesiæ cathedram, diuina prouidētia disponente, suscepit. Idcirco autem vel Regis qui tunc imperabat, aut ipsius Apostolici Præsulis hic interponere nomina prætermisimus, quia cum ipsis, qui nobis reliqua dictant, hæc pariter ignoramus. Eorum namque vocabula in antiquis quidem d tomis se vidisse commemorant, sed cum ciuitas ante hæc flammis fuisset exusta, monumenta quoque perhibent simul fuisse consumpta.

[4] Cum igitur vir Dei Maurus tam arduæ curæ sibi conspexisset onus impositum, sicut de B. Paulo legitur, nequaquam acquieuit carni & sanguini, sed cœpit se in diuinis obsequiis tanto vigilantiorem reddere quanto sibi nouerat & tot subditorum custodiam imminere. [Galat. 1. 16.] Perpendens namque quia ars est artium regimen animarum; congruum iudicabat, nec internorum curam exteriorum occupatione minuere, nec rursus exteriorum prouidentiam internorum sollicitudine funditus declinare: ne videlicet aut exterioribus deditus ab intimis omnino corrueret, aut solis interioribus occupatus, quæ foris debebat proximis negligentius exhiberet. [saluti & commodis suorum inuigilat.] Sæpe namque nonnulli velut obliti, quod fratribus animarum causa prælati sunt, tanto cordis annisu secularibus curis inseruiunt, quod has, cum adsunt, se agere exultant; ad has etiam cum desunt, turbulentis cogitationum æstibus anhelant; cumque ab his, cessante forsitan opportunitate, quieti sunt, ipsa deterius sua quiete fatigantur. Voluptatem namque decernunt, si actionibus deprimantur: laborem putant, si in terrenis negotiis non laborant. At contra nonnulli gregis quidem curam suscipiunt, sed sic sibimet vacare ad spiritualia appetunt, vt rebus exterioribus nullatenus occupentur. Qui cum curare corporalia funditus negligunt, subditorum necessitatibus minime occurrunt. Quorum nimirum prædicatio plerumque despicitur; quia dum delinquentium facta corripiunt, sed tamen eis necessaria præsentis vitæ non tribuunt, nequaquam libenter audiuntur. Egentis etenim mentem doctrinæ sermo non penetrat, si hunc apud eius animum manus misericordiæ non commendat. Tunc autem verbi semen facile germinat, quando hoc in audientis pectore pietas prædicantis rigat. Hæc autem idcirco de diuersis Pastorum moribus loquimur, vt, quam prudēs, quam moderata in B. Mauro fuerit discretio, demonstremus. Qui nimirum dū neque contemplatiuæ vitæ otium sectando, actiuam omnino deseruit, neque per actiuȩ e lassitudinem libere discurrēdo, a contemplatione recessit; & vt ita dixerim, per auream viam cælestis regni celsitudinem penetrauit.

[5] Denique dum in episcopio suo degeret, & commissam sibi Ecclesiam strenue gubernaret, cœpit talem locum sollicita mentis indagatione perquirere, vbi ad tempus & a secularium turba secedere, & soli Deo posset specialius adhærere; Domini sui scilicet non segnis imitator, qui per diem in vrbibus prædicabat, noctu vero in monte orationibus insistebat. [Luc. 21. 37.] Dumque in dies huius anxietatis magis ac magis cura succresceret, tandem adiecit oculum ad breue quoddam promontorium, quatuor fere stadiis ab exigua vrbe semotum. Vocabatur autem saltus Spatiani, locus scilicet nec præruptis cacuminibus sublimius ad alta porrectus, nec omnino depressus in ima, ad arualis f lamæ videbatur planitiem coæquatus. Sed ita erat congruo tenore in quodam meditullio constitutus, vt & super se positis liberam visendæ totius pene diœcesis facultatem tribueret, se autem ascēdentes nequaquam excellentior decliuis processibus fatigaret. Erat enim mons ille nemorosa diuersarum arborum densitate vestitus. Hic itaque mons ita beati viri adspectibus placuit, ac si montem Oliueti adiacere vrbi Hierusalem cerneret, atque hunc Psalmum non immerito cum Propheta concinere potuisset, Memor, inquit, ero tui Domine de terra Iordanis & Hermonij a monte modico. [Psal. 41. 7.] Quem videlicet montem prius a Romano Pontifice, sub cuius iure detinebatur, petiit: [In vicinum collem crebro secedit, vt contemplationi vacet.] deinde cellulam sibi illic cum exigua ecclesia fabricauit, vbi quadragesimali tempore perseuerans, ieiuniis & orationibus operam dabat. Et si quando de Ecclesiasticis negotiis furari poterat, ad eamdem cellulam, velut ad dulcium epularum conuiuium, recurrebat. Illic denique fluentum diuinæ contemplationis auidis mentis suæ faucibus hauriebat, vnde postmodum arentia proximorum pectora sanctæ prædicationis poculo recreabat. Illo plane loco quasi pro balneo vtebatur: ibi enim curabat abluere, si quam ex secularium hominum collocutione, [Eius sepulchrum.] aut verbi aut cogitationis maculam contraxisset, & puluerem mundanæ conuersationis, sine quo hæc humanæ mortalitatis via non carpitur, crebris illic lacrymarum fontibus expiabat. Ille igitur locus, qui sancto viro in vita tam dilectus & familiaris extitit, post mortem quoque eius sepultura meruit insigniri. Nam corpus eius in saxea arca reconditum, iuxta paruam basilicam quam ipse construxerat, est collocatum.

[Annotata]

a Leander Albertus: Cesenates Longobardorum temporibus in fide vrbis Romæ constanter hæsere.

b Ioannem IV. hunc fuisse tradit Ferrarius, vt ante scriptum.

c Menardus hinc probare conatur, monachum fuisse Maurum.

d Surius, codicibus.

e Sur. latitudinem.

f Lama, lacuna est, siue aquarum collectio.

CAPVT II.
Translatio corporis, miracula.

[6] Hæc igitur sunt, quæ de vita beati viri ad nostram potuerunt peruenire notitiam, non quod sunt a nostris relatoribus visa, sed succedentium generationum celebri memoria diuulgata. Quidam autem antiquus admodum senex, & corpore marcescente iam tremulus, nostris nuper temporibus extitit, qui se vidisse huius B. Mauri nepotem, Constantium videlicet nomine, Episcopum Cæsenatis Ecclesiæ testabatur. Sed quoniam de vita B. Mauri ea, quæ nobis audire contigit, [Mors S. Mauri.] stylo currente digessimus; nunc qualiter omnipotens Deus ad gloriam sui nominis eius merita reuelauerit, breuiter explicemus. a Est autem nunc celebre monasterium in prædicto monte, in quo vir Dei orare consueuerat, ad honorem beatæ Dei genitricis & Virginis constitutum, vbi Mons Mauri ex antiqua populi consuetudine dicitur, quia locus ille non immerito sancti viri vocabulo decoratur.

[7] Cum igitur arca illa, vbi beati viri corpusculum claudebatur, iuxtam præfatam ecclesiam, terræ vndique crescente congerie, delitesceret, & vix saxi ipsius summitas solotenus emineret; contigit vt homo quidam cum litaniis adueniens, soluta caligæ ligula repente illic pedem poneret, & nil tale existimans, secure ligaret. Vincto igitur talo, cum iam vellet abscedere, [Cuiusdam per Sancti tumulo adhærescit.] pedem mullo modo potuit amouere. Cumque diu conaretur, & omnia tentans huc illucque se verteret, pes nihilominus stabat immotus, & velut quibusdam clauis saxo tenebatur affixus. Stabat miser ignoti criminis reus, & qui sibi corrigiam ligare voluerat, semetipsum potius saxo ligasse dolebat. Volebat stare, sed vna innixus planta, non poterat: optabat iacere, sed a suo pede corruere non valebat. Tandem repentino populi aduentante concursu, [Tumulus innotescit.] alij malleis, alij securibus gestientes, partem lapidis prȩciderunt, & post multa vix hominem, de saxo exculpere potuerunt. Mox lætantis turbæ clamor exoritur, mira Dei virtus attollitur, & B. Mauri tumulus dignus reuerentia iudicatur.

[8] Item prædicti cœnobij monachus, b Teuzo videlicet nomine, grandæuus iam & ipsa canitie venerandus, cuius hoc relatione didicimus, aliud miraculum retulit, quod nequaquam silentio præterimus. Aliquando ipse prædictus Frater acerrima vi febrium vrgebatur: cumque nulla medicinali cura, [S. Mauri meritus depulsa febris:] nullo prorsus humano studio ad incolumitatis statum redire potuisset, cuidam suæ materteræ, religiosæ videlicet sanctimoniali nocturno silentio B. Maurus apparuit, eique dixit:Si vis, inquit, nepotem tuum ex ea, quam patitur, ægritudine conualescere, denuntia ei, vt super sepulturam meam signum sanctæ crucis infigat, omnique anno solennitatem mihi se celebrare deuoueat. Cumque ille beati viri oraculum, quod sanctimoniali referente cognouit, gratanter impleret, mox ferream crucem super tumulum fixit, deinde commotis visceribus præcipitanter euomuit, atque ita protinus omnem ignei languoris molestiam, velut ipso vomitu egerente, proiecit. Iamque pristinæ sanitati integriter restitutus, dignas Saluatori Deo gratias retulit, & B. Mauri miraculum, quod in se expertus fuerat, ad gloriam nominis Dei multis indicare curauit.

[9] [varij morbi curati:] Iam igitur celebri vtriusque signi fama volitante per populum, cœperunt multi ad sacras beati viri reliquias deuote concurrere, piisque eius meritis suas animas attentius commendare. Nonnulli etiam diuersis valetudinum incommoditatibus laborantes, dum vel detritam sepulcralis marmoris limaturam biberent, vel beati Confessoris misericordiam fusis tantummodo precibus implorarent, sani & incolumes ad propria sunt reuersi, quocumque fuissent vinculo ægritudinis obligati. Videres miserabilium languidorum soluta cadauera alieno prius adminiculo sustentante deferri, qui mox cum magna exultatione atque tripudio remeabant saluti pristinæ reparati.

[10] [corpus transfertur.] Cumque tot miraculis coruscantibus magis ac magis præclara B. Mauri fama crebresceret, & virtutes, quas per eum Dominus ostendebat, non solum contigua quæque, sed & remotiora locorum spatia personarent, tandem conuocatis Episcopis vicinarum vrbium, multisque populorum turbis vndique confluentibus, certatim arca illa, in qua beati viri patrocinia reconduntur, effoditur, & terebrato pariete ecclesiæ, inter absidam & altare cum hymnis & laudibus summa diligentia collocatur. Processu vero temporis eadem basilica maior facta est, atque vt in præsentiarum cernitur, festiuius decorata: vbi ad declaranda beati Confessoris merita, multa fiunt vsque in præsentem diem, Deo operante, miracula. Ex quibus nos pauca perstringimus, quæ nimirum hi, qui nobis referunt, se vidisse testantur.

[Annotata]

a Leander: Intus ad Æmiliam, in primis Apennini collibus, qui vite, ficu, olea, cæterisque fructiferis arboribus conferti sunt, prope Cesenam cœnobium est sumptuosum cum æde Cælitum Reginæ, quam hic D. Mariam Montanam nuncupant, sacra. Loco nomen est Mons Mauri, a D. Mauro Cesenatium Antistite, qui hic sanctissime vitam egit: Occidentem & Septemtrionem spectat; estque monachorum D. Benedicti habitatio.

b Sur. Tenzo.

CAPVT III.
Varia ad reliquias miracula.

[11] aPapa Gerbertus iuxta Cæsenam castra metatus erat, b eiusq; oppidum circumfusi exercitus obsidione vallabat. Tunc temporis ad B. Mauri tumulum delatus est quidam rusticus, gemina morborum passione depressus, contractus videlicet ac cæcus: sed postquam est oratum, & lux amissa ad oculos rediit, & rigida membra fugatus languor absoluit. [Sanatur contractus, idemq; cæcus:] Protinus videns se homo sanitati tam mirabiliter redditum, vtpote quas valebat gratias agens, Beato se Mauro seruum perpetuo iure contradidit, mansurumque se in eius obsequio, donec aduiueret, deuotauit. [voto violato fit rursum cæcus:] Qui perceptæ salutis munere pene per decennium fruens, postmodum fragilitati carnis eneruiter cessit, vxoremque sibi non fausto coniugio copulauit. Mox enim vt luxuriandi voluptate potitus est, oculorum lumen funditus perdidit, & quamdiu vixit, in eadem cæcitate permansit. Et certe dignum fuerat, qui a iure B. Mauri, cui se mancipauerat, c libidinis iugo turpiter colla supposuit, dono, quo ab vno Domino fuerat ditatus, amitteret, & qui in interiores sponte ceciderat, inuitus exteriores tenebras incurrisset.

[12] [liberata energumena.] Alio quoque tempore dȩmoniaca quædam ad altare beati viri deducta est, quam tanto pestifer spiritus furore repleuerat, vt eam sibi quasi organum faciens, multa per os eius sacrilega & insana proferret, diras voces emitteret, & velut canis rabida crebris d baubatibus elatraret. Triduo autem postquam illuc perducta est, vehementi quodam impetu sanguinem vomuit, & ita malignum spiritum, a quo tenebatur, eiecit.

[13] Alia quædam mulier necessitati rei familiaris plusquam deberet intenta, in festiuitate S. e Rophili triticum purgare non timuit: [Curata contractio brathiorum:] sed dum beato Confessori digni honoris reuerentiam non exhibuit, dignæ animaduersionis sententiam non euasit. Nam illico diuino percussa iudicio, brachiis attractis obriguit, & eodem modo ac si f capisterium adhuc ventilare videretur, tremere infeliciter cœpit. Hæc itaque ante B. Mauri altare deducitur, & in prædicta solennitate numquam se vlterius quippiam tale facturam instantissime pollicetur. Mox largissima omnipotentis Dei misericordia clementer adfuit, & stupida mulieris brachia ad libertatem proprij vigoris pleniter reformauit.

[14] [profluuium,] Rursus alia mulier profluuium sanguinis patiebatur: quæ cum insanabili plaga iugiter vexaretur, & hæc atque illa tentans, nullum salutis potuisset inuenire remedium; tandem in extremis angustiis constituta reperit necessitas ipsa consilium. Nitido itaque iuxta possibilitatē suam linteo B. Mauri mausoleum cooperuit, & ita diuinitus liberata, post omnē prorsus molestiam luridi languoris euasit. [Act. 15. 9.] Enimuero cum Apostolus dicat, fide mundans corda eorum, quia mundo corde, vtpote, plena fide beati viri tumulum tetigit, digne promeruit a profluentis sanguinis immunditia liberari.

[15] Item alia mulier ita erat violētissimi lāguoris immanitate contorta, vt soluto naturæ ordine, ora teneret post se, ceruicem ferret ante se. Quæ similiter super B. Mauri memoriam linteum posuit, & protinus sanitate recepta, [membra contorta:] quibusque mēbris ius suum natura restituit, & ad tenendum vigorem proprium arteriarum organa temperauit.

[16] [cæcitas,] Alia quoque mulier, amisso lumine, de Aquitaniæ finibus deducta est, quæ Gallicæ animositatis genium seruans, & ex more patriæ verba violenter infringens, obstinatissime testabatur, quod numquam inde recederet, nisi per B. Mauri merita lumen, quod amiserat, recepisset: sicque magno fidei feruore succensa, breue tuguriolum iuxta ecclesiæ parietem compilauit, vt quodammodo potius habitaculum, quam præparare videretur hospitium. Cumque per octo dies instantissime fuisset oratum, lumen quod quærebat, diuina gratia largiente recepit, & dignas illuminatori suo Deo & Mauro eius famulo gratias retulit.

[17] g Popiliensis diœcesis turba ad h B. Arduini limina orationis caussa tendebat: cumque per oratorium B. Mauri transitum habuissent, contigit vt quædam ex illis fœmina, genu Abbatis ipsius monasterij humiliter osculata, commeandi licentiam peteret. Quæ vix vnius sagittæ emissione progressa, arrepta mox a dæmonio, in terram proiicitur, concutitur, volutatur, & multa conuicia aduersus eumdem Abbatem mordaciter euomebat. Hæc itaque ante B. Mauri altare deducta, nō multo post diuinæ virtutis est imperio liberata, ita vt redeuntibus sociis, [energumena sanata.] iam sibimet reddita, simul cum eis sana & incolumis reuerteretur ad propria.

[18] Hæc itaque Fratres carissimi, de virtutibus, quas omnipotens Dominus per beatum Confessorem suum Maurum operari dignatus est, [Epilogus.] pauca perscripsimus, vt ad glorificandam Diuinæ maiestatis potentiam vestræ caritatis studium incitemus. Qui dum nobis adhuc in via positis miraculorum suorum dignatur exhibere virtutem, per hæc nos ad capessendam cælestis patriæ inuitat & prouocat hereditatem, testante Psalmista, qui ait: Virtutem, inquit, operum suorum annuntiauit populo suo, vt det illis hereditatem gentium: quatenus dum ipsa Sanctorum sepulcra tot miraculis radiare conspicimus, de immensa eorum gloria, qua iam cum Christo regnant, minime dubitemus; vt despectis terrenis, illuc se noster animus iam per desiderium transferat, vbi se gaudere in perpetuum sperat; illuc se libere spiritus dirigat, vbi Imperator cæli Christus cum supernæ curiæ Senatoribus ineffabiliter regnat; cui sit gloria & imperium cum coæterno Patre & sancto Spiritu per omnia secula seculorum, Amen. [Psal. 110. 6. 7.]

[Annotata]

a Gerbertus primum Remensis, deinde Rauennas Archiepisc. fuit; an. 999. Romanus Pōtifex factus, & Siluester II. dictus. obiit 1003.

b Rubeus lib. 5. Sequenti anno (1000) Siluester Cæsenam admoto exercitu circumsedit: quæ caussa Pontificem impulerit, incertum. Sigonius de regno Italiæ lib. 7. eodem anno: Siluester Vrbeuetum profectus, remp. eius ciuitatis multis salutaribus legibus vinxit, & Cæsenam admoto exercitu circumsedit.

c Videtur desiderari se subtrahēs, aut quid simile, monuit Surius.

d Editum erat in Surio naubatibus, librarij culpa. Baubant. siue Baubantur, βαύξουσι, & βαΰξουσι canes.

e Colitur S. Rophilus, siue Rofilus, aut, vt Leander Albertus scribit, Rofillus, 18. Iulij.

f Vetus MS. Glossarium: Capisterium est vas quoddam, quo frumenta purgantur. vox etiam Columellæ vsurpata lib. 2. cap. 9.

g Forū-Popilij oppidū est in via Æmilia, aliis Forū-Pompilij corrupte Forū-populi dictū in tabulis itinerariis; vulgo Forlim-populo, & sæpe Forli piccolo, id est, Forum-Liuij minus; nec immerito, cū, vt auctor est Leander, funditus circa annū 1370. excisum, annis 20. post a Sinibaldo Ordelaffo Foroliuiensium Principe reædificatum sit, qua nunc cernitur, forma. distat Cæsena 6. millibus passuum. Sedes Episcopalis Foro-Popilij Britniorium, siue Forum-Fruentinorum, aut Druentinorum, vrbem propinquam, translata.

h De B. Arduino Presbytero Ariminensi agemus 15. Augusti.

DE B. BENEDICTO EREMITA ORD. VALLIS-VMBROSÆ, IN ETRVRIA.

[Praefatio]

Benedictus Eremita Ord. Vallis-umbrosae, in Etruria (B.)

[1] Benedictum Vallis-vmbrosæ formatum institutis, vitaque solitaria sanctißime acta clarum ita celebrat Arnoldus VVion hoc die: In monasterio Cultus-boni S. Laurentij, [B. Benedicti natalis.] depositio S. Benedicti eiusdem loci monachi, & Eremitæ, Ordinis Vallis-vmbrosæ; cuius sacri obitus signum dedere campanæ, humano destitutæ adiutorio; & niues, miraculo inaudito, in ea parte solum qua sacrum deportabatur cadauer seipsas liquefacientes, viam deportatoribus præbuere: in cuius etiam ore, post spatium annorum trecentorum viginti, lilium quasi recens natum niue candidius inuentum est. Eadem fere Menardus prædicat & breuius Dorganius.

[2] Vvion eius natalem se didicisse scribit ex monumentis Reuerendorum Patrum Vallis-vmbrosæ in agro Bergomensi. Hinc præbita Ferrario ansa scribendi: [Vbi vixerit.] In territorio Bergomensi B. Benedicti Eremitæ Ordinis Vallis-vmbrosæ At non in agro Bergomensi, sed in diœcesi Fesulana situm est monasterium S. Laurentij Cultus-boni, [Acta.] vt in Historia Vallis-vmbrosæ scribit Eudosius Locatellus, qui lib. 2. cap. 14. gesta exequitur Benedicti, quæ damus. An Beatis solenniter adscriptus sit, non comperimus. Beatum ipse appellat, & ante annos 200. translatum reconditumq; honorificentius illius corpus scribit; vti & Siluanus Razzius in Vitis SS. Hetruscorum.

VITA
ex Italico Eudosij Locatelli.

Benedictus Eremita Ord. Vallis-umbrosae, in Etruria (B.)
a

[1] b Bernardi septimi Vallis-vmbrosæ Generalis temporibus, clarus sanctimonia vitæ extitit Benedictus in cœnobio c S. Laurentij Cultus-boni monachus: qui vti antea memoratus d B. Petrus, cum annos aliquot in ceterorum conuictu Fratrum innocenter traduxisset, [B. Benedictus in silua sancte viuit:] Præside annuente in siluam haud longe semotam secessit, solitariam acturus vitam. Hic vile sibi tuguriolum fabricatus, Diuini Spiritus ardore inflammatus, diuturnis vigiliis, frequentibus flagris, abstinentia incredibili macerabat corpus.

[2] [reuisit monasterium:] Si qua necessitas cogeret, reuisebat interdum cœnobium, præsertim Paschæ diebus aliisque eximia religione & celebritate agi consuetis, vt Fratrum spirituali congressu & caritate perfrueretur. Anno quo e viuis excessit cum isthuc sub Natalis Christi ferias venisset de more, singulari sensu pietatis peccata confessus est, sacraque pastus Eucharistia: dein cælesti monitu imminere sibi extrema didicit, [de obitu imminente, cælitus monetur:] substititque isthic vsque ad Epiphaniæ solennitatem, omnes præclaris adhortationibus exemplisque ad vitæ sanctitatem exstimulans.

[3] Tandem vero ad caram sibi cellam reuersus, fixis humi genibus, vt quidam referunt, [moritur.] sublatisque in cælum manibus, animam exhalauit. Quo tempore campanæ monasterij, nemine compulsante, vltro sonuerunt, eo ritu modoque, quo ad cohonestanda funera solent. [campanie vltro sonantibus:] Non fefellit prodigium istud Abbatem ac monachos, qui continuo Benedicti mapale petierunt, ac vita functum repererunt, corpusque, non sine lacrymis, composuerunt, deportandum dein ad monasterium, vbi id religioso sepulcro reconderent, iustaque persoluerent.

[4] [defertur ad monasterium, niue miraculo soluta:] Erant tunc, quippe media hieme, humus alta niue adoperta: at simul elatum e tugurio est funus, volente Deo Opt. Max. serui sui innocentiam ac sanctitatem, mirifico testimonio approbare, momento solutæ depulsæque niues amplam & commodam præbuere procedentibus viam. Tumulatum primum est corpus ad latus ecclesiæ, [sepelitur:] vbi nunc claustrum cernitur: e haud multo post in ecclesiam translatum. [alio transfertur, sanctitate diuinitus testata;] Tum vero (ne cui ambiguum foret sanctissimam animam cȩli deliciis nunc potiri prȩmiisque benefactorum) repertum in illius ore recens lilium est, mirabilem expirans odorem, attonitis stupore omnibus qui miraculum illud viderant audierantue, certatimque laudes propitio Numini recinentibus. Decessit B. Benedictus anno 1107.

[5] Annis deinde post 323. cum cœnobium Cultus-boni Abbas Paulus de Monte Mignaio administraret, qui id magnam partem restaurauit, [iterum transfertur.] claustrum præsertim; translata dein Benedicti ossa intra sacram ædem in honoratiorem locum: repertumque f integrum corpus est, & suaue olens, cumque summa reuerentia, multis Antistibus, monachis, laicis, præsentibus, Episcopo potestatem tribuente, ad læuam altaris intra arcam pariete præseptam conditum est.

[Annotata]

a Ex quo Razzius accepit.

b S. Bernardus ex Generali Ordinis Vallis vmbrosæ, Episcopus Parmensis, & S. R. E. Cardinalis, colitur 4. Decembr.

c Situm id in Comitatu Florentino, vt scribit Razzi; in diœcesi Fesulana, vt in catalogo monasteriorum illius Ordinis Locatellus; non apud Bergomum, vt Ferrarius supra.

d De quo egit idem Locatellus cap. præcedenti.

e Falluntur ergo VVion, Dorganius, Menardus, qui 320. annis post id scribunt contigisse.

f De ossibus id intellige; vt nullum defuerit, cum diserte dicat ossa translata, vti & Razzius.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 21. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.