Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

24. Januar


XXIV. IANVARII.

SANCTI QVI IX. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Timothevs, Episcopus Ephesinus, Martyr.
S. Babylas, Episcopus Antiochenus, Martyr.
S. Vrbanus, puer, Martyr.
S. Prilidianus, puer, Martyr.
S. Epolonius, puer, Martyr.
S. Felicianus, Episcopus Fulginas, Martyr.
S. Epictetus, Martyr, in Africa.
S. Ruppus, Martyr, in Africa.
S. Publianus, Martyr, in Africa.
S. Galæus, Martyr, Carthagine.
S. Mardonius, Martyr, Neocæsareæ.
S. Musonius, Martyr, Neocæsareæ.
S. Eugenius, Martyr, Neocæsareæ.
S. Metellus, Martyr, Neocæsareæ.
S. Emetrius, Martyr, Romæ.
S. Maximus, Martyr, Romæ.
S. Felicissimus, Martyr, Romæ.
S. Helladius Commentariensis, Martyr.
S. Paulus, Martyr, Cleopatride in Ægypto.
S. Pausirion, Martyr, Cleopatride in Ægypto.
S. Theodotion, Martyr, Cleopatride in Ægypto.
S. Zama, Episcopus Bononiensis in Italia.
S. Babylas, Martyr, in Sicilia.
S. Timotheus, Martyr, in Sicilia.
S. Agapius, Martyr, in Sicilia.
S. Barsimas, & duo eius fratres, Martyres.
S. Artemius, Episcopus Claromontanus in Gallia.
S. Vera, Claromonte in Gallia.
S. Supporina, Claromonte in Gallia.
S. Philo Episcopus Calpasius.
S. Philippicus Presbyter.
S. Macedonius Crithophagus, anachoreta in Syria.
S. Ephrem, Episcopus Mylasensis in Caria.
S. Eusebia, siue Xene, Virgo, Mylasæ in Caria.
S. Exuperantius, Episcopus Cingulanus in Piceno.
S. Sophias, siue Cadocus, Episcopus Beneuentanus in Italia, Martyr.
S. Benignus, Archidiaconus Beneuentanus, Martyr.
S. Suranus, Abbas, Martyr, in Italia.
S. Zosimus Cilix, Episcopus Babylonius in Ægypto.
B. Bertrannus, siue Ebertramnus, Abbas S. Quintini in Gallia Belgica.
B. Rainaldus, Ordinis Cruciferorum, in Piceno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Engelmarus Anachoreta in Bauaria. Ferrar. Nos superius de eo egimus XIV. Ianaurij.
S. Leonilla vidua & Martyr. Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuard. & MS. Florar. Hæc est mater SS. Pseusippi, Melasippi, Elasippi, de qua egimus XVII. Ianu.
S. Saturninus, S. Marinus, S. Datius, S. Saturus, S. Gaudianus, S. Cælianus, S. Iabellus, S. Eustasius, S. Memma, S. Vincentia, S. Confermitis, S. Faustacius, S. Agnitus, S. Hermes, alij 22. Martyres. Priores XI. ita referuntur in MS. Martyrologio S. Hieronymi: & alibi Saturnini, Marini, Dati, Saturi, Sududiani, Celiani, Iabelli, Eustaci, Confermitis, Memmæ, Vincentiæ. Omnino diuersos credidimus ab iis, quos XXI. Ianuarij dedimus. Haud eadem nunc sedet sententia: minimum id pronuntiamus, Non liquere. Eadem certe nomina; nisi quod qui isthic Gaddianus, hic Sududianus, & in MS. Dungalensi Gaudianus: Iabellus, isthic Zabulus, & in altero MS. Seruulus est. Eustasius ibidem, Nicomediæ passus dicitur. Cōfermitis ignota nobis. Memma, quæ in Hibernico Mema, isthic Mammar scriptum, nec nobis tunc intellectum. MS. Hibernicum Conuentus Dungalensis eosdem ibi & hic adfert, licet confuso ordine, vt infra dicemus; & hic addit, quos ibidem dedimus, Faustacium & Hermetem cum aliis XXII. itemq; Agnitum. Si quis diuersos arbitretur, ac probet, volentes subscribemus. Aliqui certe affini plane nomenclatura recēsentur XXVII. Ianuarij, quos tamē omnino alios remur. Consule dicta XXI. Ian.
S. Anastasij Martyris reliquiarum e Perside Translationem celebrant hoc die Græci, vt ex Menæis & Cythereo patet. De ea egimus ad eius Acta XXII. Ianu.
S. Cortilia Virgo & Martyr, Romæ. Ferrarius; qui eam iterum superius retulit, & nos quoque eum secuti XXIII. Ian.
S. Theodula, vel Eusebia, aut quocumque appellata est nomine, mater Sanctorum puerorum Vrbani, Prilidiani, & Epolonij, Sanctis accensetur a quibusdam. Fuit certe, vt ex Actis S. Babylæ patet, sanctißima fēmina; verum eius in Græcorum tabulis nomen non reperimus.
S. Paulus Episcopus Mylasensis in Caria, de quo in fine vitæ S. Eusebiæ, hoc ipso die in Sanctorum numerum refertur a quibusdam. Claruit in vita & post mortem miraculis, non tamen aut in Martyrologio Romano, aut in Menæis celebratur.
Dedicationem hoc die celebrari ecclesiæ Cathedralis Carthagine Spartaria in Hispania, scribit Ferrarius.
Gerontius monachus, quem S. Gregorius lib. 4. dialog. cap. 26. testatur diuinitus de suo, & aliquot suorum sodalium, obitu præmonitum, memoratur hoc die in MS. quodam, sed satis recenti, Kalendario SS. Ordinis Benedictini, & Sanctus appellatur.
Descensio Deiparæ Virginis Mariæ in templum Toletanum, de qua in Vita S. Ildephonsi XXIII. Ianuarij actum est, celebratur in diœcesi Toletana officio secundæ claßis, vt patet ex officiis propriis illius Ecclesiæ: non quod hoc die contigerit, sed quia commodum visum, vt postridie solennitatis S. Ildephonsi memoria tanti miraculi ageretur. Meminit eius celebritatis Ioannes Marietta lib. 5. Histor. SS. Hispan. cap. 51. Ferrarius hoc die, & Georgius Coluenerius in Kalendario Mariano, qui alios citat. In diœcesi quoque Conimbricensi celebratur, ritu duplici, Descensio B. Mariæ Virginis, quæ dicitur De pace, estq; eadem illa Toletana, vt ex Lectionibus patet.
Felix Odulanus, Episcopus Ossoriensis in Hibernia, refertur hoc die & Beatus appellatur in Menologio Cisterciensi; diciturq;, ex MSS. Annalibus Kilkenniensibus, iam olim miraculis clarus extitisse.
Theobaldus Abbas Eberbacensis, Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, referturq; hoc die. Laudatur quoque a Cæsario lib. 6. cap. 4. & lib. 5. cap. 17. Non tamen nobis constat, an publicus ei cultus habeatur.
Eustochium, sanctimonialis ordinis Prædicatorum, Ferrariæ in cœnobio quod Senensium dicitur, deceßit anno 1508. 24. Ianuarij, magna opinione sanctitatis, vt narrat Seraphinus Razzius in vitis SS. & BB. ord. Prædicat. Siluanus Razzius tom. 1. de feminis sanctitate illustribus, Antonius Balinghemius noster in Ephemeridib. Marianis.
XVIII. Fratres ordinis Minorum, odio fidei a Turcis trucidati anno 1541. memorantur ab Arturo Monstierio hoc die, Francisco Gonzaga parte 2. orig. Seraph. Relig. in prou. Austriæ sub finem, Barezzo 4. par. Chron. Minor lib. 3. cap. 34. & aliis. At nondum vindicati.
S. Pauli conuersio in quibusdam Kalendariis adscripta, vt testatur Michaël Monachus in Sanctuario Capuano, quod nimirum sequens dies alia solennitate impeditus vspiam sit.
S. Thyrsus, S. Proiectus, Martyres. Martyrol. Romanum. Citat Baronius in Notis Breuiarium Toletanum. Ast in modernis Ecclesiæ Toletanæ officiis eorum nulla mentio. Plane suspicamur Thyrsum hunc esse, de quo agemus XXVIII. Ianua. Proiectum vero Aruernensem, de quo XXV. Ianu. XXV. Ianu.
S. Sauinianus, S. Fabianus, Martyres Trecis, commemorantur hoc die ab Andrea Saussaio; Sauinianus in aliis quoque Martyrologiis, Coloniensi, Germanico, Addit. Carthus. ad Vsuardum, Maurolyci, & MSS. de iis agemus XXIX. Ianu.
S. Sauina, siue Sabina, Virgo, Trecis. Martyrol. MS. monasterij Lætiensis & S. Martini Tornaci. In veteri Breuiario Insulensi fit de ea officium trium Lectionum. De ea agemus XXIX. Ianuar.
S. Pusinnæ Virginis Translatio hoc die consignatur a Canisio & Carthusianis Coloniensibus in Addit. ad Vsuard. De ea agemus ad eius vitam XXIII. April.
S. Forannanus Episcopus Scotus, in Belgio. Camerarius. Celebrant eum nostrates XXX. April.
S. Erici Sueciæ Regis & Martyris Translatio refertur hoc die a Carthusian. Colonien. Canisio, MS. Florario. Vitam dabimus XVIII. Maij.
S. Antidij Episcopi Translatio, Dedicatio Ecclesiæ S. Pauli, Vesontione, hoc die Martyrologio Gallicano inscripta a Saussaio: testaturq; Ioannes Iac. Chiffletius Vesontionis par. 2. hoc die in vetustis Martyrologiis consignari. De vtraque agemus ad vitam S. Antidij XXV. Iunij.
S. Victoris Martyris Translatio recolitur Maßiliæ hoc die, vt ex proprius Ecclesiæ Maßiliensis, & monasterij S. Victoris, officiis patet: natalis XXI. Iulij.
S. Augustini Episcopi Commemoratio. Carth. Colon. in Addit. ad Vsuardum. Vbi aut quam ob rem instituta, nos latet. De eo agemus fuse XXVIII. Augusti.
Sancti Prophetæ Præcursoris Domini Ioannis Baptistæ memoria, vt Menæa Græcorum & Maximus Cythereus tradunt, agitur iuxta sepulchrum; Constantinopoli, vt coniicit Raderus. De eo agemus XXIX. Aug.
S. Bettelinus anachoreta. Menardus, qui 9. Septemb. Bertelinum refert, velut diuersum: mortuus est, vt ex vita patet, vbi & eum memorabimus, IX. Septemb.
S. Felicis Episcopi Tubzocensis martyrium IX. Kalend. Februarij peractum scribitur in Actis MSS. quæ dabimus XXIV. Octob.
S. Anthemius Episcopus Pictauensis, refertur hoc die a Constantino Ghinio, qui Atenium scribit, & in pace sepultum; cum alij Martyrem faciant, vt dicemus III. Dec.
S. Hermogenis, S. Mennæ, Martyrum memoria. Menæa & Cythereus. De his, cum iisdem Menæis & Martyrologio Romano, agemus X. Dec.
S. Autberti Episcopi Cameracensis eleuatio hoc die celebratur, vt patet ex Kalendario sancti sepulchri Cameraci, Molani addit. ad Vsuard. Canisio, MS. Florario. & aliis. Vitam dabimus XIII. Dec.
S. Ethernanus Abbas & Episcopus in Scotia. Ferrarius. Camerarius XXI. Decembris eum refert, plures XXII. Dec.
S. Simpliciani Martyris Catanensis testatur Peregrinus Merula aliquas extare Cremonæ reliquias, festumq; eius ac S. Babylæ isthic celebrari hoc die. De iis reliquiis agemus infra, ad Acta S. Babylæ; ac de S. Simpliciano & sociis XXXI. Decemb.

DE S. TIMOTHEO APOSTOLO, EPISCOPO EPHESINO, MARTYRE.

An. Ch. IIIC.

[Praefatio]

Timotheus, Episcopus Ephesinus Martyr (S.)

Ex variis.

§. I. S. Timothei natalis.

[1] Latini plerique (non tamen, quod existimauit Baronius, omnes, vt mox dicemus) S. Timothei natalem XXIV. Ianuarij celebrant. Operæpretium est ex aliquot Martyrologiis, quæ de eo prædicantur, [Natalis S. Timothei 24. Ianu. apud Latinos;] depromere, quibus reliqua de eo dicenda illustrentur. Vetus ergo Romanum Martyrologium ita habet: Ephesi Timothei Apostoli. Eadem in variis MSS. leguntur, quorum quædam Bedæ præferunt nomen, & in nonnullis sub nomine Vsuardi editis; in Bellino quoque, Rabano, Adone: ast hic in libello de festiuitatibus Apostolorum: Natalis S. Timothei discipuli B. Pauli Apostoli, qui apud Ephesum a beato Apostolo Episcopus ordinatus, post multos pro Christo agones dormiuit. Cuius corpus cum reliquiis B. Andreæ & Lucæ, vicesimo Constantij anno Constantinopolim translatum est. Eadem habet Beda vulgatus, Notkerus, & MSS. plurima. Martyrologium Romanum: Natalis S. Timothei discipuli B. Pauli Apostoli, qui ab eodem Ephesi ordinatus Episcopus, post multos pro Christo agones, cum Dianæ immolantes argueret, lapidibus obrutus, paullo post obdormiuit in Domino.

[2] [22. Ianu. apud Græcos;] Græci vero XXII. Ianuarij, quo interemptus est, de eo agunt. quo die Menæa: Sancti Apostoli Timothei, discipuli S. Pauli Apostoli.

Amore diuinarum Timotheus coronarum,
Fustibus cæsus tinxit terram sanguine.

Ortus hic fuit ex Lystra vrbe, patre Gentili, matre Iudæa, cui Eunice nomen. Discipulus B. Apostolo Paulo factus, conscriptor diuini Euangelij & præco extitit: Ioanni quoque præ cæteris a Christo dilecto conuixit: atque ab ipso Apostolo Paulo Ephesi Episcopus ordinatus est. Postquam enim (vt Irenæus Lugdunensis Episcopus tradidit, & passim sermone celebratur) Ioannes e mari eiectus, Ephesoque redditus est; ac deinde sub Domitiano Principe, in Patmum insulam exul deportatus; Beatus hic Timotheus Ephesinæ Ecclesiæ præfuit. Cum vero idololatriæ diem quemdam festum, quod Καταγώγιον, id est, deductionem, appellabant, Ephesi patrio ritu agitarent; idola quidem manu gestantes, & laruis quibusdam aut personis induti, & in his decantantes, atque in viros ac feminas latronum more irruentes, omniaque cædibus miscentes; B. Timotheus tam dirum & atrox facinus intueri non sustinens, stultum eorum errorem arguebat, & vt a tam fœdis fastis desisterent hortabatur. Quem impij fustibus contusum e medio sustulerunt. Postmodum autem sacræ eius reliquiæ Constantinopolim translatæ sunt, & in templo sanctorum Apostolorum collocatæ, vbi solennis eius agitur memoria.

[3] Eadem habet Anthologium Græcorum a Clemente VIII. approbatum, [(quibus Euangelij scriptor dicitur)] & Maximus Cythereus. At quod conscripsisse Euangelium dicitur, id quidem alibi haud legimus. Citatur apocryphum Nicodemi Euangelium: aliis quoque adscripta olim, quæ ab otiosis composita hominibus erant, de quibus fuse Baronius tom. 1. ad an. 44. at nihil isthic de Timotheo. Fortaßis Euangelij conscriptor. siue συγγραφεὺς, dicitur, quod cum Ioanne familiariter versatus Ephesi, trium Euangelistarum aliorumq; sanctorum virorum de Christi rebus gestis commentarios collegerit, quos dein recognouisse ac digeßisse Ioannes dicitur.

[4] Eodem XXII. die Ianuarij eum Vsuardus, Maurolycus, Galesinius, [& quosdā Latinos.] Canisius, aliiq; Latinorum referunt; quidam vtroque die. Vsuardus ista habet: Natalis S. Timothei discipuli B. Pauli. [Vitæ compendium e Galesinio.] Hic ab eodem Apostolo Episcopus Epheso ordinatus, post multos pro Christo agones martyrio coronatus est. Galesinius breuiter omnem eius vitam complexus est: Ephesi S. Timothei, B. Pauli Apostoli discipuli. Is Lystris in Lycaonia natus, a pueritia in sacris litteris & pietate eruditus; quo tempore Apostolus Paulus eo venit, religionem Christianam coluit; vtpote cum matrem Eunicen haberet, mulierem Iesu Christi fidei studio flagrantem. Peruulgata eius adolescentis virtutum fama, illum sibi comitem peregrinationis & socium laborum Apostolus adiunxit: sicque adiutorem operis in Euangelio Christi eumdem vbique adhibuit. Siquidem hic vna cum illo, propagandæ fidei caussa, modo Ephesum, modo Corinthum profectus, Macedoniam etiam, Italiam, atque vniuersam terram, prædicādo peragrauit. Fuit autem admirabili indole adolescens: pudice & caste perpetuo vixit: prudentia sapientiaque ita præstitit, vt omne ministerium ei Apostolus concrederet; in Macedoniaque curam illorum traderet, qui Euangelium susceperant. Demum Ephesiorum factus Episcopus, dum ab Dianæ cultu populum auocare conatur, Domitiano Imperatore, lapidibus a multitudine pene obrutus, Christianorum ope eo periculo liberatus, ad finitimum montem, qui Pion dicitur, venit, vbi animam Deo reddidit. Eius corpus Constantinopolim post, Constantino Augusto procurante, translatum est.

[5] Alij aliis diebus eius memoriam consecrant. VVandelbertus XVI. Maij:

Septima Timothei cum dena nomine lucet,
Veridica Paulus docuit quem voce beatus.

[Commemoratio aliis diebus.]XXII. Augusti ista habet peruestutum Rhinavvien. MS. Romæ Timothei discipuli S. Pauli. sed postremæ tres voces, videntur a librario adiectæ: colitur alioquin eo die S. Timotheus Romanus Martyr. Denique XXVII. Septembris MS. Martyrologium S. Hieronymi: In Epheso Timothei. huiusne? Ita sensit veteris scriptor Martyrologij, quod in monasteriis Lætiensi & S. Martini Tornaci asseruatur, in quo ista leguntur eo die: Et S. Timothei discipuli Pauli Apostoli, quem idem vas electionis assumens, omnem Ecclesiasticam disciplinam docuit, & per manus impositionem, accommodabilem Ecclesiis fecit. Hic pudicus & virgo permanens, apud Ephesum in monte qui vocatur Pion, cum magno honore sepultus quiescit. Cur vero accommodabilis Ecclesiis factus dicitur? an quia Episcopus consecratus principio est, nulli certæ Sedi adstrictus, sed vt munus Apostolicum perfectius vbiuis exequi posset?

§. II. Acta S. Timothei. tempus mortis.

[6] Polycrates Ephesiorum Episcopus… floruit temporibus Seueri Principis, vt testatur S. Hieronymus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 45. vbi nonnulla recitat ex Synodica eius epistola pro ritu in ista Ecclesia a S. Ioannis Euangelistæ temporibus obseruato, celebrandi vna XIV. Paschatis. De eo Sigebertus cap. 3. Polycrates passionem S. Timothei Apostoli scripsit, & alia multa. at Baronius in Notis ad Martyrologium, [Passio S. Timothee a l'olycrate scripta;] de ea ita pronuntiat: Passionem Timothei a Polycrate scriptam fuisse auctor est Sigebertus de viris illust. c. 3. sed ignotum id prorsus Eusebio atque Hieronymo, qui agunt de Polycrate. Verum & alia ab iis prætermissa aliorum auctorum scripta. Photius tamen, cum legisse se Paßionem hanc scribit, auctorem nullum nominat. Autbertus Miræus in Bibliotheca Ecclesiastica, Fit in ea paßione, inquit, mentio Irenæi Lugdunensis Episcopi: ex quo colligi datur, non posse eam attribui Polycrati, qui Timotheo post Onesimum successit, at nusquam dicitur immediate succeßisse Onesimo, qui sub Traiano passus traditur, vt XVI. Febru. dicemus. Ipse Miræus Irenæum anno 10. Seueri (qui erat Christi 202. aut 203. viginti iam diebus inchoatus) coronatum asserit: S. Hieronymus Polycratem floruisse temporibus Seueri Principis; vt facile potuerit Irenæi, æqualis sui, commentarium aliquem, imo omnes, legisse.

[7] Ipse se Polycratem Auctor vocat: qui sane impostor habendus esset, si alieni nominis honorem sibi falso arrogaret. at scriptum graue est, (quod ad rem attinet, licet stylo humile asserat Photius) estq; consentaneum iis quæ ceteri quoque de Timotheo tradiderunt. Vincentius Bellouacensis lib. 10. cap. 38. ex Polycrate Acta quædam Timothei recitat; quæ stylo suo, inquit Petrus Halloix noster in Notat. ad cap. 7. vitæ S. Polycarpi, [vnde hic edita:] satis clamant se e Græcis esse translata; atque omnino Polycrati ipse illa tribuit. Ea ex vetustis codicibus monasteriorum S. Maximini, & S. Mariæ de Ripatorio descripsimus, [alia Græca:] cum excusis Agonibus Martyrum, MS. Nicolai Belfortij, & Græca MS. historia martyrij S. Timothei, quæ ipsa fortaßis est Polycratis, sed a quopiam post translatas Constantinopolim reliquias recognita, omisso exordio, quo nomen suum Polycrates profitetur; & merito, cum recentior ille scriptor periodum interiecerit de translatis reliquiis, cui proinde præfigere Polycratis nomen non poterat: at suum ipse reticuit, vel ætas librariorumue negligentia obliterauit: vixisse ante Iustiniani tempora inde coniectamus, [alia a Metaphraste.] quia templi ab eo conditi non meminit. Metaphrastes martyrium, translationem, templi vel ædificationem vel restaurationem, complexus est.

[8] His ita constitutis, haud difficile fuerit, quo tempore interemptus sit S. Timotheus, definire. Nam si Acta eius sunt ab eiusdem Sedis Antistite, haud integro post seculo, tradita litteris; quis neget ei potius, viro præsertim erudito, de suorum decessorum rebus gestis & ætate scribenti, fidem esse habendam, quam aliis qui coniectura & non sat solida ratiocinatione nituntur? [Occisus est sub Nerua,] Metaphrastes subscribere videtur, sed obscurius; vt dubites an non sub Domitiano cæsum scribat. Scribit id diserte Photius in Bibliotheca cod. 254. vbi hæc acta testatur se legisse, eaq; succincte narrat; atque illud addit de tempore: Domitianus tunc Romanum imperium tyrannus gerebat. [non Domitiano,] Cum vero sacer Timotheus, quo diximus modo, vitam finiisset, & Domitianus e medio esset sublatus, ac Nerua Romani imperij sceptra suscepisset, Theologus Ioannes ab exilio liber venit Ephesum. &c. Atque ita videtur Photius vltimo Domitiani anno, qui erat Christi 96. martyrium S. Timothei consignare: Polycrates sequenti, Neruæ 1. Christi 97. MS. Florarium anno Christi 99. qui erat Traiani secundus. Octauius Pancirolus in Thesaurus absconditis almæ Vrbis regione 2. eccl. 7. occisum fuisse Timotheum scribit, priusquam ab exilio reuerteretur S. Ioannes, quod imperante Nerua contigit.

[9] Longius recedit Baronius to. 2. Annal. ad an. Christi 109. nu. 55. ita scribens: Quando autem Timotheus martyrio viuendi finem fecerit, vt ei Onesimus fuerit substitutus, ex Ignatij epistola ad Ephesios colligi posse videtur: nam cum de ipso agens hæc addat; Benedictus Deus, [aut Traiano;] qui donauit vobis talem habere Episcopum; haud pridem eum creatum Episcopum Ephesinum significat. ita Baronius. Ast Halloix noster in Notat. ad cap. 7. vitæ S. Polycarpi, ex eadem S. Ignatij epistola contrarium colligit, cum dicat Ignatius: [nec hoc ex S. Ignatij epistolis deducitur.] Si enim ego in breui tempore talem consuetudinem contraxi cum Episcopo vestro, quæ non humana sed spiritualis est; quanto magis vos censeo beatos, qui ab illo dependetis vt Ecclesia a Domino Iesu, & Dominus a Patre suo, vt omnia in vnitate consona sint? quasi dicat: Si ego ex vno congressu, aut exigui temporis consuetudine, tantum percepi fructum; quantam vos reportare necesse est vtilitatem, qui tot annis ab eo erudimini? At nec hoc indubitate sequitur: potuisset enim felices illos prædicare, qui deinceps essent eius virtute & doctrina erudiendi. Denique continuo post Timothei cædem, subrogatum illi esse Onesimum non constat; cum præsertim dicatur S. Ioannes, vt ab exilio rediit, aliquamdiu orbatam Pastore Ephesinam Ecclesiam administrasse.

[10] [Libri a S. Dionysio ei dicati,] Quod obiici a quopiam posset, libros de diuinis nominibus a S. Dionysio Areopagita ad Timotheum, adhuc superstitem, scriptos; ast in iis citari epistolam S. Ignatij ad Romanos datam anno Traiani 10. vel 11. vnde consequens sit ante eum annum non esse occisum Timotheum; id prolixe diluit Halloix Quæstione 3. in vitam S. Dionysij, quam vitam quæstionesq; & notationes integras, nullo verbo addito, transtulit in tomum 2. Operum S. Dionysij, a se nouiter illustratorum, Balthasar Corderius noster. Constat quidem certe ex eiusdem S. Ignatij epistolis iam ante mortuum fuisse Timotheum. Ergo Baronius suspicatur vel Dionysium libros antea ad Timotheum scriptos recognouisse post eius atque Ignatij mortem, & illa adiecisse; vel potius alium fuisse Timotheum, ad quem ille missus commentarius. [quibus perperam asserta citatio ex S. Ignatio.] Halloix multis argumentis contendit eumdem hunc nostrum esse Timotheum, S. Pauli discipulum: ast illa ex Ignatij epistola, a quopiam imperite & inepte adscripta primum ad marginem, deinde in textum ipsum Dionysij intrusa.

[11] Idem ad cap. 7. vitæ S. Polycarpi, ostendit ad S. Timotheum pertinere, (quod & nos omnino existimamus) quæ S. Ioannes Apocal. 2. cap. scribit: [Eius laudes, & admenitio ex Apocalypsi.] Angelo Ephesi Ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua & laborem & patientiam tuam, & quia non potes sustinere malos: & tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, & non sunt; & inuenisti eos mendaces: & patientiam habes, & sustinuisti propter nomen meū, & non defecisti. Sed habeo aduersum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque, vnde excideris: & age pœnitentiam, & opera prima fac: sin autem, venio tibi, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ & ego odi. Quibus verbis veluti ad imminens martyrium adhortari Timotheum voluisse Ioannes videtur. Paulus quoque multo ante, in datis ad ipsummet Timotheum litteris monuerat, vt resuscitaret gratiam Dei &c. nec mirum in viris etiam sanctis intepescere quandoque caritatem, aut zelum remitti, præsertim si minus ex animi sententia pij conatus procedant: sed identidem suscitandus fouendusq;, modo pœnitentie operibus, modo sacrarum rerum commentatione, modo aliarum exercitatione virtutum, ardor ille animi est.

[12] [Aita de eo scripta.] Mentio fit S. Timothei in Actis S. Irenes V. Maij. Agunt de eo omnes Epistolarum S. Pauli interpretes, & Thomas Massutius noster in vita S. Pauli; Petrus quoque de Natalib. lib. 3. cap. 17. in quo tamen corrigas, quod sub Nerone passus dicitur S. Timotheus: scripsit fortaßis Petrus sub Nerua.

§.III. Translatio reliquiarum S. Timothei.

[13] Inscripta est tabulis Ecclesiasticis S. Timothei, atque vna SS. Andreæ Apostoli & Lucæ Euangelistæ, Translatio IX. Maij; [Translatio S. Timothei & aliorum recolitur 9. Maij,] quo die Vsuardus: Festiuitas B. Andreæ Apostoli, quando sacratissimum eius corpus, vna cum ossibus SS. Lucæ Euangelistæ & Timothei discipuli S. Pauli, sub Constantio Imperatore Constantinopolim translatum est. Varia exemplaria excusa & MSS. habent, sub Constantino id contigisse, de qua re paullo post: quædam nomen Imperatoris non exprimunt. Nonnulla locum indicant, vnde singula Constantinopolim allata sunt corpora. Maurolycus: Item tralatio S. Andreæ Apostoli ex vrbe Patrarum, Lucæ Euangelistæ ex Bithynia, & Timothei discipuli ex Epheso, in Byzantium. Eadem habet Felicius, & Canisius. At Martyrologium Romanum ex Achaia quoque allatas S. Lucæ reliquias narrat; ita enim habet: Constantinopoli Translatio SS. Andreæ Apostoli, & Lucæ Euangelistæ de Achaia, & Timothei discipuli B. Pauli Apostoli ab Epheso: corpus autem S. Andreæ longo post tempore Amalphim delatum, ibi pio fidelium concursu honoratur; ex cuius sepulchro liquor ad languores curandos iugiter manat. De loco iterum inferius.

[14] Quædam Martyrologia hic solius Timothei meminerunt; eamq; translationem, Natalem vocant. [quæ & natalis dicta;] Martyrologium MS. S. Hieronymi: Constantinopoli natalis S. Timothei. idem habent MSS. monasteriorum S. Martini Tornaci, & S. Maximini Treuiris. Ado, Beda vulgatus, MS. S. Lamberti Leodij: Constantinopoli, natalis S. Timothei. quando ab Epheso eius sacra ossa delata sunt. Notkerus: Constantinopoli Translatio S. Timothei.

[15] [alibi 8. Maij,] Galesinius pridie, id est, VIII. Maij, eam translationem refert: Constantinopoli, inquit, Translatio SS. Andreæ Apostoli, Lucæ Euangelistæ, & Timothei discipuli B. Pauli Apostoli: quæ translatio Constantino Imperatore celebrata est. Canisius, MS. Florarium, Carthusiani Colonienses, [& 7. Aprilis;] IX. Maij eam translationem referunt, iterumq; ista habent VII. Aprilis: Translatio S. Timothei Apostoli & Martyris. addit Florarium anno salutis 358. eam contigisse. Theodorus Lector, cuius verba mox dabimus, scribit S. Timothei translationem XXIV. Iunij factam, [facta 24. Iunij,] SS. Andreæ & Lucæ III. Martij. Cur ergo IX. Maij omnium simul adscripta Martyrologiis? Indicta tum fortaßis celebritas aliqua, ecclesia vel dedicata vel restaurata. Restat vt quando, vnde, per quem, quo, allatæ sacræ exuuiæ sint, disquiramus.

[16] Martyrologia, vt diximus, alia sub Constantino, alia sub Constantio; quædam etiam, vt Coloniense, sub Constantino iuniore, (quo nomine Constantius significatur) anno eius vigesinio, illam translationem tradunt contigisse. S. Hieronymus in Chronico, anno XIX. Constantij ista habet: Reliquiæ Apostoli Timothei Constantinopolim inuectæ. anno vero XX. in editione Miræi & Pontaci, at Scaligeri XXI. Constantio Roman ingresso; Andreæ Apostoli & Lucæ Euangelistæ reliquiæ a Constantinopolitanis miro fauore susceptæ. Idem in libro de scriptorib. Eccles. cap. 7. Sepultus est Lucas Constantinopoli, ad quam vrbem vigesimo Constantij anno ossa eius, cum reliquiis Andreæ Apostoli, translata sunt de Achaia. At variæ editiones habent, [vel sub Constantino Magno] vigesimo Constantini anno. idemq; S. Hieronymus aduersus Vigilantium, in omnibus, quas videre nobis licuit, editionibus. Sacrilegus fuit Constantinus Imperator, qui sanctas reliquias Andreæ & Lucæ & Timothei transtulit Constantinopolim, apud quas dæmones rugiunt, & inhabitatores Vigilantij illorum se sentire præsentiam confitentur? Quæ quidem verba conuenire non posse Constantio Ariano Baronius pronuntiat; & productis in contrarium testimoniis aliorum scriptorum, In re autem ambigua, inquit, ita animo affectus sum, vt definire controuersiam, certamque de ea re ferre sententiam, non præsumam. [vel potius sub Constantio.] At Theodorus Lector lib. 2. Collectan. Imperauit Constantinus Magnus & Christi amans Imperator annos triginta vnum, menses decem. Imperauit Constantius filius eius annos viginti quatuor, dies quinque. Et sub ipso venerunt Constantinopolim reliquiæ sanctorum Apostolorum Timothei VIII. Kal. Iulij, Andreæ & Lucæ V. Nonas Martij, & collocatæ sunt in magno sanctorum Apostolorum templo, quod sub eo erat dedicatum.

[17] Epheso porro allatas S. Timothei reliquias constat. De aliis erit proprius agendi locus, cum eorum Acta, Lucæ XVIII. Octobris, Andreæ XXX. Nouembris, dabimus. [Allatæ reliquiæ Epheso,] Lucam quidem in Bithynia mortuum scribit Honorius Augustodunensis, quod suo loco disquiremus. Thebis certe eius reliquiæ, fuerunt, cum eas Constantinopolim deportandas curauit Constantius: quare recte vtrasque Lucæ & Andreæ de Achaia allatas habet Martyrologium Romamum, & alia. [aliorum ex Achaia,] Simeon Metaphrastes in Actis S. Lucæ testatur, & Thebis aduectas, & opera S. Artemij gloriosi Ducis ac Martyris. ita enim habet: Transibat quondam a Sirmio ad Istrum Constantius Constantini Magni filius, sed fratrum tertius: atque ad hanc Istri ripam non longo tempore castra metatus, audiuit Barbaros, qui vltra Istrum erant, conflicturos cum Romanorum principatu: & ipse formidans ne quid mali in suo principatu facerent, confestim ad Thraciam ac Byzantium equitauit. Cumque ad regionem Odrysiorum peruenisset, vbi Adrianus Romanorum Imperator extructa ciuitate sui appellationem loco dedit; accedit ad eum quidam Episcopus, veluti donum quoddam ipsi gratissimum deferens, [iubente Constantio,] Andreæ ac Lucæ Christi discipulorum corpora indicans in Achaia esse sepulta. Porro ille & nuntio gauisus est, & Artemium, quo maxime vtebatur, & quem sciebat feruidum amatorem caritatis erga Christum, (attestatur vero diuinum huius amorem certamen ac periculum, temporibus Iuliani, propter Christum susceptum) hunc ergo tanto feruore pro pietate spirantem amicum Artemium, ad pretiosorum corporum reductionem confestim emittit. Etenim erat hic Constantius, & in ceteris moderatus & moribus mitis ac modestus, ac magno admodum circa ecclesiarum ædificationem amore occupatus: vnde etiam ad patris sui ciuitatem, [Constantinopolim,] circa illius sepulchrum, veluti reddens patri honorem, templum ab ipsis fundamentis maximum ædificat; in quo etiam, vbi Artemius sacrorum Apostolorum reliquias ex Achaia retulisset, in ipso diuino altari sacra mensa reposuit: Andreæ quidem e ciuitate Patræorum, Lucæ autem ex Thebis Bœotiæ translatis corporibus. Ac breui tempore intermedio etiam Timotheum, qui in choro discipulorum Christi, velut perspicua quædam stella, splenduerat, ex Epheso refert Ioniæ, ministro quoque rursum ad hoc vsus Artemio. Sed habuit & ipsum sacræ mensæ ambitus, veluti reddentem debitum quoddam pietatis suis auxiliatoribus. Verum Timotheus quidem huiusmodi habuit corporis reductionem.

[18] Eamdem historiam, paullo enucleatius, aut eius certe partem, idem narrat Metaphrastes in Actis S. Artemij 20. Octobris: Cum autem, inquit, audiuisset, quod Barbari, qui agebant trans Danubium, essent ducturi exercitum contra Imperium Romanorum, Sirmio profectus transiit Danubium. Cum autem longo tempore ibi fuisset ad ipsam ripam, & rursus intellexisset Barbaros non esse se loco moturos, profectus est in Thraciam. Postquam vero fuit apud Odrysos, vbi Adrianus constructa ciuitate, ei loco suam reliquit appellationem; audiuit a quodam Episcopo, quod corpora Christi Apostolorum Andreæ & Lucæ sepulta erant in Achaia, Andreæ quidem Patris, Lucæ autem Thebis Bœotiæ. Postquam autem Imperator hæc audiuit Constantius, propter id est lætatus, & magna voce clamauit, & iis, qui aderant, dixit: Vocate mihi carum Artemium. Cum is autem quamprimum venisset, [per S. Artemium Ducem,] Gratulor tibi, inquit, virorum omnium religiosissime & vna tecum lætor. Ille vero illi dixit: Mihi perpetuo læteris, o Imperator, nec te vnquam aliquid molestum comprehendat. Imperator autem: Quærisne aliquid, o amicorum optime, gratius ac iucundius inuentione corporum Christi Apostolorum? Magnus vero Artemius; Quisnam aut vndenam, inquit, o Domine, est is, qui hunc hodie thesaurum aperuit? Constantius autem, Achaiæ, inquit, Episcopus, qui nunc præsidet Patris. Sed abi, o virorum amicorum optime, & ea quamprimum exporta Constantinopolim. Hæc cum ab Imperatore magnus audisset Artemius, recta iuit ad Apostolos, eorum sanctas allaturus reliquias. Quas quidem cum valde admirabiliter exportasset, in templo, quod ab ipso Constantio extructum est a fundamentis, in nomine Apostolorum, prope sepulchrum patris, eas deposuit. Ei autem in præmium ministerij dedit Imperator, rogantibus Episcopis, munus rectionis Ægypti.

[19] Hæc Metaphrastes. Eam autem fuisse vnam de caußis, ob quas Iulianus Apostata S. Artemio necem intulit, scribit Nicephorus lib. 10. cap. 11. Artemium, [qui ideo martyrtū post subitt:] inquit, generosum pietatis propugnatorem, Ducem & Augustalem Antiochiæ per seipsum torsit, (qui & sub Constantio ductor extiterat copiarum quæ erant in Ægypto;) re vera quidem, quia diuino zelo succensus, multa idolorum fana deiecerat atque euerterat, Constantio subseruiens; & quia diuinorum Apostolorum ossa Andreæ, Lucæ, & Timothei, Patris Achaiæ & Epheso, Cōstantinopolim transtulerat; obtentu vero & prætextu, quod Gallo eius fratri necem esset machinatus.

[20] Collocatæ sunt sacræ reliquiæ in templo sanctorum Apostolorum Constantinopoli, vt Metaphrastes locis iam citatis, & infra in ipsis S. Timothei Actis scribit. [collocatæ in templo Apostolorum,] atque Græca Acta manu exarata ita habent: Translatum deinde est in regiam vrbem Constantinopolim, & positum in sanctissimo magno Apostolio, siue sanctorum Apostolorum æde: vbi etiamnum repositæ asseruantur sanctæ eius reliquiæ sub sacra mensa, cum reliquiis SS. Andreæ & Lucæ Apostolorum. Theodorus Lector supra citatus depositas scribit, ἐν τῷ ὑπ᾽ ἀυτοῦ ἐγκαινισθέντι μεγάλῳ ναῷ τῶν ἁγίων ἀποστόλων, in magno templo sanctorum Apostolorum, ab ipso innouato, vel, dedicato. At Socrates lib. 1. cap. 12. scribit Constantinum Magnum duas condidisse Constantinopoli ecclesias, [ædificato a Constantino:] alteram εἰρήνην, Pacem, alteram sanctorum Apostolorum, cognominatam. & cap. 26. quam Apostolorum ecclesiam ideo ædificauit, ne Imperatores & Sacerdotes Apostolicis reliquiis aliquando destituerentur. Describitur magnificum illud templum lib. 4. vitæ Constantini cap. 58. 59. 60. vbi id struxisse Constantinus dicitur, vt æternitati commendaret apud omnes sanctorum Saluatoris nostri Apostolorum memoriam. Sed cum innuat isthic Eusebius, non nisi sub finem vitæ Constantini perfectum; aliquam fortaßis partem Constantius adiecit; aut certe ornamenta quæpiam. Sed quod Metaphrastes a fundamentis a Constantio conditum scribit, haudquaquam de tota saltem mole probabile videtur.

[21] Illud deinde templum Iustinianus Imperator ducentis post annis instaurauit, sacrasq; has reliquias honorificentius recondidit. Eius rei quoniam Græcus auctor non meminit, qui tamen priorem translationem non reticuit, argumento est, vt supra indicauimus, eum ante Iustiniani ætatem vixisse. Procopius lib. 1. de ædificiis Iustiniani rem gestam ita describit: Erat quædam ab antiquo Apostolorum ecclesia Byzantij, spatio temporis iam labefactara, ac ruinam minitans. [quod a Iustiniano postea funditus restauratū,] Eam deiiciens totam Iustinianus Imperator, non tam restaurare studuit, quam multo amplitudine & elegantia præstantiorem erigere. Ita vero consilium hoc suum executus est. … ædificij figuram describit … postquam venerabile hoc ædificium consummatum fuit, manifesti omnibus facti sunt Apostoli, veluti exultantes ac gloriantes eo, quem Imperator illis impendebat, honore. Corpora igitur Apostolorum Andreæ, Lucæ & Timothei, quæ prius occulta planeque ignota erant, omnibus tunc conspicua facta sunt; ipsis, vt opinor, non respuentibus Imperatoris fidem, sed palam ei concedentibus, vt ipsos videret, ad eos accederet, &, quæ inde redundabat, vtilitate ac securitate frueretur. Innotuere autem hoc modo: Constantinus Imperator hanc ecclesiam honori & nomini Apostolorum ædificarat; isthic sibi & secuturis deinceps Augustis, viris iuxta ac feminis, sepulturam constituens: quod vsque ad hoc tempus obseruatur. Et Constantini quidem patris spectabatur tumulus: Apostolorum autem ibidem recondita esse corpora nullo prodebatur indicio, neque locus erat vllus, qui tam pretiosum pignus continere videretur. Sed cum Iustinianus templum illud ædificaret, & latomi pauimentum omne perfoderent euerterentque, ne quid inornatum relinqueretur, tres isthic ligneas capsas neglectas reperiunt, atque ex inscriptis litteris intelligunt Andreæ, Lucæ, [quando repertæ reliquiæ.] Timothei Apostolorum isthic corpora esse: quæ magna cum voluptate Imperator & Christiani omnes viderunt, rursumque ea terræ committentes absconderunt; non inaccessum aut ignobilem relinquentes locum; sed & corporibus quoque Apostolorum iam vacuum, religiosum esse constituerunt. Ipsi vero Apostoli exhibitum sibi ab Imperatore honorem quodammodo remunerati sunt: idque in præsenti perspicue ostendunt; cum Imperatore religionibus intēto, non deserit diuinum numen res humanas, sed adesse & immorari humanæ gaudet conuersationi. Hæc Procopius; quæ multo contractiora sunt in editione Francisci Craneueldij. De eadem templi restæuratione, & reliquiarum translatione, [honorifice reconditæ sunt.] agit infra Metaphrastes, & in S. Lucæ Actis citatis, vbi theca argentea condita a Iustiniano sacra corpora scribit.

[22] [Aliquæ Romæ asseruantur,] Quid deinceps SS. Andreæ & Lucæ corporibus factum sit, suis locis disquiremus. Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, reg. 2. eccles. 7. testatur aliquas S. Timothei reliquias in ecclesia S. Ioannis in Fonte, Romæ asseruari. Mindæ ad Visurgim in inferiore Saxonia celebratur festo nouem Lectionum V. Martij, [& Mindæ in Saxonia.] Aduentus reliquiarum S. Timothei Apostoli. quæ autem eæ fuerunt reliquiæ, nusquam indicatur.

ACTA
auctore Polycrate Episcopo Ephesino,
ex aliquot veteribus MS.

Timotheus, Episcopus Ephesinus Martyr (S.)

BHL Number: 8294

[1] a Martyrium S. Timothei, discipuli quidem S. Pauli Apostoli, [Præfatio Auctoris.] primi autem Patriarchæ constituti Ephesiorum Metropolis, Asiæ & Phrygiæ, Pamphyliæ, Ponti, & Galatiæ, atque omnibus in Catholica pace degentibus conpresbyteris, Ego omnium vestrum minimus Polycrates, sicut ipsi qui viderunt & nobis tradiderunt, & nos statim secuti suscepimus, in ædificationem innotescere iustum duximus. Pax & salus in Christo Fratribus.

[2] b Multi multas historias & vitas, mores etiam & conuersationes, ac fines Deo amabilium & sanctorum virorum conscripserunt: quibus c eorum notitiam posteris commendauerunt. [Variorum SS. vitæ scriptæ.] Quapropter non extra iustum & nos tale quid existimantes, memoriæ tradere vitam & conuersationem, ac transitum sancti Apostoli & primi Patriarchæ Ephesiorum magnæ Metropolis Timothei festinauimus.

[3] [S. Timothei patria, & parentes.] Nam beatissimus ille, sicut etiam ex constitutis a Luca sancto Euangelista catholicis Actibus cognouimus, erat natione patris Gentilis, matris vero Iudæȩ fidelis, ortus ciuitate Lystris, quæ est vna d Lycaoniæ præfecturæ, doctus autem a magno Dei cultore Paulo Apostolo, & multa ab eo testificatus: comperegrinus nihilominus eius factus, & compatiens, in Euangelio Christi, & valde commodum illi e seipsum præbens, deuenit cum eo ad splendidissimam Ephesiorum Metropolim: a quo & episcopatum primus Apostolicæ Sedis ipsius splendidæ Metropolis consecutus est; [Creatur Episcopus Ephesinus:] regnante in Romanorum ciuitate Nerone, f procurante autem Asiam Maximo. Vbi siquidem in doctrinis & miraculorum ostensionibus, sanitates & conuersationes superascendentes humanas cogitationes peregit. [clarus miraculis:] Quæ vnusquisque g indifferenter in ipsum dictis, in sanctorum Apostolorum nostrorum Actibus potest discere.

[4] Nos autem ostendere dignum ducimus, quia ipse sanctissimus Apostolus & Patriarcha Timotheus, [auditor S. Ioannis Euangelistæ.] non tantum beatissimi Pauli Apostoli, sed & gloriosi Theologi Ioannis, qui supra pectus recubuit magni Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, visor & auditor factus est. Nerone autem Principes Apostolorum Petrum & Paulum martyrio male tractante, gloriosis etiam eorum discipulis differenter finitis; conuenit Ioannem magnum Theologum adesse splendidæ Metropoli, scaturientem de naufragio. sicut volentes discere ex his quæ ab h Irenæo Lugdunensi Episcopo, de eodem excellentissimo Ioanne, conscripta sunt, valent nosse: quando etiam & qui secuti fuerunt discipulos Domini nostri Iesu Christi, apud se passim constituta, differentibus linguis conscripta, [S. Ioannes collecta de Christi rebus gestis scripta ordinat;] de factis miraculis a Domino nostro Iesu Christo, nescientes ordinatim componere, conueniētes ad Ephesiorum vrbem, secundum communem sententiam, Ioanni fauorabili Theologo obtulerunt. Qui omnia consiconsiderans, i & ex his gaudenter motus, quæ ab ipsis dicta sunt in tribus euangeliis constituit secundū ordinem, Matthæi videlicet, Marci, & Lucæ, eorumque nominationes conscripsit, & singulas singulis Euangeliis superposuit. Inueniens autem eos dispensationes humanitatis narrantes, quæ de diuino pectore hauserat & ab illis dicta non fuerant, ipse pleniter narrat, [suum addit Euangelium:] supplens & quæ minus ab eis dicta sunt in capitulis diuina miracula. Vnde tali constituto nullius hominis cogitationibus ante adorso, sacro scilicet Euangelio superposuit nomen suum.

[5] Sequenti denique tēpore Domitiano imperāte Romanæ ciuitati post Neronem, k & qui medio tēpore imperarunt, irruentibus in Sanctum obtrectationibus; proinde multoties dictus Theologus Apostolus Ioannes, de Ephesiorum splendida vrbe ab ipso exul factus est, & in Patmos insula (quæ vna Cycladum est insularum) habitare præceptus. [relegatur in Patmum.] Isto autem in his existente, & episcopatum Ephesiorum Metropolis sancto & sæpedicto sanctissimo Timotheo dispensante, reliquiæ primæ idolatriæ in his qui tunc ipsam inhabitabant remanserant; [Ritus impios Catagogiorum] quædam nefanda scilicet, quȩ vocabant l Catagogiorum (sic enim ipsi vocabant) festiuitatem, & in diebus quibusdam eam perficiebant: m prætexta autem seipsos circumponentes, & vt cognosci nequirent fascialibus velantes facies, & n rhopala & imagines simulachrorum portantes, ac cantica o ludicra quædam clamantes, superinsiliebant inordinabiliter liberas & venerabiles mulieres, homicidia etiam & alia plura illicita & nefanda operantes, & multum sanguinem effundentes in designatis locis ciuitatis. [reprehendens Timotheus,] Et hæc quasi necessaria ad profectum animæ agentes, non desinebant; frequentissime ipsos deuocante sanctissimo tunc Archiepiscopante Timotheo.

[6] Non præualente autem illo doctrinis talem eorum insaniam prohibere, in die huiuscemodi eorum abominabilis festiuitatis transcurrens Sanctus in p medium porticus, hortabatur illos dicens: Viri Ephesij nolite idololatriæ insanire: sed agnoscite illum plane qui est Deus. Operarij autem diaboli indignantes in doctrina eius, [occiditur a Gentilibus:] ipsis, quos prædiximus, superportatis q palis & lapidibus vsi, iustum interfecerunt. Serui vero Dei adhuc spirantem eum repausauerunt in monte ipsi splendidæ ciuitati adiacente, r in interioribus partibus; & ibi cum pace sanctum spiritum Deo reddidit. Accipientes vero eius sacratissimum corpus, reposuerūt illud in loco vocato s Pioni: in quo nunc existit sanctissimum eius martyrium. [sepelitur.]

[7] t Domitiano etenim Imperatore vitam demoliente, imperium Nerua accepit, qui diuinum Apostolum & Euangelistam Ioannem reuocauit. Isque rediens & superstans Ephesiorum ipsi splendidæ Metropoli, inueniens etiam secundum prædictum modum finiuisse vitam sanctissimum Timotheum, per eorum postulationem, [Ephesiorū Ecclesiam regit aliquamdiu Ioannes.] qui tunc inuenti sunt sacrorum Principes, præsulatum Apostolici throni suscepit: qui & suffecit, moderans ipsam magnæ Metropolis sacratissimam Sedem, vsque ad Traiani imperium.

[8] Finiuit autem sanctus & gloriosus Apostolus & Patriarcha Martyr Christi Timotheus in nefanda festiuitate eorum, quam vocabant Catagogiorum, quæ est secundum Asianos quidem mensis quarti die tricesima, [Quando occisus S. Timotheus.] secundum autem Romanos mensis Ianuarij, vicesima secunda die; regnante in Romanorum ciuitate prædicto Nerua, procurante autem Asiam Peregrino, apud nos vero regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Abest hæc Præfatio a MS. Græco.

b Græce: Scimus multos polyhistoras viros, illustres vitas & mores &c.

c Græce: sui ipsorum.

d Alij in Isauria, quæ Lycaoniæ confinis, locant.

e al. seruitium.

f MS. Belfort. proconsulante. & rursum infra.

g MS. Ripat. de differenter. forte in differenter.

h Agit de scripto a S. Ioanne Euangelio S. Irenæus lib. 3. contra hæreses cap. 1. & 11.

i MS. Belf. & exigens gaudentes motus. MS. S. Max. discernens differentiæ modos, qui &c.

k MS. S. Max. per mediatorem imperatoriis. MS. Belf. & per medium imperantium. a cæde Neronis an. Christi 68. 10. Iun. ad Domitiani imperium, an. Chr. 81. 13. Sept. imperarunt Galba, Vitellius, Otho, Vespasianus, Titus.

l Latina quædam MSS. habent Cithagiarum, alia Catagiarum. Huius festi solennitatem ex his Actis describit Photius loco cit. Multa Martyrologia habent Dianæ celebritatem eam fuisse.

m MS. S. Max. præterea. MS. Græc. προσχήματα ἀπρεπῆ. indecora integumenta, insignia.

n Est ῥόπαλον, claua, fustis. MS. Belf. vitiose, ropota.

o MS. S. Max. lurida.

p Græc. in mediam viam, quæ porticus dicitur.

q Forte rhopalis, vt ante.

r MS. Belf. vltraprotis partibus. Græc. in partibus iuxta portum sitis.

s MS. Belf. Pionio.

t In Græco adduntur, quæ supra de translatione retulimus.

ALIA VITA
Auctore Simeone Metaphraste.

Timotheus, Episcopus Ephesinus Martyr (S.)

ex Metaphraste.

CAPVT I.
S. Timotheus S. Pauli discipulus & comes.

[1] [S. Timothei patria, & parentes.] Magnum Timotheum tulit quidem Lycaonia, aluit autem & instituit, quæ olim inter ciuitates fuit inclyta, Lystra; non tantum sibi placens de vbertate & abundātia rerum necessariarum, quantum de hac planta longe suauissima, & de iis quæ in eo efflorent, virtutis ornamentis: etsi ne puras quidem & synceras generis habuerit radices; sed ex spinis quoque infidelitatis plurimum habuerit admixtum. Nam erat quidem ei auia a Lois, mulier pia, & quæ reuera curam gerebat virtutis; mater Eunica, quæ & Iudæis quidem olim fuerat insita in pietatem, & in integris virtutum hortis reuera floruerat. Pater autem Gentilis, & in Gentilium rebus maxime insignis, veluti quoddam in frumento lolium, nempe honesto & præclaro Timothei genere, & rosis spina adnatus, & vitio tantum insignis, quantum fuit illius filius pietate clarus & virtute incomparabilis.

[2] [Conuertitur a S. Paulo cum auia & matre:] Cum esset autem adhuc infans Timotheus, & a matre Eunica institueretur, Gentilium & Iudæorum errorem simul ex æquo declinauit: & tunc accedit ad Paulum, præclaram Ecclesiæ tubam, simul cum Barnaba Christi discipulo & Apostolo, sicut diuinus Lucas dicit in Actis; cum is venisset in Lycaoniam, quæ est finitima quidem Iconio & Derbæ, ex Pauli vero aduentu magnum erat consecuta miraculum, & claudum ab ipso ortu (O diuinam visitationem! o admirabile spectaculum!) sanum effectum illius præsentia, & pedibus suis absque molestia, & secure vtentem. [Act. 14.] Qui quidem eos, qui erant in ciuitate, in tantam adduxit admirationem, vt esset eis id quod factum fuerat, supra fidem, & suos deos existimarent forma hominibus assimilatos obire ciuitatem, & eorum esse opus claudi curationem. Postquam autem, quisnam esset, cognouerunt, & quod Dei viui esset potius Apostolus, & horum, qui falso dicuntur, deorum aduersarius, ad hoc ipsum missus, vt ab eorum errore liberarentur homines, & quod prædicat Deum, qui non solum potest corrigere tales corporum mutilationes, sed etiam suscitare mortuos; multi ab errore deficientes accesserunt ad pietatem. Opus illius miraculi, fuerunt etiam huius admirabilis discipuli & Apostoli parentes, quæ magno studio & liberalitate Paulum domi suæ acceperunt: & pietatis quidem lucem ab eo habuerunt, pium autem & Dei amantem Timotheum, veluti vicissim reddiderunt, qui erat adhuc iuuenis & tener, & aptus ad suscipienda semina pietatis, quod quidē licet apertius discere ex libro Actuum Apostolorum. Nam cum Paulus, inquit, obiret Lystram & Derben, erat illic discipulus quidam, nomine Timotheus, filius mulieris Iudæȩ fidelis, patris autem Gentilis. [Act. 16. 1] Huic testimonium bonum reddebant, qui in Lystris erant & Iconio fratres.

[3] Cum sic ergo Paulo traditus fuisset Timotheus, Patri spiritali filius magis proprius, [ab eo circumciditur:] quam eius qui erat pater secundum carnem, & ex ciuitate vna esset excessurus, ab eo circumciditur propter quosdam Iudæos, quibus plena erat ciuitas, & omnia circumcirca: quoniam omnes sciebant illum esse natum patre Gentili. [Ibid. v. 3.] Atque ciuitates quidem obibat Paulus seminans prædicationē, veritatemque annuntians, & omnes spiritu regenerans. Eum autem consequebatur sicut stella solem Timotheus: deductus quidem a parentibus, [fit eius comes:] eorum autem cor non obscure saucians propter separationem. Quid ni enim, cum essent parentes talis filij, & qui scatebat tam suaui flore virtutis? Ipse vero ex eoru seiunctione nihil visus est affici, sed quodammodo Pauli desiderio cōtegere suam in parentes affectionem, & ostendere id naturali necessitate longe esse valentius. [ab eo instituitur:] Hinc in litterarum disciplina ab illo instituitur, fitque ei contubernalis, & omnino simul cū eo viuebat. Deinde eius quoque Diaconus constituitur, & ad apostolatum confirmatur, [fit Diaconus:] periculorum atque laborum effectus socius, & nihil omnino impeditus ab ætatis teneritudine, quo minus resisteret laboribus: sed generosam inducens voluntatem, quæ ætate plus poterat; adeo vt boni eius animi & piorum operum testem ipsum habuerit magistrum, sic dicentem: Videte, ne quis ipsum contemnat. Opus enim Domini operatur, sicut ego. [I. Cor. 16. 10.]

[4] [ab eodem sæpe laudatur:] Cum autem ad tantam peruenisset virtutem, & tantum eis testem adhibuisset, non hic solum, sed etiam in multis aliis locis. Nam modo quidem, inquit, scribens ad Corinthios Paulus; Misi ad vos Timotheum fratrem meum, qui est filius meus dilectus & fidelis in Domino, qui vobis in memoriam rediget vias meas in Christo. [I Cor. 4. 17.] & rursus: Si venerit Timotheus, videte vt sine metu sit apud vos. [I Cor. 16. 10.] Modo autem ad Philippenses quoque scribēs, adsciscit socium inscriptionis: Paulus & Timotheus serui Iesu Christi. [Phil. 1. 1. & 2. 19.] Et deinceps consequenter in epistola: Spero autem in Domino me Timotheum cito ad vos missurum, vt & ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. Neminem enim habeo tam vnanimem, qui syncere pro vobis sit sollicitus. His vero congruentia scribit etiam ad Thessalonicenses: Paulus & Timotheus serui Iesu Christi, eum hic quoque honorans societate inscriptionis: [1. & 2. Th. I.] Misi ad vos Timotheum fratrem nostrum & ministrum Dei, & cooperatorem in Euangelio Iesu Christi, ad confirmandos vos & exhortandos pro fide nostra, & nemo moueatur in istis afflictionibus. [1. Thes. 3. 2.] Et alibi: Probationem autem eius cognoscitis, quod sicut filius patri mecum seruiit in Euangelio; illos quoque assumens veluti testes virtutis Timothei. [Philip. 2. 22.] Deinde vero etiam ad Colossenses: Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, & Timotheus frater. [Coloss. 1. 1.]

[Annotatum]

a Miramur duas has sanctas feminas Loidem & Eunicen, nec in Græcorum, nec in Latinorum Fastis reperiri.

CAPVT II.
S. Timothei zelus, martyrium, S. Ioannis exilium.

[5] Porro autem cum a præceptore tantum ferret testimonium, & modo quidem filius in Domino fidelis & dilectus; [refrænatur eius feruor:] modo autem eius frater & Euāgelij cooperator vocari dignus haberetur; & susque deque tot & tam magna consequeretur encomia; tamen ne sic quidem sibiipsi confidere & non timere poterat: sed tam accurate viuebat, & tam diligenter se exercebat, & tam acriter se affligebat, vt eum etiam exhortaretur Præceptor, suadens discipulo, ne aquam amplius biberet, sed vino modico vteretur: Propter stomachum tuum, inquit, & frequentes tuas infirmitates. [1. Tim. 5. 23.]

[6] Sed quamuis sic laboraret eius corpus continua infirmitate, [eius zelus & labores:] & haberet deiectam stomachi facultatem, generosus resplendebat animus. [1. Tim. 5. 23.] Non poterat enim corporis infirmitas deprimere tam generosum animum: sed celeri zeli penna omnem in partem peruolabat, & modo quidem Ephesum, modo vero. Corinthum illius linguæ Sirenes demulcebant. Macedoniam quoque sæpe & Italiam & vniuersam terram cum Prȩceptore complectebatur prædicatione. Quid autem dixeris, quam multos cupiditatibus a ratione maxime alienis & absurdis seruientes, ab hoc graui liberauit ministerio? Recte nouit, quod dico, is qui eius qui Corinthi est fornicatus non ignorauit delictum. Erat enim diuinus Timotheus non ad intelligendum solum acutissimus, sed ad dicendum etiam promptissimus, & ad facundia egregie vtendum dexterrimus, & in diuinis exponendis iucundissimus, & ad Ecclesiam componendam & custodiendam vel maxime idoneus. Nam & copiosiorem consecutus est gratiam; & doctrinæ fontibus vsus est duplicibus; non Pauli solummodo admirabili lyra Spiritus se oblectans, [versatur cum S. Ioāne Apostolo.] sed etiam versans cum Ioanne eximie dilecto discipulo, & ab eo præfectus administrationi Sedis Ephesiorum, cum ab eo audiisset & didicisset, quæ ille rursus a bono Spiritu.

[7] Nam cum Nero, qui male ad imperium, male (o iustitia & Dei tolerantia!) accesserat, [S. Ioannes naufragus,] fini martyrij Principes Apostolorum, Petrum, inquam, & Paulum, subiecisset, & alij qui cum ipsis erant discipuli se alio conuertissent; accidit vt hic magnus Euangelista & Theologus Ephesi consisteret, a tempestate & naufragio eiectus, vt & referunt quæ ab Irenæo Lugdunensi scripta sunt, & fama tradit. [l. 3. Cont. hær. c. 1. & 11.] Ex discipulis autem ij, qui secuti sunt alios Euangelistas & Apostolos, ea quæ ab illis diuersa lingua composita fuerant, (nondum enim vnius vocis sermone vsi fuerant) cum ad Ephesiorum ciuitatem detulissent, ei tradunt. [scribit Euāgelium,] Illum vero, vt etiam videtur Eusebio Pamphili hæc tractanti, aiunt ea quidem, quæ scripta fuerant, admisisse, de eorum veritate ferēdo testimonium: animaduertisse autem in eis solam restare narrationem de iis quæ in primis & in principio prædicationis a Christo facta fuerant. Et vera quidem est oratio. Inuenies enim, si diligenter consideraueris, tres Euangelistas ea solum conscripsisse, quæ vno anno a Seruatore gesta sunt, postquam Ioannes Baptista fuit coniectus in carcerem, idque eos recte significare in principio suæ historiæ. Nam post ieiunium Christi quadraginta dierum, & eam quæ in ipso fuit tentationem, Matthæus quidem significat tempus suæ scriptionis, dicens: Cum autem audiuisset, quod Ioannes erat traditus, a Iudȩa recessit in Galilæam. [Matth. 4. 12. Luc. 3. 20.] Lucas quoque priusquam inciperet narrare facta Iesu, [& ab aliis omissa narrat:] similiter ostendit, dicens, quod adiiciens Herodes iis quæ fecerat, inclusit Ioannem in custodia. Propterea ergo dicunt, Ioannem Apostolum rogatum, tempus quod fuit silentio præteritum a prioribus Euangelistis, & quæ in eo facta fuerant a Seruatore, ea autem sunt quæ facta sunt antequam Baptista in carcerem coniiceretur, in suo tradidisse Euangelio, etsi prius non scripta vsus esset prædicatione, & hoc ipsum significasse, partim quidem dicendo, [Ioan. 2. 11.] Hoc principium fecit signorum Iesus, partim autem faciendo mentionem Baptistæ inter actiones Iesu, vt qui tunc adhuc baptizaret in Ænon prope Salim. [cap. 3. 23.] Præterea vero hoc ostendit apertius, dicens: Nondum enim erat Ioannes coniectus in carcerem. [& 24.] Ex his ergo aperte ostendit, Theologum ea in suo Euangelio tradere, quæ a Christo facta sunt, Ioanne nondum coniecto in carcerem: reliquos autem tres Euangelistas meminisse eorum, quæ facta sunt, postquam Ioannes fuisset coniectus in vincula. Quæ qui attenderit, non amplius ei videbuntur discrepare Euangelia; quod id quidem quod est secundum Ioannem primas Christi continet actiones, reliqua autem, historiam quæ facta est in ipso fine Christi. Merito ergo carnis quidem Seruatoris nostri genealogiam, vt quæ a Matthæo & Luca prius scripta fuisset, Ioannes silentio præteriit: a Theologia autem incipit, vt quæ ei, vtpote præstantiori, fuisset a bono Spiritu conseruata. Et sic quidem Eusebius de Ioanne & aliis narrat Euangelistis.

[8] Fieri ergo non poterat, vt ipsius veritatis, Christi, inquam, verba exciderent, qui discipulis suis dixit: In mundo afflictionem habebitis. [Ioan. 16. 33.] Neque ergo exciderunt, [exulat in Patmo.] sed vterque multas subiit molestias. Cum enim Domitianus per magnam vim sceleris tunc inuasisset imperium, condemnatur hic quoque habitare vnam ex Cycladibus. Domitianus, inquam, cui post Neronem & eos qui intercedunt mandatum fuit imperium; ei autem improbitate nihilo fuit inferior, sed semper ad ipsū respiciebat, aut etiam sceleribus & flagitiis superabat, & structis in alios calumniis tam lubenter aures accommodabat, quam suis ipsius laudibus: siquidem tantum valuit assentatio, vt etiam Domitianum laude aliqua impertiret & celebraret. Illius ergo ad facile audiendas calumnias propensio, Ioannem condemnat, vt relegetur in Patmon. Sic enim nominata est insula, in quam fuit relegatus. Quem quidem in locum cum per ignominiam relegatus fuisset venerandus Ioannes, Timotheus a eius loco suscepit episcopatum Ephesiorum: quamquam nec ipsum quoque in Sede longo tempore viuere permisit inimicus.

[9] Erat enim quidam dies festus apud Ephesios, qui ab eis vocabatur Catagogium: in eo ergo & clauas tollentes, [Catagogia reprehendens Timotheus,] & simulacra in manibus tenentes, & sibi quasdam imponentes personas, & insigniores partes ciuitatis impudenter obeuntes, & iis quædam carmina decantantes, virosque & mulieres more prædonum inuadentes, magnam cædem eorum faciebant: ea ratione putantes execrandi, se suum honorare dæmonem, vt eos viderentur homines honorare, quorum maximus cultus est mors eorum qui honorant. Diuinus ergo Timotheus hoc ægre ferens, & igne zeli visceribus inflammatus, & partim quidem consiliis vsus & admonitionibus, cum minime potuisset eis persuadere, vt a tali desisterent insania, accedit ad eos in media compita, cum iam festum ageretur, rursus admonens, increpans, docens, quid non faciens ex iis quæ possent dimouere hominem a tali insania.

[10] [occiditur:] Illi autem eius dicendi libertatem ægre ferentes, quæcumque habebant in manibus, iis aduersus eum vsi sunt, eum ferientes & per terram trahentes cum quam maxima dici potest crudelitate & inhumanitate, & tandem humi iacentem, cum omnis virtus vitalis & operatio eum deficeret, quidam Christiani eum tollentes, parum adhuc & ægre spirantem, & iam morti vicinum, vltra ciuitatis portum deposuerunt: [a Christianis sepelitur:] vbi cum Deo commendatum emisisset spiritum, corpus rursus pie & sancte in quodam loco condunt, qui apud eos Pion, b id est, pinguis, dicitur.

[Annotata]

a Non successit Ioanni Timotheus: hic enim fuit primus Ephesiorum Episcopus, sed quamdiu aderat Ioannes, Apostolus Christi & Euangelista, is, licet non vni Sedi adstrictus, primaria tamen valebat auctoritate.

b Græce Πίων, pinguis, opimus.

CAPVT III.
S. Timothei reliquiarum translatio.

[11] Longo autem tempore postea, Constantij in eum amores, qui filius fuit Constantini, Magni, inquam, illius & primi Imperatoris Christianorum, illinc exportant reliquias, desiderij administro vtentes Artemio: qui cum egregiæ illius Timothei in dicendo libertatis fuisset imitator, ei quoque postea fuit conformis mortis similitudine, & fuit martyrij ornamento propter Christum decoratus. Reponitur autem in sacra ara eius, quod cognominatur templum Apostolorum, [transfertur Constantinopolim,] (fuit vero id Constantij manus opus & fidei) sub ipsa mensa mystica, suppeditator miraculorum, dispensator gratiarum, thesaurus qui non potest exinaniri, diuitiæ quæ non consumuntur, & cum Luca & Andrea connumeratur: Deo fortasse hoc benigne prouidente, vt sicut eis omnia fuere communia, mores, disciplina, prædicatio; commune quoque esset sepulcrum, quoniam eis quoque est illic quies communis.

[12] Templum autem Iustinianus, cum manu postea magnificentiori quoque arte adhibita, [vbi templum post restauratum a Iustiniano.] splendide ædificat & transformat, & ei pulchritudinem & magnitudinem, quæ nunc est & cernitur, exhibet, præterquam mysticam & diuinam mensam. Ab ea enim sola abstinuit, hoc pulchre & sancte faciens propter depositionem sacrarum reliquiarum. Quocirca posita est in medio templo vsque in hodiernum diem, cum mensam ex purissimo argento construxisset, & cum magna sui in Christum amoris significatione, sanctorum Christi Apostolorum sancta corpora recondidisset.

[13] Cum autem impius Domitianus sceleratissime quidem imperasset, miserrime autem vitam finiisset, [S. Ioannes Ephesi vixit post Timotheum.] Nerua suscipiens imperium, & statim post ipsum Traianus quoque, cum se & quam fieri posset clementissimos & æquissimos vellent ostendere, cum multis aliis Euangelistæ quoque & Theologo dissoluunt exilium. Ille autem cum Ephesum (o cum quanto dixerit quis gaudio & honore?) rediisset, & diuinū iam Timotheum ad Iesum, quem desiderabat, excessisse didicisset, & fine martyrij cursum Euangelij obsignasse, & esse Ecclesiam Præsule defectam inuenisset, eam rursus suscipit: adeo vt idem & Sedem Timotheo præbuerit, & ei successerit. Quæ quidem vtraque sunt eius zeli in Deum, magnique illius studii & ardoris in pietatem. Qui quidem longo postea tempore perpetuo curam gessit Ecclesiæ, & veritatis annuntiauit prædicationem, ad augmentum pietatis, ad salutem animarum, ad gloriam Domini nostri Iesu: cum quo Patri vna cum sancto Spiritu est omnis honor nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BABYLA EPISC. ANTIOCHENO, VRBANO, PRILIDIANO, EPOLONIO, PVERIS, EIVS DISCIPVLIS.

III. SECVL.

[Praefatio]

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

EX. variis.

§. I. Horum Martyrum dies natalis. Acta.

[1] Celeberrimum S. Babylȩ Episcopi nomen, præsertim post triumphatam Apostatæ Iuliani impietatem, [S. Babylæ natalis 24. Ianu, apud Latinos;] indictumq; Daphniticis oraculis silentium. Diuersis diebus, vt paßim multorum, adscriptum est Fastis; Græcis pridie Nonas Septembris, Romanis IX. Kal. Februarij. an alter martyrio, translationi alter dicatus sit, ambigi potest: aut duone fuerint Babylæ Antistites; de qua re infra. Quid vtroque die Martyrologia de Babyla prædicent, quem Babyllam quoque, Babyllum, Babilam, & Babillum appellant, præmittemus. Vetus Romanum a Rosvveydo editum: Antiochiæ S. Babylæ Episcopi, MS. S. Hieronymi: Antiochiæ Babilæ Episcopi cum tribus paruulis. Paria in multis excusis ac manu exaratis leguntur. Vsuardus: Apud Antiochiam natalis S. Babilæ Episcopi, qui persecutione Decij, posteaquam frequenter passionibus suis ac cruciatibus glorificauerat Dominum, gloriosæ vitæ finem est sortitus in vinculis. Referuntur etiam passi cum eo tres paruuli, id est, Vrbanus, Prilidanus, & Epolonus. Eadem fere Martyrologium Romanum, Bellinus, Viola SS. MS. Florarium, Canisius, aliiq;. Ado, Beda vulgatus, Molanus in addit. ad Vsuardum, ad elogium ex vsuardo iam recitatum, adiiciunt ex Ruffino haud pauca de triumphali e Daphne transuectione. attingit eam breuiter Notkerus & Canisius. Agunt de eo quoque Maurolycus, Rabanius, VVandelbertus, ac ceteri Latini. Et colitur in quibusdam Ecclesiis officio trium Lectionum, in aliis omnino solenni, vt Mediolani: alibi cum officio de S. Timotheo fit de eo commemoratio.

[2] Græci IV. Septembris eum celebrant. Ita Anthologion a Clemente VIII. approbatum: [4. Septēb. apud Græcos.] Sacri Martyris Babylæ Episcopi Antiochiæ: qui Numerianum Imperatorem, in ecclesiam, cui ipse præerat, ingredi volentem repulit, quod filium Regis Persarum, obsidem sibi datum, trucidasset. Quapropter catenis ferreis vinctus circumductus ad pompam est Babylas, cumque tribus pueris plexus capite. Eadem habet Menologium ab Henrico Canisio editum, Menæa, Cythereus.

[3] Acta S. Babylæ videntur a Leontio tradita esse litteris. ita enim scribit Chronicum Alexandrinum ad Indict. XIV. Decio patre & filio Coss. Ex maiorum porto relatione & hoc de S. Babyla (vti B. Leontius Antiochiæ Præsul ante hæc tempora narrauit) didicimus. [Acta scripta a Leontio:] Decius hic &c. inferius cetera proferentur. Fuit Leontius S. Luciani Martyris, de quo VII. Ianuarij actum est, discipulus: qui cum Presbyter esset, seipsum castrauit, quo liberius cum femina iuuencula conuersari absque periculo posset: eamq; ob caussam gradu motus, ad Arianos grandis natu desciuit infelix, ac denique, Constantij Imperatoris voluntate ac studio, Antiochenæ Ecclesiæ Episcopus creatus est. Agunt de eo S. Athanasius in apologia de fuga sua sub finem, & epistola ad vitam solitariam degentes; Socrates lib. 2. cap. 22. Theodoretus lib. 2. cap. 24. & alij. Scripsit is fortaßis Babylæ gesta, atque etiam Luciani magistri sui, antequam Arianis sese adiungeret.

[4] Ea vita, vt ab illo scripta est, an extet, haud scimus. Triplicem hic damus. [vnde hic edita.] Primam descripsimus e vetusto codice manu exarato monasterij S. Mariæ de Ripatorio, contulimusq; cum excusis Agonibus Martyrum, & iis quæ, subinde prolixiora, edita sunt a Bonino Mombritio. Aliam plerumque elegantius & fusius deductam, descripserat Rosvveydus e vetustißimo M. Velseri codice, quæ cum MSS. S. Maximini & S. Audomari contulimus. His addimus quæ Metaphrastes vel composuit vel collegit, a nobis cum Græco codice collata. Habuit eadem Acta (siue quæ postea Metaphrastes descripsit ac recensuit, siue alia, quæ fors interciderint) S. Chrysostomus, & præcipua ex iis prolixa amplificatione deduxit Orat. contra Gentiles, vt cædem pueri regij a tyranno perpetratam, Babylæ constantiam hunc aditu ecclesiæ arcentis, furorem irritati ex eo tyranni, ipsius Babylæ postrema mandata, iubentis corpus suum cum vinculis sepeliri.

[5] Varie sanctorum puerorum exprimuntur nomina: nam Prilidianus, ab Vsuardo, Molano, & multis MSS. Prilidanus appellatur; a Petro de Natal. Prælidanus; Maurolyco Prælidianus; [Sociorum nomina.] a quibusdam Prilibanus: Epolonius vero, ab Vsuardo & Bellino Epolonus, a Molano Eupolenus; a Maurolyco & Galesinio Epulonius; a Rabano Eupolinus; a Petro Epollonus, a Felicio Apolonius; a Viola SS Euphonus; a Carth. Colonien. Pepolenus; ab aliis Epolanus, Eupholonus, Eupolonus, Eponus. Meminit horum trium puerorum, & cum S. Babyla quadrigam appellat S. Chrysostomus Oratione de SS. Iuuentino & Maximo, sub initium, quam XXV. Ianuar. dabimus. S. Eulogius lib. 1. Memorialis SS. cap. 16.

§. II. S. Babylæ mortis tempus. vnusne an duo fuerint.

[6] Magna de S. Babylæ ætate controuersia est, aut potius, vnusne an duo Babylæ fuerint. Non de eo quærimus Babyla, qui Antiochia oriundus, Nicomediæ deinde sub Maximiano cum LXXX. pueris, quos litteris instituebat, martyrium adeptus, colitur a Græcis IV. Septembris, quem tamen ipsum repudiat Baronius. Nec de tertio Babyla, itidem Antiocheno, est sermo, qui cum duobus discipulis Timotheo & Agapio in Sicilia pro fidei defensione iugulatus est, vnde & Babylas in Sicilia appellatur. Sed duone fuerint Babylæ Antiocheni Episcopi ambigitur, quorum vnus sub Decio in carcere, sine ferro aut vi alia, extinctus sit, alter triginta post annis sub Numeriano gladio occubuerit. Vnicum antiqui memorant, sub Decio: Acta, sub Numeriano, cum is ad bellum Persicum proficisceretur, interfectum tradunt: S. Chrysostomus tyrannum non nominat: ceteri, qui translationem Babylæ narrant, primusne an secundus fuerit, non produnt; quod tamen erat necesse si duo extitissent. Recentiores Græci duos statuunt. Sed recitanda scriptorum testimonia, e quibus iudicium Lector ferat.

[7] Eusebius Hist. Eccles. lib. 6. cap. 23. Eodem tempore (cum Romæ imperaret Gordianus, [S. Babylam sub Decio passum testatur Eusebius,] Pontifex esset Fabianus) Antiochenam Ecclesiam, mortuo Zebino, moderandam suscepit Babylas. & cap. 32. Philippo cum septem annos imperasset, succedit Decius, qui ex odio quo in Philippum ferebatur, persecutionem aduersus Ecclesias commouit: in qua Fabiano Romæ martyrium subeunte, Cornelius pontificatum capessit. In Palæstina vero Alexander Ecclesiæ Hierosolymorum Episcopus, rursum pro Christo Cæsareæ Præsidis præsentatus tribunali, secunda ornatus confessione, carceris molestia tentatus est, grandi iam ætate, ac veneranda canitie. Qui vbi post præclarum & illustre fidei Christianæ testimonium Præsidis tribunali datum, in custodia obdormiuit; Mazabanes successor eius in Hierosolymitano episcopatu declaratur. Simili autem modo, atque Alexander, Antiochiæ Babylas, post confessionem, in carcere vitam cum morte commutauit, & Fabius illi Ecclesiæ præficitur. Græce postrema hæc ita efferuntur: Τῷ δ᾽ Ἀλεξάνδρῳ παραπλησίως ἐν Ἀντιοχείᾳ τοῦ Βαβύλα, μετὰ τὴν ὁμολογίαν, ἐν δεσμωτηρίῳ μεταλλάξαντος, Φάβιος τῆς ἀυτόθι προΐσταται ἐκκλησίας. Nulla hic gladij, nulla sociorum, nulla deductionis ad locum martyrij mentio, nulla corporis cum vinculis sepulti.

[8] Idem Eusebius in Chronico, interprete S. Hieronymo: Decius cum Philippos patrem & filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem mouet… Alexandro Hierosolymorum Episcopo apud Cæsaream Palæstinæ ob martyrium interfecto, & Antiochiæ Babyla, Mazabbanes & Fabius Episcopi constituuntur. S. Hieronymus lib. de scriptor. Eccles. cap. 54. in Origene: [S. Hieronymus,] De crudelitate autem persecutionis, quæ aduersum Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desæuiret, quem & interfecit, superfluum est dicere; cum etiam Fabianus Romanæ Ecclesiæ Episcopus in ipsa occubuerit; & Alexander Babylasque Hierosolymorum & Antiochenæ Ecclesiæ Pontifices in carcere pro confessione Christi dormierint. Aliter de S. Fabiani, aliter de horum morte loquitur; hos dormiisse, & quidem in carcere, illum occubuisse. De S. Fabiano actum XX. Ianu. de S. Alexandro XVIII. Martij. Decianæ quoque persecutioni Babylæ martyrium adscribit S. Epiphanius lib. de ponderibus & mensuris, [S. Epiphanius,] nu. 19. In persecutione, inquit, Decij martyrium subiit Babylas Antiochiæ, Fabianus Romæ, Alexander Episcopus Hierosolymorum Cæsareæ. [Nicephorus Constantinop.] Et Nicephorus in Chronologia: Babylas Martyr factus temporibus Decij, annis 13. Vsuardus, Ado, aliiq; antea citati idem scribunt; vti & Zonaras tom. 2. Annal.

[9] [Sub Numeriano multi Græci, & Latini:] Sub Numeriano passum Babylam præter acta triplicia, (quæ & Chrysostomus magna ex parte retulit, omisso tamen tyranni nomine) tradunt Græci in citatis supra Menæis, Menologio, Anthologio; itemq; Maximus Cythereus, Maurolycus, Rabanus, Petrus de Natal. lib. 3. cap. 16. S. Aldelmus lib. 1. de laude virginitatis cap. 39. Vincentius Bellouac. Speculi hist. lib. 11. cap. 122. Breuiaria plurima, vt Burgense in Hispania, aliaq; at recentiora ambigue. Parisiense nouum: Babylas Episcopus Antiochenus, Decium Imperatorem, vel, vt alij malunt, Numerianum Præsidem, post scelus aliquod admissum, in Dei templum ingredi volentem animose prohibuit, &c. Lexouiense: Decium Imperatorem, vel, vt alij malunt, Murianum Præsidem. Constantius Felicius: Babylas Episcopus Antiochenus, [alij sub Aureliano:] qui cum ab ingressu ecclesiæ repulisset Iulianum Imperatorem, (aut, vt alij scribunt, Numerianum, alij Aurelianum) ab eo interfectus est, cum Theodola femina, & tribus pueris Vrbano, Prelidiano, Apolonio. Alij XXII. die Ianuarij eos referunt. hæc ille. Isacius Casaubonus vir litteratus & curiosus, si non a rectæ fidei regula exerrasset, Notis in Iulij Capitolini Maximinos duos, [alij sub Caro.] Carum Imperatorem ait a Babyla ab ecclesia exclusum. Et sane, si Numerianus fuit, ader at tunc quoque Antiochiæ Carus pater, neque enim post mortem patris Antiochiam reuertit Numerianus. In veteri tamen Breuiario Parisiensi dicitur sub Carino & Numeriano passus Babylas.

[10] Petrus Galesinius primus videtur Numerianum Præsidem sub Decio Augusto excogitasse; sed plura peccat. Antiochiæ, inquit, S. Babylæ Episcopi, & trium puerorum, Vrbani, Prilidiani, & Epulonij Martyrum. Ille vitæ meritis & doctrina præstantissimus, eius vrbis factus Episcopus, Decio Imperatore, cum Numerianum Præsidem, [Galesinius correctus.] tamquam nefarium paricidam, qui regios pueros sibi in fidem traditos necasset,in templum ingredi conantem, ab aditu prohibuisset; id iniquo animo tyrannus ferens, primo illum in custodiam includi, tum catenis ferreis vinctum, in omnes vrbis partes raptari, demum vna cum tribus iis pueris, quos Christianæ religionis doctrina instruxerat, capite multari imperat. Eius corpus vna cum vinculis ferreis, vt is iusserat, sepultum; post Galli Cæsaris iussu Daphnen, vbi oracula Apollo reddebat, translatum, cum eam ob caussam dæmon illico mutus factus esset, ea re animaduersa Iulianus Apostata inde asportari iussit: sicque demum Martyris reliquiis Constantinopolim religiose per Christianos translatis, hoc mirabiliter factum est, vt paullo post Apollinis & templum corrueret, & simulacrum igne cælitus emisso conflagraret. Hæc Galesinius. at ceteri ipsum Imperatorem repulsum a Babyla scribunt, non Præsidem; vnicum puerum regium a tyranno occisum, non plures; nec in omnes vrbis partes raptatum, sed vinctum catenis iussum populi obtutibus proponi, aut palam in carcerem duci, aut certe πομπέυεσθαι, vt habent Græci: neque Constantinopolim, sed Antiochiam e Daphne deuectum corpus: nec denique, quod idem in Notis scribit Galesinius, agunt Græci Babylæ natalem pridie Nonas Octobris, sed Septembris: nec trium puerorum meminit S. Chrysostomus in sermone contra Iuuentinum, sed oratione in SS. Iuuentinum & Maximum Martyres, vt diximus.

[11] His ita constitutis, merito venire in mentem cuipiam potest duos fuisse Babylas Episcopos, & (vt sæpe alibi euenit, & paßim obseruare licet) vtriusque in vnum Acta esse conflata; cum alioquin prior sub Decio in carcere extinctus sit, posterior sub Numeriano ferro percussus occubuerit. Reiicit quidem eam sententiam Baronius in Not. ad Martyrol. vbi citatis aliquot Patrum, quæ retulimus, testimoniis, subdit: [Vnicum Babylam agnoscit Baronius.] Ex quibus etiam & hi errare conuincuntur, qui eiusdem ciuitatis duos Babylas excogitarunt. Alij autem, inter quos Nicephorus, cum ponunt duos Babylas, alterum eorum Antiochiæ sub Numeriano Imperatore præfuisse Ecclesiæ, alterum vero Nicomediæ dicunt fuisse Episcopum. At Nicephorus illum Nicomediæ occisum non dicit Episcopum fuisse; ita enim scribit lib. 5. cap. 26. Quo tempore (persecutionis Decianæ) & Babylas apud Nicomediam pro Christo fortiter decertauit. Alius hic est Babylas ab eo qui Antiochiæ sub Numeriano præclaram confessus est confessionem. At Nicomediensem illum sub Maximiano certasse, tradunt Menæa IV. Septembris. Baronius in Annal. ad annum 241. num. 1. scribit explosam a se opinionem eorum, qui ad male conciliandas de tempore cædis Babylæ diuersas opiniones, duos Babylas introduxerunt. idem repetit ad an. 253. nu. 126.

[12] Ast in iisdem Notationibus ad Martyrologium, Non est hic recens, inquit, quæstio. Suidas plane testatur diuersas de Babyla fuisse sententias, dicentibus aliis, eum sub Decio, aliis vero passum sub Numeriano: ad quas conciliandas, duos Babylas a prædictis excogitatos. [Suidas perperam citatus.] Quaternas vidimus Suidæ editiones; Græcam Aldi Manutij an. 1514. Latinam Basileensem an. 1564. Græcam an. 1544. Græcolatinā Æmilij Porti an. 1619. in nulla illarum id habetur, quod scribit Baronius. Babylas, inquit Suidas, Episcopus Antiochenus. Hic, vt quidam aiunt, Numeriano, vt alij Decio, casu quodam ingredi in confertam hominibus ecclesiam cogitanti, præ foribus stans, obstitit, dicens, se pro viribus pugnaturum ne lupus in ouile ingrediatur. Ille vero confestim ab ingressu recessit, vel tumultum multitudinis veritus, vel mutata animi sententia: ægre tamen repulsam illam tulit, &c. neque omnino de secundo Babyla verbum addit. Eadem refert Metaphrastes iisdem fere verbis in Actis S. Artemij XX. Octobr.

[13] Primus duos Babylas visus est constituisse auctor Chronici Alexandrini, licet confuse; nam Indiction. XIV. anno Decij 2. Christi 251. ita scribit: Eodem tempore Babylas Antiochenus Antistes curriculum martyrij absoluit: cuius vicem subiit Flauius tertiusdecimus a primo, [Duos Babylas refert Chronicum Alexandrinum,] qui item Sedem per tres annos obtinuit. Multi præterea ea tempestate cum in Oriente tum in aliis regionibus pro fide Christi occubuerunt. Ex maiorum porro relatione & hoc de S. Babyla (vti Beatus Leontius Antiochiȩ Episcopus ante hæc tempora narrauit) didicimus. Decius hic S. Babylam non solum ob Christianam religionem interfecit; sed quod ausus esset Philippi Imperatoris cōiugem & ipsum Philippum, cum essent Christiani, ab aditu templi arcere, quod delicti quidpiam commisisset Philippus, &c. sed, vt recte monet Radorus noster, locus est mire corruptus. Philippum Fabianus Papa a sacræ Eucharistiæ communione exclusit, donec peccata inter pœnitentes homologesi expiasset: auctor id ad Babylæ factum retulit; & quidem, si duo sint Babylæ, tribuit primo, quod secundi est. Duos vero agnoscit, nam Carino & Numeriano Coss. anno Christi 284. quo Diocletianus inuasit imperium, ista habet: Rursum proscriptio Christianorum instituta est, qua multi martyrio affecti; inter quos & S. Georgius & S. Babylas. Hic Antiochiæ Magnæ erat Episcopus, quo Carinus Imperator appulit, tendens ad bellum contra Persas cum patruo suo Caro. Carus in Mesopotamia de cælo tactus interiit, &c.

[14] Duos quoque Babylas constituit Georgius Cedrenus, in Decio quidem ita scribens: [Cedrenus,] Sub quo Babylas Antiochiæ, Flauianus Romæ, Alexander Hierosolymorum, Dionysius Alexandriæ Episcopi martyrio coronati sunt. idem deinde in Caro, Carino, Numeriano: Caro peste sublato, Numerianum oculis captum Aper socer suus sustulit. & imperauit Numerianus Dux Mysiæ. Sub eo S. Babylas Antiochiæ martyrium subiit. Numerianum Diocletianus interfecit. Sed videtur Aprum ipsum Numerianum appellare, quamquam non imperauit ille, sed imperium paricidio inuadere voluit. [Nicephorus Callistus.] Nicephorus Callistus lib. 5. cap. 27. agens de Decij persecutione, Hinc Romæ Fabianus, inquit, in Palæstina vero Hierosolymis Alexander, Antiochiæ Babylas, cuius in episcopatu successor Fabius fuit) cum bonum certamen certassent, episcopalem stolam sanguine tinxerunt. at de altero Babyla lib. 6. cap. 33. Cum Cari filius Numerianus Antiochiam, quæ est ad Orontem, venisset, dicitur in Christianorū ecclesiam ingressus, & cum vellet licenter eorū perspicere mysteria, Babylas Episcopus generose illi in faciem restitit, dicens fas non esse ei ab idolorum sacrificiis cruore adhuc polluto, Dei domum repente ingredi, & diuina mysteria contaminatis oculis spectare. Qua re offensus Numerianus, eum tormentis excruciatum necauit. Hæc de Babyla. infra de eius translatione.

ACTA
ex veteri MS. Ripatorij, & Mombritio.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

BHL Number: 0889

Ex mss.

CAPVT I.
Quæstio 1. in S. Babylam.

[1] Nvmerianus Rex cum immolasset obscœnis dæmoniis, voluit introire in domum Domini. [S. Babylas tyrannum ab ingressu ecclesiæ repellit:] Beatus autem Babylas Episcopus Catholicæ Ecclesiæ, vt pastor bonus ouium suarum, audiens velle ingredi Numerianum ecclesiam, eleuans vocem suam dixit ad plebem: Filioli mei, stabiles estote in fide, & orate sine cessatione. Minatur enim lupus ingredi in ouile Domini: quem Dominus Iesus Christus spectantibus vobis habet confundere. Ipse vero egressus foras expectabat Numerianum. Adueniente vero Numeriano, & volente ingredi ecclesiam Domini, habens manus pollutas, vi ingredi conabatur. At vero famulus Dei Babylas, repellens eum, dixit: Iam dixi tibi, Ecclesiam Domini non a potest homo sacrilegus & immundus introire. Videns vero fiduciam viri Numerianus, [comprehenditur:] timens etiam famam maximam quæ erat de eo, iussit eum in crastinum custodiri.

[2] Altera autem die sedente eo in consistorio, præcepit sibi S. Babylam offerri; dixitque ad eum: Infelicissime hominum, quid tibi visum est, vt volente me ingredi ecclesiam, manum obuiam tenderes? An nescis, quia Rex tibi loquitur? Per b virtutem meam, quam habeo super omnes homines, non effugies manus meas. Volo enim videre si te adiuuet Deus tuus. Babylas respondit: Ego vero sum homo humilis. Complacuit tamen. Deo, [intrepide facti rationem reddit:] vt constitueret me pastorem plebis suæ. Vnde cum vidissem lupum venientem & volentem ingredi in ouile Domini; festinaui repellere eum; ne aliquem perdēs, reus efficerer in conspectu Domini. Numerianus dixit: Lupus tibi visus sum, & non Rex, biothanate? Babylas dixit: Secundum indulgentiam Dei, es Rex propter peccata nostra; vt vel sic verberati reuertamur ad Deum. Ego vero Christum Iesum colo, quem tu contemnis; qui tibi hanc, cum nihil esses, dedit potestatem, vt esses quod non eras, quo cognosceres eum: & tu in iram prouocas eum, & creaturas eius magis, quam eum qui est creator omnium, adoras. Numerianus dixit: Deliras, iniurias nobis irrogās. Magni ergo dij creaturæ tibi esse videntur? Babylas dixit: Opera manuum hominum sunt, inuenta a satana, qui per inuidiam suam proiectus est de cælo, cum esset vnus ex Angelis; & genus hominum ex parte idololatriæ subuertit; quem Deus disperdere habet cum omnibus ministris eius.

[3] Numerianus dixit: Fabulæ sunt quæ loqueris. Nam scripturæ nostræ mysteria sunt, & magna sacramenta. Vnde iubeo te obtemperare & sacrificare. Certe si nolueris, non manebis impunitus. [tormenta contemnit:] Non enim es melior præcessoribus nostris, qui sic agentes magno sunt honore cumulati. Babylas respondit: Mysteria sacramentorum vestrorum immunda & horrenda sunt; honor autem vester temporaneus est & caducus. Potens vero est Deus omnipotens, qui est in cælis, dare mihi tolerantiam ad omnia tormenta, quæ inferre volueris. Numerianus dixit: Quis est Deus ille omnipotens, quem inuocas adiutorem tibi? Babylas Episcopus respondit: Virtus & sapientia, & Verbum Patris. Numerianus dixit: Quid ergo? etiam est homo? Babylas respondit: Constantia vitæ, fruitio eorum quæ facta sunt a Deo. Numerianus dixit: Rationabiliter respondisti, velut sapiens Doctor: & sic se habet fama, quæ de te est. [laudes ridet:] Vnum autem deest tibi, scientia deorum. Babylas respondit: Insipiens tyranne & elate, laus quæ a te mihi infertur, iniuria est. Ego autem laudem Domini mei Iesu Christi requiro. Numerianus dixit: Iam te non audiam verbis: sed torquem imporiam ceruici tuæ ferream, & compedes pedibus tuis, & tormenta adhibebo, quia non cessas iniurias inferre Domino tuo Regi. Babylas respondit: Libentissime suscipio omnia, quæ intuleris. Nec enim sum dignus & idoneus Domini mei seruus vocari, pro cuius nomine dicar sustinuisse tormenta. Beati vero qui pro nomine eius fuerint passi, quoniam merces eorum magna est apud Deum.

[4] Numerianus dixit Victorino Duci: Babylam insipientium doctorem tormentis subiice. Igitur iubeo imponi torquem ferream collo eius, similiter & pedibus eius compedes ferreos ad turpitudinem suam & gentis suæ. Etenim grauiter c contumelia ab eo affectus sum. Victorinus Dux respondit: Per tuam d clementiam, olim volui nuntiare e verendo nomini tuo de homine isto, & gente insipientissima hac, quoniam iniqua & aliena legis sunt, quæ docent. Numerianus Duci dixit: Interim quod præcepi tibi, [torque ferrea & compedibus constringitur.] fac incredulo Babylæ Episcopo. Subinde vero & genti eius impendam. Dux autem imposuit Babylæ torquem ferream in ceruicem, similiter & in pedes eius compedes: & dimisit eum sub f custodibus in propatulo vt ab omnibus videretur. Babylas vero eleuans oculos suos ad cælum, dixit: Deo meo gratias ago, qui me ad tantum perduxit honorem, per confessionem nominis sui. Christo autem meo credo, & fiduciam in eo habeo, quoniam dabit mihi fortitudinem & tolerantiam aduersus insidias vestras, & patris vestri instigantis satanæ.

[Annotata]

a MS. Ripat. poteris.

b Mombr. Astræa. In sequenti vita, Adrasten, Aresten vel Arasten Deum. de quo ibi.

c MS. Ripat. me contumeliatus est.

d Idem, diuinitatem.

e Idem, timori tuo.

f Idem, seruatoribus.

CAPVT. II.
Quæstio 2. in tres pueros, matrem, Babylam.

[5] Nvmerianus dixit: Vocate Babylam magistrum infantium & stulte viuentium. Babylas respondit: Magister quidem infantium & sapientium ego sum: insipientium vero, qui estis vos, non sum magister. Numerianus dixit: Per deos, decent te torques, & quos in pedibus gestas compedes. [Vinculus gloriatur Babylas.] Babylas respondit: Tu quidem velut insipiens irridendo dicis; verum per Filium Dei magis me decent, quam te diademata, quæ in capite gestas. Numerianus dixit: Infelix immola diis, & libera te a pœnis quæ te expectant, & noli seduci doctrinis vanis, quibus tuos male doces.

[6] Babylas Episcopus respondit: Optabam te meis doctrinis fieri filium, vt saluum factum honorarem te. Vis enim scire quam magna sit nostra doctrina? a Habeo sub me tres paruulos, quos, Domini mei gratia præstante, mea nutriui sapientia, iube illos adduci; vt si mihi quasi deliro non credis, vel per eorum fidem & constantiam, quæ est in Deo, possis ab hac, qua teneris, perfidia liberari, [Pueri tres ab eo instituti sistuntur tyranno,] & effici sanus. Numerianus iussit paruulos, quos memoratus est Babylas Episcopus, introduci; ipsum vero foris detineri. Ingressis vero infantulis, interrogauit eos si matrem haberent. At illi responderunt: Ita. & vltra matrem quæ nos educauit, Babylam dominum & magistrum & patrem habemus. [cum matre sua:] Numerianus iussit matrem infantium adduci. & cum intrasset, interrogauit eam: Quod tibi nomen est. Respondit: b Theodula. Numerianus dixit: Tui filij sunt isti? Respondit: Ego quidem genui eos, Deo vero obtuli regenerandos per pastorem bonū, dominum meum Babylam Episcopum: ipse autem erudiuit eos Dei doctrina. Numerianus dixit: c Alapis cædite eam coram filiis suis, dicentes ei: Noli proterue loqui. Pueri vero videntes matrem suam cædi, quasi vno ore exclamarunt: [hæc alapis,] Tyranne noli cædere matre nostram sine caussa. Honesta enim est, & vera dixit; quoniam ipsa nos genuit, & tradidit domino nostro Babylæ. Iratus vero Numerianus Rex iussit tres infantes leuari in d catomo; & priori dari e duodecim plagas, secundo autem nouem, tertio vero septem. [illi flagris cæduntur.] Tunc pueri leuantes vocem suam, dicebant: Benedictus es Deus, quoniam secundum magisterium patris nostri Babylæ, propter Christum tuum Dominum nostrum hæc patimur. Numerianus dixit matri eorum: Primogenitus filius tuus quot annorum est? quæ respondit: Duodecim. Numerianus dixit: Secundus autem quot? Theodula respondit: Nouem. Numerianus dixit: Tertius vero quot? At illa respondit: Septem. & post hæc exclamauit & dixit: Magnus es Deus, quoniam singuli filij mei, secundum numerum annorum suorum pro nomine tuo sunt cæsi.

[7] Numerianus iussit foras mitti matrem infantium, & introduci Babylam, & dixit ad illum: [Tyrannus mentitur eos a fide defecisse.] Magister insipientium, & eruditor paruulorum, probatio, f quam putabas mihi fieri per infantes, inuenta est falsa. Vocati enim infantes, polliciti sunt diis sacrificare. Babylas respondit: Recte mentitus es in caput tuum. nihil enim nouum facis. Filius enim es diaboli, qui est ab initio mendax. Numerianus dixit: Per Asclepium, [Refutat eum & ridet Babylas:] contemno sermones tuos & iniurias, & g statim te facio impendi, si non sacrificaueris, Babylas ridens respondit: Vere dignus es derisu, qui talia loqueris. ego enim paratus sum, non tantum suspendi, sed etiam crucifigi propter Christum, vt illum lucrer. Nam animæ iustorum & Confessorum in manu Dei sunt, nec tangit illos malum. Tu autem fac quod vis. Numerianus dixit: Infelix in quo sum deridendus? Babylas respondit: Si audierint ceteri dij tui, quoniam solum Asclepium nominasti, irascentur tibi. Ego vero doleo & ploro pro vobis, in hac vos detineri insipientia. Numerianus dixit: Et si audierit Christus tuus, quod Deum solum nominasti, quid facies? Babylas respondit: Quamuis non sis dignus audire scientiam Christianorum, verumtamen propter stantem turbam dico, vt cognoscant tuam insipientiam. Quando Christiani Christum nominant, confitentur & Patrem; [docet inexistētiam 3. personarum SS. Trinitatis:] & quando Patrem nominant, confitentur & Filium: quia Pater in Filio, & Filius in Patre est. non enim separatus est Filius a Patre, nec Pater a Filio.

[8] Tunc Numerianus iussit eum cum infantibus suspendi. Cumque fuissent suspensi, Babylas dixit: [cruciatur cum pueris:] Ecce ego & pueri, quos mihi dedit Dominus. Numerianus iussit eum vexari. pondus vero torquis, quæ erat in collo eius, caput eius h degrauabat. At vero circumstans turba rogabat eum dicens: Consule ætati tuæ, & sacrifica, vt careas tormentis. Babylas vero respondit: Non tantum lugeo insensatum istum sedentem, quantum & vos qui huic consentitis, perdentes animas vestras. Ego enim tormentorum sentio nihil; patitur enim in me Christus, qui mihi tolerantiam & vitam perpetuam dabit. [Hi tyrannum increpant:] Adhuc autem Numerianus eum amplius vexari præcepit. Infantes vero suspensi, clamabant dicentes: Tyranne impiissime hominum, vt quid dominum & bonum pastorem nostrum ita crudeliter & sine caussa torques, qui Dominum omnium colit? Sed dum hoc facis, maiorem ei & apud Deum & apud homines infers laudem, & non supplicia. Per ipsius autem i salutem quæ est Christus, non effugies manum Dei, sed igni gehennæ traderis, vbi erit stridor dentium, & fletus oculorum. Iratus autem Rex Numerianus iussit eos torqueri. [acrius torquentur:] Infantes vero tamquam ex vno ore clamauerunt dicentes: Miser, non erubescis, quia conuinceris a paruulis coram populo isto? Tu enim magis cruciaris quam nos, per eum qui potens est te celerrime exterminare. verum non sentimus tormenta, quia Dominus adiuuat nos. Tunc Numerianus iussit Babylam deponi, & abscondi: vt seorsum eos interrogaret; dixitque ad infantes: Filioli audite me: & multa donabo vobis, quæ non potest dare vobis magister vester. Paruuli vero gubernati a sancto Spiritu, [eius blanditias respuunt.] vnanimiter responderunt: Insidiator & maligne, noli nobis promittere mortem; omnia enim dona tua, gehennæ sunt exitio plena, quæ tecum pergent in perditionem. Nam magister noster de euangelio per bonam confessionem regna cælorum nobis promisit.

[Annotata]

a Petrus de Natal. ait, cum de aliis Christianis interrogaretur, reuelasse tres se habere spirituales filios. Vnde id Petrus accepit?

b In sequenti vita: Ipsa se Dei dixit ancillam, quod Græce θεοῦδούλη sonat. Metaphrastæ Christodula. MS. Ripat. Theodora.

c MS. Ripat. exalapate eam.

d In catomo, seu potius catomo leuari, est ad humeros alicuius appendi, [Catomus.] vt flagra commodius infligantur. ὦμος humerum significat. De ignominioso hoc cruciatu consule Baronium ad 15. Iunij litt. B.

e Addit Mombritius, de loco: quod de loro legendum.

f MS. Ripat. qua putas me a Deorum sacrificiis separari.

g Idem, paullulum.

h Idem, deponebat.

i Agones Mart. virtutem.

CAPVT III.
Cædes S. Babylæ & trium puerorum.

[9] Nvmerianus dixit: Introducatur Babylas; dixitque ad eum: Hi filij tui sunt? Babylas respondit: Secundum Deum filij mei sunt. Mulierem vero non noui. Numerianus dixit: Quomodo ergo a assimulantur tibi? Babylas respondit: Voti mei est, vt in omnibus mihi sint similes, exceptis peccatis meis. Numerianus dixit: Iam dixi tibi, carere velis suppliciis & pœnis; tantum sacrifica vel nunc, vt viuas. b Persuade etiam infantibus ne careant hac vita, cum sint paruuli. Babylas respondit: Stulte & insipiens, [Iubentur omnes plecti capite.] ne tibi persuadeas, hoc nos facturos: vel infantium te confundat vera, quæ est in Deo, perseuerantia. Hic iratus Rex Numerianus, data sententia, iussit ei & paruulis capita amputari.

[10] [Babylas vult cum vinculis sepeliri:] Accipiens autem Babylas sententiam cum tribus pueris c adiurauit adstantes, dicens: Per Dominum vos adiuro, qui omnia conspicit, cum boiis quæ sunt in pedibus meis, & in collo meo ponite me in testimonium tyranni huius, qui habet in sempiterno igne torqueri, qui non extinguetur. Egressus portam, psallebat, dicens: Saluasti enim nos a tribulantibus nos & odientes nos cōfudisti. Deum laudemus ego & infantes mei, omnibus diebus in secula seculorum. Paruuli vero responderunt, Amen. Simul etiam dicebant: Non te derelinquimus sancte Pater noster Babyla, qui nos sapientia tua educatos Christum cognoscere fecisti, & pro eo pati docuisti. Et eleuātes oculos suos ad cælum, tamquam vno ore dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Iesu Christe, qui nos paruulos tuos, nec in hoc seculo, nec in futuro a vestigiis sancti Patris nostri Babylæ permisisti separari.

[11] Et sanctus Christi Martyr Babylas rogauit eum qui exierat amputare capita eorum, [pueros ante se occidi;] vt ante se sanctos infantes percuteret & postmodum ipsum. Et amplexans eos, tenensque eos dextra læuaque, dixit: Ecce ego & infantes, [cum quibus gratias agit Deo:] quos mihi dedit Deus. Infantes vero stringentes caput eius & manus ipsius osculabantur, dicentes: Domine pater & magister noster, tecum pariter consummemur. ab initio enim a te eruditi sumus, & finem tecum suscipiemus per bonam confessionem, quam confessus es coram Regibus & potestatibus huius seculi. Et cum consummasset orationem videns sactus Martyr Babylas fidem infantium & fiduciam, quæ est a Deo, & non ab homine, gauisus est super tantam eorum fidei magnitudinem, & dixit: Benedictus es Deus eorum, qui vere sunt Christiani, qui consummasti hos famulos tuos ad gloriam nominis tui per me famulum tuum, magis autem per nomen tuum. Certissime enim ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem.

[12] [omnes decollantur.] Et sic osculatus est singulos, & tradidit eos quæstionariis, vt in eius præsentia percuterētur. Et cum fuissent percussi, postmodū seipsum tradidit. Sic quoque & eius ablatum est caput; & positus est cum infantibus & cum boia & compedibus in pace. Passus est autem beatissimus Dei seruus & Sacerdos Babylas, cum tribus infantibus apud Antiochiam ciuitatem, nono calendas Februarij, sub Numeriano Imperatore, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Ripat. te simulant.

b Agones, vel certe.

c Deerat hæc contestatio in MSS. extabat in Mombritio.

ALIA ACTA
ex tribus peruetustis MSS.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

BHL Number: 0891

Ex. mss.

CAPVT I.
Uaria S. Babylæ cum Tyranno decertatio.

[1] Si quis studiosius gloriosa Martyrum gesta perquirat, semper aliquid, quod plus miretur, inueniet. Babylas nobis præstat exemplum: cuius pertinax fides non cuicumque restitit Iudici, sed rabiem ipsius Imperatoris extinxit, ostendens secularem contemnendam esse personam, cum de Dei virtute contentio est. Nam cum Numerianus Imperator noui sacrificij a busto redundans, necdum inluuie sordidi nidoris abluta, [S. Babylas, tyranno ad ecclesiam veniente, fideles animat:] facto impetu ingredi pararet ecclesiam, vt locum illum veneratione dignissimum profana violatione calcaret; Babylas Episcopus illius & ciuitatis & temporis, conuocatis omnibus Christianis, vbi hoc primum comperit, quid agi deberet ostendit, hac omnes oratione confirmans: Nullus ex vobis, o dulcissimi filij, formidet exitium: state fortiter, durate feliciter: quæ enim trepidatio habenda est, vbi defendit Christus, aduersatur Antichristus? Rabidus hic lupus tentat irrumpere, & hunc sanctæ orationis locum, perfusum hostiarum cruore maculare. In grandis periculi angustiis sumus: & nisi opem Deus largiatur, b occidemur.

[2] Hoc sermone completo, ecclesiæ ianuam repugnaturus obsedit, repellens ad se venientem Regem c increpatione non modica, qua diceret: [eum repellit:] Huc non licet intrare polluto. Numerianus vero, qui ad ingrediendum paratus aduenerat, vbi repelli se magnanimiter aspexit: partim rubore confusus, partim elatus insania, quid ageret nesciebat: & in partem se vtramque circumferens, inter iram medius & pudorem, nec rebellem persequi, nec patiebatur cedere repugnanti: tamen honestius æstimauit recedere interim, ne & derisus esset & victus. [comprehenditur:] Discedens itaque iubet Babylam sibi nullo sciente seruari.

[3] Alia die cum in excelsa palatij sui sede resedisset, exhibitum eum, iussit induci, & præsentibus cunctis ait: Quis te, infelicissime omnium d insipientium, error inuasit, vt ignarus regiæ potestatis manum iniiceres festinanti, nec ingredi me sineres quo volebam? Per e Adrasten deam iuro, me huic sceleri veniam non daturum: videamus an tibi Deus tuus largiatur auxilium. Respondit Babylas, Ego homo sum parui apud omnes pretij. Sed omnipotens Deus magnanimem me fecit; vt qui mihi vix sufficerem, insuper tantæ plebis Doctor efficerer. Vnde factum est, vt diligens pastor ac sollicitus gubernator, [Tyranno prudenter & intrepide respondet:] nec ouilia lupo peruia sinam, nec scopulis carinam obuiam, quibus nauis rumpatur, opponam; sciens me rationem totius populi redditurum. Venientem itaque te repuli, quia nocendi veniebas animo, non credendi. Numerianus dixit: Lupus tibi videor, vt fateris? Respondit Babylas: Imperator factus es voluntate diuina, vt & te occasio peccandi, & nos patiendi opportunitas inueniret; & meliores famulos Dei, timor persecutionis efficeret. Sed tu bona tua nescis: nec dicendus es Imperator, ignorans huius gloriæ præstitorem. Si gratiæ vicem redderes, Deum solum adorares, ipsique seruires; non illos coleres, quos ipse fecisti. Et vt certior reddaris exemplo: Siquis ex illis, quos Palatinum tibi iunxit officium, nouus proditor ac desertor ad alium se repente transferret, beneficij tui immemor, & potestatis ignarus, non illum in frusta discerperes & longo pœnarum dolore conficeres? Quid sentis de indignatione cælesti, relinquens Deum qui tibi corpus effecit, qui dedit animam, qui spiritum tribuit, & a morte perpetua te redemit; qui cælum, terram, aërem, maria tuis voluptatibus seruitura construxit; qui alimenta præstitit, &, vt ad extremum veniamus, sublimem hanc contulit Imperij dignitatem? Israël, quod offensam Dei maiestatem vitare non possit, per Moysen Dominus exclamat, dicens: Vos me offendistis, [prædicit eum breui imperio priuandū:] & ego vos offendam in natione barbara, non sapiente. [Deut. 32. 21.] Offendisti tu itaque Dominum: scito imperium a te mox esse tollendum: nec enim mereris illo frui, concessoris ignarus.

[4] Numerianus ait: Deliras, vt video. Quis enim sanæ mentis hæc dicat? tamen expositionem libenter inquiro, quam nationem f insipientem Lex vestra dicat. Respondit Babylas: Deus hominem fecit, sed Satanas a cælesti sede proiectus, quia remedium ipse non habuit, quæsiuit habere g collegam: pellexit Adam, vt ex prohibito ligno cibum sumeret, mox casurus: & vbi impetrauit, triumphans gaudio, in ditionem suam redegit oppressum. Proiecto itaque ex Paradiso homini nouus dominus imperabat, [docet lapsum hominis,] sperans sub se agere omnes quicumque nascerentur ex famulo. Tyrannus itaque generis humani, varios cultus hominibus h induxit, & multiforme sibi nomen aptauit, vt nunc colatur in Marte, nunc adoretur in Libero, nunc se Iouem dicat nunc Mercurium vocet, nunc Apollinis appellatione gratuletur; & tot habere vult sacra quot nomina. Filius Dei Christus adspiciens hæc, tandem respexit ad terras, & misericordiæ ac pietatis inuentor, vexari corda mortalium diutina seruitute non passus est: [& restitutam per Christum libertatem:] formam itaque nostram induit, corpusque suscepit; vt diabolus, qui hominem vicerat, ab homine vinceretur. Patefacti itaque oculi nostri, & aperta sunt lumina: rediit prior integer sensus: & superato illo qui vicerat, reuersi sumus ad pristinam libertatem. Quid ergo prodest; quod liber esse cœpisti, si te ipsum condemnas? Quid prodest, quod a diabolo erutus es, si iterum curris ad diabolum? relinque potius hanc sectam, verum sequere defensorem, qui & pœnitentibus veniam, & superbis ingerit pœnam. Numerianus ait: Scripturæ vestræ plenæ mendacio sunt, nostræ veritate nituntur. Quare sacrifica, ne per tormenta moriaris. Nec enim illis melior es, quos ad sacrificium nostra coegit auctoritas, quos & honore cumulamus, ostendentes nec rebellibus pœnam, nec obtemperantibus negandam esse meriti dignitatem. Respondit Babylas: Si insensatos quosdam venenato sermone cepisti, qui imbecilla fidei radice nitentes, iniquo sermone decepti sunt; non & me, vt speras, similem illis inuenies, nec si cælestia regna promittas. Perge potius ad tartarum, & ad illa tenebrosæ sedis habitacula pro peccato tuo, vel pro eis quos peccare fecisti.

[5] Numerianus ait: Quid est Deus? ipsum mihi nomen expone. Babylas respondit: Si te ad cælum perferret innumerus ordo pennarum, [quærenti quid sit Deus, quid homo, apte respondet.] & volatu ad astra pertingeres; tamen Dei nomen scire non posses: nec enim vocatus a quoquam est, aut appellatus, aut visus, nisi quibus se ita prodidit, vt mortales oculi poterant sustinere. Nec enim Deus nomen, sed virtutis est gloria: Deus prudentiæ via est, quæ ducit ad vitam. Nihil ergo de eo quærendum est, a quo omnia constat effecta. Numerianus ait: Quid est homo? Respondit Babylas: Aut bonum cordis aut malum documentum, animi probationis certa distinctio. Numerianus ait: Sapienter video te locutum. Iuro per numina, aliud de te fama iactarat, aliud ipse credebam. Sed doctorem prudentissimum recognosco. Si vis itaque vt intemerata sit bonitas tua, cultor sacrorum esse festina. Babylas ait: Imprudens, impius, insolens, & tyrannus es, a quo oblata dignitas ad iniuriam est reuocanda, non laudem. Bonorum omnium plenitudo est, Christum cognoscere; & vacuitas cordis ac sensus, simulachra venerari. Quis itaque ex nobis bono aliquo indigeat, cultus ostendit.

[Annotata]

a MS. S. Max. hostia.

b MS. Vels. occidimur.

c Præclare S. Chrysostomus, in citata homilia ad Gentiles, virtutes S. Babylæ, & potissimum prudentiam, in hoc facto elucentem, commendat.

d MS. Vels. Sapientiæ error.

e MS. Audomar. Aresten Deum. S. Max. Arasten forte Ἄρητα, Aretem Deum. id est, Martem. In priori vita, per virtutem meam, τὴν ἀρετήν μου.

f MS. Vels. barbaram.

g MSS. Audom. & S. Max. collegium.

h MS. Vels. indixit.

CAPVT II.
S. Babylæ, tribus pueris, horum matri, cruciatus illati.

[6] Nvmerianus ait: Amplius contumaciam tuam ferre non possum. Quin ceruix boiarum ponderibus grauata desidat, pedes vincula arctiora suscipiant; vt quasi pessimus seruus contra Dominum tuum te egisse cognoscas. Babylas respondit: Mihi Dominus Iesus Christus est, fratres vero ij, quibus est ille a formidini. Quare si crediturus in Christo es, iam nunc genua tua pedesque complector, non vt profano Imperatori, sed vt conseruo nuper inuento. [Pœnas intentatas contemnit:] Ceterum me pœnæ formido non frangit. Quantauis pro Domino patiar, plus debeo quam soluo. His Numerianus auditis, Duci Victorino ait: Rebellem hunc stultumque Doctorem tradi tibi iubeo, vt vinctis pedibus grauis, [traditur Victorino cruciandus:] & oppressus pondere catenarum per omnes artus diutina laceratione deficiat; grandi enim me affecit iniuria. Victorinus Dux Imperatori ait: b Perpetuitati tuæ iamdudum suggerendi occasionem quærebam, qua serenitati vestræ de malo huius religionis, quam hic sequitur, intimarem, per omnes populos hoc iturum esse contagium, nisi ipsa vlcera radicitus secta, impunitatis exemplum ceteris non relinquant. Sed melius, quia percunctatus hæc dico. Numerianus Duci ait: Fiat interim de Babyla quod iussimus. Paullatim vero per me hæc religio consumetur.

[7] His Victorinus auditis, Babylam ferro onustum, vt ab omnibus discipulis cerneretur, [ferreis vinculis onustus palam exhibetur:] tota iussit vrbe monstrari. Qui exultans lætitia, gratias Domino precesque fundebat, & gloriabatur virtutem animi sui ab omnibus perspici. Tantum itaque accipiebat inde gaudij, quantum inimicus sperauerat intulisse pœnæ. Duci vero gratum se ostendebat & Regi. Hoc Imperator audito, vocari Babylam iubet, dicens: Adducatur doctor stultorum & præceptor infantium. Respondit Babylas: Illorum sum doctor infantium, qui in ætate puerili senili prudētia Dominum cōfitentur. Stultorum vero doctor si essem, sine dubio vos docerem. Numerianus dixit: Multum tibi hæc vincula, quod ad formam & ornatum pertinet, gratiæ contulerunt. Per Deos, formosus es factus. Babylas respondit: Tu vt stultus irrides: [vinculis gloriatur.] scit autem Filius Dei, quia ornatiorem ego me in his vinculis puto, quam tu te existimas in corona.

[8] Numerianus ait: Sacrifica ergo, si tibi cordi est lux ista quam conspicis, & effuge iam parata supplicia, & desine lactentem hunc puerorum animum fallaci sollicitare doctrina. Babylas respondit: Vis scire, quia perfecta sapientia non semper in ætate consistat? Habeo tres infantes discipulos: accersiri eos præcipe, & aduertes quanta in eis plenitudo timoris Dei, quanta sit gratia. Numerianus mox adduci iussit infantes: [sistuntur tyranno tres pueri.] quos vbi propius aspexit, an matrem haberent, diligenter interrogat. Ad hæc infantuli, Babylam sibi patrem, Babylam sibi dominum, Babylam sibi doctorem esse dixerunt. Induci post hos præcepit & matrem: quæ cum præsentata esset, [& horum mater:] nomen mulieris interrogat. Illa Dei se dixit ancillam. Hoc mihi nomen est ait, hæc religio, hic solus affectus. Numerianus dixit: Filij tui sunt hi, quos aspicis? Respondit mulier: Vteri quidem mei hos partus exposui: sed statim Deo per Babylam doctorem munus hoc obtuli: ille eos ad omnia quæ sunt recta formauit.

[9] Numerianus ait: Ante filios, quos non agnoscit, alapis verberetur. Cuius cum pœnam paruuli viderent, vna tres voce proclamant: Tyranne, quid innocentem feminam laceras? [hæc alapis cæditur;] ingenua est, nec quidquam falsi, cum interrogaretur, dixit. Babylam magistrum nostrum dixit & patrem. Et vt irascaris amplius, non illum patrem dicimus, [mox & pueri.] sed Dominum. Imperator iratus cædi alapis iussit infantes, & verberatos sub custodia tuta seruari. Illi vt erant tres pares & animo & voce respondent: Gratias agimus Deo, qui nobis tribuit hanc coronam. Numerianus mulieri ait: Quot annorum est maior filius tuus? Illa respondit: Duodecim. interrogata etiam de secundo, ait: Nouem. & de tertio similiter dixit: Septem. Sed vbi numerum compleuit ætatum, magna voce clamauit: Potens est Deus Christianorum, qui respicit hanc ætatem, & paruulis meritum consummatæ virtutis assignat.

[10] Numerianus egredi iussit & matrem. Tunc Babylam præcepit induci, dicens: Doctor insipiens, promissa tua victa sunt, & mendax prouocata c sententia. Infantuli cæsuros se victimas & facturos sacra confessi sunt. [Babylas Tyrannū mendacij arguit,] Respondit Babylas: Consuetudinem animi tui sequeris Imperator; mentiris vt solitus es. Sic filium decebat Antichristi, fallēdo subrepere. Numerianus dixit: Per Æsculapium iuro, quia hæc verba contemnens, verberibus te vehementer afficio; sin vero repugnaueris, & decollo. Babylas respondit: Vere dignus es risu. Numerianus ait: Vnde hoc probare potuisti? Babylas respondit: Si compererint dij tui, quod per solum Æsculcapium iurasti, non te persequentur irati? [& ridet iurantem per Æsculapium.] Quod si Salus ipsa cognouerit, quam Deam putatis, non protinus relinquet inimicum? Ego erubesco, si creditis hæc quæ vobis honori sunt numina esse portenta. Quis furor, quæ ista est dementia, vt immobilia atque insensata simulachra diligatis, ignorantes Deum, qui est verus & magnus? Numerianus ait: Si cognouerit Christus tuus, quod per solum Deum sacramenta confirmas, non indignabitur prȩtermissus? Babylas respondit: Indignus es vt Christianorum secreta pernoscas: sed quia circumstantium misereor, non tacebo. Cum Filium dicimus, habemus & Patrem: cum vocamus Patrem, nominamus & Filium. Sic & Scriptura testatur, dicens: Ego & pater vnum sumus. Nulla itaque inter Deum & dæmonem habenda contentio est; secundum quod scriptum est: Quæ communicatio luci ad tenebras?

[Annotata]

a MSS. Audom. & S. Max. absque formidine.

b MSS. Vels. & Audom. Per pietatem tuam.

c MS. Vels. confessio.

CAPVT III.
S. Babylæ & puerorum cædes.

[11] Svspensis pariter ad pœnam Babyla & infantulis, cum aliquantum a morarum spatium in tormētis fuisset exactum, [Suspensus cruciatur cum pueris:] circumstantes misericordia victi, cum grauari Babylam boiarum vinculis cernerent, & diutina laceratione torqueri, loquebantur ad eum dicentes: Dic te cæsurum victimas diis, vt effugias tam exquisita supplicia. Babylas respondit: Non minor mihi dolor est de Rege quod perit, quam pro vobis, quos pariter secum extinxit. [sui misertis Gentilibus respondet.] Ceterum me numquam iste peruertet. Verbera hæc proficiunt ad salutem: & quantum corpus male læditur, tantum animæ subuenitur. b Et vt hoc verum esse credatis, adest in agone, qui reddet meritum post agonem. Sed vbi Imperator constantiam Babylæ agnouit, maiora tormenta mandat iterari. Cruciatur itaque ille, & e contra suspenduntur infantes, qui exclamant subito dicentes: Tyranne impie, cur doctorem nostrum, pastoremque nostrū persequeris? an quia vnū Deum confitetur, qui est verus & magnus? Credimus in Christo, [Pueri tyranno insultant:] quia te cito non verbera, sed ignis afficiet. Imperator iratus verberari eos iterum iubet. Exclamant pueri: Tyranne impie, quid tibi præstitit prauitas mentis? quid regalis potentia? quid corona gemmata? quid tot asseclarum cateruæ & armatorum circa te densa testudo, cum his omnibus honoris tui cumulis supereris a paruulis? Triumphant ex te tres paruuli, nec vlla suppliciorum acerbitate franguntur. Victoriæ enim huius tot habemus testes, quot tu putaueras adfuturos esse tortores. Ceterum supplicia nec horrescimus, nec timemus.

[12] Tunc Imperator laxatum ab equuleo Babylam, seruari in secreta cellula iubet; vt illo absente deciperentur infantes. Et ait paruulis: Si vos diuitiæ istæ, quas cernitis, [blanditiis tentantur, frustra.] & honorum blandimenta sollicitant, cultu vestræ religionis abiecto, diis nostris vota persoluite. Illi vna voce dixerunt: Callide hostis, & bonarum expugnator animarum, cur illecebrosa suades, quibus seculum scis esse contemptum? Magister noster contra sagittas tuas signo nos sanctæ Crucis armauit. Illas opes credimus, illas æstimamus esse diuitias. Parati itaque ad offerendam corporis nostri victimam sumus. Nec profuturam tibi doctoris nostri credas absentiam. Grandi radice firmatus est animus noster. Reget nos ille qui fecit, cui fideles famuli ex lactenti ætate seruimus: ille nobis & magistro nostro præstabit auxilium. Per ipsum itaque iuramus, cui facile est ex tribulatione gaudium, & sanitatem ex dolore concedere, nos in hoc cultu omni ætate mansuros, & credituros in Patrem & Filium & Spiritum sanctum.

[13] Hæc Babylas, vt erat in cellula, audiebat omnia. Tandem & ipse iubetur adduci. Quo intromisso, Numerianus ait: Filij tui sunt paruuli isti, an alio patre generati sunt? Respondit Babylas: [Babylas se virginem profitetur:] Filij mei sunt educationis labore & amoris affectu: ceterum concubitum feminei sexus ignoro. Numerianus ait: Et vnde sic tui similes in omnibus perseuerant? Babylas respondit: Hoc in votis habeo, vt in omnibus mecum æqua mente concordent, præter in peccatis meis, quæ maiora commisi. Numerianus ait: Sæpe tibi dixi, vt pœnam verberum, & exitium mortis effugias; & impetrare non potui. Sed adhuc veniæ locus est, si te & hos infantes ad ea quæ suademus adduxeris. Tunc Babylas in maiorem versus iram, commotus exclamat: Insane & crudelior omnibus tyranne, [tyranno suam crudelitatem exprobrat:] omissis pecudum victimis, humanis hostiis delectaris; & relictis certaminibus barbarorum, cruori Romano inhias, & innocentem sanguinem concupiscis. Credo in virtute cælesti, quia vt a nobis ita & a prælio victus abscedes. Munera vero tua illis dona, cum quibus pariter arsurus es: nos autem ab illo speramus merita, cui exhibemus obsequia.

[14] [iubetur cum pueris plecti capite:] Ad hæc Imperator iratus, Babylam cum infantibus feriri gladio iubet. Babylas vero lætus egrediens, circumstantes iam feriendus alloquitur, obtestans singulos per Dominum Iesum Christum, vt cum omnibus vinculis, quæ vel pedibus erant illigata vel collo eius, in tumulo ponerent; vt tyrannus lugeret extinctus, [vult cum vinculis sepeliri:] cum intelligeret id pro honore haberi, quod fecerat pro dolore. Babylas egrediens portam, hymnum Deo pro gratiarum actione precesque fundebat, dicens: Liberasti nos ex affligentibus nos, & eos qui nos oderunt confudisti. Eumdem psalmum & infantes dicebant, dulcem magistrum etiam in mortem comitantes.

[15] Iam cum ad interficiendos sæuus carnifex propinquaret, Babylas rogabat vt ante oculos eius decollarētur infantes, & sic demū ipse iam securus occūberet. [pueros ante se occidi.] Quod cum carnifex annuisset, Babylas infantes dextera læuaque complectens, ait: Ecce ego & filij mei, quos a Deo acceperam, Deo rursus assigno. Probat rudimenta doctrinæ vsque ad finem mōstrata confessio. Hac voce cōpleta decollantur infantes. Tunc securus Babylas dixit: Gratias tibi ago Domine Pater Iesu Christi, qui nos tanto honore decorasti, & ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem: ecce completa sunt omnia. Ætas illa, quæ fatum ferri adhuc non habebat, nec locū vulneris, in virtutis tuæ confessione durauit. Post hæc ipse percutitur & vna cum infantibus tumulatus, æternæ memoriæ consecratur, par vita, par passione, par funere, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Vels. horarum.

b Idem: Nec dolores me aliquos perferre credatis; adest enim &c.

ALIA ACTA,
ex Simeone Metaphraste.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

ex Metaphraste.

CAPVT I.
S. Babylæ magnanimitas. doctrina.

[1] Cvm Numerianus sceptra Romanorum accepisset a parentibus, [Numerianum,] fuisset autem heres illorum impietatis, mouebatur graue & immane bellum aduersus Christianos. Omnis enim ætas, & genus omne eorum, qui pietatem delegerant, acerbis tormentis, & graui morte interibant. Impius ergo Numerianus Antiochiæ aliquando versans, quæ est ad Daphnen, [puero regio obside interfecto,] ne abstinuit quidem a sacro templo Christianorum, sed etiam aduersus id struit quemdam dolum. Et cum dæmonibus de more sacrificasset, & cædem fecisset maxime nefariam, a infante illo Regis filio, quem a patre pro pacis pignore acceperat, crudelissime occiso, pergebat ad ecclesiam, & Dei templum conabatur profanare per suum introitū. Nam hoc quoque existimabat esse nō paruū cultum Deorum, si ab eo profanarentur & cōtemerarentur sancta Christianorū. Diuinus autem Babylas eo tempore, quo hic actus adornabatur, curā gerens sacri gregis Antiocheni, [volentem templum Christianorum profanare, repulit Babylas:] & Sedem administrans episcopalem, cum diu ante, quid animo agitaret & meditaretur tyrannus, & quod accessurus erat, & quonam modo, intellexisset; cumque in templo congregata vniuersa piorum multitudine, satis eos incitasset, vt opem ferrent Dei legibus, in quas exercebatur tyrannis, precibusque & supplicationibus Dei inuocasset auxilium, magno & forti animo stat ante portas templi. Et cum perrupisset supercilium eorum qui præcedebant, & fastum eorum, qui gloriose & superbe incedebant, satellitum, inquam, & stipatorum; sceleratum illum accedentem increpauit; & b dexteram eius pectori admouit; & sic retardauit eius impetum in ecclesiam; & illum a sacris repulit ambitibus. Loquēdi autem libertatem admiratus Numerianus, & illius famam præterea reueritus, quæ erat magna & in omnem partem peruadebat; ab audaci tunc cœpto destitit, siue suspicatus futuram quamdam a populo seditionem, (illuc enim conuenerat magna multitudo fidelium) siue aliquo alio a se capto consilio, ægre quidem & grauiter, sed silentio tamen ferens contumeliam, & reuersus est in regiam.

[2] [sistitur tyranno:] Die autem sequenti cum ad se producendum curasset Pontificem, quod se a templo prohibuisset, tamquam manifesta affectus contumelia, eum est criminatus: &, Quonam, inquit, fretus, o tu omnium miserrime, ausus es meam retinere potentiam, ne in templum ingrederer? Nescis quantum sit malum probro & contumelia afficere Imperatorem? Ille autem, Nullo quidem, inquit, eorum qui sunt in terra, sed fretus Rege qui est in cælis, qui me etiam fecit pastorem suarum ouium, neque me dormire sinit, cum lupus irruit, Imperatorem nō affeci contumelia (esset enim hoc insolētiæ & propemodum insaniæ) sed cum vellet sancta afficere contumelia, [intrepide factum suum defendit:] continui. Quamobrem deberes mihi non paruā hoc nomine agere gratiam, quod talem tuum conatum prohibuerim, ex quo deturbatus esses in extremum barathrū interitus, cum in eum peccasses a quo excidere est quauis morte grauius. Numerianus autem, Cum te, inquit, oporteret pœnitere eorum, quæ præcesserunt, tu nos prolixioribus aspergis maledictis. Martyr autem excipiens, Nobis, inquit, non licet alioqui vllum hominem appetere maledictis: nec ergo te maledictis appetimus. Quomodo enim, cum sis Dei figmentum, & eius honoratus imagine? Sed si de Deo agatur.

[3] Numerianus autem interrumpens contextum eius orationis; Sed iubens, inquit, valere hanc magnam vim verborum, si velis pœnas effugere propter crimen subeundas, maximis diis sacrifica. Martyr autem cum prius respondisset ad criminationem, & dixisset se prompto & alacri animo pro grege quæuis esse passurum, deinde prosequens; Fieri, inquit, non potest, o Imperator, vt a vero Deo deficiens, eos colam, qui falso appellantur dij; [deos contemnit:] quos vel solum nominare est magnum dedecus iis, qui volunt esse pij. Ille autem, Eadem, inquit tibi dico, quæ prius: Prolixas mittens nugas diis sacrifica: sin minus, te malum male mea perdet potentia. Babylas autem, Mihi, inquit, erat in votis, vt ab hac, qua es circumfusus, caligine liberareris: si qua ratione fieri posset, vt longa illa & immortalia effugeres supplicia. Sed tu alios quoque ad eam adhortaris, maiorem tibi accendens gehennam cuius minæ sunt tibi intentatæ. Fieri enim non potest, vt effugias manus Dei viuentis. Cuiusmodi autem sit ab eis esse apprehēsum, sciet qui semel in eas inciderit.

[4] Hæc dixit: & omnia perinde ac si conuersus esset c calculus, mutata sunt in contrarium. Viri enim sapientiam admiratus Numerianus, ab ira desinit, [docet Dei naturam ineffabilē.] eumque placide & amice intuens, O doctor, inquit, puerorum potesne dicere, quid sit Deus? Ille autem; Dei quidem, inquit, naturam, ne si multum quidem laboraris, inueneris. Est enim ineffabilis, & qui nec potest comprehendi, nec humanis indagari cogitationibus; principium vniuersi & constitutio, Rexque & Dominus & Creator omnium. Cum autem sit semper nullius rei indigens (talis est enim Deus) fecit Angelos, d & omnes alias essentias incorporeorum. Post horum autem creationem, facit hominem, & hunc vniuersum mundum, [hominis creationem in statu innocentiæ] & eum implet bonis innumerabilibus, pronuntians ipsum id esse in terra, quod ipse est in cælis. Eum cum in tanto honore constituisset, tamquam Regi regiam, ei rerum terrenarum partem attribuit pulcherrimam, nempe Paradisum. Et cum præter hæc vellet ei aliunde ostendere, quantum alia superaret animantia, ducit ad eum omnia, & iubet eum nomina imponere omnibus. Cum autem per hæc docuisset eum esse omnium præstantissimum, tunc creat etiam mulierem, ea quoque eum rursus honorans, & manifestum reddens, quod propter ipsum facta sit. Non his autem eum solum ornauit, sed etiam soli ex omnibus ei dedit rationem, & ei cōcessit vt frueretur eius consuetudine. [& lapsum,] Ille vero inimicum statuens magis fide dignum eo qui hæc dederat, & nullam ducens rationem mandati creatoris sui, pluris fecit deceptionem eius, qui eum omnino studuit conterere, & omnibus bonis simul euertere; cum ille nec magno, nec paruo eum affecisset beneficio, sed verbo solo cum eo egisset. Eumne ergo Deus deleuit? Ex ratione enim iustitiæ hoc erat consentaneum. Ille vero non minus quam prius perseuerauit ei benefacere, ostendens quod etiamsi millies peccauerimus, non desistit tamen ipse nobis procurare quæ pertinent ad salutem. Numerianus autem hæc audiens, eorum vero intelligentiam minime valens consequi (quomodo enim id posset anima, quæ diuinas non gustauit gratias, & ne paruam quidem habebat sapientiam, eratque omnino stulta, & inerudita?) se tamen esse adeo crassum, & nullo sensu præditum erubescens ostēdere iis qui circumsistebant, induit personam cognitionis, & Babylæ dixit, rem bene se habere, & cum accurata eorum quæ sunt comprehensione eum respondisse. Deinde eum quoque rursus interrogat quid sit homo. Ille autem, Omnium, inquit, in quæ cadit interitus, sicut diximus, animantium præstantissimum, mansuetum, natum ad societatem & communionem, quod mutuo amore tenetur alterum alterius; etiamsi alter in alterum bellemus quibusuis bestiis immanius.

[Annotata]

a Pluribus huius filij Regis necem describit S. Chrysostomus homilia ante citata.

b Chrysostomus: dextram impactam in pectus firmauit ira turgidum ac cæde feruens, &c.

c Græce, ὥσπερ ὀστράκου μεταπεσόντος, testula transmutata. De ostracismo suffragiorum genere per calculos ac fabas, & ostracinda ludi genere, vnde adagium hoc desumptum, consule Erasmum in Adagiis.

d Addit Heruetus, Archangelos; quod deest in Græco MS.

CAPVT II.
Babylæ & trium puerorum vincula. tormenta.

[5] Nvmerianus vero pro miraculo ducens expeditam linguam Babylæ, & simul crassi hebetisque ingenij volens labem abstergere, quod, vt contra eum diceret, nihil posset afferre, per suos iurauit deos sapientem esse Babylam, & non esse falsam quæ de eo celebrabatur famam, si solummodo diis sacrificauerit, eosque reueritus fuerit, & in honore habuerit. Hoc enim solum dicebat ei deesse, quod cum esset adeo sapiens, deos haberet contemptui, & in eos linguam armaret intemperantem. Eum itaque rursus intuens, Sacrifica, dicebat, o senex sapiētissime, & statim, deos omnes testor, eris mihi loco patris, [Blanditiis frustra sollicitatur;] & eris dominus omnium quæ sunt in meo imperio. Ægre autem ferens Babylas, quod eum rursus cogeret sacrificare, & expectaret se eum omnino posse vincere, & ei pecuniis persuadere posse & honoribus; Scilicet id faciendum, inquit, sed eius, quod est bonorum præcipuum, nempe pietatis, mihi damnum afferes, sine qua hæc mihi sunt paupertas, & extrema ignominia, & eorum quæ nunc habeo priuatio.

[6] Deinde propter liæc vehementi ira motus fuit Numerianus, [vinculis constrictus circumducitur.] & iubet Victorino (is autem erat crudelitate & impietate eximius) a collari collo eius imposito, & pedibus eius circumdatis ferreis compedibus, per mediam ciuitatem, vt esset omnibus spectaculo, ducere eum in custodiam: Si forte, aiebat, pudor populi durum huius penetret animum, & aliquam afferat mutationem. Atque sic quidem Martyr ducebatur in vinculis, auream & suauem a se degi vitam, dum tam ignominiose traduceretur, arbitrans, quod vinculis dignus esset habitus propter communem omnium liberatorem. Atque Numerianus quidem cum eum aspexisset sic affectum, & sic vinctum incedentem; Per deos, exclamabat, Babyla, decet te & collare, & vincula, & incessus: conueniunt enim huic tuo senili & honesto motui. Ille autem, Tu quidem, inquit, hæc dicis, me irridens, & ludificans: ego autem eis magis glorior, quam tu, o Imperator, hac tua florida purpura, & splendido diademate.

[7] Numerianus autem: Sacrifica infelix, & liberaberis quidem ipse a tormentis, nos autem eripies a solicitudinibus: nisi forte hi pueri te ad superbiam efferunt, & inanem gloriam, vocantes te magistrum; & non sinunt te prius te ipsum docere ea, [Tres pueri ad eum accurrunt.] quæ scire opus est. Forte enim tunc contigerat, vt tres pueri ad eum accurrentes, genere fratres, ætate quidem pueri, sed cani prudentia, diligenter ab eo docerentur pietatem, quem ne collari quidem & vinculis circumdatum volebant relinquere magistrum. Diuinus autem Babylas; Si eorum, inquit, feceris periculum, o Imperator, scies omnino cuiusmodi sint semina mearum orationum, vel potius Dei qui ea donat. Curat itaque Imperator pueros sistendos pro tribunali, & primum quidem interrogauit, [sistuntur tyranno,] an matrem haberent. Illi autem, Et nobis est, inquiunt, mater, & magister Babylas; quem nos etiam plus quam matrem amamus. Nam illa quidem nos solum genuit, ille vero nos instituit in disciplinis, & exercet ad pietatem, & ad summam aperte nostræ animæ amanter curam gerit. Matrem quoque accersit Imperator, & iubet eam respondere, quomodo ipsa vocetur, & an sit mater illorum. Illa autem, Mihi quidem, inquit, nomen est Christodula; [cum matre:] hi vero sunt fructus mei ventris, & eos mei partus primitias Deo obtuli: confido autem fore, vt in cæli horreis eos reponat sapiens Babylas; illi enim eos credidi.

[8] Hæc cum audiisset, ira impletur Numerianus, & iubet ei faciem percuti, [hæc alapis,] & dictitari ne tam temere alloqueretur Imperatorem. Pueri autem videntes matrem pulsari, animo fuere conturbati, & dixerunt: Imperator matrem cædit vera dicentem. Ipse autem iram ludo temperans, iubet maiorem quidem ex pueris duodecim plagis affici, secundum autem nouem, & vltimum septem, [illi flagris cæduntur.] æquales numero plagas imponens vnicuique pro numero annorum ætatis. Illi autem cum flagris cæderentur, laudabant Dominum; quærebant autem magistrum, cum eo desiderantes etiam versari in carcere.

[9] Numerianus ergo cum ex tribunali Imperatorio per ministros matrem eduxisset & pueros, Babylam accersit e custodia, & perinde ac ludens in scena, aut histrionem stultus agens, Ecce, inquit, [Tyrannum mendacij arguit Babylas:] tibi cecidit magna tua gloriatio & iactantia, & aliter res cessit quam putabas pueris; ij enim sunt parati diis sacrificare. Ille autem (sciebat enim quales eos peperisset spiritu) Videris, inquit, o Imperator, teipsum potius fallere, & tibi inaniter indulgere. Oues enim mei gregis, quæ sunt Christi mei, & agni pastoris, alienum numquam secuti fuerint: sed meam vocem, sat scio, desiderant, non minus, quam agni inclusi in ædibus matres quæ ipsos genuerunt. Et si lupus eos rapuerit, aliqua alia bestia eos abstraxerit, abibunt, & abstrahentur me clamantes: & lupus agno potius persuaserit, propria matre relicta eum sequi, quam ij obliuiscantur proprij amoris in pastorem.

[10] Hæc non ferens Numerianus, At ego, inquit, efficiam, vt opportunius vtaris responsionibus. [suspenditur & truciatur, cūpueris:] Et statim in ligno in altum sublatus est athleta, & ex aduerso pueri ferreis discerpebantur vngulis. Et illos quidem diuina quædam desuper animum addens gratia, promptumque & alacre augens animi studium, reddebat eos statuis magis impatibiles.

[11] Ex iis autem, qui circumstabant, dicebant quidam diuino Babylæ: Quousque eris amens, [impiam adstātium commiserationem reprehendit.] & male tibi consules? Ne puerorum quidem species flectit hoc tuum cor durum & immite, quæ tam misere perit, & ante tempus? Illorum ergo verbis Martyr conuersus, & aperte ostendens se eorum vicem ægre ferre & dolere; Quænam hæc est, inquit, grauis & caliginosa nubes, quæ mentis vestræ obstruit oculos, nec sinit cælum intueri b? Quid est, quod vestram sic incantauit animam, & talia in eam effudit pharmaca, vt vos totos alliget interitui, & nec sinat vos vllam salutis ducere rationem? Ego autem, vt de Numeriano nunc omittam, nihil enim eum iuuerit, etiamsi millies videatur esse Imperator, sed de vobis & vestro interitu, sæpe venit in mentem acerbe lacrymari, & grauiter eiulare, quod cum sitis honorati ratione, euasistis, vt video, minus præditi ratione, quam bruta: & cum oporteret, si vllus esset sensus, vestrum agnoscere creatorem, vos ad hunc solum intuemini, adiecto nomine Numeriani, & ab eius vmbra & vultu tyrannico pendetis. Quod ad me autem attinet, videtisne quemadmodum Christus meos labores alleuet, & ex sancto habitaculo emittat auxilium, & incitet ad labores, & animum addat ad certamina? Atque hæc quidem dicebat Sanctus carnificibus.

[12] [Pueri tyranni sæuitiam arguunt:] Quinetiam nec pueri quidem redditi fuerant imbecilles: sed dum ij pendebant in ligno sublimes, fluentia quidem membra corporis non curabant: eis autem totus animus conuersus erat ad magistrum, & pro illo sic maledictis insectabantur Tyrannum: Non te pudet, o infelix, tam venerandum caput tanta afficere contumelia? Non erubescis, cum sis ipse filius tenebrarum, lucis præconem & ministrum sic tractare? Nullo pudore suffunderis, quod coram omnibus habearis pueris ludibrio? Nam tu quidem conturbaris, & furis, & intus vreris iræ incensus carbonibus: nos autem, tamquam vernis floribus, suppliciorum variamur stigmatibus.

[Annotata]

a S. Chrysostomus oratione 9. in epist. Pauli ad Ephesios, B. Babylas, inquit, vinctus fuit eamdem ob caussam, ob quam Ioannes; vt qui Regem inique se gerentem arguerit.

b Additur in MS. Græco: sed deorsum inclinat, & terræ cogit affixum esse.

CAPVT III.
S. Babylæ & puerorum cædes.

[13] Nvmerianus autem cum eos vna cū magistro illinc deduxisset, Babylam quidem prope se ferreis illis vinctum vinculis, includit in quadam domuncula. Cum pueros autem ad se curasset adducendos (putabat enim se facilius eos esse superaturum propter ætatis teneritudinem) includit in alia domuncula: [blanditias eius respuunt & rident.] & varie eis assentabatur, & blandiebatur, & se eis insinuabat, eos vocans filios, & egregiæ indolis pueros & præclari ingenij, dansque eis pecunias, & honores pollicens, multisque blandis & dulcibus verbis apud eos vtens. Illi autem, veluti vna mente, & vno ore, Dolose, dicunt, & malitiose, quid hæc nobis, tamquam escam porrigis, volens nos, tamquam passeres laqueo comprehendere? Non te negabimus, a mater pietas. Non te fallemus, care Doctor Babyla. Nullus nos capiet Imperator, etiamsi Numeriano furorem spirarit vehementius.

[14] [Eorum constanti a gaudet Babylas:] Hæc apud Tyrannum pueris affirmantibus, & magna voce clamantibus, egregius Babylas, & vere illorum magister, qui erat inclusus in domuncula, & eos audiebat, propter hæc fuit magna repletus lætitia; neque erat amplius de futuro dubius, sed, Euge, dicebat, o cari pueri! euge mea disciplina! accipio mercedē meæ educationis, colligo maiores fructus laborū. Ago tibi gratias, diuina in nos prouidentia, quod me dignū censueris, qui vocarer magister talium, non puerorū, sed fortium potius virorum; non ætate infantium, sed virtute perfectorum.

[15] Interim autem eum quo que sisti curat Numerianus: &, Nonne sunt tui, inquit, isti pueri? nam, per Iouem, sunt isti tibi sentētia animi valde similes. Ille autem, Spiritu, [is semper virgo:] inquit, o Imperator, sunt filij, non carne; corporei enim amoris & cubilis sensum ad hoc vsque tempus non percepi. Sed cur non, inquit Numerianus, cito sacrificans, & te & nos liberas a molestiis? Sin autem non sinunt eæ quæ præcesserunt molestiæ, sed mordent ac excruciant, & dolorem afferunt; at ego te possum remunerari longe pluribus & maioribus bonis, & inducere ad illarum obliuionem. Deinde videbatur etiam ei bonum dare consilium ad ea quæ erant proposita; Oporteret autem, dicens, o Magister, tuam caniciem suggerere puerorum ætati id quod decet, & eis persuadere, ne adeo intempestiue, & in ipso flore marcescant miserabiliter. Diuinus autem Babylas, videns illam Numeriani sollicitudinem, [tyranno crudelitatem exprobrat.] & in se ipsum & in pueros comparatam calliditatem, Videris, inquit, o Imperator, valere iubens barbaros, cum quibus te maxime oporteret bellum gerere, & externis curis dimissis, in nos vniuersum conuertisse studium; non eo tuum dirigens apparatum, vt tuæ curæ iis prosint qui tuo parent imperio; sed vt tormenta excogites, per quæ iræ tuæ indulgeas & feritati naturali.

[16] His toto corde ebulliens & incensus Numerianus, iubet ad mortem recta duci Martyres. Atque illi quidem ducebantur lætantes; [cum pueris ducitur ad mortem:] & hæc lingua canebat cum gaudio: Benedictus Deus, qui olim quidem ex infantibus & lactentibus laudem perfecisti; nunc autem ex infantibus, etsi non lactentibus, & ex cano sene sacrificium, sanguinem eorum accipis. His ergo, & b multis aliis contexentes gratiarum actionem, peruenerunt ad locum martyrij. Et cum sacrosanctos ante se pueros statuisset B. Babylas, illos suæ doctrinæ pulchrum fructum Deo obtulit.

[17] Postquam autem illos vidit consummatos, beatam illam emisit vocem: Ecce ego, inquit, & pueri, [vull cum vinculis sepeliri.] quos dedit mihi Deus. Porro autem eos quoque, qui aderant, rogauit, vt ipsa signa certaminum cum eo sepelirent. Ipsa enim propter Christum amabat, & amplectebatur; & nec volebat ea auferri a surdo illius puluere: quæ quidem pulchra esse suæ sepulturæ ornamenta, pulchre nouerat. Quænam autem ea erant? Collare, & ferrei eius compedes. Deinde ei quoque caput amputatur quarto die Septembris. Iacet autem c nunc quoque in capsa Babylas cum illo colli sui ornamento, & ferreis vinculis, suum laudans agonothetam d, quoniam eum decet gloria, potentia, honor & magnificentia, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Græce, μῆτερ Ἐυσέβεεα. an hoc matris potius nomen quam Theodula?

b Hæc verba Psalmi a Babyla cantata refert Suidas: [Psal. 114. 7.] Conuertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi.

c Cum nimirum Acta hæc Leontius scribebat, aut certe S. Chrysostomi tempore, qui Oratione citata de S. Babyla, ita de eis scribit: Extant etiamnunc cum Babylæ cineribus compedes, Ecclesiarum Præfectos omnes commonefacientes, vt vinciri, vt iugulari, vt quiduis pati oporteat. Certe omnia prompto atque alacri animo, ac magna item cum voluptate sustinenda, vt concreditæ nobis libertatis ne leuissimam quidem partem prodamus, aut contaminemus. Et Oratione 9. in epist. Pauli ad Ephesios: Ipse decedens mandauit, vt vincula ponerentur cum suo corpore, & corpus sepeliretur vinctum: & nunc sitæ sunt compedes cum cinere. Tantum erat ei desiderium vinculorum propter Christum.

d Addit Petrus de Natalibus: quorum corpora S. Theodola sepeliuit IX. Kal. Februarij. Idem ex eo refert Canisius.

S. BABYLÆ
Translatio, & triumphus Antiochenus.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

An. Chr. CCCLXII.
XXII. Oct.

[1] Dvplex S. Babylæ erectum olim apud Antiochenos templum, siue martyrium fuit. Vnum amplissimum, teste Euagrio lib. 1. historiæ Eccles. cap. 16. ante portas vrbis Antiochiæ, [Templum S. Babylæ, Antiochiæ:] quod adhunc integrum, dum is scriberet, manebat. S. Chrysostomus homilia de S. Babyla hoc vltra fluuium Orontem, ad quem sita Antiochia, extructum indicat, quod altera a oratione de S. Babyla contra Gentiles in vrbis ædificiis connumerat, vt ampla nimirum suburbia alibi instar vrbis habent. A quo id aut quando erectum fuerit, non constat. Reliquiæ S. Babylæ eo loco aut conditæ a principio fuere, aut eo sub primis Imperatoribus Christianis translatæ. Nec Euagrio credendum, qui a Iuliano vult erectum; cum Chrysostomus summe miretur ab eo in Babylæ odium non fuisse destructum.

[2] [aliud in Daphne:] Aliud in Daphne, suburbano quoque loco, sed aliquanto remotiore, ædificatum est a Gallo Cæsare, Iuliani Apostatæ fratre, eoq; reliquiæ e priore templo, eodem curante Gallo Cæsare, translatæ sunt. [huc allatæ reliquiæ,] Hinc denuo Iuliani iussu ad sacrum templi septum relatæ sunt, intra quod erant prius, vt monet Chrysostomus, qui adolescens spectauit, quæ prouectiori iam ætate Ecclesiastica tractans aduersus Gentiles scripsit: [mox elatæ.] habuit enim eam orationem post annos viginti, vt ipse testatur, ex quo facta illa fuere. Confirmat autem ea quæ dicit, huiusmodi adiecta contestatione: Ex iis qui ea viderunt, supersunt adhuc & senes & iuuenes, quos omnes obsecro & obtestor, si quid a me historiæ adiectum fuerit, in medium prodant, meque redarguant, &c. ita Chrysostomus, atque ex eo Baronius anno Christi 362. num. 96. qui fuse hanc historiam prosequitur. Nos eam Chrysostomi orationem, cuius pars a Surio edita est, hic omittimus, quod multa oratorie adiiciat ad Gentiles confutandos, quæ minus ad institutum nostrum necessaria sunt. Extat alia eiusdem Chrysostomi de hac ipsa translatione oratio a Frontone Ducæo nostro Latinitate donata.

[3] [Ea Translatio a quo descripta.] Rem gestam ex vno Sozomeno tradimus, qui eam accurate describit lib. 5. historiæ Eccles. cap. 18. & 19. eamdem narrant Ruffinus lib. 1. hist. Eccl. cap. 35. & 36. Socrates lib. 3. cap. 16. Theodoretus lib. 3. cap. 19. Acta S. Artemij apud Metaphrasten 20. Octob. Euagrius lib. 1. cap. 16. Nicephorus lib. 10. cap. 18. Cedrenus aliiq; sacri & profani auctores, inter quos ipse Iulianus apostata censeri potest, qui in Misopogone meminit mortui a se ex Daphne remissi, Apollinis obmutescentis, & templi inflammati: quod vndecimo Kalendarum Nouembrium contigisse memorat Ammianus lib. 22.

[4] An vna cum oßibus S. Babylæ reliquiæ trium puerorum translatæ in Daphnen, [Vna SS. puerorum translata corpora.] & reportatæ ad prius templum? Chrysostomus sæpe, vnius Babylæ reliquias, easque solas, obturasse os dæmonis, & ex Daphne auectas inculcat: sed quod innumeris aliis cadaueribus, quorum istic visebantur sepulchra, opponat, nihil ex eo concludi potest. Theodoretus, qui etiam Antiochiæ vixit, id certo asserit. Eodem tempore, inquit, in eo loco, Daphne, reliquiæ inuicti Martyris Babylæ, & adolescentum qui vna cum eo decertarant, repositæ iacuerunt. & mox: Imperauit Christianis Iulianus, vt reliquias dumtaxat inuictorum Martyrum ex eo loco transferrent. Qui ad lucum lubentibus animis profecti, loculum in bigis collocant, &c.

HISTORIA TRANSLATIONIS
ex Hermia Sozomeno, hist. Eccl. lib. 5. cap. 18.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

Ex Sozomeno.

[1] Daphne est suburbium Antiochiæ percelebre, nemore multis cupressis vestito cinctum, aliisque arboribus cupressis admixtis variatum. [Daphne in suburbio Antiocheno locus amœnus,] Subter arbores autem terra, pro temporum vicissitudine, alios aliis succe dentes flores bene olentes cuiusque generis producit. Locus autem vndique ramorum & foliorum densitate, quæ Solis radios ad solum vsque terræ haud penetrare sinit, velut tecto, vel vmbra potius, circumfusus est. Est etiam, tum propter abundantiam & pulchritudinem aquarum, tum propter temporum æquabilitatem, tum denique propter placidorum ventorum flatum, peramœnus, & ad oblectationem valde accommodatus. Ita que apud gentiles in fabulis est, Daphnen filiam a Ladonis fluminis Arcadiæ, cum Apollinem amatorem fugeret, in arborem suo nomine appellatam conuersam fuisse. Apollinem autem ne sic quidem perturbatione illa animi liberatum, ramis arboris, quam amabat, se coronasse, ipsam arborem complexum esse; & locum sibi, si quisquam alius, carum, prærogatiua præ ceteris honorasse. In Daphnen igitur suburbium ingredi, cum eius generis esset, turpe modestis viris existimabatur. Nam & situs loci & natura erat ad lasciuiam accommodata: [olim lasciuiæ palæstra:] & materia fabulæ, quæ fuit plane amatoria, leui arrepta occasione, in animis corruptorum adolescentium duplo maiorem amorem inseuit. Nam res in fabulis descriptas, velut caussam ad se excusandos afferentes, vehementius incendebantur, & omni exuto pudore, ad facta libidinosa cupide ferebantur: nec poterant vel seipsos temperare, vel temperantes homines eo in loco secum videre. Nam si quisquam eorum absque amica forte in Daphne versaretur, stupidus plane, inhumanus, & tamquam scelus quoddam aut pestis detestabilis fugiendus videbatur. Erat hic locus reuera in magna veneratione apud Gentiles, [isthic Daphnæus Apollo;] & magno æstimatus. Nam eximia Daphnæi Apollinis statua in eo fuit, & delubrum magnifica opera & sumptuosa constructum: quod fama est a b Seleuco patre Antiochi, a quo Antiochia nomen accepit, ædificatum esse. Credebatur etiam ab his qui istas res colere solent, [& aqua Daphnitica, vaticinandi vim conferens,] aquam in eum locum ex fonte Castalio influere, quæ facultatem diuinandi hominibus tribuebat, paremque vim & idem nomen cum ea quæ est in c Delphis, obtinebat. Quinetiam iactitant, d Adriano priuatam etiamnum vitam degenti, Imperium ei obuenturum, in eo loco prænuntiatum fuisse. Nam dicunt eum, cum folium fonte Daphnes tinxisset, hausisse inde rerum futurarum cognitionem in folio plane descriptam: ac cum ad Imperium gubernandum peruenisset, fontem aggere obruisse, eo consilio, vt aliis non liceret ex eo discere futurarum rerum scientiam. Sed hæc quidem narrantur accurate ab iis, [cuius ab Adriano fons obstructus.] qui curam ac studium in fabulis contexendis posuerunt.

[2] Vbi vero Gallus, frater Iuliani, e Cæsar a Constantio designatus, Antiochiæ ætatem degit, quoniam Christianus erat, quia inprimis eos qui pro religione Christiana martyrium obierant colebat, [S. Babylæ corpore isthuc allato,] constituit hunc locum purgare tum superstitione Gentilium, tum intemperantium hominum contumelia. Atque cum persuasum haberet se facile hoc perfecturum, si modo ecclesiam ibi in delubri loco extrueret; f transtulit in Daphnen loculū Babylæ Martyris, qui Ecclesiam Antiochenam præclare admodum rexisset, martyrioque occubuisset.

[3] Ex quo quidem tempore dicitur g dæmonium nullum oraculum, vti consueuerat, edidisse. [Apollinis cessant oracula.] Videbatur quidem primo istud propterea accidisse, quod victimis iam carebat, & cultu illo quo ante dignatus fuerat; sed postea tamen ab eo ipso patefactum est, quod Martyr, cuius corpus in proximo repositum erat, impedimento fuit, quo minus istud, vt solet, præstaret. [Silentii caussam ipse dæmon prodit:] Etenim quamquam Iuliano solo imperium Romanum gubernante, libamentis, nidore, & copia hostiarum abundabat; nihilominus tamen conticuit, ad extremumque responso dato, perspicue caussam superioris silentij per se declarauit. Nam cum Imperator animo instituisset de rebus, de quibus ei libitum erat, oraculum quod in eo loco fuit tentare, accedens ad delubrum, dæmonium monumentis & victimis magnificis honorat: oratque vt res, quas moliebatur, non negligeret. Dæmonium igitur, etsi non plane & apertis verbis, ita significabat, se nimirum propter Babylam Martyrem, cuius bustum vicinum erat, oracula dare non potuisse; tamen respondit, h locum refertum esse cadaueribus mortuorum, idque obstare quo minus oracula ederet. Quo audito, Imperator, licet multa essent cadauera in Daphne condita, tamen quoniam i coniiciebat Martyrem solum esse oraculis impedimento, dat mandatum vt bustum Martyris inde in alium locum transferretur. [ideo iubet Iulianus sacrum corpus inde efferri:]

[4] Itaque Christiani in vnum congregati, bustum circiter k quadraginta stadia in vrbem l trahunt, vbi iam Martyr in loco, qui ab eo nomen accepit, repositus iacet. Ferunt eo tempore viros & mulieres, iuuenes & virgines, senes & pueros mutua ipsorum cohortatione incitatos, [id Christiani cantantes] per totum iter Psalmos cantasse: qui quamuis simularent, se, quo labores itineris leuarent, cecinisse, tamen canebant m reuera ardenti studio, & propensa erga pietatem voluntate incensi, [transferunt.] propterea quod Imperator aliter omnino atque ipsi de Deo sentiebat. Psalmos autem ordiebantur hi qui eos canere accurate norant; multitudo autem simul voces fudit cum concentu, huncque versum n addidit: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulachris suis.

[5] Ob hanc caussam Imperator, perinde quasi contumelia affectus fuisset, ira exardescere cœpit, [Sæuit ideo in Christianos Iulianus.] & propterea constituit supplicia Christianis irrogare. Verum Salustius eius Præfectus, licet professione Gentilis, illud quidem consilium non probauit; sed tamen cum resistere non posset, mandatum Imperatoris re ipsa exequitur, & postridie multos comprehendit Christianos, & in vincula coniicit. Ac primum omnium adolescentem quemdam, cui nomen erat Theodorus, in medium productum ad equuleum applicat. Ille diu acutis testis suffossus, [Theodorus grauia tormenta perpetitur,] neque tormentis succubuit, neque Præfecto supplicem se præbuit: sed ita se gessit, vt nihil videretur sentire doloris: o quin etiam velut spectator cruciamentorum sibi inflictorum, toleranter ac placide plagas accepit, Psalmumque cecinit rursus eumdem quem pridie cecinerat: atque ita plane ostendit, quam non curaret ea, pro quibus in iudicium adductus fuisset. Præfectus autem constantiam adolescentis admiratus, cum venisset ad Imperatorem, res ab eo gestas illi exposuit: dixitque, nisi celerius ab instituto desisteret, fore vt & ipsi omnibus haberentur ludibrio, & Christiani plus inde laudis & gloriæ colligerent: quod consilium cum magis approbaretur, qui erant comprehensi, vinculis liberabantur. Dicitur porro Theodorum, [cælitus recreatus.] cum a quibusdam rogatus esset, num dolorem sensisset tormentorum, respondisse, se non omnino omni sensu doloris caruisse; verum adolescentem sibi astitisse, qui doloris morsus sedasset: tenuissimo linteo abstersisse sudores, aqua frigidissima corpus perfudisse, qua & ardores restinxit, & ærumnas subleuauit. Videtur quidem certe mihi hoc non solius esse hominis, quantumuis generosi, vt corporis afflictationem adeo contemnat, nisi qui forte robore & vi diuina adiutus fuerit.

[6] Itaque Babylas Martyr ob eam caussam, quam supra demonstrauimus, [Templum Apollinis cælitus incensum:] & in Daphne conditus est, & inde rursus translatus. Qua re confecta, p haud ita diu post ignis ex improuiso in delubrum Apollinis Daphnæi irruens, totum tectum & ipsam statuam flamma penitus absumpsit: atque parietes solum, quibus delubrum erat circumdatum, columnas præterea, quæ tum vestibula tum posteriorem partem ædificij suffulciebant, nudatas reliquit. Atque, vt Christiani putabant, q ignem illum cælitus in dæmonem delapsum esse, [id Christianis imputatum;] sic Gentiles rumorem dissiparunt, illud facinus a Christianis dedita opera perpetratum. Quæ opinio cum superior esset, Sacerdos Apollinis adducitur in iudicium, vti, quis incendij auctor fuisset, indicaret. Atque licet multis verberibus cæsus, grauiterque cruciatus, neminem tamen omnino indicauit r. Qua re potissimum inducti Christiani, constanter affirmarunt, ignem non ab hominibus per insidias iniectum, sed diuina vltione a cælo demissum in delubrum irruisse. Atque ista hoc modo accidisse accepimus.

[7] His rebus in Daphne propter Babylam Martyrem a Deo confectis, [ideo contra Martyrū ecclesias lata edicta.] Imperator, credo, cum certior factus esset, ecclesias quasdam in honorem Martyrum esse prope Apollinis Didymæi fanum, quod ante Miletum est, ædificatas; scripsit ad Præsidem Cariæ, vt si tectum iam & mensam sacram haberent, eas incenderet: sin earum ædificia ex dimidia parte dumtaxat perfecta essent, fundamentis dirutis solo æquaret.

[Annotata]

a Ladonis filiam etiam scribit Chrysostomus oratione contra Gentiles. Penei fluuij filiam appellat Ouidius libr. 1. Metamorph. vbi pluribus hanc fabulam narrat.

b Fuit ex commilitonibus Alexandri Magni, qui post obitum eius anno Olympiadus 118. secundo regnauit Babylone & in Syria. obiit anno primo Olymp. 124. Ammianus lib. 22. vult ab Antiocho Epiphane constructum.

c In Phocide ad radices Parnassi montis.

d Imperare cœpit anno Christi 117. obiit Kalendis Ianuar. anni 138.

e Anno Christi 351.

f S. Chrysostomus: Vbi tam longum temporis interuallum ab eius sepultura intercessit, vt non nisi ossa ac cinis in feretro superessent, placuit Imperatori vni ex iis, qui postea imperarunt, Deo ipsius animum ad id impellente, capsulam in suburbium istud Daphnen abduci. deinde fratrem Iuliani appellat.

g Idem Chrysostomus: Illud vos annotare postulo. Babylam non statim vbi aduenit dæmonem eiecisse; sed manentem eum otiosum, inertem, agendisque rebus ineptum reddidisse. Illi enim os ita obstruxit, vt vel lapidibus ipsis magis mutus redderetur.

h Chrysostomus oratione de S. Babyla: Imperator cum Daphnen ascendisset, illic Apollinem precibus fatigabat, sollicitabat, supplicabat, vt sibi de rebus futuris quippiam vaticinaretur. Quid igitur magnus ille Gentilium vates Deus? Mortui me impediunt, inquit, ne loquar. At tu capsulas effringe, ossa effode, mortuos transfer. aut vt in oratione contra Gentiles refert dæmonem dixisse: Daphnes locus cadaueribus scatet, id quod oraculum arcet. & tomo 4. sermone 42. de laudibus Apostoli Pauli: Ipsius responsa dæmonis transferri a Rege sepultum iuxta se Martyrem compulerunt, dicentis, se alloqui omnino non posse, quamdiu proximam illius arcam videret: erat namque vicina. Post quæ ipsius Regis auunculus, qui profano attactu consecrata Deo vasa temerauerat, vermibus exesus interiit. Præpositus quoque regalis ærarij ob aliam, quam ecclesiæ intulerat iniuriam, medius repente diruptus est Hæc caussa est, quare a Christianis iusserit Iulianus reliquias auferri, vt fuse docet idem Chrysostomus orat. contra Gentiles. Perdito huic Imperatori æque atque Apollini virtus Babylæ, & quam cum Deo haberet fiducia cognita erat: ob id formidabat, si hoc fecisset (id est, reliquias disturbasset) ne fulmen diuinum neue aliquem alium morbum in se ipse prouocaret. Fuit Apostatæ auunculus Iulianus, Præfectus ærarij Felix: quorum interitum narrat Theodoretus lib. 3. cap. 11.

i Ruffinus ait, sacerdotes dæmonis Iuliano caussas silentij sciscitanti dixisse, Babylæ Martyris sepulchrum prope adsistere, & ideo responsa non reddi: quæ potius de interpretatione responsi dati a dæmone intelligenda. Ruffino consentiunt Acta S. Artemij, in quibus sacrificulus vocatur Eusebius.

k Eadem Acta, quinquaginta stadia. Ruffinus, sex millia passuum.

l Chrysostomus oratione contra Gentiles: Trahebatur capsula per totam viam, reuertebatur Martyr, athletæ alicuius exemplo, coronam alteram in suam vrbem ferens, in qua & priorem coronam reportarat. Capsam fuisse e lapide maximo, tradunt Acta S. Artemij.

m Ruffinus: Hæc in auribus profani Principis per sex millia passuum tanta exultatione psallebat omnis Ecclesia, vt cælum clamoribus resultaret. Quæ ex eo Ado aliiq; in sua Martyrologia transscripserunt.

n Theodoretus: Loculum in bigis collocant, omnesque ad vnum antecedentes saltare, psalmosque Dauidicos canere cœperunt: & inter singula versuum membra hæc verba interponere: Confundantur omnes qui adorant sculptilia.

o Ruffinus hæc se a Theodoro intellexisse scribit, additq; ita hunc fuisse delectatum, vt tunc mœstior factus sit, quando deponi de eculeo iussus est.

p Chrysostomus: Simul vt in vrbem peruenit corpus Babylæ, statim ignis in templum Apollinis inuasit. Acta S. Artemij: Ablatis reliquis Iulianus parabat multitudinem victimarum & donariorum, vt qui postridie esset cum eis Daphnen ascensurus, &c. Cum vero nox iam multum processisset, ignis repente e cælo demissus in templum cecidit, &c. vndecimo Kal. Nouemb. vt ex Ammiano dictum.

q Chrysostomus: Si quis nunc illo accesserit, numquam vtique dixerit, factum id, ignis opus esse.

r Imo, teste Chrysostomo, contortus ac fœde laceratus, cum neminem haberet quem proderet, ignem e cælo delapsum testatus est, vt maleuolis atque impudentibus nullus iam calumniæ locus relictus fuerit.

S. BABYLÆ
reliquiæ Cremonam translatæ.

Babylas, Episcopus Antiochenus Martyr (S.)
Vrbanus, puer Martyr (S.)
Prilidianus, puer Martyr (S.)
Epolonius, puer Martyr (S.)

An. Chr. MCCCCLX
XXVIII. Oct.

Ex variis.

[1] Peregrinus Merula, libro quem Sanctuarium Cremonense inscripsit, testatur agi Cremonæ sanctorum Martyrum Babylæ Episcopi & Simpliciani celebritatē XXIV. Ianuarij, quod eorum isthic corpora condita sint. Simpliciani, quem ipse Catanæ in Sicilia, cum Stephano, Pintiano, Attalo, aliisq; coronatum martyrio scribit, XXXI. Decembris adscriptus est Martyrologio natalis. [Reliquiæ S. Babylæ in Galliam Cisalpinā allatæ:] Amborum corpora in ecclesia pagi qui Plebs S. Iacobi dicitur, sub ditione Cremonensi, a sancta & gloriosa Marchinioßa Machtilde, quæ XXIV. Iulij an. MCXV. obiit, condita fuere; an a consanguineis Principibus donata, qui iam Orientis partem duce Bullonio subiugarant; an a Pontifice Romano, quem illa innumeris sibi beneficiis mirifice deuinxerat, nusquam legimus.

[2] Ea Bernardus Episcopus Cremonensis an. 1460. die 18. Octobris, in vrbem ad basilicam Cathedralem transtulit, quo maiori religione colerentur, vt idem auctor est Merula. De hac translatione Lodouicus Cauitellius in annal. Cremonensibus: [post Cremonam.] Anno 1460. ex vico Plebis S. Iacobi, diœcesis Cremonensis, die decima octaua Octobris translata fuerunt Cremonam, & in ecclesia ibi cathedrali reposita, ossa Diuorum Babillæ & Simpliciani Martyrum: ex quibus Babilla fuit Patriarcha Antiochiæ, & vna cum Præladuro & Apollonio impuberibus, & Theodosia eorum matre passus fuit martyrium ibi ex iussu Valeriani Imperatoris, dum voluerit ipsi prohibere ingredi templum illic diuinum. & Simplicianus fuit etiam Episcopus; sed non reperi cuius ciuitatis, & quo tempore fuit martyrio affectus: & quorum ossa asseruabantur in arca marmorea in ecclesia ipsius Plebis dicata Diuo Iacobo Apostolo iam annis circiter tercentum, in eam translata ex iussu Reginæ Mathildis: dum eas & alias ecclesias ex diœcesi Cremonensi erigi fecerit in Plebes, vt præfertur.

[3] [Aræ inscriptio.] Sub vetusta Confeßione ecclesiæ cathedralis, in ipso horum Sanctorum altari, ista, vt tradit Merula, legebatur alias inscriptio: Babyæ & Simpliciani ossa, ad octauum lapidem olim sepulta, mox nutu diuino inuenta, hic reponi Præfecti huius ædis curarunt MDXLIII. An tunc quoque noua facta sacrorum pignorum translatio, aut thecæ mutatio, aut alioquin loci ornamentorumue innouatio, non prodit.

[4] [Eædem, atque aliorum SS. reliquiæ] Anno demum 1614. die 8. Iunij, nouem Sanctorum solennißime translatæ reliquiæ, Ioannis Briuij Antistitis studio, videlicet Marcellini, Petri, Himerij, Homoboni, Babylæ, Simpliciani, Arealdi, Archelai, Facij. De B. Facio actum 18. Ianu. Coluntur SS. Marcellinus & Petrus 2. Iunij, Himerius 19. Octob. Homobonus 13. Nouemb. Arealdus 1. Septemb. Archelaus 23. Augusti. Reclusit diuinum hunc thesaurum Antistes 7. Iunij, in amplißima corona nobilium ac piorum hominum, multis collucentibus cereis, honorificentius in nouis capsis, arisq; in crypta recens erectis, [in nouas capsas impositæ,] recondendum. Inspecta igitur omnia diligenter, ossaq; tela byßina reuerenter inuoluta, thecis imposita ex odorata & incorruptibili cupresso fabrefactis, panno serico interius suffultis, quæ claustris ferreis, impressoq; Episcopi signo munitæ; addita singulis epigraphe. [solenniter translatæ.] Postridie instituta supplicatio, quæ vt sanctius splendidiusq; obiretur, non Clerum modo ac ciues, sed & propinquos vicos cum suis Curionibus exciuerat, diplomate excuso, Antistes, hortatus omnes ad confeßionis atque Eucharistiæ eo die participanda Sacramenta, indicta etiam in peruigilio inedia. Seriem totius supplicationis ac pompam describit Merula. Nos quæ ad Babylam & Simplicianum proprie spectant, proferemus.

[5] [Capsæ inscriptio.] Capsæ, qua amborum corpora continebantur, hæc erant inscripta: Anno a Christi natiuitate 1614. die septimo Iunij, corpora SS. Babylæ Episcopi Antiochiæ & Simpliciani Martyrum, amplo ciuitatis ære hic locata sunt, per Illustrissimum & Reuerendissimum D. Ioannem Baptistam Briuium Cremonæ Episcopum. Vestita erat arca rubra byßina tela operis Damasceni, fimbriis aureis sericisq; adornata; supraq; Sancti vtriusque imago. Curata omnia impensis sodalitij sanctarum reliquirum Ecclesiæ cathedralis. Capsam hanc gestarunt quatuor eiusdem ædis Canonici sub elegante panni Damasceni rubei vmbella, quam quaterni Sacerdotes sustinebant, tunicellis item rubeis amicti.

[6] Arcus quoque triumphales erecti. Qui forum minus spectabat, eius pars suprema triplici adornata erat emblemate: [Arcus triumphalis inscriptiones, emblemata.] medio picta erat S. Babylæ sepultura, cum vinculis & compedibus, atque hoc lemmate: Vincla reposco. Dextra Aetna mons flammiuomus, imbre impluente. lemma: Ardentior. læua planta, e cuius incisura resina manabat, quam sanguinem draconis vocant. epigraphe: Saluberrimus. Isthæc dein in ampla quadrata tabella inscripta: Inclytis Christi militibus Babylæ ac Simpliciano, Antiochenam Catanensem Ecclesias, sanctitate vitæ, martyrij triumpho decorantibus; Cremonensem vero, in cælum euectis, sacrorum ossium pignore, firmo præsidio tuentibus, grata Cremona vouit. Supra ipsam arcus portam dextra imago visebatur S. Babylæ Episcopi, superne monte appicto, in quo hinc domus aliquot, inde lauretum, medio sepulchrum, adsita oliua, cum lemmate: Casta placent superis. inferne picta fouea erat ranis scatens, ad eius crepidinem ardens facula, cum epigraphe: Silent. Læua parte imago erat S. Simpliciani Martyris: inferne planta, reciso vertice. lemma: Fecundior. Hæc SS. Babylæ & Simpliciani propria fuere. Plateæ gestire lætitia videbantur: ædes pleræque Belgicis peristromatis alioq; cultu ornatæ: tormenta bellica ad plausum displosa: nocte ignes festiui excitati, ad testandam vel in tenebris hilaritatem vrbis. Sed præcipue populi & conuenarum pietas admirabilis fuit. Gesta hæc sunt Dominica 3. post Pentecosten, 8. Iunij, 1614.

DE S. FELICIANO EPISCOPO FVLGINATE IN VMBRIA.

Svb Decio.

[Praefatio]

Felicianus, Episcopus Fulginas Martyr (S.)

[1] Vmbriæ totius ac vicinorum etiam populorum Apostolus S. Felicianus fuit, Fulginatium Antistes ac iam Patronus. Eius vrbis basilica cathedralis in eius fundo ædificata traditur, vt quam sanguine consecraturus erat Ecclesiam, patrimonio ipse suo fundaret, augeretue; nam alia ædes angustior ei fundo coniuncta ante erat, [Ecclesiæ Fulginiensis Dedicatio.] quæ Palatina dicebatur, quam haud tenui additamento ampliauit. Dedicata primum S. Ioanni Baptistæ ab ipso est Feliciano. Verum ea amplißimæ ciuium pietati haudquaquam par erat; et si sæpius fortaßis restaurata auctaq; tot labentibus seculis: ergo Marco Antistite, sub annum 1129. innouari ac dilatari cœpta, & septemdecim post annis S. Ioanni Baptistæ, S. Feliciano, S. Florentio Confessori, rursus dedicata. Dedicationi interfuisse scribit Ludouicus Iacobillius præter Iulium Prænestinum Episcopum Pontificis Romani Legatum, & Fulginatem Benedictum, Narniensem, Amerinum, Spoletinum, Asisinatem, Perusinum, Calliensem, Eugubinum, Vrbinatem, Feretranum, Ariminensem, Pisaurensem, Forosemproniensem, Senogalliensem, Anconitanum, Numanatem, Firmanum, Asculanum, Aesinatem, Auximatem, Camertem, Nucerinum, Abbates octoginta, aliosq; plurimos Ecclesiastica dignitate conspicuos. Peracta ea dedicatio, recoliturq; anniuersaria solennitate, 10. Martij. Additum postea ornatum, aras, sacerdotia, aliaq; eius basilicæ decora percenset idem Iacobillius.

[2] S. Feliciani natalis (de Translatione postea agetur) celebratur 24. Ianuarij; [S. Feliciani natalis,] quo die Martyrologium Romanum: Fulginij S. Feliciani, qui a Victore Papa eiusdem ciuitatis Episcopus ordinatus, post multos labores, in vltima senectute sub Decio martyrio coronatur. Galesinius: Eodem die S. Feliciani Episcopi & Martyris, qui Decio Imperatore, varie grauiterque excruciatus, cursu præclari certaminis confecto, ad præmium migrauit in cælum. Eadem habet Canisius. Constantius Felicius: Feliciani Episcopi Fulginatis & Martyris, cuius titulo ea erecta Ecclesia, festumque isthic solenne. Passus est sub Decio.

[3] [Acta.] Acta S. Feliciani descripsimus ex antiquo Metensi codice, quem nobis pro sua humanitate Iacobus Sirmondus noster commodarat, contulimusq; cum alio veteri MS. imperialis monasterij S. Maximini Treuiris. Eadem extant Fulginij, vt quæ ex illis recitat Iacobillius, manifestum faciunt. Addidimus Lectiones e duobus vetustis Breuiariis Ecclesiarum Hamburgensis & Mindensis: & Vitam pleniorem, quam in libro de Fulginatibus Sanctis Italice scripsit Ludouicus Iacobillius, partim ex breuioribus illis Actis expressam, partim ex aliis illius Ecclesiæ antiquissimis monumentis compositam: qui tamen aliam se prolixiorem eiusdem Sancti historiam aliorumq; Fulginatium Antistitum ait edidisse. Agit de S. Feliciano Ferrarius quoque in Catalogo SS. Italiæ, vitamq; typis excusam citat, (an illam auctore Iacobillio?) & monumenta Fulginiensia. Meminit S. Feliciani Baronius to. 2. an. 203. nu. 2. & an. 254. nu. 29.

ACTA
ex MSS. Metensi & Treuirensi.

Felicianus, Episcopus Fulginas Martyr (S.)

BHL Number: 2846

[1] Felicianus quidam nobili familia ortus, cum in a Foro Flaminiensi edoctus esset a parentibus Christianis, ita in Dei timore crescebat, vt fidem b prudentiamque eius rari homines imitarentur: intantum vt Romam pergens propter studium litterarum, [Felicianus sanctissimus, Victoris Papæ discipulus,] prius circa Ecclesias & monasteria in Dei seruiebat obsequio, quam iniunctam exequeretur doctrinam. Ibi ergo proficiens; cum vidisset S. c Eleutherius Episcopus vrbis Romæ sublime propositum eius, & quod dignum se cupiebat effectum, vt & ipse sacerdotium mereretur; præcepit S. Eleutherius vrbis Romæ Episcopus d Victori Archidiacono, vt inter suos scholares eum reciperet, & seculi habitum recusaret.

[2] [Christum in Vmbria prædicat:] Regressus itaque ad patriam iam doctus & Christianus, atque omnibus carus, cœpit fidem Christi voce libera omni populo prædicare. Et quia adhuc omnem patriam gentilitas paganorum retinebat, & sacerdotium per Thusciam Picenumque, adhuc e habebatur incognitum, a ciuibus suis in Clero adscitis subrogatur Episcopus. Et deductus ad vrbem Romam, iam S. Eleutherio Episcopo ad Christum transito, [creatur Episcopus:] S. Victore Archidiacono Episcopo facto, dum vidisset Felicianum ad se post tempora longa venisse, gauisus est valde. Cumque cognouisset quod propter episcopatus honorem fuisset adductus a ciuibus suis, geminatam sibi lætitiam indicauerunt: & ita tradito ei Pontificali honore monuit quemadmodum in sancta prædicatione proficeret.

[3] Ad patriam reuertens a suis cum summo honore susceptus est. Primā post suam ciuitatem f Fulgineas prædicatione lucratus est: ex qua etiam originis suæ prosapiam confirmauit. [prædicat in variis vrbibus:] Quam ciuitatem ita dilexit, vt episcopatus sui tempore die beato Paschæ processionem vnam apud Fulgineas dedicaret. g Spellum vero cum adiacentibus suis dum frequenter pergit & commonet; & dum Deæ Vestæ atque Mercurio deseruirent, aperuit illis ianuam pietatis, & Christi fecit esse cultores. h Meuaniam ciuitatem cum adiacentibus suis, cui iam pridem Dei verbum S. Felicianus intulerat, nihilominus sine difficultate beneficij gratiæ sequacem fecit. i Adsentina autem ciuitas culturæ Iouis Capitolini dedita non recipiebat verbum Feliciani Pontificis. Nam frequenter illo in prædicatione profecto ita ei a quodam Lucio resistebatur, vt iniuriatus abscederet. Pauci tamen, qui ex eis crediderant, Felicianum Episcopum sequebantur. k Perusina vero ciuitas nihilominus Martis culturæ deseruiens; nonnulli ex eis prædicationem viri sancti secuti ad fidem Domini peruenerunt. l Plesteas, m Nocerias, & vlterior regio, & omnia montana cum n Nursia ciuitate, in qua Iudaismus erat, ad fidem Christi verbo eius aliqui veniebant, viri Dei secuti monita, eidem adhærebant, ordinato eis Presbytero nomine o Pisentio, viro sanctissimo, in basilica, quæ appellatur Argentea. Volens itaque suburbana ad normam extendere, p Trebiatium ciuitatem frequentius visitabat. Quæ ita se verbo eius Deo volente præparauit, vt infra breue tempus omnes ciues eius Christicolas faceret, & eis processionem publicam frequentius condonaret. Spoletina vero ciuitas sic erat culturæ Dianæ dedita, vt nullus eo tempore salutis reciperet sacramentum. [S. Valentinum Episcopum consecrat:] Accepit tamen Felicianus Episcopus a S. Victore Romanæ vrbis priuilegium vt extrinsecus lineo sudario circūdaretur collum eius. Tunc namque q Valentinum Diaconum r Interamnensium ciuitatis, dum sibi fortiter adhærere cognosceret, permissu supradicti Victoris eum Episcopum ipse sacrauit, aliosque nonnullos, quos ipse docuerat, per Domini aspirationem Presbyteros ordinauit.

[4] Interea millesimo ab Vrbe iam condita anno completo, regnante Gordiano Imperatore, bellum Medorum atque Persarum exortum est: cui resistente Gordiano, victor dum reuerteretur ad patriam s factione Philippi Prȩfecti trucidatur. Remanente in victoria hostium t Decio crudelissimo Cæsare. Excogitauit autem Decius consilium Satanæ, vt sicut de inimicis & hostibus, sic & de Christianorum fidelibus triumpharet: mittens milites suos ad sanctos Dei viros v Abdon & Semnen, de Persida secum adduci præcepit, [Decij iussu comprehenditur.] quos audierat pro Christi nomine fortiter dimicare, eosque fecit vinculis obligatos ad vrbem Romam sub custodia diligenter deduci. Veniente itaque per Italiam Decio ad ciuitatem antiquam, cui nomen Forum x Flaminis est, in agro publico cōstitutam, y centesimo ab vrbe Roma miliario, in palatio publico applicauit; ibique comperit Sacerdotem Dei Felicianum Episcopum, laudem Dei populo prædicantem, quem a militibus comprehendi præcepit. Qui comprehensus est, dum oraret in basilica, quæ appellatur Palatina, & quia erat in prouincia primus omnium, vt ante eum ab vrbe Roma ad dextram atque ad sinistram vsque ad Alpes z Episcopatus nomen nullus audiret, interrogatus a Decio, iussit eum in eculeo suspendi, [excruciatur:] & fustibus & vngulis atque lampadibus attrectari, & diuersorum suppliciorum generibus cruciari: sed nullo modo voluit consensum suum fides Martyris reuocare. Iussit itaque vt cum Abdon & Semnen ciuibus Persis Felicianus in custodia publica carceris truderetur: vt videntes pœnam Feliciani, quam in illo crudelissimus Decius exercuerat, BB. Abdon & Semnen, qui in custodia fuerant, terrerentur. Deinde cogitauit iniquissimus Decius apud se, ne in vnum cubiculum positi, magis se mutuo consolarentur, & ad perseuerantiæ gloriam multos incitarent; singillatim eos in carcere custodire præcepit, vt se penitus non audirent loquentes.

[5] aa Messallina vero Virgo sanctissima impetum persecutoris vitando in ecclesia Palatina confugerat, [visitur in carcere a S. Messallina,] in qua ipse sacerdotium gerebat: ibi se existimabat latitare. Nam diebus singulis occulte ad carcerem, vbi S. Felicianus Episcopus in custodia tenebatur, occurrebat. Cumque frequenter ad carcerem pergeret, [quæ ideo torquetur.] quadam die a militibus tenta est: quæ iniuriata & cæsa pœnaliter atque tractata; tamen fidem eius, qua per Episcopi admonitionem imbuta fuerat, nullatenus potuerunt a via veritatis auertere.

[6] Iam deinde cum dies Kalendarum vrgerent, & festinus ad triumphum ȩstuaret Decius, Abdon & Semnen iungens proprio comitatui vinculatos ad vrbem Romam non tantum duci quantum etiam trahi præcepit. Multam quidem in Sanctos Dei Romam veniens crudelitatem exercuit. Felicianum vero Episcopum, quia senior erat, & pœna fuerat fortiter laceratus, vinctum catenis constituto tempore ad Romanam ciuitatem adduci constituit. Quod dum factum fuisset, & traheretur a militibus ad Vrbem cathenatus S. Felicianus Episcopus, [S. Felicianus Romā trahitur:] signa magna faciebat in populo: & quia delicatus corpore, & senectute atque pœna laceratus defecerat, miliario a ciuitate sua tertio ad bb Montem Rotundum sacratum Deo reddidit spiritum, [moritur in via:] anno ætatis suæ nonagesimo quarto, Episcopatus quinquagesimo sexto.

[7] Occurrerunt ergo sancto corpori eius omnes habitatores de ciuitatibus, quæ in circuitu sunt positæ, sed & vicorum vbi ipse prædicauerat verbum vitæ tam Presbyteri quam Diaconi vel Clerici, [sepelitur:] quos ipse omnes constituerat sibi esse ministros: [claret miraculis:] & posuerunt corpus eius cum fletu magno in agello ipsius, vbi ipse iusserat, iuxta Fulgineas ciuitatem, super Pontem Cæsaris, sub die nono Kalendarum Februariarum, vbi præstantur beneficia Dei vsque in hodiernum diem. Amen.

[Annotata]

a Forum Flaminij, Straboni & Eusebio φόρον φλαμίνιον, Ptolemæo φόρος φλαμινίου, oppidum olim, aut vicus fuit, [Forum Flaminij.] inter Fulginium & Nuceriam Camellariam, ad Tinam, siue Topinum amnem, in Vmbria: vbi nunc Turrium oppidum, vt censet Ludouicus Iacobillius; aut potius, vt Cluuerius, vbi Pons centesimus. & hic quidem veterum ædificiorum vestigia spectari Leander testatur.

b MS. S. Maximini: & pudicitiam.

c Sedit S. Eleutherus, siue Eleutherius, Papa, temporibus M. Aurelij & Commodi, vt 26. Maij dicemus, sub finem secundi seculi Christiani.

d S. Victor Eleutherio in pontificatu successit, coliturq; 28. Iulij.

e Merito pronuntiat Baronius Acta hæc castigatione egere nam quale hoc est? Fuere in Thuscia & Piceno Episcopi, Feliciano antiquiores; vt patebit 29. Ianuarij in Constantio Perusino.

f [Fulginium] Fulginium, vulgo Foligno, Silio Fulginia dicitur, in veteri Itinerario Fulginij, aliu Fulcinium, hic Fulgineæ, & in Breuiariis infra Fulginea.

g [Hispellum] Inter Assisium & Fulginium situm est Hispellum, quibusdam Hispella dictum; vulgo Spello, vel Ispello.

h Ad Tiniæ & Clitumni amnium confluentes, infra Fulginium, iacet Meuania, [Meuania.] vulgo nunc Italis Beuagna: in Breuiariis infra Bebania.

i Asisium, siue Assisium, videtur intelligere. Breuiaria habent Assesina.

k Nota Etruriæ vrbs Perusia, ad ipsos fere Vmbriæ fines, iam memoratis vicina.

l Plestiam Marsorum oppidum fuisse censet Cluuerius, in Samnitium Pelignorumq; confiniis. [Plestia.]

m Nuceria Camellaria, quæ & Nuceria Fauoniensis, vt idem Cluuerius censet, [Nuceria.] iuxta Apennini transitum, haud procul fonte Tiniæ amnis, qui Fulginium alluit. Ad discrimen ab aliis Nuceriis Camellaria dicta.

n [Nursia.] Nursia, vulgo nunc Norsia, Sabinorum vrbs, circa Piceni fines.

o Necdum nobis Lectum in sacris Fastis huius Pisentij nomen.

p Trebia Vmbriæ oppidum, inter Fulginium & Spoletium, medij æui scriptoribus Treuis, [Trebia.] in Actis S. Concordij 1. Ianu, Tribulum vel Tribula; & in exemplari, quo vsus Cluuerius, Tribulis; vt ipse quoque censet, & diserte Leander asserit, Tribula, vulgo nunc Treui.

q Colitur S. Valentinus Episcopus Interamnas 14. Febru.

r Interamna Vmbriæ vrbs, Nare fluuio, qui vulgo nunc Nera, circumflua: [Interamna.] vnde oppidani Interamnates Nartes dicuntur, vt ab aliis Interamnatibus discernantur. Vrbs nunc vulgo Italis Terani, & Terni, dicitur.

s De cæde Gordiani ac Philipporum, annoq; Vrbis millesimo a Christianis Imperatoribus magnifice, at religiose, celebrato, egimus pluribus in S. Fabiani Papæ Actis 20. Ianuar.

t De bellis Decij contra Persas in Actis SS. Laurentij, Abdon, & Sennen, &c. agitur: sed, vt suo loco dicemus, quædam in iis confusa. Si, reuertente in Vrbem Philippo, vt hic dicitur, relictus ad tuendos contra Persas imperij fines Decius est; consequens erit deductos ab eo in Italiam Abdon & Sennen, viuente adhuc Philippo: eoq; iam victo & interfecto pertractos in Vrbem, & occisos. Ast vbi tamdiu custoditi, cum constet Decium viuo Philippo in vrbe fuisse? Sin pacem cum Persis a Philippo factam vel ipse Decius abrupit, vel Persæ in vltionem cædis Philippi, aliamue ob caussam; id bellum gessisse Decium dicemus primo imperij anno, Christi 250. rebus Romæ iam constitutis, trucidatis compluribus Philippi amicis, aliisq; illustribus Christianis.

v Coluntur SS. Abdon & Sennen 30. Iulij.

x Imo Flaminij, a C. Flaminio, vt ad alteram vitam dicemus.

y [Pons centesimus.] De Ponte centesimo ita scribit Leander: Est quinto a Fulgineo lapide Pons centesimus, vbi veterum ædificiorum vestigia quædam, dictus ita fortasse quod hinc passuum millia centum vsque Romam intercederent: quamquam hac ætate non eadem distantia censeatur.

z Hic locus merito suspectus, vt alter supra littera E.

aa S. Messalinæ vitam dedimus 23. Ianuarij.

bb Mons rotundus oppidum est in edito colle non longe a Tiberis ripa, via Salaria, olim Eretum Sabinorum vrbs, post vicus. Ast, vt ex Ludouico Iacobilli inferius patebit, hic Mons rotundus alius est, cum dicatur circa Fulginium fuisse.

EADEM ACTA
ex Lectionibus antiquorum Breuiariorum,
Ecclesiarum Hamburgensis & Mindensis.

Felicianus, Episcopus Fulginas Martyr (S.)

BHL Number: 2850

Ex veterib. Breviariis.

[1] Tempore quo a Gordianus Cæsar imperij Romani arcem tenebat, B. Felicianus ciuitate Fulginea oriundus, per quædam Italiæ loca enutritus claruit. Qui cum delatus esset a parentibus Christum colentibus ad forum b Flauiense, cœpit in Dei fide tanta religione pollere, vt perpauci eum imitari valuissent. Nam cum Romam adiret ob studium litterarum, ecclesias, ac loca sacra cultui diuino mancipata magis lustrabat, quam doctorum aliquorum gymnasia. [Felicianus a puero pius,]

[2] Quæem cum vidisset B. Eleutherius Apostolicæ Sedis Præsul, diuino plus obsequio deditum, quam studio secularium litterarum, [Romæ studet:] nitebatur pio affectu per Ecclesiastica rudimenta eum perducere ad summam sacerdotij dignitatem. Præcepit itaque Victori Archidiacono suo, vt eum inter discentes sanctæ matris Ecclesiæ alumnos constitueret, Christique imbueret fide atque dogmate. Qui Patris edicta adimplere toto conamine procurauit.

[3] [fit Sacerdos:] Postquam aliquantulum vero temporis B. Felicianus baptismate Christi illustratus, eiusque doctrina imbutus, atque sacerdotij dignitate sublimatus, rediit in patriam: in qua cœpit Christum libera voce prædicare, multosque ad eius fidem conuertere. [Christum prædicat:] Ipsa vero patria cultui dæmonum dedita, Christi omnino fidem nesciebat. Nam per totā Thusciam & vsque Picenum sacerdotij nomen habebatur ignotum, eo quod nullus Christi Sacerdos illas adierat partes.

[4] Receptus est itaque B. Felicianus a ciuibus suis cum ingenti honore & in Episcopum electus, [fit Episcopus:] Romamque transmissus, vt a sancto Pontifice Eleutherio consecraretur. Qui cum Romam veniret, reperit eumdem Pontificem de sæculo migrasse ad Dominum, locoque eius Victorem Archidiaconum constitutum. Cum autē vidisset eum ipse Pontifex, plurimum gauisus est, mox intelligens, ob hoc illum sibi directum fuisse a ciuibus, vt Episcopus, Domino annuente, consecraretur. Quem gratuita benedictione, gratia Spiritus sancti cooperante, Episcopum consecrauit, eumque ammonuit, dicens, ne a verbo prædicationis vnquam cessaret.

[5] Reuersus igitur ad patriam, cum magno honore atque ineffabili lætitia susceptus est. [prædicat in variis vrbibus:] Tunc primum ciuitatem Fulgineam, a qua originem duxit, sua prædicatione illustrauit, & ad credulitatem fidei Christianæ cōuertit. Postmodum vero cuidam viro nomine c Spetio, Deæ Vestæ, atque Mercurij cultori, ianuam veritatis aperuit; Dominoque Iesu Christo credidit.

[6] Bebaniam quoque ciuitatem, comitantibus plurimis, qui eius verbum prædicationis iam acceperant, sine difficultate aliqua ad fidem Christi conuertit. Assessina autem ciuitas, cultui Iouis dedita, [Asisij male excipitur:] verbum prædicationis eius recipere nolebat. Cui dum frequenter verbum prædicationis funderet, quidam Lucius idolorum cultor obsistebat ei, multasque illi iniurias atque molestias inferebat: a qua dum discederet, nonnulli ciuium eius credentes in Christum sequuti sunt eum.

[7] d Simili modo Perusium, ciuitas cultui idolorum mancipata, prædicationi eius nullo modo credebat, [Decij Imp. iussu] pauci tamen ex ciuibus ipsius verbum prædicationis suscipientes, ad fidem Christi conuersi sunt. Post hæc Decius, qui cum Gordiano de Parthis & Persis triumphauerat, Imperium sumpsit. Qui cum remearet de partibus Persarum, sanctos viros Abdon & Sennen, pro fide Christi dimicantes secum detulit per Italiam:in quos prius persecutionem mouens, præcepit militibus suis, diræ custodiæ illos mancipari, donec Romam vincti catenis ducerentur.e

[8] Deinde venit ad ciuitatem antiquam, cui nomen Flaminium est, miliario ab vrbe Roma centesimo, constitutam in agro publico, [comprehenditur:] ibique reperit B. Felicianum Episcopum in Dei laudibus perseuerantem, prædicationique iugiter insistentem. Tunc præcepit militibus suis, vt eum caperent, sibique præsentarent. Qui cum oraret in basilica, quæ appellatur Palatini, captus est ab eis, & ductus ante eum. Quem Decius cum ingenti furore alloquitur dicens: Desine a seductione populi mei, & fer libamina diis, [eius minas ridet.] antequam diuersa inferantur tormenta. Cui B. Felicianus inquit: Ab officio prædicationis, donec vitalis aura me fouerit, numquam cessabo, dicente Domino per Prophetam: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. [Isa. 58. 1.] Nam tormenta tua momentanea sunt, & diu permanere non possunt; idcirco & illa pro nihilo pendo.

[9] [dire torquetur:] Tunc iratus Decius iussit eum in eculeo suspendi, diuersisq; tormentis lacerari, vt a vera fide recederet. Sed vir Domini neque tormētis neque minis territus, in fide perseuerabat immobilis. Mox præcepit apparitoribus, vt traderent illum in carcerem cum duobus subregulis Abdon & Senne. Decius vero præcepit SS. Abdon & Sennen non solum catenis vinctos duci ad Vrbem, verum etiam trahi Felicianum Episcopum, qui senex erat, nimisque maceratus, statuto tempore, vinculis nexum, Romam deferri præcepit. Qui dum a militibus vinctus traheretur ad Vrbem, [moritur.] plurima in populo faciebat signa: sed in ipso itinere remigrauit a seculo.

[Annotata]

a Non dicitur ortus sub Gordiano, vt patet ex prioribus Actis, sed sub illo claruisse.

b Videtur Flaminij legendum: quamquam an isthic ortus sit, an isthuc Fulginio migrarint, eumq; admodum adolescentem secum deportarint parentes, in priori vita ambiguum relinquitur. Natum Foroflaminij Ferrarius scribit, & Iacobillius.

c Breuiar. Mindense, Spelio.

d Sequentia desunt in Mindensi.

e Magnas res gessit contra Persas Gordianus; reuersus tamen in Vrbem ad triumphum non est, Philippi factione interemptus, Peregrino & Æmiliano Coss. An Decius aliquamdiu præsidio contra Persas relictus sit, (cum Nisibin Carrasq; & alias vrbes Gordianus recuperasset) diximus ad priora Acta, littera T, non liquere.

ALIA VITA
Italice scripta a Ludouico Iacobilli.

Felicianus, Episcopus Fulginas Martyr (S.)

Ex Italico Lvd. Iacobilli.

CAPVT I.
S. Feliciani studia, sacerdotium, episcopatus.

[1] Fvlginio S. Felicianus duxit originem, natus sub annum 170. Foroflaminij oppido duobus Fulginio distante passuum millibus, [Felicianus Foroflaminiensis.] sito, vbi nunc ecclesia S. Ioannis atque oppidum Turrium visitur; a C. Flaminio a iuniore Consule centum octogintaquinque ante Christum annis condito, a quo & Via Flaminia; exciso a Luitprando Rege Longobardorum anno 740.

[2] [egregie educatus,] Magna cura a parentibus, nobilibus & Christianis, educatus est Felicianus, atque omni virtute eruditus. Ipse cum acri esset ingenio præditus, moribusque candidissimis, ceteris velut exemplar erat propositus, eaque florebat sanctimoniæ fama, nemo vt illi tota Vmbria conferendus videretur.

[3] [mittitur Romam:] Pueritiæ annos supergressum, iamque humaniorum litterarum rudimento imbutum, cum excellere ingenio cernerent parentes, Romam ablegant, altioribus formandum disciplinis. Hic vero integerrimam instituere vitam Felicianus, visitare identidem Christianorum ecclesias, [sanctissime viuit:] sacros de Deo & cælestibus mysteriis sermones frequentare, in pias actiones, feruentes precationes, studia diuinarum scripturarum incumbere, ac diuini numinis, qua liceret, gloriam amplificare: improborum vitare consortia, ambire eorum quos moderatos & gnauos perspiciebat. Virginalem castimoniam nulla quoad vixit labecula infuscauit. Reuerebatur natu maiores, æqualibus erat affabilis, adolescentioribus benignus, omnium sibi, non Christianorum modo sed & Gentilium, conciliabat beneuolentiam. Crescebat in eo cum ætate iudicij maturitas, breuique eam eruditionem consecutus est, non sine multorum admiratione, vt inter viros doctrina præstantes, qui Romæ tunc degebant, haud postremus censeretur.

[4] Motus virtutis eius doctrinæque fama Eleutherius Papa, ad se accersit, suppeditat quæ ad prosequenda studia, [fit Sacerdos:] vitamque honeste agendam opus essent: dein sacerdotem ordinat, sibique ab arcanis esse consiliis iubet, mensaque eum sua communicat. Cupiens deinde, quam longo studio compararat scientiam, ad gentilium suorū reuocandos ab erroribus & noxis animos impendere, [prædicat in patria:] paullo ante quam e viuis Pontifex excederet, ipso annuente faustaque apprecato, reuertit Forum-Flaminij Felicianus: cœpitque suorum ciuium pectoribus instituta Christianæ religionis instillare, eo ardore animi & industria, vt non paucos Foroflaminiensum ac finitimorum Christo adiungeret.

[5] Obiit sub idem tempus Fulginatium Antistes, vir sanctus. Felicianum virtutis ac doctrinæ fama clarum, [eligitur Fulginij Episcopus,] Clerus ac populus eius vrbis subrogari flagitant. Repugnat ipse totis viribus, ratus, pro sua modestia, imparem se tanto oneri: tandem precibus lacrymisque Fulginatium victus, cessit; eo maiore diuini auxilij fiducia, quod se non artificio humano, sed diuino consilio, vt olim Aaronem ad eam vocatum esse dignitatem intelligebat.

[6] Fulginates Romam eum frequentes perduxere, vt Romano Pontifici sisterent, solenni ritu consecrandum. Ad meliorem iam vitam Eleutherius migrarat, eratque ei Victor suus Archidiaconus suffectus, idemque intima necessitudine iunctus Feliciano. Quapropter eius conspectu mirifice exhilaratus, insolita eum beneuolentiæ significatione complexus est. at maius haud paullo gaudium animo hausit, [a S. Victore Papa consecratur,] cognitis Fulginiensis populi votis. Ergo non solum ratam esse electionem iubet, sed vt singulari honoris prærogatiua quanti eum faceret testaretur, a se consuetis cæremoniis consecratum, pallio, solis Archiepiscopis concedi solito, donauit, [amplaque potestate ornatur:] & quo eius magis inflammaret fidei propagandæ, extirpandique erroris studium, potestatem fecit tota late circum Fulginium prouincia sacerdotes ceterosque sacrarum religionum administros ordinandi, aras templaque dedicandi, Episcopos consecrandi. Hæc sub annum Christi 203. gesta, cum Felicianus quadragesimum tertium ageret ætatis.

[7] Hac auctus potestate, summiq; Pontificis benedictione, iter Fulginium versus arripit cū suis, diuinæ gloriæ, Christianæq; fidei propagādæ studio ȩstuans. Comes illi itineris Abundius Interamnas fuit, [diuertit Interamnam,] vir sanctitate & doctrina conspicuus, qui postmodum martyrij lauream adeptus est: existimaturque is esse Abundius, qui Romæcum Irenæ 26. Augusti anno 261. gloriosum certamen peregit. Vulgata sanctitatis fama, amplissimæque potestatis, quæ Feliciano erat collata, Interamnæ appropinquantem, eius vrbis Clerus obuiam progressus, maxima excepit honoris & reuerentiæ testificatione. Hospitio isthic vsus est Valentini Diaconi, clari cumprimis ciuis, & virtute eruditioneque præstantis, qui ante memorati Abundij germanus erat, & nobile martyrium Romæ 14. Februarij sub Placido Præfecto consummauit.

[8] Hic Felicianus prædicationem, insigni doctrina, & ardente quodam spiritu auspicatus, [ibiq; prædicat,] multis in ea vrbe vt Christianis sacris initiarentur persuasit. Aliquot isthic commoratus est dies, cum optimis suis hospitibus Valentino & Abundio, identidem erudiens & exhortans populum: [& S. Valentinum Episcopum creat.] ipsumque tandem Valentinum Episcopum sacrauit, & petentibus Interamnatibus præfecit: Sacerdotes quoque complures ordinauit: quasdam quoque restaurauit ecclesias, omnique populo benedixit.

[Annotatum]

a Viam Flaminiam Romani scriptores tradunt a C. Flaminio, qui ad Trasimenum lacum ab Hannibale cæsus est, stratam: quidam, inter quos hic quoque auctor,ab eius filio. Fortassis hic perfecit, quam pater inchoarat; aut partem adiecit. ita Onuphrius.

CAPVT II.
Læta episcopatus auspicia.

[9] Interamna Spoletium proficiscitur. In vrbem ingredienti occurrunt leprosi aliquot, stipemque flagitant: quorum ille osculatus manus, [Spoletij leprosos mundat,] perfectam iis incolumitatem cælitus impetrauit: illi pone sequentes palam Deo laudes decantabant. Magno hic quoque a Christianis exceptus est honore, multosque a dæmonibus insessos, inuocato Christi Iesu nomine, liberauit. Postridie cupiditate inflammatus populo illi, erroribus adhuc irretito, impertiendi salutem, publice de vera religione sermonem instituit, ardore quodam Apostolico, perspicuis at efficacibus vsus argumentis. Neu verbis non satis idonea vis esset, fusis ad Deum precibus, gemino miraculo, eoque perillustri, [duos mortuos resuscitat:] dicta confirmauit, mortuis duobus, vniuerso inspectante populo, ad vitam reuocatis. Haudquaquam tamen tantis rebus par fructus respondit. vnicam isthic ecclesiam construxit, & paucos consecrauit Sacerdotes, qui exiguum illum gregem excolerent. His rite instructis benedicens, discessit.

[10] Vt Trebiam venit, incolas reperit mire deditos superstitionibus Dianæ, cui velut vrbis suæ tutelari Diuæ ingens fanum ædificarant. At sanctus Antistes cælesti zelo correptus, [Trebiæ plurimos conuertit:] acri ac vehementi vsus est oratione, qua sic Trebiatium commouit animos, vt fanum istud vltro suis manibus ab imo exscinderent: quo loco dein erecta ecclesia est, ac sanctissimæ Trinitati dedicata. Omnibus ergo incolis exiguo tempore nostra sacra edoctis, baptismoque ablutis, Clericos complures, integritatis fama conspicuos, initiauit, futuros rerum sacrarum administros.

[11] Appulit tandem Felicianus in vrbem suam, sibique præcipuo amore dilectam, Fulginium, gregi suo dudum auide expectatus: nam Christiani omnes cuiusuis ordinis ac sexus, [excipitur honorifice a Fulginatibus.] vna cum Clero, obuiam honorifica cum primis pompa ad fines vsque diœcesis processere, eumque singulari cum plausu excepere: quibus ipse paterno amore illacrymans benedixit. In huius rei perennem memoriam, solennis instituitur ipso S. Feliciani peruigilio ad septem eius vrbis ecclesias supplicatio, cui cum Clero, Religiosæ familiæ omnes, & ciuium sodalitia intersunt, ac plebs vniuersa.

[12] In vrbem ingressus, ad maiorem adit basilicam, inque episcopali solio considens, a circumstante populo maxima reuerentia & submissione consalutatur. Ea peracta cæremonia, [Eo Missam celebrante,] solenne Deo sacrificium offerre aggreditur. Cumque eo ventum esset, vbi concionari Episcopus antiquo ritu solet, sublimem ille, suo dignam zelo, orationem habuit de amore Dei ac proximi, quibusque nominibus vnusquisque obstrictus sit Deo, quibus excitari ad eum redamandum incentiuis debeat, quaque Christianos proximum prosequi caritate oporteat. Peracta concione, prosequitur Missam Pontifex: at cum prima Præfationis, quæ dicitur, verba Per omnia secula seculorum, pronuntiasset; ac populus omnis magno sensu pietatis respondisset, [luce cælesti collustratur ecclesia,] Amen; subito ingens e cælo lumen refulsit, quo tota collustrata est ecclesia, populi vero ita eo perstricti animi sunt, vt humi sese vniuersi prosternerent. At Præsul benignis verbis animatos assurgere iubet. Simul vero quotquot ex ea omni multitudine vlla conflictabantur ægritudine, ipso temporis puncto curati sunt. [sanantur infirmi.] Peracto demum sacrificio, factaque omnibus ædes suas repetendi facultate, discessere incredibili gestientes voluptate, Deum assidue collaudantes, qui talem iis ac tam sanctum Pastorem indulserit.

[13] Propterea vero, quod quo Fulginium ad capessenda suæ Ecclesiæ gubernacula Sanctus ingressus est, [Anniuersaria inaugurationis eius memoria.] is erat sanctissimus Paschæ dies; eo die auspicium datum instituendæ deinceps circum vrbem supplicationis: quod anniuersaria pietate obseruatum a posteris est, saltem post Antistitis decessum: sed post in secundam a Paschate feriam reiecta, quo commodius perageretur, nec vrbs iam vniuersa, sed Cathedralis solum basilica circumitur.

[14] Quamdiu Fulginij fuit, cogitationes omnes suas, operam, industriam, ad promouendam salutem animarum conferebat. Assidue de Deo, ad eos qui Ethnicis superstitionibus adhuc tenebantur, verba faciebat; quosque lucrari Ecclesiæ & Christo poterat, iis ipse sua manu impertiebat baptismum. Palatinam basilicam, [Sanctæ in episcopatu functiones.] quæ cathedralis erat, ampliauit, fundo non admodum lato, quem ei contiguum, vrbis mœnibus propinquum, possidebat, in ecclesiæ spatia incluso, ac S. Ioanni Baptistæ dedicato, vbi & se vita functum iussit sepeliri. In ea æde, quæ etiamnum episcopalis est, ipsius Feliciani dicata nomini, multos initiauit Sacerdotes, aliosque diuinarum functionum adiutores: isthic verba ad populum fecit, miracula multa patrauit, ingentem hominum numerum baptismo abluit. Reliquum omne tempus lectioni, scriptioni, lucubrationi, psalmodiæ, ac præsertim assiduæ precationi impendebat.

CAPVT III.
Aliæ Vmbriæ vrbes conuersæ.

[15] Non poterat immensa eius, itaque inflammata caritas, angustis diœcesis suȩ limitibus contineri. Rebus igitur domi constitutis, Forum Flaminij, natale sibi solum, reuisit, ibique reliquos Gentiles Christo tandem adiunxit. Inde Hispellum profectus, [Plurimos conuertit Hispelli,] non sermone dumtaxat, sed stupendis quoque prodigiis Christum prædicauit, visu cæcis reddito, surdis auditu, gressu claudis, infirmis sanitate: lucemque tandem cælestem animis quoque affudit, atque Hispellates omnes, vicinique agri colonos Christi fidem professos, ipsemet Felicianus comitesue Presbyteri baptizarunt. Inde Meuaniam petiit, [& Meuaniæ.] paucisque sed efficacibus concionibus, quibus vim ad fidem faciendam miracula addebant, Meuanates, accolasque, impuris antea superstitionibus deditos, baptismo expiauit.

[16] Hinc Asisium abit: publice pro more suo concionatur: sed quod ciuitas eo tempore profunde immundis deorum religionibus esset immersa, in fanum, [Asisio eiicitur:] quod Capitolium appellabant, omni veluti vndique coacta impietate; quodque Lucius Flauius Præses, qui vrbem regebat, vehementer eius conatibus obsistebat; exiguum isthic fructum collegit: tandemque ab eo multis affectus iniuriis ac verberibus, vrbe pulsus est. Ergo patientiæ & caritatis amplissimo locupletatus thesauro, cum comitibus suis, paucisque Asisinatibus, quos Christo pepererat, in tugurium quoddam se recepit, vetusto sepulchro contiguum, non Asisio procul: [foris moratur cum neophytis;] ibi ingenti lignea cruce erecta, socios ac neophytos ad tolerantiam hortatus, his eam commorationem assignauit: nam secedere e medio impiorum ad quietiorem pietatis exercitationem statuerant. Eos Antistes ad mutuam caritatem, rerumque omnium communionem hortatus, aliquot ibi diebus exactis, e suis comitibus aliquos iis instruendis ac confirmandis præfecit, ipseque sæpius posthac isthuc ex itinere diuertit, multaque fecit miracula. Post S. Feliciani mortem isthic eius honori erecta ecclesia est, extatque etiamnum, etsi vetustate magnam partem labefactata, sita ad viam publicam, [vbi post ecclesia, & miracula.] quæ ad S. Damiani monasterium ducit. Isthic Diui implorato patrocinio effugabantur olim e possessis corporibus dȩmones, sensus redibat phreneticis, purgabantur leprosi, ægritudinis genus omne curabatur, pellebantur turbines, grando, tempestates, aliæque aëris noxæ.

[17] Sumptum diuinitus de aduersariis suppliciū: nam quicumque eius verberandi vrbeque exturbandi auctores extiterant, eorum posteri omnes, [Aduersarij diuinitus puniti.] ipso die anniuersariæ celebritatis S. Feliciani, sensus impotes euadebant: tenuitque ea Numinis animaduersio, donec omnis illa extirpata est, vna cum dæmonum cultu, progenies.

[18] Ante scriptas vrbes omnes, agrumque earum, ac a Vettonam quoque, quippe haud longe Fulginio distantes, sæpius interuisebat Felicianus, aptisque sermonibus ad constantiam in diuino obsequio virtutumque Christianarum exercitatione hortabatur. [Neophytos sæpius reuisit.] Ac Trebiates præcipue eximia prosecutus est caritate, eos concionibus habendis, patrandis miraculis, instituendis supplicationibus identidem in fide confirmans.

[19] Crebro Narniam adiit, inflammato studio demoliendæ, quæ isthic vigebat, [Narniæ multa passus,] idololatriæ. Sed cum videret improbus dæmon, magno sibi damno Feliciani conatus esse, aduersus eum Narnienses commouit: a quibus multis appetitus iniuriis, coniectusque in custodiam est: ipse vero admirabili quadam animi alacritate grates referebat Deo, qui se hoc dignatus esset fauore, vt pro eius nomine quippiam pateretur. Dimissus e custodia, Interamnates, Spoletinos, atque alios, quos Christo pepererat, reuisit, solatur, corroborat, paterno omnes amore verus Pastor complexus. Tentaturus denuo Narniam, S. Valentinum Interamnatem Episcopum sibi comitem adiutoremque adsciscit: [post fructum retulit:] atque ambo coniunctis viribus, eximio ardore animorum, ad salutem miserorum incubuere.

[Annotatum]

a Bettona cœnobium est, vbi olim Vettona oppidum, ad Tiniam amnem, haud longe ab huius ac Tiberis confluentibus.

CAPVT IV.
Apostolicæ excursiones sub Philippo Imperatore.

[20] Mortuo Gordiano Augusto, imperium M. Philippus Arabs, Prætorio Præfectus, capessit: qui anno dominatus sui secundo, a Vrbis conditæ millesimo, Christi 249. fidem Christianam complexus est, [Philippo Christiano imperante,] primus Romanorum Imperatorum. Late tum Christi amplificata religio, prædicatumque palam Euangelium est. Ingens hic apertus Feliciano campus, vbi eius excurreret zelus atque industria. Memor igitur quam sibi Victor Papa Gentilium conuersionem inculcasset, quantamque ad eam rem liberius exequendam potestatem tribuisset; egredi prouincia statuit, atque strenui instar militis, omnem circuire Italiam, & quibus Vmbros artibus Christo subiugasset, iisdem ceteros quoque aggredi populos; at non, [aliis locis publice prædicat Felicianus;] vt antea, occulte, & tacita quadam insinuatione irrependo (quibus artibus vtendum fuerat, ne inueterata Prȩsidum odia aduersus nascentem Christianam Remp. imbecillam adhuc, aut numero saltem non satis corroboratam, incitaret:) verum maioribus sibi vtendum animis duxit, prædicandaque palam & intrepide Christi sacra.

[21] Annum agebat ætatis octogesimum nonum, iamque eum vires deficiebant corporis: [Perusiæ;] at, quo flagrabat Dei proximique amore, validior effectus, Fulginio discedit, aliquot Sacerdotibus aliisque Clericis comitatus, ac Perusiam tendit. Magno a Christianis Perusinis honore & lætitia exceptus est: ibi consuetis sermonibus habendis, edendisque prodigiis, paucis diebus haud paruam multitudinem hominum ad suscipiendum baptismum induxit. Aliquot isthic erectis ecclesiis, & ordinatis qui sacra curarent Presbyteris, sedulo institutis Christianis fausta apprecatur, non sine lacrymis. Inde omnē agrum Perusinum circumcursat, multa & stupenda vbique facit miracula, populosque integros ad Christi cultum perducit; interque ceteros, incolas oppidi ad Trasimenum lacum siti, quod ex eius nomine postmodum S. Feliciani, modo corrupto vocabulo S. Felciani appellatum; vbi etiamnum extat eius nomini dicata basilica, peragiturque isthic anniuersaria eius celebritas.

[22] b Eugubium dein venit, molestum illud iter, vt semper solebat, [Eugubij,] pedibus emensus. Quoniam vero Eugubinos animaduertit haudquaquam faciles ad dandas Euangelio manus, immensa quadam vi amoris, [vbi credituris sanitatē spondet,] atque insolito diuini Spiritus afflatu correptus, memorabili fidei exemplo, palam edicit in foro medio, vbi verba ad populum faciebat, quicumque inducerent in animum, baptismo initiari, eos quauis ægritudine leuatum iri. Mirari auditores: quidam etiam diuino instinctu moti, experiri velle dictorum fidem; quam etiam probauit euentus: nam illico contractus quidam, alterque hydropicus, mulier gibbosa, aliique infirmi curati sunt: [& diuinitus impetrat;] quos atque alios complures, obtemperantes Euangelio, ipse baptizauit Felicianus.

[23] [Nuceriæ;] Eugubinis sacra doctrina affatim eruditis, Nuceriam adit Vmbriæ vrbem, positaque vicinis in montibus castella, [Taginis;] ac nominatim c Taginas vrbem sitam eo tractu qui Gualdi dicitur, postmodum a Longobardis & Saracenis euersam. His in vrbibus ac locis omnibus Christum sanctus Antistes prædicauit, multos ab errore reuocauit, expiauitque baptismo, miracula edens vbique adeo crebra & illustria, vt cum præcipuis, qui Ecclesiam eiusmodi signis nobilitarunt, conferri posse videatur.

[24] Mox transmisso Apennino in Picenum vlterioremque Vmbriam euadit: Apostolico more prædicat fidem, [in variis Piceni vrbibus,] confirmat miraculis, ingentem affert fructum. Multis spiritualibus lucris ditauit d Anconam, Asculum, Æsium, Vrbinum, Firmum, Auximum, Senogalliam, Fanum, Forum-Sempronij, Pisaurum, Camerinum, Tolentinum, Numanam, Cingulum, omnesque Pentapolitanæ regionis vrbes & oppida. In omnibus his locis deorum superstitiones euertit, Crucem erexit, ecclesias condidit, dedicauit altaria, Sacerdotes ordinauit, curauit quotquot reperit infirmos.

[25] In Samnio quoque Apostolicum munus obiuit, & multos conuertit ac baptismo tinxit, [itemq; Samnij;] atque editis miraculis confirmauit. Eius præcipue zelum expertæ e Beneuentum, Bouianum, Sulmo, Teate, Pinna, Amiternum, Ailanum, Interamnium, Sæpinum, aliæ. in iis ædificauit basilicas, aras dedicauit, ordinauit Sacerdotes, rite omnes instituit.

[26] Sub annum f 250. indicta Romam a S. Fabiano Papa est synodus, cui interfuere LX. Episcopi, Presbyteri ac diaconi quamplurimi, damnataque ab his Nouatij hæresis. Adfuisse quoque Felicianum, probabile est, doctrina, pietate, ac rebus gestis clarissimum. Innumerabiles porro fuere quos vbique locorum vera fide imbuit sanctus Antistes; innumerabilia quæ patrauit prodigia. Tandem reuerti Fulginium constituit, sed aliā iniit viam, quo pluribus prodesset: nam cum per ea transisset loca, quæ iam lustrarat, [Nursiæ,] addidissetque neophytis animos, in Marsos deflexit, semper pedibus peragens iter; ac Nursiam venit Hebræorum ritibus mire deditam: quos efficacibus sermonibus, integerrimæ vitæ exemplis, signorum luce, penitus dissipauit, ac ciues omnes Christiana sacra colere docuit, basilica ipsorum, quæ Argentea appellabatur, Deiparæ Virgini dedicata: in eaque multos constituit Sacerdotes, interque eos S. Picentium, virum miræ sanctitatis: [aliisq; locis:] aliis ibidem ædificatis ecclesiis & altaribus, omnem illam montosam prouinciam difficillimo itinere peragrauit, g Falacrinum, h Cliternum, i Carsulam, k Furconium, euersa iam oppida; l Vacunæ fanum, Valloniam, m Interocream; vbique partes Apostolici Præsulis exercendo: isque laborum extitit fructus, vt omnes Christo lucratus sit.

[27] Peracta tandem, cum singulari emolumento, longa ac difficili peregrinatione, Fulginium reuertit. [Fulginij indefesse laborat.] Concurrit ad visendum Antistitem suum populus: ipse singulos summo affectu complecti, bene precari vniuersis, animarum inde salutem, vt antea, indefesso studio curare. Et quamuis nonagenario maior, ac diuturnis fractus molestiis, nulli tamen, quātumuis ætate vegeto, in suscipiendis laboribus cedebat; diurni nocturnique temporis partem non exiguam precationi impendens, gregem suum identidem Deo commendans, eumque sacris monitis pascens, gratias agens Deo, qui tantis se tamque assiduis cumulauerat beneficiis, ac saluum suæ Ecclesiæ restituerat.

[Annotata]

a Fuse de hac re 20. Ianu. in Actis S. Fabiani: vbi diximus §. 4. num. 23. XI. Kal. Maij, ipsis Palilibus, anno Christi 247. imperij Philippi 4. inchoato, [Annus V. C. 1000.] Philippo Imp. II. & Philippo Cæsare F. Coss. inchoatam esse anni millesimi celebritatem; anno sequenti, iisdem Coss. consummatam.

b [Eugubium] Eugubium, siue Augubium, & Agubium, olim Iguuium, vrbs est Vmbriæ, in Apennini radicibus; de qua ad S. Vbaldi vitam 16. Maij.

c Taginas fuisse censet Cluuerius, circa vicum qui nunc S. Peregrini dicitur: [Taginæ.] quamquam Iacobillius non Taginas, sed Tainum vocat; locat tamen eodem tractu: nam prope abest is vicus a Gualdo oppido.

d Notæ sunt & claræ vrbes hæ Piceni Vmbriæq; hoc adhuc æuo pleræque, Ancona, Asculum, Vrbinum, Firmum, Senogallia, Fanum Fortunæ, Pisaurum, Camerinum, Tollentinum, Cingulum. Æsium, [Æsis.] siue Æsis, vulgo nunc Iesi dicitur, ad læuam Æsis fluminis (in Adriaticum paullo infra eam sese inter Anconam & Senogalliam exonerantis) ripam sita. [Auximū. Forum Sempronij. Numana.] Auximum, vulgo Osimo, & Osmo, ad Misionem amnem. Forum Sempronij, vulgo Fossombrone, & Fossombruno. Numana, nunc vicus Humana dictus, splendidissimo templo nobilis, vt testatur Cluuerius, ad Adriatici oram XII. M. P. distans Ancona.

e Notæ & celebres ex his etiamnum multæ, nec omnes tamen in veteri Samnio. [Bouianū. Teate. Pinna.] Bouianum, nunc Boiano, Samnij vrbs, ad radices Apennini fontesq; Tiferni fluminis. Teate Marrucinorum, vulgo Chieti. Pinna Vestinorum, nunc Penna. Amiterni visuntur ingentes ruinæ prope oppidum S. Victorini, inter Aquilam vrbem, & Aterni amnis, [Ailanum.] siue Pescaræ, fontes. Ailanum castellum in Samnio memorat Leander: haud longe a Vulturno amne distat, inter Allifas & Venafrum. [Interamna.] Interamnia, siue Interamna Prætutiana, ita dicta, vt ab ea quæ ad Narem, quæq; ad Lirim, distinguatur: sita inter Turdini ac Vitiolæ amnium confluentes, vnde & nomen ductum: vulgo nunc Teramo & Terano dicitur. [Sepinum.] Sepinum, siue Sæpinum, circa fontes Tamari amnis.

f Nulla in rebus gestis S. Fabiani supra huius Synodi mentio. Imo ostendimus, cum post S. Fabiani mortem ex Africa Romam venerit Nouatus, qui hic perperam Nouatius dicitur, non potuisse contra eum rescribi a Fabiano, nedum Synodum cogi.

g [Falacrinum.] Fuit Falacrinum, siue Falacrinus vicus, Falacrinæ, Falacrini, circa fontes Truenti fluuij, qui iuxta Asculum fluit; vbi fere nunc oppidum Amatrice dictum.

h Cliternum Æquicolorum oppidum fuit.

i Carsulam fuisse coniicit Cluuerius, vbi nunc Ciuita di Cassia inter Reate & Nursiam.

k Furconium, siue Furconia, circa Aternum flumen fuit: cernuntur ruinæ non procul Aquila, [Furconium.] dicunturq; etiamnum Forconio.

l Vacunæ fanum, vulgo nunc Vacuna, & Vacune, oppidum est in Sabinis, [Vacuna.] non procul Narnia.

m Interocrea, vel Interocreum vicus inter Reate & Amiternum, qui nunc Interdoco, [Interocrea.] Interdoio, Anterdoco, Anterdoio; et si Iacobillio Interoclea scribatur.

CAPVT V.
Tolerata tormenta. mors.

[28] Dvm hæc geruntur a Feliciano, Decius Cæsar Persis Medisque debellatis, in Italiam reduxit exercitum, fastu turgens. Ariminum appulso occurrit Senatus, eumque summo plausu & vanissimis laudationibus excepit. Vehebatur Decius aurato curru, cui subiuncti niuei quatuor præstantissimi erant equi: præibant Christiani complures genere illustres vincti, interque eos Abdon & Sennen Persarum Reguli, qui quod immolare diis renuerent, variis Romæ suppliciis excruciati ad reliquorum terrorem Christianorum, tandem trucidati sunt. Via Flaminia tendebat ad Vrbem Decius, itaque Forum Flaminij ac Fulginium venit, exercitu late Meuaniam vsque & ad a Clitumnum amnem sparso. Loci captus amœnitate, recreando militi morari isthic dies aliquot, [SS. Abdon & Sennen in carcere visit:] cum adeo prope ab Vrbe abesset, constituit. Felicianus, vbi detineri in vinculis Christianos Abdon & Sennen intellexit, ad eos adit in carcerem, eos solatus, parem sibi vouet felicitatem, tantum non iis illam inuidens vinculorum gloriam. Quoniam vero prohibebant catenæ mutuos, in quos ruere voluissent, amplexus, animis inuicem sancte complexi sunt, singulari amoris sensu.

[29] Cum quotidie itaret ad captiuos illos Principes Episcopus, aliasque exerceret Christianarum virtutum functiones, relatum est ad tyrannum, circumuentos a Fulginatium Episcopo Gentilium complures, euersa deorum fana, templa Christo erecta, nouas leges institutas, innumerabiles homines ad damnatas religiones perductos, contumeliis affectos & iniuriis deos, [defertur ad Decium:] adeoque frequentatum sæpius iam ipsum Augusti carcerem, & habitas in eo conciones, turpissimo maiestatis contemptu. Pertrahi ad se continuo Episcopum; his auditis, iubet Decius: sciscitaturque ex eo num ipse sit Felicianus, [minis premissisq; tentatur:] a quo tot ac tantas res in deorum opprobrium gestas audierit. Eoque annuente, Alterum, inquit, elige: aut deos venerare, aut mortem oppetes, qua atrociorem atque ignominiæ pleniorem nullus vnquam vel stolidissimus & peruicacissimus Dei tui cultor subiit. Cum feroces eius minas contemneret Sanctus, ac libere tum veram Christi religionem profiteretur, tum idola execraretur; pollicitationibus eum ac largitionibus aggreditur tyrannus: ingētes igitur opes, honores; dignitates spōdet, si diis sacrificarit. Sperabat enim si infregisset eius quoquo modo constantiam, fore vt multum sibi existimationis ac honoris apud populum aceederet, diisque pristinus redhiberetur cultus. Verum vbi minis blanditiisque inexpugnabilem eius animum sensit, abripi e conspectu suo imperat, omnique cruciatu excarnificari, vt eo modo lentam ac multiplicem mori mortem cogeretur.

[30] Equuleo primum barbarum in morem distenditur, solutis etiam ossium cōpagibus: [dire torquetur;] dein facibus varia vieti corporis mēbra vstulantur. Felicianus interea gratias agere Deo, quod quē vita imitari studuerit, ipsi quoque in morte obeunda similem quadam ratione sese efficeret; eique se ad atrociora etiam perpetienda supplicia offerebat. Irritati carnifices ab equuleo deponunt, vix pedibus iam consistentem; & mox virgis ferreis iisque ignitis horribili furore dilaniant, vt riui sanguinis defluerent. Tum nouaculis, vngulis ferreis, ingentibus & acutis forficibus radunt, diuellunt, lacerant corpus omne: scorpionibus denique ita carnem discerpunt, vt ipsa conspici ossa possent.

[31] Gratias identidem agebat Deo, ac velut sui acerbissimorumque cruciatuum, quos perferebat, immemor, [immotus ad tormēta:] pro carnificibus ipsis Deum precabatur, proque omnium Gentilium conuersione; illud ducens omnium acerbissimum supplicium, quod videret rerum omnium Creatorem a mortalibus ita grauiter offendi. Pertulit ergo sanctus Antistes cum admirabili patientia equuleum, faces, flagra, vngulas, scorpiones, aliaque tormenta. Peracta porro omnia creduntur eo loco, cui nunc Staffo nomen, siue Foro Crucis: vbi ad sempiternum fusi isthic sanguinis monumentum, ara erecta, & columna, supraque hanc crux posita.

[32] Seminecem illum, catenis ferreis vinctum, includi in eum carcerem iubet tyrannus, [coniicitur in carcerem:] in quo Abdon & Sennen captiui detinebantur, ad incutiendum iis suppliciorum metum. At secus euenit. Nam tantæ fortitudinis exemplum identidem iis addebat animos: & ipse assidue eos ad heroicam animi magnitudinem hortabatur: ea ratione ac modo, vt carcer cæli speciem quamdam imitari videretur. Id scilicet male malum dæmonem habuit: eo igitur instigante, ab inuicem seiunguntur, vt nec mutuam audire vocem possent, mutuisque animari exemplis ac monitis.

[33] Perculsa interea metu plebs vniuersa, ac nemo vnus erat qui sancto Præsuli quidquam opis ac solatij afferret: [visitatur & cibo recreatur a S. Messallina:] præsertim cum proposita capitali pœna edixisset tyrannus, ne quis ei quippiam annonæ præberet. Vna Messallina fuit, nobilibus orta parentibus virgo, Feliciani discipula, quæ sæpius ad eum in carcerem cibos attulit: cuius beneficentiæ mercedem martyrij coronam tulit.

[34] Cum vero cuperet Decius ad Kalendas Februarias Romæ adesse, ad peragendum de Persis Medisque debellatis triumphum, Fulginio discessit, iussitque, ad ostentationem quamdam, S. Felicianum catenis vinctum ante currum trahi cum Abdon & Sennen aliisque Christianis, quos e Perside captiuos duxerat. [vinctus Romam pertrahitur:] Cum Fulginio abiret pius Pastor, conuerso retro vultu, vrbi sibi dilectæ animo ac verbis, quia sublata de more dextera, bvinculis præpedita, non poterat, benedixit. Neque tunc defuere diuina portenta, quæ Feliciani sanctitatem testarentur, gestientibus lætitia Christianis, stupore pudoreque attonitis Gentilibus.

[35] Raptatus igitur cum incredibili fatigatione & molestia, plurimis appetitus iniuriis, pugnis, calcibus, ab impiis Decij satellitibus, in eorum quos diximus Sanctorum comitatu ac societate, cum mille a Fulginio passus abesset, ad locum qui tunc Mons rotundus, nunc Mormonzone dicitur, [moritur in via:] senio, cruciatibus, labore exhaustus, positis humi genibus, oculis in cælum defixis, sanctissimam animam exhalauit, anno ætatis 94. administrati episcopatus quinquagesimo primo, Christi 254. 24. Ianuarij. Quo loco extinctus est, erecta postmodum fuit a Fulginatibus ecclesia, eius nomini honorique dicata, appellaturque nunc S. Feliciani de Mormonzone: additum deinceps cœnobium, quod inhabitant Carmelitæ Religiosi.

[Annotata]

a Hic ad Meuaniam, infra Fulginium, Tiniæ miscetur.

b Hæc, vt infra dicetur, Mindæ asseruantur.

CAPVT VI.
Sepultura. honores. beneficia.

[36] Diuulgata Feliciani morte, confestim Clerus ciuesque Fulginates, [Corpus in vrbem reuehitur;] multique accolarum, ad eum locum supplicantium ritu conuenere, magna cum pietate multisque lacrymis, vt eius reliquias venerarentur, inque suam vrbem reducerent. Cum feretro impositum esset sacrum corpus, cœpissetque Fulginium versus deportari, ad solum eius attactum visum recuperauit cæcus, claudus gressum, vitam mortuus. Hinc mos inoleuit, qui etiamnum Fulginij viget, vt anniuersariam supplicationem ad ecclesiam S. Feliciani, quæ in Mormonzone sita, [hinc annua supplicatio:] Fulginates suscipiant Dominica, quæ prima post S. Feliciani ferias occurrit; aut si tunc aëris intemperies obstiterit, quo primum tempore opportunum fuerit; redeunt vero per veterem Romanam viam, per quam gloriosus olim raptatus est Martyr.

[37] Sed quia inopinato eius excessu, angustiisque temporis euenit, [dum tumulus paratur,] vt vbi viuens mandarat sese sepeliri, tumulus subito excitari in Palatina ecclesia, quo conderetur, dignus Fulginatium pietate atque illius meritis, non posset; opinio est, a maioribus accepta, sacrum corpus octiduo toto insepultum in sacello quodam ad muros vrbis sito, [alibi deponitur;] expositum publicæ venerationi fuisse: nec enim aliter satisfieri ciuium accolarumque pietati potuisse, præcipueque Presbyterorum, Diaconorum, aliorumque sacrorum hominum, quos ille initiarat: qui certatim omnes concurrebant, vt & reliquias venerarentur, & funus cohonestarent.

[8] Hinc fortassis ducta consuetudo est, quotannis 22. Ianuarij, biduo ante S. Feliciani solennitatem, illius imaginem, instituta ad eam rem supplicatione, [eius rei anniuersaria memoria:] deportandi ad ædem nosocomij S. Ioanni sacram, veteribus vrbis muris propinquam: vbi octo dies permanet, visiturque ingenti hominum concursu, vndatim confluentibus oppidanis & accolis qua late diœcesis patet, ad venerandam eam Diui imaginem, pedesque illius deosculandos. Octiduo exacto iterum a supplicantibus, comitante ingenti populi caterua, magna cum pietate ad cathedralem basilicam reportatur.

[39] Dum igitur in æde, quam diximus, deposito corpore, Christianus populus interim pietati suæ indulget, [sepelitur.] absolutus in Palatina basilica Diui tumulus est, qua potuit maxima pro tempore elegantia ac nitore. Tum ist huc solenni pompa religiose illatum est. Erecta postmodum in ipso fere vrbis meditullio perampla est basilica, quæ nunc cathedralis, S. Feliciano dedicata, [Ecclesia ei dedicata.] vbi anniuersariæ eius feriæ maxima celebritate peraguntur. Vt isthic igitur conditum est funus, octoni rursus dies venerationi dati: fluxitque ea ad posteros pietas, nam ad octauum ab eius solennitate diem, frequentissimus ad eam ædem fit hominum concursus, venerantium exosculantiumque eius imaginem, ac patrocinium implorantium.

[40] Fuit longo tempore expositum fidelium venerationi sanctissimi Martyris corpus, [Occultata reliquiæ:] eiusque meritis multa cælitus prodigia facta. Dein seculorum fluxu, bellorumque turbinibus, quibus exagitata est Italia, occultatum fuit, idque zelo quodam ne fortassis surtiperetur; latetque etiamnum. Extat Metis, Lotharingiæ vrbe in Francorum Germanorumque confinio, [aliquæ Metas translatæ.] pars aliqua sacri corporis in monasterio S. Vincentij in insula, isthuc a Theodorico Episcopo anno 969. allata: estque in magna veneratione, atque annue Sancti natalem 24. Ianuarij, ac translationem 20. Octobris, solenniter colunt.

[41] Non destituit post mortem Fulginates suos Felicianus: sed tum aliis in rebus, [Fulginium Sanctus tuetur:] tum præcipue in tumultibus ac bellis, quæ vrbi illi excidium minari videbantur, præsenti eam ope iuuit, victoriam cælitus aliaque beneficia impertitus: quod alibi plenius a me scriptum.

[42] Adstitit aliquando spectabilis Fulginati cuidam viro pio ac sancto, [tria diuinitus ei beneficia impetrat.] & tria se a Deo munera ac prærogatiuas vrbi suæ impetrasse significauit; ne qua isthic hæresis radices ageret: ne vllo prælio ad internecionem delerentur ciues, signave ac vexilla amitterent; ne vrbs ipsa vnquam ab hostibus excidium pateretur. Et adhuc rata promissi fides; hoc mirabilior, quod ij a quibus neglectus eius est cultus, horrendas sæpius pœnas dederunt.

RELIQVIÆ S. FELICIANI
in Belgicam & Saxoniam translatæ.

Felicianus, Episcopus Fulginas Martyr (S.)

BHL Number: 2851

An. Ch. CMLXIX.
XX. Oct.

Ex variis.

[1] Cvm alias sæpe Germani & Galli Sanctorum ex Italia sibi nancisci reliquias studuerunt, tum Ottonis Magni æuo plurimæ trans Alpes asportatæ sunt. Ceterorum fere in ea re studium Theodoricus I. Metensis Præsul, ipsi Ottoni atque Hugoni Capeto sanguine coniunctus, superauit. Ædificauerat is S. Vincentij monasterium: id non modo locupletandum posseßionibus, sed & cælestibus his thesauris ornandum existimauit. Idq; ea egit contentione pietatis, vt prope abfuisse a temeritatis culpa videri nonnemini poßit. Scribit enim Sigebertus an. 969. cum catena S. Petri, Comitis cuiusdam a dæmone arrepti collo fuisset circumdata, [Metas allata a Theodorico Episc. catena S. Petri,] & mox diabolus spumans & multum clamans abscessisset, ea catena Deodericum Metensem Episcopum arrepta, dixisse, se eam, nisi manu eius abscissa, non dimissurum: tandem Imperatorem sedato litigio a Papa Ioanne obtinuisse, vt annulum huius catenæ exsectum Episcopus mereretur. Hic porro Papa erat Ioannes XIII.

[2] De aliorum deinde Sanctorum reliquiis, ac nominatim S. Feliciani, ista ibi subdit Sigebertus: Theodericus Metensium Episcopus, Imperatori sanguine, dilectione, ac familiaritate ceteris deuinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora & pignora Sanctorum de diuersis Italiæ locis, [S. Feliciani & aliorū reliquiæ,] quocumque modo potuit, collegit. Primum a Marsia S. Elpidium Confessorem, cuius socium Eutychium Episcopum ipse Imperator iam sustulerat, ab Amiternis Eutychetem Martyrem cum reliquiis Maronis & Victorini sociorum eius; a Fulginis Felicianum Episcopum & Martyrem; a Perusio Asclepiodatum Martyrem; a Spoleto Serenam Martyrem, cum Gregorio Spoletano Martyre; a Corduno pignora Vincētij Martyris & Leuitæ, ab Hispania olim a duobus monachis Capuam, a Capua vero illuc deportata; a Meuania alterum Vincentium Episcopum & Martyrem; a Vincentia Leontium Episcopum & Martyrem; a Florentia Mineatem Martyrem; ab vrbe Tudertina Fortunatum Episcopum & Confessorem; a Corfinio Luciam Syracusanam Virginem & Martyrem, a Foroaldo Duce Spoletanorum olim a Syracusis illuc translatam; a Sabinis partes corporum Proti & Hyacinthi Martyrum. Hæc omnia, cum parte catenæ S. Petri Apostoli, cum capillis eiusdem, & sanguine S. Stephani Protomartyris, & parte craticulæ S. Laurentij Martyris, a Papa Ioanne sibi donata, cum aliis multis Sanctorum pignoribus, Præsul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, & in ecclesia S. Vincentij Martyris, a se in insula vrbis constructa, locauit.

[3] In codice Metensi, quo vsi sumus, post Acta S. Feliciani, absque nouo titulo, ista sequebantur: Quem vobis integritate sui sacratissimi corporis ab ipso monumento, cum Canonicorum & monachorū Ecclesiæ suæ, quidquid tum aderat, * tutissimus, non sine ingenti ciuium, etiam Sedis ipsius Episcopi, fletu excipere, & in monasterio B. Vincentij, quod ipse a fundamentis sub norma sancti Patris Benedicti, portum salutis æternæ eo confluentibus, Deodericus sanctæ Metensis & non iniuria venerādæ a humilis minister, foras murum ipsius augustissimæ ciuitatis, in insula Mosellæ fluminis, pie & religiose construxit; qua Apostolico, qua vtrorumque Imperatorum & totius sanctissimi palatij Senatus vnanimi applausu, [Donatæ monasterio S. Vincentij:] vobis, sibi dilectissimis filiis, Patronum cum Eutyche, Asclepiotate, vtrisque Martyribus & Episcopis, (quorum alterius in sanctarum paginis scripturarum a maioribus vitæ & passionis commemoratur titulus; alterius XV. Kalendarum Nouembrium celebratur dies) cum catena B. Petri Apostolorum Principis, quam a Domno Ioanne Apostolicæ Sedis sacrosancto Pontifice, cum priuilegio ceteroque ipsius monasterij digne colendo honore, meruit, & Elpidio Marsiano vita & virtute memorando Episcopo, locandum deuote ab ipsis Transalpinis regnis delegauit.

[4] Hæc ibi; quæ videntur vel ab ipso Theoderico adscripta, vel ex eius epistola aut diplomate donationis adumbrata: nam auctor Deodericum vocat humilem ministrum Metensis Ecclesiæ; quod fere nisi de seipso nemo scribit. Quod vtriusque Imperatoris patrocinio adiutum ad eas obtinendas reliquias dicit, ij fuere Ottones ambo, pater & filius, qui aderant. Plerorumque Sanctorum, quorum a Theoderico vna translatas esse reliquias scribit Sigebertus, aliis diebus agitur memoria: Vincentij diaconi & Martyris 22. Ianu. Serenæ Virginis Martyris 30. eiusdem; Eutychetis, Maronis, Victorini Martyrum Amiterninorum, 15. April. Vincentij Episcopi Meuanatis & Martyris 6. Iun. Proti & Hyacinthi Martyrum 11. Septembr. Fortunati Tudertini Episcopi 14. Octob. Miniatis Martyris 25. eiusdem; Luciæ Virginis Martyris 13. Decemb. Gregorij Spoletini Martyris 24. eiusdem. Leontius an Martyr Vicentinus sit, qui colitur 20. Augusti, an alius, nos latet: itemq; an Elpidius Episcopus Confessor, sit socius S. Prisci de quo 1. Septembris: an Eutyches socius S. Ianuarij, de quo 19. Septembris; ast ille non fuit Episcopus. Asclepiodatus adhuc nobis ignotus est. Est Asclepiades Episcopus Antiochenus & Martyr, 18. Octobris; Asclepiodotus in Thracia 15. Septembris, at non Episcopus. Verum qui aut quādo Perusium allatæ eorum reliquiæ?

[5] Meminit allatarum Metas S. Feliciani reliquiarum Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano hoc die; at Theodorum vocat, qui ceteris Theodericus, vel Deodericus est. Agit de eadem translatione Vincentius Bellouac. lib. 24. cap. 88. Michael Monachus in Sanctuario Capuano; Baronius in Notat. ad Martyrol. & Tom. 10. Annal. an. 969. nu. 16. vbi illud monet: Porro cum audis translata corpora, ita accipias, vt partem ex illis acceperint, non ipsa integra: vt in dictis locis, [Non integra corpora translata, sed partet.] quæ adhuc visuntur atque coluntur, dictorum Martyrum reliquiæ, fidem faciunt haud dubiam. Scribit Ludouicus Iacobillius supra, agi Metis Translationis illius solennem memoriam 20. Octobris: non meminit eo die Saussaius: nobis, vt Kalendarium Ecclesiæ Vincentianæ videremus, non contigit.

[6] At Mindæ, vrbe illustri inferioris Saxoniæ ad Visurgim flumen, celebre esse festum S. Feliciani solet 20. Octobris, qui indubie dies Translationis. Nam isthuc quoque allatas aliquas S. Feliciani reliquias, patet ex Mindensi Breuiario, edito auctoritate Francisci Antistitis anno 1515. in quo eo die isthæc recitatur Oratio: [Mindæ quoque pars est corporis S. Feliciani,] Propitiare, Domine, nobis indignis famulis tuis, quæsumus, per Sancti tui Feliciani Martyris atque Pontificis, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa; vt eius pia intercessione ab omnibus protegamur aduersis. Per Dominum. Lectiones ex eodem Breuiario supra dedimus. In secundis quoque vesperis in Responsorio, quod vocant, post Capitulum, mentio fit reliquiarum; ita enim habet:

Mynda Deo plaude, melos & promere gaude,
Te quia ditauit summe Deus atque beauit,
Hunc per Patronum tibi dans venerabile donum,
Quouis non obstante, cuius merito mediante
Vere saluaris, si sanctius hunc veneraris.

Inscripta quoque Martyrologiis eo die Sancti memoria. Vetus Coloniense, & MS. Florarium ista habent: Apud Mynden S. Feliciani Martyris. Molanus & Martyrol. Romanum: Apud Mindam natalis F. Feliciani Episcopi & Martyris. [festum 20. Octob.] Adnotat Baronius: Cum nullus Mindensis eius nominis reperiatur Episcopus, fortasse hic ille Felicianus Fulginatis Ecclesiæ Episcopus & Martyr, cuius venerandas reliquias Otho Magnus Imp. in eam regionem transtulit, vt scribit Sigebertus in chron. an. Domini 969. Verba Sigeberti dedimus: non scribit in eam regionem, sed Metas in Galliam Belgicam translatas.

[7] Narrat Albertus Krantzius lib. 1. Metrop. cap. 9. Mindensis Ecclesiæ sub VVittekindo Duce Saxonum, & Carolo Magno Francorum Rege, principia, additq;: Ornata est autem Ecclesia iam tum ab initio multis Sanctorum reliquiis, Feliciani Fulginatis Episcopi & Martyris, Theodori Episcopi, Carpophori & Abundij Martyrum. Coluntur hi quoque isthic officio 9. Lectionum, Theodorus Episcopus & Confessor 19. Septemb. Abundius & Carpophorus 10. Decembris. In Chronico Episcopor. Mindensium vulgato mentio quoque fit harum reliquiarum: Hanno XXVI. Episcopus Mindensis. Iste sanctus Episcopus videns maiorem ecclesiam Mindensem miserabiliter Sanctorum reliquiis orbatam per incendium, collegit de locis diuersis corpora & reliquias Sanctorum, & ad prædictam ecclesiam transuexit. … Sunt autem hæ reliquiæ in maiori Ecclesia Mindensi, videlicet corpora SS. Feliciani Episcopi, Carpophori & Abundij Martyrum, Theodorici Episcopi, & S. Sophiæ viduæ. Item de istis Sanctis maxima pars corporum habetur, scilicet Timothei Apostoli, [item eiusdem catena.] Gorgonij Martyris,… Catena S. Feliciani Episcopi, cum qua ducebatur.

[8] Etsi existimet Krantzius, inde a principio donatas illas Ecclesiæ Mindensi reliquias fuisse; multo tamen probabilius videtur, eodem tempore, quo Metas, plerasque esse allatas; [Quando eo allata.] aut paullo ante cū ex Italica prima expeditione Otto in Germaniam rediit anno 965. Ei tum adfuisse Landvvardum Mindensem Episcopū, colligitur ex iis quæ 21. Ianuar. in historia Translationis S. Epiphanij cap. 1. nu. 4. dicuntur.

[Annotata]


Side Note* aliqua hic menda.
Side Notea videtur deesse, Sedis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS EPICTETO, RVPPO, PVBLIANO.

[Commentarius]

Epictetus, Martyr in Africa (S.)
Ruppus, Martyr in Africa (S.)
Publianus, Martyr in Africa (S.)

Ex variis.

Epictetum cum pluribus aliis in Africa martyrio coronatum, retulimus IX. Ianuarij: alium hodie exhibet MS. Martyrologium S. Hieronymi, his verbis: In Africa Epictiti, Ruppi, Puplicani. Hic Publianus dicitur, siue Puplianus, in MS. Hibernico Conuentus Dungalensis, in quo hi aliiq;, sed omnino confuse, ita recensentur: IX. Kal. Panes, Babilli Episcopi & trium paruulorum, Mardoni, Eutasij, Hermetis, & aliorum XXII. Mussuri, Eugeni, Metelli, Epictiti, Rupi, Memæ, Pupliani, Fustaci, Vincentiæ, Galæi, Dati, Maximi, Saturnini, Marini, Agniti, Saturi, Gaudiani, Felicissimi, Celiani. Plerosque horum diximus videri ad XXI. diem reiiciendos. De ceteris hic separatim. Ruppus, siue Rupus, an forte Rufus est, vel Ruffus? Pro Epictito, Epictetum fecimus, vsitata iam Græcū η in e longum transferendi consuetudine. Iam olim tamen per i redditum fuisse, cuius sono Græce efferebatur, multis probari exemplis potest: nam Paraclitus, Agapitus, Kyrie eleison dicimus, quæ Græce per η scribuntur, παράκλητος, Ἀγάπητος, Κύριε ἐλέησον. at κοιμητήριον, cœmeterium, cœmiterium, cœmitirion, cimitirion, ita varie scribitur, nec male. Sic Ἐπίκτητος, (id est, acquisitus, aduentitius) Latine efferas Epictetus vel Epictitus.

DE S. GALÆO MARTYRE CARTHAGINE IN AFRICA.

[Commentarius]

Galaeus, Martyr Carthagine (S.)

Nvsquam S. Galæi reperimus in Martyrologiis nomen, præterquam in duobus antiquißimis, quorum vnum S. Hieronymi præfert nomen, itaq; citatur a nobis, alterum ex Hibernia allatum, cœnobio Dungalensi: huius verba supra retulimus. illud vero habet: Carthagine Galei. Africana Carthago est, si nihil ad discrimen additur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NEOCÆSAREENSIB. MARDONIO, MVSONIO, EVGENIO, METELLO.

[Commentarius]

Mardonius, Martyr Neocaesareae (S.)
Musonius, Martyr Neocaesareae (S.)
Eugenius, Martyr Neocaesareae (S.)
Metellus, Martyr Neocaesareae (S.)

[1] Neocæsaream fuisse Mauritaniæ vrbem ante scripsimus, cum XXIII. Ianuarij de SS. Seueriano & Aquila esset sermo, vel eamdem quæ Iulia Cæsarea dicitur, vel obiectam illi eiusdem nominis insulam & vrbem, vel aliam quampiam. Neocæsareæ quoque martyrium peregerunt SS. Mardonius, Musonius, Eugenius, Metellus. Verum eademne sit Mauritaniæ vrbs, (quod scribit Petrus de Natal. lib. 3. cap. 19.) an quæ in Cappadocia, an quæ ad Euphratem, in ambiguo relinquimus. Galesinius in Macedonia hanc locat; [Neocæsarea vrbs.] & probabilius quidem quam illam, quia horum Martyrum reliquiæ in Axum fluuium proiectæ dicuntur; quod, vt ait, in Macedonia factum apparet, in qua prouincia Axus est. [Axus fluuius.] Est quidem Axius, Ἄξιος, apud Ptolemæum tab. 10. Europæ, Macedoniæ fluuius in Thermaicum sinum sese exonerans. At nullus alibi Axius? Videtur certe Stephanus ad Crotonem Italiæ vrbem, fluuium Ἄξιον statuere, qui tamen Æsarus est, vt recte obseruat Cluuerius; nisi Κροτὼν mons non iuxta Κρότωνα vrbem Italiæ, sed forte etiam extra Italiam. Alios duos Axios amnes recenset Ortelius: vt propter Axum Axiumve non necessario struenda, absque alio fundamento, in Macedonia Neocæsarea sit. Eum vero fluuium, in quem abiecta Sanctorum corpora sunt, pleraque Martyrologia Axum vocant, quædam edita & MSS. Auxum, Auxium, Anxum, Axem; Petrus de Natal. Ausum.

[2] Porro horum Martyrum ita natalem prædicat Martyrologium Romanum: [Horum SS. natalis:] Neocæsareæ sanctorum Martyrum Mardonij, Musonij, Eugenij, & Metelli; qui omnes igni traditi sunt, & eorum reliquiæ in flumen dispersæ. Vsuardus: Cneocæsarea ciuitate, sanctorum Martyrum Mardonij, Musonis, Eugenij, Metelli, qui omnes igni traditi sunt, & reliquiæ eorum in Axum fluuium dispersæ. Eadem habet Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus, MS. Florarium. Petrus de Natal. apud Zeneocæsaream ciuitatem Mauritaniæ prouinciæ passos scribit. Sed mendose, inquit Baronius, ita illic legi putatur, cum veteres omnes ab illa lectione dissentiant. legerat autem Baronius in Petro Zenocæsaream; ast editio qua vtimur Zeneocæsaream habet. Omnia quæ vidimus Vsuardi MSS. exemplaria, & pleræque veteres editiones Cneocæsaream: editio Parisiens. anni 1536. Cæsaream. Galesinius, vt ante dictum, & Canisius Neocæsaream in Macedonia.

[3] Mardonium, MS. S. Hieronymi Mardanium vocat: Musonium, Musurium; Vsuardus & Petrus, Musonem; Galesinius Mausonium, nisi mendum sit, [nomina varie expressa.] cum in Notis Musonium scribat; Maurolycus, Museonem; MS. Dungalense, Mussurium; quædam MSS. Mosonium, & Musionem. Metellum denique Galesinius Matellum censet appellandum, testaturq; in MSS. etiam Matellium, Marcellum, Mecellum dici: in nostris quibusdam MSS. Mellitus, & Merillus scribitur; in plerisque Metellus. MS. Florarium hos anno Christi CCCV. interfectos scribit. Nil alibi de tempore legimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS EMETRIO, MAXIMO, FELICISSIMO.

[Commentarius]

Emetrius, Martyr Romae (S.)
Maximus, Martyr Romae (S.)
Felicissimus, Martyr Romae (S.)

Sanctos Martyres Maximum & Felicissimum refert citatum MS. Hibernicum Conuentus Dungalensis, sed aliis permistos, nullo indicato quo occubuerint loco: hunc MS. Martyrologium S. Hieronymi exprimit, additq; Maximo Emetrium. an forte Demetrium? Romæ, inquit, Via Salaria, Emetri, Maximi. an iis iungi Felicissimus debeat, haud nobis constat. Multi eo nomine Martyres aliis diebus memorantur, Romæ coronati. hunc ab iis diuersum remur, tum quia in Dungalensi, quod diximus, MS. huic diei adscribitur, tum quia in vetustißimo Rhinavviensi MS. ista quoque leguntur: Romæ, Felicissimi.

DE S. HELLADIO COMMENTARIENSI, MARTYRE.

[Commentarius]

Helladius Commentariensis, Martyr (S.)

Ex variis.

Plures in sacris Fastis celebrantur Helladij, nullus qui Commentariensis, siue, vt habent Menæa,, Κομενταρήσιος fuerit. Cuiusmodi id fueri tmunus, exponit succincte Meursius in Glossario, & clarius Baronius in Notis ad Martyrologium 27. Martij c. & 2. Febru. b. De S. Helladio id solum tradunt Menæa: Eodem die S. Helladius Commentariensis gladio finitur:

Gladio supponens Helladius caput,
Græcanici elationem confudit erroris.

Eumdem quoque refert Maximus Cythereus.

DE SANCTIS FRATRIBVS MARTYRIBVS, PAVLO, PAVSIRIONE, THEODOTIONE, CLEOPATRIDE IN ÆGYPTO.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Paulus, Martyr Cleopatride in Aegypto (S.)
Pausirion, Martyr Cleopatride in Aegypto (S.)
Theodotion, Martyr Cleopatride in Aegypto (S.)

[1] Cleopatris vrbs est in Arabici sinus intimo versus Ægyptum recessu, haud procul a Ciuitate Heroum, vt ex Artemidoro tradit Strabo lib. 17. Hæc palæstra sanctis fratribus Paulo, [Vbi, & quando passi hi SS.] Pausirioni, Theodotioni fuit, quos hoc die Maximus Cythereus & Menæa Græcorum celebrant. Occubuerunt sub Ariano Aegypti, aut certe Thebaidos, illiusq; versus Arabiam tractus Præside, de quo in Actis S. Asclæ XXIII. Ianuarij, & VIII. Martij in SS. Philemonis & Apollonij, ipsiusq; Arriani (nam & Martyr factus e persecutore) gestis.

[2] [eorum natalis,] Refert hos quoque Galesinius his verbis: Hoc ipso die sanctorum Martyrum Pauli, Pausinij, & Theodotionis. Hi germani fratres spretis & contemptis vitæ huius caducis rebus, primum monachalem disciplinam complexi sunt: post illi duo maiores natu, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, ob fidem in carcerem detrusi, Arriani Præfecti iussu teterrimis tormentis affecti sunt. Theodotio autem fratrum desiderio, quos in vinculis esse audierat, [constantia,] ad vrbem profectus, cum illorum admirandam in perferendis cruciatibus constantiam aliquando spectaret, & præmia iisdem proposita secum reputaret, in medium accurrit, seque etiam Christianum esse libere professus, securi percutitur: illi in profluentem proiiciuntur. Eadem aliquanto breuius scribit Canisius. vt mirere, Raderum nostrum, qui Galesinij Canisiiq; triuerat Martyrologia, scribere tamen in Notis ad Menæa, nihil se de his nisi in Menæis legisse: nisi forte ea caußa id censuit, quod Pausinius vtrique dicitur, qui Παυσιρίων & Παυσίριος & est Menæis.

[3] Disertius aliquanto fusiusq; eorum Acta memorant Menæa:

Pausirium & Paulum fratres
Et certaminis socios, fluuialis vnda ostendit.
En collum, veniat ensis,
Deum desiderans exclamat Theodotion.

Hi Diocletiano & Maximiano imperantibus, Præside Ariano, Cleopatride vixerunt, germani fratres. [vita monastica;] Priores duo a prima ætate monachicum habitum susceperant, erantque, cum comprehensi sunt, Paulus quidem triginta septem, Pausirion viginti quinque annorum. Cum eos captos audiit Theodotion eorum frater, relicta latronum in montibus societate, accurrit spectatum eos ac salutatum. Et videns quæstioni subiectos, non est quidem ausus propius accedere, [frater conuersus,] verum in quodam loco consistens, apud se ita ratiocinabatur: At quas opes & præmia consequentur fratres mei? Ergo diuino amore succensus redit, seque coram Ariano tyranno Christianum profitetur, atque in eum insiliens e tribunali deturbat. Extemplo igitur ignitis clauis per latera & ventrem traiectis, plexus dein capite vitam finiit. [mox Martyr.] Paulus vero & Pausirion in flumen abiecti, martyrium consummarunt. Eadem narrat Maximus Cythereus.

DE S. ZAMA EPISCOPO BONONIENSI IN ITALIA.

Sec. III.

[Commentarius]

Zama, Episcopus Bononiensis in Italia (S.)

[1] Bononiæ XXIV. Ianu. natalis celebratur S. Zamæ primi eiusdem ciuitatis Episcopi, qui a Dionysio Romano Pontifice ordinatus, illic Christianam fidem mirifice propagauit. [S. Zamæ natalis.] ita Martyrologium Romanum. Existimat Baronius to. 2. an. 272. nu. 22. primum eum esse Bononiensis Ecclesiæ Episcopum, cuius certa testataq; memoria sit, at quod incendio Diocletiani combusta sint antiqua Ecclesiastica monumenta, [Quomodo dicatur primus Bononiens. Episcopus:] nullius alterius Bononiensis Episcopi mentionem haberi, qui Zamam præcesserit. Cum, inquit, nequaquam mihi persuaderi possit, nobilissimam Italiæ ciuitatem, ingenti semper populo refertam, tribus ferme seculis a Christi aduentu dilapsis caruisse Ecclesia, &, qui ei præficeretur, Episcopo; cum constet, nonnullas alias Italiæ ciuitates, dignitate & frequentia populi longe impares, iampridem fuisse episcopalibus Sedibus illustratas. De fide prius isthic disseminata idem sentit Philippus Ferrarius. Cherubinus Girardaccius exordia Christianæ religionis apud Bononienses a temporibus S. Apollinaris Rauennatium & Aemiliæ Apostoli reuocat.

[2] Carolus Sigonius historiam Episcoporū Bononiensium libris quinque complexus est, quos Baronius nondum typis excusos a se lectos testatur. De S. Zama istæc scribit: Imperante Gallieno anno Christi CCLXX. Zama a S. Dionysio Pontifice ordinatus Bononiam primus omnium venit, ac benigne a Christianis, qui tunc erant, exceptus, Sede in suburbio posita, ad eum, vt fertur, locum, vbi postea ædes S. Felicis condita fuit, disciplinam fidemque Christi inter Gentiles, quoquo modo potuit, propagauit. [quando obierit;] Mortuus autem creditur ante annum tercentesimum, cum Confessor vocetur: quia si ad tercentesimū primum spiritum produxisset, sine dubio in persecutione Diocletiani inter primos excruciatus, sacro Martyris nomine insignitus fuisset. Humatus certe in eodem loco est, vbi consedit. [vbi sepultus.] Dies eius ab Ecclesia IX. Kal. Februarij celebratur.

[3] Sedit S. Dionysius Papa, vt ad eius vitam 26. Decemb. dicemus, ab Æmiliano & Basso Coss. anno nimirum Christi 259. vsque Claudium Aug. II. & Paternum Coss. an. 269. Vnde patet, anno 270. non esse ab eo consecratum Zamam. Ignorari ait Ferrarius quæ Zamæ patria fuerit: quidam natione Græcum faciunt, vt testatur Girardaccius lib. 1. Historiæ Bonon. qui ædem Cathedralem ab eo extra muros ædificatam, dicatam tradit S. Petro Apostolorum principi, ibiq; constitutos sacerdotes alios qui sacra mysteria populo communicarent: corpus eius annis circiter 1235. iuxta templum S. Felicis, [Corpus translatum.] lapideo sepulchro conditum fuisse: sed ad Cathedralem in vrbem translatum anno 1585.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SICVLIS BABYLA, TIMOTHEO, AGAPIO.

[Praefatio]

Babylas, Martyr in Sicilia (S.)
Timotheus, Martyr in Sicilia (S.)
Agapius, Martyr in Sicilia (S.)

[1] Contendit Cardinalis Baronius, vnicum fuisse Babylam, quem Ecclesia Romana XXIV. Ianuarij, Græci IV. Septembris venerantur: at qui eodem quarto die Septembris ab iisdem Græcis colitur, [Plures fuerunt Babylæ:] confictum esse censet ab iis, qui cum Babylam Episcopum legerent alibi sub Decio, alibi sub Numeriano passum, duos statuerunt. De controuersia illa, sub quo tyranno, quoq; tempore prior ille Babylas passus sit, iam ad eius vitam quæsitum. At præter eum duos alios celebrant Græci: vnum ludimagistrum cum 84. pueris, quos erudiebat, sub Maximiano Nicomediæ trucidatum IV. Septembris; alterum, oriundum quoque ipsum Antiochia, sed in Sicilia cum Timotheo & Agapio interfectum. Neque argumenta Baronij eiusmodi sunt, vt omittere & huius & illius nomen Actaq; oporteat.

[2] Hos Siculos Martyres (ita vocamus, quia in Sicilia coronam adepti) retulit Ferrarius in nouo catalogo Sanctorum XXIII. [huius natalis.] Idnuarij: at XXIV. Ianu. Octauius Caietanus noster, in Idea Operis de SS. Siciliæ, Menæa secutus, quæ, vti & Maximus Cythereus, Babylæ & discipulorum Acta narrant, quæ damus, eumq; quo ab aliis distinguatur Babylis, τὸν ἅγιον μάρτυρα Βαβύλαν τὀν ἐν Σικελίᾳ, sanctum Martyrem Babylam in Sicilia nuncupant.

ACTA EX MENÆIS GRÆCOR.

Babylas, Martyr in Sicilia (S.)
Timotheus, Martyr in Sicilia (S.)
Agapius, Martyr in Sicilia (S.)

[1] Sanctus hic Martyr Babylas nobili genere ex Oriente, a vt magnus Iob, claris & religiosis parentibus natus est, [S. Babylæ patria,] Antiochia vrbe celebri, quam Theopolim vocant: in eaque institutus, & in timore Domini educatus, sacras etiam litteras, quæ expeditam ad Deum viam ostendunt, [eruditio,] studiose arripuit & tractauit. Christum a primis statim annis sitiens, [bonorum abdicatio,] mundum odit: atque parentibus mature orbatus, omnes opes suas dispersit in mendicos & viduas & pupillos: extricansque se omni vitæ præsentis & mundi luto, [secessus cum sociis,] in montem secessit, ductis secum duobus discipulis suis Timotheo & Agapio, ibique vitam solitariam instituit. Sacerdotio deinde initiatus, vitam Sacerdote dignam egit.

[2] [fuga in Siciliam,] Postquam autem immanes & sanguinarij Gentiles illum Magistratibus prodere decreuerunt, b relicta Roma, cum suis discipulis in Siciliam appulit: vbi aliquamdiu moratus, [prædicatio fidei,] multis ex inhabitante Spiritus sancti in se gratia lumen veræ fidei ostendit, & ad Dei cognitionem traduxit. Sed cum ciuitas supra montem posita abscondi non possit, vti scriptum est, ipse quoque Præsidi Siciliæ innotuit: qui cum duobus discipulis comprehensum, & Christum verum Deum libere confitentem, [tormenta tolerata,] primum verberauit, multisque plagis affecit, corporaque eorum tota sanguine purpurauit. [Matth. 5. 14.] Deinde c oppidatim circumductos variis modis crudeliter torsit, partim vt vrbes Siciliæ tam diris spectaculis a fide suscipienda deterreret, partim vt illorum suppliciis suum odium & crudelitatem expleret. Sancti vero Martyres, ad cælestia bona respicientes, corroborabantur.

[3] Postridie ergo gladio interemptos, [mors,] in ignem abiici præcepit; quos tamen veros Christi germanosque athletas ac milites flamma omnino non ausa est violare vel attingere, sed intactos illæsosque seruauit: [sepultura.] quos nonnulli fideles sublatos d in eadem insula honorifice sepelierunt.

[Annotata]

a Græce est,, κατὰ τὸν μέγαν Ἰὼβ, iuxta magnum Iob. alludit fortassis ad illud Iob 1.3. eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.

b Ἀφεὶς τὴν Ῥώμην. Verterat Raderus noster: relicta Constantinopoli, siue noua Roma. Quorsum Constantinopolim potius hic intelligit, quam antiquam Romam? Et parachronismum committeret scriptor, si Byzantium vel Constantinopolim vel Romam, de tempore quod Constantinum præcessit agens, appellaret: quod tamen imperitis quibusdam haud infrequens. At vixisse Babylam hunc ante Constantinum, aut sub eius initia, omnino probabile est. Quæ enim Antiochiæ, Constantinopoli, in Sicilia, a Gentilibus tanta fuit persecutio post debellatā Licinium? An forte sub Iuliano? at neque latebras tunc, nisi pauci, captabant, quando etiam palam desertori veræ religionis Augusto insultabant.

c Græce est, κατὰ πόλιν, per vrbem. at per plura circumductum fuisse oppida, colligitur ex sequentibus.

d Negat Ferrarius, vspiam in Sicilia illorum extare memoriam. Quid mirum, post tot tantasq; insulæ clades? In ipsa Vrbe quam multi de impietate triumpharunt, quorum penitus intercidit memoria, aut solo obruta delitescit?

DE SANCTIS MARTYRIBVS BARSIMA, ET DVOBVS FRATRIBVS.

[Commentarius]

Barsimas, et duo eius fratres, Martyres (S.)

Colitur S. Barsimæus Edessenus Episcopus XXIX. Ianuarij: XXIV. Barsimas & duo eius fratres Martyres, ex Syria quoque oriundi, vt Barsimæ nomen indicat; quamquam Maximus Cythereus Basimum vocat. De eo & fratribus Menæa: Et memoria sancti Martyris Barsimæ, & duorum eius fratrum.

Tribus fratribus diuinus infusus ardor
Diuinum exoptare suadebat per gladium finem.

DE S. ARTEMIO EPISCOPO ARVERNENSI IN GALLIA.

circiter an. Chr. CCCXCVI.

[Commentarius]

Artemius, Episcopus Claromontanus in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Testatur Ioannes Sauaro in Originib. Claromont. XXIV. Ianuarij natalem agi S. Artemij sexti Aruernorum Antistitis, qui circiter annum 394. deceßit. De eo Molanus in Addit. ad Vsuardum: Aruernis S. Artemij, Episcopi & Confessoris, miræ sanctitatis. Referunt eum quoque Ferrarius, [S. Artemij natalis,] Saussaius, Galesinius, qui Artenium vocat, licet in Notis fateatur ab aliis Artemium dici.

[2] De eius rebus gestis nihil extat, præter id quod S. Gregorius Turon. scribit lib. 1. histor. Franc. cap. 41. Igitur apud Aruernos S. Nepotianus quartus habebatur Episcopus. A Treueris vero legati in Hispaniam mittebantur: ex quibus Artemius quidam admirabilis sapientiæ atque pulcritudinis, & prima ætate florens, vi febrium est correptus. Præcedentibus vero aliis, hic apud Aruernos ægrotus relinquitur. [morbi occasione cōuersio,] Nam eo tempore apud Treueros sponsali erat vinculo nexus, a Sancto autem Nepotiano visitatus, atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino redditur sanitati. Qui cum ab eodem Sancto verbum prædicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam, quam facultates proprias, sanctæ copulatur Ecclesiæ: [sponsæ & opum abdicatio,] factusque Clericus in tanta prælatus est sanctitate, vt B. Nepotiano successor existeret, ad regendas gregis Dominici caulas.

[3] Hæc ille. De S. Nepotiano agemus 22. Octobris: quem quartum vocat, post S. Austremonium Aruernorum Apostolum, & primum Episcopum, qui colitur 1. Nouembris; intermedios recenset, Vrbicum, Legonum, Hillidium. Saussaius scribit vxoratum fuisse, & Clericali militiæ (non tamen inconsulta coniuge vel inuita) adscriptum, erogatis in misericordiæ opera facultatibus. at S. Gregorius solum sponsali vinculo nexum fuisse ait, & mox sponsam nominat, non vxorem; at facultates proprias non erogasse dicit, sed oblitum. Rectius Gregorij sententiam expreßit Christophorus Bravverus noster lib. 9. Annal. Treuir. qui sub annum 386. illam legationem putat contigisse.

[4] Saussaius de S. Artemij tumulo hæc scribit: Crebrescentibus ad eius tumulum diuinæ magnificentiæ insigniis, in eiusdem venerationem ecclesia constructa fuit extra vrbem, [translatio,] e qua deinde ad ampliorem honorificentiam, sacratissimum eius corpus, cum religioso triumpho, ad ecclesiam matricem delatum, illic super summum altare condecenti obseruantia repositum colitur, perenni fidelium deuotione. Ea videtur esse repositio, quam idem XXV. Decembr. consignat: Claromonte Aruernorum, inquit, repositio S. Artemij Sedis illius septimi Episcopi; cuius beata ad supernos choros transitio celebris est anniuersario cultu die XXIV. mensis sequentis.

[5] De ecclesia illa suburbana S. Artemij, ista habentur lib. 1. de SS. eccles. & monast. Clarom. a Sauarone edito nu. 29. In ecclesia S. Artemij altare S. Mariæ, altare S. Martini, [ecclesia,] vbi S. Artemius, & S. Vera, & S. Supporina, & alia corpora Sanctorum requiescunt. Eam ecclesiam Sauaro solo æquatam esse scribit, vulgoq; dici Le vas de S. Arthem: quo loci, inquit, arca lapidea, in qua olim condebatur S. Artemius, carris rotantibus atteritur, [tumulus.] & prætereuntium pedibus conculcatur, conculcatis Canonum sanctionibus. At remur Aruernos piis hisce clarißimi Præfecti & ciuis sui motos querelis, reuerentius nunc eam arcam habere.

DE SS. VERA ET SVPPORINA, CLAROMONTE IN GALLIA.

[Commentarius]

Vera, Claromonte in Gallia (S.)
Supporina, Claromonte in Gallia (S.)

In nullis Martyrologiis, ne quidem Gallicano Saussaij, SS. Veræ & Supporinæ nomina reperimus: neque Virgines fuerint, necne; Martyres, an quieto defunctæ fato, exploratum habemus. Hic tamen eas collocandas duximus, cum S. Artemio, in cuius æde apud Aruernos olim condita earum fuere corpora, vt ex veteri libro de Sanctis & Ecclesiis Claromontanis ante diximus, cum de S. Artemio ageremus. ea æde euersa, quo earum deportatæ exuuiæ, ignoramus.

DE S. PHILONE EPISC. CALPASIO, ET S. PHILIPPICO PRESBYTERO.

[Commentarius]

Philo Episcopus Calpasius (S.)
Philippicus Presbyter (S.)

Neque hi eodem tempore ac loco vixerint, neque an palma martyrij donati, vllam vsquam coniectandi ausam reperimus. Ita referuntur in Menæis Græcorum & Maximo Cythereo: [Horum SS. natalis.] Eodem die memoria sancti Martyris Hermogenis & Menæ, & sancti Patris nostri Philonis, Episcopi Calpasij facti. Et memoria Patris nostri Philippici Presbyteri: & sancti Martyris Barsimæ, & duorum eius fratrum. De Hermogene & Mena agemus X. Decembris, quo sunt Alexandriæ gladio cæsi sub Maximino. an vna ceteri triumpharunt? Nulla eorum in Actis mentio: nisi fortaßis ex eorum fuere numero, quos S. Menas ad fidem conuersos baptizauit. Certe illustrem Confessorem Philonem Episcopum Aegyptium in exilium eiectum esse a Georgio Cappadoce, scribit S. Athanasius in apologia de fuga sua, & in epistola ad solitariam vitā agentes vbi addit Philonem retrusum esse Babylonem, siue in propinquam Babyloni solitudinem, & ad obitum vsque persecutionem passum. Id vero contigit anno 341. vt dictum est in Vita S. Antonij XVII. Ian. num. 105. lit. i. Ast vbi Calpasius episcopatus? Κάλπαι vrbs est, quæ & Κάλπεια, Κάλπη portus, in Bithynia apud Stephanum, qui inde Καλπεὺς, Καλπῖνος, Καλπιτανὸς, non Καλπάσιος, gentilitium aut posseßiuum deflectit. Καρπασία vrbs est Cypri, Diodoro, Stephano, Ptolemæo memorata; Xenagoræ Κάρπαθος dicta, Demetrio Salaminio Καρβασία. an in altera harum vrbium, an alibi Episcopus fuerit, non diuinamus: neque quis Philippicus Presbyter, quem Cythereus Philippum appellat.

DE S. MACEDONIO CRITHOPHAGO, ANACHORETA IN SYRIA.

Initio V. Secvl.

[Praefatio]

Macedonius Crithophagus, anachoreta in Syria (S.)

Dvbitare merito liceat, plusne in propriæ animæ salute ac virtutis absolutione curanda, an aliena calamitate propulsanda laborarit S. Macedonius anachoreta. Prius illud eius studium prædicant Menæa & Maximus Cythereus hoc die, [S. Macedonij natalis,] quo colitur a Græcis; posterius S. Ioannes Chrysostomus oculatus testis homilia 17. tunc ad populum Antiochenum habita, Theodoretus lib. 5. histor. Eccl. cap. 19. & Nicephorus lib. 12. cap. 44. vtrumque idem Theodoretus in Philotheo, siue lib. 9. de Vitis Patrum cap. 13. quod hic visum est reliquis præponere. [Vita.] Illi subiungemus alteram eiusdem Theodoreti narrationem: tum a e Chrysostomo præclarum Macedonij, eiusq; æqualium anachoretarum ac monachorum, elogium. Nicephorus Theodoreti historiam, Menæa Philotheum, sed strictius, expresserūt: hæc vero a se Latinitate donata vulgauit Raderus noster parte 1. Viridarij Sanctorum. Agit de eodem Macedonio Baronius to. 4. an. Ch. 388. & S. Ioannes Damascenus orat. 3. de Imaginibus.

VITA EX THEODORETO Philoth. c. 13.

Macedonius Crithophagus, anachoreta in Syria (S.)

ex Theodoreto.

CAPVT I.
S. Macedonij vita anachoretica. Sacerdotium.

[1] [Macedonius κριθοφάγος,] Macedonium, cognomine Κριθοφάγον, idest, Vescētem hordeo (is enim cibus hoc ei cognomen imposuit) sciunt quidē omnes a Phœnices & Syri & Cilices; sciunt autem horum quoque vicini & finitimi, qui partim quidem ipsi videre miracula, partim autem ea famam celebrantem audiuere. Neque vero sciunt omnes omnia; sed cum alij quidem hoc, alij vero illud didicerint, quod sciunt merito solum admirantur. Ego autem cum de hoc diuino capite aliis sciam perfectius, [notus Theodoreto,] (multa enim me mouerunt vt ad eum irem, & frequens apud eum essem) narrabo singula vt potuero. Hunc autem ei ordinem seruaui, & post multos eius posui narrationem, non quod is aliis fuerit virtute secundus (erat enim vel summis & primis æqualis:) sed quod, cum vixerit longissimo tempore, post illos, quorum memini b, vitæ finem accepit.

[2] [viuit in montibus,] Hic ergo habebat palæstram & stadium cacumina montium; non in vno loco positus, sed nunc quidem in hoc agens, nunc vero in illum transiens. Hoc autem faciebat, non loca ægre ferens, sed eorum qui ad ipsum conueniebant & vndique concurrebant, effugiens multitudinem. Quadraginta autem & quinque annis perpetuis vixit hoc modo, non vtens tabernaculo, [45. annis stans in fossa sub dio,] non tugurio; sed stans in fossa profunda: vnde etiam quidam eum vocabant Gubbam: id autem nomen, si ex lingua Syriaca in Græcam transferatur, significat λάκκον, id est, lacum.

[3] Post id autem temporis cum euasisset senex, cessit rogantibus, & fixit tugurium. Postea autem orantibus familiaribus, [25. annis in tugurio:] domunculis quoque, non propriis, sed alienis, est vsus. Viginti quinque autem annis perpetuo vitam egit in tugurio & domunculis, vt deinde colligatur certaminum tempus septuaginta anni.

[4] Cibo autem vsus est, non pane, nec leguminibus, sed purgato hordeo, [vescitur hordeo aqua madefacto; in morbo alio cibo,] & aqua sola madefacto. Hunc autem cibum mater mea, quæ ei fuit familiaris, longissimo tempore suppeditauit. Cum aliquando autem ad eam venisset ægrotantem, & didicisset eam nolle persuaderi vt sumeret cibum morbo conuenientem, (nam c ipsa quoque iam exercitationem amplectebatur monasticam) consuluit vt cederet medicis, & illud nutrimentum existimaret esse medicamentum: non enim deliciarum, sed necessitatis gratia adhibetur. Nam ego quoque, inquit, qui quadraginta annis, vt scis, hordeo solo sum vsus, cum quædam mihi pridie huius diei venisset infirmitas, iussi eum qui mecum habitabat, parum mihi panis petere & afferre. [amore longioris certaminis:] Venit enim mihi in mentem, quod, si morerer, mortis redderem rationem apud iustū iudicem, vt qui fugissem certamina, & detrectassem labores seruitutis. Nam cum pauco cibo posset mors prohiberi, & in hac vita possem sic manere, laborans & me affligens, & opes quæ ex his percipiuntur colligens, mori fame, quam viuere in philosophia, duxissem magis expetendum. Timore ergo hinc repletus, cum vellem cogitationis obtundere aculeos, & panem petere iussi, & allatum comedi: & tibi præcipio ne mihi amplius hordeum, sed panem præbeas. Ex illa ergo lingua ab omni mendacio aliena audiuimus, quod quadraginta annis comederit hordeum. Atque hæc quidem sufficiunt ad coniiciendum, quam esset vir in exercitatione monastica strenuus, & quam laboriosus.

[5] Integritatem autem & simplicitatem morum per alia declarabimus. Postquam enim magnus fuit ordinatus d Flauianus, vt magnum Dei gregem pasceret, viri autem virtutem didicit (prædicabatur enim & erat in ore omnium) eum quidem abducit a vertice montis, [Sacerdos ordinatur,] tamquam in eum ad se delata fuisset accusatio. Cum autem mysticum esset propositum sacrificium, adducit ad altare, & eum cooptat in numerum Sacerdotum. Postquam autem fuit sacrum finitum officium, & hoc ei significauit aliquis, (quod enim factum fuerat ignorabat omnino) primum quidem incessebat omnes maledictis & conuiciis; postea autem accepto baculo, (solebat enim eo innitens ingredi propter senium) & ipsum persequebatur Pontificem, & alios quotquot aderāt. Existimabat enim, ordinationem eum esse priuaturam & cacumine montis, & ea quam desiderabat viuendi ratione. Sed tunc quidem vix eum irascentem sedauerunt quidam ex familiaribus.

[6] Postquam autem fuit finitus hebdomadȩ circulus, & rursus venit dies festi Dominici, rursus eum magnus accersit Flauianus, rogans vt cum eis esset particeps huius celebritatis: ille vero ad eos qui venerant, Non sufficiunt, inquit, vobis ea quæ facta sunt; sed me rursus vultis efficere Presbyterum? Cum ij autem dicerent fieri non posse, vt bis eadem fieret ordinatio, non cessit, neque venit, donec tempus & eius familiares eum id docuerunt. Scio quidem fore vt hȩc narratio videatur multis non adeo admiranda: [magna præditus animi simplicitate & puritate.] eam autem posui, vt qui eam dignam quæ commemoretur existimem, vt ex qua satis possit comici & eius animi simplicitas, & animæ puritas. Iis autem qui sunt huiusmodi, Dominus regnum cælorum est pollicitus: Amen enim, inquit, dico vobis, nisi conuersi fueritis vt puelli isti, non intrabitis in regnum cælorum. [Matth. 18. 3.] Quoniam ergo summatim ostendimus eius animæ formam ac characterem, age eius quoque ostendamus ex virtute fiduciam.

[Annotata]

a Menæa: in Phœnicia, Syria, & Cilicia vixit.

b Superstes ergo minimum fuit ad annum vsque 420. circa quod tempus S. Zenonem, de quo capite præcedenti egerat Theodoretus, obiisse diximus 8. Ianuar. ad vitam S. Attici num. 33. & iterum dicemus 10. Februarij ad vitam ipsius Zenonis.

c Albericus Longus: post viri mortem monasterio se addixerat.

d Flauianus electus est successor S. Meletij an. Ch. 381. Meletianæ factionis Episcopus Antiochiæ, cum Eustathianæ esset Paulinus eodem tempore, orthodoxi ambo.

CAPVT II.
Fiducia in Deum. miracula.

[7] Qvidam Dux militum, qui delectabatur venatione, ascendit in montem venaturus: eum autem sequebantur & canes, & milites, & quæcumque sunt apta ad venationem. Postquam autem procul vidit hominem, & ab iis qui cum eo erant audiit quisnam esset, statim ex equo desiliens, accessit, & allocutus est, & rogauit quid faciens hic degeret. Is autem contra vicissim interrogauit: Tu autem quid hic venisti facturus? [Deum venatur.] Cum Dux autem dixisset: Venaturus. Et ego, inquit, meum venor Deum, & eum capere cupio, & contemplari desidero; nec ab hac pulchra cessabo venatione. Hæc cum Dux audiisset, & vt par erat miratus esset, recessit.

[8] Cum autem aliquando a ciuitas a malo aliquo dȩmone incitata baccharetur, & in Imperatoris fureret statuas, venerant quidam ex Ducibus præstantissimi, qui aduersus ciuitatem internecionis ferebant sententiam. Cum is autem e monte descendisset, [Ab Imperatoris Ducibus honoratur.] ambos accedentes Duces in foro retinuit. Illi vero, cum quisnam is esset didicissent, & ex equis desiluerunt, manusque & genua prehenderunt, & ei salutem significarunt. Ille autem iussit vt dicerent Imperatori, quod homo esset, & eamdem haberet naturam quam ij qui eum affecerant contumelia: & cum natura iram metiri oporteat, ira sit vsus immoderata, & pro suis imaginibus Dei imagines occidat, [cædes impedit hominum, qui Dei sunt imago.] & pro ære statuarum, corpora morti tradat: ac nobis quidem æneas effingere & rursus formare, est in promptu & facile; tu autem, etsi sis Imperator, non potes occisa corpora ad vitam reducere. Et quid dico corpora? neque enim pilum vnum potes effingere. Hæc dixit voce vsus Syriaca. Illi autem, interprete in linguam Græcam transferente, audientes, & exhorruerunt, & ad Imperatorem transmissuros significarunt. Ego autem existimo, omnes confessuros hæc verba esse gratiæ diuini Spiritus. Quomodo enim aliter hæc esset locutus, vir quidem expers omnis eruditionis, in agris autem educatus, vitam autem agens in cacuminibus montium, omnem autem animo circumferens simplicitatem, & qui nec diuinis quidem vacauerat eloquiis? Cum itaque eius & spiritalem declarauerim sapientiam, & quæ iustis conuenit fiduciam (iustus enim confidit vt leo) transibo ad miracula.

[9] b Vxor quædam cuiusdam locupletis nobilis, inciderat in morbum ingluuiei: [Signo crucis ingluuiem dæmoniacam curat:] & alij quidem eum morbum appellabant operationem seu vexationem dæmonis, alij autem eum existimabant imbecillitatem corporis. Siue autem hoc, siue illud esset, erat huiusmodi. Dicebant eam comedentem in die triginta gallinas, non posse appetitionem extinguere satietate, sed adhuc alias appetere. Cum sic ergo in ea consumerentur facultates, eius miserti c qui ad eam attinebant, diuinum illum hominem obsecrant. Ille autem venit quidem & precatus est: & cum aquæ dexteram imposuisset, & salutare efformasset signaculum, & iussisset bibere, curauit morbum, & adeo retudit immoderatam illam appetitionem, d vt deinceps parua aliqua gallinȩ particula quotidie eius alendȩ vsum impleret. Hic quidem morbus hoc modo est curatus.

[10] Cum autem quædam puella thalamo adhuc contineretur, & repente cœpisset vexari a malo dæmone; accurrit pater ad diuinum hominem, orans, & vociferans, & postulans vt curaretur filia. Is autem precatus, iussit vt dæmon statim abiret a puella. [dæmonem e possessa,] Is autem dicebat se eam non sua sponte esse ingressum, sed magicis coactum præstigiis. Dicebat autem eius quoque nomen qui coëgerat, & amorem esse caussam incantationis. Sed cum hæc audiisset, non tulit pater iræ impetum, nec exspectauit vt curaretur puella; sed omnium magistratuum summum adit, Præsidem scilicet qui pluribus præerat gentibus, accusat hominem, & rem narrat. Is autem reus in iudicium adductus, rem negabat, & accusationem nominabat calumniam. Hic autem non alium citabat testem, quam ipsum dæmonem qui minister fuerat incantationis: & orabat Iudicem vt curreret ad illum virum diuinum, & acciperet eius testimonium. Cum is autem diceret, non esse fas nec iustum, vt in loco monasticæ exercitationis haberetur quæstio; [indicato maleficij auctore,] dixit pater puellæ se in iudicium ducturum Macedonium: & currens persuasit, & duxit. Sedens autem extra iudicium Iudex, non fuit iudex, sed spectator. Magnus enim Macedonius fungebatur officio Iudicis, vtens ea quæ intus habitabat potestate. Et cum iuberet dæmoni vt consuetum mitteret mendacium, cum tota autem veritate rei narraret tragœdiam; ille a maxima adactus necessitate, & virum ostendit qui ei magicis carminibus vim attulerat, & ancillam per quam illa potio puellæ data fuerat. Cum autem alia quoque pararet dicere, quæ fecerat coactus ab aliis, [ne plura dicat impedit,] vnius quidem ædes exurens, alterius vero iumenta interimens, alium vero aliquo alio damno afficiens, iussit homo Dei eum silere, & statim procul recedere a puella & ab vrbe. Ille autem tamquam Domini legi parens, [& fugat.] fecit quod iussus erat, & protinus effugit. Sic cum hanc vir diuinus liberasset a furore, illum quoque miserum eripuit ab accusatione, & obstitit quo minus Iudex in eum ferret sententiam capitis; non esse fas dicens, vt propter ea quæ per ipsum sunt conuicta, supplicium capitis decerneretur, sed potius per pœnitentiam ei daretur salus. Atque hæc quidem satis sunt ad ostendendam diuinæ potentiæ copiam, quæ ei data fuerat: ego tamen alia quoque narrabo.

[11] Mulier quædam nobili loco nata, & longe ditissima (ea autem vocabatur e Assyria) erat quidem emotæ mentis, ex domesticis autem agnoscebat neminem; vt cibum autem & potum sumeret, ferre non poterat. Plurimo autem tempore assidue delirabat, & hoc alij quidem dicebant esse vexationem & operationem dæmonis, medici autem dicebant esse morbum cerebri. [Aliam energume nam sanat.] Cum omnis ergo ars esset consumpta, & ex ea nullum daretur auxilium; eius maritus, (erat autem is f Abrodianus) vir qui & erat ex magistratibus, & magna dignitate præditus, ad diuinum illud caput accurrens, narrauit morbum coniugis, & orauit vt ea assequeretur curationem. Cessit vir diuinus, & domum quidem venit, & magno ac vehementi studio Deo obtulit orationem. Perfecta autem oratione, cum iussisset aquam afferri, & fecisset figuram salutaris signaculi, iussit illam bibere. Cum autem prohiberent medici, vtpote quod potu aquæ frigidæ morbus cresceret, expulsa tota illorum caterua, obtulit mulieri potionem. Illa autem simul ac bibit, ad se rediit, & a morbo omnino liberata, diuinum virum agnouit, & vt dextram acciperet rogauit, oculisq; eam imposuit, & ori admouit, & deinceps semper fuit mentis compos.

[Annotata]

a Hæc infra ex Theodoreti historia Eccles. & S. Chrysostomi homilia plenius referuntur. Hæc verba hinc recitat S. Damascenus supra.

b Longus: Mulier quædam opulenta. alias, vt margini adscribit, nobilis, nam alij codices τῶν ἐυπατριδῶν habent.

c Menæa, domestici. Longus, vicini.

d Menæa: vt nec dimidium deinceps pullum absumeret, ac Deo sincere ac constanter deseruiret.

e Longus, Astrium.

f Idem, Abodianus.

CAPVT III.
Dona cælestia. Ortus Theodoreti.

[12] [Igne cælitus illustratur.] Cvm autem illud vitæ genus amplecteretur in montibus, pastor quidam quærens oues errantes, venit ad illum locum vbi erat homo Dei (erat autem nox profunda, & multa nix descenderat) & vidit, vt ipse dixit, pyram circa ipsum accensam, & quosdam duos candida veste indutos, igni præbentes materiam. a Animi enim alacritatem afferens, diuino fruebatur auxilio.

[13] Quinetiam doni erat prophetici particeps. Et cum ad eum aliquando venisset quidam Dux, pietate & vera religione clarus (quis autem ignorat virtutem b Lupiciani?) dixit se esse de quibusdam sollicitum, [Quædam absentia & futura enuntiat.] qui ab vrbe regia per mare ad ipsum ferebant necessaria. Dicebat enim præteriisse quinquaginta dies, ex quo ex portu soluerant, de eis autem nihil audiuerant. Ille autem nihil cunctatus, Vna, inquit, nauis, amice, periit: altera autem postridie portum occupabit c Seleuciæ. Et hoc quidē audiuit diuinam illam vocem locutam: didicit autem experientia eorum quæ dixerat veritatem.

[14] Vt autem alia prætermittam, ea narrabo quæ ad nos ipsos pertinent. [Matri Theodoreti primum sterili prolem impetrat,] Cum mater mea vna cum patre meo habitasset tredecim annis, ea non fuerat facta mater filiorum: erat enim sterilis, vt quæ fructum ferre a natura prohiberetur. Et ipsa quidem id non valde ægre ferebat: quæ enim erat in rebus diuinis erudita, credebat hoc esse vtile: magnam autem molestiam accipiebat pater, quod careret filiis; & circumquaque cursitans, rogabat Dei seruos vt a Deo ei peterent filios. Alij ergo pollicebantur se & Deum deprecaturos, & iubebant vt esset Dei voluntate contentus. Hic autem homo diuinus est aperte professus, se vnum petiturum ab vniuersi opifice, & se petitionem accepturum est pollicitus. Cum tres itaque anni præteriissent, & promissio finem non accepisset, rursus accessit pater promissum exigens. Ille autem iussit vt ad se mitteretur coniux. Cum autem venisset mater, dixit ille vir diuinus, se & petiturum, & eam filium accepturam, & quod oportet eum ei qui dederat dedicari. Cum autem mater solum rogaret vt animæ salutem acciperet, & vt liberaretur a gehenna: [Deo consecrandam:] Præter hoc, inquit, liberalis & munificus Deus tibi dabit filium. Iis enim qui pure & sincere petunt, duplices largitur petitiones. Illinc reuersa est mater afferens promissi benedictionem. Et quarto anno a promissione concipit, & gerit vterum: & accedit ad diuinum hominem, benedictionis ostendens manipulos.

[15] Quinto autem mense a conceptione, fuit periculum abortionis. Illa autem rursus misit ad nouum suum Elisæum (vetabat enim morbus ne ad ipsum veniret) & ei reuocauit in memoriam quod nolebat fieri mater filiorum, & eius promissa adduxit in medium. Ille autem cum procul vidisset venientem, & agnouit, & caussam significauit: noctu enim & morbum & salutem ei ostenderat Dominus. Accepto ergo baculo, venit, ei innitens: & cum fuisset intra ædes, & pacis salutationem dedisset vt consueuerat; Bono, inquit, sis animo, nec timueris; [aqua benedicta periculum abortionis pellit.] neque enim donum auferet is qui dedit, nisi tu pacta conuenta transilieris. Pollicita es autem, te ei reddituram eum qui datus fuerit, & ei consecraturam ad diuinum ministerium. Sic autem, inquit mater, ego & opto & volo. Existimo enim vel imperfectissimum fœtum esse magis expetendum, quam a Deo alienam filij educationem. Cum itaque aquam accepisset & benedixisset, Bibe ergo, inquit vir diuinus, hanc aquam, & senties diuinum auxilium. Bibit itaque vt iusserat, & abortionis effugit periculum. Hæc sunt nostri Elisæi miracula.

[16] Ego eius benedictionem & doctrinam sæpe percepi. Me enim adhortans, sæpe dicebat: Natus es, o fili, cum multis laboribus; [Adhortatur Theodoretum ad virtutem,] multas noctes Deum hoc solum perpetuo rogaui, vt tui parentes hoc fierent quod te nato sunt nominati. Vide ergo vt vitam agas dignam laboribus, vt qui, antequam nascereris, promissis fueris dedicatus. Quæ sunt autem Deo dedicata, sunt omnibus veneranda, & quæ a vulgo minime sunt contrectanda. Conuenit ergo vt tu quoque malos animi motus non admittas, illa autem sola & facias & cogites quæ Deum placant virtutis legislatorem. Hæc mihi perpetuo suadebat vir diuinus; ego autem & eorum quæ mihi dixit memini, & donum diuinum sum edoctus. Cum autem non ostendam factis ea quæ mihi suasit, rogo vt per illius preces diuinum consequar auxilium, & quod est vitæ reliquum, agam ex illius præceptis. Qualis ergo ille fuerit, & quibus vsus laboribus diuinam attraxerit gratiam, hæc quoque ad docendum sufficiunt.

[17] Accepit autem etiam in hoc mundo eius obitus dignum honorem laboribus. [sepelitur apud SS. Aphraatē & Theodosium.] Omnes enim & ciues & externi, & quibus credita fuerat magnorum magistratuum dispensatio, ferentes illum sacrum lectum super humeros, deportarunt in ædem Martyrum victoria insignium: & cum diuinis viris d Aphraate & Theodosio, sanctum illud & Deo gratum corpus deposuerunt: mansit autem gloria eiusmodi vt extingui non possit. Nos autem imposito sine narrationi, eum qui percipi potest ex narratione bonum odorem percipimus.

[Annotata]

a Longus: Cum enim in Deum spem omnem posuisset, non mirum si se diuina ope adiutum sensit.

b Idem, Luppicini.

c Seleucia hæc Pieria cognominatur a Ptolemæo, Strabone, Cicerone: sita est non procul Antiochia.

d Colitur S. Aphraates 7. Aprilis, S. Theodosius II. Ianuarij, quo die illius ex Theodoreto Acta dedimus.

CÆDES ANTIOCHENORVM a S. Macedonio impedita.
ex Theodoreti historia Eccles. l. 5. c. 19.

Macedonius Crithophagus, anachoreta in Syria (S.)

[1] a Avgusta ante virum (Theodosium seniorem) migrauit e vita. Post cuius mortem non ita diu, facinus quoddam forte fortuna commissum accepimus, quod incredibilem amorem Imperatoris, [Ob graue tributum,] quo eam complexus est, perspicue patefecit. Imperator crebritate bellorū coactus, nouum quoddam & peregrinū tributi genus ciuitatibus imposuit: quod quidem Antiochia nō tulit: sed plebs, cum videret eos, a quibus exigebatur tributū, propter inficiationem suspendi; cum alia patrat maleficia, quæ multitudo imperita, occasionem seditionis nacta, patrare solet: tum b statuam æneam omni genere laudis exornandæ Placillȩ (id enim nomen Imperatrici fuit) erectam deturbat, [Augustæ statuam deiiciunt Antiocheni:] & per magnam vrbis partem trahit.

[2] Quibus auditis Imperator, vt par erat, grauiter commotus, omnia priuilegia vrbi illi adimit, & principatum Laodiciæ vicinæ ciuitati tribuit: quippe istud Antiochenos ægerrime laturos (nam c Laodicenses ab antiquis iam temporibus aduersus Antiochenos graui inuidia exarserant) existimauit. [multantur a Theodosio,] Postremo se vrbem incensurum, penitusque vastaturum minatur, atque adeo in pagum redacturum. Porro Magistratus quosdam in illo audaci facinore deprehensos, [extrema minante.] prius interfecerunt, quam de ipsa tragica clade Imperator certior factus esset. Imperator autem quamquam omnia, quæ fuerat minatus, imperauit fieri; tamen d lex, quæ hortatu magni illius Ambrosij lata erat, obstabat, quo minus fierent.

[3] Vbi vero nuntij qui vrbi Imperatoris minas exponerent, eo adueniunt, nempe Elebechus id temporis Dux exercitus, & e Cæsarius Præfectus Palatij, quem Romani Magistrum aulæ vocant; [Huius Duces compellat Macedonius] omnes minis illis perterriti in magno metu erant. At virtutis athletæ, qui ad montis radices habitabant, quique permulti erant, & viri optimi, hos duos & monere & hortari cœperunt. Ex quorum numero fuit sanctissimus Macedonius, vir tum rerum quæ in communi vita geruntur inscius, tum litterarum sacrarum prorsus ignarus. Iste in montium verticibus vitam agens, noctes diesque omnium Seruatori sinceras preces offerre solebat: [cum auctoritate;] qui neque Imperatotis violentiam pertimescere, neque de potestate eorum qui missi erant laborare visus est: sed in media vrbe, prehenso alterius pallio, ambos ex equis descendere iubet. Illi vero cum viderent senem statura exigua, pannis sordidis amictum, primo indignari quidem, sed vt primum a quibusdam eorum qui antecedebant, viri illius virtutem didicerant, desilire de equis, illius genua amplecti, veniam denique petere cœperunt. [iubetq; Imperatori dici ne hominem Dei imaginem prosternat.] Macedonius diuina imbutus sapientia, tali oratione eos compellat: Dicite, Viri Clarissimi, Imperatori hæc verba: Non solum Imperatorem eum esse, verum etiam hominem. Itaque ne oculos tantum modo ad Imperium adiiciat, sed suam ipsius naturam mente complectatur. Nam cum homo sit, illis imperat qui sunt eiusdem naturæ participes. Humanam autem naturam ad imaginem & similitudinem Dei fabricatam esse. Quare ne tam crudeliter & inhumane imaginem Dei e medio tolli iubeat. Nam bilem mouet opifici, cum eius imaginem contumeliose tractet. Consideret enim, quam iniquo animo tulerit ipse, æneā coniugis imaginem contumelia affectam esse: se tamen in imaginem Dei contumeliosum esse non dubitare. Ac quantum intersit inter imaginem inanimam & animatam, viuam, & rationis compotem, omnibus qui sunt mente præditi perspicuum est. Illud præterea secum cogitet, nobis perfacile esse pro vna ænea imagine multas fabricari; sed eum non posse omnino facere vel pilum vnum illorum qui interfecti sunt.

[4] [Placatur Theodosius.] Hac audita oratione, viri illi admirabiles eam ad Imperatorem retulerunt: qua cum eius iracundiæ flamma restincta esset, pro minis quas iactauerat, scripsit litteras quibus se purgaret, iræque caussam in illis exposuit. Non oportebat, inquit, si quid a me peccatum esset, coniugem, mulierem summis laudibus merito decorandam, post mortem tantam contumeliam subire: sed si qui mihi succensuissent, in me furentis animi impetus conuertisse debuerant. Adiunxit etiam, se acerbe tulisse, & valde animi discruciatum esse, cum intellexisset quosdam a Magistratibus trucidatos fuisse. Ista quidem a me sunt propterea commemorata, quod tum iniquum putabam, vt libertas loquendi, a Macedonio monacho longe præstantissimo vsurpata, obliuione deleretur: tum perutilem illam legem, magni Ambrosij suasu conscriptam, omnium oculis subiicere cupiebam.

[Annotata]

a Ælia Placilla, siue Flaccilla, vxor Theodosij senioris, obiisse videtur anno Christi 385. Nam anno 384. peperit Honorium mense Septembri. ast anno 386. Galla Placidia, Valentiniani senioris filia, secunda Theodosij coniux, Constantinopolim venit. Placillæ, siue Flaccillæ, virtutes describunt Theodoretus cap. 18. & S. Ambrosius in funere Theodosij, & potissimum S. Gregorius Nyssenus in oratione funebri de ea habita.

b Sozomenus lib. 7. cap. 23. & Zosimus lib. 4. scribunt etiam Theodosij deiectas statuas.

c Laodicea Syriæ vrbs maritima, prope Libani montis radices. Sub Seuero Imperatore, magna æmulatione & odio hæ ciuitates seditiones inter se agitarunt, [Laodicea.] & Antiochia Laodiceæ in seruitutem adiudicata est, vt tradunt Herodianus lib. 3. historiæ sui temporis, & Suidas in Seuero.

d Cum Theodoreto Sozomenus, & Nicephorus lib. 12. cap. 43. hæc referunt ad tempus posterioris aduentus Theodosij in Italiam aduersus Eugenium Tyrannum, [Tempus tumultus Antiocheni.] quem vicit sustulitq; an. Ch. 394. cum antea anno 390. ob cædem Thessalonicensem aditu ecclesiæ a S. Ambrosio prohibitus, lege sanxisset, vt latæ in reos sententiæ executio in dies triginta differretur. Verum ante hanc legem & cædem Thessalonicensem, suscitatum ac sedatum fuisse hunc tumultum, tempore expeditionis contra Maximum an. Ch. 388. scribit Zosimus lib. 4. & sequitur Baronius. S. Ambrosius epist. 17. siue, vt alij ediderunt, 29. ad Imper. Theodosium de synagoga Iudæorum incensa, meminit & Maximi debellati, & iniuriæ Antiochenis condonatæ.

e Videtur Fl. Cæsarius esse, qui an. Ch. 396. cum Nonio Attico Consul fuit, cuius & infra 28. Ianuarij mentio fiet, cum de æde S. Thyrsi agemus. Nicephorus cap. 44. Gregorij Nazianzeni fratrem scripsit, perperam; cum ille sub Valente diem extremum obierit.

ANTIOCHENI TVMVLTVS HISTORIA,
ex Hom. 17. S. Chrysostomi ad pop. Antioch.

Macedonius Crithophagus, anachoreta in Syria (S.)
a

Ex S. Chrysostomo.

[1] Innumera expectauimus mala; omnium substantias direptum iri, habitacula cum habitantibus comburenda, ciuitatem medio tollendam ex orbe, & ipsius reliquias omnes perituras, aratrum ipsius terram suscepturam. [Theodosio Imp. missis Ducibus vrbi Antiochiæ extrema minante,] Sed ecce hæc omnia intra expectationem tantum steterunt, & in opus non processerunt. Nec hoc solum est mirandum, quod tantum periculi Deus abstulit; sed etiam quoniam magnis nos affecit beneficiis, & ciuitatem nostram ornauit, nosque per hanc tentationem & calamitatem probatiores effecit. Quo vero pacto, ego dicam. Nam quando a Rege missi ad commissorum inquisitionem, tremendum illud constituere iudicium, omnesque ad malefactorum pœnas vocabant, & variæ mortis omnibus erat expectatio; tunc vertices montium b habitantes monachi propriam exhibuere sapientiam. Namque tot annis in cauernis suis conclusi, nemine aduocante, suadente nemine, postquam nubem tantam ciuitatem circumstantem viderunt, [veniunt eo anachoretæ:] tabernacula speluncasque suas derelinquentes, vndique confluxerunt, velut c Angeli quidam de cælo profecti. Et erat cernere tunc ciuitatem similem redditam cælo, cum vbique occurrerent illi Sancti, vel ex aspectu solo dolore pressos consolantes, & ad omnem calamitatis contemptum inducentes. Quis enim illos conspicatus, mortem non derisisset? non despexisset vitam?

[2] Nec hoc solum erat mirabile; sed quod ad Principes ipsos accedentes, cum fiducia loquebantur pro reis, & omnes sanguinem effundere parati erant, [Duces interpellant, & miseros defendunt;] & capita deponere, vt captos ab expectatis tribulationibus eriperent: & dixerunt se non prius recessuros, quam Iudices parcerent ciuitatis populo, vel se communiter cum reis ad Regem legatos mitterent. Religiosus est, inquiunt, qui nostræ genti dominatur, fidelis, cum pietate viuens. Nos igitur ipsum omnino reconciliabimus: non permittemus vobis, neque concedemus ensem polluere, nec vllius abscindere caput. Si vero hoc non fertis, & nos cum ipsis omnino moriemur. Grauia quidem patrata sunt, & nos confitemur, sed Regis humanitatem non excedit gestorum iniquitas.

[3] Dicitur d quidam ipsorum aliud verbum sapientiæ plenum dixisse; [præcipue Macedonius;] Quod statuæ quidem deiectæ rursum erectæ fuerunt, & propriam receperunt formam, & factum correctionem habuit celerrimam: si autem vos Dei imaginem occideritis, quomodo rursum poteritis commissum reuocare? quomodo perditos resuscitare, & animas corporibus reddere? Multa & de iudicio ipsis disseruere. Quis non consternaretur? quis non virorum sapientiam admiraretur? Quoniam quædam reorum mater, nudato capite & canis ostensis, iudicaturi equum freno apprehendit, & per forum prætercurrens, sic ad iudicium simul ingressa est; omnes obstupefacti sumus, omnes admirati pietatem & magnanimitatem: quomodo non magis ad hos obstupescere oportet? Illa enim etiamsi mortua esset pro filio, nihil mirandum: magna enim naturæ vis, & inexpugnabilis viscerum necessitas. Hi vero non genuerunt, [miranda caritate & magnanimitate:] nec educarunt: imo vero quos non nouerunt, quorum nomen non audierunt, quibuscum numquam conuersati sunt, quos ex sola nouerunt calamitate, intantum amauerunt, vt etiamsi infinitas habuissent animas, omnes pro illorū salute tradere vellent. Neque mihi dicas hoc, quod non iugulati sunt, nec sanguinem effuderūt: sed quod tanta cōtra Iudices vsi sunt libertate, quanta solos de salute sua desperatos vti verisimile fuit: & tali cum sententia de montibus ad tribunal cucurrerunt. Nec enim nisi prius se neci præparassent cuilibet, tam libere potuissent Iudices alloqui, & tantam tunc exhibere magnanimitatem. Etenim ante prætorij ianuas totos dies agebant sedentes, abducendos de carnificum manibus eripere parati.

[4] Vbi nunc sunt pallia gestātes, & profundam ostentantes barbam; & baculos dextera ferentes, externorum e philosophi, cynica piacula, submensalibus canibus miseriores, ventrisque caussa cuncta facientes? Omnes tunc ciuitatem deseruerunt, resilierunt omnes, [cum fugissent Philosophi,] in cauernas conditi sunt: soli vero, qui per opera vere philosophiam exhibent, ac si nullum ciuitatem malum comprehendisset, sic intrepide in foro apparuerunt. Et vrbem quidem habitantes, ad montes & deserta auolauerunt; eremi vero incolæ in vrbem ingressi sunt, per ipsa dæmonstrantes opera sua, quod superioribus diebus non destiti dicens, quod cum virtute viuentem neque fornax quidquam lædere poterit. Tanto est animæ sapientia omnibus sublimior, & suauibus & tristibus cunctis: nec enim in illis mollescit, nec ab his contrahitur & humiliatur, sed per omnia manet æqualis, propriam fortitudinem & vim exhibens. Quem enim non redarguisset præsentis temporis difficultas? Proceres nostræ Reip. in potestatibus existentes, diuitias immensas sortiti, [& Primites vrbis;] qui multam apud Regem licentiam habebant, domos deserentes orbas, omnes de propria salute consultabant: & amicitia omnis & cognatio tunc redarguebatur: & quos olim nouerant, in tempore calamitatis hos ignorare, & ab aliis ignorari optabāt: monachi vero, homines pauperes, veste plus nihil habentes vili, viuentes in rusticitate, nulli esse apparentes, in montibus & saltibus versantes, velut quidam leones, magno & alto sensu præditi, omnibus pauefactis & trepidantibus, in medio consistentes, malum dissoluere non multis diebus, sed breui temporis momento. Et sicut generosi bellatores non tantum aduersarios complexi, sed etiam visi tantum in acie, & vociferati, aduersarios conuertunt; sic & hi f die vna & descenderunt & soluerunt calamitatem; & ad propria reuersi sunt tabernacula. Tanti est philosophia Christo in genus humanum introducta. Et quid dico de diuitibus, [metuerent ipsi Duces vindictam differre.] & in potestatibus constitutis, cum & iudicandi potestatem assecuti, summa administrantes imperia, ab his ipsis rogati monachis, vt cum venia sententiam ferrent, euentus se dominos esse negauerint? Haud tutum enim, sed periculosum esse, non tantum iniuriam inferre Regi, sed etiam eos, qui contumeliæ rei conuicti sint, impunitos dimittere.

[5] Sed hi omnibus fuere potentiores, & animi magnitudine & tolerantia, assidentes supplicarunt, vt quam a Rege non acceperant potestatem, hanc exhiberent; & manifestatis his qui rei essent, iudicantibus persuadere potuerunt, ne damnationis sententiam efferrent, [cupientibus ipsis adire Imperatorem;] sed ad Regis sententiam eos reiicerent: & promiserunt se illi persuasuros, & effecturos vt omnino veniam daret his qui in se peccauerant, & peregrinationem aggressi sunt. Sed iudices ipsorum sapientiam reueriti, & sensus altitudine perculsi, hanc eos longam g obire viam non permisere: sed si dumtaxat ipsorum voces haberent in scriptis, [mittuntur alij cum eorum litteris.] se cum litteris discessuros, & Regem exoraturos, vt omnem iram dimitteret, spoponderunt: quod & fore expectamus. Etenim cum sententia diceretur, ingressi multi sapientiæ verba dixere, & per litteras Regi supplicauerunt, & iudicij fecere mentionem, & se sua deposituros esse capita dixerunt, nisi hoc fieret. Et has capientes in litteris voces Iudices abierunt. Quod omni corona splendidius vestram ciuitatem exornabit: & quæ sunt hic nunc gesta audiet quidem Imperator, audiet autem magna ciuitas, audiet & omnis orbis, [Res hæc honorifica futura Antiochenis.] quod tales Antiochenorum vrbem habitant monachi, vt Apostolicam exhibeant fiduciam. Et litteris nunc lectis h in castris, omnes ipsorum magnanimitatem admirabuntur, omnes ciuitatem nostram beatam vocabunt: & malam repellemus famam, & scient omnes, quod gesta non ciuitatem inhabitantium fuere, sed hominum externorum & perditorum: & idonea ciuitatis morum demonstratio, monachorum erit testimonium.

[Annotata]

a Nicephorus: Multæ sunt eius, quas hoc argumento composuit orationes, quas ἀνδριάντας, hoc est, statuas inscripsit. Prima ex iis, habita in tumuliu subuersionis imaginum, est homilia 2. ad populum Antiochenum.

b Horum dux & antesignanus fuit S. Macedonius. Fronto Ducæus noster censet intelligi montem Casium, Antiochiæ imminentem, vt constat ex Ammiano Marcellino lib. 22. & Plinio lib. 5. cap. 22.

c [Monachi Angeli.] Idem Chrysostomus homil. 52. de Pœnitentia 5. Propter monasteria, & illos qui vitam angelicam sunt complexi. Theodoretus lib. 3. contra Græcos: Angelorum vitam imitati, fugerunt legitimam corporum commixtionem.

d S. Macedonium intelligi, clarum est ex Theodoreto.

e Hinc Zosimus redarguitur mendacij, qui tradit Libanium vna cum Hilario pro salute ciuitatis legationem suscepisse ad Theodosium Imperatorem, vt bene aduertit Baronius an. Ch. 388. nu. 11. qui putat Libanium sub Valente obiisse, aut saltem vix ad initium imperij Theodosij vitam produxisse.

f Intelligit generosum illum actum, quando ambos Duces aggressi sunt; quo die plena victoria reportata est, cum ante totos dies ad fores Prætorij excubuissent.

g Constantinopolim vsque.

h Comitatum, siue aulam Imperatoris significat, cuius palatij ministri Castrensiani vocabantur; & Castrensis palatij magistratus, ac sub huius dispositione pædagogia erant, ministeriales Dominici & cura palatiorum, vt ex codice Theodosiano hic docet Ducæus.

DE S. EPHREM EPISCOPO, ET S. EVSEBIA, siue XENE, VIRG. MYLASÆ IN CARIA.

Secvl. V.

[Praefatio]

Ephrem, Episcopus Mylasensis in Caria (S.)
Eusebia sive Xene, Virgo Mylasae in Caria (S.)

Ex variis.

[1] Mylasa, siue Mylassa, aliis Mylas, antiquis nota geographis & historicis Cariæ ciuitas est, haud longe a sinu maris Aegæi, qui inter Miletum & Halicarnassum patet. Episcopalis hic Sedes fuit, quæ in Notitia Episcopatuum Miræ lib. 3. ex dispositione Leonis Imperatoris, [Mylasa vrbs Episcopalis.] cognomento Philosophi, corrupte Mylansorum legitur, sub Metropolita Stauropolitano, ac Patriarcha Constantinopolitano. Vita S. Eusebiæ infra, & Menæa Græcorum τῶν Μυλασσῶν πόλιν appellant.

[2] Tres huius loci Episcopi in subiecta Vita referuntur, S. Ephrem, Cyrillus, & S. Paulus, quorum postremi duo S. Eusebiæ æquales fuere: [S. Ephrem isthic Episcopus;] vixit vero illa, vt mox patebit, quinto seculo. At quando S. Ephrem vixerit, non constat. Eius hoc die, quo obiit S. Eusebia, memoria agebatur in vico Mylasæ suburbano Leuce, vbi sacrum eius corpus seruabatur. Reliqua eius acta interciderunt; imo nec memoria in fastis seu Græcorum seu Latinorum reperitur, nisi forte is sit, qui in antiquo Martyrologio MS. S. Lamberti Leodij legitur XII. Maij. Et sancti Patris nostri Effrem; qui alius videtur ab Ephrem Diacono Syro, illustri scriptore, quem idem Martyrologium his verbis refert 1. Februarij: Eodem die B. Effrem Edissinæ Ecclesiæ Diaconi.

[3] Ferrarius in noua Topographia ad Martyrol. Roman. ita tres supra memoratos refert: XXV. Ianuarij, Eusebia Romana Hospita. [& Paulus vir sanctus.] Metaphr. Ephrem & Paulus Episcopi: de quibus in Vita S. Eusebiæ. Pauli virtutes pluribus describuntur infra, vbi S. Paulus, sanctus ille Paulus, venerabilis Dei famulus, & c. nominatur; diciturq; creditum sibi a Deo gregem sancte & irreprehensibiliter rexisse, atque in maius gratiæ incrementum profecisse: atque eius precibus narrantur & fugati dæmones, & variæ factæ curationes. Hæc Auctor coæuus. Addit Metaphrastes, vitam eius post mortem miraculis comprobatam. Imo sacras eius reliquias in templo S. Andreæ repositas fuisse vterque asserit. Quo tamen die colatur nobis ignotum. Aliquamdiu S. Eusebiæ superstes fuisse dicitur, nec vspiam eius dies obitus exprimitur.

[4] Eusebia in baptismo appellata, vt tutius lateret, se Ξένην, Xenam, quod hospitam, [S. Eusebiæ, siue Xenes, natalis,] aut peregrinam sonat, vocari iußit. Solenni eam cultu hoc die celebrant Græci in suis Menæis, Anthologio, & apud Maximum Cythereum; e quibus vitæ compendium damus. Menologium a Canisio editum hoc die: Sanctæ Matris nostræ Xenes. referunt etiam minora Menologia, Horologia, & Kalendaria Græcorum, quæ secutus Molanus in addit. ad Vsuardum; Die vigesima quarta sanctæ Matris Xenæ. Eamdem refert Galesinius in Notis. Quod vero dies sepulturæ pro Natali sæpe colatur, Acta ex Metaphraste a Lipomano & Surio die XXV. Ianuarij adscripta. Secutus Molanus eodem illam die refert in addit. ad Vsuardum: Apud Metaphrasten, S. Eusebiæ, quæ cognominata est Hospita, vel Externa. Videtur Molanus hanc a Xena, quam pridie retulerat, diuersam existimasse. Ferrarius eodem die: Mylassæ in Caria S. Eusebiæ, cognomento Hospitæ. & in Topographia, vt supra dictum.

[5] S. Xenæ, siue Eusebiæ, meminit Nicephorus lib. 14. c. 52. vbi cum narrasset floruisse vitæ sanctitate SS. Theoctistum, Euthymium, & Gerasimum, [ætas,] (qui obierunt anno Ch. 467. 472. & 475.) atque Eudociam Augustam ab Eutychianorum factione ad veritatem doctrinæ Catholicæ rediisse; & S. Sabam a S. Euthymio ad vitā monasticam admissum fuisse; (hoc anno. Ch. 458. contigit, illud paullo ante, vt dictum est 20. Ianuarij ad Vitam S. Euthymij) subdit deinde: Eisdem temporibus & Titus Bostrensis viguit: item Bassa, Tatiana, & admiranda Melana: præterea celebris illa Xena, in qua virtutis perfectionem satis corona illa insignibus stellis contexta declarat. De hac corona in Vita agitur, quam geminam habemus: alteram a Metaphraste conscriptam, quam Latio a Gentiano Herueto donatam vulgauit Lipomanus, atque ex eo Surius. Alteram, eamq; magis genuinam, e vetusto Græco codice Latine versam damus. Auctor anonymus est, [vita.] sed Eusebiæ synchronus. patet e prologo. Et fuere plures ea tempestate, qui Sanctorum res gestas, laudabili studio, tradere litteris laborarēt.

VITÆ EPITOME,
ex Menæis & Anthologio Græcorum.

Ephrem, Episcopus Mylasensis in Caria (S.)
Eusebia sive Xene, Virgo Mylasae in Caria (S.)


a Peregrinatur ab hac vita peregrina,
Quam etiam ante vixerat, vti vere erat, Peregrina.
Moriuntur b ambæ Xenes ancillæ,
Quibus illius virtutes non erant peregrinæ.
Ad cæli hospitalitatem c Xene quarta venit.

Perbeata hæc & celeberrima Xene, illustrissima vrbe Roma oriunda fuit, genere in primis claro & inuidēdo nata. Parentibus illam matrimonio collocare iam parantibus, [Eusebia, ne nubat, domo profugit.] instructisque nuptiis, ex ipso thalamo cum duabus ancillis profuga, per mare peregrinatione instituta, varia permutauit loca, tandemque ad Mylassorum oppidum peruenit, ductu maxime venerabilis Pauli monachi, qui d Alexandriæ diuino nutu in illam incidit, & dux illi ad meliora factus, in hac ciuitate collocauit, vbi modico ad memoriam S. Stephani protomartyris extructo sacello, cum duabus ancillis, & aliis quibusdam paucis virginibus quæ conuenerant, [sancte viuit:] disciplinam religiosam arctissime coluit, atque per omnium voluptatum fugam, continentiamque & summam vitæ patientiam, seipsam ad Cœlitum vitam propius admouit: quam cum feliciter ad finem vsque prosecuta esset, diuinum sanctitatis testimonium post obitum est indepta. Ipso quippe meridie, cum sol terram clarissime illustraret, stellata crux visa est, quam alius astrorum chorus coronabat; [miraculis post mortem illustrata.] vt videretur esse ipsius Sanctæ corona, ob diuturna ieiunia, peruigilia, & virginitatis incorruptam laudem, a Deo missa. Idque inde clarum euasit, quod sacro eius corpusculo humi condito, spectatus ille siderum chorus & corona euanuerit. Statum porro & conditionem S. Xenæ, altera ancillarum eius, iam morti vicina narrauit, quæ, inquam, eius esset patria, quod illustre genus, generisque cognomen. Eusebia enim vocabatur, verum vt latere posset, se Xenam nominarat.

[Annotata]

a Assidua hic ad nomen Ξένης allusio. Græce est:

Ἀποξενοῦται τοῦδε τοῦ βίου ξένου
Οὗ ζῶσα καὶ πρὶν, ὡς ἀληθῶς ἦν ξένη.
Θνήσκουσιν ἄμφω τῆς Ξένης αἱ δουλίδες,
Ὀυ τῶν ἐκείνης ἀρετῶν οὖσαι ξέναι.
Οὐρανοῦ ἐις ξενίην Ξένη ἦλθε τετάρτη.

b Insinuatur aliqua duarum quoque ancillarum, & peregrinationis atque exercitationis sociarum, publica memoria, in sacris recoli solita: & fuere sane singulari etiam virtute conspicuæ.

c Obscura hæc. Quomodo quarta Xene? potius Paulus quartus fuit, qui cælo hospes succederet.

d Imo in Coa insula in eam incidit Paulus, atque inde Mylasam abduxit. Fœdius hallucinatus Anthologij auctor, dum Alexandriæ extructo oratorio vixisse & obiisse, nulla Mylasæ facta mentione, tradit.

VITA
Auctore eius æquali, anonymo;
ex veteri Græco MS.

Ephrem, Episcopus Mylasensis in Caria (S.)
Eusebia sive Xene, Virgo Mylasae in Caria (S.)

Avctore æqvali anonymo, ex ms. Græco.

CAPVT I.
S. Eusebiæ fuga e patria.

[1] aActa omnia & elogia Sanctorum mirabilem imitantur splendorem. [Sancti stellis similes.] Quemadmodum enim astra, situ quidem fixa, vniuersum tamen orbem terræ illustrant, eademque & ab Indis spectantur, nec se occulunt Scythis; continentem irradiant, & in mari lucent, reguntque nauigantium cursum; & quamquam eorum ob multitudinem ignota sint nomina, est tamen ob venustatem admirationi intuentibus fulgor; ita & singulorum Sanctorum licet inclusæ sepulcris reliquiæ sint, potentia tamen non est terræ limitibus circumscripta. Enimuero & nostris quoque temporibus ingens miraculum ac præclarum mysterium diuinitus propositum est, quod scriptis tradi, ac commendari posterorum memoriæ, arbitror oportere.

[2] [S. Eusebiæ Romana,] Nata est Romæ apprime claris & illustribus ac Christianis parentibus vnigenita filia. Hanc vrbis illius Optimatum quidam dari sibi coniugem poposcit: nec abnuere parentes, cum is & dignitate & opum amplitudine polleret. [sponso promissa,] Dicta nuptiis dies. Puella vero diuinis dignata amoribus, æterno copulari sponso ardentissime cupiebat: id tamen desiderium suum parentes omnino celabat. Sciebat enim illos eiusmodi quid de se ne auditu quidem posse sustinere, quod in ea, vnica facultatum suarum maximarum hærede, spem omnem haberent repositam.

[3] [duabus ancillis propositum seruandæ virginitatis aperit:] Habebat autem ex omni ancillarum numero duas præclare secum consentientes, quippe a prima ætate secum educatas. Has ergo seorsim euocat, itaque alloquitur: Committere vobis rem quampiam volo: adiuro autem vos per Deum, ne cuiquam mortalium quæ molior prodatis; sed mihi potius & vos opem feratis, quo & vestras ipsæ animas saluetis, & meam subleuetis miseriam. At illæ: Quodcumque iusseris, Domina, faciemus; præsertim cum, vt spondes, ad animarum nostrarum spectet vtilitatem, & paratæ sumus pro te mori potius, quam quidquam eorum quæ dixeris proferre. Addidere hæc fiduciam Virgini. Nostis, inquit, constitutum esse parentibus, vt me viro tradant. Ast ego decreui omnino non inire coniugium, quod mihi acerbum & molestiæ plenum videtur, cum aliud non sint vniuersa huius vitæ bona, nisi vmbra, fumus, somnium. Agite ergo, obaudite mihi, & in commune sanctam eligamus vitam: sique Dei voluntas est, & meo adstipulamini consilio, & quæ dixi seruate. Quid deinceps facto opus sit videbimus. Credite mihi, etiamsi hæc ad parentes referantur meos, & quiduis ij machinentur, adeo vt me igni quoque, ferro, ac bestiis obiiciant, neque sic tamen animi mei propositum subuertent, Christo meo mihi opem ferente. His illæ auditis, Fiat, aiunt, Domini voluntas: namque idem nobis decretum est, & tecum, si ita sors tulerit, mori malumus, quam sine te regnare.

[4] Glorificabat Deum his auditis virgo. Cumque pari omnes zelo ducerentur, quotidie deliberabant quid aut qua ratione aggrederentur, [sua clam elargita pauperibus,] Deumque sibi precibus adiutorem conciliabant. Indies igitur diuino sese labori dedebant. Interim suis ipsa ac duarum ancillarum manibus facultates largitur pauperibus, illud tamen sedulo cauens, ne quid parentes persentiscant. Aderat constitutum nuptiis tempus, omnibusque iam paratis, in rem suam intenta erat virago cum geminis ancillis. Muliebria ergo ponunt vestimenta, & habitu viros mentitæ, [veste virili induta cū ancillis profugit;] quædam secum necessaria tollunt, omnibusque circa domestica occupatis, cum ianuam patentem reperissent, consignantes se signo Crucis, Esto nobiscum, inquiunt, Fili Dei, & viam tuam demonstra nobis, in qua gradiamur: nam propter nomen tuum domum istam, & quæ in ea sunt cuncta relinquimus, eligimusque affligi & propriis exui, te desiderantes, te quærentes.

[5] Hæc cum lacrymis precatæ, domo egrediuntur flentes simul ac gaudentes. Iamque iter ingressas ita lacrymans eas affatur Dei ancilla: Vos mihi deinceps sorores & dominæ eritis. Ego vobis, quoad viuemus, famulabor. [has hortatur ad mūdi contemptum.] Tantummodo, dominæ meæ, relinquamus propter Deum cuncta, nec quidquam curemus eorum quæ in terra sunt, terrena abdicemus omnia, animæ dumtaxat nostræ vt saluȩ sint adnitamur, vanas & noxias mittamus huius vitæ sollicitudines. Credamus Domino dicenti: Si quis reliquerit patrem aut matrem aut domum aut substantiam propter me, cētuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Matth. 19. 29.] Obsecro, sorores meæ, saluemus animas nostras.

[6] Hæc illa prosequente, ad mare perueniunt, repertoque nauigio quod mox vela facturum videbatur, [Veniunt Alexandriam inde in Co insulam:] illud conscendunt, & vento vsæ secundo, intra paucos dies Alexandriam appellunt: indeque rursus egressæ veniunt in b Coum Insulam: vndique enim fugiebant, ignotum quempiam locum vestigantes, ne perquisitæ a parentibus inuenirentur. Cum ergo nihil metuendum suspicarentur, vestitum rursum muliebri virilem commutant, conductaque in quieto & semoto a turbis loco domuncula, [habitum resumunt:] in ea habitarunt Dominum precantes, vt eis hominem mitteret qui earum gereret curam.

[7] Monuit vero sancta illa Dei ancilla sodales suas, Hortor, inquiens, vos per Deum, sorores meæ, [iubet patriam celari, Xenen se dici.] vt caueamus ne patriam nostram aut consilium cuipiam aperiamus, aut cur domo discesserimus, quodve mihi sit nomen, ne fortasse nominis patriæve indicio nos parentes mei deprehendant. Adiuro vos per Dominum, vt isthæc omnia quoad vixero religiose obseruetis, neque vlli quidquam eorum, quæ aut gesta sunt a nobis, aut gerentur deinceps, indicetis. At si quis fortassis nomen meum sciscitetur ex vobis, respondete Xenen me, id est Peregrinam appellari. Cum hæc illa præcepisset, ipsæque seruaturas se cuncta addixissent, flectit cum iis genua, & cœpit lacrymari Dei agnicula, ac dicere: Deus fac nobiscum peregrinis, miseris, & humilibus misericordias tuas & miserationes tuas, sicut fecisti cum Sanctis tuis omnibus, & mitte nobis hominem tibi acceptum, per quem possimus & nos humiles saluari.

[Annotata]

a Hunc prologum omisit Metaphrastes, vt fere solet, breuiori substituto proœmio.

b Cous, Coa, Cos, Co, maris Ægæi insula, ab Halicarnasso Cariæ vrbe quindecim millibus passuum distans, teste Plinio lib. 5. cap. 31.

CAPVT II.
Vita monastica. egregiæ virtutes.

[8] Cvmque isthæc Deum orassent, ex domicilio suo egressæ prospexerunt, & ecce velut a portu veniebat senex quidam venerabilis, habitu quidem monachi, vultu vero nescio quid Angelicum præ se ferens. [Paulum Mylasensem rogat, vt ipsarum curam suscipiat:] Quem conspicata Christi Virgo, ad eius accidit pedes, lacrymisque perfusa hæc ait: Peregrinam in alieno solo ne despicias, ne auerseris miseram & egentem, ne respuas deprecationem humilis peccatricis; sed Apostolum Paulum imitatus, esto Dux noster & magister, sicut & ille a Theclæ fuit. Memento illius, quam iustis, Deus mercedem redditurus est, meque ac duas has sorores meas salua. His auditis, venerabilis Dei famulus & ipse solutus in lacrymas, dixit: Quid vultis vt faciam vobis? Illa autem: Vt post Deum noster fias Pater & magister, & ducas nos vbi saluas nos fore putaueris: quippe peregrinæ sumus, nec quorsum tendamus sat nouimus; erubescimus enim in alicuius venire conspectum. Ille vero: Vnde estis, & quam ob rem ita solitariæ? Sancta vero Dei Virgo respondit: b Peregrinæ sumus, serue Dei, simulque decreuimus e patria abire, & in hæc venire loca. Deum itaque precamur nocte dieque, vt mittat nobis hominem, per quem saluæ fieri queamus. Ecce igitur Deus ostendit mihi sanctitatem tuam, quæ nostram possit suscipere infirmitatem. Ille vero, Credite mihi, inquit, sorores, & ego hospes sum in hac regione. Nunc primum, vt videtis, e sanctis locis oratione facta venio, & in patriam reuertor. Dicit ei Dei famula: Ex quibus partibus est sanctitas tua, Domine mi? Ille vero: Ex partibus Cariæ sum, Mylasa vrbe. Dicit ei iterum Christi sponsa: Obsecro sanctitatem tuam, quodnam est munus quod geris? videor enim Episcopalem quamdam in te speciem atque habitum videre. Respondit Dei seruus: Ignosce mihi, soror, homo peccator sum, & monachico habitu indignus, misericordia autem Dei Sacerdos sum, & Præfectus paucorum Fratrum monasterij gloriosi Apostoli S. Andreæ, nomine vero Paulus dicor. Hæc vt audiuit Christi famula, gratias egit Deo, dicens: Benedictus sis Deus, quia exaudisti me humilem, & misisti sicuti Theclæ Paulum, vt me saluet cum duabus meis sororibus his. Deinde ad eum conuersa, Obsecro te, inquit, serue Dei, ne despicias hospitas & solitarias nos, sed secundum Deum sis nobis Pater.

[9] Respondit ipsis Dei famulus: Dixi vobis, quod & ego hospes sum, [cum eo Mylasam abit:] quidque vobis facere possim hoc in loco haud video: si vero in ciuitatem meam veneritis, spero fore vt Deus vobis adsit, & ego pro virili curam vestri geram. Illæ autem cum lacrymis ad pedes ipsius prostratæ dixerunt: Omnino, Dei famule, nos tecum adsume: ibimus quo iubes: tantum miserere peregrinarum, & Dux noster esto ad vitam. Eas igitur homo Dei secum assumit, venitque in Mylasorum ciuitatem. Hic cum domicilia quædam in loco ab omni vulgi strepitu remoto reperissent, c vicina tamen sanctæ Dei Ecclesiæ; emit illa Virgo Christi: atque ibi oratorio erecto in honorem S. Stephani Protomartyris, intra breue tempus monasterium constituerunt, [monasterium ædificat:] curam illarum gerente sancto illo Paulo. Nemo igitur prorsus cognouit quamdiu vixit, vel vnde esset sancta illa Virgo, aut quā ob caussam excessiset e patria, aut quomodo vocaretur, sed proprium suum nomen omnibus dicebat Xenen, siue Peregrinam, esse. Quoniam autē Dominus Paulus dicebat eas se ex Coorum ciuitate adduxisse, persuasum fuit omnibus, inde oriundas esse, vnde & monasterium earum Coum vocarunt.

[10] Haud ita multo post Cyrillus Episcopus obdormiuit in Domino: [Paulo creato Episcopo,] tota vero ciuitas communibus suffragiis ei Dominum Paulum subrogauit; ordinatusque est Episcopus dictæ ciuitatis. Ingressus ergo monasterium Virginum Dominus Paulus, Dominæ Xenæ persuasit, vt Diaconissam sese pateretur ordinari. Ipsa autem vere Angelicam in corpore vitam agens, [fit Diaconissa.] ita se feruori vitæ monasticæ dedidit, quamuis delicate & tenere esset educata, vt noua quadam & inusitata via ad asceticæ vitæ perfectionem niteretur: [Ieiunat multis diebus,] vt ipsi singularem eius abstinentiam dæmones horrerent, eiusque exercitationis seueritate victi cederent, neque propius ad eam auderent accedere. Stata illi bidui triduive inedia; imo & hebdomadam quandoque integram cibo caruit. Ad hunc vero sumendum vbi eam necessitas adegerat, [vescitur solo pane fletu & cinere misto:] non olus, non legumina, non vinum, non oleum, non poma, nec aliud quidquam eorum quæ calefaciendi vim habent adhibebat, sed tenui frusto panis contenta, id suis ipsa lacrymis humectans, sumptis de thuribulo cineribus commiscebat, sicque demum comedebat. Eumque morem toto vitæ tempore tenuit, Propheticum illud implens: Cinerem tamquam panem manducabam, & potum meum cum fletu miscebam. [Psal. 101. 10.] Nulla autem ex omni sororum cœtu, huius erat abstinentiæ conscia: duæ dumtaxat eius sociæ clanculum quid ageret obseruabāt, atque ipsȩ quoque sanctissima eius exempla imitabantur.

[11] Porro illa incredibilis temperantia tantam somni parcitatem peperit, vt a vespera ad horam precum, [somni parca, totas noctes orat.] qua ad oratorium sorores conueniunt, totam noctem staret sublatis ad cælum manibus orationi intenta, hocque situ quotidie a sororibus reperiebatur. Alias flexis genibus a vespera ad auroram perseuerabat, tota nocte cum lacrymis orans. Hæc cum ageret, [humilis,] ea tamen erat animi submissione, vt omnium se infimam arbitraretur. Quis ceteras eius virtutes percensebit? Quæ nobis oratio ad eius omnia recte facta deprædicanda sufficiet? Quid eius mansuetudinem dicemus? [mansueta,] neque enim vidit eam quis vnquam iratam. Potius vitam nulla vana gloria contaminatam celebremus, speciem nulla figura expressam, vultum nullo modo fucatum, pectus tranquillum. Quod denique in ea bonum opus non fuit? assiduæ vigiliæ, [virtutum studiosa,] immensa caritas, summa temperantia, omnigenæ humilitatis decus. Peccatoribus compatiebatur, errantes reducebat in viam. De vestibus vero superuacaneum est dicere. [in vestitu modesta,] Quæ enim maxime tritæ erant, eas illa, omni superior humana passione, sibi sumebat, vix adhuc iis sese dignam rata. Tota ei vita in compunctione & perenni lacrymarum profluuio exacta. Fontes ipsos aquis prius æstate destitui videres, quam eius, minime sublimes, [pietati dedita.] sed in Christum semper intentos, oculos lacrymis carere.

[Annotata]

a De ea agemus 23. Septemb.

b Metaphrastes addit, hic Paulum intellexisse Romanas esse, quod verosimile non est, cum patriam altera ancillarum diu post Eusebiæ mortem indicarit.

c Græce est, Ὀικήματα πλησίον ὄντα τῆς τοῦ Θεοῦ ἁγίας Ἐκκλησίας, καὶ τοῦ καλουμένου ἱεροῦ.

CAPVT III.
Ultima monita. obitus.

[12] Hæc igitur æternum celebranda Virgo cum e viuis esset migratura, [Die S. Ephrem vltimo Religiosas alloquitur:] memoriaque ageretur S. Ephrem eiusdem Mylassorum vrbis olim Episcopi, cumque Sanctus Paulus in Leuce pago cum vniuerso fere populo esset, vbi situm ipsius est S. Ephrem corpus; aduocatis omnibus in a oratorium monasterij Sororibus, ita eas cœpit affari: Dominæ meæ, Dominæ meæ & sorores meæ, scio quantam erga me humanitatem exhibueritis, quomodo infirmæ mihi & peregrinæ subueneritis: quare & nunc obsecro vos, [orat vt pro se precentur.] prorogate aliquantum vestram, in me famulam vestram, caritatem, & estote memores mei peccatricis & peregrinæ in vestris ad Deum supplicationibus, ne molesta mihi sint peccata mea, sed precum vestrarum adminiculo libere ad Christum euadam. Nam mihi, vt video, adest finis, dolorque est animæ meæ & tristitia ingens, quod b inordinata egrediar ex corpore, absente sancto Episcopo & Patre nostro Domino Paulo. At vos meas explete vices, cumque venerit dicite illi, dixisse humilem Xenen: Per Deum, venerande Pater, memor esto peregrinationis meæ: namque tu mihi viam commonstrasti, & perduxisti me ad vitam; hanc, inquam, vitam. ora ergo pro me vt non confundat me Dominus ab expectatione mea.

[13] Hæc illa dicente, cœperunt omnes lacrymari, & dicere: [Flentes consolatur;] Domina nostra & dux animarum nostrarum, nos deseris orphanas & miseras? Quæ deinceps nobis dux erit ad vitam? quæ nos humiles instruet? quæ intercedet pro negligentia nostra? Noli, Domina, hoc nos miserrimo tempore relinquere: recordare quod nos in hoc monasterium perduxeris: curam habe animarum nostrarum, Domina, & precare Deum vt paullulum adhuc tibi temporis largiatur, nostri gratia, vt & nos ad vitam inducas. Duæ illæ sodales ad pedes eius aduoluuntur plorantes, &, Deseris nos, inquiunt, Domina, & sine nobis discedis? quid miseræ agemus? quid peregrinæ in aliena regione: Væ nobis miseris & afflictis! Quia curam nostri non habuimus, ideo solas parat relinquere Domina nostra. Memento afflictionis nostræ, quam tecum subiuimus. Memento peregrinationis nostræ & tuæ cuius sociæ extitimus: [potissimā duas eius peregrinationis socias:] memento in omnibus tibi sedulo paruisse: memento nostri; Deoque supplica, & nos tecum assume, ne a te separemur. Magno igitur coorto eiulatu & perturbatione, cœpit & Domina Xene lacrymari, ac dicere: Scitis, sorores meæ, a quanto iam tempore clamet Apostolus Petrus: Non tardat Dominus promissiones suas, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reuerti. [2. Pet. 3. 9.] Adueniet autem dies Domini, vt fur. Hæc igitur scientes, Sorores meæ, non negligamus nosmetipsas in breui hoc tempore; sed vigilemus, accendamus lampades nostras, sumamus oleum in vasis nostris, præparemus nos in occursum sponsi, quia nescimus qua hora nos vocaturus sit Dominus. Ecce enim messis adest, & operarij parati, nutum tantum Domini expectant.

[14] Hæc ea dicente, cunctisque lacrymantibus, & ad pedes eius proiectis, [orat pro se suisq;] in cælum sustulit manus, cumque multis lacrymis ita precata est: O Deus, qui vsque in hunc diem protector peregrinationis meæ fuisti, exaudi me humilem & peccatricem famulam tuam. Memento omnium famularum tuarum, sororum mearum istarum, & serua eas, atque aduersus dæmonis insidias tuere, ad gloriam & laudem sancti nominis tui. Memento, obsecro, Deus meus, & harum duarum sororum mearum, vna mecum peregrinantium propter nomen sanctum tuum, & sicut in hac temporali vita a me non sunt separatæ, nec in regno tuo separes nos a thalamo tuo. Hæc Deum precata, omnes rogat vt sibi soli paullulum esse liceat.

[15] Omnibus igitur egressis, c conclusit seipsam solam in oratorio, duæ vero eius sodales solæ extrinsecus ante fores obseruabant: videntque illam positis humigenibus orantem; [luce & odore suaui diffusis moritur.] cumque multis horis ita iacuisset, subito effulsit lux in oratorio, tamquam fulgur, odorque suauissimus & copiosus inde adspirari cœpit. Hæ igitur continuo ingressæ, inuenerunt eam obdormisse, die sabbati, hora sexta. Egressæ igitur istæ duæ sorores flentesque reliquas aduocarunt: Matres, inquiunt, & Sorores nostræ, venite, & communem lugeamus orbitatem, plangamus murum nostræ congregationis. [lugent Religiosæ.] orbatæ sumus venerabili Matre nostra: decessit sodalis nostra: solæ sumus relictæ: Xene sancta Mater nostra obdormiuit. Omnibus vero ingressis in oratorium, & defunctam cernentibus, fletus & eiulatus magnus exortus est.

[16] Clemens vero Deus volens manifestum facere omnibus, quantus in terra fuisset absconditus thesaurus, magnum ostendit & illustre in cælo signum. Cum enim Virgo spiritum reddidisset, ipso meridie, sudo aere, apparuit in cælo corona ex stellis contexta, in cuius medio crux erat: [Cælesti portento honoratur.] omnesque id portentum viderunt. Cum igitur ciues vna cum sancto Episcopo Paulo adhuc in Leuce vico essent, & hoc in cælo prodigium cerneretur, omnesque mirarentur, & quærerent quid sibi id vellet; cognoscens in spiritu sanctus Episcopus Paulus, dixit ad vniuersam multitudinem: Domina Xene obdormiuit, atque ad eam hoc coronæ apparentis spectat portentum; absolutoq; sacrificio inde mox discessit. Secutus est eum populus, qui ad celebritatem conuenerat, vniuersus. Cum ergo cum populo in vrbem reuertisset, deprehenderunt, quod ipse prænuntiarat, mortuam Xenen.

[Annotata]

a Metaphrastes eam lecto affigit, nulla hic facta oratorij mentione.

b Græce ἀσύντακος, quod videlicet sacro viatico, & extremis mysticisq; Sacerdotum precibus non esset munita.

c Metaphrastes: e lecto descendit, & venit in oratorium.

CAPVT IV.
Sepultura. Miracula.

[17] Concurrit igitur ad monasterium ingens multitudo virorum ac mulierum, cælesti illo prodigio excita. Conclamabant vniuersi: [Concurrit ad monasterium populus,] Gloria tibi Christe Deus noster, quia multos habes Sanctos tibi in occulto famulantes. Gloria tibi Deus, qui propter nos peccatores incarnatus es & crucifixus, quia quem hic absconditum habebas thesaurum, omnibus manifestum fecisti. Gloria tibi, quia & humilem Mylasseorum vrbem hoc sanctæ mulieris cimelio dignatus es. Cum omnes flentes glorificarent Deum, cernereturque crux illa cum corona in cælo; religiosus populus zelo pietatis accensus, præsertim vero mulierum turba, ad Episcopum accedunt, & voce magna succlamant: Ne abscondas, sancte Episcope, vrbis nostræ gloriam, vt eius sileas laudem. [petitq; eam publice veneranda n proferri.] Ne margaritam occultes, quam Deus nobis ostendit. Publice hanc facem ostenta: videant omnes, cui Domino famulemur: videant Gentiles, & pudore suffundantur: videant Iudæi Crucis mysterium, & cognoscant, quem ipsi in crucem egerunt, Deum esse: videant & plangant omnes inimici Crucis Christi, videant qua ratione etiam post mortem seruos suos glorificet Angelorum Dominus: videant omnes quanto diuinitus splendore Xene, ignota & captiua ab hominibus existimata, illustretur: videant omnes, quantum humilis nostra ciuitas donum & gratiam sit consecuta.

[18] [Proferuntur reliquiæ, luce cælesti prosequente.] Cum hæc aliaque vociferarentur, accedens sanctus Episcopus, feretro humeros subiecit, vnaque Presbyteri; ac feretrum portantes, multis accensis luminibus, Deo laudem accinentes, produxere reliquias, & cum feretro in media vrbis platea collocarunt: viditque vniuersa multitudo, vt proferebatur feretrum, superne coronam consequi, crucemque in cælo apparentem: vt vero depositum feretrum, constitit supra illud crux ac corona. Confluxit vero ex vicina regione vis hominum infinita ad inusitatum hoc portentum, vt vrbs omnino esset populo conferta. Totam ergo noctem sanctæ Dominicȩ perstiterunt omnes cum Episcopo isthic vigilantes. Multæ quoque factæ isthic sanitates & curationes. [ Attactu feretri curantur ægri,] Nam quicumque morbo diuturno aut passione incurabili detinebatur, accedens, solo feretri attactu statim omni ægritudine carebat.

[19] Transacta igitur nocte sub tertiam sanctæ Dominicæ diei horam, condiderunt corpus S. Xenes, & deportarunt psallentes in locum, qui Sycenius dicitur, qui est in ipso ciuitatis ingressu versus Austrum, nam isthic vt sepeliretur obtestata erat Sancta. Vidit iterum populus, cum corpus deportaretur, ac grabatum proueheretur, simul moueri illū in cælo spectabilem circulum cum cruce: rursumque, vt depositum est, superne constitisse. Accessere igitur quotquot poterant ex populo, [& linteis eodem attactu sacratis:] magna fide, & superposita reliquiis lintea in frusta, ad curationes cuiusuis ægritudinis, partiti sunt. Episcopus igitur cum venerabili Clero corpus vngens, isthic in nouo monumento condidit. [sepelitur;] Et statim sublata est ab omnium oculis illa cum cruce corona. Multæ vero etiamnum cum fide accedentibus conferuntur curationes, in loco, in quo Dominæ Xenes sanctæ iacent reliquiæ.

[20] Non multo post vna sodalium eius mortua est, & continuo secuta est & altera, suntque ambæ ad eius pedes sepultæ. Cum postrema illa moribunda decumberet, conuenerunt ceteræ Virgines omnes, [Moriuntur duæ eius sociæ:] eamque adiurarunt, vt cuncta quæ de Domina Xene norat, aperiret. Cernens sese ad metam tendere, singillatim omnia exposuit, vnde, [vna quænam fuerit Xene aperit.] quibus quamque illustribus parentibus nata, quam ob caussam aut quomodo profugerit, vt nomen propter Deum subticuerit; vtque, dum ambæ vixerunt, nemo quidquam de his intellexerit; vt demum Xenen se, siue Peregrinam, appellari voluerit, quæ apud suos Eusebia dicebatur.

[21] Atque hæc est conuersatio Xenes illius, in mundo hospitis, [Sancti vrbium portas tuentur.] sed cæli ciuis, atque in carne Angeli. In Deo exultat, ciuitatis portas tuetur, neque enim mors potestatem eius virtutemque infregit, nec locus beneficentiam dissipauit. Corpore, vt vestimento, exuta est: diabolum vt serpentem interemit: mundum vt fabulam æstimauit:… vt thesaurum conseruauit: mundum a se propter Christum abdicauit.

[22] S. Paulus aliquamdiu S. Xenæ superstes fuit, & creditum sibi a Deo gregem sancte & irreprehensibiliter regens, in maius gratiæ incrementum profecit; [Paulus Episcopus miraculis claret:] vt iam eius precibus & fugarentur dæmones, & variæ fierēt curationes. Tandem Deo rationale suum ouile commendans, & ipse ad Dominum migrauit. Conditæ sunt sanctæ eius reliquiæ in eadem vrbe in oratorio sancti & gloriosi Apostoli Andreæ, & nunc ambo in Domino exsultant: [moritur.] cum quibus faciat nos Dominus misericordiam inuenire, in illa die iustus Iudex, cum omnibus qui diligunt reuelationē eius. Ipsi gloria & imperium, cum immortali Patre & viuificante eius Spiritu, nunc & semper in secula seculorum, Amen.

DE S. EXVPERANTIO EPISCOPO CINGVLANO IN PICENO.

[Praefatio]

Exuperantius, Episcopus Cingulanus in Piceno (S.)

[S. Exuperantij natalis,] Cingulum vrbs est Piceni perantiqua, (in colle sita, qui Musone amne alluitur) olim etiam episcopatu insignis, nunc Auximati Antistiti subest. Hæc S. Exuperantium Patronum summa celebritate veneratur, & quidem XXIV. Ianuarij natalem eius, [translatio,] XXIX. Maij Translationem, vt testatur in generali catalogo Sanctorum Philippus Ferrarius: qui se gesta illius MSS. [vita.] a Cingulana Ecclesia accepisse scribit, haud satis sibi probata, quorum hoc recitat compendium in Catalogo SS. Italiæ.

VITA EX PHIL. FERRARIO.

Exuperantius, Episcopus Cingulanus in Piceno (S.)

[1] Exuperantius in Africa patre Eulasio & matre Perpetua natus, [S. Exuperantius parentibus inuitis baptizatur.] in sacris litteris educatus, castitatem inter ceteras virtutes, & religionem contra parentum voluntatem coluit. Annorum XII. ab Episcopo proprio baptizatur: acceptaque a patre parte bonorum sibi obtingente, & relicta patria, aliquot ciuitates prædicando, & eleemosynas faciendo, [Christum prædicat:] vna cum a Formario adolescente a se baptizato, peragrauit: nauique conscensa, dum dormit, orta sæuissima tempestate a nautis expergefactus, vt ad Deum suum preces funderet, illos vt in Christum crederent hortatur; sic enim periculum euasuros esse aiebat. Quibus (ab eo prius in fide Christi instructis) credentibus ac baptizatis, [sedat tempestatem, nautis conuersis:] mare statim pacatissimum rediit, nauisque ad Italiæ littora appulit. Exuperantius gratiis Deo actis, cum socio, Dei monitu, Romam venit b Paschali Summo Pontifice: vbi aliquamdiu, quod inter prȩdicandum Romanos liberius increpasset, in carcere detentus, iussu Pontificis extrahitur. [Romam peste liberat:] Quo tempore Vrbs, quȩ peste laborabat, Exuperantij precibus liberatur, multis etiam infirmis ab eodem sanitate impertita.

[2] [fit Episcopus Cingulanus:] Cum autem Theodosius Episcopus Cingulanus e vita excessisset, Pontifex Exuperantium illi, licet inuitum, subrogat. Qui Cingulum aduentans maximo cum applausu a ciuibus susceptus, illam Ecclesiam annos XV. summa pietate rexit. Ad extremum, cum ægrotaret, finemque sibi imminere intelligeret, Clerum & ciues ad fidem, obedientiam, & pacem, seruandas hortatur: & cum quo loco extra vrbem humari vellet, [moritur:] ad portam Montanam, dixisset, suum Deo tradidit spiritum. Cuius corpus cum efferretur, mulier, Daria nomine, [ægram sanat:] graui morbo oppressa, digitum Exuperantij osculata, illico liberatur.

[3] Cum post annos XII. finitimæ vrbes infirmitate difficillima affligerētur, Beatumque Formarium Presbyterum, vt pro ipsis intercederet, rogarent; ille ieiunio illis indicto, ab Angelo admonetur, [transfertur Angeli monitu.] vt earum vrbium Episcopi & populi aduenientes corpus S. Exuperantij inde eleuatum, honorificentiore loco reconderent. Quo facto, ab ea plaga liberatæ fuerunt, extructa in eius honorem ecclesia, quæ adhuc S. Exuperantij dicitur, & Parochialis est.

[Annotata]

a S. Formerius quidam memoratur 25. Septemb. a Ferrario & Ioan. Marietta; sed ab hoc, vt remur, diuersus.

b Ferrarius fatetur, se, quod Romam venisse Exuperantius in MS. Vita diceretur Paschasio Pontifice, correxisse, & Paschalis nomen scripsisse. At quis credat, sedente Paschale I. qui anno 817. Pontifex est factus, ex Africa, alterum iam seculum gemente sub Maurorum Arabumq; immani iugo, venisse, & ab Episcopo quidem baptizatum, qui Italis prædicaret Christum? Sed nullus fuit Paschasius Papa; ergo mendum est in nomine. an continuo id sequitur, Paschalem reponendum? Quid si a Paschasio Diacono Romano, viro sancto, sed postea Laurentij Antipapæ schisma temere secuto, exceptus est Exuperantius, cum Romam venit, & Anastasio Papæ commendatus, circiter annum Christi 497? Eo sane tempore, propter VVandalorum Arianorum persecutionem, plures ex Africa migrarunt in Europam viri sancti, quidam sponte sua, coacti alij.

DE S. SOPHIA, SIVE CADOCO, EPISCOPO BENEVENTANO, ET MARTYRE.

Secvl. VI.

[Praefatio]

Sophias sive Cadocus, Episcopus Beneventanus in Italia, Martyr (S.)

Ex variis.

Beneuenti in Italia Episcopus fuisse memoratur S. Sophias siue Cadocus, quibusdam Sophius, S. Gundleo Australis VValliæ Rege genitus. Eius natalis XXIV. Ianuarij consignatur a Philippo Ferrario, Mario Vipera, Nicolao Harpsfeldio, [Natalis S. Sophiæ, siue Cadoci,] Martyrologio Anglicano, Vitæ scriptore. Marij verba post dabimus. Ferrarius duos existimauit Sophiam & Cadocum. ita enim scribit: Benauentæ in Anglia S. Sophiæ Episcopi & Martyris. [non Bennauentani,] Ibidem S. Cadocci Martyris. Fuit quidem vrbs Britanniæ olim, vt ex Antonini Itinerario patet, Benauenna,siue Bennauenna, aut Bennauenta: quam viri eruditi in Northamtonensi prouincia, circa Aufonæ amnis fontes locant, ipso fere Angliæ vmbilico, vbi Wedon, olim S. VVerburgæ (de qua 3. Februarij agemus) monasterium. Ast hic Episcopum fuisse Cadocum verisimile non est, cum sub Anglorum paganorum dominatu esset Bennauenta, & fortasse ab iis excisa.

[2] [sed Beneuentani Episcopi;] Beneuenti in Italia Episcopum facit Anglicani Martyrologij Auctor, qui quod in prima editione diuersum statuerat Sophiam Episcopum & Martyrem a Cadoco Martyre, in posteriori correxit. Idem multa illi in VVallia & Glocestrensi ditione dicata fuisse templa scribit. Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicor. 20. Nouembris eum refert cum Doro, Deodato, & Milo eiusdem Sedis Antistitibus. Adest & Sophias, inquit, qui ter Hierosolymam, [alibi mendose assignatur;] septies Romam, religiose peregrinatus; Beneuenti, vbi Episcopus erat, dum Missam celebrat, lancea confoditur. Hæc ille. Et colitur quidem S. Dorus Beneuenti eo die ritu duplici, vt ex Mario Vipera patet. at S. Deodatus 27. Iunij: nec Beneuentanus Episcopus fuit, sed Nolanus: at reliquiæ eius sunt postea Beneuentum translatæ, vbi & Officij duplicis celebritate honoratur. S. Milonis (quem ipse Milum vocat) agitur 23. Februarij natalis, non tamen officio Ecclesiastico.

[3] Vitam S. Sophiæ cōtexuit scriptor anonymus, imperitus & hebes. Reperimus eam in MS. codice Rubeæ-vallis, & cum Ioannis Capgrauij editione perantiqua contulimus. Sed eam ederemus, necne, diu æncipites hæsitauimus. Tamen cum coli constet Sanctū, maluimus, qualiacumque de eo tradita erant, promere; præsertim, cum consentiant, quæ in aliorum historiis Sanctorum de eo narrantur, vt infra annotabimus. [damnati hominis suscitatio vera,] Sunt quidem certe nonnulla paradoxa, parumq; credibilia admista: quale illud de Can gigante ab inferis reuocato ad vitam. Nec tamen fidem supra ij hoc ducent, qui, S. Ioannem Damascenum & quosdam grauißimos Theologos secuti, animam Traiani quingentis fere postquam decesserat annis, S. Gregorio Magno deprecante, liberatam ex Erebi cruciatibus arbitrantur: cui affine aliud in Vita S. Francisci de Paula memoratur: nos vtrumque suo tempore expendemus. Hic autem non aliud miraculum statuere necesse est quam in multorū aliorum suscitatione, qui vel fidei dono destituti, vel peccatis obstricti migrarant e vita, æternis cruciatibus obnoxij, aut iam addicti, sed non peremptoria sententia; & Sanctorum tamen patrocinio vitæ restituti sunt, vt sancte eam vel ducerent deinceps, vel certe finirent. Nec enim pœnarum iam toleratarum diuturnitas impedire volentem parcere, itaq; suorum Sanctorum honori velificari, Iudicem potest. Quid si, quod erat de suscitato a morte peccati, [an metaphorica?] ac veluti ex inferis erepto, viro quopiam potente, sed adhuc auris hisce vitalibus fruente, dictum scriptumve primitus; istud imperitus scriptor ad veram traxit damnationem? Vtut sit, immiserabiles sunt, quos vindex diuinitas semel in tenebras illas tartareas dedit præcipites; certumq; est, statim a cuiusque morte iudicium illud peragi: & plurimi tamen Sanctorum, singulari propitij sibi Numinis fiducia, [Pro mortuis in peccato mortali quatenus fas sit orare.] ausi pluribus post eorum excessum diebus precari, vt in vitam redirent: annuitq; sæpenumero Deus. Memorabile est quod ad hanc rem facit, S. Bonifacio Lausanensi Episcopo, viro sapientißimo, editum cælitus responsum, quod ita in eius vita 19. Februarij narratur: Maximam compassionem habuit vir iste sanctus cum anima Aristotelis, & multum doluit de perditione illius; sæpiusque orauit, vt si fieri posset, Deus eius misereri dignaretur. Quadam autem vice audiuit vocem de cælo dicentem sibi: Cessa pro anima illius orare, quia non ædificauit Ecclesiam meam, sicut Petrus & Paulus, nec Legem meam docuit. Quod ille audiens ac dolens, de cetero cessauit.

[4] Interfectum esse S. Sophiam anno 490. scribit Ferrarius, S. Cadocum (quem diuersum retur, vt diximus,) anno 500. quod ex Anglicano Martyrologio accepit. & quidem in huius postrema editione dicitur cædes illa circiter annum 490. contigisse. Ideoq; Marius Vipera, [Non seculo quinto occisus Sophias;] vir doctißimus, in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneuentanæ, eam ab Arianis perpetratam coniicit; ita enim scribit: Sophius Episcopus Beneuentanus XXIV. filius Guigliesci Regis Valliæ Septemtrionalis in Britānia, monachus effectus est, & postmodum Abbas eiusdem monasterij, quod propriis expensis fundauerat. Ter Hierosolymam, septies Romam religiose peregrinatus est. Demum S. Thammaro Episcopo Beneuentano ad meliorem vitam translato, ad Episcopale fastigium ob eius virtutes euectus, mira sanctitate refulsit, ac summa pietate ipsam Beneuentanam Ecclesiam gubernauit: vbi ob Catholicam fidem lanceis confossus ab Arianis, dum sacra mysteria perageret, ad altare mactatus, hostia Christi effectus est IX. Kalend. Febru. anno salutis CDXC. Epiphanio ei succedente in Episcopatu; Odoacro Rege, Arianorum peste contaminato, Italiam tunc tenente. Hæc Vipera. Odoacer anno 476. Italiam inuasit, occisus est anno 493. S. Tammarus colitur 15. Octobris.

[5] Ast regnante apud Britannos Arturo, adhuc Abbas erat Cadocus, vt infra nu. 8. patet: idem S. Iltutum, eiusdem Arturi consobrinum & æqualem, vt in eius vita 6. Nouembris dicitur, conuertit: atqui Arturus, vt Matthæus VVestmonasteriensis scribit, anno Chr. 516. [sed sexto.] Vtherpendragon patri in regnum succeßit, annos quindecim natus; obiit vero anno 542. Vnde consequens est, diu post annum 490. superstitem fuisse Cadocum, qui anno 516. nondum Episcopus erat. Nicolaus Harpsfeldius anno 570. obiisse scribit lib. 1. historiæ Anglicanæ cap. 27. Celebratur etiam ad hæc tempora, inquit, Cadocus monasterij Lancaruanan (ita appellant, quod in illo opere inchoando ceruos familiares obedientesque haberet) auctor: cui Ellenius a tali præceptore nihil degenerans successit. Obiit ad annum quingentesimum septuagesimum sub Maglocuno, IX. Calendarum Februarij. Memoriam Cadoci ecclesia in honorem eius apud Corinniam constructa ad hunc vsque diem conseruat.

[6] Mentio fit S. Cadoci in vita, vt ante scriptum, S. Iltuti 6. Nouembris: in vita quoque S. Gundlei Regis, patris eius, [Alibi eius mentio.] 29. Martij; quem anachoreticam vitam agentem, dicitur Cadocus sæpe visitaße, monitisq; confirmasse, ac deinde morienti, cum S. Dubritio Episcopo adfuisse. In vita quoque S. Keynæ Virginis, illius materteræ, 8. Octobris, de eo agitur. Alius in vita S. Richarij 26. Aprilis memoratur Caidocus, vir sanctus, sed multo hoc nostro iunior.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Rubeæ-vallis, & Capgrauio.

Sophias sive Cadocus, Episcopus Beneventanus in Italia, Martyr (S.)

BHL Number: 1493

Ex mss.

CAPVT I.
S. Cadoci, siue Sophiæ, vita monastica. miracula.

[1] Sanctus Cadocus B. a Gundlei Regis filius, cum in vtero matris suæ b Gladusæ clausus esset, [S. Cadoci parentes,] per singulas noctes in quatuor angulis domus, in qua manebat, quatuor lampades igneo splendore coruscantes vsque ad partum filij visæ sunt. [sanctitatis prognostica,] Apparuit autem Angelus Domini nocte qua natus est puer, dicens Regi: Cras veniet ad te anachoreta quidam sanctus, quem deuote suscipiens, humiliter implora quatenus filium tuum lauacro regenerationis purificet, & nomen eius Cathinail appellet, [baptismus,] eumdemque post septennium litteris & moribus informandum suscipiat. Quo facto, tempore quo natus est puer, [institutio,] cellaria lacte & melle plena inuenta sunt.

[2] Cum autem cresceret infans, [eleemosynæ,] quidquid veniebat ad manus eius totum pauperibus erogabat. Sub vili habitu singulis horis ecclesiam frequentans, & in nocte modicum panis & aquæ, [pietas,] lautioribus cibis penitus abiectis, sumebat. Ad diuersos sæpe ludos inuitatus, ad ecclesiam confugit, dicens: O cæca mens hominum, [abstinentia,] quæ semper transitoria appetit, & æterna respuit! Videte quid sitis, & ad quid facti estis. Nescitis quia dies Domini veniet, [grauitas.] quando risus vertetur in luctum, & luctus in gaudium?

[3] Quodam die extincto igne præcepit magister puero Cathinail, id est Cadoco, [Carbones fert in sinis veste illæsa.] ignem ad coquendam escam deferre: & rusticus quidam ignem illi dare renuit, nisi carbones ardentes in gremio deportaret. At ille viuos in chlamyde carbones suscepit, & c inusta veste ad magistrum suum detulit. Erectis autem in cælum oculis, preces ad Deum fudit, quatenus rusticus ille cum farre suo, suorum pariter fomento titionum concremaretur. Et intulit: Non ideo, Domine, bonitati tuæ supplicaui, [Rusticus ei illudens exuritur.] vt peccatorem illum in suo flagitio condemnari exoptarem; verum vt diuina potestas in hoc mundo sit scelerosis manifesta, teque magis paueant, & tibi ministrantibus resistere timeant. Quo dicto rusticus ille cum trituratorio suo succensus exuritur.

[4] [construit monasterium.] Discedēs tandē a magistro suo monasterium construxit, & Fratres multos congregauit. Profectus deinde Cadocus sine nūmis & sacculo, & mare transiens a Regina quadam supplicatur vt a sterilitatis opprobrio eam liberare dignaretur. [Reginæ prolem impetrat, baptizat, instruit:] Cui ille: Vade in pace, Deus det tibi petitionem, quam rogasti. Eadem autem nocte filium concepit, cui nato Elle in baptismo nomen imposuit. Cadocus tandem Hierusalem perueniens, loca sancta visitauit: cui & Dominus gentium idioma, [it Hierosolymam:] per quas transiuit, contulit, variisque linguis loqui cœpit. Post triennium vero rediens puerum d Ellinum sterilis Reginæ filium accipiens in humeris baiulauit, [donum linguarum consequitur.] educauit, & instruxit. Quia enim mater illum Deo vouerat, & sibi educandum & moribus informandum tradiderat, valde eum diligebat.

[5] Lictor quidam malitiosus post illius peregrinationem cum Belliuum patruelem ipsius trucidasset, [Homicidæ diuinitus puniti:] reditu sancti viri cognito, nimio pauore perterritus, a facie eius celerius aufugit. Prosequente autem illum Cadoco, sub oculis eius, tamquam puluis aut fumus a facie venti, nutu Tonantis, euanuit. Tyrannus quidam nomine Sawil cum suis sociis cibum viri Dei & potum vi diripiens, ebrietati & crapulæ vacauit, & ad interficiendum Cadocum & Fratres eius iter maturauit. Et ecce coram oculis serui Dei terra aperuit os suum, & absorpto cum suis satellitibus tyranno, fossa vsque in hodiernum diem ibidem in testimonium perseuerat. Pascebat vir beatus centum quotidie Clericos, totidem pauperes, & totidem viduas, præter hospites & aduenas ad eum crebro venientes. Licet enim Abbas multos sub se monachos regeret, portionem tamen regni patris sui possidens indigentibus necessaria distribuit.

[6] Cum in cathedra sedens populos doceret, quinquaginta milites cuiusdam Reguli, [aliiq; Cadoco iniuriosi,] accipitres in manibus habentes, veniebant ad illum, vt escam ab eo violenter auferrent. Quibus ille quinquaginta panes, vnum porcum & ceruisiam mitti iussit. Cumque ad sumendam paratam se locassent refectionem, terra ex insperato dirupta in ictu oculi in profundum absorbuit eos, esca permanente intacta. Quo viso e Iltutus illorum Princeps, qui absens tunc erat, [quorum Dux. Iltutus fit monachus.] vestigiis B. Cadoçi prouolutus veniam petiit, & habitum monasticum suscepit.

[7] Superuenit quidam Hiberniensis ad locum, in quo S. Cadocus oratorium fabricauit, qui operarios omnes Sancti subtili artificio superabat. Inuidentes ob hoc cæteri nequiter ipsum peremerunt, & amputato capite eius, & magno saxo circa truncum corpus alligato, in altum stagnum præcipitatur. Cumque planctum filiorum occisi Sanctus audisset Cadocus, [Cadocus occisum resuscitat:] cum suis Celricis peruigil in orationibus pernoctauit; vt rem gestam Dominus ei reuelare dignaretur. Facto autem mane decollatus artifex caput in sinu suo gestans, & magnum lapidem supra tergum ferens, cruentus horrida specie viro sancto se exhibuit; præcisumque caput in hæc verba prorupit: Serue Dei, fige me supra collum in pristino statu, & quæ tibi incognita hactenus de hac re extiterunt, denudabo. Quod cum fecisset, indicauit ei nefas artificum, & quomodo inuidia ducti illum flagitiose trucidarunt. Et ait Sanctus: Elige quod vis, aut in hac vita nobiscum denuo viuere, aut in æternam cum Deo perenniter regnaturus vitam remeare. Et ille: Domine vt in æternam requiem regrediatur anima mea. Et hoc dicto expirauit.

[8] Dux quidam Britonum tres milites f Arturi Regis illustrissimi trucidauit. Et Arturo vbique eum persequente nusquam tutum locum reperire potuit, [homicidā ad se confugientem suscipit:] nullusque ipsum tueri ob Regis fauorem ausus fuit, donec fuga fatigatus ad virum Dei profugus venit. Qui illius miseratus labores, benignus illum suscepit. Demum acquiescente ad preces Sancti Rege, a Iudicibus decernitur, vt pro redemptione vniuscuiusque occisorum, Arturus Rex tres boues optimas susciperet: huiusmodi enim iudicium apud Britones a Regibus priscis sancitum fuit. Arturus tamen vnicolores vaccas renuit, [colorem vaccarum mutat, easq; in fasces vertit:] & in anteriori parte rubeas, & in posteriori parte candidi coloris distinctas plurima tergiuersatione gestiuit. Iussu ergo Cadoci adductæ sunt nouē vaccæ, & fusis ad Deum precibus in prælibatos colores mutatæ sunt, & inter manus tenentium illas in cōspectu Regis in filicis fasces transfigurantur. Quo viso, super iniusta petitione humiliter Rex Arturus veniam flagitauit.

[Annotata]

a S. Gundlei Regis VValliæ Australis (non Septemtrionalis, vt Marius Vipera & Martyrologium Anglicanum habent) vitam dabimus 29. Martij. Vipera Guigliescum vocat.

b In Vita S. Gundlei vocatur Guladusa in vita S. Keynæ Gladus.

c Aliis pluribus Sanctis vsitatum innocentiæ argumentum.

d Hic idem videtur esse Ellinus, vel Ellenus, quem infra n. 14. Lancaruanensi cœnobio Abbatem præfecit Cadocus.

e Hoc miraculum, atque Iltuti conuersio, fusius narratur in ipsius Iltuti vita 6. Nouemb.

f De hoc fortissimo Britonum Rege agunt plerique rerum Anglicarum scriptores, multaq; narrant, ex nescio quibus Britonum Chronicis hausta, penitus fabulosa. [Arturus Rex.] VVestmonasteriensis a S. Dubritio ceterisq; Proceribus inauguratum Regem scribit anno Christi 516. obiisse anno 542. licet Britones ipsum adhuc viuere contendant, vt alij quidam suos Reges.

CAPVT II.
Varia & stupenda miracula.

[9] Cvm Regulus quidam vicinam regionem, incolis offensus, congregato exercitu vastare vellet; populi regionis perterriti S. Cadocum exorantes, dixerunt: Domine adiuua nos, & erue nos de manu Regis huius, quia quȩcumque petieris a Deo impetrabis. [Hostes arcet miraculo:] Constantes, inquit, estote & nolite timere: ad nihilum deducet Dominus inimicos nostros. Cumque nocte illa cum Clericis suis preces Deo fudisset, mane facto columna nubis præcedebat eum: quæ tentoria Regis operiens diem obscurauit, vt nullus alterum videre posset. Et accedens vir sanctus ad Regem ait: Salue Rex. Quæso, inquit, si in oculis tuis gratiam inueni, verba mea bene suscipe. Cui Rex, Loquere, inquit. Et quid, inquit Sanctus, ad patriam meam armata manu prædandi vastandique caussa aduenisti, præsertim cum id non meruerim? Et ait Rex: Fateor me in te peccasse, quod stulte egi, propitius & misericors veniam concedendo remitte, & tua intercessione tenebrositas ista discedat. Sanctus ait: Remittantur tibi prægrandia facinora tua. Et adhuc eo loquente, lux a æstiua desuper effusa nimiam serenitatem in castris effudit. Et procidens in faciem suam Rex, ei gratiam retulit, & Deum glorificauit.

[10] [prædones coercet:] Filius cuiusdam Regis cum multitudine copiosa ad diripiendas possessiones Australium Britonum, & terram penitus depopulandam venit. Cuius equites cum ignem in horreum S. Cadoci misissent, & tantum fumari posset, fumus instar lignei postis recto tramite vsque ad papilionem filij Regis tetendit, & lumen oculorum omnium obcæcauit. Orante autem S. Cadocum cum humili supplicatione filio Regis, & veniam petente, pristinam luminum aciem cum suis recepit.

[11] [ter Ierosolymam, septies Romam visit:] Congregatis autem discipulis eius ait illis: Quandoquidem diuino nutu ter Hierusalem, septies Romam pro Dei amore profectus sum; superest vt orandi gratia ad ecclesiam b S. Andreæ in Scotiam proficiscar. Quo cum pergeret, apparuit ei Angelus dicens: Dominus Deus tuus per me tibi præcipit, ne hinc discedas, sed septem annorum spatio gratia conuertendi populum ad Christi fidem in hoc loco persistas. [prædicat in Scotia:] Ibi igitur populum docuit, baptizauit, cunctosque languidos curauit. [claret miraculis.] c Quadam autem die dum terram ad construendum monasterium foderet, os colli cuiusdam prisci gigantis monstruosum & incredibilis quantitatis inuenit. Et admirans Sanctus dixit: Non ad escam neque ad potum vadam, se erit mihi oratio pro cibo, lacrymæ pro potu, donec hoc prodigium nobis a Deo propaletur. Eadem nocte Angelus Domini ei apparens dixit: Ecce clamor orationis tuæ ad Deum ascendens exauditus est, cras enim veteranus gigas resuscitatus, [quemdam dudum occisum suscitat:] vir fossor, quoad vixerit, erit. Mane autem facto, immanis & horribilis staturæ gigas adueniens, pedibus Sancti prouolutus sic dixit: Sancte Cadoce serue Dei, tuam efflagito benignitatem, quatenus miseram animam meam, in duris inferni suppliciis hactenus cruciatam, illuc denuo remeare nequaquam permittas. Et interrogatus quis esset, & de qua gente, ait: Vltra talem montem quandoque regnans, cum semel cum meis prædonibus diripiendi vastandique caussa huc venissem, Rex istius terrȩ me & exercitum meum commisso graui prælio trucidauit. Requisitus de nomine suo, Can ipsum vocari dixit. Lætare, inquit vir Dei, & alacri sis animo, nam mihi a Deo concessum est te diutius in hoc seculo victurum; & post præsentis vitæ cursum, si Deo fidele deuotumque obsequium exhibueris, ac meis præceptis obtemperaueris, anima tua ad perennem gloriam cum Deo regnatura migrabit. Vsque ad obitum suum fodiendo & laborando in eodem loco permansit.

[12] Rediens Sanctus ad monasterium suum, inuenit d Gildam nobilem scholasticum cum pulcherrima quadam campanula de Hibernia illuc aduenisse. Cumque decor, & sonus colorque B. Cadoco placuisset, Gildam nolam sibi vendere implorauit. Non, inquit ille, vendam, sed super altare S. Petri offeram illam. Et cum nullo pretio eam vendere se assereret, Romam profectus ostendit eam e Alexandro Papæ, dicens: Hanc nolam a me fabricatam, & ab Hibernia huc delatam, Deo & S. Petro offero. Et cum nullum omnino sonum pulsata redderet, admirans Papa qualiter hoc fieri posset, inquirit. Et auditis quæ a Cadoco dicta fuerant, benedixit nolam, & ait: Hanc campanulam a me benedictam & consecratam B. Cadoco reporta, f quatenus in hac omne principale iusiurandum fiat. Si quis enim super ipsam periurij crimen incurrerit, [nolam quamdam mirabiliter obtinet:] nisi dignam pœnitentiam egerit, hinc & in futuro procul dubio anathema erit. Ego enim gentis illius incredulitatem rebellemque ceruicositatem audiui; ideoque illam eis mittam, vt per eam fœdus & pacem concorditer sacramentis faciat. Allata autem B. Cadoco nola dulcem sonum audientibus & desiderabilem reddidit. Asserunt enim Britones, pro S. Cadoci amore per hanc nolam duos mortuos ad vitam Dominum resuscitasse.

[13] [fontem elicit:] Sanctus etiam Cadocus fontem iugiter manantem de terra produxit: fluuium quemdam magnum virga, quam manu gestabat, ter percussit, & cum XXIV. sociis siccis pedibus pertransiuit. [fluuium siccis pedibus trāsit.] Cum S. Cadoci oues die quadam pascerentur, ecce duo lupi superuenientes pluribus ouibus laceratis, nonnullis rapacibus morsibus necatis, [Lupi in lapides versi.] brachium maris transnatare cœperunt. Et cum ad medium venissent, diuino iudicio in lapides transformati sunt. Dum autem de g monte S. Michaëlis in h Cornubiam venisset, [Fontem elicit, quo morbi curantur.] & sitim maximā sustineret, in loco arido baculum fixit, & statim fons largifluus de terra scaturire cœpit: orauitque, vt cuncti languidi illuc accedentes suorum medelam morborum reciperent; venenosas pestes illa aqua extingueret, vermesque cunctos de ventre potantium proiiceret. Iuxta fontem illum in Cornubia in honore S. Cadoci fundata est ecclesia magna.

[Annotata]

a MS. Rub. val. festina; forte festiua.

b S. Andreæ Vrbs in Fifa, peninsula inter duo æstuaria Fortham & Taum sita, [S. Andreæ vrbs in Scotia.] Oceano adiacet. Metropolitana hic Scotiæ totius sedes. De allatis isthuc S. Andreæ reliquiis a S. Regulo Abbate, agit Ioannes Maior lib. I. de gestis Scotor. cap. 15. & Hector Boëtius lib. 6. Testatur Cambdenus in antiquis schidis vrbem hanc Regimund, id est, montem S. Reguli dici.

c Quæ huius historiæ fides sit, diximus in Prolegomenis.

d Sæpius in vitis SS. Britannorum ac Scotorum eiusmodi nolarum vel campanarum mentio fit, quas S. Adamnanus in vita S. Columba cloccas vocat. Eas fundendi artem callebat S. Gildas, vt in eius Vita 29. Ianu. dicetur, vt non mirum sit, eum elegantem aliquam offerre S. Petro voluisse.

e Vitiose scriptum Pontificis nomen: nullus circa ea tempora Alexander sedit. Nam primus eius nominis sub Adriano Imper martyrium subiit: secundus anno 1061. creatus, obiit 22. April. 1073.

f Hæc videtur auctor imperitus ex anilibus narratiunculis hausisse. Piaculum est quidem per quamcumque rem peierare: sed quid in mentem venisset sanctissimo Pontifici, quisquis ille fuit, statuere vt cum necessitas iusiurandum postularet, id potius per nolam istam, quam per Deum, aut rem quampiam a Deo conditam, vt cuique religiosum visum esset, fieret? Euenit fortassis, vt nola illa ob S. Cadoci memoriam in pretio esset, perq; eam cœptum sit iurari, & periuris diuinitus aliquando punitis, rudi vulgo ansa præbita sit existimandi, cum audirent peregre a S. Gildā ad S. Cadocum allatam, a Pontifice in eum finem fuisse sacratam.

g Distat sex millibus passuum ab Abrincensi vrbe in Normannia, promontorium Ocrium olim dictum, vt censet Massonus, [Mons S. Michaëlis in Normannia.] nunc Mons. S. Michaëlis, siue monasterium S. Michaëlis in periculo maris, vel S. Michaelis in monte Tumba. Præcipua isthic sancti Archangeli veneratio 16 Octobris, vt patet ex Breuiario Rothomagensi. Aduentus S. Cadoci ad hunc locū mentio fit in Vita S. Keynæ 8. Octobris.

h [Cornubia,] Cornubia, & Cornvvallia, extrema versus Occidentem Angliæ prouincia, Anglis Cornvvall, indigenis auitam linguam adhuc ex parte retinentibus, Kernavv, quod instar cornuum (quæ illi kern vocant) tenuetur. Aliis, fabulosa sectantibus, Corinia vel Corinæa dicitur, a Corinæ o Duce.

CAPVT III.
Episcopatus. martyrium.

[14] Apparuit Angelus Domini B. Cadoco dices dicēs: Deus decreuit te iam de terra Britanniæ discessurum. Et ille: Omnia quæ mihi præcepta fuerint a Domino, libens effectui pro posse mancipabo: sed a qualiter hinc discedam penitus ignoro. Angelus ait: Cras ad locum, [Angeli monitu Ellenum Abbatem constituit:] in quo post prædicationem solebas quiescere, perges, & ibi subito b nubes lucida operiet te; atque sic super eam transueheris ad ciuitatem Beneuentanam. Eadem hora qua de nube descendes, Abbas illius vrbis in tua præsentia sepulturæ honorifice tradetur, in cuius loco monachi te Abbatem cōstituere maturabunt. Eadem nocte idem Angelus Priori Beneuentanæ ciuitatis in visu apparuit ita dicens: Cras quidam Clericus sapiens Britannus, seruus Dei electus, ad vos huc venturus est, quem Abbatem super vos ordinari & constitui a Pontifice obnixius supplicate. Ipsum enim elegit Deus vt Abbatis vestri vice vobis subrogetur; Sophiasque apud vos vocabitur, quia sapientia Dei plenus est. Cadocus autem mane surgens Ellenum discipulum suum loco sui ordinauit Abbatem. Et cum adhuc discipulis sermonem faceret, ecce claritas Dei repente omnes circumfulsit, & non valentes tanti luminis ferre claritatem, [in nube Beneuentum transfertur:] proni pariter in facies suas super terram ceciderunt. Sāctus autem Cadocus in nube candida raptus ab oculis eorum euanuit: & quasi in palpebræ motu in ciuitate Beneuentana de nube descēdens, inter sepelientes Abbatem visus est. [eligitur Abbas, mox Episcopus.] In eadem hora cuncta monachorum congregatio, cum Episcopo Abbatem eum constituit, & Sophiam illum nuncupauit. Defuncto demum illius ciuitatis Episcopo, apparuit Angelus Domini B. Sophiæ, præcipiens ei quatenus Episcopatus ordinem susciperet. Eadem vero nocte idem Angelus Archidiacono in somnis iussit vt sequenti die remota dilatione B. Sophiam ad pontificatus gradum diuina iussione promoueret. Quo mane cunctis Clericis per ordinem reuelato, vnanimi omnium consensu ad Episcopatus gradum assumptus est.

[15] Angelus autem Domini demum in visu noctis apparuit ei dicens: En a Domino Deo tuo datur tibi optio, [optat martyrium: Angelus id ei promittit.] nunc elige quo exitu hanc lethalem vitam deserens ad regnum velis migrare perpetuum. Qui respondit: Quoniam enim martyrium omni morte in conspectu Domini pretiosius inuenitur, illud eligens præ cæteris exopto. Et Angelus, Robustus, inquit, esto corde & animo, quia Dominus tecum est. Cras enim Rex quidam crudelis ciuitatem hanc ingrediens depopulabitur eam, & miles quidam ipsius, monasterium ingressus, diuina mysteria te celebrantem super aram atrociter hastæ cuspide terebrans trucidabit. S. Sophias inde gratias agens Deo, dixit: Promptus ad martyrium factus sum, hac enim nece Dominus noster Iesus Christus, & Apostoli eius, multique alij mundum triumpharunt, & cælestis regni gloriam adepti sunt. [Lancea confoditur celebrans:] Hora prima cum Missam celebraret, tyrannus cum suo exercitu suburbia deuastauit, & eques quidam cum furore ecclesiam intrans, S. Sophiam Dominici corporis & sanguinis consecrationem libantem lancea penetrauit. Qui oculis ad cælum erectis, animam suam Domino commēdauit dicens: Domine Iesu Christe accipe spiritum meum, [orat pro interfectore: & veneraturis suas reliquias;] & ne statuas huic hoc peccatum, quoniam ignorauit quid egit. Domine Deus omnipotens, inuisibilis Rex, Iesu Christe saluator, postulationem meam exaudi, & præsta, vt qui c ossium meorum partem aliquam possederint, virtutes faciant, dæmones procul pellant, & omnis ab eis pestis absistat; & qui corpori meo honorem exhibuerit in terris, dimissis peccatis te semper glorificet in cælis. Nec mora, vox de nube lucida facta est, [Deo annuente.] dicens: Cadoce famule mi, ascende ad regnum Patris mei, & quæ postulasti faciam tibi, & non contristabo te, quoniam in morte mei memor es tu. Quicumque in tribulatione magna memor nominis tui inuocauerit me, amen dico tibi, quia a tribulatione sua placabilis & propitius liberabo eum. His auditis, IX. Kalendas Februarij in manus Domini spiritum emisit.

[16] [Ædificata ei ecclesia.] In eius honore fundata est ibi ecclesia magna super sepulchrum eius, in qua nullus Britannus intrare permittitur: futurum est enim, vt asserunt ciues, quemdam Britonem ex suo in Britannia monasterio, scilicet d Lancaruan, illuc aduenire, & reliquias corporis sancti furto inde quandoque auferre. Quinimo quod grauius est, post ablationem corporis sancti fontem illum, qui secus vrbem est, quem ad operariorum vsum in ædificatione murorum ciuitatis per illius preces de tellure manare fecit, velut mare super totam vrbem & habitatores illius inundaturum præsagiunt. Distat enim ille locus prædicti monasterij in Wallia a e Coubrige tribus milliaribus, & est ibi ecclesia parochialis in plano sita.

[Annotata]

a Qui potuit id quærere, qui toties Hierosolymam adierat?

b Neque hic transuectionis modus nobis probatur. Non est quidem difficile ei qui ambulat super pennas ventorum, & Prophetam suum e Iudæ a in Mesopotamiam Angeli opera statuit, momento trans immensa terrarum spatia quempiam deportare: sed nulla hic videtur tanti tamq; rari miraculi caussa. Credibilius est Hierosolymis redeuntem, isthic retentum, ac deinde Abbatem, post Episcopum factum.

c Paradoxa preces, sed ab ingenti diuinæ erga se beneuolentiæ fiducia expressæ.

d Locus est in Glamorgania VValliæ prouincia. In Vita S. Gundlei dicitur Nancarban, vitiose; apud Harpsfeldium Lancaruanan.

e Id oppidum a Britannis Pont-van dici testatur Cambdenus, a saxeo ponte. Tertio inde milliari abest Bouium Antonino memoratum, nunc Bouerton.

DE S. BENIGNO ARCHIDIACONO BENEVENTANO MARTYRE,
ex Catalogo SS. Beneu. Marij de Vipera.

a

[Commentarius]

Benignus, Archidiaconus Beneventanus Martyr (S.)

[1] Benignus Archidiaconus Beneuentanus, ob fidei Catholicæ confessionem Beneuenti ab Arrianis, tempore b Odoacri Regis etiam Arriani, Italiæ tunc dominantis, palma martyrij decoratus, migrauit ad Dominum cum suo Episcopo Sophio: [S. Benigni Acta ignota:] etsi id nullo antiquorum auctorum testimonio nititur, antiqua tamen ei traditio suffragatur. Eius vero cineres in augustissimo templo S. Sophiæ asseruantur, vt ex MS. Codice litteris Longobardicis scripto ibi existente habetur, [reliquiæ.] in quo Sanctorum nomina sunt adnotata, quorum corpora & reliquiæ ibi tumulata sunt, qui nil aliud docet, nisi quod Martyr Beneuenti occubuerit ob fidei Catholicæ defensionem. Qui codex hodie non Beneuenti in prȩdicta ecclesia, sed Romæ in Bibliotheca Vaticana asseruatur, ea occasione: annis non longe decursis, cum Ascanius Cardinalis Columna, Ecclesiæ S. Sophiæ Commendatarius, illum cum quibusdam aliis Codicibus etiam MSS. antiquis ex eodem archiuio extractis, Romam asportandos curasset; ipso mortuo in posse Ducis de Altemps deuenerunt: eoque de medio sublato, Paulus V. Pontifex Max. de eis notitiam habens, ne interirent, in Bibliotheca Vaticana seruandos inuexit. Quod ad futuram rei memoriam hic adnotare curauimus.

[Annotata]

a Nihil nos aliud de hoc S. Benigno didicimus. Multi eius nominis alibi Martyres.

b Iuxta assertam antea ab eo in S. Sophiæ elogio Chronologiam. Si vere eius Archidiaconus fuit, probabile est fortassis primis Longobardorum temporibus occubuisse.

DE S. SVRANO ABBATE IN ITALIA, MARTYRE.

Secvl. VI.

[Commentarius]

Suranus, Abbas Martyr in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Extat S. Surani Martyrologij Romani tabulis inscriptum nomen XXIV. Ianuarij his verbis: Item B. Surani Abbatis, qui tempore Longobardorum sanctitate floruit. [S. Surani natalis,] Eiusdem meminit Menardi Benedictinum Martyrologium, ac VVionij. Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ Martyræ appellat, [martyrij titulus,] vti & Petrus de Natalibus lib. 11. c. 113. ac Trithemius lib. 3. de viris illustrib. ord. S. Benedicti cap. 20. Nec sane immerito, cum ei sua beneficentia cædis occasio fuisse videatur, & Catholicæ pietatis Barbaris exosæ profeßio. Vitam illius mortemq; gloriosam ita breuiter perstringit S. Gregorius lib. 4. dialogorum cap. 22.

[2] Quibusdam religiosis quoque viris attestantibus adhuc in monasterio positus agnoui, quod hoc Longobardorum tempore, iuxta in hac prouincia quæ Sura nominatur, [liberalitas in pauperes,] quidam monasterij Pater, vitæ venerabilis, Suranus nomine, fuerit; qui captiuis aduenientibus, atque a Longobardorū deprædatione fugientibus, cuncta quæ in monasterio videbatur habere, largitus est. Cumque in eleemosynis vestimenta sua ac Fratrum omnia & cellarum consumpsisset, quidquid habere in horto potuit, expendit. Expensis vero rebus omnibus, Longobardi ad eum subito venerunt, eumque tenuerunt, & aurum ab eo petere cœperunt. Quibus cum ille diceret se omnino nihil habere, [cædes,] in vicino monte ab eis ductus est, in quo silua immensæ magnitudinis stabat: ibi captiuus quidam fugiens in caua arbore latebat, vbi vnus ex Longobardis educto gladio prædictum venerabilem occidit virum. [miraculum secutum.] Cuius corpore in torram cadente mons omnis protinus & silua concussa est, ac si se ferre non posse pondus sanctitatis eius diceret terra, quȩ tremuisset.

[3] Hæc S. Gregorius. Quid sit Sura, fatemur nos ignorare. Ferrarius in Vmbria putat fuisse: in Vmbria enim, inquit, [Sura prouincia, vbi.] Suerani populi a Plinio memorantur. Plinius lib. 3. cap. 14. Suasanos habet, licet quædā exemplaria Suaranos, alia Suarranos, alia Suareanos vocent. Ptolemæus Σουάσαν locat inter Forum Sempronij & Petram Pertusam. Sed videtur S. Gregorius Vrbi propiorem locum indicare, dum ait, iuxta in hac prouincia. si illud iuxta non ad vrbem Romam, sed præcedentia referatur; at prius de prouincia Valeria egerat cap. 21. quæ & ipsa Marsorum fuit, Vrbi quoque vicina.

DE S. ZOSIMO CILICE, EPISCOPO BABYLONIO IN ÆGYPTO.

Sec. VI.

[Praefatio]

Zosimus Cilix, Episcopus Babylonius in Aegypto (S.)

Plures vixere sexto seculo magni nominis Anachoretæ Zosimi, siue Zosimæ appellati. Ex his in Latinorum Fastos ac Græcorum relatus IV. Aprilis S. Zosimas, siue Zosimus, qui funus S. Mariæ Aegyptiacæ curauit. [Varij SS. Zosimi vel Zosimæ.] An hic a Nicephoro lib. 17. cap. 5. recte distinguatur a Zosima Ioannis, ex Episcopo Cæsariensi, anachoretæ Chuzibitæ socio, qui terræmotum Antiochenum prædixit apud Euagrium lib. 4. cap. 7. & Nicephorum cap. 4. ibidem inquiremus. Alius in Lycia floruit, de quo ista Iustinianus Imperator in Nouellis Constitutionibus Collat. 1. Tit. 4. cap. 2. In Lycia Zosimus Deo amabilis, vir famosissimus in conuersatione, & prope vicesimum & centesimum ætatis agens annum, pollens autem & animi virtutibus & corporis operationibus: tanta quædam in eo gratia Dei floret. Alius ab his Zosimus Cilix a Ioanne Moscho in Prato spirituali, seu lib. 10. de Vitis Patrum cap. 123. & 124. refertur. De hoc suspicamur agere Græcos hoc die in Menæis, & apud Maximum Cythereum his verbis: [Zosimi Cilicis natalis.] Eodem die S. Zosimus in pace quieuit.

Quis longos tuos, Zosima, eloquetur labores?
Et quis a morte tibi datas laborum coronas?

An de eodem agat Zosimo Cilice idem Moschus cap. 166. non satis liquet. Vt plena tamen Zosimorum notitia habeatur, caput illud subnectimus.

VITA
ex Prato spirituali Ioan. Moschi.

Zosimus Cilix, Episcopus Babylonius in Aegypto (S.)

[1] a Perreximus ad Abbatem Zosimum Cilicem in monte bSina, vbi morabatur: renuerat enim Episcopatum senex, & redierat in cellulam suam, Erat autem vir magnȩ abstinentiæ; narrauitque nobis dicens: Cum essem iunior, exiui de Sina, & abij in c Ammoniacen, vt illic morarer, inuenique ibi senem vestitum colobio de d sibino. [Zosimus it in eremū:] Senex autem, vt vidit me, priusquam illum salutarem, ait mihi: Quid huc aduenisti, Zosime? [agnoscitur & futura discit a sancto sene,] Vade, non enim potes hic sedere. Existimans autem, quia cognouisset me, prostraui me ante illum, dicens. Fac caritatem, Pater, vnde me nosti? Senex autem dixit mihi: Ante duos dies apparuit mihi quidam, dicens: Ecce veniet ad te monachus quidam, nomine Zosimus; non permittas eum hic manere: volo enim Ecclesiam Babylonis, quæ in Ægypto est, illi credere. Tacuitque senex, & dimisso me, abiit a me quantum est iactus lapidis. Et cum duas horas in oratione complesset, venit ad me, & osculans faciem meam, ait mihi: Fili carissime bene venisti; Deus enim te huc adduxit, vt commendes terræ corpus meum. Dixi autem ei: Quot annos in hoc loco habes, [quem sepelit:] Abba? Dixit ad me: Quadraginta & quinque annos impleo. Et apparuit mihi facies eius tamquam ignis; & ait mihi: Pax tibi, fili, & ora pro me. Et hæc dicens collocauit se ipsum, & requieuit. Ego autem effossa humo sepeliui eum, & post duos dies recessi glorificans Deum.

[2] Narrauit autem nobis & hoc senex, dicens: Ante annos viginti duos ascendi in e Prophyriten, volens illic morari; [it in aliam eremum.] accepi autem & discipulum meum Ioannem mecum. Cum ergo illuc venissemus, inuenimus duos anachoretas, mansimusque prope illos. Erat autem alter quidem ex his Galata, nomine Paulus; alter vero Melitinus, nomine Theodorus, ex monasterio fuerat Abbatis f Euthymij. Ferebant autem colobia ex pellibus bubalorum. Mansi autem illic ferme duos annos, distabamusque ab inuicem quasi duobus stadiis.

[3] Die autem quadam cum sederet Ioannes discipulus meus, percussit eum serpens, [discipulus eius a duobus eremitis suscitatur.] statimque defunctus est, sanguinem ex omnibus partibus fundens. In multa igitur angustia existens, abij ad anachoretas: qui statim vt viderunt me turbatum & afflictum, antequam aliquid dicerem ad eos, dicunt mihi: Quid est, Abba Zosime, mortuus est Frater? Dico illis: Ita sane mortuus est. Venientes igitur mecum, videntesque ipsum in terra iacentem, dicunt mihi: Noli contristari, Abba Zosime; adest diuinum adiutorium. Vocantesque Fratrem dixerunt: Frater Ioannes surge, quia senex te opus habet. Continuoque surrexit Frater de terra. Quærentes autem bestiam, & inuenientes, tenuerunt eam, & in conspectu nostro illam in duas partes disruperunt.

[4] Tunc dicunt mihi: Abba Zosime, vade in Sina: Deus enim tibi committere vult Ecclesiam Babylonis. Continuo itaque recessimus nos. cumque venissemus in Sina, [Zosimus fit Episcopus.] post paucos dies Abbas misit me & duos alios in ministerium in Alexandriam: tenensque nos Papa Alexandrinus beatissimus g Apollinaris, omnes tres fecit Episcopos, vnum quidem h Heliopoleos, alium Leontopoleos, me vero in Babylonem misit.

[5] Dicebat Abbas Sabbatius: Cum sederem in monasterio Abbatis i Firmini, venit latro quidam ad Abbatem k Zosimum Cilicem, & rogabat senem dicens: Fac caritatem, per Deum te precor, quia multis homicidiis obnoxius sum, fac me monachum, vt iam tandem desistam a sceleribus meis. Senex vero exhortans illum, fecit monachum, [Admissus ab eo in monachū latro,] & sanctū ei habitum dedit. Post modicum vero temporis dixit ad illum senior: Crede mihi, fili, non potes hic habitare: nam si audierit Princeps, tenebit te; similiter autem & aduersarij tui necabunt te. Sed audi me, & ducam te in cœnobium Abbatis Dorothei prope l Gazam & Maiumam. Illuc igitur iuit. Vbi cum moratus esset annis nouem, didicissetque psalterium, & cunctam monasticam obseruationem, [facta 9. annis pœnitentia,] rediit rursus in Firmini monasterium ad senem, & ait illi: Fac misericordiam mecum, Pater, & da mihi vestimenta mea secularia, & recipe monastica. Senior autem tristis effectus ait illi: Cur fili? Qui respondens ait: Ecce nouem (vt nosti, Pater) annos egi in cœnobio, & quantum potui ieiunaui, & continenter vixi, & cum omni quiete & timore Dei fui in subiectione: [redit ad seculum, ingens scelus morte luiturus.] & scio quia illius infinita bonitas multa peccata mea remisit mihi: verumtamen aspicio sæpius puerulum adstantem, & dicentem mihi: Cur me occidisti? Hunc autem aspicio in somnis, & in ecclesia, & cum ad communionem pergo, & in refectorio hæc eadem mihi dicentem; & vel vna hora non sinit me quiescere. Ideo itaque, Pater, abire volo, vt pro puerulo moriar. Frustra enim & sine vlla caussa occidi puerulum ipsum. Sumptis ergo vestimentis suis, exiit. Et cum sic indutus pergeret m Diospolim, tentus est, & sequenti die decollatus.

[Annotata]

a Ioannes Moschus scilicet & Sophronius Sophista.

b De monte Sina, eisq; monasteriis, actum 14. Ianuar. ad Vitam SS. Sabbæ, Esaiæ, & aliorum 36. & iterum in historia cædis SS. Theoduli, Pauli, Ioannis, &c.

c [Ammoniaca regio.] S. Athanasius tom. I. epist. ad vitam solitariam agentes, huius loci meminit: Relegarunt, inquit, Episcopos, qui in clero consenuerunt, & per multos annos in Episcopatu versati fuere, ex quibus Ammonium in superiorem Oasim; Muim, Psenosirim, Ilamona, Plenem, Marcum, Athenodorum, in Ammoniacam, in exilium miserunt, nihil aliud captantes, quam vt in desertis solisque locis oberrando perirent, &c. Est autem Ammoniaca regio Ptolemæo lib. 4. cap. 5. & Tabula 3. Africæ vltra Oasim in Libya exteriore.

d Græce, ἀπὸ σιβίνου κολόβιον. & cap. 120. induti colobiis de sibino referuntur. Rosvveydus in Notationibus ad Moschum num. 26. & in Onomastico fatetur, quid sibinum sit, nondum sibi compertum esse. Forte sabanum legendum. Monachis S. Pachomij apud Benedictum in Concordia Regularum cap. 42. §. 3. ex regula S. Pachomij cap. 81. conceduntur duo lebitonaria, seu colobia, & vnum vsu attritum ex sabano, quo collum humerique circumdantur. Est autem sabanum, [Sabanum.] linteum, seu linteamen, teste S. Isidoro lib. 19. Originum cap. 16. vbi de linteis agens, ait: sabanum nomen Græcum. Victor lib. 3. Vandalicæ persecutionis: Clam furto nescientibus cunctis, illa quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana baiulabat. & mox: Hæc sunt linteamina, Elpidophore minister erroris, quæ te accusabūt. S. Gregorius lib. 4. Dial. cap. 55. Inuenit quemdam incognitum virum ad suum obsequium præparatum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, & exeunti de caloribus sabana præberet. & alibi in Dialogis: Quem defunctum ex more lotum vestimentis indutum, & sabano constrictum, superueniente vespere, sepelire nequiuerunt. Benedictus in Concordia Regularum cap. 41. §. II. ex regula Magistri cap. 17. Frater consignatas habeat cotes, & spongias calceariorum, facitergia, mappas, vel sabana. Lexicon Græco-Latinum vetus Henrici Stephani: Σάβανον, sabanum, lencium, lege linteum. De lineo colobio monachorum in Ægypto actum est 17. Ianuar ad vitam S. Antonij num. 66. in Prolegom.

e Pyoterium, seu Pitirum, anachoretam in Porphyrite sedentem monuit Angelus vt in Tabennesiotarum monasterio feminarum de sanctiore se muliere inquireret. Pelagius lib. 6. de Vitis Pat. libel. 18. num. 19. Palladius lib. 8. cap. 42. Hic vixit prope Bethlehem cum Posidonio, qui etiam in Porphyrite solus in spelunca ante habitarat cap 77.

f De eo, eiusq; Laura in monasterium mutata, actum 20. Ianu.

g Interfuit V. Concilio Oecumenico Constantinopoli habito an. Ch. 553. de tempore sedis actum est 23. Ianuar. ad vitam S. Ioannis Eleemosynarij, in prolegomenis §. 3. num. 14.

h Heliopolis, Leontopolis, & Babylon, Ægypti inferioris, quam Delta appellant, antiquæ & celebres ciuitates, a se inuicem non procul dissitæ. Consule Ptolemæum, Strabonem, aliosq;.

i Fuit Firminus ex primis septuaginta discipulis S. Sabæ: de quo in huius Vita MS. In his discipulis erat magnus quoque Firminus, qui in partibus Magmis magnum postea parauit monasterium. Vita excusa 5. Decembris: Inter quos discipulos erant Firminus & Seuerianus, ex quibus alter quidem ædificauit Lauram quæ est in Malischa, alter vero monasterium quod est in Maricha. Monasterium S. Firmini numeratur inter loca eremi sanctæ ciuitatis in Concilio Constantinopolitano sub Agapeto Papa & Menna Patriarcha an. Ch. 536.

k Ita Græca & Latina exemplaria. Si idem Zosimus est de quo iam actum, hæc gesta esse oportet antequam in Porphyriten abiret, vnde Sina montem petiit, ac paullo post Episcopus est factus. Et fortassis relicta monasterij illius præfectura, in solitudinem illam cum Ioanne discipulo secessit, quietis studio.

l De Gaza, eiusq; portu Maiuma, pluribus agemus XXVI. Februarij in Vita S. Porphyrij Episcopi Gazensis. De vtraque vide Adrichomium in tribu Simeonis cap. 46. & 56.

m Diospolis, olim Lydda, etiam Georgiopolis appellata, Ioppæ vicina. De qua actum 22. Ianuarij ad vitam S. Anastassi cap. 2. num. 16. litt. F. Aliæ Diospoles in Ægypto.

DE B. BERTRANNO, SIVE EBERTRAMNO, ABBATE S. QVINCTINI IN GALLIA BELGICA.

Secv. VII.

[Commentarius]

Bertrannus sive Ebertramnus, Abbas S. Quintini in Gallia Belgica (B.)

Ex variis.

[1] Qvaternos Belgica nostra Aureæ valli, in Constantiensi siue Vindonissensi olim diœcesi, viros Apostolicos, antiquæ religionis restauratores, propagatores pietatis, debet, [B. Bertrāni patria,] Audomarum, Mummolinum, Bertinum, Bertrannum. Audomarus Teroanæ Morinorum & Bononiæ Episcopus, colitur 9. Septembris: Mummolinus, sive Mummolenus, Nouiomensis & Tornacensis Antistes, 16. Octobris: Bertinus Sitiensis Abbas 5. Septembris. Bertrāni, siue Bertrandi, Ebertramni, Ebertramij, Bertrami, Bertrammij, in vnico, eoq; non admodum vetusto, Kalendario Sanctorum ordinis S. Benedicti reperimus ita inscriptum IX. Kal. Februarij nomen: [natalis.] Eodem die S. Ebertranni Abbatis monasterij S. Quintini, socij B. Mummolini.

[2] Natalem eius VVion & Menardus non expressere: de eo tamen in Appendice Benedictini Martyrologij ita ambo scripsere: Ebertramus Constantiensis, monachus Luxouiensis, a S. Mummolino magistro suo Abbas S. Quintini constitutus, in zelo religionis consenuit. Claruit anno Domini 680. Saussaius quoque Bertrammium ac Mommolenum inter Sanctos, quorum ignotus esset natalis, recensuit: licet S. Mommolenum 16. Octob. retulisset, vbi & B. Ebertramni meminit: sed videtur ambos hosce diuersos ab illis existimasse. Appendix quarta ad Chronicon Constantiense in catalogo Sanctorum illius diœcesis ita habet: S. Ebertramius monasterij S. Quintini Præfectus, ex eadem valle Aurea. Mendose idem Chronicon capite primo nomina expreßsit: De SS. Bertino, Numolino, [Fit monachus Luxouij, cum SS. Bertino & Mummolino:] & Ebortramio. Bertinus Abbas Luxouiensis, ex Valle Aurea prope Constantiam, cum Rumolino & Ebortramio propriam patriam relinquentes ad S. Audomarum Episcopum Morinensem venerunt; a quo ad prædicandum missi, officium legationis fideliter impleuerunt. Non fuit S. Bertinus Abbas Luxoniensis, sed Luxouij a prima ætate cum Mūmolino & Bertranno, a S. Eustasio (de quo 29. Martij agemus) monastica disciplina eruditus.

[3] De eorum in Belgiū aduentu ista narrantur in Vita S. Bertini: [cum iis venit in Galliam:] Ergo cum iam Dominus militem suum mundo manifestius propalare disposuisset, ne in absconso lucerna tantæ claritatis lucens, tot mortalium spiritualia commercia differret; egressus tantum duobus commilitibus Mummolino & Ebertranno, magnæ scilicet sanctitatis viris tertius adiunctus, perfectus sanctæ Trinitatis cultor, in Galliam vsque peruenit. Videntes igitur prædicti sancti viri, Bertinus scilicet & socij eius, ibidem messem quidem multam, operarios autem paucos, cœperunt longe lateque verbum vitæ instanter per totam Galliam disseminare. [prædicāt,] Adhæserunt autem eis quamplures viri religiosi, qui ab eisdem a mane vsque in vesperum æternæ vitæ pabulis reficiebantur. [multos ad pietatem instituunt, etiam Proceres:] Nec minus quoque Palatini Proceres, intermissa ad tempus regali seruitute, ad eos confluebant, eorumque modestam conuersationem in recte viuendo ad exemplum sibi proponebant. Tempore illo Lotharius filius Ludouici Regis regni Francorum monarchiam gubernabat: cuius aures cum iam, suorum Procerum relatione, pulsaret SS. Bertini sociorumque eius eximiæ conuersationis crebra opinio, eos suis iussit adstare conspectibus. Quibus illatis, [honorantur a Rege:] a Rege vir Domini Bertinus & eius socij honorifice sunt suscepti, & longo tempore intra Regis palatium summa diligentia surrogati.

[4] Post longum autem temporis interuallum præmemorati viri S. Audomarum tunc Teroanensium Episcopum, cuius compatriota & consanguineus erat S. Bertinus, [adeunt S. Audomarum,] adierunt, vt ei in prædicando essent comites, quatenus in æterna retributione a Deo mererentur fieri æqualis gloriæ participes. Sanctus vero Audomarus eosdē Dei famulos gratifice recipiens, omnipotēti Deo gratias egit, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adiutores misit. Erant enim perfecti in fide Catholica, & in Ecclesiasticis disciplinis, atque in diuina scriptura eruditi. [eumq; iuuant in prædicando.] Subibant igitur officium legationis suæ labore prædicationis continuo…

[5] Interea decedēte Achario Episcopo vrbis Nouiomæ, ad episcopatum eiusdem vrbis venerabilis vir Mummolinus prouehitur. [Bertrannus fit Abbas.] Et Ebertramnus cœnobio S. Quintini a Mummolino præficitur. Eadem in vita S. Audomari narrantur, coniuncta semper pari trium sociorum laude: diciturq; Mummolinus primum præfectus veteri monasterio in Morinis; eo vero ad episcopatum euecto, Bertinus. Chronologiam ad vitam SS. Bertini & Audomari discutiemus: nam qui ad Clotharium Clodouei II. filium dicuntur accersiti, priusquam S. Audomarum adirent; iis deinde ac S. Audomaro bona sua ad monasterij constructionem donasse dicitur Adroaldus VIII. Idus Septembris, anno XI. Clodouei, qui erat Christi DCLIV: at Clotharius anno DCLX. regnare [Eius alibi memoria.] regnare cœpit. Agit de B. Bertranno Ioannes Trithemius de viris illustribus ord. S. Benedicti lib. 3. cap. 108. vbi S. Mummolini discipulum vocat, quia fortaßis in veteri monasterio, vt diximus, Abbas fuit Mummolinus, & sub eo monachi Bertinus & Bertrannus: alioquin condiscipuli fuerant in Luxouiensi asceterio. Est S. Quintini cœnobium in Veromanduis, vbi nunc munitißimum oppidum Francici iuris. Illud porro ad B. Bertranni honorem facit, quod multi in Belgio nostro Bertranni ac Bertrandi nomine appellantur.

DE B. RAINALDO ORD CRVCIGERORVM IN PICENO.

[Commentarius]

Rainaldus, Ordinis Cruciferorum in Piceno (B.)

Mons Vlmus honestum oppidum est, vt scribit Leander, in Piceno, quinque a Macerata milliaribus. Hic, vt testatur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, B. Rainaldus Confessor ex ordine Crucigerorum, [B. Rainaldi natalis,] in honore haud mediocri habetur, ecclesia eius nomine dedicata. Quem Fratres Cruciferi in suis Ecclesiis officio diuino venerantur hac die. [publica veneratio,] Eiusdem Franciscus Maurolycus meminit in Martyrologio. Hæc Ferrarius. At Rainaldi nomen in Maurolyco non reperimus. Quo tempore inter mortales vixerit, negat Ferrarius reperire se potuisse. De eo idem in generali Catalogo SS. In monte Vlmi in Piceno B. Raynaldi ordinis Cruciferorum. [professio.] De ordinis Crucigerorum antiquißima origine, progreßibus, reformatione, agit Paulus Morigia historiæ Religionum cap. 31. & Siluester Maurolycus in Oceano Religionum lib. 1. vbi de B. Rainaldo hoc solum tradit: S. Rainaldus quoque ex hac fuit congregatione, & S. Moricus. de Morico agemus 30. Martij. Hæc porro Crucigerorum congregatio in sola fere Italia nota est hoc tempore, diuersa ab ea cuius in Belgio nostro, in tractu fere tantum Rheni ac Mosæ, cœnobia extant.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 25. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.