Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

21. Januar


XXI. IANVARII.

SANCTI QVI XII. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Publius Athenarum Episcopus, Martyr.
S. Fructuosus Episcopus, Martyr, Tarracone in Hispania.
S. Augurius, Diaconus, Martyr, Tarracone in Hispania.
S. Eulogius, Diaconus, Martyr, Tarracone in Hispania.
S. Felix, Martyr.
S. Celsianus, Martyr.
S. Cæcilianus, Martyr.
S. Martialis, Martyr.
S. Faustacius, Martyr.
S. Datius, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Quinctinus, Martyr.
S. Marinus, Martyr.
S. Saturus, Martyr.
S. Gaddianus, Martyr.
S. Cælianus, Martyr.
S. Seruulus, Martyr.
S. Rogatus, Martyr.
S. Vincentia, Martyr.
S. Victor, Martyr.
S. Reposita, Martyr.
S. Primus, Martyr.
S. Lucius, Martyr.
S. Maiulinus, Martyr.
S. Honoratus, Martyr.
S. Marcussus, Martyr.
S. Secundus, Martyr.
S. Castinus, Martyr.
S. Caius, Martyr.
S. Cælestinus, Martyr.
S. Hermes Episcopus, Martyr.
Alij, Martyres.
S. Hermes, Martyr in Africa.
S. Solutor, Martyr in Africa.
S. Vitalis, Spoletij in Vmbria,
S. Patroclus, Martyr Trecis in Gallia, & Susati in Westphalia.
S. Valerianus, Martyr Trapezunte in Cappadocia.
S. Candidus, Martyr Trapezunte in Cappadocia.
S. Aquila, siue Acylas, Martyr Trapezunte in Cappadocia.
S. Eugenius, Martyr Trapezunte in Cappadocia.
S. Eustasius, Nicomediæ in Bithynia.
S. Agnes, Virgo & Martyr Romæ.
S. Busiris Confessor, Ancyræ in Galatia.
S. Epiphanius, Episcopus Ticinensis in Italia.
S. Auitus II. Episcopus Claromontanus in Gallia.
S. Meinradus, Eremita & Martyr, in Germania.
B. Maccallinus Abbas in Belgio.
S. Synaldus, Treuiris.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Merulus monachus in monasterio S. Andreæ Romæ, in Kalendario quodam MS. Sanctorum ord. S. Benedicti hoc die refertur. De eo egimus XVII. Ianuar.
S. Felix, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Cendeus, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Vitus, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Florus, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Leontius, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Cyriacus, Martyr, memorantur in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. Sed iidem videntur qui relati XX. Ianua.
S. Neophytus Martyr. Menæa, & Molan. De eo egimus XX. Ianu.
Publius XVIII. Hierosolymorum Episcopus, de quo Eusebius lib. 5. cap. 12. atque alij, Sanctorum tabulis inscribitur hoc die a Petro Galesinio, prædicaturq;, cum eam Ecclesiam multos annos religiose administrasset, pietatis meritis ornatus obdormiuisse in Domino. Probabile quidem est, vt erat temporum illorum Heroicorum spiritus, sanctum virum fuisse; alibi tamen Sanctis adnumeratum non reperimus.
S. Philippi Presbyteri Inuentio, Agyræ in Sicilia. Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ. Agitur eius natalis XII. Maij.
S. Asotus hoc disticho celebratur in Menæis Græcorum:
Prodigus si quis, vt ego, audacter veni:
Diuinæ enim misericordiæ omnibus aperta est ianua.
Omissus est a Maximo Cytheræo, atque a Matthæo Radero nostro in Menæorum Latina interpretatione. Nusquam in aliis Martyrologiis eius legimus nomen; nisi alia voce, quæ Ἄσωτον appellatiue exprimat, vt Perditus, Prodigus, Luxurius, &c. interpretatum sit.
Marcellus Episcopus Ancyranus, vt Sanctus memoratur a Petro de Natalibus, & Constantino Ghinio. De eo agit S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 86. & Posseuinus noster. Sed nusquam alibi Sanctis annumeratur; quem etiam Baronius hæreticum ostendit fuisse.
Melaniam Romanam seniorem inscripsit nouo Sanctorum catalogo Ferrarius, citans Græcorum Menologium: sed in eo non nisi iunior Melania celebratur, de qua 31. Decembris agemus. Seniorem cur omittendam censeamus, dictum est supra VII. Ianuar.
Patroclus, Archiepiscopus Arelatensis, a Demochare, Claudio Roberto, Ioanne Chenu, Constantino Ghinio Sanctus appellatur: sed tantisper eum omittimus, quod seuerius de eo pronuntiauerit Baronius; cum tamen constet a Zosimo Papa aliisq; multa de eo honorifice decreta; atque omnino videatur in odium virtutis a barbaro trucidatus.
Aptadius Metensis Episcopus. MS. Florar. Nusquam alibi Sanctis accenseri vidimus.
S. Irene in sanctissima ecclesia iuxta mare. Menæa & Cytheræus. Plures sunt eius nominis Sanctæ, de quibus nos suis locis. Vnam ex iis hanc esse coniicimus, quod absque vllo elogio referatur.
S. Michael in Lotharingia. Ferrarius & Saussaius in Supplemento. Mendum aperiemus infra, cum de B. Maccalino agemus.
S. Wiminus, siue Viminus, aut Vimius, Episcopus in Scotia. Ferrarius, Regius, Camerarius. Wiminum Presbyterum in Scotia refert idem Ferrarius 28. Maij: idem fortaßis est, proptereaq; eo differemus, certiora interea indepturi Scoticarum rerum monumenta.
Hugo Matiscomensis, S. Bernardi sodalis, primus Pontiniaci Abbas, ac deinde Autisiodorensis Episcopus, Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio & Fasciculo SS. Saussaius inter Pios recenset. Alij eum X. Octobris scribunt obiisse.
Gaufridus, siue Gaudefridus, de Amoyo, vir sanctißimus, eximius ordinis Cisterciensis propagator, Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio hoc die: inter Pios solum numeratur a Saussaio.
Hermannus Sacerdos ordinis Minorum, Mulhusij in Germania obiit anno 1287. referturq; hoc die ab Arturo Monstierio in Martyrologio Franciscano. Vir fuit virtutibus & miraculis in vita & post mortem clarus, vt ex Luca VVadingo to. 2. annal. Minor. an. 1287. §. 6. & Bzouio ad eumdem annum num. 13. Rudolphio lib. 1. pag. 107. aliisq;, perspicere est, qui omnes Beatum nuncupant. an solenni Ecclesiæ decreto is illi sancitus honos sit, nos latet.
Agnes soror B. Iulianæ Corneliensis hoc die obiisse Salsiniæ prope Namurcum traditur, referturq; hoc die in Piorum classe a Saussaio, vt Beata a Chrysostomo Henriquez in Menologio, ab Arnoldo Raißio 5. Aprilis. Beata quoque appellatur in Sacrario Comitatus Namurcensis. De ea erit agendi locus in vita B. Iulianæ. V. Aprilis.
Michael Florentinus, eremita Camaldulensis, Beati titulo honoratur, & hoc die consignatur in Diuorum fastis a Benedicto Dorganio, VVione, Menardo, Ferrario. At non remur adhuc ab Ecclesia in album Beatorum receptum. Siluanus Razzius ait 18. Ianuarij mortuum anno 1522. atque a Camaldulensibus in magna haberi veneratione: non tamen satis exprimit, an publico aliquo cultu eum dignentur, sanctæ Romanæ Sedis auctoritate.
Agnes Virgo Hispana e Moncada vico, Valentiæ S. Vincentij Ferrerij concione ad amorem castitatis excitata, ne, quod parentes moliebantur, sponso inuita traderetur, habitu virili induta profugit; atque in specu iuxta monasterium Carthusianorum, quod Portam-cæli appellant; viginti annos sanctißime vixit, solis nota Cælitibus: post mortem variis illustrata prodigiis. Refertur hoc die vt Sancta a Ioanne Marietta lib. 19. histor. SS. Hispan. cap. 6. an albo Sanctorum adscripta sit, non comperimus. Videtur ab eo consignari hoc die propter alterius S. Agnetis celebritatem.
S. Vincentius in MS. S. Hieronymi inscriptus hic legitur, qui in Dungalensi Vincens dicitur. an is Cæsaraugustanus? Eius vigilia hoc die variis locis celebriter instituta, vt ex Breuiario Conimbricensi patet. Translatio eius refertur hoc die a Carthusianis Colonien. in addit. ad Vsuardum. De ea agemus XXII. Ianu.
B. Gualterus Episcopus Pictauēsis, ex ordine Minorum, traditur ab Haræo hoc die obiisse. De quo plenius XXII. Ianu.
S. Emerentiana hac die adscripta est in codice Dungalensi. Colitur XXIII. Ianu.
S. Asclas hoc die Antinoi martyrio coronatus dicitur in Actis, at colitur quo die sepultus est XXIII. Ianu.
Sancti quatuor Martyres Tyri. Menæa. Raderus eos esse existimat, qui in Martyrologio Romano recensentur XX. Febr.
S. Losimus Episcopus Syracusanus. Menæa & Maximus Cythereus. At Martyrol. Roman. eum celebrat XXX. Martij.
S. Memmius Episcopus Catalaunensis. Galesin. De eo agemus. V. Augusti.
S. Godeschalci Translatio. MS. Florar. at MS. Carthusiæ Bruxellensis Gaudentij. De quo XXII. Ianua. De Godeschalco, eiusdem Nouariensis Sedis Antistite, VII. Augusti.
S. Maximus, Martyr. Menæ a, Cythereus, Molanus. De iis nos cum Martyrologio Romano XIII. Aug.
S. Anastasius, Martyr. Menæ a, Cythereus, Molanus. De iis nos cum Martyrologio Romano XIII. Aug.
S. Anastasius alter, Martyr. Menæ a, Cythereus, Molanus. De iis nos cum Martyrologio Romano XIII. Aug.
S. Vitalis Martyr Agaunensis. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuardum. Vide quæ infra de S. Vitale Spoletino. At de Agaunensi plenius in Actis S. Mauricij XXII. Septemb.
S. Ermenburgis Regina & Abbatissa. Hugo Menardus. In Martyrologio Anglicano refertur XIX. Nouemb.

DE S. PVBLIO MARTYRE SECVNDO ATHENARVM EPISCOPO.

Initio II. Sec.

[Commentarius]

Publius Athenarum Episcopus, Martyr (S.)

[1] Athenis agitur XII. Kal. Februar. natale S. Publij Episcopi: qui post S. Dionysium Areopagitam Atheniensium Ecclesiam nobiliter rexit; & præclarus virtutibus, [S. Publij natalis.] ac doctrina præfulgens, ob Christi martyrium gloriose coronatur. ita Vsuardus, Martyrol. Rom. Bellinus, alij. Ado: Item apud Athenas B. Publij Episcopi, ob Christi martyrium coronati. ast in libelo de festiuitatibus Apostolorum, & c. XII. Kal. Febrvar. Natalis S. Publij Athenarum Episcopi: qui Princeps insulæ Melitæ vel Militenæ, cum nauigantem beatum Apostolum Paulum Romam, sub custodia detentum, per triduum hospitio receptum humane tractasset, vt B. Lucas refert; patrem ipsius Publij contigit febribus & dysenteria vexatum iacere. [Act. 28. 7.] Ad quem cum intrasset beatus Apostolus, & imposuisset illi manus, & orasset, sanauit eum. Quem Publium adhærentem sibi beatus Apostolus postea ordinatum Episcopum ad prædicandum direxit: qui postmodum Atheniensium Ecclesiam nobiliter rexit, & præclarus virtutibus, & doctrina præ fulgens, ob Christi martyrium gloriose coronatur. Nam primus Dionysius, inde Publius iste Athenis præfuit. Idem aliis verbis habent Notkerus, Maurolycus, Canisius, Vsuardi variæ editiones, plurimi MSS. Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 109. & Beda vulgatus 18. Ianu. quo die eum alij quoque referunt, vt ibi diximus.

[2] [An idem in Melite insula a S. Paulo conuersus.] At Baronius in Notat. ad Martyrolog. videtur dubitare idemne sit Publius ille Melitensis & Athenarum Episcopus. Fuit aliquorum sententia, inquit, hunc illum esse Publium, cuius patrem Melitæ Paulus (vt habent Act. Apost. c. 28.) curauit dysenteria; quod etiam hic Ado profitetur in Martyrologio. Eadem aliis verbis repetit to. 1. Annal. ad an. 58. nu. 173. Petrus Halloix noster in Notis ad cap. 1. & 3. vitæ S. Quadrati, quam 26. Maij dabimus, omnino contendit alium fuisse hunc Publium a Melitensi: primo, quia magis instructore egebat Melite, quam Athenæ; non igitur illam deseruisset Publius. Quid si pulsus est? quid si alij iam in Melite satis erant fidei mysteriis eruditi, præsertim cum S. Paulus trimestri isthic substitisset? Secundo, quia id de eo Martyrol. Romanum non tradit. at tradunt alia iam citata, prætereaq; vetus Romanum a Rosvveydo nostro editum, in quo ista leguntur: Athenis S. Publij Episcopi, qui Militenus a Paulo Episcopus ordinatus. Tradit Galesinius: Athenis, S. Publij Episcopi & Martyris. Hic ciuis Romanus, Melitæ insulæ Princeps, B. Pauli Apostoli discipulus, diuinarum humanarumque litterarum scientia præstans, in S. Dionysij Areopagitæ locum suffectus, Atheniensium Ecclesiæ præfuit: multarumque virtutum & rerum, quas diuine gessit, laude clarus, pro Christi gloria martyrium subiit. Tradit Constantius Felicius, Ioannes Basilius Sanctorius, & alij viri eruditi.

[3] Nobis quod pronuntiemus, in promptu non est; nisi cum martyrio coronatus est Publius (quod MS. Florarium vult contigisse anno Christi 125. qui erat Hadriani Imp. octauus; Halloix, sub Traiano) Ecclesiam Atheniensem grandi terrore dispersam fuisse, [Quando occisus.] vt scribit S. Hieronymus lib. de scriptor. Eccles. cap. 19. de Quadrato loquens, qui eam fide & industria sua congregauit. Quod & testatur Eusebius lib. 4. cap. 22. ex epistola S. Dionysij Corinthiorum Episcopi. In MS. S. Hieronymi & Dungalensi, vtroque peruetusto, Publius inscriptus reperitur, nec loci nec muneris facta mentione: de hoc tamen accipimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FRVCTVOSO EPISCOPO TARRACON. AVGVRIO ET EVLOGIO DIACONIS.

An. Ch. CCLIX.

[Praefatio]

Fructuosus Episcopus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)
Augurius Diaconus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)
Eulogius Diaconus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)

Ex Variis.

[1] Tarracone vetusta & nobili citerioris Hispaniæ vrbe, glorioso perfuncti martyrio sunt XXI. Ianu. SS. Fructuosus Episcopus, Augurius & Eulogius Diaconi. De quibus Vsuardus: In Hispaniis ciuitate Tarracona, [SS. Fructuosi & sociorum natalis.] sanctorum Martyrum Fructuosi Episcopi, Augurij & Eulogij Diaconorum, qui tempore Gallieni primo in carcere trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes vt vrerentur obtinuerunt. addunt plurima MSS. itemq; Beda vulgatus, Ado, Notkerus: Et mox quidam de fratribus, & filia Præsidis quæ adstabat, viderunt Martyrum animas cælum conscendere coronatas. Martyrol. Romanum: Tarracone in Hispania sanctorum Martyrum Fructuosi Episcopi, Augurij & Eulogij Diaconorum: qui tempore Gallieni primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes martyrium compleuerunt: in quorum die natali S. Augustinus sermonem ad populum habuit. Est is centesimusprimus de diuersis, in quo complura ex Actis proferuntur.

[2] Natalem quoque eius celebrant, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Ghinius, alij. Auctor est Ioannes Marietta lib. 1. cap. 22. & Franciscus Padilla centur. 3. cap. 14. in plurimis Hispaniæ Ecclesiis recitari de his officium propriasq; Lectiones ex Actis concinnatas. MS. Martyrologium S. Hieronymi plures adiungere S. Fructuoso socios videtur, de quibus inferius agemus. Et sane in Mißa Mozarabum tom. 15. Bibliothecæ PP. inter Sanctos qui proprio gaudent officio recensentur Fructuosus, Augurius, Eulogius, cum sociis. Sunt hi fortaßis postmodum in eadem Gallieni persecutione interfecti. Rabanus & MS. S. Maximini Treuiris, mendose: Et in Hispaniis ciuitate Tarracona, natiuitas S. Fructuosi Episcopi & Martyris, [Non hic Fructuosus Regulam monachorum scripsit.] qui scripsit Regulam monachorum. Qui potest ab hoc Fructuoso scripta esse Regula monachorum, in qua cap. 20. Regulæ Patrum legendæ præscribuntur; & cap. 21. Patrum decreta citantur? Quæ illæ ante annum 260. Regulæ & decreta Patrum, monachis communiter viuentibus lata? Quid illud cap. 4. Cum nunc vsque constet pleraque hunc vsum monasteria, etiam in his regionibus, non habere? & cap. 5. Et longinquo itinere destinati, si aut a Principe vel Episcopo sperantur, pro benedictione & obedientia degustare non metuant. Denique peremptorium illud est cap. 18. A Pentecoste vsque ad VIII. Kal. Octobris, interdiana ieiunia retinenda sunt, excepto vna Quadragesima, quæ festiuitatem SS. Iusti & Pastoris præcedit, sollicite conseruanda est, in qua vsque ad Nonam quotidie ieiunandum est, & vino penitus abstinendum: nam SS. Iustus & Pastor sub Diocletiano coronati sunt martyrio, vt 6. Augusti dicemus, quadraginta post Fructuosum annis: hinc tamen liquet in Hispania vixisse Fructuosum illum Regulæ scriptorem; nimirum qui ex Abbate monasterij Complutensis SS. Iusti & Pastoris, factus est Bracharensis Archiepiscopus interfuitq; concilio Toletano 10. Æra DCXCIIII. siue anno Christi 656. & colitur 16. Aprilis.

[3] Acta S. Fructuosi Episcopi & Martyris, olim in Ecclesia legi solita, vt ex citato S. Augustini sermone fit manifestum; a Surio edita, contulerat Rosvveydus cum vetusto codice M. Velseri, nos cum MS. S. Maximini Treuiris & aliis. Eadem extant in Agonibus Martyrum Lutetiæ excusis, [Acta S. Fructuosi & sociorū.] verbis paullum discrepantia, eademq; in MS. S. Mariæ de Ripatorio. De iis agunt Ioannes Mariana noster lib. 4. histor. Hisp. cap. 10. Petrus de Natal. lib. 2. cap. 110. vbi tamen vitiose XII. Kal. Ianuarij, pro Februarij, occisi dicuntur. Vincentius Bellouac. lib. 11. cap. 61. Prudentius hendecaßyllabis eorum certamen eleganter descripsit, hymno 6. Peri Stephanωn.

[4] Chronicon Hispaniense, quod Fl. Dextri volunt esse, ad annum Christi 268. ista habet: Tarracone in Hispania sancti Christi Martyres Euologius eius vrbis ciuis, [Tempus martyrij, a quibusdam perperam,] Fructuosus ciuis & Episcopus, & Augurius, vna pro Christi nomine martyrium passi sunt. ad quæ Rudericus Carus: Nostri historici de martyrij tempore variant. Morales anno 259. Beuterus & Icartius ad persecutionem Diocletiani referunt. Villegas veritati viciniot ad annum 262. cum Baronio consentit. Baronius anno 262. num. 60. & sequentibus horum Acta (quod Padilla miratur, cum Hispaniensium Diuorum Acta soleat strictim solum, vt ait, attingere) integra recitat; & nu. 1. 2. 3. prolixe contendit, non Fuluium Æmilianum & Pomponium Bassum, (quos ipse præcedentis anni Consules Memmium Fuscum & Bassum, perperam denuo inditos Fastis existimat) sed Gallienum IV. & Valerianum iuniorem, tum Consules fuisse.

[5] Nos Acta sequimur in vetustis probatisq; codicibus reperta, & Fastos, in quibus anno Valeriani & Gallieni 5. Christi 258. Coss. signantur M. Aurelius Memmius Fuscus, [hic ex certis characteribus assignatū.] & Pomponius Bassus; sequenti Fuluius Æmilianus & Pomponius Bassus II. Atque sub his Coss. anno Christi 259. Valeriani & Gallieni 6. S. Fructuosi & sociorum certamen contigit. Inciderant tunc Kalendæ Ianuariæ in sabbatum, eratq; littera Dominicalis B. at capti sunt sancti Martyres die Dominico XVII. Kal. Februarij, occisi feria VI. XII. Kal. Febru. Eodem igitur anno. Nullus horum characterum reperitur in anno quem Baronius, Chroniciue auctor expreßit. Baronij Chronologiam sequitur Padilla. Icartium & Moralem non vidimus.

[6] Horum porro Sanctorum exuuiæ, vt inquit Marianæ noster lib. 4. cap. 10. qua caussa & tempore incertum, sed in Ligures tamen migrarunt, [Reliquiæ apud Ligures,] seruanturque non procul Genua in Benedictinorum cœnobio. a Iustino Presbytero aliisq; Christianis eo deportatas auctor est Marietta, ossaq; etiamnum spectari, & quidem veluti ab igne intacta, magnosq; eo fieri populorum concursus. Antonius Vincentius Domenecus scribit Angelum viam monstrasse, locumq; quo Dei nutu deuehi sacra pignora fas esset. Situs est is locus inter Portum Delphini, (qui nunc Porto Fino dicitur, distatq; Genua circiter XVII. millia passuum) & Ricinam, qui nunc est Recco vicus. Ita describitur a Leandro in Liguria: Incipit hæc agri species ab vrbe Genua, pertinetque ad Camolium, vbi caput montis incipit, quod antiqui Sumarium Promontorium dixere. [non procul a Portu Dephini:] Mons est saxosus ascensuque perdifficilis, mare spectans, D. Fructuoso sacer, qui in intimo iugo circa finem, augusto in fano colitur. Ex altis eius rupibus asperisque saxis claræ præcipitant aquæ, mox per angustas fauces mari illabentes. Portus hic Delphinus, quem Plinius memorat. hæc ætas dempta priori syllaba Finum vocat, haud alia, vt puto, ratione, quam præstantiæ stationis apertius denotandæ caussa. Memoriam eius apud antiquum Scriptorem, excepto Plinio, inueni neminem; fortasse quod priscis temporibus haud frequentaretur. abest a D. Fructuosi M. P. IV. perpetuo inter arctas & saxosas rupes descensu; quamquam via secundum littus commodior pateat. Plinius lib. 3. cap. 5. Portum Delphini memorat.

[7] [aliæ in Hispania] Extare non procul Barcinone ecclesiam sanctæ Matronæ Montanæ testatur Domeneccus, vbi eædem sanctorum Martyrum reliquiæ esse perhibentur, pars certe earum, vti & Manresæ, de quarum translatione, (cuius anniuersariam recoli memoriam scribit Domeneccus 30. Aug. Ferrarius 31.) inferius erit dicendi locus, cum de S. Agnetis reliquiis agetur. S. Fructuosi & sociorum patrocinio pluuiam cælitus impetrari ferunt, si quando grauior terris æstus incubuit: eiusq; rei gratia varia illis vota nuncupantur. [Patrocinium ad imbres eliciendos.] Religionis porro ac fiduciæ huius origo proditur extitisse, siue vulgi opinione a maioribus hausta, seu quo alio certiore argumento, demissus e cælo imber, qui tantillum iis, dum in mediis flammis versarentur, leuamen solatiumq; attulerit. Id si contigisset non reticuisset Prudentius, qui illud tradidit, Hos cum defugeret vaporus ardor, Orasse, vt celer ignis aduolaret, & finem daret anxiis periclis.

ACTA EX VETERIB. MSS.

Fructuosus Episcopus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)
Augurius Diaconus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)
Eulogius Diaconus, Martyr Tarracone in Hispania (S.)

BHL Number: 3196

Ex mss.

[1] a Valeriano & Galieno Imperatoribus, b Æmiliano & Basso Coss. c XVII. d Kalend. Februar. die Dominico comprehensus est Fructuosus Episcopus, Augurius & Eulogius Diacones. Reposito autem Fructuoso Episcopo in cubiculo suo, direxerunt e beneficiarij in f domum eius, id est, Aurelius, g Festucius, Ælius, Pollentius, Donatus, & Maximus. Qui cum sensisset h pedibulum ipsorum, [S. Fructuosus cum sociis capitur.] confestim surrexit, & prodiit foras ad eos i in soleis. Cui milites dixerunt: Veni; Præses te accersit cum Diaconibus tuis. Quibus Fructuosus Episcopus dixit: Eamus; aut si vultis, calceo me. Cui milites dixerunt: Calcea te ad animum tuum. Qui mox vt venerunt, recepti sunt in carcerem. Fructuosus autem certus & gaudens de corona Domini, ad quam vocatus erat, orabat sine cessatione. k Erat autem & fraternitas cum ipso, refrigerantes & rogantes vt illos in mente haberet.

[2] [quemdam in carcere baptizat.] Alia vero die baptizauit in carcere fratrem nostrum Rogatianum. l Et fecerunt in carcere dies sex; & & producti sunt. XII. Kalend. Februar. feria VI. & auditi sunt. Æmilianus Præses dixit: Fructuosum Episcopum, Augurium & Eulogium impone. Ex m Officio dictum est: Adstant. Æmilianus Præses Fructuoso Episcopo dixit Audisti quid Imperatores præceperunt? Fructuosus Episcopus dixit: Nescio quid præceperunt: ego vero Christianus sum. Æmilianus Præses dixit: Præceperunt deos coli. Fructuosus Episcopus dixit: Ego vnum Deum colo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Æ milianus dixit: Scis esse deos? Fructuosus Episcopus dixit: [Omnes generose respondent Præsidi:] Nescio. Æmilianus dixit: Scies postea. Fructuosus Episcopus respexit ad Dominum, & orare cœpit intra se. Æmilianus Præses dixit: Qui audiuntur, qui timentur, qui adorantur, si dij non coluntur, nec Imperatorum vultus adorantur? Æmilianus Prȩses Augurio Diacono dixit: Noli verbis Fructuosi auscultare. Augurius Diaconus dixit: Ego Deum omnipotentem colo. Æmilianus Præses Eulogio Diacono dixit: Numquid & tu Fructuosum colis? Eulogius Diaconus dixit: Ego Fructuosum non colo; sed ipsum colo, quem & Fructuosus. Æmilianus Præses Fructuoso Episcopo dixit: Episcopus es? Fructuosus Episcopus dixit: Sum. Æmilianus dixit: n Fuisti. Et iussit eos viuos ardere.

[3] [igni adiudicantur.] Et cum duceretur Fructuosus Episcopus cum Diaconibus suis ad amphitheatrum, populus Fructuoso Episcopo dolere cœpit; quia talem amorem habebat non tantum a fratribus, sed etiam ab Ethnicis. Talis enim erat, qualem Spiritus sanctus per B. Paulum Apostolum, vas electionis & Doctorem gentium, debere esse declarauit. [1. Timot. 3. 7. & Tit. 1.] Propter quod etiam Fratres, qui sciebant illum ad tantam gloriam pergere, gaudebant potius quam dolebant. Cumque multi ex fraterna caritate eis offerrent, vti o conditi permixit poculum sumerent, [S. Fructuosus potum recusat ne ieiunium soluat:] ait: Nondum est hora p soluendi ieiunij: agebatur enim hora diei quarta, siquidem in carcere quarta feria stationem q solenniter celebrauerant. Igitur sexta feria lætus atque securus festinabat, vti cum Martyribus & Prophetis in paradiso, quem Dominus præparauit amantibus se, solueret stationem. Cumque ad amphitheatrum peruenissent, statim ad eum accessit, Augustalis nomine, r lector eiusdem, cum fletibus deprecans, vt eum excalcearet. Cui beatus Martyr respondit: s Missum fac, fili: ego me excalceo, [calceos exuit:]fortis & gaudens & certus Dominicæ promissionis. Qui cum se excalceasset, accessit ad eum commilito frater noster, nomine Felix, & apprehendit dexteram eius, rogans vt sui memor esset. Cui S. Fructuosus, cunctis audientibus, clara voce respondit: In mente me habere necesse est Ecclesiam Catholicam, ab Oriente vsque in Occidentem diffusam.

[4] Igitur in t fore amphitheatri constitutus, cum iam prope esset, vt ingrederetur ad coronam immarcescibilem potius quam ad pœnam, obseruantibus licet ex Officio beneficiariis, quorum nomina supra memorata sunt, u ita vt ipsi audirent fratres nostri, monente pariter ac loquente Spiritu sancto, Fructuosus Episcopus ait: Iam non deerit vobis Pastor, [Fideles solatur:] nec deficere poterit caritas & repromissio Domini, tam hic quam in futurum. Hoc enim quod cernitis, vnius horæ videtur infirmitas. Consolatus igitur fraternitatem; ingressi sunt ad salutem: digni, & in ipso martyrio felices, [cum suis rogum ingreditur.] ingressi sunt ad salutem: digni, & in ipso martyrio felices, qui sanctarum Scripturarum fructum ex promissione sentirent, similes Ananiæ, Azariæ, & Misaeli extiterunt, vt etiam in illis Trinitas diuina cerneretur: sic quidem iam in igne seculi constitutis, vt Pater non deesset, & Filius subueniret, & Spiritus sanctus in medio ignis ambularet. [Orant in flammis.] Cumque exustæ fuissent fasciolæ, quibus manus eorum fuerant colligatæ, orationis diuinæ & solitæ consuetudinis memores x gaudentes positis genibus, de resurrectione securi, in signoque tropæi constituti Dominum precabantur donec simul animas effuderunt.

[5] Posthȩc solita Domini non defuere magnalia, apertumque est cælum, videntibus y Babylan & Mygdonio fratribus nostris ex familia Æmiliani Præsidis; [Animæ eorum videntur euntes incælum coronatæ.] qui etiam filiæ eiusdem Æmiliani, dominæ eorum carnali, ostendebant S. Fructuosum Episcopum cum Diaconibus, adhuc stipitibus quibus ligati fuerant permanentibus, in cælum ascendentes coronatos. Cumque Æmilianum vocarent dicentes, Veni, & vide quos hodie damnasti, quemadmodum cælo & spei suæ restituti sunt. Igitur cum Æmilianus venisset, videre eos non fuit dignus.

[6] [Pie colectas reliquias,] Fratres autem tristes, velut derelicti sine Pastore, sollicitudinem sustinebant; non quod dolerent Fructuosum, sed potius desiderarent, vniuscuiusque fidei & agonis memores. Superueniente autem nocte ad amphitheatrum cum vino festinanter peruenerunt, quo semiusta corpora extinguerent. Quo facto, eorumdem Martyrum cineres collectos, prout quisque potuit, sibi vendicauit. Sed nec in hoc Domini & Saluatoris nostri defuere magnalia, vt credentibus fides augeretur, & paruulis monstraretur exemplum. Oportebat enim Fructuosum Martyrem, quod in seculo per misericordiam Dei docendo promiserat in Domino & Saluatore nostro, in sua postea passione & resurrectione carnis comprobare. z Igitur post passionē apparuit fratribus, & monuit vt quod vnusquisque per caritatem de cineribus vsurpauerat, restituerent sine mora; [iubet simul recondi.] vnoque in loco simul condendos curarent.

[7] [Apparet insultatq; Præsidi.] Æmiliano etiam, qui eos damnauerat, Fructuosus pariter cum Diaconibus suis aa ostēdit se in stolis repromissionis, increpans pariter & insultans, nihil illi profuisse, quod frustra exutos a corpore in terra crederet futuros quos cerneret gloriosos bb. O beati martyres, qui igne probati sunt vt aurum pretiosum, vestiti lorica fidei & galea salutis: qui coronati sunt diademate & corona immarcescibili, eo quod diaboli caput calcauerunt. O beati Martyres, qui meruerunt dignam habitationem in cȩlis, ad dexteram stantes Christi, benedicentes Deum Patrem omnipotentem, & Dominum nostrum Iesum Christum filium eius! Suscepit autem Dominus martyres suos in pace per bonam confessionem, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Licinius Valerianus cum Gallieno filio sub finem anni V. C. 1006. Christi 253. rerum potitus; anno 260. captus a Sapore Persa, dirisq; modis excarnificatus, Gallieno interea ad annos octo luxui & deliciis indulgente.

b Ita MSS. & recte vt supra probatum est.

c Agones Martyrum & MS. Ripatorij interserunt. Adueniens Æmilianus præses in Tarraconensium ciuitatem, immolauit diis: & surgens nocte alia, die illucescente Dominica &c.

d MSS. habebant XVIII. sed mendum patet ex sequentibus.

e Agones: Officiarij. sunt Beneficiarij Beato Rhenano Imperiales ministri. [Beneficiarij.] Pamelius dictos putat a beneficiis siue muneribus quibus honestabātur per liberalitatē Cæsarū, qualia sunt quæ feuda vocant. at Festus: Beneficiarij dicebantur milites, qui vacabant muneris beneficio. e contrario munifices vocabantur, qui non vacabant, sed munus reip. faciebant. Accipiuntur hic pro apparitoribus, siue satellitibus Prætoris; & sunt tales a plebis muneribus immunes. Tertullianus de Fuga cap. 13. Nescio dolendum an erubescendum sit, cum in matricibus Beneficiariorum & Curiosorum inter tabernarios & lanios & fures balnearum & aleones & lenones, Christiani quoque vectigales continentur. Vbi significantur iidem Prætoris alteriusve magistratus ministri, qui descripta in matricibus, siue matriculis, aut libellis, nomina habebant eorum, a quibus exigere tributum debebant. Ludouicus Lacerda noster Aduersariorum sacror. cap. 39. nu. 5. ad locum illum Tertulliani: Beneficiariorum opera, inquit & ministerio vtebantur Magistratus in reis conquirendis & exhibendis.

f [Domus S. Fructuosi.] Ostenditur etiamnum Tarracone domus, in qua habitasse S. Fructuosus creditur:etsi præter traditionem nullum extet, quo id probetur, antiquum monumentum.

g MS. S. Max. Festus.

h Agones MM, sonitum pedum eorum. Baronius virgam lictoriam intelligit, [Pedibulum.] qua fores Episcopi pulsauerint Beneficiarij de more, quem Liuij Pliniiq; testimonius probat. at de vocis etymo, Puto dictum pedibulum, inquit a pedo: pedum enim pastorum est baculum, vt auctor est Festus. Quod igitur eiusmodi lictorum virga in modum pedi in summitate esse soleret incurua, sed longe illo breuior; diminutiue pedibulum eam esse nominatam apparet. Ita ille.

i Alij insolutus. Surius in soliis. exponit Baronius, in sedilibus, quæ præ foribus esse solerent. [Soleæ,] Lectionem manu exaratorum codicum sequentia confirmant, cū petit Episcopus num calceos induere sibi per eos liceat, qui soleas dumtaxat habebat, solo pedum subiectas & quibusdam superne ansulis reuinctas, reliquis partibus nudis.

k MS. Rip. Quod vt audiuit populus Christianus, multi venerunt ad carcerem, & excubantes ad ostium die noctuque rogabant & c. Putat Padilla tunc conuersum: id non dicitur.

l Alios quoque ab idolorum cultu opportuna Sanctorum adhortatione reuocatos, ac Christiana religione imbutos eo tempore fuisse scribit Marietta.

m [Officium.] a Beneficiariis & publico famulitio Præsidis; qua notione passim Officij vox vsurpata.

n Ita & Prudentius: Subridens ait ille, Iam fuisti. at MS. S. Maximini: Fustibus eos sternite. & iussit eos sententia sua viuos ardere.

o MS. Rip. condimenti. Agon. MM. aromatibus conditum poculum. [Conditum vinum reis oblatum.] Citat hunc locum Baronius to. 1. Annal. ad an. Chr. 34. nu. 108. vbi de myrrhato vino Saluatori oblato agit.

p MS. S. Max. soluendæ stationis. MS. Ripat. & Agon. soluendi ieiunium stationis. Olim quarta & sexta feria ieiunabatur, sabbatho ad libitum. ita Tertullianus de ieiuniis cap. 14. stationibus quartam & sextam sabbati dicamus, [Statio,, pro ieiunio.] & ieiuniis parasceuen; id est, sabbatum, quod nobis est parasceue Dominicæ. De Statione Rabanus lib. 2. de institut. Cleric. cap. 18. Statio obseruatio statutorum dierum vel temporum. De ea vocis illius significatione consule Baronium to. 1. an. 57. nu. 198.

q

Interpretatur Baronius non fuisse consuetum ieiunium sed arctius & diuturnius, nempe a feria quarta ad feriam sextam. at Prudentius solum:

Ieiunamus, ait, recuso potum.
Nondum nona diem resignat hora:
Numquam conuiolabo ius dicatum.

r Biuarius perperam, lictor.

s MS. Rip. sursum sta.

t Surius & Agones MM. porta; MS. S. Max. poste.

u Agones: ita vt ipsi audirent, (scilicet Beneficiarij) partim incitante fratre nostro Martiale, vt verbum aliquod mœstis valefaciens diceret, partim os eius aperiente Spiritu sancto &c. Hic forte Martialis est de quo infra, cum de aliis pluribus Martyribus.

x In aliquot exemplaribus hæc singulari numero de solo Fructuoso dicuntur.

y Ag. Babylone; Padilla, Babilonio.

z

Fusius hæc in Agonibus & MS. Rip. Nam post passionem eorum septimæ diei adueniente nocte, apparuit Fructuosus per visum omnibus, qui reliquias eorum per caritatem sustulerunt monuitque eos dicens: Talis amor vester circa nos non est bonus, [Reliquiæ SS. in ecclesia, non priuatim habendæ.] in quo de corporibus nostris partes factas vnusquisque vt valuit sibi vendicauit. Vos quamplurimi in vna vrbe constituti, hospitiis priuatis conclusas vultis habere reliquias? Numquid Dominus noster Iesus Christus diuisus est, qui vbique vnus est? Hæc ergo talis deuotio mentis, non tenet caritatem Dei, sed dissensionis nutrit errorem: & ideo oportet vt reliquias nostras in vnum positas sinatis. at Prudentius non solum Fructuosum sed & reliquos apparuisse Sanctos scribit:

Sed ne relliquias resuscitandas,
Et mox cum Domino simul futuras,
Discretis loca diuidant sepulcris;
Cernuntur niueis stolis amicti;
Mandant restitui; cauoq claudi
Mistim marmore, puluerem sacratum.

aa Addunt Agones: in ipsa hora noctis.

bb Adiiciunt ista iidem Agones: At mane facto omnes Christiani, qui reliquias Sanctorum sustulerant, retulerunt singuli cum magno metu, ac summa læ titia singuli narrantes visionem similem, qua fuerant commoniti. Et in vnum collectas in sacra æde sub altario sancto, exultantes in Domino, honorifice sepelierunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FELICE, CELSIANO, CÆCILIANO, MARTIALE, FAVSTACIO, DATIO, SATVRNINO, QVINCTINO, MARINO, SATVRO, GADDIANO, CÆLIANO, SERVVLO, ROGATO, VINCENTIA, VICTORE, REPOSITA, PRIMO, LVCIO, MAIVLINO, HONORATO, MARCVSSO, SECVNDO, CASTINO, CAIO, CÆLESTINO, HERMETE Episcopo, & aliis.

[Commentarius]

Felix, Martyr (S.)
Celsianus, Martyr (S.)
Caecilianus, Martyr (S.)
Martialis, Martyr (S.)
Faustacius, Martyr (S.)
Datius, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Quinctinus, Martyr (S.)
Marinus, Martyr (S.)
Saturus, Martyr (S.)
Gaddianus, Martyr (S.)
Caelianus, Martyr (S.)
Seruulus, Martyr (S.)
Rogatus, Martyr (S.)
Vincentia, Martyr (S.)
Victor, Martyr (S.)
Reposita, Martyr (S.)
Primus, Martyr (S.)
Lucius, Martyr (S.)
Maiulinus, Martyr (S.)
Honoratus, Martyr (S.)
Marcussus, Martyr (S.)
Secundus, Martyr (S.)
Castinus, Martyr (S.)
Caius, Martyr (S.)
Caelestinus, Martyr (S.)
Hermes Episcopus, Martyr (S.)
Alii, Martyres

Ex variis.

[1] Neque vbi gloriosi hi pugiles coronam adepti sint martyrij, neque an simul omnes, pronuntiare possumus. Nomina reperimus in vetustis duobus codicibus, altero qui S. Hieronymi dicitur, ad S. VVillebrordi autographū a Laurentio Epternacensi descriptus; altero Hibernico conuentus Dungalensis. Prior ita habet: [Horum SS. nomina ex veteri MS.] Romæ S. Agnæ Virginis. Felicis, Fructuosi, Celsiani, Cæliani, Angori, Marcialis. item Felicis, Cendei, Viti, Flori, Leonti, Cyriaci, Faustaci. In Nicomedia Eustasi. in Africa, Solutaris, Hermetis. Spania ciuitate Racona SS. Fructuosi, Augori, Eulogiæ, Daci. Trecas S. Patrocli. Aruernis depositio Auiti Episcopi. alibi, Saturnini, Quintini, Marini, Datij, Saturi, Gaddiani, Celiani, Zabuli, Mammar Vincentiæ, Rogati, Victoris, Repositæ, Primi, Luci, Maulini, Honorati, Macusi, Secundi, Castini, Cai, Cælestini, Ermis Episcopi. & Pupli, Vincenti. Spoliti ciuitate Vitalis.

[2] Codex Dungalensis ita habet: Fructuosi Episcopi, Felicis, Celsionis, Ciciliani, Auguri, Martialis, Fulogiæ, [item ali.] Eulogiæ, Vincentiæ, Agnæ Virginis in Roma, Repositæ, Felicis, Emerentianæ, Vincentij, Cendreni, Flori, Viti, Leotij, Puplij, Ciriaci, Vincentis, Faustaci, Eustaci, Salatoris, Hermetis, Fructuosi, Augorij, Diacij, Vitalis, Patrocli, Auiti Episcopi, Saturnini, Quintini, Marini, Datij, Rutiri, Gaddiani, Celiani, Seruuli, Rogati, Victoris, Primi, Lucij, Maiulini, Honorati, Nascusi, Castini Cælestini, Zatij, Hermis.

[3] Ex his primum eos omittimus, quibus cognomines XX. Ianuarij, Nicomediæ martyrij decus adeptos retulimus, Felicem, Cendeum, Vitum, Florum, Leontiu, Cyriacum; et si nihil est caussæ, quamobrem non alij issdem appellati nominibus, ibidem aut alibi, [Quidam in iis relati, alio pertinent.] in magno occisorum numero reperiri potuerint. Sed nolumus nisi explorata certaq; firmare. De Fructuoso piscopo, Augurio & Eulogio Diaconis, & Publio ante dictum est: de Agna, Eustasio, Solutore, Hermete, Patroclo, Auito, Vitale, post dicetur. Vincentius, siue Vincens, Cæsaraugustanus fortaßis est de quo XXII. Ianuarij. Fructuosum alterum, alterumq; Augurium, in vtorque expressos Martyrologio, omisimus, ne Tarraconenses sint, errore aliquo bis scripti: eademq; caussa Eulogiam, & Fulogiam, pro Eulogio forte positam: & Dacium alterum iis additum, scripto in vno codice Daci, in altero Diacij nomine, pro appellatiuo forsan Diaconi.

[4] Reliqui sunt igutur Felix, Martialis, Saturninus, Quinctinus, Marinus, Datius, Cælianus, Vincentia Rogatus, Victor, Reposita, Primus, Lucius, Honoratus, Castinus, Cælestinus, Hermes, in vtroque MS. eodem modo expreßi; & Secundus in vnico solum relatus. Dungalensis codex non sine aliqua diuersitate ceteros effert, [Quidam varie expressi.] Celsionem pro Celsiano; Faustacium, quod secuti sumus, pro Fustacio; Rutirum pro Saturo; Cicilianum pro priore Cæliano, vnde Cæcilianum fecimus; Gaddanum pro Gaddiano; Seruulum, quod magis arridet, pro Zabulo; Maiulinum pro Maulino; Nascusum pro Macuso; Zatium pro Caio, aut Datio. Quid in codice Laurentij Epternacensis sibi Mammar velit, haud coniicimus.

[5] Timide quasiq; palpando in tenebris progredimur, cum Actorum luce destituimur. Suspicari fortaßis liceat Felicem & Martialem eos esse qui in Actis SS. Fructuosi & sociorum memorantur: præsertim cum supra dixerimus SS. Fructuosum, Augurium, Eulogium cum sociis celebrari in Missa Mozarabum: Carthusiani Colonienses in addit. Ad Vsuardum, Hermitem & Cælestinum memorant: Hermis Episcopi, item S. Cælestini.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS HERMETE ET SOLVTORE.

[Commentarius]

Hermes, Martyr in Africa (S.)
Solutor, Martyr in Africa (S.)

Cognomines alibi horum, nusquam vna compositi. Dedit hos nobis vetus. S. Hieronymi MS. in quo ista habentur: In Africa Solutaris, Hermetis. & MS. Dungalense: Salatoris, Hermetis. Nec plura alibi.

DE S. VITALE SPOLETII IN VMBRIA.

[Commentarius]

Vitalis, Spoletii in Vmbria (S.)

Spoletij in Vmbria coli solitum S. Vitalem discimus ex MS. S. Hieronymi. Et verisimile est isthic migrasse ex humanis, seu fato, siue (quod probabilius) martyrio. Ita MS. habet: Spoliti ciuitate Vitalis. Alius huic diei tribuitur Vitalis a Carthusianis Coloniensibus in auctario ad Vsuardum: Vitalis Martyris Agaunensis, cuius mentio fit in Actis S. Mauricij XXII. Septembris. An eius forte Spoletium antiquitus allatæ reliquiæ, an cum Vitalem legisset illius auctarij concinnator, coniectarit Agaunensem esse; an in quopiam vetusto codice Agaunensem consignatum repererit, nos latet, ipsaq; Spoletini Vitalis Acta..

DE S. PATROCLO MARTYRE TRECIS IN GALLIA.

Svb Avreliano

[Praefatio]

Patroclus, Martyr Trecis in Gallia et Susati in Westphalia (S.)

[1] Tricassium vrbs in Gallia est vetus & illustris ad Sequanam flumen, quam alij vulgo Trecas, olim Augustam Trecarum, Tricassinorum vrbem, Gallice Troyes appellant. Hic S. Patroclus natus, martyriiq; triumphum consecutus. [S. Patrocli natalis,] Inscriptum nomen antiquißimis Martyrologiis S. Hieronymi, Bedæ, Vsuardi, Adonis, Romano; vt Galesinium, Maurolycum, Saussaium, Felicium, aliosq; recentiores missos faciamus.

[2] Eius Acta sincera censet Baronius in Notat. ad Martyrologium. antiqua quidem esse ex S. Gregorio Turonensi mox patebit. [Acta gemina:] Ea se descripsisse Surius fatetur ex vetusto MS. codice, qui plerisque locis ob characteres pene abolitos difficulter legi potuit. Alia nos, &, ni fallimur, vetustiora, ex MS.S. Maximini Treuiris & S. Mariæ de Ripatorio accepimus. De vtrisque ita statuimus; hæc ipsa videri, quæ S. Gregorio & Vincentio Bellouacensi cognita, vulgata Tricaßibus olim; cum Ripatorium, siue Arripatorium, e cuius codice ea descripsimus, diœcesis Trecensis cœnobium sit; at quæ Surius edidit multo quidem elegantiora, ex codice quopiam Coloniensi aut e propinquo loco accepto, ea composita aut expolita esse, retentis nonnunquam priorum verbis, postquam S. Bruno, ante annos prope 700. Sancti Martyris reliquias ab Ansegiso Trecaßino Episcopo obtinuit, Coloniamq; transtulit, vt infra dicemus.

[3] Certamen eius breuiter percenset Petrus de Natal. lib. 2. cap. 108. sed perperam apud Senonas passum, atque in ciuitate Senonensi sepultum iacere scribit. [alia de eo scripta.] Vincentius Bellouacensis lib. 11. cap. 108. ex Actis se martyrium eius narrare prositetur, & licet contracte, verba tamen ipsa priorum Actorum vsurpat. Zacharias Lippelous, ex Surio. Ioannes Basilius Sanctorius, aliiq; eadem narrant.

[4] De Actis & miraculis S. Patrocli, ista scribit S. Gregorius Turonensis lib. 1. Miraculorum cap. 64. Patroclus quoque Martyr, qui apud vrbem Tricassinorum sepultus habetur, sæpius se amicum Dei virtutibus multis ostendit. Erat enim super eum paruulum oratorium, in quo vnus tantum Clericus seruiebat. Loci enim homines paruum exhibebant Martyri famulatum, pro eo quod historia passionis eius non haberetur in promptu. Mos namque est hominum rusticorum, vt Sanctos Dei, quorum agones relegunt, attentius venerentur. [Acta olim in lucem producta;] Quidam igitur de longinquo itinere veniens, libellum huius certaminis detulit Lectori, quem in ipso loco seruire diximus, prodiditque ad legendum. Ille vero post decursam lectionem valde gauisus, nocturno sub tempore famulante lumine velociter exemplauit. Hominibus quidem digressis, hic Episcopo suo exhibet quæ repererat, putans se per hæc gratiam assequi Sacerdotis. At ille non credens, nisi confictum ætimans, cæsum increpatumque Clericum abscedere iubet, dicens: Te hæc iuxta votum tuum dictasse manifestum est: nam numquam ea cum vllo homine reperisti. Post multum vero tempus, vt virtus Martyris non esset occulta, abiit exercitus in Italiam: & detulit passionis huius historiam, [eadem ex Italia allata.] sicut a Clerico tenebatur scripta. Tunc confusus valde Episcopus cognouit vere esse, quæ a Clerico dicebantur. Populus autem ex hoc magis honorare cœpit Martyrem; cōstructa que super eum basilica, festiuitatem eius per singulos annos deuote concelebrat.

[5] Quo anno martyrium Subierit S. Patroclus quæri potest. MS. Florarium habet, tempore Aureliani Imperatoris, anno salutis 273. Baronius tom. 2. Annal. anno 275. num. 6. venisse eo anno in Gallias Aurelianum scribit, [Occisus S. Patroclus sub Aureliano,] vt Barbaros irruentes reprimeret, Augustamque Vindelicorum ab iis obsessam liberaret. Baronium Cornelius Grasius aliiq; Sequuntur. Martyrologia, Romanum atque alia solum habent sub Aureliano Imperatore consummasse martyrium. Imperauit Aurelianus circiter a Martio anni 270. annos 5. menses 6. Acta vtraque S. Patroclum interfectum tradunt XII. Kal. Februarij feria VI. ergo cum littera Dominicalis fuit B. Id vero toto Aureliani imperio non contigit, nisi primo; sed Ianuario eius anni Imperator necdum erat. Id fortaßis animaduertere alij, de quibus Constantius Felicius: Patroclus Martyr, nobilis & locuples Gallus, Senonensis, decollatus iuxta Sequanam amnem, regnante Aureliano, aut, vt alij volunt, Claudio secundo. Sed tum in Gallia non erat Aurelianus, sed in Thracia, aut propinquis plagis, vt irrumpentes Barbaros propulsaret, vt ex Pollione & Vopisco liquet.

[6] Quid Acta priora non sub Imperatore, sed Præside Aureliano martyrium eius volunt contigisse? nisi forte P. aut Pr.pro Principe positum, librarius pro Præside accepit. Alioquin iam inde a temporibus Valeriani & Gallieni bella in Galiis administrauit Aurelianus. [Duce insigni,] Recitat Vopiscus Valeriani epistolam, in qua de Aureliano istæc: Quid enim in illo non clarum? quid non Corumis & Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille Dux magni totius exempli. Vel ideo laudatior cariorq; crudelißimo Valeriano Aurelianus, [sed infesto Christianis,] quia Christianis & ipse capitaliter infensus, quippe qui, vt Aurelius Victor in Epitome scribit, sæuus & sanguinarius & trux omni tempore, etiam filij sororis interfector; & matre natus Solis Sacerdote. Hinc illæ in eum a Vopisco congestæ laudes: Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malæ conscientiæ, vel artium funestarum, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgauit. Christianam religionem hac periphrasi impius scriptor complexus est. Prodit ipse in epistola de Sibyllinis libris adeundis, odium, in nos suum Aurelianus: Miror vos, inquit, Patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse libris, perinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium, tractaretis.

[7] Si ante Imperium S. Patroclum Aurelianus interfecit, idq; XII. Kal. Febru. feria VI. potuit id anno 259. [forte ante Imperium.] Fuluio Æmiliano & Pomponio Basso II. Coss. accidisse, anno Valeriani sexto, quo XXI. Ianuarij dies in feriam sextam incidebat. Sin quis quod infra MS. Maximini habet, non XII. sed XV. Kal. Februarij peremptum velit, feria VI. ergo cum littera Dominicalis fuit F. atqui id imperante Aureliano non contigit, nisi anno eius tertio, Christi 272. Bissextili, post diem intercalarē, sicq; non Ianuario mense. Facile est vt in feriarum numerum error irrepat. Nisi si XI. Kal. Febr. vt habet Notkerus, cōtendat quis eum martyrium peregisse; nam is dies anno 275. in sextam feriam incidit. Eoq; anno periit Aurelianus, mense Septembri aut circiter.

ACTA
ex duobus veteribus MSS.

Patroclus, Martyr Trecis in Gallia et Susati in Westphalia (S.)

BHL Number: 6520

Ex mss.

CAPVT I.
S. Patrocli religiosa vita. prima quæstio.

[1] Tempore illo sub Aureliano a Præside facta est Christianis tam valida tempestas persecutionis, [Aureliano Christianos persequenti.] ita vt etiam pene cruciarentur omnes qui in illo tempore Christiani esse videbantur.Erat tunc persecutio Christianorum nequissima valde: & facta est inquisitio hominum, qui legem Catholicam diligebant, & cum inueuissent eos, diuersis pœnis interficiebant: & multi per passionem coronati transierunt de mundo in regnum cælorum

[2] Erat tunc in Trecassina vrbe vir nobilissimus, [S. Patroclus Tricassinus,] nomine Patroclus: is habebat habitationem extra ciuitatem quasi passus ducentos, quam ei reliquerant parentes eius cum multis ædificiis: & ipse in eo erat habitaculo, & seruiebat Deo cæli diebus ac noctibus; & legem Catholicam diligebat, [vir doctus,] institutus bene litteris & prudentia, & genua curuans in oratione cunctis horis; ita vt per singulos dies non reficeretur cibo, [pius,] nisi hora duodecima diei: [temperans,] multis tamen orationibus & deprecationibus ante refectionem Domino laudes reddebat: & omnia quæ possidebat de substantia parentum, [liberalis,] per viduas & orphanos erogabat, qui ex toto corde Christum b diligebant, ita vt omnes Christiani æstimarent eum dispensatorem esse cælestem. Sic sanctus vir persistebat in ministerio Dei, & in obsequio cælesti, & in oratione & ieiunio; splendide tractans de ornatu militiæ cælestis quod scriptum est in libris sancti Euangelij, quibus ipse Dominus dicit: Omnia quæ habes da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo; & veni, sequere me. [Matth. 19. 21.] Sanctus ergo vir Patroclus, persistebat in timore Dei, & in oratione: dæmones effugabat: [miraculis clarus,] & Virtutes multas per eum Dominus ostendebat: & omnes venerabantur eum, quasi virum iustum, & dignum Dei ministrum. Erat habitu religioso, vultu & specie pulchra: venerabatur valde multis modis & de nobilitate & obsequio, & de religionis honore, cui iugiter diebus ac noctibus vigiliis atque ieiuniis, indesinenter insistebat.

[3] Egrediens vero Aurelianus impissimus persecutor Christianorum, a partibus vrbis Senonicæ, quæ est nobilior ciuitas, pergebat Trecas, & audiens de B. Patroclo, quia talia gesta erant; de eo secretius scrutatus est. Et cum inuenisset eum, ait illi: Audiui de te, [sistitur;] quia talia ignorantia agis, & vana religione colis & adoras eum, qui ab hominibus alapis cæsus est. Patroclus vero insipienti sermoni eius non dedit responsum vllum. Aurelianus dixit. Quod tibi nomen est? Ille respondit: Patroclus dicor: Aurelianus dixit: Cuius religionis es? aut quem deum adoras? Patroclus respondit: Adoro Deum viuum & verum, qui in cælis habitat, & humilia respicit, & omnia scit antequam fiant. Aurelianus dixit: Recede ergo ab ista stultitia, & adora deos nostros, & serui diis nostris, a quibus honorem potes habere & diuitias multas & magnum nomen; a quibus honorari poteris. Patroclus dixit: Ego non noui alium Deum, [& varie tentatur:] nisi vnum & verum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt; qui fecit visibilia & inuisibilia. Aurelianus dixit: Disputa si vera sunt quæ dicis. Patroclus respondit: Vera & probabilia sunt, quæ ego ostendo; sed scio quia veritatem odio habet mendacium. Aurelianus dixit: Igni te tradam, vsquequo immoles diis. Patroclus dixit: Ego immolo sacrificium laudis, & hostiam viuam me offero Deo, qui me pro suo nomine ad martyrium vocare dignatus est.

[4] Aurelianus furore commotus aduersus legem Christianorum, sic ait: Mittite compedes in pedes eius; [vinculis constrictus.] & in manus eius catenas c ignitas, & perstringite fustes d in dorso eius, & includite eum in cellā secretius, vsque dum pertractem de eo, qualiter e impenduntur. Sic sanctus vir electus a Deo, vinculis perstrictus, traditur Elegio vni de astantibus ministris, qui eum custodiret vsque in diem tertium. S. Patroclus cum esset in custodia vsque in diem tertium, orabat ad Dominum, & dicebat: [in custodia orat:] Fiat misericordia tua, Domine, vt consoletur me secundum eloquium tuum seruo tuo. [Psal. 118. 76.] Et postea: Exultabo & lætabor in misericordia tua Domine, quia respexisti humilitatem meam. [Psal. 30. 8.]

[Annotata]

a Forte P. aut Pr. siue Principe scriptum fuit: aut hæc ante Imperium gesta, vt ante disputauimus,

b MS. S. Max. diligebat.

c Idem & reliqui habent. & sane pluribus excruciatum tormentis Martyrologia prædicant, cum solius fustuarij hic mentio sit. Ado & Beda vulgatus: qui post diuersos, quos pro Christo sustinuit, agones, [Plura passus S. Patroclus.] capitis obstrucantione martyrium consummauit. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. ad palmam martyrij, post compedes, ignitas catenas, & fustes superatos, capitis abscissione peruenit. Galesinius: tormentisaffectus, in summa acerbitate, animo mirandum in modum confirmato ad tuendam fidem & c. Saussaius: Postea dirissimis suppliciis excruciatur. Cumque in summa pœnarum acerbitate constantius fidem tueretur, ad Sequanæ ripam &c.

d MS. S. Max. post dorsum.

e MS. Rip. perdatur.

CAPVT II.
Secunda quæastio. capitis sententia.

[5] Et diem tertium, eductus est in publico. Cui Iudex sic ait: Veni contemptor, redime te & sacrifica diis. Patroclus dixit: Redimet Dominus animas seruorum suorum, & non delinquent omnes qui sperant in eum. tamen aliquid tibi de thesauro meo possum largiri, si velis accipere, quia pauper es. Aurelianus dixit: Quomodo me tu pauperem esse dicis, [Aurelianum pauperem pronuntiat:] qui multas diuitias habeo? Patroclus dixit: Habes terrenas diuitias; sed pauper es in fide Domini nostri Iesu Christi, quam in te recondere noluisti. Ipse ideo damnabit te, & patrem tuum diabolum. Aurelianus dixit: Multas mihi iam iniurias infers, ita vt tibi iam non amplius miserear. Patroclus dixit: Miserebitur mihi Deus, cui seruio a iuuentute mea; nam vanum & superstitiosum honorem tuum, temporalem & infelicissimam & caducam gloriam abominamur. Sed væ tibi cum veneris ad eumdem locum, vbi cruciatur diabolus; vbi etiam adspicies quemadmodum te æternus cruciatus exspectat.

[6] Aurelianus dixit: Ego talia numquam audiui, neque noui, tamen scio quia omnes pœnæ tuæ in manibus meis sunt, & corpus & sanguis tuus. Patroclus dixit: Habes corpus meum in potestate cruciandi, [pœnas contemnit:] tamen animam meam lacerare non poteris, quia eam in potestate non habet nisi solus Deus, qui eam dedit in corpore meo; sicut ipse Dominus dixit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, & amplius non habaent quid faciant; sed potius timere eum, qui postquam occiderit corpus, animam potest mittere in gehennam. [Matth. 10. 28.] Aurelianus dixit: An habent potestatem dij nostri qui vera canunt, & tibi adhuc viuere permiserunt? Patroclus dixit: Qui sunt dij vestri? Aurelianus dixit: Apollo a optimus est & verus Deus; Iouis & ipse maximus Deus; Diana quoque quæ est b mater Deorum, qui vera hominibus canunt. Patroclus dixit: [deos irridet:] Apollo, quem tu esse Deum dicis, audiuimus a senioribus nostris, quod c Admeti Regis pecora pascebat, & Iouem, quem tu adoras d Catharum, mortuus est de austeritate ventris; & scio eum fuisse hominem prauum, nequissimum, adulterum, fornicatorem, rapacem, adiuuentorem omnium malorum, qui scandala cum vicinis serebat & proximis seditiosus, atque pauperum ex spoliator: vbicumque habitauit, statim seditio aut homicidium ibi fuit admissum, ideo mortuus est turpissima morte; terra eum non suscepit. Et Dianam, quam dicis esse matrem Deorum, quis nesciat esse dæmonium meridianum? O incredulitas hominum, qui vana colunt, qui frustra adorant, quod ipsi ignorant; sicut scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea & omnes qui confidunt in eis. [Psal. 113. 8.]

[7] Aurelianus dixit: Multa patientia sustineo ad audiendam audaciam tuam. Nisi Apollinem, Iouem, & matrem Deorum adoraueris, hodie te diuersis pœnis capitaliter interficiam. Patroclus dixit: Sic es tu, vt execrabilis latro, cui cadauer relinqui, si occiderit, potest corpus tamen manducare non potest. Et cum hæc B. Patroclus locutus fuisset, Aurelianus furore commotus dixit: Patroclus noxius & detestabilis, [addicitur morti:] qui nobis confusionem intulit, & deos nostros contumeliauit, gladio feriatur, vt amplius non e verbosetur. Ducite eum in loco aquoso, & ibi eum decollate, vt corpus eius non in arida requiescat.

[Annotata]

a Præcipue Solis cultui addictus Aurelianus, qui sic apud Vopiscum coram Valeriano precatur: Dij faciant & Deus certus Sol, [Solis culto Aurelianus.] vt & Senatus de me sic iudicet. Et mater eius sacerdos templi Solis, in eo vico in quo habitabant parentes, fuerat. Ideo & Romæ Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, & in eo multum auri gemmarumq; constituit. Cum Palmyrenorum vrbem immanissimo furore euertisset, iugulatis, vt ipse in epistola ad Ceionium Bassum fatetur, mulieribus, infantibus, senibus rusticis; tamen templum Solis, quod apud Palmyram direptum a suis erat, iussit ad eam formam, quæ fuerat reddi. Hinc in quodam eius numismate visitur Concordia dextra læauque signa militari tenens, adstansq; Sol, siue Heliogabalus; cum inscriptione Prouidentia Deorum.

b Disputent Mythophili cur Diana mater Deorum dicatur. Plures fuisse Dianas e Cicerone lib. 3. de natura Deorum discimus; [Plures Dianæ.] primam Iouis & Proserpinæ filiam, quæ pinnatum Cupidinem genuisse dicitur: secundam notiorem, Ioue tertio & Latona natam: tertiam Vpis & Glauces filiam, quam Græce sæpe Vpin paterno nomine appellant.

c Pherarum Thessaliæ vrbis Rex erat Admetus. De fabula ad secundam vitam.

d MS. Ripat. quem tu adoras, catharro mortuus est & c. An Iuppiter Καθάρσιος est, siue Piacularis vel Expiator, dictus? an qui ληγερέτης? sic venti καθαροὶ, qui nebulaas pellunt?

e MS. S. Max verberetur, mendose.

CAPVT III.
Cædes. Sepultura. oratorium.

[8] Sic beatus vir traditus est carnificibus, & ductus est ad ripam a Sequanæ. Tunc B. Patroclus orauit, & dixit: Domine Iesu Christe, ne patiaris hoc, vt corpus meum in hoc loco aquoso requiescat; sed da victoriam nomini tuo, [flumen transit ab aqua intactus:] vt magnificetur in omnibus gentibus; ne vnquam dicant: Vbi est Deus eorum? Exaudi Domine orationem meam, sicut exaudisti Moysen & Aaron cum populo tuo, & aperuisti eis mare, & eduxisti eos per siccum; sic Domine permitte mihi transire hoc flumen, sicut scriptum est: Eripe me de luto vt non inhæream: & libera me a persequentibus me. [Psal. 68. 15.] Et cum orasset S. Patroclus, obscurati sunt oculi tenentium eum. Et ille ingressus in flumen, exiit in aliam ripam, & genua eius non contigit aqua, & aqua inundauerat eodem tempore. Et cum egressus fuisset B. Patroclus de aqua, pergebat ad aridum locum, qui est Mons idolorum, & dicebat: Custodit Dominus animas sanctorum suorum, [abit in montem:] & de manu peccatoris liberabit eos Dominus.

[9] Tunc illi qui eum tenuerunt, timuerunt Cæsarem, & dicebant: Quam magnus est Deus eius, quem adorat, qui eum liberauit! alij autē: Non, sed phantasma fuit. Inuicem susurrabant, & magna inter eos erat concertatio. Illis vero contendentibus, adueniens mulier seditiosa & ipsa gentilis, dixit: Hominem Christianum, quem quæritis, [repertus a lictoribus,] vidi in monte vltra flumen prostratum in terra super faciem suam, & sic adorabat Deum suum. At illi cum vidissent, statim vti veloces erant pedes eorum, ad effundendum sanguinem innocentem & iustum, pergebant ad eum, & cum inuenissent illum orantem, exiit vnus ex illis, qui erat prior præpositus pœnarum eius, dixitque ad eum: Tu vere reus es, qui effugisti nos: & ecce in manibus nostris es, & non discedes a nobis donec moriaris, aut immoles diis nostris. Patroclus respondit: Ego dæmonia non adoro immunda, nisi vnum verum Deum. Carnifices vero dixerunt: Ergo Deus vester qualis est, natus an factor? Patroclus respondit: [iis Christū prædicat:] O amorem superstitiosum! de Deo quis enarrare potest? qui omnia quæcumque sunt, siue in cælis siue in terris, omnia ipse creauit; postea misit a se filium suum, Iesum Christum, qui pro nobis sanguinem suum effundens, vt nos de interitu redimeret, sepultus, in tertia die resurrexit a mortuis, deinde cum gloria ascendit in cælum; & misit a se Spiritum sanctum, quo mundum impleuit, in quo credere debemus. Nam immundissimo errore & vano amore quos creditis, scio dæmones esse, qui in multis modis dispergentur, sicut dixit Propheta: In illa die cum venerit ignis examinaturus, væ fallaciæ dæmonum & operibus eius. Sicut scriptum est: Quicumque sacrificauerit dæmoniis, cum eis dimergetur in ignem æternum.

[10] Loquente hoc B. Patroclo, Elegius furore commotus dixit: Perstringite vinculis pedes, eius, & manus eius catenis perstringite, & gladio ferite eum; secundum quod deos nostros contumeliauit. Sic S. Patroclus genua flectens in terra, prostratus est a percussore, & cum percuteretur, dixit: [plectitur capite:] In manus tuas commendo spiritum meum, & animam meam; quia scio quod propter nomen tuum has pœnas patior. Sic gladio percussus atque decollatus, caput eius proiecerunt ab eo sanguine persusum. Et post mortem passionis redeuntes ad Cæsarem, reliquerunt corpus eius solum. decollatus est autem, b XII. Kalend. Febru, die VI. feriæ, quæ est parasceue.

[11] Audierunt autem duo senes, qui & ipsi eleemosynam exspectabant, [sepelitur:] portauerunt corpus eius, cum metu & timore magno, & custodierunt eum vsque ad vesperam. Eusebius autem qui erat in eodem loco Archipresbyter cum Liberio Diacono, venerunt nocte cum linteaminibus & inuoluerunt corpus eius, & sepelierunt eum cum c paruo luminari propter turbam gentilium: peruigilauerunt enim cum duobus illis senibus, & dicebant: [peruigilio honoratur,] Quam pretiosa est, Domine, in conspectu tuo mors Sanctorum tuorum! Et ipse Dominus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum: Dauid quoque dixit: Lætamini in Domino & exultate iusti, & iterum: Lætabitur iustus in Domino, & sperabit in eo. [Matth. 5. 10. Psal. 31. 11. Psal 63. 11.]

[12] Post tempus vero non multum quieuit persecutio Ecclesiæ, Eusebius, qui eum in sepulchro recondiderat, ipse ædificauit super corpus eius paruam cellulam, secundum quod possibilitatem habebat; [& oratorio.] & cum ei casus humane fragilitatis obuenisset, poposcit sepulturam iuxta, vbi effusus fuerat sanguis B. Patrocli Martyris, qui passus est pro nomine Domini nostri Iesu Christi, qui regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amem.

[Annotata]

a MS.S Max. Sigonem. Sitæ ad Sequanam sunt Trecæ.

b Idem MS. XV. Kal. Febr.

c MS. Rip. magnis luminariis.

ALIA ACTA EX SVRIO.

Patroclus, Martyr Trecis in Gallia et Susati in Westphalia (S.)

BHL Number: 6521

Ex Svrio.

CAPVT I.
S. Patrocli religiosa vita.

[1] Gloriosum pro patria mori, beatum in patria viuere: iucundum & delectabile est post bella bene gesta, pace demum frui perpetua. Hoc sapientes mūdi laudant, fortes desiderant, rerum gestarum scriptores magnificant. Omnes quidem currunt, sed vnus accipit brauium, [Gloriosum pro Christo mori.] qui in vnitate fidei & agnitionis filij Dei abnegat seipsum sibi, vt sequatur Christum. Hæc est namque via salutis, veritas singularis, vita perennis, vt lux lucens in tenebris, quam abscondit Deus a sapientibus & prudentibus, & reuelauit eam paruulis, videlicet humilibus, quos testes suos esse voluit, incipientes ab Hierusalem, vt per mundi huius contemptibilia confunderentur fortia. Talibus enim, quia superbi sunt, resistit Deus; humilibus autem dat gratiam. Vere vtique sapientes, vere fortes erant, quibus viuere Christus, & mori pro Christo lucrum fuit. Vere nimirum beati sunt, qui sic imitatores Christi extiterant, vt quemadmodum sunt illi commortui, ita potestatem acciperent conregnandi.

[2] Ex huiusmodi ergo coniuratis in Christi sacramenta militibus, Patroclus a vir magnificæ sanctitatis, velut quoddam luminare in mundo, in medio nationis prauæ & peruersæ, verbum vitæ continens effulsit. Et quoniam lux fuit in Domino, fructum lucis ostendit in semetipso. Fructus enim lucis, vt ait Apostolus, [S. Patrocli patria,] est in omni bonitate, & iustitia, & veritate. Hic in Trecassinȩ vrbis territorio, ducentis ferme ab eadem vrbe passibus, relictam sibi a parentibus suis domum & prædia satis ampla possedit. Nobiles enim erant, & rebus secularibus locupletes.[genus,] Sed vir Dei generositatis suæ claritatem totam introrsus traxit; meditans animæ dignitate sic tantummodo seruari posse suam nobilitatem, si solum supra se suum semper attenderet creatorem. [lectionis assiduitas,] Scripturæ sacræ studiosus lector, inuigilauit: ibi quicquid de Fide Catholica, quicquid de regula præceptorum Dei, quicquid de dulcedine promissionum eius audierat, sicut ipsum Dominum Deum delectabiliter amplexatus est. Non enim his solummodo aures corporis, sed multo magis aures cordis adhibuit. Verbum namque Dei lucerna pedibus eius, & lumen fuit semitis eius: propterea odiuit omnem viam iniquitatis.

[3] [abstinentia,] Abstinentiæ & frugalitatis operibus ita deditus fuit vt cibum potumq; modicum hora diei tantum vltima sibi sumendum arbitraretur. Continentia siquidem in eo regnabat & castitas. [liberalitas,] Facultates vero suas velut non proprias, sed ad hoc sibi solummodo creditas, indigentibus sollicite ministrauit. Singulorum necessitatibus iuxta vires succurrit, prodesse etiam vltra vires concupiuit. Proinde omnibus omnia factus est, secundum Apostolum, non quærens quid sibi vtile fuit, sed quid multis, vt salui fierent. [1. Corint. 9. 22.] Ita factum est, vt Christianis illius prouinciæ, dispensator cælestis & pater ciuium diceretur. Signa etiam & mirabilia per eum frequentius facta sunt: [miracula.] ita vt dæmonia ab obsessis corporibus per virtutem spiritus fugaret, & infirmis quibuslibet remedium sanitatis optatæ conferret: vt inuisibilis sapientia semetipsam in eo quasi in templo suo habitare per visibilia miracula demonstraret.

[Annotatum]

a Sur. in, manifesto mendo.

CAPVT II.
Prima quæstio.

[4] Sic in pace Ecclesiȩ degens, religiosam admodū vitam duxit, fugitās gaudia seculi, expectans regnum Dei. Orta autem persecutionis tempestate sub Aureliano Principe, qui a vicesimus nonus a Cæsare Augusto, Romano præsidebat Imperio, cum manifestare vellet Iudex omnium, quæ essent consilia cordium, [Aureliano persecutori] cœperunt vsquequaque cultores peruersorum dogmatum vrgere plebem Christi ad sacrificia idolorum. [Pro. 11. 3.] Sed, sicut per Sapientem dictum est, simplicitas iustorum direxit eos, & supplantatio peruersorum vastauit illos. Nam frustratis insidiis inimici, perstiterunt fortiter in agone castra Dei, illustriumque virorum animi, per virtutem elabi ad gloriam nitebantur.

[5] Eodem tempore Aurelianus, immanissimus Christiani nominis persecutor, de partibus vrbis Senonicæ, [delatus,] zelo feruens amaritudinis, Trecassim Galliarum oppidum veniebat; ibique audiens de vita, fide & gestis B. Patrocli, quomodo ex voluntate Dei sui Iesu Christi possessa negligeret, transitoria & momentanea cuncta despiceret, idola vana & nullo vsui apta clamaret, confestim eum diligentissime inquiri fecit. [comprehenditur:] Et cum sibi prȩsentatus fuisset, ait illi: Audiui te per ignorantiam falli ita vt superstitiosam sectam inducere audeas, & ad deorum nostrorum iniuriam, quemdam, qui ab hominibus cæsus est alapis, adorandum esse cōtendas. Sanctus vero Patroclus insipienti eius propositioni nihil respōdit. Aurelianus dixit: Cuius nominis, cuiusve religionis es? Ille respōdit: Patroclus vocor, & Christianus sū. Adoro Deū viuum & verū, qui in altis habitat, & humilia respicit, [generose ei respondet:] & omnia scit antequam fiant. Aurelianus dixit: Inepta sunt & vana, quæ loqueris. Recede ergo ab hac stultitia tua, & adora deos nostros inuictissimos, a quibus ditari poteris & honorari. Patroclus respondit: Ego non noui alium Deum, nisi vnum, solum verum Deum, & quem ipse misit Iesum Christum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, visibilia & inuisibilia. Aurelianus dixit: Disputa, & proba vera esse quæ dicis. Patroclus respondit: Vera quidem & probabilia sunt, quæ ostendo; sed quia mendacium inualuit, veritas odium parit,. Hanc tu, nisi credideris, numquam intelliges. Verbis enim Domini nostri Iesu Christi interdicitur, ne sanctum detur canibus, nec ante porcos margaritæ mittantur. Tunc Aurelianus ira permotus, dixit: Nisi ad hoc mihi cito consenseris, vt sacrificium diis omnipotentibus offeras, igni te consumendum tradam. Sanctus Patroclus ad hæc verba hilari vultu & læto corde respōdit: Ego semper immolo sacrificium laudis Domino Deo meo: illic enim iter est, quo ostēdat mihi salutare suum. [traditur in carcerem:] Aurelianus non ferens diutius constantiam loquentis, sic erupit in vocem: Statis, & ministratis? Adhibete catenas ignitas & compedes, vt vinctis post tergum manibus & alligatis pedibus, mittatur rebellis iste in custodiam, donec pertractem, quomodo eum ad exemplum sui similium perdam. Sic sanctus vir & iam electus Domini Martyr, strictus vinculis, traditus est Elegio vni de adstantibus ministris, qui custodiret eum vsque in diem tertium. Sanctus vero Patroclus cum esset in custodia, orauit Dominum, dicens: Fiat misericordia tua Domine, vt consoletur me, secundum eloquium tuum seruo tuo. Sic enim lætabor & exultabo in misericordia tua Domine: quia respexisti humilitatem meam.

[Annotatum]

a Eadem ratione Paulus Orosius calculum init lib. 7. cap. 23. Othonis, Vitellij, L. Ælij Veri, Didij Iuliani, Gordianorum seniorum, Pupieni, Balbini, Philippi iunioris, & aliorum, nulla habita ratione, quia vel tyrannidem potius quam legitimum imperium gesserunt, velcum consorte nobiliore imperarunt.

CAPVT III.
Secunda quæstio. sententia.

[6] Cvmque post diem tertium eductus fuisset in publicum, iudex dixit: Veni contemptor deorum nostrorum, redime te tandem aliquando, & sacrifica diis. B. Patroclus respondit: Redimet Dominus animas Sanctorum suorum, & non delinquent omnes qui sperant in eum. Tu vero miser & infelix es, qui non desideras ab æterna miseria liberari, & indignum te facis gratia & beneficio creatoris tui, thesaurizans tibi iram in die iræ & reuelationis iusti iudicij eius. Qui licet iam salutis dona refugias, [iterum interrogatus pari constantia respondet:] nec pensare velis, quod thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vellem tamen adhuc tibi aliquid largiri de thesauro Domini mei, quia te egenum & pauperem video. Aurelianus dixit: Quomodo pauperem me dicis, qui tam multis abundo diuitiis? B. Patroclus respondit: Habes quidem terrenas & cito perituras diuitias; pauper tamen es, nec teipsum habes, quia fidem Domini nostri Iesu Christi in arca cordis tui recludere noluisti. Ideoque ipse cum iudex venerit, te cum diabolo patre tuo in æternum damnabit. Aurelianus dixit: Multas mihi per audaciam tuam iniurias infers, ita vt iam tui amplius non miserear. Sanctus autem Patroclus confortatus in Domino, dixit: Miserebitur mei Deus meus, cui seruio a iuuentute mea. Tu autem vanum & superstitiosum hunc honorem tuum, quo tumes, & temporalem atque caducam gloriam, qua ab hominibus honoraris, in puncto temporis perdes. Et væ tibi, cum veneris ad locum illum, vbi te sempiternus cum diabolo cruciatus expectat.

[7] [ostendit vanitatem deorum:] Aurelianus dixit: Ego quid dicas, nescio. Tu autem, velis nolis, in potestate mea eris: nec est qui te eripiat de manibus meis. B. Patroclus respondit: Si corpus meum in potestate habes, animam meam certe lædere non poteris: quia eam in potestate nemo habet, nisi solus Dominus & creator meus, qui nobis hanc securitatem dedit, dicens: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, & post hæc non habent amplius quid faciant. [Luc. 12. 4.] Sed illum potius timete, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam. Aurelianus dixit: Habent potestatem dij nostri, qui vera nobis responsa canunt, & te adhuc viuere permiserunt. S. Patroclus respondit: Qui sunt dij tui? Aurelianus dixit: Apollo optimus & verus deus, Iupiterque summus deus, & Diana, quæ est mater deorum. B. Patroclus respondit: Apollo, quem dicis tuum esse deum, audiuimus a maioribus nostris, quod Admeti Regis pecora pauerit, ibique non solum gregis detrimentum a perpessus sit, sed etiam ipsa tela perdiderit. Et Iouem, quem adoras, hominem fuisse nequissimum, raptorem & adulterum, comperimus; qui cum vicinis suis seditiosus semper extitit, ipseque nullius criminis expers, alios secum viuus æque & mortuus ad scelera traxit. Et cum ipse simul cum diabolo torqueatur in inferno, non cessat adhuc colligere condemnandos. Dianam namque, quam dicis esse matrem deorum, quis nesciat esse dæmonium? O miseranda dementia hominum, qui vanitates has frustra colunt, quæ nec sibi, nec aliis prosunt. Aurelianus dixit: Magna patientia mentis meæ: iam diu retineor ad auscultandam audaciam tuam. Sed nunc nisi Apollinem, & Iouem, & Dianam matrem deorum adoraueris, diuersis hodie pœnis te interficiam. S. Patroclus respondit: Execrabilis & quilibet peruersus latro, etsi innocentem aliquem occidere potest, corpus tamen eius deuorare non potest. Tu vero, qui corpus meum occidendum in potestate te habere iactitas, licet deuores illud, animæ tamen meæ nocere non poteris.

[8] [adiudicatur morti.] Et cum hoc B. Patroclus locutus fuisset, Aurelianus Cæsar, furore repletus, talem dedit sententiam: Patroclus obnoxius & detestabilis & reus maiestatis, qui nobis confusionem intulit, & deos nostros iniuriose fœdauit, gladio feriatur, vt verbositatis eius nequitia conquiescat. Ducite iam illum in locum limosum & palustrem, ibique eum decollatum dimittite, ne saltem corpus eius in arido requiescat.

[Annotatum]

a [Apollo bis gregem pauit.] In pascendis Admeti gregibus id illi contigerit, in Thessalia; an in Peloponneso, Elim Messeniaq; arua colenti, vt Ouidius 2. Metamorph. memorat, quærant, quibus hæc figmenta præ Diuorum Actis sapiunt. Amore impulsum (siue Alcestis, seu cuius alterius) pauisse Admeti greges testatur Tibullus lib. 2. eleg. 3. ast Peloponnesiacum nouem annorum laborem volunt a Ioue illi inflictum ob Cyclopas mactatos.

CAPVT IV.
Mors. sepultura.

[9] Sic B. Patroclus traditus carnificibus ad decollandum, exultans ibat cum eis ad ripam Sequanæ. Tunc vir sanctus orauit Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, ne patiaris corpusculum meum in hoc aquoso loco demergi: sed da gloriam nomini tuo, vt magnificetur in conspectu inimicorum tuorum, ne vnquam dicant in gentibus, Vbi est Deus eorum? Exaudi Domine orationem meam, qui exaudisti Moysen & Aaron orantes pro populo tuo, & diuisisti mare rubrum, & eduxisti per siccum. Sic ergo Domine permitte mihi transire hoc flumen in nomine tuo. Eripe me de luto, vt non inhæream: libera me a persequentibus me. [Flumen transit illæsus:] Et cum orasset S. Patroclus, obscurati sunt oculi tenentis eum. Ille vero ingressus flumen, pertransiit, & illæsus exiit in aliam ripam, ita vt genua eius non tangerent aquam, quæ tamen rapax & inundans erat multum eodem tempore. Cumque egressus esset, pergebat in aridum locum, vbi erat mons idolorum, ita cantans & laudans Dominum: Custodit Dominus animas Sanctorum suorum: de manu peccatoris liberauit eos.

[10] [rursum, lictoribus proditur:] Illi vero qui tenuerunt eum, obstupefacti propter metum Cæsaris, dicebant: Quam magnus est Deus, quem adorat iste! Ecce quomodo liberauit eum! Alij autem dicebant: Non, sed phantasma fuit. Hoc modo altercabantur, & schisma erat inter eos. Illis vero ita contendentibus, adueniens quædam mulier seditiosa & ipsa gentilis, dixit: Hominem Christianum, quem quæritis, vidi nunc in monte vltra flumen, prostratum in terra, & sic orabat Dominum suum. [denuo comprehensus,] At illi, qui veloces habebant pedes ad effundendum sanguinem innocentem & iustum, cum hoc audissent, statim perrexerunt ad eum. Et cum peruenissent ad locum, vbi erat prostratus, inuenerunt eum orantem. Tunc vnus ex illis, qui erat prior, ait illi: Tu iam reus es, quia effugisti nos, & ecce es in manibus nostris, & non discedes a nobis, donec moriaris, aut certe immoles diis nostris. B. Patroclus respondit: Ego dæmones immundos numquam adorabo, sed vnum verum Deum, qui est in cælis. Carnifex dixit: Ergo Deus noster qualis est? Natus, an factus? B. Patroclus dixit: O errorem vanissimum! o incredulitatem fallaciæ! o sermonem superstitiosum! De Deo quomodo loquitur homo? [satellitibus prædicat Christum:] Generationem eius quis enarrabit? Ipse dixit, & facta sunt: ipse mandauit, & creata sunt, quæcumque sunt. Ipse misit pro redemptione generis humani filium suum Dominum Iesum Christum, qui pro nobis sanguinem suum fudit, vt nos de interitu & morte liberaret æterna: tertia post hæc die resurrexit a mortuis: deinde videntibus discipulis suis, ascendit in cælum, & misit illis promissum a se Spiritum sanctum. Quod ipse docuit, hoc mundus recte credit. Qui autem hoc non credit, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Siue ergo viuimus, siue morimur, Domini sumus, & dignum est vt pro nomine eius nos patiamur. Quicumque autem sacrificauerit dæmonibus, cum eisdem mergetur in ignem æternum.

[11] Loquente hoc B. Patroclo, Elegius furore commotus, dixit: [plectitur capite:] Stringantur pedes eius vinculis, & manus eius catenis, & sic prostratus in terram, gladio feriatur, quia tantas diis nostris contumelias irrogauit. Tunc Patroclus genua flectens in terram, percussus est a carnifice. Qui dum percuteretur, dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: tu enim scis Domine, quod propter nomen tuum has patior pœnas. Sic gladio percussus atque decollatus est. Caput vero eius longe proiecerunt a corpore, perfusum sanguine. Factum est autem hoc XII. Kal. Februar. VI. feria.

[12] Post passionem ergo hoc modo consummatam, carnifices redeuntes ad Cæsarem, corpus solum sine custodia reliquerunt. Quod audientes duo senes, qui & ipsi eleemosynam a sancto viro, dum adhuc viueret, exspectabant, acceperunt corpus eius cum tremore & metu magno, & custodierunt illud vsque ad vesperam. Eusebius autem, qui erat Archipresbyter in eodem loco, cum Liberio Diacono venit nocte sequenti, [sepelitur:] & accipiens corpus sancti viri, inuoluit illud in linteaminibus, & paucis accensis luminaribus, propter turbam gentilium, sepeliuit eum. Duo autem illi senes vigilias ducebant ibi solennes ad memoriam Martyris, [solennibus vigiliis honoratur,] dicentes: Quam pretiosa est in conspectu Domini, mors Sanctorum eius! Et alia multa per totam noctem, in laudem Domini & venerationem Martyris concinebant.

[13] Post non multum temporis persecutio conquieuit. Nam ipse, qui hanc concitauerat, Imperator, a dum iter faceret denso stipatus agmine, fulminis ante se vehementissimi terrorem sentiens, obstupuit: deinde præmisso hoc infausto omine, in eodem itinere a suis interemptus est: & qui paullo ante putabat se diuini nominis gloriam inter homines extinguere posse, nomen, familiam, vitam, ipsamque salutis spem perdidit, quæ credentes in Christum, nec in morte relinquit. Tunc Eusebius ædificauit super corpus sancti viri paruam parua facultate ecclesiam; [& post mortē Imperatoris, ecclesia, ac miraculis.] ibique iuxta corpus sanctum sibi etiam sepulturam poposcerat affuturam, vt Confessor Domini vicinus esse mereretur sanctissimo Martyri. Ex illo tempore continua illic digne petentibus præstantur beneficia, & optatæ sanitatis remedia. Martyr enim, qui pro testamento Dei vitam temporalem amisit, iam cum Domino sine tempore viuit.

[Annotatum]

a Vopiscus: Cum iter faceret, apud Cænophrurium, mansionem quæ est inter Heracliam & Byzantium,… interemptus est: Eusebius in Chronico: Aurelianus cum aduersum nos persecutionem mouisset, fulmen iuxta eum comitesque eius ruit, ac non multo post inter Constantinopolim & Heracleam in Cenophrurio viæ veteris occiditur. Orosius: Fulmen ante eum magno pauore circumstantium ruit, ac non multo post in itinere occisus est. Eutropius lib. 9. interfectus est in itineris medio, quod inter Constantinopolin & Heracliam est stratæ veteris. locus Cænophrurium appellatur. Consentit Aurelius Victor.

DE TRANSLATIONE S. PATROCLI.

Patroclus, Martyr Trecis in Gallia et Susati in Westphalia (S.)

Ann. CMLX. IX. Dec.

Ex variis.

[1] Svsatum S. Patrocli reliquias sub annum Christi 960. transtulit S. Bruno Coloniensis Archiepiscopus, Ottonis Magni Imperatoris germanus. [Reliquiæ S. Patrocli Susatum allatæ,] Est Susatum vna e primariis VVestphaliæ vrbibus, in Marchiæ Comitatu; non ad Lupiam flumen sita, vt scribit Ferrarius, ab eo tamen, non multis millibus distans; ab Henrico Aucupe, Ottonis Imp. patre, mœnibus incincta, vt tradit VVernherus Teschenmakerus par. 2. Annal. Cliuiæ &c.

[2] Est in ea, vt Georgius Braunius in Theatro vrbium scribit, magnificum Canonicorum collegium D. Patroclo, qui & vrbis patronus est tutelaris, sacrum. [ei istic tēplum dicatum.] De quo citatus ab eodem Braunio codex MS. Prædicatorum Susatensium, qui Mappa mundi inscribitur, Iacobi de Susato: Sunt ibi plures Ecclesiæ, pulcræ Sanctorum laudibus, sumptibus gloriosis consummatæ; inter quas magna est famosa ecclesia miræ magnitudinis, turri maximæ altitudinis, gloriosi Martyris S. Patrocli, dictæ ciuitatis gloriosi Patroni. VVernerus quoque Roleuinck Carthusianus, de moribus VVestphalorum lib. 3. cap. 8. In Susato S. Patroclus Martyr.

[3] Historiam Translationis descripsit Rogerus monachus in vita S. Brunonis, quam hic dabimus, vitam integram XI. Octobris. [De ea translatione scripta,] Meminit Magnum Chronicon Belgicum: Istius (Brunonis) studio translata sunt Roma Coloniam corpora SS. Eliphij, Patrocli, Priuati, Gregorij, cum baculo S. Petri: corpus etiam S. Euergisli Coloniam Bruno reduxit: & multorum aliorum Sanctorum corpora & reliquias, vndecumque potuit, collegit, & eis loca & ministeria cum omni sumptu & apparatu copiose præparauit; inter quos inclytæ & præclaræ famæ Martyres, Patroclum, quem de ciuitate Trecassina detulit, Susatum transmisit, & S. Eliphium ad S. Martinum in Colonia collocauit. De S. Eliphio agemus XVI. Octobris. De S. Priuato Martyre XVII. eiusdem; XXIV. de S. Euergislo. De S. Gregorio Spoletino XXIV. Decembris. Eiusdem Translationis meminit VVernerus Roleuinck in Fasciculo temporum: S. Otho Episcopus Cantuariensis, inquit, & S. Bruno Coloniensis transferunt corpora SS. Elifij, Patrocli, Priuati, Gregorij, cum baculo S. Petri de Roma ad Coloniam. Vitam S. Odonis dabimus IV. Iulij. Obiit anno 959. grandis natu, nec videtur postquam Bruno Archiepiscopus est factus anno 953. in Italiam profectus, aut omnino quoquam extra Britanniam. Albertus Krantzius Metropol. lib. 3. cap. 27. Bruno Archiepiscopus, frater Ottonis Magni, corpora SS. Patrocli, Gregorij, & Esitij, cum baculo S. Petri de Roma Coloniam transferebat. Sanctum vero Martyrem Patroclum, militem Trecasinum, in Susatum Angarorum oppidum transtulit. Agunt de eadem Translatione Chronica vrbis Coloniensis Teutonica.

[4] At Teschenmakerus in citatis Annalibus hallucinatur: Magnus Bruno, inquit, Archiepiscopus Coloniensis, [Teschenmakerus correctus.] Henrici Aucupis filius, per Eucrearum Leodiensem acceptis a Carcassonensi in Gallia Episcopo S. Patrocli reliquiis, illud (oppidum Susatum) honorauit. Auctorem nullum citat. Quem Eucrearum vocat, is Rogero Eucrarius est; Anselmo Canonico Eraclius; Bucherio nostro Euracrus, & Eueracrus, MSS. a Chapeauvillo citatis Eueracus, Euraclus, & Eueraclus. Is, vt Aegidius Aureæ-vallis monachus, scribit, claro Saxonum sanguine oriundus, apud Coloniam Agrippinam ad litterarum dispositus rudimenta, tantam postmodum in diuinis æque & humanis assecutus est scientiam, vt summis par esse philosophis censeretur… Ottoni Imperatori, ac Brunoni Coloniensis Archiepiscopo, ita carus fuisse perhibetur, vt nulla rerum maiorum exercerent negotia, nisi in illius præsentia, nisi eius essent cōsilio adstipulata. Sedit ab an. 959. ad VI. Kal. Nouemb. 970. Fuit vero Ansgisus, siue Ansegisus, aliis Ansersus, Tricaßinæ Ecclesiæ Antistes, vt videre est apud Camuzatum, Cl. Robertum, aliosq;. Inter Carcassonenses nullus eo nomine appellatus reperitur.

[5] Porro dies, quo Susatum allatæ illæ sancti Martyris reliquiæ sunt, anniuersaria memoria consecratus est V. Id. Decemb. quo die MS. Florarium: [Dies Trāslationis.] Aduentus S. Patrocli Martyris. Martyrol. Colon. In Susato Aduentus S. Patrocli Martyris. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: in Susato oppido diœcesis Coloniensis, aduentus S. Patrocli Martyris, a Trecassina ciuitate per sanctæ memoriæ Brunonem Coloniensem Archiepiscopum illuc translati. Eadem fere Canisius. meminit & Ferrarius.

[6] Andreas Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani, ad XI. April. ita scribit: Sanctissimi Pontificis (Leoni) corpus, tot diuinorum mirabilium instrumentum, [Aliquæ reliquiæ Petragoricis.] lapsu temporis Roma in Aquitaniam translatum, in maiori Petracoricorum ecclesia sub titulo S. Stephani Protomartyris honorifice collocatum, vna cum sacris ossibus S. Patrocli, & S. Sabinæ Virginis Sixtus Papa IV. in suis bullis quiescere testatur. Eas bullas necdum legimus. Verisimile est S. Patrocli & S. Sabinæ, de qua XXIX. Ianu. agemus, e Tricaßinorū finibus ad Petracoricos simul deportata esse ossa, vel ante S. Brunonis tempora, vel e residuis fortasse in Trecensi vrbe reliquiis aliquibus. Nisi illæ sint alterius S. Patrocli exuuiæ, de quo XIX. Nouembris agemus.

HISTORIA TRANSLATIONIS
ex vita S. Brunonis Archiepiscopi Col. XI. Oct.
Auctore Rogero Monacho.

Patroclus, Martyr Trecis in Gallia et Susati in Westphalia (S.)

BHL Number: 6523

Ex Vita S. Brvnonis.

[1] Sanctorum corpora atque reliquias & quælibet monimenta, [S. Bruno varias SS. reliquias conquirit.] vt suis patrocinia cumularet, & per multos populos vltra citraque hac celebritate gloriam Domini propagaret, vndecumque collegit: iis loca & ministeria omni sumptu & apparatu copiosius præparauit. De quibus singulis plura essent dicenda, si paterentur promissa compendia. Indicia sunt hæc inuictæ fidei, qua non ea quæ sua, sed quæ sunt Iesu Christi, quæsiuit. Baculum & catenam S. Petri, qua diligentia, quo feruore, quo gaudio Coloniam, alterum Meti, alteram Roma adduxerit, omnes nouerunt: in cuius honore domum eius honoratissimam mirabiliter ampliauit, quam de pulchra pulcherrimam fecit. Inclytos & præcellentis famæ Martyres Patroclum, Eliphium, Priuatum, & Gregorium, quorum gesta sunt permagnifica, merita gloriosa, patrocinia tuta; Christophori, Sanctique Pantaleonis, vt iam dictum est, pretiosas reliquias, quibus se patronis specialius delegauit, vt puta gemmas gratissimas & dulcissima pignora, ad sanctissimam suæ Ecclesiæ Sedem miro ambitu variis de locis attraxit.

[2] Sanctus etiam Patroclus quomodo ad nos venerit, reticendum non est. [Prou. 15. 30.] Nam, sicut per Salomonem dicitur, fama bona impinguat ossa. Huiusmodi adipe & pinguedine repleatur anima nostra. Anno ab exordio salutis nostræ, id est, ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, ducentesimo septuagesimo quinto, Aurelianus principatum Romani Imperij adeptus est, quinque tantum annis & sex mensibus regnaturus. Sub quo gloriosus & sanctus Domini Martyr Patroclus victoriosi certaminis sui cursum feliciter consummauit, & in curru Dei decem millibus multiplici, hoc est, in millibus lætantium, euectus in vrbem cælestis Reip. triumphauit, statuens in Trecassina vrbe trophæum gloriæ suæ, corpus posteris honorandum, exteris etiam gentibus prædicandum. Exinde circiter sexcentos octoginta quinque annos, S. Bruno reuerendissimus Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus, ab Ottone Imperatore Augusto fratre suo in Lugdunensem Galliam missus est, [In Galliā ad sorores profectus,] nobis in tempore ipso, populo illius prouinciæ pene sero; vbi diuersæ voluntates ciuium distractæque fuerunt sententiæ, velle suum cuique; nec consiliis solum & studiis, sed armis etiam dissidebant & castris. Illic ergo a duarum sororum eius filij summa rerum potiebantur. Hi propinqui inter se fœdere sanguinis, discordes animis, ludibrium auaris suis militibus erant: qui lucris tantum diuitiarum intenti, neque in hac, neque in illa parte fidem habebant. Vbi enim regionis principes auaritiæ æstibus anhelant, pacis gaudia miseri quique frustra expectant. Sed gloriosus Archiepiscopus, b pacis nuntius, citius quam credi posset, calidæ fecit silentia turbæ maiestate manus: deinde quid vtile omnibus esset, quid singulis expediret, edocuit: & reconciliatis inuicem ciuibus, bonitate in suos vsus, iustitia in omnes, pacem integerrimam reformauit.

[3] His ita gestis cum iam redire disponeret, multis precibus obtinuit ab Ansgiso Trecassinæ Ecclesiæ venerabili Episcopo, (quem & paullo ante c expulsum, inter alia insignia legationis suæ, cum ingenti plausu populi restituit propriæ Sedi) vt donaret sibi secum pariter absportandum corpus B. Patrocli Martyris, [corpus S. Patrocli Trecis impetrat:] cuius passionem legere, meritumque perpendere qui quærit, in promptu habet. Episcopus autem qui plurima debuit, hac, vt ita dicam, occasione oppressus, coactus insuper infinitis precibus, postulanti tandem paruit, ne videretur ingratus; maxime quia exigentis animus huic muneri tantum intentus, alia penitus recusabat. Religionis enim amore captus, sicut exterius habuit per virtutem, quod superborum insolentiam nequitiamque retunderet; sic per pietatem interius decorem domus Domini diligenter administrare curabat.

[4] Cumque se hoc gratum munus ab Episcopo consensu Cleri totiusque populi promeruisse gauderet, ipse ne quid infectum relinqueret, adhuc in plurimis occupatus, misit acceptum reliquias virum omni laude dignum Euercharum Leodiensem Episcopum, [id ab Episcopo Leodiensi refossum,] & cum eo Clericos ac monachos religiosos. Inter quos fidelis populi multitudo non minima, caussa laudabilis spectaculi, confluebat. Cumque ad locum destinatum venissent, videntes ibi pauimentum marmoreum perstratum, nullum vero certum recognoscentes reconditi signum thesauri; alij quidem adorauerunt, quidam autem dubitauerunt. Tunc admonente Episcopo & exhortante eos qui conuenerant, præmissa tandem solenniter oratione, opus, propter quod venerant, aggressi sunt cum fiducia. Confestim autem vt aperuerunt sarculis terram, (mirabile dictu!) repleti sunt omnes odore vehementissimo, [suaui erumpente odore,] quo nihil vnquam suauius sentiebant: & quo quis magis proximus fuit sepulchro, eo magis se odoris dulcedine affectum esse testatus est. Vnde factum est vt omnes tunc Religiosi fossores esse cuperent, quatenus diuinæ fragrantiæ vim mirificam abundantius caperent. Nullus tamen, qui intra parietes eiusdem ecclesiæ fuisset, expers huius suauitatis inuentus est: nec erat quisquam, qui vel tam dulce vel huic simile aliquid se vnquam olfecisse fateretur. Augebatur itaque magis & magis aura delectabilis, donec veniretur ad corpus sancti Martyris. Tunc vero mirum in modum ita afflati sunt omnes, vt sibiipsis eo quod senserant pleni omnimodis viderentur, & tamen adhuc velut sitibundi haurire amplius niterentur. Vere mirabilis vir iste fuit, fuit, qui Christi bonus odor Deo in omni loco, secundum Apostolum, mortuus æque vt viuus apparuit. [2. Cor. 2. 15.]

[5] Eleuatæ sunt igitur a sarcophago lapideo sancti Martyris reliquiæ, indeq; prospero cursu cum frequentia exultantis populi Coloniam translatæ sunt. Vrbs ista Metropolis & mater Ecclesiarum fidelis populi, [transfertur Coloniam;] principatum auctoritatis suæ hinc longe in Gallias, inde vsque ad Oceanum, extendebat. Dignus profecto locus qui custodiret in gremio suo perlatum ad se sancti Martyris corpus: in quo non modo magnus sanctorum corporum & reliquiarum numerus, verumetiam numerosa millia Martyrum expectant venturum in die iudicij Dominum suum.

[6] Sed sollicitudo summi d Pontificis nihil negligendum ducens, vt perfecta quæque de magnis maxima faceret, imperfecta suppleret, neglecta magnifice illustraret, modis omnibus inuigilabat. Quocirca ratum duxit, [inde Susatum.] vt locum quemdam Saxoniæ, Susatium nomine, rebus seculi opulentum, populo plenum, longe lateque circumpositis Saxonum gentibus, nihilominus prouinciarum populis, notissimum, sed religionis adhuc pene ignarum, his S. Patrocli pignoribus decorare, & quodammodo ad sacramenta futuræ salutis initiari debuisset; fiducialiter agens in illo & credens quod aromatizans fumus ille, qui in manifestatione sancti eius corporis, sicut supra diximus, inuisibiliter adspersus, & sensibiliter cognitus est, per famam meritorum eius multis foret profuturus. Vnde factum est vt corpus beati Martyris a venerabili Brunone Archiepiscopo Colonia deductum, cum honore magno & gaudio, occurrentibus cum Clero populis, Susato inferretur: vbi repositum est in ecclesia cum diuinis laudibus, quam idem pius Antistes fundauerat, & donis competentibus ditauerat: vbi etiam a ciuibus & incolis terræ in magna veneratione habetur & colitur vsque in præsentem diem. Nam & domus, in qua vncti sunt a Maria pedes Domini, repleta est ex odore vnguenti. Cuius rei mysterium quasi explanari videtur, cum sponsa ad sponsum loquitur: Vnguentum effusum nomen tuum. [Cant. 1. 2.] Nam quod tunc vni domui contigit, nunc totus mundus in se completum nouit.

[Annotata]

a Ottonis Magni & S. Brunonis soror Gerberga nupta Ludouico IV. Transmarino dicto, Galliæ Regi, ei peterit Lotharium & Carolum, quorum hic Lotharingiæ Dux fuit; [Duæ sorores Ottonis I.] ille ab anno 954. ad 986. Francis, regiæ maiestatis saltem imagine quadam, imperitauit. Ast Hugoni Magno Hathuidis altera eorumdem Ottonis & Brunonis soror Hugonem, qui deinde Rex fuit, Ottonem & Henricum Burgundiæ Duces, atque Emmam, Richardo deinde Nortmannorum Duci nuptam genuit.

b Frodoardus in Chronico an. 958. Bruno Coloniensis Archiepiscopus cum exercitu Lothariensium per Franciam proficiscitur in Burgundiam, [S. Bruno sæpius in Galliam pacis caussa profectus.] locuturus cum sororibus ac nepotibus suis. & anno 959. Bruno iterum in Franciam venit, & apud Compendiū cū Regina sorore ac nepotibus suis discordantibus pro quibusdam castris, quæ Rex Lotharius ex Burgundia receperat, colloquium habuit. Obsidibusque datis pacem inter ipsos vsque in futurum tempus Placiti pepigit. Lotharius Rex cum matre Regina Coloniam proficiscitur in diebus Paschæ, moraturus hac festiuitate cum auunculo suo Brunone. Et paullo post: Castrum Diuionum Rotbertus Comes inuadit, Regis expulsis fidelibus. Quapropter accitus Bruno Regis ac Reginæ petitione in Burgundiam venit cum Lothariensibus, aliisque sibi subditis populis: idemque castrum, sed & Trecas ciuitatem, quam præfatus potiebatur Rotbertus, obsidione vallat. Anno denique 960. Otho & Hugo filij Hugonis, mediante auunculo ipsorum Brunone, ad Regem veniunt, ac sui efficiuntur. Quorum Hugonem Rex Ducem constituit, addito illi pago Pictauensi ad terram quam pater ipsius tenuerat, concessa Othoni Burgundia.

c Aimoinus, eiusve continuator, lib. 5. cap. 44. Sub ipso tempore oritur contentio inter Ansegisum Episcopum Trecarum & Robertum Comitem. Eiectus vero de ciuitate Episcopus Ansegisus a Roberto Comite, perrexit in Saxoniam ad Othonem Imp. &c. vbi videtur innuere cæsas Imperatoris copias, quæ Trecas obsederant. perfecit ergo S. Bruno prudentia & consilio, quod armis nonpotuerat.

d Brunonem intelligit Archiepiscopum, vere summum sanctitate & splendore generis.

SANCTORVM MARTYRVM TRAPEZVNTINOR. VALERIANI, CANDIDI, AQVILÆ, EVGENII,

a

ACTA EX MENÆIS GRÆCORVM.

Valerianus, Martyr Trapezunte in Cappadocia (S.)
Candidus, Martyr Trapezunte in Cappadocia (S.)
Aquila sive Acylas, Martyr Trapezunte in Cappadocia (S.)
Eugenius, Martyr Trapezunte in Cappadocia (S.)

Hi martyrium peregerunt sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, ac b Lysia Duce; qui Valerianum, Candidum, Aquilam, in c montibus Trapezuntinis latitantes comprehendit. Sed Christum confitentes, in angustissimum d Lazicæ regionis castellum, quod a Pinu nomen accepit, relegantur: indeque Trapezuntem reuocati, Duci sistuntur, ac taureis verberantur: [Martyrū tormenta,] tum suspensi vnguibus ferreis lacerantur, facibusque ardentibus vstulantur. Cum autem proni concidissent, qui illos torquebant lictores, perturbatus Lysias Dux, in custodiam duci Sanctos præcepit. Post paucos inde dies comprehensus est etiam S. Eugenius (antehac enim nusquam deprehendi potuerat) qui & ipse Christum confessus, atrociter immaniterque verberatus. Dein cum Duce in idolorum fanum ingressus, precibus suis omnia strauit, & in puluerem redegit. Inde funibus distentus, baculis bene crassis contunditur. Tum rursus suspensus, ferreis vngulis grauiter in lateribus laniatur, tedisque ardentibus vritur, & sale atque aceto mordentissimo vulneribus infuso torquetur. Demum omnes simul in ardentem fornacem immituntur, [cædes.] indeque liberati gladio supplicia finiunt.

[Annotata]

a

Referunt eosdem Menæa 20. Ianu. his verbis: Eodem die memoria sanctorum Martyrum Eugenij, Candidi, Valleriani, & Acylæ.

Eugenium & certaminis socios tres simul
Propter animæ generositatem trucidat gladius.

vbi paranomasia est in vocibus Ἐυγένεια, quæ nobilitatem, siue generositatem significat, & Ἐυγένειος. Eadem Menæa 21. Ianu. Eodem die certamen sanctorum Martyrum Valleriani, Candidi, & Acylæ. Eadem vtroque die, exceptis duobus illis metris, habet Maximus Cytheræus. Raderus in Notationibus MSS. ad Menæa videtur diuersos existimare, negatq; vspiam se eos simul legisse alibi, licet singulis nominibus plurimi appellati reperiantur. Molanus tamen 21. Ianu. Eadem die sanctorum Martyrum Eugenij, Canidij, Valeriani & Aciclæ. Raderus recte pro Acyla, Aquilam vertit.

b Idem hic forte crudelissimus Lysias, qui Ciliciæ Præses plurimos Sanctorum trucidauit, vt alibi sæpe dicemus.

c Moschici montes intelligi videntur, qui Trapezunte, nobilissima vrbe Cappadociæ ad Pontum Euxinum sita, haud longe iacent, versus Meridiem ad Armeniæ confinia.

d Colchis contermina Cappadociæ, ad cuius fines, flumenq; prope Phasin Moschici montes pertingunt. Colchida Lazi incolunt.

DE S. EVSTASIO NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Eustasius, Nicomediae in Bithynia (S.)

Ex variis.

Nicomediæ, celeberrima vrbe, plurimi pro Christianæ religionis defensione sanguinem fuderunt, eo præsertim tempore quo Diocletianus aliiq; isthic sedem statuere imperij. Ex eorum numero esse S. Eustasium arbitramur, etsi martyrij diserte mentio non fiat in MSS. S. Hieronymi & Dungalensi, ex quibus nomen illius hausimus. Verba eorum supra dedimus, vbi de SS. Felice, Celsiano, Cæciliano &c. VII. Nouembris de alio agemus Eustasio, ab eodem S. Hieronymi Martyrologio aliisq; relato, cum Polisio, Primo, Rogatiano.

DE S. AGNETE VIRGINE ET MARTYRE, ROMÆ.

III. Secvlo.

[Praefatio]

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

[1] Omnium gentium litteris atque linguis, vt scribit S. Hieronymus epist. 8. ad Demetriadem, præcipue in Ecclesiis, Agnes vita laudata est, quæ & ætatem vicit & tyrannum, [S. Agnetis celebritas,] & titulum castitatis martyrio consecrauit. Ideoq; superuacaneum fuerit, Sanctorum Patrū, quibus eam celebrant, præconia, Martyrologiorumue congerere elogia, in quibus Agnes, Agne, Agna, & a Græcis Hagne, id est, [natalis, etiam apud Græcos;] pura, casta, intemerata, appellatur. Nam & Græci eam venerantur 14. & 21. Ianuarij, & 5. Iulij, eamdem enim illis locis esse patet ex verbis Menæorum, quæ 14. Ianuarij ita habent: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἁγία μάρτυς ἁγνὴ, ἐν σκοτεινῇ φρουρᾷ βληθεῖσα τελειοῦται.

Ἀγνὴν ἄναγνοι θέντες εἰς ὀικον σκότους,
Πάμφωτον ἀυτῇ προυξένησαν ὀικίαν.

Eodem die sancta Martyr Hagne, in tenebrosum carcerem coniecta finitur.

Hagnen (id est, puram) impuri mittentes in tenebrarum domum,
Vndique collucentem ipsi compararunt domum.

Idem distichon habetur 21. Ianu. in iisdem Menæis, cum prolixo elogio, quod quia non parum discrepat ab Actis Latinis, separatim dabimus, non quo illi præ his fidem haberi ducamus oportere, sed ne Lectorem lateat quid de Sancta alij tradiderint. Ast hic priora distichi verba sic efferuntur: ἁγνὴν ὁι λάγνοι θέντες &c. puram lasciui mittentes. Quinto vero Iulij: Ἁγνὴν λάγνοι ῥίψαντες ἐις ὀικον &c. Puram lasciui proiicientes. De huius diei Officio multa habet Galesinius in Notat. ad Martyrologium; & Gauantus Comment. in Rubr. Breuiarij sect. 7. cap. 3. qui animaduertit, ob eius fortitudinem egregiam, tam in matutino quam in secundis vesperis dici psalmos de communi virorum Sanctorum: [Officium festi,] eosdemque dicendos in primis vesperis in propria Ecclesia, sicut dicuntur in festo S. Agathæ. Imo etiam si inciderit festum in feriam II. post Dominicam Septuagesimæ, festiuitate SS. Fabiani & Sebastiani translata.

[2] Acta S. Agnetis (quorum auctor esse creditur S. Ambrosius, extantq; tom. 5. [Acta,] Operum eius, Epistolarum lib. 4. epist. 34.) edidit Surius; nos cum MSS. S. Martini & S. Maximini Treuiris, S. Audomari, S. Mariæ de Ripatorio, aliisq; non paucis, & aliquot correctioribus editionibus contulimus. Eiusdem sacratißimæ Virginis meminit idem S. Ambrosius lib. 1. de Virginibus, & enarratione in psal. 104. Et lib. 1. Officior. cap. 4. Quid, inquit, de S. Agne, (loquar) quæ in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis ac salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutauit? Prudentij hymnus Peri Stephanωn 14. S. Agnetis agonem continet; [alia de ea scripta,] quem & carmine ante annos fere 700. cecinit Rosvvida nobilissima Virgo. Extat inter opera Philippi ab Eleemosyna Abbatis Bonæ-spei, Ord. Præmonstratensis in Hannonia, carmen elegiacum de martyrio & laudibus S. Agnetis, cuius principium est,

Agnes sacra sui pennam Scriptoris inauret,
      Linguam nectareo compluat imbre meam.

Alij hoc Hildeberti Cenomanensis esse arbitrantur; Gerardus Ioānes Voßius, Ioannes Pitseus, Ioannes Balæus, Alexandri Essebiensis Angli, qui sub an. 1220. floruit. Id nos cū vetusto optimæ notæ codice contulimus. Reperimus & in MS. Ripatorij sermonem de S. Agnete non inelegantem, cuius hoc est exordium: Cum in toto mundo virgineus flos Mariæ immarcescibiles coronas innectat, & sceptrigeram pudoris aulam immaculato conseruet affectu; eousque integritas perseuerauit ad palmam, vt in puellis tropæum sanctitatis arriperet, & per vestigia Matris Virginis ad cælestem thalamum perueniret. Hinc est quod annulo fidei Agnes se asserit subarrhatam, & clamat se amore constrictam &c. Meminit quoque S. Agnetis S. Aldelmus Episcopus de laudibus virginitatis lib. 2. cap. 6. Petrus de Natal. lib. 2. cap. 107.

[3] De tempore martyrij eius ista scribit Baronius in Notat. ad Martyrol. Satis apparet ipsam in vltima Ecclesiæ persecutione fuisse martyrio coronatam: [Tempus martyrij: an Diocletiano imperante,] nam adhuc superstites aliquos Auctor fuisse tradit, qui ea quæ de Agnete narrantur oculis vidissent, eademque Constantiȩ filiæ Constantini retulissent. Congruunt fere reliquorum sententiæ. Geminum nobis, etsi haud grauem, eximi scrupulum velimus. Vnus est, quod in historia Inuentionis dicit ipsa Agnes, S. Benignum suum filiolum spiritualem extitisse, quem de matre fonte regeneratum subleuans sibi adoptauit in filium. at S. Benignus, in Lectionibus veteris Breuiarij Vltraiectini sub Aureliano occisus dicitur, qui nouem annis ante trucidatus est, quam Diocletianus, vltimæ persecutionis auctor, inuaderet imperium. Verum ista Acta suo tempore discutiemus.

[4] Alter scrupulus est, quod quæ in Actis num. 11. habentur: Tunc Vicarius, Aspasius nomine, iussit in conspectu omnium ignem copiosum accendi; ea ita efferuntur in MS. S. Maximini: [an Gallieno.] Tunc Vicarius Aspasius nomine Paternus Proconsul ex Dominis & Principibus suis Valeriano & Gallieno, iussit &c. Et fuit Aspasius Paternus Proconsul sub iisdem Principibus in Africa, cuius mentio est in Actis S. Cypriani 14. Septembris. Idemq; forte Paternus Præfectus Vrbis anno Christi 264. & 265. quorum priore Gallienus Imper. sextum, altero Valerianus iunior iterum, consules fuere. Iterumq; anno Christi 281. Probo IV. & Tiberiano Coss. Præf. V. fuit Ouinius Paternus. Verum an is Sempronio, siue Symphronio, aut Symphoriano, (cuius nomen in vulgato Præfectorum Vrbis catalogo non reperitur) substitutus primum, postea propriam illam geßit præfecturam? Proconsul dicitur, forte, quia PR. scriptum fuit, id est, Præfectus, & perperam Proconsul lectum; aut quia idem quoque eiusue frater, aut parens, filiusue, consul fuit, an. 267. cum Arcesilao, anno sequenti II. cum Mariniano; atque anno 269. Claudius Imp. II. & Ouinius Paternus, nulla addita tertium repetiti consulatus nota quasi alius fuerit. Et potuerunt sane etiam a Gallieni temporibus ad principia Constantini superstites esse, qui Constantiæ Virgini Agnetis gesta narrarent.

VITA S. AGNETIS, AVCTORE S. AMBROSIO.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

BHL Number: 0156

Avctore S. Ambrosio, ex mss.

CAPVT I.
S. Agnes P. V. filio nubere recusat.

[1] Seruus Christi Ambrosius Virginibus sacris.

Diē festum sanctissimæ Virginis celebremus. Hinc psalmi resonent, inde cōcrepent lectiones. Hinc populorum turbæ lætētur, inde subleuentur pauperes Christi. Omnes ergo gratulemur in Domino, & ad ædificationem Virginum, qualiter passa sit Agnes beatissima, ad memoriam reuocemus. Tertiodecimo ætatis suæ anno mortem a perdidit, & vitam inuenit, quia solum vitæ dilexit auctorem. Infantia computabatur in annis, sed erat senectus mentis immensa: [S. Agnes tredecennis] corpore quidem iuuencula, sed animo cana; pulchra facie, sed pulchrior fide.

[2] Quæ dum a scholis reuerteretur, a Præfecti Vrbis b filio adamatur. Cuius parentes cum requisisset & inuenisset, cœpit offerre plurima & plura promittere. [adamatur a filio Præfecti Vrbis:] Denique detulerat secum pretiosissima ornamenta, quæ a B. Agne veluti quædam sunt stercora recusata. Vnde factum est, vt iuuenis maiori perurgeretur amoris stimulo. Et putans eam meliora velle accipere ornamenta, [donis sollicitatur;] omnem lapidum pretiosorum secum defert gloriam: & per seipsum, & per amicos & notos & affines cœpit aures Virginis appellare; diuitias, domos, possessiones, familias, atque omnes mundi delicias promittere, si consensum suum eius coniugio non negaret.

[3] [ea respuit:] Ad hæc B. Agnes tale fertur iuueni dedisse responsum: Discede a me fomes peccati, nutrimentum facinoris, pabulum mortis: discede a me, quia ab alio iam amatore præuenta sum, qui mihi satis meliora te obtulit ornamenta, [Christo se desponsam profitetur:] & annulo fidei suæ subarrhauit me, longe te nobilior & genere & dignitate. Ornauit inæstimabili c dextrochirio dexteram meam, & collum meum cinxit lapidibus pretiosis: tradidit auribus meis inæstimabiles margaritas, & circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis. Posuit signum suum d super faciem meam, vt nullum præter ipsum amatorem admittā. Induit me cyclade auro texta, & immēsis monilibus ornauit me. Ostendit mihi thesauros incomparabiles, quos mihi se donaturum repromisit si ei perseuerauero. Non ergo potero ad contumeliam prioris amatoris vel adspicere alium, & illum derelinquere, cum quo sum caritate deuincta: cuius est generositas celsior, possibilitas fortior, adspectus pulchrior, amor suauior, & omni gratia elegantior: a quo mihi iam thalamus collocatus est, cuius mihi organa modulatis vocibus resonant, cuius mihi virgines iustissimus vocibus cantant. Iam mel & lac ex ore eius suscepi: iam amplexibus eius castis adstricta sum: iam corpus eius corpori meo sociatum est, & sanguis eius ornauit genas meas. Cuius mater virgo est, cuius pater feminam nescit. Cui Angeli seruiunt, cuius pulchritudinē sol & luna mirantur: cuius odore reuiuiscunt mortui, cuius tactu e fouentur infirmi: cuius opes numquam deficiunt, cuius diuitiæ non decrescunt. Ipsi soli seruo fidem. Ipsi me tota deuotione committo. Quem cum amauero, casta sum; cum tetigero, munda sum; cum accepero, virgo sum. Nec deerunt f post nuptias filij, vbi partus sine dolore succedit, & fœcunditas quotidiana cumulatur.

[4] [proco ægrotante,] Audiens hæc insanus iuuenis, amore carpitur cæco, & inter angustias animi & corporis, anhelo cruciatur spiritu. Inter hæc lecto prosternitur, & per alta suspiria amor a medicis aperitur. Fiunt nota patri, quæ fuerant inuenta a medicis; & eadem paterna voce, quæ fuerant iam dicta a filio, ad petitionem Virginis reuoluuntur. Abnegat Agnes beatissima, & se nullo pacto asserit prioris sponsi fœdera violare. Cum que pater diceret, [ab eius parente sollicitatur:] in fascibus constitutum se g præfecturam agere, & idcirco sibi, quamuis illustrissimum, minime debere præferre; cœpit tamen vehementer inquirere, quis esset sponsus, de cuius se Agnes potestate iactaret. Tunc extitit quidam ex parasitis eius, qui diceret hanc Christianam esse ab infantia, & magicis artibus ita occupatam, vt dicat Christum sponsum suum esse.

[5] Audiens hæc Præfectus lætus efficitur, & missa apparitione cum ingenti strepitu suis eam tribunalibus præcipit sisti. [in ius rapitur.] Et primo quidem blandis eam sermonibus secretius prouocat, deinde terroribus pulsat. Sed Christi Virgo nec blandimentis seducitur, [Minis & blanditiis tentatur:] nec terrore concutitur: sed eodem vultu, eodemque animo perseuerans, & terrentem similiter, sicut & blandientem, animo deridebat. Videns itaque Symphronius Præfectus tantam in puella constantiam, parentes eius alloquitur. Et quia erant nobiles, & vim eis inferre non poterat, h titulum eis Christianitatis opposuit. Sequenti namque die Agnen sibi præsentari iubet, & iterum iterumque repetens, cœpit replicare de iuuenis amore sermonem. Cumque omnis sermo eius casso labore deficeret, sisti eam iterum suis tribunalibus iussit; cui & dixit: Superstitio Christianorum, de quorum te magicis artibus iactas, nisi a te fuerit segregata, non poteris insaniam abiicere pectoris, neque æquissimis consiliis præbere consensum. Vnde te ad venerandam Deam Vestam properare necesse est, vt si tibi perseuerantia virginitatis placet, eius die noctuque sacrificiis venerandis insistas.

[6] [Deos ridet.] Ad hæc B. Agnes dixit: Si filium tuum, quamuis iniquo amore vexatum, tamen viuentem hominem, recusaui, hominem vtique, qui est rationis capax, qui & audire, & videre, & palpare, & ambulare potest, & i fulgore lucis huius cum bonis perfrui; si ergo hunc, caussa amoris Christi, nulla possum ratione respicere, quomodo possum idola muta & surda & sine sensu & sine anima colere, & ad iniuriam summi Dei ceruices meas vanis lapidibus inclinare? Audiens hæc Symphronius Præfectus dixit: Cupio consultum esse infantiæ tuæ, & adhuc te Deos blasphemantem idcirco differo, quia annos tuos infra sensum adspicio. Noli ergo temetipsam ita despicere, vt motus Deorum incurras. B. Agnes dixit: Noli infantiam corporalem ita in me despicere, vt putes k me te velle habere propitium. Fides enim non in annis, sed in sensibus, l geritur: & Deus omnipotens mentes magis comprobat, quam ætates. Deos autem tuos, quorum me motus incurrere non vis, ipsos irasci permitte: ipsi loquantur, ipsi hoc mihi præcipiant, ipsi iubeant se coli, ipsi iubeant se adorari. Verum quoniam ad hoc video te tendere, quod impetrare non poteris, quicquid tibi videtur, exerce.

[Annotata]

a al. pertulit.

b S. Aldelmus hunc adolescentem Procopium vocat.

c Dextrochirion, vel dextrocherion, quasi δεξιόχειρον, monile est, quo dextrum brachium, [Dextrochirion,] aut manus brachijq; iunctura ornabatur. Iulius Capitolinus in Maximino: pollice ita vasto, vt vxoris dextrocherio vteretur pro annulo. Trebellius Pollio in Quieto tyranno: Alexandrum Magnum Macedonem viri in annulis argento, mulieres in reticulis & dextrocheriis, & in annulis, & in omni ornamentorum genere, exculptum semper habuere. Lucifer Calaritanus de non parcendo delinquentibus, ad Constantium: Debemus vereri regni tui diadema, inaurem etiam & dextrocheria. hæc in dextro brachio gestabantur, vt vox ipsa indicat. Soliti olim læuo gestare. Liuius lib. 1. quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio læuo, gemmatosque magna specie annulos habuerunt. Pro dextrochirio dextrale dicitur. [Dextrale:] Ludouicus Lacerda noster hæc Agneti in baptismo collata ornamenta scribit. recte; his enim decus & splendor diuinæ gratiæ significatur, quam in baptismo sibi infusam perpetuo conseruauit, vtq; cælitus augeretur promeruit Virgo sanctissima, præcipue voto virginitatis nuncupato.

d al. in.

e al. confortantur.

f al. nuptiis.

g al. præfecturæ.

h De titulo Christianitatis dictum ad S. Sebastiani Acta, qui quidem damnatis iam mortiq; addictis præferri soleret. Hic idem prætenditur, siue in tabula expressus, siue præconis voce denuntiatus, vt sciatur cuius rei iudicium sit, ne viri honorati, parentum Agnetis consanguinei & affines, aut quoquo modo familiares & amici, adesse in iudicio velint, [Titulus Christianitatis.] caussæq; patrocinari; vnde Præfecto metus a nobilitate incutiatur, inuidia apud populum concilietur. Christianos enim eo titulo accersitos defendere nemo audebat aut poterat, tum quia negare crimen fas non erat, quod ipsi velut summum decus, vt vere erat, vltro profitebantur; tum ne, si iustissima vti defensione quis vellet, & contendere crimen in eo nullum esse, Principes, Pontifices, plebsq; vniuersa irritaretur. Atque eius rei gratia etiam in aliis caussis hunc iactare titulum actores consueuere, ne defendi a quoquam Christiani, quacumque de re lite ageretur, possent. Consule SS. Iulittæ & Quirici Acta 16. Iunij.

i al. flore.

k al. istos me velle habere propitios.

l al. inuenitur.

CAPVT II.
Lupanari flammisque superior, gladio percutitur.

[7] Symphronius Præfectus dixit: Vnum tibi e duobus elige, aut cum virginibus Deæ Vestæ sacrifica, aut cum meretricibus scortaberis in contubernio a lupanari. Et longe erunt a te Christiani, qui te ita magicis artibus imbuerunt, vt hanc calamitatem intrepido animo te perferre posse confidas. Vnde, vt dixi, aut sacrifica Deæ Vestæ ad laudem generis tui, aut ad ignominiam natalium tuorum, eris publicæ abiectionis scortum. Tunc B. Agnes cum ingenti constantia dixit: [Minas publicæ prostitutionis contemnit] Si scires quis est Deus meus, non ista ex tuo ore proferres. Vnde ego quia noui virtutem Domini mei Iesu Christi, secura cōtemno minas tuas, credens quod neque sacrificem idolis tuis, neque polluar sordibus alienis. [Angeli tutela freta.] Mecum enim habeo custodem corporis mei Angelum Domini. Nam vnigenitus Dei filius, quem ignoras, murus est mihi b impenetrabilis, & custos mihi est numquam dormiens, & defensor mihi est numquam deficiens. Dij autem tui, aut ærei sunt, ex quibus c cucumæ melius fiunt ad vsus hominū; aut lapidei, ex quibus plateæ ad d euadendum lutum melius sternuntur. Diuinitas ergo non in lapidibus vanis habitat, sed in cælis; non in ære, aut aliquo metallo, sed in regno consistit superno. Tu autem & similes tui, nisi ab istorum cultu recesseritis, similis vos pœna concludet. Sicut enim illi igne conflati sunt vt funderentur, sic colentes eos perpetuo incendio conflabuntur: non vt fundantur, sed vt confundantur in æternum, & pereant.

[8] [Ducitur ad lupanar,] Ad hæc insanus Iudex iussit eam expoliari, & nudam ad lupanar duci sub voce e prȩconis dicentis, Agnen virginem sacrilegam Diis blasphemiam inferentem, scortum lupanaribus datam. Statim autem vt expoliata est, crine resoluto, [nuda, sed capillis tecta:] tantam densitatem capillis eius diuina gratia concessit, vt melius videretur eorum fimbriis quam vestibus tecta. Ingressa autem turpitudinis locum, Angelum Domini illic præparatum inuenit, vt circumdaret eam immenso lumine, ita vt nullus posset eam præ splendore nec contingere nec videre. Fulgebat enim tota cella illa, quasi radians sol in virtute sua: f & quanto quis curiosior oculis esse voluisset, [loco cælitus collustrato,] tanto sibi visus acies obtundebatur. Cumque se in orationem Domino prostrauisset, apparuit ante oculos eius stola candidissima. Et apprehendens eam induit se, [vestem ab Angelo accipit:] Gratias tibi ago Domine Iesu Christe, qui me in numero ancillarum tuarum computans, vestem hanc mihi largiri præcepisti. Ita namque ad mensuram corpusculi eius aptum erat indumentum, & ita nimio candore conspicuum, vt nullus dubitaret hoc non nisi Angelicis manibus præparatum.

[9] Interea lupanar locus orationis efficitur: in quo omnis, qui fuisset ingressus, adoraret & veneraretur, & dans honorem immenso lumini, mundior egrederetur foras, quam fuerat intus ingressus. Cumque hæc agerentur, Præfecti filius, qui auctor erat huius sceleris, venit ad locum cum sodalibus suis iuuenculis, quasi insultaturus puellæ, cum quibus libidinis suæ se posse credebat ludibrium exercere. [lasciuum Præfecti filium, a diabolo suffocatū;] Et ingressos ante se furentes pueros & turpiter sæuientes, videns cum omni veneratione & ingenti admiratione egressos, cœpit impotentes arguere, atque vanos & molles ac miseros iudicare. Et irridens eos, locum, in quo Virgo orabat, audacter ingressus est. Et videns tantum lumen circa eam, non dedit honorem Deo: sed irruens in ipsum lumen, priusquam vel manu eam contingeret, cecidit in faciem suam, & præfocatus a diabolo, expirauit. Videntes autem socij eius, quod moras intus innecteret, putabant obscœnis eum operibus occupari. Et ingressus est vnus de iuuenibus, qui ei familiarior erat, quasi vt congratularetur insultationi eius: & mortuum eum inueniens, exclamauit voce magna, dicens: Piissimi Romani succurrite. Magicis artibus ista meretrix Præfecti filium interfecit.

[10] Fit repente concursus populorum ad g theatrum & varia furentis populi acclamatio. Alij dicebant magam, alij innocentem, alij sacrilegam conclamabant. Præfectus autem audiens filium suum interisse, cum ingenti tumultu & luctu venit ad theatrum. Et ingressus locum in quo corpus filij eius iacebat exanime, cum ingenti clamore dicebat beatissimæ Virgini: Crudelissima omnium feminarum, in filium meum voluisti h apodixin tuæ artis magicæ demonstrare? Et cum talia, atque alia huiuscemodi verba repeteret, & caussas mortis eius ab ea vehementer inquireret, ait ad eum beatissima Agnes: Ille, cuius voluntatem volebat perficere, ipse in eum potestatem accepit. Quare autem omnes qui ad me ingressi sunt, sani sunt? Quia vniuersi dederunt honorem Deo, qui mihi misit Angelum suum, qui & induit me hoc indumento misericordiæ, & custodiuit corpus meum, quod ab ipsis cunabulis Christo consecratum est & oblatum. Videntes ergo splendorem Angelicum, [reddita eius patri euentus ratione,] adorabant omnes, & abscedebant illæsi. Hic autem impudens statim vt ingressus est, sæuire cœpit & fremere; cumque manum suam ad me contingendam aptaret, dedit eum Angelus Domini in reprobam, quam conspicis, mortem. Dicit ei Præfectus: In hoc apparebit, quia non magicis artibus ista gessisti, si deprecata fueris ipsum Angelum vt restituat mihi filium meum sanum. Cui B. Agnes dixit: Licet fides vestra hoc impetrare non mereatur a Domino, tamen quia tempus est, vt i virtus Domini mei Iesu Christi manifestetur; egredimini omnes foras, vt solitam ei orationem offeram. [precibus suscitat:] Cumque vniuersi fuissent egressi, prosternens se in faciem plorans rogare cœpit Dominum, vt iuuenem suscitaret. Orante autem illa, apparuit Angelus Domini, qui eleuauit eam flentem, & confortans animum eius, iuuenem suscitauit. Qui egressus foras, cœpit voce publica clamare & dicere: Vnus est Deus in cælo, & in terra, & in mari, qui est Deus Christianorum. Nam omnia templa vana sunt; dij qui coluntur, omnes vani sunt, & penitus nec sibi possunt, nec aliis aliquod auxilium exhibere.

[11] Ad hanc vocem omnes aruspices, & templorum Pontifices conturbantur, & fit per eos vehementior, quam fuerat, seditio populorum. Atque omnes vna voce clamabant: Tolle magam, tolle maleficam, quæ & mentes immutat, & animos alienat. Præfectus autem videns tanta mirabilia, obstupuit. Sed veritus proscriptionem, si contra templorum Pontifices ageret, & Agnen contra suas sententias defensaret; Vicarium ad seditionem populi Iudicem dereliquit. Ipse autem tristis abscessit, quod eam non potuit post suscitationem filij sui liberare. Tunc Vicarius, Aspasius nomine, k iussit in conspectu omnium ignem copiosum accendi, [a Vicario in ignem coniicitur,] & in medium eam præcepit iactari flammarum. Quod cum fuisset impletum, statim in duas partes diuisæ sunt flammæ & hinc atque illinc seditiosos populos exurebant, [illæsa;] ipsam autem B. Agnen penitus in nullo contingebat incendium. Eo magis hoc non virtutibus diuinis, [Deum, laudat:] sed maleficiis deputantes, dabant fremitus inter se populi, & infinitos clamores ad cælum. Tunc B. Agnes expandens manus suas in medio ignis his verbis orationem fudit ad Dominum: Omnipotens, adorande, colende, tremende, Pater Domini nostri Iesu Christi, benedico te, quia per filium tuum vnigenitum euasi l minas hominum impiorum & spurcitias diaboli impolluto calle transiui. Ecce & nunc per Spiritum sanctum rore cælesti perfusa sum: focus iuxta me moritur, flamma diuiditur, & ardor incendij huius ad eos, a quibus ministratur m refunditur. Benedico te, Pater prædicande, qui etiam inter flammas intrepidam me ad te peruenire permittis. Ecce iam quod credidi, video; quod speraui, iam teneo; quod concupiui, complector. Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Ecce ad te venio vnum & verum Deum; qui cum Domino nostro Iesu Christo Filio tuo, & cum Spiritu sancto, viuis & regnas in cuncta secula seculorum, Amen.

[12] [extincto igne, gladio perimitur.] Cumque complesset orationem, ita omnis ignis extinctus est, vt nec tepor quidem incendij remaneret. Tunc Aspasius, Vrbis Romæ Vicarius, populi seditionem non ferens, in guttur eius gladium mergi præcepit. Atque hoc exitu roseo sui sanguinis rubore perfusam, Christus sibi sponsam & Martyrem consecrauit.

[Annotata]

a al. lupanaris.

b al. inexpugnabilis.

c [Cucuma.] Cucuma vasis est genus, lato ventre instar cucumeris.

d al. euacuandum.

e al. præconia, al. præconiaria.

f

Miraculum id disertius exponit Prudentius:

Sic elocutam, publicitus iubet
Flexu in plateæ sistere Virginem.
Stantem refugit mœsta frequentia,
Auersa vultus, ne petulantius
Quisquam verendum conspiceret locum.
Intendit vnus forte procaciter
Os in puellam, nec dubitat sacram
Spectare formam lumine lubrico. [Impudentior aspectus cælitus punitus.]
En ales ignis fulminis in modum
Vibratur ardens, atque oculos ferit:
Cæcus corusco lumine corruit,
Atque in plateæ puluere palpitat.
Tollunt sodales seminecem solo,
Verbisque deflent exequialibus.
Ibat triumphans Virgo, Deum Patrem,
Christumque sacro carmine concinens,
Quod sub profani labe periculi
Castum lupanar, nec violabile
Experta victrix virginitas foret.
Sunt qui rogatam rettulerint preces
Fudisse Christo, redderet vt reo
Lucem iacenti: tum iuueni halitum
Vitæ innouatum visibus integris.

Sed ambigi potest, an non alterum miraculum de prostrato suscitatoq; Præfecti filio coniungat.

g Circus Agonalis fuit, de quo infra cum de ecclesiis & reliquiis. In fornicibus spectaculorum manere consueuisse publica scorta ostendit Baronius in Notat. ad Martyrol. grauissimis veterum scriptorum testimoniis. Inde ipsa fornicandi vox ducta.

h id est, specimen, ab αποδείκνυμι, demonstro.

i Addit idem MS. S. Max. ante hanc turbam.

k Addit idem MS. Paternus Proconsul ex dominis & Principibus suis Valeriano & Gallieno.

l al. manus.

m al. effunditur.

CAPVT III.
S. Emerentianæ cædes. Constantiæ conuersio.

[13] Parentes vero eius, nullam penitus tristitiam habentes, cum omni gaudio abstulerunt corpus eius, & posuerunt illud in prædiolo suo, non longe ab Vrbe, in via quæ dicitur a Numentana. Vbi cum omnis turba Christianorum concurreret, [Ad eius sepulchrum orantes læduntur a Gētilibus:] insidias a paganis perpessi sunt: & videntes populum infidelium superuenientem armatum, omnes fugerunt. Aliquanti tamen lapidum ictibus læsi euaserunt. Emerentiana autem, quȩ fuerat collactanea eius, virgo sanctissima, licet catechumena, constanter stabat intrepida & immobilis, & his verbis exprobrabat eis: Superflui, miseri, caduci atque atrocissimi, eos qui Deum omnipotentem colunt occiditis, & b pro defensione lapidum homines innocentes iugulatis. Hæc & his similia dum turbis furentibus diceret, lapidata est ab eis, & orans iuxta sepulchrum Agnetis beatissimæ emisit spiritum c. Vnde non dubium est quod in suo sanguine sit baptizata, [hos reprehendens Emerentiana occiditur.] quæ pro defensione iustitiæ, dum confiteretur Dominum, mortem constanter excepit. Eadem denique hora fit terræ motus vehementissimus: & cum nimia esset cæli serenitas, tantæ coruscationes, tantaque fulgura & tonitrua extiterunt vt pars maxima insani populi expiraret. [subita tēpestate multi pereunt.] Vnde factum est vt nullus penitus ex eo aduenientibus ad sepulcra Sanctorum, aliquas molestias excitaret. Venientes autem parentes B. Agnetis cum Sacerdotibus nocte, abstulerunt corpus sanctæ Virginis Emerentianæ, & sepelierunt illud in confinio agelli beatissimæ Virginis Agnetis.

[14] Cum igitur parentes B. Agnetis assiduis d pernoctationibus vigilarent ad tumulum eius, e vident in medio noctis silentio exercitum Virginum, [S. Agnes apparet parētibus, cum aliis virginibus.] quæ omnes auro textis cycladibus indutæ cum ingenti lumine præteribant: inter quas vident beatissimam Agnetem simili veste fulgentem, & ad dextram eius f agnum stantem niue candidiorem. Hæc itaque dum viderent parentes eius, & qui simul erant, quasi stuporem mentis incurrunt. Sed B. Agnes rogat sanctas Virgines parumper gradum figere, & stans parentibus suis dixit: Videte ne me quasi mortuam lugeatis: sed congaudete mihi, & congratulamini, quia cum his omnibus lucidas sedes accepi, & illi sum iuncta in cælis, quem in terris posita, tota animi intentione dilexi. Et his dictis pertransiit.

[15] Hæc visio publice ab omnibus qui viderant, quotidie vulgabatur. Vnde factum est, vt post aliquantos annos ad g Constantiam Constantini Augusti filiam hoc factum ab his qui viderant narraretur. Erat enim ipsa Constantia Regina, Virgo prudentissima, sed ita obsessa h vulneribus, vt a capite vsque ad pedes nulla membrorum pars libera remansisset. Accepto autem consilio, [Constantia ope S. Agnetis ab vlceribus sanata,] spe recuperandæ salutis, venit ad tumulum Martyris nocte: & licet pagana, tamen credula animi intentione preces fideliter fundebat. Quod dum faceret repentina somni suauitate corripitur, & videt per visum beatissimam Agnetem, talia sibi monita proferentem: Constanter age Constantia, & crede Dominum Iesum Christum filium Dei esse Saluatorem tuum, per quem modo consequeris omnium vulnerum, quæ in corpore tuo pateris, sanitatem. Ad hanc vocem Constantia euigilat sana, ita vt nec signum in eius membris alicuius vulneris remaneret.

[16] Reuersa igitur ad palatium sanissima, facit gaudium & patri Augusto, & i fratribus suis Imperatoribus. Coronatur ciuitas tota: fit lætitia militantibus, & k priuatis, atque vniuersis audientibus hæc. [curat ei templum extrui.] Infidelitas gentium confundebatur, & fides Dominica l lætabatur. Interea patrem & fratres Augustos rogat, vt basilica B. Agnetis construeretur, & sibi illic mausoleum collocari præcepit. Currit hæc opinio ad omnes, [Multa ibi miracula.] & quotquot credentes ad eius tumulum aduenissent, saluabantur, quacumque fuissent infirmitate detenti. Quod facere Christum nullus ambigat vsque in hodiernum diem. Perseuerauit autem Constantia, Constantini Augusti filia m in virginitate: per quam multæ virgines, & mediocres, & nobiles, & illustres, sacra velamina susceperunt. [Constantio cum aliis virginitatem seruat, exēplo S. Agnetis.] Et quia fides mortis damna non patitur, vsque in hodiernum diem multæ Virgines Romanæ Agnetem beatissimam, quasi in corpore manentem, attendunt; & eius exemplo prouocatæ, viriliter integræ perseuerant, credentes sine dubio, quod perseuerantes perpetuæ victoriæ palmam acquirant.

[17] Hȩc ego Ambrosius seruus Christi, dum in voluminibus abditis inuenissem scripta, non sum passus infructuoso silentio tegi. Ad honorem igitur tantæ Martyris, sicut gesta eius agnoui, conscripsi: & ad ædificationem vestram, o Virgines Christi, textum passionis eius credidi destinandum, obsecrans caritatem Spiritus sancti, vt labor noster in vestra imitatione fructum in conspectu Domini valeat inuenire, Amen.

[Annotata]

a Quæ a porta Viminali Nomentum ducebat Sabinorum oppidū.

b al. percussione lapidum.

c Colitur 23. Ianu.

d Al. orationibus pernoctarent.

e Recolitur huius apparitionis memoria 28. Ianu.

f [Agnus S. Agneti appictus.] Hinc ritus agnos benedicendi eius festo, de quo infra. hinc & ipsa cum agno pingitur, & veste auro texta, vt etiam notauit Molanus lib. 3. de imaginib. cap. 6. Et 28. Ianu. ad Magnificat hæc ab Ecclesia canitur antiphona: Stans a dextris eius agnus niue candidior, Christus sibi sponsam & Martyrem consecrauit.

g S. Aldelmus & quidam alij Constantinam appellant.

h al. vlceribus.

i Hi fuere Constantinus iunior, Constantius, Constans.

k al. Primatibus.

l al. dilatabatur.

m De ea agemus 18. Febru.

EIVSDEM ACTA EX MENÆIS GRÆC.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

Ex Menæis Græcor.

[1] Sancta Martyr Hagne in Vrbe Roma, illustribus orta natalibus est. Vitam ea nomini a conuenienter instituebat, multasque b ad se conuenientes feminas, verbum veritatis edocebat, [S. Agnes multas cōuertit.] & vt Christum Deum agnoscerent hortabatur, atque eum solum venerarentur. Quæ cum essent ad Præfectum perlata, comprehenditur illa protinus, ac sistitur tribunali, iubeturque diis sacrificare; si renuat, [fidem professa,] ad lupanar pertrahi. Illa vero, Neque diis tuis, inquit, immolabo; neque virginitatis labem patiar. Spero me Dei mei, cui confido, præsidio, intactam euasuram. Hæc audiens iniquissimus Iudex, lenonem accersit, Hagnenque, sui nominis vim ac significatum integerrimis moribus exprimentem, [prostibulo addicitur:] ei tradit, iubetque eam c vnica amictam veste in pompa traduci ad ostentationem.

[2] Vt vero in Satanæ officinam peruenit; quicumque eius pudori illudere cuperent, nemine prohibente, sed cunctis potius hortantibus, vt libere & impune ea abuterentur, ingrediebantur: d at subito stupore obrigescebant, omni repressa libidine, [perculsis cælitus qui accedebāt,] mortuis similes. Tunc quidam, velut altum sapiens, iactabundus & ceteris ante ingressis insultans, instar equi furore quodam in venerem ruentis, impudenti audacia appropinquat sanctæ Virgini. [vnum interemptum] Ast illico exanimatus humi corruit. Cumque haud parum effluxisset temporis, vnus eorum qui adstabāt, rem conspicatus, vociferatur: Magna fides Christianorum. Ingressi ceteri, vna omnes voce conclamant: Magna Christi potentia!

[3] Quȩ cum Præfecto essent renuntiata, sistitur denuo eius tribunali Virgo, simulque exanime corpus in conspectum protrahitur. Tum Præfectus: Dic improba muliercula, quo pacto adolescentem hunc interfeceris. Illa vero, Cum me, inquit, iussisses dehonestari, continuo vt abducta sum consecutus est adolescens albis indutus vestibus, [ab Angelo,] & ingressus, iuxta me adstitit, & ceterorum deinde iuuenum cupiditatem restinxit, & quem hic exanimem intueris, eum ipse posterius cum impudentia & audacia ingredientem, priusquam me contingeret, priusquam verbum proloqueretur, in illam quam cernis formam modumque redegit. Præses dixit: Et quis ille? Hagne respondit: Dominus Deus meus Angelum suum misit, qui fieri mihi iniuriam prohiberet. [precibus suscitat:] At Præses: Si vis fidem tibi a nobis haberi, inuoca Deum tuum, & hunc suscita. Martyr vero sublatis in cælum manibus Deum precata, statimque mortuus surrexit. Obstupuerunt vniuersi ad inusitatum hoc prodigium, atque ipse Præses & plurimi adstantium exclamarunt: Magna virtus Christianorum! Magnus vere Deus generosissimæ Virginis. Quidam vero impij & impuri succlamarunt: Tolle hanc e medio, quia magicis præstigiis ea facit, quæ vsitato modo grandiora videtur patrare. Ergo igni confici Virginem mandat. [in igne moritur.] Cumque ingens excitatus rogus esset, Sancta seipsam consignans in medium flammarum e intrepide ingressa: cumque ore peregisset preces, relicto corpore migrauit ad Christum. Flammis deinde residentibus, Christiani quidam clam venerandas eius reliquias colligentes honorifice condiderunt, Deum laudibus celebrantes.

[Annotata]

a Ἁγνὸς enim, vt supra scriptum, purum castumq; significat. dicitur hic πρόσφορον ἔχουσα τὸν βίον τῷ ὀνόματι. Sic 5. Iul. τὸν τρόπον τῷ ὀνόματι κατάλληλον ἔχουσα, habens mores nomini congruentes. & hic mox, φερώνυμος, aptum habēs nomen, &, vtait ille, mensuram nominis implens, aut, vt S. Hieronymus, vere nominis sui.

b Iis erat moribus Agnes, vt vel solo exemplo posset homines ad meliora pertrahere; ea Dei caritate, vt vellet, quocumque modo id fas esset, ad virtutem omnes hortari. Certius tamen id præcipue accidisse ea ratione, qua scribit S. Ambrosius: Vsque in hodiernum diem multæ virgines Romanæ Agnetem beatissimam, [Multæ exemplo S. Agnetis conuersæ.] quasi in corpore manentem attendunt; & eius exemplo prouocatæ, viriliter integræ perseuerant. ac Menæa 5. Iul. multis intemperantium mulierum, abstinere se prauis actionibus persuasit, & credere in Christum Deum.

c Iis scilicet spoliatam vestibus, quæ virginum matronarumq; propriæ; de quarum, ac meretricum &c. habitu consule Alexandrum ab Alexandro genial. dier. lib. 5. cap. 18. Latina Acta omnino nudam expositam fuisse narrant, sed capillis suis ne conspici posset, tectam diuinitus.

d Eadem Menæa 5. Iulij habent, eam impudicorum hominum ad ipsam venientium impetum precibus refrenasse, atque intactam permansisse.

e At 5. Iul. magiæ & incantationis crimine accersitur: ideo igni tradita, in eo spiritum Deo reddidit. At Latina Acta habent gladio percussam.

DE RELIQVIIS S. AGNETIS.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

Ex variis.

§. I. Basilicæ ac Reliquiæ S. Agnetis Romæ.

[1] Ecclesiæ Christiani orbis complures asseruari coliq; apud se S. Agnetis Virginis ac Martyris reliquias gloriantur. Partem fortaßis earum aliquam poßident; cum pleraque sacri corporis eius ossa sibi vendicet Roma; aut certe alterius sunt Agnetis: etenim plures eo nomine sanctæ Virgines extitere. Nam vt Agnetem de Monte Politiano, nuper in Sanctorum fastos relatam, omittamus, [Plures sanctæ Virgines, Agnetis nomine appellatæ.] cuius vitam dabimus XX. Aprilis; vt Agnetem S. Claræ sororem, religiosißimam Virginem, nondum Cælitum in terra honoribus dignatam, passim tamen Sanctæ appellatione Aßisij solitam honorari, vt testis est Ferrarius ad XXVIII. Augusti; vt Agnetem Branensem Comitissam, ac deinde Præmonstratensi instituto addictam, cuius pietatem prædicat Saussaius XXXI. Martij; vt Agnetem B. Iulianæ sororem, eadem pietatis laude celebrem, quam hoc die in Piarum catalogo memorari a quibusdam diximus, ab aliis V. Aprilis; vt generosißimam illam Agnetem Ludouici Bauari Imperatoris filiam, quæ XI. Nouembris septem annos nata sanctissime deceßit; vt alias denique complures omittamus, quarum virtus præclaris ornata Scriptorum encomiis est; supra XIII. Ianuarij in Actis S. Potiti Agnetis mentio facta est, quæ Antonini Pij filia, lustrata baptismo fuit, etsi quem nacta sit vitæ exitum ignoremus: alia XVIII. Ianuarij in narratione Translationis S. Archelaæ & sociarum memoratur beata Virgo Agneta.alia refertur ab Antonio Gallonio sancta Virgo Romana Agnes, ex Guilielmo Tyrio lib. 18. cap. 5. aliam habet Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis Almæ Vrbis, regione 2. eccl. 61. B. Agnetem Abbatissam cœnobij, quod olim fuit ad basilicam S. Agnetis via Nomentana, de quo infra. Alia fuit Agnes e glorioso S. Vrsulæ sodalitio Virgo & Martyr, cuius hic Antuerpiæ in ecclesia domus professæ Societatis Iesu reliquias habemus. Suspicamur aliis quoque anonymis Virginibus, Agnæ, vel Agnetis, imposita esse nomina, vt Victoriæ, Felicitatis, Fortunatæ, Vincentiæ, aliaq; id genus, siue ab eo qui refodi earum corpora siuit, Pontifice, siue ab eo qui publicæ illa venerationi exposuit: scimus certe id in quibusdam esse factitatum: neque improbare possumus, cum & Pontificis Romani auctoritate, & cælesti ipsorum Diuorum monitu, nonnumquam mutata Sanctorum nomina esse constet; sic S. Mengor, Megengaudium se iußit appellari; sic S. Knut Regem, Canutum dici Pontifex præcepit. Quid quod aliis nominibus apud alios populos celebrantur quidam Sanctorum?

[2] Vtvt ea res se habeat, præcipua S. Agnetis Romanæ pignora Vrbs ipsa asseruat, [S. Agnetis ecclesia Romæ ædificata a S. Constantia;] in variis condita basilicis. Harum præcipua est, quam via Nomentana, (quæ a porta olim Viminali, nunc, ea obstructa, a porta Pia, quam Pius V. Pont. Max. ædificauit, Nomentum Sabinorum oppidum ducit) construi Constantia Augusta curauit, ac sibi illic mausoleum collocari, vt in Actis dictum. Isthic ipsa quoque cum S. Gallicani filiabus Attica & Artemia habitauit, vt ad eius vitam XVIII. Februarij dicemus; & patet ex libro de Romanis Pontificibus in Liberio, vbi ista habentur: Rediens autem Liberius de exilio, habitauit in cœmiterio S. Agnetis apud germanam Constantij Augusti, vt quasi per eius interuentionem aut rogatum rediret Liberius in ciuitatem. Tunc Constantia Augusta, quæ fidelis erat Domino Iesu Christo, noluit rogare Constantium Augustum germanum suum, quia senserat consilium doli. De hac tota re agemus plenius XXIII. Septemb. ad S. Liberij vitam, & XXIX. Iulij ad S. Felicis II. Papæ.

[3] [ornata a S. Liberio;] Hic Liberius, vt idem liber habet, ornauit de platoniis marmoreis sepulchrum S. Agnetis Martyris. Ecclesiam vero ætate labefactatam restaurauit Honorius I. qui imperante Heraclio sedit. [restaurata ab Honorio I.] Idem liber in Honorio: Eodem tempore fecit ecclesiam B. Agnetis Martyris miliario ab Vrbe Roma tertio, via Numentana, a solo, vbi requiescit; quam vndique ornauit & exquisiuit vbi posuit multa dona. Ornauit autem sepulchrum eius ex argento, quod pensauit libras 252. Posuit & desuper ciborium æreum deauratum miræ magnitudinis. Fecit & gabatos aureos quatuor, pensantes singulos libras singulas. Fecit absidam eiusdem basilicæ ex musiuo, vbi etiam multa bona obtulit. Gabatæ, siue gabati, lances sunt, aut patinæ. Postea sub finem octaui seculi Adrianus I. Papa, [Adriano I.] vt scribit in eius vita Anastasius Bibliothecarius, ecclesiam B. Agnetis Martyris, seu basilicam B. Emerentianæ, pariter etiam & ecclesiam B. Nicomedis sitam foris portam Numentanam, simul & cimiterium B. Hippolyti Martyris iuxta S. Laurentium, quæ priscis marcuerant temporibus, a nouo renouauit.

[4] [Iulio II.] Longo post tempore Iulius II. qui ab vltimo Octobris 1503. ad 21. Februarij 1513. sedit, ecclesiam S. Agnetis refecit, vt in eius vita scribit Ciacconius. Tandem ad illius ædis restaurationem animum adiecit Alexander Medicæus Cardinalis, qui deinde Pontifex Maximus Leo XI. dictus est. [Leone XI.] Opus ab eo cœptum prosecutus Paulus Æmilius Sfondratus Cardinalis, [Cardin. Sfondrato,] Gregorij XIV. nepos, insigni laqueari eam ædem ornauit: ac maiorem aram reparare aggressus, corpora ipsa SS. Agnetis & Emerentianæ reperit, [qui reliquias ibi inuenit;] quæ postmodum honorifice a Paulo V. ipsis S. Agnetis feriis, reposita fuere. De eodem Cardinale Sfondrato scribit Ciacconij Ampliator: Sanctarum Virginum & Martyrum Cæciliæ & Agnetis corpora (aliorum Cælitum lipsana silentio modo prætereo) quæsiuit, inuenit, religiose condenda curauit, vtriusque templa (Cæciliæ in primis) non vulgari cultu decorauit: in S. Cæciliæ nonaginta, in S. Agnetis decem lampades perpetuo die noctuque suo ære præcepit ardere.

[5] Ipse quoque Pontifex Paulus V. id templum ornauit. Abrahamus Bzouius in eius vita testis est: [vti & Paulus V.] Præter hæc, inquit, Paulus V. Diuis Agneti & Emerentianæ Virginibus & Martyribus aram ex pretiosissimis lapidibus, opere tessellato florido, in earum templo extraurbano erexit; illarumq; sacra pignora in arca argentea pretij 5000. nummorum aureorum recondidit. Sacris Pontificiis cum maiestate faciendis tiaram Episcopalem, adamantibus & vnionibus ditissimam, pretio 70000. aureorum comparauit.

[6] Hic ergo corpus asseruatur S. Agnetis, siue præcipua illius ossa: nam caput aliæq; alibi corporis partes, vt mox dicemus. Huc ingens hominum vis confluit XII. Kal. Februarij, natali sanctissimæ Virginis. [Agni hoc die benedicuntur.] Eoq; die bini agnelli candidißimi antiqua cæremonia benedicuntur: ex eorumq; deinde lana pallia texuntur, siue stolæ variis insignitæ crucibus, quibus amiciri Pontificem, cum solennibus sacris operatur, mos est. Tradunt id Octauius Pancirolus, & Andreas Fuluius libro Antiquitatum Romanarum cap. 12.

[7] Extat, inquit Baronius in Notat. ad Martyrolog. non tantum insignis basilica S. Agnetis via Nomentana; sed & ille locus, vbi est producta, vt eius virginitas violaretur, [Locus prostitutionis Sanctæ, religiosus.] sacrosanctus habetur, fornices ipsi nimirum Circi Agonalis. Agit de eo Circo Andreas Fuluius Antiquit. Romanar. lib. 4. cap. 18. traditq; hodie Agonem dici, & piazza di Nauone. At Pancirolo reg. 12. eccl. 7. simpliciter Nauona dicitur.

[8] [Reliquiæ eius alia Romæ:] In basilica S. Saluatoris, quæ Ad scalas sanctas appellatur, feruntur, eodem Pancirolo teste, sanctarum Virginum Agnetis & Praxedis thecis argenteis inclusa asseruari capita: brachium, ac digitus vnus in S. Petri Vaticana æde: quædam aliæ eius reliquiæ in S. Mariæ Maioris, pars vestis in S. Ludouici, pars zonæ in S. Marthæ monasterio iuxta collegium Romanum, aliæ in aliis ecclesiis reliquiæ.

[9] [aliæ alibi ecclesiæ.] Complures in Italia ecclesias S. Agneti dicatas fuisse patet ex sanctuariis Peregrini Merulæ Cremonensi, & Capuano Michaelis Monachi.

§. II. Reliquiæ S. Agnetis Vltraiecti.

[10] Vltraiecti, antiqua & nobili inferioris Germaniæ vrbe, totaque diœcesi, [Reliquiæ Vltraiecti:] a multis retro seculis solenniter peragi S. Agnetis dies natalis consueuit; propterea quod eiusdem isthic conditæ reliquiæ sunt, plurimis amplißimisq; celebratæ miraculis. At quando istuc allatæ sint Roma, non constat. Nam quod Autbertus Miræus, Ioannes Molanus, Heribertus Rosvveydus noster, Ioannes de Beka, aliiq; recentiores, id per Baldricum Pium, S. Brunonis Archiepiscopi Coloniensis Præceptorem, Ottonis I. temporibus, factum volunt; id neque antiquioris Scriptoris testimonio probatur, neque vetustis illius Ecclesiæ monumentis consentaneum est. Verum quidem illud vetus tetrastichum est,

Præsul Baldricus Traiectum magnificauit, [eo allata a B. Baldrico Pio,]
Funditus a Danis euersum quod reparauit;
Nobilis atque pius & omni stemmate dignus,
Per quem venerunt huc Pontius, Agna, Benignus;

& Pontiani ex Italia reliquias attulit Baldricus: at non continuo illud sequitur Benigni quoque & Agnetis indidem accepisse exuuias. [non ex Italia,]

[11] Ioannes Molanus in Natalib. SS. Belgij ita scribit: Cuius (Agnetis) reliquiæ habentur in Traiecto inferiori. Baldricus enim decimusquintus Episcopus Traiectensis, [vt multi scribunt;] filius Rixfridi Comitis Cliuensis, ciuitatem suam a Nortmannis vastatam restaurauit, & sacris reliquiis magis exornauit. Cum enim anno 966. vt scribit Becanus, Alpes transscendens, pro quibusdam vtilitatibus Ecclesiæ, Regis Ottonis exquisiuisset præsentiam, ei vale faciens, secum tulit corpora sanctorum Martyrum, Pontiani, Benigni, & Agnetis. Ex quo festiuitas S. Agnetis, die 21. Ianuarij, per totam diœcesim est celeberrima. Dies Translationis est IV. Nonas Septembris. Ipsa Ioannis de Beka verba dedimus XIV. Ianuarij cum de Translatione S. Pontiani ageremus; ostendimusq; non anno 966. sed 967. videri abiisse in Italiam Baldricum; anno 968. reuersum.

[12] Addit Molanus: Non est autem verisimile, Romanos tam famosæ Martyris omnes reliquias Vltraiectinis dedisse, sed tantum portionem, [nec totum corpus;] eo quod ipsum corpus apud eos asseruari ab omnibus incolis affirmetur. Nec in Martyrologio Vltraiectensi plus legitur, quam eius reliquias haberi in Traiecto inferiori. Quamquam sciam tam magna fuisse Ottonis, per quem hæc obtenta sunt, merita, vt etiam præcipua pignora sanctæ Virginis vrgēti Principi non denegassent. Idem Molanus in Indiculo SS. Belgij: S. Agnetis celeberrimæ Virginis reliquiæ, in tumba honorifice quiescunt Vltraiecti in cathedrali Ecclesia. Subdit eadem de Translatione ex Italia per Baldricum, & addit: Dies Translationis est IV. Nonas Septembris. Autbertus Miræus scribit Othonis Imp. interuentu, a Romano Pontifice obtinuisse Baldricum, secumque ex Italia Vltraiectum attulisse ossa S. Agnetis Virginis, itemque SS. Pontiani & Benigni Martyrum.

[13] Ast ex Inuentionis reliquiarum SS. Agnetis & Benigni historia liquet, multo ante eas Roma auectas; sed postea, [sol ex alia ecclesia.] vt ne Danorum gentilium paterent furori, defossas, & tandem Baldrici tempore repertas, eiq; ab amico Comite donatas, adhibita quoque fortaßis S. Brunonis Archiepiscopi gratia, atque Vltraiectum ad cathedralem S. Martini ecclesiam deportatas. Eam historiam ex veteri MS. Ecclesiæ S. Pauli Vltraiecti accepimus; cuius compendium quoddam ex MS. Rubeæ-vallis sua manu descripserat Rosvveydus, extatq; idem prope in veteri Breuiario Ecclesiæ Vltraiectinæ ad 2. Septembris.

[14] [Triplex earum translatio: 1. ex Italia, 2. in Cathedralem sub Baldrico,] Triplex igitur S. Agnetis Translatio facta: prima Chlodouæi I. tēporibus, vt in eadem historia innuitur, vel forte Chlodouæi III. ex Italia in Galliam. Sed huius Translationis incerta dies, memoria oblitterata: nec satis constat, quem ad locum allatæ sint, vt infra dicemus. Secunda Translatio contigit pridie Kal. April. an. Chr. 964. indict. 7. feria 5. vt ex MS. historia patet. Eam in nullo Martyrologio, præterquam MS. Florario, consignatam reperimus. In eo ita habetur: Apud Traiectum inferius Translatio S. Agnetis Virginis & Martyris, facta per Baldricum XV. Episcopum eiusdem ciuitatis anno salutis 964.

[15] [3. anno 1421. in nouam capsam.] Tertia sub Frederico Blanckenheimio LI. Antistite, 2. Septembris facta, de qua idem Florarium eo die: Apud Traiectum inferius in ecclesia summa S. Martini eleuatio, siue translatio, corporis S. Agnetis Virginis & Martyris facta per venerabilem virum Dominum Fredericum, huius nominis tertium, eiusdem Ecclesiæ quinquagesimum Episcopum anno salutis MCCCCXXI. Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum: Traiecto inferiori Translatio S. Agnetis Virginis & Martyris. Canisius: Item Vltraiecti in Hollandia eleuatio sanctæ Virginis & Martyris Agnetis. Martyrologium, siue Matricula, Carthusiæ Vltraiectinæ: Translatio Agnetis in Traiectum. Molanus in auctario ad Vsuardum: Eodem die in Traiecto, translatio Agnetis Virginis.

[16] Idem Molanus, vt ante monuimus, in Indiculo & Natalibus SS. Belgij, eo die recoli primæ translationis memoriam existimat. quod & Saussaius scripsit: Apud Traiectum, inquit hic, susceptio reliquiarum S. Agnetis Virginis & Martyris, quas Baldricus Antistes huius Sedis ex Italia allatas, cum sacris Beatorum Martyrum Pontiani & Benigni lipsanis, sua in Cathedrali Ecclesia, perenni cultu prosequendas, collocauit. Iam diximus, & infra manifestius patebit, collocatas quidem a B. Baldrico in Cathedrali ecclesia, at non ab eo ex Italia allatas. Licet porro translatio, quæ Baldrici ætate contigit, non 2. Septembris, [2. & 3. Translatio agitur 2. Septēbris,] sed 31. Martij, feria quinta in Cœna Domini facta sit, hoc die tamen recoli anniuersario cultu cœpit, postquam eodem die Fredericus Episcopus eas reliquias in aliam thecam honorificentius relocauit: eratq; in veteri Breuiario Vltraiectino eo die officium duplex Canonicorum; quod in nouo Breuiario, ad Romanum conformato, penitus prætermissum est. At SS. Benigni & Pontiani in illo nulla eo die mentio, nec in alio, quod viderimus, Martyrologio, præter Gallicanum Saussaij. S. Benigni Episcopi & Martyris natalis in veteri ac nouo Breuiario celebratur 28. Iunij.

[17] [ex decreto Frederici III. Episcopi.] Primæ Lectiones quinque Officij veteris 2. Septemb. historiam continent Inuentionis Baldrici tempore factæ; sexta occasionem institutæ eo die celebritatis, atque ita habet: Fredericus Episcopus Traiectensis hunc diem Translationis in honorem B. Agnetis Virginis annua reuolutione perpetuis temporibus in Ecclesia Traiectensi prædicta statuit solenniter & deuote venerari. In qua eadem Virgo eodem die in pretiosissima etiam capsa per præfatum Episcopum honorifice est reposita; ac ibidem multis modis, præstante Domino nostro Iesu Christo, claret miraculis. Auctor Florarij supra num. 15. id. factum tradit anno 1421. at Thomas a Kempis in Chronico Montis S. Agnetis cap. 28. anno 1414. [Quando & a quo tertia facta;] Item notandum, inquit, quod anno Domini 1414. tempore Domini Frederici de Blanckenhem reuerendi Episcopi Traiectensis, fuerunt sanctæ reliquiæ beatissimæ Agnetis Virginis de antiqua & lignea arca sua, in nouam argenteam arcam foris pulcre deauratam, cum magna reuerentia translatæ in crastino S. Ægidij Abbatis, secunda die mensis Septembris, per honorabilem Dominum Hermannum Lockhorst Decanum maioris Ecclesiæ S. Martini Episcopi, qui fuit principalis actor huius nouæ translationis sanctarum reliquiarum S. Agnetis in nouam argenteam arcam auro decoratam. Vetus arca postmodum ad Montem S. Agnetis deportata, vt infra dicetur. Ne quis porro Translationem illā, siue Inuentionē per Lambertum Presbyterum, monente Amolvvino, suspicetur Frederici, non Baldrici contigisse ætate; tum certæ temporis notæ, [diuersa ab ea quæ sub Baldrico.] tum codex, ex quo eam historiam descripsimus, multo Frederici ætate vetustior, tum alia denique refragantur argumenta: & ipsum vetus Officium, Ottone I. imperante fatetur accidisse.

[18] Quo tempore plebs Vltraiectina Catholicos ritus Caluinianis deliriis mutauit, ne, vt alia Diuorum pignora, flammis alioue indigno modo S. Agnetis reliquias aboleret, [Eæ reliquiæ nunc abscōditæ.] sunt eæ a piis hominibus occultatæ. Saussaius multo ante translatas in Galliam scribit, nec auctorem citat. Dabimus tamen infra quæ de reliquiis in Gallia asseruatis tradit, vndecumque eæ allatæ sint. De xeniis hoc & S. Pontiani die dari etiamnum solitis Vltraiecti, diximus 14. Ianu. cum de Translatione S. Pontiani ageremus, eaq; Pontiana & Agnetia appellari. [Xenia isthic festo S. Agnetis.]

§. III. Aliquæ eiusdem reliquiæ in Gallia.

[19] Præpostere quo primum sint & quando asportatæ Roma S. Agnetis exuuiæ, quærimus; postquam superiori capite ostensum est, a B. Baldrico non ex Vrbe, [Reliquiæ S. Agnetis delatæ ad Villam Viduam iuxta Ligerim;] sed e quopiam Galliarum loco Vltraiectum esse aduectas. Historia Inuentionis habet villam Viduam a Danis, classe piratica per Ligerim fluuium ascendentibus, demolitam in nihilum, vt in ipsius aluei ripa sitam: ac regium tunc temporis fiscum fuisse; regiaque munificentia monasterium inibi constructum, multis & regiæ dignitatis honoribus sublimatum, vt illud Rex Clodoueus, qui primus Regum Francorum a S. Remigio Remorum Archiepiscopo & catechizatus & baptizatus, iugo Christi colla subdidit, mox Christi honori construxit, multis locupletans possessionibus, plurimis & exaltans muneribus, Sanctorumque possessionibus ditauit innumeris, atque non modicam Deo seruientium ibidem adunauit congregationem. &c.

[20] Quæ cum primum legeremus, de loco quopiam circa Vltraiectum vrbem sito accipiebamus, Ligerimque fluuium, qui in Breuiario Vltraiectino Ligera dicitur, Leccam esse, qui a diuertigio Rheni Orientale latus Batauorum insulæ ambit, [non apud Vltraiectinos,] olimq; Galliarum ac Germaniarum erat limes, & accepit fortaßis a legione quapiam certis stationibus disposita nomen. Sunt autem qui Vltraiectum, omnemq; Batauorum & Frisonum gentem, imperio paruisse Clodouæi existiment; fideq; Christiana, simul atque eam ipse suscepit, collustratam: quod neque ita abnorme, vt si veteris scriptoris testimonio probetur, credi non poßit, cum Sigambri Batauis contermini, Franci fuerint, Francisue permisti; & in eorum prouincia ad Tolpiacum, quod nunc Iuliæ oppidum Zullich, victoria de Alemannis relata Christo se deuouerit Clodouæus. Neque tamen id satis probatum antiquis monumentis, aut Francorum in ditione extitisse ante Pipini Herstalli Martelliq; tempora Vltraiectum, aut fidei mysteriis imbutam gentem ante S. VVillebrordi ætatem. Nam quod Abbas Vrspergensis scribit S. Sigebertum S. Koniocho episcopatum Traiectensem dedisse, cum nullius id confirmet vetusti scriptoris auctoritate, & plura peccet in illius temporis Gallica historia, haud satis validum censeri argumentum debet, vt fateri cogamur Vltraiecti iam tum Episcopos fuisse; præsertim cum superius Traiectum tunc Antistites haberet. huic S. Remaclus a S. Sigeberto Rege post S. Amandum datus Episcopus, vt 3. Septemb. dicemus, videturq; Remacli nomen in Koniochi detortum.

[21] Et si fuissent a Clodoueo I. isthic collocatæ S. Agnetis reliquiæ, non ob Danorum incursiones solum defodi debuissent, sed multo potius ob Frisonum alienos a religione nostra animos, idq; per aliquot secula. Nam in vita S. VVillebrordi, [tunc ethnicos;] quam 7. Nouemb. dabimus, ita scribitur: Igitur vir Dei cum sociis, sicut prædiximus, nauigauit, donec prospero cursu ad ostia Rheni fluminis vela deposuit, ibique optata telluris statione refocillati sunt; & mox ad castellum Traiectum, quod in ipsa fluminis ripa situm est, peruenerunt, in quo etiam post aliquod tempus, Deo donante, & fidei dono crescente, idem S. Willibrordus sedem episcopatus sui habuit. Sed quia eadem gens Frisonum, in quo idem ædificatum est castellum, cum Rege suo Radbodo paganis adhuc sorduit ritibus &c. Quare cum prior illa, de repertis circa Vltraiectum reliquiis, nobis arrideret sententia; rebamur pro Clodouei III. Clodouei I. positum esse nomen. Nam Clodoueus III. Theodorico patri sub annum 690. succeßit, regnauitq; annis 4. circa quod tempus domiti a Pipino Herstallo sunt Frisones.

[22] Sed longe modo probabilius nobis videtur Ligerim hic accipi debere pro celeberrimo illo Galliæ fluuio, iuxta quem in monasterio quopiam, heroicis illis Clodouæi I. temporibus condito, S. Agnetis, [sed in Gallia Celtica,] Sanctiq; Benigni Carnutum Episcopi depositæ reliquiæ; seculo nono dire Gallias infestantibus Danis, siue Normānis, defossæ; tandemq; sub annum 961. aut 962. repertæ; & triennio post a Thiadboldo Comite pars earum donata B. Baldrico Traiectensi Episcopo, cuius erat apud S. Brunonem Archiepiscopum Coloniensem, [vnde Vltraiectum allatæ;] vt magistri, præcipua auctoritas. Et fortasse S. Brunonis gratia inductus est Thiadboldus, vt piis eius votis annueret, cum is non modo Ottonis Imperatoris frater, sed Lotharij Regis, & Hugonis Capeti Ducis Francorum auunculus esset, & sub ea tempora in Galliam ad nepotes conciliandos venisset, vt ad vitam S. Patrocli dictum hoc ipso die.

[23] An isthic aliquæ retentæ S. Agnetis reliquiæ, ac deinde in Brolio-S. Benedicti depositæ, an quod vult Saussaius, huc Vltraiecto allatæ, in ambiguo est. Auectas Vltraiecto reliquias, nusquam Beka Hedaue Vltraiectinarum rerum scriptores meminerunt at Saussaius ita scribit hoc die: Triumphus S. Agnetis Virginis & Martyris illustrissimæ: cuius gloriosi agonis trophæa, & clara palmæ virginalis decora Patres sanctissimi atque præcipui Ambrosius videlicet & Augustinus, nec non Maximus Taurinensis & Gregorius Magnus, ambitioso quasi præconio mirifice celebrarunt. Huius sacratissimum corpus diu post eius passionem Roma in Gallias allatum, cum corpore S. Pontiani Martyris apud Traiectum a Baldrico ipsius loci Episcopo honorifice repositum fuit, [aliquæ Parisios,] Benedicto VIII. Ecclesiæ præsidente. Hinc vero ad cœnobium de Brolio-Benedicti, ordinis Cisterciensis, diœcesis Ebroicensis, transuectum; potiori ex parte tandem Lutetiam Parisiorum tralatum, Pauli III. summi Pontificis permissu, in ecclesia S. Eustachij famosissima, quæ primum sub eiusdem sanctissimæ Virginis nuncupatione constructa claruit, magna solennitate collocatum est a Carolo Episcopo Margarensi, Abbate Magloriano, vices gerente Ioannis Cardinalis du Bellay vrbici Antistitis: vbi in hunc vsque diem multa cum veneratione asseruatur in lipsanotheca argentea auro vndique illita. Caput vero eiusdem gloriosæ Christi athletæ pretiosum Rotomagi in nobili S. Audoeni basilica condigno honore conditum, [aliquæ Rotomagum;] etiamnum custoditur: ad quam ex præmemorato cœnobio Broliensi fuit, ne furentium hæreticorum, qui eodem labente sæculo Gallicana sacraria, obuia quæque direptioni, vastauerunt, impiis ausibus subiaceret, auspicato traductum. Hæc ille. Sed fallitur in Benedicto Papa; non VIII. circa ea tempora, sed V. sedit. Rotomagi forte pars est capitis, cum & Romæ esse caput dicatur.

[24] Diem quoque idem Saussaius, quo sunt e Broliensi ad Auduram amnem sito cœnobio, Parisios allatæ sanctæ reliquiæ, Martyrologio suo inscripsit, nempe XVIII. Aprilis: Lutetiæ Parisiorum, inquit, [quo die Parisios.] susceptio reliquiarum S. Agnetis Virginis & Martyris, ex cœnobio Brolij-Benedicti diœcesis Ebroicensis, facta anno salutis 1545. in abbatiali ecclesia S. Maglorij Parisiensis per Carolum Episcopum Maigarensem, Abbatem Maglorianum, auctoritate Pauli Papæ III. & consensu Ioannis Parisiensis Episcopi, magno cum pompæ Ecclesiasticæ triumpho.

[25] [Aliquæ extant Meleduni,] Aliquas eiusdem sanctæ Virginis reliquias Meleduni repertas testatur Saussaius XXII. Septembris: Dominica post festum S. Matthæi, inquit, facta est Meloduni ad Sequanam miraculosa inuentio reliquiarum S. Gregorij Papæ, Beatorumque Aspasij & Blasij Episcoporum, B. Mariæ Magdalenæ, necnon S. Agnetis Virginis & Martyris: quæ in S. Petri cœnobio repositæ fuerant congruenti honore.

[26] Habet Ecclesia S. Petri Metropolitana Coloniæ, inter alias illustres Diuorū reliquias, [Coloniæ,] vt testatur Erhardus VVinhemius in Sacrario Agrippinæ, brachium S. Agnetis Virginis & Martyris: huiusne an alterius, haud fas nobis quærere est.

[27] [Bruxellæ,] Inter reliquias quoque Palatij Bruxellensis, variæ sunt reliquiarum S. Agnetis particulæ. In Sacrario domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ est S. Agnetis Virginis & Martyris dens & os fractum, nam de alia Agnete S. Vrsulæ socia ante dictum. [Antuerpiæ.]

HISTORIA INVENTIONIS ET TRANSLATIONIS SS. AGNETIS ET BENIGNI EPISC. E GALLIA VLTRAIECTVM,
ex veteri MS S. Pauli Vltraiecti.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

BHL Number: 0165

EX MSS.

CAPVT I.
Reliquiæ SS. Agnetis & Benigni defossæ, reuelantur Amolvvino rustico.

[1] Tempore, quo feruente a Danorum crudelitate mucro persecutionis intantum Galliarum sæuit in partes, [Tempore Danicæ infestationis,] vt exigentibus populi peccatis terram prope redigeret in solitudinem, incolis in captiuitatem abductis; eadem tempestate loca Sanctorum, permittente Deo, pro vindicta scelerum passim vsquequaque pessumdare non destitit. Villa vero Vidua (sic enim appellabatur ab incolis) ab hisdem Danis, classi piratica per b Ligerim fluuium ascendentibus, demolitur in nihilum, vt in ipsius aluei ripa sitam offendunt. Regius etenim tunc temporis erat fiscus, [reliquiæ S. Agnetis & S. Benigni] regiaque munificentia monasterium inibi constructum, multis & regiæ dignitatis honoribus sublimatum, vt illud Rex c Clodouæus, qui primus Regum Francorum a S. Remigio Remorum Archiepiscopo & catechizatus & baptizatus iugo Christi colla subdidit, mox Christi honori construxit, multis locupletans possessionibus, plurimis & exaltans muneribus, Sanctorumque patrociniis ditauit innumeris, atque non modicam Deo seruientium ibidem adunauit congregationem. Inter plurima Sanctorum pignora, pretiosum Martyrem Benignum videlicet d Carnotensem Episcopum, vna cum ter beata Martyre ac Virgine Agnete pretiosa ibidem locauit veneratione.

[2] Supradicta quoque imminente persecutione prouisores sacrarij, sanctarum reliquiarum thesaurum effossȩ telluris in absconditis non differunt occulere. Nam, vt dictum est, [in terra defossæ:] ingruentes pagani locum paullo ante cælo sublimatum solo subuertendo coæquant, vix & hodie prioris status vestigia superant, nec præsens ætas tantorum ædificiorum nisi recolit in paucis. Nam & nunc ecclesiola saltem paucis vel vno lætatur Presbytero, vbi tunc temporis monasterij claustris innumeri floruere sanctæ religionis in agonia. Anno vero e primo imperij Ottonis Augusti Christianissimi, nono autem f Lotharij Regis, facta est diuinitus reuelatio sanctorum corporum B. Benigni Martyris atque Pontificis, nec non & S. Agnetis Virginis ac Martyris Christi; facta etenim hoc modo: [Presbytero reuelatæ;] Cum sæpe quidam eiusdem Ecclesiæ Presbyter cælitus sit ammonitus in somnis super huiusmodi re, non credulus visioni negligentius æquo duxit in primis: sed diuina dispensatio rebus in omnibus humanæ mentis modum excellens in ammirando quæque humiliora mundi eligens fortioribus in contumeliam, [eo negligente,] voluit & hec per humilitatis personā in nostrȩ salutis venire notitiam.

[3] Accidit autem vt quidam rusticus, iussu sui dominatoris, ad opus ædificij lignis succisis, iunctis boum iugis, cum plaustro siluam adiret. Ipse quidem defessus labore, more rustici vehiculum ascendens, operi futuro vel paullisper recreaturus, [Amolvvino rustico ab ipsa S. Agnete,] sopori non suo succubuit. Mox adstitit ei S. Agnes in visione, vocans illum proprio nomine: Vigilas, vigilasne Amolwine? Sic enim appellatus est. Sum Agnes Virgo Christi; timere noli: meis fidem adhibeto iussis: phantasma ne me credas esse. Non solum tu, sed & non modica pars terræ verum, quod tibi manifesto, comprobabit esse. Deus humilium amator per te despectum hominibus, aliter sibi visum, rem huiusmodi mundo non dedignatur innotescere. Vade ergo, & dic Lamberto Presbytero, ne suimet ipsius in damnum diutius protelet corpus Benigni Martyris & meum terra effodiens in lucem proferre; ipse etenim est Carnotensis Episcopus, qui pro Christi nomine sanguinem effudit, meus & filiolus spiritualis extitit, quem de matre fonte regeneratum subleuans mihi adoptaui in filium, nunc & congratulor in cælis adesse consocium. Sub ipsius ecclesiæ stillicidio, effossis terræ scrobibus Austrum versus, altare cum tabulis vitreis desuper collisis inueniet, circa quod sarcophagum Benigni, cuius ad caput & meum, reperiet. Si forte non per hæc signa velit tuis credere dictis, obiiciens te vanis abuti, vt mendacem, somniis; adiicies & hæc nil timide, perduret vt inquirendo præcipe, quo te saltem in his comprobet, vera non falsa deprimere. Inter ipsum aperiendæ scrobis locum Ligerimque fluuium, partibus æquis ab alterutris in medium æque mensuratis, mediante etiam vineæ spatio, puteus ab inquirentibus ibidem inuenitur in medio, supradicta Danorum tempestate incolis rebus variis ad tutelam immissis, [loco indicato, aliisq; signis.] obstructus. Quo emundato & in altum exundato, binæ boni metalli nolæ reperiuntur in imo. His saltem expertis tibi ne titubet credere, nec in longum differat iussa peragere. Nostra etenim natalitia populo indicet celebrare. Natalem vero diem Benigni Martyris in vigilia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli non ignoret indicare; meum autem orbi notum non opus habet cuiquam intimare. Hic ille spiritus Angelicus finem imponens sermoni recessit in sua.

[4] Expergefactus autem Amolwinus, vt sibi videbatur, a somno, diu secum an vigilando an dormiendo hȩc agerentur, æstuauit in dubio. Plaustrum quoque non errans itineris ad ipsam arborem, quam pridie denotauit operi, reuersus ad se tandem vt vidit perductum, credidit visioni, nec dubitat satis ammirans id diuinitus effici. Nil morans mox incumbit operi, [Eumdem iterum admonet Sancta;] plaustrum onerat, reditum accelerare non tardat. Sequenti autem die affuit ei & idem g orama, more prioris solito, satis acerbe redarguens illum negligentiæ, minatur pœnas luere, si non satageret iussa peragere. Mox excussus a somno, timore percellitur; visa Presbytero nil immoratur intimare. Sed huiusmodi res dum susurratur inter suos, non latet Thiadmarum operis magistrum. [a Thiadmaro hero propterea verberatū,] Ab illo namque graui fustigatus verbere, prorsus impeditur ab itinere. Improperatur ei laboris ignauia, & ob id vana sibi fingere somnia, quo vacaret ab opere: violentius solito vrgetur opera operi nolens volens addere.

[5] Quid plura? Tertia autem die nec tertia visio deerat illi siluam versus iter agenti, hoc addens prioribus, eum & his confortans consolationibus: [consolatur:] Te verberatum ob mea iussa, inquit, nunc quod doles, inultum præterire non expauescas. Hæc tristitia tibi vertetur in gaudium, illi mœroris & doloris in cumulum: sentiet vel inuitus & te vera dicere & per te doloris talionem incidere. Tu tamen ab incepto pedem ne retrahas, antequam cuncta per ordinem digeras. Sopor autem vt abscessit, haud immemor iussi, iugis illic cum plaustro relictis, cursu concito pedes recursum accelerans, clam seniori, rem ab integro soli semotim denudauit Presbytero.

[Annotata]

a De Nortmannorum, idest, Septemtrionalium virorum, ac nominatim Danorum, in Gallias incursionibus, plurima ex antiquis Scriptoribus habet Du Chesne in historia Normannica; & hic quoque in plurimorum Sanctorum gestis de iis actum.

b [Ligeris fl.] Ligeris, Gallice Loyre, clarus Galliæ amnis, & post Danubium inter Europæos longissimi cursus, in Oceanum Britannicum infra Nannetes se effundit. Ligera dicitur in veteri Breuiario Vltraiectensi. Anno 853 mense Iulio Ligerim adeuntes Northmanni, Nannetum vrbem & monasterium S. Florentij ac vicina loca populati sunt, vt in gestis Nortmannorum narrat du Chesne. Verisimile est circa illud tempus esse gesta, quæ hic narrantur.

c Obiit Clodoneus I. sub annum Christi 511. anno regni 30; religionem Catholicam complexus anno 496. vt 1. Oct. ad vitam S. Remigij dicemus.

d Deest hic in catalogis Episcoporum Carnotensium vulgatis.

e Otto Imperator coronatus est Romæ a Ioanne XII. Papa, anni 962. exordio.

f Lotharius Ludouici IV. Transmarini filius, Rex Galliæ 12. Nouemb. 954. inunctus est.

g MS. Vltrai. oroma sed ὄραμα legendum, id est, visio. MS. Rubeæ-vallis; Sequenti autem die adfuit ei eadem matrona redarguens illum negligentiæ, & minatur &c.

CAPVT II.
Reliquiæ inuentæ a Lamberto Presbytero.

[6] Presbyter quoque non satis illi credulus, verba rustici minus æquo diiudicans postponit, audita mentem obtundit ad talia. [ipsi quoque Presbytero apparet,] Nec signis fidem adhibens auditis, studet caussam inuestigare veritatis. Sed non longe post, finitis matutinalibus hymnis, vt bonæ conuersationis apud suos erat, nec vita conuersationi discordabat, dum artubus strato locatis, somnus obrepsit; illi sopore leniter soporato visa est & Virgo ita forma eleganti, vt nil supra esset, assistere, negligentiarum illum haud leniter redarguens; ac nisi rustici verbis assentiret, atque iussa properanter adimpleret, minitans commissi piaculum non euadere. His dictis expergescens Presbyter non expers timoris huc illucque animum curas versabat in omnes, tamen adhuc mente vacillat si id diuinitus acciderit: quærit Ecclesiæ refugium, bono vtens consilio, rogat Dominum, vt si eius placito hæc esset ammonitio, non defraudaretur vel iterum ammoneri denuo, vel, si præsumeret loqui, tertio. [iterum,] At ille non cassas efferens preces, diuinitus exauditur. Namque sequenti nocte tenebras rumpente diluculo, similiter admonetur vt pridie. [ac tertio.] Tertiæ etenim sub ipso noctis & auroræ crepusculo, quando tunc temporis solet quiescentibus somnus solito leuior subrepere, dubius, vt sæpe testatus est, an in vigilatu prorsus, an in dormitu, vel somni sub nebula, illi iacenti, sed, vt verius affirmat, insomni S. Agnes astitit ei tertio. Sic enim seipsam appellans, Sum Agnes, inquit; quid diffidis Lamberte? Cur hæres meis intantum ammonitionibus assentire? Pelle timorem: ne paueas humanum offendere vultum, nec attendas in morando tui præceptoris, quem forte times ab hoste reditum. Solue metum, implendo iussum, Dominus aderit tecum. Hæc dicens, & cuncta signorum ac locorum iterans iterum monimenta, per rusticum prius denotata digessit in ordine.

[7] Vix cessante visione soporis vmbra disparuit ab illo; qui rerum haud dubius, gratiarum actionibus Deo peractis, mox & conuocatis ipsius Ecclesiæ quos & nouit ceteris mente saniores ac Deo fideliores, ipsis eandem visionem visionisque nuntium, ac omnem rei veritatem ab ordine digessit & explanat ad integrum. Qui omnes vnanimi assensu consilium exhibentes, effectum consilij secum, permittente Deo, peragere tentauerunt, quod & fecerunt. Illico operi accinguntur omnes, [Reperiuntur reliquiæ.] vna cum Presbytero; sarculis terram loco designato nil morantes in altum effodere. Qua detecta, thesaurus terræ latebris diu occultus palam effertur in lucem. Nec ibidem signa defuere. Nam nec puteus sua celauit inquirentibus, sed cuncta, sicut fuerant prædicta, sunt ab hisdem in promptu reperta, scilicet fidelibus in testimonium, infidelibus in scandalum. Igitur inuentis sanctorum corporum reliquiis, omnes Deo dederunt gloriam, tollentesque ab humo cum gaudio & honore parietibus ecclesiæ intulerunt. Nec mora: intulit Presbyter rem omnem ad integrum, reique nuntium non tacens, natalem Benigni Martyris diem ritu festiuo celebrare, non iussi immemor, satis indixit populo.

[8] Nec prælabitur impunitum, iuxta S. Agnetis præsagium, quod præfatus Thiadmarus narrantem huiusmodi reuelationis orama fustigauit indebitum. [Thiadmarus prolis morte punitur.] Vnici pigneris improuisa morte statim subsequenti die grauiter afflictus, vitam ac lucem in mœrore luctus pro dolore nati duxit exosam: tantoque cruciatus dolore recolit se satis grande pauperis in verberibus perpetrasse flagitium, nec hoc posse prȩterire vllo modo inultum. Fatetur merito pœnam luere: properat primo sibi pauperem reconciliari; tunc merita Sanctorum supplici voto supplicans veniam mereri, ne plus suis sentiat id facinus diuinitus vlcisci: seque deuouit exinde nil tale perpetraturum, Deo propitio.

CAPVT III.
Festa profanantes, puniti.

[9] Transactis autem dierum curriculis eūdem reuolutū diem sollemniter populo celebrante sub tanti Patris ac Martyris honore, contigit vt clam e populo quidam mente proteruus, nequam spiritus instigatus instinctu, qui semper aduersatur Christianæ religionis augmento, [Festum S. Benigni cum suis violans,] conuentum Ecclesiæ perturbans, diei festum exprobando, non modica in Presbyterum nil veritus sit exacerbare conuicia: Cuius, inquit, ossa nescio sepulturam rimando si Presbyter e bustis eruerit, eius honori festum feriando quis intantum desipiat vt celebrare satagat? Nemo meorum hodie vacabit ob id ab opere. Omnes nos hoc in agendo desipimus, atque digni ludibrio habiti sumus. [& blasphemans,] His atque aliis incumbens improperiis, populum satis suspendit in dubio. Tandem reuersus ad sua, suis feriatum interdixit otium; insuper iunctis boum iugis quasi campum araturus adiit. Coniux vero textum ire telam nec distulit.

[10] Statim autem vt sui planitiem attigit iugeri, paruipendens eo domum repedare in aratro, vnus e bobus in caput præceps obuolutus casu ceruicem illisit. Nec miser ille tali mente retunsus, offensu incurrit secundo. Par etenim parem pari subsequitur interitu, soluens domini supplicium. [boum morte punitur,] Nec damnum tertij moratur bouis dominum flagellare. Qui tandem vel inuitus recognoscit in Sanctum Dei se grauiter peccasse: pœnitet se incepti, festinat aratrum suspendere: dum autem accelerat iuga disiungere boum, quartus inter manus labitur mortuus. Octo namque iugalibus campum ascendens, vix & ȩgre cum quatuor ad domum rediit, etiam eorum quartus in introitu domus casus impetu domino suo damnum ingerens occubuit. Nec tecta carent interim vltionis sorte: dolor luctusue intus forisque ingeminant vndique. Nam vxor, cui nomen Leuduza, vbi assedit telæ, tramam in transuersum staminis more texentium traiectura per licia, [eiusq; vxor brachij debilitate.] manum partemque brachij cubitum vsque ossetenus reuersa tam carne quam cute non sine magno dolore vix ad se retraxit debilem & prorsus inutilem. Fit quod planctibus ac luctui dent operam, qui festiuis vacare dedignati sunt otiis. Tandem vel inuiti, suorum vsi consilio, Benigni beati Martyris suffragium expetunt: seipsos eius in famulatum cum filiis ac possessionibus Ecclesiæ subiiciunt, ne amplius in se suosque pœna commissi sæuiret in posterum.

[11] [Puella eodem festonens,] Quædam etiam puella eiusdem diei solemnitate neglecta, cum instrumento muliebri, quod colum nominant, more rusticarum per atrium ecclesiæ vagabunda tornans fusum in nendo filum inutile dum spatiatur, subito coram omnibus humi prostrata decidit, contractis debilitatisque membris omnibus diri doloris magnitudine diu cruciata demū inopinate domum reportatur a suis: fit in tectis parentum vlulatus, [contractione & debilitate mēbrorum punitur:] foris vicinorum pauor lacrymosus. Vndique irruentes attoniti stupore circumstant semiuiuam, ac satis digne audacis facti scelus incusant; Deum tamen super his propitium fieri supplicant, cui facile est prȩstare gaudia, quȩ votum transscendunt humanum. Quid plura? Post defleti reatus confessionem iam salus desperata non differtur a Deo, cui muneris vsus hic potior quam nemo putet. Parentes eam, vt ipsa flendo rogauit, ecclesiæ parietibus intulerunt, Sanctorum patrociniis in famulam ipsius affectu subiicientes. Nec in longum differtur. [Sanctorum ope sanatur.] Fit palam cuius meriti sint apud Deum Sancti. Membra iam præmortua priorem reformantur in statum. Sana surgit & exilit, adstante populo, quȩ pæne exanimis ac iam a suis desperata, vix solo viua anhelitu repræsentatur ecclesiæ. His visis non solum parētes puellæ, verum plebs & omnis in laudem Dei gratias extollit. Et merito, qui tantis Sanctorum pignora declarauit miraculis, tantisque patriam sublimare dignatus est patrociniis.

CAPVT IV.
Reliquiæ Vltraiectum translatæ.

[12] Cvi dubium his populum diuinitus eruditum tanti diei sollennitatem otiis venerari feriatis? Conclamat & populi frequentia, testibus his signis Deum offendere, qui solemnem Sanctorum vltra nequam spiritus face succensus inficiatur colere? [Alia ibi facta miracula.] Corroboratur & id deifice subsequentibus plurimarum sanitatum miraculis, sicq; plus in orbem & in dies summa solēnis diei reuerentia cunctis inoleuit circūquaque degentibus. Nec desunt medelæ languorum, tanti Patris ac tantæ Domnæ patrocinia deuote colentibus. Plurimis omissis, non abs re tamen ducimus inserere lectioni, quod sub idem fere tempus S. Agnes item eidem Presbytero apparens in somnis, Caue ne circumueniaris, inquit, a monachis, excogitata fraude circa te furti dolum exercentibus. Duo etenim huc aduentant orandi sub vmbra, [S. Agnes furtum reliquiarum, Presbytero monito, impedit.] nostras sed inuiolare reliquias res vera. Thiadboldum & Comitem huc cum nundinis antiqui fisci redhibitionem ammonebis reducere, locum in reparando tempus ac sumptus accelerans propere. Sin aliter, sentiet in proximo vel sui vel suorum non sine damno se periculum incidere. Nec plura locuta, recessit in sua. Presbyter autem vbi excutitur a somno, visione secum corde volutata, festinanter ad ecclesiam pergere tendit, reliquias Sanctorum vase vacuo super altare relicto, rem dissimulans, in apotheca frumēti secus altare retro posita clam reponit. Vix inde digressus, ecce duo monachi de a S. Iuliano profecti, nequicquam astu freti adueniunt, petunt ab eo locum in ecclesia tempusque competens orandi, speciem religionis fuco falsitatis decolorant. Nec ille denegat, haud ignarus Sanctorum negotij, securus omnino sui. Quid plura? Fallere conaturi quasi nescium, falluntur ad integrum: tamen prosequuntur inceptum. Fracta autem ab illis reliquiarum theca, specie lusi spem offendunt inanem. Inde non sine pudore reuersi cassato thesauri fasce vacui redierunt in sua. Presbyter vero repertis doli furtique vestigiis rei negotium retexit suis: nec monachi plus itidem celauere sciscitantibus. Deinde timoris reuerentia magis magisque circa Sanctorum patrocinia successit indigenis.

[13] Cum autem hæc ita se haberent, Baldricum Traiectensem Episcopum res facta diu non latuit. Nam quod orbi nouum eius notitiam aufugit vnquā? [Eas a Thiadboldo Comite impetrat Baldricus,] His ad earum inquisitionem animaduersis, feruet animo, voti feruorē reuelans Deo; diu nec patitur inexpertū, impatiens moræ, si possit pertinaci prece tāti pretij thesaurum adipisci. Missis etenim propere legatis Comiti Thiadboldo, quē sibi cana fides inextricabilius amicitiæ pignus experiri tentauit, hoc & experimentum esse reliquias Sanctorum nouiter mundo diuinitus declaratas sibi non denegare. Comes quoque quid mallet satis anxius anhelabat, an amico pareret, vel se suosque tantis patronis expoliaret: nam si vel quid locum amicitiæ negando vellet inficere, nequaquam assensum præberet affectui. Sed tandem, Deo volente, sed potius, vt ita dixerim, nolens donum donat expostulatum, nil dubius Deo & Sanctis non ad id datum displicere.

[14] Præsul igitur voti compos, gratiarū actiones Deo cū laudibus extollens, choro Clericorum coniuncto, populique frequentia, decuit vt Sanctos, occurrit in obuiam, quos honore condigno susceptos infra Traiectensem Episcopalis Sedis aulam pridie Kalendarum Aprilium loco locauit in vno, [& Vltraiectum transfert, 31. Martij 964.] sed singulis semotim in loculis, anno scilicet Incarnationis Domini nostri Iesu Christi nongentesimo sexagesimo quarto, Indictione septima, Sabbatorum quinta. Nunc etenim his gemmis Traiectum se gaudet esse decoratum; gaudet & se tanti talisque thesauri diuitiis locupletatum, hauriens quotidie iocunditatem a Domino, pacis iubilum, salutis incrementum, vitiis medelam, animabus remedium, hostibus obstaculum, talibus pro se Deum interpellantibus, fouet exultans in gremio, quorum non titubat foueri patrocinio. Plebs & incolæ debitum honoris gestiunt impendere: nam quod voto supplici petunt, inde Deum laudant illis non denegari. Nec dubitandum sanȩ fidei personis Beati Benigni Martyris nec non ter beatæ Martyris ac Virginis Agnetis gloriosa per merita cunctis illorum patrocinia colentibus diuinitus præstari quicquid in nomine Saluatoris quæritur ab illis fide non dubia. Quapropter & nos qui eorum meritis adiuuari cupimus honorem diei festi deuote celebrantes, pro nobis ipsos Deum interpellare sedulo supplicemus; quatenus cæleste gaudium, quod per nos assequi non valemus, ipsis intercedentibus vna cum Sanctis omnibus obtinere mereamur, præstante Domino nostro Iesu Christo qui Sanctis suis nil negat, cum Patre ac Spiritu sancto regnās rerumque machinam gubernans sine seculorum termino, Amen.

[Annotata]

a Est S. Iuliani monasterium in vrbe Turonensi, quæ & ipsa ad Ligerim sita.

DE RELIQVIIS S. AGNETIS
Constantinopolim, postea in Hispaniam translatis.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

[1] Constantinopolim quoque, & prius etiam quam in Belgicam Celticamue Galliam, S. Agnetis translatæ reliquiæ. Id Baronius in Notat. [Reliquiæ S. Agnetis delatæ Constantinopolim,] ad Martyrologium, temporibus Marciani Imp. factum tradit, itaq; scribere Theodorum Lectorem. Verum hic lib. 2. collectaneorum sub finem ista habet: Sub illius (Theodosij iunioris, cui Marcianus anno 450. succeßit) imperio, depositȩ sunt reliquiȩ SS. Stephani, Laurentij, & Agnes, in martyrio S. Laurentij, vigesima prima Septembris; & celebratur isthic hactenus eo die ipsorum memoria. Ast in Græcorum Menæis ac Menologio nulla hoc die eorum mentio exstat; nec 27. Septembris, qui dies erat in Latina Theodori versione expressus.

[2] De S. Stephani translatione separatim Nicephorus lib. 14. cap. 9. De S. Agnetis & S. Laurentij sequenti capite ita scribit: Fama sane obtinuit, in aliis quoque multis rebus Deum Reginæ huic (Pulcheriæ) futura prædixisse, [agente S. Pulcheria,] maximæque religionis & pietatis ei atque eius sororibus, quæ & ipsȩ idem vitæ institutum coluere, testimonium perhibuisse. Nam & Laurentij Martyris, & Agnes reliquias inuentas Constantinopolim intulit; vbi & ædem amplitudine maximam, elegantiaque pulcherrimam construxit. Cum vero illa imperium gereret, Gennadius autem Constantinopolitanæ Ecclesiæ præesset, reliquiæ S. Anastasiæ pharmaceutriȩ Sirmio allatæ &c. quæ postrema videntur indicare, priores reliquias adportatas Constantinopolim, priusquam imperium ipsa, fratre anno 450. defuncto, capesseret.

[3] Antonius Vincentius Domeneccus in historia Sanctorum Catalauniæ tradit ex veteri MS. Ecclesiæ Manresanæ, illas S. Agnetis reliquias a Guilielmo Prouinciæ Viennensis Comite, [inde in Galliam, ac tandem Manresam;] Constantinopoli, cum S. Antonij corpore, allatas in Galliam, inde ad monasterium, cui Bages nomen est, prope Manresam situm, postremo Manresam. Atque hæc quidem postrema translatio vt ex propriis eius loci hausta monumentis, omnino fidem meretur: in prioribus multa sunt quæ merito poßit curiosus lector suspectare. Nam XVII. Ianuarij in Translatione corporis S. Antonij, nulla S. Agnetis mentio facta: illud per Iocelinum, siue Iacelinum, [etsi pars historiæ suspecta.] Guillermi Comitis filium, non Guilielmum, allatum. Deinde innuit Domeneccus eumdem Guilielmum reliquias S. Agnetis donasse Legatis Regis Castellæ eiusq; fratris Toletani Antistitis: & quidem Regem illum coniicit esse Alfonsum VI. qui Imperator dictus. At multo ante Alfonsi VI. ætatem, qui ab anno 1108. ad 1159. regnum tenuit, allatæ sunt in Galliam S. Antonij exuuiæ. Neque Alfonsus VI. fratrem habuit Episcopum Toletanum, sed Alfonsus VII. Sanctium. Quid quod Marciani Imperatoris sororem nuptam ait Duci Austriæ? Norici, (id deinde Austria appellatum) qui tunc status fuerit, Marciani imperio, patet ex principio vitæ S. Seuerini Noricorum Apostoli VIII. Ianuarij: neque Noricum ad Imperium Byzantinum pertinebat. Ait Romanis abnuentibus reliquias dare, comminatum esse Marcianum, bello petiturum: si eæ illi vires fuissent, vt deportare in Italiam exercitum posset, potius iisdem Romanis contra VVandalos aliosq; barbaros opem tulisset. Demum collocatas Constantinopoli fuisse reliquias scribit, in læuo aræ latere, quod iam ante dextrum S. Antonij corpus obtineret: cum supra ostenderimus longe post Constantinopolim hoc fuisse allatum, quod ne inuentum quidem tunc erat.

[4] Ea nobis ratio fuit, vt nequaquam verbum de verbo Domenecci expresserimus, sed compendio totam narrationem perstrinxerimus; certius fortasse quidpiam pronuntiaturi, si quem ille citat Manresanum codicem vidissemus.

NARRATIO TRANSLATIONIS,
ex Antonio Vincentio Domenecco.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

[1] Sanctæ Virginis Agnetis Translationes plures, quo facilius de postrema explicemus, breui omnes comprehendemus. Agnes fuit quædam Constantinopolitani Imperatoris Marciani sororis filia. [Virgo regia Constantinopoli a dæmone arrepta,] Ea cum se ruri oblectaret, atque ex fonte, quem offenderat, capta aquæ specie & perspicuitate gustasset; repente correpta a genio malo, magno mœrore auunculum Cæsarem perculit. Cui cum ob eam caussam placuisset supplicationes institui, exaudita vox est diuinitus, quæ virginem, nisi Constantinopolim eius Diuæ, quæ ignem illæsa subiisset, allato corpore, negabat posse liberari. Responsum obscurum, [S. Agnetis reliquiis, diuino monitu,] iteratis supplicationibus audita vox declarauit, eam esse Agnetem interpretata, ad Romam tumulo inclusam e marmore.

[2] Legatione missa a Romanis propter religionem, virginis corpus, non precibus, vix terrore auserri potuit. [Roma petitis, miraculoq; ad aulam delatis,] Delatum Constantinopolim, maxima lætitia, clarißima pompa ad ædem suam vehebatur. Cui cum propinquasset; illico iumenta attonita, non vltro, non citro agi poterant. Verum, cum se vniuersi humi abiecissent, Deum obsecrantes, ad regiam sponte, quæ prope ab S. Sophiæ sita erat, recta iter capiunt. Erat in ea sacellum, in quod iussu Cæsaris illatæ sacræ exuuiæ, atque ad eas arreptitia illa perducta. Quæ illico humi collapsa, horam iacuit, mortuæ similis. Terrorem augebat, susurrus teter atque horribilis: Quid me torques? quid pellis? quid exagitas Virgo sancta? [liberatur,] Neque ita multo post pulsus exagitatusq; est: illa, ingenti omnium gratulatione gaudioq;, liberata. Quærenti deinde auunculo Cæsari, [ipsa Agnete ei apparente.] quid illi factum esset, cum humi afflicta deliquio animi iaceret, confirmauit tenellam virginem sibi ita colloqui visam; sese Agnetem esse, iubere excedere turpem genium, reuerti vetare. Tum visum euanuisse. Cæsar religione compulsus, Agnetem subinde isthic honorifice condi; tumulum auro tegi, ornari gemmis imperauit. Hactenus prima Translatio, sequitur altera.

[3] Guilielmus Guilielmi filius Viennæ Comitis, adita religiose Hierosolyma, Constantinopolitano Imperatori biennium deinde cōuixerat. [In Galliam eædem, & S. Antonij, delatæ reliquiæ.] Quem cum sibi maximo amore obstrinxisset, ægreq; peruicisset, vt reditum ei facere liceret in patriam, ab Imperatore, qui se, quod illi placuisset, id daturum esse iurauerat, SS. Antonij & Agnetis corpora in patriam abstulit, quas in Deiparæ Virginis æde, loco qui Motta dicitur, collocauit, vbi ingentia dein facta miracula.

[4] Tertia Castellæ Regis, eiusq; fratris Toletani Præsulis rogatu per legatos, [Illæ Castellæ Regi datæ,] summa Guilielmi Comitis largitate, facta est. Nam cum oßium partem insignem oratum venissent, pleraque data sunt, retenta solum isthic parte exigua, additæq; D. Mauritij Thebæorum Martyrum principis reliquiæ. Legati superatis Pyrenæis magnis itineribus confecti, ad vicum S. Fructuosi, media leuca ab oppido Manresa, in cœnobio instituti Benedictini cum consedissent, cuperentq; a viæ labore recreari, correpti morbo plerique ibi extincti sunt. Reliqui depositis in ea æde reliquiis his, Sanctorumq; Fructuosi, Eulogij, Augurij, quas a Tarraconensibus, dum in Galliam proficiscerentur, impetrarant; spe ducti fore, vt deinde ex eo loco & contempto & deuincto Romanæ Ecclesiæ, facilius reducerentur, quam si Manresæ collocauissent, domum profecti sunt.

[5] Anno Christi 1372. Senatus Manresanus, magna ante contentione conatiq; consumpto, [Manresam tum SS. Mauritij & Fructuosi reliquiis delatæ.] demum a Guidone Portuensi Episcopo, summiq; Pontificis in Aragonia Legato a latere, potestate impetrata, 30. Augusti, magno apparatu, frequentißima prosecutione, Manresam SS. Fructuosi, Eulogij, Augurij, Mauritij, Agnetis ossa deportauit.

[6] In ea translatione, vir magno corporis & veternoso stupore præditus, [Æger sanatur,] vt incedere nihil poßet, cum præter eius ædes pompa duceretur, Diuos ipsos præcipueq; Agnetem precatus, repente exiliit, & ad ædem sacram ipse prosecutus est.

[7] Non absimili beneficio, eodem die, paribus votis videndi facultatem amissam funditus Amata, [cœcus visū recipit.] in suburbano habitans mulier, cum eius ædes præterueherentur Diuorum corpora, subito recuperauit, seq; ad prosecutorum multitudinem adiunxit.

[8] Neque vero morbi vitijq; vllum genus incuratum Diui nostri siuerunt. Conflictabatur acerrima febri, renumq; doloribus, Iacobus Desprat, [Febris & renum dolores curati.] institor Manresanus, Panormi in Sicilia. Vt primum D. Agneti lampadem argenteam ægroti frater promisit, velut dicto votoq; citius conualuit: ac domum redux, votum persoluit. Plures iisdem curati sunt morbis.

[9] Elizabetha Paguera ex summarum ædium fenestra prolapsa, suæ matri inspectanti concipiendi voti B. Agneti religionem periculo iniecit suo, [Ex alto lapsa non læditur.] eodemq; voto vicit periculum. Integerrima a patre, celerrime accurrente ad filiæ, vt opinabatur, mortem, reducta est.

[10] [Febris depulsa.] Radiola quædam fuit, febri pene extincta, a medicis deposita. Eius frater Diuis nummos vouet, eorumdem tumulis exornandis. Voto concepto, illa conualescere cœpit. Infantulus dies octo vixerat, [Mortuus suscitatur.] Alfonsi Sabateri filiolus. Post eos dies obiit. Tres horas amplius sine vita iacuerat. votum Diuis Martyribus a pia femina, quæ aderat, nuncupatum, eorum sumptuum, quos infantuli sepultura conficeret, ad Manresanos tumulos concinnandos conuertendorum. Reuixit multosq; dein annos in vita fuit. Febricitans quidam cum coniuge ad Martyrum sepulchra vigilabat. [Lux cælestis ad reliquias visa.] Vident maxima lumina bina per fenestram ad sacrum altare deuolare, quorum luce tota ædes ardere quodammodo videbatur. Hora dimidia hinc atque isthinc luxerant, cum eodem aditu ambo in cælum elabuntur, magna in coniugum animis luce relicta.

DE MIRACVLIS S. AGNETIS.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

Ex variis.

[1] Mvlta extant magnaq; S. Agnetis in mortales beneficia. Paucula hic promemus, præter ea quæ iam ante in historia translationis commemorata sunt. Ac primum in vita S. Bonifacij Lausanensis Episcopi, quam XIX. Februarij dabimus, ista narrantur: Quidam Cardinalis ægrotabat Parisiis vsque ad mortem, & Magister Guilielmus de Militon ministrabat ei, qui ait sociis suis: Vado parum quiescere, quia valde fatigatus sum. & egresso eo, confestim in visione apparuit venerabilis Bonifacius ipsi infirmo pontificalibus insigniter adornatus, [S. Bonifacius Ep. Lausanensis ægrum sanat,] adducens secum quamdam Virginem pulcherrimam, monilibus decentissime redimitam. Ait autem Bonifacius ad infirmum: Domine quid facitis, & quomodo habetis? qui respondit: Valde debilis sum. & Episcopus signauit digito frontem eius, [præsente S. Agnete.] & manu sua tersit faciem & pectus ipsius; atque ita data benedictione statim conualuit. Interea interrogante infirmo, Quæ esset ista puella, respondet Episcopus: Hæc est S. Agnes. & statim visio disparuit.

[2] Singulari pietate S. Agnetem coluit S. Birgitta: quare sæpenumero ei apparuisse Virgo legitur, eamq; cælestibus monitis imbuisse. Libro 3. Reuelat. cap. 12. pro Episcopo quodam orantem docet, homines sæpe gratiæ Dei, [S. Agnes sæpe apparet S. Birgittæ, eamq; multa docet.] qua ad virtutis studium trahuntur, resistere, & periculose differre bonorum operum studium in finem vitæ. Eodem libro cap. 3. hortatur Birgittam, vt Dei matrem studiose colat & eam diligat; quam & lilio comparat; vt locum illum exponit Consaluus Durantus in Notis. Libro 4. cap. 11. pro ea Deiparæ Virgini supplicat Agnes. Eodem libro, cap. 17. piæ & honestæ vitæ præceptiones illi tradit, vti & cap. 20. at 124. imponit illi coronam ex septem lapidibus pretiosis, ob patienter toleratas afflictiones. In Reuelationibus Extrauagantibus cap. 63. his Birgittam Dei Mater verbis affatur: Sta ergo stabilis, & obedi Agneti in consiliis quæ dat tibi in spirituali visione, & Magistro tuo, qui ambo informant te de vno spiritu; & obediens alteri eorum, obedis ambobus.

[3] Magnum inesse in eius patrocinio ad castimoniam tuendam præsidium, manifestum fit ex eo quod commemorat Auctor historiæ Lombardicæ Iacobus de Voragine, haud ille quidem maximæ semper fidei; sed quod ex illo huc depromimus, recitat & Claudius Rota ord. Prædicatorum: [Quidam sibi S. Agnetis statuam desponsat,] Quidam vir nomine Paulinus in ecclesia S. Agnetis sacerdotij fungens officio, mira cœpit carnis tentatione vexari. Sed cum Deum offendere nollet, a Summo Pontifice licentiam petiit contrahendi. Cuius bonitatem & simplicitatem Papa considerans, annulum ei cum smaragdo dedit, & iussit vt imagini formosæ B. Agnetis, [& carnis tentatione liberatur.] quæ in sua ecclesia depicta erat, ex parte sua præciperet vt se permitteret desponsari. Cumque hoc Sacerdos imagini imperaret, illa continuo digitum annularem porrigens, & annulo suscepto digitum retrahens, omnes tentationes a Sacerdote fugauit. Prædictus autem annulus adhuc dicitur in eius digito apparere. Alibi tamen legitur, quod cum ecclesia B. Agnetis rueret, Papa cuidam Sacerdoti dixit, se sibi velle quamdam sponsam custodiendam & nutriendam, scilicet ecclesiam S. Agnetis, committere: dansque ei annulum iussit vt dictam imaginem desponsaret. Quam illa extendente & retrahente digitum desponsauit. Hæc illi; quæ etsi necessariis stabilita temporum notis, ac testimoniis non sunt; ideoq; minus ad fidem faciendam accommodata; tamen quia & desponsatæ Ecclesiæ a Sanctis leguntur, & Cælitibus se, aut Deiparæ Cælitum Reginæ, simili velut arrha spiritualis connubij, in eorum statuis imaginibusue, quidam obstrinxerunt, respuere omnino non possumus.

[4] [S. Agnes patrona ordinis Trinitariorum,] F. Paulus Aznar in libro Exercitiorum spiritualium scribit Ordinis sanctißimæ Trinitatis primariam Præsidem ac Patronam S. Agnetem esse. De eo ordine plenius agemus XVII. Decembris ad vitam B. Ioannis de Matta, & B. Felicis IV. Nouembris, primorum illius congregationis parentum.

ALIA MIRACVLA
ex Thom. a Kempis post ser. 8. ad Nouit.

Agnes, Virgo et Martyr Romae (S.)

BHL Number: 0167

Avctore Thoma a Kempis.

§. I. Ope S. Agnetis pulsa ægritudo.

[1] Frater quidam domus nostræ, capitis dolorem frequenter patiebatur, & ideo nonnumquam exire chorum cogebatur. Habebat autem specialem deuotionem ad S. Agnetem venerabilem Virginem, a Patronam nostram, multæ pietatis dulcedine affluentem. Desiderauit ergo ingenti cordis affectu sacras reliquias eius visitare in Traiecto, quæ ibidem in arca argentea, auro tecta, in ecclesia Cathedrali S. Martini, [Ad veterem, iamq; inanem, capsam reliquiarum S. Agnetis, pulsus capitis dolor.] honorifice conseruantur. Contigit ergo, vt cum Priore suo pergeret, ad præfatum summæ reuerentiæ locum visitandum, & veniens ad præfatæ cathedralis Ecclesiæ aulam multis Sanctorum reliquiis decenter ornatam, petiit a custode sibi ostendi beatissimæ Agnetis arcam, ob deuotionis suæ instantiam diu desideratam. Tunc sanctarum reliquiarum custos ait: Non facile licet mihi reserare pretiosam S. Agnetis arcam: sed libenter vobis b antiquam almæ Virginis capsulam ostendam, in qua sacræ reliquiæ eius diu requieuerunt, ad Dei laudem & gloriam. Quod Frater audiens lætatus est & consolatus, expectans honorabilem sibi loculum præsentandum. Quo viso & aperto, inclinauit se reuerenter, & osculans sanctum scrinium intromisit caput suum confidenter, sperans sibi auxilium meritis S. Agnetis affuturum inhæsitanter. His igitur actis, maximas gratias egit Deo & S. Agneti Virgini, quod patentibus oculis suis hæc meruisset intueri. Qui ex hoc tempore & deinceps, a pristinis doloribus releuatus est, non solum in corpore, sed etiam ampliori deuotione profecit in mente: atque reliquum vitæ suæ tempus, iucundo & felici agone, in feruore spiritus bene terminauit.

[2] Alius quidam Frater, cum in profesto S. Agnetis ad refectorium legisset, accidit ei improuise, quod postea solus comedens, os piscis in ore eius frangeretur; & palato tam fixe inhæreret, vt acumen eius nec extrahere, nec expuere tunc valeret. [Os piscis periculose gutturi inhærens,] Quapropter contristatus valde, & timens periculum vocis ex hac læsione sibi imminere; expectauit patienter horam vespertinam de S. Agnete solenniter in choro decantandam. Cumque cantor responsorium, Pulchra facie, altius incepisset, & conuentus chori lætis vocibus, ad honorem S. Agnetis, residuum prosequeretur, deuote cantando & laudando, cœpit Frater læsus pariter concinere, & S. Agnetem dilectam & benignam patronam suam suppliciter inuocare, vt in ea hora sibi subueniret & de ista læsione liberaret. Et (o mira Dei clementia, & quam ineffabilis virtus eius & potentia, qui non deserit sperantes in se, de quacumque tribulatione clamauerint ad eum!) statim namque, cum hæc verba, cum conuentu cantaret, Intercede pro omnibus nobis; sensit quemdam pruritum in palato gutturis, cœpitque parum tussire; & in instanti, cum saliua oris, exspuit aculeum piscis, sine dolore sui gutturis. [ope S. Agnetis exspuitur.] Tunc alacer effectus, gratias egit Deo, & S. Agneti Virgini, quod tam cito meruisset exaudiri & curari. Finitis autem vesperis, mansit silenter in choro, prosternens se humiliter super scabellum pedum suorū, osculando pauimentum asserum, ex intimo cordis affectu, congratulans in secreto de tanto beneficio, meritis S. Agnetis sibi collato. Deinde magis volens certificari de præsenti facto, quæsiuit aculeum piscis ex ore proiectum, & inuenit eum in arena prolapsum: quem secum tollens ad cellam, posuit iuxta S. Agnetis imaginem, ob eius specialem dilectionem perpetuo recolendam. Cuius sacro patrocinio, pius Dominus ab omni periculo nos semper & vbique dignetur custodire, & in bona conuersatione cum omnibus nobis in oratione commendatis, conseruare, Amen.

[Annotata]

a Erat quippe Thomas a Kempis Canonicus regularis in domo Montis S. Agnetis, leuca vna distantis ab vrbe Svvollensi in Trāsisulana inferioris Germaniæ prouincia. In eius monasterij chronico, quod Heribertus Rosvveydus noster typis vulgauit, ad annum 1421. de Oetberto VVilde ita scribitur: Hic de ciuitate Zvvolensi ex probis valde parentibus natus, S. Agnetem Virginem, Patronam nostram, speciali deuotione dilexit. Et fuit, vt ibidem cap. 12. traditur, anno 1412. 8. Aprilis, feria 6. intra octauas Paschæ consecrata illius cœnobij ecclesia in honorem S. Agnetis.

b Ea deinde ad Montem S. Agnetis allata, vt idem testatur Auctor cap. 28. Eodem anno 1461. inquit, impetrauit venerabilis Prior noster Georgius Domus nostræ a Canonicis maioris Ecclesiæ Traiectensis antiquam arcam ligneam sanctissimȩ Agnetis Virginis & Martyris carissimæ Patronæ domus nostræ, sine reliquiis tamen eius. … Hanc sanctam arcam reportauerunt secum duo Fratres nostri in Sacerdotes consecrati, F. Henricus Brunonis, & F. Theodericus VVanninck, pergentes de Traiecto nauigio per Hollandiam, non sine periculo & timore turbidi maris; sed auxilio Dei, & meritis S. Agnetis Virginis protecti & a periculis salui peruenerunt ad portum salutis. Et intra paucos dies apportauerunt arcam in Monte S. Agnetis Virginis in profesto Scholasticæ Virginis. Quod audientes Fratres nostri & omnes familiares laici gauisi sunt valde. Atque cum magna deuotione & reuerentia portata est arca in ecclesiam, & reposita in sanctuario Chori iuxta summum altare, sub arcu muri Aquilonaris. In hac humili ac lignea arca æreis laminis & auro circumtecta quieuerunt sacra eius ossa ccc. annis & fere quinquaginta, donec ei fabricaretur noua pulcherrima arca argentea, auro adornata, a Canonicis maioris Ecclesiæ S. Martini… Post longum igitur tempus, cum magno desiderio & amicorum instantia, venerabilis Prior & Pater noster Georgius petiit & impetrauit a Capitulo & Canonicis maioris Ecclesiæ, antiquam arcam S. Agnetis Virginis, diu a Conuentu nostro desideratam, anno Domini MCCCCLXI. Eius petendæ occasionem præbuit hæc curatio. At quod dicit trecentis annis & fere quinquaginta in priori illa arca quieuisse sanctæ Virginis ossa; fortassis 400. & fere 50. legendum: tot enim fluxerunt a 31. Martij 964. ad 9. Febru. 1414. Nisi si quis velit aliam factam sub annum 1064. translationem.

§. II. Pecunia amissa recuperata.

[3] Fvit in ciuitate Swollensi ciuis quidam, Hermannus de Oeuer nominatus, diues & honestus, pius & misericors super pauperes, atque in hospitali sancti Spiritus fidelis infirmorum & egenorum procurator. Hic quadam turbatione orta in ciuitate contra eum & quosdam conciues eius, confugit ad monasterium nostrum in monte S. Agnetis Virginis, hospitandi gratia. [Quidam secularis in Monte S. Agnetis commorās,] Qui pro sua probitate & mansuetudine susceptus est, & benigne tractatus, cum multa caritate & fraterna beneuolentia. Modico autem tempore transacto, didicit Confiteor legere, & Sacerdoti ad Missam ministrare, licet iam senex esset, & litteras penitus ignoraret. Quod cum tanta diligentia & deuotione fecit, vt aliis aliunde occupatis, sæpe bis vel ter vno die Sacerdotibus ad Missam libenter & alacriter ministraret. Siquidem venerabili Patri nostro a Wilhelmo Vorniken tunc temporis Priori domus nostræ, speciali amatori S. Agnetis, frequenter infra summam Missam, choro canente, ipse retro in ecclesia superpelliceo indutus, magno cum affectu ministrauit. Accidit autem quadam vice, vt ipse quasdam pecunias ex cella, in qua morabatur, perderet: de quibus vehementer doluit, mirans quis hoc fecisset: nondum enim sua resignauerat, sed sicut hospes & amicus fidelis, inter Fratres in ambitu claustri habitabat. Nam infra meridianum prandium, quidam alienus & ignotus, latenter per fenestram apertam, cameram eius intrauit: & quantum sibi placuit, furatus est, & cito recessit. [ sublatas sibi pecunias] Prandio itaque facto, cum Hermannus post gratias dictas cellam suam intraret, pecunias suas quærens non reperit; & satis contristatus, vni Conuersorum, Fratri Ioanni de Eme sibi familiari, conquerendo dixit: O bone dilecte, Frater Ioannes, sunt hic fures in domo? Qui ait, Non vtique, bone Hermanne. Tunc ille furtum sibi iam factum reuelauit, dicens: Perdidi pecunias, quas habui in cella, & modo infra prandium sunt secrete suratæ. Cui Frater Ioannes consolando tristem, respondit: Non cogites bone amice, quod aliquis Fratrum nostrorum, aut ex familiaribus domus huius, hoc fecerit: sed forte aliquis extraneus hospes, qui hottum pomarij intrauit, tentatus hoc egit, sicut quandoque præteritis temporibus experti sumus, vestibus occulte furatis. Audiens autem hæc venerabilis Pater & Prior noster Wilhelmus, contristatus est valde, & omnes Fratres de damno boni viri, ex confusione furti doluerunt. Tunc quidam Fratrum nostrorum, ipsi magis familiares, consolando, & ad patientiam hortando, dixerunt ei: O Hermanne carissime, sitis modo patiens in isto, quia forte Dominus Deus noster non vult, quod occupetis amplius cor vestrum cum pecuniis istis. [denouet S. Agneti, si recuperet,] Faciatis ergo nunc de necessitate virtutem: & offeratis eas Deo & S. Agneti, pro salute animæ vestræ. Et si postea contigerit vos iterum eas acquirere, quod non velitis inde aliquid retinere: sed ad cultum Dei & ministerium S. Agnetis omnia prouenire debeant. Fecit bono animo & pia intentione, quod consultum est; vouens sponte omnia Deo plene, & B. Mariæ Virgini, & S. Agneti patronæ Ecclesiæ nostræ, breui tempore consecratæ. Igitur oblatione ista votiua consummata, venit post triduum nuntius bonus de Swollis, missus a Domino b Ioanne de Haerlem, tunc Rectore deuotarum Sororum Beguinarum, dicens: Fratres non sitis solliciti & tristes de pecuniis perditis, cito eas recipietis Deo fauente. [recuperat,] His auditis gauisus est Hermannus, & cum eo Prior noster, & totus conuentus. Quis autem fuerit iste fur & raptor, Clericus an laicus, hucusque nescitur. Nam speratur, quod pœnituit, & Domino Ioanni secreto, vt ad monasterium omnia remitteret supplicauit, quod etiam tacito nomine fideliter fecit. Empta sunt autem & parata de pecuniis illis receptis, ad S. Agnetis honorem, [& in ornamenta Ecclesiæ expendit.] duo ornamenta sacerdotalia, & calix vnus argenteus deauratus, titulo Hermanni de Oeuer, sub pede calicis inscripto.

[Annotata]

a Hic an. 1408. factus est secundus Prior Montis S. Agnetis; initio anni 1425. quartus Prior in VVindesem.

b Thomas a Kempis cap. 12. refert eum interfuisse consecrationi ecclesiæ Montis S. Agnetis.

§. III. Alia Sanctæ beneficia.

[4] [Dubitans de fide, cōfirmatur diuinitus, exemplo S. Agnetis & aliarum.] Qvidam Frater domus nostræ, celebrans in domo Capituli in altari S. Agnetis Virginis, diabolo insidiante subito tentatus est in Missa, de fide & sacramento Corporis Christi, in quo sæpius habuit consolationem magnam. Sentiens ergo grauem influere quȩstionē, conuertit se cito ad pium Dominum Iesum cum gemitu & recta fidei intentione orando. Moxque audiuit diuinum responsum, intus sibi dictum: Crede sicut S. Agnes, Cæcilia, Barbara, & aliæ sacræ Virgines crediderunt; quæ pro Christo passæ sunt, & de nullo verbo in fide dubitauerunt. His auditis, cessauit tentatio, & quæstionis dubitatio. Et sæpius postea contra diabolicam immissionem, hæc verba reuoluit: Crede sicut Agnes, Cæcilia, & Barbara, & numquam errabis in fide Catholica. Nam tot sunt testimonia vera, quot sunt sancta verba in Biblia.

[5] Alius etiam quidam de Fratribus nostris infirmis in eodem loco & altari, [Curuus ope S. Agnetis subito conualescit.] ex deuotione communicauit; qui diu baculis se sustentans, curuus incedere solebat. Sed post celebrationem Missæ, virtute Christi, & meritis S. Agnetis, sic conualuit, vt baculos suos post Missam ibidem relinqueret, & postea ad chorum & conuentum lætus & rectus transiret. Mirante autem quodam Fratre de isto facto, sciscitate pie cœpit, quid ægrotus egerit, & infra Missam cogitauerit. Respondit sanatus: Cogitaui & reuolui verba sancti Euangelij, Luca referente de Domino nostro Iesu Christo: [Luc. 6. 19.] Et omnis turba quærebat eum tangere, & virtus de illo exibat, & sanabat omnes. Bona ergo fides & virtus sacramenti, cum precibus Sanctorum, sanare adhuc possunt mente & corpore debiles; vt fiant feruentes in amore Dei, & ad omne opus bonum promptiores, & suis Prælatis sine mora obedientes. Hæc sunt æternæ salutis miracula, quæ adhuc frequenter operatur Christus cum deuotis, mira clementia.

[6] Accidit quodam tempore in quadragesima, quod quidam Frater rogatus fuit celebrare Missam, mane circa horam quintam pro hospitibus & tota domus nostræ familia; sicut consuetum est fieri pro bona custodia laborantium in officiis, & pro itinerantibus in via propinqua vel remota. Frater autem ille pie annuit, & ex caritate libenter fecit pro quo rogatus fuit. Erat tunc festum S. Gregorij Papæ, quem Frater speciali affectu diligebat; quia in eius festo a scholas ad discendum alphabetum cum aliis pueris primitus intrauit. Cum ergo accessisset ad altare, cœpit cogitare qualem Missam vellet legere de ieiunio vel de S. Gregorio: statim venit ei ad mentem: Tu nondum legisti Missam in hac hebdomada de S. Agnete, pro speciali caussa tibi commissa. Lege ergo modo de S. Agnete, cum collecta de S. Gregorio; & postea cantabis Missam de eo in choro cum toto conuentu, corde iucundo. Fecit sic in nomine Domini cum bona fiducia, soluendo vota sua de S. Agnete, patrona nostra, Christo summe dilecta. [Incendium meritis S. Agnetis restinctum.] Omnibus igitur in ecclesia fere congregatis & Missam audientibus, contigit periculum incendij in domo agriculturæ nostræ, nemine adhuc sciente. Sed pius & misericors Deus optime prouidit quod incendium cito extinctum fuit. Nam laicus quidam Donatus noster, Mathias nomine, post eleuationem de ecclesia exiens superuenit, & fomitem ignis exstinxit. Quod meritis S. Agnetis confidimus asscribendum, de qua tunc specialiter legebatur Missa, ad rogandum propia caussa Dominum. Deus enim, qui B. Agnetem in medio flammarum, expansis manibus orantem illæsam conseruauit; ipse illo die domum nostram cum omnibus suis vtensilibus incombustam, precibus & meritis eius, clementi bonitate custodiuit. Vnus enim laicorum ad audiendam Missam cum aliis intrauit ecclesiam, & neglexerat sub tecto domus lucernam extinguere, quæ combusto ligamine, cecidit super segetes ibi iacentes & accendit. Sed pius Dominus omnia videns, & inopum preces misericorditer attendens, huic periculo per alium (vt prædictum est) tempestiue subuenire concessit. Audiens autem deuotus & prædilectus Pater noster Frater Theodoricus Cliuis, tertius domus nostræ Prior venerabilis, periculum incendij accidisse, & Dei gratia cito cessasse, primo satis expauit: nec mirum. Deinde consolatus est, & gratias egit Deo, quod tam graue periculum non processit, sed repente dissipatum fuit. Cum ergo rumor incendij ad aures aliorum peruenisset, Frater, qui de S. Agnete Missam eodem die celebrauit, secrete ad Priorem Patrem suum accessit, & humiliter ei indicauit: Dilecte Pater, gratias agamus Deo & S. Agneti, patronæ nostræ; quia Missa de ea hodie lecta fuit pro speciali caussa; & spero, quod fideliter pro nobis orauit, & ab incendio isto nos Dominus liberauit. Tunc bonus Pater & pius pastor, congaudens magnifice, [Preces & eleemosynæ in gratiarum actionem.] vtpote castus amator S. Agnetis, iniunxit speciales orationes Fratribus, atque largiores eleemosynas distribui iussit pauperibus, pro tam euidenti protectione ab incendio præsenti, & ab omni malo futuro: Amen.

[Annotatum]

a Habetur S. Gregorius Papa apud Belgas patronus discentium litteras, multiq; eius festo liberos ad scholas primum deducunt, quasi faustum omen, a Diui patrocinio suaq; pietate, captantes. Ea religio inoleuit quod ipse sanctissimus Pontifex venales pueros Anglos redimere, litterisq; imbuendos tradere olim solitus fuit: & quia Angli plurimi in Belgio vel fidem restituerunt vel pietatem, ab iis ad nos manasse eam pietatem verisimile est.

DE S. BVSIRIDE CONFESSORE ANCYRÆ IN GALATIA.

SVB FINEM IV. SECVL.

[Commentarius]

Busiris Confessor, Ancyrae in Galatia (S.)

[1] Ancyra Galatiæ metropolis, inter alia Sanctorum tropæa, Busiridis quoque certamen prædicat sub Iuliano Apostata susceptum, præclara deinceps vitæ innocentia cumulatum. Nomen eius Fastis Sanctorum inscripsere recentiores, [S. Busiridis nomen in sacris fastis,] Canisius, Ferrarius, Martyrologij Gallobelgici auctor; & cum ampliori elogio Galesinius: Ancyræ in Galatia, inquit, S. Busiris Martyris. Is Iuliano Imperatore, Gentilium cultum atque impietatem vehementer insectans, pro Christi religione vngulis ferreis dilaceratus, tum multis aliis cruciamentis tortus, constanti animo martyrium subiit. Non tamen tormentis immortuus; sed nuntiata Iuliani morte, dimissus e custodia, vitam ad Theodosij propagauit imperium, vltra annum nimirum 379. quo a Gratiano Augusto apud Sirmium Imperator effectus est Theodosius 14. Februarij.

[2] Busiridis gesta descripsit Sozomenus lib. 5. cap. 10. quæ fideliter ita vertit Caßiodorus in Tripartita lib. 6. cap. 13. [certamen pro fide,] Aiunt autem Busirim in Ancyra Galatiæ, clarissimam fortissimamque habuisse confessionem, cum fuisset in hæresi quæ vocatur τῶν ἐγκρατιτῶν, id est, Abstinentium. Hunc enim cum Iudex comprehendisset quasi Paganis insultantem, torquere volebat in publico, iussitque vt appenderetur in ligno. [mirabilis constantia.] Tunc Busiris extensis cito manibus supra caput, nudauit latera, dicens, non opus esse vt ministri appendendo se, deponendoque laborarent, cum esset ipse paratus ad pœnam, quam vellent exercere, & latera sua tortoribus præpararet. Miratusque eius promissionem Iudex, rei experimento magis obstupuit. Nam cum vngulæ ferreæ eius latera vehementius exararent, quamdiu Iudici placuisset, sustinuit manus extensas, & plagas cum alacritate suscepit. Post hæc autem reductus in vincula, quiescebat. Porro paullo post morte nuntiata Iuliani vsque ad Theodosij principatum vixit, & in Ecclesia Catholica, acta pœnitentia prioris hæreseos, conuersatus est.

[3] Hæc Caßiodorus, ex verbo fere Sozomenum interpretans, nisi quod hic diserte Busirin (quem etiam βούσουριν, scribit) τῆς ἁιρέσεως ὄντα τότε τῶν καλουμένων ἐγκρατισῶν, [Fueritne tum Catholicus.] cum tunc esset hæresis eorum qui Encratistæ dicuntur, ἀγγελθέντος ἀνηρῆσθαι Ἰουλιανὸν, ἀνεθῆναι, και πρὸς τὴν καθόλου ἐκκλησίαν μεταθέσθαι, καταγνοῦντα τῆς προτέρας ἁιρέσεως; nuntiata Iuliani morte, dimissum esse, & ad Catholicam Ecclesiam reuersum, priore hæresi damnata; cum in ambiguo relinquat Caßiodorus fueritne, cum ista passus est, hæreticus. Nicephorus quoque lib. 10. cap. 10. Catholicum tum fuisse Busirin innuit, ὃν πρότερον τῆς Ἐγκρατιτῶν ἁιρέσεως ὄντα &c. quem cum antea hæresis Encratitarum fuisset, contra simulacra strenue & imperterrite insurgentem prouinciæ Præfectus comprehendens &c. Siue tamen tunc Ecclesiæ Catholicæ reconciliatus iam erat, siue adhuc hæretico errore tenebatur, effecit benignißimum Numen, vt inuictum animi robur veræ religionis profeßione consummaret. Encratitæ autem, qui nonnullis Encratistæ dicuntur, id est, Continentes, siue Abstinentes, abominabantur nuptias, abstinebant animatis & vino, principia plura asserebant, inq; iis diabolum; & licet Continentes dicerentur, tamen cum fœminis iter agebant, & communiter viuebant, vt scribit S. Epiphanius hæresi 47. & Baronius an. 174. nu. 10.

DE S. EPIPHANIO EPISCOPO TICINENSI IN ITALIA.

An. Ch. CDXCVI.

[Praefatio]

Epiphanius, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

[1] Eluxit caliginosis miserrimisq; imperij Romani ad interitum declinantis temporibus, S. Epiphanij Ticinensis in Gallia Cisalpina Episcopi virtus, suiq; splendorem nominis (nam ἐπιφανὴς illustrem splendidumq; significat) impleuit. [S. Epiphanij natalis,] Eum Fasti Romani XII. Kal. Februarij, alij XI. inter Cælites publice venerandum proponunt.

[2] Res ab eo præclare gestas B. Ennodius illius discipulus, eiusdem Sedis Episcopus, descripsit tertio miscellorum opusculorum, quod, [Vita,] Sirmondo iudice, inter Ennodiana, vt maximum, ita optimum videtur, & variam ac multiplicem illorum temporum historiam complectitur. Eius vix pars tertia a Surio aliisq; edita fuerat: Andreas Scottus noster, ac Iacobus Sirmondus e veteribus MSS. reliqua suppleuere: e vetusto Francisci Modij codice descripserat Rosvveydus, vti hic damus. Agunt de eo Cardinalis Baronius tom. 6. Annal. fuse, Paulus Diaconus lib. 16. histor. Roman. Bernardinus Saccus histor. Ticin. lib. 7. eumq; secutus Antonius Maria Spelta, & Iacobus Gualla: sed hi tres, quibus fides deberet in rebus patriis maxima esse, vel Ennodium non legerunt, vel non quanti meretur æstimarunt, parum sane exacte expresserunt.

[3] Inscripsit illius quoque nomen Martyrologio Gallicano in Supplemento Andreas Saussaius, [memoria apud Gallos,] quod ad Euricum VVisigothorum Regem a Nepote Augusto missus sit Tolosam: poterat & eo quoque titulo, quod ad Gundobadum Burgundionum Regem Lugdunum a Theoderico Ostrogottorum Rege legatus venerit. Multa certe vtrobique reliquit sapientiæ suæ & sanctitatis impressa vestigia.

[4] Obiisse eum Spelta tradit cum adhuc in viuis esset Zeno Imperator, [ætas.] Romæ Simplicius sederet, anno 481. At necdum eo anno venerat in Italiam Theodericus; atque ita sibi ipse Spelta ceterisq; scriptoribus contradicit. Obiit Zeno Olybrio iuniore solo Cos. an. 491. quo tempore adhuc clausus Rauennæ obsidebatur Odoacer, post cuius necem Epiphanium constat fuisse superstitem. Saccus, etsi ipse quoque chronologiam haud satis apte ordinet, fatetur tamen sub Gelasij pontificatu obiisse, qui Zenonis Aug. & Theoderici Regis temporibus sedit. Iacobus Sirmondus noster deceßisse S. Epiphanium scribit XII. Kal. Febru. anni CDXCVII. anno ætatis duodesexagesimo nondum expleto; natum anno CDXXXIX. creatum Episcopum anno CDLXVII. At Dionysius Petauius anno 466. Episcopum esse factum tradit: fietq; id probabilius vitam eius legenti, quam accurate Ennodius digeßit. De eius reliquiis infra agemus.

VITA
AVCTORE B. ENNODIO EPISC.
ex vetustissimo MS. Franc. Modij.

Epiphanius, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

BHL Number: 2570

Avctore B. Ennodio, Ex mss.

PROLOGVS.

[1] [Profitetur Auctor nihil se velle supra verum amplificare,] Qvamuis me vrgeat suscipiendi operis anceps necessitas, & e regione impositus sit, nec meo labore vacuus, nec maledicorum disceptatione, tractatus, in quo gemina cautio dictionis, hinc vbertatem expectet ingenij, inde etiam lingua diuitibus narrandi frænos imponat; cum ipsas eminentissimas, vt putantur, in seculo vana inflatione personas, si quis ventoso nimium studuerit eleuare præconio, aut intra gestorum terminum inopia eloquij continere, vtrumque apud eas iudicetur ingratum. In laudibus enim ipsis turpe est illa cudere, quæ nec ille, de quo narrantur, agnoscat; sic iniuriosum & dolore dignum putatur, illud præterire silentio, quod relatio vera possit attollere. Etenim res bene gestæ veterum nostrorum pro referentis apud nos accipiunt facultate virtutem. Nam vere aut perit notitiæ, aut attenuatum transit ad posteros, quod ad explicandum pauper verborum vena susceperit: & illa iusto liberior laudatio tantum decerpit gloriæ, quantum falsitatis adiecerit. Fit vero plerumque, vt fide carens a cumulus minuat probe facta multorum, & sit vana narratio, quæ crescit ex mendaciis, intempestiua & mendica nimium, quæ non pertransit ad terminum. Quocirca vitam beatissimi Epiphanij Ticinensis Antistitis narraturus, inuoco sanctum Spiritum testem actuum eius & comitem, vt ipsius auxilio gloriam conscientiæ serenissimȩ, quam eidem concessit, tradam chartis victuris in seculo, vt exemplum præbitura virtutum, numquam fama moriatur. In quo tamen opere si me angustia non arctauerit eloquentiæ sub certa lege currentis, vt saltem cruda per ordinem digeram facta meritorum; nihil tamen de laboribus eius tam mediocre vel humile inueniam, vt necessariis illud bullis, vt plerique solent, viuidi sermonis amplificem. [qui testibus adhuc viuentibus scribat.] Testes etiam calentium citabo negotiorum, & tropæa illius adhuc fumantia, & exornata de manubiis diabolicæ nuditatis ostendam. Nemo enim sub oculis præsentia pene, & nimium nota commemorat, nisi qui de veritate confidit, vt quos forsitan ficta dicturus, velut impudentiæ meæ conscius euitarem, eorum auribus relegam illa, quæ cognouit aspectus.

[Annotatum]

a Scottus: annulus muniat. & coniicit hic legendum fortassis, fine carens annulus.

CAPVT I.
Epiphanij sancta adolescentia.

[2] Igitur præfatus vir insignis Epiphanius oriundo a Ticinensis oppidi indigena fuit, patre b Mauro generatus, & matre Focaria editus, [Epiphanij patria,] quæ Sancti etiam c Myrocletis Confessoris & Episcopi tangebat prosapiam, hominibus ex liquido ingenuitatis fonte venientibus. Sed quid illorum retexam sanguinis prærogatiuam, [genus parentes,] quorum familiæ & nobilitatis caput est filius? Qui sub decessore suo viro integerrimo d Crispino Pontifice, cælestis militiæ tirocinium e orditus, annorum ferme octo f Lectoris Ecclesiastici suscipit officium, signo ante cælitus demonstrato. Nam dum esset in crepundiis lactētis infantiæ, [institutio sub S. Crispino; cunæ cælitus collustratæ.] fulsisse eius cunabula superno lumine videre complurimi, vt futuram mentis claritatem lustrans eum & præcedens fulgor ostenderet, secuturumque splendorem in moribus, iam tunc typica luce signaret.

[3] Notarum in scribendo compendia, & figuras varias verborum multitudinem comprehendentes breui assecutus, in g Exceptorū numero dedicatus enituit: cœpitque iam talis excipere, [Fit Exceptor.] qualis possit sine bonorum oblocutione dictare. Igitur processu temporis & laboris, ad h sextum decimum ætatis annum diuino fauore perductus, cana consilia in annis puerilibus meditabatur. [ministrat sedulo S. Crispino:] Vernabat in illo præ ceteris mater bonorum operum verecundia. Ita famulabatur Antistiti libens, vt si quid operis gereretur ab altero, grauiter ferret surreptum sibi fuisse seruitium: [virtutibus claret,] accipiebat senes grauiter, iuuenes comiter, & coercebat iam tunc facinorosos audacter: erat primis subiectus, prioribus sancta iniungentibus obsecundans, æqualibus blandus atque officiosus, sequentibus mira caritate communis; nulli se præferens, cum religioso cursu per cælestem tramitem omnibus anteiret; laudationis amore vacuus, cum quotidie in eo laudanda adolescerent: cumque res gloria dignas i per horarum momenta consummaret, [præsertim humilitate.] perire fructum gloriæ opinabatur atque mercedem, si prætulissent homines, quod soli Domino exhibebat abscondite: in summam, Apostolici memor oraculi, assentationes respuens in semetipso teste conscientia pro boni operis recognitione plaudebat. [2. Cor. 10.]

[4] Illud vero libandum esse non abnuo, quod formositas in illo lucis corporeæ, index animæ fuit; & tantum contra studium illius formæ decus enituit, vt nec forti viro posset oppugnante subuerti. Ridebant genæ, [eximia pulchritudine corporis præditus,] etiam cum animus mœstitudine torpuisset: nitida k simul labia commendabant dupliciter mella sermonum: necnon quocumque vertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabataspectus: frons cereæ pulchritudinis & candoris illius, quæ solis passa radios colorem traxit ab æthere: nares in tanto naturaliter splendore formatæ, vt illas nequiret imaginibus l corpora repræsentans pictor æmulari: manus teretes, prolixi digiti, de quibus aliquid & alienigena gauderet accipere: staturæ proceritas decens, quæ eminentiam secuturæ dignitatis præfiguraret in membris, nec tamen modum ornatissimȩ prolixitatis excederet. Sed ne quis forsitan malitiosus interpres intempestiue positum iactet in viro tantarum virtutum, de lepore carnis factam esse mentionem, cum in illo veteri mandatorum cælestium radice sit insitum, Sacerdotum corpora sagaci debere insinuatione lustrari, ne quid debile vel deforme, ne quid plus minusue esse contingat, neue inolitam maculis cutem superficies fœda dedecoret, [Forma corporis honesta requiritur in Sacerdotibus.] nec fractura manus, aut fractura pedis, aut gibbus indignum altaribus reddat Antistitem; [Leuit. 21. 18. & seqq.] & clamet Doctor Gentium, & Electionis vas, hominem mundum ad eiusmodi debere officium peruenire, quod non solum de animæ, sed etiam de corporis creditur nitore dixisse potissimum, qui deformem ac debilem a libaminibus suis mandat arceri; [Tit. 1. 15.] inuenitur eos, qui multipliciter grati sunt, libenter admittere, præsertim in quo lucem membrorum animæ fulgor exuperat, nec naturaliter illud terrenum decus aliquibus artificiis adiuuatur.

[5] Præstrictis ergo his quæ oportuit non omitti, vt cui innotesceret opere vir immensus, præsentaretur & vultu; transeam ad illa quæ de cultoribus Domini nostri non mediocriter laudanda fronte narrantur. Erat in eodem sermo ad doctrinam congruus, fabricatus ad blanditias, m ad intercessiones iam tunc artifex, [Gratiosus in sermone S. Epiphanius.] ad corripiendos singulos auctoritate plenus, ad exhortandos quosque necessario lepore dulcissimus. Vox sonora, succo virilis elegantiæ condita, nec tamen agrestis ac rustica; nec infracta, gradatimque a mascula soliditate deposita. Illum quicumque vidit, cum necdum dignitatum aliquod limen intrasset; omnia eum transisse credidit, quæ sequebantur, insignia.

[Annotata]

a Fallitur ergo Blondus, qui Aquileiensem facit, teste Spelta.

b Spelta & Gualla Marium vocant.

c Colitur S. Mirocles, siue, vt hic & forte rectius scribitur, Myrocles, 3. Decemb. vixit Constantini Magni ætate, seditq; cum aliis Iudex in caussa Cæciliani Episcopi Carthag.

d De S. Crispino egimus 7. Ianu. Eum Antonius Maria Spelta duodecimum eius Sedis Episcopum, Iacobus Gualla septimum scribit fuisse.

e Scot. Sirm. aliiq;, sortitus.

f anno ergo Christi 446.

g Exceptores dicuntur Notarij & amanuenses, quiq; acta iudiciorum describunt, & fere non integris verbis, sed litterarum compendiis. ita Marcus Diaconus in vita S. Porphyrij Episcopi 26. Febru. cap. 19. nu. 88. Frater autem Cornelius Diaconus, sciens notis scribere, quibus vtuntur in iure, iussus a beatissimo Episcopo notabat omnia, quæ dicebantur & opponebantur, me & Fratre Barocha admonentibus.

h Christi is erat 454.

i Scot. per honorum momenta consumerer.

k Scot. Semilabia.

l Idem, correpræsentans.

m Ad deprecationes, quas pro miseris & oppressis apud potentiores adhibere solebat Ecclesia. Sirmondus, qui de ea re plura ad ep. 7. lib. 1.

CAPVT II.
Subdiaconi munus. iniuriæ toleratæ.

[6] Talis iam ad octauum decimum a ætatis suæ peruenit annum, [Fit Subdiaconus anno ætatis 18.] in quo in secundo a Leuitis numero dedicatus senum cœtibus puer adiunctus est. Stupuere complurimi, sed externi, qui mores illius cum ætatis immaturitate iungebant: seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui nouerant. At ille venerabilis Crispinus Episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram, & quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, [S. Crispinum sua virtute recreat.] sic eum mulcebat sensibus, vt morderet obtutu, & sub specie frontis rigidæ clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. Pascebatur alumni sui optabili conuersatione Pater, & in omnibus eius actibus oculos amœnabat; in quo tamen ille subdiaconij ordine nihil amplius quam biennio commoratus, meritorum suorum saltibus euectus exiluit, nec se diu intra angustias modici honoris anima est diues passa refrænari. Festinabat ad Leuiticam dignitatem conscientia, quam numquam vota præsumpserant: exigebat conuersatio, quod desideria penitus ignorabant. Circa metas tamen præfati honoris & terminum, vnum eius opusculum summotenus libet attingere.

[7] Summias vocitatur b ager, qui in eo loco situs est, in quo terrenum marginem gulosus c Padani gurgitis morsus arrodit, & flexuose serpens fluuius largitur in compendio alterius, [Caussam Ecclesiæ agens,] quod furatur ab altero, simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas. De huius prædij finibus antiqua cum Clericis Burco quidam lite certabat: ad quod iurgium dirimendum senile nimis, & præterquam coniici possit annosum, adhuc puer iste dirigitur. Electus est enim qui & fortiter illatas intentiones exciperet, & maturitate consilij inferendas temperaret. Attulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio: nam processu sermonis & scandali, [fuste percutitur:] ipse Burco, qui malitiæ suæ sordido lenocinaretur assensu, summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum virum ita fuste percussit vt sanguis protinus ebulliret.

[8] At ille pacatissimus iram repressit; nec vindictæ spe prouocatus efferbuit, [deprecante culpam percussoris matre,] turbatumque potius & attonitum percussorem blandissimo deliniebat affatu. Illico miseram se clamans & orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit: crederes eam circa funus pignoris sui illa, qua fugatur omne consilium, in carorum mortibus lamentatione iactari: lambebat vestigia sanctissimi iuuenis eiulans mater; &, Parce, clamabat illi, quem numquam ad indignationem vis vlla compulerat. [ciuitate ad vltionem conspirāte,] At ille supplicantem prohibebat, ne sibi inuidiam rogando concitaret, ne se non merentem delati honoris sarcinis impediret. d Turbata est repente ciuitas, omnium Christianorum in furorem versæ mentes. Burco ad exitium poscebatur, & in tanta hominum multitudine nemo placidus, nisi qui iniuriam fuerat passus, [ipse iniuriam dissimulat.] inuentus est. Flebat egregius Pontifex, de infirmitatibus suis & molestiis gaudente discipulo; nam ita satisfaciebat pro eo, qui putabatur inimicus, singulis, vt nec gloriam parcendo iactanter quæreret; nec vindicando, mandata cælestia præteriret.

[Annotata]

a Christi 456.

b De eo breuiter 7. Ianu. cum de S. Crispino.

c

Sic Lucanus lib. 6.

Illos terra fugit dominos; his rura colonis
Accedunt, donante Pado.

d Gualla: Quod audiens ciuitas Christianorum (nam Papia ob magnam eiusdē populi religionē sic vocabatur) &c. ridiculum.

CAPVT III.
In diaconatu exercitæ virtutes.

[9] [Fit Diaconus anno ætatis 20.] Breui post ad Diaconij euectus infulas vicesimum annum ȩtatis ascendit, facie necdum barbata bene. Turbabatur suscepti honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere Christianum; singulorum pro pudore declinabat adspectus, quem vniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod attendebat. [probata industria & fidelitate præparatur successor Episcopo,] Interea supradictus Antistes omnem Ecclesiasticæ conuersationis substantiam, & diuitias pauperum suorum in eius potestate committit, volens ante Episcopatum cognoscere, qualem futuris temporibus præpararet Episcopum: & cum vix sit, vt ab eorū personis, de quibus successionis seritur quantulacumque suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia credebat sibi perire a sanctus Pater, quidquid minus fuisset exhibitum, quædam in illo sua, quædam volebat esse maiora. At iste quotidianis profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris vota transscenderat. Erat enim genitor, cuius eum per euangelium conceptum verbi cœlestis semine fœta aluus effuderat.

[10] Nam de pudicitia iuuenis mei quid loquar, in quo domum sibi statuerat castitas, [castus,] & continentia radices fixerat in profundum? Virum se esse nisi per patientiam laboris ignorabat: carnem habere nisi cum moriturum se esse meminerat, nesciebat. Quotiens tamen illum corporeus appetitus, sicut ab ipso didici, ludebat imaginibus somniorum, illico ad vigilias sanctas, continuata ieiunia, standi diutissime necessitatem, [carnem varie mortificans,] plena auiditate currebat: talemque bellatrix dextera animæ suis certaminibus reddebat carnem, vt illi opus esset postea pro necessitate succurri. Nec tamen refecto corpusculo indulgebat otio. Vtebatur lectione pro requie; librorum venerabilium pro blandimentis instrumenta suscipiens. Memoriter semel transcursa reddebat: & ne crederetur Scripturarum diuinarum tramitem verborum tantummodo celeritate transuolasse, pingebat actibus suis paginam, quam legisset. Si Propheta fuisset in manibus, [lectioni sacræ assidue intentus,] prophetantem videres codice amisso lectorem: si Testamenti veteris recensuisset volumina, Moysi dignus æmulator incedebat, taliter ac si illum Israelitica per desertum agmina sequerentur; si Apostolicum lac verborum, & mel Dominicæ passionis, seueritatem legis condiens scriptura index reuelasset, continuo ex ore ipsius dulciora fauis verba fluxerunt. Postremo quid libri docuissent, vita signabat.

[11] Domum taliter regebat Ecclesiæ, vt nec profusione immoderata commissam penum exhauriret, nec odia sordenti parcitate contraheret: intercessionum etiam tunc certamina b proludebat. Nam vbicumque pro remediis miserorum, Episcopi mittebatur imperio, [moderatus,] tanta exigebat beneficium arte supplicandi, vt sentirent sibi in caussis profuisse complurimi, ipsum per se Episcopum non venisse. [omnibus carus.] Augebatur circa eum per dies singulos popularis affectus, & magnis successibus cumulabatur amor, qui ex iudicio descendebat. Desiderabatur in illo sacerdotium, cum nemo nutritoris eius optaret interitum: ipsum tamen ne odor quidem huius opinionis afflauerat; arbitrabatur ad profectum suum sufficere, si cum bona semper æstimatione seruiret.

[12] Postquam tamen inualida senectus, & semper de infirmitatibus querula, [S. Crispino iam seni assistit.] venerabilem virum Crispinum Pontificem occupauit, istius sustentabatur manibus, in huius nitens erigebatur amplexus: pes illius erat, oculus, dextera, cuius ministerio quicquid optasset fieri, ante iussionem suam videbat impletum: præsentiunt enim bonæ mentes eorum desideria, quibus cum integritate famulantur. Talis in Diaconatu a vicesimo incipiens octo annos impleuit. [Alij tum Ticini insignes viro] Et quidem tunc status ecclesiæ Ticinensis bona Clericorum fruge pollebat. Erant cælestes viri, quos ille a perfectione incipiens anteibat. Fuit Siluester Archidiaconus ea tempestate, homo in vetusta disciplinarum instructione probatissimus: fuit vir insignissimus, Bonosus Presbyter tam nobilis sanctitate, quam sanguine, Gallus quidem prosapia, sed cælestis indigena: fuere alij & numero plures & virtute præstantes, quorum idcirco facio mentionem, quia parua laude dignus est, qui tantum miseris antefertur.

[13] Circa finem tamen vitæ, quem spiritu præuidebat sanctus Antistes, [a S. Crispino præsentiente obitum suum,] Mediolanum vicinam expetiit ciuitatem, vbi nobilium germina in esse quadam mundæ ingenuitatis excreuerant, quos visitationis gratia requisitos, talibus vir Domini sermonibus appellauit: Ecce filij, iam me ætas compellit ad transitum, iam originariam ad ius suum reuocat terra particulam. Commendo ciuitatem, commendo Ecclesiam, [commendatur Rusticio viro illustri;] commendo hunc, cuius labori & gratiæ debeo quod vsque ad hoc tempus vixi & grandæuus & debilis; cuius corporea soliditas, & virtus animæ imbecillitatem meam portauit sine fastidio; cuius ambulaui pedibus, tenui aliquid manibus, vidi oculis, ordinaui sermone: duo videbamur intuentibus, cum vnus per concordiam fieret ex duobus.

[14] Hæc c Rusticio illustri viro dicta penitus insederunt, qui in omni dicendi genere exercitatissimus tali est orsus eloquio: [qui eius iudicio assentitur.] Scimus, sancte Pater, scimus, & profunda consideratione perspeximus iuuenem istum non oportere pro ætatis immaturitate censeri; nec debere grauis consilij hominibus teneros pro quadam obice annos adferri. Vir namque cana morum integritate probabilis, geminata laude dignus est, si illi ad venerabile mentis imperium puerile corpus obtemperet. Viue tu tamen, viue exemplum, & forma bonorum operum, & vberiores in eo, si adhuc possunt crescere, lucidæ conuersationis fructus adiunge. His dictis conticuit. At ille piissimus Pontifex beneuolentiæ eius impendens gratias, quod secum pari de discipulo æstimatione sentiret, dato vale discessit; atque Ticinum quasi ad sepulchrum festinans regressus est, qui aliquantis emensis diebus morbo regio perfusus lucem seculi nostri superna habitatione commutauit.

[Annotata]

a Ita nostrum & vetera alia exemplaria, quæ citat Sirmondus. Scottus sanctus Papa. & multi eo æuo quosuis Episcopos Papas quandoque appellant. Ennodius vni id tribuit Romano Antistiti, vt ad ep. 1. lib. 4. obseruat Sirmondus.

b Scott. præludebat.

c Ita MS. noster, atque alij præcipuæ notæ codices, vt testis est Sirmondus, qui eum esse coniectatur, [Rusticius V. IL.] haud temere, qui cum Olybrio anno 464. Consul fuit. &, vt rei bellicæ sciens, tum Mediolani res fortassis Imperij curabat, seu Seueri Imp. auctoritate, siue eo extincto Ricimeris Patricij nutu. Gesta hæc sunt anno Christi 465. Basilisco & Herminerico Coss. non anno 450. superstite adhuc Valentiniano, vt censet Spelta.

CAPVT IV.
Episcopatus susceptus. in eo benefacta.

[15] a Ex tempore in isto bonorum omnium consensus adducitur: magnus illico in tota vrbe concursus. Rapitur a lamentatione funebri in gaudium populi consecrandus Antistes. Flebat iste intemperanter dolore mortis paternæ, cui reddi debitas lacrymas promiscuæ multitudinis lætitia non sinebat. Resistebat, inquantum poterat, & b indignum se iam Apostolica imitatione clamitabat: [S. Epiphanius inuitus consecratur Mediolani Ticinensis Episcopus,] sed tantum magis surgebat in eo dilectio cunctorum, quantum in multitudine magna solus erat, qui se vocitaret indignum. Nunc quid pluribus vtar, qui omnia explicare non valeo? Finitimarum ciuitatum iunguntur studia, & attrahitur tanta collectio, ac si initiandus esset totius orbis Episcopus. Ducitur Mediolanum adhuc reluctans, & magna, si dimitteretur, munera promittens, qui vt fieret noluit spondere vel minima: consecratur cum omni celebritate cunctorum: exultabat mundus de tam sanctæ ordinationis insignibus: extranearum habitatores vrbium tanto se tripudio iactabant, quasi ipsis proprie profuturus infulas sacerdotales exceperit. Aliquos tamen magnarum vrbium incolas edax consumebat inuidia, quod tantum oppidi Ticinensis angustia habere meruisset Antistitem, cum apud ipsos sola Pontifices Metropolitanæ iactantiæ vocabula tuerentur.

[16] Exacto ergo dedicationis suæ die, Ticinum rediit, conuocatisque vniuersis Presbyteris, ac ministris, talibus eos instruxit & confortauit alloquiis: Quamuis me, Fratres carissimi, inter primordia immature titubantem iudicij vestri & susceptæ dignitatis pondus oppresserit; memini tamen, quod magna gratiæ vestræ debeam cui maxima contulistis: & licet parendi vobis magis quam iubendi habuerim voluntatem; mutaui tamen per officium personam seruiendi, animum non amisi. Estote pacifici, estote vnanimes: [Hortatur suos ad virtutem, & vt se errantem moneant:] onus meum mecum diuidite: fit enim ad portandum facilis sarcina, quam multorum colla sustentant. Meam vobis communionem seruandam cum omni humilitate polliceor; neque futurum esse quemquam, qui me nisi cum Domino nostro possit offendere. Auctorem bonorum operum seruate pudicitiam: & ne iniuriosum putetis, quod grandæuos & Presbyteros de continentia & integritate seruanda puer appellat; conuersatio, non anni, aut adolescentiam aperit, aut senectam. Speculamini meæ conuersationis interna; & si indignum aliquid agnoscitis, coercete. Nemo vt Ecclesiæ Principem admonere timeat, si probat errantē. His ita dictis conticuit; surrexerunt omnes, & consona, quasi ex pristina meditatione, [omnes applaudunt.] submomentanea tamen voce dixerunt: Aue Pater probatissime: aue Pontifex singularis: bonum te quidem vniuersorum sensit electio, sed optimum etiam tua testantur alloquia. Crescis sanctis meritis apud conscientiam nostram, & reperiris luce operum, supra quam porrigebatur opinio. Quibus breuiter perstrictis, suscepto omnes munere discesserunt.

[17] [Abstinet balneis, cœna, lautis cibis.] Mox sibi beatus Antistes proprio ore leges, quibus se posset tenere, dictauit. c Primum statuit non lauandum, ne nitorem animæ, & interioris hominis fortitudinem, balnea magis sordibus amica, confringerent. Deinde decreuerat numquam esse prandendum; sed ne propositi sententiam superuenientum vis vlla temeraret, & aut iactantiæ nebulis, aut auaritiæ fama læderetur, definiuit numquam sibi cœnandum, vt commutatio horarum, ac per hoc semel in diem reficiendi tempus afferret: cibos iussit sibi placere viliores, nihilque in apparatione ferculorum nares saporemque suum posse offendere, nisi quod aromatibus condiretur. Olerum & leguminis pascebatur epulis, sed neutrum horum vsque ad satietatem capiens: vini quiddam parum, quam tamen exiguitatem Apostolicæ admonitionis memor, sumebat ob stomachi cauendam debilitatem. [1. Tim. 5. 23.]

[18] [in sacris constans;] Procendendum censuit in omnibus in quolibet aeris terrore maturius, ita vt vigiliarum formam lectoribus antecedēs ad ecclesiam præberet Episcopus. Postquam vero ad altaris confinia peruenisset, nullam deliberauit futuram esse necessitatem, qua inde nisi impletis solennibus possit abduci, d iunctis pedibus vsque ad consummationem mystici operis stare se debere constituit, ita vt humore vestigiorum locum suum depingeret, & longe aspicientibus indicaret. Intercessionum tantam sibi proposuit curam, vt ipsum se miseris inferre crederet molestiam, quam per negligentiam a quibuscumque permisisset inferri. [promptus ad opem ferendam.] Ad patientiam laboris tempore otij, vt necessitati sufficeret, corpus aptauit. Hoc sibi viuendi pragmaticum vel disciplinæ dogma proposuit, aggressus est, seruauit, impleuit.

[Annotata]

a Scott. & Sirm. extemplo in istum.

b Scot. dignum.

c Gualla & Spelta fœde hallucinantur, dum quæ hoc numero continentur, omnia clericis ab Epiphanio aiunt esse præscripta.

d Gualla: Ad altare autem, pro obseruantia ingentis suæ religionis, nudis stabat pedibus. Nec id dicit Ennodius, nec verisimile est.

CAPVT V.
Suscepta ad Anthemium Imp. pro pace legatio.

[19] Mox per vniuersum mundum sanctam illius conuersationem illa, quæ licet in gloriosis actibus tardior esse solet, fama non tacuit, sed ad aures a Ricomeris, qui tunc secundis ab b Anthemio Principe habenis Rempubl. gubernabat, detulit. Nam Imperatore Romæ posito, seminarium inter eos iecit scandali illa quæ dominantes sequestrat inuidia, & par dignitas caussa discordiæ. Surrexerat enim tanta rabies atque dissensio, vt mutuo bella præpararent: & præterquam origo irarum proprios suggerebat stimulos, lis ipsa circumstantium consilio nutriebatur. Nutabat status periclitantis Italiæ, & affligebatur ipsis discriminibus grauius, dum expectabat futura discrimina. [Ricimer rogatur a Liguribus, vt sinat se reconciliari Anthemio Imp.] Interea apud Ricimerem Patricium Mediolani ea tempestate residentem fit collatio Ligurum nobilitatis, qui flexis genibus, soloque prostrati pacem orabant Principum, & vt ab scandalo vtræque partes desinerent, occasiones gratiæ ab vna precabantur offerri. Quid plura contexam? Mulcetur Ricimer & velle se reparare concordiam permotus multorum fletibus pollicetur: Sed qui, ait, potissimum huius legationis pondus excipiet, quem tantæ molis cura maneat? Quis est qui c Galatam concitatum reuocare possit & Principem? [quærenti idoneum Fecialem proponitur Epiphanius,] nam semper cum rogatur exuberat, qui iram naturali moderatione non terminat. Tunc vno omnes ore responderunt: Vester tantummodo ad pacem declinetur assensus; est nobis persona nuper ad sacerdotium Ticinensis vrbis adscita, cui & belluæ rabidæ colla submittant: cui ante preces offeratur beneficium, quod a quolibet petiturus aduenerit: cui est vultus vitæ similis, quem venerari possit quicumque, [laudata eius eloquentia:] si est Catholicus & Romanus; amare certe, si videre mereatur, & Græculus. Iam si ad sermonem illius veniamus, numquam sic diras aspides verborum digitis incantator Thessalus violentis poterit euocare carminibus, quomodo ille effectum petitionis suæ etiam a negaturis extorquet: pendet in arbitrio eius, cum loqui cœperit, sententia audientis: perdet ius suum, qui excusare disposuit, si illi alligandi copia concedatur. Tunc Patricius Ricemer ita respondit: Detulit ad me hunc hominem, quem exponitis, fama gloriosum: [annuente Ricimere,] & in hoc magis admirationi mihi est, quod cum omnes habeat laudatores, nullos eius, quibus per inuidiam abundare solet nouitas, prodit inimicos. Ite ergo & rogate hominem Dei vt ambulet. Iungite etiam meas preces.

[20] Egressi de concilio statim Ticinum petunt: caussam narrant: fusis, vt istum laborem susciperet, B. Epiphanius rogatur lacrymis. [rogatu suorum,] Qui, ne extenuaret beneficium si filios diutina supplicatione torqueret, antecessit desideria postulantum, quos tamen taliter allocutus est: Quamuis tantæ rei necessitas probatissimȩ personȩ pondus inquirat, & titubet sub graui fasce portitor immaturus, affectum tamen, quem debeo patriæ, non negabo. Quibus breuiter narratis, [ad eum venit:] quoniam erat loquendi parcus, ad Ricimerem Patricium perrexit, a quo simul visus & electus est. Mandato ergo sibi legationis ordine Romam petiit. In quo itinere quid molestiarum sustinuerit, quidue virtutum gesserit, festinans ad maiora prætereo.

[21] [mittitur Romam.] Mox tamen, vt supradictæ Vrbis portas ingressus est, fama, quæ absentem illum notum fecerat, digito cœpit ostendere: conuersi illico omnium oculi, stupuere mentes attonitæ, quod tantam sibi exhiberi reuerentiam imago eius index sanctitatis exquireret: inexpiabilis se culpæ reum fatebatur quilibet potentum, si tantum genua eius amplexus est. [Magno honore excipitur a Romanus:] Tollebatur clamor in cælum: nemo illum in mortalium numero computabat, cui omnia cælestis gratiæ videbant bona constare. Perfertur ad Principem Anthemium studio legationis Episcopum venisse Liguriæ, hominem quem nullus possit etiam diues eloquio sufficienter exponere. At ille: Callida mecum Ricimer & in legationibus suis arte decertat. [ab Anthemio etsi legationem suspectante,] Tales dirigit, qui supplicatione expugnent, quos ille lacessit iniuriis: perducite tamen ad me hominem Dei; qui si possibilia precatur, admittam; si difficilia, supplicabo ne excusationem meam grauetur accipere. Dubito tamen an Ricimer apud me, quod poscit, obtineat; cuius scio votorum intemperantem esse personam, & in conditionibus proponendis rationis terminum non tenere: sed veniat directus Antistes, & laudatam iampridem præsentet effigiem. Egrediuntur officia Palatina: tota Vrbe, [admittitur:] d Iube rogaris audiebat Episcopus.

[22] At venerabilis & seculis omnibus probatus Pontifex, posteaquam ingressus est, & proferendi sermonis donatus licentia, quamuis fugitiuæ potestatis insignia ostrum gemmasque rutilantes reuerendæ imaginis fulgore compresserit, (etenim quasi absente Imperatore, ita in se oculos traxerat singulorum) tali tamen narratione incipiens ianuam oris reserauit: [propace perorat:] Summa cælestis Domini, Venerande Princeps, est ordinatione dispositum, vt cui tantæ Reipubl. cura mandabatur, per Catholicæ fidei dogma Dominum & auctorem & amatorem pietatis agnosceret, per quem bellorum furorem pacis arma confringunt, & calcans colla superbiæ concordia superat, quod fortitudo non præualet. Sic namque Dauid prædicabilem, parcendi magis inimico animus reddidit, quam intentio vindicandi: sic perfecti seculorū Reges & domini supplicātibus indulgere cælesti arte didicerunt. Supernæ namque dominationis instar possidet, qui imperium suum pietate sublimat. Hoc ergo Italia vestra freta iudicio, vel Ricimer Patricius, paruitatem meam oratum direxit, indubitanter coniiciens, quod pacem Romanus Dominus tribuat, quam precatur. & Barbarus. Erit enim triumphus vestris proprie profuturus annalibus, si sine sanguine viceritis. Simul nescio quæ species fortior possit esse bellorum, quam dimicare contra iracundiam, & ferocissimi Getæ pudorem onerare beneficiis: grauius enim percellitur si postulata impetret, quem puduit hactenus supplicare. Tractandus deinde anceps bellandi euentus: in quo tamen si ita prȩualuerint peccata certamine, vestro regno defraudabitur, quod partes vtræque perdiderunt: nam quæcumque apud Ricimerem, si amicus est, salua sunt, cum ipso a vobis Patricio possidentur. Cogitate pariter, quia bene caussæ suæ ordinem dirigit, qui pacem primus obtulerit.

[Annotata]

a [Ricimer.] MS. nostrum semper Ricemerem vocat. Gualla Retimerum. Hic Coss. Constantino & Rufo, ex Magistro militum Patricius factus, annis quindecim in ipsorum nece Cæsarum lusit, pari ambitione & crudelitate.

b [Anthemius Aug.] Pusæo & Ioanne Coss. an. Ch. 467. Anthemius Patricius a Leone Aug. missus, Occidentis suscepit imperium XII. Aprilis. Ergo sub annum 468. vel 469. hæc S. Epiphanij contigit legatio.

c Anthemium, qui & mox Græculus, & Sidonio lib. 1. ep. 7. Græcus Imperator, dicitur, quippe qui e Græcia nuper exortus.

d Alij, vbi rogatus adueniebat.

CAPVT VI.
Pax sancita. alia præclara Epiphanij opera.

[23] Hactenus admirandus Pontifex prosecutus, loquendi finem fecit. Tunc Princeps erigens oculos, desertum se omnium vidit aspectibus, atque in eum inuitatos vultus esse cunctorum; quem admirari nec ipse desinebat. [Anthemio, multa prius questo de ingratitudine Ricimeris,] Tunc alto trahens verba suspirio ita orfus est: Quamuis inexplicabilis mihi, sancte Antistes, aduersus Ricimerem caussa doloris sit, & nihil profuerit, maximis eum a nobis donatum fuisse beneficiis; quem etiam, quod non sine pudore & regni & sanguinis nostri dicendum est, in familiæ stemma copulauimus, dum indulsimus amori Reipublicæ, quod videretur ad nostrorum odium pertinere. Quis hoc namque veterum retro Principum fecit vnquam, vt inter munera, quæ pellito a Getæ dari necesse erat pro quiete cōmuni, b filia poneretur. Nesciuimus parcere sanguini nostro, dū seruamus alienū. Nemo tamen hoc credat propriæ caussa factum esse formidinis. Nam in tanta circumspectione salutis omnium, solum pro nobis timere non nouimus. Bene enim apud nos compertum est perire Imperatori laudem suæ virtutis, qui pro aliorum cautela non metuit. Sed vt tuæ venerationi ad liquidum conatus illius aperiamus, quoties a nobis maioribus donis cumulatus est Ricimer, toties grauior inimicus apparuit. Quanta contra Rempublicam bella præparauit? Quantas externarum gentium per illum vires furor accepit? Postremo etiam vbi nocere non potuit, nocendi tamen fomenta suggessit. Huic nos pacem dabimus? hunc intestinum sub indumento amicitiarum inimicum c sustinebimus, quem ad fœdus concordiæ nec affinitatis vincula tenuerunt? Grandis cautio est aduersarij animum cognouisse: etenim hostem protinus sensisse, superasse est: perdunt semper deprehensa odia stimulos, quos occultata conceperant.

[24] Sed si in his omnibus Reuerentia tua & vadis & mediator accedit, qui potest spiritali indagine consilia nefanda inuenire, & inuenta corrigere; pacem, quam & tu poscis, negare non audeo. Postremo si solitæ calliditatis astutia etiam te fefellerit, certamen iam vulneratus assumat. Me tamen statumque Reipubl. tuis committo & commendo manibus, & gratiam, quam supplicanti & profuso per se Ricimeri negare disposueram, per te primus exhibeo. [eam tamen impetrat:] Profunda enim deliberatione compendiis nostris in hac parte consulimus, si in incertis procellarum erroribus nauem ex boni gubernatoris ordinatione flectamus. Quis enim tibi excusare præsumat beneficium postulanti, cui oportuerat ante preces offerri: Hæc Imperator. At venerabilis Sacerdos, Gratias, inquit, omnipotenti Domino, qui pacem suam Principis menti inseruit, quem adinstar superni dominatus vicarium potestatis suæ voluit esse mortalibus.

[25] Quibus breuiter enarratis, accepto etiam pro concordiæ firmitate ab Anthemio sacramento discessit, festinans ad Liguriam reuerti, quoniam Resurrectionis Dominicæ tempus instabat, per quod maceratis ieiuniorum cruce corporibus, carne frigida spiritus hilaris recalesceret, dum a Redemptore nostro moriendo mors vincitur, fidelis spei cibis anima saginatur. Vicesimo a se, cum Romam egressus est, futurum Pascha dies promittebat. Tanta tamen iter celeritate confecit, vt quarto decimo die improuisus & famam præueniens, Ticinum ingrederetur, [Ticinum redit,] comitibus sane plurimis in via derelictis, quia nec abstinentiam eius sustinere poterant, nec laborem. Ecce concursus præstolantium tanti Antistitis aduentum, domi positum videre, quem nondum Romam egressum fuisse cognouerant. Lætæ vrbis tripudia attonito Ricimeri indicantur: [magna omnium lætitia excipitur:] pacem factam consono omnes ore clamitabant: exultatio infinita prouinciarum, & sicut hominum mos est gratius habere quod redditur, quam si omnino non pereat, dulcior erat concordia, quæ post litem reuocabatur, & pax quæ iam pene desperata contigerat. Euocabatur Reuerendus Pontifex, vt diu expectatum Mediolanensibus præsentaret aspectum. At ille ne velut debitas gratiarum actiones præsens videretur exigere, visitationes eorum sub colorata specie declinabat.

[26] Igitur processu temporis & laboris quotidianis successibus vitæ in eum meritum geminabatur. Erat illi germana natu minor, religione non impar, d Honorata nomine, [Honoratā sororem consecrat, traditq; S. Luminosæ instituendam.] cuius vitam per singula virtutum genera longum est eloqui: sufficit tamen ad laudum eius cumulum, dignam tanti viri sororem dixisse. Hanc in ipso, quo de legatione rediit, consecrauit anno, quam tamen imbuendam disciplinis cælestibus, quasi sancta illi natura non sufficeret, e Luminosæ cuidam, feminæ stupendæ sanctitatis & singularis exempli, commisit: cuius oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuisset vita, quam sanguine. Hæc enim fuit talis, de qua se crederet habere & ipse quod disceret, qui erudiendam consortem vteri committebat. Nam breui apud hanc depositum Antistitis pignus effloruit, & ad maturitatem bonæ frugis plantaria onusta perduxit.

[27] Interea per propositum sibi callem vitæ cursu præpeti Sacerdos venerabilis incedebat, eleemosynis sine retractatione operam dans: quod munus accipientibus vultu & animo blandissimo commendabat, ita vt cuicumque sermonis solius gratiam præstitisset, nequaquam se indonatum putaret abscedere. [benignissime pauperibus subuenit:] Erat enim summum præmium talem saltem vidisse Pontificem. Crescebat in dies singulos fama gloriosis successibus, & totum pene mundum illius prædicatione complebat.

[Annotata]

a Ricimer patre Sueuo, Getica matre natus.

b Huius nomen ignotum. Nam quæ a Gregorio Turonensi lib. 2. cap. 9. narratur Ascila Richimeris coniux, cum filio Theodomere Rege Francorum, gladio interfecta, senior; nec ille Geta, sed Francus, fuit.

c Non vanus hic erat metus, vt ad sequens caput dicemus.

d De S. Honorata egimus XI. Ianuarij. Tres alias illi sorores tribuunt Spelta & alij, Luminosam, Liberatam, Speciosam.

e Colitur S. Luminosa 9. Maij.

CAPVT VII.
Profectio Tolosana ad Euricum pro pace.

[28] Defuncto tunc a Recimere vel Anthemio successit Olybrius, b qui in ipsis exordiis diem clausit extremum. Post hunc c Glycerius ad regnum ascitus est, apud quem, quanta pro salute multorum gesserit, [a Glycerio Imp. honoratur:] studio breuitatis incido. Nam supplicante sancto viro illatam matri a ditionis suæ hominibus concessit iniuriam; cum apud illum reuerentia præfati Sacerdotis esset etiam decessore sublimior.

[29] Post quem ad regnum d Nepos accessit. Tunc inter eum & Tolosæ alumnos Getas, quos ferrea e Euricus Rex dominatione gubernabat, orta dissensio est; dum illi Italici f fines imperij, quos trans Gallicanas Alpes porrexerat, nouitatem spernentes, non desinerent incessere; e diuerso Nepos, ne in vsum præsumptio malesuada duceretur, [mittitur a Nepote Imp. ad Euricum Regem Gothorū:] districtius cuperet commissum sibi a Domino regnandi terminum vindicare. Hinc vtrimque litium cœperunt fomenta consurgere, & dum neutræ partes conceptum tumorem vincendi studio deponunt, sic exuperabat caussa discordiæ. Attigerat iam beatissimus vir octauum in sacerdotio annum, cum repente Nepotis animum submouendæ dissensionis amor infudit, vt repulso simultatis veneno seruaret inter Reges caritas, quod tueri arma vix poterant. Euocantur ad concilium, Liguriæ lumina, viri maturitatis, quorum possit deliberatione labans Reipubl. status reuiuiscere, & in antiquum columen soliditas desperata restitui: tantique ad tractatum coiere ex iusso Principis, quanti poterant esse rectores. Seritur de ordinanda legatione sermo: in beatissimum virum Epiphanium mentes omnium & oculi diriguntur. Fiunt cunctorum sententiæ, quasi vnius & ore proferrentur & pectore.

[30] Quid pluribus? cum lætitia Christi miles occasionem laboris amplectitur, & spe effectum præcepit, de negotij æstimatione confidens, agendi speciem melioraturus inquirit: actionem pene conclamatam & valde difficilem, cælestis potentiæ præsidio percontatus est, suscepit, impleuit. Cuius itineris molestias, necessitatesque non valeam per ordinem digerere, nec si mihi centum linguarum fluminibus per meatus irriguos verba fundantur. Nam egressus de Ticinensi oppido, donec ad destinata loca pertingeret, tali viæ suæ fatigationem arte geminauit, vt si temperius iumentorum defectum considerantes, in futuræ mansionis diuersoria successerant, præter Psalmorum continuationem, [iter sancte instituit:] præter lectionis perseuerantiam, quorum nihil nisi stando faciebat, eligebat secessum nemorea fronde conclusum, vbi connexis arborum brachiis nox domestica texeretur, quod solum refugus per vmbracula opaca sol nesciret: & thorum viridante cespite gratia naturalis sterneret. Ibi profusus in oratione continuis fletibus exortem pluuiarum terram, oculorum imbribus irrigabat. Reddebantur arua illa fecunda orationum copia, quæ frugum esse non poterant.

[31] Tali exercitio se macerans Tolosanam, in qua Euricus tunc Rex degebat, vrbem ingressus est: quem iam præuia opinio Gallorum auribus, qualis esset intimauerat, Sacerdotibus præcipue eiusdem regionis, quos attonitos de aduenientibus inquisitio profunda sollicitat. Erat præterea eadem tempestate consiliorum Principis moderator & arbiter g Leo nomine, quem per eloquentiæ meritum non vna iam declamationum palma susceperat; qui cum summo gaudio aduentum Pontificis indicauit notitiæ publicæ. Euocatur ex tempore Regi præsentandus Antistes: ad quem illico vt ingressus vidit, salutauit, aggressus est: Quamuis te, stupende terrarum Princeps, multorum auribus reddat virtutis fama terribilem; & gladij, quibus finitimos continua vastitate premis, segetem quamdam inimici germinis metant; nullam tibi tamen superni gratiam Numinis dira bellandi præstat ambitio: nec ferrum fines tuetur imperij, si cælestis Dominus offendatur. [Euricum hortatur ad pacem;] Regem te habere memento, cui oportet considerare quid placeat; qui cum susceptum hominem portaret ad cælum, pro immensæ hæreditatis munere pacem discipulis iterata sæpius admonitione commendat: cuius nos præcepti necesse est esse custodes, præcipue cum nouerimus virum fortem dici non posse, quem vicerit indignatio. Deinde perpendere nos conuenit, quod nemo diligentius propria tuetur, quam qui aliena nō appetit. Quocirca Nepos, cui regimen Italiæ ordinatio diuina commisit, ad hæc nos impetranda destinauit, vt reductis ad fidem mentibus terræ sibi conuenæ dilectionis iure socientur: qui licet certamina non formidet, concordiam primus exoptat. Nostis in communi, quo sit dominiorum antiquitas limitata confinio; qua sustinuerint partes istæ illarum rectores famulandi patientia. Sufficiat quod eligit aut certe patitur amicus dici, qui meruit Dominus appellari. Hæc vir insignissimus Epiphanius.

[32] At Euricus, gentile nescio quod murmur infringens, mollitum se adhortationibus eius vultus sui serenitate significat. Leo vero nominatus superius, tanto allocutionis ipsius tenebatur miraculo, [eam obtinet.] vt crederet verbis huiuscemodi expugnari posse mentes, si fas est dici, etiamsi contra iustitiam postularet. Taliter tamen fertur ad interpretem Rex locutus: Licet pectus meum lorica vix deserat, & assidue manum orbis includat æratus, nec non & latus muniat ferri præsidium; inueni tamen hominem, qui me armatum possit expugnare sermonibus. Fallunt qui dicunt, Romanos in linguis scutum vel spicula non habere. Norunt enim & illa, quæ nos miserimus, verba repellere; & quæ a se diriguntur, ad cordis penetralia destinare. Facio ergo, Venerande Papa, quæ poscis, quia grandior est apud me legati persona, quam potentia destinantis. Accipe nunc fidem, & pro Nepote pollicere, quod seruet intemeratam concordiam; quoniam te promisisse, iurasse est. His dictis, inito etiam pactionis vinculo verendus Pontifex vale dicto discessit: [recusat Ariani Regis interesse conuiuio.] ad quem statim precatorum turba dirigitur, vt secuturo die Regis epulis interesset: h quem ille iam compererat iugiter per Sacerdotes suos polluta habere conuiuia: cui excusauit, dixitque sibi non esse in more positum, alienis aliquando prandiis i vesci, perendie magis se velle proficisci, quod constitutum maturauit implere: & Tolosam tantis comitantibus egressus est, vt pene deserta vrbs discedente nostro Pontifice cerneretur. Tantos enim in breui sibi deuinxerat caritate sincera, vt captiuitatem flerent, quos apud patriam remanere necessitas constringebat.

[33] [Lerinum aliaq; sancta loca visit.] Inde tamen regrediens singula sanctarum habitationum loca visitauit, Medianas insulas, k Cycladas, l Lerum, ipsamque nutricem summorum montium planam Lerinum adiit. Vnde singulos vitæ flosculos decerpsit ex omnibus, quos in se boni germinis fomes insereret, & ad maturitatis tempus grauida pomis cælestibus arbor adduceret. Interea exspectatum Italis lumen redditur, & reuertente singulari Sacerdote per sudum rutilans iubar aperitur. Ticinum diu desideratus ingreditur. [Nepoti pacem nuntiat.] Nepoti effectum peractæ legationis insinuat: & crescente laudum cumulo humilitas in eo pariter sentiuit augmentum.

[Annotata]

a Vt se ista habuerint, breuiter commemorat Paulus Diaconus lib. 16. Hoc denique ipso in tempore, inquit, inter Anthemium Principem, eiusque generum Ricimerem Patricium, qui tunc Mediolani positus præerat Liguriæ, magnus discordiarum fomes exortus est: [Anthemij Aug cædes, perfidia Ricimeris eius generi.] cui se vir senectute conspicuus Epiphanius Ticinensis Episcopus interponens, eos primum ad concordiam reuocauit. Deinde barbarica perfidia fœdus Ricimer rumpit, (erat enim Gotthus prosapia) cum manu mox valida ad Vrbem contendit, atque apud Anienis pontem castra posuit. Diuisa itaque Roma est; & quidam fauebant Anthemio, quidam vero Ricimeris perfidiam sequebantur. Inter hæc Olybrius a Leone Augusto missus ad Vrbem venit, viuoque adhuc Anthemio; regiam adeptus est potestatem. Billimer Galliarum rector cognita aduersus Anthemium conspiratione Ricimeris, Anthemio ferre præsidium cupiens, Romam properauit. Is cum Ricimere apud Adriani pontem prælium committens, continuo ab eo superatus atque occisus est. Extincto Billimere mox victor Ricimer Vrbem inuadens, quatuor iam annos agentem iura imperij Anthemium gladio trucidauit. Præter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam grauissime deprædata est: & exceptis duabus regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, cætera omnia sunt prȩdatorum auiditate vastata. Sed non diutius de persidia lȩtatus est Ricimer. Nam post mensem tertium excruciatus languoribus & ipse interiit. Sed quod Epiphanius dicitur senectute conspicuus mendum est librarij; scriptum fuit sanctitate, itaq; legit Cuspinianus. occisus est Anthemius V. Id. Iul. Coss. Festo & Marciano ipsius Anthemij filio, Leonis Augusti genero, anno Christi 472. cum imperasset annos 5. menses 3. Ricimer obiit XV. Kal. Septemb. quadragesimo die post Anthemij cædem.

b [Olybrius Aug.] Olybrius septimo mense imperij vitam peregit, vt scribit Cassiodorus. Obiit vero X. Kal. Nouembris. Non immerito tunc, Indict. 10. Vesuuius mons Campaniæ torridus, intestinis ignibus æstuans, exusta euomuit viscera, vt Marcellinus scribit; cum intima imperij viscera ambitio tetro incendio consumeret.

c Leone Aug. V. solo Cos. anno Christi 473. Gundibalo Ricimeris filio, quem Olybrius Patricium fecerat, hortante, [Glycerius Aug.] Glycerius Rauennæ sumpsit imperium, vt habet Cassiodorus, III. Nonas Martij.

d Paulus Diaconus lib. 16. Anno deinde sequenti, nimirum 474. Leone Iuniore solo Cos. inopinate Nepos patricius cum exercitu veniens, Glycerium regia exuit potestate; [Nepos Aug.] eumque apud Salonas Dalmatiarum vrbem Episcopum ordinauit. Gualla Nepotem & Gondibarum agente Epiphanio reconciliatos scribit, cum alioquin infestis signis pararent concurrere. Hinc Rauennates, qui sibi duce Gondibaro victoriam spondebant, semper deinceps Epiphanio infensos fuisse & Ticinensibus; hisq; adeo impositum Rauennæ., si eo commearent, vectigal, quod anno demum 1569. abrogatum. Nimis illæ antiquæ, nec credibiles, caussæ irarum.

e [Euricus Rex VVisigoth. Arianus.] Hic fratrem Theudericum II. VVisigothorum Regem interfecit, regnumq; inuasit anno 466. & tenuit vsque ad 484. Dicitur aliis Euaricus, Eoricus, Euarix, Heuricus. Hæc ad eum legatio contigit anno episcopatus Epiphanij octauo, igitur Christi 474. Nam sequenti anno Orestes Patricius Nepotem, V. Kal. Septembris, Rauenna in Dalmatiam fugauit, filiumq; suum Augustulum pridie Kal. Nouemb. Imperatorem fecit.

f De hac Eurici in Romanam ditionem irruptione sæpius agit Sidonius Apollinaris in epistolis, nominatim lib. 7. ep. 6. Euarix Rex Gothorum, inquit, quod limitem regni sui, rupto dissolutoque fœdere antiquo, vel tutatur armorum iure, vel promouet; nec nobis peccatoribus hic accusaro, nec vobis Sanctis hic discutere permissum est. Is Aruernorum ciuitatem, cuius Episcopus erat Sidonius, adhuc Romano addictam imperio, occupauit fœdeq; afflixit; post an ante hanc Epiphanij legationem, ad Sidonij vitam 23. Aug. disquiremus.

g Laudatus hic sæpe Sidonio est, cultusq; fideli amicitia, vt ex ep. 3. lib. 8. & 22. lib. 4. liquet. Alarici quoque Consiliarius fuit, vt S. Gregorius Turon. lib. 1. Mirac. cap. 92. scribit.

h De eo Sidonius ep. 6. lib. 7. Tantum, vt ferunt, ori, tantum pectori suo, Catholici mentio nominis acet, vt ambigas ampliusne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum.

i Ita Sirmondus. MS. nostrum, vesperendie magis se velle proficisci. Scot. alienis ali quandoque prandiis; vespere magis se velle proficisci.

k [Stœchades insulæ.] Ita MS. noster, cæteriq; fatente Sirmondo; qui tamen Stœchadas restituit, quas Plinius aliiq; in ora Massiliensi locant, propter ordinem, quo sitæ sunt, ita dictas. Fuere tum cœnobiis cellulisq; refertæ monachorum, ad quos septem postremæ Collationes emissæ a Cassiano.

l De Lirino Leroque, siue, vt nunc vocant, S. Honorati & S. Margaritæ insulis, egimus 16. Ianu. ad vitam S, Honorati.

CAPVT VIII.
Ticinum ab Odoacre Rege euersum, recreatum & restauratum ab Epiphanio.

[34] Igitur dum talibus se disciplinis & laboribus Christi & Domini nostri operarius exerceret, ecce ille quietis nescius, & scelerum patrator inimicus, magna dolorum incrementa conglutinat, & inquirit quibus virum integerrimum passionibus lacesseret. Exercitum aduersus a Orestem Patricium erigit, & discordiæ crimina clandestinus supplantator interserit: [Capto ab Odoacre Ticino,] spe nouarum rerum, perditorum animos inquietat: Odouacrem ad regnandi ambitum extollit: & vt hæc pernicies in Ticinensi ciuitate contingeret, Orestem ad eam fiducia munitionis inuitat. Episcopus cum omnibus ad se pertinentibus præsens inuenitur: fit maximus in vrbe concursus: prædandi rabies inardescit: vbique luctus, pauor vbique, & mortis imago plurima: discurrebat ille sollicitus, poscebatur ad pœnam, cuius substantiam notiorem fecerat amicitiarum fides antiquior. [& direpto incensoq;,] Alij flammas ruituris ædibus supponebant, alij ad exitium poscebant dominum, pro cuius conuenerat salute pugnari. Currunt ad Ecclesiæ domum totis direptionis incendiis æstuantes, dum quem videbant erogare plurima, perimmensa suspicabantur abscondere. Pro nefas! thesauros cruda barbaries quærebat in terra, quos ille ad cælestia secreta transmiserat. Diripitur etiam sancta eius germana, [Epiphanius & soror eius capiuntur:] & seorsum ab eo captiuitatis sorte deducitur. Omnes nobilium a suis familiæ sequestrantur: b Luminosa gloriosissima femina parili necessitatis conditione constringitur. O dolor! vtræque ecclesiæ flammis hostilibus concremantur: tota ciuitas quasi vnus rogus effulgurat. [ecclesiæ Ticini incensæ,]

[35] Cunctorum voces Sacerdotem requirentium audiuntur: nemo periculi sui meminerat, dum maior ab illis salutis portio diuideretur: cui quamuis confusa in singulorum exitia turba fremeret, honor tamen & inter gladios impendebatur. Nam illico non fuerunt, quos potuit videre captiuos. Venerabilem germanam suam prius, quam in vesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit: [illam multosq; alios liberat a captiuitate:] plurimos etiam ciuium absoluit precatu suo, antequam durissimæ conditionis vincla sentirent, matresfamilias præcipue, quas immanior in hac necessitate poterat manere commoratio.

[36] Postremo status ciuitatis, quem multitudo barbarica succidebat, vnius fortissimæ columnæ sustentatus resurgebat auxilio: [vrbem reparat,] nec tantum ad delendum sufficiebat exercitus, quantum ad reparandum vnius persona Pontificis. Sublato tamen Oreste, & propter Placentinam vrbem extincto, deprædationis impetus conquieuit. Post quem adscitus in regnum c Odouacris, tanto cultu insignem virum cœpit honorare, vt omnium decessorum circa eum officia præcederet. Interea ne diu fauillis domicilia diuina premerentur, ante gloriosus Antistes d reædificandi sumpsit animum, quam expensas aut substantiam præparandi: [præcipue ecclesias, etsi nummis carēs:] ingentis pretij fabricas sine nummorum attollere condito non expauit, Apostolicæ admonitionis haud inscius, quod cælestia regna quærentibus indeficiens iugiter census exuberet; & de pleno semper impertiat, quem non opprimet in largiendi voluntate paupertas. Dicebat enim: Vix est vt animum diuitem possibilitas deserat, & difficillimum, vt sequatur abundantia hominem mente mendicum.

[37] Iam iamque tamen fastigia perfectionis maioris ecclesiæ opus attigerat ædificio & dedicationis insignibus adornato: [Opere rursus subuerso,] extemplo alterius ecclesiæ, cum columnatus repente paries impulsu callidi serpentis eiectus est: voluit experiri, si multiplici eius possit vexatione subuerti. At ille violentior ne malis eius cederet assurgebat, & continuo sine alicuius passionis indicio ad reparationem eius plena se auiditate succinxit. [patienter id fert.] Nimio tamen vniuersitas tenebatur miraculo, quod ab ipso templi tholo artifices cum ingenti machina corruerunt, nullus tamen eorum aut crure debilis factus est, aut aliqua membrorum parte truncatus: quod orationibus Episcopi contigisse, [Artifices a tholo templi lapsi, nō læduntur,] cunctorum sensibus patuit, vt molem propriam ruina sustineret, & a casu suo lapides suspenderentur. Stupendo tamen ordinationis eius cursu supradicti operis perfectionem labor accepit. Nam consummato, maioris ecclesiæ reparationem orditus, raptim ad fastigia priscæ incolumitatis surrexisse conspexit domum Domini, qui necdum cōpererat inchoatam. [Epiphanius dæmones pellit ex obsessis:] Quibus tamen ab eo celeriter exactis mox se in illū diuinus fauor ostendit: nam in eiusdem anni curriculo summa dæmonum turba de obsessis cœperunt clamare corporibus, flagris se & cruciatibus nimiis vt fugerent, Sacerdote Epiphanio imperante, compelli, quos ille modica cum fletu oratione profusa ad extima terrarum confinia transmittebat, ac diuersis vocibus eiulantes meritorum suorum vrgebat imperio. Sed cum talia per Christi gratiam iugiter faceret, nihil sibi de prȩsumptionum flatibus assumebat. Tollit enim illis boni meriti potentiam, quibus supercilium fiducia benignitatis attulerat.

[38] Interea ne solis ciuitatem templorum ædibus videretur ornasse, fessis eiusdem vrbis habitatoribus remediorum vtilitate prospexit. Nam directa legatione ad Odouacrem quinquēnij vacationem fiscalium tributorum e impetrauit: ad quæ beneficia per singulos dispertienda tanta se castitate continuit, [impetrat ciuibus quinquennij vacationem fiscalem: Pelagij Præf. Prætorio exactiones coercet.] vt nemo ex his minus acciperet, quam is, quo fuerant impetrante concessa. Dum hæc tamen gererentur, in perniciem Liguriæ possessorum, Pelagij, qui ea tempestate Prætorio Præfectus erat, repositus malitiæ ardor efferbuit. Nam coemptionum enormitate grauissima tributa duplicabat, reddebatque onus geminum, quod simplex sustineri non poterat. Vnde mox ad sanctum virum oppressorum turba confluxit: qui lætus succurrendi occasiones amplectitur, & pro cunctorum necessitate alacer ambulauit, poposcit, obtinuit.

[Annotata]

a [Odoacer Rex Italiæ.] Basilisco II. & Armato Coss. anno Christi 476. Orestem Odoacer Turcilingorum Rex Ticini obsedit, cepitq;, & Placentiæ 28. Aug. occidit; ac fratrem eius Paulum Rauennæ 4. Septembris. Gualla Odoacrem potentioribus armis Papia pulsum scribit. quo auctore? Spelta pluribus bellum hoc describit.

b Gualla & Spelta, Luminosam S. Epiphanij sororem faciunt, nec Honoratæ hic meminere.

c Sine purpura tamen & insignibus, vt Cassiodorus testatur; nec Augusti nomen assumpsit, sed Regis, 23. Aug. 476. Plura de hoc barbaro dicta 8. Ianuarij ad vitam S. Seuerini.

d Spelta cœptum reædificari Ticinum scribit 25. April. 478. tumq; Papiam appellatam.

e Iste mos est bonorum Principum, subuenire afflictis prouinciis vrbibusq;. Confirmat Theodorici & Magni Constantini exemplis Sirmondus.

CAPVT IX.
Cum Gothis Rugisque Ticini gesta.

[39] Sed quid frustra gestio singulorum species laborum eius vel formas eloqui, dum quod non explicat possibilitas, præsumit affectus, datque terminum latiora opinantibus sermonis angustia. Fuerunt tamen ista sacratissimi Vatis desideria, vt cum innumerabilia faceret, optaret de laudibus suis aut nulla aut pauca perstringi. Vnde si quid minus lingua pauper aperui, audientum & legentum sensibus derelinquo. Post multas tamen, [Theodoricum Regem adit,] quas apud Odouacrem Regem legationes violentia supplicationis exegit, dispositione cælestis imperij ad Italiam a Theodoricus Rex cum immensa roboris sui multitudine commeauit. Ad quem vir integerrimus, b dum Mediolani iam positus esset, occurrit: quem cum ille Regum præstantissimus cordis oculis inspexisset, & solita iudicij sui Sacerdotem nostrum libra pensaret, inuenit in eo pondus omnium constare virtutum: cuius integritatem velut fabrilibus lineis ad perpendiculum mentis emensus est; quique tali apud suos de illo sermone vsus est: Ecce hominem, cui totus Oriens similem non habet; quem vidisse præmium est, cum quo habitare securitas. [ab eoq; honorifice excipitur:] Fortissimo muro ciuitas Ticinensis incolumi isto vallatur, quos oppugnantum nulla vis possit obruere, quos nequaquam Balearis fundæ transcendat excursus: si qua necessitas inter vndas certaminum accesserit, tutum est apud istum matrem familiasque deponere, & expeditum excursibus militare bellorum.

[40] Interea perduelles animos dediticij exercitus, mutationum incendit ambitio; quorum caput c Tufa fuit, homo in perfugarum infamia notitia veteri pollutus: qui concepit mente ingenti, vt se desperatis partibus cum multitudine redderet. Quod cum Theodoricus Rex principali sollicitudine cognouisset, continuo omnem illam, quam totus Oriens vix sustinuit, contraxit manum, atque ad d Ticinensis ciuitatis se angustiam contulit. e Videres vrbem familiarum cœtibus scatentem, domorum immanium culmina in angustissimis reserata tuguriis: [Theodorico cum exer citu Ticini morante,] cerneres a fundamentis ædificia immensa migrare, nec ad recipiendam habitantium densitatem solum ipsum posse sufficere. Inter hæc ille in bonis vir exercitatissimus, in quo animorum amplitudo cunctis pandebat accessum, opportunum sibi coniiciens tempus offerri, quo benignitatis suæ pleno Austro vela laxaret, & portum gloriæ per variarum notitiam gentium, & actuum celebritatem secunda nauigatione pertingeret; primore in loco (quod nullæ chartæ veterum, [prudenter se sine suspicione gerit, vtrique parti carus:] nulli librorum de quocumque loquuntur annales, quod cum stupore relator affirmet, vel cum admiratione lector admittat) vt cum sagacissima gente habitans, & quam nulla suspicionum aura præteruolat in rebus dubiis, quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet corda sollicitat; sic illis fidelissimus extitit, vt inimicos eorum toto deuinctos teneret affectu, & inter dissidentes Principes solus esset, qui pace frueretur amborum: applicabat enim ad compendium vnius, quidquid præstabatur ab altero: & reuerentia personæ suæ atque dulcedine sic largientis temperabat animum, vt nullatenus accenderetur, si aliquid a se beneficij per Episcopum & inimicus acciperet. Ille fuit, circa quem concordiam & pugnantes seruarent, & cuius quietem bella non læderent.

[41] Iam si ad illud veniamus, quod quotidiana & ipsos pascebat humanitate raptores, [omnibus benefacit:] & illis intra ciuitatem sumptuum necessaria ministrabat qui foris prædia illius continua vastitate deleuerant. Nam tot millia hominum vno eodemque tempore, cum diuersa poscerent, reficiebat blanditiis, humiliabat alloquio, pascebat muneribus. Si cuius liberi vxorque inimicis a qualibet parte fuissent intercipientibus occupati, illico supplicationis illius pretio reddebantur suis, quos auri redimere non potuisset effusio. [multos captiuot liberat, gratus Theodorico:] Regi aptissimus, & præ Sanctis omnibus venerabilis existebat, vt quoscumque Romanorum bellandi licentia hominum eius fecisset esse captiuos, mox illi restitueret, quem sola intelligebat aliorum libertate ditari. Deinde numerare nequeam, quanta ille subiugatorum agmina solo proprio reddidit, quanta, ne vexarentur, [multa & ipse a militibus patitur.] imposuit. Iam si illa retexam, quas inimicorum sustinuit insolentias, quibus laborauit in missionibus; quali procellas pessimorum virtute contempsit; ad hæc enarranda lingua non sufficiet. Iuuat enim certa quæque decerpere, vbi sunt omnia admiranda quæ referas. Sub tali cruce triennium duxit, soli Deo dolorum suorum secreta manifestans, a quo ministrari sibi clandestinum poscebat auxilium.

[42] Post hinc f digressis Gothis, ciuitas Ticinensis Rugis est tradita, [Rugos immanissimos, Ticino potitos,] hominibus omni feritate immanibus, quos atrox & acerba vis animorum ad quotidiana scelera sollicitabat: diem putabant periisse, qui illos sine facinore, casu aliquo interueniente, fugisset. Quos tamen beatissimus Antistes sermonum suorum melle deliniebat, vt effera corda auctoritati submitterent Sacerdotis, & amare discerent, quorum pectora odiis semper fuisse dedicata cognouimus. Mutata est per meritum illius peruersitas naturalis, dum inhonoris mentibus radix peregrinæ apud illos affectionis inseritur. [humanitate sibi conciliat.] Quis sine grandi stupore credat dilexisse & timuisse Rugos Episcopum & Catholicum & Romanum, qui parere Regibus vix dignantur? cum quibus tamen integrum pene biennium exegit taliter, vt ab eo flentes discederent, etiam ad parentes & familias regressuri.

[Annotata]

a [Theodoricus Amalus Rex Ostrogothorum.] Probino & Eusebio Coss. anno Christi 489. venit in Italiam Theodoricus Ostrogothorum Rex, & Odoacrem primo ad Sontium flumen, non longe ab Aquileia vicit, deinde iuxta Veronam, quam & cepit; ac tertio anno sequenti ad Adduam flumen.

b Theodoricus a Verona digrediens Mediolanum peruenit, inquit Paulus Diaconus, vbi dum consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiæ populi conuenere. Gualla euocatum a Rege Epiphanium scribit.

c [Trufa.] Bernardino Sacco Hilba dicitur. Consularis erat Liguriæ, de quo iam citatus Paulus: Sed paucis interiectis diebus rursus deditus totus exercitus, Tuffa quodam nomine instigante, Odoacris se partibus reddidit.

d Paulus: Ea res Theodericum ita perterruit, vt se suumque exercitum apud Ticinensem vrbem muniret. & post pauca: Theodoricus itaque aliquamdiu intra munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi matre, sororibus, vniuersaque vulgi multitudine, nihil plane dubius de Epiphanij viri sanctissimi fide cum expeditis armatorum cuneis ad Odoacris obsidionem Rauennam perrexit. Clausit se Rauennam Odoacer Rex, vt scribit Cuspinianus ex veteri Chronico, 6. Idus Iulias, [Cædes Odoacris.] Longino & Fausto Coss. anno 490. Pax facta est inter eum & Theodericum III. Kal. Martij, Albino & Eusebio II. Coss. anno 493. ipseq; III. Non. Martias occisus est a Theodorico, cui ipse insidias moliebatur. Spelta matris Theodorici non meminit, sed cum sororibus vxorem eius & filias Ticini relictas scribit.

e Spelta varia tunc a Theodorico publica opera tradit ædificata, palatium vbi nunc Monasterium nouum, aliaq; sed nullum profert testem.

f Post triennium, vt scribit Paul. Diac. dedita scilicet Rauenna.

CAPVT X.
Theodoricus victor ad clementiam inductus.

[43] Postquam vero perfuncta res est misero exitialique bello, & vicit is, cuius post triumphum spoliatum vagina gladium nullus aspexit, qui præsumptionem exercitus sui cum prælio terminauit; illico aggressus est venerandus Pontifex de vrbis suæ reparatione tractare, quam vt primum dignis compleret habitatoribus, [Ticinum restaurat, cultoribus aliunde euocatis:] spiritalis prospexit deliberatione consilij, & licet eam precatu illius faciente nullus in vastitatem temporalis procellæ turbo dispulerat, parum tamen credebat posse sufficere, si post ruinam omnium Liguriæ ciuitatum, Ticinus suis tantum contenta indigenis exultaret: cœpit finitimarum vrbium certos quosque de ciuibus flosculos legere, atque in suos hortos cultor diligens plantaria iam probata portare, de quibus frugi & idoneus aptissima caperet poma possessor.

[44] [ad Theodoricum ius libertatis adimentem iis qui hostibus aliquando adhæserāt, mittitur:] Interea subita animum præstantissimi Regis Theodorici deliberatio occupauit, vt illis tantum Romanæ libertatis ius tribueret, quos partibus ipsius fides examinata iunxisset; illos vero quos aliqua necessitas diuiserat, ab omni iussit & testandi, & ordinationum suarum ac volūtatum licentia, submoueri. Qua sententia promulgata & legibus circa plurimos tali lege calcatis, vniuersa Italia lamentabili iustitio subiacebat. Itur rursus ad illum, qui manu medica publicis consueuerat subuenire vulneribus, cuius fonte ærumnarum sæpe fuerat ardor extinctus; qui dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam non posse sufficere, rogatur pariter venerabilis Laurentius Mediolanensis Episcopus. Qui profecti vna Rauennam etiam pariter peruenerunt, suscepti reuerenter. Postquam illis agendi aditus reclusus est, B. Laurentius necessarium duxit illi potissimum perorandi copiam dari, cuius vestigia frequentium legationum laboriosus callis attriuerat, & per tramitem huiuscemodi itineris cursitantem non semel hispidum castrensis puluis effecerat, qui tali publicas petitiones est orditus eloquio:

[45] Quantus, inuictissime Princeps, per innumerabiles successus felicitatem tuam fauor diuinus extulerit, si per ordinem relegam, agnosces te votorum parcum, maiora semper a Deo nostro beneficia accepisse, quam optasse memineris. Sufficit tamen horum vnum narrare, sed maximum: quod apud te Principem ibi seruorum tuorum caussas agimus, vbi solebat inimicus tuus huius solij possessione gaudere. [commemoratis Dei in eum beneficis,] Habes plurimum Christo Redemptori nostro quod debeas: pro quibus rogamus, ipse largitus est. Cauendum nobis est ne offendatur auctor muneris, si quod præstitit non amemus. Diu suspendo fiduciam meam: placet ire per singula, quæ fando comperi, quæque perspexi accessisse tibi diuinitatis auxilio. Scis quæ te pollicebaris acturum, quando confertissimis inimicorum cuneis vrgebaris, & circa muros Ticinensis ciuitatulæ hostilis litui clangor streperet; quando armis, numero aduersarij præstantiores, subsistere sola tecum dimicante cælitus inuisibili virtute non poterant. Audebat te aggredi, qui exercitus tuos nuda æstimatione pensabat. Solatiorum tuorum pondus, omnis bellandi apparatus sustinere non valuit. Quoties vtilitatibus tuis aer ipse seruierit, si recenses, tibi cæli serena militarunt, tibi conuexa pluuias pro voto fuderunt. Quis resistere dexteræ tuæ ausus fuit, [ad clementiam eum hortatur.] & cum gratia superna pugnanti? quoties inimici tui ceciderunt mucronibus sodalium suorum? quoties tibi vicit, qui pro hostium tuorum vtilitate certabat? His ergo donis cælestibus vicissitudinem impensa circa homines pietate restitue. Mysticæ oblationis holocausta sunt, supplicantum lacrymas non sperni. Illud certe perpende, qualibus in regno successeris, quos si, vt liquet, malitia expulit, casus illorum necesse est vt sequentes informet: ruina præcedentium posteros docet: cautio est semper in reliquum lapsus anterior: non sine exemplo militat, qui respicit, qua caussa decessor eiectus est. His freta Liguria vestra nobiscum supplicat, vt legum vestrarum beneficia sic tribuatis innocentibus vt noxios absoluatis. Exigua est apud Deum nostrum misericordia, si illos tantum læsio non sequatur, qui reatu carent: culpas dimittere, cæleste est; vindicare terrenum.

[46] Post hæc siluit. At eminentissimus Rex infit; quo loquente attonita de voluntate eius corda pauor arctabat: Quamuis te, Venerabilis Episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam, & multa apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui te conuenit tranquillitate reuocata; regnandi tamen necessitas, qua concludimur, misericordiæ, quam suades, non vbique pandit accessum, & inter res duras nascentis imperij pietatis dulcedinem censuræ pellit vtilitas. [Is præfatus, sæpe in victos seueritate vtendum,] Exemplorum cælestium testimonio assertio mea nititur: offendisse legimus Principem, qui cælitus destinatum neci inimicum subduxit exitio. Pœnam meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. Vltionem suscepit, qui detrectat inferre. Vim diuini iudicij aut attenuat, aut contemnit, qui hoste suo cum potitur, indulget. Iustitia coercendi sunt, quos constat gratiam non secutos. Vitia transmittit ad posteros, qui præsentibus culpis ignoscit. Nam quod de Redemptoris nostri patientia loqueris, illos vere amplectitur lac gratiæ, quos austeritas legis informat. Numquam a medico ad plenissimam curationem æger adductus est, nisi ab illo, qui primum putrida ferro membra desecuit, & latentem penitus e sinu viscerum produxit illuuiem. Qui criminosos patitur impune transire, ad crimina hortatur insontes. Tamen quia precibus vestris, quibus superna assentiuntur, obsistere terrena non possunt; omnibus generaliter errorem dimittimus: nullius caput noxa prosternet: quoniam potestis & apud Deum nostrum agere, [incentores relegat, ceteris ignoscit:] vt sceleratæ mentes a propositi sui peruersitate discedant. Paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognoui, locorum suorum tantummodo habitatione priuabo: ne forte exurgens necessitas vicinos inueniat nutritores, & malorum adiuta successibus bella consurgant. His præcellentissimus Rex dictis, Virum Illustrissimum a Vrbicum acciri iubet qui vniuersa Palatij eius onera sustentans, Ciceronem eloquentia, Catonem æquitate præcesserat: cui præcepit vt generalis indulgentiæ pragmaticum promulgaret. Quod ille ad omnem benignitatem paratissimus illico tanta breuitate & luce contexuit, vt & illa culparum genera cognoscerentur abolita, quæ putabantur fuisse reseruata.

[Annotatum]

a Erat hic Theodorico, quod Eurico supra Leo, Laconius infra Gondobado.

CAPVT XI.
Iter in Burgundiam, pro captiuorum redemptione.

[47] Interea secretius Rex præstantissimus Sacerdotem venerandum Epiphanium imperat euocari; quem tali compellat affatu: Iudicij nostri ex ipsa sententia, gloriose Antistes, pondus intellige: [separatim euocat Epiphaniū:] vt cum tot in regni nostri circulo Pontifices esse videantur, tu potissimum in tanta re quasi vnicus eligaris: nec eneruata per meritum tuum huiusmodi æstimatores illudit opinio. Solus esse iuste crederis, cuius splendore tamquam globis lunaribus minorum siderum lumen obtunditur, & modicæ lucis radij præfulgida conscientiæ suæ luce fuscantur. Quis quærat noctis lampadam, vbi solis iubar effulgorat? quis candelæ præsidium, vbi caminis indesinentibus fidei pyra succenditur? Postremo talem a me oportet dirigi, qualem suscipiens libenter auscultet. Vides vniuersa Italiæ loca originariis viduata cultoribus. in tristitiam meam segetum ferax spinas atque iniussa plantaria campus apportat, & illa mater humanæ messis Liguria, cui numerosa agricolarum solebat constare progenies, [questus Liguriæ vastationem per Burgundiones,] orbata atque sterilis ieiunum cespitem nostris monstrat obtutibus. Interpellat me terra, quocumque respicio vberem vinetis faciem, cum aratris impexa contristat. O dolor! nullus humor illorum labris infunditur, a quos a vini copia Oenotrios vocauit antiquitas. Hæc quamuis Burgundio immitis exercuit, nos tamen si non emendamus, admisimus. Populatæ patriæ cessamus succurrere, & aurum apud nos habetur in conditis? Quid interest pecuniis an ferro, aduersariorum animos inclinemus? [eum mittit ad Gondobadum Regem pro redemptione captiuorum.] obtulisse, quod mentes capiat hostis, vicisse est; occuluisse, superari. Suscipe ergo, Christo adiuuante, huius laboris sarcinam, ex qua communem habeamus in cælesti repromissione mercedem; quia nouus iste propriis insignibus titulus laudis accrescit per manus tuas de oppugnatoribus nostris sine sanguine triumphare. Princeps eorum b Gondouadus est cui reuerentiam tui venustas inseruit; quem videndi te nimia cupido stimulat. Crede mihi, pretium captiuitatis Italicæ erit vester aspectus: redemptos putabo esse, quos cupio, si ad terras illas talis redemptor accesserit. Quam magno suffragio vincuntur oculi, quibus te offerimus? Sed quid demoror manus arua poscentia? Polliceor tibi rediuiuum statum Liguriæ, polliceor soli lætitiam, & post Transalpinam peregrinationem reducem fecunditatem. Ex accedenti tibi aurum commodatur, pro qua talis Legatus acturus es.

[48] Ad hæc Episcoporum lux Epiphanius respondit: Quanto, venerabilis Princeps, pectus meum tripudio repleueris, si sermone possit ambiri, pro diuitiis meritorum tuorum immeditata & continua verba profunderem; sed quam sermoni meo interceptus denegetur successus, monstrant lacrymæ gaudiorum, quas dolorum alumnas nunc parturit exultatio. Proinde intellige ad referendas optimo Regi tam pro nobis, quam pro se ipso gratias plus me sentire posse, quam eloqui. Iustitia prius an bellorum exercitatione, an, quod his præstantius est, omnes retro Imperatores te pietate superasse commemorem? Habes vnde gentis nostræ rectores accuses: tu redimes quos illi persæpe aut permiserunt fieri, aut fecerunt ipsi captiuos. Dauid legimus pro singularis laudationis exemplo idcirco maxime cælorum proximitates indeptum, quod oblato manibus suis Sauli pepercit inimico: [Libenter eam legationem suscipienti,] & in testimonium concessæ potestatis exuuiarum eius particulam rapuit per quam & licentiam probaret & votum. Deus bone! in quanta remuneratione huius factum suscipis pro tot millibus oppressorum libertate tractantis, qui illum pro vnius seruati hominis sanguine sublimasti. Perage igitur cœpta festinus, & felicitatis tuæ oblationem lætus apporta, meque, quamuis sim paratus, stimula, ne in offerendo tam odorato sacrificio tarditatis obice refræneris. Christi redemptoris nostri erit concedere, sicut ex operibus futurum coniicimus, vt vere holocausta tua per meas manus possis offerre. Precor tamen vt indultu Clementiæ tuæ Victor Taurinatis vrbis Episcopus comes mihi & particeps huius itineris adiungatur, [datur petenti comes Victor Episcopus Taurinensis.] in quo clarum est epitomam omnium constare virtutum: quo socio adhibito de Domino nostro securus spondeo nullum effectum propriis petitionibus abnegandum. Quibus auditis Rex eminentissimus annuit. At tremendus Pontifex dicto vale discessit.

[49] Ex tempore portandæ pro redemptione pecuniæ destinantur, suscipiuntur. Egreditur: Ticinum impiger venit. Et quamuis adhuc hiemali torpore Martius mensis glaciales fluminibus frænos imponeret, & cana niuibus iuga Alpium transituris minarentur exitium; sed mortiferum frigus, [Suscipit iter hieme, magno animo:] & concretas algore glebas, fidei ardor exuperat: numquam in gelu labitur, cuius fundamentum petra solidauit. Ordinato igitur itineris sui viatico, profectus est. Diceres quod vniuersa impelleret, quæ poterat retinere necessitas: nec cibi ipsius capiendi mora sustinebatur: & cum singulos cum ipso positos ille plenus discriminibus callis turbaret, solus inter pericula timere non nouerat, quem spes vitæ certa comitabatur.

[Annotata]

a Ita Seruius in 1. Æneid. Oenotria dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel, vt Varro dicit, ab Oenotro Rege. idem alibi repetit. Posterius probatur viris eruditis; prius fere vt Grammaticorum commentum reiicitur.

b Gunderico natus, regnum cum fratribus partitus anno 473. patre mortuo: sed mox Chilpericum S. Chrotildis patrem, & Godomarum, tandemq; & Godegisilum extinxit; merito immitis Burgundio dictus hic a Theoderico. Gundibarum vocat Gualla.

CAPVT XII.
Captiui partim gratis, partim pretio dimissi a Gondebado & Godegisilo Regibus.

[50] [benigne recipitur a Burgundionibus, & Gallis,] Interea illa, quæ itineris eius fuit semper præuia, & in apparatu diligens præcessit fama, & tanta Gallos insignium eius relatione compleuit, vt quasi superni numinis aduentu aut præsentia turbarentur: concurrebat omnis ætas & sexus, & quos a vicinitate viæ ipsius longa interualla seiunxerant, ardor animi proximabat. Quidquid habuit quisque pretiosum obtulit; & si non habuit, aliunde mercatus est Patri. Vbique opulenta diffusio: inemptis dapibus mensæ cumulabantur peregrinorum, & illis, quas nisi comparatas incolæ habere non poterant, escis sine pretio vtebantur externi. Tunc quoscumque indigentum reperit, illis, quæ erant donata, dispersit; domi forisque pascebat miseros: neque fieri potuit, vt quod ad ipsum delatum est, pauperum vsibus subtraheretur. Hoc ordine mira celeritate Lugdunum ingressus est, [& Episcopo Lugdunensi,] vbi a Rusticius tunc Episcopalem cathedram possidebat, homo, qui & in secularis tituli præfiguratione Sacerdotem semper exhibuit, & sub prætexta fori gubernatorem gessit Ecclesiæ: qui trans Rhodanum fluuium aduentui ipsius spiritalis lætitiæ copia repletus occurrit, caussam commeationis inquirit: quæ essent astutiæ Regis edocuit; quem ne inopinantem obiectionum aut responsionis calliditas inueniret, intra penetrale pectoris certaminum se prolusione firmabat.

[51] b Quem postquam Gundouadus terræ illius Dominus venisse cognouit; Ite, inquit ad suos, & videte hominem, quem & meritis & vultu semper ego Laurentij Martyris personæ coniunxi: qui quando nos videre velit, inquirite, & cum iusserit inuitate. [ipsoq; Gondobaldo Rege.] Mox ad eum omnis Christianorum Principi adsistentium turba confluxit, qui affatim admiratione capiebantur, quod illa tot linguarum fama tam minorem se in isto, quamuis esset ampla, monstraret; cui numquam sufficeret paupertate sermonum, quamuis ditior iusto esset in reliquis. Constitutus ergo videndi Regem dies: ad quem cum ingressus est, salutauit, & sua vtrique visione lætati sunt. Dedit summo viro Victori licentiam, si iuberet ipse, principium legationis ordiri, qui ad illum omne pondus retulit, vt fuit ad cunctam humilitatem paratissimus. E vestigio decus Italiæ Antistes noster talibus verbis cœpit Regem affari:

[52] c Inexplicabilis mihi dudum, probatissime Princeps, vestri amor imposuit per iter istud contra naturam & tempus bella suscipere, & crustati montis pericula non timere, quibus dum in metallum aquas arctauerit coagulatum, ex liquore minatur exitium. Transcendi alienis mensibus d ninguidos saltus: posuit gressus, quos in suis locis vis frigoris obligabat: postremo mortem non timui, vt tibi celer præmium æternæ lucis afferrem. Inter duos optimos Reges testimonium in cælestibus dicturus adhibeor, si quod ille misericorditer postulat, tu clementer accommodes. Munus repromissionis Dominicæ æqua lance diuidite, & cum ambo amplius habueritis, damna nemo lugebit. Certate Duces inuictissimi, & alterutrum vos, exequendo præcepta mystica, superate; in qua conflictatione sic brauium victor accipiet, vt victus præmium non amittat. [Huic suadet vt gratis reddat captiuos.] Sequimini consilium meum, & ambo superiores, ambo pares extabitis. Redimere cupit ille captiuos; tu sine pretio redde genitalibus glebis. Mihi credite, nemo vberius in hac caussa, nemo maius accipiet, quam qui nihil acceperit. Defraudabitur præmium partis illius, atque ad tua compendia lucrum transit alterius, si quos & vendere gloriosum est, donare disponas. Proh quantum dispendij de pollicitatione diuina offerenti aurum in hoc negotio, si remittatur, infliget! vel quantam pauperiem, si suscipiatur, apportat! diuites exercitus tuos faciet contempta pecunia, acquisita mendicos. Audi Italorum supplicum voces, & de te præsumentium preces serenus admitte. Audi Italiam numquam a te diuisam, & multum de animi tui clementia confidentem, quȩ si vna voce vteretur, hȩc diceret: Quoties pro me, si reminisceris, ferratum pectus hostibus obtulisti? quoties pugnasti consilio, ne bella subreperent, ne aliquis meorum duceretur in quacumque orbis parte captiuus: quos nunc detines, tu nutristi. Dolose mihi virtus tua beneficium præstitit, si quos ab extraneis tutatus est, custos inuasit. Quis catenarum nexibus impeditus duræ sorti non vberiores lacrymas exhiberet, cum se ad conditionem liberator impelleret? e quis se subduceret cum armorum tuorum crepitus audiretur, in quo in necessitatibus tutissimum habuere perfugium? Elisis collo manibus matrona sublimis cum traheretur ad vincula, promisit sibi vindicem te futurum: virgo ab stupratoris insidiis pudorem suum tibi credebat displicere posse, si perderet. [amicos semper Burgundionum.] In summam capti sunt, quos nemo fugientes inuenit. Agricolarum laboriosæ stirpes, & duris exercitatæ ligonibus soboles, quos per terram suam pascit infabricata simplicitas, cum loris colla necterentur, & palmas vinciret arcta connexio, nihil pro defensione sua aliud clamitabant: Scimus & euidenter agnoscimus: Nonne vos estis Burgundiones nostri? videte ne ante pium Regem, quæ facitis, excusetis, & illa vrbanorum consuetudine crimina supprimatis. Quoties istæ quas ligare præsumitis manus Domino cōmuni tributa soluerunt. Nouimus quia ille fieri ista non iussit. Hac auctoritate miseri pro solatiis vtebantur: multos tamen integritatis tuæ fiducia fecit interimi, cum capti superbius responderunt. Redde ergo residuos patriæ, redde origini, redde gloriæ tuæ. Antiquus dominus prouinciam dilige, quam & modernus amplectitur: remitte, quamuis ad alienam ditionem, qui se & ibi positi tuos esse cognoscant. Parum enim gratiæ impendimus illius imperio, cuius misericordiæ nil debemus. Vacua sentibus illam, quam bene nosti, Liguriam, & reple culturis. Quantum muneribus tuis obnoxia sit intelligit, si faciem suam aliquando cognouerit. Domesticum tibi semper est indulgere supplicibus, sicut superbos opprimere: sic in vtroque fortissimos ibi per gladium, hic per temperantiam, triumphos acquires. Nostris nostrorumque mouere fletibus. Sic in successione regni istius legitimus tibi heres accrescat, & per spem adultæ progeniei ad Burgundionum gubernacula reuiuiscas. Et licet hoc Deo tribuas, adiice & illud quod nec hominibus externis istud impendis. Iam tibi Italiæ dominus etiam necessitudinis f affinitate coniungitur. Sit filij tui sponsalitia largitas, [addit precibus lacrymas.] absolutio captiuorum: offerat pactæ suæ munus quod & Christus accipiat. Hæc cum dixisset, commonito sancto collega Victore surrexit, & vsque ad pectus regium lacrymantes, & cum omnibus propter adstantibus capita submiserunt.

[53] Tunc Rex probatissimus, vt erat fando locuples, & ex eloquentiæ diues opibus, & facundus assertor, verbis taliter verba reposuit: Belli iura, pacis suasor, ignoras; & conditiones gladio decisas concordiæ auctor euisceras. Lex est certantium, quem putas errorem: frænum nesciunt inimicitæ, quem tu Christianæ lucis iubar ostendis. Præliis temperantiam nullus annectit, quæ oris tui nitore, egregie moderator, attollitur. Statuta sunt dimicantium, quicquid non licet, tūc licere: ista sibi forte quies vindicet, quæ narrasti. Hostem suum qui non læsit, adiuuat. Paullatim aduersarius a regni sui mole succiditur, cuius imperij radices vicibus amputantur. Reposui Regi partium illarum contumeliam, quam putas illatam: ludificatus specie fœderis nihil egi studiosius, nisi vt, quod est cautelæ, apertos inimicos agnoscerem. Concedat tamen diuinitatis assensus, [Rex de belli iure præfatus,] vt solidatum inter nos fœdus longa ætate seruetur: inuenient partes illæ constantem in amicitia, quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. Vos tamen sancti viri ad domos, in quibus manetis, sine tribulatione discedite, dum ego animæ meæ & regni vtilitate discussa, quæ me conueniat præstare pronuntiem. His auditis Pontifices abscesserunt.

[54] At ille vocato g Laconio, cui & rerum & verborum fides ab illo semper tuto mandata est, quem & prȩrogatiua natalium, & auorum curules per magistræ probitatis insignia sublimarunt: cum quo confert, quoties & pia & religiosa meditatur: [iubet per Laconium in prælio captos pretio, ceteros gratis dimitti.] & sicut non est cum vitiis sociata nobilitas, nec astringitur ad illecebras lux naturæ, si quid ille benigne facere voluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. Cui Princeps; Vade, inquit Laconi, & tota votorum tuorum vela suspende, & Sacerdos a nobis, & Beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos verba faceret, animorum indices lacrymæ testabantur: vade & pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimæ nexus irrumpas. Liceat omnibus Italis quoscumque Burgundionum nostrorum metus captiuitatis fecit esse captiuos, quos famis necessitas, quos periculorum timor aduexit; postremo quoscumque concessit aut adduxit consensus Principis sui, noster absoluat. At paucos, quos quasi ardore præliandi tunc ab aduersariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretij quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cum discrimina sustinuerunt, lucra non sentiant.

[55] Post præceptum venerandi Regis, impiger ille verborum saltibus indulgentiæ species aut formas exposuit, & chartas ad insignem Antistitem detulit: quas ille cum expectatissima deuotione suscepit, & portitorem tanti doni ambienter amplexus est. Qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberæ multitudinis frequentia subito adstitit, vt desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum. Nam testis huius rei ego sum, per cuius manus h pictacia ad clusuras iussio Sacerdotis elicuit, quadringentos homines die vna de sola Lugdunensi ciuitate redituros ad Italiam fuisse dimissos: [Adfuit tūc Ennodius.] identidem per singulas vrbes i Sapaudiæ, vel aliarum prouinciarum factum indubitanter agnouimus; ita vt istorum, quos solæ preces beatissimi viri liberarunt plusquam sex millia animarum terris patriis redderentur: eorum vero, [Gratis dimissi ad 6000.] qui redempti auro sunt numerum ad liquidum cognouisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. Sic factum est, vt tunc ad deliberationem omnium subiugatorum transeundi occasio concessa sufficeret. Postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quæ ibi est thesaurus Ecclesiæ, Syagria, [Varij pecunias conferunt ad redemptionē aliorum.] cuius prolixam quærit vita narrationem; sufficit tamen vt ex operibus agnoscatur, quam verba transscendunt. Dedit etiam prȩstantissimus inter Gallos k Auitus Viennensis Episcopus, in quo se peritia velut in diuersorio lucidæ domus inclusit. Quid pluribus? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum duceretur. Nec in vno loco summus vir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas impediret. Fuit l Genauæ, vbi m Godigisclus germanus Regis larem statuerat, [Etiam suos captiuos, dimittit Godigisclus.] qui formam fraternæ deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit.

[56] Breui tamen tantæ liberatorum phalāges remissæ sunt, vt videres longe lateque agminibus feruentia itinera, cum laude Domini nostri, tum etiam splendidissimi Sacerdotis Epiphanij, cuius ministerio atque labore erepti fuerant, redeuntium: & ne tanti lux nostra trophæo muneris priuaretur, atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeauit. Videres duci in triumphis cælestibus vulgus liberum, [Epiphanius redit stipatus agminibus captiuorū, iam liberorum:] & pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrymis exultantum, cum Heliæ currum istarum cohortium ductor scanderet, & quadriiugum ad cælestia pro merito suo raperetur excursu. Non sic Pellæus Princeps Alexander, quem pacatorem orbis canit vana laudatio, captum gentium duxit examen, vt iste reuocauit. Ecce tunc comperimus armatorum mentes sanctitate superatas, & cessisse precibus Electi Principem, qui obuium semper lanceis pectus ingessit. Quantum acutior fuit verborum, quam ferri lamina, hinc lector agnosce: expugnauit sermo, cui se gladij subduxerunt.

[Annotata]

a Colitur S. Rusticus, siue Rusticius, Episcopus Lugdunensis, 25. April.

b Spelta & Saccus, Diuione tum fuisse Gundebadum scribunt. probabilius est Lugduni: addunt, exigenti Gundebado mnemosynon aliquod, sanctum Antistitem, cum postridie in Missæ sacrificio geminas hostias consecrasset, alteram quidem, vt oportet, libasse, [Speltæ & Saccus correcti.] alteram in perpetuum impensæ Italicis populis beneuolentiæ monumentum Regi ciuibusq; Diuionensibus reliquisse, & promisisse numquam impune e Burgūdionum finibus efferēdam: atque eam scilicet esse, quæ Diuione in sancta capella asseruatur. Sed quæ libido est mētiendi, vt cum laudare Sanctum volunt, non solum vaticinia fingant & miracula, sed turpissima infamia communionis cum hæreticis aspergant? Noluit optimus Pontifex cum Eurico cibum sumere, quod Arianus is esset, adessentq; ei perpetuo Ariani Episcopi; & cum Gondobado itidem Ariano participatione sacrorum iungetur? Illius hostiæ, nunc quidem a duobus seculis celeberrimæ, quis antiquorum meminit? Claudius Robertus, [Hostia sacra Diuionensis.] qui Diuionis ornamenta omnia accuratissime collegit, multa quoque de hac hostia scribit, interq; cetera ad Philippum Bonum Burgundiæ Ducem sub annum 1433. a Romano Pontifice missam, cum antea in Romano sacrario esset recondita, multis in locis a vesana cuiusdam feritate gladij ictibus perforata, & ex eo sanguine respersa in locis præfatis, qualia alibi in sacratissima hostia plurima accidere portenta.

c Pulcherrimā hanc grauissimamq; Epiphanij orationem, Saccus ex eoq; Spelta frigidissimis verbis retulerunt; adiecto vaticinio de regnatura apud Italos Burgundica gente. Satis illustria fuere sancti Antistitis decora, vt non opus sit fabulis ea amplificare. ]

d id est, niuosos. Ninguis pro niue dictum veteribus.

e Nempe citra vllas inimicitias, cum Tufarel llante in arcto res essent Theoderici. Talium rerum varietates, inquit Paul. Diac. Burgundionum Rex Gundubadus aspiciens, Liguriam cum ingenti exercitu ingressus, [Gondobadi expeditio Italica.] cuncta quæ reperire poterat pro voluntate diripiens, infinitam secum ad Gallias multitudinem adduxit. at Gualla id factum somniat post mortem Odoacris, Theodorico in Siciliam, mox & Dalmatiam, cum copiis profecto; ipsamq; Papiam aliasque quamplurimas vrbes & prouincias a Burgundione pro voluntate direptas.

f Erat enim Theodorici filia Sigismundo Gundobadi filio nupta.

g Fuit hic Ennodio familiaris, cuius ad eum extant epistolæ lib. II. 5. III. 16. V. 24.

h De pictaciis, siue pittaciis, aut pyctaciis, dictum 16. Ianu. in S. Tozzonis vita ad cap. 3. d.

i [Sabaudia vetus.] Quæ hodie Sabaudia dicitur, veteris Sapaudiæ partem tantum retinet. Nam longius olim porrigebatur, cum in Notitia Imperij Occidentalis Ebredunum Alpium maritimarum caput in Sapaudia collocetur, itemque Cularo Allobrogum, quæ est Gratianopolis. Ita Sirmondus.

k Alcimus Ecdicius Auitus Ep. Viennen. colitur 5. Febru. Hic de eius scriptis haud pauca adnotat Sirmondus.

l Ea nunc vulgo Geneua.

m Ita scribunt libri omnes, inquit Sirmondus; at Godegisilum habent vulgatæ editiones Gregorij Turonensis.

CAPVT XIII.
Postrema legatio. ægritudo. mors.

[57] Dvm ergo tertio mense cum tali trophæo Ticinum remearet Antistes, vt a Tarantasiam venit (sic enim vocitatur oppidum Alpibus vicinum) ibi quædam mulier graui immundi spiritus vexatione laborabat, quæ continuo percepta benedictione absoluta discessit. [Tarantasiæ energumenam liberat:] Ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. Visus est subito, de quo vix credebatur aliquis posse rumor audiri.

[58] Mox tamen vt rediit, curis ex more animum fatigat, ne forte, quibus absolutionem Dominus noster per illum dederat, proprij census possessione turbarentur, præcipue ob nobilium considerationem personarum, quibus immanior apud suos poterat constare calamitas, si vitam inopem reduces sustinerent, & de peregrinationis incommodis sola misericordiæ solatia perdidissent. Ad Regem inuictissimum Theodoricum per se mox ire noluit, ne forte laboris sui vicissitudinem in relatione gratiarum aut in exhibitione munerum coram positus videretur exigere. [scribit Theodorico legationis successum:] Flagitat enim quasi debitam remunerationē, qui profligatis Principum iussionibus ipse quid actum sit actor annuntiet. Hoc ergo ille totius acuminis vir prospiciens, declinare gestiebat. Scripsit tamen, & quæ gesta sint loqui commisit epistolis, ne aut tacendo contemptor, aut occurrendo per arrogantiam pronuntiaretur intemperans. Quantum tunc, admirande Pontifex, tua plus egit absentia, quantum impetrauit humilitas deprehensa, illi dicant quos de exulibus ditissimos reddidisti. [reducibus captiuis a Rege quæ vult impetrat.] Igitur omnia quæ a piissimo Rege pro miseris per paginam petiit singularis Antistes, incunctanter obtinuit. Serenus præstitit copiam supplicanti, cui pro compensatione laboris sui hoc credebatur posse sufficere quicquid per illum beneficij redemptus & pauper acciperet.

[59] Postquam tamen omnes, qui reuocati fuerant, indultu præferendi Principis, iure suo donati sunt, perfunctam molestiarum suarum molem admirabilis censebat Episcopus; cum necdum biennio exacto a deliberatæ quietis gremio, tamquam e portu cymba, aliis illata tempestate propellitur. [Imposita Liguribus tributa deprecaturus] Nam infirmis Ligurum & labantibus humeris vix ferenda tributorum sarcina mandabatur. Rursus ad te, afflictorum consolator, accurritur. Doceris frustra reddidisse patriæ ciues, si illis in solo auito periclitantibus non adesses. Et quia apud te numquam fatigatus est qui rogauit, suscepisti caussas infelicium, & te protinus ad recidiua onera præparasti. Rauennam pro nobis Regem rogaturus excurris, quam, ne te ibi quisquam post Gallicana insignia laudaret, effugeras. Minas cæli, procellarumque discrimina, adhuc quasi æui integer aut valentia corporis munitus, exuperas. Numquam tibi ad officium animorum se membra quamuis inualida subduxerunt: frigus, pluuiæ, Padus, [it hieme Rauennam:] ieiunia, nauigatio, pericula tonitruum, sine tecto mansio, in ripis fluminis incerti pene sine terra portus, virtuti tuæ dulcia fuerunt & grata successui. b Contristatus est de præsentia tui & ille eminentissimus Rex, qui te videre ambienter optauit. Exposuisti necessitates nostras aduentu tuo, antequam diceres; & quales tecum habitantium lacrymæ te compulerint, docuerunt superata discrimina.

[60] Ast vbi ad Principem tamen ingressus est, ita loqui cœpit: Solita, Rex venerabilis, mentis tranquillitate famulorum preces intellige. Et me ad postulanda necessaria, & vos ad tribuenda vsus informat. [precatur suis immunitatem anni vnius:] Lex tua est, ductor inuicte, misereri iugiter: tu semper nutristi spem intercessionum in posterum, dum præsentibus non resistis. Viam supplicationi nostræ patefecit ad reliqua semper apud vos beneficij fides impetrati. Liguribus tuis largire quod proferas, tribue quod reponas. Futurorum quæstus est temporalis indulgentia. Boni Principis mos est cum virtutibus amare famam, & regnum ita ordinare, tamquam ad stirpis suæ posteros transiturum. Nutantes domini hæc tantum quæ accipiunt, diligunt; firmissimi, illa potius quæ dimittunt. Sic terris semina parua committimus, vt multiplicata capiamus: fœnus sine crimine fit triplicatum. Boni Imperatoris est, possessoris opulentia. Concede immunitatem anni præsentis Liguriæ, qui eos ab externis, qui supplicant, reduxisti. Quam vberem præsentem natiuitatem habuerimus, clementia vestra adstantes interroget. Nemo illi mentitur, cui seruiunt, qui conuincant.

[61] Ad hæc Princeps: Licet nos immanium expensarum pondus c inlecitet, & pro ipsorum quiete legatis indesinenter munera largiamur; tamen vis meritorum tuorum tractatibus nostris reuerenter interuenit. Opus est fieri quidquid iniunxeris: iuuat omne quod præcipis. Æstimamus enim compendiis nostris adiici illud quod ipse decerpseris. Nihil tu quasi ex accidente depreceris, qui habes a nobis plurima quæ reposcas. Duas tamen præsentis indictionis fiscalis calculi partes cedimus, [duas indictionis fiscalis partes remitti impetrat.] tertiam tantummodo suscepturi; ne aut ærarij nostri angustia Romanis pariat maiora dispendia, aut supplicatio tua expectata patriæ gaudia non reportet. Taliter præfato Regi egit gratias summus Antistes, a quo valedicens discessit.

[62] Heu dolor atque gemitus! Omnibus quasi supremi officij, vel vltimæ visitationis studio impiger occurrebat, & cum domus ipsius Christianæ multitudinis turbas euomeret, ipse tamen omnium penetralia adibat. Nullum humanæ mentis crassitudine hebetatum tangebat tam funesta suspicio, quod instaret transitus eius, [Ticinum rediens] quem ille Spiritus reuelatione cernebat. Ningido aere, & quali solent homines ad tecta confugere, Rauennam egressus est, & per omnes Æmiliæ ciuitates celer venit, tamquam ad sepulchri receptaculum properans, omnibus Sacerdotibus in itinere positis munificus, communis, affabilis, & quasi d exagellium relinquens, seipso præstantior. Vt Parmam tamen eiusdem viæ ingressus est ciuitatem, continuo eum coagulatus in vitalibus humor infudit, quem catarrhum medici vocant; [contrahit catarrhū:] qui se medullitus inserens in ruinam publicam sæuiebat.

[63] Sed quid formidas oratio? quid velut nauifragos scopulos perhorrescis? velis nolis, cuius vita etsi strictim ducta est, narrandus est obitus; quoniam nulla prætensione libelli, nullis dilationibus promulgatæ laudis, transitus ipsius poterit occultari. Et quamuis velut Scyllæos canes, & patulas Charybdis fauces fragoso discrimina murmure minitantes, velificans carina diffugiat, obitus eius naufragium non omittit. Quid fletus narrare metuo, quos continua semper necesse est vt ministret effusio? Ergo dum se oppido Ticinensi, nunc misero, propinquauit, quasi alacer & sanus apparuit: quod licet cum omnium exultationibus ob reditum suum introisset, illico gaudia vertit in lacrymas, ægrum se esse die ipsa significans, [ipso die, quo Ticinum intrarat, ægrotat:] altera grauiorem; & cum grandior per dies singulos appareret infirmitas, adiuta est imperitia medicorum. Stabant mussitantes & attoniti populi, casum in vno homine totius prouinciæ considerantes, & funus mundi metuentes. Septimo tamen die inopinatum scelus, [male curatur:] ineffabilis calamitas, inexplicabilis luctus accessit.

[64] Sed cum beatissimus cerneret Pontifex, sarcina carnis abiecta maturius se ad purum ætheris euolare fulgorem, [pie separat ad mortē:] cuius vox semper illa fuit; Mihi viuere Christus est, & mori lucrum, læto animo ac vultu sereno illos versiculos Dauidicos sæpius repetebat: Misericordias tuas Domine in æternum cantabo: in generatione & progenie annuntiabo veritatem tuam in ore meo. [Psal. 88. 1.] Et illud: In manus tuas Domine commendo spiritum meum: Necnon adiiciebat de perfectione securus: Confirmatum est cor meum in Domino, & exaltatum est cornu meum in Domino salutari meo: vt hymnis & canticis & in morte resonans ad sedem suam cælestis anima remearet, [moritur.] quæ quinquagesimum e octauum ætatis annum duxit ad tumulum; f triginta in hac Sacerdotali, qualem etsi excerptim lector attendis scalptam, conuersatione exemit.

[65] Illud namque silentio præterire non debeo, quod eius sanctæ reliquiæ vsque in diem tertium, quo cum summa veneratione reconditæ dignoscuntur, tanto lumine ac decore vestitæ cunctorum visæ sunt oculis, vt splendorem vitæ vultus signaret defuncti; & depositam gloriam iam nunc percepisse gloriosum vas crederetur; in quo vere fuit thesaurus magni Regis inclusus. [Omnes in eius obitu lugent.] Quæ ibi fuerunt flumina lacrymarum, quanti planctus, silebo; ne post annosa curricula nouellum dolorem scriptor incutiam. Quæcumque ibi mater venit liberatum clamauit ab illo filium; quæcumque vxor, maritum; quæ cumque soror, fratrem; qui cælebs, seipsum; postremo in illa tanta hominum multitudine, & conuentu (vt audenter dicam) totius orbis, nemo fuit, qui beneficiis illius aliquid non deberet. Sed, quæso, iam temperemus a luctibus: contractam tristitia resoluamus frontem; excelsa cum Domino possidet, ob cuius obitum mœremus in terris. Sed quid faciam? quod remediatoris vestri singultus verba dissiciunt, lacrymæ ora perfundunt: mugitum resonat omne quod loquor; & intelligo quod numquam ad flentem flens bene veniat consolator. Hæc sancto Patri & Doctori peritissimo idoneus affectu, non scientia, impendi, vt aliquos de conuersatione illius flosculos relegerem, vt est longum iter agentibus in vsu positum, qui non omnes obuios consalutant.

[66] Tu mihi anima apud Redemptorem nostrum præpotens tribue, [Inuocat eū Ennodius.] vt cura vacuus, & pectore liber, munda tibi, sicut debentur, præconia mundus exoluam. De cetero habentem in te post Dominum fiduciam non relinquas, & quem religionis titulo insignisti, religiosorum in diuinam repromissionem redde participem.

[Annotata]

a [Tarantasia.] Sirmondus: Tarantasia olim oppidi nomen, Alpium Graiarum caput. Sic enim & in vetere Itinerario Æthici, & in Auiti homilia, quam modo commemorauimus. Hodie Tarantasiam vocitant, non oppidum, sed pagum ipsum tractumque totius Centronum ciuitatis. Itaque contra illi accidit, quam plerisque aliis Galliæ locis, vt princeps oppidum regioni nomen daret, non regio, seu ciuitas, oppido. Egimus supra de Tarantasia 16. Ianu. ad vitam S. Iacobi Episcopi.

b Baron. consolatus.

c Sirm inlicitet. Scot. illicitet.

d Scot. euangelia. Sirm. exagellam. De qua voce ita commentatur: Hoc est, [Exagella.] vt interpretor, normam & exemplum. Exagellam enim appellasse videntur libram seu trutinam, ab eo scilicet fonte a quo & aginam & exagium. In antiqua inscriptione, quæ continet edictum Aproniani P. V. sub exagio pecora vendere, est adpensa vendere. Zeno item sermone VI. ad Neophytos: Habetis, inquit, aginam, exagium facite, quemadmodum vultis ponderate. Exagium facere, est ponderare; trutina, qua ponderamus, exagella.

e Deerat octauum in MS. Modij. Verum ex superioribus manifestum est requiri.

f Fallitur ergo Iacobus Gualla, imo & Galesinius, qui triginta & vno sedisse annis scribunt.

TRANSLATIO S. EPIPHANII TICINO HILDESHEIMVM.

Epiphanius, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

An. Chr. DCCCLXIII. XXII. Feb.

Ex variis.

[1] Hildesheimum vrbs est Saxoniæ inferioris, sedes amplißimi episcopatus, in Aulicensi oppido primum, vulgo Eltze, ad Salam riuum a Carolo Magno constituta; [Hildesheimium] mox a Ludouico Pio translata in eum locum, admirabili portento sacrarum reliquiarum, quæ auelli non poterant a trunco cui fuerant appensæ, veluti diuinitus electum; vt auctor est Crantzius Saxoniæ lib. 2. cap. 26. [translata reliquiæ S. Epiphanij.] Isthuc S. Epiphanij Episcopi Ticinensis translatum corpus, Ottonis I. Imp. ætate, Otvvini Episcopi industria.

[2] Descripsit eam Translationem quidam Hildeshemiensis Ecclesiæ siue Clericus, siue monachus, Otvvini æqualis, [Historia Translationis.] qui se tum ex Thangvvardone Presbytero, qui suis ipse manibus reliquias refoderat, tum ex iis qui adfuerant, testatur quæ scribit didicisse. Hunc illius auctoris commentarium primus ex S. Michaelis monasterij bibliotheca vulgauit Christophorus Bravverus noster in libro qui Sidera illustrium & sanctorum virorum Germaniæ inscribitur; sed partem extremam, qua de Gallica legatione nobili comitatus triumpho, omni scilicet iuuentute Liguriæ, quam Gothi attinuerant, redempta & asserta Ticinum deducitur; atque inde magno omnium desiderio & luctu extinctus, cæloque receptus scribitur, fatetur se, ceu instituto alienam, sponte præteriisse, quippe quæ ab ea vita quam Ennodius scripsit, non tam sententia quam verbis discrepabat. At viri magni venia dictum sit, fefellit eum ista scribentem memoria vel calamus: non Gothi attinuerant illam Liguriæ iuuentutem, sed Burgundiones.

[3] Quia vero seuerißimis Pontificum edictis cautum est, ne quis Diuorum pignora sublegere ea ratione audeat, (quod veteribus quibusdam minori fuisse religioni, plurima quæ paßim extant demonstrant exempla) de iure translationis huius ita disputat idem Bravverus: Si quis Translationem hanc ex iure sacrorum æstumet æquus Iudex, vel de ea iudicium accipiat, reliquiarum hanc deductionem, nec lege, [An ea iusta Translatio:] nec moribus factam illico censebit; sed eos qui manum fecere, & sacras exuuias natiua quasi gleba & fundo abstraxere; interdicto Vnde vi, vt leuissime dicam, obnoxios fuisse, & repetundarum actione conueniri potuisse, pronuntiabit. Valuere interim huius & superioris ætatis exempla, eamque sibi licentiam immodica pietas & religio fecit, vt callide pij furti, & religiosæ rapinæ titulis, non stricta æquitatis lege has actiones rei diiudicarent, cognitores plerumque litem dissimularent, Magistratus hic plurimum conniuerent. Iam quod caput, felicitas euentus, & religionis ex prodigiis & miraculis secutis opinio, fas sæpe & licentiam his euectionibus non solum constituit, sed furti, an sacrilegij probrum in gloriam vertit: quod Franci & Germani afflicta vel a Barbaris vel tyrannis Romanæ Sedis libertate, cum in nouo vel precario Imperio, quod Pontifices dabant, nobilitate sua & gente maiores sæpe spiritus caperent, non ciuilibus contenti, sacris etiam potentiam admouerent, & religionem licentius, quam vel ipsis expediret vel ius fasque permitterent, haberent. Hinc omnia prope Latij iura vna cum Ecclesiis & populis sibi subdere, & qui fide vel armis apud Reges valebant, non honore tantum, sed præmiis quoque læti, contra fas plurimum sibi licere volebant, siue Episcopi essent, siue Militiæ cingulo clari. Aliquid tamen hic Otwino Præsuli, & Tangwardoni eius Presbytero veniæ scriptor conciliasse videtur, cum post preces & ieiunia de transferendo S. Epiphanio per quietem diuinitus admonitum Sacerdotem, commemorat.

[4] Incidit hæc Translatio, vt ex vetusti scriptoris narratione præclare deducit Bravverus, in finem anni 962. initiumq; sequentis. Nam inuitatus a Ioanne XII. in Italiam Otto ad Berengarij atque Adalberti comprimendam tyrannidem, anno 961. Papiam venit, ibiq;, vt habet Continuator Chronicorum Reginonis, palatium a Berengario destructum reædificari præcepit. [quando contigerit.] Anno 962. celebrato Papiæ Christi natali, Romam profectus, Imperator a Ioanne creatus & coronatus, omnia Romanæ Ecclesiæ ablata restituit. subscripsit diplomati cum aliis plurimis Episcopis & Principibus Otwinus Hildensheimiensis Ecclesiæ Episcopus, 13. Febru. anno 962. indict. 5. anno regni Ottonis 27. Extat apud Baronium diploma tom. 10 eodem anno, num. 3. & seqq. Reuersus Papiam Otto, Pascha isthic celebrauit: insulam S. Iulij recepit, & Nouariensi Ecclesiæ restituit, diplomate dato IV. Kal. Aug. Anno sequenti natali Domini & Pascha Papiæ celebrato, Berengarium in Monte S. Leonis obsedit tota æstate. Ergo X. Kal. Decemb. an. 962. leuatum a Tangvvardone corpus S. Epiphanij, moxq; in Germaniam missum; ab Otvvino, dein subsecuto, VIII. Kal. Martias Hildesheimium allatum est.

[5] Vbi primum S. Epiphanius Hildeshemij fuerit depositus, vbi nostra memoria asseruetur, declarat Bravverus, ita scribens: Inquirenti in hanc translationem ex Italia in Saxoniam, [Vbi collocatæ Hildesheimij reliquiæ.] Otwini diligentia procuratam, priusquam germana ipsa acta ex S. Michaelis monasterij bibliotheca fueram nactus, id recentiorum panchartæ suggerebant, S. Epiphanij corpus ab Episcopo depositum eo loci, vbi nunc est Domus Capitularis, vel adiacens orarium a S. Antonio nomen ferens. Sed S. Godehardus veteris ecclesiæ, quæ principi basilicæ ad Meridiem obiacebat, titulos retinuit, videlicet sanctæ Dei Genitricis & Epiphanij; vt omnino hanc memoriam vltra pleniusque cum sollicito, compererim Baptismalem Ecclesiam, cuius in S. Godehardi vita mentio fit, esse illam, qua collegium Societatis Iesu iam vtitur; eamque congregationem Cleri resedisse, vbi nunc Patres Societatis Iesu domicilium habent. Ceterum intelligo pignus S. Epiphanij hodieque argentea tumba asseruari in principe basilica, ad sinistrum latus aræ præcipuæ; suspensamque caueam ad sepulchrum S. Godehardi monstrari, in qua sarcinam piam ab vsque Ticino in Saxoniam aduectam fuisse perhibent.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Hildesheimiensi anonymo, coætaneo.
e Sideribus Christoph. Braweri Soc. Iesv.

Epiphanius, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

BHL Number: 2573

Avctore Anonymo Coætaneo.

CAPVT I.
Occasio transferendarum S. Epiphanij reliquiarum.

[1] [Præfatio.] Diuinæ gratiæ sapientem atque in sua dispositione clementem prouidētiam, caro humana nec digne admirari, vel lucide satis intueri suppetit: quæ sic suæ Ecclesiȩ ab ipso principio electorū prȩuidit auxilia, vt dum hostis cōcitaret pugnā, hæc piorum meritis fulta, victrix palmam obtineret & gloriam. Hinc est, [Multæ in Saxonia Sanctorum reliquiæ.] quod tota Saxonia spiritali plaudens lætitia, plurima Sanctorum pignora, maioribus quoque nescita, deuoto includens sinu fouet & excolit, præsentis vitæ tramitem ac futuræ spem, certa credulitate illorum omnimodis committens. Inter quos præcellit velut lucifer Epiphanius venerabilis Pater, mirificus quondam Papiæ Doctor, nostræ nunc patriæ magnificus defensor, vir sui temporis omnibus virtute imitabilis. Huius itaque tam præclari patrociniis viri, quia nostram Dominus illustrare atque munire dignatus est patriam, quo ordine illius sacrosanctæ reliquiæ, studio Domini Otwini venerabilissimi nostræ Ecclesiæ Episcopi aspirante, sint primum repertæ, atque ad nos vsque deductæ, vti isdem qui huic felicissimo intererat officio, & maxime Thangwardone venerabili Presbytero, cuius opera præcipue in hoc enituit, [Ætas scriptoris.] attestante didici, nihil ingenio elatus, sed deuotionis studio debito incitatus, stylo diligentissime traditum posteris vsitandum humiliter transmitto.

[2] Cum Beringarius, vna cum filio suo Adelberto, a sceptra Italici regni inuaderet; atque vnius gentis diadema vtrique sibi vsurparent, intantum ipse Beringarius auaritiæ exarsit æstu, vt pecunia captus ius fasque quaque confundens, aliquantum etiam de terminis S. Petri, prædatoria vi sibi arripere præsumpsisset. Ad cuius rabiem reprimendam b Legatis Domini Apostolici c Octauiani, qui & Iohannes, inuitatur Romam Otto Maior, Cisalpinus scilicet Rex, [Ottone I. in Italia agente,] vt aut Patriciatu Romanæ Vrbis, quæ sibi a maioribus suis competebat, decisceret, vel fessis eorum rebus succurreret. Accingitur itaque communi suorum consensu, & consilio bellicosus Ecclesiarum miles ac egregius Princeps, cōtra Apostolicum hostem, valida suorum semper & inuicta septus manu; Episcoporum quoque comitatus grege; inter quos Dominus Otwinus nostræ Ecclesiȩ Prȩsul enituit, ipsi Principi tantum commendatus, quantum fide probatus. d Capto vero in e Castello S. Leonis Beringario, atque in f Bauariam cum vxore custodiæ destinato, Alberto nihilominus fugato, reddita pace Ecclesiis, Romam iam Patricius & Imperator Apostolica benedictione creatus Otto Cæsar, Papiam, repedauit; Ecclesiasque per Italiam & Tusciam, priorum Principum sæuitia ac insolentia neglectas ac desolatas, canonice reformauit, inque antiquum statum restituit.

[3] Per id temporis peruigil Dominici ouilis prouisor Othwinus Episcopus licet corpore suis semotus, tamen studio caritatis illis coniunctus, & beneuolentia, qua mirifice respersus eos percoluit, quæque ad suæ Ecclesiæ vtilitatem & fratrum commoditatem profutura præsensit, colligere studuit; præcipue tamen, vt fida sibi suisque conciliaret patrocinia, reliquias Sanctorum, [Otvvinus Ep. Hildesh. varias reliquias SS. impetrat.] quos apprime ibi celebrari comperit, ab Episcopis petiit, facileque obtinuit; simulque, ne eius opera in accipiendo alicuius versutia eluderetur, vir prudens prospexit. Librorum nihilominus tam diuinæ lectionis, quam philosophicæ fictionis tantam conuexit copiam, vt qui illorum penuria inerti ante torpebant otio, frequenti nunc studij caleant negotio. Et, quia se in huiusmodi profectu ab omni iactantiæ temperauit fastu, B. Epiphanij Papiæ quondam Episcopi, diuina gratia, admodum mirifice sanctissima illa contulit pignora. Nam cum ille venerabilis Pater, respectu diuini honoris, quo semper animo sollicitus extiterat, ossa Sanctorum furtim surripere, vel absque oraculi prȩmonitu transferre, quasi præsumptionis duceret, ita tamen mentis suæ iudicium librauit, vt nec ipse non audendum quid aggrederetur, nec quod esset agendum, sua auctoritate, dehortaretur. Vnde factum est, vt venerabilis Presbyter Frater noster, cuius superius mentionem fecimus, in huiusmodi studio omnimodis deflagrans, cum nil tale attentare, nedum patrare, prȩsumeret, erat enim ȩuo prouectior, ingenio simplicior, crebris se inter orandum ieiuniis vigiliisque commacerans, sui votum animi diuino dispensandum commisit arbitrio. Non tamen in hoc cœpto vsquequaque Antistitis destitutus auxilio, qui tanto se acrius in singulis affligebat, quanto ambobus subtilius consulebat.

[4] Solemnibus itaque ieiuniorum festiue expletis, diuinitus, vt credo, ecce affuit g Landwardi Mindensis Episcopi Presbyter nostro Fratri contubernij gratia familiarissimus; [Landvvardus Presbyter S. Speciosæ reliquias rapit.] qui illum adhuc titubantem, cum animum eius aperiret sollicite de omnibus, ac si idem quod ille sentiret, perquisiuit, sanctissimi Patris Epiphanij reliquias, sanctæque Virginis Speciosæ vno ambitu templi inclusas auferre suasit, superuenientis noctis tempus, nec in aliud protelandum illis competere. Nec mora: complacitū est: collecto per diem huic officio apparatu necessario, nocturno suffragante silentio, ecclesiam intrant, se tanto opere terra tenus strati, impares accusabant, audacis nihilominus cœpti veniam exorabant, illorum se patrocinio attentius commendantes, vt vel eorum reliquiis remunerari mererentur, vel si id non dignarentur, sine damno saltem sui, ab illis protecti cœpto pie remouerentur. Surgentes itaque B. Epiphanij sepulchrum recludere diu multoque sudore certabant, nulloque ingenio, cum omne studium impendendo consumerent, proficientes, B. Speciosæ Virginis tumbam in promptu aperuerunt. k In pauimentum itaque ante sacras reliquias prouoluti, orationique aliquantulum intenti, surgentes eas deosculando, hymnis & laudibus sustulerunt: quarum partem, qui Fratris nostri studio illi suffragabatur, piæ memoriæ Dominus noster Otwinus, huc postea vna cum B. Epiphanij reliquiis transtulit, commendata, quæ sibi competebat, parte Landwardo venerabili Episcopo.

[Annotata]

a [Berengarius II. Rex Italiæ.] Berengarius II. Adelberto Eporediæ Marchione, & Ghisela Berengarij I. filia natus, Regis titulum assumpsit cum filio an. 950.

b a Legatis legendum videtur. ij fuere Ioannes Diaconus & Azo scriniarius, vt habet Reginonis Continuator. Alij quoque Episcopi & Principes ad Ottonem an. 960. in Saxoniam venerunt.

c [Ioannes XII. Papa.] Octauianus Alberici filius, ad modum adolescens pontificatum anno 955. inuasit, cui nec ætate, nec sapientia, nec virtute ferendo erat; diciq; se Ioannem iussit, ea appellatione duodecimum. Putat Baronius eum primum fuisse, qui mutauit sibi nomen. Obiit an. 964. 14. Maij, electo iam ab Ottone contra eum Antipapa Leone.

d Aliquis hic est parachronismus, nam prius creatus est Otto Imperator, quam captus Berengarius.

e Luithprandus lib. 6. cap. 6. His expletis Papiæ nauim conscendit, ac per Eridani alueum Rauennam vsque peruenit: [S. Leonis vrbs.] indeque progrediens Montem Feretratum, quod oppidum S. Leonis dicitur, in quo Berengarius & Willa erat, obsedit. Idem oppidum, in prærupta rupe situm, significari videtur in vita S. Seuerini per Eugippium cap. 12. nu. 55. ad castellum nomine Montem Feletem, multis emensis regionibus, apportatum est. Eius ager vulgo Monte Feltro dicitur, inter Concham & Marechiam flumina. Id oppidum deditum est Ottoni an. 964.

f Idem scribit Continuator chronic. Reginonis. at Lambertus Schafnaburgensis an. 964. Berngerus Rex obsessus est in Monte S. Leonis: ibique captus atque in Babenberg ductus est cum VVilla vxore sua: nisi per Bauariam missus est Bambergam.

g Fuit Lantvvardus vndecimus Mindensis Ecclesiæ Episcopus, vt ex Chronico Mindensi patet.

k Veretur Bravverus ne pro Honorata Speciosæ nomen obrepserit. Tradit tamen Ferrarius coli Papiæ S. Speciosam 18. Iunij, eiusq; extare vitam, & corpus asseruari in templo S. Epiphanij; vnde patet non integrum corpus esse in Saxoniam deportatum. Sed nos ad eum diem plura.

CAPVT II.
Refossæ auectæque reliquiæ.

[5] Sed, cum postea omnis spes nostri Fratris, qua in adipiscendo S. Epiphanium animo sudauit, [Tāgvvardonus diuino instinctu, post ieiunium,] pene defriguisset, tentandique nullum vltra haberet solatium, ad orationum item ieiuniorumque confugit præsidia; quod de se non præsumebat, huius Sancti meritis attentius commendabat. Euolutis itaque aliquot diebus, non sine magna sui contritione, quippe qui se pro huiusmodi studio Deo totum abstinentia & supplicatione effudit, diuinitus in somnis admonitus, vt ipse mihi satis quippe verecunde, iactantiam namque omnimodis refutauerat, exposuit, animosior factus; ieiuniis fisus simul & oraculo, nocturno aspirante tempore, assumptis personis tali negotio probatis, ecclesiam B. Epiphanij adiit. Cumque ianuæ quasi prioris successus gratia sibi commendatæ appropiaret, pulsus custodibus, qui insequebantur, cessit, ostiolumque fenestræ instar bipedalis non amplius mensuræ, ante sibi numquam cognitum casu impegit, ingressusque imminentium declinauit impetum, delusitque studium. Fiducia ergo insueta fultus, erat enim simplicioris animi, sociis inductis, tentanda quoque primus aggreditur, illos & adhortatur.

[6] Primo sancti Patris sepulchrum solerti diligentia vsquequaque perlustrantes, vident quod a hypogeo specu ad quinque pedes sarcophagus, vt post claruit, infossus, desuper marmore fulciebatur, quadrato insuper adhuc muro exstructo. Columna quoque nihilominus marmorea altaris vice eius honori dicata, simul & nomini, caput versus stabat erecta, basis parte sarcophagum occupans, vt geminam præstaret gratiam, [S. Epiphanij sepulchrum tētans,] decorem scilicet & munimen. His igitur quantum dabatur perfectis, consultius tempori & labori cedendum dicentibus, prædictus Frater noster, primus officio accingitur, alios adhortatur: sicque gratia Dei, animositate freti facillime muro partim rescisso, marmore immensi ponderis mirifice admodum a paucissimis remoto, purgantes locum sanctum, tandem inuenere sepulchrum. Illud igitur aperire certantibus, [miraculose adiuuatur;] maxima difficultas occurrit de statua, quæ licet parte pedis, vt dixi, supposita esset, ita tamen sibi vendicauit sarcophagum, vt in aperiendo omne studium eluderetur & ingenium. Desperantibus iam omnibus, actu consilioque diu suspensis clarum diuinæ pietatis effulsit miraculum. Nam repente columna, quæ tumulum occupabat parte, stupentibus qui aderant, frangitur, alia incolume altare firmiter sustentante, [odore quoque suaui expirante;] ipsoque impetu currendo longius ab ambitu sepulchri reuoluta, facultatemque illis cœptum opus implendi, celeritatemque præstabat. Rebus deinde ad votum cedentibus, nil operis eludebatur, aperto que sine vi sarcophago, tantus odor exuberauit, vt aromata æque similitudine excelleret ac dulcedine.

[7] Deo itaque in commune laudato, exsurgens a terra sæpedictus Frater, ante tumbam bis vel ter prostratus, cum fide ac summa deuotione cælestem thesaurum, [corpus ad Otvvinu defert; hic in Germaniam mittit,] pretiosissimum sancti Patris Epiphanij corpus integre colligens, puro atque ad hos vsus parato linteo inuoluens, venerabili nostro Otwino Episcopo desiderabile munus apportauit, nimium iam eius absentia suspecto, quem & lectulo, vt alios deluderet, cubando, peruigil circa tertiam vigiliam præstolabatur. Quod ille ita, vt erat inuolutum, in capella Sancti Michaelis, iuxta quam hospitabatur, deuotissime susceptam, altari imposuit, deinde prostratus diuturnis hymnorum melodiis, grates Domino magna animi compunctione litauit, surgensque scrinio ad hoc prouiso, religiosissime reconditum, annuli sui impressione diligentissime signans, b Augiam Insulam, in qua ipse quondam monachus regulariter enutritus & conuersatus est, Abbati, qui tunc monasterio præsidebat, seruandum præmisit.

[8] Facta autem de hoc postea inquisitione, Imperatore grauiter contra hoc commoto, vnanimiter Clero cum populo conclamante sublatum vrbis prouisorem, patriæ defensorem (nam post c S. Syrum, cuius præcipue eo loci pullulant merita, huius Sancti patrocinio innitebantur) omnium Episcoporum Clerici iubentur examinari. Sed hoc terrore diuinitus, vt credo, cunctorum pace sedato, religiosus Pater Otwinus, cura sibi commissæ plebis suspectus, quam biennio fere, aulico, quamuis inuitus, seruitio detentus, reliquerat, suam Ecclesiam reuisere disponit; acceptaque Imperiali licentia, dum familiarius Imperatori colloquitur, secretum de Reliquiis S. Epiphanij in fidei pignus Præsul confitetur, sicque eius auctoritate fretus, Alpes versus properans, sospes his transcensis, Augiam Insulam conscendit; [ipse quoque sequitur.] ibique aliquantulum consistens, haud minus obedientiam Fratribus impertiuit, quam dudum iuuenis consueuit; acceptaque benedictione, atque suo summo ditatus Patrono, monachis reliquias deducentibus, profectus, adstipulante itineris prouentu, aliquot diebus euolutis, incorruptum thesaurum sanctissimi Patris Epiphanij pignora, aliorumque complurium, ad nostram perduxit Ecclesiam.

[9] Quanta tunc populi lætitia, quanta tunc fuerit matrum exultatio, vel quanta in occursum tanti Patris properantium Clericorum esset deuotio, quis valet euoluere? Quis ibi præ gaudio a lacrymis temperaret, [Hildesheimium id transfert.] cum decus Italiæ nostræ affulsit patriæ; cum nouum sidus illuxit nostratibus? Translatum est autem corpus beati eiusdem Patris a Fratre nostro, decima Kalēdarum Decembrium die, ad nos vero Dei gratia comitante, a Domino nostro sanctæ memoriæ Othwino Episcopo, octaua Kalendarum Martiarum die perductum, atque cum maxima populi frequentia vniuersique Cleri tripudio in ecclesia collocatum est.

[Annotata]

a id est, subterraneo.

b De Augiȩ diuitis celeberrimo olim cœnobio agemus 3. Nouemb. ad vitam S. Pyrminij, & hoc die ad vitam S. Meinradi.

c De S. Syro Ticinensis vrbis patrono agemus 12. Septemb. & 9. Decemb.

CAPVT III.
Miracula ad reliquias facta.

[10] Illud etiam diligenti deuotione inserendum reor; qualiter in ipso principio sacrosancti introitus, tanti Patris signis effulserit virtus. Nam die, quo sanctæ reliquiæ ad nostram Ecclesiam perducebantur, ad tanti Patris obsequium frequens in via vtriusque sexus occurrit concursus; quos quidam longa podagræ tabens molestia, lento subsecutus est gradu, fluentibusque iam neruis, plus gressum baculo, quam naturali egit modo. Appropinquantibus itaque reliquiis, [Ad Sancti reliquias pulsa podagra,] cum currendo quisque alium, vt in talibus moris est, præuertere niteretur, repente ab omnibus, quibus comes ierat, derelictus, studio quo poterat innixus baculo, doloris, vt ita dicam, immemor, a tergo multitudinem, ne premeretur, effugeret, suos insequitur, sancti Patris merita, non quippe rusticum latebat, implorans assidue; cum ecce leniter podagricus humor restringitur, fluentes arteriæ solidantur, ad cursum plantæ paullatim informantur. Nec tamen quamquam fide salutem deprecaturus, occurrit, hanc in promptu sibi adstipulari credidit; verum cautius se sustentans, dum omni corpore acrius nititur, baculus frangitur, ipseque toto pondere terræ illiditur. Vlnis itaque surgere nitens, dum pedum auxilium pertentat, & hos diligenter contrectat, integerrimæ saluti condonatos, qui ante tumore induruerant, reperit; exiliensque, sanctas reliquias comitando prosequitur. Et quia villa Vpstede hospitabatur, quam domum incolebat Macco nostræ Ecclesiæ Aduocatus, ab illo agnitus, cuius sedulitate quoque sæpe fruebar, dum curationis suæ ordinem illi contexuit, Deum in tam perspicua virtute collaudans, Venerabili Antistiti nostro Othwino, hæc testis infirmitatis vel sanitatis exposuit, hoc mirificum perspicuumque opus reuelare palamque prædicare suasit.

[11] Nec minus quoque illud memorabile & meritorium illius insigne prætereundum arbitror, quod admodum mirifice Dominus in Vulferio nostræ Ecclesiæ Diacono, ad declaranda tam eximij Patris merita, spem quoque simul totius congregationis erigendam, illius patrociniis operari dignatus est; cuius sanitatis tot testes existunt, quot supersunt Fratres, qui illum in monasterio tunc nouerunt. Renum namque vehementi dolore grauiter laborabat, nec medicorum quoque ingenio poterat mederi, licet multi gratia succurrendi accederent, pluraque impertirentur. Iamque iugis passio in augmentum progressa, acrius crudescere, [& nephritici dolores.] atque per dies violentius crescere cœpit, ambulando vsum vix baculo innixus egit: interdum quoque pedes, reptando manibus adimit, aliter enim non potuit. Ecce autem in vigiliis huius sancti Patris, primæ horæ diei psalmodiis Canonice finitis, Fratribus ad collationem properantibus, obseratis adhuc iuxta normam monasterialis vitæ ianuis ecclesiæ, ille venerabilis vir hoc tempus, quo se tanto patrono attentius liberiusque lacrymis supplicationibusque mactaret, nactus, nec aliud per diem populis hæc festa frequentantibus competere sciens, suspirio graui, anhelitu difficili, durius, vt ante numquam, dolore agitatus, baculo nitens, vix quam dictu satis sit, per gradus brachiis manibusque reptando, ascendit; nam genua tibiasque sæuius iam per venas neruosque discurrens inuaserat dolor; veniensque ante sanctissimum corpus se in terram cum multo labore, & ingenti doloris cruciatu proiecit, diutissimeque orationi immoratus, magna contritione cordis se totum Domino profudit: lacrymarum itaque vberius imbre profusus, vlnis nitens paullatim surgere parat, deinde leniter notum bacilli admodum caute auxilium pertentat; erectusque tandem sine dolore, miratur, stupet, nec tamen quamuis salutem optet, credere audet; manum admouit, locum, vbi sæuius doluit, pertractat; nec signum doloris sentiens vllum pauimento sternitur, Deum parentemque gratificat patronum, fortiterque surgens viso venerabili Fratre Wirindago Presbytero, baculum salutis indicium, quo ante sustentabatur, leuat, valenter descendit, qui reptando prius ascendit. Stupefactus itaque Frater repentina salute occurrit descendenti, auctoremque tanti miraculi cognoscens, laudat; & quia ipa die Fratres lauandi negotio studebant, ad balneum illis in occursum properat, quibus suæ sanitatis ordinem pleniter exposuit.

[12] Quanto namque ab ipso sacrosancto reliquiarum introitu meritorum illius insignia quotidianis virtutum effulserunt incrementis, clarius facta quam verba loquuntur. Quotiens enim aeris intemperiem, vel pestis obortæ illuuiem, [Sedata pestis, & tempestas: obtenta pluuia.] illius reliquiis nostram vrbem lustransto sedauimus? Sæpe quoque iugi siccitate arua torrente, easdem circumferentes, quasi imperando pluuias elicuimus. Quis enim vnquam huius Sancti prouolutus feretro, & quamquam fractus molestia, non mox erectus, animo inter orandum eius vicina præsensit auxilia? Sed hæc fortassis quibusdam videntur superflua; sunt tamen clara meritorum eius indicia, firmaque posteritatis solatia. Hæc tantum de beneficiis per beatum atque magnificū Antistitem Epiphanium diuinitus nobis collatis pro ingenij mediocritate perstrinxi, quod audax inceptum ac viribus impar, gemina, deuotionis scilicet, ac debita gratia subij, vt & Fratrum diligentiæ sequenti æuo opera Dei, quæ sicut scriptum est reuelare & confiteri honorificum est, legenda deuotissime subministrarem, nostro quoque tempori, tam egregia Dei facta posteritati stylo transmittere, negligere incuriæ & inertiæ notam, meo studio abstergerem. [Tob. 12. 7.]

DE S. AVITO II. EPISCOPO ARVERNENSI IN GALLIA.

Svb finem VII. SECVL.

[Commentarius]

Auitus II Episcopus Claromontanus in Gallia (S.)

Ex Variis.

[1] Testatur Ioannes Sauaro celebrari hoc die apud Aruernos S. Auiti, secūdi ea appellatione illius ciuitatis Episcopi natalem. De quo vetustißimum MS. Martyrologium, quod S. Hieronymi nomine paßim citamus, ex autographo S. VVillebrordi Clementis a Laurentio monacho Epternacensi descriptum: [S. Auiti natalis,] Aruernis depositio Auiti Episcopi. Haud fere alium recentiorem in eo Martyrologio reperimus: & fuit Auitus S. VVillebrordi fere æqualis, vt necesse sit omnino sanctitatis fama celeberrimum fuisse, cuius nomen mox a morte inscriptum sit fastis Sanctorum. Nisi fortaßis S. Auitus I. qui nunc 20. Septembris, olim hoc die coli consueuit. MS. Hibernicum conuentus Dungalensis itidem antiquißimum: Auiti Episcopi. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. Aruernis Auiti Episcopi. Prolixius elogium habet Andreas Saussaius.

[2] Fuit S. Auitus S. Præiecti, cuius 25. Ianu. vitam dabimus, successor; frater & decessor S. Boniti, cuius 15. Ianu. vita extat, ab auctore coætaneo conscripta; e qua discimus, [genus.] Inclyta progenie Aruernicæ vrbis oriundum fuisse: cuius pater Theodatus, mater vero Syagria vocitata est, e senatu Romano dumtaxat nobili prosapia. Aruernis quoque ortus olim Auitus Augustus, qui anno Christi 455. VI. Id. Iulias, suscepit imperium, Sidonij Apollinaris socer. Ab eo an vt nomen, ita & genus traxerit Auitus noster, haud coniectamus.

[3] Fuit vero, vt in eadem S. Boniti vita traditur, vir exterioribus studiis eruditus, [eruditio,] sacrisque litteris, omnibusque officiis diuinis præpollens; & ter quinis fere amplius annis magna cum alacritate Aruernicam sibi commissam rexit Ecclesiam. Sauaro solum decem ei Sedis annos tribuit, minus mensibus tribus. [tempus Sedis,] At secum ipse pugnat Sauaro, dum anno 670. (quem Adeodati Papæ quartum facit, Pogonati Imperatoris 5. Childerici Francorum Regis primum; quæ omnia non congruunt, cum 670. Christi, fuerit Vitaliani Papæ 14. Theodorici Regis 3. Constantini Pogonati 2.) anno ergo 670. occisum esse S. Præiectum, suffectum S. Auitum scribit Sauaro; Auito succeßisse S. Bonitum anno 685. Ioannis Papæ, & Iustiniani iunioris primo, Theodorici Regis 17. Illud constat Childerico viuente occisum esse S. Præiectum, ipsum Childericum anno 667. Auito vero subrogatum Bonitum, eo tempore, quo sub Theodorico Principe Pippinus regni primatum tenens, atque curam palatij gerens, cunctaque gubernacula suo disponebantur arbitrio. Cepit eam dignitatem apud Austrasios VVlfoaldo amoto Pipinus anno 687 anno vero 691. totius regni magisterium adeptus est. Vnde consequeis est, aut non continuo, vt trucidatus est S. Præiectus, creatum esse Auitum, sed vacasse aliquamdiu Sedem, rebus præsertim regni cæde quoque Childerici turbatis; aut sedisse vltra annos 15. qui minimum ad annum Christi 688. Theodorici 21. peruenerit.

[4] Idem porro Auitus Episcopus, vt in vita S. Præiecti narratur, in loco vbi Sancti (Præiectus, Amarinus, Elidius) fuerant interfecti, monasterium studuit collocare, [ædificia,] basilicam erigere, & vnum ex parentibus S. Præiecti, Godonem nomine, Abbatem constituit. Scribit Sauaro alia præterea ab eo ædificata Sanctorum martyria; & ad Volouicense illud monasterium, cui Godonem præfecerat, S. Austremonij primi Aruernensis Episcopi transtulisse reliquias, [aliaq; opera,] Issoriaco oppido euerso; qua de re ad S. Austremonij vitam 1. Nouembris dicemus.

[5] Tandem languore correptus Auitus, ad extremum est vsque deductus: [successor designatus,] cernensque suæ migrationis imminere diem, diuino afflatus Spiritu, acceptoque consilio, sibi Ecclesia concordante, virum Dei sibimet successorem, suæque Sedis dignissimum iudicat Sacerdotem Bonitum … Cumque vir Dei supradictus germanus eius relationem pro auctoritate adipiscenda regia direxisset &c. suffectus illi est S. Bonitus, vt in huius vita dicitur, qui deinde quod hanc electionem iudicaret haud satis sacris legibus & sancitæ a Patribus disciplinæ consentaneam, sese episcopatu abdicauit: licet certum sit, siue quod eas ignoraret leges, siue potius quod diuino afflatus Spiritu id egisset; nihil in ea successoris designatione Auitum noxæ admisisse.

[6] [sepultura,] Sepultus est S. Auitus in S. Venerandi ecclesia, vt Sauaro tradit ex lib. 1. de SS. & eccles. Clarom. num. 10. ac deinde ad proximam S. Illidij ecclesiam translatæ eius reliquiæ. Fit illius in Breuiario & Missali Claromontano commemoratio hoc die, [translatio.] eodem teste Sauarone.

DE S. MEINRADO, siue MEGINRADO, EREMITA ET MARTYRE IN HELVETIA.

An. DCCCLXIII.

[Praefatio]

Meinradus, Eremita et Martyr in Germania (S.)

Ex variis.

[1] Eremus Deiparæ, vulgo Einsidlen, celeberrimum apud Heluetios, inter Tigurinum & Lucernensem lacus, in Nigra, siue Obscura, Silua, monasterium est; primum S. Meinradi anachoretica habitatione, dein martyrio consecratum, [Einsidlen, S. Meinradi cœnobium,] postea præclara ecclesia amplisq; ædificiis ornatum, sed præcipue cælestibus prodigiis nobilitatum: vt Christophorus Hartmannus ibidem monachus, qui illius annales singulari studio digestos euulgauit, libere profiteatur in proloquio ad Augustinum Abbatem: Etenim aut me suscepti operis amor & professio transuersum agit, aut nullus vspiam Christiano in orbe alius locus neque Reginæ cælorum præsentia religiosior, [celebre] neque Antistitum nobilitate & successione illustrior, neque Pontificum, Imperatorum, & Regum, Principumque priuilegiis & beneficiis honoratior, aut postremo omnium prope nationum peregrinationibus frequentior, atque miraculis est insignior. Adeo alias aliis in locis sacras ædes videtur summus ille architectus rerum omnium ab reliquis constitutas accepisse & probasse; [& religiosum.] hanc tamquam perpetuum sui amoris & honoris erga Matrem monumentum, & simul in genus humanum refugium, solatiumque sua veluti manu posuisse, stupendis signis, & incrementis insolitis fouisse & ditauisse, omniumque pene prouinciarum & gentium cultu & religione & concursu celebrari voluisse. Ab Hartmanno eadem descripsit Carolus Stengelius in Monasterologia. Celebre id quoque prædicant Martinus Crusius, Gaspar Bruschius, Sebastianus Munsterus, etsi monasticæ deuotionis aduersarij. At de ecclesiæ, aut saltem sacelli Deiparæ, dedicatione diuinitus ab ipso Christo peracta, deq; ipso cœnobio, iterum dicendum erit ad vitam B. Bennonis, siue Benedicti, Cellæ S. Meinradi primi restauratoris, 3. Augusti; B. Eberhardi primi Abbatis, 14. Augusti; S. Conradi Episcopi Constantiensis, 26. Nouembris; S. Vdalrici Augustani Episcopi 4. Iulij.

[2] S. Meinradi consignata in Martyrologio Romano memoria 21. Ianu. his verbis: [S. Meinradi natalis,] In Galliis in monasterio Augiensi S. Meinardi Eremitæ a latronibus cæsi. Refertur ab aliis quoque hoc die, Menardo, Dorganio, VVione, Carthusianis Colonien. & Molano in addit. ad Vsuardum, Canisio, Galesinio, Felicio, Saussaio. Paßim Meinradus, Meynradus, Meginradus; a quibusdam Meinardus; Meinrardus a Galesinio; a Saussaio Meinhardus appellatur. In MS. Kalendario SS. ord. S. Benedicti inscriptus legitur 20. Ianuarij. Anno 1599. Breuiario Ecclesiæ Constantiensis nouo insertum S. Meinradi nomen, decretum officium quale de Martyribus fieri consueuit, ritu duplici; sed 23. Ianuarij, propter S. Agnetis, quæ 21. agitur, festiuitatem. Hugo Menardus duos facit Meinradum & Megimadum, & de illo quidem 21. Ianuarij: In cœnobio Augiensi S. Meinradi Eremitæ, qui in eremo quæ lacui Turicino adiacet, a latronibus cæsus est. At 27. Februarij: In monasterio Einsidlensi S. Megimadi Abbatis. & lib. 2. Obseruat. Fuit, inquit, S. Megimadus filius Bertholdi Comitis a Sulgona primus fudator cœnobij Einsidlensis. Claruit ad annum octingentesimum sexagesimum; vt docet Miræus in Chron. Bened. Apud Miræum quidem Megimadus appellatur, (incuria forte librarij) Comitis a Sulgavv filius; sed nequaquam a Meginrado diuersus. Fuit hic Augiensis primum monachus, inde in Nigra Silua solitarius vixit, vbi postea Einsidlense conditum cœnobium est. Hinc errandi occasio.

[3] [dedicatio oratorij eius.] Melius idem Menardus 14. Septembris: Ad lacum Turicinum in Germania, dedicatio oratorij S. Meginradi Martyris. Ab hoc diuersus est Meginhardus, siue Meginherus, Abbas Herueldensis, quem idem Menardus refert 26. Septemb. & Meginradum quoque appellat. At nostri huius Anachoretæ & Martyris Translatio 6. Octobris celebratur, vt infra dicemus.

[4] [Vita;] Vitam S. Meinradi edidit ex antiquißimis membranis cœnobij Einsidlensis, siue Eremi, Christophorus Hartmannus; quam ante Surius vulgarat, sed aliquantum verbis discrepantem, fortaßis paullulum expolitam. Arbitratur idem Hartmannus illius vitæ auctorem esse Bernonem, neque quis is Berno fuerit exponit. Fortaßis Bennonem voluit scribere, secundum Eremi incolam; quod ex eo fit probabile, quia nulla Bennonis, aut cœpti isthic ædificij, in ea mentio fit, vt saltem non post Bennonis ætatem scripta videatur. Eadem vita Germanico sermone conscripta editaq; est anno Christi 1603. vna cum monasterij originibus, quas deinde plenius prosecutus est Hartmannus. Eam vitam aliaq; de S. Meinrado accepimus Constantia a Daniele Feldnero Societatis nostræ Sacerdote erudito cumprimis & humano.

[5] S. Meinradi alij quoque complures meminerunt: Hermannus Contractus eiusdem Augiensis cœnobij, cuius ipse S. Meinradus, alumnus, in editione Vrstisiana, ad annum 861. Meginradus Augiæ monachus, [alia de eo scripta:] & primus incola eremi, quæ Turicino adiacet lacui, a quibusdam latronibus inibi XII. Kal. Febru. peremptus, post mortem virtutibus claruit, Augiæ sepultus: a quo vsque hodie Eremus ipsa a sanctis & religiosis viris culta, in nobile exereuit cœnobium. In priori editione solum ista habentur: Meginradus Eremita martyrizatur; quod & Marianus Scotus ad eumdem annum. Chronicæ Australis Excerptum per Matthæum Mareschalcum de Pappenheim, ad an. 860. Maginhardus eremita martyrizatur. Idem habet Sigebertus Gemblacensis an. 856. Agit & de eo Franciscus Guillimannus libro de Episcopis Argentinensibus & plurimi recentiores.

[6] De tempore necis eius ita disputat Hartmannus: Anno octingentesimo tertio & sexagesimo pleraque omnia Eremitarum monumenta Meginradum morte interfectum produnt. [tempus necis,] Alij varie memorant: nam Sigebertus euenisse refert anno 856. Trithemius, Surius, & Baronius anno 860. Hermannus Contractus anno sexagesimo primo supra octingentesimum. Cunradus a Lichtenau Vrsbergensis Vrsbergensis Abbas anno 862. Nostræ, inquam, memoriæ ferme omnes anno octingentesimo tertio & sexagesimo extinctum affirmant XII. Kal. Februarij, Nicolai Magni Pontificis anno 6. Ludouici II. Imp. 8. Salomonis I. Constantiensis Episcopi 32. Valtherij Augiæ Abbatis 6. Et recte: nam cum eius vitæ scriptor annos 26. In Eremo Obscuræ siluæ vixisse tradat, & Hermannus Contactus octingensimum primum tricesimum octauum notet, quo in eam transit, putata ex eo annorum ratio ad sexagesimum tertium annos 26. efficiet. Id ad an. 838. in Hermanni Contracti exemplaribus, quæ penes nos sunt, non reperimus.

[7] De reliquiis demum S. Meginradi solennibusq; honoribus, qui Sanctis habentur, a Benedicto IX. Pontifice Maximo illi decretis, ita scrivit idem Hartmannus in Embricio sexto Abbate: Ceterum iam confecto, numquam intermissa sollicitudine & sumptu, templo nostro, curatisque quæ ad vsum videbantur, Eberhardum Episcopum (Constantiensem) Embricius cum Hartmanno Curiensi, & pluribus aliis vtriusque ordinis viris clarissimis, ad consecrationem accersiuit inuitauitque. Eberhardus magna solennitate & congratulatione id templum, vt prius fuerat, Deiparæ Virgini, D. Mauritio, & sacrosanctæ Thebæorum legioni dedicauit III. Id. Octobris. Loci venerationem & lætitiam communem auxerunt redditæ ab Augiensibus paullo ante, scilicet pridie Nonas eiusdem mensis, magna cum pompa, S. Meginradi Martyris, & primi Eremi præsidis corporis sacræ reliquiæ; quem multis hactenus miraculis celebrem, [canonizatio;] eodem tempore Benedictus Pontifex Sanctorum numero inseruerat, arisque & templis, meritis illustribus dignum iudicarat, centesimo septuagesimo octauo, quam occubuerat, anno. Atque inde restituto patrono, [translatum ad Eremū] Eremo cumulatus honos, fama, & frequentia. Reperio nostris in monumentis Augienses multis & continuis cladibus adfectos & haustos, diu in incerto fuisse, quod malorum remedium esse posset. Remittendi denique corporis S. Meginradi, quod obstinati hactenus negauerant, consilium incidisse. Ex eo cladium & calamitatum successisse finem; monasteriumque, vti prius, ita deinceps florere cœpisse. Conditæ sunt S. Meginradi reliquiæ ara D. Mauritij. Hæc ille.

[8] Non tamen omnes sancti Martyris reliquiæ reuectæ ad Eremum sunt. Nam præter eas, quas in Ecelio monte conditas inferius dicemus, Augienses aliquas penes se etiamnum extare asserunt. Et fatetur qui Germanicam Sancti vitam scripsit: [caput & aliæ reliquiæ] Anno 1039. inquit, cum S. Meinradi in Augiensi cœnobio eleuatæ reliquiæ essent, caput eius & præcipuæ partes corporis ad Eremum magno honore relatæ sunt; vbi etiamnum asseruantur, magnisque coruscant miraculis. Id 6. Octobris contigit. Atque eodem die Martyrologium Germanicum: Item Eleuatio sancti Eremitæ & Martyris Meinradi, [6. Octob. 1039.] quando caput eius ac reliquiæ Augia ad Eremum deportatæ, vbi etiamnum in magna habentur veneratione. Natalis eius agitur 21. Ianuarij. Adscriptus ad marginem est annus 1039.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex veteribus MSS. edita a Christoph. Hartmanno.

Meinradus, Eremita et Martyr in Germania (S.)

BHL Number: 5878

Avctore anonymo, ex Christoph. Hartmanno.

CAPVT I.
S. Meinradi institutio, vita monastica, amor solitudinis.

[1] Dicturus venerabilis viri Meginradi eremitæ & Martyris passionem & obitum, liber parumper reflectere stylum, atque quo tempore doctus, vbi, & vnde, quo, vel cui traditus primum ad discendas litteras, sub quo Abbate monasticam vitam subierit seruandam, qualiter etiam a fraterna acie singulare certamen eremi adierit, breuiter prælibare. Regrediar ergo ad singula quæ proposui resoluenda plenius.

[2] a Temporibus Caroli gloriosissimi Imperatoris Francorum, qui primus inter ipsos Cæsaris nomen accepit, [S. Meinradus nobili genere ortus,] prædictus vir in Alemannia natus est, in pago, quem ex villa Sulichgeuue vocauit antiquitas. b Parentes vero eius ex Alemannis fuerunt, morum nobilitate magis conspicui, quam diuitiis perituris. Qui cum eam attigisset c ætatem, qua aptari posset litterarum studiis, a patre ducitur ad insulam, quam veteres d Sindlochesaugiam vocabant, a nomine cuiusdam Presbyteri, [Augiæ instituitur] qui Sindloch appellatus, primo in ea habitacula monachorum construxit, & secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit, iussu Berchtoldi nobilissimi Alemannorum Ducis, temporibus Pippini Regis Francorum, suoque ex nomine nomen indidit insulæ. Huc ergo puer præfatus a patre ductus, commendatur viro per omnia honestissimo Erlebaldo monacho, [ab Erlebaldo:] qui etiam prȩdicto puerulo propagine carnali e affinis fuit. Is cum infantulum bonæ indolis conspiceret, gratanter nutriendum suscepit, studiose docuit, atque eo vsque imbuendo produxit, vt f sanctarum Scripturarum scientiam infudisset. Nam puer a primæua ætate iocos atque errores, quibus tenerior ætas implicari solet, vitauit; atque ad ea mentem occupauit suscipienda, quæ docuerat Magister.

[3] Cum autem vicesimum quintum ætatis annum attingeret, ad g diaconatus officium, & non multum post ad presbyterij gradum, faciente eodem suo magistro, [fit Diaconus, tum Sacerdos,] sublimatus est. Fuit autem tunc temporis, regnante Ludouico Cæsare, filio Caroli, in ipsa insula Abbas nomine h Hatto, vir valde in doctrina & operibus bonis morumque nobilitate fulgens, qui & Basileensis Ecclesiæ Præsul extitit. Quo actuosæ vitæ negotia respuente, atque ad contemplatiuæ vitæ pulchritudinem se transferente, præfatus Erlebaldus cum licentia Ludouici Cæsaris electus ab omnibus, prædictæ insulæ & Fratribus præficitur, atque in Abbatis officium substituitur. Qui statim hac potestate suscepta, [dein monachus,] iam sæpe dictum virum venerandum Meginradum suasit iugum suscipere, normamque monasticæ vitæ subire tenendam. Consensit ergo salubri consilio, & promissionem fecit, [perquam religiosus:] atque omni intentione studuit promissa seruare, promptus semper ad obediendum, in ieiunando strictus, in oratione assiduus, in misericordiæ operibus largus, & maxime humilitate substratus omnibus.

[4] His dum polleret moribus a præfato Abbate destinatus ad i cellulam quamdam, [præficitur scholis:] ad iam dictum monasterium pertinentem, sitam iuxta lacum k Turicinum, quem interfluit l Lindemacus fluuius, vt ibidem scholæ præesset, & talentum, quo ipse ditatus erat, ad lucra Dominica in plurimos dispergeret. Aliquantulum temporis fluxerat, eo in his detento: quadam die sumpsit secum m scholasticos, quos nutrierat, & prædictum lacum transnauigans intrauit eremum, quæ ipsius laci littori adiacet, & vsque ad Alpes n Penninas tendit, atque ad villam Chama, caussa piscationis, & ad loca eremi intuenda. Perueniunt itaque ad fluuium quemdam, qui in ipsa decurrit solitudine: ibique vir beatus ad piscandum occupat comites; [lustrat solitudinem:] ipse vero in consideratione solitudinis solus spatiabatur: accensus enim erat nimium amore solitariæ sedis. Qua consideratione, dum mentem diu pasceret, rediit ad socios, inuenitque eos non parua præda piscium oneratos, quos taliter affatur: Gratias largitori, qui nos suis misericorditer ditauit donis. Iam filij, si placet, redeundum est proprios inuisere lares. Regrediuntur, o villamque deueniunt non longe a littore sitam.

[5] [suum illius incolendæ desiderium indicat piæ matronæ,] Ibi cuiusdam matronæ hospitium intrantes paullulum quieuerunt, reficientes se cibo & potu. Vir autem Dei prædictam matronam cernens Dei timore plenam, & ad obsequendum hospitibus promptissimam, ardorem sui animi occultum ei aperuit, his verbis incipiens: Cara Christo femina, si velles audire, secretum cordis mei tibi manifestarem: sed antequam id agam, posco vt verba mea atque voluntatem occultes, quousque cernas, si possit opere compleri, quod credo me deuota mente concepisse. Habitatione huius eremi vltra omnes diuitias delector, cuperemque iam in ea collocare mansiunculam meam, vt familiarius possem precibus vacare, si quempiam reperirem, [quæ victui necessaria addicit:] qui necessaria corporis mihi ministrare ob Dei amorem vellet. Sed quia adhuc hoc solatio defraudor, posco interim occultari, quod cupio. Illa a Deo inspirata (vt credo) respondit: Secretum tuum nulli, te nolente reuelabo: noueris autem, si in cœpto persistere vis, me necessaria propter Dominum tibi ministraturam, & quantum possum tuo voto satisfacturam.

[6] Ille promissis rependens gratias, repedauit ad cellam, vnde digressus est, ibique ieiuniis & orationibus continuis a Deo poposcit, vt quicquid de hoc negotio ei placuisset, in suo animo confirmare dignaretur. Tandem confortatus diuina inspiratione, p reliquit cellam scholamque cui præerat, [habitat in Ecelio monte,] & reuisit hospitam suam, explorare volens vtrum in sua promissione persistere vellet, an non. Quam dum in præbendo sibi promisso solatio perdurasse sensisset, non longe ab ipsa villa, in qua eadem femina commanebat, in eremo sibi q habitaculum construxit: atque ibidem ieiuniis & orationibus indefessus creatori seruiuit, necessaria præbente ei prædicta matrona, necnon & aliis religiosis viris.

[Annotata]

a Anno Chr. 805. natum habet Vita Germanica; qui erat annus imperij Caroli Magni 5. regni Francici 37. Natus est Sulgouiæ, quæ olim villa, nunc oppidum, vulgo Sulgen iuxta Danubium, vt vita Germanica, [Sulgouia.] & Bruschius tradunt; sed hic cum Crusio Sulgavv vocat.

b Pater Bertholdus Sulgouiæ Comes appellatur ab Hartmanno, & in vita German. traditurq; plures suscepisse liberos. At Crusius, haud scimus quo auctore: quem parentes sui, cum diu liberis carerent, magnis precibus a Deo impetrauerant, Deoq;; natum dedicauerant. Matris nomen litteris non est proditum.

c Quinquennis Augiam deductus traditur in Vit. Germ.

d Hartmannus: Insulæ inter vtrumque Acronium & Venetum lacum sitæ, a Sindeslao Comite, aut Presbytero, qui primus incoluit, nominatio est. Sed maxime Pirminius Episcopus celebrauit, condito in ea auspiciis Caroli Martelli Francicæ militiæ & Palatij Præfecti, opibus & fauore Berchtoldi & Nebij Alemanniæ Principum, nobili monasterio an. D.N. 724. Quod quidem breui opulentia & potentia tantum præualuit, vt, prisca desita, Reichenaugiæ, siue Diuitis insulæ, repererit retinueritque apud posteros denominationem. Augiam etiam, Germanico vocabulo, & Maiorem ad Rheni insulæ inferioris, aut alterius lacus, differentiam veteres scriptores dixerunt. De hoc nobilissimo cœnobio plenius agetur ad vitam S. Pyrminij 3. Nouemb. vbi ostendemus venisse quidem eum Augiam sub annum 724. cum regnum Francorum Martellus administraret; sed ad Pipini Regis tempora (quod hic dicitur) superuixisse. In eius vita, qui hic Sindeslaus, Sinlax appellatur.

e In Vita Germ. dicitur Meginradi auunculus fuisse.

f Eadem vita tradit præter sacram Scripturam, libros sanctorum Patrum studiose solitum peruoluere, præcipue Ioannis Cassiani: & sua manu veteris ac noui testamenti libros omnes, præter Prophetas, conscripsisse; idq; ex veteribus illius cœnobij monumentis constare.

g Eadem Vita, ait prius monachum factum esse, hortante Erlebaldo, quam Diaconatum susciperet.

h [Hatto Episc. Basileensis.] Aliis etiam Hetto dicitur. de eius ad Constantinopolitanum Imper. legatione, sapientia & gratia apud Carolum Magnum, agit Monachus Sangallensis in eiusdem Caroli rebus gestis lib. 2.

i [Bollinga, siue Oberbollingen, cœnobium.] Hartmannus Bollingam vocat, aitq; fuisse non contemnendum tum monasterium, dextro laci Tigurini margine, supra vicum Ionam. Vita Germanica cellam, & monasteriolum appellat; ac Bollingam, siue Oberbellingen fuisse, variis stabilit coniecturis: quod Bollinga e regione Chamæ vici, & solitudinis, sita sit; quod prope fluat Lindemacus amnis; quod nusquam alibi ad dextram illius lacus oram vestigia monasterij cernantur; quod denique ea a maioribus ibidem vigeat accepta traditio. Crusius in ipso Augiensi cœnobio ait fuisse monachorum pædagogum; at non probat.

k Tigurum, medij æui scriptoribus nonnullis (quod quidam homines eruditi magis probant) Turigum, vel Turegum, vulgo Zurich, nobilis Heluetiorum vrbs, ad ingentem lacum sita. [Tigurum.]

l Aliis Limagus, vulgo Limmat. [Limmat]

m [fl.] Hartmannus vnico comitatum discipulo, lacu traiecto, montis qui Ecelius, siue Etzel dicitur, speculatum esse cacumen tradit; ne vltra progrederetur, qui sese ex vicina addiderant rustici, per belluarum formidinem, quarum scatere aiebant siluam, prohibuisse. Vita Germanica ait cum pluribus lacum transmisisse, sed vnicum assumpsisse quocum auia lustraret.

n Sic dictæ a Penno Deo. is in summo Pennino, qui deinde Mons Iouis, colebatur.

o Hartmannus: Meginradus monte relicto, in proximum vicum Altendorf nominatum, Ecelij in radice, infra castrum Rapersvillæ veteris, D. Ioannem nunc vocant ab eiusdem Diui sacello, eo tempore Comitum Rapersvillensum sede celebratum, apud piam viduam diuertit. Consentit Vita Germanica, additq; viduam illam diuitem fuisse, orbamq; liberis.

p Addit Hartmannus & Vita Germ. Erlebaldi Abbatis in id impetrasse gratiam & licentiam. Secessum hunc ait Hartmannus contigisse sub annum Christi 832.

q Ad vsum quoque cellam mediocrem, & iuxta sacellum, ædificari curauit pia vidua, quod nunc quoque S. Meginradi in Ecelio Sacellvm seruat nomen. Herman & vita Germ.

CAPVT II.
Vita solitaria in Nigra silua.

[7] [pertæsus turbas, in Nigram siluam secedit:] Ibi dum per septem annos superni Regis militiam exegisset, multitudinem populi ad se venientis ferre non valens, mutauit locum, atque a prædicti laci littore quatuor millibus distantem a reperit planitiem inter montes accessu valde difficilem. b Ibi adiuuantibus viris religiosis, & maxime quadam Abbatissa, c Heilwiga nomine, necessaria voti sui construxit d habitacula, atque in eodem loco quod erat reliquum vitæ permansit, semetipsumque maximis macerans ieiuniis, & quantum humana fragilitas permisit, sine intermissione orauit. Que sibi a fidelibus viris & feminis mittebantur, cuncta ad se venientibus in eleemosynam erogauit.

[8] Accidit autem inter hæc, vt quadam die, eo orante, tanta multitudo dæmonum circa illum vndique diffunderetur, vt nec ipsam lucem diei, hisdem tenebrarum ministris obtenebrantibus, cernere posset. [vexatur a dæmonibus;] Qui cum eum minis terribilibus & horrore nimio fatigarent; in oratione prostratus, vt res poscebat, cum omni studio se pio Domino commendabat. Quod cum diu ageretur, cernit ab Oriente lucem; quam lucem secutus Angelus, ad ipsum, vbi in oratione iacebat in medio malignorum spirituum, peruenit, magna auctoritate agmini nefando præcepit, vt discederent, [iis pulsis, ab Angelo recreatur:] nihilque tentationis & terroris ei vltra inferre auderent. Discedentibus itaque hostibus prædictus eum Angelus amicabiliter consolatus, discessit: atque ab ipso die (vt vir venerabilis referebat) nil terroris vltra a malignis spiritus sustinuit.

[9] Accidit etiam postea, vt quidam Frater de prædicto monasterio e eum visitationis gratia adierit. Quem benigne suscipiens, cum sociis qui cum illo venerant, cuncta, quæ hospites decebant, quantum possibilitas permisit, benigne exhibuit. Cum vero iam tempus vespertinū venisset, & sidera splendentia suaderēt somnos, refecerunt se dulcibus collationum colloquiis, atque post Completorium ierunt dormitum, [hospitalis,] in loco separato Frater qui aduenerat, seorsum etiam eius comites; nec non & ipse venerabilis vir in priuata mansiuncula. Paullulum ergo reficiens corpusculum somno vir Dei surgit, atque assuetis incubat peruigil precibus. Prædictus etiam Frater, licet in strato f quiesceret, pene insomnem duxit noctem. [adstante Angelo noctu orat.] Dum autem huc vel illuc curiose verteret oculos, cernit puerum in albis vestibus ab ipso oratorij loco progredientem, miræ pulchritudinis, vt ei visum est ætatis septem annorum, qui ingreditur ad virum ipsum Dei, & cum eo orante g orabat, & diuersa cum eo loquebatur. Cuius collocutionis licet prædictus Frater vocem audisset, sensum tamen eiusdem vocis non percipiebat Qui etiam puer ipsi Fratri plene vigilanti astitit, atque de quibusdam monuit quæ omnino Frater ille sibi interdicta esse, ne in palam proferret, dicebat. Supprimo multa, breuitati studens quæ de eo miranda plurimorum narratio certa demonstrat.

[Annotata]

a Hic Hartmannus in quærendis nouis sedibus comites illi addit Bollinganos monachos, qui eum viserant; dumq; hi in amne Silla piscantur, (quem Bruschius & Crusius Sylium vocant) deuenisse eum ad planitiem, amne, qui dein Alba dictus, irriguam, vbi & scaturigo vberrimæ & limpidissimæ aquæ [Pons Deiparæ.] quam Deiparæ Matris fontem modo nuncupant. At piscationem verisimilius est, vt hic in vita traditur, in primo secessu contigisse.

b Asportasse secum e veteri sua in Ecelio cella scribit Hartmannus & vita Germanica, ex Augiæ Annalibus, Regulam S. Benedicti, scripta Cassiani, Missale, librum homiliarum.

c Hildegarda legendum monet Hartmannus, itaq; habet vita Germanica. [Hildegarda Abbatissa.] Et hanc aiunt Ludouici Germanici Regis filiam, Pij neptem fuisse; cui tum pater suus sanctimonialium cœnobium, vulgo Fravvenmunster dictum, ædificabat, SS. Felicis, & Regulæ, veneratione celebre; quod & ample dotauit, vt ex diplomate patet dato XII. Kal. Aug. anno Christo propitio XX. regni Domini Hludeuici Serenissimi Regis in Orientali Francia, Indict. I. in Regenespurg; quod Hartmannus recitat, sed non animaduertit annos Regis & Indictionem non congruere. annus Christi 860. erat Ludouici Germanici 20. secundo iam mense inchoatus. Indictio vero tum agebatur 8. Sed facile in numeris mendum. Hartmannus annum 20. Ludouici sumit pro Christi 861. qui dimidiatus ad annum 20. regni eius pertinebat: sed & tum IX. erat Indictio. Ast infra dicemus, ambiguum esse vnde Ludouici auspicandi anni sint.

d Cellam nimirum, & prope sacellum, quod ipse Virginis Matris nomine & titulo coluit. Hart. & vita Germ.

e Augiæ nempe, quo multa ad spiritualem Fratrum institutionem scripsisse eum, ex Augiensibus annalibus constat. ita Vita Germ.

f Eadem vita surrexisse hunc quoque de strato suo monachum scribit, & tacite progressum ad ostium vsque sacelli.

g Explicat id vita Germ. psalmos alternis recitasse.

CAPVT III.
Cædes S. Meinradi.

[10] Cvm ergo in ipsa eremo vicesimum sextum annum ageret, seruiens Domino in ieiuniis & abstinentia cunctarum mundalium rerum, [Conspirant in eius necem duo latrones:] contigit, eo inspirante qui serpentem intrauit, & per os eius protoplastos decepit & de paradiso eiecit, duos homines caussa eum occidendi cellam illius properare. Qui cum venissent ad a villam quamdam in Tigurini laci littore sitam, rogauerunt sibi monstrari, quæ pars peruia esset adeundi cellulam eius. Quod cum eis monstratum esset, mature per noctem surgentes, aggressi sunt monstratum sibi iter, agitante, qui eos impleuerat, teterrimo spiritu. Diu tamen erronei a recto tramite ducente ad ipsam cellam, dæmone tandem vexati quo volebant peruenerant, [errant per siluam:] maxima iam b parte diei elapsa.

[11] Ipse vero solitis orationibus incubans Missarum deuote solennia libabat creatori. Prius autem quam in ipsam cellam maligni intrassent (quorum vnus vocabatur Richardus, [miro omine percelluntur.] eratque genere Alemannus; alter vero Petrus, qui Rhetianorum natione procreatus est) c pulli, quos vir venerandus eodem in loco nutrierat, eos in proxima venire conspicientes, quasi a vulpe insequerentur, per eremum diffugerant, clamore insolito, & strepitu inaudito, siluam resultante Echo complentes, ita vt etiam ipsi latrones hac de re multum mirarentur & obstupescerent, atque ad prodigium hoc pertinere, propriæ mentis decernerent iudicio.

[12] Attamen a cœpto non distracti, aggrediuntur capellam, in qua vir Dei, vt prædictum est, [S. Meinradus sese ad mortem pie comparat:] orationibus Dominum sibi placabat profusis, corpusque Dominicum vt præscius futurorum ad viaticum obitus sui, puro corde, ac deuota mente susceperat. Iamque vir Dei, vt sensit adesse peremptores suos, non tamen se eis statim præsentauit; sed modicum adhuc differens clausum ostium ipsius capellæ non aperuit, vt aliquantisper in oratione adhuc demorari potuisset. Strenue ergo orationem cōpleuit, capsasque singulas reliquiarum manu suscipiens & deosculans, commendabat agonem suum Domino & Sanctis, quorum reliquias complectebatur reuerenter. Hoc qui aduenerant maligni, per foramen quoddam parietis eum agentem inspiciebant. Iamque athleta fortis Deo confortante, pugnaturus egreditur, præsentiamque suam non negat occisoribus. [benigne latrones excipit,] Ac primum salutationis verba ad eos proferens, post intulit: O socij cur tam sero venistis? Quare non maturastis venire ad audiendum paruitatis meæ Missam, vt pro vobis communem Dominum deprecarer? Sed vel nunc intrate, poscituri placabilem nobis fore Dominum, & Sanctos eius, ac postea reuertimini ad me, vt quid donante Deo vobis benedictionis præbere valeam, impertiar pro eius amore, sicque complete opus ad quod agendum venistis. Intrantes igitur oratorium, non ad id ad quod suadebantur, intenti; sed ad malum, ad quod venerant perpetrandum, continuo regrediuntur ad eum. Quibus vir Dei tunicam, & cucullam suam dedit, panem insuper ac potum addidit, dicens: Hæc de manibus meis percipite, postquam vero compleueritis, ad quod agendum venistis, potestis horum quæ adsunt, per vos tollere, quod cupitis. Scio enim quod ad occidendum intrastis, sed vnum a vobis posco beneficium, vt dum præsentis vitæ cursum in me terminaueritis, candelas quas inspicitis, quas etiam ad hoc ipsum formaui, vnam ad caput meum ardentem, [opportuna iis suadet:] & aliam ad pedes ponite, & cito postea ab hoc loco discedite, ne a superuenientibus, qui me visitare solent, constringamini, pœnas luituri sceleris vestri.

[13] Confestim igitur Richardus prædictus, pollutis manibus beatum virum medium comprehendit, ac tenaciter maceratum ieiuniis corpusculum brachiis strinxit, socioque minaciter iussit, vt Sanctum fuste percuteret. [ab iis occiditur,] Qui cum diu eum feriendo circa latus & suras debilitasset, Sancto extendente palmas ad Dominum alter intulit dicens: O segnis, cur eum in caput non percutis vt plagam mortalem suscipiat? Quam si tu tardas inferre, ego citissime illaturus sum. Confestimque fuste apprehenso ictum librabat in d caput vehementissime. Hoc modo vir sanctus plagatus, semiuiuus in terram corruit; & illi continuo in eum irruentes guttur eius suffocant manibus, quousque exhalasset spiritum. [suaui diuinitus diffuso odore.] Egrediente autem iam anima, in ipso tractu nouissimæ exspirationis, tantæ suauitatis odor progrediens, totum cellulæ locum e compleuerat, ac si omnium pigmentorum odoramenta ibi diffusa fragrarent.

[Annotata]

a Vicum fuisse ait Vita Germanica, Endingen, vel Endigen dictum, vbi deinde oppidum Rappersvilla cum arce constructum.

b Hinc Trithemium refellas in Chronico Hirsaugiensi scribentem, atque ex eo Crusium, noctu in cella sua a duobus latronibus, magnam se pecuniam apud illum reperturos existimantibus, martyrizatum.

c Coruos duos fuisse habet Germanica Vita, qui infra latrones persecuti. at pulli gallinacei potius intelligendi videntur, qui vulpem timere soliti. Hoc prodigium aliter exponit Crusius, sed plane improbabiliter: Antequam autem, inquit, interfectus esset, superuolarunt corui; quos ille Sanctus suam cædem reuelaturos esse dixit. Ipsi nil pensi habuere, quid secuturum esset; sed spe lucri occiderunt.

d Ex hoc emendandum quod in Breuiario Constantiensi Lect. 6. dicitur, S. Meinradum sacrum caput obtulisse impio ferro præcidendum, fustibusque percutiendum.

e Totamque siluam, vt habet Vita Germ.

CAPVT IV.
Sumptum de homicidis supplicium.

[14] Postea vero nudauerunt eum veste qua erat indutus, & portantes posuerunt in lectum, quo vir Dei requiescere solebat. Nudo a supposuerunt b filtrum; supponentes etiam & quædam fragmenta, atque, vt viuens vir Dei rogauerat, candelas sumpserunt, vnam ponentes ad caput; cum alia currebant ad ipsam capellam, lumen inde allaturi, quod in eodem oratorio iugiter ardebat. [Candela cælitus accensa,] Repedantes vero ad corpusculum defuncti, inuenerunt clare ardentem, quam posuerant candelam extinctam. Tantus autem eos continuo inuasit timor, vt nihil contingere de rebus ad altaris officia pertinentibus auderent. [territi, fugiunt homicidæ,] Vestes ac stramenta quædam lectuli eius sumentes, festine repedabant, vnde digressi sunt.

[15] Eis autem inde fugientibus, corui, qui more solito ad famulum Dei viuentem venire consueuerant, ac præbendam de manibus eius suscipere, [insectantibus coruis Sancti alumnis,] quasi vindicare cupientes extinctum, sequebantur latrones, vocibusque grandisonis replebant siluas, & quam proxime poterant capitibus eorum aduolantes, prodebant perpetratum nefas. Non multum post ipsi maligni c comprehensi sunt, [supplicio afficiuntur.] & quod occulte perpetrauerant, patefactum est scelus, nolente Deo differri peccati pœnam, quam meruerant in occisione serui Dei. Etenim Iudicibus & populo Christiano sub Comite Adalberto eos ad hoc decernentibus, viui incensi sunt.

[16] Candela autem quam ad caput viri Dei posuerant, & quæ cælitus accensa est, ardebat vsque ad stramenta, quæ superposita fuerant defuncto corpusculo. [Miraculis clarescit S. Meinradus:] Quorum etiam partem ipse ignis inuasit, & peruenit vsque ad membra defuncti. Quæ dum attigisset, sicut diuinitus accensus fuerat, ita etiam Dei nutu extinctus est. Illico autem diffamatur de morte eius. Qua comperta, venerabilis Abbas d Waltherus, & Fratres sub ipso degentes, [reuehitur Augiam.] corpus viri Dei ex ipsa eremo auferentes, atque ad monasterium Augiam deferentes, e ibi digno sepelierunt honore. Passus est autem sanctus Martyr duodecimo Kalend. Februarij an. ab Incarnatione Domini octingentesimo sexagesimo tertio, regnante Ludouico Rege in Orientalibus Francis, f anno vicesimo octauo regni eius.

[Annotata]

a Superposuerunt legendum videtur, itaq; exponit Vita Germanica.

b Linteum, & villosæ vestis aliquid, habet eadem Vita.

c Operæ pretium est e Germanica vita, qua ratione comprehensi fuerint, exponere. Cum scelere perpetrato e silua, persequentibus coruis, sese nefarij homines proripuissent, venissentq; in VVolrauu vicum, [Coruis homicidas insectantibus.] faber lignarius, cuius prolem vnam e sacro fonte S. Meinradus susceperat, quiq; ipsi tugurium & ædiculam suis manibus fabricarat, coruos agnouit: & flagitij quidpiam ab hominibus, quos ita illi exagitarent, commissum suspicatus; fratrem rogat, vt quo ij euadant speculetur: ipse ad Meinradi cellam celeriter euolat, rectene cuncta se habeant exploraturus. Vix subierat siluam, cum suauissimum percipit odorem. Cellam ingressus, Sanctum trucidatum videt, [cædes cognita,] atque accensos vtrimque cereos. Tum vero celerrime domum recurrit, & coniugem aliosq; honestos ex eodem vico homines mittit, qui funeri adsint. Hi reperere a candelis quæ ad Martyris corpus arserant, ad imum absumptis, proserpsisse ignem, & vestis partem, [funus curatum,] qua id tectum erat, corripuisse, ast vltro deinde extinctum. Sequitur interea faber fratrem ac latrones, via Tigurina, qua abiisse eos didicerat. Postridie tandem in vico iuxta Tigurum fratrem ac homicidas illos inuenit in taberna meritoria; coruos itidem immani crocitatione ingerentes suum impiis scelus, per fenestras inuolantes, cibum potumq; ex eorum excutientes manibus, atque vnguibus & rostris vultus eorum impetentes. Loco etiamnum Ad coruos nomen est. Fabro deferente, [sumptum de illis supplicium.] coniecti in vincula sunt, flagitijq; seriem omnem confessi, Comitis Adelberti Iudicis, ac totius populi sententia, rotis primum alligati, cum tibiæ iis ac brachia confracta essent, cum ipsis rotis cremati sunt, ipsiq; in profluentem abiecti cineres, ne quid impiorum hominum istorum illic superesset. Nec ipsi a tribunali corui abiere, donec peractum supplicium fuit. Ex his corrigas quæ scribit Martinus Crusius Annal. Sueuicor. lib. 2. parte 2. Sedentibus postea Tiguri ante cauponam; alter eorum, visis superuolantibus coruis, En Meinradi, exclamat ridens, corui. Quo a prætereunte quodam audito, Magistratuique indicato &c.

d Waltherium nominat Vita Germ. Valtherium Hartmannus.

e At cū ex Eremi cella, ad eum quē principio incoluit Ecelij locum corpus sacrum produxissent Augienses, quocumque conatu adhibito, qua vehebatur, rhedam situ dimouere nequiuere. Itaque facto consilio intestina inibi condidere, & postea facultas facta est vltra procedendi &c.

f Si a morte Ludouici Pij numerentur Ludouici Regis anni, Christi 863. non nisi 23 erat, & sic forte scriptum: sin ex quo Rex nominatus est, id Auctor Vitæ Ludouici contigisse scribit anno 817. At forte ab anno 837. quo distribuisse filiis regna traditur Ludouicus Pius, sumitur calculus; & 863. accipiendus veteri Gallico more, vt eius postrema pars a Kalendis Ianuarij ad Pascha, iam ad annum 864. censeatur pertinere: sicq; existet vigesimus octauus Germanici annus.

DE B. MACCALINO ABBATE IN BELGICA.

An. CMLXXVIII.

[Commentarius]

Maccallinus Abbas in Belgio (B.)

Ex variis.

[1] Monasterium est S. Michaelis in Thierascia, siue, vt in vita S. Vrsmari appellatur, Theoracia, prouincia Galliæ Belgitæ, ad Aisiam amnem, supra Hierssonem celebrem vicum, sub Francorum Regis imperio, sitū, ad vltima cōfinia Hannoniæ: cui B. Maccallinus seculo Christiano decimo præfuit. Id Eilbertus condidit nobilißimus Comes, frater natu senior Gerardi Aldenardensis Comitis, & Heriberti Comitis S. Quintini, a quibus Carolus Simplex Galliæ Rex captiuus Peronæ detentus sub annum 927. memoratur. De eo historia VValciodorensis fundationis anno Christi 1249. Scripta, quam 30. Aprilis cum Vita S. Forannani dabimus, ista tradit: Pulsatus igitur talibus tantisque euentibus, [S. Michaelis in Tierascia monasterium,] infortunium diuersorum casuum corporis & animæ timere cœpit venerandus Comes, reminiscensque priscæ conuersationis enormitatem, & antiquorum contagiorum præteritam actionem, quid egerit diuturna meditatione cœpit meditari, & se reum voce lacrymabili & ex transactis facinoribus confiteri. Cumque iugi mœroris anxietate filij defleret destitutionem, suæ intentionis actionem ad Dominum suppliciter conuertit, & in studio istius bonæ voluntatis, ex sui iuris proprietario, vna cum sua clarissima coniuge Herinsinde, [ab Eilberto Comite ædificatū,] Archangeli Michaelis ob honorem in Tirasce basilicam condidit: eoque in loco sub tramite B. Benedicti Deo militantibus coadunatis Fratribus, ipsis Abbatem præficiens, ad vsus quotidiani victus stipendia constituit non modica, locumque illum sub ditione & ordinatione Laudunensis Ecclesiæ Antistitis constituit. Venerabilis autem Herinsindis coniux eius, Christo in eodem famulantibus se subiiciens, pietatis gratia ipsum frequentare cœpit, & non segniter secundum suæ probitatis sublimitatem eidem studuit res necessarias prouidere. Et quia præconabatur mansiunculam proprij corporis sibi ibidem fieri, haud procul ab eodem loco Virginum monialium monasterium construi plerumque diutina deprecatione supradictum Comitem implorauit; [aliudq; sanctimonialium:] quatenus ipse, qui principali Prȩposito cæli, ductorique animarum, Sancto scilicet Michaeli, sacræ ædis erexerat fastigium, B. Petro Paradisi clauigero, suo adnisu proprioque labore componeret venerabile templum, quo Christi famulæ suarum orationum frequentia ipsius piacula suorum præteritorum facinorum expiarent. Coactus itaque eius deprecatione, nec non B. Petri veneratione, a monasterio recenter ab hoc constructo, in spatio duorum milliarium in loco dicto Bocileis fundamenta iecit, erigensque structuram, peracto opere statuit templum; in quo ab eodem constituitur Virginum monialium congregatio, & quidquid talium ordo exigit. Constructis autem per ordinem mansionibus plurimis, eisdem dato pastorali baculo Abbatissam præfecit; eumdemque locum, veluti superiorem, sub regimine Laudunensis Ecclesiæ prædecessoris constituit.

[2] Inferius autem: In tempore illo Comitissa Herinsindis piis operibus insistens, [in illo vxor eius sepulta:] & in sancta conuersatione de die in diem proficiens, memoratæ basilicæ B. Michaelis Archangeli assidue frequentando adhæsit: in qua haud multo post carne deposita sepulturæ conditorium suscepit. Ante vero illius obitum, Eilbertus Comes, vt ibidem narratur, suo labore basilicæ S. Michaelis Archangeli memorabile corpus B. Adalgisi Confessoris paullo ante acquisierat, [deposita ibidem corpora S. Adalgisi,] & ipsum in ea cum ingenti deuotione & honorationis magnificentia reposuerat. S. Adalgisi vitam dabimus 2. Iunij. Corpus quoque S. Eloquij, quod Comiti a venerabili Rodoardo Laudunensi Pontifice concessum, cultu honorabili & non mediocri deuotione Clerus ex episcopatu cum Episcopo, Comite, & clarissima Comitissa, & populo terræ transtulerunt ex eo loco; & illud, non sine magnorum miraculorum opitulatione vsque ad basilicam B. Michaelis detulere: [& S. Eloquij.] in qua requieuit vsque ad diem anniuersarium suæ depositionis, quæ III. Nonarum Decembrium celebratur. Sed hæc plenius ad S. Forannani vitam, & S. Eloquij 3. Decemb.

[3] Fueritne tum cœnobio S. Michaelis præfectus Maccallinus, haud facile est statuere; quoniam nec S. Forannanus quando primum ex Hibernia venerit, [Isthic & VValciodori Abbas B. Maccallinus,] sat constat. In VValciodorensis monasterij præfectura S. Forannano succeßit B. Kadroe, de quo agemus 6. Martij: huic B. Makkallinus, siue Maccallinus, vt alij scribunt, Makalinus, Malcallinus, Malcallanus, Malacanus; quæ vox Hibernica est, siue Scotica, & videtur sonare filium Chiliani, siue Kalani, aut Kalini. Eadem VValciodorensium Originum historia: Surrexit deinde ex eodem contubernio nobilium Comitum (S. Forannani nimirum) vir vitæ laudabilis, nomine Malacanus, qui omnium assensu, annuente Episcopo Mertensi, in Walciodorensi Ecclesia Abbas constituitur, ibique regulariter inthronizatus, a Leodiensi benedicitur. Et quia testimonio suæ vitæ hoc commeruit, etiam in basilica B. Michaelis sub eodem tempore regimen animarum, & curam omnium ibidem pertinentium, cultu dignæ venerationis Abbatis nomen sortitus obtinuit.

[4] Ipse etiam in conuersatione bonæ actionis degens, & super custodiam suam inhianter vigilans, recto principalique spiritu, normam iustitiæ viriliter regebat: & ne callidus hostis detrimentum sibi ex creditis ouibus faceret, [vir sanctus:] suam suorumque subiectorum actionem Domino commendabat. Tali se studio exercens, ignis ille diuinus meditatione sua in eo vehementer accendebatur, de quo dicit summa Sapientia: Ignem veni mittere in terram, & quid volo nisi vt ardeat? [Luc. 12. 49.] In hoc ergo ardore fidei comprehensus vltimæ labentis diei cursus eidem clauditur; annoque Dominicæ Incarnationis nongentesimo nonagesimo ex hoc mundo in basilica B. Michaelis transiuit, & in eadem a Fratribus eiusdem loci, conditorio sepulturæ honorifice constructo, cum summa diligentia sepelitur.

[5] Dissentit Appendix Chronici Frodoardi ab Andrea du Chesne tom. 2. scriptorum Francicorum edita, & 12. annis prius tradit obiisse: [eius obitus,] Anno nongentesimo septuagesimo octauo, inquit, vir Domini Malcallanus, natione Hibernicus, in vigilia S. Vincentij Leuitæ & Martyris vitam transitoriam, quam habebat exosam, deseruit, & cum Deo viuo, cui indesinenter dum aduiueret seruiuit, viuere feliciter inchoauit. Qui præfatus Abbas in corpore humatus quiescit in ecclesia B. Michaelis Archangeli, cuius abbatiam, dum corporaliter in hoc seculo viuens mansit, pio moderamine rexit.

[6] In editione Pithœi Malcallinus dicitur; & pro vir Domini, adscriptum erat ad marginem, forte Virduni, quod multi temere secuti. Martyrologium Anglicanum: Virduni in Francia depositio S. Malcallini Abbatis & Confessoris; qui gente Hibernus, nobili ortus genere, in Franciam traiecit, ibique monasticam vitam complexus, factus deinde S. Michaelis Virduni Abbas, vitæ sanctitate, omnique virtutis genere, præsertim religiosæ disciplinæ obseruatione, [memoria in Martyrologiis.] eluxit, atque in senectute bona sub annum Christi 978. spiritum Deo reddidit. Corpus in eodem monasterio conditum, vbi magna veneratione asseruatur. Philippus Ferrarius in nouo SS. catalogo: Viroduni S. Malcallini Abbatis. & quibusdam interiectis: In Lotharingia S. Michaelis. Ibidem S. Makalini Abbatis. Citat pro Malcalino Martyrologium Anglicanum, & Frodoardum; pro altero Kalendarium Ecclesiæ Verodunensis, Flodoardum, VVionem. in VVione Makalini nomen non reperimus, nec in Breuiario aut Missali Virdunensi, quæ tamen & a Camerario citari arbitramur, dum 4. Octobris ita scribit: S. Malcallinus. De eo tabulæ Virdunenses. quæ illæ? cur eo die inscriptus eius fastis, cum constet 21. Ianuarij obiisse? pergit, eadem, vt remur, fide: Rexerat ante suum e Scotia egressum monasterium Rathmelfigi. Arnoldus Raißius in Auctario ad Natales Molani 30. Aprilis, quo & S. Forannanum coli diximus: In Tarrascia, in cœnobio S. Michaelis, natalis S. Macalini, tertij Walciodorensis ad Mosam Abbatis &c.

[7] Melius Benedictus Dorganius 21. Ianuarij: S. Malcallini Abbatis. & Hugo Menardus: In monasterio S. Michaelis natalis S. Malcallini Abbatis, sanctitate clari. Idem lib. 1. Obseruat. monet vitiose Virduni constitui a quibusdam, cum nullum sit in ea vrbe monasterium S. Michaelis, cuius Abbas ipse Malcalinus dicitur fuisse. Nisi velimus, inquit, [Aliud S. Michaelis monasterium in Lotharingia,] intelligere monasterium S. Michaelis, quod Hilderici Maior-domus Wilfradus, in parochia Virdunensi super Mosam ædificauit, iuxta Sigebertum ad an. 667. Quod situm est in vrbe quam Lothareni vocant Sainct Miel, id est, S. Michael, diœcesis Virdunensis. Verum hæc coniectura satis ex iis quæ ante dicta sunt, corruit.

[8] Hildrici (filij Clodouæi II. & S. Bathildis, qui anno 667. occisus est) Maior-domus erat Vulfoaldus, inquit Sigebertus ad eumdem annum. Hic in parochia Virdunensi, supra Mosam, cœnobium S. Michaelis Archangeli fundauit. Richardus VVasseburgius Archidiaconus Virdunensis, ex ipso S. Michaelis oppido oriundus, lib. 2. Antiquitatum Galliæ Belgicæ, illius cœnobij origines accurate describit, partemq; recitat testamenti Vulfoaldi, quem Wolfandum vocat, in quo is fatetur se pro animarum salute, & Dei intuitu, [a Vulfoado ædificatū,] Domino adiuuante, monasterium cōgregationemque seruorum Dei, animo deuotissimo a nouo fundamento, in iure proprietatis suæ, in pago Virdunensi, in loco qui dicitur Castellionis, in fine Windimiacensis villæ, vbi in ipsa radice montis consurgit fluuiolus, qui dicitur Marsupia, in honore S. Michaelis Archangeli, & S. Mariæ matris Domini nostri Iesu Christi, S. Martini, & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, necnon sanctorum Martyrū, Confessorum, vel ceterorum, ædificasse. Quæ donatio facta est in ipso monasterio, multorum conuentu bonorum hominum, anno XV. regni Domini nostri Childeberti Regis: is erat annus Christi 708. vel 709. Receperat se post Hilderici cædem in Austrasiam Vulfoaldus, vbi hæc aliaq; sancta agitabat consilia.

[9] Smaragdus quartus illius loci Abbas, (qui Ludouici Pij vixit temporibus, scripsitq; Diadema monachorum) annuente Romano Pontifice in arduo situm cœnobium, [nouatum a Smaragdo Abbate.] eoq; & aquæ & ceteri commeatus, nisi aliunde magno & labore & sumptu subueheretur, penuria laborans, demolitus; nouum ad ipsa Marsupiæ riui in Mosam influentis ostia condidit, leuca & dimidia a priore distans. Recitat Smaragdi epitaphium, quod extat etiamnum, VVasseburgius:

Cum Pius imperij Ludouicus iura teneret,
      Smaragdus viguit istius Abba loci. Qui locus humanis quod erat minus vsibus aptus,
      Hanc procul hinc sedem transtulit ille suam.
Cum tamen ad regnum meruit cæleste vocari,
      Reddidit antiquo membra fouenda loco.
Scorpio iam Phœbum duodena parte premebat,
      Sidera Theologo cum patuere viro.

[10] [Qui isthic Abbates tempore B. Maccallini.] Sub Stephano Abbate (quem VVasseburgius eumdem esse existimat, qui anno 903. factus est Leodiensis Antistes, seditq; ad annum 920.) cœptum, iuxta cœnobium, oppidum ædificari. Stephano successere Haleuinus, Odo I. Sarouardus, Odo II. Albertus, Nantherus, vixitq; hic temporibus S. Henrici, & Conradi, Imperatorum, & reliquias S. Callisti Papæ & Martyris ad suum monasterium attulit.

[11] Atque hinc refellas quod Ferrarius scribit S. Michaelis in Lotharingia hoc die festum agi, [Correcti Ferrarius & Saussaius.] a quo oppidum S. Michaelis in Virodunensi diœcesi denominatur non contemnendum, ibidemq; S. Makalinum Abbatem fuisse. Sed fœdior Saussaij error, hominis Galli, docti alioquin & curiosi, qui in Supplemento Martyrologij Gallicani ita scribit: In Lotharingia S. Michaelis Confessoris, cuius nomen cœnobio & oppido huius tractus non ignobili iampridem inditum, meritorumque claram perennat apud incolas memoriam, & incutit specialem pro patrocinio venerationem. Ipso die S. Malcalini Abbatis & Confessoris, qui prænotato S. Michaelis monasterio diœcesis Virdunensis, ob clara sanctitatis lumina præpositus, animas sibi commissas diuinis moribus informauit; functusque perutili regimine ad præmium sibi paratum a Domino, cui seruiuit sincero affectu, profectus est. Nomen accepit Lotharingicum illud diœcesis Virdunensis monasterium a S. Michaele Archangelo, non a Michaele Confessore nulli veterum noto. Nec ad illud B. Maccallinus Abbas pertinet, sed ad Tierascense diœcesis Laudunensis cœnobium, eiusdem sanctißimi Archangeli nomine dicatum.

[12] Ceterum VValciodorenses in prouincia Namurcensi ascetæ, qui suum fuisse Abbatem Maccallinum tradunt, eum tamen neque officio Ecclesiastico, neque omnino publica veneratione colunt; nisi quod in catalogo Abbatum, priores duo, Forannanus & Kadroe, Sancti appellantur; Maccallinus, Diuus; ceteri, Domini. Ipsum Eilbertum Comitem Beatum prædicat Arnoldus Raißius in Auctario ad Natales Molani 28. Martij. Alius quidam memoratur Maccallinus, siue Maculinus, Hibernicus Antistes, cuius vitam MS. legimus, sed admirandis planeq; incredibilibus prodigiis refertam: neque natalem eius vspiam expressum reperimus.

DE S. SYNALDO, TREVIRIS IN GALLIA BELGICA.

[Commentarius]

Synaldus, Treuiris (S.)

[1] Ioannes Scheckmannus in Epitome gestorum Treuirorum libel. 3. titul. 10. enumerans reliquias anno 1513. 13. Aprilis in altari S. Nicolai ecclesiæ maioris repertas, inter alia hæc habet: Item brachium de S. Synaldo, [S. Synaldi reliquiæ.] cuius festum celebratur vicesima prima die Ianuarij. Nihil nos de eo alibi comperimus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 22. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.