Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

22. Januar


XXII. IANVARII.

SANCTI QVI XI. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Vincentius, Martyr, Gerūdæ in Hispania.
S. Orontius, Martyr, Gerūdæ in Hispania.
S. Victor, Martyr, Gerūdæ in Hispania.
S. Aquilina, mater S. Victoris, Martyr, Gerūdæ in Hispania.
N. pater S. Victoris, Martyr, Gerūdæ in Hispania.
S. Vincentivs, Archidiaconus Cæsaraugustanus, Martyr, Valentiæ in Hispania.
S. Orion, Martyr.
S. Memnon, Martyr.
S. Hermes, Martyr.
S. Ianuaria, Martyr.
S. Techus, Martyr.
Alij, Martyres.
S. Ianuarius, Martyr in Africa.
S. Mucius, siue Minutius, Martyr in Africa.
S. Saturus, Martyr in Africa.
S. Bellicus, Martyr in Africa.
S. Inuentus, Martyr, Gerundæ in Hispania.
Alij CCCLIX. Martyres, Gerundæ in Hispania.
S. Irene, siue Herena, vidua Romæ.
S. Blaæsilla, vidua Romæ.
S. Gaudentius, Episcopus Nouariensis in Italia.
S. Anastasivs Persa monachus, Martyr in Assyria.
Alij LXX. Martyres in Assyria.
S. Manuel, Episcopus, Martyr, in Bulgaria.
S. Georgius, Episcopus, Martyr, in Bulgaria.
S. Petrus, Episcopus, Martyr, in Bulgaria.
S. Leo, Episcopus, Martyr, in Bulgaria.
S. Parodus Presbyter, Martyr, in Bulgaria.
S. Ioannes, Tribunus, Martyr, in Bulgaria.
S. Leo, Tribunus, Martyr, in Bulgaria.
S. Gabriel, Martyr, in Bulgaria.
S. Sionius, Martyr, in Bulgaria.
Alij CCCLXXVII, & alij plurimi, Martyres in Bulgaria.
S. Dominicus, Abbas Soræ in Italia.
S. Brithwaldus Episcopus Wiltoniensis in Anglia.
B. Walterus de Birbeke, Ord. Cistercien.
B. Gualterus Brugensis, Ordin. Minorum, Episcopus Pictauensis.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Anastasius Abbas Suppentoniæ ad mōtem Soractem. Galesin. Canisius, Carth. Colon. in addit. ad Vsuardum. De eo egimus XI. Ianuarij.
S. Patroclus Martyr Trecis. Notkerus. De eo egimus XXI. Ian.
S. Epiphanius Episcopus Ticinensis. Molanus & Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum, Canisius, Felicius, Haræus, aliiq;. Vitam dedimus XXI. Ianuarij.
Desponsationis Deiparæ Virginis celebritas agitur hoc die in Gallicanis quibusdam Ecclesiis, vt in supplemento Martyrologij Gallicani testis est Saussaius; plures XXIII. Ianuarij, vt ibi dicemus, alij aliis diebus, eam recolunt.
S. Vincentius Presbyter & Martyr memoratur hoc die in Beda vulgato, & Galesinio. Plures huius nominis Martyres occurrunt; hic quis sit, an a ceteris diuersus, statuere non possumus.
S. Primitiua Martyr cum SS. Victore, Vincentio, Orontio & aliis, Ebreduni passa memoratur in MS. Florario. sed veremur vt alia sit a S. Aquilina S. Victoris matre, de qua infra agetur.
S. Cauentius, S. Califfus, Confessores. MS. Florar. nihil adhuc de iis alibi legimus.
S. Vlphus Martyr Archiaci in diœcesi Trecensi. Maurolycus, Saussaius, Ferrarius, & hic Felicium citat, in quo de eo nil reperimus. Mirum est diligentißimum Nicolaum Camuzatum eius non meminisse, cum de Arceiaco, atque isthic interfecto S. Balsemio, prolixe agat: ideo taantisper omittimus.
Maximus Philosophus, deinde Episcopus Constantinopolitanus. Galesin. Ferrar. Martyrologium Germanicum. Hic est Maximus ille Alexandrinus, de quo agit S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis c. 127. qui egregius impostor fuit, vt patet S. Gregorio Nazianzeno, & Baronij Annalibus, ac postea in hæresim Apollinaris lapsus.
Theodelinda Regina Longobardorum religiosissima, hoc die resertur a Ferrario in generali catal. Sanctorum Exstat eius, & Gundebergæ filiæ vita tom. 1. Bauariæ sanctæ. Neutra, quod adhuc compererimus in publicis Cælitum fastis celebratur.
Blidrannus, siue Blidianus, XXXIX. Viennensis Ecclesiæ Episcopus, Beatus prædicatur a Saussaio, Ioanne Boscio in Bibliotheca Floriacensi, Ferrario, Ioanne Chenu. Claudius Robertus eum illi titulum non tribuit, vti nec Ado, aliiq; plures. Ecclesiæ Viennensis tabulas non vidimus.
Henricus de Weys, dominus de Beerem, miles strenuus, ac deinde Conuersus ordinis Cisterciensis in Villari Brabantiæ cœnobio, sanctitate conspicuus, exceßisse hoc die traditur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, qui Beatum nuncupat; Saussaius inter Pios numerat. Calēdarium Cisterciense Diuione editum XXV. Ianuarij eum refert.
Franciscus Maresme Catalaunus, tricesimus Ordinis Carthusiani Generalis hoc die obiit anno 1463. teste Claudio Roberto, qui Beatum prædicat, vti & Saussaius.
Smaragda, siue Eustochium, Virgo Messanensis, hoc die refertur, & Beata prædicatur ab Octauio Caietano nostro, & Ferrario, vt diximus XX. Ianuarij, vbi & caussam dedimus, cur eius adhuc omiserimus vitam.
S. Timotheus Episcopus Ephesinus Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Menæa, & Menolog. Nos cum Martyrologio Romano XXIV. Ianua.
S. Theorithgida Virgo in Anglia. Hugo Menard. at Martyrolog. Anglicanum. XXVI. Ianuar.
S. Valerius Episcopus Cæsaraugustanus, Valentiæ. MS. Martyrologium S. Hieronymi, & MS. S. Maximini Treuiris. Nos de eo agemus tum in Actis S. Vincentij hic, tum infra XXVIII. Ianua.
S. Bertulphus Confessor in Blandinio. MS. Florarium, Martyrol. Colonien. & Carthusiam in addit. ad Vsuardum Videtur secunda eius translatio hodie facta. Vitam. dabimus V. Febru.
S. Papiæ Episcopi Confessoris Translatio. MS. Florar. Est hic fortaßis Hierapolitanus in Phrygia Episcopus, de quo agemus XXII. Febru.
S. Thomæ Aquinatis, Doctoris Angelici, Translatio prima, hoc die consignata est in MS. Florario. De ea agemus ad illius vitam VII. Martij.
S. Quintilianus, S. Cassianus, S. Matutinus, S. Publius, S. Vrbanus, S. Martialis, S. Faustus, S. Successus, S. Felix, S. Paulus, S. Petrus, S. Ianuarius, S. Primitiuus, S. Ebotus, S. Cedianus, S. Optatus, S. Fronto, S. Iulius, Martyres. Ita MS. Martyrol. S. Hieronymi: XI. Kal. Spania ciuitate Valentia S. Valerij Episcopi, & Vincentij Diaconi, & aliorum XVIII. Quintiliani, Cassiani &c. eosdemq; recenset MS. Dungalense. Suspicetur quis fortaßis lictores esse, qui in martyrio S. Vincentij conuersi narrantur: ast iisdem omnino nominibus, pauculis exceptis, appellantur Cæsaraugustani illi Martyres, a Prudentio celebrati, qui coluntur XVI. April.
S. Adalgisus. Camerar. qui Miræum citat, cum Miræus in fastis Belgicis, vti & Molanus, ceteriq; eum referant, & recte, ad II. Iunij.
S. Erlulphus Episcopus Verdensis. Ferrarius. Nos de eo & sociis agemus I. Augusti.
SS. Sauini & Felicis ecclesiæ dedicatio. Saussaius in appendice Martyrologij, ex veteri MS. Martyrologio monasterij S. Sauini in montibus Pyrenæis, diœcesis Tarbensis. Quis hic sit Felix, nos latet. S. Sauini Translatio solennis agitur V. Aug.
S. Mederici Presbyteri Translatio aliqua hoc die facta, vt Hugo Menardus, Iacobus Breulius libro tertio Antiquitatum Parisin. & Saussaius tradunt. De ea agemus ad eius vitam XXIX. Aug.
Ioannes de Leewis cocus Viridis vallis, vir piissimus, ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Natales SS. Belgij hoc die refertur; ab aliis V. Februarij; a pluribus, vna cum Ioanne Roesbrochio II. Decemb.
B. Iutta Virgo, S. Hildegardis magistra, a quibusdam hoc die refertur, a plerisque XXII. Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VINCENTIO, ORONTIO, VICTORE, AQVILINA huiusque marito, GERVNDÆ IN HISPANIA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Vincentius, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Orontius, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Victor, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Aquilina mater S. Victoris, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
N. pater S. Victoris, Martyr Gerundae in Hispania

Ex variis.

[1] Ebredunum, siue Ebrodunum, metropolis est prouinciæ Alpium maritimarum, Gallis nunc vulgo Embrum, vel Ambrun; sita ad Druentiam amnem, qui inter Auenionem & Tarasconem præceps in Rhodanum delabitur. [Vbi passi sancti Martyres.] In ea vrbe sancti Martyres Vincentius, Orontius, Victor, coluntur: non isthic tamen fidei certamine perfuncti, sed apud Gerundam vrbem Hispaniæ Tarraconensis, vt ex Actis, quæ hic damus, patet. Quibus ex Actis refellas quoque Chronicon Hispaniense, quod Flauio Dextro perperam tribuitur; in quo ad annum 308. ista habentur: Apud Pacem Augustam Anæ flumini appositam, triumphus sanctorum Martyrum Vincentij, Orentij, & aliorum: quorum corpora ministerio Angeloram ad vrbem Ebredunum constiterunt, Pontio Paulino Pontifice diuinitus admonito. At siue ad Anam sita Pax Augusta fuit, vbi hodie Badajoz, vt multi censent; siue eadem quæ Pax Iulia fuit, in Lusitania a Plinio lib. 4. cap. 22. locata, quæ modernis Beja, superiori æuo Pacca; vtraque procul abest Gerunda.

[2] [Eorum natalis 22. Ianu.] Horum Martyrum natalem ita celebrat Vsuardus hoc die: Ipso die ciuitate Ebreduno sanctorum Martyrum Vincentij, Orontij, & Victoris. Consentiunt Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus, & plerique alij, nisi quod addunt in Galliis, vti & Martyrologium Romanum: Ebreduni in Gallia sanctorum Martyrum Vincentij, Orontij, & Victoris, qui in persecutione Diocletiani martyrio coronati sunt. Expreßius Martyrologium Germanicum: In Galliis, ciuitate Ebreduno, sanctorum Martyrum Vincentij, Oruntij, Victoris; qui in Hispania tempore Diocletiani crudelissimi Imperat. a Præside Hispaniæ Rufino decollati sunt. Felicius & Martyrolog. Gallobelgicum habent Ebreduni interfectos, vitiose. ambigue scribit Galesinius: Eodem die Ebreduni in Gallia, sanctorum Martyrum Honorij, Victoris, & Horontij; qui Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Ruffini Præsidis iussu, varie necati, martyrio coronantur. Alij quoque in Orontij nomine variant, quem quidam Horontium,Bellinus Honorium, alij Oruntium, quidam Ornutium, Ornontium, Orentium, Orantium appellant.

[3] Agitur horum Martyrum natalis Gerundæ solenniter XXX. Ianuarij, vt testis est Antonius Vincentius Domeneccus, [alibi 30.] qui Capituli Gerundensis de ea re decretum anno 1522. 6. Iulij, feria quarta, latum recitat. Ferrarius eodem die: Gerundæ in Hispania sanctorum Martyrum Vincentij, Orontij, Victoris, & Aquilinæ matris.

[4] Idem 22. Ianuarij Aquilinam quoque memorat: Gerundæ in Hispania S. Aquilinæ Martyris. Adnotatq;: Hæc ab aliis soror S. Victoris Martyris fuisse traditur; sed Ioanni Marieta lib. 1. & 4. de SS. Hisp. mater eiusdem Victoris scribitur. Patrem quoque S. Victoris addit Maurolycus: [S. Aquilinæ & mariti memoria in Martyrologiis.] Ciuitate Ebreduno sanctorum Martyrum Vincentij, Orontij, & Victoris qui eos sepelierat, eiusque patris, Diocletiano imperante, sub Ruffino Præside Hispaniarum decollatorum.MSS. Florarium: In Galliis ciuitate Ebreduno sanctorum Martyrum Vincentij, Orontij, Victoris, Primitiuæ, & aliorum anno salutis 292. nonæ persecutionis anno 16. Videtur librarij incuria Primitiua pro Aquilina scripta. At qui alij isti sunt, præter vnicum Victoris parentem? Biuarius ad Dextri Chronicon an. 308. num. 14. comment. 2. In ipsis etiam(Martyrologiis) desunt fratres S. Victoris, quos Dexter vocat socios SS. Vincentij & Orentij. Vide de his Moralium lib. 10. cap.14. & Marietam 1. part. lib. 2. cap. 39. Morales nobis hactenus visus non est. Marietta loco citato solos parentes S. Victoris, non fratres memorat.

[5] Andreas Saussaius vnicum fratrem iungit: Ebreduni in Alphibus maritimis passio sanctorum Martyrum Vincentij & Horontij, qui Diocletiano & Maximiano sæuientibus, feruore fidei accensi se sponte Ruffino Præsidi offerentes, & Christum magnanimiter confitentes, illius iussu capitali sententia plexi sunt. Quorum corpora Victor quidam Leuita, qui eos hospitio susceperat, sepeliuit: propter quod & ipse a nefario Iudice comprehensus, brachiis sibi a cubito præcisis, in eodem loco vbi & illi passi fuerant, securi percussus coronatur. Quod videns pater ipsius Victoris, qui & ipse Christianus erat, clam fugam arripuit, sed a coniuge sua Aquilina domum cum exoratus rediisset, vna cum altero filio pro Christi nomine paullo post cæsus est. Quod Vincentium & Orontium scribit vltro se Iudici obtulisse, & Victori præcisa a cubitis brachia, a Petro de Natalibus lib. 2. cap. 112. accepit, quem sequuntur Marietta, Domeneccus, aliiq;; refragantibus Actis, quæ huic incisa solum brachia narrant; illos in Hispaniam quidem martyrij desiderio profectos, non tamen vltro se Iudicis tribunali stitisse. De fratre S. Victoris male Petrum intellexit Saussaius; [An alius eorum filius simul occisus.] nam ille de patre loquens, vna cum filio, inquit, Victore nimirum ipso, capite cæsus est. Idem Saussaius in Appendice Martyrologij, ex vetustißimo MS. Martyrologio monasterij S. Sauini de Leuitania in montibus Pyrenæis, in agro Tarbensi, ista habet: Eodem die in Ebriduno natale SS. Vincentij & Victoris martyrum, qui in Grannopoli castro, territorio Gerundensi, passi, sed Ebriduno conditi sunt.

[6] Acta horum sanctorum Martyrum existimat Biuarius ab Ætherio Ebredunensi Antistite scripta. [Acta a quo scripta:] Refellit eum ipse Auctor infra nu. 17. ita scribens: Ætherius namque vir totius prudentiæ atque religionis, Antinciæ Ecclesiæ Antistes, cui Deo auctore ego indignus successor extiti. MS. Ripatorij pro Antinciæ, Antimiæ habet. Vox vtraque nobis ignota, nisi fortaßis vel Diniæ, vel Sanicij, aut Niciæ scriptum fuit, quæ Sedes Ebredunensi metropoli subsunt: & potuit ab earum aliqua Ebredunum transferri Ætherius, qui Cabilonensi concilio sub annum 650. subscripsisse legitur. Ea vero Acta ex vetusto codice monasterij S. Mariæ de Ripatorio descripsimus, [vnde hic edita.] quem Petri Francisci Chiffletij nostri beneuolentia nacti sumus; eaq; contulimus cum MS. Nicolai Belfortij Canonici regularis Suessionensis, & Martyrum Agonibus excusis. Agit de iisdem Martyribus Vincentius Bellouacensis lib. 12. cap. 38.

ACTA EX VETERIBVS MSS.
Auctore Episcopo Gallo anonymo.

Vincentius, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Orontius, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Victor, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Aquilina mater S. Victoris, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
N. pater S. Victoris, Martyr Gerundae in Hispania

BHL Number: 8670

Ex mss.

CAPVT I.
SS. Vincentij & Orontij iter in Hispaniam, martyrij desiderio.

[1] Anno a septimo Diocletiani & Maximiani Imperatorum facta est persecutio magna in suburbio b Gerundensi in castello c Gratianopoli: & Sancti palmam martyrij dignam compleuerunt; [Martyres in Hispania sub Diocletiano.] quos in virtutum culmine erectos, diuinitas irradiauit; & sicut stellæ fine vel ortu suo rutilant, sic per orbem terrarum, in cunctis ciuitatibus Martyrum & Confessorum fides decorata præfulget, vt tantis in se credentibus gloriam Dominus, quam pollicitus est, tribuat: quo in seculis futuris multi gaudeant, videntes in immensis miraculis iustorum facta coruscare, & in æternum credant eos regna percepisse sempiterna. Nec vllo modo potuit gentibus esse incognitum, quod tonitruo prophetici sermonis fuit editum: [Psal. 18. 5.] In omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum.

[2] Igitur dum post passionem Domini nostri Iesu Christi, gloriosissimi Apostoli Petrus videlicet & Paulus regiminis d Ecclesiæ principatum, & cathedram Catholicæ fidei amore rexissent, & per doctrinæ eorum eloquium Italica regna vsque ad Galliam e Comatam fidem Catholicam recepissent; [SS. Vincentius & Orontius conuersi, ] peruenit ad beatissimum Vincentium & Orontium in ciuitate f Cimera eorumdem Apostolorum doctrina. Qua repleti, ita eos amor religionis & ardor Christi perfudit; vt non solum ipsi baptismi sacramentum perceperint, sed & suis parentibus paganis tradiderint. [parentes suos conuertunt:] Nam pater eorum g Vicarius & mater Aurelia sacri fontis vnda & chrismate sunt perfusi.

[3] Prædictus autem Vincentius & Orontius frater eius desiderantes martyrij palmam, [desiderio martyrij eunt in Hispaniā: ] suum pro Domino fundere sanguinem perquirebant. Sed dum iam Christi gratia præfulgente, totus fere mundus lauacri gratia esset perfusus; audientes Sancti Dei Vincentius & Orontius sæua crudelis imperij iussa per h Rufinum Hispaniæ Præsidem ita esse data, vt Christianorum fides per eius sæuitiam in idolorum culturam conuerteretur; [multos conuertūt.] confirmati Trinitatis spiritu, vt mysticæ Diuinitatis sacramento prædictam vrbem imbuerent, & rore fidei, i auctore Deo, perfunderent, ad eam festinarunt: cunctisque roboratis in fide, martyrij palmam, quam desiderabant, tandem perceperunt. Nam dum nefandus Diocletianus, k seruili genere ortus, arripuisset imperium, & l nimium cothurnitatis contra Dominum, instigante diabolo, eleuaret conatum; [Sæuiento Rufino Præside,] istam satellitibus suis præcepit instantiam, vt quicūque Christianū se esse confiteretur, & Iouē, aut Iunonem, aut Venerē non adoraret, hunc pœnis maceratum vitæ dispēdio interimerent. Et cum super omnes truculentus Rufinus Hispaniarum Consularis, edoctus ad rabiem fuisset ita in Dei seruos grassabatur, vt quotidie credentium se sanguine satiaret.

[4] [latentem Pontium Episcopum adeunt:] Tunc prædicti viri desuper afflati, Vincentius & Orontius, ad prædictum castellum Gratianopolim pergentes, vbi sedes crudelissimi Rufini erat, perrexerunt: & inibi Pontificem Pontium inuenerunt, qui se propter horrorem Rufini per cauernas petrarum abscondebat, cum fidelissimis Christianis in Dei laudibus vacans: inter quos quidem sanctus Leuita Victor, multis miraculis sanctitatis præbebat exempla; ita vt persecutiones memorati Rufini, non solum non pertimesceret, sed etiam m illi obsisteret. [Victori sācto Diacono diuinitus innotescunt:] Hic auxiliante Christo hoc officium gerebat, vt hospitalitatem Christianis & pauperibus ministraret.

[5] Ad huius ergo famam beati Martyres Vincentius & Orontius ad vicum n Rhodas, vbi iam dictus sceleratissimus Rufinus Capitolium constituerat, peruenerunt. Vbi athleta Dei Victor, Angelo Dei se edocente, S. Vincentium & Orontium sibi coniunxit; & in villæ suæ o pagum, cui vocabulum est Iulianum, ducens, hospitalitatem Sanctis de more exhibēs, eos gaudens suscepit. [eos in villa sua excepit:] Et tantam in seruis suis Deus prudentiam esse voluit, vt dum B. Vincentius & Orontius & Victor Leuita coniuncti essent in Trinitatis nomine, oram illam, Christi procurante misericordia, fide illustrarent, vt fere tota patria illa diuinis laudibus resonaret. [cum eo, Christum prædicant.]

[Annotata]

a Is erat annus Christi 291.

b Gerunda vrbs Tarraconensis Hispaniæ vetusta & locuples, [Gerunda vrbs.] Vnda fluuio, Hispanis Onhar dicto, in Thicim, quem ipsi, Ter vocant, delabente, alluitur.

c MS. S. Sauini supra ex Saussaio citatum, Grannopoli. Grannolles appellari videtur in Geographica Catalauniæ descriptione. forte a Grano Apolline, vti & Aquarum-Grani in Belgica, ductum nomen.

d Addit MS. Ripat. Romanæ.

e Gallia Comata, quæ & Braccata, est omnis ea quæ vltra Alpes, Belgica, Celtica, Aquitania. Togata dicitur, siue Cisalpina, quæ Italiæ partem complexa.

f Coniicimus hanc Cemenelionem esse, siue Cemenæum, vrbem in Cemeno monte, haud procul Nicæa. Ea Cemela quoque & Cimella dicitur. Et hi quoque populi comati & capillati, vt alij plures Inalpini ad confinium Ligustici maris; quod ex Plinio lib. 3. cap. 5. & 20. liquet. [Cemelenū vrbs.] Ideo hic Galliæ comatæ mentio facta. Atque circa eas fere oras Galliæ Italiæq; limes statuitur: vt non mirum videri debeat, si post corpora Sanctorum ad loca sua in Italiam reduci iubeantur. De hac vrbe ista scribit vir doctissimus Iacobus Sirmondus noster præfatione ad S. Valeriani Episcopi Cemeliensis homilias: Fuit Cemelenum, siue vt posterior ætas locuta est, Cemelium, aut Cemela, Vediantiorum in Alpibus maritimis oppidum, cis Alpem summam nono, sexto vt vetus Itinerarium docet vltra Varum fluuium lapide. Cuius hodieque prisca ruderum vestigia, nomenque haud procul Nicæa restat in colle, quem Cemelam vocant. Sed Cemelium Plinius lib. 3. cap. 5. & Ptolemæus in Italia locant, quia Italiæ initium a Varo ducunt: Itinerarium, quia Galliam iustis finibus ad Alpem vsque summam porrigit, Galliæ adsignat. Et vero ad Galliam pertinuisse, fidem sine controuersia facit vetus Notitia ciuitatum Galliæ, quæ inter Alpium maritimarum ciuitates, quæ sub Ebreduno metropoli censentur, sexto loco numerat ciuitatem Cemelenensium: & Vsuardus in Martyrologio pridie Idus Maias; quo die S. Pontij Martyris natalem in Galliis ciuitate Cemela, sollemnem fuisse notat. Et post pauca pergit idem Sirmondus: Post Leonem, Leonis ipsius decreto, vt Hilari Papæ verbis epistola 4. docemur, Cemeliensis ciuitatis & Nicæensis castelli Episcopi diuersi non fuerunt; sed iidem Cimelienses simul, quamdiu Cemela stetit, & Nicæenses. Quod videre est in Synodo V. Aurelianēsi, cui Aetius Presbyter directus a Magno Episcopo Ecclesiæ Cemelensis & Nicæensis subscripsisse legitur in antiquis exemplaribus, quæ integras eius concilij subscriptiones habent.

g Ita MSS. ast Agones excusi Lucarius.

h Hic fortassis est Ruffinus, cuius iussu S. Cucuphas 25 Iulij interfectus est. In huius Actis Barcinonensi ciuitati præfuisse dicitur: ab aliis Daciani vicarius statuitur.

i al. adiutore.

k [Diocletiani genus.] Aurelius Victor: Diocletianus Dalmata, Anulini Senatoris libertinus. Eutropius vocat virum obscurissime natum; adeo vt a plerisque scribæ filius, a nonnullis Anulini Senatoris libertinus fuisse credatur.

l Agones: nimiæ crudelitatis.

m MS. Rip. obuiaret.

n Nomen retinet Roda, iacetq; ad Thicim amnem supra Gerundam.

o MS. Ripat. oppidum.

CAPVT II.
SS. Vincentij & Orontij martyrium.

[6] Cvmque hoc impiissimus Rufinus audisset, iræ furore repletus, & diabolico consilio succensus ad locum iam dicti hospitij, [Vincentius & Orontius secedunt in montem, perquirente eos Præfide:] quod Iulianum dicitur, peruenit. Nec latere Dei seruos potuit, quod ad palmam gloriæ ac martyrij propinquabant. Exeuntes igitur hospitium, in montem orandi gratia perrexerunt, petentes illius fortitudinis auxilium, qui numquam derelinquit sperantes in se. Tunc impiissimus Rufinus veniens ad hospitium Victoris Leuitæ, sic ad eum procacibus verbis locutus est, dicens: Dic infidelissime a virorum, qui Diocletiani Augusti non solum iussis te subtrahis, & eius quem Iudæi crucifixerunt confiteris te esse seruum, verum etiam seductores Vincentium & Orontium hospitio suscepisti; dic, inquam, vbi eos tegis? vel qua conditione præfulges, vt populum a cultura deorum, Veneris, & Mineruæ, ad Christum, quē dicis esse Deum, conuertas? Per salutem Deorum, si citius non dixeris vbi seductores illi Vincentius & Orontius commorentur, diuersis te cruciatibus affligam. Sanctus vero Victor armatus vexillo crucis, [defenduntur a S. Victore, diis explosis:] sic respondit intrepidus: Quos quæris, non seductores, sed amatores omnipotentis Dei esse cognoscas: quia credunt in Iesum Christum Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, & natus ex Maria Virgine. Cui infelicissimus Rufinus his verbis adiectans dixit: Christum, quem dicis esse Filium Dei, natum ex Virgine, Iudæi crucifixerunt, & morti turpissimæ tradiderunt: & deos meos non adoratis tu & Vincentius & Orontius, quos inuictissimus Imperator de auro purissimo figurauit? S. Victor respondit: Dij illi, quos Imperator tuus figurari iussit, sunt opera manuum hominum facti. Vnde & de his scriptum est: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis: a Sanctis vero, quos cupis videre, super hoc quod loqueris, nihil responsi accipies. [Psal. 113. 8.] Verumtamen viri sunt nobiles, [erant regio sanguine orti:] ex semine regio prodeuntes, & docti in mandatis diuinis & legibus sanctis, & hi constanter adorant Deum suum in monte hoc.

[7] Cumque hæc audisset Rufinus Præses, ita furore repletus in montem, vbi Sancti orabant, adscendit. Sancti vero a longe turbæ ascensum conspicientes, flexis in terram genibus Deum deprecabantur, [oratione se muniunt ad certamen.] dicentes: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui Filium tuum vnigenitum Dominum nostrum Iesum Christum, natum ex Maria Virgine, per Spiritum sanctum conceptum, direxisti in hunc mundum, vt pro peccatoribus pœnam susciperet, & resurgendo nos ab inferni claustris eriperet; da perseuerantiam cordi nostro, vt confitentes Christum filium tuum non pereamus; sed illi sociemur, confitentes in nomine sancto tuo. Et completa oratione eorum, vbi Rufinus Prȩses peruenit ad eos, dixit: Descendite de monte, & loquimini mecum. Viri Dei Vincentius & Orontius, armati vexillo crucis in frontibus suis, & roborati in fide, dixerunt Rufino: Mons noster Christus Dei filius est; in quo semper sumus, & in quem mentibus nostris semper ascendimus. b Nam tu Præses, quid nos vis alloqui? Tunc Præses Rufinus verbis iactabundis sic eos adorsus est: Non est vobis incognitum, quod ab Imperatore Diocletiano ita mihi dignitas est ampliata, vt vniuersæ linguæ, meæ sint traditæ potestati, & ita decretum mihi datum, vt omnem qui se Christianum esse fatetur, persequar. Vnde moneo nobilitatem vestram, cum Imperio propinquitate iungamini, & nobiles sitis iuuenes ac decori, vt sacrificetis diis Imperatoris Diocletiani: quoniam per culturam deorum iuro, si acquieueritis verbis meis, ampliores vos faciam c adaucta potestate, vt maiores quam ego seruiatis Diocletiano Augusto. Tunc vero Sancti illi quasi vno ore dixerunt: [Præsidis blanditias contēnunt:] Tu infelicissime Rufine, quid nos adorare frustra compellis? Dij illi, quos dicis Cæsaris & tuos esse, manu facti sunt. Omnes enim aurei aut argentei vel lapidei sunt, aut ex alio metallo. Omnia ista vana sunt, & sicut vmbra præteribunt. Nos in Deum credimus cæli & terræ creatorem, visibilium & inuisibilium factorem; qui & idola potest cōminuere, & nos in sempiterna regna viuorum perducere, vbi nec finis gaudij, nec vitæ iustorum vllus terminus inuenitur.

[8] Rufinus Præses dixit: Putaui me cum prudentibus loqui; sed, vt video, nihil sanum sapitis; quapropter vehementer irascor. Sed rursus nobilitatis vestræ ratione commoueor, & speciositatis vestræ misereor. Tamen iubeo vt adoretis Iouē, quem adorat Diocletianus Imperator & sacris d oblationibus veneratur. [nec eius verbis attendunt:] Quod si non consenseritis verbis meis, mortem crudelissimam patiemini. Beati vero iam non intendebant ad eum, sed vnanimiter psallebant, hæc & his similia orantes: Domine Iesu bone, intentio nostra tu es, ad quem expectamus venire: cuius ardorem concupiscentes, sanati sunt omnes languentes. Tu es resurrectio & vita: suscipe diffusum & largum cor nostrum ad te: quia in te sperantes non confundentur in æternum.

[9] [plectuntur capite.] Cumque hæc profundo & humili corde taciti orarent, & vox foris non resonaret, ait illis Rufinus Præses: Quid cogitatis intra vos ipsos? protinus edicite. Cui sancti viri responderunt: Fac quod tibi placitum est; nos autem in Deum viuum & verum & in Iesum Christum filium eius confidimus, qui nos sanguine suo pretioso redemit. Ad hæc dicta dedit sententiam Rufinus, vt vterque capitis pœna plecteretur. Vbi igitur deducti sunt in planitiem, amborum capita abscissa sunt, & sic palmam martyrij compleuerunt.

[Annotata]

a MS. Rip. Deorum.

b al. Dic nobis hic, quod &c.

c MS. Rip. potentiæ lucris.

d Idem, excubiis.

CAPVT III.
Victoris & parentum cædes. Vincentij, Orontij, Victoris auecta Ebredunum corpora.

[10] Prædictus autem Diaconus Victor, cuius supra fecimus mentionem, [Reconduntur Sanctorum corpora:] cum lacrymis & fletu magno collegit corpora Sanctorū, & abscondit in cubiculo suo. Cumque hæc beatissimus a Pōtius, loci illius Episcopus cognouisset, benedicebat Deum, dicens: Domine Iesu Christe, fili Dei Regis æterni, qui dixisti: Ego sū, & alius præter me non est; reuela mihi seruo tuo per seruos tuos agone certaminis consummatos, Vincentium & Orontium, qui pro nomine tuo dignum martyrium perceperūt, vbi corpora eorum suscipiantur. [Deut. 32. 39.] Cumque pernoctaret in Dei laudibus, & paullulum somni irrepsisset; [iubentur versus Italiam reuehi.] vidit Dominum Iesum in veste fulgenti, dicentem sibi: b Scio quia, tibi mens religiosa est: fac vehiculi plaustrum, vt corpora Martyrum meorū Vincentij & Orontij ad loca sua in Italiam reducantur. Sanctus autē Pontius vocauit Victorē Leuitam & dixit ei. Exaudita est petitio mea, quam postulaui a Domino. Mihi reuelatum est, quod cupiebam. Vade, fili, in villam quæ dicitur Fontes; & applica vehiculum, vt iuxta Dei beneplacitum c reducas corpora Sanctorum in loca a d Deo illis assignata.

[11] Rufinus autem Præses tunc in e ciuitate Rhodas morabatur: qui cum audisset, quod Victor Leuita iussionem S. Pontij Antistitis vellet exequi, statim ad pagum Iulianum misit, & requisiuit vbi Victor Leuita esset. Qui cum corpora Sanctorum visitaret, [Id procurans Victor capitur,] comprehensus est a ministris Rufini: & cum adducerent eum ante Præsidem, dixit illi Præses: Festina diis sacrificare. nonne & tu etiam Christo sacrificas? Respondit Victor, & ait: Domino meo filio Regis regum sacrifico, & non tuis diis. Qui statim iussit f incidi brachia illius, & caput eius amputari, [torquetur, occiditur;] & amputatum est caput eius in eodem loco, vbi Sancti fuerant decollati.

[12] Pater vero B. Victoris Diaconi & Martyris, vt vidit filij sui sanguinem effusum, [itemq; eius parentes.] voluit fugam arripere: sed Aquilina mater ipsius Victoris apprehensum maritum ad se traxit, & complexatum pallio suo cooperiens caput eius, dixit illi: Stemus fortiter in fide & moriamur pro Christo. Et illic Christo genua flectentes orabant. Quorum, dum orarent, gladiator iussus abstulit amborum capita. Sicque Beati quinque beato fine dormierunt in Domino. Ruffinus vero perrexit in ciuitatem quæ dicitur Gerunda.

[13] g Quidam, h Hactor nomine, qui iussionem S. Pontij Pontificis erat impleturus, [Tria sancta corpora auehit Hactor:] reposuit corpora parentum S. Victoris. Et cum plaustra præparata essent, tres gloriosissimos Martyres Vincentium, Orontium & Victorem Leuitam plaustris imponens, iunctis bobus, disposita via, cum tribus corporibus perrexit itinere hactenus ignoto & cum plaustro inconsuetudinario itinere, iuuante Domino, profectus est; donec iuxta ciuitatem Ebredunensem perueniret. At vbi prope muros ciuitatis eiusdem (quæ ponitur in capite i Alpium maritimarum) peruenit, tugurium paruulum aspexit non longe. Tum quidem corpora Sanctorum in ipso loco placuit requiescere, & adhuc in ipso tugurio nullus erat sepultus.

[14] Erat autem loci illius Presbyter, nomine Arator, venerandæ fidei, [boues iuxta Ebredunum hærent immoti:] qui vacabat in Domino. Hic videns carra & boues mugientes, & plaustra cum corporibus ferre vltra non valentes, crebro voluebat animo, quidnam esset. Currens vero ad Episcopum suum, qui loci illius multis miraculis præfulgebat, nomine k Marcellinum, lamentantibus verbis locutus est, dicens: Vidit seruus tuus grande miraculum, quod Dominus ad tuam sanctam Sedem perduxit. Cui Pater Marcellinus Episcopus respondit: Quid est, frater Arator? Et ille ait: Sunt tria l carra boum, onerata tribus Sanctorum corporibus, qui martyrium compleuerunt in Domino. [nuntiatur id S. Marcellino Episcopo;] Deportantes vero dicunt se ad Italiam pergere, ad quamdam ciuitatem quæ Cimera dicitur. Vbi autem venerunt ante tugurium Iudæorum, vbi crypta quædam lapidibus quadris & pretiosis marmoribus constructa est, affixa sunt plaustra, bouesque mugientes & volentes trahere plaustra, nequaquam præualent.

[15] Tunc beatissimus Marcellinus orauit dicens: Perscrutator omnium Deus æterne, qui scis & potes dominari omnia, da huic ciuitati salutem magnam, & corporibus Sanctorum ambitum ciuitatis decora. Et dicta oratione, venit ad locum ante tugurium. Interrogauit namque Hactorem, quinam essent: & ille exposuit quæ fuerant gesta. Tunc beatissimus Marcellinus præfulgens multis virtutibus, similitudinem Abrahæ gestās, sicut ille ab Ephron emit agrum, ita & huic fuit eloquium. Nam ab Arrio petiuit tugurium, dicens: Duplicem pecuniam, quam crypta hæc valet, probatam recipe. Ibi enim corpora Sanctorum placibile est sepeliri. Nam ibi locum elegerunt, quo quiescant in Domino. [quo rogante, ibi recōduntur:] Quod Arrius vetare non valens, dixit Pontifici: Hunc locum, sine pretio ad Sanctos Dei sepeliendos accipe, & me confitentem Filium Dei viui, cuius virtutem m in calice per vexillum crucis solidato ostendisti, baptismi rore perfunde.

[16] Sanctus vero Marcellinus Episcopus conuocatis monachis & conciuibus Christianis, [clarent miraculis.] Sanctorum corpora cum laude & psallentio humauit sepulchris, & in tugurio tumulauit. Vbi tanta Dominus miraculorum insignia facit, atque quotidie dignatur operari virtutes, vt ægrotis tribuat medicinam, & in vrbe, qua conditi sunt, languentes gaudeant se recepisse sanitatem. Hactorem denique diligenter beatissimus Marcellinus redire fecit ad S. Pontium. Qui Hactor per ordinem, qualiter corpora Sanctorum a B. Marcellino suscepta fuerant, enarrauit.

[Annotata]

a Franciscus Padilla scribit ignorari cuius Sedis hic Episcopus fuerit. Pontius Paulinus appellatur in Chronico Dextri. Rudericus Carus de S. Paulino Nolano accipit, &, Quid nunc, inquit, cum Pontio Paulino nondum nato? & coniicit id postea successu temporis gestum. colligitur id ex S. Marcellini ætate, vt mox ostendemus. Nihil tamen necesse est hunc Pontium Nolanum statuere. Biuarius in indice Ebredunensem Episcopum facit: sed refellitur ex Actis.

b MS. Rip. Catholice vir Dei.

c Fallitur ergo Petrus de Natal. dum scribit: Horum omnium corpora Pontius Episcopus, diuina reuelatione commonitus, plaustro imposita, ad loca pristina Italiæ deferebat, &c.

d MS. Rip. genialia.

e Idem, vico.

f Vincentius Bellouac. scindi. alij, a cubitis præcidi. Videntur, vt sæpe aliis, gladiis, cultris, ferreis vnguibus, alioue id genus instrumento, incisa; non omnino abscissa.

g Sequentia vsque ad finem Actorum in excusis Agonibus multo breuius ita narrantur: Quidam autem, Hactor nomine, iussionem S. Pontij Pontificis erat impleturus: tres gloriosos Martyres Vincentium, Orontium, & Victorem Leuitam plaustris imposuit, iunctis bobus; & perrexit versus Italiam, donec ad ciuitatem Ebredunensem peruenerit: & haud procul ab vrbe, ita volente & disponente Christo, bobus & plaustris immobilibus quieuerunt Sanctorum corpora; vbi & venerantur, ad gloriam eius pro cuius honore passi sunt, qui cum Patre & Spiritu sancto est benedictus in secula seculorum, Amen.

h al. Auctor.

i [Alpes maritimæ.] Eæ mari Ligustico incumbunt, vnde & maritimæ dictæ. Fere ab vrbe Genua Occasum versus, vltra Varum amnem, protenduntur: ad Septemtrionem Vesulo monte, Cottiisq; Alpibus terminantur.

k Colitur S. Marcellus, siue Marcellinus, Ebredunensis Episcopus 20. Aprilis; qui cum a S. Eusebio Vercellensi consecratus dicatur, [S. Marcellinus Ep. Ebredun.] hic vero a Iulio Papa creatus Episcopus; suspiceris hanc Martyrum translationem, non statim vt interfecti sunt, sed multo post, nimirum Valentiniani, aut fortassis Theodosij senioris, tempore. Sed si cum Martyribus vixit Pontius, quam eum longæuum fuisse oporteret?

l Ita MS. Ripat. at Belfortius ex codice Longpontico, plaustra.

m Hoc miraculum plenius in S. Marcellini vita commemoratur.

CAPVT IV.
Vnde Acta scriptor acceperit. Varia Sanctorum miracula.

[17] Sed quid referam, ne pigris lectoribus fastidium generem? Quantā inibi Dominus virtutū gratiam ostendit, vbi Sanctorum reliquiæ conditæ referuntur, verbis explicare non valeo. Sed, sicut dicit B. Ioannes Euangelista, quod audiuimus loquimur, & quod vidimus testamur. [1. Ioan. 1. 2.] Gesta siquidem beatissimorum Martyrum Vincentij, Orontij & Victoris Leuitæ (quæ mihi omnium Sacerdotum minimo, relatione succedentium comperta sunt) reticere non audeo. Ætherius namque vir totius prudētiæ atque religionis, a Antinciæ Ecclesiæ Antistes, (cui Deo auctore ego indignus successor extiti) cognita crebra miraculorum opinione, cupiens aliquam reliquiarum eorumdem Martyrum habere portionem, flagrantissimo æstuans desiderio, misit ad Abbatem Beroaldum, qui tunc illi prȩerat loco, obnixe deprecans, quo petitioni suæ libenti annueret animo. [Ætherio Episcopo] Qui pristinæ memor amicitiæ, qua in Christi olim connexi fuerant caritate, sponte, si quidem id permiserit Dominus, se illius precibus spopondit assensum præbiturum. Ieiuniis denique precibusque, vt desiderio præfati Præsulis satisfaceret, rite peractis; ad locum vbi beatorum Martyrum corpora tumulata fuerant, cum ingenti ingressus est metu, orans quatenus placeret illis saltem minimam reliquiarum suarum reuerenter sumi particulam. Quibus sane fauentibus, [pars reliquiarum data:] duas ex eorum digitis particulas secum detulit, ac pro magno munere petenti direxit Pontifici. Ille igitur hæc audiens, immenso repletus gaudio, cum psallentium choro gratulabundus occurrit; & Deo referens gratias, desiderata diu Sanctorum pignora in loco qui Nouiacus dicitur honeste locauit. [clarescit miraculis.] Vbi omnipotens Deus ad declaranda Martyrum merita, mmensa patrare dignatus est signorum beneficia, ita vt non tantum præsentibus sed etiam absentibus fideliter petentibus eorum patrocinio salubriter suffragetur.

[18] Plurimo autem spatio temporis elapso, accidit vt vnus e Fratribus, Astroaldus nomine, instinctu diaboli agitatus, ipsas prælibatorum reliquias Sanctorum furtim auferre moliretur. Qui compos voti sui tandem effectus, quod diu agere nequiter conatus fuerat, opere perpetrauit nefario; [Reliquias furatus diuinitus punitur.] assumensque deinde reliquias furtim, vt dictum est, ablatas, venit Lugdunum. Ibidem reperiens quemdam religiosum virum, nomine Beatum, cui quod audacter egerat caute confessus est. Quo ille audito dira eum inuectione coercens, monuit, vt pœnitentiam tanti commissi agens, humiliter iam præfatas reliquias ad proprium, vnde eas temere abstulerat, referret locum. Quod ille paruipendens atque detrectans agere, non multo post a quodam comite suo, fere miliario vno a cellula prædicti viri Dei, est interfectus.

[19] Verum cum ego peccator, qui hanc paginulam præsumptuose compilaui, ad b Principem Lugduno c nauali itinere per Rhodanum properarem, ad cellulam, in qua vir Dei morabatur, [Eas Auctor a Beato Abbate repetit:] qui ipsa pignora Sanctorum habebat, quia prope ripam ipsius fluminis habebatur, orandi caussa diuerti. Cum autem quærerem, vbinam Dei seruus qui ibidem deseruiebat, natiuitatis exordium habuisset; & ille mihi per singula recensuisset, quod scilicet Aurelianensis ciuitatis natus fuisset & educatus, ac Hispaniæ dehinc multo tempore habitasset, curiose sciscitabar, si forte passionem præfatorum Sanctorum in locis Hispaniæ inuenisset vel audisset, quippe cum eorum gesta ciuitas Ebredunensis minime adhuc haberet. Et cum ipse quod Clero vel turbis Ebredunensium incognitum erat de eadem passione ex ordine recensuisset; addidit etiam quo ordine ad se peruenissent eorum pignora, quæ ab Abbate Beroaldo vel monachis eius, vt supra retulimus, Sanctorum sepulchris fuerant ablata, & Nouiaco deportata.

[20] Quod ego audiens & genua flectens cum Presbyteris meis, prædictum virum Dei postulaui, vt nobis eadem sancta membra reddi iuberet, quatenus ad pristinam sedem cum magnis laudibus reuocarentur. Ille petitionibus meis obaudiens, velle se partem earumdem reliquiarum retinere fatebatur. Cum vero ad videndum sancta ossa detexissemus, [odorem suauissimā spirant;] tanta odoris fragrantia cellulam repleuit, vt vsque ad ripam Rhodani reflaret. Cum quidem nos timore perterriti, de ipsis ossibus radere iam nequaquam auderemus, [vinum, quo ablutæ, in sanguinem versum.] prædictus Presbyter quo saltem abluerentur vinum detulit, quod in ampulla reconderet, & pro reliquiis retineret. Cumque memorata pignora vino, vt dictum est, perfunderemus, ita vidimus, præsente Presbytero, vinum superfusum in sanguinem versum, ac si ex recenti carne fuisset exortum. Cumque dehinc sericis pannis inuoluerentur, ita liquor prædictus eosdem pannos perfudit, vt vsque in vas quod ad suscipiendum fuerat paratum, influeret. Ne quis vero hoc incredibile ducat, in ipsis pannis factum miraculum vsque hodie ad laudem Sanctorum demonstratur.

[21] [Acta hæc vnde accepta:] Verum cum iuxta Canonicam normam congregatio Episcoporum synodali concilio Galliæ conueniret; quidam Abbas ab Hispaniis pro vtilitatibus Ecclesiarum ibidem adfuit. Quem cum ego peccator inquirerem, vbinam passio gloriosissimorum Martyrum consummata fuisset, sic mihi per ordinem & veritatem exposuit, ac passionem conscriptam dedit. In qua passione, sicut supra meminimus, inuentum est quod corpus S. Victoris, in prȩdicta vrbe Ebredunensi, in supramemorata crypta, cum SS. Vincentio & Orontio requiesceret: cum eatenus habitatoribus loci illius semper incognitum fuerit, cuius corpus ibidem humatum iaceret.

[22] [expolita ab hoc auctore.] Ego itaque accipiens ab ipso Abbate gesta prædictorum Martyrum valde rustice composita; hæc, vt potui, meæ simplicitatis eloquio pro honore eorum credidi emendanda, vt quicumque ex hac relatione, quanta sint eorum merita didicerit, eosque venerari studuerit, ipse vna mecum a suis prauitatibus per hos emendari mereatur, præstante Domino Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per infinita seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a MS. Ripat. Antimiæ. quo de loco coniectatum supra.

b Regem Galliæ, Theodoricum fortassis aut Hildericum, intelligit.

c MS. Rip. nauigali.

DE S. VINCENTIO MARTYRE ARCHIDIACONO CÆSARAVGVSTANO, VALENTIÆ IN HISPANIA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

EX MSS.

[1] Magna inter celebres aliquot Hispaniæ vrbes de S. Vincentij gloriosißimi Martyris natalibus contentio est; dum eum sibi Cæsaraugustani vendicant, Valentini repetunt, Osca suum esse clamitat. Neque sane hæc pietatis dimicatio reprehendi merito potest. [S. Vincentij patria,] Nam si de profani poetæ ortu septem olim vrbes certarunt; cur non tam illustris athletæ cunabulis sibi vrbes nobilißimæ plurimum & splendoris accedere censeant & præsidij? Plures tamen videntur Scriptores secundum Oscam pronuntiare, suffragante quoque Breuiario Romano. Acrius aliquanto inter Lusitanos est Gallosq; de eiusdem sancti Martyris exuuiis certamen, de quo infra.

[2] Natalem eius ita prædicat Vsuardus: Apud Valentiam ciuitatem Hispaniæ S. Vincentij Leuitæ & Martyris, [natalis.] cuius certaminis triumphum, temporibus Diocletiani & Maximiani, post nimiam cædem ac grauia tormenta, textus ipsius passionis sub Datiano Præside completum esse declarat. Fusius Martyrologium Romanum: Valentiæ in Hispania Tarraconensi, S. Vincentij Leuitæ & Martyris, qui sub Datiano impiissimo Præside carceres, famem, equuleum, distortiones membrorum, laminas candentes, cratem ferream ignitam, aliaque tormentorum genera perpessus, ad martyrij præmium euolauit in cælum. Cuius passionis nobilem triumphum Prudentius luculenter versibus exequitur; & B. Augustinus ac S. Leo Papa summis laudibus commendant. Consentiunt cetera Martyrologia, & nonnulla quidem per quam prolixum elogium, ac quoddam veluti vitæ compendium exhibent.

[3] Vetus MS. Martyrol. S. Hieronymi: Spania, ciuitate Valentia, S. Valerij Episcopi, & Vincentij Diaconi, [alij Martyres in Martyrologiis coniuncti.] & aliorum XVIII, Quintiliani, Cassiani, Matutini, Pului, Vrbani, Martialis, Fausti, Successi, Felicis, Pauli, Petri, Ianuarij, Primitiui, Eboti, Cediani, Optati, Frontonis, Iulij. In MS. Dungalensi ijdem referuntur. Hi sunt fortaßis qui XVI. Aprilis Cæsaraugustæ coronati martyrio feruntur octodecim sancti athletæ, & pleraque congruunt nomina; nisi quod pro Cassiano, Matutino, Fausto, Petro, Paulo, Ianuario, isthic recensentur Lupercus, Apodemius, & quatuor Fortunati: pro Eboto, Cediano, Iulio, Euentius, Cæcilianus, Iulia. Ast illi non Valentiæ, sed Cæsaraugustæ paßi. Suspicetur quis lictores hos esse, quos cælestibus portentis conuersos S. Vincentij Acta tradunt. De iis rursum inferius, cum de SS. Orione, Memnone, &c. agetur. Idem MS. S. Hieronymi XX. Ianuarij: Et in Spanis Vincenti. iterumq; XXI. Ianu. Vincentium memorat, hunc an alium, haud scimus.

[4] Græci quoque hoc die isto eum elogio celebrant. Menæa:

Vincentium digne laudabo,
Vt Diaconum & Martyrem Domini.

Hic sub Maximiano Imperatore, Præside Domitiano, Augustopoli oriundus fuit. [Colitur a Græcis 22. Ianu.] Captus vero cum Valerio Episcopo, in vrbem pertractus est quæ Valantia dicitur, atque in custodiam coniectus. Inde ad Domitianum raptus, virgis cæditur, & ferreis vngulis laniatur, ac suspensus lampadibus aduritur, subulisque ferreis & ignitis lancinatur. Sed cum illæsus permaneret Sanctus, lictores vero deficerent, Præses ipse desperabundus, blanditiis conatur eum peruertere. Sanctus autem in preces effusus Deo spiritum reddidit. Sanctæ vero eius reliquiæ ibidem sepultæ sunt a piis & religiosis homininibus. Eadem habet Maximus Cytheræus, at non vsquequaque Actis Latinis consentanea.

[5] Iidem Græci XI. Nouembris, illius memoriam agunt. quo die Menologium: Eodem die natalis sancti Martyris Vincentij Diaconi apud Augustopolim Hispaniæ passi. [& II. Nouemb.] Menæa vero:

Coniectus Vicentius in carcerem, patitur,
Solutus vero carcere carnis, sursum currit.

Hic sanctus Martyr Vicentius in Augustopoli Hispaniȩ, populum docebat cum Hilario Episcopo, eratque ipse Diaconus. Comprehensi ambo rapti sunt ad tribunal Datiani Præsidis, qui mox ferreis vinculis oneratos, in ciuitatem Valentiam pertrahi iubet, & fœtidissimo carceri mancipari. Post aliquot vero dies eductum Vicentium laniari iubet, crucisque in modum terræ affigi, & membratim cruciari. Inde vero auulsus torquetur, & flagellatur, lateraque ei vstulantur. Colluxatis deinde membris omnibus rursus ferreas virgas ignitas supra pectus excipit. Ac tum in carcerem coniectus, Angelico diuinoque auxilio recreatus, mox spiritum Deo reddidit. Eadem omnino habet Cytheræus. Hic ex priori eorumdem Menæorum elogio corrigendum Hilarij Episcopi nomen, ex hoc in illo Domitiani Præsidis.

[6] [Acta vnde edita.] Acta S. Vincentij Ioanni Hessels a Louanio, viro seueri alioquin & morosi iudicij, omnibus modis placēt. Non a Notariis quidem excepta, sed antiquißima tamen sunt. Ea ex vetustißimis codicibus Marchianensi, Audomarensi, Metensi cuius nobis Iacobus Sirmondus noster copiam fecit, Treuirensi S. Maximini, Vltraiectino S. Martini, S. Mariæ de Ripatorio, M. Velseri, cum Bonini Mombritij editione, & Agonibus Martyrum, collata hic damus. Eadem Græce descripsit Simeon Metaphrastes, quæ postliminio Latine reddita a Guilielmo Sirleto, atque ab Aloysio Lipomano & Laurentio Surio edita sunt.

ACTA
ex plurimis veteribus MSS.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

BHL Number: 8628

Ex mss.

CAPVT I.
SS. Vincentius & Valerius comprehenduntur.

[1] a Probabile satis est ad gloriam Vincentij Martyris, [S. Vincentij Acta scribi vetita.] quod descriptis passionis ipsius gestis titulum inuidit inimicus. Vnde reddimus b fide plena relationem gestorum, quæ litterarum apicibus annotari Iudex non immerito noluit, quia victum se erubescebat audiri. Naturalis siquidem prouidentia est male errantium, auferre de medio testimonium c probitatis.

[2] d Sed quoniam nobilem Martyris triumphum notitiæ fidelium tradere disponimus, [Eius parentes,] dignum est vt & generis ipsius nobilitas breuiter intimetur. Extitit enim patre e Eutychio progenitus, qui fuit f Agresti nobilissimi Consulis filius: g mater vero eius Enola, ex Osca vrbe noscitur procreata. Qui a pueritia studiis litterarum traditus, superna prouidente clementia, quæ sibi eum præuidebat vas electionis futurum, h gemina scientia, sub B. Valerio Cæsaraugustæ ciuitatis Antistite efficacissime claruit; [Diaconatus,] a quo etiam sanctitate insignis diaconij arcem suscepit. Et quoniam idem Episcopus impeditioris linguæ fuisse dignoscitur, tradito doctrinæ ministerio venerabili Vincentio, [prædicatio.] ipse orationi & diuinæ contemplationi sedulus insistebat. At vero memoratus Archidiaconus vices sæpe Pontificis diligenter & opportune exequebatur.

[3] Cum igitur apud Cæsaraugustam ciuitatem, vt multorum sinceritas & i signata veritatis verba testantur, [Comprehensus cum S. Valerio.] Daciano cuidam Præsidi gentili & sacrilego, a Dominis & Principibus suis, Diocletiano videlicet & Maximiano, sæuiendi in Christianos forte occasio cecidisset, & ei oblatranti profanæ crudelitatis rabies aspirasset; Episcopos ac Presbyteros ceterosque sacri ordinis ministros, spiritu nequitiæ exagitatus , rapi præcepit. Protinus ergo Valerius Episcopus & Vincentius Archidiaconus k fidei soliditate, & spe fruendi victoria subnixi, in confessionem Deitatis alacriter l concurrerunt, tanto feliciores se futuros esse credentes, quanto acriora tyranni supplicia, pia longanimitate certassent euincere. Vnde certaminis ac pœnarum dilatio, remunerationis eis videbatur diminutio.

[4] At Datianus Iudex Sanctos Dei m primo Valentiam sub carcerali custodia, & famis miseria, ac catenarum stridore pertrahi præcepit, vt eos vexatione n itineris frangeret, & facilius subigeret iniuria, quos videbat non posse de pœna superari. Qui cum manibus & ceruicibus immensa ferri pondera sustinerent, [ducitur vinctus Valētiam:] & per omnes artus iam tunc mortis supplicia paterentur; cumque o iam defecisse eos crederet iugi iniuria, & tam diu a publica conuersatione seclusos nec corpore præualere nec spiritu, timens ne sæuitiæ suæ damna pateretur, p produci iussit e carcere, nolens eos ante tormenta vitam finire: [sistitur Iudici,] quibus proponebat quod nec mortuis parceret, si deorum suorum culturam suscipere renuissent. Hinc pauefactus ad conspectum eorum, quod integri corpore & viribus essent, & inter supplicia fortiores, ait suis: Vt quid istis largiori pastu indulsistis & potu? Mirabatur enim furore cæcus, robustiores esse quos Deus pauerat.

[5] Et mox conuersus ad Episcopum: Quid agis inquit, tu, Valeri, quid sub nomine religionis contra Principes facis? Nescis quia qui regalia decreta spernunt, de vita periclitantur? Iusserunt Domini orbis & Principes vt diis libamina persoluatis, nolentes dignitatem veteris culturæ nouis & inauditis legibus profanari. Vnde quod monemus obsequenter attende, quatenus tuo exemplo inferiores facile suscipiant, quod te, qui religionis huius cerneris esse Episcopus, viderint non spreuisse. Sed & tu Vincenti verbis meis salubriter obaudi, quem & nobilitas generis, [a quo sollicitatur vt fidem deserat.] & decor commendat gratissimæ iuuentutis. Itaque vestræ definitionis sententiam in commune edicite, vt aut consentientes honoribus amplificemini, aut contemnentes tormentorum suppliciis subdamini.

[6] Cumque reticeret Episcopus, erat enim miræ simplicitatis & innocentiæ; eruditus scientia, sed, [Annuente S. Valerio, dat fidei rationem.] vt præmisimus, impeditioris linguæ; ait Vincentius: Si iubes, Pater, responsis Iudicem aggrediar. Et B. Valerius, Dudum, inquit, fili charissime, diuini verbi tibi curam commiseram; sed & nunc pro fide pro qua adstamus, responsa committo. Tunc Vincentius, cuius mens tota iam erat coronæ conscia, conuersus ad Datianum, Hactenus inquit, habitus a te sermo de neganda fide perorauit: sed nefarium apud Christianorum prudentiam esse cognosce, Deitatis cultum abnegando aliquatenus blasphemare. Et ne te longius protraham, profitemur nos Christianæ religionis esse cultores, & vnius ac veri Dei permanentis in secula famulos & testes. In eius nomine contra exquisita calliditatis tuæ argumenta spiritualia constanter arma pugnaturi accipimus, minas tuas & supplicia non metuentes, sed potius mortem pro veritate libentissime amplectentes. Suppliciis enim tuis erudimur ad coronam, morte deducimur ad vitam. Seruiat proinde diabolicæ crudelitati moritura caro in pœnis, quoniam homo interior fidem intemeratam suo seruabit auctori. Ille etenim venenatissimus serpens & insatiabilis homicida Christianam innocentiam tormentis & mortibus vos cogit appetere, qui Paradisi felicitatem primis inuidens hominibus, immortalitatis spoliatos dignitate morti miserabiliter subdidit ac substrauit. Ipse malignitatis astu idola pro Deo coli instituit, dolens illuc hominem posse obediendo redire vnde ipse superbiendo noscitur corruisse. Iste est, quem cum satellitibus suis a corporibus humanis diuina inuocatione eiicimus; cui vos sub vanissimis figmentis ritum profani cultus exsoluitis, & noua dementia creatori creaturam præfertis.

[Annotata]

a Michael Monachus in Sanctuario Capuano ait hunc prologum esse; at quæ numero 3. habentur, in illius Ecclesiæ officio, prima e nouem Lectionibus, quibus sancti Martyris Acta describuntur, contineri. In variis codicibus huic prologo illud præfigitur exordium: Sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus data persecutione, iis temporibus in Hispaniis, prouincia Cæsaraugustana, Datiano Præside, sanctus Martyr in sua confessione martyrium tulit, in ciuitate Valentia, die vndecimo Kalendas Februarij.

b MS. Met. fidem plenam, relationemque famæ, quam &c.

c Idem MS. veritatis. alij, prauitatis.

d Hæc ad 3. vsque numerum, in quibusdam MSS. desunt.

e Vulgo in omnibus MSS. Euticio.

f Mombrit. Agessi. alij, Agressi; al. Aggressi.

g [S. Vincentius cognatus S. Laurentij.] Franciscus Didacus de Aynsa-y-Yriarte lib. 2. Antiquitat. Oscanarum cap. 12. tradit S. Vincentium fuisse S. Laurentij consanguineum , idq; variorum auctorum testimoniis confirmat; quorum nonnulli Enolam eius matrem, sororem faciunt S. Laurentij, quod tamen ipsi Aynsæ non probatur. Cap. 10. ex antiquo Breuiario Ecclesiæ Tarraconensis ista profert: Vincentius nobilis genere, patre Eutychio Agressi nobilissimi Principis filio, & matre Enola, in vrbe Osca ad portam Nouam natus, & iuxta forum conuersatus est. Inde missus Cæsaraugustam traditus est viro sanctissimo Valerio eius ciuitatis Episcopo. Paullo deinde inferius ait loco cui Tabernis nomen, vno circiter ab vrbe Osca milliari, extare vetus Missale MS. in eoq; hanc de S. Vincentio orationem: [Domus, in qua natus, consecrata.] Deus qui vrbem Oscensem natiuitate sacratissimi Martyris Vincentij decorasti; tribue, quæsumus, vt confratres & plebem dictæ vrbis, in domo qua natus est eius solennia celebrantes, ab omni aduersitate custodias, & ipsius meritis ad gaudia æterna perducas. Vnde liquet, domum in qua natus fuit, deinde consecratam fuisse.

h alia MSS. genuina.

i Mombrit. insignita.

k MS. Aud. spe solidati.

l Pleraque MSS. cucurrerunt.

m Aynsa multorum scriptorum testimoniis docet, varia Sanctis, priusquam Valentiam mitterentur, irrogata fuisse supplicia.

n [Hospitium SS.] Ostenditur etiamnum in suburbio Segoruiensi diuersorium, Fundus dictum, e regione xenodochij, vbi noctem peregisse Sancti traduntur. Carifienæ puteum S. Valerius elicuisse in Christi nomine fertur.

o Idem auctor ab initio Maij ad finem Decembris in carcere detentos scribit, variis interea exagitatos ærumnis.

p Prima hæc quæstio, vt idem ait, habita est in loco qui S. Theclæ dicitur.

CAPVT II.
S. Vincentius dire torquetur.

[7] [S. Valerio relegato;] Exarsit ergo diabolus aduersus Christianam fidem, & dum contemni se ac despici videt, ingemuit. Iamque præ ira pæne extra se positus Datianus Præses, dixit: Amouete hinc Episcopum istum. Iustum est enim subire eum exilium, quoniam Imperiale contempsit edictum. a Grauioribus autem rebellem, qui in contumeliam publicam venit, exhibete tormentis. Animositati enim eius video inferenda esse maiora supplicia; quia quicquid sibi accessurum est pro pœna, ipse præsumit ad gloriam. Applicate eum ad equuleum; [distenditur in equuleo:] membris distendite, & toto corpore dissipate. Hanc pœnam ante ipsa tormenta sustineat. Inter hæc Datianus Præses ait: Quid dicis Vincenti? vel vbi conspicis tuum iam miserabile corpus? At ille Dei b prȩsentia roboratus, alacri vultu respondit: Hoc est quod semper optaui: hoc est quod votis omnibus exquisiui. Nemo mihi amicior, nec familiarior fuit. Tu solus meis maxime votis concordas. [insultat Datiano;] Ecce iam in sublime agor, & ipsos Principes tuos, seculo altior, despicio. Nolo gloriam meam minuas, nec damna inferas laudi. Paratus est enim Dei seruus ad omnia pro Saluatoris nomine sustinenda. Insurge ergo, & toto malignitatis tuæ spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse dum torqueor, quam possis ipse qui torques. Crudelitate, qua spiras, præstabis mihi gloriam; cum inter grauiora suppliciorum meorum exitia vinceris. Vnde ego iam singulariter gaudeo, quia dum patior vindicabor.

[8] Clamare Datianus cœpit, & in tortores ac carnifices suos virgis & fustibus c amplius desȩuire. Sicque Sancto a pœna paullatim tuto, & de Dei auxilio securo, [qui ipsos lictores cædit,] prius suos diabolus vexabat; d & vere, quos in potestate habebat. Ait ergo Vincentius: Quid dicis Datiane? Ecce iam de apparitoribus tuis vindicor. Vltionem mihi ipse in pœna fecisti. Summa autem voce e minister diaboli rabidiores cœpit intonare sermones, stridore dentium frendere; & dū Dei Martyrē lacerat, se potius ipse laniare. Tandem f cessauere torti carnifices; & defatigata lictorum manus, dum per Sancti latera pendet, victa defecit. Expalluit torquentium vultus, fortium robur emarcuit, sudorum riuis liquescentia membra tabuerunt: anhelum pectus fessis intremuit; vt putares eos potius in tormentis sancti Martyris torqueri.

[9] Exanguis & ipse Datianus, pectore trementi, toruis & minacibus oculis, g clamare militibus cœpit: Quid agitis? Non enim agnosco manus vestras. [mox eosdem deficientes animat.] Homicidas pertinaciter obsistentes sæpe vicistis; paricidarum magorumque silentia alta rupistis; arcana quoque ipsa adulterorum vobis incumbentibus patefacta sunt: & quisquis pro confessione sui reatus mori timebat, in mortem sua confessione perductus est. Hodie, inquam, o milites Principum meorum, quod in contumeliam Imperatorum nostrorum dicitur, non possumus cohibere, vt vel pro solo nostro pudore taceatur. Et qui alteros in confessionem mortis suæ coegimus, huic silentium pro nostra contumelia nequimus imperare. Sed vos continete paullisper dexteras, vires resumite, vt improbum hostem, innouatus miles ad pœnam durius coerceat. Rimetur acrior vngula intima costarum; [S. Vincentius vngulis raditur,] & dolor interiora penetrans, gemitum reddere faciat, non contemptum.

[10] Tunc denuo subridens Vincentius Diaconus dixit: Hoc est sane quod legitur, Quia videntes non videbunt, & audientes non intelligent. [Matth. 13. 13.] Dominum enim Christum confiteor, filium altissimi Patris vnici vnicum, ipsum cum Patre & Spiritu sancto vnum solum Deum esse profiteor. Quia ergo quæ vera sunt, fateor, negare me asseris. plane debes torquere si mentiar, sique deos Principes tuos dicam. Sed torque diutius confitentem, [insultat Datiano:] nec a mea obsecro pœna cesses; vt vel sic possis probatam, licet sacrilego spiritu tuo, suspirare veritatem, eiusque me insuperabilem agnoscere confessorem. Nam quos iubes deos confiteri, idola sunt lignea & lapidea. Tu illorum testis, tuque mortuorum fias mortuus Pontifex: ego vni & viuo sacrifico Deo, qui est benedictus in sæcula.

[11] At nimia Præses feruens insania, totaque facie humanitatis euersa, solam in corpus beati Martyris aciem luminum, venenumque pestiferorum fundebat oculorum, profluentem non iam a solis lateribus, sed a toto corpore sanguinem cernens. Erant enim viscerum interna patefacta. Nam iuncturas e compagibus, diuersitas tormentorum separauerat. [blanditiis ab eo tentatur:] Nihil erat vnde iam suis posset irasci, sed quod vincebatur iam & ipse mirabatur. Ait autem: Miserere tui, Vincenti, ne florem perdas nunc primum vernantis ætatis, & in primis annis positus vitam tibi minuas longiorem. Parce suppliciis tuis, vt vel sero quæ supersunt tormenta lucreris. At ille Spiritu sancto repletus ait: O virosa diaboli lingua, quid in me non facias, [eum irridet:] qui Deum & Dominum nostrum tentare voluisti? Non timeo supplicia quæcumque iratus impegeris. Hoc magis formidini est, quod fingis te velle misereri. h Percurrāt denique omnes pœnæ: & si quid præstigiarum, si quid tuæ artis peruersæ, si quid malignitatis viribus potueris, exere. Debes enim dulcem sub amarissimo veneno fidem & fortitudinem ab animo experiri i Christiano. Præstat quippe tolerantiam fortitudinis, qui suis in Euangelio loquitur: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animæ autem non habent quid faciant. [Matth. 10. 28.] Nihil ergo de suppliciis minuas, vt in omnibus te victum esse fatearis.

[12] Post hæc Datianus dixit: Transferatur hic ad legitimam quæstionem, ac percurrat molestiora tormenta. Et si tam diu anima durare potest, [torretur in craticula:] inter supplicia vel membra deficiant. Vincere me iste non potest dum viuit. Vincentius respondens, O felicem me! inquit. istæ minæ tuæ ad laudem & gloriam mihi sunt; & terror asperior, cumulatior beatitudo. Quod ergo irasci te putas grauius, modo melius incipis misereri. Hinc ex eculeo assumptus Leuita Vincentius, atque ad ignis patibulum raptus, tortores suos pæne ipse præueniens, moras carnificum arguendo ad pœnam alacriter properabat. Iam enim truculentus minister proferri lectum cum k ferratis iusserat costis, & addita subter carbonum congerie, exurendum Dei Martyrem applicare. Intrepidus itaque Dei athleta, candentis ferri machinam vltro conscendit: torquetur, flagellatur, exuritur, & distensus membris crescit ad pœnam. Inseritur quoque pectori & membris depressa asperitas laminarum. Et decurrente inter ipsas candentis ferri acies liquore, stridens flamma aruina respergitur. Vulnera vulneribus infliguntur; tormentis tormenta desæuiunt. [sale respergitur:] Salis ignibus sparsi crepitantes minutiæ per membra dissiliunt: & iam nō ad artus tantum sed ad ipsa viscerum abdita suppliciorum tela iaciuntur. Et quoniam integri corporis pars nulla supererat, quæ primum fuerat plaga illata, iam & ipsa renouatur. Manet Dei seruus immotus, & erectis in cælum luminibus Dominum precabatur. l.

[Annotata]

a MSS. Aud. & March. grauiorem.

b al clementia.

c MS. Met. illo ipso furore bacchari.

d al. & iure.

e MSS. S. Max. & Met. diabolus fremere.

f al. cessere.

g Addunt nonnulla MSS. quasi in sua morte confusis.

h alia MSS. incurrant.

i MS. Aud. Christianam.

k

al. ferreis. al. serratis; fauet Prudentius:

Serrata lectum regula
Dente in frequenti exasperat.

l Postquam in craticula dire excarnificatus est Sanctus, palo pedes eius clauis affixos tradunt quidam, eumq; non exiguo temporis spatio in isthoc perdurasse cruciatu.

CAPVT III.
S. Vincentius varie diuinitus recreatus, tormentis superatis, moritur.

[13] Interea Datianus de Vincentio beatissimo non recte sollicitus, recurrentibus militibus suis, quid ageret, quid diceret, inquirebat. Renuntiatur ab afflictis, & præ labore pæne mœrentibus, percurrisse illum vniuersa a supplicia hilari vultu, spiritu fortiore, & pertinaci magis eum professione quam cœperat Christum Dominum confiteri. Heu, ait Datianus, vincimur. Sed hoc solum de suppliciis superest: si flecti pertinacia non potest, vel semper duret in pœna; spiritus, qui coerceri non potest, puniatur. Quærite, inquit, [Includitur loco tenebroso, instratis testarum fragmētis, nudus:] locum tenebrosum & oppressum vrgente tectura, ab omni publica luce sepositum, perpetuaque nocte damnatum, reatui eius peculiarem, extra videlicet carceres carcerem. Ibi b fragmenta testarum exasperata passim congerite, vt quicquid iacentis corporis male incisa fractura tetigerit, illimatis infigat aculeis, & ipsa conuersio laterum innouetur ad pœnam: vt id scilicet, quod commutatis artubus membra quærunt euadere, semper offendant. Diuaricatis præterea & distensis cruribus, ligno pedes eius constringite, quatenus discissis pœna artubus rebellis Principum expiret. Inde clausum relinquite in tenebris, ne oculis quidem respiret ad lucem. Nullus ibi hominum relinquatur, ne vel consortio alicuius sermonis animetur. Clausa & obserata sint omnia. Solliciti tantum estote, vt quando defecerit nuntietur. Implent sine mora ministri quod Iudex præceperat; & Dei athletam fortissimum horrendo recludunt ergastulo.

[14] Sed cum prima quies fessos artus custodum somno vincente laxasset, quod Datianus pro pœna grauissimæ mortis intulerat, diuinitus commutatur in gloriam. Carceris illius nox æternam accipit lucem. Flagrant cerei vltra solis fulgorem radiantes, laxatumque ligni robur c dissiluit, ac testarum asperitas fit florum redolentium iocunditas & mollities. [carcere cælitus collustrato, testulis in flores mutatis,] Quibus inuictissimus Dei athleta refectus, psalmum Deo & hymnum dicens, lætus exultat. Sicque solitudo horribilis Angelica releuatur d frequentia. Quorum caterua vallatus Martyr egregius venerando fouebatur obsequio, & mulcebatur alloquio. Agnosce, inquiunt, o Vincenti inuictissime, pro cuius nomine fideliter decertasti. [ab Angelis soluitur, cumq; iis Deum laudat:] Ipse tibi reuera coronam præparatam seruat in cælestibus, qui te victorem esse fecit in pœnis. Esto igitur iam securus de præmio, quia mox, deposito carnis onere, nostro addendus eris collegio. Dantur hinc laudes Deo, & resonante organo vocis Angelicæ modulata suauitas procul diffunditur.

[15] Turbati vero subito expauere custodes, & vt vehementi stupore attoniti certius de miraculo explorare contendunt; clausas fores adeunt, [custodes hoc miralo conuersos,] & introspicientes per rimas Deitatis ministros siderea venustate coruscare cernebant: antrum tartareis tenebris pridem horribile, immensa luce splendere; testarum aculeos multipliciter florere, sanctumque Dei Martyrem solutis cunctis nexibus deambulantem psallere. Qui mox diuino terrore atque respectu compuncti, relicto gentilitatis errore Christianæ religioni fideliter sese dedere, cupientes iam mente mutata deuotionis suæ obsequia ei impendere, in cuius ante fuerant nece grassati. [aliosq; Christianos instruit:] Venerat & multitudo vicina fidelium, dudum de ipsius mœsta suppliciis, sed iam de concessa cælitus gloria alacris. Quibus B. Vincentius dixit: Nolite timere, laudesque Dei contemnendas nolite putare. Imo propere irrumpite, & solatia Angelico obsequio ministrata oculis haurite securi. [iubet hæc renuntiari Daciano:] Vbi reliqueratis tenebras, gaudete lucem, & quem ingemiscere in suppliciis credebatis, in laudes veri Dei exultare gaudete. Laxata sunt vincula, creuere vires, corpus stramenta mollia refecerunt. Miramini potius, & veris asserite præconiis Christum in seruis suis semper esse victorem. Renuntietur ergo Datiano, qua perfruor luce. Commentetur e si valet aliquid, & addat ad gloriam meam, de laudis titulo nihil defraudans, sed exercens quicquid adhuc furor bacchantis inuenerit. Siquidem solam illius misericordiam timeo, ne videatur velle ignoscere.

[16] Ad hanc renuntiationem exanguis & trepidus Datianus f in hæc verba prorupit: Et quid amplius faciemus. Victi sumus. Referatur itaque ad lectulum corpus, stramentisque mollioribus foueatur. Nolo enim gloriosiorem facere, si inter tormenta defecerit. [defertur, huius iussu ad mollē lectulum:] Indulta pauxillum requies, attrita pœnis membra refoueat; & obducto in cicatricem hiatu vulnerum, denuo nouis & exquisitis suppliciis innouatus & ipse subdatur. Verum Datiano inaniter tractante de supplicio, Christus clementer disponit de præmio. [moritur.] Delatus namque Dei Martyr ad lectulum, ac piis Sanctorum manibus in strati mollitie repositus, mox pretiosam resolutus in mortem, cælo spiritum reddidit. Videres circumstantium frequentiam Sancti vestigia certatim deosculando prolambere, vulnera totius laceri corporis pia curiositate palpare, sanguinem linteis excipere, sacra veneratione g posteris profuturum.

[Annotata]

a Addit MS. Rip. publica.

b

Addunt MSS. Met. & S. Max. mucrones &. Sumptum forte ex Prudentio, ita scribente:

      Fragmenta testarum iubet
Hirta impolitis angulis,
Acuminata, informia,
Tergo iacentis sternere.
      Totum cubile spiculis
Armant dolores anxij;
Insomne qui subter latus
Mucrone pulsent obuio.

Sed hæc de mucrone & acie ipsarum testarum videntur accipienda.

c MS. Rip. dissoluitur.

d al. reuerentia.

e Addit MS. Met. adhuc diabolus.

f Addunt MSS. Met. & S. Max. etiam ipse sibi male conscius, in se pœnam sensit, dum in famulum Dei sæuit. Tandem vox vera, etsi inuita simplicitate prorupit. Aynsa ait, priusquam ad mollem lectum transferretur, perductum ad Datianum esse & benigne compellatum; vulgataque per vrbem fama, Præsidem pœnitudine ductum velle Vincentij plagas curare, eumq; humaniter habere, confluxisse ad deferenda Sancto obsequia Christianos complures: quos omnes tyrannus post Sancti mortem trucidauit.

g

Ita Prudentius:

      Plerique vestem lineam
Stillante tingunt sanguine, [Sacræ reliquiæ.]
Tutamen vt sacrum suis
Domi reseruent posteris.

Conticescat igitur nouitia impietas, neque aduerus Sanctorum pignora debacchetur.

CAPVT IV.
In corpus frustra sæuit tyrannus. id religiose conditum.

[17] Cognito igitur abscessu eius, iam victus atque confusus Datianus dixit: Si non potui superare viuentem, puniam vel defunctum. Non est spiritus qui repugnet, [Eius corpus feris exponitur:] non est anima quæ vincere contendat: cum vacuo corpore nullum est certamen. In exangues artus corporis destituti nouis suppliciis debacchabor. Satiabor nunc de pœna, etsi mihi non potuit prouenire victoria. Proiicite, inquit, illum in apertum campum, nullo defendente obstaculo, vt cadauer exanime sepulturæ carens honore, a feris & auibus penitus consumptum non compareat; ne forte Christiani eius tollentes reliquias, Martyris sibi vindicent dignitatem. Expositum ergo ad supplicia sine tegmine venerabile corpus, Angelicis rursum excubiis & obsequiis honoratur. [custoditur ab Angelis, & coruo aues & lupos abigente.] Non illud aliqua hominum, quæ forte corrumpi potuisset, manus seruabat, non ipsa licet pia Sanctorum miseratio, quæ sibi tantum prouenisse Martyrem in commune gaudebat. Et puto ob hoc diuino instinctu humana negata esse obsequia, vt diuina nō deesse aliquatenus videretur custodia. Coruus itaque auis lenta & pigerrima, haud procul residens, quasi tetra sui specie lugentis habitum demonstrans, cum aduentantes aues reliquas ac pernicibus metuendas alis quodam impetu eminus fugaret, aduenientem subito immanem lupum incursu etiam non segni abegit a corpore. At ille reflexa ceruice in aspectum sacri corporis stupefactus hærebat, &, vt credimus, custodiam mirabatur Angelicam. Reddita nunc nobis est antiquitatis historia, per auem similem. [3. Reg. 17. 4.] Nam qui ante Eliæ pleno ore cibos detulerat, nunc S. Vincentio Martyri iussa ministrat obsequia.

[18] [culeo insutum, & lapidi alligatum, in mare de mergitur:] Territus ad hæc Datianus nuntio, dixit: Puto quia iam nec mortuum vincam. Cum enim eum acrius sæuiens persequor, gloriosiorem mea sæuitia facio. Sed si consumi in terra non potuit, demergatur in pelagus, ne erubescamus quotidie sub oculis omnium. Victoriam eius vel maria celabunt. Insuatur, inquit, complicitum cadauer in culeo paricidæ, breuique fiscellæ impositum; vbi nautæ spatia longiora processerint, altioris sali fluctibus imprimatur; quatenus scilicet impasti pisces, si quid lacero superest corpori, vel lambendo consumant, aut belluino laceretur ore, quem a lentitudo non attigit bestialis. Fidus præterea minister molam haud parui ponderis annectere non negligat, ne forte vnda mobili adperegrina cadauer deuectum litora, negatam assequatur aliquatenus sepulturam. Quin potius reciprocatum fluctibus, & ad scopulos frequenter illisum dispereat, vt nec mortuus inter saxa quiescat. Ecce quid agis sæuissime Datiane? Facis & in alio elemento Martyrem nostrum esse gloriosum. Ergo vt iussum fuerat, iusti cadauer insuitur, & ceruicetenus constipatum duris ad molam funibus coarctatur. Tunc quidam Eumorphius, homo profanæ mentis & sacrilegi spiritus, qui in hoc ipsum Datiano funestum promiserat obsequium, collectis ex vrbe nauticis viris, infandum scelus insistebat peragere: & facto agmine nauem conscendens, promisso fidelis in crimine, socios spatia longa atque diffusa hortabatur transmittere. Quod incitati nautæ implere non differunt. At vbi eorum oculis montium sunt subducta cacumina, litusque omne euanuit, timentes ne forte ad aliam prouinciam deportarentur, in medium maris iniectum fluctibus impresserunt. Et redeuntes ad Datianum hilares quasi suo Præsidi prima gaudia reportarent, plausu dissono perstrepebant, nautica vociferantes lasciuia, subtractum ab oculis omnium esse Vincentium: & ob hoc quasi primi nuntij magis præcipites, summa cum celeritate festinabant redire.

[19] Sed illos Datiani fortissimos remiges, Dei manu gubernante, beati Martyris b corpus præuenerat; & quod altioris sali credebatur profundo teneri, [diuina virtute ad littus refertur:] iam ad portum sibi venerat quiescendi, ante quodammodo honorem reperiens sepulturæ, quam nuntiari potuisset expositum; vt diuinis clarescentibus miraculis, Christi miles post mortem quoque ostenderetur inuictus, quem nec supplicia vincere, nec maria quiuerant. In die enim sui certaminis non est a pio Domino destitutus, quia dedit illi caput antiqui serpentis conterere, dum fideliter studuit in mandatis eius decertare.

[20] Interea sanctus Martyr quemdam virum in ecstasi conueniens, se deportatum ad litus indicat, locumque, in quo iacebat, demonstrat. Qui de visione aliquantulum hæsitans, dum tardius tanto funeri monstratum exhibere parat obsequium; c commonita in somnis quædam vidua, nomine Ionica, ætate & sanctitate plenissima, vera signa quiescentis corporis accepit, scilicet vbi illud reciprocatum fluctibus mollis arena tumulauerat, & elementi ipsius prolambente congerie ad honorem sepulturæ famulando seruierat. [a Christianis pie sepelitur,] Quam visionem non ignorans diuinitus sibi esse manifestatam, pluribus Christianæ religionis clam innotescere studuit, & vt ad negotium sibi cælitus ostensum vna pergerent, sollerter eos exhortari curauit. Venit ergo ad locum, & quasi relegens certa oculis signa in curuo litore expedita intentione dirigitur. Mox B. Vincentij corpus inter ipsa soli aquarumque commercia reperiunt, quem diuina miracula pro suæ sanctitatis merito & terris clarificauerant & pelago. Itaque propter gentilium furorem non valentes eum digno venerationis tumulare cultu, ad quamdam paruulam detulerunt basilicam sepeliendum. Tandem autem cessante perfidorum crudelitate, ac fidelium crescente deuotione, beatissimus Martyr ad sepulturæ honorificentiam inde leuatus, [postea honorificentius: claret miraculis.] digna cum reuerentia deportatur, & sub sacro altari extra muros eiusdem ciuitatis Valentiæ ad quietem reponitur. Vbi meritis ipsius diuina multipliciter præstantur beneficia ad laudem & gloriam nominis Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Aud. feritas. al. lenitudo.

b Aynsa scribit, saxum ipsum, cui sacrum corpus fuerat alligatum, ex vndis emersisse, atque instar spumæ adnatasse ad littus cum corpore: quod conspicati nautæ non sint ausi præ sacro quodam stupore attingere.

c Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis reg. 3. eccl. 11. scribit fuisse Martyris corpus primum ab Angelis sepultum; hanc apparitionem sedata per secutione esse factam. Sed refellitur ex Actis.

DE RELIQVIIS S. VINCENTII.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

Ex variis.

§. I. Stola S. Vincentij allata Parisios. dicatum ei cœnobium, quod nunc S. Germani.

[1] Mvlti, tum aliis in prouinciis, tum in Hispania præsertim, Vincentij Martyres fuere: & inest ipso in nomine omen quoddam felicitatis. [Multæ reliquiæ nomine S. Vincentij:] Hinc pluribus locis quæ habentur illius nominis reliquiæ, aliorum vel abolitis, vel ignoratis alicubi Actis, celeberrimi illius Cæsaraugustani Archidiaconi existimatæ sunt. Quæ tamen præcipua de illis feruntur, promere hic constituimus, & sunt nonnulla extra controuersiam. Ac de iis quidem, quæ in Galliam translatæ, ita scribit Saussaius:

[2] Porro eiusdem sacratissimum corpus potiori ex parte, vna cum stola qua ornatus beatus Archileuita Valerio Antistiti ad aram ministrabat, a Childeberto Rege Christianissimo orthodoxæ fidei in Hispania vindice, e Valentia, [aliquæ translatæ Parisios,] vbi ille agonem gloriosum expleuerat, in Gallias pro maiori parte aduectum, in noua basilica sacræ ipsius Martyris memoriæ consecrata prope muros Parisienses, ab eodem Rege ingenti cum gloria collocatum fuit, regiæ vrbi vt non solum esset ornamento, sed itidem perenni munimento. Pars vero altera illius reliquiarum postea ex Hispania sub Saracenorum inuasione, in Italiam ad conseruandum deportata, & Capuæ reposita; [Metas,] hinc a B. Theoderico Metensi Episcopo, beneficio Othonis Imperatoris sui consanguinei, ad Metensem vrbem transuecta est atque honorificentissime condita, ea in basilica, quam ad tanti athletæ cultum præmemoratus Antistes exstruxit & sacrauit. Ceterum caput eiusdem Martyris pridem antea a S. Domnolo Episcopo Cenomanensi (qui pretioso hoc munere a prædicto Rege Childeberto donari promeritus est) ad Cenomanensem delata ciuitatem, [Cenomanos.] congruo decore collocatum fuerat in suburbicaria ecclesia, quam ad ipsius venerationem proprio sub titulo eiusdem Martyris, pius ille Antistes construxerat: quæ hodieque tanti tutelaris nuncupatione pollet, & felici patrocinio, insigni adeo fulta pignore, gloriatur.

[3] De singulis separatim agemus; ac primo de iis reliquiis, quas attulisse Parisios Childebertus memoratur. Eius Hispanicam expeditionem ita describit S. Gregorius Turonensis lib. 3. hist. Franc. cap. 29. [Childebertus Cæsaraugustam obsidens,] Post hæc Childebertus Rex in Hispaniam abiit, quam ingressus cum Clothario, Cæsaraugustanam ciuitatem cum exercitu vallant atque obsident. At illi in tanta humilitate ad Deum conuersi sunt, vt induti ciliciis, abstinentes a cibis & poculis, cum tunica B. Vincentij Martyris muros ciuitatis psallendo circuirent. Mulieres quoque amictæ nigris palliis, dissoluta cȩsarie, superposito cinere, vt eas putares virorum funeribus deseruire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem locus ille ad Domini misericordiam retulit, vt diceretur ibidem Niniuitarum ieiunium celebrari: [ciuibus reliquias S. Vincentij circumferentibus] nec æstimaretur aliud posse fieri, nisi eorum precibus diuina misericordia inflecteretur. Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficij. Tunc adprehensum vnum de ciuitate rusticum, ipsi interrogant quid hoc esset quod agerent? [conciliatur;] Qui ait: Tunicam B. Vincentij deportant, & cum ipsa vt eis Dominus misereatur, exorant. Quod illi timentes, se ab ea ciuitate remouerunt: tamen acquisita maxima Hispaniæ parte, cum magnis spoliis in Gallias redierunt.

[4] Eadem in gestis Francorum epitomatis narrantur, sed ibi dicuntur Franci in Spaniam ingressi, ipsam terram vastantes succendisse, interficientes populum &c. Cæsaraugustani, non fæminæ solum, sed & viri, aspersisse capiti cinerem: Episcopus a Regibus euocatus ad colloquium, cum muneribus occurrisse: postulasse ab eo Childebertus vt ei reliquias B. Vincentij daret: ac Parisios veniens ecclesiam in honorem eiusdem sancti Martyris ȩdificasse. Idem scribit Ado in Chronico ad an. 527. additq; eamdem ipsam stolam in eadem ipsa ecclesia reposuisse. Sigebertus id refert ad annum 542. vti & Baronius. [parte ibi relicta,] Franciscus Didacus de Aynsay-Yriarte tradit diebus 18. obsessam fuisse Cæsaraugustam: tunicæ partem isthic retentam, etiamnum asseruari: esse byßinam, auro intertextam, candidam, sancti Martyris sanguine respersam.

[5] Aimoinus quoque eamdem expeditionem, reliquiarumq; Translationem, aliquanto distinctius describit lib. 2. de gestis Francorum cap. 19. Childebertus Rex, qui anterioribus annis Hispaniam ingressus Toletum vrbem ceperat, Clotharium fratrem suum, cum quo fœdus firmauerat, sollicitauit in adiumentum sui; quo eius fretus societate eamdem prouinciam sibi subacturus aggrederetur. Quo cum valido exercitus aduentante supplemento, viribus coniunctis Cæsaraugustam vsque accesserunt: a cuius vrbis ingressu prohibiti, obsidionem adoriuntur. Et resistentibus oppidanis, cum summa vi vtrimque decerneretur; tandem Hispani ipsa obsidionis dispositione, & Francorum feroci perterriti animositate, animos a prælio reuocauerunt, ac tota mentis intentione ad Christi misericordiam implorādam conuersi, assumptis Crucibus cum Letania murum obambulantes circuire cœperunt. Quod Reges cernentes, aliquod maleficium exercere suspicati sunt: captumque quemdam ex rusticis sollicitius interrogāt, cuius religionis habitatores ciuitatis essent, aut quid vrbem circumeundo præcātationibus agerent. Quibus ille: Ciues, ait, Christiani sunt; nunc vt sui misereatur Dominus exorant. Cui Reges: Vade, inquiunt, dic Episcopo vrbis, vt ad nos nihil hæsitans veniat. Quem aduenientem Childebertus taliter alloquitur: Christianæ, inquit, religionis ac vnius veri Dei vos agnoscentes esse cultores, parcere vobis decreuimus, si assensum nostræ petitioni tu, [ab Episcopo] qui Antistitis in loco fungeris officio, præbens, nobis S. Vincentij reliquias contuleris: qui (vt beatissimus Germanus Parisiacæ, nostræ videlicet, vrbis Episcopus nobis sæpissime retulit) in hac vrbe, vt multorum synceritas & signata veritatis verba testantur, eximius Leuita enituit. [tunicam Sancti obtinet,] Pontifex nil moratus eiusdem inclyti Leuitæ ac Martyris stolam, id est, tunicam, Regibus offert. Quam illi condigno honore suscipientes, obsidionem iuxta promissum soluunt, & deuastata omni prouincia cum spoliis & ingenti prȩda natiuum repetunt solum.

[6] Quibusdam deinde interiectis, cap. 20. ista subdit: Verum Childebertus acceptam B. Vincentij stolam Parrisius defert: ædificatamque solo tenus, [ac Parisiis in condito a se cœnobio collocat:] secundum beatissimi Germani dispositionem, basilicam, nomini eiusdem sancti Leuitæ ac Martyris dedicare fecit: in qua non minimam vasorum partem, quæ eum a Toleto asportasse supra memorauimus, cum capsis Euangeliorum, cruces quoque mirifici operis, aliaque deuotus excellentissima contulit munera.

[7] Hæc Aimoinus, qui Childeberti diploma, siue, vt vocat, pragmaticum, subiungit, quo varias huic cœnobio posseßiones ac priuilegia largitur. De ecclesiæ vero illius dedicatione lib. 2. cap. 29. ita scribit: Defuncto gloriosissimo Rege Childeberto, [eius cœnobij ecclesia dedicata:] 49. postquam regnare cœperat anno, nondum quidem dedicata vel consecrata S. Vincentij, quam fabricauerat, ecclesia; gloriosus Clotharius Rex non dignum ducens hoc fore procrastinandum, conferre curauit cum beatissimo Germano, vnaque cum Vltrogotha Regina præfati inclyti Childeberti vxore, necnon & cum Crothberga & Crothsinda eius affinibus, quatenus ipsa cum digno honore consecraretur a beatissimo Germano, vt in die dedicationis ex rebus propriis ipsi ecclesiæ dotem honorifice conferrent. Quod & fecerunt, & scripto suo corroborauerunt.

[8] Datum est illud Childeberti diploma anno regni eius 48. qui erat Christi 559. die 6. Decembris; ipse anno sequenti decessit: ac tenuit deinde Francorum regni monarchiam Clotharius biennio, quo tempore dedicatio facta ecclesiæ est. Eius dedicationis anniuersariam memoriam suo Martyrologio inscripsit Vsuardus, [Dedicationis anniuersaria memoria.] eiusdem cœnobij monachus, 23. Decembris: Parisius dedicatio basilicæ in honore sanctæ Crucis & S. Vincentij Martyris: & depositio Domni Childeberti Regis. Eadem Galesinius, Canisius, Florarium. Saussaius quoque: Lutetiæ Parisiorum dedicatio basilicæ suburbanæ in honore sanctæ Crucis & S. Martyris Vincentij, fundatæ per Childebertum Regem Christianissimum, qui redux ab Hispania cum triumpho, stolam ipsius beati Archileuitæ, quam ex Cæsaraugusta attulerat, necnon minimam vasorum partem, quæ asportauerat a Toleto, cum capsis Euangeliorum, crucibusque mirifici operis, aliisque excellentissimis muneribus ibidem ad cultum deitatis veneranter reposuit. Consecrauit hanc illustrem basilicam S. Germanus Episcopus Parisiensis, cuius hortatu illam Rex ipse Childebertus regali magnificentia ædificauerat. In qua demum ipse S. Germanus tumulatus, iis prodigiis refulsit, quibus illustratam ecclesiam cum cœnobio & suburbio suum in titulum & tutelam vendicauit. Vitam ipsius S. Germani Parisiensis Episcopi dabimus 28. Maij.

[9] An præter stolam S. Vincentij, siue tunicam, aut tunicæ partem, alias eius reliquias attulerit Parisios ex Hispania Childebertus, non tradunt antiqui, [An aliæ S. Vincentij reliquiæ allatæ tunc Parisios.] quos quidem viderimus. Ipse Childebertus in suo pragmatico solum dicit se Sancti reliquias de Spania apportasse; nec quæ illæ fuerint exponit. Asserit Saussaius supra, sacratissimum corpus potiori ex parte, vna cum stola aduexisse, & quidem Valentia, vbi ille agonem gloriosum expleuerat; cum nemo veterum tradat Valentia, sed Cæsaraugusta obseßa, reliquias eum abstulisse. Nam quod Childebertum Regem Christianissimum orthodoxæ fidei in Hispania vindicem appellat, luculentior laudatio est, quam vt tribui Regi illi fraternis odiis, nepotumq; cæde impiato merito poßit. Prior quidem expeditio Hispanica suscepta ab eo est, vt iniuriam sorori Chlotildi factam vindicaret, quam suus coniux Amalaricus Rex Arianus, ob Catholicæ fidei constantiam, indignis modis vexabat. Secundæ expeditionis caussas S. Gregorius Turonensis non prodit; Aimoinus illam vnicam scribit fuisse, vt eamdem prouinciam sibi subacturus aggrederetur.

§. II. Aliæ in Gallia S. Vincentij reliquiæ.

[10] Allatum tamen in Galliam S. Vincentij caput, siue ab eodem Childeberto, vt vult Saussaius, seu quo alio, eius certe ætate. Constat id ex S. Domnoli Cenomanensis Episcopi vita, quam 16. Maij dabimus, in qua istæc habentur: Extruxit autē sanctæ Ecclesiæ amator deuotissimus monasterium quoddam in suburbio ciuitatis suæ; tum vt eius vrbis esset munimentum, tum vt posset Domino animas lucrifacere: idque in honorem sanctorum Martyrum Vincentij & Laurentij consecrauit. [S. Vincentij monasterium apud Cenomanos:] Ipsi autem consecrationi adesse voluit memoratum Germanum Episcopum, vt amborum solenni dedicatione ad maiorem populus deuotionem incitaretur. In eius vero consecratione, de rebus Ecclesiæ suæ multa testamento ei legauit atque confirmauit, permittente & fauente Chilperico Francorum Rege eiusque Principibus; multis etiam id suggerentibus Episcopis, inprimis autem S. Germano; Clero quoque populoque vt id faceret adhortante. Subscripsit autem sua manu & approbauit B. Germanus pluresque alij Episcopi. [eius ibi caput.] Porro in eadem ecclesia caput B. Vincentij Martyris, & magnam craticulæ partem, in qua S. Laurentius assatus est, honorifice reposuit: monachos etiam sub cura & moderatione Leusi Abbatis, quem ipse præfecit, ad regulæ præscriptum illic degere Dominoque seruire voluit. Tanto autē amore beatissimum Germanū Episcopum complectebatur, vt in ea ipsa SS. Vincētij & Laurentij Martyrum ecclesia sepulturæ locum ei præpararit: vbi tamen postea, ob certas quasdam caussas, non S. Germanus, sed ipsemet digne humatus est. Hæc ibi. Verum aut non integrum isthic sancti Martyris caput fuit, aut post ad Castrense cœnobium auectum est, cum illud Castris ad Claramvallem transferri curarit Conradus Cardinalis Portuensis, vbi etiamnum asseruatur, vt authenticis testimoniis probat Iacobus Breulius, qui & diploma Conradi recitat datum an. 1224. pridie Kal. Maij. Alias Cenomanis reliquias S. Vincentij donatas §. sequenti dicemus. Franciscus Diagus lib. 6. annal. regni Valentiæ cap. 6. contendit, alterius Martyris Vincentij caput fuisse Cenomanos ad S. Domnolum allatum.

[11] Alibi quoque in Gallia S. Vincentij reliquiæ nonnullæ in veneratione habentur. Nam S. Gregorius Turonensis lib. 1. de gloria Martyrum cap. 90. ita scribit: [Aliæ eius reliquiæ in Pictauis;] Vincentius vel Leuita vel Martyr Hispanis martyrium consummauit. Apud terminum vero Pictauum vicus est in Arbatilico, nomine Becciaco, in quo eius habentur reliquiæ. Cuius solennitas XI. Kal. mensis vndecimi celebratur. Sed incolæ loci, & præcipue Archipresbyter, errorem nescio quem passus, ante diem eam voluit celebrari. Dictis igitur Missis cum ad conuiuium residerent, ecce vnus ex energumenis clamare cœpit ac dicere: Currite ciues, egredimini a vico, exite obuiam B. Vincentio: ecce ad vigilias venit: [ad quas energumeni ac paralytici curati:] ecce festa eius crastino habituri estis die. Hæc eo dicente, renouant solennia, & tota nocte in vigiliis excubant. Mane autem facto, dum Missarum solennia celebrarentur, & hic energumenus, qui aduentum Sancti prædixit, & alij cum eo duo mundati sunt. Sed & duo paralytici ipsa die directi sunt, & sic a festiuitate cum lætitia est discessum.

[12] [vt alij alibi.] Cum autem reliquiæ eius a quibusdam peregrinis deferrentur, ad Ceratensem Turonicæ vrbis vicum accesserunt, ibique ad tugurium cuiusdam pauperis deferentes suscepti sunt. In crastino autem duo paralytici super hæc pignora acceperunt gressum, vnusque cæcus lumen recepit.

[13] Haud procul autem ab illo vico est alius vicus, quem Orbaniacum vocant, [Aliæ sublatæ, cælitus iubentur restitui:] in cuius ecclesia huius Sancti habentur reliquiæ: quæ cum a furibus ablatæ fuissent, & ipse qui easdem abstulerat in Biturico cuidam Abbati accepto pretio reliquisset; reuelatum est Abbati, vt eas loco, vnde dimotæ fuerant, restauraret. Nihilominus & Archipresbytero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum. Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam, [ad eas æger sanatus.] qui per annum integrum oppressus graui ægritudine decumbebat, inter suorum deportatus manus, vt velum quo sanctæ tegebantur fauillæ, adorans suppliciter osculatus est, mox compressa infirmitate sanatus, exequiis martyrialibus cum ceteris est secutus.

[14] Hæc S. Gregorius. Excusi libri habent XII. Kal. vndecimi mensis agi eius celebritatem solere: restituimus XI. Kal. ex fide Martyrologiorum, & omnium Ecclesiarum vsu. Vicum Ceratensem vrbis Turonicæ, MS. Rip. Ceratinsim vocat; Orbaniacum, Orbani.

[15] Theodericus Metensis in Gallia Belgica Episcopus Ottonem I. in Italiam comitatus, cum alias inde Sanctorum reliquias, tum S. Vincentij, attulit; cuius etiam honori monasterium condidit. Qua de re Sigebertus ad annum 970. Deodericus Mettensium Episcopus, Imperatori sanguine, dilectione, [Aliquæ S. Vincentij reliquiæ Metis, ] ac familiāritate ceteris deuinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora & pignora Sanctorum de diuersis Italiæ locis quocumque potuit modo collegit: primum a Marsia S. Elpidium … a Corduno pignora Vincentij Martyris & Leuitæ, ab Hispania olim a duobus monachis Capuam, a Capua illuc deportata … Hæc omnia cum parte catenæ S. Petri Apostoli, cum capillis eiusdem, & sanguine S. Stephani Protomartyris, & parte de craticula S. Laurentij Martyris a Papa Ioanne sibi donata, cum aliis multis Sanctorum pignoribus Præsul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, & in ecclesia S. Vincentij Martyris a se in insula vrbis constructa locauit. Hinc refellas quod supra scripsit Saussaius, ab ipso Theodorico esse Capua sublata. Porro de Theodorico, cuius natalis recolitur 18. Iulij, sæpius alibi agetur.

[16] Ioannes Cognatus Historiæ Tornacensis lib. 3. cap. 36. testatur aliquas quoque S. Vincentij reliquias in cathedrali Tornacensi ecclesia asseruari. [Tornaci,] Fuerunt & in sacrario Bruxellensi gloriosorum piißimorumq; Principum nostrorum Alberti & Isabellæ, [Bruxellis.] aliquæ eiusdem sancti Martyris exuuiæ. Glaber Rodulphus lib. 3. hist. cap. 2. de Roberto Galliæ Rege ita scribit: Obtulit Robertus Rex, [Dens eius S. Henrico Imp. donatus.] inquit, immensa munera auri atque argenti & pretiosarum gemmarum Henrico; centum insuper equos honestissime phaleratos. At ille cernens amici liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Euangelij, aureis lapidibus pretiosis insertum, ac phylacterium simile factum, continens dentem S. Vincentij Leuitæ & Martyris. Vnde hunc dentem acceperit Robertus, vbi eum S. Henricus collocarit, nos latet.

§. III. Reliquiæ S. Vincentij Castrum allatæ: earum partes alio.

[17] Castrum, siue Castra, aut Castras, vrbs est Occitaniæ ad Acutum amnem sita; olim celebre ordinis Benedictini monasterium, [Castrum translatæ S. Vincentij reliquiæ.] sub Albigensi Episcopo; sed Ioannes XXII. Papa in Ecclesiam cathedralem erexit; Paulus III. an. 1536. 22. Nouemb. de monachis seculares Canonicos esse sanciuit. Huc S. Vincentij Martyris ex Hispania allatum sua ætate corpus testatur Aimoinus, qui Ludouici Pij eiusq; filiorum vixit ætate, atque ipsam Translationem duobus libris descripsit, quos Iacobus Breulius typis vulgauit. Quam historiam Andreas Resendius Lusitanus in epistola ad Bartholomæum Kebedium salse irridet: sed præter iocos, subinde parum modestos, vix argumentum profert vllum, quo fidem illius elidat. Vtri tamen corpus poßideant sancti Martyris, an vtrique partem solum, an integrum, sed diuersorum eiusdem nominis Sanctorum, nolumus quærere, nedum de tota ea controuersia sententiam ferre. Certe non integras eius reliquias Valentia Castrum, aut in Lusitaniam auectas, infra ostendemus; cum Valentinus Episcopus brachium eius Bariensi Ecclesiæ in Appulia donarit.

[18] Inuentionis S. Vincentij anniuersariam memoriam consignat in Martyrologio Gallicano Saussaius 27. Octob. cum prolixo elogio Eodem die Molanus & Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum, [Eius Translationis commemoratio anniuersaria.] Canisius, Galesinius: Ipso die Inuentio corporis S. Vincentij Leuitæ & Martyris. Vetus exemplar Martyrologij Vsuardi, quod a 400. circiter annis exaratum asseruatur in monasterio S. Germani Parisiis: Ipso die Inuentio, seu Translatio, S. Vincentij Leuitæ & Martyris. Declarat Galesinius in Notis ac Ferrarius se de ea Translatione per Audaldum facta scribere. Alioquin idem Galesinius 23. Septembris: Valentiæ in Hispania Inuentio S. Vincentij Martyris. Citat in Notis tabulas Ecclesiæ Bergomensis. At Ferrarius, citans itidem tabulas eiusdem Ecclesiæ, nobis necdum visas, & Galesinium: Bergomi, inquit, Inuentio corporis S. Vincentij.

[19] Castri asseruari S. Vincentij reliquias, a pluribus retro seculis, & publicis scriptis & miraculorum splendore testatum est. [Pars earū data filio Regis Galliæ.] Partem earum aliquantulam sibi Ludouicus Philippi Augusti Regis Galliæ filius, S. Ludouici pater, expetiit & impetrauit. Extant Simonis Montfortij piißimi inuictißimiq; Comitis de ea re litteræ in archiuo monasterij S. Germani, a Breulio editæ: Vniuersis præsentes litteras inspecturis Simon Comes Leincestrensis, Dominus Montis fortis, Dei prouidentia Bituricensis & Baiocensis Vicarius, salutem in Domino. Cum charissimus Domnus noster Ludouicus cum multa precum instantia nos rogaret, quod nos ei dari faceremus aliquid de reliquiis B. Vincentij Martyris, cuius corpus sanctissimum in quadam ecclesia quæ in honorem ipsius fundata est apud Castras, quamdam villam nostram in diœcesi Albiensi, per librorum auctoritatem, qui sunt in ecclesia prædicta, & miraculorum frequentiam, quæ per prædicti beatissimi Martyris merita gloriosa frequenter ibidem fiunt: nos deuotionem prædicti Ludouici attendentes, vtilitatem & promotionem, quam ipse contulit in negotio Iesu Christi, eidem dari fecimus de osse maxillæ prædicti Martyris gloriosi. In cuius rei testimonium præsentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Datum Tholosæ in capella Domus militiæ templi.

[20] Extant de earumdem reliquiarum donatione ibidem litteræ Abbatis Castrensis Willelmi, quas & Guilielmus Catellius citat lib. 2. cap. 23. Eæ ita habent: Willelmus Dei misericordia dictus Abbas Castrensis, & totus Fratrum conuentus, vniuersis Christi fidelibus has litteras inspecturis æternam in Domino salutem, & dignam bonorum operum suorum remunerationem. Considerantes nobilis viri Domini Ludouici, filij illustris Regis Franciæ, Domini videlicet Philippi, constantem deuotionem, & piam bonæ indolis affectionem, in petendo reliquias gloriosissimi Vincentij Leuitæ & Martyris (qui passus est sub Daciano Præside in Valentia ciuitate Hispaniæ) facilem præbuimus sibi assensum; volentes caritatiue eius vota, quæ a rationis tramite non discordabant, affectu prosequente complere: dedimus eidem gratis & spontanea voluntate quamdam partem maxillæ capitis pretiosissimi Martyris, ob honorē & reuerentiam iustæ petitionis & regiæ dignitatis ac maiestatis. Datum apud Castras, vbi corpus iam dicti Martyris seruatur, Dominica infra Octauas Dominicæ Ascensionis anno Incarnationis eiusdem MCCXV. regnante Domno Philippo illustri Rege Francorum superius nominato. [Sigillum monasterij Castrensis.] His litteris appensa sunt sigilla Abbatis, & Conuentus Castrensis; primum hoc scripti continet: S. G. ABBATIS CASTRENSIS. alterum habet figuram capitis S. Vincentij impressam , cum hac in circuitu scriptura: SIGILLVM S. BENEDICTI CASTRIS.

[21] Os faucis S. Vincentij, quod cum illa mandibula verisimile est coniunctum fuisse, [Alibi os Sancti.] in monasterio S. Germani repertum testatur Breulius; partemq; eius non maiorē primo pollicis articulo, anno 1602. post multas preces donatam illustri feminæ Mariæ de Boussu, partiendam cum Duce quadam Hispana; partem quoque illius oßis dudum promissam, tandem eodem anno 1602. 21. Aprilis, traditam monasterio S. Vincentij Cenomanensi.

[22] Cor eiusdem Sancti in oppido, quod Dunum-Regis appellant, asseruabatur, [Cor seruatū Duni-Regis] quod Theobaldus Sancerræ Comes olim argento decorari iusserat. Oppidum anno 1562. obsedere hæretici ac deditione cepere, moxq; contra fidem datam, ecclesiolam S. Vincentij, quæ sola in eo oppido existit, subestq; parochiali & collegiatæ B. Stephani in suburbio sitæ ædi, omnibus ornamentis, sacraque supellectile spoliarunt. Cor S. Vincentij quidam a Priore Ecclesiæ S. Stephani sibi commissum clam seruabat: sed proditus, multisq; affectus verberibus, compulsus est tandem id illis tradere; qui argentum quidem diripuerunt, [ab hæreticis combustum.] ipsum vero sacrum pignus publice in alio oppido combusserunt, vnde suauißimus odor exspirauit. Ita fere Breulius in Notis ad hanc Translationem. Translatas porro Castrum reliquias S. Vincentij profitentur ipsi Valentini, vt testatur etiam Resendius, ac Franciscus Diagus lib. 6. Annal. regni Valentiæ cap. 6. vbi scribit, non solum natalem sancti Martyris celebrari 22. Ianuarij, sed & translationem reliquiarum in Galliam postridie; vtrumque officio duplici, in Ecclesia Valentina.

HISTORIA TRANSLATIONIS
AVCTORE AIMOINO MONACHO.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

BHL Number: 8644

Avctore Aimoino monacho.

PRÆFATIO AVCTORIS.

Dignis memoria sanctis Patribus, Domno Abbati Bernoni, ceterisque sub eo Fratribus, in pago Albiensi, & monasterio B. Benedicti, quod Castrum cognominatur, sub eius regimine, regulari studio Deo commilitantibus, Aimoinus peccator, almi Germani Parisiorum Præsulis monachorum nouissimus, præsentem prosperitatem, æternamque in Christo coronam.

[Rogantibus Castrensibus] Vestra, o amantissimi Patres, prudenti necnon & imitabili simplicitate comperta, non miror quod libuit sanctitati vestræ mihi modico tantum iniungere negotium, [monachis hæc historia scripta.] quatenus aduentum beati Leuitæ & Martyris Christi Vincentij ad vos, eiusdemque aduentus supernȩ admonitionis caussam, litteris mandando, posteris futurisque seculis sciendum præberem. In quo etiam illud competenter exigitis, vt grandia paucis elucidem, seu pro vitando fastidio spatiosa breui sermone contraham; quo omnibus legentibus hoc opus, Christo fauente, probetur acceptius. Id quoque, quemadmodum de miraculis eiusdem Sancti, in itinere vel penes vos multitiplici numerositate exhibitis, tantum vt eius Inuentio, eiusque ad vos Translatio certa dignoscatur, contingam. Sed quoniam me super hoc, quamuis indignum, dignanter tamen aggressi estis; fiat Domini pia semper voluntas, ipsiusque sancti & egregij testis consequens pro me ac frequens apud eum oratio. Neque fas sit me tot tantisque Præceptoribus digna, licet ab immerito, postulantibus inobedientem reperiri; vestra quoque pro me sanctitate diuinam supplicante clementiam; vt quod meritis non præsumo, sanctarum precum subleuatus auxilio, non ego quidem, sed gratia Dei mecum, perficere possim.

LIBER I.
cum veteri MS. Ripatorij collatus.
RELIQVIÆ INVENTÆ. DENVO RECEPTÆ.

[1] Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis Domini nostri Iesu Christi, regnante orthodoxo Francorum Principe a Carolo Hludouici Imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius, in Aquitania scilicet, & monasterio, quod vulgari appellatione b Conkittas vocitatur, Hildeberto cuidam monacho visio ostensa est, quam cȩlitus monstratam sequentia declarabunt. [Hildebertus monachus in somnis admonetur vt perquirat corpus S. Vincentij:] Erat igitur idem vir simplex, vltra iuuenilem ætatem tempus agens, senex moribus ac sanctæ patientiæ studiis eruditus. Habitum etiam monasticum (quem præsertim a tempore sui sacerdotij inhianter desiderauerat) adeptus, talem se totius religionis præbuerat actibus; qui etiam præcedentium huius vitæ Patrum sequens vestigia, multis & ipse foret in exemplum. Hic cum se aliquando post exsolutum vigiliarum debitum sopori dedisset, vox ei diuina sic insonuit, dicens: Frater vigilas? Cui respondenti, Domine quid me vis? Surgens, inquit, vade, & aggredere Valentiam Hispaniarum: ac perquire extra muros eiusdem ciuitatis locum sepulturæ Vincentij Leuitȩ & Martyris. Cuius corpus, ecclesia, quæ desuper fuit, a paganis ob malignorum ciuium & circum habitantium prauam conuersationem destructa, ibi absque vllo religionis honore, nullo, excepta matre, obstante tegmine, imbre madescit æthereo. Nam dignum est, scito, Dominique voluntas, vt idem gloriosus Dei amicus inde diligenter effossus, ad locum transferatur pacis cultusque legitimi. Quibus edictis, mox a conspectu videntis illa cælestis species huiusmodi visionem narrantis, vna cum voce subducitur. Qui sopore depulso, & quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam pronus consurgit clementiam, quatenus per eum cunctorum opifex, quod ostenderat, dignaretur explere.

[2] [socium adsciscit Audaldum.] Erat alius in eodem monasterio religiosus sane monachus, æque Sacerdos & conuersus, Audaldus nomine, speciali ei familiaritate connexus, ætate ac vitæ moribus pene consimilis: c cuius ab ore quæ dicuntur, & multo etiam ampliora nos in fide accepisse confidimus. Ad hunc primus memoratus conpresbyter Hildebertus accessit; & quod sibi reuelatum fuerat secreta allocutione detegens, eum in hoc multis modis animando socium postulauit: hortatur amicum, precatur dilectum: Dei sanctique Martyris adfuturum repromittit auxilium; necnon & pro laboris sudore, æternæ recompensationis præmium pollicetur. Quibus auditis vir deuotus, & attenti pectoris arcano receptis, confestim verbis fauens sodalis, assensum libentissime præbuit: præsertim cum idem a quodam nobili Hispaniensi viro, d Bera nomine, frequenter audierit, quod eiusdem sancti Leuitæ & Martyris corpus ab eodem loco cultoribus desolato facile in quamcumque partem a quolibet asportari posset. Conuenitque vtriusque eorū animus, ad tot terrarum interualla percurrenda promptissimus, atque ad perferenda si qua etiam forent impedimenta paratissimus. Itaque Blandino eiusdem loci Abbati, [Abbate annuente,] reliquisque Fratribus suæ voluntatis rem patefaciunt: a quibus hoc agendi seu perficiendi eos oportebat expetere consilium. Processit sane omnium qui conuenerant communis in hoc validusque animi ardor: quorum scilicet mentes virtus illustrauerat superna, & æqualis spei perflauerat lætitia.

[3] [iter arripiunt.] Hoc igitur accepto, ardentibus dumtaxat animis, diuino (quod est magis fatendum) consulto, paratis omnibus exeunt cum duobus tantum famulis, hilares procedentes ad locum & opus sibi cælitus intimatum. Gradientibus autem eis ac viam festino tramite accelerantibus, [Hildebertus æger subsistit:] Hildebertus carnis incommodo pressus, assumptum iter quamquam inuitus reliquit. Audaldus vero mœstus, ac deinde vno solo comite contentus, post multas, quas prolixum esset expedire, paganorum insidias, pariterque tribulationum variarum pressuras, ducente se Christo, audacter percurrens, tandem aliquando Valentiam superius nominatam ciuitatem aggreditur. Vbi diebus quatuor in eius suburbio, a Christianis iam penitus derelicto, anxius dubiusque quid ageret immoratus, quinto die Zachariam quemdam Maurum, apud quem hospitabatur, conueniens, [Audaldus S. Vincentij sepulchrū reperit:] sciscitabatur ab eo priuatim de re propter quam venerat, & vtrum se in hoc adiuuare possit, denudatis secretis interrogat. Quo respondente se optime posse, atque locum vbi pretiosus Domini Martyr iacebat, ipsiusque monumenti tumbam adhuc integram bene se nosse; Eamus, inquit Audaldus, & videamus vtrumne ita sit, quemadmodum testaris. Quo aiente, Quid mihi dabis pecuniæ, si quod quæris ostendero? monachus ait: Parum quidem habeo: sed illud totum vel certe exinde quantum petieris incunctanter appendam. Vnde prædictus Zacharias superno instinctu, sanctique Martyris (vt credimus) obtentu moderatus, non amplius quam e quadraginta argenteos, solidos videlicet quinque, pretium postulauit. Quibus libenter tributis, simul ierūt ad locū, vbi maceriarum ecclesiæ tantum patebant ruinæ, atque ipsius sepulchri situm, vt fuerat, incontaminatum tituloque signatum repererunt. In quo erat super inscriptum, quod illic requiesceret sanctus Leuita & Martyr Vincentius. Prȩclarorum quoque parentum nomina, patris Euticij, matris vero Enolæ, a quibus orbi agonista talis processerat, eidem epitaphio inter cætera refulgebant inserta. Ergo comperto seu denotato sarcophagi loco, die adhuc multo domū reuersi sunt, glorificāte Audaldo Deum ac benedicente, qui itineris sui cursum ita prospere direxisset.

[4] Proinde dum quies noctis membris prȩsertim humanis blanditur, [Noctu corpus tollit,] accepto lumine consurgentes soli secreto reuertuntur ad tumulum: inueniuntque miræ pulcritudinis vas marmoreum vndique (vt decebat) studiose munitum, quod vltra quam credi potest, inopina g facilitate simul ambo viribus insistentes aperiunt. Quid præterea admirationis pro incredibili eius integritate, quidue cōpunctionis seu lacrymarum, [suauissimo fragrans odore:] propter videlicet gaudium ac inexpertam aromaticȩ suauitatis illic diffusā fragrantiam memoratus ille monachus, tāti boni repertor, inibi tunc persenserit, ineffabile, ipso iureiurādo attestante, habetur. Hoc tamen luce clarius fulget, quod huiusmodi signis veluti quibusdam vocibus promulgatum fuerit, quod is qui quærebatur Dei Martyr & Leuita Vincentius esset inuentus. Qui extra multiplices & admirandas suppliciorum eius iniurias, ita (vt prælibauimus) integer liberque a putredinis labe repertus est; vt nullo modo in præparato sibi ad efferendum sacculo, neruis adhuc rigidis componi potuerit: nisi per artus (hoc ipsa cogente necessitate) dissolueretur complicatus. Quibus cum reuerentia & timore perfectis, ad hospitium deportatur, tempusque ac opportunitas exeundi patriamque reuisendi præstolatur in dies.

[5] [id palmarum ramis inuoluit,] Emptis denique palmarum ramis, & circa ipsum corpus ligatis, veluti huiusce rei gratia thesaurus occultaretur adquisitus, tantum tamque venerabile præmium leuans, hoc onustus munere, hacque locupletatus margarita negotiator ille pauper ditissimus effectus, optatum iter dum tempus videt resumit. Cui Dominus rursus ostendere volens, quod quæsitum Vincentij Leuitȩ & Martyris corpus inuenerit, sub nocte quadam dum super vniuersos eumdemque Audaldum sopor solito vehementior irruisset; [splendore nocturno coruscum:] subito fulgor, haud dubium quin cælo delapsus, omne repleuit quo Sanctus inerat habitaculum; adeo vt hospes seorsum recubans nil aliud quam domum suam, voluente ignis edacitate, ardere putaret. Dumque clamores pauitans quis ignem succendisset emitteret; Audaldus veluti de itinere fessus, vix somni decussa quiete assurgit, vocesque clamantis hospitis accipiens, rem cælitus administratam, ipso perfusus splendore tacitus timidusque attendit. At vbi in sese recollectus virtutem agnouit Altissimi; hospitem, vtpote gentilitatis ritu ferocem, blando ne paueat demulcet affatu, ignem proculdubio a se accensum fuisse pronuntians. Hoc autem audito, sese ille intra cubiculi sui claustra continuit; nec est permissus dignusque inuentus, qui facti miraculi mereretur nosse mysterium.

[6] Monachus vero orto mane festine consurgens, quod residebat itineris maturius conficere satagit. [venit Cæsaraugustam:] Vnde post aliquot dies Cæsaraugustam ciuitatem properanter aggressus, a quadam Deo deuota muliercula prope ipsius vrbis mœnia domum habente, misericordia hospitandi, vtputa peregrinus, illa nocte suscipitur. Quæ sollicita, dum in occultiore parte suæ domus vigilans & tacens quiesceret, animaduertit memoratum monachum ante Sancti corpus lucentibus cereis psallenter astare. Itaque pulsato nocturnali tempore signo ad ecclesiam concita pergit: atque quod viderat per internuntium Episcopo ciuitatis intimauit. [corpus ab Episcopo sibi ablatum,] Qui festinans sarcinam sibi vna cum palmis pudore sublato deportari iussit, monachum autem comprehendi mandauit. Ille vero paullo ante de necessariis viæ sumptibus meditans, propter emendos panes, ministro, quia erat mutus, domi relicto, ad forum processerat. Episcopus namque diuiso fasce, & quæque inerant vniuersis coram expositis, reperit sanctum intrinsecus latens pignus sacco diligenter insutum. Quod stupens nimiumque admirans, & æstimans omnino quod erat plane alicuius sancti Martyris corpus, iussit illud auferri, atque in ecclesia B. Mariæ semper Virginis (quæ est mater ecclesiarum eiusdem vrbis) veneranter recondi: in qua olim sub Valerio Pontifice idem Martyr strenuusq; atheta archidiaconij arcem insignis tenuerat.

[7] His ita dolo peractis, Audaldus horum nescius cum panis edulio domum regreditur: [repetit, fingens esse sui propinqui:] inuentoque (proh dolor!) hoc tristi facto, perculsus animi dolore, ad eumdem Episcopum, nomine Seniorem, lacrymis plenus accessit, conquerens cum eo de iniuste sibi subducto corpusculo. Et meus, ait, meus fuerat ille propinquus in partibus Hispaniarum nuper mortuus ac sepultus. Cuius cadauer inter reliquorum parentum meorum exanimes artus componere malens, hæc terrarum spatia multis vexatus calamitatibus, Christo propitio peragrans euici: atque illud non paruo xenio dato, ex paganorum placata feritate redemi. Sed (proh nefas!) inquit, offendi Episcopum crudeliorem ethnicis. Quod enim eorum austeritas humanitus emollita pie quærenti concessit, hoc tua violentia improbe omnimodis exagitata rapit, impudenterque prȩsumit, & veluti insanus sanctum dicis corpus hominis peccatoris. Tunc Episcopus inter hæc & alia nimis rabida permotus iracundia monachum teneri præcepit: [male excipitur:] inexquisita tormentorum genera virgarumque ei liuores repromittens, nisi de quanam ciuitate vel loco eum furatus esset, seu quo nomine idem Sanctus censeretur, exponeret. Quod cum cœpisset, ac crudelius carnifice turpiter exercere perstitisset; Audaldus volens nolens & valde diu cæsus, ac per testiculos tandem suspensus, quasi visus est confiteri, quod ab Hispaniæ partibus illum deferret, [fatetur esse Martyris corpus:] quodque S. Marinus Martyr (hoc inuento vocabulo) nomen haberet. Sicque (vt reliqua transeamus) Episcopo sacræ prædæ nefario inuasore partim deluso, cum magno cordis ploratu fletuque plurimo pulsus, ad proprium locum monachus tristis verberibusque attritus reuertitur. Quod monasterij sui Fratres audientes, nec credentes, Audaldum mendacij redarguerunt, nomenque illi gyrouagi imponentes, [pellitur e suo monasterio:] a se sequestrando, iamque etiam ipso sponte exeunte, repellunt: & vbicumque libeat licentiam ei, imo necessitatem tribuunt commorandi. Qui ad cœnobium B. Benedicti, Castrum superius cognominatum, vsque perueniens, eiusdem congregationis Abbati, viro religioso, Domno Gisleberto cæterisque Fratribus ibidem degentibus omnem sui itineris siue actus continentiam, [recipitur Castri:] qualiterque sibi sancti Leuitæ & Martyris corpus sublatum fuerit, per ordinem explicauit. Qui nimirum attoniti, & pro his quȩ dicebantur valde gauisi, Audaldum regulari more prius suscipiunt: ac deinde illi secum quamdiu aduiueret habitandi locum concedunt: simulque deliberant, tempus ad hoc congruum opperientes, quatinus tantum ad se decus quandoque superna opitulante gratia transferre satagerent.

[8] Exacto denique tempore, annis scilicet octo & semis euolutis, ad Cæsaraugustam, Salomone sibi familiarissimo f Cerdaniensi Comite mandante, ex se Fratres mittunt; qui sancti Leuitæ & Martyris corpus, procurante hoc ipso Salomone reciperent, [iterū abit in Hispaniam,] secumque Christo miserante deferrent. Salomoni namque hoc iamdudum compertum fuerat: & (vt erat vir prudens atque boni cupidus) ad g Regem maiorem Cordubensem opportunitate accepta perrexerat, fingens inter reliqua quod apud Cæsaraugustam ciuitatem parens ipsius, vocabulo h Sugnarius, dum ab Hispaniæ partibus deferretur, a Seniore eiusdem ciuitatis Episcopo violenter sublatus detineretur. [Rege Cordubensi & Cæsaraugustano conciliatis,] Ille vero exceptis aliis donariis sponte oblatis, vt corpus reddi iuberet solidis centum expostulatis, ad i Regulum sæpedictæ ciuitatis, nomine Abdilam, chartam facere mandat, imperans vt ipse totidem quoque solidis sumptis, Salomoni Comiti propinqui sui Sugnarij corpus restitui præciperet. Quibus sic expeditis, ac Principum animis taxata pecuniarum summa lucratis, Episcopus aduocatur, & cur tantam in mortuum, [corpus ab Episcopo repetit:] Imperatoria posthabita reuerentia, exercuerit iniquitatem, velut reus maiestatis, quique etiam nec sibi reueritus fuerit, districte inquiritur. Quo omnia negante, & quod id non fecerit cum multis Dei Sanctorumque iuramentis affirmante, Audaldus accedens constanti animo Episcopum fortiter conuincere parat. Sed illis diu absque effectu, &, vt dicitur, muliebriter contendentibus, postquam diu est conflictum, & vt confiteretur blandis insuper inuitationibus prouocatum, Episcopus ad extremum veluti rebellis tormentis destinatur, eique quod ligato pedibus eius vel collo fune per circuitum ciuitatis traheretur, quodque illusus membratim demum dissiparetur, repromittitur, [& metu tormentorum extorquet.] nisi data veritate a negandi duritia sibimet consulens resipisceret. Virtutes namque licet sub nomine S. Marini, transacto præscripti temporis spatio, illic frequenter ostensæ, animum illius in tantum Martyris amorem pertraxerant. [S. Vincentius ibi miracula patrat.] Exterritus tamen huiusmodi minarum horrore, non solum quod gestum est confitetur, verum etiam & quod multis habebatur incognitum, cognitum, quo videlicet illud sacrum corpus esset humatum, non sine dolore quidem gemebundus aperit. Qua de re animosiores redditi qui aduenerant monachi, simulque fodiendi viribus sumptis, accedunt ad designatum Martyris vestigandum sepulchrum. Concertantibus autem eis vtpote ad elaborandum instructis, pretiosum reperiunt eleuantque cælestis doni talentum. Cumque vnus illorum, [Pedis dolor sanatus.] Ratbertus nomine, hæsitans dubitaret, idem an alius esset, atque loculum aperiendo certis signis Audaldo notis, hoc prius caute perspici debere contenderet; statim pede quem ad hoc promouerat infirmatur, plurimum sibi formicante genu cum tibia. Quo remanente reliqui hoc indicij signo satis certi redditi, corpus tantum procurant inuentum, atque ad deportandum apte componunt. Tantoque potiti desiderio, ac post paullulum monacho pedis vigore pleniter recuperato, cum hymnis & gratiarum laudibus (prout ratio & loci qualitas dictabat) exeuntes, ad propria redire, Domino ducente, disponunt; cui est honor & potestas, virtus & imperium, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Caluo scilicet.

b MS. Rip. Okatas.

c Hinc ætatem Aimoini licet agnoscere: vti & ex prolog. lib. 2.

d Editio Breulij Berta.

e MS. Ripat. sexaginta.

f Cerretani, vel Cerroetani, Hispaniæ citerioris populi, etiam Ptolemæo aliisq; veteribus nominati; nunc sub Catalauniæ principatu censentur. ditio vulgo Cerdana appellatur.

g Erat Corduba imperij Maurici sedes, eiusq; Rex ceteris Maurorum in Hispania seu Ducibus seu Regulis, ea saltem ætate, iura dabat. Erat tum Rex Mahomad Abderrahmani filius.

h MS. Rip. Signarius.

i De Regibus Cæsaraugustanis consule Marianam nostrum lib. 10. de rebus Hispan. cap. 7. Diagus Abdilam hunc, qui aliis Abdalla dicitur, coniicit regnasse inter Muzam Aben Heazin, & Aben Alfage.

LIBER II.
RELIQVIÆ CASTRVM DELATÆ. MIRACVLA.

Hucvsque de sancti corporis inuentione, seu repetitione: nunc autem quæ restant; translationis & gestorum in ea miraculorum, sequēs libellus cum subiecto excipiat
PROLOGO.

Ergo quia hactenus, quæ circa huius sancti Leuitæ & Martyris inuentionem seu corporis repetitionem gesta sunt, fideli stylo, Christo duce, digessimus: iam nunc quæ restant ipsius translationis & gestorum in ea miraculorum, breui quemadmodum cœpimus tractatu sollicite videamus. Neque enim effugari lectorem, multo magis vero ad ea quæ dicuntur inuitari oportet, qualiter etsi sermo incultus exasperat, saltem succinctus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo etiam diuidere voluimus corpora, licet quantitate exigua. Nobisque donari petimus, quicquid prætereunter in his excessimus, qui de multis pauca legentes, illa prorsus quæ fide ac relatione digna inuenta habuimus, eis præsentibus qui viderant attestantibus, pij laboris studio, ipso in loco, scribere curauimus.

[Text.]

[1] Siquidem illis ad a Balagiuum oppidum, iuxta fluuium b Segarim, cursim peruenientibus, in quadam insula solo contigua resederunt: [In itinere ad S. Vincentij reliquias cæca illuminata:] statimque diuulgatum est nobilis Leuitæ & Martyris corpus adesse. Tunc conueniunt nonnulli munera & obsequia pro posse offerentes. Inter quos mulier dudum cæca adducta est: quæ humi ante ipsas reliquias prostrata, lumen sibi donari poposcit: & aliquādiu flens, ac in oratione persistēs, visum cunctis qui aderant cernentibus recepit, & semetipsam qualis venerat qualisque effecta esset admirans, aiebat: Gratias tibi Deus, tibique sancte Martyr, qui me tuæ virtutis vbertate dignam duxisti.

[2] Profecti autem inde ad c Bergam castellum celeri cursu iter dirigunt: vbi Dominus itidem præstito miraculo, quid meriti quidue gratiæ apud eum sanctus Leuita & Martyr haberet clementer ostendit. Nam inter reliquos, gratissima eius munera requirentes, adfuit quidam delatus claudus, totoque corpore ægrotus: [claudus curatus:] qui coram reliquiis (vt in talibus contingere solet) cœpit primum dolore valido affligi & in pauimento volutari; quod astantibus mirum videbatur. Sed paullo post, miserante Deo, per intercessionem B. Vincentij consolidatæ sunt bases pedum eius, & directi gressus: ita vt lætitia sospitatis amica comitatus, per se ad suos sanus rediret.

[3] Quia vero lucerna non debet abscondi, sed vt luceat super candelabrum poni, iam illud sanctum corpus tanto virtutum fulgore coruscum feretro aptantes, Salomone Comite præuio pacificoque ductore, Cerdaniam vsque venerunt. Ibi enim propter occurrentes, & necessariam itineris quietem, salubri consideratione aliquantisper stare decreuerant. Intrantesque quamdam eiusdem prouinciæ villam, quæ a priscis cultoribus nomen Albis accepit, imposuerunt illud super altare ecclesiæ B. Mariȩ Virginis. Quo innumera multitudine vtriusque sexus per biduum confluente, [debiles, contracti, cæci, energumeni sanati:] reperti sunt inter eos contracti genibus duo, & vna debilis mulier, cæcus vnus, ac febricitantes, seu energumeni, eius Sancti meritis ab omni infirmitatum grauedine liberati. Nec audiuimus, quod vllus quocumque debilitatis morbo inuasus, (si fideliter accessit) se vel aduenisse, vel certe sine remedij medicina recessisse doluerit.

[4] Pene igitur per singula mansionum loca patratis miraculis, vt, verbi gratia, in d Liuia duobus claudis erectis, in e Carcasona extra vrbem in ecclesia ipsi Leuitæ & Martyri sacrata, [aliis patratis miraculis,] dæmoniacis infirmisque aliis non paucis curatis; iam læti Castrum, quo tendebatur, præcipui Patris Benedicti monasterium appropinquant. Sed qualis fuerit tanta exceptione dignus cum crucibus ac cereis omnibusque congruis ornatibus ille monachorum splendidus apparatus, necnon & deuotissimus populi concursus, reor superfluum si exponi contendatur. Martyris itaque corpus seruandum venerandumque in ecclesia almæ genitricis Dei Mariæ ante ipsius cœnobij portam collocauerunt, [perferuntur Castrū reliquiæ.] ob deuotam maxime feminarum frequentiam, quibus monasterij ipsius aditus ex antiqua Patrum eiusdem loci consuetudine denegatur. Decreuerunt tamen nouam basilicam in eius honorem monasterio vicinam extruere, ad quam vtriusque sexus personis deuotis liber sit accessus.

[5] Sed quoniam poterat dubitari de prædicta eius inuentione & optata delatione, hoc omnipotens Deus ad cumulum suæ bonitatis tali miraculo roborari voluit. In villa Vidcellas, a monasterio tribus dumtaxat millibus distante, femina quædam ibidem adhuc degens, nomine Aitrudis, a vicino suo admonita est, vt deposito lanificij opere, [Mulier eas irridens, contractione punitur, dein sanatur.] in occursum susceptionis B. Vincentij Martyris cum aliis properaret. Quod illa facere recusans, cum cachinno dixit, esse potius corpus cuiusdam Mauri Ethnici vel Hispani, quam Martyris. Et extemplo omnium priuata membrorum officiis contrahitur, ac veluti cadauer miserabiliter in terram consternata, se mox expiraturam terribili voce proclamat, rogatque suos, vt ad Sancti templum deferatur. Vbi curru delata, per dies nouem, aspicientibus multis, eamdem percussionis debilitatem sustinens mansit: atque post alios nouem saluti reformata, valens, vt nunc quoque valet, exiuit.

[6] [Peregrinorum spoliatores ad eumdem locum inuiti redeunt:] Enimuero frequentantibus locum plebibus, siue infirmis variis lāguoribus oppressis sanitatum medelam exquirentibus; a Cerdaniæ partibus quidam venientes, haud longe a monasterio propriis rebus expoliati, nudi ad Sanctum gemebundi flentesque perueniunt. Sed mirum in modum gratia supernæ accidit æquitatis, vt prȩdatores aliorsum fugere tentantes, aduersa sibi profectione mirabiliter coacti, cum vniuersis quæ abstulerant ad eumdem locum festinanter accederent. Et sese mutuo intuentes spoliatores ac spoliati, isti timere, hi vero multo amplius mirari cœperunt: volentibusque populis in reos consurgere, supplices rogarunt ne quid sibi mali ob Christi sanctique Martyris amorem inferrent. Quo impetrato omnia restituerunt: & Deum Sanctumque laudantes Vincentium, ad propria singuli repedant; isti de inuentis, illi autem de venia gratis adquisita iocundi.

[7] Nec silentio prætereundum, quod pari admiratione dignum est. Quidam enim ex Camerensi pago, caussa orationis, inclinato iam die adueniens, lanceam suam vni arborum, [Peregrino erepta hasta domum refertur.] quæ sunt ante memoratæ basilicæ ingressum, seruato religionis honore, innixam reliquit. Cumque ecclesiam sic exarmatus intrasset, & orationi deuote insisteret, fur quidam lancea eius rapta aufugit, domum suam non longe positam petens. Sed mente perturbatus, ad eiusdem viri tugurium, cuius erat hasta, infra triginta ferme leucas, ieiunio ac itinere per totam noctem fatigatus deuenit. Cumque sitiens paullulum aquæ peteret, mulier agnitam mariti hastam recipit, & furi reatum suum confitenti pepercit, non sine admiratione virtutis S. Vincentij, qui peregrini sui iniuriam eo modo reparari curauit.

[8] Quandoquidem de noua S. Vincentij Leuitæ & Martyris fabricanda ecclesia mentionem fecimus, congruum est huic loco nouum referre miraculum. Ad hāc enim constructionem confluentibus pariter plus quam ducentis viris cum muneribus, [Cæcus illuminatur:] præter mulieres, paruulos, & infirmos. Inter quos fuit quidam cæcus rebusque pauper, qui ne in Sancti seruitio vacuus appareret, lapidem non paruum sibi ex itinere a ductore dari poposcit, atque illum subito leuatum collo supposuit. Cumque a plebe stultitiæ argueretur, vt qui rem impossibilem propter pondus attentaret, asseruit se numquam ab incepto quieturum, donec munus assumpti lapidis ad noui templi S. Vincentij structuram detulisset. Nec mora, inter hæc verba, depulsa cæcitate visum recepit.

[9] Vir venerabilis f Helisagar Tolosȩ ciuitatis Episcopus his auditis virtutum signis, iure pastorali Clerum populumque hortatus est, vt qui vellent ad sancti Martyris orationem secum ire pararent. Qui dum decreto tempore pastor bonus ouium turmis circumseptus, a nono etiam milliario discalceatus, forma factus gregi, reuerenter aduenisset, quidam eorum digitos vtriusque manus ab ipsa natiuitate ita contractos & volæ hærentes habens, [cuidam contracta manus sanatur:] vt numquam explicari seu extendi valerent, post orationes & lacrymas coram sancto Martyre fusas, sensit eos solutos, manante tamen viuo cruore e locis quibus prius inhæserant. Quo viso Episcopus & vniuersi qui cum eo erant, in laudes diuinas prorumpunt, litanias, hymnos, & Te Deum laudamus lacrymosa voce psallentes, ipsasque manus sanguine litas iam gaudio magno deosculantes.

[10] Quidam argentum sibi ad aliquod opus necessarium in sinu absconderat. [furari volens punitur, ope S. Vincentij sanatur:] Quod inuerecunde mulier in latrocinandi arte perita extraxit. Sed manus eius ipsum argentum continens statim obriguit, ita vt eam nec aperire, nec ad se (cunctis videntibus) reducere valeret. Ipsa vero ad S. Vincentij sacras reliquias confugiens, & ibidem cum Fratribus aliisque fidelibus deuote orans, curata est, manuque relaxata furatum argentum restituit.

[11] Alius cæcam habens filiam a natiuitate, eam medendi fretus fiducia, ad S. Vincentij diuulgata passim patrocinia adducere statuit. Et ad monasterium vsque veniens, vbi comperit ipsum sacrum corpus, propter timorem paganorum Nortmannorum, [cæca illuminatur.] ad remotiorem & tutiorem locum transportatum fuisse, crebrius ingemiscens dicebat: Miserere Christe, miserere o Beatissime Vincenti. Miserere mihi misero, miserere huic filiæ meæ. His lacrymarum vocibus superna, quæ non dormitat, ad miserandum excitata clementia, continuo obtinentibus magni agonistæ precibus & fide parentis, lumen restituit puellæ.

[12] Nortmannis autem, qui ad g obsidendam Tolosam venerant, abscedentibus, [Reliquiæ alio ad tempus auectæ:] monachi sanctum reuehunt corpus; dignisque eo in loco, vbi prius fuerat, officiis venerandum reponunt.

[13] Rursus puella quædam a natiuitate cæca, indubitanter credens, interuentu tanti Martyris se posse lumen recipere, sororem rogauit, vt ad eum quātocyus perduceretur. Quæ dum simul incederent, audierunt in terram procul remotam delatum fuisse. [alia cæca illuminatur:] Ad quam propter rigorem hiemis & aspera iuga montium non valentes peruenire; cæca sororem suam hortata est, vt ex cera quam secum tulerant candelas conficeret, easque saltem ad locū, quo sanctum corpus in itinere ad modicū pausarat, deferret. Audierat enim locum miraculis celebrem, ita vt etiam animalia ratione carentia illum contingentes debilia redderentur. Quod cum fecissent, atque se illic ambæ gementes prostrauissent, fusa prece, quæ lucis nescia venerat mulier, cœpit clamare se clare videte.

[14] [blasphemus punitur,] In eodem Albiensi pago fuit quidam piscator, nomine Vbidandus, qui cum videret socios suos piscatum pergentes, in præfato loco caussa venerationis morari, eos increpabat dicens: Vellem arbores huius siluæ vniuersas adoraretis; qui omnium plateas viarum indiscreta consideratione, oratorij religione sacratis. Quibus dictis, illico petulans os eius in aurem sursum conuertitur, atque vltra quam dici potest monstruosum efficitur. Tuncque pœnitens ad prædictum locum cucurrit, totoque extensus corpore se contumeliosum & blasphemum fuisse fatetur. Deinde ad ecclesiam, [intercessione S. Vincentij sanatur.] in qua sancti Leuitæ & Martyris corpus excolebatur, velociter perrexit: eamque singulis horis diei vel noctis frequentauit, donec sanaretur.

[15] [Alia miracula.] Hac itaque luce longe lateque diffusa, etiam a natiuitate adducti cȩci illuminabantur, surdis ac mutis sensus officia reddebantur, claudi curabantur, energumeni fugatis dæmonibus mundabantur, & aliarum infirmitatum quacumque molestia aggrauati, præsentes absentesque sani efficiebantur. Vnde paupercula quædam a multo tempore luminibus priuata, cum ad sanctum Martyrem duceretur, in medio itinere a ductoribus tædio & labore fessis derelicta, rogauit quemdam adstantium, [Cæca visum recipit,] vt saltem candelas (suæ orbitatis munuscula) ante sancti Martyris altare accensas offerret. Qui dum manu extenta eas accipere vult, ab ipsa muliere videntur; recollectoque brachio, iam non ductorem nec earum latorem quærit, sed hilaris & de die in diem clarius videns iter cœptum, etiam plerosque anteuertens, perficit, & tandem ad sepulcrum B. Vincentij peruenit. Vbi candelis ardentibus, non per alium sed per se oblatis, plenam oculorum aciem recepit.

[16] Huic simile est miraculum in h Rotenensi pago, qui vulgo Rodinigus appellatur, patratum. [contractus gressum & vires.] Quidam contractus genibus cum ad S. Vincentium adduceretur, a suis ductoribus ignauis, pigris & inhumanis, in medio itinere solus & plorans derelictus est. Sed quia Dominus, de quacumque necessitatis angustia ad se clamantium preces misericorditer exaudire non cessat; extemplo miseratur miserum, ac cælesti perfusum medicamine, iacentem debilem facit erectum: adeo vt magnis passibus gradiens, suos desertores mox assequeretur. Illi autem tanto miraculo attoniti, seipsos accusare vehementerque redarguere cœperunt, quod cælestis remedij beneficio dignum, ita pigri inclementesque deseruissent.

[17] Consuetudo, vt meminimus, præfatæ Congregationis fuit, vt fœminæ omnes ab ingressu monasterij arcerentur. Idcirco eiusdem cœnobij Fratres prudenter prouiderant, vt corpus B. Vincentij Leuitæ & Martyris in basilica Dei genitricis Mariæ poneretur, ad quam liber erat mulierum accessus. At vero successu temporis, conuentu huiusmodi per dies cessante, intulerunt illud in seniorem monasterij ecclesiam, atque tetro altare B. Benedicti, donec eius templum consummaretur, posuerunt. Post hæc mulier ab annis plurimis cæca conata est vsque ad locum quo Sanctus iacebat ingredi: sed quidam obuians hanc repulit atque retrorsum mœstam abire coegit. Quæ suspirans; ac ad cælum oculos mentis erigens, sancti Martyris sibi prouenire supplex orabat solatium. Sicque inter lacrymarum flumina cæcitatem expulit.

[18] In quodam loco eidem cœnobio adiacenti, qui Waldarij cella nuncupatur, hoc memorandum enituit virtutis præconium. Secus etenim ipsum locum diffusis militum copiis monachi i Hermēgaudum Albiæ Comitem adierunt, [sacrilegus punitur: hostes a satis arcentur:] orantes vt ab hostium inuasione, equorumque depastione eorum sata protegeret. Nam in illis partibus perpauca extant prata. Qui quatuor k pallas ecclesiæ S. Vincentij a pauperibus mulierculis oblatas præcepit assumi, & totidem baculis seu perticis alligari, atque in circuitu florentis agri affigi, quatenus eo signo a messis direptione hostes temperarent. Sed vnus eorum tale signum despiciens, pallam vnam cum baculo in terram excussit, & ab equo, quem in ipsa fata inducere nitebatur, versis calcibus in fronte percussus, spiritum exhalauit. Quo audito & per hostes diffamato, timor vniuersos inuadit, euidensque Dei iudicium ac sancti Martyris meritum vbique valens prædicatur a cunctis.

[19] Huic facto propemodum simile est quod sequitur. Nam Domno Alberico monacho cum Fratre Helia in pagum Impuriensem profecto, atque in villa suæ obedientiæ, Garricula nuncupata, commorante, superuenerunt hostes, [raptores equorum puniuntur:] qui pagum villamque, nemini parcentes, depopulati sunt. Quin etiam equos ipsius Alberici abduxerunt, nec impetrare potuit vt saltem vnus, quem robustiorem nouerat, redderetur. Sed ipsemet equus qui postulabatur, quasi vindex duplicis iniuriæ, raptus, inquam, & iustæ repetitionis, raptorem calcibus in nudo capite percussum, morti tradidit. Quo facto iniquitatis socij perterriti, non solum equos, verum etiam quicquid in eadem villa rapuerant relinquentes, aufugerunt.

[20] [mutus & surdus vocem & auditum impetrat.] Sequens exemplum de muto & surdo curato finem imponet. Georgius quidam vir illustris seruum mutum & surdum habuit: qui cum ad sepulcrum S. Vincentij Leuitæ & Martyris duceretur, nec amplius a monasterio quam duodecim ferme millibus distaret, cœpit loqui, loquentesque absque impedimento audire. Tunc comites rogauit, vt eum cito ad locum, ob referendas sancto Martyri grates perducerent. Quod & fecerunt, ad gloriam & laudem Dei & Domini nostri Iesu Christi, qui Sanctos suos mirabili potentia vbique triumphare facit; cuius honor & imperium sine fine permanet in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Coniicit Diagus, probabiliter, Balagarium esse, quod vulgo Balaguer dicitur, traditurq; esse etiamnum læta pulcraque vrbs.

b Hic est Sicoris, forte & Sicanus dictus veteribus; qui in Cerretanis ortus, per Ilergetes fluit; vulgo nunc Segre appellatur.

c Berga oppidum est ad Rubricatum amnem. Etiam Ptolemæi æuo notum fuisse, probabile est.

d Liuia, oppidum per antiquum circa Sicoris fontes. Veterum Iuliam Libycam putant esse, quam Ptolemæus Cerretanis, alij Sardonibus tribuunt: Diagus nunc Comitatu Cerretaniæ contineri scribit.

e Vetus & celebris Volcarum Tectosagum in Gallia Narbonensis vrbs, Carcasso, & Carcassum, post Carcassona dicta.

f Memorat hunc religiosissimum Antistitem Catellius in catalogo Episcoporum Tolosatium, & Elisagar scribit.

g De huius obsidionis tempore agit Catellius lib. 3. pag. 558.

h Ruteni, vulgo Rouerguois, pusilla gens, vt scribit Philibertus Monetus noster. Vrbs eorum præcipua olim Segodunum, vulgo nunc Rutena, Gallice Rodes appellatur. Eius Episcopus Bituricensi Metropolitæ subest.

i De Comitibus Albigensibus agit Catellius lib. 2. cap. 10. vbi hunc Aimoini locum citat.

k Mappas interpretatur Breulius; recte. Sic & Guilielmus Disrandus in Rationali lib. 4. cap. 29.

EADEM HISTORIA CARMINE DESCRIPTA
Auctore eodem Aimoino.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

BHL Number: 8646

Avctore Aimoino monacho.

PRÆFATIO AD THEOTGERVM MONACHVM.

Leuitarum prȩcipuo, Domno Theotgero, iuxta consonam sui nominis etymologiam, Deum gerenti, Aimoinus comminister salutem dicit.

Laudabili caritati vestræ, mi dulcissime Theotgere, frequenti studio circa mei curam satagenti, in omnibus parere deuotus existens, inclino me tuus camelus sponte, ad iniunctum mihi abs te onus ferendum. [Rogatu Theotgeri sequentes versus scripti.] Rem siquidem nouam & pro sui breuitate mirandam, prosaico opere expleto, me vestra dilectio de aduentu beati Leuitæ & Martyris Christi Vincentij facere cogit geminos rursus libellos: quos singulos tricenis modo versibus claudam, per denos etiam positis in vnoquoque capitulis. Vnde consultius eligo veluti recens scriptor videri, quam me vestro amori, mihi melle dulciori, quauis occasione vllo modo absentari.

LIBER PRIMVS.

1 Bis quadringentis, decies quinisque volutis,
Quatuor inque super Cyclis a Præsule Christo, [Audaldus Valentiam proficiscitur:]
Virgineo semperque sacro de germine nato,
Audaldus fuerat tali de nomine notus
In Castro monachus, communi lege probatus,
Atque sacer sancti gestans Aaronis honorem.
Hic vno comite assumpto perpessus amara
Plura; sed in dulces conuertens cuncta sapores,
Institit audacter, quandoque Valentia ciuem
Quo se susciperet, peregrino functus agone.
      2 Quod faceret Mauri Zachariæ culminis hospes,
Denudat secreta sui iam pectoris olli: [ope Zachariæ Mauri reperit sepulchrum S. Vincentij:]
Esset quodque Dei Leuitæ Martyris atque
Vincenti Hispanias solo delapsus amore:
Hinc precibus blandis animum mentemq; relambēs,
Mercatur Maurum cupidi nummis argenti.
Denique surgentes monumenti septa requirunt:
Quæ manifesta nitent titulo hoc: Vincentivs istic
Martyrii Levita iacet fvndatvs honore.
Nomina namque genus signabant scripta parentum.
      3 His igitur caussis signorum nocte reuisis,
Viribus admissis fodiunt tumbamque recludunt. [noctu corpus tollit;]
Educuntque sacrum corpus, famulante lucerna,
Indice cælesti facti dulcedine veri,
Quæ super excrescens aromata cuncta subibat.
Cumque ligaturis expletis his opus esset
Vtitur Audaldus suta sindone cuculla.
Inde domum læti redeunt lucentibus astris,
Audaldo expectante diem patriam repetendi,
Quod hilaris fecit, nactus post tempus amicum.

LIBER SECVNDVS.

1 Cæsar-in-Augusta Senioris fraude relicta, [defert ad monasterium Castrum.]
Omissis necnon aliis, ob dicere longum,
Ad Castrum, bellam Patris cellam Benedicti,
Perueniat Christi Martyr Leuitaque sanctus.
Cuius in aduentu fuerint quæ gaudia, nullus
Ora gerens centum poterit depromere verbis.
A monachis pulchra serie susceptio qualis
Extiterit, solus qui testis nouit Iesus:
Aptis aurifluis ornatibus vndique fusis
Gemmiuomo ad cælos vsque inradiante virore.       2 Tunc risisse fuit, mulier, cui talia fastus,
Et sancti corpus Leuitæ credere nolens;
Esse magis Maurum contendens forte putentem:
Protinus in terram membris prostrata caducis
Contrahitur, vitæ sublata spe fugientis. [Mulier dubitans punitur contractione,]
Sed Sancto deducta, fide nascente, medetur;
Et pedibus, plaustro veniens, curata recessit.
Primitus hoc signo tanta virtute patrato,
Post quoque, quæ numerus nescit, sunt plura secuta,
Prosaico nec non partim sermone notata. [Sancti inuocatione sanatur.]
      3 Namque monasterij ante fores Genitricis in aula
Ista sub immenso gerebantur munere Christi,
Dum fieret Sancto templum proprio sub honore;
Quo placidus demum migraret iure sepultum,
Masculus atque simul veniens quod femina adiret. [Sancti corpus honorifice conditur.]
Interea placuit defluxa temporis vrna,
Inde leuare sacrum corpus, digneque locari
Post altare pij Patris sancti Benedicti:
Quo meriti pleno cultu veneratur honoris,
Assiduis signis virtutum rite coruscans.

Præstante Rege regum & Domino dominorum Iesu Christo, bono & benigno Saluatore mundi: qui eum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen.

DE RELIQVIIS S. VINCENTII
in Lusitaniam translatis.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

An. Ch. MCLXXIII
XV. Sept.

Ex variis.

§. I. Reliquiæ S. Vincentij deuectæ Vlyssipponem.

[1] Vlyssippo cum aliis permultis, inquit Antonius Vasconcellius noster, tum præcipue Vincentij Martyris inuictissimi corpore, nobilis est; quem Alfonsus Henricius Lusitanorum Rex pientissimus, [Translatas Vlyssipponē S. Vincentij reliquias,] maiori in templo, ad custodiam simul & ornamentum, non sine pompa celebri reposuit. Adstipulantur scriptores plurimi, etsi Diagus aliiq; repugnent. Et Resendius quidem Aimoini narrationem vt fabulosam respuit. Quin vtrisque vel pars corporis magni Vincentij, vel cognominis cuiuspiam Diui corpus integrum singulis contigerit, minime ambigimus; præsertim ob illustria vtrobique patrata Sancti inuocatione miracula: sine quibus neque Audaldo monacho, fere incredibilia de Cæsaraugustani Antistitis crudelitate narranti, certa omnino fides fortassis haberetur; neque Musarabibus monachis, rem sola maiorum traditione acceptam memorantibus.

[2] De his totaque translatione ita scribit Resendius: Non proferemus monachilia furta, sed regni publicos annaleis, & Alphonsi Henrici, primi Lusitanorum Regis historiam, non modo hanc quæ Lusitana lingua circumfertur, a Duarte Galuano viro nobili & eruditionis variæ, [probat Resendius, ex Annalibus Lusitaniæ;] non tam compositam, quam in epitomen redactam, sed antiquam, ab ipsius Regis temporibus Latine, vt illa ferebant tempora, scriptam, quæ Sanctæ Crucis Conimbricensis, vbi idem Rex sepultus est, Canonicis reuerenter adseruatur. In his ergo legimus Alphonsum Henricum in Orichiensi agro memorabili prælio Ismarium, aliosque quatuor Saracenorum Reges fudisse, & exutos castris, multis millibus interemptis, fugasse. Cui Conimbricam reuerso, obcurrisse S. Theotonium gratulabundum. Qui quum inter captiuos vidisset aliquammultos, qui se Christianos esse dicerent, Muzarabas vocatos, hoc est, vt interpretantur, mixtos Arabas, petiisse a Rege, vt libertate donarentur. Quos ad se vocatos, quum interrogasset Rex, quinam, aut vnde gentium essent, respondisse, origine quidem se Valentinos, incolas vero promontorij fuisse illius, quod in Algarbij finibus mari prominet. Eorum maiores Valentia simul cum corpore sacratissimi Martyris Vincentij aufugisse, metu aduentantis Abderamenis, illoque in promontorio consedisse, domosque ibi pauperes inædificasse, [indicibus Musarabibus] iuxta sacellum, vbi sancti Martyris corpus custodirent. Illicque eos mansisse, donec Maurus quidam potens venationis caussa eo deueniens, eorum parenteis obcidisset, se pueros captiuos fuisse abductos. Signum rei certæ illud se posse dicere, si domunculæ permanerent, aut corui saltem, qui sacellum illud familiariter frequentarent, a tempore quo Martyr beatissimus illuc adplicuisset, vnde factum esset vt Mauri promontorium illud Coruorum montem adpellarent, [quæsitas,] id etiamdum pristino more facerent. Regem his auditis, incensum cupiditate, iniisse consilium, probasseque fieri aliquot dierum inducias. Eoque quum iuisset frustra, loci facie situ iam deformata, infecta re tunc quidem reuertisse.

[3] Verum debellatis postea paullatim Saracenis, capta que Olisipone, exarsisse desiderio inueniendi Martyris, eaque gratia construxisse Canonicorum cœnobium, Diuoque Vincentio nuncupasse. Anno tandem a capta Olisipone vigesimo sexto, Allibo Iacob Hispalensi Regi inducias in quinquennium postulanti, sola huius rei gratia concessisse, ac misisse ad promontorium Saracenis iam vacuum viros armatos in naui, vnaque ex Muzarabibus illis seniores; qui locorum melius recordarentur. Ibi suppliciter adorato Numine, [repertas,] domuncularum ac sacelli, coruorum indicio, tandem reperisse vestigia, multisque fossionibus aperta terra, & ruderibus expurgatis, inuenisse ligneum sacri corporis conditorium, subtus dirutam sacelli aram. Quumque inter colligendum semiputre conditorium, ex iis qui aderant vnus clam paruum os abscondisset, lymphatum ac cæcum corruisse, donec quod in sinu absconderat, deprompsisset. Inde corpus impositum naui quum esset, coruos duos, alterum in prora, alterum in puppi consedisse, tamquam familiareis Diui alumnos, neque inde reuolasse, verum comitatos in naui sanctas Patroni reliquias. Tandem adplicuisse Olisiponi, [comitantibus coruis] iuxta fanum Diuarum Iustæ & Rufinæ, quo loci porta vrbis etiam nunc est, S. Vincentij adpellata. Eo enim vsque mare tunc erat, quod paullatim postea propulsum, ampliandæ vrbi locum reliquit. Tunc noctis silentio, vitandi tumultus caussa, deportatum corpus ad fanum Iustæ. [aduectas,] Orto tamen die quum increbuisset fama, concurrisse armatam multitudinem, diuersis studiis, parumque abfuisse, quin ventum esset ad arma. Adcurrisse tunc Consaluum Viegam militiæ regiæ præfectum, & seditionem composuisse, exspectandamque Regis eo tempore absentis voluntatem persuasisse. Robertum denique summi templi Decanum, suo & Capituli nomine, secreto conuenisse Munionem Diuæ Iustæ Rectorem, impetrasseque vt corpus ad summum templum deferri permitteret. Regem quod factum esset, non improbasse, licet in animo haberet in Canonicorum cœnobio sancto Martyri a se nuncupato illud conlocare. Nec quieuisse illum, sed misisse denuo ad promontorium, qui num quid adhuc superesset solertius scrutarentur. Inuentam adhuc caluariȩ partem, & conditorij fragmenta aliquot. Regem ob gestæ rei memoriam Olisiponi vrbi insignia dedisse, nauem iuxta malum Diui Martyris imaginem gestantem, ac duos coruos, alterum in prora, alterum in puppi considenteis. Et in loco vbi sanctum corpus diu latuerat, curasse templum nobile ædificari, & nomen promontorio immutasse, atque vt S. Vincentij post id vocaretur effecisse. Hæc summa est historiæ Lusitanorum.

[4] Ista Resendius, qui addit spectari paßim insignia, & picturas vetustas, gestæ rei testes; subditq; aliud testimonium Rasæ Arabis: Rases Maurus, inquit, Dalharab Marrochiorum Miramolini, ac Cordubæ Regis historicus, Hispaniæ vetustates scribere est adortus, vt Regum Saracenorum, qui in Hispania regnarunt, annaleis, qui etiam nunc exstant, concinnaret. Libri titulus est: Incipit liber Rasæ, historici Dalharab Marrochiorum Miramolini Cordubæque Regis, quem ipsius iussu composuit. Versus est in linguam Lusitanam ex Arabica, [probat itē testimonio Rasæ Mauri,] per me Magistrum Machometum Saracenum, nobilem architectum. Et scribebat mecum Ægidius Petri, Clericus Domini Petri Ioannidæ Portellensis, patris Domini Ioannis Auolini. Is igitur Rases, de montibus, fluminibus, & vrbibus Hispaniæ, de priscis Hispanorum Regibus ante Romanos, de Romanis ac Gothis, nonnulla commode, permulta inepte, quo pacto ethnici scriptores atque poetæ, de rebus sacris diuinæ Scripturæ, quasi per somnium, loquuti sunt, omnia fabulis inuoluentes. Vt tamen ad Saracenorum Regum compertiora sibi tempora deuenit, non contemnendus scriptor iudicandus est. Ergo de Abderamene huius nominis quarto Saracenorum Regum vndevigesimo, hæc ad verbum:

[5] Æra Arabum centesima trigesima octaua, Abderame Moabiæ filius, [narrantis sæuiente Abderamene] in Hispaniam venit. Et debellato interfectoque Ioseph, regnum Hispaniæ inuasit. Dixit Abdemelich filius Abib, se interrogasse nutritium Abderamenis, & de illo veritatem exquisisse, quo patre, quoue ortus esset genere. Nutritium respondisse, Patrem Abderamenis fuisse Moabian virum rusticum agricolam. Ad quem quum casu Miramolinus diuertisset, hospitio hilariter adceptum, motumque hospitis humanitate, eum secum duxisse. Moabian tam industrie ac sapienter se gessisse, vt breui inter Miramolini familiareis & amicos primus fuerit. Deinde interiectis nonnullis, quæ ad rem non faciunt, sequitur: Hic Abderamen vrbeis omneis & oppida, quæ Saraceni habebant in Hispania, in suam potestatem redegit. Bellum quoque intulit Christianis. Ac Hispali profectus, expugnauit Bexam, Eboram, Sanctirenam, Olisiponem, totumque Algarbium. Adflixitque mirum in modum Hispaniæ Christianos. Nec fuit ciuitas, aut oppidum munitum, quod se tueri aduersus potentiam eius posset. Sed habitatores desertis ciuitatibus confugiebant ad Asturiæ monteis. Hic omneis Hispaniæ ecclesias, quas adhuc integras inuenit, destruxit. Erant autem multæ & egregie fabricatæ, tam a Græcorum, quam a Romanorum temporibus. [multa corpora Sanctorū combusta,] Hic omnia corpora illorum in quos Christiani credunt, quosque venerantur, Sanctosque adpellant, rapta de ecclesiis comburi faciebat. Quo viso, Christiani, vt quique poterant, cum talibus his rebus fugiebant ad monteis, & tuta atque inadcessa loca. Itaque pleraque omnia quæ in Hispania erant, secundum Christianorum fidem religiose culta, ad Asturiæ montana sunt deportata. [S. Vincentij delatum in Lusitaniam.] Quum autem adpropinquasset Valentiæ, Christiani, qui ibi habitabant, habebant ibi corpus quuiusdam hominis mortui, cui nomen erat Vincentius; & ipsi adorabant illum, quasi Deum. Et qui corpus in potestate habebant, persuadebant vulgo, quod ille homo cæcos faciebat videre, mutos loqui, & claudos recte ambulare: ac sic dementabant stultam gentem. Quum autem cognouerunt de Abderamenis aduentu, timuerunt ne hæc fallacia detegeretur, & fugerunt, corpus illius hominis secum portantes. Et dixit Allibohaces eques ille bonus Fæcensis, se quum die quadam cum suo comitatu venationis caussa venisset ad oram maris in Algarbio, in fine montis qui mare illud ingreditur, inuenisse ibi corpus illius hominis, cum iis qui cum illo fugerant a Valentia, qui ibi domunculas fecerant, in quibus habitabant. Et homines quidem obcidisse, pueros autem duxisse captiuos, corpus vero hominis illius ibi reliquisse. Hæc Rases.

[6] Eiusdem Rasæ testimonio vtitur Mariana noster lib. 7. de reb. Hisp. cap. 6. Salutis, inquit, anno septingentesimo quinquagesimo nono, imperij Arabum centesimo quadragesimo secundo, [probat idē Ioannes Mariana;] Mauri omnes in Hispania sub vnius imperium reuocati, nouumque regnum fundatum, Abderrahmano Abenhumeia, cui Adahil deinde cognomen est factum, conditore; imperijque iugum excussum, quod Syriæ Caliphæ, Africæ Miramamolini, captæ primum Hispaniæ imposuerunt. Vna Valentia, Edetanorum in Hispania Tarraconensi vrbs, in fide veteri perstans, Abderrahmani armis & obsidione fatigata, tandem noui Regis iugum subiit. Christiani eius vrbis ciues, barbari victoris metu, & ne religio ludibrio esset hostibus nominis Christiani, Vincentij Martyris ossa, quæ tamquam Deum adorabant, & miraculorum fama celebris erat (sic Rasis Arabs loquitur, homo Maurus) secum fugientes asportarunt in extremæ Lusitaniæ partem eam, qua promontorium Sacrum excurrit in mare. Eos Allibohazes Phutensis, dum venationi studet, repertos occidit: pueros captiuos abduxit: quorum indicio vbi sacra ossa relicta essent postmodum est demonstratum. Loco certe ab ea re promontorij D. Vincentii nomen est factum. Idem de translatis Vlyßipponem reliquiis Mariana lib. 11. cap. 16. Lusitanus Rex inter bellicos tumultus Christianæ pietatis memor, ipse quidem ex promontorio Sacro, quo, vt præsens locum lustraret, se bis contulit, D. Vincentij Martyris ossa Olisiponem in templum maximum transferenda curauit, atque perfecit anno millesimo centesimo octogesimo tertio. Decennio prius id factum infra dicetur. Idem Mariana lib. 4. cap. 12. Corpus eius (S. Vincentij) ex promontorio Sacro, quo fuerat delatum metu Maurorum Hispaniam vniuersam vastantium (vnde illi promontorio D. Vincentij nomen) Alfonsus primus Rex Lusitaniæ Olisiponem transtulit, eius prouinciæ vrbem primariam.

[7] In vita S. Antonij de Padua, quam 13. Iunij dabimus, istæc habentur: In Hispaniis, ciuitate Vlixbona, [aliiq;.] quæ ad Occidentalem regni Portugalliæ plagam, in extremis terræ finibus sita est; quædam prægrandis ecclesia in honore Virginis gloriosæ genitricis Dei Mariæ fabricata consistit, in qua pretiosum B. Vincentij Martyris corpus honorifice requiescit. Subscribunt Ioannes Marietta lib. 2. cap. 12. Carillus, Aynsa, & alij plerique rerum Hispanicarum scriptores.

§. II. Translationis historia, anniuersarium festum.

[8] Perscripta est translationis historia a Stephano Ecclesiæ Vlyßipponensis Præcentore, [Translationis historia a qua scripta:] adhuc superstite Alfonso Henricio primo Lusitanorum Rege, qui eam curarat. Historiam hanc ex celeberrimi Alcobacensis cœnobij vetusto codice, cui titulus Tertia pars Passionum, descriptam, nobis Madrito transmisit Don Thomas Tamayo de Vargas, Regis Catholici Historiographus, V. CL. testatus & in archiuis maioris Ecclesiæ Vlyßipponensis extare.

[9] Peragitur anniuersaria celebritate illius Translationis memoria XV. Septembris, officio duplici, [festum anniuersarium;] quod Sixtus V. Pontifex Maximus an. 1590. 24. Martij, approbauit vna cum aliis illius Ecclesiæ propriis officiis, quæ ad Romani Breuiarij normam digesserat, diœcesanæ synodi suiq; Antistitis Georgij Dalmeida mandato, Petrus Laurentius de Tauora Vlyßipponensis Canonicus, qui in præfatione ad ipsum Sixtum V. inter alia ita scribit: Cum vero, particulari & antiquissimo vsu ac iure, de translatione eiusdem sanctissimi Martyris Vincentij quotannis decimo septimo Kalendas Octobris sub duplici officio diem festum agat Olysiponensis Ecclesia, & eodem die Sacerdotum & totius populi fiat altera solemnis supplicatio in honorem eiusdem Martyris; proprium etiam officium huius festi, alio antiquo dimisso, [eius officium,] ea qua potui diligentia, pro ingenij mei tenuitate, (Breuiarij reformati) composui, vt & translationis memoriam intermortuam refricarem, & antiquam totius populi deuotionem erga suum Patronum, pene iam extinctam, iterum excitarem, erigerem, & augerem. Quapropter in Responsoriis aliquorum miraculorum huius sancti Martyris, vt mos est Ecclesiæ, memoriam fecimus; sunt enim hæc miracula non apocrypha quidem, sed apud Ecclesiæ archiuium in membrana obseruata, antiquissimis & fide dignis testimoniis comprobata, & in antiqua altaris tabella optime depicta, litterisque aureis exarata. Lectiones vero desumpsimus ex historia religiosissimi & deuotissimi Andreæ Resendij, qui, omnium consensu, optimus fuit & veritatis & antiquitatis indagator, qui etiam elegantissimis carminibus Vincentij triumphum decantauit. Hymnos vero partim ex Prudentio paucis additis & mutatis desumpsimus; partim vero ad instar historiæ fidem, tenui quidem marte, sed eo metro quo etiam aliquando Ecclesia vtitur, sunt compositi. Cum vero in vigilia horum duorum festorum, ex consuetudine Archiepiscopatus, sub pœna mortalis reatus omnibus indictum sit ieiunium, officium Vigiliæ, vt morem seruaremus Ecclesiæ Romanæ, adiunximus, & illud ipsum ex vigilia S. Laurentij desumpsimus.

[10] [memoria in sacris Fastis.] Ad eumdem diem Martyrologium Lusitanicum a Patribus Societatis Iesu concinnatum: In ciuitate Vlyssippone, Translatio corporis præclari Martyris Vincentij, ex promontorio, quod ab eo nomen accepit in regno Algarbij, ad eamdem vrbem Vlyssipponensem, peracta studio Alfonsi Henricij primi Portugalliæ Regis, qui sacrum illum thesaurum collocari mandauit in Cathedrali ecclesia eiusdem vrbis, paullo ante ab eo Mauris ereptæ; quæ cum sanctum Martyrem ceu peculiarem patronum veneretur, in perpetuum tanti beneficij monumentum, insignia sibi sumpsit nauem, qua sacrum corpus isthuc fuit aduectum.

[11] Porro cum constaret in maiori æde Vlyßipponensi asseruari S. Vincentij exuuias, qua tamen eius parte conditæ essent, cunctos latebat, seu qua maiorum negligentia, siue potius nimia cura eius loci notitia cum paucis communicata; quibus demortuis ignorantia subrepserat. Cum vero anno 1614. in quodam ædis eius sacello nescio quid innouari esset necesse, repertum conditorium est sacrorum pignorum cum epigraphe, quæ isthic repositas S. Vincentij reliquias testaretur, naui eo aduectas, coruis duobus assectantibus. Magno deinde plausu & triumpho acta ad tres hebdomadas celebritas, quam fuse & eleganter describit superius citatus Franciscus Didacus de Aynsa-y-yriarte lib. 2. antiquit. Oscanar. cap. 18.

MIRACVLA S. VINCENTII VLYSSIPPONE EDITA,
Auctore Stephano, Præcentore Vlyssipponensi.
Ex veteribus MSS. eruta a D. Thoma Tamayo de Vargas, Regis Catholici Historiographo.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

BHL Number: 8654
a

Avctore Stephano Vlyssipponensi, ex mss.

CAPVT I.
Inuentæ S. Vincentij reliquiæ.

[1] Scripturæ declarant Reges esse felices qui iusta imperant; nihilque loquuntur rebus humanis esse commodius, quam si Deo miserante habeant potestatem, qui scientiam regendi populos consecuti sunt; illorum vero potentiam, qui Deum timent, diligunt, colunt; qui plus amant illud regnum, vbi non timent habere consortes; qui suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum diuinȩ maiestati famulari faciunt: non tam sibi præstatur, quam subditis. In his equidem laudum præconiis Regis b Alfonsi strenuitas admodum effulsit, qui suam potentiam ad Ecclesiæ dilatationem adeo frequentibus bellis exercuit, vt nunc cum sit ætate maturus & sensu, non solum vicinis, sed etiam ceteris sedeat Regibus formidabilis; hostesque malint cum eo pacem aut amicitiam experiri, [Regis Alfonsi I. laudes.] quam bellum; Lusitaniam quoque titulis adeo auxit, quod potissima pars eius ab hostibus fidei libera populisque repleta fidelibus, vberes Domino gratias & sacrificia laudis exsoluit. Si loca quis diligens contemplator inspexerit, quæ Rex illustris aut diuinis cultibus contulit & religioni, aut quæ mœnibus & populis ad regni firmamentum & hostium infirmationem seu ampliauit, seu denuo construxit; profecto fatebitur, quantum humano licebit iudicio, ipsi diuinam gratiam contigisse felicem. Cum ergo me c mea superet de beneficiis scribere proponentem, quæ patria nutu Dei, dum iste regnaret, accepit; omissis aliis, quibus nostri facultas ingenij minime sufficit, pauca interim quæ diebus illius ciuitatem Vlixbonam, per diuinȩ pietatis intuitum supra quam credi potest extollunt, relatu simplicis sermonis attingam.

[2] Sicut igitur litteris & narratione maiorum certissime creditum est, beatissimus athleta Dei Vincentius apud Valentiam martyrio coronatus, ibique sepultus fuit. Verum quando sub Rege Roderico fere per totam Hispaniam, [Reliquiæ S. Vincentij ad Promōtorium Sacrum delatæ:] Saracenis irruentibus, Christianitas interiret, quidam viri religiosi tutiora loca quærentes, in loco remotissimo versus Occidentem, qui Latine dicitur: Ad capvt S. Vincentii de Corvo, Arabice vero d EL KENICIET AL CORABH, id est, ecclesia Corvi, præfata Martyris ossa condiderunt; cellulasque quantas ille locus angustus & in mare porrectus excipere posset, exstruxerunt; in quibus a viris religiosis per aliquod tēpus, ad honorem Dei, Martyri glorioso seruitum est, & eius obsequium, non sine diuinis beneficiis, cum multa deuotione peractum. At vbi præfatus Rex Alfonsus iam tunc a puero admodum commendabilis & famosæ indolis adolescens, sæpe victis hostibus, Regibus superatis, vrbibus quoque vastatis & captis, Mauris esse terrori cœpisset; ad locum prænominatum, vt inde secum beatissimum corpus afferret, virtute tam fidei quam gentis armatus accessit. [quæsitæ ab Alfonso, nec repertæ:] Sed Regis pia deuotio non tam incuria seu minus perpesso labore, quam ipsius Martyris voluntate cassa est. Libet igitur super re ipsa Regis ipsius rationem attendere, qui dicit idcirco beatum Martyrem a Rege se nolle fuisse repertum, quia sibi placitum fuerat ab Vlixbonensi populo potius venerari; & e contra Regis animus Bracharæ, seu Colimbriæ, si repertum referret, condere proponebat: præsertim cum nondum pietas diuina sibi contulerit e Vlixbonam.

[3] Regi tamen inutilis pij laboris cura f fuit. Nam placitam deuotionis obtulit & orationis hostiam Domino, in memoriale altissimi Martyris: cuius ope atque suffragiis actum esse credibile est, quod eodem tempore quo Rex præfatus quamplurimos Christianos, qui g Musarabes, quasi mixti Arabes, nuncupabantur, ab infidelium seruitute terræ restituit Christianæ: inter quos duo fratres, viri religiosi, ætatis prouectæ, habitus monachalis; qui in loco præfato, [Musarabibus monachis indicantibus,] & seruitio beatissimi Martyris suas ætates concorditer egerant, aduecti sunt. Qui dum honeste & religiose Vlixbonæ vixissent, quamplures id maxime scire curantes, notitiam vbi ab antecessoribus B. Vincentium positum didicerant, diligentissime docuerunt. Vnde post aliquod tempus cum iam haberetur certitudo definita locorum; & tandem, volente Deo, pacis fœdera inter Regem sæpe dictum, & Mauros, ad locum præfatum securius iter efficerent; quidam bono animo, & spiritu acti diuino, nauigia parant, collectisque necessariis maria tentant, pericula superant, [inuentæ,] & ad locum optatum felici nauigatione perueniunt: vbi vigiliis & orationibus insistentes, circa loca præsignata terram aperiunt, corpusque præoptatum post multum laborem per diuinam reuelationem inueniunt, [translatæ.] nauique desiderabilem sarcinam imponentes, cum quibus gaudiis, quibus denique gratiarum actionibus, quam læti, quam hilares redeant, prosequi facile dictum non est.

[Annotata]

a Titulus horum miraculorum in MSS. erat: Incipiunt miracula S. Vincentij Martyris, edita Vlixbone a Magistro Stephano Sedis Vlixbonis Præcentore.

b Hunc anno 1094. mense Iulio natum; Comiti Henrico patri successisse an. 1112. virum bellicosissimum, primum Regem acclamatum supra 90. vixisse annos scribit Antonius Vasconcellius noster; quæ non congruunt cum iis quæ infra cap. 3. traduntur.

c Videtur legendum, materia.

d Scribendum fuit (vt nos monuit, semper cum honore nominandus, Adrianus Crommius noster, a quo non solum sacris litteris, sed & linguarum Syriacæ atque Arabicæ rudimentis imbuti olim sumus) AL CANIS AT AL CHORAB; id est, Ecclesia, vel congregatio, corui.

r Captam scribit Vasconcellius Vlyssipponem anno 1147. XIII. Kal. Nouemb. feria 6. die SS. Crispini & Crispiniani. Sed hi characteres non congruunt. Anno 1147. littera Dominicalis fuit E. ergo XIII. Kal. Nouemb. siue 20. Octobris incidit in feriam 2. SS. Crispini & Crispiniani festum, quod 25. Octobr. agitur, in sabbatum.

f Videtur deesse, non.

g Quæ horum Muzarabum fuerit conditio exponit Mariana noster lib. 7. de reb. Hisp. cap. 15. Nostris quidem, inquit, quo primum tempore occupata a Barbaris & oppressa est Hispania, concessa a victoribus erat patriæ religionis libertas. Sacerdotes, monachi, sacræ Virgines, insigni veste discreti a ceteris, atque ex veteri ritu detonsi in publico conspiciebantur &c. Eadem fere Christianorum sub Turcis nunc conditio est. Sed Turcis ac Mauris immitiores Caluinistæ sacra omnia euertunt, Sacerdotes Catholicos monachosq; proscribunt, cœnobia profanant, omne religionis exercitium adimunt.

CAPVT II.
Reliquiæ Vlyssipponem translatæ.

[4] Primvm Miracvlvm. Illud silentio dandum non est, quod de sociis vnus, qui aderat, sibi ipsi, quod accidit, [Aliquas furatus cæcitate punitur.] euenisse confessus est: sibi videlicet de sacris ossibus quiddam, dum multo metu hostium carptim colligerentur, se furto tulisse. Quo facto tamdiu permansit visu priuatus, quoad reliquis partibus partem quam tulerat trepidus admodum & mœstus adiungeret, statimque suum oculis officium, impetrata venia, redditum est.

[5] II. Miracvlvm. Sed certe cum nec hoc sine beneficio accidisse diuino æstimandum est, quod mare circa partes illas ventis semper horret & vndis, & tunc ita se mite redeuntibus & placabile præbuit, ac si nullis vnquam solitum fuerit motibus agitari. Veniunt igitur Vlixbonam, [Placido mari perferuntur Vlyssipponem:] & agente Deo portus intrantes optatos læto remige littus attingunt, onusque sanctissimum piis humeris imponentes e naui deponunt. Sed ne violentia quorumdam valeat inconsiderata nocere, sub nocte quasi clanculis gressibus ad memoriam B. Iustæ Virginis occulte relatum est. Verum vbi ciuitati manifesto rei tam excellentis euentus innotuit, factus est concursus inermium & armatorū. Hi ad monasterium a Canonicorum regularium extra ciuitatem cōmorantium cum violentia litigant & contendunt debere deponi: alij saniori sententia reclamant ad cathedralem ecclesiam sanctissimum corpus oportere deferri. At vero b Gonsaluus Egee, quem in illis diebus Rex antedictus militiæ præfecerat c Extrematuræ, vir vtique strenuus & discretus, mandat e medio violentiam & litigium tolli, Regisque super re tanta beneplacitum expectari. Tunc denique matris Ecclesiæ Decanus Robertus, vir Deo & populo ciuitatis acceptus, collectis sociis Canonicis, ne plebis commotio rem aliter verteret, hinc inde dispositis, d M. Personam ipsius Ecclesiæ, [deportantur ad maiorem Ecclesiam.] vbi primum in ciuitate sanctissimum corpus fuerat depositum, gratanter honoribus donant; ipsumque diuino consulti fauore piis manibus & lætis excipiunt, & cum totius ciuitatis veneratione & hymnis diuinis & laudibus, ad maiorem ecclesiam, dono nimirum cælesti lætantes, asportant, & veneratione debita collocatum piis affectibus, seruitiis incessabilibus, quantum denique vis humana permittit, honorant.

[6] Currunt igitur prænominati regulares aliquid de reliquiis pretiosi Martyris petituri, & regias aures rumoribus adeo lætis attingunt, vt inter illa quæ sibi prospera dum viueret, [Exultat eo nuntio Rex,] Dei fauore, cedere consueuerant, istud præcipue dicerent accidisse. Posses itaque lacrymas gaudij suas in regio vultu notare: posses in viro Catholico pium animum deprehendere, & commendare fidelem, quem adeo lætum tantas exsoluere grates, tantum diuinam extollere videres & laudare clementiam; & merito: credidit enim id totum fieri ad suum felicitatis augmentum. Gaudet suam ciuitatem, terram scilicet benedictionis, Dei nutu, sua speciali militia potestati redditam Christianæ, suis temporibus tanto Martyre sublimari. Gaudet & insuper Ecclesiam, quam ipse ad honorem Dei & memoriam Beatæ Virginis Mariæ constituit & ditauit, manuque propria sumptuque fundatam ædificauit, & beneficiis amplioribus successu temporis ædificatam profecto dotauit; hanc, inquam, gaudet, aliis vicinitatis Ecclesiis, multis diuinæ gratiæ dotibus, & his maxime presentibus Martyris gloriosi reliquiis excellentissime præferendam.

[7] Vera igitur pietate & prudentia summopere motus, hortatur & mandat, quatenus viri commendabiles & strenui, ad locum, in quo fuerat sacrum corpus muentum, motu celeri properent, & quidquid aut pulueris aut tumuli apparatus, aut ossium esset ex aliorū incuria derelictum, isti vigili cura, & omni diligentia reportarent. [iubet residua sepulchri perquiri;] Quod totum ea festinatione & felicitate peractum est, qua constat hunc, qui hæc iubebat, hoc exoptasse. Reuertunt enim qui missi fuerant, & sacros cineres, & ligna sepulchri & partem testæ capitalem, & cum reliquis partibus Vlixbonæ ingenti ciuium veneratione componunt. Sed quanta dulcedo miri odoris lignorum existat adhuc in præsenti die volentibus experiri, [vnde suauis odor expirat.] si propius admittantur, mira fragrantia & suauissimus odor occurrit.

[Annotata]

a MS. habebat Quorum. Sed Canonicorum legendum.

b Hic fortassis filius fuit Egæ Monisij (quem Mariana Egam Nunnium vocat) viri optimi & fortissimi, qui Alfonsi I. pueritiam præceptis excoluit, adolescentiam consiliis rexit, regni initia fide industriaque adiuuit. Resendius & Lectiones officij Vlyssipponensis vocant Gonsaluum Viegam.

c Hæc regio, cuius caput Vlyssippo, longe fertilissima segetis pecorisq;.

d Resendius Munionem hunc vocat.

CAPVT III.
Varia ad eas facta miracula.

[8] III. Miracvlvm. Sed hoc prætereundum non est quod Magister Benedictus Prȩcentor noster, vir vita grauis & moribus, nuper expertus est. [Eadem fragrantia post percepta.] Qui dum more solito ad altare, iuxta quod ossa sanctissima posita sunt, orandi animo propius accessisset, tantæ se sensit & fragrantiæ & odoris suauitate perfusum, quod quasi stupore mentis & extasi tactus, orationi tamdiu se dedit, quoad odor ille quasi claritas fumi cuiusdam abscederet.

[9] Scribitur itaque dies, & grata memoria feliciter celebratur, in qua beatissimi corpus Vincentij ad Vlixbonensem Ecclesiam constat esse translatum: quæ translatio iocundaque statuitur XVII. Kal. Octob. anno Domini a 1173. regni autem Regis Alfonsi 45. vitȩ vero eiusdem Alfonsi anno 67. filioque Regis eiusdem Sancio conregnante, b 19. annorum adolescente, mirabilis indolis; [Tempus translationis.] ab vrbis vero præfatæ captione c anno 26.

[10] Cum igitur ad totius regni felicitatem attineat Martyris adeo gloriosi præsentia, maxime populus Vlixbonensis iugi tenetur debito, diuinam clementiam super tam excellenti beneficio laudibus incessabilibus benedicere, multis gratiarum actionibus extollere, & per omnia sermone magnifico prædicare. Licet enim terram habeant virtute diuina incomparabiliter bonam, terram, inquam, omnium generum fructibus commendabilem, oleo, vino, frugibus abundantem, aere saluberrimam, vndarum beneficio copiosam; præsenti tamen cælestis generis dono ceteris potest nostro iudicio suæ vicinitatis ciuitatibus anteponi. Propter præsens siquidem donum, is qui est maiestate mirabilis, & in Sanctis suis gloriosus, mirifice magna, & magnifice mirabilia, per assuetæ bonitatis gratiam, diebus singulis operatur. Dæmonia siquidem ab obsessis corporibus effugari, mutos loqui, claudis gressum restitui, in mari periclitantibus subueniri, cæcos illuminari, sublatas furto pecunias mirabiliter reddi, mulieres a diutino sanguinis fluxu sanari, tortos membra rectos effici, ab humanis corporibus varios languores expelli, [Plurima ad reliquias miracula.] qui diuinæ gratiæ aut beatissimi Martyris Vincentij meritis non adscribunt, non solum Dei beneficiorum ingrati, verum etiam a fidelium numero alienissimi sunt habendi. De prælibatis igitur miraculis ex ordine tractaturus, ne diuina beneficia posterorum notitiam lateant, licet impediat copia proponentem, tamen sicut hæc & plurima gesta noscuntur, prout breuius possim, expediam. Cum ergo tantis audita miraculis, hinc inde populos fama contraheret, & hos ad videndum res mirabiles, illos ad glorificandum nomen Domini conuocaret; plerosque tamen spes amplius properat, vt pietate diuina, & Vincentij meritis, ad ægra corpora, seu mentes spiritu vexatas maligno, sanitas reducatur.

[11] IV. Miracvlvm. Vidi ipse, & quæ præsens aderat multitudo quam maxima, puellam iam nubilem, ab Vlixbonæ parentibus ortam, ad ecclesiam, in qua præfatus Martyr Vincentius honoratur, aliorum officio deportatam. Quæ dum gestu perditi corporis & gutturis impedito munere grauis, innueret quod vellet ad altare deponi, a parentibus circumstans turba quæsiuit, cuiusnam morbi puellam tanta miseria fatigaret. [Puella ægra, muta, phrenetica sanata.] Quibus referentibus, illam per aliquot dies ægritudinis magna molestia fuisse grauatam; demum insania tactam amisisse loquelam, & ideo se velle, cum iam ab ope humana deficeret, misericordiam implorare diuinam. His, inquam, ita dicentibus, puella sacris reliquiis in oratione supponitur. Pro qua dum a populo circumstante piis lacrymis, & communibus votis oratur, quies insolita & quædam soporis dulcedo membra puellæ demulcet; ita tamen vt mitiori motu videretur ab assistentibus hinc inde moueri: vnde mox seipsa fortior excitatur, restitutoque membrorum officio, cunctis præ mirabili euentu stupentibus, surgit, & os, quod culpa fuerat exigente ligatum, fit illico soluente Domino liberum, & ad laudem ipsius & gloriosissimi Martyris expeditum. Exclamat itaque, & sibi, dum semisopita iaceret, virum in albis apparuisse testatur, quærentique, quisnam esset, qui tam speciosus accederet? Ego sum, inquit, Vincentius, qui te saluti reddidi: manuque puellæ, vt sibi visum fuerat, apprehensa eleuauit eam, præcipiens vt surgens eloqueretur quod sibi senserat ex dono diuinæ bonitatis impensum. Quas igitur laudes, quas voces exultationis, quas lætitiæ lacrymas, signis vndique ciuitatis sonantibus, vir, mulier, ætas omnis, ciuitas denique tota concurrens diuinæ bonitati deprompserit, eo minus sufficientius nos constat effari, quo Dei magnalia excellentius humanum pectus excedunt.

[12] V. Miracvlvm. Per idem tempus quidam Ecclesiæ nostræ Canonicus ardore febrium iam multis diebus ita molestiæ accesserat & debilitati, [Febres depulsæ.] vt vix ad ecclesiam, spe trahente salutis, valeret accedere: in qua dum pernoctasset, completis in oratione vigiliis, domum sanitate reddita validus remeauit.

[13] VI. Miracvlvm. Simili modo quidam puerulus, magistri operis antedicti filius, per beatissimum Martyrem salutem adeptus est. Cuius facie læsa tanta in vultu deformitas apparebat, [Pueruli facies læsa & deformata, restituitur.] quod & læsuræ parentibus horrorem incuterent, & salutis desperatio non minime contristaret. Mouit igitur deuotionem parentum filij dolor, & sicut moris est, cum desperatur humana diuinam supplices opem implorant. Veniunt itaque ad S. Vincentium, lumen tam fide quam manibus ferentes, triennem puerum ante sacras reliquias statuunt, verba quibus Vincentium salutem exposcat, puerulum docent. Posses animo flecti, posses itaque mente compungi, videndo elinguem & balbulum flexis genibus, lacrymis fusis, adstantem, & hæc dicta cum parentibus iterātem: O S. Vincenti da mihi salutem; & tuus, dum vixero, seruus existam. Huiuscemodi verbis aliquoties repetitis, sana quidem & formosa facies puero redditur, nec vlterius vultus tener vlla morbi notula maculatur.

[14] VII. Miracvlvm. Quædam interim mulier, sane fidelis & timorata, vicina prænominatæ moratur ecclesiæ, quæ multis annis fluxu sanguinis & magna molestia laborabat; [Mulier a fluxu sanguinis sanata.] præterquam imperitia medicorum consumpta pecunia nihil opis esse didicerat; fide & prece Vincentium adiit, sanitatem poposcit, & hoc modo recepit: siquidem post factam orationem, sibi quidem dormienti S. Vincentius apparuit, d vt vestes ablutas & mundas indueret; nihil vlterius mali, quod per decennium passa fuerat, habitura. Quæ verba præmissæ salutis effectus secutus est. Nam deinde mulier ab antedicta miseria liberata, clementiam Dei & Vincentij beneficium grato sermone glorificat, se sanam esse populo confitetur, cælestem misericordiam prædicat, & gratiam hodie datæ sanitatis extollit.

[Annotata]

a Ex his conficitur contra superius positam Vasconcellij nostri epocham, natum Alfonsum anno 1106, regnare cœpisse anno 1128.

b Natus is est anno 1154. 11. Nouembris, vt scribit Vasconcellius.

c Ea capta, vt supra dictum, an. 1147.

d Videtur deesse, præcipiens, aut quid simile.

CAPVT IV.
Aliæ curationes infirmorum.

[15] VIII. Miracvlvm. In iisdem etiam diebus puellula quædam, octo sicut dicebatur annorum, vt a dæmonio liberaretur ad gloriosissimi Martyris suffragium parentibus comitata peruenit. [Energumena liberata.] Huic inerat hostis adeo molestus & grauis, vt eam ter aut quater in die intantum laborioso vexaret incursu, quod ægra membra vix proprius spiritus sustentaret. Huius dolentis angustias, post aliquot vigilias noctium & orationes, illum intuitum fuisse credibile est, qui corruentes eleuat, erigit omnes elisos, hostisque opprimentis violentia & improbitate depulsa per beatissimi Martyris preces puellam saluti restituit, securamque de cetero atque incolumem conseruauit.

[16] Sed & de duobus coruis, qui iam a multis visi sunt sæpius alacri volatu sub arcum & testudinem anterioris ecclesiæ peruenisse; [Corui in æde S. Vincentij.] quidam irrisores & diuinæ pietatis ingrati subsannant. At ego quidem illud æstimo multo fuisse incredibilius; sane incredibilius, quia mirabilius; & tamen verissimum est, quod inexpletæ auis edacitatis & gulæ dedita, naturæ oblita voracis, potuit carnem sanctissimi Martyris ferro, flamma, pœnaque multiplici tritam; non solum non attingere, verum illæsam a ceteris auibus, &, quod magis est mirandum, a feris bestiis custodire. Potuitne nutu diuino hæc auis etiam ieiuna sanctum Prophetam dies quadraginta cibare, & non potuit ad præfatam ecclesiam, vel propter testimonium sancti corporis aduolare? Vnde vt apertiore dementia diuinis virtutibus inuidentes aberrent, propositæ narrationis ordinem exequatur oratio; & quos nec res auditu vel visu mirabiles ad laudem diuinȩ maiestatis inclinant, maior incrudelitatis caussa. a

[17] IX. Miracvlvm. Erat igitur Vlixbonæ septennis puella paralytica, quæ vultum habebat tanta deformitate distractum, vt amisso spiramine viæ naturalis, os ad aurium vnam vi morbi retortum retracti aeris vix flatum fere iuxta tempus emitteret. Vnde parentes illius, audito quod multos huiusmodi præfatus Martyr gloriosus a suis languoribus alleuaret, puellam ad ecclesiam sæpedictam adducunt; [Puellæ facies fœde distorta restituitur.] oblationesque suas ad sacras reliquias in gemitu multo & cordis contritione deponunt: & ne sermonem diutius quam opus sit teneam, puellam diuinæ clementiæ & beatissimo Vincentio, monitam, vt quantum posset supplex oret, exponunt. Nec mora: quasi stupefacta & visu nouo conterrita, officioque reuera non suo consurgens, hilaris tamen & sana, ore reddito & suo loco restituto, profatur, populoque qui præsens aderat admirante, confitetur ex ordine, qualiter B. Vincentius sibi apparuit, & propriæ manus contactu ægræ maxillæ apposito, faciem puellæ restituit & salutem. Fit igitur in vrbe tota lætus ad sidera clamor, & in excelsis Domino gloriam & laudes vociferationis cum populo Clerus extollunt; Deum & Dominum Israel benedicunt, qui plebem suam per tanta miracula visitat & tam admirabilem genti facere in Martyre glorioso misericordiam. Miratur & prȩdicat populus faciem puellȩ beatam, quæ tanta & tam sacra manu contingi meruit, & habere tam felici contactu salutem.

[18] X. Mirac. Hæret animus, & dum præ oculis plurima memoria digna & valde miranda concurrunt, de multis nimirum ignoro quod horum specialius debeat aliis anteponi. Quantum enim ad præsens, multis fortasse videbitur esse superfluum litteris commendare quamplurima, quæ recenti memoria per omnium ora notissima celebrentur. Satis enim esse communi notitia potest, quod operis ecclesiæ præfatæ magister gaudet, & per se, quanta potest eloquentia prædicat, qualiter a B. Vincentio salute donatus est. Verumtamen quia non solum magistro, sed & operi prænominato Martyr gloriosus consuluisse credendus est, idcirco videor homini datum diuinæ debere clementiæ donum latius explicare. Iste cum esset ex regio mandato profectus, vt locum exquireret, [Quidam lapsu misere contritus,] vnde facilius ad construendam ecclesiam lapides erui possent; (difficillime siquidem & multis impēsis quadratos lapides Vlixbonæ contingit haberi) hoc, inquam, animo, dum loca lapidum circuit aptiora, mula, qua vectabatur, per aspera montis & deuia gradiens, ita casu subito lapsa est, vt onus impositum a se longe deiiceret, & excussum hominem inter lapides aggrauando sua mole desuper aduoluente comprimeret. Accurrunt igitur qui propius aderant, & hominem leuantes semiuiuum expediunt, & vtrum integre viuat nomen mutando Magistri requirunt. Is vero dum dubitat, & de se miratur an viuat, respondet tandem quærentibus se nescium esse, quam partem læsi corporis maior angustia molestaret; æquali quippe dolore quasi læsio vna corpus attriuerat; magis tamen de costarum compage soluta conqueritur. Post biduum igitur Vlixbonam æger admodum quoquo modo reuectus adducitur, & desperata medicorum peritia, alienis manibus beatissimo Martyri præsentatur. Vbi dum suppliciter excubans noctem vnam peregisset, [iuuocato S. Vincentio sanatur.] mane facto redditis membris, depulsa molestia, sanus & incolumis domum gradu firmo reuertitur; & quantam ex diuina bonitate receperit gratiam grato animo & sermone lætifico suæ vxori & lætanti familiæ protestatur.

[19] XI. Mirac. Fuit eodem tempore iuuenis quidam de b Vuimarannis, quartanis febribus adeo multo tempore tanta debilitate confectus, quod nihil proficientibus medicis extremo defectui cederet, [Quartana diuturna depulsa.] horamque qua diem clauderet trepidus expectaret. Auditis tamen Dei & B. Vincētij mirabilibus, spem animo colligit, & Martyrem gloriosum adeundum proponit & vouit; & dum viam accelerat, antequam ad locum optatum perueniat, febrium longa molestia liberatur. Iter autem promissum matre grata persoluit, & Missæ oblationis donis expositis, quid sibi Martyr beatissimus egerit hodie coram populo Dominum glorificando declarat.

[20] XII. Mirac. Tunc quoque temporis adolescentula, paucis ante diebus marito tradita, neruorum dissolutionem incurrit; & parte lateris vnius amissa, parentum obsequio ad ecclesiam portatur, & ante sacras reliquias, spe salutis habendæ, [Neruorum contractione laborans curata:] prosternitur. Pro qua dum parentes orationem & lacrymas faciunt, puella se paullatim recolligit, & membra de locis quo iacuerat fortius eleuat, & manu, quæ prius inutilis actui fuerat, collapsum mantellum humero superponit, ceterisque membris vsui solito restitutis, quærenti matri, se per B. Vincentium hilarem esse respondet & sanam: manum in argumentum salutis extendit, pedibusque reddito gradu consurgit, dicens se esse sanatam, & velle domum, turba præsentium admirante, redire.

[21] XIII. Monetur tamē a Clericis, qui aderāt, abstinere per triduū, & indicitur ne velit amplexibus vti mariti, donec vigiliis & orationibus dignā faciat Deo & glorioso Martyri de datæ salutis recordatione memoriam. Quos audire recusans, [voluptati intempestiue indulgens, eodem malo corripitur:] dum a parentibus cum lætitia conuiuium apparatur, vetitis osculis & marito miscetur. Vnde collatæ paullo ante sanitatis dono fraudata, nimirum, vt æstimo, ad euidentiam inobedientiæ, etiam lingua prȩpedita, loquelam amisit. Tristior igitur vnde cum salute venerat, ducitur; & post moram paruulam voto vitæ melioris effecto, [iterum sanatur.] iterato diuinæ bonitatis dono facta sana reuersa est. Sed & certo cum sit Martyr beatissimus in dandarum sanitatum miraculis valde beneficus, pauperum tamen est oppressorum in rebus furto seu aliis modis ablatis consolator, quam rei perditæ vtilis restitutor.

[Annotata]

a Aliquid hic deest.

b De VVimaranensi oppido, quod vulgo nunc Guimaraes vocant, dictum 10. Ianu. ad vitam S. Gondisalui cap. 1. litt. K. Quidam Araducam veterum esse volunt.

CAPVT V.
Res amissæ, ope S. Vincentij repertæ.

[22] XIV. Qvidam namque in vicinia nostra moratur homo sine querela, Dei timidus & amicus, diues ante aliquos dies, & inter sui similes Extrematuræ milites rerum necessariarū abundans. Sed, vt plerosque mortaliū sors vitæ præsentis obuoluit, huius quoque dies vltimos rebus sinistre cedentibus paupertas occupauerat & senectus. [Quidam amissum bouem, inuocato S. Vincentio recuperat.] Viri tamen prudentis modestia pauperiem efficit, dum patienter sustinet, mitiorem. Sed hominis miseria successu temporis eo processit, vt bouem vnam, totius possessiunculæ particulam optimam, dum sine custodia montibus oberraret, amitteret. Quam dum per aliquos dies homo præfatus per viam & inuiam anxius terram lustrando quæsisset, rerum malarum tædio tactus, hyeme, ieiunio, & inutili fractus erratu, positis genibus, ita lacrymis & gemitu verba præpediente profatur: O Martyr gloriose Vincenti, si constans & indubitabile verum est sanctissimas corporis tui reliquias esse Vlixbonæ, meam miseriam intuendo, mihi, obsecro, quod quæro restitue. Qui dicto statim mugitum bouis quasi de prope venientis attendit, & nebulis admodum spissis visum eripientibus sonos audiens iteratos, gressu meliore procedit, vaccamque oculis præsentatam grauidus plurimum & lȩtabundus agnoscit, secumque gratias referens Deo & Martyri glorioso, domum reducit.

[23] XV. Sed non minus mirabile pietatis extitit argumentum, quod quidam Vlixbonæ habitans in iisdem diebus expertus est. Hic ab amico depositam pecuniam quatuor aureorum conseruandam receperat: erat autem homo rerum exilium, sed morum & vitæ fidelis abundans. Is & vxor manuum labore communi liberis victum & sibi parabant, nihil præter domum, qua se reciperent, [Pecunias penes se depositas,] possidentes. Contigit autem vt quidam familiariter noscens ad locum, in quo prædicta pecunia posita erat, iam cognitum & prænotatum accederet: aureisque furtiue sublatis fugam tenuit, & se a Almada transmisso Tago recepit. Is autem qui pecuniam custodiæ, sicut putabat, fideli commiserat, post paucos dies aurum exigente necessitate requirit. [clam furto sublatas;] Quod dum in promptu b se ciuis antedictus habere putaret, & quæsitam minime reperiret, exangui vultu, lingua que præ dolore deficiente, respondet, pecuniam sibi furto esse sublatam. Vxor illico eiulatu flebili motam viciniam vertit in lacrymas, & miserabili voce conclamat, se miseram, non amplius a paupertatis incommodis emersuram. Ducitur ergo ante Prȩtorem homo miser in caussam, & quia cum amissa pecunia rei propriæ nihil amiserat, ipsam reddere iuxta terræ consuetudinem iudicatur. Tantis itaque malis anxius petit inducias: domum tristis reuertitur, cum vxore quid facere debeat parum consilij habiturus. Quæ consultis sortilegis, dicit pecuniam iam ad Francosam vsque fore delatam, quod oppidum VII. distat Vlixbona dietis. [(frustra consuliis sortilegis,)] Latronem itaque de viæ magnitudine persequi desperantes, domum suam quo possent pretio vendere proponebant, sub aliqua postmodum spelunca mansuri, victum panemque ostiatim vltima miseria petituri.

[24] Redit tamen maritus ad coniugem, & obortis lacrymis ita miserandam affatur: O mulier, inquit, ecce S. Vincentius petentibus miseris solatia confert & nobis videntibus nemo corde supplici & animo mundo ad præsentiam reliquiarum eius accedit, qui secum optata remedia non reportet. Surgamus itaque, &, prout nostra facultas expetit, munus & animum potius offerentes, coram ipso lacrymas nostræ querelæ ponamus; & nisi spes animum fallit, nostro dolori velox aderit sua pietate remedium. Placuit hic sermo duobus, & expositis quæ oblationi parauerant donis, vigilias celebrant; & parte noctis in orando peracta certam notitiam de rebus amissis accipiunt. [ope & monitu S. Vincentij,] Quidam enim marito per visum apparens: Vade, inquit, Almadam, & qui tibi de castello veniens primo occurrerit, is de tua pecunia te certum faciet. Nauigat igitur mane facto, & citus ad locum præmonstratum adueniens statim hominem aureos habentem obuiam habuit, & ab ipso prius amico more saluere iubetur. Scio, inquit qui furtum commiserat, quod tuos aureos quæris; sed si tacitum semper de nomine meo, & secretum habueris quod inde fuero tibi confessus, ego cum pecunia reddita tuæ te lætum vxori remittam. Data itaque fide & rei male gestæ taciturnitate promissa, partem quoque pecuniæ se daturum animo libenti spopondit. Sed & alius, Nequaquam, inquit, diutius inde quidquam mihi retinebo; [recuperat,] quoniam vt hos male tuli, semper animus duris horroribus actus, quasi alienatione noua, [fure diuinitus coacto restituere.] remota quiete, vehementer obstupui. Recepit igitur aurum homo gaudens, & valde lætissimus domum regreditur, secumque sua solatia defert ad vxorem, de piissimi Martyris tanto beneficio gauisuram.

[25] XVI. Simili pietatis gratia quædam muliercula valde pauperrima, [Alia pannos sublatos recipit:] pannos ad lauandum susceptos, dum furto sublatos minime reperiret, ab exorato Martyre rediens, domi positos & ad plenum restitutos inuenit.

[26] Alia quoque, quæ in suburbio habitabat Vlixbonæ misera valde, decem aureos, quos ad redimendum filium ex eleemosyna Regis supradicti receperat, [alia pecuniam:] & subtractos non inueniens, fusa cum lacrymis oratione a B. Vincentio misericordiam petit, & domum reuersa nutritum a se porcellum obuiam habuit, prædictum aurum ore suo ad pedes dominæ suæ præsentantem.

[27] XVII. Quidam autem eodem tempore pelliculas emere cirogillinas, & vt in eis operaretur, spe lucri, quidquid habebat in eis emendis expenderat. [alius pelliculas.] Quibus conseruandis dum animum opere negligentiori impendit, ipsas alio curam agente habendis alienis sollicitiorem amittit: pro quibus vrbe fere tota quærendis euersa, ad misericordiam beati Martyris implorandam consilio tandem meliore recurrit. Aderat tunc & suas agebat vigilias Ecclesiæ prænominatæ Magister scholarum, & sicut ab eodem confitente recepimus, ipse & sua societas præsens præfati negotiatoris verba huiusmodi risit; intendens enim oculos, & faciem commouens, ait: O S. Vincenti de tua præsentia nequaquam mouebor, donec meas pelles mihi reddi præcipias. Prius igitur quam nox media fieret, propere surgens socios excitat, dicens se per B. Vincentium certum effectum, qua domo, & apud quem debeat hominem pelliculas inuenire: quas ea certitudine scimus hominem inuenisse, qua fidei constantia ex certa fiducia Martyrem gloriosum rem perditam precabatur. Sed certe memoriter habendum est & valde pensandum, quam magni meriti apud Dominum sit beatissimus huius Martyris spiritus, quantumque sua prece remittendis criminibus valeat animarum in cælo, qui non solum corporibus a multiplici morbo sanandis, sed & rebus victui necessariis tantum valere monstratur in terris.

[Annotata]

a Almada oppidum est castello nobile, vltra Tagum, e regione Vlyssipponis.

b Ita legendum coniicimus. Scriptum erat, ceteros.

CAPVT VI.
Tempestates sedatæ. alia mortalibus concessa beneficia.

[28] Verum & maria nullatenus beneficiorum illius expertia rerum euentu mirabilium ostenduntur. Quidam enim Vlixbonæ habitant, eorum hodie quæ dicturi sumus minime testes existerent, nisi data de periculis tantis salute præsentem vitam Martyri glorioso deberent. Ij cum iam ad maris & terræ confinia littus & portum sibi facili nauigatione promitterent, [Tempestas Sancto inuocato, sedata:] vis magna ventorum & violentium actus vndarum contrarius, ruptis anchoræ funibus, miseros nautas in altum a conspectu telluris longe, frustra laborantibus remis, inuoluit: geminat autem adueniens nox obscura procellas, & duplicatis tenebris quorsum tenere nauiculam debeat rector nimirum ignorat. Pars itaque lacrymans fundit aquas, & nauim imbre marique grauatam euacuat: pars autem quod dulce domi reliquerat, memorat, & quod sui defuncti agat curam, exoptat. Tres ergo noctes & dies hyeme & tenebris indiscretos sine cibo potuque, nequaquam mortis incerti, vexantur. Enimuero etsi tempestate dilatam, certam tamen expectant per longa ieiunia mortem. Tum denique S. Vincentium miserandis vocibus intonant, vnanimes vota Vincentio faciunt: statimque auram prosperam, mari reddito, & aere clarificato recipiunt, & præter speratum mira celeritate in portus inferuntur optatos; & quam ad suas domos adeant ante B. Vincentio vota persoluunt, cuius de gratia & ineffabili pietate testantur, populo admirante, de periculorum immensitate saluatos. Verum vxores, & vt quæque periclitantibus proximior fuerat, vultu deformes & crine gentis suæ ritu, nænias egerunt, & Missis de more cantatis animos commendauerunt maritorum. Quibus viuis iterum apparentibus, omnem luctum in gaudia vertunt, & quantum de salute suorum Deo & beatissimo Martyri debeant, multarum actionibus gratiarum ostendunt.

[29] XVIII. Mirac. Huius profecto Martyris gloriosi dignum est meritis imputare, quod nauis a Alcobaciæ de consimili periculo naufragia maris euasit. Enimuero Domnus Abbas, communi prouidens vsui Fratrum, nauim onerariam sale, b qui multum abundans est Alcobaciæ, repleri præceperat, & ad portum alium, vbi carius c emittitur, apportari. Nauis igitur, aura fallaci fauente, portu exierat, & dum multum a terra longius agitur, [iterum alias.] subito intumens irruit ventus in vela contrarius; & turbine nauim tanto perculsam inuoluit, vt horrendo vndarum incursu nauis ad scopulorum anfractus, & loca de quibus nullus euaderet, præceps inferretur. Tunc vero viri religiosi qui aderant, præsenti periculo territi, vno clamore vociferantes, ad S. Vincentium preces emittunt, & vt eos de præsentia mortis eripiat eiulatu magno conclamant. Miro igitur modo oratione finita, statim procella cessante ventus in auram suauissimam vertitur; & nauis in portum, vbi B. Vincentius honoratur, cum magna tranquillitate deuehitur. Vbi de tanto metu securi ad beati Martyris præsentiam festinant, & multas illi de periculorum emersione grates exsoluunt, populoque quam præsentem mortem per meritum illius euaserint gratis sermonibus eloquuntur.

[30] [Secunda piscatio obtenta:] Sed etiam alij quamplures, qui sibi victum & vestitum piscando conquirunt, votis persæpe B. Vincentio factis, naues ab alto reducunt multitudine piscium admodum oneratas. His & aliis multis virtutum indiciis, nauigantes Vincentium potentem maris appellant, & minus marina pericula timent quicumque frequenti memoria reuocatum sibi propitium gloriosum Martyrem efficiunt. Verum ad ea quæ per illum Dominus circa miseros operatur narrationem vertamus.

[31] XIX. Miracvlvm. Quidam autem multo tempore visum oculorum amiserat, & supplicanti Deo & glorioso Martyri, [visus receptus:] sanitas oculis diu perdita restituta est. Quod ipse, qui cæcus fuerat, coram D. Gunsaluo præfato Tribuno militiæ, qui tunc suas vigilias ad beatum Martyrem celebrabat, confessus est.

[32] [energumena liberata;]XX. Mirac. Ipsaque eadem nocte puellula quædam muta & dæmoniaca, salute reddita sibi donata est.

[33] XXI. Mir. Sed & post paucos dies alius quidam a dæmonio sæpe vexatus, mirabili gratia & memoria digna sanatus est. Iste ad petenda remedia nocte venerat, eadem forte qua Donnus Galdinus Procurator rerum & Magister militiæ Templi per regnum Portugalliæ, [item alius:] vir vtique gratiosus & illustris, suas vigilias vna cum aliis multis militibus animo magnæ deuotionis agebat. Contigit præfatum infirmum coram Magistro prænominato ante sacras reliquias sisti: & solito morbi venientis signo percepto, cœpit emissa voce clamare, & contra violentiam inuadentis hostis a consedentibus opem expetere. Cui Magister confidenter: Ne timeas, inquit, Villane, sed bonam fiduciam habe, & extendens manum arcam attinge; dicebat enim is qui a dæmonio vexabatur, quod per dextræ manus digitum minimum se solitus fuerat malignus spiritus occupare. Hanc itaque manum extendens tetigit arcam, in qua reliquiæ sacræ reponuntur & ab hoste paullulum respirauit. Ter igitur in ipsa nocte miserum hominem suus hostis exterruit, & arcæ sanctæ per mandatum præfati Magistri tactu, data per Martyrem securitate, perniciem hostis deinde sanus euasit.

[34] XXII. Mir. Alius quoque iuuenis a multis diebus inualidus, ab vmbilico inferius omnium vsum membrorum amiserat; & de sanitate medicis desperantibus, ad præsentiam Martyris beatissimi, [æger sanatus:] meliore consilio, per manus aliorum deductus est. Is cum suæ deuotionis lacrymas & orationes beatissimo Martyri sæpius obtulisset, ita sanus restitutus membris abscessit, ac si numquam fuisset aliqua molestia prægrauatus.

[35] XXIII. Mir. Similiter alius, a dæmone frequenter in die correptus, intolerabiliter laborabat, & multis diebus & noctibus ad sanctum Martyrem excubans, [energumenus liberatus:] & cum vigiliis diutissime factis orationibus, tandem donec viueret perpetuum corporis sui seruitium Vincentio glorioso promisit, & nobiscum diutius morans ex toto prȩfata miseria liberatus est.

[36] XXIV. Mirac. Alius itidem apud Turres moratur, intantum spiritu vitali defecerat per longam febrilis morbi molestiam, vt iam vltimum fatalis horæ terminum trepidus expectaret. [æger desperatus sanatus.] Quem dum vltimus, vt timuit, angeret dolor, vicinis præsentibus se vouit ad S. Vincentium, si viueret, profecturum: & statim facto voto, cunctis qui aderant admirantibus, sanitati perfectissimæ redditus est. Cuius beneficij gratiam ipse postmodum, & alij quibus Martyris beatissimi donum notum extiterat, cum Vlixbonam peruenissent, debita gratiarum actione diuulgare postmodum beati Martyris merita non cessarunt.

[Annotata]

a Alcobacia nobile & opulentum ordinis Cisterciensis cœnobium, ab Alfonso I. ædificatum.

b De salinis Lusitaniæ, salisq; copia, agit Vasconcellius in Descriptione Lusitaniæ.

c Forte emitur.

DE RELIQVIIS S. VINCENTII
Barium in Appuliam translatis.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

Svb finem XI. secvli.

Ex mss.

[1] Cvm in Lusitaniam sunt S. Vincentij ac deinde in Galliam reliquiæ translatæ, non omnino nullum sibi eius pignus Valentia retinuit. Nam cum variæ, vt fit, illius vrbis Ecclesiæ partem sibi exuuiarum aliquam vindicassent, fuit quod seculo octauo ad promontorium Sacrum, & centum post annis Castrum, ac deinde in Italiam quoque deportaretur, vt mox dicemus, nisi quis velit redonatum Valentinis postmodum aliquid a Castrensibus. Nam quod quidam disputant, [Post duas translationes fuere adhuc S. Vincentij reliquiæ Valentiæ:] si metu Abderamenis auectæ in Lusitaniam sunt, nihil reperire postea Audaldum potuisse; neque enim partem solum rapturos fuisse profugos illos, parte veluti in prædam relicta Barbaris, id nos magnopere non mouet. Non enim vniuersi profugere tunc Valentia ciues, nec qui profugere omnium sacra & supellectilem Ecclesiarum in sua habuerunt potestate, sed vnius fortaßis ædis aut cœnobij. Quod contra scribit Aimoinus integrum corpus ab Audaldo repertum, suis adhuc vinctum neruis, non est eiusmodi vt cogat nos fateri nullam illius abfuisse partem. Vidimus sæpe sceleton veluti integri corporis humani & colligatum, etsi brachiorum pars, costæ aliquot, aliaq; ossa deessent.

[2] Non ergo tam gloriosi Martyris pignore omni Italia quoque, etsi suorum sat locuples, imo ceteras ditans prouincias thesauris, caret. [Aliquæ olim Capuæ, iam Metis:] Aliquas Capuam a duobus monachis deportatas S. Vincentij reliquias, supra ex Sigeberto retulimus: sed eas nunc Mediomatricum in Gallia Belgica vrbs poßidet. Romæ ternæ sunt SS. Vincentio & Anastasio dedicatæ basilicæ, vti testis est Octauius Pancirolus; inq; earum vna, quæ regione IX. Ripa dicta visitur, [aliquæ Romæ,] aliquæ sunt S. Vincentij reliquiæ: vnde, quando, per quem allatæ, nec ipse tradit, nec nos alibi legimus. Peregrinus Merula in Sanctuario Cremonensi scribit isthic in parochiali S. Vincentij ecclesia, insigne os pectoris illius asseruari. [Cremonæ,] Barij in Appulia brachium extat in celeberrima toto orbe S. Nicolai Episcopi basilica. Id qua ratione isthuc peruenerit, [Barij.] ex veteri Legendario illius Ecclesiæ nobis transscripsit Antonius Beatillus noster, cui plurimum Barienses sui ciues debent, ob S. Nicolai, Sanctiq; Sabini historiam accuratißime illustratam.

NARRATIO TRANSLATIONIS
Brachij S. Vincentij Martyris,
ex MS. Bariensi eruta ab Antonio Beatillo Societ. Iesv.

Vincentius Archidiaconus Caesaraugustanus, Martyr Valentiae in Hispania (S.)

BHL Number: 8652

Ex mss.

[1] Non multis euolutis temporibus a collocatione corporis beatissimi a Nicolai in ipsius Bariensi basilica, accidit vt Episcopus b Valentinæ ciuitatis Barium veniret, [Episcopus Valentinus tendens Hierosolymam,] quatenus cum aliqua naui dictæ ciuitatis cum suis compatriotis sepulchrum Christi pergeret ad visendum, cuius caussa a sua venerat patria. Quo Domino c Eliæ Barinæ d & Canusinæ Sedis Archiepiscopo nuntiato, accersito suo Archidiacono iussit prædictum honorifice hospitari Episcopum in cuiusdam conciuis honoratum hospitium.

[2] Enimuero nauibus transfretandi moram facientibus, graui languore Episcopus infirmatur. [ægrotat Barij in Appulia:] Cui Dominus Elias sæpenumero suos medicos misit; atque de suis bonis obsequebatur illi quotidie. Episcopus iudicatur ad mortem: qui cernens se in articulo mortis manere, misit cum reuerentia, & fecit sibi accersiri Dominum Eliam sæpedictum Antistitem, vt in suis manibus se & sua committeret. Hoc præfatus audiens Dominus, ipsum adire minime e fecit: sed comitatus turba Clericorum, domum vbi ægrotus iacebat, adueniens, more talium benedictionem cum signo Crucis super eum expandit. Infirmus Episcopus eius dexteram manu apprehendens atque nimia deuotione deosculans, taliter affatus est: Desiderium meum, Pater venerande, Hierosolymam pergendi multis transactis fuit curriculis; [perceptis a Barensi Episcopo Sacramentis,] sed tum maxima dignitate mei episcopatus, & variis interuenientibus officiis nostræ prouinciæ, tum consanguineorum meorum obstaculis, timore longi itineris incipere adhuc minime potui. Sed video me adeo durissima adstrictum infirmitate, vt quod iam concupiui minime possim perficere. Confiteor igitur de commissis ante vestram præsentiam, Pater & Domine, & a vestris sacratis manibus corpus Christi accipiam nunc deuote.

[3] Quo facto aperta voce coram omnibus, quamuis obsistente infirmitate, aiebat: Mea pro dignitate & maxima deuotione brachium S. Vincentij Leuitæ in capsellula asporto argentea, quod supra omnem meum thesaurum pretiosius habeo. Sed quia tempus meæ resolutionis, quod ex quo sexagenarius fueram concupiui, [donat illi Ecclesiæ brachium S. Vincentij;] vt essem cum Christo, agnosco; placet mihi, vt prædictum brachium in ecclesia B. Nicolai seruetur; & illud volo semper hic esse in memoriam mei, vt orationibus & sacrificiis vestræ Ecclesiæ mea semper fruatur anima. His dictis, in manibus Domini Eliæ illud tradidit, dicens: Si, Domine Pater, obiero, taliter sit vt prædictum est; sin autem ad sospitatem rediero, mecum accipere nulla sit mora. Quod Dominus Archiepiscopus coram omnibus firma voluntate promisit.

[4] [quod, eo mortuo, honorifice transfertur.] Tertio die post hæc spiritus Episcopi euolauit ad cælum. Corpus nimia cum honorificentia in ecclesia B. Nicolai deducitur; atque celebratis, vt mos est Christianorum, officiis, in pace sepultum est. Statim Dominus Elias solenniter processione præparata, tintinnabulis fortiter crepitantibus, cum illa multitudine clericorum laicorumque, accipiens S. Vincentij brachium, cum brachio S. Thomæ Apostoli collocauit, in loco in quo requiescit corpus S. Nicolai, vbi nunc honorificentius permanent in laudem & gloriam summi Dei.

[Annotata]

a Fuit an. 1087. Barium allatum S. Nicolai Episcopi corpus.

b Posset quæri fuerit ne hic Episcopus Valentiæ Segalaunorum in Gallia, an Valentiæ Contestanorum in Hispania Tarraconensi. Erat hæc quidem eo tempore in Maurorum potestate, suos tamen habere Episcopos Musarabas potuit, vt aliæ vrbes: & quia isthic olim mortem oppetiit S. Vincentius, eam visus est scriptor intellexisse cum simpliciter Valentiam dixit.

c Fuit Elias monachus Cauensis, deinde Abbas Barij in cœnobio S. Benedicti; ac tandem an. 1089. electus illius vrbis Archiepiscopus, ab ipso Vrbano II. mense Octobri eiusdem anni consecratus in noua Archiepiscopali Barij ecclesia. Vixit in episcopatu annos 15. menses 7. 22. dies: obiit 23. Maij 1105. Basilicam S. Nicolai, cum adhuc esset Abbas, inchoauit, ex eleemosynis quæ in dies offerebantur, eamq; multis pretiosis donariis, & Sanctorum reliquiis ornauit. Ita Antonius Beatillus noster in Catalogo Archiepiscoporum Barensium.

d Vniti sunt episcopatus illi sub annum 845. vt idem auctor est Beatillus.

e Potius distulit legendum, aut quid simile.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ORIONE, MEMNONE, HERMETE, IANVARIA, TECHO, & aliis.

[Commentarius]

Orion, Martyr (S.)
Memnon, Martyr (S.)
Hermes, Martyr (S.)
Ianuaria, Martyr (S.)
Techus, Martyr (S.)
Alii, Martyres

[1] Hos vetus MS. Martyrologium S. Hieronymi, itemq; MS. Dungalense, coniungunt cum XVIII. illis, quos ad 16. Aprilis reiiciendos supra censuimus. Prius MS. ita habet: [Horum nomina cum aliis relata.] XI. Kl. Spania ciuitate Valentia S. Valeri Episcopi & Vincenti Diac. & aliorum XVIII. Quintiliani Cassiani Matutini Pului Vrbani Martialis Fausti Successi Felicis Pauli Petri Ianuari Primitiui Eboti Cediani Optati Frontonis Iuli Bellici Municipi Techi Orionis Memnonis Ermetis Ianuariæ item Ianuari Muci Saturi Bellici. MS. Dungalense pro Pului, quod Publij exposuimus, Paulini habet; pro Eboti, Booti; pro Techi, Tetotici; Ianuariam, alterumq; Ianuarium, Mucium, Saturum, alterumq; Bellicum omittit. de his quatuor separatim agemus. Addit idem MS. Hermetis & aliorum XIX. & Felicis cum sociis suis. Quis hic Felix?

[2] Bellici Municipi quid sibi velint, nō sat extricamus. Scripta sunt in vtroque MS. vt Sanctorum nomina. Posset quispiam suspicari Bellicum esse quodpiam municipium, [Quidam omissi.] vbi martyrium peregerint Sancti: sed in MS. S. Hieronymi nomina vrbium raro integra, vixq; genitiuo casu efferuntur: in Dungalensi numquam locus exprimitur. Satius tamen duximus omittere, quam incerta proponere Lectori. An hi porro cum prioribus illis, quos ad 16. Aprilis reiecimus, coronati sint; an separatim, & alibi, non liquet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS IANVARIO, MVCIO, siue MINVTIO, SATVRO, BELLICO.

[Commentarius]

Ianuarius, Martyr in Africa (S.)
Mucius sive Minutius, Martyr in Africa (S.)
Saturus, Martyr in Africa (S.)
Bellicus, Martyr in Africa (S.)

Recensentur hi, vt iam diximus in MS. S. Hieronymi his verbis: Item Ianuari Muci Saturi Bellici. Locum expreßit MS. Rhinavviense: In Africa Ianuarij, Minutij, Saturi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS GERVNDENSIBVS INVENTO, ET ALIIS CCCLIX.

[Praefatio]

Inventus, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Alii CCCLIX Martyres, Gerundae in Hispania

[1] Philippus Ferrarius in generali Sanctorum catalogo, horum ita meminit: Gerundæ S. Inuenti & aliorum CCCLIX. Martyrum. [S. Inuentus, vulgo S. Trobat.] Citat in Notis tabulas Gerundenses, & historiam SS. Catalauniæ Antonij Vincentij Domenecci, qui S. Inuentum vulgari Catalaunico sermone San Trobat dici testatur, horumq; omnium reliquias asseruari in collegiata S. Felicis Ecclesia Gerundæ: ac deinde sequentem narrationem pertexit, ex variis collectam authenticis, vt ait, instrumentis, videlicet Bullis quibusdam Romanorum Pontificum, compendio indulgentiarum excuso, epistola Berengarij Episcopi Gerundensis Augustam ad Abbatem S. Afræ mißa, quæ a Marco Velsero recitatur in Notis ad Conuersionem & Paßionem S. Afræ & sociarum Venetiis excusis anno 1591. quam & nos ad S. Felicis natalem 1. Augusti dabimus, vbi & de S. Romano Martyre, eius comite, quem Domeneccus alioquin vnum esse ex his 359. diuinat.

NARRATIO
ab Ant. Vinc. Domenecco Hispanice scripta.

Inventus, Martyr Gerundae in Hispania (S.)
Alii CCCLIX Martyres, Gerundae in Hispania

Ex Ant. Vinc. Domenecco.

[1] Cvm imperium Romanum administraret Diocletianus, vt vir erat astutus & sagax, statusque sui amplificandi, ac nominis ad posteros quoque propagandi studiosus, Deorum suorum sibi ad id conciliandum fauorem iudicauit. Frequens igitur ab iis responsa exposcere, magnifica & multa offerre sacrificia. Cumque in re graui & ardua idolum quoddam consuluisset, post longam moram, [Silentibus idolorum oraculis,] id tandem tulit responsi, Silentij sui caussam esse homines iustos, qui in Imperio Romano cōmorarentur. Hoc per idoli sacrificulum effatus dæmon, deinceps conticuit. Quærere Imperator, quinam ij sint iusti. Respondetur, indubie Christianos esse, qui quocumque aduenirent nemini quidquam iniuriæ inferrent, ac bene de omnibus mererentur, eamque videri perfectam iustitiam. Hæc erat Christianorum tum vitæ ratio. [sæuit in Christianos Diocletianus.] Hinc oblata impio homini occasio decimæ excitandæ aduersus Ecclesiam persecutionis, longe immanissimæ.

[2] Continuo conferta Christianis captiuis ergastula, cum impune latrones, sicarij, adulteri grassarentur. Eripi cœpta innocentibus vita, dari mille suppliciorum reis libertas Accessit impio Principi consors adiutorque crudelitatis Maximianus. Missus ab his in Hispaniam Præfectus Dacianus, eorum sȩuitiæ strenuus administer. Hic a Emporias venit, vbi comprehensum S. Felicem Ruffino legato suo tradidit, [Multi in Hispania tum Martyres; Gerūdæ 360.] a quo est interemptus. Ab his quoque CCCLX. Martyres, quos Ecclesia collegiata S. Felicis veneratur, aut eorum plerique, affecti martyrio sunt. Huius coniecturæ fidem facit epistola, quam vir illustris D. Berengarius Episcopus Gerundensis anno 1087. ad Sighardum monasterij S. Afræ Augustæ Abbatem scripsit, qua testatur se ei mittere manum S. Romani socij S. Felicis. Cum igitur constet Felicem Ruffini iussu necatum, consequens est S. Romanum eius & peregrinationis & certaminis socium, iisdem Diocletiano & Maximiano Imperatoribus palmam martyrij adeptum. Cum vero ea ætate Christiani in ecclesia S. Mariæ extra muros, quæ nunc S. Felicis dicitur, sepeliri consueuerint, vt ex historia quatuor Martyrum constat, credibile est isthic quoque sepultum esse Romanum, cuius tamen rei nulla modo extat memoria: fuitque dubio procul vnus e trecentis illis, & sexaginta Martyribus. Occisi quoque Gerundæ sunt, vt ex antiquis Actis Vicariatus manifestum est, SS. Vincentius & Orontius Itali, & S. Victor Diaconus, cum matre Aquilina & patre. Quamquam vero Vincentius ac Orontius Ebredunum in Galliam sint deinde translati, non tamen b Victor, eiusue parentes. Et hos ergo arbitramur in eadem tumulatos esse ecclesia, censerique in sancta illa, qua de agimus, Martyrum turma.

[3] Eadem Diocletiani & Maximiani persecutione occisus est S Narcissus, cum rei diuinæ operaretur; cui plurimi videntur, pro illorum temporum pietate, sacrorumque peragendorum aut participandorum rariore opportunitate, adfuisse; quos omnes in eumdem referimus numerum. Idem dici posse de S. Inuento videtur, fuisse ex eodem sanctorum athletarum felici cœtu. [inter hos S. Inuentus, patronus contra quartanam:] Opitulatur præcipue S. Inuentus quartana febri laborantibus: cuius rei gratia magna ei habetur veneratio. isthæc de eo a multis retro seculis in eadem Ecclesia Collecta recitatur: Præsta quæsumus omnipotens Deus, vt intercedente B. Inuento Martyre tuo, & a cunctis aduersitatibus liberemur in corpore, & a prauis cogitationibus mundemur in mente. Per Dominum.

[4] Eius in eadem S. Felicis ecclesia imago cernitur, [eius veneratio.] in noua tabula altaris D. Virginis de Rosario, vti & in veteri fuerat. Consueuerant olim pridie eius celebritatis vigilias in eadem æde agere. Hæc ab eiusdem templi Sacerdotibus omnia accepi.

[5] Multi singulari quadam pietate trecentos illos & sexaginta Martyres venerantur; nec immerito: [Horum contra aquas patrocinium,] cum eorum multa extent in illam ciuitatem beneficia: nam absque eorum esset patrocinio, pridem fortassis exitium illi aquæ attulissent. Ciuis quidam Valentinus vir doctus ac pius quotannis officium peragi horum sanctorum Martyrum procurat in maiori ara S. Felicis, [cultus anniuersarius.] hæcque in Sacro legitur oratio: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, vt qui Sanctorum tuorum, quorum corpora hic requiescunt, natalitia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur.

[6] [Vnde numerus horum SS. colligatur.] Numerus sanctorum horum Martyrum colligitur ex compendio quodam Indulgentiarum Ecclesiæ S. Felicis excuso, in quo dicuntur isthic quiescere corpora Sanctorum Narcissi & Felicis, & aliorum trecentorum sexaginta. Idem asserunt quædam bullæ Pontificiæ, quæ in eius Ecclesiæ extant archiuo; earum tamen quædam non nisi sexaginta Martyrum meminerunt.

[Annotata]

a Emporiæ, vulgo nunc Ampurias, vrbs Indigetorum in Tarraconensi Hispania, portu commodo, olim Cathedra episcopali ornata, modo sub Gerundensi Antistite, egregie describitur a Ludouico Nonio Hispaniæ cap. 86. ex Liuio & aliis.

b Atqui id manifeste Acta, quæ antea dedimus, asserunt. Parentum corpora verisimile est Gerundæ seruata, licet non constet an inter ista 360. censeri debeant.

DE S. IRENE, SIVE HERENA, VIDVA S. CASTVLI MARTYRIS, ROMÆ.

CIRCA AN. CCC.

[Commentarius]

Irene sive Herena, vidua Romae (S.)

In Actis S. Sebastiani, supra 20. Ianuarij cap. 22. memoratur S. Castulus palatij Diocletiani Zetarius, & hospes Sanctorum, qui 26. Martij martyrio est coronatus: & cap. 23. Irene, siue Herena, [S. Irene S. Sebastianum curat.] vel, vt alij scribunt, Ærena, aut Syrena, (fortaßis Serena) eius vxor, religiosa mulier; quæ, cum esset S. Sebastianus sagittis confixus, ac veluti mortuus relictus, nocte abiit vt corpus eius sepeliret, sed cum inuenisset eum viuentem, domum suam abduxit, ac sollicite curauit, ita vt intra paucos dies sanitatem integram recuperaret. Eius hodie nomen MS. Florarium, in Sanctorum album retulit, his verbis: Item Syrenæ relictæ Castuli Martyris. An martyrium ipsa quoque subierit, an placido fine (siue inter ipsas persecutionum procellas, siue reddita Ecclesiæ pace) defuncta sit, nusquam legimus.

DE S. BLÆSILLA, VIDVA ROMANA.

An. Ch. CCCLXXXIII.

[Commentarius]

Blaesilla, vidua Romae (S.)

BHL Number: 1367

Ex variis.

[1] Blæsillæ nobilißimæ religiosißimæq; viduæ nomen in Cælitum fastos relatum exhibet Martyrologium Germanicum, Constantius Felicius, Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. & in catalogo SS. Italiæ, [S. Blæsillæ natalis.] Siluanus Razzi to. 1. de fæminis sanctitate illustribus. De ea agit Baronius to. 4. ad an. 382. num. 40. 42. 43. Spondanus in compendio Baronij eodem an. num. 8.

[2] S. Hieronymus variis locis eius meminit. Epist. 22. ad S. Eustochium eius sororem de Custodia virginitatis: Molestias nuptiarum, & incerta coniugij, [Septimo mense orbata est marito,] domestico exemplo didicisti: cum soror tua Blæsilla, ætate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana conditio & futuri nescia! Et virginitatis coronam, & nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiæ gradum teneat viduitas, tamen quas illam per momenta sustinere existimas cruces, spectantem quotidie in sorore, quod ipsa perdiderit; & cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiæ habere mercedem? Sit tamen & illa secura, sit gaudens; centesimus & sexagesimus fructus de vno sunt semine castitatis.

[3] Quam ipse Hieronymus S. Blæsillam in viduitate ad pietatem cultumq; diuinum stimularit, scribit ep. 116. ad S. Paulam eius matrem & Eustochium, quæ est præfatio in Ecclesiasten: Memini, inquit, [ad virtutem stimulata a S. Hieronymo,] ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romæ essem, & Ecclesiasten S. Blæsillæ legerem, vt eam ad contemptum mundi huius prouocarem, & omne quod in mundo cerneret putaret esse pro nihilo, rogatum ab ea vt in morem commentarioli obscura quæque dissererem, vt absque me posset intelligere quæ legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, & vbi non meruimus, o Paula & Eustochium, talem vitæ nostræ consortem, tantoque vulnere tunc percussus obmutui; & nunc in Bethlehem positus angustiore videlicet ciuitate, & illius memoriæ & vobis reddo quod debeo.

[4] Idem epist. 26. ad S. Pammachium super obitu Paulinæ vxoris, quæ altera S. Blæsillæ soror erat, ita scribit: In calce epistolæ recordatus sum quadrigæ vestræ (quam constituebant Pammachius, [sæpius ab eo laudata.] Paula, Eustochium, & Paulina) & proposito quintam deesse Blæsillam, quæ prima de vobis præcessit ad Dominum. Coluntur S. Pammachius XXX. Augusti; S. Eustochium XXVIII. Sept. & S. Paula XXVI. Ianuar. vbi S. Hieronymus in eius Vita num. 3. seniorem ex quinque liberis statuit S. Blæsillam, super cuius morte se Paulam consolatum esse ait, epistola scilicet 25. quam hoc die edidit Surius. Epistolam vero 23. scripsit ad S. Marcellam (cuius vitam damus 31. Ianuarij) de ægrotatione S. Blæsillæ. Nos ex vtraque epistola ea excerpsimus quæ Blæsillæ vitam quoquo modo exhiberent, omissis quæ ad eam non pertinerent, quod epistolæ alioquin illæ in omnium manibus sint.

[5] Epistola ergo 23. citata morbum Blæsillæ occasionemq; vanitatum omnium abdicandarum commemorat, atque ita inter cætera scribit: [Post grauē morbum,] Blæsillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter æstuasse; vt sciret reiiciendas delicias corporis, quod paullo post vermibus exarandum sit. Venit & ad hanc Dominus Iesus, tetigitque manum eius, & ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiæ & diuitiarum fasciis colligata, in seculi iacebat sepulchro; sed infremuit Iesus, & conturbatus in spiritu, clamauit dicens: Blæsilla veni foras. Quæ vocata surrexit, & egressa cum Domino vescitur. Iudæi minentur, & tumeant, quærant occidere suscitatam: soli Apostoli glorientur. Scit se vitam suam ei debere, qui reddidit: scit se eius amplexari pedes, cuius paullo ante iudicium pertimescebat. Corpus pœne iacebat exanime, & anhelos artus mors vicina quatiebat. Vbi tunc erant auxilia propinquorum? vbi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quæ mūdo periit, & Christo reuixit. Qui Christianus est, gaudeat: qui irascitur, non se esse indicat Christianum.

[6] [pompas seculi & vanum ornatum abdicat,] Vidua nostra ante morosius ornabatur, & die tota, quid sibi deesset, quærebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: Nos autem omnes reuelata facie, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu. Tunc crines ancillulæ disponebant, & mitellis crispantibus vertex arctabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur, & in exstructis thoris iacere vix poterat; nunc ad orandum festina consurgit, & tinnula voce ceteris Alleluia præripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua supra nudam humum, & crebris lacrymis facies psimmithio ante sordidata purgatur. Post orationē psalmi concrepant; [Dei obsequio assidue intenta.] & laxa ceruix, poplites vacillantes, in somnumque vergentes oculi, nimio mentis ardore vix impetrant vt quiescat. Pulla tunica minus cum humi iacuerit sordidatur. Soccus vilior, auratorum pretium calceorum egentibus largitur. Cingulum nō auro gēmisque distinctum est, sed laneum, & tota simplicitate purissimum, & quod possit magis astringere vestimenta, quam scindere.

[7] Epistola 25. Paulam matrem de Blæsillæ obitu consolatur, ac multa de virtutibus eius prædicat, quam ita orditur: Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum? & plorabo, non, vt Hieremias ait, vulneratos populi mei; nec vt Iesus, miseriam Hierusalem; sed plorabo sanctitatem, misericordiam, innocentiam, [20. anno ætatis mortua,] castitatem; plorabo omnes pariter in vnius morte defecisse virtutes. Non quod lugenda sit illa, quæ abiit; sed quod nobis impatientius sit dolendum, qui talem videre desiuimus. Quis enim siccis oculis recordetur, viginti annorum adolescentulam tam ardenti fide Crucis leuasse vexillum, vt magis amissam virginitatem, quam mariti doleret interitum? Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguæ, [linguarum perita,] memoriæ tenacitatem, acumen ingenij? Si Græce loquentem audisses, Latine eam nescire putares. Si in Romanum sonum lingua se verterat, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Iam vero, quod in Origene quoque illo Grȩcia tota miratur, in paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita Hebrææ linguæ vicerat difficultates, vt in discendis canendisque psalmis cum matre contenderet.

[8] [humilitate vestium conspicua,] Humilitas vestium non, vt plerisque solet, tumentes animos arguebat, sed cum interiori se mente deiecerat, inter ancillarum virginum cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dignoscebatur, quod neglectius incedebat. Vacillabant ægrotatione gressus, & pallentem ac trementem faciem vix collum tenue sustinebat: & tamen aut Prophetam, aut Euangelium semper in manibus tenebat. Lacrymis ora complentur: singultus occupat vocem; & hærentē linguam viscera cōmota non laxant. Cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret, & semianimæ lectulū vallaret circulus propinquorū, hæc in extrema verba mandabat: Orate Dominum Iesum, vt mihi ignoscat, quia implere non potui, quod volebam. Secura esto mi Blæsilla: confidimus: probas vera quæ dicimus. Numquam est sera conuersio. Vox hæc primum dedicata est in latrone: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. [Luc. 23.]

[9] Postquam autē, sarcina carnis abiecta, ad suum anima reuolauit auctorem, [splendide sepulta:] & in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit; ex more parantur exequiæ, & nobilium ordine præeunte, aureum feretro velamen obtenditur. [splendide sepulta:] Videbatur mihi tunc clamare de cælo: Non agnosco vestes, amictus iste non est meus: hic ornatus alienus est. Sed quid agimus? Matris prohibituri lacrymas, ipsi plangimus. Confiteor affectus meos: totus hic liber fletibus scribitur. Fleuit & Iesus Lazarum, quia amabat illum. Non est optimus consolator, quem proprij vincunt gemitus, cuius visceribus emollitis, fracta in lacrymis verba desudant. Testor, mi Paula, Iesum, quem Blæsilla nunc sequitur: testor sanctos Angelos, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta, quæ pateris; patrem esse spiritu, nutritium caritate.

[10] Faueamus Blȩsillæ nostrȩ, quæ de tenebris migrauit ad lucem, [vitam monasticam cogitabat:] & inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Reuera si seculare desiderium, & quod Deus a suis auertat, delicias vitæ huius cogitantem, mors immatura rapuisset, plangenda erat, & omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc vero, cum propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodammodo propositi se baptismo lauerit, & ita deinceps vixerit, vt calcato mundo, semper monasterium cogitarit, non vereris, ne tibi Saluator dicat: Irasceris Paula, quia tua filia, mea facta est filia?

[11] Parce, quæso, tibi, parce filiæ cum Christo iam regnāti, parce saltē Eustochio tuæ, cuius parua adhuc ætas & rudis pene infantia, te magistrāte dirigitur. Sȩuit nunc diabolus, & quia vnam cernit de tuis liberis triumphantem, obtritum se esse condolens, quærit in remanente victoriam, quam in præeunte iam perdidit. Grandis in suos pietas, [magno luctu matris elata;] impietas in Deum est. Abraham vnicum filium lætus interficit, & tu vnam de pluribus quereris coronatam? Non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. Cum de media pompa funeris te exanimem referrent, hoc inter se populus mussitabat: Nonne illud est, quod sæpius dicebamus? Dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non vel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. Quousque genus detestabile monachorum non Vrbe pellitur? non lapidibus obruitur? non præcipitatur in fluctus? Matronam miserabilem seduxerunt, quæ quia monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla gentilium ita suos vnquam fleuerit filios. Qualem putas ad istas voces Christum habuisse tristitiam?…

[12] Quas nunc existimas Blæsillam nostram pati cruces, quæ ferre tormenta, quod tibi Christum videat subiratum? Clamat nunc illa lugenti: Si vnquam me amasti mater, si tua vbera suxi, si tuis instituta sum monitis, ne inuideas gloriæ meæ: nec hoc agas, vt a nobis in perpetuum separemur. Putas esse me solam? Habeo pro te Mariam matrem Domini. Multas hic video, quas ante nesciebam. O quanto melior est iste comitatus! Habeo Annam, quondam in Euangelio prophetantem: &, quo magis gaudeas, tantorum annorum labores, ego in tribus mensibus consecuta sum. Vnam palmam castitatis accepimus. Misereris mei quia mundum reliqui? At ego vestri sortem doleo, quos adhuc seculi carcer includit, quos quotidie in acie præliantes, nunc ira, nunc auaritia, nunc libido, nunc variorum incentiua vitiorum pertrahunt ad ruinam. Si vis, vt mater mea sis, cura placere Christo. Non agnosco matrem, meo Domino displicentem. Loquitur illa & alia multa, quæ taceo, & pro te Dominum rogat, mihique, vt de eius mente securus sim, veniam impetrat peccatorum: quod monui, [suorum in cælo memor.] quod hortatus sum, quod inuidiam propinquorum, vt salua esset, excepi. Itaque dum spiritus hos artus regit, dum vitæ huius fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi meum sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quæ non Blæsillam sonet: quocumque sermonis nostri monumenta peruenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur: hanc in mea mente defixam legent Virgines, viduæ, monachi, Sacerdotes. Breuis vitæ spatium æterna memoria compensabit, quæ cum Christo viuit in cȩlis, in hominum quoque ore victura est. Transibit & prȩsens ætas, sequentur secula post futura, quæ sine amore, sine inuidia iudicabunt. Inter Paulæ Eustochiique nomen media ponetur: numquam in meis moritura est libris: audiet me semper loquentem, cum sorore, cum matre.

DE S. GAVDENTIO EPISCOPO NOVARIENSI IN ITALIA.

CIRCITER AN. CDXVIII.

[Praefatio]

Gaudentius, Episcopus Nouariensis in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Nouariæ, vrbe antiqua & celebri Galliæ Cisalpinæ, festiuitas celebratur XI. Kal. Februarij, & III. Nonas Aug. S. Gaudentij, quem primum illius vrbis Episcopum fuisse, vitæ illius acta, Breuiarium Mediolanense, aliiq; scriptores tradunt, licet tabulæ illius Ecclesiæ, vt Ferrarius auctor est, [S. Gaudentij natalis 22. Ianu.] refragentur. Et hoc quidem die natalis illius; illo depositio recolitur. Galesinius 22. Ianu. Nouariæ S. Gaudentij Episcopi & Confessoris. Hic primus illius vrbis Episcopus, multa mirabiliter ac diuine gessit, vitæque sanctitate clarus quieuit in Domino. Eius corpus a suis Clericis pie sepultum, claruit multis miraculis. Eadem fere scribit Canisius. Memoratur & in Martyrologio Romano, Bellini, Maurolyci, Felicij, aliorum. At 3. Augusti idem Galesinius: Nouariæ S. Gaudentij Episcopi & Confessoris, de quo ad XI. Kal. Febru. [depositio 3. Aug.] Eadem fere habent Bellinus, Maurolycus, Canisius, Ferrarius, Molanus in addit. ad Vsuardum, MS. Florarium, Felicius, aliiq;.

[2] [Translatio 22. Oct. & 21. Ianu.] Ferrarius 22. Octobris in nouo catalogo SS. ita scribit: Nouariæ Translatio S. Gaudentij Episcopi. Citat tabulas Ecclesiæ Nouariensis. In MS. non admodum antiquo Carthusiæ Bruxellensis 21. Ianuarij ista habentur: Translatio S. Gaudentij Episcopi & Confessoris in ciuitate Nouariensi. [commemoratio 3. Februar.] At Baronius in Notat. ad Martyrol. Nouarienses hac item die celebrant natalem ipsius; Translationem autem iterum factam mense Augusti & Octobris, vt constat ex tabulis eiusdem Ecclesiæ. At 3. Februarij Maurolycus: Item Gaudentij Episcopi Nouariensis, qui B. Martini discipulus fuit. Eum eodem die referunt Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. & Canisius.

[3] Acta S. Gaudentij auctor anonymus tempore Leonis Nouariensis Episcopi, litteris consignauit; siue, vt ipse scribit cap. 4. num. 21. Hæc pauca ausus propere percurrere verbis, [Vita a quo, quando, scripta.] signauit indoctis populis relegenda, fidelibus meritis fultus beati Papæ Leonis, qui Deo auspice supremus possedit Sedem B. Gaudentij Nouariensis ciuitatis, quæ gaudet per eum plebs vniuersa patronum. Hinc refellas, quod Galesinius scripsit: Cuius (Gaudentij) res sancte gestas, Leo eiusdem vrbis Episcopus libro complexus est, quem Mombritius retulit in volumen primum de Sanctis. Titulus vitæ apud Mombritium est: In S. Gaudentij Episcopi Nouariensis & Confessoris depositionem, Leonis eiusdem successoris Præfatio. Sedit autem Leo, vt ex Nouariensis Ecclesiæ tabulis scribit Baronius, temporibus Pauli Papæ. Electus est Paulus 28. Maij 757. obiit an. 767.

[4] Extant in propriis Sanctorum Officiis Canonicorum regularium Ordinis S. Augustini congregationis Lateranensis, (quæ illum velut eiusdem instituti professorem ritu duplici veneratur) Lectiones tres ex hac vita concinnatæ. Ætas satis perspicue describitur: Iuuenis disceßit e patria: [Ætas eius.] S. Laurentio Presbytero adiutor fuit in curanda animarum salute: conuixit S. Martino Mediolani; quod inter annum 356. & 360. contigisse dictum est 13. Ianuarij ad vitam S. Hilarij: S. Eusebium Vercellensem vel comitatus est in exilium anno 356. vel potius exulem visit: familiaris fuit S. Ambrosio Episcopo: a S. Simpliciano, qui in S. Ambrosij cathedram anno Christi 397. Cæsario & Attico Coss. succeßit, consecratus est Episcopus, vixitq; in eo munere annos 20. itaq; circiter annum Christi 418. obiisse videtur, grandi admodum ætate. Auctor in his narrandis aliquem committit parachronismum, quem mirum est a Baronio retentum to. 5. an. 397. nu. 41. Nam S. Laurentio occiso contulisse sese ad S. Martinum, inde comitem iisse S. Eusebio in Orientem scribit; alibi vero sub Valentiniani Imperio interfectum esse S. Laurentium tradit: quæ inter se pugnant; cum sub Constantio & exularit S. Eusebius & habitarit Mediolani S. Martinus. Mentio fit ordinationis S. Gaudentij in Breuiario Mediolanensi 26. Aug. in Lectione de S. Simpliciano.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex Bonino Mombritio.

Gaudentius, Episcopus Nouariensis in Italia (S.)

BHL Number: 3278

Avctore anonymo ex Mombritio.

CAPVT I.
S. Gaudentij ortus, educatio, fuga e patria.

[1] [Præfatio Auctoris.] Cvm Sanctorum præcedentium vitam virtutesq; impensius considerarem, repente diuino nutu ad B. Gaudentij celeberrima Acta succurrit memoria: & licet per quanta & qualia signa eum Dominus illustrare decreuerit, tantillus famulus, vtpote rudis eloquio, prouidere non satis queo, quod ad tantum onus impar & indignus sum; tamen diuina fultus auctoritate, quæ ait: [Psal. 80. 11.] Aperi os tuum, & ego implebo illud; seu & meritis prædicti Pontificis & patroni circumfusus, operæ pretium est, vt saltem de pluribus pauxilla narrare, quasi socordiam vitans, aggrediar. Ita dumtaxat vt & B. a Laurentij Martyris, itemque Patroni ex parte non subtrahatur iudicium, vt quos Ambrosius vicissim radiatus, per collegium fidei glutino sociauerat, non dispar videatur resonare triumphus. Huius ergo callibus iam dictus sacer sophistice adhærens, vitando prospera, mundi calcauit aduersa, ideoque poli sede locatus victor cum Angelis triumphat.

[2] Beatus ergo Gaudentius b Eboregiensis vrbis regionis c Hesperiæ, quæ mœnia Alpium Europæ finibus proxima est, [S. Gaudētius nobilis,] nobili genere & ciuibus pene primoribus ortus fuit. Sed intra d Ausoniam vrbis Nouariæ postmodum egregius Pastor emicuit, ibique viginti annis cathedram sacerdotalem obtinuit, & glorioso excessu patronus effectus; imo diuinæ gratiæ cælitus fulgore irradiatus, mentisque nitore addito, quasi refulgens lucifer inter astra processit. Hic enim ab ipsis cunabulis adeo in religionis propositum exarserat, [pius ab ipsa infantia,] tantæque sapientiæ studiis primitiua lactabatur infantia, vt post iuuenili ætate, diuino inspiramine, Ecclesiasticam regulam toto conamine diligendo insequeretur. Ita semetipsum propria disciplina coercebat intentus, quasi futura specie indicans, qualis in templo Dei præpararetur Sacerdos. Nam etsi iuuenilis quidem, [castus,] & minus perfectæ esset ætatis, videbatur perfectissimæ tamen castitatis indicium continens, quasi quoddam primum fundamentum in anima ipsam continentiam collocauit: sic deinde ad adolescentiæ reprimendas cupiditates, & sapientiæ profectus adipiscendos, orationibus sese & abstinentiæ frenis castigabat, multosque ad se venientes perfectæ vitæ institutis informabat.

[3] [multos conuertit:] Porro Euangelica semina, licet rudi eloquio, indigenis serenda committebat; seu etiam parentes, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine ad fidei gratiam prouocabat, felix tanti meriti, tantæque persona virtutis: cui concessum est primum Doctorem esse, deinde Sacerdotem; qui id quod docuit verbis, euidentibus compleuit exemplis. [claret miraculis:] Interea clarescere cœpit signis, & virtutum miraculis adornari, nam & ægros sua oratione curauit, & dæmones verbo imperans fugabat. Hic totis viribus mitissimus vir desudans, ne seculi huius aura fauoris delectatus, aures suas arrogantiæ pollutione macularet.

[4] Igitur cum hæc a beatissimo viro gererentur, ille virulentus persuasor & totius bonitatis æmulus, humanique generis inimicus, cernens quotidie per ipsum perfectam plebem Christo Domino comparari; callida persuasione nititur plurimorum mentes impugnare, & ab optimo proposito reuocare; vsque adeo vt Dei famulo aperta machinatione resistentes, contumacem illum ac despicabilem attrectarent. Impletum est itaque in illo, [obtrectationes maleuolorum passus,] quod scriptum est: Nemo Propheta sine honore, nisi in patria sua; idcirco non multas ibidem visus est operari virtutes, quod ob eorum accidit incredulitatem. [Matth. 13. 57.] Verum dum nonnullos pie credentes splendor lucis attenderat, aliqua vero impie derogantes tetra caligo suffuderat, sequaces currunt ad gloriam, perfidi meritam trahuntur ad pœnam. Illorum denique pertinaciam beatissimus animaduertens vir, grandi admodum mœrore afficitur, e … beati Apostoli Pauli optantis se anathema fieri a Christo pro fratribus, cognatis secundum carnem. [Rom. 9. 5.] Sed tamen alta consideratione perpendens, quam occulto & subtili Dei iudicio agatur, quod quorumdam auribus prædicatio sancta subtrahatur, quia per gratiam suscitari non merentur, sicut scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Itaque carnalem cognationem pro nihilo ducens, quasi hostes Catholicæ religionis abhorruit, adeo vt omnem eorum conuersationem detestans, Dauidico suffultus exemplo aieret intra se: [Psal. 25.] Non sedeam in concilio malignantium, & cum sceleratis amplius non communicabo; sed adhærebo innocentibus, & circumdabo altare tuum Domine, ne cum impiis mensam participando, fiat mihi in scandalum. Moxque cœpit sanctorum Patrum priscorum acta ad mentis oculos reducere, considerans quemadmodum sancti Patres diuina implendo mandata, Angelicorum ciuium participes effecti cælorum adipisci regna meruerunt: qui tamen reperit Abraham Dei amicum diuino iussu de terra & cognatione sua exisse; multosque alios Dei electos relinquendo terrena centies multiplicato fœnore in cælestibus accepisse. Protinus omni cum velocitate diuina iussa implere festinans, renuntiansque omnibus, non surdus Euangelij auditor factus, abrenuntiauit semetipsum sibi, tulit crucem suam, & secutus est Christum. [discedit e patria:] Ita factum est, vt quanto pro Christi nomine longius a solo discedebat paterno, tantum quotidie mereretur fieri cælo vicinior.

[Annotata]

a Colitur S. Laurentius Presbyter & Martyr 30. April.

b In ipsis faucibus vallis Salassorum sita est Eporedia, quæ a quibusdam veterum Eporædia scribitur; vulgo nunc Italis Iurea, siue Inurea; apud Luithprandum modo Eporegia, modo Iporegia; in Notitia Imperij Eporizio; Italis quibusdam nunc, teste Cluuerio, Lamporeggio, quasi l'Eporegio.

c Surius, Hispaniæ; vitiose: nam vt Hesperia etiam Hispaniam significet, Eporedia certe notum Italiæ oppidum est. At quæ sequuntur, obscura sunt: mœnia sunt Italiæ Alpes; at qui Europa totius?

d Atqui Ausonia pro Italia vniuerse vsurpatur; licet ea Italiæ pars, quæ a Circeio promontorio ad fretum vsque Siculum protenditur, proprie Ausonia olim dicta: sed longe ab eo tractu Nouaria.

e Aliquid hic deest, imitator, aut quid simile.

CAPVT II.
Collata cum SS. Laurentio Nouariensi, Martino, Eusebio, opera ad conuersionem animorum.

[5] Igitur inde progressus, non multis euolutis diebus Nouariæ se recepit, [Nouariam venit,] ibique Laurentium Presbyterum multo ante ab occiduis partibus pro Christi nomine aduenisse reperit: qui fidei feruore vestitus contra gentilium malignam perfidiam, quasi signifer & belligerator, inter hostiles fremitus, per medias acies dimicabat; quin etiam fide cinctus propriis manibus hinc procul ab vrbe sacros construxerat fontes, in quos iugiter baptismum in sanctæ Trinitatis nomine a celebratur. [vbi S. Laurentius multos conuertebat,] Deum quoque in Trinitate perfectum non desinebat gentilibus insinuare, quem nouerat, eiusque iudicium & misericordiam anteponens, paullatim studebat sociare Deo animas, quas diabolo sua prædicatione auferebat: miroque modo actum est, vt inermi viro haudquaquam plebs armata posset resistere. Tantas etiam per illum Dominus dignabatur exercere virtutes, vt rebellium corda non minus miraculis quam prædicationibus obtineret. Sed dum quodam die iuxta morem innumerabilem turbam paruulorum, baptismi gratia renatam, Domino consecrasset, & inter nefanda b Mausolei cultorum agmina intrepidus pergeret; ab impiis vna cum multitudine paruulorum tunc baptizatorum martyrio coronatus, c vitam finiuit præsentem; sed æternam in cælis cum Angelis adeptus victor triumphat: [& martyrio coronatus est;] cuius venerabile corpus hactenus & vsque in præsentem diem multis quotidie signis & miraculis sanitatum in ipsa vrbe Nouaria coruscat. Sed gratias tibi Domine Iesu, qui infestantis inimici tela, probationem tuorum fidelium permisisti esse, non vulnera; & talem tuis præstas per laborem mercedem, vt nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem.

[6] Igitur dum ad peculiaris Patroni gesta suscepti officij tendit obsequium, non multa, quæ per eumdem beatissimum Laurentium Martyrem sunt gesta, prosequitur. Tamen immemores sui nos non fuisse sufficiat; [ei collaborat:] in talibus enim caussis magis conuenit fideli credere, quam possit humana relatio demonstrare. Igitur B. Gaudentius dum ad ipsum athletam Laurentium peruenisset, gratissime ab eo susceptus est: cui gradatim adhærendo & diuinis monitis obsequendo, iuridicus æmulator factus, & plenissime in S. Trinitatis norma eruditus, pari collegio diutius gregem pauit regium. Sed post gloriosum ipsius excessum, certum est illum B. Martino d in Mediolano vrbe metropoli propter gloriosam illius doctrinam comitem scribam adhæsisse. [S. Martino conuiuit:]

[7] Sed dum Constantij Imperatoris tempore Ariana hæresis toxicatæ radicis venenato flore pullulasset, & prædicto Imperatori a quibusdam hostibus Catholicæ fidei Valente & Vrsatio persuasum esset, vt e beatissimus Eusebius Vercellensis Episcopus cum plerisque Deo dignis Pontificibus exilio condemnaretur, [S. Eusebium Vercell vltro in exilium comitatur:] quod & ita factum est; eodem iam tempore B. Gaudentius timore nudus, & fidei feruore vestitus, Christique caritate securus, nihil de sua morte formidabat: sed vt præcipuam ac sublimem caritatem, qua Christus animam pro amicis ponere docuerat, in semetipsum formam ostenderet, & ostendendo manifestaret, concitus absque omni dilatione adhærens beatissimo viro S. Eusebio Confessori, prompto animo vna cum ipso exilium expetiit, & vltro cum eo pergit quasi minister & comes, mori paratus, exul etiam diuino amore a sodalibus factus, quia vt scriptum est, valida est vt mors dilectio. [Cant. 8. 6.] O iure perfectissimum virum, cuius imitatores ipsi esse desiderant Sacerdotes, qui pene ab ipsis rudimentis tanta caritate flagrabat, vt in initio beatissimo Laurentio adhærens martyrij eius adiutor effectus, quasi mitissimus Lector ordinis sui officium doctissime præsentaret. Dehinc beatissimi Martini egregij Confessoris sectator factus, ac peritissimus omnium Notariorum inuentus, quasi seculi ordinis gradus ascendendo scandebat. Nunc autem tanto Confessori Eusebio in suo discrimine iunctus magis vult consequi martyrium, quam ad Pontificalem gradum accedere. O vere beatum per omnia virum, qui secundum Apostolum Paulum optat dissolui & esse cum Christo! cui viuere Christus est & mori lucrum! [Philip 1. 23.] Hinc datur intelligi, quanto amore Christum diligebat, quādo non formidabat in principatu Constantium. Nam qui se pro Christi caritate sic ingerebat aperto exitio, optabat martyrium, si non defuisset illi percussor. Constat igitur qualis tunc temporis beatissimus vir deuenerat præceptor, qui tales tamque peritos habuerat magistros. Sed nunc ad narrationis nostræ sermonem redeamus.

[8] Postquam Pastoris absentia Vercellensem plebem destitutam antiquus hostis perspexerat, malignis quibusdam suasionibus atque interno bello memoratam Dei Ecclesiam, omnemque plebem visus est impugnare. [remittitur ab eo Vercellas,] Sed ocyus, opitulante Deo, adhȩsit Dei clementia per aduentum B. Gaudentij: qui dum ab Eusebio pio Pastore propter gregis custodiam in prædictam vrbem fuisset destinatus, vltra citraque præcauens Dei gregi, non siuit eum lupi morsibus laniari; sed omni sollicitudine secundum Prophetam ex aduerso ascendens, ac murum opponens pro domo Israel, vt staret in prælio in die Domini, nimirum vicem egregij Pastoris in prædicta Ecclesia repræsentans, pernox super gregem omni cum solertia diutius vigilauit, vsque dum remeanti Pastori caulas heriles illæsas assignauit. [Ezech. 13. 4.] [populumq; ad tempus instruit.] Tribus itaque euolutis annis cum rediisset Eusebius, vtpote socius & collega, eumdem Gaudentium summo honore prosecutus est, ac pro tanta vicissitudine vtrasque Dei Ecclesias demum communi regimine vtrique plebi quasi prospectores fuerunt, ac si ex duobus gregibus vnum ouile effectum; vtrumque gregem indiuidua caritate coniunxerunt: ex tunc & nunc & vsque in prȩsentem diem Dei nutu plebs indiuisa permanere videtur. Inter hæc adest Dei mirabiliter magnificentia in Sanctum suum, vt cœptæ opus virtutis prosperioribus successibus propagaret, & quasi cælitus lumen ostensum, totum orbem claritate superni luminis illustraret.

[Annotata]

a Potius celebrabat.

b Haud satis liquet, quid sibi hic auctor velit; an per Mausoleum idolum aliquod intelligat, an templi cuiuspiam gentilium aut sepulchri effigiem; an in genere templum quodpiam profanum, quod adhuc frequentare solerent gentiles. Eadem vox retenta in officiis Canonicorum regularium Lateranensium.

c Id sub Valentiniano factum scribit Baronius, subita conspiratione gentilium.

d De S. Martini commoratione in Vrbe Mediolanensi diximus 13. Ianu. in prolegomenis ad vitam S. Hilarij, dicemusq; plenius ad eius vitam XI. Nouemb.

e S. Eusebij Vercellensis vitam dabimus 1. Aug.

CAPVT III.
Miracula, vaticinia, episcopatus.

[9] [Austere viuit:] Per idem tempus beatissimus vir intra mœnia vrbis, non longe vbi nuper sanctæ Dei Matris ecclesia sita cognoscitur, quoddam hospitiolum, ceu cœnobij claustra, circumspectum ad habitandum expetierat. Ad quod cum primum fide armatus, & constantia accessisset intrepidus, tradidit semetipsum integre abstinentiæ plurimæ in ieiuniis, in vigiliis; ita vt si quando parum aliquid somni necessitas naturalis exigeret, hic non supra strati mollitiem (sicut numquam consueuerat) sed supra solius mattulæ ciliciique dependeret superficiem.

[10] Ibidem quamdam noctem dum pene vigilando insomnem duceret, subito intempestæ noctis silentio casu cuiusdam demeantis ignis super mœnia exortus est, ex quo ea circumdans ingens excreuerat flamma, quæ vsque eius hospitium citius deuenerat, vbi parumper sopore tenebatur. Insuetam tandem per discipulum caussam reperit, cursuque præpeti pergens, flammarum focum canticis spiritualibus circumiit, immensæ altitudinis signo crucis flammis resistere parat: [Signo Crucis incendium restinguit:] quare ex omni parte vicinas adhærentesque domos flammæ dum tangerent, in se reuersæ ceteras non audent domos contingere; exultans ad hospitium pergit, ibique canens matutinis horis debitas persoluit laudes.

[11] Non multo post cum vir beatissimus decus Ecclesiarum Ambrosius sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ Pontifex, [visitur a S. Ambrosio, cælitus monito:] pro quadam plebium dissensione ad Vercellensem vrbem properasset, & instar Solis radiis orbem totum illustrans, inibi perennem pacis concordiam reliquisset, festinat ad Sedem propriam remeare: cumque vesperascente iam die Nouariensem præteriret vrbem, & festinans ad locum propositum properaret, distulit videre beatum virum, dicens comitibus suis: Debueramus videre Reuerēdum Gaudentium, sed iam declinat dies ad vesperum. His dictis carpebat iter quod cœperat: nec multo post inde progressus subito stetit equus beatissimi Ambrosij, nec vltra illum mouere potuit: cœpit itaque equum flagello cædere, & calcaribus cruentare; equus vero immobilis permanens cœptum iter quasi mortale præcipuum pertimescebat. Cumque diu cædendo tantus vir fatigaretur, protinus diuino radiatus spiritu, iuxta morem ad semetipsum reuersus, dixit: Non nobis permittitur cœptum iter peragere, nisi viderimus B. Gaudentium. Hæc cum dixisset, statim retorquens vestigium ad vrbem regressus, quo voluit, iuit, sed volens.

[12] [prædicenti sibi Episcopatum, ipse mortem prædicit:] Beatus Gaudentius vbi per Spiritum tantum virum ad se venientem agnouit, illico obuiam ei tentauit occurrere. At ille intuens eum alacri animo amplexus & osculatus est, & quasi increpando mysterium annuntians, dixit ei: Episcopus eris, vt video. Ille vero, qui meritis idemque futura præuidens, placabili facie vt erat, non subiurgando, sed quasi vicissitudinem reddendo respondens, dixit ei: Vtique, sed ero sacrandus ab altero. Id actum est, vt caussam paris miraculi vno locuti Spiritu, ille in re, iste in tempore, vterque futura vaticinatus est. Dehinc vicissim sibi valefacientes, S. Ambrosius metropolim suam repetiuit. At non longum post tempus secundum B. Gaudentij vaticinium glorioso excessu migrauit ad Dominum, dignum sibi beatissimum Simplicianum ipse post funus prædicendo successorem relinquens.

[13] Sed iam appropinquabat desideratum tempus votis omnium optatum, vt plebs diutius exspectata Pontificem sibi fore beatissimum Gaudentium terreno a Principi orando expeteret, quem nouerat omnino cælesti Principi bene complacuisse. Nihilominus tenuem cum paucis verbis legationis formulam mittunt, [fit Episcopus Nouariensis:] optatam patefacientes caussam, orantesque vt precum suarum dignetur fieri clemens auditor: ita vt Deo dignus B. Gaudentius, ad sacrum culmen euectus Sedem tandem regiminis susciperet. Repente cælesti dono Princeps vsus subtilitate consilij, omniumque repressa cupiditate, iussit sine dilatione impleri, quod diuina prouidentia fuerat prædestinatum, & ita Domino procurante Episcopales apices meruit primus & Nouariensem Sedem. Decus igitur Pontificale a beatissimo Simpliciano Archiepiscopo nactus magis oneri fuit.

[14] Factus est denique omnia omnibus, non quærens quæ sibi vtilia essent, sed quæ multis vt salui fierent. Et subito, velut lampadem quamdam Sacerdotem suum Dominus accendere dignatus est, augens quotidie per ipsum prædicationem verbi & salutaria semina regni cælorum. Mox vsque adeo in emendatione populi vetustis infecti venenis profecit, vt impij Mausolei cultores, qui dudum B. Laurentium Martyrem fecerant, quasi nouellam lucem veritatis sibi aspicere viderentur, vt ita nullum sine mora absque baptismi gratia in vrbe sibi cælitus tradita habitare permisisset: nam qui meruerat esse Confessor, non cunctatus est trucibus populis accedere prædicator. Sed cum pro eorum conuersione iugiter Dominum deprecaretur ac doceret eos per baptismum habere remissionem peccatorum, [gentiles plurimos conuertit:] & non aliter posse eos saluari; quasi veri solis radij in eorum corda resplenderent, obstupentes, ac reuelata facie Dei intuentes gloriam, & antiquæ pœnæ errore fideli confessione volentes ab ipso Pontifice baptizati sunt. Diuino igitur munere bellator egregius prȩdam inimico abstraxit, auctori restituit.

[15] Breue & post tempus tanta in eum virtutum gratia augebatur, [clarescit miraculis:] vt non minus per ipsum signa, quam dudum per Apostolos fierent. Nam, vt paullo superius diximus, qui in iuuentute positus dæmones verbo fugaret, & ægros sua oratione sanaret, magnificari visus est Deus quotidie per Sanctum suum virtutes exercendo: ita vt post hac cæcis visum, surdis auditum, locutionem redderet mutis, claudis gressum integraret; & quod longum esset enarrare per singula. Porro quia dudum in terris positus Dominus & Saluator discipulis dixerat, Si credideritis in me, opera quæ ego facio, & vos facietis, & maiora horum facietis; [aqua, qua manus lauerat, morbi curantur.] adeo enim ad fidei amorem virum beatum spiritualis flamma succenderat, vt si quisquam aquam distillantem a manibus eius, cum diluerentur, occulte præriperet, & languentis cuiusque corpus attingeret, apertissima proinde medela sequebatur. [Ioan. 14. 12.] Sed & quanta aut quæ per eum Dominus postremo egerit signa, non aliis nisi qui oculis tantum suis intuiti sunt, putantur esse credenda. Porro sine intermissione studebat beatissimus vir diuinis epulis omnium reficere corda, agendo ne prætermitterent mandata, prorsus replicans illud Saluatoris edictum: [Matth. 10. 9.] Nolite possidere aurum, neque argentum; sed secundum Apostolum, habentes victum & vestitum, his contenti simus. [ 1. Tim. 6. 8., 1. Cor. 9. 27.] Ipse vero totis viribus elaborabat, castigans corpus suum & in seruitutem redigens, ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficeretur, eatenus vt prædicando & operando duplicatum de negotio lucrum ad Dominum reportaret. Et quoniam secundum Saluatoris vocem, ea quæ docuit ipse prius per omnia fecerat, quis dubitet illum magnū in regno cælorum esse? fuit enim Sacerdos Dei, pontificalem petasum gestans, qui in semetipsum crucifigendo corpus, & persequendo vitia mortificatione carnis, nouum adeptus est martyrium.

[Annotatum]

a Honorio Augusto.

CAPVT IV.
Obitus, funus, miracula.

[16] Sed cum satis abundeque ecclesias, monasteria, cellasque per parochias construxerit, & innumerabilium Clericorum Pater effectus exultaret de summo studio filiorum; tandem fœnus repositum ab æterno Patre parat exigere. Dominus itaque consolari ac remunerare seruum fidelem non distulit. Nam cum iam quatuor lustra in Pontificali gradu complesset, & vicinum suum obitum adfuturum cognosceret, vtilius esse ratus est, vt dum superstes adhuc esset, successorem sibi futurum præsagiis ostendēdo nuntiaret, ne imposterū aliqua disceptatio, vt plerūque fit, [Agapium, diuino nutu, successorem designat:] de Pastore futuro inter gregē sibi cælitus cōmissum oriretur. Itaque coacto Clero cum plebe, monuit primum, vt verba Dei, quæ per semetipsum reserata auribus perceperant, mente retinerent, ita vt æternæ mortis periculum formidando, ad cæleste regnum quotidie properarent, & alia complura; hoc etiam addens, vt vniuersus Ecclesiæ populus futurum sibi Pastorem, suumque religiosum successorem virum prudentem, a Agapium nomine, a Deo prædestinatum scirent, cunctique in eius electione vnanimiter concordando persisterent, ne contra diuinam præsentiam plebs inscia rebellare videretur.

[17] [moritur.] Et dum talibus monitis, virtute qua poterat, plebem docere beatissimus vir non cessaret, nec multo post plenus dierum, meritorum splendore coruscans, terrena terris commendat; spiritus vero, cælesti Angelorum choro interesse desiderans, celsa conscendit. Subito innumerabilium populorum vndique caterua confluxit, constipantur mœnia, atria, omnes plateæ. Erat omnium planctus immensus, mœror intolerabilis, ea tantummodo inter singultum verba dolentium gemitus extorquebant: Heu grex desolate, quid agis? en amisso Pastore dispergeris: & quis vnquam te a luporum rabidis dentibus quibit liberare? Per illud vero tempus basilica, vbi nunc Dei Sacerdos miro decore humatus resurrectionis tempus exspectat, summo nixu dudum ab eo construi cœpta, sed necdum perfecta remanserat: quam postmodum vir beatus Agapius cum omni honore consummatam perfecit. Interea destituta plebs gemina tristitia, tam pro excessu Pastoris, quam pro minus perfecta basilica, tantum angorem sustinere non valens, super pauimentum prostrati, humanum supra modum mugitum reddebant, ita dumtaxat, vt nec etiam ministris Ecclesiæ permitteretur libertas officij persoluendi.

[18] [Corpus in ecclesia depositum,] Tandem vir sanctissimus plebem, quam corpore, non affectu reliquerat, spiritu visitare properat. Nec mora: cælitus diuina inspiratio sic omnium corda perfudit, vt venerabile corpus in sanctā Dei Matris ecclesiam, non humano sepulchro, sed reseruandum solo deponi deberet, vsque dum prædicta aula tanti Pontificis præparata a viro reuerendo Agapio successore consummata perficeretur. Denique vniuersa populi multitudo diuina illustratione radiata, præteritisque eius virtutibus roborata, omnem ambiguitatem de corruptione sacri corporis iuxta morem abiicientes, sanctum ac venerabile corpus in ligneam secretarij tabulam superponētes, omni veneratione sanctas exequias inibi constituentes persoluendas iugiter percensuerunt. [diu manet incorruptum:] Atque ita sacratum corpus roseo fulgore micans, odorisque fragrantia redolens ab vndecimo Calendas Februarias vsque ad tertium Nonas Augustas inhumatum fuisse quis ambigat? quod tamen corpus non paruum miraculum in semetipsum ostendendo quotidie a pluribus videbatur; enimvero capitis genæque cæsaries vnguesque manuum ac pedum, vt olim viuenti, ita multis videntibus iugiter crescendo germinabant. Ob hoc ergo Beatissimus talia in corpore suo meruit ostendere signa, quatenus cunctis videntibus daretur intelligi, vt quem primum in terra mortuum sine consolatione lugebant, hunc postmodum viuentem in cælis cum Angelis crederent. Post hæc vero signa ita affatim variis infirmitatibus salutem reddendo se prodidit esse præsentem, vt quasi cælitus ostensum lumen, aut radius quidam Solis erumpens totum claritate superni luminis illustraret. [ad id plurimi sanati:] Ex quo ex non paucis vicis ciuitatibusque, non vicinis tantum verum etiam peregrinis, immensa multitudo populi ob tam aperta miracula ad sanctum & venerabile corpus confluebat.

[19] Inter hæc B. Agapius vna cum omni populo antedictam basilicam ingenti sumptu, cultuque eximio consummatam, debitis cæremoniis dedicauerunt. Senis deinde post defunctum mensibus, bis senis diebus additis, sanctū corpus incorruptū, velut vnius diei post funus, summo honore sepulchro tradiderūt. [sepelitur:] Vbi quotidie operante Domino nostro Iesu Christo merita illius celebri populorum frequentia clarescunt; quo fit, vt experiantur infirmi, quam Dei famulum illis conueniat honorare, vbi recipit cæcitas visum, [miraculis illustratur.] debilitas gressum, & obstrictæ aurium ianuæ capessere auditum merentur: & quam in vniuersos fines eius virtutum mira claritas refulsit, vix cuiquam licere puto exprimere, vnum tamen de multis celebrandū miraculum, vt potero memorabo.

[20] Puella in vrbe Roma nobili stirpe procreata, innumerabiles opes immensasque diuitias possidebat: [Energumena, S. Petri monitu ducitur Roma Nouariā,] dum vero die quadam secreta pomerij sui lustraret, dæmonum telis improuida repente cessit, pectusque fœdarum legionum templum efficitur, eamque sodales tandem petulcam reperiunt: non possunt pauci furentem vincere, quæ cunctis debacchata, dentibus frendens, rabido ore sodalium hostis efficiebatur. Interea vndique vallatam catenis muniunt, ad B. Petri principis Apostolorum ecclesiam ducunt, ad locum tumulo eius sacro pertrahentes admouent. Tunc demum dæmonum phalanx per obsessum corpus in modum organi varias exprimit voces; & nunc vibrans venena serpentis sibilos perflat, nunc mugitus pecudum, balatusque ouium, nunc crocitatus auium, aut ferarum rugitus imitatur. Tandem Beatissimus Petrus Apostolorum princeps pietate motus, per quemdam sanctissimum virum mysticam dignatur manifestare virtutem; monet sodales longinquam subire viam, Hesperiam cunctam lustrare, propero cursu Nouariæ contendere ciuitatem, si modo salutem miseræ expetunt, quam dæmonum vincla tenent, quodque B. Gaudentij Confessoris limina adirent, futurum vt eius meritis pristinam paruo tempore captiua reciperet sospitatem. Illico iussis superni ianitoris parentes arripiunt iter, ac quingentis millibus fere vrbem Nouariam perueniunt: vbi puella mox vt templum ingressa est, dæmonum vexatione statim liberata conspicitur, ferreis catenis soluitur, illicoque ad beati corporis sedem peruenit, atque profusis gemitibus, genisque rorantibus lauit. Tum sanata attollens ad sancta mysteria vultum, grates refert pro tantȩ dono salutis. [ad reliquias S. Gaudentij sanatur.] Mox mirante populo, eiusque sodalibus, valida surgit, dat laudem Domino Christo; & sic demum exultans properat reuisere cognatos incolumis, remeando propere ad propria pergit, vsque dum ouans perueniret tandem sospes in Vrbem. Hæc competenter gesta hoc modo, ilicet rabiosæ parentes cunctique pro ea afflicti velut salutem receperunt suam.

[21] bInterea gratia plebis salusque veneranda micabat, quam cuncta per ora fulgens delituit fama, ita vt cum Propheta plebs vniuersa clamaret: Visitasti Domine terram & inebriasti eam. [Psal. 64. 10.] O quanta tibi gloria Christe per eum, qui vt famulum tuum parem Beato ostenderes Petro, per eiusdem superni ianitoris responsa tanto miraculo illum declarare voluisti. Quæ res ita vbique inter cetera eius miracula splendore gloriæ respersa coruscat, vt vniuersus populus vrbis Nouariæ laudem Deo canat, dicatque: Posuisti Domine desertum in stagnum aquæ, & terram sine aqua in exitus aquarum; vnde & præsens Ecclesia clamat: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltauit me. Vere tua sunt hæc Domine gratuita dona: tuæ fonte pietatis viuam aquam ignaris infundis, & inania pectora supples. Nam vt tantarum virtutum miracula & gesta retexam, nec sufficit mens sterilis, nec pagina vilis. [Iussis Leonis Episcopi Nouariensis, scripta hæc vita.] Hæc pauca ausus propere percurrere verbis signaui indoctis, populis relegenda fidelibus, meritis fultus beati Papæ Leonis, qui Deo auspice supremus possedit Sedem B. Gaudentij Nouariensis ciuitatis, quæ gaudet per eum plebs vniuersa patronum. His gestis beati viri vt si indignis quibuscumque explicata sunt dictis, nunc tempore congruo terminum dare disponimus, ori manum imponimus, introrsus ad conscientiam redire festinamus. Et quidem indigni famuli dum imitari non possumus, patronum nobis fieri precibus postulemus, vt eius meritis adiuuemur, cuius natalitia celebramus, eo opitulante, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per infinita secula seculorum.

[Annotata]

a Agemus de S. Agapio Episc. Nouar. 10. Septemb.

b Ferrarius scribit, dum ad populum concionem haberet, suum Deo reddidisse spiritum; quod non est verisimile.

DE S. ANASTASIO PERSA, ET LXX. SOCIIS MARTYRIBVS IN ASSYRIA.

An. Chr. DCXXVIII.

[Praefatio]

Anastasius Persa monachus, Martyr in Assyria (S.)
Alii LXX Martyres in Assyria

Ex variis.

§. I. S. Anastasij Acta antiquitus conscripta.

[1] Gloriosi Martyris Anastasij Persæ celebratißima mox ab illius cæde historia fuit, duplici tractatu comprehensa: alter eius ad Christiana sacra conuersionem, vitam monasticam, susceptum pro fide certamen continebat; [S. Anastasij Acta] alter reliquiarum translationem, plurimaq; per eas facta miracula. Vtrique præclaram auctoritatem attribuerunt CCCL. Patres in septima Synodo Oecumenica Nicææ anno Ch. DCCLXXXVII. post obitum S. Anastasij CLIX. congregati, [antiquitus conscripta,] præsidentibus Legatis Hadriani Romani Pontificis Petris duobus, altero Archipresbytero, altero Presbytero & Ἡγουμένῳ. S. Sabæ, cum S. Tarasio Patriarcha Constantinopolitano, ceterorumq; Patriarcharum vicariis. Illi Iconoclastarum proscripta hæresi, dum sacrarum imaginum cultum restituunt, hinc Actione 4. suam doctrinam iudicarunt stabiliendam.

[2] Hac occasione vtriusque tractatus initium indicarunt, ac deinde partem integram Actis synodicis inseruerunt; quam Gregorius Deo amabilis Diaconus sanctæ magnæ Ecclesiæ laudabilium Apostolorum legit, [in Concilio Nicæno II. recitata;] cum hac præfatione: Ἐκ τοῦ μαρτυρίου ἁγίου Μάρτυος Ἀναστασίου τοῦ Πέρσου, τοῦ ἀρχή. μονογενὴς Ὑιὸς καὶ Λόγος τοῦ Θεοῦ, δι᾽οὗ τὰ πάντα ἐγένετο. Ex martyrio sancti Martyris Anastasij Persæ, cuius initium est: Vnigenitus Filius & Verbum Dei, per quem vniuersa condita sunt. tum ea legit quæ infra num. 10. continentur. Quibus absolutis, Theodorus sanctissimus Episcopus Myrensium dixit: Apparet quia venerabilium imaginum traditio solennis (Græce ἐνδεσμὸς, legitima) est. Mox e posteriori tractatu Euthymius reuerendissimus Diaconus & monachus (Græce νοτάριοσ) pro Dei amabili Episcopo Gotthiæ legit, cum hac præfatione: Ἐκ τῶν θαυμάτων τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀναστασίου, ὧν ἀρχή· Θαυμάτων διήγησιν προβαλέσθαι βουλομαι. Ex miraculis sancti Martyris Anastasij, quorum initium est: Miraculorum relationem proponere cupio. Post legit ea quæ infra in secundo tractatu num. 7. 8. & 9. referuntur Cæsareæ Palæstinæ peracta. Quibus recitatis, Petrus & Petrus Deo amabiles Presbyteri & Vicarij Adriani Papæ senioris Romæ, dixerūt: Hæc imago S. Anastasij vsque in hodiernum diem est Romæ in monasterio ipsius, cum pretioso eius capite. Ioannes sanctissimus Episcopus Tauromeniæ dixit: Verum dixere honorabilissimi Vicarij, quoniam & in Sicilia fuit mulier dæmonium patiens, & Romæ posita per prædictam sacratissimam imaginem sana effecta est. Ioannes Deo amabilis Presbyter, monachus & Vicarius Orientalium Pontificum, dixit: Ad ea quæ dicta sunt, ostensum est ex his quæ lecta sunt, quia & imagines Sanctorum miracula operantur & sanitates perficiunt.

[3] Eadem ex synodi Actis recitat Baronius tom. 8. an. Chr. 627. num. 20. & sequentibus, hæc ante præfatus: Quod vero ad Anastasij Martyris triumphum pertinet, desideratur in Actis eius Translatio Cæsaream facta in Palæstinam, vbi primum contigit eum certasse pro fide atque impios superasse: [credita interiisse,] præter enim Acta illa adhuc extabat liber miraculorum eius, qui & ipse periit, fragmento dumtaxat saluo, quod in frequenti Patrum consessu recitatum, descriptumque reperitur in Actione 4. posterioris Nicæni Concilij. Idem de priore tractatu istic citato potuisse dici videtur, quod illud martyrium, cuius istic citatur exordium, huc vsque non extet typis vulgatum. Baronius in Notis ad Martyrologium hoc die: Habemus, inquit, in nostra bibliotheca eiusdem res gestas, a Gregorio quodam Clerico e Græcis Latine redditas, quibus præmittitur Præfatio, cuius est exordium, [hic e MSS. evulgantur,] Vnigenitus filius &c. Idipsum scilicet quod in Concilio citatur. Idem nobis martyrium exhibuerunt peruetusti codices MSS. monasteriorum Gladbacensis in Iulia, & S. Maximini Treuiris, sed in hoc nonnihil variante ac fere fluente & laciniosa phrasi. Boninus Mombritius neglecta Præfatione vitam & martyrium edidit, cum priori MS. fere congruens. Ast in nullo horum exemplarium interpretis Gregorij mentio fit: an forte a librario quopiam eius nomen codici Baroniano præfixum, quod Gregorius Diaconus eius partem Patribus prælegerit in Synodo Nicæna? Sed is Græcus erat, e Clero Cōstantinopolitano, & multo iunior. an qua alia caußa id opinatus Baronius sit, nos latet. Suspicatur idem illam eamdem vitam esse, quam male translatam Beda emendauit. Verba huius sunt ad finem Historiæ Anglorum: Librum Vitæ & passionis S. Anastasij, male de Græco translatum, [aliaq; e Græco versa:] & peius a quodam imperito emendatum, prout potui ad sensum correxi. Certe impolitus sermo est, & hinc inde diuersus a Græco exemplari, quod nacti sumus vtriusque tractatus & martyrij & miraculorum: sed & ipsum parte sui aliqua mutilum, alioquin loca duo in Synodo citata iisdem omnino verbis Græce proferuntur. Vnde Acta hæc sincera prorsus & genuina esse discas. Hæc ergo hactenus necdum, quod sciamus, ita edita, ex Græco vertimus; &, vt suus antiquo interpreti honos auctoritasq; maneat, eadem ex vetustis illis membranis, Latine olim versa, damus.

[4] Auctor vitæ videtur in eodem monasterio cum ipso Anastasio vixisse, quod ex num. 13. coniicimus, vbi hæc scribit: [a coæuo scripta.] Hoc autem scimus nos (ἔγνωμεν ἡμεις) eum mirantem & obstupescentem cōstantiam Sanctorum, nihil fere aliud legere voluisse, nisi quod illum sancti desiderij ardorem nutriret. & nu. 37. agens de reuelationibus, quas ipse concaptiuis indicarat Sanctus, addit: ἰδίῳ στόματι ταῦτα ἡμῖν ἐξηγησάμενοι. proprio hæc ore nobis indicarunt; seu, vt antiquus interpres habet, diligenter nobis innotuerunt. In prologo dicit se iussum vitā sancti Martyris scribere, vnde monachum fuisse minus ambigas. An idem ille monachus qui ab Hegumeno Iustino missus Cæsaream ad eum consolandum, Cæsarea in Persidem fuerat comitatus, indeq; colobium primo, post corporis quoque reliquias ad monasterium retulit? Potuit ipse de se tamquam de alio quopiam hæc referre. Certe numquam allegatur, vt ab auctore diuersus, qui hæc scriptori indicarit. Et manifestius id liquet ex cap. 6. num. 36. Alij autem Christiani captiui, qui erant in carcere inclusi, dum cognouissent aliquid de locutione Persica, ipsi nobis reuelauerunt, quid inter se custodes confabularentur. Ioannes Basilius Sanctorius Hilaronem monachum vitæ auctorem nominat; quod vnde habeat non exprimit. Baronius an. 627. num. 1. vel Antiochum monachum, vel Sophronium Hierosolymitanum Episcopum esse sibi persuadet, vtrumque illius temporis scriptorem.

[5] Alia Acta sunt a Simeone Metaphraste ex hisce expressa, omißa præfatione prolixa, aliaque breuiore substituta. Sed & historia Translationis deest, & miracula, nisi hæc a Metaphrastæ opere auulsa, aut a librariis neglecta. [Eadem scripsit Metaphrastes,] Omittimus Metaphrastæ commentarium, tum quia noui nihil continet, & suam ex hisce Actis debet obtinere auctoritatem; tum quod paßim extet, Latio a Gentiano Herueto donatus, editus primum ab Aloysio Lippomano & Laurentio Surio, ac deinde insertus tomo 8. Annal. Baronij. Eadem Acta contractius descripserunt linguis variis Lippelous, Marchantius, Ribadeneira, Villegas, Sanctorius, Ortiz Lucius, [aliiq; recentiores.] Fabricius, Petrus Thomas Saracenus, aliiq;. Priorem vitam referunt Beda de sex ætatibus, Vincentius lib. 23. cap. 14. Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 113. Tritthemius lib. 3. de viris illustribus Ord. S. Benedicti cap. 68. aliiq; infra citandi Martyrologi. Opportunum fuerit hoc loco Bedæ verba proferre: Anastasius Persa monachus, inquit, nobile pro Christo martyrium patitur: qui natus in Perside, magicas a patre puer artes discebat; sed vbi a captiuis Christianis Christi nomen acceperat, [Actorum compendium ex Beda.] in eum mox animo totus conuersus, relicta Perside Chalcedoniam Hierapolimque, Christum quærens, ac deinde Hierosolymam petit: vbi accepta baptismatis gratia, quarto ab eadem vrbe milliario monasterium Abbatis Anastasij intrauit, vbi VII. annos regulariter viuens, dum Cæsaream Palȩstinæ orationis gratia venisset, captus a Persis, & multa diu verbera inter carceres & vincula, Marzabana Iudice, perpessus est: tandem mittitur Persidem ad Regem eorum Chosronem, a quo tertio per interualla temporis verberatus, ad extremum vna suspensus manu per tres horas diei, sic decollatus, cum aliis LXX. martyrium compleuit. Mox tunica eius indutus quidam dæmoniacus, curatus est. Interea superueniens cum exercitu Heraclius Princeps, superatis Persis, Christianos qui erant captiuati reduxit gaudentes. Reliquiæ beati Martyris Anastasij primo monasterium suum, deinde Romam aduectæ, venerantur in monasterio B. Pauli Apostoli, quod dicitur Ad aquas Saluias.

§. II. Tempus conuersionis ad fidem, & martyrij.

[6] Hæc ex ipsis Actis clara sunt: nec vlla prorsus elucidatione egerent, nisi summi Chronologi nouas sibi vltro hic difficultates creassent. [Heraclius fit Imperator anno Chr. 610. mense Octob.] Heraclij certe Imperatoris primordia certis notis sunt in Annalibus Græcis consignata. Alexandrinum Chronicon, eo viuente conscriptum, quo anno Phocas mense Octobri interemptus est, ipseq; Heraclius Imperium suscepit, Indictionem XIV. statuit, & diem III. Octobris feria septima. Annus is fuit Christi DCX. quo Indictio XIV. Constantinopoli cœpta est a Septembri, littera Dominicali D. Consentiunt Theophanes, Cedrenus aliiq;. Hoc posito, vrbs Chalcedonensis sæpius a Persis aut obsidione cincta est, aut agro certe vicinisq; regionibus vastatis, periculum obsidionis incurrit. Anno Heraclij V. Indict. III. (aut potius Heraclij VI. Indict. IV. vt legendum ostendit Dionysius Petauius in Notis Chronologicis ad Nicephorum) Saan, qui aliis Saes dicitur, [Obsessa a Persis] Persarum Exarchus, Chalcedonem vsque populabundus excurrit. ita Chron. Alexand. At Nicephorus Patriarcha in Breuiario Historico, post Alexandriam occupatam & Ægyptum vniuersam in seruitutem redactam, [Chalcedon anno eius 6.] scribit cum omnibus copiis Chalcedonem cōtendisse, & eam diuturna obsidione cinxisse: verum pactum cum Heraclio, eius legatos secum in Orientem ad Chosroem deduxisse, a quo crudelißime cute auulsa interemptus est. Quare corrigendi Cedrenus an. Heraclij VI. & Paulus Diaconus lib. 18. hist. Miscellæ cap. 6. qui Carthaginem tum obsessam, pro Chalcedone, scripserunt: hæc Græcis Χαλκηδὼν, illa Καρκηδὼν dicitur; vt facile errandi ex ipsa voce occasio fuerit. Eos Baronius aliiq; secuti sunt.

[7] Dionysius Petauius noster in Notis Chronologicis ad Breuiarium Historicum Nicephori, & lib. 11. de Doctrina temporum cap. 49. tradit cum exercitu prædicti Sais, ad obsidionem Chalcedonis venisse Anastasium; [non tum conuersus Anastasius;] adeoq; anno DCXVI. Heraclij VI. dedisse Christo nomen, &, quod inde cōsequitur, an. Ch. DCXXII. Heraclij XII. martyrium peregisse. Ei quo minus assentiamur plurima obstant. Primo auctoris coætanei atque oculati testis auctoritas, a CCCL. Patribus in Synodo Nicæna II. comprobata. Hic ergo nu. 12. monachum factum scribit ἐν Ινδικτιόνι ὀγδόῃ βασιλεύοντος Ἡρακλείου, ἔτους δεκάτου τῆς βασυλείας ἀυτοῦ. Indictione octaua, imperante Heraclio, anno Imperij eius decimo. Eadem habent MSS. Latina, Gladbacense & S. Maximini, ac Boninus Mombritius: consentit denique Metaphrastes. Annus is est Christi DCXIX. ab Octobri, & DCXX. potiore sui parte; vbi dolemus in Chronico Alexandrino hiatum esse: a posterioribus ergo historicis lucem haurire oportet, nisi vel ipsis potius hinc accendatur. Theophanes lib. 18. cap. 6. eumq; secutus Cedrenus, scribunt, anno decimo Heraclij Persas Ancyram Galatiæ bello cepisse. Galatia Bithyniæ confinis est, ipsaq; Ancyra haud procul Chalcedone distat; vt de hac excursione hæc Nicephori verba prorsus intelligenda videantur. Παρασκευάζοντο δὲ ὁι Πέρσαι, καὶ ἠπείγοντο μέχρις ἐλθεῖν εἰς Χαλκηδόνα. Quin Persæ longius insuper progressi, Chalcedonem properabant. Ita & auctor vitæ: Ἐγένετο σὺν αὐτῳ τῷ στρατῷ τῷ ὑπὸ τοῦ Σαὶν ἀγομένῳ, καὶ ἦλθεν ἕως Χαλκηδόνος. Fuit cum ipso exercitu, quem Sain ducebat, & venit vsque Chalcedonem. Alius hic est Sain, siue Sathin, ab eo quem ante occisum memorauimus: nam hic a Theodoro Heraclij fratre postea anno Heraclij XVI. victus est & profligatus, cum interim Sarbarus, seu Sarbarazas, [sed in alia Persarum ad Chalcedonem excursione.] Chalcedonem denuo obsideret. Hic ergo aut supremo cum imperio exercitui præfectus Ancyram hoc anno obsedit, indeq; Chalcedonem populabundus excurrit; aut certe Sarbaraza alioue Ancyram premente, ipse fortaßis turmarum equestrium ductor, (nam καβαλλάριοσ erat Anastasius) hanc expeditionem Chalcedonensem suscepit: coactusq; subito in Orientem redire, quod Philippicus exercitum Heraclij versus Persidem duceret, non ipse Heraclius, vt apud Metaphrasten dicitur. Cedrenus priorem Chalcedonis obsidionem cum hac excursione confudit, ad an. Heraclij XII; quem Baronius secutus Acta Metaphrastæ corrigit, in iisq; non anno X. sed XII. Heraclij conuersionem S. Anastasij censet contigisse, Christi nimirum 621; qui tamen reuera 622. fuisset: nam cum a III. Octobris 610. ducatur annorum Heraclij exordium, annus XII. post Paschæ solennitatem, quæ iam ante peracta narratur, erit Christi 622. At si id statueris, qui potest septem annis in monasterio vixisse, atque, vel ipso testante Baronio, an. Ch. 627. mense Ianuario, occubuisse, postquam carceri Cæsareæ & in Perside semestri circiter fuisset inclusus?

[8] Maneat igitur prima & sincera coætanei auctoris sententia, quæ stabili certaque stat euentorum reliquorum consequentia. Anastasius Chalcedone in Orientem rediit; ab exercitu seceßit; Hierapoli primum, mox Hierosolymæ, [Fit monachus anno Christi 620.] aurifabro cohabitauit; Christi fidem amplexus, imo & vitam monasticam, Indictione VIII. Heraclij anno X. Christi DCXX. perseuerauit in monasterio annis septem. num. 13. Consentiunt Græca Latinaq; MSS. Mombritius, Metaphrastes, Beda. [coniicitur in carcerē an. 627.] Disceßit e monasterio Diospolim, Garizim, & Cæsaream Palæstinæ, num. 16. hic in carcerem datus anno Ch. DCXXVII. Heraclij XVII. celebrauit Septembri mense festiuitatem exaltatæ sub Constantino Magno Dominicæ Crucis, num. 27. abductus in Persidem, tandemq; martyrio coronatus est, [martyrio coronatur an. 628. 22. Ianu.] num. 39. κατὰ τὴν δευτέραν καὶ ἐικάδα τοῦ Ιανουαρίου μηνὸς, ἔτους ὀκτωκαιδεκάτου τῆς βασιλείας Ἡρακλείου τοῦ ἐυσεβεστάτου, καὶ ἑξκαιδεκάτου Κονσταντίνου τοῦ ἡοῦ αὐτοῦ. vigesima secunda mensis Ianuarij, anni decimi octaui Imperij religiosissimi Heraclij, & decimi sexti filij eius Constantini. Annus hic erat Christi DCXXVIII. Hæc ipsius Martyris ad concaptiuos confirmat oratio, num. 37. Ἐγὼ μὲν, inquit, ἄυριον τελειοῦμαι· μετ᾽ ὀλίγας δὲ ἡμέρας ὑμεῖς μὲν ἀπολυθήσεσθε, δὲ ἄδικος καὶ πονηρὸς βασιλεύς ἀναιρεθήσεται. Ego crastino die vitam finio: vos post paucos dies liberabimini & iniquus impiusque Rex Chosroes interficietur. Diciturq; mox num. 38. post decem dies, prima Februarij Heraclius cum exercitu eo venisse. Consonat ipsius Heraclij epistola, eo ipsius imperij anno, Indictione I. e Perside, mense Aprili (cuius III. dies Dominica erat, vt ibi dicitur) Constantinopolim missa, ibiq; lecta est XV. Maij, [Cosroes Rex occiditur 28. Febr.] ipsa Pentecostes die; qua memorat, impium Chosroem XXIV. Februarij a filio primogenito Syroeo captum vinctumq;, & XXVIII. eiusdem omnibus excruciatum doloribus, e viuis sublatum; additq; in fine, se XX. Aprilis castra mouisse, in Armeniam profecturum. Et hic (num. 38.) frater eius cum exercitu ἐξῆλθεν ἕως τῆς τῶν Αρμενίων χώρας. egressus est vsque in regionem Armeniorum.

[9] Hæc tam clara sunt, vt aliorum Chronologorum non debeant auctoritate roborari. Illud addendum, quod præclare obseruauit Petauius in Notis Chronologicis ad Nicephorum; [Confusa alibi Chronologia.] duos annos Heraclij XVII. & XVIII. a Theophane & Cedreno in vnum conflatos; quibuscum sensit Metaphrastes, & interpres antiquus huius Vitæ, dum annum in Actis Heraclij XVII. & Constantini XV. perperam pro XVIII. & XVI. expresserunt. Quos secutus Baronius anno Ch. 627. & martyrium S. Anastasij refert & Cosrois necem, quæ vtraque initio anni sequentis contigerunt. Quod Sigebertus in Chronico, Vincentius, Petrus de Natalibus, & Tritthemius referant eum passum VIII. anno Heraclij, prorsus opinamur contigisse ob vitiose descriptam vitam, in qua XVIII. scribi oportuerat.

§. III. Locus martyrij. Monasterium S. Anastasij.

[10] Qvod Martyrologiorum Scriptores solent, cum martyrij aut obitus Sancti cuiuspiam vel ignotus, vel alioquin incelebris, aut certe procul dißitus est locus, vt clariorem alium substituant, vbi is aut natus, aut diutißime versatus, aut alioquin post mortem conditus cultusq; est; id Sancto quoque Anastasio contigit; de quo Martyrologium Romanum: Romæ ad aquas Saluias S. Anastasij Persæ monachi &c. cum alioquin in Perside sit interfectus. Sed qua amplißimi regni parte, hic quærimus. Et quidem proprie dicta Persis, haud adeo vasta fuit, vt Ptolemæus lib. 6. Geographiæ cap. 4. & tabula 5. Asiæ describit; intra Mediam, Carmaniam, Susianam, sinumq; Persicum conclusa. At paullatim vicinæ circumquaque regiones a Persarum Regibus subactæ, [Persis varie accepta.] vno Persidos nomine, apud exteros præsertim, denotari cœptæ. Quod vero ambitiosi auidiq; amplioris dominatus Reges Persarum, imperij Romani prouincias sibi finitimas assidue inhiarent, belloq; appeterent, in extimis semper, ac fere subiugatis, prouinciis sedem regni statuebant. Cosroes certe Assyriam Persici regni finem Occidentalem elegerat, quam ipsi Adiabenen nominarunt, teste Theodoreto cap. 2. Philothei seu lib. 9. de Vitis Patrum, Niphate monte ab Armenia maiore discretam, atque ortis inde fluuiis Leuco olim, siue Lyco, Capro, & Gorgo, tum Zaba maiore & minore, Torna & Narba appellatis, quiq; hos excipit, Tigri munitam. Loca illius tractus nonnulla explicata X. Ianuarij ad Vitam S. Domitiani Episcopi Melitenæi: de aliis hic agendum.

[11] Regium Cosrois palatium, infra nu. 29. Δισκαρθὰς, Cedreno Δυσταγέρδη, Theophani Deseridan, & Dastager; Heraclio Imperatori in epistola citata Δασταγερχοσὰρ, id est, Dastager Chosrois, appellatur: quo Heraclius, non procul a Niniue, Tigri & vtroque Zaba transmißis, [Dastager palatium Cosrois.] properabat; cum Chosroes contra hoc palatium suum, in loco nominato Barasroth, castra metatus est: at comperto Heraclium Tornam flumen traiecisse, confestim inde mouit, magnaque celeritate Ctesiphontem contendit, vrbem Ptolemæo aliisq; Geographis notam. Verum nec in ea ausus consistere, ponte Tigridis fluminis transito, Seleuciam, Persis Guhersam, sitam ad eius amnis atque Euphratis confluentem, fugit. Interea Heraclius decimo a nece S. Anastasij die, ipsis Februarij Kalendis, ad palatium appulsus, motisq; inde castris, circuibat incendens regiones & vrbes per totum Februarium. Ita fere Theophanes, qui quod duos in vnum annos coegerit, non recte, (quod inde consequitur) per menses acta distinxit. Tum Heraclius, vt ipse in sua ad Constātinopolitanos testatur epistola, in varias oras locaque Siarsuram vsque & paruum Zaba, Chalcas, siue Iesdem, (Græce καὶ ἕως τοῦ μικροῦ Σάβα, τοῦ χαλκὰς, τοῦ Ιεσδὲμ) misit exploratum: cum Siroeo, Chosroe iam interempto, pacem rogatus tribuit, atque in Armeniam proficiscitur ad suæ ditionis prouincias rediturus.

[12] Hæc de Chosrois palatio, Discartas, seu Dastager, eiusq; situ. [Bethsaloe locus martyrij.] Ab eo distabat ἕξ σημείων, sex milliaribus, Bethsaloe oppidum, (χωρὶον Græcis) vbi S. Anastasius carceri inclusus, variisq; tormentis afflictus; inde non procul, ad fluuium, (Tornam fortaßis) martyrio coronatus est. Erat in eodem Balsaloe oppido domus filij Iesdim qui Siroei partes secutus, a Chosroe cum nonnullis Principibus defecit, teste Theophane cap. 48. ad cuius palatium, ab his diuersum, (nisi in eodem cap. 18. mendum denuo sit) Imperator iam ante VIII. Kalend. Ianuar. diuerterat, & festiuitatem Natiuitatis Christi celebrarat. Erat is egregie Catholicus, vt plurimi in Assyria, quos apud eumdem Theophanem cap. 27. Chosroes, anno Heraclij XV. in huius odium cogebat Nestorij fieri sectatores, & auferebat thesauros cunctarum istius regionis Ecclesiarum. Per hos Iesdim filios, [Monasterium S. Sergij.] aut subditos, corpus S. Anastasij, corruptis pecunia lictoribus, impetratum, atque ad monasterium S. Sergij, quod vnico a Balsaloe distabat milliari, delatum, honorificeq; conditum, integro isthic anno permansit; indeq; ad monasterium, in quo vitam ante monasticam septennio egerat, translatum, præclaris vbique patratis miraculis orbi innotuit.

[13] Scribit Petrus Thomas Saracenus: In Conuentu S. Mariæ Virginis, quarto ab vrbe Hierosolymorum lapide, monachum creatum omnes inclamant scriptores; omnes præiudicant historiæ: quod de monasterij situ verum est, appellatione non item. Græci in Menæis hoc die & in Menologio a Canisio edito, [Monasterium S. Anastasij.] volunt eum sacrum monachorum habitum assumpsisse in cœnobio, seu Laura, S. Sabæ. Aberat ea ab Hierosolymis decem circiter millibus passuum, vt ad Vitam S. Euthymij 20. Ianu. num. 2. & 3. dictum, vbi septem ab eo extructa monasteria retulimus. Verum hic infra num. 12. dicitur quarto tantum milliario, seu lapide, distare Hierosolymis cœnobium, in quo S. Anastasius vitam septennio egit. quæ non satis congruunt. Sed cur in Actis appellatur cœnobium S. Anastasij Abbatis? Legitur quidem in Concilio Constantinopolitano sub Agapeto & Menna an. Ch. 536. habito, Ioannes Archimandrita monasterij S. Anastasij prope Agogum supplicasse & subscripsisse. Sed monasteriis eremi sanctæ ciuitatis non accensetur. Diuinaret forte quispiam S. Anastasium vixisse, non in Laura, neque in aliquo ex septem monasteriis a S. Saba constructis, sed in aliquo vicino, ex iis nimirum monasteriis, quæ Sabæ curæ fuerant a Patriarcha Salustio commendata, vt supra ostensum ad Vitam SS. Theodosij & Euthymij: quod vero illud hoc tempore non sancto aliquo fundatore gloriaretur, vt Lauræ, seu cœnobia, SS. Euthymij, Theodosij, Sabæ, Theoctisti, Gerasimi &c. post reliquias sancti Martyris isthuc allatas, atque ad eas vndique institutam religiosam peregrinationem, nomen illius assumpsisse; itaq; per aliquam prolepsim infra appellari monasterium S. Anastasij: quem potius Abbatem, quam Martyrem cognominarint, quod in eo monasterio monasticam vitam egerat. Eaq; coniectura hoc videri probabilior posset, quod licet id ex antiquis illis fuerit monasteriis, quorum ascetas plurimum depingunt Cyrillus in Vitis SS. Euthymij, Sabæ, & Ioannis Silentiarij, & Ioannes Moschus in Prato Spirituali, neuter tamen vsquam monasterij S. Anastasij meminit; licet hic, tantum paucis ante S. Anastasium annis, in Laura Pharan, & cœnobio S. Theodosij, satis vicinis vixerit. At refragari interpres Latinus videtur, dum ait ab Elia Presbytero Anastasio Abbati perductum. & clarius ipsemet infra Martyr captiuis quibusdam libertatem prædicit, rogatq; eos vt cum in sanctam ciuitatem venerint, eant ad mansionem quæ dicitur Abbatis Anastasij, & significent Abbati & Fratribus quæ isthic geri viderant: vnde manifestum est ab alio Anastasio cœnobium illud fuisse appellatum. Verum an hæc monasteria institutum S. Benedicti assumpserant eo tempore? [Num Benedictinus S. Anastasius.] Nullum apud Ioannem Moschum aliosue eius æui Scriptores vestigium reperimus. Non censet inter Benedictinos Anastasium Yepes: censent Tritthemius, VVion, Menardus, & Dorganius. Canonicis annumerat Ghinius. Carmelitæ vt sui ordinis alumnum Officio duplici colunt.

§. IV. S. Anastasij martyrij modus: reliquiæ e Palæstina translatæ: publica veneratio.

[14] Pvblicam S. Anastasio in Assyria & Palæstina mox ab obitu venerationem impensam indicant Acta. [S. Anastasij festiuitas apud Græcos 22. Ian.] Peragitur hoc die eius memoria Constantinopoli in sanctissimo, ipsius martyrio, (sic veteres appellabant templa vel sacella) quod est intra ædem sancti Martyris Philemonis, in loco quem Strategium, (seu prætorium) appellabant. Ita Græci in Menæis, & Maximus Cytheræus, cum longa vitæ & martyrij narratione. [Translatio 24.] Iidem celebrāt Translationem reliquiarum ex Assyria Cæsaream & ad propriū monasterium, XXIV. Ianuarij. Memoria eiusdem est hoc XXII. Ianuarij in Græcorum Anthologio, Horologio, Menologio Christophori Proconsulis Mitilenæi, alioq; quod Genebrardus vertit: vt mirum sit a Baronio in Notis ad Martyrologium tradi, de S. Anastasio agere hoc die Latinos, Græcos autem decimaquinta huius; [Commemoratio 15.] quo die in solo Menologio a Canisio edito hoc eius traditur elogium: Eodem die Natalis sancti Martyris Anastasij Persæ. Hic fuit Rege Persarum Chosroe, Romanorum autem Heraclio: patriam habuit Razech; qui cum Hierosolymam esset profectus, ibi accepto baptismate factus monachus in monasterio S. Sabæ, omnemque vitæ monasticæ exercitationem assecutus; martyrij subeundi desiderio affectus, Cæsaream Palæstinæ se contulit: vbi cum vidisset magos quosdam, eosque irrideret, ab illis detentus, ad Barsabanam ductus, varie cruciatus est; postremo actus ad Regem Persarum, vehementius ab eo cruciatur, ipsius collo ita laqueo astricto vt respirandi facultatem non haberet: postremo securi percutitur, capite pro Christi fide abscisso.

[15] An eo die reliquiæ Constantinopolim translatæ sint, aliaue instituendæ tum celebritatis ratio fuerit, [Reliquiæ in Palæstinam relatæ,] nos latet. Reliquias Constantinopoli in Italiam deportatas varij tradunt, mox citandi; nulli, quo anno Constantinopolim allatæ. Infra par. 2. num. 18. dicitur Frater qui reliquias ex Assyria attulerat, easdem non absque plurimis miraculis per Syriam, Ciliciam, Cappadociam, & reliquas Asiæ prouincias, Constantinopolim vsque circumtulisse, & num. 19. eas reportasse in Palæstinam. [deinde Constantinopolim:] An tum nonnullæ partes Imperatori Heraclio, eiusq; filio Constantino, aut Patriarchæ aliisue Abbatibus, oblatæ? An postea, cum Arabum incursione vastata Palæstina, Crux Christi ab Heraclio Constantinopolim auecta, Hierosolyma post biennij obsidionem Hamari Arabum Duci tradita, integrum eo corpus S. Anastasij allatum? Hæc anno Christi 635. & 636. Heraclij 25. & 26. peracta.

[16] Petrus de Natalibus supra citatus: Nunc autem, inquit de S. Anastasij corpore, [aliquæ Venetias;] dicitur esse in ecclesia sanctæ Trinitatis de Venetiis, quod ab incolis ipsius vrbis de Constantinopoli illuc asseritur fuisse translatum. Idem referunt Maurolycus, Martyrologium Germanicum, & Resendius in epistola ad Kebedium. Quæ sorte de nonnullis partibus intelligenda. Nam Beda supra citatus, Reliquiæ etiam beati Martyris Anastasij, inquit, primo monasterium suum, deinde Romam aduectæ, venerantur in monasterio B. Pauli Apostoli, quod dicitur ad Aquas Saluias. Quæ verba referuntur quoque in Martyrologiis eiusdem Bedæ, Adonis, Notkeri, Galesinij, Coloniensi, Florario, & aliis. Item in Chronico Mariani Scoti, anno Heraclij 15. Christi 626. cum martyrium ante anno Heraclij 6. Christi 617. retulisset mala deceptus chronologia. An legerat nono post obitum anno hanc translationem contigisse? quo tempore Hierosolymam ab Arabibus circa an. Ch. 636. subactam fuisse diximus. Baronius ad Martyrol. Rom. Habetur illic, inquit de Actis MSS. S. Anastasij in sua bibliotheca repertis, vt supra dictū est, [& Romā,] insuper post eadem Acta elegans historia de arreptitia puella, virtute Martyris liberata Romæ in ecclesia S. Mariæ ad Aquas Saluias: eo nomine olim ea ecclesia dicebatur, quæ postea ob illata illuc Sanctorum pignora Vincentij & Anastasij, illorum nomine dicta est. Habet eadem historia miram consensionem cum his quæ legati Apostolici Hadriani Papæ in Concilio Nicæno secundo, actione 4. testati sunt, de capite eiusdem Martyris vna cum eius vultus imagine Romam translato. Asseruatur eadem hactenus religiose in eadem ecclesia, licet sacræ imagini ab aliquo rei ignaro sit inscriptum nomen Pauli Apostoli, qui eodem in loco capite truncatus est. Hæc Baronius. Locum hunc Romæ Ad Aquas Saluias Pancirolus regione 9. ecclesia 16. ab antiqua & nobili familia existimat appellatū. Prope abest a porta Capena, nunc S. Sebastiani; a qua haud longe S. Paulus capite plexus est, [in monasterium ad Aquas Saluias.] inq; eius honorem templū ac monasterium a posteris erectum, quod etiam S. Mariæ vocatū deinde, nunc SS. Vincētij & Anastasij appellatur: cuius Eugenius III. ante Pontificatū Abbas fuit. Eo, iussu Heraclij Imperatoris, corpus S. Anastasij aduectum scribit Pancirolus supra, ecclesia 15. at relicto istic capite cum imagine translatum reliquum corpus ducentis post annis ad templum S. Saluatoris ad scalas sanctas, vbi sub altari cum parte sanctißimæ Crucis repositum idem scribit Regione 2. ecclesia 12. Aliæ duæ memorantur ecclesiæ SS. Vincentij & Anastasij nomine apud Pancirolum, regionis tertiæ prima & vndecimæ vndecima.

[17] Prioris translationis meminere hoc die antiqua Martyrologia; S. Hieronymi, quod vel hinc auctum constat: Romæ ad aquas Saluias S. Anastasij Episcopi; mendose, nisi de alio Anastasio sermo sit. Vetus Romanū: Ad Aquas Siluias (corrigit Rosvveydus, Saluias) S. Anastasij monachi. Martyrol. MSS. Centulense & S. Maximini: Romæ ad Aquas Saluias S. Anastasij monachi & Martyris. Addūt MSS. varia & excusa, Rabanus, Vsuardus, Bellinus, aliiq;: qui post plurima tormenta carceris, verberū, & vinculorū, quæ in Cæsarea Palȩstinæ perpessus fuerat, a Persis postremo multa pœna affectus atque ad vltimum decollatus cum aliis septuaginta. [Socij eius LXX. strangulati,] De sociis hisce silent Rabanus, MSS. Lætiense & S. Martini Tornacense, quod in MS. Leodiensi S. Lamberti recentiore manu erat adscriptum. Integre referunt Beda, Ado, Notkerus, Galesinius, aliiq; supra citati. Sociorum martyrium describitur in Actis num. 33. vbi iubent Cosrois Legati ἀχθῆναι ἔξω τοῦ χωρίου Βετσαλοῆς ἀυτόν τε τὸν ἅγιον Μάρτυρα, καὶ ὡσεὶ ἑβδομήκοντα ἄνδρας παρὰ ποταμὸν, καὶ οὕτως ἔμπροσθεν τοῦ ἁγίου Μάρτυρος σχοινίοις ἀποπνίξαι ἅπαντας ἐκέλευσεν. & mox: καὶ καθ΄ ἕνα τῶν ἀναιρουμένων ἔλεγον τῷ Ἁγίῳ. &c. Educi ex oppido Betsaloe & ipsum sanctum Martyrem Anastasium & simul septuaginta viros prope flumen, & sic coram sancto Martyre omnes funiculis suffocari iusserunt; & cum singulos interficerent dicebant Sancto, qui vltimus, ἐτελειώθη τῷ ὁμοίῳ θανάτῳ. Μετὰ δὲ ἀποπνίξαι ἀυτὸν, ἀπέτεμον αὐτοῦ τὴν μίαν κεφαλὴν, καὶ λαβόντες τὴν βουλλαν ἀπήγαγον τῷ βασιλεῖ. Simili morte defunctus est. Postquam autem suffocauerunt eum, absciderunt eius vnius caput, quod sigillo signatum tulerunt ad Regem. Consentit antiqua versio apud Mombritium, & in vtroque MS. & sine dubio Metaphrastes Græce, qui ab Herueto male expressus est, quasi fluuio immersi fuissent: miserabiliter, inquit, [non submersi.] ante oculos Martyris suffocantes, Sancto in vnoquoque submergendo (corrige interficiendo) dicebant. Baronius in Martyrologio Romano Heruetum secutus est: Romæ ad Aquas Saluias S. Anastasij Persæ monachi, qui post plurima tormenta carceris, verberum & vinculorum, quæ in Cæsarea Palæstinæ perpessus fuerat, a Chosroe Persarum Rege multis pœnis affectus, ad vltimum decollatus est, (huc vsque ex antiquis citatis ante Martyrologiis, quibus addit) cum prius septuaginta socios in fluente demersos ad martyrium præmisisset. Eius caput Romam delatum est, vna cum veneranda eius imagine, cuius adspectu fugari dæmones morbosque curari Acta secundi Concilij Nicæni testantur. Verba Concilij supra relata sunt.

[18] Inquirit idem Baronius in Notis, qua morte interierit; quod alij laqueo, alij gladio vitam finisse dicant. Placent, inquit, pro resolutione, [Ipsi strangulato] quæ in Græcorum Menologio rescripta sunt, his verbis: Ipsius collo ita laqueo adstricto vt respirandi facultatem non haberet, postremo securi percutitur, capite pro Christi fide abscisso. Hæc Baronius. Quibus paria referuntur in Menæis. Nihilominus ex Actis tam Græcis quam MSS. Latinis & apud Mombritium & Metaphrasten certum est, [caput deinde præcisum.] simili morte S. Anastasium defunctum esse, ac LXX. Martyres, qui laqueo, seu funiculis strangulati sunt, quorum nullius mortui caput abscissum est, quod soli Anastasio suffocato contigit, vt caput ad Chosroem deportaretur. Beda tamen omissa suffocatione decollatum scribit. cui consentiunt Martyrologia Latina. In Breuiario Romano moderno lect. 6. dicitur vna cum septuaginta aliis Christianis securi percussus. In antiquo Breuiario a Cardinale Quignonio iussu Pauli III. edito, legitur strangulatus, sed vitiose cum sexaginta Christianis. In Breuiario Spirensi referuntur de S. Anastasio, qui ibidem S. Vincentio præponitur, tres primæ lectiones, citato Simeone Metaphraste, in quarum tertia sic legitur: Eductos iuxta ripam fluminis, missis funibus in gutture eorum, circiter septuaginta eorum suffocauerunt. Eum vero timore mortis non conterritum, similiter suffocantes absciderunt eius pretiosum caput, & ad Imperatorem detulerunt. Lippelous ob verba Metaphrastæ ait post consummationem capite truncatum. Quo modo idem Gallice translatum in Vitis Sanctorum editis a Viellio, Marchantio, Lauallio Robino, & Renato Benedicto.

[19] Capuæ S. Anastasio eadem quæ S. Vincentio dicata est ecclesia, & quod hic hoc die colatur, ille in sequentem transfertur; vt primum Kalendarium indicat in Sacrario Capuano Michaelis Monachi. In Ephemeride Bedæ Anastasius Martyr adnotatur 26. Augusti.

ACTA
ex veteribus Latinis MSS.

Anastasius Persa monachus, Martyr in Assyria (S.)
Alii LXX Martyres in Assyria

BHL Number: 0408

Ex mss. Latinis.

PROLOGVS.

[1] Vnigenitus Filius & Verbum Dei, per quem omnia facta sunt, [Salus mundo oblata per Christum,] qui coȩqualis atque consubstantialis Patri & sancto atque viuificatori Spiritui, misertus est generi humano perituro, & sub mortis atque corruptionis tyrannica potestate subiecto. [Psal. 17. 10.] Inclinauit autem cȩlos, & descendit, secundum quod scriptum est. Per Virginem autem natus, formam serui suscipiens, conuersatus est cum hominibus, omnia dispensans semper ad salutem generis nostri; & quidem propria morte destruens eum qui habebat mortis imperium. In triduana autem sui corporis sepultura iacens, corruptionum emundationem faciens, atque inferni descensione, quæ per multa temporum delicta retinebant, claustra subuertens, ita gloriosa eius resurrectio nos consurgere fecit & consedere in cælestia iussit, sicut Apostolus ait. [Ephes. 2. 6.]

[2] Ex hoc quippe de sublimi virtute induti, hi qui per semetipsos prospecti sunt, ministri facti sunt atque eius passionis testes beati Apostoli, [prædicata per Apostolos,] vniuersum mundum peragrantes, diuina mandata prædicabant. Conuenerunt autem ex Dei pietate per ciuitates & regiones, nationes & populos; tribubus & linguis prædicauerunt. Et illa quidem quæ paternæ traditionis, & multis temporibus impietatis errore tenebantur radicitus euellentes, Angelicam vero conuersationem homines habere docuerunt. Ex hoc repleta sunt iam bona cuncta in mundo, vt cognoscerent Dominum Creatorem suum, secundum quod scriptum est, sicut cum aqua multa cooperiret mare. Ex hoc terrestria cælestibus coniuncta sunt, & vita ȩterna mundo concessa est. Ex hoc vniuersa hominum natura magnis & ineffabilibus Dei donis lætatur.

[3] Sed quia humanæ vitæ a principio insidiator & fraudator, atque dolosus & iustorū inimicus diabolus, non habens qualiter induceret in tam amplam bonitatem, quæ per Christi gratiam in hominibus fiebat, & magnum donum datum mundo videret, cernensque seipsum proiectum ab æthereis, inuenit concinnationem dignam eius malignitatis; nihil autem magnum eos, qui pietate sunt enutriti, lædere posse, sed magis prodesse quod maximum est; [frustra impeditur excitatis per diabolum persecutionibus.] eos qui tunc tenebant sceptra regalia, varietate & multis modis semetipsum disseminans; insurgere quidem fecit vniuersam persecutionem aduersus Ecclesiam Dei, & ex hoc super seipsum cunctum orbem conuertit quasi confundens. Melior autem est eo qui restitit ad eius immissionem. Hic quamuis parum tamen nihil nocuit Dei cultores; maxime tamen vsque hactenus ipse confunditur. Nihil enim deterius est ipso. A sanctorum Apostolorum, victoriosorum Martyrum tolerantia abiectus est dolosus: & rursum proprium pietatis ornatum Christi recipit Ecclesia, & quod Dei est gratia, quotidie floret atque additur, singulisque temporibus numerum copiosum habet, protegente gratia Dei.

[4] Salus autem quæ in nobis facta est, ex Dei bonorum gratia est. Accipientes autem homines magnorum & ineffabilium Christi donorum misericordiam, languentes atque omnium ægrotationum varietate, seu multis modis delictorum catena constricti, & sanguinum effusione terram satiantes, fornicationibus vero atque adulteriis seu aliis innumeris vitiis, [Ob peccata Christianorum,] atque malis actionibus iram Dei aduersus semetipsos exardescentes, totam, vt ita dicam, super nos Dei manum disciplinæ traximus. Vnde tradidit quidem nos in manibus nequissimorum inimicorum, & Regi iniusto & iniquo & maligno pene vniuersam terram, ciuitates & regiones omnes, quasdam igni traditas, quasdam autem radicitus euulsas, & captiuum omne quod electum & desiderabile est, in corporibus quoque & in pecuniis, [vastantur regiones per Cosroem.] in perniciem autem fecit vniuersum quod relictum est, insatiabili insania. A Deo derelicti sumus: non tamen vsque in finem despexit benignus atque amator humani generis Deus, sicut manifestant res ipsæ, sed suauem habere nos spem dedit, vt vsque nunc glorificati simus inter proprios & fideles eius seruos & Martyres.

[5] Opportunum autem hic sermonem facturi sumus, secundum magni Apostoli vocem dicentis, O altitudo diuitiarum sapientiæ atque scientiæ Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius & inuestigabiles viæ eius! [Rom. 11. 33.] [Anastasius Persa martyrio coronatur:] Etenim Persis quidem tradidit ad correptionem eos, qui eius secundum gratiam sunt filij atque hæredes. Ex Perside autem Martyrem sibi elegit vsque ad sanguinem, quæ in eum est caritatem, fidem, atque confessionem ostensurum; & quod melius est non solum viros, sed & mulieres omnes ostensuras agonem & certamen, & vsque in finem pro Christi fide per Crucis exemplum coronam adepturas. [eius Acta hic describuntur.] Horum vnus extitit & noster coronator Anastasius, cuius vitam ab initio vsque ad finem scribere iussus sum, ipsum præponens testem quem ipse confessus est Deum & Dominum Iesum Christum, & sic incipiam enarrationis sermonem, Domino protegente.

CAPVT I.
S. Anastasij ad Christum conuersio.

[6] Hic quidem erat de Persidis regione a Razech vocabulo, de fundo Rasnuni: nomen autem ei Magundat. [Anastasiue a patre magicis instituitur:] Filius vero erat magi quondam, b Hau nomine, qui etiam doctor extiterat magicæ artis. Erudiuitque eum pater suus a pueritia magica arte.

[7] Factus est autem iuuenis. Contigit ergo militare eum in tirocinio cum aliis multis, [fit miles sub Cosroe:] & esse in regia ciuitate Persarum sub Chosroe Imperatore. Sanctæ autem ciuitatis desolatio facta, & venerabilia atque adoranda loca igni concremata sunt in prædicta ira, quam pro nostris peccatis perpessi sumus. [Crucis Christi in Persidem delatæ] Honoranda vero atque viuifica ligna pretiosȩ Crucis Domini nostri Iesu Christi captiua deducta sunt in Persidam. O admiranda res! captiua quidem ducebatur Domini Crux ad illorum insipientiam, captiuabat autem magis corda infidelium. Metus autem & stupor inuadebat infideles, gaudio vero atque lætitia corda fidelium coruscabant. Fama autem vbique de ea in omni Perside diffamabatur.

[8] Interea audiens præfatus tiro Magundat, qui & Anastasius, famam atque virtutem pretiosæ Crucis Domini nostri Iesu Christi; interrogauit de ea, quomodo aut qualiter esset mysterium venerandæ Crucis. Et discens a fidelibus eius virtutem, atque ab aliis dicentibus, [mysterium addiscit:] quoniam Deus Christianorum in hac cruce, quæ huc aduenit, pependit pro salute generis humani; statim sicut terra bona suscepta pluuia ad producendum fructum erit præparata, ita & ille tunc suscipiens per auditum ineffabilem virtutem Domini nostri Iesu Christi, & admirabile nomen, in intimo cordis sui suscipiebat monita vitæ, cogitans qualiter Deum magnum, qui habitat in cælo, quem Christiani colunt, ad culturam eius pertingeret. Diligenter autem perquirebat a quibusdam, quomodo ipsa esset crux, in qua Christus filius Dei crucifixus est, quem Christiani colunt & adorant: [cupit fieri Christianus:] & vehementer admirans, decreuit Dei famulus Anastasius ad religionem Christianam pertingere. Et quanto plus per auditum quæ veritatis sunt percipiebat, tanto magis ab eius corde magicæ artis seductio abscedebat. Sicut enim effugiunt tenebræ a luce, a sole autem vmbra, & ab igne fumus, ita & fallacia exterminatur a doctrina veritatis.

[9] Habebat autem fratrem carnalem B. Anastasius militantem, & pergentem in exercitu cum eo, c cognomento Sain, [proficiscitur cum exercitu Chalcedonem:] Principem exercitus Persarum, & venit vsque Charcedoniam. At vero sanctæ recordationis d diuinæque memoriæ Philippicus, circumuallante eum exercitu ingressus est Persidem. Audiens vero Sain reuersus est post tergum suum. Et sic contigit famulum Dei Anastasium cum Persarum exercitu deuenire in partem Orientis: [militiam deserit:] & exinde recessit ab exercitu, & derelinquens proprium fratrem venit ad e Hierapolim, & diuertit ad quemdam Christianum Persam f malleatorem, & mansit apud eum. Didicit autem apud eum & ipse artem, & operabatur cum eo.

[10] Cum ergo abundaret in eo amor & gratia, atque desiderium vt illuminaretur, multum rogabat prædictum malleatorem, vt eum instrueret, qualiter ad gratiam sancti baptismatis perueniret. At ille intra se cogitans propter metum Persarum ne periclitaretur metuebat: tamen cum illo ibat ad ecclesiam sanctorum Martyrum, [visis Hierapoli in templo sacris picturis, in fidei proposito corroboratur:] & orabat: & picturas Sanctorum & historias conspiciebat, & requirebat ab eo quidnam hoc esset: & audiebat ab eo Sanctorum certamina siue mirabilia quæ fecerunt, siue atrociora tormenta, quæ a tyrannis perpessi sunt, & eorum tolerantiam, & mirabatur pauens. Manens igitur paruum tempus apud prædictum Christianissimum virum, optimum desiderium percepit in animo suo vt Hierosolymam adueniret, & illic sancti dignus fieret baptismatis consecrationem adipisci.

[11] [abit Hierosolymā.] Et habens propositum in Dei amore, deuenit ad sanctam ciuitatem, & mansit apud quemdam Christo amabilem virum, item malleatorem, & patefaciens omne suum desiderium, quoniam vult Christo coniungi, vt dignus haberetur gratiæ sancti baptismatis, perductus est ab eo Eliæ sanctissimo Presbytero g sanctæ Resurrectionis, qui eum tamquam a Deo prȩdestinatum suscepit filium; & postea indicauit de eo Modesto sanctissimo Presbytero & h Vicario Apostolicæ Sedis, & fecit eum baptizari simul cum i aliis, qui & ipsi de eadem regione erant, qui etiam & ipsi beatum finem pro Christo suscipientes in Edissa ciuitate martyrio coronabantur.

[Annotata]

a Ita & Metaphrastes. alij Razeth; Mombr. Razetb. in Græco Rasech.

b Mombr. Baij. Metaph. Bau.

c Rectius, vt remur, Græca: & perrexit cum eo in exercitu, quem Sain ducebat.

d Momb. & dignæ memoriæ. Græce, ἐν ἁγίοις, Sanctus, appellatur. Metaphrastes hæc ab ipso Heraclio gesta scribit.

e [Hierapolis.] Non ista Phrygiæ Hierapolis est, sed Cyrrhisticæ; hæc enim in Oriente censebatur, illa sub diœcesi Asiana, vt patet ex Notitia Imperij: ast in Orientem iam mouerant Persæ, vt hic dicitur.

f Græce ἀργυροκόπος dicitur, id est, argenti cudendi artifex.

g Templum sanctæ Resurrectionis, a Constantino Magno olim ædificatum, vt in eius vita memorat Eusebius lib. 3. cap. 24. & seq. euerterat Cosrois exercitus; at reparabat illud tunc Modestus, vt dicetur in vita S. Ioannis Eleemosynarij 23. Ianu.

h Ita quoque Græce: τῷ τηνικᾶυτα τροποτηρήτῃ Ἀποστολικοῦ θρόνου. Heruetus vertit in vita per Metaphrasten, [Modestus Ep.] qui Sedi præerat Apostolicæ. Nicephorus Patriarcha in Breuiario historico: Μοδέστου τηνικᾶυτα Ἱεροσολύμων προεδρέυοντος. Modesto tunc Hierosolymis præsidente. Leontius in vita S. Ioannis Eleemosynarij, interprete Anastasio Bibliothecario, vocat Patriarcham Hierosolymorum. melius hic Vicarius dicitur, dum videlicet Zacharias Patriarcha in Persidem a Cosroe anno 614. abductus, isthic detinetur; qui inde post mortem Cosrois ad patriarchatum reuertit. Colitur a Græcis Modestus quidam Episcopus Hierosolymitanus 18. Decēbris, cuius in vulgatis catalogis nomen non extat.

i In Græco, & apud Metaphrasten vnius tantum socij mentio fit. Quis vero ille fuerit, & quo die martyrio coronatus, necdum comperimus.

CAPVT II.
Vita monastica. Desiderium martyrij.

[12] Detentus est vero B. Anastasius a sanctissimo Presbytero Elia in domo sua per octo dies. Et exhortans eum in proposito bono persistere, interrogabat eum prædictus sanctissimus Presbyter Elias, quid cogitasset erga se de reliquo. [Fit monachus:] Ipse vero rogauit eum vt monachum eum ordinaret. Post depositas vero albas, continuo perduxit eum sanctæ recordationis Anastasio Abbati, qui quarto miliario distat a sancta ciuitate, & multum rogans cum aliis prædicti venerabilis monasterij Fratribus Iustinum Præpositum, virum valde mirabilem & per omnia prudentem, & plenum his quæ Dei sunt præceptis, tradidit ei famulum Dei Anastasium. Qui etiam suscipiens eum suæ congregationi sociauit. Hoc autem factum est per Indictionem octauam, imperante Domino Heraclio piissimo atque Christianissimo Imperatore anno decimo. Dedit autem ei & magistrum vnum eiusdem congregationis Fratrem virum prudentem, [discit litteras:] qui etiam docuit eum litteras a simul & placitam Dei doctrinam, simul cum psalterio, & tondens eum tradidit ei sanctum habitum atque in filium adoptauit.

[13] [seruit Fratribus,] Fecit autem omne ministerium, & per omnia officia b pertransiuit in prædicto monasterio B. Anastasius, placens omnibus per Dei gratiam. Erat enim sedulus valde in ministerio Fratrum & in opere manuum, & præ omnibus in regula monachica intentus, & in Missarum solemniis frequens. [pietati deditus;] Et audiens sine intermissione sanctas ac diuinas scripturas, & vitas sanctorum Patrum attentius legebat, & ponebat in eis studium diligenter: & si aliquid non intelligebat, interrogabat suum magistrum, idoneum virum, prudentem in omnibus, ornatum: & discebat ab eo quæ requirebat, & admirans glorificabat Deum. [lectis Actis Martyrū incenditur ad martyrium:] Assidue autem legebat in cella secretius certamina vel agones sanctorum Martyrum, quotidie lacrymas effundebat, & cogitabat atque æstuabat secretius in corde suo, hoc desiderio accensus, vt eum Dominus ad martyrij palmam vocare dignaretur; quatenus eum dignaretur fieri socium seruorum suorum, qui pro eius nomine passi sunt, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi. Perseuerauit autem in eadem mansione annos septem.

[14] Videns autem antiquus hostis & inimicus humani generis tantam perseuerantiam in Christi seruitio atque amore famulum Dei Anastasium persistere, & volens eum a bono proposito reuocare, [tentatur recordatione artis magicæ:] & de prædicto monasterio suadere exire, immisit ei cogitationes iniquas, etiam vt ad memoriam ei reuocaret magicam artem, quam a suo patre didicerat. Ipse vero videns iniquissimi diaboli astutiam sese in orationem dedit, & enixius Dominum deprecabatur, vt eum eriperet ab insidiis aduersarij. [indicat Abbati tentationē:] Abbati vero monasterij sui indicauit cordis sui secreta, & lacrymabiliter deprecabatur eum, vt pro se Domino effunderet preces; vt eum liberaret de faucibus aduersarij. Quod & faciebat iam præfatus Abba. Admonebat quoque eum & confortabat in Domino secundum, quæ data illi fuerat in Domino, gratiam, [ea liberatur.] & faciens orationem pro eo coram omnibus Fratribus in ecclesia, effugauit ab eo pugnam diabolicam.

[15] [Somnio admonetur de subeundo martyrio:] Post dies autem modicos somnium vidit per noctem Dei famulus Anastasius, ita: Videbat seipsum in monte stare excelso, & quemdam ad eum venientem & porrigentem sibi poculum c aureum plenum vino, & dicentem: Accipe, & bibe. Quod suscipiens, bibit. Statim autem euigilans interpretatus est insomnium quod viderat, hoc esse quod cupiebat. Qui protinus surgens ad ecclesiam perrexit ad matutinales hymnos explendos, illucescente sancto Dominico die. Expletis vero hymnis matutinalibus, rogauit Abbatem monasterij vt ei secretius loqueretur. Et ingressi in d sacrarium cecidit ad pedes eius, rogans cum lacrymis, vt Domino effunderet preces pro eo, vt eum dignum susciperet, sperans quasi moriturus esset in ipsis diebus. Dicebat tamen Abbati: Scio, Pater, quantos labores habuisti in me miserum, [commendat se Abbati, ceu breui moriturus:] & quia multum te tribulaui, & quia per te adduxit me Deus de tenebris ad veram lucem. Sed rogo, Pater, vt pro me Dominum exores. Dicit ei Abba: Quæ est enim caussa, fili mi? aut vnde nosti, quia in his diebus egredieris de hoc sæculo? Ipse vero narrauit ei somnium quod viderat, & confirmans asserebat, quia e per omnia moriturus esset in ipsis diebus, siue propria morte, siue per martyrium, quomodo cupiebat. Timebat tamen palam dicere de martyrio, vt non increparent eum Fratres.

[16] Abba vero blande consolabatur eum multis admonitionibus. Missarum vero solemnia celebrans cum Fratribus, & percipiens diuina mysteria, sumpsit cibum cum eis. Soporatusque est modicum, & euigilans, & non ferens cordis sui incendium, [martyrij desiderio abit e monasterio.] volens adimplere desiderium suum quod erat placitum Domino, egressus est clam de monasterio, nihil secum tollens nisi ea quæ indutus erat, & abiit f Diospolim. Exinde profectus est caussa orationis in montem g Garizin, atque exinde profectus est ad alia venerabilia loca. Deductus est autem per Domini gratiam, & deuenit vsque Cæsaream Palæstinæ, & mansit in domo beatæ & intemeratæ Dei genitricis Mariæ diebus duobus.

[Annotata]

a In Græco additur, Græcas.

b Additur in Græco & apud Metaphr. culinæ & horti.

c Heruetus: auro ornatum & gemmis. in Græco: aureum & gemmis ornatum.

d Id in Græco, vti & in vita S. Euthymij 20. Ianu. διακονικὸν appellatur.

e MS. S. Max. sine dubio. Græce πάντως, omnino.

f [Diospolis, quæ & Lydda.] Lydda ciuitas, inquit S. Hieronymus de locis Hebraicis, & ep. 77. ad littus maris Mediterranei sita, quæ ipso exordio belli Iudaici a Cestio est incensa; restaurata denique appellata est Diospolis. Distat Hierosolymis 33. circiter milliaribus.

g De quo mulier Samaritana Ioannis 4. Patres nostri in monte hoc adorauerunt.

CAPVT III.
Captiuitas, verbera, quæstiones Cæsareæ Palæstinæ.

[17] Secundum vero prædestinationem Dei, quȩ a Deo illi fuerat data, perrexit vsque ad a B. Euphemiam ad orationis modum. Cumque pergeret & transiens per quemdam locum, [Arguit exercentes artem magicam:] vidit in domo cuiusdam Persæ magicam operantes artem. Et zelo Dei ductus ingressus est ad eos, & dixit eis: Quid erratis, & errare facitis animas hominum in maleficiis vestris? Stupentes autem viri illi in sermonibus, & in constantia ipsius, interrogauerunt eum dicentes: Quisnam es tu qui hæc dicis? Ipse vero ait eis: Et ego aliquando erraui, sicut & vos, & noui aliquando istam nefandam artem, atque in vestris incantationibus conscius eram. & arguens eos, obmutuerunt, & rogauerunt eum, ne detraheret aut diuulgaret de arte eorum cuiquam, & dimisit eos.

[18] Et præteriens modicum ab illis, & b videntes eum quidam de officio sedentes ante ianuam prætorij: & transeunte illo dixerunt propria lingua inter se: Iste delator est. [se Christianum esse confitetur:] Audiens autem B. Anastasius hæc verba inter se ad inuicem conferentes, intuens eos, dixit: Quid inter vos verba confertis? Ego impostor non sum, sed seruus sum Domini mei Iesu Christi. Nam & melior vestri sum, quia illius merui esse seruus, qui pro peccatoribus de cælo descendere dignatus est. Nam & ego aliquando in officio fui, sicut & vos. At illi surgentes tenuerunt eum, [comprehenditur:] & exiens primarius eorum, & inquirens vnde esset diligenterque inuestigans, iussit eum custodiri tribus diebus, in quibus nullatenus vsus est de eorum alimentis, memorans dolositatem eorum in maleficiis ipsorum.

[19] Veniente autem c Barzabana in Cæsaream, (non enim ibidem erat quando tentus est B. Anastasius) & suggerens de eo primus de officio, adduxit eum in prætorium suum. Occupato vero Barzabana circa alia negotia, inuentus est ibi quidam Christianus, qui cognouit B. Anastasium, cum esset in domo Beatæ Dei genitricis Mariæ semper Virginis: [animatur a quodam Christiano:] & colloquens cum eo secretius, & requirens ob quam caussam detentus ab eis fuisset, & cognoscens rei caussam, beatificauit eum de bono proposito, & confortauit in Domino diuinis sermonibus, monens eum vt non metueret tormenta, & non timeret mori pro nomine Domini nostri Iesu Christi, sed fortiter atque fiducialiter responderet Barzabanæ ad ea quæ interrogatus esset ab eo, memorans ei & sermonem quem Dominus in sancto Euangelio dixit, Quia qui perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit. [Matth. 10. 22. & 24. 13.]

[20] Introductus est autem Dei famulus Anastasius & stans coram b Barzabana non adorauit eum secundum ritum qui ab eis tenebatur. Et intuens in eum Barzabanas, dicit ei: Vnde es? & quid vocaris? Ipse vero ait: Ego Christianus sum. [sistitur Barzabanæ:] Si autem cupis discere quantum ad genus, Persa, de regione Razech, de villa Rasnuni. Officialis autem eram & magus; & reliqui tenebras, & veni ad veram lucem. Nomen autem meum prius Magundat, Christianitatis vero nomine Anastasius vocor. Dixit ei Barzabanas: [fidē Christi libere profitetur:] Dimitte hunc errorem & conuertere ad primam tuam religionem, & præbemus tibi pecuniam, & possessiones plurimas. Ipse vero respondens ait: Non mihi contingat negare Dominum meum Iesum Christum. Dixit ei Barzabanas: Ergo placent tibi vestimenta talia, qualia vteris? B. Anastasius dixit: d Hoc indumentum Angelicum & gloriosum est. Dixit ei Barzabanas: Dæmonium habes. Respondit Beatus Anastasius, & dixit ei: Quando in errore eram, habui dæmonium; nunc autem habeo Dominum Iesum Christum Saluatorem meum, qui destruit dæmonia. Dixit ei Barzabanas: Non metuis Imperatorem? Nam si de te cognouerit quæ erga te sunt, iubebit te crucifigi. B. Anastasius dixit: Quare timeam illum? Homo est corruptibilis, sicut & tu.

[21] Tunc indignatus Barzabanas, iussit eum in vinculis ferreis duci in castrum, & lapides sine cessatione deportare fecit. [varie vexatur,] Et multas atque innumeras tribulationes perpessus est famulus Christi Anastasius. Quidam enim de regione eius, videntes quæ in eum fiebant, erubescebāt & increpabant eum, dicentes: Quid hoc facere voluisti? Nemo aliquando de regione nostra factus est Christianus; & ecce fecisti nobis ridiculum: atque aliis verbis fallacibus suadebant ei. Ipse vero expellebat eos a se. In insaniam autē conuersi e percutiebant eum absque pietate, & trahebant ei barbam, [etiam a suis gentilibus:] & scindebant vestimenta eius. Non solum autem istud famulo Dei faciebant, sed & lapides magnos, quos quatuor homines non poterant voluere, ei in collo ponebant. Et vinctus sic faciebat opus: vnam catenam ad collum eius, aliam vero ponebant in pedes: & multa atrociora & sæua tormenta ei contulerunt. [crudeliter ligatus laborat:] At vero fortissimus athleta Dei Anastasius omnia sustinuit gaudens pro Christi nomine.

[22] Iterum autem iussit Barzabanas ante se assisti, & dixit ei: Si veraciter, sicut dixisti, magi filius fuisti, [sistitur iterum Barzabanæ:] & scis magicam artem; dic mihi a quo didiceris vel aliqua ex eis, vt ego cognoscam. Ipse vero ait: Non permittat Deus vltra vt egrediatur quicquam ex ore meo de tali re. Dicit ei Barzabanas: Quid ergo permanes in his? Conuertere in illam primam religionem: nam pro te suggeram Chosroe Imperatori. Ipse vero ait ad eum: Scripsisti, & suscepisti rescripta. Fac quod vis. Et ait Barzabanas: Non scripsi, sed scribo, & quicquid mihi præcipiet facio. Sanctus vero Anastasius respondit: Vade, [dire cæditur:] scribe quanta volueris mala de me, ego enim Christianus sum. Barzabanas dixit: Prosternatur in terram, & tamdiu cædatur quousque perficiat quod ei iubetur. Anastasius Dei famulus, cum ligare eum vellent, dixit: Sinite me: non habeo necesse vincula. Et exprimens signum sibi sanctæ crucis fecit in fronte, & sedens in terram ligauerunt eum & cædebant. Sanctus vero Anastasius dixit eis: Expoliate habitum, quo sum indutus, vt non patiatur iniuriam, & sic cædite carnes meas; [insultat tortoribus,] ista enim quæ facitis lusus sunt, ego enim si membratim abscindar, numquam negabo Dominum meum Iesum Christum. Dicit ei Barzabanas: Adquiesce mihi, nam scribo pro te Imperatori. At ipse respondens dixit: Vade, scribe Imperatori tuo quicquid volueris. & ait Barzabanas: Ergo Imperatorem non times? B. Anastasius dixit: Quare timeam Imperatorem tuum? An non est homo moriturus sicut & tu? aut non moritur, sicut & tu? aut non videt corruptionem sicut & tu? [& Barzabanæ:] Cur autem dicis vt timeam illum, qui corruptionem videt similem tibi luto? Aut non magis timeam Dominum Iesum Christum, qui fecit cȩlum & terram, mare & omnia quȩ in eis sunt, qui numquam vidit corruptionem?

[23] Stupefactus est autem ille superbus Barzabanas in responsione Martyris; iterum iussit eum duci in castellum. Et post dies paucos fecit eum sibi præsentari, & dixit ei: Recordare magicæ artis, & sacrifica; vt non male moriaris & frauderis de hac luce. Respondens autem Dei famulus dixit ei: Quibus diis iubes me sacrificare? Soli, [irridet deos Persarum.] & lunæ, & igni, & mari, montibus & collibus, cæterisque omnibus elementis, & metallis? Ne præstet mihi Deus vt adorem sculptilia vestra aliquando. Hæc enim omnia Christus Dei filius fecit ad seruitium nostrum. Vos vero erratis, seruiendo dæmonibus & quadrupedibus. Vos homines ad imaginem Dei facti, ignoratis Deum qui vos fecit. Si eum cognouissetis Christum qui vos fecit, quandoque conuerti habuissetis ad veram lucem, & erui a dæmonum potestate qui vos errare faciunt; & credere Deo, qui non mentitur his qui credunt in nomine eius, dicens eis: Ego dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere omnes aduersarij vestri. Voluit autem ex idiota & alienigena me habere seruum sibi ad gloriam, fortitudinem autem præstans credentibus in se. Hæc & his similia prosequente S. Anastasio bonis sermonibus, stupentibus autem & mirantibus aduersariis, Dei Martyr Anastasius tribus iam vicibus coronatus, in confessione Christi certator fortissimus, statim ad castellum reducitur vinculis constrictus.

[Annotata]

a Non Chalcedonem cogitabat, vbi S. Euphemia coli solet 16. Septemb. sed templum aliquod in ipsa Cæsareensi vrbe S. Euphemiæ dicatum videtur adiisse.

b Græce: ἴδον ἀυτόν τινες τῶν καβαλλαρίων καθήενοι ἔμπροσθεν τοῦ δερβᾶς, ἐστι πραιτώριον τοῦ σελλαρίου. Viderunt ipsum quidam equites sedentes ante Derbas, [Caballarius. Sellarius.] quod est prætorium Sellarij. Καβαλλάριος, infra nu. 26. equestris vertitur. Sellarius mox, primarius eorum qui erant de officio, vertitur: forte ductor equitum. infra nu. 35. Tribunus.

c Metaphrastæ Marsabanas dicitur; in Græco, Μαρζαβανᾶς.

d Græce: τὸ σχῆμα τοῦτο καύχημά μου ἐστι hic habitus gloriatio mea est. Heruetus: non minoris eum facio, quam tu hanc dignitatem.

e Additur in Græco, quotidie venientes.

CAPVT IV.
Pietas & constantia in carcere.

[24] [Abbas duos ad eum solandum mittit.] Cognoscens autem sanctissimus Abba præfati monasterij, in quo B. Anastasius sanctum habitum susceperat, stabilitatem atque confessionem eius quæ in Christo erat, & quia sine metu fortiter decertaret, & eius alacritatem atque perseuerantiam, gauisus est gaudio magno vna cum vniuersa congregatione sibi commissa, & Dominum benedicebat, atque supplicabat die noctuque cum omni congregatione, vt eius cursum dirigeret, vt vsque in finem perseueraret. Direxit autem duos ex Fratribus monasterij in Cȩsaream ad B. Anastasium cum litteris consolatoriis, confortans animum eius in Domino. Cum vero esset in custodia castri Martyr Christi Anastasius, non cessabat psalmis & hymnis diebus ac noctibus glorificare Deum omnipotentem.

[25] Habuit vero secum & alium in vinculis constitutum iuuenem quemdam ex seruis Barzabanæ pro quadam caussa tentum: qui non volens contristare eum, sed surgens noctu cum famulo Christi, [Anastasius noctu surgit ad orationem:] vt celebraret Hymnos matutinales in Dei laudibus, inclinabat collum suum ad collum eius, & pedem suum ad pedem eius vt non per catenarum extensionem laborem præstaret Dei famulo. Vna igitur nocte, psallente eo auscultabat eum quidam de vinctis qui ibi erat, Hebræus quidem religione, & nobili genere, mitissimus autem moribus, vt didicimus. Hic videns beatum Martyrem per diem quidem in lapidum fatigatione, nocte autem in laudibus perseuerantem, stupebat, dicēs: Quidnam vult hoc esse? Tamdiu ergo intuens in eum, iacens super pauimentum in noctis silentio, stante beato Martyre & psallente matutinales Hymnos, [conspicitur cum Angelis,] vidit subito aliquos in vestibus albis ingredientes per ostium carceris, & circumdantes beatum Martyrem, a quibus & lux copiosa infulsit in carcere. Amens vero factus præfatus vir super visione, dixit intra se: Sanctus Deus, isti Angeli sunt. Hoc autem aspiciens, vidit hos ipsos palliis circumdatos, habentes cruces in manibus, & ait in semetipso: Isti Episcopi sunt. Admirans autem de his, intuens in Martyrem Christi Anastasium, & qui cum illo erant, immensum lumen, & candidis vestibus eum indutum cum eis qui ei apparuerant; & ecce iuuenis quidam stetit ante eum habens thuribulum aureum, [& ipse albis indutus:] & incensum mittens. Aspiciens autem vir qui contemplabatur, pulsabat manu proximum suum dormientem, qui erat Christianus, Iudex Scythopolis, quatenus ei ostenderet quæ videbat; & non poterat, quia grauiter dormiebat. Ille autem attendebat his quæ videbat, corpore quidem manens immobilis, tamen iactans se super primum cum quo iacebat. Et expergefactus quandoque comperit ab eo quid hoc esset. Dicit ei Hebræus: a Consideras aliquid? & intuentes iam nihil viderunt. Insinuauit autem ei omnia quæ viderat, & glorificauerunt simul Dominum Iesum Christum.

[26] Quia vero, sicut superius memorauimus, a prima & secunda interrogatione didicit Barzabanas constantiam famuli Dei Anastasij, scripsit Imperatori Chosroe, quæ de eo gesta sunt. Et contigit infra dies paucos suscipere Imperatoris iussionem; & transmisit ad eum in carcerem per domesticum suum, dicens: [recusat verbo negare Christū, etiam priuatim.] Ecce iussit Imperator vt verbo solo dicas, quia non sum Christianus, & statim te dimitto, vt vbi volueris vadas, siue monachus vis esse, esto; siue equestris, sicut fueras antea, aut esse nobiscum, vt vis fac. Respondit autem Martyr Christi, & dixit: Ne fiat mihi negare me Christum. Dum ergo multas promissiones & suasiones ei direxisset per domesticum suum, & nullatenus acquiesceret; postmodum direxit illi per præfatum suum domesticum, dicens: Scio quia erubescis propter conciues tuos, & ideo non vis negare coram eis; sed quia iussio Imperatoris vrget, si vis coram me & aliis b duobus dic sermonem, & dimittam te. Ipse vero Martyr per suprascriptum missum direxit ei, dicens: Absit a me: neque coram te, neque ante alios aliquando negabo Dominum meum. Tunc dixit ei per semetipsum: Ecce iussit Imperator, vt ferro vinctus vadas in Persidem. Beatus vero Martyr Christi Anastasius dixit: Si volueris me dimittere, ego solus vadam ad Imperatorem tuum. Vt autem audiuit beatum Martyrem fortiter persistentem, neque minas pauentem, neque blandimentis suaderi, c bullatum eum iussit duci in carcerem. Et post quinque dies direxit eum cum aliis duobus Christianis d, quibus ipsis bullam expressit.

[27] Approximante autem interea die festo e Exaltationis venerandæ Crucis Domini nostri Iesu Christi,[In festo Exaltationis sanctæ Crucis,] ipse beatus Martyr, & duo Fratres monasterij eius, & duo Christianissimi viri, & quidam de ciuitate fideles, in psalmis & hymnis & canticis spiritalibus pernoctantes erant, ita vt obliuiscerentur habere sibi vincula, glorificantes Dominum nostrum Iesum Christum, qui tantam longanimitatem dat sperantibus in se. Diluculo autem ingressus f dispositor quidam Reipublicæ, & ipse vir Christianissimus, ad Barzabanam rogauit eum, vt vincula ei tollerentur, vt eum in ecclesiam duceret tantummodo pro die festo, subiungens, Quia ego iterum reduco eum in custodiam. Quod & factum est. Et permisit Barzabanas. Et deductus in ecclesiam, [permittitur ire ad templum Christianorum;] gaudium magnum factum est vniuersis fidelibus & consolatio, agentes Deo gratias super certamen Martyris Christi, & de eius crebris tribulationibus, quas sustinebat. Facta est autem contentio inter populum de ciuitate eadem de eo, fidelium cum infidelibus. Et quidam stupentes de eius tribulationibus, quas tolerabat famulus Dei Anastasius, conualuerunt & confortati sunt fideles in Christo de eius longanimitate & perseuerantia; & in multis sermonibus consolatus est fideles Martyr Christi Anastasius. [quos animat:] Et hi qui de fide Christiana desperabant, de eius alacritate conualuerunt, osculantes eius vincula, & quasi victores facti dicebant B. Anastasio: g Nos, sicut tu, propter Dominum nostrum Iesum Christum mori debemus. Et consolabantur eum in Domino, & honorem maximum ei præbebant, viri pariter & mulieres. Et expletis Missarum solemniis, vim faciens ei Dispositor perduxit in propriam domum, vt victus aliquid caperet cum duobus Fratribus monasterij eius. Et cum sumpsissent cibum pariter confortati sunt, & colloquentes de diuinis sermonibus vtrique ædificati sunt in Domino. Et postmodum iterum gaudens & exultans quasi ad conuiuium perrexerunt in carcerem, [redit lætus ad carcerem.] & ibi glorificabant Dominum Iesum Christum, qui tantam gratiam contulit seruis suis.

[Annotata]

a Mombr. Considero aliquid.

b In Græco additur Sellariis.

c Græce βουλλώσας ἀυτὸν. Heruetus, iniecit signaculum.

d MS. S. Max. Similiter bullatis.

e [Exaltatio sanctæ Crucis.] Exaltatio sanctæ Crucis, quæ sub Constantino Imp. contigit, recolebatur olim ab Orientalibus 14. Septembris; quo die postea celebrari cœpta altera Exaltatio sanctæ Crucis, paullo post S. Anastasij martyrium, e Perside Hierosolymam reportatæ.

f Græce κομερκιάριος.

g Mombr. Si tu propter Dominum Iesum Christum mori disposuisti, quanto magis nos tecum mori debuimus? Græce paullo aliter, vt infra patebit.

CAPVT V.
Tormenta in Perside tolerata.

[28] Expletis vero quinque diebus egressus est de ciuitate Cæsarea cum præfatis duobus Christianissimis viris a, & vnus Frater de monasterio eius, & multi qui eum nouerant viri ac mulieres, [Mittitur in Persidem:] cum multarum lacrymarum effusione, glorificabant Deum super eius bonum propositum, quod disposuerat mori pro Christo. Et iuit vnus, vt dictum est, de monasterio eius Frater cum eo, secundum iussionem Præpositi, ad solatium atque ministerium eius; plurimum curans, vt ea quæ cognouisset de eo vsque in finem per Domini gratiam ad Fratres detulisset, scilicet sanctissimo Abbati suo, nec non & cunctæ eius congregationi: multum enim erat eis gaudium & lætitia. [in via honoratur a Christianis:] Veniebant autem per ciuitates & oppida fideles viri in aduentum eius, & glorificabant Dominum omnium creatorem, suscipientes eum cum honore, & osculabantur vincula eius, & tribuebant quæcumque necessaria erant. Scripsit autem B. Anastasius litteras deprecatorias Abbati suo ab Hieropoli, [scribit ad Abbatem suum vt pro se oret:] vt pro se Dominum exoraret, & effunderet preces vt eum dignum susciperet, & eius cursum consummaret. Et de fluuio Tigri similiter ei direxit.

[29] Ingrediens autem in Persidis ciuitatem B. Anastasius missus est in carcerem in prædio quod vocatur b Bethsaloe, quod est miliario sexto de Discarthas, in quo erat Imperator. At vero Frater qui cum eo erat mansit in eodem prædio, in domo c Cartacij filij Deiesdin primi dispositoris publicæ rei Persarum, qui erat Christianus. [iussu Cosrois,] Et morante beato Martyre dies aliquot cum eis, qui ibidem deuenerant, captiuis, suggestum est Chosdroe Imperatori, quæ erga eum erant. Et mittens vnum ex Iudicibus suis, iussit examinari eum. Qui etiam veniens in carcerem cum Tribuno qui erat super carcerem, interrogauit eum, [examinatur a Tribuno:] quis esset & vnde venisset, quamobrem reliquisset eorum religionem, & factus esset Christianus. Martyr autem Christi Anastasius respondit ei per interpretem (d non enim locutus est ei e Persica lingua) & quidem multum coactus, dixit eis: Erratis vos dæmonia pro Deo colentes. Ego enim aliquando, cum essem in errore, hos colebam. Nunc autem adoro omnipotentem Dominum Iesum Christum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, & scio diligenter quia culturæ vestræ perditio & error dȩmonū sunt. Dicit ei Iudex: Miser, numquid quem colitis vos Christiani, non Iudæi crucifixerunt? Quomodo ergo errasti relinquens religionem tuam, & factus es Christianus? Sanctus vero Anastasius ait: [Christum animose confitetur.] Quoniam quidem crucifixus est a Iudæis, verum dicis; quia vero sponte, quare non dicis? Ipse est enim qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, & voluit descendere in terras & incarnari de Spiritu sancto ex Maria Virgine, & crucifigi vt liberaret genus hominum de errore Satanæ, qui a vobis colitur. f Vos autem colitis ignem & cætera elementa; & quod dici nefas est, seruientes creaturæ potius, quam creatori.

[30] Dixit ei Iudex: Quid tibi & sermonibus istis? ecce g pietas Imperatoris parauit tibi dignitatem & zonas aureas, & equos, & vt sis inter primates eius: tantum conuertere in primam tuam religionem. B. Anastasius dixit: [munera oblata respuit:] Ego numquam negabo Dominum meum Iesum Christum, sed magis eum totis viribus adoro & colo: dona vero Imperatoris tui vt stercora computabo. Abiit præfatus Iudex, & intimauit Imperatori Chosdroe. Furore vero repletus Imperator, iussit mitti eum in carcerem, in crastinum volens eum pœnis affici. Veniens autem alia die ex iussu Imperatoris præfatus Iudex cum ira furoris ad carcerem, [minas contemnit:] cœpit minas ei promittere atque inferre, vt eum terreret; putans eum per pœnas acquiescere a tali proposito. Sanctus vero Martyr Anastasius respondit ei, dicens: Ne labores, Domine Iudex, neque fatigeris. Me enim Christo confortante, non acquiescam tibi, neque recedere facies a fide quam cœpi. Sed si quid velis facere, fac. Tunc iussit eum vinctum secundum morem Persarum fustibus cædi absque pietate, dicens: Honoribus & donis Imperatoris non acquiescis? modo cognosces per singulos dies iram eius. Sic enim te quotidie afficiam, donec consumaris. Respondit autem sanctus Martyr Anastasius, & dixit ei: Nec donis Imperatoris tui acquiesco, neque minas tuas timeo. Quicquid ergo vis, fac.

[31] Tunc iussit eum h solui & poni deorsum, & lignū super tibias eius imponi, iubens duobus viris fortissimis stare i supra duas partes ligni. Omnes vero nouimus quod importabilis erat huius tormenti species. Sanctus vero Martyr Christi Anastasius agens gratias omnipotenti Deo, [immaniter cruciatur:] sustinebat dolores fortiter. Videns autem Iudex, quia nihil proficeret; sed magis huiusmodi doloribus, sicut ferrum frigida aqua k elimatur, ita per diuinam gratiam confortabatur, iussit eum iterum retrudi in carcerem, donec intimaret Imperatori de eo. Sellarius vero, qui erat super carcerem dum esset Christianus, [a Præfecto carceris Christiano aliisq; animatur:] & Frater monasterij qui comitabatur cum Martyre Christi, ingrediebantur ad eum, consolantes & admonentes eum in bonum. Multi vero Christiani qui ibidem erant, in quibus & Iesdin filij, ingrediebātur ad eum & corruebant ad pedes eius, & osculabantur vincula eius, & rogabant vt dignaretur pro eis orare, & vt daret eis aliquā benedictionem ad custodiam eorum. At vero spernebat eos beatus Martyr, ne talia dicerent. Ipsi vero ceram superponebant vinculis eius, & expressam, in benedictionem hoc percipiebant.

[32] Iterum ergo post dies paucos ingressus est Iudex ad Anastasium in carcerem, & dixit ei: Quid dicis? facis iussionem Imperatoris, aut permanes in his? Sanctus vero Anastasius mouens caput suum, quasi abominatus est eum, dicens: Et semel & secundo & sæpius tibi dixi, quia impossibile est negare me Christum Dei filium: quod ergo vis, fac citius. Tunc temerator ille barbarus iussit eum ligari sicut prius, & diutius cædi fustibus, [iterum cæditur fustibus:] & derelinquens eum in carcere recessit. Post dies autem paucos iterum ingressus est ad eum, suadens vt negaret Christum Dei filium; aliquando blandimentis, atque promissionibus pecuniæ, & dignitatibus;, aliquando minis & tormentis. [ex vna manu suspenditur, saxo ad pedem ligato.] Cum vero vidisset quia famulus Christi nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur, sed perseuerat in Christi fide, iussit eum iterum ligari & cædi sicut prius, & iussit eum solui & suspendi ex vna manu, & saxum magnum ligari ad l pedem eius, & sic derelinquens eum abiit. Sustinente autem Martyre Christi huiusmodi supplicium quasi horarum duarum spatio, postmodum misit & iussit eum deponi; & abiit & suggessit Imperatori de proposito mentis eius, & de perseuerantia quam habebat in Christo.

[Annotata]

a Additur in Græco: calumniam in quadam caussa passis.

b Græce, Βαλσαλωέ. Mombr. Bethsalo. infra in Gr.βετσαλοὴ dicitur.

c Græce Κορτὰκ. Heruetus, Cortacti. MS. S. Max. Cortacij de Iesdin Dispensatoris primi in publicis rebus.

d In Græco: Non enim dignatus est loqui illis lingua Persica.

e Mombr. per Syriacam linguam.

f In Græco: vos autem colentes cetera, quæ dicere erubesco, vanas spes habetis.

g In Gr. θειότης, diuinitas.

h In Gr. ligatum poni supinum.

i MS. S. Max. super capita ligni. Momb. supra capita duarum partium ligni.

k Græce, ἐστομοῦτο. obduratur, temperatur.

l MS. Gladbac. pedes.

CAPVT VI.
Martyrium S. Anastasij & Sociorum. sepultura.

[33] Et post dies a quindecim misit Imperator ipsum Iudicem & alios cum eo, ad interficiendum beatum Martyrem, & plurimos Christianos cum eo, nec non & captiuos. Qui venientes iusserunt eos educi foras prædium Bethsaloe, [Christiani 70. necantur.] in quibus B. Anastasium cum aliis circiter septuaginta viris iuxta ripam fluminis interfecerunt. Et prius illos sanctissimos viros coram sancto Martyre, funes mitti in gutture eorum, & sic suffocari vniuersos iusserunt: inter quos erant prædicti duo Christianissimi viri qui comitati fuerant a Cæsarea cum sanctissimo Martyre Christi Anastasio.

[34] Et cum interficerent eos, dicebant sancto Martyri: Quare disposuisti vt tam pessimam mortem ducas, sicut & isti? Sed magis acquiesce Imperatori & viue & accipe honorem ab eo, & esto in palatio sicut vnus ex nobis, & ne careas hac luce & dulci vita. At vero victoriosissimus Christi Martyr Anastasius, aspiciens in cælum gratias agebat Deo, qui consummauit cursum eius, & adimpleuit eius desiderium. Et respondens ait ad eos: Ego optabam membratim concidi a vobis propter amorem Christi: quia vero ista est mors quam minamini, gratias ago Domino meo Iesu Christo, quia per modicum dolorem participem me fecistis gloriæ Sanctorum eius: [Occiditur & S. Anastasius.] & ita cum multo gaudio atque alacritate suscepit gloriosam passionem, atque simili morte defunctus est. Postquam autem suffocauerunt eum, absciderunt eius pretiosum caput, & tollentes bullam adduxerunt ad Imperatorem.

[35] Christianus igitur cum esset qui super carceres præerat Tribunus, sicut prius iam dictum est, voluit corpus Martyris seorsum ponere. b Et cognitum est a quæstionariis. Et cognoscentes filij c Ihesdin finem sancti Martyris, quia & pueri eorum simul secuti erant B. Anastasium quando ducebatur ad mortem, vt viderent exitum rei, [redimitur corpus,] dederunt clam quæstionariis infinitam pecuniam, & permiserunt separatim reponi corpus eius sanctum. Et sequenti nocte d accipiens secum Frater qui eum secutus fuerat de monasterio sancti viri, pueros de filiis Ihesdin, & quosdam monachos qui ibidem erant, vt tollerent corpus sancti Martyris. [a quo canes abstinuerant;] Et inuenerunt canes edentes corpora interfectorum, corpus vero Martyris separatim iacens intactum. Pretiosa enim est in conspectu Domini mors sanctorum eius: & custodit Dominus omnia ossa eorum, & vnum ex eis non conteretur. Accipiens igitur corpus Martyris & inuoluens linteaminibus pretiosis, quæ dederant filij Ihesdin, [defertur ad monasterium S. Sergij,] deducens sepeliuit in monasterio sancti Martyris Sergij, milliario vno distante a præfato castro. Finitum est autem certamen & cursus, & in Christo confessio, victoriosissimi Martyris Anastasij vicesima & secunda die mensis Ianuarij, indictione prima, anno septimo decimo imperij piissimi Heraclij, & quinto decimo anno Constantini eius filij.

[36] Alia autem die post transitum sancti Martyris Anastasij, duo quidam in custodia confabulabantur ad inuicem, dicens vnus ad alterum: Scis quia venerunt canes & sederunt iuxta corpus illius monachi, & non contingebant eum, sed custodiebant illud? Item alius socius dixit ad eum: [noctu cælitus collustratum,] Et ego quando suppleui vigiliam meam, & ambulaui in domum meam, vidi sicut stellam lucidam super pauimentum, & pergens vt viderem quid esset, iam stellam non vidi, sed reperi corpus monachi illius ibidem iacens. Hæc quidem custodes inter se dicebant. Alij autem Christiani captiui qui erant in carcere inclusi, dum cognouissent aliquid de locutione Persica ipsi nobis reuelauerunt quid inter se custodes confabularentur.

[37] Absoluti vero a vinculis & venientes in sanctam ciuitatem hæc diffamabant vbique; sed & aliud adiungentes dicebant: Quia dum esset B. Anastasius nobiscum in carcere, sic nobis confessus est dicens: Sciatis Fratres, [Prædixerat suam mortem, aliaq; futura.] quia per Dei gratiam ego quidem crastino die finior, & transeo de hoc seculo: post paucos autem dies vos relaxabimini: iniquus autem & malignus Rex interficietur. Sed Domino prosperante ambulantibus vobis in sanctam ciuitatem, ite ad mansionem, quæ dicitur Abbatis Anastasij, & dicite Abbati meo & Fratribus hæc. Viri autem qui audierunt ex ore sancti viri & rerum exitum cognoscentes, Dominum glorificauerunt, qui glorificat glorificantes eum: mandatum vero sancti Martyris impleuerunt, & propriis oculis quæ viderūt & cognouerunt, diligenter nobis innotuerunt. Prædictus autem Frater monasterij, qui eum obseruabat, sepeliens corpus sancti Martyris, & cum omni diligentia reponens in præfato monasterio S. Sergij, e mansit ibidem pertractans qualiter sine periculo remearet ad Abbatem, & ad mansionem suam.

[38] [Heraclius in Persidem venit.] Et post dies decem, prima die mensis Februarij coniunxit se in eisdem partibus Christianissimus & piissimus Heraclius Imperator cum exercitu. Quos cum vidisset Frater gauisus est valde, & ipsi diligentius inquisierūt eum, quid ibidem faceret, & insinuauit eis minutius. At illi glorificauerunt Deum, & Fratri quidem dixerunt: Surge & veni nobiscum, & salua animam tuam. Et erat cum eis in multo honore cum essent in Perside, & cum eis reuersus est per Armemarum regionem. Post anniuersarium vero reuersus ad propriam mansionem, deferens secum & colobium sancti Martyris Anastasij, & intimauit diligenter Præposito & Fratribus minutius quæ circa Martyrem acciderant, & de eius glorioso fine, & de sui itineris labore, & glorificauerunt Deum, qui saluat sperantes in se. [Per colobium S. Anastasij,] Factum est autem primum signum per colobium beati Martyris Anastasij. Erat quidam iuuenis in monasterio, qui nequiter vexabatur a spiritu immundo. Qui accipiens prædictum colobium sancti Martyris Anastasij induit eum. Qui protinus saluatus est per Domini gratiam, [energumenus liberatur.] & interuentu B. Anastasij Martyris ad gloriam & laudem omnipotentis Dei & Domini nostri Iesu Christi, qui glorificatur in Sanctis suis, cui est honor & gloria & potestas atque maiestas per immortalia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a In Græco quinque.

b In Gr. vt dignosceretur: & non permiserunt lictores, qui erant Hebræi.

c MSS. modo Deiesdin, modo Ciesdin, & Ihefdin.

d MS. S. Max. Accipiens Tribunus secum Fratrem. MS. Gladb. Accipientes Fratrem.

e De S. Sergio Martyre, cui & ipse Cosroes munera obtulit, agemus 7. Octob.

EADEM ACTA
ex veteri Græco MS. Latine reddita.

Anastasius Persa monachus, Martyr in Assyria (S.)
Alii LXX Martyres in Assyria

Ex ms. Græco.

PROLOGVS.

[1] Vnigenitus Filius & Verbum Dei, per quem vniuersa condita sunt, qui coæternus est & consubstantialis Patri & sanctissimo ac viuificatori Spiritui; hominum genus, perditum, & sub mortis ac corruptionis tyrannidem redactum, miseratus, inclinauit cælos & descendit, vti scriptum est: [Psal. 17. 10.] atque ex Virgine natus, [Salus mūdo allata per Christum,] suscepta serui forma, cum hominibus conuersatus, omnia ad nostram salutem disposuit ac dispensauit: propriaque morte eum qui mortis habebat imperium abdicans, & sepulto triduum corpore, corruptionis expurgationem faciens; suoque ad inferos descensu, diuturnum tartari euertens dominatum; gloriosa sua post tres dies resurrectione suscitauit nos, statuitque in cælestibus, vt loquitur Apostolus. [Ephes. 2. 6.]

[2] Mox vero virtutem ex alto induti, inspectores & ministri Verbi effecti, eiusque testes passionum, beati Apostoli, orbem vniuersum diuina prædicatione illustrarunt, & omnem ciuitatem, prouinciam, gentem, nationem, linguam, [prædicata per Apostolos,] ad studium veræ religionis prouocarunt, atque a maioribus traditum planeque inueteratum impietatis errorem, radicitus euellerunt; Angelicam vero quamdam in terris vitæ rationem plantarunt. Hinc orbis vniuersus Dei cognitione repletus est, secundum id quod scriptum est, sicut aqua multa cooperiet maria. Hinc terrena cælestibus coniuncta, atque æterna vita agi cœpta in terris. Hinc omnis humana natura, magnis & ineffabilibus Dei donis cumulata.

[3] Verum funestus ille a principio insidiator humanæ vitæ atque obtrectator, & piorum aduersarius, non reperiens qua ratione tantam bonorum per Christi gratiam in homines profusionem obturbaret, seque ipsum conspiciens veluti malum mancipium e cælo deiectum, consilium excogitauit sua dignum malignitate, quod tamen haud multum alumnis pietatis incommodaret, at contra plurimum prodesset. Nam iis qui tum Romanum administrabant imperium, [frustra impedita per tyrannos,] vafre sese multisque modis insinuans, multiplices aduersus Ecclesiam persecutiones suscitauit; quantumque in ipso fuit, orbem vniuersum reuoluit ac confudit. Sed contra ac sperarat sua illi machinamenta cesserunt; cumque parum aut nihil omnino religiosos Dei cultores læsisset, ingentem sibi infamiam pudoremque consciuit. Non enim secus atque olim a sanctis Apostolis exterminatus fuerat, præclara Martyrum tolerantia prostratus est fraudis artifex: rursumque pristinum pietatis ornatum resumpsit Ecclesia, Christique diuina gratia floruit, & creuit quotidie in annorum numerum ingentem & gloriæ fecundum.

[4] At veluti satietate quadam & fastidio diuinorum beneficiorum capti homines, atque omnimoda obliuione maximorum & ineffabilium Christi munerum, languentes, & varia plurimaque designantes scelera, [vastitas prouinciarum ob peccata.] & terram quidem humano cruore respergentes, fornicatione vero & adulterio aliisque innumeris flagitiis iram Dei aduersus nos succendentes, totam, vt ita dicam, in nos castigationis & animaduersionis manum attraximus. Quare nos in manus tradidit hostium improbissimorum, & Regi iniusto & scelerato omnem prope terram, vrbes integras & prouincias partim incendio vastanti, partim a fundamentis subruenti, inque captiuitatem ducenti quidquid electum erat & desiderabile in corporibus aut facultatibus, reliquum omne insatiabili furore dissipanti. At non in finem despexit bonus & benignus Deus; vt res ipsæ declarant, idque in spem nos bonam erigit, quod hucusque maxime illius amplificetur gloria in synceris eius seruis & Martyribus.

[5] Opportunum vero fuerit, cum in hunc inciderimus sermonem, cum magno Apostolo inscrutabilium iudiciorum Dei admiratione defixos, exclamare: O altitudo diuitiarum & sapientiæ & scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius & inuestigabiles viæ eius! [Rom. 13. 33.] Ecce enim Persis quidem tradidit[…]

hic folium vnum aberat a MS.

[8] […]cordis velut thesaurum recondebat. Tum secum ratiocinans: Qui potest, inquit, magnus ille qui cælum incolit Deus, quem, vt audio, colunt Christiani, huc aduenisse? Et studiose sciscitatus ex quibusdam, didicit, hanc esse crucem, cui Christus affixus fuit, Dei filius, [S. Anastasius inquirit de fide Christiana:] quem Christiani venerantur. Vehementer dicta admiratus & quodam quasi attonitus stupore, non destitit attente indagare quæ ad Christianam pertinerent religionem; & quanto sese veritas amplius illius infundebat animo, tanto longius error magicæ artis repellebatur. Vt enim lumen tenebras, sol vmbram, fumum effugat ignis; ita doctrina veritatis errorem exterminat.

[9] Cum fratrem germanum haberet Beatus hic, cum eo militiæ nomen dedit, atque in exercitu, quem Sain ducebat, Chalcedonem profectus est. Sed cum Sanctus Philippicus insigni stratagemate auocare inde illum cupiens, copias in Persidem duceret, Sain eo nuntio excitus inde mouit, eum persecuturus: itaque contigit, vt Dei seruus Anastasius cum Persico exercitu in partes Orientis veniret. Isthic vero, relicta militia ac fratre, [militiam deserit:] Hierapolim concessit, ac diuertit ad Christianum quemdam, genere Persam, opificio argentarium; eique cohabitans artem eam addidicit, cumque eo operabatur.

[10] a Cum ergo vehementiori desiderio percipiendæ illuminationis æstuaret, multis verbis virum illum obsecrauit, vt eum baptismatis gratia dignaretur. Ille vero Persarum metu, ne quid sibi periculi crearet, illius vota differebat. Cum eo tamen templa adibat, precesque fundebat Anastasius, & sanctorum Martyrum contemplatus historias, quærebat ex eo quid sibi ista vellent, [visis sacris imaginibus, animatur ad fidē suscipiendam:] audiensque ab eo & miracula Sanctorum & intolerabiles cruciatus, quos iis tyranni irrogarunt, humana maiorem eorum constantiam attonitus mirabatur. Exiguo igitur tempore cum Christiano illo viro commoratus, optimum animo desiderium cōcipit Hierosolymam adeundi, atque illic sanctum suscipiendi baptisma.

[11] Illud vero propositum Deo propitio executurus in sanctam venit ciuitatem, & viro Christum amanti, [it Hierosolymam:] eamdem argenti cudendi artem profitenti, cohabitat; cui cum omne animi sui desiderium aperuisset, expetere se nimirum & Christo dare nomen, & sacro baptismate initiari; deductus est ab eo ad Eliam sanctissimum Presbyterum sanctæ Resurrectionis: [baptizatur, cum alio, post etiā Martyre.] qui illum veluti a Deo missum filium complexus, secum ad Modestum religiosissimum Presbyterum, qui eo tempore Vicarius erat Apostolici throni, perduxit, curauitque vt cum alio iisdem plane moribus prædito, atque eadem antea superstitione imbuto, qui & ipse beatum finem assecutus, in Edessa ciuitate martyrij coronam tulit.

[Annotatum]

a Quæ hoc numero 10. habentur, recitantur in 7. Synodo. Act. 4.

CAPVT II.
Vita monastica. desiderium martyrij.

[12] Cvm octo dies illuminationis in ædibus Eliæ Presbyteri exegisset vir beatus, quærit hic ab eo, quid deinceps agere, quem amplecti vitæ modum constituerit. Ille vero eum rogat, dicens: Fac me monachum. a Peracta igitur ablutione, statim eum perducit ad monasterium sancti Abbatis Anastasij, [Fit monachus:] quod quatuor milliaribus Hierosolymis distabat: & cum aliis multum obtestatus illius cœnobij Præfectum, Iustinum, inquam, virum tum ceteris rebus illustrem, tum cælestibus donis eximie ornatum, tradidit ei seruum Dei Anastasium. Quem ille suscipiens, in suam adlegit congregationem, Indictione octaua, imperante Heraclio piissimo & Christum amante, anno imperij eius decimo: dedit vero ei magistrum e discipulis suis vnum, [discit litteras:] virum industrium, qui eum Græcas litteras docuit & psalterium, attonsumque sacro monachorum habitu induit, & vt proprium filium educauit.

[13] Obiuit autem Beatus hic varia in cœnobio ministeria, culinæ præsertim & horti, præclare in iis industriam ac virtutem probans per Christi gratiam; [seruit Fratribus:] erat enim in obsequio Fratrum admodum gnauus, inque omni opere manuali, & præcipue in canone sanctȩ liturgiæ: audiensque incessanter sacras scripturas legi, & vitas sanctorum Patrum, animum iis sedulo intendebat; & si quid minus capiebat, magistrum interrogabat, affatim cuncta intelligentem. Atque ab eo, aut aliis Fratribus prȩcellentioribus, quæ quærebat, addiscens, admirabatur Deum glorificans. [lectis Martyrum Actis, excitatur ad desiderium martyrij.] Legens vero seorsim in cella certamina & victorias illustrium Martyrum, multas fundebat lacrymas, & in secreto cordis sui conclaui obtestabatur Deum, desiderium fouens subeundi, quali Sancti perfuncti erant, certaminis, ad laudem & gloriam Dei. Hoc vero cognouimus nos, cum fortitudinem admiraretur Sanctorum, nihil prope legere aliud voluisse, quam quæ hanc incitati desiderij flammam alerent.

[14] Animaduertens vero pessimus dæmon talem ac tantam illius aduersus Deum caritatem, vt hanc reprimeret, & ad necessitatem Dei seruum pertraheret, peruersas illi cogitationes immittit, [Tentatur recordatione artis magicæ:] ac memoriam magicorum illorum verborum, quæ a parente suo, vt dictum est, didicerat, & vehementer eum in his afflixit. Ille vero cum vaferrimi hostis dolos haberet perspectos, supplicabat Deo, vt se e diaboli insidiis eriperet; & monasterij Præsidi quæ in corde suo gerebantur retegens, cum multis lacrymis eum obtestabatur, vt Deum oraret, quo ab aduersarij insidiis liberaretur. Instituit eum & confirmauit pro data sibi diuinitus prudentia Pater, & precibus pro eo cum ceterorum Fratrum congregatione ad Deum fusis, illa ipsum impugnatione liberauit.

[15] At paucis post diebus somnium Dei famulo Anastasio noctu obiectum est eiusmodi: Videbat se in excelso stantem monte, & quempiam ad se aduentare, qui poculum aureum ornatumque gemmis, vino plenum offerret, [somnio edocetur de futuro martyrio:] dicens: Accipe, bibe. Et videbatur sibi poculum sumere ac bibere. Statim autem velut spiritu quodam diuino afflatus ac votorum compos effectus, consurgens abit ad ecclesiam ad canonem nocturnæ psalmodiæ, illucescente sancta die Dominica; rogansque Abbatem vt in b Diaconicon secum secederet, isthic ad eius prouolutus pedes, obsecrauit eum, vt pro se Deum oraret, quippe se intra paucos dies esse moriturum; cœpitque supplicabundus ita proloqui: Scio, Pater, quantum molestiæ mea miserrimi homuncionis caussa sustinueris; quantum tibi facessiuerim negotij; quodque per te Deus me e tenebris ad lumen perduxerit: sed ora pro me, per Deum. Dicit ei Abbas: Quid enim rei est? aut vnde nosti te his diebus esse moriturum? Ille vero exposuit ei somnium, & affirmabat omnino se moriturum illis diebus, siue communi fato, seu quo alio modo: verebatur enim aperte loqui, ne eum irriderent.

[16] Deinde multis ac variis Abbatis adhortationibus confirmatus, canonem cum Fratribus impleuit, factaque synaxi particeps effectus diuinorum mysteriorum, ac sumpto cum Patribus cibo, paullum indormiuit: rursumque euigilans, [eius desiderio, abit e monasterio.] nec ferens illum animi sui ardorem, clam e monasterio egressus est, nihil secum præter vestem qua erat indutus deferens, ac Diospolim profectus est: deinde in montem Garizin, ibique & in ceteris venerabilibus locis facta oratione, a Dei gratia deductus peruenit Cæsaream Palæstinæ: vbi in æde prȩdicandæ Deiparæ Mariæ duos dies moratus est.

[Annotata]

a Clarius in Latino, ex veteri ritu: post depositas albas.

b Id est sacrarium, vt in Latina vita habetur.

CAPVT III.
Varia Cæsareæ tolerata tormenta.

[17] Ivxta dispositionem autem cuncta sapienter & benigne dispensantis prouidentiæ, tendens ad S. Euphemiam orationis gratia, vidit præteriens in domo quadam Magos Persarum, magicas præstigias exercentes: [Arguit exercentes artem magicam:] diuinoque zelo correptus ad eos accedit, itaque affatur: Quid erratis, & in errorem alios pertrahitis maleficiis vestris? Mirati hominis libertatem, Quis tu inquiunt, aut vnde, qui hæc nobis dicis? Ille vero: Ego quoque vobiscum aliquando fui, nouique imposturas vestras. Cumque cœpisset eos confutare, obmutuerunt; illud vero eum rogarunt, ne ipsorum arcana proferret in vulgus, itaque eum dimiserunt.

[18] Vix paullum ab illis recesserat, cum eum viderunt Caballarij quidam, siue Equites, considētes ante Derbas, quod est Sellarij prætorium: dixeruntque inuicē propria lingua: Hic a delator est. Quo audito vir beatus, eos intuitus dixit: Quid blateratis? Ego delator non sum, [se Christianum profitetur:] sed seruus Iesu Christi; & melior vobis sum, cum & ego aliquādo vt vos Caballarius fuerim. Illi consurgentes eum cōprehendunt. Egressus Sellarius, & percunctatus vnde esset, & quæ ad eum attinebant vniuersa accurate scrutatus, tribus diebus eum in custodia detinuit: [comprehēditur:] quibus diebus nihil ipse ab iis accipere alimenti voluit, cum eorum suspectos haberet dolos.

[19] Cum vero venisset Marzabanas, (non enim fuerat Cæsareæ, cum comprehensus est Dei seruus Anastasius) retulit ad eum quæ gesta erant iam dictus Sellarius, eumque ad illius prætorium pertraxit. Sed cum aliis negotiis distineretur Marzabanas; adfuit isthic vir quidam Christianus, qui & Sanctum antea nouerat, cum in æde S. Mariæ Deiparæ versaretur, & cum eo colloquens quæque iam peracta erant intelligens, [animatur a quodam Christiano:] beatum prædicauit, qui ita præclare cœpisset pro fide certare, diuinisque eum eloquiis corroborauit, ne cruciatus mortemque ipsam pro Christo subeundam formidaret; sed fortiter & intrepide Marzabanæ responderet; quoniam qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit.

[20] Introductus Dei seruus, & Marzabanæ oblatus, nequaquam illi ad genua venerabundus accidit, recepto apud eos more. Ille vero diu defixis in eum oculis, [sistitur Marzabanæ:] Quis es, inquit, aut vnde? Respondit Sanctus: Christianus sum. Si autem nosse cupis, vnde oriundus sim; Persa sum gente, e prouincia Rhasech, loco Rhasmemyi dicto. Caballarius fui & magus: sed reliqui tenebras, & veni ad lucem. Dicit ei Marzabanas: Dimitte errorem istum, & ad priorem reuertere religionem. Et præbemus tibi plurima b milliarisia, præstantemque ornatum. Ille vere respondit: Non permittat id Deus, [fidē Christi libere profitetur:] vt Christum negem. Dicit ei Marzabanas: Arridet adeo hæc vestis, qua indutus es? At ille: Hæc vestis, gloriatio mea est. Dicit ei Marzabanas: Dæmonio agitaris. Respondit Sanctus: Cum pristino detineret errore, tum me dæmonium agebat: nunc in me Christus est, qui dæmones persequitur. Dicit Marzabanas: Regem nou metuis? neu si de te audierit, iubeat in crucem agi? Dixit Sanctus: Cur eum metuam? Homo est corruptioni obnoxius, tui similis.

[21] Tum demum ira percitus, iubet eum ferro vinctum in c castrum abripi, & lapides absque cessatione portare. [varie vexatur.] Dum vero in eo versatur labore multas & intolerabiles molestias sustinuit Dei seruus. Quidam enim ex eadem orti prouincia, cernentes eum, & propriam rati ignominiam quæ ei acciderant, [etiam a suis gentilibus:] eum aggrediuntur, dicentes: Quid illud nobis fecisti? Nemo vnquam nostræ prouinciæ Christianus fuit. Ecce omnium irrisioni & opprobriis nos obiicis. Et variis ad fallaciam compositis sermonibus, sese inuicem suscitabant. Ille vero contemnebat eos, & a se abigebat. Illi furore incensi quotidie confluebant, & nunc barbam illi vellebant, nunc crudeliter verberabant, nunc vestes eius lacerabant; lapides quoque, [crudeliter vinctus laborat:] quos vix quatuor ex ipsis tollere poterant, ei imponebant, & quidem alium sibi colligatum habenti, ac catena vna ceruicem, altera pedem vincto; aliaque acerba irrogabant: quæ vniuersa inuictus athleta læto vultu perferebat.

[22] Iubet eum rursus sibi sisti Marzabanas, dicitque ei: Si vere magi filius es, vt dixisti, & disciplinis magicis institutus, [sistitur iterum Marzabanæ:] profare de his aliquid, vt cognoscam. Respondit Sanctus: Non permittat Deus prodire ex ore meo aliquid istiusmodi. Dicit ei Marzabanas: Quid? ergo permanes in his? Redi ad pristinam religionem. Tum scribam de te Regi. Scripsisti, inquit Sanctus, & responsum accepisti. Fac igitur quod vis. Cui Marzabanas: Non scripsi, sed scribo, & quæ iusserit exequar. Dicit Sanctus: Vade, & quanta volueris de me mala scribe; ego enim Christianus sum. Dicit Marzabanas: Sternatur & verberetur, donec facturum se imperata spondeat. Cum eum vellent ligare, dixit Dei seruus: Sinite; opus mihi vinculis non est. Et considens collocauit se eo ritu modoque quo erat ab iis vinciendus; cœperuntque eum fustibus cædere. Dicebat vero iis Sanctus: [dire cæditur:] Exuite me hac veste, ne lædatur; itaque carnem meam conuerberate: quæ enim facitis, Iusus sunt. Nam etsi membratim me dissecetis, Christum meum non negabo. Dixit igitur rursum Marzabanas: Acquiesce mihi, & scribam de te Regi. Respondens ait: Facesse, & scribe quæ vis Regi. Dicit ei Marzabanas: Quid ergo? non times Regem? Respondit ei Sanctus: Cur Regem tuum timeam? Nonne homo est, vt tu? & quemadmodum morieris,nonne & ipse morietur? nonne vt tu, ipse quoque computrescet? Vtrum igitur magis timebo, illum obnoxium corruptioni, tui similem, lutum? an Christum qui cælum. ac terram creauit?

[23] Attonitus superbus ille Martyris libertate, reduci in castrum iubet. Post paucos dies producto rursus e custodia, Sume, inquit, magica, & sacrifica; ne male pereas, ista priuatus luce. [ridet Deos Persarum.] Respondit Dei seruus: Quibus diis me iubes sacrificare? Soli, Lunæ, Igni? equo? Igitur & montibus, & collibus, & ceteris omnibus? At non patiatur me Deus aliquando vestris illis numinibus sacrificare. Illa enim omnia Christus condidit ad hominum obsequia. Vos vero fœdo errore delusi colitis res creatas & dæmones, homines cum sitis, ignorantes Deum qui ista creauit. Si enim Christum nossetis, & ipsi lucem complexi, a dæmonum, qui vos deludunt, erueremini potestate. Ista qui fallere non potest Deus, proprio ore pollicitus, patientibus pro suo nomine daturum se os & sapientiam, cui non possint contradicere aduersarij eorum omnes, ab indocto & inter barbaros nato pronuntiari voluit, ad gloriam suam, & fidelium confirmationem. Vbi his a Deo inspiratis verbis aduersarios perculit Christi Martyr, & triplici confessione coronatus est pugil veritatis, rursus ad castrum abducitur, vinculis, quæ pro Christo patiebatur, præclare ornatus.

[Annotata]

a Græce Δηλάτωρ.

b Iterum hæc vox in Miraculis infra vsurpatur.

c Græce ἐν τῷ κάστρῳ. pro carcere positum, vt infra patet; forte quia in castello erat captiuorum custodia.

CAPVT IV.
Pietas & constantia in carcere.

[24] Intelligens sanctissimus cœnobij, in quo Martyr Christi habitarat, Hegumenus, initium confessionis eius, magnamque & imperturbatam animi alacritatem & constantiam, singulari perfusus lætitia est cum omni sancto suo cœtu; & Deum dies ac noctes cum omni a Fraternitate orabat, vt robur ei daret, quo cursum perficeret confessionis sancti nominis eius. [Abbas duos ad eum solandum mittit.] Duos vero Fratres mittens Cæsaream, b litteris athleticis confirmauit eius animi strenuitatem. Cum vero in custodia detineretur Christi Martyr Anastasius, numquam a psalmis & hymnis cessabat, assidue Deo gloriam concinens die ac nocte.

[25] Cum vero haberet sibi colligatum, vti dictum est, adolescentem quemdam , a seruis quapiam ex caussa comprehensum, nolens illi quidquam molestiæ afferre, [Anastasius noctu orat, non excitato concaptiuo.] surgebat quidem nocte vt consuetum canonem diuinæ laudis expleret, inclinabat vero collum ad socij iacentis collum, ponens pedem prope illius pedem, ne catenarum tensione negotium illi facesseret. Cum igitur nocte quadam psalleret, auscultabat quidam e lictoribus, Hebræus quidem sectæ professione, moribus vero, vt accepimus, modestus ac mitis. Et videns Sanctum die quidem toto gestatione lapidum atteri, nocte vero in diuinis precationibus perstare, stetit animo attonito, secum ratiocinans, quis ille tandem esset. Cumque diu in illum intueretur, in pauimento iacens in nocturnis tenebris; staret vero Sanctus & psalleret matutinos hymnos; videt subito quosdam albis indutos in carcerem per ianuam ingressos, [Adstani ei Angeli.] circumcingere Martyrem: parque lumen late effulsisse. Attonitus stetit hoc spectaculo, atque intra se dicebat: Sanctus Deus, isti Angeli sunt. Dumque ista volueret animo, videt eos pallia indutos crucibus insignita, & intra se ait: Isti Episcopi sunt. Cumque hæc miraretur, [Ipse quoque luce cælesti splēdet.] in Martyrem Christi Anastasium conuertit oculos, & ille quoque eximia luce splendebat, vti & ceteri. Atque ecce iuuenis quidam multa gloria circūfusus coram eo adstitit, thuribulum gestans, thusque adolens. Cum hæc omnia cerneret vir ille, conabatur manu proximum dormientem suscitare, qui Christianus erat, Præfectus Scythopoleos, vt ei visa ostenderet: nec potuit. Mansit ergo stupefactus, vigili quidem ratiocinio intendens iis quæ viderat, corpore autem immotus: tandem tamen summa vi adnixus, totum sese coniecit in alterum qui iacebat. Experrectus ille, quærit quid rei sit. Respondet Hebræus: Hic vides. Et respicientes, nihil omnino viderunt. Narrauit Hebræus cuncta quæ viderat; Deumque vnanimiter collaudarunt.

[26] Postquam, vt ante scriptum, ex prima & secunda quæstione inuictum serui Dei animum cognouit Marzabanas, scripsit de eo ad Chosroem Regem, accepitque intra dies non multos Regis mandatum; & eum e carcere educens per c Maiorem suum dicit ei: Ecce mandat Rex, vt verbo solum fatearis te Christianum non esse, & continuo te dimittam. Quo voles tum abi; siue monachus esse volueris, esto; siue Caballarius, [Recusat verbo negare Christū, etiam priuatim.] vt prius, ac nobiscum esse; vt voles, facito. Respondens Christi Martyr dixit: Non contingat illud mihi, vt Christum meum negem. Multis ergo promissis & hortamentis per Maiorem allegatis, nequaquam eum flectere valuit. Tandem significauit ei per eumdem dicens: Scio quia gentiles tuos reformidas, nec coram eis audes Christum negare; verum iubet Rex vel coram me ac duobus aliis Sellariis dicas quæ proposita sunt verba; & illico te liberum dimittam. Respondit Sanctus: Non contingat hoc mihi vt vel coram te vel coram aliis, negem Christum meum. Renuntiat ei per eumdem Marzabanas: Ecce iussit Rex, te ferro vinctum mitti in Persidem. Sanctus respondit: Si dimitteres me, ego vel mea sponte ad Regem proficiscerer. Vt vero animaduertit sanctum Martyrem omni aggressioni generose resistere, & neque minis cedere, neque blanditiis deliniri, bulla impressa eum consignans, iussit eum in publicam duci custodiam, intra quinque dies iter suscepturum, cum duobus aliis Christianis, quos bullatos quoque cum eo misit.

[27] Instante interea sancta festiuitate Exaltationis venerandæ Crucis, peruigilium in carcere celebrarunt, Anastasius, duo Fratres ex ipsius monasterio, [Vigiliam sanctæ Crucis agit in carcere,] & duo supra scripti Christiani, & quidam eius ciuitatis viri pij, psalmis & hymnis & reliquo spirituali epulo noctem transigentes, vt obliti captiui ærumnarum suarū communiter Deum laudarent. Primo mane ingressus d Comerciarius quidam, vir Christianus, ad Marzabanan, rogauit vt vincula tantisper Anastasio eximerentur, secumque eum ducere ad ecclesiam sibi liceret. [festum in ecclesia;] Quod cum factum esset, magna extitit inter fideles lætitia, magnumque solatium præteritarum ærumnarum, cum Martyr Christi in ecclesia adesset. In multam enim desperationem viri vrbis illius deuenerant, & pœne defecerant animi ipsorum tot tamque grauium & inexplicabilium ærumnarum sensu. [ciuesq; solatur.] Cernentes vero talem beati viri fidem & constantiam, veluti reflorescebant, & fide reualescebant, domesticorum incōmodorum obliti, propter eximiam a Martyre consolationem. Eratque illud admirabile, quod qui aduersis conciderant, & vix fidem eo tempore retinebant, e aliptæ sancto Martyri effecti sunt, exosculantes eius vincula & dicentes: Si nos parati sumus propter te pro Christo mori, quanto magis oportet te pro communi omnium Domino Christo mortem cum omni oppetere alacritate? Multumque & inexplicabilem honorem ei exhibebant, viri ac mulieres. Finita vero congregatione, multis eum obtestans ac vi fere adhibita Comercarius, deduxit eum ad propriam domum, cum duobus Fratribus eius monasterij. Et cibo cum iis sumpto, restituit eum gaudentem & exultantem in Domino. Similiter & ibi magna fuit lætitia omnium, glorificantium Deum.

[Annotata]

a Ita Græce: μετὰ πάσης τῆς ἀδελφότητος.

b γράμμασιν ἀθλητικοῖς.

c Vita Latina, per Domesticum. Græce, hic & infra aliquoties, μειζότερος dicitur, id est, Maior; estq; indubie officij alicuius vocabulum.

d In Latina vita dicitur Dispositor Reip. Græce, Κομερκιάριος, & infra κομερκάριος; an a commerciis; negotiator, aut institor quispiam?

e Qui athletas vngunt aliptæ dicuntur ab ἀλείφειν, vngere. vox etiam Ciceroni vsurpata.

CAPVT V.
Tormenta in Perside tolerata.

[28] Expleto quinque dierum termino, discessit a ciuitate, & cum duobus illis Christum amantibus viris, a aliqua ex caussa calumniam passis, deductus a multis ciuibus Christianis & Persis & aliarum nationum, [Mittitur in Persidem:] omnibus grates agentibus Deo ob tale eius propositum. Comitatus est eum vnus e conmonachis Abbatis sui iussu, ad consolationem & obsequium eius, ac deinde vt quæ ei accidissent a principio ad finem, ea diuina fauente gratia plene referret sanctissimo Abbati, & cui is præerat congregationi. Magnam vero in singulis vrbibus ac locis lætitiam & solatium attulit Martyris præsentia, [in via honoratur a Christianis:] & cum omni honore & gloria velut Christi Martyrem suscipiebant & deducebant omnes. Id ipse Martyr Hierapoli scripsit ad Abbatem sui monasterij, rogans vt pro se oraret, quo se Christus indemnem in omni illo honore & gloria conseruaret. [scribit Abbati suo.] Scripsit quoque ad eum a Tigride fluuio, similiter obtestans, vt benignissimum Deum exoraret, quo suum complere cursum posset, ad laudem & gloriam eius sanctissimi nominis.

[29] Cum tandem in persidem peruenisset Christi Martyr, coniectus in custodiam est in loco dicto Balsaloe, sexto lapide a Discartas vbi Rex degebat. Frater vero, qui cum eo ierat, mansit in eodem loco in domo Cortac filij b Ihesdin. Cumque egisset isthic Sanctus dies aliquot cum iis qui ibi captiui detinebantur, suggestum de eo est Chosroi; [Iussu Chosrois, examinatur a Præfecto:] qui mittens vnum e Præfectis iussit eum examinari. Is in carcerem veniens cum Tribuno qui custodibus prȩerat, interrogauit eum, quis esset aut vnde, & cur relicta ipsorum religione Christianus esset factus. Respondit Christi Martyr per interpretem, neque enim dignabatur loqui ipsis lingua Persica, etsi multis ad id coactus, & dixit ipsis: Erratis vos, dæmonas pro Deo colentes. Nam & ego eodem olim captus errore eos colebam: nunc colo & adoro omnipotentem Deum, [Christum libere confitetur:] qui fecit cælum & terram & omnia quæ in eis sunt; & accurate perspexi, numina vestra perniciē erroremque dȩmonum esse. Dixit ei Præfectus: Miser, nonne quem colunt Christiani, is in crucem actus est a Iudæis? Quomodo ergo deceptus reliquisti tuam religionem, & factus es Christianus? Respondit Martyr: In crucem actus, quia voluit, a Iudæis; vere id dicis. Ipse vero est qui fecit cælum & terram, & omnia quæ in eis sunt: & placuit illi descendere in terram, & humanam naturam suscipere, crucique affigi, vt liberaret genus humanum ab errore Satanæ, quem vos colitis. Vos vero colentes cetera quoque, quæ nominare erubesco, vanas habetis spes, & res creatas pro eo qui illas creauit adoratis.

[30] Dicit ei Præfectus: Quid tibi & sermonibus istis? Ecce diuinitas Regis magnam tibi dignitatem præparauit, [munera oblata respuit:] & zonas aureas, & equos, vt sis inter eius Primates: solum reuertere ad pristinam religionem. Respondit Christi Martyr, & dixit: Ego Deum meum non nego, sed eum adoro & veneror. Dona vero Regis vestri velut stercus duco. Hæc omnia discedens retulit Regi Præfectus. Iratus Rex, remisit eum postridie, vt Martyrem torqueret. [minas contemnit:] Adueniens igitur Præfectus furore inflammatus, iussit eum extra carcerem educi; cœpitque eum terribilibus minis concutere, vt rebatur, sperans se posse eum omnino deiicere & conterere. At Christi Martyr respondit: Ne labora Domine Præfecte; nam mihi, confirmante me Domino meo Iesu Christo, numquam persuadebis vt a fide desciscam. Tunc iubet eum ligari more Persico, atque immaniter baculis conuerberari, & ait: Honoribus & donis Imperatoris acquiescere noluisti; intellige modo, quid pro iis habeas. Nam te isto modo quotidie plagis conficiam. Respondens sanctus Martyr Christi Anastasius dixit ei: Nec donis Regis tui moueor, nec tuas timeo minas, impie & inique. Fac igitur quod vis.

[31] Tunc iussit ligatum eum supinum humi reclinari, & lignum supra tibias eius statui, ac viros duos robustos insistere in vtraque ligni extremitate. Scimus omnes quam id intolerabile sit tormenti genus. [immaniter cruciatur:] Sanctus Martyr gratias agebat Deo, perferens animose labores hos omnes. Cernens vero Præfectus se nihil proficere, sed potius doloribus his, velut ferrum aqua frigida indurari, diuina virtute confirmatum, iussit eum denuo reduci in carcerem, donec ad Regem de eo retulisset. Cum vero Sellarius, qui custodiæ præerat, Christianus esset, Frater qui e monasterio Sanctum erat secutus, animos sumens, ad eum alternis diebus accedebat consolans & animans eum ad bonum. [visitatur a Christianis:] Multi quoque e Christianis qui isthic degebant, in quibus & filij Ihesdin, accesserunt ad eum, genibusque eius aduoluti deosculabantur vincula eius, precabanturque vt pro ipsis oraret, daretque benedictionem aliquam ad tutelam eorum. Sed cum id sanctus Martyr recusaret, ipsi ceram catenis eius affundentes, earumque figuram exprimentes, pro benedictione eam habuerunt.

[32] Post pauculos dies rursus venit in carcerem Præfectus, itaque Sanctum affatur: Quid dicis? Obtemperas Regi? an in proposito perstas? Sanctus vero mouens caput, eum velut fastidiebat, dicens: Et semel, & bis, & sæpius dixi tibi, fieri non posse vt Christum meum negem. Si quid igitur vis, fac cito. Tunc igitur ferus ille & barbarus, iubet illum ea ratione & modo ligari, quo prius, & diu atque inclementer fustibus cædi; [iterum cæditur fustibus:] eoque in custodia relicto abscessit. Interiectis diebus aliquot, rursus ad eum venit, iisdemque vtens sermonibus ad repudiandam Christi fidem sanctum Martyrem hortabatur, nunc blanditiis & opum amplissimatum pollicitationibus, nunc terribilibus minis, & acerbis cruciatibus. Ast vbi vidit immotam sedere animo sententiam, neque soliditatem fidei eius concuti posse, iussit eum ligatum, vt semel iterumque factum fuerat, baculis cædi: deinde solutum ex vna manu suspendi, [ex vna manu suspenditur, saxo ad pedem ligato.] magnumque saxum pedi alligari; itaque eum relinquens abscessit. Cum pertulisset eum cruciatum Martyr duarum circiter horarum spatio, mittens iubet eum deponi; & abiens Regi nuntiat Martyris libertatem, & immutabilem animi sententiam.

[Annotata]

a Tyrannorum hæ sunt artes. quam nostratibus hæreticis familiares!

b Fere semper in Græco scriptum est, ιἑσδίν, aliquando ἱεσδίν.

CAPVT VI.
Cædes S. Anastasij & sociorum. reliquiæ.

[33] Post quinque dies misit Rex eumdem Præfectum & alios cum eo, vt sanctum Martyrem aliosque Christianos captiuos interficerent. Qui venientes iusserunt extra oppidum Betsaloen, [Christiani 72. necantur;] vbi erat custodia, Anastasium aliosque circiter septuaginta viros ad flumen educi: dein coram sancto Martyre funibus strangulari omnes, inter quos erant & duo illi Christum amantes viri, qui Cæsarea cum sancto Martyre adducti erant.

[34] Cum ad vnum omnes essent interfecti, dicunt Sancto: Quid vis? an cum his male perire? Regi potius acquiesce, & viue, & cape quos offert honores, & eris magnus in palatio, veluti nostrum vnus; nec ita desere dulcem hanc vitam. At præclarus Christi Martyr Anastasius suspiciens in cælum, gratias egit Deo, quod iam completum esset eius desiderium, & respondens dixit iis: Speraueram membratim a vobis concidi pro amore Christi mei. Si vero illa mors est quam minamini, gratias ago Deo meo quod per exiguum laborem consortem me faciat gloriæ sanctorum Martyrum suorum. [&S. Anastasius:] Et ita cum magno gaudio & animi alacritate, simili morte perfunctus est. Postquam vero eum strangularant, præciderunt eius solius caput, & sumentes bullam miserunt ad Regem.

[35] Cum, vt dictum est, Christianus est, Christianus esset Sellarius qui custodiæ præerat, voluit corpus illius, vt facilius dignosci posset, separatim collocari: sed non permiserunt lictores qui Hebræi erant. Intelligentes filij Ihesdin necem sancti Martyris (nam pueri eius adfuerāt ei cum ad; mortem duceretur, suffulcientes manus eius) clam pecuniam multam lictoribus dederunt, [redimitur huius corpus,] effeceruntque vt separatim corpus sancti Martyris collocari sinerent. Sequenti nocte Frater qui e monasterio secutus fuerat, famulos Ihesdin & monachos quosdam ex iis qui ibi degebant secum sumens, iuit vt corpus Martyris raperet. Et inuenit canes ceterorum interfectorum vorantes corpora, at corpus S. Anastasij separatim quidem, sed prope situm, [a canibus intactum:] ab iis penitus intactum. Pretiosa enim in conspectu Domini mors Sanctorum eius, & conseruat omnia ossa eorum; vnum ex iis non conteretur. Sumens igitur corpus huius sancti Martyris, pretiosis linteis inuoluit, quæ dederant filij Ihesdin, [deponitur in monasterio S. Sergij;] indeque sublatum deposuit in monasterio sancti Martyris Sergij, quod vno circiter milliari distat a dicto oppido. Consummauit agonem confessionis Christi præclarus Martyr Anastasius vigesima secunda Ianuarij mensis, anni decimi octaui imperij Heraclij piissimi Imperatoris, & decimisexti Constantini eius filij.

[36] Postridie igitur excessus sancti Martyris, duo quidam ex iis qui a in custodia erant, simul colloquebantur; & vnus alteri dixit: Scis, Frater, heri venisse canes, & consedisse iuxta corpus monachi istius, neque eum contigisse, sed adstitisse veluti id custodirent? Mansi id contuens duabus fere horis, & neque abscesserunt canes, neque illud tetigerunt. Alter vero dixit: Ego quoque vesperi b a vigilia domum rediens, conspicatus sum veluti splendentem in pauimento stellam: accessi vt viderem quid id esset; vt propior fui, [noctu cælitus collustratum.] stella quidem videri desierat, conspexi vero corpus illius monachi humi iacens. Et illa quidem custodes admirantes sibi inuicem narrabant patrio sermone. Quidam autem captiui Christiani, cum Persicam linguam intelligerent, hæc audiebant.

[37] Ex his duo cum aliis multis venerunt in sanctam ciuitatem post cædem Chosrois Regis, quibus prædixerat sanctus Dei Martyr Anastasius, cum esset cum illis in carcere, & suum excessum, & ipsorum liberationem, [Prædixerat Sanctus suam mortem, aliaq; futura.] & Regis casum, ita dicens: Vt sciatis, fratres, quia Dei gratia cras finior; vos intra paucos dies liberabimini; iniustus vero & sceleratus Rex tolletur e medio: at cum, Deo vos feliciter deducente, perueneritis ad monasterium dictum Abbatis Anastasij, Præfecto monasterij & Fratribus hæc narrate. Viri ergo illi cum hæc a Sancto audissent, ac deinde propriis oculis rerum exitum vidissent, Deum quidem glorificabant qui glorificantes se glorificat: & quæ iusserat Martyr peregerunt, proprio ore ista nobis exponentes. At sæpememoratus eiusdem monasterij Frater, sepeliit corpus sancti Martyris, & decenter recondidit in dicto monasterio S. Sergij, mansitque ibi donec sine periculo posset ad eum qui ipsum miserat, reuerti.

[38] [Heraclius Imp. in Persidem venit.] Et post decem fere dies, prima Februarij mensis, aduenit piissimus & religiosissimus Imperator noster cum exercitu: quos vt vidit dictus Frater, ingenti gaudio exultans, Romano sermone eos alloquitur. Illi eum interrogant: Quid hic agis? Ipse iis exposuit omnia quæ circa sanctum Martyrem gesta erant. Illi glorificauerunt Deum, & dixerunt monacho illi: Surge, veni nobiscum, & salua animam tuam. Eratque cum iis omni tempore quo fuerunt in Perside, & cum iis rediuit vsque in prouinciam Armeniorum. Post annum tandem reuersus ad monasterium, vniuersa accurate narrauit Abbati, & c colobium gloriosi Martyris, quo cum occideretur erat indutus, attulit. Illud quoque retulit, fuisse in monasterio, in quo corpus Martyris depositum erat, [Per colobium S. Anastasij liberatus energumenus.] iuuenem quemdam monachum, quem vehementer impurus spiritus oppugnabat. Post multas preces, induit eum Abbas suus colobio Martyris, & continuo Christi gratia sanatus est, ad gloriam Dei, qui glorificatur in Sanctis suis, cui conuenit omnis gloria, honor, adoratio, imperium, maiestas, magnificentia, Patri & Filio & Spiritui sancto, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Id est, excubabant, vt ex sequentibus patet.

b Græce ἐκ τῆς βίγλας.

c Cassianus lib. 1. instit. cap. 4. & lib. 4. de Vitis PP. cap. 15. Colobiis quoque lineis induuntur, quæ vix ad cubitos vsque pertingunt: nudas de reliquo circumferunt manus, vt amputatos eos habere actus & opera mundi huius, suggerat abscissio manicarum. Consule Onomasticon Rosvveydi, & quæ diximus in Prolegomenis ad vitam S. Antonij 17. Ianu. §. 15.

MIRACVLA S. ANASTASII
Auctore anonymo, teste oculato.
ex veteri Græco MS. Latine reddita.

Anastasius Persa monachus, Martyr in Assyria (S.)
Alii LXX Martyres in Assyria
a

Ex mss. Græco.

I. De miraculo, quod in regia vrbe editum est.

Post athletica gloriosi Martyris certamina, cum qui ei adfuerat Frater, ex Persarum prouincia reuersus in sanctam ciuitatem esset, ac deinde iterum in Persidem profectus, vt sanctas illas ac venerabiles eius reliquias ad suum monasterium deportaret; quidam b miliarisiorum signator, Persa genere, nomine Barasur, qui domicilium in regia Persarum vrbe habebat, repertum isthic Fratrem rogat exiguam sacrarum reliquiarum particulam. [S. Anastasius energumenum liberat.] Quam cum impetrasset, seseque inde illico recepisset, eam domi suæ deposuit. Erat huic amicus, quem, vt ipsemet confessus est, iam octo & viginti annos grauiter dæmon vexabat. Donatas igitur sibi ab illo Fratre reliquias, liquore quopiam abluit, eumque potandum amico offert: qui mox Christi virtute, ac Sancti Megalo-martyris Anastasij, incolumis euasit. Hæc ille ipse in monasterio sancti Martyris Syriacis litteris descripsit.

[Annotata]

a Posterior aliquis Græcus hunc titulum præfixit, & miracula velut in capita distinxit. olim ista solum præposita legebantur: θαυμάτων διήγησιν προβάλεσθαι βουλομαι. Miraculorum relationem proponere volo. ita initium citatur Synodo 7. Oecumenica Actione 4.

b Petauius noster in Animaduersionibus ad lib. Epiphanij de Mensuris & ponderibus, adiicit præclaram diatribam de milliarensi, siue miliarisio; cuius hæc summa est: Milliarensem argenteum fuisse nummum, [Milliarensis. μιλιαρίσιον.] non didrachmum, vt voluit Scaliger, sed aliquanto minorem, qui alias duabus auri siliquis, alias paullo minore pretio permutatus est; itidemque leuior alias, alias grauior extitit. Ac tum cum leuior fuit, millesima pars fuit aureæ libræ, vnde & μιλιαρίσιον a Græcis, a Latinis milliarensis appellari cœpit. στρατιωτικόν δόμα, vel δῶρον, Epiphanius interpretatur, & Glossæ cum eo fere omnes, quod donatiuum ac stipendium in eo genere persolueretur; nec non sparsiones & erogationes in populum eodem illo fierent, vt ex Nouella Iustiniani 105. apparet.

II. De medico.

[Item alium:] Medicus quidam in eadem vrbe ab improbo spiritu vexabatur. Cum adesse isthic Fratrem didicisset, ad eum adit, rogatque vt Sancti sibi reliquias largiatur. Accepit ac penes se habuit; statimque morbo, sancti ope Martyris, liberatus est. Conueniebant igitur ad eum, medicum quippe, [varios morbos curat.] infirmi complures, neque deinceps pharmacis, sectionibus, vstionibus, aliisue id genus remediis, quibus ex medicæ rei præceptionibus vti norat, curare quemquam voluit, sed gloriosi Martyris reliquias abluens, inde potum ægris præbebat, reddebatque hac ratione sanitatem.

III. De auriga.

Avriga quidam, nomine Calotychus, qui iuxta faustam illam a nomenclaturam nunc viuit beatissimus, referebat & ipse multa ac magna sancti Martyris portenta, quæ in eius domo b in Persarum vrbe patrarat. Quorum pauca conscribere decreui. [Oratoriū reliquiis seruandis extruenti,] Is igitur ad monachum accedens, eumque obsecrans, partem obtinuit venerabilium reliquiarum: atque oratorium in suis ædibus fabricatus, isthic eas collocauit. Narrabat vero hic auriga, se ac socios die quodam, post mortem Cosroæ impij illius Regis, iuisse vt c rogas suas quærerent. At qui regiis negotiis præerant, eos toruo vultu intuentes abegerunt, dicentes: Cosroæ stultitia præteriit. Nos aurigam nolumus. Ite & operamini, vt victum vobis comparetis. His auditis confusi & mœsti discesserunt. Cum igitur in magna constituti angustia essent: ac necessariæ annonæ penuria, qui eam solam artem callerent, neque alium haberent reditum; illius, de quo nobis sermo est, coniunx mœrens, vehementi quodam studio deprecabatur Sanctum, vt ipsis succurreret, atque alimenta suppeditaret. Vt vero ab oratione cessauit, ex oratorio egressa milliarensem humi iacentem reperit: & gratiis Deo Sanctoque actis, mittens, oleum comparat ad Sancti lucernam. Intra dies aliquot aurigæ se Sanctus visendum præbet, [apparet;] & hæc ait: Ite denuo ad regiam, & rogas vestras accipite. Consurgit ille ac socios conuocat, vrgetque dicens: Agite, [ei stipendia negata impetrat.] eamus adhuc hac vice in Dei ac S. Anastasij nomine, vt rogas nostras accipiamus, indubie eas consequemur. Illi vero grauiter afflicti, nec fidem ei habentes; Quis ille est, inquiunt, S. Anastasius? Si id fiat, credemus & ipsi in eum. Et surgentes abierunt denuo ad regiam. Videntes eos Principes, cum omni beneuolentia & humanitate præbuerunt iis rogas suas, vt prius accipere consueuerant; & dimiserunt eos. Venientes vero illi in d Nouam-ciuitatem, cum decem singuli milliarenses nummos accepissent, conuiuium instituerunt, gratias Deo agentes, qui talem Sanctis suis gratiam tribuit.

[Annotata]

a Latine Fortunatum, seu pulchra fortuna præditum dixeris.

b Græce, ἐν τῇ Περσῶν πόλει. num βασιλευούσῃ, regia, Discarthas, seu Dastager, de qua ante actum?

c Græce, ῥῶγα, aut potius ῥόγα, donatiuum, honorarium, [Roga.] stipendium. hinc ῥογεύειν, stipendia facere. ῥογέμενοι, & ῤογάτορες, stipendiarij. consule Glossarium Meursij.

d Græce, ἐν τῇ νεαπόλει. an νέῳ καστελλίω? in quod, vt Heraclius in sua epistola scribit, Cosroes vinctus, coniectus est, atque occisus, [Neapolis Persarum.] cum id extruxisset ad seruandam a se collectam pecuniam. Theophanes lib. 18. cap. 44. munitissimum locum vocat in interiore parte Orientis.

IV. De discipulo eiusdem aurigæ.

Calothycus ille, de quo iam egimus, discipulos habebat eamdem addiscentes artem. Ex his quidam dudum rei cuiuspiam, vt videtur, honestæ, desiderio tenebatur: quam tamen, mali dæmonis opera, [Vouenti candelam accendere ante reliquias, succurrit:] qui eiusmodi obniti studiis solet, non est consecutus. Sancti igitur Martyris recordatus, adiutorem eum inuocat dicens: Anastasi, si mihi præsto nunc fueris, vt rem eam valeam perficere, duos milliarenses conferam ad candelam tibi dicandam. Audiens hæc illius coniux, Abi, inquit; credo enim in Deum S. Anastasij, fore vt quod vis consequaris & re perfecta redeas. Ille vero abiens, quod multo tempore exequi cupierat nec valuerat, hora vna effecit. Et cum ingenti gaudio reuersus, duos deferens milliarenses isthæc vociferabatur: Magne Deus S. Anastasij, accipe duos milliarenses, quos pollicitus sum me oblaturum sancto templo tuo. Et inde amplius dicta Noua-ciuitas concurrere ad aurigæ domum cœpit. Et multi variis afflicti morbis in oratorio Martyris dormiebant, [multos ægros sanat.] atque omni molestia liberi & incolumes abscedebant.

V. De filio pictoris.

Pictor quidam filium habebat annorum circiter quindecim, quem nequam spiritus insidens exagitabat. [Energumenum liberat:] Adit ad aurigam eumque ita obtestatur, Sine, inquit, filium meum adduci, vt in oratorio eius dormiat, cuius tu mirabilia prædicas, quo & ipsi credamus. Adductum ergo puerum ad aurigæ ædes, deponit eum in oratorio. Quando intus erat, nihil a dæmonio patiebatur molestiæ: at si paullulum extra oratorium prodiret, inuadebat eum, discerpebat, & cruciabat inimicus. Illi cognita dæmonis nequitia, reliquias abluentes, quotidie ei potum hinc præbebant, ipsasque ad eius collum reliquias suspenderunt. Atque ita Dei benignitate curatus est puer, abiitque Deum laudans ac glorificans, & S. Anastasio grates referens.

VI. In ciuitate Palmyra.

a Prædictus igitur monachus, sumptis secum sanctis reliquiis, iter versus sanctam Christi Dei nostri ciuitatem capessiuit, venitque b Palmyram vrbem. Egressi vero sunt ciues ad sacras adorandas reliquias; atque inter eos iuuenis quidam tumefactos habens oculos, qui stetit eiulans, & Martyrem obsecrans, vt per eum Deus sibi propitius redderetur, suamque curaret cæcitatem. Fratri vero illi morbi caussam sciscitanti, & quanto tempore ea tenuisset ȩgritudo, responderunt ciues: Iam quadriennium est, ex quo non videt, [Palmyræ, cæco visū restituit.] omnesque facultates suas in medicos expendit, ac tandem cæcus omnino est effectus. Dicit ei Frater: Si Deum credis posse tibi opitulari, videbis gloriam eius per S. Anastasium. At ille exclamauit, dicens: Credo vtique. Dicit ei rursus: Oportet igitur te ieiunare, & Dei gratiam excipere. At ille, ab omnibus quibus iusseris, abstinebo; a vino multis diebus abstinere non possum. Dicit ei Presbyter: Nec ad septem dies? Et ait: Omnino. Habebat vero Frater extra sacram thecam partem exiguam, quam accipiens & abluens, ei dedit, præcipiens vt oculos aperiret, & pupillas sublineret. Abiit, fecitque imperata, atque intra septem dies rediit sanus, laudans & glorificans Deum eiusque Martyrem Anastasium.

[Annotata]

a Menæa 24. Ianuarij referunt Heraclium anno imperij sui 20. Christi 630. venerandum Crucis lignum Hierosolymam retulisse. Episcopum autem quemdam a Catholico Archiepiscopo acceptas sancti Martyris reliquias reportasse in Romanam prouinciam, & Cæsaream attulisse, atque particula parua e corpore data reliquum detinuisse. Quæ hinc videntur emendanda.

b [Palmyra.] Palmyra, aliis Palmira, vrbs superioris Syriæ, distat diei itinere ab Euphrate. De ea actum in Vita S. Alexandri 15. Ianuarij.

VII. De incredula muliere.

a Eia nunc & ea quæ apud Cæsaream Palæstinæ a Sancto facta sunt, secundum quod possibile fuerit, enarremus. [Reliquiæ magna sollennitate Cæsareæ excipiuntur.] Cum appropinquasset sanctæ ciuitati almum cadauer, notum factum est vniuersæ ciuitati: & lætitia magna repleti sunt omnes, & surgentes, sacraque ligna percutientes, congregauerunt semetipsos in venerabilissimo templo Dei Genitricis, quod dicitur Nouæ. Et deinde cum Crucibus & Litania obuiam venerunt sancto lipsano, cum glorificatione gaudentes & exultantes, & quasi reflorentes, imo recreati in præsentia Martyris, a paucitate fidei, quæ erat in illis, & aliarum nequitiarum mortificatione, magnam acceperunt consolationem. Orantibus autem illis & deosculantibus, & se circa tumulum volutantibus, atque debitum præmium recompensantibus lipsano ac memoriæ Sancti huius; mulier quædam, quæ quasi ex claris erat Cæsariensium (si ita oporteat dici, & non magis aliter, quemadmodum res ipsæ manifestarunt) nomine quidem Arete, (id est, Virtus) sed moribus virtuti omnino contraria, in diffidentiam versa dicebat: Ego lipsanum a Perside veniens non adoro. [Eas matrona contemnens,] O miseram & sine intellectu animam; quæ non audiuit infelix sacratissimum Psalmistam Dauid increpantem flagitiosorum audaciam, ac dicentem: Cohibe linguam tuam a malo, & labia tua ne loquantur dolum. [Psal. 33. 14.] Quid ergo Deus, qui glorificat glorificantes se, facit in ea? Consequenter ego dicam. Ingresso ciuitatem sancto lipsano, communiter consiliati ciues eiusdem vrbis cœperunt construere oratorium Sancto iuxta Tetrapylum, quod erat in medio ciuitatis: statuerunt autem & imaginem eius ibidem. Cum autem adhuc ædificaretur, astans Martyr infelici illi in somnis in habitu monachi dixit ei: [graui dolore punitur, apparente ei in somnis Sancto;] Lumbos tuos doles? Illa vero ad eum: Non, Domine, nihil mali habeo; sana sum. & vna cum sermone expergefacta, & sentiens in se validum cecidisse dolorem, cœpit clamare, gemere, ac indesinenter affligi, ita vt non posset omnino respirare, importabilia patiens, vt vacationem agens reputaret secum, & requireret, quinam esset, & ex qua caussa tam subitaneus dolor, qui sibi foret illatus. Sed in his consummauit dies quatuor: quinta vero die illucescente vidit astantē sibi Sanctum, atque dicentem: Descende ad Tetrapylum, & roga S. Anastasium, & sanaberis. At illa surgens, & in memoriam veniens improborum sermonum suorum, quos locuta est aduersus caput suum, aduocatis pueris suis, ait eis: Tollite me, [ab eodem monita, reliquias adit,] tollite me, vt eamus ad Tetrapylum S. Anastasij; noui enim & nunc edocta, etiam a Perside veniens lipsanum adorare, & honorare: & quæ Deus mundauit, non communicare, (id est, communia dicere) Leuata ergo ea pueri eius in phorio, (id est, portatorio) pergebant. Cumque appropinquarent loco, illa de longe attollens oculum, [ab eo sanatur.] & videns Sancti imaginem, cœpit magna voce cum effusione lacrymarum clamare: Iste est in veritate, quem vidi in somnis prædicentem mihi de malis, quæ me obtinent. Et cum se proiecisset supra pauimentum, & plorasset multum, placato Sancto erecta est sana. Et quæ paullo ante ab aliis portabatur, & in extremis posita periclitabatur, propriis pedibus ambulans abiit domum suam, concorditer cum ceteris laudans & glorificans Deum, & magnificans Martyrem.

[Annotatum]

a Hoc caput integre refertur in Synodo II. Nicæna, Actione 4. eisdem prorsus vtrohique verbis, quam antiquam versionem inde huc transtulimus.

VIII. De eo quod accidit equo militis.

[Reliquiæ ad Tetrapylum deferuntur.] Constructo venerabili Tetrapylo, nomine sancti Martyris, & iam perfecto, cum translatio fieret reliquiarū, aliud euenit miraculum dignum commemoratione. Mense Martio, (nam eo ineunte solemne quoddam inualuit apud milites institutum, vt equos ornent atque in campum ingrediantur, seque exerceant, ac veluti specimen quoddam edant militaris conflictus:) his peractis contigit quemdam militum cum alio equorum cursu contendere: & iam ad constitutum locum cupiens equum refrenare & detinere, non poterat. Vt igitur per mediam ciuitatem ferebatur, propius ad venerabile tetrapylon accessit, & neque respirare iam valens, neque illius impetum sistere, irruit in prægrandem erectum lapidem, in cuius aduersa parte duo erant pueruli. [Quidam miraculose incolumes seruati.] Et corruit equus ipso loco, miles vero deiectus est: at lapis fractus est, & sub se puerulos oppressit. Rem hanc, aut scelus potius, machinatus improbus dæmon, successum tamen optatum non habuit, benignissimo Deo per Sanctum suum dignam illi confusionem & pœnam irrogante. Neque enim miles ex equo deiectus incommodi quidpiam accepit, neque equus prolapsus, neque pueri sub lapide deprehensi: ita sapiente illa & benigna prouidentia misericorditer gubernante genus nostrum, etsi vt plurimum immensis criminibus onerati simus, & adhuc & vsque in seculum mirabilia operante in nobis per sanctos Martyres.

IX. De filio Subdiaconi.

Svbdiaconus quidam sanctæ Dei Ecclesiæ quæ Cæsareæ est, filium habebat annorum admodum duodecim; [Moribundus conualescit.] qui morbo correptus difficili est. Cumque dies aliquot durasset, tandem succubuit, omninoque luridus effectus contabescebat, vt ossa carnibus adhærescerent, & obliuisceretur, quemadmodum Propheta ait, comedere panem suum. [Psal. 101. 5.] Nam tredecim ipsos dies cibi nihil omnino accepit, vt eius parens testatus est, & iacuit sine voce. Quæ ergo illi spes erat reliqua? Iam alij patrem accommodatis sermonibus solabantur, simulque suadebant ea cum alacritate procuraret quæ ad filij funus pertinerent. Vt igitur ars nulla amplius mederi ægro poterat, tunc omnipotens & benignissimus Deus propriam suam in hominem clementiam ostendit per sanctum Martyrem. Quidam enim ex familiaribus parentis, dicit ei: Si apomyrisma haberes, seu liquorem quo ablutæ S. Anastasij reliquiæ sunt, videres mirabilia. Hic vero, Habeo, inquit. Et accepto liquore puerum illinit, qui mox sudare vehementer cœpit. Deinde medicus aduenit & cernens eum adhuc spirantem, imo melius habentem, & stupens, glorificauit & ipse Deum. Ac sumens abluit, & alimentum præbuit. Atque ita sanus effectus est per gratiam Iesu Christi Domini nostri. Construxitque eius parens oratorium Sancto, festum agens quotannis in gratiarum actionem.

X. De nauta, qui a dæmone vexabatur.

Cvm hæc per vniuersam Cæsaream vulgarentur, nauta quidam a spiritu immundo vexatus, & grauia ab illo perpetiens, aduenit, precatusque est, vt Sancti patrocinio iuuaretur, vt & ipse cum ceteris eius miraculorum præco existeret. Cum vero in Sancti æde perseueraret, in somnis ei Sanctus apparet, & ait: Quid habes? Ego sum Anastasius Persa. Abi ad Abbatem Georgium, & dabit tibi reliquias, quas gestans sanaberis. Hic vero ad illum adit, somnium aperit, obtestatur vt exiguam saltem consequi particulam possit: [Energumenus liberatur.] quam cum accepisset, in argentea theca deposuit, & collo circumdedit. Sequenti vero nocte apparet ei osor honestatis spiritus, specie humana, dicitque ei: Gestas reliquias S. Anastasij? Ille vero: Omnino. Eo audito dæmon, ait: Reuera si eas gestas, ego abeo. Atque ex ea hora saluus effectus est vir ille, Christi gratia, & sancti Martyris intercessione. Multi igitur variis morbis conflictati, veniebant ad venerabile tetrapylon, & Martyrem inuocabant, & sani discedebant. Receptor quidam templi sancti & gloriosi Martyris Cornelij, [Alia quoque energumena.] Ioannes nomine, cognomento Saluphius, vxorem habebat, quam dæmon ita dire infestabat, vt & coxam ei confringeret, & lecto affixam extreme cruciaret. Hic Ioannes reperit quemdam deportantem Sancti reliquias, eumque aduocans, accepit ab eo a bissas duas (siue vasa) apomyrismatis, vnam aquæ, vini alteram, vt vino quidem vniuersum corpus illineret, aquam vero potaret. Eaque ratione sospitati reddita glorificauit Deum, præbentem salutis opportunitatem omni qui saluari cupit.

[Annotatum]

a βίσσα, vas est. Vide Onomasticon Meursij.

XI. De puero Diospoli curato.

Cvm sacræ reliquiæ Cæsarea excessissent versus sanctam Christi Dei nostri ciuitatem, [Infantulus æger sanatur Diospoli.] peruenerunt Diospolim. Et Diaconus quidam in Clero illius Ecclesiæ conspicuus, a filium habebat vnicum recens natum, qui inualetudine oppressus, quatuor integris diebus vbera non suxerat. Cumque vehementer animo affligeretur parens, dixerunt ei quidam: Cur non adoras sanctas reliquias, quæ ex Perside allatæ sunt? At ille deiecto animo, Vt sciam, inquit, Sanctum esse, suscitet filium meum, & credam pro Christo passum esse. Atque ea ipsa nocte sanatus est infans, & vbera suxit. At parens eius consurgens, accepit eum ac matrem eius, & omnes domesticos, & Sancti reliquias veneratus est, glorificans & laudans Deum, & Martyrem eius Anastasium.

[Annotatum]

a Continentiam vouent in Latina Ecclesia Diaconi & Subdiaconi: & merito, qui tam sanctis sunt functionibus addicti. Græci coniugij vsum (postquam scilicet caritas illa primigenia & pietatis feruor refrixit) etiam Sacerdotibus concedunt: & conniuet in iis Ecclesia.

XII. De muliere quȩ a via aberrarat.

Hactenus eorum quæ in itinere & Cæsareæ edita sunt a Sancto miracula plurima percurrentes, pauca narrauimus. His vero miraculis alteram gratiam decet adiungere, Sancti scilicet commiserationem. Mulier quædam, Photi nomine, ministra effecta sacri a typhlocomij, siue cæcorum domicilij, quod in sancta Dei erat ciuitate, ibat b Emessam propter domesticum quoddam negotium cum aliis eodem tēdentibus. Cum vero hiems esset imberque decideret, contigit eam, quippe imbecilliorem & labore itineris fatigatam, deuenire in regionem quæ est vltra Iordanem. Cum vero aduesperasceret, & comites eam deseruissent, circumspiciens, neque agnoscens qua sibi eundum esset, cœpit angi animo, hærere; perpendere viam ignotam, horam intempestiuam, belluarum & serpentium ac dæmonum insidias, quæ norunt qui agendis itineribus sunt assueti. Paullulum ergo ad se reuersa, humi se prosternit, eiulans & plangens improuiso superueniens sibi periculum, Sanctumque inuocabat, vt sibi adiutor & dux erranti esset, magna voce inclamans: S. Anastasi, nunc erga me quoque mirabilia tua ostende. [Erranti apparet Sanctus, & in viam reducit.] Talia ea vociferante & calidis lacrymis ipsum implorante; ecce & ipse supplicem exaudit, ac Dominum scite imitatus adstat erranti, monachi specie, arreptaque eius manu eam erigit; cumque ea ambulans vsque ad villam in qua comites eius erant, deinde videri desiit. Tunc illa agnouit Sanctum fuisse, qui eam deduxerat, & cœpit coram omnibus Deum glorificare, & narrare quæ sibi acciderant in via; & exhibitam sibi a Sancto opem.

[Annotata]

a Τυφλοκομεῖον, domus est, in qua Τυφλὸι κομοῦνται, cæci aluntur.

b Ἔμισσαν Ptolemæus; Ἔμισαν Stephanus; Plinius lib. 5. cap. 26. Hemesam, alij passim Emesam vocant. [Emesa.]

XIII. De Optione.

a

Optio quidam Samariam prouinciam pertransibat, sequente se b bando: sub vesperum diuertunt ad villam cuiusdam Samaritæ, cuius mores aliter depingere non possum, nisi per ipsam appellationem. Recte enim de illis ait Propheta: Nequitia in habitaculis eorum, in medio eorum. [Psal. 54. 16.] Hic igitur moribus diabolicis præditus, & dona ab eo percipiens non curationum sed fallaciæ, [Sceleratus Samarita Optioni venenum miscet:] veneno cibos miscet & Optioni apponit. Ille insidiarum ignarus simpliciter cibum sumit, ac postridie consurgens prosequitur cœptum iter. Paullo post cœpit contorqueri sinistra eius maxilla, omniaque fœde immutari, vt os sinistræ auri propinquum efficeretur. Contigit igitur vt cum honoratis viris quibusdam comederet, qui cernentes eum ita constitutum, visi sunt ei compati. Ipse vero, Quidam, inquit, ex meo bando suadent vt apomyrismate S. Anastasij partes affectas illinam, & spondent omnino me curatum iri. Illi hæc audientes, reuocabant eum, tamquam nihili facientes Sanctum, ac dicebant, vnus quidem: Non est Martyr melior c S. Theodoro; hic vero, S. Georgio; alter, S. Mercurio; & quisque illorum vt fidem habebat. Quibus quodammodo assensus negligentius valetudinem suam curabat. Verum sequenti nocte dormiens, videt se ipsum cum iis qui illum a salubri consilio abduxerant sedentem, & quemdam Anastasium tunc d militem factum adstantem eis, fustem manibus tenentem, & confringentem capita eorum, qui eum conati erant negligentiorem reddere. Vt vero tandem ad ipsum venit, cœpit ipse eum obsecrare & clamare: Ne per Deum Domine. Nihil mihi tecum. [hic curatur a S. Anastasio.] Dicit ei Sanctus: Et ego scio, quod negligens factus es, & audisti homines promptos ad carpendum. Ita ergo oblinens maxillam eius & os sanctus Dei Martyr, restituit ea in proprium situm per gratiam Christi.

[Annotata]

a Ita MS. Gr. περὶ τοῦ ὀπτίωνος.

b Idem verbum sequenti miraculo vsurpatur. Suidas: Βάνδον. οὕτω καλουσιν ὁι Ῥωμαῖοι τὸ σημεῖον τὸ ἐν πολέμῳ. Bandum. ita vocant Romani signum militare. [Bandum] Theophylactus Simocatta lib. 3. cap. 6. τάτε σημεῖα τῆς κατατάξεως, ἅπερ Ῥωμαίοις εἴθιστο τῇ πατρώᾳ φωνῇ βάνδα ἀποκαλεῖν. Signa manipularia, quæ mos est Romanis patria voce Banda appellare. Vide plura de hac voce in Glossario Meursij.

c Colitur S. Theodorus Tiro 9. Nouemb. S. Theodorus Dux 7. Februar. S. Georgius 23. April. S. Mercurius 25. Nouemb.

d Græce ῥωγάτορα, stipendiarium, militem. vide quæ ad miracul. 3. de Roga diximus.

XIV. De milite.

Miles quidam ex decimoquinto bando Illyricianonorum, extrema ex hepate perpetiens quatuor annorum spatio, cum in multos medicos vitam fere exhausisset, nihil profecerat. [Dolor hepatis curatus.] Audiens vero a seniore quodam eiusdem secum bandi de S. Anastasio, ad eum confugit. Dicit ei senior: Si credis Deo S. Anastasij, præbeo tibi apomyrisma, & conualesces. Ille cum fide sermonem suscipiens, apomyrisma poscit, eoque accepto abit ad a parachειmadion suum, siue stationem hibernationi assignatam: atque intra quatuor menses reuersus est sanus, gratias agens Deo & sancto Martyri.

[Annotatum]

a παραχειμάζω, hiberno. χεῖμα hiems.

XV. De monacha Constantinopolitana.

Cvm igitur cuperet Frater ad illam adire a Deo custoditam vrbem cum sanctis reliquiis, iterque faceret per Syriam, Ciliciam, Cappadociam, & reliquas prouincias, qualia & quanta miracula patrata sint ab hoc Sancto, [Deferuntur reliquiæ Constantinopolim:] quis poterit similis mei peccator, explicare, atque vniuscuiusque gloriam digne referre? Ideo consulto multa prætereo, ne consequenter ea explicare contendens, inani multiloquio eadem iterare videar iis qui animo incuriosi sunt. Eæ vero res hucusque & in posterum lucidius splendent apud eos qui in iis nati sunt locis. Audiamus vero quod in regia vrbe factum est portentum. Mulier quædam religiosa, a ex monasterio quod Augustæ dicitur, situmque est iuxta ædem S. Thomæ, quæ Apostolion cognominatur, cancrum habebat in mamilla; quem videntes medici dixerunt ei: Hoc malum hodie aut cras erumpet; [monacha a cancro lethali sanatur.] postquam vero eruperit vsque ad cor penetrabit, & mortem afferet. Illa fatali sententia a medicis sine ambagibus accepta, cœpit animo affligi, & amare eiulare. Audiens vero stupenda Sancti miracula, quamque sit erga omnes clemens & benignus & recta fide res eius complexa, habuit sane & ipsa corda penetrantem Deum, vtiliter sibi per Sanctum dicentem: Confide filia, fides tua te saluam fecit, vade in pace. Mittens igitur ad monachum apomyrisma accepit, & mamillam, in qua malum inerat, illinens, sanata est, benignissimi Dei & sancti Martyris Anastasij beneficio.

[Annotatum]

a Græce, μονῆς τῶν Ἀυγούστης. monasterij vnius ex iis, quæ Imperatricis dicuntur.

XVI. De energumeno.

Reuertens deinde Frater ex celeberrima illa vrbe in sanctam Dei nostri ciuitatem, cum aliis quibusdam peruenit Abydon. Nemo autem vectorum, ac neque nauclerus quidem, norat eum reliquias in naui habere. Cum igitur Dominica die ad vrbem appulissent, [Dominicis sancta mysteria frequentata.] egressi sunt e naui vt digni fierent venerandis & sanctis mysteriis, quorum participes effecti, omnes denuo ad nauim redierunt. Solus nauclerus interea foris remansit: monachus vero ille reclinauit se in naui & paullum dormiuit. [Energumenus liberatur.] Accidit vero Abydi, Deo permittente, Fratrem quemdam ab immundo spiritu vexari. Et cum paullum isthic hærerent, & nauclerum opperirentur, exclamauit dæmon: Nisi venerint reliquiæ quæ in naui sunt, creaturam hanc in mare demergam. His auditis nauclerus ad nauim accurrit, & puerum suum aduocans, monachum excitat, & proposito iureiurando interrogat an secum reliquias habeat. Illo vicissim caussam inquirente, nauta ingenti quodam studio, Surge, inquit, celeriter, vt hominem liberemus. Consurgens, sanctas reliquias accepit, nauique egressus est. Intrante vero eo in templum, apprehendens energumenus propriam vestem, lacerauit eam a summo ad imum; & stetit nudus cruciatum perferens, & clamans: Facesse caniuore. Cur ad me venis? Olim meus eras, nunc vero contra me venisti. Et subito veluti eiectus in ambonem euasit, & ex candelis isthic suspensis tres comminuit. Frater vero ille ingressus est sub altare plorans & gratias agens Deo, qui eum visitarat per sanctum Martyrem suum Anastasium.

XVII. De muliere energumena.

Aduenit monachus cum sanctis reliquiis Ascalonem, vbi mulier quædam filiam habebat ab immundo spiritu grauiter afflictam, & manentem cum ceteris dæmoniacis in sacra æde Dominæ nostræ Deiparæ. Illa quotidie sese affligens & excrucians, inaudit de miraculis sancti Martyris ab alia quapiam muliere, [Item alia energumena.] & videns pium illum virum petiit sibi apomyrisma, quod ille ei præbuit, & paullum ex neruo sacræ dextræ sancti Martyris. Illa vero neruum quidem ligauit ad collum puellæ, apomyrisma vero ei præbuit vt eo illineretur, quæ sacras reliquias ferens, & apomyrismate illita, simul atque ad[…]

hic euulsum erat folium vnum in MS.

[…]& ægro animo esse. Audiens coniux, sciscitatur ex eo, Quid habeat. Omnibus, inquit, membris doleo velut si me triginta viri fustibus cæderent. Circa horam vero matutini canonis cœpit circumagi, spumare, & vociferari. Primo mane mittit vxor eius ad Fratrem Theophanis. Eius enim erat amicus. Venit ille, & vt eum vidit ita alteratum, propriamque linguam mordentem, ab vxore eius rogatus adfert imaginem Sancti huius miraculorum patratoris, & ad caput eius collocat. [S. Anastasij imagine compescitur dæmon;] Quieuit tum mansitque immotus & perturbationis expers ad duas horas. Rursum ille imaginem recipit, & domum abit. Extemplo vt miser Sancti præsidio destitutus est, id cernens nequam spiritus, rursus eum aggreditur, & corripiens pœne suffocabat conabaturque in terram eum deturbare ex sublimi vbi erat. Tunc iterum mittens eius vxor ad domum Theophanis, rogauit vt summa celeritate ad se veniret, priusquam aliquod illi infortunium a dȩmone conscisceretur. Ille vero consurgens vna cum monacho, sumensque Sancti reliquias & imaginem, abiit & reperit eum furentem minantemque e sublimi præcipitaturum seipsum. Corripientes eum reclinant & imaginem ac reliquias Sancti ad caput eius collocant. Et rursum quieuit & mansit immotus diebus quinque. Quocirca & desperatus est a multis medicis. At post diem quintum sustulit oculos, cœpitque se inuisentes agnoscere & rogauit, dicens: Per Deum, Domini mei, gratificamini mihi, & satisfacite monachis istis. At hi sciscitantur, Quibus? Ille vero, capite innuens, Illis, ait, qui inter vos stant. Nam vnus illorum me fustibus cecidit & manus meas fregit, vt eas mouere non possim. Et nisi me alter adiuuisset, omnino me interfecisset. Dum hæc ille diceret, intellexerunt qui conuenerant illum ipsum esse S. Anastasium, alterum vero, de quo sequenti miraculo agemus sanctum Abbatem a Cyrum. Nam hoc Sanctos decet, vt se inuicem comitentur, [deinde liberatur energumenus.] non quod id superfluum sit, singulis enim gratia ex parte data est iuxta mensuram fidei; sed vt nobis ostendant indiuisam caritatem, quam in Sanctos distribuere sancti Spiritus gratia consueuit. Manserunt vero isthic sancti Martyris reliquiæ, donec omnino sanitati restitutus est infirmus. Deinde noctu Theophanis vxori apparet, hæcque edicit: Ego quod meum erat, feci erga hominem illum: dic viro tuo, vt eat, meque in locum meum reponat. Quod cum illa viro retulisset, abiens ille imaginem sacrasque reliquias ad domum suam reportauit. Atque ex ea hora omnino sanus extitit vir ille, gratia & benignitate Dei Opt. Max. & patrocinio Martyris[…]

cetera, quod dolendum, aberant a MS.

[Annotatum]

a De S. Cyro agemus 31. Ianuarij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MANVELE, GEORGIO, PETRO, LEONE, Episcopis; PARODO Presbytero; IOANNE, LEONE, Tribunis; GABRIELE, SIONIO, cum aliis CCCLXXVII, & pluribus aliis, in Bulgaria.

Circiter an. DCCCXVIII.

[Praefatio]

Manuel, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Georgius, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Petrus, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Leo, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Parodus Presbyter, Martyr in Bulgaria (S.)
Ioannes Tribunus, Martyr in Bulgaria (S.)
Leo Tribunus, Martyr in Bulgaria (S.)
Gabriel, Martyr in Bulgaria (S.)
Sionius, Martyr in Bulgaria (S.)
Alii CCCLXXVII, et alii plurimi Martyres in Bulgaria

Ex variis.

[1] Theophanes lib. 24. histor. Miscellæ, sui temporis acta prosequens, scribit cap. 25. diram Christianis cladem a Crunno (quem alij Crumum vocant) Duce Bulgarum, VII. Kalend. Augusti, Indict. IV. an. Ch. 811. illatam, qua ipse Imperator Nicephorus ab hostibus circumuentus cum primariis Proceribus occubuit. [Bulgari cæso Nicephoro Imp.] Nicephori caput recisum & suspensum, mox nudatū & pro poculo vsurpatum. Stauracius Nicephori filius in prælio læsus haud diu superfuit. Nam anno eodem Michael Curopalates III. Non. Octob. Indictione V. acclamatus est Imperator, c. 29. qui VII. Id. Iunias an. Ch. 812. egressus est contra Bulgares, [multas vrbes capiunt:] cum Crunnus Dux Bulgarum Debeldum obsidione cepisset, & eos qui in ipso fuerant vna cum Episcopo transmigrasset, cap. 33. Est autem Debeldus, Ptolemæo lib. 3. cap. 11. Δεουέλτος, Deueltus, vrbs & colonia Thraciæ ad fines Mysiæ & Ponti Euxini; Ammiano Dibaltum dicta; infra in Menæis Deboltum: cuius Archiepiscopus, siue vt Græce scribitur ἀρχιερεὺς, S. Georgius, inde ad martyrium cum aliis in Bulgariam tum abductus. At vero Bulgares, inquit Theophanes cap. 34. amplius confortati præualuerunt aduersus Thracen & Macedoniam. Tunc & Anchialum, & Beroen, Nicæamque, & Probati castrum &. dimittentes Christiani fugerunt. Duplex apud Stephanum Νικαία in Thracia. Alteram S. Leo Episcopus rexit, cum ceteris deinde martyrio coronatus.

[2] Anno sequenti Ch. 813. X. Kalend. Iunij, haud procul Hadrianopoli prælio inito, victus a Crunno Michael Curopalates, principatu haud inuitus ceßit, succedente Leone Armeno, qui a Nicephoro Patriarcha IV. Idus Iulias, [Michaelē Imp. vincunt:] feria secunda, Indictione VI. coronatus est; cum sol ante IV. Maij defecisset, quasi Leonis auersatus impietatem. Interea Crunnus obsidione premebat Hadrianopolim; atque ad eam relicto fratre, ipse ad vrbem vsque Constantinopolitanam acceßit, sexto die imperij Leonis, incendiis rapinisq; late in obuia quæque grassatus: reuersus obsessan: Hadrianopolim cepit; [Hadrianopolim obsident,] vt his verbis suam historiam concludens refert Theophanes. Est Hadrianopolis illustris Thraciæ etiamnum ciuitas ad Hebrum fluuium; cuius Episcopus in expositione Andronici Palæologi senioris Imperatoris, dicitur sanctissimus Metropolita Hadrianopoleos, & honoratissimus Præsul Hæmemonti: quo modo in Menæis S. Manuel eius Episcopus appellatur magnus Archiepiscopus, Ioanni Curopalatæ Archiepiscopus, apud quem in compendio historiarum ita eius captiuitas & cædes narratur.

[3] Postquam Crumus Bulgarorum Princeps, victoriis contra Romanos inflatus, [capiunt:] Adrianopolim obsedit, ita vt nulla ei manus resistere auderet, quod ob felicitatem, quā diximus, intolerādus esset, diutinaque obsidione eo ciuitatem redegisset, vt necessariarum inopia rerum deditionis conditiones acciperet, omnes qui in ipsa vrbe erant, in quibus etiam Manuel Archiepiscopus, in Bulgariam transtulit. Eo igitur tempore cum aliis parentes quoque Imperatoris (Basilij Macedonis) lac adhuc sugentem secum ipsum deferentes, [inde abducti captiui,] in Bulgarorum regionem abducti sunt: vbi & ipse inclytus Archiepiscopus & Imperatoris parentes, incorruptam in Christum fidem seruantes, Bulgarorum plerosque ad orthodoxam fidem traduxere, [multos Bulgaros cōuertunt:] quum nondum gens illa ad verum Dei cultum adducta esset, &in plurimis Bulgariæ locis Christianæ doctrinæ semina iecere. Sed Crumum mors occupauit.

[4] Cutragon vero illius successor, longe vincens immanitate superiorem, neque factum ignorans, ac paullatim Bulgarorum genus ad Christianorum cultum transferri sentiens, magna exarsit iracundia; [ideo quidam varie vexati] sacrumque Archiepiscopum Manuelem, cum eximiis illis viris, qui cum ipso erant, sibi præsto esse imperauit, non sine magna ira; quos primum blandis ac mitibus verbis ab orthodoxa & inculpata Christianorum fide deducere conabatur. Verum vbi præstantiores eos, [martyrio coronātur:] quam qui pollicitationibus aut minis expugnari possent, comperit, multis primum verberibus cæsos martyrij nece interficiendos curat. Et Manuel inclytus Archiepiscopus, cum illustribus illis viris qui secum erant, præclaro martyrio vitam finiuit; & multi item illius consanguinei martyrij gloria dignati sunt.

[5] Quumque oporteret, iam reliquos captiuos in patriam redire, siquidem diuinitus ipsis reditus parabatur; [alij dimittuntur.] Bulgarorum Princeps sæpe fractus, quum amplius Romanis copiis resistere nequiret, conciliata pace captiuos liberat. Quibus nuper congregatis, iamque in patrias sedes reuersuris, Princeps captiuorum spectator erat: & forte Basilium puerum conspicatus, qui quum iam e pueritia excessisset pubescere incipiebat, ad se vocauit, &c.

[6] Eadem narrat Cedrenus, & de Hadrianopoli capta & Basilio lactente cum parentibus in exilium deportato Zonaras. Ast ambo Basilium cum domum rediit scribunt ex pueritia adolescentiam ingressum, octo fortaßis aut nouem annorum. Nam, vt iidem tradunt, Martagon Bulgarorum Princeps annorum triginta inducias fecerat cum Leone Armeno, [Quando hæc gesta.] qui ipso Natalis Dominici die an. Ch. 820. a Michaele Balbo trucidatus est. Hinc manifestum est ante has inducias factas, hos pro Christi fide Martyres occubuisse. Agit quoque de his Martyribus Baronius Annal. Ecclesiast. tom. 9. anno 813. num. 7. aitq; in Menologio Basilij Imp. ista notata reperiri 20. die Ianuarij: Sanctorum Martyrum Manuelis, Georgij, Leonis, & sociorum a Bulgaris peremptorum. Sub Leonis Armeni principatu, Crunnus Bulgarorum Princeps magno cum populo Hadrianopolim Thraciæ petens, lege belli expugnauit eam, [S. Manuelis cædes,] & cum vrbe sanctum quoque cepit Manuelem Episcopum; quem, manibus prius ab humeris amputatis, mox per medium gladio dissectum, feris ad deuorandum proiecit. Crunnus vero propter peccatum excæcatus est, propriique populi incurrens odium, funibus ab eo suffocatus fuit. Bulgarorum vero suscipiens imperium Zocus impiissimus, omnes captiuos congregauit Christianos, Duces, Presbyteros, Diaconos & laicos, [& aliorū,] & cum Christi fidem negare eos cogeret, & illi non acquieuissent, eosdem diuersis affectos tormentis crudeliter obtruncauit. Verum in Menæis, & apud Maximum Cythereum, eorum natalis hoc XXII. Ianuarij celebratur, ex quibus sequens elogium damus.

ACTA EX MENÆIS GRÆC.

Manuel, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Georgius, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Petrus, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Leo, Episcopus Martyr in Bulgaria (S.)
Parodus Presbyter, Martyr in Bulgaria (S.)
Ioannes Tribunus, Martyr in Bulgaria (S.)
Leo Tribunus, Martyr in Bulgaria (S.)
Gabriel, Martyr in Bulgaria (S.)
Sionius, Martyr in Bulgaria (S.)
Alii CCCLXXVII, et alii plurimi Martyres in Bulgaria

Ex Menæis.


Gladio Manuel in partes diuiditur duas,
Honorans indiuisas naturas Christi duas. [Nomina horū Sanctorum,]
Georgius & Petrus, queis vna religio,
Cadunt pariter eumdem ob Dominum.
Infracta manet animi alacritate Leo,
Gladio ventrem eius dissecante.
Timor gladij prope ceruices stricti Procul abest a Gabriele, & procul a Sionio.
Reuera Strategi gladium non timentes
Generosi Ioannes & Leo.
Obrutus Parodus manu proiectis lapidibus,
Viam suauiter peregit vitæ.
Quinquies sexaginta interemit gladius,
Eosque coniunxit septuaginta septem.

Erant hi ex diuersis præfecturis locisque, & a Adrianopolim incolebāt. Bulgari vero ingrati & omnium beneficiorū immemores, in Romanum imperium impetum fecerunt, [Hi captiui,] eiusque fines vastauerunt: & e Thracia quidem & Macedonia multos in vincula captiuos abduxerunt, atque ad ipsam regiam vrbem excurrentes, Adrianopolim venerunt, eamque b tribus diebus obsessam occuparunt. Acta sunt hæc impio Leone Armeno imperante, & Crumo Bulgarorum Duce; qui vrbe potitus quadraginta millia inde eiecit, [sub variis Ducibus Bulgarorum,] inter quos & sanctissimus fuit Episcopus, quem iugulo arreptum humique afflictum pedibus protriuit. Crumo vita abrupta, successit Ducumus in principatu. quo mox extincto c Ditzengus Bulgarorum Princeps renuntiatur, crudelis & immanis tyrannus. Hic magnum Archiepiscopum Manuelem medium secuit, manusque & humeros eiusdem recisos, canibus vorandos obiecit: at mox cæcitate percussus, a domesticis ipse suis sublatus e medio est. d Murtagon dein principatum adeptus, omnes Christianos Christum negare recusantes peremit; [crudeliter occisi:] alios quidem vinculis & tormentis, alios immanibus cruciatibus ante subiectos. Sanctum vero Archiepiscopū Debolti Georgium, & Petrum Episcopum, virgis primum inhumaniter laceratos plecti capite iussit, vti & reliquos trecentos septuaginta septem supplicio gladij subiecit: atque alium quoque Leonem & Ioannem Christianorum Tribunos, siue Præfectos militares. Sancto vero Leoni Nicȩæ Pontifici, Eunucho nato, ventrem gladio dissecuit. e Gabrielem & Sionium ense concidit. Parodum autem religiosissimum Presbyterum lapidibus obrui præcepit, aliosq; plures variis cruciatibus tortos morte affecit. Nec solum impius Murtagon, sed alij Duces, qui post f Bulgaris præfuere, [& alij postea.] multos Christianos diuersis tormentis afflictos morti tradiderunt.

[Annotata]

a Plurimi, non omnes, vt ex dictis constat.

b Diutina obsidione & inopia rerum necessariarum expugnatam scribunt Curopalates & Cedrenus: idem colligitur ex Theophane. Hoc tamen triduum videtur sumendum post reditum Crumi ab excursione ad vrbem vsque Constantinopolitanam.

c Hic Zocus videtur dici in Menologio, vbi Ducum confusio est.

d Murtagon Zonaræ & Cedreno; Cutragon Curopalatæ, Cytragon iterum eidem Cedreno dicitur.

e Cythereus hunc etiam ἀρχιερέα appellat.

f Inter hos fuit Bogoris, qui imperantibus Michaele & Theodora matre, inita pace, circa an. 850. cum tota gente Christo nomen dedit.

DE S. DOMINICO ABBATE, IVXTA SORAM IN ITALIA.

Ann. MXXXI.

[Praefatio]

Dominicus, Abbas Sorae in Italia (S.)

[1] Sora perantiquum Italiæ oppidum est ad Liris fluuij ripam situm. Altero ab ea lapide cœnobium extat, quod S. Dominici dicitur, a S. Dominico Abbate conditum, paullo post annum Christi millesimum: qui & isthic vita functus sub annum 1031. vt Leo Ostiensis testatur in Chronico Caßinensi lib. 2. cap. 62. His diebus, [S. Dominici cœnobium,] inquit, B. Dominicus innumerabilium patrator mirabilium, multorumque cœnobiorum fundator, apud Soram Campaniæ ciuitatem iam ferme octogenarius migrauit ad Dominum; sepultusque est in monasterio Soræ vicino, quod nunc eiusdem vocatur ex nomine. Id Honorius III. Papa, teste Ludouico Iacobillio, cum alio a Soranis quadriennio post Dominici mortem constructo, in loco Casamari dicto septem millibus passuum Sora distante, Cisterciensibus monachis tradidit: qui vtrumque etiamnum tenent. Atque ea est caussa cur habitu Cisterciensium pingatur Dominicus, [pictura,] quem constat diu ante Cisterciensem reformationem vixisse Caßinensibus Benedictinorum institutis.

[2] Inscriptus est S. Dominici natalis fastis Ecclesiasticis XXII. Ianuarij, [natalis,] his verbis: Soræ S. Dominici Abbatis, miraculis clari. Memoratur quoque VVioni, Menardo, Dorganio. Celebrant eius natalem hoc die Sorani & Arpinates, quiq; vicinum agrum habitant, ingenti concursu & pietate, eumq; inter primos tutelares Diuos suorumq; patronos oppidorum habent. [ecclesiæ dedicatio;] At 22. Augusti, ecclesiæ eius dedicationem agunt haud minori solennitate. Vt Patronum quoque eum, ciuem suum, colunt Fulginates.

[3] Aduersus grandinem & tempestates præcipue illius implorari patrocinium solet, raro populorum pietatem frustrato successu. Quare Soræ, [patrocinium contra tempestates,] tonante cælo, illius basilicæ campana præcipue compulsatur. Ea quoque caußa Fulginates quotannis ad S. Dominici monasterium sumptu publico mittere superioribus seculis consueuere nummos aliquot, pannum laneum in vestes monachorum, ac funes impellendis ecclesiæ campanis. Patet id ex archiuis Fulginiensibus: constatq; quamdiu id Senatus nomine perfectum est, nihil vrbi pomœrioue a grandine aliaue aeris iniuria detrimenti allatum. Inuocant eius quoque, & præsentem experiuntur opem, [febres,] qui febribus conflictantur, aut rabidorum morsu canum ac serpentium læsi: præsertim loco qui Cuculla dicitur, vbi dens eius vnus seruatur; [morsus serpentium, & rabidorū canum;] & Soræ, vbi in æde S. Siluestri, quæ curæ subest monachorum eius cœnobij, annulus illius visitur.

[4] Vitam S. Dominici scripsit Albericus Diaconus vir disertissimus & eruditissimus, vt testis est Leo Ostiensis lib. 3. Chronici Caßinensis cap. 33. vbi alia eius quædam scripta recense. [vita;] De eodem, vt opinamur, Alberico nobili puero, cum annum ageret ætatis decimum, cælestibus ostentis permoto vt vitam monasticam complecteretur, meminit Petrus Diaconus, eius condiscipulus, Chronici Caßinensis lib. 4. cap. 68. Postea in Collegium Cardinalium ab Alexandro II. cooptatus, egregie pro Ecclesiæ libertate contra Teutonicos Imperatores decertauit. Eum Alberici commentarium ex vetusto codice Caßinensis bibliothecæ, litteris Longobardicis exarato, consecuti sumus opera Antonij Beatilli nostri. Vitam quoque S. Dominici Italice scripsit Ludouicus Iacobillius libro de Diuis fulginatibus, vbi eiusdem Sancti historiam citat a Gasparo Spitilli conscriptam. Agit de eo quoque Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [alia de eo scripta.] vbi prolixam Dominici vitam citat ab Alberico scriptam, quæ in vulgarem linguam traducta typisq; edita sit; & narrat nonnulla, quæ in Vita, quam damus, desiderantur; vnde suspicari liceat vel contractam fuisse in nostro MS. vel potius ad eam, quam Albericus scripserat, addita post esse aliqua; aut e sublestæ fidei scriptore, quem Albericus perstringit, deprompta. Meminit & Baronius S. Dominici anno 1031. nu. 2.

VITA
Auctore Alberico Cardinale,
ex veteri MS. bibliothecæ Cassinensis.

Dominicus, Abbas Sorae in Italia (S.)

BHL Number: 2244

Avctore Alberico Cardinale, ex mss.

PROLOGVS AD DODONEM MONACHVM.

[1] Venerabilis Patris Dominici ortum, vitam, obitumque, & de miraculis quædam, quæ per eum, vel auris adhuc fruentem vitalibus, vel carnis iam eductum ergastulis, cælestis, est operata dignatio; lacinioso impolitoque nimis a quidam sermone descripserat: &, quod culpa accidisse arbitror relatoris, [S. Dominici vitam, vitiose ab alio scriptam;] nonnulla aliter quam sint gesta edisserens, stylo historiam vitiosam mendaciis vitiosiorem reddiderat. Quæ ita habere se omnia, diligenti, Dodo Frater carissime, indagine deprehendens, [Dodone instigante,] frequenti importunaque a me tandem precum extorsisti instantia, vt locum tecum illius sepulturæ adirem, reuerendumque Abbatem b Benedictum, Dominico tam sanguine quam sanctitate propinquum, reuerendosque loci senes, sub disciplina olim educatos Dominici, [omnia scrutatus,] conuenirem; eisque relatoribus gestorum meram veritatem cognoscens, ortum, vitam mortemque Dominici & de miraculis quæque potissima, stylo excultiore & labem mendacij nesciente, apicibus memoriæque mandarem.

[2] Egistique studio & industria tua, vt nihil per me litteris mandaretur, quod non personarum idonearum testimoniis credibilibus firmaretur. [& ex certis testibus assecutus,] Multa enim eorum, quæ posterorum de Dominico trado memoriæ, in cognitionem mei ex memorati Abbatis relatione perducta sunt: multa edidici relatore c Hildeprando monacho & honestæ vitæ & fulgore scientiæ omnimoda veneratione dignissimo. Pleraque vero d Ioannes senex grandæuus fermeque decrepitus, ore præ vetustate dentibus vacuo ac balbutiens, in auribus meis retexuit: qui in annis adhuc puerilibus Dominico in discipulum traditus, cum eo ad ipsum vsque est vitæ exitum conuersatus. Fuere in audientia mei relatores e … Dominici & alij venerandi senes, quorum vocabulorum non memini, qui sancti viri degentis in corpore familiarem habuere notitiam f … Fratres prȩterea mihi ibidem contuendos nonnullos, qui sicut ad sancti viri tumulum contestatione propria diuersis astruebant malis valitudinibus liberatos. Verum de his hactenus.

[3] Porro stylum in hoc opere figuræ sum mediocris prosecutus, qui & peritiorum auribus horrori esse non debeat, & minus eruditorum intelligentia percipi non refugiat; labori meo, industriæque tuæ, illud diuinitus optantes restituendum, [stylo nitidiore composuit Albericus.] vt interuentione Dominici plenam vterque mereamur indulgentiam consequi delictorum.

[Annotata]

a Verebitur quis ne huius auctoris commentarium, aut Iacobillius, aut, quem ille citat, Gaspar Spitillius secutus sit: quamquam, etsi quæ narrat certa esse asseuerat, non alia multa a se prætermissa negat Albericus.

b Hunc Iacobillius immediate successisse Dominico in Sorani cœnobij præfectur a scribit; dein quadriennio post constructo Casæmari cœnobio, isthuc migrasse, ex oppido Verulo ortum.

c Hildebrandum hunc omnino eum esse existimamus, qui deinde Gregorius VII. Pōtifex fuit, in album Sanctorū relatus ad 25. Maij.

d Hic est Ioannes, cuius infra aliquoties mentio fit, quem Iacobillius cognomento Beuerendum appellat, qui nempe reuerendus monachus a quopiam scriptus, amanuensis aut anagnostæ imperitia Beuerendus fortassis factus.

e Deesse aliquid notatum erat in apographo quod accepimus, & legenti patet.

f Deesse aliquid notatum erat in apographo quod accepimus, & legenti patet.

CAPVT I.
S. Dominici institutio. vita monastica, anachoretica.

[4] Dominicus igitur Fulignæ a Etruriæ oppido oriundus fuit, patre Ioanne b, matre Ampa nomine, viris & genere & religione illustribus. Hic in annis adhuc puerilibus constitutus ita a ludis ac c omnibus, quæ in illa præsertim ætate assolent dominari, [Dominicus a puero maturus,] ineptiis sese exterum exhibebat, d vt iam tunc in Dominico quasdam superuenturæ sanctitatis lineas Dei videretur præsignire e

[5] Traditus autem puer a parentibus in monasterio S. Siluestri f, cui Aseri cognomentum est, litterarum studiis imbuendus, [instituitur in monasterio:] cœpit & viuacitate ingenij & memoriæ tenacitate & intellectus acumine eos etiam vincere qui sese transscēdebant ætate. Cumque plenam, pro ritu regionis, legendi atque canendi in breui esset adeptus peritiam, g ad superiores gradus per congrua temporum interualla promotus, [fit Sacerdos;] apice tandem meruit presbyterij sublimari.

[6] Non multa post hæc interlabuntur tempora, cum de h terra & de cognatione Dominicus egressus sua proficiscitur, i qui a simulachro Dei Ammonis, quod ibidem olim diuinis gentilitas cultibus honorabat, Petra-dæmonis corrupte, quasi Dei Ammonis, vsque in diem hodiernum vocatur. Ibique in k monasterio quodam sanctæ Dei genitricis Virginisque perpetuæ nomini dedicato, [discedit e patria:] per manus l Donnosi mira Abbatis sanctitate conspicui, sancti ordinis indutus est habitu. Qualis autem deinceps Dominici vita extiterit, quam parca in cibis, quam pernox in vigiliis, quam in oratione crebra, [fit monachus:] quam in lectione assidua, quam postremo totius disciplinæ monasticæ obseruatione conspicua, incredibile est fere memoratu. [sancte viuit:] m

[7] Consummatus igitur in cœnobiali conuersatione Dominicus; [degit solitarius:] pleneque fraterna ex acie spiritualia edoctus certamina; concessa sibi a proprio Abbate licentia, montis cuiusdam n haud multo eminus a monasterio constituti conscendit apicem, sola deinceps ibi manu vel brachio cum nostri generis humani hoste vetere congressurus.

[Annotata]

a Vmbriæ est, non Etruriæ, Fulginium, quod vulgo nunc Italis Foligno, Catoni Fulgineum, Appiano Fulcinium, Silio Fulginia: situm est ad Tiniam amnem, qui nunc accolis Topino dicitur.

b Iacobillius Iuris Doctorem fuisse scribit; matrem Apam vocat.

c In MS. erat risibus, & supra rixis.

d Contra, studiis litterarum, orationi, pœnitentiæ deditum iam tunc fuisse scribit Iacobillius.

e Deest aliquid.

f Monasterium hoc S. Siluestri Curaseri vocat Iacobillius, traditq; fuisse ordinis S. Benedicti, ea tempestate extra oppidi muros situm; nunc intra eos clausum, sancti Spiritus appellari.

g Idem, assidue precationi, psalmodiæ, ieiuniis vacasse scribit, perpetuo indutum cilicio, & miraculis cœpisse clarescere; sacerdotio postea initiatum, vt mox adnotabimus.

h 60 quibus superuixit annis, numquam patriam reuisisse idem asserit.

i Aliquid videtur deesse. Iacobillius locum hunc Petram-dæmonij, vel S. Ammonis dictum vult; perperam. Legit pro Dei Ammonis, Diui Ammonis. a Ioue Ammone loco nomen.

k Idem monasterium hoc in Sabinis locat; fuisseq; tunc Dominicum annos natum 23.

l Supra adscriptum erat Damnosi. Nonnosus dicitur Ferrario, Dionysius Iacobillio.

m Hic demum Sacerdotem factum vult Iacobillius.

n Idem satis remotum fuisse hunc montem a monasterio ait.

CAPVT II.
Cœnobia variis locis ædificata.

[8] Non potuit autem, iuxta illud Veritatis elogium, latere ciuitas super montem posita, neque diuinitus accensa lucerna modij operiri velamine. [Matth. 5. 15.] Forte enim actum est, vt eorum qui loci incolebant viciniam vnus & alter montem, in cuius abditis latitabat Dominicus, necessitate qualibet vrgente conscenderent: qui montis vndique peragrantes recessus, sancti viri latibulum in locis abditioribus repererunt. Quibus nimirum visa vulgantibus, non fuit de terræ incolis quispiam, quem lateret Dei quemdam famulum illius montis cacumine vitam solitariam degere. [frequentatur a multis;] Cœperuntque eum illorum plurimi, vitæ ipsi temporalis deferentes subsidia, frequenter reuisere, atque ex eius ore ad perennis vitæ cupidinem animos accendentia eloquia intenti audire.

[9] Induit continuo alas fama, volatuque celeri sanctum virum per vicos vehit, per villas, per oppida; nuncque in turribus locupletum, nunc in tabernis pauperum, nunc in magalibus etiam inuenitur pastorum. Quid tantis? Huberti tandem Marchionis potentissimi percellit aures, eumque ad visendum Dominicum audiendumque perducit. Placet viri sanctitas vsqueadeo Marchioni, vt eum obnixa multiplicique rogatione seduliter precaretur, vt, in quocumque ei dominationis suæ loco congruum videretur, seruorum Dei monasterium ædificare studeret. Nec defecit a precibus & obsecrationibus Marchio, quousque a Dominico quæ poscebat meruit obtinere. Construxit itaque in a Scandrilia Dominicus monasterium, quod S. Saluatoris voluit nominari: tantaque loco de reditibus iuris proprij Marchio memoratus concessit, quibus ibidem vsque in hodiernum cœnobitarum numerus non exiguus sufficienter in necessariis quibuslibet sustentetur. [construit cœnobium in Scandrilia:]

[10] Ædificato igitur cœnobio, Fratrumque ibi multitudine numeri collecta non parui, quemdam ipsis ex eorumdem numero, Constantium nomine, statuit præficiendum in Patrem, virum ad id officij & vita & scientia & lingua pariter commodissimum. Ipse vero iuncto sibi Ioanne quodam nomine, vitæ venerabilis monacho, ad locum cui Domus vocabulum est cōmigrauit; vbi in monte qui Pizi dicitur, [in montem secedit:] in humili tuguriolo commorantes, meditationem legis Domini soli per dies metiebantur, excursu noctium in eamdem partem maximam consumentes.

[11] b Non tamen eis ibi latebris potiri dilectis productiore concessum est tempore: a nonnullis enim repertus ibidem agnitusque est, atque per eos in Prato Cardoso occultari Dominicum c Beraldo, Theodino, Randisio, terrȩ Comitibus intimatum; qui impigri Sanctum Domini adeuntes, obnixe eum & instantissime studuere precari, [ædificat monasterium S. Petri de Lacu:] vt quod in locis nonnullis aliis ab eo factum edidicerant, in d Valuensi non pigritaretur territorio facere; construere videlicet habitaculū abrenuntiantibus seculo, Deoque sub districtionis disciplina monasticæ famulari decernentibus aptum. Construxit igitur præfatorum ibi ope Comitum, loco satis congruo, monasterium, quod dicitur S. Petri de Lacu; cui nimirum loco inter largitiones ceteras vberes, quinque lacus prædicti Comites concessione perpetua, legali scriptione firmarunt e.

[Annotata]

a Scandilia ciuitas dicitur Leandro: est in Sabinis, haud procul Curesij amnis fontibus; nunc Vrsinorum ditioni subiecta, vt scribit Iacobillius.

b Adiicit ista Iacobillius: In eo loco, (monte Pizi) vulgata sanctitatis eius fama, coactus est importunis precibus Optimatum illius prouinciæ, [Alia cœnobia exstruit.] duo construere cœnobia, vnum in montis cacumine honori sanctissimæ Trinitatis dicatum, alterum ad mōtis radices iuxta flumen, Beatissimæ Virgini sacrum. Vtrumque pij homines amplis possessionibus dotarunt, vtrobique congregato religiosorum hominū cœtu: priori Vmbertum virum pium præfecit. Tum Sanctus longius recessit, locum ab humano vsu remotiorem scrutaturus. Venitque tandem in Valuensem Comitatum: vbi locum reperit secretum ab omni hominum frequentia, Patrum Cardosum accolis dictum, hic ab omni strepitu liberam sibi vitam pollicitus consedit.

c Iacobillius solos Berardum & Oderisium nominat, Marsorum & Valuæ Comites. Agit de his Leo Ostiensis Chronici Cassin. lib. 3. cap. 38. Theodinus quoque, inquit, Odorisius atque Bernardus Baluenses Comites, non multo post & ipsi monasterium S. Petri in Valle lacus situm, & aliud eremitarum monasterium in loco qui dicitur Pratum Cardosum, (quæ & ipsa nihilominus a B. Dominico ante non multos annos fundata fuerant) huic monasterio (Cassinensi) similiter obtulerunt, cum quinque adiacentibus lacubus, & cum omnibus omnino pertinentiis ac possessionibus eorum, tam in Baluensi quam in Marsicano & Teatino Comitatu.

d Sulmonensium Antistes, inquit Leander Albertus, Valuensis dicitur, quod, vt Rassanus ait, ager Sulmonis cum parte quoque vicinorum Valuanus seu Valua nominetur, qua vna voce plura hoc situ finitima loca comprehenduntur. Ea de re Blondus scribit, [Valuensis ditio quæ olim Pelignorum.] iampridem annis ferme DCCC. amisso Pelignorum nomine, agrum hunc Valuensem appellari cœptum, ideoque Romanam Ecclesiam ita Sulmonensem Episcopum vocare. Caussam vero vocabuli nullam addit; quam Rassanus in hanc sententiam commemorat: Tractus omnis Pectorano quod supra Sulmonem est, itemque Valle-obscura, Campo Quinque-millium, cœnobio sancti Spiritus, quod ab Sulmone millibus tribus distat, vbi vitam solitariam D. Petrus Moronensis, postea Cælestinus V. Pontifex appellatus, egit; nobili item oppido Populo, ad Sulmonem vsque, ac item montibus duobus editissimis Apennino Maiellaque circumscriptus, & ita iugis illorum altissimis conseptus, vt aditum omnino nisi per paucas ac difficiles arctasque fauces habeat, Valua propterea dictus est, quod per paucissimas tantum angustias aditum præbeat, tamquam per ostia, quæ Latinis etiam Valuæ dicuntur: ideoque, deperdito nomine Pelignorum, ager hic Valua ex conditione situque suo vocatus. hæc Leander.

e Huic cœnobio cum Liutum consanguineum suum præfecisset, inquit Iacobillius, ad montem qui Argoneta dicitur se recepit, in locum cui a platanorum copia Plataneto nomen est. hic cellam perangustam construxit, inque ea altare sanctissimæ Trinitati dicatum: hinc deinceps nusquam prodibat, nisi si fors ferret, vt postremo ædificata cœnobia visere eum oporteret, ad disciplinam in iis stabiliendam. Atque in ea cella visa illi quæ sequenti capite narrantur, tradit; leuatumq; febri puerum.

CAPVT III.
Visiones. miracula.

[12] Eis autem diebus quȩdam se Dominicus confessus est contemplatum, quæ non sunt obuelanda silentio. Quadam namque nocte, [cælestibus ostentis recreatur;] dum erectis in cælum luminibus preces fundit, columnam cernit arcui cælesti colore simillmam, quæ nimirum cælum vertice, imis vero partibus cellam, quam Dominicus incolebat, videbatur contingere. Quam videlicet visionem visum est Dei famulo intimis ac familiarissimis sibi religionis merito Fratribus minime reticendam; ne videlicet solus esset, qui ex tanta visione gratiarum Deo actiones persolueret.

[13] Item nocte alia dum in cella positus quædam de cælestibus meditaretur, lucem subito vidit a superis radiasse mirabilem; [item aliis:] in qua videlicet luce tres conspicatur columnas fulgore similes, mensura pares, locis quoque continuas. Quas dum stupens admiraretur, repente se in earum summitatibus super nubes eleuatum persensit, atque (quod est dictu quoque mirabile) in ictu oculi orbem simul terræ vniuersum conspexit. Mox vero redeunti ipsi conspectæ lucis pars aliqua in eodem, quo morabatur, loco per tempus aliquantum apparuit.

[14] Per idem tempus puer quidam, Leo nomine, de oppido cui Castrum nomen est, [puerum febribus liberat;] cum validæ febris ardoribus exæstuaret, epota aqua, quæ de manibus viri Dei sese abluentis deciderat, hora eadem integerrimæ restitutus est sospitati.

[15] Quædam quoque illustris mulier, dum fluxu sanguinis diutius laboraret, & a nullo medicorum sanitatem consequi posset; virum tandem Dei directis studuit apicibus flagitare, vt aquam, quæ eius manus ablueret, sibi dignaretur dirigere; inhæsitanter se credere asserens, quod eius haustu plenam deberet consequi sospitatem. Quod vir humillimus vt scelus execrabile est aspernatus. [matronā fluxu sanguinis:] Verum ne tantȩ deuotionis feminam ex toto videretur contemnere, aquam de more Ecclesiæ benedictam ad feminam destinauit, mandans quod cum ea Dominus, non secundum Dominici merita, sed secundum fidem propriam esset acturus. a Hausit aquam fide inambigua mulier, & hora eadem sanguinis fluxu restincto pristinam sanitatem recuperare meruit.

[16] Nec illud tacendum est, quod ruentem super se maximam fagum Dominicus extensa dextra in partem alteram cadere compulit. [arborem cadentem aliorsum vertit:] Cœpit igitur his & his similibus multiplicibus pariter ac mirabilibus signis orbi declarari Dominicus, & non iam Seruus Dei, non iam homo iustus & timoratus dumtaxat, sed vere Sanctus, vere amicus Dei, vere vita, signis, atque doctrina antiquorum Sanctorum ab omnibus imitator haberi. Comedebat autem Dominicis seu festis diebus far cum sale elixum, sine vllius prorsus pinguedinis condimento, panes vero ei a monasterio statuti numeri per hebdomadas singulas mittebantur.

[Annotatum]

a Iacobillius hoc contigisse scribit, cum in monasterio S. Bartholomæi degeret; & quidem aqua sanatam esse matronam, qua Sanctus manus abluerat; quod negat Albericus.

CAPVT IV.
Alia cœnobia constructa. obitus.

[17] Præterea rogatus a a Borello Maiore, in b Sangro quoque construxit cœnobium, [tria struit cœnobia,] quod ab enormi arbore auellana, quæ iuxta olim constiterat, S. Petri de Auellana nuncupationem accepit, idque Burellus satis liberali terrarum muneratione ditauit. Post hȩc in Campaniam ad locum qui c Trisaltus dicitur per reuelationem profectus, a nefariis multis eiusdem loci accolas, & ab illicitis præsertim coniugiis, sua prædicatione conuertit; construxitque ibi in deserto monasterium iuxta fontem limpidissimum, [ac multos a vitiis conuertit:] quod S. Bartholomæi nomini ac memoriæ voluit dedicari. d Aliud nihilominus statuit in latere montis, qui appellatur Cacumen, idque sancti Angeli nomine censuit appellari.

[18] Per idem tempus cum vir Dei cœnobio S. Petri de Lacu ad Trisaltum visitandorum Fratrum gratia pergeret, Petrus Rainerij Soræ e Dominus sese illi obuium facit, de criminibus suis multis & maximis satis humiliter expetere iudicium cœpit. [aliud in ditione Sorana;] Cui vir sanctus inter ceteros pœnitentiæ fructus, illud etiam in præceptis dedit, vt in iuris proprij territorio monasterium construeret, idque de propriis tanta rerum liberalitate ditaret, vt certus ibidem Deo famulantium numerus affluenter exinde vitæ subsidia percipere posset. Acquiescit libenter viri Dei iussionibus Petrus, eumque suppliciter obsecrat secum pariter equitare, terram dominij sui vniuersam prospicere, & quocumque loco sibi visum aptius ei fuerit, cœnobium se pollicetur ædificare. Annuit iustæ petitioni Dominicus, & terram pariter perlustrantibus tandem iuxta f Soram locus sese Dominico obtulit, quem monasterio construendo Sanctus aptissimum iudicauit: ibique ex præceptione viri Dei monasterium in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ mox Petrus ædificauit, & largitione multimoda omnia quæ essent loco necessaria contulit.

[19] In quo videlicet loco cum sanctimoniales nesciente Dominico locatæ fuissent, & earum mores minime professioni congruerent, quin potius turpis conuersationis earum fama aures etiam Dominici perculisset; [vnde sanctimoniales licentius viuentes eiici iubet;] Petrum ad se protinus aduocans acriter conuenit, cur in monasterio, quod ex eius præceptione construxerat, se inconsulto feminas locare voluisset. Simulque illi quam fœda & turpia de illis audierat, enarrauit. Præcipit igitur, vt mox, sine aliquo dedecore expulsis illis, Fratres inibi sub regulari magisterio seruituros Domino congregaret. Tunc Petrus vestigiis viri Dei prostratus commissi veniam postulat, facturum se quidquid iusserat, pollicetur. Illud quoque intentissime & instantissime flagitans, vt eis, quos inibi aggregandos iubebat, ipse in Patrem, ipse semper præesse in Rectorem deberet. Resistente rogatibus istis Dominico, [ipse monachis ibidem præest.] & insistente nihilominus Petro, victus tandem importunitate precum Dei famulus cessit, g pollicitus vt expulsis sanctimonialibus illis, seruorum Dei, qui deinceps in eodem loco aggregarentur, paternam deberet curam suscipere, eoque, quo prædiximus ordine, vniuersa completa sunt.

[20] Per hos dies puer quidam Berolensis mutus & claudus ad virum Dei delatus est: [mutum & claudū sanat:] cuius cum linguam pedesque, crucis impresso signo, & inuocato Trinitatis nomine, tetigisset, & gressum pedes, & lingua loquelam hora eadem diuinitus receperunt. h

[21] Vir autem Domini cum iam octoginta ferme annos exegisset ætatis i, die quadam caussis vrgentibus necessariis, Tusculanum proficiscebatur: cum ecce inter eundum letali vlcere, quod papulam vulgus appellat, a maxilla inuaditur. [lethali morbo correptus,] Quod Ioannes reuerendus monachus, qui tunc ei comes itineris erat, conspiciens, cohortatur instanter virum Dei, vt acceleret reditum, maturet regressum, festinet sese Fratribus reddere, nisi forte velit absentibus illis obire, proculdubio protestans vlcus, quod in facie videbatur, mortis contiguæ signa manifesta prætendere. Acquieuit cohortanti Dominicus, & ad monasterium protinus est regressus: mox vero vniuersos ad se Fratres præcipit conuocari, eosque primum de obseruatione propositi & de caritatis vinculo commonens; post exhortationis verba solennia, demum sibi omnia, quæ circa morientes Fratres assolent fieri, iubet protinus exhiberi. Consummato itaque officio, cum Dominici quoque corporis ac sanguinis mysteria percepisset, [munitur diuinis sacramentis:] eiulantes Fratres egredi, forisque paullulum præcipit commorari.

[22] Cumque egressis omnibus solus ipse remansisset in cella, voces ei loquentis & alterius colloquentis cum eo sunt a Fratribus; qui forinsecus excubabant, auditæ; non tamen adeo, [Angelo secum colloquente moritur:] vt verborum eorum sensus aliquatenus potuisset ab eis intelligi: quam vir sanctus confabulationem cum vita pariter, vt Domino placuit, consummauit. Nam cum voces illæ destitissent Fratrum auribus insonare, ingressi cuncti eum iam repererunt expirasse, eius qui cum eo colloqui est auditus nulla contuentes indicia, certum tenuerunt omnes ad migrantis solatium Angelum destinatum. Obiit autem vir sanctus vndecimo Kalendas Februarij, anno ab Incarnatione Domini millesimo tricesimo primo, k humatumque est cadauer eius in monasterio, quod nunc eiusdem cognominatur vocabulo, sito in Campania in vicinia Soranæ ciuitatis, [sepelitur.] cuius etiam in superioribus facta est mentio. Vbi eius orationibus multa Christus operari non desinit mirabilia vsque in hodiernum diem, ad laudem & gloriam nominis sui, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Iacobillius Burrellum Malorem vocat, Valuensem Comitem, filium supra scripti Oderisij. haud satis id credibile. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 38. de hoc Borello, eiusq; filio ita scribit: Borellus autem Comes, Borelli maioris filius, cum ob nonnulla sua in hoc loco seruitia, [Cœnobiū S. Petri de Auellana datum Cassinensibus.] Desiderij (Abbatis Cassinensis) familiaritatem non immerito fuisset adeptus, monasterium S. Petri de Auellana (quod pater ipsius B. Dominico ante 40. annos ad construendum tradiderat, quodque idem Borellus ampla satis terrarum possessione ditauerat) cum Ecclesiis, colonis, omnibusque omnino pertinentiis ac possessionibus suis, id est, terra quinque millium ferme modiorum, B. Benedicto deuotissimus obtulit.

b Iacobillius: iuxta Sangiam. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 18. Monasterium item S. Petri de Auellana apud Sangiam. Est Sagrus, [Sargus fl.] vulgo Sangro, & Sanguine, magnus amnis, qui per Samnium ad Meridiem Valuensis tractus fluit; iuxtaq; oppidum cui Sangro nomen; & non inde longe hoc cœnobium S. Petri de Auellana.

c

Iacobillius: Trisultus. aitq; Dominicum isthic tres annos in spelunca habitasse, omnibus ignotum; tandem repertum, magno hominum confluxu celebratum, multos & salubribus monitis instruxisse & morbis liberasse; cæcis etiam visu, auditu surdis, claudis incessu reddito. Deinde ab Angelo noctu admonitum, S. Bartholomæi ad montis radicem ædificasse monasterium, quod Nicensis oppidi incolæ suis facultatibus locupletarunt: præfuisse eum huic cœnobio; deinde substituto sibi Alberto monacho, ad alium locum, cui Fraterno nomen, profectum, isthic ecclesiam condidisse honori Deiparæ Virginis. [Varia miracula S. Dominici,] Cum in S. Bartholomæi cœnobio degeret varia patrasse miracula: febrim enim a puero, & Sacerdote, depulsam, cum aquam potassent, qua Sanctus abluerat manus: precibus ad Deum fusis paralysim curatam: liberatos duos inquilino dæmonio: restitutam Sacerdoti loquelam: itemq; alteri; claudo gressum; multis sanitatem; cæcis duobus visum: saxum ingens, quod ædificium cœnobij operasq; oppressurum erat, alio auersum, citra cuiusquam incommodum. Addit hoc cœnobium S. Bartholomæi incoli nunc a Carthusianis, quibus Innocentius III. cum omnibus possessionibus id donauit, alia constructa non longe a priori ecclesia, sub nomine S. Dominici. Ast aliud cœnobium sub veteri S. Bartholomæi nomine, nouamq; ecclesiam constructam eiusdem Pontificis iussu, sed antiqui fere monasterij lapidibus ceteraque materia, quod hoc inclementiori situm esset loco, atque isthic nunc supra triginta ordinis Carthusiani monachos sanctam degere vitam. Addit alia illi cœnobio a variis postea donata.

Varia sancti viri vaticinia & miracula narrat Ferrarius: Claruit, inquit, spiritu prophetico. Dodæ enim nobilissimæ matronæ, & Comiti Marsorum eius viro, multa prædixit, [vaticinia.] quæ illis euenere. Cum Giseltruda Comitissa vinum per famulos, qui partem vini bibentes, vas aqua compleuerunt, illi misisset, Dominicus illos reprehendit, & ad pœnitentiam reduxit. Cum alius pisces mitteret, partemque serui in via penes arbotem abscondissent, eos monuit ne pisces reconditos repeterent, qui abeuntes loco piscium serpentes inuenere. Ex qua re perterriti a viro Dei veniam suppliciter postulant.

d Rogatu & expensis Amati Signiensis Comitis in ipsius ditione; cui deinde Gaufredum Sanctus præfecit.

e Iacobillius Soræ & Arpini Comitem facit; vxorem eius vocat Dodam, Oderisij Comitis filiam.

f Duobus ab ea milliaribus, inquit Iacobillius.

g Dum ædificatur id cœnobium, secessisse Dominicum scribit Iacobillius in verticem montis qui Petra Imperatoris dicebatur, ibiq; erexisse sanctissimæ Trinitati ædem, dotatam deinde ab Vmberto Malore & Ioanne Attone viris primariis illius tractus. Et quia ad crepidinem illius montis alia sancto Angelo consecrata visebatur ecclesia, ea quoque illi sanctissimæ Trinitatis ædi subiecta est.

h Alia miracula commemorat ab eo facta Iacobillius; prolem masculam Romanæ matronæ precibus obtentam: nobilem puellam scrofulis liberatam, sacerdotem febri, matronam hæmorrhoidibus: claudo alteri incessum impetratum, cæco visum, auditum surdo, aliis quamplurimis sanitatem: multos qui eius obtemperare iussis nollent, aut etiam conatibus illius repugnarent, diuinitus esse punitos. Ferrarius disertius: [Cælitus puniti, Sancto repugnans,] Siginulfus enim nobilis qui seruum ad monasterium Dominici confugientem, vi, Dominico contradicente, extraxerat, omnibus statim viribus destitutus est. Sed resipiscēs, & seruo restituto, sanitatem impetrauit. Presbyter qui famæ Dominici detrahebat in amentiam versus, & ad eum perductus oratione liberatur. [detrahens,] Amatus quoque Presbyter & Vicarius apud Sublacum, & Carseolos, cuius mores Dominicus reprehenderat, dum equo citato cursu in sanctum virum lancea illum confossurus ferretur, [necem parans.] factus immobilis vsuque membrorum destitutus, postulata venia sanitatem recuperat, ac ad meliorem frugem conuersus in solitudinem se recepit. Arpini Missam celebraturus concubinas eiici iussit ab ecclesia, quarum quæ iacto in eum lapide dixerat: Sic tu, vt lapis iste, ad nos redire possis, [maledicens.] statim oculis capta est. Verum pœnitens facti, visum recepit.

i Sorano monasterio 20. annis præfuisse scribit Iacobillius, Ferrarius tribus.

k Multa ad sepulchrum facta miracula: mancus ac furiosus curati: repressæ hæmorrhoides; paralysis sanata, dolor intestinorum, ægritudo alia immedicabilis, rigida pueri manus, alterius latus omne dextrum: item mutili duo restituti, gibbosus alter, tres energumeni; [Miracula ad eius sepulchrum.] milites tres grauibus saucij vulneribus. Erasmo Episcopo Signiensi visendum se Sanctus stitit, tibiamq; confractam percurauit: tres alij hernia liberati. Muti duo facultatem loquendi receperunt, visum cæci duo, cæcæ totidem: alij alia calitus eius patrocinio beneficia impetrarunt.

DE S. BRITHWALDO EPISCOPO WILTONIENSI IN ANGLIA.

Ann. MXLV.

[Commentarius]

Brithwaldus Episcopus Wiltoniensis in Anglia (S.)

Ex variis.

[1] Prouincia est in mediterraneis Angliæ, Comitatus titulo insignita, Wiltonia, vulgo Wilshire, nomen adepta a Wilton oppido, ad Nadderi VVillisq; amnium confluentem sito, quod antiquis Ellandunum appellatum fuisse ostendit Cambdenus. [VViltoniæ Episcopus] Hic sedes olim Episcopalis fuit: qua Sarisburiam, haud procul inde distantem, translata, ita sensim Ellandunum, siue Wiltunum, decreuit, vt vix nunc exiguus viculus sit.

[2] Octauus eius loci Episcopus sub initium seculi vndecimi Brithwaldus, siue Brithwoldus fuit. De quo VVillelmus Malmesburiensis lib. 2. de gestis Pontificum Anglorum, [S. Brithvvaldus] vbi de Episcopis Schireburnensibus, Salesburiensibus, VViltunensibus agit: Octauus, inquit, Brithwoldus ex monacho Glastoniensi; qui multis annis, a tempore Regis Ethelredi vsque ad Eduardum vltimum, administrauit episcopatum. Is tempore Regis Cnutonis quadam vice cȩlestibus apud Glastoniam, vt sæpe faciebat, [Cælitus edocetur de futuro statu Angliæ;] intentus excubiis, diuinam visionem expertus est. Cum enim subiisset eum cogitatio, quæ frequenter eum angebat, de Anglorum regia stirpe pene deleta; hoc meditanti sopor irrepsit, & ecce in superna raptus vidit Apostolorum Principem Petrum, manu tenentem Edwardum filium Regis Ethelredi qui tunc in Normannia exulabat, & in Regem consecrare, cælibe designata vita, & certo XXIV. annorum numero computato, quo regni metam terminaret: eidemque de posteritate conquerenti respondisse: Regnum Anglorum, est Dei; post te prouidebit Regem ad placitum sui.

[3] Regnauit Ethelredus S. Eduardi Martyris frater, S. Eduardi Confessoris pater, a 14. April. 978. vsque ad 23. Aprilis 1016. Succeßit Canutus, siue Cnuto, Danus, duxitq; eius viduam Emmam S. Eduardi matrem anno 1018; obiit anno 1035. 12. Nouembris. Eadem S. Brittwaldi visio narratur ab eodem Malmesburiensi de gestis Regum Anglorum lib. 2. cap. 13. atque aliquanto fusius in vita S. Eduardi 5. Ianuarij, cap. 1. nu. 4. & 5. itemq; a Matthæo VVestmonasteriensi ad an. 1055. Nicolao Harpsfeldio seculo XI. cap. 19. Radulpho Cestrensi lib. 6. cap. 18. atque aliis, qui tamen omnes non Eduardum questum de posteritate, sed ipsum Brithvvoldum de ea sollicitum fuisse testantur, illudq; a S. Petro responsum tulisse.

[4] Radulphus & Harpsfeldius id scribunt contigisse cum adhuc monachus esset Brithvvoldus in cœnobio Glastoniensi, quod vulgo Glastenbury dicitur, de quo egimus ad caput 1. vitæ S. Eduardi litt. l. Verum repugnat Malmesburiensis qui propius a Brithvvaldi vixit ætate; & sedisse eum scribit a tempore Regis Ethelredi vsque ad Eduardum: ergo Cnutone regnante non potuit monachus fuisse. In vita S. Eduardi tribuitur id Brithwaldo Wintoniensi Episcopo; & additur: Erit enim cum dormieris cum patribus tuis, [non Brithvvaldus VVintoniensis.] visitabit Dominus populum suum, & faciet Dominus redemptionem plebis suæ. Eliget enim sibi virum secundum cor suū, qui faciat omnes voluntates suas, qui me opitulante regnum adeptus Anglorum Danico furori finē imponet. Erit enim acceptus Deo, gratus hominibus, terribilis hostibus, amabilis ciuibus, vtilis Ecclesiæ, laudabilemque vitam sancto fine concludet. Quæ omnia in B. Eduardo completa rei exitus comprobauit. Ergo cum non ante Eduardi regnum obierit Brithwoldus Wiltoniēsis, erunt de Wintoniēsi accipienda.

[5] Habuit Wintonia, olim Vēta Belgarū, Anglis nūc Wintchester, Britannis Caer Gwent, a Guin, vel Guen Britannica voce, [qui Ethelvvoldus II. & ante obiit.] quod album sonat, quia in solo ex creta & argilla albicanti locata, vrbs prouinciæ Hamptoniæ, siue Hamshire, Episcopū eodem fere tempore Ethelwoldum, quem quidam recentiores dicunt Brithwoldum quoque appellatum, tertium a S. Elphego. Verum huic Cnutone regnante illud obiici cæleste visum non potuit, quem Kenulpho anno 1006. suffectum, anno 1015. tradunt obiisse, & Ethelwoldum, siue Æthelwoldum Florentius VVigorniensis, VVillelmus Malmesburiensis, aliiq; iis temporibus proximi, non Brithwoldum appellant. Diuersus tamen est a S. Ethelwoldo eiusdem Sedis Episcopo, de quo 1. Augusti agemus.

[6] Anno tandem 1045. Brithwoldus Wiltoniensis Episcopus obiit, vt scribit VVigorniensis; ex cuius historia facile est perspicere, quantis eum exagitatum fuisse ærumnis oporteat. [S. Brithvvaldi obitus,] Eodem anno scribit VVestmonasteriensis: Brithwaldus Ramesburiensis Episcopus obiit. Ita appellati & alij VViltoniæ Episcopi reperiuntur, quod Ramesberiæ domicilium haberent; vnde Sarisburiam id transtulit Hermannus Flander S. Brithvvoldi successor, quoniam apud Ramesberiam, inquit Malmesburiensis, nec Clericorum erat conuentus, nec erat quo sustentaretur. Iacet Ramesberia, vulgo Ramesbury, ad Cunetionem amnem, qui vulgo Kennet dicitur, in Orientali VViltoniæ tractu; estq; nunc solum viculus, sed pratorum amœnitate commendatus, vt Cambdenus auctor est.

[7] Porro decurso vitæ spatio sepultus est Brithwoldus Glastoniæ, [sepultura.] cuius possessiones multis prædiis & reditibus ampliauerat, nostro quoque monasterio perliberalis. Ita VVillelmus Malmesburiensis monasterij alumnus, siti in Septemtrionali VViltoniæ ora, de quo plura ad S. Aldelmi vitam 25. Maij, & S. Maidulphi, a quo nomen habet, & Bedæ dicitur Maidulphi vrbs. Inscriptum est Martyrologio Anglicano hoc die S. Britualdi nomen, sed VVintoniensis dicitur fuisse Episcopus. [publica veneratio.] Eodem die Ferrarius: In Anglia S. Brituualdi Episcopi VVintoniensis. Ast Hugo Menardus, 17. Ianuarij: VViltuniæ in Anglia S. Brithwoldi Episcopi & Confessoris. De alio Brithwaldo, Cantuariensi Archiepiscopo, egimus 9. Ianuarij.

DE B. WALTERO DE BIRBEKE, NOBILI BRABANTO, ORDINIS CISTERCIENSIS, HEMMENRODÆ.

CIRCITER ANN. MCCXX.

[Praefatio]

Walterus de Birbeke, Ord. Cistercien. (B.)

[1] Birbeka, siue Bierbeka, vulgo Bierbeke, (antiquioribus scriptoribus Birbacum, Birbach, Birbackt) vicus est peramplus in Brabantia, duabus fere Louanio leucis distans, Baronatus titulo insignitus, intra Arschoti Ducatum. Eum vicum illustris olim tenuit familia, e Louaniensium Comitum, [Bierbekana familia in Belgio illustris.] siue Brabantiæ Ducum, stirpe: nunc Arschotanorum est, seu dotis nomine acquisitus, siue potius Brabantinorum Ducum munificentia. Genealogiam Bierbekanæ gentis Petrus de Latheu cœnobij Tongerloensis ordinis Præmonstratensis alumnus, libro de memorabilibus sui temporis, sub annum 1383. scripto, deducit, recitatq; ex eo Chrysostomus Henriquez in Notationibus ad Menologium Cisterciense hoc die. Verum nec quæ ille scribit, probabat omnia sagax ille antiquitatum censor Andreas du Chesne, a nobis de hac ipsa re consultus, & feruntur Louanij apud Arschotani Ducis Quæstorem extare quædam Ducum Brabantiæ diplomata, quibus illius genealogiæ pars aliqua conuellatur. Nobis scrutari omnia nec licuit, nec libuit. Nec scire fas est omnia: cum præsertim Sancti, & sapientes quique, genus ac proauos & quæ ipsi non fecerunt, vix ea sua existiment.

[2] Eximium ei familiæ ornamentum Walterus contulit, qui seculi relicta militia, [ex ea VValterus monachus,] qua non vulgarem gloriam erat consecutus, Cisterciense institutum in Claustro, siue Hemmenrodensi cœnobio, complexus, eximia floruit vitæ sanctitate; ob quam hoc meruit in Cisterciensibus Fastis a Chrysostomo concinnatis elogium: In Germania B. Walterus de Bierbact, sanguinis splendore & sanctitatis titulo celeberrimus, qui seculari militiæ valedicens, in Hemmenrode cœnobiticam vitam amplexus est; & a Beata Virgine, quam summo colebat affectu, cælestibus fauoribus nobilitatus, multis etiam miraculis illustris obdormiuit in Domino, & in Sanctorum numero fuit relatus.

[3] Subiicit deinde in Notationibus: Constat etiam sacras eius reliquias populo venerandas fuisse expositas. [publico reliquiarum cultu,] Imo & eius cothurnos in sacello eidem beato viro dicato, ipso altari, summo honore, inclusos. Quæ omnia præsupponunt, illum Sanctorum numero adscriptum, siue eo modo solenni, quo nunc Ecclesia in Sanctorum canonizatione vtitur; siue illo olim consueto, acclamatione scilicet populi, approbatione Ordinarij, & Ecclesiȩ consensu. At solum priuata viri cuiusdam nobilis pietate collocatæ primum in ara eius reliquiæ videntur magnificum tamen illud, [& miraculis clarus;] miracula per eas esse patrata, vt infra patebit. Petrus de Latheu supra citatus, qui ante 250. annos vixit, de VValtero ita scribit: VValterus de Bierbact celebris admodum in actis militaribus, [a multis seculis Sanctus habitus.] postmodum Religiosus fuit ordinis Cisterciensis, monasterio de Hemmenrode: vbi ob vitam sancte actam canonizatus est, & anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo secundo obiit. Proponuntur certe palam eius imagines cum titulo Beati.

[4] Res a VValtero præclare gestas damus e MS. codice Canonicorum regularium in Rubea-valle iuxta Bruxellam, [Eius Vita,] quas Ioannes Gilmannus aut Antonius Gentius ex lib. 7. illustrium miraculorum Cæsarij Heisterbacēsis, cap. 38. & 39. cōtexuit, aut ipsius fere Cæsarij verbis retulit. titulus est: Gesta Domini VValteri de Birbaco militis, postea monachi Cisterciensis. Cohabitauit ipsi VValtero Cæsarius, ac sæpe illius alibi meminit, vt lib. 4. cap. 54. Ista nobis retulit sanctȩ recordationis VValterus de Birbach. & lib. 5. cap. 6. Hæc mihi dicta sunt a supra memorato Hermanno Abbate, nec non & VValtero monacho de Birbec. lib. 7. cap. 26. Retulit mihi VValterus de Birbach monachus de Hemmenrode, lib. 10. cap. 12. Frater VValterus monachus in Hemmenrode, referre solet miraculum mirabile, cui se interfuisse memorat. Cum peregrini in prima expeditione obsiderent ciuitatem Achon, &c. vnde patet eum quoque in Palæstiram Catholicæ religionis aduersus Barbaros armis propugnandæ gratia esse profectum.

[5] Quod eum anno 1222. obiisse scribit Petrus Latheu, refutatur ex Cæsario, qui cum locis citatis de VValtero vt iam vita functo loquatur, tamen lib. 10. cap. 48. eo anno se librum illum composuisse testatur. [ætas.]

VITA EX MS. RVBEÆ VALLIS.

Walterus de Birbeke, Ord. Cistercien. (B.)

BHL Number: 8794

Ex mss.

CAPVT I.
VValteri secularis militia.

[1] Dominus VValterus de Birbaco villa Brabantiæ a Gallicanæ oriundus extitit, vir diues & nobilis valde b: qui cum adhuc ætate florens esset militiæ secuculari deditus, [B. VValterus B. Virginem studiose colit:] atque in ea strenuus satis atque nominatus, Dominam nostram sanctam Dei genitricem semperque Virginem Mariam ab ipsa pueritia cœpit inuocare, & ex intimo cordis affectu diligere, atque ieiuniis & eleemosynis ac Missarum celebrationibus pro suo modulo honorare: & licet adhuc corpore deditus esset c torneamentis, corde tamen totus erat in obsequio beatæ Virginis.

[2] Tempore quodam d cum præpararet se ad quoddam torneamentum, milites habens in comitatu, venissetque ad ecclesiam quamdam, illos vt Missam audire vellent hortabatur: quod cum recusarent, moram tantam sibi periculosam esse prætendentes; in ecclesia mansit, Missamque sibi de B. Maria cantari fecit, & obtulit: sicque socios insecutus est. [absens & Missam de B. Virgine audiens videtur in hastiludiis victor existere:] Cui cum aliqui de torneamento occurrerent, & hoc ex responsione illorum cognouisset, subiunxit ipse: Estne adhuc inceptum? Dicentibus illis, Etiam; adiecit: Quis fortius ibi agit? Responderunt: Dominus VValterus de Birbaco, ipse in ore est omnium, omnibus præfertur, & ab omnibus laudatur. Aliis quoque occurrentibus & similia dicentibus, stupens admirabatur quidnam hoc portenderet. Actum est hoc ineffabili pietate B. Mariæ Virginis, vt militem deuotum in obsequio suo tardantem, interim in torneamento honoraret, eiusque absentiam mirabili quadam virtute suppleret. Veniens tandem ad locum armauit se, & intrauit, sed nihil magni illic egit. Ludo vero expleto, quidam ex militibus hospitium eius intrauerunt, & vt secum mitius ageret supplicauerunt. Quibus cum diceret: Quæ est caussa petitionis vestræ? responderunt: Hodie cepistis nos, & rogamus vt bene nos tractetis. VValtero negante, & dicente: Ego vos non cepi; responderunt: In rei veritate nos hodie dextras vobis dedimus, nos signa vestra militaria ibi vidimus, nos vocem vestram ibi audiuimus. Et cognouit statim vir nobilis hoc actum fuisse gratia B. Mariæ Virginis, quam honorauerat in Missa, quam de ipsa cantari fecit & audiuit.

[3] [qui id factum, cum torneamēta vetita sint.] Sed hic quȩri potest, cum sit mortale peccatum exercere torneamenta, quomodo placere potuerunt beatæ Virgini orationes & oblationes dicti VValteri? Ad quod dicendum, quod duo ibidem committuntur peccata mortalia, superbia videlicet ac inobedientia; superbia, quia fit intuitu laudis humanæ; inobedientia, quia fit contra prohibitionem Ecclesiæ: vnde in torneamentis occisi extra cœmiteria fidelium merito sepeliuntur. Cum igitur obsequium dictæ Missæ VValtero potuisset esse meritorium vitæ æternæ, si factum fuisset in caritate, nunc transiuit in mercedem temporalem; opera enim bona, id est, de genere bonorum, temporaliter remunerantur. Homo etiam per illa, vt quidam ex scriptis probant, habilem se reddit ad gratiam suscipiendam: quod verum esse sequens probat exemplum.

[4] Cum alio quodam tempore nundinas illas execrabiles præfatus vir nobilis quæreret, ac inter multos stans Missam audiret, Sacerdos celebrans vt in Canone calicem leuauit, Crucem auream sub eius pede conspexit, cui annexa fuit chartula hæc continens verba: [Crucem ei mittit D. Virgo,] Crucem hanc defer ex parte mea, Mariæ scilicet Matris Christi, amico meo VValtero militi de Birbach. Quam cum Sacerdos legisset, post completionem Missæ pulpitum ascendit, & exclamauit: Estne hic aliquis miles qui vocetur VValterus de Birbaco? Respondentibus quibusdam, Ecce hic est, Sacerdos eum seorsum duxit, Crucem porrexit, & vbi illam inuenerit vel quis miserit intimauit. e Quam ille gaudenter suscipiens, postea in Hemmenrode conuersus eam Abbati illius loci resignauit. Deinde Comitissa Hollandiæ missis illic honestis nuntiis eamdem Crucem sibi dari petiuit, [quæ ab Hemmenrodensibus Comitissæ Hollandiæ postea data.] & tali modo obtinuit. Cum enim Conuentus præfatis nuntiis responderet: Non possumus eam dare, nisi sit voluntas Fratris VValteri, sperantes quod non annueret, requisitus de hoc, respondit: Ego nihil proprietatis habeo. penes Abbatem est. Sicque dolentes illam Comitissæ transmiserunt, cuius aurum tanti fulgoris est, vt omne aurum in eius comparatione pallescat: quam Comitissa lætanter accipiens, inter reliquias suas posuit, eadem vti non præsumens.

[Annotata]

a Imo Teutonicæ, in Ducatu Arschotano, vt diximus, agro Louaniensi. Est quidem & in Gallicana Brabantia, Birbacum, vulgo Birbais, sub Valhainij Comitatu: ex hoc ortum VValterum existimauit Gilemannus Gentiusve; nam in Cæsario id non habetur.

b Addit Cæsarius: consanguineus Henrici Ducis Louanij. Hic est, vt arbitramur, Henricus IV. quem quidam primum Brabantiæ Ducem faciunt, Haræo teste. is hoc ipso tempore viuebat, VValteri æqualis.

c Torneamenta dicta apud medij æui scriptores, hastiludia, ac similes equestres conflictus, in speciem ludicri, sed re sanguinarij plerumque & funesti; ideoq; seuerissimis Pontificum edictis vetiti, donec adhibita moderatio est; submotaq; cædium pericula. Qua alioquin cautela interposita, egregia inest nobilitatis exercitatio, & ad bellica facinora incitamentum.

d Cæsarius: cum properaret ad quoddam &c.

e Merito Cæsarius lib. 7. cap. 38. VValterus de Birback, quem non solum inferioris ordinis homines, sed & Reges & Principes, nobilesque venerabantur, audientes beneficia a Matre misericordiæ illi concessa.

CAPVT II.
Studium virtutum. religionis ingressus.

[5] Cernens igitur Dominus VValterus, adhuc in seculo positus, tanta circa se beatæ Dei Genitricis beneficia, intantum in illius amore accensus est, vt in quadam paupercula ecclesia in ipsius honore dedicata, conscio Sacerdote, [VValterus se D. Virgini seruum consecrat:] fune collo suo iniecto seruum glebæ se illi super altare offerret, soluens singulis annis censum de capite suo, qualem serui originarij soluere consueuerunt. Et quia propter honorem Reginæ cælestis se tam valde humiliauit, ipsa e conuerso dilectum suum etiam in hac vita multiplicibus modis glorificauit.

[6] Denique solitus erat in vigiliis omnium solennitatum beatæ Dei Genitricis ieiunare in pane & aqua, [eius profestis & feriis sextis ieiunat:] & etiam sæpe sextis feriis ob reuerentiam sabbati. Die igitur quadam seruus ieiunanti paruulum vas fictile cum aqua obtulit, quam in eius manibus diuina virtus in optimum vinum conuertit: qui cum gustasset aquam vinum factam, seruum secrete vocauit, & arguit dicens sibi vinum pro aqua ministratum. Quod cum ille negasset asserens se hausisse aquam de situla, [aqua ei in vinum mutatur:] nihilominus vas recepit & effudit. Sicque aqua purissima repletum, vt securus esset, prægustauit, & postea domino suo rursus obtulit. De quo cum gustasset, sicut prius, vinum inuenit, & mox seruo iratus sic ait: Vt quid mihi illudis en secundo vinum pro aqua mihi deferendo? Ad quod verbum stupefactus seruus cum iuramentis maximis negauit. Tunc primum intelligens ex multa misericordia Dei Genitricis hoc miraculum circa se gestū, [iubet miraculum sileri:] eumdē seruum adiurauit, ne illud vmquam alicui hominum, quamdiu ipse viueret, manifestaret. a Seruus vero tanti particeps miraculi fuit Frater Arnoldus, qui cum eo postmodum intrauit Ordinem Cisterciensium, vir sanctus ac multum ordinatus, ac tandem in Monte Stromberch sepultus, qui antequam moreretur miraculum ad Dei gloriam publicauit, timens de thesauro occultato post mortem reddere rationem.

[7] [fit monachus Hemmenrodæ;] Audiens sæpedictus VValterus Ordinem Cisterciensem beatæ Virgini Mariæ dedicatum, omnia quæ sunt huius mundi, ob amorem illius reliquit, & apud Alemaniam in Claustro, quod alio nomine dicitur Hemmenrode, cuius tunc temporis fama clarissima fuit, habitum religionis suscepit. In quo cœnobio quam humiliter sit conuersatus, quam feruens fuerit ac deuotus, & in obedientia præcipuus, atque in obsequiis B. Mariæ Virginis quam sollicitus, [sedulus cultor D. Virginis:] testes fuerunt sui temporis monachi eiusdem monasterij. Psalterium vero, hymnos & cantica atque alias de Domina nostra orationes plurimas in probatione didicerat; quæ omnia studiosissime frequentauit. Missæ quotidianæ, quæ in Conuentu de Domina nostra celebrabatur, semper interesse voluit. Quidquid pene loquebatur ædificatorium fuit, & quia non solum verbis & aspectu, [fit magister hospitum.] imo etiam odore famæ illius multi ædificabantur, magister hospitum creatus est.

[Annotatum]

a Addit Cæsarius: Ex quo colligitur, quod non erat cupidus inanis gloriæ.

CAPVT III.
Varia miracula.

[8] Tempore quodam ductus est ad monasterium spe curationis quidam obsessus, & ab eo in hospitio susceptus: erat enim rusticanus diues satis & notus, qui cum nullo remedio posset sanari, non reliquiis Sanctorū, nō orationibus monachorū; [Energumenum liberat:] sȩpe dictus Walterus auctoritate officij ipsum frequenter visitans, orationes & rhythmos de sancta Dei genitrice, quos apud se habebat conscriptos, super caput obsessi perlegit, ac eidem picturas illius ostendit, per quȩ omnia dȩmonem vt exiret adiurauit. Die quadam dum psalterium super caput obsessi posuisset, dæmon ex hoc clamans & furens intantum hominem, a quo exire cogebatur, turbauit & allisit, adeo, vt cadens in terram mortuus diceretur. Post horam ad se reuersus, surrexit a diabolo se liberatum esse clamitans. Conuersus autem qui curationi huiusmodi interfuit, & rusticum furentem tenuit, huius rei testis fuit. Vadens itaque ille sanus in domum suam, post aliquantum temporis rediit gratias agens Beatæ Virgini Mariæ, ac eius seruo curatori. Hoc verbum audiente Conuentu, adiiciens de eodem: Si non esset amplius reliquiarum in monasterio isto, præter hunc sanctum virum, cuius meritis sum curatus, toti loco sufficere deberet.

[9] Erat præterea in monasterio a equus pulcherrimus & tanti valoris, vt pro eo tam Archiepiscopus Treuerensis, quam Dux Lotharingiæ, siue Brabantiæ, XL. circiter marcas argenti dicatur præbuisse; species enim optimi b dextrarij in eodem erat. Timens autem Conuentus alterum offendere si vni venderetur, per Dominum VValterum duobus adhibitis Conuersis eumdē equum Comiti Hollandiæ gratis transmisit. [equum ferocem, ope D. Virginis mirabiliter recipit.] Venientibus igitur eis in quemdam saltum, equus gregem equarum de longe pascere conspexit: qui statim hinniens atque lasciuiens ex ducentium manibus se excussit, & cursu velocissimo ad oppositum gregem properauit. Quem cum Conuersi insequerentur, magis ab eis equus elongabatur. quibus frustrato labore reuersis, ait Nonnus VValterus: Procedamus; nam equus iste perditus est, nisi S. Maria illum nobis redonet. Vix itaque ad duo milliaria processerant, cum ecce velociter idem equus recurrens, quippe qui non satis domitus fuerat, velut ouis mansueta, ductorum suorum manibus collum subiecit.

[10] Et quia notus erat nobilibus terræ, & ab eis tum propter sanguinis nobilitatem, tum propter vitæ sanctitatem venerabatur, sæpe pro monasterij necessitatibus contra voluntatem suam emittebatur. Igitur tempore quodam descendens cum naui domus, quæ vinum portabat, dum in Zelandiam venisset ipse & sui; orta tempestas maxima omnes terruit, [piratas suadit:] & nauem inclinauit. accessit periculum periculo: nam prædones ad eos remigantes nauem deprædari conati sunt. Et ecce iusto Dei iudicio duo vasa vi ventorum eiecta, nauiculam illorum subuerterunt, ipsosque prædones in profundum dimerserunt. Acta sunt hæc in vigilia S. Nicolai Episcopi post mediam noctem. Vnde singuli vitæ suæ timentes Deo supplicabāt. Ipse vero vir beatus de gurgustio nauis egrediens, seruo suo seorsum ducto c cōfessionem fecit, & sic demum intrauit. Deinde imagine sanctæ Dei Genitricis eburnea, quam semper penes se habebat, coram se posita, ante illam se prostrauit, & orauit, atque in oratione leniter obdormiuit; statimque visum est ei, quod Dominum d Arnoldum in Claustro virū sanctum & probatæ vitæ, [in tempestate videt absentem Fratrem pro se orātem, eaq; sedatur.] tempore psalmodiæ citharizantem audiret; sicque ex ipsa dulcedine vocis expergefactus est, erat enim tempus Matutinarum. intelligensque protinus, quod vir iustus eadem hora pro ipsis oraret, lætus exiuit, omnesque consolans his verbis, ait: Nolite timere, quia nullum periculum nobis nocere poterit. nam Dominum Arnoldum de S. Seuerino, monachum nostrum, audiui citharizantem. Moxque virtute diuina & meritis beatæ Mariæ Virginis, quam inuocauerat in tali articulo, & iam dicti Arnoldi, tempestas sedata est.

[11] Hæc cum relata fuissent Domino Hermanno tunc Priori in Hemmenrode, postea Abbati loci S. Mariæ, statim Dominum Arnoldum prædictorum prorsus inscium, vocauit, & quid in nocte S. Nicolai infra Matutinas cogitauerit, vel quid ibi egerit, interrogauit. Cui ille respondit: [Spiritualis citharizatio ad excitandam deuotionē.] Credite mihi, ego ibi citharizaui. Quali modo? inquit. Et ille: Quando non possum habere deuotionem, sub cuculla digitos more citharizantis moueo, & chordas corde tango, sicque mentis torporem ad deuotionem excito. Et miratus est Prior nimis, audiens hæc, quia enim vir litteratus erat, putamus eum exemplo Elizæi hoc fecisse, in quo ad vocem psalterij excitatus est spiritus prophetiæ.

[Annotata]

a Cæsarius: poledrus, id est, pullus equinus, qui & pulletrus, & pultrinus nonnullis dicitur.

b Dextrarius est equus militaris.

c Plura eiusmodi submissionis alibi exempla reperies, quæ mirere. Sed caue suspiceris homini laico potestatem vllam esse aliena peccata condonandi, quæ solis Sacerdotibus impertita diuinitus. Vim tamen magnam habet generosus ille animi dolor, a Dei caritate expressus, atque talem peccatorum confessionem eliciens.

d Hunc Menologio Cisterciensi inscripsit 25. Augusti, Beatumq; appellauit Henriquez.

CAPVT IV.
Religiosæ virtutes.

[12] [Benignus in pauperes VValterus,] Tantæ compassionis fuit vir iste sanctus circa pauperes, vt in viam directus petentes præueniret, & ex nummis sibi ad expensas datis, illis porrigeret. Cumque die quadam scholaris nudipes illi occurreret, & frigus esset; stare ipsum fecit, & de equo descendit, calceosque extractos illi tribuit, [calceos suos pauperi donat:] & nouos quos in sacco habebat reinduit, equumque conscendit, & abiit. Qui hæc vidit a & præsens fuit, testimonium perhibuit & scripsit. Discordantes concordabat, inobedientes exorabat, iracundos & impatientes ad cor sæpius reuocabat, tentatos exemplis plurimis, quæ semper ad manum habebat, alleuiabat. Hinc est quod cum tempore quodam b vnus de Fratribus conferret cum illo de quodam verbo, in partem eum traxit, & ait: [carnis tentationes patitur:] Et ego magnas carnis meæ patior tentationes. Vt enim aliis posset mederi, proprias infirmitates illis non erubuit confiteri.

[13] Requisitus die quadam a præfato Priore, quid in mensa cogitaret, eo quod non intelligeret lectionem, [pia meditatur tempore mensæ.] respondit: Ego habeo ibi lectionem meam. Quando manducare incipio retracto mente, qualiter pro me Dei filius sit ab Angelo nuntiatus, & in virginali vtero de Spiritu sancto conceptus: & ecce perlectum est primum folium. Deinde cogito quomodo Angelis concinentibus sit natus atque pannis vilibus inuolutus, & in prȩsepio reclinatus: sicque folium secundum verto. In hunc modum transcurro Circumcisionem, Magorum aduentum, oblationem eius in templo, fugam in Ægyptum, baptismum & Ieiunium, passionem atque resurrectionem, ascensionem, & sancti Spiritus aduentum, demumque extremum iudicium. Talis est lectio mea quotidiana, cuius finis finis est prandij. [sæpe lacrymans.] Quod in tali libro comedens legeret testabantur lacrymȩ quas frequentius in mensa fudit; plus enim delectabatur in sanctis meditationibus, quam in genuflexionibus, per quas spiritus contemplationis impeditur. Non enim, vt diximus, multas c venias in oratione petiuit, sed stans vel supra genua iacens, erecto vultu cælos respicere consueuit.

[Annotata]

a Cæsarius, Hæc me præsente facta sunt, inquit.

b Idem: Cum de quodam verbo conferrem cum illo.

c Id est, inclinationes, vel genuflexiones, reuerentiæ vel satisfactionis caussa factas.

CAPVT V.
Obitus. miracula.

[14] Antequam Deus eum vocaret de hoc mundo, cuidam monacho mirifica quædam visio reuelata est. Existente enim eo in a Villari Brabantiæ, quæ domus est ordinis Cisterciensis, cum Abbate suo Domino b Eustachio, cum dies esset Dominica, totum Conuentum idem Abbas post cœnam cōuocari fecit. [venit Villarium:] Quod cum factum fuisset, & ipse diceret: Suntne hic Fratres nostri modo omnes? Responsum est ei: Omnes, Domine, exceptis duobus iuuenibus, qui hospites huc de Francia missi sunt, qui studiosi sunt valde circa silentium, maxime diebus quibus communicant: qui secundo ex parte eius vocati cum venissent, & eis Abbas ipse moram improperaret, humiliter se excusantes consederunt. Sequenti vero die Conuentus a labore rediens, & ante portam primo signo Nonæ facto secundum exspectans, senior ex eis cum sic stans supra fossorium suum se reclinaret, & Nonam de Domina nostra legeret, sic stando leuiter obdormiuit. Et ecce ipsam Dei Genitricem, diuersorum ordinum personis stipatam, in mira claritate inter se & portam transire conspexit: a qua cum minime quasi ignotus respiceretur, neque vocaretur; ait tristis intra se: Hei mihi misero! quare me non vocat? quæ cum paullulum processisset, miserta illius, monachum sibi familiarius adhærentem remisit, dicens: [cernitur D. Virginē comitari, & ad eam alium aduocare.] Voca monachum illum. quem cum reuersus vocaret, & diceret: Veni, Domina nostra vocat te: præ gaudio expergefactus est. Intrans itaque ac Dominum VValterum considerans, dicebat intra se, simillimus est monachus iste monacho, per quem hodie Domina nostra me vocauit in somnis, nisi quod cuculla illius grisea, huius autem alba est; & recitauit visionem socio suo. Sequenti vero die cum Dominus Abbas & sæpedictus VValterus essent recessuri, & ab eis præfati iuuenes ad portam vocati, VValterus quoque in sua grisea cuculla staret, alba quæ sibi fuerat accōmodata deposita, ait monachus senior socio suo: Reuera iste est monachus qui vocauit me; vestem cognosco, de persona non ambigo.

[15] Tandem post dies paucos idem VValterus vir venerabilis cœpit infirmari, [moritur,] qui fide & caritate plenus, confessus atque contritus, beata Dei Genitrice ipsum vocante, de tenebris transiuit ad lucem, de fide ad speciem, de labore ad requiem, de merito ad præmium, de mundo ad patriam; ad quam nos perducat ipse Filius Dei Dominus noster Iesus Christus ex Maria Virgine natus, qui est via in exemplo, veritas in promisso, & vita in præmio. [& alter ab eo vocatus.] Amen. Monachus quoque Villariensis, & ipse vocatus, sicut ei fuerat præostensum, paucis diebus interpositis migrauit ad Dominum.

[16] Vt autem ostenderet Dominus quanti apud ipsum esset meriti Matris suæ dilectus, [Miraculis post mortē claret.] signis post mortem illum glorificauit. Eodem quippe tempore VVinemarus de Aldendorp, miles diues & honestus, lecto totus paralyticus decubuit: [paralyticum sanat:] qui audiens hominem Dei, vnice sibi dilectum, ad Dominum migrasse, mox nuntium ad Claustrum destinauit, per quem sibi defuncti c sotulares transmitti supplicauit. Missi sunt ei noui, & mox remissi, eo quod intellexisset eos Domini VValteri non fuisse. Mox per eumdem nuntium d boti viri Dei satis veteres ei mittuntur, quos ipse infirmus cum fide ac deuotione suscipiens, statim vt manus præmortuas eis imposuit, beneficium protinus ex eis sensit. Simile factum est in pedibus. Ab illa hora cœpit manus leuare, & pedes erigere, ac totius corporis vires sensim recuperare. Eadem vero calceamenta ob amorem beati viri & propter concessum sibi per illa beneficium, intantum venerabatur, [Calcei eius altari inclusi:] vt in castro suo capellam ædificaret, atque eosdem sotulares in eius altario ligneo, Abbate Hemmenrodensi prȩsente, includeret.

[17] Alius quidam miles periculosum habens apostema in pectore, audiens per præfatos sotulares tantam virtutem sanitatis ostensam in VVinemaro, vnum sibi transmitti petiuit, & obtinuit; [per eos curatum apostema.] per quem mox vt locum vlceris tetigit plene conualuit. Sit nomen eius benedictum in secula, per quem vir beatus tam sancto fine vitam transitoriam terminauit. Amen.

[Annotata]

a Huius religiosissimi cœnobij egregia encomia congerit Rosvveydus noster in dedicatoria epistola ad Henricum Vander Heyden eiusdem cœnobij Abbatem, præfixa libello S. Eucherij Lugdunensis de laude Eremi, itemq; alia præfixa libello de contemptu mundi; quos ambos anno 1621. a se recensitos edidit.

b Nunc quoque in Menologio suo Beatum prædicat Chrysostomus 16. Maij.

c Cæsarius, cothurnos.

d Id est, ocreæ.

DE B. GVALTERO BRVGENSI ORDINIS MINORVM EPISCOPO PICTAVIENSI IN GALLIA.

An. Ch. MCCCVII.

[Commentarius]

Gualterus Brugensis, Ordin. Minorum, Episcopus Pictavensis (B.)

Ex variis.

[1] Gvalterum, siue Galterum, aut Galterium, Brugis in Flandria natum, inter Beatos hoc die recensent Martyrologium Franciscanum, & Gallobelgicum, Molanus in Natalibus SS. Belgij, [B. Gualteri nomen in sacris Fastis.] Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ, atque alij citati a Luca VVadingo tom. 2. Annalium ordinis Seraphici ad annum 1279. num. 13. & Arcturo Monstierio in Notis ad Martyrologium Franciscanum. Claudius Robertus in Gallia Christiana & Ioannes Chenu in chronologica historia Episcoporum Pictauiensium 21. Ianuarij, id est, in vigilia S. Vincentij, obiisse Gualterum tradunt.

[2] Eius gesta breuiter narrat S. Antoninus 3. par. tit. 24. cap. 19. §. 8. his verbis: Sub Bonagratia Ordinis Minorum Generali, Frater Galterus de Brugis, Magister in Theologia, tunc Minister Turoniæ, [Inuitus fit Episcopus:] fuit per Dominum Papam compulsus (illo totis viribus vsque ad peccatum inobedientiæ renitente) recipere Episcopatum Pictauensem. Et quamuis Generalis ille supplicauerit, ne ille Pater auferretur illi prouinciæ, præualuit voluntas Vicarij Christi. Erat enim vir omni virtute ornatus, [columba apparet super caput eius.] in regimine vtilis. Tantæ sanctitatis fuit, quod aliquando columba candidissima visa est super caput eius. Et contractum magnum debitum pro indumentis pauperum cum mercatore, quidam, [Angelus eius debita soluit.] qui Angelus Dei creditur fuisse, in forma Procuratoris, absoluit debitum illud & cancellari fecit, eo ignorante.

[3] Hic tamen cum diu litigasset Episcopus existens, in Archiepiscopatu Burdegalensi pro iure Ecclesiæ suæ, & post multos annos Burdegalensis Archiepiscopus, dictus Bertrandus, [Deponitur a Clemente V.] Papa esset creatus, Clemens V. nominatus, deposuit Dominum Galterum ab Episcopatu Pictauēsi, & reduxit ad claustrū. Demum Frater Galterus ad extrema deueniens, quādam schedulam fecit, in qua continebatur, quod ipse appellabat a sententia Domini Clementis Papæ super depositione sua ab Episcopatu ad iustum iudicium Dei, [prouocat ad iudicium Dei.] & ipsam schedulam in manu conclusit dextera sua, & cum ea voluit sepeliri. Quod factum est. Multis claret miraculis, præcipue a quartana liberans. Cum autem post duos annos vel circa, Papa Clemens cum curia sua venisset Pictauos, & ibi moram traheret; audito quod Frater Galterus cum schedula in manu clausa suam appellationem continente sepultus fuisset, voluit hoc videre: vnde mandauit eum exhumari, [cum schedula prouocationis sepultus,] & illam schedulam illi auferri. Mira res! manus eius aperiri non potuit, & schedula haberi, nisi facta prius promissione, quod sibi postea restitueretur. Quo facto statim aperiri permisit manum, & scedulam sumi. Quam cum Papa legisset, miratus est, & reddi eam illi defuncto iussit.

[4] Hæc S. Antoninus. Bartholomæus Pisanus lib. 1. Conformit. fructu 8. par. 2. hæc paullo aliter narrat: Hic Sanctus, inquit, ad mortem deueniens, quādam scripsit schedulam, cum qua in manu decessit. Et cum Pictauis esset Romana Curia, scilicet Dominus Papa Clemens V. (qui ipsum iniuste ab Episcopatu Pictauiensi deposuerat) Episcopi & Cardinales & alij Prælati adessent ad eius exequias, [etiam postea retenta.] nulli prædictam dare voluit schedulam; sed Domino Papa veniente, ei statim mortuus tradidit. In schedula continebatur, quomodo ipse Frater Gualterus, quia iniuste ab eo fuerat depositus, infra tot dies Dominum Papam citabat appariturum coram æterno Iudice. Et sic factum est: nam die statuta, morte Papa ipse decessit. Verum hæc clausula non caret difficultate, quod Clemens Papa post obitum Gualteri septem annis superuixerit. Obiit enim ille 18. Aprilis anni 1314. hic vero an. 1307. hoc 22. aut vt alij 21. Ianuarij. Eadem ex Antonino ad verbum refert Bzouius to. 14. an. 1307. nu. 13. Ioannes Chenu ait Gualterum appellasse a sententia Pontificis ad futurum concilium, & voluisse schedam appellationis secum sepeliri, citatq; S. Antoninum; patet qua fide. Raphael Volaterranus commentariorum vrbanorum libro 21. ita de B. Gualtero scribit: Gualterius Burgēsis (imo Brugensis) Minister Turoniæ, quem ob sanctitatem prodigiis clarere dicunt, magnumque æs alienum benigne pauperibus faciendo contraxisse. Cum summus esset Theologus, multaque scripsisset, ac inuitus Præsul Pictauiensis crearetur, venit in litem pro iure Ecclesiæ suæ, cum Præsule Burdegalensi, qui paullo post Pontifex creatus, nomine Clementis V. hunc aduersarium suum præsulatu deiecit. Quare Gualterius cum hanc iniuriam æquo animo tulisset, moriens corpore, huiuscemodi chirographum imponi iussit: Ad iustum Dei iudicium appello. quod Clemens cum legisset, dicitur expauisse.

[5] Lucas VVadingus to. 2. ad an. 1279. num. 13. ait eo anno Gualterum a Nicolao III. ad episcopatum Pictauensem euectum, [Quando creatus sit Episcopus.] cum ea Sedes diu vacasset, contendentibus de ea duobus a Capitulo electis. Sed non recte isthic, typographi fortaßis negligentia, Episcopus ille Burdegalensis eius aduersarius Bernardus appellatur, qui Antonino, Claudio Roberto, aliisq; est Bertrandus, qui deinde Clemens V. fuit, non VI. vt ibidem dicitur. Addit VVadingus, [Eius corpus post 2. annos integrum.] quod ex S. Antonino colligi potest, corpus eius post biennium integrum repertum; & columbam illam, de qua Antoninus, super caput celebrantis adstitisse. Demum traditur, vt ibidem refert VVadingus & Arturus Monstierius in Notis ad Martyrol. Franciscanum, [Claret miraculis.] miraculis effulsisse, cæcos illuminasse, a variis languoribus curasse, atque specialem semper habuisse potestatem super febrem quartanam, paralysin, & morbum comitialem.

[6] [Eius sepulchrum,] Extat eius sepulchrum in conuentu Pictauiensi Fratrum Minorum in ecclesia iuxta altare maius, & a multis illius opem implorantibus pie frequentatur. Est ibidem prope triclinium domuncula, siue cubiculum titulo S. Gualteri nuncupatum. Ita Arturus ad Martyrol. Francisc.

[7] Iacobus Meierus Annalium Flandriæ lib. 11. inter alia quæ de Gualtero refert, ait, vita sanctum fuisse, & claruisse miraculis & ante & post obitum. Idem ex Meiero & Antonino refert Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica. Iacobus Philippus Bergomensis in Supplemento chronicorum lib. 13. hæc scribit: Gualterius luculentissimus ordinis Minorum Doctor, [eruditio,] & Pictauiensis Episcopus, hac etiam tempestate (circa annum 1260.) & doctrina & vitæ sanctitate insignis plurimum fuit. De eius eruditione hoc fert Ioannes Trithemius testimonium in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis: Galterius Episcopus Pictauiensis, ordinis Fratrum Minorum, vir in diuinis scripturis eruditus, & in secularis philosophiæ disciplinis nobiliter doctus, ingenio subtilis, sermone scholasticus, in declamandis sermonibus ad populum excellentis industriæ fuit. De scriptis illius præter Trithemium agunt Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, Iacobus Philippus Bergomensis lib. 13. Supplementi anno 1261. Claudius Robertus, [scripta.] Antonius Sanderus lib. 1. de Brugensibus eruditionis fama claris, Ioannes Chenu, Franciscus Svveertius in Athenis Belgicis, aliiq;.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II:23. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.