Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

23. Januar


XXIII. IANVARII.

SANCTI QVI X. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Parmenas Apostolus, vnus e VII. primis Diaconis, Martyr, Philippis in Macedonia.
S. Messallina Virgo Martyr, Fulginij in Vmbria.
S. Bellus, Martyr, Romæ.
S. Florus, Martyr, Romæ.
S. Saturninus, Martyr, Romæ.
S. Minutius, Martyr, Romæ.
S. Castulus, Martyr, Romæ.
S. Basilla, Martyr, Romæ.
S. Cornelius Exorcista.
S. Seuerianus, coniunx Martyr, Neocæsareæ in Mauritania.
S. Aquila coniuga Martyr, Neocæsareæ in Mauritania.
S. Asclas, Martyr, Antinoi in Thebaide.
S. Cortilia, Virgo & Martyr, Romæ.
S. Anastasius miles, Martyr, Ilerdæ in Hispania.
LXXIII. socij, Martyres, Ilerdæ in Hispania.
S. Sergius monachus, Martyr, Ilerdæ in Hispania.
S. Emerentiana, Virgo & Martyr, Romæ.
S. Clemens Episcopus, Ancyræ, Martyr.
S. Agathangelus, Ancyræ, Martyr.
S. Christophorus, Diaconus, Ancyræ, Martyr.
S. Chariton, Diaconus, Ancyræ, Martyr.
Plures pueri, Ancyræ, Martyres.
S. Phengon, miles, Amisi, Martyr.
S. Eucarpius, miles, Amisi, Martyr.
Plurimi viri, feminæ, pueri, Romæ. Martyres.
S. Donatus, Martyr, Ancyræ in Galatia.
S. Castulus, Martyr, Ancyræ in Galatia.
S. Papias, Martyr, Ancyræ in Galatia.
S. Climatius, Martyr, Ancyræ in Galatia.
Duo sancti Martyres in Pario lacu.
S. Amasius, Episcopus Teanensis in Italia.
S. Eusebius, Abbas in Syria.
S. Maüsimas vel Maysimas, Sacerdos in Syria.
S. Salamanes, Silentiarius, in Syria.
S. Vrbanus, Episcopus Lingonensis in Gallia.
S. Gregoria, Virgo, Romæ.
S. Martyrius, monachus in Italia.
S. Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus.
S. Ildefonsus, Archiepiscopus Toletanus in Hispania.
S. Boisilus, monachus in Anglia.
S. Maimbodus, Martyr, Monte-Beligardæ.
S. Barnardus, siue Bernardus, Archiepiscopus Viennensis in Gallia.
Margarita, Virgo, Rauennæ in Italia.
S. Victor, Martyr, Insulis in Flandria.
Socius, Martyr, Insulis in Flandria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Paulus Thebæus, primus Eremita, colitur hoc die ab Ecclesia Nannetensi in Britannia Armorica, officio semiduplici, in hunc diem reiecto, quod XV. Ianuarij festum isthic celebretur, officio duplici, sacri coniugij beatißimo Virginis Deiparæ & S. Iosephi, cum commemoratione S. Mauri. Dedimus vitam S. Pauli X. Ianuar.
S. Meinradus, siue Meginradus, Eremita & Martyr, colitur hoc die officio duplici in diœcesi Constantiensi, vt ad eius vitam diximus XXI. Ianu.
Desponsatio sanctissimæ Virginis Deiparæ ac S. Iosephi celebratur in compluribus Ecclesiis hoc die, in aliis alio. Præcipue Petri Aurati Dominicani, viri docti & pij, studio, vel excitata primum vel propagata populi Christiani pietas, vt hoc quoque, sicut cetera vitæ sanctißimæ Virginis mysteria, quæ ad restituendam generi humano salutem Dei destinauit prouidentia, veneraretur.
S. Neon Martyr refertur in Martyrol. S. Hieronymi his verbis: Et alio loco SS. Eugeni, Neonis, Machari; vt dubites an coniungi cum iis debeat (quos mox dicemus hic coli a quibusdam, ac videri in 20. Dec. cum Martyrol. Romano reiiciendos) an is sit, qui cum Sanctis Tergeminis XVII. Ianuarij interemptus, an alius. In MS. Hibernico Nenon appellatur.
S. Florus Martyr, a Galesinio & Canisio SS. Seueriani & Aquilæ filius fuisse dicitur, & martyrij socius: quod cur non omnino nobis probetur, mox dicemus, cum de iis agemus.
Memoria sanctæ & Oecumenicæ Synodi sextæ, quæ damnauit hæresim Monothelitarum, imperāte Constantino Pogonato, patre Iustiniani Rhinotmeti, Constantinopoli recoli solet hoc die, vt habent Menæa. De ea egimus X. Ianu. ad vitam S. Agathonis, & sæpe alias illius mentio fiet.
Ocfridus Presbyter: de quo ad vetustißimum MS. Martyrologium VVandelberti hi adiecti, antiqua etiam manu, sunt versus:
Presbyter Ocfridus, carnis tum vincula linquens,
Lidwine, te officio sequitur comitatus & actu.

Durandus Episcopus Leodiensis, Beatus appellatur in Kalendario Sanctorum ditionis Leodiensis, & in Sacrario eiusdem ditionis, & Sacrario S. Lamberti. Sed omittimus, quia etsi laudatißimus Episcopus fuerit, non tamen publice colitur. Acerbior in eum est Ioannes Placentius in catalogo Antistitum Leodiensium; immerito.
Bernardus Comes de Lippia, inde monachus ordinis Cisterciensis, Lehalhensis in Liuonia Episcopus, & Liuonum Apostolus, commemoratur in Menologio Chrysostomi Henriquez, & Beatus appellatur. Meminit eius & Kalendarium Cisterciense Diuione editum. Nondum didicimus, an vspiam publico aliquo cultu honoretur.
Guido Abbas Floridi-Campi in Frisia, vir sanctissimus, refertur hoc die, & Beatus nuncupatur, ab eodem Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi.
Arnoldus de Swalma, Canonicus & Pastor Ninouiensis, ordinis Præmonstratensis, refertur hoc die a Ioanne Chrysostomo vander Sterre in Natalib. Sanctorum ordinis Præmonstratensis, & ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Natales Molani, & Beatus ab vtroque appellatur. Certe Balduinus Ninouiensis in Chronico tradit eum post mortem miraculis claruisse, ideoq; ex communi cœmiterio in ecclesiam translatum eius corpus. atque in eiusdem Chronici margine adscriptum est: B. Arnoldus de Swalma, sed recentiori manu. Obiit anno Christi 1221.
S. Babylas, S. Agapius, S. Timotheus, Martyres, in Sicilia. Ferrar. Nos XXIV. Ian.
S. Valerius, Episcopus Cæsaraugustanus. Galesinius. Nos XXVIII. Ianuar.
S. Basilij Magni vitam ad hunc diem collocat Iacobus de Voragine in Legenda Aurea. Eam dabimus XIV. Iunij.
S. Helena Imperatrix. Maurolyc. De ea agemus XVIII. Aug.
S. Agilus Abbas Resbacensis. MS. Florar. Nos XXX. Aug.
S. Adamnanus, Eugenij VI. Scotorum Regis Præceptor. Ita Dauid Camerarius. Non est hic alius ab Adamnano Huensi, XXIII. Septemb.
SS. Vrsulæ, & sociarum Virginum & Martyrum, fit hoc die Coloniæ in Ecclesia S. Cuniberti commemoratio; quod hoc die primum columbæ indicio repertum sit S. Vrsulæ corpus, de qua eiusq; sodalibus plenius agemus XXI. Octob.
S. Macarius, S. Eugenius, Martyres, hoc die a multis Ecclesiis coluntur, a quibusdam solus Macarius cum S. Emerentiana. Memorantur quoque in multis Martyrologiis, Rabani, Galesinij, Molani, Ferrarij, aliisq;, & multis MSS. De iis agemus cum Martyrologio Romano XX. Decemb.
S. Irmina, Virgo, Abbatissa Horreensis, Treuiris. Ferrar. qui in Notis citat Martyrol. Canisij, in quo tamen, vt & in Romano, solum refertur XXIV. Decemb.

DE S. PARMENA APOSTOLO, VNO E SEPTEM PRIMIS DIACONIS.

Svb finem I. secvli.

[Commentarius]

Parmenas Apostolus, unus e VII primis Diaconis, Martyr Philippis in Macedonia (S.)

[1] Philippis celebri quondam Macedoniæ vrbe ad Thraciæ confinia, nunc vix humili vico, coronam martyrij tulit S. Parmenas, vnus e septem illis primis Diaconis, qui a XII. Apostolorum collegio lecti memorantur, Act. 6. Extat eius memoria in Latinis Martyrologiis XXIII. Ianuarij. & Vsuardus quidem ista habet: [S. Parmenas colitur a Latinis 23. Ianu.] Philippis B. Parmenæ, qui fuit vnus e VII. Diaconibus. Hic traditus gratiæ Dei a fratribus, iniunctum officium prædicationis plena fide consummans, martyrij gloriam adeptus est. Eadem fere Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Canisius, aliiq;. addit Martyrol. Romanum sub Traiano passum; MS. Florarium, anno salutis 77. qui erat Vespasiani octauus, ante Traiani imperium vigesimus primus. at Galesinius: Philippis in Macedonia S. Parmenæ Martyris. Is e septem Diaconis, quos Apostoli constituerunt, vnus, munere suo recte religioseque perfunctus, Traiano Imperatore, multis vexatus contumeliis pro Christi laude, demum martyrio coronatus est. Referunt eum quoque vetus Romanum Martyrologium, & Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 14.

[2] Baronius in Notat. ad Martyrol. ait vndecima Martij ac iterum tertia Maij a Græcis celebrari, vt apparet ex eorum Menologio. [a Græcis 2. Martij,] Neutro die eius mentio habetur in Menologio quod Canisius edidit, aut Menæis. Sed in vtrisque refertur 2. Martij, iterumq; in Menæis (vti & Galesinio) 12. Maij; in Menologio 6. Maij. at rursus 28. Iulij in eodem Menologio ista leguntur:[6. & 12. Maij.] Natalis BB. Prochori, Nicanoris, Timonis, & Parmenæ. Hi cum essent ex numero sanctorum Apostolorum, [28. Iulij.] in diuersis locis, propter Christianæ fidei prædicationem, ab impiis persecutionem passi, eo quod Christum Dominum filium Dei & perfectum hominem esse confiterentur, martyrij coronam assecuti sunt. Eadem habentur illo die in Anthologio Græcorum quod Clemens VIII. Pontifex Maximus approbauit, & Menæis, ac Maximo Cythereo; atque in his tribus Apostoli vocantur, vti & aliis Menæorum citatis locis. S. Prochorus colitur a Latinis 9. Aprilis, S. Nicanor 10. Ianuarij, S. Timon 19. April.

VITA S. MESSALLINÆ VIRGINIS ET MARTYRIS, FVLGINII,
Italice scripta a Ludouico Iacobilli.

Svb Decio.

[Vita]

Messallina Virgo Martyr, Fulginii in Vmbria (S.)
a

Ex Italico Lvd. Iacobillii.

CAPVT I.
S. Messallinæ pia opera.

[1] Fvlginij nata est Messallina claris ac nobilibus parentibus sub annum Christi ducentesimum trigesimum sextum. Vt per ætatem capax disciplinæ fuit, erudita est ad omnem pietatem a S. b Feliciano eiusdem vrbis Antistite, [Messallina Fulginij a S. Feliciano instituta, sancte viuit:] religionis fama per omnes Italiæ oras celeberrimo, qui deinde martyrij quoque gloriam adeptus est. Perpetuam illa virginitatem coluit, ea ornatam vitæ innocentia & sanctitate, vt Christianis omnibus, non modo qui Fulginij degebant, sed tota circum Vmbria, exemplo esset & voluptati.

[2] Interea Romam ad triumphum, Persis Medisque debellatis, tendens c Decius Imperator, cum Fulginium venisset, loci amœnitate atque vbertate delectatus, isthic dies aliquot cum exercitu morari constituit. Audito vero Felicianum Episcopum multis, [captū Felicianum,] non Fulginatium tantum sed & reliquorum Italorum, Christiana sacra persuasisse, abdicatoque dæmonum cultu eorum d demolitum esse delubra, ac noua Christo erexisse; furore percitus, rapi eum in carcerem iubet, arctissimaque attineri custodia, sancita pœna capitali, si quis ad eum adire, cibosque subministrare ausus esset: vt non vnam mortem, lento acerboque excarnificatus supplicio, moreretur.

[3] Exterruit edicti seueritas populum: metuque supplicij grex vniuersus sanctum suum Pastorem destituit. Vna reperta est adolescentula Messallina, æterno digna præconio, quæ nullo retineri metu potuit, quo minus gratitudinem suam constanter testaretur, lucrum deputans si vitam ipsa amitteret, dum doctori eam suo Pastorique sustentat ac seruat. At quo certius animum roboraret suum ad perculosum hoc certamen, [Deum precata,] infirmitati ipsa suæ diffisa, diuinam implorat opem, in æde quæ Palatina dicebatur, a Feliciano extructa, ac S. Ioannis Baptistæ honori dicata. Hic Messallina solo affusa, multis cum lacrymis ac suspiriis, Deum precatur, sancto Antistiti præsto vt sit, sibique; & quam sexus fragilitas, imbecillitasque ætatis præpediret, ipse consueta benignitate, corroboraret, atque animos daret, & rei quam meditabatur, & discrimini quod adibat, pares. [adit, & cibo recreat:] Mox velut hausta cælitus fiducia, non arma, non furorem tyranni metuere; intrepido animo quotidie custodiam ingredi, cibosque ei afferre, a quo cibis ipsa erat spiritualibus educata in vitam æternam.

[4] Quis explicare verbis queat, sanctos illos diuinosque sermones, quos vltro citroque, eo tempore ac loco, sanctæ illæ & innocentes animæ miscebant? Miserebat Messallinam tormentorum & ȩrumnarum, quibus excruciatum magistrum suum ac pastorem cernebat, testata lacrymis obedientissimȩ alumnȩ affectum non sine sancta quadam inuidia. [martyrij auida,] Obtestabatur identidem id sibi a Deo beneficium impetrari, vt & ipsa victima diuino honori amplificando occumberet: haud quidem dignam se eo honoris gradu, at nihil alienum a diuina bonitate, postulare. Erat cupiditate vehementi inflammata martyrij, recentibus inuictissimarum Virginum e Cæciliæ, Agathæ, Apolloniæ, Victoriæ exemplo stimulata: quippe, vt eiusdem tyranni immanitate gloriosam consecutæ erant victoriam, ipsa quoque eamdem sibi impertiri a Deo precabatur, vel optimi sui doctoris aduocatione & patrocinio.

[5] Non poterat non sanctis exultare lætitiis apostolicus Feliciani spiritus, dum inuictum animum, feruidamque & ab imis eluctantem visceribus discipulæ caritatem contemplatur. Gratias primum illi pro benigno in se studio agit, deinde vt ad quam hactenus virtutis normam vitam direxisset, [eius benedictione munita,] eam constanter ac hilariter sequeretur, monet: prospicere se animo, prope abesse eam a victoria ac triumpho. Quæ cum diceret sanctus senex, gratias Deo agens, profusis lacrymis vultum rigabat. paterno dein affectu, sanctissimæ virgini benedicit. Illa felici eius apprecatione, sanctissimisque consiliis animata, tantum animo suo robur addi persensit, vt non modo metu omni careret sed & inferni conatus omnes contemneret. [Deo se offert.] Egressa e carcere, ad Palatinam basilicam reuertitur, easdemque concipit preces, ac Deo sese hostiam dicat, in summo beneficio habitura, si mutuo dare sanguinem, atque effundere vitam possit eius caussa, qui vt eam in libertatem spemque vitæ cælestis vindicaret, ipse suam acerbo cruciatu finierat vitam.

[Annotata]

a Eam vitam se ex libro Francisci Cirocchi Fulginatis, aliisq; monumentis, composuisse Iacobillius testatur. Nos alibi nusquam S. Messallinæ mentionem reperimus.

b Colitur S. Felicianus 24. Ianu.

c Decius anno Christi 249. inuasit imperium, tenuitq; mensibus 30. De eius aduersus Persas bellis agemus 24. Ianu. cum de S. Babyla erit sermo, & 30. Iulij cum de SS. Abdon & Sennen. Sed erit qui suspicetur, hanc Messallinæ & Feliciani cædem contigisse potius, cum cæsis Philippis, patre ac filio, Romam proficisceretur Decius.

d Non id mirum, sub Philipporum piissimorum Augustorum imperio, vt 20. Ianuarij in S. Fabiani Vita dictum.

e Hæc amplificationis ergo addita ab Auctore. an hæ omnes ante Messallinam occubuerint, incertum, præterquam de Cæcilia, quæ ante Decij imperium interfecta, vt 22. Nouemb. dicemus. De S. Agatha agemus 5. de S. Apollonia 9. Februarij; de S. Victoria 23. Decembris.

CAPVT II.
S. Messallinæ martyrium. repertæ reliquiæ.

[6] Cvm sæpius ea ratione itaret ad carcerem, non diu intentos fefellit satellites, qui vt deprehendere promentem præbentemque Pontifici cibos, illico iniiciunt manus: [Comprehenditur:] sed primum versuta ac fallaci malitia, delinire illam blanditiis ac promissis, atque a Christi religione ad deorum colenda simulacra conantur auocare. Illa vero firmitatem ac robur in bene cœptis tenere, promissa respuere, intentatas minas negligere, positis humi poplitibus tendere ceruices, [blanditias & minas spernit:] offerre se dilectissimo sponso suo Iesu victimam, eius ingeminare iucunde ac dulciter nomen, intrepide profiteri obstrictam illi fidem.

[7] Potuerat id spectaculum emollire lictorum animos, si non omni saxo duriores, omni immaniores bellua extitissent: [verberibus mactatur,] ast agitante eos malo genio, noua perciti rabie, multas illi ac varias iniurias & supplicia intulere, ac tandem flexis genibus, defixisque cȩlo oculis, immobilem, nodosis rigidisque fustibus barbarum in morem tamdiu cecidere, donec lacerato crudeliter corpore, innocentissimam animam extunderent, quæ in sinum cælestis sponsi victrix euolauit, æternum fidei præmium acceptura. Prima hæc Christo hostia Fulginij mactata: primum tunc fusus cruor, solum patrium fecundauit ad martyria: secutus Felicianus atque alij. Gesta hæc sunt sub annum Christi a 254. circa 23. diem Ianuarij, cum admodum octodecim annos nata esset Messallina.

[8] Aderat diuturno huic atrocique certamini Felicianus, atque vbertim lacrymans & miserabatur Virginis labores, & funesto vnaque glorioso successu gratulabatur. Cumque aliud ei ferre auxilium non posset, [exultante S. Feliciano.] toto animi conatu diuinam illi opem conciliabat, protensa identidem sacra dextera illi benedicens. Et merebatur sane, vt sibi is benediceret, fortissima Virgo, quæ singulari exemplo, immortali fama celebrando, docuit, etsi pastorem pascere gregem & tueri etiam vitæ suæ iactura oporteat, posse tamen etiam quandoque oues ipsas, cum ita visum Deo est, viresque iis cælitus suggeruntur, mutuam rependere vicem pastori.

[9] Sublatum inde clam triumphale Martyris cadauer, venerabundi in æde Palatina, quæ nunc Cathedralis, S. Feliciani nomini dicata, tumulauere Christiani: vbi variis a Deo portentis illustratum. [Corpus sepultum.] Dignum illud æterna memoria & admiratione, comam Virginis, etsi b mille trecentos septuaginta tres annos, quot iam ab illius martyrio fluxerunt, recisam, asseruari ostendique quotannis populo, vna cum aliis Diuorum pignoribus, [(coma seruata)] flauam adhuc, venustam, viuidamque, ac si spirantis adhuc Messallinæ ornaret caput.

[10] Corpus antiquis temporibus cum summa custoditum veneratione, dein, siue vt bellorum iniuriis subduceretur, seu qua alia caussa, ne quis fortassis id surriperet, diu abditum fuit: sola maiorum traditione constabat, [diu abditum,] quo id conditum loco esset. Tandem productum e latebris, redditumque pristinis honoribus & luci Ecclesiæ, studio Antonij Bizzoni Fulginatis Episcopi, qui Sacerdotem quemdam huius vrbis iussit omni diligentia refodere locum, quo occuli sacrum thesaurum fama erat, eumque peruestigare. Tandem post diuturnum laborem, [repertum,] publica lætitia & gratulatione repertum est gloriosæ Virginis corpus, anno 1599. 13. Decembris, S. Luciæ Virgini ac Martyri sacra luce, in paruo & elegante sacello, intra marmoreum tumulum, cui vetustis characteribus inscriptum erat: Hic svbtvs iacet corpvs sanctæ Messalinæ.

[11] Simul ac retectum est sacrum pignus, cælestibus portentis honor illustratus est Martyris. [non sine miraculis:] Nam suauissimus planeque insolitus odor exspirauit, rursumque cum publice reclusa est capsa. Et latomo cuidam, huius sancti operis administro, diuturna tibiæ plaga subito persanata est. Dæmones quoque in energumenis, qui ad sacras reliquias pertracti erant, inusitato eiulatu & vociferatione testati sunt, nouum sibi eo loco, sacrarum reliquiarum virtute, infligi tormentum.

[12] Cum ergo plurima in dies beneficia a Deo Messallinæ patrocinio consequerentur Fulginates, supplicarunt Antistiti suo Porphyrio Feliciani, [Decreta illi veneratio:] qui etiamnum huic Ecclesiæ feliciter præest, vt pristinos Virgini honores plenamque venerationem redhiberi curaret. Legitime caussam discuti agique iussit Episcopus: atque vbi liquido constitit, antiquitus semper publicam ac solennem illi impensam venerationem esse, eamdem postliminio haberi ei sanxit. Actum id 19. Ianuarij 1613.

[13] Vbi illud, plurimis publicis priuatisque votis expetitum, Pontificis decretum promulgatum est; [habita supplicatio, aliiq; honores.] præter alias insolitæ lætitiæ & pietatis testificationes, magnifica instituta supplicatio est, cum visendo apparatu, præcipuis rebus, quas in vita ac morte præclare gessit Messalina, vario schemate repræsentatis; incredibili vicinorum populorum, quos tantæ rei fama exciuerat, concursu. Id 23. Ianuarij die, anniuersario gloriosæ cædis Messallinæ, contigit, anno 1613. Vix Cathedralis basilica capere vndatim confluentem multitudinem poterat. Creuit deinceps Fulginatium aduersus sanctam Martyrem pietas. Corpus illius in eadem Cathedrali ecclesia, intra sacellum Virgini Lauretanæ sacrum, publicæ expositum venerationi est: multaque isthic beneficia Messallinæ patrocinio & meritis impetrantur a Deo.

[Annotata]

a Imo 250. aut summum 251. quo Decius periit, successitq; Gallus cum Volusiano filio.

b Edidit Iacobillius librum de Sanctis Fulginatibus anno 1627.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS BELLO, FLORO, SATVRNINO, MINVTIO, CASTVLO, BASILLA.

[Commentarius]

Bellus, Martyr Romae (S.)
Florus, Martyr Romae (S.)
Saturninus, Martyr Romae (S.)
Minutius, Martyr Romae (S.)
Castulus, Martyr Romae (S.)
Basilla, Martyr Romae (S.)

Ex variis.

Svggeßit hos nobis vetus MS. Martyrologium S. Hieronymi, in quo ista habentur: Romæ, via Salaria veteri, Belli, Flori, Saturnini, Minuci, Castoli, Basilæ. & alio loco Corneli Exorcistæ. MS. Rhinavviense: Romæ, Belli, Flori, Saturnini, Castuli. In MS. Hibernico conuentus Dungalensis omnia, vt plerumque, confuse: Seueriani, Cornelij, Saturni, Castuli, Belli, Minuci, Aquiliæ, Veteræ, Basillæ, Eugenij, Galatiæ, Macarij, Papiæ, Clemati, Exorcistæ, Castuli, Florij, Serdi, Nenonis. Agnoscere antiqui librarij socordiam aut imperitiam licet, qui Exorcistam a Cornelij nomine auulsum, veluti diuersum Sanctum retulit: & cupiens locorum nomina, fortasse breuitatis caussa, omittere, Veteræ & Galatiæ vocabula Sanctorum esse censuit, cum legisset via Salaria vetere, & post Ancyra Galatiæ. Serdi quid sibi velit, nescimus. De ceteris mox agemus.

DE S. CORNELIO EXORCISTA.

[Commentarius]

Cornelius Exorcista (S.)

Hvius nomen citata iam Martyrologia exhibent. Martyrem fuisse probabile est: an Romæ, non constat; nam quod in Martyrologio S. Hieronymi dicitur, & alio loco, ita accipi potest, vt non via Salaria veteri cum prioribus, sed alio Vrbis pomœriiue loco occisus dicatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SEVERIANO ET AQVILA, NEOCÆSAREÆ IN MAVRITANIA.

[Commentarius]

Severianus coniunx Martyr, Neocaesareae in Mauritania (S.)
Aquila coniuga Martyr, Neocaesareae in Mauritania (S.)

[1] Neocæsarea vrs est Cappadociæ, perquam celebris, Ptolemæo memorata; alia Bithyniæ, vt ex Stephano patet; alia ad Euphratem. Est & in Mauritania vrbs natalis S. Seueriani, si creditur Martyrologio, inquit Ortelius. at cur non tam credatur, multoq; etiam magis, quam profanis scriptoribus? Non credidit Galesinius, sed in Macedonia reposuit, nullo citato, quem sequatur, auctore. Fatetur quoque omnes codices habere in Mauritania. Sed profecto videndum est, inquit, an in illis mendum sit, cum Neocæsaream in Mauritania sitam nusquam legamus. Ea fortaßis ratione motus Baronius Cæsaream pro Neocæsarea reposuit. Ita quoque habet vetustißimum MS. Martyrologium Rhinovviense: [Neocæsarea vrbs Mauritaniæ Cæsariensis:] Cæsariæ Seueriani & Aquilæ. At cetera omnia MSS. Neocæsaream habent. Vetus Romanum a Rosvveydo editum, MS. S. Hieronymi, plurima Vsuardi MSS. Beda, Ado, Notkerus, Maurolycus, alij. Quædam MSS. Geneocæsaream, vti & Bellinus editionis Venetæ anni 1498. at MS. Florarium, Gueocæsaream; Vsuardi editio Parisiensis anni 1536. & Lubecana an. 1475. & MSS. Gneocæsaream; Petrus de Natal. lib. 3. cap. 16. Zenocæsaream, vocant. Cæsarea vrbs est maritima Mauritaniæ Cæsariensis, quæ Ptolemæo ἰὼλ Καισάρεια dicitur, lib. 4. cap. 2. tabula 1. Africæ. Strabo quoque lib. 17. In hac ora maritima vrbs quædam erat, Iol dicta, quam a se instauratam Iuba Ptolemæi pater, mutato nomine Cæsaream appellauit. habet ea portum, & ante portum insulam. Ptolemæus quoque loco citato: Insula vero adiacet Iuliæ Cæsareæ, eiusdem nominis vrbem habens.An forte hæc in insula vrbs, posterius ædificata, Neocæsarea est dicta, id est, Noua Cæsarea? an aliud alibi oppidum ita appellatum? Frequens erat in Africa, vt Nouæ titulus adderetur vrbium nominibus: ita Nobabarbarensis, Nobagermaniensis, Nobasparsensis, Nobasinensis, Episcopi Numidiæ memorantur; Nobalicianensis, Mauritaniæ Sitifensis. Sed de loco iam satis.

[2] [ibi SS. Seuerianus & Aquila combusti;] Neocæsareæ ergo, vel Cæsareæ, sancti coniuges Seuerianus & Aquila igne combusti sunt, ab omnibus celebrati Martyrologiis. Galesinius & Canisius Florum addunt, eorum filium. Neocæsareæ in Macedonia, inquit Galesinius, sanctorum Martyrum Seueriani & Aquilæ coniugum, & Flori filij: ij pro perpetua tuendȩ fidei constantia combusti, ad prȩmium abierunt in cælum. In Notis fatetur se Florum addidisse, [an etiam Florus filius?] antiqui libri auctoritate. Veremur ne is Florus sit, qui cum Bello, Saturnino, aliisq; Romæ occisus, de quo ante; & quod coniugibus duobus additus esset, filius creditus sit; quæ tamen audax esset coniectura. MS. Dungalense, vt ante diximus, duos Floros habet, siue Florum, & Florium: sed nec temere solum illum codicem sequimur.

[3] Porro S. Seuerianus, Seuerinus dicitur Adoni. Aquila, in Veneta Bellini editione an. 1498. Attila, in MS. Dungalensi Aquilia.

DE S. ASCLA MARTYRE, ANTINOI IN THEBAIDE.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Asclas, Martyr Antinoi in Thebaide (S.)

Ex Mss.

[1] Antinous, Antinopolis, Antinoïa, Antinoïe, vrbs est Thebaidos in Aegypto, ab Adriano Imperatore condita, sita in dextra Nili ripa, media inter Babylonem & Copton, pluribus a nobis descripta IX. Ianuarij ad vitam SS. Iuliani & Basilissæ num. 10. in prolegom. vbi num. 11. diram sub Diocletiano persecutionem in hisce Thebaidos partibus motam fuisse diximus. In ea generose certauit, [S. Asclæ martyrij locus.] & pro Christo occubuit XXI. Ianuarij, S. Asclas, vitiose a nonnullis Aselas, Asdas, Asclepius, & Arselas nuncupatus.

[2] Tertio ab obitu die, XXIII. Ianuarij, corpus eius a Christianis repertum & sepulturæ traditum. Qui dies eius cultui deinceps consecratus. [natalis,] Martyrol. Romanum: Apud Antinoum Ægypti vrbem, S. Asclæ Martyris, qui post diuersa tormenta pretiosam Deo animam in flumen prȩcipitatus reddidit. Vsuardus: Apud vrbem Antinoum S. Asclæ Martyris, qui primo atrocissime suspendio tortus, deinde flammis lateribus admotis exustus, ad vltimum pretiofam Deo animam in flumen præcipitatus reddidit. MS. Florarium: Apud vrbem Antinoum, alias Antinonium, S. Asclæ Martyris, qui sub Arriano Iudice, tempore Diocletiani, anno salutis 287. martyrio coronatur. Maurolycus: Apud vrbem Ægypti Antinoum S. Aselæ Martyris, qui Diocletiano imperante, sub Arriano Præside, post diuersa tormenta, pretiosam animam in Nilum præcipitatus Deo reddidit, a Philæmone & Apollonio Diaconis tumulatus.

[3] Hæc fusius ita narrat Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 16. Ascla Martyr passus est apud Ægyptum, [tormenta,] ciuitatem Antinonum, temporibus Diocletiani Imperatoris, sub Præside Arriano; qui primo atrocissime suspendio tortus, deinde lateribus flammis admotis exustus; ad vltimum in flumine præcipitatus, pretiosam Christo animam reddidit, X. Kalend. Febr. sepultusque in ipsa ciuitate a Christianis, [sepultura,] ministerio Philemonis & Apollinij Diaconorum. At fœdus is error, quod Philemon Diaconus appelletur, dicaturq; sepulturæ præfuisse, qui necdum tunc ad fidem Christi erat conuersus. Illius atque Apollonij martyrij Acta, imo & Arriani Præfecti (nam & ipse ex truculento persecutore, illustris Christi Martyr effectus est) dabimus ex variis MSS. VIII. Martij. Martyrologium Gallobelgicum bis S. Asclam refert, hoc videlicet die, atque iterum cum S. Leonide XXVIII. Ianuarij. Meminit eo die Baronius in Notis S. Asclæ, sed huius; quem illius auctor Martyrologij diuersum existimauit. MS. Florarium rursus 8. Martij, S. Asclæ Martyris inscriptum habet nomen.

[4] Acta S. Asclæ damus ex antiquis MSS. S. Mariæ de Ripatorio, S. Maximini prope Treuiros, & Nicolai Belfortij, collata cum Agonibus Martyrum Lutetiæ olim excusis. [Acta;] Eadem, sed non omnino integra, extabant in MS. S. Martini Vltraiecti. Acta SS. Philemonis, Apollonij & Ariani, S. Asclæ quoque meminerunt, forsan ab eodem scriptore mandata litteris. ea sic incipiunt: Postquam admirabilis Asclas beato fine apud Antinoum martyrium consummauit; iussit Præses Arrianus de eadem ciuitate Christianos comprehendi & c. Eorum quoque cædes narratur in Actis SS. Thyrsi, [alibi mentio,] Leucij, & Callinici, per Metaphrasten XXVIII. Ianuarij, vbi hæc de Ascla: Diocletianus tyrannice Romanum inuadit imperium: edictum autem rursus mittitur in omnes partes, vt vel omnes sint cum eo participes impietatis, aut pœnam mortis subeant. Arrianus ergo, qui tunc erat Præses Thebaidis, nihil cunctatus, cum mox Asclam & Leonidem accepisset, qui colebant & tuebantur pietatem, eos multis & magnis subiicit tormentis, deinde etiam acerbissime eos a vita liberat &c. Agit de Ascla ceterisq; Baronius tom. 3. ann. Chr. 310. num. 24. quasi in persecutione Maximini occubuerint; [tempus cædis.] cum Acta singulorum vnanimi consensu, sub Diocletiano coronatos martyrio prodant.

ACTA EX VETERIB. MSS.

Asclas, Martyr Antinoi in Thebaide (S.)

BHL Number: 0722

EX MSS.

[1] Venienti ab a Hermopoli ciuitate Arriano Præsidi, oblatus est quidam Frater, nomine Asclas. Quem cum vidisset Iudex, dixit ad Officium: Quis est hic? b Apollonides vnus ex Officialibus, dixit: Puto, [S. Asclas comprehēditur:] Christianus est. Dixit ei Prȩses: Interroga ipsum. Et dixit: Quis es? Respondit ei Asclas: Ego Christianus sum. Ait Præses: Et non audisti tu, quæ inuictissimi Imperatores per omnes prouincias decreta, aduersum Christianos dixerunt, vt cogantur diis sacrificare? Asclas dixit: [impia edicta negat egem esse:] Audiuimus quȩ ad multorum scandalum iusserunt. Præses dixit: Et vsque ad Regum contumeliam progrederis, vt sanctissimas & salutiferas eorum leges, scandalum voces? Asclas dixit: Fac quod vis. Ego enim leges nescio esse, nisi quæ legitimæ & ad vtilitatem communem, non ad priuatam libidinē proferuntur. Nam qualis lex est, dicere: Adora idolum? Ait Præses: Non tibi sufficiebat Imperatoribus derogasse, insuper & Deos idola vocas? iuro per ipsam diuinitatem, quia nisi eos confessus fueris esse deos, atque his sacra persolueris, senties non obtemperantibus paratasupplicia. Respondit Asclas: Non timeo quod minaris. maior mihi formido est, [deos ridet,] illum cōtemnere, qui dixit: Nolite timere eos qui possunt corpus occidere, animam autē nō possunt; sed potius timete eum, qui potest & animam & corpus simul perdere in gehennam. [Matth. 10. 28.] Deus ergo timendus est, qui & integrum potest hominem & perpetuo cruciare: non vos, qui ex parte, nec semper. Arrianus Præses dixit: Elige tibi bonum consilium, & sacrifica diis immortalibus. Nam, vt vides, & equuleus & tortores parati sunt. Asclas dixit: Videamus, quis nostrū in hoc certamine fortior apparebit; [& Præsidit minas:] vtrum tu a me per tormēta, quæ minaris, exigas idola deos dicere; an ego te faciam Christū Deum meum, verum Dominum & Creatorem omnium confiteri.

[2] Iratus autem ad hæc Præses, iussit eum suspendi & torqueri. Et cum atrociter eum laniarent, [suspensus crudeliter laniatur:] vt carnes eius quasi lora, in longum detractæ, sub pedibus ipsius ruerent, nihil ei respondit. Cui inquit Arrianus suspenso: Necdum, vt video, mollitur cor tuum immolare diis. c Bizamon autem quidam Orator ibi adstans, dixit: Vicinitas mortis mente eum excedere fecit. Ad quem S. Asclas vigilanter dixit: Nec mente excedo, nec a Deo qui me finxit recedam. Arrianus autem dixit ei: Iterum corde duraris? Locus equidem non est aptus, in quo digne crucieris: sed fauentibus diis ingrediemur ciuitatem; & ibi meritas inobedientiæ tuæ pœnas exolues. & statim iussit Asclam præcedere.

[3] Et cum transnauigato fluuio descendisset ad ripam, ij qui occursuri Iudici egressi fuerant de ciuitate circumdederūt sanctū Martyrem, qui super oram fluminis, [iacet in littore nudus:] propter recentes plagas stare non valens, nudus iacebat in terra. Populi ergo cum vidissent Præsidem ascendisse nauiculam, vt veniret ad ciuitatem, parauerunt se occurrere ei. Ille vero beatus Martyr audito tumultu dicētium, Adest Præses, surrexit de loco, in quo iacebat: & stans nudus, exclamauit ad Dominum: Deus meus Iesu Christe, propter quem hȩc tormenta sustineo, [precibus sistit nauē Iudicis in medio flumine;] pro cuius amore nudus in spectaculo populo huic expositus sum, exaudi me hodie ad gloriam nominis tui, & extende manum potentiæ tuæ, & retine in medio flumine nauiculam, in qua Iudex impiissimus sedet; nec eum patiaris venire ad terram, donec confiteatur, te esse vnum verum ac creatorem & dominatorem omnium Deum; & glorificet in conspectu populi huius nomen tuum sanctum, quod odit. Hæc cum plena fide Deum rogasset, subito stetit in medio flumine nauicula, in qua Iudex sedebat, nec moueri vllatenus potuit de loco, in quo tenebatur. Quod cum vidisset Iudex, miratus est: & recordatus promissionis Asclæ, dixit ad suos: Putas, hoc opus non illius magi est Christiani? attamen ambiguus de auctore euentus, iussit aliam applicari nauiculam ex iis quæ non tenebantur. Quam cum ascendisset, etiam ipsa stetit: & cum haberet ventum aptum & velum extensum, nusquam ibat.

[4] Pro hoc ergo quod acciderat volens Iudex certus esse, simul & necessitate vrgente, misit vnum de suis ad S. Asclam, qui ei diceret: Quia timuisti tormenta, quæ tibi comminatus sum, ideo maleficiis tuis egisti, ne possim transire ad ciuitatem. Respondit Asclas dicenti sibi quæ Iudex mandauerat, & ait: Viuit Dominus Deus, quia non mouebitur nauicula in qua est Arrianus, [Iudice missa scheda confitente Christū Deum esse, eam soluit:] priusquam confiteatur nomen Domini mei Iesu Christi, sicut ei ante iam dixi. Dicit ei ille qui missus fuerat ad eum: Si confiteatur in medio flumine, quod ab illo exigis, quomodo audies tu qui supra ripam sedes? Dicit Asclas: Scribat ipse confessionem Domini mei, & transmittat ad me; & eadem hora descendet nauis ad ripam. Retulit verba S. Asclæ internuntius Arriano. Et ille continuo accepta charta, scripsit manu sua, dicens: Vnus & verus est Deus, queni colit Asclas, & non est præter eum alius creator & dominator omnium. & misit ad Asclam. Quam cum sanctus Martyr legisset, orauit, & descendit nauis ad ciuitatem.

[5] Eadem hora ingressus Iudex iussit Asclam ad tribunal adduci, & dicit ei: Omnem virtutem magicæ artis tuæ, quam Deus odit, expendisti, vt me retineres in flumine; & ego quod possum exercebo in te. Et confestim fecit exhiberi lampades ardentes, [vritur lampadibus:]& applicari lateribus illius & ventri, donec carnes eius liquescerent. Ipse vero fortissimus Christi miles, æquanimiter incendium ferens, tacebat. Tacenti itaque Sancto, impius Arrianus dixit: Vt video, morieris. Asclas respondit: Etsi morior, iterum viuam.

[6] Arrianus Officio suo dixit: Labores tantummodo expendimus in isto. nam quantum experimento probauimus, iste pro fide sua mori paratus, nequaquam acquiescet sacrificare & viuere. [lapidi alligatus in flumen præcipitatur,] Attamen & nos adhuc agamus quod possumus. Et statim iussit ei ligari in pedibus lapidem, & viuentem præcipitari in flumen. Milites autem tollentes eum, adduxerunt; & ligantes lapidem grandem in pedibus eius, remorabantur propter vim ciuium, qui ad hoc ipsum conuenerant, vt viderent beatum Martyrem coronari: qui & exhibebant ei cibos & rogabant vt perciperet. [cibo recusato,] Sed ille renuit, dicens: Cessate rogare; ego enim nec manducabo quidquam de hoc mundo, nec bibam ab hac hora; sed paratus sum ire, & recipere quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt. Sed & vos protestor omnes qui auditis, d elaborate vt comprehendatis bona, quæ præparata sunt Sanctis.

[7] Hȩc cum ad eos locutus fuisset, imposuerunt eum in naui pusilla. Conuersus autem, dixit iis, qui aderant Christianis: Filioli mei, nō negligatis sepulturam meam. [commendata sui corporis sepultura:] & quidem hodie & crastino dimittite; perendie, si Dominus voluerit, venite ad Aquilonem, parte ciuitatis, & inuenietis corpus meum cum lapide, qui mihi alligatus est: sepelite me in sepulchro cum ipso. & ita factum est: nam proiectus in flumen delatus est Deo volente ad ripam: & die tertia venientes de ciuitate Fratres, [sepelitur a Christianis.] inuenerunt corpus eius cum lapide, cum quo proiectus erat, ad terram ; & e sepelierunt eum cum ipso in pace, die mensis Ianuarij tertia & vigesima: Nam coronæ eius dies fuit mensis supra dicti prima & vigesima, in Christo Iesu Domino nostro; qui regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hermopolis ciuitas Thebaidos est, aliquantum a Nilo distans, ad Occiduum latus: ab ea Nomos Hermopolites denominatur. Ad hanc Saluatorem a sanctissima matre & Iosepho deportatum infantem, referunt Palladius in historia Lausiaca cap. 52. & Ruffinus lib. 2. de Vitis Patrum cap. 7.

b MS. Ripat. Apollinides.

c MS. S. Maxim. Bisamon.

d Agones Martyrum addunt: pro vestra in me pietate, & mea in vos omnes caritate.

e Iussu Arriani Præsidis deinde cum beato Martyre Ascla sepulti sunt SS. Philemon & Apollonius Diaconus, ex quorum sepulchro Arrianus sumpto modico puluere liniuit oculos, & visum recepit. Quare Christi fidem amplexus, protulit linteamina & aromata pretiosa, & inuitatis duobus Episcopis, suo sumptu condienda curauit corpora Martyrum, rursumq; quo fuerant loco sepulta collocauit. Hæc pluribus in Actis SS. Philemonis & Apollonij , vti etiam in Actu SS. Thyrsi, Leucij, & Callinici.

DE S. CORTILIA, VIRGINE ET MARTYRE, ROMÆ.

[Commentarius]

Cortilia, Virgo et Martyr Romae (S.)

Philippus Ferrarius in nouo Catalogo SS. ita scribit hoc die: Romæ in æde S. Siluestri, S. Cortiliæ Virginis & Martyris. Iterumq; (an librarij incuria?) die sequenti: Romæ S. Cortiliæ Virginis & Martyris. citat vtrobique Tabulas Ecclesiæ S. Siluestri, vbi eius ait asseruari reliquias: cetera nos latent, inquit. Quoniam vero ternæ memorantur ab Octauio Pancirolo Ecclesiæ S. Siluestro dedicatæ, vna regionis secundæ in Montibus vigesima prima; altera eiusdem regionis 56. tertia regionis quartæ quinta, S. Siluestri in Campo Martio; in hac, quæ & Titulus S. Siluestri dicitur, eæ aliæq; quamplurimæ extant reliquiæ.

DE SS. ANASTASIO ET LXXIII. SOCIIS, ITEMQVE SERGIO MONACHO, MARTYRIBVS IN HISPANIA TARRACONENSI.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Anastasius miles, Martyr Ilerdae in Hispania (S.)
LXXIII socii, Martyres Ilerdae in Hispania
Sergius monachus, Martyr Ilerdae in Hispania (S.)

Ex variis.

[1] Ilerda, vulgo Lerida, vrbs est antiqua Hispaniæ Tarraconensis ad Sicorim amnem, qui accolis nunc Segre dicitur. Hinc ortus fertur S. Anastasius, qui cum LXXIII. commilitonibus martyrij lauream promeruit, sæuiente Diocletiano, in eiusdem tractus ora maritima, [S. Anastasij patria,] ad Betulum, siue Betulonem, aut Bætulonem, vel Bætullonem oppidum, quod plerique Badelonam appellari nunc volunt. Iungitur iisdē Martyribus S. Sergius monachus; eodemne tempore ac loco, an alias atque alibi coronatus, haud comperimus.

[2] De iis Philippus Ferrarius in nouo SS. catalogo hoc die: Ilerdæ in Hispania sanctorum Martyrum Anastasij & sociorum. Citat in Notis tabulas Ecclesiæ Ilerdensis & Maurolycum, qui in Topographia sanctorum Christi Martyrum per Primum Cabilunensem Episcopum anno 1450. composita, hæc habet: Ilerda Hispaniæ Tarraconensis ciuitas. Hic habitat Anastasius miles Diocletiani, [reliquiæ eius ac sociorum;] qui diu fuit in vinclis Tarraconæ vel Cæsaraugustæ, & Barcinone moritur. Idem paullo superius: Betulon eiusdem prouinciæ littoralis ciuitas prope Barcinonem. Hic Anastasius miles ex Lerida cum sociis LXXIII. Martyr. Hic iacet S. Sergius in suo monasterio Martyr.

[3] Alphonsus Villegas Floris SS. parte 1. de Sanctis Hispaniæ fere ex Episcopi Cabilunensis topographia, quam etiam citat: S. Anastasius miles, Ilerdæ natus, martyrio coronatus est, cum aliis LXXIII. in ciuitate maritima, Betulo dicta, quȩ, [locus martyrij;] vt vulgo censent, Badalona nunc appellatur, non procul Barcinone sita. Ibi quoque S. Sergius monachus pro Christo est interemptus. Eadem fere habet Ioannes Marietta lib. 2. de Sanctis Hispaniæ cap. 33. qui solum LXX. socios Anastasio tribuit, additq; diem martyrij eorum ignorari, quem solus expreßit Ferrarius, ex tabulis fortaßis, quas citat, Ecclesiæ Ilerdensis.

[4] Antonius Vincentius Domeneccus in historia Sanctorum Catalauniæ, prolixius de Sancto Anastasio & sociis agit, ita tamen vt nihil fere præter ea quæ ex citatis auctoribus retulimus proferat. Innuit Badalonam nunc locum esse ignobilem, sed videri fuisse olim celebre municipium: scribit deinde Anastasium Tarracone comprehensum, diuturna carceris molestia isthic & Cæsaraugustæ maceratum. Betulum tandem perductum, capitali sententia cum aliis LXXIII. damnatum, quos ille ad constantiam egregie est verbis adhortatus. [in tormentis constantia.]

[5] Illud mirum est, non proferri ab his auctoribus, licet Hispanis, aliud fere monumentum, præter Primi Bellunensis auctoritatem: nam quod Tabulas Ilerdensis Ecclesiæ citat Ferrarius, non continuo verum est eas ab ipso inspectas; verum ad illas quandoque remittere lectorem solet, veluti certius quid reperturum.

DE S. EMERENTIANA VIRGINE MARTYRE, ROMÆ.

III. Secvlo.

[Commentarius]

Emerentiana, Virgo et Martyr Romae (S.)

[1] Collactanea S. Agnetis Emerentiana fuit, quæ necdum lustrata baptismo, cum ad sanctæ sodalis suæ tumulum preces funderet, Ethnicisq; stolidum furorem, quo in innoxios bacchabantur, exprobraret, [S. Emerentianæ martyriū,] ab illis lapidata, martyrij palmam obtinuit, vt in S. Agnetis Actis 21. Ianu. cap. 3. narratum est. Celebratur ea peculiari officio trium Lectionum 23. Ianuarij quo die Vsuardus: Romæ natalis S. Emerentianæ Virginis & Martyris, [natalis,] quæ dum oraret ad sepulchrum S. Agnetis, & simul orantes a Gentilium læsione defenderet, lapidata est ab eis. Eadem fere Beda vulgatus, Rabanus, Ado, Notkerus, Bellinus, Martyrol. Romanum, Maurolycus, Canisius, Galesinius; sed quod hic Emerentiam ait appellari ab Vsuardo, id in nullis Vsuardi exemplaribus editis ac MSS. (& habemus perplura) reperimus. Agunt de ea quoque VVandelbertus, Petrus de Natal. lib. 3. cap. 13. Ferrarius & quotquot S. Agnetis gesta narrant. In MS. Martyrologio Hibernico, vt supra diximus, adscripta est 21. Ianuarij.

[2] Corpora SS. Emerentianæ & Agnetis, in huius basilica via Nomentana, a Paulo Aemilio Sfondrato reperta, [reliquiæ.] atque a Paulo V. Pontifice Maximo honorifice recondita, ante scripsimus §. 1. de reliquiis nu. 4. Extat inter reliquias palatij Bruxellensis S. Emerentianæ caput, aut certe capitis pars egregia; nam Octauius Pancirolus tradit corpus eius in basilica S. Agnetis, caput in æde S. Petri ad Vincula in Exquiliis, reliquias aliquas in variis Vrbis Ecclesiis asseruari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CLEMENTE EPISC. ET AGATHANGELO, CHRISTOPHORO ET CHARITONE Diaconis, ET PLVRIBVS PVERIS, ANCYRÆ; PHENGONTE ET EVCARPIO MILITIBVS, AMISI; ITEMQVE VIRIS, FEMINIS, PVERIS, ROMÆ.

Initio IV. SECVLI.

[Praefatio]

Clemens Episcopus, Ancyrae Martyr (S.)
Agathangelus, Ancyrae Martyr (S.)
Christophorus, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Chariton, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Plures pueri, Ancyrae Martyres
Phengon, miles Amisi Martyr (S.)
Eucarpius, miles Amisi Martyr (S.)
Plurimi viri, feminae, pueri, Romae Martyres

Ex variis.

§. I. S. Clementis martyrij tempus, socij.

[1] Galatæ, Asiatica gens, Bithyniæ contermina, e Galliis progressa, vt nomen ipsum testatur, & lingua; nam teste S. Hieronymo proœm. in lib. 2. comment. in epist. S. Pauli ad Galatas, excepto Grȩco sermone, quo omnis Oriens loquebatur, [Ancyræ Galatiæ Episcopus Clemens,] propriam linguam habebant, eamdem pene quam Treuiri; Teutonicam nimirum, quæ olim Gallis omnibus communis, nunc parti Belgarum, Germanis, aliisq; ad Arcton populis, etsi varia dialecto ita alterata, vt vix ac ne vix quidem mutuo intelligant. Metropolis Galatarum erat Ancyra, cuius Antistites postea Honoratissimi Principes totius Galatiæ, in Expositione Andronici Palæologi senioris appellantur.

[2] In huius vrbis episcopalem thronum euectus olim fuit S. Clemens, gloriosæ dein Martyrum turmæ primipilus, cum vicesimum dumtaxat annum explesset ætatis. Natus is erat Valeriano Consule, [quando natus,] imperij Valeriani anno 12. Christi 250. Fuit ea quorumdam Græcorum epocha (quod alibi monuimus) vt octo annis serius, atque Latini vulgo, æram Christianam ordirentur. Ergo si anno Christi 250. iuxta ipsorum calculum in lucem editus est Clemens, is annus fuit æræ vulgaris 258. aut 257. postrema sui parte, nam annum a Septembri auspicabantur. Consul tunc fuit quartum Valerianus, & Gallienus tertium: at non nisi quintus eorum imperij annus is erat: nec duodecimum attigit Valerianus, anno Christi 260. a Sapore Persarum Rege captus, atque immanißime interemptus. Sed si placet annum ab adito imperio duodecimum retinere, quo Gallienus, cū patre susceptum, adhuc administrabat imperium; Christi is erat 265. quo Valerianus iunior, Gallieni frater, secundum Consul fuit, cum L. Cæsonio Lucillo Macro Rufiniano. Et fauet Metaphrastes, qui natum Clementem scribit Coss. Valeriano & Luciano. Fortaßis Luciano scriptum pro Lucillo. At qui superius statutam epocham sequebantur Græci, non 250. Christi annum illum computabant, sed 257. nisi sic scriptum fuit, & ἑβδόμῳ septimo, librarij incuria omissum.

[3] Anno dein ætatis vigesimo euoluto, Christi 277. Probo imperante; aut potius 284. quo & Diocletianus XV. Kal. Octob. inuasit imperium, [quando Episcopus factus,] Episcopus factus est Clemens: & concitata mox persecutione, sub anni fortasse sequentis exitum coniectus in vincula; post varia multorum annorum atrocia certamina, imperantibus adhuc Diocletiano & Maximiano, glorioso exitu labores terminauit XXIII. Ianuarij, die Dominica, [quando occisus.] anno scilicet bissextili 304. quo eodem ipsis Kalendis Aprilibus imperio sese ambo Imperatores abdicarunt. Atqui anni, quibus Clemens certauit, non 28. sed 18. solum, ac menses aliquot, existent. Aut certe anno 309. sub Galerio Maximiano oportebit eum peremptum fateri; nam eo quoque anno XXIII. Ianuarij in Dominicam incidit. Et videtur id Nicephorus infra citandus innuere, cum ait, eo ipso anno, quo S. Pantaleonem, martyrium peregisse. Sed de hoc disquiremus 27. Iulij.

[4] Hæc de S. Clementis ætate: nunc de sociis certaminum & triumphi. Præcipuus Agathangelus fuit, [Eius socius S. Agathangelus.] mensibus ante eum duobus, diebus octodecim, coronatus V. Nouembris; quo die Græci in suis Menæis hæc de eo canunt: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ἀγαθάγγελος ξίφει τελειοῦται

Χρησάγγελός τις ψῆφος Ἀγαθαγγέλῳ
ἧ, τῆς τελευτῆς ψῆφος ἦν ἐκ τοῦ ξίφους.

Eodem die S. Agathangelus gladio vitam finit.

Benignus Angelus aliquis decretum Agathangelo Misit, mortis decretum per gladium.

At solenni religione ambo hoc die 23. Ianuarij coluntur, præsertim in propria illis dicata Constantinopoli ecclesia, trans Eudoxij regionem vltra Anaplum & in sanctissima æde S. Irenes, vetere & noua; vt Menæa & Maximus Cythereus tradunt.

[5] De vtroque Menologium a Canisio editum hoc ipso die: Natalis S. Clementis Ancyræ Galatiæ, qui ortus patre gentili, [Vtriusque nomen in sacris fastis.] matre vero Christiana nomine Euphrosyna, quæ Christi Martyrem futurum illum prædixit, sub Diocletiano & Maximiano martyrium pertulit: quo die & S. Agathangelus Ancyræ, Lucio Præside, passus est. imo 5. Nouembris passus. Vtriusque cetera meminerunt Græcorum Menologia, Horologia &c. quæ sequitur Molanus in addit. ad Vsuardum: Die vigesima tertia sancti Hieromartyris Clementis Ancyræ, & sancti Martyris Agathangeli. Romanum quoque Martyrologium: Ancyræ in Galatia S. Clementis Episcopi, qui sæpius cruciatus, tādem sub Diocletiano martyrium consummauit. Ibidem S. Agathangeli, qui eodē die sub Lucio Præside passus est. De Clemente ita Galesinius: Ancyræ S. Clementis Episcopi & Martyris, qui Diocletiano Imperatore inauditis excruciatus suppliciis, iisque multis ac variis, demum cum constanter in fide persisteret, præciso capite martyrij coronam accepit.

[6] In Notationibus, Christophorum & Charitonem, Clementis in martyrio obeundo socios, memorat Galesinius. Menæa, [Alij eorū socij.] Menologium Canisij , & Cytheræus referunt IX. Septembris S. Charitonem gladio occisum. Sed quod non ei additus comes Christophorus, & hi ambo 23. Ianuarij occubuerint, alium remur. Eucarpij quoque plures fuere. at nulli Phengon iungitur. nec vllis in Martyrologiis eorum reperimus ad 7. Septembris, quo perempti fuere, inscripta nomina. Eorum certamina, aliorumq; tam Ancyranorum quam Romanorum, in Actis S. Clementis, qui eos Christo genuerat, continentur, celebranturq; a plurimis hoc die omnes; & pleraque nomina Actis præfigit Ioannes Basilius Sanctorius.

§. II. Acta S. Clementis & sociorum.

[7] Res a Clemēte & Agathangelo præclare ac fortiter gestas, solita facundia cōposuit Metaphrastes, ex antiquis haustas monumētis. [Acta eorum,] Eum Metaphrastæ commentarium, a Gentiano Herueto Latine versum, Lipomanus & Surius vulgarunt; atque in epitomen redactum, Lippelous, Ribadeneira, Sanctorius, Gabriel Flamma, Marchantius, Rosvveydus, aliiq;. Baronius in Notat. ad Martyrologium scribit multa sibi in his Actis displicere: [non probata Baronio;] sed quænā illa sint, non exprimit. Hyperbolica quandoque cruciatuum auxesis videri poßit, nisi & diaboli eiusq; satellitum furorem, & Dei, suos Martyres confirmantis, virtutem cogitemus. Neque existimare oportet omnia quæ narrantur, continenter inflicta Sanctis esse supplicia; sed toto annorum 18. spatio, indulta fortaßis plurium sæpe mensium quiete, [credibilia tamen;] dum aliis Reip. negotiis Præsides distinebantur; quamquam id negari videatur in Anthologio & Menæis. Et si singula cōsiderentur tormenta, nullum fere non pluribus Martyribus sub iisdem Diocletiano & Maximiano, in iisdem Asiæ vrbibus, irrogatum: ac vincuntur pleraque moderna Iaponum aduersus Christianos immanitate. Præter citata Martyrologiorum testimonia, extat egregia Actorum epitome in Anthologio Græcorum a Clemente VIII. approbato, Menæis quoque, & Maximi Cytheræi Vitis.

[8] Nicephorus Callistus quoque hoc eos illustri encomio celebrauit lib. 7. hist. Eccles. cap. 14. Hoc ipso anno & Clemens Ancyranus Episcopus, cum Agathangelo nobilissimum martyrium est exorsus. Viginti octo namque annis pro Christo splendidissimum absoluit cursum. [Nicephori testimonio confirmata:] Siquidem post mundum conditum quicumque pro Christo certamen igne, ferro, lapidibus, lignis obierunt; quiue cum bestiis depugnarunt, & diuturnis vinculis afflicti sunt; prȩterea qui diuersis modis in terra, in aëre, in aquis, cum suppliciis sunt colluctati; tum autem qui vel frigore, vel calore nimio sunt consumpti, aut qui aliis quibuscumque pœnis & tormentis vitam amiserunt; eos omnes meo quidem iudicio, Sanctus ille Clemens, & cum ipso Agathangelus, longe superauit: primum quidem Romæ, deinde Nicomediæ; cum feritate & crudelitate aliis prȩstantes tortores, eis excruciandis, vices per successionem mutantes, ab omni iam tormentorum specie destituerentur: ad postremum autem gladio percussi vitam hanc immortali illa commutarunt.

[9] Alia præmittemus antiquiora Acta ex vetustißimo Græco codice manu exarato, [vnde hic edita.] Latine reddita a Ioāne Scapelinck Societatis nostræ Sacerdote, viro erudito. Tum eadem disertißime a Metaphraste conscripta subiiciemus, consentientia quidem vtraque, saltem in plerisque, historiæ veritate; at strictius illa neruosiusq; expressa, hæc clarius amœniusq; diducta.

§. III. Actorum epitome, ex Anthologio Græcorum, per Clementem VIII. approbato.

[10] Beati ac diuini huius Clementis tota fere vita aliud non fuit, quam martyrium. Octo enim & viginti annis perpetuum illi cum tyrannis certamen fuit, numquam prælio intermisso, [Diuturnū Clementis martyrium.] numquam promissis certorum dierum induciis pax data aut quies concessa, vt in bello fieri solet, cum vtrimque subinde ex certa lege & cōposito cessatur, vt instauratis viribus promptius postea ardentiusque rursum congrediantur; sed continua & perpetua acerrimaque pugna fuit: vt non magis mirari libeat diuturnitatem tēporis, quo velut in alieno corpore omnia patientissime sustinuit, quam acerbitatem varietatemque suppliciorum; sed potius ex ȩquo vtraque dignissima sint admiratione. Per omnia quippe genera cruciatuum transeundo, & tyrannis, qui tum Rempublicam administrabant, & Imperatoribus, & vniuerso prope terrarum orbi spectaculum factus, ipsis quoque Angelis eius tolerantiam admirantibus prȩclaram gloriȩ coronā reportauit. Oriundus erat Ancyræ Galatiæ ciuitate, patre Græco natus, matre Sophia, pia & Christiana fœmina. Duodecennis solitariam vitam aggressus est; vicennis Archiepiscopatum suscepit. Passus est Diocletiano & Maximiano imperantibus.

[11] Beatus autem Agathangelus genere Romanus erat. Sublatis autem iis, qui cum Clemente Romæ vincti detinebantur, (ex quibus vnus erat Agathangelus, qui primus ad Clementem venerat, [Agathangelus eum sequitur.] ab eodem baptismate ablutus) eo ipso tempore quo carceris collegȩ erāt e medio tollendi, profugit. Sed cum S. Clemens a ministris Maximiani esset abducendus, & in nauigium coniiciendus, vt Nicomediā deferretur, Agathangelus nauim tandem ingressus expectabat S. Clementem: qui postquam ingressus est, Agathangelus ad illius pedes supplicem se abiecit. Quo delectatus & gratulatus Clemens, cum reuertentem & pœnitentem videret, existimauit se boni Angeli præsentia frui. Itaque versatus est cum illo socius patientiæ & certaminis, quoad Ancyram peruenerunt. Vbi ad Lucium producti sunt, & Agathangelus eius imperio cū aliis viris, feminis, pueris, qui se Christo consecrarant, capite multatus ad sedes Cȩlitum euolauit.

[12] Genera autem tormentorum quæ heroës isti exanthlarunt, hæc fuere. B. Clemens peculiariter hȩc passus est: Ligno appenditur, & ferro raditur, lapidibus os & genæ illi contunduntur, in carcerem compingitur, [Tormenta singulorū propria,] rotæ alligatur, fustibus verberatur, cultris laceratur, ferreis graphiis os ei compungitur, maxillæ confringuntur, dentes excutiuntur, compedibus ferreis constringitur, rursusque in ergastulum coniicitur. Atque hæc Clemēs propria pertulit. Idem vero, vna & Agathangelus, [& communia amborum.] crudis bubulis neruis cȩduntur, a trabe suspenduntur, tædis ardentibus latera vstulantur, feris obiiciuntur, subulæ ignitæ per medios digitos illis adiguntur, viua calce obruuntur, duosque dies in illa relinquuntur, lora e cute corporis ab humeris detrahuntur, fustibus iterum contunduntur, in lectos ferreos igneque candentes coniiciuntur, in fornacem incensam immittuntur, ibique per diem & noctem cruciantur, lumbi ferro carpuntur, muricibus ferreis in terram extante supra acie recta depactis iniecti fodicantur, quibus grauissime compuncti & sauciati sunt. Agathangelus autem solus liquato plumbo a capite perfunditur. Saxa molaria vtriusque collo appenduntur, tractique per vrbem lapidibus petuntur. seorsum rursus soli Clementi fibulæ ardentes per aures traiiciuntur, facibus iterum admouetur, saxo ingenti adstrictus baculis os & caput contunditur, & quotidie quinquaginta plagarum ictus sustinet. Demum vterque Ancyræ Galatiæ capite plectitur.

ACTA
AVCTORE ANONYMO,
e veteri Græco MS. Latine reddita
A IOANNE SCAPELINCK SOC. IESV.

Clemens Episcopus, Ancyrae Martyr (S.)
Agathangelus, Ancyrae Martyr (S.)
Christophorus, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Chariton, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Plures pueri, Ancyrae Martyres
Phengon, miles Amisi Martyr (S.)
Eucarpius, miles Amisi Martyr (S.)
Plurimi viri, feminae, pueri, Romae Martyres

Avctore Anonymo, ex ms. Græco.

PROOEMIVM.
Gesta a S. Clemente vsque ad captiuitatem.

[1] Anno ducentesimo quinquagesimo assumptæ ab omnium Rege Deo nostro ac Saluatore Iesu Christo carnis, at circiter duodecimo imperantis Valeriani, [S. Clemens nascitur Ancyræ,] Consule Valeriano, in Galatiȩ partibus, Ancyræ quæ metropolis est a primæ Galatarum prouinciæ, fuit mulier quædam, cui nomen b Euphrosynæ, e nobilibus & Christianis parentibus prognata, quemadmodum e fructu licet plantam cognoscere. Optima hæc & Christiana femina, & quæ parentum pietatem moribus ipsa suis testabatur, [patre gentili,] data nuptui est, inuita contraque mentem, viro gentili; qui sæpe ipsam auocare a Christi cultu, & ad idola veneranda traducere conatus est. Ipsa vero virili prædita robore, coniugem in contrarium fortiter retrahebat, Christum deprecans nocte ac die, vt amicabili huic iugo præsto esset; vt qui carne, spiritu quoque iungerentur. Ille vero in impietate perseuerans decessit, relinquens ei puerulum adhuc lactentem, [matre Christiana,] quem ipsa pietate magis quam lacte enutriuit. Ergo velut si sola absque viro genuisset infantulum hunc, eum obtulit Christo, inconfusibilem operarium ac pugilem inuictum, quem, vt prophetissa & præscia ac diuinatrix, Clementem c congrue vocauit, vt palmitem Christi veræ vitis, multarum animarum fructum allaturum, & innumeris vuis ornandum, animabus scilicet eorum qui per ipsum saluandi erant: quem quidem palmitem, velut inepti agricolæ, tyranni præciderunt; a veritate autem auellere minime potuerunt.

[2] [a qua moribunda animatur ad martyrium,] Is cum ad annum iam peruenisset d decimum ætatis; præsagiens sancta eius mater metam sibi vitæ mortalis imminere, accitum ad se puerum complexa, hæredem eum suæ pietatis instituit, & participem regni cælestis, dicens: Ego, fili, ad breuem, quæ in hoc mundo agitur, vitam te genui; Christus autem in æternam te vitam regenerauit: nec in alio vllo est salus. Quisquis enim crediderit in Dominum Christum, qui de cælis aduenit, & pessumdedit errorem idolorum, is omnes euadet diaboli & erroris illius laqueos, serpentibus & scorpionibus omnique hostis potentia superior. Cum igitur, o fili, tempus malum sit, atque ab impietate oppugnetur hominum genus, occasio pugnæ & certaminis offertur. Non autem de quauis re est lucta, [proposita spe gloriæ,] non de tenui cursus, nec de temporariis est bellum, sed de cælorum regno & corona iustitiæ vitæque incorruptibilis & infinitæ. Quapropter magnopere te hortor & rogo, fili, te vt in vestigiis tuis confirmes per gratiam, & corrobores in Christi confessione, vt iuxta illius promissionem ducaris ante Reges & Præsides propter nomen illius. [Matth. 10. 18.] Spero per Christum fore, vt efflorescat in te germen meum corona martyrij, in gloriam mihi, & in multarum salutem animarum. Præpara ergo animum tuum ad tentationem. Vtile enim est periculum: temporaria est pœna, æterna remuneratio; præteriens molestia, permanens voluptas; parum dedecoris, perpetua apud Deum gloria. Minæ Præsidum atque verbera, Regumque temporariorum, sunt vnius diei; quorum ira deluditur, gloria marcescit, ignis extinguitur, ensis contrahit rubiginem, potētia perit. Nihil igitur te horum separet a Christo, sed in cælum contende, ab eo expecta pretiosam, luculentam, perpetuam mercedem: verere illius thronum, exhorresce tribunal, contremisce conspectum. Nam qui illum negauerint, eorum ignis non extinguitur, vermis non moritur: at qui ipsum cognouerint & veram eius gloriam, eos ineffabile gaudium & exultatio & delectatio, cum Sanctis qui eum confessi sunt, manet.

[3] Hoc mihi, fili mi, sit dolorum, quos propter te perpessa sum, præmium, vt Confessor Domini e meis prodierit visceribus, & Martyris mater dicar. Propera ergo pati pro eo, qui pro te passus est; [& consolatione matris:] vt magnis donis fruaris, & ego fiam particeps & coheres Sanctorum per te eorum dignata bona hæreditate. Ecce enim, fili mi, ad mortis iam fores adsto, neque hoc aspectabile lumen mihi in crastinum illucescet. Tu autem mihi lux in Christo, tu vita mea in Domino. Precor te idcirco, mea viscera, ne a spe depellar, quam de te concepi. Vna mulier Hebræa aliquando septem obtulit filios pietatis Martyres, & in septenis corporibus per vnam torta animam, non est deuicta. [2. Mach. 7.] Tu vel vnus mihi satis eris ad gloriam, si pro pietate constanter certaueris. En præcurro, abeoque hodie, quod quidem ad corpus attinet; nam anima mea in perpetuum ex tua pendet, vt tecum confidentor merear aduoluere me ante Christi tribunal, tuis glorians laboribus, tuo certamine coronata. Irroratur enim & radix sub terra abdita stillis etiam rami qui super terram extat. Toto ergo die ipsum amplexans, oculosque eius exosculans & os, & manus eius, & membra reliqua, O felicem me, inquiebat, hodie, quæ membra deosculor Martyris! His eum sermonibus diu multumque exhortata, post paullo, ipsi innixa, efflauit animam, atque in pace quieuit.

[4] Vnigenitus autem matri erat S. Clemens, qui ea honorifice sepulta, vt prudens & perfectus non impeditus est ætate puerili, quo minus ad virtutem totis viribus incumberet. Duodecim enim cum esset annorum, senex maturus & venerabilis videbatur, eum contemplantibus. [ea mortua solitarius degit:] Solitariam deinde vitam amplexus post obitum beatissimæ Euphrosynæ matris suæ. Et pupillus cum esset, matre orbatus, Deum nactus est patrem immortalem, qui ipsi denuo dignam matrem dedit. Sophia enim quædam, de stirpe e Aniciorum, pia & religiosa mulier, [adoptatur a Sophia pia matrona:] orationibus & obsecrationibus dies noctesque intenta, affluens opibus ac possessionibus, liberis, quos tamen maxime expetebat, carens, hoc etiam voto suo absque f delicto potita est. Nam sanctissimum adolescentem Clementem pupillum adoptat sibi filium, hæres quodammodo facta piæ matris, materque altera, indulgentissimo miserationis affectu: vt neque lacrymam effundere orbitatis caussa eum pateretur. Sophia ergo, congrue sane suo nomini, diuina eum sapientia instituebat. Anteïbat vero puer intelligentia æquales omnes, quotquot in ea erant prouincia.

[5] Postea annonæ caritate suborta, suscipiens ipse orbos parentibus, liberos impiorum Gentilium, [pauperes pueros educat, & in fide instruit:] aliorumque pauperum, aut alioqui desertos errantesque, enutriebat, fidei sapientia secum vna imbutos, & vestitu ac victu conuenienti recreatos. Propter doctrinam autem Clementis, ceteri pueri cum eo pietati & prudentiæ se dedebant. Sic abundabat liberis, quæ liberis carebat Sophia, tamquam ciuitatem Christianorum copiosam ex adolescentulis construens, eorumque profectum & salutem accurans. Clemens autem fere leguminibus vescebatur, memor trium illorum puerorum, qui eiusmodi vsi annona, intelligentia & dignitate ceteris antecelluerunt. [Dan. 1.]

[6] Cum ergo perpauci in iis partibus essent Christiani, velut luminare quoddam multis lucem diuinæ cognitionis affusurum; iis qui de Ecclesia erāt apparebat Clemens. Vnde gratia & prouidentia Domini nostri Iesu Christi, hominumque suffragiis, Ecclesiæ creatus est sacer præco: deinde paullo post Diaconus: atque exiguo interiecto tempore Presbyter. [fit Episcopus.] Demum annis post duobus dignus habetur episcopali throno, cum annos dumtaxat viginti esset natus; adhuc numerum amplificans puerorum orphanorum, atque assidue laborans enitensque, vt nouum populum Deo educaret. Eos autem pueros vna cum litterarum institutione, baptismo quoque imbuebat, maiores etiam gradus iis qui idonei essent promittens. Eoque euenit, vt ex omnibus propinquis regionibus adducerent ad Martyrem pueros, quos vt filios suscipiebat; docens illos Deum vnum agnoscere, abiecto omni idolorum errore. Crescentes vero progrediebantur in religione fidei Christi, & in doctrina Dei Patris & Domini nostri Iesu Christi & sancti Spiritus. Atque hactenus quidem de natiuitate, educatione & exercitatione S. Clementis.

[Annotata]

a Ita in Concilio Ephesino Nestorij damnationi cum S. Cyrillo subscripsit, Theodotus Episcopus Ancyræ primæ Galatiæ.

b Eodem nomine appellatur in Menologio Canisij supra. Metaphrastes Sophiam vocat. Hunc sequuntur Menæa.

c κλῆμα Græcis palmes. inde Κλήμης, Clemens. at Romanum potius id fuit nomen; parensq; fortassis Romanus, aut genere aut ciuitatis iure: eaque caussa, & adoptatus a Sophia ex gente Aniciorum Romana, & Romam tanto procliuius missus a Vicario.

d Metaph. duodecimum nondum compleuerat annum. & hic mox eadem duodecim annorum ætas indicatur.

e S. Augustinus epist. 179. ad Probam & Iulianam ex Aniciorum stirpe, ita scribit: Quis verbis explicet, quis digno præconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius ac fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros Consules mundus? Nam volumina temporum si magnum atque præclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque prȩclarius cordis corporisque integritate transscendere? Alia congerunt, qui Anicij Boëtij vel gesta recensent vel scripta exponunt, eius familiæ Christiana decora.

f Caue legitimam liberorum susceptionem peccatum arbitrere.

QVÆSTIO I. in Galatia.

a

[7] Cvm Diocletianus Romanum suscepisset imperium, ipsoque statim b primo anno incredibili quodam studio Deorum religionibus intenderet, [Persecutionem mouēte Diocletiano,] ac necessitatem indiceret & mortem per vniuersum orbem terrarum, ad Christianorum exitium; & non sine ambitu sacra & cultum iis, quos deos putabat, impenderet; vrbium quoque Præfectis, Ducibus, Vicariis, Proconsulibus, Christianorum cædes ac supplicia suis ad eos rescriptis imperaret; debacchari per vrbes ac prouincias cœpere impij, pro Imperatoris libidine, & sollicite peruestigare num Christianum quempiam deprehenderent, cuius deferre nomen possent. Tum igitur feruidi impietatis administri, qui in Galatarum gente degebant, cognitis quæ a sancto Christi Martyre Clemente gerebantur, apud Domitianum c Vicarium quemdam, qui tunc in Galatiæ partibus erat, [accusatur apud Domitianum Vicarium Clemens;] eum accusant, indicantes magnum puerorum numerum ab eo attrahi, offerrique ei qui Christus dicitur, atque ita magnorum deorum religionem pessumdari: sibi enim illum plurimos adiungere, palamque edicere, eum esse Deum viuentem, at nihili æstimandos magnos deos Martem ac Dianam. Ita, inquiunt, liberos ille nostros instituit, & ad Nazaræum adducit. His auditis Domitianus iussit ipsum detineri in Lithosignio, quod dicitur, in domo cuiusdam ex iis qui ad prodendos Sanctos intenti isthic degebant.

[8] [ei sistitur:] Comprehensus Sāctus adductus est ad Vicarium. Vt coram adstitit, ita ipsum allocutus est Domitianus: Multum, vt ego existimo, quæ video, ab iis discrepant quæ de te ad nos relata sunt. Forma enim tua morumque compositio prudentiam ac moderationem præsefert; at quæ de te allata huc sunt, puerilem quamdam inscitiam sapiebant. Facilius vero ex te ipso quod verum est intelligemus. Commoda igitur te nobis, [blanditias eius, & minas, ridet;] & sententiam tuam nobis expone. Respondens vero beatus Martyr ait: Sapientia nostra & prudentia Christus est Dei filius, qui & Verbum & sapientia Patris, vniuersi operibus declaratur. Ad hæc Vicarius: Dolore affecisti me, nugari exorsus. Desine igitur stulte sermocinari, & accede ad beatos in perpetuum deos, eos contemnentium pœnas tecum recogitans, at venerantium honores animo versans. Etenim & nos per hoc ad tantam potestatem prouecti sumus. Qua ratione eos munerantes, qui ipsos adorant, dignitate & honore ornamus. Risit magnanimus ille his auditis sermonibus, & ait: Nos vero docti sumus ea quæ existimatis bona spernere, vti & a vobis intentatam mortem. Nec igitur diuitiis nec minis abducturum te nos putes a Veritate. Nec enim mortem formido, quam minaris; sed amplector potius, vt æternæ vitæ conciliatricem. Opes non appeto, quas relinquere aliis omnino erit necesse; non ambio dignitatem vel imperium, cui breui finis imminet. Solum autem cæleste regnum quæro, quod nullo fine terminabitur.

[9] Tum Domitianus, Intractabiliorem te, inquit, ego effecero, non imperiose, sed blande te aggressus. Nam cum pueris agens eaque illis persuadens, vt tua quoque demonstrat oratio, consequens est te consimili quoque mente esse præditum. [puerorum institutione sibi exprobrata gloriatur:] Si igitur mox deos non colueris libationibus, nos autem honore consulari, tibi ipse caussa eris supplicij ac mortis. Hic S. Clemens, Ego, inquit, pueris mentem indere sum conatus, quam apud vos ignorant etiam perfecti, quamque sapientes illi vestri discere non sunt digni. Vera enim Dei sapientia abscondit illam a vestris sapientibus & prudentibus, & reuelauit eam paruulis. Illi enim inanimas & rationis expertes materias deos facientes, ipsis simili sunt prudentia præditi. Opto igitur libationes offerre Deo rationabiles, non fumos ac nidores irrationabilium victimarum. Meum ipsi sanguinem debeo, quod & ipse pretioso suo sanguine me redemerit.

[10] Ad hæc Domitianus: Nisi mihi obtemperare sana suadenti volueris, cum necessitate parebis punienti. Priusquam igitur tormenta aggrediamur, ne postea ludibrium fias aspectantibus, qui non blanditiis adductus, sed pœna fueris, nega Christum. S. Clemens ait: Spero adfuturum mihi Christum: neque illius spei vnquam me pœnitebit. Ne igitur differas cruciatus; paratum enim inueniam Christum ad medelam, propter quem sustineo tormenta, quȩ mihi perennia bona conciliabunt. [tormenta contemnit:] Domitianus ait: Ne existimes celerem tibi mortem paratam, neque breui te neci dedendum: per omnes te agam cruciatus, vt tuo exemplo eadem tecum sentientes doceam regia iussa non spernere. S. Clemens ait: Ego doctus sum omnibus debita remittere; neque contemno quemquam sed reuereor: neque enim improbitatis crimine apud te sum accusatus. Quapropter non abeo a Christo solo vero Dei filio. Vicarius dixit: Suspensum illum ferreis pectinibus radite, inculcantes iuxta regia decreta, talia ne ogganniat. Sanctus Martyr diu vngulis laniatus, [corporis laniationem perpetitur,] vt ipsa etiam ossa nudarentur, omnia generosissime pertulit, ipsis aduersariis eius constantiā admirātibus, qui neque vultum mutasset, neque vocem doloris indicem misisset. at contra hilari vultu in cælum intuens dicebat: Gloria tibi Christe, mea lux atque vita, mea respiratio, meaque lætitia. Gratias tibi ago, o vitæ largitor, quod me hac salute dignatus sis. iam exultat anima mea in via testimoniorum tuorum. Suauis mihi labor est omnis, tui desiderio. Tibi gloria, quod patientia me firmaris: manum enim tuam potentem extendisti ad me minimum ac peccatorem, & liberasti me ab ira Præsidis, & e manibus carnificum, quia solus es perfugium eorum, qui quauis ærumna conflictantur. Hæc cum precatus esset præclarus Martyr, dissoluti sunt qui eum torquebant. Existimans Vicarius eos languore & imbecillitate defecisse, ita Martyrem aggreditur: An arbitraris iam tua me tolerantia victum, quod horȩ spatium lictores fatigarit? S. Clemens ait: Ego vero id non arbitror; sed credidi & spero quod qui in me est Christus, ipse vicit, vincit, vincet. Non enim incorporeus quis talem sustinuit cruciatū, [iterato resumptam:] quem vidētes exhorreant. Iubet Vicarius alios adesse carnifices, ipsumque denuo discerpi, vt nec ossa quidem operta carne restarent. Perinde vero illi abstiterunt, vt mortui.

[11] Erubescens tandem alacritate Martyris, & lictorum imbecillitate, Tyrannus; satisque perspiciens eos qui illum cædebant atrocius cruciari, iubet eum e ligno deponi. Erat vero forma ea corporis, vt ipsi carnifices eum attingere vererentur, ita suo lotum sanguine, quo solo obducta erant ossa. Dicit ei Tyrannus: Ex fortuna nata inuidia est, a natura vincendi cupiditas: vnde hæc te perdere contendit, eoque in graues te præcipitare ærumnas parat, & plurimis priuare maximisque muneribus, quibus eras alioquin potiturus, si nostris paruisses consiliis. Parce tandem misero corpori tuo; neque velut inanem laudem ex nimia tolerantia appetens, mortem tibi ipse illa contentione conscisce. S. Clemens dixit: Ego & corpori incorruptionem, & animæ immortalitatem paro, per corruptionem & mortem quam mihi infers. Vicarius dixit: [generose Præsidi respondet:] Hanc insaniam didicistis, vt lumen hoc, quod fruendum hominibus dij tribuerunt, præterea vero splendidissimū hunc solē relinquentes, obscuram & ignobilem vitā acerbo fine terminetis. Etenim si pristinæ pertinaciæ inhæseris, breues quidem a nobis inducias consequeris, dum & dissipata caro reparetur, & suscipere augmentum valeas pœnarum, quarum vsque ad mortem erit sensus. S. Clemens dixit: Expectationem meam ac vota, sola, vt videris, comminatione sustentas, existimans te ea ratione effecturum fortassis, vt a spe mea, quæ Deo solo nititur, desciscam. Ceterum quid sentiam nunc intelligens, ea fac quæ sufficere existimas tuæ in me inuidentiæ.

[12] Commotus iis quæ a Martyre dicebantur Domitianus, dixit: Per Deos, cupidum victoriæ animal est homo. Os igitur illi & genas conuerberate. Omnino enim sola pars ea corporis hactenus supplicio caruit, ideoque insolescit. Inquinetur ea quoque, consentanea vt reliquo corpori sit. Lictores igitur quotquot aut commiseratione ducebantur, aut certe metuebant ne eadem sibi, [colaphis & lapidibus cæditur;] quæ antea corpus Martyris radentibus, euenirent, solis manibus eum cædebant; quotquot autem œstro malignitatis erant incitati, lapidibus vtebantur; quidam vero ipsorum eum sustinebant, quod prioribus plagis plane esset dissolutus. Martyr autem animo exultans dixit: Honorasti me magis, quam torsisti. Nam Domino meo Christo os quoque percussum est: [eoq; cruciatu exsultans,] & ego indignus ad hoc vocatus sum. Stephanus Protomartyr lapidibus necatus est: & ego his ornatus sum. Leuat laborem meum imitatio passionis: lenit dolores meos, honoris cum melioribus participatio. Et sublatis in cælum oculis, ita precatus est: Gloria tibi Domine Iesu Christe, quod dignatus sis me consortem facere partis cruciatuum tuorum, tuique sancti Protomartyris. Vicarius stupore attonitus, dum viri constantiam cerneret, iussit vtrimque a pluribus sustentatum, vt qui incedere præ plagarum atrocitate non posset, [abducitur in carcerem:] reduci in carcerem, & quiescere tantisper, donec ad se rediret. Ille vero repellens eos qui fulcire eum videbantur, sua ipse sponte incedebat, psallens & dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.

[13] Abeuntem eum considerans Vicarius, dixit prope sibi assidentibus: Papæ! quantam ille patientiam & constantiam ostendit! [mittitur Romam:] Tales deceret esse milites Imperatorum, qui hostibus afferre terrorē possent. Non oportet eum ad meum denuo audiri tribunal. Ad Diocletianum Augustum ablegabo. ille solus eum poterit superare; qui semper pœnalium instrumentorum artifex fuit, semperque eiusmodi cædes designat, vt vniuersa ciuitas ad illius contremiscat edicta. Isthic quæ meo mandato, quod vna perferetur, ei facta hic sunt, exhibeantur. Suscipientes igitur eum quibus id erat imperatum, eduxerunt Ancyra. B. Clemens cum Ancyra egrederetur, [bene precatur vrbi Ancyranæ:] in preces se dedit, dicens: O Deus & Rex cælestium, terrestrium, & inferorum, qui cuncta reples solus, & a nullo abes loco, in manus tuas trado hanc vrbem. Custodi eam, animasque eorum qui in te credunt in ea degentes. Inuiolatam ei Ecclesiam conserua. Non dissipent canes & lupi modicum gregem tuum. Non perdas eum, neque imminuas; adauge potius & multiplica, ad gloriam nominis tui. Neque nos ab hac ciuitate omnino aliena, sed adesto nobis in via & agone, nosque denuo huc reuoca, qui reduxisti Iacob ad domum paternam, & liberasti eum de manu Esau fratris sui; ossa etiam Iosephi deportanda ex Ægypto mandasti populo tuo, & reponenda in sepulcro patrum eius; quare glorificandus es in secula seculorum.

[Annotata]

a Hæ sectiones Actorum in ipso habebantur MS. atque hic titulus: Πρώτη ἐξέτασις ἐν γαλατίᾳ.

b Coss. Diocletiano II. & Aristobulo, anno scilicet 285. plures passi sunt Martyres, vt Acta eorum, etiam Proconsularia, indicant, vt 23. Augusti, in Cilicia Claudius, Asterius, Neon, &c.

c Ita sub Vicario Ancyræ Agrippino passus est S. Plato 22. Iulij.

QVÆSTIO II. Romæ.

[14] Romam igitur, qui iussi erant, beatissimum Clementem perducentes, (a morabatur enim tunc isthic Diocletianus) suggesserunt Imperatori de eo, [sistitur Diocletiano:] quȩque a Vicario Domitiano erant gesta, totamque caussæ relationem, ei tradiderunt. Iussit eum Imperator produci, & vultum eius intuitus gratiosum nec labore fractum, dubitabat num ea vere pertulisset, quæ apparitores retulerant: ita pleno erat vultu ac vegeto. Et ait ei: Tu es Clemens, inuicta celebratus constantia? [eius blanditias,] at vellem non decipereris peruersitate & erronea secta. Humani enim cum sint dij & benigni erga omnes, ex æquo est, vt & refractarios confirment suscipientes eos ad agnitionem, cum meliora docti fuerint, ne irreligiosi moriantur; & peruicaces reseruent ad maiora perpetienda supplicia, vt pij homines sapientiores euadant. Nos vero cum omnem diis cultum debeamus, multa ab iis dignati prouidentia, solioque regali, & orbis imperio, ab iis quoque impertita bona, illis qui ipsos venerantur, vltro & libenter addicimus. Iussitque coram proferri auri & argenti plurimum, b codicillos dignitatum & præfecturarum, vestes pretiosas & splendidas, & quæcumque ornatus auidi homines expetere solent: ex aduerso vero pœnarū instrumēta, manus ferreas, scalpra, lectos ferreos, sartagines, prunas, lebetes, cassides, subulas, rotas, & graues catenas, aliaq; pœnarū & doloris instrumenta & genere varia, & numero prope infinita. Tum Martyrem seuere acerbeq; intuitus, protensa ad propositas opes manu, Ista, inquit, dij tibi offerunt, si eos agnoueris & colueris. Auertit faciem Martyr, veluti a rebus vilibus, fœdis & aspectu indignis, dixitque cum gemitu: Ea sint cum ipsis in perditionem. Tum contuens pœnales machinas Diocletianus, easque Martyri commonstrans, dixit: Ista non credentium sunt. [minas,] At generosus Christi Martyr, ei respondit: Si tormenta tua, vt reris, terribilia sunt; cuiusmodi esse censes ea quæ cælestis ille quis solus est Deus infliget? Et si largitiones vestræ splēdidæ & admirabiles iis, qui terrena sapiunt, vidētur, quanto ampliora illa futura sunt bona, quæ Deus æternus & immortalis præparauit diligentibus se, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt? Aurum & argentum terra sunt infructuosa, [dona, contemnit;] quæ ab hominibus ad elegantiam conformatur, igne & ferro transmutatur, rubigine attrituque consumitur. Splendidæ vestes vermium opus, esca tinearum, aut irrationabilibus animantibus vi auulsa lana, aut in inutilibus oceani conchis reposita. Quæ qui faciunt magis illi mirandi vobis sunt;nam arte quadam materiam operando in melius transmutant. Et artifices ipsi, veluti viles, contemnuntur; qui vero iis vestiti sunt, ij sese iactant & efferūt a vilibus animalibus gloriam mutuati. Optimi vero Dei nostri bona, genuina & immutabilia sunt, eiusque voluntate, non hominum industria subsistunt, quæ neque tempus alterat, neque tinea corrumpit, neque omnino æternitas vetustate valebit conficere.

[15] Diocletianus dixit: Recte quidem loqueris, peruerse autem sentis; quapropter adnitor, vt te ad venerationem immortalium deorum reuocem, eoque ita benigne tecū colloquor, ne in mortali homine spes tuas loces. Quem enim colitis Christum, is a Iudæis grauia perpessus, tandemque interemptus est. Dij vero nostri semper immortalitatem habent, nihil vnquam molestum perpessi. S. Clemens respondit: Quod ad immortalitatē eorum attinet molestiæque carentiam, vera loqueris, Imperator. [Deos irridet:] Qui enim mori possunt, qui numquam vixerunt? aut qui doleant, sensus expertes? Quod vero per iniurias & verbera vt essent acceperint, non ignoras Imperator. Quicumque enim eorum ex lapidibus facti sunt, incumbentibus iis artificibus verbera exceperunt malleo & ferro: sculpti vero, cusi, conflati ex auro, argento, ære, ij igne luculento vsti, ceteris paria perpessi, similiter sine sensu permansere. Immortales igitur sunt, quippe qui non viuant; conteruntur autem velut non fuerint. At Dominus meus & Deus Iesus Christus secundum carnem mori voluit, vt saluaret mundum, mortemque ipsam pessumdaret: quod cum fecisset, surrexit tertio die, & vitam, quæ ipsemet est, nobis donauit.

[16] Martyris libertate offensus Diocletianus, iubet eum rotæ alligatum, & circumactum, percuti baculis. Reuoluta a seipsa & explicata rota, Sanctum in sublime eleuatum cædendum lictoribus præbuit, [rotæ alligatus conteritur:] rursumque eum suscipiens ossa dissoluit ac confregit, non sine strepitu & fragore. Per multas autem horas raptatus, atque ita tortus, dicebat: Domine Iesu Christe adiuua me; leuiorem mihi hanc fac machinam, & quem ea affert dolorem. Nam in te confidens tradidi me ad hæc supplicia. Adesto mihi, vt Paulo; & cerne corpus meum multis confectum doloribus. Cupio sanus fieri ad gloriam & confessionem tui sancti nominis, ad plures tolerandos cruciatus, in opprobrium & ignominiam impiorum. In nomine tuo confirma me; in te enim speraui vitæ largitore Deo. Cum hæc precatus esset Sanctus, stetit rota, iis qui illam impellebant fatiscentibus. Sanctus vero priusquam a quoquam solueretur, [diuinitus sanatur,] vinculis exemptus est, & ossa eius ac membra omnia sana effecta. Plurimi vero Romanorum, qui ad spectaculum hoc confluxerant, mirati hoc certamen, dicebant inuicem: Nemo alius eiusmodi dolores pertulit, etsi omnes Deos in subsidium aduocaret. [stupente populo:] Hic vero solo Christi fretus nomine, eumque inuocans, talem despexit necessitatem. Magnus quispiam est, vt videtur, Deus Christianorum. Sanctus autem Clemens, pretiosus Christi palmes, spiritu cognoscens rationales botros e suis laboribus prouenturos Deo, stetit orans cum clamore, & dicens: Gratias ago tibi Deus, quod mihi id tribueris, vt in hac ampla & magnifica vrbe Filium tuum Dominum nostrum annuntians paterer, cuius fidem Petrus tradidit, Paulus prædicauit, c & cognominis mihi Clemens perspicue docuit, & vtiliter confessus est: pro quo & ipsi mortui magis quam viui cunctos attrahunt, ab omnibus adorantur, super omnes Reges gloria extolluntur, nec multo post a piis etiam Imperatoribus colentur. Omnes enim gentes quascumque fecisti venient, & procident coram te Domine. Audiens ista Diocletianus, graui ira percitus, veluti concionabundus, coram innumera adstante multitudine, iussit ferreis clauis os eius percuti. [contunditur illi os:] Cumque diu cæderetur, & dentes ei exilirent, ac maxillæ contererentur, nec adhuc tamen loqui desineret; Sile nunc tandem, inculcabant lictores. Ille vero non acquiescebat: sed velut ærea statua, quo validioribus percutitur ictibus, hoc vehementiorem edit sonitum; ita ille contentiori voce vtebatur.

[17] Imperator iubet eum publico carceri includi; ferreis catenis toto corpore adstrictum, & coopertum, itaque obserari. At qui certamini interfuerant, & cōstantiæ eius miraculo attoniti simul viri ac mulieres, confessi erant magnum esse Deum Christianorum, ij omnes vna mente vnoque consensu simul conuenientes post cœnæ horam, in custodiam ingressi sunt, & Sancti pedibus aduoluti, dixerunt: Obsecramus te, serue Dei, [Romanos mulios conuersos baptizat,] da nobis fidei cognitionem, vt a peccatis nostris eruti, participes efficiamur spei vestræ in Christo. At sanctus Martyr Christi seruans consuetudinem, stans Deum precatur, & gratias agit, quod in ipsis etiam persecutionibus & ærumnis, confitentium ipsum augeatur & multiplicetur numerus. Cumque eos mysteria fidei docuisset, ad impertiendum baptismum progressus est. Erat vero in carcere plurimum aquæ, atque omnes, ipsos etiam infantes, baptismo tinxit, & cum iis cecinit; Beati quorum remissæ sunt iniquitates & quorum tecta sunt peccata; aliaque permulta. Media autem nocte lumen ingens refulsit, in quod intuentes, conspexere virum vultu decorum, splendenti amictum veste, alis amplissimis elatum, accedentem ad Martyrem, & dantem ei panem ac calicem, moxque ex oculis omnium subductum. Omnes vero stupore perculsi stetere. [& sacra Eucharistia recreat:] Ast illa sumens B. Clemens, & conueniente vsus precatione, communicauit baptizatis omnibus, & quæ gesta fuerant contemplatis, pretiosum corporis & sanguinis mysterium. Deinceps ipsi de more ad eum venientes, alios adducebant, crescebatque in dies multitudo, vt carcer etiam repleretur. Quidam vero e custodibus retulere Imperatori quæ fiebant. Id vbi Diocletianus didicit, iubet eos, qui isthuc conuenerant, comprehensos, & sigillatim noctu examinatos interfici. Manum igitur iis milites iniiciunt, [qui deinde occisi pro Christo.] educuntque ipsa nocte ex Vrbe, & pari omnes examine interrogatos, an Christianam religionem vellent abiurare, cum responderent id se nequaquam esse facturos, simul mactarunt, quippe qui vltro traderent semetipsos instar ouium cum infantibus, vno solum ex ipsis fuga elapso, aut potius ad maiora reseruato certamina.

[18] Post aliquantum temporis venit Diocletiano in mentem sancti Martyris Clementis, iussitque eum sisti; atque adulantis in morem, videbatur ei vt diis immolaret velle persuadere. Sanctus vero Dei Martyr magna voce exclamauit, dicens: Ego Deum cæli & terræ veneror, & filium eius Iesum Christum confiteor. Quidam vero Amphion nomine, secundus ab Imperatore, dixit Imperatori: Amoue hinc sceleratissimum illum. Commouet enim Romanam plebem, quia Pauli & Petri prȩdicat Deum. An es immemor quanta propter eum turba in carcere trucidata sit? Et iussit eum Imperator exceptum a compluribus, donec dissoluerentur compages corporis eius, crudis neruis cædi. Cum autem diu cæderetur, [Clemens neruis boū verberatur:] & terra iam illius sanguine nataret, ipse vero ita aftaret velut si alius quispiam cæderetur, dicit ei Diocletianus: Despicabile habes corpus, sed animum contentiosum & peruicacem. Non patiar te tamen Imperatoribus ita improbe repugnare: ferreis vnguibus periculū faciam. Fortassis ferreus es aut insensibilis: nunc igitur suscitabo te, altum enim dormis. Et dixit Martyr: Optime dicis, Imperator. Dormio enim semper in suppliciis quȩ pro Christo perfero: ita me illa Dei mei spe ad labores sopiūt, ad cōfessionem vero expergefaciunt. Iussit Imperator lictores neruis bubulis abstinere tantisper: appendi vero illum ligno, & diu vngulis radi, [raditur ferreis vngulis:] donec ipsa carne & sanguine ossa nudarentur Dein seipsum respiciens, tum ad Imperatorem conuersus Martyr, dixit: Non hoc est corpus meum, quod nunc lanias. Certus sum, Imperator, quantum oportuerit, pati. Iam enim alibi semel ita discerptum, vt non consisteret, rursum Christus compegit, & texit, vt eam quæ nunc apparet ossium compagem ipse non intelligam: ita me velut altera pelle, & noua carne induit. Rursus igitur idem faciet. Potest enim, & sat luti figulo est. [lampadibus vstulatur:] Vt multa effatus tandem siluit, iussit Imperator lampades eius lateribus admoueri. Martyr vero quiescebat, benigne sustinens, & veluti cum voluptate, lampades admittens.

[19] Miratus Imperator tolerantiam eius, animique firmitatem, dixit adstantibus: De plurimis infelicium Christianorum supplicium sumpsi, at numquam vel tam rigidam & inflexibilem mentem, vel tam inenecabile corpus vidi. Quare veluti magnum quid ac fere incredibile ad Maximianum Augustum eum Nicomediam ablegabo, vt & ille miretur: nullum enim, vt arbitror, tam duræ carnis hominem reperit. Iussitque eum vinctum mari quamprimum d Nicomediam deportari, vt Maximiani Imperatoris iudicium isthic subiret; [mittitur Nicomediam:] atque ei scripsit quæ cumque ab ipso hic pertulisset, illud vna significans, si flectere eum potuerit, ad se remittat: sin perstiterit in sententia, vel feris obiiciat, vel certe extremis confectum cruciatibus, illum quacumque ratione e viuorum numero exturbet. Eductus est Roma sanctus Christi Martyr, multis deducentibus & lacrymantibus. Bene autem Vrbi precatus, [Romanæ vrbi bene precatur.] dixit: Adaugeat in te Deus religionem Christianam, atque Imperatores in te collocet qui ipsum agnoscant: vrbium omnium principatum obtineas, & vobis concedat Christus cursum certaminis conficere inconfuse, in tolerantia passionum, & ædificatione fidelium: seruorum suorum persecutionem sedet, ac suam sanctam religionem libertate restituta illustret, vt glorificetur nomen eius in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Quo fortassis tempore, post Carini cædem, in Sanctos Romæ sæuitum, vt in S. Sebastiani Actis 20. Ianuarij dictum.

b Græce est, κωδικέλλους ἀξιωμάτων καὶ ἀρχῶν.

c Græce: καὶ ὁμώνυμος Κλήμης σαφῶς ἐδογμάτισε καὶ ὀνήσιμον ὡμολόγησε. Metaphrastes, vt infra patebit, legit καὶ ὀνήσιμος ὡμολόγησε. & Onesimus (S. Pauli discipulus) confessus est.

d Nicomedia nota vrbs est, in Bithynia ad Propontidem, Maximiano, ac Diocletiano quoque, multum habitata. In Actis S. Iulianæ Virginis & Martyris 16. Febru. dicitur Maximianus libenter Nicomediæ ciuitatum pulcherrima degisse. Paria in Actis S. Pantaleonis 27. Iulij, & alibi, leges.

QVÆSTIO III. Nicomediæ. & nauigationis narratio.

[20] Coniecto in nauim quæ Nicomediam petebat Clemente, soluere a portu Romano milites. Quidam vero ex eorum numero Quiritium, qui in carcere fide fuerant initiati, nomine Agathangelus, qui, cum ceteri iugularentur, clam se subduxerat, prouide percunctatus quo nauigio vehendus Clemens esset, & cum nauiculariis collocutus, præueniens abdidit sese in naui. Hic prior omnibus qui isthic conuersi interemptique erant, [Comitatur eum Agathangelus.] baptismi gratiam fuerat consecutus. Vt igitur a terra iam ducentis circiter stadiis recesserat nauis, cernens Beatissimum Clementem assidue Dei gloriam laudibus precibusque celebrantem, milites autem varie inuicem occupatos; ipse clanculum accedit ad Martyrem, atque ad eius sese pedes abiicit, eique exponit & fugam suam a loco supplicij, & impertitam sibi a Deo salutem. Agnouit Agathangelum Martyr & complexus osculatusque est eum, ac gratias agens Deo dixit: Gratias tibi ago, consolatio & defensio mea, quod neque in terra neque in mari solum me reliqueris; verum in omni via occurreris mihi, prior me assecutus, & refocillationem ac quietem præparans seruo tuo, Domine. Ecce enim & in mari agnitus es mihi a in bono Angelo, in fideli hoc & spirituali fratre, qui vel b nomine ipso fidem mihi facit adfuturi auxilij tui. Præbe igitur & illi bonam voluntatem tuam, [Simul orantes,] & tua illum confessione gloriosum redde. Atque ita diem ac noctem in precibus transigebant, cibos vero non habebant: nec enim id curæ erat S. Clementi, dicebat enim: Ego panem in corde meo gerens, non esuriam; & aquam viuam habens, non sitiam in æternum. Animaduertentes vero milites, se quidem cibum sumere, illos vero ne semel; & considerata eorum necessitate, eosque miserati, cibum illis præbuerunt. Illi amplexi quidem benignam eorum voluntatem, escas tamen non susceperunt, dicentes: Nos a cælesti & viuificante Deo & Saluatore nostro Iesu Christo alimenta accipimus: ipse enim nutrit nos, & præbet escas omni carni. [ab Angelo cibum accipiunt:] De more autem sub horam c tertiam noctis per Angelum Iustis exhibitæ sunt dapes, & confirmati sunt.

[21] Peracta iam multorum dierū nauigatione; Rhodo insulæ appropinquarunt, & ad eam appulerunt. [Rhodum appelluns:] Multi igitur nautarum escas empturi exscenderunt. Eos vero qui in naui remanserant, rogarunt Sancti, vt sibi ecclesiam ostenderent; erat enim illis desiderium sumendi corporis & sanguinis Christi; & erat dies Dominica, conuenerantque omnes qui ibi erant Christiani, pauculi quidam tunc degentes in eo loco. Erat vero iis parua ecclesia, quam, in Dei laudibus assidui, replebant. At Dei amantissimus Episcopus Rhodi Photinus nomine, audito Sanctorum aduentu, atque eorum erga Deum studio, & quanta perpeti pro eius confessione sustinuissent; Christianis comitatus, cognito loco ad quem appulerāt, supplicauit iis qui illorum custodiæ præerant, [permittuntur ad Christianorum ecclesiam ire:] effecitque vt vinculis soluerentur Sancti: quos cum diuinarum laudum decantatione ad ecclesiam deduxerunt. Consequenter deinde sacris Scripturis propositis, venerandorum Euangeliorum per lectorem exaudita vox, ostendit, non timendos eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere. [Matth. 10. 28.] Quibus verbis auditis Sancti in cælum cum gemitu suspexerunt. Cetera vero Christianorum turba in eos respiciens, multis lacrymis ecclesiam repleuit. Orantes deinde Sancti ædificationi fuerunt præsentibus, vt omnes optarent digni fieri eorum cruciatibus.

[22] Hortatus deinde est Clementem Martyrem Episcopus, vt sanctæ & immaculatæ oblationis mysteria perageret: quibus expletis, omnes compunctioni adhibuere mentem; eoque prolixe orante, [Missam celebrat S. Clemens, non sine miraculis:] vident quidam adstantium Clerici & laici, in sacrosancta mensa iacentem carbonem lucis præfulgidum & maximum, & in aëre multitudinem candidatorum. Proni igitur solo strati qui id viderant, non audebant in eum coniicere oculos. Et post oblationem Photinus Episcopus, simul Clericis & populo vniuerso insigne conuiuium præbuit, [epulo excipiuntur ab Episcopo:] exsultās cum sanctis Martyribus, & comedens in sacra domo, & cum illis gratias agens Deo. At Christi pugil Clemens instruebat eos, dicens: Seruate Domini fidem, & spem, & caritatem, & patientiam, & confessionem Christi; & ipse vos tuebitur ab omni malo, & saluos faciet in regnum suum cæleste. Multi vero ex ea vrbe Gentiles Christo crediderunt, & baptizati sunt cum vxoribus & liberis, cum viderent quæ ab iis fiebant plurima mirabilia. Nam quotquot morbis aut passionibus incurabilibus conflictabantur, ad eorum se pedes prosternebant, & precibus eorum manuumque impositione sanabantur: cæci visum consequebantur, [infirmos sanant:] claudi currere discebant; vt ingens multitudo ad eos e finitimis locis concurreret, infirmosque deferret: ipsi vero precati, incolumes eos suis restituebant.

[23] At milites populi concursu animaduerso, veriti ne ipsis Sanctus eriperetur, iniecerunt ei vincula & ad nauim reduxerunt. Agathangelus autem præcucurrit, & nauim conscendit. at Christiani omnes, tam qui recens crediderant, quam ceteri, deduxerunt eos cum fletu & lætitia spirituali benedicentes Deum. Secundo deinde vento adspirante, peruenerunt Nicomediam, [appellunt Nicomediam:] & significatum est Maximiano, redditæque Diocletiani litteræ. Is autem ex litteris colligens viri magnanimitatem, quasi aliis occupatus imperij bellorumque negotiis, noluit coram se quæstionem institui; ad Agrippinum eam vrbis Præfectum reiecit. Iussit ergo Agrippinus sisti eum sibi. Vt vero adstitit, intuens in eum Agrippinus, dicit: Tu es Clemens? Respondet Martyr: Ego sum seruus Christi. Iratus imperat militibus, vt in faciem eius alapas infligant, eique inculcent: [Clemens alapis percutitur:] Dic, an Imperatorum sis seruus. Dixit Martyr: Debebāt & Imperatores serui esse Christi mei, vt in pace & tranquillitate thronus eorum dirigeretur, & omnes gentes iis subiicerentur. Auertens ab eo auditum Agrippinus, & frendens in semetipso, conuerso ad Agathangelum vultu, dicit: Tu quis es? nec enim tui mentio fit in relatione. In cælum suspiciens Agathangelus, & ad Martyrem conuersus, dicit: Et ego Christianus sum; per seruum Dei Clementem ea dignatus appellatione. Dicit ei Agrippinus: Ergo hic tibi caussa erroris & acerbæ mortis extitit. Et iussit S. Clementem suspensum spathis incidi; [ambo dire cruciantur:] Agathangelum vero a lictoribus boum neruis cædi. E ligno suspensus Clemens, diuque spathis incisus, sublatis in cælum oculis dixit: Domine Iesu Christe omnipotens, qui fideli latroni tecum suspenso statim ostendisti regni tui voluptatem, publicanos & peccatores vocasti ad salutem; da mihi patientiam, & seruo tuo Agathangelo tribue robur, quem dignum fecisti, qui gradus confessionis conscenderet; ne glorietur inimicus, neque præualeat illi diabolus. Dignos nos fac, qui regnū tuum cōsequamur cum omnibus Sanctis tuis.

[24] Audiens ista Agrippinus, iubet de ligno depositum Clementem vna cum Agathangelo coniici in carcerem, atque in theatro variarum ferarum copiam in crastinum a militibus prȩparari. Manebant Sancti in carcere orantes & benedicentes Deum. Quicumque vero in carcere varias ob caussas detinebantur, [in carcere recreantur ab Angelis:] viderunt eorum intentam ad Deum precationem, ipsisque per Angelos a Deo allatam consolationem; & meruerunt ab iis audire quæ ad Christum eiusque agnitionem pertinent; atque vsque in mediam noctem cum iis colloquentes eosque instruentes, ita corda eorum solidarunt, vt humi procidentes cum multis lacrymis obtestarentur, vt baptismum sibi conferrent. [captiuos conuertūt,] Baptizauit igitur eos B. Clemens, omniaque mysteria edocuit, & gratias agens Deo dicebat: Gloria tibi Christe Deus, qui in vinculis nostris soluis vinctos. Gloria tibi Christe, qui in laboribus nostris infirmos curas. Gloria tibi Christe, qui in peregrinatione nostra oues tuas recognoscis, & consignas eas. ne ex iis vllam lupus rapiat, ne decipiat alienus; sed serua eas vsque in caulam regni tui. [emittuntq; e carcere, diuinitus patefacto:] Orantibus vero iis, apertus est carcer, & Beati cunctos dimiserunt, dicentes: Discedite filij, & saluamini; Dominus Iesus Christus comitetur vos. Respōdentes cuncti, Amen, exiuerunt e custodia: Sancti soli remanserunt orantes.

[25] Audiens quæ gesta erant Agrippinus, mane rapi Sanctos in theatrum iubet, & stridens immanius ipsis leonibus qui aderant, [feris obiecti, non læduntur:] præcipit immitti belluas. Eæ vero prodeuntes, aduoluuntur ad pedes Martyrum, & sicut mitis catulus nutritorem suum, læte circumsilientes lambebant eorum vestigia, & blandientes, adeo vt stantes Martyres Deum orarent ac dicerent: Gloria tibi Christe, per quem immanes etiam feræ nobis mansuescunt. Ostendisti in nobis vilissimis hominibus, credibilia esse quæ de Propheta tuo Daniele scripta sunt. [Dan. 6. & 14.] Ecce enim & leones mansueti; & ceteræ feræ in nos immissæ; sed tu Deus Danielis nobiscum es. Cernens Agrippinus Præfectus se nihil proficere, sed & multitudinem tumultuari, iracundia aduersus eos exarsit, iussitque subulas proferri ignitas, & inter digitos manuum adigi vsque ad cubitos. [ignitis subulis configuntur:] Restinctæ a carnibus & sanguine subulæ, fumum ac stridorem qui audiri posset, edentes, non sinebant quemquam spectatorum tantæ crudelitatis immanitatem intueri, sed vultum auertentes succlamabant: Solue eos. Cumque plebs ad plures horas ista vociferaretur, in furorem actus Agrippinus, iubet rursus alias subulas ignitas ab axillis vsque ad humeros traiici. Subulæ autem ignis etiam scintillis absistentibus carnem penetrabant; at sanguine restinctæ, purpureum eductæ colorem ostentabant. Tunc populus indigne ferens tantam barbariem, aggrediebatur lapides iacere, clamans & dicens: Magnus Deus Christianorum. Tumultu vero maximo excitato, ipso etiam Præfecto fugam arripiente, [orto tumultu liberantur:] exiuerunt sancti Martyres soli, nemine auso iis manum iniicere, & receperunt se ad montem qui Pyramis dicitur, in quo Ethnici libationes faciebant; & ibi absconditi sunt in templo idolorū.

[26] Præfectus vero immani in eos rabie inflammatus, facta pluribus diebus inquisitione per commissam sibi cohortem, inuenit Sanctos in quo erant loco. iussitque die sequenti in montem conuenire quotquot idolorum superstitionibus erant operaturi. Et considens in eo monte iubet produci Sanctos, aitque eis: Quid maleficiis vestris conturbatis omnem populum ad subuersionem & blasphemiam maximorum Deorum? Responderunt Sancti: Nos populum non conturbauimus: sed Dominus ipsorum ab iis agnitus est, eumque Deum prædicant. Si ergo habes quod nobis, vt Christianis, facias, cito fac. Potens est enim Christus omni carnificina tua nos superiores ostendere, & ex manibus tuis liberare. [reperti cæduntur fustibus:] Tunc iniquus ille iussit eos superius in petra, quæ eo in monte erat, distentos, rudibus lignis verberari; at plagis dissolutos, in saccos insui, additis lapidibus, atque e montis vertice deuolui vsque in mare. Vt præcipitati sunt, & summo impetu in ima ferebantur, existimabat plebs omnino extinctum iri. Cum ad mare peruenissent, [saccis insuti deiiciuntur in mare,] essentque etiam in profundum demersi, remanserunt isthic viri quidam prudentes, vt quampiam nancisci reliquiarum particulam possent, qui sacrum erāt consecuti baptismum. Cum diu isthic præstolati essent, conspicantur saccos super aquas, & conscensis nauigiis ad eos accedunt, & in nauigia attrahūt, [emergunt incolumes, ope Angeca:] ac reperientes omnino illæsos, glorificarunt simul Deum. Media autem nocte circumfulsit eos lux cælestis, & conspecti sunt Angeli eos ad littus veluti manu deducentes, qui & cibo eos recrearunt. Progressi vero Sancti in medium vrbis, referebant ignaris & incredulis Dei magnalia; sublatisque in cælum manibus orabant, dicentes: Gratias agimus tibi Domine Iesu Christe, quia non reliquisti quærentes te, sed eruisti eos ex diris cruciatibus, nec delectasti inimicos nostros super nos propter nomen tuum.

[27] Iacebant in porticu ei loco propinqua d claudi duo, & alius aridam habens manum, planeque dissolutam. Videntes eos Sancti, eorumque miserti, imposuerunt iis manus, & sanati sunt. [ægros sanant:] Congregata est igitur ad eos multitudo: & plures alios variis oppressos incommodis curarunt; dæmoniacos quoque liberarunt. [multos conuertunt:] Multos autem Gentiles per hæc miracula vocauit ad se Deus, viros ac feminas; qui in Dominum Christum crediderunt. Hæc cum intellexisset Præfectus, retulit Maximiano quæ gesta erant, quodque ex Galatarum prouincia, Ancyra metropoli, oriundi essent. Maximianus dixit: [mittuntur Ancyram.] Vt quæ eos genuit tellus, eos alat, eos habeat, eos puniat, æquum censeo. Statimque illos ad Curicium quemdam Ancyranæ vrbis Ducem ablegat, vt ipse de iis quæstionem habeat. Confestim apparitores eos Nicomedia educunt, Ancyram pertrahendos.

[Annotatum]

a Græce, ἐν ἀγαθῷ Ἀγγέλῳ. paronomasia est ad Agathangeli nomen.

b Nam ἀγαθὸς ἄγγελος, bonus nuntius est; ἀγγέλλειν, nuntiare.

c primam habet Metaphrastes.

d Idem cæcos scribit.

QVÆSTIO IV. Ancyrȩ.

[28] Cvm Ancyram peruenisset sanctus Christi Martyr Clemens, gaudio exultans, ac veluti patriam suam consalutans, eximia quadam vultus hilaritate, in preces effusus vna cum S. Agathangelo, dixit: Gloria tibi Deus, qui vbique exaudis humilitatem meam. Gloria tibi Christe, quia vidi terram quæ me genuit; quia reddidisti me natiuo maiorum sepulchro; quia cum accessione maternis ossibus me repræsentas cum famulo tuo Agathangelo. Perduxerunt eum, quorum erat custodiæ creditus, vsque dum Duci exhiberent. Considens Curicius in loco qui Cryptus dicebatur, in quo parua erat ecclesia, conabatur iis persuadere, dicens: Intellexi de vobis, quantum telluris obiueritis, quanta sitis perpessi, quæ adiueritis pericula, quot mortes effugeritis, ac me vestri miseret. Quare vobis consulo, cum hinc oriundi sitis. Omnino enim propterea alibi terrarum flecti vos non estis passi, vt in patria nimirum vrbe Deos veneraremini. Quod igitur huic vrbi gloriosum sit, [Curicij Ducis blanditias contemnūt.] mihi magnificum, adeste, & Diis immolate, vt festiuum vrbs conuentum celebret. Respondentes Sancti dixerunt: Non sumus miserandi; nulla prorsus ratione. Gaudemus vero eiusmodi molestiis; nobisque cælestes Angeli congratulantur, cum illa patimur. At vos commiseratione digni estis, propterea quod vnū & solū Deum agnoscere non vultis.

[29] Curicius dixit: Quandoquidem maligna estis sorte, & suppliciis assueuistis; ego vestræ obsequar voluntati. & iubet a carnificibus ferreas laminas ignitas, [dire cruciantur;] atque a flamma scintillantes, axillis S. Clementis supponi, & cubitos eius lateribus adstringi, tum lignum in terram defigi, quod corporis eius staturam æquet, eique ipsum alligari. Agathangelo vero suspenso radi vngulis latera & suras; & sciscitabatur ab iis: Quomodo vos illa incessit cum diis pugnans sententia? Ecquid insensibiles florem ætatis inter dolores consumitis? S. Clemens dixit: Exterior quidem noster homo corrumpitur; qui si non hac, alia certe quapiam ratione corrumpi debebat; ast interior innouatur. Iterum ergo iubet galeam prorsus ignitam capiti sancti Clementis Martyris imponi. [Clemens ignita galea:] Quod cum fieret, fumus a naribus eius auribusque plurimus abstitit. Cum igitur hos perpeteretur ineffabiles dolores Christi Martyr, alte ingemuit, & Dominum suum inuocans, dixit: Fons inexhauste, aqua viuificans, pluuia salutis, sana me rore illo tuo, quia incendunt impij candentibus ferramentis tabernaculum animæ meæ. Cumque illa diceret, [miraculose liberantur:] continuo refrixerunt ignitæ machinæ, & qui S. Agathangelum laniabant, elangue runt. Id vt vidit Curicius, impos sui effectus, totoque corpore contremiscens, iussit abduci eos in carcerem.

[30] Altrix vero Clementis, & vere amans Martyrum, & Sanctorum curatrix, Sophia, hinc lacrymis inde lætitia redundans, [visitantur a Sophia,] quod pridem susceperat hunc sibi a Deo donatum sine delicto filium, noctu ad carcerem venit, linteo detergens saniem vulnerum cruoremque, Martyrum exosculans manus, oculisque suis admouens: & Sanctum quidem Clementem consuetis leguminibus aluit, [ciboq; recreantur:] quibus a puero vesci gaudebat; S. Agathangelo autem delicatiores afferebat cibos. Cumque longo tēporis spatio detinerentur in carcere, gestiebat fidelis Sophia iis famulans; & multi ad Dominum conuertebantur. Curicius vero isthæc Maximiano renuntiat, qui continuo iussit a Amissum vinctos abduci Sanctos, ad Domitium Vicarium. [mittuntur Amisum,]

[31] Cum id fidelis Christi ancilla Sophia didicisset, cum pueris apud se educatis, eos comitata est exultabunda. Gnara omnia Maximiano fuere: [comitantibus pueris;] iubet ergo pueros, si quidem desistant sequi, Clementemque abiurent & eius doctrinam, domum incolumes dimitti; sin parere renuant, gladio perimi. Tentantibus igitur militibus eos abducere, illi humi sese prosternentes Sanctorum pedes complectebantur, [qui martyrio coronati,] vt progredi non possent, vsque dum gladiis seiuncti sunt flentes, & veluti a parentum auulsi complexibus. Sancti vero Martyres similiter imis commoti visceribus, cum lacrymis orabant dicentes: Suscipe Christe nouellum hunc populum; & introduc in Paradisum hunc paruulum gregem, & cum prouectis Cōfessoribus tuis paruulos hos colloca Martyres, & ancillæ tuæ Sophiæ præmium educationis eorum dignum repēde. Atque ita pueruli a militibus inde abstracti, beatum finem gladio percussi consecuti sunt, in loco qui b Campus dicitur. At Dei amans Sophia ad Sanctos accedit, &, Spero, inquit, vos denuo recipere: [sepeliuntur a Sophia.] curat deinde & decenter sepelit puerorum corpuscula, & cum gaudio reuertitur c in villam suam, cui Lycio nomen.

[Annotata]

a Amisus vrbs Galatarum ad Pontum Euxinum, Ἀμισὸς Ptolemæo. Stephanus: Ἀμισὸς πόλις ἀξιόλογος, διέχουσα Σινώπης σαδίους ἐννακοσίους· ἔσι δ᾽ ἐν τῷ Πόντῳ. Amisus vrbs memorabilis, distans Sinope stadiis nongentis: est vero in Ponto. Plinius lib. 6. cap. 2. Amisum liberum, a Sinope CXXX millibus passuum… Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum. Victo eo, Pompeiopolis vtrumque appellatum. In Græco codice perpetuo Ἀμισσὸς scriptum, ideoq; Amissus vertimus.

b S. Plato quoque, 22. Iulij, extra ciuitatem Ancyræ, in loco qui campus dicitur, occisus est.

c Ita coniecimus vertendum: Græce est, ὑπέσρεψεν ἐν τῷ γαλατίῳ ἀυτῆς, ἐπιλεγομένῳ λυκίῳ. Quid illud esset γαλάτιον, assequi non valuimus; nisi forte prædium, aut villa; aut mendum scriptoris. Metaphrastes habet, domum est reuersa.

QVÆSTIO V. Amissi.

[32] Cvm ad ciuitatem Amissenorum peruenissent Martyres Clemens & Agathangelus, a militibus adducti sunt ad Domitium Vicarium. Erat autem dies quinta. Et eum inuenerunt quæstiones habentem de Christianis, constituentemque in eos supplicia. [Amisi Domitio Vicario sistūtur Sancti;] Hic Sancti animo exultantes, dixerunt: Gloria tibi Christe, qui omnes vocas per tui nominis confessionem. Et flectentes genua ad horas duas, locum lacrymis resperserunt. Finita autem precatione, oblati sunt Vicario, simulque decretum Imperatoris, & quæ iis facta hactenus. Iubet Domitius postridie eos sibi sisti, ad alia plane & grauiora supplicia. Adfuere Sancti pleni Spiritu sancto, & sapientia, quam & Vicario ostendere cœperunt, hortantes eum vt ab errore inanium idolorum descisceret, & Christianæ veritati adhæreret, dicentes, in cælis esse spem immortalitatis & regnum, [eum ad saniora hortantur:] pro quo istiusmodi cruciatus ipsi alacriter sustinerent. Pluribus verbis monebat Domitium B. Clemens, cum S. Agathangelus eius sermone & doctrina ingens animo gaudium hauriens, ad pedes illius prouoluitur in genua. Apprehendens eum B. Clemens erexit, inque mutuos ruere complexus. Id cernens Vicarius iubet eos ab inuicem separari, & ait: Impostores & deorum aduersarij, non succedet vobis propositum magicæ artis vestræ. Didici iam ex missa relatione res omnes vestras: etsi prius effugeritis, at non apud me id vobis eueniet. Verum aut sponte melioribus vos reddite cōsiliis, & Deos adorate: aut si non obtēperatis, excogitabitur modus, quo ab ista auellamini vita. S. Clemens dixit: Nos vanis & nugacibus verbis non vtimur; contendimus enim cælestes & æternas mansiones consequi.

[33] Iratus Vicarius iubet eos in calcem viuam coniici, atque circum excubare milites, Ne quis noctu, inquit, inde eos eximat. Iniecti sunt in viuam calcem die Parasceues, hora secunda, [merguntur in calcem, nec læduntur.] & laudabant ac benedicebant Deum: lumen autem circum illos visum tota nocte. Duo ergo e militibus, qui eos custodiebant, nocturnam illam lucis coruscationem considerantes, & ipsi in viuam calcem insilierunt. Postero die, sabbato nimirum, hora tertia, iussit Vicarius e viua calce eiici Martyres, [SS. Phengon & Eucarpius conuersi cruci affiguntur.] extinctos ratus. Venientes milites reperiunt eos sanos, intacto etiam vultu, vacantes precibus. Extrahentes eos e lacu perduxerunt cum militibus omnino illæsos. Audiens Vicarius etiam milites in Christum credere, iussit eos in crucem agi. & sic ambo suæ confessionis finem fecerunt. Nomina eorum erant Phengon & Eucarpius. Occubuerunt autem die sabbati, septimo Septembris.

[34] Iussit sibi dein Vicarius alios sisti, & pollicebatur eis honores. Beatissimus Clemens dixit: Nos omnia quæ in mundo sunt, detrimenta ducimus, [Loris a pelle auulsis,] vt Christum lucri faciamus. Ira inflammatus Vicarius iubet lora exscindi, bina a singulorum humeris, deinde fustibus eos cædi. [fustibus cæduntur:] Diutissime cæsi, vt etiam ossa contunderentur, forti inuictoque animo dolores perferebant. Exclamans vero Christi Martyr Clemens, dixit: Conditor omnis spiritus, qui ab Angelorum exercitu gloria & honore extolleris, reple exultatione contrita famulorum tuorum ossa; quæ, cum non essent, creasti, & sæpius contrita sanasti. Tu es enim, inuicte Rex, qui in nobis decertas, & nos confirmas in his ærumnis, quas patimur, vt cum corpus humilitatis nostræ talia superarit tormenta, in nostra infirmitate virtus tua elucescat. Iubet iterum Vicarius grabatos ferreos candefieri, [lectulis ferreis ignitis impositi, & oleo, pice, sulphure perfusi,] iisque separatim imponi Sanctos; inferne autem luculentum ignem succendi, superne vero oleum infundi, sulphurque & picem aspergi. Cum ergo fumus & scintillæ in aëra tollerentur, quæ circumstabat multitudo arbitrata eos iam suffocatos, acclamauit Vicario. Ipse quoque glorians a se tandem interemptos, iubet lictores cessare, & corpora abiicere in flumen. At Sancti sopore suauissimo correpti, [animati a Christo,] vnam eamdemque rem ambo videre, Christum nimirum ad eos venire cum exercitu Angelorum, eisque dicere: Ne timeatis; ego vobiscum sum. Et experrecti, inuicem visa narrabant, vt Dominum nempe conspexerint; magisque gaudebant & confirmabantur. Iussit ergo eos Vicarius duci in carcerem; vbi longo tempore manserunt. Audiens autem Vicarius Maximianum Ancyram accessisse, (nam ea fama increbuerat; erat autem tunc Tarsi) mittit denuo ad eum captiuos. [remittuntur Ancyram:] Abduxerunt igitur eos illius satellites Amisso Ancyram vsque.

QVÆSTIO VI. Tarsi.

[35] Proficiscentes sanctissimi Martyres Clemens & Agathangelus Amisso Ancyram cum valido militum præsidio, sed & amplo Christianorum comitatu; labore, æstu, sitique exhausti, vna cum sociis itineris, venerunt in campum quemdam, qui omni carens aqua, ipsa præterea longitudine vehementer sitim augebat. Cernentes igitur sancti Martyres comites iam deficere, positis humi genibus, terram lacrymis irrigantes, ita Deum cum clamore precati sunt: O Deus omnis naturæ opifex, respice ad necessitatem famulorum tuorum: etsi enim locus hic desertus est & aquis caret, at nihil eorum quæ a te postulantur tibi difficile est. Te enim volente & maris vnda instar lapidis induruit, & prærupta rupes ad aquas fundendas diuisa est. Euocas enim cuncta de nihilo. [precibus aquam diuinitus impetrant:] Da nobis nunc famulis tuis sitis leuamen; sitiuit enim in te anima nostra, & currimus in siti & æstu per inaquosa. Cum surrexissent, & in cælum suspicerent, aquæ scaturigo velut ex fonte, eodem in loco reperta est, vnde omnes biberunt & refocillati sunt; adeo vt eius rei fama ad accolas deferretur, & ad eos concurreret vis ingens virorum ac mulierum, [infirmos sanant:] deducentium quos habebant infirmos, quos omnes precibus ad Deum fusis sanitati restituerunt. Post hæc denuo orauit beatissimus Martyr Clemens, & dixit: Domine Iesu Christi Rex seculorum, da mihi peccatori vsque ad finem vitæ meæ pro te pati, & sustinere molestias ac labores pro nomine tuo, [multa adhuc se passuros, cælitus discunt:] vt adhuc tibi multarum animarum fructus afferamus, & mercedem percipiamus cum electis tuis in secula seculorum. Amen. Venitque ad eum vox dicens: Quæ petiisti, concessa sunt tibi. Roborare & inualesce; & comple reliquum vitæ tuæ tempus: certaminis cursus cum elapsis iam annis, vniuersim annorum erit viginti octo, vt petiisti.

[36] Cum Ancyram venissent milites, cognouissentque Maximianum Imperatorem Tarsi agere, [ducuntur Tarsum:] eo Sanctos perduxerunt, eique illos obtulerunt; quos intuitus aspernatusque dixit: Propterea videmini apud eos, ad quos hactenus missi estis, inuicti perstitisse, vt ad nos veniretis; solet enim sæpenumero imperij maiestas immutare quantumuis peruersum animi propositum. Ecce igitur & præsentia mea vos dignatus sum. Sed & humanitatem ac beneuolentiam meam experiemini, si Deos confiteamini. Ipsi vero respondentes dixerunt: Precamur, Imperator, vt & tu Christi præsentia dignus fias, eiusque fruare humanitate & beneuolentia. Ille enim est Rex Regum, & ipse dominabitur in omnes nationes per Romanum vestrum imperium, quod Virga ferrea appellatur, vti scriptum: Reges eos in virga ferrea. Sed & post vos pij imperium suscipient Principes. Dixit iis Maximianus: Quos fatidicos libros legistis, morte digni? S. Clemens dixit: Non fatidicos; absit. sed propheticos, in quibus dicitur: [prædicunt futuros Christianos Imperatores:] Suscitabit Deus vltimis diebus pios Reges. [Psal. 2. 9.] Maximianus dixit: Omnino de nobis loquuntur. Tali enim religione vtimur aduersus Deos, vt iis non obtemperantes serio & seuere plectamus. S. Clemens dixit: Si mutatio facta est aliqua impietatis, ex quo illud pronuntiatum est vaticinium vsque nunc, aliqua videri poterit id asserendi ratio esse: sin eadem erga idola superstitio obtinuit & tunc & modo; profecto aliud erit religiosorum Principum tempus.

[37] [coniiciuntur in fornacem, illæsi:] Bile exæstuans Imperator iussit fornacem immenso igne succendi, atque in eam illos iniici. Diei ac noctis spatio fuere in ea Sancti: intereaq; & iucūdissimus cantus audiebatur, & vapor suauissimus exspirabat. Relata sunt ista ad Maximianum; qui iussit fornacem pandi; & reperti sunt Martyres viui, explicatis & in cælum sublatis manibus, benedicentes Deum. Aduocansque eos Maximianus dixit: Tribuite hoc mihi, & indicate quibus incantamentis ignis refrænetur. Dixerunt sancti Martyres: Non incantamentis vllis ignis refrænatur, [raptantur per vrbē:] sed promissis eius qui dixit: Etsi transieris per ignem; flamma non aduret te. Rursus iubet eos publice raptari. quod cum fieret, vidit vniuersa ciuitas iniquum tormentum, & eorum immutabilem sententiam; & multi per eos Christo adiuncti sunt. Cum vero vsque ad Palatium essent raptati, præcepit eos Imperator in carcerem coniici, [4. annis detinentur in carcere:] vt erant vinculis circumdati, atque isthic inclusos relinqui ad quatuor annos; Fortassis, inquiens, diuturnitas temporis emolliet contentiosum illum rigorem.

[38] Cum præscriptum tempus explessent, recordatus eorum Maximianus, atque edoctus adhuc viuere & in priore sententia perstare, vehementer admiratus est, & quæsiuit dicens: Cui tandem oportebit eos mittere? Neque enim decet profanos & viles homines ad Cæsaris discuti tribunal. Aduenerant tunc ad Imperatorem e variis prouinciis Duces & Præfecti, varias ob caussas. Dux igitur quidam, Sacerdon nomine, Galatiæ administrationem paucis ante annis susceperat, aderatque tunc isthic, & publico testimonio cultor deorū oppido sedulus ferebatur, qui & Christianos multos variis cruciatibus mactasset. Ei igitur Maximianus præscribit, [varie a Sacerdone Præfecto tentantur:] vt de sanctis Martyribus Clemente & Agathangelo quæstionem habeat. Is velut ad impietatis suæ ostentationem, attente ac sedulo pro tribunali consedit, atque exhiberi Sanctos iussit, quos multis sermonibus & donorum pollicitationibus auocaturum se a pietate existimabat. Et nunc quidem blanditiis, nunc asperis verbis diuinam eorum conuellere sapientiam nitebatur: Sacerdoni, inquiebat, acquiescite; quem nullus Christianorum Pontum aut Galatiam inhabitantium effugit, qui eorum multos conciliarim Diis, multos contumaciores dediderim neci. Obaudite igitur mihi, & sacrificate, vt laude & honoribus cumulemini, cum pro his misere multo tempore cruciati sitis. Dixerunt Sancti: Qui nos defendet & honorabit, Christus est, qui ea affluit donorum copia, vt non pares sint præsentis temporis ærumnæ gloriæ, quæ ab eo nobis conferetur. His ille auditis iubet radi iis humeros vsque dum ossa nudentur. [dire cruciantur;] Vt animaduertit nihil eos animo commoueri, iubet rursus per dorsum diu radi ac laniari, vsque dum & ipsa ossium compages cerneretur oculis; & commissuræ vertebrarum quæ sunt in spina numerarentur. Perculsus deinde ac prope exanimatus Sacerdon innuit, [punito oælitus Sacerdone:] vt a lignis deponerentur, retruderenturque in carcerem. Vixque ipse a suis gestatus recessit, agens animam. Ibant vero sancti Martyres horrendum intuentibus spectaculum; excidebant enim carnes vna cum sanguine, quas fideles cum puluere venerabundi colligebant.

[39] Audiens quæ gesta erant Maximianus, atque impudenter ridens, Hic est, inquit, ille omnium sermonibus celebratus Sacerdon. Quidam vero ex adstantibus, & ipse Dux, nomine Maximus, dixit: Obtestor maiestatem tuam, vt mihi horum virorum sumere experimentum liceat. Confido enim per omnipotentes Deos, me eos aut inflexurum, aut deturbaturum e viuis. Annuit Imperator. Ipse vero ad tempus. aliquod rem differens, velut non adhuc vim adhibens, sed consilium capiens, quiescebat. Dein post dies aliquot eos veluti casu aduocans, & vt amicos consolans, multis eos laudibus afficiebat. Post longum vero tempusvidens Maximus se nefarium haberi, [Maximi Præfecti blanditias contemnunt,] ipsos in sententia magis stabilitos hærere, aduocans eos; Saluete, inquit, homines, qui curæ estis inuictis Diis. Sæpe enim mihi & per oracula & per somnia apparuerunt, & a morte vobis inferenda reuocarunt, qui tempus vltro susceptæ a vobis sententiæ probe sciant. Nunc igitur prope est vestra ad eos conuersio; vt mihi superiori nocte magnus Dionysius aperuit, dicens: Adduc viros ad me. Ecce & aræ decentes, & parata libamenta. [eius somnia & deos rident:] Accedite igitur & hisce operamini sacris. Sancti respondentes dixerunt ei: Recte mentitus es. Quæ enim diebus, eadē & noctibus dij tui loquuntur. Qualis ergo Dionysius ista dixit, lapideus an æreus? Si lapideus, ad ædificium confractus, euanescet; aut cōbustus, in calcem redigetur: si æreus, in vasa seruilia conflabitur.

[40] His auditis iubet obeliscos pedales præacutos in terra defigi, cuspide sursum eminente; & B. Clementem supinum ipsis aculeis superimponi, durisque lignis cædi. Cæsus, a tergo ab obeliscis transfigebatur: & alij quidem a scapulis vsque ad cor & pectus penetrabant; [crudelissime torquentur:] alij a spina dorsi & humeris vsque ad ventrem; alij a natibus vsque ad femora & verendas corporis partes peruadebant; Agathangelo vero plumbum liquefactum supra caput effusum. Cum autem nihil nisi Christum spirarent aut loquerentur, Clementem iubet a spiculis illis eximi, vix valentibus eum inde auellere, erat enim instar laceræ vestis: stabatque Maximus stupore defixus. Dixit vero ei Martyr: Agnoscitis nunc tandem non nostrum decertare corpus; sed qui animam cupientem pridem fugere e corpore, hactenus in eo retinet? & ipsi quoque miramur Christi in nobis virtutem. Is vero illos iubet in carcerem aliis succollantibus, recipi: His cognitis Maximianus, præcepit eos in vinculis relinqui, donec sua sponte deficerent.

[41] Post aliquod vero tempus, intelligens quæ iis facta erant, Aphrodisius quidam, Persa genere, multarum & ipse quæstionum ac tormentorum aduersus Christianos inuentor, eos sibi ab Imperatore deposcit. Quos vbi obtinuit, splendidas in domo sua epulas apparat; & conuiuium opiparum ac sumptuosum; eosque vt secum cibum capiant inuitat. At sancti Christi Martyres solitam retinentes abstinentiam, nihilque aliud cibi sumentes, nisi Dominicis corpus & sanguinem parumque leguminum, nihil tangebant appositarum escarum. Cum igitur eos Præfectus vt secum vescerentur cogeret, [ab Aphrodisio Persa oblatos cibos aspernantur:] dixerunt ei: Nos cibo alimur cælesti, quem qui comedit, non esuriet, sed viuet in æternum. Illic nobis cœna parata, quȩ quanto hic diutius immoramur cruciatibus, tanto erit splendidior. Stomachatus Præfectus iubet eos in carcerem reduci, &, Vestra, inquit, illa cœna, omnino acerba mors erit; quam ego vos crastino die curabo degustare. Mane autem proferri geminos molares lapides iubet, [per vrbem crudeliter raptati, lapidantur:] eorumque ceruicibus alligari; itaque per mediam vrbem raptari & a populo lapidari, istaque interea proclamari: Si quis Imperatoribus non obedit, nec sacrificat diis, eiusmodi subibit supplicia. Diu eo pacto raptati, assidue Christum confitebantur, & deinceps velut immortales visi sunt intuentibus, quod celerrime corpus & vires a Deo reciperent.

[42] Eorum fide ac patientia, hac quæstione, magnus Gentilium numerus Christo credidit. Renuntiata sunt ista quoque Maximiano, [diu carcere macerantur:] qui eo nuntio vehementer offensus, veluti succumbens rursus relinqui eos in carcere iubet; donec nimirum tempus omne confessionis ipsorum iuxta Saluatoris promissionem efflueret. Cum diu in carcere essent detenti, multique alij Martyres serius in certamen ingressi, id prius tamen consummarent; monuere Maximianum satellites, dicentes: Quid vis de malemortalibus illis hominibus, potius quam immortalibus? ita enim eos appellabant, [remittuntur Ancyram.] vt plurima perpessos. Ille vero per deos suos blasphemans, ait: Vnde sunt? Nostis? Dixerunt: Ex prioribus eorum Actis reperimus, eos ex Galatarum prouincia, vrbe Ancyra, prognatos. Iis auditis, illico iubet isthuc perduci ad Lucium Ducem, qui ei tum prouinciæ præerat. Quo intellecto, eximia perfusi sunt voluptate sancti Martyres, glorificantes Deum, & dicentes: Gloria tibi, Deus, qui non frustratus es nos spe nostra, qui etsi multis nos vrbibus velut ostenderis, a patria nos extorres non fecisti; sed multa perpessos in domum nos requiei mittis. Atque ita glorificantes Deum abducti sunt Tarso.

QVÆSTIO. VII. Ancyrȩ.

[43] Perducti rursus Christi Martyres Clemens & Agathangelus Ancyram, sistuntur Lucio Duci. Hic in Cuspum abripi imperat, magnoque saxo alligari, ne vel mouere se valeant. [Agathangelus Lucij Præfecti blanditias spernit:] Postridie exhiberi S. Agathangelum solum præcipit, aitque ei: Intellexi te, quod facili esses indole, esse a Clemente deceptum. Nouit enim, quomodo improba societas tempore confirmata naturȩ vim induat, vt ait Sapiens quidam, Aqua frequenter stillans lapidem perforat. Bonus igitur nobis aduenisti nuntius; tuam nobis afferens conuersionem. Videbis enim & Clementem sese patriæ gloriosum ostentantem, & in ea Deos venerantem. S. Agathangelus dixit: Me Christus vocauit, per seruum suum Clementem, neque in errorem inductus sum, sed ab errore retractus, [dire cruciatur:] a quo ad vitæ vsque finem me opto liberum esse, & sic ad Christum migrare. Iussit igitur Lucius acus ferreas ignitas in aures eius inseri, & lampades admoueri lateribus. Cum magnos ad cerebrum dolores, a vapore ardoreque sentiret, ac spiritum sibi comprimi, exclamauit dicens: Domine Iesu Christe noli me tuis bonis priuare, vitæque illuminatæ fruitione; sed da mihi patientiam & victoriam, & dignum me fac qui cursum perfecte compleam confessionis, iungens me seruo tuo Clementi, & omnibus qui pro te generose decertarunt; & annue vt ad te nunc veniam, deficit enim corpus meum, anima autem mea in te sperauit. Cernens Dux se nihil proficere, iussit gladio in eum animaduerti. Suscipientes eum carnifices duxerunt ad locum qui Cryptus dicitur, caputque ei amputarunt. [plectitur capite:] Occisus est sanctus Christi Martyr Agathangelus quinto die mensis Nouembris. Cuius sanctas reliquias accipiens religiosa mulier Sophia, [a Sophia sepelitur.] cum suaui odorum fragrantia linteo inuoluit, deposuitque in eodem loco, Crypto appellato, in gradibus, quibus in paruulam ecclesiam ingressus patet, in profundissimo sepulchro. Martyrium peregit S. Agathangelus sub Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, Præfectis Agrippino, Curicio, Domitio, Sacerdone, Maximo, Aphrodisio, Lucio.

[44] Audiens Christi athleta Clemens, consummasse agonem suum B. Agathangelum, lapidi vt erat alligatus, prosternit se in faciem, Deumque precatur in hæc verba: Pater sancte, gratias tibi ago. Iuste Domine, [Gaudet S. Clemens:] tuam gloriam celebro, quia dignatus es seruum tuum Agathangelum eorum qui te confessi sunt cohæredem facere. Gratias tibi ago Christe, quoniam non despexisti deprecationem meam. Gloria tibi sit, quia dedisti ei robur patientiæ & virtutem ex alto, vt proculcaret errorem diaboli; quem vbi & per nos humiles confuderis & in triumphum duxeris, imple deinde pace omnia. Iussit deinde Lucius Clementi Martyri ad saxum alligato caput ac faciem fustibus conuerberari, [verberatur quotidie;] inflictis quotidie ictibus centum quinquaginta. Plurimus vero effluebat sanguis, vt non modo lapis sed & omne circum eo madesceret solum. [curatur ab Angelis:] Circumfusum vero illum per noctem cælesti luce, Angeli curabant.

[45] Cum autem longo tempore sanctus Martyr hoc modo vincula & lapidem in carcere ac plagas perferret, aduenit tandem sacra Theophaniorum solennitas. Quotquot igitur in eo loco erant Christiani, [festo Epiphaniæ educitur a Christianis ad suā ecclesiam:] sicut & Martyrum amans Sophia, assumpta famulorum turba, & educatorum apud eam pupillorum vtriusque sexus, iuerunt ad carcerem, & cuncti simul ingressi B. Clementem vinculis soluerunt, eduxeruntque e carcere; & induit eum Sophia candida veste, circumdeditque Episcopali amictu, & tradidit sanctum Euangelium: ac medium eum accipientes Christiani, cum odoribus & thymiamatis, multisque luminibus, adduxerunt in paruam suam ecclesiam.

[46] Cum autem per viam incederent, electus Christi Episcopus & Martyr Clemens, sublata ad cælum dextera orauit alta voce, [orat pro Sophia & aliis:] dicens: Domine Iesu Christe qui nocte resurrectionis tuæ sanctis mulieribus apparuisti, & per eas discipulis tuis suscitatum te significasti; qui ab omni Angelica virtute adoraris; qui gloriosam sanctamque Virginem & Deiparam Mariam magnificasti, & incomprehensibile mysterium in ea declarasti; exaudi me hac hora, & post obitum meum impertire gregi tuo vberem misericordiam, condonans ei iterum ac sæpius omnia peccata: indulge quæ ad salutem faciunt postulata huic famulæ tuæ Sophiæ, & da ei æternam exultationem salutaris tui, adiungens eam quinque virginibus. Ecce enim pro sancto nomine tuo, multum a iuuentute sua laboris molestiæque sustinuit mea causa & puerorum illorum, qui propter te sunt iugulati. Mercedem bonam tribue nutrici & curatrici Martyrum: & omnibus qui simili zelo ad honorem & depositionem corporis mei veniunt, & qui beneficium, quod illa nobis præstitit, imitabuntur, & ad posteros transmittent. Scio etenim non periturum opus eius. Quin adeo & nos quoque mortuos haud multo post produces denuo, & veluti viuos ostendes sub piis Imperatoribus ac Præfectis. Nam vt nunc in hac vita tradidisti impiissimis Principibus, vt ostenderetur virtus tua in mortali nostra carne; ita post decessum nostrum Christianis ac religiosis Imperatoribus & Præfectis nostras reliquias exhibebis, vt quæcumque te postulauerint per contrita ossa nostra, iis largiaris, & ostendas quotquot pro te mortui sunt, eos vere viuere. Apud quem vero meæ reliquiæ delituerint, & qui in me boni quidquam contulerit, centuplum ei repende, vti pollicitus es; & in quācumque ciuitatem intrauerimus vel domum aut regnum, pax tua super ea requiescat septempliciter: & si quis ad honorem meum, qui pro te opprobriis sui contumeliisque affectus, oratorium ædificauerit meis reliquiis asseruandis, multiplici eum mercede cumula; vt quantum ad corporis mei, multis pro te doloribus exerciti ac mortui, gloriam studij contulerit, tantum apud te præmium consequatur: & si quis te quidquam ad sepulchrum meum, quod sit æquum & vtile, poposcerit, confestim annue: impertire opulenta tua dona omnibus, qui propter nomen tuum mei memoriam celebrarint. Eia Dominator vniuersorum, seda persecutionem seruorum tuorum: abige a grege tuo lupos: illustra Christianismum per electos tuos, vt in libertate te solum adorent, te solum colant; vt glorificentur qui te glorificant: te enim decet gloria in secula, Amen.

[47] At Martyrum amans Sophia a sinistris Martyris incedens suis eum manibus sustentabat, & ipsa candidis ornata vestibus. Ingressi vero ecclesiam cum omnibus qui aderant, occluserunt fores ad impiorum arcendos incursus, [celebrat Missam:] erantque ibi tota nocte Angelicam decantantes psalmodiam. Mane facto liturgiam festi cum magno gaudio atque ornatu peregerunt. Diuino sacrificio ceterisque ex ordine absolutis, consedit beatissimus Clemens, & a præfectos, obseruantes, ne qui forte Ethnicorum iis improuiso superuenirent, ipse velut a sancto Spiritu edoctus, & præsagiens tempus suum instare, compellat, dicens: Nolite metuere, fratres; ne vnus quidem peribit e vobis. neminem lupus inuadet, neminem rapiet. Ego mercenarius pro vobis egrediar: supremus pastor vester animam suam posuit pro rationabilibus ouibus suis, & nos ergo decet pro ipso & grege eius animam ponere. Nolite igitur timere. Viguit impietas; [prædicit finem persecutionis.] iam collabascit. Ita scelesti Imperatores nunc desinent, & violentus illorum furor extinguetur. Breui autem pacem gregi suo præstabit Christus, aliam sibi b Roman excitans, suscipiet vero & prior Roma eius verbum. Omnis vrbs & regio replebitur cognitione eius, & conregnabit Regibus; & in libertate replebuntur Ecclesiȩ, & aperientur quæ nunc clausæ sunt; Gentilium autem fana occludentur, & qui in iis nunc sacrificant, diffugient; quemque vobis modo incutiunt timorem, ipsi timebunt. In nobis sese impiorum elidet furor. Videbunt quidam vestrum persecutionem eorum qui vos exterrent.

[48] Cum hæc ille diceret, Christum amans Sophia omnes qui conuenerant, diuites & pauperes, viduas & pupillos, c rogauit, vt humi discumberent, ad cibum sumendum, in contubernia distributi omnes, [Sophia 12. diebus conuiuium præbet Sanctis.] deni in singula. Panes vero & fercula ac vinū, ipsa cum famulis apposuit, & conuiuio duodecim diebus exhibito, gaudebat illa & festiue feriabatur cum viduis & pupillis, omnia de suo subministrans, in honorem sancti Martyris Clementis. Vt ergo tandem Martyrem beatus finis vocauit, & terminus a Christo constitutus aduenit, Dominica die, tempore sancti sacrificij, cum staret S. Clemens, atque operam daret, vt omnia rite perficerentur, & fideles cuncti mysteriorum participes fierent, diuinis donis adhuc in sacra mensa positis; intrans Præfectus quidam, [S. Clemens ad aram occiditur,] Alexander nomine, cum turma militum, potestate ab Imperatore accepta, sancto Episcopo & Martyri, vt erat capite in sacram mensam inclinato, iussit per vnum e militibus ceruices præcidi, & propositam immaculatam hostiam palam proiici coram militibus. At qui adfuerant, discesserunt non sine lacrymis. Duo vero e leuitis ministrantes immaculato sacrificio, [cum SS. Christophoro & Charitone Diaconis.] quorum nomina erant Christophorus & Chariton, adstabant sacræ mensæ, sempiternæ vitæ felicitatem & ipsi desiderantes, atque iis quæ gesta erant illacrymantes. Iussit vero Præfectus & illos quoque de medio tolli, ac mensam euerti.

[49] At fidelis Sophia vna cum aliis, sumens, toties iterata cohonestatum victoria, venerabile sancti Episcopi & Martyris corpus, decenter induit, & mundo linteo inuoluens, cum odoribus, hymnis, ac luminibus, [Sepelit eos Sophia,] deposuit in ea ecclesia, quæ in Crypto dicebatur. eosque ita demum allocuta est sapiens & Martyrum amans Sophia: Ego vos deposui in Crypto, id est, occulto: Christus vero, propter quem multa sustinuistis tormenta, vos in aperto & publico collocabit, vos veluti denuo suscitans transpositione, & rursum restituens, domo vobis digna ædificata. Non enim, Domine mi & fili, vsque in finem relinquet te mater, & nutrix, & altrix, non modo in occulto, sed cum libertate seruiens, sub Christianis Regibus & Præfectis honorata: felix ipsa, quod vestræ in mundo fiet gloriæ particeps. Me namque, quod restat, senectus iam ad vos vocat. Huc vsque enim seruata sum in viuis, vt corpora vestra curarem ac sepelirem. Ast orate, vt merear illam vobiscum requiem.

[50] [& memoriam colit.] Et hæc effata, lacrymis sepulchrum rigabat, in quo prius sanctus Martyr Agathangelus conditus erat. Iam enim cœperat septum ad introitum, locumque præmunierat. Habebat quoque isthic S. Clemens, cum viueret, cellulam, in qua frequenter degebat, iuxta easdem scalas. Diaconorum quoque reliquias prope duorum priorum corpora collocauit sanctissima Sophia. Consummatum est autem certamen generosissimi & fortissimi Episcopi & Martyris Clementis vigesimo tertio die Ianuarij. Auspicatus est confessionem, & depugnauit, sub Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, sub Præfectis Domitiano, Agrippino, Curicio, Domitio, Sacerdone, Maximo, Aphrodisio, Lucio, Alexandro; annis viginti octo pulcrum certamen peregit, ad gloriam & laudem magni Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, cui gloria & imperium in infinita secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Ἐνάγιοι dicuntur in Græco. quod certaminum præfectos significat: hic videntur sacri Ostiarij intelligi.

b Constantinopolim intelligit, nouam Roman appellatam.

c Græce hæc ita efferuntur: παρεκάλεσεν ἀνακλιθῆναι εἰς τὴν γὴν, συμπὸσια, συμπόσια, ἀνὰ δέκα, δέκα. Sensus videtur esse quem expressimus.

EADEM ACTA
AVCTORE SIMEONE METAPHRASTE,
INTERPRETE GENTIANO HERVETO GALLO,

Clemens Episcopus, Ancyrae Martyr (S.)
Agathangelus, Ancyrae Martyr (S.)
Christophorus, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Chariton, Diaconus Ancyrae Martyr (S.)
Plures pueri, Ancyrae Martyres
Phengon, miles Amisi Martyr (S.)
Eucarpius, miles Amisi Martyr (S.)
Plurimi viri, feminae, pueri, Romae Martyres

Avctore Simeone Metaphraste.

CAPVT I.
S. Clementis ortus & educatio. Obitus parentum.

[1] Post ducentesimum & quinquagesimum annum Domini nostri Iesu Christi, anno duodecimo Valeriani Imperatoris, Consulibus ipso Valeriano & Luciano, ille vere magnus & admirabilis Clemens, [Nascitur Ancyræ S. Clemens] Ancyræ, metropoli primæ Galatarum prouinciæ, tamquam egregius aliquis palmes, multis boni spiritus botris erat omni ex parte plenus. Ea enim cum ipsum tulisset, & multis etiam aliis ciuitatibus misisset præclarum exemplar martyrij, ipsa quoque collegit pulcros fructus consummationis.

[2] Erat autem genere insignis, ex nobili quidem & alto deductus sanguine. Erat enim ei pater & mater, hæc quidem ex ambobus parentibus claris & fidelibus; [patre gentili:] ille autem in religione a a Sophia fideli valde dissidens, & gentili deditus stultitiæ. Nam cum eam haberet vitæ sociam & habitationis, multa semper dicens & faciens, conabatur eam facere sociam religionis. Ea autem cum animi magnitudine maritum superaret, hoc maiori studio contendebat, vt si qua ratione fieri posset, eum deduceret ad veram pietatem. Sed ille quidem dormiens in profundis erroris tenebris, erat sua sponte malus, & recusabat adspicere magnam lucem veritatis. Quocirca sic quoque miser duplici morte moritur, [quo mortuo,] nempe carnis & animæ. Solus autem vxori filius hic Clemens admirabilis ex ipso relinquitur, adhuc infans, & quem mater suis tenebat vlnis, & eius alebatur vbere.

[3] [pie a matre Christiana instituitur:] Cum sic ergo esset mater marito vidua, labaretque adhuc spes eius de puero, ei tantam dabat operam, & ei tam diligenter attendebat, vt ei esset omnia, & pater & pædagogus, & mater. Nam primum quidē eum studiose alebat, & ea faciebat, quæ par est matrem filio. Cum autem iam ad eam peruenisset ætatem, in qua sunt pueri capaces disciplinarum, ei rectam pietatis rationem recte sapiens suggessit, vt quæ eum recte Clementem nominauerit, vel potius prophetice, & vt fini conueniebat. Sciebat enim eum futurum veluti quemdam b palmitem veræ Christi vineæ, & ei producturum esse fructum multarum animarum; etiamsi multi reges, veluti quidam non boni agricolæ, eum sæpe multis totonderint suppliciis, vt deinceps procedens declarabit oratio.

[4] [ea moritura filium solatur:] Cum ita se haberet Clemens, & a matre beneuola tam pulchre aleretur atque educaretur; propinquum illa sentiens decessum, puerum benigne & amanter complexa, qui duodecimum nondum annum compleuerat, non magis eum suarum facultatum, quam thesauri qui est in cælis, hæredem conabatur facere, hæc cum suauissimis ei mandans amplexibus: Fili mi, fili carissime, fili, qui prius, quam tuum videres patrem, vidisti orbitatem; Dei autem patris opibus es locupletatus, & orbitate vsus es ad felicitatem; ego quidem te produxi corpore, Christus autem regenerauit per spiritum. Cognosce tuum patrem, vide ne eius filij denominatio sit tibi falso imposita. Serui soli Christo, in Christum tuam colloca fiduciam Is vere est immortalitas, is salus, is qui de cælo descendit propter nos, & nos quoque vna secum in altum extulit, & filios suos effecit, & deos. Qui ergo huic paret Domino, superabit quæcumque sunt difficilia, non solum, qui simulacra honorant, Tyrannos & Reges deprimens & deiiciens, sed eos etiam qui ab ipsis honorantur, dæmones pudore afficiens, eorumque ducem & præsidem diabolum.

[5] [prædicit futuras tentationes:] Deinde inter loquendum oculus suffusa lacrymis, & diuina contemplatione impleta a gratia, ea etiam quæ erant euentura Clementi, persequitur, vel maxime prophetice; &, Rogo te, dicebat, fili carissime, rogo te, vt mihi des vnam gratiam pro omnibus. Quoniam enim instat tempus difficile, & vehementer spirat impietatis persecutio; es autem ipse quoque, vt noster dicit Dominus, ad Reges propter ipsum Præsidesque ducendus, hunc mihi honorem concede fili, vt pro ipso stes fortis & strenuus, & mihi firmam ac stabilem conserues confessionem: & confido in Christo meo, o membrum meum, confido, quod cito in tuo quoque capite florebit corona martyrij. [Matth. 10. 18.] Para ergo teipsum, & ad magni animi virtutem tuam incita animam, [hortatur ad constantiam,] ne te imparatū offendant certamina. Non enim aduersus hostes contemnendos, neque de rebus leuibus est decertatio. Sed sunt aduersarij quidem ipse malignus, illiusque ministri & satellites: agitur autem de vita æterna & honore, aut rursus de dedecore, quod numquam terminatur & supplicio. Aut ergo te bona adhortentur, aut grauia deterreant. Turpe est, o fili, milites quidem pro conseruo & mortali Rege lubenter mortem oppetere, nos vero non hoc velle similiter subire pro Rege immortali. [proposita mercede Martyrū,] Quamquam ipsi quidem ab eo nihil accipiunt, quod respondeat meritis tantæ beneuolentiæ. Quod enim donum tanti est momenti, quanti vita? aut quisnam post mortem est sensus eorum, quæ donantur? Sed si mortuus fueris pro Christo communi omnium Domino, pro vita quæ est ad tempus, habebis immortalem; pro deliciis & gloria & quæ semper fluunt diuitiis, æterna frueris beatitudine. Quid vero, etsi nunc non moriamur? non paullo post omnino moriemur, & omnibus commune reddemus debitum? Et alioqui quæ propter Christum mors suscipitur, ne mors quidem iure existimabitur. Semper enim meliore spe futurorum, eius sensus adimitur.

[6] Ante omnia autē, o fili, illa sunt cōsideranda, quemadmodum ipse effector vniuersæ creatæ naturæ, & nostri generis opifex, propter nos homo factus est: [& exemplo Christi pro nobis passi;] & cum in terram venisset, conuersatus est cum hominibus. Cur non dico id, quod est maximū, quod pro nobis quoque ingratis famulis Dominus morte est condemnatus, consputus, colaphis pulsatus & postremo mortuus? Et hæc omnia ipse passus est propter nos & nostram salutem, vt peccati solueretur tyrannis, vt prior tolleretur condēnatio, vt cæli portæ nobis rursus aperirentur. Quomodo ergo non erimus venia indigni, o fili, si ipse quidem pro nobis, qui grauissima perpetrauimus, isque cum sit Dominus, talia passus sit; nos autem ne pauca quidem propter illum sustineamus? Hæc, o fili, considera, & nihil te separet a caritate Christi, non minæ Præsidum, non tormenta ac supplicia, non metus Regum, qui sunt ad tempus, quorum ira cito decidit cum supercilio, & ignis extinguitur, & ensis rubigine obducitur: sed potius te consolentur bona, quæ sunt parata Martyribus, & cælum ipsum, quod est tibi propositum prȩmium martyrij.

[7] Hæc quotidie mater ei suggerebat, vt quæ eius, qui vere est sapientia, spiritum haberet per se loquentem, cum puer iam esset canus prudentia etiam ante ætatem, & profundiore opus haberet admonitione. In fine autem hæc quoque adiecit: Hæc mihi tuæ matri redde, o fili, pro tui nutritione: hæc sit mihi merces meorum in te pariendo dolorum, o fili iucundissime, vt ego quoque mater, ex Pauli sententia, salua fiam per liberorum procreationem, [prædicit obitum suum:] & in membris filij glorificer. [1. Tim. 2. 15.] Ecce enim, o fili, ego quidem iam recedo, (senserat enim se morientem, virtute gratiæ) & hæc lux sensibilis mihi mane non illucescet. [2. Mach. 7.] Tu vero mea in Christo lux & vita, & te rogo, mea viscera, ne ea spe fallar, quam de te concepi. Vna mulier Hebræa aliquando septem produxit Martyres, & ipsa in illorum septem decertauit corporibus. Tu autem vel solus mihi sufficies ad gloriam, & beata ego inter matres, quod per te ero insignis. Ecce vado ante te, o fili, & deinceps quidem corpore separor hodie a tuis suauissimis oculis; animam autem meam, postquam decessero, existima, o fili, a tua semper pendere, cum qua confidenter Christi adorabo tribunal, tuis glorians laboribus, de tuis propter ipsum notis ac stigmatibus me magnifice circumspiciens, & magnificorum illorum præmiorum & lætitiæ futura particeps.

[8] [moritur.] Hæc mater dicebat filio, & simul omnia illius membra deosculabatur; Felix ego, rursus dicens, quod membra Martyris deosculor, membra offerenda Christo sacrificium. Sic ergo eum amplectens, & quam suauissime disserens, vere beata quiete requieuit, cum spiritum quidem Deo, corpus autem dulcissimis filij manibus commendasset. Ille autem, vt qui in beneuolam matrem fuisset semper pius filius, illud quidem sepelit splendide & magnifice. [Clemens solitarius degit.] Ipse vero vitam suscipit solitariam, hoc statim primum matris concedens mandatis, vt a mundo propter Christum discederet, qui postea propter illum a vita quoque erat discessurus.

[Annotatum]

a Euphrosyne appellatur in prioribus Actis.

b Κλῆμα, palmitem significat, vt ante scriptum.

CAPVT II.
S. Clementis adolescentia. Episcopatus.

[9] Atque Clementi quidem sic matre orbato (Deum enim habebat patrem) ille ei rursus aliam inducit matrem, quæ nec nomine, nec moribus quidquam differebat a priore: [Adoptatur a Sophia, optima matrona.] ipsa quidem & genere insignis & diues, quæ ipsa quoque similiter vocabatur Sophia, & noctu & interdiu semper versabatur in orationibus. Cum esset autem, si vlla alia, filiorum amantissima, carebat omnino filiis. Diuina vero prouidentia, quæ res eorum ex alto administrabat, nec ferens teneram Clementis ætatem esse a matre desertam, & rursus volens explere Sophiæ desiderium, Clementem sapienter ad ipsam adducens, vt adoptet efficit. Cum re vera autem esset sapiens Sophia, in ea quæ est ex Deo sapientia ipsa eum instituebat: & perinde ac ipsa eum peperisset, in Clementem erat affecta, & summam curam eius gerebat. Neque vero Clemens minus, quam par erat in matrem, amorem in eam ostendebat: sed puram quidem ac synceram in eam reuerentiam seruabat & desiderium. Præceptoribus autem plurimum quoque fructus mox reddidit, sicut bona quædam terra & pinguis, quæ nequaquam agricolam propter paucitatem molestia afficit; sed per eorum, quæ nascuntur, multitudinem prouocat potius ad alia deiicienda semina: ea quidem, quæ habebat, communia proponens iis qui egebant ex æqualibus, suæ autem linguæ eos instituens sapientia, & eos ad agnitionem deducens veritatis.

[10] [pauperes pueros famis tempore tollit, educat, fide instruit:] Cum itaque aliquando fames inuasisset Galatiam, & omnibus similiter hominibus & pecoribus afferret exitium; ipse tollens infantes gentilium, quicumque relicti fuerant orbati parentibus, & quicumque rursus propter paupertatem in viam proiecti fuerant, & amictu quo corpus tegerent & alimento egebant necessario, alebat, vestiebat, instituebat, & quod his erat longe maius, ad Deum adducebat: ea quidem, quæ ad corpus pertinebant, ex fidelis Sophiæ pecuniis lætus suppeditans; quæ autem ad doctrinam pietatis, & morum ornamentum, & animæ vtilitatem, a domo ipse proferens ex sapientia spiritus. Quos quidem cum & apud ipsum viuerent, & ab ipso recte componerentur, & cum eo tecti & salis & assidui essent sermonis participes, & illius doctrina indies irrigarentur, paullatim virtuti assuefecit, & procedente tempore excitatus est eorum animus, vt cum ipso admirabili Clemente decertarent. Quocirca non solum multos habebat filios, sed eos bonos & bene educatos, Sophia, quæ prius carebat filiis, veluti quamdam ciuitatem ex his construens adolescentibus, Deo vndique circumdatam, qui est murus longe tutissimus.

[11] [ipse viliori victu vtitur.] Clementi autem cum aliis virtutis laboribus, legumina quoque solum erant alimentum. Ab animatis enim omnino abstinebat, illorum trium semper memor puerorum, quorum corpora cum acuisset ieiunium, effecit vt expugnari quidem non possent ab igne vitiorum, neque fundi flamma fornacis sensilis. [Dan. I. & 3.]

[12] [Ordinatur Diaconus, Presbyter.] Sedenim oportebat lucernam imponi candelabro, & videri ciuitatem quæ est posita supra montem, & Clementem, qui resplendebat tanta luce virtutis, nancisci sacerdotium,, vt sic quoque pluribus fieret via salutis. Propterea & Dei e superis suffragio, & communi sententia omnium, qui erant in Galatia, primum quidem sacer præco sacri atrij, deinde etiam paullo post Diaconus creatur, & Presbyter. Cum duo autem deinde anni præteriissent, ad Episcopalem quoque Sedem prouehitur, alius inter Sacerdotes hic quoque exortus Daniel, vt qui etiamsi esset iuuenis, [Episcopus] omnem tamen Sacerdotis senectutem virtute superasset, & ostendisset senectutem non esse huiusmodi, vt rerum bonarum omnino certos efficiat possessores: sed nonnumquam etiam recte institutam iuuentutem esse virtutis non contemnendam custodem: nam vicesimum quidem annum iam attigerat.

[13] Cum autem ei esset mandatus magistratus, maiorem curam gerebat orphanorum, eos primum sacras docens scripturas, & deinde etiam diuino eos dignans baptismo, & ad eos, quos par erat, gradus, non omnes, [maxime orphanorum curam gerit.] sed dignos referens. Hinc factum est, vt ex locis vicinis omnes confluerent, suos filios ad ipsum ex toto animo adducentes. Quos quidem tamquam germanos suos filios suscipiens, similiter educabat atque instituebat. Sed sunt hi quidem primi re vera fructus virtutis boni Clementis, & talia præmia sacerdotij.

CAPVT III.
S. Clementis captiuitas. aduersus blanditias & minas constantia.

[14] Deinceps autem ei finem incipiunt accipere matris prædictiones, & contexi diuina corona martyrij: est autem a nobis oratio ducenda paullo altius. Cum Diocletianus Romanum suscepisset imperium, [Sæuiente Diocletiano,] & in eo primum annum ageret, noua quidem genera tormentorum excogitata fuerant aduersus Christianos: nouorum autem mortis generum minæ fuerant intentatæ: & mittebantur litteræ per omnem terram, quæ parebat Romanis, quæ Magistratibus & Præsidibus, Vicariisque & Procōsulibus aduersus pios supplicia & cȩdes iniustas significabant, & iis, qui in iis fuissent negligentes, æquale minabantur periculum; iis autem, qui diligenter fuissent executi, opes pollicebantur, dona, & esse inter primos amicos Imperatoris; & eum honore omnes esse superaturum, qui in his rebus fuerit studio superior. Qui ergo in vrbibus & regionibus erant impij Præsides, ex obsequio in Principem ducentes suæ fomitem insaniæ, in hoc consentiebant, vt eos, qui in pietate viuebant, conscinderent, & ita omnes delerent & de medio tollerent, vt eorum, qui timebant Dominum, nullus euaderet. [defertur ad Domitianum Vicarium:] Itaque ad Domitianum quoque, qui Vicarij gerebat magistratum, & versabatur in partibus Galatiæ, referunt de hoc magno & admirabili Clemente, quod cum infantium magnam abstraxisset multitudinem, ad Christum, qui dicitur, adduceret, & magnorum deorum cultum, quantum posset, prohiberet: persuaderet autem multis illi animum adhibere, & viuum solum eum Deum prædicare.

[15] Hæc simul ac audiisset Domitianus, eum iubet adduci. [blanditias eius respuit & Christum confitetur:] Qui cum paullo post ante eum constitisset, eum blandis & insidiosis verbis ad se attrahere conabatur; Quæ videntur, dicens, nequaquam conueniunt & congruunt iis, quæ de te allatæ sunt, accusationibus. Vultus enim & species liberalis, morumque mansuetudo & moderatio, mihi omnino videntur prudentis & ingenui animi. Quæ autem de te dicta sunt ab aliquibus, sunt puerilis potius inscitiæ, pusillique animi & plane illiberalis. Res vero ipsa id indicabit. ex te enim vera discemus facilius, si pauca quædam dederis verba tuæ prudentiæ. Martyr autem, Nostra, inquit, prudentia & intelligentia est Christus, qui est vere sapientia, qui Dei est Patris filius & Verbum; cuius verbo producta sunt omnia, a quo ipsum quoque dicere & sapere nos habemus.

[16] Respondens autem Vicarius, Me, inquit, per deos, affecisti molestia, cum has præter omnem spem statim ab initio nugas dicere cœperis. Sed si mihi credas, has longas nugas multum valere iubens, veni & diis sacrifica propitiis; eorum quidem, qui eos contemnunt & inficiantur, supplicia; eorum autem rursus, qui venerantur & colunt, honores reputans. Eorum vero, qui dicuntur, nos tibi sumus exemplum, qui per ipsos ad hunc peruenimus magistratum, & beneficij gratias eis referimus, honorando eos, [ridet quæ ille offert & laudat:] qui ipsos colunt, & suppliciis afficiendo eos qui nolunt parere. Cum ad hæc ille risisset, vt est consentaneum, quod donorum, quibus afficeretur, & turpium meminisset honorum, & promptum eius animi studium videretur his dissoluere; Sed nos quidem, inquit, o Præses, sentimus his contraria, & damnum quidem vestra dona; honorem autem, ignominiam; & magistratum esse putamus seruitutem; contumelias vero rursus, supplicia, & minas, voluptatem & delicias, & quod est his maius, cum Deo coniunctionem. Hæc cum tu scias, nec promissis & honoribus, neque rursus minis & suppliciis, existimes te posse nos abducere a pietate.

[17] Hæc paullatim mouebant animum Domitiano, [nec minis serretur:] & Sanctum acrius intuens; Ego te, inquit, omnino feci arrogantiorem, cum me in te tam leniter gesserim. Non est autem mirum, si cum tu perpetuo vitam agas cum pueris, non absimilem eis sensum habeas. Cæterum nisi & deos placaris sacrificiis, & hinc nostram lucrifeceris beneuolentiam, scias pœnam mortis esse tibi subeundam, eamque, non quæ breuiter & cito afferatur, vt tu fortasse existimaueris; sed multis prius & variis affecto suppliciis, deinde etiam esse grauissimum sustinendum modum mortis, vt & ipse malus male abolearis, & tuo exemplo castiges multorum arrogantiam.

[18] Admirabilis vero Clemens, [puerorum institutione, sibi obiecti, gloriatur.] Quoniam mihi, inquit, pueros obiicis, Ego, inquit, studui pueris eam indere prudentiam, quam ignorant qui sunt apud vos viri, & ex his ipsis qui sunt seniores & sapientiores. Nam quæ est vere Dei sapientia, seipsam abscondit a sapientibus & prudentibus, & reuelauit videlicet infantibus. Glorior autem & prædico me offerre sacrificia, sed Deo meo rationabilia: non, vt ipsi, torrentes sanguinis, fumosque & nidores, quibus eos, qui sunt apud vos, deos colitis, vel maxime præter rationem. Quod si meum sanguinem pro ipso sacrificauero, ita mihi quoque aderit, si non ex æquo, at aliqua ex parte Domino meo vicem rependere. Etenim me Christe Rex ipse tuo pretioso redemisti sanguine.

CAPVT IV. Atrocia Ancyræ tolerata tormenta.

[19] Hæc cum Martyr cum magna dixisset fiducia, abiecta persona Præses, quam olim in ipsum parturiebat insaniam, eam produxit in medium: [Dire laniatur,] & cum sublimem super lignum statim athletam sustulissent qui aderant, quod is ita iussisset, eius latera laniabant, & acclamabant, ne iussa contemneret Imperatoris. Profundi itaque sulci secabantur in illius carnibus, & earum magna pars auferebatur, [fertq; constantissime:] & forma internorum aperiebatur viscerum, vt ne hominum quidem oculis esset tolerandum spectaculum. Ille autem non est animo commotus, non mutauit formam, non vocem, non verbum emisit miserabile, non gemitum eius qui dolore cruciatur: sed perinde ac si esset securior iis, qui aderant & contemplabantur, & minus sentiret quam ipsi qui cædebant, magno animo agebat gratias Deo Agonothetæ.

[20] Cum vero in eius supplicio multum temporis consumeretur, & remissæ quidem essent manus lictoribus; Martyr autem eumdem fortem & generosum ostenderet animum; volens Præses dissoluere fortis eius animi robur, Noli, inquit, o tu, existimare fore, vt tu me superes fortitudine: sed etsi longum tempus effecerit, vt eorum, qui cædunt, dexteræ sint parum defessæ; at ego rursus eorum loco alios ponam recentes, qui non prius te cessabunt cædere, [ab aliis rursum lictoribus discerpitur vsque ad ossa:] quam nuda carnibus ossa tua reliquerint. Statimque lictores ex successione rursus Martyrem circumsistentes, ei quoque similia faciebant prioribus, donec eis quoque similiter manus imbecillæ fuerunt & defessæ. Ille ergo stultus Præses, partim quidem admiratur Martyris constantiam; partim autem pudore affectus propter lictorum imbecillitatem, iussit eum deponi de ligno. Ille vero talis erat, qualem nec oculi lictorum adspicere, neque manus sustinebant tangere, erat enim omnino nudatus carnibus, eisque tamquam veste erat exutus: solum autem propterea, quod essent ossa fixa, homo esse videbatur; quæ ipsa quoque erant illita sanguine, quoddam nouum & alienum spectaculum, & quod vel ex se possit efficere vt caligent oculi.

[21] Quocirca cū ille desperasset se posse ei vim afferre & castigare, vtpote quod ei visum esset inutile, persuasione rursus apud eum vtebatur & lenitate: & Duæ tibi, aiebat, o Clemens, fuere caussæ tantorum malorum, [blanditiis iterum sollicitatur:] inuidia & contentio: sed ad te quidem a fortuna peruenit inuidia, quæ tibi omnino inuidens, non sinit res tibi succedere ex sententia. A natura autem est tibi contentio: ea enim te ad intempestiuam rursus litem incitans, prohibet quo minus nobis pareas; & ideo in mala te coniecit extrema; magnis autem priuauit muneribus, quæ eras consecuturus, si voluisses cedere iussui Imperatoris. Vel potius tibi quoque fortuna iniecit contentionem, volens tibi omni ex parte aduersari, & tua semper labefactare. Sed vel breue aliquod momentum temporis parce misero corpori, & noli, dum in re vana vis ostēdere egregiam animi constantiam, immaturam mortem & violentam subire.

[22] Ad hæc Clemens admirabilis, asias illius nugas ne minimum quidem curans, hoc ei solum respondit: Quæ mihi a te mors est afferenda, o Iudex, & corpori interitus vacuitatem, & animæ efficit immortalitatem. Et hoc, inquit Vicarius, omnino est vestræ stultitiæ, id quod est bonum, vsque adeo ignorare & negligere, vt & dulcem hanc lucem, benignumque & lætum illud astrum, [nouas Iudicis minas ridet:] nempe solem, quæ ad fruendum & nos oblectandos dij nobis concesserunt, spe alicuius alterius incertæ vitæ amittatis. Etenim si rursus in eadem permaneas inobedientia, acceperis quidem aliquam breuem a tormentis dilationem, ne tam vehementibus suppliciis tibi corpus defatigetur; sed hæc remissio erit tibi paullo post caussa maiorum malorum; & cum te paruo tempore collegeris, magnis rursus & variis traderis suppliciis: quorum, vt mihi videtur, anima quoque e corpore excedens, sensum habebit acerrimum. Martyr autem, Solis, inquit, minis, vt videtur, & nudis verbis polliceris mihi te impleturum ea, quæ desidero. Ceterum cum scias quænam sit mihi sententia, noli vsque ad verba solum sistere, sed tibi ad opus perducantur omnia, & a nulla re abstineas, quæ sit aspera & difficilis,

[23] Tunc ferus ille & immitis ab ira consueta abripitur, [Os & genæ illi conuerberantur:] & cum dixisset, Plane contentiosum animal est homo iste, genas & os iubet ei verberari. Nam quoniam, inquit, hæc sola pars corporis remansit minime affecta supplicio, dicendi vtitur libertate. Patiatur ergo hȩc quoque similiter atque aliæ partes corporis. Statimque ex lictoribus, qui erant quidem paullo humaniores, alij quidem eum solis manibus verberabant; alij autem etiam sustinebant, vt qui lacerationibus iam esset dissolutus, & ad terram difflueret: quotquot vero audaciores erant & crudeliores, lapidibus quoque in eum vtebantur, & iis illud veridicum Martyris os pulsabant. Martyr autem, Magno, inquit, me honore affecisti, o Tyranne; magno, [iis pœnis gloriatur.] inquam, affecisti honore, non supplicio. Quomodo enim non est honor seruo, dignum haberi, qui eadem perpetiatur quæ Dominus, & primi illi passionis socij & Martyres? Colaphis quoque cæsus est vultus mei Domini, & lapidibus fuit interemptus Stephanus. Hæc quoque mihi nunc magnum decus & ornamentum afferunt. Leuat mihi laborem passionis imitatio. Sedat mihi dolorem, iis qui sunt me præstantiores, in honore æqualitas. Hæc dicebat, & ad suum Agonothetam frequenter tollens oculos, vehementi studio agebat gratias.

[24] Domitianus autem cum omnino animum despondisset, eum rursus mittit in custodiam. Cum vero putaret eum non posse amplius vti pedibus ad ingrediendum, quod prioribus suppliciis esset corpus confectum, iubet eum vtrimque portari: sed qui omnes qui concidunt confirmat, afflictosque & depressos erigit, non sinit eum opus habere manu, [reducitur in custodiam,] quæ eius gressum fulciret, sed eos repellens, qui accedebant ex gentilibus, & illud sensim acclamans, Oleum peccatorum non impinguet caput meum, ipsis pedibus ipse illam viam peregit. Quem cum sic abeuntem animaduertisset Vicarius, fortitudinem valde est admiratus, & conuersus ad eos, qui circumstabant, [Præside fortitudinem eius mirante:] Papæ, inquit, magnam tolerantiam! Talibus vtique militibus opus esset Imperatoribus, vt essent quouis periculo superiores, & tam constantem animum & tam magnos spiritus conseruarent in rebus asperis. Ceterum hic non sistetur amplius ad meum tribunal: ipsum autem ad Imperatorem mittam Diocletianum. Ille enim solus eum superauerit.

[25] Dixit, & cum statim significasset litteris, quomodo se res haberent, [mittitur Romam.] iussit eum quamprimum duci Romam. Cum fuisset ergo Martyr extra ciuitatem, vna cum corde manibus in cælum sublatis, Domine Deus, inquit, qui omnia facis & procuras pro vniuerso genere hominum, & multas nobis munis vias salutis; hanc tuam ciuitatem, & animas eorum, qui in ipsa crediderunt, conserua, ne implicentur laqueo diaboli, & Tyrannorum capiantur insidiis. Porro autem ne nos quoque perpetuo esse sinas alienos ab ea, quæ nos tulit: sed qui Iacob conuertisti in domum patris sui, & eum a manu Esau liberasti; qui etiam ossa Ioseph vna cum populo ex Ægypto extulisti, & ea patriis restituisti sepulcris; tuæ quoque placeat volūtati me reducere, & quæ me genuit & aluit, & ad hanc vsque ætatem produxit patriæ, tamquam aliquod rursus reddere debitum. Hæc cum a Deo precibus contendisset, viam confecit alacriter.

CAPVT V. Spreta Diocletiani promissa.

[26] Postquam autem Romam peruenerunt, [Sistitur Diocletiano:] vbi tunc quoque versabatur Diocletianus; & qui missi fuerant, ei reddunt litteras, & Clementem admirabilem, cum ille iussisset, adducunt in medium. Cum vero adstitisset, tunc videns Diocletianus iucundum eius alacremque & generosum adspectum, [blanditiiis tentatur:] primum quidem celans, quid in animo haberet, apud se admirabatur, an illa omnia sustinuisset, quæ ei significabant litteræ. Deinde eum etiam fixis intuens oculis, & totum considerans, Tu es, inquit, celebris ille Clemens, cuius magnum est nomen propter fortem & generosum animum? Sed oporteret omnino hunc tuum generosum & magnum animum, habere aliquam piam & iustam caussam, sed non hanc impiam & iniquam, & hoc ipsum manifestum animæ & carnis exitium. Nunc enim quo est maior, eo est deterior, & nos magis ad iram prouocat, deos incitat ad vindictam. Verumenimuero tu animo ad contraria mutato, hunc firmum & constantem animum ostende pro pietate in deos, vt sic quoque potius dignas consequaris remunerationes. Illi enim, vt arbitror, [hinc diuitias & honores, inde tormenta proposita,] tui propter hunc fortem & excelsum animum miserti propterea effecerunt, vt tot & tantis resisteres suppliciis, nec permiserunt, vt tu iam diu male perires, & præripereris, agnitionem & mutationem omnino exspectantes. Hæc dixit; & pro oculis Sancti statim proponit, illinc quidem aurum & argentum & litteras Imperatorias, quæ Patriciorum illi dabant honorem; deinde etiam aliorum magistratuum & dignitatum insignia; & præterea vestes floridas & magnificas, & alia quæcumque rerum pulcrarum cupidos euocant oculos: illinc autem rursus instrumenta tormentorum, manus ferreas, grabatos, & ipsos quoque ferreos, rotasque & pectines, craticulas, lebetes, obeliscos, sartagines, & graues catenas, & aliam magnam instrumentorum multitudinem, specie quidem diuersorum, spectaculo vero terribilium, experientiam autem habentium ipso quoque spectaculo grauiorem. Deinde Martyrem suauiter intuens, & manu extendens pecunias: His te, inquit, remuneramur, si pius in deos, & in nos sanctus extiteris.

[27] Ille autem, cum Sanctus ab eis oculos auertisset & ea veluti subsannasset, & propter ea, quæ dicta fuerant, grauiter ingemuisset, Vobis, inquiens, [vtraque contemnit:] pereant ipsi vobiscum dij; tunc acriter & torue fortem intuens Clementem, & simul conuertens oculos ad genera tormentorum, Vides, inquit; hæc sunt eorum, qui non parent, & sunt impij. Martyr autem, Si vestræ, inquit, pœnæ sunt, sicut existimas, terribiles, & ad experiendum intolerabiles, sicut rursus dona splendida & magnifica, & digna quæ beata iudicentur; quænam esse existimas ea, quæ cælestis sunt & solius Dei? quænam immortalia quidem supplicia & dolores inexorabiles? quales autem ignis fluuios, qui ne solo quidem sunt adspectu tolerabiles? quænam vero rursus bona sunt consecuturi, qui eum dilexerint? Scriptum est enim, talia vt nec mente possint comprehendi, nec oculis adspici, aut quæ ex his percipitur omnino voluptas coniici. [1. Cor. 2. 9.] Nam quæ sunt quidem præsentia, hoc argentum & aurum, sunt solum puluis & lutum, vilis & infrugifera materia, quæ turpiter quidem ex terra nascitur, turpius autem in eam, quæ videtur, speciem per ferrum & ignem transfertur, latronibus subiecta & furibus, & si non his, at diminutioni saltem & rubigini, vt quæ consumatur atque defluat. Vestes autem purpureæ & splendidæ, fila sunt vermium, & inuenta barbarorum hominum. Quamobrem si ea nos reddunt honoratos, vestra quidem sententia homo est verme vilior. Quod si oportet etiam homines propter hæc habere in admiratione, multo magis admirarer eos, qui hæc fabricantur, quam eos, qui propter ex his confecta indumenta gloriantur, & se magnifice circumspiciunt. Nam illi quidem artis solertia transformant naturam ad id quod est melius, & sensum decipiunt, & ornatum amantibus oculis suaues escas proponunt; hi autem induti sibi placent, & se magnifice circumspiciunt, de sui animi leuitate ferentes testimonium: & cum oporteret eos pudere sui erroris, illi potius intumescunt, & tollunt supercilia, honorati aliorum operibus, si modo ea omnino honorē vocare oporteat. Sed vestra quidem sunt talia, & eo modo se habent. Quæ autem a bono Deo nostro, sunt bona, contra se habent. Voluptatem enim habent immortalem, splendorem vero perpetuum. Neque enim timent eam, quæ est ex tempore, mutationem. Non suspectam habent conuersionem, senium ignorant, sed semper florent, in æquali decore permanentia, stabilia que perpetuo & immobilia.

[28] Ad hæc Diocletianus: [Deos irridet.] Mihi videris, inquit, pulcre quidem loqui, o Clemens, sed male admodum sentire. Nam lingua quidem præfers immortalitatem, in mortali autem semper spem tuam collocas: Vestrum inquam Christum, quem dicunt a Iudæis mala passum esse innumerabilia, & tandem mortem in cruce sustinuisse. Nostri vero dij sunt & semper immortales, & nihil graue nec molestum sustinent. Respondens autem Martyr, De ipsorum, inquit, immortalitate & doloris vacuitate, propemodum vera dicis, o Imperator. Quomodo enim morientur, qui ne omnino quidem vixerunt? aut quomodo dolorem senserint, qui ipso quoque sensu plane carent? Sed etsi dolorem non sentiunt, sunt tamen subiecti innumerabilibus plagis & contumeliis. Nam qui facti quidem sunt ex lapidibus, & a manu, quæ sculpit, plagas acceperunt, & ferro sunt læuigati ac politi, & sic cum magno, sed inani, labore, formæ humanæ simulacra & statuæ facti sunt. Quibus autem rursus aurum est materia, siue æs, siue argentum, ij quoque fusi igne vehementissimo, similiter atque alij consistunt omnino sensus expertes: qui tantum abest, vt opem ferant aliis, vt ne ipsi quidem possint facere, quo minus hæc omnino patiantur. Nequaquam ergo moriuntur, quoniam nec omnino quidem, vt prius dixi, vixerunt: diffluunt autem & conteruntur, quomodo quod sint, a tempore, ita etiam, quod non sint, accipientes. Non ergo nostra quoque sunt huiusmodi, sed ipse verus Dominus & opifex omnium, Deus meus, qui est & expers temporis, & immortalis, propter me quoque fit homo postea, vt ego fiam propter illum deus; volensque cruci affigitur & sepelitur, & tertio die resurgit, & rursus in cælum ascendit, vnde descenderat: cum nos vna quoque fecisset resurgere, & ad priorem reduxisset principatum, a quo male excidimus propter inobedientiam.

CAPVT VI. Varij tolerati Romæ cruciatus. Multi conuersi & martyrio coronati.

[29] Propter hȩc Imperator ad iram concitatur; [Rotæ alligatus cæditur, & conteritur:] & verbis victus, conuertitur ad supplicia, nesciens stultus, se per illa magis esse vincendum: siquidem apertum est indicium, victum esse eum, qui punit, quod is, qui punitur, nihil omnino cedat suppliciis. Iubet ergo rotæ alligari Martyrem, & rotam quidem verti magno impetu, Martyrem autem virgis verberari crudelissimis. Statimque Martyr fuerat alligatus, rota vero vertebatur celeriter. Martyr autem, quando erat quidem in rota sublimi, tradebatur iis qui verberabant; quando vero rota eum sub se ferebat, corpus eius acerbe conscindebatur, & ossa conterebantur. Cumque sic laceraretur, Domine mi Iesu Christe, dicebat, veni ad opem mihi ferendam, & leua me hoc pōdere supplicij: quoniam circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni inuenerunt me. Respice ad me, & miserere mei, & ex necessitatibus meis erue me. Adsis mihi, vt aliquando etiam a paralytico, ad gloriam tuam, ad confessionem tui nominis, ad dedecus & ignominiam inimicorum, ad maiorum propter te perpessionum tolerantiam.

[30] Hæc cum dixisset Sanctus, statim & rota a motu, [diuinitus ab eo tormento liberatur.] & qui verberabant, cessauerunt a plagis afferendis: & Martyr quidem simul ab omnibus, & a rota, & a vinculis illis sua sponte solutus fuerat, & restitutus in priorem sanitatem: lictores autem subiit membrorum dissolutio. Et multi ex Romanis, qui ad tale spectaculum concurrerant, sanis euaserunt animis, &, Magnus est Deus Christianorum, magna voce exclamauerunt. [Multi conuertuntur.] Magnus vero Clemens, qui erat vere Christi palmes, cum veluti pulcros quosdam fructus sua membra Deo obtulisset, Ago tibi gratias, dicebat, o Deus, quod volueris me in hac maxima & frequentissima ciuitate pati pro Filio tuo vnigenito, qui ipse quoque passus fuit pro nobis, & pretium nostræ captiuitatis & seruitutis suum effudit sanguinem. Deinde subiunxit etiam seriem Sanctorum, qui Romæ erant. Quem Petrus, inquit, docuit colere, & Paulus prædicauit, & qui erat eiusdem, cuius ego, nominis Clemens ille sapiens, adorandum esse decreuit; & diuinus deinceps Onesimus est confessus. Propter quem ipsi quoque passi, libere loquendi potestate apud eos valent plurimum, & adorantur a fidelibus, haud ita multo post autem adorabuntur etiam a fidelibus Imperatoribus. Hoc autem dixit, prædicens mox delendam impietatem.

[31] Hȩc Diocletiani animum acrius inflammauerunt: iussit autem stylis ferreis illud præclarum Martyris os contundi ac confringi. Quo factum est, [Os illius contunditur.] vt dentes quidem mox labefactarentur, maxillæ vero contererentur. Vox tamen non reprimebatur, neque illi prolixȩ loquendi libertati vel minima dabatur remissio: sed etiam lictoribus vt sileret iubentibus, ipse idem erat, & ne parum quidem remittebat: sed contra etiam voce vtebatur maiore, non secus ac statua quædam ænea, quæ icta vehementius, maiorem edit sonitum. Quamobrem cum ipse quoque Imperator esset defatigatus, vinculis & quæ ex eis oritur afflictione & miseria toti Martyri imposita, tradit eum in custodiam.

[32] Multitudo autem eorum, qui rotæ miraculo crediderant, viri, & quæcumque erant prudentia præditæ mulieres, inita inter se conuentione, carcerem ingressi sunt. Deinde tangentes illius pedes, valde acriter rogarunt, vt diuinum baptismum consequerentur. [Conuersi ab eo in carcere baptizantur;] Cum itaque precibus tam vehementibus ipse quoque alacerrime annuisset, rem statim est aggressus. Dum itaque in carcere esset aquæ copia, & ipse quas oportet preces profert, & cum ipsis pueris omnes sacro dignatur baptismate. Media autem nocte eis diuina quædam apparet visio, nempe lux quædam, quæ neque verbis exprimi potest, & quam humanus non admittit adspectus, totum simul tamquam fulgur illustrat carcerem. [Angelo adferente, Eucharistiam percipiunt:] In media vero luce erat vir quidam adspectu valde alacer, splendida autem veste indutus, qui ipse quoque erat lux totus quantus, pennis insignis densissimis. Is cum ad Clementem accessisset admirabilem, ei in manus tradit panem & calicem. Deinde ille quidem euanuit; eos autem ipsa quoque vox deficit, vt qui spectaculo admirabili essent obstupefacti. Sanctissimus autem Clemens cum statim coniecisset ea esse signa Dominici corporis & sanguinis, ea & valde pie suscepit, & cum preces dixisset consuetas, ea communicat iis, qui iam erant baptizati.

[33] Cum ergo complures ad eum vndique accederent, & carcerem facerent ecclesiam, & multitudini Christianorum fieret accessio, custodes carceris hæc renuntiant Imperatori. Ille autem & eos iubet noctu comprehendi, & nisi pietatem abnegauerint, omnes citra vllam interimi misericordiam. Illi vero comprehensi iussu Imperatoris, inuenti sunt non ignari eius, quod erat bonum & vtile, eligendi; sed ab hac, quæ est ad tempus, vita maluerunt recedere, quam a Christo deficere, qui nos formauit, & dilexit, & mortuus est pro nobis. [pro Christo occiduntur.] Quamobrem ante ciuitatem, tamquam sacras quasdam hostias, seipsos & filios offerunt Domino, cum nullus tunc remanere sustinuisset præter vnum, cuius quidem erat animus aliquanto iuuenilior: non enim remanserat, vt certamen effugeret, sed vt cum maioribus potius malis colluctaretur, eaque ei essent coronarum maiorum occasio. Is erat admirabilis Agathangelus, de quo etiam deinceps dicetur apertius.

[34] Diocletianus autem cum paullo post esset magni Clementis recordatus, eum rursus producit, & primum quidem, tamquam abductus pœnitentia, priorem illam abiecisset insaniam, ipsum & laudibus sensim aggrediebatur, & ea ratione conabatur potius superare generosum illum & excelsum animum. [Clemens verberatur neruis boum:] Deinde cum vidisset rem sibi esse cum homine cordato, & qui non magis posset animi fortitudine malorum ferre impetus, quam prudentia blandis verbis & disertis non succumbere; abiecta statim persona & ficta illa mansuetudine, repente apparuit id quod erat: & rursus aliquod nouum excogitauit supplicium, quodam Amphione, qui inter suos primum locum obtinebat, ad hoc maxime incitante. Erat autem hoc supplicium, vt sic & a tanta multitudine distenderetur Martyr, vt ipsæ quoque membrorum dissoluerentur compages, lictores autem quatuor circumsistentes, exiccatis boum neruis eum diu crudeliter verberarent.

[35] Postquam vero ille quoque fortiter huic restitit supplicio, & perinde ac si alius pateretur, ipse impatibilis mansit & immobilis; Scio, inquit Diocletianus, o Clemens, te esse animo valde contentioso, corpus autem illi posse inseruire. Sed ipse ne sic quidem rursus cedam, sed etiam ferreis te aggrediar vngulis: es enim tu forte ferreus & torpidus, & nullo fere sensu præditus; vt videam an te forte his excitauerim, quem somnus tam profundus inuasit. Martyr autem, Recte quidem ait, dixisti, o Imperator. Dormio enim veluti quemdam dulcem somnum, me meo Christo ad labores pro eo suscipiendos futurorum spe sopiente: rursus vero efficiente, [discerpitur vngulis ferreis:] vt sim sobrius & vigilans, quando eum prædicare oportet, & libere loqui pro eius confessione. Hæc ille dixit: & Imperator quidem statim iubet lictores desistere a verberibus; sublimem autem eum in lignum tollere, & eum ferreis carpere vngulis, donec ei carnes omnino consumptæ essent, sanguis autem exinanitus, & sola ossa relinquerentur. Cum itaque rursus lictores ad id magnam adhiberent diligentiam, vt qui etiam ab occulto lictore atque adeo carnifice ad ea incitarentur; Martyr quidem primum seipsum attendens, deinde etiam ad tyrannum adspiciens, Non est, inquit, meum corpus id quod adest, quo ego quidem sum indutus, tu autem id nunc o Imperator laceras. Neque enim omnino dolore afficior, quomodo me oporteret, dum laceror: sed quod mihi quidem datum fuerat a natura paullatim præcedentibus prius consumptum est suppliciis, & nec parua quidem eius pars mihi est relicta: carne autem, quæ nunc ad ossa mea accurrit, & membrorum continet compagem, veluti quodam indumento meus me Christus induit, propter quem priori me exui, eaque nunc erasa, me rursus induet alia. Neque enim lutum defuerit figulo. [facibus vstulatur.] Cum is ergo hæc & his plura dixisset, cessauit. Diocletianus autem iussit ei ignis faces adhiberi. Ei autem illa quoque erant voluptati, vt quæ essent tamquam lux, quæ vim ignis non haberet.

[Annotatum]

a Græca Acta, Paulo.

CAPVT VII. In itinere Nicomediensi, ac præsertim Rhodi, gesta.

[36] Obstupuit de cetero Imperator, & conuersus ad eos, qui circumsistebant; Ego multos quidem punij, inquit, ex miseris Christianis, & multos etiam morte affeci: sed nondum vidi virum tam magno & excelso animo præditum, sed neque cuiusquā corpus adeo validum & robustum, & cui mortem afferre esset difficilius. [Eius constantiam mirante Diocletiano,] Eum ergo trāsmittam Nicomediā, Maximiano, vt est verisimile, prodigium futurum incredibile. Neque enim existimo eum vnquam incidisse in virum tam firmi & tam constantis animi. Hæc cum mirabundus dixisset iis qui aderant, decernit vt Clemens vinctus trans mare mitteretur Nicomediam, examinandus a Maximiano, de eo scribens, & quæ prius a Domitiano, & quæ a se rursus passus sit, quæ opinionem & humanam omnem naturam superant: & hoc præterea significans, quod si eum quidem, quod est plane desperandum, [mittitur ad Maximianum.] vincere & in aliam potuerit traducere sententiam, eum rursus remittat, rem illi gratam futuram, vt argumentum illius maximȩ prudentiȩ & ingenij solertiæ: si minus, eum tradat bestiis, vel etiam acerbis aliis suppliciis ei vitam adimat, Ne si amplius, inquit, sit superstes, & Christianos & Græcos magnis afficiat incommodis, hos quidem corrumpens & attrahens, Christianos autem efficiens difficiles ad transmouendum, eosque muniens & confirmans.

[37] Roma ergo Sanctus est eductus, [Dolent eius discessu Romani Christiani.] multis quidem eum deducentibus, multis autem lacrymis quoque prosequentibus, quibus consolabantur suam ab eo separationem. Quis enim oratione persequi potuerit ea, quæ tunc dicebant quidem fideles, & quæ rursus propter ipsum fecerint? Nam alij quidem pedes tangebant, & manus amplectebantur; alij vero collum complectentes deosculabantur, & propter separationem amaras effundebant lacrymas: alij se eius sanguine inungebant, vulnera contrectabant, a vestibus auelli non poterant; Vir præclarus & fortis, strenuus decertator, qui ferro, dicentes, est validior. Qui ipsum autem abducebant, fracti fletibus, & ipsi quoque affecti animis, constiterunt diu, cedentes animorum perturbationi & spectaculo miserabili. Cum vero iam tempus vocaret, vt Martyr nauem ascenderet, vi & vix tādem auulsus ab iis qui ipsum continebant, & tamquam membrum commune abruptus ab omnibus, ciuitati ea quæ par erat, & sibi precatus, nauem ascendit, & cœpit nauigare. Sed quid sapiens gubernator vniuersorum Deus in naue suo prouidet consilio?

[38] Is qui prius solus martyrium effugerat ex iis, [Agathangelus cum eo proficiscitur.] qui sub Clemente crediderant in carcere, de quo paullo ante sumus nos esse dicturos polliciti, cum esset Romanus quidem genere, Agathangelus autem nomine, hic vna nauigat cum Martyre. Cum enim peruenisset ad nauem in qua erat Roma enauigaturus, & cum nautis pauca esset locutus, eis facile persuadet, cumque sensim conscendisset, in aliqua eius parte delitescebat. Deus autem fuit, qui & nauem ostendit Agathangelo, & effecit vt essent ei nautæ faciles, & cito fuerint ab eo persuasi. Postquam autē iam Martyr quoque adfuit ipse cum militibus, & nauem sunt ingressi, distabant a terra circa ducenta stadia, videns Agathangelus milites quidem & inter se & circa nauem esse occupatos, solum vero sacrum Clementem seorsum Deum orare, a nemine visus nec animaduersus prope eum accedit: cumque eius pedes prehendisset, ei in memoriam reuocat eius, quæ in custodia facta est, confessionis & dati baptismatis. Deinde etiam narrat, quomodo e cæde effugerit, & quemadmodum prius sciuerit nauigium, & quemadmodum sit ingressus, & quemadmodum in eo delituerit.

[39] Martyr autem (quomodo enim par est eum fuisse affectum, cum agnouit Agathangelum? [Gaudet Clemens & pro eo orat.] erat enim primus ex iis, qui tunc ab eo fuere baptizati) salutabat, amplectebatur, benigne eum alloquebatur, aperte præ se ferebat, se viscera habere refecta gaudio. Deinde etiam cœpit precari vehementius, partim quidem gratias agens pro Agathangelo, & verba quæ animi lætitiam significabant offerens; partim autem Deum quoque inuocans, vt illi ferret auxilium, & rogans, vt is esset sibi socius confessionis; Ago tibi gratias, Domine Iesu Christe, dicens, qui mihi es sola & vnica consolatio & auxilium; quod me neque in terra, neque in mari relinquas a tuo desertum auxilio, sed me per totam viam defenderis & deduxeris, & meum labore defessum animum recreaueris eo quem scis modo, eius consolator effectus. Ecce enim nunc quoque in mari in Agathangelo bono meo fratre mihi es cognitus, qui vel mihi ex ipso nomine tuum spondet auxilium, vt qui Agathangelus, id est, bonorum nuntius, & sit & dicatur. Sed ei quoque concede, o Rex Christe, vt ad finem tuam deducat voluntatem, & glorifica ipsum tua confessione, vt tu quoque rursus in ipso glorificeris.

[40] Ille ergo cum Agathangelo sic diu noctuque precabatur, [Ambo assidue precātes, cibum accipiunt cælitus.] cibum quidem non sumens, nam ne minimum quidem eis cibi vsquam aderat, vt cuius Clemens nullam curam gessisset omnino: viuum autem panem in corde & viuam illam aquam habentes, quibus obscure alebantur & potabantur. Diuturnæ ergo illorum, vt videbatur, inediæ miserti milites motique animo, benigneque & humane in eos affecti, eos cibis volebant impertiri. Illi autem laudabant quidem bonum militum animum, cibum vero non accipiebant, dicentes se eum desuper a Deo accipere. Quod autem illi dicebant, Deus effectum reddidit, & circa primam noctis custodiam, cæleste alimentum iustis suppeditabatur, & pane Angelorum nutriebantur homines.

[41] Multi vero dies consumpti sunt ab eis in nauigando: [Rhodum appellunt:] & cum Rhodum appulissent, alij quidem omnes e naui descenderunt ad quærendum commeatum; eis autem, qui relicti fuerant pro custodia Sanctorum, instabant ipsi vehementer rogantes & orantes, vt liceret eis accedere ad ecclesiam Christianorum, & esse intemeratorum participes sacramentorum. Atque tunc quidem dies celebrabatur Dominicus, & quicumque erant in insula Christiani, pauci autem erant, ad templum concurrebant. Ex his vero cum quidam accurate didicisset, quomodo se haberent res Sanctorum, Antistiti Rhodi omnia significat: Episcopo nomen erat Photinus. Ille autem nihil amplius cunctatus, cum statim accepisset multos ex iis, qui aderant Christianis, venit ad littus, ad quod appulerat nauis, in qua erant Sancti, & custodes vehementer orauit, vt Martyres soluerentur a vinculis, & eis permitteretur venire in ecclesiam.

[42] Cum illi autem cessissent precibus, [deducūtur ad ecclesiam.] cum multis hymnis, quibus Deo aguntur gratiæ, in ecclesiam deducuntur Martyres; & consequenter sacro libro proposito, admirabiliter & prȩter opinionem declarauit vox Euangeliorum illa, quæ & tempus decebant, & Sanctis conueniebant. [Matth. 10. 28.] Quænam autem ea sunt? Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Hoc veluti quamdam diuinam dulcedinem Sanctorum instillauit animis, oculosque simul & manus statim ad cælos tollentes, præ gaudio orabant lacrymantes. Ædificatio autem in fide fuit res ea iis qui aderant, omnesque eos intuentes, ipsi quoque aperte emittebant lacrymas.

[43] [Clemens Missæ sacrificium offert.]Deinde pius ille & Dei amans Episcopus rogabat Clementem sanctissimum, vt sanctæ oblationis perageret mysteria. Quæ quidem cum de more ab eo peragerentur, & omnes in contritione cordis, veluti nuda & aperta anima, eis attenderent, vident multi ex iis, qui aderant, [Apparet lucidus carbo in altari, & Angeli in aëre.] quicumque scilicet erant digni talia intueri, stupendum, o Domine, & mirabile spectaculum; lucis quidem carbonem maximum, in intemerata & mystica mensa propositum, candidatorum autem multitudinem in aëre superuolantem. Atque illi quidem cum visionem ferre non potuissent, & humi pronos seipsos deiecissent, iacebant, vt qui eum, qui ex iis procedebat, splendorem contra non possent omnino adspicere. Cum autem fama breui totam peruasisset ciuitatem, multi etiam ex infidelibus publice concurrebant; [Multa per SS. fiunt miracula.] & maxime quicumque aliquos ex filiis, cognatis, vel domesticis habebant laborantes aliquibus morbis immedicabilibus, frequentes concurrebant, secum ægrotos adducentes, & alios quidem ad pedes Martyrum proiicientes, alios autem ad beatarum manuum contactum adducentes, eos statim videbant a morbis expurgatos. Multorum quoque gentilium curatæ sunt animæ, & sanationis ipsorum miraculo deducti sunt ad veritatem. Hæc milites obstupefecerunt, & cum viderent ciuitatis magnum in Clementem desiderium, & timerent deinde, ne in eos aliquid innouaretur, & Martyr ex eorum manibus effugeret, ei vincula rursus immittunt, & ad nauem abducunt, illi male faciendi sumentes occasionem ex insigni eius virtute. Præcessit autem Agathangelus, & primus nauem ascendit, vt qui esset primus viam initurus martyrij.

CAPVT VIII. Tormenta Nicomediæ Sanctis inflicta.

[44] Cvm eis itaque ventus successisset secundus. Ægeum mare transmittunt: & cum appulissent Nicomediam, deducuntur statim ad Maximianum. Ille autem cum accepisset litteras Imperatoris, & multa quidem etiam ab ipsis didicisset, ea vero vidisset congruere litteris, nempe aspectum, qui quam profitebatur virtutem conseruaret, faciem liberalem, morum libertatem; nihil seruile, humile, & abiectum, neque quod facile possit in aliam traduci sententiam; [Nicomediæ sistuntur præsidi Agrippino:] hæc cum vidisset Maximianus, vt qui in iudicandis illis multum valeret, sibi statim interdicit eius examinationem, & quasdam bellicas caussatus occupationes, Præfecto Vrbis Agrippino committit Clementis cognitionem. Ille vero cum eum statim sisti curasset, hoc ante alia interrogat, [cæditur colaphis Clemens:] an ipse esset ille Clemens, qui vulgo ita iactabatur. Cum is autem se esse respondisset, & Christi seruum præterea adiecisset; ira motus Agrippinus, iussit militibus, vt ei in facie colaphum impingerent, dictitantes, se seruum Imperatorum, non autem Christi, vocaret. Martyr autem, Vtinā, inquit, & domini & Imperatores vestri, vocati essent Christi serui, & aliæ quoque omnes gentes eis seruirent & parerent, & non eis potius improbe imperaret impietas, & stulte nos vincere contenderent!

[45] Hæc cum veluti flamma quædam incidissent in animum Agrippini, [ambo torquentur:] magis accenderunt fornacem insaniæ, & Clementi quidem nihil respondit, vt qui ostenderet conceptam in eum iram esse maiorem, quam vt minis eam significaret. Ad Agathangelum autem adspiciens, Tu vero quis es? inquit. Neque enim contineris in litteris Diocletiani. Ille autem cum visum suum diuisisset, & simul in cælum & ad Clementem sustulisset oculos, (vtrimque enim ad se venturum sperabat auxilium) Ego quoque, inquit, sum Christianus, per seruum Christi Clementem hanc beatam nactus appellationem. Tunc Agrippinus iubet Clementem quidem in altum sublatum cædi ac mutilari; Agathangelum autem boum neruis a lictoribus crudelissime verberari. Quoniam vero magnus Clemens eiusmodi tormentum tam magno & excelso animo ferebat, & tantum aberat, vt plagarum vel modicam vllam duceret rationem, vt pro se & pro Agathangelo assidue oraret; Præfectus hæc parua esse arbitratus, & quæ animum non attingerent, in quo hoc adeo fixum & firmum insederat, ne ad contrariam traduceretur sententiam; vtrumque quidem relaxauit a castigatione, & tradidit in custodiam: sequenti autem die iubet theatrum parari & bestias, & numero multas, & genere diuersas, & crudelitate insignes.

[46] Atque Sancti quidem relicti in carcere, [recreantur ab Angelis:] vehementius & intensius vigilantes, vacabant orationi: Angeli autem ad eos desuper aduolantes, præparabant & confirmabant ad martyrium. Quicumque vero alij propter alias etiam caussas habitabant in carcere, [concaptiuos conuertunt:] cum eorum intensam vidissent orationem, & deinde etiam sensissent aduentum Angelorum, & illa admirabili obstupefacti essent consolatione, diuino quodam ardore eorum incitatis animis, procidunt ad pedes Sanctorum, & rogant vt ipsi quoque veniant ad Christi cognitionem, & ne reputentur indigni, [iis precatione carcerem aperit Clemens.] qui illum confiteantur. Illi autem cum eis ad mediam vsque noctem disserentes, suadentes, admonentes, docentes, non prius destiterunt, quam eos in vera fide instituerint, & diuino baptismo obsignauerint. Deinde cum magnus Clemens sola oratione eis carceris totam aperuisset ianuam, illos quidem lætus lætos dimisit: ipse autem solus cum Agathangelo mansit in custodia.

[47] Hoc Agrippinum valde magno ciet furore, & cum eos deduxisset in theatrum, [Obiiciuntur feris, illæsi.] & ipse prius more leonis in Sanctos rugiisset, deinde in eos quoque leones & multas alias bestias iubet immitti. Illi autem immissi, nihil quidem mali Sanctis omnino faciebant: sed blandis potius & benignis eos intuebantur oculis, & nunc quidem eorum pedes hilariter lingebant; nunc autem in eos etiam placide insiliebant, non dissimiliter facientes iis, quæ canes sæpe faciunt suis dominis, qui post longum tempus redeunt. Atque Sanctis quidem bestiæ nihil mali faciebant: Agrippini vero animum valde percellebant, qui erat de tota re mirandum in modum perplexus & animi dubius, &, vt dicitur, ea aggrederetur, quæ non possent effici: quamquam erroris tenebræ vsque adeo crassæ eum detinebant, vt nec, cum ea quidem vidisset, intelligeret, nec bestiarum saltem reuereretur illam supra naturam naturæ mutationem. Sanctis autem ea res fuit caussa Deum glorificandi, & orantes dicebant: Gloria tibi Christe, quod feræ quoque sint nos admirabiliter & præter opinionem reueritæ, & confirmasti quæ dicta sunt per tuum Danielem prophetam. Ecce enim & leones & multæ inanes feræ in nos sunt immissæ, sed tu omnino fuisti nobiscum, qui es etiam Deus Danielis. [Dan. 6. & 14.]

[48] Deinde vere agrestis Agrippinus, cum nihil, vt prius diximus, [Subulis ignitis, iis brachia terebrantur;] esset mutatus; sed eius, quod admirabiliter fecissent bestiæ, & prȩter opinionem, earum mansuetudinem dixisset esse caussam, iubet subulas valde candentes eis per medios vtriusque manus digitos, ad ipsas vsque vlnas infigi. Atque illæ quidem, vt ille iusserat, athletis adactæ, theatro acerbum præbuere spectaculum, vt multi ne libere quidem intueri possent, sed propter tristitiam eius, quod cernebatur, humanis & clementibus conniuerent oculis, effecere. Cum primum enim ferrum carnes attigisset, illæ quidem veluti quemdam primum grauem sibilum emisere; deinde purpurea quædam pinguedo illinc descendens cum sanguine, videbatur vim ignis extinguere, nidoreq; & fumo implebat aërem. Atque illi quidem, qui aderant, eius quod fiebat ægre ferentes acerbitatem, & animi perturbationem aperte ostendebant, & vt viri dimitterentur, clamabant. [deinde axillæ:] Agrippinus autem magis accensus, & propter furorem impos mentis, iubet alias subulas, & ipsas quoque vehementer accensas, sub eorum axillis vsque ad humeros transfigi: quod quidem eis quoque magis auxit dolorem, & eis sensum longe immisit acriorem.

[49] [orto tumultu, secedunt in montem:] Populus itaque non ferens tam inhumanum spectaculum, sed partim quidem grauiter ferens magistratus sæuitiam, partim autem iudicans admirabile id quod factum fuerat, quemadmodum Martyres tantis restiterint insultibus, & non vna cum eis protinus quoque animas emiserint, iecerunt quidem vndique lapides in Magistratum; Magnus autem est Deus Christianorum, voce quam potuerunt clarissima clamauerunt. Cum magnus itaque, vt est consentaneum, exortus esset tumultus, & Præfectus suæ saluti fuga consuluisset, libere & secure Martyres in montem Pyramida ascenderunt, in quo & sacrificia fiebant a gentilibus, & deorum apud eos insignium occultabantur simulacra.

[50] Sed ne sic quidem irasci desiit Agrippinus: sed cum per suos satellites eos multos dies diligenter quæsiisset, vix tandem inuenit Sanctos: & cum sequenti die iussisset per præconem conuenire in montem omnes qui erant initiati diis & dæmonibus, ipse quoque in eo præsidet in alto tribunali: & cum Sanctos in medium produxisset, Cur, inquit, vestris præstigiis & incantationibus in populo seditionem excitastis, [ibi reperti,] vt manus autem in nos tollerent, & ad deos negandos & maledictis insectandos procederent, persuasistis? Martyres vero, A nobis quidem, dixerunt, o Præfecte, nihil factum est, quo moueretur & ad seditionem concitaretur populus: sed vel nobis silentibus verus eis ex ipsa veritate cognitus est Dominus, & cum magna, vt ipse nosti, voce viuum solum Deum prædicauerunt. Tu autem si aliquod rursus nobis velis propter ipsum inferre supplicium, infer, non differens; potest enim is ab eo quoque nos liberare, & a vestris manibus eripere.

[51] Sic a Martyrum anima & sententia turpiter victus Agrippinus, [diu fustibus cæsi, saccis insuti e monte deuoluuntur in mare:] corpora saltem studebat superare: cumque eos extendisset in petra, quæ erat super verticem montis, & crassissimis lignis ossa eorum confregisset, & carnes, proh dolor, conscidisset, deinde iniicit in saccos, & eis maximis alligatis lapidibus, per latera montis deiicit vehementissime. Atque eorum quidem, qui aderant, nullus erat cui non esset persuasum, statim morituros Martyres, illo vehementissimo impetu discerptos & distractos. Illi autem cum ferrentur tam celeriter, ne ad extremum quidem montis lateris constiterunt: sed cum ab ipso quoque litore decidissent, dilapsi sunt in profundum maris.

[52] Illic itaque stabant ex piis aliquot ad Martyrum venandas reliquias, [incolume emergunt, ope Angelica.] vt si ex eis aliquid a mari eiiceretur, id tollerent. Cum illic ergo satis diu permansissent, vident saccos e profundo redditos, & sensim aquis supernatantes. Cum ergo nauem ascendissent, & prope saccos fuissent, viuentes (o tua Christe Rex potentia!) Martyres suscipiunt, ne paruum quidem illarum plagarum vestigium adhuc in se habentes. Media autem nocte magna quoque lux Sanctos e cȩlo circumfulsit; & Angeli aperte manum eis præbuere, & cum in terram eduxissent, eos cælesti alimento impertierunt, & malis assiduis deiectam eorum virtutem recrearunt.

[53] Deinde cum sic Sancti in mediam accessissent ciuitatem, [2. cæcos, torpidum, paralyticum attactu sanant.] & aliis Sanctis Dei narrabant magnalia, & ipsi manus in cælos extollentes, ei gratias egerunt vehementius. Eorum autem in ciuitatem aduentus accessio in transitu, fuerunt duo quidam cæci, stantes in quadam porticu, & alius, cui erant manus torpefactæ, & alius rursus, cui corpus laborabat paralysi, qui ex beatarum illarum manuum solo contactu, sine labore & mercede inuenerunt curationem. Multi quoque alij, qui variis morbis laborabant, cum ad eum confluxissent, eamdem quam illi fidem afferentes, eamdem quoque consecuti fuere curationem.

CAPVT IX. Ancyræ rursus tolerata tormenta. pueri, eius alumni, Martyres.

[54] Cvm ergo hȩc quoque didicisset Prȩfectus, & ipsa cognouisset experiētia, se non modo nihil proficere dum puniret Martyres, sed suam potius lædere religionem, vt qui multos videret ex gentilibus, iis quæ præter opinionem ab ipsis fiebant miraculis, transfugere ad pietatem; [Remittuntur Ancyram:] non audet quidem ipse amplius certamen suscipere, sed de eis ad Maximianum refert Imperatorem, qui procul a Nicomedia cum toto versabatur exercitu: cumque alia singulatim retulisset, & quod orti quidem essent in regione Galatarum, patria autem Ancyranorum; cum eas accepisset Maximianus, & legisset ea quæ continebantur, eum veretur rursus examinare, hoc prætextu rem volens euitare. Nam cum eos Ancyræ esse ortos litteræ significarent, illuc Sanctos ad quemdam Ducem transmittit, nomine Curicium, dicens: Æquum est, vt quæ genuit, eos & habeat, & alat, & puniat.

[55] Tantum solertia & sapientia & excogitandi facilitate valet Dei prouidentia, & in rebus dubiis exitum tam facile inuenit, & Clemens, qui tantum terræ & maris obierat, & tamdiu fuerat peregrinatus, in carissimam & iucundissimam, sicut optabat, patriam reuertitur. Quam cum læto & alacri animo esset ingressus, Gloria tibi Domine Iesu Christe Deus, [sistuntur Curicio Duci:] dicebat, quod meas preces exaudieris, patriæque & meorum maiorum sepulcris me cum pulcra reddideris accessione, cum socio, inquam, certaminis Agathangelo: vt vbi natus sum, illic etiam decedam. Deinde ad Curicium præsidentem in quodam loco, qui vocabatur Cryptos, id est, occultus, vbi etiam parua quædam ædificata fuerat ecclesia, viri sistuntur egregij. Ille autem conans eos inducere, & ad se pellicere ingenij acumine & solertia, eos ita est allocutus statim in principio:

[56] Cum accurate, o viri, de vobis didicerim, & quantum terræ obieritis, & quot, & quanta subieritis pericula, & quot mortis genera vobis intenta effugeritis, ipse quoque animo afficior, & vel eorum sola frangor auditione, & efficior vobis quodammodo socius calamitatum: [blanditiis tentantur:] & ideo illa magistratus deposita seueritate, tam benigne vobiscum & placide colloquor. Videris enim mihi omnino, o Clemens maxime & admirabilis, eo quod ex hac præstātissima natus sis ciuitate, in eaque creueris & doctus sis & educatus, ea de caussa ne pius quidem in deos in alia videri voluisse ciuitate, nisi prius in tuam rediisses patriam, pro alia, vt videtur, remuneratione hoc illi reseruans. Sunt ergo nunc a te ciuitati & nobis agendæ gratiæ. Te autem consequatur præclarus quoque Agathangelus. Nolite ergo differre, sed diis de more sacrificate. Sancti vero, Quomodo, dixerunt, fueris nobis socius afflictionum, quibus sunt voluptati afflictiones? Lætamur enim his perpessionibus, & eo magis, quod non talia pati, perpessionem esse ducimus & calamitatem; sicut etiam perpetuam rursus beatitudinem, si in præsenti Christi fide & in hac consummemur confessione. Quod si oportet nos esse inter nos socios calamitatum, oportet nos vestrorum malorum potius misereri, qui verum Deum ignorantes, nullo sensu præditis (proh dolor!) simulacris & surdis misere estis dediti.

[57] His grauiter efferatus Curicius, [dire cruciantur, galea ignita &c.] Quoniam, inquit, vt videtur, malarum estis partium, &, vt videtur, lætamini dum cruciamini; ego quæ sunt vobis cordi, præbebo liberaliter & magnifice. Cum itaque statim ferrum vehementer accendisset, vt etiam ignis scintillas vndequaque emitteret, eum subiicit axillis magni Clementis: & deinde cum lateribus vlnas fortiter alligasset, vt dolorem sentiret acerbiorem, lignum magnitudine ei æquale figit in terram: & Clementem quidem iubet rectum in eo alligari: cum Agathangelum autem sublimem sustulisset, & lictores circa eum omni ex parte statuisset, eorum latera & tibias simul cædebat. Interim autem eos veluti subsannans, interrogabat an sentirent supplicia. [2. Cor. 4. 16.] Cui magnus Clemens illud Pauli in tempore respondit: Quantum externus homo noster corrumpitur, dicens, tantum internus renouatur. Dux itaque summam illius tolerantiam contendens rursus summis superare suppliciis, ferream quoque galeam, cum eam quantum potuisset accendisset, ferens posuit supra caput Martyris: & statim fumus quidem mittebatur per os, per nares, per aures. Cum ille autem profunde ingemuisset, & Deum inuocasset, O aqua, inquiens, viua, imber nostræ salutis, ipse, inquit, tuum instilla mihi rorem. Nos quidem prius ex aqua eduxisti, & nunc ex igne educ in refrigerium. Hæc dixit, & paullatim frigida euasit illa machina, & defessi sunt, qui ipsum cædebant Agathangelum. Quod quidem cum Dux vidisset, eum inuasit tremor & admiratio; & statim iussit Sanctos abduci in carcerem, inopiam consilij tegens prætextu misericordiæ.

[58] Sapiens autem Sophia, quæ, vt diximus, eius erat & mater & institutrix, & bono Clementi effecta erat omnia, cum post longum tempus eum vidisset sic rediisse cum ornatu confessionis, [a Sophia visitantur, & cibo recreantur:] & splendida stola martyrij, & rursus in patria euasisse clariorem accessione periculorum, habebat cor plenum lætitia, & sperabat se mox visuram coronas, quæ desuper mitterentur. Noctu autem veniens in carcerem, complexa Clementem, & præ gaudio in eum emittens lacrymas, os, manus, lacrymas, & omnia denique illius membra germane & suauiter deosculabatur. Deinde quomodo illinc nauigauerit, quibusnam traditus fuerit, & quænam interim sustinuerit, & quemadmodum tanto tempore decertauerit, & quisnam sit, qui cum eo sub hoc Duce decertauerit, & cum eo rursus est inclusus, singula aperte interrogauit. Postquam vero magnus Clemens singulatim omnia, quomodo se haberent, exposuit, cum eorum abstersisset sanguinem, & mundis linteis mundasset vulnera, eis apponit alimenta, quibus sciebat Clementem nutriri ab ineunte ætate.

[59] Cum interim autem considerasset Curicius, quod nihil ab eo posset eiusmodi excogitari ad supplicium, vt virorum tantam superaret tolerantiam, Vicario cuidam, cui tunc Amesenorum data erat administratio (erat autem ei nomen Domitius) de eis mandat cognitionem. Cum vero ad eum deducerentur Martyres, [mittuntur Amisum:] quæ filiorum aut Martyrum potius amore tenebatur, ab eis abesse non potuit, sed prompto & alacri animo sequebatur cum iis, qui ab ea alebantur, pueris; quos quidem, vt prius diximus, ei Clemens adsciuerat.

[60] Cum autem ad Maximianum statim esset relatum de pueris, iubet vt, si voluerint quidem discedere a Clemente, eis permittat domum redire: sin vero ab eo non facile recedant, [Pueri eum sequentes, occiduntur.] vt eos morti dedat. Cum hæc ergo in pueros lata esset sententia, eos apprehendentes milites, conabantur eos per vim auellere a Martyre. Cum ab eo autem disiungi non sustinerent, ipsos se humi deiicientes, & ambabus manibus pedes illius amplectentes, non prius dimiserūt, quam vnusquisque eorum ense vitæ finem acceperit, cum constantiam & prudentiam supra ætatem ostendissent, & aperte monstrassent, perfectum hoc donum descendisse desuper a patre luminum, boni animi & instituti munificentissimam remunerationem. Atque locus quidem, cui puerorum corpora sorte obtigerunt, appellabatur Campus. Pia autem Sophia, propter summam suam in eos beneuolentiam, gerebat etiam curam mortuorum corporum, nec se dignum esse existimabat, si ea humi videret iacentia; [Sepeliuntur a Sophia.] sed vel inuita a magno Clemente disiuncta est & diuino Agathangelo, cum eis prius vale fecisset, & dixisset quod si Deus daret, ad eos rursus rediret. Quamobrem cum illa puerorum corpora manibus sanctis sancte humo texisset, illa quidem læta domum est reuersa.

CAPVT. X. Cruciatus Amisi illati. SS. Phengontis & Eucarpi martyrium.

[61] Martyres vero cum ad Amesenorum peruenissent ciuitatem, & genua in terram aliquamdiu inclinant, & cum vt Deus eis rursus adesset ad auxilium, [Clemens & Agathangelus Domitio Vicario exhibentur:] cum calidis inuocassent lacrymis, a militibus adducuntur ad Domitium. Sed ille cum esset occupatus in examinandis aliis Christianis, eos in diem sequentem reseruat certis tribunalibu, & suppliciis, dicens non esse honestum, vt de eis cognitionem aliis adiungeret. Ad eum ergo adducuntur die sequenti cum generoso & excelso animo, & qui erat expers omnis timoris; qui tantum abest, vt si quid graue paterentur, cederent & pietatem proderent, vt etiam ipsum Iudicem magnus Clemens conatus sit in suam traducere sententiam, docens de bonis futuris, & de vita immortali, quæ expectant qui pati propter Christum constituerunt; Propter quem nos quoque, præsentia, dicebat, supplicia lubenter sustinemus. Et adhuc his plures afficiens admonitiones, & eius aures implens doctrina iucundissima, adeo vt ipse quoque Agathangelus repletus voluptate, prociderit ad eius pedes, & cum illinc deinde surrexisset, eum sit complexus, & suaue illud os ardenter deosculatus.

[62] Sed Domitius, vt est in prouerbio, erat asinus ad lyram in audiendo: & nec pauca quidem intelligebat ex eis, quæ ab eo dicta fuerant, sed cum ab errore totus detineretur, arma capit contra Martyres, existimans fore, [ab inuicem separantur:] vt eos a pietate traduceret. Certe & eos a se inuicem separat, vt etiam sic in eos incideret imbecilliores, & singulos seorsum ducit ad examinationem. Sed totum euenit contrarium. Nam cum disiuncti essent corpore, erāt omnino colligati spiritu, & reuerentes eas, quæ erant inter se inuicem factæ conuentiones & confessionem, sic seipsos effecerunt magis generosi & magis excelsi animi, eam, quæ erat a se inuicem, incitationem a se contendens vterque accipere.

[63] [mergūtur in calcem viuam:] Impius ergo ille Iudex, cum eos ab initio punire statuisset, cisterna quadam calce impleta, Sanctos in ipsa defodit. Deinde cum prope statuisset milites, iussit vt eos diligenter seruarent: Ne forte, inquit, Christiani eos noctu suffurentur. Et hæc quidem ille stultus, & vere stulta aggrediens, vt nouit Deus. [Dan. 3.] Quomodo enim fornax, quæ olim tres suscepit pueros, nullo eos dolore nec vlla affecit molestia, & vt dicam cum diuina scriptura, [luce cælesti noctu collustrātur.] ne vnum quidem eorum pilum læsit; ita etiam in his factum est. Nam cum hora secunda iacti essent in calcem, toto die (erat autem Parasceue) steterunt nullo malo affecti, Deum laudantes: vespere vero & lux eis desuper emicuit, & per totam noctem eos circumfulsit.

[64] Miraculum autem fructus quoque est consecutus. Duo enim ex militibus, quibus erat eorum demandata custodia, hunc splendorem mirati & hanc alacritatem, & lubenter in calcem insilierunt, & Christianos se esse confessi sunt. Cum vero iam dies appareret, eos esse mortuos existimans Vicarius, qui erat impietate mortuus, iubet eorum corpora eiici e cisterna. Et cum accessissent ij quibus erat eorum commissa custodia, vident eos, & milites qui ad eos tranfugerant, nihil quidem graue sustinuisse; [Phengon & Eucarpus milites credunt, & crucifigūtur.] sed habere diuinam quamdam gratiam in suo vultu efflorescentem, & e facie dulcem quemdam radium emittere. Cum eos ergo e cisterna extraxissent, de militibus Vicario renuntiant, (erant autem eorum nomina Phengon & Eucarpus) & illo iubente protinus fuere crucifixi clara quoque ipsi luce confessionis habentes oculos illuminatos, & iam remunerationum fruentes præmiis.

[65] [Clementi & Agathangelo lora ex tergis scinduntur;] Clemens vero & Agathangelus adhuc currebant in stadio martyrij. Vicarius autem studebat iis quoque vitam præsentem adimere, vt qui nec videret eos persuaderi bonorum promissionibus, nec omnino malorum cedere insultibus, plures adhuc & præclariores volens eis coronas contexi. Dehinc certe Vicarius iussit duo lora exscindi ex tergis vniuscuiusque: deinde autem ipsos quoque verberari virgis toto corpore vehementissime. Illi vero, cum etiam eis carnes conciderentur, & ossa contererentur, fortiter tamen & constanter sustinebant præsentia, tamquam ad impatibilem iam traducti naturam, [dein flagellantur:] & nullam sentientes necessitatem corporis. Præclarus autem Clemens tales quoque voces ad Deum loquebatur, dicens: Domine Iesu Christe, qui quicquid spirat, e luto propriis fabricatus es manibus, & homini neruos & ossa & aliam construxisti figuram qui etiam nos sæpe contritos confirmasti, & concidentes stabiliisti, afflictosque & prostratos erexisti, ipse ossa quoque nostra nunc contrita erige, & tua imple exultatione. Ipse enim es, o Rex inuicte, qui in nobis hoc certamen decertas: vt per nostram imbecillitatem tua apertius ostendatur potentia. Quomodo enim hoc corpus, in quod cadit interitus, tales vicerit perpessiones? Ita magnus Clemens cum Deo loquebatur.

[66] Vicarius autem videns eos superare præsentia, ad alium modum processit supplicij: [candentibus grabatis imponuntur: in iis dormiūt & a Christo animātur.] & cum duos ferreos candefecisset grabatos? facit vt in altero eorum alter recumbat. Cum vero multum ignis inferius substrauisset, oleum & ignem & picem & sulphur infundit. Cum multus ergo, vt est consentaneum, fumus & flamma sublati essent in magnam partem aëris, ij quidem qui circumsistebant, quinetiam ipse quoque cum eis magistratus, id quod erat rei & naturæ consequens, credebant omnes Sanctos esse mortuos. Significabat autem iam lictoribus quoque Vicarius, vt rogo extincto, corpora Sanctorum iacerent in fluuium. Eos vero inuaserat quidem dulcis somnus & inexplicabilis; in somno autem visio quoque accedebat. Visio vero erat ipse Agonotheta Christus, qui cum exercitu Angelorum apparuit, & dixit: Nolite timere, ego enim sum vobiscum. Illi ergo cum ab hoc diuino somno essent expergefacti, communicabant sibi inuicem visionem, tamquam in herba molli & odorifera, non in media autem flamma, iacentes.

CAPVT XI. Ignis cruciamentum Tarsi superatum.

[67] Cvm eos vero Domitius vidisset ita admirabiliter & præter opinionē ignem superauisse, [Remittūtur ad Maximianum:] nec sciret deinceps quidnam eis faceret, remittit eos ad Maximianum, qui tunc ex Tarso reuertebatur Ancyram. Cum Sancti ergo sub militibus cū multis quoque aliis Christianis essent iter ingressi, quoniam & viæ longitudine defessa erant corpora, & alioqui via, qua erant transituri, erat admodum deserta & plane aquæ expers, sitis eos vrebat vehementissime. Ea cum viderent grauiter premi eos, qui vna iter ingrediebantur, & mox esse defecturos, ad preces cum genibus ipsum cor quoque inclinantes, Domine Iesu Christe Deus noster, dicebant, qui etiam prius aquas maris tamquam murum firmas effecisti & stabiles, & aquam rursus eduxisti e petra; ipse nunc quoque super nos respice, respice, inquam, Rex: valde enim ardet nostra anima, & currimus in siti æstus in loco, qui est sine aquis. Te autem volente, omnino & terra aqua, & rursus aqua terra fiet. Hæc & dicebant, [diuinitus aquam impetrant in via.] & calidæ lacrymæ eis fluebant ex oculis. Cum itaque orassent, & protinus in cælum suspexissent, purum quoddam & perspicuum fluentum ex illa arida & inculta terra emittitur. Ex quo cum bibissent, eam quæ eos premebat sitim sedarunt.

[68] Cum huius autem rei fama etiam ad eos, qui procul erant remoti, peruasisset, ad ipsos confluebant qui circumcirca habitabant, & magna hominum multitudo, qui multis & variis morbis vexabantur, [infirmos multos sanant.] ad eos adducebatur. Manuum autem solus contactus fuit vnicuique morbi medicamentum. Beatissimus ergo Clemens (ad ipsum enim solum rursus reuertitur oratio) propter Christum pati adeo sitiebat, vt nec vitæ quidem suæ tempus oraret minui suppliciis, sed eius septa extendi perpetuo; Domine, dicens, qui es solus Rex seculorum, ne me abduxeris in dimidio dierum meorum, his quotidianis defessum periculis: sed præbeas mihi peccatori per totam eam vitam omnia pati pro tuo nomine & tua confessione, & vel ipsa tibi membra sacrificare, vt ea rursus accipiam cum maiori splendore. Hæc simul ac precatus est, visus est sibi vocem audire ex alto, dicentem: Quæ petiisti, Clemens, ea nunc tibi data sunt. [Clementi cælitus promittuntur 28. anni martyrij.] Te fortiter gere, & tuas vires confirma, & certaminis cursum cōstanter confice. Vniuersum enim quod tibi restat vitæ tempus, cum iis, quæ certando iam a te sunt peracta, numerabitur ad viginti & octo annos martyrij.

[69] Sic ergo egregius Clemens, cum e cælo accepisset certum pignus martyrij, ad Ancyranorum ciuitatem rursus confidenter procedebat vna cum Agathangelo. Qui eos autem abducebant milites, audientes Imperatorem adhuc versari Tarsis oppido Ciliciæ, [Deducuntur Tarsum:] illuc ad eum Sanctos ducunt. Ille autem cum eos statim sisti curasset, & id quod re vera erat celasset, simulata benignitate, humane & placide eos primum conabatur inducere: Mihi videmini, dicens, o viri, propterea in hodiernum vsque diem non induxisse in animum, vt omnino cederetis, sed in eos potius, ad quos missi estis, immorigeri fuisse & contentiosi, vt ad nos vsque veniretis, & non prius in alicuius alterius, quam in ipsius Imperatoris oculis mutaremini. [Maximiani blanditias refellunt:] Scit enim sæpe præsentia Imperatoris animum quoque transmutare, & id quod est valde inimicum prouocare ad beneuolentiam. Ecce ergo nostro adspectu dignati estis in præsentia, propediem autem digni quoque nostra censebimini beneuolentia, si prius deos vt seruatores & communes hominum curatores colueritis. Præclari autem viri præclare admodum respondentes: Quod ad tuam quidem potentiam, dixerunt, deducti sumus, o Imperator, ipsi quoque lætamur: sed vt qui pro tuo tribunali supplicio propter Christum, non aliquo autem alio honore, digni simus censendi. Sic enim cum magna fiducia sistemur ad illius terribile, & quod corrumpi minime potest, tribunal: quam vt consequaris, [prædicunt futuros Imperatores Christianos:] te quoque rogamus o Imperator. [Psal. 2. 9.] Ipse enim est, per quem & Reges vere regnant, & tyranni in terra dominatum obtinent. Ipse enim est, qui & destruit omnem gentem, & Romanorum extollit imperium, & adhuc magis extollet, & per ipsum omnibus dominabitur gentibus. Quod quidem Propheta quoque appellat virgam ferream, Dedit tibi, dicens, gentes hæreditatem tuam, & possessionem tuam fines terræ. Pasces eos in virga ferrea. Porro autem Imperatores quoque, qui vos sequentur, excitabit pios & veri Dei cultores. Nam hoc quoque prius elocutus est Spiritus.

[70] His ergo vehementius commotus Maximianus, Quosnam, inquit, o vos, qui violenta estis morte perituri, legistis libros fatidicos, qui hæc fabulantur? Illi autem, Non fatidicos, sed propheticos potius, dixerunt, o Imperator, in quibus vtique hoc quoque scriptum est: Exurgere faciet Deus in diebus nouissimis Reges pios. Maximianus vero, dum ij hæc dicerent, interrumpens orationem, Quid vero, inquit, non nos ij sumus, qui in deos tanta pietate vtimur, vt eos quoque qui eis non parent, vt nunc vos, malis afficiamus grauissimis? Quamobrem magnus Clemens, silente Agathangelo, Sed o Imperator, inquit, si fuisset quidem aliqua mutatio impietatis, [iactantur in fornacem, sed nihil læduntur:] ex quo illud prædictum est propheticum, ea quæ a te dicta sunt, aliquam haberent rationem. Cum autem cultus simulacrorum in hodiernum vsque diem abundet in orbe terrarum, clarum est, futurum omnino aliud tempus piorum Imperatorum. Cum ex his ira, quæ cohiberi non poterat, esset incitatus Maximianus, loqui quidem desiit: fornax vero, Chaldæorum fornace longe maior, Sanctis fuit accensa. Sed eos quoque in ipsam iniectos, diuina rore perfudit gratia; sicut illic pueros, sic hic conseruans Martyres. Atque totam quidem noctem & diem eos fornax tenuit: illinc vero audiebatur quidam sonus festum celebrantium, suaueque olens & dulcis fumus ex eo sursum emittebatur.

[71] Hæc significantur Maximiano. Ille autem, cum iam flamma extabuisset, accedens, videt Sanctos in ea saluos, (o miraculum!) cum flamma ne vel solum quidem eorum pilum læsisset; sed manus quidem haberent in cælum extensas, labra vero mouerent ad glorificationem. Quos cum curasset statim ad suum tribunal sistendos, Vel in hoc, inquit, mihi saltem gratificemini, vt significetis quibusnam incantationibus igni vim adimitis. [Esa. 43. 2.] Illi autem, Non incantationibus dixerunt, o Imperator, sed sola eius, qui dixit, promissione: Etiamsi per ignem transeas, flamma non te comburet. Hæc ergo rursus mordebant & male habebant Imperatorem, [iterum cruciantur:] & eos iussit trahi publice, & conuelli a lictoribus & extrema perpeti. Sed hæc quoque illi male cesserunt. Nam tunc quoque multi ex infidelibus videntes spiritus, qui non poterant redigi in seruitutem, & animum, qui deiici & deprimi non poterat, planeque fiduciam spirabat & libertatem, & hoc quod est maximum, homines qui acerbe trahebantur & conuellebantur, [sua constantia multos cōuertunt:] & quid non graue patiebantur, & non solum non cedebant, sed, euaserant quodammodo robustiores & vegetiores, & pleni erant fiducia, & superabant ipsum Imperatorem; hæc videntes, & patriam abiurabant religionem, & eis se adiungebant, & ei, qui ab ipsis prædicabatur, Christo.

[72] [4. annis detinentur in carcere.] Cum itaque consilij inopia esset plane ex omni parte implicatus Maximianus, Martyres, ita vt erant, vinctos tradit in custodiam, cum eos damnasset quatuor annos habitare carcerem: Si forte, inquit, quod intercedit tempus, sit eorum soluturum constantiam, promptique & alacris animi hebetaturum vehementiam. Sed ea contra atque sperabat euenerunt. Bono enim & tranquillo animo fuerunt interea, & cum iam tempus adesset præfinitum, perinde ac si fuissent inclusi heri & nudiustertius, acrem & vehementem seruabant zelum ad confessionem. Desiderium enim in Christum, & spes futurorum, efficiebant vt habitarent carcerem non secus ac magnificas ædes & palatium. Maximianus ergo cum hæc quoque didicisset, ipse quidem recusat amplius suscipere aduersus eos certamina: deliberabat autem ad quem eos de cetero transmitteret, prætextu quidem, quod propter insignem impietatem, ne Imperatoris quidem essent digni tribunali; vera autem caussa erat, quod cum eos inuenisset omnibus eos inducendi rationibus superiores, & neque induci bonorum promissionibus, neque flecti malorum insultibus, verebatur adhuc manus cum eis conserere, generosum, & qui deprimi non poterat, eorum spiritum, eius deprimere gloriam & aliquid de magnitudine detrahere existimans.

CAPVT XII. A Præsidibus Sacerdote & Maximo intentata.

[73] Ei autem sic deliberanti, aderant multi quoque alij simul magistratus & Præsides, qui ex multis conuenerant prouinciis. Inter quos erat etiam a Sacerdos, qui erat quidem principatu insignis, sed erat longe impietate insignior, & multos Christianos multis sæpe & variis subiecerat suppliciis. Ei mandat Maximianus cognitionem de Martyribus. Cum autem persuadendi magna vi esset præditus, & ad illiciendas hominū mentes artifex egregius, & alioqui studeret ostendere, eos qui ipsum præcesserant, non ex Martyrum animi magnitudine, sed ex sua potius simplicitate illis præbuisse victoriam, sedens in tribunali effecit, [A Sacerdote Præfecto varie tentantur:] vt viri illi egregij coram se sisterentur, & varie cum eis decertare est aggressus; modo quidem lenitate & pecuniæ promissione; modo vero acerbitate & minis rerum malarum; nunc blanditiis, nunc indignatione, & partim quidem asperarum rerum experientia, partim autem iis, quæ præcesserant, adhibendo medicinam tamquam ex pœnitentia. Ceterum cum primum fecit vt sisterentur Martyres, Adeste, inquit, ad Sacerdotem, quem nullus, inquit, effugit ex Christianis, qui Pontum habitant & Galatiam: sed multos quidem persuasos honoribus affeci & muneribus, & diis, quod quidem est maximum, reconciliaui & effeci familiares; multos vero ex iis, qui non paruerunt, ferro & igne consumpsi, & morti tradidi acerbissimæ. Cui quidem vos quoque parentes, sacrificate, vt pro portione tot malorum, quæ tot annos patimini, vos bonis fruamini.

[74] Ad hæc dixerunt Sancti: Qui nos pro meritis est remuneraturus & honoraturus, est Christus, qui dona habet tam excellentia, [crudeliter cæduntur,] vt ne condignæ quidem sint huius seculi passiones ad gloriam, quæ est in nobis ab ipso reuelanda. Propter quæ Sacerdos quoque fecit similiter iis qui præcesserant, & eos iussit cædi in humeris, donec eis ipsa ossa aperirentur. Cum autem Martyribus præsentia viderentur esse leuia, spina quoque similiter cædebatur, donec a prȩsentibus oculis visa est ossium compositio, & tota dimensa est compago vertebrarum. Sacerdos ergo tam misere & tam miserabiliter victus est a Martyrum fortitudine. Quocirca quæ illos pati erat verisimile, ipse potius sustinebat. Nam ij quidem, cum ille iussisset, suis pedibus redierunt in carcerem. Ille autem cum ex pudore & ægritudine quod vinceretur, linqueretur animo, & multis portaretur manibus, turpiter recessit a tyrannico tribunali. [vt etiam carnis frusta deciderent:] Interim autem dum Sancti irent in carcerem, carnes quæ eis decidebant cum sanguine, effecerunt vt fideles vndique ad eas colligendas concurrerent, tamquam ad quemdam thesaurum bonorum. Quas quidem statim cum ipso puluere tollentes sitientibus manibus, credebant se quamdam benedictionem attrahere & gratiam.

[75] Postquam vero Sacerdos omni metu intentato, adhibita que omni experientia, callidisque commentis artificiisque & præstigiis, nihil potuit efficere, sed, vt dicitur, in cælum est iaculatus, & hæc resciuit Maximianus, & risum profudit in Sacerdotem: Hic est Sacerdos, inquit, qui decantatur ab omnibus. Maximus ergo quidam, qui ipse quoque erat Dux, cum esset apud Maximianum, & audiret quæ dicebantur, impletur quodam animi zelo aduersus Sanctos, &, Rogo, inquit, o Imperator, tuam potentiam, vt ij viri mihi quoque tradantur in manus. In maximis enim diis habeo fiduciam, quod vel eis persuadebo, vt mutent omnino sententiam, vel eis male vitam adimam. Quamobrem cum annuisset Maximianus, octauus ipse suscipit Martyres, & nouum quid in ipsos machinatur, vt qui interiecto aliquo temporis interuallo cum ipsis colloqueretur, & se Sanctis verum & amicum dare fingeret consilium. Nam eos quidem primum alloquitur, [a Maximo blanditiis sollicitantur:] amice sermocinans, & quæ iucunda & grata essent, cum eis disserens. Deinceps vero aliquot rursus diebus interiectis, eos ad sermonem conferēdum vocabat, eosque admonere & eis consulere, non autem eis omnino vim afferre, neque eos cogere videbatur.

[76] Cum vero sic multum temporis intercessisset, fraus Maximi aperte arguebatur, & aperiebatur caussa illius fraudulentæ & simulatæ amicitiæ. Nam cum Sanctos aduocasset, Saluete, inquit, o homines, quos similiter amant dij immortales, & ambos habent loco germanorum filiorum. Sæpe enim mihi & responsa dederunt, & in somnis apparuerunt, iram in vos reprimentes, nulla quidem omnino alia de caussa, nisi quod exspectant vestram sponte futuram mutationem, quæ quidem paullo post aderit, vt mihi certe præterita nocte magnus inter deos aperuit Dionysius, vt qui nobis mandauerit, dicens: Adduc viros. Ecce ergo & ara est parata, & parata sunt sacrificia: accedite, & sacrificate eorum beneuolentiæ. [irrident eum eiusq; somnia, & deos.] Ad hæc Sancti respōdentes: Falsum, o Iudex, aperte dixisti, & minime probabiliter. Nam quæ interdiu tui tibi dij loquuntur, ea omnino noctu quoque. Quisnam enim adest tibi Dionysius? Is enim est duplex, vt videmus: aut quemnam nominas ex his immortalem? æneumne, an lapideum? Nam si eum dicis, qui constat ex lapide, videbis paullo post hunc tibi deum immortalem vel confractum, vel iniectum in ædificium, vel exustum & in calcem transmutatum. Quod si tecum disseruit æneus, is quoque cito pulchre fundetur in vasa, quæ deseruiunt ministeriis, quomodo vnumquodque eorum vsus exegerit. Cum hæc Sancti respondissent, & cognouisset Maximus nihil sibi aliud profuisse omnino simulationem illam & fictionem, quam quod suis diis labem & maculam inusserit, personam deinceps exuens aperte ostendit Maximum, & id quod erat, protinus apparuit.

[77] Iubet itaque obeliscos in extremo acutos, vnius pedis magnitudine, superne habentes cuspides, defigi in terram, & B. Clemētem supinum acubus impositū, crassissimis lignis verberari vehementissime: Agathāgelo autem in caput infūdi plumbum igneliquefactū. [stratus super murices supinus, verberatur Clemens.] Cum ergo iussus effectum celeriter accepisset, magnanimus quidē Clemēs, & in pectore superne cȩdebatur, & eius terga inferne obeliscis trāsfigebātur. Sed ne sic quidē anima huic Sancto discedebat a corpore. Verax enim erat qui fuerat pollicitus, tormenta eum non esse superatura, nec vllo supplicio vitam esse finiturum. [Agathangelo plumbum liquefactum infunditur.] Agathangelus vero ipse quoque similiter admirabilem ostendit fortitudinem. Maximus itaque hoc præter opinionem miraculo obstupefactus, cum iis qui circumstabant, propemodum ne poterant quidem credere suis oculis, adeo inopinatum & quod erat præter rationem videntibus miraculum, per pectus, cor & totum deinceps corpus, acuto ferro transfixum hominem, & præterea superne quoque vehementer verberatum, non statim emisisse animam, sed viuum adhuc esse & superstitem, & vi illi intolerabili sana mente resistere. Vix ergo tandem eum detrahit ab obeliscis, non secus ac vestem vndique dilaceratam, & solo sermone persuadentem, se non esse mortuum Martyr ego ad Maximum protinus adspiciens, Modo, inquit, cognouistis, quemadmodum non solum nostrum corpus aduersus vos decertat, sed Deum habet, qui per ipsum longe vestras superat insidias, qui etiam non sinit animam euolare e corpore, eam cohibens & continens arcano quodam consilio, & quæ dici non potest prouidentia.

[Annotatum]

a Sacerdon, Σακέρδων, in Græco. MS. appellatur; diciturq; fuisse Galatiæ Præfectus.

CAPVT XIII. Aphrodisij Persæ conatus in Sanctos.

[78] Cvm animum ergo omnino despondisset tyrannus, & nulla spe amplius teneretur, [Abducuntur rursus in carcerem.] sacrum quidem Clementem, qui adhuc portabatur, cum Agathangelo includit in carcere: refert autem ipse quoque singula Maximiano, quænam aduersus Martyres excogitauerit, & quemadmodum inuenerit eos nec blanditiis vinci posse, nec tormentis, atque adeo ipsam quoque ab eis superari naturam. Maximianus vero cum similiter atque ipse, nullam posset excogitare rationem, nedum viros persuadendi egregios, sed nec eos quidem interimendi, iubet eos relinqui in carcere, nec vllam eorum omnino curam geri, donec ipsi naturalem mortem sustinuissent. Viri autem impij, cum eorum tam manifestam accepissent experientiam, (o amentiam! o crudelitatem!) ne sic quidem poterant quiescere, sed etiam exspectabant fore, vt sic vincerent.

[79] Certe Aphrodisius quoque nonus luctam aduersus ipsos suscipit, genere quidem Persa, qui multa tormentorum genera sæpe excogitarat aduersus Christianos. Erat autem hoc signum euidens, Maximianum eorum magnam habere rationem, & hoc sciebant omnes, quod qui eos potuisset persuadere ei esset rem facturus gratissimam, & pro eo maximam accepturus remunerationem. Hic ergo cum forte fuisset apud Maximianum, [Aphrodisio Persæ cruciandi traduntur:] quo tempore de Sanctis ei renuntiabatur; petit in eos sibi dari potestatem, etiamsi, vt est in prouerbio, a exuerit Sicyonium. Cum autem petiisset & accepisset, domi statim apponit lautam & magnificam cœnam, & eos inuitat ad conuiuium, vt eis labores sustinendo defessis, res iucundas præbendo gratificaretur, & eorum ad se animum leniter alliceret. b Cum vero, quæ eis coaluerat, & grata erat, magis amplecterentur abstinentiam, [oblatos ab eo cibos respuunt:] & adiicerēt: Nos pane cælesti vescimur, quem qui comederit, non amplius esuriet, sed viuet in æternum, illic enim est bonis cœna parata. Contumeliam esse ratus Aphrodisius, & in eos commotus vehementius, illos quidem tradit in custodiam, dicens: Vestra ergo cœna erit mors cum dolore, quam quidem ego cras vobis apponam magnifice.

[80] Iubet autem postridie afferri duos lapides molares; vtrumque vero eorum collo vtriusque alligari, [circum vrbem raptantur, & lapidantur:] & sic eos lapidibus vndique appetitos, trahi per mediam ciuitatem, iis, qui trahebant, hoc eis acclamantibus: Diis parete & Imperatoribus. Qui aliquid decernit præter nostram patriam religionem, fit obnoxius talibus suppliciis. Sed hoc quidem totum faciebat Aphrodisius, vt vel ingentes frangeret eorum spiritus, & efficeret vt cederent, se tam turpiter traduci non ferentes; vel in eos incitaret ciuitatem, & communiter concurrentes omnes, ipsos interimerent. Sed qui quæ sunt profunda & occulta aperit, id euertit, quod is callide cogitauerat. Nam & Martyres gloriantes potius quam pudore affecti, circumducebantur, ciuitasque confluens ad spectaculum, & videns quam alacres & læti propter Christum obirent, & quam post tot & tanta supplicia valida essent eis corpora, maximas illas plagas cito repellentia; eos veluti impatibiles existimantes & immortales, [multis cōuersis,] illi quoque verum Deum confitebantur, & læti accedebant ad pietatem. Cum sic ergo longe fuisset inferior Aphrodisius, hæc Maximiano quoque significantur. Ille autem cum spem omnem abiecisset mutationis, [damnātur ad perpetuum carcerem.] vtpote quod fieri non posset, vt a sua sententia traducerentur Martyres, maxime cum ex eo plures ad eorum traherentur pietatem, ad perpetuum eos condemnat carcerem, vt cum custodia, a qua nullo tempore egredi liceret, extabuissent, sic e vita excederent, Deo hoc eis prouidente, vt oratio Clementis eum, quem ipse precatus fuerat, finem acciperet, & essent eis maiores martyrij remunerationes.

[Annotata]

a Similis, a Sicyone certe ducta vtraque, apud Scottum nostrum centuria 12. adagio 71. ex Suida parœmia: Sicyonius in arenam descendit. Neutrius vsum adferunt Parœmiographi.

b Hæc in Græco pluribus efferuntur.

CAPVT XIV.
S. Agathangeli martyrium, Ancyræ.

[81] Cvm longo ergo tempore sic morati essent in custodia, multi alij ex piis, qui martyrium post eos inchoauerant, acceperunt ante ipsos consummationem. Qui autem Clementis & Agathangeli, præclarorum athletarum pietatis, erant a Maximiano carceris constituti custodes, defessi diuturna illa carceris custodia, vix tandem accedunt ad a Maximinum, qui tunc susceperat imperium, & rogant ecquid iubeat de iis, quos multis annis tenent vinctos, qui Christianæ sunt religionis, qui difficiliter moriuntur, vel sunt potius immortales. Sic enim nominabant Beatos, propterea quod mala sustinuissent, [Mittuntur Ancyram:] quæ ferre non potest humana natura. Maximinus autē cum prius suos deos multis insectatus fuisset maledictis, quod non potuissent præsentem illis vitam adimere, deinde etiam quæsiuisset de ciuitate, in qua nati & ex qua profecti fuerant, & cuiusnam essent generis, cum eos & Galatas esse intellexisset, & ex ciuitate Ancyrana, ad Lucium eos mittit Præsidem: is enim tunc ei præerat. Ita cognoscitur Dominus iudicia faciens, qui Martyres quoque post tot & tanta pericula, ei rursus, quæ eos tulerat, iis quibus ipse nouit modis, restituit. Illi ergo cum Tarsis egressi essent, alacri pede confecerunt viam quæ fert in patriam. Cum primum autem viderunt Ancyram, [dire constringūtur.] sistuntur coram Præside Lucio. Ille vero cum nec eis quidem prius loquendi fecisset potestatem, tunc eos quidem valide includit in ligno, lapide vtrique alligato, ita vt nec ipsi quidem possent omnino moueri, nec crura extendere.

[82] Sequenti autem die accersito Agathangelo, Scio, inquit, quod non propter improbitatem, sed propter animi facilitatem & morū simplicitatem, deceptus es a tuo familiari Clemente. Quocirca videris multis habere innatum nimium cōtendendi studium. Non est autē mirū, si mala cōsuetudo, quæ veluti morbus quidam tempore callum obduxit, mutauerit sententiam. Nam gutta quoque aquæ assidue distillans, petram quoque scit cauare, vt dicitur. Sed hanc tuam ad morem gerendum facilitatem nobis quoque aliquando concede Agathangele, longe vtiliorem & iustiorem, & conuenienter tuo nomini, sis nobis bonus nuntius, nuntians conuersionem propriam & pœnitentiam. Ad hæc Agathangelus, Mihi, inquit,[Lucij Præsidis blanditias refellit S. Agathangelus:] hanc constantiam nec animi fecit facilitas, nec improbitas. Sed quod non improbitas quidem, ipse prius es confessus. Quod autem rursus nec quibuslibet facile paream, hinc est apertum: quomodo enim tam multis restitissem Præsidibus, atque adeo ipsi etiam Imperatori, qui cum me & cum Clemente & seorsum rursus accepissent, nullam non adhibuere machinam, sed & promissis inescare, & minis perterrere, & suppliciis conati sunt in aliam traducere sententiam. Neque ergo facilitatem, neque improbitatem, sed sapientiam potius & animi fortitudinem hæc nomines: sapientiam quidem, qua iis quæ intereunt & cito fluunt, præferimus ea quæ stant & manent; falsosque vestros deos & adulterinos auersantes, solum vnum Deum & verum attendimus: fortitudinem autem, per quam cum tam multis pro Christo colluctamur periculis, & veluti quemdam somnum mortem cōtemnimus. Neque est ergo Clemens, qui mihi persuadet; sed Christus multo prius, qui me vocauit per Clemētem. Neque deceptus sum, sed potius discessi ab errore: a quo, rogo, vt vos quoque recedatis, vt qui vobis quoque, si vultis, sim nuntius veritatis.

[83] Hæc cum dixisset Agathangelus, omni de eo spe concepta Præses frustratus, [dire affligitur:] & ferreas fibulas valde accensas in illius aures iniicit, & faces copiosum ignem alentes vtrisque admouet lateribus. Cum acris itaque dolor hinc ex auribus intrinsecus versaret cerebrum, fumusque & tenebræ id implerent, fortiter id ferebat Martyr, Christum confitens, & eum solum vocans in auxilium, & clamans: Domine Iesu Christe, ne me priuaueris beato illo fructu bonorum immortalium; sed des mihi patientiam & tolerantiam, & cum dignatus me fueris perficere cursum tuæ confessionis, cum tuo famulo Clemente me connumeres, & cum omnibus, qui pro glorioso tuo nomine decertarunt, quoniam defecit virtus mea; anima autem mea in te sperauit. Hæc ille quidem est precatus, Deus autem ex alto hæc perfecit.

[84] Cum videret Præses nihil sibi succedere ex sententia, [necatur 5. Nouemb.] sed athletam potius effici clariorem, abducto illo in locum, qui Cryptos, id est, abditus, appellatur, ense beatum caput amputat, quinto mensis Nouembris. Atque Martyr quidem, cum recessisset ab iis, quæ sunt ad tempus, & a laboribus liberatus fuisset & tormentis, fuit in cælis; & qui staret cum Angelis, & cum superis choros duceret, dignus fuit habitus, cum certasset sub Imperatoribus quidem Diocletiano & Maximiano, sub magistratibus autem Agrippino, Curicio, Domitio, Sacerdote, Maximo, Aphrodisio & Lucio. [sepelitur a Sophia.] Pia autem illa & Martyrum amantissima Sophia, materno amore in Agathangelum quoque accensa propter magnum Clementem, postquam vidit eum, vt optabat, consummatum; & ab iis, quas pro ipso gerebat, curis est exoluta, & cum magna voluptate tollens illud corpus martyricum, & componens, in loco consummationis, in quodam sepulchro profundissimo, in ingressu templi quod illic est, deposuit.

[Annotatum]

a Si non anno vltimo imperij Diocletiani, Christi 304. occisi sunt Sancti, sed 309. (quod in Prolegomenis disputatum) is Galerij Maximiani quintus fuit, quem multi Græcorum Maximinum vocant.

CAPVT XV.
Martyrium SS. Clementis, Christophori & Charitonis.

[85] Præclarus autem Christi athleta Clemens, [Clemens quotidie dire cæditur.] cum sui in certamine socij Agathangeli intellexisset consummationem, ipse quoque voluptate, quæ minime potest explicari, repletus, in carcere ita vt erat pronus humi extensus (prohibebat enim ne surgeret, lignum quod habebat in pedibus, & lapis alligatus corpori) emittebat, vt par est, ad Deum voces, quibus agebat gratias. Sed neque in eum euaserat Præses negligentior, sed præter vincula, & quam perpetiebatur ex illis miseriam, iubebat centum & quinquaginta plagas ei in vultu & in capite infligi quotidie. [noctu curatur ab Angelis.] Sic ergo quotidie ex eo fluebant riui sanguinis, vt ipse quoque lapis, qui erat ei alligatus, & totus subiectus locus fieret purpureus. Nocte autem rursus adueniente, & lux circa ipsum veluti eluxit, & Angeli adstiterūt, & eius liberalis cōsecutaest curatio.

[86] Cum ipse ergo & lapidem & vincula & nocturnas illas plagas ferret fortiter iam longo tempore, Christianis quidem iam erant festa aduentura Seruatoris nostri Iesu Christi Theophania: pia autem & Dei amans Sophia, quæ vehementi quidem pietatis zelo semper mouebatur, [Festo Theophaniorum deducitur a Sophia ad ecclesiam:] & alioqui ardentiori tunc feruebat spiritu, audet præclarum aggredi facinus & magni animi. Cum famulorum accepisset multitudinem, & puerorum, qui ab ea alebantur, masculos & fœminas, ingreditur carcerem, & cum vinculis soluissent Martyrem, educunt e carcere. Deinde vero cum Sophia eum veste induisset candida, & superhumerale ei imposuisset, & ei in manus tradidisset Euangelium, cum multis lampadibus & suffitibus circumseptum deducebat ad ecclesiam. Cum ipsa autem vestem quoque induisset candidam, & internam propter egregium Clementem ostenderet animi lætitiam, ei in sinistra parte manum subiiciebat, quæ eum sustineret, & ad ingrediēdum ferret opem Martyri.

[87] [orat pro suis, & se inuocaturis:] Adhuc autem erant in itinere, cum Clemens, vt qui iam sensisset, Dominum eum ad se vocantem, in cælum sublata dextera, (altera enim tenebat Euangelium) orauit & pro sua secundum spiritum matre Sophia, & orauit etiam pro Clero & vniuerso grege, & petiit iis, qui ipsum inuocarent, postquam hinc excessisset, & eum alioqui honorarent & colerent, Domini defensionem & salutem, & quidquid ad eorum petitionem tributum, futurum esset eis vtile: & sic postremo orans, cum Martyrum amante Sophia, & iis qui eum deducebant, ingreditur ecclesiam. Atque illi quidem cum clauibus & vectibus fores muniissent, (timebant enim, ne aliqui ex impiis in eos irruerent) tota nocte canebant. [Missam celebrat, & concionatur.] Postquam autem dies aduenit salutaris, iucunde & suauiter illucescens eorum, qui digni erant, animis, cum præclare admodum Martyr sacrum celebrasset ministerium, & intemerato & incruento eos qui aderant, impertiisset sacrificio, eis suauis Christi palmes, Clemens, inquam, eis instillauit dulce vinum doctrinæ.

[88] [Prædicit finem persecutionis.] Cum autem videret perturbatos & timore affectos, vt qui suspicarentur fore aliquam infidelium incursionem, confirmauit eorum spiritus, & cum quæ futura erant, eorum subiecisset oculis; Bono, inquit, sitis animo, fratres, non peribit vnus ex vobis. Duo autem quidam, & ego tertius cum eis postremo a vobis excedemus. Deinde extinguetur quidem, quæ sæuit in Christianos, rabies: orietur vero pax in imperio Romanorum: omnisque ciuitas & regio implebitur Christi cognitione: & aperietur quidem omnis ædes sacra, claudentur autem templa gentilium, & fugient, qui in eis adorant; & eo, quo nunc vos, ipsi timore afficientur. Hoc autem tempus prope est, & quidam ex vobis videbunt euersos persecutores.

[89] [Sophia Christianos liberaliter excipit 12. diebus.] Hæc cum ille tam aperte dissereret iis qui aderant, Christi & Martyrum amantissima Sophia, maximo gaudio & lȩtitia propter Clementem in corde plena, conuocabat viduas & orphanos, panemque & cibum & vinum eis abunde suppeditabat, & pro viribus eos complectebatur. Atque hæc quidem duodecim deinceps dies facta sunt, & eos, qui accedebant, conuiuio liberaliter accepit Sophia, festosque dies celebrabant & hilariter transigebant, & Clementis aduentum honorabant. Cum autem iam dies adesset præstitutus (erat vero dies Dominicus) a præsenti vita athletam euocans, ille quidem diuinum celebrat sacrificium. Postquam autem perfecta fuerant, quæ consueuerant, & participes fuerunt fideles viulfici corporis & sanguinis, diuinis adhuc donis in sacra mensa propositis, & ad ea Martyre collum habente inclinatum; quidam ex Magistratibus, Alexander nomine, impetu repente facto cum militibus, iubet vni ex suis amputare sacrum caput Clementis. Deinde etiam intemeratam oblationem (o tuam Christe Rex patientiam!) deiecerunt in terram, [S. Clemens occiditur,] & profanis pedibus profani conculcarunt. Atque sic quidem. magnus ille Clemens sacrificans, acceptum pro aliquo alio sacrificium ipse Deo offertur. Eorum autem qui aderant multitudo, alij quidem recesserunt lacrymantes;[itemq; Christophorus & Chariton.] duo vero soli ex Leuitis, qui etiam intemerato ministrabant sacrificio, vnus quidem Christophorus, alter autem Chariton nomine, vt ipse prius significauit Beatus, ad diuinam quidem eius mensam beatum ipsi quoque finem acceperunt.

[90] Fidelis autem Sophia, [Sophia eos sepelit honorifice:] quæ magno Clementi fuit ex Deo mater & nutrix & institutrix, cum in aula tutissima haberet filium repositum, & qui ad supernas transierat coronas, & immobilium illorum bonorum remunerationes, sollicitudinem omnem soluens & mœrorem, & lucernarum accendit multitudinem, multaque perpessum & quod multa vicerat certamina, sui amicissimi mortui tollens corpus, mundis vestibus & linteis inuoluit, & in ipso templo, quod est in loco, qui dicitur Cryptos, præclarum præclare deponit: vbi etiam prius deposuerat Agathangelum, vt vni sepulchro crederentur corpora, quorum animas idem cæli suscepit tabernaculum. Prope eos autem, illos etiam sepelit Diaconos, qui cum magno Clemente concertauerant, quo in loco eorum quoque parua ædificata est ædicula. Deinde cum Clementis assedisset sepulchro, hæc præclara humanitateque & affectione plena verba eloquebaturi Ego quidem vos, o filij, in Crypto, id est, in abdito, deposui: sed vos omnino Christus in aperto deducet in requiem, propter quem tot & tanta vestra sponte pati delegistis, & vobis dignam ædem excitabit,[orat vt pro ipsa precentur.] & vestra corpora in ea reponentur. Porro autem me quoque iam ad vos vocat senectus, quæ propterea in hodiernum vsque diem est conseruata, vt vobis communem omnino congeram puluerem, quos ne longum quidem tempus martyrij a se inuicem separauit, & meipsam vobis pulchrum bustum præbeam. Sed orate pro me, o carissimi, quæ sum mater, & nutrix, & supplex, vt possim sicut hic, ita etiam illic quoque esse prope vos, & apud Dominum possim quoque paruam aliquam habere fiduciam. Atque illa quidem hæc apud sepulchrum loquebatur, & sensim vna cum voce etiam effluebant lacrymæ.

[91] Præclarus autē Christi athleta Clemens (nā cū iis, [Quando & quamdiu passus S. Clemēs.] quæ dicta sunt, pauca quædam adiecero, finiam orationem) perpetuo quidem decertauit sub Imperatoribus Diocletiano & Maximiano: sub magistratibus autem ac Præsidibus Domitiano, Agrippino, Curicio, Domitio, Sacerdote, Maximo, Aphrodisio, Lucio & Alexandro. Finiit vero certamen 23. Ianuarij, adeo vt totum tempus martyrij ei fuerit viginti & octo anni. Quod quidem nos oportet tenere memoria vt a nostra excitemur socordia, & hæc tam prolixa reuereamur certamina, qui nec paruum aliquod momentum temporis aliquid molesti propter Christum tolerare sustinemus: & sic nos comparemus, & tantam suscipiamus confidentiam, vt propter ipsum, si opus fuerit, omnia patiamur, vt ipsi voluntatis subeamus martyrium, & apud Deum fiduciam cum illis consequamur: quam detur nobis omnibus consequi gratia & clementia Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri simul cum sancto Spiritu gloria, potentia, honor & adoratio, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANCYRANIS DONATO, CASTVLO, PAPIA, CLIMATIO.

[Commentarius]

Donatus, Martyr Ancyrae in Galatia (S.)

Ancyræ Galatiæ plures ante S. Clementem Episcopum, cuius iam ante Acta retulimus, esse coronatos martyrio pueros, illius alumnos & discipulos, in iisdem Actis dictum est. An quatuor hi ex illorum sint numero, ambigi vel ex eo potest, quod vnus Climatius, siue Clematius, appellatur, ἀπὸ τοῦ κλήματος, quod palmitem significat; vnde & Κλήμης, Clemens, deducitur a Græcis. De iis in MS. Dungalensi: Castuli … Papiæ, Clemati… at Papiæ illud non meminit. MS. S. Hieronymi distinctius: Ancira Galatiæ, Donati, Castoli, Papiæ, Climati. Plures in sacris fastis Castuli, Donati, Papiæ, occurrunt: at nec simul, nec vllus Ancyræ; Climatius, Clematiusue, nullus.

DE DVOBVS SANCTIS MARTYRIBVS IN PARIO LACV.

[Commentarius]

Duo sancti Martyres in Pario lacu

Parium vrbs est Hellesponti, Plinio memorata lib. 5. cap. 32. & Ptolemæo lib. 5. cap. 2. Iuxta eam an lacus Parius; an in Paro insula, vna Cycladum, an alibi; nos latet. In eum præcipitati Martyres duo, quos ita hoc die Græcorum celebrant Menæa: τᾖ αυτῇ ἡμέρᾳ ὁι ἅγιοι δύο μάρτυρες ὁι ἐν τῷ Παριῳ λάκκῳ ἐμβληθέντες, τελειοῦνται.

Ἔνδον βόθρου χωροῦσι μάρτυρες δύο,
Θείου πόθου βάλλοντος ἔξω τὸν φόβον.

Eodem die sancti duo Martyres, in Parium lacum proiecti, finiuntur:

In voraginem ingrediuntur Martyres duo,
Diuino amore pellente foras timorem.

Refert eos quoque Maximus Cythereus.

DE S. AMASIO EPISCOPO TEANENSI IN ITALIA.

Post an. CCCL.

[Praefatio]

Amasius, Episcopus Teanensis in Italia (S.)

[1] Geminum olim in Italia Teanum fuit: alterum in Apulia ad dextram Frentonis fluuij ripam, vbi sola nunc eius rudera visuntur: extat alterum etiamnum, in Campania, Episcopali cathedra nobile, sub Capuano Archiepiscopo; antiquis fere Teanum Sidicinum, [Teani Sidicini] a Sidicinis populis qui quondam tenuere, ad discrimen alterius Teani: Itali vulgo nunc Tiano appellant. Situm est in humili colle, vt scribit Ferrarius, cui amœna subiecta est vallis.

[2] Primus hic sedisse Antistes S. Paris memoratur, qui Nonis Augusti colitur. [Episcopus S. Amasius.] Succeßit ei S. Amasius, cuius 23. Ianuarij natalis celebratur; perperam, vt remur, a Ferrario in generali SS. catalogo 25. Ianuarij die consignatus, cum antea in Catalogo SS. Italiæ ad 23. diem retulisset. [Eius natalis,] Eius vitam ex Actis Ecclesiæ Teanensis, olim excusis, nobis Neapoli transmisit Antonius Beatillus noster, in nouem Lectiones distributam. Eamdem Italice ex fide edidit Paulus Regius Episcopus Viceaquensis, [vita.] parte 2. Vitarum SS. regni Neapolitani; & breuiter Ferrarius in citato Catalogo.

VITA
ex Actis Ecclesiæ Teanensis.

Amasius, Episcopus Teanensis in Italia (S.)

BHL Number: 0355

Ex actis Eccl. Tean.

Lectio I.

Constantino igitur Christianissimo Principe ad imperium cæleste translato, a Constantius filius eius ex ipsius testamento regnum adeptus est Orientis. Qui animum gerens velut calamum ventis ascendentibus agitatum contra Euangelica dogmata, & patriam religionem, bellum præsumpsit assumere, & aduersus Christi Ecclesias violentam incutere tempestatem. Arrij namque doctrinam fidemque peruersam, [Constantio Orthodoxos persequente,] Nicæni Concilij vniuersitate damnatam, patrisque sui iudicio reprobatam, defensionis clypeo studuit innouare; generali animaduersione statuens percellendum, quicumque præsumeret contra eius dogma temeritatis fronte venire. Discurrunt itaque imperiali edicto pragmaticæ sanctiones, & vbique terrarum cultores Catholicæ fidei proscribuntur: alij damnantur exilio, alij verberibus affliguntur, alij propriis facultatibus denudati natalis soli gratiam deserere compelluntur.

Lect. II.

Cum autem plurimi vitandæ persecutionis caussa in Italiam de Oriente confugerent; contigit Sacerdotem Dei Amasium ad b Iulium Romanæ Sedis Antistitem, & Patrem vniuersalis Ecclesiæ, peruenire. [venit e Græcia Romam S. Amasius:] Videns igitur summus Pontifex virum probati testimonij & elegantis sermonis gloria insignitum, laudauit in eo fidem mentisque constantiam, deditque in mandatis, vt per circumpositas illustres Ecclesias verbum Dei instantissime prædicaret, firmos in fide verbo roborans & exemplo; [mittitur a Iulio Papa prædicatū:] quos autem nutantes in fidei veritate conspiceret, eos ad rectitudinis tramitem sacris exhortationibus reuocaret.

III.

Nec mora: licentiatus ab ipso, & gratiam benedictionis accipiens, iter arripuit, & iniunctum impleturus officium c Soram festinus accessit: certa enim relatione didicerat illic per quosdam ministros Sathanæ Arianæ hæresis detestabile dogma diffusum, [Soræ puerum paralyticum.] & eiusdem ciuitatis populum perniciosæ pestis tabe ex plurima parte corruptum. Memoratam igitur vrbem ingressus a quadam vidua, nomine Crescentia, hospitij est benignitate susceptus. Huic erat filius vnicus, cui nomen erat Arthemius, cronica, quam paralysim vocant, valitudine fatigatus. Quæ cum facultates vniuersas in vsus medicorum pro salute filij consumpsisset, nullum tamen vel simplex remedium eorum est adiutorio prosecutus.

Considerans igitur in Sacerdote Domini doctrinæ gratiam, & meritum sanctitatis, eius pedibus prostrata, lacrymosis precibus ipsius cœpit beneficium postulare:[matre, ipsius hospita, rogante,] Sanctissime, inquit, Confessor Domini, & Catholicæ fidei propugnator sacris tuæ dignitatis obtutibus inclinata, gemibundas pro filio preces supplicanter expono, qui in membris fere iam mortuis vitalem spiritum laboriosa sorte producens, infelicem animam infelicius compellitur exhalare. Virili enim solatio iam diutius viduata, & pro huius frequenter anxiata laboribus, in eius cura, quas habere videbar vniuersas facultates absumpsi. Quoniam ergo humana manu nobis non est in eius salute consultum, ad diuinæ maiestatis clementiam conuolare compellor, sperans certamque fiduciam habens in Domino, quod dono gratiæ & tuorum priuilegio meritorum, in filio salutis beneficium consequar effectum. Ad hæc Sacerdos Domini venerandus, vt erat pietatis visceribus affluens, Non est, inquit, mei meriti, quod postulas, impetrare: sed in eius virtute qui dixit: [Ioan. 16. 23.] Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis; ecce noueris filium tuum in eius nomine esse saluandum. Et hæc dicens, iussit qui in cubiculo aderant cederent vniuersi. Protinus omnes imperata perficiunt; ipse solus terræ procumbens, & prolixius orans, sospitatem iuuenis crebris a Domino fletibus & suspiriis implorabat.

V.

Cumque in longum oratio tenderetur, cœpit neruorum duritia sensim paullatimque molliri, [precibus sanat;] & nociua rigiditas ingenitalis motus gratia demutari. Confestim ergo, qui prius non nisi gemitum & vocem luctus ediderat, conuersus in gaudium diuinæ laudis præconia declamabat. Fit ad hæc omnium ingens lætitia, fit conuentus ad domum viduæ vndique confluentium populorum: vnus in cælum ingens clamor attollitur, nomen Domini merito collaudantium, qui per Sanctos suos signa & prodigia faciens, necessitatibus hominum dignatur misericorditer subuenire. Interea tanti fama miraculi ad circumpositas regiones…& diuersis oppressos languoribus, diuersarum ciuitatum populi sanctis eius meritis offerentes, postulant, vt eis auxilij & benedictionis suæ dignetur gratiam impertiri. [aliosq; plurimos.] Quos omnes inuocato Iesu nomine, & sanitati restituit, & redire ad propria cum sospitate dimisit. Nam cæcis visum, mutis linguam, claudis gressum restituit; leprosos mundauit, & immundis oppressos spiritibus solo imperio liberauit. Cum igitur his & huiusmodi operibus incessanter insisteret, fama nominis eius quotidie per remota etiam loca sumebat augmentum, & quem maior pars ciuitatis Soranæ conceperat, doctrinæ affluentis eloquio propellebat errorem.

VI.

Hostis autem humani generis profectui hominum inuidens & saluti, quorumdam potentum atque nobilium Soranorum corda suæ malitiæ fraudibus infecit, vt a d semel hausta fæce irreuocabiles, ad veritatis tramitem flecti non possent. [Arianorum factione pellitur,] Hi nimirum zelo peruersitatis accensi, virum Dei sanctissimum primo blanditiis exhortantur, quatenus a veri propositi defensione desisteret, & ad suæ sectæ consortium verba pariter & animum inclinaret. Adiiciunt etiam Augustalis sententiæ districtionem, qua irreuocabiliter decretum est, vt quicumque huius assertionis viri reperirentur, aut ab iniquitatis errore resipiscerent, aut irreuocabiles generali iudicio subiacerent. Optionem ergo tibi proponimus, inquiunt, vt vel dogmatis huius deponas perniciem, vel a locis istis, tamquam locorum corruptor, inreditus abscedas. Ad hæc Domini Confessor egregius, cedere nescius, fidei clypeo munitus, & gladio salutis accinctus: Quoniā, inquit, magis oportet obedire Deo quam hominibus, ecce nec Principum vestrorum in hac parte mandata custodiam, nec a salutaris doctrinæ defensione desistam. Sanctius enim mihi est, [male multatus:] atque consultius, temporalem vitam pro veritate deponere, quam æternæ morti ex animo, de Deo perperam sentiendo, subiacere. In iram ergo iniquorum turba succenditur, & tam auctenticum gloriosi viri testimonium non ferentes, ipsum verbis & factis atrocibus impetunt, conuiciis, pugnis, & flagellis afficiunt, multisque subactum iniuriis fere seminecem reliquerunt.

VII.

Sacerdos autem Domini verus, membris ferme debilitatus omnibus, quatenus tamen potuit, solo Christi adiutorio protectus, abcessit; atque pagum qui e Atinum dicitur, [Atinum venit,] vires corporis reparaturus, intrauit. Ibique aliquamdiu membrorum salutem, Domino opitulante, recipiens; postmodum iter arripiens, & ad vrbem quæ Teanum dicitur, [inde Teanum;] dono Spiritus præeunte, peruenit. Audiens ergo f Vrbanus Leuita sanctissimus venerandi Sacerdotis aduentum, gauisus & exultans in Domino, obuiam ei cum quibusdam Fratribus occurrit; atque eum honoranter excipiens, mansionem hospitij præbuit, & labores itineris releuauit. [vbi a S. Vrbano Diacono excipitur:] Apud eum quoque aliquamdiu demoratus, cum vellet propositum prosequi iter agendi, multis est ab eo precibus reuocatus, vt apud se moram faceret, & supernæ dispositionis gratiam expectaret. Annuens ergo precibus eius & salubri consilio, propositum viæ deseruit, & sanctissimo g Paridi primo Teani Episcopo, & ipsi venerando Diacono, tota affectione fidei & sinceritatis adhæsit. Glorioso autem Paride ad siderea regna, Domino vocante, translato, [S. Paridi Episcopo succedit:] conuenit prædictæ ciuitatis Clerus & populus vniuersus, vt in locum defuncti Pastoris dignum prouidente Domino substituerent Sacerdotem. Cumque omnes in B. Vrbani electione vnanimiter conuenirent, ipse oblatam sibi declinans humiliter prælationem, deuote & suppliciter ab vniuersis expetiit, vt Domini Sacerdotem Amasium ad tantæ dignitatis apicem sublimarent, qui se, & fœcundæ maturitatis grauitate præcederet, & dignitate Sacerdotis præueniret.

VIII.

Beati itaque Vrbani consilio & monitis annuentes, vota sua ciues transferunt, & Sacerdotem sanctum in Pastorem sibi & rectorem animarum præficiunt; & consecrandum Iulio, de quo supra mentionem fecimus, primæ Sedis Episcopo, obtulerunt. [consecratur a S. Iulio Papa:] Summus itaque Pontifex de eius promotione congaudens, gratias Domino retulit, quod virum notæ confessionis vitæque laudabilis ad regimen animarum, & ad culmen summæ dignitatis euexit. Cornu igitur gratiæ salutaris super caput eius effundens, sacramentali ipsum vnctione deliniuit, & Pontificalis officij infula decorauit. Qua nimirum delibutione percepta, ab omnibus secularibus negotiis alienus, totum se diuinis obsequiis & lucris spiritualibus mancipauit. Exteriorum vero curam sancto Leuitæ Vrbano dispensandam reliquit, quatenus tanto liberius cælestis secreta mysterij perscrutando discuteret, [sedulo muneri suo incumbit,] quanto de fœditate terreni pulueris actibus aut animo nil haberet. Sedulus enim erat in prædicando, sollicitus in exhortando, seuerus in corrigendo, humilis & beneuolus in respondendo. Exhibebat siquidem se inter prospera humilem, inter aduersa seuerum, certum in verbo, [virtutibus & miraculis clarus:] dulcem in eloquio, hilarem in dato, gratum in accepto, in ambiguis stabilem & in rerum certitudine efficacem. Tantam vero signorum atque curationum potentiam consecutus est & effectum, vt nullus ad eum accederet quolibet languore depressus, qui orationum & meritorum eius beneficia non gustaret.

IX.

Cum vero commissam sibi Ecclesiam aliquamdiu dignissime gubernasset, resolutionis suæ tempus insistere Spiritu reuelante prænouit. Vnde sibi cœmiterium cum columnis, auxilio ciuium, præparauit; h vbi hominem exuens, die functus extremo, terram terræ, [moritur.] spiritum cælo refudit; & Angelorum ministerio euectus intra paradisi gaudia, laboris sui stipendia recepit. Sepultus est autem manibus fidelium decimo Kalendas Februarij. Sed cum propulsis erroribus vniuersis, Catholicæ fidei vnitas esset in toto orbe percelebris; Sorani illi nobiles, [Sorani ei ecclesiam ædificant.] de quibus supra fecimus mentionem, qui in sancti viri iniurias fuerant debacchati, ad se reuersi, i & pœnitentiam agentes de commissis in Sanctum Domini sine caussa flagitiis, veniam suppliciter petierunt. Vnde in memoriam sanctissimi Patris Amasij k ecclesiam in solo proprio propriis sumptibus construentes, & in ea plurima beneficia de suis facultatibus conferentes, priuilegiis & instrumentis publicis munierunt. Ad quam annis singulis populus prædictæ ciuitatis accedens, & transitum atque memoriam B. Amasij deuote concelebrans, Domino Iesu Christo laudum titulos & vota persoluit: cui cum Patre & Spiritu sancto vna est gloria, maiestas eadem, imperium idem, nunc & semper & per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Obiit Constantinus, vt sæpe dictum, anno Christi 337. die Pentecostes. Successit cum fratribus Constantius, qui deinde solus imperauit, Constante sub initium anni 350. extincto: decessit tandem 3. Nouemb. 361.

b De S. Iulio I. Papa agemus 12. April. sedit a consulatu Feliciani & Maximi, siue Titiani, qui erat annus Christi 337. Constantini vltimus. obiit Constantio V. & Constantio Gallo Cæsare Coss. anno Christi 352.

c [Sora.] Notum Volscorum in Latio oppidum Sora, ad dextram Liris fluuij ripam, quod etiamnum extat, & nomen retinet. De eo actum 22. Ianu. ad vitam S. Dominici.

d Regius non omnes, qui in Sanctum insurrexere, hæreticos fuisse ait; sed quosdam sola inuidia ductos virtutum eius ac miraculorum, quæq; ex his nascebatur gloriæ.

e [Atina.] Atina oppidum est eo tractu peruetus, quod fere Atino nunc Itali vocant, circa Melfis amnis fontes. Id an hic intelligatur haud nobis exploratum. Regius scribit Sanctum se recepisse in vicum ditionis Teanensis, Thinum appellatum.

f Is deinde S. Amasio in episcopatu successit, coliturq; 7. Decembris.

g Falluntur ergo Regius & Ferrarius, qui vacasse tum S. Paridis obitu Sedem Teanensem volunt, cum isthuc S. Amasius aduenit.

h [S. Amasij mortis tempus.] Regius anno 350. obiisse scribit: quod cum iis quæ Lectione sexta dicuntur non congruit. Nam isthic mentio fit edictorum Augustalium contra Catholicos Arianæ factioni repugnantes: hæc vero ferri ante annum 350. non potuere, eo enim primum anno, fratre Cōstante Catholicæ religionis studiosissimo extincto, Italia potitus est Constantius.

i Regius scribit, S. Amasium, cum ab iis iniuria & verberibus esset affectus, continuo preces pro eorum salute fudisse ad Deum, quæ postmodum salutarem iis pœnitudinem impetrarunt.

k Hæc basilica videtur hic dici Soræa constructa: at Regius ædificatam Teani a Teanensibus scribit; & ad eam quotannis celebrem Cleri populiq; institui supplicationem, cum eximio tedarum collucentium apparatu.

DE S. EVSEBIO ABBATE MONTIS CORYPHES IN SYRIA.

Secvl. IV.

[Praefatio]

Eusebius, Abbas in Syria (S.)

Ex variis.

[1] Qvos Theodoretus in Philotheo, siue lib. 9. de Vitis Patrum, prædicat illustres asceticæ vitæ exercitatores, eorum plerosque Græci colunt, variis diebus sacris fastis adscriptos: celebriores etiam Latini. Tres hoc die Menæa proferunt;[S. Eusebij natalis.] SS. Eusebium, Mausimam, siue Maysimam, aut Maësimam, & Salamanem, adiunctis in duobus postremis ex cap. 14. & 19. Philothei encomiis, quod in Eusebio omissum. Nam de eo solum hæc habent: Eadem die sancti Patris nostri Eusebij.

Veni ad nos ad venustatem cæli,
Eusebio dicunt venustæ mentes.

Mox subiunguntur similes versus, cum propriis encomiis, de SS. Mausima & Salamane. Maximus Cythereus more suo Menæa sequitur.

[2] Duos mirificis laudibus celebrat Eusebios Theodoretus capite scilicet 4. & 18. ast hunc vltimum Græci colunt XV. Februarij, vt ex Menæis patet. De priore hoc die agi censent Rosvveydus in suis ad hoc cap. 4. notationibus, & eum secutus Raderus in suis nondum euulgatis obseruationibus ad Menæa: quibus & nos adstipulamur. Agit iterum Theodoretus de hoc Eusebio aliisq; sociis lib. 4. hist. Eccl. cap. 26. [Vixit in solitudine Antiochena.] In solitudine etiam Antiochena, inquit, Marianus, Eusebius, Ammianus, Palladius, Simeones, Abraames, & alij quoque, qui imaginem Dei, ad cuius similitudinem conditi erant, integram conseruarunt: atque tum horum, tum illorum, (de quibus ante egerat) vitam scriptis prodidimus. Eadem fere hinc descripsit Nicephorus lib. 11. hist. Eccl. cap. 41.

[3] Citatur a Laurentio de la Barre in Notis ad cap. 4. Philothei margini adscriptis, & a Rosvveydo, Sozomenus lib. 6. hist. Eccl. cap. 33. quo loco duos commemorat Eusebios, [Confusus cum aliis Eusebiis.] sed ab hoc diuersos; cum alter apud Nisibenos, in monte qui Sigoron (σιγόρων) dicitur; alter in Carrhis Mesopotamiæ, fuerit exercitatus. Denique Rosvveydus hunc Eusebium S. Marciani discipulum arbitratur, cum in Notis asserat huius mentionem fieri in Menæis 2. Nouembris in vita S. Marciani; & ad caput 3. Philothei margini adscribat, de Eusebio S. Marciani discipulo infra cap. 4. agi. ast ille in solitudine Chalcidensi semper vixit, tugurij S. Marciani post eius obitum hæres. Deceptus videtur Rosvveydus, quod Marianus patruus S. Eusebij, in translatione Gentiani Herueti, quam ipse edidit, Marcianus dicatur; qui in alia versione Alberici Longi tomo 2. Vitarum Sanctorum Patrum Aloysij Lipomani, & in historia Ecclesiastica Theodoreti & Nicephori, Marianus est.

[4] [Eius vita.] Vitam eius, & nonnullorum illustrium discipulorum, damus ex cap. 4. Philothei, ex versione Gentiani, collata cum altera Alberici Longi.

[Vita]

Eusebius, Abbas in Syria (S.)

ex Theodoreto.

CAPVT I.
S. Eusebij vita priuata.

[1] Qvales quidem Deo obtulerit fructus desertum sterile, nēpe pulcros & maturos, [Ascetæ etiam in regione habitata.] & ei qui plantauit gratos, & iis qui sapiunt hominibus caros & maxime expetendos, ostendimus in iis quȩ iam scriptæ sunt narrationibus. Ne quis autem existimet virtutem esse loco circumscriptam, & solam solitudinem esse aptam ad tales ferēdos redditus, age transeamus deinceps oratione ad terram quæ habitatur: & ostendamus ad parandam philosophiam eam minime esse impedimento.

[2] Est mons altus, [Prope Antiochiam] qui Antiochiæ quidem situs est ad orientem, a Berhœæ autem ad occidentem, omnes autem montes prope sitos superat: in summo autem cacumine imitatur figuram b cono ειdem, ab altitudine autem accepit denominationem: κορυφὴν enim, id est,[est mons Coryphe.] Verticem, eum solent appellare accolæ. Olim eius in summo vertice erat templum dæmonum, quod apud vicinos in magno erat honore: subtus autem ad meridiem patet campus, sinus præ se ferens figuram, qui vtrimque coërcetur c vlnis non admodum altis. Pertinent autem eæ vsque ad viam qua equitatur, quæ vtrimque a meridie ad septemtrionem sectæ sunt, semitas excipientes. In eo autem sunt constructæ d villæ & magnæ & paruæ, continentes iis qui sunt vtrimque montibus.

[3] Propter ipsas autem excelsi mōtis oras, est quidam vicus maximus & populo frequētissimus; vocabulo autem regionis eum vocant e Teledam: f in superiori autē parte lateris montis, est quidam saltus non admodum accliuis,[vicus Teleda,] sed qui modice inclinatur, spectans ad illum campum & ventum austerum. In eo philosophiæ gymnasium extruxit quidam Ammianus, [monasterium Ammiani;] vir qui cum multis quidem aliis virtutibus esset clarus, tum summa modestia superabat alios. Hoc autem satis est argumenti. Etenim cum ad doctrinam, non solum suis sodalibus, sed vel bis totidem aliis posset sufficere, sæpe ad magnum accurrebat Eusebium, [ab hoc consulitur Eusebius,] rogans & supplicans vt is esse vellet adiutor, pædotriba, & magister eius palȩstræ quam fundauerat: aberat autem vigintiquinque stadiis, in quodam valde paruo habitaculo, & quod nec fenestras quidem habebat, inclusus. Eum autem ad hanc virtutem deduxerat g Marianus, eius quidem h patruus, fidelis autem Dei seruus. Sufficit enim hoc dicere, [a Mariano patruo] cum etiam magnum Moysem hoc cognomine honorarit Dominus. Hic Marianus cum diuinum gustasset amorem, noluit solus frui bonis: sed multos etiam fecit alios in amore socios. [cum fratre ad monasticam vitam adductus.] Venatus est autem & magnum Eusebium, & eius fratrem qui in vita vere quoque erat frater. Non existimauit enim rationi esse consentaneum, vt eos quidem qui ad eum nihil attinebant, venaretur ad virtutem, i fratres autem non itidem.

[4] Hos ergo ambos cum in parua inclusisset domuncula, eos euangelicam vitæ docebat rationem. Sed fratrem quidem morbus inuadens, illum cursum interrupit; morbum mors autem est consecuta: [& cellulæ inclusus nulli loquens:] nam cum paucis diebus vixisset postquam illinc est egressus, vitæ finē accepit. Permansit autē magnus Eusebius toto tempore vitæ patrui, neque k cum vllo loquens, neque lucem intuens, sed perpetuo inclusus: & post illius mortem hanc vitam est amplexus, donec admirabilis ille Ammianus ei multis delinito precibus persuasit.

[5] Dic enim mihi, ad illum dicebat, o optime, cuinam placere existimans, laboriosam hanc sordidamq; & squallidam vitam es persecutus? Cum autem, vt par est, is vtique dixisset: Deo qui est virtutis legislator & magister. Quoniam ergo eum amas, [eum Ammianus ad proximi curā hortatur,] inquit Ammianus; ego tibi modum ostendam, per quem & amorem magis accendes, & ei quem amas seruies. nam quod omnis tua cura & industria in teipsum conuertatur, non effugiet, vt sentio, crimen nimij in te ipsum amoris. Lex enim diuina iubet proximum amare vt teipsum. Multos autem opum sumere participes; hoc est proprium veri muneris caritatis. [Rom. 13. 10.] Hanc autem diuinus Paulus appellauit legis plenitudinem. Rursus quoque clamat: Tota lex & Prophetæ in hoc sermone in summam rediguntur, nempe, Diliges proximum tuum sicut teipsum. [Galat. 5. 14.] Porro autem Dominus quoque in sacris Euangeliis Petro, qui confessus est eum amare plus aliis, præcepit pascere oues suas. [Ioan. 21. 17.] Eos autem qui hoc non fecerunt reprehendens, clamat per Prophetam: [Ezech. 34.] O pastores, non seipsos pastores pascunt, non oues? Et ideo magnum quoque Eliam qui hanc vitam persequebatur, iussit versari in medio impiorum: & secundum Eliam, [exemplo Eliæ & Ioannis Baptistæ.] tantopere celebratum Ioannem, qui amplectebatur solitudinem, transmisit ad ripas Iordanis, illic baptizare iubens & prædicare. Quoniam ergo tu quoque es Dei qui te fecit ardens amator; multos quoque tecum alios effice amatores: hoc enim est valde gratum communi Domino. [Ezech. 3. 17.] Propterea Ezechielem quoque appellauit speculatorem, & peccatoribus iussit testificari: [Ionæ 1.] & Ionam iussit currere Niniuen, & nolentem transmisit in vinculis.

[Annotata]

a [Berœa vrbs.] Berhœa, siue Berœa, aut Berrhœa, Βέῤῥοια, itinere vnius diei distat ab Antiochia, vt Procopius lib. 2. Persic. Ptolemæus in Cyrrhestica regione locat. Sed in eius Asiæ tabula 4. videtur nimium procul ab Antiochia statui, & versus Septemtriones.

b κῶνος conus galeæ, meta, turbo. Item nux pinea, vel ipsa pinus. hinc Longus vertit, pineæ nucis formam habens.

c Longus, angulis non multum editis.

d Idem, oppida montibus hinc atque hinc adiacentia.

e Theodoretus infra cap. 26. apud vicum Teledam, magni & diuini viri Ammianus & Eusebius palæstram fecere monasticam. [Teleda vicus.] Lōgus vocat castellum Teledam. Alibi Teleda, & Τελλαδὰν vocatur, vt diximus 5. Ianu. ad vitam S. Simeonis Stylitæ per Metaphrasten cap. 1. nu. 5. lit. C.

f Longus ita clarius: huic rupes imminet ardua, sed quæ paullulum accliuis planiciem illam & Austrum spectat.

g perperam Gentiano & Rosvveydo Marcianus dictus.

h Longus, Auunculus

i Idem, nepotes.

k Illa exercitatio, infra in Vita S. Salamanis, est Silentiariorum.

CAPVT II.
Præfectura monasterij Ammiani, seu montis Coryphes.

[6] Cvm hæc diceret & similia, diuinum virum mansuefecit, & voluntario illo effosso carcere, eduxit & abduxit, & suorum sodalium ei curam tradidit. Ego autem nescio vtrum plus admirer, huiusne moderationem, an illius obedientiam, & quod ab eo sit persuasus. Is enim fugiebat principatum, [Eusebius curam monasterij suscipit:] & magis volebat esse ex iis qui parebant, vt qui præfecturæ formidaret periculum: & magnus Eusebius auersabatur quidem cum pluribus conuersationem, cessit tamen, & captus retibus caritatis, suscepit curam gregis, & duxit chorum, non multis verbis opus habens ad docendum: sufficiebat enim vel solus aspectus, vt vel longe tardissimum celerem efficeret ad cursum virtutis. [solo vultu negligentes instigat.] Dicunt autem qui viderunt, eum semper habuisse grauem vultum, & qui poterat a timorem afferre spectantibus.

[7] Cibum autem ipse quidem capiebat tertio & quarto quoque die, [Ieiunium; & orationem operatione mixtam suis præscribit:] iis autem qui secum habitabant, iubebat vesci alternis diebus. Præcipiebat autem cum Deo assidue colloqui, & nullum b tempus relinquere vacuum ab hac operatione, sed communiter quidem præfinita exequi officia; partes autem diei quæ intercedunt, vnūquemque per se, vel sub aliqua vmbra arboris; vel propter petram aliquam, vel vbicumque quiesceret aliquis, vel stantem, vel humi iacentem, rogare Dominum, & petere salutem. [studet mortificationi:] Ita autem vnamquamque ex partibus corporis edocuit virtutem, vt illa faceret quæ sola permittit ratio. Vt autem hoc reddam manifestum omnibus, mentionem faciam vnius eius narrationis.

[8] Sedebat super quamdam petram ipse & Ammianus ille admirabilis, [distractus arantium contemplatione,] & diuinorum Euangeliorum historiam alter quidem legebat, alter vero eorum quæ erant obscuriora explicabat sententiam. Cum autem quidam agricolæ in subiecto campo terram colerent, ad hanc contemplationem magnus tractus est Eusebius. Cum autem diuinus Ammianus legisset locum Euangelicum, sciscitaretur autem interpretationem, iussit magnus Eusebius vt repeteret lectionem. Cum is autem dixisset: [arcte oculos custodit 40. annis,] Iis qui arant forte delectatus, minime exaudisti, vt est verisimile; suis deinceps oculis legem tulit, vt neque campum illum vnquam contemplarentur, neque cælesti pulcritudine, & chori astrorum aspectu fruerentur: sed angustissima vtens semita, cuius mensuram aiunt fuisse c vnius palmi, ferente ad oratorium, extra eam deinceps egredi non est passus. Dicunt autem eum plus quam quadraginta annis vixisse post hanc legem. Vt autem cum animi sui sententia, [caput vinculo deprimens;] ad hæc quoque eum traheret aliqua necessitas, cum lumbos zona ferrea alligasset, & grauissimum collare collo imposuisset, aliquo alio ferro coniunxit zonam collari qui erat collo impositus: vt hoc modo inclinatus, conaretur assidue in terram despicere. Has ipse de se exegit pœnas, quod illos esset contemplatus agricolas,

[9] Hoc autem & multi quidem alij me docuerunt ex iis qui illum nouerūt, & res eius optime sciuerunt: narrauit autem senex quoque magnus d Acacius, cuius prius quoque meminimus in aliis narrationibus; [sic in minimis cum diabolo certans, ne in magnis tentaretur.] dixit autem se eum quoque aliquando interrogasse, cum eum sic vidisset incuruatum, quamnam capiens vtilitatem, neque cælum patiatur aspicere, neque campum illum subiectum contemplari, neque ex angusta illa via egredi: eum autem dixisse, se hæc moliri aduersus maligni dæmonis machinationes: Nam ne, inquit, de magnis bellum gerat, conans auferre temperantiam & iustitiam, & iram armans, & cupiditatem accendens, & vt fastu efferar & superbia intumescam efficiens, & quæcumque aduersus meam machinatur animam, conor hostem ad hæc parua traducere: in quibus etiam si vicerit, non magnum affert detrimentum; & si victus fuerit, euadit magis ridiculus, vt qui ne in paruis quidem possit euadere superior. Quoniam ergo noui hoc bellum minus periculosum, (non valde enim feritur qui in his damni aliquid accipit: quod enim damnum est vel videre campum, vel in cælum oculos attollere) ad hoc me genus pugnæ transtuli. In hac enim me nec ferire potest nec perimere: non sunt enim hæc iacula letifera, e vt quæ illis ferreis careant aculeis. Hæc se audiuisse dixit magnus Acacius, eiusque se admiratum esse sapientiam, virtutemque bellicam & experientiam. Quamobrem hoc quoque narrabat eis qui talia discere cupiebant, vt & admirabile & dignum quod mandetur memoriæ.

[10] Hæc eius gloria cum in partes omnes vndique peruaderet, ad se attraxit omnes virtutis amatores. Venerunt autem diuinissimi quoque f Iacobus Persa & Agrippa, successores Iuliani g senis, cuius prius persecuti sumus narrationem, vt qui optimi gregis erant Præfecti. Postquam enim vir ille diuinus, [Illustres monachi ei se subiiciunt:] fine vitæ accepto migrauit ad vitam supernam, ad magnum accurrerunt Eusebium, melius esse rati recte regi, quam regere & præesse.

[11] Iacobi autem, cuius prius quoque iam memini, cum summatim eius ostendi virtutem, [ex his Iacobus, ne præsit, abit alio.] nunc quoque euidens argumentum ostendam summæ eius philosophiæ. Postquam ille diuinus hinc excedens Eusebius iussit eum præesse gregi, & recusans curationem, non persuasit cupientibus eum hanc curam suscipere, abiit ad alium gregem, malens pasci quam pascere; & cum plurimo tempore superuixisset, h hanc vitam sic finiit.

[Annotata]

a Longus, mediocrem metum.

b Idem, diem.

c Idem dodrantalis latitudinis.

d e monacho Episcopus Berhœæ, vt dicitur cap. 2. in vita Iuliani Sabæ, & cap. 3. in Vita Marciani. Is vitam Iuliani narrauit Theodoreto.

e Longus: Hoc enim ferri pondus omnem illorum cuspidem obtundit.

f Comes Iuliani Sabæ, vt cap. 2. narrat Theodoretus.

g Sabas πρεσβύτην, seu senem significat. De S. Iuliano agemus 18. Octob.

h centum & quatuor annos natus.

CAPVT III.
Præclari successores & discipuli S. Eusebij.

[12] [Succedit Eusebio Agrippa,] Svscipit itaque illam præfecturam Agrippa, vir qui & multis aliis ornatus erat bonis, præcipue autem puritate animæ: per quam & diuinæ pulcritudinis visionem assidue apprehendens, & illius amoris igne accensus, irrigabat genas perpetuis lacrymis. Cum is autem longo tempore electum illum & diuinum gregem recte pauisset, [huic Dauides,] deinde e vita excessisset, Dauides ille diuinus, cuius aspectu mihi quoque frui contigit, suscepit præfecturam: vir qui reuera, ex diuini Apostoli sententia, mortificauerat membra quæ sunt super terram. [Coloss. 3. 5.]

[13] Tantum enim fructum ceperat ex doctrina magni Eusebij, vt quadraginta quinque annos egerit in illo monasterio, [vir mansuetissimus,] absque ira autem & excandescentia toto hoc tempore vixerit. Neque enim post susceptam præfecturam vidit eum aliquis superatum ab hac animi perturbatione, idque cum, vt est verisimile, essent innumerabilia quæ cogerent. Centum enim & quinquaginta viri pascebantur ab illius dextera: [centum & quinquaginta monachis præfectus,] aliqui quidem summa & excellenti virtute, & eam quæ est in cælo viuendi rationem imitantes; alij vero qui pēnas tunc primum producebant, & terram transilire & superuolare docebantur. Et tamen cum tot essent qui diuina docebantur, & aliquid, vt est verisimile, delinquerent, (neque enim facile fieri potest, vt qui modo ventitat, recte se gerat in omnibus) mansit immobilis vir ille diuinus tamquam incorporeus, nulla eum occasione ad iram excitante. Hoc enim non solum accepi ex auditione, sed etiā ex experientia. Nam cum aliquādo desiderassem videre illum gregem, accessi habens etiam alios socios peregrinationis, qui eamdem quam ego vitam amplectebantur. [vultu vt animo sēper tranquillus,] Toto ergo tempore hebdomadæ apud illum virum diuinum degentes, vidimus eius vultum nullam accipere mutationem, neque nunc quidem hilaritate diffundi, nunc vero tristitia contrahi. Oculos quoque similiter, non aliquando quidem truces ac toruos, nunc vero lætos; sed in eodem semper honesti decorique tenore permanere. Hi autem sufficiunt ad arguendum animi tranquillitatem. Sed verisimile est, existimaturum quempiam eum talem esse visum, quod nulla eum moueret caussa: quamobrem necesse habeo eiusmodi quid narrare quod accidit, cum nos illic essemus.

[14] Sederat apud nos vir ille diuinus de philosophia agitans rationes, & quærens id quod est summum euangelicæ vitæ institutionis. Cum autem intercessissent eiusmodi sermones, a Publius quidam, genere quidem Romanus, moribus autem ipse quoque admirandus, [etiam a Publio Romano Sacerdote,] & sacerdotij honore præditus, & illius præfecturæ secundas partes obtinens, ad nos venit aduersus diuinum Dauidem vociferans, & commune damnum illam nominans lenitatem; & omnibus perniciem afferre dicens eius mansuetudinem; & amentiam, non modestiam, summam illam vocans philosophiam. [accepta contumelia.] Ille autem habens animam veluti adamantinam, accipiebat quidem rationes, non pungebatur autem ab iis quæ sua natura solent pungere: vultum itaque non mutauit, neque sermonem institutum dimisit, sed cum leni voce & verbis serenitatem animæ significantibus, illum senem dimisit, rogans eum vt eorum quȩ vellet curam gereret. Ego autem cum his qui ad nos venerunt loquor, vt vides, existimans necessarium esse hoc officium. Quomodo ostenderit quis melius animi lenitatem? Eum enim, cui illa credita erat præfectura, talem accepisse contumeliam ab eo qui tenebat secundas partes, præsentibus maxime hospitibus, & maledictum audientibus, & nullam iræ subiisse tempestatem & perturbationem, quam non magni & excelsi animi virtutem superat & fortitudinem? Ac diuinus quidem Apostolus considerans humanæ naturæ imbecillitatem, eam quam fert legem, natura metiens, Irascimini, inquit, & nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. [Psal. 4. 5. Ephes. 4. 26.] Nam cum iræ quidem motus nosset esse naturæ, non nostri arbitrij, noluit lege ea decernere, quæ essent laboriosa, & forte etiam eiusmodi vt fieri non possent: sed motui naturæ & iræ tempestati mensuram præfinit diem; iubens rationi vt eam compescat, & tamquam fræno reprimat, & non concedat progredi vltra terminos. Vir autem hic diuinus vltra leges quæ latæ sunt decertauit, & septa transiliit: non vsque ad vesperam iræ vt moueretur concedens, sed nec vt moueatur quidem omnino permittens. Talem fructum accepit is ex magni Eusebij consuetudine.

[15] Vidi multos quoque alios in illo tugurio, qui huius philosophiæ amatores fuere & æmulatores: alios quidem in flore corporis, [Alij præclari isthic ascetæ;] alios vero etiam in profūda senectute. Nam cum plus quam nonaginta annis vixissent homines, laboriosam vitam noluerunt relinquere, sed insignes fuere, obeuntes labores iuuentutis, noctu quidem & interdiu Deum laudantes, & sacra illa officia peragentes; post duos autem dies vilibus illis cibis vescentes.

[16] Vt alios autem prætermittam, qui non sunt quidem digni qui sileantur, sed vel maxime laudentur & celebrentur; sed ne sit prolixior quam par sit narratio, in diuino isto loco fuit quidam, eum autem b Amman nominant, [ex quibus Amman, Ismaëlita,] qui ex Ismaëlitide quidem radice germinauit, non fuit autem eiectus a domo Abrahæ, vt is a quo genus duxerat; sed paternæ hereditatis fuit cum Isaac particeps, vel potius ipsum rapuit regnum cælorum. Is monasticæ huius exercitationis protinus attigit institutionem apud quemdam, qui tunc habitabat solitudinem, qui eos optime exercebat; erat autem ei nomen c Marosas. Post hæc autem ille quoque aliis præesse desistens, ad hunc cum abbate venit gregem: nec paruo vixit tempore; sed cum præclare decertasset, & insignis euasisset, excessit ex hac vita.

[17] Hic autem illic quidem fuit continuos triginta & octo annos: ita autem desiderabat laborare, vt qui modo laborare cœpisset: [numquam calceis vsus,] nam in hodiernum vsque diem pedes numquam texit calceis. cum est autem frigus, in vmbra sedens, in æstu solem suscipit, & tamquam auram Zephyri, quæ ex eo procedit flammam excipit. Toto autem hoc tempore aquam potare non passus est, [nec bibens,] non illa comedens quæ iis exhibentur, qui ad non bibendum se exercent (solent enim ij vti cibis humidioribus) sed iis vtens cibis quibus alij. Verum pauca comedens & quæ modicas ei vires afferunt, [ferro lumbos succinctus.] existimat vsum aquæ superuacaneum. Graui autem ferro lumbos succinctus, raro quidem sedet, noctu autem, & maiori parte diei vel stans vel flectens genua, offert Domino officium precationis: vsu autem accubitus se omnino priuauit. nemo enim in hodiernum vsque diem eum vidit cubantem. Quinetiam cum est chori renuntiatus coryphæus, & ei contingit vt præsit, totum hunc laborem fert prompto & alacri animo, se iis qui eius parent imperio præbens exemplar philosophiæ.

[18] Tales victoria insignes decertatores, diuinus Eusebius, horum certaminum pædotriba & exercitator, exhibuit Domino: & cum alios quoque plurimos tales fecisset, eos transmisit doctores ad alias palæstras, qui totum illum sacrum montem diuinis his pratis & suauem emittentibus odorem impleuere. [Eusebij discipuli circa totum montem dispersi.] Nam cum ad Orientem ab initio fuisset illius exercitationis monasticæ tugurium, licet videre eius philosophiæ fœtus ad occidentem & meridiem, veluti quasdam stellas circa lunam choros ducentes; & alios quidem Græca, alios vero eius in qua habitant regionis voce, laudantes Creatorem. Sed enim id aggredior quod fieri non potest, cupiens omnia persequi quæ a diuina illa anima recte gesta fuere.

[19] Huic ergo narrationi finis est imponendus, [Auctor benedictionem horum SS. implorat.] & ad aliam conuertenda est oratio, & rursus est addenda quȩ illinc capitur vtilitas, cum horum magnorum virorum benedictionis rogauerimus vt simus participes.

[Annotata]

a Olympius Longo dicitur.

b al. Abban. Heruetus Abbatem appellatiue vocat.

c Marosæ ex Nechelis oriundi, inter illustriores monachos, meminit Sozomenus lib. 6. cap. 34. eumq; secutus Nicephorus lib. 11. cap. 41. quem hunc arbitratur Rosvveydus; De la Barre S. Maronem cap. 16. a Theodoreto descriptum, quem referemus 14. Februar.

VITA S. MAVSIMÆ, SIVE MAYSIMÆ, SACERDOTIS IN SYRIA,
ex Theodoreti Episcopi Philotheo cap. 14. a

CIRCA AN. CD.

[Vita]

Maüsimas vel Maysimas, Sacerdos in Syria (S.)

ex Theodoreto.

[1] Scimus quidem alia quoque plurima in vrbe Antiochena resplenduisse pietatis & veræ religionis lumina, b magnum Seuerum, & Petrum Ægyptium, Eutychen, & Cyrillum, [Variis viris sanctis claruit Antiochia,] & Moysem & Malchum, & alios quoque plurimos eadem via esse ingressos. Sed si res ab omnibus in vita gestas conaremur scribere, totum tempus nobis non suffecerit: maxime cum etiam multis permultorum lectio afferat satietatem. Ex iis ergo qui scripti sunt, de eorum quoque qui sunt prætermissi vita coniecturam facientes, prosequantur laudibus, & imitentur, & vtilitatem percipiant. Ego autem transibo ad prata c Cyri, & eorū qui in eis fuerunt, fragrantium speciosorumque florum, [& Cyrus vrbs.] quam maxime potero, ostendam pulcritudinem.

[2] Fuit quidam Maësimas, in iis quæ nos præcesserunt d temporibus, e voce quidem Syrus, & ruri educatus, & qui virtutis omne genus ostendit. [Maësimas Parochus,] Cum autem claruisset in ea quæ est per se vita, ei cuiusdam vici cura fuit credita. Sacrificans autem, & Dei oues pascens, illa & dicebat & faciebat quæ lex iussit diuina. [vna tunica & cilicio contentus,] Aiunt autem eum neque tunicam, neque cilicium sæpe mutasse, sed iis quæ in eis fiebant rupturis aliquot pannos consuendo, senectuti hoc modo remedium attulisse. [hospitalis,] Hospitum autem & pauperum tam alacri animo curam gerebat, vt patefaceret portas omnibus qui aderant. Dicitur enim habuisse duo dolia, vnum quidem frumenti, alterum vero olei: ex his semper quidem suppeditabat omnibus egentibus; [frumento & oleo non deficiente.] habebat autem ea semper plena benedictione, quæ data est viduæ Sareptanæ, & immissa fuerat in hæc dolia. Ipse enim Dominus omnes opes effundit in omnes eos qui ipsum inuocant; & sicut illius hydriam & f guttum iussit scaturire, præbens manipulos seminum hospitalitatis; ita etiam huic viro admirabili exhibuit suppeditationem, quæ ex æquo respondebat eius animi alacritati.

[3] [Miraculis claret:] Iam vero ad facienda quoque miracula a Deo vniuersorum magnam accepit gratiam. Faciam autem mentionem vnius aut duorum miraculorum: reliqua autem prætermittam, vt qui properem venire ad alios. Mulier quædam & genere & fide ornata, filium qui ceciderat in malam valetudinem (erat autem admodum tenera ætate) multis obtulit medicis. Arte autem superata, cum & medici desperassent, & puerum esse moriturum aperte dixissent, non abiecit mulier spem meliorem: sed illam imitata Sunamitidem, mulis imponit g cameram. Cum in ea autem se & puerum imposuisset, peruenit ad virum illum diuinum: lamentans autem, & naturæ ostendens affectionem, rogauit vt ferret auxilium. Is autem cum puerum manibus accepisset, & aræ basi admouisset, [puerum morbo liberat, basi aræ admotum;] iacebat pronus animarum & corporum rogans medicum; & accepta petitione reddidit valentem matri filium. Ego autem id audiui h ab ea quæ hoc vidit miraculum, & pueri accepit salutem.

[4] Aiunt autem illius quoque vici dominum, cum venisset (is autem erat Latoius, qui Antiocheni quidem Senatus primas partes tenebat, impietatis autem tenebatur caligine) & fructus acrius quam oportebat exigeret ab agricolis, [sua monita respuentis currum cælitus ideo immobilem,] diuinum illum hominem clementiam illi consuluisse, & de misericordia apud eum verba fecisse: mansisse autem illum inexorabilem, experientia autem cognouisse secutum damnum ex eo quod non paruerit. Cum enim eum abire oporteret, & currus esset paratus, & sedens aurigæ iussisset vt mulas incitaret; illæ quidem trahebant totis viribus, vrgentes, & temonem asportare molientes: visæ sunt autem rotæ ferro & plumbo alligatæ. Cum autem agrestium quoque multitudo rotas mouens vectibus nihil proficeret; quidam ex amicis, qui Latoio assidebat, ei caussam significat, dicens Sacerdotem senem eum esse execratum, & quod oportet eum placare & reddere beneuolum. De curru itaque exiliens, ei fuit supplex quem prius respuerat; & ad eius pedes prouolutus, & sordidos pannos amplectens, [precibus soluit.] rogabat vt iram compesceret. Is autem cum preces accepisset, & eas Domino obtulisset, soluit vincula rotarum quæ sub visum non cadebant, & effecit vt sicut solebat veheretur vehiculum.

[5] Porro autem multa quoque alia huiusmodi narrant de diuino illo capite. [Etiam in medio hominum locus virtuti.] Potest autem ex his quoque intelligi, quod iis qui volunt philosophari, nihil detrimenti afferat mora quæ trahitur in oppidis & vicis. Ostendit enim hic & qui huic similes Dei culturæ curam gerunt, quod etiam qui versantur in media hominum multitudine, peruenire possint ad ipsum virtutum fastigium. Cuius ego vtinam ad aliquam saltem partem exiguam sustollar, eorum adiutus precibus.

[Annotata]

a Huius natalis celebratur hoc die in Menæis & apud Maximum Cythereum, cum elogio ex hoc Theodoreti capite sumpto; [S. Mausimæ natalis.] quod Latine versum edidit Raderus noster par. 1. Viridiarij Sanctorum,

b De his Theodoretus lib. 4. hist. Eccles. cap. 26. Itemque mons, inquit, qui illi vrbi amplissimæ imminet, huiusmodi floribus pratensibus pulchre vestitus est. Nam in eo magna nominis celebritate vixit Petrus Galata, & eius gentilis (Græce ὁμώνυμος cognominis) Ægyptius; quin etiam Romanus, Seuerus, Zeno, Moses, Malchus, & alij quam plurimi, vulgo quidem ignoti; Deo autem penitus perspecti & cogniti. Eadem habet Nicephorus lib. 11. cap. 41.

c Distat Cyrus itinere duorum dierum ab Antiochia. [Cyrus vrbs.] Theodoretus Cyri Episcopus cap 2. Philothei. ]

d Hinc constat, circa finem seculi 4. obiisse. Nam circa an. Ch. 418. primam quamdam lanuginem producebat Theodoretus, vt ex cap. 12. de Vita Zenonis, alibi deduximus.

e

Menæa hoc disticho ad eius idioma alludunt:

Γλώσσαις λαλῶν πρὶν Μαϋσιμᾶς τῶν Σύρων,
Γλώσσαις λαλει νῦν Ἀγγέλων πρὸς Ἀγγέλους.

Lingua olim Maysimas loquens Syrorum,
Lingua nunc loquitur Angelorum cum Angelis.

f Longus vas olearium. Id enim, teste Gellio, guttus significat; [Guttus.] dictus a gutta, vt placet Varroni, quod propter colli angustiam humor inde guttatim efflueret.

g Longus, clitellam.

h Longus, a matre.

DE S. SALAMANE SILENTIARIO.

Circiter an. CD.

[Praefatio]

Salamanes, Silentiarius in Syria (S.)

[1] Fvere inter Palatinas dignitates Silentiarij, tum minores, qui silentium ac quietem populo indicebant; tum maiores qui Senatores erant, & secretis præerant Imperatoris, inter Clarissimos numerati: de quibus Ioannes Meursius in Glossario, [Silentiarij in Palatio,] in voce Σιλεντιάρης, & Σιλεντιάριος; & Iacobus Gretserus noster cap. 5. libri 2. Commentariorum in Georgij Codini cap. 2. Habuit & Christus Silentiarios suos, tanto his illustriores, quanto magnificentius est omni humana societate & congressu abstinere, vt perpetuo loquare cum Cælitibus, quam mortalium Regum arcana celare. Hos Græci Ἡσυχασὰς dixere, strictioris silentij, semotiorisq; ab hominum conuictu solitudinis, [alij inter monachos:] anachoretas. De iis Iustinianus Nouella 5. εἰ μή τινες ἀυτῶν τὸν ἐν θεωρινᾳ τε καὶ τελειότητι διαζῶντες βίον ἰδιάζον ἔχοιεν ὀικημάτιον, οὓς δὴ καλεῖν ἀναχωρητάς τε καὶ ἡσυχασὰς ἐιώθασιν, ὡς τῆς κοινότητος ἐπὶ τὸ κρεῖττον ἐξηρημένους. Nisi horum aliqui, qui in contemplatione & perfectione vitam degunt, priuatum habeant domicilium, quos anachoretas & silentiarios appellare solent, vt qui a communi Fratrum separati, ad perfectius viuendi genus aspirant.

[2] Ἡσυχασὴν, siue Ἡσυχιασὴν, Rosvveydus Pacificum, vel Quietum, [horum viuendi ratio.] Raderus solitarium vertit: melius Silentiarium dicas. Ita namque magnus ille Ioannes, cuius natalis agitur 13. Maij, Ἡσυχασὴς, passim Silentiarius appellatur; qui tum in Laura S. Sabæ, accepta cella ad silentium mansit, modo tres annos, modo quatuor, a nullo omnino homine visus, excepto eo qui illi ministrabat; tum in eremo Rubæ siluit nouem annos, remotus ab omni humana consuetudine: iterumq; in Laura S. Sabæ impleuit quadraginta septem annos, in cella sedens, in qua silebat vsque ad eum diem, cum eius adhuc viuentis gesta scriberet Cyrillus monachus.

[3] Ex hac admirabilium hominum classe fuit S. Salamanes, qui & Salamanus, vt ex Menæis Græcorum liquet, [Talis S. Salamanes: eius natalis.] vt ex Menæis Græcorum liquet, quæ 23. Ianu. ista habent: τῇ ἀυτῇ ἠμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν σαλαμάνου τοῦ ἡσυχασοῦ.

Ἔχῃ χαμερποῦς καὶ χαμαι ζήλου βίου
Ὑψηλὲ πράξει καὶ λόγῳ Σαλαμάνε.

Eadem die commemoratio S. P. N. Salamanæ Silentiarij.

Inhæres vili & abiectæ vitæ,
Sublimis opere & sermone Salamane.

Deinde subiicit vitæ compendium, in quo Σαλαμάνης vocatur, estq; concinnatum e Philotheo Theodoreti, siue libro 9. de vitis PP. cap. 19. quod hic dabimus. Referunt illum eadem Menæa 17. Februarij, cum simili elogio, siue vitæ epitome; atque vtroque die Maximus Cythereus: sed Σαλμάνος, Salmanus, eo die appellatur vtrobique.

[4] Diuersus ab hoc est Salamines monachus in Palæstina, de quo scribit Sozomenus lib. 6. cap. 32. & Nicephorus lib. 11. cap. 39. vt etiam Rosvveydus animaduertit: De la Barre eumdem existimabat.

VITA EX THEODORETO.

Salamanes, Silentiarius in Syria (S.)

ex Theodoreto.

[1] Me virtuti iniuriam facere arbitratus, si admirabilis Salamani vitam posteris non significauero, sed obliuione obrutam neglexero, summatim afferam narrationem. Est quidam vicus ad Occidentem fluuij Euphratis, ipsi ripæ imminens, vocatur autem a Capersana. Hic ex eo ortus, cum vitam amplecteretur quietam, & in vico, qui est ex aduerso, [Salamanes cellæ se includit:] paruam inuenisset domunculam, seipsum in ea inclusit, nec ostio relicto nec fenestra. Semel autem in anno terram fodiens accipiebat totius anni nutrimentum, cum nullo vmquam homine loquens. Idque facere perseuerauit non paruo tempore, sed longissimo. [nulli loquitur:]

[2] Porro autem Pontifex ciuitatis, cuius erat is vicus, cum viri didicisset virtutem, accessit volens ei dare donum sacerdotij: & domunculæ perfossa aliqua parte est ingressus, & manum imposuit, & b peregit precationem; & sæpe quidem ei dixit, [initiatur sacerdotio] & quæ ad eum aduenerat c gratiam significauit. Cum nullam autem vocem audiisset, abiit, iubens vt fossa rursus ædificaretur.

[3] Aliquando autem rursus qui erant illius vici, ex quo erat profectus, cum noctu fluuium traiecissent, & domum perfodissent, eum accipientes, [rapitur ab accolis, iterumq;, non repugnans, aut assentiens.] nec resistentem nec iubentem, in suum vicum exportarunt: & cum talem ad Orientem construxissent domunculam, eum protinus incluserunt. Ille autem similiter quietem agebat cum d nullo loquens. Paucis autem post diebus, qui erant illius vici, qui est ex aduerso, cum noctu rursus aggressi essent, & domum perfodissent, ad se abduxerunt, neque contradicentem, nec vt maneret vrgentem, neque rursus prompto & alacri animo recedentem. Ita seipsum omnino mundo mortuum constituit, & Apostolicam illam vocem vere loquens dicebat: Cum Christo sum crucifixus: viuo autem iam non ego, viuit vero in me Christus. [Gal. 2. 19. & 20.] Quod autem nunc viuo in Christo, in fide viuo filij Dei, qui me dilexit, & pro me seipsum dedit. Talis hic quoque fuit e. Sufficiunt enim hæc ad ostendendum totum eius vitæ institutum.

[Annotata]

a Menæa & Cythereus 17. Februar. Persana. Stephano Persa, siue Persena, ciuitas ad Euphratem, haud procul Somosatis, in Comagena prouincia.

b Longus, benedicit illi.

c Menæa, gratiam sacerdotij oblatam significauit.

d Rosvveydus: cum illo loquens. legendum, nullo. Et sic Albericus: ibi quasi mutum concludunt.

e Additur in Menæis 17. Februarij, multa ad Sancti sepulchrum miracula fieri.

DE S. VRBANO EPISCOPO LINGONENSI IN GALLIA.

Secvlo V.

[Praefatio]

Vrbanus, Episcopus Lingonensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Lingonum in Gallia vrbs, (vulgo Langres, haud procul a Matronæ amnis fonte sita, quā Andomatunū olim dictā Philibertus Monetus noster existimat) claros sanctimonia cōplures habuit Antistites: e quibus Gregorium 4. Ianuarij retulimus. Hoc die Vrbanus colitur, qui in vulgatis catalogis Democharis, Chenu, Roberti, sextus eius Sedis Episcopus censetur. Is Martyrologio Romano inscriptus est 2. Aprilis, [S. Vrbani ordinatio 2. Aprilis.] his verbis: Apud Lingones S. Vrbani Episcopi. MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Item Vrbani Episcopi. Molanus in addit. ad Vsuardum: Lingonis S. Vrbani Episcopi & Confessoris, magnarum virtutum viri, qui vineas precibus suis sæpius conseruauit. Galesinius: Apud Lingonas, S. Vrbani Episcopi & Confessoris virtutum splendore clarissimi. [natalis 23. Ianu.] At non nisi inaugurationis illius memoria recolitur eo die: natalis, vt ex Breuiario Lingonensi tradit Claudius Robertus, celebratur 23. Ianuarij officio nouem Lectionum. Et diserte Andreas Saussaius: Lingonis ordinatio S. Vrbani Episcopi & Confessoris, sancte actorum ac mirabilium operum gratia gloriosi, qui suo apud Deum patrocinio vineas sæpius a pruina & ruina defendit. Eius depositio festo colitur die vigesima tertia Ianuarij.

[2] Vitam S. Vrbani, vel potius miracula eius meritis patrata, tradita sunt litteris ab antiquo scriptore anonymo, qui se monachum Benignianum Diuione fuisse ostendit, [vita a quo scripta.] cum num. 5. ita scribit: Tempore Abbatis Lanterij, cum ob supradictam tyrannorum violentiam compescendam, ad loca vinearum Surdiliaci clausi, atque Larïaci, fuissent S. Vrbani transportata membra; fauente Domino hostes cesserunt, & nostri quæ sui iuris erant libere vindemiauerunt. Eum commentarium accepimus e codice manu exarato Nicolai Belfortij Canonici regularis cœnobij S. Ioannis Baptistæ de Vineis prope Sueßionem Licet vero monachus ille Diuionensis neget mirificam eius vitam addisci lectione potuisse; tamen quædam de vita eius, & virtutibus, ac translatione, memorat Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, quæ fortaßis ex Breuiario aliisue monumentis Ecclesiæ Lingonensis consecutus est. ea vitæ illi vetustiori præmittemus.

[3] Operæ pretium est quæ doctißimus Ioannes Molanus lib. 3. historiæ sacrarum imaginum commentatus est, hic promere, ad S. Vrbanum Lingonensem spectantia. Agens igitur isthic Molanus de S. Vrbano I. Papa & Martyre, cuius 25. Maij festum celebratur, Cur, inquit, a vinitoribus colatur, & quare cum vite & vuis pingatur, sæpius a me quæsitum est. Et pro clara resolutione nihil est apud Damasum, [Cur cum vua pingatur;] aut in gestis Vrbani, vel Cæciliæ Martyris historia: sed inter historias quas manu sua scripsit religiosus Pater Rubeævallis Antonius Geems Bruxellensis, inueni IV. Nonas Aprilis historiam S. Vrbani Episcopi Lingonensis, qui quiescit in Diuionensi monasterio in argentea capsa. Ea autem historia habet varia miracula S. Vrbani Lingonensis, partim pro retentione, partim pro ereptione, vel recuperatione vinearum. Ex quo suspicor, per errorem æquiuoci nominis, [cur S. Vrbanus Papa,] vinitores pro Vrbano Lingonensi Episcopo colere Vrbanum Papam, quem in Kalendariis inuenerunt. Indeque etiam error is picturam inuaserit: simili enim errore molitores nostri Louanienses in ecclesia S. Quintini celebrarunt festum S. Victoris velut patroni sui, decimo die Octobris, quo die Xanthis passus est S. Victor cum sociis: sed admoniti a Pastore suo colunt nunc Victorem Massiliensem, qui mola contritus est. Eius natalis est 21. Iulij Quo etiam die eum celebrant Victorini tum Parisiis tum aliis in locis.

[4] [non ex Romano vsu.] Certe Ambrosius Nouidius Fraccus Ferentinas in sacris Fastis ad Paulum III. in quibus ferias opificum diligenter recenset, ne meminit quidem festi S. Vrbani: sed Vinalia vetus festum habet in festo S. Martini: & ferias vindemiatorum late annotat in die S. Matthæ Apostoli. Vbi inter cetera Apostolum ita alloquitur:

Ne sis ingratus, Martinum & te, inde vocabit:
      Pinget & in multis nomina vestra locis;
Dimidiisque acinis, nigroque alboque, notabit
      Signa Dei: inque aderis cura secunda dape.

Neque arbitror pictores nostros accepisse hanc Vrbani picturam a Romanis. Quia quantum diligentia quorumdam cognoscere potui, Romȩ nulla extat eiuscemodi Vrbani imago, quamquam nec vlla fere alia. Nam in æde S. Cæciliæ caput tantum depictum est. [Vter vinitorum Patronus.] In aula vero Pontificia, quæ Constantini dicitur, ob Imperatoris historiam ibidem in parietibus depictam, est imago eius, verum nullo fere discrimine ab aliis aliquot Pontificibus. Ceterum dum hæc apud doctos discutio, & eruendæ veritatis caussa exagito, nolo cuiquam ansam præbere, vt ea imprudenter effutiendo vinitorum mentes turbet, atque offendat. Nam si commendandus sit eis patronus, dici poterit duos eis esse eiusdem nominis patronos, vnum Vrbanum Episcopum in Francia notiorem, qui circa vineas varia præstitit miracula; alterum vero Vrbanum propter Pontificatum vrbis Romæ & celebre martyrium per totum orbem Christianum notissimum. Quem sibi vtriusque Alemanniæ fortassis & aliarum aliquot prouinciarum, vinitores in patronum & defensorem elegerunt. Sed quid eos mouit? Suggessimus paullo superius, fortassis per errorem vtrumque Vrbanum commisceri. Sed id nondum resoluimus, neque apud plebeios resolui expedit. Hæc Molanus; qui deinde varia conquirit argumenta, ob quæ potuerit S. Vrbanus Papa, vinearum ac vinitorum patronus eligi.

EPITOME VITÆ S. VRBANI,
ex Martyrologio Gallicano Andreæ Saussaij V. CL.

Vrbanus, Episcopus Lingonensis in Gallia (S.)

EX MSS.

[1] Hic a in vico adiacente castro Granciacensi, cui vocabulum est Columerius, patre Senatorio natus, ipsa in pueritia ad omnem pietatis virtutem eruditus, cælo se deuouit, [S. Vrbani sancta adolescentia,] animumque totum ad diuina studia retulit: & impleto sapientia cælesti pectore, eos perspectæ sanctitatis exhibuit actus, vt b Honorato Præsule Lingonensi humana sorte exempto, ob multa gratiarum priuilegia, [episcopatus,] in eius locum magno omnium ordinum desiderio & applausu suffectus fuerit.

[2] Episcopus factus absoluti Præsulis numeros impleuit: clero siquidem religionem, populo deuotionem, ædificiis collapsis decus ac nitorem, diuinis officiis splendorem, [virtutes,] indefessa vigilantia pastorali, & zelo quo feruebat diuino, vir sanctus restituit. Cum enim Ecclesiam sponsam suam plurimum c squallentem reperisset, eamdem suarum mox virtutum decore speciosam, & sapientiæ reddidit illustrationibus conspicuam, tantamque curam & laborem circa sedem & gentem suam impendit, vt non tam instaurator, quam fundator illius Ecclesiæ dici promeruerit.

[3] Dum autem sic in vias pacis & iustitiæ progrederetur, vt exemplo ac verbo in eum tramitem oues suas perduceret, diuinis etiam cœpit micare prodigiis, adeo vt non modo precibus morbos pelleret, sed & dæmones abigeret, atque elementis etiam superna gratia imperaret. Oratione siquidem non semel imbres repressit, [miracula,] d turbines dissipauit, atque ab imminentibus circumquaque procellis vites præseruauit: quæ caussa fuit, vt etiamnum aduersus aëris inclementiam inuocetur a viticolis, atque cum vua passim vbique e depingatur.

[4] [imago,] His coruscans vir beatus perfectæ sanctitatis insigniis, cum ab omnibus ipse pro miraculo haberetur, felicis dissolutionis, quam perpetim ardebat, diem instare præcognoscens, per aliquot dies debilitatus decubuit, sumptisque sacrosanctis mysteriis, [mors,] & Ecclesia diuinæ protectioni commendata, in medio mœrentis multitudinis orans, Domino spiritum reddidit. In basilica autem S. Ioannis funeratus, plura mortuus quam viuus edidit mirabilia: ob quæ coruscantia eius beatitudinis lumina, e tumulo ad ampliorem venerationem eleuatus, atque in capsa honorifica repositus, a f Michaële Episcopo Lingonensi in ædem sacram S. Benigni Martyris translatus est, [translatio.] flagitante Claudio eius loci Abbate religiosissimo.

[Annotata]

a Eadem verba ex Breuiario Lingonensi recitat Claudius Robertus: eadem Demochares & Ioannes Chenu. In MS. Belfortij est Granciatensi, istaq; ipse ad marginem adnotarat. Suspicor Gallice nunc dici Grand-champ; item Coulommiers. Suntque ista loca diœcesis Meldensis. At Coulomiers, Columniacum appellatur a Papirio Massono: iacet ad Morinum amnem. In geographica Comitatus Briensis descriptione haud procul inde situs est vicus, cui Grange nomen, Meldarum vrbi propior: is forte Granciacensis, siue Granciatensis est; forte Grangiacensis. Quamquam & affinia alibi locorum nomina in Gallia.

b Honoratus quintus numeratur inter Episcopos Lingonenses, tertius a S. Desiderio Martyre.

c Probabile id fit, ex calamitatibus, quas a VVandalis, Burgūdionibus, Hunnis, Francis, aliisq; barbaris, ea tempestate passa est Gallia. ]

d Quod Molanus de vinitorum patrono supra scribit, idem mihi quoque circa vim arcendarum tempestatum dubij, imo & erroris, incidit. Nam cum a prima pueritia audissem, S. Vrbanum contra tonitrua, fulminaq; inuocandum; vt primum ad studia litterarum adhibitus, S. Vrbanum didici Romanum Pontificem fuisse, coliq; ab Ecclesia 25. Maij, haudquaquam vltra ambigebam quin is esset, cui in tempestates imperium Diuorum Rex dedisset: at nullum reperire in eius Actis, eo fine sæpius peruolutis, argumentum potui, vnde huius aduersus eum religionis initium & caussam liceret deducere: donec hunc tandem reperi Vrbanum, erroremq; agnoui, etsi haud sane exitiosum; cum fas sit, citra etiam ignorantiam, quod vnus Cælitum largiri mortalibus aut impetrare a Deo soleat, id ab alio postulare.

e De hac eum pingendi ratione dictum iam ex Molano.

f Cl. Robertus scribit hunc Michaëlem Boudet, Blesis oriundum, ex regij concilij Senatore, anno 1508. Lingonensem Episcopum esse factum: transtulisse corpus S. Vrbani anno 1524. tunc capsa argentea inclusum a Claudio de Charmes S. Benigni Diuione Abbate. Agit de eadem translatione in Diuione sua idem Robertus.

VITA
Auctore monacho Benigniano anonymo,
ex MS. Nicolai Belfortij Canonici Regul.

Vrbanus, Episcopus Lingonensis in Gallia (S.)

BHL Number: 8407

Avctore Monacho Anonymo, ex ms.

CAPVT I.
S. Vrbanus suis opitulatur: sacella sibi erigi iubet.

[1] Beatus Vrbanus Lingonicæ vrbis Episcopus, nobili stemmate in vico adiacenti castro Granciatensi, cui vocabulum est Columerius, [S. Vrbani patria, parentes,] patre Senatorio, matre vero Gisliarda nomine, editus est. Quibus tum carne generosis, tum Christiana religione præclaris parentibus vt duplicaretur gaudium prolis, [soror,] addita est a Deo vnica filia, perpetua virginitate beata, nomine Leodegaria.

[2] Huius itaque S. Vrbani vita quamuis omnigenis virtutibus plena fuerit, nullo tamen illius temporis hominum studio est tradita litterarum monimento; [vita vulgo incognita,] eo quod vsque ad tempora Caroli Magni, propter persecutiones gentium, & intestina etiam bella Regum, a vix possent in Galliis inueniri qui in Grammatica essent sufficienter instructi. Verum si hactenus mirifica eius vita non potuit addisci lectione, videtur tamen sæpius in gloriosa signorum patratione.

[3] Ceterum post longa temporum curricula, cum fuisset functus digne pontificio in præfatæ ciuitatis Ecclesia, & de terrenis migrasset ad cælestia; eius venerabile corpus b Diuionem (sicut ipse viuens præceperat) est deportatum, [corpus Diuione sepultum,] & in basilica S. Ioannis congruo ei mausoleo humatum: vnde multis post annis decurrentibus superna reuelatione leuatum, in argenteaque capsa opere anaglypho decorata reconditum est. [eleuatum,] Quam gratiosus autem fuerit opifici summo pro suæ merito sanctitatis, [miraculis clarum.] sequens declarat miraculorum aliqua descriptio.

[4] Accidit igitur quodam vindemiæ tempore, vt milites quidam in vicinia Diuionensis pagi manentes, Richardus scilicet Vesolensis & Winlencus Salitiensis pertinaciter auferrent ea quæ in Marcenniaco & in Canabis præfati erant monasterij, sibique seruire mansores eorum cogerent. Qua de re permoti Fratres iam dicti loci, sacra B. Vrbani ossa plena cum fide eo deportarunt. Cum ergo censale vinum iidem nequam prædones monachis abstulissent, & plaustro impositum abducere vellent; Marcenniacensis vici indigenæ sacras reliquias illuc deportantes, [Vinum monasterij per S. Vrbani reliquias seruatum.] vna cum Præposito abstulerunt eis vinum, Dei confortati auxilio. Quod indigne ferentes aduersarij, illico boues disiunxerunt, ligamina vasorum gladiis præsciderunt, duciculosque abstraxerunt. Verum ad ostendenda S. Vrbani merita, vinum eiusdem vt fuerat quantitatis, quasi solida substantia dissolutis remansit in vasis, & sine vi vlla trahentium iuuencorum Marcenniacum deductum est.

[5] Tempore Abbatis c Lanterij, cum ob supradictam tyrannorum violentiam compescendam, ad loca vinearum Surdiliaci clausi, atque Lariaci, fuissent S. Vrbani transportata membra; fauente Domino hostes cesserunt, & nostri quæ sui iuris erant libere vindemiauerunt. Qua illi occasione (proh dolor!) negligentes facti sunt: sicque beatus Confessor sub nudo aëre aliquanto dierum ac noctium iacuit spatio. Tunc prædicto Abbati quadam nocte B. Vrbanus apparuit vultu conspicuus: eumque in latere pulsans pastorali, quem tenebat, baculo, dixit: Deo exaudiente preces meas, olim perditas vineas recuperastis: [Sacellum Sancto, id postulanti, erectum:] & nunc te molliter in lecto quiescente, ego diuo improtectus maneo. Si ergo vis deinceps firmiter adepta possidere, oratorium mihi quantocyus præparare studeas. Statim ille tremebundus euigilans, & præ dolore percussi lateris exclamans, narrauit cum multo timore, quid sibi sanctus Dei Confessor dixisset: mittensque protinus conuenire artifices fecit, & summa velocitate oratorium construxit, in quo ipso autumnali tempore competenter a suis asseruatus Christi Pontifex quieuit.

[6] Transacto non multorum annorum spario, emensa festiuitate S. Vincentij, pro simili ereptione vinearum & terrarum, quæ pertinent ad Diuionense monasterium, reliquiæ ipsius Marcenniacum deportatæ sunt. Vbi dum venerabiliter anno propemodum dimidio seruarentur; [item alibi.] ostendit se isdem Beatus cuidam bonæ indolis viro, nomine Bonfilio, in stratu suo quiescenti, dicens: Vade ad Fratres meos, & dic eis, vt ædificent mihi domum ad quiescēdum. Tum iuuenis: Domine si quȩ iubes dixero, nullus credet mihi. Cui Sanctus: Ne dubites, dabo enim tibi signum, cui nullus poterit contradicere. Et protinus d cambutta, quam manu gestabat, super lineum vestimentum, quo isdem iuuenis induebatur, tres depinxit cruces, colore dissimiles. Expergefactus itaque homo eadem hora prætendebat omnibus visionis suæ testimonia: quibus sine mora Fratres obediunt, paruumque oratorium ædificant, quo fideles quique conuenirent.

[Annotata]

a Abiecte nimis, & falso, id pronuntiatum. Fuere multi in Gallia viri docti ante Carolum Magnum; etsi is præcipue litteras excitarit: quanti vero artis Grammaticæ professores fecerit, patet ex iis quæ XI. Ianu. in vita S. Paulini Episcopi Aquileiensis §. 2. dicta sunt.

b Caput est Ducatus Burgundiæ Diuio, vt sæpe dictum alibi, in diœcesi Lingonensi.

c Hunc Cl. Robertus Lantherium vocat, aitq; sub Agrino, siue Algrino Episcopo vixisse, id est, principio seculi Christiani decimi.

d Belfortius adnotat: Fortasse pedum Pontificale erat: Consule quæ dicta 16. Ianu. in vita S. Tozzonis cap. 1. littera K.

CAPVT II.
Improborum vim coërcet, & punit.

[7] Qvidam Clericus, vocabulo Balduinus, cum in Patriniaco villa terram vineis consitam haberet, ac propter eam quotidianas pene molestias a Theodorico eiusdem loci Præposito sustineret; [Violentus alienorum vsurpator punitus:] quadam die etiam hac de caussa conueniens, ille dæmoniaco furore arreptus conto eum in capite percussit. Qua de re virtutem S. Vrbani cum implorasset altisona voce, exauditus est: ita vt isdem Theodoricus maligno arreptus spiritu vitam finiret, & denominatus vir ius suum reciperet.

[8] Alius quidam homo nequam de ordine Equestrium, cum inferret violentiam S. Benigno famulantibus, in ablatione possessionum; huiusque rei necessitas exegisset illuc deportari corpus B. Vrbani Præsulis; videns illud malignus vir Vldierius, in huiuscemodi verba dæmonio plenus erupit: [alius blasphemus.] Heu quocumque gressum conuerto, semper subsequitur me istud fulgens vectorium. Et hæc dicens, lapidem iactauit, ac lecticam Sancti percussit. Non multo post sic pestifer languor inuasit totum corpus eius, vt per omnia inualidus fieret. Cumque super hoc multum anxius esset, ac spe recuperandæ sanitatis ad memoriam S. Vrbani carpento vectus fuisset, nihil remedij valuit obtinere. Tunc Romanum iter aggressus est: sed antequam ad Apostolorum limina peruenisset, perforato inferiori palato, linguam amisit, & sic indignam vitam finiuit. Attendant iam vniuersi hæc audientes, quam seuera vltione iustus Iudex puniat iniquos, mala Sanctis suis irrogantes. Ipse namque se in suis pati asserit, dum paterno affectu eos consolans, dicit: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. [Zach. 2. 8.]

[9] Ea etiam tempestate, Henrici Ducis exercitus ad obsidionē properabat castri Vesolensis, quod in colle ardui mōtis situm est: cum quo etiam inter alios Lābertus Comes Cabilonensiū adfuit. [item suem in atrio Sancti occidens.] Is cum diuertisset Marcenniacum, & apparitores eius vndecumque cibos rapere conarentur; contigit vt ipse in atrio S. Vrbani fugientem suem transfigeret. Pro qua præsumptione statim arreptus est a dæmone, & eiusdem porci caruit comestione. Tandem cum ei obsequentes, maximo fuissent pauore repleti; vnus Procerum eius pro eo factus Sancto eidem fideiussor, optimæ speciei obtulit pallium: & sic promeruit, interuenientibus beati Confessoris precibus, a torquente spiritu liberare dominum suum.

[10] Mulier quædam, a natiuitate priuata linguæ officio, cum ad huius Sancti limina venisset, [Muta curata.] magnoque cordis desiderio suffragia pietatis eius assidue imploraret; spe sua nullo modo frustrata est. Interrogata namque a venerabilis vitæ Sacerdote, nuncupato Albone, sancto altari tunc adstante, quid vellet, nutu quo valebat, dari sibi manum petiit: moxque vt ori suo manum expansam applicuit, sanguis e lingua eius guttatim cœpit defluere, miroque modo loqui expresse, & magnalia Dei & Pontificis eius merita per compita prædicare.

[11] Walterius Arciensis villæ indigena, cum quemdam virum de Guiriaco, nomine Ingelmarum, asinos suos ab infestatione persequentium occultare cupientem, insecutus fuisset, [Sanatus paralyticus:] vsque in sancti Confessoris atrium; illico equus, cui insidebat, mortuus concidit, ipseque paralyticus factus est. A qua debilitate, nullatenus potuit curari, donec seipsum eiusdem Sancti seruituti sponte traderet.

CAPVT III.
Varie mortalibus opitulatur.

[12] Gvido autem de Orbaniaco, cum simili debilitate membrorum teneretur, [item alius.] & ad huius Sancti se fecisset deportari memoriam; statim plenam corporis sanitatem recepit. Pro quo beneficio, ipsius Sancti se suamque omnem posteritatem subdidit seruituti.

[13] Quidam miles, cum ad huius Sancti limina deuote celebrasset cuiusdam festiuitatis vigilias cum reliquo qui conuenerat populo, [Equus amissus, recuperatus.] equum eius quispiam furto abstulit. Quem cum requirens non inuenisset, anxiusque super hoc apud Sanctum querelam deponeret; fur tota nocte frustra fatigatus, mane ante atrium sancti Confessoris cum equo reuersus, & quod abstulerat reddidit, & præconia Sancti ampliauit.

[14] Non diu Trecassinæ vrbis populum latuit huius venerabilis & præclari Pontificis meritum, [Mures a satis abacti,] per multorum ora eis notificatum. Horum quippe segetes cum innumeri mures deuastarent, & ob hoc eorum deperirent labores; facto agmine Marcenniacum venerunt, & de templo eius aquam tali pestilentiæ competenter sanctificatam in vasculis secum detulerunt. Cumque super his valde gauderent, & eum sibi adesse auxiliatorem in votiuis suis petitionibus viderent; accidit quosdam ex adunatione eorum de alia viarum parte, huius rei gratia aduentare: quibus ad Agionem fluuium discumbentibus, & de his inter se loquentibus, Presbyter quidam inter eos residens, ait: O insipientes viri, vt quid tanto labore fatigamini? Numquid ego benedictionis officium non habeo, aut illius S. Vrbani aqua sacerdotali more exorcizata, validior fuit benedictione mea? Talia dicendo auertit eos a cœpto itinere. Cumque rediissent ad propriæ habitationis locum, accepta ab arrogante Presbytero aqua, præsumptui ab eo non a Deo benedicta, [confuso superbo & maledico Presbytero.] raram vt asperserunt segetem, mox multiplicata est soricum multitudo. Tunc igitur isdem Clericus, spe sua cassatus, & pro inanis gloriæ vitio a cunctis notatus, iam deinceps volentibus annuatim venire ad Sancti memoriam, nullam dissuasionis ausus fuit inferre molestiam.

[15] Interea cum improuisȩ mortalitatis lues, indigenas Magnimontensis oppidi, atque Longiuici, depopularetur, omnesque pauore mortis valido terrerentur; concordi voto & corde contrito conuenerunt cateruatim ad S. Vrbani oratorium, diuinum flagitantes remedium, [Pestis depulsa:] per sancti Confessoris interuentum. Quid plura? Sic plane Deus hanc mortis pestem auertit, precibus dilecti sui Antistitis placatus, vt vniuersos possideret exoptata sanitatis salus.

[16] Non paruo tempore transacto, contigit habitatores Torciacensis Insulæ eodem indifferenter morbo extingui. Quamobrem communi decreuerunt consilio, [iterum,] medicam huius Sancti ecclesiam adire. Quorum itinerarias supplicationes impedire conati sunt præpositi eis Sacerdotes, protestantes se minime istius viæ futuros esse ductores. Quod illi pro nihilo ducentes, constanter ad beati Pontificis Vrbani limina perrexerunt, & munuscula suæ deuotionis ei obtulerunt: atque ex integro a iam dicta pestilentia, non solum qui venerant, sed etiam qui infirmi in sua sede resederant liberati sunt. Sed hæc remedia cupidis & auaris Clericis displicuerunt, qui oppido contristati, accusauerunt, apud Decanum suum, [repressa quorūdam maledica auaritia.] nomine Guarinum, parochianos suos; asserentes eos esse sortilegos, & sacerdotalium decretorum per omnia inimicos. In quo conflictu, iustus extitit arbiter Guarinus; qui Presbyteros ipsos culpauit, & S. Vrbano contumeliam irrogasse asseruit: dignumque esse, vt humili pœnitentia corrigerent quod contumaci in eum cupiditate peccauerant. Qui statim eius monitis acquiescentes, venerunt ad Sancti oratorium, ac solotenus prostrati veniam poposcerunt.

[17] Quadam die ex incuria vorax flamma domos secus atrium eius positas vehementer cœpit lambere, iamque consumpta parte habitaculorum quorumdam, [Incendium restinctum.] nulla spes supererat. Tunc quidam de virtutibus viri Dei fideliter præsumentes, capsam reliquiarum eius inter medios ignes posuerunt: & non tantum ipsa quæ Sancti cōtinebant thesaurum, verum etiam quæ circa iacebant lignorum a cremia, omnino inusta reperta sunt.

[18] Angelorum quoque visitatio frequenter in eodem visa est loco: idque veridica est demonstrandum relatione, & non conficta. In eius translationis festiuitate, [Angeli ad Sancti reliquias conspecti:] cum matutinalis fuisset decantata synaxis, a quibusdam Diuionensibus, qui illuc perrexerant Fratribus, duo homines comportandæ annonæ suæ caussa, ingressi porticum ecclesiæ, viderunt per portarum rimulas immensam claritatem resplendere vocesque cantantium modulatione suauissima resonare. Quod cum vidissent, cognoscentes non humanum esse quod cernebant, sed diuinum, magno perculsi timore, cœpta deserere & fugam arripere compulsi sunt.

[19] Idipsum etiam in crastino natiuitatis S. Ioannis Baptistæ vidit quædam anicula, Herneldis nomine. [iterum alias.] Affirmabat namque iureiurando, illucescente die sibi apparuisse visione conspicua, quod oratorio diuinitus vehementi splendore illustrato, quidam Angelico decore comptus, aræ adstitisset, ac Missale officium complesset. Cuius rei videndæ auida, & de hoc, quod viderat, certa ambiens fieri, accessit ad portam templi: & aperte quidem vidit maximum lumen, personam vero nullam conspexit.

[20] Operæpretium videtur & illud huic inserere narrationi, quod actum constat per merita Confessoris egregij. Armigeri Bellimontensis castri, cum aliquando diuertissent ad meatum Marcenniacensis villæ, & mane surgentes niterentur equos suos conscendere, compererunt eosdem equos furtim a quibusdam abductos, [Equi amissi, voto facto recuperati.] nihilque præter frena relictum esse. Cum diutius multa hæsitassent cogitatione, tandem spe resumpta & fide, prædictas habenas super altare posuerunt sub talis sponsionis oblatione: En S. Vrbane, quia non habemus tanti pretij equum, vnde te possimus digne remunerari, ob adiutorium quod poscimus de restauratione nostrorū, quos perdidimus, equorum, damus tibi in pignus frena eorum. Datis ad præsens talibus munusculis, & votis pro posse promissis, redierunt ad propria: Deique in Sancto suo gratia cooperante, non sunt frustrati spe sua: sed post aliquantos dies, eadem dudum amissa animalia receperunt.

[21] [Alia miracula cōtinua.] Illud præterea nullo modo est silendum, quod de peste murium segetes comedentium celebratur vbique, S. Vrbani Antistitis potens & velox remedium. Nam si aqua diuinitus benedicta, ex ipsius memoria, quæ Marcenniaci deuotione fidelium constructa est, corde credulo deportata fuerit, continuo sperata adest medela. Si vero & aliquis pro imminenti damno, quod fit sæpe a muribus, de vno ex panibus suis fecerit, pro animabus patris videlicet atque matris eiusdem beati Patris & Pontificis eleemosynam pauperibus; numquam postea cibaria eius rodentur a soricibus. Pestis animalium si euenerit, & ob hoc candela fiducialiter Sancto delata fuerit, miseratione Dei, ad interuentum Sancti, mortale contagium cessabit.

[22] Hæc tantummodo quæ exarata sunt, notitiæ fidelium tradidimus, pauca scilicet de pluribus, quæ per hunc beatum Cōfessorem suum & Pontificem nostrum dignatus est mirabiliter operari omnipotens Deus: quatenus meritis & intercessione eius, speret fides credentium absque dubio precum suarum obtinere effectum, ipso præstante qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Cremia dicuntur sicca virgulta, camino & incendio parata.

DE S. GREGORIA VIRGINE.

Secvl. VI.

[Commentarius]

Gregoria, Virgo Romae (S.)

In vnico MS. Sanctorum Kalendario S. Gregoriæ Virginis nomen reperimus, consignatum his verbis: S. Gregoriæ sanctimonialis in Vrbe, cuius meminit S. Gregorius. At nimirum Magni Gregorij Papæ multorum instar est testimonium. is lib. 3. Dialogorum cap. 14. ita Scribit: [S. Gregoria nuptias fugiens, defenditur a S. Isaac monacho.] Prioribus Gothorum temporibus fuit iuxta Spoletanam vrbem vir vitæ venerabilis, Isaac nomine, qui vsque ad extrema pene Gothorum tempora peruenit, quem nostrorum multi nouerunt, & maxime sacra virgo Gregoria, quæ nunc in hac Romana vrbe iuxta ecclesiam B. Mariæ semper Virginis habitat. Quæ dum adolescentiæ suæ tempore, constitutis iam nuptiis, in ecclesiam fugisset, & sanctimonialis vitæ conuersationem quæreret, ab eodem viro defensa, atque ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quæ quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in cælo. De ea rursum agemus XI. Aprilis in vita S. Isaac monachi. Mirum est eam nec ab Antonio Gallonio in vitis sanctarum Virginum Romanarum, nec a Siluano Razzi in historia feminarum virtute illustrium, recenseri.

DE S. MARTYRIO MONACHO IN VALERIA ITALIÆ PROVINCIA.

Secvl. VI.

[Commentarius]

Martyrius, monachus in Italia (S.)

ex S. Gregorio.

[1] Tertiadecima Italiæ prouincia a Paulo Diacono de gestis Longobardorum cap. 20. censetur Valeria, quæ, vt ait, inter Vmbriam & Campaniam, Picenumque consistit, & ab Oriente Samnitum regionem attingit… [Valeria prouincia Italiæ.] Hæc habet vrbes Tiburim, Carsilis, Reate, Furconam, & Amiternum, regionemque Marsorum, & eorum lacum qui Fucinus appellatur. Ea dicta est, vt in Notat. ad Martyrol. scribit Baronius, a via Valeria, quæ a Tiburtinis incipiens, per Marsos transiens, Corfinium vsque ducebat; eratque eadem via ciuitas Valeria nomine. Leander Albertus existimauit ab ea vrbe regionem Marsorum circumiectam Gothicis temporibus cognominatam Valeriam. at probabilius est a via factum regioni nomen, vt aliis in eadem Italia. De via & vrbe Valeria Strabo lib. 5. Valeria via a Tibure incipit, (vbi nempe Tiburtina desinit) ducitque in Marsos, & ad Corfinium, Pelignorum gentis caput. Sunt autem in ea Latina oppida Valeria, Carseoli, & Alba. Aliis Valeria vrbs Varia dicitur, nunc Vico Varo, iacetq; in dextra ripa Anienis.

[2] In hac Valeria prouincia S. Martyrius monachus floruit. Nam licet in Pannonia & alibi prouinciæ sint, [S. Martyrij natalis.] Valeriæ nomine; at de solis Italicis Sanctis in Libris Dialogorum agit, qui eum memorat, S. Gregorius, vt ex proœmio liquet. Inscriptus est Martyrologio Romano Martyrius 23. Ianuarij his verbis: In prouincia Valeriæ, S. Martyrij monachi, cuius meminit B. Gregorius Papa. Refertur & a Petro de Natal. lib. 11. cap. 98. Galesinio, VVione, Ghinio, Menardo, Ferrario in Catalogo SS. Italiæ, qui S. Seueri Presbyteri discipulum fuisse scribit, litterarum ignarum. Colitur S. Seuerus 15. Februarij. Molanus in prima Vsuardi editione, 2. Iunij ista addiderat, quæ in sequentibus editionibus omissa sunt: Martyrij monachi, de quo in Dialogis B. Gregorius. Eadem illo die habet Canisius.

[3] De S. Martyrio ista scribit S. Gregorius lib. 1. Dialog. cap. 11. Quidam in eadem prouincia, [Panes eminus signās, crucem vere imprimit:] (Valeriæ) Martyrius nomine, deuotus valde omnipotentis Dei famulus exstitit, qui hoc de virtutibus suis testimonij signum dedit. Dum quadam die Fratres illius panem subcinericium fecissent, eique obliti essent crucis signum imprimere, sicut in hac prouincia crudi panes * signo signari solent, vt per quadras quatuor partiti videantur; idem Dei famulus affuit, eisque referentibus signatum non fuisse cognouit. Cumque iam panis ille prunis esset & cineribus coopertus, dixit: Quare hunc minime signastis? Qui hoc dicens, signum Crucis digito contra prunas fecit: quo signante protinus immensum crepitum panis dedit, ac si ingens in ignibus olla crepuisset. Qui dum coctus postmodum fuisset, ab igne subtractus, ea cruce signatus inuentus est, quam non contactus sed fides fecit. Hæc S. Gregorius.

[4] Addit Ferrarius: Cum ad ignem asportandum vas non haberet, illum vestimento proprio acceptum, vsque ad montem, in quo Fratres erant, [ignem veste fert, illæsa.] absque vlla læsione vestium detulit. Eodemque pallio, quo prunas ardentes gestauerat, coopertum leprosum repente sanauit, ac in humeros sublatum deferens, cum monasterio appropinquaret, Fratres compellans clamabat: Currite & cito ianuam monasterij aperite, quia Frater Martyrius Dominum portat. Quibus dictis verbis, leprosus cum Martyrio dixisset: Martyri, tu me non erubuisti super terram; nec ego te in cælo erubescam, statim disparuit. Porro Martyrium eumdem esse, qui crucem illam panibus eminus impreßit, & Christum gestauit leprosi specie, existimat Ferrarius, ob miraculi, vt ait, identitatem.

[5] Alium existimauit Baronius, & patet ex S. Gregorio hom. 39. in Euangelia ita scribente: Sed quia ad amorem Dei & proximi plerumque corda audientium plus exempla quam verba excitant; [Alius Martyrius] caritati vestræ indicare studeo, quod is qui præsto est filius meus, Epiphanius Diaconus, Isauria prouincia exortus, in vicina factum terra Lycaoniæ solet narrare miraculum. Ait enim, quod in ea quidam, Martyrius nomine, vitæ valde venerabilis monachus fuit, qui ex suo monasterio visitationis gratia ad aliud monasterium tendebat, cui spiritalis Pater præerat. [Christum specie leprosi humeris gerit,] Pergens itaque leprosum quemdam, quem densis vulneribus elephātinus morbus per membra fœdauerat, inuenit in via, volentem ad suum hospitium redire, sed præ lassitudine non valentem. In ipso vero itinere se habere perhibebat hospitium, quo idem Martyrius monachus ire festinabat. Vir autem Dei eiusdem leprosi lassitudini misertus, pallium, quo vestiebatur, in terram protinus proiecit & expandit, ac desuper leprosum posuit, eumque pallio suo vndique constrictum super humerum leuauit, secumque reuertens detulit. Cumque iam monasterij foribus propinquaret, spiritalis Pater eiusdem monasterij magnis vocibus clamare cœpit; Currite, ianuas monasterij citius aperite, quia Frater Martyrius venit Dominum portans. Statim vero, vt Martyrius ad monasterij aditum peruenit, [(quod Abbas quidā diuinitus cognoscit)] is qui leprosus esse putabatur, de collo eius exiliens, & in specie apparens qua recognosci ab hominibus solet Redemptor humani generis, Deus & homo Christus Iesus, ad cælum Martyrio aspiciente rediit, [a Christo benedicitur.] eique ascendens dixit: Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super cælos. Qui sanctus vir mox, vt est monasterium ingressus, ei Pater monasterij dixit: Frater Martyri, vbi est quem portabas? Cui ille respondens dixit: Ego si scissem quis esset, pedes illius tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat, quia cum eum portasset, pondus eius minime sensisset. Nec mirum; quomodo enim pondus sentire poterat qui portantem portabat?

[6] Huius Martyrij nusquam reperimus in Sanctorum Fastis scriptum nomen. Ferrarius non optima a fide retulit, vt patet conferenti.

[Annotatum]


Side Note* alij, ligno. Zacharias Papa solum vertit σφραγίζειν

DE S. IOANNE ELEEMOSYNARIO PATRIARCHA ALEXANDRINO IN ÆGYPTO.

An. Chr. DCXVI.

[Praefatio]

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Ex variis.

§. I. S. Joannis memoria in sacris Fastis.

[1] Amathus vrbs est Cypri peruetusta, (a qua insulam ipsam aliquando Amathusiam appellatam ex Plinio patet lib. 5. cap. 31.) sita in ora meridiana, [S. Ioannis Eleemosynarij patria, natalis 11. Nouemb.] episcopali dignitate ab ipsis Ecclesiæ incunabulis ornata, cuius bini Antistites infra referuntur S. Tychon, & Theodorus. Hic editus in lucem est S. Ioannes Eleemosynarius, Alexandrinus Patriarcha; ibidemq; exceßit e viuis, die festo S. Mennæ Martyris, qui Syris, Ægyptiis, Græcis, Latinis XI. Nouembris colitur. quo die MS. Bedæ exemplar monasterij Richenbergensis in Bauaria ista habet: Ioannis Eleemosynarij. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Apud Cyprum, ciuitate quæ dicitur Amathunta, depositio sanctissimæ memoriæ Ioannis Eleemonis Alexandriæ ciuitatis Archiepiscopi. MS. monasterij S. Martini Tornaci: Eodem die in Alexandria depositio S. Ioannis Patriarchæ. MS. Florarium: Item S. Ioannis Eleemosynarij Alexandriæ Patriarchæ. in Indice significatur agi hoc die illius natalem. Antiquum Martyrologium Romanum Bellini Parisiis anno 1521. excusum: Ipso die transitus S, Ioannis Eleemosynarij Episcopi Alexandrinæ vrbis. Canisius, & Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: Secundum aliquos hic Ioannis Eleemosynarij, qui supra habetur X. Kalend. Februar.

[2] [sed agitur 12. Nouemb. a Græcis,] At quia dies ille S. Mennæ apud Orientales, apud Latinos S. Martini Turonensis Episcopi celebritati dicatus est, S. Ioannes aliis diebus, prout cuique Ecclesiæ opportunum fuit, coli cœpit. Græci postridie, siue XII. Nouembris eum officio Ecclesiastico celebrant, vt patet ex eorum Menæis & Anthologio, in quibus præter odaria & hymnos, extat vitæ eius compendium, quod & Maximus Cytheræus recitat, & aliquanto contractius Menologium a Canisio editum. Celebratur etiam in Horologio, Kalendario quod vulgauit Genebrardus, & Menologio Christophori Patricij Mitylenæi. Ad eum quoque diem in Metaphraste vulgato illius relata est vita.

[3] Latini non eodem omnes die illum colunt. Vetus quoddam Vsuardi Martyrolog. MS. auctum, [& quibusdam Latinis.] eodem 12. die Nouemb. Apud Alexandriam B. Ioannis Episcopi & Cōfessoris, qui Eleemosynarius dicitur. Olim etiam Budæ in Hungaria, in capella regia in castro, eiusdem festū celebrabatur sequenti immediate die post festum S. Martini Episcopi & Confessoris, vt scribit Pelbartus de Themesvvar in fine Pomerij de Sanctis, vt infra, cum de Translatione agetur. Eodem die Ferrarius in generali SS. Catalogo: Venetiis translatio S. Ioannis Eleemosynarij. adnotatq; ex Tabulis, vt ait, Ecclesiæ Venetæ: Illius natalis die XXIII. Ianuarij recolitur, vt in Romano Martyrologio.

[4] At contrarium potius scripsisset. Nam Translatio XXIII. Ianuarij celebratur in MS. Florario: Eodem die Translatio S. Ioannis Alexandriæ Episcopi, [Translatio 23. Ianu.] qui ob eximiam in Christo liberalitatem nomen Eleemosynarij meruit anno salutis 641. At Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum 23. Ianuarij: Ipso die Ioannis Patriarchæ Alexandrini, qui ob excellentem in pauperes misericordiam Eleemosynarius dictus est. Similia habent Galesinius, Ghinius, Felicius, Martyrologia Romanum & Germanicum, in quibus non exprimitur ratio festiuitatis. Molanus natalem vocat. Baronius in Notis ad Martyrol. putat hanc ipsam esse diem ordinationis eius, quæ & natalis dici consueuerit, asseritq; agere itidem de eodem hac die Græcos, licet natalis dies sit tertia Februarij: in quo vtroque eum falli ex dictis manifestum est. Agunt de eo Græci XII. Nouemb. silent hoc die. Vnde hauserit Baronius eum obiisse III. Februarij, fatetur se nescire Rosvveydus in Notationibus ad Vitam num. 1. Id primo assertum reperimus a Petro de Natalibus lib. 3. cap. 77. vbi vitæ eius compendium habet, sed in plurimis emendandum. [Commemoratio 3. Febru.] Hunc secuti Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum, eodem rursus die illum referunt, vti & Martyrol. Germanicum, ac Maurolycus; huius verba sunt: Item Ioannis Patriarchæ Alexandrini eleemosynarum munificentia insignis, tempore Phocæ Imperatoris. eadem die obiisse asserit Felicius hoc XXIII. Ianuarij. At Baronius in Annalibus, tomo 8. an. Chr. 620. ait diem anniuersariam obitus eius esse 23. Ianuarij.

[5] [& 13. Iul.] Demum a nonnullis colitur XIII. Iulij. Antiquum MS. Martyrol. monasterij S. Richarij, Bedæ nomine prætitulatum: Alexandriæ S. Ioannis Patriarchæ, qui Eleemon dicitur. MS. S. Gudilæ Bruxellis: Apud Alexandriam B. Ioannis Patriarchæ, viri Dei in compassione & eleemosynarum largitate piissimi. Idem habent Martyrol. Coloniense, & Auctarium Carthusiæ Colonien. ad Vsuardum, sed addunt natalem eius isthic agi. Florarium MS. hæc habet: Apud Alexandriam depositio S. Ioannis Eleemosynarij, eiusdem Ecclesiæ Patriarchæ. Quo defuncto venerabile corpus eius positum est in sepultura, vbi duo corpora Episcoporum tumulata erant: & ecce corpora illa mirabiliter S. Ioanni cesserunt, & locum ei memoratum vacuum dimiserunt. Obiit anno salutis 618. In Indice tamen Translationem ad eum diem consignat. Hæc de eius natali, variisq; festiuitatibus. Nos cum Martyrol. Romano, aliisq; vitæ eius scriptoribus, XXIII. Ianuarij eum retinemus.

§. II. Vitæ eius scriptores.

[6] Vitam S. Ioannis primo scripserunt Ioannes & Sophronius, qui a Leontio in Vita appellantur Dei cultores, amatores virtutum, pietatis propugnatores; item, potentes in opere & sermone; viri sapientes, consiliarij veraciter boni, qui Spiritus sancti virtute freti, hæresim euulserunt; propter quod illos S. Ioannes plurimum honorabat; [Vitam S. Ioannis scripsere Ioannes Moschus, & Sophronius;] iis tamquam Patribus indiscrete obediebat, & tamquam constantibus & viriliter pro religione agentibus gratias agebat. & sæpius Sancti ab eodem Leontio, a Metaphraste infra cap. 6. num. 31. illis temporibus excellentissimi nominantur. Ioannes ille, vulgo Moschus, siue Euiratus cognominatur. De vtriusque in Aegyptum atque Alexandriam peregrinatione ita scribitur in Ioannis Elogio e Græco conuerso a Rosvveydo, & Prato eius Spirituali lib. 10. de Vitis Patrum præfixo: Cum præualere gentem Persarum videret Ioannes, Alexandriam se contulit, & tota, quæ circa illam est solitudine peragrata (fuerat enim iam a principio Imperij Tiberij missus in Ægyptum ad ministerium obeundum) & vsque ad Oasim, proximamque illi solitudinem perueniens, postquam eos, qui illic erant, Patres inuisit: atque inde rursus audiuit sancta loca fuisse occupata, & Romanos metu correptos, Alexandria relicta ad magnam Romanorum vrbem nauigio appulit, vna cum carissimo discipulo suo Sophronio. Vbi Ioannes obiit: cuius reliquias Sophronius ad cœnobium S. Theodosij, Indictionis VIII. initio, an. Ch. 619. vel 620. transtulit, [sed hæc non extat:] reliquumque vitæ suæ tempus in eodem cœnobio transegit, vt in eodem elogio dicitur. Horum de S. Ioanne Eleemosynario commentarius an vsquam extet, haud scitur: nondum certe datus in lucem est. vnicum ab vtroque compositum putamus, aut certe vtrique attributum, vt etiam de Prato Spirituali, cum Rosvveydo Prolegomeno 12. ad Vitas Patrum, iudicamus; & ipse paßim modus loquendi indicat, vt cap. 105. Cum in Alexandria essemus, accessimus ad Abbatem Theodorum. & cap. 145. Accessimus in cœnobium, quod dicitur Salama, nono ab Alexandria milliario. & cap. 177. Commorantibus nobis in Nono Alexandriæ. & cap. 184. Eramus in Nono Alexandriæ. &c.

[7] Vitam eiusdem S. Ioannis Patriarchæ scripsit deinde Leontius, Neapoleos Cypri Episcopus, cuius testimonium pro Christianorum apologia contra Iudæos, ac de Imaginibus Sanctorum extat, [aliam scripsit Leontius] ab Henrico Canisio editum, & insertum Bibliothecæ Patrum editionis Coloniensis seculo 7. & multa inde recitata a S. Ioanne Damasceno oratione 3. de imaginibus; & in Synodo Nicæna 2. actione 4. vbi & Constantinus sanctissimus Episcopus Constantiæ Cypri dixit: Hic qui lectus est Pater, in vna vrbium Cypri decore sacratissimo claruit, & multa præconia, & festiuos sermones eius habemus: cum quibus est etiam sermo eius in Transfigurationem Saluatoris nostri. Conscripsit autem & vitam S. Ioannis Archiepiscopi Alexandriæ cognomento Eleemonis, id est, misericordis: quin & S. Simeonis Simplicis, & alia quædam, atque in omnibus sermonibus suis orthodoxus cernitur. Floruit autem temporibus Mauritij Imperatoris. Hinc colligimus, antequam S. Ioannes ordinaretur Patriarcha, de quo §. 3. Leontium Episcopum fuisse, nec diu post Ioannis obitum, cum Menna aliisq; collocutum Alexandriæ; præsertim quod mendicus ille, de quo agitur num. 3. erat nuper de captiuitate Persarum ereptus; ergo non multo post Heraclij de Persis victoriam, anno 628. relatam. Antequam tamen vitam integre absoluit Leontius, anni ab obitu Ioannis aliquot fuere elapsi; quod num. 99. hymnodia anniuersaria post multum temporis dormitionis Sancti celebrata indicat.

[8] Meminit huius auctoris Sigebertus de Script. Eccles. cap. 57. Leontius, inquit, Neapolis Cypriorum insulæ Episcopus, scripsit vitā Ioannis Alexādrini Episcopi, qui ob eximiam in pauperes misericordiā agnominatur Eleemosynarius. Idem testantur Tritthemius, Posseuinus, Bellarminus de Scriptoribus, Molanus, [Episcopus Neapoleos in Cypro, non Constantiæ,] Galesinius, Baronius in Notat. ad Martyrolog. & hic tom. 8. an. Ch. 610. num. 7. & an. 620. num. 2. quem tamen perperam Constantiæ Episcopum appellat an. 594. nu. 30. aut certe alium ab hoc iudicauit. Binius in Bibliotheca Patrum seculo 7. Constantiæ vel, vt volunt, Neapoli in Cypro Episcopum scribit fuisse. Posseuinus: Leontius Constantiæ in Cypro Episcopus, vir sanctus, Tribulationes, quas Ecclesia Dei passa est tempore Gregorij Magni Pont. Max. & Mauritij Imp. scripsit, vt ex Act. 4. Nicæni 2. Concilij constat, sed aut excidit aut alibi delitescit. Et mox de Leontio Episcopo Neapoleos, velut diuerso, ex Sigeberto & aliis agit. Rosvveydus hic nu. 2. librum illum de Tribulationibus numquam conscriptum fuisse, rationibus vtrimque prolatis arbitratur, quem Lector consulat. Hic autem Leontius teste Baronio an. Ch. 620. num. 2. omni sinceritate res ab ipso Ioanne gestas scriptis mandauit. Eas didicit a Dei cultore Menna, teste oculato; [ex certis testibus:] quem ipse Ioannes fecerat Presbyterum & Vicedominum sanctissimæ Ecclesiæ Alexandrinæ, siue supremum Oeconomum atque ordinantem dispensationem: quo narrante omnia quæ dicebantur per ordinem annotabat, vt dicitur num. 3. 4. & 88. Nam eo vsque S. Ioannis Alexandriæ gesta, ex eius relatione recitat. quæ vero duobus vltimis capitibus, de obitu, sepultura, & miraculis eius in Cypro addit, aut isthic vulgo notißima erant, aut a quibusdam, quibus digne credendum erat, se audiuisse profitetur infra cap. 14.

[9] Vitam hanc de Græco Latinam fecit Anastasius Bibliothecarius, Abbas Romanus, ordinis S. Benedicti, & Presbyter Cardinalis titulo S. Marcelli. [Latine vertit Anastasius Bibliothec.] Huius meminit Sigebertus de Script. Eccles. cap. 103. Anastasius iubente Nicolao Papa transtulit in Latinum vitam Ioannis Eleemosynarij, scriptam Græce a Leontio Episcopo. Creatus Nicolaus Papa 24. April. an. Ch. 858. deceßit e viuis 13. Nouemb. an. 867. Præfigitur Anastasij ad Nicolaum præfatio. Meminerunt huius translationis Tritthemius, Posseuinus, Bellarminus de Scriptor. Molanus, Galesinius, & Baronius in Notat. ad Martyrol. Miræus in Bibliotheca. Edita est hæc vita inter Vitas sanctorum Patrum in Italia, Hispania, Gallia, [Eam sæpius editam.] Germania & Belgio ab origine typorum repertorum vicies aut etiam sæpius. De singularum editionum loco & anno actum est ad Vitam S. Antonij §. 11. in Proleg. At postremo eruditis Notationibus illustrata est ab Heriberto Rosvveydo nostro, qui præcedentium typographorum nomina ac librorum formam exponit, Prolegomeno 17. ad ipsas Vitas SS. Patrum; atque hanc MS. habuit ex vetustis codicibus Gemblacensi, Aquicinctino, Lætiensi, Camberonensi, Moretiano qui nunc Domus Professæ Societatis Iesu Antuerpiæ: licet cum duobus prioribus fere tantum contulerit, vt plurimis locis ostendit, vbi ambos codices, & solos fere citat. Nos eamdem, post obitum Rosvveydi, [collatam cum MSS. damus:] cum MSS. S. Maximini, Audomarensi, Marchianensi, Aureæ-vallis, aliisq; ante citatis optimæ notæ codicibus contulimus, distinximus, & notationibus breuibus illustrauimus.

[10] Alia extat eiusdem S. Ioannis vita, siue a Simeone Metaphraste, seu quo alio antiquiore Græco, conscripta; Latine reddita a Gentiano Herueto, & ab Aloysio Lipomano edita tomo 5. de Vitis Sanct. 12. Nouembris: [aliamq; per Metaphrasten,] quam tom. 1. Vitarum hoc XXIII. Ianuarij inseruit Laurentius Surius: & nos hic damus cum duobus præclaris Græcis antiquißimis MSS. codicibus collatam, ac sub nomine quidem Metaphrastæ, licet hi codices plurimas vitas, ab iis quas Metaphrastes scripsit diuersas, contineant. Molano visus est Metaphrastes, illam quam Leontius conscripsit longe meliori ordine congessisse. Galesinio dicitur Vita primum a Leontio Cyprio conscripta, deinde ordine rectius a Metaphraste contexta. Eamdem sub Leontij nomine Annalibus Ecclesiasticis intexuit Baronius, quod translatione fere iudicarit tantum discrepare. Actorum, inquit in Notis ad Martyrol. duplex reperitur editio atque translatio, inter se diuersa; in quarum altera aliqua habentur, quæ in altera desiderantur. Hæc illi. Scribit Leontius num. 2. se proferre de dignitate & merito studij S. Ioannis, quæ Ioannes & Sophronius priores scriptores omiserant: & Anastasius præfatur se in Latinum sermonem vertere Leontium de Vitæ residuis Ioannis Alexandrini Antistitis. An priora a Ioanne & Sophronio Acta conscripta habuerit Metaphrastes, aliusue eorum Actorum auctor? Certe admodum pauca profert a Leontio omissa, quæ solo primo capite continentur: reliqua e Leontio aut integre descripta aut in compendium contracta, aut omissa sunt. Quibus rebus expensis mirabitur fortaßis nobiscum Lector, a Molano, Galesinio, & Baronio, præferri Leontio Metaphrasten. Verum vt fieri solet ex solo exordio hoc ab iis iudicatum. [sæpius cum priore confusam.] Nec enim si ad finem vsque vtramque attentius considerassent, in die eius natali statuendo deuiassent. Baronius, quod dicatur S. Ioannes, cum esset Alexandria tradenda Persarum manibus, diuina prouidentia illinc quidem recessisse, migrasse autem in suam patriam Cyprum, suum ei corpus largiturus, vt quæ eum aluerat: præsciuerat enim iam appropinquare decessum, hæc suæ Chronologiæ, de qua mox, obstare ratus an. Ch. 620. nu. 5. & 6. ea paraphrastice ad Acta Leontij a Metaphraste addita fuisse, vt haud veritate constantia, nullam apud se dubitationem esse asserit. At non animaduerterat, hanc eamdem periodum apud Leontium legi; ex quo eam hausit Metaphrastes, postquam Leontij commentarius iam multo ante erat Latinitate donatus ab Anastasio.

[11] A Leontio & Metaphraste plurimi S. Ioannis res gestas exscripsere recentiores, [Aliæ vitæ S. Ioannis.] Ribadeneira, Villegas, Henricus Adriani, Fabricius, Guilielmus Gazæus, Doubletius, Haræus, Iacobus de Voragine, Claudius Rota, aliiq;.

§. III. Tempus obitus. anni patriarchatus.

[12] Leontius S. Ioannis æqualis, & ipse Cyprius, tradit eum fugam arripuisse in Cyprum, quando futurum erat vt traderetur Alexandria Persis, [Fugit & obiit S. Ioannes ante captā a Persis Alexandriam;] atque non diu post Amathunte deceßisse die S. Mennæ Martyris, XI. Nouembris, vt dictum est. Leontium sequitur Metaphrastes cap. 13. Theophanes lib. 18. cap. 5. & Cedrenus; eisdem vterque verbis: Anno Imperij, inquiunt, Heraclij VI. ceperunt Persæ totam Ægyptum, & Alexandriam, & Libyam, & vsque ad Æthiopiam; multaque præda sumpta ex exuuiis quamplurimis & pecuniis ad propria remearunt. His non obscure fauet Nicephorus Patriarcha in Breuiario Historico, [quod factū anno Christi 616.] vbi ait: Cosrhoës ingentes copias contra Romanos immisit, quibus Saitum Ducem præfecit. Hic Alexandriam appulsus, vrbe per vim occupata, Ægyptum vniuersam in seruitutem redegit, atque inde totum Orientem vastauit, plerisque captiuis abductis, reliquis sine miseratione vlla crudeliter occisis. Quibus confectis, deinceps cum omnibus copiis Chalcedonem contendit, & eam diuturna obsidione cinxit. Subiungit deinde colloquium Saës Ducis cum Imperatore Heraclio, atque ab hoc legatos missos in Persidem. Quæ vltima in Chronico Alexandrino leguntur contigisse anno Heraclij VI. Indictione IV. quo modo Petauius legendum ostendit in Notis Chronologicis ad Breuiarium Nicephori, quod Kalendæ Martij in Feriam II. incidisse tunc dicuntur, quod anno Ch. 616. accidit, littera Dominicali C. non anno 615. Heraclij V. Indictione III. vt perperam titulus præferebat.

[13] Baronius an. Ch. 616. num. 4. ita Theophanem tacite de Alexandria capta narrantem præterit: Quod pertinet ad res Orientalis Imperij, calamitosum illud plane reddunt Annales, nempe eo vsque progressos esse Persas, vt per Libyam venerint Carthaginem, eamque obsessam diu, tandem ceperint. Tātopere inualuit potentia Cosrhoës, vt cum totam depopulatus esset Asiam, inuaserit post Ægyptum, Africam quoque nullo obice opposito. Hæc Baronius. At capta Alexandria, non Carthaginem, Græcis Καρχηδόνα dictam, sed Chalcedonem siue Χαλκηδόνα, exercitum Persicum petiisse diximus cum Petauio nostro ad Vitam S. Anastasij Persæ 22. Ianuarij. Idem Baronius an. Ch. 620. num. 6. ait: Persarum incursionem factam in Ægyptum, diu ante contigisse certum est, ex iis quæ superius dicta sunt: quo tempore Ioannes nequaquam suam reliquit Ecclesiam, etsi latebras, ne captiuus duceretur, captasse potuit. At quorsum ergo Ioannes disceßit Alexandria? Nicetas Patricius, inquit num. 2. 3. 4. [Alij aliter sentiunt, non solide.] Alexandriam missus, vt Ecclesiasticas pecunias in fiscum redigeret, sanctißimum virum Constantinopolim adducere voluit: sed is in itinere obiit. Verum cum anno Heraclij 6. Christi 616. Persæ Alexandria & Aegypto potiti sub seruitute tenuerint, ideoq; teste Nicephoro in Breuiario Historico: cum nihil amplius ex Ægypto frumenti subueheretur, famis acerbitas accesserit Constantinopoli; quomodo Nicetas quinquennio postea pecunias Alexandriæ collegit? vt præclare ratiocinatur etiam Petauius noster in Notis Chronologicis ad Breuiarium Nicephori, & lib. 11. de Doctrina temporum cap. 49. vbi S. Ioannem 6. anno Heraclij, Christi 616. obiisse statuit. Imo Baronium secum pugnare docet Rosvveydus hic in Notationibus num. 38. Sed pace Baronij dixerim, non quadrant hæc cum ætate & historia Ioannis. Siquidem Paulus Diaconus eam pecuniȩ exactionem ponit anno XII. Heraclij, Baronius vero anno XI. eiusdem Imp. At, vel ipso Baronio ibidem teste, Ioannes anno XI. Heraclij obiit. Accedit quod tam Leontius quam Metaphrastes in Ioannis Vita asserunt, post hanc Ioannis & Nicetæ de pecunia contentionem, eos amicos inter se vixisse, adeo vt Ioannes post factus sit eius compater: an liberos eius e sacro fonte suscipiens? Et ipsa Leontij & Metaphrastæ narratio satis indicat hanc contentionem non vltimo Ioannis anno, sed longe ante contigisse.

[14] Alterum in Baronio nobis difficile videtur, quod S. Ioannem Patriarcham statuat fuisse consecratum an. Ch. 610. & decem annis in dignitate hac vixisse. Nihil profert Leontius, vnde id confici queat, etsi in eam sententiam adducatur a Baronio, Petauio, & aliis. Hæc enim verba: [Creatus Patriarcha anno 606.] Heraclius tunc sceptra tenebat Romanorum referuntur a Metaphraste num. 3. qui dum suæ Chronologiæ Vitas Sanctorum conformat, non semel aberrauit. Certe Sigebertus in Chronico an. Phocæ 7. hæc de Ioanne, iam pridem, vt supponit, Patriarcha, scribit: Alexandriæ Ioannes Episcopus claruit, qui ob eximiam in Christum liberalitatem nomen Eleemosynarij meruit. Idem scribit Pelbartus infra citandus. Nec obstat decessorum Patriarcharum tempus, quo minus Ioannes an. Ch. 606. electus, post decem annos, de quibus mox agetur, id est, an. 616. obire potuerit. Paulus Iustiniani Imperatoris anno X. Patriarcha erat, teste Liberato eius temporis Scriptore in Breuiario de caussa Nestoriana & Eutychiana, cap. 23. [patet ex tempore prædecessorum,] At mox cum per imprudentiam in homicidij suspicionem venisset, in exilium pulsus successorem habuit Zoilum, cuius initium aßignat Baronius ad an. Ch. 537. num. 15. quod forte ad sequentem pertinet. Duos Nicephorus in Chronico annos Paulo, septem Zoilo aßignat; quem postea, inquit Liberatus, Imperator deposuit, & Apollinarem ordinauit, qui nunc est Præsul ipsius Alexandrinæ Ecclesiæ. præfuit hic teste Nicephoro annos nouemdecim, adeoq; ipse & Zoilus annis viginti sex Sedem illam rexisse dicendi sunt, ab anno Ch. 538. ad 564. aut sequentem. Interfuit Apollinaris Concilio V. Oecumenico Constantinopoli habito anno Ch. 553. Succeßit Apollinari Ioannes: huic post vndecim annos, anno circiter 576. S. Eulogius, cui magna familiaritas & litterarum communicatio fuit cum S. Gregorio Magno, qui Pontifex Romanus creatus est 3. Sept. anni 590. deceßit 12. Martij anni 604. ante quem medio forte anno disceßit S. Eulogius XIII. Septembris (quod isthic exactius examinabitur) an. 603. Huic cum annis 27. sedisset, succeßit Theodorus Scribon, illiq; post biennium S. Ioannes Eleemosynarius, circa initium forte anni 606. adeoq; defunctus est 616. post administratam decem annis Patriarchalem dignitatem, vt non male dictum sit a Petro de Natalibus eum sub Phoca floruisse. atque hæc digesta sunt secundum Nicephori Chronicon, quod secuti sunt Sigebertus & Pelbartus; quodq; identidem citat Baronius.

[15] Vt ex subsecutis Patriarchis tempus Sedis confirmetur hæc addantur: S. Ioanni succeßit Georgius, [& successorum.] cui annos quatuordecim attribuit Nicephorus. ast hunc cogitur Baronius corrigere, dum an. Ch. 630. in locum Georgij, cum sedisset decem annos, subrogatum esse Cyrum ex Lazorum Antistite, scribit num. 13. Cui hæc ratio temporis minus probabitur, is cum Petauio sex solum annos tribuat patriarchatui Ioannis; & quem in successore corrigit Baronius Nicephorum, hoc loco potius emendandum statuat: atque ita S. Ioannes imperante Heraclio dicetur, vt vult Metaphrastes, electus Episcopus.

VITA
AVCTORE LEONTIO EPISCOPO,
interprete Anastasio S. R. E. Bibliothecario,
ex Vitis PP. Heriberti Rosvveydi, & MSS.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

BHL Number: 4388

Avctore Leontio Episc.

PRÆFATIO INTERPRETIS AD DOMNVM NICOLAVM PAPAM.

a

[1] Cogitante me, ac diu tacite solliciteque mecum considerante, quid in domo Dei commodius ac dignius operari possem; ne ea videlicet præsumerem, quæ mihi ex ministerio credita non sunt; nec rursus illa arriperem, quæ ingenioli mei vires excedunt, secundum illud Salomonis, Mel inuenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud; & alibi, Altiora te ne quæsieris, & fortiora te ne scrutatus fueris; ecce subito quidam strenui ac studiosi viri me cohortari voluerunt, vtin Latinum sermonem verterem Leontium de vitæ residuis Ioannis Alexandrini Antistitis, quem Græci propter multiplicem compassionem, [Rogatu multorum,] quam erga omnes possidebat, merito & absolute Eleemona, id est, Misericordem appellant: quatenus tantus vir non tantum sermone Græco, verum etiam Latino eloquio pollentibus vtilitati esset & commodo. [Prou. 25. 16. Eccli. 3. 22.]

[2] Quapropter quia me dignum ad tantum opus atque idoneum minime perspexi, leuaui oculos meos in montes, vnde veniret auxilium mihi: sicque solatia Patrum & orationes adhibens, tam proficuum virum non passus sum celare Latinis. [sub Pontificis tutela,] Sed licet membranas inciderim, schedulas præparauerim; non tamen hunc in codicem conficere ausus sum, antequam a Dominatione Vestra, o millies beate, licentiam adipisci promerui. Neque enim fas est, vt absque b Vicario Dei, absque clauigero cæli, absque curru & auriga spiritualis Israëlis, absque vniuersitatis Pontifice, absque vnico Papa, absque singulari Pastore, absque speciali patre, absque te omnium arbitro aliquid consummetur aut diuulgetur. Tu enim tenes claues Dauid, tu accepisti claues scientiȩ. In arca quippe pectoris tui tabulæ Testamenti & manna cælestis saporis requiescunt. Tu enim quod ligas, nemo soluit: quod soluis, nemo ligat: qui aperis, & nemo claudit: claudis, & nemo aperit. Vicem namque in terris possides Dei.

[3] Cum autem hunc Beatum in Latinum verterem eloquium, nec Græcorum idiomata, nec eorum ordinem verborum sequi potui vel debui. Non enim verbum e verbo, [Latine vertit hāc vitam,] sed sensum e sensu excerpsi. Sed nec Latinas regulas vsquequaque seruare curaui, dum tantum intentio mea illo tenderet, ex quo vtilitas nasceretur legentibus. Qua de re coangelice Domne, non personam tantillitatis meȩ intuens, non astutiam inuestigans, non verborum phaleras requirens; sed potius pio cordis oculo profectum legentium prænoscens, vt tantus vir tamquam exemplar & speculum sit omnibus, Vestra Apostolica auctoritate translationem hanc, si vestro arbitrio placet, firmate: si displicet, emendate: dummodo Latinitas se tanto non doleat esse sale priuatam, quo Græcia se gaudet optime conditam.

[4] [& Pontifici dedicat Anastasius.] Suscipe ergo Sanctum a peccatore interpretatum, & noli attendere per quem translatum sit, sed quid translatum sit. Neque enim propter fistulam plumbeam, aquam limpidissimam despicis: neque propter spinas quæ producunt, rosam quæ producitur, spernis. Custos denique & amator tuus, quando voluit, Pharaoni & Nabuchodonosor iniquis Regibus somnia, quibus futura prænoscerentur, ostendit: & per Caipham impium, quod expediebat, protulit: quinimo & quando voluit, asinæ loqui articulata voce permisit.

Salue Præsul amate Deo, per sæcula salue,
      Totius atque orbis Papa beate vale.

[Annotata]

a Deest hæc inscriptio editis. Rosvveyd. Et quibusdam MSS.

b Egregia & vera Romani Pontificis elogia.

PROOEMIVM AVCTORIS.

[1] Intentio quidem vna est nostra quoque & eorum qui ante nos fuerunt studiosorum, & sanctorum virorum, super præsenti memorabilis viri Vitæ narratione: id est, vt ex hoc omnibus quidē imitatio pia & vtilitas fiat, gloria autem & magnificentia sanctæ & adorandæ Trinitati referatur: & in hoc, [Sancti laudandi,] sicut & in omnibus, quæ semper in generationem & generationem propria luminaria ostendit, ad illuminandos qui in tenebris & in vmbra mortis sedent & peccati. Quoniam vero amici Christi non valde miramur, qui ante generationem nostram fuerunt viri, qui Deo placita conuersatione vixerunt; sed de diabolica operatione illos sermones semper dicimus ad alterutrum, quia sub viris, qui ante nos fuerunt, non erat ita iniquitas hominum multiplicata, sicut modo, vt prædixit diuina Scriptura, eo quod abundauit iniquitas, [qui inter iniquos] refrigescit caritas multorum; ideo non valemus ad eorum consurgere meritum; huius rei gratia ad præsentem Sancti huius vitæ narrationem ex parte venimus, [vltimis temporibus floruerunt.] ad ostendendum etiam diebus nostris volentes & propositum suum cogentes, excellentiores nobis demonstrari, & angustam & arctam viam posse incedere, & obstruere os loquentium iniqua, & animæ nocuos intellectus. [Matth. 24. 12.]

[2] Iam quidem & alij ante nos optima atque excellentissima de hoc admirabili viro & summo Sacerdote Ioanne philosophati sunt, [Vitam S. Ioannis Eleemos. scripserunt Ioannes & Sophronius,] potentes existentes in opere & in sermone. Dico enim Ioannem & Sophronium Dei cultores, & amatores virtutum, & pietatis propugnatores: attamen quamuis tales essent, de dignitate & merito studij viri istius & ipsi omiserunt, & idipsum perpessi sunt, quod nonnulli studiosi agricolæ, vineam vberem & fructuosam vindemiantes: nā relinquunt vtique ex fructu benedictionem, etiam nolentes, retro se sequentibus egenis eligentibus vineam: ex quibus sumus & nos minimi. Nam & omnes Sancti isti, quamuis omni fortitudine sua fructiferam hanc oliuam, quæ in domo Dei, vt ait Psalmista, plantata est, propter multiplices reuera oliuas, quæ in ea sunt, zelo Dei vindemiare studuerint; attamen latuit eos multus oliuæ fructus, [& post illos Leontius: cur?] Domino dispensante, & nostram vilem & frigidam alacritatem suscipiente, vt duo viduæ minuta. [Psal. 51. 10.] Non enim illis detrahentes, neque qui possimus eorum a Deo donatam sapientiam imitari, Iusti gesta scripturæ tradere festinauimus; sed primo quidem, vt quod intelligimus non iustum esse, ea quæ possunt vtilitatem audientibus facere, silentio occultare; ne & nos incidamus in iudicium serui illius, qui talentum in terra abscondit: secundo autem, vt in hac narratione nostra correctiores & delectabiles historiæ conscribantur, quæ scriptæ non sunt ab optimis viris, in laudibus sanctissimi reuera atque beatissimi Ioannis. Deinde vero, quia sapientes & potentes in sermone, amatores historiȩ erant, sapienter & sublimiter materiam depinxerunt: quod maxime & peramplius erexit nos ad præsentem sollicitudinem, vt eo, qui inest nobis, pedestri, deformi, humilique charactere enarraremus, vt posset & idiota & sine litteris, de his quæ dicuntur, proficere.

CAPVT I.
Leontij notitia cum discipulis S. Joannis. Huius prima in Patriarchatu exercitia.

[3] Cvm peruenissem Alexandriam ego indignus ad amplectendos sanctos & victores Martyres a Cyrum & Ioannem, [Leontius agit cum discipulis S. Ioannis:] eorum iucundis epulis refectione frueremur, conuenientibus & colloquentibus ibidem quibusdā viris venerabilibus atque b philochristis, & disputaremus de Scripturis & de animæ institutione; venit ad nos quidam peregrinus petens eleemosynam: dicebat enim se nuper de captiuitate Persarum ereptum. Accidit igitur vt nullus de considentibus inueniretur habens pretium aut nummum. Vnus ergo de considentibus habebat illic adstantem mercenarium, callide datorem, accipientem tres tantum nummos per singulos annos, & habentem vxorem & duos filios. Cumque recessisset qui petebat, prosecutus est eum ingeniose; & abstulit a se quam ferebat c cruciculam argenteam, & dat ei, dicens se non habere aliud aliquid vsque ad d siliquam vnam in vita sua. [admiratur vnius in pauperes liberalitatem,] Ego igitur de hoc, quod acciderat, imo quod gestum videram (per gratiam enim Dei considerans quod fecerat) compunctus, enarraui statim prope sedenti, Mennæ nomine, viro industrio & timenti Deum: qui & erat e ordinans dispensationem sanctissimæ Ecclesiæ sub nobili & beatissimo Ioanne Patriarcha. Qui, cum me intuitus esset admirantem & laudantem eum, qui eleemosynam fecerat, dixit mihi: Ne mireris, eo quod ex traditione & doctrina huiusmodi actionis operator extitit. Et dicente me ad eum, Quomodo? propter caritatem prodesto mihi. ipse respondens ait: Sanctissimo ter beato Patriarchæ nostro ministrans permansit Ioanni, & tamquam filius proprius patris industriam suscepit, dicente Sancto ad eum: Humilis Zacharia, esto misericors: & verbum habes ex Deo per infelicitatem meam, quia neque in vita mea neque post mortem deerit a te Deus. quod seruat vsque hodie. Multas enim benedictiones mittit ei Deus, sed non dimittit quidquam, quod non statim det pauperibus, propemodum constringens & in nihilum redigens domum suam. Multoties autem in exultatione inuenerunt eum quidam, dicentem Deo: Sic sic, aut tu mittendo, aut ego dispergendo; [cum Deo dante certantis erogando:] videbimus vero quis vincat. Liquet enim quoniam tu diues Domine, & vitæ nostræ ministrator es. Porro est, quando iuxta euentum non habet ad horam aliquid quod det a se petenti; & tristatus dicit ad tabernarium aut ad negotiatorem: Da mihi vnum f tremissem, & seruiam tibi vno mense vel duobus, vt vis & vbi vis, quoniam esuriunt valde qui in domo mea sunt. Et sumens dat egeno rogans vt nemini dicat.

[4] Cum ergo sensisset me idem Dei cultor Mennas, tamquam Euangelium audientem se, dicit mihi cum compunctione: In hoc miraris, Domine? Iam si inuenisses sanctum Patriarcham, [intelligit ex Menna acta S. Ioannis,] quid? Aio ei: Quid amplius viderem? Tunc dixit mihi: Crede per indulgentiam Dei. ipse me fecit Presbyterum, & Vicedominum sanctissimæ Ecclesiæ, & vidi in eo opera vniuersam pæne naturam excedentia. Et si dignatus fueris in seruilia tua hodie veniendo, sanctificare nos, enarrabo tibi gesta, quæ ipse inspector eorum factus adspexi. Cumque hoc dixisset, tenui manum & erexi eum: apprehendensque, duxit me in a Deo seruatam domum suam. Itaque cum voluisset nobis mensam dignatus apponere, dixi ad eum: Non iustum est, o Domine, animæ cibum relinquentes, corpus ante animam reficere: sed magis cibum qui non perit, prius sumamus: & postmodum corpori necessitatem præstemus. Cum ergo cœpisset vitam Sancti sine mendacio recitare, Primum, inquit, & præcipuum bonum eius fuit, [eaq; annotat.] quoniam omnimodis non iurauit. Petij igitur chartam & atramentarium, & quæ dicebantur, per ordinem annotabam.

[5] Promotus ergo, & in throno residens in amica Christi magna ciuitate Alexandria, [S. Ioannes electus Patriarcha,] decreto Diuino veraciter, & non ex hominibus, neque per homines, hoc primum forte factum & præmium omnibus demonstrauit. Mittens enim mox dispensatores, & eum qui dicebatur g Super pacem, dicit coram omnibus ad eos h in honorabili secreto: Non iustum est, Fratres, nos ante alterius cuiusquam curam habere, quam Christi. Omni vero multitudine quæ conuenerat, audito verbo compuncta ac sustinente, dicit iterum ille Beatus: Euntes ergo per totam ciuitatem, [pauperes Dominos suos vocat;] conscribite mihi vsque ad vnum omnes i Dominos meos. Illis autem non intelligentibus, qui hi essent, sed rogantibus dicere, & mirantibus, quinam Patriarchæ Domini existerent; respondit rursus Angelicum illud os, & ait: Quos vos egenos & mendicos vocatis, illos ego Dominos & auxiliatores prædico. Ipsi enim nobis vere & auxiliari, & cælorum regnum donare poterunt. Et cum hoc multa velocitate vidisset factum Christi imitator, præcepit eis per singulos dies stipendia tribui, & per proprium dispensatorem præbens eis sufficientem necessitatem: plus autem erant, [eorum 7500. alit:] quam septem millia quingenti. Tunc quasi pastor verus & non mercenarius, cum sacro suo ouili & cum conuenientibus sanctis viris Episcopis ad ecclesiam sanctam pergens, consecratus est diuino iudicio. [consecratur.]

[6] Iustum vero est & hoc gestorum eius non postponere bonum. In crastinum enim iterum mittens per totam ciuitatem eosdem Dei amicos, Oeconomos & k Cācellarios, & reliquos quibus erat dispositio ciuitatis credita, [Præscribit pondera iusta, & mensuras:] non permisit mensuram qualēcumque, vel pondus paruum vel magnum in tota ciuitate: sed omnia in vna l Campana statera, modio & m artabe, vendere & emere contestabatur, scribens in subscriptione sua conditionem per omnem regionem, habentem formam hanc: Ioannes humilis & exiguus seruus seruorum Domini nostri Iesu Christi, omnibus sub paupertate nostra degentibus, quique ab eodem Domino & Deo nostro regimini, hæc: Egregio B. Paulo, per eum qui in eo loquebatur, Christum iubente, & omnibus legem ponente, Obedite Præpositis vestris & subiacete eis: ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri; credit tantillitas mea, verbo diuino obedientes vos, suscipere petitiones nostras vt ex Deo, & non ex homine: vnde hoc sciens, moneo caritatem vestram, vt nequaquam in quopiam vestrum appareat huiuscemodi præuaricatio. [Hebr. 13. 17. ] Denique, vt ait diuina Scriptura, Stateram magnam & paruam odio habet Deus. [Prou. 11. 1.] [mulctam præuarica. toribus imponit.] Si vero quis apparuerit post præsentem subscriptionis nostræ conditionem, istiusmodi crimen incidens, vniuersas facultates suas indigentibus, non volens, sine mercede, apponet. Ergo, vt dignum memoria, & hoc ipsum publicum prȩceptum hic ponere festinauimus.

[Annotata]

a De iis agemus XXXI. Ianuarij. infra num. 59. eorum templi mentio fit.

b Ita recte correxit Rosvveydus, cum infra num. 22. & 44. repetatur; & hic perperam in editionibus nonnullis philosophis legeretur. Latine translatum amatores Christi reperitur nu. 27.

c Exempla eorum qui Crucem e collo gestarunt, refert Gretserus noster lib 1. de cruce cap. 34. & lib. 2. cap. 27. & alibi.

d [Siliqua.] Siliqua vigesima quarta pars solidi est, ab arboris semine vocabulum tenens. Isidorus lib. 16. Orig. cap. 24.

e Oeconomus supremus, seu Vicedominus , vt mox num. 4. appellatur, de qua dignitate agemus IV. Februarij in vita & conuersione S. Theophili Vicedomini.

f [Tremissis.] Isidorus supra: Tertiam partem solidi ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. infra tremissia.

g Intelligitur qui ante Sacrum pronuntiabat ἐιρηνικὰ. pacifica, ((de quibus formulis legendum Euchologion Græcorum) siue is Diaconus fuerit, vt annotat Rosvveydus, siue honoratior aliquis Presbyter.

h Metaphrastes: Ἀκουόντων ὁμοῦ καὶ τῶν οῦ σεκρέτου. Iis etiam simul audientibus qui erant a secreto.

i Ita quoque pauperes & peregrinos appellare soliti sunt Ioannitæ, vt infra dicemus, huius Patroni sui exemplo.

k [Cancellarius.] Officium Ecclesiasticum erat. infra num. 8. & 45. repetitur. Hincmarus epist. 3. cap. 16. Apocrisiarus autem, quem nostrates Capellanum, vel Palatij custodem appellant, omnem clerum Palatij sub cura & dispositione sua regebat: cui sociabatur summus Cancellarius, qui a secretis olim appellabatur.

l [Statera Campana,] Isidorus lib. 16. Orig. cap. 24. Campana, a regione Italiæ nomen accepit, vbi primum eius vsus repertus est. Hæc duas lances non habet; sed virga est signata libris & vnciis & vago pondere mensurata: vnicuique autem ponderi certus est modus, nominibus propriis designatus. Editiones veteres habebant hic, vt notat Rosvveydus: in vna Campana, id est, iusta & æquali, statera. ]

m Isidorus ibid. cap. 25. Artaba mensura est apud Ægyptios sextariorum 72. composita ex numero, propter 72. gentes, vel linguas quæ orbem impleuerunt. Aquicinctinum MS. apud Rosvveydum num. 21. in margine adscriptum habebat. [Artaba.] Artaba, id est, mensura modios tres continens & tertiam partem modij. quod ipsi Vitæ in aliquibus editionibus ita insertum: modo & artaba, id est, mensura &c.

CAPVT II.
Varia misericordiæ opera.

[7] Relatum est aliquando huic diuinitus sapientiam consecuto, quod per xenia Ecclesiæ Rectores empti personas acciperent circa dispositiones captiuorum. Quos nihil negligens conuocauit: & neminem penitus exasperans, [Prohibet ab officialibus suis munera accipi:] superauxit mercedes quæ eis prius dabantur, ponens verbum, quatenus munera a quolibet omnimodis non acciperent: Quoniam, inquit, ignis consumet domos munera accipientium. Ex tunc igitur per gratiam Dei abundauerunt domus eorum, ita vt quidam ex eis additȩ sibi mercedis quantitatem dimitterent.

[8] Discens vero aliquando iterum ille ter diues, quod quidam iniuriam paterentur ab aduersariis suis, & volentes adire eum, timore Cancellariorum & a Ecclesiæ Defensorum atque ei adstantium prohiberentur, considerauit tale quid Deo acceptum negotium: & quarta & sexta feria publice ponens sellam & duo scamna, sedebat ante ecclesiam, [publicam bis quaque hebdomada audientiam plebi concedit:] colloquens quibusdam strenuis viris, aut sancta Euangelia præ manibus tenens, nullum tanti obsequij appropinquare sibi permittēs, excepto vno Defensore Ecclesiæ, licētiam & cōfidentiam dare festinās se adire volentibus: quibus & cōfestim quod dignum erat, per Ecclesiæ Defensores faciebat: & præcipiebat, vt nemo eorum gustaret, quoadusque ordinarent capitulum. & audientibus dicebat: Si nos homines existentes, permissionem semper pro petitionibus nostris habemus ingrediendi domum Dei, & petitiones nostras notas facere ei, videlicet intractabili ac omni creaturæ supereminenti: atque operam damus, quo preces nostræ impleantur; nec non & rogamus eum, ne tardet, sed illud Prophetæ dictum protinus exclamamus: Cito anticipet nos misericordia tua Domine; quomodo, putas, nos conseruorum nostrorum petitiones cum omni festinatione debemus peragere, memores Domini dicentis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. [Psal. 78. 8. Matth. 7. 2.] & Prophetæ iterum perhibentis: Quemadmodum fecisti, erit tibi?

[9] Vna ergo dierum simili modo hic mirabilis procedens, & in solito loco prȩsidens vsque ad horam quintam, & nemine accendente, [Flet quod nemo afflictus ad se venerit:] mœstus & collacrymans recessit: nullo autem audente eum interrogare caussam mœroris, S. Sophronius ait ad eum secreto, (illic enim erat tunc:) Quæ caussa est, Dei curator, retinentis animum tuum sanctum tristitiæ? omnes quippe nos repente conturbauit. Qui dixit ei mansueta voce: Hodie humilis Ioannes qualemcumque mercedem a quopiam non habuit, neque Christo pro innumeris peccatis suis aliquid obtulit, sicut nec aliquando. Cui S. Sophronius diuinitus inspiratus, respondit, (mox enim intellexit caussam, ob quam idem tristabatur Patriarcha:) Hodie quidem gaudere & lætari oportet Beatissime: veraciter enim beatissimus es, ita pacificans a Christo creditum tibi gregem, vt nullam habeat contra proximum suum litem aut dubietatem, sed velut Angelos sine litigio, & sine iudicio homines esse fecisti. Ille autem vere mitis pastor, credens quod dictum erat verum esse, oculos in cælum extendens, dicebat: Gratias ago tibi Deus, quia & immeritam pusillanimitatem meam sacerdotio fungi, & me exiguum & peccatorem, Sacerdotem tuum vocari, & pascere rationabilem gregem dignatus es. Mox ergo pusillanimitate omni deposita, gaudium in humilitate multum illi affuit. Hunc vero (vt quidam aiunt) in hoc imitatus est & b Constantinus, c qui post Heraclium Imperatorem extitit, cuius & filius erat.

[10] Huius sancti Patriarchæ d temporibus adscendentes Persæ captiuauerunt & deprædati sunt Syriam. [a Persis fugientes exules benigne suscipit,] Itaque pene omnes qui effugiebant manus Persarum, ad nomen huius ter beati, tamquam ad portum sine fluctu accurrebant, ab eo & ipsi suffragio & susceptione perfrui postulantes. Quos Beatus iste hospitio recipiebat, & consolabatur non tamquam captiuos, sed quasi natura veraciter fratres. [vulneratos & infirmos fouet:] Continuo ergo plagatos quidem & infirmos in xenodochiis & nosocomiis fecit recumbere, præcipiens curam eis & medicinam gratis impendi: & tunc recedere, quando vnusquisque eorum propria voluntate vellet. Eorum vero, qui cum sani essent & & egeni, veniebant ad e rogam, masculis quidem singulas siliquas dabat; mulieribus autem & puellis, tamquam infirmioribus membris, binas. [ornatis auro prohibet negari eleemosynam,] Venientibus autem quibusdam indutis ornamentis aureis & dextralibus, & quȩrentibus eleemosynam; referebant de eis Patriarchæ hi quibus erat roga credita. Ad quos Beatus ille toruo oculo ac seuera voce vsus, quamquam mitis esset & visu hilaris, dixit: Si quidem humilis Ioannis, imo Christi dispensatores vultis esse, diuino præcepto sine calliditate obedite, dicenti: Omni petenti te da. [Lucæ 6. 30.] Si autem venientes curiose inuestigaueritis, Deus curiosorum ministrorum non indiget, neque humilis Ioannes. Si enim quæ dantur, mea existerent, & mecum nata essent, fortasse bene in meis tenax existerem. Si vero quæ dantur Dei sunt, vtique in suis præceptum suum custodiri vult. Si autem ex incredulitate aut modica fide illud timetis ne forte multitudo eorum quæ dantur, superet introitum pecuniarum; ego vestræ pusillæ fidei communicari non patior. Etenim si beneplacito Dei actum est, [plenus fiducia in Deum:] vt essem ego indignus dispensator eius munerum, si totus mundus congregaretur Alexandriæ eleemosynæ indigens, immensos thesauros Dei non angustabunt, neque sanctam Ecclesiam.

[11] Cumque istos dimisisset, vniuersam quæ circumdederat illos defectionem & modicam fidem scindens, loquebatur his qui ei consedebant; [Eleemosynam videt sub specie Virginis,] & admirabantur de a Deo data ei compassione: Cum essem, inquiens, in Cypro adhuc iuuenis quasi annorum quindecim, video vna noctium in somnis f puellam quamdam, cuius species supra solem splendebat, ornatam supra omnem humanum sensum: quæ venit & stetit ante lectum meū, & pulsauit me in latere. Expergefactus vero, video eam in veritate stantem, & æstimaui eam esse mulierem: g figura igitur Crucis signatus, dixi ei: Quæ es tu? [signo Crucis se signat,] & quomodo ausa es intrare super me dum dormirem? Habebat & coronam de oliuarum ramis super caput suum. Tunc illa hilari vultu & subridendo labiis dicit mihi: Ego sum prima filiarum Regis. Cumque hæc audissem, statim adoraui eam. Tunc dicit mihi: Si me possederis amicam, ego te ducam in conspectu Imperatoris. Etenim nemo habet potestatē apud eum, sicut ego. [eam agnoscit:] Ego quippe feci eum in terris hominem fieri & saluare homines. Et hæc dicens, disparuit. Ego vero in memetipsum reuersus, intellexi visionem, & dixi: Credo, Compassio ac Eleemosyna est, & ideo habet in capite ex oliuæ foliis coronam. Etenim veraciter compassio & benignitas erga homines, Deum carne vestiri fecit.

[12] [dat pauperi indumentum suum:] Statim ergo vestiui me, & nullum domus meæ excitans, in ecclesiam abij. erat enim iam aurora. Et cum irem obuiam fratri frigore vexanti, expoliaui me indumento caprino, & dedi ei, dixique intra me: Ecce in hoc h sciam, si vtique vera est visio quam vidi, an dæmoniaca. Et veritate testante, necdum ecclesiam comprehenderam, & subito obuians mihi quidam, albis indutus vestibus, [recipit 100. numismata:] dat mihi ligaturam centum numismatum, dicens: Accipe hæc, frater, & dispensa vt vis. Ego autem præ gaudio statim hæc suscipiens, reuersus sum, volens reddere ei ligaturam illam, quasi nihil indigens: & amplius non vidi aliquem. Tunc dixi mihi, Veraciter non erat phantasia. Ex illa ergo hora sæpe dabam aliquid fratribus, & dicebam: Videbo si mittat Deus mihi, vt dixit, centupla. [experitur Dei promissionem de centuplo:] Et cum tentassem Dominum, malefaciens, & satisfactus essem diuersis modis per eas res, dixi: Cessa misera anima, tentando intentabilem. Tot igitur certitudines habente ex Deo humili anima mea, hi increduli fortasse hodie venerunt, & me in diffidentiam secum cadere hortabantur.

[13] Adhuc existente eadem populi multitudine in ciuitate, quidam peregrinorum videns tantam eius compassionem, voluit tentare eum: & indutus vestimenta vetera, [bis vel ter in septimana infirmos visitat:] adiit eum, euntem ad visitandos qui in nosocomio iacebant. Bis enim per hebdomadam vel ter ibat illuc. Et dicit ad eum: Miserere mei, quoniam captiuus sum. Dicit datori: Da ei sex numismata. Deinde cum hæc accepisset, vadit & mutat habitum, & obuiat ei aliūde, & procidit ei, dicens: Miserere mei, quia coarctor. Dicit denuo Patriarcha datori: Da ei sex nūmos aureos. Cum ergo isset, dicit ille distributor ad aurem illius Patriarchæ: Per orationes tuas Domine, idem ipse accepit secundo. Fecit vero seipsum Patriarcha, tamquam nesciret. Venit itaque tertio iterum accipere, & tetigit Patriarcham qui aurum ferebat, significans quod ipse esset. [Christum in paupere recognoscit.] Tunc respondit ei Dei amicus, ille veraciter misericors: Da ei duodecim numismata, ne forte Christus meus sit, & tentet me.

[Annotata]

a Ἔκδικος in Concilio Chalcedonensi can. 2. Defensor, & 23. Defensor Ecclesiæ Constantinopolitanæ dicitur. [Defensor.] Vrbanus Papa in cap. Saluator. de Simonia. docet sub nomine Defensorum Ecclesiæ intelligi in citato Concilio, Aduocatos, Castaldos, Iudices. Ἔκδικος σχολασικὸς, in Codice canonum Ecclesiæ Africanæ can. 117. Defensor scholasticus, id est, Aduocatus. De Defensoribus Palatij consule Codinum de Officiis aulæ Constantinopolitanæ.

b Constantinus Heraclij ex Eudocia filius, natus est 3. Maij, feria quarta, Indictione 15. Heraclij an. 2. Christi 612. at 22. Decemb. Indict. 1. Heraclij an. 3. Imperator a Patre Heraclio inauguratus, a senatu coronatus atque adoratus, [Constantinus III. Imp. Catholicus.] & a populo consalutatus: atque a 22. Ianuarij an. Chr. 613. anni eius imperij cum parente numerari cœpere, vt in Chronico Alexandrino videre est. Heraclio an. Ch. 641. Martij 11. die mortuo solus Constantinus tantum quatuor mensibus imperauit; a nouerca Martina veneno sublatus. Theophanes lib. 18. cap. 70. Cedrenus, & Zonaras, qui addit paterni eum imperij, non peruersæ opinionis, hæredem fuisse, quod Monothelitis non adhæserit.

c Hæc verba ab interprete alioue explicationis gratia adiecta videntur; neque enim Leontium remur hæc post Constantini mortem scripsisse, qui iam a temporibus Mauritij Episcopus erat.

d [Hierusalem capta a Cosroe.] Anno Chr. 614. Heraclij 4. post Consulatum eius 3. Indict. 2. mense Iunio, capta Hierosolyma, Crux Christi ablata est, & Zacharias Patriarcha in Persidem abductus. Ita pluribus Chronicon Alexandrinum. Theophanes ad annum Heraclij 5. refert, Octobri sequenti inchoandum.

e Roga, stipendium, donatiuum, vt dictum ad Vitam S. Anastasij 22. Ianuarij.

f Ita B. Laurentio Iustiniano apparuit diuina Sapientia in specie Virginis, vt dictum est in eius Vita VIII. Ianuarij, num. 8. Varias eiusmodi apparitiones refert Petrus Thyræus noster lib. de apparitionibus Christi impersonalibus cap. 3.

g Agnosce veterem piorum hominum ritum.

h Solenne, inquit Rosvveydus num. 26. huius æui scriptoribus, ita similia verba vsurpare, v. g. tribulantes, pro tribulati.

CAPVT III.
Subuentum pauperi nauclero, & Nobili.

[14] [Nauclero eleemosynam erogat,] Nauclerus quidam peregrinus damna pertulit: & accedens hunc beatum virum, rogabat cum multis lacrymis, vt compateretur ei, sicut & omnibus aliis. Præcepitque eum accipere quinque libras auri. Cumque accepisset has, abiens emit a enthecam, & misit in nauim. Mox accidit, vt extra Pharum naufragium pertulisset: nauim vero non perdidit. Accessit iterum ad eum, de bona eius voluntate præsumens, & dixit: Miserere mei, vt Deus mundi misertus est. [qua pecuniæ male partæ mixta, itaq; pereunte,] Cui ille Patriarcha dixit: Crede frater, nisi miscuisses pecuniis Ecclesiæ illas pecunias quæ tibi remanserant, nullatenus naufragium pertulisses. De malis enim habuisti eas, & perditæ sunt cum eis & quæ fuerunt ex bonis. Verum prȩcepit denuo dari ei decem libras auri, denuntians ei ne commisceret eis alias pecunias. Emens præterea enthecam, & nauigans vno die, vēto valido flante, proiectus est in terrā: & omnia perdidit, & ipsam nauem, [duplicat nouam eleemosynam;] & non sunt saluatæ nisi animæ tantum. Voluit ergo præ confusione & angustia idem nauclerus necare seipsum: sed Deus qui semper saluti hominum prouidet, reuelauit hoc beato Patriarchæ. Et cum audisset quod acciderat ei, [eaque iterum pereunte,] nuntiat ei venire ad se nihil omnino dubitans. Tunc aspersit se puluere, & tunicam scindens, indecenter accedit ad eum. Cumque vidisset eum in tali habitu ille Sanctus, redarguit eum, & dixit: Misereatur tui Dominus benedictus Deus. credo ei quod ab hodierna die nequaquam naufragium incidas, vsquequo moriaris. Hoc vero tibi contigit, [cum naui iniuste possessa,] eo quod & ipsa nauis tua ex iniustitia esset possessa.

[15] Mox ergo iussit tradi ei vnam magnam nauim, plenam frumento viginti millium modiorum, de illis nauibus, quæ sanctissimæ Ecclesiæ subiectæ ministrabant. [nauim Ecclesiæ frumento plenam eidem tradit,] Quam recipiens, exiit Alexandria: & affirmabat ipse nauclerus, asseuerans: Viginti diebus ac noctibus vehementi vento nauigauimus, non valentes omnino scire quo issemus, neque per stellas, neque per loca, excepto quod gubernator videbat illum Patriarcham secum tenentem temonem, & dicentem sibi: Ne timeas, [& absens dirigit] bene nauigas. [in Britanniam:] Igitur post vigesimā diem apparuimus in insulis Britanniæ: & descendentibus nobis in terram, inuenimus illic famem magnam. Cum ergo dixissemus b primo ciuitatis, quod frumentum in naui portaremus, dixit: Bene Deus adduxit vos. Quidquid vultis eligite: aut per singulos modios numisma vnum, aut eiusdem ponderis accipite c stannum. Elegimus itaque dimidium sic, & dimidium sic. Rem autem vadit dicere sermo, inexpertis munerum Dei incredibilem quidem & sine fide, his vero qui experientiam miraculi eius habent, credibilem atque acceptam.

[16] Naui præterea Alexandriam cum gaudio reuersa quieuimus in d Pentapoli: & asportauit nauclerus de illo stanno, vt venumdaret illud. habebat enim illic antiquum socium in negotiis petentem ex eodem stanno. Dat ei in sacco quasi quinquaginta libras. [stannum in argentā conuertit.] At ille volens probare speciem si bona esset, soluit illud in igne, & inuenit argentum e purum. Putauitque se esse tentatum, & retulit ei saccum dicens: Deus indulgeat tibi. Numquid inuenisti me impostorem erga te, quia tentando argentum pro stanno dedisti mihi? Expauescens vero de sermone illo nauclerus, dicit: Crede, ego pro stanno illud habeo. Si vero ille qui fecit de aqua vinum, ipse per orationes Patriarchæ fecit & stannum argentum, nihil mirum. Et vt satisfias, veni ad nauim, & videbis cetera istius metalli socia, quod accepisti. Ascendentes itaque, inuenerunt stannum argentum optimum factum. & non est peregrinum miraculum, o philochristi. Qui enim quinque panes multiplicauit, & rursus aquam Ægypti transmutauit in sanguinem, & virgam in serpentem transmutauit, & transtulit flammam in rorem; facilius & hoc tam gloriosum miraculum operatus est, quatenus & famulum suum ditaret, & nauclero misericordiam suam præstaret.

[17] Descendente sanctissimo isto viro aliquando in ecclesiam Dominico die, accessit ad eum homo, qui multas possederat facultates: & fures ingressi domum eius, despoliauerunt eum vsque ad stramentum: [Iubet 15. libras auri dari Nobili pauperi:] & cum multa quæstio esset facta, & non inuenisset qui hæc perpetrauerant; compulsus est multa nimis paupertate, deprecari cum magna reuerentia sanctissimum illum Patriarcham, dicens ei & calamitatem suam. Misertus ergo illius multum (fuerat enim ex clarissimis & magnis Principibus) dicit ad aurem illius cui aurum creditum erat, vt daret ei quindecim libras auri. [datis a famulis tantum 5.] Cum autem has daturus abiret, apprehendit consilium f logothetæ & g œconomi: & ex diabolica operatione inuidentes, non dederunt ei nisi quinque libras. Cum ergo reuerteretur de h collecta idem honorabilissimus Archiepiscopus, dat ei in scriptis mulier vidua, habens vnicum filium, i notitiam xenij quinque centenariorum auri. Cum autem suscepisset, & honorabile secretū dimisisset, conuocauit dispensatores, & dixit eis: Quot libras dedistis illi qui ad me accessit? [recipit a vidu a eleemosynā 500. librarum,] Qui dixerunt: Domine, vt iussit sacratissima Sanctitas vestra, quindecim libras. Cum autem cognouisset per inhabitantem in segratiam, illos esse mentitos, adducit eum qui acceperat, & interrogat eum, quid accepisset? Illo vero dicente quinque libras, [a qua nisi fraus suorum intercessisset,] proferens de honoranda manu sua ille Sanctus k pittacium, quod sibi traditum fuerat, dixit eis: A vobis exquirat Deus & illa alia decem centenaria: quoniam si dedissetis quindecim libras, vt dixit humilitas mea, qui attulit quinque centenaria, quindecim daret. Et vt certos vos faciam, mittens adducam quæ has attaluit.

[18] Et mittens duos venerabiles viros, vt accersirent reuerendam feminam, quæ in baptisterio pittacium ei porrexerat, [accepturus 1500. fuisset.] cui & indicat, dicens: Benedictionem, quam Deus sibi offerendam misit in cor tuum, ferens tecum, veni ad humilitatem meam. Quæ cursim surgens, apprehendit vestigia Sancti vna cum quantitate auri. Cum ergo suscepisset ille Patriarcha oblationē, & orasset super eam, & super filium eius sufficienter, dicit ei: Obsecro te l Nonna, hæc tantum voluisti dare Christo, an aliud aliquid? Cum autem sensisset deiferum illum, quod fecerat cognouisse; tremore compressa, dixit: Per sanctas Domini mei orationes, m & sanctum meum Mennam, quindecim centenaria scripseram in pittacio: & ante vnam horam cum starem in synaxi, vt darem hoc tibi Domino meo, dissoluens illud, importune legi. Ego enim indigna ancilla tua scripsi hoc propria manu, & inueni decem deleta a seipso. Tunc stupefacta intra memetipsam, dixi: Vtique non est voluntas Dei, vt dem nisi quinque. Dimittente autem Patriarcha reuerendam illam feminam, ceciderunt ad pedes eius dispensatores, qui transgressi sunt voluntatem eius, petentes indulgentiam, & affirmantes nihil tale se vlterius acturos fore.

[Annotata]

a In MS. Audomarensi additum ad marginem: Arcam, repostorium, vel seruatorium, siue pecuniam, vel opes. Cassianus lib. 4. Instit. cap. 14. [Entheca.] Cumque totam enthecam cœnobij, suam credat esse substantiam. Vtitur hac voce Gelasius Papa apud Gratianum dist. 12. q. 2. cap. Vobis enim.

b Metaphrastes τῷ πρώτῳ τουτων. Heruetus Principem vertit.

c Stanno optimo abundat Anglia, præcipueq; Damnoniorum prouincia, quæ nunc Cornvvallia, [Stannum Anglicanum.] vel Cornubia dicitur, maxime in Occidentem vergens.

d Metaphrastes Decapoli. Statio nauium Alexandriæ: forte a tot vrbibus isthic negotiantibus excitata. [Decapolis.]

e MSS. S. Maxim. Audomar. & Marchian. primum.

f Logotheta præest discutiendis & conscribendis, tam ad populum, [Logotheta.] quam ad præcipuos ordinis Ecclesiastici pertinentibus. Ita Codinus de offic aulæ Constantinopol. & magnæ Ecclesiæ. In MS. Audomarensi addebatur: caussarum vel sermonum positoris, vel ratiocinatoris, vel consiliarij. Alius ab hoc erat Logotheta Palatinus, de quo consule Glossarium Meursij.

g Rosvveydus in Onomastico: Logothetam simul Oeconomi Ecclesiastici officium obiisse discimus ex Vita Ioannis Eleemosynarij. At nobis omnino ab illo diuersus videtur: siue supremus Oeconomus Mennas, qui Vicedominus supra, & ordinabat dispensationem sanctæ Ecclesiæ, siue aliquis ex inferioribus Oeconomis fuerit.

h Codex Aquincinctinus superscribebat: id est, distributiones ad pauperes.

i pittacium, vt mox sequitur.

k aliis pyctacium. Significat panni frustulum, & μεταφορικῶς indiculū membranaceum vel chartaceum. [Pittacium] De eo pluribus Rosvveydus in Onomastico, & nos alibi.

l In editione Coloniensi Theodorici a Loher, nonne. nec male; etsi improbante Rosvveydo. De Nonna infra ad num. 85.

m Rosvveydus opinatur intelligi Mennam Oeconomum, qui forte adstabat, & consilium ante etiam contulerat, vt non nisi quinque libræ auri darentur. Longe verosimilius est S. Mennam Martyrem accipiendum.

CAPVT IV.
Subuentum ipsi Ioanni egenti.

[18] Intuens a Niceta Patricius huius viri virtutibus pleni magnanimitatem, & sine parcitate manum expansam, & tamquam ex fonte iugiter omnibus præstantem, [Nicetæ Patricio auferenti thesaurum suum non resistit,] instinctu quorumdam diabolum imitantium, subit ad Sanctum, & dicit ei: Regnum arctatur, & pecunia eget. Iam, quia sine parcitate erogantur, quæ deferuntur tibi pecuniæ, da eas Imperio, da eas in publicum saccellum. Ille vero de hoc quod dictum fuerat, imperturbatus manens, dicit ad eum: Non iustum est, vt arbitror, Domine Patrici, ea quæ supercælesti Regi oblata sunt, terrestri dare. Si vero & omnino tale aliquid iudicasti, crede, humilis Ioannes ex eis nummum non dabit tibi: sed ecce sub humili lectulo meo est apotheca Christi: vt volueris, fac. Surgens itaque statim Patricius, vocat de suis hominibus qui portare deberent, & imponit super eos pecunias totas, non relinquens ex eis nisi vnum centenarium.

[20] [Dei prouidentia aliam pecuniam accipit,] Et cum descenderent, qui portabant huiusmodi pecuniam, ascendebant quidam alij portantes pusillas lagunculas, habētes pecunias missas Patriarchæ de Africa, superscriptas alias quidem b MEL OPTIMVM, alias autem MEL SINE FVMO. Cum ergo descendens Patricius legeret superscriptiones lagenarum, insinuat Patriarchæ vt sibi mitteret de tali melle, quo ad opus suum vteretur. Nouerat enim eum mali esse immemorem. Ascendente igitur qui lagunculas habebat creditas, & responsa reddente, & indicante pecunias esse pro melle in vasis; statim vere mitis Pastor misit ei vnam langunculam, [eius partem mittit Nicetæ;] superscriptam mel optimum, faciens ei & pittacium, continens ita: Dominus qui dixit: Non te deseram neque derelinquam, sine mendacio est; & Deus verus: idcirco Deum, qui omnibus escam & vitam præbet, homo corruptibilis constringere non potest. [Hebr. 13. 5. Ios. 1. 5.] Vale. Prȩcepit autem abeuntibus & portantibus lagunculam, vt dicerent ei, vt ante se faceret eam aperiri; & dicerent ei, quod omnes quas viderat deferri lagunculas, pecuniis essent pro melle repletæ. Contigit ergo sedente eo ad mensam, vt nuntiaretur adesse eos qui lagunculam portabant, & pittacium Patriarchæ. Adscendentibus itaque eis, cum vidisset vnam tantum lagunculam, dixit eis Patricius: Dicite ei; Credo Domine, magnam iracundiam aduersum me retines, nam vnam solam non mitteres mihi. Tradito autem pittacio eodem, & c bullam dissoluentibus, & euacuantibus coram omnibus pecuniam, agnouit & reliquas lagunculas, quas vidit, similiter plenas esse.

[21] Cum ergo legisset, quod homo corruptibilis Deum constringere non possit, compunctus de sermone, [a quo recipit raptas & acceptas pecunias cum fœnore,] dixit: Et viuit Dominus, neque Niceta constringet eum: homo etenim & ipse peccator & corruptibilis est. Et relinquens mox prandium, & sumens secum quotquot pecunias ab honorando Patre abstulerat, & lagunculam quæ ab eo transmissa fuerat, & de suo centenaria tria, apprehendit honoranda eius vestigia, nullo in obsequium proprium sumpto: sed in humilitate multa adscendens, rogabat eum, quasi aliis accusantibus motum, indulgentiam a Deo exposceret: satisfaciens ei, quod etsi pœnitentiam ei daret, prompte hanc susciperet, & custodiret. Admirans autem Archiepiscopus velocem viri conuersionem, nihil de commisso conquestus est, sed & magis consolabatur eum verbis consolatoriis. [fit illius compater.] Talis autem amborum confirmata est ex tunc a Deo caritas, vt d compater supradicti fieret Patricij.

[22] Qui Abraham in hoc quod expediebat, tentauit, vt eius fidem soli Deo cognitam, vniuersus mundus discens imitaretur; tentauit & memorabilem istum Ioannem. Modus autem illius tentationis, forma vtilitatis sanctis eius Ecclesiis extitit. est autem forma hæc: [Laborat penuria,] Inæstimabili multitudine fugientium a Persis, sicut iam dictum, & adueniente Alexandriam, & sterilitate multa ciborum facta, eo quod non subiret fluuius Nilus secundum consuetudinem, & auro cuncto erogato, quod possederat, Patriarcha misit, & mutuo accepit a multis philochristis circa decem centenaria. Et his iterum consumptis, & adhuc fame manente, [ex defectu crediti,] & de cetero mutuum dare ei nullo volente, sed omnibus pertinaciam famis timentibus, & necessitate compresso eorum qui ab eo alebantur, & in multa cura & oratione Beato perseuerante, sensit quidam ciuitatis habitator eam, quæ circumdederat sanctissimum illum, ariditatem & omnimodam egestatem: [tentatur oblatis muneribus] bigamus existens, desiderat Diaconus sanctæ Ecclesiæ fieri. & per necessitatem quæ Sanctum vndique circūdederat, volebat suadere ei, vt eum consecraret: fecitque ei deprecationem, continentem ita (in facie quippe ei non audebat tale aliquid dicere) Sanctissimo & ter beato Patri Patrum Ioanni Vicario Christi, [a bigamo diaconatum appetente,] deprecatio & postulatio a Cosma indigno seruo seruorum Sanctitatis vestræ. Ediscens, sanctissime Domine, quæ obtinet honorandum caput tuum secundum permissionem Dei, imo pro peccatis nostris, escarum penuriam, non iustum existimaui seruus tuus, in refectione conuersari, Domino meo in e subtilitate manenti. Sunt igitur indigno seruo tuo frumenti ducenta millia modiorum, & auri libræ centum octoginta, quas rogo dari Christo per te Dominum meum: tantum ego indignus in ministerio vestri diaconatu frui merear, vt per talem cum te Domino sancti altaris ministrationem, emunder a peccatorum meorum luxuria. Dicit enim vere Dei prædicator sanctus Apostolus, quoniam ex necessitate & legis translatio fit. [Hebr. 7. 12.]

[23] Hæc suscipiens diuinitus sapiens, & virum aduocans, ait ad eum: Tu es qui preces nobis per notarium tuum & filium misisti? [cuius Simoniæ non acquiescit:] Quo dicente; Etiam Domine: misit omnes foras beatus & misericordissimus, nolens coram omnibus hunc confundere, & cœpit dicere ad eum: Oblatio quidem tua multa & tempori necessaria, sed f maculosa est: & nosti quod in Lege ouis siue parua, siue magna, nisi immaculata esset, non in sacrificium offerebatur: & ideo ad sacrificium Cain non respexit Deus. Quoniam vero dixisti, frater, quod ex necessitate & legis translatio fiat, de Lege veteri hoc dicit Apostolus: nam quomodo ait frater Domini Iacobus, quod quicumque obseruauerit totam legem, offendat autem in vno, factus est omnium reus? [Iac. 2. 10.] De fratribus vero meis egenis & de sancta Ecclesia, Deus qui eos nutriuit ante quam ego & tu nasceremur, ipse & nunc nutriet eos; tantum, si sermones eius illæsos custodierimus. Ille enim qui tunc quinque panes multiplicauit, potest & decem horrei mei modiis benedicere. [Act. 8. 21.] Quapropter illud dico ad te, fili, quod in Actibus Apostolorum dictum est: Non est tibi portio neque hereditas in hac parte.

[24] [& mox frumenti copia ei aduenit.] Cumque hunc tristem & sine effectu dimisisset, nuntiatur ei duas Ecclesiȩ magnarum nauium ad terram esse submissas, quas miserat in Siciliam propter frumentum. Hoc autem audiens ille Beatus, cadens in terram, gratias egit omnipotenti Deo, dicens: Gratias refero tibi Domine, quoniam non permisisti seruo tuo pecuniis vendere gratiam tuam. Vere inquirentes te Domine, & sanctæ Ecclesiæ tuæ regulas custodientes, non deficient omni bono.

[Annotata]

a Nicetas filius Gregoræ Patricius, Subprætor Africæ, anno sexto Phocæ Theophani memoratur, [Nicetas Patricius.] lib. 17. cap. 58. ast inde per Ægyptum & Pentapolim. conspirauit cum Heraclio in necem Phocæ lib. 18. cap. 1. Legatum Heraclij scribit Cedrenus anno 2. Heraclij, Christi 612. Comes excubitorum fuit, surrogatus in locum Crispi generi Phocæ. Quæ hic narrantur, contigisse anno Heraclij 12. existimat Baronius: sed supra Rosvveydi verbis refutatus.

b Metaphrastes scribit lagunculas fuisse melle impletas, quod diuinitus sit in pecuniam mutatum: sed Mennæ, & Leontio potius assentimur.

c Explicationem superscribunt MSS. Audom. & Aquicinct. id est, [Bulla. bullare.] sigillum. ita infra num. 94. Non potes scribere, & bullare, & afferre mihi? & num. 96. Dat ei proprium pictacium bullatum. Amphilochius in Vita S. Basilij interprete Vrso: Plumbo bullauit chartam.

d An liberos eius e sacro fonte suscipiens? inquit Rosvveydus. Metaphrastes ὡς καὶ ἀνάδοχον τῶν αυτοῦ παίδων γενέσθαι τὸν Πατριάρχην. Vt etiam Patriarcha fuerit eius filiorum susceptor. quæ de susceptione e sacro fonte passim accipiuntur.

e id est, tenuitate & paupertate, addunt nonnullæ editiones. Infra num. 72. iterum eodem significatu accipitur.

f S. Gregorius Magnus S. Eulogium iam ante hortatus fuerat ad labem hanc Simoniacam ex Ecclesia Alexandrina extirpandam, vt dicetur ad huius Vitam 13 Septemb.

CAPVT V.
Moderatio animi, & mansuetudo.

[25] [Clericos percussores excommunicat:] Qvibusdam duobus Clericis in culpam cadentibus, hoc est, manum in alterutrum iniicientibus, hos excommunicauit canonice per aliquot dies. Horum quidem vnus libenter suscepit increpationem, & cognouit culpam suam: alter vero malitiosus existens, gaudens præceptum suscepit. Occasionem enim quærebat miser, ne ingrederetur ecclesiam, sed licentiam haberet perseuerandi in nefandis actibus suis. Irascebatur autem contra sanctum Patriarcham, & quantum in se erat, minabatur ei nocere. Quidam vero dicebant, & ipsum esse qui prodiderat pecunias Ecclesiȩ ad Patricium Nicetam: quas & rapuit manu, vt præscriptum est. Nuntiatum est igitur, quod ille mali memor, malitiam reseruaret, & non rectam erga Beatum hunc voluntatem haberet. Ille autem vere pastor, memor dicti illius: Quis infirmatur, & ego nō infirmor? & iterum: Vos qui potētes estis, debetis infirmitates impotentium portare: voluit hunc accersire, & decenter admonere, & soluere eum ab excommunicatione; videbat enim lupum conantem rapere ouem. [2. Cor. 11. 29. Gal. 6. 1. Rom. 15. 1.] Dispensatione vero Dei actum est, vt innotesceret omnibus Patriarchæ immemor mali animus: oblitus est accersire eum, & soluere ab excommunicatione.

[26] [subsistit in sacrificio, nondum Clerico sibi reconciliato,] Cum ergo ad sanctum Dominicum diem peruenisset, & sancto altari adstitisset, vt incruentum sacrificium offerret, iam Diacono generalem orationem pene consummante, sanctum velum a exaltaturo, in mentem malitiæ immemoris venit: & statim diuini præcepti recordans, asserentis: Si offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum, &c. intimat Diacono facienti orationem, quam Diaconus solitus facere erat, vt reinciperet a capite: & si impleretur, iterum recapitularet, vsque dum perueniat eius sanctificatio. [Matth. 5. 23.] Finxit enim se, tamquam si eum ventris necessitas compulisset. Et veniēs in honorabile b cimiliarchium, misit statim fere viginti hebdomadarios, quærentes iam dictum mali modi Clericum. Intentio enim pastoris hæc erat, vt educeret de ore leonis ouem. Deus vero, qui voluntatem timentium se facit, fecit præ manibus inueniri mox Clericum. Et veniente eo, [quem humilitate reducit,] & veritati testimonium perhibente, prior Patriarcha genu flexit, dicens: Indulge mihi frater. Veritus ergo illius honorabile pontificium, & eorum qui aderant præsentiam, magis vero timens iudicium Dei, & horrens ne forte descenderet ignis de cælo eadem hora & consumeret eum, videntem honorandam illam canitiem humi iacentem, genu flexit & ipse, petens veniam & misericordiam. [& sacrificium peragit.] Et dicente Patriarcha: Deus nobis omnibus indulgeat, surrexerunt & ingressi sunt ambo ecclesiam: & tunc cum multo gaudio & lætitia adstitit sancto altari, cum munda conscientia valens dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Ita autem sana ex tunc & compuncta mente factus est Lector ille, vt presbyterij consecratione potiri mereretur.

[27] Deiferi quidam sanctorum Patrum dixerunt: Angelorum quidem est nullatenus litigare, sed in omnimoda & perpetua pace consistere: hominum vero est altercari quidem, sed statim reconciliari: dæmonum autem est litigare, & totum diem transire inreconciliatos. Hoc propterea præfati sumus, amatores Christi, propter prȩsentem narrationem. Placuit huic aliquando nobili, vna cum commemorato Niceta Patricio, de quadam publica re altercari. [Altercatur cum Niceta Patricio in pauperum fauorem,] Modus autem litigij erat talis; necessarium est enim dicere, cum sit animæ vtilis: Patricius quidem disponere volebat forum propter lucra publica: Patriarcha autem id non patiebatur, pauperum in hoc procurans salutem. Multum ergo c contra se secreto contendentes, & inflexibiles manentes, recesserunt ambo ab inuicem irati & irreconciliati. Erat autem hora quinta: & quidem Patriarchæ erat refragatio & amaritudo pro mandato Dei: Patricij autem, propter pecuniaria lucra erat. Tamen ait ille Iustus: Neque pro rationabili, neque pro irrationabili occasione debet homo irasci. [prudentia sua eum sibi reconciliat;] Adueniente ergo hora vndecima, mandat per Archipresbyterum vna cum Clero Patriarcha Patricio hoc dignum memoria verbum: Domine, sol ad occasum est. Cum autem hoc verbum ille audisset, non tolerans cordis sui ardorem, sed tamquam diuino igne inflammatus, Sancti sermone compunctus est, infectusque lacrymis statim totus factus est: & surgens, venit ad Beatum hunc. Quem cum vidisset, ait: Beneuenisti fili Ecclesiæ, obediens voci eius. d Mittentibus igitur ambobus metanœam, & amplexantibus alterutrum, sederunt. Et aperiens os suum Patriarcha, dixit: Crede mihi Domine, nisi quia vidi te valde tribulatū de hoc, iam nō pigritarer ego venire ad claritatem tuam. Etenim Dominus & Deus noster, ipse circuibat ciuitates & castella & domos, visitando homines.

[28] Omnibus autem humilitate summi Sacerdotis ædificatis, & admiratione plenis, respondit ad eum Patricius: Crede Pater, quia vlterius non capient aures meæ eorum verba, qui litigiosas mihi suggerunt res. Tunc sapiens Doctor dixit ei: [docetq; aures non dādas susurronibus,] Crede fili & frater, si omnibus his voluerimus credere, multorum peccatorum erimus domini, maxime in tempore hoc, quando facti sunt multi hominum inuicem odientes. Multoties enim & mihi suadere tentauerunt hi, qui suggerebant mihi dispositiones rerum: & cum facerem sæpe finem, vt seductus fueram, postmodum alij quidam suggerebant mihi, quod fuerim deceptus in capitulo. cum ergo secundo & tertio hoc fuissem perpessus, dedi terminum mihimetipsi absque vtrorumque parte, ne darem definitionem alio in capitulo. [& pœnam iniquis delatoribus constituendam.] Quod si qui suggerebant mihi, mentirentur, ipsi pœnam soluerent, quam accusatus ferret, si contra eum calumnia veraciter fuisset iniecta. Et ex eadem die improuide suggerere mihi contra aliquem omnino aliquid nullus iam ausum habet: quod deposco & moneo magnum decorem tuum, fili, similiter facere. Sæpe enim & cædes iniustas faciunt, qui sublimitatem creditam habent, si fuerint verbis suasoriis commoti, & si sine cruciatu reciderint quæ ad eos veniunt capitula. Et Patricius tamquam a Deo iussus, pactus est eius mandatum se custodire omni tempore illæsum.

[29] Iste memorabilis habebat quemdam nepotem, nomine e Georgium. Vna itaque dierum faciens iste cum quodam ciuitatis tabernariorum rixam, [Nepotem suum conuiciis a quopiam appetitum prudenter consolatur,] conuiciis ab eo seuere affectus est: qui amare dolens, non solum quia publice, verum etiam quia a viliori inhonoratus esset, maxime vero, quia erat nepos Patriarchæ; subiit ad eum in conclaui, eo in secreto morante, flens vehementer. Cum autem hunc ita æstuantem & lacrymantem vidisset mitissimus Patriarcha, interrogat eum caussam detinentis ipsum anxietatis, scire hanc volens. Cumque ille non posset præ amaritudine, quæ circumdederat eum, exprimere sermonem, hi qui præsto fuerunt, quando eum exhonorari a negotiatore contigerat, cœperunt recitare Archiepiscopo caussam: Et quia non debuerat, inquiunt, ita Sanctitas vestra contemni, vt proprios suos ac propinquos a despectis exhonorari pateretur hominibus. Ille autem verus vtique medicus, volens primo veluti emplastro quodam curare nepotis sui furiam, & tum tamquam ferro incisionem & liberationem passionis, per sapientissimum os suum huic afferre, talibus verbis cœpit extinguere morbum, & dicere: Et omnino ausus est aliquis os aperire, & contradicere tibi? Crede fili mi patri tuo, quoniam faciam in eo hodie rem, vt tota Alexandria miretur. Cumque vidisset eum remedium recepisse, & tristitiam cunctam proiecisse, putantem videlicet, quod ageret contra eum qui se contumeliis affecerat, & faceret eum flagellari per eum, qui super forum erat constitutus, & variis pompis dehonestari; dicit ei, deosculans pectus ipsius: Fili mi, si ex veritate humilitatis meæ nepos existis, præpara teipsum & flagellari, & conuicia pati ab omni homine. Vera enim cognatio non ex sanguine & carne, sed ex virtute mentis agnoscitur. Confestim igitur accersiuit eum, qui super caupones erat constitutus, & præcepit ei, ne ab illo caupone acciperet neque consueta sua, neque publica, [& conuiciatori benefacit.] neque pensionem ergasterij eius. Et ipse enim sanctissimæ Ecclesiæ erat. Et omnes expauescentes immobilem longanimitatem eius, intellexerunt esse hoc quod dixit: Quoniam faciam in eum rem, vt miretur tota Alexandria: videlicet quia non solum vicissitudinem non reddidit, verum etiam pro vltione adiutorium impendit.

[30] Nuntiatum est aliquando huic Beato, quod quidam Clericorum malitiam in corde aduersus quemdam reseruaret, & inreconciliatus ei permaneret. Ille vero quærebat huius nomen & gradum nosse. In crastinum ergo die Dominico didicit hunc, Damianum quidem nomine, Diaconem vero esse officio. Præcepit itaque Archidiacono, vt sibi, quando idem Damianus ad ecclesiam veniret, demonstraret. Igitur cum in crastinum statio Dominico die fieret, venit & Diaconus ad stationem: & vidēs Archidiaconus, ostendit eum Patriarchæ. Ob eam enim tantummodo controuersiam adstabat tunc Pontifex sancto altari: quid vero vellet facere, nulli credidit. Cum ergo venisset Diaconus Damianus, [Damiano Diacono communionem negat: nisi reconcilietur.] vt susciperet ab eo sanctam Communionem secundum proprium gradum, tenuit manum illius ille Sāctus, & dixit. Vade prius reconciliari fratri tuo: & tunc veniens, digne suscipe immaculata, immemor malitiæ, Christi mysteria. Reueritus ergo coram tanta multitudine Clericorum contradicere illi, maxime in tali loco & in tali horrenda hora, spopondit hoc facere: & tunc de sanctis mysteriis dedit ei. Igitur ex tunc omnes Clerici & laici custodiebant se, ne inter se malitiam retinerent: timentes, ne & ipsos confunderet, triumpharetque quemadmodum & illum Diaconum.

[Annotata]

a Metaphrastes: κατ᾽ ἀυτὴν τὴν ὥραν, ἐν ᾗ τὸ ἱερὸν καταπέτασμα τῶν θεἰων ἀφαιρεῖται δώρων. Ea ipsa hora, in qua sacrum velum aufertur a sanctis donis. Quod ex ritu Latino fit ad Offertorium Missæ. De eo ritu, & orationibus tum a Diacono dici solitis, videri possunt antiqua Græcorū & Orientalium Ritualia, Liturgiæ, & Euchologia.

b Exponitur in MSS. Audom. & Aquicin. & editis. id est, secretarium vniuersale. Dicuntur alibi Cimelia vestiariorum gazæ, [Cimelium.] [Cimeliarchium.] seu donaria, & ornamenta Ecclesiæ. Idem Anastasius in Vitis Pontificum cap. 72. in Seuerino: Sigillauerunt omne vestiarium Ecclesiæ, seu cimilia episcopij, quæ diuersi Christianissimi Imperatores, seu Patricij & Consules, pro redemptione animarum suarum B. Petro Apostolo reliquerant. Hinc χειμηλιαρχειον, archiuum cimeliorum. Occurrit iterum infra num. 84.

c MS. Aquic. coram secreto. MS. Gemblac. contra se acriter. Editi nonnulli, coram secretario.

d infra num. 64. & mittens genuflexiones. Græce βάλλειν μετάνοιαν, quod idem in Vita S. Basilij, aliis genuflectere, aliis facere metanœam, explicatur; scilicet honoris caussa ad alicuius pedes se abiicere, & venerabundo animo prosternere, ac benedictionem petere. Editi hic addunt explicationis gratia; id est, pœnitudinem, siue recognitionem.

e Baronius an. Ch. 620. num. 10. putat hunc Georgium suffectum esse Patriarcham Alexandrinum in locum S. Ioannis defuncti. Rationem coniecturæ suæ addit num. 11. Quod antiquitus in more esset positum Ecclesiæ Alexandrinæ, vt defunctis illis Episcopis, qui præstantiores fuissent, & eam illustrassent Ecclesiam, aliquis ex eorum propinquis successor eligeretur; vt vidimus de Cyrillo nepote Theophili in locum eius subrogato. Sed id ducentis abhinc annis contigerat, neque sæpius factum obseruatur. Deinde Georgius ea tunc ætate esse non potuit, vt Patriarchæ fungi munere posset, qui Metaphrastæ νέος, adolescens, dicitur, & hic instar pueri flet, vt obseruauit Rosvveydus.

CAPVT VI.
Disciplina domestica, & vitæ ratio exterior.

[31] Habebat quidem sanctissimus hic vir scientiam diuinarum Scripturarum: non autem in sapientia sermonis, has tamquam ex inani gloria memoriter dicens, [Sermonem miscet de SS. PP. Scriptura, &c.] sed per eamdem ipsam operum actionem, & mandatorum obseruationem: & in secreto quotidiani consilij sui nullus sermo otiosus audiebatur nisi forte ordinatio rei ciuilis exigeret: sed aut relationes sanctorum Patrum, aut scripturales quæstiones, aut dogmatica problemata, propter multitudinem nec nominandorum hæreticorum, [Detractores odit & excludit.] qui regionem circumdederant. Si vero alicui aliquis detrahere inciperet, hunc Patriarcha per alteram sermocinationem, vt sapiens, ingeniose remouebat: & si iterum permaneret, nihil quidem ei dicebat; sed hunc annotans, præcipiebat hebdomadario, ne sineret vlterius eum intrare cum his qui nuntiabantur, quatenus per eum ceteros temperaret atque erudiret.

[32] Definitionem autem & aliam, quam affectauit hic Sanctus, non est iustum postponere. Audiens quod postquam a coronatus est Imperator, nullus vniuersi senatus & adstātium exercituum antiquum memoriale aliquod nuntiet, [E ritu Imperatoris coronati,] sed mox hi, qui dicuntur monumentorum ædificatores, sumant quatuor vel quinque minutias marmorum pusillas de diuersis coloribus, & ingrediantur ad eum, & dicant: Domine, quali metallo Imperium tuum iubet fieri monumentum tuum? insinuantes videlicet ei, quia tamquam homo corruptibilis & transitorius curam habeto tuæ ipsius animæ, & pie regnum dispone; imitabatur & iste Beatus veraciter hanc dignam laude traditionē, & præcepit sibi monumentum ædificari, vbi & reliqui prædecessores eius Patriarchæ iacebant: imperfectum vero manere vsque ad obitum suum, [sepulchrū sibi extrui curat,] vt imperfecto existente, per celebrem festiuitatem assistente clero ingredientes qui dicebantur b studiosi, dicerent ad eum: Domine, monumentum tuum imperfectum est, præcipe ergo vt cōsummetur, eo quod nescias qua hora fur veniat. [non perfici.] Hoc autem faciebat ille Sanctus vt ita fieret, volens imitationem bonam & post se futuris relinquere Patriarchis.

[33] c Domino ob multitudinem peccatorum nostrorum permittente, [Mittit munera pro ecclesia Ierosolymitana.] propria templa, quæ erant Ierosolymis, a percutiendis a Deo Persis cremari; discens hic sanctissimus Patriarcha, in multa egestate esse Sanctū d Modestum Patriarcham Ierosolymorum, ad horum releuationem & reædificationem mittit ei numismata mille, & mille saccos plenos frumento, & mille legumina, mille libras ferri, e mille restes siccatorum piscium, qui f menomenæ dicuntur, mille vascula vini, & mille Ægyptios operarios, mittens ei per litteras: Da mihi veniam, vere Christi operator, nihil dignum templis Christi mittenti. Vellem enim, crede mihi, si esset conueniens, & ego ipse venire, & ipse operari in domo sanctæ Christi g Resurrectionis. Verumtamen illud rogo honorandum caput tuum, vt nullatenus hoc imputes minimo nomini exiguitatis meæ: sed hoc potius petas a Christo, vt ibi me conscribat, vbi veraciter conscriptio beata consistit.

[34] Arripit ille Sanctus & hoc, bonum dico, videlicet quod infimo stratu recumberet, & vilibus operimentis in cellula sua vteretur. [Vili lecto vtitur:] Quod cum audisset quidam possessorum ciuitatis, adscendens ad eum, & videns quod opertorio scisso & laneo tegeretur; transmisit ei coopertorium numismatum triginta sex, rogans multum eum, vt eo cooperiretur ad memoriam, inquit, mittentis. Ille vero hoc suscipiens, propter multam viri postulationem coopertus est hoc vna nocte, [pretioso oblato vna tantum nocte tegitur,] per totam pæne noctem dicebat ad semetipsum, vt recitabant cubicularij eius: Quis dicet, quod humilis Ioannnes (habebat enim semper verbum istud in ore) pallio triginta sex numismatum tegatur, & fratres Christi frigore necentur? Quanti sunt modo, qui dentibus strident præ glacie? quanti sunt modo, qui h psiathum habentes subtus dimidium, & supra dimidium, & non possunt extendere pedes suos, sed dormiunt i vt glomus trementes? Quanti in monte dormierunt incœnati, & sine lucerna, habentes duplicem cruciatum tam ex frigore quam ex ieiunio? [confusus meditatione penuria inopum:] Quanti desiderant saturari de foliis olerum, quæ proiiciuntur de coquina mea? Quanti vellent tingere panem suum in k zemate quod proiiciunt coqui mei? Quanti cupiunt vel odorare vinum, quod funditur in cellario meo? Quanti sunt in ciuitate ista in hac hora peregrini, non habentes vbi hospitentur, & in foro iacent, fortasse & pluuia madefacti? Quanti, putas, habent totum mensem, vel etiam duos, non gustantes oleum? Quanti sunt, qui non habent alterum vestimentum in æstate, & alterum in hieme, & ita miseriis affliguntur? Tu vero expectans etiam æternam iucunditatem assequi, & vinum bibis, & pisces immanes deuoras, & in cubiculis demoraris: modo autem cum omnibus malis & in coopertorio triginta sex numismatum te calefacis? Veraciter ita viuens & in tali laxatione conuersans, non exspectabis illic præparatis gaudiis frui, sed audies vtique quod & diues ille audiuit: Recepisti bona in vita tua, pauperes vero mala: nunc ergo illi consolantur, tu vero cruciaris. [Lucæ 16.] Benedictus Deus, humilis Ioannes alia nocte non cooperietur illo. Iustum est enim, & bene acceptum Deo, vt tegantur centum potius quadragintaquatuor fratres & domini tui, quam tu infelix. Venumdabantur enim quatuor l rachanellæ numismate vno.

[35] Mox ergo transmisit illud in crastinum, vt venumdaretur. Et videns is qui obtulerat, [pretiosum stragulum vendi curat.] emit illud triginta sex numismatibus, & rursus obtulit Patriarchæ. Cum vero in crastinum vidisset illud, emit hoc similiter, & rursus obtulit Patriarchæ, deposcens vt tegeretur ab eo. Cum autem tertio hoc fecisset, dicit ei gratulabundus ille Sanctus: Videbimus quis deficiet, ego an tu. Erat enim opulentus valde, & suauiter quasi vindemiabat eum ille Sanctus, paullatim ab eo multa auferens: & dicebat semper, quod posset aliquis intentione dandi pauperibus exspoliare diuites, & ipsum etiam m hypocamisium ab eis beneuole auferre, & non peccare: & maxime, [Modum vindemiādi diuites tradit.] si sunt aliqui immisericordes & auari. Duo enim lucratur talis; vnum quidem, quia animas illorum saluat; alterum autem, quoniam & ipse ex hoc mercedem non modicam habet. Attulit autem ad credulitatem verbi & testimonium verax, quod circa n S. Epiphanium & o Ioannem Episcopum Ierosolymorum factum est: quomodo S. Epiphanius per artem tulit p argentum Patriarchæ, videlicet Ioannis eiusdem, & dedit egentibus.

[Annotata]

a Ritum hunc se alibi obseruasse negat polyhistor Rosvveydus. Sed præclarum Maximiliani I. sarcophagum secum in omnibus expeditionibus vehentis, narrat exemplum.

b Metaphrastes ὁι ἐπὶ τῷ ἔργῳ τεταγμένοι. qui præfecti erant operi.

c Desunt hæc in Metaphraste, vt plurima infra.

d De eo actum supra XXII. Ianuar. ad S. Anastasij Persæ vitam, vbi Presbyter tantum appellatur, & Apostolicæ Sedis Vicarius.

e Existimat Rosvveydus a reste, qua siccati pisces & allia colligantur, hodieque vulgo dici Teutonibus, een rist vel rest buckingh, een rist aiuyn.

f Menomenas existimat Rosvveydus eosdem esse, qui Plinio lib. 32. cap. 11. Mænæ dicuntur.

g Antiochus monachus Lauræ Sabæ Abbatis, qui hoc tempore vixit, epist. ad Eustathium Præpositum monasterio Datalenæ Ancyræ ciuitatis Galatiæ, tomo 1. Biblioth. PP. Græcolat. ita de S. Modesto scribit: In sublime erigit omni prorsus digna veneratione templæ Saluatoris nostri Iesu Christi, quæ quidem barbarico igne conflagrarunt, puta ædes sanctæ Caluariæ ac sanctæ Resurrectionis &c. quod a morte S. Ioannis potissimum fecit, ab eo iam incitatus. Resurrectionis Presbyter Elias legitur in Vita S. Anastasij nu. 11.

h id est, mattam, superscribitur in MS. Aquic. Hesychius: [Psiathus.] ψίαθος χαμεύνη, καὶ τὸ φυτὸν ἐξ οὗ πλέκεται ψίαθος Psiathus, lectus humi stratus, & frutex ex quo plectitur psiathus. In Vita S. Pachomij, psiathos plectere, psiathos operari. Diminutiuum Ψιάθιον psiathium, [Psiathiū.] quod legitur in Vita SS. Abrahæ Eremitæ, eiusq; neptis Mariæ, Euphrosynæ &c. De eo plura Cassianus lib. 4. Institut. cap. 13. & Collat. 1. cap. 23.

i In MSS. Audom. & Aquic. vt glomus trenantes. in MS. S. Maxim. in globiis trementes: an forte in colobiis? De his actum alibi. at magis arridet, vt glomus, quasi instar glomeris contracti tremant præ frigore.

k id est, iactura aquarum, vbi carnes coquuntur, vel fermento aut fæce. ita additur in MS. Aquic. ζέω ferueo, ebullio. hinc ἑπίζεμα, ebullitio in summa olla feruente. S. Hieronymus lib. 3. in Oseam: Pro spuma Symmachus posuit ἐπίζεμα, volens ostendere feruētis ollæ superiores aquas, & in spumam bullasque surgētes.

l [Rachanella.] id est, panniculi. ita MSS. Rachanæ infra nu. 52. vocantur.

m id est, vestimentum quod subtus camisiam est. ita MSS. Audom. & Aquic. in margine.

n Episcopum Constantiæ in Cypro, cuius Vitam in eaque hanc historiam illustrabimus XII. Maij.

o [Ioannes Episc. Hierosol.] Habitauerat cum S. Epiphanio in monasterio S. Hilarionis. iunctus deinde amicitia est Palladio & Ruffino labe infectis Orgenistarum. De eo proq; eius sanctimoniæ defensione alij plura.

p Argenti pondus circiter librarum mille quingentarum. Ita Vita S. Epiphanij.

CAPVT VII.
Historia S. Petri Telonearij.

a

[36] Dignum & congruum prædicto capitulo referebat semel coram omnibus iste Sanctus, dicens: Habebam, inquit, quemdam ministrum in apotheca mea in Cypro, fidelem valde, & virginem vsque ad obitum suum. Hic ergo narrabat mihi, quia in Africa existente me, facta est res huiusmodi: Permanebam enim, ait, cum quodam teloneario, diuite vehementer & immisericordi. Semel ergo pauperibus in hieme sedentibus ad solem, seque calefacientibus, cœperunt singuli domos eleemosynatorum collaudare, & pro eis orare per singulos eorum, similiter & domos eleemosynam non facientium vituperare. [S. Petrus in pauperes durus,] Inter quæ venit in medium eorum & nomen senioris mei telonearij, & cœperunt singuli interrogare proximum: Vere tu frater accepisti aliquando de domo illa benedictionem? Et omnibus interrogantibus inuicem, nullus inuentus est accepisse aliquando de domo eius aliquid. Dicit ergo vnus ex eis: Quid dabitis mihi, & ego accipiam hodie ex eo benedictionem? Et facientibus cum eo pactum, venit & stat foris portam domus, expectans quando ad domum suam reuerteretur. [indignabundus mendicum pane impetit,] Ex dispensatione Dei peruenerunt simul, ipse ingrediens portam, & animal portans b siligines c a mancipio, caussa prandij ipsius. Videns igitur egenum, non inueniens lapidem, per furorem arripit siliginem de clitella, & iactauit in faciem eius. Ille vero suscepit eam, & abiit vt satisfaceret confratribus suis; quod ex eisdem manibus accepisset eam.

[37] [æger in somno rapitur ad Dei iudicium,] Itaque post duos dies ægrotauit infirmitate ad mortem idem telonearius, & vidit in somnis seipsum rationem ponentem, & omnes actus suos super stateram appendere: in vna quidem d acie congregabantur Mauri quidam deformes: altera autem acies, aliorum quorumdam erat candidatorum & terribilium specie. Qui nihil inuenientes boni, [videt appendi opera mala plurima,] vt & ipsi appenderent e contra aduersum mala opera, quæ collecta erant a Mauris in acie ipsorum, nimis tribulabantur & tristabantur, & mente consternabantur ad alterutrum, & dicebant: Ergone nihil habemus hic? Tunc dicit vnus eorum: Vere nihil habemus, [opponi tantum proiectum panē ad æquilibrium:] nisi vnam siliginem, quam dedit ante duos dies Christo, & ipsam non voluntarie. Et mittentibus eis siliginem, æqualitas facta est. Tunc dicunt teloneario hi, qui apparuerant ei candidati: Vade, & auge ad siliginem hanc: nam vere Mauri isti te apprehendent. Euigilans ergo, agnouit quæ visa sunt ab eo, non esse mendacia, sed veracia. Omnia vero quæ a iuuentute sua commiserat, & quorum ipse erat oblitus, videbat Æthiopes illos congregare, & deportare ad libram, & dicebat: e Vaue, si vna siligo quam iactaui per furorem ita profuit, [euadit deinde insignis eleemosynator:] a quantis malis se liberat, qui dat in simplicitate sua bona indigentibus? Et de cetero ita modestus & prudens atque summus eleëmosynator factus est, vt etiam corpori proprio non parceret.

[38] Contigit enim aliquando secundum consuetudinem procedere eum diluculo ad teloneum, & obuiat ei nauta, qui a naufragio nudus vt natus est, euaserat: & cecidit ante eum, rogans vt protectionem apud eum impetraret. Ille ergo putans quod egenus esset, expoliauit se f esophorium suum, quod illius melius erat, & dat ei: rogauitque eum, vt hoc ipse vestiretur. [Esophoriū suum pauperi largitur:] Pergens vero ille & erubescens vestiri hoc, dedit illud venditori vt venumdaretur. Et cum recederet telonearius, vidit hoc suspensum, & tristatus est vehementer: & adscendens domum suam, nihil passus est gustare: sed claudens ostium conclauis sui, sedebat plorans & cogitans; Quia non fui dignus, inquit, vt mei memoriam haberet egenus. Cum ergo anxiaretur, obdormiuit: & ecce vidit quemdam speciosum tamquam solem, ferentem crucem super caput suum & esophorium, quod dederat nautæ, adsistentem sibi & dicentem: Quid ploras Domine Petre? [Christum eo indutū videt,] Hoc enim erat ei nomen. Ille vero dixit, vt ad Deum disputans: Quia, Domine, ex quibus largiris nobis, damus alicui, & in turpe lucrum vertunt accipientes. Tunc dicit ei: Cognoscis hoc? Et ostendit ei, quia deintus vestitus esset eius esophorio. Dicit ei: Ecce ego illo vestior, ex quo dedisti mihi hoc: & gratias ago voluntati tuæ bonæ: quoniam frigore affligebar, & tu cooperuisti me. [quem in pauperibus agnoscit:] Ad se ergo reuersus, admiratus est: & cœpit beatificare egenos, & dicere: Viuit Dominus, si inopes Christus meus sunt, non moriar, & fiam tamquam vnus ex eis.

[39] Accersito vero notario suo, quem & emerat, dicit ei: Secretum volo credere tibi: & crede, si propalaueris me, barbaris vendam te, aut si non audieris me. Dat vero ei decem libras auri, & dicit ei: Vade, & eme tibi negotium: & sume me, & duc in sanctam ciuitatem, & vende me cuilibet Christiano, & pretium da pauperibus. Notario autem recusante, dicit ei iterum: Quoniam si me non vendideris, ego vendam te barbaris, [Iubet se vendi & pretium dari pauperibus:] vt prædixi tibi. Obediuit ergo ei notarius: & peruenientibus eis ad sancta loca, inuenit idem notarius amicum suum carum, fabrum argentarium, qui damna inciderat. Ad collocutionem ergo venientibus ambobus, dicit ei notarius: Audi me Zoile, & eme seruum vnum, quia habeo tam bonum, vt dicat homo quod Patricius sit. Et audiens argentarius quod seruum haberet, admiratus est, & dicit ei: Crede mihi, quia non possideo vnde emere possim. Dicit ei rursum notarius: Accipe mutuum, & eme eum: multum enim est bonus, & benedicet tibi Deus per eum. Acquieuit ergo ei, & emit eum sordidis vestibus indutum, numismatibus triginta. Relinquens autem eum notarius, abiit Constantinopolim, satisfaciens quod nulli hoc manifestaret: & quod de pretio nequaquam sibi retinendo aliquid defraudaret, sed hoc totum pauperibus daret.

[40] [peragit officia seruilia, & pia opera:] Ergo aliquando idem Petrus coquinabat domino suo, aliquando autem lauabat pannos eius, numquam aliquādo in quolibet horum assuetus. Afflixit autem seipsum & ieiunio multo. Cum vero vidisset se benedici dominus eius super omnem benedictionem, dicit ei, verecundatus enormem eius virtutem & humilitatem; Volo, humilis Petre, liberare te, & vt sis de reliquo quasi frater meus. Ille vero noluit. Viderat autem eum frequenter conuicia perferre, & percuti a conseruis suis. Habebant autem eum tamquam amentem, [instar amentis habetur:] ita vt & nomen ei imponerent Amentis. Quotiescumque ergo tribulabant eum conserui sui, & dormiebat in tribulatione; apparebat ei qui in Africa illi apparuerat, vestitus esophorio eius, tenens & illa triginta numismata in manu, [a Christo recreatur:] dicens ei: Noli mœstus esse frater Petre, ego suscepi & pretium tui, sed sustenta vsque dum cognoscaris.

[41] Post aliquod vero tempus, venerunt a patria eius quidam argenti venditores, vt orarent ad loca sancta: & inuitauit eos ad prandium dominus Domini Petri: & cum ministraret, statim ille cognouit eos. Ipsi autē dum pranderent, cœperunt affigurare eum, & inuicem ad aures dicere: Quam similat puer iste Domino Petro teloneario. Ille vero occultabat, [agnostitur a conterraneis:] quantum poterat, vultum suum. Iterum ergo comedentibus eis, cœperunt dicere ad eum qui eos inuitauerat: Vere putamus, res tibi magna euenit Domine Zoile: etenim, nisi erramus, publicam personam in ministerio tuo habes. Neque enim sciebant certius, quia erat de coquina & ieiunio commutatus vultus eius. Diu igitur considerantibus eum, dicit vnus ex eis: Vere Dominus Petrus est: surgam & tenebo eum. Valde enim Imperator audiens tristatur de eo, quia dudum non comparuit.

[42] Foris itaque stans audiuit hæc: & ponens catinum a se, [fugiens surdo & muto auditum & loquelam impetrat.] non est ingressus, sed recto cursu cucurrit ad portam. Erat itaque ei qui eum tunc habebat, ostiarius mutus & surdus a natiuitate, qui per nutum tantum aperiebat & claudebat. Festinans ergo seruus Dei exire, dicit surdo & muto: Tibi dico in nomine Christi. Ille vero audiuit statim, & dixit: Etiam Domine. Iterum vero ille ad eum: Aperi. Respondit mutus & surdus secundo: Ego Domine. Statim ergo surrexit, & aperuit ei. Et exeunte eo, subiit ostiarius, & clamauit coram omnibus gaudens & exsultans, quia audiuit & locutus est, Domine, Domine. Porro omnibus qui ex eadem domo erant perterritis, quoniam audiebant eum loquentem; iterum dicit ille quondam mutus: Ille qui coquinam faciebat, exiit currens: sed videte, ne forte fuga lapsus sit: magnus enim seruus Dei est. Quando discedebat, dixit mihi: Tibi dico in nomine Domini: & mox vidi de ore eius exeuntem flammam, & tangentem aures meas: & statim audiui, & locutus sum. Et exilientes & sequentes eum cuncti, vlterius non viderunt g eum. Tunc pœnitentiam omnes agebant, qui in domo illa erant: & ipse dominus eius qui Petrum emerat, quia in tali exhonorantia humiliassent eum: & maxime hi qui vocabant eum Amentem.

[Annotata]

a Celebrant eum Græci XX. Ianuarij, vbi Vitæ compendium e Græcorum Menæis dedimus, [S. Petrus Telonarius] hinc potissimum sumptum. Dicitur ibidem totam Africam administrasse sub Iustiniano, qui imperare cœpit an. Chr. 527. Africam Gilimere Vandalorum Rege capto recepit an. 534. obiit an. 565.

b [Siligo.] Siligo hic pro pane siligineo ponitur. Metaphrastes: ἑυρεν τὸν ἀρτοποιὸν ἕλκοντα ἠμιόνον ἄρτοις πεφορτισμένην. inuenit pistorem trahentem mulum pane onustum. Plinius lib. 18. cap. 9. E siligine, inquit, laudatissimus panis, pistrinarumque opera laudatissima. & cap. 8. Siliginem prope dixerim tritici delicias.

c [Mancipium.] [Manceps.] id est, a pistrino. Suidas: Ἀρτοπολεῖον τὸ μανκιπεῖον, ἐν ᾧ ὁι ἄρτοι γένονται. Pistrinum, seu mancipium, in quo panes fiunt. Socrat. lib. 5. c. 18. Panum Præfecti μάνκιπες τῇ ρωμάιων γλώσσῃ καλοῦνται, mancipes Romanorum sermone dicuntur.

d Rosvveydus lancem trutinæ coniicit, quod Græce φάλαγξ trutinam, & aciem exercitus, significet. Hinc aginari, & acinari, a scapo trutinæ. Festus: Agina est, qua inseritur scapus trutinæ, id est, in quo foramine trutina se vertit; vnde aginatores dicuntur, qui paruo lucro mouentur.

e alij Veue, alij Pape.

f MS. Audomar. in margine: vestimentum interius, quod a Martino interola vocatur Latine, [Esophorium.] siue vestis quæ fibula collo appenditur. Glossarium Camberonense MS. Esephorium vestis interior, id est, camisia, quæ a Marciano (scilicet Capella) Interula appellatur. ἐσωφόριον vel εἰσωφὸριον, quod interius gestatur. Metaphrastes τὸ ἱμάτιον ἀβρόντιμον vestis venusta & sumptuosa.

g In Menæis supra dicitur fugisse Cōstantinopolim, ibidemq; obiisse.

CAPVT VIII.
Alienæ virtutis imitatio.

[43] sunt beatissimi a Deo honorati Ioannis Patriarchæ narrationes. Non solum enim de vita sua contentus erat volentem proficere ædificare, verum etiam de Deo acceptis & veracibus relationibus suis: [S. Ioannes incitatur exemplis aliorum,] & dicebat semper hæc audientibus: Si proprio sanguini non pepercerunt quidam hominum, sed hunc dederunt in manus fratrum, imo Christi; quomodo putas nos cum alacritate & humilitate debemus de facultatibus nostris dare Christo & egenis atque pauperibus, vt recompensationem recipiamus a iusto & mercedum redditore Deo, in illa timenda & horrenda retributionis die? Qui nunc seminar parce, parce & metet: & qui seminat in benedictionibus, id est, large & magnanimiter, multipliciter & metet; hoc est, bona illa hereditabit, quæ omnem mentem transscendunt. Omnibus ergo rectis moribus iste Sanctus adornatus, nec hoc carebat: [maxime SS. Patrū & eleemosynæ cultorum;] valde enim diligebat eloqui de actibus sanctorum Patrum, & eorum qui eleemosynæ cultores fuerunt.

[44] Vnde cum vna dierum recitaret de vita a S. Serapionis, qui vocabatur b Sindonius, & inueniret eum (vt fertur) amictum suum dedisse egeno, & iterum paullulum processisse illinc, & frigus patienti obuiasse: [S. Serapionis Sindonitæ vestes egeno dantis,] & illi tunicam præbuisse, & quia c nudus sedebat, tenens sanctum Euangelium; & interrogatus a quodam: Quis te expoliauit Abba? demonstrans sanctum Euangelium, ait: Iste. Et alio tempore hoc ipsum d Euangelium vendidisse, & dedisse eleemosynam: & discipulo suo dicente, Abba, Euangelium vbi est? & illo dicente ad eum: Crede fili, hoc quod dixit mihi, Vende quæ habes, & da pauperibus, ipsum vendidi & dedi eis, [librum Euangelij,] vt in die iudicij habeamus fiduciam abundantiorem apud Deum. [Matth. 19. 21.] Et quia alias iterū vidua mulier petisset ab eodem S. Serapione eleemosynam, quoniam esuriebant filij eius, [& seipsum vendentis.] & non habente eo aliquid omnino, tradidit se ei, vt venderet eum ad mimos Græcos, quos & Christianos fecit in paucis diebus. Hæc legens Sanctus de S. Serapione, stupefactus & miratus Sancti industriam, totus lacrymis infectus vocauit omnes dispensatores proprios, legit & eis omnia de S. Serapione; & dicit ad eos: Vauæ, o philochristi, quid prodest homini colloquenti de actibus sanctorum Patrum? Credite mihi, quia vsque hodie putabam, quod vel aliquid facerem, datis, quas habere possum, pecuniis: nesciebam autem quod & seipsos venderent, quadam compassione superati.

[45] Semper quidem honorabat monachicum schema Sanctus hic, & colebat & compatiebatur, vbi maxime adspiciebat monachum corporalibus vtilitatibus angustatum. Habebat autem & hoc super multos præcipuum, quia accusationem qualemcumque, siue mendacem siue veracem, non suscipiebat contra aliquem circumamictum monachico habitu. Semel enim euenit ex immissione quorumdam criminatorum, pertulisse eum aliquid tale: [Monachū temere accusatum] Quodam monacho gyrante in ciuitate cum puella vna iuuencula, & petente eleemosynam per dies aliquot, quidam qui hoc viderant, scandalizati, & existimantes quod mulier eius esset, attulerunt Patriarchæ contra eum querelas, dicentes: Propter quid, a Deo honorate, derogat talis Angelico monachicæ vitæ schemati, puellam quamdam habens mulierem? Mox ergo Dei famulus, putans prohibere contra Deum commissa peccata, tamquam qui ab hoc ab eo esset prouectus, prȩcepit mulierem quidem flagellis cædi, & separari ab eo: ipsum autem verberari, & in carcere secreto retrudi. [iubet verberari;] Dum ergo cum omni celeritate iussio Sancti in opus procederet, apparuit ei nocte per visum monachus, ostendens ei dorsum suum putrefactum (non parcentes enim ceciderant eum Ecclesiæ Defensores) dicens ei: [a quo in somno corripitur:] Ita placet tibi Domine Patriarcha: hac vna vice errasti vt homo: crede mihi, quia de proximo est vita & mors. Et hæc dicens, discessit ab eo.

[46] Mane autem facto, recordatus est ille Beatus visionis nocturnæ: & sedebat super lectum suum mœstus: mittitque statim, [eum ad se adductum] & per Cancellarium suum conuocat monachum de loco in quo erat reclusus, cogitans intra se beatus ille Patriarcha, si similis esset illi, qui nocte sibi apparuerat. Cum ergo venisset cum labore multo, (neque enim propter plagas moueri poterat;) cumq; vultum eius vidisset Patriarcha, remansit sine voce immotus, non valēs loqui: sola autem manu sua innuit, vt sederet prope se in lectulo suo. In semetipsum vero reuersus & signatus, rogauit monachum præcinctum linteo, vt sine verecundia despoliaret se, quatenus videret dorsum eius, si ita esset sicut & in somnis viderat. Vix ergo suasus vt id ageret, despoliauit se. Cum vero despoliaretur, vt monstraret dorsum suum viro sancto, per admirandum Dei consilium solutus est, quo erat indutus amictus, & cecidit in terram: & viderunt eum omnes esse eunuchum. Sed quia recens erat, nulli hoc existebat manifestum. Videntibus ergo eum omnibus & sancto Pontifice, & maxime dorsi eius perniciosa verbera; [eunuchū deprehendit,] mittens mox, segregauit illos qui hunc inconsiderate tractauerunt. Venerabilissimo autem monacho complura rationabatur, in ignorantia dicens se in eum peccasse, & in Deum verum. & in hoc admonebat eum ille Sanctus: Non, inquit, o fili, ita sine custodia in ciuitatibus conuersari oportet eos, qui sancto Angelico vestro indumento circumamicti sunt, maxime & feminam circumducere ad scandalum aliorum videntium.

[47] Tunc monachus cum omni humilitate rationem reddebat Sancto, [& virum sanctum,] dicens: Crede Domine, non mentiar. Gazæ eram ante paucos dies hos: & exeunte me de ciuitate, vt venirem e & salutarem sanctū Abbatem Cyrum, obuiauit mihi hæc bene visa puella foris portam, vespere incumbente: & accurrens ad pedes meos, rogabat vt mecum ambularet. Dicebat enim se Hebræam esse, & velle fieri Christianam: & cœpit me condemnare verbis horribilibus, vt non dimitterem perire eam. Timens itaque ego iudicium Dei, [saluti puellæ Hebrææ consulentem,] sumpsi eam, æstimans quod non immitteret tentationem satanas spadonibus. nesciebam vero quod nemini parcat. Igitur venientibus nobis, sanctissime Pater, & orationem perficientibus baptizaui eam ad sanctum Abbatem Cyrum, & gyrabam cum ea in simplici corde, exposcens modicum sumptum, quatenus introducerem eā in monasteriū. Cum hæc audisset Patriarcha, dixit: Papæ! quot abscōsos seruos habet Deus, & nescimus nos humiles! Et enarrabat his qui præsto erant, visionem quam viderat nocte de eo. & protulit Patriarcha centum numismata de manu, daturus ei: [& numismata oblata respuentem.] Dei autem amicus ille vere monachus, non passus aliquid accipere ex eis, dignum memoria verbum ad Patriarcham locutus est, dicens: Ego hoc non postulo Domine: monachus enim si fidem habet, horum non indiget. Si autem horum eget, fidem non habet. Quod maxime amplius satisfecit omnibus qui audierant, quod seruus Dei iste monachus esset. Genu flexit igitur Patriarchæ, & exiit in pace. [Monachis xenodochium ædificat:] Extunc igitur plus honorabat & hospitio recipiebat monachos, & bonos existimatos & malos: & ædificabat mox xenodochium seorsum, & appellauit hoc Receptaculum omnium monachorum.

[48] Mortalitate aliquando ciuitatem comprehendente, ibat & ipse Sanctus, vt videret funerum obsequia (valde enim dicebat hoc esse proficuum) & sepulcrorum considerationem. [funerum obsequia & moribūdos libenter frequētat:] Multoties vero assidebat & his, qui morituri, vexationem in exitu animæ patiebantur: & ipse eorum oculos propriis manibus claudebat, memoriam habere ex hoc sempiternam volens, & curam proprij exitus. prȩcipiebat autem & collectiones pro defunctis impigre & sine dubio perficere.

[49] Etenim dicebat, quia ante paucum tempus captiuus ductus est ad Persas quidam, & descendens in Persidam, retrusus est in carcerem, qui appellabatur f Lethe, hoc est, [exemplo captiui sæpius vinculis soluti,] obliuio. Quidam ergo fugientes illinc, venientesque in Cyprum, & interrogati a parentibus illius, si forte vidissent eum; respondentes dixerunt eis, quia nos propriis manibus sepeliuimus eum. Non autem erat iste, de quo interrogabant eos, sed alius, indissimiliter eum similans. Dixerunt vero eis & mensem, & diem obitus ipsius. Illi vero tamquam pro mortuo, faciebant ei tres collectas per singulos annos. Post quatuor itaque annos venit in Cyprum, fuga lapsus a Persis. Dixerunt ergo ei sui: Vere, frater, nos audiuimus quod mortuus esses, & memoriam tui faciebamus ter in anno. Cum ergo audisset, quod in anno ter facerent pro eo memoriam, interrogauit eos in quo die, & in quo mense hæc celebrarent. Et illis dicentibus, sanctis Theophaniis, & g Dominica sancta, atque sancta Pentecoste; [docet sacrificia mortuis prodesse.] dixit ille, Quia tribus istis temporibus anni veniebat quidam candidatus vt sol, & dissoluebat me a vinculis ferreis & a custodia: & mouebar deambulando tota die, & nemo recognoscebar me, & in crastinum inueniebar vincula ferrea portans. Dicebat igitur sanctus Episcopus, quia ex hoc discimus habere dormientes quietem, quando pro eis collectas facimus.

[Annotata]

a Colitur 21. Maij. Agit de eo Palladius in historia Lausiaca c. 83. Sed fusiorē aliquā eius Vitæ narrationem extitisse, hinc colligimus.

b Palladio vocatur Sindonites; nam præter sindonem, nihil vmquam induebat. Triplicem monachis Ægyptius vestem fuisse diximus ad Vitam S. Antonij XVII. Ianu. §. 15. in Proleg. Colobion, [Vestes monachorum.] meloten, & pallium: quæ hic videntur dici sindon, tunica, & amictus.

c Sindone sola, siue colobio, amictus.

d Palladius: imperitus litterarum, memoriter dicebat omnes Scripturas. Euangelij librum tamen habuit, vt alio prælegente addisceret.

e Metaphrastes: ad adorandum SS. Cyrum & Ioannem. De iis agemus 31. Ianuarij.

f Mauritio imperante, Christianos captiuos in Lethe fuisse narrat Theophanes lib. 17. cap. 17. In Perside, inquit, est carcer, [Lethe carcer apud Persas.] qui dicitur Lethe. & Rex Persarum multos a diuersis gentibus in hoc conclusit, vna cum captiuis ciuitatis Daræ: illi autem desperati insurgunt contra eos, qui se custodiebant, & occiso Marusa, caput eius Byzantium attulero. ast Imperator cum gaudio magno illos suscepit. Procopius lib. 1. de bello Persico originem huius nominis tradit, quod cuiusdam in hunc iniecti apud illos memoriam superesse lex non siuit; sed prædicto calamitas ipsa fuit mors. Addit ex Armeniorum historia per legem carceris Lethes, semel dissolutam esse Persarum potestatem.

g id est, festo Paschatis, vt est apud Metaphrasten. Simile exemplum habet S. Gregorius Magnus homil. 37. in Euangelia.

CAPVT IX.
Eleemosynæ a Deo remuneratæ.

[50] Qvod in Actibus Apostolorum audiuimus factū, hoc frequenter & huic cōpatientissimo accidebat. [Act. 4.] Videntes enim multi indesinentē eius & inscrutabilem circa gentes compassionem, mouebantur multoties ad vendenda multa de substantiis suis: & ferentes, [Distribuēdas pauperibus accipit 7. libras auri cum dimidia:] præbebant Dei deuoto ministro. Vnde & quidā veniens vna dierum, offerebat ei septem libras auri & dimidiam, satisfaciens Sancto, quod non possideret aliud aliquid in auro. Petebat autem ab eo cum multis genuflexionibus, vt oraret, quatenus Dominus Deus filium eius saluaret. Habebat enim vnum solummodo filium quasi annorum quindecim, vt reduceret nauim eius cū bono ab Africa: illuc enim abierat. Accipiens igitur summus Sacerdos quantitatem auri de manu eius, miratus est eum tam esse magnanimum ad offerendam totam quantitatem auri quam possidebat. Orauit quidem a ei & in facie multum, & sic eum dimisit. Tamen propter eius multam fidem, [Orat pro eo qui dederat, & eius filio:] posuit subtus sanctam mensam ligaturam quantitatis auri Patriarcha in oratorio cubiculi sui: & synaxim fecit statim perfectam super eam pro illo qui hanc obtulerat; satis abundeq; Deum rogans, quatenus & filium eius saluaret, & nauem cum salute reduceret, secundum quod fuerat postulatus ab illo. Necdum ergo triginta transactis diebus, defunctus est filius hominis illius, qui obtulerat septem libras & dimidiam Patriarchæ: [ob huius mortem, & nauis naufragium,] & in tertia die mortis pueri, recepit & nauim suam ab Africa, in qua erat & frater germanus, eiusdem viri creditor. Et veniens iuxta Pharum, retulit quomodo nauis naufragium pertulit, & perdiderit totum quo erat plena, & quod non essent saluatȩ nisi animȩ, & vna scapha vacua. Cum ergo & hūc casum didicisset euenisse sibi dominus nauis & pater pueri, secundum verbum Prophetæ, paullo minus in inferno habitauit anima eius. [Psal. 93. 17.] Nondum enim tribulatione filij sui extincta, comprehendit eum & nauis.

[51] Relata sunt itaque omnia quæ acciderant ei, Patriarchæ: & pene plus quam is qui hæc perpessus fuerat, [condolet parenti:] in tristitia morabatur, maxime propter filium eius vnicum. Nesciens ergo quid faceret, rogat misericordissimum Deū, vt consolaretur virum immensa pietate sua. Conuocare enim eū, & consolari in facie Sanctus erubescebat: verūtamen mandauit ei, vt nullatenus desperaret: neque enim sine iusto iudicio Deū facere aliquid, sed omnia in hoc quod expedit, quod nos ignoramus. Ergo vt non perdat mercedem, quam fecit in septem & dimidia libra auri, & fidem quam possidebat circa sanctum Patriarcham; iam vero vt & nos in tentationibus, quæ nobis eueniunt, quando aliquid boni fecerimus, imperturbati & gratias referentes ad Deum permaneamus; vidit in somnis iam dictus vir philochristus postera nocte quemdam, [& in sōnis apparens, docet filium a malo præseruatum.] quasi in habitu sanctissimi Patriarchæ, dicentem sibi: Vt quid tribularis frater, & mœrore dissolueris? Nonne tu me rogasti, vt peterem a Deo, vt saluus fieret filius tuus? Ecce saluus factus est. Crede mihi, si viueret, prauus & immundus homo fieret. & de naui tua, vere, nisi Deus placaretur pro bono quod fecisti paruitati meæ, sententia erat data, quatenus tota, vt iacet, cum animabus in profundum pergeret, & perderes fratrem tuum. Sed surge, & glorifica Deum, qui dedit tibi eum, & saluauit filium tuum mundum de hoc seculo vano. Euigilans itaque vir, inuenit cor suum consolatum, & vniuersam tristitiam eius eiectam: & indutus vestimenta sua, venit cursim ad honorabilissimum Patriarcham, & iactat se ad pedes eius, gratias agens Deo & ei, & narrans visionem quam viderat. Quam audiens Iustissimus, dixit: Gloria tibi benigne & misericors Deus, qui & deprecationem peccatorum exaudis. Iterumque ad hominem dixit: Nequaquam, o fili, gratiam hanc orationi meæ adscribas, sed Deo & fidei tuæ: hæc enim omnia ista impetrare valuit. Erat enim valde humiliter sentiens Sanctus, verbis scilicet atque prudentia.

[52] [Pauperes visitat.] Pergebat aliquando hic Beatus ad visitandos pauperes, in locum qui dicitur Cæsarium: illic enim eis fecerat quasi b tholos quosdam prolixos, ligneis tabulis pauimento strato ad requiescendos eos, & simul cum storeis & c rachanis per totam hiemem, cum quodam Episcoporum eorum qui cum eo erant, amatore pecuniæ, passibili modo presso. [Troilum Episcopum inducit ad eleemosynam 30. librarum auri:] Dixitque beatus Patriarcha ad eum: Ama ac honora, frater Troile, fratres Christi; hoc enim ei erat nomen. Nuntiauerunt enim quidam Patriarchæ, quod triginta libras auri portaret in ipsa hora domesticus eiusdem Episcopi Troili, vt emeret speciem argenti anaglyphi, gratia mensæ suæ. Episcopus autem tamquam veritus sermonem Patriarchæ, imo ad horam calefactus, singula numismata dari omnibus fratribus præcepit ei, qui triginta libras illas portabat. Celeriter ergo huiusmodi auri quantitas erogata est.

[53] Recedentibus itaque vtrisque, Patriarcha scilicet, & qui inuitam (vt ita dicam) eleemosynam fecerat, Episcopo Troilo in propriis episcopiis, velut quædam amens & animæ periculosa in eum cogitatio irruit, [cui ideo febricitanti] propter pecuniarum dationem: horroris & amoris pecuniæ, & crudelitatis & negligentiæ genimen eum sequebatur, febre extra naturam mixta: propter quod ægrotus inuitus in lectum cecidit. Hebdomadario ergo a sanctissimo Patriarcha ad eum veniente, & ad mensam eiusdem Patriarchæ eum inuitante, recusauit: frigore enim & febre se vexari pro quadam caussa dicebat. Igitur cum hoc audisset Patriarcha, mox agnouit caussam, quia propter exitum triginta librarum, infirmatus est ille inuitus eleemosynator. Erat enim (vt prædictum est) valde immisericors, [pecuniam reddit, simul & sanitatem:] & amator pecuniæ. Non sufferens ergo Beatus se quidem super mensam reficere, illum autem super lectum cruciari grauiter, peruenit celeriter ad eum ille vere sine superbia, & dixit ad eum hilari vultu: Fac caritatem fili Troile. Æstimas quod in veritate dixerim tibi fratribus huiuscemodi dare? crede mihi, per iocū dixi tibi dare. Ego enim volui præstare eis singula numismata propter sanctam festiuitatem: sed quia non habebat distributor meus secum sufficientem quantitatem, huius rei gratia mutuam dedisti eam mihi, & ecce attuli tibi illas triginta libras. Vt vero vidit quantitatem Episcopus in honorabili manu sapientis existentis medici & pastoris, febris quidem subito disparebat, frigus etiam recedebat, fortitudo quoque & corporis eius d color ad eum reuertebantur: vt ex hoc non posset latere, hanc esse caussam repente comprehendentis eum commutationis.

[54] Suscipiens ergo aurum ab honorandis manibus Patriarchæ, & nihil omnino contradicens, exspectabat ab eo Patriarcha conscriptionem abrenuntiationis mercedis earum, quæ datæ sunt, triginta auri librarum. Fecit autem hoc cum gaudio Troilus Episcopus, [accipit syngraphā æternæ mercedis sibi a Troilo transcriptæ] scribens propriis manibus ita: Deus, Domino meo Ioanni beatissimo Patriarchæ huius Alexandrinorum magnæ ciuitatis, da mercedem triginta librarum, quæ data sunt tibi, quoniam ego recepi mea. Hoc scriptum itaque Sanctus accipiens, sumpsit secum & eumdem Episcopum ad prandium. vt enim iam dictum est; statim sanus factus est. Volens ergo mercedis redditor Deus, corripere eum, simul autem & ad miserationem contribulatorum & compassionem erigere, ostendit ei eadem die dormienti post prandium Patriarchæ in somnis, qua mercede priuatus esset. Vidit enim (vt ait) domum; cuius pulcritudinem atque magnitudinem non potest ars hominum imitari, & ianuam huius totam auream, & super ianuam titulum conscriptum: Mansio æterna, et reqvies Troili Episcopi. Cum ergo hoc, inquit, legissem, gauisus sum: sciebam enim donandam mihi ab Imperatore talis domus epulationem. Nondum autem huiusmodi tituli superscriptionem perlegeram, & ecce quidam regius cubicularius, habens secum & alios obsequij diuini: & cum peruenisset ad talem nitentis domus ianuā, [huic mox in visione ostensæ.] dixit ad proprios officiales: Deponite mihi titulum. Et cum deposuissent, iterum dixit: Mutate eum, & ponite quem misit orbis terrarum Rex. Et attulerunt & adfixerunt aliud adspiciente me, superscriptum ita: Mansio æterna, ac reqvies Ioannis Archiepiscopi Alexandriæ, empta libris triginta. Et cum hoc vidisset, surrexit a somno: & magno summoque Pastori, quæ visa sunt ei in somnis, enarrauit. Proficiens ea de caussa Troilus Episcopus, factus ex tunc eleëmosynator magnificus.

[55] Dominus qui diuitias in tempore quodam B. Iob abstulit, fecit simile & huic omni bonitate pleno, sancto Patriarchæ Ioanni. Nauibus enim sanctissimæ Ecclesiæ comprehendentibus violentam hiemem, in loco qui dicebatur Adria, proiecerunt omnia sua, quæ naues portabant: erant vero omnes naues simul. [Enthecam 13. nauium Alexandr. Ecclesiæ naufragio amittit:] Erat autem summa multa valde enthecarum suarum: habebant enim tantum vestimenta & argentum, & alias res altiores: vt computaretur pondus, quod iuit in perditionem, quantitatis centenariorum triginta quatuor. Plus enim erant quam tredecim naues, capientes per singulas decem millia modiorum. Venientibus vero Alexandriam & pergentibus, [nautas iubet securos esse:] statim reliqui creditores & primi nautæ in ecclesiam confugerunt. Sanctus vero hoc audiens, & caussam propter quam fugerant, mittit eis verbum manibus suis conscriptum, habens ita: Dominus dedit, fratres, Dominus vt voluit, abstulit: sicut Domino placuit, ita factū est: sit nomen Domini benedictum. Exite filij, nihil ex hoc veriti: Dominus enim sollicitus erit de crastino.

[56] Ascendit itaque pene dimidium ciuitatis in secretū: die autem altero e volentes consolari nobilem istum: ipse vero præoccupans, cœpit omnibus dicere: Nequaquam, o filij & fratres, caussa nauium difficultatis tristemini: [sibi culpā adscribit:] nam humilis Ioannes, credite, inuentus est culpabilis: quippe nisi extollentiam haberem, nullo modo hoc ferrem. Sed quia extollebar in his quæ Dei erant, & æstimabam quod magna opera facerem, dans quæ hominum erant, hoc mihi euenit: volens ergo Deus vt hoc intelligerem, ista permisit. Eleemosyna enim non vigilantem plerumque in extollentiam eleuat: inuitus vero casus humiliat sustinentem. Ait enim diuina Scriptura: Paupertas virum humiliat. [Psal. 118.] Et iterum Dauid hoc sciens, dicebat: Bonum mihi quod tu humiliasti me, vt discam iustificationes tuas. Dum enim malis factus sum obnoxius, quia dationem per vanam gloriam perdebam, & quoniam per vitium meum perditæ sunt tantæ pecuniæ, habeo nunc iudicium animarum quæ in arcto sunt. [Deo fidit,] Verum dilectissimi, qui tunc tempore iusti illius Iob fuit Deus, & nunc idem ipse est: qui non propter egestatem meam, sed ob indigentium necessitatem, non derelinquet nos. Ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Et rursus: Quærite primum regnum Dei, & iustitiam eius, & hæc omnia adiicientur vobis. [Hebr. 13. 5.] Volentes ergo consolari eum ciuitatis habitatores, vt dictum est, ipsi magis inuenti sunt econtra consolationem ab eius beatitudine recepisse. [Matth. 6. 33.] [& duplum accipit.] Nimis ergo breue tempus præteriit, & in duplum restituit Deus nouo nostro Iob facultates: & iterum erat ipse magnanimus circa misericordiam, fortasse autem & religiosior quam antea fuerat.

[Annotata]

a id est, orauit pro eo. Sic infra numer. 72. vade ora furtis meis.

b Apud Palladium cap. 8. Fecit sibi S. Amon in monte Nitriæ duos cellarum tholos. & cap. 43. [Tholus.] In cacumine montis factis sibi tribus tholis, ingressus Ioannes ex vrbe Lyco oriundus, seipsum inædificauit. atque ibi erat vnus tholus ad corporis necessitates, refectionem & quietem; vnus autem vbi operabatur, alius vero vbi orabat. Vbi separata intelliguntur ædificia. Hæc e lateribus constructa, cum rotundis fastigiis, dicitur in Etymologico magno. Vide & Phauorinum in Lexico.

c MS. Audom. cum thoris & racanis. & in margine additur: id est, [Rachana.] lectis & coopertoriis. Rachanæ, vnde supra num. 34. diminutiuum rachanella. a Græco ῥάκη, seu ῥάχη videtur ductum. Hesychius Ῥακη ἀποσκορακίσματα, καὶ ἀποσπάσματα, ἱμάτια. Præsegmina, diuulsiones, vestes. Idem Ῥάχη, ἀποραχίσματα καὶ ἀποσπάσματα. rupturæ & diuulsiones. Ita etiam apud Ennodium li. 9. epist. 17. ad Apodemiam, iungitur racana cum læna, quæ vilis vestis. Lænam, inquit, & racanas, cuius vos volueritis coloris, rubei aut fusci, mihi sub celeritate dirigite. Ῥάκος S. Gregorio Nazianz. in laudibus S. Basilij vile monasticum pallium est, vt suo loco dicetur.

d MSS. Audomar. & S. Maxim. calor.

e Sic infra num. 62. audiens, pro audiui.

CAPVT. X.
Variis beneficia præstita.

[57] Ad extremam paupertatem peruenienti cuidam de domesticis ministris, [Ministro suo egeno duas auri libras dat.] propria manu iste Sanctus, vt nullus sciret, duas libras auri dedit: & audiens ab accipiente, Quoniam hæc accipiens, Domine, vlterius non habeo vultum intendendi in honorabilem & Angelicam faciem tuam; vere dignum laude, sapiens ille locutus est verbum: Nondum, inquiens, sanguinem meum pro te, frater, effudi, sicut mandauit mihi Dominus meus & omnium Christus Deus. [Ioan. 10. 11.]

[58] Districtus quidam ab his qui pensionem exigebant, cum non haberet quod daret, (erat enim regio in magna difficultate, eo quod fluuius Nilus secundum consuetudinem non irrigaret aquis terram:) ipse abiens deprecatus est Ducem quemdam magnatorum, vt mutuas sibi daret quinquaginta libras auri: & dicebat se dare pignora, si vellet, dupla. Repromisit ergo Dux dare ei, ad præsens vero distulit. Exactoribus ergo constringentibus eum, vadit ipse, vt omnis, ad portum a quo cuncti recipiuntur, videlicet ad mitissimum & dignum admiratione Patriarcham. [Promptissime mutuum præstat:] Et nondum pæne propriam necessitatem ei narrauerat, dixit Sanctus ad eum: Do, fili, si volueris, & quo vestior, vestimentum. Etenim cum admirabilibus suis bonis & hoc possidebat, quod non posset videre aliquem de necessitatibus lacrymantem, & non statim se propriis rigaret lacrymis: vnde & mox petitionem volentis ab eo mutuum accipere, adimpleuit. Et sequenti nocte videt Dux, quod staret super altare quidam, cui offerebant multi oblationes: & per vnam quam ponebant, accipiebant centum pro ipsa de altari. Erat autem & Patriarcha post tergum eius. Iacebat ergo vna oblatio ante eos in vno scamno, & dicit quidam Duci: [ideo visus alteri centuplam remunerationem recepisse;] Vade, Domine Dux, accipe oblationem illam, & offer ad altare, & tolle pro ea centum oblationes. Illo vero pigritante; cucurrit Patriarcha, licet post eum staret, & tulit hanc ante eum & obtulit: & accepit, sicut omnes, centum de altari. Euigilans itaque, non poterat discernere somnium. Misit autem & adduxit eum, qui volebat mutuum accipere, vt præstaret ei. Et cum venisset, dicit ei Dux: Accipe quod petisti mutuum. Respondens ille, dixit ei: Ante tulit mercedem tuam Dominus Patriarcha. Etenim te Domino differente me, compulsus sum ad illum tamquam ad portum confugere: multa enim erat vis inquietudinis exactorū. Cum ergo audisset hoc, statim recordatus est somnij, & dixit: Vere bene dixisti, Quia ante tulit mercedem tuam. Ante tulit enim, & væ illi qui vult facere bonum, & differt. Et enarrauit ei & omnibus somnium quod viderat.

[59] Pergente aliquando Sancto ad templum sanctorum victoriosorum Martyrum Cyri & Ioannis, in gloriosa eorum memoria, orationis gratia; exeunte portam ciuitatis, suscepit eum mulier procidens, & dicens: Vindica me, quoniam iniuriam patior a genero meo. [prompte mulieri a genero vexatæ succurrit:] Quibusdam ergo de obsequio eius, qui habebant confidentiam apud eum, dicentibus: Quia cum reuersus fueris, caussam eius facies. Respondit sapientissimus: Et quomodo Deus orationem nostram suscipiet, si ego istam postposuero? Quis mihi spopondit, vt viuam ego in crastinum? & ibo ad Christum, pro ea rationem redditurus? Et non recessit de loco illo, vsque dum quod satis ei erat, fieri faceret.

[60] Ad voluntatem igitur memorabilis huius, quæ tota in Deo erat, misit ei Deus viros sapientes & semper memorandos, Ioannem & Sophronium. [honorat Ioannem & Sophronium consiliarios,] Consiliarij enim erant veraciter boni, quibus & tamquam Patribus indiscrete obediebat, & gratias agebat, tamquam constantibus maxime & viriliter agentibus militibus pro pietate religionis. Etenim sancti Spiritus virtute freti, & cum a Seuerianitis ac ceteris circa regionem existentibus b immundis hæreticis, sapientia sua ac disputationibus pugnam habentes & conflictum, multa quidem castella, [ob certamen cōtra hæreticos:] pluresque Ecclesias, similiter & monasteria ab ore talium bestiarum, tamquam boni Pastores, euellere studuerunt: propter quod & maxime plurimum honorabat Sanctos hos ille vere sanctissimus.

[61] Si vero alicubi aliquem durum & inhumanum & percussorem circa proprios seruos sentiebat ille Beatus, hunc primo conuocabat, & cum multa lenitate rogabat, dicens: Fili, venit quidem ad aures peccatrices meas, [corripit in mansuetudine eum, qui seruos durius tractabat:] quod ex operatione inimici modicum durius circa proprios pueros tuos feraris: sed rogo, des locum iræ. Non enim vt percutiamus eos, dedit nobis hos Deus, sed vt seruiant. fortasse vero nec propter hoc, sed vt sustententur a nobis, ex quibus Deus præstitit nobis. Quid enim (edic mihi) & dedit homo; & emit eum qui ad imaginem & similitudinem Dei creatus & honoratus est? Numquid enim tu dominus eius, aliquid plus illo possides in proprio corpore, manum, aut pedem, vel auditum, aut animam? Numquid non similis est tibi per omnia? Audi lumen gloriosum, Paulum dicentem: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. [Gal. 3. 27.] Non est Iudæus neque Græcus, non est seruus neque liber: [quanti apud Deum sit homo, expendit:] omnes enim vos vnum estis in Christo. Si ergo apud Christum æquales sumus, & ad inuicem æquales efficiamur. Etenim Christus formam serui assumpsit, docens nos non superbire contra seruos nostros. Vnus enim est Dominus omnium, in cælis habitans, & humilia respiciens: non dixit sublimia, sed humilia. [Psal. 112. 6.] Quantum enim aurum dedimus, vt honorificatum & emptum nobiscum eum sanguine diuino & Dominico, nobis seruituti subiiciamus? Propter eum cælum, propter eum terra, propter eum stellæ, propter eum sol, propter eum mare & quæ in eo sunt. Est autem verum, quia & Angeli ei ministrant: propter eum Christus pedes seruorum lauit, propter eum crucifixus est, & cetera omnia propter eum passus est. Tu autem eum qui a Deo honoratur, inhonoras; & quasi non sis eiusdem naturæ, non parcens feris? Dic, obsecro, velles quoties culpam admittis, vt mox redderet tibi Deus? Nequaquam. Dic, quomodo oras quotidie, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris? His & his similibus verbis Beatus de habitante in se thesauro, monens hunc absoluit: & nisi didicisset istum emendatum, præparabat & instruebat seruum afflictum, [seruum emit, & libertate donat.] vt fugam arriperet, & venditionem peteret: & hunc comparans Iustus, statim liberum statuebat.

[62] Audiens aliquando cuiusdam eleemosynatoris puerum orphanum derelictum, parentibus suis morientibus, & in multa paupertate conuersari hunc: dicebant enim hi, qui in testamento patris eius inuenti sunt testes, quia non dimisit ei pater eius moriens vsque ad vnum numisma: sed habens decem libras auri, adducit eum ipsa hora quando testamentum scribebat, & dicit ei: Has decem libras habe fili mi. Quid, vis dimittam tibi istas, an Dominam meam Dei genitricem curatorem & prouisorem? [Pupillum, qui præ pecunia Dei Matrem Procuratricem elegerat,] Puero vero eligente sanctam Dei genitricem, præcepit dare cuncta pauperibus. Et ecce, inquiunt, Sanctissime, in multa inopia consistit, nocte ac die domum Dominæ nostræ non deserens. Cum ergo hæc audisset a scientibus Sanctus hic, nemini aliquid dicens, adducit quemdam tabellionem: & narrabat ei rem, dans ei terminum, vt nulli crederet quam præcepit ei facere rem, dicens ei: Vade, & in veteribus chartulis scribe testamentum cuiusdam nomine c Theopenti: & fac in eadem charta me & patrem pueri consobrinos fratres, & vade, & dic iuueni: Scis frater, quod genus existens Patriarchæ non debueras ita in paupertate versari? & ostende ei chartam, & dic: Quoniam si erubescis, ego ordino caussam tuam apud Patriarcham, & vide quid tibi dicet. [mira industria ditat:] Cum ergo omnia quæ iussa sunt ei a Patriarcha, tabellio fecisset, venit ad eum dicens: Quia pactus est puer mihi, vt ego loquar caussam suam Domino, & magnas gratiarum actiones referebat mihi. Dixit itaque Sanctus: Vade & dic ei, Quia locutus sum Patriarchæ. Et dixit: Quoniam & ego scio, quia habuit consobrinus meus filium, sed ex vultu hunc non recognosco. Bene ergo facis, adducens hunc ad me. Adducens ergo eum, porta & chartam tecum. Cum vero peruenissent, tulit eum secreto ille Iustus, & cœpit deosculari eum, & dicere: Bene venit filius consobrini mei. Ditauit igitur eum, & vxori tradidit in Alexandria: & domum & omnia quibus opus habuit donauit ei; demonstrare festinans, quoniam non derelinquet Dominus sperantes in se.

[63] Imprætermisse autem & huius mandati curam habuit hic admirabilis, legem ponentis: Volenti mutuare a te, ne auertas aliquando: non prohibuit aliquem huiusmodi ab eo suffragium postulantem. [Deut. 15. Luc. 6.] Vnde hoc sciens quidam malignus & impostor, petiit ab eo vt sibi mutuas daret viginti libras auri. Erat autem de his, qui dicuntur d Gallodromi. Contemnens ergo Sanctum, quemadmodum & alios multos, [non permisit impostorem eleemosynæ puniri.] dicebat: Quia nihil mihi dedit. Quæsierunt itaque Ecclesiæ Pastores & Ordinatores, vt in carcerem hunc mitterent, & publicarent eius substantiam. At imitator dicentis, Estote misericordes, sicut & Pater vester misericors est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos; nequaquam illis consensit, vt eum affligerent. [Lucæ 6. 36.] His autem turbantibus contra eum, vtpote qui Patriarchæ illuserat, & dicentibus ad eumdem Sanctum: Non iustum est, Domine, vt quod pauperes acciperent, hic luxuriosus accipiat. Respondit econtra ille ter Beatus, dicens: Credite Fratres, quia si extra voluntatem acciperetis aliquid ab eo, duo mandata transgrederemini: & vnum adimplebitis, quando & ad pauperes data fuerit huiuscemodi quantitas; vnum quidem, quia apparebitis impatientes circa damnum, & efficiemini aliis forma mala; alterum autem, quoniam non obedientes eritis Domino Deo dicenti: Ab eo qui abstulerit tua, ne repetas. [Luc. 6. 29.] Expedit ergo, o filij, vt efficiamur omnibus exemplum patientiæ. Etenim Apostolus dicit: Quare non magis iniuriam sustinetis? quare non magis fraudem patimini? [1. Cor. 6. 7.] Et bonum est quidem veraciter, fratres, omni petenti dare; excelsius autem & honorabilius, & non petenti: ei autem qui aufert vestimentum sine voluntate a nobis, dare & tunicam, Angelicæ vere naturæ imitatio, imo diuinæ est. Ex his enim quæ habemus, Dominus prȩcepit benefacere proximo: Bonum, inquit, facies fratri tuo, iuxta quod possidet manus tua: non ex his quæ ex lite & contentione & ab iniuriam passo auferuntur.

[Annotata]

a Acephalos intelligit, a Seuero Antiocheno Episcopo exortos. Hic cum Iustinus Imperator Chalcedonensem Synodum ab omnibus Episcopus, nisi Sedibus excidere vellent, promulgandam edixisset, [Seuerus Acephalorum auctor.] noctu clam omnibus Antiochia fugit Alexandriam ad Timotheum Episcopum, impietatis collegam: quo Iulianus Episcopus Halicarnassæus eadem de caussa iam ante se receperat. Liberatus in Breuiario cap.19. & ex eo Baronius tom. 7. an. Chr. 519. num. 146. & 147.

b Hi sunt a Seuero & Iuliano exorti in Ægypto, Theodosiani, [Varij in Ægypto hæretici.] Phantasiastæ, seu Aphthardocitæ, Gaianitæ, Agnoitæ seu Themistiani, Tritheitæ, Monophysitæ, Iacobitæ, Barsaniani, aliiq;, quorum errores distinguit Iacobus Gualterius Noster in tabula Chronographica seculo sexto.

c Metaphrastæ Theopemptus dicitur.

d MS. S. Maximini addit. id est, illusores. MS. Aquic. & edit. nonnulli: mangones discurrentes, & fraude decipientes. Sic apud Palladium cap. 15. & 16. est σπανοδρόμος, sed quod vertunt mercatorem negotiantem in Hispania.

CAPVT XI.
Historia S. Vitalij monachi.

a

[64] Senex quidam magnus, quasi annorum sexaginta, audiens tales res Beati, voluit tentare eum, si posset verbis suaderi, & ad scandalum facile inclinari, & vt contigit, si condemnaret aliquem. Et habitans prius in monasterio Abbatis Seridonis, exiit & venit Alexandriam: & sumit conuersationem hominibus quidem reprehensibilem, sed Deo gratam, qui dat (vt ait Dauid) singulis secundum cor eorum. [Psal. 19. 5.] Ingrediens itaque ciuitatem, scribit omnes quæ notæ erant meretrices, & cœpit laborare opuscula, & accipere per singulos dies siliquam vnam. Cum ergo occumberet sol, manducabat b vnius ærei lupinos, & intrabat ad vnam meretricum, [S. Vitalius pretio feminas a meretricio seruat:] & dabat ei æreos nummos, & dicebat: Dona mihi noctem istam, & noli fornicari. Et manebat iuxta eam nocte illa, obseruans eam ne fornicaretur. Stabat ergo a vespere in vno angulo cellulæ vbi dormiebat mulier, psallens & orans pro ea, & mittens genuflexiones vsque ad auroram: & exiens, accipiebat verbum ab illa, quod nulli diceret actionem eius.

[65] [quod detegentem a dæmonio vexari precibus impetrat:] Ita agebat semper, quosque vna earum manifestauit vitam eius, quod non vt fornicaretur intraret ad eas, sed vt saluaret. Orauit senex, & cœpit mulier a dæmonio vexari, vt per illam ceteræ timerent, & non manifestarent eum omni tempore vitæ eius. Dicebant ergo quidam ei quæ a dæmonio vexabatur: Quid est? Reddidit tibi Deus quoniam mentita es. Vt fornicetur enim ingreditur pessimus iste, & non est aliud aliquid. Iam enim & S. Vitalius (hoc quippe nomen erat ei) volens hominum gloriam fugere, & animas a tenebris reuocare, dicebat audientibus cunctis, cum laboraret in opere, & solueret vesperi: Eamus modo, domina talis expectat nos. Vbi ergo erat ordo ipsius? [a multis calūniam patitur:] Multis ergo criminantibus & illudentibus ei, dicebat: Numquid ego non vestio corpus vt omnes? Aut monachis solis iratus est Deus? Vere & ipsi homines sunt vt omnes. Dicebat itaque ei quidam: Accipe tibi vnam mulierem Abba, & muta vestimentum tuum, vt non blasphemetur Deus per te, & habebis iudicium, quæ scandalizantur, animarum. At ille respondebat eis iterum, dicebatque se demonstrans quasi iratum: Vere non obaudiam vobis: ite a me. Modo nihil aliud faciam, vt vos non scandalizemini, nisi accipiam mulierem, quatenus curā habeam domus, & faciam malos dies. qui vult scādalizari, scādalizetur: & det frontem in parietem. Quid vultis ex me? Numquid iudices constituti estis super me a Deo? Ite, de vobis curam habetote, vos pro me non reddetis rationem. Vnus est iudex, & sancta dies iudicij, qui singulis reddet secundum opera eorum. Dicebat autem hæc clamans.

[66] Quidam ergo Ecclesiæ Defensorum, hæc multoties audientes ab eo, referebant Patriarchæ quod fiebat. Deus vero sciens, quod nollet ille Sanctus. offendere Abbatem Vitalium, indurauit cor eius, ne crederet eis. Recordabatur enim ante memorati eunuchi: [accusatur apud S. Ioannem,] sed increpauit vehementer eos, qui contra Vitalium Abbatem accusationem ei afferebant, dicens ad eos: Quiescite accusare monachos. An nescitis, quod circa sanctæ memoriæ c Constantinum Imperatorem actum fuisse, conscriptiones quæ de eo leguntur, [exemplo Constantini Magni,] contineant? Quoniam, ait, quidam non timentes Deum, cum celebraretur sancta Synodus in Nicæa, cœperunt contra se dare in scriptis famas turpes beato illi Imperatori; quidam clerici quidem existentes, quidam monachi: & ad faciem adducens sanctus Dei Constantinus accusatorem & accusatum, vtrumque audiuit. Et cum inuenisset multas talium criminatorum veras esse, afferens ardentem cereum, incendit omnes, quæ datæ sunt in scriptis, malas opiniones, dicens: Vere, si propriis oculis vidissem Sacerdotem Dei, [delatoribus non credentem:] vel aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem; chlamydem meam explicarem, & cooperirem eum, ne ab aliquo videretur. Nam & in seruum Dei illum, videlicet eunuchum, ita putastis, & misistis me extra viam, & feci animæ meæ peccatum magnum: confundens ergo eos multum, absoluit.

[67] Seruus autem Dei Vitalius a propria operatione non cessabat. Deprecabatur ergo, vt quibusdam post mortem eius in somnis manifestaret Deus, vt non imputaretur in peccatum his qui scandalizabantur in eum: eo quod rem, quam agebat, dicerent scandalo esse plenam; & non haberet homo peccati iudicium ex ea, quidquid locutus fuisset. [multas conuertit meretrices.] Multas igitur de talibus mulieribus in compunctionem induxit hæc operatio eius: & maxime, quando videbant eum nocte extendentem manus, & orantem pro vnaquaque earum: propter quod quædam earum a fornicatione cessabant, quædam vero accipiebant viros, & pudice conuersabantur: quædam etiam modis omnibus mundum relinquentens, singularem vitam ducebant. Nullus tamen sciuit vsque ad eius dormitionem, quod ipsius admonitione & oratione impudicæ mulierculæ a fornicatione cessarent.

[68] Vnde quodam die exeunte eo a prima talium mulierum diluculo, obuiat ei quidam homo immundus, intrans ad fornicandum cum ea: [a fornicatore alapa cæditur:] & cum vidisset S. Vitalium ex ea egredientem, dedit ei alapam in faciem, dicens ad eum: Vsquequo pessime illusor Christi, non emendas te ab his nequitiis tuis? Qui dixit ad eum: Crede mihi, accipies alapam a me humili, vt tota Alexandria colligatur ad clamores tuos. Nondum breui tempore transacto, dormiuit cum pace in cellula sua S. Vitalius, nemine sciente omnino. Habebat enim valde pusillam cellulam, [moritur:] super locum qui dicitur Porta solis. Vnde & plerumque, cum collecta celebraretur iuxta cellulam eius in ecclesia Metræ, conuenientes quædam muliercularum harum, ad alterutras dicebant: Eamus, eamus: iterum Abbas Vitalius collectam habet. Et venientibus eis, curabat eas. Igitur dormiente eo, vt prædictum est, in propria cellula, & nullo sciente, mox quidam dæmon tamquam Æthiops deformis, [percussorē impacta a diabolo alapa obsessum,] adstat ei qui dederat alapam Abbati Vitalio, & dat ei alapam, dicens: Suscipe alapam, quam misit tibi Abbas Vitalius. Et cadens, statim cœpit spumare. Congregata est igitur secundum prophetiam Vitalij pene tota Alexandria in violentiam, quam patiebatur a dæmone: & maxime, quia sonitum datæ ei alapæ audierunt quidam, quasi ad vnius iactum sagittæ. Post aliquantas vero horas in mentem rediens is qui patiebatur, scidit vestimenta pectoris sui, & cucurrit ad cellulam, clamans & dicens: Culpam feci tibi, serue Dei Vitali, miserere mei. Cucurrerunt vero cum eo omnes audientes. [anat:] Cum peruenisset ad cellulam Sancti, exiit iterum dæmonium, iactans eum omnibus adspicientibus. Et cum ingrederentur intro hi qui cum eo cucurrerunt, inuenerunt Sanctum stantem in geniculis suis, & orantem, & animam Domino tradentem, & in pauimento scripturam huiusmodi: Viri Alexandrini, nolite ante tempvs aliqvid ivdicare, qvoadvsqve veniat Dominvs. Confitebatur vero & homo, qui a dæmonio vexabatur, quod Sancto fecerat, & quod dixerat Sanctus ei.

[69] Recitata sunt ergo Beatissimo Ioanni Patriarchȩ omnia, quæ circa S. Vitalium acta sunt: [Inuisitur eius corpus a S. Ioanne:]& descendens cum clero, venit ad corpus S. Vitalij: & cum vidisset superscriptionem, dixit: Vere hanc humilis Ioannes per Deum euasit. nam alapam quam accepit qui patitur, ego acciperem. Tunc itaque omnes fornicariæ, & quæ abrenuntiauerunt ex eis, & viros susceperant, cum cereis & lampadibus præibant eum flentes, & dicentes: Perdidimus salutem nostram & doctrinam. Enarrabant enim iam conuersationem eius omnibus: [honorifice sepelitur:] & quoniam non propter turpem rem ad nos intrabat: & quia numquam aliquando vidimus eum super latus dormientem, aut vnam ex nobis tenentem manu sua. Et reprehendentibus eas quibusdam & dicentibus: Quare hȩc non omnibus dicebatis, sed scandalizabatur in eo tota ciuitas? enarrabant iam capitulum, quod circa eam gestum est, quæ a dæmonio vexationem sustinuit, & quia hoc timentes tacebamus. Sepulto ergo eo in multo honore, permansit is qui ab eo correctus & sanus factus est, faciens memoriam eius. Postmodum autem & renuntiauit sæculo, ingressus monasterium Abbatis Seridonis in Gaza, & suscepit cellulam Abbatis Vitalij secundum fidem, & in ea permansit vsque ad mortem suam.

[70] Et sanctissimus Patriarcha multas gratias egit Deo, quia non permisit eum peccare in seruum suum Vitalium. Multi autem multum ex tunc in Alexandria profuerunt sibi, & hospitio recipiebant monachos: & monebantur vt non condemnaretur aliquis ab eis sicut euenerat. Fecit autem & sanitates post mortem honorabile nomen S. Vitalij per diuinam gratiam: [claret miraculis: inuocatur a Leontio.] cuius orationibus det nobis Dominus bonam conuersationem, & misericordiam in die, quando manifestabit abscondita hominum, & nuda faciet consilia cordium. [1. Cor, 4.]

[Annotata]

a Huius natalem celebrant Græci cum Menæis XI. Ianuarij, & hoc caput istic illustrauimus.

b MS. Audom. Vnius ærei nummi lupinos. MS. Gemblac. Vnius nummi ærei pretium.

c Referunt præter Theodoretum & Sozomenum citatos a Rosvveydo, Ruffinus lib. 1. cap. 2. S. Gregorius Papa lib. 4. epist. 75. ad Mauritium Imperatorem, & Nicolaus Papa epistola ad Michaëlem Augustum, apud Baron. tom. 3. an. Ch. 325. num. 43.

CAPVT XII.
Monita salutaria multis data.

[71] Præcipiens aliquando dari cuidam petenti eleemosynam, decem nummos æreos tantum, conuicia ab eo patiebatur in facie atrociter ille Beatus, quia non dederat ei quotquot voluit. [Pauperi conuicianti, pro eius arbitrio eleemosynam dari iubet.] His autem qui de obsequio erant, quærentibus cædere eum qui conuiciabatur, increpauit eos vehementer Patriarcha, dicens: Sinite eum fratres: habeo ego sexaginta annos, blasphemans per opera mea Christum: & vnum conuicium non portabo ab isto: Et præcepit datori soluere sacculum, vt sineret pauperem tollere quantum vellet pretium.

[72] Si vero aliquando audiebat sapientissimus, quoniam eleemosynator est talis; adducebat eum in hilaritate seorsum, & dicebat ei: Quomodo factus es eleemosynator? naturaliter, an teipsum violenter cogens? Vnde quidam qui ab eo interrogabantur, verecundati, [Eleemosynarios consillit, qui eam virtutem sint adepti.] occultabant quidem, quidam autem dicebant ei. Propter quod vnus interrogatus a Sancto, respondit ita: Crede mihi Domine, quia nihil do aut facio boni: verumtamen ipsum quod facio & præbeo, ex quibus Deus & orationes tuæ largiuntur, ita facere assueui: Eram prius valde immisericors & crudelis: & semel damna pertuli, & in subtilitatem deueni; cœpit cogitatio mea dicere mihi: Vere si esses eleemosynator, non relinqueret te Deus. Statui ergo per singulos dies dare quinque æreos nummos pauperibus: & cum cœpissem dare, statim satanas prohibebat me, dicens: Vere quinque nummi isti sufficiunt domui ad olera, aut ad balneum percipiendum: & statim, tamquam si de faucibus natorum meorum priuarem eos, [Quidam etiam inuitus dans, & per famulum sibi furātem,] nihil dabam. Cum ergo vidissem quod superarer a vitio, dico puero meo: Per singulos dies furare, me nesciente, quinque nummos, & da eleemosynam. Sum ego enim trapezita, Domine. Ille vero benefaciens, cœpit furari denos. Erat autem quando & siliquam. Cum ergo vidisset, quia benedicebamur, & diuitiis abundabamus, cœpit & tremisses furari, & dare. [a Deo locupletatur.] Semel itaque admirans benedictiones Dei, dixi ei: Vere multum profuerunt fili quinque nummi illi: volo ergo vt des decem. Tunc dicit mihi & puer, subridendo: Vade, ora furtis meis. Nam vere hodie non haberemus quem manducassemus panem. sed si est fur iustus, ego sum. Tunc ergo dixit, quoniam tremissia dabat, & siliquas etiam, & ex fide illius, assueui Domine de animo dare. Ædificatus ergo Sanctus valde, dixit ad eum: Crede mihi, multas conuersationes Patrum legi: tale aliquid non audiui.

[73] Malitiam reseruantem quemdam illustrium contra alium Principem, audiens hic magnus Ioannes, monuit eum sæpe, & suasit ad concordiam: & non potuit eum conuertere ad pacem. Semel ergo mittit & adducit eum Sanctus, quasi pro republica: & facit a Missas in oratorio suo, nullum habens nisi ministrum suum. Cum ergo sancta benedixisset Patriarcha, & orationem Dominicam inchoasset, cœperunt dicere tres tantum illi, Pater noster. [Iram seruantem ad reconciliationem adducit Ioannes:] Et cum peruenisset ad sermonem, quo dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris; innuit domestico Patriarcha, vt taceret. Siluit ergo & Patriarcha. & remansit Princeps solus, dicens versum: Dimitte nobis sicut & nos dimittimus, Et statim conuersus Sanctus, dicit ei mansueta voce: Vide in quali terribili hora quid dicas Deo: Quoniam sicut ego dimitto, ita & tu dimitte mihi. Tamquam ab igne statim cruciatum ferens prædictus Princeps, cecidit in faciem ad pedes Sancti, dicens: Quæcumque iusseris, Domine, faciet seruus tuus. Et reconciliatus est inimico suo ex tunc cum omni veritate.

[74] Superbum autem si videbat aliquem Beatus, hunc quidem non arguebat in facie: quādo autem eum in secreto suo sedentem videbat, afferebat de humilitate sermones, vt per tale magisterium sensim percuteret superbum, & modestum faceret, [superbos sermone de humilitate instituto sanat:] dicens ita: Miror Domini mei, quomodo non recordatur misera anima mea humilitatis, quæ demonstrauit nobis super terram apparere Filium Dei: sed intumesco & extollor super fratrem meum, si fuero modicum aut pulchrior eo, aut ditior, aut gloriosior, aut principatum officij cuiuscumque habuero; non intelligens Diuinam vocem, quæ dicit: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde, & inuenietis requiem animabus vestris: neque Sanctorum voces cogitans, quoniam quidam terram, quidam cinerem, quidam vermem & non hominem, quidam aut impeditioris & tardioris linguæ se nominabant: & quia Isaias, quādo Deum videre meruit, vt capit homo, tunc immunda labia se habere pronuntiauit. [Matth. 11. 29.] Quid enim & sum humilis: Nonne de luto fictus sum, vnde sunt & lateres? Nonne omnem quam puto habere gloriam, vt flos fœni marcescit? His ergo & huiusmodi, & aliis pluribus verbis sapientissimus, quasi de se dicens, eum qui languorem inflationis & superbiæ habebat, cauterio comburens proderat eius animæ. Intelligebat enim is qui vlcus habebat, quod de eo Patriarcha hæc intimaret.

[75] Et hoc frequenter ille a Deo honoratus, afferebat in medium, ad humilitatis argumentum, dicens: Quod si considerassemus & cogitassemus Dei erga nos misericordiam & bonitatem, nec in cælos subleuaremus oculos nostros, sed semper in humili habitu ac prudentia degeremus. Vt enim præteream, qualiter non existentes, vt essemus, produxit nos fictor, [Proponit Dei benignitatem;] & peccato & inobedientia deceptos, iterum viuificauit, & proprio sanguine redemit a morte: & omnem terram & ipsum cælum in obsequium hominum subdidit: sed & nunc, qualiter peccantes non dissipat, sed longanimiter magis expectat immobilis illa natura, & patiens ille oculus: & nobis plerumque blasphemantibus, ipse consolatur & blanditur per miserationem suam, desursum pluuias propter vitam nostram tribuens. Quantos malos operarios, pergentes vt occidant aut furentur, tegit & non tradit ne capiantur & puniantur? Quantos existentes in nauibus in pelago, vt prædentur obuiantes sibi naues, & occidant qui in eis sunt, non permittit in profundum demergi, sed imperat mari ne absorbeat eos, expectans conuersionem malitiæ ipsorum? Quanti b peierant corpus & sanguinem eius sacrosanctum; & patitur & longanimiter agit, non reddens eis hic aliquid difficile? Quantos in itinere latrocinantes, non tradit in cibum obuiantibus sibi bestiis? Quantos euntes in concaua terrarum, & itinerum seditiones operantes, protegit, vt non consumantur a custodientibus canibus, vel etiam hominibus? Et me interdū aut cum meretrice recumbente, [hominum e contra ingratitudinem.] aut cum his qui se inebriant, aut cum turpia loquentibus cōuersante, aut cetero quolibet seculi huius implicato peccato, apis quidem circumfertur, & valles & alueos circuit, quærens colligere fructum, vt dulce faciat mihi guttur, quod fœda & iniqua pronuntiat: vua autem festinat per calorem maturari, vt repleat os & lætificet cor, quod factorem suum præuaricatum est. Flores inuicem se præoccupant, vt delectent oculos, qui fornicationibus & alienis mulieribus ad luxuriam innuunt. c Ficus turbatur, quatenus perueniat, vt repleat manum per magnitudinem, & os per dulcedinem, quod tenet & basiat alienam mulierē.

[76] Talia ergo, inquit, opera fratres agentes, & tales retributiones recipientes a benigno Deo, qualem debueramus habere prudentiam, considerantes nouissimam nostram & horrendam horam? Multum enim de memoria mortis & exitu animæ disputabat semper ille Beatus, [Inculcat cogitationē mortis,] ita vt frequenter quidam ad eum superbo schemate intrarent & ridenti vultu, & inconsiderato oculo; & exirent humili more, & compuncta facie, & lacrymantibus oculis. Propter quod & dicebat: Quia (vt æstimo ego humilis) sufficit ad salutem assidue & dolenter cogitare, & sollicitudinem habere de morte, quoniam nemo nobis in illa hora compatietur, aut comitabitur ex vita ista, nisi opera bona nostra. Et quomodo Angelis venientibus & properantibus turbatur tunc anima, si inuenta non fuerit præparata? quomodo rogat, vt addatur sibi modicum tempus vitæ, & audiet: Quid enim? Tempus quod vixisti, bene consumpsisti?

[77] Et iterum dicebat tamquam de semetipso: Quomodo humilis Ioannes transire poteris bestias arundineti, quando obuiabunt tibi exactores? [Psal. 67.] Væ qualis timor & tremor obtinet animam tunc rationem ponentem, tantis exquisitoribus tam amaris & immisericordibus? [& iudicij terribilos ob dæmones accusantes:] Etenim Sanctus iste in memoria semper retinebat, quod S. d Simoni, qui in columnis stetit, per reuelationem factum est notum: Quia (vt ait) exeunte anima e corpore, obuiant ei cum adscenderit a terra in cælum, chori dæmonum, singuli in proprio ordine. [de ea re monitum S. Simeonis Stylitæ,] Obuiat ei chorus dæmoniorum superbiæ, inuestigat eam, si habeat opera eorum. Obuiat chorus spirituum detractionis: adspiciunt si quando oblocuta sit, & pœnitentiam non egerit. Obuiant iterum superius dæmones fornicationis: scrutantur si recognoscant in ea voluptates suas. Et quando a terra vsque ad cælum misera anima positura rationem peruenerit, seorsum ab ea sancti Angeli stabunt, & non adiuuabunt eam nisi bonitates suæ.

[78] [S. Hilarionis exemplum.] Hæc considerans hic nobilis, perterritus pro tali hora & sollicitus factus est, ferens in memoriam & S. Hilarionis eloquium: quia cum e vita egressurus esset, formidauit, & dixit animæ suæ: e Octoginta annos, o humilis anima, habes seruiens Christo, & times exire? Exi, quia misericors est. Et dicebat sibi Patriarcha: Si is qui octoginta annos seruiuit Christo, & mortuos suscitauit, & signa fecit, timuit amaram illam horam, quid habes tu humilis Ioannes dicere aut facere, quando obuiauerint in faciem tuam crudeles illi & immisericordes exactores & inquisitores? Ad quantos poteris rationem reddere, ad eos qui exquirunt de mendacio, ad eos qui de detractione, ad eos qui de crudelitate, ad eos qui de auaritia, ad eos qui de memoria mali, ad eos qui de odio, ad eos qui exquirunt de periurio? Et dementatus dicebat: Deus, tu eos increpa: nam omnis fortitudo hominum eis resistere non valet. Tu Domine, da nobis ductores sanctos Angelos, qui custodiant & gubernent nos: multa enim est contra nos eorum insania, multus tremor, multus timor, multum periculum pelagi aëris huius. Si enim de ciuitate in ciuitatem super terram ambulantes, deprecamur eos qui nobis ductores sunt, ne in præcipitia cadamus, aut in agrestium bestiarum loca, aut in flumina infinita, aut in inaccessibiles & inuios montes, aut in latronum manus, aut in eremum incomprehensibilem aut inaquosam, & pereamus. Quot ductoribus fortibus & diuinis custodibus opus habemus, pergentes longa via hac & æterna, videlicet, quæ ex corpore est egressio, & ad cælum adscensio? Hæ sunt sapientia plenæ Beati ad se & ad omnes doctrinæ: hæ sunt eius quotidianæ curæ atque meditationes.

[Annotata]

a Ecce vsum in Ecclesia celebrandi Missas priuatim. inquit Rosvveydus.

b MS. S. Maxim. perdiderant. editio Coloniensis: Indigne percipiunt corpus. vetus editio, petierant corpus. at MSS. alij, peierant.

c Ita MSS. & editi at MS. Gemblac. tunditur.

d S. Simeonis Stylitæ senioris vitam dedimus 5. Ianuarij, in qua tamen hoc eius monitum non legitur.

e In vita S. Hilarionis auctore S. Hieronymo, quam 21. Octobr. dabimus, dicitur: Septuaginta prope annis seruisti Christo, & mortem times?

CAPVT XIII.
Disciplinæ Ecclesiasticæ studium, & pietatis. cauenda temeraria iudicia.

[79] Mvltam autem & de sancta statione curam habebat, & sollicitudinem demonstrabat. Vna enim dierum volens multos resecare, vt non egrederentur post solutionem sancti Euangelij de ecclesia, & otiosis sermonibus pro oratione vacarēt, [Egredientes ante finitā Missam dextre corrigit:] quid fecit? Reliquit mox, postquam lectum est sanctum Euangelium, ecclesiam: & ipse exiit, & sedit cum turba. Omnibus vero obstupentibus, dixit ad eos Iustus: Filioli, vbi oues, illic & pastor. Aut intrate intro, & ingrediemur: aut manete hic, & hic manebo. Ego propter vos descendo in sanctam ecclesiam: nam poteram facere mihimet Missas in episcopio. Semel ergo & bis fecit hoc ipsum schema ille Beatus. Erudiuit & in hoc plebem magnifice, & emendauit: timebant enim, ne iterum idipsum schema faceret eis ille semper memorandus.

[80] Loqui autem in sacrario omnino non permittebat, sed in conspectu omnium foras mittebat eum, [colloquiæ in ecclesia prohibet;] dicens: Si quidem vt orares, venisti huc; in hoc mentem tuam & os tuum vacare exopta: si vero propter locutionem, scriptum est: Domus Dei domus orationis vocabitur: noli ergo facere eam speluncam latronum. [Matth. 21. 13.]

[81] Hoc autem erat admirabilius sanctissimi huius Patriarchæ, quoniam nec monachicam vitam ducens, neque in clero moratus in ecclesia: [tenax disciplinæ Ecclesiasticæ:] sed & feminæ legitime a dudum coniunctus, ita tenuit vigorem Ecclesiæ ab ipso initio quo Patriarcha consecratus est; & in talem sublimitatem exaltatus est, vt multos eremitarum & in arcta vita degentium superaret.

[82] Volens autem nec huius boni esse inexpers, videlicet monachicæ vitæ connumerationis, [duos monachorum ordines alit:] studet rem talem: Congregans duos ordines sanctorum monachorum, statuit in eis omnem vtilitatem tribui de villis suis in ciuitate sua: & faciens eis cellulas in duobus oratoriis Dominæ nostræ sanctæ Dei genitricis, & b S. Ioannis, quæ ipse a fundamentis ædificauerat, dicens amantissimis Deo monachis ita: Ego post Deum vtilitatem corporalem vestram procurabo, vos autem spiritualis habetote meæ curam salutis. Vespertina & nocturna vigilia mihi apud Deum imputeturi quidquid vero in cellulis vestris officij feceritis, pro vestris sit animabus. Hoc autem fecit, volens sollicitiores efficere Dei amicos monachos. Vnde & permansit Deo talis grata constitutio ordinum: & ad similitudinem monasterij ex his ciuitas pæne viuit, in diuersis locis peruigiles hymnodias Deo referens.

[83] Et hoc Beatus iste ita omnes docebat, & contestabatur, dicens: Nullatenus aliquando hæreticorum communionis, imo coinquinationis participemini, [vitandam hæreticorū communionem monet:] etiamsi omni vita vestra ex aliqua impulsione vel necessitate, cōmunionem Catholicæ Ecclesiæ non inuenientes, sine communione permanseritis. Si enim, ait, vxorem corporalem legitime possidentes, in regione aliqua longinqua absque ista tempore multo morantes, relinquere hanc & alij copulari, a Deo & legibus prohibemur; si vero hoc egerimus, punimur; quomodo putas, Deo per rectam fidem & Catholicam Ecclesiam coniuncti, (vt ait Apostolus: Aptaui vos vni viro virginem castam exhibere Christo) si orthodoxam & sanctam fidem adulteraueritis per communionem hæreticorum, non in futuro seculo tormenti, quod exspectat hæreticos, erimus facti participes? [2. Cor. 11. 2.] Communio enim, ait, ideo dicitur, eo quod communem faciat, & firmet communicantem quibus communicat. Ne igitur, quæso, ait, o filij, huiusmodi oratoriis applicetis.

[84] Cum omnibus bonis suis & hoc Beatus hic possidebat, quod (vt dictum est) non condemnaret proximum, [neminem cōdemnat, nec condemnātos recipit,] nec condemnantes reciperet. Dicam vero & eius doctrinam de hoc omnibus proficuam: Iuuenis quidam rapiens monacham, fugit Constantinopolim. Hoc discens Iustus, tristis factus est vsque ad mortem. Tempore vero aliquo transacto, consedente eo vna dierum in honorabili cimiliarchio cum quibusdam Clericis, & sermonem animæ vtilem mouente, venit in medium & memoria iuuenis, qui ancillam Dei rapuerat, & cœperunt, qui Sancto considebant, anathematizare talem iuuenem, tamquam qui duas animas perdiderat, suam videlicet & sanctimonialis. [etiam publica peccata.] Compescuit ergo & resecauit eos Beatus, dicens: Ne sic, filij, ne sic: nam ostendam vobis, quia & vos duo peccata facitis; vnum, quia transgredimini mandatum dicentis; Nolite iudicare, vt non iudicemini; deinde, quia nescitis certius, si vsque hodie peccent, & non pœniteant. [Matth. 7. 1.]

[85] Legi enim c Vitam Patris, aliquid tale habentem: quia in ciuitate quadam duo monachi abierunt in ministerium. Et cum transiret vnus per locum, clamabat ei vna fornicaria, dicens: Salua me Pater, vt Christus meretricem. Ille vero hominum confusionem omnino non curans, dicit ei: Sequere me. Et tenens eam per manum eius, exiit publice de ciuitate, omnibus aspicientitibus. Facta est ergo fama, [Abbas quidam Tyriam meretricem Porphyriam conuertit,] quia Abbas accepit mulierem Domnam Porphyriam; ita enim vocabatur mulier. Pergentibus ergo eis, vt mitteret eam in monasterium, inuenit mulier in vna ecclesia puerum in terram proiectum, & sustulit eum vt nutriret illum. Itaque post annum quidā venerunt in patriam, vbi erat Abbas & Porphyria, quæ fuerat de meretricibus: & videntes eam habere puerulum, dicunt ei: Veraciter bonum Abbati pullum genuisti. Nondum enim sanctum schema acceperat. Euntes ergo Tyrum qui viderant eam, (inde enim Abbas tulerat illam,) diffamauerunt, quia genuit de Abbate Porphyria, & nos vidimus puerulum oculis nostris similantem ei. Quando ergo cognouit ex Deo Abbas obitum suum; dicit d Nonnæ e Pelagiæ: (sic enim mutauit nomen eius, [& Pelagiæ nomen imponit:] quando tradidit ei sanctum schema:) Eamus Tyrum, quia habeo illic responsum, & volo vt venias mecum. Illa vero non valens contradicere ei, secuta est eum: & venerunt ambo, habentes & puerulum septem annorum existentem. Cum ergo ægrotasset Abbas in infirmitate ad mortem, adscenderunt ad visitationem eius de ciuitate vsque ad centum animas. Et dicit: Afferte prunas. Itaque cum venisset f thuribulum plenum prunis, [purgat se a suspicione sceleris & scandali, veste illæsa ignē ferens.] tulit & euacuauit eas in vestimentum suum, & dixit: Credite fratres, quia sicut Deus rubum custodiuit incombustum ab igne; sicut nec tunicam hanc meam incenderunt prunæ istæ; ita nec ego agnoui peccatum mulieris, ex quo natus sum. Et omnes mirati sūt, quomodo non ardebat vestimentum ab igne: & glorificauerunt Deum habētem occultos seruos. Ex occasione autem Nonnæ Pelagiæ quondam meretricis, aliæ fornicariæ secutæ sunt eam, abrenuntiantes mundo, cum ea pergentes in monasterium eius. Seruus enim Dei monachus, qui totonderat eam, postquam satisfecit omnibus, tradidit Deo spiritum in pace.

[86] [Cauēdum temerarium iudicium.] Ideo, inquit, dico vobis, filij, ne præcipites ad condemnanda & iudicanda sitis aliena. Multoties enim peccatum fornicationis vidimus: pœnitentiam vero eius, quam fecit occulte, non adspeximus. Et est, quia furtum facientem quemdam vidimus; suspiria vero & lacrymas quas produxit Deo, nescimus. Et nos quidem habemus eum, qualem vidimus illum, furem, aut fornicatorem, aut periurum: apud Deum vero recepta est occulta eius confessio & pœnitentia, & est ab ipso pretiosus. Omnes igitur admirabantur super doctrina industrij Pastoris huius atque magistri.

[87] Duobus Clericis calceamenta facientibus, & iuxta se laborantibus; vnus quidem habebat filios multos, & vxorem, & patrem, & matrem: vacabat vero Ecclesiæ sine intermissione, & omnes post Deum alebat de arte sua. Alter vero quamuis doctior esset illo, eo quod non permaneret in Ecclesia, sed etiam Dominicis diebus laboraret, nec seipsum tantum nutrire valebat. Inuidebat ergo iste vicino suo. & vna vice non sufferens inuidiam, dicit ei cum ira: Vnde tu sic diues factus es? Ego vero vacans plus arti meæ quam tu, [Clericus calcearius vacans ecclesiæ, fit ditior alio assiduo operætore.] in paupertatem deueni. Dicit vero ei, volens facere eum vacare Ecclesiæ: Inuenio pretium in terra, & inde paullatim diues factus sum: sed si vis, semper voco te, & veni mecum: & quidquid inuenerimus, accipies dimidium. Cum ergo acquiesceret ille, & sequeretur eum euntem ad ecclesiam, sine intermissione benedixit ei Deus, & diuitem fecit eum. Tunc dixit ei ille bonus consiliarius: Vidisti frater vnum g mendacium propter Deum, quantum profuit animæ tuæ & substantiæ tuæ? Crede, nihil inueniebam aliquando in terra, vt æstimasti gratia pretij: sed quoniam dixit Dominus, Quærite primum regnum Dei, & iustitiam eius, & hæc omnia adiicientur vobis; idcirco occasionem feci, tantum vt seducerem te: & ecce non sine caussa laboraui, sed inuenisti, & superinuenisti. [Matth. 6. 33.] Hoc igitur discens sanctus Patriarcha, fecit illum bonum consiliarium Presbyterum, tamquam dignum: erat enim Lector.

[Annotata]

a Qua iam pridem mortua, Patriarcha electus & consecratus est, vt clare Metaphrastes.

b Sub Iustiniano ad templum S. Ioannis Baptistæ translatæ sunt sacræ reliquiæ S. Antonij, vt dictum est supra.

c Tractatus hic de Vitis Patrum, in quo hæc illustria exempla habentur, an extet, haud scimus.

d S. Hieronymus epist. 22. ad Eustochium de virginitate seruanda: Quia maritorum, [Nonna.] inquit, expertæ dominatum, viduitatis præferunt libertatem, Castæ vocantur & Nonnæ. Tamen S. Maria Ægyptiaca iam pœnitens etiam Nonna dicitur, vt hic Pelagia.

e Alia ab hac est S. Pelagia Pœnitens, quam S. Nonnus Episcopus Edessenus a meretricio conuertit, quæ 8. Octobr. colitur. Ad illius forte memoriam Porphyria nomen Pelagiæ assumpsit.

f Simile castitatis exemplum narrat Amphilochius in Vita S. Basilij.

g Piam fraudem intelligit, vt mox explicat: Occasionem feci vt seducerem te; cum nulla vmquam ratione sit mentiendum.

CAPVT XIV.
Fuga in Cyprum. Obitus.

[88] Et quidem hactenus ante memoratus Dei cultor Mennas, qui fuerat Vicedominus sanctissimæ Ecclesiæ Alexandrinorum magnæ ciuitatis, enarrauit nobis. Sequentia autem vilitas mea depinxit; [A quibus reliqua Scriptor hauserit.] quædam vero a quibusdam, quibus digne credendum est, audiui. Dicentibus ergo nobis in prædictis in * quodam capitulo, quod multa spirituali dilectione Patriarcha & Niceta Patricius ad inuicem colligati essent, dignum indicium talis exhibitionis præsens existit capitulum.

[89] Quando permittente Deo pro peccatis nostris, futurum erat vt traderetur Alexandria sine Deo Persis, reminiscens Pastor dicentis: Cum persecuti vos fuerint in ciuitate ista, fugite in aliam; [Fugit Ioannes in Cyprum:] fugam arripuit in propriam patriam, videlicet in Cyprum, in ciuitatem suam. [Matth. 10. 23.] Vnde occasione accepta, præfatus Niceta Patricius dixit ad Sanctū: Obsecro, si inueni gratiam ante te, ne dedigneris fatigari vsque ad reginam ciuitatem, & bene acceptas preces tuas donare piissimis Imperatoribus. Ille vero multæ fidei viri consentiens, [nauigat Constantinopolim versus:] obediens ad hoc factus est Deo & voluntati eius; & a se datum honorem quantus erat, circa Beatum ostendere volente. Fatigata igitur naui multipliciter a vi ventorum, in qua Sanctus cum Patricio erat, & in profundum mittenda, videt sȩpe memoratus Patricius, & optimates qui cum eo erant, vna nocte, in qua tempestas facta est, Patriarcham modo quidem cum pauperibus per nauim vbique circumcurrentem, modo autem iterum cum eis manus in cælum extendentem, & ab alto adiutorium abstrahentem. Cumque in Rhodum peruenissent adscendentes, [in Rhodo per Angelum vocatur ad Deum:] videt expergefactus a Deo vocatus hic quemdam eunuchum coruscantem forma, & aureum sceptrum in dextra tenentem, assistentem sibi & dicentem: a Veni iube, Rex regnantium quærit te. Nihil ergo statim negligens, aduocat Patricium Nicetam, & dicit ei cum multis lacrymis: Tu quidem, o Domine, ad terrenum Imperatorem me vocasti: sed præueniens cælestis, ante vocauit exiguitatem meam. Et retulit ei eunuchi, imo Angeli, visionem, quæ apparuerat sibi. Gauisus ergo & tristis factus idem gloriosissimus vir, impedire Sanctum non potuit. [redit in Cyprum;] Abunde igitur sanctis eius repletus orationibus, & Imperatoribus has deferens, cum multo honore redire ei in Cyprum iussit.

[90] Adueniente ergo eo in propriam ciuitatem, quæ b Amathunta vocabatur, testamentū proprium scribere cito ministris suis prȩcepit. [conditurus testamentum] Velociter vero & sine dilatione chartam & calamum præsentantibus, præcepit sacrum illud os scribere sic: Ioannes seruus, propter eam vero quæ supposita est mihi sacerdotij dignitatem, Dei gratia liber. Gratias ago, Deus, tibi, [reperit tantum tremissem ex 80. centenariis auri, & donis infinitis:] quoniam exaudisti miseriam meam, rogantem bonitatem tuam, ne inueniretur morienti mihi nisi vnus tremissis. Inueniente enim me in honorabili episcopio sanctissimæ Ecclesiȩ Alexandrinorum magnæ ciuitatis, quam per indulgentiam Dei suscepi, quando in ea consecratus sum Episcopus, circiter octoginta centenaria auri, & quæ intrauerunt mihi ab amicis Christi, pene numerum hominis transscendunt: in seipsam mentem colligens, & cognoscens hæc omnia dominatoris omnium esse, festinaui ea quæ Dei erant, Deo dare. Vnde & quod remansit mihi hoc tremisse, Dei & hoc existens, iubeo dari his qui sunt Dei.

[91] O gloriosa res! o deuotionem Sancti! Non attendit, sicut debuisset, suis; quod faciunt multi qui in diuitiis sunt, qui Dei dona aut ex iniustitia collecta, tamquam propria, & tamquam si ea secum ferre possunt, thesaurizant, & non large egenis præbent: sed illa quærebat, quæ semper manent, & aliquando non minuuntur. Vnde sine mēdacio repromissionibus nō est fraudatus, quæ asseuerāt ex persona Dei, quoniam qui glorificāt me, glorificabo. Vere enim magnifice glorificauit Sanctū hunc, qui in suis semper bonis glorificatus est Dominus. [1. Reg. 2.] Non enim ferens nobilis hic, temporali vita sua conquiescere sancta & digna laude bona, quid egit? Xenodochia, gerontocomia, [xenodochia, gerontocomia, & monasteria ædificat.] atque monasteria a fundamentis ædificans, & choros sanctorum monachorum statuens, incessabilem veræ iustitiæ memoriam possidet, per ea quæ celebrantur in eis bona opera. Quod enim de his qui mala agunt, & successores propriorum malorum post mortem in vita hac relinquunt, ait Domino plenus Apostolus: Quoniam quorumdam peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium; quosdam autem & subsequuntur. [1. Tim. 5. 24.] Hoc econtra de hoc Beato dicendum est: Quoniam quorumdam iustitiæ manifestæ sunt præcedentes in regnum cælorum, quosdam autem & subsequuntur: de quibus vnus & iste extitit.

[92] Et quoniam non fabula, neque ad gratiam est, quod dictum constat; testimonium nobis perhibeat plane, quod mox in pretiosa eius dormitione gestum est prodigium. Tradente enim eo & commendante propriam animam in manu Domini, vt ait alicubi sacra littera, Iustorum animæ in manu Dei sunt; [moritur:] & hanc ei vt sacrificium immolatum offerente, cum recondendum esset honorabile eius corpus honorifice, & cum congruo Sacerdotibus ritu in quodam oratorio sancti miraculorum factoris c Tychonis, fit quoddam tale signum gloriosum. [Sap. 3. 1.]

[93] [sepelitur:] Iacebant in quodam tumulo, vbi & Iustus hic reponendus erat, duorum quondam Episcoporum, qui ante dormierant, sancta veraciter corpora Sanctorum: quæ & in natura exanimi interim degentia, tamquam si viua reuera essent, æqualem Sancto honorem tribuerunt. Cum enim Beati corpus inter duos illos componendum esset, [ei duorum Episcoporum corpora in medio locum cedunt.] honorantes summum Pastorem Pastores, & multam eius fiduciam apud Deum reuerentes, simul & mirantes, Dei iussione tamquam viui corpora sua separantes, in medio sacrum hunc susceperunt, honorem & ipsi ei præceptione Dei, sicut a Deo honorato, offerentes: & omnibus statim ostendentes, quæ a Deo ei donata est, gloriam atque sublimitatem. Quod maximum & gloriosissimum miraculum, non vnus, neque decem, neque centum viderunt, sed omnis turba quæ conuenit ad pretiosam eius sepulturam.

[Annotata]


Side Note* num. 21.

a MS. Gemblac. omittit iube. MS. S. Maxim. Veni, mandat Rex regnantium te. In editis, venire iuberis. Simile supra in vita S. Epiphanij 21. Ianu. Iube rogaris.

b Ita eo tempore formabantur nomina: sic alibi Persida, Thebaida.

c S. Tychonis memoria extat in tabulis Ecclesiasticis 16. Iunij.

CAPVT XV.
Miracula post mortem.

[94] Aliud autem eius gloriosius, quod quidem adhuc viuens in carne cœpit miraculum, sed postquam migrauit ad Deum, compleuit, sermo commemorare tentabit. Mulier quædam de ea, quæ Sanctum protulit, ciuitate existens, cum audisset eum venisse a a Rhodo, & Angelum ei ibidem apparuisse, [Mulier per S. Ioannem veniam quæritgraui peccato;] & vocationem ad communem Dominum ei denuntiasse; peccamen grauissimum in se recognoscens, quod nec auditus hominum posse intrare affirmabat; fidem inambiguam sumens, ad Sanctum cursim peruenit. & pedes eius comprehendens, cum lacrymis multis clamabat, & dicens secreto Sancto: Peccatum, o ter Beate, habeo misera, quod ad aures hominum venire non potest: & scio, quod si vis, potes id mihi indulgere, dixit enim vobis Dominus: Quoniam quæcumque solueritis super terram, erunt soluta & in cælis: & quæcumque ligaueritis super terram, erunt ligata & in cælis: & quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta sunt. [Matth. 18. 18. Ioan. 20. 23.] Hæc verba audiens a muliere Sanctus, & timens, si petitionem eius refutaret, noxius eius tormenti fieret, dum posset liberari a proprio peccato per fidem quam habebat in eum, dicit ad eam humiliter: Si vtique credis, o mulier, Deo, quod per infelicitatem meam ignoscatur tibi crimen quod dicis, confitere mihi hoc. Quæ dixit: Non possum Domine dicere id: neque enim potest auditus hominum portare illud. Dicit ad eam iterum Sanctus: Et si erubescis, vade & scribe illud, [quod illi in scripto traditum confitetur:] si nosti litteras, & fer mihi. Illa iterum respondit: Vere, Domine, non possum. Exspectans ergo modicum quid tacens, dixit ei: Non potes scribere & bullare, & afferre mihi? Tunc dixit ei: Possum, Domine, hoc facio, rogans honorabilem & coangelicam animam tuam, ne soluatur, neque vllo modo inueniatur a quolibet pittacium hoc aliquando. Verbum igitur accipiens a Deo honorabilis, quod nullus homo solueret aut legeret eius pittacium, abiens scripsit propria manu peccatum, & bullans portauit Beato.

[95] Suscipiens ergo Sanctus pittacium, post quinque dies ad Dominum profectus est, nemini aliquid de huiusmodi pittacio aut disponens, aut indicans. Mulier itaque fortuitu, imo dispensatione Dei, non existens in ciuitate die, in qua translatus est in pace de seculo isto ad aliud Patriarcha, volente & in hoc demonstrare Deo, quantam apud eum, vtpote proprius famulus, fiduciam possidebat. Sed post vnam diem reconditionis pretiosi eius lipsani adueniens, cum audisset dormitionem eius, amens & desipiens propemodum facta est, existimans pittacium quod dederat, in episcopio relictum, omnibus faceret culpam eius manifestam. Cito ergo resiliens, [eo mortuo id reuelandum timens,] & priorem fidem suam indubitabilem super animam resumens, arcam a Deo honorati apprehendit: & sicut viuenti ei veraciter, ita turbata perhibebat: Homo Dei, tibi hoc peccatum non potui enarrare, eo quod supra modum existeret graue: & ecce nunc omnibus factum est forsitan manifestum & cognitum: vtinam non tibi rem meam manifestassem! Heu heu mihi! putans confusionis absolutionem inuenire, confusio omnibus facta sum; pro medela blasphemiam recepi. Quid mihi ad te opus erat secretum animæ meæ patefacere? Tamen non deficiam neque diffidam, neque remouebo a tumulo lacrymas, vsque dum satisfactionem de petitione mea accepero. Neque enim mortuus es Sancte Dei, sed viuis. Scriptum est enim, quia iusti in perpetuum viuent. [Sap. 5. 16.] Iterumque eadem verba assumens, dicebat: Nihil homo Dei peto a te, nisi vt certum facias cor meum, quidnam de dato tibi pittacio factum sit?

[96] Deus ergo qui dixit aliquando ad Chananæam: Fides tua te saluam fecit, ipse & hanc certam fecit. [Matth. 15. 28.] Tribus enim diebus perseuerans ad sepulchrum Sancti, & cibum aut potum omnino non gustans; tertia nocte, [triduo ad eius sepulchrum perseuerat:] dum rursus cum lacrymis eosdem duros ac fideles sermones Beatissimo diceret, ecce egreditur Dei famulus de tumulo suo, oculatim apparens cum duobus Episcopis, qui cum eo iacebant, vno hinc, & altero hinc b aspectantibus, & dicit ad eam: Vsquequo mulier hos qui hic sunt, commoues, & non dimittis eos quiescere? Infuderunt enim stolas nostras lacrymæ tuæ. Et hæc dicens, dat ei proprium pittacium bullatum, dicens: Suscipe, recognoscis hoc? solue, adspice. Et in seipsam ex visione veniens, vidit iterum Sanctos ingredientes in proprium locum: & soluens, inuenit litteras suas deletas, & subscriptionem sub eis, habētem sic: Propter Ioannem servvm mevm, [is e sepulchro surgens scriptum ei reddit.] deletvm est peccatvm tvvm. Quis loquetur potentias Domini, o amici & fratres? Quis ita misericors & amator hominum, faciens voluntatem timentium se, & glorificans glorificātes se, & per miraculorum operationes magnificans eos? Non autem in hoc loco solum, in quo pretiosa dormitio eius facta est, gratia quam habuit apud Deum, manifestata est, sed vbique longius claruit.

[97] Eadem enim die, in qua ad Deum ex hac vita Beatus iste profectus est, quidam eorum qui Angelicam vitam & schema monachicum habent, vir admirabilis & industrius, Sabinus nomine, Alexandriæ habitans, vidit quasi in excessu mentis factus, diuinitus honoratum Ioannem de proprio episcopio egredientem cum Clero omni cerea portantem, [Sabinus absens cognoscit animam S. Ioannis ab Eleemosyna in cælum deduci, ipso quo obiit die:] & ad Imperatorem euntem, tamquam eunucho quodam (vt ipse dicebat Sabinus) cubiculario hunc vocante, postquam ianuam episcopij exiit, quod significat proprij corporis separationem, & vnam puellam vt Solem, suscipientem eum, & manu tenentem, & super caput coronam ex oleæ ramis circumamictam. Mox ergo agnouit S. Sabinus migrationem Patriarchæ ad Dominum ipsa hora fuisse factam. Quapropter adnotantes quidem mensem & diem, erat enim celebris, videlicet sancti Martyris Mennæ, quibusdam venientibus de Cypro percunctantes quidam qui habitabant Alexandriæ de migratione sancti Patriarchæ, agnouerunt veram fuisse visionem: eo quod eadem hora fieret, in qua obiit Beatus, & maxime de exemplo puellæ, quæ manu tenebat eum. Acceperat enim repromissiones ab ea Sanctus, sicut in præcedentibus verbis Vitæ diximus: Quia si me possides amicam, ego te ante Imperatorem introducam: quod & reuera fecit. [num. 11.]

[98] Non autem ex hoc tantum omnes satisfactionem acceperunt, [alius comitantes pauperes cum ramis oleæ videt.] quod Eleemosyna & Misericordia, quam habuit circa egentes, eum in cælorum regnum deduxerunt; sed quia alius eorum qui habitabat ciuitatem Alexandriam, timens Deum, vidit ipsa nocte, in qua & S. Sabinus, omnes pauperes & orphanos atque viduas, oleæ ramos baiulantes, & in Patriarchæ obsequio euntes, & ad ecclesiam pergentes. Non solum duo, aut decem, aut centum satisfactiones sunt, per quas scimus clare quoniam Sanctorum numerum meruit memorabilis hic; sed ecce & aliæ, quas subsequens forma ostēdit.

[99] Hymnodia enim anniuersaria post multum temporis dormitionis Sancti celebrata, in templo superius memorati S. Tychonis, vbi pretiosum lipsanum beatissimi Patriarchæ Ioannis repositum est; (erat autem quæ colebatur sacra vigiliæ hymnodia, annuæ recordationis sancti miraculorum factoris Tychonis.) is, qui est miraculorum Dominus, [Reliquiæ eius vnguentum sudant,] volens ostendere omnibus, quali honore seruum suum S. Ioannem dignum fecerit, placuit de honorabili eius lipsano vnguenti saniferam suauitatem emanare, qua vniuersi in lætitia freti gloriam retulerunt Patri & Filio & Spiritui sancto; vero scilicet Deo nostro, qui proprios Sanctos gloria glorificat infinita. Et nullus, o amici Christi, tanti miraculi incredulus sit. etenim vsque nunc videtur in amica Christi Cypriorum insula, [vti in Cypro multa lipsana Sanctorū.] in diuersis Sanctis talem Dei gratiam operantem, & tamquam ex fontibus vnguentorum suauitatem de pretiosis eorum lipsanis profluentem, ad gloriam eiusdem bonitatis, & ad honorem Sanctorum eius, atque alacritatem & zelum bonum, qui post futuri sunt, hominum: quatenus secundum imitationem eorum conuersantes, eisdem & nos honoribus digni efficiamur a iusto mercedum retributore Deo.

[100] Efficiamur igitur, dilectissimi, & nos consummatores præscriptarum rectitudinum sanctissimi huius Patris nostri Ioannis: & quasi incolæ existentes & peregrini in vita ista, [Epilogus scriptoris.] in æternum thesaurizemus futurum, per largam quæ indigentibus tribuitur donationem. Etenim secundum diuinitus inspiratum Apostolum, qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet: & pro corruptibilibus incorruptibilia, pro temporalibus æterna, quæ oculus non vidit, nec auris audiuit, & in cor hominis non adscenderunt, quæ præparauit Deus diligentibus se: quæ omnes nos impetremus per gratiam & misericordiam Iesu Christi Domini nostri, cum quo est Patri vna cum sancto Spiritu gloria & honor & imperium, nunc & semper in secula seculorum, Amen. [2. Cor. 9. 6.]

[Annotata]

a Edita Arbodo, pessime. MS. S. Maxim. Archado.

b Ita MS. Audomar. Rosvveydus ex MS. Aquic. aspitantibus, in editis aliis assistentibus. MS. S. Maxim. per manus ipsum ducentibus.

ALIA VITA
AVCTORE SIMEONE METAPHRASTE,
INTERPRETE GENTIANO HERVETO.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

ex Metaphraste.

CAPVT I.
Ortus, coniugium, Patriarchatus. Eleemosyna.

a

[1] Bonorum virorum scriptis mandare actiones, & memoriam eorum tradere posteris, conciliat magnam vitæ vtilitatem. [Ioannet Eleemon dictus,] Quemdam enim zeli stimulum immittit animis piorum, eorum quæ ab eis recte gesta sunt, narratio, & ad similia facienda adhortatur. Quarum vna est ea quoque vita, quæ nunc nobis est proposita ad narrandum, boni, inquam, Ioannis, cuius actioni nomen est conueniens: vocatur enim Eleemon, id est, Misericors, propter magnam suam ad hoc propensionem & summam bonitatem.

[2] [in Cypro nobili genere ortus;] Quem tulit quidem insula Cyprus, & aluit tamquam plantam aliquam florentem & comatam virtutibus: clara autem Alexandria eum sortita est Pontificem & Patronum ciuitatis. Ei pater quidem erat illustris, nomine Epiphanius. Cui etiam virtutis præstantia effecit, vt ei committeretur illius insulæ rectio. Mater autem honesta, & quæ tali marito conueniebat, vt quæ resplenderet corporis & animæ pulcritudine. Ioanni cum tales obtigissent parentes, non affecit genus suum dedecore: sed studuit potius id ornare, adeo vt arbor ex fructu fieret manifesta, & non ipse ex illis ornamentum acciperet, sed illi potius gloriarentur filio, cum cognoscerētur esse patres talis filij.

[3] Cum autem recte educatus peruenisset ad mensuram ætatis, vel inuitus a parentibus vxori iungitur b matrimonio: cum qua habitare, cum, vt parentibus obediret, [ducit vxorem inuitus.] admisisset, auersatus est coniunctionem, temperantiam & continentiam amplexus etiam in matrimonio. Sed magna soceri importunitas coëgit magnum Ioannem cedere naturæ legibus, ex quo efficitur quidem pater liberorum. Patrem autem vocari cito ei est ablatum, immatura morte ei prȩreptis filiis. [qua cum liberis mortua,] Postquam autem cum ramis radicem quoque simul excidit communis hostis generis, & abstulit ei vitæ sociam, propter omnia quidem agit gratias grata & memor anima Deo, qui dederat & abstulerat; eam autem rem efficit materiam virtutis, & cum illorum priuationem reputasset esse curarum depositionem, Deo perpetuo ita assidebat, vt diuelli non posset, & ad Christi portam assidue pulsanti, ei aperiuntur viscera diuinæ benignitatis. [liberaliter subuenit pauperibus.] Itaque ipse quoque illa imitans pro viribus, aperit viscera & portas omnes & manum indigentibus, non misericordiæ guttas aliquas parce præbens, sed emittens imbres benignitatis, & ambabus manibus opes effundens inopibus.

[4] Hinc euadit omnibus manifestus, non priuatis solum & Principibus, sed etiam ipsi Imperatori. c Heraclius autem tunc sceptra tenebat Romanorum. [Fit Patriarcha Alexandrinus, diu repugnans.] Quamobrem cum ciuitas Alexandrina tunc esset orbata Patriarcha, ad hunc virum toto contendit desiderio, & rogat Imperatorem, ne ipsa a scopo suo excideret, sed ab eo Pontifice pasceretur eorum Ecclesia. Et ille quidem Magnum illum accersit protinus, & omnibus modis conatur ei persuadere, vt ad Sedem ascendat. Ille autem strenue resistit, dicens se timere rei magnitudinem, nec se posse tantam sustinere dignitatem. Cum vero Nicetas dignitate Patricius, qui tunc multum poterat apud Imperatorem, & B. Ioanni erat frater spiritu, & vinculis amicitiæ erat ei optime coniunctus, & alioqui recte sciebat virtutem eius incomparabilem, & nouerat illum, si vllus esset alius, ea Sede esse dignum, vehementer instaret Imperatori, dicens ne eum remitteret, sed vel inuitum ad Sedem eueheret; vrgens Imperator maiore impetu & spiritu, persuadet Ioanni, vt suscipiat pontificatum, vt qui reputauerit non sine Dei numine fuisse tantam Alexandrini populi commotionem & Imperatoris contentionem. Fit itaque Sedis Marci successor, d tēpore quidem nescio quotus post illum, sed non multum remotus a vita illius & virtute: quomodo etiam possunt ostendere, quæ statim post susceptam rectionem, recte ab illo gesta sunt.

[5] [eradicat hæresim Petri Cnaphei:] Postquam enim ascendit Sedem, hoc ante alia omnia contendit, vt renouaret Marci prædicationem, & fidem Patrum qui præcesserant, & hæreticorum quæ enata fuerant zizania euelleret radicitus. Nam cum e Petrus Cnapheus blasphemam quamdam in diuinitatem additionem hymno ter sancto ausus esset inserere, & ei, quod est, Sanctus immortalis, adiecisset, Qui crucifixus est propter nos; diuinus ille vir, hac blasphemia sublata, impatibilem & immortalem diuinitatem suo dogmate asseruit, & gregem ita sentire docuit. Cum autem inuenisset septem sola orthodoxorum oratoria, ea efficit decies plura, vt qui ea septuaginta constituerit. Deinde omne confert studium, vt qui capti fuerant omne genus hæresibus, conuerterentur ad pietatem. Fuitque zelus eius vehementissimus in ordinationibus, vt eæ quidem puræ essent a lucris & muneribus: nulla autem earum fieret citra examinationem. Præterea autem maximam adhibebat diligentiam in defendendis iis, quibus fiebat iniuria, & ne iudices gratificando personis ius proderent, sed iustitiæ trutina ponderarent iudicia, & nec ad gratiam adspicerent, nec ad odium.

[6] [simoniam & iniustitiam tollit:] Quod autem erat ei maximum & maxime proprium, erat f misericordia in pauperes, & in curandis indigentibus insatiabilitas & procliuitas, quæ non poterat comprimi; & nihil omnino parcere pecuniis, adeo vt etiam sæpe ad fundum ipsum perueniret. Cum itaque præter alia sua beneficia, extruxisset xenodochia & nosocomia & ptochotrophia, [pauperibus quibuscūque subuenit;] eis frumentum attribuit quotidianum: tantæque hæc erant ei curæ, vt etiam pauperibus feminis, quibus ad pariendum non erant habitacula, neque aliquid eorum quæ sunt apta ad earum curationem, septem domos attribuerit in diuersis locis ciuitatis, effeceritque vt in eis essent lecti & stragula & suppeditatio alimentorum, qua reficeretur indigentia parientium. Preȩter hæc pauperibus quoque Clericis prouidebat, & vnicuique eorum pecuniæ præbebantur annuæ. Non eis autem solis, sed etiam Episcopis, quibus sumptus minime suppetebāt ad victum. Sed quid hæc ad magnum mare eius liberalis voluntatis, & vastum illud pelagus benignitatis? Erat enim alter Nilus copioso fluento eleemosynæ, non solam, vt ille, rigans Ægyptum, sed ipsam vniuersam, vt semel dicam, terram circumfluens. Quis enim ex iis qui vndique aduentabant, victu indigens, si ad ipsum accessisset, tristi vultu & vacuis reuersus est manibus, & non est benignitatem abunde consecutus? Imo vero cuinam ex iis, qui egestate laborabant, vbicumque terrarum eum esse accepisset, non ea præbuit, [etiam exteris,] quæ ad vsum sufficerent? Nam cum tunc Persæ populati essent vniuersam Syriam, qui eorum manus poterant effugere, & laici, tam ij qui magistratum gerebant, quam priuati, & Clerici cum Episcopis confugiunt Alexandriam. Quibus omnibus diues ille & minime angustus conuiuator quotidie suppeditabat, quæ erant ad vsum necessaria, non ad indigentium adspiciens multitudinem, vt aliquid faceret, quod esset sordidi & illiberalis animi; sed ad eum, qui aperit manum, & omne animal implet benedictione. Cum autem g Rasmiszus, Dux exercitus Chosroë, [præcipue exulibus:] vastasset & depopulatus esset veneranda loca Hierosolymorum; postquam hoc audiuit homo ille Dei, & quod omnia sancta fuissent igni tradita, deflet quidem, non secus atque Hieremias, id quod factum fuerat: non hactenus autem constitit eius commiseratio, sed mittit etiam h Ctesippum quemdam, virum pium, tradens ei multum auri, frumentumque & alia alimenta & indumenta, & ad ea vehenda iumenta plurima: tum vt adspiceret vastitatem, tum etiam, vt eos qui remanserant ex captiuitate, satis per ea quæ dicta fuerunt, recrearet. Præterea autem Theodorum quoque Amathuntis Episcopum, & i Anastasium Præfectum magni montis Antonij, & Gregorium Episcopum k Rinocurorum, emittit ad eos recipiendos, [& captiuis] qui abducti fuerant in captiuitatem, vim auri præbens prope innumerabilem.

[Annotata]

a Hoc primum caput non extat in Leontio.

b Meminit eius coniugij Leontius num. 81.

c Hæc supra examinata. Metaphrastes fortassis verba hæc adiecit: certe non diu ante potuit esse notus Heraclio iam Imperatori, cum aut mox Patriarcha sit creatus, aut potius aliquot ante annis, vt probatum.

d Græce τῷ χρόνῳ μὲν πολλοσὸς μετ᾽ ἐκεινον. tempore quidem ab illo longe remotus.

e [Petrus Cnapheus hæreticus.] Petrus Cnapheus, siue Fullo, sub Leone Imp. fauore Zenonis Ducis Orientis (qui deinde Leoni successit an. 474.) Antiochiæ contra Episcopum eius vrbis orthodoxum Martyrium concitata multitudine, eam Sedem inuasit, ac Theopaschitarum instaurauit hæresim, de qua pluribus acturi sumus XXV. Februarij ad vitam S. Felicis III. Papæ. Leontius num. 60. Seuerianitarum, siue Acephalorum, aliorumq; hæreticorum meminit, non Petri Cnaphei.

f In Græco additur, feruens, inflammata.

g MS. Græc. Rhasmiozus. alterum MS. Græc. Rasmozus. Describitur hæc Persarum expeditio in Chronico Alexandrino anno Heraclij IV. a Theophane lib. 18. cap. 5. non nominato Duce exercitus, ast ab hoc cap. 55. vocatur Sarbarazan. Theophanem sequitur Cedrenus; apud quos nulla Rasmiszi mentio.

h Surius Cresippum, Baronius an. 614. num. 15. Chrysippum vocat.

i Græce Ἀνασάσιον τὸν τοῦ ὄρους τοῦ μεγάλου καθηγούμενον Ἀντωνίου. de montis huius situ actum est XVII. Ianuarij, ad vitam S. Antonij §. 2. in prolegom. De primis successoribus & Abbatibus seu Præfectis monasterij §. 5.

k [Rhinocorura.] Rhinocorura, siue Rhinocolura, vrbs in confinio Ægypti & Syriæ, vt pluribus dictum est XVI. Ianuar. ad Vitam S. Melæ, siue Melanis eiusdem vrbis Episcopi.

CAPVT II.
Varia misericordiæ opera exercita.

[7] Qvemadmodum autem hoc quispiam mandarit silentio, & non potius misericordium auribus per ipsum fuerit gratificatus, vt quod magis significet, quam is in eleemosyna longe diligentissimus fuerit & vehementissimus? Nam cum primum eius fidei creditus fuisset Pontificatus, [pauperes vocat dominos suos & 7500. alit:] iis accersitis qui res Ecclesiæ dispensabant, iis etiam simul audientibus qui erant a secreto; Non est, inquit, iustum, o Fratres & in ministerio socij, vllius alterius rei curam gerere prius, quam Christi. Euntes itaque per totam ciuitatem, singulatim describite meos dominos. Cum autem illi, postquam hoc dixisset, dubitarent, & quinam essent Patriarchæ domini, interrogarent; Quos vos, dixit ille, pauperes, & mendicos soletis appellare, eos ego dominos meos & adiutores nomino. Nam ij mihi possunt opem ferre, vt a Christi regno non excidam. Postquam autem cito factum fuerat quod iusserat, intellexit omnes, qui numerati fuerant, efficere septem millia & quingentos, & iussit vnicuique eorum dari sumptum diurnum.

[8] Post hæc suum conuertit studium ad hoc, vt iustis ponderibus & mensuris vterentur, qui vendebant in ciuitate. Quod quidem pulcre fecit vir iustus, [iniusta pondera tollit:] publice prȩscriptis edictis. Porro vero hoc quoque ab illo factum est, quod magnam curam gerebat eorum, quibus fiebat iniuria. Nam cum accepisset multos ad eum accessuros, & de iis quæ illis factæ fuerant iniuriis supplicaturos, ab iis qui ipsum sequebantur, arceri; quid facit? Duobus hebdomadæ constitutis diebus, quarto, inquam, die, & die parasceues, sedens in templi porticibus, se cuilibet volenti præbebat adeundum, nonnullos ex iis, qui erant virtute insignes, habens secum confidentes. Quibus sæpe dictitabat illud, [publicam audiētiam bis quaque hebdomada concedit:] dignum quod scriptis & memoriæ mandetur: Si nobis, dicens, qui sumus homines, licet omnino ad Deum accedere absque vllo intercessore, & de quibus volumus eum rogare; quomodo non ipsi quoque nostris conseruis portas aperuimus absque vllo impedimento? & non cuilibet, cui est opus, benignam aurem præbuerimus? Scimus enim, qua mensi fuerimus mensura, eadem nos esse mensum vicissim accepturos.

[9] Cum autem, vt consueuerat, aliquādo præsedisset; & nullus accessisset, [dolet cum a nemine quid rogatur:] surgens vespere, recessit tristis & lacrymans. Nullo vero audente rogare caussam cur esset tristis, diuinus qui aderat Sophronius, Quid est, inquit, o vir diuine, quod te affecit molestia, & animi ægritudine bonam tuam impleuit animam? Ille autem miti & leni voce, Hodie, inquit, miserandus Ioannes non ab aliquo vllam accepit mercedem, neque vllum vel minimum piaculum potuit offerre Christo pro multis & magnis suis delictis, quomodo neque alias vnquam: Quid hoc illo minus, nisi etiam maius dixeris, quod dicunt esse cuiusdam a Imperatoris Romanorum, qui dixit: Hodie non regnauimus, quoniam neminem affecimus beneficio? Cum itaque sacrosanctus intellexisset Sophronius; quid sibi vellet, quod ab eo dictum fuerat; Te potius, inquit, lætari oportet, & non tristitia affici, o beatissime Domine, quod tibi commissum gregem feceris viuere in tanta pace, vt nullus de re aliqua cum vicino habeat controuersiam: sed tamquam Angeli aliqui, absque vlla lite & contentione homines viuant in terra. Cum autem verum esse quod dixerat, inuenisset vir mitissimus, statim fuit traductus ad animi lætitiam, & pro eo Deo egit gratias. Hoc dicunt etiam esse imitatum, qui Heraclio in imperio successit, Constantinum, qui etiam huius diuini viri fuit filius secundum spiritum.

[10] Sed quæ sunt proposita, persequatur oratio, & tradat auribus ea quæ sunt auditu digna & vtilissima. Tunc autem, cum ad B. Ioannem accessissent ij, quibus fuerat commissa distributio eleemosynæ, [neminem petentem excludi vult ab eleemosyna,] tale quid annuntiassent, quod scilicet puellæ quædam bene ornatæ, & quæ collo gestabant monilia, ipsæ quoque conueniūt vt sint participes eorum, quæ dantur pauperibus, & petiissent an eis quoque præbere oporteat; mitissimus Ioannes torue in eos intuens: Si humilis quidem & abiecti Ioannis, vel potius ipsius Christi ministri esse vultis & distributores, parete diuino iussui, qui iubet dare cuiuis petenti. Sin autem dicitis vos esse alicuius alterius, qui imperat vt examinetis vitam & statum mendicantium; sciatis quod neque Christus ipse, neque humilis Ioannes opus habet curiosis ministris. [Luc. 6.] Nam si nostra quidem essent, quæ dantur, & ea a nobis illata essent in mundum; fortasse aliqua danda esset venia ei, qui parce eis vteretur. Si autem Dei sunt omnia quæ sunt eius, seruare oportet. [maxima in Deum fiducia.] Sin autem vos subiit timor ex incredulitate, ne forte multitudo impensarum superet reditus Ecclesiasticos, ego ne tantillum quidem sustinebo esse socius vestræ modicæ fidei. Persuasum enim habeo, quod etiamsi contingeret vniuersum mundum venire simul Alexandriam, egentem beneficentia, hos Dei thesauros nequaquam in angustum redegerit.

[11] Postquam autem eorum incredulitate admonitionibus curata, eos emisit, iis qui considebant munificum eius animum stupentibus, [Misericordiam magni Regis filiam videt:] talem retulit narrationem, dicens: Mihi, cum essem XV. annos natus, & versarer in Cypro, quadam nocte puella quædam apparet in somnis eximia pulcritudine, & quæ verbis non potest exprimi, erat autem splendide vestita, & oleagina corona erat ei caput redimitum. Cum vero prope me stetisset, & manu latus pupugisset, me territum e somno excitat, statimque non amplius somnium, sed re vera aderat id quod apparebat. Rogaui autem eam, quænam esset & vnde veniret, & quomodo ausa esset accedere ad me dormientem. Illa autem subridenti & læto vultu me hilariter & placide intuens; Sum, inquit, prima ex filiabus magni Regis. Si tu me tibi amicam paraueris, potero te ei efficere familiarem. Nulli enim maior est apud eum, quam mihi, fiducia: quoniam ei, vt e cælo descenderet in terram, & carnem acciperet humanam, ego persuasi. Hæc dixit, & statim recessit. Ego vero cum ad me rediissem, & id quod visum fuerat, mente versarem, iudicabam eam esse misericordiam. Propter eam enim & Deus in terram venire, & hominibus similis conspici non est dedignatus.

[12] [vestem dat pauperi:] Statim ergo surgens iui solus ad ecclesiam: mane enim iam illucescebat: & fio obuiam viro pauperi, qui erat nudus & valde affligebatur frigore. Ei cum me exuissem ea veste, qua eram indutus, trado, apud me dicens: Sciam, [centuplum sæpius recipit:] apud me dicens: Sciam, an sit verum & non deceptio id quod a me visum, & prius quam venissem in ecclesiam, ad me accedens vir quidam candidatus tradit mihi b auri centum nummos alligatos, Hæc accipe, dicens, o amice. Ego autem etsi eos lubenter accepissem, ductus sum pœnitentia, & quamprimum conuersus, cogitabam id reddere ei qui dederat; vt qui non indigerem. Is autem qui dederat, protinus euanuerat. Tunc intellexi visionem non esse phantasiam, sed apertam visionem. Ab illo tempore cum aliquid aliud præbuissem, Videam, dicebam, an conuenienter promissioni sit mihi Christus centuplum redditurus. Cum autem millies sic faciens, ipsis factis rem ita esse essem expertus, dixi apud me: Cessa; quousque tentabis eum, qui non potest tentari? Cum ego, inquit, tam euidentia accepissem argumenta, isti, qui sunt sordidi & illiberales, venerunt vt me arriperent & efficerent socium suæ infidelitatis, & me vocarent ad immisericordiam.

[13] Huius maximam benignitatem cum considerasset quidam aduena, cogitauit eum tentare,[bis terve singulis hebdomadis, visit nosocomium.] qui erat superior omni tentatione. Cum se ergo panniculis induisset, accedit ad eum euntem ad visendos eos qui erant in nosocomio, (solebat enim hoc bis & ter facere in hebdomada) & verbis lugubribus, Miserere mei, inquit, Domine, qui sum captiuus. Ille autem iubet distributori dare ei sex nummos. Ille vero iis acceptis & mutato habitu, per aliam viam accedit rursus similiter rogans. Beatus autem ei rursus iubet dari sex nummos. Ad magnum autem virum accedens is, qui dabat, illi in aurem significat eum esse, qui paullo ante alios sex acceperat. Cum vero simulans tertio rursus venisset ad accipiendum, distributor innuit Patriarchæ, eumdem esse rursus significans. Ille autem illud præclarum rursus dicit & facit, [Sæpius eidem petenti largitur:] vt qui dixerit: Da ei duodecim nummos. Nam ille ipse est Dominus meus, qui me tentat. Sed hæc quidem sic. Oratio autem vult etiam alia plurima tractare, significantia qualis esset vir ille summus circa benignitatem.

[Annotata]

a Titus is fuit, de quo Suetonius cap. 8. Atque etiam recordatus quondam super cœnam quod nihil cuiquam toto die præstitisset, memorabilem illam vereque laudatam vocem edidit: Amici, diem perdidi.

b Græce ἀπόδεσμον χρυσίον. ligaturam, siue fasciculum, auri.

CAPVT III.
Subuentum pauperi mercatori; & nobili.

[14] a Mercator quidam possidens nauem propriam, cum ei infelicissime cessisset mercatura, graui premebatur inopia. Ei ergo, [ter mercatori naufrago succurrit:] cum accessisset & petiisset aliquid auxilij, Beatus iubet dari quinque libras auri. Quas quidem cum accepisset, & ea quibus opus habebat esset mercatus, nauigauit. Postquam autem fuit circa Pharon, vi ventorum vexatus, amittit quidem ea, quæ vehebat; nauigium vero solum seruat vacuum. Accedit ergo rursus ad Patriarcham simul quidem tragice deflens id quod acciderat, & eum ad maiorem vocans commiserationem. Ille autem cum audiisset, [significat ob iniustitiam ei calamitatem accidisse:] hortatur quidem ne animum despondeat, aperte autem subiungit, dicens: Nisi iis, quæ tibi reliquæ erant ex iniquitate, Ecclesiæ quoque pecunias coniunxisses, non hoc tibi contigisset. Rursus ergo iubet ei dari decem libras auri, iubens, ne eas iniiceret cum aliis. Quamprimum ergo nauigauit mercator, accidit vt & pateretur priori grauius naufragium, vt qui cum naue onus simul amiserit. Cum ergo in extremam cecidisset desperationem, & victus esset animi ægritudine, & nec tantillum quidem posset cohibere motum animi, & iam manum sibi esset allaturus; deinde cum quod factum erat, rursus resciuisset Patriarcha, eum accersit. Ille autem accessit veste disrupta, coma euulsa, & caput habens conspersum cinere, habitu miserabilis, miserabilior autem grauitate calamitatis, & multis lacrymis lacrymas oculorum attrahens. Quem etiam hic magnus cum vidisset: Propitius, inquit, sit tibi Deus. Cur propter pusillum & abiectum animum ita es affectus? Confido in Deo meo, quod de cetero tibi nauis nullum patietur naufragium. Sed scias hoc tibi nulla alia de caussa accidisse, nisi quod hæc nauis non iuste, non honeste, a te esset acquisita.

[15] [dat ei nauē & frumentum:] Hæc cum dixisset, iussit ei dari vnam ex nauibus Ecclesiæ, impletam viginti millibus modiorum frumenti. Qua quidem accepta, nauigauit ex Alexandria: & vento vsus secundo, cum se ipsum tradidisset ei, qui ferebat, ducebatur nihil sciens vbinam esset. [dirigit cursum eius in Britanniam:] Nam cum viginti dies & totidem noctes nauis sic curreret, neque ipse, neque vllus alius ex iis, qui erant in naui, nec ex astris, nec ex regionis indiciis, vbinam essent poterant discernere, nisi quod soli gubernatori apparebat Patriarcha, cum eo clauum dirigens. Cum autem præteriisset vicesimus dies, perueniunt ad insulas Britannicas. Quem in locum cum appulissent, inueniunt famem crudelissimam, famem quæ homines illius regionis misere conficiebat. Cum autem eorum Principem conuenissent, & ab eis cognitum esset, quod frumentum afferrent, b magna animi alacritate impleta est tota ciuitas, & eos cum magna accepit lætitia, non sine Dei numine eos aduenisse reputans. Cum autem insulares totum frumentum emissent, pro dimidio quidem aurum præbentes, pro reliquo autem stannum, (ita enim inter vtrosque conuenerat) & mercator iam rediret, fit res quædam, quæ digna est, si vlla alia, quæ memoriæ quidem & scriptis mandetur: admittere autem & credere, nisi fidelissimis auribus, nequaquam est facile.

[16] Cum enim iam c Decapolim peruenissent nauigantes, nauclerus de naue descendens, cum in quemdam incidisset amicum & familiarem, arte aurificem, datis ei quinquaginta libris e stanno, quod acceperat, pro eo accepit pretium. [Stannum eius meritis mutatur in argentum.] Ille autem, cum id vellet igne probare, vt sciret quale esset, inuenit argentum probum & purissimum. Arbitratus itaque nauclerum id magis facere, vt tentaret, quam quod verum esse putaret, accedens eum probris est insectatus, dicens: Quid hoc a te factum est? An non sufficit tempus ad fidem faciendam vsque in hodiernum diem, quod sine dolo versamur in contractibus? Tu autem nunc, vtpote tentans, argentum deposuisti pro stanno. Protinus ergo eo quod dixerat, obstupefactus nauclerus, Nihil, inquit, per ipsam o amice veritatem, nihil fecimus vt tentaremus: sed scio me tibi stannum aperte præbuisse. Si autem Patriarchæ precibus mutatum est in argentum, non est hoc nouum & alienum. Ille enim hæc potest, qui aquam in vinum, & rursus aliquando d eam mutauit in sanguinem. Vt autem vel hinc possis credere, ascende in nauem & totum disce cuiusmodi sit naturæ. Ille vero ingressus, aperte inuenit ipsum, sicut erat, argentum purissimum. Nauclerus autem cum omnia statim ab initio vsque ad finem exposuisset, ad gloriam Dei & laudem Patriarchæ, qui fuit ei gratificatus, omnes euocauit auditores. Sed pergendum est ad sequentem narrationem.

[17] Ad Magnum aliquando euntem ad ecclesiam accedit quidam nobilis, cui fures quas habebat facultates diripuerant, & qui sic erat ad extremam redactus paupertatem: cuius misertus, quæ tam breui tempore acciderat, inopiæ, iussit ei dari quindecim libras auri. Ille autem, qui iussus fuerat dare, partim quidem cedens inobedientiæ, [Iubet 15. libras dari nobili pauperi:] partim autem suggestioni eorum, qui administrabant res Ecclesiæ, tamquam non essent multa reliqua, vtpote quod nesciret magnus Ioannes thesaurum recondere, præbuit quinque solas ei qui rogauerat. Beato autem Ioanni ex ecclesia egredienti, mulier quædam vidua admodum diues, ei tradit chartam, in qua scriptum erat donum quingentarum librarum. Quam cum legisset, intellexit ex ea, quæ in ipso habitabat, gratia, id quod non fuerat factum prout iusserat, de diminutione, inquam, quindecim librarum auri. Cum eos ergo, qui id fecerant, accersiuisset, de eo examinauit. Cum ij autem de re gesta mentiri conarentur, [famuli dant 5.] & non solum in re prius, sed etiam mendaces existere in sermone, eo ipso qui rogauerat accersito, cum resciuisset eum accepisse solas quinque libras auri, ostendens illis chartam mulieris, A vobis, inquit, Dominus est exacturus alias mille. Si enim vos quindecim libras, vt a nobis statutum fuerat, ei qui rogarat præbuissetis, mille & quingentas Deo præbuisset mulier. Vt autem factis fides fiat eius quod vobis est incredibile, accersite mihi, inquit, hanc piam mulierem.

[18] Cum ea autem accessisset, & aurum promissum attulisset; Dic mihi, inquit Patriarcha, [vidua ei datura 1500. mirabiliter solum 500. dat.] an tantum pecuniæ statuisses Deo offerre ab initio? Illa vero cum sensisset illum non latuisse id quod seorsum ab ea factum fuerat, magno metu correpta, vniuersum arcanum enuntiauit, dicens: Reuera, Domine, mille & quingentas libras scripserā in charta tibi data. Paucis autem post diebus cum eam euoluissem, inueni mille, nescio quo modo sua sponte deletas. Hinc iudicaui Deo omnino non placere, vt plures quingentis libris offerrem. Hæc illis, qui audierant, magnum metum iniecerunt: & accidentes simul ad pedes magni Ioannis, petierunt vt sibi remitteretur peccatum inobedientiæ. Illi autem Christi amanti viduæ multam a Deo precatus benedictionem, dimisit B. Ioannes, vt abiret in pace.

[Annotata]

a Græce ἔμπορος. Leontius Nauclerus, quod infra hic dicitur.

b ita Gentianus. at MSS. id referunt de solo Principe illius loci, quem πρῶτον vocant.

c Ita MSS. Græca. at Leontius Pentapolim.

d Gentianus, id, quasi vinum in sanguinem mutatum dicat. MSS. ipsam aquam in sanguinem mutatam habent, quod scilicet Exodi 7. narratur.

CAPVT IV.
Abunde subministrata, quæ largiretur pauperibus.

[19] Hvic munifico animo & manui inuidens malignus dæmon, suggerit Patricio Nicetæ, [Nicetas Patricius aurum sacrum tollit:] quem ei fuisse amicum & familiarem prius diximus, vt quiddam sua virtute indignum cogitaret & diceret. Accedens itaque ad Beatum: Manus, inquit, Imperatoris eget multis pecuniis, vt quas ad necessarios vsus Reipublicæ quotidie consumat. Nam ipse quoque vides, in quantas angustias redacta sit Respublica. Oportet ergo, vt quæ temere & ad nihil quod oportet a te consumuntur, deferantur ad ærarium publicum. Ille autem nihil propterea conturbatus, Non est, inquit, iustum, vt quæ Regi cælesti sunt consecrata, prodantur Regi terreno. Est hoc enim plane sacrilegium, & non paruum in Deum peccatum. Sin autem tibi visum est sic facere, ecce quæcumque sunt Ecclesiæ, ea accipe, & fac vt volueris, si quidem te nulla ratio ab hac abducit sententia: mea enim voluntate ne obolum quidem dimittam eorum quæ sunt reposita. Nihil ergo, nescio quo modo, ex eo repressus vir ille admirabilis, vocat eos qui sequebantur, & statim iubet tollere pecunias, nihil aliud relinquens Patriarchæ nisi solas centum libras auri.

[20] Interim autem dum descendebant ij, qui eas portabant, occurrunt quibusdam ascendentibus ad Patriarcham, qui a mellis amphoras afferebant ad eum, in quarum nonnullis inscriptum quidem erat, Primarivm; in aliis autem, Fvmo carens. Postquam ergo hæc vidit Patricius, & agnouit inscriptionem, significauit Patriarchæ, vt ad ipsum mittatur vna ex amphoris. Cum is autem, cuius fidei hæc commissa fuerant, eorum, vt mos est fecisset periculum, & deinde intellexisset, quod in eis factum erat miraculum, & B. Ioanni significasset, quod sunt omnia auri plena, [sed melle in aurum mutato,] illico vnum mittit ad Patricium, quod inscriptum erat, Mel primarivm. Ad eum autem mittit etiam litteras, quarum hæc erat vis: Dominus qui dixit, Non te dimittam, nec te derelinquam, ipse pro iis, quas tua b Celsitudo nunc abstulit, pecuniis reddit alias. [Heb. 13. 5. Ios. 1. 5.] Id autem tibi declarabit quæ nunc ad te missa fuit amphora, quæ est vna ex iis. Scias ergo, quod Deum, qui spiritum & alimentum omnibus suppeditat, homo, in quem cadit interitus, nequaquam poterit in angustum redigere. Porro autem præcepit etiam iis, qui ferebant amphoram, vt eis præsentibus aperiretur in conspectu Patricij, & ei renuntiarent, quod aliæ omnes, quas vidit, ita se habent, & sic sunt auro plenæ. Cum eum ergo inuenissent conuiuantem, ei tradunt epistolam, ostendentes etiam amphoram. Quam quidem postquam vidit, Irascitur mihi omnino dominus meus, inquit: neque enim vnam mihi solam misisset. [compūctus omnia reddit, & multa de suo,] Qui autem portabant, quomodo fuerat eis imperatum, cum in eius cōspectu aperuissent amphoram, & pecunias effudissent, annuntiabant fuisse reliquas auro similiter repletas. Cum vero perlegens epistolam, inuenisset quod homo Deum non potest in angustum redigere, ad se postea reuersus & timore repletus, (eorum enim, quæ non recte facta sunt, pœnitentia cito mouetur generosa virtutis amans anima) Viuit Deus, exclamauit; nec humilis Nicetas sustinebit tentare eum in angustum redigere.

[21] Cum statim itaque surrexisset, & quascumque ex ecclesia sustulerat pecunias, rursus sumpsisset, & ipsam quæ missa fuerat amphoram, [deinceps Ioanni amicus.] quinetiam e suo libras trecentas addidisset, ascendit ad Patriarcham, veniam petens inconsiderati consilij. Ille autem eum lubenter excipiens, neque ei exprobrauit, neque aliquid locutus est, quod ei afferret molestiam: sed verbis potius animum consolantibus, & spiritualibus admonitionibus confirmatum amādauit. Ab eo autem tempore tanto fuerunt inter se coniuncti vinculo amicitiæ, vt etiam Patriarcha fuerit eius filiorum susceptor. Vt autem non solum per vberiorem laxamque & solutam viuēdi rationem cognosceretur animus eius incomparabilis, & bona spes eius in Deum fidei; sed etiam per angustiorem, quam esset probatus, esset euidens: (Clarum est enim, quod sunt vtraque periculosa, nempe & res secundæ, quæ eneruant & emolliunt, a Deique recordatione eiiciunt; & res aduersæ rursus, quæ in arctum cogunt, pusillumque & abiectum animum efficiunt) propterea prouidit Deus, vt is cadat in egestatem. Quonam modo autem id prouisum sit, dicam.

[22] Cum magna multitudo eorum, qui manum Persicam effugerant, [mutuum accipit, vt pauperibus succurrat.] confugisset Alexandriam, & esset magna alimenti penuria, maxime quod nec illo tempore Nilus ascendisset, vt consueuerat, & pecuniæ Ecclesiæ essent consumptæ; coactus est ille magnus mille libras auri mutuas accipere ab aliquibus. Cum autem eas quoque consumpsisset, agitabatur magna sollicitudine, & Dei orabat benignitatem, vt in rebus dubiis aliquam viam excogitaret. Sed etiamsi ad tantam redactus fuisset inopiam, non fuit tamen victus a calamitate, non diuinas leges & sacras constitutiones affecit dedecore, nec intermisit commissum sibi gregem accurate regere. Itaque cum quidam Clericus, ex iis qui secundas nuptias contraxerant, [oblatam a bigamo pecuniam, vt Diaconus fieret,] abundans diuitiis, vellet consequi gradum Diaconatus, resciuisset autem has Patriarchæ angustias, & arripuisset tempus tamquam opportunum, si pecuniis leuata inopia assequeretur id, quod desiderabat; chartam tradidit B. Ioanni, quæ sic habebat: Cum accepissem angustias in quas redacta est munifica dextera mei Domini, non existimaui oportere me quidem degere in deliciis & rerum abundantia, Dominum autem meum redactum esse in angustias. Sunt apud me frumenti quidem multa millia, auri autem centum libræ & quinquaginta: eas velim per te dare Christo, si tantum iudicatus fuero dignus eius Diaconatu per sanctam tuam ordinationem. Inuentum enim est alicubi quid dictum fuisse apud Apostolum, ex necessitate legis quoque fieri translationem. [Heb. 7. 12.]

[23] Eum ergo seorsum accersit Patriarcha, non volens multis præsentibus eum afficere dedecore, & dicit ei: Tua quidem oblatio, o fili, est magna & huic tempori necessaria. Sed est vitiosa, [reiicit:] & propter hoc ipsum non admittenda. Non ignoras enim, quod oues, quæ ex lege offerebantur, si non essent vitij expertes, etiamsi essent magnæ, non poterant admitti ad sacrificium. Qua de caussa nec munera Cain Deo fuerunt accepta. Illud autem, Ex necessitate etiam fieri legis translationem, hoc ab Apostolo dictum esse scimus de lege veteri. Quid enim tibi videtur, quod situm est apud fratrem Domini Iacobum? [Iac. 2. 10.] Sic autem habet: Qui totam legem impleuerit, in vno autem lapsus sit, esse omnium reum. Fratres autem nostros pauperes, etiamsi nos versemur in inopia, at qui aluit Deus vsque in hodiernum diem, ipse eorum quoque de cetero curam geret, si modo nos eius mandata seruamus immobilia. Quid est enim quod facere non possit? aut quid sit difficile ei, qui quinque panes in deserto aliquando multiplicauit, si decem modios, qui sunt in meo horreo, benedixerit, eos in magnam augere multitudinem? Quamobrem tibi, o fili, conueniet id, quod Simoni dictum est in Actis: Non est tibi pars, neque sors in hac parte. [Act. 8. 21.]

[24] Nondum ille dimissus domum re infecta redierat, cum magno Ioanni significatur duas naues Ecclesiæ in portum appulisse, [simulq; duæ illi naues onustæ frumēto appellunt.] ferentes ex Sicilia multa frumenti millia. Quod quidem cum ille audiuisset, procidens in genua, Deo egit gratias, dicens: Qui te quærunt, Domine, & seruant tua mandata, non minuentur omni bono. Quamobrem magnifico sanctissimum nomen tuum, quod non permiseris seruo tuo, vt tuam gratiam venumdaret pecunia. Sed sic quidem in angustiis dilatatus vir inclytus, non prodidit pro vsu rerum necessariarum accuratam regulæ obseruationem.

[Annotata]

a Leontius lagunculas scribit missas fuisse, habentes pecunias, non mel: nec miraculum hic vllum mutati in pecuniam mellis, sed Diuinam prouidentiam agnoscit in hisce muneribus eo tempore missis.

b Græce ἐνδοξότης gloriositas.

CAPVT V.
Mansuetudo animi.

[25] Oportet autem dicere etiam indicium magnæ, quā habuit, tolerantiæ, & narrare quam se perfecte gereret in hoc præcepto. Duos quosdam ex suis Clericis, [Clericos percussores excommunicat:] qui inter se inuicem fuerant debacchati, vir admirandus subiecerat segregationi. Quorum vnus quidem pœnam lubenter subierat; alter autem cum eam inuenisset tamquam prætextum suæ socordiæ, precum quidem & congregationum nullam omnino curam gerebat, vacabat autem omnino suis cupiditatibus: deinde minabatur etiam, se magni illius viri summam illam & sanctissimam simplicitatem calliditate aliqua circumuēturum. Dicunt vero aliqui, hunc quoque eum esse, qui Nicetæ Patricio suggesserat, vt pecunias tolleret Ecclesiæ, dum existimaret se ea ratione Patriarcham affecturum molestia. Cum ergo hoc magnus cognouisset Patriarcha, timens ne forte is a diabolo consumeretur, eum erat vocaturus & dignaturus commiseratione: meliore autem prouidentia mandatur obliuioni id, quod animo cogitabat, vt suprema eius humilitas fieret euidens maiori commiseratione.

[26] Nam cum adesset dierum omnium præcipuus, ipse autem astaret a in altari, & incruentum offerret sacrificium, ea ipsa hora, in qua sacrum velum auferret a sanctis donis, recordatus eius, qui odium in eum conceperat, & memor præcepti Dominici, quod iubet quidem dimittere donum ante altare, procedere autem prius ad fratris reconciliationem, & tunc donum offerre; significat Diacono, vt connexam resumat petitionem, & sæpe dicat, donec ipse redierit. [Matt. 5. 25.] Ipse autem ventrem prætexens, egressus est ab altari, & mittit magna celeritate, ad se vocans illum Clericum: qui quidem mox aderat. Sanctus vero procidit ad eius pedes, nihil omnino auersans oculos eorum, qui aderant, veniam postulans. Deinde ille, qui prius fuerat insipiens, videns hoc sacrosanctum caput proiectum ad suos pedes, [petit ipse met veniā ab eo, qui peccarat:] fuit statim fractus animo, timens ignem de cælo, & quæ illinc mittuntur fulmina. Ipse quoque pronus cadens, petiit ab eo veniam. Beatus autem Ioannes, Deus ambobus, inquit, ignoscat fili mi. Deinde eum quoque secum assumit, & cum gaudio & cum quanta dici non potest voluptate aram ingressus, tunc ausus est Deo dicere cum fiducia: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Abhinc ergo fuit hic Clericus adeo modestus & moderatus, vt visus sit dignus, qui ordinaretur Presbyter. Sed hoc quidem, sicut diximus, est indicium magnæ illius tolerantiæ & moderationis.

[27] Aliud autem narrabo, quod est non multum dissimile ei quod præcessit. Est Angelorum, ait quidam ex Patribus, nequaquam depugnare, sed esse in pace perpetua: dæmonum autem irreuocabiles per totam vitam exercere inimicitias: hominum vero sapientum breuiter quidem fortasse irasci, cito autem & paullo post currere ad reconciliationes. Cum ergo huic magno Ioanni incidisset vt nonnihil esset ira percitus aduersus eum, cuius sæpe mentionem fecimus, Patricium; illo quidem defendente rem iniustam lucri caussa, non patiente autem Ioanne propter zelum iustitiæ cum iam hora aduenisset vndecima, Patriarcha per nuntium primum ex Presbyteris ei significat, [dissidet paullum a Niceta Patricio:] dicens: Sol iam est in occasu, o vir maxime venerande. Ille autem hoc verbo tamquam stimulo aliquo compunctus animo, statim surrexit & venit ad Sanctum. Quem cum ille lubens excepisset & esset amplexus, Crede mihi, inquit, nisi fuisset mihi exploratum, quod te molestia affecissem, forte nihil dubitans aut pensi habens, ipse ad tuam venissem Magnificentiam. Quid enim, si communis quoque noster Dominus non est dedignatus obire ciuitates & vicos, vtilitatis gratia & curationis?

[28] Omnibus autem qui aderant admirantibus summam moderationem, [eum sibi reconciliat:] dixit ei Patricius: Non amplius capiunt aures meæ, inquit, o Domine, delationes eorum, qui criminantur. [monet non temere credendum delatoribus.] Cui dixit sapiens Magister: Persuasum tibi sit, inquit, o fili fidelissime, quod si simpliciter & absque examinatione essemus aures præbituri omnibus, pararemus nobis examen decies mille peccatorum; & maxime nunc tali in tempore, quando refrixit omnibus caritas. Scio enim ego, quod propterea quod credideram aliquibus, quibus obtigerat rectio ciuitatis, & eorum verbis solum essem inductus, nonnullos cum minime oporteret, sæpe affecerim molestia. Quo factum est, vt non paucorum me de cetero subierit pœnitentia. Quamobrem cum semel & bis & sæpe incidissem in fraudem eorum, qui criminantur, de cetero apud me constitui, non amplius aliquid pronuntiare in aliquem, priusquam audiissem ius vtriusque partis: & iis qui facta ad me deferebāt, sum minatus, quod si deinceps fuissent deprehensi inanes aliquas nugas ad meas aures deferre per calumniam, easdem daturi essent pœnas, quas qui est reuera calumniator. Ab illo itaque tempore excisa fuit omnis calumnia sycophantarum. Quamobrem tuā quoque rogo Magnificentiam, ne tam simpliciter & tam facile admittas malignorum hominum calumnias, sed eas prius diligenter examines. Neque enim hinc mala nascuntur mediocria: sed & bonorum publicationes, & verbera, & cædes sæpe per mendacium multi innocentes subierunt, & ab iis vniuersa propemodum est euersa vita hominum. Has admonitiones cum tamquam a Deo accepisset Patricius, pollicitus est se eas esse perpetuo seruaturum.

[29] Aliud addatur iis quæ dicta sunt, quod satis potest exprimere eius mansuetudinem atque patientiam. Magni Ioannis consobrinus erat, nomine Georgius. [Nepotem iniuria affectum consolatur.] Is contumelia affectus ab aliquo caupone ciuitatis vehementer fuerat morsus, & id ferebat grauissime. Id enim faciebat & magnum quod erat inter eos discrimen, nempe & eius cum Magno affinitas, & nimiæ sordes & humilitas eius qui fecerat iniuriam. Accedit ergo seorsum ad B. Ioannem adolescens, cum lacrymis & dolore cordis, quo agebatur, deplorans iniuriam. Cum sic eum vidisset victum ab omni perturbatione Patriarcha, volens eum demulcere & veluti recreare, &, Ausus est, inquit, omnino os aduersus te aperire, & omnino contumelia afficere aliquis eum, qui est mihi carissimus? Benedictus Dominus, rem in ipso faciam, vt admiretur omnis Alexandria. Postquam autem vidit eum propter id, quod dixerat, paullulum remisisse de animi ægritudine; Fili, inquit, mihi iucundissime, si reuera vis meæ paruitatis esse & nominari consobrinus, para te ipsum non solum aduersus contumelias, sed etiamsi sit amplius aliquid dicendum, etiam aduersus ipsa flagra. Vera enim nobilitas non ex sanguine & carne, sed ex virtute animæ accipit formam & characterem. Statim ergo accersito principe cauponum, ei denuntiauit, ne consuetum deinceps vectigal acciperet ab eo, [iniuriæ auctorem liberat a vectigalibus.] qui suum consobrinum affecerat contumelia, aut aliquid ex iis, quæ ab eo de more dabantur Ecclesiæ. Propter quæ admirati omnes incomparabilem illius patientiam, intellexerunt omnes hoc esse supplicium, quod erat miratura tota Alexandria.

[30] Sed forte in iis quidem, qui ad ipsum pertinebant, tam diligenter cauebat, ne memor esset acceptæ iniuiriæ; alios autem negligebat in rebus huiusmodi. Nequaquam. Cum enim resciuisset quemdam ex Diaconis, nomine Damianum, odio habere propinquum, [reseruantem iniurias iubet prius reconciliari.] vt qui recordaretur acceptæ iniuriæ, denuntiauit Archidiacono, vt in tempore participationis Sacramentorum ei ostenderet eum, qui memor erat iniuriæ. Cum ergo cognouisset, eum manu accipiens, Vade, dicit ei, & fratri primum reconciliare, vt vult præceptum, & tunc sumes Sacramenta Christi, qui non est memor acceptæ iniuriæ. Ille autem pudore affectus, præsentibus omnibus promisit se hoc esse facturum, & tunc eum impertit sanctificatis. Deinceps ergo inuasit timor non solum Clericos, sed etiam laicos, & cauebant ne vllum odio haberent, & essent acceptæ iniuriæ memores, timentes ne multis prȩsentibus sic pudore afficerentur. Sed tam accurata quidem & exacta fuit eius vita, tam quod ad ipsum attinebat, quam quod ad eos, qui ab illo pascebantur.

[Annotatum]

a Verterat Heruetus tribunali; perperam. Græce τῷ βήματι παρασάς quod in re sacra, vt hic ex adiunctis patet, pro altari sumitur.

CAPVT VI.
Disciplina domestica, ratioque vitæ exterior.

[31] [Scripturis studet:] Præter alia autem bona, in sacrarum quoque Scripturarum cognitione summe laborauerat & plurimum est meditatus, non sine voluptate & studio acerrimo. Licebat ergo videre quotidie in congressione quæ fiebat in secreto, eum nihil fere aliud loquentem aut quærentem, quam narrationes Patrum, qui erant magni nominis, & problemata dogmatica & quæstiones ad Scripturam pertinentes. Hæc autem maxime propterea, quod tunc abundabat multitudo hæreticorum, ad quos euertendos adsciuerat eos, qui illis temporibus erant excellentissimi, Ioannem, inquam, & Sophronium.

[32] Porro autem ei quoque erat studio conseruare consessum nulli detractioni affinem, & nulli vano sermoni. Quod si quis ex iis qui considebant, tale quid proposuisset, posuisset, [Detractiones & otiosos sermones non fert.] ille ingeniose & apte id repellebat, iniiciens bonam aliquam quæstionem & animæ vtilem. Si is autem esset crassus & plebeius, & qui non recedebat ab iis quæ sunt consueta, præsentem quidem non male tractabat, nec se iracunde & aspere in eum gerebat, præcipiebat vero ne eum sinerent amplius esse e concilio, vt per eum vnum fierent alij cautiores & diligentiores.

[33] Vt autem mortis memoriam suæ cogitationi profunde impremeret, [Mortis memoriā sibi iubet inculcari.] & eam perpetuo haberet præsentem, & ante oculos, quid facit? Iubet sibi extrui monimentum: ei autem finem non imponi, sed semiperfectum sic relinqui. Deinde eos qui præfecti erant operi, cum esset festum aliquod insigne, accedentes in conspectu omnium, qui considebant, aperte dicere: Monimentum tuum in hodiernum vsque diem est imperfectum, Domine. Iube ergo, vt id finem accipiat. Incertum est enim, qua hora fur ingrediatur, nempe mors.

[34] [In victu, vestituq; frugalis;] Sed quis illius victus tenuitatem, & quæ erat circa vestem & stratum vilitatem & mediocritatem, recte enuntiauerit? Cum aliis enim ne hanc quidem neglexit virtutem, adeo vt vulgus & eos qui sunt contempti, in his ne superaret quidem. Quidam certe ex habitatoribus ciuitatis, qui erat ei familiarior, cum resciuisset quomodo res se haberet, a opertorium emptum triginta sex nummis mittit ad Beatum, plurimum rogans ne id recusaret, sed se eo indueret. Hoc ergo cum & propter viri fidelitatem, precumque contentionem & ardorem facere voluisset, non cessauit tamen tota nocte lamentari (vt postremo exposuerunt, qui ei assidebant.) Quis, dicens, [vtitur stragulo sibi dato,] non condemnarit me miserum Ioannem, si mihi licet tegi tegumento triginta & sex nummorum, fratres autem mei (proh dolor!) secundum Christum, sub dio perpetuo degant concreti frigore, & nec minimum quidem & vilissimum pannum habeant? quorum plurimi quidem ventre vacuo & incœnati recumbunt, & vel ipsas, (hei mihi!) quæ a mensa mea cadunt, micas cupiunt, sicut pauper Lazarus. Heu! heu! quam multi nunc hospites & peregrini ad hanc venerunt ciuitatem, qui non habent vbi caput reclinent, esurientesque & sitientes iacent in medio foro. Ego autem me delicate omne genus explens bonis, præter alias delicias hoc quoque nunc sumptuoso induor tegumento. Quid ergo illo die expecto me auditurum? Quid aliud, quam, Recepisti bona tua in vita tua, pauperes autem mala: & propterea ipsi quidem nunc accipiunt consolationem, tu autem cruciaris pro meritis? Sed benedictus Deus, non amplius eo tegetur humilis Ioannes, sed eius pretio induentur pauperes.

[35] Cum primum itaque illuxisset, mittit opertorium in forum venumdandum: [mox id vendit, vt pretium det pauperibus:] quod cum vidisset is qui obtulerat, rursus emit & ad eum adfert. Ille autem accipit quidem, rursus vero mittit ad forum. Cum autem bis & sæpe hoc factum esset, magnus Ioannes significat ei qui offerebat; Videamus, dicens, quis ex nobis prius defatigabitur, ego quidem ipsum vendens, [idq; sæpius:] tu autem emens & offerens, erat enim valde diues. Quamobrem dedita opera volebat magnus Ioannes ex eo lucrifacere, vt illius bona ad pauperes effluerent. Dicebat autem etiam tale quid, quod si quis ab his delicatis & diuitibus, & maxime iis qui sunt immisericordes, posset arte aliqua & ratione ad ipsas vsque auferre tunicas, vt benefaceret indigentibus, ab eo quod decet minime aberraret. Sic enim res duas efficiet pulcherrimas; vnam quidem, quod illorum animis salutem conciliabit; alteram autem, quod ex rebus alienis non paruam neque leuem sibi parabit mercedem. In testimonium autem eius quod dicebat, adducebat etiam id quod magnus fecit Epiphanius, qui effecit, vt pecuniæ Ioannis Episcopi Hierosolymitani pia quadam via & ratione distribuerentur pauperibus.

[Annotatum]

a Heruetus Cilicium. Græce σισύραν stragulum barbaricum e villosis pellibus.

CAPVT VII.
Historia S. Petri Telonearij.

[36] Addebat vero aliud quoque, quod a fideli quodam & amante veritatis dicebat se audiuisse in Cypro, qui sic narrabat, ea quæ dicebat, [Petrus Telonarius panem in pauperem proiicit,] iureiurando confirmans. Cum essem in Africa, habitabam apud quemdam publicanum, valde quidem diuitem, sed admodum immisericordem, & pauperem quod attinet ad misericordiam. Cum autem accidisset, vt tempore hiberno sol luceret calidius, pauperes simul congregati calore fruebantur. Vt solet autem in his euenire, domos enumerabant: illas quidem, quæ erant misericordum & sua communicantium, beantes; eas autem, quæ possidebantur a parcis & nihil elargientibus, miseras dicentes & execrantes: Cum quibus, inquit, etiam meum connumerarunt dominum. Sic itaque inuicem rogabant, an aliquis vnquam illinc fuisset eleemosynæ particeps? Cum vero nullus esset ex omnibus qui affirmaret se accepisse; vnus ex illis, Sed quid, inquit, mihi dabitis, si ego hodie recedens illinc consecutus fuero misericordiam? Cum autem de ea re pacta conuenta inter se fecissent, pauper cum fuisset ex aduerso vestibuli publicani, inuenit ipsa hora pistorem trahentem mulum pane onustum, ipsumque venientem per viam quȩ tendit ad ædes. Cum itaque pauperem ex aduerso stantem vidisset publicanus, & solo tristi habitu prouocantem eum ad misericordiam; (neque enim vel solam vocem audebat emittere, ne virum irritaret alienum a misericordia) sic quoque furore percitus, vno pane arrepto, & eo vsus tamquam lapide, iacit in pauperem. Quem ille protinus accepit, & abiens ostendit aliis, affirmans quod accepisset ab ipsis manibus publicani.

[37] Nondum duo dies præterierant, & publicanus morbo correptus mortifero, cum mentis subiisset ecstasin, videbat a se exigi rationem suarum actionum. Deinde videbatur etiam adesse trutina, vtraque discernens: in cuius sinistra quidem lance videbat nigros congregatos, & multa eius turpia facta in lance deponentes. [videt eum in statera appendi, & multis peccatis opponi:] In dextera autem, viros quidem candidatos & forma terribiles assistentes nihil vero boni inuenientes, quod contra possent in lance collocare, esseque mœstos & tristes, & dicentes: Nihil habemus aliud, quod opponamus, nisi panem illum, quem duobus ante diebus, & nec ipsum quidem sponte, dedit cuidam pauperi. Cum in altera itaque lance eum imposuissent, fecerunt trutinam ex vtraque parte ex æquo propendentem. Tunc illi publicano dicunt viri candidati: Recedens adde huic pani, & operare. Nam illi, quos vides, nigri sunt te accepturi. Cum statim itaque experrectus esset, & ad se rediisset, agnouit vera esse, quæ visa fuerant. Nam quæcumque ab ineunte ætate ab eo facta fuerant, & quorum iam erat oblitus, videbat illos Æthiopes vtique congregantes, & in lancem imponentes. Quamobrem sæpe obstupefactus, Papæ! dicebat, quanta est virtus eleemosynæ. Si enim vnus panis, isque per iram pauperi proiectus, tantum potuit; a quam multis malis se poterit liberare, qui hilariter bonis suis impertitur pauperes? [fit liberalis in egentes:] Adeo ergo munifice vsus est eleemosyna, tam abunde ambabus, vt dici solet, effudit manibus, in ventres pauperum infundens; vt postquam omnia profudisset, ne suo quidem parceret corpori, sed eo quoque aleret pauperes, vendita libertate, vt paullo post clarius ostendemus.

[38] [vestem dat nautæ:] Ei enim eunti in telonium, occurrit nauta nudus ex naufragio: quem quidem cum vidisset, veste statim se exuens, quæ erat delicata & sumptuosa, ei donat, multum precatus, vt ea perpetuo indueretur. Ille autem partim quidem erubescens vti veste magnifica, partim vero aliarum quoque rerum egenus, in foro exponit vt vēderetur. Cum autem reuertens Publicanus eam vidit pendentem, magno fuit affectus dolore, & erat tristis, reputans quod non ei licuisset relinquere pauperi aliquod monimentum suæ misericordiæ. Hæc cum cogitaret, ei obrepit somnus. In somnis autem ad eum accedit vir quidam insignis, sole specie alacrior, crucem quidem habens in capite, indutus autem veste, quam ipse dederat nautæ. Qui cum prope accessisset, Cur, inquit, care Petre (hoc enim erat nomen Publicano) angeris & cruciaris? Ille autem perinde ac si nosset, quisnam esset qui loquebatur; [videt Christum ea indutū:] Quoniam, inquit, Domine, quæ tu nobis abunde præbes, ea nonnullis sæpe impertientes, non videmus eos recte vti iis quæ data sunt, propter turpe lucrum. Ille nondum implerat orationem, & qui apparuerat ostendens ei vestem, Agnoscisne hanc? inquit. Cum is autem affirmasset; ille rursus, Ecce, inquit, ex quo tu mihi eam præbuisti, ea perpetuo induor.

[39] Postquam autem eum dimisit somnus, hæc mente agitans, Benedictus Dominus, aiebat: si Christus videtur esse vnus ex indigentibus, non desistam, donec ipse quoque sim vnus ex iis minimis. Statim ergo vocato Procuratore domus, qui fuerat ab ipso emptus, Volo, inquit, tibi credere quoddam arcanum, quod si enuntiaueris, aut nisi effectum reddideris, quod volo, procul recedes a meo conspectu, & venderis in barbara regione. Hæc cum dixisset, [seipsum per Procuratorem vendi iubet:] decem libras auri ei tradit, quæ erant ei soluendæ ob negotiationem. Deinde, Me quoque, inquit, assume ad hanc negotiationem; (hoc est enim arcanum) & cum me abduxeris ad partes sanctæ ciuitatis, illic me vende Christiano alicui tamquam mācipium. Quod autem ad te ex eo redibit pretium, quantumcumque fuerit, detur pauperibus. Cum postquam diu institisset, vix tandem ei persuasisset, venit cum eo Hierosolyma. Quo in loco, cum in quemdam amicum, qui erat quidem arte aurifex, incidisset Procurator, (erat autem ei nomen Zoilus, qui propter aliquem casum redactus erat ad inopiam) Seruus est, inquit, mihi valde bonus: quem si me audiens emeris, nihil erit impedimento, quo minus ad pristinam redeas felicitatem. [venditur 30. numis:] Est enim non solum bonis moribus, sed etiam in fundendo auro summe exercitatus, fuerat enim Petrus huic quoque arti summe deditus. Ille autem statim in medium adducens paupertatem, cum qua conflictabatur, dicebat se non posse eum emere. Sed tamen ille verbis amici persuasus, & auro accepto fœnori, emit zelo feruentem Petrum triginta nummis. Quos cum accepisset Procurator, iuit Constantinopolim.

[40] [Seruit aurifici, cui & Deus propter ipsū benedicit:] Licebat ergo videre eum, qui propter Christum voluntariam susceperat seruitutem, diligentissime domino suo inseruientem in omnibus, quæ ad vsum domus pertinebant, ieiuniisque vacantem & vigiliis: quæ faciebant, vt res domini incrementum acciperent, vt benedicerentur eius vltima, sicut Iobo, magis quam priora. [Iob. 42.] Qui etiam summam eius virtutem venerans, cogitabat eum manumittere, etiamsi ille id minime admiserit, volens potius in seruitute propter Christum perpeti, quam cum libertate quiescere. Sed quis dicere omnino potuerit eas, quæ ei a maligno inferebantur, afflictiones? Quicumque enim erant a familia, [multa patitur.] tamquam emotæ mentis quempiam reputantes, aliquando quidem eum irridebant, aliquando autem alapas infligebant, & non desistebant ei omnibus modis adferre molestiam. Quotiescumque autem contigisset eum, [Christus in somnis eum solatur:] contumeliis a conseruis affectum, dormire cum animi ægritudine, toties ei assistebat in somnis, qui in Africa ab eo visus fuerat, ferensque eius vestem, & pretium triginta aureos habens in manibus, Ne sis tristis, aiebat, frater Petre. Ego enim etiam tuum accepi pretium, sicut prius vestem.

[41] Intercessit aliquantum temporis, & quidam qui erant eiusdem cuius Petrus regionis, arte aurifices, voti caussa & adorationis peruenerunt ad loca veneranda. Quos dominus eius, vt qui essent eiusdem artis, domum ductos accepit omni benignitate. Petrus autem cum eis ministraret, & viros agnouisset, seipsum celabat pro viribus, & omnibus modis conabatur latere. Illi vero tamquam per figuram corporis eum indagantes, agnouerunt. Et primum quidem inter se susurrabant: dubitationem enim eis afferebat similitudo. [a gentilibus suis agnitus,] Postquam autem illum ipsum esse aperte agnouerunt, communiter eum statim alloquentes, qui eos inuitauerat; Quid sibi vult, dixerunt, quod vir talis tibi ministrat, qui est vnus quidem ordinis senatorij, splendore autem nulli est secundus? Is enim, qui nunc nobis seruit in mensa, est Petrus Publicanus, de quo Imperator quidem magnum accipit dolorem, magnum autem Senatus quoque, vt qui euanuerit.

[42] [fugit,] Eos hæc verba dicentes cum audiisset Petrus, statim humi quidem iacit discum, quem habebat in manibus; cursu autem descendit ad vestibulum, in quo adstabat quidam adolescens, ab ortu surdus & mutus, qui nutu poterat claudere & aperire. Cui Petrus, Tibi dico, inquit, qui es surdus & mutus, In nomine Christi Dei nostri, audi me, & aperi. Ille autem, Sicut iubes, respondit: & statim aperuit. Ille vero currens, protinus est egressus. Deinde ascendens ianitor lætus, narrauit quod in ipsum fecerat miraculum. [surdo & muto voce & auditu impetrato.] Dicebat enim se vidisse flammam ignis procedentem ex ore magni Petri, ad aures eius peruasisse. Quæ, inquit, cum me totum circumfulsisset, repente fecit audire & loqui. Hæc cum narraret is, qui prius erat surdus & mutus, subiit omnes stupor & admiratio, & statim quam maxima potuerunt celeritate, aggressi sunt eum persequi. Cum vbique autem scrutati essent, non potuerunt eum, quem quærebant, comprehendere. Quamobrem eos magna subiit pœnitentia, & deplorabant quod non magis animum attendissent: quo factum erat, vti Dei hominem tantis afficerent contumeliis, verberantes & insultantes, & eum quotidie irridentes.

CAPVT VIII.
Alienæ virtutis imitatio.

[43] [Ioannes qualia legeret aut loqueretur.] Tales erāt misericordis & clemētis Ioannis animæ benignæ & humanæ narrationes. Maxima enim ex parte, quæcumque incitabant ad cōmiserationem & amorem in pauperes, ea volebat dicere & audire. Assidue quidem certe inuestigabat vitam eorum Patrum, qui fuerunt celebrati propter eleemosynam, & in hoc per totam vitam magnum ponebat studium, vt qui vellet eadem via, qua illi, ingredi.

[44] [Serapion Sidonius in pauperes liberalissimus.] Cum itaque aliquando incidisset in vitam diuini Serapionis Sidonij, non cessabat virum illum admirari & res illius narrare, quemadmodum cum aliquando in egentem incidisset pauperem, se pallio exuit & ei dedit. Deinde cum obuiam factus esset alteri algenti, similiter ei præbuit tunicam: & de cetero sedit nudus, vlnis solum tenens Euangelium. [Pallad. c. 83.] Deinde ab aliquo interrogatus, quisnam eum nudasset, Hoc, inquit, ostendens Euangelium. [Matth. 19. 21.] Cum vero eo quoque vendito pro eo acceptum pretium distribuisset pauperibus, cuidam discipulo, qui eum rogauit, Vbi est, Pater, paruum Euangelium? Crede mihi, inquit, fili, parens ei qui dixit, Vende quæ habes, & da pauperibus; ne ipsi quidem libro, in quo hoc scriptum erat, statui parcere.

[45] [monachum cum puella circueuntem cædi iubet:] Addatur hoc quoque iis quæ dicta sunt, afferens auditoribus non mediocrem vtilitatem. Quidam monachus illo tempore puellam ducens speciosam, obibat ciuitatem: cum autem quidam ex Ecclesia eum vidissent ad multorum offensionem eam circumagentem, introducunt ad B. Ioannem. Ille autem verbis illorum inductus, vt qui existimasset eos zelo diuino illum admonuisse, ipsum & puellam iubet vehementer cædi, deinde eos in diuersis custodiis includi. Cum autem factum esset quod iusserat, & eos accepissent custodiæ, & nox iam aduentasset; monachus ei apparet in somnis, ostendens tergum notatum vibicibus & stigmatibus, ei dicens simpliciter & placide: Quid vero hæc tibi placent Domine? Crede, nunc quidem certe semel deceptus es, vt homo.

[46] A somno autem excitatus, accersit illico monachum, educens eum e custodia, præ plagis vix valentem ingredi. Deinde cum in eius vultum coniecisset oculos, agnouit eum esse, [eius innocentiam cognoscit:] qui fuerat ab eo visus. Cumque vellet scire, an tam multas accepisset plagas, quam multas habens in somnis apparuerat, iubet eum linteo succinctum aperire dorsum. Cum diuina autem prouidentia fuisset linteum solutum, apertæ fuerunt partes occultæ, & conspectus est monachus propemodum exectus & mancus virilibus, etiamsi propter florem ætatis non fuisset prius immunis a suspicione. Statim ergo eos qui illos detulerant, a suis gradibus deturbatos, tres annos arcet a communione. Pio vero monacho se, vt par erat, excusauit, & rogauit vt ei condonaret peccatum admissum per ignorantiam. [delatores punit:] Sed hoc solum dixit se non laudare, quod nullo adhibito custode obiret ciuitates, cum esset monachus, & videretur adeo iuuenis, & traheret secum feminam, & esset multis caussa offensionis.

[47] Ille vero cum ea, qua par erat, reuerentia & modestia, Benedictus Dominus, inquit, Domine, non mētior. Non multis ante diebus cum essem Gazæ, & illinc festinarem ad adorandum SS. Cyrum & Ioannem, hæc puella mihi vespere fit obuiam, & ad meos pedes procidit, rogans vt mecum iter ingrederetur, eo quod vellet esse Christiana, erat enim Hebræa. Ego autem Dei veritus iudicium, qui dixit, ne ex pusillis aliquem despiceremus, obediens admisi eam viæ comitem, maxime confidens, quod cum essent mihi membra ita affecta, non esset facile inimico struere in me tentationem. [offert ei pecuniam, quam respuit.] Cum illuc autem venissem, & vota reddidissem, feci eam cathechismo instrui & baptizari, & de cetero eam circumduco in simplicitate cordis, & mendicans eam alo, studens si possim eam collocare in aliquo monasterio Virginum. Hæc cum audiisset ille Beatus, Papæ, inquit, quam multi sunt occulti serui Dei, etiamsi sint nobis ignoti. Cum autem monachum donaret centum nummis, ille non accepit, dicens: Monachus si habet fidem, non indiget pecuniis: sin autem omnino amat, est omnino fide defectus. Hæc cum dixisset & adorasset, recessit.

[48] [Ioānes adest moribundis:] Quam magnum autem studium poneret Beatus, vt mortis meminisset, & quod plurimi faceret efficere ne eius recordatio deleretur, dictum quidem est prius, dicetur autem nunc quoque. Nam cum lethalis morbus aliquando inuasisset ciuitatem, maximæ illi erat curæ accedere ad ægrotorum visitationem, & eorum qui decedebant sepulturam. Sæpe autem etiam assidebat iis qui emittebant animam, & eorum oculos suis tegebat manibus. Iubebat synaxes quoque celebrari pro iis, qui dormierant, asserens & affirmans defunctis multum prodesse quæ pro eis fiunt commemorationes & sacra ministeria.

[49] [suadet sacra pro mortuis fieri;] Ad fidem autem faciendam eorum, quȩ dicebantur, tale quid etiam narrabat, quod factum fuerat non ita multo ante. Dicebat enim, quod a Persis quidam abductus captiuus, in custodia, quæ appellatur Lethe, asseruabatur vinctus. Lex autem erat apud Persas, vt qui coniecti erant in eam custodiam, numquam reuocarentur: & ea ratione consentaneum est eam fuisse vocatam Lethen, id est, obliuionem. Illinc autem cum quidam potuissent aufugere, & in Cyprum venire, affirmarunt parentibus adolescentis, eum esse mortuum in custodia. Illi vero tres quotannis synaxes celebrabant, tamquam eo mortuo. Quatuor anni præterierant, cum filius illinc aufugiens, [exemplo captiui soluti cum pro eo sacrum fiebat.] redit domum. Quem cum parentes non tamquam qui fugisset e custodia, sed tamquam qui surrexisset e mortuis, cum magno stupore adspexissent, & fuissent ineffabili voluptate repleti; & alia faciebant & dicebant, quæ anima, quæ talem vidisset, faceret & diceret: & quemadmodum ei tamquam iam mortuo fecerant iusta, quæ fiunt mortuis, & cum eum docuissent, quinam essent ij dies, nempe dies sanctorum Theophaniorum, & dies salutaris Paschæ, & dies sanctæ Pentecostes. Hæc cum ille audiuisset, & in memoriam reuocasset, parentibus affirmabat, quod his ipsis diebus relaxabatur a vinculis, aduentu cuiusdam, qui gestabat lampadem; & fruebatur omni securitate: diebus autem sequentibus tenebatur vinculis, sicut prius.

CAPVT IX.
Eleemosynarum vis apud Deum.

[50] Talibus vtens factis & narrationibus, fuit multis occasio salutis. [Multi multa Sancto dant, distribuenda pauperibus.] Propterea plurimi quoque imitantes illa, quæ fiebant tempore Apostolorum, & vendentes ea quæ habebant, eorum pretium afferentes deponebant in eius manibus, volentes id ab ipso distribui pauperibus. Cum quibus vnus quispiam accedens, auri septem libras cum dimidia obtulit, affirmans nihil amplius auri apud se remansisse. Petebat autem ab eo, vt duas gratias acciperet; nempe vt & seruaretur quidem eius filius illius precibus; referretur vero nauis absque vllo periculo, quæ quidem emissa fuerat in Africam. Cum autem post preces triginta dies præteriissent, moritur quidem filius: tertio vero die post eius mortem, nauis quæ redibat ex Africa, cum fuisset ex aduerso Phari, [Quidam multa largitus, tamē filium & bona amittit;] in graue incidit naufragium, adeo vt vniuersum quidem onus perierit, a sola autem nauis fuerit salua cum vectoribus. Cum autem prius audito nuntio de filio, adhuc vigente animi perturbatione, accessit de naue tristitia, id eum plane obruit.

[51] Quod quidem postquam cognouisset Patriarcha, id nihilo minorem ei attulit animi ægritudinem. Deum itaque rogauit, vt inuisibiliter eius animam attingeret, & increparet tempestatem animi ægritudinis, & transmutaret in tranquillitatem. In somnis itaque nocte sequenti illi apparet vir, figura & lineamentis similis Patriarchæ, ei dicens: Cur ita victus es a tristitia propter ea quæ acciderunt? Num tu me rogasti, vt hæc precibus a Deo postularem, nempe vt & tuus saluus esset filius? [sed diuina consolatione recreatur.] & ecce eius gratia est saluus, vt qui a vitæ malis dimissus sit illæsus. Si enim vixisset longius, non bonus, sed improbus erat euasurus, & indignus eo qui creauerat. Quod ad nauem autem attinet, nihil dubites, quod nisi Deus fuisset exoratus a nostra mediocritate, erat cum ipsis viris in profundum transmittenda, & præter onus, fratrem quoque & alios amisisses. Non oportet ergo esse tristem, sed proprer hoc ipsum ferenda sunt potius quæ accidunt grato animo. Nihil enim eorum, quæ fiunt, fit sine Dei iudicio, etiamsi sint nobis ignota multa ex illius iudiciis. Postquam ergo eum dimisit somnus, sensit cor suum satis magnam accepisse consolationem. Statimque profectus, procidit ad beati viri pedes, magnas ei agens gratias, & quam viderat noctu narrans visionem. Ille autem suasit, vt non ipsi, sed Deo, qui omnia dispensat ad vtilitatem, acceptam ferat gratiam.

[52] [Troilum auarum Episcopum inducit Ioannes vt 30. libras det pauperibus:] Sed quemadmodum non eos solum, qui Christo offerebant, & vt dicit diuinus Apostolus, in benedictione seminabant, ille benedictione dignos duxit & accipiendos; sed eos etiam, qui in ipsum erant parci & illiberales, prudenti ratione studuerit inducere ad eleemosynam, declarant quidem etiam multa alia; declarabit autem etiam, quod factum est in Troilum Episcopum. Eum enim, cum esset auarissimus & parcissimus, statuit traducere ad amorem eleemosynæ hoc modo: In ptochotrophium, quod ipse construxerat, vt solebat, vadens, assumit etiam Troilum. Cuius comitem cum cognouisset habere in sinu triginta libras auri; Sunt, inquit, a te hodie curandi, sanctissime Troile, nostri in Christo fratres. Ille autem tamquam eo sermone pudore motus, & volens non existimari tenax & sordidus, sed potius simplex & liberalis, iubet ei cui creditæ fuerant pecuniæ, vnicuique eorum, qui illic erant, pauperum, præbere vnum nummum.

[53] Cum vero totum aurum iam fuisset consumptum, & aduentitius ille & non ex affectione ardor ad eleemosynam fuisset refrigeratus, grauis dolor & magna pœnitentia incessit inuoluntarium benefactorem. Domum itaque reuersus, inopinato horrore & febre correptus, decumbebat in lecto. [ideo ægrotantem, reddito auro sanat,] Cum esset autem iam hora prandij, eum ad conuiuium inuitat Patriarcha. Qui cum accepisset quemadmodum se haberet, & caussam morbi non ignoraret, non sustinuit eum quidem despicere sic vexari & pati, se autem inire conuiuium: sed statim surgens, ad ipsum venit, & dicit subridens: Ne putes, o comminister, me tibi vere dixisse, vt e domo tua largireris fratribus secundum Deum: sed quoniam tunc aurum non habebat ad manum comes meus, accepi a te mutuo. Nunc vero adsum, triginta, inquit, libras ad te afferens, quas etiam saluas reddo tuæ virtuti. Postquam ergo solum vidit aurum in manibus Patriarchæ, horrorem vicit, mala febris discessit, vires ei redierunt, & visus est habens vultum alacrem & viuidum: vt hinc fieret manifestum, quod omnino redditum, morbum soluit, hoc etiam primum ablatum, eum vocauit cum non esset.

[54] [syngrapha accepta.] Cum aurum ergo in illius manus dedisset Patriarcha, postulabat vt litteris ei mercede cederet. Ille autem lubenter sua manu conscribit syngrapham, quæ sic habebat: Deus misericordiæ & clementiæ, ipsam mercedem redde Ioanni, meo domino & Patriarchæ Alexandriæ, triginta auri librarum, quæ a me fuerunt distributæ pauperibus. Ego enim mea accepi. Patriarcha ergo accepto chirographo, illum quoque simul accipit mensæ futurum participem. Quem, cum comedisset, dormientem volens Deus excitare a graui somno auaritiæ, & efficere vt sciret quanta fuerit priuatus remuneratione, & disceret benignitatem, ei immittit quodammodo ecstasim, & videbatur sibi videre domum quamdam pulcherrimam & splendidissimam, & cui elegantia & magnitudine nulla poterat conferri. Supra vestibulum autem inscriptus erat titulus aureis litteris: Mansio et reqvies æterna Troili Episcopi. [Videt is præmium sibi paratum Ioani assignari:] Postquam vero his lectis est lætatus, existimans domum sibi datam fuisse ab Imperatore, accedit vir quidam insignis, & qui videbatur esse vnus ex Senatu, habitu similis Cubiculario, habens quosdam alios ante se ambulantes. Qui postquam appropinquauit vestibulo, adspiciens ad b satellites, iubet quamprimum deiici titulum: pro illo autem poni alium, quem, inquit, iubet Dominus orbis terræ. Statim autem fuit positus, hanc habens inscriptionem: Mansio et reqvies æterna Ioannis Archiepiscopi Alexandrini, empta triginta libris avri. [fit liberalis.] E somnio itaque surgens, obstupefactus, exposuit Patriarchæ visionem, & ipse suum vitium animaduertit, & mores mutauit, & facere eleemosynam ardenter est aggressus, & pro eo, quod erat prius parcus & tenax, ad dandum manum habuit promptissimam.

[55] [3300. libræ auri Ioanni pereunt.] Sed Deus, qui permisit Iobi dissipari & exinaniri diuitias ad eius virtutis faciendum periculum, permittit etiam similia accidere huic beato Patriarchæ. Erant enim tredecim naues eius Ecclesiæ, quæ quidem oneratæ cum essent in mari Adriatico, incidunt omnes simul in naufragium, peritque vniuersum onus, quod erat ter mille & trecentarum librarum auri. Ij ergo quibus fuerant commissæ naues, adducentes has inanes, appellunt in portum Alexandriæ: ipsi autem confugerunt in templum. Quod quidem cum cognouisset Patriarcha, Deo quidem propter hoc quoque agit gratias; ad illos vero mittit litteras remissionis, ea sola quæ Iob dixit, dicens: Dominus dedit, fratres, Dominus abstulit. Egredimini ergo, propter hoc nullum timentes periculum. Dominus enim erit sollicitus de crastino.

[56] [Deo gratias agit, se humiliat; ] Cum autem multi ex ciuibus venirent ad eum consolandum, prior ipse eis dixit: Non oportet vos, o fratres, tristitia affici propter periculum nauium, cuius ipse solus sum caussa. Nisi enim magnos & elatos sumpsissem spiritus propter alienorum elargitionem, imo vero Dei ipsius, hoc nequaquam accidisset. Volens itaque Deus meum tumorem comprimere, permittit hanc accidere mihi calamitatem. Est enim eleemosyna sæpe caussa superbiæ ei qui non aduertit. Paupertas autem, sicut scriptum est, [& se consolantes consolatur.] virum reddit humilem. Ego sum igitur caussa duorum malorum; vnius quidem, quod mercede eleemosynæ priuatus sum propter vanam gloriam; alterius vero, quod propter eam procuraui amissionem tantarum pecuniarum: & nunc ad me attraho vniuersum iudicium animarum, quæ rediguntur ad angustias. Sed Deus, etiamsi non propter me, sed tamen propter curam, quam gerit eorum qui indigent, suppeditabit ea, quæ sunt ad vsum necessaria. [Hebr. 13. 5.] Illud enim, Non te dimittam, neque te relinquam, ab eo dictum est: fidelis autem est qui promisit. [Ios. 1. 5.] Sic ij, qui venerant ad Sanctum consolandum, ipsi sunt potius ab illo dimissi accepta consolatione.

[57] Non multum temporis præterierat, & Deus nouo Iobo duplicat facultates, eratque in egenos liberalior & munificentior quam prius; non in egenos solum abundantiam, sed in eos etiam, quibus fiebat iniuria, ostendens commiserationem. [Pauperculæ statim ius reddit.] Cum enim iret aliquando ad diuinos Martyres Cyrum & Ioannem precaturus, accessit ad eum quædam paupercula, dicens se fuisse a genero graui iniuria affectam, & se eius indigere auxilio. Cum ij autem, qui erant eius viæ comites, consulerent vt dum viseret, & consideraret, quæ ad eam pertinent; Misericors ille non sustinuit, dicens: Sed quomodo Deus attendet meas preces, si ego differo eius supplicationem? Quis autem fideiusserit, fore vt viuam vsque in diem crastinum, & non, si ante eam moriar, futurum me apud Deum inexcusabilem propter eius supplicationem? Hæc cum dixisset; minime recessit a loco, donec mulieri iustum reddidisset iudicium.

[58] [Viri munifici filium, a patre D. Virgini commendatum,] Hic ergo, qui summam curam gerebat indigentium, cum audiuisset de filio viri misericordis, quod cum pater eius decessisset, is magna laboraret inopia, propterea quod pater eius quidquid habebat, lubenter consumpsisset in pauperes; eum autem soli Dei parenti commendasset Mariæ, cuius templo assidebat noctu & interdiu; accersit quemdam iuris peritum, & clanculum iubet, vt in veteri charta conscribat testamentum cuiusdam viri, nomine Theopempti, dicens id ostendere, me & patrem huius pueri esse veros & germanos huius consobrinos: & ostendat puero exemplum testamenti, vt certior factus de ea, quæ illi mecum intercedit, cognatione, nihil formidet, sed audacter ad meam veniat humilitatem. Facta sunt autem omnia, sicut ei visum fuerat, & cum adolescente venit ad Patriarcham Iurisperitus. Scriptum ostenditur testamentum. [pio dolo ditat.] Confitetur magnus ille cognationem, amplectitur adolescentem tamquam germani consobrini filium germanissimum. Dat ei pecunias, possessiones, alias multas facultates, coniungit eum matrimonio cuidam illustri feminæ Alexandrinæ, & breui eum reddit ex obscuro nobilem, ex abiecto insignem, ex paupere diuitem: studens ostendere esse verissimum diuinum illud verbum, quod dicit se non vidisse iustum derelictum, neque semen eius quærens panem. [Psalm. 36. 25.]

[Annotata]

a at Leontius hanc quoque ait periisse, vnica scapha salua.

b Gentianus fores vertit. in Græco est δορυφόρους.

CAPVT X.
Historia S. Vitalij monachi.

[59] [Vitalis monachus dat pretiū meretricibus vt vel nocte vna se cōtinenant:] Alius autem quidam senex monachus, qui vitam agebat perfectam, nomine Vitalis, volens magni Ioannis facere periculum, num præter alia, quæ habebat bona, ne esset quidem facilis ad condemnandum, cum quietem & silentium ageret in monasterio magni Seridonis, venit Alexandriam. a Quo cum venisset, exercet vitæ genus, quod apud homines quidem est valde probrosum & obnoxium vituperationi, & quod multis afferre potest offensionem; Deo autem erat valde gratum. Ingressus enim ciuitatem senex, iam sexaginta annos natus & amplius, suum in id conferebat studium, vt describeret omnes meretrices, quæ erant in prostibulis. Porro autem incipit etiam seruire mercede, pacto inito, se quotidie duodecim obolos accepturum, quorum vno lupinos quidem emens, eos comedebat post occasum solis; reliquos autem vna nocte dabat, vadens ad vnam ex meretricibus, dicens: Hæc accipe, & conserua te mihi hac nocte impollutam.

[60] [iuramento eas adigit ne id enulgent:] Quod cum faceret, stabat tota nocte in angulo habitaculi illius mulieris, genu flectens, & linguam psalmis exercens assidue, & supplices manus pro ea ad Deum tendens. Mane autem exiens, eam adigebat iureiurando, se nemini id esse indicaturam. Vnam itaque ex iis, quæ ausa fuerat contemptui habere iusiurandum & aperire arcana, facit senex precibus possideri a dæmone, adeo vt nulla deinceps ausa fuerit eius vitam enuntiare. Ipse autem volens effugere gloriam ex hominibus, [vna id publicans, arripitur a diabolo.] & animas educere a peccatis, quando erat apud aliquem mercenarius; accipiens quod datum fuerat, cum esset abiturus, fingebat apud se dicere omnibus audientibus: Abeamus iam infelix senex. Scis enim, quod illa te expectat: illam significans, ad quam erat diuersurus. Ad eos autem, qui irridebant & eum probris ac maledictis impetebant, se excusans, tamquam pro mala, quæ fiebat reuera, actione; Quid vero? An non ego quoque sum ex iis, qui carnem gestant, & cedunt eius legibus? An solis prohibitum est monachis manere extra corporis voluptates? non sunt ipsi quoque participes naturalium affectionum, similiter atque alij? Deinde quibusdam consulentibus & dicentibus: Vnam saltem tibi accipe, mutato vestitu, & ne sis tam multis offensioni, vt neque Deus per te blasphemetur, neque monachorum pretiosus habitus probro afficiatur, & omnium iudicium in tuum caput attrahatur; Multis hæc ei dicentibus, ille se simulans irasci & ægre ferre, Sed non ego, inquit, vos audiam, dicebat cum magno clamore. Quid mea refert, si vos, vt dicitis, offendimini? Discedite a me. Quid rei mecum est vobis? Ex vestro, inquit, consilio cum femina coniungar matrimonio, & me iniiciam in curas innumerabiles, & de victu sollicitudines? Cessate me ludificari & criminari. Non estis enim mei iudices: res meæ sint mihi curæ. Est enim alius, qui est iudicaturus orbem terræ, qui etiam reddet vnicuique secundum opus suum.

[61] Multi ergo hæc verba audientes cum acerbitate & vociferatione, alij quidem cessabant reprehendere, eius impudentiam timentes & audaciam; alij vero conabantur eum apud Sanctum criminari. [Eius virtute diuinitus cognita,] Sed ille, vt qui a Deo didicerat, quali virtute esset senex, minime attendebat ea, quæ dicebantur ab ipsis, vt qui ante oculos semper descriptum haberet illud excisi monachi. Suadebat autem omnino vitare accusationes quæ fiebant aduersus monachos, præclarum illud verbum Imperatoris Constantini in ore habens, qui in Nicæna Synodo libellos accusationum datos aduersus aliquos Episcopos non admisit, dicens: Si in Episcopum aut monachum fornicantem incidissem, sustulissem meam chlamydem, & ei imposuissem, vt a nullo oculo videretur: vt qui recte sciret, quod delicta talium virorum, si multis fiant manifesta, non solum efficiunt vt contemnantur quȩ sunt honore digna & reuerentia; sed etiam magnum præbent incitamentum & occasionem ad vitium.

[62] [non admittit contra eum accusationes.] Sed sic quidem Magnus ille repellebat calumnias, quæ intentabantur aduersus magnum senem. Ille autem non cessabat ab hac operatione: sed etiamsi probro & dedecore a multis afficeretur, ipse vnum solum spectabat, nempe salutem animarum. Iis vero, qui aduersus eum linguam mouebant, peccati sui precabatur veniam. Quod autem hoc studium non fuit ei infrugiferum & inutile, sed multis attulit salutem, hinc est manifestum. Videntes enim mulieres eius per noctem stationem, & linguam diuina perpetuo canentem, & pro earum mutatione, & vt seruarentur, assiduam precationem, desistentes a malis actionibus, gerebant curam temperantiæ: [Multæ per Vitalem conuersæ.] & aliæ quidem legitimo coniungebantur matrimonio; aliæ autem sic manebant, desistentes a flagitiosis actionibus; aliæ vero mundo perfecte renuntiantes; vitam eligebant monasticam. Nemo autem cognouit occultam eius ex Deo vitam, quamdiu fuit in vita superstes; nec quemadmodum simulando nequitiam, a malis moribus traduxit malas mulieres.

[63] Quamobrem cum aliquando egrederetur ex habitaculo eius, quæ primum locum tenebat inter meretrices, ei occurrit quidam libidinosus, propter hoc ipsum ingrediens, vt data pecunia, expleret libidinem: & Sancto impingit colaphum, Quousque, dicens, [Pœnam tuidam prædicit:] o Christi illusor, non desistes a malis actionibus? Ad hæc homo ille admirabilis, Miser, inquit, & tibi incutiendus colaphus, vt tota fere Alexandria ad tuos clamores congregetur. Non multum intercessit temporis, & vir ille diuinus migrauit ad Dominum, cum esset in parua quadam cella, quam construxerat in loco, quæ dicitur b Porta Solis, in qua quoddam paruum habens oratorium, faciebat in eo multas synaxes. Quo in loco congregabatur etiam multitudo impudicarum mulierum, quæ consequebantur ab eo curationem, adeo vt qui vitam agebant libidinosam & voluptariam, ei irascerentur & succenserent, vt cui propter rem malam scilicet inuiderent, dicentes: Quomodo fieri potuit, vt hic impostor tam multas ad se attraxerit.

[64] [moritur:]& Cum dormiisset ergo, sicut dictum est, nemo sensisset, accedit repente quidam deformis Æthiops ad virum libidinosum, qui ei colaphum impegerat, & eius genis incutit grauem & validum colaphum, adeo vt eius sonus ad maximum vsque spatium fuerit exauditus. Qui deinde ei dixit: Accipe hunc colaphum, [quidam, qui eum percusserat, correptus ā dæmone, per eum liberatur:] quem ad te misit monachus Vitalis, sicut prædixit. Protinus ergo miser volutabatur correptus a dæmone, & ad ipsum fuit congregata tota fere Alexandria, sicut ille vir iustus prædixerat. Cum itaque vix tandem post multum tempus ad se rediisset, rumpit vestes, & surgens cursu contendit ad Sancti domunculam, Miserere mei, clamans, serue Dei Vitalis, qui in Deum & in te multum peccaui. Omnibus ergo vidētibus, qui aderāt, postquam domui senis appropinquauit, ipsum iaciens & discerpēs dȩmonium dimisit.

[65] Cum ergo hæc vidissent, ingressi domunculam, inuenerunt Sanctum, qui genu flexerat & Deo per precationem animam commendatam emiserat. Deinde humi adspicientes, vident scripturam quæ sic habebat: Viri Alexandrini, [euulgatur eius pietas.] nolite aliqvid ivdicare ante tempvs, donec venerit Dominvs. Confitebatur itaque omnibus præsentibus is, qui liberatus fuerat a dæmone, mala quæ Sancto fecerat, & quæ audiuit prophetice ab eo dicta, quæ etiam passus est. Fuerunt ergo hæc statim renuntiata Patriarchæ, & ipse cum simul venisset cum toto Clero, vbi legit eam, quæ erat humi, scripturam, paullo post dixit: Si fuissem inductus verbis eorum, qui calumniabantur, fuisset mihi incussus ille colaphus.

[66] Tunc etiam congregatur vniuersum agmen meretricum ad iusta facienda venerando corpori. Quæ quidem eum efferebant cum aromatibus & lampadibus, valde deslentes priuationem eius doctrinæ, a qua ad eas magna manabat vtilitas, & tunc exponebant eius vitam, iis quæ dicebantur fidem omnibus modis facientes, quod non ob aliquod malum ad eas ingrediebatur, & nec visus sit vlli earum ne manum quidem admouisse, aut ad latus omnino accubuisse. Ad eos autem, [claret miraculis,] qui illarum reprehendebant silentium, & dicebant eas fuisse multis caussam offensionis, illius prȩceptum adducebant ad sui excusationem; & quæ a dæmone inflicta fuerat, plagam, ad disciplinam ei quæ non obedierat. Ipse autem, qui colaphum dederat & contra acceperat, numquam intermisit, cum dæmon eum reliquisset, Beati sepulchro assidere, quod effectum est thesaurus multorum miraculorum, & illius commemorationem de more cum psalmis peragere. [Eius percussor fit monachus.] Deinde paucis post annis reponitur in monasterio monachi Seridonis: & cum illi fuisset tradita B. Vitalis cella propter magnam in ipsum fidem, illic vitam quietam in silentio transegit perpetuo, donec peruenit ad finem vitæ præsentis. Præterea autem Patriarcha quoque magnas Deo agebat gratias, quod non permisisset, vt aliquid diceret aut cogitaret indignum beata illa & gloriosa anima. Alioqui autem multi quoque ex iis, qui habitabant Alexandriam, meliores euaserunt, qui propensi erant ad condemnandum, & hanc malam didicerant consuetudinem. Sed talis quidem erat vir ille sanctus, & res eius in hoc modo se habebant.

[Annotata]

a Addit MS. Græc. τοῦ ἐν βασιλευσιν ἁοιδίμου. inter Imperatores celeberrimi.

b Vtrumque MS. Græcum ἡλιόπολις. ast Heruetus legit ἡλιόπυλος. cui consentit altera vita per Leontium.

CAPVT XI.
Temeraria iudicia vitanda.

[67] Svfficiet autem id quoque quod est dicendum, ad testandum quam esset tardus vir ille admirabilis ad condemnationem. Quidam iuuenis impudicus ciuitatem obiens Alexandriam, cum virginem quamdam ex iis, quæ vitam amplexæ erant monasticam, a via recta abduxisset, & deinde eam suæ libidinis & intemperantiæ fecisset delicias, paullo post cum ea aufugit Byzantium. Quod quidem cum resciuisset vir diuinus, magno dolore est affectus, &, vt dicitur, omnem mouebat lapidem, studens eos a lapsu reuocare. Aliquanto autem tempore interiecto, accidit vt cum apud quosdam ex Clero narraret & Beatus quamdam narrationem, quæ poterat eorum animæ afferre vtilitatem, illius quoque iuuenis, qui hȩc recentia fecerat, fieret mentio; quem qui tunc aderant, protinus condemnabant & abdicabant, tamquam vno ore omnes dicentes, eum non solum duas, vt apparebat, perdidisse animas, sed etiam multas alias, quibus hoc malum erat exemplar propositum. Eorum itaque magnus ille nimis facilem reprehendes condemnationem, [Monet suos etiam publica peccata non iudicanda:] Nolite, inquit, o filij, nolite esse lingua tam prompti ad detrahendum proximo. Nam sic quidem futurum est, vt vos omnino in duo mala incidatis, vnum quidem, transgredientes præceptum illius, qui iubet non iudicare ante tempus; alterum autem, quod ignorantes quod hucusque factum est, vos magna facilitate cōstituitis iudices. [1. Cor. 4. 5.] Est enim omnino incertum, an hucusque permaneant in peccato, an mutati sint ad correctionem. Ego enim, inquit, aliquando legens vitam cuiusdam magni ex Patribus, incidi in talem narrationem plenam vtilitate. Sic autem habebat:

[68] In Tyrum ciuitatem venerant duo monachi, aliquo fungentes ministerio. Alterum vero eorum, cum venisset in quemdam locum, quædam meretrix, cui nomen erat Porphyria, sequebatur clamans: Venerande Pater, serua me, sicut olim Iesus Christus meretricem. Ille autem humanarum rerum nihil reputans, ea manu accepta, multis videntibus, egreditur per mediam ciuitatem. Manauit itaque fama in omnes partes, [exemplo monachi meretricē pœnitētem circumducentis,] quod ille monachus in vxorem accepisset Porphyriam. Cum ipso obiens meretrix vrbes & vicos, incidit in infantem humi iacentem. Quem quidem cum benigne sustulisset, vt aleret secum eum portabat. Cum aliquo autem tempore venissent Tyrij in eum locum, vbi versabantur, & meretricem vidissent in vlnis tenere infantem, veluti irridentes, & egregium hunc virum ludificantes, Re vera, ei dicebant, a scopo non aberrasti. Pulcher enim tibi filius natus est ex monacho. Qui etiam Tyrum reuersi, eam rem vbique disseminarunt, quod ea ex monacho peperisset filium, qui illius expressam conseruauit effigiem. Ita fere sunt homines prompti ad credendum suspicionibus, & maxime qui sunt mali & flagitiosi, & a se habent acceptam credendi occasionem. Statim enim tamquam e propinquo seipsos testes accipientes, alios accusant facile; simul quidem se volentes explere deliciis talium cogitationum & verborum, & cupientes esse alios similiter improbos; & sic studentes vitare plagas, quæ inferuntur eis a conscientia. Monachus autem cum totondisset Porphyriam, & ei monasticum imposuisset habitum, vocat eam Pelagiam, & concedit ei, vt in monasterio Virginum agat silentium.

[69] Cum vero præsciuisset diem sui decessus, illa quoque accepta, redit Tyrum. Eam autem puer quoque sequebatur, iam septem annos natus. [miraculo suam innocentiam probantis.] Ad omnes vero peruenit fama eorum aduentus, quod scilicet reuertitur Porphyria cum monacho suo coniuge. Deinde cum ægrotasset monachus, & ad mortem iam spectaret, plurimi ad eum accesserunt ex habitatoribus, eius visitandi gratia. In quorum conspectu cum iussisset afferri thuribulum plenum candentibus carbonibus, accipit eos carbones, & infundit in sinum, & omnibus audientibus, Benedictus, inquit, Dominus, qui olim rubum seruauit incombustum, is mihi fuerit testis fidelis, quod quomodo meas vestes non attigit hæc quæ est in igne vrendi vis, ita nec ego attigi mulierem toto tempore vitæ meæ. His auditis omnes obstupuerunt, Deo dantes gloriam, qui eos, qui ipsum in occulto colunt, scit aperte glorificare. Hæc cum fecisset & dixisset monachus, in manus Dei deponit animam. Propterea vobis omnibus suadeo, o filij spirituales, sicut etiam prius dixi, non esse promptos ad condemnationem. Contingit enim nonnumquam, vt eius quidem, qui est fornicatus, aut aliquid aliud deliquit, peccatum aperte factum sciamus; in occulto autem factam ignoremus pœnitentiā. [Matth. 7. 2.] Oportet autem Dominicam quoque timere vocem, quæ dicit: In quo iudicio iudicatis, iudicabimini.

CAPVT XII.
Pietatis & diuinorum mysteriorum commendatio.

[70] Neque vero suadebat solum cauere hoc delictum; sed eorum etiam qui diuina præcepta negligunt, volens corrigere socordiam, tale quid fecit, dignum quod mandetur memoriæ. [In Sacro constantiā, attentionem, modestiam exigit;] Cum enim cognouisset multos negligentiores, post lectionem diuinorum Euangeliorum exire ex ecclesia, & vanis ac otiosis vacare sermonibus, solemni quodam die, relicto sacrificio ipse quoque e templo egreditur, & sedet cum vniuersa multitudine. Omnibus autem hoc stupentibus, Non oportet, inquit admirari. Vbi enim sunt oues, illic omnino oportet esse pastorem. Nam cum propter vos & vestram vtilitatem soleamus synaxes celebrare, si vos autem foris versemini, contingit inutilem a nobis capi laborem, statui cum egredientibus vobis simul egredi, & rursus ingredi cum ingredientibus. Hoc multos correxit, & a mala abduxit consuetudine.

[71] Non illos vero solos studuit corrigere, qui extra congregationem otiosis vacabant sermonibus; sed eos etiam, qui citra rationem intus inter se conferebant sermones, & maxime a eos qui erant e suggestu. Si quando autem vidisset quempiam post vnam & alteram admonitionem nequaquam posse corrigi, eum statim eiiciebat, [maxime a Clericis.] apud eos vocem vsurpans Dominicam, Domum Dei oportere esse domum orationis. [Matth. 21. 13.] Contra autem eorum, qui in diuinas congregationes erant studiosiores, illi accepta erat pietas, eosque & laudabat & ad gradus prouehebat. Quod quidem apertius indicabit id, quod iam est dicendum.

[72] Duo Clerici eius Ecclesiæ, artem exercentes incidendi corium erant inter se vicini. Quorum vnus quidem mulieri coniunctus matrimonio, [quotidie sacrum audiens sutor fit diues:] habensque filios & patrem & matrem cum ipso habitantes, quos quidem alebat omnes suis manibus, non negligebat tamen diuinas congregationes: alter autem etsi erat solus, & artis peritior, & in operando diligentior, ne sibi quidem soli parare poterat, quæ erant ad vsum necessaria. Ei itaque, qui erat eiusdem artis, inuidens, & non amplius ferre valens quam animo conceperat inuidiam, eum aliquando solum offendens; Adiuro te, inquit, per Deum, ne me celes, sed hoc mihi aperias, qui fit, quod tu sis semper quidem diues, idque cum sis in operando negligens; mihi autem, qui sum diligens & laboriosus, contra accidit vt iam redactus sim ad extremam paupertatem? Ille autem volens eum reddere diligentiorem, qui erat negligens in adeundis congregationibus, quæ fiunt sacrorum caussa; Mihi quoque inquit, o frater; res erat redacta ad maximas angustias. [persuadet idem socio:] Ex quo autem mihi persuasi diuinis vacare congregationibus, nonnumquam eo vadens, aurum in via inuenio, quo factum est vt mihi sint congregatæ omnes, quas vides, copiæ. Sed si me audias, ipse quoque me euntem sequere, & hinc non vulgarem habebis consolationem. Paret dictis, & ad singulas diuinas synaxes cum ipso ventitans, sentiebat domui suæ factam a Deo benedictionem, & bono consultori agebat gratias. Ille autem, scena mox aperta, manifeste dicit socio, se numquam aurum in via inuenisse: Sed volens, [fit Sacerdos.] inquit, te excitare vt venires ad diuinas congregationes, finxi hanc auri inuentionem. Hoc cum peruenisset ad aures beatissimi Patriarchæ, & eius bonum commendat propositum, & eum ordinat Presbyterum.

[Annotatum]

a Græce: καὶ μάλισα δὴ τοὺς τοῦ βήματος. maxime vero altaris ministros.

CAPVT XIII.
S. Ioannis fuga. obitus.

[73] Hic reuera bonus pastor, diuinus, inquam, Patriarcha, credens principi pastorum Christo, qui iubet, si persecuti fuerint ex vna ciuitate, fugere in aliā; cum esset Alexandria tradenda manibus Persarum, [Præsciens obitum & barbarorū irruptionem, abit in Cyprum:] diuina prouidentia illinc quidem recedit, migrat autem in suam patriam Cyprum, suum ei corpus largiturus, vt quæ eum aluerat: præsciuerat enim iam appropinquare decessum. [Matth. 10. 23.] Is itaque, cuius sæpe mentionem fecimus, Patricius Nicetas, accepta occasione ex eo, quod Persæ irruperant, obsecrat virum diuinum, vt veniat vsque ad regiam ciuitatem, precibus & benedictione impertiturus Imperatorem. Ille autem cum sciret, qualis esset fides viri clarissimi, annuit quidem petitioni: cum ambo autem naue veherentur, & iam essent in medio mari, incidunt in grauem tempestatem. [naufragij periculum precibus depellit:] Cum vero nauis tam vehementer quateretur fluctibus, & mox esset mittenda in profundum, visus est nocte illa, qua fuerat excitata tempestas, Patricius in somnis videre Patriarcham cum pauperibus, aliquando quidem per totam nauem circumcursantem, aliquando autem cum ipsis manus extendentem, & e cælis petentem auxilium. Cum autem iam in Rhodum insulam peruenissent, [intelligit se breui moriturum:] ille ipse Patriarcha cum a se discessisset, reuera videt & non in somnis, splendidum virum eunucho similem, aureum sceptrum habentem in manibus, & ad eum accedentem dicere: Vocat te Rex regum. Statim ergo accersito Patricio, cum dixisset qualem habuisset visionem; Tu quidem inquit, [ex Rhodo in Cyprum redit.] o vir splendidissime, studuisti nos deducere ad eum, qui regnat in terra: qui autem cælum & terram & omnia sua tenet ditione, prior ad se accersiit. Ille vero hoc dicto tristitia affectus & dolore repletus, non potuit quidem eum retinere. Sed cum venerabilium eius precum fructum iucunde accepisset, quam potuit officiosissime eum dimittit in Cyprum.

[74] Cum autem in suam ciuitatem peruenisset Amathuntem, iussit scribis vt scriberent testamentum, quod sic habebat: Ioannes humilis quidem seruus seruorum Dei, propter autem mihi impositam Pontificatus dignitatem, [Testamentum eius.] gratia Christi liber, Ago tibi gratias Domine Deus meus, quod me dignum censueris, qui tua tibi offerrem: & quod ex mundi bonis nihil aliud sit mihi reliquum, nisi tertia pars nummi; quam ipsam iubeo quoque dari pauperibus, qui sunt mihi fratres in Christo. Quando enim Dei permissione creatus fui Episcopus Alexandriæ, inueni in meo Episcopatu circiter octo millia librarum auri: ex oblatione autem piorum collegi a denis millibus plures his pecunias: quas cum cognoscerem esse Christi, Christo etiam dare volui, [Moritur.] cui nunc quoque trado animam. Cum hoc testamentum sui fecisset ille magnus homo Dei, deposuit spiritum in manus Dei viuentis.

[75] In eius autem sepultura fit miraculum, quod nulli cedit ex iis, quæ vnquam facta sunt mirabilia. [sepelitur inter 2. Episcopos, vltro locum dantes.] Nam cum esset deponendus in æde oratoria admirabilium operum effectoris Tychonis, in quadam capsa, in qua erant condita duo corpora Episcoporum; videre licebat hæc mortua corpora veluti animata, tribuere cultum beato corpori. Nam a se inuicem seiuncta, id medium accipiunt. Et hoc quidem, quod euenit in eius sepultura, visum est multorum oculis: alterum autem eo non minus, procedens declarabit oratio.

[Annotatum]

a Græce est: μυρωπλάσια τούτων συνήγαγον χρήματα. millies his ampliores collegi pecunias.

CAPVT XIV.
Miracula post eius mortem facta.

[76] Qvædam enim mulier orta in oppidulo, quod tulerat Patriarchā, postquam resciuit eum iam esse migraturum ad Dominum, magni & grauis peccati sibi conscia accurrit ad Beatum: & calidis lacrymis profusis, eius pedes tangens, petebat illius peccati absolutionem. Ille autem, Si credis, inquit, meis precibus te esse ab hoc peccato absoluendam, [Mulier horrens cōfiteri, in schedula peccatum scribit, eiq; tradit.] oportet omnino te id prius confiteri. Cum autem dixisset se non posse id labris proferre, iussit id scriptis significare. Cum vero videret eam id ægre ferre, iubet vt ipsa id scribat, & suo ipsius sigillo muniat, & sic ei tradat schedulam. Cum sic ergo factum esset & in eius manus tradita fuisset obsignata schedula, rogabat mulier eum obtestans, vt nihil eorum, quæ inerant, veniret ad cuiusquam cognitionem.

[77] Quinque dies abhinc præterierant: & magnus ille excedens e vita, migrauit ad iustorum tabernacula, cum nihil de ea re cuiquam dixisset omnino. Cum autem mulier, diuina quadam forte prouidentia, non adfuisset illo die, quo excessit e vita, ea accedens ad sepulturam, & dubitans ne forte quæ eius fidei commissa fuerat schedula, neglecta & in episcopatu relicta deprehenderetur ab omnibus, dolore affecta, a se propemodum discesserat: sed cum fide ardentissima se rursus collegisset, quam maxima potuit celeritate venit ad illius capsam; & tamquam eo viuo, clamabat: Quid hoc fecisti, o vir diuine, mihi peccatrici, vt nunc afficiar ab omnibus probro & dedecore? Quod enim ne tibi quidem potui aperire propter lapsum insignem, hoc erit omnibus manifestum. Vtinam ne cogitassem quidem te de hac re conuenire. Existimans enim per te pœnas futuras effugere, & hoc non sum assecuta; & quod ex eo oritur, dedecus mihi conciliaui. Sedenim non recedam a tuo sepulchro, neque omnino hinc surgam, a nisi de iis, quæ petiui, me feceris certiorem. Persuasum enim habeo te non esse mortuum, sed in Deo viuere, & te apud eum posse, quæ vis facere.

[78] [Sanctus e sepulchro surgit, eiq; schedulam reddit.] Hæc dicens, & alia his similia, tribus diebus & totidem noctibus venerandæ eius capsæ assedit, & (o Dei miracula!) vltima nocte egreditur e capsa vir ille admirabilis simul cum iis, qui cum eo iacebant, Episcopis, (eiusmodi enim erat id, quod apparebat) & ei dixit: Quousque, o mulier, clamans es iis qui hic sunt molesta? Nostra enim vestimenta iam tuæ humectarunt lacrymæ, fluentes instar fluuij. Cum hæc dixisset, tradit ei schedulam, sicut erat, ab illa obsignatam. Deinde, Agnoscisne hanc, dixit, o mulier? Accipe ergo, & iam soluēs vide Dei opera admirabilia. Cum illa autē surrexisset, & ad se rediisset, vidit quidem rursus Sanctos suam capsam ingressos, habens vero schedulam in manibus, illæso manente signaculo. Quod quidem cum soluisset, priorem quidem scripturam inuenit deletam, [peccato diuinitus deleto.] alienam autem videt positam subscriptionem, quæ sic habebat: Propter Ioannem seruum meum deletum est tuum magnum peccatum. Declarabit autem id quoque, quod de eo dicendum est, quanta esset viri virtus, & quantam beatitudinem ex ea sit assecutus.

[79] Nam vir quidam, nomine Sabinus, temperanter admodum & e virtute viuens, monasticam & a negotiis remotam vitam exercens Alexandriæ, hora qua Beatus decessit Ioannes, putabat existens in ecstasi se eum videre egressum ex episcopatu cum vniuerso Clero, habentem in manu lampadem, [Sabinus Ioannem videt euntem ad cælum;] & iter ad Regem ingredientem, viro quodam splendidissimo, habitu Cubiculario, eum accersente; & puella quadam speciosissima, vt diceret etiam ipsum solem ei primas partes cedere in pulchritudine, cui erat caput oleæ corona redimitum, & aliquando quidem eum præcedente, aliquando autem manum quoque tangente, simul incedente. Cum autem diem adnotasset is, qui viderat, (erat vero memoria Menæ magni Martyris) tunc autem venissent quidam e Cypro, ab ipsis accepit, quod illo ipso die, quo hæc visa sunt, inclytus Ioannes excessit ex hoc mundo.

[80] Vir quidam alius Alexandrinus, qui erat ipse quoque ex iis, qui sunt pietate insignes, vidit ea ipsa nocte examen pauperum & multitudinem orphanorum & viduarum, quæ numero non poterat comprehendi, habentem in manibus ramos oliuarum, & præcedentem Patriarcham euntem ad synaxim. Sufficiunt hæc testimonia maximæ magni Ioannis ad Deum fiduciæ. [alius deduci a pauperibus.] Quod autem est maximum, & caret omni dubitatione: celebrabantur anniuersaria magni & admirabilium operum effectoris Tychonis: deinde cum perageretur de more hymnodia, & simul esset congregata populi multitudo, Deus admirabilium, volens apertum reddere, quantam fuerit apud eum gloriam consecutus is, qui fuerat eius benignitatis, quoad eius fieri poterat, æmulator, Ioannes, inquam, qui cognomen accepit a misericordia; voluit vt ex eius diuinis reliquiis copiosa scaturirent vnguenta, emittentia suaueolentem odorem curationum. Quibus fruentes qui in ea inciderāt, [Vnguentū salutare ex eius sepulchro manat.] communiter Deum, qui sic eos qui ipsum glorificāt, longe amplius glorificat, gratis labris glorificarunt. Cui nos quoque oportet quam conuenit offerre glorificationem, glorificantes Patrem & Filium & Spiritum sanctum, vnam in tribus diuininitatem & potentiam, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Additur in Græco: neque cessabo te interpellare.

DE TRANSLATIONE S. IOANNIS ELEEMOSYNARII.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

[1] Conditum Amathunte in Cypro sanctißimi Patriarchæ Ioannis Eleemosynarij corpus fuit: [S. Ioannis Eleemos. corpus translatū Constantinopolim:] post Constantinopolim translatum, inde Budam, postremo Posonium. Prima Translatio quando, quove modo ac ratione peracca sit, nusquam scriptum reperimus. De secunda extat Pelbarti de Themesvvar ex ordine S. Francisci testimonium, in fine Pomerij eius de Sanctis, [post Budam,] vbi historiam S. Ioannis recenset, hoc præfixo titulo: Vita S. Ioannis Eleemosynarij, Patriarchæ Alexandrini: cuius corpus translatum habetur Budæ in capella regia in castro; & eiusdem festum inibi celebratur sequenti immediate die post festum S. Martini Episcopi & Confessoris. Et in fine vitæ: Claruit autem circa annum Domini sexcentesimum quintum, tēpore Phocæ Imperatoris. Cuius corpus vsque modo stat incorruptum: quod Cæsar Turcorum misit pro munere ex Constantinopoli Hungariæ Regi Matthiæ: [vbi claruit miraculis:] & nunc reuerenter tenetur in capella regia castri Budensis, vbi ad eius inuocationem crebra coruscant miracula; præstante Domino nostro Iesu Christo, cui sit laus & gloria per æterna secula, Amen.

[2] Regnauit in Hungaria Matthias a 22. Ianuarij anni 1458. vsque ad 5. Aprilis 1490. quo apoplexia extinctus est. Quo anno nobile illud donum a Tyranno Turcarum acceperit, nusquam expressum reperimus. Potiti erant Turcæ Constantinopoli anno 1453. 29. Maij. Die 12. Nouembris allatum esse Budam sacrum illum thesaurum, tradit infra Drascouitius, (licet Pelbartus, [eo allatum 12. Nouembr.] quem citat, id non asserat) siue ita casu euenit, siue consulto in eum diem, vt verisimile est, dilata Translationis celebritas est, quo coli a Græcis consueuit.

[3] Tertia Translatio contigit anno 1530. Ferdinandi I. qui deinde in Imperium Carolo V. fratri succeßit, anno tertio, [deinde vectum Posonium:] festo Pentecostes, Nonis Iunij; vt paullo post liquebit. Quarta demum Petri Pasmany Cardinalis Strigoniensis studio ac sumptu curata, tumba argentea, [ibi postea honorificētius reconditum.] cui inclusum est corpus in nouum magnificum mausoleum sublata. Rei gestæ seriem, qui adfuit, atque opus promouit, Georgius Drascouitius, Episcopus Quinquecclesiensis, Posoniensis Præpositus, libello complexus est, qui Viennæ eodem anno prodiit typis Michaëlis Rictij.

[4] Antea tamen particulæ reliquiarum aliquæ auulsæ a corpore sunt: [Aliquæ eius reliquiæ in Austria,] nam extat Neostadij Austriæ apud Eremitas S. Pauli os brachij vnius: abest quoque a reliquo corpore totum sinistrum brachium, & dextri pars aliqua. Digitus olim Matthiæ Imperatori petenti donatus, atque ab eo relictus domui professæ Societatis Iesu Viennæ. Ex pelle sacratißimi huius digiti particula ad sanctum illum Lætiensium Abbatem Antonium VVingium missa est anno 1631. a R. P. Florentio Montmorencio Societatis nostræ in Austria & Bohemia Visitatore. [& in Belgio:] Veni 14. Octobris illius anni Malbodium (Hannoniæ oppidum est in Belgio) quo se VVingius receperat ad Societatis nostræ collegium, cuius ipse præcipuus fautor quasiq; parens erat: reperi insolita exultantem animi voluptate: quippe ipsa die allatum erat Vienna eximium illud planeq; diuinum munus; quod coram tunc sum veneratus.

[5] Visum est ipsam R. P. Visitatoris epistolam hic subijcere, quæ ita habet:

Admodum Reuerende Domine.

Vidi Posonij in Hungaria, magna mea consolatione, [De his testimonium R. P. Florentij Mōtmorencij;] adhuc integrū corpus S. Ioannis Eleemosynarij, Patriarchæ Alexandrini, magnifice in theca argentea longitudinis staturæ eius inclusum. Pellis adhuc integra est in plerisque locis, & ossa omnia firma. Deest solum pars vna brachij, & digiti aliquot manus vnius, quorū vnum habemus hic in domo nostra professa Viennensi: & quia scio D. V. honorare sacras reliquias Sanctorum, & peculiariter imitari Sanctum illum; mitto hisce inclusam partem pellis digiti illius, mihi donatam a R. P. Præposito huius domus, prout ex eius testimonio adiuncto videre poterit sua Dominatio.

[& R. R. Nicolai Iagnietouij.] Exemplar testimonij P. Præpositi Domus Professæ. Nicolaus Iagnietouius Domus Professæ Societatis Iesu Viennæ Præpositus, omnibus, in quorum manus hæ litteræ deuenerint, salutem in Domino sempiternam. Cum frustum quoddam ex pelle digiti S. Ioannis Eleemosynarij, quem Augustissimus Imperator Matthias, Posonio, vbi integrum eius corpus asseruatur, desumi curauit, & reliquit huic domui Professæ; ad instantiam R. P. Florentij de Montmorencij Societatis Iesu per Austriam Visitatoris, dederimus admodum Reuerendo Domino Antonio de Winghe Abbati Lȩtiensi; vt omnibus id constaret, & ne huiusmodi sacræ teliquiæ debito honore fraudarentur, fidem de præmissis his litteris manu nostra subscriptis, & sigillo nostro munitis, facimus. Viennæ in Austria 24. Septemb. anno 1631.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Georgio Drascouitio Episcopo.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Avctore Georgio Drascovitio Episc.

Eminentissimo ac Reuerendiss. DN. DN. Petro S. R. E. Cardinali Pazmany, Archiepiscopo Strigoniensi, Primati Vngariæ, Cæsareæ Maiestatis Ferdinandi II. ad Summum Pontificem Vrbanvm VIII. Legato Extraordinario, Georgivs Drascovitivs, Episcopus a Quinqueecclesiensis, Præpositus Posoniensis, felicitatem.

Præfatio Avctoris.

[1] Diuiniore altioris cuiusdam consilij numine, abeuntem te in Vrbem, Eminentissime Cardinalis, cum corpore Diui Ioannis Eleemosynarij, pro ea, quam debeo obseruantia, comitari libuit: Breuem, inquam, & compendiariam sacri eius corporis, nuperrime translati narrationem, tuo nomini dicare, inque comitem viæ admiscere volui. Primum enim, insignis illa veneratio ac pompa, sacris Diui Eleemosynarij lipsanis adhibita, tota tua fuit, magna omnium admiratione ac plausu terminata; vt merito auctori suo inscribenda videatur. Deinde iter quod suscipis, Cardinalis Eminentissime, adeo longum est & difficile; res vero, quas pertractabis, adeo graues ac arduæ, vt huius tam magni Sancti comitatus & auspicia, tibi prorsus sint necessaria, quo & viam habeas & caussam expeditam. Ad extremum, quia b nonnullorum fert opinio, sacrum Diui Ioannis Eleemosynarij thesaurum, ab Vngaria non possideri, eos ego hac luculenta, & veritati consentanea, refellere constitui narratione. Accipe, Eminentissime Cardinalis, exiguam hanc animi, tuo nomini numquam non obnoxij, significationem, & comitem itineri tuo donatum, carum habe.

[2] Centesimus annus est, quo venerandum Diui Ioannis Eleemosynarij corpus, in Capituli Posoniensis sacrarium illatum, [S. Ioannis Eleemos. corpus adhuc integrum,] cistæque ligneæ duplici inclusum, ac altari superpositum, religiose asseruatum fuit; incorruptum plane, &, si particulas pietati concessas excipis, omnino integrum. Toto hoc decurrente seculo, Imperatorum, ac regni Vngariæ Regum, Antistitum, virorum principum, populique Christiani concursu, maxima semper fuit tam sancti corporis veneratio. Die vero, quo eius Translationem Budæ celebrem fuisse, Pelbattus de Temesuar, vir non minus pietate quam eruditione insignis, memorat, hoc est XII. Nouembris, Ecclesiæ Posoniensis Clerus, festo diuinorum officiorum concentu, S. Ioannis Eleemosynarij memoriam egit quotannis solennem; sacerdotalibus humeris, sacro pignore ad aram maiorem religiose deportato.

[3] Porro modum, quo tantum thesaurum, Vngaria primum, augustaque Regum quondam sedes Buda, est adepta, hunc accepimus. Pelbartus de Temesuar, in fine Pomerij Æstiualis de Sanctis, Haganoæ, anno MDI. editi, rem ætate c sua gestam, his verbis memorat: Claruit S. Ioannes Eleemosynarius circa annum Domini 605. tempore d Phocæ Imperatoris. Cuius corpus vsque modo stat incorruptum. Quod Cæsar Turcorum, misit pro munere ex Constantinopoli Regi Matthiæ. Et nunc reuerenter tenetur in capella regia castri Budensis: vbi ad eius inuocationem crebra coruscant miracula. Eius festum celebratur die immediate sequenti, post festum S. Martini Episcopi & Confessoris. [claruit Budæ miraculis:] Huic Pelbarti attestationi adstipulatur Surius, qui hoc ipsum, mensis e Februarij die XXII. in vita S. Ioannis Eleemosynarij consignauit. Abraham denique Archiepiscopus f Primæ Iustinianæ Achridonensis, suscepta Posonium profectione, ad sacri corporis venerationem; luculento propriæ manus scripto testatus est, a magno Logotheta Patriarchatus Constantinopolitani, viro nonagenario, se accepisse, corpus S. Ioannis Regi Vngariæ dono missum.

[4] Iam vero, factam Buda sancti corporis translationem Posonium, duo libri manu scripti recensent; quorum alter Lupoglauæ in Sclauonia, apud Religiosos S. Pauli primi Eremitæ asseruatur, huiusmodi inscriptione: Acta Fratrum Ordinis nostri, & miseriatum tempore desolationis ciuitatis Budensis. Alter in Bibliotheca Patrum Ordinis S. Augustini habetur Romæ, tali programmate: Breuis tractatio perditionis florentissimi regni Vngariæ. Rei summa est: [transfertur Buda Posonium.] Integrum Corpus S. Ioannis Eleemosynarij, per Ioannem Szalonkemenyi, postea monachum, Ioannem Banssi, & P. Lucam Prouincialem Vngariæ, Buda ablatum, in claustro Beatæ Virginis, in valle Tall Posonio vicina, anno supra millesimum quingentesimo trigesimo, collocatum fuisse: inde ad maiorem ciuitatis Posoniensis basilicam translatum. Concordat egregie vetus manuscriptus index, super rebus S. Ioannis Eleemosynarij, quas iussu Regis Ferdinandi I. Ioannes Szalai de Kerechen Comes Posoniensis, curæ manibusque Capituli Posoniensis Ecclesiæ assignauit. Cuius indicis illibata vetustas, in Capitulo extat omnino Posoniensi, vbi post enumeratas quatuor argenteas imagines; post annotatas cruces argenteas pretiosamque supellectilem cistis quatuor inclusam, quæ olim a piis mortalibus, [dona ei olim oblata:] honori Diui Ioannis Eleemosynarij donata fuere: hæc ipsa legis verba: In die sancto Pentecostes, assignatum est Corpus S. Ioannis Eleemosynarij, manibus dicti Capituli Posoniensis. 1530.

[5] Ac ne partes ipsas tam sancti corporis, silentio inuoluamus:; brachium sinistrum auulsum est totum: dextri brachij pars inferior, vna cum vola, [partes quædam corporu.] in vestis manica habetur: superior ab humero ad cubitum abest. Os brachij vnius, Neostadij Austriæ, apud Eremitas S. Pauli, honorifice asseruari exploratum est. In indice, cuius superius meminimus, reperio, partem aliquam manus S. Ioannis, thecæ argenteæ inauratæ inclusam, quæ etiamnum hodie in æde sacra Posoniensi visitur. Amicitur corpus sacrum nigra veste vndulata, siue ex camelotto, [Quomodo opertum corpus.] vt vocant; panni nigri pileolo; pallio e subtili materia elaborato, etiam nigro, & cingulo persimili. Duo annuli aurei, in cistam proiecti habentur, in veste sacra, quam planetam vulgo appellant, scapulari præterea, lingua Illyrica, & characteribus Cyrillicis minutissimarum gemmarum contextu efformatis, hæc verba leguntur, quæ Latinis quoque litteris expressimus:

STI IOANE MILOSTIVI POMILVI RAVSI DESPMINV ANRRE LINV IYE DAEE.

IESVS CHRISTVS VINCIT.

[6] [Aliquid ab eo detrūcās mentis vsu priuatur] Admiratione fideque dignissima res est, quam hic litteris consigno. Indulserat annos ante viginti, Archiepiscopus Strigoniensis, ex hoc ipso sancto corpore articulum digiti pedis vnum, Regis Matthiæ II. postulationi: nemo tamen e numero Canonicorum particulam illam auellere ausus est, quod dicerent, a maioribus traditum, eum mente captum iri, qui corpus venerabile truncarit. Itaque religiosus Sacerdos, facto prius ad tumbam sacri pignoris sacrificio, articulum a partium reliquarum societate diuellit, & (mirum dictu!) e mentis statu tandem ante finem vitæ suæ deiectus est. Rem ita peractam multi oculati testes, viri grauissimi, sancte attestantur.

[7] [Honorificentius reconditum corpus,] Ceterum, Eminentissimus ac Reuerendissimus Dominus Petrus, S. R. E. Presbyter Cardinalis Pazmany, Archiepiscopus Strigoniensis, & Primas Hungariæ, inter alia præclara operum suorum monumenta; statuit, adeo pretiosas tam sancti Antistitis reliquias, nobiliore reponere loco. Quocirca tumbam argenteam magnitudine & elegantia insignem curauit, eidemque pio cultu sacrum corpus, vt erat indutum, intulit; & substrato venerando capiti puluillo, stragulo ex auro eleganter contexto, totum intexit. Quia vero, aræ summæ incommoda, nullam tumbæ relinquebant stationem; [nouo ei mausoleo erecto:] mausoleum cumprimis insigne ad sinistrum eius latus erexit, cratibusque ferreis inauratis summitatem muniuit, quo & secure, & decore sacrum depositum clauderetur. Lampadem præterea grandem argenteam affabre factam appendit: censumque perennem attribuit, olei oliuarum emptioni seruiturum, vt lampas ad Dei gloriam, Sanctique honorem, perpetuo igne lucescat.

[8] Paratis rebus vniuersis, ad futuræ Translationis pompam opportunis, [translatum:] Eminentissimus Cardinalis Episcopos viciniores & collegia Canonicorum, missis litteris, ad XI. Kal. Februarij, Posonium euocauit. Magna illi animorum promptitudine, ad diem comparuere, horaque a meridie tertia, Eminentissimum Cardinalem ad ædem Diuo Martino Episcopo sacram deduxere. Et postquam in adyta sacrarij, in quo sacer hic asseruabatur thesaurus, peruentum est; Cardinalis, vna cum Episcopis, Clero, Religiosorumque familiis, cunctis sacro amictu indutis, hymno, Veni creator Spiritus, genibus in terram prouolutis, decantato, tubarumque ac tympanorum sonitu interiecto, Translationem sacri corporis exorditur; nobilitate, ciuibus, populique maxima frequentia prosequente. Et quo tanti pignoris veneratio in animis adstantium fieret amplior, loculum argento grauem, & depositi sanctitate venerandum, Eminentissimus Cardinalis ad aram summam ipse defert, adiuuantibus Episcopis, crebris longo ordine facibus collucentibus. Vbi remotis ab argentea tumba obicibus, Vesperarum solennia inchoata, [populo ostensum:] & post conspiciendi sancti corporis copia numerosissimæ multitudini est vltro indulta. Tantus vero, etiam Acatholicorum, erat accursus, cupidoque videndi, vt eo die obserato loculo, populus reprimi, & sequenti ad sacrum spectaculum luce debuerit admitti. Interea, noctem totam Canonici, cum Religiosorum familiis, ante sacras reliquias constituti, in precibus exegere, & cœptam magno effectu venerationem, die consequenti singulari pietate produxere. Instituta etiam fuit e suggestu ad præsentem multitudinem, qua Vngarico, qua Sclavonico idiomate, magno animorum motu, Diui Ioannis Eleemosynarij laudum memoria.

[9] Tandem re diuina ab Eminētissimo Cardinale ritu solenni peracta, Ecclesiastes quoque Germanus, suas egit partes, & coram auditorio ex innumeris etiam Acatholicorum conflato, perorauit. Ac tum mox cœpta sunt coccinea explicari vexilla, Diui Ioannis effigie nobilia: quæ, [supplicatio instituta.] primo in ordinem digestus, iuuentutis studiosæ consequebatur numerus: huic ciuium, nobiliumque virorum series, collucentibus tedis pone cohærebat: quam presso pede musicus excipiebat apparatus: Religiosorum deinde cœtus subsecuti, ornatu sacerdotali conspicui: ad extremum, collegia Canonicorum, cunctis sacro apparatu instructis, vmbellam ex auro textam, & a præcipuis latam, anteibant: sub qua, sacro corpore per cœmiterij regionem ab ipso Cardinale & Episcopis, mitris Episcopalibus insignibus, circumlato; omnes religiosis obsequiorum studiis, tam sancto corpori venerationem dependebant. Hinc ad summam reditum est aram, vbi pons Persicis tapetibus instratus, ab imo altaris, ad eam mausolei assurgebat partem, in qua sacrum quieturum erat depositum. Tumba tandem in præparatam mausolei stationem reuerenter illata, & cratibus ferreis inauratis abdita, itemque hymno, Te Deum laudamus, suaui modulatione, ac festiuo tubarum tympanorumque fragore persoluto, ex paterno Eminentissimi Cardinalis placito, Indulgentiæ quadraginta dierum publicatur concessio, & solenni benedictione in populum ab eo pronuntiata, institutæ solennitatis celebritas terminatur. Acta omnia religione singulari, splendore maximo, magnifico apparatu: cui non exiguum addidit ornamentum, elegans illa collegij Societatis Iesu Posoniensis, eruditorum emblematum pictura, [Emblemata appensa.] mixtique Latinis Græci versus ac Hebraici, quibus non modo templi parietes illustrari, verum etiam animi intuentium ad cultum Diui Ioannis mirifice inflammari videbantur.

[10] Porro mausoleum, in cuius sinu, venerationi piorum, sacra Ioannis Eleemosynarij ossa sunt recondita; [Forma mausolei:] e rubro alboque marmore, opere eximio, constructum visitur. Inferne rubri marmoris basis molem inchoat, cui e marmore candido quadra supereminet tabula, huius inscriptionis historiæ, quam hic insero, [inscriptio:] schemate conspicua.

S. Ioannis Eleemosynarii Episcopi Alexandrini, corpvs integrvm, Regi Matthiæ Corvino Transmissvm fvit Constantinopoli A Cæsare Tvrcarvm. In capella regia Bvdæ asservatvm, miracvlis corvscavit. Ævi illivs scriptor Pelbartvs in Pomerio id testatvr, et post hvnc Svrivs xxiii. g Febrvarii.

Manv scripti libri de clade Bvdensi, alter Lvpoclavæ in Sclavonia, alter Romæ in Bibliotheca Avgvstinianorvm, recensent, qvomodo amissa Bvda, per Eremitas ordinis S. Pavli, venerabile corpvs in vallem Tall prope Posonivm translatvm.

Vetvs scriptvm in capitvlo Posoniensi asservatvm, integra fide refert, anno mdxxx. die Pentecostes, ivssv h Imperatoris Ferdinandi I. per Comitem Posoniensem Ioannem Szalay, corpvs S. Ioannis, vna cvm sacris eivs clenodiis ingentis pretii capitvlo Posoniensi assignatvm fvisse.

Hoc anno mdcxxxii. Eminentiss. et Reverendiss. Cardinalis, Archiepiscopvs Strigoniensis, Petrvs Pazmany, ex hvmili loco conservatorii, sacrvm corpvs argenteo locvlo dotatvm, hoc in mavsoleo reposvit, ac lvcerna perpetva ornavit. ad Dei gloriam in Sanctis avgendam, et patrocinivm S. Ioannis impetrandvm.

[11] In lateribus tabulæ, candore mixto rubræ stant columnæ, situ decoro, & nonnihil foras producto, quæ basibus, epistyliisque candidis exornatæ: loculi, [reliquus ornatus.] inauratis cratibus, & coccinea cortina opulēti, appositis vtrimque labaris, molem ferūt: cui in æternum memoriæ perennis monumentum, sacra Diui Eleemosynarij pignora condidimus. Hinc in fastigium moles ascendit, alboque marmori insignia Cardinalis affabre insculpta obtutibus obuersantur: superne crux excisa terminat culmen mausolei: pyramides ad latus in sphæras collectæ, elegantiam ostentant.

[12] Voti iam mei sententia, præsenti finem facio narrationi, illudque a præpotenti Deo sensu intimo contendo, [Votum Auctoru.] vt hoc tanto thesauro, Vngaria ad exitum vsque seculorum potiri, & Eminentissimum Cardinalem, tam pij, tamque præclari, operis auctorem, Roma reducem ac sospitem complecti possit.

[Annotata]

a Nota vrbs Hungariæ, iam fere a 100. annis sub seruitute Turcica gemens.

b Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum, 12. Nouemb. Venetiis Translatio S. Ioannis Eleemosynarij. Baronius in Notat. ad Martyrol. Corpus eius Venetias translatum esse tradunt. qui?

c Posseuinus, Gesnerus, VVillotius, floruisse circiter annum 1490. quo Matthias Rex extinctus est, Pelbartum Osvvaldum de Themesvvar tradunt.

d Congruit cum iis, quæ supra statuimus.

e Imo Ianuarij. verba Surij sunt ad calcem vitæ per Metaphrasten: Corpus sanctissimi viri adhuc incorruptum, Turcarum tyrannus dono misit Matthiæ Hungarorum Regi, asseruaturque honorifice in sacello regio castri Budensis, multis illic miraculis coruscans, vt testatur F. Pelbartus de Themesvvar in sermonibus de Sanctis. At translatum iam erat Posonium cum ista scribebat Surius.

f Achrida, siue Acrida, patria Iustiniani, inde Iustiniana prima dicta, metropolis Bulgariæ.

g Iam monuimus mendum esse; restituendum Ianuarij.

h Quinimirum anno sequenti Rex Romanorum creatus; demum anno 1555. fratre cedente, administrandum suscepit Imperium: at tum solum Bohemiæ & Hungariæ Rex erat.

ORDO HOSPITALARIORVM
sub S. Ioannis Eleemosynarij patrocinio.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Ex variis.

[1] Qvod pluribus religiosorum hominum congregationibus vsuuenit, vt e Cælitum numero quempiam Patronum ac tutelarem venerarentur, eiusq; appellarentur a nomine; a quo tamen non essent primitus institutæ; sed quod illius vel honori primaria eorum dedicata esset ecclesia, [Hospitalarij vnde Ioannitæ dicti.] vel virtutes vitæq; rationem imitari se peculiari studio profiterentur; id Hospitalariis quoque, siue Hierosolymitanis Equitibus, qui & Rhodij deinde, nunc Melitenses dicuntur, contigit; vt Ioannitæ, siue S. Ioannis dicerentur, quia primum Hierosolymitani hospitalis, siue xenodochij, sacellum, S. Ioannis Eleemosynarij nomini esset dicatum.

[2] Et principio quidem illi peregrinis, Christi sepulchrum visentibus, præsertim Europæis, [Seruiunt peregrinis:] magna caritate famulabantur: deinde militaris quoque rei curam suscepere, vt eosdem peregrinos aduersus Saracenorum insidias tuerentur. Quod studium ita vulgo probatum est, [iam arma tractant.] vt Principum populiq; munificentia immensis aucti opibus sint; ne tum quidem aut pauperum ac infirmorum cura, aut pietatis ceterarumq; virtutum intermißa exercitatione. Quare plures cælestibus dignatos honoribus nostri dabunt Fasti. Multis ij quoque a Romanis Pontificibus, Anastasio IV. nominatim, atque Vrbano VIII. ornati priuilegiis. Sed quoniam de eorum instituto ac rebus gestis integri conscripti sunt libri, a Pantaleone, Bosio, Boyssato; hic de eorum solum origine & nomine agere propositum est.

[3] Guilielmi Tyrij Archiepiscopi, grauißimi scriptoris, eorum initiis proximi, narrationem dabimus, ex illius sacræ historiæ lib. 18. vbi quam diximus rationem nominis tradit. Cui Iacobus de Vitriaco S. R. E. Cardinalis consonat, historiæ Hierosolymitanæ cap. [Primum eorum sacellum S. Ioanni Eleëmosynario dicatum;] 64. & S. Antoninus Archiepiscopus par. 2. tit. 16. cap. 9. §. 2. At Ioannes Azorius noster Institutionum moralium lib. 13. cap. 6. ita scribit: in ea hospitali domo sacellum extructum S. Ioanni Baptistæ sacrum, & non, vt alij putant, S. Ioanni Eleemosynario Patriarchæ Alexandrino; qui reuera falluntur, vt constat ex formula, qua professionem Religionis milites emittunt. Idem Polydorus Virgilius scribit de Inuentoribus rerum lib. 7. cap. 5. Hospitalem domum, inquit, prope etiam posuerunt, [non S. Ioanni Baptistæ:] quam D. Ioanni Baptistæ consecrarunt, admoniti Zachariæ patris memoria, quod eo loci sæpe ad meditandum conueniret. Sunt tamen qui scribant Ioanni Eleemosynario illam dicatam fuisse, qui Phoca imperante Patriarcha fuit Alexandrinus, ita cognominatus ob frequentes quas pauperibus faciebat eleemosynas. Idem omnino scribit Pantaleon. Illud de Zacharia refert quoque Siluester Maurolycus lib. 3. Oceani Religionum. At nobis friuolum id videtur. A quo enim veterum traditum est litteris? aut quis omnino vsquam meminit? sacellum vero illud cui dicatum fuerit vtri tandem certius nosse potuerunt; Tyriusne & Vitriacus, qui id suis ipsi oculis lustrarunt? an recentiores, qui sola ratiocinatione id concludunt, & quidam sententiæ dubij?

[4] Patronum nunc Ordinis esse S. Ioannem Baptistam, haud equidem inficias ierimus, cum Iacobus Bosius, qui summa diligentia leges ac statuta Ordinis excußit, id affirmet, [hic tamen nunc Patronus Ordinis.] in libello saltem, quem de Sanctis ac Beatis eiusdem congregationis Italice conscripsit. Et patet ex Missali eiusdem Ordinis, quod habemus anno 1505. excusum; vbi ne nomen quidem S. Ioannis Eleemosynarij legitur: at S. Ioannis Baptistæ non solum Natiuitas, sed & Decollatio Octauam habet; & celebratur quoque Conceptio eius 24. Septembris, Officio IX. Lectionum: deinde a die Epiphaniæ vsque ad Septuagesimam, atque a Dominica post Octauam Pentecostes vsque ad Aduentum, si a feria secunda ad quintam dies aliqua proprio officio vacauerit, fit de S. Ioanne Baptista ad ritum festi IX. Lectionum. Probabile est Raymundum de Podio, qui primus Magister, siue summus Præfectus Ordinis fuit, postquam arma tractare Hospitalarij cœperunt, eum veluti vulgo notiorem ac celebriorem Ordini patronum adoptasse: cum statuta ac leges præscripsit commilitonibus, atque albam crucem nigris eorum vestibus assui iußit, quo ritu eam antea Gerardus eiusdem xenodochij curator, vir sanctus, gestarat. Agit de eodem ordine breuiter & accurate Autbertus Miræus V. CL. in Originibus Ordinum Equestrium cap. 2. & alij.

ORIGO PRIMA HOSPITALARIORVM
ex Guilielmi Tyrij Archiepiscopi lib. 18. hist. sac.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Ex Gvil. Tyrio.

[1] Regno Hierosolymorum, cum vniuersa Syria & Ægypto, cum adiacentibus prouinciis, peccatis nostris exigentibus, in manus hostium nominis & fidei Christianæ, secundum quod antiquæ tradunt historiæ, deuolutis; (quod tempore Domini a Heraclij Romanorum Imperatoris, inualescentibus contra eum Arabiæ populis, certum est accidisse) non defuerunt de Occidentalibus multi, qui loca sancta, licet in hostium potestate redacta, aut deuotionis, aut commerciorum, aut vtriusque gratia, visitarent aliquoties. Inter eos autem qui negotiationis obtentu de Occidentalibus per illa secula loca prædicta adire tentauerunt, fuerunt viri de Italia, qui ab vrbe, quam incolunt, dicuntur Amalfitani. Est autem b Amalfia ciuitas inter mare & montes eminentissimos constituta, ab Oriente habens vrbem nobilissimam Salernum, [Amalphitani in Oriente negotiantes,] vix septem milliaribus marino ab ea distantem itinere; ab Occidente vero Surrentum & Neapolim c Vergilianam; ab Austro vero Siciliam ducentis milliaribus plus minusue modico remotam, Tyrrheno mari interiacente. Huius regionis habitatores, vt prædiximus, d primi merces peregrinas, & quas Oriens prius non nouerat, ad supra nominatas partes lucri faciendi gratia inferre tentauerunt. Vnde & optimas conditiones apud illarum partium Præsides, pro rebus necessariis quas inferebant, & sine difficultate accessum, & populi nihilominus gratiam merebantur.

[2] Possidebat illis diebus Princeps Ægyptius vniuersas maritimas regiones a e Gabulo ciuitate sita in littore maris iuxta Laodiciam Syriæ, vsque in Alexandriam, quæ est nouissima ciuitas Ægypti. Et per Præsides singulis ciuitatibus deputatos imperium suum late reddebat formidabile. Prædicti vero Amalfitani, [gratiosi apud Regem Ægypti Saracenum.] tam Regis quam principum suorum plenam habentes gratiam, loca vniuersa quasi negotiatores & tractatores vtilium, tamquam merces circumferendo, confidenter poterant circumire. Vnde & traditionum paternarum non immemores & fidei Christianæ, loca sancta, quoties opportunitas dabatur, visitabant. Non habentes autem in eadem vrbe familiare domicilium, vbi moram possent facere aliquantulam, sicut in vrbibus habebant maritimis; congregatis de suo populo quotquot ad opus conceptum poterant conuocare, Calypham Ægyptium adeunt, & obtenta familiarium eius gratia, [ab eo obtenta facultate,] petitionem suam scripto porrigunt, & votis consone recipiunt impetratum. Scribitur ergo Hierosolymorum Præsidi, vt viris Amalfitanis, amicis & vtilium introductoribus, locus Hierosolymis, iuxta eorum desiderium, in ea parte quam Christiani habitant, ad construendum ibi domicilium, quale voluerint, designetur amplissimus.

[3] Erat autem ciuitas, sicut & hodie est, in quatuor partes pene diuisa æqualiter: ex quibus sola quarta, in qua sepulcrum Dominicum situm est, fidelibus concessa erat ad habitandum: reliquas autem cum templo Domini soli infideles habebant domesticas. Designatur ergo eis de mandato Principis, [cœnobium ædificant Hierosolymis,] qui sufficiens videbatur ad construenda necessaria locus: sumptaque a negotiatoribus quasi per symbolum pecunia, ante ianuam ecclesiæ Dominicæ Resurrectionis quantum vix lapidis iactus est, monasterium erigunt in honore sanctæ & gloriosæ Dei genitricis perpetuæque Virginis Mariæ; simul cum & iis officinis, quæ ad vsus monachorum, & suæ gentis hospitum susceptionem, poterant aliquam prȩstare commoditatem. Quo facto de partibus suis tam f monachos quam Abbatem transferentes, [in eoq; monachos Latinos constituunt:] locum regulariter instituunt, & Domino conuersatione sancta reddunt placabilem. Et quoniam viri Latini erant, & qui locum fundauerant, & qui in religione conseruabant , idcirco ab ea die vsque in præsens, locus ille g monasterivm de Latina dicitur.

[4] Accedebant etiam per illa nihilominus tempora, vt loca deoscularentur venerabilia, sanctæ viduæ & continentes, quæ timoris oblitæ feminei, & periculorum, quæ multiplicia occurrebant, non habentes formidinem. Quibus aduenientibus cum non esset intra septa monasterij, [itemq; aliud sanctimonialium:] vbi colligerentur honeste, congrua satis prouisione procuratum est ab iisdem sanctis viris, qui locum fundauerunt, vt aduenientibus deuotis feminis non deesset seorsum oratorium, domus familiaris, & locus in diuersorio. Tandemque, diuina fauente clementia, ordinatum est ibi monasteriolum, in honore piæ peccatricis, Mariæ videlicet Magdalenæ: & Sorores sub certo numero ad obsequium aduentantium mulierum constitutæ.

[5] Confluebant etiam per illa periculosa tempora nonnulli ex aliis gentibus, tam nobiles, quam secundæ classis homines: quibus quoniam ad sanctam ciuitatem non nisi per terras hostium erat accessus, de suis viaticulis cum ad vrbem peruenissent, omnino non fiebat residuum; sed miseros & inopes ante ciuitatis portam tam diu cum summo labore, [deinde ad peregrinos reliquos excipiendos,] fame, siti, & nuditate expectare oportebat, quousque dato aureo numismate vrbem eis licebat introire. Ingressis autem, & locis sanctis ex ordine peragratis, non erat eis vel ad vnum diem refectionis spes vlla, nisi quantum eis de prædicto monasterio fraterne ministrabatur: nam omnes alij ciuitatis habitatores Saraceni erant & infideles, excepto Domino Patriarcha & Clero & popello misero Surianorum; qui diebus singulis tot angariis, parangariis, & sordidorum munerum præstationibus, vexabantur, vt vix sibi in suprema paupertate constitutis, in continuo timore mortis liceret respirare. Nostris ergo miseris & ad supremum afflictis & egentibus, cum non esset qui tectum præberet, procuratum est a beatissiis viris, qui monasterium Latinorum incolebant, vt misericorditer victui & tegumento detrahentes, ad opus talium, intra ambitum sibi designatum, Xenodochium erigerent; vbi tales sanos vel ægrotantes colligerent, ne de nocte per vias reperti iugularentur; [xenodochium;] & in eodem loco congregatis de reliquiis fragmentorum vtriusque monasterij, tam virorum quam mulierum, ad quotidianam sustentationem qualemqualem aliquid ministraretur.

[6] Erexerunt etiam ineodem loco h altare in honore B. Ioannis Eleimon. Hic vir Deo placens, & per omnia commendabilis, natione fuit Cyprius: [cuius altare S. Ioanni Eleemosynario dicatum.] tandem suffragantibus meritis factus est Alexandrinus Patriarcha, vir in operibus pietatis singulariter excellens, cuius pia studia & liberales eleemosynas in perpetuum enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. Vnde & a sanctis Patribus vocatus est Eleimon, quod interpretatur Misericors.

[7] Huic autem loco venerabili, qui ita caritatiue se porrigebat ad homines, neque reditus erant, [Alebantur hi eleemosynis Amalphitanorum.] neque possessiones: sed prædicti Amalfitani annis singulis, tam qui domi erant, quam qui negotiationes sequebantur, collecta inter se quasi per symbolum pecunia, per eos qui Hierosolymam proficiscebantur, Abbati qui pro tempore ibi erat offerebant; vt inde Fratribus & Sororibus ad victum & tegumen prouideretur; & de residuo fieret aduenientibus Christicolis in Xenodochio aliqua misericordia.

[8] Ita ergo per multorum annorum curricula, quousque placuit summo rerum opifici, ciuitatem illam, quam proprio cruore mundauerat, a superstitionibus Gentilium purgare, sub iis conditionibus mansit locus ille. [Agnes Abbatissa.] Adueniente namque Christiano populo & Principibus a Deo protectis, quibus regnum illud Saluator tradi voluit, in monasterio feminarum inuenta est Abbatissæ fungens officio, quædam Deo deuota & sancta mulier, Agnes nomine, nobilis secundum carnem, natione Romana; quæ etiam postquam ciuitas restituta est fidei Christianæ, per aliquot vixit anos. [Curator peregrinorum in nosocemio Gerardus, vir sanctus.] Et in Xenodochio similiter repertus est quidam i Geraldus, vir probatæ conuersationis, qui pauperibus in eodem loco, tempore hostilitatis, de mandato Abbatis & monachorum, multo tempore deuote seruierat: cui postea successit Raimundus.

[Annotata]

a Imperauit Heraclius, vt supra dictum, ab anno 610. ad 641. Anno 628. impetrauit ab eo Mahometes agrum ad habitandam cum suis Saracenis: qui, eo anno 631. extincto, Palæstinam, Syriam, Ægyptum, viuente adhuc Heraclio, & Persidem anno 640. sibi subiugarunt.

b Sita est Amalphis, siue, vt hic vocatur, Amalphia, in Picentinorum agro, inter Mineruæ promontorium & Salernum: [Amalphis.] & tractus ille omnis, vt testatur Leander, Ora Amalphica, siue Costa, appellatur. Vrbs ipsa, vt idem scribit, nobilissima lautissimaque. Ait idem Vrbis huius primam mentionem, quæ scriptorum monumentis fit, in Imperatoris Lotharij tempora cadere, annumque a Christo nato 112 s. Multo tamen ante, vt hinc patet, celebris & potens vrbs fuit.

c

Respicit ad illud Georgicon 4.

Illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis oti.

d De Amalphi Leander iam citatus: Olim quam splendida potensque fuerit, ex eius ædificiis amplissimis atque sumptuosissimis, ac item nauium multitudine, quibus Amalphitanos latissime negotiatos legimus, intelligitur. Quin etiam, vt Rassanus scribit, hoc etiamnum Amalphitanorum nominis memoriæ testantur Messanæ, Syracusis, [Amalphitani nauigatione & negotiatione celebres.] aliisque Siciliæ multis in locis superstites, vbi illi negotiari frequentissime solebant, & proprias ædes attributaque sibi certa tenebant loca, quæ dicebantur Amalphitanorum. cuiusmodi in hodiernum vsque diem inter alia Textorum appellata, Diui Andreæ quoque fanum Panormi conditum ab Amalphitanis, & ad eorum cœtus sacros ab Antistire dedicatum nunc superest. Eosdem magnetis vsum nauigantibus interdiu noctuque familiarem adeoque necessarium reperisse ferunt: inuentum, me Hercule, præstantissimum, cuiuscumque tandem auctoris fuerit. Hæec ille. Sed maius etiam illi vrbi decus quod hæc Hierosolymis instituerint cœnobia, vnde plurimum in vniuersam Ecclesiam emolumenti manauit.

e Vrbs hæc Gabala Ptolemæo & Stephano dicitur. haud longe Laodicea Syriæ distat, vt hinc atque ex Ptolemæo patet, in ora maris sita.

f Ex Cassinensi cœnobio accitos fuisse hos monachos scribit Siluester Maurolycus.

g Iacobus de Vitriaco: Vnde vsque in hodiernum diem (obiit anno 1244.) prædicta ecclesia dicitur, Ecclesia S. Mariæ de Latina. Latinum enim Abbatem & monachos more Latinorum diuina celebrantes in ea instituerunt.

h Vitriac. capellam.

i Vitriacus, alijq; Gerardum vocant. De eo plura Bosius, qui & imaginem eius radiato capite exhibet, & Beatum prædicat.

DE PRIMORVM HOSPITALARIORVM SANCTITATE,
ex Jacobi de Uitriaco historia Hierosolymitana.

Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Ex Iac. Vitriaco.

[1] Postquam Diuinæ placuit pietati, vt ciuitatem redemptionis nostræ, per Ducem Godefridum & alios Christi fideles, [Gerardus Cruce suscepta, Religionē profitetur:] ab impiorum dominio libararet, & eam cultui restitueret Christiano; vir quidam sanctæ vitæ & probatæ religionis, nomine Gerardus, qui longo tempore, de mandato Abbatis, in prædicto hospitali pauperibus deuote ministrauerat; adiunctis sibi quibusdam honestis & religiosis viris, habitum regularem suscepit, & vestibus suis albam crucem exterius affigens in pectore, regulæ salutari & honestis institutionibus facta solemniter professione, [vti & Agnes.] seipsum obligauit. Cui etiam mulier quædā, Agnes nomine, Romana natione, nobilis carne, sed nobilior sanctitate, quæ in monasterio mulierum vicem gesserat Abbatissæ, in ministerio pauperum adiuncta, eamdem regulam & humilitatis habitum votiue suscepit.

[2] [Hospitalarij operibus misericordiæ vacant:] Prædicti igitur Fratres humiliter & deuote Domino seruientes, & infirmis pauperibus de paupertate sua diligenter ministrantes, in agro, qui dicitur Acheldemach, mortuos suos sepeliebant. Hic est ager ille figuli, qui emptus est a Iudæis in sepulturam peregrinorum, ex triginta argenteis quos Iudas in templo proiecit. Abbati autem S. Mariȩ de Latina, qui prædicti Hospitalis principium extiterat, & tam ipsos quam infirmos eorum de propria mensa diu sustentauerat, obedientiam & reuerentiam, quamdiu pauperes fuerunt, non negauerunt: primum paupertatis suæ patronum & coadiutorem eorum, & loci apud Dominum protectorem B. Ioannem Eleëmona deuotissime venerantes, [S. Ioannem Eleemosynarium Patronum colunt.] & ipsum Dominum & aduocatum suum confitentes. Domino etiam Patriarchæ Hierosolymitano deuote obedientes, de bonis suis decimas secundum sacros Canones, & vtriusque Testamenti præcepta, absque contradictione reddebant.

[3] Orationi autem vacantes, [pie & austere viuunt,] vigiliis & ieiuniis se ipsos affligentes, operibus misericordiæ affluentes, parci sibi & austeri, pauperibus autem & infirmis, quos Dominos suos appellabant, largi & misericordes existebant. Panes de pura simila largiebantur infirmis, residuum vero cum furfure ad vsus proprios reseruabant. [benigni in ægros,] Si quis autem inter ipsos in aliquo delinquebat, nullo modo relinquebatur impunitum, ne facilitas veniæ præberet incentiuum delinquendi. [seueri in delinquentes:] Secundum enim quod culpæ reatus exigebat, quidam signo Crucis a vestimentis auulso, tamquam membra putrida prorsus eiiciebantur: alios vinculis & carceri mancipabant: alios ad pedes fratrum in terra cibum parcissimum vsque ad condignam satisfactionem sumere decernebant.

[4] Et quoniam Deus erat cum eis, ab omnibus amabantur. Vnde factum est quod in omnem terram Christianorum exiuit sonus eorum & in fines orbis terræ forma sanctitatis eorum. [late celebres,] Et quoniam ex omni natione, tribu, & lingua, post Terræ sanctæ liberationem, Christi fideles sepulcrum Domini visitaturi Hierosolymis cōfluebant largitione Principum, & eleemosynis fidelium modico tempore adeo ditati sunt, [valde ditantur.] quod ab vniuersis Occidentalibus prouinciis redditus copiosos colligentes, casalia sibi & oppida, tamquam terræ Principes, comparantes, ditioni suæ subiecerunt.

DE S. ILDEPHONSO ARCHIEPISCOPO TOLETANO IN HISPANIA.

An. Chr. DCLXVII.

[Praefatio]

Ildefonsus, Archiepiscopus Toletanus in Hispania (S.)

[1] Mvltos Ecclesia Toletana illustres sanctimoniæ laude Antistites habuit, albo Cælitum adscriptos: omnium longe clarißimus Ildephonsus, siue Alphonsus, fuit. Cuius natalem 23. Ianuarij hoc elogio vetera quædam celebrant manu exarata Martyrologia: Toleto ciuitate, natale S. [S. Ildephōsi natalis.] Hildephonsi Episcopi & Confessoris, fide & doctrina clarissimi. addunt nonnulla: qui miro deuotioni studio laudem & honorem beatæ Dei Genitricis & semper Virginis excoluit. Martyrol. Romanum: Toleti S. Ildephonsi Episcopi, qui ob singularem vitæ integritatem, susceptamque defensionem aduersus hæreticos Dei Genitricis virginitatem impugnantes, ab eadem candidissima veste donatus est, ac demum sanctitate celebris in cælum vocatus. Referunt eum præter plurima MSS. plerique recentiores, Maurolycus, Galesinius, Molanus, Carthusiani Colonienses, Felicius, Ghinius, qui ante episcopatum Canonicum regularem ait fuisse; at VVion, Menardus, Dorganius, Sandouallius, aliiq; Benedictinum monachum.

[2] Plurima sunt de eo, ab Hispanis præsertim auctoribus, scripta, quæ operæ pretium esset fortaßis colligere ac dilucido ordine digerere, ad sanctißimi Doctoris honorem, atque Augustæ Virginis Deiparæ gloriam, cuius eum Sacellanum quidam appellant, alij Anchoram fidei, alij Chrysostomum a singulari facundia: sed quæ a viro doctißimo Don Thoma Tamayo de Vargas, Regis Catholici Historiographo, accepimus, ea sufficere censuimus. Nam quæ de Ildephonsi rebus gestis Zixila, [vita,] siue Cixila, aut Cixilla, aut Zixilanes; & S. Iulianus II. eiusdem Sedis Præsules tradidere litteris; quæq; recentior quidam de eius reliquiis Zamoram auectis, ibiq; repertis scripsit; ea ipse e fide dignis codicibus eruit, notis illustrauit , atque ad nos, pro sua eximia humanitate, Madrito misit. Quæ ceteri commemorant, ea vel hinc ducta amplificataq; sunt, vel, quod non satis idoneis nixa veterum testimoniis, incerta videri queant, aut non satis nostro instituto accommodata.

[3] Vnum ex Ioanne Mariana nostro lib. 6. cap. 10. promere lubet, quod fusius describitur a Francisco Portocarrero nostro, qui librum integrum de descensu Deiparæ in ædem Toletanam & S. Ildephonsi vita composuit. at breuius Mariana: [domus, quænunc Societatis Iesu;] In excelsa atque adeo nobilissima eius vrbis (Toleti) parte ædes monstrantur Illephonsi natalibus nobiles: sic ducta per manus opinio populo persuasit, nullo præterea auctore. Eæ ædes Orgatij Regulorum consequenti tempore factæ, nuper in Societatis Iesu ius potestatemque migrarunt: quorum studio effectum, vt quod maiorum negligentia prætermissum videbatur, in nobilissima vrbe templum Illephonsi nomine extaret.

[4] Petrus de Natalibus, eumq; secuti Carthusiani Colonienses, & Canisius, Ildephonsi memoriam denuo consignant 18. Decembris: [Commemoratio aliis diebus.] & Petrus quidem natalem existimauit illius tunc agi; ita enim scribit lib. 1. cap. 76. Eodem die, quo festum Virginis in Ecclesia sua constituit celebrari, videlicet octaua die natiuitatem Domini præcedente, feliciter in pace quieuit, quæ dies est XV. Kalend. Ianuarij. Nam eo die quo matrem Domini venerabatur in terris, eodem eum illa voluit honorare in cælis. Eo die in Ecclesia Toletana aliisq; per Hispaniam, festum agitur Exspectationis partus Deiparæ, ab ipso Ildephonso vel institutum primitus, vel præcipuo studio propagatum. Eodem quoque die solennis ille Deiparæ Virginis descensus & apparitio contigit, quæ nunc officio duplici secundæ claßis celebratur postridie festiuitatis S. Ildefonsi, XXIV. Ianuarij, festo S. Timothei post octauam S. Ildephonsi reiecto. Antonius Balinghemius noster in Kalendario Mariano, scribit apparitionem illam 18. Octobris contigisse: verum vno omnium scriptorum consensu refellitur.

VITA
A ZIXILANE ET IVLIANO SCRIPTA,
a Don Thoma Tamayo de Vargas e veteribus MSS. eruta & illustrata.

Ildefonsus, Archiepiscopus Toletanus in Hispania (S.)

BHL Number: 3919, 3917, 3924

Per Don Thom. Thamayo de Vargas.

[Prologus]

B. Ildephonsus Archiepiscopus Toletanus, Archiepiscopos suæ Sedis celebratores habuit, quorum scripta e libris denuo animaduersa hic repræsento, vt emendem, & Notulis illustrem: sic in exemplaribus antiquis inueni.

In nomine Domini nostri Iesu Christi, incipit vita vel gesta S. Ildephonsi Episcopi, Toletanensis Sedis Metropolitani, a Zixiliane Episcopo vrbis eiusdem edita X. KL. Februarij.

abc

EXORDIVM VITÆ ILDEPHONSI.

[Prologus]

[1] dEcce dapes melliflui illius Domini e Ildephonsi, quas de Paradiso Dei capiens, & per totam Hesperiam dispergens, inediam nostram ingenti satiauit eloquio. Non impar meritis sanctissimi illius Domini Isidori, de cuius fonte adhuc clientulus purissimos latices bibit. Nam directus a sancto ac venerabili f Papa Eugenio, Toletanæ Sedis Metropolitanæ Episcopo, [S. Ildephōsus Instituitur a S. Isidoro:] ad supradictum g Doctorem Hispalensem Metropolitanum Episcopum, cum sibi iam sciolus videbatur, adeo ab eo * tentus & elimatus est, &, vt ferunt, temporali ferro constrictus, vt si quid scientiæ deerat, plenius instructus ad pædagogum suum Dominum Eugenium remeans, non post multos dies adhuc Diaconi h officium peragens, in Ecclesia i SS. Cosmæ & Damiani, quæ sita est in suburbio Toletano, k Abbas præficeretur. Vbi statim in officio clarus duas Missas in laude ipsorum Dominorum, quas in festiuitate ipsorum psallerent, miro modulationis modo perfecit. Quas Missas infra adnotatas habemus.

[Annotatum]


Side Note* an tritus, siue tersus?

Episcopus Toletanæ Sedis præficitur.

[2] Deinde post multum tempus decedente Domino Eugenio, [dein Episcopus;] in Sede sua Episcopus præficitur. Cuius statim virtus enucleata l cluens in Sede m Romulea refulsit, & veluti facula ardes onem Hispaniam perluftrauit: cuius doctrina vsque hodie fulget Ecclesia, vt sole luna: cuius memoria in benedictione odoris, & in compositione incensi habetur: qui ab ipsis cunabulis ab ineunte ætate n eunuchus permanens, magnum in se habitaculum Domino præparauit: [semper virgo.] qui non manubrio vel manu, sed diuino secatus est gladio, nec ingenio ferramentorum, resecauit libidinem; sed munere cælesti promeruit sanctitatem: qui subito dono superno afflatus, his tantis talibusque prædecessoribus suis æquiter clarens, quod illis clausum, isti reseratum est.

Quomodo sancti Spiritus dono patefactæ sunt reliquiæ B. Leocadiæ D. Ildiphonso, quod suis antecessoribus ignotum fuerat: & de miraculo apparitionis D. Leocadiæ.

[3] Sic enim habitator suus Spiritus sanctus * egit, vt quod per tot annos populis desiderantibus necdum ostensum fuerat illis, iste patefaceret primus, & reliquias sanctæ ac Deo dicatæ Virginis & Confessoris suæ Leocadiæ, adueniente in sede regia sua festiuitate, omnibus adstantibus præsentaret; & ipso ante sepulcrum eius genibus peruoluto, tumulum, in quo sanctum eius corpusculum vsque hodie humatum est, exiliret: & operculo, quod vix triginta iuuenes mouere possent, [Eo orante sponte e tumulo emergit corpus S. Leocadia:] non humanis manibus sed Angelicis eleuato, velum, quod sanctæ Virginis membra tegebat, virens foris submitteret, & veluti manibus extensum, conspectui eius Virgo pulcherrima obsequens o aduentaret: clamantibus Episcopis, Principibus, Presbyteris, Diaconibus, Clero, atque populo, Deo gratias in cælo; Deo gratias in terra nemine tacente. Ipse vero manibus statim p amplexans & astringens, talia fertur depromere vota, vociferans cum omni populo & clamans: Deo gratias. Vivit Domina mea per vitam Ildephonsi. & ipsum retexens Clerus vehementer psallebat, Alleluyaticum, quod ipse Dominus Ildephonsus nuper fecerat: Speciosa facta est, Alleluya: & odor tuus vt balsamum non mistum; & alia, quæ in ipsa Missa, quæ subter est annotata, in laude eius deprompserat.

[4] Clamabat inter voces populi velut mugiens, vt aliquod incisorium deferrent, vnde quod manibus tenebat, præcideret: & nemo illi accurrebat, quia populus vastis ictibus rictibusque frendebat. Nam & sancta Virgo, quæ voluntate submiserat, (q vt desideria crescerent) violenter retrahebat. Sed Princeps quondam Riccesuindus, qui eius tempore erat, [ipse partem veli eius præscindit,] gloria & ferocitate terrena deposita (qui eum ob iniquitates suas increpatas superbo oculo intuebatur) cultrum modicum, quem in theca tenebat, cum lacrymis offerebat: & collo submisso supplicibus manibus a throno suo extentis, vt eum illi deferrent, instantius deprecabatur, postulans vt indignum non iudicaret sua cum lacrymis offerentem. Quem ille apprehendens, quod manu læua iam modicum tenebat, dextera præcidit: [& inter reliquias recondit.] & cultrum ipsum vna cum eiusdem reliquiis thecis argenteis collocauit, indignum iudicans, vt qui sancta præciderat, polluta vltra tangeret. Sed coram requirenti munus quantum valebat, r Vicario præcepit impendi. His peractis, quia longa sunt ista omnia enodari, cuncta quæ vsui pertinebant sanctæ Catholicæ Ecclesiæ in Dei laudibus vsquequaque completa sunt.

[Annotatum]


Side Note* Multa hic in aliquot exemplaribus interpolata.

De descēsione B. Mariæ Virginis cum veste ad Ildephonsum.

[5] His excussis, alia adhuc miracula Spiritus sanctus per eum s in ipso Dominico aduentu, non post multos dies, peregit. Sed quia omnia longa sunt recensere, quæ eius temporibus in Toletana vrbe t Dominus Vrbanus & Dominus Euantius per eum facta narrabant, vel ex multis pauca aggrediamur. Quamuis qui mecum hoc audierunt, cum hæc legerint, dolebunt prætermisisse me tam multa, & magna quæ mecum sciunt. Superueniente vero die sanctæ & semper Virginis Mariæ ante tres dies, tribus diebus Letanias peregit, & Missam suprascriptam, quæ in eius laude decantaretur, perfecit, quæ est v septima. Ast vbi ventum est ad eius sanctam solennitatem, supradictus Rex minus de timore Dei sollicitus, & de suis iniquitatibus x bene conscius, ad audienda solennia de more accessit. Nam seruus Dei Ildephonsus maiori adhuc munere fretus, dum Dominæ suæ, cui Deo Præsule seruiebat, celebritatem orans susciperet, & in laude Genitricis Dei, hoc, quod supra prænotauimus, [Noctu ad templum eunti,] summo cum cordis affectu, harmoniæ modulatione composita Musicæ appeteret, & libellum virginitatis, more synonymo testimoniis veteris & noui Testamenti plenum, compte ederet; & digna facundia & magnificentia iam præfatæ Dominæ suæ exornaret; dum ante horas matutinas solito more ad obsequia Deo peragenda consurgeret, & vigilias suas Domino consecraret, Diacono y vel Subdiacono ante eum faculis præcedentibus; subito ostia aperientes, & ecclesiam intuentes, atque splendore cælesti oculos defigentes, [fugientibus ministris,] lumen quod ferre non valuerant, cum tremore effugientes, lampadas, quas manibus tenebant, reliquerunt, & sua vestigia, per quæ venerunt, adeuntes, prope mortui reuersi sunt ad sodales. Sollicite omnis congregatio requirit, quid de Dei seruo ageretur cum Angelicis choris, quid tam subito expauerint custodes, & terga ab ostio ecclesiæ dantes, reuersi sunt ad proprias sedes.

[6] At ille sibi bene conscius, ante altare sanctæ Virginis z procidens, reperit in cathedra ipsam Dominam sedentem, vbi solitus erat Episcopus residere, [apparet D. Virgo in Sede Episcopali sedens,] & populum salutare. Quam cathedram nullus Episcopus adire tentauit, nisi postea Dominus Sisibotus, qui statim Sedem ipsam perdens aa exilio relegatus est. Et eleuatis oculis aspexit in circuitu eius, & vidit omnem bb absidam ecclesiæ repeltam Virginum turmis, decantationibus Dauid modulata suauitate aliquid decantātibus. Aspiciensque que in eum (vt ipse sibi consciis & bene carissimis referebat) hac eum allocuta est voce: [Sanctis canentibus,] Propera in occvrsvm mevm Serue Dei rectissime; accipe munusculūde manu mea, [datq; ei vestem cælestem.] quod de thesauro Filij mei tibi attuli: sic enim tibi opus est, vt cc benedictione tegminis, quæ tibi danda est, in meo tantum die vtaris. Et quia oculos fidei fixos in meo semper seruitio tenens permansisti, & laudem meam (diffusa in labiis tuis gratia) dulciter in cordibus fidelium depinxisti; & vestimentis Ecclesiæ iam in hac vita ornatus eris, & in futuro in promptuariis meis cum aliis Filij mei seruis lactaberis. Et hȩc dicens ab oculis eius vna cum Virginibus, & luce qua venerat remeauit. Remenasit igitur Dei seruus, intantum sollicitus de adipiscenda gloria, inquantum præscius de sibi donata palmæ victoria; præstante. D. N. Iesu Christo, dd qui cum Deo Patre & sancto Spiritu, viuit & cuncta regit per infinita semper secula seculorum, Amen.

Hactenus Zixila. succedit nunc

VITA D. ILDEPHONSI ARCHIEPISCOPI TOLET.
scripta per Iulianum eiusdem Sedis Antistitem.

eeff

Ildephonsi mores, & laus.

[7] Ildephonsus memoria sui temporis clarus, & irriguis eloquentiæ fluminibus exornans secula ætatis nostræ nouissimus, [S. Ildephōsi virtutes,] Toletanæ Toletanæ Sedis ascitus in cathedram Præsul post Eugenium in sacerdotium consecratur, vir tanta laude dignissimus, quanta & virtutum gratia numerosus. Fuit denique timoris Dei instantia præditus, religione comptus, compunctione profusus, incessus grauis, honestate laudabilis, patientia singularis, secreti tacitus, sapientia summus, disserendi ingenio clarus, eloquendi facultate præcipuus, linguæ flumine copiosus, tanto eloquentiæ cothurno celeber habitus, [facundia.] vt disputationum eius profusa oratio, dum porrecte dirigitur, non homo sed Deus per hominem affatim eloqui crederetur.

Ildephonsvs monachus, & Abbas monasterij, & Pontifex demum Toletanæ Ecclesiæ.

[8] Hic igitur sub rudimentis adhuc infantiæ degens, diuino * tactus Spiritu, vita delectatus monachorum, contemptis parentum, rerumque affectibus, Agaliense monasterium petiit, gg monachumque se in eo multis fere annis decenter exhibuit. [Fit monachus,] Cœnobium quoque Virginum in Deibiensi hh villula construxit, ac propriis opibus ditauit. Rector deinde effectus Agaliensis cœnobij, monachorum mores exercuit, rem discreuit, vitamque seruauit. Principali posthæc violentia Toletum reducitur, atque inibi post ii decessoris sui obitum Pontifex subrogatur. [Abbas,] [Episcopus.]

[Annotatum]


Side Note* al. coactus.

Libri per eum scripti.

[9] Scripsit sane quam plurimos libros luculentiore sermone potissimos. Quos idem in tot partibus censuit diuidendos, id est, librum Prosopopœiæ imbecillitatis propriæ: libellum de Virginitate sanctæ Mariæ [Libri ab eo scripti.] contra kk tres infideles: opusculum de Proprietate Patris & Filij & Spiritus sancti: librum quoque Annotationum Diuinæ actionis: opuscula Annotationum in Sacramentis: librum de cognitione Baptisimi vnum; & de progressu spiritualis deserti alium. Quod totum partis primæ voluit volumini connectendum. Partis quoque secundæ, liber Epistolarum est; in quo diuersis cribens, ænigmaticis formulis egit, personasque interdum induxit: in quo etiam a quibusdam luculentiora scriptorum responsa promeruit. Partem sane tertiam Missarum esse voluit, hymnorum, atque sermonum. Vlterioris denique partis liber est quartus, versibus prosaque * concretus, in quo Epitaphia, & quædam sunt Epigrammata adnotata. Scripsit autem & alia multa, quæ variis rerum ac molestiarum occupationibus impeditus, aliqua * cœptus, aliqua semiplena reliquit.

[Annotata]


Side Note* al. contextus.
Side Note* al. cœpta.

Decessus mortis eius, & sepultura.

[10] Ascitus autem in pontificatum nono gloriosi Reccesuindi Principis anno, nouem annis & duobus fere mensibus clarus habitus fuit vitæ meritis, & * veneratione regiminis: expletoque octauo decimo prædictitione Principis anno, sequenti die x. Kal. Februarij domicilio carnis exuitur, atque in ecclesia B. Leocadiæ tumulatur, [Eius obitus.] ad pedes sui conditus decessoris, cum quo creditur æterno frui receptaculo claritatis.

[Annotatum]


Side Note* al. retētatione.

Huc vsque etiam Iulianus. Adiiciam, quæ de corporis B. Ildephonsi reuelatione, in Ecclesia Zamorensi, siue Sentisensi legitur, historiam.

ll

[11] Exigentibus autem hominum peccatis, cum Hispania ferme vniuersa ab Arabibus subacta esset, & magna pars ferro atque igne populata, [Occupata a Mauris Hispania.] Astures dumtaxat Pyrenæi montis inaccessibilia quædam loca incolentes, Christi nomen atque religionem seruauerunt. Ad hos ergo victi, quibus mens non læua fuit, de singulis partibus confluxere: quorum plerique reliquias, & sacratissima quæque ex propriis Ecclesiis, in ea loca deportarunt: inter quæ Christiani cum multis reliquiis, quibus Toletana ciuitas locupletissima erat, [vestis sacra Ouetum defertur; corpus Zamorram,] vestem illam sacratissimam, qua Dei Mater B. Ildephonsum decorauerat, in vrbem Ouetum Asturiarum caput detulerūt. Ferebatur & illuc corpus beatissimi Ildephonsi, sed forte apud Zamoram mm deportatores præpediti, in ecclesia S. Petri loco altissimo illud reposuerunt. Crescente vero in dies clade, etiam Zamora Barbaris cessit. [ibiq; reconditur.] Quocirca sublata est hominibus illis rursum resumendi copia sequestratum pignus. Transierunt autem post hæc tempora multa, & quoniam frequentari deinceps a fidelibus non potuit, res excidit memoria.

[12] Postquam, Deo miserante, opera piorum Regum Castellæ Christo regnum paullatim restitui cœpit, Zamora quoque in Christianorum ditionem rediit. [Pauperi in somnis reuelatum:] Pastor ex Toletanis oris in eam vrbem cum venisset, pauper habitu, sed diues sanctitate, ingressus templum B. Petri, oratione facta cœpit singula circumlustrare, curiosius inspicere: quem furtum ædituis moliri arbitrantibus, dixit se non esse furem, nec aliquid mali facturum venisse, sed velle habere copiam alicuius Sacerdotis atque Deum timentis, cui grande secretum manifestaturus erat. His auditis ductus est ad quemdam Didacum Sacerdotem grauissimum: coram quo genibus prouolutus cœpit, quasi peccata sua confitens, huiuscemodi diuinum visum enarrare: Pater mi, vidi, inquit, raptus in spiritu, in patria mea, Pontificem quemdam, cultu decorum, incessu grauem, & omni corporis ornatu gloriosum, qui sua admodum melliflua voce me allocutus ait: Ego sum Ildephonsus, quondam Toletanæ vrbis Antistes; veni, sequente me. quem secutus visus sum in hanc vrbem peruenisse, & in hanc ecclesiam intrare: vbi cum essemus, Hic, inquit, (& designauit digito locum) hic corpus meum absque honore iacet. Animaduerte fili ne in manifestanda virtute Dei vlla te ignauia teneat: Dei enim verbum est, quod non tam ex me, quam ipso iubente, impero. Quibus dictis euanuit: ipse ad me reuersus, domo & familia relicta, in hanc vrbem & ecclesiam venio; quibus omnia signa quæ in spiritu cognoui inesse video. Habes iam Pater optime, caussam mei aduentus.

[13] Didacus autem ille, vt erat grauis & timoratus vir, Ecclesiæ Capitulum cum nonnullis laicis prudentibus congregauit; rectaque ibidem agitata omnium sententia fuit, ad vnius peregrini atque hominis ignoti dictum nihil esse tentandum. Exiit nihilominus sermo in aures hominum, & si creditum a multis fuit, nullum tamen periculum factum est. Regnante autem postea Ildephonso, huius nominis VIII. Rege Hispaniæ cum Assuerus Ecclesiæ Zamoranæ Præsul illam B. Petri ædem ampliare vellet, [casu repertum,] pro iaciendis columnarum fundamentis terra altius foderetur, forte in eo loco, quem Pastor designauerat, sarcophagum ostenditur marmore opertum, quod incautis ictibus fossores confregerunt. Erant in illo reliquuiæ humani corporis, [suauissimum spirians odorem:] suauissimum quemdam supra quam dici potest spirantes odorem, quo tota terra adiacens videbatur perfusa. Tunc vero quæ a Pastore relata fuerant, in memoriam venerunt. Erant enim super marmore epitaphium insculptum; sed quia fossorum inaduertentia comminutum est, coadunatis quidem partibus, quantum humano ingenio atque labore fieri potuit, hoc tantum lectum est: Patris Ildephonsi Archipræsvlis Toletani.

[14] Roborata est denique fides, maxime ex miraculis, quæ sancto Confessore inuocato facta sunt. Episcopus cum Clero, atque vniuersa ciuitas, gaudentes & exsultantes Zamora tanto munere ditata, iuxta altare B. Petri in eadem ecclesia illud condidereunt. Ibi * innumera miracula quotidie fiunt: quæ omnia Frater Ioannes Ægidius Zamoranus Ordinis Minorum, vir apprime eruditus, vsque ad sua tempora quam diligentissime scripsit. Cum hoc sacratissimum corpus multis annis in loco abditissimo repositum esset, paucis sub sacramento astrictis illud dumtaxat scientibus, anno Domini CIOCCCC. in hoc Inuentionis die ex eo loco eductum, supra altare ipsius maximum ponitur, cunctisque ostensum est: vbi miracula multa denuo visa sunt; muti loquebantur, varij infirmi curabantur, frequentes turbæ vndique ad has sanctas reliquias venerandas confluxerunt. Tandem post dies VIII. in sacello quod est supra ipsum altare, intra capsam magnam argenteam deauratam inclusum, [iterum eleuatum.] honorifice ponitur. Vbi a cunctis cernitur.

[15] Atque hæc historia Zamorensis. Omnium ego illustrationem cursim en do. Sanctissimi Ildephonsi vitam ac res gloriose gestas singillatim scripserunt, [Qui S. Ildephonsi vitā scripserunt.] præter Iulianum & Zixillanem, nostris & auorum temporibus, Laurentius Surius, & Aloysius Lipomanus, de Sanctorum Vitis ac Ecclesiæ rebus optime meriti. Verum non adeo certos codices adepti, vtriusque historiam mutilam, & imperfectam, ac multis refertam mendis ediderunt, sub Iuliani tantum nomine, nulla Cixilæ mentione facta aut operis diuisione assignata. Michaë Carranza, Caramelita doctissimus, Commentario B. Ildephonsi librum de B. Virgine, & vitam, illustrauit. Ioannes Mariana noster VI. de rebus Hispaniæ cap. X. Illustriss. Baronius VIII. Annal. tom. Vernacula vero lingua Franciscus Pisa II. Historiæ Tolet. cap. XIV. Prudentius Sandoual p. I. Monast. Ord. S. Bendicti, l. XIII. Antonius de Yepes cent. I. cap. 5. anno 554. & cent. II. a fol. 227. rerum Benedict. Franciscus Padilla cent. VII. Hist. Eccles. Hisp. cap. XLIIX. Alphonsus Villegas, Petrus Riuaden. Tolentani in Floribus Sanctorum. Petrus Salazar de Mendoça Canonicus Toletanus, & Franc. Portocarrero Presbyter Societatis Iesu, libris integris de Vita S. Ildephonsi. Nos tandem in apologia pro veste sacra, qua Virgo Virginum Deipara suum Ildiphonsum decorauit, vulgata anno 1616. Ex omnibus quæ Cixilam & Iulianum illustrant maxime, paucula obseruabo, & litterarum in Notis seriem, Textus indicem, volo.

[Annotatum]


Side Note* sic refert Valerianus devilla Quirā libello de hac eleuatione, qui autographus adseruatur in collegio maximo Complutensi.

NOTATIONES
EIVSDEM DON THOMÆ TAMAYO DE VARGAS.

a Sic in tribus MSS. inueni.

b Vt in diplomate Honorij III. Pontif. Maximi: Hinc est quod attendentes nobilitatem Ecclesiæ Toletanensis, &c.

c Vide quæ in ipsius elogio, & fol. 9. Apolog. pro veste sacra. Qui hanc historiam B. Helladio tribuunt, prorsus falluntur; cum Ildephonsum præcesserit.

d In vetustis exemplaribus vita D. Ildephonsi a Iuliano conscripta solet præponi ipsius libro, quem de Virginitate B. Mariæ Virginis conscripsit; quam sequitur hæc Zixilæ historia, quæ in commendationem libri illius vere aurei incipit: Ecce dapes. Nobis alium sequi ordinem visum est, cum plura insignioraque Ildephonsi gesta heic contineantur.

e Varie hoc nomen vsurpatur: Hildephonsus, Ildephonsus, Olfus, Adifonsus, Alifonsus, Alfonsus, Ildefonsus, Ilefonsus, Anfusus, Afonsus, Alonsus, in monumentis antiquis, & nominum mutatione: antiquis, [Nomen Ildephonsi,] & nominum mutatione: nostris hodie Alonsus tantum in vsu. Vox Gothica, si credimus Wolffango Lazio, ab Germanico Hildebuntz, quasi fideli amato: si Couarruuiæ, ab A Alpha, principe Græcorum elemento, quasi principe vel primo. Quidquid hoc sit, [a D. Virg. impositum.] ab ipsa B. Dei Genitrice nomen hocce impositum Ildephonso suo, ac matri Luciæ indicatum, dicit Breuiarium antiquum Ecclesiæ Cordubensis, & Ioannes Ægidius Zamorensis, aliique ex antiquis.

f Episcopi omnes Papæ prærogatiua olim notabantur, vsque ad Gregorij VII. tempora, [Papæ nomen aliis Episcopis tributum.] qui in Concilio Romano Pontifici tantum in terris Christi Vicario κατ᾽ ἐξοχὴν adaptandam edixit. Quod videre passim in mediæ ætatis scriptoribus est, Sidonio, Ennodio, Prudentio, Gregorio Turonensi, Eulogio, Paulino, Balsamone, aliis. plura habes apud Sauaronem in Sidon. VI. epist. I. Sirmondum in IV. epist. I. Ennodij, Baronium in Martyrol. & Ambrosium Moral. in B. Eulogij Apolog. Meursium in Gloss. Voce Πάππας. Cuius etiam in Ecclesia Græca vsum docet inscriptio epigrammatis Græci lib. III. Anthol. in qua Ιωάννου Πάππα ἀλεξανδρέως. Vnde illi erroris facile conuiuncuntur, qui Archiepiscopo Toletano, vel Metropolitano, præcipuam hanc arbitrantur compellationem. Vide Onuph. Panuin. interpretat. Vocum Eccles.

g Hispalitanum vocat Gregorius Magnus B. Isidorum, ad quem missus vt erudiretur B. Ildephonsus. Iulianus Petri Toletanus, & Ecclesiæ. S. Iustæ Archipresbyter MS: Ilephonsus, qui natus est Toleti Æra 644. decennis mittitur ad Isidorum.

h

An hoc initiatus B. Ilephonsus ab B. Helladio? Certe ab eo minister factus. ipse docuit epigrammate cenotaphij B. Helladio scripti:

Ildephonsus ego, quem fecerat ipse ministrum,
      Persolui sancto carmina pauca seni.

i Monasterij Agaliensis Diui aduocati & tutelares; de cuius antiquitate & situ pluribus loco suo ago.

k

Luitprandus Ticinensis in Fragmentis: Ildephonsus factus Præpositus Agaliensis monasterij rem auxit, collabentem obseruantiæ disciplinam restituit, & vitam monachorum a prohibitis seruauit. Eadem fere Iulianus noster in Vita S. Ildephonsi: Rector inibi effectus Agaliensis monasterij monachorum mores exercuit, rem discreuit, vitamque seruauit. Vulgatum suo tempore vsurpabatur:

Ensis in offensis erat Abbas Agaliensis.

l In MSS. clarens. qua voce non semel Zixila vtitur.

m

Anne Hispalis, quæ Iulia Romulea, vt Plinius ait, vbi adolescens ad Isidori pedes edoctus fuerat? anne ipsa Roma, quæ hymno Gothico SS. Torquati & sociorum,
Vrbis Romuleæ iam toga candida.

adepellatur? nugæ. Ipsa Toleti Sedes Romulea, imo Toletum Roma. vide sodes, quæ notabimus alibi.

n Quia se castrauit propter regnum Dei. [Matt 19.]

o Surius legit, procederet; quasi in occursum Ildephonsi iret. [Esai. 56.]

p Eodem modo in Lectione & historia B. Leocadiæ: ipsam Leocadiam amplexans & astringens.

q Glossema puto, nam e multis Manuscriptorum abest.

r Præfecto Vrbis, vt in Rom. Republica Seuerus Sulpicius notat.

s Inferius, non post multos dies. Vnde colligitur miraculum Leocadiæ e sepulchro prodeuntis prius contigisse, quam illud de B. Maria semper Virgine in templum sibi dicatum descendente. Non opus hic obseruare ordinem dignitatis, sed festiuitatum per anni circulum occursum: quidquid argutetur vir doctus Ambrosius Morales. Docui iam pluribus in Apologia, pro veste sacra, & descens. B Virg. fol. 41. Vide Rudericum Tolet. 2. Chron. cap. 22. Palentin. 2. parte histor. Lucam Tudens. in Chronic. Ioan. Magn. 16. histo. Gotthor. cap. 21. Vincent. 8. Specul. cap. 120.

t Hi nimirum ab ipso Ildephonso edocti, Zixilæ retulerūt: quibus quippe per ætatem licuit rei gestæ miraculo interesse. Euantius, siue Ouantius, (vt refert Rudericus Tolet.) Archidiaconus eiusdem Ecclesiæ fuit, doctrina, sapientia, & sanctitate clarus. Vrbanus Episcopus Toletanus post Sinderedum Hispania iam deuastata, teste eodem Ruderico. Isidorus Pacensis hunc vocat Melodicum Toletanum, fortasse an prius Præcentor Ecclesiæ Toletanæ.

v In officio Missæ Gothicæ, quod eo tempore Toleti celebrabatur, oratio quædam canitur, quæ & ipsa appellatur Missa. Porro Ildephonsus librum de Virginitate B. Mariæ in VII. Missas eiusmodi distribuit, vt in codice litteris Gothicis scripto legi; inter quas, quæ ordine septima est, libellum illum claudit, cuius initium At nunc venio ad te, quod est cap. XII. in editione Mich. Carranzæ.

x Apud Rudericum Toletan. II. ad cap. XXII. multa de Riccesuindo, Christiano Principe digna memorantur; nec quidquam quod pietatem Christianam non redoleat in illo inuenio. Itaque sibi ipsum male cōscium esse peccatorum, signum est hominis timorati.

y Distinctionis vocem pro coniunctione, more Hispanis crebro, vsurpauit.

z Sic legi. procedens erat in MSS.

aa Non hic dicit Sisibotum crepuisse medium, aut subito mortuum, vt vulgo dicitur; sed depositum de dignitate, non ob hoc crimen, sed quia Egicam Regem deponere ipse conatus est, vt constat ex Concil. Toletano 16. cap. 9. & cap. 12. & ruderico Tolet 4. cap. 3.

bb [Apsis.] Sunt qui hanc vocem aspirant, Hapsis, ab ἅπτω, id est, tangēdo: aliis est Sapsis. Hesychius & Suidas ἀψῖδας esse καμάρας tradunt. Hieronymus in epist. ad Ephesios: Numquid cælorum circulos, quos philosophi sphæras vocant, transiens atque transscendens stetit in summo cæli fornice, &, vt ipso verbo vtar, apside? Nobis Tribuna est. Vide Panuinium interpret. Voc. Ecclesiast. & Ciacconium in Cassian.

cc Ipsum munus, Benedictio vocatur in sacris litteris. I. Reg. 2. 5. Abigail Dauid: Suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi Domino meo.

dd Hac fere periodo clauduntur orationes in officio Gothico.

ee Quis hic fuerit, docui pluribus fol. 25. Apolog. pro veste & descens. B. Virgin. in templ. Tolet. & in initio Apolog. pro Dextro.

ff An hoc verum? Vide elogia nostra, in Iuliano.

gg Hoc in loco multa in aliquibus codicibus addita sunt, quæ non videntur esse Iuliani, sed ex alia Ildephonsi historia mutuata. En hic, Nouator, monachatum rem non esse nouitiam.

hh Quæ hæc fuerit adhuc ambigitur. sunt qui legant, Deissensi, [Cœnobium Deibiense.] Bissensi, & Sissensi. Quot capita tot setnentiæ, hic locum habet. Alcocerius lib. 2. Quot capita tot sententiæ, hic locum habet. Alcocerius lib. 2. histor. Tolet. monasterium, quod adhuc Toleti est, D. Dominici de Silos, monialium Cisterciensium, primum post restitutam Christianis Toletum conditum fuisse in D. Ildephonsi memoriam ait, qui olim in eodem loco eiuscemodi monialium, D. Benedicti normam viuendi insequentium, cœnobium condiderat. Aluarus Gomez de Castro Scilense monasterium mauult, & vbi nunc Hieronymianorum Fratrum visitur, olim sacram ædiculam fuisse. Couarruias meus Ileocensi, legendum innuit; cum Illescus, oppidum sex a Toleto distans leucis, exponat. Michaël Carranza in ipsa vrbe monasterium Deibiense locat. Quidquid sit Iulianus Perez hæc de illo: Eremitorium S. Mariæ Eleocensis, a S. Ildephonso vt quidam dicunt, Archiepiscopo Toletano ædificatum, nunc sub patrocinio Muzarabis Nufiez. Prope hoc eremitorum fuit in villa Deibiensi monasterium S. Mariæ Virginis, ordinis Benedictarum Virginum, ibi ab eodem Ildephonso in paterno solo conditum, postremo dirutum; & hæretitates eius seruabantur eremitorio. Et Luitprandus: In monasterio Deibiensi posuit S. Ildiphonsus imaginem B. Mariæ Virginis, quam habebat in suo oratorio. Verum paternam hanc fuisse & hæreditariam villulam facile adducar vt credam, cum Iulianus subiiciat: propriis opibus ditauit. Tritthemius, dotauit, legit. Quod non religiosæ pauepertati contrarium, quis existimet, cum hæreditariam portionem parentum optimorum morte non in suum vsum, sed in Dei ac Deiparæ obsequium, contulerit.

ii Iulianus: Ildephonsus monachus Agaliensis, & Abbas Sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani, succedit in regia Sede Toletana S. Eugenio IV. qui colitur 13. Nouembris.

kk Inscriptio vetus, ἀντὶ τριῶν ἀπίσων. Luitprandus: [Hæretiti a S. Ildephōso repressi.] Genesius primus Episcopus Aruernensis admonet D. Ildephonsum per litteras, de hæresi Iouiniani, per quosdam excitata Aruer nis, qui dicebant B. Virginem in partu corruptam mansisse; & eos tendere in Carpetaniam, vt vrgentem (lege, vigentem) fidem in sanctissimam Virginem suis falsissimis rationibus labefactarent & omnino perderent. Et Iulianus Perez: Hoc anno Concilium contrahit contra quosdam hæreticos, male sentientes de Virginitate B. Mariæ, quod dilatatis virginalibus claustris peperisset, vt ceteræ mulieres, sine nouo quodam miraculo. Hæreticos Gallos Theudium & Helladium, male loquentes de parturitionis modo B. Mariæ Virginis, confutat. Quinam hæretici illi, dixi fol. 13. Apolog. pro Descensione B. Virginis in templ. Toletan.

ll Hanc scripsit Io. Ægydius Zamorensis Regis Sanctij IV. Præstitutor; retulit Blasius Ortiz cap. 14. sum. Temp. Toletan. description.

mm

Iulianus Perez in Chron. Quidam de genere Gudielorum, Ezlazarij, & Palumborum (nota Toleti nomina, & notissimæ nobilitatis, fere iam extinctæ Gudiele, Palomeques) tulerunt corpus S. Ildephonsi Toleto & Zamoram deportarūt. Adiiciam epitaphiam inscriptionem, a Iuliano Archidiacono scriptam post inuentum S. Ildephonsi corpus:

Alphonsi iacet hoc corpus venerabile saxo:
      Sed virtute magis nobilitate micat. [Eius Epitaphium,]
Inuenit iuuenis portum, secloque relicto
      Cœnobij cellas Agaliensis amat.
Hinc Toletanam raptatur Præsul ad vrbem,
      Cui fuit in votis sede latere sua.

Tantum addam quæ historiæ huic absunt; D. Ildephonsi natalem diem, parentes, corporis habitudinem, scripta. Luitprandus in Chro. an. 3. Auratij Tolet. Archiepiscopi, (scilicet æra DCXIV) natus est in sede paterna S. Ildephonsus, post Toletanus Pontifex. &, Toleti nascitur Ildephonsus præclarissimis parentibus, in domo Stephani & Luciæ, 18. die Decembris. Iulianus Perez: Fuit autem S. Ildephonsus, vt ex antiquis, quæ adhuc extant, historiis & scripturis constat, procero corpore, [forma,] multum venerabilis facie, & vultu venerando & modesto, pulchro & vere regio, colore roseo, candore singulari permixto: sermoni eius Deus dederat miram suaueolentiam & leporem: semper erat hilaris, mitis, & vrbanus, mansuetus, blandus omnibus, & omnibus amabilis, siue secularis, siue monachus, siue Pontifex, semper in pretio fuit.
B. Ildephonsi scripta:
Liber Prosopopœiæ imbecillitatis propriæ.
Liber de Virg. B. Mariæ.
De perpetua Virginitate & parturitione eiusdem.
Sermones 12. de eadem.
De proprietatibus trium personarum Patris, Filij, Spiritus sancti.
Annotationes in Sacramenta.
De cognitione Baptismi. [scripta.]
Via eremi spiritualis.
Illustrium aliquot scriptorum Catalogus.
Epistolarum liber.
Missarum liber.
Hymnorum & Epigrammatum liber.
Supplementum ad Chronicon Isidori.

Quod quidem in Hispania excusum est cum scholiis Ioannis Vasæi Belgæ, & aliorum scriptorum auctario. Multa adhuc in Bibliothecis Hispaniæ latent, aliquot emissa in lucem iam sunt. Si Deus Opt. Max. vitam vt conatus dat, quæcumque reperiri possunt B. Ildephonsi opera, nostris illustrationibus animaduersa recipio me σὺν θεῷ, siue, vt illius temporis scriptores dixissent, Deo Præsule, daturum.

DE S. BOISILO PRÆPOSITO MONASTERII MELROSENSI IN SCOTIA.

CIRCITER AN. DCLXIV.

[Praefatio]

Boisilus, monachus in Anglia (S.)

[1] Tesius, siue Teuoitus, aut Teuiotus, fluuius est Scotiæ, ad Angliæ confinia: vnde Tefidale regio, (quasi vallem ad Tefium dicas) nomen accepit. In ea, inter Tefium ac Twedam amnes, Mailros, siue Melros, admodum vetustum monasterium fuit, cuius extant etiamnum, vt David Camerarius testatur, [Melros monasterium.] vestigia, circiter XX. millibus passuum a Berwico, vltimo & munitißimo totius Angliæ oppido, ad Tvvedæ ostium, procul in mare porrecto, distans. Id Ioannes Maior de gestis Scotorum lib. 2. cap. 12. scribit a diebus Bedæ mirabiliter auctum. & addit: Deuotioni locus est aptissimus super Twedam flumen: ab omni domo in nemore separatur, regulam B. Bernardi seruans. Titulus Abbatis Melrosensis nuper Ioanni Caramueli ex eodem Ordine, Theologiæ Louanij Doctori, collatus est.

[2] In eo cœnobio S. Cutbertus, qui deinde Lindisfarnensis Episcopus fuit, sub S. Eata, Abbate, & S. Boisilo Præposito monasticum habitum suscepit, atque ab hoc ad omnem virtutem egregie est eruditus. Vitam eius XX. Martij dabimus, a venerabili Beda conscriptam, [S. Boisili, eius Præpositi, natalis:] e qua hic quæ ad Boisilum pertinent, promemus. Nam eius hoc die natalem consignat Martyrol. Anglicanum, & Ferrarius in nouo Catalogo Sanctorum; sed Abbatem faciunt, perperam; vti & Ioannes Maior ante citatus, Dauid Camerarius qui XXIII. Februarij eum refert: Ferrarius rursus VII. Augusti: Hugo Menardus IX. Septembris. Maior Basilium vocat; Ferrarius vno loco Boysillium, altero cum ceteris Boisilum; fors diuersum credidit: Bedæ Boisil est, Florentio VVigorniensi Bosilus. De eius morte ita scribit ad an. 664. Bosilus sublimium virtutum monachus, Mailrosensis cœnobij Præpositus, vir prophetico spiritu plenus, Sacerdos Dei dilectus, lethali morbo pressus, perpetuæ lucis gaudia conscendit.

[3] Dauid Camerarius de eo hæc tradit, credibilia, quia pluribus Sanctis vsitata, at non satis tamen testata: Cui crebra fertur in ore fuisse sanctæ Trinitatis, & augustissimi Iesu nominis, [eius in Iesum & SS. Trinitatē pietas:] vsurpatio, ex redundantia pietatis solidæ erga Christum Dominum; de quo tam tenero mollique animo, tamque vberi fletu, cogitabat & loquebatur, vt in fletum ipsos quoque auditores & inspectores adduceret; illud sæpe tenerrimo animi sensu repetēs: Quam bonum habemus Iesum!… In extremis constitutus Boisilus Sanctus, [vltima ad suos monita.] supremis monitis Mailrossenses instruit; scilicet, vt gratias agerent summas de religiosæ dono vocationis, vt a iudicio proprio, tamquam a capitali hoste, etiam atque etiam cauerent. Orationem cordisque puritatem ad virtutis culmen viam esse breuissimam aiebat. Hæc & similia documenta inculcans, pestilentiaque (qua se moriturum longe ante prædixerat) interiora depascente, illud D. Stephani, Domine Iesu suscipe spiritum meum, sæpe repetens, obdormiuit in Domino.

VITA EX S. BEDA PRESBYTERO.

Boisilus, monachus in Anglia (S.)

Ex S. Beda.

§. I. S. Boisili zelus. hist. Angl. l. 4. cap. 27.

[1] Ipso anno, quo finem vitæ accepit Rex a Egfridus, Episcopum fecit ordinari b Lindisfarnensium Ecclesiȩ virum sanctum & venerabilem Cudbertum, qui in insula permodica, quæ appellatur Farne, & ab eadem Ecclesia nouem ferme millibus passuum in Oceano procul abest, vitam solitariam per annos plures in magna corporis & mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima ætate pueritiæ, studio religiosæ vitæ semper ardebat: sed ab ineunte adolescentia monachicum & nomen assumpsit & habitum. Intrauit enim primo monasterium Mailros, quod in ripa c Tuidi fluminis positum, tunc Abbas d Eata vir omnium mansuetissimus regebat: qui postea Episcopus e Hagulstadensis siue Lindisfarnensis Ecclesiæ factus est, [S. Boisilus Præpositus Melrosensis, prophetia clarus,] vt supra memorauimus: cui tempore illo Præpositus Boisil magnarum virtutum & prophetici spiritus Sacerdos fuit.

[2] Huius discipulatui Cudbertus humiliter subditus, & scientiam ab eo sanctarum scripturarum, & bonorum operum sumpsit exempla. Qui postquam migrauit ad Dominum, Cudbertus, ei monasterio factus Præpositus, [Magister S. Cuaberti,] plures & auctoritate magistri, & exemplo suæ actionis, regularem instituebat ad vitam. Nec solum ipsi monasterio regularis vitæ monita, simul & exempla prebebat; sed & vulgus circumpositum longe lateque a vita stultæ consuetudinis ad cælestium gaudiorum conuertere curabat amorem. Nam & multi fidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus: & aliqui etiam tempore mortalitatis neglectis fidei sacramentis (quibus erant imbuti) ad erratica idololatriæ medicamina concurrebant, quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes, vel phylacteria, vel alia quælibet dæmoniacæ artis arcana, cohibere valerent. Ad vtrorumque ergo corrigendum errorem, crebro ipse de monasterio egressus, aliquotiens equo sedens, sed sæpius pedibus incedens, circumpositas veniebat ad villas, & viam veritatis prædicabat errantibus: f quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueuerat. [zelosus prædicator.] Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, vt veniente in villam Clerico vel Presbytero, cuncti ad eius imperium, verbum audituri confluerent, libenter ea quæ dicerentur audirent, libentius ea quæ audire & intelligere poterant operando sequerentur.

[Annotata]

a Anno 685. mense Iunio, occisus est a Pictis Egfridus Northumbriæ Rex, cum eodem anno ipso Paschatis die in Episcopum consecratus esset S. Cutbertus. ita Florentius VVigorn. successit Alhfridus.

b Vtraque hæc insula Farne & Lindisfarne, [Lindisfarne ins.] Northumbriæ littori obiecta est. Lindisfarne nunc Holy-iland dicitur, id est, Sancta insula, a Cutberti & aliorum Sanctorum isthic habitatione. Sedes Episcopalis postea est Dunelmum translata.

c Ita legendum videtur, aut Tiudi; non, vt vulgo, Tindi; nedum Tinȩ, vt habet Martyrologium Anglicanum. [Tvveda fl.] De Tima North humbriæ fluuio diximus ad vitam S. Benedicti Biscopij 12. Ianu. & 16. ad vitam S. Henrici Eremitæ. at Tvveda hic est, qui ad Bervvicum in mare effunditur.

d De S. Eata, siue Eatta, agemus 26. Octob.

e Vtraque Sedes coniuncta quandoque, alias diuisa: [Hagulstad vrbs.] vtraque nunc proprio Antistite caret. Quæ Bedæ ætate Hagulstad, antiquitus Axelodunum, ea nunc Hexham dicitur, ad Tinam amnem sita. Nomen modernum a riuo Hextold, quandoque torrentis in morem exundante, vnde Hextoldesham, & contracte Hexham.

f Idem dicitur in Vita S. Cutberti.

§. II. Cutberti institutio. Boisili obitus. ex vita S. Cutb.

[3] Venerabilis Domini seruus Cuthbertus, relictis seculi rebus, monasterialem properabat subire disciplinam; vtpote cælesti visione ad appetenda perpetuæ gaudia beatitudinis incitatus, ad tolerandam pro Domino esuriem sitimque temporalem, epulis inuitatus cælestibus. Et quidem Lindisfarnensem Ecclesiam multos habere sanctos viros, [celebri fama virsutum:] quorum doctrina & exemplis instrui posset, nouerat: sed fama præuentus Boisili sublimium virtutum monachi & Sacerdotis, Mailros petere maluit: casuque contigit, vt cum illo perueniens equo desilisset, ingressurusque ad orandum ecclesiam, ipsum pariter equum & hastam, quam tenuerat manu, ministro dedisset, (necdum enim habitum deposuerat secularem) Boisilius ipse præ foribus monasterij consistens, prior illum videret: [prædicit S. Cutberti sanctitatem:] præuidensque in spiritu, quantus conuersatione esset futurus quem cernebat, hoc vnum dixit adstantibus: Ecce seruus Dei; imitatus illum, qui venientem ad se Nathanaël intuitus, Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. [Ioan. I. 47.] Sicut religiosus ac veteranus Dei famulus & Presbyter Sigfridus solet attestari, qui eidem Boisilo hæc dicenti inter alios adstabat, tunc in ipso monasterio adolescens primis adhuc monachicæ vitæ rudimentis institutus, nunc in nostro, id est, a Gyruensi monasterio perfectum in Christo agens virum, & inter ægra spiritus extremi suspiria lȩtum vitæ alterius sitiens introitum.

[4] Nec plura loquens Boisilus, peruenientem mox ad se Cuthbertum benigne suscepit, [cum benigne excipit,] caussamque itineris exponentem, quia videlicet monasterium seculo prætulerit, benignius secum retinuit: erat enim Præpositus eiusdem monasterij. Et post dies paucos adueniente viro beatæ recordationis Eata, tunc Presbytero & Abbate monasterij ipsius, postea Lindisfarnensis Ecclesiæ simul & eiusdem loci Antistite, [& a S. Eata admitti impetrat.] indicauit ei de Cuthberto: & quia boni propositi animum gereret, exposuit, obtinuitque apud eum, vt accepta tonsura, Fratrum iungeretur consortio…

[5] Interea quia fragilis est, & more freti volubilis omnis seculi status, instante subito turbine præfatus Abbas Eata, cum Cuthberto & ceteris, quos secum adduxerat, Fratribus domum repulsus est, & locus b monasterij, quod condiderat, aliis ad incolendum monachis datus. [eum piis monitis & exemplis instruit:] Nec memoratus athleta Christi mutatione loci mutauit mentem ab arrepto semel proposito militiæ cælestis: verum diligentissime iuxta quod & ante facere consueuerat, B. Bosili dictis pariter auscultabat, & actis. Quo tempore, sicut Herefridus familiaris eius Presbyter & Abbas quondam monasterij Lindisfarnensis ipsum referre solitum testatur, morbo pestilentiæ, c quo tunc plurimi per Britanniam longe lateque deficiebant, correptus est. At Fratres monasterij illius totam pro eius vita & salute precantes duxere noctem peruigilem: omnes enim quasi hominis sancti necessariam sibi eius adhuc in carne præsentiam rebantur. Quod dum ipsi mane quidam de illis indicaret (nam nescio eo fecerant) respondens statim, [ei, Fratrū precibus a peste sanato,] Et quid iaceo? inquit. Neque enim dubitandum est, quia tot taliumque virorum preces Deus non despexerit. Date baculum & caligas. Statimque exurgens cœpit tentare incessum, baculo innitens, & crescente per dies virtute, sanitatem quidem recepit: sed quia tumor, qui in femore apparebat, paullatim a superficie detumescens corporis ad viscerum interiora perlapsus est, toto pene vitæ suæ tempore aliquantulum interaneorum non cessabat sentire dolorem, videlicet vt, iuxta Apostolum, virtus in infirmitate perficeretur.

[6] Quem cum famulus Domini Boisilus a valetudine sanatum cerneret, ait: [futura prædicit, & propriam mortem;] Vides Frater, quia liberatus es a molestia, qua laborabas; & dico tibi quod ea iam vltra tangendus non es, neque hoc moriturus in tempore: simulque moneo, vt quia me mors vicina præstolatur, discere a me aliquid quamdiu docere valeam, non omittas. Non enim plusquam septem dies sunt, quibus mihi ad docendum sanitas corporis & linguæ suppetat virtus. Respondit Cuthbertus, nihil hæsitans de veritate dictorum illius: Et quid, rogo, optimum mihi est legere, quod tamen vna valeam consummare septimana? At ille, Ioannem, inquit, Euangelistam d. Est autem mihi codex habens quaterniones septem, [Euangelium S. Ioannis moriturus exponit:] quos singulis diebus singulos possumus, Domino adiuuante, legendo, & quantum opus est, inter nos conferendo percurrere. Factumque est, vt dixerat. Quam ideo lectionem tam citissime complere valebant, quia solam in ea fidei, quæ per dilectionem operatur, simplicitatem, non autem quæstionum profunda tractabant.

[7] Completa ergo post dies septem lectione, memorato morbo arreptus vir Domini Boisilus diem peruenit ad vltimum, [ipse peste corripitur:] & hoc magna cum exultatione transcurso ad gaudium perpetuæ lucis intrauit. Ferunt illum his septem diebus omnia Cuthberto, quæ ei futura restabant, exposuisse. Propheticus namque, vt dixi, & miræ sanctitatis erat homo. [multa futura prædicit:] Denique præfatæ acerbitatem pestilentiæ, triennio priusquam veniret, Eatano Abbati suo prædixit fuisse futuram, nec se illa tollendum celauit: ipsum vero Abbatem suum, non ea moriturum, [triennio ante pestē prædixerat & mortem suam.] sed illo potius morbo, quem dysenteriam medici appellant, veridico, vt rerum exitus docuit, sermone præmonuit. Sed & Cuthberto inter alia, quia Episcopus esset ordinandus, insinuauit. Vnde idem Cuthbertus postmodum in secessu anachoreseos positus, dicere quidem nulli volebat, quia Episcopum eum prædixerat futurum; sed tamen visitantibus se aliquotiens Fratribus solebat multo cum dolore protestari, quia etiamsi fieri possit, vt in caute permodicam domunculam habens deliteam, vbi circumferentes me vndique fluctus oceani tumescentis a cunctorum mortalium visu pariter & cognitione secludant, nec sic quidem liberum me ab insidiis mundi fallentis æstimo: sed ibi quoque quia qualibet ex caussa philargyria me tentans abripere possit, vereor.

[Annotata]

a De hoc monasterio actum pluribus 12. Ianu. ad vitam S. Benedicti.

b Ripon, quod in prouincia Eboracensi inter Vrum fluuium & Sckell riuum situm, de quo ad vitam S. VVilfridi, [Ripon.] cui cedente S. Eata præfuit, 12. Octob. dicemus. Florentius VVigorniensis ad an. 664. vel potius 663. vt patet ex Indict. 6. ita scribit: Abbas monasterij, quod vocatur Mailros, Eata, vir reuerendissimus, qui Ripensis monasterij fundator, rogatu Regis Ahlfridi, prius extitit, Abbatis iure Lindisfarnensibus Fratribus præpositus est, &c.

c Meminit illius pestilentiæ VVestmonasteriensis anno 664. & 665.

d Addit Camerarius: ex cuius frequenti lectione erga Iesu nomen singulari ferebatur affectu.

§. III. Etiam post mortem curatæ animæ.

[8] Eo tempore venerabilis, & cum omni honorificentia nominandus famulus Christi & Sacerdos a Ecgbertus, quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam pro adipiscenda in cælis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est, inito opere Apostolico verbum Dei aliquibus earum, quæ nondum audierant, gentibus euangelizando committere, [Egbertum cogitantem in Germaniam ire ad conuertendos paganos.] quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli vel Saxones, qui nunc Britanniam incolunt, genus & originem duxisse noscuntur: vnde hactenus, a vicina gente Britonum corrupte Germani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Dani, Huni, antiqui Saxones, Boruchtuarij: sunt etiam alij perplures iisdem in partibus populi, paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos venire præfatus Christi miles circumnauigata Britannia disposuit, si quos forte ex illis ereptos Satanæ ad Christum transferre valeret: vel si hoc fieri non posset, Romam venire ad videnda atque adoranda beatorum Apostolorum ac Martytum Christi limina cogitauit.

[9] Sed ne aliquid horū perficeret, superna illi oracula simul & opera restiterunt. Siquidē electis sociis strenuissimis & ad prædicandū verbum idoneis, vtpote actione simul & eruditione præclaris, [per discipulum monet, ne isthuc eat,] præparatisque omnibus quæ nauigantibus esse necessaria videbantur, venit die quadam, mane primo ad eum vnus de Fratribus, discipulus quondam in Britannia & minister Deo dilecti Sacerdotis Boisili, cum esset idem Boisil Præpositus monasterij Mailrosensis sub Abbate Eata, vt supra narrauimus, referens ei visionem, quæ sibi eadem nocte apparuisset; Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus in lecto membra deposuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus & nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me an eum cognoscere possem. Aio: Etiam. Tu es enim Boisil. At ille, Ad hoc, inquit, veni vt responsum Domini Saluatoris Ecgberto afferam, quod te tamen referente oportet ad illum venire. Dic ergo illi, quia non valet iter, quod proposuit, implere: Dei enim voluntas est, vt ad b Columbæ monasteria magis docenda pergat. Erat autem Columba primus doctor fidei Christianæ Transmontanis Pictis ad Aquilonem, primusq; [sed ad monasteria S. Columbæ:] fundator monasterij, quod in Hu insula multis diu Scotorum Pictorumque populis venerabili mansit. Qui videlicet Columba nunc a nonnullis composito a Cella & Columba nomine, Colum-celli vocatur.

[10] Audiens autem verba visionis Ecgbertus, præcepit Fratri, [negligentem iterum monet:] qui retulerat, ne cuiquam hæc alteri referret, ne forte illusoria esset visio. Ipse autem tacitus rem considerans, veracem esse timebat: nec tamen a parando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat. At post paucos dies rursum venit ad eum præfatus Frater dicens, quia & ea nocte sibi post expletas matutinas Boisil per visum apparuerit, dicens: Quare tam negligenter ac tepide dixisti Ecgberto, quæ tibi dicenda præcepi? At nunc vade, & dic illi, quia, velit nolit, debet ad monasteria Columbæ venire, quia aratra eorum c non recte incedunt. Oportet autem eum ad rectum hæc tramitem reuocare.

[11] Qui hæc audiens denuo præcepit Fratri, ne hæc cuiquam patefaceret. [qui tandem tempestate coactus,] Ipse vero tametsi certus est factus de visione, nihilominus tentauit iter dispositum cum Fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui imposuissent, quæ tanti itineris necessitas poscebat, atque opportunos aliquot diebus ventos expectarent, facta est nocte quadam tam sæua tempestas, quæ perditis nonnulla ex parte his quæ in naui erant rebus, ipsum in latus iacentem inter vndas relinqueret. Saluata sunt tamen omnia, quæ erant Ecgberti & sociorum eius. Tum ille quasi propheticum illud dicens, quia propter me est tempestas hæc, subtraxit se illi profectioni, & remanere domi passus est. [Ion. 1. 12.] [obtemperat;] At vero vnus de sociis eius, vocabulo d Victbertus, cum esset & ipse contemptu mundi ac doctrinæ scientia insignis (nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat) ascendit nauem, & in Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi illius Radbedo verbum salutis prædicabat: neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores. Tunc reuersus e ad dilectæ locum peregrinationis, solito in silentio Domino vacare cœpit. [Victberto frustra in Frisia laborante.] Et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat.

[Annotata]

a Colitur S. Egbertus Abbas 24. Aprilis.

b Vitam S. Columbæ dabimus 9. Iunij. De primario eius monasterio in Hu, siue Hy, aut Iona, vna Hebridum insularum egimus 19. Ianu. ad vitam S. Blaithmaci.

c Nam si decimaquarta luna Martij incidisset in Dominicam, ea Pascha celebrabāt, quod debuissent in 21. differre: deinde tonsuræ ritu a reliqua Ecclesia discrepabant: ceterum & fide orthodoxi, & virtutibus conspicui.

d De S. VVictperto, siue Victberto, agemus 13. Augusti. at de Frisonum conuersione sæpius alibi, nominatim ad vitam S. VValfranni 20. Martij, S. Bonifacij 5. Iunij, S. VVillebrordi 7. Nouembris.

e Camerarius hæc de ipso Egberto accipit, ita enim scribit: Et licet iam secundo Boisilus Sanctus Egbertum officij, iussu diuino, admoneret; nihilominus tantus huic Sancto inerat animarum zelus, vt nauim cum duodecim discipulis ex Hebridibus insulis soluens conscenderet: sed frustra; nam vi tempestatis in periculum actus reuersus est ad dilectæ locum peregrinationis, & solito in silentio Domino vacare cœpit: & quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius virtutum exemplis prodesse curabat. Porro cum Beda reuersum dicat in dilectæ locum peregrinationis, certum est ad celeberrimam illam insulam Orcadum, cui Magio nomen rediisse, & monasteriorū, quæ in Orcadibus & Hebridibus D. Colūbæ erant dicata, curam de obseruando Paschate suscepisse. Testatur quippe Beda lib. 4. c. 4. S. Colmannum Episcopū Anglis monasterium in Insula Magio quæ vna est Orcadum ædificasse. Multiplex hic error: Ex Hibernia soluere parabat Egbertus non ex Hebridibus, inter quas & Iona erat, [Camerarius correctus.] non Hiberniæ aut Scottorum, sed Pictorum subiecta imperio, & abhorum Regibus Scottis monachis data. Nec soluerat adhuc Egbertus: nec a Beda dicitur ad dilectæ locum peregrinationis reuersus, sed domi remanere passus. Sed Victbertus, frustra suscepta ad Frisones expeditione, ad dilectæ reuersus est peregrinationis locum, id est, Hiberniam; vt ex præcedentibus patet. Orcades insulæ ad alterum Scotiæ latus iacent, Carnesiæ littori oppositæ. [Orcades.] Earum primaria Pomona, vulgo nunc Mainland. Aliæ memorantur, Hethy, olim fortassis Ocetis; Hey; Faire Ile, id est, pulchra insula, forte Dumna. Locus quem ex Beda citat Camerarius sic habet, lib. 4. cap. 4. Interea Colmanus, qui de Scotia erat Episcopus, relinquens Britanniam, tulit secum omnes quos in Lindisfarorum insula congregauerat Scottos: sed & de gente Anglorum viros circiter triginta, qui vtrique monachicæ conuersationis erant studiis imbuti. Et relictis in Ecclesia sua aliquot Fratribus primo venit ad insulam Hu, vnde erat ad prædicandum verbum Dei Anglorum genti destinatus. [Monasteria duo Colmani in Hibernia.] Deinde secessit ad insulam quamdam paruam, quæ ad Occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inhis bovinde, id est, INSVLA VITVLÆ ALBÆ nuncupatur… & circumiens omnia prope vellonge, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magio nominatur: emitque partem eius non grandem ad construendum ibi monasterium a Comite, ad cuius possessionem pertinebat, &c. Quis non videt, nec Magio, quæ in Hibernia esse dicitur, inter Orcades quæ ad ortum æstiuum Scotiæ, inter ipsas & Hiberniam interpositæ, iacent, posse censeri? Sed esse indubie ditio videtur, quæ etiamnum Maio dicitur, in Conactiæ ora Occidentali, cui plurimæ late prætensæ insulæ sunt, quarum vna fuerit illa Vitulæ albæ.

ACTA S. MAIMBODI MARTYRIS IN TERRITORIO BISONTICENSI.
Ex antiquis codicibus MSS. Metropolitanæ Vesontionensis Ecclesiæ,
descripta a Pet. Fran. Chiffletio Societatis Iesv.

a

[Commentarius]

Maimbodus, Martyr Monte-Beligardae (S.)

BHL Number: 5176

Ex mss.

[1] [Vtiliter scribuntur Vitæ Sanctorum.] Sanctorum Martyrum pia certamina reuoluere, eorumque passiones, quas pro Christo, vel in Christo tulerunt, memoriæ tradere, ipsi Domino placere non diffidimus, pro cuius nomine hæc ipsa sustinuisse eos credimus: hinc enim bonorum operum excitatur imitatio, hinc Deo laus accrescit & iubilatio, hinc roboratur in melius fidelium deuotio. Hos enim fidelis populus deuotius veneratur, illos amando ardentiori animo complectitur, quos audit & sui certaminis feliciter palmam sumpsisse, & ad summum bonum, qui Christus est, feliciter peruenisse. Passionem itaque B. Maimbodi, inquantum rei veritas nobis innotuit, describimus, & hoc tanto deuotius, quanto securius; quia quē in hac vita seruum Dei perfectū fuisse cognouimus, in illa cælesti iam laude fidentiori prædicamus.

[2] Fuit igitur B. Maimbodus, vir illustris & magnificus, natione & b habitu Scottus, tota mente Deo deuotus, opere, & exercitio Christianissimus. [S. Maimbodus Scottus] Qui cum diuitiis pro ritu patriæ suæ afflueret, ingenuitate parentum polleret, elegantia corporis quam pluribus prȩcelleret; hæc omnia transitoria sciens, & ad perennia tendere, & felicem vitam gerere, animo exardescens, diuitiis abrenuntiauit, patriam & parentes, reliquit, [patriam & seculum relinquit.] corporis pulchritudinem animæ suæ aduersam cognoscens, vt vilem farcinam despectui duxit. [Luc. 14. 33.] Euangelici itaque præcepti non oblitus; Qui non renuntiauerit omnibus quȩ poffidet, non potest meus esse discipulus; pauperem Christum, & nudum secutus est ipse pauper, & nudus.

[3] [peregrinatur:] Mare igitur transiens sepulchra Sanctorum quoquo gentium circumiens, venerabatur reliquias Christi Martyrum, vigilabat ad limina eorum, vberrimis lacrymis cælestem patriam, iam totus in illa, Dominum implorabat: nihil de terrenis cogitans, cælestia desiderabat, totumque se in holocaustum Domino consumebat. Testis enim Christi egregius, non solum in effusione sanguinis credebat esse martyrium, verumetiam in prouectu sanctarum virtutum, in mortificatione carnis, & in viuificatione spiritus, in resistendo vitiis ac diabolicis fraudibus. [multa patitur:] Humana quidem lingua enarrare non sufficit, quæ & quanta in fame, & siti, & frigore tormenta sustinuit, quæ certamina a dæmonum insidiis illata superauit. Dei enim omnipotentis ineffabilis clementia, diuina, & incomprehensibilis potentia, quos igne superni amoris accenderit, constantes & insuperabiles efficit.

[4] [sancte & innocenter viuit:] Vilescebat ergo viro Dei homo exterior, quem nouerat corruptibilem. Dauidicum semper in ore habebat sermonem: Quæ vtilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? [Psa. 29. 10.] Nitebatur interiorem hominem suo auctori immaculatum conseruare, in lege Domini perfecte ambulare: & si lictoris manus deerat, ipse tamen sibi affligendo carnem, martyrio suggerebat. Nec deerat seruo Dei in sumptu affluentia, quem sibi vas electionis effecerat Dei gratia; qui non solum superflua corporis a se longe fieri præcauebat, verum etiam naturæ necessitatem ita temperauerat, vt quamquam sero victus sustentaculum corpori suggereret, indesinenti tamen constantia spiritui deseruiret.

[5] Quidquid autem in eleemosyna accipiebat, pauper ipse pauperibus erogabat. In peregrinatione vero sua quam multos sortis suæ, licet non æqualis meriti, inuenerat, quos de Domini sui beneficiis sibi per manus fidelium collatis pascebat & alebat, [sibi data dat pauperibus:] verbis diuinis reficiebat! Erat enim Clericus diuina pagina eruditus, Dei sapientia, & spiritu plenus.

[6] Tandem denique permutando terrarum climata, gyrando solito more Sanctorum loca, peruenit ad Burgundiam, quam omnipotens Dominus Sanctorum suorum meritis reddidit gloriosam. [venit in Burgundiam,] Hæc namque non ingrata Deo conditori omnium super omnia beneficia indefessas exhibet laudes, quia non solum ab inde genitis sibi sanctissimos edidit protectores, sed e diuersissimis regionum partibus egregios contulit prædicatores, quos habet tam Confessores, quam Martyres. Inter hos itaque eminent tenentes palmam martyrij c Ferreolus & Ferrucius germani fratres, [vbi varij Sancti exteri, Græci & Scoti:] ex nobilissimis Græciæ parentibus prodeuntes, Bisonticæ ciuitatis egregij prædicatores, lucernæ quaquauersum ardentes, Cleri ac populi notissimi defensores. Habet Lugdunum ex eadem patria d Irenæum non minima suæ illius societatis e cum multitudine pretiosorum Martyrum: Valentia f Felicem, Fortunatum, & Achilleum: Ædua g Andochium, & Thyrsum: Lingonis vero egregio h Mammete Martyre est clarissima, cui tantum pignus genuit Cappadocia. Diuio quoque i Benigno Martyre benigne protegitur, cuius laus & gloria in sancta prædicatione canitur. Et quoniam hos aliosque cumplures, quos sermonis breuitas euitat, transmisit Græcia, dicamus breuiter aliquos ex Scottia. k Columbanum virum illustrissimū non reticebimus, per quem tibi Burgūdia maximus in Dei vinea accreuit fructus: in te namque quāplurima cœnobia ȩdificauit, collegia monachorum multiplicauit, Dei seruitia adauxit; l Deicolum, & Columbinum sanctissimos Confessores tibi reliquit. Post hos vero celeberrimum Confessorem prædicamus m Anatolium ex Scottia itidem genitum, lumen tibi a Domino destinatum. Verum ne sermo noster in his protrahatur longius, ad B. Maimbodum exordium reducamus.

[7] Beatus igitur Maimbodus iam Christi miles perfectus, apud quemdam nobilem Burgundionum hospitio susceptus, more suo in oratione & vigiliis perseuerans, Deo laudes indesinenter persoluebat, [oblata respuit, præter chirothecas:] cui Christo viuere, & mori lucrum erat. Hospes autem eius videns eum sanctum & iustum, studebat illi dare de suis, vt eius se cōmendaret meritis, quē videbat pleniter supernæ afflatum dono virtutis. Sanctus autē vir Maimbodus cuncta terrena respuens, nullius rei se egentem dicebat, cui Dominus omnium necessaria subfundebat: sed ne hospitem contristaret, tegumenta manuum, quæ n Wantos appellant, pro caritate suscepit; & vale dicens ei, omnique domui suæ benedicens, recessit.

[8] In villa autem (quæ Domnipetra dicitur) octo miliariis a ciuitate Bisontica, quæ alio nomine o Chrysopolis est appellata, erat quoddam oratorium B. Petri Principis Apostolorum, ad quod orationis gratia vir sanctus fecit diuerticulum. [ob has insidias patitur a latronibus, creditus pecunias habere:] Inerant denique huic villulæ latrones pessimi, nulli se credentes obnoxios religioni, tantummodo nomine Christiani, operibus vero ab hoc vocabulo longe diuersi, ad omne facinus prompti: qui videntes beatum virum chirothecas (donum videlicet caritatis) deferre, existimantes hunc & aliam pecuniam possidere, extra villam egressi, insidiantes famulo Dei, super fontem inuadunt eum, qui vulgari nomine nuncupatur Calebrunnia, hoc est, Teutonica barbarie, frigida p aqua: gens enim, quæ supradictam villam tunc temporis habitabat, erat Teutonica, sine pietate, & misericordia. O crudelis impiorum insania! O sancti viri laudabilis patientia! occurrunt isti ad occidendum; festinat ille ad salutādum: illorū crudelitas trucidare quærebat, istius caritas iam pro ipsis orabat; tota enim eius intentio erat in sententia Dominica: In patientia vestra possidebitis animas vestras. [Luc. 21. 19.] Et quod alibi dicit retinebat sollicitus: Orate pro persequentibus vos, & calumniantibus. [Matth. 5. 44.]

[9] Videns igitur vir beatissimus inimicos Domini ex aduerso incurrere & quasi amentes in se impetum facere, [in se irruentes benigne alloquitur:] verba eis inferens pacifica; Saluete, inquit, fratres carissimi; vobiscum gratia Domini: sed quid tam festinantes quæritis, dicite; potest enim vobis misericordia Domini in necessitate succurrere. Illi vero nihil respondentes, sed sicut mansuetissimam ouem ad occidendum rapientes verberant, flagellant, vt sic quam non habebat pecuniam ab eo excutiant. [occiditur:] Ipse vero nec in morte quidem a prædicatione cessabat, sed suos persecutores verbis Dominicis blande & leniter admonebat. Viri autem iniqui verba Dominica pro nihilo ducentes, auaritiæ æstibus inhiantes, tamdiu eum fustibus ceciderunt, gladiis vulnerauerunt, donec cælo spiritum reddidit. Ipso quoque Domino, cui perfecte per cultus operam seruierat, animam suscipiente, in pace quieuit. Ipsi vero tanto facinore obligati insanientes recedunt, quia nihil in eo præter mundissimam carnem reperiunt.

[10] [sepelitur:] Corpus autē sancti Martyris a fidelibus inuentū, in basilica B. Petri, vbi prius se Domino precibus commendarat, traditur sepulturæ: [claret miraculis:] vbi multis miraculorum signis euidenter apparuit, qualis ac quam iustus extiterit. Post hæc vero nonnulla temporis intercurrente capedine, translatū est ad castrum, qui Mons Beligardæ dicitur, iussu Domini q Berengarij Archiepiscopi Chrysopolitanæ Ecclesiæ, rogatu quoque cuiusdam Comitis, [transfertur.] Adzonis nomine, in cuius prædio ante iacuerat, apud idem castrū tumulatū est honorifice, & hoc per manus Domini Stephani Ecclesiæ Bellicensis Episcopi, qui prius S. Ioannis Euangelistæ, Chrysopolitanæ matris Ecclesiæ, Decanus fuerat: & quia tunc temporis prædictus Archiepiscopus cæcatus erat, ipse Episcopus vices Archipontificis sub iussione gerebat. In loco vero vbi corpus sancti Martyris requiescit, plurima fiunt miracula, Diuina annuente gratia, cui laus & imperium in secula. Amen.

[Annotata]

a Alij Maimboldum vocant, alij Maibodum. ita hoc die Molanus in Addit. ad Vsuard. Galesinius, Ferrarius: [S. Maimbodi natalis.] In Burgundia S. Maibodi Martyris. Autbertus Miræus in Fastis Burgundicis: X. Kal. Februa. in territorio Bisontinensi, castro quod dicitur Mons-Beligardæ, S. Maimbodi Martyris, cuius crebra miracula coruscant. Prolixiori elogio eum condecorat Andreas Saussaius.

b Ergo peculiari habitu, & a Gallico diuerso, vtebantur Scotti.

c Coluntur SS. Ferreolus, & Ferrutius, siue Ferrutio 16. Iunij.

d S. Irenæus 28. Iunij.

e hi 2. Iunij.

f SS. Felix, Fortunatus, Achilleus 23. April.

g SS. Andochius, Thyrsus, Felix 24. Sept. ]

h S. Mamas Martyr Lingonicæ Ecclesiæ tutelaris habetur, ob caput & brachium illius istuc allatum, colitur 17. Aug.

i S. Benignus 1. Nouemb.

k S. Columbanus 21. Nouemb.

l S. Deicoli vitam dedimus 18. Ianu. vbi & de S. Columbino, qui aliis Columbanus iunior dicitur, coliturq; 21. Nouemb.

m S. Anatolius3. Febru.

n Chirothecas etiamnum nostrates VVanten vocant: Galli, Itali, Hispani, [VVantus.] vv in g vel gu mutant, & eadem vtuntur voce. Eburones in Belgio, etiamnum chirothecas VVans vocant.

o De hoc nomine Ioan. Iac. Chiffletius Vesontionis lib. 1. cap. 12.

p Restius Frigidum fontem dixeris. Est enim Bronn, nostratibus borne, proprie fons, puteus, siue aqua nascens aut exoriens.

q Berengarius a Chriffletio parte 2. Vesontionis, quadragesimus primus censetur istius vrbis Archiepiscopus: vixit circa annum Christi 900. vt ex eodem Chiffletio patet: qui de hac translatione ita scribit: Eius vero tempore & iussu, Stephanus Bellicensis Episcopus transtulit ab ecclesia S. Petri, villæ qui Domnipetra dicitur, ad castrum Montisbeligardi, corpus S. Maimbodi Martyris, [In S. Maimbodi translatione, Berengarius visum recipit.] natione Scoti: cuius festum in diœcesi Bisontina 23. Ianuarij. Et fertur Berengarius, qui a sacrilegis hæreticis excæcatus fuerat, in ea S. Maimbodi releuatione visum miraculo recepisse. Idem de visu recuperato tradit Saussaius in Martyrologio, & addit: Ad cuius rei commendationem idem Archiepiscopus constituit, vt in diœcesi Vesontionensi sancti huius Martyris natalis sacris anniuersariis hac die, qua agonem gloriosum subiit, coleretur; nomenque ipsius diptychis Ecclesiæ Vesontionensis adscriberetur, in Sanctorum serie quos ipsa peculiari iure recolit & honorat.

DE S. BERNARDO, siue BARNARDO, ARCHIEPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

SECVL. IX.

[Praefatio]

Barnardus, sive Bernardus Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Floruit Viennæ Allobrogum, imperantibus Carolo Magno, Ludouico Pio, & Lothario, S. Bernardus, siue Barnardus, Episcopus. Cuius natalis agitur X. Kal. Februarij; quo die Galesinius: Viennæ in Gallia S. Bernardi Episcopi & Confessoris. Molanus: Viennæ Galliæ S. Bernardi Episcopi eiusdem ciuitatis & Confessoris, tempore Ludouici. Eumdem illo die memorat at Ferrarius: congruit Vita. at Boscius in Bibliotheca Floriacensi: Sepultus ab obitu, qui fuit XI. Kal. Februarij, in monasterio suo Romanensi. Mendum videtur in Cl. Roberti Gallia Christiana: Vbi & sepultus fuit, inquit, XI. Kal. Septembris.

[2] Plenius de eo Saussaius hoc die: Eodem die Viennæ Allobrogum S. Barnardi Episcopi illius ciuitatis & Confessoris. [elogium ex Saussaio:] Hic origine Lugdunensis, stirpe nobilissima, ex seculari militia ad spiritualem se conferens, in S. Vulferij primodictæ Sedis Pontificis disciplinam se tradidit. Subinde vero factus monachus, tanta pietatis & eruditionis emicuit gloria, vt post ipsum beatum Antistitem, dignus præ omnibus, qui Sedis tantæ gubernacula capesseret, censitus sit. Quo munere (non tamen sine repugnatione) assumpto, eas optimi sanctissimique Episcopi virtutum dotes exhibuit, quibus cunctis ciuibus sui incussit amorem ac admirationem. Quin & summos Pontifices Paschalem I. & Eugenium II. magnam in sui existimationem pertraxit, quorum præconiis non semel etiam collaudatus est. Deinde insidiis æmulorum impetitus, sede deturbatus, ac tandem restitutus; cum Ecclesiam sibi commissam annos triginta sex pie administrasset, atque Dei cultum, Sanctorum honorem, populi salutem egregie promouisset, sancte factorū laude clarus, iustitiæque & patientiæ meritis affluens, æternam euolauit ad requiem.

[3] De Sedis tempore, & exilij caußa mox dicemus. Vulferio succeßisse scribit quoque Cl. Robertus, & Ioannes Lieuræus. At Ioannes Boscius in Biblioth. Floriac. Volferio Vrsum sufficit, Vrso Vltraiam, huic Barnardum, omisso, quem alij interponunt, Baionario.[condita ab eo cœnobia, Ambroniacum.] In Vulferij disciplinam an se Barnardus, relicta seculari militia, tradiderit, ambigi merito potest: nobis haud satis probabile videtur, qui in diœcesi Lugdunensi cœnobium construxerit Ambroniacum, vulgo Ambornay dictum, octo leucis distans Lugduno; vbi & monachus ac deinde Abbas fuit, exta Vulferij iurisdictionem. Alterum quidem in Viennensi diœcesi cœnobium condidit, sed post, iamq; Episcopus, contra quam Lieuræus existimarit, qui ex hoc ad episcopalem Cathedram euocatum scribit; proq; eo cœnobio, ecclesiam S. Romani postea ab eo ædificatam & dedicatam. Ei porro cœnobio Romanis nomen imposuit, vt in Vita dicitur; aut, vt Officia Antoniani Ordinis habent, nomen de Romanis, ab eo penes quem ius loci spectabat, indidit; vt Ioannes Boscius, ob sublimitatem ædificij, Romanis nomen indidit. Oppidum nunc est Romanus, ast abbatia S. Bernardo sacra, nunc secularis est, vt testatur Cl. Robertus, vnita mensæ episcopali. Romonum vocat Philibertus Monetus noster. [& Romanum;] De ea Massonus lib. de fluminibus Galliæ: Romanus vrbs Allobrogum, situ Hierusalem valde similis, vt qui vtramque viderunt, affirmare solent: alioquin Romana castra appellanda videtur; [at hoc nūc oppidum.] Romans enim Gallice dicitur: & hic lapide ponte Isara instructus est. Oritur Isara, vulgo Isere, apud Tarentasios, atque infra Romanum in Rhodanum influit. de Romano ita scribit Georgius Brunus lib. 3. Theatri vrbium: Romanum oppidum ad ipsum Isaram situm habet, eorum quæ in decliuiore Delphinatium regione posita, ob pulchritudinem celebrantur, non minimum: inter ea etiam quæ diuitiarum splendore præcellunt adscriptum. Cuius nomen restatur vel a Romanis conditum, vel ab iis qui ab vrbe Romana nomen ei dare voluerunt.

[4] Alterum in Saussaij elogio discutiendum, quanto tempore sederit. Annos 36. illi tribuit, vti & Ioannes Chenu, [Tempus Sedis perperam assignatum.] ac Ioannes Boscius; atque hic eius successori Agilmaro tribuit annos 8. & menses aliquot; huic S. Adonem subrogatum anno Christi 875. Indictione 8. Vnde consequens esset obiisse Bernardum anno 867. a quo numero si 36. illius episcopatus annos subtraxeris, necesse erit vt anno 831. creatum Episcopum fateare: Qui potuit ergo a Paschale I. pallium accipere, ab Eugenio II. litteras, quas idem recitat Boscius; cum Paschalis anno 817. 27. Ianuarij factus Pontifex, 824. 14. Maij obierit, eiusq; successor Eugenius 827. 11. Augusti? Vita MS. tradit sub Carolo Magno Imper. & Paschale I. Papa ordinatum Antistitem: quæ non congruunt, cum 28. Ianu. 814. obierit Carolus, triennio ante quam Pontifex fieret Paschalis. Eadem MS. vita decimo octauo anno ætatis ait iniisse coniugium, septennio post vitam monasticam arripuisse, in eaque cum 4. exegisset annos, Abbatem electum; triennio post Episcopum; idq; munus 32. annis geßisse: obiisse cum sexaginta quatuor vixisset annos. Ioannes Lieuræus Antiquitat. Viennen. cap. 27. initio imperij Ludouici Episcopum esse factum Bernardum scribit.

[5] Certum aßignare vel mortis vel suscepti episcopatus annum non possumus: possumus tamen, quæ ab aliis perperam tradita sunt, minime ambiguis testimoniis conuellere. Primum ergo, [Quando Episcopus factus sit:] Episcopus iam erat antequam e viuis Carolus Magnus excederet. Id Bernardi discipulus Ado testatur in Chronico: Imperator Carolus, inquit, vir in omni dispositione imperij strenuus, dilatato imperio, & pace Francis vsquequaque composita, anno Incarnationis Domini DCCCXIII. (iuxta Gallicam videlicet epocham, qua annus a Paschate inchoabatur) Aquisgrani moritur & sepelitur, XIII. anno postquam Imperator acclamatus est, simul omnes annos XLV. & eo amplius regnans. Bernardus Viennensis Episcopus erat, & Leidradus Lugdunensis, qui initio imperij Ludouici Imperatoris, Suessionis monasterij locum petiit, & in loco eius Agobardus eiusdem Ecclesiæ Chorepiscopus, consentiente Imperatore, & vniuersa Gallorum Episcoporum Synodo, Episcopus substitutus est. Hinc merito suspectes quam Boscius & Lieuræus recitant Paschalis ad Bernardum epistolam, vna cum pallio missam. Quis enim credat triennio eoq; amplius non petiisse Roma pallium, aut non impetrasse, sanctißimum Antistitem?

[6] Hæc de ingreßu Bernardi. Obitus sub Lothario Imperatore contigit, qui Pio patri anno 840. 20. Iunij, die Dominica, mortuo, succeßit; obiit anno 855. monachus Prumiæ in Belgio, cum paullo ante in filios regna sua diuisisset. Ado: Bernardus Viennensis sub huius (Lotharij) imperio moritur. Et Aglimarus (aliis Agilmarus) Viennensem suscepit episcopatum. [quando mortuus.] Amulo quoque Lugdunensis Episcopus efficitur. Et Pontifex Romanus Gregorius moritur: atque eius loco Sergius ordinatur. Mortuus est Gregorius IV. sub finem anni 843. Bernardus cum infra, die Dominica, X. Kal. Februarij deceßisse dicatur, id oportet accidisse vel anno 841. vel 847. quo vtroque feria II. X. Kal. Februar. in Dominicam incidit: aut si XI. Kal. Dominica mortuus, X. Kal. feria II. sepultus, id 842. aut 848. accidit. At si, quod ante ex Boscio retulimus, Agilmarus Bernardi successor, non nouem integris sedit annis; cum is reperiatur Concilio Valentino III. anno 855. Lingonensi circa Kalendas Iunias anno 859. & XV. diebus post apud Saponarias interfuisse; sequetur Bernardum obiisse anno 850. quo tamen X. Kal. in feriam quintam incidit; ac plusquam 36. annis sedisse.

[7] Quod Bernardum Saussaius insidiis æmulorum impetitum, Sede deturbatum scribit; id quo pacto contigerit, Ado tradit in Chronico, qui commemorato Ludouici Pij obitu, ista subdit: Bernardus adhuc & Agobardus Viennensem Ecclesiam & Lugdunensem regebant. Qui ambo apud Imperatorem delati, desertis Ecclesiis in Italiam ad filium Imperatoris Chlotharij se contulerunt: & postmodum piis Imperatoribus agentibus, Agobardus Lugdunensem, Bernardus Viennensem Sedem recepit. Complices fuerunt conspirationis Procerum Francorum aduersus Ludouicum, [Ob conspirationem contra Imperat. sede pulsus,] eiusq; exauctorationi in Compendiensi conuentu præfuerunt, aut timore inducti, aut potius errore decepti, Ebbone Remensi Archiepiscopo omnem illam tragœdiam adornante. Quo apud Theodonis-villam damnato graduq; deiecto; anno 836. conuentum Imperator in pago Lugdunensi habuit tempore æstiuo, vt scribit Auctor vitæ Ludouici, in loco qui vocatur Stramiacus, cum Pippino & Ludouico filiis. Nam quod Lotharius non adfuit, inualentia ægritudinis obfuit. In quo caussam Ecclesiarum Lugdunensis atque Viennensis vacantium ventilari fecit, eo quod Episcopi dudum illarum, Agobardus quidem iussus ad rationem non venerit reddendam, [restitutus;] Bernardus autem Viennensis adfuerit quidem, sed rursus fugam inierit. Sed hæc quidem res imperfecta remansit propter absentiam, vt prædictum est, Episcoporum. Verum hi quoque, vt ex Adone iam diximus, reconciliati sunt pio Imperatori, & in suas Sedes restituti. Ceterum hinc corrigas quod Lieuræus scribit duos hos Antistites hanc ad Lotharium profectionem suscepisse a Ludouico Imperatore legatos; cum fuga fuerit, non publica legatio.

[8] Extat inter opera S. Agobardi, (de quibus ad eius vitam agemus 6. Iunij) epistola vel libellus eiusdem Agobardi, Bernardi, & Eaori nomine, ad Ludouicum Pium Imperatorem de Iudaicis superstitionibus. [familiaris S. Agobardo.] Sæpius alias S. Bernardi meminit idem Agobardus, atque ad eum scribit opusculum de priuilegio & iure sacerdotij, cuius hoc est exordium: Nuper dum in vnum positi colloqueremur, maxime de pressuris, odiis, & despectione Ecclesiarum & Clericorum, quæ nunc inferuescere cœperunt, seculis inaudito & inusitato modo, præcipere mihi dignata est sanctitas tua, vt aliqua de scripturis sacris vel sanctorum Patrum dictis excerperem; quæ materiem nobis præberent, ad inquirenda, consideranda, & deploranda mala temporis nostri; licet Spiritus sanctus loquens in Prophetis non tacuerit, qui dixit: Et erit sicut populus sic & Sacerdos. [Isa. 24. 2.] Non est verisimile sub ipsa episcopatus primordia hæc instruendi Bernardi caussa ad eum misisse Agobardum, vt Lieuræus scribit: sed potius vel in exilio, vel eo tempore quo de Ludouici abdicatione agitabant consilia.

[9] Quæ de S. Bernardi vita hic damus, ea nobis communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster: Lectiones primum ex proprio Officio Ordinis Antoniani Romæ excuso anno 1592. tum vitam ex MSS. codicibus Ecclesiarum Viennensis, [Eius vita,] Romanensis, Ambroniacensis; dein miracula, quæ omnino a S. Adone conscripta & idem doctißimus Chiffletius censebat, & videtur manifeste indicari iis quæ n. 1. dicuntur: [Miracula,] Tamen vis amoris Domini Antistitis alitorisque mei Barnardi compellit me scribere virtutes nuper gestas. & clarius nu. 7. Illud ergo miraculum placet inserere, quod palam monstratum assidue, postquam regendam, cui Deo auctore deseruio, hanc Viennensem suscepi Ecclesiam. Demum breuem historiam Translationis ab eodem accepimus; descriptam ab oculato teste. [Translatio;] Contigit ea Translatio, vt dicitur IX. Kalend. Maij, feria III. infra Albas Paschæ, siue post Dominicam in Albis, anno Dominicæ Incarnationis … XLIV. quod restituimus CMXLIV. nam eo anno Pascha in XIV. Aprilis incidit; XXIII. Aprilis, siue IX. Kal. Maij in feriam tertiam post illam Dominicam. Annus is erat ab obitu S. Bernardi circiter centesimus.

[10] [reliquiæ, miraculis claræ.] Scribit Ioannes Lieuræus asseruari etiamnum in ecclesia Romanensi, quæ S. Bernardus eo transtulit SS. Seuerini, Exuperij, & Feliciani corpora, (de quibus 19. Nouembris) ipsiusq; Bernardi: & multis coruscare miraculis: cumq; illud oppidum Barbari oppugnarent, ad mœnia a ciuibus deportata, saluti fuisse, vi hostium repressa.

VITA
Ex Officiis propriis Ordinis Antoniani Viennensis, editis Romæ 1592.

Barnardus, sive Bernardus Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

Ex mss.

[1] Bernardus patria Lugdunensis, Bernardo, & Helirda parentibus illustribus & antiqua nobilitatis serie clarissimis, [S. Bernardus cogitur a parentibus militiam sequi:] a teneris annis studiis liberalibus eruditus, sic se totum Deo vouit, vt secularibus curis posthabitis, nihil prius & antiquius habuerit, quam Dei Ecclesiam & Ecclesiasticos viros colere. Fratribus porro tandem maioribus vita functis, veritus pater ne solus superstes familiæ Bernardus, totus Deo addictus, tantis paternis opibus hȩres deesset; illum a sanctissimo vitæ proposito, matre etiam hortatrice acerrima, auertere conatus est. Vtque animo destinata facilius perageret, adolescentem iam toto pectore sacra religione imbutum; ad castra Imperatoris Caroli Magni stipendia facturum destinauit, vt illic castrensium more virorum militarium, nec fidem, nec pietatem sequentium, prima iuuenilis ardoris tyrocinia expleret; sicque celebre clarumque nomen & famam per populos facinoribus bellicis adipisceretur. Qui quidem ad maiora, id est, cælestia potius reseruatus, insignis pietate adolescens, paternis iussis magis moris gerendi gratia, quam sua sponte, tale militiæ munus obiit. Quod tamen sic exercuit, vt nec segnis nec alba inglorius parma appareret.

[2] Tandem vero, vtroque orbatus parente, non mediocris substantiæ vnicus hæres, suæque spontis factus, [iis mortuis,] & militiæ exauctoratus, cœpit animo perpendere, qualiter tanta bona sibi hæreditate parta, ex præcepto Euangelico dispensaret, seque ab his, vtpote malorum irritamentis, abstraheret, vt tamquam bonus dispensator iniqui mammonæ, Domini voce laudaretur, quod de re iniqua iustitiam sibi compararet. Circumspecto itaque certo loco solitario, proculque a turbis ciuilibus remoto, cui nomen erat Ambroniacum, permutatione hæreditatis paternæ sui iuris effecit. Quo in loco ædem sacram olim beatæ Virgini parenti dicatam, [Ambroniacense monasterium ædificat:] sed a perfidis gentibus dirutam instaurauit, illicque restituto vt quondam fuerat monasterio, se pariter vitæ monasticæ addixit: vbi diuino Zelo magis atque magis succensus, vniuersis ibi Fratribus degentibus, sanctissimæ vitæ documenta præstabat: ex quo ab omnibus carus haberi, honorari, [fit monachus;] intimisque affectibus diligi cœpit. Quo factum est vt Abbas illius collegij, votis omnium atque suffragiis, illo maxime renitente, [dein Abbas:] in demortui locum suffectus sit. Sub quo sanctissimo pastore dici non potest, quam prospere cuncta illinc monasterij diuinitus, mirisque modis successere.

[3] [post Episcopus,] Cum vero tanti Præsulis celebre nome vndique personaret, ne talis luminis splendor, vno in loco, eoque recondito, [pueri voce designatus:] & tamquam sub modio abstruso lateret, metropoli Viennensi Ecclesia Pastoris morte viduata, dum de successore deligendo habentur comitia, decennem puerum acclamasse ferunt, virum sanctum nomine Bernardum Ambroniaci Abbatem Viennensi Ecclesiæ a Deo electum Pontificem. Qua quidem voce, tamquam cælitus lapsa, & a cunctis comprobata, vir sanctus, accedente etiam Romani Pontificis consensu, ad cuius aures hominis sanctimonia peruenerat, eligitur, & consecratur Episcopus, miro totius populi desiderio atque applausu.

[4] Tali itaque suscepta prouincia, animus, qui antea tantummodo diuina sectando otiari consueuerat, omnium curam gerere coactus est: & terrena tractando, diuinorum tamen se rigidum fortemque præstabat satellitem vsque adeo, vt ne tantillum quidem de vigiliarum rigore, ieiuniorum austeritate, & orationum perseuerantia detraheret. [Romanēse cœnobium construit.] Verumtamen pristinæ vitæ memor, & optime vixisse reputans, qui procul a ciuilibus negotiis abesset; quo purius cælestia contemplaretur, locum quemdam solitarium ad flumen Isaram sibi delegit, quē spinis siluarumque asperitate repurgatum, templum & monasterium in honorem SS. Petri & Pauli Apostolorum sibi construxit, nomenque de Romanis ab eo penes quem ius loci spectabat indidit, vbi reliquum vitæ tempus sanctissime peregit. Talibus demum præclare gestis, ac diuinis virtutibus & miraculis ornatus, ingrauescente morbo, sumpto sacrosanctæ Eucharistiæ viatico, obdormiuit in Domino, annum agens sexagesimum quartum, Episcopatus munere functus annos duos & triginta. Sepultus est autem in æde sacra, quam in eodem loco de Romanis construxerat, donisque præclaris ornarat.

ALIA VITA
ex vetustis codicibus manu exaratis
eruta a Pet. Franc. Chiffletio Soc. Iesu.

Barnardus, sive Bernardus Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0991

Ex mss.

[1] Beatus Barnardus, patronus Romanensium, qui a filius boni odoris interpretatur, in Lugdunensi diœcesi ex illustri valde prosapia oriundus fuit. [S. Barnardus litteris institutus,] Hic in ætate primæua liberalibus studiis eruditus, innocentis vitæ primitias in Ecclesiæ contubernium delibauit. [fit miles:] Mortuis vero fratribus eius, parentes eius vt ipsum hæredem haberent, a scholis extractum, militiȩ exercitiis in castris Caroli deputarunt: quod vtrum ex animo fecerit, aut patris necessitate cogente, subsequens declarauit euentus. [sua dat pauperibus:] Nam cum pater eius decessisset, protinus ipse qui sub militari habitu religiosum gerebat animum, cœpit perquirere qualiter patrimonium ad se deuolutum, in alimonias pauperum perpetuo posset conuertere, non amore filiorum retractus. Considerata igitur cuiusdam loci aptitudine, cui vocabulum erat Ambroniacus, acquisiuit illum ab Abbate b Luxouiensi, permutatione hæreditatis paternæ: [construit cœnobium Ambroniacense:] vbi renouata quadam ecclesia, in honore Dei genitricis olim constructa, sed a paganis postmodum euersa, in ipso loco abbatiam construxit, Abbate & monachis collocatis ibidem, quam bonis amplissimis sublimauit.

[2] Interea tantis ieiuniis, tantis vigiliis, tantis orationibus seipsum exercebat, vt sub militaribus armis ad modum Martini, monachorum perfectionem assecutus videretur. [sanctissime viuit adhuc secularis;] In coniugio enim tamquam sine coniuge cælebs viuebat, & inter filios tamquam sine filiis, quæ Dei non quæ mundi erant cogitabat: circa pauperes opulentus, circa orphanos pater, circa viduas maritus, oppressorum subleuator, mœrentium consolator, non sibi sed omnibus viuens, fideliter promissa complebat: multo libentius quam acciperet, tribuebat: inter discordes, caussas discordiæ benigne dirimebat: [hospitalis in pauperes:] in iudiciis absque personarum acceptione cuique ius suum tribuebat: nulli auxilium petenti denegabat; in suscipiendis hospitibus eam gerebat sollicitudinem, vt gemeret illa die, quando propriis manibus peregrinis non ministrasset. Ecclesiarum vero frequentans limina pæne totam noctem in oratione ducebat. Præterea miranda morum grauitas, loquendi modestia, corripiendi constantia, doctrinæ prudentia, agendi cautela sic ipsum perfectum fecerant, vt solus militaris habitus, & curiæ conuersatio, & regia familiaritas, & rerum domesticarum ordinatio eum virum alterum assimilaret.

[3] Denique c relicta cum sua nobili prole coniuge, & omnibus aliis derelictis, in eo quod ipse fecerat monasterio, [fit monachus:] sub Abbatis disciplina se tradidit mancipandum: vbi tantam ieiuniorum continuationem, ciborum abstinentiam, vestium asperitatem, orationum constantiam, vigiliarum pernoctationem, silentij tacituritatem, [religiosissime viuit:] lacrymarum inundationem, ceterarumque virtutum perfectionem attigit, vt possibilitatem humanæ naturæ transilire videretur: & licet omnia bona collegij ex eius beneficio defluxissent, tamquam tamen seruus inutilis inter reliquos victitabat. His itaque moribus ornatus, Deo & hominibus acceptus, [fit Abbas:] omnium intimo venerabatur affectu. Vnde factum est, vt Abbate mortuo voce omnium eligeretur, & inuitus in Abbatem consecraretur: sub quo quantum ille monachorum chorus creuerit, quantum illa Ecclesia facultatibus dilatata, ornamentis decorata, religione sublimata, fama exaltata conscenderit, pluribus antiquorum monimentis ibidem continetur. Insuper ipse humilis incessu, suauis aspectu, alloquio mitis, vultu placabilis, sic humana gerebat, vt diuina non desereret: prior siquidem reddendis diuinis laudibus assurgebat, primus surgendi tempora notabat, nonnumquam totam noctem orando vel legendo transigebat: inter agenda mens a contemplatione, lingua ab oratione, manus a misericordia nequaquam cessabat: receptorum hospitio peregrinorum omni vespere pedes abluebat.

[4] [peregrinorum quotidie pedes lauat:] Interea discurrente fama viri Dei, instante electione Viennensi, puer quidam d duodennis in medio eorum qui conuenerant existens, acclamauit dicens, Barnardum Ambroniacensem Abbatem a Deo electum in Ecclesia Viennensi Pastorem. Quod cum esset ab omnibus approbatum, [mirabiliter eligitur Episcopus Viennensis.] in prædictum Pastorem vnanimiter est electus. Sed cum nullis precibus vel modis aliis ad hoc ministerium suscipiendum induci potuisset; magno Regi Francorum Carolo, cui iam cum militia potiretur, familiaris extiterat, suas electores direxerunt epistolas, vt ipsum ad susceptionem prȩdicti regiminis compelleret. Qui gauisus honore viri, cum nec precibus, nec modis aliis flectere potuisset eumdem, direxit legatos ad Romanam curiam, vt auctoritate Apostolica compelleretur ad susceptionem regiminis supradicti. Quod cum factum fuisset per legatum a e Paschali Papa super hoc transmissum, [compellitur a Papa episcopatū admittere;] ad hoc auctoritate Apostolica compellentem eumdem, inobedientiæ culpam præcauere volens, licet inuitus, & dolens obediuit.

[5] Factus itaque Pontifex Viennensis, omnium curas in se suscipere sategit, mœrentium consolator, pauperum refocillator, peregrinorum susceptor, recte viuens, recte docens, recte infirmitatem attendens: assiduis autem ieiuniis, pernoctationibus, quotidianis laboribus, [virtutibus floret:] aut in oratione, vel in pauperum recreatione, seu in cæteris misericordiæ operibus, sic carnem macerabat, vt hærēte sola cute ossibus, magis exanimis quam viuus videretur. In Missarum vero celebratione, quam omni die faciebat, tantam lacrymarum inundantiam offerebat, vt prius seipsum mactans Deo, extra se factus circumstantes nec audire nec videre cognosceretur. Si quis autem ei sua crimina confiteretur, ipse grauius affligebatur, quam qui eadem commisisset.

[6] Factum est autē in diebus illis vt cum oratio confessionis Catholicæ fidei in Nicæno Concilio promulgata, & Ecclesiis Galliarum directa vulgaretur, religiosus Princeps cognita beati Pontificis eloquentia, Romam f eum mitteret disceptatorem apud Romanum Pontificem, [mittitur Romam:] cur cum fides Catholica Spiritum sanctum a Patre & Filio procedentem habeat, illud tantorum Patrum Concilium procedentem a Patre & non a Filio conscripserit. In qua disputatione quod Spiritu sancto repletus fuerit, ipsa luculentissima disputationis conscripta oratio indicat, quam posteris qui præsentes fuerunt, memoriæ mandauerunt. Facta igitur agnitione per ipsum, Romanus Pontifex consilio & petitione viri sancti constituit, quatenus ad confirmationem fidei Catholicæ hæc confessæ fidei oratio in omnibus solemnitatibus post Euangelium recitaretur.

[7] Tandē vir sanctus tumultibus, & occupationibus a contemplationis quiete g solita præpeditus, cœpit inquirere, sicubi locum remotiorem posset construere, in quo tumultus deserens, Deo vacaret liberius. Factum est autem vt quædam nobilis mulier carens hæredibus, per manus ipsius B. Petro & Ecclesiæ Romanæ partem patrimonij sui legaret ad construendum ibi monasterium: quod & factum est per diligentiam eius in loco, cui Romanis nomen imposuit. Constructa autem h ibidem ecclesia in honore B. Petri, [construit Romanense monasterium] & monachis cum Abbate collocatis ibidem, in ipso loco sepeliri desiderans, trium Martyrū reliquas, quos fidei suæ primitias Vienna habuerat, primum transtulit reuerenter, scilicet Seuerini, Exuperij, [& reliquiis ornat:] & Feliciani. Tanta autem donatione Principum ob eius gratiam dotata est subito illa Ecclesia, vt magnæ monachorum multitudini sufficeret necessaria ministrare. [eo secedit:] Hunc autem locum ad inhabitandum eligens, hic quiescebat a tumultibus, hic riuos lacrymarum fundebat, hic orationis vota offerebat.

[8] Appropinquante autem termino vitæ sibi per multa visionum indicia reuelato, ingrauescente corporis molestia, conuocato Clero, [obitum suum prædicit:] & populo in Ecclesia Viennensi, luculento ac spirituali sermone omnes exhortatus, exitus sui sub specie peregrinæ profectionis vocationem indicauit: verebatur enim ne si manifeste vitæ finem instare nuntiaret, locum in quo sepeliri elegerat, impediretur habere. Disposita itaque domo, Romanis tandem exinde transiturus aduenit. Vbi cum triduum fecisset (quo toto triduo numquam ab oratione surrexerat, nec etiam nocte) cum quartam noctem continuare vellet, [voce cælesti euocatur:] circumfusus nimia claritate, diuinitus emissa voce audiuit: Veni, quia expectaris. Gauisus igitur, cum prostratus illo, quo superiacere consueuerat, cilicio, rogaretur quatenus longam inediam vel modico cibo releuaret; Panis, inquit, ille iam mihi, Fratres mei, sumendus est, sine quo nec in mundo, [sacramenta suscipit:] nec in cælis viuitur; cuius sapor reficit Angelos, Apostolos pascit, Sanctos recreat; quo quisquis vescitur, numquam in æternum moritur. Sacramentum itaque huiusmodi panis mihi apportate, vt eo accepto viatico, viam vniuersæ carnis aggrediar, in patriam profecturus.

[9] His dictis psalmodiam primus incœpit, sicque in diuinis laudibus pernoctantibus, tanta claritate illa cellula perfunditur, vt ij qui præsentes aderant, terræ velut in ecstasi prosternerentur. [luce cælesti & odore repleto cubiculo moritur.] Expletis autem Matutinarum horis, ecce repente suauissimus odor cum claritate superuenit: illucescente vero die beatus ille spiritus carne solutus, liber cum illa claritate ad Dominum migrauit: odor vero remansit quousque corpus fuit traditum sepulturæ. Transiit autem die Dominica, vitæ suæ anno sexagesimo quarto, episcopatus vero tricesimo secundo: nam decem & octo annorum a scholis abstrahitur, septem annis coniugium sustinuit, quatuor annis sub Abbate monasticam vitam duxit, tribus vero annis Abbas præfuit. Sepultus est autem X. Calendas Februarij in basilica S. Petri Apostoli, quam ipse Romanis ædificauit.

EPITAPHIVM, EX MARMORE.

Mœstifica quisquis scriptura pascere visum
      Hic cupis, & mortis conditione gemis;
Marmore scito sub hoc Barnardi corpus humatum,
      Ordine qui micuit Pontificale cluens.
Inclytus, egregius, largus, facundus, honestus,
      Doctrina, populo, religione, Deo.
Ipse Viennensi ter denis, atque duobus
      Annis Metropoli præfuit Ecclesiæ.
Condidit hoc templum voto studiosus amœno,
      Deque suis rebus sistere constituit.
Curriculum quartum post bis sex lustra peregit,
      Ni nostrum numero fallitur arbitrium.
Deinde Febroarias deno Sole ante Calendas
      Decessit, moriens corpore non anima.
Quem Deus omnipotens Acherontis ab amne…
      Eruit, Angelicis * inserat atque choris.

[Annotata]


Side Note* forte, inseruitque.

a Videtur Auctor Barnardi nomen deducere ab Hebræ bar, quod filium significat; & nerde, quod nardum, alij muscum vertunt. at Teutonica vox est Bernard, vel Bern-hart quam Kilianus vrsinum ingenium, [ Bernardi etymon.] vel vrsinum cor interpretatur Fortassis rectius Bern-ard, vel Barnard, ardenti indole præditum dixeris; aut Baern-aerd, aperta promptaque indole.

b De Luxouio nobilissimo cœnobio egimus in Vita S. Deicoli 18. Ianu cap. 2. agemusq; sæpe alibi, præsertim 29. Martij ad vitam S. Eustasij.

c Consentiente nimirum mariti pietati,

d Prior vita habet decennem tantum fuisse.

e Mendum hic esse in nomine Pontificis, supra ostendimus; cum triennio, & quod excurrit, ante Episcopus fuerit, quam Paschalis Papa eligeretur.

f Rursum hic mendum veremur. princeps huius legationis fuit Bernarius VVormantiensis Episcopus; socij Iesse Episcopus, & S. Adalardus Abbas Corbeiensis. an & Bernatdus tamen noster, siue Episcopus iam electus, siue Abbas adhuc Ambroniacensis, vna missus sit, ambigi potest. Missi sunt a Concilio Aquisgranensi habito anno 809. Quærebatur na ad illud symboli Nicæni, qui a Patre procedit, addendum esset, Filioque. Faciebant Galli: retinens antiquitatis Leo III. Papa fieri Romæ nolebat. De hac re consule Concilia Gallicana Sirmondi, & Baronium in Annalibus.

g al. solida.

h Petrus de Natal. lib. 10. cap. 72. in ecclesiam S. Romani translata horum Sanctorum corpora scribit. Vnde Lieuræus supra primum in S. Romani ecclesia collocata scribit, deinde ad Romanense cœnobium deportata. Sed falli ambo videntur. Ioannes Chenu in honorem XII. Apostolorum, siue trium Sanctorum Martyrum Seuerini, Exuperij, & Feliciani, VI. Nonas Octobris dedicatam Romanensem ecclesiam scribit.

MIRACVLA,
Auctore, vt videtur, Adone Episcopo.

Barnardus, sive Bernardus Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0995

Ex mss.

[1] Qvamuis imperitia mea in posterum velut inscia litterarum calumniabitur, tamen vis amoris Domini Antistitis alitorisque mei Barnardi cōpellit me scribere virtutes nuper gestas. [Miracula ad eius reliquias, & donaria.] Cum igitur Aquitanici populi cum Pontificibus Concilium apud ciuitatem, quæ dicitur Vetula, in pago a Vallauorum celebrarent, affuit & Romanensium congregatio, corpus prælibati Pontificis deferens. Si quis ergo voluerit scire virtutum illic gestarum copiam, vera inde excipere poterit indicia, quod arca, qua sacratissimum eius corpus continetur, auro argentoque decenter ornata, ex oblationum abundantia, quas illi fidelium detulit manus deuota, fabrili opere hactenus contexta cernitur: quod & aureæ testantur Cruces, necnon & candelabra auro argentoque decora.

[2] [Muta vocem recipit;] Subsequenti autem tempore erat Romanis quædam sanctimonialis femina, officio linguæ priuata, quæ in ecclesia permanens, rogabat Deū intima cordis compunctione. Die ergo natalis Apostolorum Petri & Pauli, cum iam vespertinis hymnis ex more dictis, pueri Benedicamus Domino decantarent; ipsa cum reliquo populo Deo gratias proclamauit.

[3] [cæcus visum,] Sub eodem itaque tempore fuit apud Viuentiacum quidam coriarius. Hic cum die Dominica non seruato honore diei, artis suæ exerceret opus, manubrium ferramenti tam valide adhæsit manui, vt euelli non posset: lumine oculorum insuper obcæcatus, temeritatem suam omnibus fatebatur. Cui per visum quidam apparuit, & vt Romanis S. Barnardi auxilium flagitaret, monuit. Romanis perrexit, sanitatemque recepit.

[4] Quid etiam in Valle Aurea, quæ in pago Viennensi sita est, [item alius,] gestum sit non tacebo. Concilium ibi per singulos annos Viennensium ciues decreuerant celebrare: aduenerat ibi quidam cæcus B. Barnardi præstolans aduentum in gradibus capellulæ, quæ ligneis contexta stipitibus constructa fuerat: cui cum dicerent adesse turbam laudantium Deum pro Beati aduentu Barnardi, iuit statim, & visum recepit.

[5] Illis testantibus veritatem cognoui, qui ad festiuitatem Ramis palmarum Romanis aduenerant, de cuiusdam cæci illuminatione. Mos apud incolas inoleuit, vt ea die ad processionem cum frondibus membra sacratissimi Præsulis secum vehant. [alius.] Verum cum ad tantam lætitiam populus conueniret, affuit & cæcus quidam, magnis vocibus inquiens, se clare meruisse videre: ad cuius voces cunctus commotus populus concinendo personuit, Te Deum laudamus.

[6] Beato testante Luca didicimus, Saluatorem nostrum Apostolos extra Hierusalem die Ascensionis suæ eduxisse, & alta cælorum penetrasse: cuius memor processionis Romanensium congregatio, cum hanc vno annorum componerent, [Flores eius sepulchro impositi morbos pellunt.] herbæ, vulgo dictæ b Gladioles, flores vnus adolescentium capsæ memorati Pontificis lȩtabundus imposuit. [Luc. 24. 50.] Die vero altera collectos quos posuerat flores seruare studuit; ex quibus multa beneficia languentibus beatus postmodum præstitit Antistes Barnardus.

[7] Illud ergo miraculum placet modo inserere quod palam monstratum assidue, postquam regendam, cui Deo auctore deseruio, hanc Viennensem suscepi Ecclesiam. Iuuenem quemdam sui parentes intulerunt Romanis qui numquam ambulauerat: [Gressum quidam ad eius sepulchrum recipit.] quem cum ante B. Barnardi sepulchrum posuissent, basibus consolidatis & plantis surrexit incolumis: hic denique miraculum suum quolibet anno circumfert: & licet hic beatissimus impar sit Apostolis, tamen quod ad Portam templi Speciosam Petrus quōdam egit cum Ioanne, huic simile esse cognoscitur: illum Petrus præcepit surgere, istum diuina virtus meritis Pontificis voluit erigere. Sufficiat ergo quærentibus virtutes beati Pontificis, hoc tantum de eius scriptum miraculis; sed volo eos scire, multa fuisse, & iugiter esse, & tanta quæ etiam modum scribentis videantur excedere.

[Annotata]

a Vellauni, vel Vellaij, intelligi videntur.

b De Gladiolo prolixe agit Rembertus Dodonæus pemptade 2. lib. 2. cap. 12.

DE TRANSLATIONE S. BERNARDI,
quæ celebratur IX. Kalend. Maij.

Barnardus, sive Bernardus Archiepiscopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0994

[1] Regni cælorum ciuibus tantam gloriam consueuit tribuere omnipotens Deus, vt coruscantes miraculis spargant per populos famam laudis: & nostris temporibus de magnifico Patre nostro B. Barnardo Pontifice visiones clara ostensione sunt reuelatæ hominibus ætate meritoque diuersis. Sed cum nullus acquiesceret, ostendit se cuidam viro, nomine Raynaldo, ætate longæua, & sacerdotali gratia sublimato; cuius relatione omnis dubietas merito pelleretur, quia erat vir nobilis, & castitatis munere insignis: &, [Apparens quibusdā, iubet corpus suum transferri.] vt ipse retulit, ita sibi apparuit. Dum quiesceret in stratu suo sub profundo noctis silentio, apparuit ei quidam vir magnæ auctoritatis, sacerdotali stola indutus, ferens Archiepiscopale pallium, qui eum vocauit, dicens: Raynalde me, te volo scire, conditorem huius fuisse loci, & vt corpus meum Fratribus tuis præcipias transferri, quod indigne concluditur in cœno aquarum. Cœpit autem eadem reuelatio multis apparere, & minaci voce idem Sanctus vt celerius fieret præcipere; & nisi obedirent suis sermonibus, locum asserebat, quem fundauerat, desolaturum.

[2] Igitur tertia feria infra Albas Paschæ, Nono videlicet Calendas Maij, anno Dominicæ Incarnationis a … XLIV. detectum est sanctum corpus eius, [Vino, quo id ablutū, fiunt miracula.] & a tellure leuatum summa cum lætitia. Sed cum a tumulo membra beati Pontificis leuarentur, visum est senioribus vino ablui, ex quo multa sunt officia languentibus præstita. Vidimus energumenos, atque lunaticos huius liquoris vnda potatos, viribus conualuisse sedata impulsione dæmoniaca. Sed postquam feretro impositæ fuissent beatæ reliquiæ, fit clamor sanctorum gaudentium; atque ad sinistram altaris Apostolorum, quod ipse viuens sacrauerat, locantur summa cum lætitia populorum.

[Annotatum]

a Supra diximus legendum CMXLIV. quem numerum ceteri characteres adiuncti stabiliunt, qui in annum 1044. 1144. 1244. &c. non quadrant.

DE MARGARITA VIRGINE RAVENNÆ IN ITALIA.

An. Ch. MDV.

[Praefatio]

Margarita, Virgo Ravennae in Italia

[1] Margaritæ virginis religiosißimæ nomen generali catalogo Sanctorum inscripsit Philippus Ferrarius his verbis: Russij apud Rauennam B. Margaritæ Virginis. Vitam eius edidit Italice Seraphinus Firmanus Canonicus Lateranensis: [Margaritæ natalis,] quam cum aliis eiusdem Seraphini operibus Hispanice vertit Bonauentura Ceruantes de Morales, Gallice Franciscus Gilbertus de la Brosse, [vita,] Latine demum Philippus Zoutæus noster. Cui aliam subiiciemus ab Hieronymo Rubeo, eleganter conscriptam, editamq; in postrema Surij editione: quam & Siluanus Razzius Italice reddidit to. 1. de feminis sanctitate illustribus, qui Beatam quoque appellat, cum alioqui citati ante auctores non prodant an sit in sanctarum Virginum album publice ab Ecclesia relata. Eius iterum mentio fiet inferius XXVIII. Ianuarij cum de Gentile eius discipula agemus. De vtriusque vita hæc tradit idem Seraphinus: Anno 1537. S. D.N. Paulus III. [ves gestæ iussu Pauli III. examinatæ.] Pontifex Maximus iussit examinari multa testimonia circa vitam piarum mulierum, de quibus supra meminimus, per Illustrissimum & Reuerendissimum Cardinalem Simonettam, qui litteris suis datis ad Cardinalem Mantuanum, atque ad Excellentissimum Mantuæ Ducem de earum sanctimonia testatur. Sua Sanctitas autem confirmauit Societatem institutam a B. Margarita, vti ex bulla apparet ab eodem Pontifice data.

VITA
Italice scripta a Seraphino Firmano,
Latine reddita a Philip. Zoutæo Soc. Iesv.

Margarita, Virgo Ravennae in Italia

EX Italico Seraphini Firmani.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] [Christus suæ Ecclesiæ semper succurrit in aduersis.] Qvamquam Dominus noster Iesus Christus sempiternus summi Dei filius se in omnibus verum Deum esse demonstret; suam tamen diuinitatem hoc vno potissimum suis patefacit, quod cum semper Ecclesiam suam, veluti nauem, diuersis persecutionum fluctibus iactari permiserit, numquam tamen eam naufragio absorberi patiatur: qua scilicet in sufferendo tolerantia & in defendendo fortitudine, ostendit se Deum simul & hominem esse. Ita Martyrum suorum virtute diabolicam Tyrannorum rabiem repressit, Doctorum sapientia prostrauit hæreticorum perfidiam, ac viuo sanctorum monachorum religiosorumque exemplo nefanda hypocritarum monstra confudit. Et quoniam hisce temporibus maiores solito exoriuntur tempestates, quid aliud nobis in spe esse debet quam futurum modo vt Dominus, quemadmodum alias, etiam ventis imperet, & procellas omnes cum insigni denique tranquillitate commutet? Quod speramus profecto, & credimus sine dubio, (quemadmodum antea non semel visum est) Sanctorum meritis nobis prestitum iri. Et ne tam diuturno temporis illius desiderio frustra ij suspensi videantur, qui exspectant redemptionē Israël, atque vt facilius eam moram ferant; paucis ea recensebo quæ nostra ætate per illustrem duarum mulierum sanctimoniam contigere: vt spes nostra, horum temporum iniquitate quasi extincta, illarum exemplo reuiuiscat.

CAPVT I.
Margaritæ Ortus. virtutes.

[2] Paucis annis ante a horrendum illum conflictum qui inter Hispanos Gallosque initus iuxta Rauennam est anno post Christum natum millesimo quingentesimo duodecimo, hinc ad meliorem vitam discessit integerrima Virgo, [Margaritæ patria,] Margarita nomine, vere omnium pretiosissima, plurimisque ornata miraculis. Nata ea est oppido humili & exiguo, cui nomen b Russio: vnde non sine labore ea ipsa pauca, quæ de eius gestis conscripsi, mihi colligenda fuerunt. [sanctitas a prima ætate.] In ea iam inde a prima infantia illustres sanctimoniæ notæ extiterunt, adeo vt pie nonnulli crediderint, quemadmodum c de S. Iacobo Apostolo censet Hieronymus, eam multo ante Dei gratia fuisse ornatam, quam in lucem ederetur. Tres menses nata erat, [Triennis fit cæca:] cum oculis orbat est: perinde quasi rationi consentaneum esset, eam rerum terrenarum aspectu priuari, quæ ad diuinarum tantummodo contemplationem nata esset.

[3] Porro a quinto ætatis anno, nullis morborum mota periculis, [semper nudis pedibus incedit:] quauis anni tempestate nudis pedibus incessit. Septimum vix attigerat, cum ieiuniis vacare, &, ne sponsi sui absimilis esset, eam cœpit paupertatem sectari, vt non solum possessionibus, [mendicato viuit.] sed domo, vestitu, reliquisque ad victum necessariis sese abdicans, eleemosynis conquisitis viueret. Et quamquam integerrima eius caro numquam concupisceret aduersus spiritum, tamen eo quod tamquam exemplum proposita esset orbi terrarum, a Christianis moribus in Epicureos degeneranti, affligebat continenter corpusculum suum ieiuniis, [& in summa austeritate:] vigiliis, ciliciis aliisque asperitatibus; modo in multam noctem lacrymis suspiriisque ad Deum ardentissimis indulgens, modo humi ad quietem modicam prostrata, aut sarmentorum manipulo incumbens.

[4] Ne autem quidpiam ei ad Christianæ perfectionis normam deesset, tamquam aurum in fornace, ita variis eam afflictionibus experiri Deus atque examinare voluit; [14. annis ægrotat:] adeo vt Iobi instar per quatuordecim continentium annorum seriem diuersis morbis illam exerceret. Quo spatio sane longo ita expers vixit omnis humanæ consolationis, vt etiam ad doloris sui incrementum a multi velut improba & Superis inuisa sperneretur; [patitur obtrectatores.] & quæ nulli molestiæ quidquam facessebat, maledicis detrahentium linguis crudelem in modum appeteretur: credo, vt quæ Christi innocentiam æmulabatur, eius quoque ferendo exprimeret patientiam. Et certe si, vt sacræ habent litteræ, patientia perfectum opus operaur, quis in eo genere illius perfectionem in dubium vocabit? [Iac. 1. 4.] Præsertim cum constet tanto eam amore detractores suos prosecutam, quanto alij amantissimos sui, imo fratres, prosequi consueuere. Ita profecto ab omni indignatione erat aliena, [optime erga eos affecta:] vt cum maxime ab aliis affligeretur, tum benigno maxime animo ac vultu esset, semper rata maioribus se iniuriis dignam esse. Plurimos ipsa ob singulares virtutes sui admiratione affecit. Vndique enim erat in ea, quod stuporem adferret. [semper sui similis:] Sed numquam equidem ad maiorem admirationem motus fui, quam cum in tantis molestiis rebusque adeo aduersis eam semper vidi sui similem constantissimo atque æquissimo animo perdurare; eo quod nulla virtus sine animi demissione absolui possit, quamquam ipsa sine aliis virtutibus cum Dei auxilio ad perfectionem sufficiat.

[5] Quamuis autem a pluribus adeo conculcaretur, tamen tantum abest vt lumen eius hac ratione absconderetur, vt etiam euictis tenebris facile sese conspicuum daret. [multos in spiritu instituit:] Vnde factum vt plurimi sanctimoniæ eius odore capti se ad eam conferrent, & subinde plures quam trecenti ex eius præceptis penderent, eaque duce in Euangelicæ profectionis via vterentur: qui merito proinde etiam palam eam vitæ magistram appellabant, nimirum qui eius exemplis potius quam verbis in rectam viam erant reuocati. [omnes consolatur,] Singulari commouebatur commiseratione eorum quos peccatis obstrictos sciret: multos desperatione ante abiectos erexit, atque ad spem in Deo ponendam adduxit; nullo prorsus sine spirituali auxilio ab ea discedente. Ea nempe virtute Deus eius verba instruebat, [efficax in verbis:] vt hinc timorē, inde amorem Dei, animis auditorum infigēs, omnes omnibus modis ad Christi imitationem & fugam peccati impelleret. Videre hoc est in matrona nobili, [matronam a vanitate conuertit:] quæ ante vanæ mundi pompæ mire dedita cū esset, auida audiendi eius documēta, ea denique audiuit: at talē simul vim iis addidit Deus, vt ab illa domum digressa, animum vestemque continuo mutaret, mundumque omnem abiiceret, vt vni se orationi totam consecraret.

[6] Superuacaneum mihi videtur altam animi eius describere demissionem, quæ in caussa fuit vt tantum e contemptu perciperet gaudium, quantum superbi solent e magnitudine & gloria sua. Licuit id tum vel maxime cognoscere, cum ex Dei voluntate Ariminum petiisset, [honorem fugit:] vbi ab omnibus atque adeo Clero ipso tanta excepta est significatione lætitiæ, tanto honore & plausu, vt maiore homo excipi non posset. Appellata est scilicet vulgo Sancta; eoque culta modo, qui Sanctis conuenit. Demum cum se abdere in latebras pro sua voluntate non posset, ad benedictionem suam omnibus impertiendam coacta est: qua impertita confestim Rauennam remeauit: vbi paucis nota, a pluribus contemnebatur, [contemptu gaudet:] suam ibi tantūmodo quietem dictitans, vbi contemneretur. Vnde liquido constat minime confictam fuisse eius demissionem, perinde vt aliquorum solet, qui non vt vilipendantur sese abiiciunt, sed vt mansueti & mites habeantur. Et duplex quidem hæc superbia est, humilitate gloriam venari. At qui perfecte humilis est, is scilicet mundo crucifixus est, & cum S. Paulo gloriatur tantūmodo in cruce Christi Domini. [Gal. 6. 14.] Quemadmodum & in hac ipsa, de qua agimus, apparuit, quæ mirū in modum pro consuetudine sua extollebat castitatem, ita tamen vt diceret humanis eam viribus & industria minime posse comparari.

[7] Hinc cum quidam ex iis qui pie erga ipsam afficiebantur, carnalibus desideriis grauissime pulsaretur, [cuidam obtinet vt liberetur a tentationibus carnis.] eumque iamiam succubiturum cognosceret: egregie eum confirmauit, & ad resistendum adhortata est, dicens minime eos coronari qui hostibus terga præbuissent. At ille cum diffidens ac desperans de victoria, humili prece nihilominus eius opem imploraret, coacta tandem in hæc verba eum affata est: Quandoquidem adeo diffidas de re, quæ tibi facilis obtentu esset, si quātum in te est, conniti velles, assero profecto in posterum numquam tibi ab huius vitij conflictu periculum negotiumue fore; a quo ne supereris, tantopere times: sed carebis quoque corona, quam fortiter depugnando consequi potuisses. Ecce autem eo ipso temporis puncto sensit se vexatione illa liberatum, adeo vt absque periculo post cum feminis agere posset, perinde ac si ad infantium integritatem rediisset. Idem postea sumpto eremitæ habitu quam diutissime superuixit, ac non ita pridem e vita migrauit.

[Annotata]

a Rauenna, vt scribit Leander Albertus, ingentem anno post Ch. N. MDXII. accepit cladem, fracto Hispanorum exercitu, cum ea pugna Gasto Foisseius Gallorum Imperator cecidisset: etenim a Gallo milite direpta crudelissime est &c. subiungit perpetrata in ea direptione sacrilegia, & diuinæ animaduersionis exempla.

b Russium, vt Ferrarius in Notis scribit, castrum est inter Fauentiam & Rauennam, Fauentiæ tamen propius ad V. M. P. De eo infra Rubeus.

c S. Hieronymus lib. de Scriptorib. cap. 2. de S. Iacobo Apostolo: Hic de vtero matris sanctus fuit: vinū & siceram non bibit &c.

CAPVT II.
Vaticinia eius, ac miracula.

[8] Aliud in hac repertum est admiratione item dignissimum: nimirum cæca cum esset, quod non solum præsentia, verum etiam futura, & remota valdeque dissita cognosceret. Et quoniam longum esset multa huius rei exempla adferre, vno contentus ero, quod est huiusmodi: Tradiderat se quædam in eius disciplinam, Gentilis nomine, (de qua postea erit sermo) quæ sæpius eam conueniebat, vti in omnibus consuerat, consilij caussa. [Animorū arcana cognoscit:] Hæc ergo cum eam consulere non posset, eo quod cum Deo colloquentem offendisset, sensit nihilominus aliquid sibi ab ea iniunctum, quo clarissime dubij sui resolutionem omnem, quam petierat comprehensam aduertebat. Vnde manifestum indicium est animorum arcana ei perspecta fuisse.

[9] Multa quoque multo ante prædixit, quæ omnino quemadmodum prædixerat euenere. [futura prædicit:] Quare non temere concludo prophetico eam spiritu fuisse afflatam. Non omittam hic aliquod eius documentum, omnibus spiritalis vitæ studiosis apprime necessarium; quod quamuis plurima ei diuinitus reuelarentur, [reuelationes non magni facit, ne fallatur,] numquam tamen ea magni fecerit, neque vllam eis fidem habuerit, ne hac ratione a diabolo incauta falleretur, qui (vt est in sacris litteris) transfigurat se in Angelum lucis, vt facilius imprudentes fallat. [2. Cor. 11. 14.] Idcirco clare diserteque præcepit discipulæ isti, de qua supra memini, ne fidem cuicumque demum rei adhiberet, nisi quam Ecclesia credendam proponeret: quo vno documento omnes euanescunt dæmonis illusiones, quæ vt plurimum alioqui redundant hoc tempore, quo Antichristo cathedra præparatur, cuius est aduentus, vt S. Paulus ait, secundum operationem Satanæ in omni virtute, & signis, & prodigiis mendacibus, &c. adeo vt vix decima eorum pars, qui supernaturalibus reuelationibus facile credunt, callidi astutique inimici fraudes possit euadere. [2. Thess. 2. 9.] [vt multi, nimium creduli:] Cuius rei periculum vtinam cum magno animarum detrimento quotidie non fieret! cum nimirum homines tam multa hodie inutilia & periculosa passim credunt, vt quæ necessaria sunt, penitus obliuiscantur.

[10] Sed vt vnde abij, reuertar; aio orationem mentalem eximie quidem ab hac Virgine deprædicatam fuisse, [orationem vocalem commendat,] ita tamen vt eam, quæ vocalis dicitur, non damnaret; imo vero laudaret maxime, videlicet qua Ecclesia ipsa plurimum vtitur. Dicebat autem, nequaquam fieri nos posse diabolo superiores, nisi animum continenter in Deo fixum haberemus, atque ex eo pendentem, quemadmodum ferrum a magnete pendere solet: [& coniunctionem eam Deo;] qua quidem cum Deo coniunctione atque suspensione destitutos, continuo nos in otiosas cogitationes relapsuros, a quibus mox ad perniciosas simus abripiendi. Quare in id incumbendum totis viribus, vt animi nostri a terrenis abducti in altis versentur, omnesque actiones ardentibus in Deum desideriis afficiantur, adeo vt oratio nos semper præueniat, comitetur, & doceat. [capite & facie splendenti conspicitur:] Atque ita recte præcipere poterat, quando anima eius tantopere in Deum raperetur, vt numquam non cum eo esset coniuncta. Hinc sæpenumero inuenit discipula, eius caput ac faciem tam eximio fulgore splendentem, vt oculos suos in eam cum maxime vellet, intendere non posset. Ita animæ claritas ex continenti Dei contemplatione in ipsum corpus redundabat. Adeo erant facultates naturales corporis eius omnes subactæ, [cibum inuita sumit:] vt plures annos omni gustu & appetitu comedendi priuatæ, ad cibum æque ac ad medicamentum nauseabunda accederet: atque eo præcipue timore ad hoc ipsum adducta, ne sibi vltro mortem accerseret: quam licet expeteret, accelerare tamen nolebat, accommodans se semper ad diuinam voluntatem, quæ vitam eius ad aliorum salutem cupiebat prorogari. Etenim quicumque vere Christianus est, non sibi sed Deo & proximo viuendum & moriendum putat.

[11] Hoc mea quidem sententia sufficere videtur ad faciendam omnibus fidem de Virginis huius sanctitate. Reliquum tantummodo est vt de miraculis eius agamus: quamquam tota eius vita vnius eiusque continentis miraculi instar habeat. Verum ita vulgo accidit, vt in miraculis non ponantur, nisi quæ exterioribus gratiis demonstrentur: quamquam hoc ipsum donum, si cum vitæ sanctimonia coniunctum non sit, simile sit futurum illi gratiæ, qua præditi fuerunt, quos Christus ait in Euangelio, rogaturos, Nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus? quibus item responsurus sit: Discedite a me, quia numquam noui vos. [Matth. 7. 22. & 23.] Iam vero si omnia huius miracula colligere velim, promissæ profecto breuitatis terminos excedam. [multis sanitatem a Deo impetrat:] Innumeris enim obtinuit corporis sanitatem: atque est etiam in viuis qui coram adfuit, quando ad eam aduectus fuit energumenus carrucæ alligatus, tanto furore & rabie percitus, vt ne a pluribus quidem teneri ac compesci posset: [energumenum liberat:] quem illa tum audacter manu prehendit, iubens dæmonem virtute Iesu Christi ex possesso corpore confestim exire: atque is iussa capessens, illico miserum hominem deseruit, qui hodie etiamnum viuit sanus & liber ab importuno & nefario hospite.

[12] [hydropicū sanat:] Alias cum hydrope laborantem puerum tetigisset, cum hac apprecatione; Deus tibi restituat sanitatem, fili mi; sanitas puero statim restituta est: qui etiamnum superest.

[13] Discipulæ illi, de qua supra disseruimus, puer erat, tibiis a primo vitæ exordio distortis adeo, misereque affectis, [contortum puerum ex parte curatum.] vt iis nec insistere posset, nec sese commouere, nisi humi reptando. Vnde illa ducta commiseratione, cum mater pueri adesset, Surge, inquit, Leo (id ei nomen) & insiste pedibus: qui e vestigio se sustulit, tantum non perfecte sanus. Cui rursus illa: Hoc mihi sufficit fili: nolim enim mihi honorem redditæ tibi sanitatis, [mittit ad imaginem D. Virg. integre curandum:] sed eum totum Dei Matri deferri. Mox eius iussu factis duobus fulcris, curat puerum a matre deduci ad quamdam Deiparæ imaginem, plurimis miraculis id temporis celebrem: vnde non ita multo post, relictis illic fulcris, sanus omnino domum rediit. Hic postea sacerdotio initiatus, post actam cum laude vitam, a septem ferme annis obiit.

[14] [cæca templa obit sine duce:] Hæc Virgo sæpius sola & sine comite aut duce visa fuit obire templa, perinde ac si ea omni vitæ suæ tempore frequentasset: quod me inducit vt credam eam, etsi oculis capta esset, vidisse tamen ea quæ vellet. Plurima quæ iam euenere, multo ante euentura vaticinata est; [multa prædicit;] inter quæ est expugnatio & expilatio Rauennæ & quantum ad alia attinet, eorum adhuc exspectamus euentum, nimirum Ecclesiæ reformationem, [etiam Mahometismi euersionē:] Mahometicæ sectæ euersionem, quam futuram dicebat simul atque Christianis inter se recte conueniret: quem in finem & frequentes ad Deum preces ipsa fundebat, & suis porro imponebat discipulis spiritualibus. Atque has vna omnium voluntate fusas asserebat sine dubio eam quam peteret Dei gloriam & animarum salutem breui obtenturas.

[15] Ex Dei quoque reuelatione congregationem instituit insignitam titulo Boni Iesu, cuius postea regulas, vitæque rationem paucis describam: promisitque numquam fore vt desineret Deum orare pro ea iisque omnibus qui se precibus eius commendassent. [instituit congregationem Boni Iesv] Quod verum esse experti sunt, qui promissis eius fidem habuerunt. Nam & in vitiis superandis, & in virtutibus acquirendis, singularem iis opem omnibus tulit.

CAPVT III.
Obitus. sepultura.

[16] [63. annos nata, fiduciæ plena, moritur.] Tandem plena triumphis, cum annum ætatis tertium ac sexagesimum attigisset, iamque eius præsentia ad cæli ornamentum requireretur, eo deuenit, vt ab extremo singultu prope abesset. Quare lectulo decumbens, contra quam moribundi solent, vultu miram confidentiam præ se ferens, facto signo Crucis, vt sponsum suum imitaretur, vltima hæc verba pronuntiauit: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Quibus pronuntiatis vna cum ipso, quem semper amarat, cælos petiit. Corpus vero altera die, qua terræ mādandū erat, [Corpus postridie sudore fragrantissimo perfusum:] inuenerunt sudore quodam roris consimili aspersum, qui per discipulam strophiolo abstersus, cum ad ignem postea exsiccaretur, tantam excitauit violarum fragrantiam, vt tota inde domus redoleret, odorque ipse in linteo per plures annos recens perseueraret. Obiit XXIII. Ianuarij.

[17] Mirabitur fortasse quispiam, non tot miraculis a Deo ornatam integerrimæ amantissimæque sponsæ suæ mortem, quot aliorum quorumdam solet. Quod & me ipsum quoque in admirationem raperet, nisi scirem iam aduenisse tempus, quo Christus dixit, fore vt homines persequendo Sanctos arbitrentur se obsequium præstare Deo, vti & in ipso Christo patuit, qui Matthæo teste, inter suos ob exiguam eorum fidem non adeo multa mira præstitit, eo quod æternis suppliciis potius digni essent, [tumulus eius disturbatus:] quam donis cælestibus. [Matth. 13. 58.] Similem in modum hæc a plurimis contempta est, adeo vt etiam a morte tumulus, qui ei humilis sane obtigerat, cum coli pie debuisset, nefarie disturbatus confractusque fuerit. Facinus profecto inhumanum & crudele. Indigna videlicet extremo eo honore ducebatur, qui tamen militibus quibuscumque, qui vsurariis, qui impostoribus, qui omnibus denique conceditur. At quantopere hoc Deo displicuerit, breui post demonstratum est. Etenim ab hac impietate vix mense elapso, hæc ciuitas exorto bello Gallis in prædam cessit, [corpus alio auectum.] repletaque cadaueribus est. Vnde clam sacrum eius corpus sublatum, alioque transportatum est: a quo autem terrarum, sciunt tantum qui præsentes adfuere.

[18] Quod si forte nonnullos hoc offendat, quod semper tantopere, atque etiam sine caussa exagitata fuerit; certe hoc aliis, [Cur semper exagitata fuerit.] quibus eius innocentia perspecta fuit, certissimum extitit sanctitatis indicium. Malis enim, vtpote hominum maximȩ parti, displicere non minus signum est probitatis, quam paucis bonis placere. Porro qualis illa toto vitæ decursu fuerit, tempus aliquando, vt in aliis Sanctis vidimus, manifestabit. Hodie quidem quicumque per eius merita aliquid a Deo petunt, voti statim compotes facti clare testari possunt, quomodo optata sint consecuti, Hactenus ergo virtutes aliquas e vita huius Virginis, veluti ex ingenti aliquo campo pauculas spicas collegi: multa præterij consulto, eo quod non omnia hoc tempore litteris mandanda viderentur. Alia magis diuina fateor me fuisse indignum qui scirem, propterea quod ea minus capere potuissem. Multa etiam lapsu temporis e memoria hominum exciderunt; præsertim cum pro sua modestia nollet quidquam laude dignum de se scribi.

[Annotatum]

a Indicat id infra Rubeus.

Regulæ aliquot collectæ e documentis Margaritȩ Rauennatis Virginis, quibus illa Ordinem suum, titulo Boni IESV insignitum, instituit.
Collegit has Seraphinus Firmanus,
Latine reddidit Philippus Zoutæus Soc. Iesv.

Margarita, Virgo Ravennae in Italia

Ex Italico Seraphin. Firman.

I Qvando aliquis in hanc Societatem admitti cupiet, diligenter ponderentur eius verba, simul cum fine quem intendit: nullo autem modo ad hanc vitam ineundam inuitetur, [Simplicitas in admittendis.] vti nec multus de ea sermo instituatur. Si quis autem ingressurus multa curiose deprehendatur inquirere, is ad hunc ordinem minus idoneus reputandus, eo quod fides ei desit & simplicitas, quæ sunt ipsa rerum diuinarum fundamenta, adeo vt sine illis frustra omnia alia documenta adhibeantur.

[Preces ab admissis dicendæ.] II Cum quis admissus fuerit, statim cum pietate dicat quinies orationem Dominicam & Salutationem Angelicam, promittatque vitæ mutationem, vt hæc renouatio a sacris Christi vulneribus incipiat; ad quorum reuerentiam quinies hæc oratio vsurpatur.

[Confessio generalis.] III Generalem de tota vita præterita confessionem instituat, in qua pro viribus conetur contritionem consequi, & satisfacere iis quibus se nouit obligatum, potissimum si quid Deo aut Sanctis secundum rationem vouerit.

[Quotidiana meditatio.] IV Incumbat diligenter orationi, maxime autem mentali, ac quotidie aliquamdiu se interno aliquo exercitio recolligat; modo Christi passionem meditando, modo mortem, modo pœnas inferorum, modo gloriam cælestis Paradisi: Quo in exercitio etsi multum molestiæ in principio experiatur, idcirco tamen cessare non debet, sed omnia ad Dei honorem perpeti, ad quem sine huiusmodi difficultatibus peruenire nemo potest.

[Frequens communio & confessio.] V Sæpe diuinam mensam adeat: quamquam non eodem modo hæc regula omnibus conueniat, sed pro fide & inflammato cuiusque desiderio. Quare aliqui recte facient si singulis mensibus aut etiam sæpius diuinum hoc conuiuium frequentent pro sua dispositione, aliqui etiam si alternis mensibus. Omnes autem quater, vt minimum, per annum hoc Sacramentum debent suscipere, si huius Societatis membra esse desiderent. Quod ad confessionem attinet, certa regula non præscribitur, propterea quod quo ea sæpius instituitur, eo magis ad animarum salutem conducat, potissimum ne in peccatis hæreamus.

[Hypocrisis fugienda.] VI Fugiant omnes hypocrisin, & singularitatem, neque conentur boni apparere, sed esse: quod facile assequentur, si omnia quæ agunt, ad Dei honorem & salutem animarum, non vero ad suam gloriam referant.

[Vani sermones vitandi.] VII Fugiant omnes otiosos sermones, nimirum qui neque ad nostrum neque ad aliorū progressum faciunt; præsertim vero eos, quibus proximi defectus referuntur. Neque etiam nouis aut ludicris audiendis delectentur, eo quod frustra in via Dei laboret, qui linguam suam nescit frenare. Hoc documentum admodum diligenter considerandum est, cum plurimi, imo plerique hoc vitio impediantur, quo minus ad perfectionem adspirent.

[Temeraria iudicia.] VIII Omnia semper in optimam partem interpretentur, neminem corde aut ore iudicantes: si autem ab aliquo peccari quidpiam videant, conentur sensus suos quodammodo fallere; aut certe culpam eleuare, diabolo caussam omnem adscribendo, suamque infirmitatem propriam attendendo, qua ad eumdem modum tentati forte turpius lapsi fuissent. Diuinum sane, sed paucis obseruatum documentum. Quæ etiam caussa est, quod numquam perfectam de peccatis nostris victoriam referamus. Solemus enim plerumque de alienis defectibus indignari. Tum ergo diuino auxilio peccata nostra exsuperabimus, cum proximi nostri nos commouebit commiseratio.

[Vana gloria.] IX. Vanam gloriam omni studio effugiant, quæ quēadmodum vermis e frumento natus hoc ipsum arrodit, ac totum deinde corrumpit, ita e virtutibus bonisque operibus orta ea ipsa corrumpit. Quare quando cum hoc vitio depugnamus, propria peccata reuocanda in memoriam; e contrario autem bona opera omnia tradenda obliuioni, tamquam plena sordibus & indigna quæ Dei oculis offerantur, sed potius digna suppliciis, si accuratius pro rigore iustitiæ nos Deus iudicet.

X. Totis viribus nitantur omnes malas cogitationes effugere, [Malæ cogitationes.] eo quod illæ nos Deo maxime reddant inuisos & execrabiles; qui renuit habitare in corde immundo, sed tantum in tranquillo & composito. Quare qui animum prauis cogitationibus implicant, secum reuera inferorum pœnas continenter circumferunt, plenique sunt amaritudine & fastidio spirituali, atque ita a duobus dæmonibus, accedia nimirum & luxuria oppugnantur. Vnde tandem vincere desinunt, atque etiam spem salutis suæ abiiciunt. Quibus in sequentibus regulis sua etiam remedia proponuntur.

[Cogitationes Patri spirituali manifestandæ.] XI. Omnes cogitationes suas debent Patri spirituali manifestare. Hac enim ratione diabolus vires suas amittit: deinde singulare Dei donū est, in via virtutum a bono duce dirigi. Et quamquam forte aliquem non ita ex voto nacti essent, non intermittant tamen huius remedij vsum, saltem in confessione, eo quod virtus huius Sacramenti reliqua supplebit.

XII. Omnem suam spem & confidentiam non in amicis aut consanguineis, [Omnia ad Deum referenda.] aliaue re huius mundi collocent, sed in vno Deo, ad cuius honorem amor noster totus referatur: hac ratione numquam nobis dux deerit; imo vero mediis humanis recte vtemur, ita vt neque eorum defectu doleamus, neque etiam eorum copia affluenti nimium lætemur.

[Aduersa ferenda,] XIII. Boni consulant, si a quopiam reprehendantur, neque se excusent, neque afflictiones declinent, aut ea quæ aduersa putantur, vt sunt derisiones & contemptus, etiam cum bene egerint. Numquam enim alioqui de nobis victoriam adipiscemur fugiendo, quin potius inordinatos animi motus nobiscum semper circumferemus, maiore quotidie molestia affligendi. [non accersenda.] Non desiderem tamen, vt quis vltro sibi pugnam accersat, sed si oblata fuerit, eam forti animo sustineat: eo quod is, qui eam de industria inquirit, videatur sibi plusculum assumere, quasi vero in manibus suis victoria esset. Qui feruor non satis prudens est, neque caret arrogantia: quare intra limites humilis discretionis coërcendus est.

XIV. Animo pertractanda sunt diligenter ea, de quibus quis monitus fuerit, [Monitiones grato animo admittendæ.] nec committendum, vt semini, quod, quia in petram cecidit, radices agere non potest ac proinde exarescit, comparetur: sed id agendum, vt semper obediat suis Superioribus, neque vllam respuat admonitionem, etiam durissimam; imo potius æquo animo eam ferat: si quidem bene inchoare desideret. Non enim graue est esse tranquillo animo, cum nihil nobis aduersatur; sed quando vndique, quasi puncto temporis infinitis malis obruimur, tum facile est videre, verumne an fictum aurum simus. Hoc solo documento omne spiritualis vitæ lucrum continetur, eo quod maxima pars hominum coronam obtinere velit sine præuio certamine, quam tamen non dabit Deus nisi ei qui armatus patientia legitime certauerit.

[Acquiescendum proprio statui.] XV. Contentos esse oportet eo statu ad quem vocati fuerint: si ad matrimonium, obseruentur ea quæ illi vitæ generi conueniunt; si in virginitate quis degat aut sacerdotio, non altius cupiat efferri, neque beneficiis Ecclesiasticis aut reditibus augendis studeat, sed feruori & virtutibus. Talis item fugiat mendacia, & iocos, nugasque, neque in alienos mores aut facta inquirat: obediat autem suis Superioribus, atque instar solis, bonorum operum exemplo omnibus præluceat.

[Seruanda virgini,] XVI. Quæ virgo est, humilis & casta esse debet, non solum corpore, sed animo etiam, ac cogitatione. Quæ vidua est, idem assequi conetur, fugiatque instar veneni nouos rumores, ac detractionem. Quæ iuncta est matrimonio, [viduæ,] foueat semper & conseruet pacem, ac in omnibus mariti voluntati obtemperet, [coniugatæ.] ita tamen vt nihil Deo contrarium committat.

[Prauæ inclinationes superandæ:] XVII Omni contentione conentur inordinatos animi motus debellare;melius enim esset aliquam passionem, verbi caussa, iræ, indignationis, aut cupiditatis comprimere, quam quadragies flagellis in se desæuire, aut integro anno ieiunare. Potius item esset ire ad sepulturam quam ad conuiuium; eo quod in huiusmodi cœtibus, [cauendæ occasiones.] nisi Deus quasi miraculo caueat, vel lingua, vel auditu soleamus peccare: fit enim vt qui peccati occasionem non fugiat, in peccatum incidat.

[Praua societas vitanda:] XVIII. Prauas aliorum consuetudines conuersationemue deuitent; nisi forte necessitas aut caritas aliud suaderet: neque vllus contra titulum amicitiæ aut consanguinitatis prætendat; eo quod lex iustitiæ Deum præ omnibus amari colique præcipiat.

[& curiositas.] XIX. Se ipsos prius regere ac recte moderari addiscant, vt dein ad alios regendos sint aptiores: nec errores vitiaque proximi curiose inuestigent, aut quidlibet scire cupiant, eo quod hæc curiositas animæ nostræ valde noceat. Quo plus enim videre quis desiderat, plerumque videt minus: & qui recte loqui cupit, obmutescit: & qui multum scire desiderat, fit ignorans: & qui se magnum facere studet, sæpe paruus fit: denique qui sapiens esse vult, fit plane insipiens.

[Omnia Dei amore facienda.] XX. Omnia sua ex Dei amore agant, ei tantummodo placere conentur: hac intentione & fine ad orationem accedant: hac cibum & somnum capiant, hac denique omnia negotia obeant; quia hac tantum in omnibus mereri possunt apud Deum, quantum contra impij possunt demereri. O quam beati essemus, si tali mente semper præditi ac quodammodo ligati, numquam neque oculos, neque manum alio fine moueremus! Simul hic dico, nihil nobis metu inferni, aut desiderio cælestis beatitudinis, aut alterius rei caussa (quamquam hi mali fines non sint) agendum esse; sed singularis gratiæ loco ducendum, posse nos aliquid amore tanti numinis facere, indignos omni alia gratia. Atque hoc vtilissimum est piæ animæ arcanum.

[Omnia Deo adscribenda.] XXI. Persuadeamus nobis omnes, nulla nos nec animæ nec corporis bona a nobis habere: quare omnia bona diuinæ bonitati adscribenda, aut Sanctorum meritis: qua ratione nos ab omni superbia & vana gloria integros conseruabimus.

[Non est retrocedendum.] XXII. Numquam in via perfectionis retrocedendū, neque timore mundi, aut tentatione diaboli ab opere aliquo bene inchoato abstinendum: eo quod hæc retrocessio in hac Societate adeo periculosa sit, vt paucos viderim, cum ita defecissent, ad se per pœnitentiam redire: adeo vt iis longe magis conduxisset viam veritatis non cognouisse, quam ab ea semel cognita discedere.

[De omnibus bene sentiendū.] XXIII. Bene de omnibus sentiant, ac pro omnibus orent, nominatim pro calumniatoribus & aduersariis, optantes eis omne bonum, quod ad animam & corpus spectet; seque ipsos nihili facientes: atque hoc reipsa potius, quam verbis agant. Neque vnquam detegant suas virtutes, (sæpe enim detectæ pereunt) neque multis verbis efferant, promittantue aliquid, quod a se profectum, bonum esse posset, cognoscentes omne bonum viribus suis maius esse, nec vlla de re tamquam sua se posse gloriari.

[Ieiunia.] XXIV. Ieiunent omnibus vigiliis, quas Ecclesia instituit, Quatuor Temporibus, Aduentu, Quadragesima, & omnibus per totum annum diebus Mercurij, Veneris, & sabbati. [Preces pro defunctis,] Quod si Vigilia aliqua in hebdomadam incidat, dies Mercurij omitti poterit, si duo illi dies ieiunio cebebrari non possunt. Si vero aliquis ex hac Societate fuerit vita functus, omnes Sacerdotes pro eius anima Missæ sacrificium offerant, alij autem centies Pater & Aue recitent: ita tamen vt non peccent quibus hoc exequi minus licuerit. Eadem ratione omnes qui poterunt singulis diebus Aduentus vicies quinies orationem Dominicam & Saluationem Angelicam recitent. [& aliæ.] Similiter expediet singulis diebus ab initio Quadragesimæ vsque ad Dominicam Palmarum quinies recitare supradictam Orationem Dominicam & Angelicam Salutationem, in memoriam spineæ coronæ Christi. Dominica autem Palmarum quadragies ad honorē totidem dierum, quos in deserto Christus ieiunauit; Die Lunæ decies quinies; Martis tricies ter, ad honorem ætatis Christi; Mercurij tricies, in memoriam nummorum quibus venditus fuit; Iouis duodecies, in honorem Apostolorum; die Veneris quinies, in honorem vulnerum: sabbati centies Aue Maria, ad honorem Deiparæ. Dominica Paschatis quinies dicāt stantes Salutationem Angelicā, in signum lætitiȩ de Domini resurrectione, habeantque simul manu ardentem candelam. Die Veneris sancto & vigilia Annuntiationis pane & aqua ieiunent. Hȩc qui obseruant, sciant se mereri; qui vero obseruare non possunt, se non peccare.

Has regulas e verbis diuinæ huius Virginis collegi, quæ licet fortasse cuipiam videantur obseruatu difficiles, tamen considerare debet iis deuotionem Sanctorum obtineri, vt horum meritis via virtutum reddatur facilior. Quisque igitur pro sua capacitate has accipiat, fidemque concipiat, qua omnia ei fient facilia. Amen.

ALIA VITA
Auctore Hieronymo Rubeo, l. 8. hist Rauenn.

Margarita, Virgo Ravennae in Italia

Ex Hieron. Rubeo.

[1] Præsidente Ecclesiæ Dei a Iulio II. ac imperante b Maximiliano Cæsare, Rauennæ Margarita Virgo sanctitate & vitæ innocentia celebris decessit. [Margaritæ patria, genus,] Quæ in oppido Russio, quod est Rauennatis ditionis, Lungipressum olim vocatum, ab vrbeque abest ferme millia passuum decem, ex Mollum familia orta, ab ipsis incunabulis sanctitatis specimen præbuerat. Tres menses nata, cæca facta est: cumque ad septimum annum peruenisset, [a prima ætate abstinentia, aliaq; austeritas;] carne & ouis abstinens; extra dies Dominicos ac Festos, die semel comedebat: quem viuendi modum per totum viæ spatium non modo seruauit, sed maximam partem confecit pane solum & aqua. Quod eo durius videri potest, cum nudatis semper incesserit pedibus; & numquam in lecto, sed vel humi, aut in sarmentorum fascibus cubauerit: & sæpius nocte, vt Deum ingeniculata precaretur, atque etiam vt cum dæmone, [lucta cum dæmone,] qui illi erat molestus, eamque aliquando capillis trahebat, dimicaret, e lecto, si erat is lectus appellandus, perpetuo surrexerit.

[2] Cum autem aliquot annos eo in oppido vixisset, in agrum, ad villam Diui Pancratij se contulit, puellarum Virginum consuetudine plurimum delectata, quas assidue præcepta diuina rectumque viuendi morem docebat. Inde Rauennam profecta, [morbi,] primum apud Diui Stephani sacras Virgines, deinde in domo, quam illi Laurentius Oriolus, agricola prædiues, eius discipulus, emerat, habitauit. Vbi per annos quatuordecim assidue grauissimis morbis misere afflicta, præsertim cum etiam a plerisque eius sanctitas & morbus irrideretur, [irrisiones;] multisque calumniis nomen proscinderetur, illustre fuit patientiæ exemplum: quos tamen ipsa irrisores & maledicos, vel, si poterat, amanter, vti desisterent, monebat; congerere enim sibi peccata: vel, si id non dabatur, summis assiduisque precibus apud Deum veniam illis orabat, illudque admirabile omnino videbatur, eam inter tot morbos, calumnias, egestatem, [in his patientia,] qua semper oppressa plurimum fuit, hilari semper vultu, tranquilloque animo extitisse, ab omnique indignatione sic alienam, vt qui perturbatam illam vnquam viderit repertus sit nemo.

[3] Non potuit tamen hȩc tetra tot miseriarum procella, sanctitatis lucem, quin emicaret, opprimere: [magisterium virtutis,] nam complures ex illius ore præceptisque pendentes, Magistram illam appellabāt, quod eos sanctissimæ vitæ exemplis potius, quam verbis excitaret ad pietatem & verum Dei cultum. In ea maxime inter ceteras virtutes misericordia in eos qui peccabant, & benignitas illuxit: neque fuit vllus vnquam, qui admirabili virtute, illius verbis atque hortatu in miseriis consolatum se, ac pene recreatum, [verborum efficacia,] hilaremque factum non senserit, & a peccatis viaque perdita reuocatum. Quod cum sæpissime accidisset, maxime tamen in nobili femina est visum, quæ permota fama sanctitatis, ad eam cum venisset, multo auro, & vestiū elegantium ornamentis insignis, eam vim Margaritæ sermoni Deus tribuit, [ea matrona conuersa:] vt deposito omni ornatu nobilis mulier antequam ab ea discederet, sese Deo totam addixerit.

[4] Cum vero illi Ariminum proficiscenti, vniuersus populus, sacratique viri obuiam processissent, [fuga honoris,] & Mulierem sanctam appellarent & venerarentur, facile dictu non est, quam illa id ægre tulerit: cumque assiduis illorum precibus coacta illis benedixisset; confestim absoluto, ob quod venerat, diuino negotio, [vaticinia,] mortales honores fugiens, Rauennam conuolauit. Vbi multa diuinitus vaticinata est, ipsamque præsertim vrbis depopulationem, quam Galli insequentibus annis fecerunt. Et, vt reliqua omittam, id vnum conscripserim, quod cum Gentilis, mulier sibi carissima, ad eam quandoque consulendi caussa accessisset, neque tamen posset, c quod de Deo offendisset loquentem, ex verbis attamen illius, [cordis arcana cognita,] quæ ad Gentilem in eodem sermone conuerterat, Gentilis nouit, Margaritam animi sui sensum ac voluntatem, propter quam venerat, Deo indicante, perspectam habuisse; &, iis qui aderant nequaquam sentientibus, occulta verborum significatione consilium præbuisse.

[5] [splendor faciei:] Facie quandoque ab eadem Gentili ita fulgere visa est, vt eam intueri aduersam non posset. Tanto sensus stupore prædita, vt multorum annorum spatio suauitatem cibi non sentiens, ingenti molestia, tantum ne moreretur, cibo vsa sit. Cacodæmone agitatos, [sanati energumeni.] quos decem vix homines retinere & compescere poterant, ipsa manu apprehensos, & nequaquam obsistentes, diuina virtute, abire cacodæmone iusso, liberauit. Hydrope laborantem puerum solo manus contactu, [hydropicus,] cum Deum esset pro sanitate illius precata, incolumem remisit. Leonem Gentilis filium, pedibus contortis, sic vt ambulare nequiret, natum, sanauit.

[6] [aliiq;:] Sed talia si narrare velim, nimium longa traheretur oratio: ipsorum enim relatu latius patent, qui testes, iussu Pauli III. Pont. Max. postulante Friderico Gonzaga, Duce Mantuano, Rauennæ, his de rebus, ab Ioanne Francisco Petitto, vrbis Moderatore, quæstione habita, hæc, quæ modo memorauimus, multaque præterea, [miracula examinata:] anno sesquimillesimo trigesimoseptimo iurati narrauerunt; id curantibus Petro Andriolo, Roberto Aldrouandino, Vbertello Gordio, Ioanne Franco, Marco Antonio a Portu, & Aloysio Pritello, qui tum Rauennatem Sapientum magistratum gerebant.

[7] Verum illud silentio non inuoluerim, quod Antonius Blanchinus Russianus refert, [ægra sanata:] vxorem suam tenuioris intestini morbo, in quo stercus superiora petebat, quique a medicis exitialis putatur, octauum iam diem laborantem, cum pro illius sanitate Deum hȩc Virgo precata esset, sanitati protinus restitutam. Barnabam quoque Pasquæ Rauennatis, [visus cæco redditus:] quæ vxor Aloysij Merlini fuerat, patruum, cæcum factum, visui restituit.

[8] Cum vero tandem tres & sexaginta annos nata, in febriculam incidisset, ipsa mortem præsentiens, plurimum de rebus diuinis locuta; cumque ad extremum esset, assurgens, [mors præsentibus Sanctis:] animam exhalauit: feruntque Gentilem testari solitam, tunc se Cælites vidisse, qui ad magistræ migrantem ex corpore animam accipiendam, accesserant: ob idque in extremo ipsam venerabundam assurrexisse. Fuit is annus ab ortu Christi quintus supra millesimum quingentesimum, decimo Calend. Februar. Per duos dies cadauer sanctū insepultum seruatum est, [sudor suauis e corpore exanimi:] quo tempore cum sudore facies tamquam rore madesceret, Gentilisque assidua magistræ comes, linteolo, quo ad emungendas nares vtimur, detersisset, linteolum ad ignem exiccatum, violarum suauissimum odorem afflauit, qui multis etiam deinde annis in eodem linteolo permansit.

[9] Sepulta est Rauennæ in D. Apollinaris noui, sepulchro satis ignobili: quod cum posterioribus annis dirutum esset, Laurentius Oriolus, qui illius consuetudine ac monitis plurimum profecerat, maximeque eam venerabatur, id putans propterea contigisse; quod alibi sepulchrum sibi Virgo delegisset, [corpus alio auectum, non sine miraculi specie:] venia ab eius loci ædituis impetrata, ossa summa veneratione in sacco collocata, asello imposuit, Deum precatus, eamque Virginem, vt quo sepeliri vellet, ire asellum iuberent. Asellus, nullo strepitu, signoue impulsus, recta per eum vicum, cui Plateæ maiori nomen est, ad vrbis muros progressus, dextrorsum flectens, per Vrsicinam portam, occidente iam sole, egressus est: inde per suburbium, secundum Vitim amnem, cum aliquantulum processisset, secundo ab vrbe lapide amnem traiicit, semperque obstrepente nihil Laurentio, sed ingenti religione ac veneratione mysterium considerante, progrediens, ad Montonem amnem cum peruenisset, illum etiam haud procul ab D. Marci transmittens, viam secundum flumen arripit: cuius cœpti itineris, non mediocris ad virum pium, qui rem tacitus considerabat, lætitia peruenit, quod putabat fore, vt ad suæ gentis ædiculam, quorsum ibat, inde haud procul, deferendum cadauer esset. Sed ibi, cum peruenissent, non perstitit asellus, at progressus ad D. Pancratij se contulit. Iamque multum noctis transierat, & sub arbore satis ingenti, quod non procul aberat ab eius templi valuis, magnus nitedularum numerus conuenerat, quæ tantum afferebant lucis, vt miraculum iudicari facile potuisset. Ad hunc se locum asellus contulit, ibique cum perstitisset, pedem amplius non extulit. Vir pius ob id intelligens, Virginem sanctam decreuisse eum sibi sepulturæ locum, fossa facta, tumulo ossa composuit, humoque obruit: & confestim nitedulis euanescentibus, nox intempesta tenebras suas offudit.

[10] [miracula post mortem.] Multa posterioribus temporibus, ad hanc diem, illi nuncupatis votis mirabilia impetrata sunt, quæ nostri instituti non est referre: cum hæc, Seraphinus Firmanus, Canonicus Lateranensis idem & Portuensis, vir eloquentia & doctrina, vitæque integritate præstans, in commentariolo, quem scripsit de huius Virginis & Gentilis vita, latius expresserit.

[Annotata]

a Sedit Iulius II. a 31. Octob. 1503. vsque ad 21. Feb. 1513.

b Maximilianus I. sub finem anni 1493. Frederico II. parenti in imperium successit: obiit 12. Ianu. 1519.

c Paullo aliter id supra narrat Seraphinus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS VICTORE ET SOCIO, INSVLIS IN FLANDRIA.

An. Chr. MDCXI.

[Praefatio]

Victor, Martyr Insulis in Flandria (S.)
Socius, Martyr Insulis in Flandria

[1] Insulis, vrbe Flandriæ ampla & locuplete, collegium ac templum Societati Iesu, publico sumptu ædificatum est, ineunte seculo decimoseptimo. Id Claudius Aquauiua, qui tum vniuersæ præerat Societati, duorum sanctorum Martyrum Victoris & socij corporibus ornandum constituit, [SS. Victoris & socij Translatio,] ratus non aliud aptius adeo munificæ vrbi posse a se rependi, quam si sacras illas exuuias, quæ & præsidio essent, & ad pietatis exercitationem excitamento, isthuc mitteret: quas Pauli V. Pontificis Maximi nutu, e S. Priscillæ cœmeterio, quod sub prædio collegij Romani Societatis Iesu, tertio ab vrbe lapide, nostra memoria repertum, effoderat.

[2] Celebratur annue eorum solemnitas (siue natalem, nam hic ignotus est, [anniuersaria festiuitas,] siue Translationem, quæ hoc 23. Ianuarij die accidit, lubeat appellare) Dominica post festum S. Agnetis, magno populi concursu & pietate. Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico recensens reliquias Belgicas, de his ista scribit: Insulæ in Flandria Walonica, corpora sanctorum Martyrum Romanorum Victoris & eius socij, in elegantissimus capsis inclusa, quas Senatus Insulensis ex auro argentoque varie condecoratas, variis ex argento Christi, Diuæ Virginis, S. Victoris, & duodecim Apostolorum sigillis fere palmaribus exornatas, dein multiplici emblemate, & Corinthio columnarum ordine, ac zophoris triglyphis, aliisque rebus fulgentes, dono dedit.

[3] [Translationis historia.] Translationis, cui interfuerat, historiam accurate descripsit ac typis vulgauit Ioannes Buzelinus Cameracensis e Societate Iesu, is qui deinde Flandriæ Gallicanæ Annales edidit. Eam more nostro in capita secuimus, ad leuandum Lectoris fastidium. Præfuit ei Translationi Michaël Desnæus Tornacensis Episcopus, cuius in diœcesi Insulæ sunt. Meminit S. Victoris Autbertus Miræus in Fastis Belgicis ad XIV. Iulij, atque Antonius Sanderus lib. 3. Hagiologij Flandriæ, qui tamen fallitur dum anno 1615. eam factam sancti Martyris translationem scribit. Agit vterque isthic, sed plenius Miræus, de cœmeterio Priscillæ, de quo nos alibi sæpe. Plurimi se, S. Victoris implorato patrocinio, valetudinem aliaue cælitus consecutos beneficia, publice appensis anathematis, profeßi sunt: quæ tamen quod publica auctoritate nondum probata sunt, inuestigare negleximus.

TRANSLATIO, SIVE TRIVMPHVS,
Sanctorum Martyrum Victoris & socij.
Auctore Ioanne Buzelino Soc. Iesv.

Victor, Martyr Insulis in Flandria (S.)
Socius, Martyr Insulis in Flandria

Avctore Ioan. Bvzelino.

PRÆFATIO AVCTORIS.
ad Vrbis Insulanæ Senatores.

[1] Impensam publice Diuo Victori pompam litteris mandandi, vobisque, Amplissimi Senatores, dedicandi, consilium cepimus, glorioso, quantum nobis videtur, qua Martyri qua vobis instituto. Quamuis enim minime dubitemus ita profunde Insulensium animis tanti facti memoriam insculptam esse, [Cur hæc translatio scribatur,] nullis vt temporum vel iniuriis vel interuallis deteri auferriue queat; non exiguum tamen nobilissimo Martyri, vobisque apud exteras nationes honorem videremur inuidere, si non latius scripto per orbem vagari eius famam rei faceremus. Hoc igitur exequi nobis animus iamdudum fuit, & perfecimus sane quam citissime licuit: quamquam non ita fortassis, vt illum vosque omnes pari obsequio ac voluntate nobis obnoxios haberemus; at certe specioso triumphi nomine ad gloriam cieremus vehementer.

[2] [& Triumphus appelletur.] Præclaram equidem de Tyranni sæuitia victotiam B. Victor obtinuit, cum nec atrocibus eius cessit minis, nec fortiter instante satellitis manu pro Christo mortem oppetere dubitauit. Nihilo minorem de improba temporis edacitate gloriam cepit, cum iam tot annorum curriculis luctantia in sepulchro eius ossa nec in puluerem subsederunt nec perpetuo marmore iacuerunt oppressa: sed integra tandem e tenebris sub auras prodiere. Ergo si olim inuictissimus Macedonum Rex Alexander postquam veneni aut meracissimæ potionis vi animam eiecit, tantum apud Arrideum valuit, vt aureo impositus currui præclara triumphi specie per plurimas vrbes ab eo circumueheretur; cur non etiam noster hic animi egregius infractusque Martyr tam longo post obitum temporis spatio quodammodo rediuiuus triumphi nomine pompam hac in vrbe obtinuerit? Et profecto insigniter vobis pro veteri erga Diuos pietate & munificentia connitentibus eam assequutus est: adeoque fecistis, vt tam eximiæ triumphi caussæ congruentia per ciuitatem ornamenta decoraque responderent.

[3] Triumphauit igitur, non aureo curru sublimis, non trahentibus candidis equis, non leonibus, non tigribus, non aliis id genus Romanæ quondam superbiæ monstris; verum insigni sacroque cultu splendentium humeris Sacerdotum elatus, [vti vere fuit.] vobis ad gloriam sublimi vmbella contegentibus. Nullus a tergo triumphanti seruus incubuit, qui metu seruitutis incurrendæ Romanis per triumphum nimiæ vim voluptatis fregerat: verum Perillustris & Reuerendissimus Dominus Episcopus Tornacensis, qui perpetuum cæli Principem maiestate assereret sua. Nullus eum antecessit, qui scurrilibus, vt olim, gestibus risum moueret salsisque carperet dictis: verum insignis colluminantium & certantium laudibus hominum series. Tam eximia triumphi pompa delatum, non fumantibus Capitolij templum nidoribus excepit; verum perelegans, & augusta, quam munifice nobis erexistis, fragrantibus ædes odoribus accepit, tam præclara sede iugiter lætabundum amplexa est. Quem itaque insignem allaborantibus vobis triumphum cepit, quem comitantibus vobis egit, quem vobis merentibus scripsimus, Amplissimi Senatores, eum nunc vobis vestro iure, vestro merito lubentes consecramus & dicamus. Si tam fauentibus animis eum amplectimini, quam prona voluntate vobis offerimus, neque nobis postmodum animus deerit maiora moliendi; neque vobis apud omnes, quam tali erga Diuos pompa peperistis, immortalis vnquam gloria consenescet.

CAPVT I.
SS. Victoris & socij reliquiæ Roma missæ.

[4] Qvod plerisque Sanctorum, & nationibus non paucis felici sorte contigit, vt illorum producta e tenebris corpora plurimum apud homines honoris obtinerent, [SS. Victoris & socij corpora,] istæ talibus a reliquiis subsidij non parum & fauoris perciperent; id modo tandem S. Victori eiusque socio, Romanis Martyribus, ac Insulis nobili apud Belgas emporio, par est vt credamus euenturum. Quippe cum sacra horum Diuorum corpora multis annorum centuriis in vastissimo Priscillæ cœmiterio iacuissent ignota; præteritis proxime annis, ea denique in lucem prolata sunt; atque hoc, quem agimus, Insulensium in oppidum illata gaudio incredibili, pompa quam maxima. Id igitur qua de caussa, quoue successu peractum sit, nunc exequi animus mihi incessit. Quo lubentius id faciam, ingens compellit gloria, quam immortali Deo, cuius prouidentiæ hoc munus; quam Martyribus ipsis, in quorum honorem & laudem egregie nauatum; quam demum Insulensibus, qui ad horum decus & cultum omnia, vt solent, magna conati sunt egeruntque, ex hoc facto accessuram puto.

[5] Quam munificus in Societatem Iesu peramplam ȩdificij molem Insulis substruere adortus erat Senatus, ea iam pene ad fastigium tota excreuerat, cum supra millesimum & sexcentesimum a Christo nato vndecimus appeteret annus. Nihil laboribus & operis parcebatur, nihil impendiis: id vnum pensi habebatur, vt totum denique annum intra ædificium assurgeret, ac imposito tecto interiorem caperet ornatum; [(ædificato Insulis collegio & templo Societati Iesu)] ingentem horti planiciem altissimi clauderent muri. Multorum animos erexerat tanti fama ædificij: & iam per remotas mundi plagas increbuerat, qui tam ingentibus animis regium id opus molirentur, ad immortalem ea via gloriam grassari: qui ad exitum perducerent, omnibus laudum & præmiorum generibus esse maiores. Nulli vehementius, vti par fuit, ea res animum excitauit, quam Reuerendo Societatis nostræ Præposito Generali Claudio Aquauiuæ, cum eius sit munus quam oblatas domos accipere, tam offerentibus gratias agere, habereque. Postquam igitur hoc ille nuntio in spem venit, tam insignis & commodæ a nobis post annum hæreditatis adeundæ: in omnem sese partem vertit, vt præclarum aliquid nactus, eo Senatus qua posset munificentiam rependeret. Tam piæ voluntati, tam grato eius studio diuinum adfuit numen. Quod enim sperari quidem ac minime credi futurum poterat, fauente Summi Pontificis voluntate accidit, vt in eius potestatem aliquot e sacris Martyrum corporibus venirent. Id hunc in modum contigit.

[6] Via Salaria non procul ab vrbis Romanæ pomœrio vastissimum Priscillæ cœmeterium intra terræ viscera profunde iacet. Ea, quam diximus, [e cœmeterio Priscilla effossa,] quam diximus, tempestate nonnulla huius pars Pauli V. Pontificis Maximi venia, rimandis sacrorum corporum reliquiis, Præposito Generali nostro patuit: ac tum inter illa, quæ ipsi obtigerunt Sancti Victoris corpus fuit. Id ipsi nomen ac insignem martyrij palmam affixus olim loculo titulus vendicat, quem vna constat repertum. Huius ergo S. Victoris corpore potitus, aliisque Præpositus Generalis, eo tum mentem adiecit, vt illud cum altero mortis consorte nobis transmitteret. Quo libentius hoc consilium capesseret, præter illam Senatus in nos voluntatem & munificentiam, duo cumprimis impulisse vehementer apud me certum est. [a P. Generali Societatis] Primo equidem probe admodum gnarus erat, quam insigni populus iste sacras in res pietate polleat, quam ardenti earum in cultum religione feratur. Quare si quas illi reliquias Sanctorū traderet colendas, certam in spem veniebat fore, vt ab eo, quantum a pientissimis hominibus fas est, abunde colerentur. Deinde cum certo pernosceret augustam nobis ædem insigni laxitate assurgere, firmam inde fidem capiebat, nec sacris defuturam pro dignitate corporibus sedem, nec ciuibus ad horum frequentem cultum angustias fraudi futuras. Supra spem eius ac fidem vtrumque cessisse, magna Diuorum gloria, secunda populi fama, quæ postmodum narrabo, patefacient. Tam magnis igitur impellentibus caussis, ineunte iam autumno ea summi hanc in vrbem amoris pignora viæ commisit. Florentiam primo ad Collegij nostræ Societatis Rectorem delata sunt. [isthuc missa,] Ibi postquam ipsis mercium modo compactis & inuolutis cautum fuit, sacram a Patre Rectore sarcinam Belga quidam mercator accepit, & non multo post huc transmisit maxima fide.

[7] Id temporis, quo sic ad nos sacra vehebantur corpora, clauem Roma cum litteris accepimus, [præmissa claue:] vt iam tum licet absentis possessionem cistæ, cui inclusa erant, caperemus Octobris initio. Ea res nobis magno gaudio fuit: maiori tamen futura, si reliquias vna capessere licuisset. Quippe cum illa tempestas appeteret, qua nostrum dedicare templum, & solemni pompa nouum ædificium placeret inire; multum vtrique rei decoris & gloriæ præsentibus illis accedere posse visum est. Quoniam ergo aliter Diuino numini placuit, seditque suam Martyribus pompam & gloriam vendicare; ingens sane gaudium nobis interim suffecit, [mox altare iis dicatū.] quod in S. Victoris nomine ex altaribus vnum Reuerendissimus D. Episcopus consecrauit. Inde populo insignis hunc Martyrem inuocandi & venerandi iniecta est religio: quæ vehementius gliscere tum cœpit, cum a R. P. N. Generali paucis diebus interlapsis, tanti muneris obsides litteras senatus accepit. Iis enim quale hoc esset, vnde acceptum, qua mente huc destinatum, oppido nouit. Quæ quidem omnia impellunt, vt eas litteras nemini inuideam, sed huic inseram narrationi, quibus perscriptæ sunt verbis:

[8] [Litteræ P. Generalis ad Senatū Insulēsem.] Illustres ac Magnifici Domini. Frequenti nostrorum istinc relatu didicimus, quanta cum munificentia Illustres DD. VV. Societati nostræ insignem collegij fabricam a fundamentis exstruxerint: templum etiam splendidum & augustum erexerint: nostros denique frequentibus aliis subsidiis perquam liberaliter adiuuerint. Quo nomine præterquam quod Illustribus DD. VV. gratias agamus & habeamus ingentes, vt par est, referre etiam aliquo modo visum est, & pro temporalibus spiritualia rependere. Nimirum vt templum istud in vestra ciuitate vestris impensis recens exædificatum, eo amplius ipsis initiis decoretur, & pietas religioque populi Insulensis, quæ in in ceteris Belgij vrbibus plurimum eminere cognoscitur, cum diuina gratia promoueatur; destinamus illuc nostris corpus S. Victoris Martyris, auctoritate Pontificia e cœmeterio Priscillæ via Salaria nuper extractum. Non dubitamus quin Illustres DD. VV. pro sua in Sanctos ac Sanctorum reliquias propensione ac fide, sacrum id pignus grato animo sint excepturæ. Interea illum ipsum Martyrem suppliciter oramus, vt cū aliis vrbis ac ciuitatis vestrȩ Tutoribus ac Patronis in partem etiam tutelæ ac patrocinij venire, & de hostibus tam spiritualibus, quam temporalibus, vere & nomini suo congruenter victoriam Victor dignetur impendere. Romæ. His perlectis pleno consessu literis Magistratus admodum gaudio delibutus fuit, [Responsum Senatus.] cum gnarum ei iam esset, sua seque Generali nostro curæ esse quam maximæ: tam egregium suæ in nos munificentiæ præmium rependi. Quam ceperat itaque voluptatem, hoc ea responsum ab ipso expressit: Placere sibi vehementer gratissimum Præpositi nostri animum: quas ad se reliquias miserit, etiam absentes pronis & venerabundis se mentibus amplecti: vbi aduenerint illæ, operam se daturum nihil ad earum decus & cultum quispiam desideret: quo triumpho, qua pompa poterit in extructum a se templum delaturum.

CAPVT II.
In Belgium appulsæ, examinatæ.

[9] Nobis interim graui ac diuturno timori fuit tam diues sacrorum corporū sarcina, ne tanta periret itinerum intercapedine, credique vix potest quantum timori virium attulerit contingendi ardens desiderium. Vectori tamen ea prȩsidium, nobis lætitiam prȩclare attulit. Quippe cum ipsam multis quotidie ad Deum precibus quadammodo comitaremur, nulli obnoxia viarum periculo grassantibus hiberni temporis iniuriis, [Corpora allata Insulas 10. Ian. 1611.] citius quam sperari poterat, tertium post mensem incolumis huc peruecta est. Ianuarij decimus præceps tum erat dies, cum sacra Diuorum corpora intra vrbem esse apud ciuem perhonestum eius institoris sororium, qui Florentia miserat, domi nuntiatum fuit. Eo igitur cum aliquot e nostris qui ad nos deferrent extemplo Pater Rector adiuit, ac vbi lucentibus circa cereis, (quos illa pro sua in Sanctos pietate familia accenderat) venerabundo salutauit amplexu, integram primis tenebris sarcinam transportari domum iussit. Interea temporis, vti fuerat imperatum, [ad collegium deportata:] læti admodum in procinctu domi stabamus omnes, vt quando intra ianuam deportatæ essent reliquiæ facibus ardentibus in atrio lustraremus, exceptasque suppliciter domesticum in sacellum lumine comitaremur, & precibus. Ergo vbi aduenere, quo potuimus in eas officio comitabundi certauimus, ac intra sacellum delatas ornatæ oppido decenter mensæ imposuimus, insignique obteximus velo. Cantatum inibi subinde Martyrumque laudibus plusculum ac piæ osculationi sarcinæ, datum fuit, ad dulces vsque lacrymas vndante quibusdam lætitia.

[10] Postridie Pater Rector de acceptis tandem Roma reliquiis ad senatum retulit, vt quid Martyrum merita flagitarent, quid ipsius pietas & in Diuos religio, consiliis per otium agitaret. Senatoribus voluptati fuit is nuntius. Placuit omnes in proximum consessus diem cogi Magistratus, vt communibus probaretur votis quid ad gloriam Sanctorum peragi posset, quid Insulensi nomini tanto in negotio esset consentaneum. Coactis itaque in curiam eo die paullo minus quadraginta viris, omnibus sedit hæc sententia: Placere sibi vehementer, vt quemadmodum antea responderant, omnibus qua viribus qua impendiis ad Martyrum incumberent cultum & gloriam: quamobrem suæ fore munificentiæ, [sumptum ad pompā Translationus addicente Senatu;] vt quidquid sacrorum thecis ossium adornandis, quicquid reliquis ad omnem apparatum rebus impendi par esset, id totum ex publico ærario promeretur. Suȩ vero in Sanctos religionis has partes futuras; eorum vt corpora præclaro in vrbem triumpho publicaque pompa inuehantur, vbi a Reuerendissimo & Perillustri Episcopo approbata fuerint, eo se Clerum vniuersum ac religionum familias, si eidem Domino Episcopo ita placuerit, inuitaturos: operam admodum se daturos, Nobilibus ac ciuibus exemplum ipsi vt præbeant, candidas e cera faces sacris corporibus lucendo: omnia in vrbe festiuo apparatu rideant; bellicorum vis tormentorum, ac præcipuis in locis ignes arte excitati suam omnibus lætitiam testentur: nihil omnino quod Martyrum gloriæ conferat, defuturum; nihil quod suæ religioni congruat.

[11] Tertio post hæc die, qui Ianuarij sextus & decimus erat, [vecta Tornacum, probanda ab Episcopo:] ex Reuerendissimi D. Tornacensis Episcopi voto sacra corpora Tornacum Insulis perlata sunt. Eodem Pater Rector adiuit, vt eidem Præsuli de more probanda sisteret. Eius aduentu, deque reliquiis allatis nuntio, magna pientissimo Episcopo iniecta est lætitia, ingens animum religio commouit. Visum siquidem nostris fuerat factu optimum, si postridie qua ipse hora vellet in eius palatium sacra sarcina portaretur, quo illam commodo suo aperiret, probaretque: verum id ille consilium pietati prorsus aduersum putauit, ac suo in Sanctos officio: nō ab illis adeundum se, ad illos sibi venerabūdo corpore abeundum. Quam enim ab illis gratiam speraret, tam in eorum gloriam se debere committi. [hic ad collegium venit,] Duabus igitur post Solis exortum horis postero die, nostris expectātibus in collegium religionis plenus cum suis vehitur: mox ad locum decenti, vt iusserat, paratu egregium tendit, vbi sacra corpora etiamnum integris obtecta seruabantur inuolucris. Ibi postquam prono corpore, & supplicibus Martyres votis salutauit, circumstantibus inde D. Officiali, Secretario, aliisque non paucis grauibus viris, hinc tribus e Societate nostra Rectoribus, tegumenta discindi, detrahique imperat. Amotis inuolucris bina detegitur cista, & claue illico reseratur. Patentes inde promuntur litteræ. His fides facta, quæ inibi continerentur Diuorum corpora Summi Romanique Pontificis Pauli V. venia & auctoritate nuper de Priscillæ cœmeterio, quod in via Salaria sub terra visitur, [aperit,] eruta esse. Præcipuum ex his corporibus S. Victori Martyri assertum: vni ex sociis eius item Martyri alterum. Perlectis itaque patentibus, sacra sensim ossa deteguntur. Ibi omnibus ingens animos incessit religio, nec mediocris subit admiratio, cum talia post tantam tot annorum intercapedinem ossa visuntur. Ipse cumprimis voluptatem ex eo insignem pientissimus Episcopus capit, quod tanta suis temporibus indulta diuinitus dona plenis oculis haurire possit, & manibus contingere: præclaram sibi sortem oblatam testatur, si aduersa valetudo suis humeris tam piæ sarcinæ non inuideat vectationem: iam tum quidem in animo esse, publica pompa huic oneri subire. [probatq; reliquias,] Postquam ergo vicissim omnes euolutæ perspectæque fuerunt reliquiæ, Perillustris ac Reuerendissimus Episcopus, eas suis astantibus comprobauit, & quæ fidem facerent, [& Translationem decernit.] patentes litteras dedit. Idem a meridie, quid circa S. Victoris translationem operæ pretium esset facere, in palatio sententiis agitandum censuit.eo consessu ab omnibus in ea fere sancitum fuit, quæ postmodum facta fuisse narrabimus.

CAPVT III.
Solenniter Tornaco Insulas deportatæ.

[12] Efferendis Tornaco reliquiis secundus ac vigesimus Ianuarij dies dictus erat. Is forte tunc Dominicus, agminibus populi cogendis idoneus. Quod mandauerat Reuerendissimus D. Episcopus, [Corpora SS. Tornaco exportata,] pridie sub noctem eo R. P. Rector deuenit, comitibus e nostris duobus, rheda, equis, hominibusque rhedariis ad exportationem sacrorum corporum instructus. Grauis eo tempore Reuerendissimum Episcopum torquebat ægritudo, quemlibet alium etiam animi ingentem domi vinctura. [Episcopo, licet ægro, comitante;] Euicit tamen solita viri pietas, & in D. Victorem religio: ea vires animumque optimo Prȩsuli ad iter, quod optabat, suffecit. Illo igitur quem diximus die, tempestiue satis, ad nonam ferme horam, mox vbi Reuerendissimus D. Episcopus aduenit, hunc in modum egressi fuimus domo. Collectis, inuolutisque coriis, omni ex latere patebat rheda. Eius in fronte considens vnus e nostris non Sacerdos, veste linea togæ superinducta, nudo capite, pendentem e cruce seruatorem gestabat. Ad prima duo latera columellis hærebāt insignes e cupro lucernæ, [rheda vecta;] alia introrsum e testudinis medio pendebat, cereis intra eas ardentibus. supra rhedæ alueum stringentibus vndique funibus, ne luxata motu verteretur, cista plusculum eminebat. Hæc byssino purpurei coloris velo tecta, itemque alio e candenti, variisque figuris illuso lino, purpura per maculas emicante, vtriusque sacri corporis ferculum erat. [præsente Auctore,] Pone R. P. Rector ad dexteram, ego ad sinistram, ambo linteati, pendente ab humeris stola, capitibus ambo nudis assedimus. Collegij Tornacensis Magistri lineis superinduti vestibus pilentum rhedamue P. Rectoris nostri rogatu stipabant terni altrinsecus, cereis colluminantes. Præibant denso agmine cantores, Præfecto studiorum duce. Reuerendissimo Præsuli alia in Rheda insigni ac frequenti comitatu Reliquiis insistere placuit. Omnibus hoc ordine digressis, & per vrbem lento gradu vadentibus, qui forte pro foribus astabant ciues, mouente animos religione, venerabundi se comites iunxerunt. quos insoliti tum temporis cantus domo vel aliunde passim per viam excibant; pars prono corpore, flexis poplitibus, sacra salutare corpora; pars aliis sequentibus incumbentes pompam augere. Nec prius canendi a studiosis, a Præceptoribus stipandi lucendiue, a ciuibus sequendi finis factus, quam vrbe procul retro relicta, extremum prope suburbium attigimus.

[13] Primo fere a ciuitate lapide, cum nobis secundum pagi sepes iter esset, [accurrentibus in via Parochis,] e sacra turri campanarum sonus, e proximo pulsus pedum auditus. Prælata Cruce, vibrantibusque signis emicuit loci Pastor, magno mortalium numero insequente. Vbi in conspectu reliquiarum stetit, has ipse cantu prosequi, corporis inflexu turba omnis venerari, cœpit. Exinde quod Reuerendissimus Dominus Episcopus mandauerat, [pulsatis vbique campanis;] quacumque via per pagos erat, omnia vbique æra campana festo strepitu sonare, prælatis Crucibus, sacrisque vexillis, Parochi statim accurrere, ornatu, modo, cantu dissimili admodum: effusis plebs agminibus rhedam circumdare, genua humi figere, Diuos precibus compellare, vultu, gressuque comitari longius, nec lubrica nec cœnosa (solaribus radiis gelu soluentibus) via frangi, quam non capere diu sequendo voluptatem, luto altius indui malle.

[14] Sesquileuca propius Insulis aberamus. Tunc ex aduerso tympanorum murmur audiri: tubæ clangor strepere, militare signum eleuari ac vibrari vento, ingens hominum globus conspici cœpit. Sagittariorum agmen id erat, qui perpetuo iam ab vltima memoria instituto societatem iuramento coiuerunt. Eos Excellentissimus Anapij Comes arcubus & pharetris instructos non ineleganti paratu Anapio emiserat, [turma Anapiensiū occurrēte.] vt propinquantibus Diuis occurrerent, eosque venerati porro deducerent. Cum igitur aduersa fronte agmini nostro propinqui iam essēt, de via paullulum secesserunt, vt sinuoso se flexu sisterēt nobis, tum etiam vt salutatis obiter Reliquiis, eo quo venerant ordine gratulabundi præirent. Ea pompa tres ferme leucæ partes processimus, donec territorij limes gressum eis inhibuit.

CAPVT IV.
Festiue ab Insulensibus exceptæ.

[15] Vix intra primum ab vrbe lapidem veneramus, cum e propinquo pago magnus emicuit equitum cuneus, clangore tubarum ingenti. Quinque vt minimum tubicines erant, equites fere centum. [Obuiam venit Nobilitas cum Gubernatore:] In his nobilium pars potior: ceteri officio publico præditi ciues. Totius agminis caput, Excellent. Anapij Comes, Insularum Gubernator, qui pro sua in Diuos pietate omnes illos excitauerat, & in equis secum adesse iusserat. Tantum non ea nobis caterua iungebatur. Primus ex equo in terram Comes desiliit, ceteri mox insecuti. Hærentibus humo genibus sacra omnes corpora salutant, orantque breuiter: tum ad rhedam summa veneratione accedit Comes; paucis hunc in modum P. Rectorem affatur: Tanto nobilium numero cinctum se venisse, vt quod posset qua suum qua horum tam nobilibus ipse Martyribus obsequium præberet: gratulari se sibi & suis, quoniam diuinitus temporibus istis sors obtigerit, quæ raro admodum mortalibus conceditur, præclarum Insulensibus his pignoribus præsidium datum iri: Insulenses ideo decere quam maxima Diuos gloria prosequantur. Tam humaniter oblatum in Sanctos obsequium P. Rector Martyrum nomine lætabundus accepit: adiecitque, gratum id Dius officium Excellentissimo Comiti, omnibusque Nobilibus perquam vtile futurum: cælos incolentes animas munificentia in obsequentes sibi homines solitos certare. Talibus vltro citroque dictis, extemplo ad Reuerendissimi D. Episcopi rhedam salutandi gratia conuertitur Comes. ac inde conscensis mox equis vrbem versus hoc ordine progredi imperat. Tubicines agminis obtinent frontem, subinde minoris ordinis homines collocantur: Nobilium, Comitisque locus sacro pilento proximus. apparitorum turba hinc inde Diuorum corpora stipant in equis. Reuerendissimi Domini Episcopi rheda pompam claudit.

[16] Hunc in modum lento sane ac difficili superato itinere tandem in vrbis conspectum ascendimus. ibi dum varias sinuosis anfractibus vias legimus (salebrisne vitandis quæ alio tinere timebantur, an potius oculis spectantium vndique ciuium ad occursum irritandis, incertum mihi plane est: illud in speciem iactabatur, difficiles tamen descensus, & profundi cœno calles negotium vehementer fecerunt) infinita prope vis iuuenum ac virorum visendi salutandique studio accurrere visa est. Qui primi appulere, postquam sacra corpora venerati fuerant, pilentum ab lateribus, a tergo, a fronte, coronæ modo cingere, quoties aliqua viæ difficultas superanda esset, illi certatim latera sustinere, rotas voluere, adiuuando conniti, nihil pensi habere si vestes luto fœdarentur, dum Sanctorum gloriæ allaborant. Supererat ferme quarta leucæ pars, quæ recto latoque itinere nos ad vrbis mœnia duceret, supra modum tamen fracta, [tum immensa ciuiu n murtitudo:] difficilis, luti maligni. ea sic a ciuibus cuiuscumque fortunæ obsepta, & impedita fuit, vt hominibus vacua credi ciuitas posset. Omnium enituit par pietas genua terræ admouendi & reliquias venerandi studio. Equitibus turbas difficile perrumpentibus, ægre admodum successimus, qui carpento rhedæue pertinaciter adhærebant, sæpe per cœnum volutari, & in foueas præcipites dari: nullo tamen alio quam vestium damno.

[17] Vbi secundum mœnia flexus ad portam erat, ibi de muris partim spectantium hominum, partim ænearum machinarum corona ingens comparuit. Cœptȩ simul campanæ omnes in turre D. Saluatoris (quod mœnibus proxima sit) gratulandi ergo pulsari, ac deinceps in ceteris vrbis turribus, Reuerendissimi D. Episcopi voluntate. Nobis a fronte per viam pro vrbis porta, quo ad pompam maior fieret accessio, multiplex agmen occurrit. Primum fecit cum Clero suo sancti Saluatoris Parochus; alterum Cantores non pauci ac tibicines, qui modos facerent, [Clerus, Magistratus, PP. Societatis.] stipantibus vtrimque tediferis e gymnasio nostro ephebis. Tertius ordo Magistratus capitum, & primi subsellij Senatorum fuit, faces manibus gestantium. Vltimi stabant nostri solita in veste & facibus lucentes. Ab his omnibus inde ad sacellum in suburbana leprosorum domo tapetibus decenter ornatum deducti tādem sumus. Postquam ibi ad vestibulum de rheda exscendimus, Sanctorum cistam pignorum feretro in humeros tollentes, sacram subiuimus ædiculam, hinc nobilibus, illinc Senatoribus, & RR. DD. Præposito, Decano, aliisque primoribus insignis Ecclesiæ S. Petri Canonicis (qui etiam honoris gratia conuenerant) spectantibus. Compositis ergo in ara Reliquiis ingenti fragore de muris bellicæ machinæ horrendum sonuere. [Corpora in æde suburbana deponuntur.] Intra Sacellum Hymnus Te Devm lavdamvs, gratiis æterno Deo agendis breui at eleganti musica decantatus est, ipso ad extremum Reuerendissimo Episcopo in laudem Martyrum alacriter canente, & populo adstanti benedicente.

[18] Priusquam cetera scribendo explicem, vnum alterumue visum est paucis perstringere, quȩ plurimum ad gloriam Martyrum facere creduntur. [Tormentum bellicum ruptum innoxie.] Cum igitur incalescerent, frequenti flammarum vomitu posita in mœnibus tormenta, ex iis vnum vi pulueris crepitu horribili diffractum est. Eius partes alio aliæ magno impetu coniectæ: quȩdam in plateas vehementer delatæ; casu tamen benigno, nullisque hominum damnis. Hoc ab omnibus miraculi loco passim habitum; præsertim cum iis in plateis hac illac commentium hominum agmina confertissima viderentur: & fuerint qui ad pedes suos innoxie cecidisse asserant.

[19] Non minus quod sequitur mirabile est iudicatum. Honesti admodum ciuis vxor multos iam menses difficili & periculi plena, medici iudicio, cordis trepidatione grauiter angebatur: [Cordis palpitatio pulsa ope Martyrum.] nihil auxilij, nihil spei attulerant, quæ toties adhibuerat medicamenta. Secundo itaque rumore aduentantium Martyrum impulsa, domo confestim abire, in vrbis mœnibus collocare se voluit, ac inde nuncupando mox voto reliquias venerari, tam pio eius desiderio a suis factum satis. Vbi commode patenti loco, ex quo facile pilentum sacris pignoribus onustum cerneret, consedit, spei plena, fide ardens; increbuit extemplo astantium voce rhedam sacra corpora gestantem, eminus spectari:ad hoc ea murmur erigere se, spemque toto pectore concipere, obsequium D. Victori ad nouem dies vouere cœpit. Quod igitur olim S. Petri Apostoli vmbra ægre habentibus fuit, hoc isti mulieri aduenientis quidam Martyris cælestior afflatus. Quippe omnem mox dolorem abstergi, cordi quietem pacemque reddi, ipsa sensit. Nec vanum id fuisse prospera iam valetudo, ex argento ad S. Victoris capsam appensum cor eius donum fidem facit.

CAPVT V.
Solenni supplicatione in vrbem inuectæ.

[20] Ad sacellum, vnde paullo ante digressi sumus, reuertamur. Occiduo iam Sole omnibus domum dilapsis, soli de nostris scholarum Magistri & Coadiutorum plusculi ad reliquias Deum orabundi manserant: qui per totam illis noctem succederent, Reuerendissimi Episcopi mādato, sub horam sextam e Sacerdotibus duodecim fere domo illuc abierunt, patente id temporis vrbis porta, quæ tum tandem aliis redeuntibus claudi cœpta. Sub octauam omnes vbique sacræ campanæ per vrbem aliquamdiu sonuere. [Nocturnæ excubiæ ad sacra corpora:] Alternis in sacello peruigilium Sacerdotibus fuit, quibus, vt ipsis etiam reliquiis, Senatores hunc modum cauerant. E singulis ciuium societatibus, quæ sacramento astrictæ vrbis tuendæ, vario armorum genere pollent, decem delecti: his mandatum in armis vt adessent sub noctis crepusculum: vigilias per nocturnum tempus certo numero peragerent vicissim: data etiam ipsis tessera; quam redderent vltro citroque, dum vices mutarent, quam vel a nostris eius gnaris exigerent, si fors aliquo necessitas vocaret. Non fidelior, quam pia eorum custodia, multos exactis ordine vigiliis, spreto etiam igne, qui maligno tum frigore luculentus totam ardebat noctem, per aliquot horas feruenter intra sacellum orasse constat.

[21] Abeunte iam nocte cælum turbari visum est. qui repente densissimus imber e nubibus in terram cecidit aduersum rebus nostris aërem minari creditus. Sed intra timorem id omne fuit, innoxio postmodum cælo. Ad quintam diei horam e collegio ad ædiculam Præceptores aliique de Fratribus nostris abierunt, qui stationem ad Reliquias iterum capesserent, dum Sacerdotes Missam faciendo distinerentur. [ea in thecas imposita,] Ac tum quidem e cista Diuorum corpora in thecas singulas singula P. Rector transposuit, Reuerēdissimi D. Episcopi voluntate. Feruebant interim plateæ omnes intra extra vrbem variis ciuium studiis. Quidam altaria sumptuose multo suggestu erigere, argenteis ea vasis & imaginibus cumulare, multiplici illustrare luminarium serie, multis ad pompam cingere ornatisque personis, [festiuo cum vrbis ornatu.] mensas pro aris statuere capiendis Sanctorum corporibus. alij parietes belluatis vel auro illitis obtegere tapetis; imaginibus; tabellis, panno vario domos prætexere: nonnulli transuersos & rameo virore implexos per plateas decussatim funes tendere; hos coronis elegantibus, orbiculis flauo, rubro, alboque colore distinguere: alij alia expedire: omnes lætitia frōtem exporrigere, voluptate perfundi, festum diem agitare, clausis omnibus institoriis tabernis.

[22] Indicta fuerat inchoandæ sacrorum corporum Translationi octaua vt summum hora. ergo vt illo tempore pompa procederet ab omnibus quibus adesse incubuerat nauatum est, tanto interea fluxu accurrentium vndique mortalium videndi desiderio, tanta per fenestras tectaque multitudine spectante, vt non vrbis, sed orbis populum putares. Totius pompȩ frontem ciues fecerunt variis peregrinationibus nobiles, initio ab D. Iacobi societate ducto, singulis eorum sodalitatibus (quæ admodum frequētes numero, virisque, ob solēnem huic genti peregrinandi morem) sua insignia byssina, suæ patronorum imagines ardentibus vtrimque cereis aderant. [supplicatione ordinata,] Vltima in his eorum series fuit, qui terrȩ sanctæ loca peragrarunt, hominum frequentia, corporis habitu, signis multiplicibus, in paucis clara. Singularem ex vultu modestiam legere licuit, egregiam a nudis capitibus pietatem, e vexillis quæ vel inter singulos aliquod patientis Iesu mysterium in byssino panno singula, vel duobus in medio locis eiusdem imagines ostentabant, ardentem in Deum amorem. Instabant his religiosarum familiarum Patres, Capucini, Franciscani, & Dominicani: subsecutus est Clerus vrbis vniuersus: in eo Cantores plurimi qui passim pium aliquid occinerent, Sacellani multi, Pastores omnes, D. Petri Canonici. Longus hinc ordo tedas gestantium iuuenum & virorum: in inuenibus quam plurimi e scholasticis nostris; in viris Sodalium D. Virginis plerique, primorum ac Nobilium pars maxima faces lucebant. Extremum Magistratus locum tenebant, faces albas gestantes.

[23] Secundum hos incessimus, reliquias alternis portaturi. Sedecim eramus Sacerdotes, omnes sacrificantium habitu cultuque. Ad S. Victoris feretrum eminebant eadem veste rituque venerandi Canonicorum Diui Petri Præpositus & Decanus. Ergo cum singula singulis thecis & ferculis Diuorum corpora seiunctim ferre oporteret, pretium operæ visum est, hunc vt modum teneremus. Combinati ternis ordinibus sex præibant candidis facibus collustrantes, qui sequentibus duobus vicissim succederent sacrum onus accepturi: tum eius agminis extremi duo socij S. Victoris Reliquias in humeris gestabant, theca minori, panno byssino & florido tecta. [Senatoribus vmbellam supra ea gestantibus,] Elegantis operis vmbellam supra Martyrem e Senatoribus quatuor obtendebant. Alterius agminis octo sequebantur ordinibus quaternis, faces item gerentes, vt sacrum thecæ principis onus alternis subirent. Inde alij duo præmodulantibus Senatorum liticinibus, S. Victoris corpus humeris deportabant, theca maiori eodem cum altera panno velata. Prædiuitis auroque illusæ materiȩ vmbraculo senatorum quatuor dignitatem Martyri afferebant.

[24] Perpetuus hic tota supplicationis pompa ordo stetit, initio paullum dissimili ob egregiam pientissimi Episcopi religionem. Ægro corpore, animo ingens, ea scilicet pietate in S. Victorem gliscebat, vt humeros illi supponere gauderet, quorum tamen vi ægritudinis parum potens erat. [Episcopo ea humeris aliquantulum vehente,] Huius ergo sancti Martyris corpus ab ara elatum primus humeris subiuit, ac inde ad plateam vsque cum R. D. Petri Præposito exportauit. Ibi fatiscentibus membris sacrum onus deposuit, cui se subiecit venerabilis D. Petri Decanus. His tandem ita succollantibus & pleno dignitatis gradu incedentibus, optimus Præsul in sella gestatoria Pontificali habitu ferendus cōsedit, corporis ægritudine incessum vlterius prohibente. S. Victori insistebant Abbates duo, Laudensis, & Cisoniensis, quibus adiunxerant se Fanopinensis Coadiutor, & Prior Fiuiensis, candidis omnes tedis colluminantes. Pone in sella Perillustris ac Reuerendissimus Dominus Episcopus gestatus est. [deducta.] Pompam clausit Excellentissimus Anapij Comes, quam Martyribus gloriam optaret ardenti face professus: qua in eos pietate ferretur, vultu habituque ostentans, nobilibus magno examine stipantibus.

CAPVT VI.
Triumphaliter in templum Societ. illatæ.

[25] Dvm eo, quem celeberrimum Insulæ viderunt, Diuos in Vrbem triumpho inferimus, pluuiam aliquoties minari ausæ sunt nubes, raris labentibus a cælo guttis: diuino tamen Numine factum est, vt nec pietatem imbres, nec venti gloriam, ardentibus semper facibus tedisque, Martyribus inuiderent. Postquam intra vrbem recepti omnes fuimus, concrepantibus vbique campanis ingens aliquoties tormentorum vi pulueris ignem vomentium fragor e mœnibus lætitiæ ergo intonuit. Quæ tum a porta per celeberrimam & longissimam ad forum viam, per per patentem admodum fori aream, & inde longo cursu flexuque, [Ingenti confluxu hominum,] secundum D. Catharinæ templum (quæ omnia obiuimus loca) fuerit in vrbe vis mortalium, quam rei nouitas excitauerat, nemo (quantum arbitror) facile credet, qui oculis non vsurpauerit. Qui prætextas spectantium capitibus domorum frontes, tectorum pinnas & crepidines vidisset, nihil superesse iurasset, quod in plateis quæreret: contra qui plateas forumque tot agminibus vtrimque conferta cerneret, quid requirere posset in fenestris aut ædium mœnianis? De hominum id temporis pietate & religione malignior fama fuerit. Quæ alias in immensum crescere solet, non hic vero maiora nuntiauerit. Si non vidissem attentius, nec apud me fidem inueniret. Paucis assero, nec maiorem temere visam, nec requiri posse maiorem.

[26] Cum eo quem diximus ordine, mutatis interdum ad occurrentes statis in locis aras gestantium vicibus, prona vbique spectantium e fenestris pietate, ardenti geniculantium in plateis foroque religione, mira vbique applaudentis populi frequentia, ad nostrum denique templum venissemus; Perillustris ac Reuerendissimi animum Episcopi rursum mouit religio. [in tēplum illata,] De sella igitur assurgens sacrum onus humeris excepit, & per aliquot passus ad templi vestibulum detulit adiuncto sibi R. Domino Præposito, in templum alacriter illaturus, nisi gradus nimium scandenti negotium facesserent. Postquam alius ferculo subiuit, nostrorum intra ædem pro ianua cuneus occurrit, Sacerdotes duo, Magistri & coadiutores vniuersi, pars linteati, palliis pars tecti; ardentibus omnes facibus lustrantes. His ad latera stipantibus sacras Diuorum thecas in locum apte paratum deportauimus. Eminebat is templi in medio octonum circiter pedum altitudine, ornatu eleganti. [in medio collocata:] Insigni Martyrum gloriæ ornatus, altitudo circumfusis videndique auidis ciuibus data. Fabrefactus septi ambitus eidem ad custodiam & decus fuit. In singulis huius angulis singulæ ardebant faces: in lateribus cerei omnino decem: quo numero & lumine per octo dies continuo Martyrum gloriæ obsecundatum.

[27] Depositis eo loco Sanctorum corporibus Religiosis omnibus Cleroque vno ab Reliquiarum latere, Excellentissimo Anapij Comite, Magistratu, Nobilibus ab alio considentibus, infinita populi multitudine cetera templi occupante, quam Reuerendissimus quidem Episcopus volebat, ægritudine tamen obstante exsequi non poterat, [Missa &c.] solemnem in ara principe Missam R. S. Petri Decanus fecit; ex odeo cantores præclare admodum modulati sunt. Decantato Euangelio, per quartam horæ partem (ita cogentibus, quod serius iam esset, temporis angustiis) quorum essent Diuorum ea corpora, vnde prompta, a quo huc missa, quo in honore habenda, obiter dixit Concionator noster. Perfecto Missæ sacrificio, Reuerendissimus & Perillustris D. Episcopus tanta Martyrum gloria lætabundus, tanta hominum frequentia impulsus, solemni populum benedictione impertiit, qui hoc die pietatis obsequio Sanctos essent prosecuti: qui porro pergerent aliis septem diebus venerari sacris eorum reliquiis se sistendo, [Indulgentiæ ab Episcopo datæ.] quadraginta dierum indulgentias iis benigne largitus est. Post meridiem etsi populo tabernas aperire venumque dare merces liceret, ex Reuerendiss. Episcopi voluntate, qui festum eatenus tantum indixerat, feriari tamen omnibus ferme in animo hæsit, clausis passim rerum venalium pergulis; quo factum est, vt frequens etiam Vesperis, quas musice concinuimus, interfuerit ciuium multitudo.

CAPVT VII.
Cetera pompa, & Octauæ solennitas.

[28] [Ignes triumphales.] Dvabus post Solis occasum horis, cum ad Litanias ante Martyrum corpora legendas itaremus, altissimæ lignorum strui lætitiæ caussa iniectus est ignis. Eam pro templi fronte hunc in modum Senatus erigi mandarat. Stabat ingens arbor humi depacta; eius fastigium aliquot sensim minuentibus tabulatis, non modico singulorum interuallo cingebatur, his in coronam oppicata pro captu cuiusque dolia imposita:infarti etiam fasces & straminis copia. Erupit inde vehemens in cælum flamma, quæ templi fastigium quamuis altum ȩquaret, multis extra vrbem ab Austro patentibus locis conspicua, publicæ indicium voluptatis. Eodem vespere in ea fori parte, quæ secundum vrbis curiam patet, publico etiam impendio, Magistratus mandato, arsit alia lignorū moles dispari arte, eodem gaudij argumento. Et fuerunt variis per ciuitatē locis addicti Martyribus homines, qui collata symbola insignem etiam struem cōpositis arte lignis erigerēt, & suæ testes lætitiæ flammas esse vellent. E mœnibus eodem tempore rursum ingenti mole & sonitu Diuis tormenta plausere. Hunc ea dies sanctis Martyribus gloriosum Reuerendissimo D. Episcopo, Nobilissimo Comiti, Amplissimo Senatui, vrbi omni, nobis denique periucundum & vtilem exitum sortita est. Si gloriam expendas, qua sacris Diuorum pignoribus velificatum fuit ab omnibus; nec temere maiorem alibi videris, nec maior potuit expectari. Ad omnium lætitiam si aspicias, tot eius publica priuataue argumenta summam fuisse nolentibus extorserint. Quā ingenti mortalium bono hanc in vrbem illata sint Sanctorum corpora, Victoris nomen indicio certo fuerit. Quippe ad multiplicem omnibus victoriam ea perpetuo pollebūt, quæ tam eximiam sibi victoriam peperere, tam insigni nobis nomine pollicentur.

[29] Nec proximis ad hoc diebus quidquam ad gloriam Diuis, [Plausus & pietas octiduo continuata.] ad pietatem ciuibus defuit. Principio quidem a Gymnasij nostri pugilibus in S. Victoris decus varie certatum. Quæ multiplici genere panxerant, nonnulli carminibus totum porticus parietem prætexerunt: in proscenium alij prodeuntes Martyris laudibus insigni dramate obsecuti sunt: cunctis per eam hebdomadam diebus ad vesperam pars Litanias canendo, pars orando submisse, pro sacris pignoribus Deum Sanctosque sibi in auxilium vniuersi vocauere. Quem eo tempore ciuium mentibus erga Diuos sensum & religionem, diuinum iniecerat Numen, vires accepit in dies vehementius. Frequens ad reliquias omni die concursus hominum extitit. Is sequentibus præcipue rebus claruit. Postquam aliquamdiu, dum Missæ sacrificium peragitur, pietatem Deo Sanctisque nauassent, [Ritus venerandi reliquias apud quosdam Belgarum.] perpetui hoc instituti fuit, propius ad septa sacrorum corporum accedere, tribus vicibus in coronam orando reliquias obire: rosaria certatim porrigere, vt vel exterius sacras contingerent thecas. Tanta vis ambientium interdum visa, vt plures ducentis eodem flexu censeri possent, multis aliquamdiu accessus præcluderetur. Nobilibus, ignobilibus idem ardor, plerisque quotidie obeundi. Eadem frequētia coronis & rosariis sanctorum capsas ossium tangere efflagitantium. Compluribus sæpe horis linteatus Sacerdos reliquiis adstitit, qui hoc in munus contigendi assiduus incumberet. Additus aliquis non raro, qui rosaria capesseret offerentium, redderetque. Enituit eximius in paucis sacrarum Diuæ Claræ Virginum ardor, [Clarissarum erga SS. pietas.] cum ipsæ totius monasterij, (quod monialium numero & sanctitate in vrbe clarum est) corollas, rosaria, cerei agni thecas ingenti cumulo submiserint, quo tali beneficio potirentur. Non defuit quotidie magnus eorum numerus qui ad aram in templo nostro sacris operati sint, aliorum votis obsequendo. Votiuos qui attulerint cereos dederintque ad septa perpetuo arsuros plurimi extiterunt: adeo vt plerumque sex octoue ad aram vel hoc tempore pro sacris corporibus luceant. Vario vexatæ morbo mulieres, quod incedere per se non possent, templo se inferri curarunt, & in iis aliquæ per dies non paucos. Quibusdam votum fuit ad octo dies ieiunium, ea religione, vt minimum cibi vespere cepisse piaculum videretur. Tantum valet piis in animis erga Diuos sensus & veneratio: tantum certa de ipsorum potentia, & in homines fauoribus fides.

[30] Præcipuum fere pietatis specimen emicuit duobus a Translatione extremis per octauam diebus. [Dies septimus Trāslationis:] Ex his Dominicus multos ad pœnitentiæ sacramentum traxit, indulgentiarum ab Reuerendiss. Episcopo concessarum fama permouente. Qui eo die templum adiuerint religionis impulsu, eorum numerus prope incredibilis. Toto mane ad meridiem ciuium, exterorum, densissima reliquias examina obiuerunt. In vesperis ea celebritate sacra ædes floruit, quali numquam antea. omnia hominibus referta erant: continuus ad ianuam commeantiū fluctus aditu frustra tentato videbatur. [dies octauus.] Diem octauum pari ferme sancta ossa venerantium frequentia, cultu a nobis dissimili exegimus. Celebrata sub horam decimā ritu Missa solemni, præclaro musicorum certamine. Post meridiem ad secundam de reliquiis earumque vi & prȩstantia concio habita, nobili hominum consessu. Vesperis postmodum cantatis, gliscente populi multitudine, placuit supplicatione festum claudere, nobis dumtaxat in pompam prodeuntibus. Eam in sacrario adornaturi stabamus, cum ecce festino accurrit gradu ciuis ille, cuius coniugem antea diximus cordis trepidatione leuatam. Fluebat illi ex oculis lacrymarum vis, hærebant in faucibus verba. captum inde doloris aliquod argumentum: secus tamen omnia vergebant. Lacrymas expresserat gaudium ingens, linguam festinatio ligauerat. Deprompsit ergo recens & ab aurifabro iam receptum ex argento cor nondum perpolito. coniugis votum id esse docuit, receptæ ab S. Victore sanitatis monumentum: [Cor argenteum S. Victori appensum.] magnæ sibi futurum voluptati, si sacræ Diui capsæ donarium istud appendatur. Obsecundatum est hominis pietati. Nos inde supplici agmine templum ingredimur facibus collustrantes. Sacerdotibus quatuor sacrificantium cultu piis thecarum oneribus humeros supponentibus, sumptas ab ara principe reliquias totam introrsum ædem obeundo circumferimus. Non modica nobis in fronte turba, iuuenes, honestique ciues tedarum lumine Martyrum gloriæ obsequentes; pone longa comitantium series incūbit: Litanias in odeo musici modulantur. Ea res apud pias hominum mentes inuenit gratiam, vehementem in Diuos sensum exciuit. siquidem nō paucis obortæ tum lachrymæ, pietatis dulcedine animos irrigante. [sacra corpora loco sublimi reposita.] Postquam ad aram expleta supplicandi pompa rediuimus, sacra demum corpora sursum efferre placuit, editoque in loco statuere vbi in posterum eminus aspectantium oculis paterent. Ibi suspiriis & lacrymarum imbribus indultum vehementius. Dolebat nimirum plerisque non mediocriter, quod iam corpore propius ad Diuos accedere, venerabundis eorum ossa flexibus obire, rosariis eadem petendi præsidii ergo contingere non liceret. Compositis igitur eo quem diximus loco, sanctis pignoribus, vbi paullum votis precibusque tota multitudo concessit, in sua quique primis tenebris abierunt.

[31] Non parum præclaram diuini Numinis prouidentiam admirari tandem animo insidet, [Epilogus Auctoris.] libetque cum regio Propheta exclamare, Immortali Deo amicos insignibus admodum honoribus cumulari. Quid enim ad eximiam horum Martyrum gloriam vehementius facere potuisset, quam ea omnia, quibus hactenus a tantis totque hominibus in eorum translationem certatum est? Visi sunt equidem Insulenses omni opum vi, totaque religione, quod tam ingenti labentium annorum intercapedine, his ad honorem Diuis apud mortales defuerat, paucis diebus Perill. ac Reuerendiss. Episcopo Tornacensi, Excellentissimo Anapij Comite, Amplissimoque Senatu annitentibus, compensare velle. Neque sane inficias ire possint ipsimet Sancti, quibus gaudio incredibili fuit hæc pompa, sibi tanta pietate cultuque abunde factum satis; vt forsitan ipsis gloriosius fuerit visum, postquam longo apud homines tempore iacuissent honoris expertes, tanto cultu, tantaque gloria solos in nobili apud Belgas vrbe consurgere, quam communibus magno in numero statim ab obitu ad hæc vsque tempora honoribus coli. Certum etiam mihi est, iam tum Martyribus nostris a Deo gratissimum accidisse vaticinium, quando huc eorum corpora vehebantur, quod ipse olim per Isaiam suis dixerat: Videbitis & gaudebit cor vestrum, & ossa vestra quasi herba germinabunt. [Isa. 66. 14.] Quam enim illi de cælo suis ossibus collatam ab hominibus gloriam aspectantes lætitia cumulati sunt; tam mirificis in mortales effectibus ipsorum corpora cœperunt efflorescere, iisdem in dies germinatura fecundius, quamdiu eorum in terris veneratio vigebit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 24. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.