Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

25. Januar


XXV. IANVARII.

SANCTI QVI VIII. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Ananias, Apostolus, Martyr in Syria.
S. Seuerianus, Episcopus Gabalitanus, Mimate in Gallia.
S. Medula, Martyr.
Sociæ, Martyres.
S. Artemas puer, Martyr, Puteolis in Campania.
S. Antimasius, Martyr, Puteolis in Campania.
S. Sabinus, Martyr, Puteolis in Campania.
S. Leodocius, Martyr, Puteolis in Campania.
S. Theogenes, Martyr, Puteolis in Campania.
S. Donatus, Martyr, Carthagine.
S. Secundus, Martyr, Carthagine.
S. Papias, Martyr, Carthagine.
S. Agapis, Martyr.
S. Castula, Capuæ in Campania.
S. Fabianus, Martyr in Sicilia.
S. Sabinianus, Martyr in Sicilia.
S. Sodon, Rauennæ in Italia.
S. Iuuentinus, Martyr, Antiochiæ.
S. Maximus, Martyr, Antiochiæ.
S. Bretannio, Episcopus Tomitanus in Scythia.
S. Publius, Abbas in Syria.
S. Apollos, siue Apollonius, Abbas in Thebaide.
S. Mares, Abbas in Syria.
S. Linentius, Confessor in Gallia.
S. Præiectus, Episcopus Aruernēsis, Martyr in Gallia.
S. Marinus, siue Amarinus, Abbas, Martyr in Gallia.
S. Elidius, Martyr in Gallia.
S. Proiectus, Diaconus Martyr, Casali in Italia.
S. Demetrius, sacrorum vasorum custos.
S. Poppo, Abbas, Stabuleti in Belgio.
B. Adelwiua eius mater.
Henricus Suso, ordinis Prædicat. Vlmæ in Germania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Itha, Virgo Hibernica. Martyrol. Anglicanum nouum. De ea egimus XV. Ianu.
S. Vitus Nicomediæ. MS. S. Hieronymi & Rhinovviense: Nicomediæ Biti. MS. Dungalense Vitium & Bitium habet. refertur & a Carthus. Colonien. Vitus hoc die. At fortaßis tamen idem est qui relatus XX. Ianu.
S. Amasius Episcopus Teanensis refertur hoc die a Ferrario in generali catalogo SS. De eo egimus XXIII. Ianu.
S. Boisilus, Præpositus monasterij Melrosensis in Scotia, S. Cutberti magister, in nupera editione Martyrologij Anglicani ad hunc diem relatus est: sed perperam Abbas dicitur, eiusq; monasterium collocatur ad Tinam fluuium, quod ad Twedam est. Vitam dedimus XXIII. Ianu.
S. Eusebia hospita. Molan. Ferrarius, Basilius Sanctorius, Felicius. De ea egimus XXIV. Ianu.
Bacchyli Episcopi primi Messanensis ordinationem solenni supplicatione hoc die celebrari, tradit Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ.
S. Proteus, S. Seuerus, Martyres. Ferrarius: Romæ in æde S. Siluestri sanctorum Martyrum Protei & Seueri. citat in notis tabulas illius Ecclesiæ: at tempus, locum, genus martyrij ait ignorari. Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis reg. 4. eccles. 5. accurate recenset reliquias ecclesiæ S. Siluestri in campo Martio, nec Protei & Seueri meminit. nisi forte sint Processus & Seuerus, de quibus idem Ferrarius agit 13. Octob. Multi alioquin Seueri Martyres, & facile potuerunt cuiuspiam ex iis reliquiæ aliquæ ad eam ædem transferri.
S. Polycarpus, S. Epictetus, S. Publianus, S. Raumianus, Memorantur in MS. Dungalensi, cuius verba dabimus cum de Sauiniano & Fabiano agemus infra. Vix dubium quin hi aliis diebus celebrentur, puta 26. & 24. Vtut sit, vnum illud sequi Martyrologium non optimæ notæ, etsi perantiquum, nolumus.
Maximus, Episcopus & Confessor, Antiochiæ. Galesinius. Mendum suspicamur quod hoc die colatur S. Maximus miles cum S. Iuuentino Antiochiæ occisus, quos Constantinopoli adscripsit Galesinius. Nec vsquam in fastis S. Maximus Episcopus Antiochiæ adhuc a nobis repertus: & silet de eo in Notationibus ipse Galesinius. Fuit tamen Maximus Episcopus Antiochiæ, qui interfuit Concilio Chalcedonensi, & actione 7. laudatur, quod cupierit statui certos de Ecclesia sua sumptus Domno decessori suo, qui abdicatus fuerat. quod perperam de ipso Maximo dicitur in Chronologia Nicephori.
Isidorus Presbyter. MS. Florar. Non est facile decernere, quis hic sit e multis Isidoris.
Brumasius, Episcopus Calaritanus, cognomento Eleemosynarius. Ferrar. Honorifica eius mentio fit cap. 27. Vitæ S. Fulgentij 1. Ianuar. sed eum Sardi non colunt.
Eoglodius monachus, S. Columbæ discipulus, atque in conuertenda Pictorum gente adiutor, coli dicitur in Galouidia Scotiæ prouincia, referturq; hoc die in Martyrol. Anglicano, atque a Ferrario, Dauide Camerario: laudatur a Leslæo lib. 4. de gestis Scotorum, Hectore Boetio lib. 9. In noua editione Martyrologij Anglicani refertur XX. Ianuarij. Vbi res gestas illius consecuti fuerimus, certius licebit de die natali pronuntiare.
Acolythum Martyrem scribit Ferrarius Parentij in Istria coli, fuisseq; S. Præiecti Episcopi Aruernensis ministrum cum eo coronatum martyrio. S. Elidius est fortasse, de quo infra ad Acta S. Præiecti. Idem 18. Nouemb. agens de eius & S. Præiecti inuentione, iterum Acolythum nominat.
B. Semina Virgo. Carthusiani Colonien. Ignota hæc nobis.
Falbeus Abbas Scotus. Ferrar. citans Scotorum Martyrologia. Martyrologio Anglicano, ipsiq; Dauidi Camerario ignotus est.
Dida Abbatissa, de qua XV. Ianuarij in vita S. Boniti actum, hoc die refertur ab Andrea Saussaio in Supplemento Martyrologij Gallicani, & Beata prædicatur. at non fuit, vt ipse scribit, Aruernensis parthenonis Abbatissa, sed Lugdunensis: nec per actorum exceptorem renuntiatum ei est, vt aliquas sibi reliquias S. Boniti retineret, sed per puellam Christo deuotam, quæ ad Sancti tumulum fuerat a paralysi curata.
Adelphius Abbas Magnilonensis apud Aruernos, qui translationem S. Boniti Episcopi curaūit, vt XV. Ianuarij diximus, refertur hic, & Sanctus appellatur a Saussaio, & Ferrario, qui Canisium citat; ast in Canisio nec Adelphij Abbatis, nec Adolphij, vt eum Saussaius vocat, nomen reperitur.
Guilielmus de Campellis, cognomento Venerabilis, primus institutor monasterij S. Victoris iuxta Parisios, ibidemq; Canonicus, ac deinde Catalaunensis Episcopus, hoc die anno 1121. obiit, vitæ sanctitate & doctrina clarus, & in Claraualle sepultus. Fallitur ergo Chrysostomus Henriquez, qui VI. Iulij eum refert. Quod vero idem, & multo ante Rogerius Houedenus, scripsit, Guilielmum abdicato Episcopatu habitum Cisterciensem induisse, id Victorini Canonici omnino negant. Refert eum hoc die, & inter Pios connumerat Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologij: Ferrarius Beatum vocat.
Sanctissimi ordinis Præmonstratensis institutio hoc die Martyrologio Gallicano adscripta est ab Andrea Saussaio. De ea agemus VI. Iunij ad vitam S. Norberti.
Gaufridus Episcopus Carnotensis, Apostolicæ Sedis in Gallia Legatus, plurimis maximisq; laudibus a S. Bernardo, Petro Venerabili, Baronio, aliisq; ornatus; obiit hoc die, vt scribit Claudius Robertus, & recensetur hic a Saussaio inter Pios. Chrysostomus Henriquez 1. Februarij reponit, & Beatum prædicat.
Ioannes du Iardin, Conuersus Villariensis in Brabantia, sanctitate vitæ, ac præsertim pietate erga beatißimam Virginem, & reuelationibus illustris; refertur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi hoc die, cum Beati titulo; a Saussaio inter Pios. De eodem agit Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico, & fuse MS. liber de viris illustribus cœnobij Villariensis.
Henricus Conuersus Villariensis, quem 22. Ianuarij inter omittendos retulimus, hoc die adscriptus est Kalendario Cisterciensi Diuione edito.
Catharina quædam Virgo sanctimonialis Germana, ordinis Cisterciensis, refertur hoc die a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, ac Beata appellatur.
Beatrix Virgo, soror S. Claræ refertur hoc die a Monstierio, qui & Beatam scribit, vti & Rodulphius lib. 1.
S. Ioannis Baptistæ ecclesiæ Sanctimonialium Virginum Capuæ dedicatio hoc die recolitur, vt patet ex eiusdem cœnobij Kalendario, quod Michael Monachus edidit.
Ioannucius de Valleterena, ordinis Minorum laicus, obiit Nursiæ hoc die anno 1447. magna opinione sanctitatis. Eius corpus, vt scribit Gonzaga par. 2. Orig. Seraph. conuentu 15. prouinciæ S. Francisci, ad Nursinorum instantiam, quibus in maxima veneratione est, prope summum altare honorifice quiescit. Eadem habet Marcus Vlyßipon. 3. par. lib. 2. cap. 31. Hunc Rodulphius lib. 1. hist. Seraph. & Monstierius in Martyrol. Franciscano Beatum vocant.
Benedictus Niger, ordinis Minorum, obiit Panormi hoc die, vt scribit Monstierius, qui Beatum vocat, aitq; inchoatos de eius sanctitate processus: quod & Carolus Rapinæus scribit par. 1. præfat. nu. 4.
Cæcilia Virgo sanctimonialis, ordinis Prædicatorum, Ferrariæ in monasterio S. Catharinæ Senensis, 25. Ianu. anno 1507. deceßit, magna castitatis, innocentiæ, ac patientiæ laude, vt narrat Seraphinus Razzi, atque ex eo Siluanus Razzi, qui Beatam appellat.
Antonius de Cremona, ordinis Minorum Sacerdos eximiæ virtutis, hoc die anno 1575. obiit iuxta Vercellas, & Beatus hic appellatur a Monstierio. Gonzaga par. 2. Orig. Seraph. conuentu 5. prouinciæ Mediolani, de eo hæc scribit: Est cœnobium S. Mariæ de Bethleem iuxta Vercellas, tum apud Vercellenses, tum quoque apud conuicinos populos in maxima veneratione, idque ob religiosam eius incolarum vitam, atque ob beatum Patrem Antonium a Cremona ibidem sepultum, qui multigenis meritis atque miraculis clarus, anno Domini 1575. die vero mensis Ianuarij 25. diem clausit extremum. Paria scribuntur a Barezzo 4. par. Chron. lib. 7. cap. 12.
Hazecha Virgo. Ferrar. De ea agemus XXVI. Ianu.
Thyrsus Martyr Mileti. MSS. Martyrol. perantiqua monasteriorum Lætiensis & S. Martini Tornaci, & MS. Dungalense, in quo Thyrsius dicitur. Colitur XXVIII. Ianu.
S. Sauinianus Martyr in agro Trecassino. MS. Florar. Nos XXIX. Ianu.
S. Felix, tertius Metensis Ecclesiæ Antistes, hoc die a Saussaio refertur. De eo agemus XXI. Febru.
S. Matrona, Virgo Lusitana, in ecclesia S. Prisci diœcesis Capuanæ duplicem obtinet celebritatem: prior agitur XXV. Ianuarij, estq; illius ecclesiæ dedicatio; altera natalis est ipsius Virginis, celebraturq; XV. Martij.
S. Gregorius Nazianzenus. Menæa, Beda, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Canisius, Galesinius, & alij. Colitur IX. Maij.
S. Pavli Apostoli Conversio, ab Ecclesia Romana celebratur hoc die, in multis prouinciis, ac nominatim Belgica nostra, solenni a forensibus negotiis aliisq; seruilibus laboribus feriatione. Damus hoc gloriæ Apostoli gentium, & ipsi e gentibus ad sortem filiorum Dei vocati. Eiusdem Translatio in S. Hieronymi, Rabani, Notkeri, Maurolyci, aliorumq; Martyrologiis hoc die inscripta. De hac & Conuersione agemus ad Apostoli vitam XXIX. Iunij.
Lucina matrona. Carthus. Colonien. in Addit. ad Vsuardum Martyrolog. Germanic. MS. Florarium, Ferrarius. De ea Martyrol. Romanum XXX. Iunij.
S. Esaiæ Prophetæ commemoratio prope S. Laurentium Constantinopoli fieri hoc die consueuit; (vt patet ex Menæis & Maximo Cythereo) quæ, aut quam ob rem instituta, nos latet. Plenius de sancto Propheta agemus cum Martyrologio Romano VI. Iulij.
S. Sauinianus Martyr Pictauis. MS. Bedæ Martyrol. Societatis Iesu Antuerpiæ. Sabinus est fortaßis, siue Sauinus, qui cum S. Cypriano colitur XI. Iulij.
SS. Basenes, Helis, Ghani, & Sophia mater, Martyres sub Adriano, hoc die in Kalendario Coptico consignatæ leguntur. Suspicamur SS. Fidem, Spem, Caritatem esse, quæ ab Ecclesia Romana coluntur I. August.
at S. Sophia mater XXX. Septemb.
S. Agileus Martyr Carthagine. MS. Martyrolog. S. Hieronymi, Carthusiani Colonienses, at Martyrolog. Romanum XV. Octob.
S. Simonis, S. Iudæ, Apostolorum, repositio Tholosæ. Saussaius. Coluntur XXVIII. Octob.
S. Racho, siue Rachanarius, Augustodunensis, ac deinde Basileensis Episcopus, hoc die colitur, ac rursus 5. Decembris, teste Saussaio & aliis. Quidam 29. Martij, alij 5. Nouembris referunt. Vt vitam illius adipisci interea liceat, differimus eum in V. Decemb.
Allatæ sunt anno 1587. mense Octobri Vlyßipponem præclaræ plurimorum Sanctorum reliquiæ, quas magno studio ex variis locis conquisierat, ac præsertim a Rudolpho II. Imperatore & Maria eius matre impetrarat Ioannes Borgia cum pientißima coniuge sua Francisca Aragonia, atque eximio splendore exornatas, donarat Domui professæ Societatis Iesu in eadem vrbe, S. Rocho dicatæ: ad quam XXV. Ianuarij anni sequentis solenni supplicatione translatæ, cum prius ab Archiepiscopo Michaële de Castro legitime essent de more approbatæ. Albertus Austriacus, qui Lusitaniam tunc pro Philippo II. Rege administrabat, eas pie veneratus ac deosculatus, pompam omnem magnificæ supplicationis iußit litteris tradi. Extat eo anno editus de ea liber a Manuele de Campos, quem e Lusitano sermone in Hispanicum vertit Aluarus de Veancos. Distincta erat pompa duodecim omnino ferculis, siue feretris, quibus sacra pignora gestabantur, apparatus singularis; quem fortaßis alibi dabimus, vel I. Februarij ad vitam S. Brigidæ Virginis, vel XVII. Nouembris ad S. Gregorij Thaumaturgi: quo vtroque die, ob capita amborum translata, Sixtus V. Pontifex Maximus, iubilæum perpetuum in ea æde conceßit. Hic nomina solum dabimus Sanctorum, quorum fuere reliquiæ, indicato cuiusque natali die, quo plenius de iis acturi sumus: nisi quod quosdam ab aliis eiusdem nominis secernere nequiuimus: quorumdam peculiarem natalem nondum reperimus. Horum ergo Sanctorum fuere reliquiæ
S. Priscæ Virg. Mart. feretro 6. Colitur XVIII. Ian.
S. Sebastiani Mar. ferculo 8. XX. Ian.
S. Agnetis Virg. Mart. fer. 8. XXI. Ian.
S. Vincentij Mar. pars mandibulæ cum duobus dentibus, fer. 8. aliæ eius reliquiæ fer. 10. & 12. XXII. Ian.
S. Ioannis Eleemosynarij Episc. digitus cum carne, neruus brachij, pars item nerui, os brachij fer. 4. aliæ eiusdem reliquiæ fer. 7. XXIII. Ian.
S. Mari Episcopi Treuirensis XXVI. Ian.
S. Valerij Episc. Treuir. XXIX. Ian.
S. Brigidæ Virg. caput fer. 10. I. Feb.
S. Blasij Ep. Mar. fer. 10. & 12. III. Feb.
S. Dorotheæ Vir. Mar. fer. 6. & 8. VI. Feb.
S. Vedasti caput fer. 10. an Episcopi Atrebatensis? colitur hic VI. Feb.
S. Apolloniæ Virg. Mart. dens fer. 6. aliæ reliquiæ fer. 8. IX. Feb.
S. Valentini Mar. fer. 10. XIV. Feb.
S. Matthiæ Apostoli os magnum brachij fer. 3. aliæ eius reliquiæ fer. 8. & 10. XXIV. Feb.
S. Kunegundæ Augustæ Virg. fer. 6. III. Martii.
SS. XL. Martyrum fer. 12. IX. Martii.
S. Gregorij Papæ fer. 8. & 10. XII. Martii.
S. Longini Mar. fer. 10. XV. Martii.
S. Gertrudæ Virg. fer. 6. XVII. Martii.
S. Photinæ Samaritanæ fer. 6. & 8. XX. Martii.
S. Benedicti Abb. fer. 8. XXI. Martii.
S. Clementiæ fer. 6. XXI. Martii.
S. Felicis Episcopi Treuir. fer. 10. XXVI. Martii.
S. Mariæ Ægyptiacæ fer. 8. II. April.
S. Sixti Papæ Mart. fer. 10. primus colitur VI. April.
S. Sixti Papæ Mart. fer. 10. secundus colitur VI. Avg.
S. Adalberti Episc. Mart. fer. 10. XXIII. April.
S. Marci Euangelistæ fer. 8. XXV. April.
S. Petri Mar. ord. Prædic. fer. 10. XXIX. April.
S. Philippi Apostoli fer. 8. & 10. I. Maii.
S. Iacobi Apost. fer. 8. & 12. dens vnus I. Maii.
Variæ partes sacratißimæ Crucis Christi fer. 4. 8. 10. 11. 12. de quibus agemus vel ad Inuentionem eiusdem Crucis III. Maii.
vel ad Exaltationem XIV. Sept.
S. Floriani Mar. fer. 12. IV. Maii.
S. Stanislai Episc. Mar. fer. 7. VII. Maii.
S. Simeonis Eremitæ fer. 10. I. Ivn.
S. Erasmi fer. 8. II. Ivn.
S. Paulinæ fer. 6. VI. Ivn.
S. Medardi Episcopi fer. 10. VIII. Ivn.
S. Barnabæ Apostoli fer. 8. & 12. XI. Ivn.
S. Marinæ Vir. Mar. fer. 6. XVIII. Ivn.
S. Petri Apost. fer. 8. XXIX. Ivn.
S. Pauli Apost. fer. 8. XXIX. Ivn.
S. Ottonis Episc. Bambergen. brachium fer. 4. II. Ivl.
S. Procopij Abb. os magnum fer. 2. & aliæ reliquiæ fer. 12. IV. Ivl.
S. Margaritæ Vir. Mar. fer. 6. XX. Ivl.
S. Praxedis Virg. os magnum fer. 5. XXI. Ivl.
S. Mariæ Magdalenæ ossa complura & magna, fer. 6. 8. 12. XXII. Ivl.
S. Christinæ Vir. Mar. fer. 8. XXIV. Ivl.
S. Iacobi Maioris Apost. fer. 8. XXV. Ivl.
S. Christophori Mart. fer. 8. XXV. Ivl.
S. Annæ matris Deiparæ Virginis fer. 8. XXVI. Ivl.
S. Marthæ Virg. fer. 6. XXIX. Ivl.
S. Nicodemi Discipuli Christi fer. 10. III. Avg.
S. Dominici Confessoris fer. 8. IV. Avg.
S. Afræ Mart. fer. 8. V. Avg.
S. Oswaldi Regis Northumbriæ fer. 12. V. Avg.
S. Laurentij Mart. fer. 8. 10. 12. X. Avg.
S. Wigberti Presbyteri fer. 10. XIII. Avg.
Partes duæ tunicæ & veli Deiparæ Virginis fer. 6. & 8. XV. Avg.
S. Rochi Confessoris os fer. 7. XVI. Avg.
S. Helenæ Augustæ fer. 8. XVIII. Avg.
S. Bernardi Abbatis fer. 8. XX. Avg.
S. Bartholomæi Apostoli fer. 8. 10. 12. XXIV. Avg.
S. Augustini Episcopi fer. 8. XXVIII. Avg.
S. Ioannis Baptistæ fer. 8. XXIX. Avg.
S. Ægidij Abb. fer. 7. & 12. I. Sept.
S. Ludmillæ auiæ S. Wenceslai fer. 6. XV. Sept.
S. Euphemiæ Vir. Mar. fer. 6. & 8. XVI. Sept.
S. Eustachij Mart. fer. 7. XX. Sept.
S. Matthæi Apostoli fer. 8. XXI. Sept.
S. Mauritij Mart. fer. 10. XXII. Sept.
S. Candidi Mart. fer. 12. XXII. Sept.
S. Acacij socij S. Victoris Mart. 12. XXII. Sept.
Alterius e Thebȩis Martyribus caput fer. 5. XXII. Sept.
SS. Cosmæ & Damiani MM. fe. 8. XXVII. Sept.
S. Wenceslai Ducis Mart. fer. 8. XXVIII. Sept.
S. Hieronymi Doctoris fer. 8. XXX. Sept.
S. Palmachij Mart. 7. V. Octob.
S. Gereonis Mart. brachium 8. X. Octob.
S. Florentij Ducis Mart. fer. 10. X. Octob.
S. Colomanni Mart. 12. XIII.. Octob.
S. Aureliæ Virg. caput fer. 6. XV. Octob.
S. Gregorij Mart. 8. XV.. Octob.
S. Hedwigis Ducissæ Poloniæ fer. 6. XV. Octob.
S. Lucæ Euangelistæ 8. XVIII. Octob.
S. Clementis Episc. Mart. e sodalibus S. Vrsulæ, caput fer. 12. aliæ reliquiæ fer. 10. XXI. Octob.
S. Agnetis Virg. Mart. 6. XXI. Octob.
S. Iosippæ Virg. Mart. brachium fer. 3. aliæ reliquiæ fer. 6. aliarum octo ex eodem S. Vrsulæ collegio capita fer. 1. 2. 5. 9. 10. 11. & aliæ reliquiæ 7. XXI. Octob.
S. Benignæ Virg. Mart. fer. 6. XXI. Octob.
S. Iustinæ Virg. Mart. fer. 6. & 9. XXI. Octob.
S. Sponsæ Virg. Mar. fer. 6. XXI. Octob.
S. Coronæ Virg. Mart. fer. 6. XXI. Octob.
S. Mariæ Salomes fe. 6. & 8. XXII. Octob.
S. Cordulæ Virg. Mart. fer. 1. 6. 8. XXII. Octob.
S. Iudæ Thadæi Apost. fer. 8. XXVIII. Octob.
S. Wolfgangi Episc. Ratisbonen. fer. 7. XXXI. Octob.
S. Theodori Mart. fer. 10. IX. Novemb.
S. Martini Episc. 10. XI. Novemb.
S. Gregorij Thaumaturgi Episc. caput fer. 11. & aliæ eius reliquiæ fer. 8. & 10. XVII. Novemb.
S. Elizabethæ viduæ brachium f. 3. aliæ reliquiæ fer. 6. & 8. XIX. Novemb.
S. Cæciliæ Virg. Mart. 6. XXII. Novemb.
S. Catharinæ Virg. Mart. 6. & 8. XXV. Novemb.
S. Andreæ Apostoli fer. 8. 10. 12. XXX. Novemb.
S. Albani Mart. 12. I. Decemb.
S. Barbaræ Virg. Mart. insignes reliquiæ 1. 6. 8. IV. Decemb.
S. Nicolai Episc. fer. 8. 10. 12. VI. Decemb.
S. Ambrosij Episc. 8. VII. Decemb.
S. Anastasiæ fer. 6. VIII. Decemb.
S. Eulaliæ fer. 6. forte Virgo & Martyr Emeritensis est, quæ colitur X. Decemb.
S. Luciæ Virg. Mart. 8. XIII. Decemb.
S. Odiliæ 6. XIII. Decemb.
S. Thomæ Apost 8. XXI. Decemb.
S. Stephani Protomartyris fer. 8. 10. 12. XXVI. Decemb.
De veste S. Ioannis Apost. fer. 6. XXVII. Decemb.
SS. Innocentium aliquæ reliquiæ fe. 12. XXVIII. Decemb.
S. Eleutherij Mart. 12. Quia plures iisdem nominibus sunt Sancti, certos his dies tribuere non possumus.
S. Iuliani Mart. 10. Quia plures iisdem nominibus sunt Sancti, certos his dies tribuere non possumus.
S. Ruffini Mart. 10. Quia plures iisdem nominibus sunt Sancti, certos his dies tribuere non possumus.
S. Chrysanthi Episc. Basileensis fer. 2. & 10. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Geuæ Virg. Mar. caput, 3. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Miliæ Virg. fer. 6. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Casairæ Virg. fer. 6. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Hippolytæ, fer. 6. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Tenellæ Virg. Mart. fer. 6. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
S. Eluiræ fer. 8. Horum nobis necdum cognitus est natalis.
Duorum Sanctorum capita, quorum nomina vetustate erant oblitterata, fer. 9.
Quarumdam item innominatarum Sanctarum reliquiæ, fer. 7.

DE S. ANANIA APOSTOLO DAMASCI, ET MARTYRE.

Secvl I.

[Praefatio]

Ananias, Apostolus Martyr in Syria (S.)

[1] Sancti Apostoli Ananiæ martyrium in nullis Latinorum cusis manuve exaratis codicibus reperimus: inter Metaphrastæ lucubrationes extat, Latio donatum a Gentiano Herueto, [S. Ananiæ martyrij Acta,] editum a Lipomano tomo 6. de Vitis Sanctorum 1. Octobris, quo die & illud collocauit in suo opere Surius. Nos antiquum Græcum MS. exemplar nacti, Latine ex eo vertimus, contulimusq; cum Herueti interpretatione.

[2] [natalis apud Græcos 1. Octob.] Martyrium peregisse in iis Actis traditur primo Octobris; quo eum celebrant Græci, vt omnia eorum Menologia, Menæa, Anthologion, aliiq; rituales Fasti indicant. Actorum compendium ita refertur in Menologio Henrici Canisij: Commemoratio sancti Apostoli Ananiæ, vnius ex LXX. Hic cum esset discipulus Apostolorum, ab illis factus est Episcopus Damasci, qui B. Paulum Apostolum, diuina reuelatione admonitus, baptizauit. Cum igitur multos in vrbe Damasco & Eleutheropoli sanaret, & ad Christi fidem conuerteret, Licinio Præsidi assistens, & Christum verum Deum esse professus, aridis neruis cæditur, laniatur, atque extra vrbem eductus, iussu Præsidis lapidatus est, & martyrij corona donatus. Menæa aliquanto etiam fusius: Sācti Apostoli Ananiȩ. Damascenus erat patria sanctus Apostolus Ananias, qui Paulum, iussu diuino, baptismate tinxit; Episcopus eiusdem ciuitatis. Multis igitur Damasci miraculis sanitatum effectis, multisque Eleutheropoli ad Christum adductis, ab Luciano Præside neruis bubulis cæditur, lacerantur ei latera, & facibus vstulantur; demumque vrbe eiectus, lapidibus obruitur, itaque martyrium finit, & ad æterna tabernacula emigrat. Eadem habent Maximus Cythereus & Anthologion ab Clemente VIII. approbatum.

[3] Latini eodem, quo S. Pauli conuersionem, die colunt S. Ananiam. Martyrologium vetus Romanum a Rosvveydo editum: [apud Latinos 25. Ian.] VIII. Kal. Februa. Conuersio S. Pauli. Apud Damascum S. Ananiæ, qui ipsum Paulum baptizauit. Eadem fere habent Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, aliaq; & scripta manu, & typis vulgata Martyrologia: e quibus omnibus tam Græcis quam Latinis hoc concinnatum elogium in Martyrologio moderno Romano: XXV. Ianuarij, apud Damascum natalis S. Ananiæ, qui eumdem Apostolum (de Pauli conuersione egerat) baptizauit. Hic cum Damasci, & Eleutheropoli, alibique Euangelium prædicasset, sub Licinio Iudice neruis cæsus & laniatus, demum lapidibus oppressus, martyrium consummauit. Natalem eius hoc die etiam statuit Notkerus. Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 21. ait, apud Damascum obiisse in pace eodem die, quo & Paulum baptismo genuerat filium, videlicet VIII. Kalend. Febru. Sed vnde habet Petrus, in pace eum obiisse? Idem legitur, sed hinc haustum, in Martyrologio Germanico.

[4] Vetus Martyrologium Coloniense: Apud Damascum S. Ananiæ Presbyteri & Confessoris, qui eumdem Apostolum baptizauit. Presbyterum saltem fuisse indicat S. Augustinus lib. 2. Quæst. Euang. quæst. 47. vbi ait, [Fueritne Episcopus:] Paulum ad illum missum esse, vt illo Sacerdote, quod in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinæ fidei perciperet, & verus eius approbaretur color. Oecumenius tantum Diaconum scribit, plures Episcopum Damascenorum. Præiuit, haud tamen satis certus dux, hypobolimæus Dorotheus in Synopsi: quem secuti sunt Petrus de Natalibus, Canisius, Maurolycus (qui Sophronium citat; at quem?) Galesinius, qui primum eius vrbis Episcopum facit. Florarium MS. hoc die: Apud Damascum S. Ananiæ discipuli Christi. Hic Damascum fide Christi perlustrauit; illic quoque sæuum Christianorum persecutorem baptizauit. Ita Actorum 9. versu 10. de eo dicitur: Erat quidā discipulus Damasci, nomine Ananias, &c. Caßianus Collat. 2. cap. 15. vocat Seniorem, hoc est, superiorem ac Doctorem, Pauli. Ipsemet Apostolus hoc de suo spirituali Patre elogium coram Agrippa tulit Actor. 22. Ananias, inquit, [laudatus a S. Paulo,] quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Damasci Iudæis, veniens ad me, & adstans dixit mihi: Saule Frater respice, & ego eadem hora respexi in eum. At ille dixit: Deus Patrum nostrorum præordinauit te, vt cognosceres voluntatem eius, & videres Iustum, & audires vocem ex ore eius: quia eris testis illius ad omnes homines, eorum quæ vidisti & audisti: & nunc quid moraris? exurge, & baptizare, & ablue peccata tua, inuocato nomine ipsius. Quanto Saulum feruore alloquitur, tanta, aut etiam maiori, [& S. Chrysostomo.] cum Christo fiducia & familiaritate egit. quapropter S. Chrysostomus eius verba perpendens, ait, Ananiam valde fuisse insignem, cum tam libere Christo ipsi responderit, & Christus tam ei perspicue futura exposuerit, quod nec Angelus cum Philippo fecerat, Actor. 8.

[5] Gagneius ex loco ante citato de cohabitantibus Iudæis, eum arbitratur ex tribu Iuda fuisse. [Domus eius Damasci.] Damasci domum Ananiæ in hodiernum vsque diem ostendi, tradit ex Bredenbachio & Fretello Adrichomius in Manasse 2. cap. 40. cuius situm & formam describit, ac sculptam exhibet, Quaresmius tomo. 2. Elucidationis Terræ sanctæ lib. 7. peregrinatione 6. cap. 3. qui secundo Damasci fuit. Addit eam domum deinde in templum Christo Domino & S. Ananiæ dicatum fuisse conuersam, nunc Turcarum Mesquitam esse. Meminit quoque illius domus Christophorus Radziuillius.

ACTA EX MS. GRÆCO.

Ananias, Apostolus Martyr in Syria (S.)

Ex ms. Græco.

[1] Cvm impius a Lucianus, ad partes Orientis in b Betagauren Eleutheropoleos, ab iis qui non minus idolorum vesaniam quam Imperij sceptra susceperant, missus esset, [Luciani Præsidis persecutio,] acerrima facta Christianorum inquisitio est. Hic ergo Lucianus pro tyrannico sedens tribunali, vel ante opera ipsa verbis animi furorem spirabat, mala, vt ita dicam, fabricans Christianis: litteræque & edicta per omnem prouinciam frequentia mittebantur, vt nolentes dæmoniis sacrificare, confitentesque Iesum Christum Dominum nostrum verum Deum, atque eius sacra sectantes, non solum acerbissimis subiicerentur suppliciis, & per ignē, & feras, ac mare, aliaque cruciatuum genera mortem subirent; sed & sacra eorum corpora domestico sepulchro carerent, forasque raptarentur canibus ac feris pabulum futura.

[2] Ananias igitur cælestium mysteriorum interpres, Deique Apostolus, vnus & ipse de c septuaginta Christi discipulis, diuina quadam virtute & inaspectabili claritate, [S. Ananias Antiochia Damascū venit:] Antiochia, vbi primum Christianorum cœpit nomine celebrari gens nostra, d Damascum venit, vt nec ipsa veritatis esset seminum expers, nec pietatis fructuum infecunda.

[3] Interea autem Paulus magis magisque aduersus Apostolorum chorum rabiem parturiens, intolerabiles in eos minas iactans, atque incredibili quodam aduersus eos accensus odio, rogauit Principem Sacerdotum, [Saulum sæuientem,] vt litteras mitteret ad eas synagogas quæ isthic erant, vt qui recusassent Christianorum religionem deserere, eos vinctos sub custodia Hierosolymam vel inuitos pertraheret. Ei vero rei omnia sapienter administrans Prouidentia interuenit, quæ etiam eminus præstruere occasiones solet, quando ita successurum quid videt, vt inde boni quidpiam enascatur. Ibat igitur Damascum Paulus: cumque iam vrbi appropinquaret, lumen cæleste oculis suis circumfusum videt, soloque prostratus his se verbis compellari audit: Saule, Saule, quid me persequeris? Et, Consurgens, inquit, pete ciuitatem, vbi dicetur tibi quid te oporteat facere. [eoq; diuinitus cæcatum,] Cumque surrexisset, apertis oculis neminem videre poterat: verum manu ductus Damascum ingreditur. Ananiæ autem præcipit Deus: Vade, inquit, in vicum Rectum, ac Paulo Tarsensi manibus impositis, ab oculis eius caliginem depelle. Nam & ipse mihi vas electionis erit, portabitque nomen meum coram gentibus & Regibus & filiis Israel. Venit igitur diuinus Ananias, [visu redonatum,] sicut ei dictum erat a Domino, & Paulo videndi facultatem restituit. Nihil vero attinet minutatim singula persequi, cum in promptu sit ex Actibus ea, si quis voluerit, cognoscere. Ille autem & ad pietatem conuertitur, & e nomen simul mutat cum moribus, adscenditque in tertium cælum, [baptizat:] atque Euangelium prædicans orbem circuit terrarum, tantus amore erga Christum effectus, quantus rabie aduersus Christianos prius existimabatur, vtroque & robur naturæ & animi magnitudinem ostendens.

[4] Sic ergo Ananias cum Paulum ad veram perduxisset vitam, dupliciterque illuminasset, & cum hac quæ oculis cernitur luce, ad eam quoque, quȩ intelligētia percipitur, vt oportet intuendā præparasset, [prædicat in Bethagaure:] ibat per Bethagauren prædicans Euangelium: & veluti rationali quadam sagena, diuina scilicet doctrina, in quos inciderat omnes ad Dei cognitionem pertrahebat.

[5] [comprehēditur:] Cum in his versaretur, comprehenditur ab iis quorū munus erat venari Christianos, atque ad filium tenebrarum Lucianum Præsidem perducitur. Ille vero mox in publico theatro præsidet: virum autem plurimum admiratur, emicantem cernens eximiam aspectus venustatem, & singularem morum compositionem, ac linguam multis gratiis fluentem. Hæc cernens laruam benignitatis induit, ac mansuetudinem simulat, multam intus occultans feritatem. & sermone ad hilaritatem composito, Crede mihi, [tentatur blanditiis,] inquit, Anania, vtilia suadenti, & diis nostris assensus, repudia quem prædicas Crucifixum: neque efficias vt forma hæc aspectu longe pulcherrima suppliciis consumatur. Ille autem, Deum verum, inquit, adoro, ipsi adhæreo, ipsum solum specto, neque eo mihi quidquam esse dulcius potest: cuius ego & ad Pauli mentem veritatis cognitione imbuendam, & visum oculis eius restituendum minister effectus sum: qui Saulus quidem prius dicebatur, Paulus vero a Domino mutato nomine appellatus est, vt qui superata ignorantiæ f iactatione, ad firmum ac solum portum, Iesu mei fidem, per agnitionem accesserit.

[5] Videris, inquit Iudex, magnitudine ac robore corporis fretus, aduersus ipsa supplicia tollere supercilium. Quare & sapientia tibi in dementiam conuersa est, & abundanti prudentiæ, vt video, leuitas successit. Hæc audiens magister veritatis, [minis,] oculis & manibus statim in cælum sublatis, Domine Iesu Christe, inquit, Deus virtutum, numquam me suis cassibus implicet inimicus. Sed & mihi pro te pati liceat, & coronis tuis ornari, & choro coniungi tuorum discipulorum, vt mihi, sicut & Paulo, salus contingat. In his ille orans persistebat: sed mox precationem plagæ, nudo tergo inflictæ, exceperunt. [flagris:] Ad hæc præcones succlamabant: Præsidi obtempera, & potentibus diis sacrifica. Ananias vero labia quidem mouebat, sine voce tamen orationem sursum mittebat ad Deum.

[6] Ita tormentis minisque superior est factus, ac prius carnifices ab inferēdis, quam ipse a tolerādis verberibus fatigati destitere. Ergo a tormentis Discipulus simul & Martyr relaxatur, [nouas blāditias contemnit:] rursus vero ad blanditias vulpes (Presidem dico) conuertitur. Sed nunc saltem, inquiebat Discipulo, ad te redi, & tuæ parce animæ, tuæque pulchritudinis miserere, quæ alioqui perit. Nam maiora te manent supplicia, ipsos iuro deos. Ille autem multo Christi amore cor inflammatus, fortiter acriterque insultans respondit, non modo se numquam sacrificaturum esse dæmonibus, sed curaturum vt quoscumque posset ad Christi fidem conuerteret. Deinde & in ipsum Præsidem linguæ neruos intendit, acrioribusque eum verbis incessit: Non erubescis, inquit, o vere infelix, ac pudoris foueam ingrederis, nunc quidem flagris sæuiens, nunc blanditiis surrepens, & tamquam delicatum quempiam puerulum mollibus nos verbis demulces?

[7] [vngulis raditur:] His incitatus Iudex, nudatum Martyris corpus iubet ferreis vnguibus laniari, dein & lampadibus vstulari; vt dum paullatim corpus eliquaretur, [facibus vstulatur:] ita diuturniores dolores ad cor affluerent. Sed ferreos vngues, perinde ac si eos alius quispiam pateretur, contēnebat Martyr: ignis quoque illi cessabat, neque ignis esse credebatur: ipsum vero cor tyranni quadam ratione peruadebat, magisque ad insaniam concitabat; &, Quousque, inquit, iussis Imperatorum non obtemperabis, & quos ipsi deos colūt, non honorabis? At ille, Cur me, ait, [venuste ridet eadē sæpius interrogantem:] eadem & de iisdem loqui sæpius cogis, tamquam eorum qui in chorea ludunt, sermonis cursum circumagentem? Scias igitur, scias & credas, non solum fore vt nulla re frangar, non cruciatu, non donis, non blanditiis, non minis, neque alia re vlla; sed vt eos etiam, qui iam sunt superati, aut sponte in errorem inciderunt, acerbe defleam, & te præ ceteris deplorem, qui non solum tibi ipsi sis exitij caussa, sed & alios plures, partim inducas, partim cogas inuitos impietatem cōplecti. Nescis quod quæ a vobis coluntur æs sunt, ligna, ac lapides, quibus vt materia vtens homo, ipse Dei figmentum, ista efformat? Quomodo ergo potest non absurdum videri, vt opus ipse suum adoret opifex? aut quisnam homo sanæ mentis operi manuum suarum cultum exhibeat, aut bona ab eo petat?

[8] His seruus perditionis magis efferatus, cum non valeret verbis aduersus athletam decertare, lapidibus obrui, ipsemet lapis, [obruitur lapidibus;] eum extra vrbem ab adstantibus iubet. Is vero qui talia erat passurus, pro lapidibus linguā misit in eos qui non sunt dij, dicens: Dij qui cælum & terram non condiderunt, pereant. Cum vero ad locum constitutum peruenisset, ac iam lapidibus obrueretur, manibus in cælum eleuatis; O Rex Regum, inquit, & Domine dominantium, suscipe hoc acceptabile sacrificium, meam hanc per lapides consummationem. Continuo preces oblata a Deo corona, atque ad Regnum æternum euocatio, vt par erat, est consecuta, primo die mensis Octobris.

[9] Corpus vero Martyris vere beatum, quidam Martyrum amantes, postquam lictores domum essent reuersi, [sepelitur.] magnifice sustulerunt, & splēdidissime inuolutum in regione Damascenorum, in paterna eius hereditate deposuerunt g, ad gloriam Patris, Filij & Spiritus sancti, vnius & indiuiduæ Trinitatis, cui cōuenit honor, imperium, maiestas & magnificentia, nunc & in secula, Amē.

[Annotata]

a Græce, Λουκιανὸς in Actis, Menæus, Anthologio, & apud Cythereum. At Menologium & Martyrologium Romanum, Licinius. Mendum irrepsisse Martyrologio putat Biuarius, reponendumq; Lucilij Bassi nomen; ita namque Dextri Chronicon habere an. Chr. 70. num. 3. Peregrinatio ad loca sancta Hispaniæ ex aliis locis orbis terrarum, a multis quidem & diuersis facta: & peregrinatio ad S. Ananiam, passum sub Lucilio Basso Iudææ Procuratore 25. Ianuarij, Hispanis insuper regionibus celebris habetur.

b Ita MS. Græcū: Ἐν Βηθαγαυρῇ τῆς Ἐλευθεροπόλεως. Heruetus, Bethagabre Exeutheropolis. Menologium & Martyrologium Romanum, Eleutheropolis. Est Βαιτογαβρὰ, Bætogabra, Ptolemæo lib. 5. Geographiæ cap. 16. & Tabula 4. Asiæ, inter vrbes Iudææ ab occasu Iordanis fluuij. Eadem forte quæ Eusebio de nominibus locorum diuinæ Scripturæ, Bethalaim, vicus vno milliari distans Eleutheropoli descendentibus Gazam. qui S. Hieronymo lib. de locis Hebraicis Bethagla dicitur. [Bethagaure. Eleutheropolis.] Eleutheropolis autem meminit sæpe S. Hieronymus, & videtur vrbs fuisse in Iudæa ad Philisthæorum vergens regionem; perperam cum Chebrone a nonnullis confusa, vt pluribus docet Bonfrerius noster in cap. 9. Iudicum v. 21. qui ob nullam eius in Scriptura repertam mentionem, iudicauit Christi & Apostolorum temporibus non extitisse; sed postmodum ante S. Hieronymi tempora fuisse ædificatam. Verum obstat horum Actorum S. Ananiæ locus, nisi Bethagaure, siue Bætogabra, aut Bethagla, a recentiore scriptore fuerit Eleutheropoleos appellata, (quod ei vrbi esset propinqua) quo a duobus aliis locis Bethagla dictis distingueretur. Eorum meminit idem Hieronymus in voce Areaatad, ita scribens: Areaatad locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob, tertio ab Hiericho lapide, duobus millibus a Iordane, qui nunc vocatur Bethagla, quod interpretatur Locus gyri, eo quod ibi more plangentium circumierint in funere Iacob. Gen. 50. De eo agitur Io sue 15. & 18. Est denique alia villa Bethagla maritima in octauo a Gaza milliario, vt Hieronymus ibidem addit.

c Idem docent, liber de LXX. Discipulis, qui Dorotheo vulgo tribuitur, Petrus de Natalibus, Maurolycus, Canisius.

d Baronius anno Chr. 35. cum de discipulis Christi post S. Stephani lapidationem dispersis egisset, addit nu. 5. Hac ipsa dispersione Ananias Discipulus profectus Damascum collegit Ecclesiam.

e De nomine Sauli & Pauli multa habet Thomas Massutius noster in Vita S. Pauli lib. 1. cap. 1.

f Σάλος commotionem, tumultum, ac maris iactationem significat. Eo auctor alludit, quasi inde Sauli ductum sit nomen. At παῦσις, quies est, πάυειν quiescere.

g Quaresmius lib. 7. peregrin. 6. cap. 4. ait tradi a Syris, S. Ananiæ corpus sepultum esse, aut certe translatum, ad nobilem ecclesiam, in quam mutata est domus Iudæ, primum S. Pauli hospitium, vbi ab Anania illuminatus est. De qua Iudæ domo, & fonte in quo S. Paulus est baptizatus, agit Christophorus Radziuilius in Hierosolymitana Peregrinatione, epistola 2.

DE S. SEVERIANO EPISCOPO GABALITANO IN GALLIA.

[Commentarius]

Severianus, Episcopus Gabalitanus Mimate in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Gabalum, siue Gabalorum, aut Gabalitanorum, caput olim Anderitum fuisse, censent viri eruditi, vt XIV. Ianuarij ad S. Firmini natalem diximus. Eius a Barbaris euersi ruinas ingentes spectari ad vicum Iauouls appellatum, [Gabalorū vrbs episcopalis,] testatur Guilielmus Catellius lib. 2. histor. Occitaniæ cap. 11. quatuor fere a Mimate, vrbe nunc Gabalorum primaria, Mende Gallis vocitata, leucis distantem. Hic nunc Sedes Episcopalis est, [nunc Mimate.] quæ prius Anderiti: & fuit alioquin etiam primis Antistitibus habitatus locus. Fidem faciunt S. Priuati, quæ XXI. Augusti dabimus, Acta, in quibus hæc leguntur: Tunc regioni, siue Ecclesiæ, illi S. Priuatus præsidebat, sedem in Mimatensi habens viculo, propterea quod qui ante ipsum episcopatus ordinem tenuerant, in eo loco & commorati fuerant & sepulti.

[2] [S. Seueriani primi Episcopi natalis:] Vnius ex his S. Priuati prædecessoribus, in vulgatis Episcoporum Galliæ catalogis, Seueriani nomen extat: ceterorum interciderunt. Coli S. Seuerianus consueuit XXV. Ianuarij; quo die Vsuardus: Item ciuitate Gaualis S. Seueriani Episcopi, mirandæ sanctitatis & doctrinæ viri. Fadem fere Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus, aliiq; quamplurimi excusi & MSS. & nonnulli Seuerinum vocant; ciuitatem Gabalensem, Gabalen, Gabilonem. Celebrat eum quoque hoc die Saussaius, Florarium, & plerique alij, etsi quidam cum Seueriano altero, vt mox dicemus, confundant, infami mendo. Ferrarius XXVI. Ianuarij S. Seueriani festum agi ritu duplici per totam diœcesim Mimatensem scribit: fortaßis ob S. Pauli festiuitatem in sequentem diem reiicitur; nisi Ferrarium fefellerit memoria.

[3] Acta eius ignota nunc sunt: illud solum de eo scribit Ioannes Chenu in cætalogo Episcoporum Mimatensium: Ex diuersis documentis, quæ in archiuis episcopatus Mimatensis reperiuntur, elicitur, B. Seuerianum primo eidem Ecclesiæ præfuisse, [imperium totius prouinciæ ei donatum:] & a D. Martiale ordinatum, in hæc verba: Post Christi in cælum ascensionem, præsidebat in Gabalitano & regione eadem Rex, siue Tetrarcha, infidelis & paganus, omnem tenens superioritatem & dominationem in eadem, quo tempore B. Martialis ad illam partem declinauit, & consecrauit in ciuitate Mimatensi capellam in honorem B. Mariæ Virginis. Postea vero S. Seuerianus, qui fuit ibi primus Episcopus, dictum Regem, seu Tetrarcham, ad fidem Catholicam conuertit, & eumdem baptizauit: qui quidem Rex ad fidem Catholicam conuersus, decedens sine liberis, totam ditionem Ecclesiæ contulit & donauit: & ex tunc dictus S. Seuerianus rexit & gubernauit totam dictam terram & regionem Gabalitanam. Ex quibus monumentis authenticis colligimus, B. Seuerianum fuisse primum Episcopum Mimatensem.

[4] Narrat hæc eadem Catellius, sed negat firmari a se posse aut refelli, [posteri etiam Comites appellati:] qui quæ citantur Ecclesiæ Mimatensis monumenta non expēderit, ac ne viderit quidem. Ceterum Marini Sanuti Venetiis datā anno 1326. epistolam citat, inscriptā Venerabili in Christo Patri ac Domino suo carissimo, Guillelmo diuina prouidentia Episcopo Mimatensi, & Comiti Gaualitano. Sed hoc recentius, quam vt illam Gabalitanæ ditionis donationem (etsi minime a maiorum nostrorum pietate alienam) asserere poßit.

[5] Traditur, vt iam ex Chenu dictum, S. Martialis Apostoli discipulus fuisse S. Seuerianus: quo ille tempore vixerit, dicemus 30. Iunij. Si Valeriani & Gallieni temporibus occisus est S. Priuatus, [Seueriani ætas.] vt in eius actis scribitur, & tamen præter Seuerianum alij quoque ante ipsum episcopatus ordinem tenuerant, haud longe is ab Apostolorum abfuisse temporibus potest.

[6] Ceterum quia aliæ vrbes fuerunt Gabala dictæ, alius quoque Seuerianus fuit Gabalorum Syriæ Episcopus, [Alius Seuerianus Gabalensis Syrus,] vir disertus ille quidem & doctus, sed ambitiosus ac factiosus, & capitalis S. Ioannis Chrysostomi aduersarius, cuius frequens in historia Ecclesiastica mentio, nominatim apud Socratem lib. 6. cap. 10. & 14. Sozomenum lib. 8. cap. 10. 16. 18. Palladium, Baronium & alios. Ea caussa factum vt S. Seueriani, quod in ceteris extabat, expungeretur e Romano Martyrologio nomen. Primus ansam præbuit Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 23. Secutus Molanus, qui in Martyrologio Vsuardi, ad Seueriani nomen margini adscripsit: de quo Gennadius cap. 21. atqui Gennadius eo loco de Syro Seueriano agit. [temere Sanctis adscriptus.] in posteriori editione Socratem quoque & Sozomenum citat Molanus. Maurolycus: Ciuitate Gaualis S. Seueriani Episcopi, tempore Arcadij Imperatoris, & Ioannis Episcopi Cōstantinopolis, quibus ob doctrinam & sanctitatem carissimus erat. Galesinius: Gabalis S. Seueriani Episcopi: is admiranda sanctitate, doctrina que præstanti vir, & diuinarū rerum scientia in primis eruditus, cum libros præclare conscripsit, tum in concionibus egregie versatus; ab Arcadio Augusto ob eam caussam sæpe Constantinopolim accersitus est. Paria scribit Martyrologium Germanicum, Felicius, Ghinius, Ioannes Basilius Sanctorius. Quam hæ veræ sint laudes, patebit ex iis quæ suo loco in S. Ioannis Chrysostomi Vita dicentur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MEDVLA ET SOCIIS.

[Commentarius]

Medula, Martyr (S.)
Sociae, Martyres

Ignota hæc Latinis. Græcis memorata hoc die, Maximo Cythereo & Menæis; in his illud solum extat: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἁγία Μεδουλη, σὺν τῇ συνοδίᾳ ἀυτῆς, πυρὶ τελειοῦται.

Σεπτὴ Μεδούλη, τοῦ Θεοῦ Λόγου δούλη,
Δούλοις Θεοῦ σύναθλος εἰς πῦρ ὡράθη.

Eodem die S. Medula cum suo comitatu igne finitur.

Veneranda Medula, Dei Verbi ancilla,
Famulis Dei socia, in igne spectata est.

Annominatio est in vocibus δούλη, quæ ancillam significat, & Μεδούλη. Raderus noster vertit: S. Medule cum sodali sua Martyre. Nobis comitatus ille plurium fuisse videtur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PVTEOLANIS ARTEMA PVERO, ANTIMASIO, SABINO, LEODOCIO, THEOGENE.

[Praefatio]

Artemas puer, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Antimasius, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Sabinus, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Leodocius, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Theogenes, Martyr Puteolis in Campania (S.)

Artemæ pueri, ac Doctoris, Acta Neapoli accepimus ab Antonio Beatillo nostro, e vetustißimo descripta Ecclesiæ Puteolanæ codice, sed mutila. Nomen in Martyrologiis non reperimus, diserte saltem expressum. Iungimus hic alios qui eodem die ac loco coronati; [S. Artemæ Acta,] an eodem quoque tempore, nos latet. De iis MS. vetustißimum S. Hieronymi: Puteolis, Antimasius, Sabinus, Leodocius, Teugenis. in MS. Dungalensi, Antimasius, [ceterorum natalis.] Sabianus, Leodocius, Teogines, Artheminus memorantur: an postremus ille fortaßis Artemas est? In Martyrolog. Romano: Item sanctorum Martyrum Donati, Sabini, & Agapis. Horum nomina addidisse se ex veteri MS. testatur Baronius. Verum non est illud omnino exactum, cum loca non exprimat, & coniungat ad diuersa spectantes: nam, vt ex nostro MS. patet, Sabinus Puteolanus est, Donatus Carthaginiensis. at Saussaius vtrumque Aruernum facit. quod enim post SS. Præiectum & Marinum hos Martyrologio adscripsisset Baronius, ipse ad eumdem locum pertinere existimauit, ita scribens: Claromonte Aruernorum natalis beatorum Martyrum Donati, Agapæ & Sabini, qui ob fidei confessionem ab Ethnicis excruciati, constanti veritatis præconio illustre testimonium Redemptori reddiderunt. Et quidem quæ in Martyrologio Agapis dicitur, ipsi Agapas vir est, vt ex indice patet. Ne verbum quidem de iis habet curiosißimus Sauaro. Galesinius hos quoque Aruernos facit. Artematem (hunc an alium?) 26. Ian. habet MS. S. Hieronymi.

ACTA S. ARTEMÆ
Auctore Petro, ex MS. Eccl. Puteolanæ,
eruta ab Antonio Beatillo Soc. Iesv.

Artemas puer, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Antimasius, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Sabinus, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Leodocius, Martyr Puteolis in Campania (S.)
Theogenes, Martyr Puteolis in Campania (S.)

BHL Number: 0717

Avctore Petro, ex mss.

PROLOGVS AD STEPHANVM EPISC.

[1] Venerabili Patri & sanctæ Puteolanæ Ecclesiæ inclyto Præsuli & Domino Stephano a Petrus…

Glorificando & venerando reliquias sanctorum Martyrum, quia B. Artemæ gloriosi Martyris sanctissimum corpus in diœcesi vestri episcopij requiescit, [Stephani Episcopi iussu Acta hæc elegā tius describit Petrus;] præcipuisque miraculis coruscando plebem fidelium mirabiliter inuitare non desinit, nec tamen eius passio incomposite edita relegi præualet; studiose suggerere curasti, vt sicut B. Ambrosius S. Agnetis gesta, & venerabilis Dominus Aripertus b S. Fortunatæ passionem, clarificare studuerunt; ita & nos illorum studium imitantes, illius passionem de inculto elogio transferentes, Ecclesiastico dogmati tradere curaremus, quatenus ad honorem Domini, & ipsius præfati Martyris Artemæ gloriam, sacratissima illius plebs amplius lætificetur, & tanto deuotissime ad eius solennia properet, quanto illum cognouerit gloriosum ac triumphale martyrium pro Christi amore mirabiliter suscepisse. Quapropter egregie Pastor secundum Diuinum edictum, dicēs, Melius est obedire, quam sacrificare; ecce Vestræ Paternitati libentissime parere curantes, inuictissimum illius agonem & triumphale martyrium mirifice declarare curauimus. [1. Reg. 15. 22.]

Ergo benigne Pater, quia claro dogmate fulges, [eiq; dicat.]
Martyrium sacrum præfati Martyris almi
Sume sagax, placide grates referendo Tonanti;
Atque sacræ plebi studiose tradere cura,
Gaudeat vt semper de vestro dogmate sacro,
Ac Domino Christo laudem decantet ouanter.

NARRATIO.

[2] Magnificentia maiestatis Domini nostri Iesu Christi, inter gloriosa & admiranda magnalia, [Etiam puerorum confessione glorificatur Deus.] quæ mirabiliter operari dignata est, quatenus electos suos in amore sanctæ suæ religionis optime radicaret, ac tormentorum pœnas eos doceret non timere; non solummodo viros integra ætate pollentes, sed pueros ac puellas in tenera ætate degentes, per gratiam sancti Spiritus ita confirmare dignatus est, ad prudentiam responsionis, ac tolerantiam passionis, vt ante Præsides ac tyrannos intrepidi adstarent, sanctæque Trinitatis fidem deuotissime prædicarent. Ex quorum sancta & admiranda societate existens venerabilis & sacratissimus puer Dei Artemas, dum adhuc indolis, hoc est, iuuenilis ætatis annos gereret, inclyta prosapia exortus, ex ciuitate scilicet Puteolana, secundum nominis sui præsagium (nam Attice c Artemas, Latine Nus, siue ratio, interpretatur) in arte sanctæ rationis per Dei gratiam mirifice exaltatus, & a parentibus Christianis litterarum studiis Christicola traditus fuisset, [Artemas litteris studet,] mirum in modum cœpit inter coætaneos & condiscipulos nectarea quadam & admirabili conuersatione fulgere; adeo vt non illum tamquam collegam atque condiscipulum, [omnibut carus:] sed velut dilectissimum complecterentur germanum.

[3] Quid plura? Dum Cathigeta illius d secundum morem magisterij, per isagogen, id est, introductionem, ad secularium litterarum dogmata illum introducere cœpisset; [ingenio excellit:] ille nihilominus diuina gratia illustrante præcedere ipsum in sensu atque sermonis acumine sagacissime cœpit. Ex quo inæstimabili ac stupendo ingenio valde attonitus idem prȩceptor eius, non cælesti & supernæ Dei gratiæ hoc tribuere studuit, qui omnia quæcumque voluit, facit: sed (heu dolor) simulachrorū atque idolorū virtutibus condonauit. [præficitur aliis docendis:] Proinde in eadē admiratione potius puerulos condiscipulos eius illi ad docendum tradidit; videlicet animaduertere cupiens, si tanta gratia continuata fortuito & ex accidente studio in eo fulgeret.

[4]

Tunc Deus omnipotens, totius lucis origo,
Lumine de cuius radiantur corda bonorum,
Non voluit tenebris retineri lumina tanta:
Sed clare & digne, qualis quantusque vigeret
Talia patrando, monstrauit munere Diuo.

Igitur, [iis fidem & pietatem instillat:] vt prædictum est, dum puer iste Domini Artemas dogmata litterarum condiscipulis traderet, inter cetera eis sacra Dei mysteria mirabiliter inserebat, scilicet qualiter Dominus Christus Filius Dei omnipotentis pro mundi salute ex sacra Virgine nasci dignatus sit, & per mysterium sanctæ Crucis diabolicam destruxerit potestatem. De sapientiæ autē studio suadebat eis, dicēs: Discite, o pueri, doctrinam, discite sancta, percipite auribus legem veræ sapientiæ Dei omnipotentis, de qua Propheta canit: Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in seculum seculi. [Psal. 110. 10.] Si hoc ita est, & vero quia ita est, toto mentis amore eius præcepta sequamur, eius disciplinam percipiamus, qui fecit Angelicam potestatem, cælum & terram, mare, & omnia quæ in eis sunt, qui corda omnium nouit, & omnes sapientes sapienter sua exsuperat potestate.

Quisquis in hoc fidit, sapienti culmine pollet,
Terrenos sapiens sapientes conterit omnes.
Hanc quoque sophiam nemo contemnat amator,
Qui publicam quærit cum Christo ducere vitam

[5] Hæc & his similia dum puer Domini Artemas condiscipulis intimaret, [re ad Præceptorem delata,] illosque ad amorem cælestis sapientiæ accenderet; tandem amici hoc explorantes & cognoscentes, inflammati admodum, Præceptori eius nuntiauerunt, dicentes: O disciplinæ Pater, magnæque sapientiæ indagator, o sacrorum numinum cultor atque defensor, prouide ne forte e pro doctrina praua discipulorum accrescat magna incuria sacrorum deorum. Ecce etenim Artemas discipulus ille vester, quem ad docendum pueros studiose posuisti, non illis sapientiam, sed iniquitatem; non deorum religionem, sed Christicolarum doctrinam ministrat.

Credere non dubites, nam vere experta profamur.

Vide ergo ne per incuriam negligentiæ periclitetur puritas famosæ vestræ sagacitatis, dum Præsidi huius prouinciæ talia de te fuerint nuntiata.

[6] Territus ad hæc illius Ethnicus Cathigeta, aduocans illum, [ab eo arguitur:] his eum verbis arguere cœpit: O Artema, studiose fidelisque auditor, quæ est ista fama pessima, quæ nostras perculit aures? quæve doctrina vana nostra præcordia farsit? Nostris ergo monitis prudenter aurem accommoda, vt scilicet studium inchoatæ sapientiæ niteat, & dignitas nobilitatis tuæ non obstupescat. Scimus equidem te & nobilitate fulgere, & acumine prudentiæ optime pollere. Ergo auditu horrida, quæ de te audiuimus, deleantur; & deuotio Præceptoris, quam in te habuimus, optime declaretur. Ad hæc B. Artemas respōdit: Scriptum est, o sagacissime Cathigeta: Priusquam interroges, [sapienter respondet:] ne vituperes: & cum interrogaueris, corripe iuste. [Eccli. 11. 7] Ergo secundū hanc sententiam, seriatim enucleare stude, quæ a nobis inepte prolata esse dicuntur: & tunc demum si ita est, aut profitendo approbamus, si bona sunt; aut negando repellimus & refellere curamus, si mala esse videntur. Tunc Præceptor incepit infamiam eius exponere, dicens: Relatum nobis est, quod discipulis, quos tibi ad erudiendum doctrinæ dogmate tradidimus, non sapientiam deorum nostrorum, quam totus mundus excolit & veneratur, sed impiam Christicolarum religionem, studuisti propinare, quæ abominabilis esse videtur. Verane sunt hæc, an maledicorum compositione prolata?

[7] B. Artemas dixit: Flagito, Præceptor, vt nobis edisseras, quæ te scire non ambigimus, [reddit fidei suæ rationem:] quatenus ad indagationem tuæ inquisitionis recto tramite peruenire possimus. Sensus est prior in homine, qui doctrinam percipit omnem, in philosophia & litterarum doctrina conclusus ad …

Hic aberat folium a vetustissimo codice. Desideratur ergo Præceptori datum ab Artema responsum: deinde eius ad Præsidem delatio. Tum Præsidis interrogatio, ac Sancti responsum.

Nos enim talia in præsenti quæ possumus ministramus; in futuro autem tartarus excipiet illos, vbi nulla requies, sed semper fletus amarus.

[10] Hæc vbi dicta dedit B. Artemas, Præses crudelis, consentientibus cunctis, iussit pueris qui eius discipuli fuerant, quod cum gladiis, [iussu Præsidis,] qui ab officio scribendi Græco eloquio f graphij nuncupantur, illum crudeliter trucidarent. Hanc ergo sententiam definitam cum Sanctus Domini agnouisset, quia non terrena, sed cælestia optabat, oculis & manibus in cælum erectis, hanc orationem fudit ad Dominum:

O Rex omnipotens, Sanctorum vita beata, [lætus & Deum laudans,]
Qui pugnare iubes, & præstas viuere semper,

quique in te confidentibus æterna præmia largiris; laudo & benedico nomen tuum, quoniam tu, Domine, adiuuisti me, & consolatus es me, & tribuisti mihi cum triumpho victoriæ consummare, quod te donante inchoare potui. Deprecor ergo te supplex, vt mittas Angelum tuum sanctum, qui in pace tua suscipiat spiritum meum, [graphiis puerorum configitur.] quia iam tempus instat vt veniam & videam desiderabilem tuam gloriam. Hæc vbi dixisset, mox beatus Martyr per cuncta membra g perforatus gladiis, sanctum Deo reddidit spiritum.

[11] Expleto autem glorioso martyrio, vt ostenderet Dominus Angelica illi gaudia tribuisse, [Anima ab Angelis defertur in cælum:] multosque per eum ad suam gratiam esse vocandos, videntibus cunctis, a splendidissimis sanctis Angelis anima illius suscepta, ad cælum cum gloria magna delata est. Hanc rem mirabilem & inopinatam dum Ethnicus populus cerneret, plurimi ex eis, diuina gratia compuncti, ad sanctam Christianam religionem deuota mente conuersi sunt, [multi conuertuntur,] laudantes & benedicentes gloriosum & admirabile nomen Domini nostri Iesu Christi.

[12] Igitur quia in tanto Martyre magnam reuerentiam ac deuotionem habebant, eiusque se precibus gubernari cupiebant, [& eum sepeliunt.] nocturnis horis sanctum illius corpusculum colligentes, in loco illo qui ab accolis Campania dicitur, religiose condere studuerunt, qui distat a præfata vrbe Puteolana quasi stadiis viginti quatuor, & a ciuitate Parthenope h milliariis nouem. Ad cuius sancta patrocinia plurimi conuenientes, sanctumque Domini Martyrem deprecantes, in variis infirmitatis periculis beatissimam sospitatem consequi meruerunt. [Claret miraculis.] Passus est autem beatissimus Martyr Domini Artemas, pro amore & defensione sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, vigesima quinta die mensis Ianuarij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Neque quando vixerit Stephanus hic, neque quis sit Petrus, comperimus.

b Agemus de S. Fortunata 14. Octob.

c Videtur scriptor hanc vocem deflectere ab ἀρτάω, appendo, suspendo, quod νοῦς, siue ratio, omnia appendat ac libret: sicq; esset secunda syllaba in Artemas producta, vt ἄρτημα, suspensio. alioquin ἀρτεμὴς integrum incolumemq; significat.

d Videtur desiderari, præceptor, vel quid simile.

e An non potius, per doctrinam prauam?

f Deriuatur enim γραφεῖον, siue γραφὶς, id est, stylus scriptorius , a γράφω, scribo.

g Eadem ratione trucidatus S. Cassianus 13. Aug.

h Ast in Itinerario Antonini inter Puteolos & Neapolim, siue Parthenopen, statuuntur solum decem millia passuum: iuxta huius scriptoris computum essent duodecim, nisi extra viam sit is locus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CARTHAGINIENSIBVS DONATO, SECVNDO, PAPIA. ITEMQVE S. AGAPE.

[Commentarius]

Donatus, Martyr Carthagine (S.)
Secundus, Martyr Carthagine (S.)
Papias, Martyr Carthagine (S.)
Agapis, Martyr (S.)

Ex variis.

Nihil de his Martyribus reperimus, præter nomina Martyrologiis inscripta. MS. vetus S. Hieronymi: Karthagine, Donati, Secundi, Papiæ. MS. Rhinavviense: Karthagine, Donati. MS. Hibernicum Conuentus Dungalensis, cuius verba infra dabimus cum de SS. Fabiano & Sabiniano agemus, recenset quoque aliis permistos, nullo adscripto loco, Donatum & Serdum, qui Secdus scriptus fortaßis, in Serdum abiit. Martyrol. Romanum locum quoque non indicat, proq; Papia Agapem habet, pro Secundo Sabinum, quem supra Puteolis adscripsimus. an Carthagine cum Donato passa sit Agapis, an alibi, nos latet. ita habet Martyrol. Item sanctorum Martyrum Donati, Sabini, & Agapis. Baronius adnotat: De eis vetus MS. Galesinius, & Saussaius, vt ante monuimus, Aruernos facit, proq; Agape femina, Agapam virum substituit.

DE S. CASTVLA CAPVÆ IN CAMPANIA.

[Commentarius]

Castula, Capuae in Campania (S.)

Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum: Item SS. Viti, Castulæ, Agilei. Ante scripsimus Agileum Carthagine passum, ad XV. Octobris pertinere, ad XX. Ianuarij Vitum, Nicomediæ coronatum. Castula vero Capuana est; qua insignis laureola, haud scimus. MS. vetustißimum S. Hieronymi: Capua, Kastulæ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SICVLIS FABIANO ET SABINIANO.

[Commentarius]

Fabianus, Martyr in Sicilia (S.)
Sabinianus, Martyr in Sicilia (S.)

Plures in sacris Fastis Fabiani & Sabiniani memorantur; & Fabianus quidem in Sicilia cum pluribus aliis Catanæ passus 31. Decembris: verum hos ab iis diuersos vt existimemus, locus facit, etsi nobis ignotus. Ita enim habet MS. S. Hieronymi: Sicilia, Fabiani, Sabiniani, in Calatheo. Calatheum, si coniecturæ locus, suspicamur Calactam esse, siue Calacten, Καλὴν ἀκτὴν, Καλακτὴν, Καλάκταν inter Alæsum & Chydam amnes: nisi quis Galatam malit, mediterraneum eiusdem insulæ oppidum, quod & Calate scriptum reperitur. Sed de his Siculi. Eosdem hos Martyres, sed nullo ordine loco ve discretos, exhibet quoque MS. antiquum Dungalense, quod ita habet: VIII. Kal. Polycarpi, Pauli Apostoli Conuersio in Damasco, Vitij, Donati, Serdi, Sidonis, Bitij, Tirsij, Ypictiti, Arthemini, Pupliani, Faminiani, Raumani, Sadonis, Sabiani, Puteoli, Antimasij, Sabiani, Leodocij, Rauiani, Teoginis.

DE S. SODONE RAVENNÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Sodon, Ravennae in Italia (S.)

Solum nomen S. Sodonis, ac patria locusve certaminis, nota sunt nobis; cetera latent. De eo MS. S. Hieronymi: Sodonis, Rauennæ. MS. Dungalense bis eum refert, & Sidonem ac Sadonem nominat, nisi diuersi sint. At quod in eo Rauiani, veluti Sancti nomen est, pro Rauennæ vrbis; non id eius Martyrologij scriptori nouum, vt alibi obseruauimus, & hic quoque in Puteoli nomine videre est. Colitur alioquin S. Rauennus Presbyter & Martyr cum S. Rasipho fratre, XXIII. Iulij; sed huc non pertinet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS IVVENTINO ET MAXIMO.

Svb Ivliano.

[Praefatio]

Iuventinus, Martyr Antiochiae (S.)
Maximus, Martyr Antiochiae (S.)

[1] Sanctos Martyres Iuuentinum & Maximum, Antiochia, vt scribit Theodoretus lib. 3. hist. Eccl. cap. 14. velut strenuos pietatis athletas venerata, magnifico tumulo mandauit, & ad hodiernum vsque diem quotannis festo publico honorifice celebrat, [SS. Iuuentini & Maximi dies natalis apud Syros,] iam septuaginta circiter postquam trucidati fuerāt annis. Idem scribit Nicephorus lib. 10. histor. Eccl. cap. 12. Hos, inquit, Antiochena ciuitas, vt egregios pietatis propugnatores, merito non solum vrna sacra honorauit, verum etiam magnifice anniuersariæ memoriæ consecrauit. Huius annuæ festiuitatis meminit S. Chrysostomus tomo 4. operum editionis Græcolatinæ, homilia 4. de Lazaro, vbi eos συνωρίδα, siue bigam sanctorum Martyrum appellat. Imo die eorum natali, vix viginti post cædem annis, quæ iuuenis ante viderat, sermone ad populum habito complexus est. Quapropter summe miramur, nusquam in Græcorum Menæis, Menologiis, Anthologio, aliisve fastis sacris eorum extare memoriam.

[2] Diem illis natalem aßignat Chrysostomus postridie S. Babylæ & trium puerorum, quos Græci IV. Septembris, [& Latinos, 25. Ianu.] Latini XXIV. Ianuarij colunt, vt supra diximus. Quare XXV. Ianuarij eos recentiores referunt: quo die Molanus in Addit. ad Vsuardum: Postridie Babylæ, natalis beatorum Martyrum Iuuentini & Maximi. Galesinius: Constantinopoli in Thracia SS. Iuuentini & Maximi Martyrum, quorum res gestas B. Ioannes Chrysostomus concione complexus est. Citat in Notationibus Theodoreti quoque historiam: sed discere ex hac saltem potuit, eorum non Constantinopoli, sed Antiochiæ consummatum esse martyrium. At non vnus hic error: alium iungit, nusquam in tabulis sacris notum, Maximum. Antiochiæ, inquit, S. Maximi Episcopi & Confessoris, de quo supra inter omissos egimus. Exactius Martyrologium Romanum: Antiochiæ, SS. Iuuentini & Maximi, qui sub Iuliano apostata martyrio coronati sunt, in quorum die natali S. Ioannes Chrysostomus sermonem ad populum habuit. Similia habent Felicius & Canisius. Idem tamen Galesinius, quem Ferrarius sequitur, IX. Octobris rursus sanctos hos Martyres refert, [& 9. Oct.] & curatiore studio, ita enim scribit: Antiochiæ sanctorum Martyrū Iubentini & Maximi. Cum enim Iulianus apostata Antiochiæ in Syria esset, victimarum sanguine fontes, fluuios, venalesque cibos pollui ac fœdari iussit; vt qui degustassent Christiani, vel inuiti sacrificiorum gentilium participes essent; istius impietatem Iubentinus & Maximus grauiter detestati, ad illum deferuntur: qui ira exardescens, beatos Martyres Christi fidem fortiter defendentes, primo variis tormentorum ictibus percussos, postremo capitis damnauit.

[3] Sermonem porro illum, siue homiliam S. Chrysostomi, quæ tomo tertio extat numero quadragesima, [Acta,] versa Latine ab anonymo sed erudito interprete, inseruit Vitis Sanctorum etiam hoc XXV. Ianu. Laurentius Surius: quam Fronto Ducæus noster cum Græco MS. collatam & multis locis emendatam edidit: quare ex eo hic dandam duximus. Narrant hanc eamdem Martyrum cædem Theodoretus & Nicephorus supra citati, Haræus, Lippelous, Sanctorius, & Baronius tomo 4. anno Ch. 462. num. 127. & sequentibus; qui in Notationibus ad Martyrol. Romanum eos asserit Romanos fuisse milites. Theodoretus ait viros re militari fuisse præstantes, dignitate milites scutatos & satellites Imperatoris. Ceterum nomina eorū Latina, originem eos ex Occidente traxisse, non improbabiliter innuunt. Iuuentinus Theodoreto in nonnullis editionibus dicitur Iuuentius; Galesinio & Ferrario supra Iubentinus; [nomina.] sed forte diuersum a Iuuentino putarūt: Maximus vero, aliis Maximianus; Nicephoro & MS. codici Henrici IV. Regis Galliæ, quo vsus est Ducæus, Maximinus est.

ACTA
ex Homilia XL. S. Joan. Chrysostomi,
Interprete Frontone Ducæo Soc. Iesv.

Iuventinus, Martyr Antiochiae (S.)
Maximus, Martyr Antiochiae (S.)

Ex S. Chrysostomo.

CAPVT I.
Juliani Apostatæ persecutio.

[1] Heri B. Babylas cum tribus pueris nos hic congregabat, hodie vero par sanctorum militum, in acie exercitum Christi ostendit. Heri quadriga Martyrum, hodie biga se ostendit. Impar eorum est ætas, sed par fides: varia certamina, sed eadē fortitudo: illi tempore superiores, isti recentiores. Eiusmodi est thesaurus Ecclesiæ; [Sancti thesaurus Ecclesiæ.] nouas & veteres habet margaritas: sed vna omnium est gratia. Eorum flos neque languescit, neque defluit tempore. Nescit vetustatis rubiginem splendoris istius natura. Temporis accessione opes, quæ ad corpora spectant, facile intereunt: vestimenta enim absumuntur, domus destruuntur, & aurum rubigine consumitur: & in summa, omnium sensibilium facultatum natura tempore tandem aboletur & intercidit. At non sic se res habet in spiritualibus thesauris, de Martyribus, inquam, qui semper in eodem manent vigore, semper in eodem iuuentutis flore sunt, sēper suæ gloriæ fulgorem emittunt & radios. Quod scientes vos, non aliter priscos, aliter recentiores colitis Sanctos, sed eadem alacritate, eodem amore, eodem affectu colitis omnes, & commendatis. Non enim exploratis tempus, sed exquiritis animi fortitudinem, pietatem, fidem inuictam, zelum incitatum ac feruidum, & eas virtutes, quas præ se ferunt Sancti, ob quorum honorem hodie conuenimus. Hi enim tanto amore Dei flagrabant, vt etiam extra persecutionis tempus, martyrij corona redimiti fuerint, absque pugna triumphum retulerint, absque prælio victoria potiti sint, absque theatri certamine brauium rapuerint. Et quomodo hoc? Ego dicam: sed ferte me rem paullo altius enarrantem.

[2] [Iuliani apostatæ persecutio,] Erat Rex quidam, etiam nostro æuo, omnes qui se præcesserunt impietate vincens, de quo & heri a me dictum. Qui cum videret res nostras Martyrum morte clariores fieri, & ea caussa non solum viros, sed & teneros pueros, virginesque innuptas, & in summa ex omni sexu & ætate quosdam, pro religione ad mortē prosilire, cruciabatur & dolebat. Ceterum mouere bellum manifeste nolebat. Omnes enim, dicebat, ad martyrium, quasi ad aluearium apes, volabunt. Hæc autem a non ab alio habebat, sed a maioribus suis didicerat. Et enim tyranni Ecclesiam infestarunt, & populi quoque perpetuo in nos insurrexerunt, cum adhuc parua religionis scintilla esset; [ne, vt alias ea cresceret piorum numerus.] eam tamen non extinxerunt, neque confregerunt, sed ipsi potius confracti sunt. Augebatur quotidie scintilla hæc, ferebaturque in sublime, & omnem vndique orbem inuadebat. Cum occiderentur, adurerentur, suspenderentur, præcipitarentur, bestiis obiicerentur omnes fideles: etenim carbones sicut lutum calcabant, mare & fluctus sicut pratum intuebantur, ad gladium sicut ad diadema & coronam currebant, omniaque tormentorum genera ita contemnebant, vt ea non solum generose & fortiter ferrent, sed & alacriter & cum voluptate. Enimuero sicut plantæ rigatæ magis crescunt, ita & fides nostra oppugnata magis floret; & vexata, incrementa maiora sumit. Neque horti aquis irrigati ita germinant & fecundi sunt, vt Ecclesiæ, si Martyrum irrigentur sanguine.

[3] Hæc omnia atque plura cum Rex ille sciret, meticulosior erat quam vt manifeste cum nostris confligeret. Ne efficiamus, inquit, vt frequentes agant triumphos, continuas reportent victorias, & coronas obtineant. [fraude armata.] Sed quid facit? Vide, oro, malignitatem. Medicos & milites & oratores omnes, vel a professionibus suis discedere, vel fidem suam abiurare iubet. Excitauitque in hunc modum contra nostros bellum, tela eminus mittens, vt si a fide desisterent, ridicule vincerentur, vtpote qui fidem opibus non præferrent: sin generose perseuerarent, & vincerent, neque sic egregia foret victoria, neque insignis triumphus; nihil enim magnum, artem vel professionem pro pietate contemnere. Neque is sæuitiæ eius finis erat. Nam ad hæc, si quis superioribus annis, cum adhuc pij Reges rerum potirentur, vel altaria demolitus fuisset, vel templa suffodisset, vel donaria diripuisset, vel aliud tale quiddam egisset, rapiebatur ad tribunal, & occidebatur, non is solum qui tale quid egisset, sed qui delatus dumtaxat fuisset. Fingebat quoque & alias varias caussas, ita vt pie viuentium nemo non lugeret. Agebat autem hæc, vt obscuraretur martyrij corona, & nihilominus cædes & strages fierent: neque splendida præmia Martyrum apparerent. Nihil tamen arte hac proficiebat. Nam qui ita affligebantur, [sed inutili.] non ad illius calculum & malignitatem spectabant, sed ad incorruptum Iudicē, a quo & cælestem coronam accepturos sese confidebant.

[Annotatum]

a Antiquus interpres, non a semetipso. Græce, καὶ τᾶυτα οὐκ ἐξ ἑτέρου. Videtur alia lectio fuisse, & forte verior, οὐκ ἐξ ἑαυτοῦ. Ita etiam de Iuliano S. Gregorius Nazianzenus oratione 3. Idque non cogitatione solum reperiebat, sed ex pristinis quoque persecutionibus cognoscere poterat, quæ Christianam religionem potius illustrarant, quam debilitarant, animas nimirum ad pietatem roborantes, ac periculis, vt aqua calens ferrum, obdurantes.

CAPVT II.
Sancta Militum libertas carcere & bonorum proscriptione mulata.

[4] [SS. Iuuentinus & Maximus queruntur de impietate Iuliani:] Interea cum hæc ita sese haberent, & bellū quidem Rex parturiret aduersus nostros, cessaret autem, veritus ne vinceretur; accidit vt milites quoddā conuiuium haberent, in quo & Martyres, quos hodie colimus, erant. Ceterum, vt conuiuiorum mos est, cum varij sermones hinc inde dicerentur, aliique alia tractarent, Martyres nostri mala sui seculi inter se deplorabant, longe feliciora fuisse superiora asserentes, dicebantque & inter se & ad sodales: Quem iuuaret vltra vinere, vel spirare, vel solem intueri, sacris legibus ita conculcatis, pietate ita violata, creaturarum omnium Domino ita contempto? Omnia a nidore plena sunt & fumo, omnia sacrificiis immundis referta. Proh! neque purum aerem spirare possumus. b Dicta hæc ne perfunctorie transeas, sed considera, quando ea locuti sunt, & quanta pietate. Nam si in militari conuiuio, vbi regnat ebrietas & intemperantia, vbi certatur de prodigalitate, vbi agon est stuporis & insipientiæ, sic ingemiscebant & lugebant; quales erant domi, cum soli inter se agerent? Quales erant in precibus & ieiuniis, qui deliciarum tempore, tam humiliati, & tam Apostolica præ se ferebāt pectora? Labebantur alij, hi vero lugebant: impie agebant alij, hi vero vrebantur. Sane ipsi ob fratrum infirmam valetudinem suam sanitatem non sentiebant. Sic dolebant & lacrymabanturin malis, quæ tunc fiebant, quasi vniuerso mundo tutores dati essent.

[5] [deferuntur:] Neque clandestinum fuit, talia eos dixisse. Nam ex sodalibus & conuiuis adulator & irrisor quidam, obsequium Regi facturus, [coniiciuntur in carcerem bonis confiscatis:] omnia vt dicta erant, detulit. Rex accepta occasione iam diu quæsita, caussatus est ex verbis illis c affectatam tyrannidem, vt ita martyrij corona priuaret; & iussit, confiscatis facultatibus eorum omnibus, d nudos eos in carcerem coniici. Illi autem gaudebant & exultabant, dicentes: Quid nobis diuitiis, pretiosaque veste opus? Si & indusium intimum, nempe caro, propter Christum exuendum est, non obluctabimur, sed sponte concedemus. Et ocyus dicto scripti sunt libelli indices, confiscataque omnia. Porro vt homines in patriam longe distantem migraturi, substantiam omnē in pecuniam commutatam sæpenumero præmittunt; ita & illis accidit. Quoniam enim in cælos erant transituri, inimicis ipsis negotium agentibus, & in hoc ministrantibus, opes suas ante se miserunt. Non enim illæ tantum opes, quas eleemosynæ nomine dispendimus, transferuntur in cælum, sed etiam quascumque nobis hostes fidei piorumque persecutores rapiunt, illic thesauri erunt: est enim hoc non minus, quam illud. De quo audi quid Paulus dicat: Et rapinam, inquit, facultatum vestrarum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam, & manentem in cælis. [Heb. 10. 34.]

[6] [visuntur a Christianis, vetante tyranno:] Vt autem ingressi sunt in carcerē, confluxit ad eos omnis ciuitas, tametsi multis terroribus, minis, & periculis interdictum erat, ne quis vel eos accederet, vel eis loqueretur, vel quouis modo communicaret. Atqui timor Dei efficiebat, vt non curarentur ea Principis mandata. Vnde multi ob consuetudinem, quam cum Martyribus habebant, facti sunt & ipsi Martyres. Multi enim, contempta præsenti vita, frequenter eos visitando, sacras apud eos vigilias continuis psalmis perficiebant. Erant familiaritates illæ spiritualis eruditionis atque cōsolationis plenæ. Et clausa quidem tunc est ecclesia, carcer autem ecclesia factus est. Neque hi solum, qui eos visebant, sed & qui intus cum eis tenebantur, maximam sapientiam & virtutem a patientia & fide eorum discebant.

[7] Rex vt hæc audiuit, valde stomachatus est: cupiens tamen eos supplantare, & ab alacritate sua destituere, auaros quosdam homines & impostores subornauit, qui, [sollicitantur ad defectionem a fide:] si quando priuatum colloquium sese offerret, eos accederent, non vt a Rege missi, sed quasi singulari compassione & proprio consilio id agentes, & adhortarentur, vt a religione desistant, & ad impietatem transeant. Dicebant enim: Sic non solum imminens periculum effugietis, sed maiori dignitate honestati, maiorem quoque principatum adepturi estis, Regis ira feliciter placata. Nonne vidistis & alios vestri ordinis idipsum fecisse? [generose respondēt] Quibus illi responderunt: Atqui nos hac potissimum ratione viriliter stabimus, & pro illorum ruina nosinetipsos in sacrificia offeremus. Benignus & misericors nobis Dominus est, solet etiam vno accepto sacrificio, toti orbi conciliari. At sicut olim tres pueri dixerunt: Non est in tempore hoc Princeps, & Propheta, & Dux, neque sacrificium, neque incensum, neque holocaustum, neque locus primitiarum coram te, vt possimus inuenire misericordiam; sed in animo contrito, & spiritu humilitatis suspiciamur, quasi in holocaustis arietum & taurorum, & sicut in millibus agnorum pinguiū; ita & illi videntes altaria subuersa, clausas ecclesias, Sacerdotes fugatos, fideles omnes in exilium actos, studebant vt pro omnibus offerrentur Domino, relictisque militaribus turmis, Angelicis sese choris adiungerent. [Dan. 3. 38.] Quocirca & dicebant: Quid? Etiamsi nunc non morimur, moriendum tamen omnino est non multo posthac. Satius igitur fuerit mori pro Rege Angelorum, quam pro Rege tam impio. Satius fuerit pro patria cælesti arma deponere, quam pro terrena, & quam pedibus calcamus. Hic etsi moriatur quis pro Rege, nihil accipiet a Rege sua dignum fortitudine. Et quid posset homo defuncto præstare, si vel maxime vellet? Atqui eis sæpenumero ne sepultura quidem contingit, & non raro a canibus deuorantur. Quod si pro Rege Angelorum mortui fuerimus, certi sumus, nos accepturos corpus multo gloriosius: maiori gloria conspicui erimus: longe maiora nobis erunt laborum præmia. Proinde arripiamus arma spiritualia: non opus iaculis & sagittis, non aliis armis quæ sub sensus cadunt; sufficit pro omnibus lingua. Sunt enim & Sanctorum ora pharetræ, e quibus diabolico capiti continui & crebri ictus inferuntur.

[Annotata]

a Theodoretus: Fontes, tum qui in vrbe erant, tum qui Daphnæ, sceleratis victimis contaminari iussit Iulianus; quo singuli, qui aquam gustarent, tetra nequitiæ labe inficerentur. Deinde quæ in foro exponebantur, eadem sceleris macula inquinari: nam panes, carnes, fructus, olera, & alia omnia esculenta, aqua lustrali aspergebantur.

b Addunt Theodoretus & Nicephorus, ab eis recitata hæc verba, quæ pueri tres olim in fornacem Babylonicam coniecti pronuntiauere: Tradidisti nos Regi iniquo, quite deseruit supra omnes gentes terræ. [Dan. 3. 32.]

c Theodoretus, multatos dixit, quod ipsum contumeliis vexarant.

d Theodoretus addit, eos ante ad Iulianum adductos, libere quod sentirent, insigni quodam zelo incitatos, dixisse: Nos, inquiunt, in vera educati religione, o Imperator, & legibus inprimis præclaris, quas Constantinus & eius filij tulerunt, obsecuti, non possumus non grauiter & acerbe iam lamentari, cum videamus omnia impio scelere referta, & tum esculenta tum poculenta nefandis & execrabilibus victimis contaminata. Ista nos & domi ingentem vim lacrymarum profundere, & coram te iam flebiliter conqueri coegerunt. Ista solum in tuo imperio nos male habent. a Theodoreto ea ipsa descripsit Nicephorus.

CAPVT III.
Martyrum cædes. sepultura.

[8] Nvntiata sunt & hæc atque similia Regi, qui nec destitit; sed illecebrarum escis iterum atque iterū illos tentauit. Ita autē subdolus ille, callidus, ac sapiens ad male agendū mādauit, quod si cederent victi, sub omniū oculos producerentur, & efficeret vt sacrificarent: sin fortes perseuerarent, vti perduellionis rei educerentur & occiderentur, neque vlla Christianæ professionis, ob quam tenebantur, mentio fieret. At qui reuelat profunda & abdita, non permisit vt machinationes illæ occultæ manerent, & ignotæ insidiæ. [Falso, sed inutili, prætextu damnantur:] [Gen. 39.] Nam quemadmodum olim mulier Ægyptia Iosephum in thalamo & solitudine multa apprehendens, licet speraret factum suum clam fore omnibus hominibus, non fuit tamen occulta, vel oculo illi soporis nescio, vel posteritati. Quippe quod absque arbitro illa Iosepho dixit, id nunc toto vbique mundo canitur; ita & ea, quæ per subornatos illos cōsiliarios dolosus Rex agebat, & sperans occulta fore, nequaquam manserunt occulta. Didicerunt enim posteri omnes & insidias dolosas, & triumphantium victorias.

[9] Denique cum multo tempore exacto alacritatem eorum non solum non frangeret multitudo dierum, sed potius studium & ardorem excitaret, æmulatoresque multos faceret, a iussit tandem media nocte in barathrū eos abduci. Ducebantur itaque in mediis tenebris luminaria, & decollabantur. [decollantur:] Ceterum capita detruncata tunc diabolo magis terribilia erant, quam cum adhuc vocem darent: sicut & caput Ioannis non tantum terrebat cum loqueretur, quantum cum in disco mutum afferretur. Habet enim & Sanctorum sanguis suam vocem, quæ non per aures auditur, sed occidentium conscientiam inuadit & perstringit.

[10] Post beatam autem illam cædem, quidam etiam cum salutis periculo athletas illos optimos rapuerunt, etiam ipsi viui Martyres, vt illorū reliquias curarent decenter. Nam quamuis non occidebantur, [sepeliuntur.] optabant tamen mori potius, quam ut corpora illa relinquerent inhumata: ita ad venationem eorum festinabant. Dicunt qui tunc affuere, & quibus corpora illa recens occisa videre datum fuit, [Pulchriores post mortem.] quod iacentibus simul illis in sepulchro, talis quædam ex eorum oculis & vultu gratia resplenduerit, qualem in Stephano Iudæis responsuro fuisse Lucas dicit. [Act. 6. 15.] Neque vllus est, qui non pro quodam horrore illis adstiterit: adeo adspectus ille afficiebat omnes. Quin & omnes clamabant in laudem eorum; id quod a Dauide dictum: [2. Reg. 1. 23.] In vita sua non sunt separati, & in morte non sunt diuisi. Pariter enim confessi sunt, pariter carcerem inhabitarunt, pariter in barathrum abducti sunt, pariter capite mulctati sunt, & vna capsula vtriusque corpora tenet: & vnum quoque tabernaculum in cælis eos excipiet, quando maiori sunt illa cum gloria resumpturi.

[11] Illos non indignum fuerit, & columnas, & scopulos, & turres, & luminaria, & tauros simul appellare. Nam Ecclesiam sicut columnæ sustinent, sicut turres muniunt, & sicut scopuli omnes vndarum assultus repulerunt, [Sancti inuocandi, eorum venerandæ reliquiæ.] multam iis qui intus sunt afferentes tranquillitatem: sicut luminaria, tenebras impietatis discusserunt; & sicut tauri, anima & corpore promptitudineque eadem, suaue Christi iugum traxere. Idcirco sæpe eos inuisamus, capsulam attingamus, magnaque fide reliquias eorum complectamur, vt inde benedictionem aliquam assequamur. Etenim sicut milites vulnera in præliis sibi inflicta Regi monstrantes, fidenter loquuntur; ita & illi in manibus absecta capita gestantes, & in medium afferentes, quæcumque voluerint apud Regem cælorum impetrare possunt. Proinde magna fide promptitudineque huc veniamus, quo & visis Sanctorum monumentis, & consideratis eorum præmiis, inde varios thesauros vndiquaque colligamus: & per præsentem vitam ita iuxta voluntatem Dei transeamus, vt in portum æternitatis cum multis mercibus ingrediamur, & regno cælorum perfruamur in Christo Iesu Domino nostro, cui sit gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Theodoretus: Iussit graues & acerbas plagas illis imponi, atque sic hac vita priuauit. Nicephorus: Diuerberari eos acriter iussit, & post cruciatus multos capite etiam plecti præcepit.

DE S. BRETANNIONE EPISCOPO TOMITANO IN SCYTHIA.

Circiter an. Ch. CCCLXXX.

[Praefatio]

Bretannio, Episcopus Tomitanus in Scythia (S.)

Vitam sancti Confessoris Bretannionis (qui etiam Bretanio, Brettanio, & Britannio, appellatur) paucis descripsit Sozomenus lib. 6. histor. Eccles. cap. 20. & ex eo Nicephorus lib. 11. cap. 29. ac Baronius tomo 4. anno Christi 371. num. 114. & 115. Dies eius natalis aßignatur in Martyrologio Romano XXV. Ianuarij, [S. Britannionis Vita,] his verbis: Tomis in Scythia S. Britannionis Episcopi, qui mira sanctitate & zelo Catholicæ fidei, sub Valente Imperatore Ariano, cui restitit, in Ecclesia floruit. [natalis,] Addit Baronius in Notis ad Martyrologium, & in Annalibus, num. 115. anni 371. succeßisse Bretanioni Gerontium, eum scilicet qui interfuit Concilio Constantinopolitano Oecumenico sub Theodosio Imperatore, habito Eucherio & Syagrio Coss. mense Maio ann. 381. ex quo tamen cum S. Gregorio Nazianzeno deceßisse Bretannionem Scytham coniicit num. 66. illius anni 381. non satis dictorum memor. [tempus obitus.]

VITA EX SOZOMENO l. 6. c. 20.

Bretannio, Episcopus Tomitanus in Scythia (S.)

[1] Scythas prædicant a simili de caussa in fide persistere. Gens ista multas quidem habet vrbes, pagos, & castella, [Tomis Scytharum metropoli,] sed principatum obtinet Tomis, quæ est vrbs magna & opulenta prope mare posita, ad læuam cum quis ad Pontum Euxinum nauigat. Vetus consuetudo est, quæ ibi etiamnum seruatur, vt vnus Episcopus totius illius gentis Ecclesiis præsit. Itaque tempore, b de quo iam loquimur, illas administrauit Brettanio, quando etiam Imperator Tomim aduenit. Postquam autem accessit ad ecclesiam, [Episcopus Bretannio,] & pro more suo ei persuadere conatus est, vt cum Arianis communicaret; Brettanio constanter admodum apud Imperatorem & libere pro doctrina Concilij Nicæni locutus, [Valentis impietati resistit:] recessit ab eo, & ad alteram ecclesiam se contulit. Quem populus quoque secutus est. Fere autem ab vniuersa ciuitate eo concursum est, partim quo Imperatorem viderent, partim quod aliquid nouarum rerum eum moliturum exspectarent.

[2] [mittitur in exilium:] Valens igitur cum suis derelictus, illud velut contumeliæ loco factum grauiter tulit. Atque Brettanionem comprehensum in exilium deduci mandauit: quem non multo post denuo reduci permisit. Nam cum videret, [reuocatur.] credo, Scythas Episcopi exilium iniquo animo pati, non parum veritus est, ne nouis rebus studerent: quos quidem & fortes esse, & ipso locorum situ Imperio Romano necessarios videbat; quippe qui impetum Barbarorum illam orbis partem incolentium propulsarent. Itaque Imperatoris conatus sic a Brettanione compressus est, viro cum in aliis rebus spectato, tum ob diumam virtutem adeo insigni, vt etiam ipsi Scythæ laudis testimonium ei tribuerent.

[Annotata]

a Quod constantes & fortes viri apud eos Ecclesias rexerint, vt in præcedentibus dixerat.

b Quando Valens Imperator omnes sui Imperij prouincias obibat, vnaq; Catholicos vbique immaniter per equebatur.

DE S. PVBLIO ABBATE ZEVGMATE IN SYRIA.

Secvl. IV.

[Praefatio]

Publius, Abbas in Syria (S.)

Vitam S. Publij Abbatis damus ex Theodoreti Philotheo, seu lib. 9. de Vitis Patrum cap. 5. Latio donatam a Gentiano Herueto, [S. Publij vita,] & cum alia Alberici Longi interpretatione collatam. Eius epitome continetur in Menæis Græcorum & apud Maximum Cythereum hoc die, [natalis.] præfixo disticho: Eodem die memoria S. P. N. Publij.

Vitam materialem (siue humanam ac mortalem) Publius deserit.
Et immaterialem (siue a corporis & materiæ concretione liberam) & rationalem obtinet.

Meminerunt S. Publij idem Theodoretus lib. 4. Historiæ Ecclesiasticæ cap. 26. & Nicephorus lib. 11. cap. 14. Rosvveydus in Notationibus ad Philotheum dubitat, num is sit qui IV. Aprilis a Græcis colitur cum S. Platone: alius est.

VITA EX THEODORETO.

Publius, Abbas in Syria (S.)

ex Theodoreto.

CAPVT I.
S. Publij exercitatio Duplex cœnobium extructum.

[1] aEodem tempore fuit quidam Publius, & propter formam spectatu dignus, [Publius ex ordine Senatorio,] & anima præditus, quæ formæ conueniebat, vel potius eam ostendens corpore magis admirabilem. Is ex b Senatorio quidem ordine ducens originem, natus autem ex ciuitate, apud quam Xerxes ille, cuius vbique est fama tam celebris, in Græciam bellum gerens, & c volens exercitu fluuium Euphratem transmittere, nauium congregata multitudine, iisdem inter se coniunctis, & hoc modo super fluuium ponte constructo, locum d Zeugma, id est, [Zeugmate oppido oriundus,] coniuncturam, appellauit, & ciuitatem ex re denominauit.

[2] Ex ea ortus, & ex tali genere procreatus, altum locum e occupat, qui distabat ab vrbe non plus quam triginta stadiis. [sua dat pauperibus:] In eo cum quamdam paruam exstruxisset domūculam, omnia quidem vendidit, quæ a patre acceperat, domum, inquam, & possessiones, & greges, & vestes, vasaque argentea & ænea, & si quid erat cum his aliud. Et tum ex lege diuina ea diuisisset iis quibus oportebat, & se ab omni cura terrena liberasset, illam vnam curam suscepit pro omnibus, nempe vt ei seruiret qui eum vocauerat; eamque animo perpetuo versabat, noctu diuque considerans, & perscrutans quemadmodum eam augeret. [otium vitat deditus orationis.] Ea de caussa ei labor crescebat quotidie, ampliorque & intensior euadebat in dies, eratque dulcis & voluptate plenus, & procul expellens satietatem. Nemo enim eum vnquam vidit quiescentem vel minima parte diei, [psalmodiæ,] sed psalmodiam quidem oratio, orationem vero psalmodia, vtrumque autem excipiebat diuinorum eloquiorum lectio; deinde cura hospitum venientium: deinde fiebat aliquid ex operibus necessariis. [lectioni,] In his vitæ iter ingrediens, [hospitalitati,] & iis qui imitari volebant exemplar virtutis propositus, veluti quædam auis canora, multos sui generis in hæc retia coegit salutaria.

[3] Ceterum ab initio quidem nullum habere passus est, [solitudini,] qui secum habitaret: sed paruas domunculas foribus vicinas ædificans, vnumquemque ex iis qui conueniebant, iubebat per se degere: domunculas sæpe inuisens, & perscrutans, [abstinentiæ,] numquid præter vsum habeant repositum. Aiunt autem eum quoque accedentem ad trutinam, panis mensuram diligenter perpendisse: & si quando inuenisset plus quam esset definitum, ægre tulisse, & eos qui hoc faciebant f helluones appellasse. Iubebat enim neque comedentes neque bibentes exspectare satietatem, sed tantum capere quantum satis esset ad tuendam vitam corporis: si quando autem vidisset etiam farinam opertam furfure, eos qui hoc fecissent impetebat maledictis, [vigiliæ.] vt qui Sybariticis fruerentur deliciis. Porro autem noctu quoque ex improuiso veniens ad ostium vniuscuiusque, si aliquem quidem inuenisset vigilantem, & Deum laudantem, recedebat tacitus; si quem autem sensisset dormientem, manu quidem pulsabat ostium, lingua autem in eum qui iacebat inuehebatur, vt qui corpus plus quam oporteret curaret.

[4] Hinc eius laborem cum considerassent aliqui, qui erant eiusdem animi & sententiæ, [Cœnobium ædificat Græcu:] ad eum retulerunt, vt omnibus vnum ædificaret habitaculum. Eos enim, qui nunc sunt dispersi, exactius & accuratius dixerunt esse victuros, eumque fore liberum a magna parte sollicitudinis. Probauit consilium vir sapientissimus: & cū omnes simul coegisset, & paruas illas diruisset domunculas, iis autem qui erant congregati, vnam ædificasset, rogauit vt simul viuerent, & se inuicem incitarent: & hic quidem illius imitaretur mansuetudinem, [communis vitæ commoda simili declarat:] ille vero mansuetudinem huius zelo temperaret; & alius communicans vigilias, acciperet ieiunij disciplinam. Sic enim, inquit, a nobis inuicem id quod deest sumentes, perfectissimam efficiemus virtutem. Quomodo enim in foris ciuitatum alius quidem vendit panes, alius vero olera; alius habet vestes venales, alius est opifex calceorum; a se autem inuicem id quo opus habent comparantes, vitam agunt iucundiorem: qui dat enim vestem, pro ea accipit calceos; qui autem emit olus, vendit panem; ita nos oportet inuicem permutare virtutis partes pretiosissimas.

[5] [aliud cœnobium exstruit Syris:] Cum qui erant eiusdem linguæ sic exercerentur, & decertarent, & Græca voce Deum laudarent; huius vitæ instituti eos quoque cœpit amor, qui lingua vtebantur illius regionis: & concurrentes aliqui supplicarunt, vt ipsi quoque in eorum gregem admitterentur, & essent eius sacræ doctrinæ participes. Concessit autem quod postulabant, legis memor Dominicæ quam sanctis tulit Apostolis, dicens: Euntes docete omnes gentes. Et cum ruxta illud habitaculum ædificasset alterum, eos iussit illic elegere, diuino quodam templo constructo, [templum vtrisque commune] in quod iussit & hos & illos conuenire, incipiente die & desinente: vt vespertinos & matutinos hymnos Deo simul offerrent, in duas quidem diuisi partes, & singuli sua voce vtentes, ex successione autem canticum emittentes. [Matth. 28. 19.] Permansit autem in hodiernum vsque diem forma eius instituti, & neque tempus, quod hæc talia mutare vehementer contendit; nec ij qui illius successere curationi, vt ex limitibus ab eo positis aliquid euerterent, in animum induxere: idque cum non duo vel tres, sed plures hanc susceperint præfecturam.

[Annotata]

a Quo S. Eusebius viuebat, de quo ipse capite præcedenti, nos XXIV. Ianuarij egimus. Idem Theodoretus in histor. Eccles. & Nicephorus sub Valente & Valentiniano eum tradunt vixisse.

b Longus: ex senatoriis maioribus. ἐκ βουλευτικῆς συμμορίας, ex senatoria classe, siue ordine, Constantinopolitano fortassis, nam & Græcos primum Discipulos habuit; aut certe e Syrorum Procerum genere.

c Anno regni sui quinto, Olympiadis 74. quarto, ante Christum natum circiter 480.

d Ζώγνυμι, coniungo. Agunt de ea vrbe passim antiqui, Ptolemæus, Strabo, alij. Refert Plinius lib. 34. cap. 15. in ea extare catenam, qua Alexander Magnus ibi vinxerant pontem. [Zeugma vrbs.] Imo catenam in hanc ætatem seruari, & reliquias antiqui pontis adhuc extare, tradit ex epistola Petri Gyllij MS. Ortelius in Theatro Geographico.

e Theodoretus in histor. Eccles. In solitudine Zeugmatensi. sequitur Nicephorus.

f Menæa: γασρίμαργόν τε και ἐις κόρον φιλόσαρκον, gulosum, & carnis suæ ad satietatem amantem.

CAPVT II.
Successores in præfectura cœnobiorum.

[6] Cvm primum enim ille certamen implesset, & ex hac vita excessisset, [Theotecnus & Aphthonius Publio succedunt.] & in illam omni molestia vacuam commigrasset, Theotecnus quidem Græcæ linguæ Aphthonius vero Syræ, præfecturam accepere, qui vtrique illius virtutis fuerunt quædam animatæ statuæ & imagines. Neque enim iis qui simul conueniebant, neque iis qui extrinsecus adueniebant, concesserunt mortis illius vllum habere sensum, vt qui illius vitæ instituti seipsos expressa ostenderent simulacra.

[7] [Theotecno Theodotus,] Sed diuinus quidem Theotecnus cum non diu vixisset, tradidit Theodoto præfecturam: Aphthonius autem gregis curam gerens, & iam latis legibus regens, permansit diutissime. Hic autem Theodotus ex Armenia oriundus, cum exercitationis monasticæ illum vidisset ordinem, primum quidem erat in numero eorum, qui magno parebant gubernanti Theotecno; postquam autem, vt dixi, ille quidem excessit, ipse vero accepit præfecturam, eam tot bonis exornauit, vt fama sua priores propemodum obscurarit. [semper lacrymans,] Sic enim eum diuinum affecit desiderium, eumque tot & talibus consauciauit iaculis, vt noctu & interdiu effunderet lacrymas compunctionis. Erat autem spiritali tanta plenus gratia, [quo orante ceteri silebant,] vt eo quidem precante, silerent quidem omnes qui aderant, solum autem illa sacra verba audirent, illam auditionem plane ducentes bonam precationem. Quis enim fuisset adeo adamantinus, vt illis verbis tam fincere & germane prolatis, non demulceretur anima, illiusq; duritiem emolliret & inobedientiam, & ad Deo seruiendum traduceret? [cui successit alter Theotecnus.] Cum sic opes augeret quotidie, & sacros ostenderet thesauros talibus bonis plenos, postquam viginti quinque annis gregē pauisset, adiectus est ad Patres suos, vt diuina dicit Scriptura, in bona eductus senectute, traditis habenis Theotecno, qui erat quidem genere fratris filius, frater autem moribus. [Gen. 15. 15.]

[8] [Aphthonius post fit Episcopus:] Iam vero diuinus quoque Aphthonius, cum plus quam quadraginta annis choro præfuisset, Sedem accepit Pontificalem: nec a cilicium mutans monasticum, nec tunicam contextam ex pellibus caprarum; iisdem quoque cibis vescebatur, quibus antequam fieret Antistes. Quinetiam quamuis hanc accepisset curationem, [simul curam gerit monasterij, viuitq; vt monachus:] nihilo secius curam gerebat illius gregis, illic multos dies versans: & nunc quidem componens eorum lites qui inter se depugnabant, nunc vero eis consulens qui erant aliqua affecti iniuria; aliquando autem sodalibus diuinam porrigens admonitionem. [exercet se in vilibus.] Faciebat autem vnumquodque horum, vel contubernalium interim pannos consuens, vel lentem expurgans, vel frumentum abluens, vel aliquid tractans ex iis quæ sunt eiusmodi. Cum sic autem & Pontificatum ornasset, & virtutem auxisset, ad diuinum portum peruenit cum suis oneribus.

[9] Et quid opus est dicere de Theotecno, & qui illum secutus est Gregorio? Quorum ille quidem a iuuentute omne genus virtutis collegit, [Theotecno succedit Gregorius.] & cum maiorum suorum excessit gloria; hic vero adhuc in hodiernum diem laborat in profunda senectute, perinde ac si esset in florenti ætate. Perstitit enim vitis fructum perpetuo recusans, [Publij cū discipulis victus ratio.] & nec aceto quidem vel vuis passis vescens, non lacte, neque recenti nec concreto; sic enim viuere magnus constituit Publius: b olei autem vsum agnoscentes in tempore Pentecostes, rursus recusant eius esse participes.

[10] Hæc didici de magno Publio, quæ partim quidem audita accepi, partim vero ab ipsis eius, quos vidi, discipulis, in quibus agnoui Præceptorem, & per athletas didici pædotribam. Iniquum igitur esse arbitratus, [Vnde hæc acceperit Theodoretus,] & hominis inuidi, tantam vtilitatem mandare silentio; iis qui ignorabant proposui narrationem, vt & ipsi vtilitatem hinc accipiant procurans, & memoriæ hinc mihi quæstum parans. Audiui enim Dominum dicentem: [cur scripserit.] Quicumque me confitebitur coram hominibus, ego quoque eum confitebor coram Patre meo, qui est in cælis: & plane scio, quod si eorum memoriam fecero in hominibus, futurum sit vt ij quoque mei meminerint apud Deum vniuersorum. [Matth. 10. 32.]

[Annotata]

a De duplici hac veste egimus XVII. Ianuarij ad Vitam S. Antonij § 15. in prolegomenis.

b Longus: Oleo vero vel Quadragesimæ tempore abstinebat.

DE S. APOLLO, SIVE APOLLONIO, ABBATE IN THEBAIDE.

Circiter an. Chr. CCCVC.

[Praefatio]

Apollos sive Apollonius, Abbas in Thebaide (S.)

[1] Sanctißimus Abbas Apollos, siue Apollo, aut Apollonius, (Græcis Ἀπολλὼς) refertur in Menæis & apud Maximum Cythereum hoc XXV. Ianuarij, diciturq; quieuisse in pace. Idem Ἀπολλὼς est, cuius, adhuc superstitis Vitam accurate scripsit Timotheus Alexandrinus Episcopus, vt testantur Sozomenus lib. 6. cap. 29. & Nicephorus lib. 11. cap. 34. [S. Apollonij natalis,] Verba illius sunt: In istorum monachorum numero Apollos quoque fuit, qui vixit in Thebaide. Hic cum pubescere inciperet, vitæ monasticæ se dicauit: qui cum in solitudine ad quadraginta annos vixisset, diuino iussu, speluncam ad radices montis cuiusdam, locis ab hominibus habitatis vicini, occupauit: qui etiam præ miraculorum multitudine breui magnam nominis celebritatem est consecutus, & pluribus præfuit monachis. Nam tam vtilibus ad vitam disciplinis vtebatur, vt multos alliceret. Sed quænam fuerit eius institutionis ratio, & quanta quamque stupēda fecerit miracula, [Vita scripta a Timotheo Alexandrino,] Timotheus Ecclesiæ Alexandrinæ Antistes accurate narrat, qui non illius modo, sed complurium, de quibus facta est a me mentio, & aliorum quoque clarorum monachorum Vitas litteris persecutus est. Obiit Timotheus, vt auctor est Socrates lib. 5. cap. 12. ad primum consulatum Arcadij Augusti & Vadonis, siue Bautonis, anno Christi 385. post quem tertio anno, secundo consulatu Theodosij Imperatoris, Alexandriam venit Palladius, qui Sanctum hunc, quem ipse Ἀπολλῶ nuncupat, inuisit, & Vitam eius pluribus descripsit, [Palladio, & aliis;] nulla obitus facta mentione. Eamdem Ruffinus lib. 2. de vitis Patrum cap. 7. refert. Ex Palladio hic damus, a Gentiano versam, cum altera Ruffini collatam, in qua Apollonius appellatur. Hanc Palladium ex Timotheo, vt plurimas aliorum Vitas, maxima ex parte descripsisse, verba Sozomeni cum ea collata confirmant. Duo Menæa in eo præcipue commendant, longæuam in eremo vitam, & victoriam de diabolo reportatam, hoc disticho:

Χρησὸν βιώσας μέχρι καὶ τέλους βίον,
Θράυει πονηροῦ πᾶν Ἀπολλὼς τὸ θράσος.

Religiosam cum vixisset vsque ad extremum vitā,
Frangit inimici omnem Apollo audaciam.

[2] Latini quidam eum celebrant XVIII. Aprilis cum altero Apollonio Senatore, [commemoratio 18. Aprilis,] qui Romæ sub Commodo martyrij palma coronatus est: cui hunc Abbatem subiungit Petrus de Natalibus lib. 4. cap. 63. a quo inter alia dicitur, iuuenem, nomine Philemonem, se deridentem ad Christum conuertisse, quod a Palladij & Ruffini narratione abest; & sumptum est, nec bona fide, ex alterius S. Apollonij Diaconi Actis, quæ VIII. Martij dabimus. Petrum secutus Maurolycus eodem die: Fuit & alius Apollonius Abbas, Pater quingentorum monachorum, qui iuxta Hermopolim habitauit in spelunca, miraculis clarus. Martyrologium Germanicum: Item in finibus Hermopolis sancti Abbatis & Confessoris Apollonij, qui annos duodecim (in Vita quindecim) natus secessit ad eremum, & quadraginta ibidem annis laudabiliter conuersatus, quingentos sub sua disciplina Fratres habuit, multis miraculis clarus. Is germanum suum ob Christi cultum a Iuliano Imperatore captum inuisit & consolatus est: quapropter & ipse coniectus in vincula. Media autem nocte Angelus Dei eum cum omnibus captiuis liberauit. Qui postmodum suis concionibus multos ad Christi fidem conuertit. Denique iterum in eremum secessit, & quieuit in pace. In margine annotatur annus Domini 360. Martyrologium hoc citat & sequitur Ferrarius: Hermipoli in Ægypto S. Apollonij Abbatis. Baronius tomo. 4. an Ch. 362. num. 159. & sequentibus Apollonij res gestas narrat, & sanctissimum monachum appellat. [encomium.] S. Aldhelmus egregiam vitæ eius epitomen exhibet libro de laudibus virginitatis, cap. 21. vbi ob præclaram virginitatis gloriam multis miraculorum signis & prodigiis vult coruscasse. De eodem agit Georgius Garnefeltius lib. 1. Elucidationum sacrarum de Vitis antiquorum Eremitarum cap. 8.

VITA EX PALLADIO.

Apollos sive Apollonius, Abbas in Thebaide (S.)

Ex hist. Lavsiac.

CAPVT I.
S. Apollonij exercitatio anachoretica.

[1] Vidimus autem alium quoque virum sanctum in a Thebaide, in finibus Hermopolis, in quam Seruator venit cum sancta Maria & Ioseph, [In finibus Hermopolis degit Christus:] implens prophetiam Isaiæ, quæ dicit: Ecce Dominus sedet super nubem leuem, & veniet in Ægyptum; & quatientur manufacta Ægypti a facie eius, & cadent in terram. Vidimus enim illic quoque templum, in quo, b ingresso vrbem Seruatore, ceciderunt omnia simulacra in faciem super terram. [Isaiæ 19. 1.]

[2] Vidimus autem illic in solitudine virum, Apollo nomine, qui monasteria habebat super montem. Erat enim Pater monachorum circiter quingentorum, qui erat valde clarus & celebratus in Thebaide; erantque eius magna opera, & magnas virtutes per eum faciebat Dominus, & plurima signa & admirabilia per eum efficiebantur. Hic enim cum a pueritia multam ostendisset exercitationem, in perfecta ætate talem est consecutus gratiam. Cum enim esset c octogenarius, sibi magnum congregauit monasterium virorum perfectorum, [ibidem S. Apollo eremum incolit ab anno 15. ætatis:] qui poterant omnes fere signa efficere. Is cum quindecim annos natus a mundo secessisset, & quadraginta annos in solitudine transegisset, & in ea omnem virtutem exercuisset; visus est postea audire Dei vocem, dicentis ei: Apollo, [post 40. annos euocatur ad aliorum conuersionem:] Apollo, per te sapientiam sapientum in Ægypto, & prudētiam gentium prudentium abolebo. Perdes autem mihi cum eis etiam sapientes Babylonis, & de medio tolles omnem cultum dæmoniacum: & nunc vade in eam quæ habitatur regionem: generabis enim mihi populum peculiarem, æmulatorem bonorum operum.

[3] Is autem respondens, dixit: Aufer a me, Domine, arrogantiam: ne forte elatus supra fraternitatem, priuer omni bono opere. [liberatur a dæmone superbiæ:] Ei autē rursus dixit vox diuina: Mitte manum tuam super collum tuum, & deinde comprehēdes, & infodies arena. Is autem cum statim manum misisset super collum, apprehendit paruum Æthiopem: & eum infodit in arena clamantem & dicentem: Ego sum dæmon superbiæ. Et rursus facta est vox ad eum, dicens: Vade, quoniam quod a Deo petieris, accipies. Is autem cum primum hoc audisset, profectus est in eam quȩ habitatur regionem, tempore Iuliani tyranni: & tunc venit in propinquam solitudinem.

[4] Cum quamdam autem paruam occupasset speluncam, [eius preces,] manebat subter montem. Eius autem opus erat, d toto diurno spatio preces edere; noctu quidem centies, interdiu autem toties, flexis genibus. e Eius autem alimentum tunc quoque sicut prius, [cibus ab Angelo allatus,] admirabili & præter opinionem ratione a Deo suppeditatur. Ei enim in solitudine per Angelum afferebatur nutrimentum. Eius autem indumentum erat f lebiton, quod nonnulli colobium appellant, & g paruum linteum in eius capite. Hȩc enim ei manebant in solitudine, [vestis non veterascēs,] nec veterascebant.

[5] Erat autem in solitudine propinqua terræ quæ habitatur, faciens signa & virtutes admirabiles in virtute Spiritus: [miracula,] quas propter miraculi insignem magnitudinem nemo potest omnes dicere, sicut audiuimus a senibus qui cum eo versabantur, qui ipsi quoque erant viri perfecti, & præerant multis Fratribus. Fuit itaque protinus clarus ac celebratus, tamquam nouus aliquis Propheta vel Apostolus, qui venisset nostro sæculo: & cum magna fama de eo sparsa esset, omnes qui circumcirca dispersi habitabant monachi, semper ad eum veniebant, & tamquam h patri germano, dona suas offerebant animas. [exhortationes,] Is autem alios quidem hortabatur ad contemplationem; alios vero instituebat, vt persequerentur virtutem, quæ versatur in actione; primum ostendens opere ea quæ ipsos facere admonebat sermone. i Sæpe enim eis ostendens exercitationem, Dominica solum cum eis versabatur; ipse quidem non amplius sumens, [conuiuium diebus Dominicis.] quam olera quæ sua sponte nascuntur in terra; non panem interim vel legumen, non ex fructibus arborum aliquid comedens, nec quæcumque igni admota veniunt in vsus hominum.

[Annotata]

a Thebaidem eo æuo aliam fuisse inferiorem, aliam superiorem, diximus XVII. Ianuarij ad Vitam S. Antonij num. 4. in Prolegomenis; atque inferiori adscribi Hermopolim, [Hermopolis.] quam oppidum Thebaidos etiam appellat Sozomenus lib. 5. cap. 20. Nicephorus lib. 10. cap. 31. qui ambo Christum isthic vixisse tradunt.

b Sozomenus & Nicephorus loco citato, ex Ægyptiis istarum rerum testibus locupletibus referunt, arborem Persidem, [Christi ingressus in Ægyptum.] seu Persæam, licet maximam, vbi Christus portæ Hermopolis appropinquauit, ad solum vsque se inflexisse, & Christum adorasse: quo significabatur, inquit Sozomenus, omnes Ægyptiorum statuas Christo aduentante fuisse commotas. Eius porro arboris fructus, aut folium, aut particula aliqua corticis ægrotis admota, morbos a compluribus depulit, vt idem scribit.

c Ruffinus: Erat enim annorum fere octoginta. at Græce hie, ὀγδοηκοσοῦ γὰρ ὢν ἔτους.

d Ruffinus, indefinenter die ac nocte. Græce, ἡμερίους ἐυχὰς ἀποδοῦναι τῷ Θεῳ, diurnas preces offerre Deo.

e Hæc paucis a Ruffino efferuntur: Cibo autem magis cælesti, quam humano vtebatur.

f Lebiton, seu colobium monachorum, quod hic Ruffinus stuppeum dicit, fere lineum fuisse diximus ad Vitam S. Antonij nu. 66. in prolegomenis. Aldhelmus quo id modo textum esset exponit.

g Ruffinus: & linteum, quod collum & caput obuoluerer. Cassianus Cucullum vocat lib. 1. Instit. cap. 4. quo vsque ad ceruicis humerorumque confinia demisso, [Cucullus.] caput indesinenter diebus ac noctibus contegebatur; vt ad S. Simeonis Stylitæ Vitam V. Ianuarij diximus.

h Ruffinus, pio Patri. Græce est, πατρὶ γνησίῳ.

i Interponit Ruffinus: Aliis quidem diebus vnumquemque apud semetipsum exercere abstinentiam, quam posset, sinebat: die vero Dominica, &c.

CAPVT II.
Tolerata vincula, cœnobij cura.

[6] Cvm autem a tempore Iuliani aliquando audiisset, b Fratrem in exercitu captum vinctum teneri in custodia, accessit ad eum cum fraternitate, [Fratrem captiuum inuisit:] rogans eum & admonens, vt esset fortis & constans in laboribus, & despiceret pericula sibi imminentia. Dicit enim esse sibi tempus certaminum, vt tunc quoque mens eius probetur insultu tentationum. Postquam autem his verbis eius animum confirmauit, adueniens Tribunus, [includitur carceri:] qui quodam sceleris ferebatur impetu, cum quidam ei de ipsis significasset, clausis portis custodiæ, & ipsum, & omnes qui cum eo erant monachos, inclusit, tamquam futuros aptos ad militiam: & cum eis quot satis essent custodes constituisset, domum rediit, nec auditione quidem ab eis rogari sustinens.

[7] Media autem nocte, c lampadem ferens Angelus apparet custodibus, [custodibus ab Angelo terrafactis,] lumine illustrans omnes qui erant in carcere, adeo vt præ stupore hiantes starent custodes. Qui cum surrexissent, eos rogarunt vt omnes abirent, eis apertis d ianuis: fatebantur enim, esse satius pro iis mori, quam quæ ad eos diuinitus venisset libertatem, qui citra rationem detinebantur, despicere. Tribunus itaque cum magistratibus mane veniens in custodiam, contendebat vt viri egrederentur e ciuitate: [& domo Tribuni collapsa, liberatur.] dicebat enim, domum suam cecidisse terræ motu, & e suis seruis optimos oppressos fuisse. Ij autem hæc audientes, Deo gratias agentes, abierunt in solitudinem: erantque omnes simul, vt dicit Apostolus, habentes cor vnum & vnam animam. [Act. 4. 32.]

[8] [Docet modum resistendi cogitationibus,] Docebat autē quotidie ornari virtutibus, & machinas diaboli in cogitationibus in principio protinus propulsare. Contrito enim capite serpentis, totū corpus est mortuum. Iubet enim Dominus, vt obseruemus caput serpentis: id autē est, ne in principio admittamus malas & turpess cogitationes, [obscœnis,] e non solum vt obscœnas animi nostri phantasias deleamus: conari autem nos inuicem superare virtutibus: & ne quis in his laudibus altero videatur inferior. Hoc autem, inquit, sit vobis argumentum profectus virtutum, quando fueritis vacui affectionibus & appetitionibus: [& superbis:] hæc enim sunt Christi donorū principium. Quando autem a Deo habuerit aliquis ostēsionem miraculorum, ne nimium intumescat, quasi sufficienter profecerit; nec efferatur cogitatione, tamquam sit iam magis honoratus quam alij; neque vt ostentans quod talem gratiam acceperit: sin minus, seipsum decipit mente captus, & gratia mulctabitur. Habuit ergo hanc magnam doctrinam in sermonibus, quam nos quoque sæpe postea ab ipso audiuimus: in operibus autem, efficiebat maiora; omnis enim petitio ei statim dabatur a Deo.

[9] Quinetiam videbat quasdam reuelationes: vidit enim suum fratrem natu maximum, [germanum suum in eremo defunctum videt inter Apostolos:] qui ipse quoque fuerat consummatus in solitudine, & ipso pulchro vitæ instituto eum superauerat, cum quo ipse quoque longo tempore vixit in solitudine. Videbatur ergo eum videre sedentem in eodem throno cum Apostolis, cum ei reliquisset suarum virtutum hereditatem: & sic pro se ipso intercedebat, Deum rogans, vt esset velox eius translatio, & cum ipso sibi requiem præstaret in cælis. Visus est autem ei dixisse Seruator, oportere eum adhuc paruo tempore esse in terra ad multorum perfectionem, donec multi fiant eius virtutis æmulatores. Magnus enim monachorum populus credetur eius fidei, & pius exercitus, vt gloriam dignam laboribus consequatur apud Deum.

[9] [fit Abbas quingentorum Fratrum:] Hæc vidit, quæ etiam euenerunt, nam eum multi vndique ex auditione ad eum conuenissent monachi, & per eius doctrinam & conuersationem plurimi omnino mundo renuntiassent, facta est Fratrum cohabitatio, cum ad quingentos Fratres simul apud ipsum communem vitam haberent, & vnam mensam, f tota veste candidati: & in eis impleta est Scriptura, quæ dicit: Lætare desertum sitiens, erumpe & clama quæ non parturis; quoniam multi sunt filij desertæ, magis quam virum habentis. [Isaiæ 54. 1.] Nam impletum quidem est hoc eloquium propheticum ex Ecclesia quæ congregata est ex gentibus: perfectum est autem in hac etiam Ægyptiaca solitudine, quæ plures filios Deo exhibet, quam terra quæ est habitata. Vbi enim sunt in vrbibus tot greges eorum qui salui fiunt, quot Deo exhibent quæ sunt in Ægypto solitudines? Quot sunt enim hic populi, tot sunt illic in desertis monachi. [Rom. 5. 20.] Ac mihi videtur dictum Apostoli, etiam in ipsis esse impletum: Vbi enim abundauit peccatum, superabundauit & gratia. Abundauit enim quondam in g Ægypto multus & impius idolorum cultus, adeo vt in nulla gente magis: [exponit caussam multorum in Ægypto deorum.] canes enim & simias quidā colebāt, alij allia & cæpe, & ex vilibus oleribus multa deos existimabant, vt ipsum sanctum Patrem hæc narrantem audiuimus, & reddentem caussam prioris ignorationis. Nam bouem quidem, aiebat, in deos referebant Gentiles qui prius apud nos habitabant, quoniam per ipsum exercentes agriculturam, victum sibi parabant: aquam autem Nili, quoniam irrigat omnes agros: terram quoque colebant, vt quæ esset aliis omnibus regionibus fertilior. Reliquas autem abominationes, canes & simias, & reliquam omnem animantium & olerum colebant turpitudinem, quatenus eorum vsus fuit eis occasio salutis, qui tempore Pharaonis homines occupatos tenuit, quādo ille Israelem persequens, submersus est. Vnusquisque enim id, in quo fuit occupatus, cum Pharaonem non esset secutus, hoc in deos retulit, dicens: Hoc fuit mihi deus hodie, per quod effectum est, vt non perirem vna cum Pharaone. Hæc quidem in sermonibus habuit S. Apollo.

[Annotata]

a Iulianus imperauit ab anno Ch. 361. ad 26. Iunij 363.

b Ruffinus, Fratrem quemdam & recte a Baronio & Aldhelmo monachus intelligitur; (cogebat enim impius Apostata monachos & Clericos militare) licet fratrem eius germanum interpretentur Petrus de Natalibus & Martyrol. Germanicum.

c Græce, λαμπαδηφόρος. Ruffinus, ingenti luce resplendens.

d Ab Angelo, vt ait Ruffinus.

e Ruffinus: quanto ergo magis diffundi non conuenit in sensibus nostris cogitationum phantasias, quas etiam initio recipi vetat?

f In Græco additur: Καὶ ἦν ἰδεῖν ἀυτοὺς Ἀγγελικήν τινα κεκοσμημένων κόσμῳ παντὶ λευκοφορούντων. quæ ita apud Ruffinum efferuntur: Et Angelicum cernebamus exercitum, in omnibus virtutibus adornatum. Nullus sane in eis sordidis vtebatur indumentis, sed splendore vestium pariter atque animorum nitebant. De ependyte, siue melote, candidi coloris, exteriore veste monachorum, egimus ad Vitam S. Antonij num. 67. in Prolegom.

g De diis Ægyptiis præter S. Augustinum, Eusebium, Lactantium, Arnobium, aliosq; scriptores, egregie disputat S. Antonius cap. 17. Vitæ, supra 17. Ianuarij.

CAPVT III.
Multorum Gentilium conuersio.

[10] Ante sermones autem scribendum est quæ possedit in operibus. [Gentiles idolum circumferentes,] Fuerunt enim aliquando Gētiles prope accolentes in locis omnibus: & decem pagi qui erant ei propinquiores, magis colebant dæmones. Erat autem templum maximum in vno vico, & simulacrum maxime insigne: lignea autem erat hæc statua. Pompam autem ducebant, eam per vicos circumferentes, nefarij sacerdotes, qui bacchabantur cum multitudine, veluti a pro aqua fluuiatili celebrantes mysteria. Accidit autem, vt illo tempore illic adesset Apollo cum paucis quibusdam Fratribus: [reddit immobiles] postquam autem vidit multitudinem repente dæmoniace furentem per regionem, flexis Seruatori genibus, fecit omnes Gentiles repente immobiles. Cum autem non possent ex illo loco progredi, alius alium trudentes, & æstu toto die torrerentur, ignorantes vnde hoc eis euenisset, sacerdotes eorum dixerunt esse quemdam Christianum habitantem in eorum finibus sub solitudine, qui hæc faceret, dicentes de Apollo; & oportere ei supplicare: sin minus, fore vt veniant in periculum. Postquam autem qui procul habitabant, auditis clamoribus & lamentationibus, accesserunt, & eos rogarunt, Quidnam est, dicentes, quod vobis repente accidit? quo pacto hoc factum est? Illi autem dixerunt se nescire, nisi quod virum habebant suspectū, dicentes oportere illum placare. [cum ipso idolo:] Alij vero testabantur se eum vidisse prætereuntem: & sic rogarunt eos, vt eis cito daretur auxilium: adductis bobus conati sunt mouere simulacrum; id autem manebat tamquam immobile cum ipsis sacerdotibus. Cum nullam ergo euadendi rationem inuenissent, miserunt per accolas legationem ad Apollo, vt illinc liberati ab errore recederent. [liberat, & ad fidem adducit:] His autem Apollo significatis, celerrime descendit homo Dei: & cum orasset, omnes soluit a vinculo. Hi autem omnes vno animo ad ipsum processerunt, vniuersorum Seruatori credentes, & Deo qui facit admirabilia, idolo protinus igni mandato. Quos omnes catechesi institutos adiecit Ecclesiis. Multi autem ex his in hodiernum vsque diem degunt in monasteriis. Huius autem rei fama peruasit in omnes partes, & multi crediderunt in Dominum; adeo b vt nullus amplius Gentilis nominetur in eius finibus.

[11] Non multo post autem tempore, duo pagi inter se bellum incipiunt committere, pro c agris decertantes. Postquam autem est Apollo renuntiatum, statim ad eos descendit, inter eos pacem conciliaturus. Qui erant autem ex parte aduersa non parebant, sed contra dicebant, [Bellum rusticanū sopit:] freti vno latronum principe, vt viro ad bellum præstantissimo. Cum eum ergo Apollo vidisset contra dicentem, dixit ei: Si parueris, o amice, [latronem conuertit;] rogabo Dominum meum, vt tua peccata remittantur. Is autem vbi hoc audiuit, non cunctatus, abiectis armis, eius genibus aduolutus supplicauit: & pace facta eius intercessione, suos remisit ad propria. Cum ij autem pacem egissent, & abiissent, insignis eorum propugnator Apollo de cetero sequebatur, promissum aperte exigens. Quem cum assumpfisset B. Apollo in propinqua solitudine, admonuit & hortatus est, vt patienti & constanti esset animo, posse enim Deum ei condonare. Vbi autem nox aduenit, [& visione mira vtrique ostēsa,] ambo viderunt in somnis se astare ante tribunal Christi: vtrique autem contemplabantur Angelos Deum vna cum iustis adorantes. Cumque ipsi vna cum eis procubuissent, Patrem adorauerunt: & vox ad eos facta est Dei dicentis: Quæ est societas luci cum tenebris? aut quæ pars est fidelis cum infideli? Quid vero stat cum iusto homicida, cum sit indignus tali contemplatione? Tu autem abi, o homo: tibi enim est concessus hic tarde natus perfuga. Qui cum alia multa vidissent & audlissent admirabilia, quæ neque audet oratio dicere neque auris audire, excitati annuntiarunt iis qui cum eis conuersabantur. Omnes autem maxima inuasit admiratio, vtrisque vnam narrantibus visionem. [admittit in monasterium;] Permansit autem cum exercitatoribus, is qui non erat amplius homicida, vsque ad mortem, vitam suam corrigens, ex lupo in simplicem & innocentem agnum mutatus. In eo quoque impleta est Isaiæ prophetia, dicentis: Lupi & agni simul pascentur; [vti etiam Æthiopes.] & leo & bos simul comedent paleas. [lsaiæ 65. 25.] Licebat enim illic quoque videre Æthiopes cum monachis se exercentes, & multos virtutibus superātes, & Scripturam in eis impletam, quæ dicit: Æthiopia prȩueniet manum eius Deo. [Psal. 67. 32.]

[12] Aliquando autem decertabant Gentiles aduersus Christianos rusticos pro suis finibus: erat autem multitudo vtrorumque armatorum, quibus adstitit Apollo, pacem inter eos concilians. [Principi Gentilium contentioso mortem prædicit,] Ei autem restitit Gentilium in pugna antesignanus, qui erat vir grauis & sæuus; affirmabat autem & dicebat se non esse daturum pacem vsque ad mortem. Is autem ei dicit: Atque adeo tibi fiat quod elegisti. nullus enim præter te occidetur. Tibi autem mortuo non erit terra sepulchrum, sed ventres ferarum & vulturum te implebuntur. [mox subsecutam:] Atque adeo oratio effectum protinus est sortita, cum ex vtraque parte nullus sit interfectus præter antesignanum. Quem etiam cum in arena tumulassent, mane inuenerunt membra laniata ab hyænis & vulturibus. [reliquos conuertit.] Illi autem cum vidissent miraculum, & euentum eius quod dixerat, omnes Seruatori credentes eum prædicabant Prophetam.

[Annotata]

a Ruffinus, pro aquis pluuialibus. Sed alteri lectioni fauet optata Ægyptiis Nili inundatio.

b Idem, vt nullus iam pene Gentilium remanserit.

c Nilus enim auctus continuas finium confusiones efficiebat, aliis addens, aliis adimens, immutans figuras, & signa obruens, quibus proprium discernebatur ab alieno. Ita Strabo lib. 13. Geographiæ.

CAPVT IV.
Annona diuinitus procurata. Hospitalitas. Eucharistia.

[13] Erat autē adhuc antea in montis spelunca S. Apollo, cum quinque aliis Fratribus, qui primi fuerūt eius discipuli, cum recenter venisset e solitudine. Cum autem aduentasset dies festus Paschæ, [Impetrat cibos suis diuinitus suppeditari;] & Dei cultum implessent, erant esuri ea quæ inueniebantur: erant autem aliquot sicci panes, & quædam olera reposita. Eis autem dixit Apollo: Si sumus fideles, o filij, & germani Christi filij, petat vnusquisque vestrum a Deo id quod eius animo gratum est ad vescendum. Illi vero ei vniuersum permiserunt, existimantes se esse indignos tali gratia. Cum lȩto autē vultu orasset, & omnes dixissent, Amen; protinus noctu venerunt in speluncam quidam viri penitus incogniti, qui dicebant se venire a longinqua regione; & omnia ferebant, ea etiam de quibus ne auditione quidem acceperant, & quȩ non nascuntur in Ægypto, horti fructus omnis generis, vuas & mala punica, & ficus & nuces, omnia intempestiue: quinetiam quosdam inuentos mellis fauos, & vrnam recentis lactis: & a nicolaos maximos, & panes mundos & calidos e regione externa. Ij autem qui ea attulerant, cum solummodo tradidissent, tamquam missi a viro magno & diuite, protinus propere recesserunt. Cum autem quæ erant esculenta percepissent, ea illis suffecerunt vsque ad Pentecosten: adeo vt ipsi quoque mirarentur, & dicerent, fuisse ea vere a Deo missa.

[14] Quidam autem ex monachis rogabat Patrem, vt statim Deum pro ipso oraret, vt gratiam aliquam consequeretur. [vni humilitatem & mansuetudinem:] Cum ipse autem orasset, ei dabatur gratia humilitatis & mansuetudinis, adeo vt mirarentur omnes eum esse tam mansuetum. Has autem eius virtutes narrarunt nobis qui cum ipso erant Fratres, hæc multis quoque attestantibus Fratribus.

[15] Etenim cum non multo ante tempore fuisset aliquando fames in Thebaide; [tempore famis populum pascit,] qui autem ea loca accolebant populi audiissent, quod qui erant apud eum monachi, præter spem omnem & opinionem quotidie alerentur; vno animo apud ipsum accesserant cum vxoribus & liberis, simul benedictionem petentes & alimentum. Is autem nihil veritus, ne cibus ei aliquando deesset, dabat omnibus venientibus, vnicuique quod in diem sufficeret. Relictis autem tribus solis magnis sportis cum panibus, & fame inualescente, iubet sportas afferri in medium, quas ipso die erant esuri monachi: & audientibus omnibus Fratribus & populi multitudine, dixit magna voce: Non potens est manus Domini hæc implere? Hæc autem dicit Spiritus sanctus: [& non defuturum panē sportis prædicit,] Non deficiet panis ex his sportis, donec nouo frumento fuerimus satiati. Et affirmarunt omnes qui tunc aderant, eis panes suffecisse quatuor menses. Similiter autem & in oleo & frumento: adeo vt veniret satanas, & ei diceret: Num tu es Elias, aut alius ex Prophetis & Apostolis, quod hæc facias? Is autem dixit ipsi: Quid enim? [magna in Deum fiducia:] non homines, sancti fuerunt Apostoli & Prophetæ, qui hæc nobis tradiderunt? An tunc quidem aderat Deus, nunc autem peregre est profectus? Potest autem Deus hæc semper facere, & nihil erit quod ipse non possit. si ergo Deus est bonus, cur tu malus? [500. alit, cibis non diminutis.] Quid vero non oportet nos quoque dicere ea quæ vidimus? nempe quod Fratres ingrediebantur cum sportis, ad mensas panes afferentes, & cum comederent quingenti Fratres ad satietatem, eas rursus plenas accipiebant?

[16] Aliud quoque miraculum, quod videntes obstupuimus, par est dicere. Cum enim ad eos venissemus spatio trium dierum, cogniti sumus, procul visi a Fratribus, qui ex eo audierant de nostro ad eum aduentu: [Hospitum aduentum præcognoscit.] qui quidem propere accurrentes nobis venerunt obuiam, psallentes: est enim hic mos apud omnes monachos. & cum proni in terram adorassent, nos deosculati sunt, nos sibi inuicem ostendentes, & dicentes: Ecce venerunt Fratres, de quibus Pater noster dixit tribus ante diebus, dicendo: Post tres dies venient ad nos b tres Fratres, venientes Ierosolymis. Et alij quidem nos deducebant, alij vero nos retro sequebantur, psallentes, donec prope ipsum venimus. Cum autem audiisset Pater Apollo vocem psallentium, venit nobis obuiam, vt mos ei erat erga omnes Fratres: & cum nos vidisset, [eos benigne excipit.] adorauit primus se in terra extendens; & cum surrexisset, est osculatus; & postquam introduxisset, orauit, & pedes nostros manibus lauit propriis, & hortatus est ad refectionem.

[17] Hoc autem faciebat omnibus Fratribus qui ad ipsum veniebant. Qui enim cum ipso erant Fratres, [Eucharistiam monachi eius quotidie sumunt,] alimentum non prius accipiebant, quam Eucharistiæ Christi communicassent. hoc autem faciebant hora nona diei. Deinde cum sic comedissent, sedebant audientes eum docentem omnia præcepta, vsque ad primum somnum. Illinc alij quidem ex ipsis secedebant in solitudinem, Scripturas tota nocte memoriter expromentes: alij vero illic perseuerabant, assiduis hymnis Deum laudantes, ad diem vsque: quos ego vidi his oculis, cum vespere hymnos cœpissent, vsque ad matutinum non cessasse a cantu. Multi certe ex iis hora nona solum descendebant de monte, & Eucharistiam sumentes, [qua aliqui sola diu viuunt.] rursus ascendebant, contenti spiritali nutrimento vsque ad aliam nonam. Hoc autem multi ex iis faciebant multos dies.

[Annotatum]

a Nicolaus Damascenus, qui ad Herodem Iudæorum Regem scripsit de Gentibus mirabilibus, misit Augusto Imperatori dona, quæ ipse ab eo nicolaos vocabat. Hæc placentas interpretantur Photius in Bibliotheca Tmemate 189. Suidas & Hesychius; palmulas Athenæus lib. 14. Plutarchus lib. 8. Conuiual. cap. 4. Plinius lib. 13. cap. 4. Isidorus lib. 17. Originum cap. 7. Consule Rosvveydi Notationes in Ruffinum, num. 21.

CAPVT V.
Varia monita. Discipulorum sanctitas.

[18] Licebat autem eos videre exultantes in solitudine, adeo eiusmodi aliam exultationem in terra videre liceat, [Commēdat suis lætitiam:] nec lætitiam corporalem. Neque enim erat inter eos aliquis mœstus aut tristis: sed si quis videbatur præ se ferre tristitiā, statim Pater Apollo ex eo rogabat caussam, & quæ erant in occulto vniuscuiusque cordis, renuntiabat. Dicebat autem: Non oportet esse tristes propter salutem, cum futuri simus heredes regni cælorum. Tristes autem, inquit, erunt Gentiles, flebunt Iudæi, lugebunt peccatores; iusti autem lætabuntur: & qui terrena quidem animo agitant, lætantur in rebus terrenis; nos autem qui tanta spe digni sumus habiti, quomodo non lætamur perpetuo? cum nobis Apostolus suadeat, vt semper lætemur, & in omnibus gratias agamus. [1. Thess. 5. 16.] Quis autem dixerit eius in sermone gratiam, & reliquas eius virtutes, quas propter summum miraculum siluimus, auditas vtique ex ipso & ex aliis?

[19] Cum autem de exercitatione & vitæ instituto nobiscum sæpe seorsum disseruisset, sæpe etiam dixit de suscipiendis monachis, [hospitalitatem,] quod oportet adorare Fratres aduenientes: Non enim ipsos, aiebat, sed Deum adorasti. Vidisti enim, inquit, Fratrem tuum? vidisti Dominum Deum tuum: & hoc, inquit, ab Abraham accepimus: & quod oporteat, inquit, nonnumquam cogere Fratres ad refectionem, a Lot accepimus, qui coëgit Angelos: & quod oportet, si fieri potest, monachos quotidie communicare Sacramentis. [Communionem frequentem,] Qui enim se ab eis procul amouet, Deus quoque procul ab eo recedit. Qui autem hoc facit assidue, assidue suscipit Seruatorem. Est enim, inquit, vox salutaris: Qui comedit carnem meam, & bibit meum sanguinem, manet in me, & ego in eo. [Ioan. 6. 55.] Hoc confert monachis salutaris passionis commemorationem continenter facientibus, quotidie etiam se præparare, vt omni tempore digni sint, qui suscipiant cælestia Sacramenta: quandoquidem sic quoque consequitur remissionem peccatorum. [ieiunia Ecclesiæ:] Catholica autem & generalia ieiunia non licet soluere sine ingenti necessitate: in quarta enim feria traditur Seruator, & in parasceue crucifigitur: qui ea ergo soluit, Seruatorem vna tradit, & vna crucifigit. Sed si ad vos veniat Frater, qui opus habet vt reficiatur cum sit ieiunium, ipsi soli mensam apponite: sin autem nolit, ne cogatis, habemus enim communem traditionem.

[20] Multum autem reprehendebat eos qui ferrum a gestabant, & comam nutriebant. Hi enim, inquit, se ostentant & quærunt placere hominibus, cum oporteat ipsos potius corpus soluere ieiuniis, & quod bonum est facere in occulto: ij vero non sic, sed se propalant omnibus. [reprehēdit austeritates ad ostētationem assumptas:] Et quid opus pluribus? Omnis enim eius doctrina est eius vitæ instituto similis, quam nec quis scribere potuerit nec dicere.

[21] Plurima ergo nobiscum seorsum, tota sæpe hebdomada disserendo, tandem dimittens dixit: [dimittit hospites datis itineris ducibus;] Habete pacem inter vos, neque separemini in via. Cum autem dixisset iis qui cum ipso erant Fratribus, quisnam ex ipsis vellet nos deducere ad visitandos alios Patres, S. Apollo tribus viris delectis, qui valerent & sermone & vitæ instituto, erantque periti linguæ Græcæ & Romanæ & Ægyptiacæ, cum eis nos dimittens; iussit eis ne nos prius relinquerent, quam satisfactum esset nostro videndorum Patrum desiderio: quos si quis vellet omnes videre, ad eos adspiciendos tota vita non sufficeret. Cum nobis ergo benedixisset, amandauit, dicens: Benedicat vos Dominus ex Sion, & videatis bona Ierusalem omnibus diebus vitæ vestræ.

[22] Nobis autem ambulantibus b meridie per solitudinem, videmus tractum magni draconis, [hi draconem 15. cubitorum persequuntur intrepidi.] qui tamquam trabes erat protractus per arenam: quem cum vidissemus, nos magnus timor inuasit. Qui autem nos ducebant Fratres, hortati sunt ne timeremus, sed essemus bono animo, & sequeremur draconis vestigium: Videbitis enim fidem nostram, cum ipsi simus eum manu nostra superaturi. Multos enim, inquiunt, & dracones & cerastas manu interfecimus, sicut scriptum est. In eis enim implebatur illud: Dedi vobis potestatem ambulandi super serpentes & scorpiones, & super omnem potestatem inimici. [Lucæ 10. 19.] Nos autem qui ferebamur incredulitate, & qui maiori eramus affecti formidine, rogabamus eos ne iremus per vestigia draconis, sed recta via. Vnus autem Frater ex ipsis, magna animi alacritate, cum nos eo in loco dimisisset, profectus est in solitudinem quærens beluam. Quam cum inuenisset, non procul ab antro, magna voce exclamabat draconem esse in spelunca; & vocabat ipsos, vt ad se venirent visuri quid esset euenturum: & hortantibus nos aliis Fratribus ne timeremus, cum magno metu abiimus visuri beluam. Nobis autem repente occurrens Frater vnus, manu nos traxit in suum monasterium, dicens nos non posse ferre impetum beluæ, & maxime quod nondum vidissemus talem, se vero sæpe vidisse ipsam beluam tam vasta magnitudine, vt quæ sit plus quam quindecim cubitorum. Cum nos ergo iussisset manere in loco, abiit ad Fratrem, dicens ei vt recederet a cauerna: conabatur enim ille a loco non recedere, priusquam interfecisset draconem. Cui cum persuasisset, eum ducit ad nos increpātem modicam nostram fidem. Quiescentes autem apud illum Fratrem, qui circiter vnum milliare remotum habebat monasterium, satis refecti sumus.

[Annotata]

a Ruffinus, in collo circumferunt.

b Ruffinus, ad meridianum. Sequentia ipse refert cap. 8. ad Vitam Ammonis siue Amun.

VITA S. MARAE ABBATIS IN SYRIA,
ex Philotheo Theodoreti Episcopi cap. 20. a

Secvl. V.

[Commentarius]

Mares, Abbas in Syria (S.)

Ex variis.

[1] Est b Homeri quidam vicus, qui a nobis vocatur Netis. Cum apud eum paruam quamdam domunculam ædificasset diuinus Mares, in ea permansit inclusus triginta & septem annis. [S. Mares 37. annis in domuncula inclusus, humida & insalubri,] Ex monte autem prope sito ea suscipiebat multum humoris: tempore autem hiemis quædam quoque guttæ aquæ in eam emanabant. Quantum autem hinc damni oriatur corporibus, sciunt & ciues & rustici: nam iis quoque, qui in agris habitant, manifesti sunt morbi qui ex eo nascuntur. Sed tamen ne hæc quidem sacro illi capiti persuaserunt, vt mutaret domunculam, sed fortiter & constanter permansit, donec cursum confecerit.

[2] Quin etiam priorem quoque vitam transegit cum virtutis laboribus; [semper virgo:] vnde & corpori & animæ conseruauit castitatem: idque ipse mihi aperte significauit, docens sibi mansisse corpus integrum & incorruptum, & quale egressum fuerat ex materno vtero, idque cum multos quidem dies festos Martyrum celebrasset cum esset adolescens, vocis autem bonitate demulsisset populum. Nam & plurimo tempore perseuerauit psallere, & fuit insigni pulchritudine corporis. Sed tamen nec species corporis, nec vocis claritas, nec quæ ei cum multis intercedebat congressio, animæ pulchritudini aliquid detrimenti attulit: sed viuens similiter atque ij qui sunt inclusi, suæ curam gerebat animæ. Virtutem autem auxit quoque laboribus quos sustinebat inclusus.

[3] Ego huius sæpe vsus sum consuetudine; iussit enim mihi aperiri ostium: [Theodoreto ostium aperit,] quin etiam complectebatur me venientem, & de philosophia fusa prolixaque vtebatur oratione. Porro autem hic quoque fuit simplicitate insignis, & varios mores omnino abhorrebat. Inopiam autem magis dilexit, quam summas copias. Nonaginta autem annos natus, vtebatur vestibus contextis ex villis caprinis. Panis autem & parum salis nutrimenti eius vsum implebant. Cum autem longo tempore desiderasset videre offerri spiritale & mysticum sacrificium, [qui eo rogante Eucharistiam] rogauit vt diuini doni illic fieret oblatio. Ego vero lubenter parui, & iussi sacra vasa afferri, (pagus enim haud longe aberat) & pro altari vsus Diaconorum manibus, mysticum, [conficit in manibus Diaconorum.] diuinum, & salutare obtuli sacrificium. Ille autem omni spiritali implebatur voluptate, & existimabat seipsum cælum videre; dicebatque se numquam tantam cepisse lætitiam. Ego autem cum ab eo valde fuerim dilectus, putaui me & ei iniuriam esse facturum, si non etiam mortuum laudauerim, & aliis, si non hanc optimam philosophiam eis proposuerim imitandam. Cum itaque nunc orauero ut eius consequar auxilium, imponam finem narrationi.

[Annotata]

a Colitur S. Mares hoc die in Menæis & apud Maximum Cythereum, in quibus vitæ epitome hinc sumpta. Μάρης dicitur, quod Mares a Longo melius, quam Maris a Gentiano versum.

b Longus: Apud nos oppidum quoddam est, quod Homeri dicitur. In Menæis: Ἀπελθὼν ἐν Ὁμήρου κώμῃ. secessit in Homeri vicum. Quis hic locus fuerit, nusquam reperimus. An legendum, ἐν ὁμήρῳ, seu potius ὁμόρῳ κώμῃ in confini seu propinquo vico, qui Netis dicitur? Nam non procul aberat a Cyro, vbi Episcopus erat Theodoretus, vt ex sequentibus colligitur, potissimum in Longi interpretatione.

DE S. LINENTIO CONFESSORE IVXTA TVRONES IN GALLIA.

Sec. VI.

[Commentarius]

Linentius, Confessor in Gallia (S.)

[1] Miciacense cœnobium est, non procul Aurelia, ad Ligerulum amnem, quod vulgo nunc S. Maximini dicitur, Gallice S. Mesmin de Mixi, conditum Clodouæi I. temporibus a S. Euspicio, & S. Maximino, a quo nomen. Sanctimoniam vero istius inclyti monasterij, inquit Carolus Sausseyus Annal. Eccles. Aurelian. lib. 3. § 4. testantur insignes Abbates, [Sancti monachi Miciacenses:] monachi, Confessores, qui ex hoc cœnobio prodierunt, Sanctorum numero adscripti, Euspicius, Maximinus senior, Auitus, Liphardus, Leonardus, Vrbicius, Agilus, Theodemirus, Maximinus minor, Viator, Lætus, Calesius, Constantius, Framboldus, Launomarus, Sancta Maxima: quibus adduntur Florentius, Ruffinus, Euchardus, Ducatus, & Linentius, qui diuersis locis coluntur. Quorumdam ex his Vitam habemus, plerorumq; adhuc desideramus.

[2] Et de S. Linentio quidem (nisi forte Liuentius dici debet) nihil adhuc præter nomen reperimus: extat vero illud, vnaq; aliorum, [multorum ex iis coniuncta solennitas;] inscriptum Martyrologio Gallicano Andreæ Saussaij XXVIII. Iunij his verbis: In cœnobio Miciacensi prope Aureliam Dominica infra Octauas sancti Sacramenti fit festiuitas Sanctorum, Maximini iunioris Abbatis quinti illius monasterij, sanctique Viatoris Leuitæ, Constantij, Frambaldi, Florentij, Ruffini, Euchardi, Leonardi, Ducati, Linentij, & nonnullorum aliorum monachorum illius cœnobij. Eadem paullo breuius habet Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino.

[3] [S. Linentij peculiaris.] At, ni coniectura nos fallit, peculiaris eius memoria agitur XXV. Ianuarij. nam eo die ita scribunt Maurolycus, ex eoq; Felicius, & Ferrarius: Apud Turonum Liuentij Confessoris. Ferrarius suspicatur Viuentium esse, de quo XIII. Ianuarij egimus. At Martyrol. Coloniense excusum anno 1490. & MS. Florarium: In pago Turonico S. Lineti Confessoris. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. Lineti Confessoris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PRAEIECTO EPISCOPO, AMARINO, SIVE MARINO ABBATE, ET ELIDIO, CLAROMONTE ARVERNORVM IN GALLIA.

Sec. VII.

[Praefatio]

Praeiectus, Episcopus Arvernensis Martyr in Gallia (S.)
Marinus sive Amarinus, Abbas Martyr in Gallia (S.)
Elidius, Martyr in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Qvinque iam dedimus Aruernorum Antistites, publico Cælitum albo inscriptos, Stabilem 1. Ianuarij, Bonitum 15. Venerandum 18. Auitum II. 21. Artemium 24. Sextus 25. colitur Præiectus, [Natalis S. Præiecti,] qui nonnullis Proiectus dicitur, Gallis S. Prie, S. Priet, S. Prix. De eo Vsuardus: Ciuitate Aruernis S. Proiecti Episcopi, & Amarini viri Dei, qui passi sunt a Proceribus præfatæ vrbis. Eadem fere habent Martyrol. Romanum, Bellinus, alij: meminere Præiecti Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Felicius, Saussaius, & ceteri omnes Martyrologiorum scriptores. Antiqua MSS. monasteriorum Lætiensis & S. Martini Tornaci, & vetustißimum S. Sauini de Leuitania in Pyrenæis, a Saussaio in Appendice Martyrol. citatum, hoc habent elogium: Ipso die in pago Aruernico natale S. Præiecti Episcopi & Martyris, qui more prophetico electus ab vtero, purpurantem stolam seruauit in triumpho. MS. Martyrologium S. Gudilæ Bruxellis: Ciuitate Aruernis S. Præiecti Episcopi & Martyris, qui a Proceribus & primoribus suæ vrbis, in vltionem Hectoris Massiliensium Patricij, quem, ob iniustitias Aruernensi Ecclesiæ illatas, Hildricus Francorum Rex peremerat, martyrio coronatus est. Et Maurini viri Dei, qui cum præfato Præiecto Episcopo a Proceribus dictæ vrbis Aruernensis pro iustitia trucidatus est.

[2] Fallitur Galesinius, ita scribens: Aruernis item S. Proiecti Episcopi & Martyris, qui ab illius ciuitatis principibus pro fide Christi grauiter vexatus, [pro iustitia, non fide occisi.] demum martyrio coronatur. Hoc ipso die S. Marini Abbatis, qui vna cum eo ob religionem necatus, constanti fortique certamine palmam tulit. Canisius quoque: Item ciuitate Aruernis, sancti Martyris Præiecti Episcopi, & Marini venerandi Abbatis; qui ambo pro fide ab illius vrbis Præfecto, martyrio coronati sunt sub iuniore Constantino. Non fidei, quæ tum maxime vigebat in Galliis, sed iustitiæ caussa interfecti sunt. At Ferrarius in Catalogo SS. qui desiderantur in Martyrol. Romano, diuersum fortaßis ratus Præiectum a Proiecto, cuius repererat in Martyrologio nomen, hoc die ita scribit: Aruernis S. Præiecti Episcopi.

[3] [celebris eius memoria:] Magna iam olim in veneratione fuit S. Præctus, vt in plurimis Gallicanis Breuiariis, etiam Belgicis veteribus, Bruxellensi, Cameracensi, Brugensi, aliisq;, Herbipolensi in Germania, Sarisburiensi in Anglia, illius fiat hoc die in diuino officio commemoratio: quo nēpe exemplum proponatur Antistitibus, ceterisq; sacris hominibus, quod imitari debeant, in reprimendis improborum nefariis cupiditatibus, ac magistratuum quoque, bona & libertatem Ecclesiæ inuadentium, conatibus. Quædam Gallicanæ Ecclesiæ, vt ex Lemouicensi Breuiario patet, postridie eum ritu semiduplici colunt. At 24. Ianuarij cultus alibi. Quare Martyrologio Romano hæc adscripsit eo die Baronius: Item sanctorum Martyrum Thyrsi & Proiecti. adnotat vero ista: Agitur de his pluribus in Breuiario Toletano S. Isidori, vbi etiam sacer hymnus habetur, quo Thyrsi egregia facta describuntur. Hunc hymnum, a Cyxilane Toletano Præsule compositum, recitat Franciscus Biuarius comment. in Dextri Chronicon ad ann. 286. continetq; laudes & certamina S. Thyrsi Martyris de quo 28. Ianuarij agemus. vt illius adscriptum eo die nomen reperit Baronius in quopiam MS. ita & Proiecti: at non continuo sequitur alios esse ab Aruernensi Proiecto, aut certe Casalensi, & celeberrimo illo Thyrso, quem Toletani suum esse contendunt: præsertim cum alius nemo Proiectum eo die referat.

[4] Erecta fuit olim apud Aruernos honori S. Præiecti ecclesia. ita liber 1. de SS. eccl. monast. Clarom. §. 24. In ecclesia S. Præiecti, altare S. Præiecti, altare S. Boniti, altare S. Pardulsi. annotat Ioan. Sauaro: [ecclesiæ illi dicatæ, & altaria:] Ecclesia diruta, cuius nec vola, nec vestigium, omnino tamen memoria non intercidit: hortus enim Rabanessæ censum annuatim pendit matri Ecclesiæ, propter ecclesiam S. Præiecti, quæ intra eius septa quondam emicuit. & lib. 2. §. 11. In ecclesia S. Præiecti, altare S. Præiecti, altare S. Martini, altare S. Theclæ. Alia ibidem dicata illi altaria in ecclesia S. Vincentij lib. 1. §. 19. & §. 26. in monasterio Cantoenno, & lib. 2. §. 2. in monasterio Camalariensi. Extat in Belgio nostro ad ipsa Bethuniæ oppidi suburbia Prioratus S. Præiecti. Baldricus Tornacensis Episcopus in Chronico lib. 2. cap. 3. meminit monasterij S. Præiecti Martyris. Coluenerius in Notis ad illud caput ita scribit: Fuit quondam insignis Prioratus S. Præiecti in suburbio oppidi S. Quintini, anno 1557. per obsidionem eiusdem oppidi subuersus, hodieque monachi intra ipsum oppidum resident. Hic locus forte intelligitur.

[5] [socij eius Amarinus & Elidius:] Socium S. Præiecto addunt Martyrologia pleraque S. Amarinum Abbatem, qui aliis Marinus, quibusdam Maurinus est, Bellino Martinus, MS. Florario Marianus, quibusdam MSS. Amarianus, Vincentio Bellouacensi & VVioni Amerinus. Elidium quoque Acta iungunt, & quædam MSS. ac Felicius qui Clidium vocat, & Saussaius qui Eladium religiosissimum monachum. Acta non monachum faciunt, sed vnum e satellitibus aut comitibus Episcopi. De hoc Ferrarius XV. Ianuarij: Aruernis in Gallia S. Elidij Martyris. in Notis ait Ecclesiæ ministrum fuisse: sed male citat S. Gregorij Turonensis librum de gloria Martyrum, qui ante S. Elidium plusquam LXX. annis decesserat.

[6] Ast hoc die XXV. S. Accolythum Martyrem scribit Parentij in Istria vna cum S. Proiecto Episcopo Aruernensi (cuius hic erat minister, [reliquiæ] vna cum eo martyrio affectus) coli, ob illorum reliquias ibi reconditas. Idem XVIII. Nouembris: Parentij in Istria Inuentio corporum SS. Proiecti & Acolythi Martyrum. [translatio,] in Notis tradit, eorum corpora ex Aruernis eo aduecta; sed quando & quomodo, nesciri: illam vero Translationem, quæ eo die consignata, circiter an. 1361. contigisse. Verisimile est pro Elidio Acolythū dici ministrum S. Præiecti & in martyrio socium, [alia:] quod ordine Ecclesiastico acolythus fuerit. Ceterum aliam S. Præiecti Translationem refert XII. Iulij Saussaius in Supplemento Martyrologij, at quando, quove curante facta fuerit, non prodit.

[7] Duplicem S. Præiecti nacti vitam sumus; priorem e vetusto codice monasterij S. Pauli Vltraiecti, cuius auctor ætatem suam prodit, cum nu. 5. patratum in refodiendis cuiusdam sancti Martyris reliquiis miraculū, [vita duplex:] profiteatur se ab eo qui adfuerat accepisse. Et clarius sub finem: quam visionem (trium stellarum supra domum, vbi Sancti occisi erant, lucentium) vsque hodie prædicti viri se vidisse confirmant. Eius Vitæ partem aliquam recitat Andreas du Chesne to. 1. Scriptorum Francicorum. Alteram descripsimus e tribus vetustis codicibus, vno Iacobi Sirmundi nostri, altero monasterij S. Maximini Treuiris, tertio S. Mariæ de Ripatorio, e quo Prologum adiecimus, ab aliis omissum. Hanc posteriorem vitam ediderat Surius, sed stylo suo expolitam, & mutilam. Auctor quoque Sancti æqualis fuit, & (vt testatur Ioannes Basilius Sanctorius, qui ex antiquis in membrana exaratis codicibus eam se vitam accepisse profitetur) eius socius, omniumq; oculatus testis. Aetatem certe suam ipse indicat in Prologo, scribens de Iona discipulo S. Attalæ Abbatis Bobiensis, discipuli S. Columbani: Ionas etiam, inquit, nostræ memoriæ tempore vir eloquens, &c. Ex posteriore hac vita res gestas ac necem S. Præiecti describit, sed aliquanto contractius, Vincentius Bellouacēsis lib. 23. cap. 119. S. Antoninus parte 2. cap. 6. tit. 13. §. 25. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 22. Narrant eadem S. Præiecti acta Haræus, Lippelous, Rosvveydus, alij. De S. Amarino agit Trithemius lib. 3. de viris illustr. Ord. S. Benedicti c. 134. qui Marinum, & Maurinum vocat.

[8] Quo anno occisi sint sancti Martyres, non perinde facile est statuere, quod an 4. annis regnarit Clotarius Clodouæi II. filius, vt vulgo statuunt, an, quod in vita S. Leodegarij dicitur, decem, an, vt alij, septem, non omnino constat. Post eum Hildericus, qui patruo Sigeberto apud lustrasios pridem fuerat subrogatus, [quando occisus:] VVestriæ quoque regnum, fratre deiecto Theodorico, suscepit: ei post triennium interfecto, iterum succeßit Theodoricus. Sub huius initia trucidatus videtur S. Præiectus. Nam cum Pascha Augustoduni, vbi Rex Hildericus aderat, celebrasset (quo tempore S. Leodegarius illius vrbis Episcopus ab aula profugit, Luxouiumq; relegatus est) domum deinde reuertit: quo ad eum venit postea S. Amarinus. Interea & Hector Hilderici iussu, & ipse dein Hildericus a Bodilone interfectus est. Sigebertus Gemblacensis, atque ex eo Vincentius Bellouacensis ante citatus, ad annum 670. ita scribit: Hoc tempore claruit S. Præiectus Aruernensis ciuis & Episcopus, qui etiam martyrizatus est ab ipsius vrbis primoribus, in vltionem Hectoris Massiliensium Patricij, ab Hildrico Francorum Rege perempti propter iniustitias Aruernensi Ecclesiæ ab eo illatas. Non asserit Sigebertus eodem ipso anno occisum esse S. Præiectum. In vita S. Boniti dicitur S. Auitus Præiecti successor ter quinis fere amplius annis Aruernicam rexisse Ecclesiam, ac deinde effecisse vt ea Bonito fratri suo committeretur, quo tempore sub Theodorico Principe Pippinus regni primatum tenebat, cunctaque gubernacula suo disponebantur imperio. Suscepit Pipinus præfecturam Palatij in Austrasia sub annum 687. totius Francici imperij sub annum 691. vnde consequi videtur, S. Auitum non ante annum 672. fieri Episcopum potuisse.

[9] Sigebertus sub Constantino Pogonato Imperat. (quem alij Iuniorem appellant, quod Constans eius pater etiam Constantinus sit dictus) claruisse Præiectum scribit. Capeßiuit autem Imperij gubernacula Pogonatus anno 668. Sigebertum sequitur Maurolycus: Ciuitate Aruernis S. Proiecti Episcopi & Marini Abbatis, qui passi sunt sub Proceribus præfatæ vrbis, sub Constantino Iuniore Imperatore. Felicius sub Childerico anno 668. cæsos scribit. at dubium est an ad annum 668. peruenerit Hildericus. MS. Florarium passos ait anno 672.

[10] Ex dictis, quædam corrigas in prolixo S. Præiecti apud Saussaium elogio. Nam inter cetera sic scribit: Necis vero eius iniquæ hæc caussa fuit. Cum non ferret absque intenso dolore vir sanctus sacrilegia, quæ Hector Massiliensis Comes suæ diœcesis Ecclesiis aliisque inferebat; admonitusque ille non resipisceret, sed scelus sceleri addendo, [ab Hectore accusatus, non occisus.] grauiora in dies sacratis Deo locis ac ministris dedecora atque dispendia irrogaret; pio incensus zelo Præiectus, rem ad Regem Chilpericum, cui admodum acceptus erat, detulit. Inquisitione facta, reus impietatis pessimus ille tyrannus, ac dignus extrema animaduersione, solenni iudicio peractus est. Is igitur re per amicos aulicos percepta, sanctissimo Episcopo e regio comitatu redeunti insidias struit: interceptumque in viæ termino, cum Amarino pientissimæ vitæ Abbate Cloroangiensi, ac Eladio religiosissimo monacho, per satellites pugionibus ac gladiis interemit in vico Volciu nūcupato, &c. Ast non Hectorem in ius vocauit Præiectus, sed ab eo ipse vocatus est. Nec Præiectum Hector interemit, sed in Hectoris a Rege occisi vltionem Agricius & socij. Eadem fere quæ Saussaius, scribit Sauaro, qui non videtur priorem illam vitæ historiam habuisse: quamquam & posterior iis quæ ipse scribit, repugnet.

VITA EX MS. VLTRAIECTINO,
Auctore coætaneo anonymo.

Praeiectus, Episcopus Arvernensis Martyr in Gallia (S.)
Marinus sive Amarinus, Abbas Martyr in Gallia (S.)
Elidius, Martyr in Gallia (S.)

BHL Number: 6916

Avctore coætaneo, Ex mss.

CAPVT I.
S. Præiecti episcopatus in eo gesta.

[1] Svb diua memoria Hilderici Regis, qui a Germaniæ gerebat principatum, cum Aruernorum Ecclesia pene Sacerdotali esset culmine destituta, b Genesius eo tempore vir illustris & generositate pollens, opibusque opulentus, in præfata vrbe c municipatum obtinebat. Quæ vrbs immensitate diuitiarum olim præpotens, [Aruernorum claræ vrbis] nunc Martyrum sanguine ditior claret: tellus amœna, nisi quod Zephyrorum flabris fulminibusque incursantibus sæpius fatigatur. Vbi haud procul d Liger fluuius præcipiti cursu præterfluens, Aquitanicam prouinciam semicingens, post multos amfractus & prolixa terrarum spatia, oceanum quoque late ingreditur mare. Sed ad propositum reuertamur.

[2] Cum opinio de adepto sacerdotio cateruatim, vt in talibus rebus fieri assolet, rimaretur, & alius alij præferri niteretur, atque inter se disceptarent; cum pars maxima præfatum Genesium ad pontificale culmen sublimandum summo annisu regalibus edictis deposuissent; [episcopatū recusante S. Genesio Comite,] ille metu perculsus, ne contra edicta canonum ageret, indignum se sacerdotio fore asserens concionabatur. At ciues in electionem Præiecti verba deprompserunt, qui illis diebus officium sacerdotalis ordinis in præfata vrbe gerebat. [eligitur S. Præiectus] Quorum cum ad aures vulgi peruenisset consensus, vox omnium Clericorum & laicorum vna efficitur, Præiectum dignum fore sacerdotio. Quid plura? Auctore Deo ordinatur Episcopus. Erat enim piissimus & omni suauitate conspicuus, [vir sanctus] vultu hilaris, sermone lenis, eleemosynis & ieiuniis præditus, virginitate pollens, corpore nitidus, caritate diffusus, humilitate perspicuus, scientia & eloquentia præclarus, ornatus moribus, ita vt humana sub specie Angelicam cerneres vitam degere. Habebat enim tunc temporis socium sacræ religionis sagacissimum perspicuæque sanctitatis virum e Euodium, qui multos Aruernorum vicinarumque vrbium populos antiqui anguis irretitos habenis, [& zelosus:] ad sanctæ Ecclesiæ Catholicæ gremium per pœnitentiæ salubris antidotum reuocauit.

[3] Sed cum iam pridem his bonis, Christo præsule, sine quo nihil boni agitur, [suadet Genesio vt cœnobium, Virginum ædificet;] polleret, cœpit affatim prædicto Genesio Comiti consilium præbere salubre, vt quia soboles ei quæ hæreditario iure succedere deberet deerat, Ecclesiam sibi, quæ maculam & rugam nō haberet, adoptaret. Quo consilio vix tandē isdem vir illustris adepto, monasterium sacrarum Virginum suburbano præfatæ ciuitatis in loco, cui f Camelaria nomen inditum est, omni nisu atque conamine fabricare adorsus est, ex regula dumtaxat virorum sanctorum, id est, S. Benedicti, & S. g Cæsarij, atque h Columbani. In quo monasterio ad exercendam normam fidei, religionisque ac mortificationis custodiam, præfatum Euodium, cuius superius mentionem fecimus, summum præfecit; & ad necessitatem eorum res suas iure obtentas inibi delegauit. Sanctus vero Pontifex quamdam feminam illustribus ortam natalibus, quam ab adolescentia in Christiano vigore dilexerat, vocabulo Gundilanam, ibi Matrem instituit.

[4] Cernens itaque vir Deo plenus vbertim Christi familiam crescere, [ipse aliud fundat,] aliud monasterium in suburbano prȩdictæ vrbis, in agello Cæsariæ quōdam feminæ, construi præcepit, & ipsum de puellis Deo dicatis sacrauit, Ante illud etenim tempus puellarum in illis locis cœnobium vix reperiebatur. Xenodochium quoque in propriis rebus, Orientalium i morem secutus, in loco qui Columbarius dicitur, fabricare curauit. [& nosocomium.] Medicos vel strenuos viros, qui hanc curam gererent, ordinauit: ita tamen, vt semper ibidem viginti ægroti mederentur, & stipendia sibi acciperent. Postquam vero conualescerent, aliis locum curandi darent.

[5] Verum quia prolixitas rerum & curiositatem & obscuritatem, vt ait Orosius generare solet, nos paucis disserimus verbis: neque vitam pandere tantum, sed passionem texere rerum exitus depromit. Opinio vera habetur, quod in eadem vrbe sub paganis Principibus legio sancta occubuerit Sanctorum, qui pro Christi nomine proprium ibi fuderunt sanguinem. Huius legionis Principes k Cassium, & Victorinum, l Anatolianum quoque fuisse, confirmat antiquitas. [Sanctorum honorādis reliquiis studet,] Inibi etiam cœnobium construi vouerat, sed humanis præpeditus obstaculis cœptum opus imperfectum reliquit. Disposuerat tamen animo, vt quos ex memoratorum sociis reperisset, deberet per loca honesta transferre. Sed cum vigilias per Abbates vel Clericos per loca Sanctorum instituisset, vt in promptu, ex eorum videlicet reliquiis, rei veritatem inueniret; cum ipsum ferrum arripuisset, & rura in quibus sancta corpora tumulata fuerant aperire iussisset, diuino nutu pauper quidam, qui per tria ferme lustra tenebatur debilis, sanitatem ibi recepit. Et hoc ne cui incredibile videatur S. Præiecti virtute gestum fuisse, intantum veritas patet, vt qui hæc vidit, ipse verbis intimauerit. [non sine miraculo:] Nec immerito Dominus Sanctos suos ita remunerari in terris dignatur, qui suas propter ipsum crucifixerunt voluntates. Corpora vero Sanctorum a successore prædicti Pontificis Auito m Papa mirifice sunt translata.

[Annotata]

a Nam Germania Cisrhenana, & pars Transrhenanæ, sub Austrasiæ regno censebatur.

b Colitur hic S. Genesius 5. Iunij. Plures eius nominus Sanctos retulimus 15. Ian ad cap. 4. Vitæ S. Boniti, litt. i.

c Numeratur a Sauarone S. Genesius Aruernorum decimus quintus Comes.

d Propius adhuc ab Aruernorum vrbe, quæ nunc Clarus-mons dicitur, ac vix mille passibus, Elauer fluit celebris amnis, qui Gallis Allier dicitur, ac dein Ligeri miscetur.

e Euodij huius non extat in Martyrologio Gallic. nomen. an fortassis qui Euonius dicitur, siue Iuonius? [S. Euodius.] Hunc scribit Sauaro ad lib. 2. de SS. Clarom. §. 15. in castro S. Igoni dicto, non procul Icciodoro in Aruernis, coli, atque cum Episcopalibus insignibus effingi: licet, quod ipse veluti absonum & irreligiosum merito reprehendit, quia eius historia non extat, S. Iuonis Acta legantur. Porro Euodium tradit Abbatem Magnilocensem fuisse.

f Vicinus Claromonti locus, vulgo Chameliere.

g Regulam a S. Cæsario scriptam sanctimonialibus, dedimus 12. Ianuar. etsi non omnino fortassis integram & emendatam; at perfectiorem certe quam erat a Prospero Stellartio edita, etsi non ineruditas ipse Notationes addidit.

h De regula S. Columbani, quam multa olim obseruarunt Gallicana monasteria, agemus ad eius Vitam 21. Nouemb.

i Ita dicitur in Vita S. Eugeniæ 25. Decemb. In quo loco beatissima Claudia Xenodochium fabricabat, & constituit prædia, quæ susceptionibus peregrinantium deseruirent; idq; in Ægypto, vt ex præcedentibus patet. sic supra S. Ioannes Eleemosynarius 23. Ianu. prædicatur a Leontio xenodochia, gerontocomia atque monasteria a fundamentis ædificans. Et in Nitria, teste Palladio hist. Lausiacæ cap. 7. prope ecclesiam positū erat xenodochium, in quo venientem hospitem toto tempore accipiebant, etiamsi biennium aut triennium voluisset manere.

k Coluntur hi 15. Maij. De iis agit S. Gregorius Turon. lib. 1. hist. Franc. cap. 33.

l Antholianus passim Sauaroni & aliis dicitur. colitur 6. Febru.

m De S. Auito II. egimus 21. Ianu. & alibi non semel monuimus Papæ nomen etiam Episcopis aliis tribui olim solere.

CAPVT II.
Varia per eum miracula.

[6] Cvmque his & aliis miraculis polleret, audiens hæc a Chrodobertus Turonicæ vrbis Episcopus, Diaconem suum cum b eulogiis caussa visitationis ad ipsum direxit. Cumque eum alacri recepisset animo, secum in conuiuio discumbere fecit. [epilepticū sanat:] Accepto isdem Diaconus poculo, solitus ei labor assequitur, cadiua denique fatigatur insania. Cumque Venerabilis Præsul phreneticum atque furibundum & stridulis dentibus inspexisset, cœpit eum leui conamine consolari, per diuinum amminiculum adiurans ne diutius pars aduersa corpus Christo deditum vsurparet. Mox mirum in modum sanus efficitur, & numquam deinceps tali est fatigatus labore.

[7] Alio quoque tempore cum sacratissimo Dominico Paschæ resurrectionis die conuiuium habuisset, quidam ex ministris, cui inferre mos erat ipsius cibum, vasculum argenteum, quod tueri debuerat, furtim abstulit, quod sub rure positum occultare nisus est. [furtum ministri diuinitus cognoscit, & aperit:] Cumque alij ministri inter se conquirere cœpissent, quidnam rei de argento actum foret, ad aures Pontificis furti scelus peruenit. Iussit itaque omnes, qui illo officio deseruiebant, suis obtutibus præsentari, & paterno eos cœpit monere affamine, vt quod male ablatum fuerat, per confessionem bene proderet noxa. Quod si non, nocte opaca Domini auxilium se dixit imprecaturum, vt facinus admissum detegeret, & noxa illicite vsurpata insontes seruaret, & noxium sua pietate elucidaret. Expletis itaque vigiliarū excubiis, cum se vir Deo plenus sopori dedisset, vidit in somnis virum candida veste fulgentem, vtpote Angelum pacis, qui ei supradictum vasculum, vbi abditum erat, humoque opertum, indicaret. Euigilans e somno B. Præiectus officiales cunctos, qui eidem ministerio deseruiebant, accersiri iubet. Cumque vicissim omnibus sermocinatus fuisset, quid ex illo furto reperissent; omnes vnanimiter denegantes, nihil se ex hoc scire edisserunt. Tunc vir Dei manu annuens, & digito designans, nomen latronis indicauit, addens etiam. Illo & illo ite in loco, & furtum abditum reperietis. Cumque ad locum ministri denominatum venissent, vasculum, quod pridie perdiderant, prædicto Pontifici detulerunt. Latronem vero coram omnibus arguens, & ad pœnitentiam agendam cohortans, quantum ad se pertinebat, indulgentiam accommodauit.

[8] Per idem tempus euenit, vt vir Dei ad aulam Regis Hilderici pro conditione Ecclesiæ pergeret. Arrepto itinere, cum iam per vastam eremum, c Vosagum nomine, iter carperet, post laboriosum callem per iuga montium & conuallium, vix tandem venit ad locum, quem d Doroangus gentili lingua barbari vocitant, vbi haud procul cellulam beatæ recordationis & venerandus vir Amarinus, ex permisso & conniuentia e Warmecharij Optimatis, summo labore construxerat. Eodem tempore cum ibi in paupertate Dei tirunculos haberet, vt vix panem f paximatij ad mensuram cum lympharum potu sumerent, licet sub paupertatis inopia Christo Domino famulabantur, iuxta illud Euangelij præceptum, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cȩlorum. [Matth. 5. 3.] Sed quid ibidem Dominus per Præsulem suum venerabilem Præiectum miraculi ostenderit, non est silendum. Denique prædictus Amarinus febre iam pridem fuerat correptus, intantum vt nec gressum mouere, nec alimentum vllum, nisi laticem tantum, haurire posset. Quod cum ad aures beati viri Præiecti insinuantibus Fratribus peruenisset, solitas Domino preces fudit, &, ad cellulam vbi venerabilis Abba ægrotus iacebat, pergens, scuto fidei armatus, tugurium ingressus, vexillum crucis indeptus, salute allata febris discessit e corpore: [S. Amarinum febribus liberat:] apprehensa que manu eius, ad refectionem domus (mirum dictu!) adduxit illæsum. Congratulantur Fratres pristinam sanitatem recepisse Patrem. Quid ibidem gaudij fuit, quod tale miraculum per famulum suum Præiectum Dominus operari dignatus est, vt in eremi vastitate subito æger recepisset salutem?

[9] Sed post sacra salubriaque verba, cum se sopori dedisset, & excubias atque vigilias pernoctans vsque ad auroram diei vir Dei consummasset, cum iam aurora diei sol rutilans gratissimus fuisset redditus terris, cum benedictione Fratrum, iter quod cœperat arripuit, atque ad Principem perrexit in pace. Cui Dominus tantā apud g Maiorem-domus præstitit gratiam, vt quod verbis deprompsisset, summo cum honore adeptus sit. [honorifice ab Hilderico Rege excipitur.] Gaudens Rex & aulici eius, Proceres, atque Optimates, a Domini Sacerdotibus strenue susceptus est. Priuilegio autem Ecclesiæ ex auctoritate Principis roborato, Christo fauente remeauit ad propria.

[Annotata]

a Legitur Chrodobertus subscripsisse Priuilegio libertatis monasterio Corbeiensi concesso a Bertefrido Episcopo Ambianensi, anno VII. regnante Clotario, Christi 664. vt Sirmondus noster exponit. Nominatur & in Priuilegio ab Adeodato Papa monasterio S. Martini Turonensi concesso an. 670.

b Quid eulogiæ sint diximus 6. Ian. ad vitam S. Melanij cap. 4. litt. g.

c Fœde hallucinatur VVion. Fuit, inquit, S. Marinus Abbas Claroangi in villa Morago in Aruernia. Procul distat ab Aruernis Vosagus mons, qui Germaniam inter Galliamq; iacet, & partem Lotharingiæ complectitur; de quo 8. Ian. in vita S. Erardi, & 18. in vita S. Deicoli actum.

d In altera vita Daraongus dicitur, Saussaio Cloroangus.

e [VVarnacharij Maiores-domus.] VVarnacharij legendum censemus. Duo fuere VVarnacharij Maiores-domus: prior Maior-domus Theoderici, filij Childeberti. anno eius 4. obiit, qui omnem facultatem suam, vt testatur Fredegarius, in alimoniis pauperum distribuit. alter, huius forte filius, post Theoderici mortem, cum Sigoberto seniore eius filio, sed spurio, a Brunechilde in Germaniam missus; cum sensisset sibi ab ea insidias strui, effecit vt vniuersum Austrasiæ regnum ad Clotarium Chilperici filium rediret: ipse in regno Burgundiæ substituitur Maior-domus, sacramento a Clotario recepto, ne vnquam vitæ suæ temporibus degradaretur, vt idem Fredegarius scribit. is anno 43. regni Clotarij, Christi 626. mortuus est. atque hic videtur S. Amarino locum construendi in Vosago cœnobij concessisse.

f De paximatio consule Onomasticon Rosvveydi, & quæ nos alibi diximus.

g Wulfoaldus hic erat, vt infra, & in vita S. Leodegarij, & alibi dicitur.

CAPVT III.
Improborum machinationes. cædes.

[10] aErat illo tempore in supradicto territorio Aruerno quædam femina Deo dicata, nomine Claudia, b quȩ sedulo propter caussam prȩdicationis veniebat, resque suas ex parte prædicto Pontifici, vel pauperibus quos ipse regebat, contulit. At non post multum spatium temporis, debitum impleuit naturæ; quæ a B. Præiecto c summo cum honore est tumulata. His ita transactis, erat quidam d infamis vir, Hector nomine, qui apud Massiliam patriciatus honorem adeptus fuerat, [In ius ab Hectore Comite vocatur:] qui filiam supradictæ Claudiæ raptam ex scelere sibi sociauerat, & deinceps e concubinarum miseria adorsus, ad Hildericum Principem, qui eo tempore vtraque regna f suscepta gubernabat, alio sibi g in scelere sociato, nomine Leodegario, peruenit ad Regem, quod postea in eiusdem martyrio perficiendo fomes scandali fuit. Incusat Pontificem, quod prædia prædictæ feminæ Claudiæ sibi vendicaret, caussasque Regi depromit: obtinuitque cum Principe, vt Missos ex latere dirigeret qui eum per fideiussores h nuntiarent, & in aula Regis facerent præsentari.

[11] Cumque ille instructus de hac caussa ad responsum dandum veniret, multo mœrore constrictus est, quia iam dies sancti Paschæ imminebat, & in propria vrbe ipsam sacratissimam Paschæ noctem solenniter ei celebrare non licebat. Sed (vt verum prouerbium dicitur, Integritas Sacerdotum non timet i imperium Regis) fide armatus, & galeam salutis, iuxta egregium prædicatorem Paulum, indutus, ad palatium properat. [Ephes. 6. 17.] Sed, vt mos est, apud Regis aulam in loco vbi caussæ ventilantur introiit, vt cum supra scripto Hectore de supra dicto negotio rationes haberet. Ipse cœpit renuere, & rationem veram reddere, iuxta statuta Canonum, vel legem, quæ dicitur Romana, quia magnus dies Sabbathi erat, quo vigiliæ sancti Paschæ celebrari solent, se nullo modo de hac caussa respondere posse. Sed vt est collatorum mos, k omnes cœperunt cogere, vt tali pro caussa non differret dare responsum. [cogitur pridie Paschæ respondere:] Cumque vir Dei se vndique arctatum cognouisset, necessitate compulsus ita respondit, se caussas Ecclesiæ l Imnichildæ Reginæ ditioni commendatas habere. Cumque hanc assertionem cognouissent, imperfectum opus remansit. Beatus igitur Præiectus operis sui laborem, & quomodo per fideiussores venisset exhibitus tandem depromit. Rex vero & Regina timore perculsi, [honoratur a Rege,] veniam coram omnibus a prædicto Episcopo expetūt, & pro eius labore mœrore sunt inflicti. Erat itaque in præsidio Hectoris tunc temporis Leodegarius Pontifex. Cumque iam meridianam plagam sol lustrasset, & occasum tenus occumberet, & hora, quod est consuetudinis, iam in promptu cerneretur, vt solennes vigilias Paschæ celebrare licitum esset, ex regali permisso vel maiorum natu, Pontifices vel Sacerdotes, qui in m Æduorum vrbe ob regiam potestatem conglobati fuerant, [& coram eo celebrat:] beatum virum Præiectum supplici voce enixius poscunt, imo precantur, vt eadem sacræ noctis vigilia ipse pro statu Regis, vel pace Ecclesiæ, sacrificium Deo immolaret.

[12] Cumque hæc de tanta veneratione Hector cognouisset, maximeque quia Wlfoaldi n Senioris-Domus fiducia perusus erat, intempesta nocte cum S. Leodegario male multatum vterque fugam ineunt. Cui versa vice illud aptari potest elogium, quod in S. Siluestri actibus describitur de o Perpenna Tarquinio, vbi inseritur, quod eadem hora, [diffugien tibus aduersariis,] qua B. Siluestrum ad tribunal suum producturus esset, de domo sua eiectus feretro ferebatur ad tumulum. Sed cum aurora diei daret initium, & iubar solis iam emineret terris, comperto Rex per Proceres Hectorem terga vertisse, magis ac magis in honorem Pontificis satagere cœperunt. p Hector vero captus, regalibusque edictis peremptus est. Leodegarius vero pœnitentia ductus, & in exilium Luxouio trusus, atque post inde sublatus, & infra vrbem propriam, apud q Vgimerem quemdam perfidum & nequissimum virum, qui postea Trecassinam incubauit vrbem, luminibus euulsis, ac non post multum ab Ebroino Comite Palatij, alias strenuo viro, sed in nece Sacerdotum nimis feroce, impie valde peremptus, palmam martyrij adeptus est, sacrisque nunc virtutibus pollet.

[13] Igitur S. Præiectus ex regalibus edictis, vel munificentia Regis, [ius obtinet, & ad suos redit:] vt sibi placuerat, de prædiis quæ præfatus Hector requirebat iudicium adhibuit, qualiter hæc perpetuo iure Ecclesia possideret. Valedicensque Regi atque optimatibus, magnifice honoratus ad propria est regressus. Hæc audiens prædictus Amarinus Abba, circa virum Dei omnia prospere gesta, eum in Aruerna secutus est vrbe, credens quia solam ibi ob alimoniam sustentandorum Fratrumque egestatem ac laborem, [visitatur a S. Amarino.] quem in eremo pro Christo exercebant, suo amminiculo præfatus Præsul præsidium afferret. Quo viso, egregius vir velut munus diuinum suscepit, & die noctuque secum socium superni muneris, quod postea rei probauit euentus, habebat.

[14] Sed cum iam his bonis, Christo Prȩsule, degerent, inimicus humani generis hæc ferre non valens, dum vnius caritatem, alterius inuidet receptionem, de quo scribitur, Cuius mille nocendi sunt artes, [Conspiratione Agricij.] quemdam nequissimum & filium Belial aggressus, per quemdam Agriciū ad viros industrios Aruernorum populos properat, vt arte qua posset in viri Dei necem eorum animos incitaret. Tempore illo Agricius, cum consilium prauorum esset adeptus, nec mora post hæc velut bellua infrenis, totis vtpote antiqui anguis innexus habenis, [irruentibus sicariis;] ad virum Dei Vuluico villa cum satellitum turba stipatus aduenit; & quantum milliario vno a supradicta villa, velut lupi rapaces ad caulas ouium vociferantes, cum sonitu buccinæ de saltu miserunt. Beatus vero Præiectus atque Amarinus vbi sonitum audierunt buccinarum, vterque se in orationem dederunt, expectantes a Domino immarcescibilem recipere coronam. Omne vero officium, qui in comitatu Præfati Episcopi erant, audientes clangorem tubarum, pauore perculsi, vestibus nudati, & armis expoliati, [diffugientibus famulis] per sentes spinarum vel nemora condensarum veprium, verterunt terga. Cum ad ostium iam domus viri iniqui accessissent, & introire vellent, tunc, vt fertur, vnus ex officialibus viri Dei & ostiarius domus, nomine Godolenus, [præter vnum,] se in certamine pro viro Dei dedit, magis optans gladio collum submittere, quam in seculo supra mortem viri Dei inducias promulgare.

[15] Sed vbi viginti satellites prauorum sociorum domum ingressi sunt armati, tunc fertur dixisse venerabilis Amarinus ad Dei virum Præiectum: Domine mi, inquit, [suadenti fugam Amorino resistit;] si tui consilij assensus aderit, ad has voces vlulantium & nefandorum hominum locum demus: forsitan immensa Dei pietas nos eruere dignabitur de prauorum insidiis. Ad hæc vir Dei Præiectus respondit: Sile, Frater, sile, quia si modo tibi hanc coronam defraudas, ipsam deinceps nequaquam reperies. In hac voce Amarinus conticuit. Beatus vero Prȩiectus prolixius preces ad Dominum fundens, sacrum Domino commendabat spiritum.

[16] Completa quoque oratione ingressi nequissimi viri, in angulo domus primitus pro B. Præiecto Amarinum Dei famulum iugularunt. [vterq; occiditur;] Et dum vir Dei in stratu suo iaceret, & lacrymis suum recubitum rigaret, lictores quo venerant remeabant, & B. Præiectum illæsum relinquebant. Quod vir Dei cernens sibi coronam fraudari, persecutoribus se vltro offerens, ait: Hic est quem quæritis, implete quod vobis imperatum est. Et hæc dicens, vnus ex apparitoribus, qui erat in scelere audacior, Radbertus nomine, genere Saxo, pugione arrepto B. Præiecto perfudit in pectus. Vir autem Dei sacri sanguinis vnda perfusus, mucronem videre non ferens, oculis suis digitos imposuit. Et post hæc lictor in caput eius gladium vibrauit, cerebrumque eiecit. Sic sancta illa anima carnis nexibus soluta migrauit ad Dominum.

[17] Bodo vero & Placidus insinuatores viri, qui consensum præbuerant de ipso martyrij loco, cum non longe astarent, viderunt tres stellas procedentes cælitus super ipsam domum, in qua Sancti Dei interfecti iacebant; [luce cælesti illustrantur.] e quibus vna maiorem dedit fulgorem. Quam visionem vsque hodie prædicti viri se vidisse confirmant. Quod miraculum & illorum credimus demonstrare gloriam, & istos reuocare ad pœnitentiam. Nullus enim in hac positus vita, si conuerti voluerit, desperandus est de venia. Denique, vt legitur, Longinus miles Domini latus lancea perforauit, & deinceps conuersus coronam martyrij adipisci meruit.

[18] Satellites vero qui hoc facinus perpetrarunt, manibus cruentis corpus B. Præiecti, suum vt completum scelus probarent, foras in persecutorum conspectibus traxerunt. Isdem vero Radbertus, [Interfectores puniti.] qui manus funestas in Dei Sacerdotem extenderat, vltione diuina percussus, consumptusque a vermibus, indignam vitam digna morte finiuit.

[Annotata]

a Sequentis historiæ partem ex MS. Atrebatensi recitat Andreas du Chesne tom. 1. Francicorum scriptorum.

b Du Chesne: ad quam sedule, &c.

c Idem: summo Pontifice cum honore est tumulata.

d Ast in Vita S. Leodegarij: Vir quidam nobilis, Hictor nomine, qui tunc regebat in fascibus Patriciatum Massiliæ, quique vt generis nobilitate claro stemmate ortus, ita erat prudentia seculari præ ceteris præditus.

e Du Chesne: concubinatus miseriam adorsus.

f Idem, sceptro.

g Vita S. Leodegarij: Hic autem (Hictor) ad Childericum Regem pro quadam caussa aduenerat, & per viri Dei intercessionem obtinere petita sperabat: eumque hospitalitatis gratia in vrbe sua Dei Sanctus (Leodegarius) receperat, donec, sicut petierat, suis intercessionibus eum Regi commendare deberet. Quam facile viros sanctos, etiam prudentes, fraudulenti homines circumueniunt!

h Id est, euocarent. MS habet, mitterent.

i Du Chesne, impetum.

k Idem ā ī, & in margine, amici.

l Idem, Hymnichildæ. Ea a Fredegario in Chronico cap. 95. Bilihildis vocatur; in altera vita Bilichilda.

m Nam S. Leodegarius Augustodunensis Episcopus, Childericum in vrbe sua in Paschali solennitate rogauerat aduenire; vt in eius vita dicitur.

n Du Chesne ex vitioso codice, Seniouore Domus.

o MS. Vltraiectin. pœna Tarquinij. Narratur hæc historia pluribus in Actis S. Siluestri. 31. Decemb.

p Hoc de capto occisoq; Hectore deest apud Du Chesne. Ceterum in Vita S. Leodegarij alia narratur caussa secessus eius ad cœnobium Luxouiense.

q Du Chesne, Grinnonem. is videtur esse qui a Camuzato in catalogo Episcoporum Trecensium Wammirus dicitur; in Vita S. Leodegarij Waymerus.

ALIA VITA
Auctore coætaneo anonymo,
ex tribus veteribus MSS.

Praeiectus, Episcopus Arvernensis Martyr in Gallia (S.)
Marinus sive Amarinus, Abbas Martyr in Gallia (S.)
Elidius, Martyr in Gallia (S.)

BHL Number: 6915,6917

Avctore coætaneo anonymo, ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Studij fuit apud veteres & eruditissimos viros, vt eorum gesta, quos miraculis & sanctis actibus pollere cernebant, [Veteri exemplo,] sagaci studio, Christo auspice, sine quo nihil boni agitur, stylo promulgarent: quatenus de præcedentium meritis imitanda vel memoriæ commendanda cognoscens ventura soboles gloriaretur. Eusebius vero Cæsariensis vrbis Episcopus, vir eloquentia & facundia pollens, Maiorum exempla secutus, innumeros Martyrum descripsit agones. Quem imitatus Rufinus, vsque in a Consulatu Theodosij Principis stylo elicuit. Sed, vt ad sacros veniam anachoretas, atque Confessores, b B. Athanasius Alexandrinus Episcopus Antonij, [etiam Sanctorum,] sanctus vero & eruditissimus vir Hieronymus Pauli & Hilarionis vel ceterorum, quos cultus bonæ vitæ laudabiles reddebat, edidit acta. c Postumianus vero, Seuerus, & Gallus Martini egregij vitam suis edidere schedulis. Sed & beatissimus quoque Gregorius Romanæ Ecclesiæ Pōtifex d, cui etiam secreta cæli patuerunt, in libris quibus titulum Dialogorum inseruit, Sanctorum agones multimodaque gesta, melliflua condidit facundia. Ionas e etiam nostræ memoriæ tempore vir eloquens, vitam B. Columbani & discipulorum eius Athalæ, Eustasij & Bertulfi, luculentissime edidit. Ad quorum comparationem velut viles vernaculi esse censemur. Sed memores illius Domini & Saluatoris nostri præcepti, Petite & dabitur vobis, quærite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis; [Matth. 7. 7.] & illius Psalmographi oraculi: [Psal. 80. 11.] Aperi os tuum, & ego adimplebo illud, quamuis temerario, non tamen subreptiuo aut præsumptionis annisu, iussionibus vestris satisfaciens, ea quæ de summo Præiecto Pontifice tam indaganti stylo quam relatione plurimorum reperi, [hic Auctor vitam S. Præiecti scribit.] aggrediar texere gesta. Vnde lectorem obsecro, si quis tamen captus amore Pontificis legere decreuerit, non quærat in his Tullianam eloquentiam, nec Oratorum facundiam, non Philosophorū flosculos, & Stoicorum diuersas assertiones, sed puritatem sanctæ Ecclesiæ. Neque enim aquila extensis alis semper ad æthera volitat, sed crebrius remissioribus pennis diuertit ad terras: & inter regias sæpe dapes etiam vilia poma lactucæque agrestes, optimæ quoque censentur. Orandus est igitur Deus Pater, & Saluator noster Iesus Christus, vt auram sancti Spiritus afflare dignetur, vt caliginem cordis abradat, facultatem accommodet loquendi, ita vt præfati Antistitis, qui semper amore Christi flagrauit, valeamus actus disserere, quatenus exemplum illius, virtusque animi sagacis, in posteris debeat propagari. Quod tribuat ille rerum sator æternus, opitulante oratu vestro, qui linguas infantium facit esse disertas. Amen.

[Annotata]

a Imo vsque obitum Theodosij, imperiumq; Arcadij & Honorij, historiam perducit Ruffinus, an. Christi 395.

b S. Antonij Vitam a S. Athanasio scriptam dedimus 17. Ianu. S. Pauli auctore S. Hieronymo, 10. Ianua. S. Hilarionis dabimus 21. Octob. Sancti quoque Malchi & aliorum vitas scripsit S. Hieronymus: cui & Vitæ SS. PP. quatenus tribui possint, disseruimus ad vitam S. Antonij in Proleg. §. 9.

c Scripsit & vitam S. Martini Seuerus, & Dialogos de eius vita; sed in his interlocutores introducit Posthumianum & Gallum: ideoq; etiam Gelasius Papa Opuscula Posthumiani & Galli vocat.

d De S. Gregorio agemus 12. Martij.

e Hinc ætatem huius scriptoris intelligas. Fuit Ionas, vt diximus, ipsius S. Præiecti æqualis. De eo Sigebertus cap. 61. de illust scriptorib. Ionas scripsit vitam Columbani Abbatis, & vitas Attalæ & Eustasij, qui fuerunt discipuli & successores Columbani. Columbani vitam dabimus 21. Nouemb. Attalæ 10. Mart. Eustasij 29. Martij. Mirum est Bertulphi omissam a Sigeberto vitam, quam dabimus 19. Augusti: nam Ionæ fetum esse, & stylus & libri veteres fidem faciunt.

CAPVT I.
S. Præiecti institutio, sacerdotium.

[2] Svperna caritas Christi, cuius alternantur nutu sidera die pariter atque nocte, non destitit suæ sanctæ Ecclesiæ, per suorum famulorum merita, virtutum incrementa monstrare. Quapropter oportet strenue populo confluenti Sanctorum exempla narrare, & calamo a digerere, ac paginis tradere, ad incitādas animas ad prȩmia Paradisi. Vnde cum post resurrectionem Dominicam multipliciter creuerit Martyrum turba, moderno etiam tempore per Præiectum Antistitem multiplicia Christi ostenduntur insignia. [S. Præiecti patria, parentes,] Sanctus igitur Præiectus clara natalium lampade oriundus, Gondoleno atque Helidia parentibus procreatus, Aruernico territorio est exortus, ac priusquam nasceretur reuelationis mysterio designatus. Denique cum adhuc clausus esset vtero, matri ostensa est visio, sancto monstrante Spiritu. [martyriū matri prædictum,] Vidit namque sibi per latera pignus egredi tinctum roseo baptismate, vnda sanguinis rubricāte. Quod cum cuidam Dei seruo genitrix Christiana narrasset, illico agnouit, quod nasciturus puer magnus in sȩculo foret, & palmam martyrij tradente Domino obtineret.

[3] Interea nascitur puer elegans. Labentibus annis infantiæ, pueritiæ tempore subintrante, scholæ traditur b Icciodorensi, atque, fauente Deo, præ cætera turba sodalium proficiebat Ecclesiastico nutrimento. Cumque polleret industria cantus & litteræ, parentes illius eum c Genesio Archidiacono studuerunt commendare, [institutio] qui postmodum Aruernica vrbe præsulatus obtinuit dignitatem: qui cum vidisset naturæ nobilis puerum diligentius enutritum, prius pecuniam ei d credidit in alimoniam pauperum. Crescente postmodum eruditionis e indagine, [prudentia,] suo eum frequentius faciebat interesse consilio.

[4] Cernentes hoc quidam ex Clericis, inuidiæ accensi stimulo, cœperunt ei tendere insidias f calamitatis. Denique Martinum incitant Cantorem, vt cædendi Præiectum aditum quærat. Iubetur puer sonum reddere, quem vix puncto ore audierat decantari: sed intelligens innocens laqueum sibi paratum, mentem tendit ad Christum: Sanctum inuocat g Iulianū Martyrem: diuinū exposcit auxilium. Mox igitur sancto se docente Spiritu, ita canticū memoriter reddidit, vt cuncti patēter agnoscerēt quod illā melodiam magistralē in puero diuina pietas infudisset. [æmuli confusi ope S. Iuliani,] Atque hoc modo inuidia in admirationē conuersa cessauit. Hæc illius sunt opera, qui vellicantem sycomoros pastorem puerum Prophetam fecit.

[5] Cumque bonis polleret moribus, a prædicto Pontifice Icciodorensi h diœcesi est i prælatus. [Amos 7. 14.] Cœpit itaque castitate fulgere, caritate vernare, ieiuniis insistere, orationibus incumbere, [cura animarum, virtutes,] Scripturarum volumina perscrutari; ac diebus Quadragesimæ secularium conuenticula declinare, cum domesticis tantum fidei, & k humilitatis parsimoniam frequentare, & eleemosynarum largitati vacare.

[6] Die igitur quadam, cum plures ad eum pauperes venissent, [nummi diuinitus multiplicati,] & eleemosynam postularent, vir Dei per ministrum agnouit, quod amplius quam duos nummos non haberet: deferre sacculum iubet: Iesum prece tacita inuocauit: illico virtus diuina affuit: in sacculo aurum creuit: tantaque est ibidem post l numerosa inuenta pecunia, quanta pro foribus pauperum stabat caterua. Nec mirum, si ille inclytus artifex, qui solem extendit radio, inuocante se seruulo, aurum m fudit in sacculo.

[7] Quadam namque die dum cum hospitibus abstinentibus conuiuaretur, & pisces omnimodis anxius non haberet, casu ad ministerium aqua defuit: puer cum situla ad fontem perrexit; [abstinentia miraculo approbata:] dumque hauriret aquam, insperato piscis vasculum intrauit. Regressus puer aulicus piscem cum latice præsentauit, qui abunde Præiecto cum hospitibus sufficere potuisset. Facile hoc ille præstitit, qui quaterdenis annis Israeliticam in eremo turbam pauit. [Exod. 16. v. 35.]

[8] Solemnitas sancta Paschæ aduenerat: Præiectus Aruernis ad Præsulem properat. Dumque die quadam sibi in solario conuiuium præparasset, multique viri seculares & nobiles inuitati venissent, tres inter eos abstinentes aderant, qui carnes in esum sumere recusabant: sed quia semper grauis est prauis mentibus vita bonorum, [irrisores puniti:] cum eos seculares viri irriderent, & risus atque opprobria iactitarent, a viro Domini admonentur, vt quos venerari debuissent, n irridendo non increparent. Sed cum illi se nequaquam corrigerent, subito pauimentum solarij cum irrisoribus cecidit, tantumque Præiectus cum pœnitentibus residens ad mensam remansit. Sicque incauta præsumptio, & digna confusio cum suis auctoribus ad propria o petiuit abscessum.

[9] Interea dum ista geruntur, vir Domini Præiectus p Diaconus ordinatur. Cœpit autem cantu pollere, sapientia redundare, [vitæ SS. scriptæ:] mellifluo eloquio fulgere, omni prudentia decoratus incedere, & quia non poterat Ecclesiæ lucerna abscondi sub modio, claritatis radios diffundebat, inclyto inserta candelabro. [Matth. 5. 15.] Nam passiones Martyrum Cassij, Victorini, Anatoliani, & q Astrebodij, ac ceterorum Sanctorum, qui in eadem vrbe sanguinem fuderunt pro Christo, glorioso elucubrauit stylo.

[10] Non multum post ista tempus effluxerat, r Felix iam dictæ cathedræ præsidebat. Tunc s Candidinense cœnobium tradidit ad regendum Præiecto: [præfectura monasterij.] cumque ille ibidem monasticam attenderet disciplinam, & tam animarum lucra quam ædificiorum structuram proueheret; cuiusdam domus volens reparare maceriam, quæ quadraginta pedū numero eleuabatur in altū, [Quidam muri ruina oppressus, eius precibus seruatus.] cum haberet omnia præparata, & structores starent in machina, subito a fundamento paries cecidit veteranus, vnumque ex operariis ita sua mole oppressit, vt nullatenus inter lapides & puluerem appareret. Tunc vir Domini repletus anxietate, lacrymarum imbrem effudit ante præsentiam Christi, iussitque molem lapidum amoueri, vt saltem vel quassatum cadauer traderet sepulturæ. Quod cum fuisset impletum, inuenerunt hominem ita sanum, ac si nullo casu fuisset ruinæ præuentus: & quia Præiecti opera placerent Altissimo, testabatur ostensa virtus in homine liberato.

[Annotata]

a MS. S. Maximini, dirigere: MS. Ripat. detegere.

b MS. Sirm. Yciodrensi; Rip. Iciodrensi; alij Issiodorensi; Cl. Robertus, Isidoriensi & Isidorensi. vulgo Issoire dicitur. Vrbs est in Aruernis amœni situs, in qua monasterium S. Austremonij Benedictinum.

c Colitur S. Genesius Ep. Aruern. 3. Iunij.

d MS. Sirm tradidit. Saussaius hæc perperam interpretatur: S. Genesius illi pecuniolas mutuo accommodabat, vt pro innata pietate pauperibus solatia sibi gratissima præstaret.

e MS. S. Max. audagine. MS. Sirm. ingenio.

f al. capitales.

g Colitur Briuate in Aruernis 28. Aug.

h Diœcesis vulgo territorium Episcopi significat; hic parochiam, siue vicum aliquem, aut curiam, [Diœcesis.] quæ Pastoris vnius gubernatione contineatur. Sic Sidonius Apollinaris lib. 9. ep. 16. Nam peragratis diœcesibus cum domum veni. Gregor. Turon. lib. 4. cap. 13. Cautinus Episcopus in Briuatensem diœcesin psallendo adire disposuerat.

i MS. Sirm. præsulatus.

k MS. Rip. humilitati, &c. vacare.

l al. nummorum.

m al. fundat.

n al. irritando.

o al. reuertebatur.

p id est, Archidiaconus. ita Petr. de Natal.

q MS. Rip. Astrebundij. Sauaro Astrobodij, & coniicit Austremonium esse, de quo 1. Nou agemus.

r Sanctum hunc prædicat Sauaro, natalem non indicat.

s al. Candedinse. Sauaro Cantoennum interpretatur. VVion hinc coniicit Præiectum monachum & Abbatem huius cœnobij fuisse.

CAPVT II.
Episcopatus. in eo gesta.

[11] Defuncto itaque Felice, cum maxima pars Cleri vel populi Præiectum cuperent habere Antistitem, [Gairoaldo Episcopo,] Archidiaconus vrbis præfatæ a Gairoaldus nomine cupiditatis instinctu, Clero contempto, laicorum vsus consilio, Episcopatum vrbis Aruernicæ vsurpauit per præmium. Sed quadraginta dierum euoluto curriculo, mortis sortitus est transitum.

[12] Igitur cum vrbs Aruernica Præsulis destituta solatio, Genesium virum inclytum, [suadente S. Genesio,] & senatoria dignitate prælatum, pontificalis cathedræ sublimare voluisset in solio; ipse vir potens & sapiens honoris gradum incaute non appetens, indignum se huic officio fatetur coram cunctis: quin potius concionatur ad ciues, vt Prȩiectum a Rege peterent in Sede Pastoris. [subrogatur Præiectus:] Tunc itaque fauore populi concordante, imo magis sancto Spiritu gubernāte, inito consilio Præiectum elegerunt Antistitem, decreto etiam Regis populi petitionibus annuente. Cumque sublimatus in cathedra, benedictione percepta, fulgeret conuersatione Angelica; agebat Deo gratias plebs deuota, quod talem Sacerdotem recepisset Ecclesia, quæ ante fuerat morte sui Antistitis destituta. Erat enim vir Dei sanctus Præiectus piissimus, & omni suauitate conspicuus, vultu hilaris, fulgentibus oculis, blandus verbis, virginitate præcellens, corpore pulcherrimus, cute nitidus, statura decorus, omni bonitate repletus.

[13] Cumque sanctis moribus polleret, quemdam religiosum virum, Euodium nomine, socium sibi elegit: [prædicationi incumbit:] per quos multorum animas sancta prædicatio ad cælestia desideria inuitauit. Cœpit interea Præiectus vir Domini prædicto Genesio suadere, vt quia mundanas soboles non haberet, Ecclesiam sibi pro filiis adoptaret. Tandem itaque vir nobilis eius verbis consentiens, [monasterium Virginū strui curat;] in suburbano memoratæ vrbis monasterium construens, sub norma sanctæ regulæ ibidē viuere instituit Virgines: reliquam amplissimam facultatem post suum obitum per loca deputauit Ecclesiarum sanctarum. Construxit etiam vir Dei aliud cœnobium Virginum in territorio Aruernorum. Nam ante illud tempus in eadem pronincia nulla fuerant virginum monasteria instituta. [aliud ipse fundat, & nosocomiū] Xenodochium quoque de propriis rebus aptauit: medicos strenuos adunauit: atque ita constituit, vt semper ibidem viginti ægroti sanandi adessent: quibus curatis, alij totidem medendi succederent.

[14] Addantur paginæ, quia cumulantur mysteria. Illo in tempore: quo erga Christi cultores b antiquæ persecutionis feruor incanduit, integram legionem virorum fidelium vna cum coniugibus ac liberis carnifex cruentus extinxit. [SS. corpora perquirit,] Vir igitur Domini Præiectus c optauit, vt eorum corpora diligentius per loca constituta transferret: sed in quietudine temporum insurgente, & celeri martyrio propinquante, plene cœptum opus implere non potuit: sed successori suo ex parte aliqua ad peragendum reliquit. [non sine miraculo:] Cum igitur corpus vnius Sancti transferre cuperet, & vigilias more solito celebrasset, accepto rastro terram fodere cœpit, statimque pauper quidam adueniens, qui annis ter quinis tenebatur debilis, integram sanitatem recepit, operantibus Sanctis. Vnde credimus, in hac virtute sanctum habere Præiectum societatem cum Martyre; vt quia & ipse Martyres venerans, eorum semper desiderabat fieri particeps, cum illis per Dominum miraculo iungeretur virtutis. Nec immerito illis glomerabatur per signum miraculi, qui illis sociandus erat per sanguinem.

[15] Cumuletur in laudem, quod Christus est operatus per Martyrem. Dies sanctus Paschæ d rotato anno venerat, & quidam ex ministris vas argenteum, [Clericum furti reum diuinitus cognoscit, ac detegit:] quod ipse seruare debuerat, furtim subtrahens celat: quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, & scelus cum auctore lateret, subsequenti nocte orationi incubuit, moxque illi diuina virtus & furem & furtum pariter designauit. Mane facto cum inquirerentur ministri, & singuli cœpissent admissum facinus excusare, vir Dei ad locum sibi diuinitus ostensum direxit, argentum reperit, reumque cum magna mansuetudine misericorditer castigauit, ne talia vlterius perpetraret. Sicque vir sanctus seruans in pectore virtutem districtionis & patientiæ, & prodendo vitium extinxit, & parcendo reo misericordiam custodiuit. Hæc illius est ostensio, qui fraudulentum discipulum ostendit in spiritu Elisæo.

[Annotata]

a MS. Sirm. Gayroaldus; alij, Garroaldus; Sauss. Cariualdus. Sauaro hunc Sanctum appellari scribit, [S. Gariualdus.] eumq; esse de quo lib. 1. de SS. & eccl. Clarom. §. 8. In ecclesia S. Galli, altare S. Mariæ, vbi requiescunt S. Gallus, & S. Vrbicus, & S. Antolianus, & S. Geriualdus. Saussaius scribit, admissi reatus demisse a Præiecto veniam in extremis deprecatum.

b MS. Sirm. antiquus; alij, antiquitus.

c Saussaius: Statuerat insuper sanctissimus Antistes, cuilibet Martyrum qui in diœcesi celebres sunt, propriam ecclesiam excitare. Id auctor non dicit, & nimium est.

d al. rotatu anni.

CAPVT III.
Martyrium. miracula.

[16] Inserantur paginæ Martyris clara miracula. Cum vir Dei exigente caussa ad Regis Childerici festinaret præsentiam, itinere deducente peruenit ad locum, qui Daroangus vocatur, in Vosago, vbi milites Christi beatæ paupertatis obtentu, [Amarinū a febri liberat:] more viuebant monastico: cumque a monachis fuisset exceptus cum gaudio, reperit Patrem monasterij, Amarinum vocabulo, febrium laborantem incommodo, ita vt nec gressum mouere, nec præter aquam aliquod alimentum potuisset percipere. Sed cum vir Dei, ad consueta arma recurrens, vexillum crucis super ȩgrum fecisset, protinus fugata febre, sanatus ȩger surrexit: sicque gaudētes statim noctem sequentem in psalmis peregerunt & hymnis. Cumque ad Palatium peruenisset, gratifice a Rege susceptus, & cum sūma veneratione ab Optimatibus illius honoratus, [honorifice a Rege excipitur.] quidquid a Principe petiit, vt voluerat, impetrauit: atque valedicens Childerico Regi, & Reginæ ipsius dignæ Dei famulæ Bilichildæ, vel Proceribus regni, Aruernicam repedauit ad vrbem.

[17] Audiens vir Domini Amarinus de sospitate Pontificis, cum gratia caritatis est subsecutus Aruernis; Christo scilicet disponente, vt qui sic erant caritate coniuncti, simul essent martyrio a coronati. Dumque Sancti in mandatis Domini paritet aliquantulum temporis conuersarentur, contra eos hostis antiquus per ministros suos exarsit. Denique Agricium quemdam virum nefarium commouit, atque illius consilio Aruernorum Proceres in necem Sanctorum armauit. [quæritur ad mortem a coniuratis:] Cumque viri Dei simul consisterent in loco nuncupato Volovico, repente super eos turba irruit persequentium, proferentes fremitum, & sonitum buccinarum. Quod cum milites Christi cœpissent audire, in oratione prostrati, [diffugientibus ministris,] ad agonem martyrij se studuerunt præparare. Ministri vero eorum subito timore perculsi, qui euadere potuerunt fugæ præsidium quæsierunt, præter duos tantum, qui cum sancto Præiecto perstiterūt. Reliquos vero quos malignantium turba inuenit, nudos abire permisit. Cumque sacer Domini Amarinus foras voluisset egredi, & prædicationis gratia furorem persequentium mitigare, eum Dei Sanctus Præiectus compescuit, dicens: Noli, frater carissime, præparatam coronam differre, quia si modo eam non adsequeris, forsitan postea non attinges.

[18] Quod ille audiens restitit, & ingredientibus duobus iniquitatis ministris, coronam martyrij prior accepit; [cum S. Amarino] cumque carnifices S. Præiectum occidisse se crederent, & foras ad socios remearent; ille eos de loco, in quo orabat, vocauit, & dixit: Ecce hic est quem quæritis: [occiditur orans pro interfectoribus:] facite quod cupitis. Tunc vnus ex illis, genere Saxo, nomine Radebertus, B. Præiectum gladio percussit in pectus. Tunc ille rosea sanguinis vnda perfusus Dominum inuocans orabat attentius: Ne statuas illis hoc peccatum Domine, quia nesciunt quid faciunt. Hæc eo dicente, cruentus lictor gladio caput eius percussit, cerebrumque eiecit. Sic sancta illa anima vinculis carnis absoluta, inter choros Angelicos, remunerante Christo, cælestia peruenit ad regna, obtinens cum Sanctis martyrij palmam. More namque prophetico electus ab vtero, purpurantem stolam sortitus est in triumpho.

[19] Quidā vero de Senatoribus Bodo & Placidus, qui in mortem viri Dei consensum præbuerant, [luce cælesti honorantur.] non longe adstabant cernentes, cum subito viderunt tres stellas super domum, in qua Sancti iacebant, splendere: & vna ex ipsis maiorem dabat fulgorem: [Necis conscij conuersi,] cognoscentes illi per pietatem Domini hoc ostensum fuisse, ad Sanctorum gloriam, vt & ipsi sua corda per pœnitentiam lauarent, terrore compulsi, cœperunt de commisso scelere pœnitere. Satellites vero, qui hoc facinus perpetrarunt, Sanctorum corpora inhumata reliquerunt. Radebertus vero, [auctor a Deo punitus.] qui Dei famulum peremit, viuens consumptus a vermibus, indignam vitam digna morte finiuit.

[20] Tunc multitudo Sacerdotum, Sanctorum corpora deferentes, cum honore maximo & magna elegantia tumulauerunt, Sanctum scilicet Præiectum, & Amarinum, & vnum ex satellitibus eius Elidium. Cœpit namque diuina virtutis ad prædictorum Martyrum corpora plurima monstrare miracula: reddebantur cæcis lumina, claudis plantæ solidatæ, contractis membra sana, leprosis cutis nitida, febricitantibus salus optata: [Miracula ad SS. reliquias:] declarabantur sæpius iuramenta, reorum soluebantur vincula, fugabātur ab obsessis corporibus dæmonia. Quo agnito Auitus Episcopus, in loco vbi Sancti fuerant interfecti, monasterium studuit collocare, basilicam erigere, [cœnobium conditum:] & vnum ex parentibus S. Præiecti, Godonem nomine, Abbatem constituit.

[21] Erat quidam ȩger, de loco qui dicitur b Reomaus, dira febre confectus: votum in corde vouit, vt si adiuuantibus Sanctis sanitatem reciperet, [æger sanatus, vas vino diuinitus repletum.] de substantiola propria ad iam dictam Ecclesiam deportaret: cumque conualescere cœpisset, & promissa compleret, difficultate portandi ponderis ad calcem montis lassatus est: cumque anxius staret, ne mendax de promisso voto ante Sanctorum obtutus appareret, videns pauperes, votum quod portabat distribuit, ipse ad Sanctorum limina resumptis viribus pergit: ingrediensque intro vasculum vacuum ante Ecclesiæ fores dimisit: egressusque ecclesiam vas vinarium quod reliquerat vacuum, operante Christo reperit plenum. Sicque Christus in personam vnius ægri triplici miraculo fulsit per Martyrem, reddidit vires languido, turmam pauit pauperum, auxit & suscepit votum promissum.

[22] Erat quodam loco scamnum, vbi consuetudo fuerat sedendi Præiecto: [Etiam per scamnum eius miracula:] quod cum ioculares viri ad suum artificium deportassent, agnoscentes tanta miracula per Sanctum Dei ostendi, timore perterriti, ipsum scamnum in c basilica S. Symphoriani studuerunt reportare. Audiēs igitur Dei seruus Venerianus, quod per præfatum scamnum virtutes multas ostenderet Dominus, [lampades diuinitus accensæ.] ipse ad hoc videndum perrexit quantocyus: & orto iam sole ecclesiam ingressus, in oratione prostratus, cum subito surrexit, omnes illius ecclesiæ lampades diuinitus accensas lucere conspexit. Cum ergo Auitus Pontifex Abbati loci illius quod de sumptu proprio acquisierat consignasset, & esset necessitas ipsius sancti loci familiam describendi, prædictus Abbas, per semetipsum hoc facere dubitans, d S. Veneriani consilium ob hoc credidit expetendum: cumque pergeret ad eum, Angelus Domini per visum caussam pandit Veneriano. Tunc ille accersito Notario ipsius rei vtilitatem excepit, conuiuium parare iussit, & quod memoratus Abbas ibidem venturus esset Fratribus indicauit. Cumque verba complesset, ipse Abba Godo affuit, descriptionem aspexit, de reuelatione cognouit; & vterque Domino gratias retulit, qui eorum adiutor esse in omnibus consueuit.

[23] [Vnus ex auctoribus cædis diuinitus punitus,] Addamus ad Christi præconia, virtutes per Martyrem patefactas. Quidam ex auctoribus necis Sanctorum, Vrsio nomine, pergens obtentu venandi, ad terram de equo corruit, fractoque dextro brachio ceterorum mēbrorum debilitatem incurrit: sed cum nullatenus a Medicis vel incantatoribus medelam consequi potuisset; ad semetipsum reuersus, suum agnoscens facinus, e cum coniuge contulit, [ope S. Præiecti sanatus.] & ad Sancti sepulchrum direxit, vt sibi indulgentiam postularet, & de lampade, quæ ibidem ardebat assidue, oleum mereretur accipere, & debilia membra perungere. Quod cum fuisset impletum, dicto citius recepit sanitatem membrorum. Hoc ille conspiciens, decem librarum pondere vas direxit argenteum ad f polyandrum sancti Pontificis exornandum. Quod agnoscentes ceteri, qui in eodem lapsu fuerant inquinati, cœperunt pœnitentiam agere, & auri atque argenti copiam ad sepulchra Martyrum destinare.

[24] Erat in Aruernico locus de proprietate Sancti, quem g Versetonem antiquitas voluit nuncupare, vbi virtutes multas dignabatur Dominus demonstrare, [Ad lectum S. Præiecti miracula.] ad lectulum scilicet vbi Sanctus ad dormiendum consueuerat declinare. Cumque iam dictus Vrsio ibidem aduenisset, ministro innotuit, vt aliquantulum olei in lampade ecclesiæ ponere debuisset: cumque magis quam duas libras omnimodis non haberet, [Oleum miraculose augetur.] minister vasculum cum oleo attulit, tantamque abundantiam olei diuina virtus infudit, vt omnes lampades ecclesiæ habuisset vnde compleret. Quod cum factum fuisset, adhuc oleum remansit, atque in aliam basilicam, [Ecclesia Sancto ædificata.] quam ipse Vrsio in honore S. Præiecti condiderat, vasculum deportari præcepit, & triginta lampades ex eo compleuit: cumque adhuc in vase eodem oleum remansisset, ad alia Sanctorum loca exinde transmisit, vbertimque habuit.

[25] [Epilogus.] Hæc namque de mirabilibus prioribus excepta sufficiant, quatenus nec generet fastidium prolixitas lectionis, & ad laudem Christi per Martyrem incitetur deuotio populorum. Det mihi Christus Dominus, vt obtineam illius veniam, quia multa præterij, qui sensu tenui vix pauca descripsi. Perseuerat hodie ostensa per Præiectum virtus Altissimi, non solum in territorio vrbis Aruernicæ, sed etiam vbicumque in honore illius sanctæ conduntur reliquiæ, multiplicia præstantur vota petentibus, operante potentia Christi, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Rip. coronandi.

b Plura de hoc loco 28. Ian. ad Vitam S. Ioannis Abbatis.

c Ea nunc S. Genesij dicitur, estq; collegiata & parochialis, vt scribit Sauaro. De S. Symphoriano agemus 22. Aug.

d Mirum est huius non extare in Martyrologio Gallicano nomen.

e S. Antoninus: ad S. Præiectum cum vxore sua se contulit. idem habet Vincentius, & Petrus de Nat. Id Vitæ auctor non dicit.

f Quid sit polyandrum, diximus 17. Ianu. ad proleg. Vitæ S. Sulpitij lit. b.

g MS. Rip. Versetenon.

DE S. PROIECTO DIACONO MARTYRE, CASALI IN ITALIA.

Secvlo VIII.

[Commentarius]

Proiectus, Diaconus Martyr Casali in Italia (S.)

Casale vrbs est Liguriæ, Montis Ferrati caput. Hic S. Euasius Astensis Episcopus & Martyr colitur 1. Decembris, estq; vrbis Patronus, quæ inde vulgo Casale S. Euasij appellatur. [S. Proiecti natalis,] S. Euasij Diaconus fuisse traditur S. Proiectus, de quo Ferrarius in generali Catalogo SS. hoc die: Casali in Liguria S. Proiecti Diaconi & Martyris. citat tabulas Ecclesiæ Casalensis, vitamq; S. Euasij: ast in Catalogo SS. Italiæ ista scribit: Proiectus S. Euasij Episcopi Astensis Diaconus, cum eo Arianorum persecutionem declinans, [zelus,] apud Sedulam vrbem (vbi nunc ciuitas Casalensis est) venit. Cum autem multos in iis locis ad fidem Catholicam perducerent, Atubali Sedulæ Præfecti iussu comprehensi, carceri mancipantur: vbi cum in cōfessione Catholicæ fidei constantissimi reperirentur, Euasio primum, deinde Proiecto cum aliis CXLVI. caput amputatur. [martyrium,] Quorum corpora a Natali Presbytero & aliis Christianis ibidem condita sunt; ecclesia paullo post a Luithprando Longobardorum Rege S. Euasio extructa. Hæc ille. at neque Sedulæ vrbis nomen vspiam, neque S. Euasij Acta vidimus. Sigonius lib. 3. de regno Italiæ, gubernacula suscepisse Luitprandum scribit anno Christi 713. deceßisse circiter 743. Vnde de SS. Euasij Proiectiq; ætate licet statuere, cum dicatur S. Euasius Luitprando agente ad Astensem Cathedram promotus.

DE S. DEMETRIO SCEVOPHYLACE.

[Commentarius]

Demetrius, sacrorum vasorum custos (S.)

Ex variis.

[1] Sceuophylax dicebatur Orientalibus, qui Ecclesiæ supellectili erat præfectus, κρατῶντὰ σκέυη τῆς ἐκκλησίας, vt loquitur Codinus Curopalates de officiis Constantinop. habens in sua potestate Ecclesiæ supellectilem. [Sceuophylacis munus.] Triplex eorum claßis fuit Constantinopoli seculis posterioribus, Sacerdotum, Diaconorum, Lectorum: quorum omnium princeps μέγας σκευοφύλαξ, Magnus vasorum custos appellabatur. Hierosolymis quoque, vt XX. Ianuarij in S. Euthymij Vita diximus, Sceuophylax fuit Anastasius Chorepiscopus, cuius fidei credita erat custodia sacrorum vasorum sanctæ Resurrectionis, tempore Iuuenalis Patriarchæ, cui deinde in suprema ea dignitate anno Christi 458. idem succeßit.

[2] [S. Demetrij natalis.] De S. Demetrio Sceuophylace hæc solum reperimus in Menæis Græcorum & apud Maximum Cythereum: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Δημητρίου τοῦ Σκευοφύλακος. Eodem de Sancti Patris nostri Demetrij Sceuophylacis, siue sacrorum vasorum custodis. In synodo œcumenica VII. siue Nicæna II. actione 5. varios antiquorum Patrum tractatus prælegit Demetrius ἐυλαβέσατος Διάκονος καὶ σκευοφύλαξ, Reuerendissimus Diaconus & vasorum custos. Hic idem est fortaßis, qui vt fidei zelo atque eruditione clarus, postea egregiam Ecclesiæ potest operā contra impios Iconomachos nauasse.

DE S. POPPONE ABBATE, ET B. ADELWIVA EIVS MATRE, IN GALLIA BELGICA.

An. Ch. MXLVIII.

[Praefatio]

Poppo, Abbas Stabuleti in Belgio (S.)
Adelwiua eius mater (B.)

Ex variis.

[1] Stabulaus, quod vulgo nunc Stabuletum appellant, vetustißimum in Arduenna cœnobium est, a S. Remaclo Traiectensi Episcopo, S. Sigeberti Austrasiæ Regis auspiciis, ædificatum; de cuius situ plura in eiusdem S. Remacli Vita 3. Septembris. [Stabuletum cœnobium.] Hic cum alij illustres sanctitate monachi vixere, tum S. Poppo Abbas, quadringentis fere post Remaclum annis, eximium ei loco attulit splendorem. Eius inscriptum est Martyrologiis nomen hoc die. Nam Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardū ante annos 120. Poponis Abbatis. Molanus in Addit. ad Vsuard. Stabuleti obiit Dominus Poppo Abbas. Martyrol. Romanū modernum a Baronio recognitum & auctum: Atrebati in Galliis S. Popponis Abbatis miraculis clari. [S. Popponis nomen in sacris Fastis.] Idem habet Menardus. Fuit quidem Atrebati monachus aliquamdiu & Abbas, at Stabuleti diutißime habitauit, atque isthic nunc quiescit. Melius VVion: Stabuleti monasterio S. Popponis Abbatis, admirandæ sanctitatis viri. Benedictus Dorganius: S. Popponis Abbatis miræ sanctitatis. Martyrologium Gallobelgicum Leodij excusum: In monasterio Stabulēsi diœcesis Leodiensis, obiit S. Poppo Abbas, multis miraculis clarus. Constantius Felicius: Poppo nobili genere in Listrogaugio apud Flandros natus, primum miles fuit, sed perquam religiosus, post etiam monachus atque Abbas Stabulensis: quem locum ampliauit, & SS. Petro, Martino, Remaclo dedicauit, 5. Iunij 1040. obiit miraculis clarus anno ætatis 70. Christi 1048. Ea dedicatio 7. Iulij contigit, vt infra dicemus. Prolixo quoque elogio Popponem celebrat Saussaius, sed locum vitiose expreßit: Stabuleti, inquit, in agro Atrebatensi S. Popponis Abbatis, &c. Longe ab Atrebatibus distat Stabuletum, Hannonia, Namurcensi ditione, & parte Leodiensis interiecta.

[2] Etsi celebre iam olim Popponis nomen fuit, nuperrime tamen haberi primum ei publica veneratio cœpit, postquam in Romani Martyrologij tabulis consignata eius est memoria. Alioquin Molanus in Indiculo SS. Belgij: Poppo Abbas Stabulensis non est canonizatus. [Non est canonizatus.] quibus tamen virtutibus & miraculis claruerit, ex historia ipsius cognosci potest. Et in Natalibus SS. Belgij: Mirum est, Stabuletum, imperiale monasterium, eius canonizationem apud Apostolicam Sedem non sollicitasse, cum de virtutibus eius & miraculis permulta legantur. Eadem queritur Miræus in Fastis Belgicis. Scribit tamen Trithemius infra citandus, eius festum agi VIII. Kal. Februarias: id nimirum ex Actis iudicauit.

[3] At biennio post editos a Miræo Fastos illos, anno Christi 1624. Ferdinandi Bauari, Electoris Coloniensis, Antistitisq; Leodiensis, [Corpus eleuatum an 1624.] atque Abbatis siue Administratoris Stabulensis auctoritate, eleuatum est S. Popponis corpus, expositumq; publicæ populorum venerationi. Eam rem ita breuiter descripsit Christophorus Barbus Stabulensis monachus, edito anno 1630. de S. Popponis virtutibus libello, in cuius dedicatione ita eumdem Serenißimum Principem Ferdinandum affatur: Quod autem hanc virtutū S. Popponis lucubratiunculam Serenissimæ Vestræ Celsitudini dicare auderemus, fecit non operis dignitas, quȩ (si nos respicit) nulla est, sed debitum obsequij atque adeo vitandæ ingratitudinis mera necessitas. Nam cum pluries pluribus retro annis sanctarum huius sanctissimi antecessoris vestri reliquiarum eleuationem, debitamque venerationem fieri optassemus, vestro, non alterius, iussu fieri debuit, quod diutius fuerat non sine magno piorum omnium luctu prorogatum. Fecerat abunde pro debito officij sui Vestra Serenitas, [capsæ argenteæ inclusum,] nec ita censuit pietas eius, capsam argenteam auro & gemmis affabre adornatam sacris excipiendis exuuiis opportunam; vestes præterea in vsus sacrorum non minimi pretij & decoris: omnia quidem digna Principe & Præsule magnificentia condonauit. [varie honoratum.] Decreta pari intuitu sub signo & patrocinio sanctæ Dei Genitricis, Sanctique Popponis, fidelium Confraternitas: factæ Indulgentiarum distributiones: inculcata pietas omnibus. Nihil denique prætermissum est, quod aut pium Principem, auitæque fidei sobolem, statuere decuisset, aut quod Sancto ipsi honoris quidpiam, plebi fidelium vtilitatis, afferre potuisset.

[4] Hæc ille, qui & alium de S. Popponis miraculis libellum carmine scripsit, dicauitq; Guilielmo a Bauaria, Comiti Longiensi, Baroni de Hollinghouen, Coadiutori Stabulensi; cum oratione in laudem S. Popponis: annumq; & diem illius eleuationis hoc chronographico disticho signauit:

AVgVstI prIMO qVæ Donat terra referre
Poppo sVperna petens Cesserat ossa sIbI.

At biennio item post hanc eleuationem solennior videtur facta translatio, vt chronologicum eiusdem auctoris distichum indicat:[iterum translatum.]

QVa CLerVs CeLebres Poppo tIbI se CIt honores,
oCtobrI DenI sVnt sVper oCto DIes.

[5] Scripsit vitam S. Popponis Euerhelmus Abbas Altimontensis in Hannonia, [Vita ab Euerhelmo scripta,] qui postmodum Blandiniensis Gandaui Abbas factus traditur. Ei tamen vitæ, Onulphi monachi præfixa est præfatio ad ipsum Euerhelmum, qua se eius rogatu S. Popponis vitam scribendam suscepisse profitetur. At fortaßis eam non perfecit; (nam hominem inconstantem fuisse, patet ex Euerhelmi narratione) aut si perfecit, minus forte probata est Euerhelmo, qui alium propterea conscribere est aggressus, aut illam ita ipse recudit, vt eius, non Onulphi, censeri opus deberet. A se quidem Vitam illam compositam ipse fatetur; & merito subscribunt Valerius Andreas, Posseuinus, Surius, Miræus, Molanus, alij.

[6] [vnde hic vulgata.] Eam vitam vulgauit Surius, sed stylo subinde paullum expolito. Nos primigeniam phrasim restituimus ex duobus antiquis MSS. altero Collegij Societatis Iesu Paderbornæ in VVestphalia, altero monasterij S. Maximini Treuiris. Eamdem vitam ex Surio breuiatam edidit Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Iacobus Doubletius. Meminit Popponis Sigebertus Gemblacensis in Chronico an. 1048. Viri religiosi, inquit, & illustres sanctitate, [Qui alij de eo scripserunt.] in Christo dormiunt, Odilo Abbas Cluniacensis, Poppo Stabulensis, Guatho, (imo Wazo) Episcopus Legiensis, Olbertus Abbas Gemmelacensis. Vitam S. Odilonis dedimus 1. Ianuarij. Meminit quoque S. Popponis Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. 1020. Sanctus etiam Poppo, inquit, Abbas monasterij Stabulensis nostri ordinis, doctrina & conuersatione his temporibus clarus habetur in diœcesi Leodiensi, & per totam Galliam, patratione quoque multorum miraculorum insignis; qui monasticam disciplinam suo tempore pæne collapsam magnifice restaurauit. Eius festum agitur VIII. Kal. Februarij. Et lib. 3. de viris illustr. ord. S. Bened. cap. 242. Poppo Abbas Stabulensis, vir in diuinis scripturis eruditus, & religione morum clarissimus, sanctitatis suæ monimenta copiosa reliquit. Eius gesta habentur. Claruit anno Domini MXX. Eius festum agitur VIII. Kal. Februarij.

[7] In Necrologio monasterij S. Maximini Treuiris, ad VIII. Kal. Febru. ista habentur: Poppo Abbas nostræ congregationis, qui duas coronas valde pretiosas huic ecclesiæ fieri iussit. Ex veteri quodam codice Carthusiæ Coloniensis hæc nobis descripsit Ioannes Gamansius noster: Anno ab Incarnatione Domini MXLII. [Visitatæ ab eo reliquiæ Malmundarienses,] Rege Henrico, huic autem venerabili Abbate Poppone præsidente loco, factus est de reliquiis SS. Quirini & Iusti, per ignorantiam populi nos eas non habere autumantis, promiscuus error, aliis alia submurmurantibus, nunc latenter, nunc in publico. Quod prædictus venerandȩ memoriæ Pater comperiens, ex petitione & communi consilio Fratrum & fidelium laicorum, [12. Iun. 1042.] scrinia Sanctorum pridie Idus Iunij aperuit: & non modo, quæ sperabantur, reliquias; sed alias plures, quæ ignorabantur, adstantibus nobis inuenit, &, vt repererat, decenter compositas relinquens, sigillo suo fideliter eadem hora nobis cernentibus resigillauit: sicque & nostra credulitas, & temeritas populi patuit. Reliquiæ autem hæ fuerunt: duo dentes S. Petri Apostoli, [quænam illæ.] corpora Sanctorum integra cum capitibus Quirini & Iusti, & maximȩ reliquiȩ S. Nicasij, & B. Scuuiculi, & S. Melantij, & S. Audoëni, & casula eiusdem, & aliorum Sanctorum nobis incognitorum. De corpore S. Quirini Presbyteri, brachio S. Nicasij Episcopi Rotomagensis, & reliquiis S. Scubiculi Diaconi, Malmundarium Carolo Magno imperante allatis, agemus ad eorum natalem XI. Octobris. De S. Petro Apostolo XXIX. Iunij, de S. Audoëno Episcopo Rotomagensi XXIV. Augusti, de S. Iusto, si is est qui in territorio Bellouacensi sub Rictiouaro occisus traditur, XVIII. Octobris.

[8] Sancto filio Popponi sanctam matrem Adelwiuam iunximus, Saussaium & Menardum secuti; [B. Adelvviuæ memoria in Martyrologiis,] quorum hic in Martyrologio Benedictino hoc die: Virduni B. Adunaluuæ, matris S. Popponis, reclusæ. lib. 2. obseruat. Adunaliuam, siue Adunalif vocat. Saussaius: Virdunis S. Adunaluuæ viduæ, & præfati B. Popponis sui filij hortatu monialis in parthenona Virdunensi; deinde reclusæ in monasterio S. Vitoni eiusdem vrbis. Hæc antequam sacrum velamen susciperet, adhuc in seculo degens tanta deuotione flagrauit, vt extinctam lucernam sua prece accenderet: tantaque enituit puritate postquam vitæ perfectiori se addixit, vt cum Cælitibus, qui sæpe inter orandum ei apparebant, colloquia misceret: ad quorum denique consortium læta profecta est.

[9] Adelvviuæ sanctißima vita infra cap. 5. vitæ Popponis narratur. Ea Surio Adalunif appellatur, [virtutes,] Adunaluua Saussaio & Menardo, huic etiā Adunaliua, MS. Paderbornensi Adelwis, MS. S. Maximini Adalwyf. Significat Adelwyf lingua Flandrica, siue Teutonica, [nominis etymon.] nobilem feminam. At si Adeliua appellata est, vt coniici potest ex Menardo, quasi Adel-lief; significat id nobilem amorem, vel nobilitati carum, vel nobilitatis amantem, aut nobilem dilectam. Si denique Adelwis, siue Adelwys dicta, sonat id nobilem sapientem, vel nobilitatem sapientem. Mirum est abesse Popponis & Adelwiuæ nomina ab Hagiologio Flandriæ curiosißimi Antonij Sanderi.

VITA
Auctore Euerhelmo Abbate,
ex duobus veteribus MSS.

Poppo, Abbas Stabuleti in Belgio (S.)
Adelwiua eius mater (B.)

BHL Number: 6898

Avctore Everhelmo, Ex mss.

PRÆFATIO ONVLPHI MONACHI.

[1] Apostolicis, atque etiam monasticis sanctionibus, omnibus iam seculis fama & celebritate sui promulgatis, constat, quod nemo suorum præcepta Maiorum, vel tacito murmurantis animi nutu neglectui habere debeat; sed mox ad iubentis imperium pronæ mentis intuitu parere: & licet cum detrimento sui pudoris sit, eum tamen ad iniuncta sibi, obedientiæ bonum debere. [Euerhelmo rogante hanc vitā scribēdam suscepit Onulphus:] Talis ergo sanctionis occasione & ego Onulphus conuentus, imo eorum quæ monasticæ professionis sunt nomine, non merito, contentus, qui Vobis, mi Venerabilis Pater Euerhelme, iubenti parere ex obedientiæ debito habueram, multo magis vobis petenti ex caritatis debito annuere debueram. Iussionem certe, qua plurimum in me potestis, & cui ego, vt vestræ seruus sanctitatis, obtemperare debui, exclusistis; atque tantillitati meȩ petitionem pro imperio admisistis, & vt beati viri Popponis gesta, nostris diebus iustitia & fide late diuulgati, scriberem, humiliter coegistis. Et quomodo vestram humilitatem, qua in me, vt prædictum est, pro iussione vsus fuistis, laudabo, inscitiamque meam pro negotio tam humiliter iniuncto mihi a vobis excusabo? In vtramlibet quippe partem primis agendi conatibus deficio: [excusat suam tenuitatem.] quia neque vos pro humilitatis caussa laudare sufficio; neque me quomodo pro fragilitate mea iniuncto in opere excusare possim, inuenio. Seruato tamen propensius æquitatis tenore, sic ratio vtrimque medie temperata procedat, vt nec vobis quidquam a me (quod absit) negetur, neque ruinam sui in tam arduo ac difficili opere fragilitatis meæ patiatur; hocque fiat labore, de quo dicitur, Labor improbus omnia vincit, & voluntate bona, qua Deo nihil vnquam ditius fieri contigit. Per has etenim geminas res, laborem videlicet & voluntatem bonam, omnia volenti & currenti fiunt facilia, quæcumque ex immanitate sui videntur difficilia. Sed quia, vt scriptum est, neque volentis aut currentis, sed Dei est miserentis; [Rom. 9. 16.] voluntati aut cursui meo Dei miseratio ex vestris precibus admisceatur; vt qui dat verbū euangelizantibus virtute multa, det nobis etiam verbum in virtute sua, ad beati Patris Popponis virtutes enarrandas. [Psal. 67. 12.] Proinde hæc lecturis summopere dicendum, ne hunc cum apocryphorum libris libellum æstiment relinquendum; sed vere, licet nouum, canonicis authenticisque scriptis interserendum, cum pæne nihil in eo sit, nisi quod experientia fidelium, Deo in tanto viro operante, visu didicerit, atque exinde eorum, qui viderant, fidem nobis præstiterint.

CAPVT I.
Popponis ortus. studium armorum.

[1] Beatus Poppo in diebus nostris, Deo & seculis in omni virtute commendatissimus, atque vt alter Nathanael vere Israëlita, & sine dolo probatissimus, a Listrogaugij partibus, a Christianis & ingenuis parentibus extitit oriundus hanc temporalem in lucem, ex infusione sancti Spiritus in ipsis crepundiis iam factus iucundus. [S. Poppo nobili genere in Flandria,] Natus est vero Tizekino patre, atque Adelwijf illustrissima matre; septimo conceptionis suæ mense, præter solita nascentium tempora, potitus hac luce. Vnde etiam pro vita eiusdem pueri parentes ipsius diffidentiæ casibus destituuntur, ac tam intempestiuæ & fragili infantiæ timentes sollicitantur, præsertim cum ab ipsis vt primogenitus tenere diligeretur, & recuperandi eius similem, si illum amisissent, vix aliqua spes haberetur. Venit proinde ex consilio, [tenere fouetur ab auia:] vt credo, Altissimi in mentem cuiusdam matronæ, eiusdem videlicet pueri auiæ, vt in lana suauissima sagaci tamdiu foueretur industria, quoadusque teneræ infantiæ prima valuisset ponere vestigia. Factumque est, vt idem pusio intempestiui ortus periculum euaderet, parentibusque suis gaudium & exultatio fieret.

[2] Contigit interea patrem eius, viribus & audacia nulli commilitonum suorum secundum, in bello b Hasbaniensi occubuisse, [patre infans orbatur:] eumdemque septimana natiuitatis suæ quinta pupillum, cum vidua matre, solatio sui destituisse. Et quamquam maturius quam oportuit paterno priuaretur solatio, diuina tamen non est fraudatus clementia: vt vere si valuisset & nosset, cantico illo humiliter gloriari haberet, quo dicitur: Pater meus dereliquit me, Dominus autem assumpsit me. [Psal. 26. 50. Luc. 2.] Genitrici vero in testimonium veræ castitatis, perseuerantia, vt Euangelicæ illi Annæ, laudabilis placuit viduitatis: quæ qualiter laudabilibus ex gestis odorem virtutum sibi adsciuerit, in sequentibus Lector animaduertere poterit, vbi nos suo in loco pauca, quæ de ipsa facta sunt, differre nouerit.

[3] Ad vitam autem beati viri, quem res nunc obtulit, respectum habeamus, & quæ de ipso sunt, ordine prosequente videamus. Hic namque ex temporum successibus, adolescentiæ paullatim crescens processibus, inaniter studuit curis secularibus armari, tum in eis cum ceteris commilitonibus suis appetitu vanæ gloriæ versari. [dat se militiæ Poppo:] In quibus dum ad tempus, vt sese res militaris tunc habuit, plurimum ingenio & audacia valeret, postremo tamen periculum & præcipitium pluribus exinde detrimento fore videret, eum quem in ingressu mundi posuerat, retrahere pedem voluit; sed militaris negotij occasione prohibente, non omnino quod conatus est, valuit. Fecit tamen pro voti sui satisfactione quod potuit, atque a rapinis importunis opportune resipuit, tandemque a desiderio acquisitionis non iustæ, illo diuinitus in se exhausto, [euadit egregie pius:] abstinuit. Qui processu temporis semper indies se melior fiens, consensuque virtutis ac piæ industriæ proficiens, licet adhuc intonsus sub laicali habitu atque militari tironem se ostenderet, & sub Theoderico, tunc temporis viro illustrissimo, militiæ arma prætenderet; sub cingulo tamen militiæ armaturam sacerdotalis religionis induebat, monachalisque deuotionis insignia opere exhibebat: vt per omnia futuram speciem Pastoris suis præsignare in gestis crederetur, Sacerdosque in templo Domini iam futurus præpararetur. Ecclesiarum vero Dei limina sollicitis precum suarum frequentabat accessibus, & quæque diuinarum Scripturarum pabula in secretis suæ mentis ruminabat recessibus, illud nimirum præcauens, ne semen verbi Dei in agro cordis vitiorum spinis suffocaretur, sed fructu centuplicato in patientia augmentaretur.

[Annotata]

a MS. S. Max. Listrogagij. Regio est Flandriæ, quæ Lisa siue Lætia, aut Legia rigatur, insigni amne, supra Teroanam Morinorum orto, Gandaui in Scaldim influente. Agrum illum Lisæ vicinū Buzelinus noster lib. 1. Galloflandriæ, Legiensem, Lætigum, Lætiensem pagum, aut regionem, vocari in veteribus monumentis testatur.

b Cum S. Poppo mortuus dicatur anno Christi 1048. ætatis 70. sequitur hoc bellum gestum esse sub annum 978. Gestum est autem inter Arnulphum Flandriæ Comitem, fratremq; eius Godefridum, & filios Ragineri Longicolli Comitis Hannoniæ ob scelera pulsi a S. Brunone. Est Hasbania regio quæ a Mosa vrbeq; Leodio versus Louanium tenditur, cuius pars olim Comitatu Louaniensi comprehensa, sub Brabantiæ Ducatu est hoc tempore.

CAPVT II.
Popponis piæ peregrinationes.

[4] Contigit etiam eum tirocinij sui diebus, ex inspiratione diuina excitatum, [Adit sepulchrum Domini:] Dominici sepulchri loca cum pij testimonij viris Rotberto & Lauso ire visitatum: qui pari cōsensu sibi in idipsum respondebant: iterque quod Hierosolymam respicit, Deo ducente conficiebant. Illis namque diebus, quia humana cum confusione sceleris sui promiscua nihil pensi aut moderationis habebant, atque homines peccatis exigentibus offendiculum iræ Dei sibi præ oculis ponebant, summa paganorum violentia & infestatio viam eamdem claudebant, ne quis Dominicum adiret sepulchrum, vi qua poterant arcebant: & secundum illud Esaianum, dissipatæ sunt viæ, cessauit transiens per semitam. [Isa. 33. 8] Hic tamen cum prȩscriptis sanctæ recordationis viris eamdem viam aggredi, &, non præter spem martyrij, labores & pericula vitæ suæ ausus est ingredi. Sed quantis tam ipse, [multa patitur in via:] quam qui secum itineris socij erant, periculis pene vsque ad internecionem subiacuerint, qualiterque multimodæ plagæ, naufragia, paganorum etiam contumeliæ modum in ipsis excesserint, explicare quis poterit? Sed patientia, quæ Iob in multis periclitatum sustinuit, his constantiæ robur fideique murum inexpugnabilem circumposuit; vt etiam non condignas crederent passiones huius temporis ad superuenturam gloriam in ipsis reuelandam. [Rom. 8.] Deo tamen ducente, eademque patientia indissociabiliter a dextris & a sinistris comitante, loca itineris, quæ Dominicum sepulchrum respiciebant, cum gaudio non modico, vt prædictum est, conficiebant. [isthic pietati vacat:] Vbi voti sui post desideria inexplebilia compotes effecti, optionisque suæ satietate preces vel suspiria fundendo contenti, Paschalis, imo cælestis, iubaris lumine, ad idem Dominicū sepulchrum quotannis descendente, iucundātur, atque amore seu stupore in ipso infatigabiliter excitantur, atque eis secundum illud Sapientis, [Hiero. ep. 13. ad Paulin.] non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse laudabile fuit.

[5] Interea B. Poppo quibusdam de sepulchro Domini sumptis reliquiis, iter, quo venerat, cum sæpememoratis repedabat viris, & ad locum Hagiospater dictum, quem nos Ad Sanctos Patres dicere possumus, peruenit, vbi persecutionis tempore Sancti a persequentium se facie declinauerant, & in cauernis petrarum & speluncis montium secesserant, occultoque Dei iudicio agente, iisdem corporum suorum gestibus, eademque in carne, qua tunc temporis fuerant, immobiles vsque in præsens cernuntur a prætereuntibus. Qui beato viro suique itineris comitibus tam spectaculo quam reuerentia satis habiti, orationibusque ipsorum, vt sibi misererentur, humiliter sunt admoniti. [reliquias SS. defert:] Ex quorum reliquiis cum fide non modica prædictus vir Dei Poppo portionem aliquantulam sibi tulit, eamque interim secum & cum viris supra memoratis Rotberto Lausoq; domum retulit, atque in oratorio S. Mariæ in villa a Dunsa sito, perpetuo seruandam condonauit.

[6] Prȩdictus autem Rotbertus in cœnobio b Wasloi, seu Beloacus vocitato, monasticæ conuersationis habitum sumpsit sub venerando Abbate Richardo, omnibus pene seculis iustitia & probitate sui iam celebrato. Sed & Lausus vere sub laicali habitu monachum se prætendebat, [sociorum eius pietas.] subque eodem proposito æuum sui sine tonsura clericali, sed non præter vitam clericalem, conficiebat; atque Gandaui in ecclesia S. Ioannis, c quam ipse construxerat, locum sibi funereæ quietis delegerat. Et vt interim super his, quorum vitam sola Dei scientia melius colligit, taceamus, ad beati Viri Popponis vitam, quam scribere cœpimus, stylo prosequente redeamus.

[7] [Ipse limina Apostolorum visit:] Post prolixæ peregrinationis laborem non multum temporis intercesserat, cum ecce ei diuina gratia, vt secundo peregrinaretur, atque vt limina Apostolorum Petri & Pauli, tam animi quam corporis inuiseret præsentia, inspirauit. Qua inspiratione multo animæquior factus, effectumque desiderij sui, quod dilatione creuerat, tandem nactus, cum Theodorico nobilissimo, sub quo eum militasse præ scripsimus, viam est aggressus, atque ad limina Apostolorum Petri & Pauli diu multumque desiderata peruectus: vbi & voti sui satietatem, quæ fastidium non nouerat, adeptus, & iis ad quæ venerat, rite peractis rediit.

[8] Contigit interea, vt occasio diuertendi tunc fortasse se habebat, [comiti sanitatem cælitus impetrat;] ad S. Theodoricum applicuisse; eumque, quem prælibauimus, Theodoricum virum nobilissimum, sub quo militiæ se dederat, languore in dies crescente penitus defecisse, sibique de vita iam periclitanti phrenesim, prout temporis accessus habuit, accessisse. Quem beatus vir Poppo per aliquot dies ibidem penes eiusdem loci Fratres detinuit, atque ipsum non sanæ mentis incommodo liberari obtinuit; hocque orationibus suis, Sanctique meritis Theodorici concurrentibus meruit. [is filium nasciturū Deo deuouet,] Memoratus vero Theodoricus pro indulta sibi sanæ mentis, qua diu caruerat, sospitate, in magnas gratiarum laudes subita prorupit hilaritate, filiumque vicino temporis articulo, Deo donante sibi nasciturum, Deo Sanctoque Theodorico se e vestigio deuouit daturum. Quod & contigit ex rei euentu postmodum ita fieri. Nam filium, quem diuina annuente prouidentia acceperat, S. Theodorico sibique æquiuocum fecerat, eumque, vt vouit, donatione solenniter facta reddiderat. Postquam vero B. Poppo, vt in sequentibus luce clarius constabit, Abbas in cœnobio Stabulensi venerando Abbati Bertrammo successit, amore eiusdem Theodorici ductus, post eum misit, & penes se in omni doctrina & scientia nutriuit, donec in virum perfectum & Ecclesiæ Dei idoneum per omnia efficeret; postremo vero etiam successorem sibi in regimine fieri Treueris ad S. Maximinum d expeteret. Sed quia rationis occasio se ad præsens ingessit, [qui post Popponis discipulus, & Abbas fuit.] hoc tantum de venerando Abbate Theodorico in regimine beato viro Popponi succedente, breuiter intercessit; latius suo in loco de reliquo percurrendum, vel qualiter ab eo educatus, vel successor factus, alias laxius agendum.

[Annotata]

a Dunsa vulgo Deynse, oppidum est Flandriæ, ad Lisam fluuiū. Gandauum inter ac Cortracum, Marchionatus titulo insigne.

b Hoc monasterium VVassenburgius quinque leucis distare Virduno scribit, Beaulieu dictum.

c Ergo non est anno 941. a Transmaro Episcopo dedicata, vt scribit Sanderus lib. 5. rer. Gandauensium cap. 1. ex nescio qua inscriptione. Est ea ecclesia nunc Cathedralis.

d Id infra cap. 14. nu. 56. pluribus narratur.

CAPVT III.
Repudiata seculi vita.

[9] Nvnc vero operæ pretium hic inserere gesta censuimus, vicinum in beato viro locum habentia ab his quæ proposuimus, scilicet mundi huius principem qualiter cum copiis suis eluserit, & ad monasticæ professionis proposita adspirauerit. Illis itaque diebus Balduino a Marchiso summum in fascibus Comitatum agente, b Flandriarumque populis iustis cum legibus imperante, B. Poppo tam apud eumdem Principem, [Poppo Magnatibus carus,] quam Optimatum suorum primos plurimum amicitia dictante valuit, vtpote qui religione, iustitia, & fide magnifice claruit. Contigit etiam inter alios Frumoldum quemdam eiusdem Principis lateri loco pene proximo adhæsisse, primisque regni negotiis apprime consulto incubuisse, qui in loco c Sithiu nominato habitatione sui morabatur, cuius amicitia præ ceteris amplius singulariusque Beatus Poppo tenebatur. Tantus etenim iis omnium rerum par alterutrum erat consensus, [ad nuptias inuitatur:] vt idem Frumoldus filiam suam, quæ sibi præ ceteris, quas habebat, præstantior videbatur, eidem viro Dei stabilius adiungere connubio moliretur, quibusdam etiam sui iuris rebus ad id operis præscribere satagens, eumque quasi generum sibi futurum in sua adscisci expetens.

[10] Cuius votis vir Dei assensum ad tempus præbuit: sed postea infusione sancti Spiritus reuocatus, vt id fieret secum renuit. Denique d pertæsus repente nuptiarum, vtpote iam tactus cor intus diuina inspiratione, per aliquot dies dissimulauit connubium sub incerta responsione. Sed ne ex toto ab incepto resipisceret, timebat id amico fideli fieri offendiculum, eo maxime, quod de coniunctione filiæ vterque iam per arrham firmauerat consilium. Vnde imminente nuptiarum tempore, vtrobique hæsitans pendebat animus in dubio, ad quam partem se verteret, saluo vtrorumque consilio. Tandem statuit, vt in Sithiu ad Frumoldum, [eas parans contrahere,] secundū quod diuina prouidentia disponebat, iter dirigeret, quatenus, vt delegatū erat, familiaris viri gener fieret. Sed vt id quiete ageret absque rumore, respuens quasi non inglorius vti e copiis vel apparatu plurimo, viam illo aggressus est intempestæ noctis silentio. Nec mora: in eundo per noctis medium lux cælitus emissa, [cælitus noctu illustratur,] resplenduit super eum equo insidentem, quæ foris pariter & intus totum illuminauit hominem. Qua de re inopinata tremefactus, circumfert obtutus non sine admiratione, & videt lanceam quam manu gerebat, [lanceā visa ardere:] in modum faculæ nimio fulgore radiantem, quasi inflammata ardere cuspide. Intelligens ergo vir altioris ingenij, respicere se hoc genus prodigij, acclamat viæ suæ comitibus nequaquam vltra iam se progredi. Necesse est, inquit, commilitones mei, alia intentione, aliaque via incedere: opportunum video, finem vitiis cum cupiditatibus his imponere, & quo diuinitati placet, toto conatu intendere.

[11] [statuit mundum deserere:] Post hæc proiectis armis militaribus, induitur Dei armatura, & mutata mente ad meliora, meliori via rediit ad propria. Nec mora intercessit; sed statim e vestigio ad S. Theodoricum, de quo ante scripsimus, vt se monachum profiteretur conuolauit. Cui f Eilbertum quemdam, sagacis ingenij virum, obuiam mox venisse contigit, qui Domini g Gerardi Cameracensium Episcopi carne & spiritu germanus extitit, quique quondam eidem beato viro Popponi, ibidem vna cum prædicto seniore suo Theodorico diuertenti notus factus, proque sanctitate ipsius & vita laudabili summopere est adamatus. [ad hoc ab Eilberto amico animatur:] Nam, & ipse pridem a seculi actibus nudus euasit, ibidemque sub monachali tunica se laicum mutauit, tamque officio quam nomine monachus iam diu esse didicit. Hic venerabili viro Popponi & ipse nihilominus venerabilis obuius, vt diximus, venit, atque psalterium; quod sibi plurimum vsitatum erat, iam in septuagesimum nonum Psalmum percurrerat, manusque sancti Spiritus gratia cor tactus in ipsum mittit, ac versum in prædicto Psalmo antepenultimum, sic se habentem adiecit: Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, & super filium hominis, quem confirmasti tibi. Sed quia non facile ei, ex diuturna ab inuicem absentia, vt eum agnosceret suppetebat, quem tamen olim mente & corpore plane cognoscebat, primum ab eo quis esset, vel ad quid venisset, didicit, ac deinde reliquum Psalmi subintulit, Et non discedimus, inquiens, a te; viuificabis nos, & cætera in ordine sese habentia. [Psal. 79. 18., Psal. 79. 19.]

[12] Tunc laudabilibus ipsius congaudens votis, totisque in ipsum animi intendens medullis; Vere, inquit, Frater, te Deus ad quod venisti misit, qui te totum hoc pietatis suæ oraculo inuisit. Et super prædicti versus expositione ipsum satis edocens, animæquioremque exinde pro voto monastico, quod quæ rebat efficiens, caussas voti ipsius. Abbati ceterisque Fratribus intimauit, & quod vere eum Deus ad hoc misisset, indiciis euidentibus perorauit. Quid igitur? [fit monacbus:] petenti ei Abbas vna cum Fratribus ingressum annuit, & per singula, vt monastica docet norma, probatum sine macula inuenit. Deinde, vt paruulum Iesus, innocentia plenum & mansuetudine in medium statuit, monasticique vigoris habitum imposuit. [Matth. 18.] Vere enim eum paruulum quodammodo dixerim, quem sine dolo ex gestorum ipsius attestatione senserim: qui licet ætate & sapientia indies fuerit prouectus, malitia tamen, vt ait Apostolus, paruulus fuit. [I. Cor. 14. 20.] Et vt eum vere prioribus ante Legem & sub Lege comparem Patribus, de terra & de cognatione sua cum Abraham, Deo inspirante & iubente, transiuit; & cum Elia & Ioanne a mundi illecebris solitarius esse quæsiuit: quem, secundum Psalmistam, [Psal. 30. 21.] Deus in abscondito faciei suæ a perturbatione hominum abscondit, & ad hoc totum Spiritu sancto inspirauit, vt omnibus sui iuris relictis, mundo euaderet nudus, pro his in terra Sanctorum duplicia possessurus, & ex promissione Euangelica centuplum, cum vita quæ finem nescit, [instruitur ab eodem Eilberto.] habiturus. [Matth. 19. 29.] Cœpit interim a prædicto Eilberto, Marriliacēsium postea Abbate, litteris strenue erudiri, & in omnibus, quæ monasticæ institutionis sunt, ad plenum informari: ita vt in breui cunctis, quæ scientiæ expedierant, percursis, fastigium monasticæ attingeret perfectionis. Neque mirum, si Spiritu sancto, vt vere credimus, donante id valuit, qui omnes ad discendum moras semper dehabuit.

[Annotata]

a Hic est Balduinus Bellobarbus dictus nostratibus historicis, vel Barbatus, vel Honestæ-barbæ, a barba prolixa, colore subnigro venusta, Flandriæ. Comes. obiit anno 1036. cum imperasset annis fere 46. Marchisus siue Marchio appelatus, vt alij Flandriæ Comites, quia Flandria marca erat, siue limes regni Francici.

b MS. Paderb. Flandrarumque, & fortassis rectius.

c De Sithiu agemus 5. Septemb. ad Vitam S. Bertini. Consule interim Malbranci nostri Morinensia.

d MS. Pader præter consuetudinem nuptiarum.

e Idem MS. copia.

f Sur. Gilbertum vocat, Baldricus lib. 2. chronici cap. 3. Elbertum, Coluenerius Helbertum De eo agetur ad Vitam S. Forannani 30. April in Originibus VValciodorensibus.

g Deo eo fuse agit Baldricus. Vir fuit sanctus, obiitq; 14. Martij 1048. vel 1049.

CAPVT IV.
Leprosi miraculosa curatio.

[13] Svb sæpe memorato autem piæ recordationis Eilberto, tunc temporis monasterij existente portario, [Fit curator pauperum:] B. Popponi pro excipiendis in xenodochio pauperibus cura ab eiusdem loci Abbate est exhibita, & vt satis fideli domus Dei œconomo siue dispensatori solicitudo commissa. In qua administratione liberalitatē cum hospitalitate tenuit, atque vere cum B. Iob dicere potuit: Foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. [Iob 31. 32.] Et item: [& 17.] Si comedi buccellam meam solus, & non comedit pupillus ex ea. Quadam vero die inter cæteros a se in xenodochium introducendos simul & alendos, [leprosus benigne excipit,] leprosus quidam aduenit, qui pro deformitate sui vix cum aliquibus confortij vestigia vlla inuenit. Quem vir Dei nihil omnino horruit, sed cum reliquis introductum officiositate qua potuit accurauit & aluit; postremo vero nocturnis iam tenebris irrumpentibus penes se detinuit. Sed veritus eum nocturnis frigoribus, vtpote vestimentis indigum, arctius constringendum, primum sollicitatur in se, quid super hoc esset agendum; deinde vero ex humilitatis consulto viam, qua pauperi misereretur, inuenit. Nam coopertorio, [& coopertorio suo noctu tectum] quo ipsemet in stratis recumbens vti solebat, pauperem simul & leprosum, nihil pro deformitate ipsius refugiens, vt alter Martinus, tegebat. Sed & hæc humilitas compassioni permixta non inanis aut irrita in conspectu Dei habita est: [miraculose sanat:] quia eam salus in leproso, & magnificentia in beato viro secura est. Vestimento certe illo præfatus leprosus coopertus, primum sudoris guttas emisit, & euestigio omni lepra fugata, sanitas eum repentina inuasit; atque mane sancto viro ad eum venienti sanus apparuit; proque duplici pietatis bono sibi præstito gratiarum vota reddidit. Qui venerabili viro stuporem & timorem iniecit; stuporem videlicet, quod vestimento suo salutem in paupere Deus fecit; timorem, ne pro hoc facto ipse palam fieret, & ad ruinam sui fauor eum popularis pasceret. Precibus tamen admissis, vt sine publicatione sui discederet, hortatur; Deoque, non sibi, pro hoc facto gratias ageret, humiliter precatur. Postmodum vero eodem in stratis suis coopertorio vsus est, neque ob id, quod leprosum eo operuerat, ipse tegi dedignatus est. [eodem dein coopertorio vtitur:]

[14] Sed præscriptum virum Dei Eilbertum res gesta non latuit, se tamen scire ad tempus dissimulauit, eumque pro vestimento ipsius pauperi simul & leproso præstito conuenit; cur suum, & non aliud præstiterit, dissimulando, vt diximus, redarguit. Ille vero humi prostratus, [id latere cupit.] ab eo pro re gesta secreti caussas implorauit, sacramentisque maximis ne se publicaret exorauit; imitans certe Dominum, qui pro humilitate & compassione leprosum, quem lex tangere vetuerat, tetigit & mundauit, cui ipse tamen pro eiusdem facti manifestatione interdixit. [Matth. 8. 3.] Ecce quantum humilitas beati viri meruit, quæ prius in vestimentis, quam in ipso, palam fieri habuit. Neque enim non credendum, quantum in se remedij habeat, qui in vestimentis suis tantum meritis exigentibus valeat. Proinde nemo Deum in Sanctorum suorum vestimentis salutem efficere posse dubitet, quem ex vestimentorum suorum fimbris mulierem sanguinis profluuio laborantem sanasse liquido patet. [Matth. 9. v. 21. & 22.] Hoc autem factum, qui a prædicto Eilberto coram didicerant, mihi scribenti (Deum testor) intimauerant, ne cui hoc temporibus nostris fieri incredibile videatur, quod laudabilium personarum testimonio per B. Popponem factum fuisse probatur.

[15] [Mittitur Virdunū] Subsequenti namque tempore sanctæ recordationis virum Abbatem Richardum ad Sanctum contigit Theodoricum venisse, atque piam viri Dei conuersationem sibi prolatam innotuisse. Qui in eum dilectionis suæ oculos mox conuertit, & vt facile amborum meritis sibi respondentibus fieri innotuit, totus in eum sancti Spiritus igne agente exarsit. Vnde & eum secum abducere voluit, atque pro hoc totius consilij viribus incubuit. Et primum viri Dei animum super hac re inquisiuit; deinde vero apud Abbatem ipsius preces admisit. Quas quidem diu multumque idem Abbas humiliter refugiens abnuit; postremo tamen ipsis defatigatus, assensum licet inuitus præbuit. Ex cuius consensu definito, vir Dei corpore, non mente, inde discessit, atque Virdunum cum prædicto venerabili Richardo Abbate ire perrexit. Vbi ante omnia, & ad omnia, ab eodem Abbate pro obedientia seu patientia ipsius comprobanda est exhibitus, & in omnibus obediens, fidelis, patiens, ex seruitutis penso inuentus, interimque inter ceteros adoptionis suæ a filios, dilectione apprime est habitus; ita vt sublimiori, quam fuerat, loco eum promoueret, tum quædam ex primis suarum rerum negotiis administrare iuberet. Quæ quidem tam honeste, quam strenue erogauit, & in dies melioribus semper auspiciis amplius augmentauit.

[Annotatum]

a Ms. Pad. filios dilectionis.

CAPVT V.
B. Adelvviuæ matris religiosa vita.

[16] [Matrem ad vitam cœnobiticā inducit,] Interea matrem suam, de qua nihilominus prælibauimus, marito iamdiu, non virtutibus, viduatam reuisit: & vt eam seculo secum abstraheret, cogitatus sui consilia primum præmisit. Sed quia ipsa, vt erat in cunctis virtutum consiliis tantum semper assentanea, quantum in singulis sine cessatione idonea; filium suum super persuasione tam amabili laudauit, & ad cœnobialis vitæ callem cum eo migrauit, omnibus sui iuris, tam liberis quam mancipiis, hæreditariique cespitis redditibus posthabitis. Quam quique liberorum simul & seruorum, sicut vnicæ matris ac dominæ solatio destituti, vsque adeo clamoribus lamentisque inconsolabilibus sunt prosecuti, [frustra obnitentibus aliis:] vt etiam plerique ipsorum medios pene se, Scaldem fluuium transuadere simulantes, humectarent, si quo forte pacto eam compassione compunctam ad se reuocarent. Sed quia nemo mittens manum in aratrum, & aspiciens retro, aptus est regno Dei, ex similibus & ipsa viam ad Deum, quam filio ducente sibi sensit aperiri, non vt vxor Loth obtutibus retro deflexis, cœpit experiri: Deo tamen eos, quibus timuit, rata fide commisit: ac deinde cum filio suo desiderij sui habenas in incepto itinere laxauit. [Luc. 9. 62.]

[17] Quæ in Elnone a monasterio, ad Sanctum scilicet Amandum, [cælesti visione animatur in proposito:] vna cum filio suo perducta, ibidem desiderij sui ex cælestis visionis oraculo securitatem est adepta. Nam ante B. b Cyrici c lipsanas eadem in vigiliis precibusque pernoctante, atque post paullulum ex diutina sui defatigatione semiuigilante, quia eam superna respexerit exauditio, huiusmodi ad se diuinitus perlatapatefecit visio. Noua rerum certe facie quamplures Christi Sacerdotes in consistoriis dealbatos vidit, quos in modum coronæ diuina ostensio altrinsecus positos spectaculo sibi dedit: inter quos etiam B. Amandus, vtpote eiusdē loci primus, præ ceteris promotius honestiusque residere videbatur, atque ad sententiam ipsius, sicut eum eo loci tunc decebat, omnium intuitus suspendebatur. Sed & B. Cyricum serico gemmisque totum videbat nituisse, elegantisque pueri vultus imitatum fuisse, tum cum singulis Sacerdotum sermonem conseruisse, proque se ibidem in medio prostrata preces fudisse. Cui S. Amandus vna cum pari considentium sibi consensu, Eia, inquit, bonæ indolis puer, tuum est pietatis dextram cum precibus etiam huic viduæ porrigere, quæ ante sacrosanctas lipsanas tui continuas non desistit preces admittere. Qua auctoritate venerabilem puerum Cyricum certiorem factum, ad se appropinquasse, totamque se quasi de terra, vbi iacuerat prostrata, vidit leuasse. Atque huiusmodi visio hic finem sui habuit; ipsaque B. Popponis mater mox expergefacta, ad se rediit.

[18] Quæ hanc quidem visionem filio retulit, cum quo etiam ipsa super eadem visionis fide animæquior facta, [Virduni monacha, post reclusa, sancte viuit:] Virdunum se contulit, veloque piæ conuersationis ex consilio beati viri sibi imposito, iustitia & moribus iam cœnobialis vitæ arrisit proposito. In quo cum erga humani generis hostem iam diu virtute sua multimoda bellum conserente didicisset contendere, & velut contra vitiorum torrentem brachia tendere, apud d S. Vitonum succedente etiam tempore solitaria esse cœpit; ibique reclusa, cursum vitæ, diabolo cum virium suarum copiis triumphato, in pace peregit. Neque enim dubium erit, hanc post conuersionem apud Deum efficiendi quæ poposcerit locum inuenisse, quam eo ante conuersionis suȩ tempus præstitit valuisse, vt lucernam extinctam precibus, & non manibus reaccenderet: [miraculis clara.] tum etiam id miraculi esset indicio, eam similia posse, si occasionis ratio exposceret. Hæ super conuersione & vita matris beati viri dicta sufficiant. Quæ de ipso sunt, me interim ex relatione Maiorum desiderantes scriptorem inueniant.

[Annotata]

a Celeberrimum etiamnum inter Tornacum & Valentianas cœnobium S. Amandi, ab Elnone riuo Elnonense olim dictum. De eo plura ad Vitam S. Amandi 6. Febru.

b Corpus S. Cyrici, siue Quirici, isthuc quando allatum sit, dicemus ad diem eius natalem 16. Iunij. Asseruatur id perquam religiose, & nos coram illud venerati sumus.

c [Lipsanæ] Ea vox genere feminino etiam alibi vsurpata. Victor Vticen. lib. 3. Humatæ sunt igitur cum hymnis solennibus lipsanæ beatæ Sanctorum in monasterio Biguæ .

d S. Vitonus, Gallice S. Venne, Episcopus Virdunensis, colitur 9. Nouembris. Est in ea vrbe monasterium sub illius nomine, Ordinis Benedictini. Menardus lib. 2. Obseruat. hoc & aliis exemplis docet, olim consuetudinem fuisse, vt iuxta cœnobia virorum Ord. S. Benedicti essent quædam cellulæ, quas clusas seu inclusoria nominabant; in quibus sanctimoniales aliquæ feminæ includerentur, arctiori studio virtutem exercitaturæ. Qua de consuetudine aliquid dictum 7. Ianu. in Vita Ludouici Blosij cap. 1. num. 6.

CAPVT VI.
Monasterij S. Vedasti possessiones a Poppone strenue curatæ.

[19] [Poppo Atrebatum migrat:] Ex hinc sæpememoratum Abbatem Richardum Balduinus Marchisus apud a S. Vedastum, b Folrado a regimine deiecto subrogauit, quia animum eius ad hoc consilij tam eiusdem viri sanctitas, quam Principum regni sui collatio suasit. Auctoritate vero præfati Principis idem c Richardus Abbas administrationem operis sibi iniuncti suscepit, virumque Dei Popponem, quia se rerum gerendarum plurimum occasio tenuit, [fit Præpositus:] secundum sibi eo loci præfecit. Et non tantum sui, sed etiam omnium Fratrum consensu fauente id effecerat. Quippequorum mens venerabilis viri Popponis virtutū conscia iam fuerat, & in eum amoris sui intuitum caritate non ficta conuerterat. Venerabiles præterea inter eos extitere viri, [probatissimis monachis carus:] quorum dilectione singulari præ ceteris amplius B. Poppo habuit potari, Dominus scilicet d Fredericus, qui e Gozelonem Ducem carne germanum habens, venerandum Abbatem Richardum ibidem comitatus fuerat: f Luduinus quoque, qui se laicum eo loci sub monachali proposito mutauerat, succedenti vero tempore, fauore præfati Abbatis Richardi poscente, sibi in regimine successerat. Et quomodo anima Ionathæ animæ Dauid colligata fuit, ita & affectus horum piæ dilectionis vinculis adinuicem colligari habuit. [1. Reg. 18. 1.] Vnde & eum a sæpememorato Abbate Richardo secundum prȩfici contigit, quem tam laudabilium virorum vna cum cunctis ipsius loci Fratribus dilectio attigit.

[20] [bona monasterij a secularibus vindicat:] Sed in administrandis eiusdem loci necessariis magna tunc extitit difficultas, vtpote vbi plurima ex parte stipendiorum monasterij dehabebatur facultas, militesque præfati loci res pro beneficio possidebant ipsis indultas. Vnde & eadem caussa B. Popponi, licet pro viribus honeste agenti, mœrorem primo iniecit; qui prudenti, quo plurimum valuit, consilio a se mox discessit. Nam annuente prædicto Marchiso, res monasterij a militibus callide prudenterque repetiuit, atque vt eiusdem loci Fratribus permanerent, publicis archiuis ratum stabiliuit. Pro quo etiam insidiarum fomitem ab eisdem militibus sibi comparauit, tantamque inimicitiarum vim apud eos, a quibus res iniuste possessas abstraxerat, subintrauit, vt viarum septa circumquaque occuparent, tum etiam ad perimendum ipsum insidias aptarent. [Psal. 62. 10.] Sed, vt scriptum est, in vanum quæsierunt animam meam: [eorum insidias mirabiliter euadit:] quia per arma iustitiæ a dextris & a sinistris vallatus, omnes iniquæ coniurationis rupit conatus, mediusque per ipsos incedens, & fraudum copiam elisit, & periculum Deo ducente euasit. Ille nimirum, qui per medium Pharisæorum transiens, oculos eorumdem a notitia sui clausit, atque passurus nominis sui catena retro eos prostratos ligauit, ad suspendendum etiam serui sui periculum, omnem insidiantium sibi ab eo deflexit intuitum. [Luc. 4. 30., Ioan. 18. 6.]

[21] [Ad S. Henricum Imper. proficiscitur:] Erat interea viro Dei iter ad g Henricum tam pium quam magnum Romani potentatus Imperatorem, primum post Ottonem iuniorem ex Princium regni consulto successorem. Nam & ad h Batuam, e vicino Rheno flumini adiacentem, applicuit, vbi quædam S. Vedasto redituum suorum possessio fuit, quam etiam ex administratione Præpositræ suæ vsui Fratrum præuidere habuit. Ibi certe quidam consanguinitate atque familiaritate beato viro notus, mansionem sibi habuerat, cui summa cum affluentia liberalitas famam cum rebus pepererat, quique maxime beato viro, dum res poscebat, officiosum se præbuit. Nam præcognito aduentu ad se viri Dei, quæque suis, vt venturum decebat hospitem, mandat apparari, tum in capturam piscium retia studiose laxari. Sed circa id operis diu instantes, laboris difficultas elusit, vacuosque ad dominum a littore remisit. Omni vero capiendorum piscium spe sublata, [ab amico excipitur, piscibus nō sine specie miraculi captis:] sanctitas B. Popponis, memorato illustri viro iamdudum cognita, mox ipsi licet absens sua inspirauit consilia. Nam eo pacto idem paterfamilias iterum eadem mitti mandat retia, vt si B. Popponi sanctitatis vlla cum Deo esset gratia, votum sui in capiendis piscibus subita sequeretur efficacia. Quid igitur? Laxantur ergo retia in capturam, non minus piscium retibus Petri habitura. Nam tantam piscium multitudinem mox collegerūt, quantam ante capturam nullatenus futuram sperauerūt, vt in argumentū & fidē sanctitatis beati viri, nec numero nec modo sui possent æstimari. Et ecce B. Popponi apud illustrem, quem prȩlibauimus, virum diuertenti, quantum apud Deum ipse meruerit per præ fatum virum, indicio claruit patenti. Et primum a captura piscium suos edocuit frustratos fuisse, deinde vero in nomine ipsius retia misisse, sicque tantos vt sibi præ oculis tunc fuerant, cepisse.

[22] [ab Imperatore quæ vult impetrat:] Pro collato ergo sibi diuinæ pietatis beneficio, cōditori rerum gratias egit, reliquumque itineris, quod ad Imperatorem, vt diximus, sibi fuit, post alternam cum amico suo veræ dilectionis communionem, peregit. Ab illo vero tam magnificentia quam honorificentia regia est susceptus, vtpote qui primum amicitæ locum inter ceteros iam apud eum fuerat adeptus: cuius etiam sanctitas humilitatem mansuetudinemque præfati Imperatoris in amorem sui ita accenderat, vt etiam reuerentia dictante magis parere, quasi ad iussa ab eo visus fuerit, quam rogata ab alio implere voluerit.

[23] Contigit etiam ludis histrionum Imperiales tunc fores occupari, atque eo spectaculi genere Regem cum suis delectari. [eum a periculosis spectaculis reuocat.] Vrsis etiam nudus quidam vir membra melle perunctus exhibetur, a quo etiam plurimum pro periculo suimet timetur, ne forte ab iisdem vrsis ad ossa sui, melle consumpto, perueniretur. Porro Rex eiusdem spectaculi adeo amore in oculis suis captus tenetur, atque male prouidus pro periculo viri parum veretur. Vnde super tam iniqua in Christianum illusione, Regem B. Poppo redarguit, eumque ab hoc spectaculo suis cum Optimatibus mox compescuit: tum etiam a periculo vrsorum virum liberauit, & ne id vltra fieret, arguendo & obsecrando sententiam dictauit. Henricus vero Imperator tam obsecrationi quam correptioni ipsius humiliter paruit, & quem honorifice ad se venientem susceperat, honorifice etiam a se regredientem dimisit. Qui iter quo venerat Atrebatum vsque rediit, sanctæque recordationis Abbatem Richardum super Imperiali in se humanitate satis edocuit.i

[Annotata]

a De Nobiliacensi S. Vedasti in Atrebatium vrbe, vere nobilissimo, cœnobio, ad Vitam S. Vedasti 6. Febru. agemus.

b De Folradi, siue Fulradi, impiissimi hominis sceleribus, excommunicatione, eiectione, infelici morte, agit Baldricus in Chronico li. 1. cap. 106. & 116.

c Richardus intantum Fratres, vt idem cap. 116. Baldricus scribit, norma disciplinatæ religionis extruxit, & intantum res stipendiarias multiplicare exterius laborauit, vt in nostris viciniis, Deo annuente, nulla Abbatia religione sit præstantior, aut opibus locupletior.

d Huius Frederici præstantis monachi meminit Baldricus lib. 3. cap. 59.

e Aliis Gothilo dicitur, & Gothelo. Fuit Dux Lotharingiæ superioris, siue Mosellanæ.

f Surius Liuinum vocat, Cl. Robertus Leduinum. Eximiis illum laudibus prosequitur VVarinus Episcopus Bellouacensis apud Du Chesne de Domo Montmorencia in probat. pag. 12.

g Hic est, S. Henricus, qui 14. Iul. colitur.

h Batauorum insula Vahali, ac Rheno, qui dein Lecca dicitur, cincta, Belgis nunc de Betuvve vulgo dicitur. Citeriori Vahalis ripæ adiacet Nouiomagum vrbs celebris, quo frequentes diuertisse Franci Germaniq; que Imperatores leguntur.

i MS. Pad. officiositati fuerat.

CAPVT VII.
Probata humilitas. Beloaci præfectura.

[24] [Diuinitus monetur de discessu:] Aliquantis deinde euolutis diebus, in quibus plurimum pro monasterij ipsius elaborauit rebus, quia eodem ex loco iam recedere debuerat, diuinȩ visionis oraculo ante didicerat. Nam a casula, quæ quasi gratuitæ viriditatis elegantiam cernebatur imitari, totū se sicut in agēdis Missarū solemniis vidit ornari, sicque demum inclinato capite coram altari S. Vedasti astitisse, illumque ex sexagesimo septimo Psalmo versiculum, Fratrum sibi respondente conuentu, ter repetere: Benedictus Dominus die quotidie, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. [Psal. 67. 20.] Quem postquam, vt diximus, ter repetiuit, oratorium euestigio exiuit: atque hic visio huiusmodi finem sui dedit. Neque enim hoc otiosum aut abs re fuit, quod hoc vestis sacerdotalis virore beati viri discessio præoccupari meruit, qui æternæ viriditatis fructum suis in actibus non dehabuit.

[25] [remittitur Virdunū] Non multo vero post effectum sui visio talis inuenit, atque a venerabili Richardo Abbate iussus inde abiit, & ad Virdunum, pristinum conuersionis suæ locum, rediit, Vbi pro comprobanda, post summam Præposituræ administrationem, ipsius patientia, [exercetur in humilibus:] omnis infimarum rerum monasterij, ab Abbate ei iniungitur obedientia; ne pro sui dudum præ ceteris promotione, spiritu elationis forte exagitaretur, sicque a pristinis virtutum suarum gradibus deiiceretur. Sed memor illius, quod dicitur: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, & humilitatem in promotioribus monasterij rebus sibi collatis tenuit, eamdemque in infimis, & in quibus quasi quidam iniuriæ locus videbatur esse, non perdidit; quia nec in prosperis inflari, nec in aduersis nouerat deiici. [Eccli. 3. 20.] Geminas proinde opere recoluit sententias, quibus dicitur: Ascendet fœtor eius, qui magnificat opera sua: &, Doctrina viri per patientiam noscitur: quia vnam earum ex humilitate timebat, alteram vero ex patienta appetebat. [Ioël. 2. 20., Prou. 19. 11.]

[26] Et quia omne subiectionis onus humilitate & patientia præueniebat, atque pro superanda ipsius obediētia nihil laboris sufficere Abbas videbat, eum proximo a se loco non inconsulte promouebat, [constituitur Præpositus:] tum etiam in administrandis primis monasterialium rerum caussis secundum stare iubebat: Abbatiam insuper S. Mauritij Wasloi dictam, cum omnibus eiusdem loci appendiciis ei deligauit, vtque eo in agendis, quæ oportuerant, desudaret eum admonere curauit. Qua suscepta, quia eam, quam situs loci iucunditate sui commendabilem dedit, in officinis monasteriique breuissimis claustris vilescere iuenit; [præficitur VVasloi cœnobio, id reædificat:] funditus monasterium cum adiacentibus illi receptaculis euersum, maiori quam fuerat elegantia reædificauit, atque pristino nomine mutato, ex honestate sui Beloacum denominari dictauit. Atque eo quidem vocabulo iam ad præsens circumquaque est promulgatum nec illo, euolutis ad nos vsque diebus, constat esse priuatum.

[27] [Argentinam proficiscitur:] Henrico interea, quem præscripsimus, Imperatore apud Argentinam ciuitatem super regni statu agente, proque hoc consiliis Optimatum suorū priuatim & publice incumbente, & hunc beatū virum iter ad ipsum quadam contigit occasione denuo habuisse, sicque ad b Elisgaugium vna cum suis applicuisse. Cumque quodam in loco, quem grata commendabat amœnitas, pro sumendis cibis diuertisset, iamque cibis coram positis resedisset; ecce lupum, humanum tunc sitientem sanguinem, [quemdam a lupo præfocatum restituit incolumē.] e siluarum latebris impetum vidit dedisse, atque pastorem, e regione greges pascentem, violenter per colli nuda arripuisse, atque ad loca, nequitiæ suæ desideriis opportuna, per abrupta locorum traxisse. Spiritu ergo tam stuporis quam mœroris vir Domini corde tactus, & vt semper visceribus misericordiarum totus fuerat plenus, Ecce, inquit, o Deus, hominem, quem ad imaginem & similitudinem tuam fecisti, lupis prædam esse siuisti. Proinde suos, vt misero iam pene absumpto open tandem ferrent conuocat, precibusque admissis nomen Domini ipse interim inuocat, protestans lupum prædam illam ante esse amissurum, quam se quidquam cibi aut potus gustaturum. Sed quia palustrium locorum prohibente interstitio, non facilis suorum ad ereptionem illius suffocati erat accessio, via in gyrum arrepta, palustria illa loca circumeunt, vbi ex vestigiis effluentis sanguinis, hominem nulla vitæ indicia in se dantem inueniunt, nec vspiam locorum lupum perspiciunt. Mox omni spe super vita ipsius dehabita, equo impositum in beati viri adducunt præsentiam. Qui de Dei misericordia nihil pro eodem diffisus penes se ipsum collocat, Deumque pro sospitate ipsius tacito mentis nutu inuocat. Benedictionis suæ eum remedio interim fouet, paullatimque eum exinde mouet: deinde surgendi vires ex sanctificatione tam manuum suarum, quam precum obtinet, ita vt cum viro Dei cibum vna caperet, tum vlterius de vita sui iam præsumeret. Nullique dubium, ipsum ex precibus sancti viri ad vitam seruatum, ex cuius benedictione, mensæ que communione, hi qui adfuere videre curatum. Postquam vero conualuit, ex cicatricum suarum spectaculo eos, qui eum viderant, permouit: a quorum etiam fide nos idipsum didicimus, posterisque in argumentum sanctitatis ipsius reliquimus.

[Annotata]

a Ms. Pad. Casucula.

b Elisgaugium regio est Ello, siue Illo, aut Alsa flumine irrigua. sic supra Listrogaugium. Saussaius iter prius ad Batauorum insulam, & hoc Argentinense confudit; scribit enim: Tum ad Henricum II. Romanorum Imperatorem destinatus pro necessitatibus monasterij, spectaculis illicitis incumbentem libere redarguit. Opilionem in reditu a lupo præfocatum vitæ restituit.

CAPVT VIII.
Præfectura Stabulensis, & S. Maximini. aduersarij puniti.

[28] Contigit interea Stabulensis cœnobij Abbatem Bertrannum debita morti dedisse, [Creatur Abbas Stabulensis:] atque alteri succedendi sibi locum reliquisse. Vnde & Henrico Imperatori B. Popponem subrogare animo insedit: quod vt fieret, Richardum Abbatem tunc secum in consiliis agentem humiliter conuenit, cui tamen omnino sui consilia animi non patefecit, quia Popponem sibi ab eo tantum dari postulauit; sed qua ratione eum postularet, iudicare noluit. Venerabili autem Richardo Abbate Imperiali primum petitioni diu multumque renitente, occasionesque plures, ob quas se tali viro carere non posse dicebat, exponente; S. a Heribertum Agrippinæ Coloniæ Episcopum, præfatus Imperator euocauit, eoque sibi adiuncto, apud præscriptum Abbatem preces adhuc admittere curauit: postremo vero obedientiæ sententiam ex regia auctoritate in eum dictauit. Quam ne spreuisse videretur, subiectione, non voluntate, suscepit, & vt ei B. Poppo in manus cederet, licet inuitus annuit. Cui Stabulensis regiminis pedum mox porrexit, vtque Popponi pro successionis indicio deferret, indixit, adiuncto sibi ad id negotium b Walbodone Leodiensium Episcopo, sanctitate & fide ad quæcumque strenue & pie peragenda illustrissimo. Qui ex dicto regio sibi iussa pergunt implere, memoratumque Dei virum Popponem apud S. Remaclum in regimine promouere.

[29] Qui promotus, quibusdam eo loci, quorum moribus conuenire non poterat, [patitur graues persecutiones,] displicere bene agendo cœpit. Vnde tam ipsi, quam eis qui secum eo venerant Fratribus, inimicitiarum vis tanta accreuit, & tum manifestis odiis, insidiisque interdum clandestinis, ira laicorum ad hoc coniuratorum desæuiit, vt quadam die monasterij claustra ab eis impetu dato irrumperentur, euaginatisque gladiis, [monachis miraculose seruatis,] Christi greges per Dominica septa persequerentur. Sed (mirum dictu!) qui gladiis in se vibratis cædi videbantur, ictibus non humano sed diuino clypeo elusis, non lædebantur: sicut & ille a Moyse rubus ardere videbatur, qui tamen vstionis molestia nulla lædebatur. [Exod. 3. 2.]

[30] Tanti vero fama mali vbi beato viro Popponi, c Malmundarij tunc demoranti, in aures percrebuit, spiritum contritionis & mœroris pro tam execrabili rerum facie induit; præsertim cum ex nuntiantibus sibi plures suorum acceperit occubuisse, atque exinde his qui superstites fuerant, metum de reliquo accreuisse. Duo prȩterea secum militiæ secularis fuere viri, a quibus etiam quod factum fuerat, contigit sciri, quorum vnus Adalbertus alterque Boso vocabula sunt sortiti. Qui summa cum velocitate eo, [inuasoribus pulsis, ac paullo post mortuis:] vbi in tirones Christi phalanx illa grassata fuerat, ire pergunt: Deique, non sua, administrante virtute, omnem illam multitudinem soli expellunt, capiunt, & sternunt: atque omnis pro voto res illis prouenit, in quorum manibus, beati viri id impetrantibus meritis, ille pugnauit, qui non saluat in millibus, aut curruum & armorum potentatibus, sed in vno mille, inque duobus decem valet fugare millia. Diuina deinde actum est animaduersione, vt nullus, emenso iam anno, superstes ex illa iniquorum fuisset coniuratione. Sicque omnis erga virum Dei confusio in gratiam rediit, amorque omnium pari in eum consensu prodiit.

[31] Biennium iam effluxerat, d Hierichonique Treuirensium Abbati apud S. Maximinum, [fit Abbas S. Maximini:] præfato iubente Imperatore, successit: vbi in eum similis, imo grauior, quorumdam cum insidiandi copiis inuidia processit, eorum videlicet, quos a monasticis regularibusque obseruationibus via abruptim deflexit. Cumque sibi sub eo illicita iam non licere, & assueta locum penes se non posse habere conspexissent, de eius morte plura machinantur, [æmulorum incantationibus] & quod palam non poterant, quibusdam præstigiarum suarum insidiis operantur. Ad quod (nefas dictu!) sacrosancta Missarum solemnia violando, suis occupant diuinationibus, & quas preces credebant, in immunditia & sanguine manuum suarum execrandis admiscent incantationibus, ponentes, secundum illud Prophetæ, tenebras lucem, & lucem tenebras. Neque hoc eis ad fomitem malorum suorum tantum sufficeret; sed apponentes adhuc peccare, peccatum super peccatum adiicere, tamque execrabili quam inuida eousque perducuntur exagitatone, vt in apponendis beato viro cibis & potibus venenorum suorum vterentur admixtione. [Isa. 5. 20.] [& veneno non læditur:] Sed inuidia diaboli, per quam mors primum subintroiuit in mundum, nulla morte per nequitiæ suæ ministros Dei læsit ministrum: licet per iniquorum manus dæmon beato viro sæpius porrexerit, ipseque toties gustare non refugerit. Ille enim, in cuius oculis hic B. Poppo obturauit aures suas ne audiret sanguinem, & clausit oculos suos ne videret malum, istius etiam a veneni læsione clausit viscera, vt in extinguenda domui suæ lucerna omnis iniquorum frustraretur industria.

[32] Nec ad hoc scelus coniuratis pro seruo suo Dei vindicta defuit: quorum nec vnus eo anno, [ij intra annū omnes moriuntur.] velut grege in vnum mortis locum facto, superfuit: vt profecto constaret, in viscera eorum per os beati viri venena illa transisse, atque argumentum malitiæ suæ ceteris ex hoc reliquisse. Quibus tamen, ad inferendam mortem, venenum quidem temporale defuit, sed in conspectu æterni Iudicis, malitiæ suæ venenum ad interitum ipsis fuit. Vnde etiam hi qui sanioris consilij occasione superstites fuerant, timorem cum amore in eum admiserant: sicque a sanctitate sui intime a subiectis amari, & ex nuperrima in insidiantes sibi Dei vindicta cœpit timeri. Sed & ipse dilectionis non fictæ seruato tenore, cœpit magis prodesse quam præesse, ita vt in omni patientia & doctrina quosque foueret: postremo vero plures illorum in Pastores Ecclesiarum Dei promoueret.

[33] Aliquanti interea temporis diebus emensis, ægritudinibus cœpit fatigari immensis: [Ægrotat S. Poppo.] vnde & eum in lecto reclinasse, atque pro vita sua diffidentiam cum mœrore suis contigit incurrisse. Mire enim, vt diximus, intima in eum cunctorum suspirabat dilectio: ideoque eos de ipso, pro cuius amissione sibi timebant, intolerabilis habuit afflictio. Inter quos quidam Ernestus, ex laico vere tam nomine quam officio monachus olim factus, cum ceteris, [pro eo orā ti cuidam,] imo præ ceteris, pro ægritudine beati viri dolore cordis intrinsecus tunc tactus, nocturnis vigiliis precibusque, quibus plurimum ex solito insudare pergebat, tunc pro eadem etiam sancti viri ægritudine forte detergenda, plus solito incumbebat. Et primum, coram Domino, quod tantum talemque ab ipso meruerit Patrem, laudes dicebat; dehinc mœroris timorisque sui stimulos coram ipso ponebat, quibus talem in detrimentum gregis Dominici amittere timebat, omnemque spem recuperandi similem dehabebat.

[34] [cælitus promittitur prorogatio vitæ eius ad 20. annos.] Quo in hac spiritus sui contritione pernoctante, precibusque coram Domino animi sui affectum commendante; vox ad eum diuino certe oraculo perlabitur, quæ pro mœrore ipsius deponendo in hæc verba distinguitur: Popponi, inquit, hæc non ad mortem est infirmitas, cui ad augmentum virtutis suæ in bis denos annos viuendi adhuc superest prolixitas. Cuius quidem vocis oraculum eidem, pro nouitate sui, stuporis iniecit spectaculum, atque omne mœroris ab eo detersit piaculum: ita vt qui prius inter spem & metum pro amissione sibi dilecti Patris spiritualis dubium habebat, iam tanto securior non se eum amissurum fieri inciperet, quanto amittere eum magis anxie ante timebat. [4. Reg. 20.] Mirum enim in modum, qui ter quinos Ezechiæ ægrotanti addidit annos, huic beato viro bis denos etiam superaddidit annos; illi quidem pro his, quas coram se fuderat, lacrymis; isti vero, quia pro eo ille vsus sit lamentis, qui ex eo quod antea Pastorem talem non habuerit, & post amissionem ipsius similem sibi futurum non sperauerit. [Isa. 38.] Et vere vtrorumque sanctitas hoc obtinuit: quia quod hic Ernestus de Patre spirituali audire meruit, ille quidem de se, si pro se rogaret, audire similiter ex merito potuit. Sed quia cum Martino nec mori timuit, nec viuere recusauit; hoc alter pro eo obtinuit; quod ipse, vt diximus, ex merito inuenire potuit. Ex diuino itaque oraculo res effectum inuenit, Beatusque Poppo mox conualescens, in excubiis gregis Domini viginti postea annos impleuit.

[Annotata]

a S. Heriberti Episcopi Colon. vitam dabimus 16. Martij.

b VValbodonis laudatissimi Antistitis vitam dabimus 21. Aprilis. Hæc sub annum 1019. gesta videntur, cum anno sequenti decesserit VValbodo.

c Malmundarium vicinum Stabuleto cœnobium, ab eodem conditum S. Remaclo, dictumq; quasi a malo mundatum, quia locus antea dæmonum cultu ac deinde infestationibus infamis fuerat, vt in vita S. Remacli dicetur.

d Harichonem vocat Bravverus Annal. Treuir lib. 11. traditq; Hierosolymam religionis caussa proficiscentem, apud Myrream Lyciæ Metropolim anno 1024. decessisse. sed paullo ante id videtur contigisse, biennio nempe postquam Stabuleti Abbas factus erat Poppo.

CAPVT IX.
Declinato episcopatu, monasteria reformata.

[35] Accidit interea, a Henricum Imperatorem, cuius sæpe iam meminimus, viuendi finem fecisse; Conradumque, tam nobilitate quam armis egregie commendabilem, regno successisse. Sed quia quæ numquam dehabetur sitis habendi, [S. Poppo Principes Imperij dissidentes reconciliat,] tunc amplius inter Principes regni dissidiorum occasionē ingessit; B. Poppo, vere Euangelicæ pacis filius, Dei virtute comitatus, illos in pacis redigere gratiam diu multumque laborauit, tandemque desiderij sui satiem inuenit, omnesque in vnum pacis locum sua mediante sanctitate redegit. Sed & ipse animum Regis nuper ordinati, de quo nihil adhuc certum statuerat, prudentia & sanctitate ad amorem sui comparauit, ita vt dilectio ab Henrico in se quondam habita non deperiret, cum similem, imo maiorem, in successore ipsius inueniret. Et quia ante quamplures annos Romani Imperij cum Francis discordia non minima inoleuerat, ipse inter vtrosque pacis gratiam labore & industria sua paratam compleuit; Conradumque atque b Henricum Reges in consensum reuocauit; quorum vnus, id est Conradus, [& Conradum Imp. at Regem Galliæ:] Romanorum siue Orientalium; alter vero, id est Henricus, Occidentalium populis Francorum imperauit. Erat enim ei cum vtrisque par locus inueniendi quæ poposcerat, vtpote qui plurimum amicitia dictante penes eos valuerant: ideoque discordia, quæ inter eos quasi quoddam senium longum duxerat, ipso mediante in nihilum redacta est. Vnde & inuidendi sibi occasionem quibusdam tribuit, quia solus id efficere valuit, quod vt fieret, in multis effectus iam olim pertentatus defecit.

[36] c Argentinæ interea ciuitatis episcopatum, Regis Conradi iussione sibi præscriptum, [Episcopatū ingeniose & humiliter subterfugit:] tam callide quam humiliter declinauit: quia occasionem declinandi Regi dictauit, videlicet se Clerici dicens filium, canonicisque sanctionibus fieri obnoxium, si Pontificij temere præsumpsisset officium. At pro excusationis huius fictione aliquantum tunc Rex erubuit, & quasi synodali prȩscripto conuentus, super hoc ad præsens conticuit. Sed non multo post ab Ermengarde, nobilissimi Principis Godefridi filia, didicit, quoniam B. Poppo non Clerici, vt ipse Regiȩ maiestati finxisset, sed laici ingenuitate & militia egregij filius fuerit. Vnde etiam postea beatum virum euenit conuenisse, & pro excusatione suæ iussionis callide excogitata redarguisse. Sed ille, vt quem Deus humilitate & subiectione totum resperserat, regiam in se obiectionem humiliter detersit, affirmans se ad id negotij minus idoneum existere, qui se in administrandis, quæ ipsi tunc incumbebant, curis Pastoralibus non videbat sufficere.

[37] Cuius humilitas quia ceterarum virtutum eius indicio Regi fuit, totius consilij viribus idem mox Rex eo incubuit, quatenus ipsi eas regni sui abbatias illum administrare iuberet, [varia regit & reformat monasteria:] quas aliquando Pastoribus destitui viderat. Quod & factum est. Nam quascumque rectoribus viduatas aperiri contigit, vt ei mox conferret dilatio nulla prohibuit; licet ipse ab eis pro humilitate aliquantulum delituerit, atque erga iussionem impossibilitatis excusationibus vsus fuerit. Et primo Lintburg d in Vosago situm, [Lintburg reædificat:] quod hæreditaria sorte sibi iam olim in manus venerat, probabilium cum adstipulatione testium beato viro delegauerat, & pro struendo inibi in honore S. Ioannis Euangelistæ cœnobio preces intenderat. Qui ex regalium precum edicto, eumdem locum, ferarum iam tunc cubile, multo cum labore excolens, seruorum Dei conuenticulis habitacula non vilia extruxit, & Christi iugum leue sub monastica institutione ipsis iniecit, tum Ioannem nepotem suum tam illi loco, quam apud S. Maximinum Treuerensibus præfecit.

[38] [variis locis egregios Abbates constituit:] In quamplurimis proinde monastici instituti cœnobiis, a præfato iussus Rege primus successit, rectoresque singulos ingessit: apud Herosfeldiam quidem e Ruodonem, Pathalabornensem postea Antistitem; ad f S. Gallum, versus Alpium iuga, Nortbertum, & in Wirtzenburg g Volmarum, h Epternaco quoque Humbertum, vita & moribus adeo præclarum. In his itaque tam consilij quam impensarum administratione, regiminis statum adstipulauit; tum in singulis omnia, & in omnibus singula, vt oportuit & decuit, ampliauit. Suarum præterea precum obtentu, Heribrandus in i Cella S. Gisleni, Euerhelmus quoque in k Altomonte rector cœpit haberi. Apud l Brunwilarium vero, quod ab Elone Palatij administrante Comitatum suscepit, Euonem, omnibus eiusdem loci habitaculis a fundamento extructis, prȩfecit: atque in m Busendorff, quod largiente sibi Adalberto Comite in manus venerat, similiter sub Conone, quē rectorem illic subrogauerat, monachorum gregem aggregauerat.

[39] Sed & apud Traiectum, quod Frisiam respicit, ab n Adalboldo eiusdem ciuitatis Episcopo, cœnobium S. Pauli regē dum suscepit; ibique o Herigerum tam prodesse quam præesse præcepit. Tum eo humanis rebus exempto, duos in regimine viros vicissim sibi succedere dedit. Non multo post vero memoratus Antistes Adalboldus, hortatu beati viri, [Episcopum Vltraiectē sem ad pietatem instituit.] ad monastica instituta adspirauit, omnemque illi in Pastoralibus Pontificij sui administrationem commendauit: quam tamen ex præscripto B. Popponis iterum recepit, & in ea quoad vixit p sub monastico habitu permansit. In q Willario præterea Theodoricum, & Metis apud r S. Vincentium præfecit Heribertum; in s Walciodoro quoque nihilominus Lābertum: quæ quidem monastici vigoris cœnobia per t Theodoricum Metensium Antistitem diuina sibi indulsit gratia. Apud v S. Eucharium etiam Treuiris Bertulfum in regimine promouendo roborauit, quod sibi gratia regendi Treuirensium Archipræsul x Poppo donauit.

[Annotata]

a Obiit S. Henricus anno 1024. Ergo parachronismus est, cum prius morbus S. Popponis narretur, quo nonnisi triennio post laborauit.

b Id post annum 1033. quo mortuo Roberto patre solus regnare cœpit Henricus; ante vero 1039. quo Conradus decessit, oportet contigisse.

c Anno 1029. id contigisse asserit Bravverus, post Werneri Episcopi mortem.

d At Bravverus an. 1034. Imperator, aduocato ad se Abbate Poppone, ex gentilitio castro Limburgo, quod Nemetes inter & Vangiones situm, basilicam suscitans, eam sanctæ Crucis & D. Ioannis Euangelistæ honori dicandam curauit. Quam ipse Popponi deinde commendans, monasterium simul ex ædificandi pro arbitratu, & monachos eo probatis vitæ legibus institutos deducendi potestatem fecit.

e Rodulphum vocat Bravverus. Celeberrimum apud Hassos cœnobium Herfeldense. at Paderborna, quæ hic Pathalaburna, VVestphaliæ vrbs, ad Paderæ, siue Patheræ, aut Patris, aut, vt aliis placet, Padi fontes.

f De hoc nobilissimo cœnobio, cuius Antistes Princeps est Imperij, ad vitam S. Galli 16. Octob agemus.

g Bravverus, Wolmarum; MS. Paderb. Folmarum.

h Sur. Hasternaco. De hoc cœnobio agit Ioannes Bertelius eiusdem loci Abbas in historia sua Luxemburgensi, & nos ad vitam S. VVillebrordi 7. Nouemb.

i Cella S Gisleni, vulgo nunc Gislenopolis, duabus leucis a Montibus Metropoli Hannoniæ distat. De eo cœnobio plura ad S. Gisleni vitam 9. Octob. & S. Gerardi 3 Octob.

k Altus-mons celebre etiamnum cœnobium a S. Vincentio Madelgario conditum, multis Sanctis habitatum, de quo alibi sæpe, & supra 16. Ianua. ad vitam S. Marcelli Papæ; & infra ad vitam S. Aldegundis 30. Ianu. Porro Euerhelmus hic est qui hanc ipsam vitam scripsit.

l Surius Ellonem vocat. secutus eum Bravverus: Ellonem vero Bruuillerio S. Nicolai apud Agrippinensem Coloniam tum primum assurgenti. Ægidius Gelenius in vita B. Richezæ Erenfredum Comitem Palatinum Rheni cum Mathilde coniuge sua (quem etiam Ezzonem cum Surio vocat, MSS. Elonem) ait circiter an. 1024. condidisse hoc monasterium, obiisse 20. Iunij 1034. Mathildem vero 20. Nouemb. 1024. ambos miraculis claros, vti & eorum filias septem, quarum celeberrima Richeza Regina Poloniæ.

m Bravverus: Sed & ipse Poppo Bosentdorffium in finibus Lotharingiæ peramœno secessu, iuxta Niddam riuum, quem Sarauus absorbet, monasterium ædificauit, & aggregatis in vitæ communionem cœnobitis, Cunonem Abbatem eis præposuit.

n Adalboldus XIX. Vltraiectinus Episcopus fuit: a Siffrido Petri Sanctus appellatur. obiit 27. Nouemb.

o Alius hic est ab Herigero Abbate Lobiensi, qui, vt ex Lobiensi Chronico patet, an 1007. vltimo Octob. obiit, amicus eidem Adelboldo tum adhuc Clerico Leodiensi.

p MS. Paderb. monachili tunica non defecit.

q Bravver. Nuuilario.

r De hoc cœnobio actum 24. Ianu. ad translationem S. Feliciani.

s Situm est VValciodorum in Comitatu Namurcensi. de eo supra 21. Ianuar. ad vitam B. Maccallini, & plenius 30. April. ad vitam S. Forannani. In historia fundationis VValciodorensis, scripta an. 1249. de S. Poppone & Lamberto ista habentur: Post huius (Rodulphi) discessum regali decreto (ob difficultates exortas) Dominus Poppo Abbas Stabulensis, qui eo tempore cum Stabulensi, S. Maximini Ecclesiam, & cum ea quamplures regebat, ad nutum Metensis Episcopi, & hanc VValciodorensem regendam cum ceteris suscepit. Et quia virtutum gratia repletus sine offensa & scrupulo viuere nitebatur, vnicuique Ecclesiæ temporibus assignatis propria distribuit, & adhibitis ad hoc explendum opus gnaris & industriis procuratoribus secum, vnicuique proprium designauit. Moritur tandem, Stabuleti sepultus, habeturque pro Beato, circa annum Domini millesimum quinquagesimum sextum. Popone adhuc viuente a Treuirensi Ecclesia remotus Dominus Lambertus, eiusdem Ecclesiæ Præpositus, ad VValciodorensem adducitur: cui pastoralem Popo baculum porrigens, cum regali magnificentia, & Episcopali auctoritate, ab hoc se priuilegij officio exuit.

t Theodoricus II. Metensis Episcopus, filius Sigefridi Comitis Luxemburgensis, frater S. Cunegundis.

v Nomen id habet a S. Euchario Treuirorum Apostolo, de quo 8. Decemb.

x Obiit Poppo Archiepiscopus 16. Iunij 1047. cum sedisset annos 30. menses 6. male a quibusdam idem qui Poppo Danorum Apostolus existimatus.

CAPVT X.
Asserta illi miraculis auctoritas.

[40] [Redit Stabuletum:] Ioanne igitur, nepote beati viri, ab eodem apud S. Maximinum, vt præfati iam sumus, in regimine iam promoto, ipsoque ab oneris sui pondere paullulum releuato, Stabulaus ire perrexit, vbi se prius in excolendis institutionibus monasticis arctius fixit. Quin in ipso monasterij introitu a quodam Ioanne, nomine non opere monacho, conspectus, conuiciis & blasphemiis ab illo incredibilibus est habitus, ita vt ab ipso magis mortuus eo inferri optaretur, quam viuus tum suis visibus præsentaretur: qui nequitiæ suæ consensum cum blasphemantibus adiungens Pharisæis, (de quibus voce Veritatis dicitur: Si patremfamilias Beelzebub vocauerunt, quanto magis domesticos eius?) non semel os in virum Dei conuiciando laxauit, sed sæpius mortem ipsi optando, [monachus eum calumnians infelici morte punitur:] superbiæ verba reiterauit. [Matth. 10. 25.] Sed quia beati viri mortem cum fastidio videndi eum optauit, ipse mortem sibi non multo post exinde comparauit. Nam, vt ficus illa in Euangelio ex sententia Domini quondam aruit; ita & hic ex vindicta Dei, serui sui iniurias vlciscentis, totus mox arescendo palluit, atque cum ipso blasphemiarum in virum Dei momento, eum mors inopinata inuasit, atque ita ipsum ad vltimum vsque vitæ suæ punctum dolor horrendus præoccupauit, donec morte pessima ipse nihilominus de medio fieret, atque vlterius alios blasphemandi finem faceret. [Marc. 11.]a

[41] [alium inobedientē. ideoq; a dæmone correptum,] Alio quoque tempore post vespertinam synaxim in cella degebat, sermonemque cum aliquantis Fratribus, apud illum tunc similiter agentibus, non abs re trahebat: cum vni eorum, Adalberoni nomine, vt superius ostium occluderet cellæ mandauit, eidemque pro nocturnarum horrore tenebrarum sȩpius refugienti instare non cessauit. Ille vero qui inobedientiæ vitium semel & secundo subiit, tandem compulsus, ad sibi iussa tam tepide quam trepide abiit, atque eo, quo iussus fuerat, solus peruenit. Quem quia viro Dei non mox parere, per inobedientiæ stimulos spiritus malignus suasit, eum euestigio ipse inuasit, ita vt inconditæ vocis stridore quosque vndecumque cieret, tamque subito non sanæ mentis suæ spectaculo eos, qui conuenerant, permoueret. Ligatus ergo, in oratorium adducitur, atque in medio coram disponitur: vbi a Fratribus orationi instantius pro eo insistitur, tum diuinæ incantationis erga spiritum illum pestilentem exorcismus admittitur. Neque enim B. Popponem caussa rerum gestarum latuit, quæ ex prȩdicti Fratris inobedientia ei innotuit. [alapa inflicta liberat.] Qui mox summa cum grauitate ad Fratrem illū non sanæ mentis deuenit, alapamq; tantum, vt alter Benedictus, in faciem illi dedit, spiritumque malignū sine mora eiecit. Nullique dubium sit eum prece non præmissa hoc potuisse, cum, B. Gregorio in Dialogis suis asseuerante, Sanctorū quique signa aliquādo ex prece, aliquādo peragant ex potestate. [Dial. lib. 2. cap. 30.] Et hi quibus secundum Ioannem dedit Deus potestatem filios Dei fieri, quid mirum, si per eos signa ex potestate valeant fieri, qui ex potestate sunt filij Dei? [Ioan. 1. 12.] Nam & Petrus Tabitham orando suscitauit; Ananiam vero & Saphiram increpando in mortem strauit: quia vitam, quam illi ex prece contulit, istis mentientibus ex potestate abstulit. [Act. 9. 40., Act. 5.] His in argumentum huius signi sic se habentibus, cetera, quæ de viro Dei sunt, delectamentum sui præstent legentibus.

[Annotatum]

a MS. Pad. mortis occasio subintrauit.

CAPVT XI.
Stabuleti & Malmundarij restauratio, ornatus.

[42] [Stabuletū & Malmundariū instaurat & ornat:] Interea tam Malmundariensium, quam Stabulensium locorum renouationi operam dedit, in qua affectus sui effectum, Deo opitulante, tandem inuenit. Et apud Malmundarium quidem cryptam, vt facile cernere est, e fundamentis extruxit: Stabulaus vero, qui omnes cum monasterio officinas pro paruitate sui vilescere inuenit, funditus eas euersum ire cœpit, atque in habitaculis amplioris situs extruendis plurimum impensarum admisit. Sed quia his humani generis hostis solito inuidebat, fraudum suarum laqueos adnectebat, si forte virum Dei in cœpto opere præoccuparet; imo per eorum, qui eidem tunc operi insudabant, offensam retardaret. Nam Hubaldo cuidam, cuius ingenio & labore id opus satis processit, [quemdam ex lapsu grauiter collisum, subito sanat:] præcipitium a cancellis ingessit, ita vt toto corpore collideretur, omnisque virium spes, præter solum suspirare, iam in eo non haberetur. Cuius casu vir Dei comperto, tam pro eo, quam pro operis destitutione admodum condoluit: sed tamen in hoc solitas medendi vires ex sanctitate & virtute sui non dehabuit. In sua namque semotius eum transferri atque locari iussit, & ex propriis, sicut eum oportuerat, in cunctis accurari. Proinde ipsemet quiddam cibi & potus sibi illati, benedictione etiam addita, illi dirigit, eumque (mirum dictu!) ad salutem exinde mox erigit. Vnde & diabolicæ fraudis eum subito machinamenta contigit elusisse, omnemque cum collisione memorati Hubaldi mœrorem detersisse: ita vt qui pro vita sua diffidentiam incussit cernentibus, iam suis omnino ad opus pristinum resumptis viribus, iucundum spectaculum, e contrario & gaudium, ingereret cernentibus.

[43] [Stabuletū septennio restaurat:] Iamque opus illud in altum processit, omnemque tam longe quam late locum e regione respexit, atque cooperante septemplici Spiritus sancti gratia, omnis per septennium in illo sui redundauit efficacia. Neque eiusmodi vir Dei sufficere credidit; sed in augmentum decoris, [alia addit ornamenta:] plura ornamentorum pondera addidit. Nam calicem miræ magnitudinis, auro gemmisque egregie condonauit fabrefactum, & in corona auri argentique non modicum expendit apparatum: his quamcomplura per beatum virū dona tum in additamento dedere ornatum. Et vt hæc breuiter in scriptis se habeant, quæcumque in tabula, cappis, palliis, reliquoque ornamento eo loci aut sunt, aut fuerant, consulto & opera B. Popponis illo esse cœperant. [marmoris venas reperit:] Marmoreas proinde columnas ad id similiter opus, diuina vere prouisione, inibi inuenit, vbi nulli vnquam eius natura loci marmor inuenire dedit. Et vere ipso iam olim iaciente fundamentum, incepti quondam operis Deus superædificauit prouentum, vt cum Apostolo littera & spiritu illud dicere posset, quod in eiusdem ore Apostoli spiritu tantum se habet: Secundum gratiam, quæ data est mihi, vt sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superædificat. [1. Cor. 3. v. 10.] Quis, inquam, superædificat, nisi ille, quo non ædificante, in vanum laborat qui ædificat? [Psal. 126. v. 1.]

[44] Tam egregie præterea quam strenue eiusdem. Ecclesiæ administratio proficitur, proque consecratione illius in honore S. Petri Sanctique Remacli, chrismatione ipsius in omne consilium a sancto viro descenditur. Vnde & ad id negotij a Herimannum, Agrippinæ Coloniæ Archipræsulem, b Niconemque Leodiensem euocauit, quibus Episcopos Abbatesque complures eiusdem rei occasio vna sociauit: tum vt honestius hoc commendaretur, Imperialem Henrici Maiestatem inuitauit, cui post Conradum patrem successio iusta Imperium adspirauit. Præfinitus certe dies iam effulsit, [curat ecclesiam solenniter dedicari 7. Iul. 1040.] qui ad eamdem domum Domini consecrandam & chrismandam Nonis Iulij illuxit, vbi non modica cum memoratis viris turba confluxit. Quantos autem impensarum donorumque vsus tam Imperiali præsentiæ, quam reliquis Optimatum ad præsens tunc exhibuerit, quis pro iis scribendo modum dare poterit? Sed & a præfato Henrico sui iuris in Amblauia cespitem, qui in duodecim fere mansos extendebatur, testamentis legalibus ad eiusdem loci vsus adstipulatur: ac deinde eumdem encæniorum diem ex concursu populi vlterius celebrem decreuit. Vnde etiam vsque in præsens, vndecumque a populis ad præscriptum diem accurrendi mos inoleuit. Malmundarium insuper, quod præfato loco tam attinere, quam adiacere semper habuit, vt firmius ad eumdem locum respiceret, præscriptum Imperiale sententiam imposuit, confirmatis etiam his, quæcumque eo loci iuste videbantur pertinere, ne quis iniuste appetendi ea facultatis iura vlterius posset habere. Sed & B. Poppo, vt Malmundarienses professionis suæ sponsionem apud Stabulaus agerent, perpetua lege ratum stabiliuit: atque exinde in omnes successores ipsorum huiusmodi sententia manauit. Consecrata autem & chrismata est præfata ecclesia in honorem Principis Apostolorum Petri, sanctorumque Confessorum Martini & Remacli anno Dominicæ incarnationis millesimo quadragesimo, Indictione octaua, Henrici quoque Imperatoris anno c secundo.

[Annotata]

a Hic Erenfridi, siue Elonis Comitis filius, Elo quoque siue Nobilis dictus, frater B. Riche zæ fuit.

b Nithardus, qui hic Nico, Surio Nizo, anno 1039 factus est Episcopus Leodiensis, obiit 24 Aug. 1042.

c Successerat Conrado patri an. 1039. Agit de hac dedicatione Bravverus lib. 11.

CAPVT XII.
Æmuli castigati. miracula.

[45] [Abbatis cuiusdam mortem prædicit.] Tempore quo B. Popponem Ioanni cœnobium S. Maximini regendum accidit commisisse, contigit & ipsum quædam in visione super eiusdem regiminis receptione didicisse. Vox namque ad eum oraculo, vt vere constat, diuino aduenit, quæ eam certe sententiam illi audire dedit, quæ ad Petrum olim a Christo prolata, passionem ipsius ita prænuntiauit. [Ioan. 21. 18.] Cum esses, inquit, iunior, cingebas te, & ambulabas vbi volebas; dum autem senueris, extendes manus tuas, & alius te cinget, & ducet quo tu non vis. Diuinitus hoc agi oraculum mox intellexit, atque prophetiæ oculis aliter id de se, aliter de Petro significatum conspexit. Sermonem interea super Ioannis sæpememorati regimine ad Fratres habuit, & de venturis tam in se quam in illo, verba tamquam de præteritis conseruit. Hoc tamen sæpius inculcando docebat, quod eumdem iam Ioannem mortis occasus non longe respiciebat. Res itaque post modicum ex condicto viro Dei effectum inuenit, viuendique finem, eodem nimirum anno, ipse dedit. a Quo de medio facto, quia cælestis in se oraculi sententiam pro humilitate aliquantum declinare contendebat, in regimine Bernardum quemdam succedere iubebat. Qui similiter annis vix duobus emensis, rebus humanis eximitur; nihilque exinde quam metus cum stupore relinquitur. Ante proximam tamen sui exitus horam Fratribus sibi circumstantibus talem dictauit sententiam, nullum, excepto præfato viro Dei Poppone, promouendum in regimine, ne similiter & ipse primo successionis vel promotionis suæ deperiret in limine. Tandem, ne diuinum vllo modo responsum euacuaretur, B. Poppo idem cœnobium S. Maximini Imperiali maiestate repetere iubetur. Sicque, quod frustra declinare contenderat, licet inuitus tunc subierat: atque vt in visione acceperat, manus suas ad pastoralia extensas præbuit, eoque ab alio ductus est quo ipse noluit.

[46] Sed Lintburg, cui similiter, dum aduixit, Iohannes præerat, Gumbertus professione & loco sancti viri monachus, regendum susceperat: sed quod temere eodem Beato a se non consentiente Poppone, [Aliquot Abbates, ob eius contemptum, cito mortui.] non suum præsumpserat, cum vita etiam sua non multo post amiserat, ita vt visceribus sui paullatim digestis, diutina eum huiusmodi ad mortem vsque pertraheret pestis. Post quem Hagano, nihil simile veritus, subintrauit; quem similiter grauis ad mortem casus occupauit. Godestenum interea, cuius vita solitaria sanctitate & fama sui late iam percrebuit, a solitario & quodammodo eremitico proposito succedendi amor rapuit, ita vt reclusionis suæ claustra effringeret, solusque quasi ex sanctitate sui, quod priores non poterant, ipse impune se facturum præsumeret. Sed quia cupiditatis suæ se stimulis non sensit exagitari, quem fama omnibus vsque adeo hominibus dedit honorari, in grauem mortis viam ex hoc incurrebat, quod velut suis ex meritis præsumere auderet. Nam tendens in altum cadit ab alto: quia quadam die in vallium ima a montis vertice casum dedit, mortisque occasionem exinde inuenit. Sicque omnes qui aduersus B. Popponem tam supplantationis quam concupiscentiæ fraudibus vtebantur, in vnum mortis locum colligebantur, paullatimque in dies cœnobij illius status deperiit, & vsque in præsens inopiæ suæ vestigia ostentare non desinit.

[47] Residens ergo vir Dei Poppo Stabulaus, vbi stabilis laus a fidelibus perpetuo concinitur, [Mulier furiosa sanatur aqua, qua manus abluerat S. Poppo.] vt hostias & laudes cum eleemosynarum fructibus Deo persolueret; contigit quamdam mulierem sensu perdito per montes & valles, campos & siluas, errando & dilacerando semetipsam, ad locum ignoranter deuenisse supradictum. Hospitio alioqui vel municipio nullatenus teneri poterat, sed casu locum tunc memoratum subiit, & vsque ad secretarium viri Dei peruenit. Hora tunc erat, qua vir Dei Missarum solennia expleuerat, cum ministri aquam ad abluendas manus vel os porrexerant. Quod videns illa infelix mulier, eamdem aquam, in piscinam de more proiiciendam, petiit sibi dari hauriendam. Qua accepta, mentis insaniam non est vlterius passa. Monstrauit Deus in hoc facto, quanti meriti apud se extiterit Sanctus iste. Quamuis enim dispar sanctitas B. Benedicti Patris monachorum fuerit, tamen in hoc opere imitator eius claruit: quia sicut ad illius specum mulier sanata rediit per ipsius merita, ita ad istius cellam per aquam ablutionis manuum vel oris eius rediit & hæc curata.

[48] Stephanus quidam vir illustris, familiaritate beato viro coniunctus, deposito cingulo militiæ, in cœnobium supra dictum se contulit, ac monachum spopondit. Qui quidem senio iam fessus, diem expectabat supremum. Visitatus ergo a Fratribus dixit se velle mori, [Discipulus eius ab eo acceptavenia moritur.] sed absque licentia Patris non posse. Qui cum esset aduocatus, benedictionem & viaticum ab eo promeruit, & ei sicut petebat indulsit, sicque discessum est. Vir Dei ad cellam, vnde digressus erat, rediit, & Stephanus viam vniuersæ carnis ingressus est. Quis non miretur tantam Patris auctoritatem, & fidem discipuli morientis? Antiquorum Patrum gesta per hunc Sanctum renouari videmus.

[Annotatum]

a

In MS. S. Maximini recentiore aliquanto manu, hæc erant adscripta:

Fundite corda preces, putret hic pius Abba Ioannes.
      Heu grauis illa dies te, Pater, hinc rapiens!
Ecclesiæ paucis huic postquam præfuit annis,
      ψυχὴ iudicium, σῶμα subit tumulum.
Idibus in quinis dum feruet Iulius aruis,
      Translatus medio redditur in Domino.
Hunc pie Pantocrator, vitæ non mortis amator,
      Poscentum votis, cœtibus adde tuis.

In MS. Necrologio eiusdem monasterij V. Id. Iulij ista habentur: Euervvinus Abbas. Ioannes Abbas istius loci.

CAPVT XIII.
Præfectura Vedastina & Marchianensis.

[49] Atrebatensium interea rector a Ioannes hac de luce subtrahitur, [S. Poppo fit Abbas S. Vedasti:] sanctitatisque B. Popponis occasio b Balduino Marchiso pro successore ingeritur. Qui super hoc internunciis sibi concurrentibus diu multumque laborauit, &, licet sero, sancti viri ad id votum impetrauit. Licentia tamen Imperialis, quam in hoc idem Marchisus restare adhuc videbat, non statim id fieri sinebat: præsertim cum multa tunc temporis esset dissensio, c Orientaliumque atque suorum valida inter se contentio. Eadem tandem a Rege licentia B. Popponi permittitur, atque ita Atrebatum vsque aduehitur. Et primum in d Naumene ciuitate cum e Wazone Episcopo Leodium deuenit, [deducitur ab Episcopo Leodiensi,] qui sibi spiritualis occasione amoris semper animo insedit, quem etiam a Leodio f olim inuidia pulsum ipse suscepit, penesque se eum adprime accurare cœpit: tum etiam aliquantis sibi succedentibus diebus, illo vnde exulauerat, reuocauit, consultoque sui & fauore postmodum ad Pontificium delegauit. His etenim inter eundum sermo de cælestibus exoritur, animusque ad superna pariter suspenditur: cum ecce B. Poppo cursu ante prærepto; Eia, inquit, [cuius obitum, & suum prædicit:] iam nunc te præeo; aliud videlicet agens, aliud vero prophetiæ spiritu super obitu suo iam imminente significare volens.

[50] Susceptis interim a præfato Antistite his quibus se tunc ad tempus opus habere videbat, Atrebatum vsque, vt prælibauimus, deueniebat. [res cœnobij ordinat.] Vbi pari omnium affectu egregie suscipi meruit, vtpote cuius sanctitas olim ipsis desatis experimento fuit. Singulis proinde res pro dilectione ipsius agitur: [Emmelino adiutore:] & quod cuique vsque ad tunc suum fuit, coram ipso ponitur, vt vere Apostolica inter eos tempora haberentur; dum res quæque ab illis quibus cor vnum & anima vna erat, ante pedes Apostolorum ponebantur. [Act. 4. 32.] His itaque magis prodesse quam præesse cœpit, & administrandis cum vtili & honesto eorum rebus Emmelinum virum prudentem præfecit, qui præfati Antistitis Wazonis carne germanus, sanctique viri cooperator, &, vt vulgo dicitur, dextera manus fuit.

[51] His ita se habentibus, ad beati viri de hac vita exitum stylum vertamus. Præsciens itaque B. Poppo discessus sui ex hac carne horam se prope respicere, iter quod Stabulaus spectat, perrexit intendere; vt locus ille, qui se arctius sub monastica habuisset institutione, [discessurus liberalis est in Fratrem] sibi in sua non deesset depositione. Discedens vero inde, caritatis vestigia suis reliquit, singulisque per tricenos dies singulos dari g biberes præcepit. Quod quidem caritatis edictum per totidem dies penes eos inoleuit. Precibus itaque admissis licentiam Marchisi super hoc inuenit, sicque reuersionis suæ viam ingredi cœpit.

[52] Præfatus tamen Marchisus h Martianas cœnobium tutelæ ipsius delegauit, [Marcianis Balduinum præficit:] & vt in ipso regressionis suæ articulo singula illic accuraret, mandauit. Quod quidem onus magis inuitus, quam spontaneus subiit, locumque illum tam visitatum quam accuratum adiit. Vbi honestate & seueritate egregie distincta monachorum illic accurrit processio: quæ indicio videntibus fuit, quanta sanctitatis eius in illis extitit dilectio. Cœpit interea cunctis singula, quæ vsui forent, prouidere; & vt Euangelicus ille dispensator, necessaria sine typho præbere. [Luc. 12. 42.] Sed quia multimoda rerum occasio alio eum trahebat, nec se solum ad omnia sufficere videbat, in administrandis his Balduinum, Atrebatensium postea Abbatem, secundum sibi promouit.

[54] Et iam vltimo exitus sui tempore imminente, ipsoque in cella paullulum sopori indulgente, [diabolus eum in somnis conatur terrere.] somnia phantasticis, imo diabolicis, imaginata illusionibus se prætendunt, dæmonemque quasi prope adstantem sibi ostendunt, qui minas viro Dei intentans, illo de loco eum citius migraturum adiecit. Cui vir Dei, Deus, inquit, cuius nutu huius loci in me processit administratio, & quando vult & quomodo vult, me hinc per eum respiciet discessio. Et mox dæmon, impetu dato, ipsum nisus est appetere, grauemque per visum molestiam iniicere. Vnde & phantastica illusione constrictus, versum illum ex centesimo vicesimo tertio psalmo subinferendo exclamauit: Adiutorium nostrum in nomine Domini: eoque clamoris sono tam ipse, quam qui coram se obdormierant, expergefacti euigilant: lucernamque, quæ ante illum eo quidem noctis tempore lucere solebat, vir Dei extinctam conspexit; hocque inimicum effecisse, euidenti præteritæ visionis indicio intellexit. [Ps. 123. 8.]

[54] Nec mirum esse debet, hæc in virum Dei per somnia dæmonem valuisse, quem nec per somnia aut ænigmata, sed facie ad faciem ipsum verum Deum verumque hominem scimus tentando petiisse, tum de loco ad locum pro nequitiæ suæ voto duxisse. Ipse est etenim, qui humani generis calcaneo insidias fingit; & cum Sanctis importuna suæ malitiæ bella intendit, nunc his visibilem quodammodo se præferens, nunc illis phantastico somniorum horrore se ingerens. [Eccli. 34. 7.] De quo etiam somniorum genere illud scriptum legimus: Multos errare fecerunt somnia; [Varia somniorū genera.] & exciderunt sperantes in illis. Et licet paullulum a proposito degredimur, tamen id quod propositæ rei occasione ingestum est loquimur. Sciendumque est, secundum plerosque sex, & secundum alios quinque somniorum modos tantum inueniri. Et sex quidem, vt in diuinis paginis legimus, non abs re hic interserimus, quæ ventris plenitudine, inanitate, illusione, cogitatione simul & illusione, reuelatione, cogitatione simul & reuelatione eueniunt. Sed duo, quæ prima posuimus, experimento noscuntur; reliqua vero quatuor, attestante B. Gregorio, in diuinæ scripturæ paginis inueniuntur. [Dial. 4. c. 48.] Et quidem beatum hunc virum Dei Popponem illusione constat tentatum, quem tamen ab eius læsione pro sanctitate sui Deo illi opitulante, vere conseruatum credimus. Qui vero præfatorum distinctiones somniorum in quinque tantum modos nosse desiderant, Macrobium in somnium Scipionis legant, nihil diuersum inter vtrosque reperturi, si intime eorum significatio inspiciatur. [Macrob. l. 1. c. 3.]

[Annotata]

a Is Luduini, de quo supra actum, successor fuit.

b Hic Barbati, de quo ante, filius, Pius dictus, & Insulensis, ob merita in eam vrbem. Hunc a viris religiosis & Principibus rogatum scribit auctor miraculorum S. Rictrudis, vt Popponi eam Vedastini cœnobij præfecturam deferret.

c Opem nempe ferebat Balduinus Godefrido Gothelonis Magni Lotharingiæ Ducis filio, contra Henricum Cæsarem.

d Surius Nannete. sunt quidem Nannetes, siue Namnetes, in Armoricis: sed quid isthic nostro seni negotij tunc erat? Nihil: nec isthic fuit. Sed Namurcum celebrem Belgij vrbem ad Mosam flumen hic intellige. Ea Gallis Namur, Teutonibus Naemen, siue Namen, hic Naumene, dicitur.

e Hic Nithardi, de quo supra, successor, vir magnus.

f Cum Decanus esset, concitata in eum rusticana turba a Ioanne Præposito, cuius superbiam atque iniustitiam scripta epistola arguerat, cedere tantisper vrbe coactus est, vt Anselmus Leodien. Canonicus narrat cap. 86. & 87.

g Id est, scyphos vini. Sic in regula S. Benedicti cap. 35. Septimanarij autem (qui in coquinæ officio Fratribus hebdomadatim seruiunt) ante vnam horam resectionis accipiant super statutam annonam singulos biberes & panem: vt hora refectionis sine murmuratione & graui labore seruiant Fratribus suis.

h Situm est nobile hoc cœnobium ad Scarpam flumen supra oppidum & cœnobium S. Amandi, diciturq; Martianas, Marcianas, apud Baldricum Marcenias, [Marcianæ.] aliis Marcennas, Marcenas. Anonymus Auctor miraculorum S. Rictrudis quæ dabimus XII. Maij narrat S. Popponis ad istud monasterium aduentū, aitq; ei fuisse grande nomen, & gratiam apud Deum & homines non imparem… & sub ipso multa monasteria irreprehensibiliter procurata… ipsum, pro sapientia & sanctitate, omnibus qui nouerant eum in admirationem habitum.

CAPVT XIV.
Obitus. virtutes. sepultura.

[55] Sed his occasione, vt diximus, rei propositæ intersertis, reliquum de beato viro his commendetur in scriptis, quem Deus a negotio perambulante in tenebris & ab incursu dæmoniaco defensionibus protegebat assiduis. Signo interea crucis sibi facto, [S. Poppo agrotat:] seruitutisque diuinæ penso, quo reliquum noctis impendebat, peracto, valida a febrium ægritudine incepit fatigari, atque inexhaustis doloribus iam ad vltima vitæ perurgeri. Vnde & Dominum Euerhelmum Altimontensem Abbatem, qui secutus eum illuc vsque fuerat, [petit extremam vnctionē:] ceteris vna cum Fratribus euocans, resolutionis suȩ diem imminere prȩdixit. Deinde ad visitationem, vnctionemque sui præfatum Abbatem nihilominus admonuit. Adiecit insuper eidem, ad pristinum professionis suæ locum Stabulaus, [vult sepeliri Stabuleti:] se post mortem ab eo deferendum, corpusque suum a læsione ferri alienum, illo vtique dormitionis suæ locum obtenturum: singulas etiam diuertendi mansiones sibi mortuo præuidens, quas si aduiueret, ipse vtique ad simile hospitandi opus esset electurus.

[56] Expletis deinde pro se omnibus, cilicium, quod sibi sterni fecit, nudis pedibus adiit, [in cilicio humi recubat:] terramque tam corpore quam pectore prono deosculans, se supinum collocauit: tum responsorium se circumstantibus iniungendo, hoc dumtaxat modo inchoauit: Subuenite Sancti Dei, occurrite Angeli Domini; quod quidem iniunctum circumstantium caterua Fratrum excepit, atque in finem vsque cum subiuncta etiam Litania perfecit. Post cuius expletionem ipse mirum in modum ad se rediens, rursum resedit, initiumque loquendi ita insuper dedit: Noueritis certe, Fratres, [de omnibus suis rebus disponit:] quædam in agendis per me rebus restare, Deumque loquendi adhuc vobis spatium mihi præstare. Nec abs re hæc ad se rediens dixit, quia quæ oportuerant fieri, minusque adhuc impleuerat, dicendo & agendo postmodum effectui mancipauit. Et primum de erogandis, quæ sibi eatenus fuerant, rebus consultum admisit: ex quibus quasdam Ecclesiis Dei in augmentum misit, quasdam vero amicis pauperibusque Christi in monimentum sui dispersit: itaque omnem inimico auaritiæ suspicionem ipse detersit, illud Apostolicum recolens: Nihil in mundum hunc intulimus, sed nec auferre quid possumus. [1. Timot, 6. 7.] Theodoricum interea, quem ipse olim, vt præfati sumus, in omni doctrina nutrierat, adire suos quantocyus iubebat, vt Imperialem præsentiam pro ipso suis ex verbis festinarent compellare, atque in regendo S. Maximini cœnobio pastoralem curam subire. Cui cum adstātes dicerent: Quid super Stabulaus decernitis agendum? Nihil, inquit, aliud mihi vobis super hoc dicendū, quam quod soli Deo illud velim esse commendatum. Hoc, vt dixi, soli certe Deo committo, nec alium, quam ipse prouiderit rectorem admitto.

[57] Sacerdotali demū auctoritate & stola criminū veniam Fratribus impendit, orationisque verba extensis manibus hunc in modum deprompsit: [desiderat mori die S. Pauli:] Da Deus immēse, ineffabilis, & magne, vt si vere conuersus sum, hoc eiusmodi indicium habeam, quatenus scilicet in S. Pauli conuersione, quæ hac quidem nocte instat, e carne transeam; quod vt fieret, semper optaui, semper te Deum rogaui. Et hæc dicens, se cilicio recolligi præcepit, vltimumque loquendi finem dedit. Cum ecce mediæ noctis articulo mirum in modum manus leuauit, [moritur.] atque extremum eo, quo poscebat, tempore matutinali expleto officio, spiritum efflauit. Conclamatum subito est a circumstantibus: Ecce o B. Poppo, hæc hora sanctitatis tuæ indicio est omnibus. Ecce quantum bonitatis tuæ gratia meruit, in sapientia sua Deus mundo innotuit. Nec facile erat quemquam sibi a lacrymis tunc temperare, cum tam feliciter ad eum, cui semper viuebat, meruit migrare: feliciter, inquam, migrauit, qui felicibus semper auspiciis virtutes in se augmentauit. Quod quidem ne quasi negligentia præterire videamur, in argumentum tam egregij exitus eius dicere, prout vires suppetunt, aggrediamur.

[58] Erat enim ei compunctio cordis ex infusione sancti Spiritus affluens, cuius etiam primo conuersionis suæ tempore intantum erat appetens, [Eius pietas,] vt cum quosdam Fratrum in lacrymas exinde excitari videret, seque similia non posse doleret, sumpto lapide, pectus eo contunderet, vt hoc forte modo vel modica compunctionis stilla sibi flueret. Cuius desiderij sui compos non post modicum effectus, tantam compunctionis a Deo gratiā est adeptus, vt eo quo sæpe genu centies flexo die & nocte orationi incumbebat, omne lacrymis mundare pauimentum dederit. In celebratione proinde Missarum b casubulam, qua induebatur, lacrymis humectabat, interque prandendum magis lectione quam comestione pasci amabat: & vere pro lacrymis, quas inde fundere solebat, cum Psalmista dicere habetat: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. [Psal. 41. 4.]

[59] Quid vero super corporis sui dicam afflictione, superque carnis interitu & contritione? [pœnitentia,] Quam intantum ieiuniis flagellisque atterebat, vt quicquid vitiosum sua caro aduersus spiritunt concupisceret, ipse flagellis propria sibi manu clam illatis, extergeret, & pro hoc in se ipsum vindicta per se ipsum procederet. Balnearum vero vsus illi rarus fuit in infirmitate, qua assidue laborabat: numquam vero ante infirmitatem, postque conuersionem sibi admittebat: tum etiam a saginatis cibariis omnimodis abstinebat. Nec solum ad carnis macerationem huiusmodi abstinentia illi sufficere visa est; [peregrinationes,] sed insuper ad crucifigendum se mundo, peregrinationis sibi cruces adiecit; sæpe limina adiens Apostolorum, sæpe etiam, atque vt ita dicam vsitatius, excubias ceterorum frequentans Sanctorum.

[60] [moderatio,] Nec dici potest quanta omne sui iudicium discretione temperauerit, quantum iusta illud miseratione honestauerit. [Iob 29. 15.] Et reuera cum B. Iob oculus cæco, & pes claudo extiterat, caussamque pupilli & pauperis, vt suam, imo magis, [liberalitas in pauperes,] accurauerat: atque excepto quod quotidianis eos alebat sumptibus, trecentos c singulis Calendis Christi pauperes plene reficiebat. Destinabat etiam plura tam auri quam argenti donaria eremiticam solitariamque vitam ducentibus, quamplurimisque a regimine deiectis consulendo rectoribus, suis opibus & eos releuauit, & ad pristinum regiminis locum reuocauit. Et vt omnes probitatis eius virtutes compendio referantur, [aliæ virrutes.] & ex relatione antiquorum fidem legentibus concedant, erat fide firmus, spe longanimis, caritate non fictus, compassione singulis proximus, & ad omne opus bonum mente & vultu semper promptissimus: arguebatque subiectos clementer, tolerabat patienter: & si quem pro quouis crimine vellet corripere, in se prius descendens hoc velut suum plangebat, secundum illud Apostoli: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne & tu tenteris. [Gal. 6. 1.] Et vt vigiliarum orationumque eius prætereatur instantia, (libet enim præterire communia) in carne vere Angelus vixit, dum semper in cælestibus, vbi Angeli faciem vident Patris, animum fixit. [Matth. 18. 10.] Et pro hoc cuique fidelium miracula, & quæ diximus, & quȩ dicenda sunt, ad fidem faciendam sufficiant, proque sanctitate ipsius, totius diffidentiæ caligine exclusa, [Quando obierit.] satisfaciant. Obiit sane octauo Calendas Februarij, anno incarnati verbi d millesimo quadragesimo octauo, indictione prima, ætatis suæ anno septuagesimo, imperij vero Henrici secundi anno decimo.

[61] [Odor suauise defuncti corpore:] Sacerdotalibus interea infulis, vt sacris adstare altaribus solebat, vestitur: vbi ex sacro corpore eius gratissimæ suauitatis fragrātia sentitur, quæ olim sibi viuenti in virtutibus amplius fragrarat, & nūc in carne ipsius redolere non cessat. Alba etiam casucula sanctū illud corpus Fratres curabāt vestire, cuius anima felicius in cælestibus inter amictos stolis albis primā meruit stolam inuenire.

[62] Oratorio deinde exponitur: nox illa cum precibus vsque iam in crepusculum lucis pro eo transigitur: [transfertur Stabuletum:] cum ecce apparatis his, quæ ad transferendum eum prouiderant, clam e patriæ ipsius limine exierunt. Et in eisdem certe hospitandi locis manendo, [honorifice excipitur Leodij:] quæ ab illo viuente didicerant, Leodium vsque deuenerunt, præmissoque nuntio beati viri aduentum Wazoni, eiusdem ciuitatis Antistiti, intimauerunt. At ille viuum eum tunc venturum gaudendo primum æstimauit; sed cum ei, vt se res de morte eius habuit, nuntius perorauit, clamoribus & lamentis inconsolabiliter se vrgere, & quod dilectionis suæ talem amiserit compotem, incredibiliter cœpit dolore. Postquam vero lamenta, non dolor, aliquantulum conquieuere, eiusmodi fama, quæ omne Leodium iam impleuit, auctoritate etiam Pontificali hoc vniuersis eiusdem ciuitatis cœnobiis edictum dedit, vt cum crucibus, lampadibus, atque thymiamateriis illud sacrum corpus exciperetur, & ea quæ talem Dei deceret seruum, honorificentia prosequeretur. Quod quidem, permixtis sibi cunctis, cum deuotione simul & dolore contigit fieri: nec fuit quem compunctio cordis pro huiuscemodi rebus intrinsecus non tetigerit. Et nos quidem, qui de eo hæc scribimus ipsi similiter toti in funere sumus: quanto magis hi, qui eius tunc exequiis interfuerunt, dolorem pro amissione tanti talisque viri habuerunt? Sed si ideo est dolendum, quod eum, quem carum habuimus, amisimus; multo magis certe gaudendum, quod in cælesti eum mansione intercessorem pro nobis præmisimus. Pauperibus præterea Christi memoratus Antistes pro sancto viro eleemosynarum stipem dedit: & ad Stabulaus vsque cū ceteris exequias illas venerabiles prosequendo detulit. Nec difficultas itineris aut temporis incedentes vel modice defatigauit, prȩsertim cum brumalis rigor omnem superficiem terræ tunc occuparet; Dei proculdubio virtute ibidem operante, seruique sui translationi inuisibiliter fauente.

[63] Tandem ad Stabulaus, vt diximus, peruenitur, omnisque loci illius tam laicorum quam monachorum turba doloribus eiulatibusque ambitur, ita vt psallentium voces eiulantium quidem clamor exuperaret, [sepelitur Stabuleti,] & in paruulis etiam gemitum affectus prouocaret. Sepultura mox post Missarum solemnia illi in medio cryptæ, vbi ipse viuus elegerat, aperitur, atque ibidem id officij, non sine Angelica præsentia, peragitur. Nam memorato Antistiti, [conspectis ad funus Angelis ab Episcopo:] cui facile suis pro meritis hoc cernere fuit, visio Angelica inter exequias illas apparuit; qui adstantem sibi ministrum, vtrum idem videret sæpius repetens consuluit. Sed quod ille pro meritis, vt præfati sumus, videre meruit, non nostrum iudicare est, cur nemo id videre potuit: nisi forte quod nulli circumstantium ad præfatam visionem sanctitas sui suffecerit, vel quod nemini, excepto ipsi Præsuli, reuelare Dei gratia voluerit. [diu suauem odorem exspirat.] Et iam sol sextum circa insepulti corporis funus diem perfecit, nec tamen pristina in illo fragrantia defecit: vt certe eiusmodi testes sunt qui adfuere, quod velut pulueris pigmentarij suauitatem in ipso sensere. Quasdam vero litteras exhortatorias, a venerando Abbate Richardo olim de caritate sibi conscriptas, vna cum calice pectori eius superposuere: quarum etiam litterarum exemplar in eodem monasterio posteris reliquere, vt in eo amborum consensus & dilectio experiretur, quidque caritatis gratia valeat a legentibus ibi inueniretur. Hæc nos quidem de obitu translationeque beati viri dixisse sufficiat, de cuius virtutibus & miraculis fides legentibus non deficiat, præsertim cum ex testibus, qui ea oculata didicerunt fide adstipulentur, firmiusque his in scriptis corroborentur.

[Annotata]

a Citatus scriptor Martianensis: Statim febre correptus lecto decubuit, & infra mensem, quo Marchianas venerat, sortem expleuit conditionis humanæ. Pro cuius morte tota Flandria & aliæ multæ prouinciæ turbatæ sunt, quia sani consilij virum & pacis reformatorem amilerant.

b Ita MSS. & Surius, qui casulam interpretatur, infra num. 6. habent MSS. casuculam, Sur. casubulam.

c MS. Pad. quoque alendos.

d Inchoato iam nempe a Kal. Ianu. sicq; sex vltimi menses anni 1039. pro integro anno sumuntur. Non debere autem hic more Gallico annum sequentem accipi, patet ex I. indictione.

CAPVT XV
Varia post mortem miracula.

[64] Ceterum cur ad sepulchrum eius miracula crebrius non fiant, nemo miretur, nec propter hoc ea, [Miraculorā gratiam numquam petiit.] quæ vere de eo diximus, caussetur, cum ipse adhuc in carne viuus, plerisque Fratrum audientibus, attestatus fuerit, quod numquam delectatus sit mirabilia facere, nec vnquam hanc gratiam sibi dari a Deo expetere præsumpserit. Et quamquam pro humilitate fauorem erga se populi in vita timuit, non tamen miraculorum gratia mortuus caruit: quia post mortem nequibat latere, quem ante mortem ad hoc Deus inspirauit, vt vellet latere. Pauca tamen e pluribus hic inseram, gloriamque Dei in Sancto suo, non sine legentium admiratione, referam.

[65] Herimannus eiusdem monasterij monachus simul & portarius, tribus ferme post beati viri depositionem mensibus emensis, infirmitate correptus, ad vltima vitæ suæ peruenit; loquēdique finem in agone suspensus dedit, ita vt nec respirare vllo modo videretur; nihilque aliud in eo, [Quidam ad iudicium raptus, sibi redditur,] quam ipsa mors æstimaretur. Qui miro quodam modo post duarum fere horarum spatium ad se rediit, & quod ad iudicium raptus fuerit, Fratribus sibi adstantibus retulit, singulisque criminum suorum maculis in confessione detersis, pro vno tantum conuentus fuerit, quod erga B. Popponis statuta admiserit. Aiebat namque: Noueritis me de singulis actuum meorum criminibus confessionem fecisse, [vt inobedientiam confitcatur & expiet,] vnum tantum obliuioni reliquisse, quia agrum pascualem, quem B. Poppo cuidam crediderat, hunc mea olim auferre superbia præsumpserat. Pro quo & ego ad iudicium raptus, temeritatisque erga virum Dei sum exactus, tandemque eiusdem sancti viri intercessione huc remeare, crimenque huiuscemodi tam precibus vestris quam confessione permissus sum expiare. Fratribus vero multa super præfato viro Dei rogantibus, [intercedēte pro eo S. Poppone, in gloria conspecto:] id de ipso adiecit omnibus, se eum honestate & reuerentia commendabilem inter cælestis aulæ primates vidisse; ibique intercessione ipsius redeundi occasionem accepisse, eumque rursus videndi spem sibi de reliquo accreuisse, si tamen preces ipsorum pro se ad Deum præmitterentur, atque ita contra ipsius statutum temere a se commissa expurgarentur. Proinde adiecit, neminem in virum Dei impune quid posse admittere; atque in huismodi argumentum rem in se clarescere. Mox pro eo Fratres orationi instabant, quodque contra viri Dei statutum deliquerat, [iterum moritur.] precibus expiabant: cum ecce sine mora vltimum efflauit spiritum, vt profecto intelligi daretur, ipsum ideo in carne accepisse redeundi facultatem, vt quod in virum Dei deliquerat, hic a se detergeretur, verumque de eo, quod dixerat, iudicium relinqueretur. Lætare ergo Stabulensium Ecclesia; [S. Poppo similis S. Martino.] lætare, inquam, ex tanti viri præsentia: quia vt Turonica ciuitas in Martino suo super mirabilibus gloriatur; ita etiam in Poppone tuo status tui magnificatur; dum & ille mortuum viuus suscitauit, & iste monachum ad iudicium extra se raptum mortuus ad vitam reuocauit. Magnum quidem est, mortuum suscitare; magnum etiam est, hominem ad iudicium raptum, ad se reuocare: cum neutrum nisi a Sanctis fieri valeat, qui præsentia Dei mirifice perfruuntur. Et vere in hoc patet, B. Popponem post mortem etiam viuere, [Gozo puer morti proximus, terretur a dæmonibus:] curamque suorum apud Deum semper gerere.

[66] Alio quoque tempore puer quidam Gozo, idemque monachus viri Dei, scholari adhuc disciplinæ subiectus, valida corporis infirmitate correptus est. Qui se mox visitari petiit, & oleo inungi, psalmisque & precibus Deo commendari. Quod cum ageretur, illique a Fratribus in prece & infirmitatis eius visitatione adstaretur, exclamauit subito, dæmonum phalangem, Æneæ & Turni aliorumque ex Virgilio virorum vultus imitari, seque ab eis, qui sibi in discendo plurimum vsui fuerant, vsque ad animam infestari. Fratribus vero, vt sibi Crucis signum prætenderet, hortantibus, [iuuatur a S.Poppone,] seque non posse, illo respondente; mox Dominum Abbatem Popponem adesse exclamat, eumque Fratribus ignorantibus quem significasset, inclinato capite salutat. Quem cum adstantium Fratrum caterua quid videret inquireret, aut quemnam salutaret; Num, inquit, Dominum Abbatem Popponem in medio vestri non cernitis, & ad eius præsentiam omnem dæmonum phalangem effugisse non conspicitis? Adiecit proinde, se eorum manibus, præfato succurrente Abbate, ereptum, securitatisque remedia de eis vltra adeptum. Quo ista persequente, doloreque simul cum tremore in ipso conquiescente, spiritum vltimum exhalauit, & tam verum quam manifestum eorum quæ dixerat indicium ostentauit: ita vt cum B. Poppone vere inde migrasse crederetur, [& placide moritur.] & in eo erga omnes Fratres beati viri similis sollicitudo intelligeretur. Cuius quidem pueri corpus a coætaneis sibi sociis fauore pariter & dolore circumdatum, & ante scholas, licet quibusdam inuitis, est sepultum: pro quo etiam gemitus ipsorum tanto fuit intolerabilior, quanto ad eum affectus omnium in vita ipsius extiterat amabilior.

CAPVT XVI.
Alia miracula. Auctoris epilogus.

[67] Eodem tempore extitit quidam magister carpentariorum, Thietmarus nomine, [Quidam petit cum S. Poppone mori & impetrat.] qui a viro Dei Poppone valde carus habebatur propter peritiam artis suæ; nam illi Deus inspirauerat, quemadmodum Beseleel, opus perficere in domo Domini secundum voluntatem viri Dei. Monstratur id videntibus præsentis basilicæ structura admirabili. Hic synaxi vespertinali expleta, venit ad quosdam Fratres in claustro cum non parua, vt prosequemur, tristitia: & ecce præsens sedebat nepos sancti viri Euerhelmus Altimontensis Abbas: qui percunctari cœpit, quid caussæ haberet. Respondit se priuatum esse beneficio, quod sibi iure perpetuo concesserat homo Dei Poppo. Et ille, Non est, inquit, mortuus Dominus tuus Poppo, sed vere viuit: perge quantocyus ad ipsum, & narra ei si quid habes. Credidit homo sermoni quem audiuit: & præpeti cursu ad sepulcrum viri Dei peruenit, ibique amarissime quæ sequuntur clamitando, super corpus sanctum se prostrauit: Heu me, inquit, Pater & Domine, vt quid me diutius sinis viuere in conualle plorationis? Contestor te per omnipotentem, cui in hac vita fideliter seruisti, ne me permittas in hac miserabili vita octo diebus viuere. Vt ergo se exauditum credidit, surrexit: domum rediit: in lectum se proiecit: viaticum petiit, & accepit, & sicut a sancto viro petierat, ante octauum diem de hac luce subtractus est.

[68] Præterea plurima sanitatum beneficia per eum Dominus operatur. Febricitantes, dæmoniaci, [Miracula ad S. Popponis sepulchrum.] aliique languidi ad sepulchrum eius, Deo cooperante, curantur. Vnum tamen præclarum, quod omnibus pene notum est, in medium proferam, vt ex hoc fides credētium incalescat. Æger quidam diu vexatus hydropico morbo, adductus est ab occidentali plaga, & in basilica sancti & Apostolici viri Remacli, mirabilium factoris, [Hydropicus a S Remaclo monetur vt ad S. Popponis sepulchrum oret: orat; sanatur.] & in præsentia corporis eius est collocatus. Qui per septimanam ibidem diu cupitam salutem præstolans, tandem fessus sopore deprimitur. Et ecce videt sibi sanctissimum ac Deo dilectum Remaclum adstare, nimio splendore radiantem, & hæc sibi dicentem: Surge & ad sepulchrum Abbatis Popponis, quod est in hac crypta, propera: per eum enim tibi salus proueniet. Expergefactus igitur æger, surrexit, & vtcumque potuit, illuc peruenit, seque toto corpore super illius prosternens mausoleum, deuotissime implorabat eius interuentu Dei adiutorium: cum subito virus omne, quod per membra ac vitalia diffundebatur, conglomeratum, vt quondam attactu S. Martini, imo Deo seruum suum glorificante, quam grandisque meriti apud se fuerit ostendente, more torrentis magno vomitu per gutturis meatum inundauit repente. Statimq; homo incolumis surrexit, qui pene desperatus aduenerat: & gratias agens Deo in sanctis suis Confessoribus, lætus ad propria repedauit. Quis non stupeat euentu huius inusitati miraculi, mandans illud stylo memoriæque in profectum posteritatis, vt magnificetur Dominus, qui illum dignatus est per seruum suum curare?

[69] Idem præfatus athleta Dei, dum in terris hominem gessit, nimio sudore Christo sanctissimoque eius Præsuli Remaclo seruiuit: vnde & ciuis esse Sanctorum domesticusque Dei hoc facto declarari meruit. O felix Stabulaus, tanti Pontificis Remacli membra continens, cui ad tutelā loci ipsius adiunctus est famulus Dei Poppo, scutum inexpugnabile contra omnes insidiantes inimicos. Non enim accidentale nomen tibi, sed essentiale adhæsit tibi Stabilis laus, [Cerei sub dio non exstinguuntar, flante vento, ad funus S. Popponis.] abiecto vulgari illo, ab ignorantia profecto, Stabolaus: quia tibi stabilis laus perpetuo non extinguetur, sicut luminaria cereorum brumali tempore flantibus ventis sub diuo non quibant extingui, quando susceptum est corpus B. Popponis a Fratribus præfati loci.

[70] Ego igitur Euerhelmus, Altimontensis Abbas, hunc libellum positus in cœnobio a Blandiniensi, scribendo summatim perstrinxi; [Euerhelmus Candaui hanc vitam] non vt omnia, quæ de beato viro dicenda erant videlicet comprehenderem. Quem dum deferre locum memoratū disposuissem, socios itineris mei assumpsi in hoc tomello, [scribit: defert Stabuletum.] Onulfum monachū, qui in præfatiuncula huius libelli scriptus est, & Odulfum Capellanū Comitis b Lamberti. Qui cum in via de vita & spe futurorum sedulo colloqueremur, frequenter etiam hunc libellum Odulfus reuoluebat mecum, beatum beatificans virum, qui sic præsentis seculi euasisset naufragium. Quid plura? Tandem peruenimus Leodium: vbi tunc temporis S. Lamberti Martyris recolebatur martyrium. Post Missarum solemnia inde digredientes, vt ad viri Dei properaremus tumulum, Onulfus, Odulfi consilio deceptus, recusat cœptum iter peragere mecum, nescio quid de viri sancti meritis proferens ad alterum. Aiunt ergo ambo: Iter perage tuum: nos vero in S.Trudonis c cœnobio tuum præstolabimur reditum. Ad hæc ego, eorum fidem infirmam considerans, aio, eos pœnitere in proximum. Et inde progressus, ad beati viri tumulum peruenio, vnius tantum contentus consortio pueri. Extrahens ergo libellum, de eius gestis editum, [Detrahentes meritis S. Popponis puniuntur.] non sine contritione cordis super sepulturam piissimi Patris deposui. In crastinum vero ad comites mei itineris rediens, eos tristes mœstosque nimium reperi. Nam alter percussi equi sui damno grauiter dolebat: Odulfus autem lurida peste mulctatus grauius gemebat. Quem cum intuerer, primo exorsus ille, Heu me, ait Domine, cur tecum cœptum iter distuli peragere? Ecce nunc morbo dysenteriæ, imo diuina percussus virtute pereo. Quem blande leniterque consolans, hortatus sum monasticum suscipere habitum. Post hæc abij: & ille non longe post obiit, exemplum suæ præuaricationis relinquens posteris ne præsumant detrahere virtutibus viri Dei Popponis.

[Annotata]

a Decelebri S. Petri in vrbe Gandensi, in monte Blandinio, monasterio, sæpius alibi egimus.

b Hic videtur esse Baldricus, qui & Lambertus Barbatus, Comes Louaniensis, de quo egimus 8. Ianu. ad vitam S. Gudilæ.

c De hoc nobilissimo & antiquissimo cœnobio, & oppido agemus ad vitam S. Trudonis 23. Nouemb.

DE SANCTO ET THEOPNEVSTO SCRIPTORE HENRICO SVSONE ORD. PRÆDICAT. VLMÆ IN GERMANIA

An. Chr. MCCCLXV

[Praefatio]

Henricus Suso, ordinis Praedicat. Ulmae in Germania

[1] Henricus Suso, vir sanctissimus & plane Apostolicus, (vt eum Surius appellat) XXV. Ianuarij anno MCCCLXV. diem clausit extremum. de quo Molanus in Addit. ad Vsuardum: [Henrici Susonis natalis,] Eodem die obiit Henricus Suso, qui fuit eximiæ sanctitatis. Non est ille quidem solenniter ab Ecclesia catalogo Sanctorum adscriptus, paßim tamen eum Beatum appelant, non modo Abrahamus Bzouius Ecclesiasticorum Annalium tom.14. Sed & Antonius Balinghemius noster in Ephemeride Mariana, [titulus Beati,] atque ex Prædicatorum ordine complures; Hyacinthus Choquetius Doctor Theologus in libro qui inscribitur Mariæ Deiparæ in ordinem Prædicatorum viscera materna, cap. 13. Antonius Senensis in Chronico Prædicat. ad an. 1340. Leander Albertus de viris illustr. Ord. Prædicat. lib. 5. Ioannes Michael Pius de viris illust. Ord. Prædicat. lib. 2. cap. 46. Excusam vidimus eius imaginem cum hac epigraphe: [imago,] B. Henricus Suso, Ord. Præd. Minister æternæ Sapientiæ. obiit Vlmæ anno 1365. & ibidem corpus eius integrum repertum anno 1613. Id tamen, vt aliunde accepimus, terra denuo obruere hæretici. Eum virum piissimum & deuotissimum, appellat Bellarminus; sanctitate & miraculis clarum Posseuinus.

[2] At siue Beatum dicere eum oportet, siue eo adhuc honoris superhumani titulo, abstinere; Vita certe illius ita nobis visa est ad inflammandos piorum hominum animos accōmodata, vt nefas esse duxerimus eam hic præterire: [vita a Surio scripta,] præsertim cum sit a grauißimo ac reliogsißimo scriptore Laurentio Surio tradita litteris, qui quæ ipsemet vir sanctus de se, veluti de alio quopiam, scripserat, aliiq; ab eo audita annotarant, iis ad vitam illam contexendam est vsus. Idem, magno & sancto Abbate Ludouico Blosio expetente, omnia Susonis opera e Sueuico idiomate in Latinum vertit, ac publico dedit, nimirum: [libri,] Dialogum Sapientiæ & Ministri eius, Conciones, Epistolas, Dialogum de veritate cum appendice, Libellum de nouem rupibus, Centum meditationes Dominicæ Passionis, Preces horarias de æterna Sapientia, Officium Missæ de æterna Sapientia. De quibus scriptis, inquit ipse in epistola Dedicatoria ad Blosium, quid sentiendum sit, is demum statuere poterit, qui ea non oscitanter, non perfunctorie, non sola discendi libidine & curiositate, sed religiose & attente perlegerit. [quam eorum lectio vtilis;] Credo equidem neminem tam saxeo esse pectore, qui non cælestis gratiæ, inexperta prius illustratione, sit nonnihil immutandus, si se sedulum horum præbere lectorē non recusauerit. Nam de industria vbique & in omnibus scriptis suis id agit, id molitur, vt cæcas hominum mentes ad Creatoris & sui cognitionem deducat, & ad visibilium contemptum ac Dei amorem accendat: vt quoad eius fieri potest, mundi huius ac rerum ac rerum labentium, quibus (proh dolor!) mortales pene omnes plus nimio addicti sunt, vanitatem, instabilitatem, fallaciam, perniciem, ob oculos ponat; vt iis cognitis amorem suum inde reuocent miseri, totosque se conferant ad inquirendum, cognoscendum, amandum, fruendum Deum, qui solus potest totum hominis explere desiderium.

[3] De vita autem Susonis ita ibidem pronuntiat Surius, Omnia quidem vitæ eius gesta memorabilia illic annotata non esse, sed pauca dumtaxat e pluribus, vt illi placuit aliis secreto sub alterius nomine aperire. Porro in Germanico codice, vnde nos eius lucubrationes transtulimus, quædam breuiter incerto auctore commemorantur, quæ in eius longiori vita non habentur, quæ hic paucis inserere libuit, ne si alibi ponerentur; opus ipsum nimis prolixum euaderet. Itaque in baptismo nomen Henrici accepit. At vbi in miram excreuit sanctitatem, Deus Henrici vocabulum in Amandum mutauit. [nomen eius, & cognomens;] Sed humilitatis caussa, quoad vixit, noluit id cuiquam patefacere: at post obitum eius inter reuelationes diuinitus illi præstitas inuentum est, hoc ei nominis pro suo eximio in Deum amore ab ipso Deo impositum: Cognomen ex patre vsurpare noluit, licet honesta & insigni esset familia oriundus: sed matris, vtpote sanctissimæ matronæ, retinuit, vt simul etiam virtutes illius æmularetur. Vnde factum est, vt non Henricus Montensis ex patre, sed Henricus Suso ex matre sit passim appellatus.

[4] Vbi autem Constantiæ S. Dominici institutum amplexus multum in pietate profecit, [professio,] ac deinde Coloniæ Agrippinæ ad id vsque eruditionis prouectus est, vt iam iamque in sacræ Theologiæ Doctorem esset promouendus, prohibuit eum Spiritus Domini Iesu, [studia,] ne eum honoris titulum susciperet, dicens, eum abunde satis perspectum habere, qua se ratione ad Deum conuerteret, atque alios itidem ad Deum concionando pertraheret. Ita ergo concionari exorsus est, tanto cum feruore & efficacia, vt celebre ex concione nomen referret. Erat autem hæc illi in concionando consuetudo, [conciones,] vt si quippiam notatu dignum dicere constituisset, quo auditores attentos faceret, his verbis vteretur: Auscultate obsecro, en Suso pro suo nomine personabit. quod in Germanico longe significantius dicitur. Eum in modum ex suo nomine aliis vtebatur dicendi formulis, quibus populum attentum redderet, qui non possunt commode Latine exprimi.

[5] Scripta quædam sua multis annis recondita seruauit, donec suum obiisset diem nemini ea exhibiturus, modestiæ caussa. Tandem ratio cœpit vrgere eum, vt dum adhuc esset in viuis, Superiori suo ea offerret perlegenda, quod facile posset, si qua occurrerent dubia, eorum rationem reddere. Et quamuis fortassis imperiti quidam, quorum non sunt magnipendenda iudicia, maligno animo ea carpere ac temere iudicare vellent, non attenta pia animi eius intentione, aut præ sua hebetudine & inscitia in seipsis nihil eiusmodi capere valentes; (euenire namque poterat, vt eo defuncto in tepidorum manus scripta eius inciderent, qui ipsi nullam adhibuissent operam, quo piis ac eorum auidis communicarentur, in laudem Dei; vel etiam vt rationis lumine destitutis, aut animo deprauatis ac malignis primo exhiberentur, qui ex sua inuidentia ea supprimerent, vt crebro accidit) sumpta fiducia præcipuas quasdam ac difficillimas e suis scriptis excerpsit sententias, [scripta a Superiore probata,] easque obtulit legendas Doctori cuidam Theologo mirifice diuinitus illustrato, ac præclaris animi dotibus affecto, per Germaniam instituti Dominicani primario præfecto, quem Prouincialem vocant, nomine Bartholomæo. Qui eas studiose perlegit, & modis omnibus approbauit, dicens sacris litteris eas ad amussim consentire.

[6] Deinde volebat eidem Bartholomæo etiam ea quæ minus habebant negotij examinanda tradere: sed illo interim defuncto, [etiam quædam post mortem.] cum non possetvoto potiri suo admodum tristari cœpit, quod nesciret quid ageret. Eam ob rem serio se contulit ad obsecrandum Deo, vt is, quid fieri expediret, indicare dignaretur. Apparuit ergo illi per visum memoratus ille insignis Theologus, multa luce conspicuus, aitque Deo esse pergratum vt piis omnibus scripta sua impartiret.et. Quod etiam fecit ex animo. Hactenus ex Germanico codice, quæ illic fusius habentur, comprehensius inseruisse satis sit. Nolui enim quicquam prætermittere, quod esset in rem lectoris.

VITA Auctore Laurentio Surio Carthusiano.

Henricus Suso, ordinis Praedicat. Ulmae in Germania

Avctore Lavr. Svrio.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Dominus Henricus Suso vir magnæ sanctitatis, & multis clarus miraculis, vitam egit pene a puero paucis imitabilē. Habuit autem filiam quamdam spiritalem, nobilē genere, sed pietate nobiliorem, [Susonis vtta a quo primum scripta.] quæ ex illo clam multa erat expiscata de illius vita, eaque in scripta redegit. At vbi id ille resciuit, iussit sibi reddi, eaque partim igni consumpsit, quæ autem reliqua fuere sub alieno nomine edidit, suiipsius nullam omnino mentionem faciens, sed Ministrum Sapientiæ vbique se appellans, vt vanam gloriam declinaret. Itaque in hac eius vita permulta insunt, quibus nihil possit esse efficacius ad inflammandos hominum quamuis frigidos animos ad amandum Deum. Animales quidam & huic mundo dediti, solent fastidire eiusmodi, sed hoc mouere non debet eos, qui cupiunt; non hominibus, sed Deo placere. Dominus Deus voluit nobis Sanctorum suorum exempla suppetere, vt qui dictis parum mouemur, saltem factis aliorum accendamur. Plus enim mouent facta quam dicta. Obsecro te pie Lector, sedulus in hac lectitanda vita verseris: non enim id absque grandi tuæ salutis lucro feceris: Vale.

CAPVT 1.

[2] Fvit in Germania quidam professione Dominicanus, natione Sueuus, cuius nomen sit in libro vitæ. [Susone patria, professio.] Is vt æternæ Sapientiæ Minister & existeret & diceretur, optabat. Contigit autem, vt sanctæ cuiusdam ac diuinitus illustratæ personæ notitiam obtineret, calamitatibus & afflictionibus laborantis. Erat ea sexus feminei, cupiebatque ex memorato æternæ Sapientiæ Ministro audire quippiam de perpessione ex propria illius experientia, vnde animus suus afflictus confirmaretur: idque multo egit tempore, quoties ille ad eam accessisset: occultisque percunctationibus expiscata est ex eo rationem inchoationis & progressionis illius, nonnullaque eius exercitia & perpessiones, quæ is illi spiritali familiaritate secreto aperiebat, [vita,] Atqui vbi illa hinc consolationem ac institutionem adipisci se sensit, cuncta redegit in scripta, in suos ac aliorum vsus: furtim tamen & clanculo, nihil inde illo comperti habenre. Postea vero dum spiritale hoc furtum persensit obiurgauit eam, compulitque ipsi reddere quæ scripserat moxque igni tradidit, quæcumque ab illa recepit. Cumque illi pars altera oblata fuisset, eamque simili ratione penitus abolere vellet, diuina reuelatione prohibitus est: atque hoc pacto quæ reliqua erant, non sunt flammis consumpta, quæ nimirum magna ex parte suis ipsa manibus scripserat: quibus tamen post eius obitum complures pie institutiones eius nomine ab æternæ sapientiæ Ministro adiunctæ sunt.

[3] Prima quidem Ministri huius ad Deum conuersio vel conuersionis initia tum cœperunt, [conuersio,] cum annum ageret decimum octauum. Et quamuis annis quinque iam habitum tulisset monasticum, adhuc tamen animo erat impacato ac insedato. Etsi quidem a grauioribus diuinitus esset seruatus culpis ac peccatis, [sanctioris vitæ propositum.] quæ illius famam possent lædere, communes ac minores culpas non magni pendebat. Interim nihilominus ita seruabatur a Deo, vt quocumque se vertisset ad res sensibus ipsius plausibiles ac optatas; non esset animo quietus & contentus: viderenturque ipsi aliud quippiam superesse, quod viuido ipsius animo tranquillitatem & pacem esset allaturum. Male itaque ipsi erat, dum hac laboraret inquietudine & perturbatione: semper intus conscientiæ stimulis pungebatur, nec tamen poterat ipse sibi ferre suppetias, donec piissimus Deus quadam conuersione eum liberauit. Mirabantur cæteri subitam illius immutationem, & quidnam illi accidisset, dicebantque alius hoc, alius aliud: nec tamen quisquam rem ipsam attigit; siquidem occultus quidam atque luculentus Dei tractus, hanc illius ab omnibus auersionem & ad Deum conuersionem subito effecerat.

CAPVT II.
De quibusdam noui tironis Christi certaminibus.

[4] Cvmque hæc illi gratia diuinitus obtigisset, mox quædam in illo certamina extiterunt, quibus malus dæmon salutem eius impedire nitebatur: eaque hunc in modum sese habebant: [Tentatur in sanctioris vitæ proposito.] Internus Dei impulsus ac instinctus, expeditam ab omnibus impedimentis & mediis auersionem ab illo exigebat. Contra obluctabatur tentatio, eiusmodi illi cogitationem iniiciens: Maturius delibera: facile est inchoare, sed difficile perficere. Atqui interna Dei vocatio sancti Spiritus potentiam & opera proferebat. E diuerso tentatio nihil quidem de Dei potentia ambigendum affirmabat, sed vtrum vellet, incertum esse. Tum vero certo id illi demonstrabatur; quandoquidem piissimus Deus benignis pollicitationibus suis id confirmarit, reuera opem se laturum cunctis in eius nomine istuc aggredientibus. Deinde gratia in hoc conflictu palmam obtinente, alia quȩdam tamquam amici specie cogitatio in illius animum sese insinuans, hoc pacto illi consulebat: Potest id fortassis commendari, meritoque corrigere te debebis: sed non admodum vrgeas: ea moderatione inchoës, vt possis ad exitum perducere. Cibum ac potum corpori indulgeas, tibique benigne facias, atque interim peccatum vites. Quantum voles, sis intra teipsum bonus, ea tamen mediocritate, vt ne quis extrinsecus horrorem ex te capiat, vt est hominum consuetudo dicere: Modo cor pium sit, salua sunt omnia. Poteris cum hominibus iucundos ducere dies, ac nihilo secius in virtutis officio permanere. Etiam alij se sperant saluos fore, tametsi & eiusmodi exercitationibus deditam non agant vitam. His atque id genus aliis pulsabatur cogitationibus: sed æterna Sapientia fallaciosum hoc consilium hac ratione euertebat: Qui anguillam piscem lubricum cauda retinere, & vitam sanctam tepide molitur aggredi, is vtrobique fallitur; dum enim siue hanc siue illam tenere se putat, e manibus elabitur. Ita etiam qui corpus indomitum ac inexercitatum delicate ac molliter viuendo vult in seruitutem redigere, non satis est mentis compos; & qui mundo vult perfrui, ac nihilominus Deo perfecte seruire, rem impossibilem molitur, & scripta diuina Christique institutiones corrumpit ac deprauat. Itaque si vis omnibus valefacere, agas id animo virili.

[5] Hac in cogitatione cum diu satis versatus esset, tandem sumpta audacia & fiducia, fortiter ab omnibus sese abstraxit. Interea viuax eius animus crebras (vt ita dicam) mortes initio perpessus est, [Aliorum conuersatio ei noxia est.] cum se a vana societate abiungeret. Nonnumquam victus naturæ infirmitate, accessit eos animi leuandi gratia: sed vt plurimum accidit, vt qui lætus eos adierat, tristis abscederet, eo quod sermones & recreationes illorum iniucunda forent, & sua illis inuisa. Euenit sæpiuscule, vt vbi illis sese coniunxisset, huiuscemodi eum verbis exercitarent. Alius percontabatur, ecquod singulare vitæ genus ac institutum arripuisset: alius communem viuendi rationem tutiorem affirmabat: alius denique in malos exitus eum vitæ modum desinere aiebat. Ita alij post alios eum excipiebant. At ille plane obmutescens, secum loquebatur: O Deus prissime, nihil consultius, quam hominum consortia fugere. Equidem si hosce sermones non percepissem, nihil inde ad me damni rediret. [Caret duce spirituali.] Erat tum temporis hæc illi crux molestissima, quod neminem haberet, cui afflictiones suas posset aperire, qui idem quod ipse & eadem ratione sectaretur. Viuebat igitur desolatus ac miser, multaque vi sese ab aliis subduxit, quod illi postmodum vsus effecit suauissimum.

CAPVT III.
Detractu quodam supernaturali, æternæ Sapientiæ Ministro præstito.

[6] Accidit in conuersionis eius initio, vt feriis D. Agnetis Virginis & Martyris facto prādio in Chorum ingressus, solus illic maneret, stans in infimis dextri Chori sedibus. [Raptum patitur,] Erat tum graui quodam angore correptus ex acerba, qua laborabat, cruce & afflictione. Cum autem sic staret omni consolatione destitutus, nec quisquam illic adesset, rapta est anima illius siue in corpore, siue extra corpus: viditque & audiuit, quod nec omnes possint linguæ eloqui. Erat id formæ ac modi expers, & tamen formarum ac modorum omnium iucundas in se continebat oblectationes. [magna cum consolatione:] Cor illius & æstuabat desiderio, & tamen exatiabatur: animus plane iucundus & amœnus erat: optio & appetitio in ipso consopitæ erant. Tantummodo aciem mentis intendebat in lucidum ac illustrem illum fulgorem, vbi & suiipsius & rerum omnium capiebatur obliuione. Vtrum dies an nox esset, ignorabat. Fuit id reuera vitæ æternæ erumpens quædam dulcedo secundum prȩsentem tranquillam & quietam perceptionem siue experimentum. Dicebat postea: Si non est id regnum cȩlorum, equidem quid sit regnum cælorum, nescio. Quidquid enim potest afflictionis in hac vita quisquam perpeti, non potest ex æquo mereri illud gaudium æterno fruendum. Tractus iste ecstaticus horam vnam aut dimidiam durauit, nesciente illo, vtrum anima in corpore an extra corpus degeret.

[7] Porro sibiipsi redditus, perinde affectus erat, vt solent, qui ex alio orbe commigrarint: [vt sibi redditus sese gesserit.] adeoque corpus momentaneo illo raptu ægre habebat, vt non putaret quemquam in ipso mortis aditu tantillo spatio tantos posse dolores experiri. Simul autem vt sibi restitutus fuit, ex imo pectore alta trahebat suspiria: corpusque ipso licet inuito humi collabebatur, haud secus quam illorum, qui præ virium imbecillitate deficiunt. Dabat ergo voces miserabiles, & profundos edebat intra sese gemitus, ita dicens: O Deus meus vbi eram, & vbi nunc sum? O præcipuum & summum bonum meum! nulla vnquam poterit obliuio horam istam auferre ex pectore meo. Corpore quidē ingrediebatur, nec quisquā tamen quidquam in illo forinsecus vel vidit, vel animaduertit. Atqui anima illius & mens cælestibus spectaculis plena erat, fulgoresque illi cælici in intimis mentis eius penetralibus vltro citroque ferebantur, videbaturque sibi velut in aëre volitare. Denique vires animæ illius suaui illo ac cælesti gustu completæ erant, perinde vt vas vnguentarium, pretioso liquore inde effuso, odorem gratissimum retinet. Idemque gustus multo deinceps tempore in eo perseuerans, cælestem erga Deum sitim & desiderium illi præstitit.

CAPVT IV.
Vt spiritale cum æterna Sapientia connubium contraxerit.

[8] Ratio autem vitæ illius, qua longo postmodum tempore erga interna exercitia vtebatur, [Studet assiduæ præsentiæ Dei.] perpetuum erat studium continua perfruendi præsentia æternæ Sapientiæ, cum amicabili illius confabulatione coniuncta. Quod quo pacto primum cœperit, potest ex libris bris eius de æterna Sapientia Germanice ab eo, Deo adiuuante, conscriptis animaduerti. Erat ab ineunte ætate cor illius amori deditissimum. [Amabilitas diuinæ Sapientiæ.] Ipsa autem æterna Sapientia in scriptis diuinis haud secus sese exhibet, quam quæ admodum amore capta sit, pulchreque sese componit & exornat, vt cunctis placeat: gratisque vtitur eloquiis, & amicabili specie, vt animos omnium in sui amorem illiciat: interimque commemorat fallaciam & inconstantiam aliarum amicarum, suamque e diuerso constantiam & amabilitatem. His nimirum animus illius iuuenilis alliciebatur, perinde vt panthera dicitur suauem spirans odorem feras alias ad se adducere. Vtitur autem eadem Sapientia hac illiciendi & ad spiritalem sui amorem blande ac suauiter inuitandi ratione crebro admodum, præcipue in libris Salomonis, & Sapientiæ & Ecclesiastici voluminibus. Hosce libros cum ad mensam legi contingeret, [Ardenter eam expetit omni occasione.] perciperetque voces amatorias & blandas Sapientiæ, animo exhilaratus, cœpit illi inhiare, eiusque magno flagrare desiderio, atque ita secum cogitabat: Equidem fortunam tentabo meam, si fortassis prȩcellentis huius amicæ, de qua tam magnifica referuntur, merear amore perfrui, atque eius amicitia potiri. Neque enim poterit cor meum viuidum ac iuuenile non esse amori alicuius addictum & deditum. Sub his sæpius illam obseruabat, atque eius animo crebro ea illabebatur, satisque illi arridebat. Cumque vice quadam ad mensam sederet, audiuit hæc de ea verba recitari: Sapientia speciosior Sole, & super omnem dispositionem stellarum luci comparata inuenitur prior. [Sap. 7. 29.] Hanc amaui & exquisiui a iuuentute mea, & quæsiui eam mihi in sponsam assumere, & amator factus sum formaæ illius. [c. 8. 2.] Habebo propter hanc claritatem ad turbas, & honorem apud seniores. Habebo per hanc immortalitatem, & memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conuersatio illius, neque tædium conuictus illius, sed lætitiam & gaudium. Dominus Sapientia fundauit terram, stabiliuit cælos prudentia. Sapientia illius eruperunt abyssi, & nubes rore cōcrescunt. Qui eam adeptus est, ambulauit fiducialiter in via sua, & pes eius non impinget. Si dormierit, non timebit: quiescet, & suauis erit somnus eius. His atque id genus aliis mellitis perceptis sermonibus, flagranti animo has secum cogitationes versabat: O vere præclaram egregiamque amicam! o si ea mihi possit obtingere! nimirum felicissimus ero.

[9] At e diuerso contrariis deterrebatur cogitationum aculeis, nempe eiusmodi: Quo pacto amare poteris, quod numquam videris, quod numquam habueris cognitum? Melior est pugillus cum certa possessione, quam plena domus cum incerta expectatione. Qui sublime molitur ædificium, & amicitiam ambit hominis præcellentis, cui ipse longe impar sit, haud raro spe frustratus sua famelicus abscedit. Non esset sane huius Dominæ detrectanda amicitia, si quidem sui amatoribus potestatem faceret corporis accurandi. At nunc ipsa dicit: Qui amat vinum & pinguia, non erit sapiens. [Prou. 21. 17.] Itemque: Vsquequo piger dormies? vsquequo de somno consurges? Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres vt quiescas, & veniet tibi quasi cursor egestas tua, & mendicitas quasi vir armatus. [Prou. 6. 9.] Age, vide si quis vmquam alius tam duras præscribat leges sui amatoribus? His diuina quædam sese obiecit cogitatio: Amoris ea antiquitus lex & conditio est, vt amantes patiantur aduersa & molesta. [Statuit eius amore quæuis dura perferre.] Non est procus vllus absque cruce: & quisquis amori dat operam, idem ipse martyr est. Quanto igitur æquius est, tam sublimem & insignem sibi sponsam & amicam captare meditantem, quædam interim aduersa perpeti? Adspice quot casus acerbos, quot tædia, quot labores, velint nolint, tolerare oporteat mundi amicos. His atque consimilibus internis inspirationibus animo ad perseuerandum confirmabatur: sæpiusque eiusmodi illi eueniebant. Interdum bona erat voluntate præditus, quandoque vero animum rerum labentium amori nonnihil applicabat: sed cum huc atque illuc sese verteret, semper eiusmodi aliquid offendit, cui integra cordis sui conuersio reclamaret. Atque hac ratione modo in hanc modo in illam partem inflectebatur.

[10] Quadam die ad mensam sedens, audiuit de Sapientia legi quidpiam, vnde vehementissime accendebatur. [Eccli. 24. 22.] Id tale erat: Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, & rami mei honoris & gratiæ. Quasi libanus non incisus vaporaui habitationem meam, & quasi balsamum non mistum odor meus. Qui me inuenerit, inueniet pacem, & hauriet salutem a Domino. Contra vero de turpi feminarum amore ista commemorabantur: Inueni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, & sagena cor eius; vincula, manus illius. Qui placet Deo, effugiet: qui autem peccator est, capietur ab illa. Ad hæc intra sese exclamans, aiebat: Plane verissima sunt hæc. Iam omnino certum atque statutum est mihi, Sapientiam sponsæ loco assumere, eiusque amori & seruitio me mancipare. Atque vtinam, ait, vel semel illius videndi & alloquendi copia præberetur! Quæ aut qualis est, quæ tam mira de se prædicat, tot ac tanta pollicetur? Estne Deus aut homo, vir an femina, [Eam videt,] scientia vel astutia, aut quid tandem est? Dum his flagraret desideriis, quantum quidem ex memoratis, aliisque Scripturæ sentētiis, quibus ea exprimitur, eam potuit agnoscere, tali schemate visendam se illi præbuit: Longe supra ipsum ferebatur in columna nubis, [qua specie,] residens in throno eburneo, micans instar luciferi, & tamquam Sol lucens in virtute sua. Corona eius erat æternitas, amictus felicitas, sermo suauitas; complexus, omnis boni satietas. Prope erat, & longe aberat, sublimis & humilis, præsens & occulta, familiarem se præbebat, nec tamen apprehendi poterat: excelsis cæli fastigiis erat altior, & abysso profundior: attingebat a fine vsque ad finem fortiter, & disponebat omnia suauiter. Dum elegantis puellæ specie teneri videbatur, mox pulcherrimi iuuenis præ se ferebat imaginē. Nonnumquam ceu artium omnium peritissimam se præbebat amicam, cunctis amabilem. Itaque dulcissime ad eum se conuertens, & comiter, non tamen sine quadam diuina maiestate, illi arridens, benigne his eum verbis affata est: Præbe fili cor tuum mihi. Tum vero vestigiis illius aduolutus, [Blande ab ea compellatur.] medullitus ac humillime gratias illi egit. Fuit hoc illi id temporis præstitum, nec plus ea vice consequi potuit.

[11] Postea vero cum more suo de hac amabilissima Sapientia cogitabundus incederet, cor eius amoris studiosissimum hanc intra sese quæstionem agitabat: Vndenam amor & amabilitas omnis profluxit? Vnde pulchritudo, decor, oblectatio, venustas omnis proficiscitur? Cunctane hæc ex ipsius diuinitatis fecunda origine promanant? Age igitur, corde, sensibus & animo te inexhaustam omnium desiderabilium abyssum ardentis cordis mei affectu complector: neque enim quisquam me prohibet. Interim nonnumquam animæ illius sese communicabat ipse propemodum totius boni fons & profluuium, in quo simul reperit quidquid pulchrum, amabile vel desiderabile esset: siquidem id illic modo ineffabili existebat. Hinc quamdam contraxit consuetudinem, vt quoties cantiones amatorias dici vel cantari audisset, corde & animo ad suauissimam amicam suam, ex qua quidquid est amabile procedit, abstracto quodam intuitu sese confestim intro reciperet, siue introrsus raperetur. Neque sane dici possit, quoties gratissimam illam amicam lacrymantibus oculis, [Ardentissime eam amat,] & in immensum expanso cordis sinu circumplexus sit, & suo pectori suauiter astrinxerit. Erat tum sæpenumero illi perinde vt solet infanti ad matris, ipsum suis vlnis complectentis, vbera pendenti, atque in eius gremio delitescenti. Vt enim eiusmodi puerulus capite & totius corporis motu ad parentis suæ pectus sese applicat, & amicabilibus ac blandis id genus gestibus cordis sui lætitiam declarat; ita cor illius cum sensibili quadam inundatione erga iucundissimam æternæ Sapientiæ præsentiam ferebatur cogitabatque: Si mihi desponsa foret, Domine Iesu, Regina potens, esset id mihi gaudio. Nunc igitur æterna Sapientia tu mei cordis Imperatrix, & totius gratiæ parens es. In te diuitiarum, honoris, potentiæ affatim mihi suppeditat. Nihil præterea appeto quicquid hic mundus habet. Sub his meditationibus vultu exhilaratus oculis micantibus, corde in iubilum sublato, & cunctis internis sensibus exultantibus, in hæc verba prorupit: Super salutem & speciem dilexi Sapientiam, & proposui pro luce habere illam, & venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.

CAPVT V.
Vt salutiferum nomen Domini Iesu cordi suo inscripserit.

[12] Per idem tempus immensus quidam ignis animo illius infusus, cor eius diuino amore vehementissime inflammauit. Quodam die illius æstum sentiens, Christique caritate impendio flagrans, ingressus in cubiculum suum, in secretum locum se recepit, & dulcissimæ se meditationi tradidit, aitque ad Dominum: Vtinam, Deus piissime, aliquod amoris signum comminisci queam, quod sit perpetuum inter te & me dilectionis monimentum, testatumque efficiat me tui & te mei esse amantissimum, nec id vlla possit vnquam obliuione deleri. Sub hoc ardentissimo feruore, remoto a pectore scapulari, vt vocant, detectoque pectore, stylum arripiens, corque suum contemplans, ait: Omnipotens Deus, præsta mihi hodie vires & facultatem meum explendi desiderium: [Nomen Iesv carni supra cor inscribit:] siquidem in ipsa cordis mei viscera iam te liquari oportet. His dictis, cœpit in ipso cordis loco carnem stylo compungere, & sursum ac deorsum stylum ducere, donec nomen Iesvs in ea carne qua cor tegitur, exarasset. Interim sanguis per corpus in sinum defluebat: quod ille summa cum animi voluptate adspectans, præ amoris nimietate dolorem non magnipendebat. Hoc peracto, ita cruentus extra cubiculum ad pulpitum templi abscessit, procumbensque in genua coram imagine Crucifixi, Eia inquit, Domine, amor vnice cordis & animæ meæ, adspice ingens animi mei desiderium. Equidem non possum te penitus mihi imprimere. Tu igitur obnixe rogatus, perfice Domine quod superest, teque mei cordis fundo profundius imprimas, sanctumque nomen tuum adeo in me consignes & insculpas, vt numquam possis aboleri & separari a corde meo. Deinde multo tempore his amoris affectus vulneribus, tandem curatus est, mansitque nomen Iesvs sic, vt optarat, in corde expressum. Litteræ autem ipsæ culmum planum latæ, & auricularis digiti articulum vnum longæ erant.

[13] [tota vita id signū retinet:] Ad mortem vsque tulit hoc nomen in suo pectore. Quoties cor motum fuisset, vna etiam nomen ipsum commouebatur: fuitque maxime circa initia cumprimis luculentum. Erat autem ipse huius rei celantissimus, nec cuiquam vnquam, nisi vni dumtaxat e sociis suis ex quadam intima & spiritali familiaritate secreto visendum ipsum præbuit. Si quid postmodum aduersi illi accidisset, hoc amoris signum contuebatur, [inde consolationem sentit in aduersis:] & leuius ferebat. Dicere quandoque solebat Domino in familiari colloquio: Amatores seculi huius amicæ suæ effigiem ad vestes suas assuunt; Et ego Domine longe amantissime in corde & sanguine meo te descripsi. Quodam tempore post preces matutinas ab oratione sua reuersus, in cubiculo residebat in sede sua, capitique ceruicalis loco supposuit librum, qui Vitas Patrvm inscribitur. Passus est autem mentis excessum, videbaturque ipsi quippiam luminis ex eius corde emergere, [crux aurea in corde eius splendet.] respiciensque vidit in suo corde crucem auream multis gemmis intertextam, in quibus miro decore nomen Iesv luculenter apparebat. Mox cucullo cor suum operiens, splendorem illum mirificum premere nitebatur, ne quis eum conspiceret. Tum vero feruentes illi radij mirum in modum flagrabant, adeo vt nulla ratione efficacissimam illorum vim & splendorem celare posset.

CAPVT VI.
De quibusdam diuinæ consolationis præludiis, quibus Christi tirones illiciuntur.

[14] Cvm more solito post preces matutinas ad sacellum suum venisset, aliquantæ quietis captandæ caussa in sede sua se reposuit. Fuit illa breuis quies, donec vigiles diei ortum significarent, ad quorum voces simul etiam ipse expergiscens, repente humi corruens, exorientem luciferum, ipsam videlicet præclarissimam cæli Reginam salutabat, ea videlicet mente, [Mane D. Virginem salutat.] vt sicut æstate auiculæ diem illucentem hilariter excipiunt, ipse quoque iucundo affectu æterni Solis genitricem veneraretur: dicebatque tum salutationem quamdam non simpliciter, sed cum dulci quadam & tacita animi modulatione. Accidit vt tum temporis ita, vt dictum est, quieti se traderet, audiretque in anima sua mirificum resonare clangorem, [mystico cantu recreatur:] vnde toto corde concuteretur. Erat illius clangoris sonus acutus admodum, atque ea hora illum persensit, cum lucifer oriri solet. Hæc autem verba personabat: Stella Maria Maris Hodie Processit Ad Ortvm. Cantio isthæc supra naturam in illo percrebuit, ita vt totus animo exhilaresceret, vnaque ipse cantaret. Cumque cantum hunc pariter absoluissent, ineffabili quodam modo circumplexus est, [complexu fructur:] audiuitque vocem eiusmodi: Quanto me amabilius amplexaris, & purius sine materiæ admixtione oscularis, tanto in æterna claritudine mea iucundius & amicabilius circumplecteris. Quibus dictis, aperiebantur oculi eius, & largiter stillabant lacrymas: at ipse pro sua consuetudine Stellam matutinam salutabat. Mox alteram subiungebat salutationem matutinam, simul exosculans solum, in honorem æternæ Sapientiæ, cum oratione illa multo piissima, quam ipsemet scribere solebat in libellis pietati seruientibus, cuius hoc est initium: Anima mea desiderauit, &c. Quibus tertiam annectebat salutationem cum humi deosculatione coniunctam, in honorem summi & flagrātissimi Seraphici spiritus, erga æternam Sapientiam ardentissimo amoris æstu excandescentis, vti idem spiritus cor ipsius Dei amore vehementissime accenderet, quo & intra sese totus flagraret, & alios omnes ignitis eloquiis suis, ac institutionibus inflammaret. Hæ nimirum quotidianæ illius salutationes erant mane expergiscentis.

[15] Quodam tempore in ipsis Bacchanalibus preces suas eousque produxerat, dum vigiles diem illucescentem dato signo indicarent. Itaque sic secum cogitabat: Quiesce paullisper, antequam præclaram excipias stellam matutinam. Cumque interea sensus illius pauxilla requie potirentur, spiritus Angelici alta voce dulcissimum illud Responsorium, vt vocant, [Angelorū cantu recreatur:] Surge illuminare Ierusalem, psallere cœperunt, cantusque ille ineffabili suauitate in anima eius resonabat. Atque cum paullulum cecinissent, anima eius cælesti illa melodia adeo complebatur, vt fragile corpus amplius ferre non posset, atque ita aperiebantur oculi eius, & corde redundante, per genas calidi lacrymarum imbres manabant. Eodem tempore sedens aliquando quietis capiendæ caussa ita vt dictum est, in visione sibi in exteram regionem transferri videbatur, & ecce Angelum suum a dextris sibi placido ac sereno vultu assistere conspexit. Subito exiliens, dulcissimum illum Angelicum spiritum concludens circumplectebatur, animæque suæ quam potuit arctissime & amicissime astringebat, ita vt nullum inter ipsos medium intercedere putaret, voceque lugubri, & humescentibus oculis, [Angelum suum amplectitur.] pleno cordis affectu ait ad Angelum: O suauissime spiritus, qui mihi diuinitus es assignatus custos & consolator, obsecro te per amorem illum, quo ferues erga Deum, ne me deseras. Respondit ei Angelus: Non es ausus fidere Deo? Crede mihi, tanta te benignitate & caritate ex omni æternitate complexus est Deus, vt te non velit vnquam relinquere.

[16] Alia vice, posteaquam ab afflictionibus illi data erat requies, summo mane cum cælicis spiritibus in visione familiariter degens, ab vno ex illis splendidis cælestis patriæ Principibus petiit indicari sibi, qua ratione Deus secreto in sua anima commoraretur. Et ait ad eum Angelus: Age iam hilariter in te ipsum respice, & vide vt Deus cum amante anima tua suum exerceat ludum. Nec mora: introrsus respiciens, vidit corpus suum eo loco, vbi est cordis sedes, velut crystallum perspicuum fieri, atque in ipso cordis sui meditullio æternam Sapientiam amicabili schemate quietissime residere, [vidit diuinam Sapientiam in corde suo.] & iuxta eam assidere animam suam cælesti benedictione fretam, atque eius lateri suauiter innixam, illiusque strictam amplexibus, & diuino cordi appressam, inibique in ecstasi & absorptione quadam inter amantissimi Saluatoris vlnas delitescentem & obdormientem.

CAPVT VII.
De quibusdam cælestibus consolationibus illi præstitis.

[17] Confecerat ipse sibi ligamina quædam, dura & apsera. Contigit autem, vt quadam nocte ipsis feriis omnium Angelorum, videretur sibi in visione cantiones Angelicas, & cælestes tinnulasque audire melodias: quibus adeo fuit recreatus, vt omnium afflictionum suarum obliuisceretur. Ait autem vnus ex Angelis ad eum: Quemadmodum te delectat audire ex nobis cantica æternitatis, [Angeli quibus cantionibus delectentur:] ita nos iuuat ex te percipere cantiones æternæ ac præstantissimæ Sapientiæ: moxque subiunxit: Hoc nimirum canticum electi omnes in extremo deproment die, vbi se viderint in perennis felicitatis fruitione confirmatos. Deinde in eadem solennitate multis horis in eiusmodi cȩlestium & Angelicorum contemplatione gaudiorum versatus est: atqui die iam aduentante, iuuenis quidam ipsum adiit, figura ac habitu cælestis musici cuiusdam a Deo ad ipsum missi: vnaque illum comitabantur complures egregij præclarique adolescentes eodem cultu ac schemate, præterquam quod primus ille quamdam præ aliis dignitatem tamquam Archangelus præ se ferret. Idem autem ipse magno & excelso animo se ad æternæ Sapientiæ Ministrum contulit, [eum solantes canunt & tripudiant:] dicens ea se caussa diuinitus ad ipsum delegatos, vt afflictiones eius cælestibus gaudiis releuarent ac discuterent. Quamobrem, inquit idem spiritis, misso cordis dolore, nobis socium te adiungas oportet, nobiscūque cælestes ducas choreas. Simul autem per manus eum trahentes sibi iunxerunt. Mox iuuenis antedictus dulcissimam de puerolo Iesv cantilenam exorsus est, istam videlicet, In dulci iubilo, &c. Vt autem Sapientiæ Minister nomen Iesv tam suauiter & alacriter concini percepit, sensibus ac animo ita est recreatus, vt sibi nihil vnquam perpessus videretur, dispulsa mox omni molestia. Interim magna animi voluptate cernebat illos beatos spiritus altissimos & elegantissimos dare saltus. Præcentor ille nouerat cuncta optime moderari, cuius præcinentis dulces modulos ceteri prosequebantur, canentes ac saltantes cum cordir iubilo. Præcentor autem clausulam illam, Ergo merito, ter repetebat. Non erant autem choreæ istæ, quales sunt huius vitæ: sed erant cælestes quidam effluxus & refluxus in vastissimam diuinitatis abyssum. Huius generis innumeræ illi cælestes consolationes aliquot annis præstabantur, idque tum potissimum, cum duris premeretur afflictionibus, tanto mitius ferebat.

[18] Quidam amicus Dei in visione perspexit hunc ipsum Sapientiæ Ministrum, [celebraturum dulcissime amplectūtur.] cum accessisset ad altare Missæ sacrificium facturus, clarissimæ caritatis ornamēto illustrari, Deique gratiam roris instar in illius animam delabi, atque vnum illum fieri cum Deo; simul autem perplures a tergo illi astare paruulos forma venusta & amabili, cereos ardentes manibus gestantes circa altare alios post alios, eosque singulos expansis brachiolis, quam possent dulcissime illum complecti, & suo pectori applicare. Itaque præ admiratione sciscitabatur quinam essent, aut quid sibi vellent. Responderunt se illius esse consodales & socios, ac participes laudis & exultationis in æterna beatitudine, perpetuoque se ille adesse, ipsumque tueri. Sanctus ille homo, qui hæc in spiritu vidit, ait ad Angelos: Quid sibi vult, quod fratrem hunc tam suauiter estis amplexi? Dixerunt illi: Frater iste nobis longe carissimus est, & multa nobis cum illo intercedit consuetudo & familiaritas: nouerisque Dominum Deū mira ac ineffabilia in eius anima operari: & quicquid a Deo serio petierit, numquam repulsam apud Deum patietur.

CAPVT VIII
De quibusdam visionibus.

[19] Mvltæ illis temporibus visiones ei occurrebant de futuris & arcanis rebus, præstititque illi Deus, quoad fieri poterat, certam notitiam & experimentum eorum quæ in cælis & apud inferos & in purgatorio gerebantur. Solebant tum crebro illi plures apparere animæ, cum ex hac vita migrasient, [Animæ illi apparent.] eique quid ipsis euenisset indicare, puta quibus demeritis pœnam sibi conflassent, & vt posset ipsis succurri, aut quod a Deo præmium essent consecutæ. Inter alios apparuit illi felicis memoriæ Dominus Eckardus, & sanctus Frater Ioannes Fucrerius Argentinensis. Ex his Dominus Eckardus significauit illi, ineffabili se gloria inundatum, [ex beatis quædam quærit:] & penitus in Deum transformatum esse. Mouit autem illi Minister Sapientiæ quæstiones duas: Prima erat, vt in Deo haberent, siue in Deo constituti essent illi, qui summæ veritati cum vera resignatione absque vllius erroris vel fraudis admixtione cuperent esse satis. Ad quod responsum est illi, neminem posse verbis exprimere hominis in modinesciam abyssum absorptionem vel immersionem. Altera fuit eo pertingere volenti quænam sit vtilissima exercitatio. Respondit D. Eckardus: Ea videlicet, vt a seipso secundum suam proprietatem cum profunda sui resignatione deficiat, cunctaque non ex creaturis, sed ex Deo accipiat, & tranquilla quadam vtatur patientia erga quoslibet lupinos homines. Alter vero Frater Ioannes itidem præcipuam illi ea in visione pulcritudinem & ornatum animæ suæ ostendit, cui similiter quæstionē proposuit eiuscemodi, Quodnam sit inter omnia vtilissimum exercitium, & quod maxime doleat homini. Ait ille, nihil homini plus doloris & cōmodi adferre, quam si derelictus a Deo, seipsum patienter exeat, atque ita Deo propter Deum careat.

[20] Pater quoque naturalis huius Sapientiæ Ministri, qui dum viueret, totus erat mundo deditus, [patrem e purgatorio liberat:] post obitum eidem apparens, miserabili specie dirum illi significauit Purgatorij quem ferebat cruciatum, & quare id potissimum esset commeritus, expressitque illi modum, quo opem ipsi ferret: quod cum fecisset, iterum illi se ostendens, ait se a pœnis absolutum. [matrem videt in gloria.] Præterea sanctæ memoriæ mater eius, in cuius superstitis corde & corpore mira Deus gesserit, itidem illius conspectui se obtulit in visione quadam, maxima quæ esset a Deo consecuta præmia illi exponens. Hoc pacto innumeras vidit animas: quæ res illi quamdam attulit voluptatem, atque in eo vitæ cursu, quem tum tenebat, multo tempore haud mediocriter eum sustentabat.

CAPVT IX.
Vti ad mensam accessurus, itemq;; assidens, se gesserit.

[21] Antequam ad mensam se conferat, coram æterna Sapientia cum intima cordis meditatione genua flectens, obnixe eam precabatur, sociam se ipsi prȩberet, secumque ederet, aitque illi: Suauissime Iesu, magno cordis desiderio te nunc inuito, [Christum assidentem intuetur;] obsecrans vt sicut me benigne pascis, etiam hodie te mihi præsentem exhibeas. In mensa residens, dulcissimum mundæ animæ hospitem, ceu obiectum quoddam, e regione sibi opposuit, & in eum oculos suos blande ac placide intendit: nonnumquam ad latus cordis illius sese reclinabat. Ad singula quæque fercula ipsi proposita, [ab eo benedici apposita petit;] scutellam cælesti illi patrifamilias offerens, rogabat illi benediceret, sæpius hac prece familiariter vtens: Amantissime Domine, quæso mecum edas mi Domine Iesu, benedic obsecro cibum hunc, & vna cum seruulo tuo inde accipe. Huiusmodi amicabili blanditu, & id genus verbis erga æternam Sapientiam vtebatur. Bibiturus, primum illi poculum porrigens, orabat vt biberet. Erat hæc ei consuetudo, vt in mensa quinque haustus caperet, eosque ex carissimi Domini sui totidem vulneribus. Sed quia ex ex diuino eius latere sanguis & aqua manauit, hunc haustum geminabat. Primum atque vltimum morsellum sumebat in amore flagrantissimi cordis, quod in terris esse posset, & in ardentissima caritate supremi Seraphim, vti geminus hic amor suo cordi perfecte communicaretur. Si quis cibus iniucundus ipsi oblatus fuisset, in cruētum cor dilecti sui illum intingebat, nihil hæsitans quin illi nihil esset incommodi allaturus.

[22] Delectabatur admodum pomis, sed non sinebat Deus vt illis frueretur. [pomis libenter vescitur,] In visione quadam putabat sibi pomum porrigi a quodam cum his verbis: Accipe & fruere; id est enim, in quo tu voluptatem aucuparis. Respondit ille, se non nisi in æterna Sapientia delectari. Cōtra ille eum mendacij arguit, dicens immoderatius eum oblectari pomis. [biennio iis abstinet:] Quamobrem pudore suffusus, toto biennio poma nec attigit quidem. Quibus non sine desiderio euolutis, cum sequenti anno poma male creuissent, ita vt Fratribus non apponerentur, atque ipse quāuis non sine acri ac multiplici concertatione id a seipso extorqueret, ne quid priuatim in mensa de pomis expeteret, rogauit Deum, [ea diuinitus suis impetrat:] si quidem ipsi placeret vt pomis vesceretur, vt cunctis Fratribus subministrari faceret: quod etiam ita euenit. Mane facto, homo quidam ignotus multos illi cœnobio nummos recentes attulit, ea sola conditione, vt poma illis mercarentur. Fecerunt id Fratres & longo temporis spatio poma illa eis ad vsum satis fuere. Tum demum cœpit Frater iste pomis grato vesci animo. Maiora poma in quatuor secabat frusta: ex iis tria comedebat in sacrosanctæ Trinitatis nomine: quartum in eo amore, [quomodo ea comederet.] quo cælica Mater & Virgo tenerrimo suo filiolo Iesu pomum præbuit edendum: idemque frustum non circumcisum manducabat, quod pueruli eo pacto soliti sint poma edere. Atqui a natiuitate Domini & aliquamdiu postea quartum hoc frustum capere nolebat, offerens illud in sua meditatione Virgini intemeratæ, vti ea suo id præberet filiolo, cuius amore interim ipse eo carere vellet. Si quandoque in cibum aut potum fuisset auidior, coram sponsa sua reuerenda erubescebat. Si vero quicquam ex his in mensa fuisset prætergressus, ipse sibi mulctam irrogabat. Venit quandoque ad eum peregrinus quidam, dicens in quadam visione diuinitus iussum se esse, vt si quidem ordinatum vellet habere prandendi modum, ad ipsum accederet, & eius exercitia ac instituta sibi aperiri mandaret.

CAPVT X.
Vt annum nouum exceperit.

[23] [Ritus Sueuorum Kal. Ianuariis.] In Sueuia, vbi ipse oriundus erat, quibusdam locis ipsis Calendis Ianuarij solent adolescentes stolidi noctibus vagari, & ambire a fœminis quas amant, sertum quoddam, id est, cantilenas depromunt, & dulcia edunt carmina ac modulos quosdam, aguntque quanta maxime possunt arte & industria, vt amicæ suæ quamdam ipsis coronam præstent. Quod nimirum cum ipse audisset, iuuenili animo eius erat gratissimum, [Eum mystice imitatur Suso, erga diuinam Sapientiam, vt amicam.] atque eadem nocte etiam ipse suam accedens amicam, petiit ab illa sertum sibi donari. Enimuero ante solis ortum imaginem adiit Virginis Matris, tenerrimum filiolum suum ad pectus blande stringentis, & inibi flexis genibus tacita dulcique cordis modulatione cœpit decantare Sequentiam de eadem Virgine, orans ipsi copiam faceret a suo filio coronam impetrandi, & sicubi ipse minus posset, ipsa suppleret. Fuit id ei frequenter adeo serium, tantaque etiam plorandi necessitas eum incessit, vt feruentes per ora lacrymæ decurrerent. Cantatione ea absoluta, vertebat se ad vnice dilectam Sapientiam, eiusque pedibus se aduoluens ex profunda cordis abysso eam salutabat, multaque laude efferebat eius pulcritudinem, generositatem, virtutes, teneritudinem, libertatem cum æterna dignitate coniunctam, longe supra quaslibet quantumuis formosas mundi huius puellas in ipsa existentes. Id vero agebat cantu, verbis, cogitationibus, desideriis, vt melius poterat: simulque optabat, vt omnium amantium cordium spiritali quodam modo ipse velut prenuntius, cunctarumque ex amore prodeuntium cogitationum, verborum, & sensuum, tamquam sinus quidam esset & cōgeries, vti vel sic ipse alioqui indignus, dignissimam Sapientiam satis laudare posset. Ad extremum ita ait: Tu tamen, o amica præclara, iucundum es Pascha meum; tu cordis mei vernans æstas; tu hora gratissima; tu amica illa dulcissima, quam solam amat & spectat iuuenilis animus meus, cuiusque gratia omni caduco renuntiauit amori. Quæso, suauissima id mihi prodesse velis, liceatque a te hodie sertam coronam adipisci. Præsta id mihi, obsecro, benignissima, per diuinam liberalitatem, per ingenitam bonitatem tuam, neque me sinas hac ineuntis anni prima die vacuum a te recedere. Neque enim id te decebit, suauissima dulcedo. Memineris oro quemdam fidelem seruum tuum de te testari, non inueniri apud te Etiam & Non, sed non nisi, Etiam atque Etiam. Age igitur cordis mei dulcedo, præbe mihi hodie cælesti munere sertum iucundum & amabile, vt quemadmodum vesanis mundi amatoribus datur corona quædam factitia, ita animæ meæ hac die xenij vel strenæ loco singularis quædam gratia, aut quippiam noui luminis gratissimis manibus tuis, o suauissima Sapientia exhibeatur. Hunc in modum orare consueuit, nec vnquam spe sua frustratus abscessit.

CAPVT XI.
De verbis, Sursum corda.

[24] Sciscitabantur quandoque ex eo amici, quid sibi haberet propositum cum Missam caneret, [Ad Sursum corda in Missa;] præcipue quando ante Canonem inciperet Præfationis ea verba, Sursum corda: quorum mens est, corda omnium ad Deum suspirare debere. Hæc enim verba tanto cum affectu pronuntiabat, vt qui audirent, speciali quadam pietate ac deuotione permoueri possent. His ita suauiter respondet: Cum verba memorata in Missa canere consueui, plerumque corde & anima præ Dei flagranti desiderio, quod id temporis cor meum extra sese rapuit, colliquescebam. [intentiones eius,] Siquidem tres sublimes sursumque impellentes in me intentiones existebant, ex quibus nonnumquam vna sola, quandoque duæ, interdum omnes sese offerebant, atque per has ferebar ipse & rapiebar in Deum, [Prima,] & per me creaturæ omnes. Prima intus mihi illucescens intentio hæc erat: Statuebam ob oculos internos meipsum totum quantusquantus sum, cum anima, corpore & cunctis viribus meis, & circum me collocabam creaturas omnes vnquam a Deo factas in cælis, in terra, in elementis, singulas quasque nominatim, puta aues cæli, feras siluestres, pisces aquarum, virentia & gramina terræ, & arenam maris innumerabilem, atque atomos omnes in Solis radiis volitantes, itemque cunctas aquæ guttas, ex rore, ex niue, ex pluuiis natas ac nascituras: noueramque ex his singula quæque cum suaui sono, quasi citharæ cuiusdam egregie canentis, ex intimis cordis mei medullis sursum ferri, nouasque & præcelsas longe amantissimo & suauissimo Deo a fine vsque ad finem laudes decantare: tum vero magno cum desiderio erga innumeram creaturarum omnium frequentiam animæ meæ brachia sese extendebant, ea mente ac intentione, vt eas omnes inibi diuinæ laudis fecundas efficerem: haud secus quam ingenuus & cordatus præcentor socios cantores inuitat, vt psallant hilariter, & corda sua sursum ad Deum erigant, dicens: Sursum corda. [secunda.] Altera intentio erat eiusmodi: Reuocabam in mentem meam cor meum, itemque mortalium omnium, cogitabamque quid gaudij & voluptatis, quid amoris & pacis obtineant, qui corda sua soli Deo dedunt: contraque quid detrimenti & molestiæ, quid crucis & perturbationis amor rerum labentium efficiat in sui sectatoribus, sicque magno affectu tum meum, tum ceterorum omnium vbique terrarum degentium corda cōpellebam hoc modo: Agedum emergite tandem corda miseræ captiuitati addicta ex morte vitiorum: agedum exurgite corda vana & dissoluta ex negligentiis & desidiosæ vitæ vestræ ignauia ac tepore, erigite vos sursum cum integra & ab omnibus absoluta conuersione absoluta conuersione ad omnipotentem Deum: Sursum corda. Tertia intentio erat amica quædam commiseratio & dolor erga omnes bona voluntate præditos & tamen irresignatos homines, [tertia.] qui in seipsis misere aberrant, & erroribus impliciti sunt, ita vt nec Deo, nec creaturis potiantur, eo quood cordibus huc illucque per res temporarias vagentur & dispersi sint. Hos omnes meque simul ad fidentem & imperterritā nostri periclitationem cum perfecta a nobis ipsis & creaturis omnibus auersione coniunctam prouocabam, dicens, Sursum corda.

CAPVT XII.
Vt Virginis Matris Purificationem celebrarit.

[25] [Festo Purificationis piæ meditationes, & exercitia.] Aduentante beatissimæ Mariæ Purificationis solennitate, triduo ante precibus quamdam cælesti illi puerperæ fingebat candelam, eamque tergeminam, id est, triplici contortam funiculo, quorum primus erat in honorem integerrimæ virginitatis, alter in honorem immensæ humilitatis, tertius in venerationem maternæ dignitatis illius, quibus ea inter mortales omnes peculiariter effulsit. Hanc, inquam, spiritalem candelam tribus ante diebus conficiebat, quolibet die dicens ter Magnificat. Vbi vero dies ipsa Purificationis aduenisset, mane priusquam quisquam templum adiisset, ipse ad summum accedens altare, inibi in sua meditatione sacrosanctam præstolabatur puerperam, donec cum cælesti pignore suo adueniret. Qua ad exteriorem vrbis portam appropinquante, omnes alios cordis sui affectu anteuertens, illi procedebat obuiam cum tota omnium Dei amantium cordium caterua. In ipsa autem platea currebat ad eam, rogans vt parumper cum suo comitatu subsisteret, dum aliquod ei canticum depromeret. Mox spiritali tacita que modulatione, ita vt labia quidem mouerentur, & vox tamen penitus non audiretur, concinebat Prosam illam, Inuiolata, &c. idque quoad potuit longe amantissime, flectebatque illi ceruicem medullitus, cum diceret o Benigna, o Benigna: obsecrans vt piissimam benignitatem suam in miserum peccatorem declararet. Deinde surgens, sequebatur eam cum spiritali candela sua eo affectu & desiderio, vti ne sineret vnquam ardentem diuini flammam luminis in ipso exstingui. Deinde vbi ad cunctorum Dei amantium concionem peruenit, inchoabat canticum illud, Adorna thalamum, &c. admonebatque eos, vt Seruatorem digne exciperent, & eius matrem puerperam cupide complecterentur: sicq; cum laudibus & carminibus ad templum eos deducebat. Postea ingenti desiderio, priusquam virgo puerpera ingrederetur, & S. Simeoni Saluatorem traderet; accedens ipsam sacratissimam Virginem, flexis genibus, ac sursum erectis oculis & manibus precabatur eam, vt sibi puerulum ostenderet, & ipsi oscula imprimere pateretur. Quod cum illa placide permitteret, vlnas suas vnaque amplissimos orbis fines extendens, carissimum animæ suæ sponsum breui horula vel millies excipiebat & amplexabatur, adspectabat niueos eius oculos, & manus teneras, osculabatur os suauissimum, & cuncta cælestis illius pignoris membra infantilia contemplans, erectis oculis præ admiratione in corde suo plorabat, stupens nimirum cæli opificem tam immensum & modicum, tam speciosum in cælis, & puerilem in terris esse: atque interim cum illo sese occupabat ita vt ab illo mouebatur, cantando, lacrymando, spiritalibus vacando exercitiis; ac deinde matri illum reddens, cum illa intro ingrediebatur, donec essent peracta omnia.

CAPVT XIII.
Vt Bacchanalia peregerit.

[26] Sabbatho ante Dominicam Septuagesimæ, quo Alleluia intermittitur, & homines mundani plus solito ob imminentia Bacchanalia incipiunt esse amentiæ dediti, ipse in suo corde cælestia sibi Bacchanalia cœpit instruere in hunc modum: Cogitabat primum momentaneam ac pernicialem carnalium Bacchanalium voluptatem, atque vt plerique pro breui delectatione diuturnis implicentur calamitatibus & miseriis: orabatque psalmum L. Miserere mei Deus, &c. in honorem præpotentis Dei pro cunctis peccatis, iniuriis, & contumeliis, quæ illo petulantissimo tempore ei inferrentur. Hæc autem Bacchanalia Rusticorum appellabat vt qui nihil melius nouerint. [Duplex modus mysticorum Bacchanalium.] Secundo præludia illa cælestis vitæ meditabatur, vti Deus cum amicis suis in hoc etiamdum mortali corpore per consolationes diuinas quasi ludat: moxque quicquid ipse eiusmodi expertus esset multa cum gratiarum actione & laude commemorans, in Deo ac Domino suo delectabatur.

[27] Eodem conuersionis suæ tempore spiritale quoddam carnispriuium illi diuinitus præstitum fuit, quod eiusmodi erat: In ipsis Bacchanalibus ante Completorium in hypocaustum calidum sese receperat, quo se calefaceret; admodum enim frigore & fame laborabat: sed longe infestior illi sitis erat, quam tum patiebatur. Cumque cerneret alios vesci carnibus & potare vinum, se interim fame & siti confecto, intus se moneri sentiens, [Abstinentia eius diuino cātu munerata.] foras mox abiit, miseransque seipsum ex alto corde traxit suspiria. Eadem vero nocte in visione esse sibi videbatur in valetudinario quodam, audiuitque foris cælestem concini cantilenam, tanta vocis suauitate, vt nulla possit cithara eam æquiparare melodiam: eratque vox tamquam pueri scholastici annorum duodecim. Igitur oblitus idem Sapientiæ Minister cibi ac potus, melodiam hanc arrectis hauriebat auribus, dicens magno cordis æstu: Ecquis cantat foris? equidem in terris numquam melos eiusmodi percepi. Respondit illi eximia forma adolescens, qui tum forte aderat: Noueris melodem hunc puerum tibi modulari, teque hoc cantandi officio spectare. Ait Minister: O si mei meminerit Deus! Oro te, cælice adolescens, iube illum amplius canere. Rursus ergo cantare cœpit altissimo vocis sono, absoluitque tres integras plane cælestes cantiones. Quibus finitis, puer ille, [& ramo cælesti ab Angelo dato,] vt ipsi videbatur, per aera accessit ad domicilij illius, vbi erat Minister, fenestras, porrexitque ei ramusculum rubentibus admodum confertum granis similitudine fragorum. Tulit autem adolescens ante dictus ramusculum e manibus pueri, lætusque eum obtulit Ministro cum his verbis: Age mi frater & consodalis, cape rubros hos fructus a tui amantissimo Domino, hoc ipso speciosissimo adolescentulo Regis æterni filio, quem hactenus cantantem audisti, tibi dono datos. O quantopere is te amat! His auditis, Frater ille præ gaudio, rubore vultus infusus, excepit hilariter sportellam cum fructibus, aitque: O me felicem, cui tam optatum contingit munus a præclaro diuinoque hoc adolescentulo, quod me sane non potest non perpetua animi exultatione afficere. Versusque ad adolescentem reliquosque beatos spiritus illic præsentes: Amici, inquit carissimi, æquumne est gratiosum hunc & cælestem iuuenculum a me impense amari? Merito profecto mihi diligendus est: atque si mihi gratissima illius esset perspecta voluntas, eam modis omnibus exequerer. Conuertitque se ad memoratum adolescentem, & ait: Dic mihi carissime, rectene tibi sentire videor? Subridens ille suauiter: Plane, inquit, recte sentis, ac iure illum amare debebis, qui te præ multis aliis benignius spectat & amat. Quamobrem ingenti illum fac amore prosequaris: adeoque certum habeas etiam pro multis aliis duriora te deinceps perpeti oportere: simulque præpares te. [pueri Iesu visione & benedictione.] Ait ille: Faciam id libentissime: precorque vt mihi illius visendi copiam obtineas, quo gratias illi agam pro ipsius præclaro munere. Perge, inquit adolescens, ad fenestram, & prospice. Aperuit ille fenestram, & ecce vidit illic puerum scholasticum tantæ venustatis, vt non sit illi vnquam quisquam visus similis: cumque vellet per fenestram ad illum egredi, blande illi se inclinans suauiter illi benedixit, & e vestigio ab eius euanuit oculis. Sicque visio illa finita est. Redditus sibi ipsi, gratias egit Deo pro eiusmodi diumis Bacchanalibus ipsi prætitis.

CAPVT XIV.
Vt ineuntis Maij diem primum exceperit.

[28] Nocte illius diei, quæ mensis Maij caput est ac initium, pro more suo spiritalem quemdam, eumque virentem ramum sibi reponens, aliquammulto tempore singulis diebus eum venerabatur. Inter omnes autem, [Crux omnibusarboribus & plantis præstat.] quæ vnquam creuerint, quantumuis amœnas frondes, non potuit vllam inuenire vernantiorem præclaro sanctæ Crucis stipite, qui gratia & virtutibus atque omnigeno decore illustrior est atque vernantior, quam vllæ vnquam arborum frondes. Sub hac igitur arbore sex, vt dici solet, capiebat venias, ad singulas quasque in sua meditatione singulatim disiderans ornare mysticam hanc frondem, idque rebus elegantissimis, quæ vernans posset proferre æstas. Dicebatque & canebat intra sese hymnum, Salue crux sancta, &c. addens etiam hæc, Salue cælestis arbor salutis perpetuæ, in qua creuit fructus æternæ Sapientiæ: primo quidem in tui perennem ornatum pro cunctis rubentibus rosis offero tibi amorem intimum: secundo, pro cunctis humi repentibus violis humilem subiectionem: tertio, pro cunctis suaueolentibus liliis purissimum complexum: quarto, pro omnigenis grati coloris ac virentibus flosculis, quos vlla vspiam silua, pratum, saltus, arbor, nemus, campus hoc amœno vere protulerit, vel vnquam extiterint vel existent, spiritale cordis osculum: quinto, pro cunctarum in aëre hilariter volitantium auium cantu, quem illæ vnquam in quibusuis arborum ramusculis deprompserint, animæ laudes inexhaustas: sexto, pro cuiusuis generis ornatu, quo vllus vnquam verni temporis ramus virens præditus fuit, cor meum hodie spiritali te cantico extollit, obsecrans, vt tu arbor benedicta mihi auxilio sis, quo in hac vita momentanea ita te laudare merear, vt teipso fructu vitali perenniter frui dignus sim. Hoc pacto Maij initia celebrabat.

CAPVT XV.
De miseranda Crucis deportatione, quam ad Christi crucifigendi similitudinem imitari solebat.

[29] Deus omnipotens initio cælestibus consolationibus multo eum tempore recreauit, quibus is adeo fuit oblectatus; vt quicquid ad diuinitatem pertineret, ei esset iucundum & delectabile: si vero eius Passionem commemorare, atque ad eius imitationem se componere deberet, amarum & difficile ipsi videretur. Vnde illum quadam vice Dominus grauiter obiurgauit aitque illi: Itane ignoras ostium me esse, per quod omnes veri Dei amici ingredi debeant, qui velint beatitudinem adipisci? [Quā viā ad nudam Dei diuinitatem perueniatur.] Plane necesse est per afflictam humanitatem meam illi te conformando penetres, modo ad nudam velis diuinitatem meam reuera pertingere. Territus ille quidem fuit his sermonibus, attamen conabatur illis quantumlibet sibi molestis animum intendere, cœpitque discere quod ante nescierat, atque animo resignato totum se diuinæ permisit voluntati.

[30] Ex hoc igitur tempore, singulis noctibus post peractas preces matutinas loco solito, qui erat in domo, vt vocant, capitulari, sese ad Christiformem quamdam exercebat compassionem eorum omnium, quȩ Dominus Iesus pro ipso perpessus fuisset. Ambulabat de angulo in angulum, vt torporem omnem excuteret, essetque in Dominicæ Passionis sensu siue experimento vigilantior. Cœpit autem cum Christo ab ipsa cœna vltima, transtulitque sese cum illo de loco in locum, donec eum ad Pilatum adduceret. Ad extremum assumpsit eum coram tribunali morti addictum, egitque cum illo miserabile illud deportandæ crucis iter, quod idem Dominus Iesus a tribunali ad montem vsque Caluariæ confecit. Hoc autem crucis iter hac ratione inchoauit: [Iter crucis.] Vbi ad domus Capitularis vestibulum venisset, flexis genibus primo Domini sui vestigia osculabatur, ad mortem damnati, seque vertentis, & ad supplicij locum properantis. Dicebat hic Psalmum: Deus Deus meus, respice in me, &c. atque ita per ostium in cœmeterium siue ambitum cœnobij procedebat. [Plareæ mysticæ.] Finxerat autem ipse sibi plateas quatuor, per quas erat iturus cum Domino suo. [Psal. 21.] Per primam gradiebatur cum illo ad mortem, hoc desiderio, quod & amicos & facultates ac bona temporaria vellet deserere, atque in Christi laudem, exilium omni consolatione destitutum, ac voluntariam paupertatem perpeti. In altera platea proponebat contemnere honores ac dignitates temporales, ac vltroneo mundi totius despectui studere, cogitans Dominum suum vermem & non hominem, opprobrium hominum, & plebis abiectionem fuisse. In tertiæ plateæ capite iterum curuabat genu cum humi exosculatione, libere illic renuntians omni non necessariæ quieti, commoditati & fomentis corporis, idque in honorem excruciati corporis tenerrimi Domini Iesu, reuocans inibi ob oculos, vti scriptum est, exaruisse sicut testam virtutem eius, & in puluerem mortis deductum eum esse. [Psal. 11. 16.] Cumque eum ante se miserandum in modum satellites impellerent, cogitabat iure meritoque cunctorum oculis lacrymas, & cordibus gemitus hoc ipsum excutere ac exprimere debere. Ad quartam plateam veniens, in illius medio se demisit in genua, tamquam si ante portam, qua erat egressurus Dominus, flecteret poplitem, procedensque ante illum osculato solo obnixe precabatur, ne sine ipso pergeret ad mortem, sed ipsum secum mori permitteret: siquidem iuxta ipsum necesse erat transire Dominum. Hæc vero quoad potuit, ad viuum suo animo impressit, tamquam coram reuera fierent: dixitque precem illam, Aue rex noster fili Dauid, &c. Sicque eum præterire sinebat. Deinde denuo submittens se in genua versus portam, crucem quoque excepit cum hoc versu, O crux aue spes vnica, &c. atque ipsam itidem antecedere permisit. Post iterum poplitē curuauit erga beatissimam virginem Mariam cæli Reginam, quæ immenso cordis dolore confecta, coram ipso ducebatur: obseruabatque gestus eius miserabiles, feruentes lacrymarum imbres, alta & miseranda suspiria, vultum ac speciem longe tristissimam, dicebatque illi semel, Salue regina misericordiæ, vita, &c. atque eius vestigia cupide osculabatur. Tum repente exiliens, properabat post Dominum suum, donec eius lateri iungeretur. Quæ res quandoque per imagionationem tam illi præsens erat, ac si corporaliter ad eius latus graderetur: cogitabatque vt Dauidem Regem a facie Absolonis fugientem fortissimi milites a dextris & sinistris olim fuerint comitati, & familiariter illi adstiterint. Hic vero omnem voluntatem suam diuinæ permittebat ac resignabat voluntati, nihil recusaturus, quicquid ipso Deus facere vellet. Postmodum mente versabat lectionem illam Esaiæ Prophetæ, quæ in Parasceue legitur, Domine, quis credidit auditui nostro, &c, quæ ad viuum depingit eductionem eius ad mortem, atque sub hac in Chori ostium ingressus, per gradus ascendebat ad templi pulpitum. [Isa 53. 1.] Quo cum peruenisset coram crucis imagine humi collapsus, rogabat Dominum Iesum, ne famulum suum, neque morte, neque vita, neque prosperis, neque aduersis a se vnquam diuelli pateretur.

[31] Solebat adhuc aliud internum crucis iter peragere in hunc modum: [Aliud iter Crucis internum.] Cum cantaretur Salue regina, ad Completorium, suo in corde meditabatur tamquam etiamdum Virgo sacratissima ad filij sui sepulchrum materni plena doloris versaretur, iamque tempus adesset, quo illam oporteret reduci domum, idque ipsi faciendum incumberet. Itaque in animo suo tres effingebat venias siue humi deosculationes, quibus eam domum reduxit. Prima erat circa sepulcrum, simul enim atque inchoatum esset Salue Regina, flectebat reuerenter ceruicem animæ suæ, [Consolatur, & a sepulchro reducit D. Virginem.] ac spiritali quodam modo excipiebat eam in vlnas suas, plorans maternum pectus illius, quod tum amaritudine, contemptu, probris, & acerbissimo mœrore completum erat; consolabaturque eam admonitione quadam, puta quod ea de caussa nunc sit Regina præpotens, Regina misericordiæ, vita, dulcedo & spes nostra. At qui vbi peruenisset cum ea ad portam Hierusalem, præcedebat illam, respiciensque intuebatur eam miserandum in modum in vrbem ingredientem, sacrosancto ex ruptis filij sui vulneribus stillante sanguine adspersam & infectam, omnique consolatione priuatam: atque inibi rursum eam cum soli feruenti deosculatione excipiens ad verba illa, Eia ergo aduocata nostra, hortabatur vt bono esset animo, siquidem iam omnium nostrum dignissima esset aduocata: rogabatque vt in amore miserabilis illius adspectus misericordes oculos suos ad ipsum conuerteret, & Iesum benedictum fructum ventris sui ipsi post hoc exilium ostēderet benignū. Tertiam denique veniam capiebat ad fores domus S. Annȩ genitricis eius, ad quam mœrens introducebatur: idque faciebat cum quadam commendatione sui in illius dulcissimam pietatem, & piissimam dulcedinem, cum verbis illis admodum deuotis, o clemens, o pia, o dulcis Maria: obsecrabatque eam, vt animam suam miseram ac exulem in obitu susciperet, eamque duceret ac tueretur ab hostibus tartareis, & per cæli ianuam in æternam beatitudinem absportaret.

CAPVT XVI.
De vtilissima Silentij virtute.

[32] Vrgebatur idem Discipulus in interiori homine, vt ad veram cordis pacem petingere niteretur: cui rei Silentium cumprimis suffragari sentiebat. QQuamobrem tantam suo ori custodiam adhibuit, [30. annis non loquitur ad mēsam:] vt intra annos triginta numquam ad mensam fregerit silentium, vna dumtaxat vice dempta, quando cum multis Fratribus ex capitulo reuersus, in naui cum illis edebat. Atque vt linguam strictius domaret, nec esset ad loquendum præceps, in sua meditatione tres sibi præceptores constituit, sine quorum permissu singulari nollet loqui: iique erant sancti Patres Dominicus, Arsenius, & Bernardus. Locuturus igitur in sua cogitatione ab vno ad alium accessit, [mira cautela loquebatur.] petens veniam & dicens: Iube Domine benedicere. Et si quidem locutio poterat fieri congruo tempore & loco, putabat se habere copiam a primo: & si ex locutione nullum foris impedimentum acciperet, habebat facultatem etiam a secundo: atque si nullam ex verbis intus inquietudinem ac perturbationem contraheret, iam se credebat loquendi potestatem a tribus illis adeptum: sicque demum loquebatur. Sin vero aliter sensisset, intra silentium sese continebat. Ad portam cœnobij vocatus, his quatuor nauabat operam: primo, [quæ obseruabat cum externis.] vt vnumquemlibet benigne exciperet: secundo, vt paucis absolueret: tertio, vt consolatum a se dimitteret: quarto, vt sine vlla contagione vel affectus adhæsione intro rediret.

CAPVT XVII.
De corporis castigatione.

[33] In adolescentia sua erat natura petulanti, quȩ cum vitiis titillari inciperet, sentiens ille graue onus carnis indomitæ ac proprij corporis sui admodum discruciabatur. Eam ob rem multa callide comminiscens, [Carnem domat cilicio.] & diris corpus castigationibus affligens, nitebatur illud spiritui subditum efficere. Cilicium & catenam ferream diu tulit in corpore, donec sanguine erumpente coactus est deponere. Iussit clam sibi confici subligaculum, [catena,] & in ipso ligamina quædam, quibus infixæ erant acus asperæ centum & quinquaginta, [mirabili subligaculo,] eædemque æreæ & lima exacutæ, quarum acumina semper erant ad carnem versæ. Idem autem subligaculum valde erat angustum, & ab anteriori parte constrictum, quo tanto propius corpus attingeret, & acus acutæ carnem penetrarent: pertingebatque vsque ad vmbilicum eius, & in ipso noctibus dormiebat. Æstate calida quando ex itinere defatigatus ac viribus exhaustus, aut lectoris officio perfunctus erat, in illis laboribus ita iacebat constrictus, vt simul etiam vermibus admodum vexaretur: sæpiusque in seipso contrahebatur & contorquebatur, & necessitate adactus huc illucque sese vertebat, perinde vt solent vermes dum acu punguntur. Crebro haud aliter affectus erat ex pediculorum infestatione, [morsu pediculorum perpetiendo,] quam si formicis multis vndique cinctus fuisset. Siue enim dormire cuperet; aut iam obdormiuisset, mirum in modum mordebant ac sugendo affligebant eum. Dicere tum quandoque solebat Domino pleno corde: O Deus meus, quam acerba isthȩc mors est. Si quem latrones aut feræ perimant, cita morte perit: atqui hic ego inter infestos decumbens vermes & morior semper, nec tamen possum emori. At vero nūquam neque noctium hibernarum prolixitate, neque æstatis feruore adduci potuit, vt hinc abstineret. Et vt minus sub hoc cruciatu sentiret leuamenti, aliud quiddam addidit: Gutturi suo circumdedit partem cinguli cuiusdam, cui arte duos inseruit annulos ex corio confectos, [constrictis brachiis,] quibus manus insertas & brachia inclusit seris duabus, quarum claues ante lectum posuit in assere quodam, donec ad preces nocturnas surgens, seipsum absolueret. In his vinculis brachia eius ad guttur sursum versus ita extensa, eademque vincula adeo obfirmata erant, vt etiamsi cubiculum eius totum conflagrasset, non posset sibiipsi ferre suppetias. Tamdiu hæc continuauit, donec manus ac brachia ex ea constrictione admodum tremere inciperent.

[34] Tum demū aliud excogitauit: Chirothecas duas ex corio sibi confici curauit, qualibus vtuntur rustici vel opifices, dum vepres ac sentes extrahunt, his ab artifice quodam æreos ac præacutos omni ex parte iussit clauiculos infigi, [aculeatis chirothecis,] atque ita eis noctibus inserebat manus. Fecit id ea caussi, vt si forte in somno voluisset remouere cilicinum subligaculum, aut quouis alio modo ipse sibi opitulari, dum a fœdis illis roderetur vermibus, clauiculi illi carnem eius cōpungerent: [quas diui no monitu post abiicit.] quod & factum est. Si enim nonnihil subsidij adferri sibi tentasset, inter dormiendum cum acutis illis clauiculis pectus confricans, tam atrociter seipsum lacerabat, ac si vrsi cuiusdam vnguibus fuisset discerptus, adeo vt etiam in brachiis & circa cor eius caro intumesceret. Quibus post multas hebdomadas curatis vuluneribus, denuo se confricans dilacerabat. Hoc genus acerbi valde exercitij, imo martyrij, sedecim annis prosequutus est. Quibus exactis, cum natura eius frigesceret & misere contraria foret, die sancto Pentecostes cȩlestium spirituuum iucunda visio illi apparens, certiorem eum reddidit, nolle Deum vt diutius id retineret. Tum illico desistens, in flumen cuncta proiecit.

CAPVT XVIII.
De aspera cruce, quam interscapulas gessit.

[35] [Crucem clauis horrentem gerit in honorem passionis Christi:] Præ aliis quibuslibet exercitiis, cupide admodum trahebatur, vt aliquod suo in corpore gestaret signum sensibilis condolentiȩ erga acerbissimam crucifixi Domini sui passionem. Effecit ergo ipse sibi crucem ligneam, longitudine palmi virilis, & congrua latitudine, eique infixit clauos triginta in honorem vel memoriam omnium vulnerum Christi, quibus in nos suum est testatus amorem. Hanc crucem in dorso inter scapulas extendit in ipsa carne, & annis octo noctes atque dies iugiter eam tulit in laudem crucifixi Domini sui. Deinde extremo anno etiam acus septem eidem impressit, quarum acies per mediam adegit crucem, cui firmiter inhærebant: reliquam partem acuum superius resecabat. Harum cruentationem acuum pertulit ob honorem acutissimi doloris, quo Virginis Matris cor & anima in filij morte pœnitus confixa fuere. Quando hanc crucem primum nudo suo corpori adstrinxit, tenera eius natura exhorruit: [naturæ mollitiem corrigit:] quamobrem ad saxum clauorum aciem pauxillum retudit: sed illico hac neutiquam virili mollitie victum se dolens, denuo eos omnes lima exacuit & ad corpus applicauit. Eas quidem dorsi partes, vbi ossa extabant, crux ipsa scarificabat, cruentumque eum reddidit & læsit: vbicumque siue ambularet siue recumberet, videbatur sibi hericij exuuiis opertus. Si quis eum imprudens eo loci vel tetigisset vel trusisset, lædebat illum. Vt vero crux eadem ipsi esset tolerabilior, salutiferum Iesv nomen illius tergo insculpsit. Hac cruce longo tempore bis quotidie se flagellabat hoc pacto. Pugno crucem tundebat, [ea cruce se flagellat:] moxque claui in carnem adacti adeo infigebantur, vt cum vestibus eos cogeretur extrahere. Fecit autem hæc adeo recte & prouide vt nemo facile id posset animaduertere. Primo se flagellabat in hunc modū, quando in sua meditatione ad eam peruenit columnam, vbi Dominus suus præ filiis hominum forma speciosus, tam immaniter fuit virgis & flagris cæsus; rogabatque eum vt suis vulneribus ipsius vulnera sanaret. Secundo flagellabat se, vbi cum Domino suo venit ad crucem, eique is clauis affixus fuit, ad quam etiam ipse se clauis adstrinxit, eo animo, quod numquam ab illo vellet separari. Solebat etiam tertio se hac ratione cædere, sed non nisi quando nimium sibi inordinaræ delectationis indulsisset in capiendo cibo, vel potu, vel eiusmodi aliis.

[36] Quodam tempore ex quadam negligentia Virginum duarum in loco publico ipsi coram aliis multis assidentium manus arripuit ac tenuit, nihil penitus mali cogitans aut spectans. Sed huius incuriæ cito eum valde pœnituit, [quamdam incuriam grauiter in se castigat:] putabatque eam rem minime inultam abire oportere. Cum ergo discessisset a Virginibus, & in suum venisset sacellum, ad locum quemdam secretum, pro errato illo cecidit sese in crucem, adeo vt acuti claui dorso eius infigerentur. Nec hoc contentus, insuper excommunicauit seipsum, vt non auderet ingredi post matutinas preces in domum capitularem ad consuetum orationis suæ locum, seseque iungere Angelicis spiritibus, qui illic meditanti præsentes adesse solebant. Postea vero cum pro hac culpa se penitus reconciliare vellet, multis sese ante pœnis dire afflixit, procedensque primo ad Iudicis pedes, coram illo sese cum cruce flagellauit, deinde circa medium vndique ad Sanctos accedens, triginta vicibus sese eodem modo cecidit, ita vt sanguis per humeros dimanaret. Hac ratione dire expiauit delectationem illam, quam sibi inordinatius cepisse videbatur. Absolutis nocturnis precibus, ad capitulare sacellum pergens in secretum locum suum, [ducenties noctu terram osculatur:] centies in faciem prostratus, humum exosculabatur, totidemq; vicibus flexis genibus idem faciebat, habebatque ad singulas eiusmodi deosculationes, peculiares quasdam meditationes suas. Vnde nimirum satis afflictus fuit propter crucem. Cum enim crucem ipsam fortiter ad corpus adstringeret, propiusque illi applicaret quam solent ligamina vasorum, atque cum eadem cruce humi pronus collapsus centies terram oscularetur, in ipso casu claui eius carni imprimebantur, iidemque, cum resurgeret, rursum extrahebantur, rursumque cadenti noua infligebant vulnera, quod illi reuera magnum attulit dolorem & cruciatum. Si vno mansissent fixi loco, erat intolerabile.

[37] Ante hanc exercitationem aliam habebat: Confecerat ipse sibi flagellum, quod scutica dicitur, idque iusserat æneis & acuminatis hinc inde obduci aculeis, instar styli acutis, binique aculei verber illud media ex parte anteuertebant, adeo vt singuli essent trisulci, qua parte corpus tangebant, vulneraque infligerent. Huiusmodi ergo flagello confecto, ante nocturnas preces surgens ad Chorum templi ibat coram venerabili Sacramento, & sese acriter cædebat aliquammulto tempore, donec id ad Fratrum notitiam peruenisse sentiret; quo cognito, cessauit. Ipsis D. Clementis feriis, quibus hyems aduentat, quadam vice generalem fecit confessionem, [acriter se flagellar:] cumque noctis adessent silentia, in suo se cubiculo includens, nudatum corpus vsque ad cilicinum subligaculum simulque brachia & crura aculeato flagello suo vsqueadeo cecidit, vt sanguis haud secus ex eius corpore decurreret, quam si ferro scarificatum esset. Erat in illo flagello recuruus quidam aculeus, vnci specie, qui quicquid apprehendisset carnis extrahebat. Percussit tum corpus suum tam pertinaciter, vt flagellum in tres scissum partes, vna cum aculeis ad cubiculi parietes volitaret, atque vna pars in eius remaneret manibus. Stans igitur illic totus cruentus, ac seipsum intuens, videbat miserandam sui corporis speciem, adeo vt sæpius quodammodo Christo crudeliter flagellato sibi similis videretur. Deinde ex quadam suiipsius commiseratione fleuit acriter, atque in illo hyemis frigore, ita vt erat nudus & sanguinolentus positis humi genibus rogabat Deum, vt sua peccata penitus aboleret. Post hæc in Dominica Quinquagesimæ iterum more suo, dum Fratres essent in mensa, suum ingressus cubiculum, postquam vestes detraxerat, immaniter se verberauit, largiter per corpus manante sanguine. Et cum duriora sibi intentaret verbera, Frater quidam audito flagellorum strepitu aduenit, sicq; destitit: at nihilominus vt esset acrior cruciatus, aceto & sale vulnera confricauit.

[38] Sacro die S. Benedicti, quo ipse in hunc miserabilem mundum fuerat editus, sub prandio in sacellum suum se contulit: quo obserato, sese exuens, arrepto flagello percutere cœpit, tetigitque in sinistro brachio venam cordis, quæ mediana dicitur, aut aliam vicinam, ex qua tum sanguis vbertim prorumpens, in ima per pedum digitos decurrebat, pauimentum ipsum largiter madefaciens, moxque brachium impendio intumescens, liuidum accepit colorem. Vnde territus, non audebat amplius percutere. [Ea res cuidam ab senti reuelatur.] Eodem tempore eademque hora, cum se hoc pacto verberaret, sancta quædam Virgo Anna nomine, in alia vrbe in castro quodam orationi incumbens, in visione ducta fuit ad eum locum vbi se cædebat ille, visisque ictibus terrificis, nimium miserta, accessit ad eum propius, cumque iam extento brachio percussurus erat, ipsa se interponens in suum brachium sibi visa est ictum illum recipere. Reddita porro sibiipsi, eumdem ictum reperit atro luridoque colore in suo brachio designatum; atque euidens hoc certæ veritatis documentū multo tempore admodum serio retinuit in suo corpore.

CAPVT XIX.
De strato illius.

[39] Per idem tempus antiquum quoddam ac reiectitium adeptus ostium, in cubiculo iuxta lectum suum reposuit, [Quale eius stratum.] in eoq; dormire solebat, nihil omnino habens operimenti, quo corpusculo subueniret. Texuerat autem ipsemet ex iuncis tenue opertorium, quod ostio imposuit, idq; non nisi ad genua illius extendebatur. Capiti ceruicalis loco supposuit sacculum culminibus auenaceis refertum, cui aluid exiguum puluinar addidit. Nihil penitus, vt dictum est, habuit eorum, quæ ad lecti vsum pertinent, & vt interdiu incedebat, ita noctibus cubabat, hoc solo dempto, quod calceis nudabat pedes, & crasso pallio sese induebat.

[40] Erat igitur stratum hoc miserabile. Siquidem duri illi auenæ culmi glomeratim sub eius capite iacebant, atque crux acutis clauis eius dorsum compungebat. [Cubandi ratio:] Brachia erant obseratis stricta nexibus, & lumbos cilicinum vexabat subligaculum. Pallium nimio suo premebat pondere, & ostium erat durum ac rigidum. Iacebat itaque misere affectus, & in trunci morem se mouere non poterat absque grandi dolore. Quod si somno pressus in crucem durius incubuisset, claui in ossa eius impingebant: interim crebros dabat in cælum gemitus. Hiberno tempore admodum male ipsi erat ex frigore. Pedes enim more solito extendens, nudos eos in ostio ponebat, quos frigore confectos, cum ad se retraheret, sursumque erectis genibus ad corpus adduceret, sanguis in cruribus exagitatus dire eum torquebat: ipsique pedes complebantur sanie, & crura intumescebant hydropici in morem: genua cruenta erant & attrita, lumbi ex cilicino subligaculo luridi ac vlcerosi. Dorsum sauciabat crux: corpus exhaustum erat rigore nimio, fauces siti arescebant, manus præ virium defectu tremor obtinuit, atque in his cruciamentis noctes exigebat & dies. Ferebat autem hæc omnia ex ingenti ac intimo æternæ Sapientiæ Domini nostri Iesu Christi amore, cuius acerbissimæ passioni sese nonnihil conformare volebat. Tandem relinquens hoc in ostio cubandi exercitium, in cellulam quamdam commigrauit, cuius sella, in qua alioqui sedebatur, strati loco, vsus est. Erat autem tam angusta & breuis, vt in ea se extendere non posset. In hoc igitur ergastulo, atque in ostio ante dicto annis octo somnum capturus recubuit, cum solitis ligaminibus suis.

[41] Erat tum illi in more, vt post Completorium, quando in cœnobio degebat, in hypocaustum vel ad Fratrum fornacē se nō reciperet caussa corporis calefaciendi, quantumuis acre sȩuiret frigus, idq; annis vigintiquinque obseruauit, nisi forte quandoque alia ex caussa eo ire debuisset. Iisdem annis numquam balneis vsus est, numquam pedes lauit propter leuanda delicati corporis sui incommoda. Deinde sic se continuit, vt æstate iuxta ac hyeme nō nisi semel in die ederet, nec solum a carnibus, [Frigoris tolerantia,] sed etiam piscibus & ouis abstineret. Multis annis tantam dedit paupertati operam, vt neque cum permissu, neque sine permissu vllum vellet nummum recipere vel attrectare. [inedia,] Non parum multo tempore vsque adeo studebat cordis & corporis puritati, [paupertas,] vt nulla corporis parte sese vel fricare vel contingere vellet, præterquam in manibus & pedibus.

CAPVT XX.
De potus parsimonia.

[42] Qvodam tempore molestissimum suscepit exercitium, præfigens sibiipsi exiguam sane potus capiendi mensuram: cui vt minus vel foris vel domi admisceret siue adderet, confecit eiusdem capacitatis poculum paruum, idque exiens foras secum tulit. In magna siti non nisi quoddam aridi sui oris erat refrigerium, ac si ægroto magno ardore æstuanti pauxillum liquoris instilletur. Deinde admodum diu vino abstinuit, solo Paschatis die, in tantæ solennitatis honorem, [Abstinet vino, dempto solo Paschatis festo.] eius vsum sibi permittens. Cum iam siti eiusmodi diu laboraret, nec tamen præ animi rigore, neque aqua, neque vino sibi mederi vellet, simulque miserandum in modum in cælum respiceret, contigit vt quadam vice eiusmodi Dei instinctū vel responsum intus sentiret: Animaduerte, vt ego olim mortis angoribus correptus, sitim aridissimam modico aceto & felle tolerarim, cum tamen mei essent omnes fontes aquarum, vtpote a me conditi, sicut & cetera omnia in vsum ac sustentationem hominum. Ita ergo tu quoque, si meis vis ingredi vestigiis, penuriam & subtractionem feras moderate ac benigne.

[43] Quodam tempore ante natalem Christi omnibus corporis commodis ac fomentis prorsus valefaciens, præter communia illa diu vsitata exercitia, tres insuper alias corporales exercitationes vel afflictiones assumpsit. Prima ex his erat, quod noctibus post Matutinas preces coram summo Altari stetit nudis plantis in lapidibus donec aduentaret dies. Idque faciebat, quando sunt noctes longissimæ, & citius ad nocturnam Synaxim fratres excitantur. Altera erat, quod neque noctu neque interdiu ad calida accessit loca, nec ad altare voluit manus igni calefacere: quamquam id temporis, quod esset acerrimum frigus, manus eius immaniter intumuerant. Post Completorium ita totus frigore correptus, in suam sedem dormitum se reposuit. Post nocturnas preces mansit, vt dictum est, nudis pedibus coram altari in pauimento lapidibus strato, donec appropinquaret dies. Tertia erat, quod per diem omni sibi potu interdixit, [Omni potu extra prādium abstinet.] quamlibet vehemens eum teneret sitis: sola prandij hora dempta, vbi tum non patiebatur sitim. Atqui aduesperascente die, tam dira cruciabatur siti, vt omnins eius natura potui inhiaret: quod tamen premebat ipse, & obluctabatur non nisi multiplici eodemque acri dolore. Os eius foris & intus perinde arescebat, vt solet ægris morbo correptis: lingua scindebatur, adeo vt postmodum vno & eo amplius anno non posset refici. Quando stabat ad Completorium siti aridus, atque ex more aqua benedicta adspergeretur, magno desiderio hianti ore ad aspergillum se vertebat, si qua fortasse guttula arescenti linguæ eius præberetur, vnde pauxillum caperet refrigerij.

[44] Deinde cum ad Collationem, vt vocant, [Vinum oblatum, Christo offert.] in mensa sedens, licet valde sitibundus, vinum a se remoueret, nonnumquam erectis sursum luminibus, ait: Accipe Pater cælestis in sacrificium sanguinis cordis mei, hunc vini potum, & præbe illum filio tuo nimia siti affecto, iam iamque in cruce morituro. Quandoque tam acri vexatus siti, ad fontem accedens, contemplabatur aquam leni susurrio inde scaturientem, atque in cacabum stanno intrinsecus obductum exilientem, simulque oculos erigebat ad Deum, alta imo ex pectore trahens suspiria. Interdum plus nimio grauatus, ex intimo cordis ait ad Dominum: O bonitas sempiterna, quam occulta sunt iudicia tua, vt cum mihi tam propinquus sit vastus ille lacus Constantiensis, itemque præterfluentis Rheni vnda perspicua, nihilominus haustus aquæ vnicus mihi contingere non possit. Id vero miserrimum est. In hoc instituto perseuerauit ad id vsque temporis, quo recitatur Euangelium, vbi Dominus fertur aquam in vinum commutasse.

[45] Eadem Dominica vesperi ad mensam residens miseria confectus, cibum capere non poterat ob sitis nimietatem. Simul autem vt gratiarum actiones dicebantur, actutum properabat ad sacellum suum: neque enim præ afflictionis intolerabili vehementia vltra se cohibere poterat: fuditque ingentem lacrymarum vim, dicens ad Dominum: O Deus æterne, qui solus laborem & dolorem consideras, quam plane miser editus sum in hāc lucem, vt cum mihi abunde suppetant vitȩ sustentandȩ necessaria, tantam nihilo secius, tamque diram me oporteat penuriam perpeti. Sub his querimoniis visus est sibi in anima huiusmodi audire vocem: [siti contabescens, diuinitus recreatur:] Bono sis animo, propediem diuinitus gaudio & consolatione afficieris. Facessant lacrymæ, fortis athleta Dei, sume animum, ac probe te geras. His verbis corde ita est confirmatus, vt a lacrymis nonnihil cessaret, nec tamen poterat omnino lætus esse: sed simul vt lacrymarum stillæ ex oculis profluerent, intus aliquid eum ridere compellebat ob euenturum ipsi breui diuinitus iucundum quiddam & prosperum. Ita affectus, iuit ad Completorium. Os quidem psallebat, sed corde tremulo, atque interim videre sibi videbatur citius ab hac cruce se liberatum iri: quod etiam paullo post accidit, eademque nocte id aliqua ex parte cœpit in hunc modum: [a D. Virgine potatur:] In visione contuitus est Virginem Matrem cum puerulo Iesu ea specie, qua erat septennis in terris, ad se venire, eumdemque infantulum habere in manibus, poculum aqua plenum, paullo mauis quam erat scyphus cœnobio vsitatus. Porro idem poculum beatissimam Virginem in manus sumere, atque ipsi offerre, vt biberet. Quod ille accipiens, auide bibit, & pro voto sitim omnem profligauit.

[46] Ibat tum temporis in agro per angustam semitam, & ecce pauperem quamdam, at honestam, sibi vidit feminam venire obuiam, quæ cum propius accessisset, ex itinere sicco secedens, in lutum se demisit, donec pertransiret. At illa se vertens, [D. Virginem in omnibus feminis honorat:] ait ad eum: Quid sibi vult, Domine venerande, quod ipse quamuis sacerdotij honore præditus, mihi inopi tanta humilitate cedere voluisti, cum tamen ego potius tibi deferre debuerim? Respondit ille: Equidem consueui cunctis feminis honorem præstare ac reuerentiam, ob illustrissimam Dei matrem cæli Reginam. Leuatis illa in cælum oculis ac manibus, Oro, inquit, & obsecro præstantissimam illam Dei genitricem, ne ex hac emigres vita, quin peculiare quoddam ab illa consequaris beneficium, quam tantopere in nobis omnibus veneraris. Ad quod ille, Præstet, ait, id mihi præclarissima ea cæli Imperatrix.

[47] Paullo post contigit, vt tametsi potus ei multiplex affatim adfuisset, nihilo secius pro more sitibundus a mensa absecederet. Nocte proxima in visu cælestis quȩdā miri decoris persona illi apparens, Ego inquit, sum Virgo Mater, quæ nocte præterita potum tibi præbui ex poculo testaceo, & quoties iterum tam infesta cruciaris siti, ego itidem te reficiam miserta tui. Tum ille magna fiducia ait ad eam: Nihil tamen Virgo intemerata in manibus habes, quo meam possis leaure sitim. At illa: Potum, ait, salutiferum tibi præbebo ex ipso corde meo manantem. Quibus verbis sic ille perterritus est, vt responsum reddere non posset, vtpote qui eo se indignum putaret: Atqui Virgo sacratissima benigne eum consolans, dixit: Quandoquidem Dominus Iesus tam suauiter tuo se cordi immersit, [Potu e corde D. Virginis manante recreatur.] idque ariditate oris tui tam cruciabiliter emeritus es, singulari hac a me consolatione afficieris: neque vero corporali te potu reficiam, sed salutari quodam præstantiq; ac spiritali intimæ ac integræ puritatis. Tum ille consensit vt verȩ, interim secum ita cogitans: Iam plane satis superq; potauero, quo tandem liceat ingentem propulsare sitim. Vbi vero cælico illo est potu abunde recreatus, mansit ei in ore quasi molle granum quoddam niuei coloris, cuiusmodi manna fuit. Idque in veritatis argumentum diu satis in ore retinuit. Hinc in ardentes lacrymas solutus, gratias egit medullitus Deo & eius sacratissimæ genitrici pro tanto sibi ab ipsis præstito beneficio. Eadem nocte Dei genitrix sancto cuidam homini alibi moranti sese visibilem exhibens, qua ratione potum illi præbuisset, significauit: hæcq; addidit: Vade ad filij mei Ministrum, & dic ei verbis meis, quemadmodum litteris proditum est de præclaro illo Doctore Ioanne Chrysostomo, quod cum puer scholasticus esset, & ante aram se demitteret in genua, vbi ego ipsa in lignea imagine filium meum in sinu meo lactaui, per eamdem imaginem dixi Filio, vt paullisper cessaret, sineretq; puerum ante dictum mea vbera sugere: dic illi, inquam, eamdem gratiam in visione ipsi quoque per me præstitam esse. Atque in veritatis argumentum, si animaduerteris, senties deinceps doctrinam ex sancto eius ore proficiscentem, auditu longe quam antehac gratiorem & feruentiorem, ac magis esse desiderabilem.

[48] Hæc cum ad illum relata essent, sublatis sursum manibus, corde & oculis, ait: Benedicta sit vena perpetim scaturientis diuinitatis, itemque benedicta sit dulcissima totius gratiæ mater pro hoc cælesti munere mihi indigno exhibito. Huius simile quiddam Lector offendet in prima parte Speculi Vincentij. Porro idem sanctus homo etiam hæc addidit. Est præterea aliud, quod tibi significem. Hac nocte Virgo cum puerulo suo mihi per visum apparuit, [Aquam a D. V. ei oblatam, Christus in vinum vertit.] habens in manu elegans poculum aqua plenum. Ipsa vero & puerulus honorificam & benignam tui habuere mentionem. Deinde Mater Filio obtulit poculum, rogans vt illi benediceret. Fecit ille vt mater voluit, & confestim aqua transiit in vinum: dixitq;: Sufficit iam: nolo vt deinceps Minister meus hoc genus exercitij prosequatur, vt vino abstineat. Vtatur posthac vino ob naturam suam exhaustam & confectam. Hac igitur illi potestate facta a Deo, deinceps (vt ante solebat) vino vsus est. Eadem tempestate admodum fractus erat ex antedictorum exercitiorum & castigationum, quibus tam multis sese afflictarat annis, nimietate.

[49] Apparuit autem Dominus Iesus cuidam amico suo, ferens pyxidem in manibus. Interrogatus ab eodem sancto homine, quid sibi vellet illa pyxide; Ex hac, inquit, mederi volo Ministro meo ægre affecto. Et ecce ipsum adiit Ministrum, aperuitque pyxidem recenti plenum sanguine, eodem tinxit, siue liniuit cor Ministri, adeo vt prorsus cruentum redderetur: deinde manus, pedes, cunctaque eius membra eodem sanguine perunxit. Tum sanctus ille homo, qui hæc in visione conspiciebat; Quamobrem, ait, [Christus ei cor, manus, pedes sanguine perungit.] Domine ita eum sanguine consignas? Visne illi quinque vulnerum tuorum similitudinem imprimere? Respondit Dominus: Ita nimirum: siquidem cor totamque naturam eius cruce & afflictione signabo, eumque adhibitis medicamentis curabo, faciamque eum hominem iuxta omne cor meum. Cum igitur Minister eiusmodi duris corporis afflictionibus, quales superius partim commemoratæ sunt, deditam egisset vitam a decimooctauo vsque ætatis suæ anno ad quadragesimum, omnisque natura siue corpus eius plane confectum & consumptum esset, nihilque præter mortem superesse videretur, nisi a talibus abstineret, deinde missas illas fecit. Significatum est autem illi a Domino, eum viuendi rigorem & austeritatem, cunctaque illa instituta & exercitia, non nisi bonum quoddam initium fuisse, & indomiti corporis sui mortificationem atque edomationem: porro adhuc alia ratione eum premi & exercitari oportere, si modo recte cū ipso agi deberet.

CAPVT XXI.
Vt ad rationalem quamdam veræ resignationis scholam missus sit.

[50] Post hæc sedens quadam nocte post matutinas preces in sedili suo, inter meditandum factus est in ecstasi, putauitq; se in visu illo interno egregium quemdam iuuenem superne venientem conspicere, sibiq; adstantem hunc in modum proloqui: Diu satis in minoribus ac triuialibus versatus & exercitatus es scholis, iam tempus est, vt ad altiora contendas. Age igitur, mecum perge. Equidem ad præcipuum huius temporariæ vitæ gymnasium te perducam, vbi prȩclarissimæ dabis operam scientiæ, quæ veram tibi prȩstabit pacem, & bona initia ad felicem deducet exitum. His ille lætior effectus, surrexit. At vero Iuuenis apprehensa manu eius, duxit eum (vt ipsi videbatur) in regionem quamdam spiritalem, [Ab Angelo ad scholam resignationis deducitur,] vbi erat insignis domus, habitu ac specie cœnobij cuiusdam, in quo spiritales homines degerent. In hac domo illi morabantur, qui iam dictæ scientiæ studiose vacabant. Ingressus autem intro, comiter ac benigne receptus & salutatus est ab illis. Moxq; properarunt ad illius pædagogij præfectum siue Rectorem, certiorem eum reddentes de cuiusdam aduentu, qui se in eius disciplinam tradere, & artem memoratam perdiscere statuisset. At ille se faciem eius contemplari velle respondit, & quid eo sperandum foret perspicere. Viso igitur illo, suauiter arrisit, aitque: Poterit profecto hospes hic noster in insignem huius præcellentis scientiæ Magistrum euadere, si æquanimiter sese velit offerre ergastulo, in quod eum coniici necesse est. Verba hæc obscurius prolata Minister necdum intelligens, vertit se ad iuuenem illum, qui ipsum introduxerat, hunc in modum sciscitans ex illo: Dic mihi, inquit, carissime, quænam est hæc præcipua academia, eiusque disciplina, cuius apud me mentionem habuisti? Respondit iuuenis Angelicus: Excellentissima huius gymnasij disciplina non alia est, quam perfecta sui abnegatio & resignatio, qua quis vsque adeo a seipso deficiat & moriatur, vt qualemcumque se illi Deus exhibuerit siue per seipsum, siue per creaturas, & tam in aduersis, quam prosperis, semper æquabili & eodem esse animo nitatur, cum abnegatione sui & quicquid ipsius est, quatenus quidem humana id potest præstare imbecillitas, solamque Dei laudem & honorem spectet:quemadmodum Christus Iesus erga cælestem Patrem suum perpetim sese gessit. Placebant ista Sapientiæ Ministro, dicebatque omnino se huic velle studere scientiæ, nec quicquam tam molestum ipsi posse occurrere, vnde ab hac sententia retraheretur: iamque incipiebat moliri domicilij cuiusdam ædificium, & multis sese inquietis occupare actionibus. Quod iuuenis prohibens, ait eam artem tranquillum & religiosum expetere otium: quantoque minus quis ageret, eo reuera plus eum facere: de ea videlicet actione loquens, qua quis seipsum impedit, nec pure spectat honorem Dei.

[51] [intelligit eam sibi adhuc deesse] Hoc finito sermone, illico ad se rediit Minister, sedensque tacitus alta cœpit mente reuoluere quæ audierat, aduertitque vero prorsus esse consentanea, & quæ ipse Christus docuerit. Itaque ipse secum intus colloquens, ita ait: Introrsus adspice, & vide quam re ipsa tete modo deprehenderis, vtque cum omnibus ante memoratis externis exercitiis, quæ ex tuo tibi arbitratu adhibuisti, etiamdum irresignatus sis ad externam siue ab aliis irrogatam perferendam aduersitatem. Adhuc lepusculi trepidantis, atque alicubi inter arbusta latitantis, & ad omnem cuiuslibet folij strepitum extimescentis in morem, ad aliunde occurrentes afflictiones quotidie expauescis, ad adspectum eorum, qui tibi contrarij sunt, colorem mutas: vbi emori ac succumbere deberes, fugis: vbi teipsum paratum simpliciter offerre, latitas: si quidem laudibus veharis, rides: si vituperaris, doles. Quamobrem facile crediderim, sublimioris scholæ exercitationibus opus tibi esse. Mox profundo pectoris suspirio tollens oculos ad Deum, ait: O Deus æterne, quam liquido veritas ipsa mihi explicata est? Heu me, quando tandem vere resignatus ero?

CAPVT XXII.
De quibusdam molestis sui abnegationibus.

[52] Posteaquam Deus externa illa partim ante iam dicta exercitia, quæ illi vitam pene extinxissent, Ministrum omittere iussit, vsque adeo hoc ipso delassata & exhausta eius natura exhilarata est, vt præ gaudio fleret, cum in memoriam rediret asperrimorum ligaminum ac vinculorum, & aliorum, quæ dure & acerbe tulisset. Voluebantur tunc eius in animo huiusmodi cogitationes: Deinceps Domine Deus vitam quietam agam, mihique indulgebo: sitim aqua & vino propulsauero:absque vinculis in sacco stramineo cubabo: quod mihi commodi vel ante mortem præstari sæpius expetij. Satis superq; vires attriui meas: iam requies captanda est. Id genus temerariæ cogitationes eius sensibus illabebātur: atqui nesciebat ille, quid de ipso statuisset Deus. Cumq; iam aliquot hebdomadibus huiuscemodi cogitationibus sensus eius pulsarentur ac velut recrearentur, more solito residens in sella sua, mente tractabat verissimam illam D. Iob sententiam: Militia est vita hominis super terram: interim rursus ecstasim patitur, videreque sibi visus est quemdam spectata forma ac virili habitudine iuuenem ad se ingredi, duasque sibi ocreas militares inferre, [Armatur ad perferenda aduersa, maiora, & plurima:] itemque vestes alias, quibus vtuntur strenui equites: deinde ad ipsum accedere, & vestibus his indutum ita affari: Noueris miles, hactenus te pedibus militasse, at nunc equitem te gerere vult Deus. [Iob 7. t.] Intuebatur ille ocreas suas, & cum grandi cordis admiratione ait: Papæ, quid mihi accidit, quid me factū est? Itane eques ero, qui hactenus libentius otio & quiete perfrui consueui? Dixitq; ad iuuenem: Quando ita visum est Deo, vt sim equestris ordinis, si quidem aliquo in conflictu vel concertatione id mihi dignitatis cum laude peperissem, foret eo nomine mihi optatius, iuuenis auerso parumper vultu subridens, Noli, inquit, hac in parte esse anxius, satis superq; multa tibi præbebitur dimicandi occasio. Nimirum quisquis spiritalem ac strenuum Christi militem præstare se appetit, multo illi plures immanioresque eluctandæ ac subeundæ erunt pugnȩ & angores, quam olim illustribus illis eximiisq; Ducibus ac heroibus, quorum tes bellicas insignesq; triumphos homines mundani verbis & carminibus celebrant. Persuasum tute habes, Deum iam tuo te absoluisse iugo, & vincula abiecisse: ac deinceps vacādum tibi esse commodis & quieti. At secus multo sese res habet. Non vult Deus vinculis te liberare, sed ea mutare dumtaxat, longeq; efficere grauiora, quam antehac vnquam fuerint. Territus his valde Minister, ait ad Dominum: Ecquid tandem me facturus es Domine? Putabam ego certamina cuncta me iam superasse, & vt video, nūc demum inchoanda sunt, iamq; acrius vrgeri & angi mihi videor. Quid hoc sibi vult Deus meus? Solusne ego peccator sum, & alij omnes iusti sunt, vt in me miserum tam seuere animaduertas, ceteris parcas? Ita mecum agis ab ineunte ætate mea, semperque iuuenile corpus meum duris ac diuturnis excruciasti morbis, videbarque mihi iam multa satis perpessus. Ait ad eum Dominus: Minime vero: necdum satis exercitatus es. Si vis recte tecum agi, modis omnibus funditus vt proberis, necesse est. Tum ille, Quæso, inquit, Domine, quot mihi etiamdum perferendæ sint cruces, indicare ne graueris. Cui Dominus, Suspice, ait, cælum, & si potes innumeras numerare stellas, poteris etiam adhuc euenturas tibi afflictiones numero complecti. Atque vt stellæ quamuis prægrandes sint, tamen exiguæ videntur; ita etiam cruces tuæ paruæ videbuntur hominibus non exercitatis, quas tamen tu duras & acerbas admodum experieris.

[53] Et Minister ad Dominum, Precor, inquit, cruces ipsas ante mihi significes, vt eas cognitas habeam. Ad quod Dominus, Minime, ait, id opus est, imo vero præstat eas vt ignores, ne ante animo collabaris. Attamen ex innumeris, quas oportebit perpeti, crucibus non nisi tres commemorabo: [Tria eorū genera prædicuntur:] Prima est, quod hactenus quidem ipse te cecidisti manibus tuis, ac tui misertus cessabas dum volebas: at nunc e tuis manibus ereptum aliis te absque vlla tui defensione male tractandum obiiciam, vbi necesse erit, vt in quorumdam cæcutientium cordibus famæ & existimationis tuæ magnam patiaris iacturam, quæ res longe tibi erit toleratu acerbior, quam crux illa acutis referta clauis dorso tuo fuerit. Enimuero ex superioribus exercitiis tuis laudem & gloriam apud homines obtinuisti, atqui hic deprimeris, planeque habeberis pro nihilo. Altera est, quamuis numerosis dirisque tete mortibus afflictaris, nihilominus Dei permissu natura tibi permansit amicabilis, & quæ cupiat amari: sed nunc quibus in locis peculiarem quamdam fidem & caritatem aucupaberis, grandem experieris infidelitatem, & dire affligeris ac vexaberis, idque tam multis modis, vt qui te sincera fuerint complexi fide & beneuolentia, iisdem tecum molestiis ex cōmiseratione inuoluendi sint. Tertia est, hucusque vbera suxisti velut infantulus necdum ablactatus, atque in diuinæ dulcedinis affluentia tamquam in pelago natasti. Idque posthac neutiquam tibi præstitero, sed præ interna paupertate arescere ac tabescere te sinam, erisque & a Deo & ab hominibus derelictus, pariterque & ab amicis & ab inimicis immaniter diuexaberis. Et vt paucis multa complectar, quicquid pro tui consolatione & commodo molitus eris, prorsus in contrarium abibit.

[54] Fuit his verbis ita consternatus Minister, vt totus corpore contremisceret, exiliensque cum impetu, Crucifixi specie se humi abiecit, clamansque ad Deum lugubri corde & voce lacrymabili, [exhorrescit:] precabatur, si fieri posset pro sua paterna benignitate his ipsum calamitatibus non pateretur inuolui: sin minus id posset, æternæ suæ definitionis voluntas in ipso perficeretur. Cumque aliquamdiu his angustiis correptus, iisdemque precibus intentus iaceret, audiuit quamdam intra se vocem eiusmodi: Sis bono animo: ego ipse tecum ero, efficiamque vt cuncta hæc feliciter superes ac elucteris. Surrexit ergo, seseque Dei manibus permisit. Porro mane exoriente, cum in cubiculo suo post Missæ sacrificium sederet tristis, atque hæc animo pertractaret, simulque ob hiemis asperitatem frigore correptus esset, vocem cuiusdam intra se loquentis sensit, ipsique dicentis, vt fenestra patefacta prospiceret ac disceret. [simili eruditur, & post animatur:] Aperuit ille & prospexit. Ecce autem canis quidam per medium cœnobij ambitum cursitans, ore gestabat pannum detritum, quo pedes obuoluuntur, mirumque illo panno ludum exercebat, modo sursum, modo deorsum eum iactitans, vnguibusque lacerans. Suspexit in cælum Minister, & ex profundo ingemiscens pectore, audit hæc intra se verba edi: Eodem plane modo tu quoque Fratrum tuorum ore tractaberis. At ille ita secum cogitabat: Quando aliter fieri non potest, resignes tete, & vt pannus iste vexationes omnes tacitus suffert, idem ipse quoque facias. Descendit autem, tulitque pannum illum, & multis annis vt rem pretiosam asseruauit, ac si quando ex impatientiæ vitio prorumpere voluisset, protulit pannum, vt eius contemplatione rediret ad sese, seque cognosceret, atque erga omnes intra silentium sese teneret. Si forte quandoque faciem ab ipsum prementibus cum quadam dedignatione auertisset, intus obiurgabatur cum his verbis: Memineris vt ipse Dominus tuus elegantissimam faciem meam non auerterim ab increpantibus & conspuentibus me. Mox ille acriter dolens, benigne ac placide ad illos sese conuertebat.

[55] Principio si qua illi crux accidisset, hoc pacto cogitabat: Vtinam Deus bone ab hac afflictione absolutus essem! Apparuit autem illi puer Iesus in visione ipso Purificationis die, reprehensoque ait: Necdum bene perpeti nosti: equidem hoc te docebo. Cum aliqua laboras cruce, non debes illius spectare finem, [monetur ne finem petat afflictionum.] quasi tum requie sis potiturus, sed dum crux ipsa perseuerat, submittas tete, atque ad aliam æquanimiter excipiendam præpares. Sic prorsus decet. Imiteris virginem rosas carpentem, quæ non statim contenta est vnam e sentibus decerpsisse rosam, at plures colligere statuit. Ita, inquam, & tu facias. Sis animo præparato, simul atque præsens crux finem acceperit, ad aliam e vestigio capessendam.

[56] Inter alios Dei amicos, qui ipsi euenturas propediem cruces ante significabant, præcipue cuiusdam sanctimoniæ Virgo ipsum adiit, dicens se in Angelorum solennitate post nocturnas preces multum serio Dominum pro ipso deprecatam fuisse. Visa autem sibi est, vt aiebat, in visione duci ad locum, vbi erat ipse Minister: perspexitque supra ipsum excrescere rosarium latum & amplum ac peramœnum, vernantibus plenum rosis, iisdemque rubicundis. Porro ad cælum tollens oculos, vidit Solem miro splendore nullis impeditum nubibus oriri: atque in ipsis radiis siue lumine pulcherrimum stare puerulū, forma Crucifixi: ceterum ex ipso Sole radium quemdam in ipsius Ministri cor proficisci, tantæ virtutis & efficaciæ, vt cuncta eius membra & venæ omnes inflammarentur. Atqui rosarium illud densum rosis refertum, sese interponens nitebatur ab eius pectore solis splendorem mouere & excludere; sed nequibat: quandoquidem micantes illi radij magna vi frutices omnes penetrabant, seseque in cor Ministri infundebant. Post hæc intuita est puerulum illum ex Sole prodeuntem, aitque illi: Quorsum tendis bone puer? Ad mihi carissimum, inquit, ministrum meum. Et illa, Quid sibi vult, ait, puer dulcissime splendor ille Solaris in eius pectore? Respondit puer: Tanta cor illius perfudi lucis claritudine, quod eiusdem luminis repercussus quidam ex illo erumpens, multorum ad me corda reducet ac pertrahet: neque id præpedire poterit densum hoc rosetum, multiuarias ipsi adhuc perferendas cruces significans, quo minus præclare ac excellenter in ipso perficiatur. Quando vero abstracta vita homini incipienti cumprimis vtilis est, consultissimum sibi fore visum est, [Decem annis omni sibi colloquio, & familiaritate cum aliis interdicit.] vt in suo cœnobio decem & eo amplius annos permaneret, ab omni hominum familiaritate atque toto mundo separatus. Surgens a mensa, in suo se inclusit sacello, ibique permansit, & neque ad cœnobij portam, neque alibi siue cum feminis, siue cum viris sermonem protrahere, aut eos adspicere voluit. Præfixerat certos eosque angustos suis oculis limites, quos excedere non deberent, nempe spatium pedum quinque. Semper hæsit domi, nusquam neque in oppidum, neque in loca finitima progrediens, sed vni dumtaxat sibi suæque solitudini vacans. Quæ tamen omnia nihil illi contulere, quin eodem anno tam diris infestaretur crucibus, vt & ipsum sui & alios miseresceret.

[57] Vt autem sacelli illius solitudinem, in quam sese velut in carcerem toto illo decennio sine ferro recluserat, suauius ac moderatius ferret, precibus contendit a pictore quodam, vt Patres antiquos, & eorum sententias quasdam, itemque nonnulla alia prorsus pia, quȩ hominem afflictum excitarent ad patientiam, ad parietes depingeret. At hic quoque Deo permittente non statim est voto potitus suo. Simul enim atque pictor Patrum imagines carbone delinearat, oculis laborare cœpit, nec potuit præ caligine cœptum opus prosequi. Quam ob rem discedendi copiam petiit, asserens opus ita dimitti oportere, quoad reualesceret. Interrogans vero quantum necesse esset temporis intercedere, dum melius haberet, respondit, menses tres. Tum iussit eum minister scalam denuo erigere, quam ascendens manus ad imagines applicuit, iisdemque ægros pictoris contingens oculos, dixit: [pictoris oculos manuum contactu sanitati restituit.] In virtute Dei & sanctitatis Patrum istorum præcipio tibi pictor, vt cras huc oculis omnino sanis reuertaris. Mane facto lætus & incolumis rediit, gratias agens Deo & ipsi pro reddito oculorum vsu. Atqui Minister non sibi, sed sanctis Patribus, quos manibus contrectarat, hoc acceptum retulit.

[58] Videbatur illis temporibus Deus cunctis & dæmonibus & hominibus ipsum affligendi facultatem præbuisse. Innumeras tum dæmonum vexationes tulit, vtpote qui exquisitis ac acerbis eum modis petulantissime ac procacissime noctu diuque vigilantem, dormientemque cruciarent, ac immaniter affligerent. Contigit quandoque vt edendi carnes eum cupido incesseret: [A dæmone affligitur ob carnem comestam.] siquidem multis annis illis abstinuerat. Vt autem sumptis carnibus satis fecit desiderio, in visione teterrimus quidam cacodæmon coram illo assistens hunc recitauit versum: Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, & ira Dei ascendit super eos; grauique latratu dixit ad circumstantes: Monachus iste reus est mortis, qua ego nunc illum mulctabo. Quod cum alij nollent permittere, immanem protulit terebram, aitque ad illum: Quando aliud tibi irrogare non sinor, corpus tuum hac terebra torquebo, oreque perforato tantum tibi inferam doloris & supplicij, quantum ex carnibus voluptatis cepisti: moxque ad os terebram adegit, vnde confestim maxillæ & dentes atque os adeo intumuerunt, vt toto triduo neque carnes, neque aliud quicquam per os inferre posset, quantum sugendo perciperet.

CAPVT XXIII.
De quibusdam vexationibus internis.

[59] [Nouem annis in fide tentatus, diuino lumine corroboratur:] Inter alias afflictiones suas, tres internas perquam molestas pertulit; quarum vna erat, cogitationes impiæ contra fidem. Incidebant animo illius id genus susurria: Qui tandem Deus potuit homo fieri? atque his similia multa, quibus quanto amplius sese volebat argumentando opponere, eo magis implicabatur. Hac tentatione annis nouem laborauit, flens interim atque eiulans oculis & corde ad Deum & Sanctos omnes pro impetrando auxilio. Tandem vbi Domino visum est opportunum, penitus hac eum liberauit, ingensque illi diuinitus collata est firmitas fidei illuminatæ. [octo tristitia affligitur:] Altera erat inordinata tristitia. Ferme continue tāto animi pondere premebatur, quasi montem totum in suo gestaret pectore. Id illi hinc partim accidit, quod subita eius ad Deum cōuersio tam fuerat vehemens, vt corpus eius admodum inde angeretur. Hanc molestiam annis octo sustinuit.

[60] Tertia fuit, tentatio quædam illi persuadere volens numquam eum posse saluum fieri, sed æterno apud inferos cruciandum esse: quantumuis bene ageret, quātumcumque sese exercitaret, non posse illi conferre quidquam, vt ad electorum numerum pertingeret; sed omnē se operam atque oleum perdere. His cogitationum aculeis pungebatur noctes atque dies: [decem annis cogitationibus desperationis;] accedentem ad templum, aut aliud quippiam boni molientem, ista mox tentatio inuasit, satisque misere compellauit his verbis: Ecquid prodest tibi seruire Deo? tamen maledictus es, numquam tamen poterit tibi consuli: iam maturius desine, actum est tamen de salute tua, vtcumque te gesseris. Quæ cum sentiret, ita quandoque cogitabat: Heu me miserum, quo me vertam? Si cucullum excussero, certa me manet damnatio; sin autem hic permaneo, nec sic tamen potero salutem consequi. O Deus æterne quis me vnquam vixit infelicior? Stabat quandoque in seipso attonitus, crebrosque ex alto pectore trahebat gemitus, manantibus per ora lacrymis: tundebat interdum pectus, dicens: Itane Domine Deus perire me omnino necesse est? Quid hoc potest esse calamitosius? Adeone & in isto & futuro seculo miser vt sim oportet? Heu mihi, quod vnquam in hanc lucem editus sum. Hanc tentationem ex inordinato quodam contraxit metu. Dictum namque illi erat, ad cœnobium receptum eum fuisse pro quibusdam bonis temporariis, quod est simoniæ vitium, vbi spiritalia temporalibus comparantur. Hoc alto illi mansit fixum pectore, donec in hanc vexationem incideret. Cæterum posteaquam annis decem teterrimam hanc afflictionem tolerarat, [liberatur post apertam viro sancto conscientiam.] atque toto illo tempore non nisi ceu damnatum se respexerat, venit tandem ad virum sanctissimum D. Eckardum theologiæ Doctorem, cui cum suam explicasset molestiam, illius consiliis liberatus est, euasitque ex Tartari carcere, in quo tot annis fuerat demoratus.

CAPVT XXIV.
Vt ad proximorum procurandam salutem sese transtulerit.

[61] [A Deo monitus in salutem proximorum incumbit:] Cvm annis plurimis non nisi suo vacasset interiori homini, itemque silentio ac solitudini, deinde multis reuelationibus diuinis compulsus est ad aliorum promouendam salutem animum applicare. Quæ vero illi in hoc officij ac pietatis genere aduersa occurrerint, neque numerum, neque modum habent. Atque e diuerso quam innumeras Domino lucratus fuerit animas, quandoque ostensum fuit spectatæ religionis Virgini cuidam, quæ & ipsa spiritalis eius filia erat. Namque inter orandum in spiritu rapta, vidit hunc Fratrem in alto quodam monte Missæ sacrificium peragere, atque innumerabiles homines ipsi adhærere, diuersos inter se, singulos quosque, vt erant Deo coniunctiores, ita & ipsi quoque propinquiores: quantoque illi essent propius vniti, tanto etiam Deum ipsos ad se familiarius adiungere. Adspiciebat eum multum serio pro cunctis illis deprecari Deum, quem manibus tenebat. Petiit autem diuinitus hanc sibi visionem explicari: [hanc oratione pœnitentibus suæ disciplinæ traditis impetrat:] quod illi præstitum est, dicente ad eum Domino: Innumeram hanc hominum frequentiam, quos illi inhærere conspicis, eos significare noris, qui illi confitentur, in eiusq; disciplinam sese tradiderunt, aut citra hoc speciali cum fide & beneuolentia complectuntur, quos omnes adeo ille mihi commendauit, vt vitam eorum sim fine beato clausurus, nec a me vnquam eos separari patiar. Quidquid autem huius caussa illi vel alienæ vel spontaneæ afflictionis erit illatū, satis abunde meis consolationibus compensabitur.

[62] Antequam hæc iam dicta eximiæ sanctitatis Virgo Ministrum hunc æternæ Sapientiæ agnosceret, intus a Deo mota ac instigata fuit ad videndum eum. Contigit autem, vt mentis excessum patiens, per visum audiret dicentem sibi quemdam, vt eo veniret vbi erat Minister, eumque conspiceret. Quæ cum respondisset, se præ Fratrum multitudine eum non posse internoscere, mox dictum est illi: Haud difficile inter alios agnosci potest, quod vernantem in capite coronam gerat, rubentibus & albicantibus intermixtam rosis, [rosis coronatus apparet ob patientiam & puritatem.] perinde vt sertum rosaceum; significantque albæ rosæ eius puritatem, & rubrȩ eius inter multiiuges perpessiones tolerantiam: atque, vt aureus ille circulus, qui in Diuorum capitibus pingi solet, eorum designat æternam, qua in Deo perfruuntur, beatitudinem; ita corona hæc rosacea multiuarias exprimit afflictiones Dei amicis perferendas, dum in hac vita strenuis exercitationibus Deo ac Domino suo militant. Post hæc duxit eamdem Virginem Angelus Dei in visione ad id loci, vbi degebat Minister, statimque ex corona rosacea agnouit eum.

[63] Hisce temporibus, quibus dire ac multifariam affligebatur, prȩcipua ei erat intus animi corroboratio, perpetua angelicorum Spirituum consuetudo & familiaritas. Quadam vice sensibus externis destitutus, in spiritu se duci vidit ad locum quemdam angelicorum Spirituum frequentia confertissimum, ex quibus qui illi erat proximus, ait ad eum: Profer manus tuas & adspice. Protulit ille manum, & respiciens vidit in media manu eximiam rubicundo colore prodire rosam, [In aduersitate ab Angelis cōfirmatur, rosis in manibus & pedibus accrescentibus.] vernantibus cinctam foliis: adeoque rosam illam excrescere, vt manum totam ad digitos vsque operiret, tantamque contrahere venustatem & gratiam, vt magnam oculis adferret voluptatem. Vertit ille manus in vtramque partem, & erat vtrobique adspectus longe gratissimus. Itaque vehementer admirans, ait: Quid sibi vult, optime iuuenis, isthæc visio? Respondit ille: Nimirum cruces atque cruces, itemque alias atque alias cruces a Deo præstandas tibi significant quatuor istæ rosæ vtriusque manus ac pedis. Ingemuit Minister, atque, o benignissime Deus, inquit, tam molestam esse homini crucem, & nihilo minus tantum eidem conferre decorem spiritalem, id vero admiranda quædam tua permissio ac dispensatio est.

CAPVT XXV.
De cruce multiplici.

[64] Qvodam tempore ad oppidulum quoddam venit: porro non longe inde aberat lignea quædam imago Crucifixi, cui extructa erat ædicula, ita vt plerisque locis est consuetudo, rumorque ferebatur plura illic edi miracula: quamobrem cereas imagines, multumque cerȩ illuc homines cōportabant, suspendebantque inibi in laudem Dei. Veniens ergo etiam ipse ad Crucifixum, submisso poplite aliquamdiu orauit, abiitque cum socio suo ad hospitium. Viderat autem eum sic orantem puella quædam septennis. Nocte proxima fures perfractis ædiculæ claustris ceram omnem diripuerunt. Illucescente autem die, rumor in oppidulū peruolauit, resque delata est ad ciuē huius imaginis tutorē. Ille mox inquirere cœpit, quisnam id sacrilegij perpetrasset. Tum memorata puella se eius auctorē sceleris nosse ait. Quæ cum vrgeretur nomen illius prodere, Ministrum indicauit, dicens illum se pridie eius diei sero admodum illic orantem perspexisse, atque inde ad oppidum recedentem. His puellæ verbis ciuis ille, [Insons sacrilegij insimilatur:] vt veris, fidem mox adhibuit, atque longe & late id mendacij propagauit, adeo vt iam per omne oppidum rumor ille commentitius peruagaretur, & tanti sceleris Ministrum plerique reum crederent. Multa interim iniqua in eum iactabantur iudicia, quo genere supplicij quamprimum ex hominum consortio tamquam nefarius tollendus esset. Vt autem hæc ille percepit, valde extimuit, licet plane innocentem se nosset, atque alto cordis gemitu dixit ad Deum: Quandoquidem me pati necesse est, Domine, si cruces eiusmodi mihi euenire permitteres, quæ me non dehonestarent, ferrem eas equidem ac lubens. Atqui ea te permittente mihi accidunt, quæ meam extinguunt famam, mihique acerbissima sunt. Permansit autem eo in oppido, donec rediret tranquillitas.

[65] Accidit alia in vrbe, vt ingens de illo rumor percrebresceret, & nedum illud oppidum, sed etiam totam regionem peruagaretur. Erat namque in illa ciuitate cœnobium, vbi imago Crucifixi saxea habebatur, eiusdem vt ferebatur staturæ, cuius fuerit Dominus Iesus. Quodam autem ieiunij quadragesimalis tempore sanguis recens circa latus vulneris eiusdem imaginis visus est. Accurrit eo Minister vna cum ceteris, vt miri illud conspiceret. Viso sanguine, accessit propius, & excepit illum in digitum suum, adspectantibus cunctis qui illic aderant. Factus est autem ingens populi concursus, compuleruntque eum propalam edicere, ecquid vidisset & attrectasset. [iterum] Dixit ille rem omnem ita vt erat, nihil definiens, vtrum diuinitus vel humanitus id accidisset, sed id aliorum iudicio permittens. Late sparsus est hic rumor illico per illam regionem, & adiiciebat quisque quod voluit, eoque res deducta est, vt dicerent eum vltro sibi digitum pupugisse, & profluenti sanguine imaginem liniuisse, vt crederetur sua sponte manasse sanguinem, eumque populi concursum excitasse non alia ratione, nisi vt suæ satisfaciens auaritiæ, nummos sibi plurimos conflaret. Id genus obtrectationes per hominum ora aliis in locis de illo volitabant. [cum vitæ discrimine.] Simul autem vt ciuibus eius oppidi isthuc delatum est, noctu compulsus est inde profugere: at illi eum insequi cœperunt animo penitus perdendi eum, nisi euasisset: multam vero pecuniam polliciti sunt, si quis eum, siue mortuum, siue viuum, ad ipsos detulisset. Huius generis calumniæ per plures de eo iactabantur, & quocumque peruenissent, pro vero habebantur: atque ea re perplures eius nomen execrati sunt: creberrima in eum ferebantur iudicia prorsus iniqua & temeraria. Aderant quandoque nonnulli prudentiores, qui eum nossent, ac innocentem asseuerarent: at illis tanta importunitate ab aliis restitum fuit, vt se in silentio tenere, atque eius infamiam perpeti cogerentur. Honesta quædam eiusdem loci matrona vbi hanc illius immeritam didicit vexationem, miseratione ducta, venit ad illum afflictum, hoc ei præbens consilij, vt a senatu vrbis litteras publico munitas sigillo acciperet, quas suæ testes innocentiæ alio secum deportaret: præsertim cum plerique omnes illius oppidi ciues eum innocentem minime ignorarent. Cui ita respondit: Si quidem hac sola, Deo permittente, vexarer cruce, [Deo fidit:] facile litteris me tuerer. Atqui eius generis tot mihi indies occurrunt infestationes, vt me rem omnem oporteat Deo committere, nec quicquam reniti aut obluctari.

[66] Accidit vt quodam tempore in inferiorem Germaniam pro celebrando (vt vocant) Capitulo demigraret: vbi tum iam ante illi parata & structa erat afflictio. Namque duo ex præcipuis sui Ordinis viris eodem proficiscebantur, summopere in eam intenti curam, vt eum grauiter afflictarent. Adductus est corde tremulo ad iudicium, [falso a suis sociis accusatur hæreseos:] & inter alia multa etiam eo nomine delatus est, quod (vt ipsi aiebant) libros hæresi infectos conficeret, quibus omnis circumquaque regio deprauaretur. Hac de caussa acriter obiurgatus est, multasque ei minas intentarunt, licet & apud Deum & homines prorsus esset ab hoc vitio immunis. Neque tamen satis fuit Deo hac eum cruce affligi permisisse, sed exaggerauit etiam, corpus eius acribus excrucians febribus: præter quas etiam vlcus periculosum haud procul a corde in eius visceribus extitit: atque ex his tum internis, tum externis angustiis eo vsque adductus est, vt eius vitam omnes desperarent. Socius eius crebro eum adspectans, animæ illius exitum obseruabat. [periculoso ægrotat:] Itaque hunc in modum in alieno cœnobio lecto decumbens plane desolatus, cum non posset noctu somnum capere ob doloris acerbitatem, cœpit cum Deo rationem inire, aitque ad eum: O Deus iustissime, qui exhaustum corpus meum tam intolerabili prægrauasti dolore, & cordis penetralia ingenti probro ac ignominia transfixisti, adeo vt iam totum me foris & intus vehemens angor occupet; quando tandem, Pater piissime, satis tibi afflictus videbor? quando tandem percutere desines? atque sub his verbis mortis illos angores, quos Christus in Oliueti monte pertulit, animo pertractauit. Interim vero ex lecto, vt potuit, se recepit in sedem iuxta positam, atque illic resedit: neque enim præ vlceris molestia iacere potuit.

[67] Illo vero miserandum in modum sic sedente, videre sibi visus est in spiritu, [morbo liberatur, Angelico cantu recreatus.] magnam cælestium Spirituum frequentiam ad cubiculum ipsius cōsolandi caussa aduentantem, carmenque cælicum iucundis modulantem vocibus, cuius melos adeo illius oblectauit aures, vt omnis eius natura immutaretur. Porro hunc in modum illis cantantibus, atque ipso ægre affecto & in sella cum dolore recumbente, adolescens quidam eum adiit, benigne compellans his verbis: Cur taces Ftater? cur non vna nobiscum concinis? tamen satis peritus es cælestium melodiarum. Cui ille non sine altis afflicti cordis sui suspiriis respondens: Videsne, inquit, quo in loco res meæ sint? quis vnquam moribundus lætari potuit? itane ad canendum me prouocas? equidem carmen lugubre iam depromo: si antehac vnquam lætus cecini, id modo finem habet: iam non nisi mortis horam sustineo. Tum adolescens ille ingenti hilaritate ait ad eum: Viriliter age: nihil eiusmodi patieris. Talem crede mihi adhuc cantionem proferes in vita tua, quæ & omnipotenti Deo honorem, & multis afflictis ac miseris sit consolationem allatura. Mox illi patescunt oculi, prorupitque in lacrymas: eodemque momento vlcus crepuit, & est redditus sanitati. Vbi autem domum reuersus fuit, præcipuus quidam Dei amicus illum accedens, ait ad eum: Tametsi, Domine mi, hac profectione plus centum milliaribus a me abfueris, nihilominus crux tua mihi præsens fuit. Equidem quadam die internis oculis supremum Iudicem in suo vidi residentem solio, eiusque permissu duo cacodæmones soluti te diuexarunt, idque per duos illos Prælatos, qui huius fuere persecutionis auctores. Clamans autem ad Dominum: Qui tandem, inquam, piissime Deus, tam acerbam amici tui molestationem ferre potes? Respondit Deus: Ego illum mihi elegi, vt per afflictiones vnigenito Filio meo conformetur. Attamen exigit meæ censura iustitiæ, vt tanta illius iniuria morte duorum illorum, qui hanc ei irrogarunt, vindicetur. Id quod etiam reuera paulo post accidit, atque ad multorum notitiam peruenit.

CAPVT XXVI.
De graui quadam molestia, quæ illi ex germana sorore sua euenit.

[68] Erat illi soror germana, monasticum professa institutum: hæc, fratre eius alibi demorante, cœpit noxiæ sese hominum adiungere societati. Cum igitur quandoque vna cum illis foras profecta esset, in peccatum lapsa est. Ex ea vero calamitate & miseria eo adducta est, vt relicto monasterio aufugeret, nesciente fratre quonam abiisset. At illo domum reuerso, rumor iste per hominum ora non sine murmure iactabatur. [Sorore eius e monasterio profugiente,] Quidam ad illum veniens, rei gestæ certiorem eum fecit. Quo audito, totus obstupuit, ac præ dolore animo tabescens, non aliter, quam qui sensibus sit destitutus, incedebat. Percontanti, vbinam esset misera, nemo certi aliquid indicare potuit. Tum ille ita secum cogitabat: En nouam tibi afflictionem; [affligitur:] at ne frangaris animo: age vide, si qua tandem ratione miseræ illi ac perditæ possis animæ opitulari: honoris ac existimationis tuæ iacturam piissimo Deo offeras: facessat omnis humanus pudor: &, in profundum tete lacum demittas, quo possis inde infelicem extrahere. Fratribus in choro constitutis, per medium transibat chorum, toto vultus colore mutato ingentique horrore correptus. Non ausus erat quempiam accedere: siquidem illius puduit omnes; qui prius familiares eius socij fuerant, ab illo profugiebant: si consilium voluisset capere ab amicis, auerso vultu eum aspernabantur. Subiit tunc illius cogitationi D. Iob, dixitque: Quandoquidem totus a me alienus est orbis, benignissimus Deus sua me consolatione dignetur.

[69] Sciscitabatur vbicumque poterat, quonam iter capessendum esset, vt pereunti velox remedium afferret. Tandem quidam illi indicatus est locus, quo se mox contulit. Erant tum feriæ D. Agnetis virginis, [quærit illam,] & frigus aëra obtinuerat: eadem nocte vehemens e cȩlo lapsus imber, riuos passim impleuerat. Cumque riuum quemdam saltu transmittere institueret, præ virium defectu in aquas corruit: inde vbi potuit emersit: & quia animi nimius eum dolor occuparat, non magnipendit id corporis incommodum. Deinde proficiscenti illi, soror eius in quodam domicilio demonstrata est. [reperit,] Ingrediebatur intro totus dolore confectus, & ecce illic sedentem offendit. Cumque eam esset intuitus, in scamnum, cui illa sedebat collapsus, bis animo defecit. Atqui sibiipsi redditus, miserandas prorupit in lacrymas, cœpitque voces & querimonias edere miserabiles, & complosis in capite manibus, Deus Deus meus, inquit, vt sic dereliquisti me? [dolore nimio labitur,.] Mox euanescebant oculi, lingua palato hærebat, manus contrahebantur, atque ita aliquamdiu iacebat sensuum officio destitutus: Inde iterum ad se rediens, sororem complexus ait: Eheu filia mea, eheu soror mea, quo calamitatis deuoluta es? O virgo sanctissima Agnes, quam mihi tristis & acerba fuit hæc dies tua! His dictis, rursus collabebatur, alienus a sensibus.

[70] Quod cum perspiceret misera soror illius, pedibus eius sese aduoluit, [Soror lacrymabunda eius pedibus aduoluitur:] ingentem lacrymarum profundens imbrem, atque his querulis eum compellans vocibus: O Domine, & Pater mi, o calamitosam illam diem, qua in hunc mundum edita sum, quæ iam & Deum meum perdidi, & tibi tantas confeci angustias: merito igitur male mihi semper erit, merito pudore & gemitibus perpetim confici debebo. O fidissisime infelicis animæ meæ recuperator, tametsi responso & colloquio tuo prorsus indigna sum, at piissimo subeat precor cordi tuo, nulla re maiorem te Deo fidem præstare, nec ad eius similitudinem propius posse accedere, quam miseram ac despectam reducendo peccatricem, [dolet:] & animum plus satis prægrauatum releuando. Nimirum præstitit tibi Deus promptam erga miseros quoslibet misericordiam. Quo igitur pacto desolatæ mihi, abreiectaneæ peccatrici, misericordiæ præcludes viscera, quæ iam Deo cunctisque mortalibus facta sum miserabilis, quando me iniquitas mea tam cito omnibus inuisam despectamque effecit? Sed quam cuncti despiciunt ac respuunt, eam tu requiris: cuius omnes haud immerito pudet, eam tu non sine graui tuæ existimationis iniuria cordisque angore repetis. Obsecro te, mi Domine, tuis substrata vestigiis cum perpetuo cordis dolore, vt ob honorem Dei infelici mihi grāde hoc parricidium, quod in te animamque meam, pro dolor, admisi, clementer remittas: meminerisque, tametsi honori ac vitæ tuȩ temporariæ non parum detrimenti attulerim, singulari te honore & sempiterna consolatione eo nomine in cælis perfruiturum: misereatque te multo infelicissimæ peccatricis, quæ in laqueum præceps me conieci, in omne æuum graue hoc damnum in corpore & anima latura, atque tum mihi, tum ceteris omnibus oneri futura: & in tuam me, quæso, fidem in ista pariter ac futura vita recipias. Neque quidquam æque desidero, quam vti ne vnquam iure soror tua dicar aut sim, sed tantum ex misericordia patiaris me locum obtinere perditæ sororis tuæ, iure autem, non nisi repertæ ac cruciabiliter recuperatæ clientulæ tuæ. Idque adeo mihi plane medullitus deliberatum est, vt si quis me tuam velit appellare sororē, aut eo nomine quidquam mihi præstare, id animo meo cumprimis molestum & acerbum sit: planeque me tui miserescat, si te illic adesse contingat, vbi me coram conspicias, perpetique habeas, vt ipsa te noui, quod merito ex ipsa natura vnicuilibet pudori esse debeat, a qua tu forsitan verecundia non es alienus: nec vlla alia vnquam mihi tecum sit, nec esse possit familiaritas aut consuetudo. Non enim possunt me non horrere, meique caussa pudefieri oculi & aures tuæ. Sed hæc quamuis molesta & acerba, tamen libenter feram, & pro probroso crimine meo offeram præpotenti Deo, vti pro tua benignitate mei misertus, fideliter pro meo errato satisfacere, & cum Deo animam meam in gratiam restituere digneris.

[71] Hisce lamentis & querimoniis frater eius vbi ad se reuersus est, hunc in modum respondit: Agedum feruentes lacrymæ, ex abundanti neque sese præ dolore vltra cohibere valente corde iam prorumpite. Eheu filia mea! [recipitur in eius gratiam:] O vnicum cordis & animæ meȩ solatium ab ineunte ætate mea! quȩ mihi gaudio & consolationi fuisti, accede ad me, & astringere iam præmortuo pectori calamitosi fratris tui: sine, perfundam acerbis oculorum meorum lacrymis faciem sororis meæ: sine, emortuam complorem & deplangam filiam meam. O dolor exiguus, vel mille corporis mortes perpeti; at dolor immanis, animæ & bonæ famæ iacturam facere! O dolor & calamitas tristissimi cordis mei! Eheu Deus piissime, quid accidit misero mihi! Accede ad me filia mea. Quādoquidem filiam recuperaui meam, iam plorare desinam, atque hac ipsa die ea te benignitate & misericordia suscipiam, qua miserum me peccatorem recipi velim in extrema hora vitæ meæ: libentissimeque tibi condonauero acerbissimos animi dolores, & quicquid id est molestiæ, quod tua caussa iam perpessus sum, atque ad extremum vsque diem vitæ meæ perpeti necesse erit: neque quidquam ambigas, quin pro tuo errato, & apud Deum & homines efficaciter expiando tibi sim adiumento futurus. Qui tum forte huic negotio præsentes aderant, atque vtrimque fusas lacrymas, editosque gestus miserabiles conspexerant, adeo sunt miseratione cōmoti, vt nemo ex eis sibi posset temperare a lacrymis.

[72] Porro huiuscemodi lugubri gestu & benigna consolatione emolliuit pectus illius, vt confestim prompto sese animo offerret ad amplectendum, [in alio cœnobio pie ad mortē viuit.] quod deseruerat, monasticum institutum. Post hæc vbi ineffabili cum pudore ac ignominia, & grandi labore ouem hanc perditam ad Christi ouile reduxerat, Dei benignitate factum est, vt cœnobio longe opportuniori & commodiori eadem ipsa reciperetur, quam fuerat prius: atque intantum illius erga Deum feruor & strenuitas deinceps excreuit, sanctaque & cauta siue bene custodita conuersatio eius adeo in virtutibus ad mortem vsque stabilita est, vt frater illius & apud Deum & homines pro perpesfis eius causa molestiis abunde recrearetur. Cernens autem afflictiones eius nomine toleratas tam commode cessisse, mire delectabatur & exultabat: pensitabatque occultas Dei ordinationes, vt diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum: suspexitque ad Deum cum profusa gratiarum actione, eiusque animus totus in Dei laude colliquescebat.

CAPVT XXVII.
De acerba vexatione, quæ illi ex parte Fratris cuiusdam accidit.

[73] Proficiscenti illi aliquando laicus quidam Frater itineris socius adhibitus est, quem propterea inuitus secum duxit, quod parum esset sano cerebro. Redibat in memoriam eorum omnium, quȩ illi a plerisque sociis petulanter allata fuissent: ac nihilominus submittens se aliorum voluntati, memoratum Fratrem assumpsit. Itaque forte in pagum quemdam ante prandium venerunt: quo propter nundinas magnus fiebat hominum concursus. Erat autem laicus ille Frater ex pluuia madidus: quamobrem domum quamdam ingressus, ad ignem sese applicuit, dicens Sapientiæ Ministro, se nusquam posse progredi: [A Fratre itineris socio deseritur,] efficeret absque ipso, si quid haberet negotij: se illic eum præstolari velle. Simul autem vt Minister pedē foras protulit, Frater laicus ab igne surgens, ad mensam sese contulit, vbi erat dissoluta hominum negotiatorum frequentia, qui ad mercatum illum spe lucri confluxerant. Qui cum cernerent Fratrem hunc vino bene madidum, e mensa surrexisse, atque in postico oculos huc illucque circumferentem, & oscitabundum consistere, apprehenderunt eum tamquam qui illis caseū suffuratus esset. Interim dum scelesti illi miserum hunc ea ratione vexarent, alij superuenere armati homines quinque numero, feroces admodum, atque ij itidem Fratrem comprehendentes venena eum spargere ac circumferre vociferabantur. Id namque temporis rumor ille de venenis percrebuerat. Ceperunt igitur miserum, magnamque excitarunt tragœdiam, ita vt passim omnes eo aduolarent. Videns ille se captum, volebat sese explicare e vinculis, versusque ad circumstantes, his eos verbis affatus est: Auscultetis me obsecro paulisper, & quid actum sit, ordine vobis patefaciam. Illis magno silentio aures erigentibus, ita loqui exorsus est: Perspicitis omnes vos, me parum sanæ mentis habere: [veneficij innoxius incusatur,] quo fit vt nemo alicuius me pensi habeat. Porro socius meus vir cordatus est, & perfectus, cui id a nostro Ordine datum est negotij, vt iam inde ab hoc loco ad Tribonos siue Alsatiam vsque, fontes omnes toxico inficiat. Eo namque proficiscitur, omnia in itinere veneno corrupturus. Agedum igitur cito illum apprehendatis: alioqui exitiale hoc latrocinium exercebit: idemque ipse paullo ante sacculum veneno refertum in huius pagi demersit fontem, vt pereant omnes, quotquot huc aduenerint, ex eoque fonte potarint. Quæ caussa est, cur hic permanserim, neque vna cum illo abscesserim: quando id me male habet. Atque vt me verum dicere certum habeatis, fidem eius rei vobis faciet saccus prægrandis, quo libri deportantur, quem habet secum id genus veneno refertis plenum loculis & complusculis aureis nummis, quos tum ipsi, tum ordini nostro Iudæi dono dederunt, quo hoc immane perpetret facinus.

[74] Hæc vbi feroces ac dissoluti illi percepere homines, itemque alij, qui eo confluxerant, [inquiritur ad supplicium,] immanes edidere rugitus, magnisque clamabant vocibus: Actutum persequamur. Mox alij lanceam, alij securim, alij quod forte occurrisset arripientes, tamquam mentis impotes cursitabant, perfractisque foribus & ædiculis, vbi se eum reperturos sperabant, districtis ensibus lectos & stramina confodiebant: adeo vt ad hunc tumultum simul omnes, quotquot in iis erant nundinis, aduolarent. Aderant illic etiam extranei quidam homines cumprimis honesti, qui eum probe nouerant, iique audito eius nomine, procedentes in medium, aiebant inique eos agere: virum illum ea esse virtute præditum, qui tale flagitium nulla velit ratione perpetrare. Vbi vero inuenire eum non potuerunt, conquiescebant: at socium eius ad pagi Præfectum captiuum perduxerunt, qui eum iussit in quodam domicilio recludi. Horum nihil nouerat Minister. Cumque iam putaret prandij adesse horam, sociumque suum vestes pluuia madidas desiccasse, venit eo animo vt prandiū caperet. Vt autem hospitium ingressus est, [socium e carcere liberat;] narrabant illi omnem hanc tragœdiam. Quibus cognitis, euestigio multum perterritus properauit ad ædes, vbi socius eius & Præfectus erant, orabatque Præfectum dimitti sibi socium suum. Respondit ille, nulla id posse ratione fieri, velle se eum in turrim coniicere ob scelus admissum. Id vero Minister grauiter & acerbe ferens, sursum deorsum cursitabat, vt illi misero opem ferret. Cumque non sine magno dedecore & molestia diu satis id egisset, ad extremum grandi suo dispendio effecit, vt socium suum liberum abire paterentur. Sperabat tum huic malo finem esse impositum: at id hinc primum cœpit recrudescere.

[75] Vbi enim ab illis, qui magistratum gerebant, non absque multa sui vexatione & detrimento sese expedierat, [in discrimen vitæ adducitur:] tum demum in vitæ ipsius discrimen adductus est. Nam cum ab Præfecto discederet, vespertino tempore rumor sparsus erat in vulgus & fæces hominum, venena eum circumfere: iique omnes haud secus quam latronem eum insectabantur, adeo vt non auderet ad pagum accedere. Digitis eum omnes demonstrabant, dicentes: En hic est ille venenarius, certe non effugiet manus nostras: morte iam mulctandus est: nullis se nummis apud nos redimere poterit, vt apud Præsidem effecit. Illo autem fugam ineunte, atque in villam declinare volente, atrocius clamare cœperunt. Quorumdam ista vox erat: Mergamus eum in Rheni flumen, (is enim ad pagi latus decurrebat.) Alij contra dicebant. Minime vero: namque flumen omne impurus hic latro inficiet, satius est, vt flammis exuratur. Rusticus quidam crudelis & ferus, idemque lacernam indutus, arrepta hasta per populi frequentiam fortiter nitens, ante omnes constitit, atque in hæc verba prorupit: Audite me, viri, & quotquot hic adestis: nulla poterit hæreticus iste probrosiori morte affici, quam si hac eum hasta medium transfigam, perinde vt configi solent bufones: ita, inquam, venenarium istum nudum hasta confossum, & supinum in aëra leuatum ad firmam hanc sepem fortiter alligabo, efficiamque ne possit ruere. Exarescat corpus impurum in aëre, vt quotquot sursum deorsum hac pertransierint, latronē hunc adspectent, & eum detestentur ac execrentur tam turpiter defunctum, vt & in præsenti & futuro seculo tāto sit calamitosior. Id enim homo pestilentissimus nimis quam meritus est. Audiebat hæc verba Minister non sine terrore magno altisque suspiriis, adeo vt præ angustia lacrymis ora rigaret. Quotquot ibi tum circumstabant homines honesti, viso illo, acerbe plorabant: quidam præ miseratione tundebant pectora, & manus supra verticem complodebant: nec tamen quisquam quidquam erat ausus prolo qui metu furentis turbæ, ne forte cōprehenderentur. Porro die iam aduesperascente, vltro citroque pergebat, cum lacrymis petens hospitio recipi: sed dure repulsus est. Piæ quædam fœminæ libenter eum recepissent domo, sed non audebant. Ille igitur mortis angoribus correptus, atque omni humana ope destitutus, cum id vnum dumtaxat expectarent omnes, vt comprehensum extinguerent, præ dolore ac mortis formidine iuxta sepem quamdam corruit, oculosque tumescentes ad cælestem Patrem erigens, ait: O Pater indulgentissime, quando tandem misero feres auxilium his angustiis laboranti? O Pater multo piissime, cur adeo mei obliuisceris? O Pater, o fidissime, o clementissime Pater! adsis misero mihi in hac extrema necessitate mea. Iam enim præmortuo corde meo, nulla viuendi spes reliqua est: prorsus iam emoriendum est mihi siue in aquas demerso, siue flammis conflagranti, siue lancea confixo. Commendo tibi hodie desolatum spiritum meum, misereat te huius calamitosæ mortis meæ, non enim longe absunt, [eripitur.] qui me occidant. Lamentabiles has querimonias vbi Sacerdos quidam percepit, illuc properans, vi eum extraxit e manibus eorum, introductumque in ædes suas seruauit ea nocte illæsum, & summo mane dimissum ex præsenti mortis discrimine liberauit.

CAPVT XXVIII.
De latrone quodam.

[76] Redeuntem illum quandoque ex inferiori Germania, atque per Rheni tractum ad partes superiores contendentem, socius quidam iuuenis & ad iter expeditus comitabatur: quem cum die quodam paribus vestigiis sequi non posset, quod ægre affectus & delassatus esset, relictus post illum forte dimidio miliaris interuallo. Respexit autem subinde, si quis illi comes itineris obtingeret per nemus proximum ituro. Siquidem dies erat ad occasum decliuior, [Siluam ingressurus,] & silua immanis ac periculosa, vtpote latrociniis admodum infesta, restabat. Ante siluam parumper substitit, socium aliquem expectans. Interea videt duos celeri aduentantes gradu, e quibus altera erat femina iuuenis & decora, [videt virum terribilem,] alter vir terribilis, hastam gerens & ensem oblongum, atque lacernam indutus coloris atri. Territus ille immanis viri illius tetra specie, circumspexit vndique, si quis forte a tergo sequeretur: sed neminem vidit. Cogitauit autem secum: Quod genus homines sunt isti, Domine Deus? quinam grande hoc nemus penetrare potero? quid me futurum est? Mox impressa suo pectori Crucis figura, ingressus est siluam. In qua cum iam longe processissent, femina prior illum adiit, sciscitans quis esset, aut qui vocaretur. Edixit ille nomen suum feminæ. At illa, Noui te, inquit, [ex cuius vxore] Domine mi, ex nomine. Oro confessionem meā recipias. Cepit ergo confiteri, dixitque: Eheu, obseruande Domine, conqueror tibi infelicitatem meam. En vir iste, [intelligit eum latronem esse,] qui nos consequitur, latro est, iugulatque homines tum in isto nemore, tum etiam aliis locis, aufertque nūmos & vestes eorum, parcens nemini. Ille me fefellit, abduxitque ab amicis meis, [horret.] cogorque illius esse coniunx. His auditis, parum abfuit, quin præ horrore Minister deficeret, respiciensque, miserabiliter lustrabat oculis omnia, si quem vel videre vel audire liceret. Atqui nec vidit, nec audiuit quemquam in opaca illa silua, præter latronem ipsum sequentem. Cogitabat interea: Si sic delassatus fugeris, facile te assequetur & perimet. Si clamaueris, non est, qui audiat in hac vasta solitudine, erisque nihilominus perditus. Suspiciensque in cælum tristis ac mœrens, ait: Ah Domine Deus, quid futurum hodie est misero? O mors quam propinqua es?

[77] Vbi porro femina suam peregit confessionem, regressa ad latronem, clam orabat eum, dicens: Quæso te vir bone, fac illi confessionem. Apud nostrates ea de ipso existimatio & fides est, quisquis ei confiteatur, quantumuis sceleratus sit, nunquam eum a Deo relictum iri. Age igitur quod te hortor: si fortassis Deus illius caussa extremis laboranti angustiis opitulari tibi velit. Dum ita illi inter se susurrarent, terrore correptus minister, proditum sese verebatur. At latro ad illum adire cœpit. Quo aduentante cum hasta sua, toto tremuit & exhorruit corpore, putans actum de salute sua. Nesciebat namque, quid inter se locuti essent. Erat autem loci illius situs eiusmodi, vt Rhenus iuxta siluam decurreret, & semita esset in ipso fluminis littore. [Latro sua ei peccata confitetur,] Latro autem Ministrum voluit ire ea parte, quæ ad flumen vergebat: ipse aliud tenebat latus. Ministro igitur non sine cordis tremore ingrediente, suam latro confessionem exorsus, cuncta illi, quæ perpetrasset latrocinia explicuit: speciatim vero quoddam ei commemorauit homicidium nimis quam horrendum, vnde toto corde Minister contremuit, dixitque latro: Quandoque in hanc perueni siluam latrocinandi caussa, quemadmodum etiam nunc, oblatusque mihi fuit Sacerdos quidam honestus & venerabilis, cui confessus fui, ambulanti mecum perinde, vt tu mecum graderis. Deinde absoluta confessione, educto gladio isto quem cernis, illum transfixi, impulique ex littore in profluentem Rhenum. Hisce verbis & gestibus ac adspectu latronis intantum expalluit & fractus est Minister, vt gelidus mortis sudor per eius ora in sinum decurreret, totusque obriguit & vox faucibus hæsit, adeo vt sensibus pene destitueretur: ac subinde ad latronis gladium oculos referens, obseruabat, quando etiam ipsum eodem confoderet, & extinctum in fluuium præcipitem ageret. Cumque iam præ angore collabi inciperet, nec haberet vltra vires, vultus eius erat miserabilis, velut hominis prȩsentissimum mortis periculum euadere cupientis. Id vbi animaduertit femina latronis socia, [ expetit preces eius:] occurrens illico eum humi collabentem amplexa est, nitebaturque eum erigere, dicens illi: Nihil timeas, bone Domine: non patieris quidquam molestiæ. Et latro ipse: Multa, inquit, de te bona audiui, Domine, quorum gratia viuere te permittam. Ora Deum, vt mihi misero latroni extremum trahenti spiritum tua caussa subueniat & miserescat. Sub his verbis ad siluæ extrema peruenerunt: atque ecce socius eius ille sub arbore residens, eius aduentū præstolabatur. Latro cum socia sua antecessit: at Minister ad suum reptans confratrem in terram corruit, corde simul & corpore toto quodam tremore correpto. Iacente illo sic aliquamdiu, postquam recepit vires, surgens cœptum confecit iter: rogabatque Deum serio intimis cum gemitibus, vt latroni illi vellet prodesse spem bonam ac fidem quam erga ipsum Ministrum concepisset, nec eum sineret moriturum condemnari. [æterna huius salus ei reuelatur.] Præstitit autem illi Deus eiusmodi visum, quo omnino certior factus est de futura latronis salute, ita vt nihil hæsitaret illum seruatum iri.

CAPVT XXIX.
De periculis submersionis.

[78] [Periculis submersionis eripitur, in Rhenum illapsus,] Pro consuetudine sua quandoque Argentoratum profectus erat. Rediturus domum, in sæuum quemdam Rheni gurgitem cecidit, vnaque libellus, quem paullo ante confecerat, cui admodum infestus erat malus spiritus. Dum ergo vi fluminis raptus, in mortis angoribus super aquas deorsum ferretur, nullo illi opem ferente, benignissimi Dei prouidentia contigit, vt eadem hora iuuenis quidam miles Prussiensis ex Argentorato superueniens, in ipsum sese fluuium perquam impetuosum coniiceret, & tam Ministrum quam socium eius ex illa morte miserabili extraheret.

[79] Alia vice ex obedientia aliquo profectus est hiberno tempore. Cumque tota die ad vesperam vsque sine cibo in vento illo frigido & aere aspero ac gelido curru vectus fuisset, ad turbidas quasdam venere aquas, easque profundas & rapido cursu labentes, vi imbrium incitatas. [iterum e curru in amnem præcipitatus.] Famulus autem, qui currum ducebat, ex negligentia ad littoris limites nimis prope accedens, currum euertit. Mox Minister præceps e curru ruit, lapsusque est supinus in aquas: statimque currus recta in ipsum delatus est, ita vt nullam in partem sese posset vertere Minister a curru oppressus, nec sibiipsi opem ferre. Itaque vna cum curru procul ferebatur in aquis vsque ad molendinum quoddam. Ibi famulus cum aliis quibusdam accurrens eum apprehendit: & licet percuperent eum educere ex aquis, sed ingenti currus pondere deprimebatur. Amoto tandem curru non sine grandi labore, extraxerunt eum bene madidum in terram: statimque vestes eius præ nimio frigore in eius corpore congelabant, adeo vt strideret dentibus. Stetit autem diu satis tam misere afflictus, suspiciensque ad Deum, Quidnam, inquit, Domine faciam, quidve primum aggrediar? Iam nox impendet, nec locus hic vllus vel pagus adiacet, vbi possim calefieri aut refici. Si ergo hic ita mihi moriendum est, profecto miserabile illud mortis genus est. Porro huc atque illuc oculos circumferens, procul ad montem vidit pagum quemdam. Eo se contulit, vt potuit, madidus & frigore constrictus. Et iam nox aderat. Circumibat domos, petens hospitio recipi caussa Dei; & ecce vbique repellebatur, nullo eius vicem miserante. Timens ergo vitæ suæ alta voce clamauit ad Dominum: Satius fuerat, Domine, si me demergi permisisses: ita celerius optatiusque periissem, quam vt hic frigore moriar. Has voces lamentabiles forte audiuit rusticus, qui eum ante reiecerat, eiusque misertus, vlnis comprehensum in ædes suas introduxit, atque ibi noctem exegit miserabilem.

CAPVT XXX.
De breui quadam afflictionum intermissione.

[80] Omnino id illi in consuetudinem verterat Deus, vt vna recedente afflictione, mox alia accederet. Ita sine intermissione illum Deus exercebat. Solum vna vice aliquantulam illi permisit requiem, sed minime diuturnam. Eodem tempore ad quoddam monialium cum accessisset cœnobium, spiritales filiæ eius ex eo, quinam haberet, [A tentationibus liber se a Deo desertum queritur.] percunctabantur. Respondit ille, vereri se male secum agi, Deumque sui oblitum esse, eo quod mense integro neque in corpore, neque in fama a quoquam læsus esset, prȩter antiquam consuetudinem suam.

[81] Sedente illo breui spatio ad cancellos eiusdem cœnobij, Frater quidam professione Dominicanus illum ad se euocans, [nouam persecutionem instare intelligit,] dixit ei: Non ita pridem in arce quadam positus, audiui illius loci Dominum dure inquirentem vbinam esses, atque erectis sursum manibus coram omni illa hominum frequentia iurantem, si quidem te vsquam comperiret, gladium per tua latera se adacturum. Idem iurarunt etiam alij quidam nobiles eius consanguinei, qui per aliquot cœnobia eo nomine te perquisierunt, vt sceleratam in te voluntatem suam possint efficere. Vide igitur caute te geras, caueasque tibi quam optas cōsultū vitæ tuæ. His auditis, pertimuit Minister, dixitque ad Fratrem, scire se velle, quare mortem illam esset commeritus. Ait frater, Relatum est illi Domino filiam te suam, vt plerosque alios, ad singulare quoddam vitæ genus traduxisse, quod spiritale vocetur, eiusque sectatores spiritales dici: persuasumque est illi, hoc genus homines mortalium omnium longe deterrimos esse. Præterea aderat illic alius quidam homo audax & ferus, qui te affirmabat carissimam sibi abstraxisse coniugem, ita vt illa operta facie nollet ipsum adspicere, sed introrsus dumtaxat vellet respicere: cuius rei te auctorem proclamabat. [agit Deo gratias.] Hæc vbi Minister didicit, gratias egit Deo, festinatoque intro regressus ad cancellos, dixit filiabus suis: Viriliter agite, filiæ carissimæ, en recordatus est mei Deus, nec adhuc illum mei cepit obliuio: narrauitque eis immanes illos rumores, vt pro beneficiis maleficia ipsi homines reddere molirentur.

CAPVT XXXI.
De amicabili quadam ratione cum Deo quandoque inita.

[82] Eodem afflictionis tempore, atque iisdem in locis, vbi tum morabatur Minister, ingressus nonnumquam in valetudinarium siue domum infirmorum, vt ægre affecto corpusculo suo aliquod impertiret leuamētum, cum ad mensam sederet taciturnus more suo, scommatibus & verbis insolitis exercebatur: quod principio quidem multum illi dolebat, seseque intantum miserabatur, vt haud raro feruentes lacrymæ per eius faciem deciderent, vnaque cum cibo & potu in eius os deferrentur. Leuatis autem sursum oculis, intimis suspiriis compellabat Deum in hunc modum: Piissime Deus, non tibi sufficit miseria & calamitas mea, qua noctu diuque afficior, nisi etiam modica, quā accipio, esca mihi in summam vertatur amaritudinem? Accidit id illi crebro sane. Quadam vice ex mensa surgens, non potuit se vltra cohibere, quin ad secretum suum abiret locum, Deoque has offerret querimonias: Dulcissime Deus, mundi totius Domine, pium ac benignum te præbeas oro erga me miserum: siquidem hodie mihi tecum ratio ineunda est, id quod prætermittere non possum: & quamuis nulli quidquam debeas, nec obligatus sis vlla in re ob immensam maiestatem tuam, decet nihilominus infinitam bonitatem tuam, vt animum afflictionibus prægrauatum in te patiaris captare refrigerium ex gratia tua, præsertim qui neminem habeat alium, cui conqueri possit, aut qui ipsum consoletur. Ecce, Domine, teipsum testem adhibeo, [Deum pietatis suæ testem inuocat.] qui nosti omnia, ab ipso matris vtero semper me cor pium habuisse. Neque enim quemquam vnquam afflictum vel mœrentem adspexi, cui non medullitus condolerem: nec vnquam audire potui vel præsente vel absente proximo, quod eum grauare potuisset. [protestatur se facta aliorum in meliorem partem trahere,] Habeo huius rei testes socios meos omnes, raro ex me audisse quēquam, verbis meis siue Fratris, siue cuiusuis alterius hominis facta in peiorem partem me interpretari vel apud superiores, vel quoslibet alios. Immo vero mortalium omnium facta, quoad potui, in mitiorem partem semper traxi: vbi id non licuit, tacui: aut certe fugi, ne talia audirem. [& laudare, quorum famæ detrahi audit;] Quorum autem aduerti famæ vel existimationi aliquid derogatum, illis me ex miseratione magis familiarem exhibui, quo tanto facilius sua eis existimatio salua redderetur. Miserorum fidus pater ipse vocabar: omnium Dei amicorum amicus eram singularis. Quotquot tristes aut afflicti ad me accessissent, aliquid saltem ex me consilij reportarunt, ita vt hilares & bono animo a me recederent. Siquidem flebam cum flentibus, dolebam cum mœrentibus, donec eos materna pietate erigerem & consolarer. Numquam quisquam tam mihi molestus fuit, quin statim totum illi condonarem perinde ac si nihil mihi nocuisset, si vel semel placidus mihi arrideret. Et quid me necesse est, Domine, commemorare de hominibus, quando etiam quorumlibet animantium, auium, bestiolarum indigentia & afflictio visu vel auditu mihi cognita, cor meum adeo torsit, vt rogarem omnipotentem Deum, eis subuenire dignaretur. Quidquid in terris degit, pietatis & beneuolentiæ viscera in me comperit. Tu vero, piissime Deus, permittis quibusdam, quales Apostolus vocat falsos fratres, vt nimis quam ferociter erga me se gerant, vt & tibi, Domine, satis perspectum, & omnibus notum ac manifestum est. [2. Cor. 11. 15.] Quæso id attendas, Domine, & per teipsum me recrees. [Galat. 2. 4.]

[83] Posteaquam diu satis animum suum hac ratione apud Deum refecisset, [Perfectionem a Deo docetur,] tranquilla quadam potitus est requie, & diuinitus eiusmodi illi illuxit responsum: Ratio tua puerilis, quam mecum iniuisti, inde proficiscitur, quod non semper æque attendis verba gestusque Christi Iesu patientis. Noueris sane non id satis esse Deo, quod ad te attinet, si sis corde pio ac benigno, sed adhuc perfectius aliquid a te requirit. Vult ille nimirum, vt vbi quis verbis vel moribus indigne ac inhumaniter te tractat, non solum id feras æquanimiter, sed etiam adeo moriaris tibiipsi, vt somnum non sis ausus capere, donec eiusmodi hominem accedas, blandisque ac modestis placidisque sermonibus & gestibus tuis, quatenus fieri poterit, animi eius ferocitatem & impetum lenias atque tranquilles. Siquidem istiusmodi leni modestia ac humilitate gladium ex eius manibus extorques, afficisque eum in sua maleuolentia prorsus infirmum ac imbecillem. Ista videlicet est antiqua perfectionis semita, quam Christus suis tradidit discipulis, cum ait: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. [Luc. 10. 3.] Deinde vbi ad se rediit Minister, visa est ipsi hæc perfectionis semita plus satis molesta ac difficilis, nec sine tædio inde cogitare potuit, maiorique cum tædio eam nitebatur ingredi: at nihilo secius animo resignato cœpit conatum adhibere suum, vti disceret eo gradi itinere.

[84] Accidit postmodum, vt laicus quidam Frater plus satis tumide & efferate cum illo colloqueretur, ac notabili eum iniuria afficeret. Tacuit ille patienter, & id volebat esse satis. At intus admoneri se sensit plus aliquid præstare se debere. Aduesperascente ergo die, laico illo Fratre in valetudinario cœnam capiente, Minister ad ostium valetudinarij eum egressurum sustinuit, moxque ad egredientis vestigia prouolutus, humiliter eum obsecrauit, [conuiciatorem præuenit humilitate ac patientia:] dicens: Carissime & religiose Pater, quæso te ob honorem Dei, vt si qua re tibi molestus fui, teque offendi, misero mihi remittas propter Deum. His visis, Frater ille laicus primum tacitus substitit, deinde suspiciens, alta dixit voce: Papæ, quid miri iam facis? Numquam quidquam mihi nocuisti, non magis quam aliis. At ego insigni te molestia affeci, teque dire afflixi petulantissima mordacitate mea. Quod vt mihi condones, etiam atque etiam rogatum te velim Pater. Atque hoc pacto animus eius sedatus est, & tranquillitati redditus.

[85] Quodam tempore ad mensam in valetudinario sedenti Ministro, Frater quidam procacibus verbis molestus fuit. Ad quem ille admodum benigne sese conuertens, arrisit illi, tamquam qui singulari quodam beneficio ipsum affecisset. [procacitatem sua benignitate emollit.] Id vero Fratrem illum intus adeo compunxit, vt non solum taceret, sed etiam suum illi vultum omnino placidum exhiberet. Facto prandio, idem Frater narrauit hoc in vrbe, dicens: Hodie tanta affectus sum verecundia & dedecore ad mensam residens, vt numquam maiori me affectum putem. Cum enim erga Ministrum indigne & petulanter me gererem, serenissimum mihi exhibuit vultum, adeo vt pudore suffunderer. Quod illius exemplum semper mihi profuturum spero.

CAPVT XXXII.
Vt præ nimia afflictione quandoque ad mortis vsque discrimen adductus sit.

[86] Contigit quodam tempore, vt non paucis noctibus e somno non sine terrore experrectus, nescio quidnam, mox Psalmum illum de Christi passione, cuius est initium, Deus Deus meus respice in me, inchoaret. [Psal. 21.] Quem Psalmum Dominus Iesus in cruce pendens, atque illa extrema necessitate tum a Patre, [Afflictionem futuram præuidet:] tum a creaturis omnibus derelictus, fertur dixisse. Quæ quidem continua huius Psalmi repetitio vel commemoratio initij illius, simul atque euigilasset, admodum perterruit Ministrum, haud vulgariter sibi metuentem. Clamauit ergo ad Dominum cruci hærentem, idque cum acerbis lacrymis, dicens illi: Eheu Domine Deus, nouane rursus mihi tecum ferenda crux est, vel crucifixio? Quod si ita est, comple obsecro in me misero innoxiam atque sanctissimam mortem tuam, sisque mecum, & tuo auxilio fretum fac afflictionem omnem superare. Accedente deinde cruce, vt illi fuerat ante significatum, immanes quædam afflictiones, de quibus hic non expedit dicere, illi accrescere cœperunt, atque in dies augmenta capere, quæ tandem vsque eo excreuerunt, vt illum, alioqui debilem, ad extremum vitæ punctum perducerent.

[87] Cum enim vice quadam extra cœnobium constitutus sero cubitum iuisset, [in ecstasim raptus mortuus putatur.] quodam virium defectu comprehensus est adeo, vt sibi videretur præ nimia debilitate defecturus ac illico periturus. Iacebat ibi tam quietus & immotus, vt nulla toto corpore vena moueretur. Id vbi animaduertit homo quidam pius ac fidelis, eiusque studiosus, quem ipse ad Deum pertraxerat non sine multo grauique labore, accurrit mœrens & lugens, eiusque pectus & cor palpare cœpit, exploraturus, num quis in eo vitalis spiritus reliquus foret: sed cor adeo erat consopitum, vt nihilo magis quam in homine mortuo agitari videretur. Tum ille præ nimio dolore collabens, profusus lacrymis ac lamentabili voce dixit: O Deus, en vt hodie extinctum est præclarissimum cor illud, quod te longo tempore haud vulgari pietate in se retinuit atque tulit, quodque innumeris dissolutis hominibus, verbis & scriptis in omnes iam regiones diffusis, suauissime te prædicauit. Eheu quam tristis ille rumor est, computrescere iam debere cor illud eximium, nec illi longa adhuc viuendi spatia tribui in tui laudem, & multorum consolationem. Ita ergo lamentans & plorans, subinde cor, os, & brachia illius attrectabat, scire cupiens, vtrum viueret an extinctus esset; at nullum percepit motum. Facies expalluerat, os atrum induerat colorem, nec quicquam vitale supererat, haud secus quam in funere iam iamque sepeliendo. Durabat id ferme eo vsque, vt interim milliare Germanicum potuisset confici. Dum ergo sic iaceret ecstaticus, obiecto non alio fruebatur spiritus illius, quam Deo & diuinitate, vero & veritate, ac sempiterna vnitate.

[88] [Deum quasi moriturus inuocat.] Sed antequam viribus inciperet destitui & extra se rapi, exorsus erat familiariter cum Deo colloqui ac blandiri in hunc modum: O veritas æterna, cuius inexhausta abyssus incognita est creaturis omnibus, miser ego seruus tuus videor nunc mihi ad extrema perductus, quemadmodum ipsa virium imbecillitas testatur. Itaque in supremo spiritu constitutus, tecum loquor, omnipotens Deus, cui nemo mentiri, quem nullus fallere potest, vtpote cui manifesta sunt omnia. Tu solus nosti, vt inter te & me agatur. Tuam igitur imploro benignitatem & misericordiam, clementissime ac fidissime Pater: quodque vnquam in vllam deflexi dissimilitudinem extra supremam veritatem, eius me iam pœnitet, Domine Deus, doleoque toto corde, obsecrans vt tuo pretioso sanguine id expies pro tua clementia ac mea necessitate. Memineris, oro, Domine, vt purissimū ac sacrosāctum sanguinem tuum omnibus diebus vitæ meæ sublimiter extulerim pro viribus: isque nunc, precor, me ex hac vita migrantem ab omni peccato mundet & abluat. Quæso vos Sancti omnes, tuque speciatim, benignissime Pater & Pontifex Nicolae, [Sanctorum expetit præsidia:] flexis genibus, & erectis manibus, mecum simul Dominum rogetis, felicem mihi præstet obitum. O purissima ac præclarissima Virgo Maria, tuam mihi nunc porrige manum; tuam, inquam, piissimam manum, & hac suprema hora suscipe animam meam in tuam fidem & patrocinium: quandoquidem tu vnicum es post Deum cordis mei gaudium & consolatio. O Domina & mater mea, in manus tuas commendo spiritum meum. Eia, dulcissimi Spiritus angelici, sitis oro memores, vt per omnem vitam quoties vel nominari vos audissem, exultarit & riserit cor meum: & quam crebro afflictionibus laboranti mihi gaudia plane cælestia confeceritis, atque ab hostibus me defenderitis. Eia præclarissimi Spiritus, nunc demum extrema me obtinet necessitas & angustia, & sum auxilij indigus. Nunc ergo feratis opem misero, seruetisque me a terribili & tetro inimicorum meorum adspectu. Laudes gratesque tibi ago, Deus omnipotens, quod morienti mihi tam bene sui compotem mentem, perspicuamque rationem & cognitionem præstitisti: exeoque nunc ex hoc seculo cum integra fide Catholica, absque vlla hæsitatione vel formidine: libensque ignosco omnibus, qui mihi vnquam molesti fuere: perinde vt tu ignouisti in cruce illis, qui tibi mortem inferebant. Domine Iesu, sacratissimum corpus tuum, quod hodie in Missa quamlibet infirmus accepi, tueatur & deducat me ad conspectum vsque diuini vultus tui. [prosibi familiaribus precatur.] Porro extrema oratio mea, quam hac ipsa mortis meæ hora facio, est pro carissimis spiritalibus filiis & filiabus meis, singulari fide aut etiam confessione mihi in hoc exilio amice deditis & addictis: & quemadmodum tu, piissime Iesu, morti proximus, carissimos discipulos tuos cælesti Patri summa fide commendasti; in eadem caritate etiam ij tibi oro sint commendati, vt & illis sanctam felicemque mortem dones. Equidem nunc totum me efficaciter auerto a caducis creaturis omnibus, atque ad ipsissimam diuinitatem, in primam æternæ salutis originem me conuerto. Cumque hæc atque eius generis pluraque alia intra seipsum blande suauiterque locutus esset, raptus est extra sese, & antedicta cœpit laborare debilitate. Existimante autem & eo ipso, & aliis ipsum e viuis excessurum, rediit ad sese, corque exanime vitalem resumpsit spiritum, & membra ægre affecta, sunt sanitati reddita, & pristinas recepit vires.

CAPVT XXXIII.
Vt afflictiones cum laude & gratiarum actione in Deum sint referendæ.

[89] Qvodam tempore cum Minister afflictus diuturnas suas concertationes alta mente perpenderet ac commemoraret, atque in iisdem occulta Dei stupendaque iudicia attenderet, conuertit sese ad Deum intimo cum gemitu, aitque: Externæ istæ cruces & afflictiones, Domine, forinsecus non aliud videntur, quam acutæ vepres & spinæ, ipsam carnem & ossa configentes. Quamobrem piissime Domine, fructus aliquis suauis salutiferæ cuiusdam institutionis ex his asperis sentibus emanet, obsecro, quo nos miseri tanto moderatius aduersa feramus, crucesque nostras in Dei laudem tanto melius referre sciamus. [A Deo odoctus,] Postquam ille diu satis a Deo serio hæc petiisset, quandoque intra seipsum & supra sese raptus fuit, sensibusque destitutus corporeis, audiuit Dominum isthæc verba suauiter ipsi pronuntiantem: Equidem in præsentiarum excellentissimam vitæ meæ præstantiam ac dignitatem tibi patefaciam, reddamque te certiorem, vt homo afflictus, ea quæ patitur, cum laude in Deum refundere debeat. Hæc vbi ille audiuit, animo totus liquefactus, sub illo mentis excessu, præ immensa quadam cordis abundantia, animæ suæ brachia in vastissimos cæli terræque fines extendit, gratias agens Deo cum intimo ac ineffabili cordis affectu & desiderio in hunc modum: Hactenus quidem mi Domine, in scriptis meis te laudaui, te celebraui, te extuli, commemorando & adhibendo in tui præconium, quidquid in creaturis omnibus iucundum & plausibile esse queat. At nunc in nouam quamdam, compellor prorumpere melodiam & encomium haudquaquam vsitatum, quod nec ego ipse antehac compertum habui, [omnes omnium afflictiones ei cum gratiarum actione offert;] nisi quod nunc demum in afflictionibus illud didici: idque eiusmodi est: Totis animi visceribus medullitus cōcupisco, vt cruces & molestiæ omnes, quascumque ipse perpessus sim, itemque quorumlibet aliorum dolores & angores, vulnerum omnium acerbitates, ægrotorum omnium cruciatus, mœrentium quorumcumque gemitus, plorantium lacrymæ, oppressorum contemptus & contumeliæ, viduarum & pupillorum omnis opis expertium penuria, pauperum ac esurientium arida fames & sitis, Martyrum cunctorum profusus sanguis, omnium adhuc ætate florida vigentium propriæ voluntatis abnegatio, quorumlibet Dei amicorum aspera & rigida exercitia, occultæ simul & manifestæ afflictiones & dolores omnes, quos vel ego, vel quiuis vnquam miser & calamitosus homo sustinuerit in corpore, in facultatibus, in honore, in prosperis & aduersis, & quidquid demum ad vltimum vsque diem quisquam vnquam perpessurus est, vt ea, inquam, omnia in tui, Deus Pater, laudem cedant sempiternam, & pro nobis patienti vnigenito Filio tuo honori sint & gloriæ in secula seculorum. Adhæc miser ego seruus tuus, afflictorum omnium, qui fortassis crucibus suis recte vti non nouerunt, te patienti & grato animo laudando, vices fideliter implere appeto, atque illorum perpessiones & molestias ipsorum loco in tui laudem refero, quocumque demum illi passi sint modo, easdemque eorum vice tibi offero in vnigeniti dire perpessi filij tui laudem perennem, ipsorumque afflictorum hominum consolationem, siue etiamnum præsens seculum eos in carne retineat, siue iam futurum exutos corpore susceperit.

[90] [ad idem præstādum inuitat omnes afflictos,] Quæso miseri & afflicti omnes, qui vna mecum cruces patimini, oculos auresque in me coniicite, & dicta mea attentius auscultate. Decet nimirum gaudio & consolatione affici nos, quamuis afflictos, contemplatione dignissimi capitis ac Domini nostri Iesu Christi, qui prior cruces multiuarias expertus est, adeo vt in terris degens, nullū vnquam lætū diem duxerit. Certe si in humili & vili quadam familia non nisi vnus esset homo opulentus, tota illa cognatio haud dubie eo nomine sibi gratularetur. O Iesu piissime, præclarissimum caput omnium nostrum cruce laborantium, esto nobis propitius, atque vbi ex humana fragilitate in qualibet afflictione a vera patientia deficimus, tu id apud Patrem cȩlestem sarcias perficiasque. Memento Domine, vt quandoque vni ex famulis tuis in ipsa sua aduersitate propemodum desperante opem tuleris, dicens ei: Bono sis animo fili: me respice. En ego ipse & clarissimis fui ortus natalibus, & tamen inops & pauper vir in hoc mundo, simul & tenerrimus eram & miserrimus: ex summis fui gaudiis editus, ac nihilominus totum me dolor & crux obsederat. Agedum igitur, [exemplo Christi proposito.] quotquot sumus summi illius Imperatoris strenui milites, nequaquam animis frangamur: quotquot præclarissimum illum Ducem sequimur, pectus virile sumamus, nec inuiti feramus post illum crucem nostram. Enimuero si nulla alia esset afflictionis vtilitas, quam quod speculo illi lucidissimo Domino Iesu Christo tanto efficimur similiores, quanto eum verius sectamur, esset ea profecto magna satis. Equidem sic mihi persuadeo, etiamsi idem post hanc vitam esset præmium daturus Deus patientibus & non patientibus aduersa, adhuc tamen merito potius crucem nos pati velle debere, tantum illius similitudinis obtinendæ caussa. Amans namque suo se conformat adiungitque dilecto, vbicumque potest. Sed qua ratione attentare aut appetere audemus, Iesu Rex inuictissime, vt patiendo tibi conformes & assimiles efficiamur? O quantum interest inter afflictiones tuas & nostras! Tu solus es Domine, qui grauissime passus es, & tamen nullam vnquam crucem commeruisti. Quis vero gloriari de se possit alius, nullam se vnquam meruisse afflictionem? Nam etsi vna ex parte præter meritum patiatur, ex alia tamen habet vnde affligi dignus sit. Itaque omnes nos quicumque vnquam afflictiones perpessi sumus, in amplissimum orbem vndique consedemus, & te suauissimum amicum nostrum in ipsa media afflictorum omnium corona vel circulo collocamus, arentesque venas nostras præ ingenti desiderio erga te omnis gratiæ vitalem fontem late expandimus. Solet autem humus præ ariditate vel maxime scissa vbertim fusos imbres copiosius excipere: ita etiam nos fragiles multisque culpis obnoxij, quanto maiori tibi debito obstricti tenemur, tanto magis dilatatis ac hiantibus animis & cordibus te intra nos complectimur; & quemadmodum tu ipse sacro ore testatus es, vel inuitis omnibus volumus ex largiter manantibus vulneribus tuis ablui, atque modis omnibus ab omni culpa & reatu penitus expiari: vnde & tibi perennis laus honorque ex nobis refertur, nosque ex te gratiam consequimur. Ista namque efficacissima virtute pretiosi sanguinis tui omnis nostra dissimilitudo aboletur. Posteaquam Minister Sapientiæ diu satis ita quietus resedisset, donec in intimis animæ eius penetralibus cuncta hæc serio admodum reuelata essent, deinde surrexit lætus & alacer, egitque gratias Deo pro hac præstita sibi gratia.

CAPVT XXXIV.
Vt Deus afflictos in hoc seculo in ipsorum afflictionibus recreet & consoletur.

[91] Qvadam Paschalis solennitatis die Minister Sapientiæ iucundo erat animo. Sedens igitur pro suo more eo in loco, vbi quietem paulisper captare solitus erat, scire cupiebat ex Deo, quid recreationis in hac vita præstiturus esset iis, qui illius caussa multa forent perpessi. Interim raptus in ecstasi, ex diuina illuminatione huiusmodi responsum accepit: Gaudeant totis animi visceribus & infracto spiritu, quotquot afflicti sunt, & suas cruces animo resignato perferunt, certi videlicet patientiam suam immensis donandam præmiis. Vt enim multis ipsi hic facti sunt miserabiles, ita innumeri perenni afficientur gaudio spiritali ac diuino ob illorum præcipuam gloriam & laudem semper duraturam. [Afflictionem passis tria promitti gaudia diuinitus intelligit:] Mecum hic emortui sunt, vnaque mecum hilariter resurrexerunt. Porro tria eis peculiaria præstabo gaudia, tantæ dignitatis & excellentiæ, vt ea nullus æstimare queat. Primum est, quod optandi a me accipient facultatem in cælis & in terris, & quidquid optauerint, semper impetrabunt. Alterum est, quod diuinam eis impartiar pacem meam: quam nec Angeli, nec dæmones, nec homines, nec vllæ demum creaturæ eis queant eripere. Tertium est, quod omnes illos intime exosculabor, tamque suauiter intus amplectar, vt vnum prorsus mecum sint atque æterno perseuerent, sintque ipsi in me, & ego in illis. Et sicut ægre affectis cordibus molestum est diu rogare nec assequi, ita pro præsenti afflictionis horula ne ad momentū quidem hic mutuus intermittetur amor, sed hic inchoabitur & sempiterno perfruetur, quatenus mortalis imbecillitas pro cuiuslibet conditione plusue minusue perferre poterit.

[92] Hisce rumoribus non mediocriter iucundis exhilaratus Minister Sapientiæ, vbi ad se rediit, exiliens e sella, medullitus ridere cœpit, ita vt in sacello, vbi tum erat, fortiter resonaret: aitque lætus intra sese: Si quis aduersa pertulit, procedat in medium, & conqueratur. Plane de meipso sic ego statuo ac pronuntio, numquam me in terris, vt mihi videtur, aliquid perpessum esse. Nescio profecto quid sit crux vel afflictio: [suarum calamitatum obliui, citur.] at probe compertum habeo, quid sit gaudium & exultatio. En data est mihi optandi libera potestas, qua careant necesse est innumeri a recto itinere aberrantes: Ecquid præterea possim aut velim concupiscere? His dictis, ratione & intelligentia vertit se ad æternam veritatem, dicens: Obsecro, de his me certiorem reddas, æterna veritas Iesu piissime, quatenus poterit verbis declarari: latent enim ista penitus plurimos occæcatos homines.

[93] Mox illi intus eiusmodi prȩstita est institutio: Quicumque recte sese gerunt in ea sui mortificatione & abnegatione, [Hominibus mortificatis & spiritualibus consolatio esi:] quam præcedere necesse est in homine, ita vt sibiipsi & rebus omnibus moriatur, quorum heu exiguus est numerus; eorum sensus, & animus vsque adeo in Deum aberrarunt ac excesserunt, vt propemodum de seipsis nihil norint; nisi vt tum seipsos, tum quæuis alia in sua prima origine capiant. Atque hac de caussa tanta afficiuntur voluptate & complacentia ex quibussibet Dei operibus vel factis, [quod operationi Diuinæ vt suæ acquiescant,] ac si Deus nihil eorum gessisset penitus, sed ipsis pro illorum iudicio efficienda ea tradidisset. Atque hac ratione in seipsis optandi accipiunt facultatem: quandoquidem eis obsequitur ac inseruit cælum cum terra, obtemperantque illis creaturæ omnes eo ipso dum faciunt quælibet id quod agunt, siue omittunt id quod omittunt. Istiusmodi homines nulla in re animi afflictionem sentiunt. Id namque animi dolorem vel afflictionem sentire ego appello, cum voluntas hominis deliberata ratione vellet afflictione carere. [etiam in aduersis,] Nam secundum exteriorem hominem etiam isti, de quibus agimus, & bene & male habent, vt alij homines, & plerumque acrius sentiunt dolorem, quam alij ob ipsorum exhaustam naturam; sed nullum in eis locum intus obtinet: atque secundum externum hominem nihil immodeste vel impatienter sese gerunt. Abunde exatiantur hic, quoad fieri potest, per suiipsorum excessum, ita vt in omnibus pleno, integro, ac stabili gaudio perfruantur. Siquidem in diuina essentia, in quam ipsi animo accesserunt, si tamen recte cum illis actum est, neque dolor neque mœror locum habet, sed pax & lætitia: nisi quatenus suapte culpa & vitio in peccati consensum labuntur, vnde merito accedit tristitia cuilibet ipsum peccatum perpetranti: quantū autē vitiis committendis sese commaculant, tantum procul dubio deficit eis isthæc felicitas vel beatitudo: quatenus vero peccatum fugiunt, in eoque sese exeunt & abnegant, exceduntque in id, vbi nec dolor nec molestia animi possit sentiri, (nisi quod dolorem non putant esse dolorem, nec afflictionem pro afflictione habent) adeo vt in omnibus vera pace gaudeant, iam certe bene cum ipsis agitur. Id vero totum præstat propriæ voluntatis extinctio & omissio. [& voluntate propria extinct,] Enimuero extra seipsos audissimo quodam desiderio ac siti propelluntur ad exequendam Dei voluntatem & iustitiam. Porro Dei voluntas tam bene eis sapit, tantamque inde capiunt voluptatem, [diuinam amplectatur.] vt quidquid Dei permissu ipsis acciderit, tam eis gratum sit ac delectabile, vt nec velint nec appetant aliud. Nec tamen hæc ita accipienda sunt, quasi hac ratione illis permisssum non sit orare ac deprecari Deum. Namque ea ipsa Dei voluntas est, vt ipsum oremus. Sed intelligenda sunt iuxta ordinatam proprij sensus & iudicij abnegationem & resignationem in summæ Deitatis voluntatem, quemadmodum dictum est. Atqui occultus quidam hic hæret scrupulus, in quem plerique impingunt, isque eiusmodi est: Quis enim, aiunt, compertum habet, vtrū hæc sit Dei voluntas? Reuera Deus bonum est superessentiale, quod rei cuilibet interius ac præsentius est, quā sit res ipsa sibi: atque illo inuito nihil potest fieri, nec durare vel ad momentum. Non possunt ergo non torqueri & cruciari grauiter, qui semper Diuinæ renituntur voluntati, cuperentque propriæ semper voluntatis libidini obsequi, modo possent. Isti pace non alia gaudent, quam qui apud inferos cruciantur. Nam perpetuo animi mœrore conficiuntur. Contra vero animo omni propria voluntate exuto ac nudato, Deus & pax perpetuo reipsa respondent, idque æque in aduersis, vt prosperis ac iucundis. Ipse namque reuera adest, qui cuncta agit ac moderatur, quique est omnia. Qua ergo ratione crux vel afflictio præsens molesta eiuscemodi hominibus esse queat, quando in ea Deum cernunt, Deum inueniunt, Dei voluntate fruuntur, & suam prorsus nesciunt voluntatem? vt interim taceam, omnes illas luculentas consolationes & cælestes oblectationes ac delicias, quibus Deus afflictos amicos suos crebro recreat ac sustētat. Nimirum in ipso propemodum cælo isti degunt: quandoquidem quidquid illis eueniat vel non eueniat, quidquid in creaturis omnibus Deus siue agat, siue non agat, cuncta hæc illis optime cedunt & cooperantur in bonum. Hoc pacto homini æquanimiter aduersa patienti etiam in hac vita pars quædam præmij restituitur, eo quod in omnibus pace & gaudio potiatur, & post obitum vita eum consequetur æterna. Amen.

CAPVT XXXV.
De spiritali Ministri filia.

[94] Eodem ferme tempore Minister Sapientiæ filiam habuit spiritalem, professione Dominicanam, in clauso quodā cuiusdā oppidi cœnobio degentē, vocabulo Elizabeth Staglin: [Elizabeth Staglin Religiosa ordinis S. Dominici,] cuius externa vita & cōuersatio admodum sancta, & interior animus plane angelicus erat. Præclara illa conuersio, qua se totam anima & corde ad Deum transtulit, tam erat fortis, efficax, & vehemens, vt ab omnibus statim rebus superuacaneis cunctisque vanitatibus, quibus multi æternam suam salutem negligunt ac impediunt, prorsus expediretur. Omne illius studium eo intentum ferebatur, [pia,] vt spiritalibus posset institutionibus imbui, quibus ad beatam perfectamque obtinendam vitā, [industria,] cui vni vnice inhiabat, dirigeretur. Siquid vspiam didicisset pium ac salutiferū, quod tū ipsam tum alios ad spiritales capessendas virtutes posset prouehere, id diligenter annotabat. Imitabatur plane sedulas apes, mel dulcissimum ex multigenis floribus comportantes. In cœnobio illo, vbi inter alias Virgines morabatur ceu virtutum omnium viuum quoddam simulacrum, [scribit Vitas sanctimonialium defunctarum,] quamuis affecto & debili esset corpore, tamen librum quemdam confecit non parum magnum, in quo inter alia cōscripserat vita functarum Virginum sanctam & religiosam viuendi rationem, & quam stupenda ac mira in eis Deus effecisset: quæ sane cumprimis ad pietatem excitant homines Deo deuotos. Eadem Virgo notitiam contraxit Ministri Sapientiæ, ad cuius discendam vitam ac institutiones multa cum deuotione diuinitus permota fuit: sicque factum est, vt occulte admodum, qua ille ratione per omnia penetrasset in Deum, [& Henrici:] seseque primum abnegasset, ex illo expiscaretur: idemque in scripta retulit, vt iam superius dictum est, & infra referetur.

[95] In primo conuersionis eiusdem Virginis initio multa illi sublimia & ad intellectum pertinentia inciderunt, captu admodum difficilia, [intricata altis contemplationibus,] vtpote de simplici ac nuda Diuinitate, vt res omnes creatæ nihil sint, de sui resignatione, de formarum ac simulacrorum omnium expulsione ac abstersione, atque id genus aliis, quæ & elegantibus erant ornata verbis, & lectori miram adfereāt animi voluptatem. Sed in his id latebat detrimēti ac perniciei, quantum ad simplices & primum inchoantes homines pertinebat, quod ob necessariæ discretionis defectum, quo etiamdum illa Virgo laborabat, verba illa dictaque possent in hanc atque illam rapi partem, & æque ad carnem vt ad spiritum accommodari, prout lector affectus esset. In seipsis quidem erant optimæ institutiones, [Henricuni consulit:] nec tamen ipsa se inde expedire poterat. Quāobrem scriptis orauit Ministrum Sapientiæ, vt is ipsi suppetias ferret, & ad planum regiumque ipsam iter deduceret. Sed quia ante dicta suarum institutionum voluptate etiam ipsa nonnihil capta erat, scripsit ei, vt intermissis rudioribus institutionibus, de sublimibus illis iam supra memoratis rebus ad ipsam perscriberet. Ad quæ Minister ita respondit: Si quidem filia de eiuscemodi altis rebus præ admiratione ex me cupis certior fieri, vt illis cognitis, de spiritu possis commode eloqui, facile te paucis expediero verbis, quæ tamen te gaudio efferre non debeant, maxime quando hinc facile potes in perniciosos errores abduci. Vera sanctitas & profectio non in pulchris est verbis sita, sed in bonis operibus & recte factis. Si vero id te ad percunctandum incitat, [deducitur ad tutiora principia.] vt possis ea viuendo assequi, fac quod hortor, omissisque interim raris & præcelsis hisce quæstionibus, ea potius inquiras, quæ tibi magis conueniant & accommoda sint. Vt mihi quidem videtur, monialis etiamnum es & iuuenis & parum exercitata: quamobrem tibi tuique similibus longe vtilius & conducibilius fuerit, nosse vt primo incipiendum sit, & de vita actuosa salutiferisque ac piis exemplis, vt videlicet ille atque ille Dei amicus, qui simili modo suæ vitæ emendationem sint auspicati, principio quidem in Christi vita & passione sese exercitarint, quænam perpetim perpessi sint, vt sese foris ac intus gesserint, vtrum a Deo suauitate an sterilitate tracti sint, & quando denique vel quo pacto rerum formis & imaginibus absoluti fuerint. His nimirum homo inchoans prouocatur, dirigiturq; ad apprehendendam perfectionē, & ea, quæ sunt viciniora saluti, quamuis possit hæc eadē Deus in momento præstare homini, quod tamen non solet, sed labore & concertatione ea obtinenda sunt.

[96] Ad hec rescripsit virgo iam dicta: Non ego sublimibus & subtilibus inhio verbis, sed vitæ sanctimoniæ ac integritati, eaque omnino stat animi sententia, [se totam eius directioni tradit.] recte ac ordine prosequi, vtcumque molestum & acerbum id fuerit. Siue fugere oporteat, siue perpeti, siue emori, siue quodlibet aliud sit, quod me ad supremam possit perfectionem euehere, id plane persequi decreui. Nec est quod te absterreat, Pater, naturæ meæ imbecillitas. Quidquid ipse iubere ausus eris, etiamsi naturæ doleat, id equidem, diuinæ virtutis freta auxilio, exequi non verebor. Incipe primum a minimis, & sensim ad altiora me deducito, quemadmodum puerum scholasticum solet ludimagister ea primum docere, quæ pueritiæ congruant, ac subinde magis magisque promouet ad studia potiora grauioraque, donec in magistrum euadat. Vnū est, quod te oratum velim, quæso ne id abnuas, vt non modo abs te dirigar ac instituar, sed confirmer etiam & corroborer in quibuslibet, quæ mihi possint accidere, aduersitatibus. Sciscitante Ministro, quænam ipsius esset petitio, respondit: Ex aliis didici, mi Domine, pelicanum ea esse natura, vt rostro seipsum vulneret, ac proprio cruore suos alat pullos, naturæ victus amore. Quo exemplo id ego significare volo, vt tu quoque eodem modo me miseram ac indignam filiam tuam esca spiritali piarum institutionum tuarum foueas ac nutriceris, nec eas aliunde colligas, sed ex teipso petas. Quanto nāque propius quid ipse expertus es, propriaque didicisti vita tua, tanto magis afficiet ac permouebit sitibundam animam meam. Ad hæc Minister rescripsit in hunc modum: Non ita pridem sublimia quædam dicta mihi exhibuisti, quæ tu ipsa tibi collegeras ex mellitissimis sanctæ memoriæ Doctoris Eckardi scriptis, quæque ita vt par est, magno studio & amore conseruas. Non possum ergo non vehementer admirari, quod post haustum prȩclarissimi illius viri eximium nectar, tantopere te sitire significas humilis Ministri simplicem ac rusticum potum. Quamquam dum id recte perpendo, non sine ingenti gaudio tuam hac in re prudētiam & industriam comperio, quod studiose inquiras, quæ prima sint initia sublimis ac securæ vitæ, aut quibus exercitiis ad eam primo pertingendum sit.

CAPVT XXXVI.
De hominis inchoantis primis initiis.

[97] At vero Sanctorum omnium exordia diuersa sunt, aliud huius, [Suadet ei peccatorū confessionem generalem:] aliud illius. Interim tamen non committam, quin de illo agam rectioris vitæ initio, de quo tu cupis certior effici. Noui ego hominem in Christo, qui cum incipere meditaretur, primo conscientiam suam integra confessione expurgauit: eratque tum totus in eam intentus curā, vt confessionem illam rite perageret, errataque sua omnia prudēti ac discreto confessario explicaret, sicque ab eodem Dei vices gerente mundus & immaculatus recederet, remissis ipsi cunctis peccatis: perinde vt beatissimæ Magdalenæ, corde compuncto & flentibus oculis Christi sacra vestigia abluenti, eodemque Christo omnia illi peccata condonante. [Luc. 7.] Hoc, inquam, illius hominis primum fuit erga Deum initium. Quod vbi percepit antedicta Virgo, suo affixit animo, volensque etiam ipsa similiter agere, toto affectu Ministrum illum ceu maxime ceu maxime idoneum cœpit velle habere Confessarium, hoc ipso id etiam spectans, vt ratione confessionis, illius quoque filia spiritalis efficeretur, essetque in fide Dei tanto commendatior. Sed quia certis quibusdam ex caussis non poterat illi ore confiteri, totā suam commemorauit vitam, quæ reuera innocens & immaculata erat, & vbicumque pro sua opinione vnquā deliquerat, in grandi conscripsit tabula cerea, eamque signatam illi misit, rogans vt absolutionem ipsi impartiretur. Perlecta ergo illa confessionis tabula, ad calcem ita scriptum offendit: Venerabilis Domine, misera ego peccatrix tuis prouoluta vestigiis, obsecro vt fidissimo corde tuo me in cor diuinum reducas, patiarisque me esse & dici filiam tuam in temporaria ac æterna vita. Hac ille fidenti Virginis huius deuotione medullitus commotus, ad Deum se conuertens, ait: Ecquid dicam piissime Domine? Anne repellam eam? Certe id ego nec cani possim facere: & si id agerem, fortassis dedecori esset tibi Domino meo: quandoquidem illa diuitias Domini sui in eius famulo requirit. Itaque, clementissime Domine, vna cum illa tuis aduolutus pedibus, obsecro eam exaudias. Prosit illi fides sua & pia confidentia. Clamat enim post nos. Cogita quid olim feceris mulieri illi Cananitidi. Certe, piissime Domine, tam apud nos celebris est & peruulgata immensa benignitas tua, vt etiam multo pluribus peccatis merito debeas veniam dare. Clementissime Iesu, benignissimos oculos tuos ad illam conuerte. Dic vnicum illi consolatorium verbum: Confide filia, fides tua te saluam fecit. Sitque id, oro, firmum & ratum & meas erga illam vices impleas: siquidem ego, quod meum erat, feci, optans illi plenissimam peccatorum omnium veniam.

[98] Deinde cum eodem nuntio rescripsit illi: Quod a Deo per Ministrum petiisti, præstitum tibi noueris, certumque habeas iam ante id illi fuisse a Deo reuelatum. Eodem namque die mane admodum post absolutas preces suas paulisper quieturus resedit, [Inter Angelos eam conspicit.] consopitisque externis sensibus per visum multa ei Diuinæ bonitatis spectacula obiecta fuere. Inter alia ex diuina irradiatione didicit, vti Deus angelicos Spiritus maximis affecerit gaudiis, summaque felicitate donarit, & vt singulis pro singulari quodā ordine ac discrimine peculiares indiderit proprietates, quas verbis non posset explicare. Atque cum aliquamdiu cum illis beatissimis Spiritibus cælesti sese recreasset voluptate, essetque animo exhilaratus ex stupendis illis & admirandis, quæ illius anima persenserat, illustrationibus, in eadem visione ad sese ingredi te vidit, coramque ipso assistere inter Angelorum frequentiam assidente, moxque serio admodum flexis humi genibus faciem te tuam ad cor ipsius reclinare, atque diu satis ita te permanere adspectantibus illis angelicis Spiritibus. Mirabatur autem ipse Minister audaciam tuam: quamquam ea ciuilitate ac honestate composita eras, vt benigne te toleraret. Quid vero gratiæ in illo misero recumbens corde a Deo consecuta sis, tu ipsa optime nosti, poteratque in te animaduerti. Non post longam moram cum te erexisses, facies tua tam iucunda, serena, gratiosa apparuit, vt posset perspicue intelligi singularem quamdam gratiam tibi & contulisse Deum & adhuc collaturum per cor illud, adeo vt Deo laus, & tibi inde accedat consolatio.

[99] Eodem fere modo contigit alteri cuidam, præclaræ sane ac admodū religiosæ virgini in castro quodā commorāti, Annæ vocabulum habenti, cuius vita omnis non nisi mera perpessio fuit. In ea Deus magna & admiranda operatus est a primæ ætatis initiis ad mortem vsque. [Virgo alia monetur a monetur a D. Ioanne Euang. peccata ei confiteri.] Hæc antequam nosset Ministrum Sapientiæ, & vel auditu quippiam de eo percepisset, vice quadam inter orandum facta in ecstasi, vidit vt in cælesti patria Sancti Deum contemplentur & laudent. Petiit autem a D. Ioanne Euangelista, qui illius erat Apostolus, cuique speciali deuotione afficiebatur, vt ipsius confessionem reciperet. At ille perbenigne respondit, daturum se ipsi suo loco bene idoneum Confessarium, cui Deus plenam in ipsam contulisset auctoritatem siue potestatem, & qui abunde eam posset consolari in multimodis ipsius afflictionibus. Perquirente autem virgine, quisnam ille esset, quique vocaretut, cuncta illi ab Apostolo declarata sunt. Illa gratias agens Deo, primo mane surrexit, adiitque cœnobium, quo missa erat a Deo, inquisiuitque vbi Minister foret. Itaque Minister vocatus, ad portam cœnobij accessit, & interrogauit ex ea quid negotij haberet. Exposuit ea illi rem vt erat, & confiteri cœpit. Ille cognito quod diuinitus ad ipsum missa foret, permisit eam confiteri, & illi satisfecit. [quem a puerulo Iesu rosis obtegi ob cruces fortiter toleratas vidit.] Narrauit autem Ministro eadem sancta virgo, vidisse se quandoque in spiritu pulcherrimam rosaceam arborem, eximiis iisdemque rubicundis conspicuam rosis. In hac arbore apparuisse puerulum Iesum cum serto ex rubicundis confecto rosis. Sub ipsa autem arbore sedisse Ministrum. Porro Iesum paruulum perplures carpentem rosas, in ipsum Ministrum coniecisse, donec totus esset rosis obsitus. Sciscitanti autem virgini ecquid sibi rosæ illæ vellent, puerulus respondit: Rosæ istæ multæ numero, multiiuges significant cruces, quas Deus Ministro permittet euenire, quas ille suauiter ac comiter accipiet ex Dei manibus, & feret patienter.

CAPVT XXXVII.
De primis hominis incipientis institutionibus & exemplis siue figuris, vtque eius exercitia cum discretione debeant esse coniuncta.

[100] [Ad cultanda peccata; loca monasterij triplici circulo distinguit:] Ceterum vbi in primo rectioris vitæ exordio per confessionem sese Minister rite repurgarat, sua ipse sibi cogitatione tres præfixit circulos vel terminos, intra quos pro spiritali custodia ac obseruantia sese inclusit & cohibuit. Primus circulus erat, eius cubiculum, sacellum, & chorus templi. Intra hunc ambitum constitutus, satis sibi in tuto esse videbatur. Alter erat circulus totum cœnobium intra portæ limites. Tertius idemque extimus, ipsa erat porta, vbi multa illi opus erat circumspectione & custodia. Extra hos autem tres terminos si quando processisset, nihil sibi differre videbatur a siluestribus bestiolis extra suam specum progressis & a venatoribus circumdatis, quibus haud dubie magna opus est industria & arte qui se tueantur.

[101] In ipso quoque suæ cōuersionis principio quemdam sibi secretum delegerat locum, nempe sacellum, vbi suæ deuotioni etiam per imagines satisfeceret. Speciatim vero cum adhuc adolescentulus esset, [Sapiētiam æternam sibi sponsam deligit:] in membrana sibi depingi curarat æternam Sapientiam cælo terræque præsidentem, miraque pulchritudine & formæ elegantia ac amicabili specie creaturarum omnium decorem facile superantem, vnde eam sibi in ipso iuuentutis flore in sponsam & amicam adsciuerat. Hanc imaginem mire formosam secum ducere solebat, quamdia studij caussa alio proficisci cogebatur, eamque sibi ob oculos ponebat ad sui cubiculi fenestram, & intimo cordis affectu sæpius eam intuebatur. Ad extremum secum eam domum reduxit, & sincera animi intentione in ipso sacello eam collocauit.

[102] Quas vero præterea illic imagines habuerit, pro illarum obiectis, [sententias Patrum in sacello appingi curat.] prout ipsi aliisque inchoantibus congrueret, satis potest aduerti ex pictis eo in sacello figuris & sententiis antiquorum Patrum, quæ hic partim asscriptæ sunt, ita vt in sacello erant delineatæ, magisque sensum quam verba expressimus. Abbas Arsenius interrogauit Angelum, quid faceret vt saluus fieret. Dictumque est illi: Fuge, Tace, Quiesce. In visu quodam Angelus Ministro ex Vitis Patrum eiusmodi legit sententiam: Fons & origo bonorum omnium est, iugiter secum commorari. Abbas Theodorus: Puritas cordis maiorem confert scientiam, quam studium ipsum. Abbas Moises: Sede in cella tua, & ipse te de omnibus instituet. Abbas Ioannes: Externum hominem tuum serua in silentio, & internum in puritate. Idem: Piscis extra vndas, & monachus extra cellam, æque deficiunt. Antonius: Corporis castigatio, cordis deuotio, & secessus ab homnibus, efficiunt ac tuentur castitatem. Idem: Nullam geras vestem, quæ præseferat vanitatem. Primum noui tironis certamen est, aduersum vitia fortiter dimicare. Abbas Pastor: Nulli vnquam indignaberis, etiamsi vel dextrum tibi impleatur oculum excutere. Isidorus Abbas: Homo iracundus displicet Deo, quamlibet magna signa efficiat. Ipericius: Minus peccat, qui tempore vetito carnes edit, quam qui proximo detrahit. Abbas Pior: Pessimum est aliena tractare vitia, propria dissimulare. Zacharias: Magnopere illum contemni necesse est, qui velit esse perfectus. Nestor: Asinus ante fias oportet, quam diuinam obtineas sapientiam. Senex quidam: Mortuorum instar in aduersis & prosperis semper immotus permaneas. Helias: Pallidus vultus, confectum macie corpus, & humilis incessus ac conuersatio, probe ornant religiosum hominem. Hilarion: Equo lasciuo & petulanti corpori de esca detrahendum est. Senex quidam: Aufer a me vinum: siquidem mors animæ in illo latet. Pastor: Nequaquam ille monachus censendus est, qui adhuc conqueritur, nec iram compescere, multiloquium fugere, suique contemptum ferre nouit. Cassianus: Vt sese Christus gessit in cruce moriens, ita nostros debemus mores componere. Abbas Antonius ad Fratrem quemdam: Age Frater salutis tuæ curam geras, aut certe neque Deus, neque ego vnquam tibi consulere poterimus. Arsenium Abbatem cum mulier quædam rogasset, vt ipsius esset memor apud Dominum: At ego, inquit, oro Deum, tui memoriam ab animo meo prorsus excludat. Macarius: Vexo corpus meum me diuexans, multisque affligens me tentationibus. Ioannes Abbas: Numquam propriæ voluntati obsecundatus sum, nec vnquam verbis alios docui, quod ipse factis non præstitissem. Senex quidam: Multa pulchra verba absque recte factis, inania sunt, perinde vt arbor multis abundans foliis, & fructu vacua. Nilus: Qui in mundo multum versari habet, multa is quoque vulnera accipiat necesse est. Senex quidam: Si nihil potes aliud in cella exercere operis, vel parietes illius, Dei amore, custodias. Ipericius: Qui caste viuit, is honore hic afficitur, & a Deo coronatur. Apollonius: Principiis obsta, & caput serpentis contere. Agathon Abbas: Triennio lapidem ore tuli, vt silere discerem. Arsenius: Sȩpe me locutum dolui, tacuisse numquam. Senex a quodam iuuene requisitus quamdiu tacendum sibi foret, respondit: Donec interrogaretur. S. Syncletica: Dum ægrotas, gaude: namque Deus tui meminit. Nec morbi caussam ieiuniis assignes, siquidem & qui non ieiunant, ægre habent. Si corporis vexatis tentationibus, itidem gaude, quod alius ex te Paulus possit effici. Nestorius: Numquam me Sol manducātem vidit. Ioannes: Numquam me Sol irascentem intuitus est. Antonius: Discretio inter virtutes facile primas sibi vendicat, id est, vt in omnibus possis medium attingere & adhibere modum. Paphnutius. Nihil iuuat bene cœpisse, nisi ad finem perseueres. Abbas Moises: Quicquid animi officit puritati fugiendum est, quantumuis bonum appareat. Cassianus: Totius perfectionis scopus est, vbi anima cum vniuersis viribus suis in vnicum illud vnum quod Deus est, recepta est.

[103] Hasce figuras & sententias Patrum filiæ suæ spiritali Minister misit ea mente, vt etiam ipsa corpus suum Patrum illorum exemplo seuere castigaret. Quod illa suscipiens, cœpit subtrahere sibi, seseque affligere cilicinis vestibus & funibus, horrendis vinculis, acutis clauis ferreis, atque id genus aliis multis. Quod vbi Minister percepit, [Elizabethæ moderatam præscribit corporis castigationem.] hæc illi mandauit: Si quidem filia vitam spiritalem pro meo consilio ducere decreuisti, quemadmodum a me ipsa petiisti, missum fac eiusmodi nimium rigorem & asperitatem. Neque enim vel femineæ imbecillitati, vel bene constitutæ naturæ ac habitudini tuæ ea congruit. Non dixit Christus, Tollite meam crucem in humeros vestros, sed ait, Tollat quisque crucem suam. Non debes velle imitari Patrum antiquorum rigidam seueritatem, nec etiam aspera spiritalis Patris tui exercitia. [Matth. 16. 24., Luc. 9. 23.] Sed ex his dumtaxat quædam tibi desumes, quæ corpusculi tui infirmitas bene perpeti possit, vt vitia quidem in te extinguas & perimas, sed corpore diu viuas. Ea nimirum præclara est exercitatio, tibique vtilissima. Cum autem illa scire vellet, cur ipse Minister tam dura fuisset amplexus exercitia, quæ tamen nec ipsi nec aliis consuleret sectanda, ad scripturas Patrum eam remisit, dicens: Litteris proditum est, olim inter Patres quosdam pene inhumanam ac supra quam credi possit, asperam egisse vitam, adeo vt hisce recentioribus temporibus delicati quidam homines non possint id sine horrore vel audire saltem. Non enim attendunt, quantum feruens amor & strenuitas cum Dei virtute coniuncta, & agere & perpeti queat caussa Dei. Huiuscemodi feruenter amanti homini, omnia etiam impossibilia, plane possibilia fiunt in in Deo. Ita Dauid in Psalm. In Deo meo, inquit, transgrediar murum. [Psal. 17. 30.] Contra vero in iisdem Patrum vitis æque annotatum legimus, quosdam hanc asperitatem & rigorem prætermisisse, & tamen vtrique ad vnum spectabant scopum. D. Petrus & Ioannes Apostoli non eodem tracti fuere modo. Quis hæc omnia, mira sane, absoluere & explicare queat? nisi quod mirabilis est Deus in Sanctis suis, & secundum multitudinem magnitudinis suæ diuersis vult modis laudari. Deinde non omnes eadem sumus corporis & naturæ habitudine præditi. vnde quod vni proficit, alteri officit. Non ergo putandum est, si quis fortassis talem rigorem amplecti nequeat, ea re impediri eum quo minus summam possit perfectionem assequi. Quamquam alia ex parte non debent molles ac delicati in aliis eiusmodi rigida exercitia & asperam viuendi rationem spernere aut damnare, vel in partem peiorem interpretari. Vnusquilibet tantum in seipsum intentus sit, obseruetque quid ab ipso requirat Deus, & illi satisfaciat, aliis prætermissis. Vt plurimum sane satius est, moderatum ac discretum sequi rigorem & seueritatem, quam nimiam ac indiscretam. Sed quia difficile est medium tenere, præstat paullulum a medio deficere, quam plus satis ipsum excedere. Fit enim haud raro, dum naturæ nimium inordinate subtrahitur, vt postmodum necesse sit inordinate nimium illi indulgere: tametsi plerique insigni sanctitate Patres, præ ardentissimo feruore hac in parte excesserunt. Eiusmodi rigida viuendi ratio & exempla memorata iilis conferre queant, qui sibiipsis nimium propitij sunt, nimisque molliter se habent, ac petulanti & indomito corpore suo in sui perniciem dedita opera abutuntur. Porro tibi ac tui similibus nō ita cōueniunt. Habet Deus varias cruces, quibus suos castigat & probat amicos. Equidem sic sentio Deum aliam tuis velle humeris crucem imponere non paullo molestiorem, quam sit ista corporis castigatio. Eam, vbi accesserit, æquo animo recipe.

[104] Non multo post elapso tempore cœpit Deus hanc virginem diuturnis afficere morbis, [cuius morbum,] ita vt corporis aduersa laboraret valetudine ad extremū vitæ suæ diem. Scripsit autem Ministro, vt sibi accidisset, quemadmodum ille ante prædixerat. Cui tale Minister responsum reddidit per litteras: Non solum per me, filia carissima, Deus tibi futuras prædixit cruces tuas, sed me etiam in te afflixit & læsit, maxime quando neminem alium habeam, qui deinceps pari studio & tam sincera fide suam mihi commodaturus sit operam in absoluendis conficiendisue lucubrationibus meis, perinde vt tu fecisti, cum incolumis esses. [cum precibus conatur depellere,] Eam ob rem idem Minister Deum ex animo pro te orauit, si sibi gratum esset, vt salutem tibi restitueret. Sed cum pro voto non statim exaudiretur, amicabili quadam indignatione erga Deum motus, dixit se nullos posthac de ipso conscripturum libellos, atque etiam matutinam illam salutationem, qua erat vti solitus, sese omissurum, nisi te sanitati redderet. Cum igitur sub hac animi perturbatione in sacello pro consuetudine sessum se recepisset, a sensibus abstractus, videre sibi visus est Angelorum frequentiam in ipsum sacellum ingredi, & eius consolandi gratia cæleste carmen depromere. [intelligit ab Angelis] Nouerant enim id temporis haud vulgari eum afflictione vexatum. Sciscitantibus autem illis quid ita mœstus esset & cur ipsis cantantibus se socium non adiungeret, fassus est illis animi sui perturbationem, qua commotus esset erga piissimum Deum, quod suas nollet exaudire preces salutis tuæ caussa fusas. At illi hortabantur eum vt quiesceret, nec ita se gereret: quandoquidem Deus eam tibi permisisset euenire corporis aduersam valetudinem pro summa vtilitate tua, atque eamdem fore crucem tuam in hoc seculo, [datum ob augmētum gratiæ & gloriæ.] qua & in præsenti maximam gratiam, & in futura vita multiplex præmium tibi sis comparatura. Ergo filia patiens esto, & afflictionem hanc non nisi ex Dei prouidentia ceu munus gratissimum accipe.

CAPVT XXXVIII.
De puerili deuotione in nouis Christi tironibus.

[105] Postea Ministrum visitandi caussa ad se venientem, ægre affecta hæc Virgo rogauit, vt quippiam de rebus spiritalibus sibi referret, quod non magnā præ se ferret seueritatē, & tamen animo Deum amanti esset iucundum auditu. [Pia Henrici deuotio in incisione venæ.] Cœpit ergo Minister illi quædam commemorare de sua puerili deuotione ac pietate, aitque: Minister cum ætate adhuc iuuenili viuido esset animo, multo tempore eum seruabat morem, vt vbi venam sibi incidi permisisset, ad Christum sese reciperet in cruce pendentem, prolatoque saucio brachio suo, intimis cum suspiriis diceret illi: O amicorum omnium longe carissime Domine Iesu, recorderis, obsecro, hanc inter homines versari consuetudinem, vt amici suos accedant amicos, cum sibi sanguinem minuerint, quo salubrem possint recuperare sanguinem. Atqui tu ipse nosti, mi Domine, [rasura capillorum,] neminem te vno mihi esse cariorem. Hac de caussa ad te venio, vt huic meo benedicas vulneri, & bonum mihi sanguinem crees. Eodem adolescentiæ suæ tempore postquam rasus erat, & elegantissimo facies eius colore perfunderetur, ad Dominum Iesum se contulit dicens: Suauissime Iesu, si vultus & os meum rosarum omnium colorem quantumuis gratum vinceret, non nisi tibi vni hanc pulchritudinem tuus Minister exhiberet. Et quamuis cor ipsum tu potius inspicias, & externa non admodum attendas, hoc ipso tamen cor meum quamdam tibi amoris significationem exhibet, quod ad te, non ad alium aliquem, me confero. [induendo nouas vestes.] Si quando nouam tunicam aut cucullum induisset, primo ad solitum se recipiebat locum suum, orabatque cæli Dominum, cuius beneficio id esset vestimenti consecutus, vt eam vestem sibi vellet esse salutarem, præstaretque ipsi pro sua gratissima voluntate eam deterere.

[106] [Rosaceum sertum Deiparæ offerens cælesti musica recreatur:] In puerili etiamnum ætate constitutus; vere nouo aduentante, & pulcherrimis erumpentibus flosculis, pro consuetudine sua retinebat sese, ne flosculos vel carperet vel attrectaret, donec spiritali amicæ suæ iucundam & peramœnam ex ipsis floribus coronam conficeret, in qua primum, quem carpsisset florem, in Dei matris honorem inseruit. Deinde vbi tempus illi adesse videbatur, decerpebat flores non sine multis amantissimis cogitationibus, absportansque eas in cubiculum, sertum inde efficiebat: ingressusque chorum templi aut D. Virginis sacellum, coram ipsius imagine flexis humillime genibus, eiusdem imaginis capiti sertum imponebat, ea animi intentione, quod ipsa esset flos omnium gratissimus, suique cordis vernans amœnitas: orabatque, vt primitias florum a suo seruulo oblatas non despiceret. Quodam tempore, cum pulcherrimam illam Dominam suam eiusmodi decorasset corona, in visu cælum ipsi patere videbatur, cernebatque lucidissimos spiritus angelicos, splendidis amictos vestibus, sursum deorsum volitare: simul etiam auribus hausit melodiam, longe omnium, quæ vnquam auditæ sint, suauissimam, ab illis iucundissimis Spiritibus in cæli palatio decantatam. Speciatim vero carmen quoddam de Virgine matre concinentes illos audiuit tanta vocum harmonia, vt præ nimia voluptate totus animo colliquesceret. Erat autem carmen simile illi, quod omnium Sanctorum solenni die in Sequentia (vt vocant) canitur: Illic Regina Virginum transscendens culmen ordinum, &c. Cœpit autem etiam ipse vna cum illis canere. Hausit ibi tum anima illius plurimum cælestis gustus & suauitatis, ardentisque erga Deum desiderij.

[107] Alio item tempore sub Maij initium amantissimæ illi Dominæ suæ cælorum Reginæ iuxta morem coronam rosaceam magna cum deuotione imposuerat. [cum Angelis eius laudes concinit:] Eodem autem die mane admodum somnum sibi indulgere volens, eo quod ex itinere fessus domum rediisset, proponensque ea vice gloriosam Virginem insalutatam dimittere, vbi surgendi iuxta consuetudinem illius hora aduenit, videbatur sibi velut in cælesti quodam choro consistere, vbi Magnificat in Dei matris laudem decantabatur. Eo finito, Virgo illa sacratissima accessit ad Ministrum, præcepitque vt versum illum canere inchoaret, O Vernalis Rosula, &c. Cogitabat ille quid hac re sibi vellet, ac nihilominus obtemperare ei volens, hilari animo cantare cœpit, O Vernalis Rosula: moxque ex illa angelica familia in choro adstante, tres vel quatuor adolescentes simul cum illo suas iunxerunt voces: deinde certatim reliqui omnes: cantabantque tam magnanimiter ac suauiter, ac si vniuersa illic instrumenta musica resonuissent. Sed eam cantus nimiam suauitatem infirma eius natura ferre non valente, ipse ad se reuersus est.

[108] Altera post Assumptionem eiusdem Virginis die ingentia cælestis patriæ gaudia iterum videre permissus fuit, sed nemo intro admittebatur, qui indigne accessisset. Itaque Ministrum admodum nitentem ingredi, adolescens quidam per manum apprehendit, aitque: Non est, vt putes, Frater, hac vice licere tibi ingredi: sed hic foris subsiste: quandoquidem debito obstrictus teneris, culpamque tuam satisfactione diluas oportet, antequam possis cælicas audire cantiones. His dictis, per viam flexuosam ac tortuosam duxit eum in antrum quoddam subterraneum prorsus obscurum ac inane & horrido adspectu. Non poterat hac illacve progredi Minister, perinde vt illi, qui in vincula coniecti, neque Solem, neque Lunam videre sinuntur. Hic ille misere afflictatus, cœpit alta trahere suspiria, & gestus præ se ferre lamentabiles ob suam captiuitatem. Paullo post reuersus adolescens, petiit ab eo, vt haberet. Respondit ille, pessime se habere. Tum adolescens: Noueris, inquit, summam cælorum Imperatricem inpræsentiarum irato in te esse animo ob culpam illam, cuius caussa hic captiuus detineris. At Minister hinc valde perterritus, [reprehenditur quod ex humilitate in eius sollennit atibus detrectauerit concionari:] ait: Heu me miserum, quid tamen erga illam deliqui? Respondit adolescens: Indigne fert, quod tam inuitus de ipsa concionaris in illius sollennitatibus, adeo vt heri etiam in illius præcipua celebritate Superioribus tuis nolle te de ipsa concionem habere responderis. Ad hæc Minister: Ego, inquit, mi Domine, tantæ eam dignitatis existimo, vt me indignū putem, qui de ipsa verbum faciam ad populum: atque eam ob rem senioribus magisque idoneis hanc ego prouinciam relinquo, quod plane sentiam longe eos præclarius de ipsa concionari, quam miser ego possim. Cōtra autem affirmante adolescente, quod Dei Genitrix ipsius conciones perquam gratas haberet, nec debere eum posthac id officij subterfugere, ille solutus in lacrymas, dixit adolescenti: Quæso te, carissime, concilia mihi gratiam beatissimæ Matris Dei. En polliceor tibi fide mea, me posthac aliquid eiusmodi non admissurum. Subrisit adolescens, eumque blande consolans, ex carcere eductum ad sua reduxit, dicens ei: Animaduerti ex placido cælestis Imperatricis vultu & illius de te sermonibus, suam erga te iram seposuisse, semperque materna fide te prosecuturam esse.

[109] Per id temporis in consuetudinem verterat, vt quoties extra cubiculum descenderet, vel rursus ascenderet, per templi chorum suum faceret iter, [egrediens cubiculo, salutat Ven. Sacramentū:] & dignissimum salutaret Sacramentum, ita secum cogitans: Si quis habeat eo quo pergit itinere amicum haud vulgarem commorantem, libenter solet nonnihil suum proferre iter, vt possit suum amicum inuisere & familiariter alloqui.

[110] Aliquando contigit vt peteret quidem a Deo festa sibi bacchanalia exhiberi, eo quod nollet ea ab quauis mortali creatura recipere. Itaque a sensibus subductus, videre sibi visus est Dominum Iesum intrantem ea forma, qua erat cum esset triginta annorum, vt ipsius expleret desiderium & cælestia ei bacchanalia efficeret. Accepit autem idem Dominus Iesus scyphum vino plenum in manus, [Sacra bacchanalia celebrare visus sibi cum Christo.] obtulitque eum tribus illis ad mensam inibi assidentibus, alij post alium. Primus hausto vino cecidit, viribus destitutus. Alter nonnihil debilis effectus est. Tertius nihil sensit incommodi. Quid vero hæc sibi vellēt, Dominus Ministro exposuit, indicans illi quid inter inchoantem, progredientem, & perfectum hominem intersit, & vt ei diuersa se ratione gerant in diuinæ suauitatis affluentia.

[111] Hæc atque eius generis alia cum Minister suæ ægrotæ filiæ recitasset, [Hæc scripta & recondita, alteri reuelata sunt.] sermoni suo finem imposuit. At illa, quæ audierat, cuncta annotauit clanculo, & vt possent seruari, in cistam ea inclusit. Quodam autem tempore alia quædam religiosa sanctimonialis venit ad eam dicens: Ecquid habes soror diuini mysterij in tua arca reconditum? Hac nocte in somnis vidi cælestem quemdam puerulum in eadem arca consistentem, manu tenentem musicum quoddam instrumentum longe suauissimum, quo spiritales depromebat cantiones vsque adeo iucundas & tinnulas, vt nemo non spiritali inde gaudio & voluptate afficeretur. Quæso te, mea soror, profer id quod illic inclusum seruas, vt etiam nos alia legamus. Tacuit illa, nec quicquam inde referre voluit: siquidem ne id faceret, interdictum illi erat.

CAPVT XXXIX.
Vt homines mundi vanitatibus deditos Minister ad Deum reduxerit, & vt afflictos sit consolatus.

[112] Aliquando multum intercesserat temporis, quo nihil suæ spiritali filiæ Minister significarat. Scripsit ergo illa litteras, vt quippiam ipsi denuntiaret, vnde cor eius afflictum repurgaretur. Erant autem litteræ in hunc ferme modum scriptæ: Miser aliquis nonnihil inde consolationis accipit, si alios se miseriores conspiciat: itemque homo afflictus animum recipit, si vicinos suos quandoque magis calamitosos fuisse, & tamen diuinitus adiutos percipiat. Ad hæc Minister ita rescripsit: Vt cruces tuas feras moderatius, dicam aliquid de afflictionibus in laudem Dei. Noui ego hominem, cui permittente Deo immanes euenere cruces, quæ illius celebrem famam & existimationem attingerent. Illius ipsius hominis eo spectabat conatus omnis & desiderium, [Abstrahit varios a mundano] vt Deum posset toto amare pectore, eumdemque ita posset insinuare omnibus, vt supra omnia ab illis amaretur, eosque a noxio & vano amore abstraheret: id quod & factum est in multis vtriusque sexus. Cernens autem diabolus prædam suam sibi abstractam, Deo restitui, tulit id acerbe nimis, ac piis quibusdam apparens, minas intentauit Ministro, dicens quod se de illo egregie vindicare instituisset. Inter hæc venit Minister ad cœnobium quoddam illius instituti, vbi & viri religiosi suo viuant canone, itēque feminæ religiosæ suis legibus vtebantur. [& sensuali amore:]In eo cœnobio duæ religiosæ personæ, altera masculini, altera feminei sexus, miro inter se amore & familiaritate conspirauerant. Id vero diabolus in eorū occæcatis cordibus adeo virtutis colore obumbrarat, vt id minime putarent vitio obnoxium, sed sibi diuinitus permissum. Interrogatus autem Minister, vtrum cum Dei voluntate ea posset amicitia perstare, ille plane negauit, asseuerans ipsorum opinionem falsam esse & Christianæ institutioni contrariam. Sicque effecit vt ea dirimeretur amicitia, & pure ac caste deinceps viuerent.

[113] Dum hæc agerentur, sancta quædam virgo Anna nomine, rapta in spiritu, vidit grandem dæmonum turbam supra Ministrum congregatam magnis clamare vocibus: O scelestum illum monachum: venite, impetum in illum faciamus & eum occidamus. Interim maledicta & execrationes in illum congerebant, quod suis monitis & consiliis ab eo tam grato loco eos expulisset: vnaque omnes ferocissimis gestibus & vultibus iurabant, se in illum semper intentos fore, eique perpetim insidiaturos, donec ex illo sese vindicarent: [contra dæmonum insultus] & licet fortassis in corpore aut facultatibus illi nihil possent incommodare, tamen honori & nomini illius apud homines seculares plurimum se detracturos, fœdaque & turpia se illi afficturos, & quamuis occasiones omnes summo vitaret studio, nihilominus dolis & mendaciorum cuniculis se id effecturos. Territa his fuit virgo ante memorata Anna, dum hæc audiret, orauitque Dei genitricem sanctissimam, vt illi auxilium ferret in periculis ipsi imminentibus. Cui mater piissima benigne respondit: Nihil illi incommodi adferre possunt absque permissu filij mei. Quicquid vero ille ei accidere permiserit, id illi erit longe vtilissimum, ac saluberrimum. Quamobrem iube illum bono esse animo. Hæc cum illa Ministro indicasset, [ab Angelis defenditur.] cœpit is timere dæmonum concilium & infestam conspirationem, &, vt crebro solitus erat in angustiis suis, in montem, vbi erat sacellum in omnium Angelorum honorem dedicatum, ascendens, more suo nouem vicibus sacellum cum precibus circuibat, idque in nouem angelicorum ordinum honorem, orans eos serio, vt ipsi assisterent aduersum omnes hostes suos. Deinde primo mane in visione spiritali in amœnum ductus campum, vidit circum se numerosissimam beatorum Angelorum frequentiam, ipsi opem ferre volentium, ipsumque hisce sermonibus consolantium: Dominus tecum est, nec te in vllis vnquam angustiis & periculis tuis deseret. Ne igitur intermittas studium homines mundo deditos ad Dei amorem pertrahendi.

[114] His ille confirmatus, magno opere omnis generis homines ad Deum reducere conabatur. [conuertit peccatorem mox moriturum,] Virū quemdam mire audacem ac terribilem, qui totis octodecim annis confessus non fuerat, bonis verbis pie circumuenit ac lucratus est, adeo vt diuina compunctus gratia ipsi Ministro tanta cordis contritione confiteretur, vt ambo pariter lacrymas funderent. Idem vir non longe post felici decessit obitu. [12. meretrices,] Quandoque duodecim meretrices ab illa turpitudine conuertit. Quæ vero mala ab illis perpessus fuerat, dici non posset. Tandem non nisi duæ ex illis perseuerarunt. Ea in regione pluribus locis multæ erant feminæ tum religiosæ, tum seculares, quæ præ animi fragilitate ac mobilitate in vitia immaniter corruerant. Miseræ illæ neminem habebant, cui præ pudore cordis sui molestissimum dolorem confiteri auderent, [varias feminas] sed præ nimiis angustiis ea sæpenumero tentatione pulsabantur, vt sibiipsis vellent inferre manus. Ast vbi perceperunt Ministrum piissimo esse animo erga afflictos omnes, sumpta fiducia ad illum properarunt singulæ, eo præsertim tempore, dum periculum immineret, exposueruntque ei lamentabiliter suas angustias & discrimina, quibus premebantur. Vbi ille vidit miseras tam misere afflictas, vna cum illis plorans, benigne eas consolabatur, subuenitque eis, & licet non sine famæ ac honoris sui discrimine, [cum periculo propriæ famæ,] tamen operam dedit, vt & animas & formam illæ recuperarent suam, floccipendens interim, quidquid linguæ maledicæ ipsi affingerent.

[115] [Deiparæ Sacellanus creatur, & pallio eius tegitur.] Inter ceteras vna erat claris orta natalibus, quæ se lapsam plurimum dolebat. Huic apparens beatissima virgo Maria, iussit eam suum adire Sacellanum (Ministrum subindicans) a quo curaretur. Cum autem illa diceret se eum minime cognoscere, ait ad eam Mater misericordiæ, Respice sub pallium meum, vbi sub meo eum seruo patrocinio, ac diligenter vultum eius contemplare, vt eum nosse queas. Ipse namque est miserorū omnium consolator ac subleuator, & ipse te consolabitur. Venit illa ad Ministrum, eiusque agnouit vultum, vt ante in spiritu erat intuita, orauitque eum, vt ipsi esset propitius, suum illi lapsum commemorans. At ille clementer eam excepit, & pro viribus opem tulit, quo posset amissam recuperare famam, quemadmodum Mater misericordiæ illi demandarat.

CAPVT XL.
De immani quadam afflictione, quæ illi animarum salutem sitienti euenit.

[116] Hac ratione innumeris ille afflictis hominibus opitulatus fuit. Sed ob hoc genus pietatis officia multas eum oportuit diras cruces perpeti, quas tamen pius Dominus ante illi per visum significauit eo, quo sequitur, modo: Die quadam sero ad hospitium quoddam venit: at altero mane circa diei exortum in visione ductus est ad locum quemdam, vbi erat Missæ sacrum celebrandum, idque illi sorte incumbebat. Cantores autem Missæ Introitum, vt vocant, de Martyribus concinebant, hunc videlicet: [Discit in visione magnas sibi tribulationes imminere.] Multæ tribulationes iustorum. Id ille inuitus audiebat, cupiensque aliud decantari officium, ait: Ecquid nobis Martyres obtruditis? Quid ita insanitis de Martyribus cantando, cum nullius hodie Martyris celebris memoria agatur? At illi oculis in eum intentis, porrectisque digitis, dicebant: Etiam hodie suos Deus habet Martyres non minus quam vnquam alias. Tu tantum præpares te, & perge canere. Vertebat ille vltro citroque folia codicis, quod Missale vocant, ante ipsum positi, optabatque officium aliquod vel de Confessoribus, vel aliunde dicere, quam de Martyribus dira perpessis. Sed quantumlibet ille folia volueret, omnes paginæ Martyrum officiis plenæ erant. Tum ille videns non posse aliter fieri, cecinit cum illis, sed plane lugubri voce. Deinde post paullulum iterum eos alloquens: Est hoc, inquit, mirum satis & insolitum, quod nunc agitis. Cur non potius, Gavdeamvs, de rebus iucundis cantemus, quam de Martyribus, quæ est materia lugubris? At illi contra respondebant: Nescis amice quid agatur. Cantus iste de Martyribus antecedit: postea quandoque opportuno tempore sequetur festiuum Gavdeamvs. Vbi ille ad se rediit, totus corde contremuit præ his, quæ viderat, aitque: Eheu, pie Iesu, rursusne cruces ferendæ sunt? Cumque in itinere mœsto esset vultu, dixit ei socius illius: Quid habes, Pater, quod adeo tristis appares? Respondit ille: Eia, Frater mi, Missa hic mihi cantanda est de Martyribus: indicare volens, a Deo ipsi reuelatum esse, quod immaniter esset diuexandus. Sed Fratre hoc non intelligente, ipse quoque rem tacitam habuit.

[117] Deinde vbi venit ad oppidum ante Christi natalem diem, quando sunt prolixiores tenebræ, pro more suo acerbis cœpit afflictionibus discruciari, adeo vt humano iudicio putaret præ dolore cor suum diruptum iri, si cui alij id vnquam euenisset. Siquidem tam grauiter his erat vallatus afflictionibus, vt prorsus illi miserandum in modum subtraheretur, quidquid habebat reliquum siue commodi, siue solatij, siue honoris temporarij, siue alicuius alterius rei, quæ posset hominem recreare, quo ipse niti potuisset. [insidiis procacis mulierculæ,] Porro crux illa acerrima huiuscemodi erat. Inter alios plures, quos cupiebat ad Deum reducere, venit ad eum fallax quædam & versipellis femina, cor lupinum sub honestæ (vt videbatur) conuersationis tegmine gerens: idque adeo occultare nouerat, vt multo valde tempore Minister id minime posset animaduertere. Ceciderat illa ante in turpe flagitium & probrum cum viro quodam: nec eo scelere contenta, exaggerare illud voluit, prolem ex ipsa natam alteri prorsus innocenti assignando. Verum Minister ob hoc flagitium minime eam a se repellere volens, audiuit confessiones illius, præstititque illi necessaria ac honesta officia, plura etiam quam alij eius regionis religiosi Fratres, quos Terminarios vocant. Sed cum multo id durasset tempore, perspicue tum ipse, tum alij fide digni homines deprehenderunt, clanculo iisdem deditam sceleribus, quibus & ante fuerat. Quod tamen ipse pressit silentio, nolens eam prodere omnibus. At nihilominus subduxit se ab ea, nec solita ei præstitit obsequia. Quod vbi illa persensit, mandauit ei, ne sic ageret: nam si emolumentis, quæ ex ipso caperet, fraudaretur, ipsum pœnas luiturum, daturumque se ei puerulum, quem ex seculari viro haberet, cuius ipsum vellet genitorem affirmare, atque eo ipso tantam se illi ignominiæ notam inusturam, vt vbiuis locorum pessime diffamaretur. Satis ille his verbis consternatus fuit, stansque secum tacitus, ex imo ingemiscens pectore, intra se dixit: Angustiæ mihi sunt vndique & quo me vertam ignoro, si enim hoc egero, væ mihi est: sin autem non egero, iterum væ mihi est: atque ita totum me angustiæ obsident, vt obruere me possint. Interim anxio sustinebat corde, ecquid tandem illi dæmoni aduersus ipsum permissurus esset Deus. Cepit autem id consilij apud sese & Deum, præstare & corporis & animæ suæ saluti, vt inter duo mala potius eligeret disiungi a scelerata illa muliere, vtcumque accideret famæ illius: idque etiam secutus fuit. [falso ei proles obtruditur,] Hac illa re adeo permota fuit, vt vltro citroque ad seculares & religiosos cursitans, præ immani improbitate sua seipsam libenter summa notaret ignominia, tantum vt illi misero crucem conflaret: affirmauitque apud omnes ex illo se prolem concepisse. Ea res admodum offendit omnes, qui eius dictis fidem adhibebant, idque tanto magis, quanto illius peruulgata sanctitas longius percrebuisset. Id vero medullas cordis & animæ eius penetrabat, ibatque in seipso tabescens præ miseria & angustiis, duxitque noctes insomnes & molestos dies, breuisque somnus eius, terroribus permixtus erat. Suspexit ergo lamentabili vultu & profundis suspiriis ad Deum, & ait: En adest, Domine, tempus illud miserabile, adest hora mea, quinam potero immensas cordis mei pressuras perpeti? O si mortuus essem, ne hanc calamitatem vel visu vel auditu perciperem! [ad Deum fugit:] O pie Iesu, tu ipse nosti, vt præstantissimum nomen tuum cunctis diebus veneratus sim, ac longe lateque omnibus amabile reddere conatus sim, honorandum que obtulerim, & tu nomini meo tantam vis adferre ignominiam? Id merito conqueri possim. En celebris Ordo Dominicanus ex me tantam capiet infamiam: quod certe nūquam lamentari desinam. O angustias cordis mei! Pij omnes, qui me hactenus ceu sanctum hominem honore prosecuti sunt, quod mihi poterat animum addere, iam non aliter quam fallaciosum hominum corruptorem adspicient, quod certe animam meam diris conficit vulneribus.

[118] Sub his querimoniis ac lamentis cum aliquamdiu ita versatus esset Minister, [Impedit cædem infantis,] vt vita ac viribus deficeret, mulier quædam ad eum venit, dicens: Cur te adeo maceras, Domine? sume animum: en ergo tibi facile opem tulero, modo mihi obtemperare voles, ne quam tuæ existimationis iacturam facias. Sis ergo, obsecro, magno & infracto animo. Suspiciens ille, ait: Qua id ratione efficies? Respondit illa: Puerulum vlnis comprehensum sub veste clam subducam, & nocte vel viuum sepeliam, vel acu in eius cerebrum impressa occidam. Illo sublato, sopietur omnis hic tumultus, & fama tua integra tibi permanebit. Ad hæc Minister indignabundus respondit: O feminarum omnium longe crudelissima, tune innocentem hunc paruulum ita neci dabis? Quid illi imputandum est, quod mater eius tam flagitiosa est? Tune eum viuum sepelies? Absit, absit, vt id latrocinij meo vnquam consensu admittatur. Nihil quidem peius hinc mihi accidere potest, quam famæ & nominis mei extinctio: & reuera si vel totius regni existimatio ex me penderet, libens ego eum hodie omnipotenti Deo offeram ac resignabo, potius quam sinam cruorem hunc innoxium effundi. At illa ait: Non est infans iste ex te genitus: quid te angit si sic pereat? simulq; cultrum acutum proferens, Sine, inquit, alio me eum abducere a conspectu tuo: moxque illi vel guttur præcidam, aut hunc ei cultrum in cor imprimam, ita eo ocyus defuncto, pax erit. Tum ille; Tace, inquit, mulier scelesta: cuiuscumque demum sit paruulus iste, at formatus est ad imaginem Dei, & sacrosancto Christi sanguine redemptus. Nolim ergo tam crudeliter eius sanguis fundatur. At mulier atra commota bile respondit: Si non placet vt occidatur, saltem patiaris mane eum in templum reponi, ita vt fit aliis infantibus exposititiis: aut certe intolerabiles feras sumptus necesse est, antequam educatur.

[119] Ait Minister: Equidem confido omnipotenti Deo, qui mihi hactenus prouidit, facile eum etiam & mihi & huic paruulo necessaria præbiturum. [hunc vlnis excipit,] Perge igitur, & ad me infantem huc clam adducito, vt eum inspiciam. Cum ergo puerulum in suum reposuisset sinum, arrisit illi paruulus. Vnde ille ex imo pectore ingemiscens, ait: Egone mihi arridentem eiusmodi formosum infantulum perimam? Absit. Equidem libens patiar, quidquid eius caussa mihi acciderit. [alloquitur præ commiseratione,] Versoque blande vultu ad infantem, ait: O te puellum miserabilem, quam miser es orphanus. Siquidem qui te genuit, non te vult habere pro suo: infida genitrix tua exponere te voluit ceu canem prorsus reiectitium. At Dei permissu mihi donatus es, vt ego tuus sim parens. Et id ego libens faciam, nec tamen aliunde, quam ex ipso Deo te suscipiam. Tu quidem, dulcissime infans, in meo resides sinu, & quamuis sermonis sis inops, tamen placidis me oculis intueris. At ego te saucio contemplor corde, oculisque lacrymantibus, & piis oris osculis. En perfundo ego tenellam faciem tuam calidis lacrymis meis. Ast vbi sensit elegantissimus infans Ministri profusas lacrymas suam irrigare faciem, etiam ille acriter fleuit, atque ita pariter plorabant. Cernens autem Minister plorantem infantulum, suo eum pectori amanter appressit, dicens: Cessa iam fili mi carissime. Egone te occidam, quod non sis ex me genitus, meque oporteat tua caussa duros perpeti labores? Non possum ego vllo pacto te affligere, quandoquidem meus eris & Dei filius, & quamdiu Deo procurante vlla mihi buccella supererit, tibi eam impartiar in laudem Dei, feramque libens, quicquid hinc mihi acciderit. Has vbi voces lamentabiles audiuit ferox mulier, quæ infantem occidere instituerat, tota corde compuncta, in altos prorupit eiulatus, ita vt eam compesci oporteret, formidante Ministro, ne res in publicum diuulgaretur. Postquam illa satis fleuit, reddidit ei infantulum, illique bene precatus, ait, Benedicat tibi Deus, [curat ediscari:] & sancti Angeli eius ab omni te malo tueantur: iussitque vt suis sumptibus bene curaretur.

[120] Post hæc detestabilis mulier huius infantis mater, Ministrum magis ac magis vbique diffamare perrexit, maxime vbi id illi obesse potuisset, adeo vt perplures honesti homines eius vicem miserarentur, sæpius mortem a iusto Iudice Deo illi mulieri imprecarentur. [impedit cædem perfidæ matris:] Quandoque adiit eum quidam cognatus eius, & dixit: Væ mulieri illi sacrilegæ, quæ tantum in te facinus admisit. Profecto ego te de illa vlciscar. Latitabo vspiam in longissimo illo fluminis ponte, eamque transeuntem e ponte in flumen demergam, vt sic eius immanis crudelitas vindicetur. Cui Minister: Ne sic, inquit, feceris amice. Absit vt mea caussa quisquam perimatur. Nouit Dominus secretorū omnium cognitor, istum infantem iniuria mihi eam obtrusisse. Ergo caussam hanc illius ego manibus commendo, vt ipse eam vel occidat, vel viuere permittat pro suo arbitratu. Et quamuis animæ meȩ periculum in illius procuranda nece dissimulare vellem, tamen honorarem in illa castas omnes & honestas feminas, sineremque eam vita frui. Ad hæc ille indignabundus respondit: Apud me sane nihil interest, vtrum feminam iugulem an virum, si me huiusmodi contumelia affecisset. Cui Minister: Noli, inquit, id enim immanis quædam feritas & barbara temeritas fuerit. Cessa igitur, sinasque euenire mihi cruces omnes, quas me pati volet Dominus.

[121] Increscente autem ipsa afflictione, quodam tempore victus animi infirmitate, cum nimium esset prægrauatus, volebat aliquid captare recreationis & leuamenti. Itaque ad duos abiit amicos suos, ex eis consolationem petiturus: qui dum fortuna arrideret, ei se familiares ac fidos exhibuerant. At ibi permisit eum Deus re ipsa experiri in vtrisque quam nihil sit solidum ac integrum in creaturis. Siquidem ab aliis duobus eorumque sociis longe grauius depressus fuit, quam vulgo. Alter eorum duris eum excepit verbis, faciemque ab illo indigne auertit, non abstinens a conuiciis & contumeliis. [afflictus ex sodalibus retulit pro solatio conuicia.] Inter alia, quæ in eum iniuriose dixit, iussit eum a sua cessare amicitia & familiaritate, quod illius consuetudinis ipsum puderet. Ea verba per intimas cordis eius medullas ferebantur, dixitque ad illum voce miserabili: O Frater mi, si te Deus permisisset in hoc densum demergi cœnum, vt me permisit, equidem ad te alacriter prosilirem, & comiter inde extraherem. Tibi vero, pro dolor, non id satis est quod me cernis profunde demersum, sed ipse etiam me conculcare niteris. Id ego conqueror afflictissimo quodam corde piissimo Iesu. Ille autem tacere eum iussit, dicens cum conuicio: Actum est de te. Non solum conciones tuæ, sed etiam quos fecisti codices, reiicientur. At ille erectis ad cælum oculis, suauiter respondit: Confido omnipotenti Deo, libellos & scripta mea opportuno tempore longe gratiora carioraque fore, quam vnquam antehac. Eiusmodi ille consolationena certe lamentabilem ex præcipuis suis sodalibus & amicis recepit. Eodem in oppido ad id vsque temporis homines pij satis illi de necessariis rebus prouiderant. Sed cum falsi isti rumores ad illos perlati essent, quotquot illis fidem adhibebant, opem & amicitiam ab illo retraxerunt, donec certa edocti veritate, rursus sese ad illum contulerunt.

[122] Die quadam nonnihil quieturus resedit. Atque interim sensibus subductus, videbatur sibi in regionem quamdam intelligibilem abductus: ibi tum quispiam in eius animȩ fundo loquebatur hoc pacto: Audi, audi verbum consolatorium, quod tibi iam legam. Ille arrectis auribus auscultabat. Legit ergo illi Latine verba illa Isaiȩ: Non vocaberis vltra derelicta, & terra tua non vocabitur amplius desolata, sed vocaberis voluntas mea in ea, & terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te. Hæc cum perlegisset, iterum ea tertio quartoque repetiit. [Isa. 62. 4.] Quod ille admirans, [Dei consolatione erigitur,] ait: Quid sibi vult quod toties hæc mihi commemoras? Ea, inquit, ex caussa id ago, vt animo in Deum confirmato illi fortiter confidas, quando ille etiam terræ amicorum suorum, id est, mortalibus eorum corporibus necessaria prouidebit, & si quid vno loco detractum eis fuerit, id alio suppeditabit. Ita etiam pro sua benignitate tibi faciet Deus. Totum hoc reuera postmodum euenit, tamque euidenter, vt plures præ gaudio riderent, laudarentque Deum, quorum prius oculi ex nimia commiseratione lacrymas fuderant. Haud secus tum agebatur cum hoc afflicto homine, quam cum bestiola quadam a feris belluis lacerata ac depasta, quæ adhuc nonnihil odoris exhalet, quo afflicti famelici crabrones, toto illuc agmine aduolant, & reliquias ossiū penitus depascunt, extractasque medullas secum in aera absportant. Eum namque in modum misere ille longe lateque diuulgatus fuit, idque ab hominibus specie religiosis, quique id facerent sub tegmine quodam piarum querelarum & piarum collocutionum, vt sese tamquam ex amicitia mutuo recrearent, cum tamen nulla in eis inesset fidelitas. Inde vero nonnumquam infestos quosdam incidentium cogitationum malorum aculeos persensit in hunc modum: Si quis pie Iesu a Iudæis aut Ethnicis, [a cuius manu docetur tribulationes acceptare.] vel publice flagitiosis quippiam patiatur, potest id vtcumque tolerari. At isti tui videntur amici, qui me tam atrociter cruciant, atque eo ipso crux ista intolerabilior est. Porro sibiipsi redditus, vbi recta ratione cuncta expendit, nullam eis assignauit culpam, sed Deum per eos id effecisse sentiebat, quodque ipse ita perpeti deberet, Deumque suos amicos per hostes suos ad ipsorum prȩcipuam salutem adoptare. Speciatim vero eiusmodi impatientiæ aculeis permoto ita intus responsum fuit: Memor esto Dominum Iesum in sua sodalitate nedum D. Ioannem carissimum discipulum suum, & D. Petrum fidissimum sibi habere voluisse, sed etiam impurum illum Iudam sustinere. Tu ergo, qui Christi sectator esse cupis, cur inuitus Iudam tuum pateris? His subito incidēs quȩdam cogitatio sic respondit: Eheu pie Iesu, si afflictus amicus tuus non nisi vnum haberet Iudam, tolerabile foret: at nunc anguli omnes his abundant, adeo vt vno discedente, quinque alij existant. Ad hæc autem intus ita responsum est: Quisquis animo bene constitutus est, neminem debet existimare Iudam suum, sed potius Dei cooperatorem, per quem ipse pro sua præcipua salute exercitari debeat. Nimirum quando Iudas Christum osculo prodidit, Christus eum suum appellauit amicum, Amice, inquiens, ad quid venisti? [Matth. 26. 50.]

[123] Hunc in modum posteaquam Minister satis superque vexatus, [Veretur ne calumnia ad Ordinis Prælatos deferatur,] eiusmodi calamitatem non parum diu pertulerat, exigua quædam illi remansit consolatiuncula, qua sola adhuc erigebatur, quod rumor de ipso sparsus, necdum ad instituti Dominicani præcipuos Prȩlatos peruenisset. Sed hanc ipsam consolatiunculam repente illi subduxit Deus. Nam qui toti præfectus erat Ordini, & Prouincialis, vt vocant, Germaniæ, simul in eam aduenerunt vrbem, vbi mulier flagitiosa Ministrum falso detulerat. Quod cum miser ille alibi habitans didicisset, animo plus satis perterritus, ita secum cogitabat: Fortassis Superiores tui fidem commodabunt improbæ illi feminæ: quod si fecerint, actum est de vita tua. Namque in eiusmodi te pœnitentiæ ergastulum coniicient, vt satius sit mortem ipsam perpeti. Hæc angustia totis continuis duodecim diebus & noctibus eum corripuit, ita vt semper hanc expectaret sui castigationem. Quadam die ex humana imbecillitate foras prorupit gestibus quibusdam minus compositis, victus nimia, qua tum tenebatur, angustia, atque sub hac lamentabili interioris & exterioris hominis constitutione, seorsim ab hominibus secretum quemdam locum petiit, vbi a nullo nec videri nec audiri posset, atque nonnumquam alta traxit suspiria: quādoque lacrymis humescebant oculi, mox impetu per genas ferebantur. Non poterat præ nimio cordis angore vspiam secum consistere, modo repente residebat, mox celeriter exiliens vltro citroque per cubiculum cursitabat, quasi cum mortis angoribus colluctaretur. Quandoque eiusmodi voces per cordis eius viscera perferebantur: Eheu piissime Iesu, quid ex me facturus es? [inquietus ad preces fugit:] Cum ergo ita misere se haberet, diuinitus ei inspiratum fuit: Vbi nunc est tui resignatio? vbi eodem permanere animo in aduersis & prosperis? quod ipse quidem aliis hilariter cōsuluisti & persuasisti, vti se debeant expedite resignare Deo, nec hærere vspiam. Ad quæ ille lacrymabundus respondit: Itane percunctaris vbi mei sit resignatio? Ego vero ex te sciscitor vbinam sit inexhausta in suos amicos Dei misericordia. En nihil nisi extremam calamitatem expecto, & iam in me ipso perij, tamquam qui capite damnandus sit, & facultatum ac existimationis suæ iacturam fecerit. Putabam ego Deum esse benignissimū, & clementissimum ac fidissimum erga eos omnes, qui se ipsi permittere ac resignare auderent. At pro dolor in me ille defecisse videtur. Eheu fons ille pietatis, qui numquam potuit obstrui, erga me miserū sese retineri patitur. Ah cor illud indulgentissimum, cuius benignitatem totus testatur & prædicat mundus, me miserum extreme dereliquit. Auertit a me lucidissimos oculos suos & vultum serenissimum. O facies Dei mei! O cor piissimum, non ego credidissem vnquam, non de te sperassem, vt me vsqueadeo reiiceres. O abyssus inexhausta, succurre misero iam tamen præmortuo ac perdito. Tu scis omnē spem & consolationem meam in te vno collocatam, nec in vllo alio in terris commorante. Eia quotquot afflicti estis, quæso me auscultate hodie. Non est certe, quod quisquam scandalum accipiat ex hac mea lamentabili perturbatione & incompositis gestibus. Nam donec in ore mihi versabatur resignatio, iucundum erat de ea dicere. At nunc totus sum corde saucius. & sagittæ Domini intimas venarum omnium medullas confixerunt, atque ipsum exhauserunt cerebrum meum, adeo vt nullum sit toto corpore meo membrum, quod non penitus dolore & cruciatu confectum sit: & qui tandem possim esse resignatus? Hunc in modum cum tam misere se habuisset ad medium vsque diem, essetque admodum debilitato cerebro, tandem quietus resedit, atque a seipso auersus, ad Deum se conuertit, eiusque se voluntati permittens ac resignans, ait: Fiat voluntas tua.

[124] Cum ergo ita sederet, in mentis excessu vidit vnam ex spiritalibus filiabus suis sanctam virginem coram se adstare, quæ cum adhuc esset in humanis, prædixerat ipsi multa eum passurum, [Docetur instantem tranquillitatem,] sed Deum ex omnibus eum extracturum. Hanc, inquam, virginem sibi adesse perspexit, ipsumque blande consolari. At ille hoc indigne accepit, eamque mendacij arguit. Tum virgo subridens, accessit propius, porrigensque illi sacram manum suam, ait: En fidem tibi do verbis & nomine omnipotentis Dei, neutiquam te ab illo derelictum iri, sed ope illius ac benignitate te & hanc & quasuis alias molestias superaturum. Respondit Minister: Tam immanis est præsens dolor & angustia mea, vt tibi deinceps fidem commodare non possim filia, nisi huius euidens mihi præstes documentum. Cui illa: Ecce, inquit, [& improborum iudicia nihili facienda:] Deus apud pios & bonos omnes per seipsum te purgabit ac excusabit: improbi vero, pro sua improbitate, cuncta iudicant: quod sapiens & cordatus Dei amicus debet nihilipendere. Porro Dominicanus Ordo, quem tu lamentaris hac ignominia affectum, tum Deo, tum cunctis ratione vtentibus tuo nomine tanto erit gratior. Quod quidem certo me affirmare, hoc poteris nosse argumento: En Deus iustus & terribilis propediem te vlciscetur, furoremque suum in execrandam illam effundet feminam, quæ tibi huius calamitatis est auctor, eamque subito extinguet. Et quicumque ei speciales fuere adiutores mala de te spargendo, itidem omnes breui peribunt. His auditis, Minister de sui liberatione hilarior factus, expectabat quem finem illi tragœdiæ Deus impositurus esset.

[125] Paucis post diebus cuncta hæc reuera acciderunt. Siquidem mulier illa sacrilega subito expirauit, Deo eam puniente, [conuiciatoribus subit a morte punitis,] & ex aliis permulti, qui grauius eum infestarant, etiam cito vita functi sunt, partim sine ratione, partim sine confessione & Eucharistia. Ex his vnus fuerat Prælatus, qui dire ipsum afflixerat. Is Ministro per visum apparuit, cum esset defunctus, aitque illi ea caussa vita & dignitate priuatum se esse, dirosque illi multo tempore perferendos cruciatus. Vbi autem insolitam hanc vindictam & mortem subitariam aduersariorum illius cernerent quidam eius amici, horum omnium conscij, laudabant Deum, [restituitur existimationi pristinæ.] dicentes: Profecto Deus huic adest bono viro, estque perspicuum, iniuriam ei irrogatam esse: quamobrem merito posthac & apud nos & cordatos omnes maiori erit in pretio & existimatione ac opinione sanctitatis, quam si ista non esset perpessus. Inde vero, Deo efficiente, tempestas illa sopita est, vt erat a Virgine in visione prædictum. Sæpius postea cogitabat: Verissimum est, Domine, quod vulgo fertur, Cui Deus bene cupit, illi nemo potest officere. Contubernalis etiam illius, qui hac in caussa non se amicum declararat erga ipsum, vt est supra dictum, nec diu post superuixit, post obitum suum, omni illo ablato impedimento, quo a vultus Dei contemplatione distinebatur, in veste luculenta & aurea ipsi apparens, amanter eum complexus, faciem eius ad suas genas blande appressit, &, vt quod ipsum offendisset sibi condonaret, essetque inter ipsos sempiterna amicitia, [liberatur ab omni molestia.] obsecrauit. Pergratum hoc fuit Ministro, eumque rursus amplexatus est amicissime. Mox ille euanuit, & ad cælestia migrauit. Postea, vbi Domino visum est opportunum, Minister multa perpessus, diuinitus est ab omni sua afflictione recreatus, idque interna cordis pace, tranquilla requie, & gratia luculenta. Laudabat ille Deum medullitus pro transacta hac præsertim afflictione, dicebatque se nec pro toto mundo velle, quin esset hæc omnia perpessus. Facile tum ex Dei illustratione cognoscebat præclarius se erectum ac recreatum & in Deum subleuatum ex hac sui humiliatione, quam ex cunctis aliis, quas a puero esset perpessus ad id vsque temporis, afflictionibus.

CAPVT XLI.
De internis quibusdam vexationibus.

[126] Filia spiritalis Ministri cum iam memoratam legisset afflictionem, & præ condolentia satis plorasset, orauit eum, vt etiam de internis diceret vexationibus. Respondit ille se de internis molestiis duo quædam recitaturum. Fuit, inquit, in ordine quodam monastico vir quidam celebris nominis, cui Deo permittente crux quædam interna acciderat. Sub hac cruce adeo totus animo conciderat, vt noctu diuque lacrymis & eiulatu se affligeret, ac misere cruciaret. Ille ergo idem venit ad Ministrum Sapientiæ, eique magna cum deuotione suam explicauit vexationem, obsecrans, vt suis precibus ipsi a Deo opem flagitaret. Mane quodam cum pro ipso oraret Minister, sederetque in sacello suo, in visione adstitit coram ipso diabolus speciem præferens nigerrimi Æthiopis, flammantibus oculis, & tartareo ac terribili adspectu, arcum manu gestans. Cui Minister: Adiuro te, inquit, per Deum viuum, [Pro altero deprecanti diabolus in visione apparet.] vt quis sis, aut quid hic velis, explices. Respondit ille prorsus diabolice: Ego blasphemiæ spiritus sum, experierisque tu ipse quid velim. Ministro autem se ad chori ostium auertente, ecce Frater supradictus per idem intrans ostiū, volebat in chorum ob Missam cantandam ingredi. Illico teter cacodæmon suum intendens arcum, ignitum misit telum in cor Fratris illius afflicti, ita vt pene supinus corrueret, nec posset in chorum pertingere. Qua re offensus Minister, dure illum dæmonem obiurgauit. Quod indigne ferēs superbus dȩmon, intēto arcu volebat etiam in ipsum iaculum ignitū emittere, sed Minister actutum se ad beatam Virginem conuertens, ait: Nos cum prole pia benedicat virgo Maria. Mox dæmon fractis viribus euanuit. Mane facto, exposuit hæc Minister Fratri memorato, indicauitque ei certa remedia, non alia quam quæ in concione illa sua conscripsit, cuius est initium, Lectulus Noster floridus, &c.

[127] Inter alios multos internis crucibus prægrauatos, quadam vice accessit ad Ministrum homo quidam secularis alterius regionis, dixitque ei se longe omnium grauissime vexari, nec tamen a quoquam posse referrre consilium. Non ita pridem, inquit, desperaueram, & præ doloris vehementia meipsum volebam interficere. [Eripit hominem a desperationis præcipitio.] Hoc angore correptus, cum iam iamque in aquā me vellē prȩcipitem dare, & facto impetu in me ipsum homicida insurgerem, supra me vocem audiui eiusmodi: Cessa, Cessa, ne teipsum tam turpiter perdideris. Inquire Fratrem illum Dominicanum, (expressit autem ei nomen Ministri, quod ille numquam audierat) isque te releuabit ac instituet. His ille exhilaratus, noluit seipsum extinguere, perquisiuitque Ministrum, vt iussus erat. Videns autem Minister lamentabiles hominis querimonias, placide ad eum conuersus, tanta eius animum consolatione & hilaritate affecit, docuitque quid ageret, vt deinceps Dei fretus gratia, in eiusmodi tentationes non inciderit.

CAPVT XLII.
Quænam afflictiones homini plus vtilitatis, & Deo maiorem gloriam adferant.

[128] Post hæc Virgo illa sancta his Ministrum quæstionibus pulsauit: Vellem, ait, nosse, quæ cruces homini imprimis conducibiles, Deo maxime sint laudi & honori. Ad quam Minister: Multiuariæ, inquit, sunt afflictiones, quæ hominem præparent, eique viam muniant ad ipsius æternam beatitudinem, si modo recte eis vti norit. [Docet cur Deus aduersis affligi permittat pios,] Interdum permittit Deus euenire homini diras vexationes absque illius demerito: quibus sane vel probare eum vult, quam sit constans, aut illi indicare quid habeat ex seipso: cuiusmodi multa leguntur exempla in veteri Testamēto. Aut certe in iis Deus suam dumtaxat laudem spectat & gloriam, vt habet Euangelium de cæco nato, quem Christus innoxium affirmauit, & illi visum dedit. Quidam ita affliguntur, vt tamen bene commeruerint, quemadmodum latro ille cum Christo crucifixus, cui Dominus beatitudinem promisit ob integram illam sui ad ipsum in cruce conuersionem. [Luc. 23. 43.] Quorumdam afflictiones immeritæ sunt, quantum ad præsentis vexationis caussam attinet, & tamen culpa non carent, propter quam Deus eis permittit aduersa accidere, vt est frequens admodum & vsitatum, vt omnipotens Deus nimiam superbiam premat, hominemque ea infectum, ad seipsum reducat, eius animi tumorem grauiter compescendo ac humiliando, idque eiusmodi aliqua re, in qua ille nihil fortassis mali commeruit. Aliæ sunt afflictiones, quas Deus ex sua beneuolentia quibusdam occurrere patitur, vt per has a maioribus seruentur, vt fit illis, qui hic suum ferunt purgatorium, dum morbis, ac inopia, aut aliis id genus malis castigantur, quo careant pœnis molestioribus: vel quos sinit Deus a diabolicis exercitari hominibus, vt in morte nihil necesse habeant monstrosos illos dæmonum intueri vultus. Nonnulli ex ardentissimo amore patiuntur. Sunt etiam in hoc seculo complures inanes ac desolatæ afflictiones, [peccatores] quas illos ferre necesse est, qui mundo in illis quæ mundi sunt, volunt satisfacere, qui proculdubio pœnas inferorum multo sibi dolore & labore mercantur, quod sane possit consolari homines pios in ipsorum afflictionibus. Sunt alij, quos crebro Deus intus admonet, vt se integro corde ad ipsum conuertant, quod ipsis cupiat familiarem se exhibere, qui tamen sua incuria illi resistāt. Hos interdum Deus per afflictiones ad se trahit, vt quocumque se vertant, quo Deum possint effugere, Deo permittente non nisi aduersam fortunam multaque seculi incommoda, illius commodis permixta, experiantur: atque hoc ipso ceu per capillos apprehensos adeo retinet, vt ex eius manibus elabi non possint. Denique multos reperias licet, qui nihil patiantur aduersi, nisi quatenus ipsi sibi crucem fabricant, dum magnipendunt ea, quæ nullius sunt momenti. Id quod reipsa didicit olim quidam grauiter afflictus, dum transiret ædes quasdam, & audiret feminam misere lacrymantem. Cum enim illius consolandi gratia in domum ingressus esset, percunctabatur, quid ita grauiter ipsam cruciaret. At illa respondente, quod acum perditam recuperare non posset, ille mox egressus, ita secum cogitabat: O fatua mulier, si vnam ex meis fascibus in tuos leuasses humeros, non plangeres amissam acum. Ita delicatuli quidam diuersis ex caussis sibi crucem fingunt, vbi tamen non est. Præclarissima vero & præstantissima crux est afflictio Christiformis, [innocentes:] qualem suo imposuit Filio Deus Pater, hodieque imponere solet carissimis amicis suis: non quod quisquam præter solum Dominū Iesum omnino sit absque culpa; sed quemadmodum Christus sua passione instar ouis a lupis circumdatæ mansuetissimum se exhibuit: ita etiam præcipuis amicis suis immanes imponit cruces, vt nos impatientes, ex illis præclaris hominibus discamus pati æquanimiter, & benigno corde vincere in bono malum. Hæc ergo omnia consideres filia, nec inuita feras cruces tuas. Nam vndecumque accidat crux, potest homini esse vtilis, si rite eam omnem norit ex manibus Dei suscipere, in Deumque referre, & per illum superare.

[129] Ait autem ad illum Virgo: Crux illa præstantissima, de qua iam postremo dixisti, Pater, cum quis præter culpam suam patitur, paucorum sane est: velim igitur institui, vt homo culpis obnoxius & reus afflictiones suas ex Dei auxilio debeat vincere: is enim dupliciter affligi videtur, tum quod Deum offenderit, tum quod foris cruciatur. Respondit Minister: Id quoque nunc expediam: Noui ipse hominem quemdam, [quo modo culpa aliaue afflictio in Christi sanguine abluatur.] qui hunc seruabat morem, vt si ex humana fragilitate culpam pœna dignam admisisset, lotricem sedulam imitaretur, & sicut hæc vestes lineas prius smigmate lotas, postmodum ad mundas adducit aquas, iisque sordes omnes prorsus eluit; ita & ipse numquam quiesceret, donec pretiosi sanguinis Christi pro consolatione & subsidio reorum omnium ineffabili cum amore profusi, ac ex eius vulneribus decurrentis, copiosum sibi spiritaliter obtineret profluuium. Atque in eodem feruenti sanguine se sordesque suas abluebat, atque in illo salutari cruentoque riuulo totum se lauabat, perinde vt solent infantuli in calidis lauari balneis: idque faciebat magna animi deuotione, cum firma & indubitata fide catholica coniuncta: confidens in illo pretioso sanguine eius omnipotenti virtute ab omni se peccato & reatu expiatum iri. Siue ergo cum suo demerito, vel præter demeritum, pateretur, semper hunc ille tenebat morem apud Deum.

CAPVT XLIII.
Vt quosdam mundo addictos, ab rerum labentium amore abstraxerit, & ad Dei amorem pertraxerit.

[130] [Vt sanctimonialem ab illicito amore auocet,] Eotempore, quo se Minister serio accommodabat, vt homines ab amore caduco ad Deum reuocaret, aduertit in quibusdam cœnobiis eius generis versari homines, qui sub habitu religioso corda gererent mundana. In his vna erat amori illicito admodum dedita, habebatque amicos suos, vel amasios: quod est totius religionis toxicum. Huic Minister ait, si quidem spiritalem ac tranquillam cuperet obtinere vitam, vt his valefaceret, & amicorum suorum loco æternam Sapientiam sibi amicam sumeret. Id vero illi perquam molestum fuit, quod eleganti corpore & ætate iuuenis esset, seseque eiusmodi hominibus implicuisset. Tamen eo illam adduxit, vt iam prompta esset voluntate ipsi obtemperandi. Sed vbi hæc bona voluntas aliorum studio mutata fuit, dixit illi Minister: Omitte hæc filia: en prædico tibi, nisi sponte id egeris, facies vel inuita. [precibus] At illa fidissimos eius sermones floccipendente, Deum pro ea serio obsecrauit, vt eam inde retraheret siue prosperis siue aduersis rebus. [& castigatione sui corporis] Quodam die abiit iuxta morem suum ad pulpitum sub crucifixi imaginem, nudatosque humeros suos dire flagellauit, vt sanguis vbertim succederet: orauitque Deum vt illam edomaret. Idque factū est. Cum enim esset domum reuersa, [impetrat ei gibbum:] mox fœdus quidam in eius dorso excreuit gibbus, qui eam deformem reddidit. Sicque coacta est necessario omittere, quod nolebat caussa Dei.

[131] In eodem minime clauso cœnobio alia erat virgo. iuuenis, nobilis genere, quæ multis annis cor & tempus suum eiusdem dæmonis irretita laqueis, cum omnis farinæ hominibus misere detriuerat: eaque iam ita erat excæcata, vt Ministru haud secus quam siluestris bestiola fugeret. Timebat enim, ne ab eiusmodi instituto per illum reuocaretur. Orauit autem Ministrum eiusdē virginis germana soror vt suam in ea fortunam perclitaretur, si qua ratione ab illa perniciosa viuendi consuetudine ad Deum ipsam posset reducere. Quod cum ille putaret vix possibile, dixit ei: [aliam,] Sentio equidem facilius posse inclinari cælos, quam illam hinc recedere, solaque morte eam posse retrahi. Tum illa obnixe admodum rogabat, dicens: eam se de illo concepisse fidem, quidquid serio a Deo peteret, non posse illum pati repulsam. His Minister victus sermonibus, addixit illi suam operam. Cum autem illa semper eum fugeret, nec posset cum ea colloqui, circa ferias D. Margaretæ virginis aduertit eam cum aliis virginibus egressam foras in agrum lini curandi caussa. Itaque clanculum eas secutus, [admodum obstinatā,] circumibat agrum vt commode posset ad eam accedere. At vbi illa eius sensit aduentum, improbe illi tergum vertit, igneum ac furibundum præ se ferens vultum, importunisque clamoribus eum compellauit, dicens: Quid huc ad me accedis, Domine? Perge quo cœpisti: nec enim in me quidquam efficies. Malim equidem capite truncari, quam confiteri tibi: potiusque me viuam sepeliri patiar, quam tibi obtemperans, meo amori renuntiem. Hæc dicentem sodalis, quæ illi proxima assistebat, obiurgauit & compescuit, dicens eum non nisi salutis eius caussa fecisse. Sed illa caput furibunde agitans: Non ego, inquit, illum fallam, sed verbis & factis totum illi pectus meum aperiam. Procacissimis hisce sermonibus & incompositis gestibus perterritus Minister, erubuit adeo, vt nec verbum posset eloqui. Reliquæ virgines moleste ferebant sodalis suæ temeritatem, eamque non recte agere proclamabant. Confestim Minister ab illa recessit, suspiciensque in cælum, ingemuit: volebatque ab illa cessare penitus, nisi quod intus semper a Deo vrgebatur huiusmodi ferme sententia: Si quis erga Deum & mundum quidquam velit efficere, non debere illum ita facile quiescere. Contigit istud post meridiem. At vbi cœna peracta vespertinum aderat tempus, Virginesque in hortum pro lino expediendo essent ituræ, abiretque cum illis Virgo iam dicta, & transituræ essent hospitale, vbi Minister morabatur, [astu quodam ad colloquium pertrahit,] orauit vnam ex consodalibus eius, vt arte quadam eam ad se adduceret, ac deinde ipsa rursum exiret. Quod & factum est, quamuis ægre. Vbi illa ad Ministrum ingressa est, asseditque iuxta eum in loco publico, sermonem suum Minister non sine profundis suspiriis ita auspicatus est ex redundanti pectore: Eia pulcherrima & Dei electa virgo, quo vsque tandem elegantissimum corpus & cor tuum malo permittes dæmoni? En adeo te modis omnibus Deus fecit amabilem & gratiosam, vt indignum sit tam bene constitutam ac nobilem virginem vlli alij præterquam Deo longe omniū præstantissimo amico addictam esse debere. Ecquis, oro, iustius vernātes carpat rosas, quam cuius illæ sunt: Quȩso, virgo nobilis & formosa, nitidos illos tuos obtutus aperi, & præcipue illius recordare amicitiæ, quæ hic inchoatur, & æterno perseuerat. Aduerte quas calamitates, quam infidelitatem, quos dolores & cruces, quæ corporis, facultatum, animæ & existimationis incommoda, velint nolint, ferre oporteat pernicioso amori deditos, quamquam dulce illius amoris venenum ita eos dementet, vt tot immanium incommodorum obliuiscātur, quæ tamen eos & in ista & futura vita consequuntur. Age ergo filia longe pulcherrima & amabilissima, quidquid in te est naturalis ingenuitatis, ad illum transferas, qui est ab omni æternitate omnium multo nobilissimus, cessesque ab hac stultitia. En polliceor tibi fide mea, Deum te in suam recepturum amicam, ac integram tibi & in præsenti & futuro seculo fidem & amicitiam præstiturum. Felix illa erat horula. Verba hæc illius virginis penetrabant pectus, adeoque id emolliebant, vt mox sursum erectis luminibus, medullitus ingemisceret, ac fidēti & plane virili ad eum sermone vteretur, dicens: Eia, Domine & Pater mi, en hodie me Deo & tibi permitto, parata hac ipsa hora dissolutæ ac vanæ vitæ meæ nuntium prorsus remittere, [& Christo lucratur.] & ex tuo consilio & auxilio totam me Deo dedere, eique soli deinceps ad mortem vsque famulari. Ait Minister: Nihil mihi possit referri iucundius: sit benedictus Deus, qui omnes ad se reuertentes hilariter excipit. Cum autem duo isti inter se de Deo colloquerentur, lasciuæ sodales virginis foris stabant ad ostium, quæ tam prolixi sermonis pertæsæ, quod vererentur eam ab ipsarum lubrica familiaritate abstrahendam, clamare cœperunt, vt tandem finem faceret. Surrexit ergo illa, & abiit cum eis, dixitque: Æternum valete sodales meæ: ego & vobis & cunctis nostris consodalibus valefacio, vtpote cum quibus ego, pro dolor, tempus meum perdite transegi. At nunc vni omnipotenti Deo me dedo & offero, & aliis omnibus renuntio. Atque hoc pacto cœpit noxiam omnem vitare familiaritatem, & abstractam ducere vitam, & quamuis crebro postmodum tentaretur, si ad pristinum posset viuendi morem traduci, nihil poterat effici. Ita illa se gerebat, vt summa honestate & omnigenis ornata virtutibus Deo ad finem vsque constans perseuerarit.

[132] Accidit postea, vt Minister nouam hanc filiam suam inuisendi, & in vita religiosa cōfirmandi, atque etiam afflictam consolandi caussa, extra monasterium suum egrederetur. Et quia aduersa tum laborabat valetudine, non parum afflixit sese illo carpendo itinere, dum per densum pergeret lutum, & altos scanderet montes. Interim crebro ad Deum sublatis oculis, aiebat: Misericors & miserator Domine, admoneo te miserabilium illorum gressuum tuorum, quos tu salutis nostræ caussa tolerasti, obsecroque vt serues filiam meam. Porro socius eius, ad quem subinde se reclinabat, præ miseratione ait ad eum: Decet plane bonitatem Dei, vt multæ tua opera animæ seruentur. Cum autem longius progrederetur, donec fractis viribus non posset vltra procedere, rursus ad eum ait socius eius: Certe, Pater, merito respiceret Deus grauem infirmitatem tuam, & sua virtute quemdam tibi mitteret equum, qui te tantisper veheret, donec ad homines pertingamus. Ad quæ sic respondit Minister: Si pro hac re pariter Deum precabimur, confido ego illum, ob virtutis tuæ meritum, hoc quod dixisti præstiturum. Deinde circumspiciens Minister, vidit ad dextram e silua quadam elegantem prodire equum, valde mansuetum ac edomitum, & ephippio instructum, ac penitus solum. Tum socius Ministri cum gaudio exclamauit: Age, Pater carissime, [Fractus labore, equū, quo vehatur, a Deo obtinet.] vide vt non sit tui oblitus Deus. Cui ille: Vide, inquit, fili & lustra oculis vndique latissimum hunc campum, si quis forte vspiam existat cuius sit equus. Sed cum ille longe lateque prospiceret, neminem præter illum equum ad ipsos suauiter aduentantem vidit, aitque Ministro: Profecto, Pater, tibi hunc equum Dominus misit. Sede ergo & equita. Respondit Minister: Si quidem, fili constiterit equus vbi ad nos peruenerit, confido Dominum nobis subsidio eum misisse. Accessit autem placide & modeste equus, & coram Ministro substitit. Quod ille cernens: Age, inquit, in Christi nomine, socioque adiuuante, insedit equo, & cœpto perrexit itinere, socio illum diu satis comitante donec lassus resouisset vires. Vbi autem non longe aberant a pago quodam, descendit ab equo Minister, laxatisque habenis, dimisit equum eo, quo venerat itinere. Porro quo ille abierit, aut cuius fuerit, numquam deinceps comperire potuit.

[133] Cum ergo venisset Minister ad locum destinatū, & sero cuiusdam diei apud filias suas residens, amorem labentium rerum eis cuperet exosum reddere, & diuinum eis cōmendaret amorem, illis tandem recedentibus, cor eius ex illo ardenti sermone diuina erat inflammatum caritate. Putabat enim dilectum suum, quem ipse spectabat, aliisque amandum prædicabat & persuadebat, infinito præstantiorem cunctis mundi amicis. Atque sub hac meditatione raptus in spiritu, [In ecstasi] in visu sibi duci videbatur in pratum amœnissimum, comitante eum egregio quodam ac plane cælesti adolescente, ac per manum ipsum ducente. Cœpit autem idem adolescens in anima Fratris cantionem quamdam tanta vocis suauitate, ac hilaritate, [Angelico cantu,] vt præ nimia melodiæ illius dulcedine extra sensus omnes abduceretur: videbaturque ipsi cor suum vsque adeo repleri flagrantissimo erga Deum amore & desiderio, vt cor ipsum in pectore agitaretur ac æstuaret, perinde ac si præ nimia vi rumpendum foret. Ea re compulsus fuit manum dextram cordi admouere, vt illi ferret subsidium. Oculi vero intantum redundabant lacrymis, vt per ora decurrerent. Decantata autem ea cantione, quædam illi imago obiecta fuit, [ præsentia B. Virginis & pueri Iesu recreatur.] ex qua disceret eam cantilenam, nec vnquam eius obliuisceretur. Inspexit itaque imaginem, & vidit beatissimam virginem Mariam suum paruulum Iesum æternam Sapientiam, ad maternum pectus suum apprimentem. Initium autem carminis huius supra caput pueruli scriptum erat pulcherrimis characteribus: eratque ea scriptura adeo subtilis & abdita, vt non posset legi ab omnibus, præterquam ab illis qui per exercitationum experimenta id obtinuissent. Erat autem hæc scriptura Germanice (Hertzen traut) quod potest Latine vtcumque reddi, Amice fidissime, tamquam ille solus verum sit cordis gaudium & amicus sincerissimus. Scripturam ipsam Minister celeriter legit: eumque puerulus Iesus blande respiciebat. Vnde ille quasi certo experiebatur, vt solus dulcissimus puer Iesus reuera intimus sit amicus, in quo & læta & tristia superantur. Atque ita suo eum impressit cordi penitus, moxque cum adolescente carmen illud ad finem vsque decantauit. Interim dum sic ardenti flagraret amore, sibi redditus est, inuenitque dextram manum suam cordi impositam, vti eam illius adiuuandi caussa sub illa impetuosa agitatione collocarat.

CAPVT XLIV.
Vt quadam vice Ministri meritis Deus potum suis amicis auxerit.

[134] Qvodam tempore longiori itinere nimium fatigatus Minister, sero in extero quodam loco ad inclusorium venit, vbi ea nocte hospitio vti constituerat. Cum autem neque in pago, neque in inclusorio vinum esset, honesta quædam virgo lagunculam vino plenam se habere affirmauit. Sed quid ea est, inquit, inter tantos? Nam plus minus viginti ibi aderant homines pij, cum aliis qui eo confluxerant, [Sua benedictione vinum auget.] audire cupientes Ministrum concionantem. Iussit autem Minister proferri lagunculam, & mensæ imponi. Quo facto, rogabant eum vt illi benediceret. Fecit ille in omnipotenti virtute salutiferi nominis Iesu, primusque ipse inde bibit, eo quod sitiret ex itinere: præbuitq etiā aliis, qui inde omnes biberunt. Reponebatur autem publice in mensam laguncula cunctis cernētibus, nec quidquā infundebatur vel aquæ, vel vini, quod nullū ibi erat aliud: iterumque atque iterum ex eadem bibebant laguncula: sed quia vehemens eos tenebat desiderium audiendi verbum Dei, diuinum illud miraculum nemo aduertebat. Tandem vbi ad se redierunt, Deique potentiam in illius vini augmentatione perspicue deprehenderunt, laudabant Deum, & id miraculi sanctitati Ministri assignare volebant. Quod ille nulla ratione ferens, ait: Non est, filij, quod me huius rei auctorem putetis: sed omnipotens Deus castam hanc hominum sodalitatem pro ipsorum pia fide & corporali & spiritali potu recreauit.

CAPVT XLV.
De quibusdam afflictis hominibus, singulari fide Ministro deuinctis.

[135] Erant in vrbe quadam duæ haud mediocris sanctitatis personæ, Ministro familiares, quæ tamen secundum spiritū diuersa admodum ratione traherētur. [Virgo sanctitatis nomine celebris,] Altera erat celebris apud homines existimationis, diuinaque affluebat suauitate. Altera nullius erat nominis, Deusque perpetuis eam exercebat afflictionibus. Vtraque autem mortua, nosse cupiebat Minister, quam dispar earum esset præmium in illa futura vita, quandoquidem tam dissimili hic vixissent modo. [e purgatorio ei apparet:] Itaque mane cuiusdam diei apparuit ei illa celebris opinionis, dixitque se etiamnum in purgatoriis retineri locis. Illo interrogante, qui id fieri posset: Respondit se nullam aliam ob culpam id perpeti, quam quod ex illa sui existimatione quædam eius animo spiritalis superbia obrepsisset, cui non satis celeriter restiterat: [alia minus celebri ab obitu salua.] attamen pœnam eius breui finiendam. Altera quæ hic abiecta & depressa fuerat, sine medio euolauit ad Deum.

[136] Ipsa quoque Ministri genitrix toto vitæ suæ tempore grauissimis laborauit afflictionibus: id quod accidit ex diuersa illa viuendi ratione, [Mater eius] qua tum ipsa, tum eius maritus vtebatur. Ipsa quidem Deo plena erat, optabatque omnino secundum Deum viuere. Porro maritus eius plenus erat mundo, & dure illi resistebat: inde tum cruces oriebantur. Consuetudinem sibi fecerat matrona illa, omnes suas perpessiones in Christi passionem demergendi, atque ita eas superabat. [passioni Christi addictissima,] Narrauit Ministro filio suo ante obitum suum, triginta annis numquam se Missæ sacro interfuisse, quin ex intima compassione erga Christi cruciatus & matrem eius condolentissimam acerbe fleret. Ait etiam se ex immenso aduersus Deum amore quandoque morbum incidisse, & duodecim hebdomadibus lecto decubuisse tam flagranti in Deum desiderio, vt id etiam medici deprehenderent, ac inde ædificarentur. Aliquando sub ineuntem quadragesimā ad templum quoddā abiit, vbi Christi de cruce depositio exsculptis figuris in altari quodam expressa erat. Coram his imaginibus sensibili quodam modo nonnihil percepit acerbissimi doloris illius, quem pertulit Virgo mater sub cruce. Atque ex hac angustia pia hæc mulier præ condolentia tantos sensit dolores, vt cor illius propemodum creparet, adeo vt præ defectu in terram collabens, nec videret quidquam, nec diceret. [moritur die Veneris sancto,] nec diceret. Sic igitur domum relata, in lecto suo iacuit tacita vsque in sanctam Parasceuen, qua die cum Passio in templo caneretur, circa horam nonam expirauit. [ei apparet,] Eo tempore Minister filius eius studij caussa Coloniæ degebat: cui mater in visu apparens, cum ingenti gaudio dixit: [beata.] Quæso fili mi, dilige omnipotentem Deum, certus quod numquam ille te deseret qualibet aduersitate laborantem. En ego ex hoc migraui seculo, nec tamen mortua sum, sed perenniter viuam apud Deum: blandeque filium exosculans, & ei ex animo benedicens, ab eius oculis euanuit. Ille in lacrymas solutus, clamauit post eam, dicens: O sancta & fidissima mater mea, sis mihi fidelis apud Dominum: atque ita flens & ingemiscens, sibi est restitutus.

[137] Tempore iuuentutis suæ cum studendi gratia alio proficisci cogeretur, Deo procurante, religiosus admodum & fidus ipsi quandoque obtigit sodalis. Is quodam tempore cum de Deo plurimum essent collocuti, secreto per mutuam fidem Ministrum orauit, vt salutiferum Iesu nomen in ipsius pectore exaratum sibi demonstraret. Sed hoc ille recusabat. Tandem illius ingenti animaduersa deuotione, fecit ei satis, detectaque ad pectus veste, pretiosum illud cordis monile, quantum vellet, ei inspicere permisit. At ille hoc minime contentus, cum satis idem nomen esset contemplatus in eius cordis medio perspicue exsculptum, etiam manum faciemque eo applicuit, admotoque ad ipsum ore, cœpit lacrymari acriter præ deuotione, ita vt decidentes lacrymæ per Ministri pectus dimanarent. Deinceps adeo id nomen Minister habuit recommendatum, vt eius videndi nulli vnquam potestatem fecerit, nisi vni dumtaxat singulari Dei amico, cui id Deus videre permiserat. Ille simili, ac iste, deuotione id contemplatus est. Cum autem duo isti consodales multis annis spiritali essent vsi familiaritate & amicitia, iamque ab inuicem discedere deberent, vicissim sibi ex animo valedicentes, hoc inter se pactum inierunt, vt qui prior obiisset, pro illo alter ex fraterna amicitia anno vno singulis hebdomadibus duas Missas diceret, alteram feria secunda de defunctis, [Sodalis e purgatorio petit ab eo sacrificia sibi promissa.] alteram sexta feria de Domini passione. Post multos annos defunctus est Ministri sodalis, & quia iam oblitus erat Minister datæ fidei de persoluendis Missis, non legit eas, at nihilominus fidelem illius egit memoriam. Sedente igitur illo mane quodam in suo sacello quasi in mentis excessu, sodalis eius per visum ad eum venit, voceque lamētabili dixit: Pro infidelitatem tuam, Frater! Eheu, quā mei oblitus es! Dicente illo, quod ipsius in suis Missis quotidie esset memor, alius respondit id non sufficere, sed debere eum Missarum debitum persoluere, vt sanguis Christi innoxius in purgatorium descendens, ipsius dira extingueret incendia: ita fore, vt breui ex purgatoriis locis educeretur. Fecit id Minister fide integerrima, & ingenti ob suam obliuionem dolore: atque propediem alius e pœnis liber euolauit.

CAPVT XLVI.
Vt Christus sub figura Seraphim Ministro apparens, pati eum docuerit.

[138] [A Christo apparente,] Conuertit sese aliquando Minister ad Deum perquam serio, orans vt ipsum pati doceret. Apparuit ergo illi per visum similitudo Christi crucifixi in forma Seraphim, qui sex habebat alas, & duabus quidem tegebat caput, duabus pedes, & reliquis duabus volabat. In duabus infimis alis scriptum erat: Afflictionem sponte suscipe. In mediis hæc habebantur: Feras crucem æquanimiter. In supremis expressum erat: Disce pati Christiformiter. Hanc visionem vbi ille sanctæ cuidam Virgini enarrauit, [ad patiendum animatur:] illa respondit: Noueris, Pater, nouas tibi impendere cruces, quas ferre oportebit, Deo sic volente. Illo percontante, cuiusmodi illæ cruces forent, Virgo ait: En cuidam cœnobio præficieris, vt æmuli tui propius te possint attingere, & grauius deprimere. Ergo amplectere patientiam, vt es in illo Seraphim edoctus. Ille ingemuit, futuram expectans tempestatem: quæ reuera illi accidit, vt erat a Virgine significatum. Per id tempus tribus annis cœnobium vbi tum morabatur, neque frumentum, neque vinum acceperat, qua re magnis erat debitis obstrictum. Eius cœnobij Fratres consilio inito, [fit Prior monasterij,] Ministrum Sapientiæ, quantumuis renitentem, eo quod nouam sibi conflatam crucem cerneret, tanta annonæ caritate, sibi Priorem elegerunt.

[139] Primo igitur die iussit pulsato tintinnabulo Fratres conuocari, quibus collectis dixit, vt D. Dominicum implorarent, [in caritate annonæ S. Dominicū inuocat,] quandoquidem ille suis promisisset Fratribus, quod ipsis opem ferret, si in suis necessitatibus eius fidem implorarent. Atque ecce duo iuxta se assidebant Fratres in loco vbi erant congregati, e quibus vnus alteri susurrans dixit perridicule: [ridetur a subditis,] En quam fatuus est hic Prior, dum iubet nos necessitatem nostram ad Deum referre. Forte putat Deum cælo patefacto cibum potumque nobis missurum. Alius respondit: Non modo ipse delirus est, sed nos omnes dementes sumus, qui eum nobis præesse voluimus, cum tamen ante cognitum haberemus imperitū eum esse rerū temporalium, & non nisi in cælū suspicere. Ita multis ille lacerabatur iudiciis iniquis & scommatibus. At ille in sententia perseuerans, facto mane, iussit Missam cantari de S. Dominico, vt is ipsis prouideret. Stante autem illo in choro cogitabundo, ostiarius eum euocauit ad opulentum quemdam Canonicum ipsius singularem amicum, [insperato eleemosynam largam accipit a Canonico,] qui sic ait ad eum: Noui, mi Domine, non habere te vsum rerum secularium: atque hac nocte diuinitus sum admonitus, vt Dei loco ipse tibi opituler. Quamobrem initio viginti libras Constantienses tibi offero. Confidas Deo, quod is te non deseret. Ille gaudio affectus, pecuniam recepit, iussitque vinum & frumentum comparari. Dei autem & B. Dominici adiutus ope cœnobio illi, quamdiu ipse Prior fuit, necessaria procurauit, effecitque vt nihil ipsi soluere cogerentur.

[140] Idem Canonicus in extremis fere constitutus, largissimas legauit eleemosynas diuersis in locis, quibus ipse magis faueret. Deinde Ministrum, qui inibi Prioris fungebatur officio, ad se accersens, aliquam multos ei aureos commendauit, vt eos alibi inter indigos Dei amicos, qui vires suas asperis & seueris exercitiis confecissent, distribueret. Quod cum ille inuitus in se reciperet, timens eas, quæ post euenerunt, vexationes, tandem victus acquieuit, [huius aliquas pecuniasab obitu distribuit pauperibus.] forasque proficiscens dispertiit hinc inde pecuniam, vt erat pollicitus, vbicumque sperabat eius animæ commodissimum fore: fecitque id coram fide dignis testibus, & exacta apud suos Superiores ratione. Sed acres hinc illi cruces euenerunt. Namque Canonicus ille filium nothum habuit, qui iam consumpserat bona a domino illo ipsi assignata: & cum esset totus dissolutus, rebus perniciosis animum dedit. Idem totus illi pecuniæ Ministro commendatæ inhiabat: quam cum obtinere non posset, sub iureiurando renuntiauit Ministro, [Incurrit in odium feri hominis,] vbicumque illum deprehendisset, se eum neci daturum. Periculosum ac infestum hoc odium nemo sopire potuit, quamuis crebro tentaretur. Omnino ille Ministrum extinguere voluit. Quibus angustiis non parum diu correptus Minister, præ mortis formidine non erat ausus libere hac illacque proficisci. Eleuatis autem ad Deum oculis, ait cum gemitu: Quod genus calamitosæ mortis, te permittente, mi Domine, iam passurus sum? Erat ille hoc ipso magis afflictus, quod paullo ante in alia vrbe quidam venerabilis Frater ob similem caussam misere iugulatus fuerat. Neminem habere potuit Minister, qui hanc ab ipso molestiam aut vellet aut auderet propulsare, ob illius feri hominis audacem temeritatem. Tandem ille ad Deum se contulit, qui eum abillo liberauit, celeri morte corpus eius adhuc iuuenile ac robustum perimens.

[141] Ad huius mali cumulum accessit alia peracerba crux. Erat totum collegium quoddam, [& alterius collegij,] cui multa dederat Canonicus ante dictus: sed illi his non contenti, infestis animis in Ministrum incurrerunt, eo quod nollet eis memoratos aureos tradere, misereque eum omnibus vexandum obiecerunt. Siquidem & apud religiosos & seculares eum traduxerunt, & quæ ille gesserat passim apud omnes longe lateque in peiorem partem interpretando diuulgarunt: sicque factum est, vt qua in re apud Deum ab omni culpa esset immunis, tamen apud homines male audire cogeretur. Hoc negotium si quando ad tempus intermissum fuisset, mox denuo repetebatur: idque agebant multis annis donec Ministrum bene exagitassent.

[142] Per id temporis in visione apparuit illi sæpe dictus Canonicus egregio indutus habitu viridis coloris, [a Canonico sibi apparente recreatur.] qui omni ex parte rubicundas habebat rosas: dixitque Ministro, recte se habere in illo seculo, orauitque vt æquanimiter ferret tam immanem, quæ ipsi inferebatur, iniuriam, certus quod Deus ipsum abunde solaretur. Interroganti autem Ministro, quid eius tam præclarus habitus significaret, respondit: Rosæ illæ rubicundæ in pāno viridi tuam designant patientem perpessionem, qua tu me sic ornasti: cuius caussa seipso te omnipotens Deus æterno vestiet.

CAPVT XLVII.
Quam illum oporteat viriliter dimicare, qui spiritalem velit referre palmam.

[143] Svb initio conuersionis suæ summopere optabat Minister haud vulgariter placere Deo, attamen absque labore & dolore. Quodam ergo tempore forte profectus est concionandi gratia in regionem: veniensque in nauim quamdam in lacu Constantiensi, offendit ibi inter alios egregium quemdam iuuenem splendidis indutum vestibus. Ad quem cum se adiunxisset, percunctari cœpit quis esset, vel quid negotij gereret. Ille se eiusmodi ait hominem esse, qui nobiles inter ipsos committeret, vt hastis congrederentur, & id genus ludos palæstricos exercerent. [Examinat ludorum palæstricorum molestiam.] Tum vero ait etiam speciosis eos feminis dare operam, & qui ceteris esset magis strenuus, eum honoris referre palmam & præmium. Percunctanti Ministro quid id esset præmij, respondit: Feminarum omnium, quæ illic adsint, pulcherrima eius digito annulum aureum inserit. Illo adhuc vlterius inquirente, quid faciendum incumberet id honoris eumque annulum adipisci volenti, ait iuuenis: Qui præ ceteris acriores plagas & angores sustinet, nec sub his animo lassescit, [& in palma obtinenda labores;] sed fortem ac virilem sese exhibet, sedetque immotus & ictibus aliorum tundi se sinit, is honore potitur. Dicente autem Ministro: Dic mihi obsecro, si quis primo conflictu audax sit, satisne id est? Ille ait: Minime, sed certamen ad finem vsque tolerandum est: & quamuis adeo verberibus prematur, vt ex oculis eius scintillæ emicent, & ex ore ac naribus sanguis erūpat, id totum ferat necesse est, si velit referre gloriam. Iterum Minister omnia exploraturus: Quæso te, inquit, licetne illi lacrymas fundere, aut vultum in rugas contrahere dum ita male cæditur? Neutiquā, ait iuuenis, etiamsi, vt fit plerisque, in eius pectore cor deficiat, hilari sit vultu oportet: alioqui patebit ludibrio, amittetque honorem & annulum.

[144] His auditis, Minister in sese descendere compulsus, medullitus ingemuit, & ait: Eia, Deus præstantissime & longe omnium dignissime, [confunditur,] si mundi huius milites talia perpeti coguntur pro tam vili stipendio, quod tamen in seipso nihil est, quam ergo æquum est, vt pro æterna gloria duriores toleremus labores? O si dignus ego essem, Deus piissime, in spiritalium militum tuorum numerum asscribi. [adspirat ad æternā palmam;] O speciosissima & æterna Sapientia, cuius amabilitati nihil vsquam potest comparari, si posset animæ meæ abs te præstari annulus, hoc ego nomine pati vellem, quidquid tibi visum foret: cœpitque præ nimio feruore lacrymas edere. Vbi autem ad destinatum peruenit locum, omnipotens Deus immanes illi permisit afflictiones inferri, easque tam multas, vt pene erga Deum desperaret, multique ex compassione propter illum plorarent. Tum ille omnis strenuæ ac infatigabilis militiæ oblitus, mœrens & impatiens nonnihil erga Deum, cogitauit cur eum eiusmodi molestiis affligeret. Mane sequenti sub diei exortum anima illius suauiter quiescente, & a sensibus sublata, quiddam in ipso hunc in modum loquebatur: Vbi iam est illa præcellens militia & strenuitas? Itane miles stramineus, & vir panneus vel pannis molliter vestitus, præfidenti erit animo, modo quidem in prosperis, at paulo post in aduersis fracto & femineo? Hac sane ratione non potest perennis ille obtineri annulus, quem tu concupiscis. Respondit Minister: Atqui Domine certamina illa, in quibus oportet se tibi resignare & permittere, teque perpeti, nimium diuturna sunt. [hac in afflictione erigitur.] Ad quod illi mox eiusmodi datum est responsum: Sed & honor ipse & gloria & annulus militum meorum, quos ego honorauero, perennis est. His Minister in sese reiectus ac conuictus, submisse admodum dixit: Fateor, mi Domine, culpam meam. Tantum oro, vt afflicto mihi liceat lacrymas fundere: siquidē cor meum omnino redundat. Cui Dominus: Pro pudor, inquit, visne in feminæ morem lacrymari? Certe tibiipsi apud omnes cæli ciues ignominiæ notam inures. Terge oculos, & hilarem vultum exhibe, vt neque Deus neque homines animaduertant afflictionis caussa te plorare. Cœpit ille ridere nonnihil, ac nihilominus per genas fluitabant lacrymæ, promisitque Deo nolle se deinceps flere, quo posset spiritalem illum annulum adipisci.

CAPVT XLVIII.
Vt Ministro quandoque concionante, facies eius ter instar Solis radiauerit.

[145] Cvm vice quadam apud Coloniam Agrippinam Minister serio admodum & feruenter concionaretur, quidam nouus Christi tiro recens ad Deum conuersus, illi concioni intererat. Erat idem ille satis afflictus. Cum ergo studiose in Ministrum intenderet, internis oculis vidit faciem eius in iucundissimam mutari claritatē, ac tribus vicibus vsque adeo splendidam effici, vt solet esse Sol, cum est aer serenissimus: [Splendore faciei afflictum recreat.] potuitque nullo negotio in eius vultu suam faciem contemplari. Ex hac ergo visione satis ille in sua afflictione animatus & recreatus, atque in sancta vita confirmatus fuit.

CAPVT XLIX.
De salutifero nomine IESV.

[146] Qvandoque Ministro ex superiori Germania Aquisgranum ad inuisendam beatissimam Virginem proficiscente, cum esset in reditu, [a beata Virgine appellatur Præco nominis Iesu.] sanctæ cuidam virgini beatissima Maria apparens, ita dixit; En Minister filij mei rediit, nomenque eius suauissimum flagranti pectore longe lateque diuulgauit, quemadmodum olim Apostoli eius. Atque vt ij nomen illud fidemque Christianam omnibus propalare ac insinuare optabant, ita & ipse totus in hoc incumbit, vt idem sacratissimum nomen nouo cum feruore & amore cunctis egelidis cordibus inferat, in iisque excitet & accendat. Vnde etiam cum sanctis Apostolis post obitum suum præmium æternum consequetur. Post hæc eadem sancta Virgo in Beatam Mariam oculos referens, vidit eam manu tenētem candelam elegantem, vsque adeo flagrantem, vt totum illustraret orbem. In ipsa autem candela vndequaque exaratum erat nomen Iesu. Dixit autem Dei genitrix ad Virginem: Isthæc candela ardens nomen Iesu designat, qui reuera omnium corda illuminat, qui tamen eius nomen deuote recipiant, idque venerentur, & apud se pio affectu circumferant. Porro idem filius meus ad hoc sibi Ministrū suum delegit, vt eius opera nomē suum in multorum cordibus cupide accendatur, & ipsi inde æternæ suæ salutis profectum recipiant. Eadem ipsa sancta Virgo vbi multis aduertit modis, Ministrum, [id pectori inscriptum habet,] qui illius erat spiritalis Pater, miram habere fidem & deuotionem erga dulcissimum Iesu nomen, vt quod etiam suo inscripsisset pectori, cœpit etiam ipsa magno illius amore corripi, piaque cum deuotione idem nomen rubicundis filis sericis exiguo panno assuit, volens id clanculo apud se deferre: atque eius formæ innumera alia confecit Iesu nomina, effecitque, vt ea omnia suo Minister pectori applicaret, & diuina benedictione addita, filiis suis spiritalibus vltro citroque transmitteret. [aliis ferendum donat.] Fuit autem illi eidem Virgini reuelatum a Deo, quisquis illud nomen hoc pacto apud se circumferret & quotidie in eius honorem diceret orationem Dominicam, illi Deum in hac vita benigne facturum, & in eius morte propitium ipsi futurum. Quod nobis omnibus præstet Christus Iesus. Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 26. Januar





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 25. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 25. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 17.01.2015
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.