Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

26. Januar

XXVI. IANVARII.

SANCTI QVI VII. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Polycarpvs, Episcopus, Martyr, Smyrnæ in Asia.
SS. XII. Phildelphienses, Martyres, Smyrnæ in Asia.
S. Datiuus, Martyr in Africa.
S. Iulianus, Martyr in Africa.
S. Tællianus, Martyr in Africa.
S. Reotrus, Martyr in Africa.
S. Vincentia, Martyr in Africa.
S. Saturus, Martyr in Africa.
S. Victorina, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Papas, Martyr in Africa.
S. Cantus, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Æmilianus, Martyr in Africa.
Alij XXXV. Martyres in Africa.
S. Theogenes, Martyr.
Alij XXXVI. socij, Martyres.
S. Rhodon Martyr.
SS. duo Martyres in Phrygia.
S. Simeon Priscus, Abbas in Syria.
S. Paula, vidua Romana, Bethlemij in Iudæa.
S. Ammonas, Abbas in Thebaide.
S. Xenophon, coniunx, Hierosolymis.
S. Maria, coniuga, Hierosolymis.
S. Arcadius, eorum filius, Hierosolymis.
S. Ioannes, eorum filius, Hierosolymis.
S. Marus, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica.
S. Gabriel, Abbas Hierosolymis.
S. Athanasius, Episcopus Surrentinus in Campania.
S. Bathildis, Regina Galliæ.
S. Theofridus, Episcopus Albigensis in Gallia.
S. Theoritgida, Virgo in Anglia.
S. Notburga, vidua, in Germania.
S. Hixta eius filia, Virgo, in Germania.
Aliæ VII. eius filiȩ, Virgines, in Germania.
S. Ansurius, Auriensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Vimarasius, Auriensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Gonsaluus Osorius, Conimbricēsis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Froalengus, Conimbricēsis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Seruandus, Iriensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Viliulphus, Iriensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Pelagius, Iriensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Alphonsus, Asturicensis, Episcopus, in Gallæcia.
S. Petrus, Episcopus, in Gallæcia.
S. Gobertus, monachus, Fossis in Belgio.
B. Albericus, primus Abbas Cisterciensis in Gallia.
B. Hazeka, Virgo reclusa in Westphalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Sulpitius Episcopus Bituricensis, Confessor. Beda, Notkerus, Adonis MS. Lobiense, MS. Vltraiectense. An hic S. Sulpitius Baiocensis, de quo XXVII. Ianuarij? & legendum pro Apud Biturigas, apud Baiocas? alioquin de S. Sulpitio Pio Bituricensi egimus XVII. Ianuarij.
S. Germanicus Martyr. Beda, Notker. passus est cum S. Polycarpo, sed de eo egimus XIX. Ianuar.
S. Seuerianus Gabalitanus Episcopus. Ferrar. De eo egimus XXV. Ianu.
S. Artemas Puteolis passus, hoc die refertur a Carthusianis Colon. in Additionibus ad Vsuardum, & in MS. S. Hieronymi & Dungalensi. in quodam recentiore MS. Sarmata appellatur. Acta, licet mutila, dedimus XXV. Ianu.
S. Præiectus, Aruernorum Episcopus, Martyr, hoc die colitur in Ecclesia Lemouicensi, vt ex Breuiario patet. Vitam dedimus XXV. Ianu.
Domitij, persecutione Decij extorris memoriam extare Leontinis in Sicilia scribit Octauius Caietanus noster, atque ex eo Ferrarius hoc die.
S. Fabianus, vel Sabianus. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuardum. an forte Fabianus & Sabinianus Siculi, de quibus XXV. Ianu.
S. Tryphon Martyr. Carthusiani in addit. ad Vsuardum. Quis hic sit Tryphon, non liquet. multi huius nominis alibi.
Polycarpum Episcopum Senonensem hoc die refert Constantinus Ghinius; & Democharem secutus, Sanctum appellat. Queritur Saussaius 1. Nou. in elogio S. Maturini, nullum ab Ecclesia Senonensi ei honorem haberi, vix etiam memoriam extare, quem ipse vel Martyribus adnumerandum censet.
Terræmotus horrendi, qui sub finem imperij Theodosij Iunioris contigit, fieri solitam hoc die commemorationem Constantinopoli tradunt Menæa.
S. Conanus Episcopus Sodorensis, S. Fiacrij Magister fuisse traditur a Leslæo lib. 4. de gestis Scotorum, Georgio Conæo, Dauide Camerario, qui eius hoc die natalem refert. Verum quia iis quæ hi narrant non congruit Vita S. Fiacrij, Conanum hunc prætermittimus.
S. Paula Virgo, in territorio Parisiensi, monasterio Kale, commemoratur in additionibus Carthus. Colon. ad Vsuardum & in Martyrol. Coloniensi. Nihil alibi de ea legimus.
Ionas, Episcopus Niuernensis, Confessor. MS. Florar. Alij eum Sanctum non nominant.
S. Robertus monachus traditur a Saussaio in Supplemento Martyrolog. Gallicani, Foßis ad S. Foillanum coli officio IX. Lectionum. Is indubie est S. Gobertus, de quo infra.
Vlboldus, Fundator Aulæ-Dei, siue Monasterii-noui Virginum Cisterciensium, apud Snecam Frisiæ oppidum, ac post in Veteri-monasterio Conuersus, refertur hoc die in Menologio Cistercien. Chrysostomi Henriquez ac Beatus appellatur. Eius meminit Autbertus Miræus in Chronico Cisterciensi ad annum 1233. at non indicat Sanctum, aut Beatum, haberi.
Sanctæ Virgines ordinis Cisterciensis, Vitauiæ in Polonia, ab infidelibus vastato monasterio pro fide occisæ memorantur in eodem Menologio, ex quapiam tabula Coloniæ excusa. Omittimus donec de tempore, necis modo, ac die, certi aliquid nanciscamur.
Petrus Berlandus, Archiepiscopus Burdegalensis, vir sanctus, obiit hoc die anno 1453. vt tradunt Cl. Robertus & Saussaius in Supplemento Martyrologij, qui ad 12. Iunij testatur Lndouici XI. rogatu, Sixti IV. mandato, cœptum in acta eius ad publicam apotheosin inquiri.
S. Iulianus Episcopus Bituricensis. Carthus. Colonien. in Addit. ad Vsuardum, Martyrologium Coloniense, Maurolycus, Felicius, Ferrar. Nullus inter Bituricenses Episcopos Iulianus extat. An forte hic Cenomanensis, qui colitur XXVII. Ianu.
S. Geminiani victoria, siue vrbis Mutinæ ab Attilæ furore per eum liberatæ memoria, solenni celebritate recolitur, vt testis est Ferrarius. De ea agemus ad S. Geminiani vitam XXXI. Ianuar.
B. Susannæ Babylonicæ reliquiarum repositio Tolosæ in basilica S. Saturnini facta refertur a Saussaio hoc die. De ea agemus XII. Febru.
S. Siluinus, Episcopus Cenomanis. Martyrol. Coloniense, Carthus. in addit. ad Vsuardum, Maurolycus, Felicius, Ferrarius. Nullus inter Cenomanenses Antistites Siluinus reperitur. Est fortaßis Morinensis, qui & Tolosanus aliis, aut certe Cremonensis. De vtroque agemus XVII. Febru.
S. Ananias Presbyter, S. Petrus Cledophylax, VII. milites, Martyres in Phœnice hoc die referuntur in Menæis Græcorū: XXVII. Ianuarij a Galesinio. ast a pluribus Latinorum XXV. Febru.
S. Zenobij Episcopi Florentini Translatio, refertur hoc die a Galesinio, MS. Florario, Ferrario, Carthus. Colon. de ea agemus ad illius vitam XXV. Maij.
S. Theophanius, Comes Centumcellensis. Galesin. Colitur, teste Ferrario, Corneti in Tuscia IX. Iulij.
S. Guilielmus Briocensis Episcopus, colitur ab aliquibus hoc die, vt ex Breuiario Coresopitensi patet: an ob quampiam translationem, aut quam aliam ob caussam, nos latet. De eo agemus cum Ecclesia Briocensi XXIX. Iulij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SMYRNENSIBVS POLYCARPO EPISCOPO ET ALIIS XII.

An. Chr. CLXIX.

[Praefatio]

Polycarpus, Episcopus Martyr Smyrnae in Asia (S.)
XII Phildelphienses, Martyres Smyrnae in Asia (SS.)

Ex variis.

§. I. S. Polycarpi festum. dies & annus martyrij.

[1] Smyrna vrbs est Ioniæ, totius Asiæ minoris olim pulcherrima, mari Melæq; amni adsita. Hic Episcopus fuit, aut secundus, aut certe e primis, S. Polycarpus Apostolorum discipulus; ibidemq; glorioso martyrio coronatus, sub M. Aurelij persecutione. [S. Polycarpi natalis apud Latinos, Ianuarij 26.] Colitur a Latinis XXVI. Ianuarij, & quidem officio Ecclesiastico nouem lectionum, vt vocant. De eo Vsuardus: Apud Smyrnam, natale S. Polycarpi Episcopi, qui B. Ioannis Apostoli discipulus, & ab eo Episcopus ordinatus, totius Asiæ Princeps fuit. Postea sub M. Antonino & L. Aurelio, personante vniuerso populo eiusdem vrbis in amphitheatro aduersum eum, igni traditus est. Cum quo etiam alij duodecim ex Philadelphia venientes, in præfata vrbe martyrio coronati sunt. Eadem fere habet Beda vulgatus, Martyrol. Romanum, Rabanus, Bellinus, Maurolycus, Felicius. Ast Ado prolixius ex Actis elogium contexuit, vti & Notkerus, Canisius, Galesinius, aliiq;. Refertur quoque in veteri Romano Martyrologio, & omnibus Latinis, hoc die.

[2] [& 25.] MS. Dungalense hoc & præcedenti die eum refert. MS. S. Hieronymi hoc die ita habet: Rodonis, Artematis, Polycarpi. & rursus 1. Febru. [Februarij 1.] In Smyrna ciuitate natalis Polycarpi Episcopi, Pœnis, Dionysij, & aliorum VI. item Pœnis & aliorum v. Qui hic Pœnes dicitur, Pionius videtur esse, de quo isthic. at Dionysius & alij vndecim, an sint Philadelphienses illi, qui post S. Polycarpum coronati sunt, haud temere audemus statuere. Idem MS. S. Hieronymi XXIII. Februarij: In Asia natalis Polycarpi Episcopi cum aliis XII. [& 23.] Eadem habet isthic Rabanus. Referunt eum illo quoque die Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. Galesinius, & quædam Kalendaria.

[3] [Apud Græcos 23. Febr.] Græci illum eodem XXIII. die Februarij colunt. Vbi Menologium: Sacrosancti Martyris Polycarpi Smyrnæ, qui fuit discipulus S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ, vna cum diuino illo Martyre Ignatio. Fusius Menæa: Eodem mense, XXIII. memoria sancti Martyris Polycarpi Smyrnæ Episcopi.

Tibi Polycarpus Christe totus vstus est,
Ex igne fructum (mira res) dans vberem.
Vicena & trina Polycarpus luce crematur.

Fuit hic Ioannis Theologi & Euangelistæ vna cum Ignatio Theophoro discipulus, [Vitæ epitome.] & post Bucolum sanctissimum Smyrnæ Episcopum, qui prædixerat ei sacerdotium, ab Episcopis est consecratus. In persecutione autem Deciana comprehensus, atque Proconsuli oblatus, per ignem certamen consummauit, atque excellentium patrator miraculorum fuit. Nam & ante sacerdotium, mulieris, quæ eum aluerat, horrea precationis auxilio repleuit, quæ ipse prius euacuauerat; & a suscepto sacerdotio, ignis accensi impetū inhibuit: & pluuiam arenti solo induxit: ac rursus immoderatam eius copiam repressit. Celebratur eius solemnitas in sanctissima magna ecclesia.

[4] Quæ varietatis tantæ in natalitia Martyris agenda celebritate caussa extiterit, haud liquet: [Dies martyrij;] diem profecto quidem certum, quo martyrium consummarit, statuere difficile; quod anni ac diei varij a veteribus traditi characteres non congruant: vnus vbique certus, quod Sabbato magno coronam adeptus memoretur: sed quod illud sit magnum Sabbatum, nemo perspicue explicat. Reperimus inter Rosvveydi schedas ista ex litteris Georgij Garnefeltij Carthusiani, viri doctißimi, Colonia datis 9. Maij an. 1626. excerpta: Perlustraui obiter Ianuarium Surij, [an 26. Ianuar. an. 169?] & nihil singulariter admonendum occurrit, nisi in S. Polycarpo Episcopo, qui martyrij coronam accepit in sabbato: ergo anno Christi 172. ante Dominicam Septuagesimæ: vbi exponi posset, quodnam fuerit illud Sabbatum magnum, cuius Acta faciunt mentionem. Non enim potuit esse sabbatum hebdomadis sanctæ, quia Pascha numquam celebratur in Ianuario, quod anno declarato incidit in 30. Martij. Fugiendum igitur erit ad rituales libros Græcorum. Quinetiam apud Occidentales quibusdam in locis sabbato ante Septuagesimam cantatur Alleluia cum neumate & iubilo, quasi per modū secundæ valedictionis. Hæc ille. Sed quod supponit, certum non est XXVI. Ianuarij, siue VII. Kal. Februarij, contigisse eius martyrium.

[5] Petrus Halloix noster in Notat. ad cap. 12. vitæ S. Polycarpi primum magnum illud sabbatum asserit esse peruigilium Paschæ, & rationes affert quamobrem ita appellatum esse videatur: deinde ex Chronici Alexandrini fide, statuit passum Polycarpum VII. Kal. Aprilis, siue XXVI. Martij, Pascha, inquit, [an 26. Martij?] incidente illo anno in VI. Cal. April. siue XXVII. Martij. Annum vero illum esse vult M. Aurelij VII. Christi CLXIX. Coss. Vero III & Quadrato. Sequitur Baronij Chronologiam, qui annum septimum M. Aurelij, & consulatum tertium Veri cum Christi 169. coniungit. Iuxta eam supputandi rationem quam Bucherius noster statuit, & nos veriorem existimamus, fuere Coss.. Verus & Quadratus anno Christi 167. quo pridie Nonas Martij L. Verus & M. Aurelius Septimum inibant imperij annum. ast eo anno Pascha incidit in XXIII. Martij, siueX. Kal. Aprilis: anno vero 169. in III. Aprilis. In VI. Kal. Aprilis, siue XXVII. Martij non incidit nisi anno Christi 175. M. Aurelij 15. Pisone & Iuliano Coss.

[6] Priusquam nostram de obscura hac quæstione, quam nec attigit Baronius, coniecturam proponamus, veterum de tempore martyrij Polycarpi proferenda sunt testimonia. Eusebius ad annum VII. [Quid de die & anno Eusebius?] imperij M. Aurelii: Persecutione orta in Asia, Polycarpus & Pionius fecere martyrium; quorum scriptæ quoque passiones feruntur. De Pionio agemus 1. Februarij. Idem Eusebius lib. 4. histor. cap. 14. in vrbem vectum a satellitibus Polycarpum scribit magno sabbato, quo & occisus est. Chronicon Alexandrinum: [Chronicon Alexandrinum?] Ind. 1. Aug. IV. Æliano & Pastore Coss. CXXXIII. anno post Christi in cælum profectionem, maximis in Asia in Christianos motis tumultibus, multi pro Christo occubuere Martyres. Quos inter Smyrnæ Pontifex Polycarpus Ioannis Apostoli discipulus, a quo creatus erat Episcopus, captus ab Herode Irenarcho Nicetæ filio, Tatio Quadrato Procos. cum ingentia religionis caussa passus esset, VII. Kal Apriles (addit Raderus explicationis caußa, in præfesto Paschæ) magno sabbato, hora VIII. spectante Iudæorum congregatorum & Gentilium contentionem Centurione, in medium adductus, viuus igne concrematus est. rectius, vt optime monuit Halloix, dixisset: viuus igni traditus est; neque enim igne extinctus est.

[7] Vetera S. Polycarpi Acta Latina, de quibus infra, itadiem exprimunt: [Acta Latina?] Mense Aprilio, VII. Kal. Maias, maiore sabbato, hora octaua, captus est ab Herode Pontifice, Philippo Traiano, Proconsule Statu Quadrati. At Græca Acta: [Græca?] Μαρτυρεῖ δὲ ἅγιος Πολύκαρπος μηνὸς ξανθικοῦ δευτέρᾳ ἱσταμένου πρὸ ἑπτὰ καλενδῶν Μαΐων σαββάτῳ μεγάλῳ ὥρᾳ ὀγδόῃ. συνελήφθη δὲ ὑπὸ Ἡρὼδου δ᾽ἐπὶ ἀρχιερέως Φιλίππου Τραλλιανοῦ ἀντυπατέυοντοσ. Martyrio coronatur S. Polycarpus mensis Xanthici, siue Aprilis, ineuntis secunda die, ante septimum Kalendas Maias, sabbato magno, hora octaua. Comprehensus est autem ab Herode, sub summo Sacerdote Philippo Tralliano Proconsule.

[8] Recte animaduertit Halloix, nullo modo inter se congruere 2. Aprilis & VII. Kal. Maias. Sed vitiatum vtrumque MS. nemo non videt. Verum vtraque Acta cum Chronico Alexandrino collata, [Vtraque correcta.] lucem mutuo affundent. atque ita Latina legenda erunt: Mense Aprilio, vel VII. Kal. Apriles, maiore sabbato, hora octaua, captus est ab Herode, Pontifice Philippo Tralliano, siue Traiano, aut, vt habebat codex S. Maximini, Troiano, Proconsule Tatio Quadrato. Græca quoque hiulca videntur, & restituenda, μηνὸς ξανθικοῦ δευτέρᾳ ἱσταμένου, πρὸ ἑπτὰ καλενδῶν Ἀπριλίων σαββάτῳ μεγάλῳ. mensis Xanthici ineuntis secunda, vel ante septimum Kal. Apriles, sabbato magno. & post ἀντυπατέυοντοσ restituendum nomen Τατίου Κοδράτου, nam eum tunc Asiæ fuisse Proconsulem habet Chronicon Alexandrinum, & septimo Kal. Apriles contigisse Polycarpi martyrium.

[9] At qui nunc illa congruent, 2. Aprilis, & VII. Kal. Apriles, siue 26. Martij? aut quo tandem anno ita incertum Pascha fuit? Anno Christi 169. M. Aurelij 9. III. Nonas Aprilis Pascha fuit, Luna XX. Smyrnæi, qui cum Iudæis ea tempestate Pascha celebrabant, [Passus videtur 26. Martij,] facile potuerunt, vt erant Iudæorum tunc non accuratißimæ astronomicæ tabulæ & canones, Luna XIII. id celebrasse, nempe VI. Kal. Apriles, siue 27. Martij. cum pridie, id est, VII. Kal. Apriles, in Parasceue Paschæ occisus esset sanctißimus Pontifex. Quod cum posteriores, qui Acta martyrij ex Smyrnensis Ecclesiæ epistola describebant, viderēt cum recepto canone non quadrare, restituerunt secundam Aprilis: indicantes tamen ante scriptum fuisse VII. Kal. Aprilis: donec librarij reperti sunt scioli, qui cum post secundam Aprilis nossent nullas occurrere Kalendas nisi Maias, reposuere Kalendas Maias. Imo fortaßis vere pridie Paschæ, etiam Latinorum eo anno, id est, secundo Aprilis, passus est, sabbato post Pascha Smyrnense ac Iudaicum, siue hoc Dominica, vt coniectauimus, siue feria secunda aut tertia celebratum fuit. [aut 2. Aprilis.] Nam de sabbato quod intra octauas Paschæ occurrebat, dictum est Ioannis 19. v. 31. Erat enim magnus dies ille sabbati. Sed quo dein illud VII. Kal. Aprilis? Nempe posterior aliquis librarius, indicaturus Smyrnæos Pascha ante Latinos celebrasse, characterem apposuit præcedentis hebdomados, VII. Kal. Aprilis. Si cui minus hæ nostræ coniecturæ probentur, nec nos eas mordicus tueri volumus: arripuimus eas, donec melius quid occurrerit.

Quot annorum fuerit Polycarpus cum martyrium subiit, infra dicemus, cum de profectione in Vrbem, haud diu ante mortem suscepta, agemus.

§. II. S. Polycarpi Acta. scripta.

[10] Historiam martyrij S. Polycarpi descripsit Ecclesia Smyrnensis, [Martyrium S. Polycarpi a quo scriptum.] mißa encyclica ad omnes Ecclesias, aut certe Asiaticas, epistola, e qua multa recitat Eusebius lib. 4. hist. cap. 14. Extatq; ea epistola in vetustis quoque Latinis codicibus. Descripserat eam Rosvveydus e codice S. Maximini Treuiris: nos eam cum MS. Ecclesiæ S. Audomari contulimus; aliamq; huic Audomarensi codici consentientem accepimus a Petro Francisco Chiffletio nostro e MSS. Burgundicis. Ast eamdem epistolam Græcam & pleniorem e MS. Bibliothecæ Regis Christianißimi nactus erat idem Rosvveydus, simulq; vitæ eiusdem Polycarpi historiam, hactenus Latinis penitus ignotam. [Vita vnde hic edita:] Primus ex hoc MS. nostro alioq;, Latinis litteris integram tradidit Petrus Halloix noster tomo 1. de vitis illustrium Orientalis Ecclesiæ scriptorum, ex aliorum quoque auctorum de Polycarpo testimoniis amplificatam, atque eruditis Notationibus illustratam. Nobis pro more institutoq; nostro satius visum est, ipsam antiquam vitam dare, Latine redditam, preßius fortasse quam elegantius, quia ad fidem id nobis magis videtur accommodatum.

[11] Auctorem huius vitæ paßim idem Halloix Pionium appellat. In Græco codice priore loco cædis Polycarpi narratio, [scripta a Pionis,] tum vita reliqua erat descripta. At de priore illa epistolica narratione, illud habetur in MS. Audomarensi: Exemplaria hæc ex Irenæi, discipuli Polycarpi, doctrina scripsit Caius, qui conuersatus est vna cum Irenæo. Ego autem Socrates ex his Caij exemplaribus scripsi. Ego Pionius memorata exemplaria inuestigaui & scripsi, ex reuelatione quæ mihi facta est de B. Polycarpo, sicut enuntiaui in conuentu reliquis, ex tempore quo laboraui cum electis, & vt me colligat Dominus Iesus Christus in regno cælorum cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amen. Illa de Pionio: Ego Pionius memorata exemplaria inuestigaui & scripsi, aberant a MS. S. Maximini, quo vsus est Rosvveydus, atque ita sequentia omnia Socrati tribuebantur. Deerant omnia hæc Chiffletiano MS.

[12] In Græco MS. ita isthæc efferuntur: Ista scripsit Caius ex iis quæ tradidit, aut scripsit, aut habuit, Irenæus: (ἐν τῶν εἰρυναίου) discipulus S. Polycarpi, qui Caius cum Irenæo conuersatus est. Ego vero Socrates Corinthi, [ex veteribus MSS. & diuinä reuelatione:] e Caij exemplaribus descripsi. Gratia cum omnibus nobis. Ego vero rursus Pionius ex iam memorato exscripsi, ea scrutatus iuxta reuelationem B. Polycarpi mihi apparentis, vt ostendam ea colligens quæ iam fere tempore erant oblitterata; vt & me colligat Dominus noster Iesus Christus cum Electis suis in cæleste suum regnum; cui gloria cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum. Amen. Quibus ex verbis intelligi potest, Pionium Socratis vsum exemplari, ex eo martyrij historiam transscripsisse; ceteras Polycarpi res gestas partim ipso cælitus reuelāte didicisse, partim fortaßis ex vetustis aliis monumentis eruisse. Eumdem certe vitæ esse auctorem videtur ex primis Vitæ verbis colligi: Ἐπανελθὼν ἀνωτέρω. altius rediens, priora repetens. Vude consequens est ab codem hæc scribi, a quo quæ præcesserant, Pionio nimirum.

[13] Quando hic vixerit Pionius, non constat. Nullum saltem argumentum est, quo probemus æqualem fuisse: [quando is vixerit.] imo haud paullo iunior videtur, cum e Socratis commentariis certamen descripserit Polycarpi, qui e Caij scriptis id acceperat, hic ex Irenæi. Dein numero 12. queritur scripta Polycarpi deperdita, turbine motæ tunc quartæ persecutionis. Multa vero, inquit, ab eo scripta fuere, homiliæ & epistolæ, quæ in persecutione illius excitata temporibus, in qua & ipse martyrium subiit, ab impiis dispersa fuere. Cuiusmodi vero illa extiterint, ex iis quæ reperta sunt, licet agnoscere, inter quæ est epistola ad Philippenses plane insignis, quam idoneo loco reponemus. Imo ex iis quæ in Prologo suo cōtra Quartadecimanos, siue quartadecima Luna celebrātes Pascha, disserit, coniicere est, post Nicænum concilium vixisse, quando omnis illa sopita tandem controuersia est.

[14] De S. Polycarpo eiusq; scriptis ista tradit S. Hieronymus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 17. Polycarpus Ioannis Apostoli discipulus, [S. Polycarpi elogium ex S. Hieronymo.] ab eo Smyrnæ Episcopus ordinatus, totius Asiæ princeps fuit. Quippe qui nonnullos Apostolorum & eorum qui viderant Dominum, magistros habuerit & viderit. Hic propter quasdam super die Paschæ queȩstiones, sub Imperatore Antonino Pio, Ecclesiā regente Aniceto, Romam venit: vbi plurimos credentium, Marcionis & Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Cumque ei fortuito obuiam fuisset Marcion, & diceret, Cognoscis nos? respondit: Cognosco primogenitum Satanæ. Postea vero regnante M. Antonino, & L. Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnæ, sedente Proconsule, [Epistola eius,] & vniuerso populo in amphitheatro aduersus eum personante, igni traditus est. Scripsit ad Philippenses valde vtilem epistolam, quæ vsque hodie in Asiæ conuentu legitur.

[15] Hanc epistolam Græce & Latine edidit Halloix cap. 17. vitæ S. Polycarpi; etsi Græce integra non est. Eius epistolæ Eusebius lib. 4. hist. cap. 13. Photius nu. 126. Irenæus lib. 3. aduersus hæreses cap. 3. aliiq; auctores meminere. Alia cap. 16. Polycarpi scripta idem enumerat Halloix, nimirum epistolam vnam ad Dionysium Areopagitam, [alia scripta,] vnam ad Athenienses, varias ad diuersas Asiæ Ecclesias, nonnullas ad quosdam fratrum speciatim, Quasdam explicationes in sacram Scripturam. De data ad S. Dionysium epistola testatur Suidas ita scribens: Polycarpus Ioannis Euangelistæ & Theologi auditor, Bucoli autem primi Ecclesiæ Smyrnæorum Episcopi successor, qui & post ipsum secundus tenuit episcopatum, & pro Christo sub M. Antonino perfunctus est martyrio, epistolam scripsit ad Philippenses prorsus admirandam; & ad magnum illum Dionysium Areopagitam, & ad alias Ecclesias. De epistola ad Athenienses S. Maximus in prologo ad libros S. Dionysij: Meminit autem Areopagitæ Dionysius antiquus Corinthiorum Episcopus, & Polycarpus in sua ad Athenienses epistola. De aliis eius epistolis extat S. Irenæi testimonium: Idem & ex epistolis, inquit, quas cum ad vicinas Ecclesias, quo eas confirmaret, tum ad quosdam fratres, quo admoneret & cohortaretur, misit, ista sic se habere manifesto cognosci poterit. De explicationibus Scripturarum S. Hieronymus epist. 28. ad Lucinium Bæticum: Porro Iosephi libros, inquit, & SS. Papiæ & Polycarpi volumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata. Quia nec otij mei nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate.

[16] Hæc aliaq; de scriptis S. Polycarpi fusius explicat Halloix, ac tandem cap. 18. aliqua recitat scriptorum fragmenta, [eorum fragmenta.] S. Victoris Episcopi Capuani beneficio adhuc conseruata, & nuper a Francisco Feu-ardentio in publicum data.

§. III. S. Polycarpi in Urbem profectio: zelus aduersus hæreticos.

[17] [S. Polycarpus admodum senex,] Grandis natu, nec multo minor centenario fuit, cum martyrium pertulit Polycarpus: qui Ioannis Apostoli, primis Traiani temporibus, sub annum Christi 102. vita functi, auditor fuerit, (vna cum S. Ignatio, qui eiusdem Traiani anno XI. damnatus ad feras est;) imo, vt S. Hieronymus atque alij e veteribus tradiderunt, ab eo ordinatus Episcopus, aut eius certe suffragio approbatus. Fuit autem cum Episcopus fieret plusquam triginta natus annos, quem Pionius scribit heræ primum facultates sapientißime administrasse, iam maturo per ætatem iudicio; post relictam sibi ab ea familiam summa integritate rexisse; dein Diaconum factum, tum Sacerdotem; & in vtroque gradu cum laude, haud exiguo tempore versatum; iamq; canitie venerabilem in episcopatum succeßisse S. Bucolo. Quid si antequam in Patmon relegaretur S. Ioannes, iam Episcopus erat? Id quidem sentiunt complures, qui quæ de Angelo Smyrnæ prædicat Apocalypseos 2. idem Ioannes, in Polycarpum putant esse pronuntiata: sicq; illorum iudicio circiter annum Christi 94. ordinatus fuerit. Demus tunc annorum fuisse 30. adiice 74. annos episcopatus: & quatuor annis centenario maiorem effeceris.

[18] Eo tamen præditus erat mentis robore, vt contempta imbecillitate fatiscentis ætatis, in Vrbem haud diu ante mortem, [Romam venit, ob quæstionē de die Paschæ,] sub Antonino Pio, qui anno Christi 161. deceßit, ad Anicetum Pontificem venerit, propter quasdam Ecclesiarum controuersias, præsertim de Pascha Christiano, quod Asiani cum Iudæis Luna XIV. Romani ritu ab Apostolorum Principibus accepto, Dominica post Lunam XIV. Martij celebrabant. Meminit huius Polycarpi in Vrbem aduentus Eusebius in Chronico ad annum XVIII. Antonini: Romanæ Ecclesiæ, inquit, X. episcopatum tenuit Anicetus annis XI. sub quo Polycarpus Romam veniens multos ab hæretico errore correxit.

[19] Quid Romæ egerit Polycarpus indicat S. Irenæus apud Eusebium lib. 5. cap. 24. Nam cum obstinate adhærerent Asiatici inolitæ consuetudini agendi die eodem, quo suum Iudæi, Pascha; contra vero pugnaret S. Victor Papa, [quæ acrius post agitata:] vt ad reliquæ mores Ecclesiæ sese conformarent, & quod ad promouendam Iudæorum in iis partibus degentium conuersionem S. Ioannes aliiq; Apostoli prudenter initio permiserant, id nunc tandem, non in perpetuum eadem vrgente ratione, abdicarent; cum præsertim ieiunium sabbati aliaq; repudiarent, ne cum Iudæis consentire vllo modo viderentur; eo res adducta erat vt in eos laturum se excōmunicationis sententiam Victor minaretur, vt ad eiusdem Victoris vitam XXVIII. Iulij dicemus. Tunc igitur S. Irenæus Lugdunensis in Gallia Episcopus, ne dirum in Ecclesia conslaretur schisma, Victorem per litter as rogauit, zelo vt suo tantisper moderaretur. Recitat earum litterarum partem Eusebius loco citato, quas & fratrum qui in Gallia erant nomine scriptas testatur. Ita igitur, quod ad Polycarpum attinet, scribit inter alia Irenæus:

[20] Presbyteri ante Soterem, qui Ecclesiæ, quam tu iam, regis, præerant, Anicetum dicimus, Pium, Hyginum, Telesphorum, Xystum, neque ipso eodem die quo Asiani Pascha obseruabant, neque aliis post se vt ita obseruarent permittebant; nihilominus pacem concordiamque retinebant cum iis qui ad ipsos ab illis Ecclesiis vbi ita obseruabatur veniebant. Et quid magis repugnare inuicem poterat, quam vt ij obseruarent, ipsi non? Neque tamen propter varium illum ritum vlli vnquam reiecti sunt. Sed & Presbyteri illi antecessores tui, eam Paschæ celebrandi rationem non obseruantes, iis qui in suis Ecclesiis eam seruabant, mittebant Eucharistiam. Atque cum B. Polycarpus, Aniceto Ecclesiam gubernante, Romam venisset; cumque ambo de aliis rebus inuicem paullum essent collocuti, illico summa inter eos conciliata consensio animorum est: [etsi suum retinens morem, benigne a S. Aniceto Papa exceptus:] at propter hanc cæremoniam, quæ caput erat totius controuersiæ, nequaquam caritatis vincula ruperunt. Neque enim Anicetus persuadere potuit Polycarpo, vt non ea obseruaret, quæ a Ioanne Christi Domini nostri discipulo, aliisque Apostolis, quibus conuixerat, obseruata sciret: neque Polycarpus Aniceto suasit vt eumdem capesseret ritum, cum diceret eum consuetudinem Presbyterorum, qui ante ipsum fuissent, debere retinere. Quæ cum ita se haberent, inuicem tamen communicabant, fecitque Anicetus Polycarpo potestatem conficiendæ Eucharistiæ, ob reuerentiam videlicet; & cum pace ab inuicem discesserunt, & iis nempe qui ritum illum obseruabant, & qui secus agebant, vniuersæ Ecclesiæ pace fruentibus. Hactenus Irenæus.

[21] De rebus Romæ a Polycarpo gestis agit iterum ex eodem Irenæ Eusebius lib. 4. cap. 13. Dum Anicetus, inquit, Romanæ Ecclesiæ præerat, Polycarpum, qui adhuc erat in viuis, Romam venisse, & cum Aniceto congressum, de quæstione quæ tum agitabatur quo die celebrandum esset Pascha, egisse, testatur Irenæus. Idemque aliam de Polycarpo narrationem tradit, quam ex tertio eius libro contra hæreses petitam, his quæ de eo relata sunt, necessario putamus adinngendam. Verum eam nos potius ex veteri Irenæi interprete hic dabimus. extat autem lib. 3. cap. 3. Et Polycarpus autem, inquit, non solum ab Apostolis edoctus, & conuersatus cum multis ex eis qui Dominum nostrum viderunt; sed etiam ab Apostolis in Asia, in ea quæ est Smyrnis Ecclesia constitutus Episcopus, quem & nos vidimus in prima nostra ætate: multum enim perseuerauerat, & valde senex gloriosissime & nobilissime martyrium faciens exiuit de hacvita. Hic docuit semper quæ ab Apostolis didicerat, quæ & Ecclesiæ tradidit, & sola sunt vera. Et testimonium his perhibent quæ sunt in Asia Ecclesiæ omnes, & qui vsque adhuc successerunt Polycarpo: qui vir multo maioris auctoritatis testis & fidelior veritatis est testis, [multo ibi ab hæresi conuertit:] quam Valētinus & Marcion, & reliqui qui sunt peruersæ sententiæ. Is enim est, qui sub Aniceto cum aduenisset in Vrbem, multos ex his, quos prædiximus hæreticos, conuertit in Ecclesiam Dei, vnam & solam hanc veritatem annuntians ab Apostolis percepisse se, quam & Ecclesiæ tradidit. Et sunt qui audierunt eum dicentem, [exemplo S. Ioannis,] quoniam Ioannes Domini discipulus in Epheso iens lauari cum vidisset intus Cerinthum, exilierit de balneo non lotus, dicens quod timeat ne balneum concidat, cum intus esset Cerinthus inimicus veritatis. Et ipse autem Polycarpus Marcioni aliquando occurrenti sibi & dicenti, [auersatur congressum hæresiarchæ.] Cognosce nos, respondit: Cognosco te primogenitum Satanæ. Tantum Apostoli & horum discipuli habuerunt timorem, ne verbotenus communicarent alicui eorum qui adulterauerant veritatem. Hæc Irenæus. Verum illa, Quam (veritatem) & Ecclesiæ tradidit, aliter apud Eusebium efferuntur, ipsis verbis Irenæi Græce scriptis: τὴν ὑπὸ τῆς ἐκκλησίας παραδεδομένην, quæ est ab Ecclesia tradita.

[22] Idem Irenæus in epistola ad Florinum, cuius extat fragmentum apud Eusebium lib. 5. cap. 19. quod ad Polycarpum eiusq; aduersus hæreticos zelum spectat, ista scribit: Ista dogmata Presbyteri qui ante nos fuerunt, quique erant ipsorum Apostolorum discipuli, [Teste S. Irenæo, eius olim discipulo,] minime tibi tradiderunt. Vidi enim te, cum adhuc puer essem, in inferiore Asia apud Polycarpum in Ecclesia splendide versantem, & conantem ei te probare. Magis enim eorum recordor, quam quæ nuper contigere: (nam quas a pueris haurimus præceptiones, crescunt cum ætate, ipsique animæ quodammodo alligantur,) vt & locum possim dicere in quo considens disserebat B. Polycarpus, eiusque aduentum, & ingressum, ac vitæ modum, formam corporis, & sermones quos ad multitudinem habebat, & quem se habuisse cum Ioanne & reliquis qui Dominum viderant, vsum familiaritatemque referebat, quo pacto eorum sermones memorabat, & quæ de Domino ab illis audierat, deque eius miraculis & doctrina, vt quæ ab illis qui ipsi verbum vitæ oculis conspexerant, accepta referebat, sacris Scripturis consentientia. Hæc eo tempore per Dei misericordiam, quam erga me ostendit, diligenter audiebam, non chartæ ea, sed cordi inscribens; atque assidue per Dei gratiam ingenue ea rumino; possumque coram Deo testari, [solitus exclamare auditis hæreticorum erroribus, & fugere.] si tale quid audiisset beatus ille & Apostolicus Presbyter, exclamaturum fuisse, auresque obturaturum, & pro suo more dicturum: O bone Deus, in quæ tempora me reseruasti, vt ista patiar? Profugisset sane quidem ex eo loco, in quo sedens aut stans tales audiisset sermones. Atque ex epistolis eius, quas vel ad vicinas Ecclesias misit, vt eas confirmaret, vel ad quosdam fratres, vt eos vel admoneret vel hortaretur, hæc manifesto cognosci poterunt.

[23] Quod infra Saussaius tradit, Polycarpum tunc Maßiliam appulsum, inde S. Pothinum ad Lugdunenses misisse, id neque firmare, nusquam nobis alibi lectum, neque refellere, animus est.

§. IV. S. Polycarpi discipuli, Galliarum Apostoli.

[24] Nec solam Asiam, vrbemq; Romam, virtute sua & eruditione illustrauit Polycarpus: sed Galliarum quoque populos ad salutem adducere per discipulos suos, quod per sese non poterat, laborauit. Vt merito eum Andreas Saussaius Martyrologio Gallicano inscripserit; qui Galliæ patronus etiam inter mortales cum esset, extiterit. hæc ergo de eo prædicat: Natalis S. Polycarpi Apostolorum *virorum Principis; qui ex Asia Romam cum peteret, Massiliam appulsus, inde B. Pothinum primum Lugdunensem Episcopum & Martyrem, eo semina gratiæ sparsurum; [Missi a S. Polycarpo in Galliam discipuli, viri Apostolici complures:] deinde redux & Irenæum eius in episcopatu successorem, itidemque iuratum Christi testem, Galliam in Celticam legauit: Benignum ad Lingonenses, Andochium & Thyrsum ad Æduos, Andeolum ad Viuarienses, salutis nuntios destinauit. Dionysio vt apostolatum Galliarum susciperet persuasit, cui suppetias sæpe sæpius transmisit: eoque euecto ad supernos triumphos, curam gessit teneræ adhuc huius Ecclesiæ præcipuam. Cui ex Oriente paterno affectu intentus, de subsidiis & præsidiis opportunis prospexit, illamque Apostolica plane vigilantia eduxit, per summissos successiue auxiliarios, ex ephebis: quibus beneficiis inter Galliæ Apostolos vt primarius haberetur, iure promeritus est. Quapropter & ab ipsis susceptæ religionis primordiis nomen eius apud Gallos in veneratione fuit, natalisque eius hodiernus consueuit magno honore iam pridem celebrari, sicut graui testificatione prodidit B. Gregorius Turonensis. Seruantur porro Lutetiæ Parisiorum in basilica S. Ioannis in Grauia aliquot veneranda pignora eiusdem sancti Martyris in pretiosa lipsanotheca, quæ super summum altare cernitur collocata: in qua os ex brachio apparet vstulatum, vt certum sit indicium, ex eius esse reliquiis, quas Christiani illius agonis inspectores, de rogo post eius funera rapientes extulerunt. Idem Saussaius in Supplemento Martyrologij: In agro Narbonensi, monasterio S. Polycarpi, veneratio eiusdem Martyris, Galliarum curatoris ab elucescente Euangelio primarij.

[25] Merito quidem sancti illi viri nobilißimam Gallorum gentem vt Euangelij luce collustrarent laborarunt, seruaturam fidei decus inuiolatum etiam post funestas illius in Græcia atque Asia ruinas. Et qui Acta sanctorum Martyrum Lugdunensium, de quibus 2. Iunij agemus, apud Eusebium lib. 5. cap. 1. euoluerit, reperiet inter eos Attalum Pergamenum, & Alexandrum Phrygem, atque alios fortaßis Græcæ Asiaticæue originis. Sed, vt alia omittamus, quæ nondum discussimus, de S. Dionysij apostolatu, de quo IX. Octobris, de aliis submissis post eius mortem viris Apostolicis, quod præcipue a Romano Pontifice curatum nouimus, cui tamen fortassis ex Asia operæ aduenere, [dubium an S. Pothinus:] quas in vineam Domini mitteret; at S. Pothinum tunc esse Lugdunum missum, cum Romam venit S. Polycarpus ad Anicetum Papam extremis Antonini Pij temporibus, haud facile fortasse quis credet. Nam Eusebij lib. 5. cap. 1. & S. Hieronymi lib. de Script. cap. 35. testimonio constat, S. Pothinum fuisse, cum obiit M. Aurelij Imperatoris, ac S. Eleutheri Papæ temporibus, nonagenario maiorem: vt oportuerit eum si S. Polycarpum Romam comitabatur, tum septuaginta minimum annos natum fuisse, minusq; ad eiusmodi Apostolicam expeditionem idoneum: nisi si solum Antistite & Doctore egebant Lugdunenses iam antea conuersi, eumq; poposcerunt a Polycarpo, aut Aniceto Papa.

[26] Ast Irenæum S. Polycarpi fuisse discipulum constat tum Eusebij auctoritate lib. 5. cap. 6. tum ipsius Irenæi verbis superius ex epistola ad Florinum citatis. Idem scribit S. Hieronymus de scriptorib. cap. 35. Constat, inquit, [ac S. Irenæus Episcopus.] Polycarpi Sacerdotis & Martyris fuisse discipulum. At de S. Irenæo plenius agemus XXVIII. Iunij.

[27] Alios Polycarpi discipulos, Apostolos Galliarum, recenset Halloix cap. 11. vitæ S. Polycarpi, Benignum Episcopum, Andochium Presbyterum, Thyrsum Diaconum, Andeolum Subdiaconum, & Felicem. Et de Benigno quidem Vsuardus, cui Romanum Martyrologium congruit, ista habet 1. Nouembris: Apud castrum Diuionem S. Benigni Presbyteri, qui missus a B. Polycarpo ad prædicandum Galliam, postquam est a Terentio Comite grauissimis tormentis multipliciter afflictus, [S. Benignus Prebyter,] tandem collum eius vecte ferreo tundi & corpus lancea forari iubetur. Atque in Actis S. Benigni, ipse sanctus Martyr Iudici quærenti ex qua regione esset, aut quod illi nomen, ita respondet: Ab Oriente venimus ego & fratres mei, quos tu occidisti, a S. Polycarpo missi, vt verbum Dei & nomen Christi, quod est incorruptum, gentibus annuntiaremus, vt lux quæ illuminat omnem hominem, id est, Christus e cælo missus, omnibus patescat. Quæ porro Vsuardus, eadem Ado ceteriq; de Benigno tradidere.

[28] De Andochio, Thyrso, & Felice, idem Vsuardus XXIV. Septembris: [SS. Andochius & Thyrsus,] Augustiduno, natalis S. Andochij Presbyteri, Thyrsi Diaconi, & Felicis, qui a B. Polycarpo Episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam, sub Aureliano Principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis cæsi, in vltimo tota die inuersis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus colla feriuntur. Suo tempore disquiremus, quis ille Aurelianus fuerit: non potuit certe Imperator Aurelianus esse, qui toto seculo & quod excurrit Polycarpo iunior fuit. At S. Felicem Acta non socium, sed hospitem Sanctorum fuisse tradunt. Saussaius negotiatorem Orientalem facit, virum egregie pium: an fortassis aliquando in Asia S. Polycarpi institutione ad virtutem eruditus?

[29] [S. Andeolus.] De S. Andeolo Kalendis Maij idem Vsuardus: In Galliis territorio Viuariensi, B. Andeoli Subdiaconi, quem misit ab Oriente S. Polycarpus, vna cum aliis ad prædicandum verbum Dei in Galliam: cuius prædicatione Imperator Seuerus comperta, spinosis fustibus crudelissime flagellatum in carcerem trudi præcepit: & sic demum ab ense ligneo in crucis modum caput eius scindi. Eadem in Martyrologio Romano aliisq;, narrantur.

[30] De his aliisq; in diuersas prouincias missis a Polycarpo discipulis, ista superius XVII. Ianuarij VVarnaharius in Actis Sanctorum Tergeminorum cap. 1. scribit: S. Polycarpus doctrina beatissimi Ioannis Apostoli & Euangelistæ perfecte instructus, Spiritu sancto repletus, fidei ducatu cupiens Christi militiam ampliare, per diuersas mundi partes suos dirigebat discipulos, verbū Domini nostri Iesu Christi gentibus fiducialiter prædicare . . . . . . . . sanctos Dei Sacerdotes, id est, Andochium & Benignum Presbyteros, & Thyrsum Diaconum illuc (ad Galliarum prouincias) prædicationis caussa destinauit, viros scilicet virtutibus præstantissimos, [Præcepta ab eo illis data.] in Dei amore diffusos, . . . . . . . . Qui viritres obedientes sanctis monitis, nauiculam ascendentes, Sanctis Sanctus valedicens Polycarpus ita tradidit in mandatis: Ite viri fortes in fortitudine Christi fortiter dimicantes, per sanctam Christi confessionem plures commilitones acquirite, cum quibus de victoria triumphantes, nomen & dignitatis gloriam possitis adipisci sempiternam. Fructus laboris vestri multiplici opulentia cumulentur: iustorum Paradisi sedes per vos plurimum de sanctarum animarum adquisitione lætentur. His & aliis multis eos S. Polycarpus prosequebatur orationibus.

[31] Quod hi vero in vita S. Patientis 8. Ianuarij nu. 4. ab ipso S. Ioanne mißi in Gallias dicuntur, [Non ij a S. Ioanne missi.] ita est accipiendum, quod a Polycarpo, quem Smyrnæ Episcopum constituerat, totiq; Asiæ, vt S. Hieronymus loquitur, principem præfecerat Ioannes, ad munus Apostolicum delecti, missiq; in Occidentem sint. Alioquin S. Irenæum, qui ibi quoque memoratur, satis perspicuum est ex eius scriptis supra citatis, a Ioanne missum non esse, neque natum fuisse cum e viuis raptus est Ioannes. Quod vero totius Asiæ princeps fuisse S. Polycarpus dicitur, an senij reuerentia, an sanctitatis opinione, an prærogatiua eruditionis, quam etiam S. Dionysius, etsi eo longe senior suspexit, an ordinaria aliqua illi Sedi a principio tradita auctoritate, an ex traordinaria ac veluti delegata potestate, non disputamus.

[32] Quod Eusebius lib. 2. cap. 17. commemorat, ex S. Clementis Alexandrini libro qui Quis diues saluandus inscribitur, de adolescente, quem Ioannes e Patmo Ephesum reuersus, vicinæ cuiuspiam vrbis Episcopo commendauit: [An Polycarpi discipulus fuerit iuuenis, quidam latro:] qui probe fidei mysteriis institutus ac baptizatus, mox etiam confirmationis sacramento communitus, tamen improborum lenociniis ad scelerum tandemq; latrociniorum societatem pertractus fuit, sed post ab Apostolo reuocatus ad frugem; id Halloix noster Polycarpo tribuit, vt is ille Episcopus fuerit, dexterior in instituendo quam vigilantior in custodiendo fouendoq;: duplici probat argumento, primum quod non alia vrbs episcopalis fuerit Epheso vicinior quam Smyrna; secundo quod Chronici Alexandrini auctor scripserit Smyrnensi Episcopo fuisse illum adolescentem a Ioanne commendatum, qui non alius tunc fuerit quam Polycarpus. Id ad S. Ioannis vitam 27. Decembris opportunius examinabitur. Satis est id hic dixisse, an is Polycarpus fuerit, non manifesto liquere.

[33] Ast in Viola Sanctorum olim Hagenoæ excusa prorsus infame & non tolerandum inest mendum; ita enim habet: S. Polycarpi Episcopi natale apud Smyrnam, qui fuit discipulus B. Ioannis Apostoli & Euangelistæ, [non fuit saltem is Polycarpus ipse, vt quidam vitiosissime scribit.] qui fecit eum Patriarcham totius Asiæ, & commisit eum septem Ecclesiis in Asia. Hic creditur fuisse ille iuuenis quem S. Ioannes sub deposito cuidam Episcopo commendauit: quem postmodum principem latronum factum in propria persona reperit, & ipsum ad veram pœnitentiam reduxit: qui tantum profecit vt ei totam Asiam commiserit. Si vidisset, qui illam Violam collegit, quam hic damus vitam S. Polycarpi, didicisset sanctißimam eum a prima ætate vitam duxisse, non modo a latrocinij scelere abfuisse quam longißime. Nec scribit S. Clemens iuuenem illum postea factum Episcopum, sed solum de S. Ioanne ait: οὐ πρότερον ἀπῆλθεν, ὥς Φασι, πρὶν ἀυτὸν κατέστησε τῇ Ἐκκλησίᾳ. Non prius discessit, vt fertur, quam eum Ecclesiæ restitueret. Christophorsonus vertit: quam illum Ecclesiæ ministerio præfecisset.

[Annotatum]


Side Note* an forte nostrorū?

§ V. S. Polycarpi reliquiæ.

[34] Agit Halloix noster cap. 13. de S. Polycarpi reliquiis, quas Smyrnæi Christiani diligenter collegerunt. [S. Polycarpi reliquiæ aliquæ Parisiis,] Sed vbi nunc eæ sint, inquit, me latet. Iacobus Breullius lib. 3. Antiquitatum Parisinarum scribit in parochiali ecclesia S. Ioannis in Grauia Parisiis supra maius altare spectari argenteam capsam inauratam, in qua feruntur ossa quædam SS. Polycarpi & Ignatij Episcoporum & Martyrum asseruari. Idem testatur Saussaius præcedenti §. nu. 24. citatus. qui S. Polycarpi os vstulatum ait apparere, certumq; id putat indicium, ex eius esse reliquiis.

[35] Franciscus Maurolycus inter reliquias quæ olim apud Rhodum, nunc in Melite insula asseruantur, [aliqua in Mente,] recenset caput S. Polycarpi Episcopi. Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, regione 5. eccles. 2. scribit excitata ab impio Leone Isaurico contra sacras imagines Sanctorumq; reliquias persecutione, inter profugos ex Oriente monachos, sanctimoniales duas fuisse, quæ cum alia Sanctorum pignora, tum S. Polycarpi quædam Romam attulerint; [aliquæ Romæ.] eaq; asseruari in ecclesia S. Mariæ in Campo Martio, & quædam in nonnullis aliis ecclesiis Romanis.

VITA AVCTORE PIONIO,
e veteri Græco MS. primum edita.

Polycarpus, Episcopus Martyr Smyrnae in Asia (S.)
XII Phildelphienses, Martyres Smyrnae in Asia (SS.)

Avctore Pionio, ex ms. Græco.

CAPVT I.
S. Polycarpi adolescentia sub Callistus clientela.

[1] Svperiora repetam dicendo, atque ab eo tempore sumam exordium, [Prologus auctoris.] quo Smyrnam Paulus venit, quemadmodum in vetustis codicibus reperi; dein ordine prosequens sermonem, ad rerum a B. Polycarpo præclare gestarum narrationem descendam.

[2] Diebus azymorum e Galatia veniens ingressus est Asiam Paulus, aliquam Smyrnæ, post plurimos labores, apud fideles arbitratus sibi requiem in Christo fore; atque inde Hierosolymam profecturus. Diuertit igitur Smyrnæ ad a Stratæam, [Smyrna degit Apostolus Paulus;] qui eius in Pamphylia fuerat auditor, eratque b Eunices filius, filiæ Loidos: hæ sunt illæ quarum scribens ad Timotheum ita meminit: Fidei, quæ est in te non ficta, quæ & habitauit primum in auia tua Loide, & matre tua Eunice: vt hinc intelligere liceat, fratrem fuisse Timothei Stratæam. [2. Timot. 1. 5.] Huius igitur vtens hospitio Paulus, ad se fideles conuocauit, deque Pascha & Pentecoste disseruit, admonens eos de noui Testamenti sacrificio in pane & vino, idque omnino peragi diebus azymorum solenniter oportere, & retineri nouum Passionis & Resurrectionis mysterium. Quibus verbis visus est docere voluisse Apostolus, neque extra Azymorum tempus celebrandum esse Pascha, vt quidam hæretici faciunt, præsertim c Phryges, neque vero necessarium esse vt decimaquarta Luna peragatur, cum omnino decimam quartam ne nominarit quidem, sed solum Pascha azymorum, confirmans euangelium Pentecostes.

[3] Postquam inde discessit Apostolus, suscepit docendi munus Stratæas, & alij quidam cum ipso, quorum nomina prout reperire potuero, [Episcopus isthic S. Bucolus.] & qui qualesue extiterint, exponam. At quod nunc quidem attinet, ad Polycarpum propero. Cum eo tempore Smyrnæ Episcopus esset d Bucolus, mulier quædam isthic degebat religiosa ac Deum timens, [Callisto ab Angelo monica,] bonisque assidue vacans operibus, Callisto nomine. Ei adstitit in nocturna visione missus a Deo Angelus, dixitque: Callis o, surge & abi ad portam quæ Ephesiaca dicitur: cumque paullulum progressa fueris, obuiam tibi venient viri duo, secum puerulum ducentes, nomine Polycarpum: quære num venalis sit: iisque annuentibus, da quod postulauerint pretium; atque eum tecum assume: ducit autem is genus ex Oriente. His auditis Callisto, cui cor metu gaudioque subsiliebat, experrecta resedit & continuo surrexit, [S. Polycarpum e seruitute redimit;] neque segniter quod sibi imperatum fuerat peregit; at festinato ad dictam portam cucurrit, reperi que vt Angelus prædixerat: ac susceptum puerum domum duxit, & gaudebat honeste illum educans, & cælesti erudiens disciplina. Stupebat vero illius intuita præclarum ac moderatum ingenium, [administrationem domus ei committu:] atque ad omnem pietatem accommodatum. Erat ergo illi indulgentia quadam materni affectus filius, & dignitate inter domesticos, cum iam ætate adoleuisset, omnium facultatum eius dispensator; nam & claues ei omnium cellarum in manus tradiderat.

[4] Cum deinde contigisset, vt ea aliquamdiu abesset domo, peregre profecta, familiæ totius custodem reliquit Polycarpum. Egredientem vero illum vt domesticis alimenta ministraret, [distribuit hic omnem annonam pauperibus:] sequebantur viduæ, pupilli, & plurimi e vicinis, quotquot inter Christianos mendici erant, petebantque ab eo stipem, hic triticum, vinum ille, alius oleum, & quo quisque egebat. Ille vero qui a prima ætate beneficentiæ hauserat disciplinam, Deique præcepta in cordis animæque tabulis, a Spiritu sancto, Dei digito, inscripta habebat, omni poscenti largiebatur. Quod cum ille faceret, omnes sensim vacuauit apothecas, liberaliter indigentibus tribuendo.

[5] Cum post aliquod tempus domum reuertisset Callisto, accurrens quidam domesticorum, Tu quidem, inquit, Domina, vernas tuos omnes nihili faciens, adolescenti isti, [insimulatur prodigalitatis:] qui ex Oriente venit, tua omnia credidisti. Ille vero post tuum abitum cuncta penitus domo exportauit, nihil vt intus relictum sit. Illa graui hac delatoris voce perculsa (potest enim calumnia etiam tranquillam sedatamque mentem commouere, præsertim si pecuniæ atque opum damna inculcat) animo vehementer commota est, & bile repleta, eam maximam rata calamitatem, si pius ille atque a Deo ipsi donatus, luxuriose cuncta dissipasset: neque enim adhuc sciebat, in quem vsum ea ille vertisset. Quare variæ illi ac multiformes oboriebātur cogitationes. Confestim ergo Polycarpum proprio nomine euocat. Obaudienti, ait: Claues cedo cellarum. Profert eas, ostiaque aperit. Illa intrat omnia inspectura, & videt admirabile prodigium magnificentiæ Domini Iesu Christi. [precibus cellas replet.] Nam ante eam ingressus Polycarpus ingemuit & orauit, dicens: Domine Deus, Pater dilecti pueri tui, qui præsente Propheta tuo Elia vasa Sarephthinæ viduæ repleuisti, exaudi me, vt in nomine Christi omnia plena inueniantur. [3. Reg. 17.] Inuenta sunt plena omnia, adeo vt illa existimans sibi illusisse accusatorem, grauiter ei irata, iusserit per quempiam ex domesticis eum accersiri. At præoccupans Polycarpus, aperuit se, dicens: Ne, quæso, pro me alium iniuria afficias. Mihi potius infer, quas illi paras plagas. Non ille tibi imposuit: sed laude potius dignus pro sua in dominam beneuolentia. Ego vero, at non male, sed in mendicos, tua profudi. Deus & Pater benedicti Iesu Christi & esurientes repleuit, & misit Angelum suum, tuaque tibi restituit, vt & tu haberes, quod iuxta tuam consuetudinem largireris pauperibus. [instituitus heres omnium bonorum a Callisto.] His visis auditisque obstupuit Callisto, ac magis magisque deinceps fidei bonis operibus dedita, Polycarpum quoque filium adoptauit, tandemque in Christo mortua est, Polycarpo omnium facultatum suarum hærede instituto.

[Annotata]

a Hunc quidam tradunt Smyrnæ ante S. Bucolum fuisse Episcopum, vt testatur, nec tamen probat Halloix noster in Notat. ad cap. 7. vitæ S. Polycarpi, littera i.

b De his egimus 24. Ianuar. ad vitam S. Timothei auctore Metaphraste cap. I.

c De Phrygum hæresi, M. Aurelij temporibus exorta, auctore Montano, agit Eusebius lib. 4. hist. cap. 26. & fuse Baronius an. 173. num. I. & seqq.

d Colitur S. Bucolus 6. Febru.

CAPVT II.
Mores & studia iuuentutis. Cælibatus.

[6] Post Callistus decessum, magnos in fide Christi, sanctaque conuersatione progressus fecit Polycarpus: atque ex Orientali radice, pro indefessa sua & exemplari industria, florem protulit, vnde merito quis bonum a fructum prouenturum possit augurari. Sunt enim studiosi cumprimis, & diuinis scriptis dediti, qui Orientem incolunt. In Asiam autem ductus, [Prudenter æternum a perituro discernit,] ac Smyrnam Dei nutu adueniens, discensque incolarum mores, & ab iis sese quam longissime seiungens, intellexit cuiuis seruo Dei mundum hunc omnem diuersorium esse, patriam vero cælestem Hierusalem: hic constitutos nos esse, vt commoremur ad tempus, non vt perpetuo habitemus, sed velut hospites & aduenas esse. Et ista quidem expendens singulari quadam & diuina prudentia, die ac nocte seipsum totum omnino velut sanctificatum holocaustum offerebat Deo, [deditus orationi & eleemosynis,] exercens seipsum in sacrarum Scripturarum mysteriis, assiduisque precationum veluti victimis, atque erga omnes suæ opis egentes, vel industriæ vel largitionis studio, inque victu parsimonia ac frugalitate; cibis enim præsentibus, vilibus minimeque operosis vtebatur: vestitu autem, quem solus vsus posceret, [parcus in cibo & vestitu.] qui propulsando frigori & modesto corporis ornatui esset opportunus.

[7] Vt plurimum non in publico & illustri loco versabatur, neque vnde vllam a spectantibus referre laudem posset. Temporis partem maximam vel domi exigebat, vel in suburbiis, in quibus tumultum popularem effugere didicerat. Necessarius est enim profecto animæ quietus & ab omni malo immunis visus atque auditus: quamquam erat ipse satis quidem ab his tutus, tum eximia animi prudentia, [in moribus grauis:] tum totius conformatione corporis. Erat enim ei incessus etiam adolescenti grauis ac prope senilis, virilis aspectus, liber omni affectu erga ea quæ in hac vita cernuntur. Si qui, vt fit, occurrentium in eius vultum defigerent oculos, rubore suffundebatur, conciliabatque ea illi reuerentiam verecundia. Rubro enim colore corporis veluti per speculum, sapientum perspiciuntur animæ. Solebat vero aduentantes & congredi cupientes, [consortium improborū fugit,] si vani essent ac nugaces, quoad eius fieri poterat, declinare ac defugere, veluti cuipiam serio negotio intentus, non aduerteret ad obuios animum. At si contingeret eum cogi cum iis colloqui, solum ne videretur eos despicere, cum paucis respondisset, silebat. Talis erat erga eos a quibus nullus sperari fructus poterat. Malos vero, veluti canes rabidos, ac feras agrestes, aut venenatos serpentes, vitabat. Meminerat enim Diuini illius pronuntiati: Cum viro innocente innocens eris, & cum electo electus eris, cum peruerso peruerteris. [Psal. 17. 26. & 27.] Si qui vero ei prodesse valerēt, [bonorum amat:] eos plurimum frequentabat, præsertim ex quorum non verbis solum, sed & actionibus percipere vtilitatem posset.

[8] Si quando ex agro in vrbem reuertens incideret in quospiam ligna portantes, [senibus inopibus cōparitur.] præsertim senes, compatiebatur eorum labori, vnaque incedens sciscitabatur, an simul atque in vrbem venissent, vendituri ea essent ligna: cumque dicerent sæpe ante vesperam non posse ea diuendi; persoluto iis pretio, ad viduas prope portam habitantes ligna ferri curabat, his eorum vsum impertiens, illis victus opportuni beneficium.

[9] Cum ad virilem peruenisset ætatem, multo etiam ardentiori studio complexus est pietatem. Cognouit enim quam proprium id sit innoxiæ libertati, quæ paucis obtingit illa quidem, sed iis præcipue qui non seruiles nec impeditas animæ alas accepere a Deo, tribuente iis facilem in terra conuersationem. Neque terræ adstrictus est Polycarpus coniugij vinculis. Nam nemo vnus est nostrum, qui non iis rebus egeat, quæ sunt ad vitam sustentandam necessariæ: [Eligit vitam cælibem, & quibus motus rationibus:] egent vero ij maxime, quibus sumptuosa & studiosa ornatus deducta domum est cōiux. Quæ vero ex ea nascantur contentiones ac molestiæ, probe considerarat; vt nimirum difficile sit iis qui hoc alligati sunt iugo, pacificam ac tranquillam vitam viuere. Nam si incontinens illa sit, tum vero, vt Salomon ait, zelotypia mariti torquetur animus; si temperans, superbit ac fastu intumescit: adeo vt multo optabilius sit in solitudine vitam agere, quam cum muliere litigiosa & loquace. Omnino autem nulla vitæ pulchritudo abstrahere animum illius a cælestibus potuit. Solebat autem dicere: Speciosa Christi verba, & Prophetarum & Apostolorum. [Psal. 44. 3. Rom. 10. 15.] Speciosus forma præ Filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. &, Quam speciosi pedes euangelizantium bona! Expenderat quoque quid nutriendorum liberorum sollicitudo, quid nepotum ac posterorum cura, quid seruorum & familiȩ ratio poscant; quam multis indigeat, qui illis implicatus est: quam multas exsorbere eum difficultates ac molestias oporteat, quantam gerere curam conuersationis ipsorum: quanto, si liberi ægrotarint, angi metu; si decesserint, mœrore cruciari. Tum alia per omnem vitæ decursum pericula: nam per omnes vitæ gradus, adolescentibus aliqua iudicij mutatio accidit, natiuo calore, instar musti, ipso quodam vigore ac temperie ætatis efferuescente, & secernente magisque ac magis purgante materiam; frenumque & habenas, vt equi subiugales, excutere moliuntur: donec moderatrix & inspectrix mens, ratione ac iudicio veluti freno compescat, reprimat, ac coerceat illum veluti hinnitum fremitumque naturæ, vagum illum & irrationalem impetum ordine modoque constringens. Agit vero istæc animus & præualet, quando eum Diuina quædam sapientia ac vis sanctique Spiritus præsentia illustrarit. Ideo precatur diuinus Dauid, dicens: Spiritum rectum innoua in visceribus meis. [Psa. 50. 12. 14. 13.] Spiritu principali confirma me. &, Spiritum sanctū tuum ne auferas a me. Apostolus vero ait: Spiritu ambulate, & desideria carnis ne perficite. [Gal 5 16.]

[Annotatum]

a Alludit ad vocem Πολύκαρπος, quæ copiosum fructum significat.

CAPVT III.
Diaconatus. Doctrina Christiana.

[10] Reliquum est vt episcopatus illius cursum explicemus, qua ratione eum gesserit, [Amatur a S. Būcoso Episcopo,] qua ad eum peruenerit, vt & ipsi imitatores esse discamus diuinitus electorum Sacerdotum. Bucolus eius decessor eum vnice diligebat, & maximi semper inde a prima ætate fecerat, & quam de eo conceperat, spe exultabat, vti lætari filiorum probitate parentes consueuerunt, quod prudentes nacti sint suarum facultatum heredes. Ipse quoque mutuum Bucolo affectum rependebat, eum vt parentem reuerebatur, non fucatis sermonibus, [ob benigno indolem,] nec omnino vna vice ac subito conciliata inuicem caritate, sed sensim ac tacite. Aspernabatur enim eos qui dicunt: Nouerat tempora opportuna, vt neque fastidium afferret, neque semper eadem placitura existimaret. Domum quidem aut munus aliud neque hic illi, valenti etiam aliis subuenire, largiri studuit, neque Bucolus accipere. Nam proprium hic lucrum censebat, adolescentis erga egentes promptitudinem: is vero Domini Iesu præceptum decenter exequebatur, tribuens non valentibus remunerari: cum quidam artificio quodam honorem venentur, maioremque minori quodammodo mercari appetant. [Luc. 6. 35.]

[11] Erat igitur Polycarpus vti olim Iacob simplex ac rectus, & cuncta sine vlla ambitione ac superbia agebat. [Gen. 25. 27.] Clarus autem erat corporalium obsequiorum operibus, quæ ipsemet obibat, cibum ceteraque necessaria affatim largiens indigentibus. [eleemosynas,] Bucolus vero ea non ex ipso audiebat Polycarpo, sed ex iis qui eius fuerant beneficentiæ participes. Vt enim probis hominibus inest indefessa quædam ad benefaciendum promptitudo; ita & quibus ij benefecerint, assidua ex ipso beneficio nascitur gratitudo. Contigit quoque vt multi infirmi & dæmoniaci, per gratiam ei cælitus collatam, [& dona curationū] incolumitatem recuperarent, & Christum glorificarent, gaudio gestientes. Multa quoque ab eo recte gesta, ipse suis oculis vidit Bucolus. Intelligens igitur vere eum Ecclesiastico ordine dignum esse, propter ætatis necdum satis prouectæ imbecillitatem, in Diaconorum gradu primum eum constituit, vniuersa suffragante Ecclesia. Beatus ipse reuera, qui dignus fuerit manum imponere sancto illi capiti, [ordinatus Diaconus,] & suo ore benedicere tali animæ. Est enim rite electorum ordinatio probata & legitima, apud homines irreprehensibilis, conscientiæ innoxia, caussaque tranquillitatis & lætitiæ, quæ fit ab iis qui sunt in diuini officij munere collocati, per fidem in Deum.

[12] Diaconus igitur fuit, suis probatus operibus, vt inter eos qui ab Apostolis electi fuere, Stephanus; ac pollens sermone, & benefactis ornatus, cum libertate Gentiles, Iudæos, hæreticos confutabat, [Catechizat varia hominum genera,] Iudæos, hæreticos confutabat, Crebro autem eum admonens & adhortans Bucolus, vix tandem persuasit vt Christianam fidem publice doceret, & in ecclesia catecheseos sermones haberet, (hic est enim traditus a Christo, veluti principium rectæ doctrinæ, Ecclesiasticus Catholicus canon) & mysteria sufficienter interpretaretur, quæ multis occulta. Quæ dein ita perspicue exposuit, vt testarentur auditores, se non solum ea audire, sed quodammodo oculis intueri. Multa vero ab eo scripta fuere, homiliæ & epistolæ; quæ in persecutione, [clares scriptis:] illius excitata temporibus, in qua & ipse martyrium subiit, ab impiis dispersa sunt. Cuiusmodi vero illa extiterint, ex iis quæ reperta sunt licet agnoscere, inter quæ est epistola ad Philippenses plane insignis, quam a idoneo loco reponemus.

[13] Quod vero ad doctrinam attinet, illud præcipue curabat, vt auditores scirent Deum omnipotentem, [inculcas mysterium SS. Trinitatis & Incarnationis.] inuisibilem, immensum; qui dignatus est proprium Verbum ac Filium e cælis mittere, vt hominem induens & vere Verbum incarnatum, propriam creaturam saluaret: qui & iuxta Prophetarum vaticinia ex pura & immaculata Virgine & Spiritu sancto generationis multis incomprehensibile mysterium compleuit, & pati quoque pro hominum salute sustinuit; quemadmodum per Legem & Prophetas ipse de se Christus, & de Filio Pater prænuntiarat: quem & Deus suscitauit a mortuis, & viderunt discipuli talem in corpore qualis & ante Passionem fuerat, & spectarunt deinde in lucida nube ascendentem ad cælos in eodem ipso b corpore, in quali Adamum ante lapsum creauerat. [Matt. 20. 18. Isa. 53. Zachar. 13.] De Spiritu sancto & dono Paracleti, ceterisque charismatibus, [sanctitatē Ecclesiæ Catholicæ,] ostendit ea non percipi extra Catholicam Ecclesiam, quemadmodum neque membrum a ceteris abscissum virtutem vllam retinet; varia in eam rem congerens ex sacris litteris; quale illud Danielis: Regnum eius alteri populo non tradetur. & in Euangelio: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea; & alia his similia. [Dan. 2. 44. Luc. 10. 42.]

[14] Si ad continentiam & virginitatem hortaturus erat concionem (vt est laudabile non ex necessitate aut alieno imperio, siue parentum siue dominorum, sed ex propria cuiusque electione, [excellentiam castitatis,] & prompto animo, voluntarium certamen subire) dicebat pudicitiam esse veluti futuri immortalis regni prænuntiam, ipsamque vocem c ἐυνουχία, id est, continētia, inde efformari quod ἐύνοιαν ἔχει d beneuolentiam habeat & fauorem magnum apud Dominum. Παρθενία vero, id est, virginitas, quasi παρὰ τῶ θεῷ, e quod quæ a Deo cogitantur, eadem & illi qui eiusmodi continentiam sectantur cogitent. Incendium enim carnis perimunt qui talem vitam degunt. [in monogamia] Monogamiam vero, siue vnius cum vna coniugium, ex ipsa ostendebat hominis conditione, quod vna vni creata sit, quare & ad virum deducta est virgo, siue παρθένος; consentaneo appellata nomine: cuius prior pars quasi παρὰ θεοῦ, a Deo, posterior ἑνὸς, vnius, nempe viri. quodque primus Lamech ex Cam ducens originem duas sibi accepit vxores. [Gen. 4. 19.] illud vero sibi accepisse, indicat non ex Dei voluntate id fieri. Polygamiam igitur dicebat, nomen quidem γάμου, id est, matrimonij habere, esse vero honesta larua ornatum adulterium.

[15] Dicentibus ei Gentilibus quibusdam, difficile nimis & onerosum esse apud Christianos imperium in appetitus obtinere, respondit stultum esse existimare ista ab hominibus propria geri virtute, cum omnia efficiat Dominus, & magnis suis habenis flectat appetitum. [Philip. 4. 13.] [apud Christianos non difficili,] Tres dein modos fidelibus propositos castitatis exposuit; exclusit autem & penitus eliminauit fornicationem: Reginam atque Imperatricem ostendit pudicitiam esse. Nam cum ceteri mortales vagos, nullisque limitibus circumscriptos, & temere ruentes sequantur suarum impetus cupiditatum, atque instar equorum insana ferātur libidine, & veluti hinniant ad alienas coniuges; ij soli qui cælestem Legem, & Verbum Dei vindicem & propugnatorem omnium cum timore Iudicē expectant, vnius contenti sunt thoro, ad liberorum susceptionem. Mulieres quoque ad vnicum respicere virum virginitatis suæ docentur.

[16] Secundus pudicitiæ gradus viduitas est, priorem longe supergressus. [viduitate,] Neque enim prius illud vsque adeo arduum videtur. altius assurgit, qui ab iis, quæ licuere aliquando, potest sese abstinere. Tertium vero victoriosæ castitatis genus quam non habet exuperantiam? [& virginitate.] quo non amore ac laude dignum continentiæ & virginitatis honorem obtinet, excutiens, &, vt dixerit quis, a se longissime reiiciens omnia vitæ huius vincula, simulque facili & expedito gressu ante dicta percurrens ac transsiliens certamina? nam & fortius animi propositum ostendit, & maiorem Dei donantis virtutem confitetur, quam cum quis vna contentus est, aut concessis olimque expertis abstinet. Quod enim & voluntarium sit & Dei donum, proponere ac posse, dicit ipse Saluator, eos seipsos castrasse propter regnum cælorum, & non omnes capere verbum hoc. [Matth. 19. 12.]

[Annotata]

a Ergo plura de Polycarpo scripsit Pionius quam quæ ad manus nostras peruenerunt. & sane videtur deesse finis vitæ S. Polycarpi. Supra quoque cap. I. num. 3. innuit se de aliis Smyrnæorum Doctoribus scripsisse. At de Polycarpi epistola & aliis scriptis superius actum est a nobis.

b Sed glorioso iam, quale ante Passionem non erat, nedum Adami in statu etiam innocentiæ. At verum perfectumq; corpus vult indicare Pionius.

c Plura de harum vocum etymologia disputat Halloix cap. 4. & in Notat.

d Idem, quod virgines multa Dominum prosequerentur beneuolentia.

e Halloix: quod virginum cogitationes ad Deum tenderent; eique soli intentæ essent.

CAPVT IV.
Sacerdotium. Conciones.

[17] Ceterum cum in dies ætate proueheretur, vt iam etiam senij prænuntia florere canities, atque albi in temporibus ridere capilli cœpissent: (non quasi relanguescat hominum natura, sed Dei prouidentia exultat, [Canescit,] cunctaque opportunis profert temporibus, ad posteritatis memoriam, ac magna gratia sapientiæ operibus ac verbis hominem ad id quod perfectius est prouocat, quasique illud ingerit: Vsquequo piger dormies? [Prou. 6. 9. 24. 27.] quando consurges e somno tuo? & rursus, a Præpara ad discessum opera tua. Atque ideo quoque arbitror vnumquemque vestrum finis meminisse priusquam adsit; vt quo cuique decursu temporis caput amplius canescit, eo animus rationis cultu magis splendeat.) Cernens igitur Bucolus & maturam Polycarpo esse ætatem, & maturiorem quam pro numero annorum compositionem vitæ totius, intellexit posse eum sibi optimum consiliarium esse in iis quæ ad Ecclesiam pertinebant, & socium doctrinæ. Confirmauit autem quasique consignauit Dominus hanc eius sententiam, [consecratur Sacerdos,] idem ei per visum prȩcipiēs. Itaque eum Presbyterum ordinauit, omni Ecclesia vnanimiter eum cum magno gaudio suscipiente: cum ipse contra id munus vehementer refugeret; dicebat enim vix se pro loco vno, deque vno officio reddendæ rationi sufficere, nedum de pluribus. addidit deinde: Si quis indignus eo honore suscipere eum audet, iudicium habet: sin dignus est, at priorum iam mercedem recipit; suscipiens veluti præmium quoddam benefactorum, sacerdotij dignitatem. Cum non sineretur plura dicere, Dei voluntati & piorum consilio cessit, initiari se sacerdotio passus, visione quoque diuina, & plurimis adhortationibus permotus.

[18] Cum deinceps plurimi ab eo salutari doctrina eruditi Ecclesiæ aggregarentur, omnes Dominum nostrum Iesum Christum laudabant. [eloquens in concionibus,] Multipliciter enim, maxime quando ex ipsa sacra scriptura prælecta sermonis sumebat argumentum, ædificationem promouebat, cum omni demonstratione & plenitudine, vt auditoribus posita esse ante oculos quæ tractabat viderentur. Dicebat enim oportere sacrum oratorem prius ea quæ dicit credere: inde enim fieri, vt non veluti alienæ explicationes, sed vt propriæ directiones audiantur. Erat illi vox, vti & aspectus ac forma, grauis ac virilis, suaue tamen quiddam & canorum habens, ac Dei timore quodammodo condita. Cum aliquando contra Iudæos, Gentiles, hæreticos verba faceret, exclamauit quidam, ita alte, vt etiam infra positi audirent: (pertractabat autem illud argumentum, quæ res debeant benigne non cum concitato ardore dici:) Talia quomodo existimatis Christum esse locutum? [Matt. 12. 10. & 13.] (Habenti manum aridam, vti scriptum est, Et circumspiciens eos cum indignatione, dixit: Extende manum tuam. & illud: O generatio peruersa & incredula; & alia id genus) aut Apostolum Petrum? [Matt. 17. 17. Act. 5. 9.] Quid vtique conuenit vobis tentare Spiritum Domini? aut Paulum: Vtinam & abscindantur quivos conturbant. [Gal. 5. 12. Matt. 11. 28.] Adhortans vero dicit Christus, suaui & benigna voce: Venite omnes qui laboratis & onerati estis. Miseratus quoque vrbem Hierusalem, dicit: Quoties volui congregare filios tuos! Et alia eiusmodi plura. [Luc. 13. 34.] Petrus quoque cum Ioanne ad Speciosam portam paralytici misertus. [Act. 3. 10. Gal. 4. 19.] & Paulus Galatis scribens, Filioli, quos iterum parturio, inquit. quia nimirum tempus adhortationem postulabat.

[19] Ita ergo a prima ætate ad senium lectionem in ecclesia Scripturarum vsurpabat, [feruenter influit in animos auditorum.] & aliis suadebat, dicens, lectionem legem esse Prophetarum, prænuntiam gratiæ, præparantem rectas vias Domini, id est, audientium corda, similia tabulis, in quibus ante earum cognitionem sententiæ & pronuntiata quædam difficilia per assiduitatem inscripta sunt, ex veteri Testamento, eiusque recta interpretatione. Exæquantur primum & læuigantur hæ tabulæ; vt adueniente, veluti graphio, Spiritu sancto, gratia & lætitia Euangelicæ vocis, immortalis & cælestis doctrinæ Christi, inscribi possit. Nec enim aliter sigillum, quod per baptismum fit, imprimi, ac formam potest quæ insculpta est referre, nisi prius subacta fuerit cera, atque ad quod imprimendum fuerit altius recipiendum mollita. Sic animos auditorum censebat ad verbi impressionem cedere quasique obsequentes reddi oportere. Concuti enim, ac veluti clausas fores aperiri dicebat eorum, qui recens in Ecclesiam ingressi sunt, mentes. [Isa. 58. 1.] Sic & Prophetæ a Deo imperatur: Clama fortiter, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam. Quid attinet enim dicere, quod ipse quoque, qui præ ceteris omnibus maxime mansuetus erat Christus, ita tamen clamet die festo scenopegiæ? Scriptum est enim: Postremo die magno festiuitatis stetit Iesus, & clamauit dicens: [Ioan. 7. 37.] Si quis sitit, veniat ad me, & bibat. Ita vere est. Docens clamat. Consputatus vero, condemnatus, vexatus, patiens, silet. quia sicut ouis ad occisionem ducitur, & velut agnus coram tondente sine voce est. Ego enim, inquit, sicut surdus non audiebam, & factus sum tamquam homo non audiens, & non habens in ore suo redargutiones. [Psal. 37. 14. & 15.]

[Annotatum]

a Vulgata editio habet: Præpara foris opus tuum.

CAPVT V.
Episcopatus Smyrnensis.

[20] Thesaurus impertitæ diuinitus Polycarpo gratiæ, dum conuersationem eius aliqua ex parte commemorare nitimur, eo nos perduxit, vt & formam doctrinæ eius traderemus, &, qua ratione interpretari scripturas esset solitus, ibi veluti defixi exponeremus, idque eo fine, [S. Bucolus de successore cælitus edoctus] vt & posteris sanctarum & a Deo inspiratarum scripturarum rectam doctrinam ministraremus. Quod nunc attinet ad commissum ei Episcopatum veniamus, quæque in eo egerit. Cum longum pietatis stadium percurrisset Bucolus, ac sæpenumero edoctus esset cælitus qualem esset successorem habiturus, gaudens & exultans, atque veluti in sapiente dispensatore acquiescens, ita decessit, vt imminente iam morte Polycarpi manum caperet, & primum quidem pectori suo eam apprimeret, dein vultui; a ostendens quod quæcumque munia ac charismata illis sensuum facultatibus & instrumentis administrantur, corde quidem intelligendo, videndo oculis, auribus audiendo, naribus Christum adspirando, [moritur,] ore Deum Patrem & Filium eius Iesum prædicando, ea omnia illi essent commissa. Quæ cum egisset Bucolus, Gloria tibi Domine, inquit, itaque obdormiuit. Polycarpus vero nihil eorum tunc cogitabat: semper enim illi solum futurorum spes studiumque inerat. At qui præsentes circumstabant, & hæc videbant, mutuos de iis sermones priuatim conferebant, spe pleni fore vt talis sibi Pastor obtingeret. Efferentes vero B. Bucoli corpus ad cœmeterium basilicæ Ephesiacæ dictæ, [sepelitur,] b iuxta Smyrnam sitæ, illud condiderunt, vbi nunc myrtus crescit post translationem corporis S. Thraseæ Martyris; peractisque omnibus obtulerunt panem pro Bucolo & ceteris: vna vero omnium sentētia fuit vt Polycarpus offerret. Ille vero vt semper modeste & circumspecte se gerebat, quæ ad honorem suum spectabant rescindere conabatur: illi vero præoccuparant ne aliter fieret. Cessit ergo voluntati eorum, sacrificiumque peregit.

[21] Illi autem nulla interposita mora, [sacrificiū offerente S. Polycarpo.] intra paucos dies vicinarum vrbium c Episcopos euocant, præparantque sedulo omnia quæ opus erant, ad eos excipiendos qui cōuenturi essent ad electionem noui Antistitis. Cum ij iam adessent, concurrit ingens hominum multitudo ex propinquis vrbibus ac vicis; [hic præuiis variis prodigiis,] quorum alij quidem nouerant Polycarpum, alij videre eum, de quo iam multa audierant, cupiebant. Cumque congregati templum replesient, cælestis luminis splendor cunctos circumfulsit, & nonnulli e Fratribus mira quædam videre portenta; vnus quidem circum Polycarpi caput albam columbam lumine circumcinctam: alius priusquam reuera consedisset Polycarpus, conspexit eum veluti iam in Episcopali throno considentem; alius ceu militari habitu conspicuum, flauaque zona præcinctum; alius purpurea veste indutum, lumine faciem eius vndique allambente: alia fidelis & pia Virgo vidit staturam eius duplo maiorem quam reuera erat, ac vestimenta cocco tincta supra dextrum eius humerum; ceruicem vero eius splendidam instar niuis, & annulum.

[22] Post orationem & multiplicem genuflexionem, vt ei mos erat, d ad legendum surrexit, omnium arrectis ad audiendum animis. Lectio vero erat epistolarum Pauli ad Timotheum & Titum: in quibus tradit qualem esse oporteat Episcopum. Eratque ipse ita ad eius loci normam compositus ac conformatus, vt quicumque audiebant, dicerent inuicem, nihil illi deesse eorum, quibus Paulus vult præditum esse eum qui Ecclesiæ gubernacula suscepturus est. [eligitur Episcopu,] Vt igitur post lectionem, & Episcoporum admonitionem, ac concionem Presbyterorum, missi sunt ad laicos Diaconi, sciscitatum, quem vellent; ij vna voce responderunt: Polycarpus sit Pastor noster ac Doctor. Annuente igitur vniuerso cœtu Ecclesiasticorum, promouerunt eum, multa precantem, & defugere onus volentem.

[23] Diaconi ergo eum adduxerunt ad consuetam consecrationem, quæ ab Episcopis manuum impositione peragitur. Constitutus igitur coram primis ipsorum, lacrymis pietatis ac humilitatis locum respersit, & vnxit, [ordinatur,] quo in loco per spiritum vidit stantes Christi pedes, qui ipsi ad hoc sacræ dignitatis suscipiendum gerendumque munus aderat. Cum igitur diuinum officium peragentes Sacerdotes ac Leuitæ in medio constiterunt, magnoque podere circumamictus Archipræsul; hortati sunt eum præsentes, vt quia ita habet cōsuetudo, ad populum verba faceret, nam & maxima pars communitatis id vrgebat. Aperiens igitur os suum dixit, voce indicante, qui inerat animo, timorem: Benedictus Deus & Pater Domini nostri, summi Sacerdotis, & Pastoris, [concionatur ad populum.] & Doctoris, & Regis æterni Christi; cui gloria in secula seculorum, qui in omnibus nos probat, & corda explorat per omnia, per quæ & Patrum nostrorum ac sanctorum suorum Prophetarum probauit, quibus statuta ac sanctos ritus dedit, vt quæ in iis erat fides aliis innotesceret; ita & nunc humilitatem meam probat, impositi sacerdotij magnitudine: quod eiusmodi esse scio, vt recte illud obire nemo hominum possit, nisi cælitus gratiam acceperit: quemadmodum B. Paulus Apostolus in epistolis suis declarauit, atque adeo verbo vnico omnem conuersationem complexus est eius, qui reliquis est præpositus, dicendo irreprehensibilem esse oportere; quod verbum arbitror nullius vestrum aures esse præterlapsum, sed intro ad ipsum penetrasse totumq; peruasisse animum. [1. Timot. 3. 2.] Quare æquum est vos, carissimi, preces pro me ad Deū fundere, vt ipse mihi tribuat, digne immaculatæ suæ sponsæ Ecclesiæ seruire. Idem omnibus conseruis & consacerdotibus dico, quos mihi necesse est coram Deo ac vobis adhortari, vt mecum certent ac laborent cum omni alacritate & caritate non ficta, in proposito mihi agone. Scitote oportere nos omnes simul currere, vt omnes brauium consequamur, vti omnibus æqualis proposita est corona immortalitatis, ab eo qui sine personarum acceptione illam tribuit iis qui præclare certauerint ac vicerint, per gratiam omnipotentis Dei & Domini nostri Iesu Christi. Inuisibili & immenso, soli immortali Patri gloria, honos & imperium fuit, est, & erit in secula seculorum. Amen. Tunc reliqui quoque Episcopi accommodatos ad exhortationem & consolationem sermones habuere sabbato & Dominica, oblationes & gratiarum actiones cum exultatione peragentes, & cibo sumpto, singuli domum suam reuersi sunt, magno perfusi gaudio, quod cum Polycarpo societatem communionemque contraxissent, glorificantes Dominum Christum Iesum, cui gloria in secula. Amen.

[24] Incipiente autem sabbato dixit Polycarpus: Audite exhortationem meam dilecti filij Dei. Ego præsentibus Episcopis contestatus sum, & iterum vos hortor, honeste & digne vias Domini ambulare, qui scitis quod, cum in Presbyterorum ministerio essem, [Excitat subditos ad feruentem Dei cultum.] tantam pro viribus sollicitudinem adhibuerim: nunc vero maiorem etiam impendere oportet, quia maximum mihi propositum est, si segnis fuero, periculum. Nam præter diuini iudicij metum, etiam apud homines turpissimum mihi foret, dissoluere ac demoliri bene cœpta, & non potius superstruere & augere incitantem me ad ea animi impetum. Nostrum igitur est, ab omni improbitate & perturbatione procul recedere: ne quis existimet nos fastu potius, quam pietate & præcautione, in peccantes animaduertere. Accidit enim aliquando, vt nonnulli qui in sublimiore constituti sunt loco, aliisque præpositi, quando quis eos potius incitatius currere diceret oportere, tunc remissius agant, haud satis memoria repetentes, quo quis ampliorem consequitur honorem, eo maiorem erga Dominum testari eum beneuolentiam debere; nec verba retinentes Christi dicentis: Cui multum datum est, multum quæretur ab eo; aut parabolam creditorum variis talentorum: vel oblatam vigilanti seruo felicitatem: atque expostulationem de negligentibus ad nuptias venire. & mulctam inflictam ei qui accommodatum lætitiæ nuptiali omiserat vestitum: prudentes virgines a sponso admissas: denique ista, Vigilate, Parati estote, Non grauentur corda vestra; tum nouum præceptum de mutua caritate: dein aduentum Domini subitum & fulminis instar manifestum, terribile per ignem iudicium, vitam æternam, regnum numquam obnoxium corruptioni; & quæcumque a Deo edocti nostis, scrutantes inspiratas diuinitus scripturas. [Luc. 12. 48., Matthæi 25. 15., Luc. 12. 13., Matt. 22. 3., ibid. v. 12., Matt. 25. 10., Matt. 24. 44., Luc. 21. 34.] Stylo Spiritus sancti inscribite ita cordibus vestris vt maneant indelebilia præcepta. [Ioan. 15. 12., Matt. 24. 27.]

[Annotata]

a Multas Halloix congerit caussas, ob quas hāc cæremoniam vsurparit S. Bucolus. Menæa habent a Bucolo consecratum Polycarpum; falso, vt hinc patet.

b Græce est, ἐις σμύρναν, ad, vel iuxta Smyrnam. Halloix ita exponit: Delato igitur in vrbem Smyrnam Bucoli corpore (quippe in suburbanis mortem oppetierat) atque in cœmeterio non procul ab Ephesina porta tumulato. vnde accepit, in suburbanis obiisse? probabilius est, vetusto more extra vrbem fuisse cœmeterium.

c Cum plurimi veterum ordinatum a S. Ioanne Apostolo tradant, vel Smyrnam is tunc Epheso venit, vel iudicium ipse suum ad congregatos Patres misit, vel denique eorum suffragiis pe, actam electionem confirmauit.

d Halloix: Quæ tametsi Polycarpus eo produceret explicaretque animo, vt earum in se virtutum penuriam defectumque ostenderet, ac tanto impares oneri humeros comprobaret &c. Non dubium quidem, quin ita de se, deq; episcopatus onere senserit: non videtur tamen eam lectionem ideo suscepisse; sed consuetudo potius fuit, quæ de adsciscendis ad tale munus viris idoneis essent Ecclesiæ ab Apostolis præscripta, in conuentu prælegere, vt Patres non alium ad id cooptarent, nisi qui iis esset præditus dotibus. Ipsi vero Polycarpo legendi munus vel ab Episcopis iniunctum erat, vel ex peculiari aliquo officio incumbebat.

CAPVT VI. Miracula.

[25] Et talia quidem loquens, ac permanens in doctrina, ædificabat & saluum faciebat seipsum, & auditores suos. Quæ vero de patratis ab eo miraculis ad nos peruenerunt, nunc commemorabo. Contigit vt in a Teo veniret ad thermas quæ dicuntur b Lebadiæ, ad c Daphnum quemdam Episcopum, qui post sumptum cibum narrauit ei penuriam suam, [Benedictione eius frumētum multiplicatur,] quodque perquam modicum sibi alimentum agrum colendo pararet, cumque ostenderet dolia sua fere vacua, extendens ad ea manus ait: In nomine Iesu Christi, vtere. Et ab ea hora tanta adfuit copia, post semen terræ commissum, vt secure & familiam suam aleret, & aliis largiretur.

[26] Post aliquod tempus iterum ad Daphnum diuertit: hic vero gratias pro collato beneficio egit, eoque præsente cibum præbuit multitudini Fratrum. positum vero in medio est vasculum vini aliquantum continens. [vinum prodigiose augetur,] Dicente vero illo domesticis suis vt intro auferrent ac plus vini infunderent, dixit Polycarpus: Relinque ita, non enim deficiet vinum. Cum ergo promerent ac biberent, vinumque vberius scaturiret; id animaduertens ancilla quædam adolescentula, non cum reuerentia & timore, sed iuuenili ioco exclamauit dicens: O dolium inexhaustum! Post quod dictum abscedente Angelo qui portentum illud patrarat, & vinum ipsum, quod supererat, euanuit. Quare Polycarpus ait: Præclare pronuntiatum est a Dauide, Seruite Domino in timore, & exultate ei cum tremore. [Psal. 2. 11.]

[27] Constituit vero Polycarpus alios quidem Diaconos interque eos vnum cui Camerio nomen, [lustrans diœcesim,] qui tertius ab eo, post Papirium nempe, illam rexit Ecclesiam. Eo secum assumpto rus iit, erat enim ei Ecclesiarum quæ in pagis erant curam commissurus. Cum autem in vrbem reuerteretur, procurrens iuxta viam ex agro vidua viro probatissimo obtulit auiculam adhuc paruam. & primum recusanti, vt eam acciperet tandem persuasit, rogans vt ea vteretur pro oblatione. Sero autem vespere, quoniam pedes vt plurimum iter agebat, statuit cum Camerio ad publicum diuersorium deflectere, cum locus ille necdum Euangelicæ gratiæ particeps esset factus. Post cœnam autem paullulum quiescens celeriter in somnum incidit, nam voluntarij corporis labores ac cruciatus quietem, dum quis solitarius est, facile conciliant. Post mediam autem noctem adstitit ei Angelus Domini, percussoque eius latere ait: Polycarpe. & ille: Quid est? Angelus autem: Surge atque e diuersorio egredere; ruiturum est enim. Ipse vero experrectus Camerium quoque vocauit. ast ille somno ac lassitudine grauatus, vix tandem obaudiit. tum ei rem exponens suasit vt surgeret. Ille vero: Nondum primus somnus præteriit, [Angeli cura] sancte Pater. Et quorsum properamus? Tu assidue diuinas scripturas meditans ita vigilas vt nec ipse dormias, nec alios sinas quiescere. Siluit Polycarpus. Postquam vero Angelus secundo apparens eadem rursum edixit, iussit Camerium surgere. Obtendente eo credere se Deo, quamdiu intus esset Polycarpus, non ruiturum esse murum; respondit Polycarpus: Et ego Deo credo, sed muro non credo. Tertio apparente & eadem inculcante Angelo, & is qui prius neglexisse periculum videbatur surrexit, & ipse quoque celeriter exiliit. Cum exissent autem, nec adhuc tamen longe essent progressi, recordati sunt se auiculam in diuersorio reliquisse, cumq; abessent circiter iactu lapidis, Ne pigeat, inquit Polycarpus, [eripitur a subita ruina diuersorij.] illam efferre, cum beata illa vidua eam in oblationem donarit. Et reuersus eam accepit, cumque exisset, subito totum diuersorium a fundamentis corruit, obtritis omnibus qui in eo erant. Stans vero Polycarpus & ad cælum suspiciens ait: Domine Deus omnipotens, Pater Iesu Christi benedicti Filij tui, qui Niniuitarum subuersionem per magnum Prophetam tuum Ionam prænuntiasti, & vt discrimē effugerent dedisti, vere te benedico, quia per manum Angeli, per quem collapsurum ædificium significasti, ex isto nos periculo exemisti.

[28] Aliud factum est per eum istiusmodi miraculum. Cum in vrbe omnes sopore obruti essent, iamque fere nox media præteriisset, coquerent vero panem pistores, contigit vt in vicina sarmenta incidens ignis, [Incendium publicum,] totam inflammaret officinam, indeque latius exundans magnam partem inuaderet ciuitatis. Concurrente dein multitudine, & tumultu ac clamore magno exorto, Præfectus afferri parata in eam rem instrumenta imperat. Feruntur siphones, aqua, omniaque artis instrumenta. Accurrerunt & Iudæi eo prætextu quod ignem possent restinguere, vltro enim sese orto vspiam incendio offerunt, dicentes id alioquin sopiri nisi adstiterint non posse. Id illorum est artificium, vt ea occasione rapiant quæ in domibus sunt. [a Duce] Periclitante igitur ciuitate dixit Dux: O viri qui adestis ad luctuosum hoc nobis spectaculum, videtis nihil esse remedij, aduerso spirante vento: cumque vnica fuerit spes in præsentia Iudæorum sita, ea quoque excidimus. [ob seruum a dæmone] Quid igitur est quod dico? Audite. Nuper in prætorio noctu consurgens seruus quidam meus a dæmone arreptus vociferabatur, neque sui ipse compos erat. Cum lumen intulissemus, reperimus eum omnino furentem, & omnia vorantem. Orto die adfuerunt Iudæi, incantare eum cupientes. Ipse vero vnicus cum esset, ij vero multi, ita illos verberibus multauit, vt parum abfuerit quin eos interficeret, & dilacerans eorum vestes, nudos & sanguine conspersos dimisit. Vnus igitur in domo mea existens Christianus dixit: Si iubes, aduocabo quempiam qui ei succurret. [eius aduentu liberatum] Annuente me, venit Christianorum Doctor, quem Polycarpum vocant. Cum autem longe adhuc abesset, alte vociferari cœpit adolescens: Venit ad me Polycarpus, & fugere debeo. Appropinquante autem. d

[29] … consueta ad plures dies nihil proficientes tunc quieuerunt. Et vix congregatis Senatoribus, ac dicente Præfecto se neque frumentum habere, neque qua comparetur reperire se qui pecuniam paratam numerare possit; surgens e medio ipsorum senex quidam ait: [euocatus, extinguit:] Viri, quotquot eo tempore præsentes fuistis, quando orto sub mediam noctem incendio vrbs erat in discrimen adducta, meministis quod neque nobis neque Iudæis valentibus ignem sistere, accersitus a nobis vir quidam vere religiosus, sacerdos eorum qui Christiani dicuntur, stans coram nobis omnibus, & suspiciens in cælum verba quædam pronuntiauit; & confestim flamma conglobata, & nescio quo modo illius vocem reuerita, ipsa in seipsam resedit. [quasi Deus a Gentilibus habetur,] At sæpe mihi incidit, reuera Deum esse virum illum. Scitis enim, quod poetæ nostri aliique tradunt auctores, Deos quandoque e cælo descendere forma assumpta humana, ad irroganda iniuriam facientibus supplicia, insontes vero vindicandos.

[30] His auditis, censuerunt omnes conuocari amplissimum populi concilium oportere: neque cunctati ciues vndique frequentes ad theatrum conuenere; nam fame pressi, positam ante pedes necessitatem videbant, vt etiam vnum Deum esse vnanimi voce conclamare cogerentur. Missi igitur ad Polycarpum qui eum obtestarentur, [rogatus vt pluuiam a Deo impetret,] vt ad illum populi conuentum adesse vellet: a quibus repertus adductusque est. Tum vociferari populus: Primates vero vrbis ita eum affati sunt: Polycarpe, vides vrbem, in qua tu quoque moraris, in angustiis esse, atque ipse quoque es particeps, si non morum eorumdem, at certe quidem penuriæ, quam nobis nimia siccitas attulit: rogant igitur te Smyrnæi, vt a Deo tuo pluuiam poscas, vt tellus hausta cælitus aqua, commissa semina colonis reddat. At viro Dei suffundi rubore facies, corpus omne largo sudore fluere, [modeste respondet.] cor validis tremoribus palpitare, & ad cælum oratione subsilire; & breuiter quidem, sed præclare respondit, dicens: Viri pulcherrimæ vrbis huius incolæ, audite me hospitem & aduenam; vt est vrbs mihi omnis peregrina propter cælestem ciuitatem, mundusque hic vniuersus ciuitas vna, Dei qui cuncta fabricatus est, munere. Non equidem, vt vos existimatis, tantum mihi sumo, vt me posse arbitrer gentis totius propter sua delicta ab vltore Deo castigatæ, plagas propulsare. Verum quid fieri possit, ostendam: Sunt mecum congregati Presbyteri religiosi, quos ego si quam rem consequi cælitus exopto, allegare ad Deum oratores soleo. Hos ergo adducam, vt & ipsi pro vobis preces ad Deum fundant. Vos autē hortor, vt alacri animo sitis, atque vniuersum populum iubeatis & dimittere syngrapham, & meliora sperare. Nam cum Deus longanimis sit, tribuit hominum generi pœnitentiæ tempus. Tunc Præfectus tum ex prioribus Polycarpi miraculis, tum ex præsenti eius sermone sumpta fiducia, ait: Scitis omnes, aduenæ ac ciues, nos iuxta proprias leges atque instituta, Diuinitatem venerari cæremoniis, sacrificiis, altaribus erigendis, thurisque suffitu: hic vero, & quos se comministros & sacerdotes habere in secessu profitetur, priuatim quietius concipiunt puras ad Deum suum preces. Discedamus igitur nos atque ipsi, atque hunc dimittamus, libertatem ipsi dantes vt cum illis excusso quem hic illi tumultus attulit, pauore, quieto securoque animo sacra pro nobis peragat. Quæ cum dixisset, populum dimisit.

[31] Polycarpus e vestigio ad templum, in quo congregari Christi Ecclesia solebat, properauit; [Adhortatur fideles ad preces cum fiducia fundendas,] & Diaconos iussit omnibus quamprimum denuntiare, vt summa animorum contentione vna a multis offerretur deprecatio. Illi vero sese iam ad id præpararant a matutino tempore, propterea quod & parasceue erat, & ad theatrum ductus Polycarpus, cui ne quid a populo iniuriæ fieret verebantur. Audientes igitur conuenerunt. Ille vero, Memores, inquit, simus, fratres, promissorum Domini nostri Iesu Christi, qui ait: Petite & dabitur vobis. Si enim consenserint duo ex vobis de omni re quam petierint, fiet illis a Patre meo qui est in cælis. [Matth. 7. 7. 18. 19.] Cum fide igitur petamus, non fluctuantes animis. Nam precantis oratio quodam modo velut bilance libratur, & suspensa hæret, quo mens inclinet. Manifestum id nobis, quod Petrus ingressus aquas, credens quidem super eas ambulabat, territus vero vehementiore vento mergi cœpit; documentum nobis præbens, vt mentis, veluti libræ, in alterutram partem inclinationem intelligamus. [Matt. 14. 18.] Tali præditus fiducia Moyses seruus Dei, trepidanti populo dixit: State & videbitis magnalia Domini. [Exod. 14. 13.] Stare enimuero oportet veluti supra petram vere fundatos, vt neutram in partem declinantes immobiles firmique permaneamus, per fidem in Saluatorem & Dominum nostrum Iesum Christum: qui & beato Prophetæ Eliæ petenti pluuiam tribuit, cum clausum fuisset cælum annos tres & menses sex. [3. Reg. 18. 45.]

[32] Hæc cum dixisset Polycarpus, primus genibus flexis, cum ceteris ita diu precatus est: [inuocat Deum,] O Deus & Pater Domini nostri Iesu Christi! O Deus omnipotens & benedictus in secula seculorum, amen. Cui seruiunt Angeli, Gloriæ, & Virtutes cælestes, Throni, Dominationes, Seraphim & Cherubim! O Deus, qui creasti cælum, terram, mare, & omnia quæ in eis sunt: qui finxisti hominem ad imaginem & similitudinem tuam; propter quem dignatus es mittere Verbum tuum ad terram, vt carne assumpta ex Virgine & Spiritu sancto, saluaret & suscitaret per Passionem suam hominem ad flagitia prolapsum; exaudi Domine, respice Sancte. Attende ad preces sanctæ tuæ Catholicæ Ecclesiæ, & da pluuiam super faciem terræ & semen seminanti & panem ad manducandum; vt in diebus necessitatis agnoscant gentes, quoniam serui tui sumus. Quærunt a nobis iustitiam, & nunc Domine cognoscant omnes aduersarij nostri. Hæc eo precante cælum imbrem dedit, [pluuiam impetrat.] atque vniuersi gloriam Dei prædicarunt, qui mirabilia facit per seruos suos, cui gloria & imperium nunc & in infinita secula, Patri, Filio, & Spiritui sancto, Amen.

[Annotata]

a Teos vrbs est Ioniæ & peninsula, Anacreontis poetæ patria.

b Ita MS. Alij Lebedias vocant. λέβεδοσ vrbs est in eadem Ionia, Smyrnæ vicina.

c Hunc Daphnum esse coniicit probabiliter Halloix, cuius meminit S. Ignatius in epistola ad Smyrnæos ita scribens: Saluto Alcen, amabile mihi nomen, & Daphnum incomparabilem, & Eutecnum, & omnes nominatim.

d

Quæ in nostro desunt MS. ita supplet Halloix: Quando ergo, inquit Præfectus, neque per nos neque per Iudæos restingui incendium potest, is nobis accersendus est, si forte huic malo mederi queat. Ne multa. Inuentus & inuitatus adfuit, preces fudit, ignes inhibuit.

Alteri quoque malo partim præsenti, partim impendenti, eodem remedij genere obuiam iuit. Cum enim ciuitas magna annonæ penuria premeretur, atque ingens & permolesta fames timeretur, congregatis super hac re primoribus, & Præfecto palam exponente &c.

MARTYRIVM
ex Ecclesiæ Smyrnensis epistola.

Polycarpus, Episcopus Martyr Smyrnae in Asia (S.)
XII Phildelphienses, Martyres Smyrnae in Asia (SS.)

Ex ms. Græco.

§. I. S. Germanici & aliorum constantia.

a Ecclesia Dei quæ Smyrnam incolit, Ecclesiæ Dei quæ est b Philadelphiȩ, & omnibus vbique locorū sanctæ & Catholicæ Ecclesiæ parœciis, misericordia, pax, & caritas a Deo Patre & Domino nostro Iesu Christo multiplicetur.

[1] Scripsimus vobis, fratres, de iis qui mattyrium subierunt, & de B. Polycarpo, qui veluti sua confessione consignans, restinxit persecutionem. Nam cuncta fere præcedentia euenere, vt nobis Dominus cælitus commonstraret martyrium vere Euangelio consentaneum. [Illustre S. Polycarpi martyrium.] Sustinuit enim vt traderetur, sicut & Dominus, vt & nos eius imitatores efficeremur, non tantum quæ ad nos attinent spectantes, sed quæ ad plures. Veræ enim & firmæ caritatis est, non se solos cupere saluos fieri, sed & fratres omnes. Fortunata enimuero & generosa sunt martyria omnia, secundum Dei voluntatem peracta. Vos vero erga Deum religiosiores cum sitis, primam indubie ei laudem fortitudinis præ ceteris tribuetis. Quis enim animi illius magnitudinem, quis constantiam, quis erga Deum caritatem non admiretur?

[2] Alij quidem flagris ita alternis dire cæsi sunt, vt ipsam internam venarum arteriarumque & carnis constitutionem contemplari oculis fas esset: [Tormenta quæ alij Martyres passi.] ita tamen tulere fortiter, vt ipsi circumstantes eos miserarentur ac deflerent. Alij eo peruenere constantiæ, vt nec mutiret, nec gemeret eorum quisquam c: ostenderuntque nobis omnibus generosissimi Martyres Christi, se eo tempore quo caro tormentis subiiciebatur, veluti peregrinari animis, aut potius adstantem Christum cum iis interea conuersari; seque diuinæ gratiæ obtemperantes, mundanos contemnere cruciatus, atque vnius horæ momento æterna redimere supplicia. Erat iis ignis veluti refrigerium immitis carnificinæ: habebant enim vnum illud ante oculos propositum, æternum & inextinguibile incendium effugere, ac visu mentis prospectabant quæ perseuerantibus reseruata sunt bona, quæ neque oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, iis vero erant a Deo commonstrata, veluti non homines, sed iam Angeli essent. Similiter & ad bestias damnati, graues sustinuere cruciatus, gladiis quoque expositi, aliisque acerbis suppliciis, vt si fieri posset, ipsa pœnarum diuturnitare eos tyrannus ad fidem negandam induceret.

[3] Multa sane aduersus eos machinatus est diabolus. Sed grates Deo debentur, quod aduersus omnes non præualuerit. Nam generosissimus Germanicus d eorum pusillanimitatem sua constantia confirmauit, [S. Germanici magnanimitas.] qui & splendide aduersus feras depugnauit. Volente enim Proconsule ei persuadere, & dicente vt ætatis suæ misereretur; ipse vltro vi illata in se bestiam prouocauit, citius ab hac iniusta & impia vita liberari desiderans. Ex eo omnis multitudo magnanimitatem piæ & religiosæ gentis Christianorum mirata, exclamauit: Tolle impios. Quæratur Polycarpus. Quidam vero Phryx, [Quincti Phrygis lapsus.] nomine Quintus, qui recenter e Phrygia aduenerat, feras conspicatus, fractus animo est. hic vero se & alios quosdam ad spontaneum martyrium obtruserat. Hunc Proconsul multa obtestatus induxit, vt iuraret ac sacrificaret. Ideo, fratres, non laudamus eos qui sponte se ingerunt, quandoquidem nec ita nos Euangelium docet.

[Annotata]

a Huius epistolæ partem recitat Eusebius lib. 4. cap. 14.

b Eusebius Philomilij. [Philomelium.] & ante dixerat hanc epistolam scriptam Ecclesiis Ponti. Est Φιλομήλιον Phrygiæ magnæ vrbs apud Ptolemæum lib. 5. cap. 2. & tabula 1. Asiæ. At Philadelphia ibidem Mæoniæ vrbs inter Smyrnam & Philomelium. [Philadelphia.] Ex varietate inscriptionis recte coniicit Halloix ad diuersas Ecclesias missa fuisse epistolæ exemplaria, quod & ex fine eiusdem epistolæ colligere licet.

c Addit Eusebius: Marinas cochleas, quos murices vocant, & acuta quædam fragmenta in dorsum supinatis Martyribus substernebant, in quibus omne tormenti genus & pœnæ speciem consumentes, &c. ita vertit Ruffinus.

d Ita MS. Græcum: Ἐπεῤῥώννυσεν ἀυτῶν τὴν δειλίαν. Ast Eusebius: Ὑποῤῥωννύντα σὺν θειᾳ χάριτι τὴν ἔμφυτον περὶ τὴν θάνατον τοῦ σώματος δειλίαν. qui diuina gratia ingenitam animi imbecillitatem, quæ efficit vt mortem corporis perhorrescamus, erexit ac recreauit. Suffragatur Ruffinus: Qui per gratiam diuinæ virtutis, inquit, metum corporeæ fragilitatis exclusit.

§. II. S. Polycarpi latebræ, apprehensio.

[4] [S. Polycarpus ab vrbe secedit:] Admirabilis autem Polycarpus vt primum hoc audiuit, minime est animo perturbatus: sed voluit in vrbe permanere. Plures vero ei auctores fuerunt vt secederet. Et secessit in prædiolum haud procul ab vrbe remotum, ibique cum paucis substitit, nihil aliud agens die ac nocte, nisi preces pro vniuersis per totum orbem terrarum Ecclesiis fundens, vti erat solitus. [mortem suam præuidet:] Cumque precationi vacaret, triduo antequam comprehenderetur, mente a sensibus auocata, a videre sibi visus est ceruical suum igne comburi. Et conuersus ad præsentes, prophetice dixit: Oportet me viuum comburi.

[5] [alio migrat:] Dumque expectantur qui eum quærebant, in aliud prædium transiit: & statim adfuerunt qui eum vestigabant: eoque non iuuento, b duos adolescentulos comprehenderunt, e quibus alter tormentis adactus confessus est, neque enim latere iam poterat; [proditur:] quando & qui eum prodebant domestici erant; & Irenarchus, hoc nomen sortitus, Herodes cognominatus, festinabat in stadium illum introducere, vt & ipse propriam consequeretur hereditatem Christi consors effectus, qui autem illum prodiderant, Iudæ mactarentur supplicio. Habentes igitur secum illum adolescentulum, die parasceues, hora prandij, exiuerunt persecutores & equites cum consuetis armis, veluti ad latronem capiendum properantes. Et sub noctem eo peruenientes illum inuenerunt in domuncula quadam in superiori contignatione absconditum. [non vult fugere:] Poterat quidem inde in alium locum fugere, sed noluit, dicens: Fiat voluntas Dei.

[6] Audiens igitur eos adesse, vltro descendit, eosque allocutus est, c mirantibus qui spectatores aderant ætatem eius, & constantiam, [vltro se satellitibus offert,] quodque tanto studio illi ad virum senem comprehendendum vterentur. Continuo igitur iis cibi potionisque iubet apponi quantum iis collibuisset: rogauit vero eos vt sibi horā ad libere precandum largirentur. Quibus annuentibus, [iisq; mensam apponit.] plenus gratia Dei, stans ita orauit, vt vix intra duas horas finem fecerit, stupentibus qui audiebant, multisque eorum animi pœnitudine tactis, quod ad pium hunc senem exissent. Vt precationem absoluit, d memoriaque repetiit vniuersa quæ illi vnquam acciderant siue parua siue magna, [orat:] siue gloriam illi siue dedecus afferentia, & totam Ecclesiam Catholicam per vniuersum orbem dispersam commendauit Deo; [in vrbem ducitur:] cum hora iam abeundi adesset, asino eum imponentes versus vrbem duxere die sabbati.

[7] Occurrere ei e Irenarchus Herodes, & pater eius Nicetas, carpento vecti, inque hoc eum assumentes, & ei assidentes, [varie verbis tentatur:] persuadere conabantur, dicentes: Quid enim mali est dicere, f Dominus Cæsar, & consequenter sacrificare, & saluum euadere? Ipse primum nihil eis dedit responsi. Sed cum magis instarent, dixit: Non sum quod suadetis facturus. Illi vero eius in suam sententiam pertrahendi spe frustrati, contumeliosa in eum verba iaciunt, & tanta cum celeritate a curru deturbant, [deiicitur e curru, & tibiam lædit.] vt inde delapsus, tibiam haud leuiter sauciaret. At neutiquam commotus, quasi nihil percepisset incommodi, prompto animo, citato etiam gressu proficiscebatur ad stadium deductus.

[8] Tumultus in stadio erat maximus, vt nemo quidquam audire posset. [voce cælesti animatur:] Polycarpo vero ingrediente in stadium, vox e cælo missa est: Fortis esto, & viriliter certa Polycarpe. atque eum quidem a quo vox esset profecta nemo vidit, vocem ipsam multi e nostris qui præsentes aderant audiuere. Ceterum eo producto tumultus ingens erat, cum audisset multitudo Polycarpum esse comprehensum. Ad se deductum interrogat Proconsul, num ipse Polycarpus esset. Id confitentem hortatur vt Christum neget, dicens: Reuerere ætatem tuam; & alia his similia, vt iis moris est dicere: Iura g per Cæsaris fortunam. Resipisce. dic, Tolle impios. Polycarpus graui & sedato vultu vniuersam impiorum Gentilium, [tentatur a Proconsule:] quæ in stadio erat, multitudinem intuens, intenta in eos manu, simulque cum gemitu in cælum suspiciens, dixit: Tolle impios. Instante deinde Proconsule & dicente: Iura & dimittam te. Conuiciis Christum incesse; Polycarpus dixit: Octoginta & sex annos h ei seruiui, & nullo me vnquam affecit incommodo; & quomodo potero blasphemare Regem meum qui me saluauit?

[9] Vrgenti rursus Proconsuli & dicenti, Iura per Cæsaris fortunam; i respondit: Absit vt per fortunam Cæsaris iurem, [libere respondet:] vt tu dicis. Simulas te ignorare qui sim. audi, libere eloquar: Christianus sum. At si animus est Christianæ professionis rationem cognoscere, da diem, & audi. Dixit Proconsul: Id populo persuade. Polycarpus respondit: Tibi rationem dare dignum censui. Docti enim sumus Magistratibus & potestatibus a Deo constitutis, subiici in eo quod honestum est, iisque honorē deferre, qui animarum nostrarum saluti nihil afferat detrimenti. Sed multitudinem hanc vulgi nequaquam dignam iudico, [minas eius contemnit:] cui ratione fidei reddenda satisfiat. Proconsul dixit: Feras habeo; iis te obiiciam, nisi pœnitentia ducaris. Euoca eas, inquit Polycarpus. k Nec enim recipienda pœnitentia est, quæ a melioribus ad deteriora impellit. Pulchrum vero mihi erit a duris ad æqua transferri. Ille rursus: Igni te l consumi faciam, cum bestias contemnas, nisi resipiscas. S. Polycarpus, Ignem minitaris, inquit, qui ad horam ardet, & breui extinguitur. Ignoras enim futura supplicia, atque æternæ damnationis parata impiis incendia. Sed quid moraris? profer quod vis.

[10] Hæc & alia plura dicens, fiducia & gaudio repletus est, eaque vultui eius gratia inerat, vt non modo non concideret ac perturbaretur ob ea quæ ei dicta erant, sed ipse e contra obstupesceret Proconsul, m quidem præconem in medium stadium misit, iussitque tertio proclamare: Polycarpus se Christianum esse confessus est. [vulgo vociferante deposcitur ad leones;] Id cum præco proclamasset, omnis multitudo Gentilium & Iudæorum Smyrnæ habitantium, effreni animi impetu altissime vociferatur: Hic est magister impietatis. hic pater Christianorum. hic nostrorum Deorum exterminator, qui multos a sacrificiis & veneratione Deorum auertit. Hæc dicentes vociferabantur, rogabantque n Asiarcham Philippum, vt in Polycarpum leonem immitteret. Respondit Philippus id sibi integrum non esse o cum iam venationes absoluisset.

[Annotata]

a Eusebius scribit, noctu orantem oppressum esse somno, & vidisse ceruical igne accensum consumi, eaque re e somno excitatum. Eodem modo exponit Ruffinus.

b Eusebius videtur significare pueros hos comprehensos esse in secunda villa. quem ex fide ita vertit Ruffinus: Rursum fratrum caritate compulsus, commigrauit in alium locum. Quo non multo post inquisitores eius ingressi, correptis duobus pueris, & altero ex his verberato, per indicium eius ad Polycarpum perueniunt. Græce est: μεταβῆναι φασὶν εἰς ἕτερον ἀγρὸν, ἔσθα μετ᾽οὐ πλεῖστον τοὺς συνελάυνοντας ἐπελθεῖν, δύο τὲ τῶν ἀυτόθι συλλαβεῖν πάιδων. In aliam ferunt villam migrasse, & non multo post eos, qui illum insequebantur, eo venisse, & duos pueros qui ibi erant comprehendisse.

c Ita Græce: ἀκούσας οὖν ἀυτοὺς παρόντας, καταβὰς διελέχθη ἀυτοῖς, θαυμαζόντων τῶν παρόντων τὴν ἡλικίαν ἀυτοῦ καὶ τὸ ἐυσταθὲς, καὶ ὅτι τοσάυτῃ σπουδῇ ἐχρήσαντο τοῦ συλληφθῆναι τοιοῦτον πρεσβύτην ἄνδρα. Ast Eusebius: Καὶ δὴ μαθὼν παρόντας, ὡς λόγος φησὶ, καταβὰς ἀυτοῖς διελέξαντο, ἐ͂υ μάλα φαιδρῷ καὶ πρᾳοτάτῳ προσώπῳ ὡς καὶ θαῦμα δοκεῖν ὁρᾷν τους πάλαι τοῦ ἀνδὸς ἀγνῶτας, ἐν ἀποβλέποντας τῷ τῆς ἡλικίας ἀυτοῦ παλαιῷ, καὶ σεμνῷ, καὶ ἐυσταθεῖ τοῦ προσώπου, καὶ εἰ τοσάυτη γένοιτο σπουδὴ ὑπὲρ τοῦ τοιοῦτο συλληφθῆναι πρεσβύτην. Simul atque adesse eos intellexit, vt traditur, descendens, cū illis collocutus est, admodum sereno & placido vultu: vt perquam mirum videretur iis qui virum antea non nouerant, eiusque nunc cernebant prouectam ætatem, & grauem ac reuerendam vultus moderationem, cur tanta adhiberetur festinatio ad senem sic comprehendendum. Ruffinus: Quin imo & cum comperisset adesse comprehensores suos, in occursum eis progressus, læto admodum vultu ac placido compellare viros cœpit cum ingenti oris gratia, ita vt illi mirarentur & stuperent, quid tantum studij fuerit, vt vir illius grauitatis & honestatis in tam longæua ætate & tanta vitæ auctoritate positus, perquiri & comprehendi iussus sit.

d Græce: μνημονέυσας ἁπάντων καὶ τῶν πώποτε συμβεβηκῶτων ἀυτῷ, μικρῶντε καὶ μεγάλων. Ruffinus: Memoriam faciens omnium quoscumque nosse potuit, maiorum, minorumque, &c. at Christophorsonus, vt nos, vertit.

e Ruffinus: Occurrit ei Præfectus pacis Herodes nomine. Christophorsonus: Herodes, qui Præfectus pacis dicebatur. Multa de hac voce & officio disserit Halloix noster.

f Ita MS. ast Eusebius, Domine Cæsar. Ruffinus: Quid enim mali est dicere Deum Cæsarem?

g Multa exempla affert Halloix & testimonia, de hoc iuramento per genium aut fortunam Cæsaris: quod abominabantur Christiani, ne genio illi, siue dæmoni, diuinitatem viderentur more sensuq; Gentilium tribuere.

h Hinc in Chronico Alexandrino & variis Martyrologiis dicitur S. Polycarpus natus fuisse, cum martyrium subiit, 86. aut 87. annos. at non dixit Sanctus tot se annos habere ætatis, sed Christianæ professionis, quam fortassis non nisi 16. aut 18. annos natus, iamq; Callistus in familia susceperat. Multa de eius ætate Halloix: nos quædam supra.

i Ita MS. ἀπεκρίνατο. Μή μοι γένοιτο ἱνα ὁμόζω τὴν Καισαρος τύχην, ὡς σὺ λέγεις προσποιῇ δὲ ἀγνοεῖν με, τίς εἰμι. ast Eusebius: Πολύκαρπος, εἰ κενοδοξεῖς, φησιν, ἱνα ὁμόσω τὴν Καισαρος τύχην, ὡς λέγεις, προσποιουμενος ἀγνοεῖν ὅς τις εἰμί. Polycarpus, Si, inquit, ad inanem ostentationem requiris, vt per Cæsaris fortunam iurem, (sic enim vocas) & me, qui sim, ignorare præ te fers, &c. Ruffinus: Si hanc, inquit, iactantiam quæris, vt ego fortunam Cæsaris iurem, & quis sim ignorare te simulas.

k MS. ἀπαράδεκτος γὰρ ἀπὸ τῶν κρειττόνων ἐπὶ τὰ χείρω μετάνοια· καλὸν δὲ μετατίθεσθαι με ἀπὸ τῶν χαλεπῶν ἐπὶ τὰ δίκαια. Eadem habet Eusebius, nisi quod pro ἀπαράδεκτος, scribit ἀμετάθετος. Vertit Christophorsonus: Nam nobis rata ac decreta stat sententia: & multum ab eo absumus, vt aliquando animo mutato, nos meliorum pœniteat, quo deteriora sequamur. A sæuitia & crudelitate ad æquitatem & modestiam traduci, est pulchra sane mutatio. Sed in hoc posteriori membro Eusebij textus μὲ non habet, sed solum μετατίθεσθαι ἀπὸ τῶν χαλεπῶν. Eodem fere sensu Ruffinus: Nobis enim immobilis stat sententia. Nec possumus de bono ad malum per pœnitudinem mutari. Melius autem erat, si hi mutarentur ad bona, qui perseuerant in malis.

l Ita MS. δαπανηθῆναι. Eusebius: δαμασθῆναι, & vertit Christophorsonus: domitum & mansuetum reddam. Ac Ruffinus quoque: Igni te, inquit, faciam consumi.

m Ruffinus: Misso igitur Curione ad populum, iubet voce maxima protestari, Polycarpum tertio confessum Christianum se esse. at bene obseruat Halloix, tertio iussum proclamare, Polycarpum sese Christianum esse confessum, non vero hunc tertio confessum. tum de Curionis voce multa disputat.

n MS. Ἀσιάρχην Φίλιππον. consonant Latina MSS. Ruffinus, Christophorsonus, munerarium Philippum vocāt. sequitur Halloix, putatq; ἀγωνάρχην legendum.

o Ruffinus: Quia iam editionis suæ munus explesset. Christophorsonus: quoniam iam ferarum certamina confecta erant. atqui editiones illæ, munera, certamina, venationes dici solent; vt fuse docet Halloix.

§. III. S. Polycarpi martyrium, reliquiæ.

[11] [Adiudicatur incendio,] Tvnc illis visum est vno consensu clamare & postulare vt Polycarpus viuus combureretur. Oportebat enim oblatam illi de ceruicali visionem compleri; quod cum penes se tacite orans vidisset, conuersus ad eos qui illi aderant fideles, dixit prophetice: Oportet me viuum comburi. Et hæc tanta celeritate gesta sunt, vt dicto pene citius, turba ex officinis & balneis ligna sarmentaque actutum coaceruarit: [rogum parantibus Iudæis:] & Iudæi præcipue, vt ad similia consueuerunt, operam indefesse conferebant. Vt vero iam extructus erat rogus, ipse suis se vestibus a exuens, deposito cingulo, soluere quoque sibi calceos conabatur, quod numquam ante faciebat, propterea quod fideles omnes inter se certabant, quis prior sacrum eius corpus contingere mereretur. Res enim præclaras & sanctas gesserat b ante martyrium, Deumq; erat omni conuersatione imitatus.

[12] Confestim adhibentur ad combustionem accommodata instrumenta. Sed cum vellent eum c clauis affigere, Sinite me hoc modo, [ferro adstringi renuit:] inquit; qui enim dedit ignem perferre, is quoque gratiam dabit, vt absque vllo clauorum præsidio immobilis in igne perdurem. Illi vero non clauis quidem affixerunt, adstrinxerunt tamen vinculis. Manibus igitur post tergum religatis, veluti insignis quidam aries e magno grege delectus ad oblationem, & holocaustum acceptabile, suspiciens in cælum dixit: Domine Deus omnipotens, Pater dilecti & benedicti filij tui Iesu Christi, per quem suscepimus tui cognitionem; Deus Angelorum & Potestatum, [orat:] & omnis creaturæ, & totius generis iustorum, qui viuunt in conspectu tuo; benedico tibi, quia me dignum fecisti die & hora hac, vt partem accipiam in numero Martyrum tuorum, in calice Christi, in resurrectionem vitæ æternæ, corporis & animæ, in incorruptione Spiritus sancti: inter quos suscipiamur in conspectu tuo hodie in hostiam pinguem & acceptabilem, sicut præparasti, præsignificasti, & compleuisti, verus & omnis mendacij expers Deus. Quare pro omnibus te laudo, benedico, glorifico te cum æterno & cælesti filio tuo Iesu Christo, quocum tibi & Spiritui sancto gloria nunc & in secula seculorum, amen.

[13] Cum dixisset Amen, orationemque absoluisset, lictores, quibus rogi extruendi cura erat, ignē succenderunt. Magna autē emergente flamma, [igne in modum fornicis circumdatur,] miraculū ingens vidimus, quibus id concessum fuit, quique reseruati sumus, vt ceteris fidelibus quæ gesta sunt narraremus. Ignis namque fornicis speciem quamdam exprimens, ac veluti velum nauigij ventorum flatu turgescens, corpus Martyris vndique circumuallat: eratque in medio non vt caro vstulata, sed d velut panis coctus, vel aurum argentumue in camino ignis ardore probatum. Et vero tantam suauissimi odoris fragrantiam inde percipiebamus, [suaui exspirante odore;] ac si e thure aliisue pretiosis aromatis exspiraretur. Tandem cū cernerēt impij corpus eius igne cōsumi non posse, iussit quispiam e structorem ignis accedere propius, & gladium infigere. Id cum factum esset, f columba euolauit, [configitur gladio:] tantaque sanguinis profluxit copia, vt & ignem restingueret, & populus miraretur, tantum esse discrimen inter infideles & electos, quorum numero adiunctus est admirabilis Martyr Polycarpus, [euolat anima specie columbæ:] qui nostris temporibus extitit Doctor Apostolicus & Propheticus, Episcopus Smyrnensis Catholicæ Ecclesiæ; [sanguine ignis extinguitur:] nam quodcumque ex eius ore prodibat verbum, idem vel iam expletum erat, vel certo post explendum.

[14] Ast inuidus ille, & malignus ac sceleratus iustorum generi semper infestus aduersarius, videns illustre eius martyrium, atque a prima ætate irreprehensibilem couersationem, eumque iam immortalitatis corona remuneratum, certoque & stabili brauio potitum; [agentibus Iudæis, prohibetur ne Christiani reliquias rapiant:] omni cura & studio adnisus est, ne reliquiæ eius a nobis auferrentur, etsi multi id animo agitarent, vt quoque modo participes fierent sacræ illius carnis. Suggessit enim Nicetæ, Herodis patri, fratri g Alces, vt Præfectum rogaret, ne iis corpus traderet, Ne, inquiebat, dimittentes Crucifixum, hunc incipiant venerari. Et hæc ille dixit submonentibus, obnixeque instantibus Iudæis, qui & corpus, cum id vellemus ex igne eximere, custodierunt; ignorantes nimirum non posse nos aliquando inducere in animum vt Christum relinquamus, qui pro salute omnium, qui toto orbe saluantur, passus est, iustus pro iniquis, aut alium quempiam colamus: hunc enim Dei filium adoramus, Martyres vero veluti Domini discipulos & imitatores merito amamus, propter eximiam ipsorum erga proprium Regem & Magistrum caritatem, quorum vtinam & nos consortes & condiscipuli esse possimus.

[15] [comburitur corpus:] Cernens igitur Centurio Iudæorum peruicax studium, corpus in medio ignis collocauit & exussit. Sic nos postea colligentes potiora lapidibus pretiosis auroque probatiora ossa eius, seposuimus ea commodo loco, vbi, vt fieri poterit, nobis in vnum aliquando coactis, [ossa colligunt Christiani:] concedet Dominus diem martyrij eius cum gaudio & exultatione celebrare, ad eorum qui certamine perfuncti sunt memoriam, posterorum incitamentum mentisque ad paria præparationem.

[16] [Duodecim alij Martyres.] Ista de B. Polycarpo, qui cum aliis a Philadelphia profectis duodecim, Smyrnæ martyrium subiit, ab omnibus memorantur, vt apud ipsos Gentiles vbique locorum frequenti sermone celebretur non modo illustris gentium Doctor, sed eximius Martyr, cuius martyrium omnes desiderant imitari, peractum secundum Euangelicam normam: qui sua constantia iniquum Præfectum debellauit, atque ita immortalitatis gloriam consecutus, cum Apostolis & iustis omnibus exultans glorificat Deum Patrem, benedicit Dominum nostrum Iesum Christum, nostrarum Saluatorem animarum, corporum gubernatorem, Pastorem toto orbe dispersæ Catholicæ Ecclesiæ.

[17] [Epilogus epistola:] Vos quidem petiistis pluribus vobis perscribi quæ gesta erant; nos vero in præsenti summatim tantum ea indicauimus, per fratrem nostrum Marcum. Ast vbi legeritis, vlterius dissitis fratribus epistolam mittite, vt & ipsi Dominum glorificent, qui talem ex seruis suis instituit delectum, qui potest nos omnes gratia sua & munere introducere in æternum suum regnum per filium suum vnigenitum Iesum Christum, cui gloria, honos, imperium, [quis eam scripserit:] maiestas in secula, amen. Salutate omnes Sanctos. vos salutant qui nobiscum sunt; & Euarestus, qui epistolam scripsit, cum omni sua familia. Martyrium consummauit B. Polycarpus mensis Xanthici incipientis secunda die, ante VII. Kalendas Maias, sabbato magno, [quando passus sit Sanctus.] hora octaua; comprehensus est autem ab Herode, sub summo sacerdote Philippo Tralliano Proconsule, regnante in æternum Iesu Christo. Optamus vos recte valere fratres, ambulantes iuxta Euangelium verbo Iesu Christi, cum quo omnis gloria Deo pro salute sanctorum electorum, sicut martyrium consummauit Polycarpus, cuius vtinam & nos aliquando in regno Christi inueniamur vestigia esse secuti.

[18] Hæc transscripsit Caius ex scriptis S. Irenæi discipuli S. Polycarpi, qui & cum Irenæo conuersatus est. [Addita ad epistolam de scriptore.] Ego vero Socrates Corinthi ex Caij exemplari descripsi. Gratia sit cum omnibus nobis. Ego vero rursus Pionius ex ante scripto accepi, cum illa peruestigassem iuxta reuelationem apparentis mihi B. Polycarpi, quemadmodum ostendam ordine ea colligens, quæ iam fere situ & diuturnitate erant oblitterata, vt & me colligat Dominus noster Iesus Christus cum electis suis in cæleste suum regnum; cui gloria cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum, amen.

[Annotata]

a Addit Eusebius, omnibus.

b Idem ante canitiem.

c De hoc ritu plura Halloix.

d Absunt hæ tres voces ab Eusebij textu, & Ruffini.

e MS. & Eusebius Κομφέκτορα vocant, Confectorem Ruffinus.

f Non meminere columba Eusebius & Ruffinus: meminere MSS. Latina, & Græcum.

g MS. ἀδελφὸν δὲ ἀλκῆς. Eusebius, ἀδελφὸν δε Δάλκης. Ruffinus, fratrem autem Dalcæ.

EADEM ACTA
ex tribus veteribus Latinis MSS.

Polycarpus, Episcopus Martyr Smyrnae in Asia (S.)
XII Phildelphienses, Martyres Smyrnae in Asia (SS.)

BHL Number: 6870
a

Ex Latinis MSS.

§. I. S. Germanici & aliorum constantia.

Ecclesia Dei quȩ est apud Smyrnam, Ecclesiis Dei salutem b Philomelij, & vniuersis quȩ in locis sunt, Catholicis ciuitatibus, misericordia, & pax, & amor Dei Patris, ac Domini nostri Iesu Christi, cum omnibus abundet in seculum.

[1] Scripsimus vobis, Fratres, de Martyribus, & de B. Polycarpo, qui c velut signaculum fidei persecutiones d sedauit inimici: omnia enim quæ transacta sunt Domino auctore prædicta sunt secundum Euangelium, [Exemplū Christi nos animat. ad martyrium.] in quo quid sequi deberemus ostendit: in quo se & tradi passus est, & cruci, per quam nos liberaremur, affigi. Æmulos ergo nos sibi esse voluit, ac primus virtute cælesti iniustorum e iustus obtemperauit arbitrio, dans scilicet secuturis viam, & pius Dominus exemplum famulis se præbendo, ne onerosus Præceptor a quoquam, putaretur, pertulit ante illa, quæ aliis perferenda mandauit, qui omnes ita formauit & docuit, vt non solum nos ipsos, sed etiam per nos fratres singulos saluaremus. [Martyrij fructus.] Beatæ enim passiones cælestia tolerantibus regna parturiunt, & post contempta hæc omnia, opes, honores, parentes, coronæ consummatio plena Martyrum est. Quid enim dignum tam pio Domino famulorum reddat obsequium, si maiora constat pro seruis Dominum, quam seruos pertulisse pro Domino? Vnde oportet doctiores nos redditos omnia cum timore narrare, & singulorum militum Christi fidelia deuotionum tropæa, vt gesta constant, exponere; quo amore erga Deum fuerint, qua patientia cuncta pertulerint.

[2] [Constantia Martyrum.] Quis enim non tanta admiratione teneatur, dulcia fuisse singulis durorum verbera flagellorum, craticulas, eculeos, laminas, amabilem gladium, & mitia crepitantium tormenta flammarum, cum fluente vtriusque lateris cruore patefactis vitalibus omnia apparerent interna membrorum, f vt ipsa etiam corona populorum fleret viso tantæ crudelitatis horrore, nec sine lacrymis posset aspicere, quod fieri ipsa voluisset? Nullus tamen erat patientium Martyrum gemitus, aut eiulatio aliqua vi doloris exorta: vt libenter suscipiebantur singula, ita fortiter tolerabantur. [Consolationes diuinæ in tormentis.] Præsens enim Dominus suscepta tam fidelium oblatione seruorum, non solum æternam vitam, & illa quæ solet deuotis præstabat, sed etiam doloris illius violentiam temperabat; scilicet ne cruciatus corporis g patientiam frangerent animi: loquebatur enim cum illis Dominus, & spectator & roborator animorum, & præsentia medebatur mala, & coronam illis, & cælestia, si perdurassent, promittebat imperia. Inde Iudicis, ille contemptus; inde h gloriosa fuit patientia: exui enim hac luce cupiebant, vt ad illa clara atque æterna salutis habitacula, Domino iubente, transirent: præponebant vera falsis, cælestia terrenis, sempiterna morituris: parabatur enim vnius horæ i exitio gaudium nulla vetustate periturum.

[3] Diabolus tamen multa machinatus est: sed gratias Domino nostro Iesu Christo, qui contra omnes fidus seruorum suorum defensor assistit. Nam fortissimus Germanicus, & omni mente Deo deuotus, [Germanicus Martyr] incredulorum animos potentia suæ virtutis extinxit. Hic feris traditus, cum Proconsulis in se miserationem cerneret, & ab eo persuaderetur, vt saltem vel suam ætatem cogitaret, si alia forte in se contemneret omnia, dolentem pro se inimicum aspernatus est, & dedignatus est veniam, quam persuadebat iniustus: [bestiam in se irritat:] quare ipse ad se feram bestiam vocabat, festinans mature huius mundi labe exui, vel iniquitate priuari. His visis vulgus vniuersum stupore confectum, Christianum animum mirabatur intentius; & clamatum est: Torqueantur innocentes. Quærebatur etiam Polycarpus. Tunc vnus incognitus, k nomine Phrygius, superueniens forte de patria, l propria ad patiendum voluntate festinans, cruento Iudici se securus obiecit. Sed voluntatem vicit infirmitas: [Quidam temere se morti offerens, cadit.] missis namque ad se feris, his aspectis timore perculsus cœpit nolle quod voluisset, & conuersa ad diabolum voluntate, probare illud, ad quod venerat destruendum. Huic itaque Proconsul multis m pellectionibus sacrificare persuasit. Ideo non eos fratres laudare debemus, qui se vltro offerūt, sed eos qui inuēti latentes in passione potius perseuerant. Sic nos quoque sermo Euangelicus confirmat, & hoc hortatur exemplo cessisse vltroneum, & vicisse compulsum. [Matth. 10. 23.]

[Annotata]

a Præcipue codicem Audomarensem sequimur: sed hunc contulimus cum iis quæ ex codice S. Maximini Treuirensi descripserat Rosvveydus, quæq; ex alio Burgundico MS. nobis communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster.

b MS. Chiffl. Philomeliæ. MS. Græcum supra, Philadelphiæ; quæ vrbs media est inter Smyrnam & Philomelium.

c MS. Chiffl. per signaculum.

d MS. S. Max. sedauit; Audom. se dedit.

e MS. Chiff. iustorumque.

f Idem MS. vt ipsam etiam coronam popularis visio fleret.

g MS. Audom. potentiam. at Chiff. ne potentiæ cruciatuum corpora eorum frangerent.

h MS. Ch. gloria patientiæ. MS. Max. gloriosa potentia.

i MS. S. Max. exitu.

k Forte ita interpungendum, incognitus nomine, Phrygius. in aliis Actis dicitur fuisse Phryx genere, nomine Quintus.

l MSS. Chiff. & Aud. pronus.

m MS. Chiff. pollicitationibus.

§. II. S. Polycarpi latebræ, apprehensio.

[4] [S. Polycarpus in villam secedit.] Vnde Polycarpus, vir eximiæ prudentiæ robustique consilij, his auditis latebram petiit. Nec tamen mente turbatus fugiebat hæc, sed potius differebat, qui per singulas ciuitates ambulans a hortantes vt celerius exiret, ac se quærentibus aliqua ratione subtraheret, aspernatus, diutius morabatur. Tandem in agrum ciuitati Smyrnæ proximum secedendum putauit: vbi diebus ac noctibus sine intermissione orationi impendendo operam, Dei implorabat auxilium, quo fortior esset in pœna. Signum tamen, triduo ante quam comprehenderetur, reuelationis accepit: intuebatur enim ceruical capitis sui flamma ambiente circumdari. Expergefactus itaque sanctissimus senex, [ex somnio prænoscit mortem suam:] vix adhuc stratis grauia membra subtraxerat, & ait his qui cum eo erant, ignibus se cremandum.

[5] Et ecce forte in alium agrum secesserat, & statim quærentes eum affuerunt custodes: [alio secedit:] sed cum ab his ille inuestigari non posset, comprehensis duobus infantulis, vnoque ex his etiam verberato, latebram confessio infantis aperuit: quia ipse celari non poterat, quem passio ipsa poscebat; proditores vero eius domestici. [proditur:] Irenarcha b & Herodes festinabant in arenam eum citius exhibere, vt & ille si vita & passione Christi sit socius, [ab armatis perquiritur:] & proditores exemplo Iudæ pœnam quam merentur accipiant. Habentes itaque infantulum, ante sabbatum hora ipsius cœnæ egressi sunt, Polycarpum perquirentes cum equorum magna copia, vel armorum; quasi vero non seruum Christi comprehenderent, sed latronem. Inuenerunt eum nocte in tegulis se prementem: fuerat quidem transgrediendi in alium agrum facultas, [non vult alio fugere:] sed iam fessus ostendere se maluit, quam celari, dicens: Compleatur volūtas Dei: quamdiu voluit ille distuli; & quando iussit, optaui.

[6] Visis itaque illis, descendit, habuitque sermonem, qualem aut illa ætas proferre potuerat, [persecuto ribus vltro se offert:] aut spiritus gratiæ cælestis infuderat. Cum mirarentur in his annis tantam velocitatē pedum, tantam habitudinem esse membrorum, ad cuius inuestigationem vix summa celeritate peruenerint; nihil ille stupentibus respondit: [apponit iis mensam:] sed statim his alimenta cibi præbuit, & mensam iussit apponi: nec hoc sine diuini magisterij mandato faciens, cum scriptum sit, inimicos nostros potu & cibo debere satiari. Tunc deprecatus est, [erat per duas horas:] vt ei horam concederent, qua posset orare, & omnipotenti Deo debita precum vota persoluere. Præbentes facultatem, c instanter petebat donum Dei præceptumque compleri: iugiter autem per duas fere horas oratio illa durauit, stupefactis audientibus; & quod maioris palmæ videretur inimicis, postmodum orationis voce completa, facta in precibus omnium mentione notorum ignotorumque, bonorum ac malorum, & Catholicorum omnium, qui per singula loca Ecclesiæ colliguntur; tandem hora illius aduenit, qua custoditæ acciperet coronam iustitiæ.

[7] [ducitur in vrbem:] Impositus itaque asino, cum appropinquaret ciuitati, d Maiores habuit obuios Irenarcham Herodem, & patrem eius Niceten; vehiculoque susceptus est, vt vel obsequio vinceretur, [sollicitatur ad defectionem:] qui vinci pœnæ dolore non poterat. Cum ergo subdolo crebroque sermone profanū aliquid ab illo exigerent assidentes, dicerentque: Quid mali est dicere, Domine, & sacrificare? & reliqua, quæ solent diabolo instigante narrari; frænato paullisper ore, omnibus patienter auditis, tandem iratus enuntiat, ad hoc se numquam posse perduci, non igne, non ferro, non arctorum doloribus vinculorum, non fame, non exilio, non flagellis. Commoti tunc illi, vehiculo summa velocitate currente Polycarpum perturbarunt, [proturbatur e curru, ac suras lædit:] ita vt suras aliqua ex parte quassaret: tanta tamen velocitate per arenam currebat, vt nullius corporis damna sentiret.

[8] Sed cum iam arenam fuisset ingressus, e cælo statim missa vox sonuit dicens: [voce diuina animatur ad constantiam:] Polycarpe, habeto virtutem. Hanc vocem qui in arena erant audierunt; ex aliis autem nullus audiuit. Cum igitur Proconsuli fuisset oblatus, Deum toto corde confessus, imperia Iudicis cruenta contempsit: cumque ab eo ad blasphemum quodcumque cogeretur, [iterum tentatur a Proconsule.] diceretque ei Proconsul, Vel ætatem hanc cogita, si alia in te forte contemnis: non poterit hæc senectus iuuenibus etiam expauescenda suffere: debes iurare per Cæsarem, Cæsarisque fortunam: præterea habere patientiam, & dicere, Impios tolle. Tunc Polycarpus ore semicluso, & qui non suo, sed alieno sermone loqueretur, clausis pene faucibus, populum qui in arena erat respexit vniuersum, impium & profanum; tractoque ex intimo corde suspirio, maiestatem cæli intuens, dixit: Tolle impios. Et cum assiduus præceptor insisteret enuntians: [Christum generose confitetur:] Iura, & poteris relaxari, Christumque contemne; tunc ait Polycarpus: Octogesimum iam & sextum annum ætatis ingredior, nomini eius probatus & seruiens semper, numquam ab eo læsus, semperq; seruatus; quomodo possum eum odisse quem colui, quem probaui, quem semper e actorem optaui, Imperatorem meum, saluatorem salutis & gloriæ, persecutorem malorum, vltoremque iustorum?

[9] Sed cum ille diceret, per Cæsaris iurandū esse fortunam, ait: [renuit per Cæsaris fortunam iurare:] Quid me cogis iurare per Cæsarem? an professionem meam fortasse non nosti? Palam me Christianum dico; & quo magis irasceris, ego gaudeo. Tu si vis legis huius scire rationem, diem da, quo incipias audire vel discere. Respondit ei Proconsul: Satisfac populo. Polycarpus ait: Tibi dignissimum reor satisfacere, probatus & obaudiens esse quæ iusseris, tantum ne iniusta secteris. Docti enim sumus potestatibus, quæ Deo ordinante procedunt, morem gerere, mandatisque seruire: illos vero indignos iudico, nec ad satisfaciendum idoneos puto: proinde Iudici me æquum est parere, non populo. [Rom. 13. 1.] Respondit Proconsul: Feras atroces habeo; his te tradam, per frusta lacerandum, [Proconsulis minas contemnit:] si pœnitentiam habere contemseris. Respondit ille: In me leonum rabies cruenta desæuiat, & quidquid grauius Iudex dirus inueneris; gloriabor in pœna, tripudiabo lætus in vulnere, & merita mea doloris æstimatione pensabo: quanto grauiora pertulero, tanto præmia maiora percipiam. Est mihi paratus ad f inferiora animus; ex humilioribus autem ad summa procedimus. Respondit Proconsul: Si ferarum morsus noua præsumptione contemnis, ignibus te cremabo. Tunc Polycarpus respondit: Ignem mihi minaris, inquit, qui vnius horæ spatio æstuat, & post frigescit, ignorans futuri iudicij & æterni ignis impiis tormenta perpetua. Sed quid voluntatem tuam longa oratione suspēdimus? Fac ex me illa quæ cogitas: & quodcumque aliud pœnæ gerus casus obtulerit aucupare.

[10] Hæc forte dum loquitur, vultū eius vel sensum gratiæ cælestis splendor intrauit, [postulatur a populo ad suppliciū.] vt ipse etiam Proconsul terreretur. Tunc voce præconis in arena media ter clamatum est, Polycarpus Christianum se semper esse confessus est. Vniuersus itaque populus Iudæorum & gentium, qui Smyrnam colebat, ira commotus exclamauit: Hic est Asiæ Magister, Christianorum Pater, nostrorum Deorum destructor pertinax, violator templorum, qui dicit non sacrificandum, nec Deorum adoranda esse simulachra: tandem quod peccarat inuenit. Petebant g Asiarcham Philippum, vt ei leonem immitterret. Qui sibi non licere, respondit, tempore iam muneris exsoluto.

[Annotata]

a MS. Aud hortabatur, vt nemo celerius &c.

b Ita MSS. Aud & Max. sed corrigenda ex MS. Græco & Eusebio. MS. Chiff vtrumque nomen omisit.

c MS. S. Max stans.

d Addit MS. Chiff. maiore sabbato.

e Ita MS Chiff. alia, auctorem; nec male,

f MS. Aud. superiora.

g Ita MS. Chiff. at Max. Asiarchum.

§. III. S. Polycarpi martyrium.

[11] [Addicitur igni.] Tvnc placuit illis omnibus æquo vnoque consensu, vt Polycarpum viuū ignis exureret: oportuerat enim id fieri quod ille ante prædixerat. Orans itaque omnipotentem Deum, venerabilem vultum ad suos retorquens, ait: Videtis meam esse quam prophetaueram passionem? Tunc populus ad balneum, & ad a arcisteria conuolauit, ligna & b malleola perquirentes, præcipue Iudæi. Per hæc ministeria cum flamma fuisset allata, Polycarpus cingulum soluit, vestemque deposuit: vincula etiam pedum parabat exuere, [vestem, & calceos exuit:] quæ facere non solebat, quia singuli fideles viri nuda eius tangere vel osculari membra cupiebant: plenitudine enim bonæ conscientiæ redundabat, etiam antequam ad martyrij certamen accederet.

[12] Positis ergo in medium his quæ ex more parabātur arsuro; cum eum ferro vincire cuperēt, consuetudinem legemque seruātes, Permittite me sic, inquit, [ferro adstringi renuit:] qui enim dedit mihi velle, largietur & posse, atque ipsum tolerabilem faciet voluntati ignis ardorem. Itaque nemo eum ferro vinxit, sed post tergum manibus ligatis, vt deuotus aries, præsentis passionis limen ingressus est. Tunc sidera cælumque intuens, dixit: Domine Deus omnipotens, te benedico, te prædico, Filij tui Domini nostri Iesu Christi Pater, per quem scientiam habemus & gloriam, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, [orat:] resurrectio nostra, solutioque peccati, rector elementorum omnium, & totius habitaculi, omne iustorum genus, qui in conspectu tuo viuunt, protegens; te benedico, tibi seruio, qui me dignum hac passione duxisti, vt percipiam c partem, coronamque martyrij, d in tuo calice per Iesum Christum, in vnitate Spiritus sancti, vt completo sacrificio istius diei, promissa tuæ veritatis accipiam. Ob hanc rem te benedico in omnibus, & glorior per æternum Pontificem omnipotentem Iesum Christum, per quem tibi & cum ipso, & cum Spiritu sancto, gloria nunc & in futurum, & in secula seculorum, amen.

[13] Completa itaque oratione, flamma supposita, cum vsque ad cælum tolleretur incendium, miraculi nouitas repentina processit, illis videntibus, quos videre iusserat cæleste mandatum, vt possent ceteris ostensa narrare. e Curuus namque in littore arcus apparuit in aliquantam latitudinem cornua vtraque flectendo, [arcu circumdatū,] velum nauis imitatus, qui Martyris corpus molli velabat amplexu, ne aliquid ex sanctis artubus flamma vastaret. Ipsum autem corpus vt panis grata decoctio, [splendet Martyris corpus,] vel argenti & auri conflatio, pulchro colore resplendens, singulorum iuuabat aspectum. Odor etiam thuris aut myrrhæ aut pretiosi alicuius vnguenti tetrum nidorem totius fugabat incendij. [gratum efflans odorem:] Cum hoc itaque peccatoribus fuisset ostensum, vt intellexerunt eum non posse comburi, [gladio confoditur:] præceperunt Congestorem ignis f accensi gladiunculum sancto corpori iniicere. Cumque hoc ita fuisset effectum, ecce subito fluente sanguinis copia, [euolat anima specie columbæ: sanguine ignis exstinguitur.] columba processit de corpore: & statim sopitum cruore cessit incendium. Tunc populus totus obstupuit, atque omnibus inter iustos & iniustos quæ distantia esset innotuit, & quod præcipuum est, etiamsi non est secutum vulgus, quod certum tamen constat agnouit. Tale itaque Polycarpus, sanctæ Smyrnensium Magister Ecclesiæ, passionis munus impleuit. Semper quæcumque ei reuelata fuisse constat impleta sunt.

[14] Diabolus tamen, qui Iustorum semper inimicus est, cum perspexisset, & vim Martyris, & magnitudinem passionis impletam, irreprehensibilem omnem vitam, & meritum maius in morte, hoc excogitauit, vt corpus eius a nostris non posset auferri; quamuis multi essent, qui sanctis eius optarent communicare muneribus. Summisit namque Niceten patrem Herodis, fratrem vero Alces, interpellare rectorem, vt reliquiæ eius omnibus negarentur Christianis, asserens quod relictis omnibus huic fundenda esset oratio singulorum. [Corpus, ne rapiant Christiani, agunt Iudæi:] Itaque summittentibus Iudæis, cum voluissent auferre eum de flamma, ignorantes, quia numquam Christum relinquere possumus Christiani, qui pro peccatis nostris tanta pati dignatus est, neque alteri cuiquam precem orationis impendere; hunc namque filium Dei adoramus & colimus; eius tamen Martyres, vt discipulos fideles, & deuotos milites, honorifice ac libenter amplectimur; oramus etiam, vt nos socij eorum, & condiscipuli esse mereamur.

[15] Ex contentione itaque nostra & Iudæorum visa, Centurio posuit corpus in medium: nos collegimus vt aurum gemmamque pretiosam, & sepulturæ ossa mandamus. Conuentus itaque alacriter factus est, præcepit Dominus conuenire ad diem natalemque Martyris. Talla circa B. Polycarpum acta sunt. [ossa a Christianis collecta:] Cum his, qui ex Philadelphia fuerunt duodecim martyrium in Smyrna videtur implesse, g solus tamen inter ceteros culturæ meruit principatum. [XII. cum eo passi.] Martyrium ergo excelsum sustinuit; & magister adhuc vocatur a populo. Hunc omnes optemus imitari, secundum exemplum Domini nostri Iesu Christi, qui persecutionem vicit rectoris iniusti, & incorruptionis coronam fugata peccatorum nostrorum morte suscepit, cum Apostolis & omnibus iustis alacriter benedicamus Deum & Patrem omnipotentem, & Dominum nostrum Iesum Christum saluatorem & animæ nostræ gubernatorem & corporis, & pastorem totius Ecclesiæ Catholicæ, & Spiritum sanctum, per quem cuncta cognoscimus.

[16] [Epilogus epistolæ:] Vos frequenter petieratis, vt quæ gesta fuerant nuntiarem de B. Polycarpo; quæ omnia nuntiaui per fratrem h Marcianum. Vos iam, quia scitis, omnibus per epistolas nuntiate, vt vbique benedicatur Dominus bonorum electione seruorum: potens est enim & nos saluare, per Dominum nostrum Iesum Christum saluatorem, per quem ipsi est, & cum ipso gloria, honor & potentia, magnitudo in secula seculorum, amen. Salutate omnes sanctos. Hi qui nobiscum sunt, [quis eius scriptor;] omnes vos salutant: Euaristus qui scripsit, cum omni domo sua. Martyrium S. Polycarpi, mense Aprilio, VII. Kal. Maias, maiore sabbato, hora octaua, captus est ab Herode, Pontifice Philippo i Traiano, Proconsule k Tatio Quadrato. Gratias Domino nostro Iesu Christo, cui gloria, honor, magnitudo, thronum sempiternum a generatione in generationem, amen.

[17] Exemplaria hæc ex Irenæi discipuli Polycarpi doctrina scripsit Caius, qui conuersatus est vna cum Irenæo. Ego autem Socrates ex his Caij exemplaribus scripsi. [transscriptor.] Ego Pionius memorata exēplaria inuestigaui & scripsi, ex reuelatione, quæ mihi facta est de B. Polycarpo, sicut enuntiaui in conuentu reliquis, ex tempore quo laboraui cum electis, & vt me colligat Dominus Iesus Christus in regno cælorum cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum, amen.

[Annotata]

a Ita MSS. S. Max. & Audom. deest ea vox MS. Chiffletiano. alibi de hac voce pro monasterio posit a diximus, videri ab ἀσκητήριον vitiose deflexam: hic ab ἐργαστήριον, quod in Græco MS. habetur, fortassis detorta.

b Malleoli hic sarmenta, siue minores palmites; aut certe fasciculi ex pice aliisq; id genus ignis fomitibus confecti, [Malleolus.] ad incendenda ædificia accommodati. Vtroque significatu etiam Ciceroni ea vsurpata vox est.

c MS. Chiff. palmam.

d Idem MS. istius calicis. Aud. initium calicis.

e MS. Chiff. vitiose: Coruus namque in littore curuo apparuit.

f MS. Aud. accingi.

g Cetera desunt in MS. Chiffletiano.

h In MS. Græco Marcus appellatur.

i MS. S. Max. Troiani; MS. Græcum, Tralliani.

k MSS. Statu Quadrati.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS DATIVO, IVLIANO, TÆLLIANO, REOTRO, VINCENTIA, SATVRO, VICTORINA, SECVNDO, PAPA, CANTO, VICTORE, ÆMILIANO, ET ALIIS XXXV.

[Commentarius]

Datiuus, Martyr in Africa (S.)
Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Taellianus, Martyr in Africa (S.)
Reotrus, Martyr in Africa (S.)
Vincentia, Martyr in Africa (S.)
Saturus, Martyr in Africa (S.)
Victorina, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Papas, Martyr in Africa (S.)
Cantus, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Aemilianus, Martyr in Africa (S.)
alii XXXV Martyres in Africa

[1] Alii his cognomines aliis diebus; ex eadem Africa, memorati: ac forte ijdem, siue incuria librarij, seu qua alia caußa, sæpius relati. [Horum SS. nomina in sacris Fastis;] Nobis quia perinde expeditum non erat, num iidem essent, (quod tamen alibi modeste facimus) pronuntiare; id Lectoris iudicio reliquimus. Hoc die ista habet vetustißimum MS. S. Hieronymi: In Africa Datiui, Iuliani, Taelliani, Tellyptæ, Reotri, Vincentiæ, Saturi, Victorinæ, Secundi, Papæ, Canti, Victoris, Emiliani, & aliorum XXXV. Rodonis, Artematis, Policarpi. De Rhodone agemus ac Polycarpo separatim; de Artemate, siue Artema, egimus XXV. Ianuarij. MS. Hibernicum perantiquum Conuentus Dungalensis hoc die: Policarpi Episcopi, Datiui, Iuliani, Paulæ Virg. Telliani, Reotri, Rodonis, Teliptæ, Vincentiæ, Victuriæ, Papæ, Arthemati, Serdi, Emiliani, Teoginis, Sabinis & aliorum XXXVIII.

[2] Alij in iisdem MSS. & aliis Martyrologiis postridie referuntur, Datiuus, Iulianus, Vincentia, Saturus, Secundus, Victor; in Dungalensi XXVII. Ianuarij Cantus alius, aliaq; Telipta. Sed an fortaßis Telipta hic vrbis nomen, quæ alibi Telepte dicitur, existimari posset? MS. Dungalense raro locorum nomina addit: MS. S. Hieronymi vix in genitiuo casu, sed fere ablatiuo.

[3] Videtur Reotrus, Reatrus esse, quem cum Datio Martyrologio Romano adscripsit Baronius, his verbis: Ibidem sanctorum Martyrum Datij, Reatri, & sociorum, qui in persecutione Wandalica passi sunt. atque in Notat. de his, inquit, vetera MSS. ex quibus etiam recentiores hac die. Recentiores illi sunt Canisius & Galesinius, [etiam recentioribus.] quorum hic ita scribit: In Africa sanctorum Martyrum Datij, Reatrij, Æmiliani, Archimini, Armati, Caij, Auiti, & Adiuti: qui Vandalis Ecclesiam Dei oppugnantibus, pro Christi fide fortiter dimicatione suscepta, martyrij coronam acceperunt. Citat in Notis Martyrologium MS. Ex eodem Canisius: Item in Africa, sanctorum Martyrum Datij, Reatij, Æmiliani, Archimini, Arnioti, Caij, Auiti, & Adiuti, qui omnes tempore Wandalicæ persecutionis, acre certamen subierunt, tandem martyrij coronam patientia indepti sunt. absunt ista a priori Canisij editione. Haud videmus sane cur MS. illud quod Galesinius citat, præferre duobus nostris longe antiquißimis debeamus. Ergo Reatrum esse Reotrum existimamus; de reliquis isthic agemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEOGENE ET ALIIS XXXVI.

[Commentarius]

Theogenes, Martyr (S.)
alii XXXVI socii, Martyres

Ex variis.

[1] Celebratur hoc die in plerisque Martyrologiis S. Theogenes Martyr cum sociis sex & triginta: at quo loco temporeue occubuerint, incertum. [S. Theogenis & sociorum memoria in sacris Fastis.] De iis ita vetus Martyrologium Romanum: Et Theogenis, cum aliis XXXVI. Eadem habent Notkerus, Martyrologia MSS. Vltraiectinum, Centulense, & Richenbergense, quæ duo Bedæ præferunt nomen, e quibus quod Bedæ nomine excusum est corrigi debet, quod sic habet: Eodem die natale S. Theogenis Martyris, & aliorum sex; omißa voce triginta. Et MS. Brugense S. Donatiani: S. Theogenis gloriosi Martyris cum aliis triginta tribus. Ast Vsuardus, Ado, Bellinus, Sanctorius, aliiq;: Eodem die sanctorum Martyrum Theogenis cum aliis triginta sex, qui contemnentes temporalem mortem coronam vitæ æternæ adepti sunt. Ita omnia excusa fere & MSS. exemplaria. MS. Domus Professæ Societatis Iesu Antuerpiæ Theologenem vocat.

[2] Tempus adscribitur in antiquo MS. Vsuardi Parisiensi ad S. Germanum, & Bellino Parisiis an. Ch. 1521. edito, in quibus sub Licinio Imperatore dicuntur coronam vitæ æternæ adepti. [quo tempore passi dicantur;] Eadem habet Florarium MS. in quo annus exprimitur trecentesimus duodecimus. Verum ea verba ab altero Theogene, (quem sub Licinio Imperatore Cyzici in Hellesponto passum dedimus III. Ianuarij) huc translata fuisse, merito quis suspicari poßit. Constantius Felicius: Theogenes Martyr cum triginta sex sociis occiditur Laodiceæ sub Maximino Imperatore. Imperauit hic aliquamdiu cum Licinio. Laodicea martyrij horum palæstra constituitur etiam in vetustißimo MS. Rhinavviensi. Sequitur etiam Galesinius: Laodiceæ sanctorum Martyrum Theogenis & aliorum triginta sex sociorum, [quo loco:] qui contempta morte pro Christi gloria sempiternam vitam adepti sunt. Idem de Laodicea scribunt Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 25. Maurolycus & Canisius. At fortasse, quod in Martyrologiis antiquioribus subiicerentur S. Polycarpo, in eadem cum ipso persecutione passos statuerunt sub Imperatoribus M. Aurelio, & L. Vero: Theogenes Martyr, inquit Petrus, cum aliis 36. Christianis martyrium passi sunt in ciuitate Laodiceæ, eadem præmissa persecutione vrgente, qui contemnentes temporalem mortem coronam vitæ æternæ adepti sunt, VII. Kal. Febru. vt dicit Hieronymus. Eadem fere habent Maurolycus & Canisius.

[3] Addunt MS. Florarium, Martyrologia MS. Bruxellense, & excusum Coloniense, Canisius, Molanus, & Galesinius in Notationibus, cuius memoriam facit B. Augustinus in homiliis de Pentecoste. in his necdum de S. Theogene quidquam reperimus. Galesinius & Molanus in secunda editione ad marginem adscripsere, huius meminisse S. Augustinum homilia habita in Natali SS. Fructuosi Episcopi, Augurij & Eulogij Diaconorum, [An idem Theogenes qui Hippone cultus?] & Agnetis Virginis, qui est sermo 101. de diuersis, in quo hæc habet: Quādo audistis dici apud memoriam S. Theogenis, Offero tibi Petre, Offero tibi Paule? e quibus verbis colligit Baronius in Annotationibus ad Martyrol. Romanum, Hippone fuisse ecclesiam nomine S. Theogenis. Sed quo indicio de eo, qui hoc die colitur, potius intelligendum est quam de alio aliquo, cum plures huic cognomines reperiantur?

[4] Imo ob hanc caussam Baronius de Hipponensi Episcopo agi hoc die credidit, itaq; scripsit in Martyrologio Romano: Hippone Regio in Africa, [an Hipponensis Episcopus,] Sanctorum Theogenis Episcopi, & aliorum triginta sex, qui in persecutione Valeriani cōtemnentes temporalem mortem, coronam vitæ æternæ adepti sunt. Subiicit in Notationibus: Hic ille Theogenes Hipponensis Episcopus esse cognoscitur, qui vna cum S. Cypriano interfuit Cōcilio Carthaginensi an. Ch. 257. Valeriani & Gallieni Imperatorum 4. Kal. Septemb. vt ex eius Actis apparet quæ habētur apud Cyprianum tom. 2. in fine, [qui Concilio Carthaginensi sub S. Cypriano interfuit?] & Augustinum in lib. 6. de Baptismo contra Donatistas. & tomo 1. Conciliorum. In hoc Concilio Actum est, an ij, qui ab hæreticis baptizati erant, cum ad Ecclesiam Catholicam se conferrent, essent denuo baptizandi. Qua de re hoc solum a Theogene pronuntiatum legitur num. 14. apud Cyprianum: Theogenes ab Hippone Regio dixit: Secundum sacramentum gratiæ cælestis, quod accepimus, vnum baptisma, quod est in Ecclesia sancta, credimus. Catholica sane sententia, si verba simpliciter accipiamus: qua relata S. Augustinus supra cap. 21. addit: Potest & mea esse sententia, sic enim librata est, vt nihil habeat contra veritatem. De Hippone pluribus agetur XXVIII. Augusti ad Vitam S. Augustini. Potuit istic alius ab hoc Episcopo Theogenes templum habuisse, vel ob reliquias eo translatas, vel ob eorum, qui id condiderant, pietatem at votum, vti suam habebant festiuitatem SS. Fructuosus, Augurius, & Eulogius, Martyres Tarraconenses, & Agnes Virgo Romana, de quibus actum est XXI. Ianuarij. Fieri tamen etiam potest, vt eodem quo Cyprianus turbine persecutionis oppressus fuerit Theogenes ille Hipponensis Episcopus, religionemq; erga se suorum ciuium excitarit, vt vult Baronius. Sed propositum nobis est, nihil in similibus temere definire.

DE S. RHODONE MARTYRE.

[Commentarius]

Rhodon Martyr (S.)

Commemoratur S. Rhodon in MSS. Martyrologiis Dungalensi & S. Hieronymi; quorum verba iam recitauimus cum de Martyribus Africanis ageremus. Refertur & a Carthusianis Coloniensibus in Addit. ad Vsuardum. Affine Sodonis nomen XXV. Ianuarij. Alius Rhodon, Martyr Tomitanus, 3. Ianuarij relatus. Quin hic quoque Martyr sit, minime ambigimus.

DE II. MARTYRIB. IN PHRYGIA.

[Commentarius]

Duo Martyres in Phrygia (SS.)

Venerantur hos anonymos duos Martyres Græci hoc die. Maximus Cythereus: Eodem die sancti duo Martyres in Phrygia fustibus cæsi finiuntur. Idem habent Menæa, & addunt hoc distichon:

Fustibus athletæ sauciati duo,
Coronati inuenerunt cito cicatricum obductionem.

Matthæus Raderus noster hos ex illorum numero esse censet, qui in Martyrologio Romano aliisq;, VII. Februarij memorantur cum S. Adauco martyrij coronam in Phrygia, Diocletiano imperante, consecuti. Ast hi fustibus mactati, illi viui concremati sunt.

VITA S. SIMEONIS PRISCI ABBATIS MONTIS AMANI IN SYRIA,
ex Theodoreti Philotheo cap. 6.

Svb finem IV. Secvl.

[Commentarius]

Simeon Priscus, Abbas in Syria (S.)

ex Theodoreto.

§. I. Vita anachoretica. Miracula.

[1] a Simeonem Senem si quis de industria prætermiserit, & illius philosophiæ memoriam mandarit obliuioni, iniuriæ & inuidiæ merito accusari poterit, vt qui neque velit laudare ea quæ sunt laude digna, [S. Simeon Priscus] nec iis qui volunt iuuari ea proponat quæ sunt maxime expetenda. Ego autem, non ne accuser metuens, sed laudibus eum prosequi cuplens, narrabo eius vitæ institutum.

[2] [in spelunca habitat solus:] Is enim lōgissimo tempore perpetuo vitam amplexus est solitariam, & in parua quadam spelunca vitam agens, nulla humana fruebatur anima, solus enim viuere statuerat: sed cum Deo vniuersorum loquebatur assidue, b herbas autem esculentas sibi parabat cibum: ea in re eius labor consumebatur.

[3] [imperat feris:] A Superis autem tam copiosa donatus erat gratia, vt vel fortissimis & audacissimis imperaret bestiis. Idque non solis piis, sed etiam incredulis Iudæis euasit manifestum. Nam cum propter aliquod eorum negotium peregre proficiscerentur ad aliquod castellum, quod situm erat extra eam, quæ a nostri Imperij hominibus habitatur, regionem; ortus autem esset imber vehemens & ingruisset tempestas; a via quidem aberrarunt, vt qui anteriora videre non possent: errabant autem per solitudinem, nec vicum, nec antrum, nec viatorem aliquem inuenientes. Cum autem in medio continente non secus vndis iactarentur, quam ij qui nauigant in mediis fluctibus, diuini Simeonis antrum, veluti quemdam portum, animaduertere, sordidumque & squallidum hominem aspexere, & quemdam exiguum ex pelle caprina contextum pannum habentem super humeros. Ille autem simul ac vidit eos, salutauit, (erat enim affabilis) & eos rogauit caussam aduentus. Postquam autem narrarunt quod euenerat, & rogarunt vt eos doceret viam quæ ducit ad castellū; Manete, inquit, statim vobis dabo duces, qui ostēdent viam, quam desideratis. Atque ij quidem tunc parebant & quiescebant. Ipsis autem sedentibus, venere duo leones, [leones via duces errantibus assignat:] non torue & ferociter intuentes, sed veluti cuidam domino blandientes, & seruitutem significantes. His annuens, iussit vt hospites ducerent, & ad viam a qua aberrarant, reducerent. Nemo autem existimet fabulosam esse narrationem, cum communes veritatis hostes habeat ferentes veritati testimonium: ipsi enim consecuti beneficium, hoc perpetuo cecinerunt, hocque mihi hic magnus narrauit c Iacobus, dicens se affuisse, cum hoc B. d Maroni narrarent miraculum. Qui ergo non credit Iudæis de Christianorum miraculis ferētibus testimonium, quomodo non merito vocabitur Iudæis infidelior? Siquidem illi, etiamsi in nos sint infesto animo, vincuntur tamen, & cedunt radiis veritatis: hi autem cum existimentur beneuoli, & fidei socij, ne inimicis quidem credunt, virtutem gratiæ testantibus.

[4] [secedit ad Amanum montem:] Cum autem vir ille diuinus talibus miraculis euasisset insignis, & multos attraxisset ex vicinis barbaris (illam autem habitant solitudinem qui de Ismaële generis auctore gloriantur) quietis amans, necesse habuit speluncam relinquere. Et cum multum viæ confecisset, peruenit ad montem qui e Amanus dicitur: [eius accolis fidem infert:] idque quod olim erat refertum insania multorum Deorum cultus, multis iisque omnis generis excoluit miraculis, pietatemque ac veram religionem, quæ nunc in eo exercetur, plantauit. Sed omnia quidem narrare valde esset laboriosum, & fortasse id a me præstari minime posset. Cum itaque vnius mentionem fecero, & veluti quamdam formam characteremque Apostolici & Prophetici miraculi adiecero, relinquam deinceps cogitandum Lectoribus, cuiusnam gratiæ virtutem acceperit.

[5] Æstas erat, & messis, & ferebantur manipuli in areas. Vir autem quidam, [Cuidam open imploranti] qui non erat suis iustis contentus laboribus, sed aliena concupiscebat, proximi quidem aliquot sustulerat manipulos, per hæc autem conabatur suum augere cumulum: sed statim in eius furtum diuina lata est sententia; cecidit fulmen, & exusta est area. Miser autem ille ad Dei hominem accessit, qui non procul a vico fixerat tabernaculum; & quæ sibi quidem acciderat, [præscribit vt furto sublata restituat,] narrabat calamitatem, furtum autem celare conabatur. Postquam autem vera dicere iussus, est furtum confessus (coegit enim casus vel seipsum accusare) iussit vir ille diuinus, vt corrigendo iniuriam, faceret vt liberaretur a pœna. [& precibus ignem exstinguit,] Nam si tu, inquit, illos solueris manipulos, extinguetur ille ignis immissus diuinitus: licebat ergo videre illum quidem currentem, & spicas furto surreptas ei cui facta fuerat iniuria offerentem, pyram autem absque aqua extinctam, diuini senis oratione & intercessione.

[6] Hoc non incolas solum impleuit terrore, sed etiam totam ciuitatem, Antiochiam, inquam, (erat enim in eius ditione hoc prædium) coegit illuc currere, [varios a variis morbis curat.] & vnum quidem petere vt liberaretur a rabie dæmoniaca, alium vero vt quiesceret febris, alium autem vt alicuius ex iis quæ eum cruciabant consequeretur remedium. Ille vero iis qui inhabitabant, gratiæ fluenta abunde suppeditabat.

[Annotata]

a Hæc damus a Theodoreto descripta in Philotheo, seu lib. 9. de Vitis Patrum, cap. 6. Latine reddita a Gentiano Herueto, collata eum interpretatione Alberici Longi: quorum epitome refertur hoc die, quo colitur a Græcis, in Menæis & apud Maximum Cythereum. Eam vertit ediditq; parte 1. Viridarij Sanctorum Raderus noster. Meminerunt Simeonis idem Theodoretus lib. 4. hist. Eccl. cap. 26. & Nicephorus lib. 11. cap. 41. Verba illius dedimus supra XXIII. Ianuarij ad Vitam S. Eusebij Abbatis montis Coryphes, num. 2. in Prolegomen.

b Longus: herbarumque maxime esculentis vescebatur. Menæa: nulloque cibo parato vescebatur; inemptis sponteque nascentibus herbis pascebatur.

c Iacobus Persa, cuius ante meminerat Theodoretus cap. 2. in Vita S. Iuliani Sabæ, quam dabimus 18. Octob. & cap. 4. in Vita S. Eusebij, edita supra 23. Ianuar. num. 10 & 11.

d Colitur S. Maro XIV. Februar. De eo agit Theodoretus cap. 16.

e Amani montis iterum meminit Theodoretus cap. 9. & Moschus in Prato spirituali cap. 89. Situs est in Antiochena solitudine vbi cum vixisse tradit Theodoretus in histor. Eccles.

§. II. Peregrinatio ad montem Sina: monasteria extructa.

[7] Sed rursus amans quietis, ad montem Sinæum voluit peruenire. Cum autem id sciuissent multi viri optimi, & qui eamdem persequebantur philosophiam, simul accurrerunt, [Eminus videt manus, e terra exertas,] cupientes esse socij eius peregrinationis. Cum autem iter multorum dierum confecissent, postquam in Sodomiticam venerunt solitudinem; vident eminus viri manus, quæ ex profundo in altum expandebantur. Et primum quidem existimabant esse fraudem dæmonis: cum autem maiore animi studio precati essent, & eadem vidissent, profecti sunt ad illum locum, & vident quidem paruam fossam, qualem solent vulpes facere, cum quæ subeant lustra machinantur: nullum autem illi videbant illic apparere. [senem monachum latentem in cauerna alloquitur,] Nam cum sensisset pedum strepitus qui manus habebat extensas, se intra cauernam occultauerat. Diu autem moratus senex, valde rogauit vt se illi ostenderet, si humanam habeat naturam, & non sit impostor aliquis dæmon, qui se in has formas verteret. Etenim nos quoque, inquit, persequentes vitam monasticæ exercitationis, & quietem amantes, erramus per hanc solitudinem, in monte Sina cupientes adorare Deum vniuersorum, in quo cum Moysi seruo suo apparuisset, dedit legum tabulas: non quod existimemus Deum esse loco circumscriptum; audimus enim eum dicentem: Cælum & terram ego impleo, inquit Dominus; & quod contineat terræ ambitum, & eos qui in ea habitant tamquam locustas. [Jerem. 23. 24. Isa. 40. 22.] Sed quoniam ij qui ardenter amant, non solum eos qui amantur desiderant, sed etiam illis loca grata sunt & iucunda, in quibus ij fuere præsentes, & in quibus versati sunt.

[8] [vitæ eius institutum addiscit.] Hæc & similia cum diceret senex, ex cauerna se ostendit homo, qui in ea delitescebat. Erat autem aspectu quidem agrestis, coma squallida, facie corrugata, exsiccatis & plane exanguibus omnibus membris corporis: erat autem sordidis quibusdam pannis indutus, ex consutis palmarum germinibus. Cum autem salutasset, & pacis verbum dedisset, rogauit quinam essent, & vnde venirent, & quo abirent. Ille autem & ad rogatum respondit, & vicissim rogauit vndenam venisset, & cur hanc vitam delegisset. Idem, inquit, me quoque ceperat desiderium eo eundi quo vos nunc itis: huius autem vitæ socium assumpseram quemdam meum familiarem, & qui erat eiusdem animi & sententiæ, & cui erat idem qui mihi scopus & institutum. Adegeramus autem nos inuicem iureiurando, ne morte quidem nostram seiungere consuetudinem. Accidit ergo vt is quidem in peregrinatione vitæ finem hic acciperet. Ego autem iureiurando astrictus, & fossam feci vt potui, & corpus tradidi sepulturæ: propter hoc vero monimentum effosso mihi altero sepulcro, vitæ finem hic exspecto, & Domino consuetum offero officium. Vescor autem dactylis, quos ad me afferre ab eo qui curam gerit iussus est quidam Frater.

[9] Hæc cum sic dicerentur, leo procul apparuit. Cum autem ij qui erant cum sene, animi angore & metu cecidissent, [dactylos ab eo accipit, a leone allatos.] sentiens is qui iacebat in cauerna, surrexit, & leoni annuit, vt transiret ad aliam partem. Is autem statim paruit, & venit botrum afferens dactylorum. Deinde rursus abiit cum sibi fuisset permissum, & procul a viris decumbens obdormiit. Cum ergo dactylos diuisisset omnibus, & eorum precibus & psalmodiæ communicasset, & post finem matutini officij salutasset, eos dimisit nouitate spectaculi stupefactos. Si quis autem non habet fidem iis quæ dicta sunt, recordetur vitæ insignis Eliæ, & coruorum ministerij, qui mane quidem panem, vespere autem ei carnem perpetuo afferebant: vniuersorū enim effectori est facile, vt suis prouideatur, omnem viam inuenire. Sic Ionam in ventre ceti trium dierum & noctium spatio conseruauit, & effecit vt leones in lacu Danielem obstupuerint, & vt ignis inanimus operaretur tamquam ratione præditus, & eos quidem qui erāt intus illuminaret, eos autem qui erant foris vreret. Sedenim rem facio superuacaneam, qui ad probandam Dei potentiam argumenta affero.

[10] Postquam ergo peruenit in montem quem desiderabat, aiunt senem illum admirabilem, [In monte Sina non surgit ab oratione nisi voce cælitus audita:] in illo loco in quo Moyses dignus est habitus qui Deum videret, (vidit autem vt videri potuit ab humana natura,) genua fixisse, & non prius surrexisse quam vocem diuinam audiuerit, quæ illi significabat Domini beneuolentiam. Quoniam autem tota vertente hebdomada ita perpetuo fuerat inclinatus, & ne minimum quidem cibi sumpserat, iussit vox quæ ad eum facta est, vt ea sumeret quæ erant apposita, & prompto & alacri animo comederet. Cum autem manum extendisset, & tria mala inuenisset, [diuinitus cibum accipit:] & ea comedisset, vt iusserat qui dederat; & ei plenæ restitutæ sunt vires, & alacri, vt par erat, animo eos qui cum eo versabantur salutauit. Lætus ergo & hilaris reuersus est, vt qui & vocem diuinam exaudierat, & rursus comederat cibum a Deo datum.

[11] [duo monasteria ædificat:] Reuersus autē, duo philosophiæ extruxit gymnasia: vnū quidē in a vertice montis, de quo prius diximus: alterum autem infra, propter ipsas oras lateris montis. Cum in vtroque autem athletas virtutis congregasset, horum & illorum exercitator fuit & pædotriba; & aduersarij docens insultus, & agonothetæ promittens beneuolentiam, & bono animo, non autem degeneri & pusillo, esse iubens, & in suos quidem moderatione, in hostem autem animi magnitudine vti præcipiens. Hæc docens, [moritur:] sic viuens, hæc miracula faciens, & splendorem omnis generis emittens, laboriosæ huius vitæ finem cepit, & migrauit in eam quæ est senij & molestiæ expers, relicta gloria, quæ extingui non potest, & memoria quæ manet in perpetuum.

[12] Huius benedictionem, cum is adhuc esset superstes, beata, atque adeo ter beata, mater mea est consecuta, & b sæpe mihi multa de eo narrauit. [Theodoreti matri benedicit.] Ego autem nunc oro, vt quam dare potest, eius consequar intercessionem; & scio me consecuturum: omnino enim dabit petitionem, imitans Domini benignitatem. [eius ipse intercessionem petit.]

[Annotata]

a Moschus supra, refert in huius montis speluncis varios suo auo vixisse anchoretas.

b Hinc coniicimus, circa finem seculi 4. obiisse, iuxta ea quæ de ætate Theodoreti diximus 8. Ianuarij ad vitam S. Attici.

DE S. PAVLA VIDVA ROMANA, BETHLEHEMI IN IVDÆA.

An Chr. CDIV.

[Praefatio]

Paula, vidua Romana, Bethlemii in Iudaea (S.)

Ex variis.

§. I. S. Paulæ natalis, vita.

[1] Obijt S. Paula septimo Kalendarum Februariarum post solis occubitum. Hinc eius natalem alij hoc XXVI. Ianuarij alij sequenti XXVII. consignant. De ea ita VII. Kalen. Februar. antiqua MSS. Martyrologia. [S. Paulæ nomen in Martyrologis 26. Ianu.] Leodiense S. Lamberti: In Bethleem dormitio S. Paulæ. Lætiense: Et in Bethleem ciuitate depositio S. Paulæ viduæ. Tornacense S. Martini: Eodem die, Bethleem ciuitate, transitus S. Paulæ Deo dicatæ. Centulense S. Richarij: In Bethleem dormitio S. Paulæ nobilissimæ matronæ, cuius vitam S. Hieronymus ad imitandum describens longo eam testatur martyrio coronatam. ita infra ait num. 48. quod deuotæ quoque mentis seruitus immaculata quotidianum martyrium sit. Male tamen ideo in MS. Treuirensi S. Martini absolute Martyr appellatur. MS. S. Maximini & Rabanus: Bethleem ciuitate, depositio S. Paulæ cuius petitionibus annuens B. Hieronymus plurima confecit opuscula. Agunt de illa eodem die MS. Adonis cœnobij S. Laurentij prope Leodium, Brugense S. Donatiani MS. Martyrol. & Breuiarium antiquum, in quo colebatur officio trium Lectionum. Martyrol. Romanum: Apud Bethleem Iudæ dormitio S. Paulæ viduæ, matris Eustochij Virginis Christi. Quæ cum esset ex nobilissimo Senatorum genere, renuntians seculo, & facultates suas pauperibus distribuens ad præsepe Domini se recepit; vbi multis virtutibus prædita, & longo coronata martyrio, ad cælestia regna transiuit: cuius vitam virtutibus admirandam S. Hieronymus scripsit. Franciscus Maurolycus: Huc referenda est S. Paulæ memoria, quæ nobilissima Romana, Rogatiani (in vita Rogati) & Blæsillæ filia, Toxotij vxor, quatuor cum edidisset filias, Blæsillam, Paulinam, Eustochium siue Iuliam, & Ruffinam, & filium Toxotium, vidua Romæ vixit annos quinque: inde peragrata Iudæa & Ægypto, in Bethleem consedit; vbi quatuor instituit monasteria, vnum virorum, tria Virginum, & viginti annos cum vixisset, ibidem sepulta est Diui Hieronymi testimonio clara. De numero monasteriorum plura infra.

[2] Quod autem inter ceteras Virgines vixerit, aut eis etiam præfuerit, a quibusdam etiam Virgo appellatur. ita Martyrol. Capuanum MS. a Michaële Monacho editum, [Virgo a quibusdā appellatur.] qui monet Paulam viduam legēdum, additq; coli isthic officio Ecclesiastico Lectionibus tribus ex vita per S. Hieronymum scripta acceptis. In aliis quoque MSS. Virgo nonnumquam appellatur: planeq; suspicamur, quod Paula Virgo in Kalensi cœnobio vixisse memoratur a nonnullis, vt ante diximus cum de prætermißis hoc die Sanctis ageremus, eum errorem duplici ex fonte manasse, quod scilicet hæc Paula vidua Virginum Præfecta Virgo vspiam esset appellata, moxq; sequeretur in Kale monasterio S. Bathildis, inde Martyrologij consarcinatorem quempiam legisse scripsisseq;: Paula Virgo in Kale Monasterio.

[3] [ab aliis 27. Ianu. colitur.] Quia tamen S. Paula obiit post solis occubitum, dies eius natalis a pluribus annotatur XXVII. Ianuarij. ita vetus Martyrologium Romanum a Rosvveydo editum, & Kalendarium antiquum Virginum S. Ioannis Capuæ: Dormitio S. Paulæ. MS. Vltraiectinum S. Mariæ: Item in Bethleem dormitio S. Paulæ viduæ. addunt Vsuardus, Bellinus, Florarium MS. aliaq;. Huius vitam virtutibus admirandam S.Hieronymus scribens, testatur eam longo coronatam esse martyrio. Subditur in Parisiensi editione anno Ch. 1536. cuius festiuitas Parisiis IV. Kal. Febru. celebratur. Beda excusus & Ado: Et apud Bethleem Iudæ, dormitio S. Paulæ matris Eustochij Virginis Christi. Quæ cum esset ex nobilissimo Senatorum genere, abrenuntians seculo, & opibus suis in pauperes erogatis, Christi consecuta est paupertatem, & apud præfatum oppidulum Dominica Natiuitate gloriosum monasterij virginalis extitit Mater. Huius vitam virtutibus admirandam S. Hieronymus scribens, testatur eam longo coronatam esse martyrio. Addit Notkerus: Eiusdemque petitionibus annuens, confecit plurima opuscula. Prolixo eam encomio celebrant Felicius, Canisius & Galesinius; hic Maurolycum secutus quatuor Bethlehemi ab ea extructa monasteria tradit.

[4] Vitam eius ad Eustochium Virginem scripsit S. Hieronymus, & Epitaphium Paulæ Matris inscripsit. [Vita scripta a S. Hieronymo;] Est epistola 27. sæpius cum operibus eius, aut seorsum cum epistolis reliquis, recusa; scholiis etiam Mariani Victorij Reatini, nec non annotationibus & castigationibus Henrici Grauij illustrata. Quod seculo quarto S. Paula institutionem monasticam admodum promouerit, extitit hæc epistola in Vitis Patrum in omnibus prorsus exemplaribus, ab ipso forte S. Hieronymo inserta, cui eas vt Collectori attribui dictum est ad Vitam S. Antonij XVII. [sæpius edita,] Ianuarij §. 9. & 11. in Proleg. Heribertus Rosvveydus suis eamdem isthic notationibus illustrauit, vsus exemplaribus MSS. Crispiniensi, Aquicinctino, Lætiensi, Benedictinorum; Camberonensi, Cisterciensium; Bruxellensi Carthusianorum; Ruremundano, Societatis Iesu, & Antuerpiensi tunc Balthasaris Moreti, nunc Domus Professæ Societatis Iesu. [vnde hic.] Eamdem hic damus collatam a nobis cum MSS. S. Mariæ de Ripatorio, & S. Maximini prope Treuiros. Ediderunt eam hoc XXVI. Ianuarij Surius, Ribadeneira, Clemens Marchantius, aliiq;; & XXVII. Haræus, Lippelous, Doubletius, Gazæus, Siluanus Razzius, Villegas, Fabricius, Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 39. sed in epitomen contractam. Nonnulla etiam Annalibus suis inseruit Baronius tom. 4. an. 382. & tom. 5. an. 398. 399. & 404.

§. II. S. Paulæ ætas, monasteria, sepulchrum.

[5] Obiit S. Paula Honorio Augusto VI. & Aristæneto Coss. tertia sabbathi, quam modo ferlam tertiam, siue diem Martis appellamus. Annus hic Christi fuit 404. littera Dominicali in Ianuario C. Omne vitæ tempus impleuit annis quinquaginta sex, mensibus octo, [S. Paulæ ætas.] diebus viginti & vno. Nata ergo est quinto Maij an. Ch. 347. imperantibus, in Italia Constante, in Oriente Constantio, Constantini filiis. Vixit Romæ viduæ in sancto proposito annos quinque. ab an. Chr. circiter 379. in Bethleem annos viginti ab anno 384.

[6] Ibi angusto per triennium mansit hospitiolo, donec extrueret cellulas ac monasteria, vt num. 20. dicitur. in quorum altero viri habitabant, (& de eo quidem pluribus agemus ad Vitam S. Hieronymi 30. Septemb. & S. Eusebij Cremonensis V. Martij, [Monasteria ab ea condita in Bethlehē:] qui ambo in eo vixerunt;) in altero ipsa degebat, habitu a matronis ceteris separato religiosior, vt in Vita S. Blæsillæ dicitur. Degebant cum ipsa Virgines e diuersis prouinciis congregatæ, nobiles, medij & infimi generis, in tres turmas diuisæ. Quæri potest an totidem monasteriis distributæ hæ turmæ fuerint. ita censent Maurolycus & Galesinius in Martyrologiis & Quaresmius lib. 6. Elucidationis terræ sanctæ peregrinat. 2. cap. 2. & 14. & peregr. 3. cap. 2. Et sane vnumquodque agmen, seu turma, Matrem propriam, cuius directionem sequebatur, habuit. Deinde dicuntur a S. Hieronymo in tres turmas monasteriaque diuisæ. quo tamen loco, in MS. S. Maximini habetur in tres turmas per monasteria diuisas fuisse. ac forte monasterium legi debuit, quo modo ante dicturum se de ordine monasterij, non monasteriorum, proposuerat. & epist. 16. ad Pammachium: Nos in ista prouincia ædificato monasterio, & diuersorio propter peregrinos extructo, ne forte & modo Ioseph cum Maria in Bethlehem veniens non inueniat hospitium. In Vita S. Hieronymi ait Marianus Victorius a S. Paula extructum monasterium, vbi ipsa cum Virginibus maneret, aliud vbi Hieronymus & viri degerent, & diuersorium pro hospitibus; licet deinde quatuor monasteria ex hoc loco putet fuisse.

[7] Verum ne de verbis disceptetur, certum est tres Virginum turmas eodem septo, velut claustro, fuisse conclusas, cum quotidie sæpius num. 32. in psalmodiis & orationibus iungerentur, dum mane, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio, per ordinem psalterium cantarent. Situm autem erat hoc monasterium a latere ecclesiæ, quæ ad antrum Natiuitatis Christi a Constantino Imperatore & matre eius Helena fuerat extructa, vt tradit Eusebius lib. 3. de Vita Constantini, cap. 40. & seqq. & oratione de laudibus Constantim. Ad hanc die tantum Dominico procedebant Virgines, [eorum ecclesia.] reliquis diebus ad proprium Oratorium, siue ecclesiam, confluebant, quam eam fuisse, quæ a latere magnæ ecclesiæ sub titulo S. Catherinæ erecta traditur, tradit Quaresmius supra peregrin. 3. cap. 14. licet Virginibus tres distinctas ecclesias fuisse velit, quarū aliquam cum suo monasterio integro ab hac Bethlemitica ecclesia milliario ad Aquilonem collocat, pereg. 3. cap. 2. quod istic locus in valle quidem, sed situ parum eleuatus, appelletur monasterium S. Paulæ, dirutum quidem & demolitum. vbi tamen plures sunt ruinæ & ædificiorum fundamenta, integra cella, siue sacellum, cum cisternis: ex quibus non obscure diiudicatur, illustre & egregium monasterium olim ibidem extitisse. & relatis pluribus ex hac S. Paulæ vita, pergit: Quoniam constanti communique traditione creditur in memorato loco fuisse ædificatum vnum ex dictis monasteriis, & pro mulieribus, & in quo singulariter habitauit S. Paula, ab ea Monasterivm S. Pavlæ appellatur, & ob singularem in Sanctam istam, & alias sanctas mulieres deuotionem, a piis fidelibus inuisitur & colitur. Nunc a longe cognoscitur ex ibi plantata siliquarum arbore, vulgo Caroba nuncupata. Hæc Quaresmius. quæ quia S. Hieronymi verbis infra num. 26. non satis congruunt, ad subsecuta ab obitu S. Paulæ tempora potius videntur referenda: potuit enim a posteris in honorem S. Paulæ extructum isthic fuisse monasterium; quod tamen deficiente omni antiquitate asserere nolumus.

[8] Hæc de monasteriis, in quibus infra num. 47. Fratrum & Virginum immensa multitudo censebatur, quos sustentare arduum erat. [Quot sub ea Virgines.] Virgines centum fuisse autumant nonnulli, inducti forte verbis S. Hieronymi ad Lætam nurum S. Paulæ epist. 7. de institutione filiæ, quam Roma eo ad auiam vt mitteret suadebat: Sit, inquit, in gremio auiæ, quæ repetat in nepte, quidquid præmisit in filia; quæ longo vsu didicit nutrire, seruare, docere Virgines; in cuius coronam centenarij quotidie numeri castitas texitur. Felix Virgo, felix Paula Toxotij, quæ per auiæ amitæque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. at possunt ea verba ad centesimum virginitatis fœnus referri.

[9] De sepulchro S. Paulæ, eiusq; filiæ S. Eustochij, agit Quarsmius peregr. 2. cap. 19. E regione, inquit, sepulchri S. Hieronymi, & in plaga Orientali sacri antri Natiuitatis Christi, [Eius filiæq; sepulchrū.] est alterum quod S. Paulæ Romanæ & filiæ Eustochij Virginis appellatur, quoniam harum sanctarum mulierum corpora ibi sepulta fuisse traditio est. imo ex hac Vita infra num. 49. de S. Paula certum est. Super hoc sepulchro, licet sacris illis pignoribus spoliatum sit, Missa celebratur, & Officium solenniter decantatur, die eius natali, confluentibus etiam ad festiuitatem Fratribus Minoribus ex Hierosolymis, vt cap. 20. narrat, quo loco ichnographiam ecclesiæ & conuentus S. Mariæ in Bethlehem inserit, in qua locus sepulturæ eius exhibetur.

[10] S. Paulam, filiamq; Eustochium ad studium sanctimoniæ induxerat S. Hieronymus, [Vtriusque Pater spiritualis S. Hieronymus.] ideoq; ingens odium sibi conciuerat apud Romanos, nec sine suspicione, quod eas turpiter amaret, vt docet epist. 99. ad Asellam, vbi hæc cum S. Paulæ laude scribit: Nulla fuit alia Romæ matronarum, quæ meam posset edomare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squallens sordibus, fletibus pene cæcata, quam continuis noctibus misericordiam Domini deprecantem sol sȩpe deprehendit; cuius canticum psalmi, sermo Euangelium, deliciæ continentia, vita ieiunium? Nulla me potuit alia delectare, nisi illa quam manducantem non vidi, sed postquam eam pro merito suæ castitatis venerari, colere, suspicere cœpi, omnes me illico deseruere virtutes? & infra: Paula & Melania contemptis facultatibus, pignoribusque desertis, Crucem Domini quasi quoddam pietatis leuauere vexillum. scilicet, vt mox subdit, in sacco & cinere, dum mundities balnearum sordes putant, aquam potant frigidam, sed vinis melle delibutis suauiorem, dum futura desiderant, & credunt vera esse quæ scripta sunt.

VITA AVCTORE S. HIERONYMO.

Paula, vidua Romana, Bethlemii in Iudaea (S.)

BHL Number: 6548

Avctore S. Hieronymo.

PRÆFATIO.

[1] Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, & omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctæ ac venerabilis Paulæ virtutibus dicerem. Nobilis genere, [Paula nobili genere orta,] sed multo nobilior sanctitate: potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior. Gracchorum stirps, soboles Scipionum, Paulli heres, cuius vocabulum trahit, a Marciæ Papiriæ matris Africani vera & germana progenies: Romæ prætulit Bethlehem, & auro tecta fulgentia, informis luti vilitate mutauit. Non mœremus, quod talem amisimus; sed gratias agimus, quod habuimus, imo habemus. Deo enim viuunt omnia: & quidquid reuertitur ad Dominum, in familiæ numero computatur. Quamquam amissio illius, cælestis domus habitatio sit: quæ quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a Domino. & voce semper flebili querebatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea. Nec mirum, si planxerit se versari in tenebris, (hoc enim Cedar interpretatur) cum mundus in maligno positus sit: & sicut tenebræ illius, ita & lumen eius, [ad cælum, vt patriā, anhelat:] luxque in tenebris luceat, & tenebræ eam non comprehenderunt: Vnde & illud crebrius inferebat: Aduena sum & peregrina sicut omnes patres mei. [Psal. 38. 13. Philip. 1. 23.] Et iterum: Cupio dissolui, & esse cum Christo. Quoties autem infirmitate corpusculi (quam incredibili abstinentia & duplicatis contraxerat ieiuniis) vexabatur, hoc in ore voluebat: Subiicio corpus meum, & in seruitutem redigo: ne aliis prædicans, ipsa reproba inueniar. [I. Cor. 9. 27. Rom. 14. 21. Psa. 34. 13. & 40. 4. & 31. 4.] Et: Bonum est vinum non bibere, & carnem non manducare. Et: Humiliaui in ieiunio animam meam, &, Totum lectum meum versasti in infirmitate mea, & versata sum in miseria, dum mihi configitur spina. Atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi cælos adspiceret, loquebatur: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo, & requiescam? Testor Iesum & sanctos Angelos eius, ipsumque proprium Angelum, qui custos fuit & comes admirabilis feminæ, me nihil in gratiam, nihil dicere more laudantium; sed quidquid dicturus sum, pro testimonio dicere, & minus eius esse meritis, [ab omnibus laudata.] quam totus orbis canit, Sacerdotes mirantur, Virginum chori desiderant, monachorum & pauperum turbæ deplangunt. Vis, lector, eius breuiter scire virtutes? Omnes suos pauperes pauperior ipsa dimisit. Nec mirum de proximis & familiola, quam in vtroque sexu de seruis & ancillis in fratres sororesque mutauerat, ista proferre; cum Eustochium Virginem, & deuotam Christo filiam, in cuius consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola fide & gratia diuitem reliquerit.

[Annotatum]

a MS. S. Maximini, Metiæ. Fuit Papiria C. Papirij Masonis filia, vxor L. Æmilij Paulli, cui Fabium & Africanum iuniorem Æmilianos peperit.

CAPVT I.
Paulæ ortus, coniugium, viduitas, discessus e patria.

[2] Carpamus igitur narrandi ordinem. Alij altius repetant, & a cunabulis eius, ipsisque (vt ita dicam) crepundiis matrem Blæsillam, & Rogatum proferant patrem: [Parentum nobilitas & honores:] quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes fere Græcias vsque hodie stemmatibus & diuitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione deleuit. Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, & de purissimo sanctæ mentis fonte profertur. Quamquam Dominus atque Saluator in Euangelio doceat Apostolos, sciscitantes quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro nomine eius dimiserunt, centuplum inpræsentiarum recepturos, & in futuro vitam æternam. [Matth. 10. 28. Matth. 19. 28.] Ex quo intelligimus, non laudis esse possidere diuitias, sed pro Christo eas contemnere: [quibus contemptis celebrior.] non tumere ad honores, sed pro Dei fide eos paruipendere. Vere quod pollicitus est seruis suis & ancillis Saluator, reddit in præsenti. Nam quæ vnius Vrbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur: quam Romæ habitantem nullus extra Romam nouerat, latentem in Bethlehem & barbara & Romana terra miratur. Cuius enim gentis homines ad sancta loca non veniunt? Quis autem in sanctis locis, præter Paulam, quod plus inter homines miraretur, inuenit? Hæc, sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, & iubar solis paruos igniculos stellarum obruit & obscurat; ita cunctorum virtutes & potentias sua humilitate superauit, minimaque fuit inter omnes, vt omnium maior esset: & quanto se plus deiiciebat, tanto magis a Christo subleuabatur. Latebat, & non latebat. Fugiendo gloriam, gloriam merebatur, quæ virtutem quasi vmbra sequitur, & appetitores sui deserens, appetit contemptores. Sed quid ago, narrandi ordinem prætermittens? Dum in singulis teneor, non seruo præcepta dicendi.

[3] Tali igitur stirpe generata, iuncta est viro Toxotio, qui Æneæ & Iuliorum altissimum sanguinem trahit. [Nupta Toxotio,] Vnde etiam Christi Virgo filia eius Eustochium Iulia nuncupatur, & ipse Iulius a magno demissum nomen Iulo. Et hæc dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quod contemnentibus mirabilia. Seculi homines suspiciunt eos, qui his pollent priuilegiis, nos laudamus qui pro Saluatore ista despexerint: & mirum in modum, quos habentes paruipendimus, si habere noluerint, prædicamus. His, inquam, a orta maioribus, & fecunditate ac pudicitia probata, primum viro, deinde propinquis, & totius Vrbis testimonio, cum quinque liberos edidisset, b Blæsillam, super cuius morte eam Romæ consolatus sum: Paulinam, quæ sanctum & admirabilem virum, & propositi & rerum suarum Pammachium reliquit hæredem, ad quem super obitu eius paruulum c libellum edidimus: d Eustochium, [ei liberos quinque parit:] quæ nunc in sanctis locis virginitatis & Ecclesiæ monile pretiosum est: e Ruffinam, quæ immaturo funere pium matris animum consternauit: & f Toxotium, post quem parere desiit, vt intelligeres, eam non diu seruire voluisse officio coniugali, sed mariti desiderio, qui g marem optabat, liberos edidisse.

[4] Postquam vir mortuus est, ita eum planxit, vt prope ipsa moreretur: ita se conuertit ad Domini seruitutem, [vidua summa benignitate pauperes fouet.] vt eius mortem videretur optasse. Quid ego referam, amplæ & nobilis domus, & quondam opulentissimæ, omnes pene diuitias in pauperes erogatas? Quid in cunctos clementissimum animum & bonitatem, etiam in eos quos numquam viderat euagantem? Quis inopum moriens, non illius vestimentis obuolutus est? Quis h clinicorum non eius facultatibus sustentatus est? quos curiosissime tota vrbe perquirens, damnum putabat, si quisquam debilis & esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, & inter obiurgantes propinquos, maiorem se eis hæreditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur.

[5] Nec diu potuit excelsi apud seculum generis, & nobilissimæ familiæ visitationes & frequentiam sustinere. Mœrebat honore suo, & ora laudantium declinare ac fugere festinabat. i Cumque Orientis & Occidentis Episcopos, ob quasdam Ecclesiarum dissensiones, Romam Imperiales litteræ contraxissent, vidit admirabiles viros, Christique Pontifices, Paulinum Antiochenæ vrbis Episcopum, & Epiphanium Salaminæ Cypri, [S. Epiphanium hospitio excipit:] quæ nunc Constantia dicitur: quorum Epiphanium etiam hospitem habuit: Paulinum in aliena manenentem domo, quasi proprium, humanitate possedit. Quorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat: non domus, non liberorum, non familiæ, non possessionum, non alicuius rei quæ ad seculum pertinet, memor; sola, si dici potest, & incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Tandemque k exacta hieme, aperto mari, redeuntibus ad Ecclesias suas Episcopis, & ipsa voto cum eis ac desiderio nauigauit. [magna animi constantia inter affectus Roma soluit,] Quid vltra differo? Descendit ad portum, fratre, cognatis, affinibus, & quod his maius est, liberis prosequentibus, & clementissimam matrem pietate vincere cupientibus. Iam carbasa tendebantur, & remorum ductu nauis in altum protrahebatur. Paruus Toxotius supplices manus tendebat in littore: Ruffina iam nubilis, vt suas exspectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat: & tamen illa siccos tendebat ad cælum oculos, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, vt Christi probaret ancillam. Torquebantur viscera, & quasi a suis membris distraheretur, cum dolore pugnabat: in eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem. Inter hostium manus & captiuitatis duram necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a liberis separari. Hoc contra iura naturæ plena fides patiebatur, imo gaudens animus appetebat, & amorem filiorum maiore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, [cum filia Eustochio,] quæ & propositi & nauigationis eius comes erat, acquiescebat. Sulcabat interim nauis mare, & cunctis, qui cum ea vehebantur, littora respicientibus, ipsa auersos tenebat oculos, ne videret, quos sine tormento videre non poterat. Fateor, nulla sic amauit filios, quibus antequam proficisceretur, cuncta largita est, exhæredans se in terra, vt hæreditatem inueniret in cælo.

[Annotata]

a MS. S. Max. ornata.

b De hac egimus 22. Ianu.

c Ea est epistola 26. quam ita concludit. In calce epistolæ recordatus sum quadrigæ vestræ, & proposito quintam deesse Blæsillam, quæ prima de vobis præcessit ad Dominum. Vere nunc quinque in tres ac duas videmus esse diuisas. Illa cum sorore Paulina dulci somno fruitur; tu duarum medius ad Christum leuius subuolabis. Quadrigam constituebant Pammachius Paula, Eustochium, Paulina. Pammachio tribuit prudentiam, iustitiam Paulæ, fortitudinem Eustochio, Paulinæ temperantiam. Colitur S. Pammachius 30. Augusti, quem S. Hieronymus sæpe S. Paulæ filium appellat. ]

d De S. Eustochio infra sæpius colitur 28. Septemb.

e Hæ vt infra num. 5. in discessu matris nubilis erat; nupta dein viro clarissimo Alethio, ad quem S. Paulinus Episcopus Nolanus scripsit epistolam 33. consolans eum super obitu Ruffinæ, cuius præclaras virtutes enarrat.

f De Toxotio, eiusq; vxore Læta, & filia Paula, agitur infra num. 43.

g al. mares optabat liberos, obedisse.

h [Clinicus.] Clinicus hic, vt alibi supra, pro ægro vsurpatum, qui lecto affixus decumbit, nec se mouere potest. κλίνη, lectus S. Cyprianus epist. 76. paralyticum Ioannis 5. clinicum vocat: Ego enim qui clinicum de Euangelio noui.

i S. Hieronymus in Vita S. Marcellæ 31. Ianuar. num 71. Cum & me Romam cum sanctis Pontificibus Paulino & Epiphanio Ecclesiastica traxisset necessitas; quorum alter Antiochenam Syriæ, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam. Fuit autem Romæ Concilium celebratum sub Damaso an. Ch. 382. Theodosij 4. cuius litteris euocati Episcopi Orientis Romam ad S. Damasum pro definitione rerum Ecclesiasticarum conuenerant.

k Commorati sunt Romæ vsque ad tempus vernum anni sequentis 383.

CAPVT II.
Iter maritimum in Syriam: inde terrestre Hierosolymam.

[6] Delata ad insulam a Pontiam, quam clarissimæ quondam feminarum sub Domitiano Principe pro confessione nominis Christiani b Flauiæ Domitillæ nobilitauit exilium: [S. Flauiæ Domitillæ exilij locum contemplatur:] vidensque cellulas, in quibus illa longum martyrium duxerat, sumptis fidei alis Ierosolymam & sancta loca videre cupiebat. Tardi erant venti, & omnis pigra velocitas. Inter Scyllam & Charybdim Adriatico se credens pelago, quasi per stagnum venit c Methonen: ibique refocillato corpusculo, d & sale tabentes artus in littore ponens, per Maleam & Cytheram, sparsasque per æquor Cycladas, & crebris freta consita terris; post Rhodum & Lyciam, tandem vidit Cyprum: [in Cypro Epiphanij hospes:] vbi sancti & venerabilis Epiphanij pedibus prouoluta, decem ab eo diebus retenta est: non in refectionem, vt ille arbitrabatur, sed in opus Dei, vt re comprobatum est. Nam omnia illius regionis lustrans e monasteria, prout potuit, [multa isthic largitur monachis:] refrigeria sumptuum Fratribus dereliquit, quos amor sancti viri de toto illuc orbe conduxerat.

[7] Inde breui cursu transfretauit Seleuciam, de qua ascendens Antiochiam, sancti Confessoris Paulini modicum caritate detenta, [appellit in Syriam:] f media hieme, calente ardore fidei, femina nobilis, quæ prius eunuchorum manibus portabatur, asello sedens, profecta est. Omitto Cœles Syriæ & Phœnices iter, (neque enim g hodœporicon eius disposui scribere) ea tantum loca nominabo, quæ sacris voluminibus continentur h.

[8] Beryto Romana colonia, & antiqua vrbe Sidone derelicta, [lustrat loca maritima Palæstinæ;] in Sarepthæ littore Eliæ est ingressa turriculam: in qua adorato Domino Saluatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, peruenit ad Coth, quæ nunc Ptolemais dicitur: & per campos Mageddo, Iosiæ necis conscios, intrauit terram Philistiim. [2. Par. 35.] Mirata ruinas Dor, vrbis quondam potentissimæ i, & versa vice Stratonis turrim, ab Herode Rege Iudææ in honorem Cæsaris Augusti Cæsaream nuncupatam, in qua k Cornelij domum, Christi vidit ecclesiam, & l Philippi ædiculas, & cubicula quatuor Virginum Prophetarum. Deinde Antipatrida semirutum oppidulum, quod de patris nomine Herodes vocauerat: & Lyddam versam in Diospolim, Dorcadis atque Æneæ resurrectione ac sanitate inclytam. [Actor. 9.] Haud procul ab ea Arimathiam, viculum Ioseph qui Dominum sepeliuit: & Nobe vrbem quondam Sacerdotum, nunc tumulum occisorum. [I. Reg. 21. 1. & 22. 19.] Ioppen quoque fugientis portum Ionæ: & (vt aliquid perstringam de fabulis poetarum) religatæ ad saxum Andromedes spectatricem.

[9] Repetitoque itinere Nicopolim m, quæ prius Emaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus, Cleophæ domum in ecclesiam dedicauit. [Lucæ 24. 35.] Atque inde proficiscens, [vicina Hierosolymis,] ascendens Bethoron inferiorem & superiorem, vrbes a Salomone conditas, sed varia postea bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens Haialon & Gabaon, vbi Iesus filius Naue contra quinque Reges dimicans, soli imperauit & lunæ, & Gabaonitas ob dolos & insidias fœderis impetrati, in aquarios lignariosque damnauit. In n Gabaa, vrbe vsque ad solum diruta, paullulum substitit, recordata peccati eius, & concubinæ in frusta diuisæ, & tribus Beniamin trecentos viros propter Paulum Apostolum reseruatos. [Iud. 19. & 20.]

[10] Quid diu moror? Ad læuam mausoleo o Helenæ derelicto, [loca sacra Ierosolymitana.] quæ Adiabenorū regina in fame populū frumento iuuerat, ingressa est Ierosolymā, vrbem trinominem, Iebus, Salem, Ierusalē, quæ ab Ælio postea Hadriano de ruinis & cineribus ciuitatis in Æliam suscitata est. Cumque Proconsul Palæstinæ, qui familiam eius optime nouerat, præmissis apparitoribus iussisset parari prætorium, elegit humilem cellulam: & cuncta loca tanto ardore ac studio circumiuit, vt nisi ad reliqua festinaret, a primis non posset abduci. Prostrataque ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. Ingressa sepulcrum resurrectionis, osculabatur lapidem, quem ab ostio monumenti amouerat Angelus. Et ipsum corporis locum, in quo Dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas, fideli ore lambebat. Quid ibi lacrymarum, quantum gemituum, quid doloris effuderit, testis est cuncta Ierosolyma, testis est ipse Dominus quem rogabat. Inde egrediens ascendit Sion, quæ in arcem vel speculam vertitur. [2. Reg. 5. 7. Isaiæ 29. 1.] Hanc vrbem quondam expugnauit & reædificauit Dauid. De expugnata scribitur: Væ tibi ciuitas Ariel, id est, leo Dei; & quondam fortissima, quam expugnauit Dauid. Et de ea, quæ ædificata est, dictum est: Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. [Psal. 86. 1.] Non eas portas, quas hodie cernimus in fauillam & cinerem dissolutas; sed portas, quibus non præualet infernus, & per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo. Ostendebatur illi columna ecclesiæ porticum sustinens, infecta cruore Domini, ad quam vinctus dicitur & flagellatus. Monstrabatur locus, vbi super centum viginti credentium animas Spiritus sanctus descendisset, vt Ioëlis vaticinium compleretur. [Ioel. 2. 28.]

[Annotata]

a Pontiæ, siue Pontia, insula est maris Tyrrheni, Volsco littori obiecta, inter Circeium promontorium & Taracinam. [Pontia insula.] De ea agunt veteres, Plinius lib. 3. cap. 6. Mela lib. 2. cap. 7. Suetonius in Caligula cap. 15 & alij.

b S. Flauiam Domitillam, Flauij Clementis Consulis ex sorore neptem, in insulam Pontiam relegatam, quando se Christianam esse testata est, scribit Eusebius in Chron. anno Domitiani 16. De ea agemus 7. Maij.

c Methone vrbs maritima Messeniæ in Peloponneso, de qua 31. Ianu. in S. Athanasij vita.

d Prompta ex Æneide hemistichia lib. 1. v. 177. & lib. 3. v. 126. & 127. vt supra de Iulio.

e De his agemus ad vitam S. Hilarionis 21. Octob. S. Epiphanij 12. Maij, & alibi.

f Hinc 20. anni Bethlemiticæ commorationis inchoandi, ab exitu Ianu. 384.

g MS. Ripat. Panegyricum. Est ὁδοιπορικὸν, itineris acti narratio.

h Quæ proinde nihil necesse erit vt explicemus, vulgo e sacris libris nota, vel ex eiusdem Hieronymi libro de locis Hebraicis. Atque vt sint omnia a Paula lustrata insigni cum pietate, non tamen singula peculiari aliquo monumento virtutis consignata.

i Sedem Episcopalem hic post erectā, diximus in Vita S. Euthymij 20. Ianuarij.

k De S. Cornelio agemus 2. Februarij.

l De S. Philippo, eiusq; filiabus, 6. Iunij. Fuit hic vnus e 7. Diaconis, non (vt putauit Quaresmius) Apostolus.

m De hac vrbe agemus 25. Sept. cum de S. Cleopha.

n Ita MSS. at Rosvveydus & alij ediderāt, perperam, Gabaon.

o Agit de hac Helena Iosephus lib 20. Antiquit, cap. 2. & 3. & lib. 6. belli Iud. cap. 2. & 6. Euseb. lib. 2. hist. Eccl. cap. 11. vbi hoc mausoleum suo tempore extitisse, & hanc famem sub Claudio Imperatore contigisse, asserit.

CAPVT III.
Iter in Bethlehem, & ad mare mortuum.

[11] Deinde pro facultatula sua pauperibus atque conseruis pecunia distributa, perrexit Bethlehem, & in dextera parte itineris stetit ad sepulchrum Rachel, in quo mater Beniamin, [Bethlehem petit:] non vt vocauerat moriens, Benoni, hoc est filius doloris mei; sed vt pater prophetizauit in spiritu, filiū dexteræ procreauit. [Genes. 35.] Atque inde Bethlehem ingressa, & in specum Saluatoris introiens, postquam vidit sacrum Virginis diuersorium, & stabulum, in quo agnouit bos possessorem suum, [locum natiuitatis Christi veneratur,] & asinus præsepe Domini sui, vt illud impleretur, quod in eodem Propheta scriptum est: Beatus qui seminat super aquas, vbi bos & asinus calcant; Me audiente iurabat, cernere se oculis fidei infantem pannis inuolutum, vagientem in præsepi Dominum, [maxima fide:] Magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem virginem, nutricium sedulum, pastores nocte venientes vt viderent verbum quod factum erat, & iam nunc Euangelistæ Ioannis principium dedicarent: In principio erat Verbum, & Verbum caro factum est: paruulos interfectos, Herodem sæuientem, Ioseph & Mariam fugientes in Ægyptum: mixtisque gaudio lacrymis loquebatur: [Isaiæ 32. 20., Ioan. 1.]

[12] [Bethlehem pie salutat:] Salue Bethlehem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de cælo descendit. Salue Ephrata regio vberrima atque καρποφόρε, cuius fertilitas Deus est. De te quondam Michæas vaticinatus est: Et tu Bethlehem domus Ephrata, non minima es in millibus Iuda. [Matt. 5. 2.] Ex te mihi egredietur, qui sit Princeps in Israel: & egressus eius ab initio, a diebus æternitatis. Propterea dabis eos vsque ad tempus parientis. Pariet, & reliquiæ fratrum eius conuertentur ad filios Israel. In te enim natus est Princeps, qui ante luciferum genitus est: cuius de Patre natiuitas omnem excedit ætatem. Et tam diu in te Dauidici generis origo permansit, donec Virgo pareret, & reliquiæ populi credentis in Christum conuerterentur ad filios Israel, & libere prædicarent: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, & indignos vos iudicastis æternæ vitæ, ecce conuertimur ad gentes. [Actor. 13. 46. Matth. 15. 24. Gen. 49. 10.] Dixerat enim Deus: Non veni nisi ad oues perditas domus Israel. Et eo tempore Iacob super eo verba completa sunt: Non deficiet Princeps ex Iuda, & Dux de femoribus eius, donec veniat, cui reposirum est, & ipse erit exspectatio gentium. Bene Dauid iurabat, bene vota faciebat, dicens: Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; si dedero somnum oculis meis, & palpebris meis dormitationem, & requiem temporibus meis; donec inueniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob: & statim, quid desideraret, exposuit, atque oculis prophetalibus, quem nos venisse iam credimus, ille venturum esse cernebat. [Psal. 131.] Ecce audiuimus eum in Ephrata, inuenimus eum in campis siluæ. a Vau quippe sermo Hebraicus, vt te docente didici, non Mariam matrem Domini, hoc est ἀυτην, sed ipsum, id est ἀυτὸν, significat. Vnde loquitur confidenter: Introibimus in tabernaculum eius, adorabimus in loco, vbi steterunt pedes eius. Et ego misera atque peccatrix, digna sum iudicata deosculari præsepe, in quo Dominus paruulus vagiit? orare in spelunca, in qua Virgo puerpera Dominum fudit infantem? Hæc requies mea, quia Domini mei patria est: hic habitabo, quoniam Saluator elegit eam. Paraui lucernam Christo meo. Anima mea illi viuet, & semen meum seruiet ipsi.

[13] [alia religiosa circa Bethlehem loca visit:] Haud procul inde descendit ad turrim Ader, id est, gregis: iuxta quam Iacob pauit greges suos, & pastores nocte vigilantes audire meruerunt, Gloria in excelsis Deo, & super terram pax hominibus bonæ voluntatis. [Luc. 2. 14.] Dumque seruant oues, inuenerunt Agnum Dei puro & mundissimo vellere, quod in ariditate totius terræ, cælesti rore complutum est: & cuius sanguis tulit peccata mundi, & exterminatorem Ægypti litus in postibus fugauit. [Exodi 12.] Statimque concito gradu, cœpit per viam veterem pergere; quæ ducit Gazam, ad potentiam vel ad diuitias Dei, & tacita secum voluere, quomodo eunuchus Æthiops, gentium populum præfigurans, mutauerit pellem suam: & dum vetus relegit Instrumentum, fontem reperit Euangelij. [Actor. 8.] Atque inde ad dexteram, trāsita Bethsur, venit b Escol, quæ in botrum vertitur. Vnde in testimonium terræ fertilissimæ, (& in typum eius, qui dicit, Torcular calcaui solus, & de gentibus non est vir mecum) exploratores botrum miræ magnitudinis portauerunt. [Isa. 63. 3.] Nec post longum spatium intrauit Saræ cellulas, videns incunabula Isaac, & vestigia quercus Abraham, sub qua vidit diem Christi, & lætatus est. [Gen. 18.]

[14] Atque inde consurgens, ascendit Chebron: hæc est Cariatharbe, id est, oppidum virorum quatuor, Abraham, [lustrat Hebronem,] Isaac, Iacob, & Adam magni, quem ibi conditum, iuxta librum Iesu Naue, Hebræi autumant: licet plerique Caleb quartum putent, cuius ex latere memoria monstratur. [Ios. 14. 15. Ios. 15. Iudic. 1.] His inspectis, noluit pergere ad Cariathsepher, id est, viculum litterarum: quia contemnens occidentem litteram, repererat spiritum viuificantem. Magisque mirabatur superiores & inferiores aquas, quas Othoniel filius Iephonæ Kenaz pro Australi terra & arida possessione susceperat: & quarum ductu siccos prioris Instrumenti agros faciebat irriguos, vt redemptionem veterum peccatorum in aquis baptismi reperiret. Altera die, orto iam sole, stetit in supercilio Caphar Barucha, [& loca vicina mari mortuo.] id est, villæ benedictionis: quem ad locum Abraham Dominum prosecutus est. [Gen. 18. 17.] Vnde latam despiciens solitudinem, ac terram quondam Sodomæ & Gomorrhæ, Adamæ & Seboim, contemplata est Balsami vineas in Engaddi, & Segor vitulam c conternantem, quæ prius Bala vocabatur: & in Zoaram, id est paruulam, Syro sermone translata est. [Gen. 19.] Recordabatur speluncæ Lot, & versa in lacrymas Virgines socias admonebat, cauendum esse vinum, in quo est luxuria, cuius opus Moabitæ sunt & Ammonitæ.

[Annotata]

a Ita versum illum 6. psalmi 131. vertit S. Hieronymus: Ecce audiuimus illum in Ephrata, inuenimus illum in regione saltus. LXX. habent: ἰδοὺ ἠκούσαμεν ἀυτὴν ἐν ἐυφραθά᾽ ἕυρομεν ἀυτὴν ἐντρῖς πεδίοις τοῦ δρυμοῦ. Ecce audiuimus eam in Ephrata: inuenimus eam in campis siluæ. atque in ipso quoque nunc Hebraico textu habetur: scemanuha, audiuimus illā. videtur S. Hieronymus legisse, scemanuhu, audiuimus illum. Consule Lorinum.

b Num. 13. 24. Pergentes vsque ad torrentem botri (qui appellatus est Num. 13. v. 25. Nehel Escol) absciderunt palmitem cum vua sua, quem portauerunt in vecte duo viri.

c Id est, trimam. alias conternare est ternos comparare; vt combinare, binos. Consternantem hic alij legunt. MS. S. Max. consternatam. Vide Rosvveydi Onomasticon.

CAPVT IV.
Iter ad Iordanem; in Galilæam, & Samariam.

[15] Diu hæreo in meridie, vbi sponsa cubantem reperit sponsum, & Ioseph inebriatus est cum fratribus suis. [Cant. 1. 6. Gen. 43.] Reuertar Ierosolymam, & per Thecuam a atque Amos rutilantem montis Oliueti lucem adspiciam, de quo Saluator ascendit ad Patrem. [Visitat loca sancta circa Ierusalem;] In quo per annos singulos vacca ruffa in holocaustum Domino cremabatur, & cuius cinis expiabat populū Israël: in quo, iuxta Ezechielem, Cherubim de templo transmigrantes, Ecclesiam Domini fundauerunt. [Num. 19. Ezech. 10. 18.] Post ingressa sepulcrum Lazari, Mariæ & Marthæ vidit hospitium, & Bethphage, villam sacerdotalium maxillarum: & locum, in quo pullus lasciuiens Gentium, Dei fræna suscepit: Apostolorumque stratus vestibus, mollia terga præbuit ad sedendum. [Lucæ 19.]

[16] Rectoque itinere descendebat Iericho, recogitans illum de Euangelio vulneratum, ac Sacerdotibus & Leuitis, mentis feritate prætereuntibus, clementiam Samaritæ, id est, custodis, qui seminecem suo iumento impositum, ad stabulum Ecclesiæ deportauit. [Lucæ 10.] Et locum Adomim, quod interpretatur, [Iericho,] sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur incursibus. Et arborem sycomorum Zacchæi, id est, bona pœnitentiæ opera, quibus cruenta dudum & noxia rapinis peccata calcabat, excelsumque Dominum de excelso virtutum intuebatur. [Lucæ 19.] Et iuxta viam cæcorum loca, qui receptis luminibus vtriusque populi credentis in Dominum sacramenta præmiserant. Ingressa Iericho, vidit vrbem, quam fundauit Hiel in Abiram primogenito suo, & cuius portas posuit in Segub nouissimo filiorum. [3. Reg. 16. 34.] Intuita est castra Galgalæ, & aceruum præputiorum, & secundæ circumcisionis mysterium, & duodecim lapides, qui de Iordanis illuc translati alueo, duodecim Apostolorum fundamenta firmauerant: & fontem quondam legis amarissimum & sterilem, quem verus Elisæus sua condiuit sapientia, & in dulcorem vbertatemque conuertit. [4. Reg. 2. 21.] Vix nox transierat, feruentissimo æstu venit ad Iordanem. Stetit in ripa fluminis, & orto sole, Solis iustitiæ recordata est, quomodo in medio amnis alueo sicca Sacerdotes posuerint vestigia: & ad Eliæ & Elisei imperium, stantibus ex vtraque parte aquis, iter vnda præbuerit: pollutasque diluuio aquas, & totius humani generis interfectione maculatas, suo Dominus mundauerit baptismate. [Ios. 3., 4. Reg. 2. 14.]

[17] Longum est, si velim de valle Achor dicere, id est, tumultus atque turbarum, in qua furtum & auaritia condemnata est: & de Bethel domo Dei, in qua super nudam humum, nudus & pauper dormiuit Iacob: & posito subter caput lapide, qui in Zacharia septem oculos habere describitur, & in Isaia lapis dicitur angularis; vidit scalam vsque ad cælum tendentem, in qua Dominus desuper innitebatur, [montes Ephraim,] ascendētibus porrigens manū, & negligentes de sublimi præcipitans. [Ios. 7., Gen. 28., Zach. 3. 9., Isa. 28. 16.] Sepulcra quoque in monte Ephraim b Iesu filij Naue, & c Eleazari filij Aaron Sacerdotis, e regione venerata est: quorum alter conditus est in Tamnathsare a Septemtrionali parte montis Gaias; alter in Gabaa filij fui Phinees: satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana & aspera delegisset. Quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur, & raptum Sabinarum a Romulo, tribus Beniamitica præcucurrit? [Iud. 21.]

[18] Transiuit Sichem, non vt plerique errantes legunt, Sichar, quæ nunc Neapolis appellatur, & ex latere montis Garizim extructam circa puteum Iacob intrauit ecclesiam: [Samariam,] super quo residens Dominus, sitiensque & esuriens, d Samaritanæ fide satiatus est: quæ quinque Moysaicorum voluminum viris e, sextoque, quem se habere iactabat, errore f Dosithei derelicto, verum Messiam & verum reperit Saluatorem. Atque inde diuertens vidit duodecim Patriarcharum sepulchra, & Sebasten, id est, Samariam, quæ in honorem Augusti ab Herode Græco sermone Augusta est nominata. Ibi siti sunt g Elisæus & h Abdias prophetæ, & (quo maior inter natos mulierum non fuit) Ioannes Baptista. Vbi multis intremuit consternata mirabilibus: [sepulcra SS. Elisæi, Abdiæ, Io. Baptistæ.] namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, & ante sepulcra Sāctorum vlulare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput, & post tergum terram vertice tangere: suspensisque pede feminis, vestes i non defluere in faciem. Miserebatur omnium, & per singulos effusis lacrymis, Christi clementiam deprecabatur. Et sicut erat inualida, ascendit pedibus montem: in cuius duabus speluncis, persecutionis & famis tempore Abdias Propheta centum Prophetas aluit pane & aqua. [3. Reg. 18.] Inde cito itinere percucurrit Nazareth, nutriculam Domini, Canan & Capharnaum, [loca Galilææ.] signorum eius familiares. Lacum Tiberiadis, nauigante Domino sanctificatum: & solitudinem, in qua multa populorum millia paucis saturata sunt panibus, & de reliquiis vescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israel. [Lucæ 4.] Scandebat montem Thabor, in quo transfiguratus est Dominus. [Iudic. 4.] Adspiciebat procul montes Hermon & Hermoniim, & campos latissimos Galilææ, in quibus Sisara & omnis exercitus eius, Barach vincente, prostratus est. Torrens Cison, qui mediam planitiem diuidebat, & oppidum iuxta Naim, in quo viduæ suscitatus est filius, monstrabatur. [Lucæ 7.] Dies me prius quam sermo deficiet, si voluero cuncta percurrere, quæ Paula venerabilis fide incredibili peruagata est.

[Annotata]

a S. Hieronymus in prologo Amos Prophetæ: Fuit de oppido Thecue, quod sex millibus ad Meridianam plagam ab est a sancta Bethleem; vt ad eius vitam dicemus 31. Martij. agit de eo oppido Quaresmius lib. 6. pereg. 3. cap. 8. Adrichomius in tribu Iuda nu. 236. qui sequentia omnia loca satis perspicue exponunt.

b Colitur S. Iosue, siue Iesus, 1. Septemb.

c De Eleazar, eiusq; filio Phinees, sanctissimis Hebræorum Sacerdotibus, agemus 1. Iulij.

d De S. Photina Samaritana agemus 20. Martij.

e Addunt quædam MSS. extinctis.

f Samaritani Dosithei dicti, a Dositheo quodam. De eorum erroribus ex Epiphanio & aliis agit Baronius in apparatu Annalium num. 13.

g Colitur S. Eliseus Propheta 14. Iunij.

h S. Abdias 19. Nouemb.

i Ita MSS. aberat hæc vox non ab editione Rosvveydi. Superius ad vitam S. Genouefæ 3. Ianu. & S. Felicis 14. Ianu. eiusmodi prodigia memorata.

CAPVT V.
Iter in Ægytum.

[19] Transibo ad a Ægyptum, & inter Soccoth atque fontem Samsom, quem de molari maxillæ dente produxit, subsistam parumper, & arentia ora colluam, vt refocillatus videam Morasthim, sepulcrum quondam b Michææ Prophetæ, nunc ecclesiam; & ex latere derelinquam Choræos, & Gethæos, Maresa, Idumæam, [Proficiscitur in Ægyptum:] & Lachis: & per arenas mollissimas, pergentium vestigia subtrahentes, latamque eremi vastitatem, veniam ad Ægypti fluuium c Sior, qui interpretatur turbidus: & quinque Ægypti transeam ciuitates, quæ loquuntur lingua Chananitide, & terram Gessen, & campos Taphneos, in quibus fecit Deus mirabilia: & vrbem No, quæ postea versa est in Alexandriam: & opidum Domini Nitriam, in quo purissimo virtutum nitro sordes lauantur quotidie plurimorum. [Iudic. 15. 19.] Quod cum vidisset, occurrente sibi sancto ac venerabili Episcopo d Isidoro Confessore, & turbis innumerabilibus monachorum, ex quibus multos sacerdotalis & Leuiticus sublimabat gradus: lætabatur quidem ad gloriam Domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. Quid ego narrem e Macarios, f Arsatas, Serapionas, & reliqua columnarum Christi nomina? cuius non intrauit cellulam? [inuisit cellulas sanctorum monachorum:] quorum pedibus non aduoluta est? Per singulos Sanctos Christum se videre credebat: & quidquid in illos contulerat, in Dominum se contulisse lætabatur. Mirus ardor, & vix in femina credibilis fortitudo. Oblita sexus & fragilitatis corporeæ, inter tot millia monachorum cum puellis suis habitare cupiebat: & forsitan, cunctis eam suscipientibus, impetrasset, ni maius sanctorum locorum retraxisset desiderium.

[20] Atque propter feruentissimos æstus de Pelusio g Maimam nauigatione perueniens, tanta velocitate reuersa est, vt auem putares. Nec multo post in sancta Bethlehem mansura perpetuo, angusto per triennium mansit hospitiolo, donec extrueret cellulas ac monasteria, & diuersorum peregrinorum iuxta viam conderet mansiones, in qua Maria & Ioseph hospitium non inuerant. [condit monasteria in Bethlehē.]

[Annotata]

a Hanc peregrinationem e Bethleemitico suo monasterio instituit. omittit Hieronymus loca prius occurrentia, ante enumerata, num. 13. & 14.

b De S. Michæa egimus 15. Ianu.

c S. Hieronymus in cap. 2. Hieremiæ Sior, siue Sichor, eumdem cum Nilo arbitratur. De Ægypti locis Gessen, campis Taphneos; siue, vt alij scribunt, Taneos, agunt passim interpretes, Adrichomius, & Quaresmius lib. 8. peregr. 2. & 3.

d De S. Isidoro egimus 2. Ianuarij.

e Hic est Macarius Alexandrinus, qui in Celliis proximis habitabat, & sæpe in monte Nitria aderat, vbi etiam cellam habebat. De eo egimus 2. Ianuarij. De Macario Ægyptio, 15. Ianu. De vtroque ibi, & ad Vitam S. Antonij 17. Ianu. §. 6. in prolegom.

f Forte Arsisium legendum, de quo & Serapione ita Palladius in historia Lausiaca cap. 7. Cum ergo toto anno in monte Nitria habitassem apud beatos & sanctos Patres magnum Arsisium, & Putaphastum, & Hagionem, & Cronium, & Serapionem, & multis antiquorum Patrum spiritalibus narrationibus essem stimulatus, veni in intimam solitudinem: vbi reperit Macarium Alexandrinum an. Ch. 392. cum anno præcedenti obiisset in Scethe Macarius Ægyptius.

g De Pelusio & Maiuma pluribus agemus in Actis SS. Isidori Pelusiotæ & Porphyrij Episcopi Gazensis 4. & 26. Februar.

CAPVT VI. Paulæ Christianæ virtutes.

[21] Hvcusque iter eius descriptum sit, quod cum multis virginibus & filia comite peragrauit. Nunc virtus latius describatur, quæ ipsius propria est, & in qua exponenda, Deo iudice ac teste, profiteor me nihil addere, nihil in maius attollere more laudantium; sed, ne rerum excedam fidem, multa detrahere, & ne apud detractores a & genuino me semper dente rodentes fingere puter, & cornicem Æsopi alienis coloribus adornare. Quæ prima Christianorum virtus est, tanta se humilitate deiecit, [Eius humilitas:] vt qui eam non vidisset, & pro celebritate nominis videre gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum vltimam: & cum frequentibus choris Virginum cingeretur, & veste, & voce, & habitu, & incessu minima omnium erat.

[22] Numquam post viri mortem vsque ad diem dormitionis suæ cum vllo comedit viro, [periculorum fuga:] quamuis eum sanctum, & in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adiit. Mollia, etiam in grauissima febre, [Strati ratio:] lectuli strata non habuit: sed super durissimam humum stratis ciliciolis quiescebat: si tamen illa quies dicenda est, quæ iugibus pene orationibus dies noctesque b iungebat, illud implens de Psalterio: Lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. [Psal. 6. 7.] [assiduus fletus:] In qua fontes crederes lacrymarum: ita leuia peccata plangebat, vt illam grauissimorum criminum crederes ream.

[23] Cumque a nobis crebrius moneretur, vt parceret oculis, & eos seruaret euangelicæ lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei præceptum purpurisso & cerussa & stibio sæpe depinxi. [pœnitentiæ studium:] Affligendum corpus, quod multis vacauit deliciis. Longus risus, perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina & serica pretiosissima, asperitate cilicij commutanda. Quæ viro & seculo placui, nunc Christo placere desidero. Si inter tales tantasque virtutes castitatem in illa voluero prædicare, [castitas:] superfluus videat: in qua etiam cum sæcularis esset, omnium Romæ matronarum exemplum fuit: quæ ita se gessit, vt numquam de illa etiam maledicorum quidquam auderet fama confingere.

[24] [benignitas:] Nihil animo eius clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Non c appetebat potentes: nec tamen superbos & gloriolam quærentes, fastidio despiciebat. Si pauperem videbat, sustentabat: si diuitem, ad benefaciendū hortabatur. [liberalitas:] Liberalitas sola excedebat modum. Et vsuras tribuens, versuram quoque sæpius faciebat, vt nulli stipem rogantium denegaret. Fateor errorem meū: cum in largiendo esset profusior, arguebam, illud proferens de Apostolo: Non vt aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex æqualitate in hoc tempore, vt vestra abundantia sit ad illorum inopiam, & illorum abundantia sit ad vestram inopiam. [2. Cor. 8. 13.] Et hoc de Euangelio Saluatoris: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. [Lucæ 3. 11.] Et prouidendum esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset: multaque huiuscemodi, quæ illa mira verecundia & sermone parcissimo dissoluebat, testem inuocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere: & hoc habere voti, vt mēdicans ipsa moreretur: [amor paupertatu:] vt vnum nūmum filiæ non dimitteret, & in funere suo aliena sindone inuolueretur. Ad extremū sic inferebat: Ego si petiero, multos inueniam qui mihi tribuant: iste mendicans si a me nō acceperit, quæ ei possum etiam de alieno tribuere, & mortuus fuerit, a quo eius anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari esse cupiebam: sed illa ardentior fide, toto Saluatori animo iungebatur, & pauperem Dominum, pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso effecta. Denique consecuta est quod optabat, & in grandi ære alieno filiam dereliquit, quod hucusque debens, non suis viribus, sed Christi se confidit misericordia reddituram.

[25] Solent pleræque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, & in paucos largitate profusa, manum a ceteris retrahere: quo illa omnino carebat vitio. Ita enim singulis suam pecuniam diuidebat, [eleemosynæ:] vt singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum vacuus reuersus est. Quod obtinebat, non diuitiarum magnitudine, sed prudentia dispensandi; illud semper replicans: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Matth. 5. 7.] Et: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. [Eccli. 3. 33.] Et: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in ȩterna tabernacula. [Lucæ 16. 9.] Et: Date eleemosynā, & ecce omnia munda sunt vobis. [Lucæ 11. 41.] Et verba Danielis, Regem Nabuchodonosor monentis, vt eleemosynis redimeret peccata sua. [Dan. 4. 24.] Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra & seculo transituri sunt: sed in viuis lapidibus, qui voluuntur super terrā, de quibus in Apocalypsi Ioannis, ciuitas magni Regis extruitur: quos in sapphirum, & smaragdum, & iaspidem, & ceteras gemmas esse vertendos, Scriptura commemorat. [Apoc. 21., Isa. 54. 11. & 12.]

[26] Verum hæc possunt esse communia d cum multis, & scit diabolus, non in summo virtutum culmine posita. Vnde loquitur ad Dominum, post amissam Iob substantiam, post euersam domum, post liberos interfectos: Corium pro corio, & omnia quæ habuerit homo, dabit pro anima sua. [Iob 2. 4.] Sed extende manū tuā, & tange ossa eius & carnes, nisi in faciē benedixerit tibi. Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis voluptate superatos: dealbasse ea quæ foris erant, & intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Paula talis: quæ tantæ continentiæ fuit, vt prope mensuram excederet, & debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. [ieiunia & abstinentia.] Quæ, exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet: vt ex hoc vno æstimetur, quid de vino & liquamine, piscibus & lacte, & melle, & ouis, & reliquis, quæ gustui suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant: & si his ventrem ingurgitauerint, tutam pudicitiam suspicantur.

[Annotata]

a MS. Ripat. quorum est genuinum, insontes semper dente superbo rodere.

b MS. S. Maxim. iungebatur.

c Idem MS. appellabat.

d al. paucis.

CAPVT VII. Aduersorum inuicta perpessio.

[27] Semper quidem virtutes sequitur inuidia, feriuntque summos fulgura montes. Nec mirum, si hoc de hominibus loquar, cum etiam Dominus noster Pharisæorum zelo sit crucifixus, & omnes Sancti æmulos habuerint: in Paradiso quoque serpens fuerit, [Patitur amulos:] cuius inuidia mors introiuit in orbem terrarum. Suscitauerat ei Dominus Adad Idumæum, qui eam colaphizaret, ne se extolleret: & quasi quodam stimulo carnis sæpius admonebat, ne magnitudo virtutum altius raperet, & altarum vitiis feminarum se in excelso crederet constitutam. [3. Reg. 13. 14.] Ego aiebam, liuori esse cedendum, & dandum insaniæ locum: quod fecisset Iacob in fratre suo Esau, & Dauid in pertinacissimo inimicorum Saul: quorum alter in Mesopotamiam fugerit, alter se Allophylis tradiderit, malēs hostibus, quam inuidis subiacere. [Gen. 27. 1. Reg. 27.] At illa respondebat: Iuste hæc diceres, si diabolus contra seruos Dei & ancillas nō vbique pugnaret, & ad omnia loca fugientes nō præcederet: si non sanctorum locorum amore retinerer, & Bethlehem meam in alia reperire possem parte terrarum. [patientia inuidiam superat.] Cur enim non patientia liuorem superem? Cur nō humilitate frangam superbiam, & percutienti maxillam offeram alteram? dicēte Apostolo Paulo: Vincite in bono malum. [Rom. 12. 21. Actor. 5. 41.] Nonne Apostoli gloriabantur, quando pro Domino passi sunt contumeliam? Nonne ipse Saluator humiliauit se, formam serui accipiens, & factus est obediēs Patri vsque ad mortem, & mortem crucis, vt nos sua passione saluaret? Iob nisi certasset, & vicisset in prælio, non accepisset coronam iustitiæ, nec audisset a Domino: Putas me aliter locutum tibi, quam vt appareres iustus? [Iob 33. 32.] Beati dicuntur in Euangelio, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. [Matth. 5. 10.] Secura sit conscientia, quod non propter peccata patiamur: & afflictio in seculo, materia præmiorum est.

[28] Si quando procacior fuisset inimicus, & vsque ad verborum iurgia prosilisset, illud Psalterij decantabat: Cum consisteret aduersum me peccator, obmutui & silui a bonis. [Psal. 38. 3.] Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, & quasi mutus non aperiens os suum. [Psal. 37. 14. ibid. 15.] Et factus sum sicut homo non audiens, & nō habēs in ore suo increpationes. In tentationibus, Deuteronomij verba voluebat, Tentat vos Dominus Deus vester, [In tentatione verbis Scripturæ se animat:] vt sciat si diligatis Dominum Deum vestrū de toto corde vestro, & de tota anima vestra. In tribulationibus & angustiis, Isaiæ replicabat eloquia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab vbere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem: adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam a malignam. [Deut. 13. 3. Isa. 28. 9.] Et Scripturæ testimonium in consolationem suam edisserebat, ablactatorum esse, eorum scilicet qui ad virilem ætatem peruenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, vt spem super spem mereantur accipere: scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. [Rom. 5. 3.] Et: Quod si is qui foris est, homo noster corrumpatur: ille qui intus est, innouetur: & inpræsentiarum leue & momentaneum tribulationis vestræ, æternæ gloriæ pondus operatur in vobis, non adspicientibus quæ videntur, sed quæ non videntur: quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna. [2. Cor. 4. 16.] Nec longum fore tempus, etiamsi humanæ impatientiæ tardum videatur, quin Dei statim videatur auxilium, dicētis: Tempore opportuno exaudiui te, & in die salutis auxiliatus sū tibi. [Isaiæ 49. 8.] Nec dolosa labia & linguas iniquorum esse metuendas, cum Domino adiutore lætemur, & ipsum debeamus audire per Prophetam monentem: Nolite timere opprobria hominum, & blasphemias eorum ne metueritis. [Isa. 51. 7.] Sicut enim vestimentum, sic comedit eos vermis: & sicut lanam sic deuorauit eos tinea. [Lucæ 21. 19. Rom. 8. 18.] Et: Per patientiam vestram possidebitis animas vestras. Et: Non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in nobis. Et alibi: Tribulationem super tribulationem sustinete, vt patienter agamus in omnibus, quæ accidunt nobis. Patiens enim vir, multum prudens: qui autem pusillanimis est, vehementer insipiens.

[29] In languoribus & crebra infirmitate dicebat: Quando infirma sum, tūc fortis sum. [2. Cor 12. 10. 2 Cor. 4. 7.] Et: Habemus thesaurū istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem, & corruptiuum hoc vestiatur incorruptione. Et iterum: [qui tolerarit ægritudinem,] Sicut superabundant passiones Christi in nobis, ita & per Christum abundat & consolatio. Ac deinde: Vt socij passionum estis, sic eritis & consolationis. In mœrore cantabat: Quare tristis es anima mea, & quare conturbas me? [1. Cor. 1. 5. ibid. v. 7. Psa. 41. 42.] Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei & Deus meus. [mœrorem,] In periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Luc. 9. 23.] [pericula,] Et iterum: Qui vult animam suam saluam facere, perdet eam. [ibid. v. 24.] Et: Qui perdiderit animam suam propter me, saluam eam faciet. Quando dispendia rei familiaris & euersio totius patrimonij nuntiabatur, aiebat: [bonorum iacturam,] Quid enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, & animæ suæ damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? [Matth. 16. 26.] Et: Nudus exiui de vtero matris meæ, nudus & reuertar illuc. [Iob 1. 2.] Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Et illud: Nolite diligere mundum, neque ea quæ sunt in mundo. [1. Ioan. 2. 15. 16. 17.] Quoniam omne quod in mūdo est, desiderium carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitæ huius, quæ non est ex Patre, sed ex mundo. Et, Mundus transit, & concupiscentia eius. Scio ei scriptas infirmitates grauissimas liberorum, & maxime Toxotij sui, quem diligebat plurimum: cumque illud virtute complesset, [morbum filij,] Turbata sum, & non sum locuta; in hæc verba prorupit: Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. [Psal. 76. 5. Matth. 10. 37. Psa. 78. 11.] Et orans ad Dominum, loquebatur: Posside Domine filios mortificatorum, qui pro te quotide mortificant corpora sua.

[30] Noui susurronem quemdam (quod genus hominum perniciosissimum est) quasi beneuolum nuntiasse, [iudicia eam stultam dicentium:] quod pro nimio feruore virtutum quibusdam videretur insana, & cerebrum illius dicerent confouendum. Cui illa respondit: Theatrum facti sumus mundo, & Angelis, & hominibus. [1. Cor. 4. 9., 1. Cor. 1. 10., Psal. 68. 6., Psa. 70. 7.] Et: Nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Vnde & Saluator loquitur ad Patrem: Tu scis insipientiam meam. Et iterum: Tamquam prodigium factus sum multis, & tu adiutor fortis. Vt iumentum factus sum apud te, & ego semper tecum. [Psal. 72. 23., Marc. 3. 21., Ioan. 8. 48., Matth. 12. 24., 2. Cor. 1. 12., Ioan 15. 19.] Quem in Euangelio & propinqui quasi mentis impotem ligare cupiebant, & aduersarij sugillabant, dicentes: Dæmonium habet, & Samaritanus est. Et: In Beelzebub principe dæmoniorum eiicit dæmonia. Sed nos audiamus Apostolum cohortantem: Hæc est gloria nostra, testimonium conscientiæ nostræ: quoniam in sanctitate & sinceritate, & in gratia Dei conuersati sumus in mundo. Et Dominum dicentem ad Apostolos: Ideo mundus odit vos, quoniam non estis de mundo. Si enim essetis de mundo, amaret vtique mundus quod suum erat. Et ad ipsum Dominum verba vertebat: Tu nosti cordis abscondita, & hæc omnia venerunt super nos, nec sumus obliti tui, neque inique egimus in testamento tuo, nec auersum est retrorsum cor nostrum. [Psal. 43. 22.] Et: Propter te mortificati sumus tota die: reputati sumus vt oues occisionis. [Rom. 8. 36. Psal. 117. 6. Prou. 7. 2.] Sed Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo. Legi enim: Fili, honora Dominum, & confortaberis, & extra Dominum nullum timueris.

[31] [inimicos superat armatura Christi.] His & talibus testimoniis, quasi armatura Dei, & aduersus omnia quidem vitia, sed præcipue instruebat se contra inuidiam sæuientem: & patiendo iniurias, furorē rabidi pectoris mitigabat. Denique vsque ad diem mortis, & huius patientia, & aliorum zelus omnibus patuit: qui suum rodit auctorem, & dum æmulum lædere nititur, in semetipsum proprio furore bacchatur.

[Annotatum]

a MSS. Ripat. & S. Max. alienam.

CAPVT VIII. Virginum institutio.

[32] Dicam & de ordine monasterij, quomodo Sanctorum continentiam in suum verterit lucrum. Seminabat carnalia, vt meteret spiritualia: dabat terrena, vt cælestia tolleret: breuia concedebat, vt pro his æterna mutaret. Post virorum monasterium, quod viris tradiderat gubernandum, plures Virgines, quas e diuersis prouinciis congregarat, tam nobiles, quam medij, & infimi generis, in tres turmas a monasteriaque diuisit: ita dumtaxat, [Virgines in 3. turmas distribuit:] vt in opere & in cibo separatæ, psalmodiis & orationibus iungerentur. Post b Alleluia cantatū (quo signo vocabantur ad c collectam) nulli residere licitum erat: sed prima, seu inter primas veniens, ceterarum opperiebatur aduentum, pudore & exemplo ad laborem eas prouocans, [iis surgendi] non terrore. Mane, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio, per ordinem psalterium cantabant: nec licebat cuiquam Sororum ignorare psalmos, & non de Scripturis sanctis quotidie aliquid discere. [canendiq; canonem præscribit,] Die tantum Dominico ad ecclesiam procedebant, ex cuius habitabant latere: & vnumquodque agmen Matrem propriam sequebatur: atque inde pariter reuertentes, instabant operi distributo, & vel sibi vel ceteris indumenta faciebant. Si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitē, ne veterum actuum memor, & lasciuientis infantiæ errorem refricaret antiquum, & crebra confabulatione renouaret. Vnus omnium habitus. [& habitum:] Linteamine ad tergendas solum manus vtebantur. A viris tanta separatio, vt a spadonibus quoque eas seiungeret, ne vllam daret occasionem linguæ maledicæ, quæ Sanctos carpere solita est in solatium delinquendi.

[33] Si qua vel tardior veniebat ad psalmos, vel erat in opere pigrior, [delinquentes corrigit:] variis eam modis aggrediebatur. Si erat iracunda, blanditiis; si patiens, correptione, illud Apostoli imitans: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis & mansuetudinis? [1. Cor. 4. 2.] Excepto victu & vestitu, nullam habere quidquā patiebatur, dicente Paulo: Habentes victū & vestitū, his contēti sumus: ne consuetudine plus habendi præberet locum auaritiæ, quæ nullis expletur opibus: [paupertatem tuetur:] & quanto amplius habuerit, plus requirit: & neque copia neque inopia minuitur. [1. Tim. 6. 8.] Iurgātes inter se, sermone lenissimo fœderabat. Lasciuientē adolescētularū carnem crebris & duplicatis frangebat ieiuniis, [lasciuientes macerat:] malēs eis stomachum dolere, quam mentem. Si vidisset aliquam comptiorem, contractione frontis & vultus tristitia arguebat errantem, dicens, munditiem corporis atque vestitus, animæ esse immunditiam: & turpe verbum atque lasciuum numquam de ore virgineo proferendum: quibus signis libidinosus animus ostenditur, & per exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur. Quam linguosam, [rixis deditas castigat:] garrulam ac procacem, rixisque perspexerat delectari, & sæpius commonitam nolle conuerti, inter vltimas & extra conuentum Sororum ad fores triclinij orare faciebat, & separatim cibum capere: vt quam obiurgatio non correxerat, emendaret pudor. Furtum quasi sacrilegium detestabatur: & quod inter seculi homines vel leue putatur vel nihili, hoc in monasteriis grauissimum dicebat esse delictum.

[34] Quid memorē clementiam & sedulitatē in ȩgrotantes, quas miris obsequiis & ministeriis confouebat? [ægrotos fouet,] Cumq; aliis lāguentibus large præberet omnia, & esum quoque exhiberet carnium; [in se seuera:] si quādo ipsa ægrotasset, sibi non indulgebat, & in eo inæqualis videbatur, quod in aliis clementiam, in se duritiam commutabat. Nulla iuuenum puellarum sano & vegeto corpore tantæ se dederat continentiæ, quantæ ipsa fracto & senili debilitatoque corpusculo. Fateor, in hac re pertinacior fuit, vt sibi non parceret, & nulli cederet admonenti. Referam, quod expertus sum. Mense Iulio feruentissimis æstibus incidit in ardorem febris, & post desperationem cum Dei misericordia respirasset, & medici persuaderent, ob refectionem corporis vino opus esse tenui & parco, ne aquam bibēs, in hydropem verteretur, & ego clam beatum Papam Epiphanium rogassem, vt eam moneret, imo compelleret vinum bibere; [vinum etiam ægra non admittit:] illa, vt erat prudens & solertis ingenij, statim sensit insidias: & subridens, meum esse quod ille diceret, intimauit. Quid plura? Cum beatus Pontifex post multa hortamenta exisset foras, quærenti mihi quid egisset, respondit: Tantum profeci, vt seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Hæc refero, non quod inconsideranter & vltra vires sumpta onera probem, monente Scriptura, Super te onus ne leuaueris; sed quod mentis eius ardorem, & desiderium fidelis animæ, ex hac quoque probare velim perseuerantia, decantantis: Sitiuit anima mea in te, quam multipliciter tibi caro mea! [Psal. 62. 2.]

[35] Difficile est modū tenere in omnibus: & vere iuxta philosophorum sententiam, μεσότης ἀρετὴ, κακία ὑπερβολὴ πέλεται d. Quod nos vna & breui sententiola exprimere possumus, Ne quid nimis. [sentit suorum funera.] Quæ in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam, in luctu mitis erat, & suorum mortibus frangebatur, maxime liberorum. Nam & in viri & filiarum dormitione semper periclitata est: & cum os stomachumque signaret, & matris dolorem crucis niteretur impressione lenire, superabatur affectu, & credulam mentem, parentis viscera consternabant: animoque vincens fragilitate corporis vincebatur. Quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat, vt & nobis inquietudinem, & sibi discrimina offeret: in quo illa lætabatur, per momenta commemorans: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? [Rom. 7. 24.] Dicat prudēs lector, pro laudibus me vituperationē scribere. Testor Iesum, cui illa seruiuit, & ego seruire cupio, me vtramque in partē nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiana, quæ sunt vera proferre, id est, historiam scribere, non panegyricum; & illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum meum, & omnium Sororum ac Fratrum desiderium, qui illam diligimus, & absentem quærimus.

[36] Ceterum illa impleuit cursum suum, fidemque seruauit, & nunc fruitur corona iustitiæ, [mercedem laborum æternam acquirit.] sequiturque Agnum quocumque vadit. Saturatur, quia esuriuit, & læta decantat: Sicut audiuimus, ita & vidimus in ciuitate Domini virtutum, in ciuitate Dei nostri. O beata rerum commutatio! fleuit, vt semper rideret. [Psal. 47. 9.] Despexit lacus contritos, vt fontem Dominum reperiret. Vestita cilicio est, vt nunc albis vestimentis vteretur, & diceret: Scidisti saccum meum, & induisti me lætitia. Cinerem sicut panem manducabat, & potionem suam cum fletu miscebat, dicens: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, vt in æternum pane Angelorum vesceretur, & caneret: Gustate & videte, quoniam suauis est Dominus. [Ps. 29. 12., Psal. 41. 4., Psal. 33. 9., Psal. 44. 1.] Et: Eructauit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi. Et Isaiæ, imo Domini per Isaiam, in se cerneret verba compleri: Ecce qui seruiunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: ecce qui seruiunt mihi, bibent, vos autem sitietis. [Isa. 65. 13.] Ecce qui seruiunt mihi, lætabuntur; vos autem confundemini. Ecce qui seruiunt mihi, exultabunt; vos autem clamabitis ob dolorem cordis, & propter contritionem spiritus vlulabitis.

[Annotata]

a MS. S. Max. per monasteria. An plane separata fuerint harum sanctarum Virginum domicilia; an intra maius aliquod ædificium aut septum, seiuncta habitacula operumq; officinæ, sub suis singulæ Præfectis ac Matribus, vt infra dicitur, disputatum ante.

b S. Hieronymus epist. 23. ad Marcellam de ægrotante Blæsilla ita loquitur: Ad orandum festina consurgit, & tinnula voce ceteris Alleluia præripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Hac ergo voce conuocabantur.

c Synaxim, seu conuentum diuini officij, idem Hieronymus collectam vocat in regula S. Pachomij a se Latine versa.

d Addunt aliqui: id est, modus virtus est, vitium nimietas reputatur: quæ parœmiæ Græcæ explicatio est.

CAPVT IX. Odium hæreticorum. studium sacræ Scripturæ.

[37] Dixeram, lacus eam semper fugisse contritos, vt fontem Dominum reperiret, vt posset læta cantare: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. [Psal. 41. 1.] Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Tangam ergo breuiter, quomodo hæreticorum cœnosos deuitauerit lacus, & eos instar habuerit ethnicorum. a Quidam veterator callidus, atque, vt sibi videbatur, doctus & sciolus, [Ab hæretico Origenista varia de controuersiis fidei interrogata,] me nesciente cœpit ei proponere quæstiones, & dicere: Quid peccauit infans, vt a dæmone corripiatur? In qua ætate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur, ergo nutricibus post resurrectionem opus erit: sin in altera, nequaquam erit resurrectio mortuorum, [ria de controuersiis fidei interrogata,] sed transformatio in alios. Diuersitas quoque sexus maris ac feminæ erit, aut non erit? Si erit, sequentur & nuptiæ, & concubitus, sed & generatio: si non erit, sublata diuersitate sexus, eadem corpora non resurgent: aggrauat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem: sed tenuia erunt & spiritualia, dicente Apostolo: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. [1. Cor. 15. 44.] Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quædam vitia & antiqua peccata, in corpora esse delapsas: & pro diuersitate & meritis peccatorum, tali vel tali conditione generari, vt vel corporum sanitate gauderent, & parentum diuitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes & domus inopum venientes, pœnas pristinorum luerent delictorum, & præsenti seculo atque corporibus quasi carcere clauderentur.

[38] [S. Hieronymum consulit:] Quod cum audisset, & ad me retulisset, indicans hominem, mihique incubuisset necessitas nequissimæ viperæ ac mortiferæ bestiæ resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne tradas bestiis animas confitentium tibi. &: Increpa Domine bestias calami, qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, & eleuant in excelsum os suum; conueni hominem, & orationibus eius, quam decipere nitebatur, breui interrogatione conclusi, dicens: b Vtrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, [is hæreticum confutat,] an non? [Psal. 73. 19. & 67. 31.] Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora, an altera? Cum dixisset, Eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, & instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; [probatq; in resurrectione fore sexuum distinctionem,] Quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, & consequentia inferam: Si non resurget mulier vt mulier, neque masculus vt masculus; non erit resurrectio mortuorum: quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus & membra non fuerint, vbi erit resurrectio corporum, quæ sine sexu non constant & membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. Sed & illud, quod de nuptiis obiicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias, a Saluatore dissoluitur, dicente: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. [Matt. 22. 29.] In resurrectione enim mortuorum non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum. Vbi dicitur, Non nubent, neque nubentur, sexuum diuersitas demonstratur. Nemo enim de lapide & ligno dicit, Non nubent, neque nubentur, quæ naturam nubendi non habent: sed de iis, qui possint nubere, & gratia Christi ac virtute non nubant. Quod si opposueris: Quomodo ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos non sit masculus & femina? breuiter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed conuersationem & beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo & Ioannes Baptista, antequam decollaretur, Angelus appellatus est; & omnes Sancti ac virgines Dei, etiam in isto seculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur, Eritis similes Angelorum; similitudo promittitur, non natura mutatur.

[39] Simulque responde, quomodo illud interpreteris, quod Thomas Domini resurgentis tetigerit manus, & viderit lancea latus eius perforatum? [& aliorum membrorum,] Et Petrus in littore stantem viderit Dominum, & partem assi piscis, ac fauum mellis comedentem? Qui stabat, profecto habebat pedes. Qui monstrauit latus vulneratum, vtique & ventrem & pectus habuit, sine quibus non sunt latera ventri & pectori cohærentia. Qui locutus est, lingua & palato ac dentibus loquebatur. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, & vocalem reddit sonum. Cuius palpatæ sunt manus, consequenter & brachia habuit. Cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, vt totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris: non vtique femineum, sed virile, id est, eiusdem sexus, in quo mortuus est. Quod si obtenderis, Ergo & nos post resurrectionem comedemus? Et quomodo clausis ingressus est ianuis, contra naturam pinguium & solidorum corporum? Audies: Noli propter cibum, resurrectionis fidem in calumniam trahere. Nam & archisynagogi filiæ resuscitatȩ iussit cibum dari, & Lazarus quatriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse conuiuium, ne resurrectio eorum phantasma putaretur. [Marc. 5. 43., Ioan. 12. 2.] Sin autem clausis ingressus est ianuis, & idcirco spirituale & aëreum corpus niteris approbare; ergo & antequam pateretur, quia contra naturam grauiorum corporum super mare ambulauit, spirituale corpus habuit: & Apostolus Petrus, qui & ipse super aquas pendulo incessit gradu, spirituale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis & virtus ostendatur Dei, quando fit aliquid contra naturam. [Matt 14. 25. & 29.] Et vt scias, in signorum magnitudine non naturæ mutationem, sed Dei omnipotentiam demonstrari: qui ambulabat fide, cœpit infidelitate mergi, nisi eum manus Domini subleuasset, dicentis: Modicæ fidei, quare dubitasti? Miror autem te obdurare frontem, loquente Domino: Infer digitum tuum huc, & tange manus meas: & porrige manum tuam, & mitte in latus meum, & noli esse incredulus, sed fidelis. [Ioan. 20. 27.] Et alibi: Videte manus meas, & pedes meos, quia ipse ego sum. [Luc. 24. 39.] Palpate & videte, quia spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus & pedes. Ossa audis, & carnem, & pedes, & manus: & c globos mihi Stoicorum, atque aërea quædam deliramenta confingis.

[40] Porro si quæris, cur infans a dæmone corripiatur, qui peccata non habuit; aut in qua ætate resurrecturi simus, cum diuersa ætate moriamur; ingratis suscipies, Iudicia Dei abyssus multa. Et: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius! [Psal. 35. 7, Rom. 11. 33.] Quis enim cognouit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Ætatum autem diuersitas non mutat corporum veritatem. Cum enim quotidie corpora nostra fluant, & aut crescant aut decrescant; ergo tot erimus homines, quot quotidie commutamur? aut alius fui cum decem annorum essem, alius cum triginta, alius cum quinquaginta, alius iam toto cano capite sum? Igitur, iuxta Ecclesiarum traditiones & Apostolum Paulum, illud est respondendum, [staturamq; perfectam.] quod in virum perfectum, & in mensuram ætatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus, in qua & Adam Iudæi conditum autumant, Dominum Saluatorem legimus surrexisse: & multa alia, quæ de vtroque Testamento in suffocationem hæretici protuli. [Ephes. 4. 13.]

[41] Ex quo die ita cœpit hominem detestari, & omnes qui eiusdem dogmatis erant, [Paula hæreticos auersatur:] vt eos voce publica hostes Domini proclamaret. Et hæc dixi, non vt breuiter hæresim confutarem, cui multis voluminibus respondendum esset; sed vt fidem tantæ feminæ ostenderem, quȩ maluit inimicitias hominum subire perpetuas, quam Dei offensam amicitiis noxiis prouocare.

[42] Dicam ergo, vt cœperam. Nihil ingenio eius docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum, memor illius præcepti: Audi Israël, & tace. Scripturas sanctas tenebat memoriter. [Eccli. 32. 9.] Et cum amaret historiam, & hoc veritatis diceret fundamentum, magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem, & hoc culmine ædificationem animæ protegebat. [curat a S. Hieronymo sibi Scripturas exponi:] Denique compulit me, vt vetus & nouum Instrumentum cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen & crebras postulationes eius præstiti, vt docerem quod didiceram, non a meipso, id est, a præsumptione pessimo præceptore, sed ab illustribus Ecclesiæ viris. Sicubi hæsitabam, & nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit acquiescere: sed iugi interrogatione cogebat, e multis variisque sententiis quæ mihi videretur probabilior indicarem. Loquar & illud, quod forsitan æmulis videatur incredibile: Hebræam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte didici, [Hebraicā linguam discit.] & infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, & consecuta est: ita vt d psalmos Hebraice caneret, e & sermonem absque vlla Latinæ linguæ proprietate personaret. Quod quidem vsque hodie in sancta filia eius Eustochio cernimus: quæ ita semper adhæsit matri, & eius obediuit imperiis, vt numquam absque ea cubaret, numquam procederet, numquam cibum caperet, ne vnum quidem nummum haberet potestatis suæ, sed & paternam & maternam substantiolam a matre distribui pauperibus lætaretur, & pietatem in parentem, hæreditatem maximam & diuitias crederet. Non debeo silentio præterire, quanto exultauerit gaudio, quod Paulam neptem suam, ex f Læta & Toxotio genitam, imo voto & futuræ virginitatis g repromissione conceptam, audierat in cunis & crepitaculis balbutiente lingua Alleluia cantare, [Nurum & neptem sui propositi imitatrices habet.] auiæque & amitæ nomina dimidiatis verbis frangere. In hoc solo patriæ desiderium habuit, vt filium, nurum, neptem renuntiasse seculo, & Christo seruire cognosceret. Quod & impetrauit ex parte. Nam neptis Christi h flammeo reseruatur, nurus æternæ se tradens pudicitiæ, socrus opera, fide & eleemosynis sequitur, & Romæ conatur exprimere, quod Ierosolymis illa compleuit.

[Annotata]

a Palladium hunc fuisse coniicit Baronius an. 388. citatus hic a Rosvveydo. [Palladius S. Hieronymo inimicus,] Is certe (vt ipsemet in Historia Lausiaca scribit cap. 77.) vixit cum Posidonio Thebano anno vno in Bethleem. ex cuius ore de S. Paula, & S. Hieronymo, ita loquitur cap. 79. Ingenua quidem Paula, quæ eius (S. Hieronymi) curam gerit, præmorietur, liberata ab eius inuidia. Vt autem arbitror propter hunc virum non habitabit vir sanctus in his locis, sed eius peruadet inuidia vel vsque ad proprium fratrem. Resque ita accidit, vt Paula scilicet ante S. Hieronymum e vita discederet. Hic vero præcipue effecit ne Origenistæ, quos Palladius vnice sanctos credebat, in istis locis habitarent. S. Epiphanius de Palladio, tunc in Palæstina habitante, hæc scribit ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum epist. 60. apud S. Hieronymum: Palladium vero Galatam, qui quondam nobis carus fuit, [Origenistæ.] & nunc misericordia Dei indiget, caue, quia Origenis hæresim prædicat & docet: ne forte aliquos de populo tibi credito ad peruersitatem sui inducat erroris. Eam hauserat ab Euagrio Pontico, quocum (vt epist. 43. scribit) in Celiis in solitudine Nitriæ habitauit. Rediit inde in Palæstinam circiter an. Ch. 400.

b Eamdem quæstionem pluribus discutit S. Hieronymus epist. 61. ad Pammachium, contra Ioannem Episcopum Hierosolymitanum.

c Censebant Stoici, bonorum animas post hanc vitam in cælestibus globis habitare. Vide Iustum Lipsium Physiologiæ lib. 3. Dissert. 14.

d Idem de obitu Blæsillæ: Ita Hebrææ linguæ vicerat difficultates, vt in discendis canendisque Psalmis cum matre contenderet.

e Nonnulla MSS. Græcumque.

f Læta filia Albini ethnici hominis, & gentilitiæ superstitionis Pontificis, qui pia conuersatione Toxotij generi & Lætæ filiæ factus est Christianus, Vrbe vniuersa admirante, ipsoq; S. Hieronymo, quod præsente & gaudente auo paruula adhuc Paula lingua balbutiens Christi Alleluia resonaret, quod Virginem Christi in suo gremio nutriret senex iam candidatus fidei, &c. ita ipse Hieronymus epist. 7. ad Lætam de institutione filiæ Paulæ.

g Hieronymus epist. 7. de promissione Martyris nasceretur. & prius Christo consecrata quam genita. quam ante votis, quam vtero conceperat mater.

h [ Flāmeum.] Flammeum veli genus est, quo nouas nuptas amiciri Romæ mos erat, fausto omine indissolubilis coniugij. Ita iunior Paulla Christo destinata sponsa, in Palæstinā tandē delata est, atque in monasterio Bethlehemitico apud Eustochium educata, cum eadem ibidem vixit.

CAPVT X. Obitus. sepultura.

[44] Qvid agimus anima? cur ad mortem eius venire formidas? Iamdudum prolixior liber cuditur, dum timemus ad vltima peruenire, quasi tacentibus nobis, & in laudibus illius occupatis, differri possit occubitus. Hucusque prosperis nauigauimus ventis, & crispantia maris a æquora labens carina sulcauit: nunc in scopulos incurrit oratio, & b tumentibus fluctuum motibus præsens c vtrique nostrum intentatur naufragium, ita vt cogamur dicere: Præceptor, saluos nos fac, perimus. Et illudi Exurge, vt quid obdormis Domine? Quis enim possit siccis oculis Paulam narrare morientem? Incidit in grauissimam valetudinem, imo quod optabat inuenit, vt nos desereret, & plenius Domino iungeretur. [Matth. 8. 25., Psa. 43. 23.] In quo languore Eustochij filiæ probata semper in matre pietas, magis ab omnibus comprobata est. [Ægrotat;] Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, [sedulo ei ministrante Eustochio.] puluillum supponere, fricare pedes, manu stomachum confouere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam apponere, omnium ancillarum præuenire officia, & quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa precibus, quibus lamentis & gemitu inter iacentem matrem & specum Domini discurrit, ne priuaretur tanto contubernio, ne illa absente viueret, vt eodem feretro portaretur? Sed o mortalium fragilis & caduca natura! & nisi Christi fides nos extollat ad cælum, & æternitas animæ promittatur, cum bestiis ac iumentis corporum vna conditio est! Idem occubitus iusto & impio, bono & malo, mundo ac immundo; sacrificanti & non sacrificanti. [Eccle. 9. 2.] Sicut bonus, ita & qui peccat: sicut qui iurat; ita & is qui iuramentum metuit. Similiter & homines & iumenta in fauillam & cinerem dissoluuntur.

[45] Quid diu immoror, & dolorem meum differendo facio longiorem? Sentiebat prudentissima feminarum adesse mortem, & frigente alia parte corporis atque membrorum, [anhelat ad cælum:] solum animæ teporem in sacro pectore palpitare: & nihilominus quasi ad suos pergeret, alienosque desereret, illos versiculos d susurrabat: Domine, dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ. [Psal. 25. 8.] Et: Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum, concupiscit & deficit anima mea in atria Domini. [Psal. 83. 1.] Et: Elegi abiecta esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. [ibid. 11.] Cumque a me intorrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere, an doleret aliquid; Græco sermone respondit, nihil se habere molestiæ, sed omnia quieta & tranquilla perspicere. [assidue orat:] Post hæc obmutuit, & clausis oculis, quasi iam mortalia despiceret, vsque ad exspirationem animæ eosdem repetebat versiculos, vt quod dicebat, vix audire possemus: digitumque ad os tenens, crucis signum pingebat in labiis. [in supreme spiritu crucis signum sibi imprimit:] Defecerat spiritus, & anhelabat in mortem: animaque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini conuertebat. Aderant Ierosolymarum e & aliarum vrbium Episcopi, & Sacerdotum inferioris gradus, ac Leuitarum innumerabilis multitudo; omne monasterium, Virginum & monachorum chori repleuerant. Statimque vt audiuit sponsum vocantem: Surge, veni proxima mea, speciosa mea, columba mea; quoniam ecce hiems transiit & recessit, pluuia abiit; sibi læta respondit: Flores visi sunt in terra, tempus sectionis aduenit. [Cant. 2. 10., Ps. 26. 13.] Et: [abit e vita.] Credo videre bona Domini in tera viuentium.

[46] Ex hinc non vlulatus, non planctus, vt inter seculi homines fieri solet, sed psalmorum linguis diuersis examina concrepabant: translataque Episcoporum manibus, [Honorifice Pontificū manibus cum lampadibus & cereis effertur.] & ceruicem feretro subiicientibus, cum alij Pontifices lampades cereosque præferrent, alij choros psallentium ducerent, in media ecclesia speluncæ Saluatoris est posita. Tota ad funus eius Palæstinarum vrbium turba conuenit. Quem monachorum latentium in eremo cellula sua tenuit? Quam virginum cubiculorum secreta texerunt? Sacrilegum putabant, qui non tali feminæ vltimum reddidisset officium. Viduæ & pauperes, in exemplum Dorcadis, vestes ab ea præbitas ostendebant. [Act. 9. 39.] Omnis inopum multitudo matrem & f nutritiam se perdidisse clamabat. [Act. 9. 39.] Quodque mirum sit, nihil pallor mutauerat faciem: sed ita dignitas quædam & grauitas ora compleuerat, vt eam putares non mortuam, sed dormientem. g Græco, Latino, Syroque sermone psalmi in ordine personabant: non solum triduo, donec & subter ecclesiam, & iuxta specum Domini conderetur: sed per omnem hebdomadam, cunctis qui venerant, suum funus & proprias credentibus lacrymas. Venerabilis Virgo filia eius Eustochium, quasi ablactata super matrem suam, abstrahi a parente non poterat: deosculari oculos, hærere vultui, totum corpus amplexari, & se cum matre velle sepeliri.

[47] Testis est Iesus, ne vnum quidem nummum ab ea filiæ derelictum, [magnum as alienum reliquit.] sed, vt ante iam dixi, derelictum magnum æs alienum: &, quod his difficilius est, fratrum & sororū immensam multitudinem, quos & sustentare arduum, & abiicere impium est. Quid hac virtute mirabilius, feminam nobilissimæ familiæ, magnis quondam opibus, tanta fide omnia delargitam, vt ad egestatem pene vltimam perueniret? Iactent alij pecunias, & in corbonam Dei æra congesta, funalibusque aureis dona pendentia. Nemo plus dedit pauperibus, quam quæ sibi nihil reseruauit. Nunc illa diuitiis fruitur, & his bonis, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt. Nos nostram vicem dolemus, & inuidere potius gloriæ eius videbimur, si voluerimus diutius flere regnantem.

[48] Secura esto Eustochium, magna hæreditate ditata es. Pars tua Dominus, & quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. [Deuota seruitus quotidianum martyrium.] Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed deuotæ quoque mentis seruitus immaculata, quotidianum martyrium est. Illa corona de rosis & violis h plectitur, ista de liliis. Vnde & in Cantico scribitur canticorum: Fratruelis meus candidus & rubicundus; & in pace, & in bello eadem præmia vincentibus tribuens. [Cant. 5. 10.] Mater, inquam, tua audiuit cum Abraham: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & veni in terram, quam ostendam tibi. [Gen. 12. 1.] Et per Ieremiam Dominum præcipientem: Fugite de medio Babylonis, & saluate animas vestras. [Ierem. 50. 8.] Hæc autem exiit de terra sua, & vsque ad diem mortis suæ non est reuersa in Chaldæam: nec ollas Ægypti & i iurulentias carnium desiderauit, sed choris comitata virgineis, ciuis est Saluatoris effecta: de paruula Bethlehem cælestia regna conscendens, dicit ad veram Noëmi: Populus tuus, populus meus: & Deus tuus, Deus meus. [Ruth 1. 16.]

[49] [Epilogus huius vitæ.] Hunc tibi librum ad duas lucubratiunculas, eodem quem tu sustines dolore, dictaui. Nam quotiescumque stylum figere volui, & opus exarare promissum, toties obriguerunt digiti, cecidit manus, sensus elanguit. Vnde & inculta oratio votum scribentis absque vlla elegantia & verborum lepore testatur.

[50] [Inuocat sanctam Paulam Hieronymus.] Vale, o Paula, & cultoris tui vltimam senectutem orationibus iuua. Fides & opera tua Christo te sociant: præsens facilius, quod postulas, impetrabis. Exegi monumentum tuum ære perennius, quod nulla destruere possit vetustas. Incidi elogium sepulcro tuo, quod huic volumini subdidi, vt quocumque noster sermo peruenerit, te laudatam, te in Bethlehem conditam lector agnoscat.

Titvlvs sepvlcri:
Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes, [Epitaphiū Paulæ.]
Gracchorum soboles, Agamemnonis inclyta proles,
Hoc iacet in tumulo: Paulam dixere priores:
Eustochij genitrix, Romani prima senatus,
Pauperiem Christi & k Bethlemtiica rura secuta est.

lIn fronte spelvncæ:

Aspicis angustum præcisa rupe sepulcrum?
Hospitium Paulæ est, cælestia regna tenentis.
m Fratrem, cognatos, Romam, patriamque relinquens,
Diuitias, sobolem; Bethlemiti conditur antro.
Hic præsepe tuum, Christe, atque hic mystica Magi
Munera portantes, hominique Deoque dedere.

Dormiuit sancta & beata Paula, septimo Kalendarum Februariarum, tertia sabbati post solis occubitum. Sepulta est quinto Kalend, earumdem, Honorio Augusto sexies & Aristæneto consulibus. Vixit in sancto proposito Romæ annos quinque, Bethlehem annos viginti. Omne vitæ tempus impleuit annis quinquagintasex, mensibus octo, diebus viginti & vno.

[Annotata]

a MS. S. Maxim. terga.

b Idem, tumescentibus fluctuum montibus.

c MSS. vtriusque monasterij.

d MS. S. Maxim. suffocabat.

e Ioannes.

f MSS. nutriculam.

g In editis libris additur, Hebræo; quod a MSS. abest, neque sane multi tunc Hebraicæ linguæ ita scientes. Syriacum erat vulgi isthic idioma.

h MS. S. Maxim. texitur.

i Ita Rosvveydus, & MSS. vox alibi quoque Hieronymo vsurpata. Reatinus virulentias legit. Celsus lib. 11. cap. 27. Caro omnis iurulenta.

k Ita Rosvveydus. primam syllabam in Bethlehem corripit hic Hieronymus, quod muta & liquida sequatur, vt mox in Bethlemiti.

l MS. S. Maxim. Et in foribus sepulchri hæc habes.

m Idem MS. Fratres.

DE S. AMMONA ABBATE IN THEBAIDE.

Circiter an. Chr. CD.

[Commentarius]

Ammonas, Abbas in Thebaide (S.)

Ex variis.

[1] [Natalis S. Ammonæ.]Venerantur Græci XXVI. Ianuarij S. Ammonam, siue Amonam, aut Ammonem, vt ex Maximo Cythereo & Menæis patet. Atque hæc quidem ita habent: Eodem die S. Amonas in pace quiescit.

Vitæ Amonas filum cum omne complesset,
Vitam inuenit numquam complendam.

Quibus ex verbis haud facile, quis hic fuerit Ammonas, definies. In Vitas PP. coniicit oculos Raderus noster. [Plures eius nominis;] Adstipulamur nos quoque: sed plures isthic Ammonæ, sanctitatis opinione celebres. Aliquot producemus, nondum certo a nobis diei aßignatos.

[2] Palladius historiæ Lausiacæ cap. 74. Vidimus, inquit, in Thebaide altum montem fluuio imminentem, [Abbas monasterij S. Antonij;] valde terribilem & præcipitem, & monachos illic viuentes in speluncis. Eorum autem Pater erat nomine Pytirion, qui fuit vnus ex discipulis Antonij, & tertius qui illum locum excepit: qui quidem multas virtutes efficiebat, & efficaciter spiritus expellebat. Cum enim successisset Antonio, & eius discipulo Ammonæ, merito etiam successit hæreditati donorum. Eadem fere habet Ruffinus lib. 2. de Vitis Pat. cap. 13. a quo Ammon appellatur, quem eumdem videri cum Amatha S. Antonij discipulo, qui ab aliis etiam Amos dicitur, supra ad S. Antonij Vitam dictum est §. 5. in Prolegom. vbi de illius rebus gestis, quod assequi potuimus, datum.

[3] Alius S. Antonij, seu discipulus, seu familiaris certe, Ammona fuit, ex Abbate Episcopus. de quo in Appendice ad vitas PP. apud Rosvveydum cap. 20. num. 8. ista ad Lausiacam historiam adiecta: Abbati Ammona prophetauit Abbas Antonius dicens: Habes proficere in timore Dei. Et eduxit eum de cella ad lapidem, & dixit ei: Iniuria hunc lapidem, cæde eum. Et ita fecit. Et dixit Abbas Antonius: [alius Episcopus,] Ita & tu debes perficere mēsuram hanc. Et cum factus esset Episcopus, obtulerunt ei Virginem in vtero habentem, & dicunt ei: Homo iste malum hoc operatus est, da ei disciplinam. Qui signans vterum eius, [vir misericors;] iussit illi dari sex pares sindones, dicens: Ne forte cum veniat eius partus, moriatur aut ista, aut certe infans, vt inueniat vel sepulturam. Dicunt illi accusatores: Quid hoc fecisti? Da ei disciplinam. Respondit Episcopus: Videtis, Fratres, quia prope mortem est, & quid ego habeo facere? Sufficit dolor, quem habet & confusio: dimisitque eam, & non est ausus eam condemnare.

[4] [alius sanctus Presbyter.] Tertius Palladio cap. 72. memoratur Ammonas Presbyter in Ægyti inferioris solitudine maritima: Est alia, inquit, solitudo in Ægypto, maritima quidem, sed difficillima, in qua multi & magni habitant anachoretæ, quæ est prope vrbem Diolcon. Vidimus autem illic Presbyterum, virum sanctum & valde humilem, & assidue videntē visiones, nomine Ammonam. Is aliquando offerens Deo sacrificium, videt Angelum stantē a dextris altaris, & notantem Fratres accedentes ad gratiam, & scribentem in libro eorum nomina. Cum autem non adfuissent aliqui in synaxi, vidit deleri eorū nomina, qui post tres dies sunt mortui. Eum sæpe torquētes dæmones in tantam adduxerūt imbecillitatē, [ab Angelo curatus,] vt non posset ipse stare ad aram nec offerre: Angelus autem veniens, eius manu apprehensa, protinus eum confirmauit, & sanum ad aram statuit. Cuius tormenta cum vidissent Fratres, [idem Piammon dictus;] obstupuerunt. Ruffino lib. 2. de Vitis Patrum cap. 32. Sozomeno lib. 6. cap. 28. & Nicephoro lib. 11. cap. 35. Piammon dicitur.

[5] Alius ad mare rubrum in Arabia, celeberrimi cœnobij Raythum ascetes, [alius Raithenus monachus,] Ammonas fuit, cuius hoc apophthegma a Pelagio lib. 5. de Vitis Pat. libel. 8. num. 16. refertur: Interrogauit Abbas Ammonas de loco qui dicitur Raythum, Abbatem Sisoi, dicens: Quando lego Scripturas, vult cogitatio mea ornare sermonem, vt paratus sim ad interrogata respondere. Et dixit ei senex: Non est opus, sed magis de puritate mētis prouide tibi securitatem edicendi sermonem.

[6] Alius apud eumdem auctorem libello 7. num. 3. Abbas Ammonas, Scithi solitudinis incola, [alius Scithiota:] refertur: Dixit, inquit, Abbas Ammonas, quia quatuordecim annis fecerit in Scithi, deprecans Deum die ac nocte, vt daret ei virtutem superandi iram.

[7] Idem libello 10. cap. 16. Narrauit quidam Patrum, quia senex aliquis erat in cella studiose laborans, & vestiebatur matta: qui cum perrexisset ad Abbatem Ammonam, vidit eum Abbas Ammonas vtentem matta, & dixit ei: Hoc tibi nihil prodest. [alius asceticarum rerum peritus;] Et dixit ei ille senex: Tres cogitationes mihi molestæ sunt; vna, quæ me compellit, vt alicubi in eremo recedam; alia, vt peregrina petam, vbi me nemo cognoscat; tertia, vt includā me in cella, vt nullum videam, & post biduum comedam. Dicit ei Abbas Ammonas: Nihil tibi ex his tribus expedit facere, sed magis sede in cella tua, & comede parum quotidie, habens semper in corde tuo publicani illius, qui in Euangelio legitur, sermonē, & ita poteris saluus esse. [Lucæ 18.] Sitne hic aliquis e memoratis, an diuersus, quis statuet?

[8] [alius, qui hic coli videtur,] Illustris denique fuit Ammonas, Tabennensium in superiore Ægypto Abbas, quem hoc die celebrari a Græcis existimant Rosvveydus & Raderus. De eo ista scribit Palladius cap. 48. Vidimus alium virum in Thebaide, nomine Ammonam, Patrem ter mille monachorum, quos etiam nominabat Tabennesiotas, qui habebant magnum vitæ agendæ institutum, vt qui & ouillas pelles ferrent, [Abbas Tabennesiotarum,] & vultu tecto comederent, & se deorsum inclinantes, ne quis proximum comedentem aspiceret: & tantum exercerent silentium, vt viderentur esse in solitudine, [quorum mirum silentium;] vnoquoque occulte peragente suum vitæ institutum, solum autem specie quadam in mensa sederent, conantes se inuicem latere. Aliqui enim ex his semel vel bis manum ori admouebant, tangentes panem vel oleum, [varia abstinentia,] vel aliquid ex iis quæ erant apposita, & cum de vnoquoque obsonio semel gustassent, contenti erant hoc alimento: alij autem panem sensim mandentes, alia autem accipientes citra simulationem, sic perseuerabant: alij autem iusculum ter tantum degustabant, a reliquis autem abstinebant. Quæ cum, vt erat consentaneum, essem admiratus, non prætermisi eam quæ ex eis capitur, vtilitatem.

[9] Ruffinus lib. 2. de Vitis Patrum cap. 3. Ammonem appellat, & nonnulla ex dictis clarius explicat, ita scribens: [habitus peculiaris;] Vidimus in Thebaide alium virum, nomine Ammonem, Patrem trium millium circiter monachorum, qui Talennensij appellantur, ingentis abstinentiæ viros, quibus vsus est indui colobiis, quasi saccis lineis, & pelle confecta a collo post tergum & latus descendente contegi; cucullis etiam caput operiri, maxime cum ad cibum ventum fuerit: eisque etiam faciem velant, ne alius alium parcius cibum sumentem deprehendat. Est autem eis & in capiendo cibo summum silentium, ita vt nec putetur in eo loco esse aliquis hominum, vbi sedetur ad mensas: & omnis eorum conuersatio ita est in multitudine posita, quasi esset in solitudine, dum ita latet vniuscuiusque abstinentia, vt ab alio deprehendi non possit. Sedent ergo ad mensam contingentes magis quam sumentes cibos, vt nec defuisse mensis, nec tamen ventri satisfecisse videantur. Maior quippe est continentiæ virtus, his abstinere quæ in oculis habentur & in manibus. Is Ammon dicitur Sozomeno lib. 6. cap. 28. In ea Thebaide Ammon monasticum vitæ genus excolebat. Iste Tabennesiotis præfuit, triaque circiter millia habuit discipulorum.

[10] [alius S. Ammon Nitriota;] Alius ab his S. Ammon Nitriota fuit, cuius animam S. Antonius vidit in cælum ab Angelis deportari, de quo agemus IV. Octobris. Alius Ammonius a S. Hieronymo inter Origenistas numeratus, de quo Ruffinus lib. 2. de Vitis Pat. & Palladius cap. 12. quem tamen a recentioribus reperimus Martyrologiis inscriptum IX. Februarij & XXXI. Martij; [alius Ammonius suspectus hæreseos.] qua ratione aut iure, examinabimus istis diebus & ad vitam S. Chrysostomi, in qua crebra eius & Fratrum mentio.

DE SANCTIS CONIVGIBVS XENOPHONTE ET MARIA, EORVMQVE SANCTIS FILIIS ARCADIO ET IOANNE.

Secvl. V.

[Praefatio]

Xenophon, coniunx Hierosolymis (S.)
Maria, coniuga Hierosolymis (S.)
Arcadius, eorum filius Hierosolymis (S.)
Ioannes, eorum filius Hierosolymis (S.)

[1] Xenophontem, ac Mariam illius coniugem, eorumq;, liberos Arcadium & Ioannem senatoria dignitate amplißimisq; posseßionibus abdicatis, monasticam vitam Hierosolymis pari animorum ardore professos, [S. Xenophontis & sociorum natalis 26. Ianu. apud Græcos,] venerantur Græci hoc die officio Ecclesiastico. Ita namque Anthologion a Clemente VIII. approbatum: Eodem mense, die XXVI. sancti Patris nostri Xenophontis & sociorum. Sanctus hic Xenophon, Constantinopoli erat, externarum opum copia affluens, at multo etiam interna erga Deum religione clarior. qui cum duos filios suos Arcadium & Ioannem, Berytum vrbem in Phœnice sitam, ad iuris legumque disciplinam & scientiam consequendam, missos, naufragium fecisse intellexisset, ad eos conquirendos vna cum vxore profectus est domo, tandemque Hierosolymis eos reperit, monachico habitu indutos: vbi & ipse ac coniux solitariam amplexi vitam, eousque ambo in stadio virtutis prouecti sunt, vti & eorum quoque filij, vt miracula etiam patrarent. Perseuerarunt autem omnes in Dei seruitio, ac tandem ad eum emigrarunt.

[2] Eadem habet Maximus Cythereus, ac Menæa, sed hæc multis præterea antiphonis eos celebrant. Referuntur quoque in Græco Menologio. E Latinis Galesinius ad hunc diem ista scribit: In Græcia S. Xenophontis Confessoris. [& quosdam Latinos;] Hic excellenti in Deum pietate, ergaque pauperes benignitate incredibili, Hierosolymam profectus monasticæ vitæ instituta suscepit: in eaque viuendi ratione ita se excoluit, vt Dei gratia ac dono multis mirabiliter gestis rebus, actaque sanctissime vita abierit ad Dominum. In Notis accepisse se hæc e monumentis Græcis scribit: at mirum est eum Mariæ ac filiorum non meminisse. Eadem ex Galesinio recitat Canisius in posteriori editione. Molanus in addit. ad Vsuardum:

Die XXVI. sancti Patris Xenophontis, & comitatus ipsius.

[3] Idem porro Anthologion 8. Ianuarij, ista habet: Eodem mense, die octauo, S. Xenophontis & sociorum. & S. Marciani Presbyteri &c. [& 8. Ianuarij;] Quo die Philippus Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum: Constantinopoli S. Xenophontis Confessoris. Menæ 6. Martij Arcadium referunt, filiumne Xenophontis an alium, nobis incompertum. ista solum habent: Eodem die, sancti Patris nostri Arcadij.

Lumbos qui sub intelligentiam cadunt, virtutibus præcinctus,
Egregio ornatus cingulo Arcadi ad cælum curris.

[4] Vitam S. Xenophontis & sociorum, a Simeone Metaphraste, aut alio quopiam vetustiore auctore, conscriptam, acceperat Rosvveydus e codice Græco bibliothecæ Christianißimi Regis. [Vita,] Eam Latine vertit Otho Zylius noster, hactenus numquam luci datam.

[5] Qua ætate vixerit S. Xenophon, ex Nicephoro Callisto liquet. is lib. 14. cap. 52. cum de magno Euthymio egisset, de quo nos 20. Ianuarij; [ætas.] de Xena, siue Eusebia, de qua 24. Ianu. de Eudocia Augusta, & aliis qui, quinto seculo, sanctitatis opinione illustres extitere, ista adnectit: Præterea celeberrimus ille Xenophon iisdem temporibus floruit, qui prius senatorij ordinis fuerat, non minus externis opibus, quam internis animi dotibus conspicuus. Miserat is Berytum, quæ Phœnices vrbs est; disciplinæ & legum discendarum gratia, Arcadium & Ioannem filios suos. Cum autem ij naufragium in mari passi essent, ad eos perquirendos vna cum coniuge profectus est. Porro vbi eos Hierosolymis monasticum institutum complexos inuenit, ipse quoque, & cum eo coniux, tranquillioris vitæ habitum induunt. Ad eam vero omnes virtutem peruenere, vt & faciendorum miraculorum gratiam a Deo consecuti sint. Cumque acceptam Deo vitam egissent, ad eum tandem emigrarunt.

VITA ET RES GESTÆ S. XENOPHONTIS,
& filiorum eius Ioannis & Arcadii,
AVCTORE SIMEONE METAPHRASTE,
INTERPRETE OTHONE ZYLIO SOC. IESV.

Xenophon, coniunx Hierosolymis (S.)
Maria, coniuga Hierosolymis (S.)
Arcadius, eorum filius Hierosolymis (S.)
Ioannes, eorum filius Hierosolymis (S.)

Ex ms. Græco, interpr. Othon. Zylio.

Præfatio Interpretis.
AMPLISSIMO VIRO
D. GEORGIO VWENO,
EQVITI,
ET REGIO IN BRABANTIÆ CVRIA SENATORI.

Res a B. Xenophonte, sanctissimaque eius familia, ad Dei laudem præclare gestas, primus, e media Græcia accersitas, Latinis oculis legendas trado. Sunt eæ & vicissitudinibus variæ, & miræ exitu, & suspensa narrationis serie iucundæ. Lege, Vir Amplissime, cum a sacro illo Iustitiæ tribunali ad Te reuerteris; & hasce pagellas in Museum tuum, tot antiquitatis, tot elegantiæ ornamētis instructū, admitte. Quamuis autem Petro Canisio, Germaniæ Apostolo, domestico familiæ tuæ exemplo, sic virtutem exerces, vt externis & e Græcia longe petitis ad eam incitamentis carere possis; Xenophon tamen, (quem Senatorem Senatori propono) Canisianæ præstantiæ hæredem, vel similitudine dignitatis alliciet, vel commouebit vitæ sanctimonia, vel argumenti amœnitate oblectabit. Vale, & iube tuum esse, quidquid protulerit

A. T.

Bruxellæ VII. Nouemb.
ⅭⅠƆDXL.

æternum deuotus
Otho Zylivs e Soc. Iesv.

CAPVT I.
Xenophontis patria, coniux, liberi.

[1] Xenophon, admirandus ille, ex ea ciuitate oriundus est, quæ reliquas tum pulchritudine, tum magnitudine, tum situ ceterisque rebus superat, & Constantino Magno, primo inter Christianos Imperatore (qui veræ fidei professione æque ac religiosissima confirmatione clarissimus fuit) tamquam conditore suo gloriatur. [S. Xenophontis patria,] Quod igitur inter ciuitates illa ciuitas, hoc ipsum Xenophon inter viros fuit; ætatis flore eximius, virtute prorsus eminens, [dignitas,] Senatoria dignitate conspicuus, neque primis gloriæ insignibus vlli secundus. Sed & maximis affluebat diuitiis, earumque rerum copia, Quæ, vt Iobus loquitur, [opes,] bonæ videntur, quare non abs re cum illo dicere potuit: [secundum LXX.] Fluunt viæ meæ butyro, & montes mei fluunt lacte. [Iob 29. 6.]

[2] Verum quantum opibus eminebat, tantum cogitatione demittebatur, [virtutes,]maiore virtutum opulentia deorsum vergens. Non solum enim Xenophon illa splendoris ornamenta, sed multo magis virtutum similitudinem cum Iobo sibi communem ostendit; eumdem præterea referens tum tentationibus, tum consolatione, [cum Iobo similitudo:] tum tentationum victoria, quam a summa Dei bonitate, propitioque diuini oculi in tales virtutum cultores respectu, consecutus fuit. Itaque diuinus hic vir beatitudinem suam non facultatibus aut amplitudine metiebatur, neque (qua erat sapientia) ex vanitate sibi gloriolam conflabat: verum hisce rebus addictos esse miserrimos, & mentis inopia laborare, iudicabat. Credebat enim in eo summam suæ felicitatis consistere, si sciret atque cognosceret Dominum, si eum timeret, sique adhæreret præceptis eius. Atque hinc, vt diuinus Dauid est auctor, maiorem gloriam atque diuitias habuit in domo sua. [Psal. 111. 3.]Sic enim idem Dauid existimat, hæc sæpenumero Dominum timentibus reddi a potentissima maximeque liberali optimi Numinis manu.

[3] [Vxor, Maria;] Ceterum legitima illi coniux fuit, Maria nomine, claris parentibus nata, marito vitæ ac morum vere consors. Ex hac duo illi nati sunt filij, Ioannes atque Arcadius, [filij Ioannes & Arcadius.] quorum summam curam habuit, vt ad eos non corporis tantum bona, sed etiam virtutis doctrinæque luculenta perueniret hæreditas: quæ & possessoribus opes seruat, & facit vt has ipsi potius possideant, quam ab iis male possideantur: neue aut illiberaliter eas contineant aut improuide expendant. In vtroque enim par inest turpitudo, si sine rationis ac temporis modo, aut largiter effluant, vbi non decet; aut parce tenuiterque stringantur: cum, quod Paulus dilaudans beatissimum prȩdicat, in benedictionibus seminandum fuerit. [2. Cor. 9. 6.] Quamobrem liberos doctrina omni Xenophon implet, siue ea quæ linguam elegantiis Græcanicis excolit, siue altera, [Eorum institutio,] quæ secundum Deum est, philosophia; qua partim mores exornantur, partim animus ad Numinis amorem extollitur. Postquam vero etiam legum scientia eos imbui voluit, ad Berytum vrbem, [profectio Berytum.] quæ hac tempestate viris legum peritissimis florebat maxime, haud grauate dimisit. Qui in re sese patrem vere filios amantem prodidit, satius ducens, filiorum conspectu tantisper carere, quam illos seriarum vtiliumque rerum perceptione fraudare.

CAPVT II.
Æger filios accersit, instruit: diuina ope curatur.

[4] His itaque studiis cum gnauiter incumberent filij, in morbum grauissimum parens incidit. [Ægrotat Xenophon,] Ac morbus quidem mortem minabatur, sed filiorum absentia morte grauior erat, cum vehementer metueret, ne iucundissimo eorumdem conspectu, ac desideratissima dulcissimorum pignorum consuetudine frustratus ex hac vita raperetur. [filios aduocat,] Igitur & celeriter aduocantur, & citissime aduolant, desideriorum alis subleuati, viæque longitudinem ardore mentium contrahentes. Non tantum enim amabantur, sed & non minus amabant; neque solum a natura, verum etiam a virtute, quam desideriis mutuis alerent, huc incitabantur; sic vt vere filij essent, qui tum in parentem summo amore ferrentur, tum vicissim a parente plurimum diligerentur. [quorum adspectu leuatur,] Quare vbi in dulcissimos filiorum vultus coniicere oculos parenti licuit, confestim morbo leuari cœpit, & a præsentis voluptatis magnitudine mali fugam sentire. Sæpe enim vt vis gaudij corporis morbum expellit, ita mœroris acerbitas infirmitatem absentem aduocat. [varie afficitur,] Amplexatus igitur liberos, ac totus iis ex lætitiæ abundantia circumfusus, & simul ex dilectissimorum cōspectu gaudij plenus, simul in tristitiam ex eorum priuatione mortisque memoria relabens, in multiplices variosque affectus distrahebatur; hinc quidem exultans, inde autem dolens, mœstitiaque perfusus: nunc lacrymis genas inundans, nunc gratulabundus Deo, nunc humanæ naturæ cogitatione ingemiscens.

[5] Deinceps & verba facere cœpit, quibus eos ad virtutem componeret; indignum ratus, si obnoxiam corruptioni illis hæreditatem relinqueret, & non omni cura præcepta ac monitiones tam pretio, quam vtilitate terrenis rebus longe superiores, ad eosdem patrimonij loco transmitteret: [eosq; egregia oratione instruit.] Mea quidem, inquit, vita, liberi, iam ad metam spectat: quod si vobis aliquam parenti gratiam referre cordi est (de quo vestri in me amoris ardor dubitare non sinit) hoc vnum mihi, quod ceteris omnibus præferam, reponite, vt diuinæ voluntati, quemadmodum facitis, obsequamini, vitamque ex præscripto eiusdem instituatis. Quod porro dicturus sum, id haudquaquam ab inani gloriatione, sed a summo vos incitādi desiderio, profectum accipite. Si enim vita mea tāquam exemplo vti libuerit, coniectisque in eamdem oculis vos ad eam velut quoddam specimen atque imaginem conformare, fortassis alius vobis magister non erit opus: cum & exemplar vobis domi futurum sit, & sic facilius in vobis suam sit formam expressurum. Nam doctrina domestica, qua sermone, qua opere expressa, & ad docendum accommodatior, & ad persuadendum efficacior est, quam externa. Ceterum nostis, quæ mea fuerit cum omnibus agendi ratio, quæ vndique non amorem modo, sed venerationē quoque mihi conciliauit, ex modestia nostra morumque benignitate, non ex ostentatione, aut vanæ laudis aucupio prognatam. Numquam sane cuiquam insolenter iniurius fui, linguam a calumniis abstinui, abiectis non insultaui, non furtim res proximorum diripui, nulli offendiculi caussam dedi, in subditorum neminem iracundiæ frena laxaui, inimicitias & iras in pectore latere non siui, æque linguæ & oculis custodiam imposui, in alienam pulchritudinem non intendi, ad mulierem non accessi, præterquam ad matrem vestram; qua donec vos mihi carissimos peperit, [Castitas coniugalis.] vsus sum, castimonia deinceps ex pacto mutuo seruata. Sed & in hisce imitari nos abunde potestis, si volueritis pupillos curare, tutari viduas, morbis oneratos visitare, oppressos iniuria a potentiorum manu vindicare, matri reuerentiam, Sacerdotibus honorem tribuere, monachis, ac præsertim iis qui in solitudinibus, montibus, ac speluncis & in cauernis terræ degunt, omni sollicitudine prouidere: ad hæc seruos mansuete & clementer habere, propter eum qui pro nobis secundum ineffabilis benignitatis leges serui formam indutus est. Iuniores igitur serui tamquam filij curandi sunt, seniores atque ætate prouecti libertate donandi; ac ne tum quidem curæ vestræ expertes esse debent, verum vsque dum viuere desinant, alimenta ipsis suppeditanda. Insuper amicis estote fidi, inimicis beneuoli, nulli malum reddentes. Hac viuendi ratione & propitium vobis Numen habebitis, & longitudine dierum saturabimini.

[6] His auditis, filij lacrymis perfusi, tantum acerbitatis ex imminente intolerabili parentis sibi carissimi morte sensere, quantum ferre vix possent, & ore, & oculis & toto corporis habitu ne ipsos desereret, sed vitam potius a Deo longiorem peteret, obsecrabant. Perspexerant enim quo ille esset apud Deum loco, quem sincera probitas tot factis testata commendaret. Quod si impetrarent, tum demum aiebant perpetuo sibi mandata diuina cordi fore. [Diuinitus cognoscit vitæ prorogationē,] At Xenophon altum ex imo pectore suspirium ducens, Ex quo, inquit, hic me morbus lecto affixum tenet, non alio spectarunt preces meæ: quin hac ipsa nocte vtrorumque votis Deus annuit. Diuino enim oraculo cōpertum habeo, me iussu Dei nunc in vita mansurum. Quo intellecto filij præ lætitiæ magnitudine se continere non poterant, perinde ac si non patris vita prorogata, sed mors ipsorum decreto quodam abrogata esset. Vbi vero, superata vi morbi, perfecta sanitate pater frui cœpit, haudquaquam insomnio delusus, denuo filios Berytum, ad litterarij cursus cœptum stadium conficiendum, reuerti iussit; Vos, inquiens, abite, filij, [filiosq; ad studia remittit.] ac studia cordi habetote: ego interim de matrimonio vestro sollicitus ero, & quam breuissime reduces, cum idoneis vos vxoribus coniungam. Hæc locutus, nauigio impositos dimittit.

CAPVT III.
Filij ad studia reuertentes, naufragium patiuntur.

[7] Atque nunc quidem ad ea quæ dicturus sum intendendus est animus, cum sese iam prodat iucundissima narrationis pars, quæ simul diuinæ prouidentiæ ac bonitatis multiplicitatem, simul admirandam propositi nobis argumenti seriem ostendit. [Tempestate vexati;] Secunda igitur nauigatione aliquantisper vsi sunt fratres, leni vento prouecti: inde turbo repente in nauem incumbere, magnique ac teterrimi fluctus excitari, & præter morem mugire salum, tum immensi aquarum montes irruere, nauigioque exitium minari; cum interea demissis festinanter velis nautæ in incertum agerētur. At iuuenes (animaduerte, obsecro, radicis bonæ surculos bonos) ceterorum immemores, illico se vertebant ad Deum, nimirum vnicum verumque præsidium. Cuius opem cum implorarent, non opera sua; sed paternum bene agendi studium commemorabant, satis gnari hac se ratione citius exauditum iri. Recordare, inquiunt, Domine, [feruenter Deum inuocant.] opera parentum nostrorum, ac propter eos ne siueris nos in dimidio dierum nostrorum demergi in profundum maris, neque absorbeat nos tempestas aquæ. Memento miserationum, memento incomparabilis benignitatis. Respice de templo sancto tuo, ex tremendo habitaculo ineffabilis magnitudinis tuæ, ac vide quemadmodum animo contrito, & spiritu humilitatis imploramus inuictam manum tuam. Ne tradas nos in mortem, propter nomen tuum: sed fac nobiscum secundum clementiam tuam, & secundum multitudinem misericordiæ tuæ, eripe nos ad gloriam maiestatis tuæ. Neque enim mortui laudabunt te, neque omnes descendentes in infernum; sed nos qui viuimus benedicemus tremendum nomen tuum. Hæc erat sanctorum iuuenum ad Deum precatio, aliorum antiquissimorum iuuenum orationi simillima, non ex ignibus, vt illi, sed ex aquis feruenter eripi postulans. [Daniel. 3.]

[8] Postquam vero procella ne tum quidē dedit inducias (Dei vtique iudicio, quibus ipse nosset modis mirabiliter eorum cursum gubernantis) & periculum pristino maius incubuit, [Crescente tempestate] tum nautæ in scapham iam paratam desiliunt, & quocumque ventus impelleret, ferebantur. Verum fratres a cælesti iam ope abiecti, irritasque se preces fudisse rati, cum gubernationis abditæ rationes, ac iudicia Dei abyssum esse multam ignorarent, acerbissimam oculis mortem intuentes, dolore toti consternabantur. Igitur inuicem complexi, [exanimati,] & manus manibus, pedibus pedes implicantes, oculos quoque oculis, & oribus ora componentes, nunc frequenti valedictione affectus suos prodebant, nunc lacrymarum fontibus inuicem inundabāt, & longissimam illam disiunctionem lamentabantur. Hinc acerbissime ingemiscentes, & clamore sensum animi indicantes, ipsaque morte amariorem quodammodo secuturam mox absentiam ducentes; Vale, [inuicem vale dicto] inquiebant, iucundissime patris aspectus; vale mater; amantissimorum cognatorum dulcedo, vale: non amplius vobis occurremus, non amplius communibus fruemur lætitiis. Heu! amantissime frater. Heu! mi ocule. Heu! tam luctuose diuellimur. Quorsum ergo illæ parentum preces? quorsum illa in egentes liberalitas? illa in monachos ac virtutum studiosos obseruantia? Nulliusne horum, nec vna quidem ad Deum ascendit oratio? An ascendit quidem, sed fortiorem sese inuenit peccatorum nostrorum potentiam? Eheu! quomodo, qui patrem nuper moribundum lugebamus, nunc ipsi potius patri matrique plorandi argumentum futuri sumus? O luctum termino carentem! o dolorē toti vitæ æqualem! Scilicet pater (quæ erat spes tua) supererunt tibi liberi, sepulcri tui supplementum; & qui curis de nostri educatione plenus eras, ne mortuorum quidem cineres intueberis. Scilicet pater, quod animo voluebas, filiorum nuptias videbis, & hymenæos in eorum gratiam decantandos audies; quos, eheu! ne defunctos quidem conspicabere, aut vltimo vale impertieris. Luctuosum est sane parentibus præmorientes cernere filios; verum ne hoc quidem vobis reliquit inuidia; neque senio confectis dabitur liberorum corpora sepulturæ mandare. O Rex ac Domine vniuersorum, cuiusmodi nobis mortem nunc decreuisti! quam si per tua nobis iudicia non licet effugere, saltem coniungere liceat. Vna ambos procella operiat, vna maris bellua sit vtriusque sepulcrum.

[9] [naufragantur;] Hæ iuuenum lamentationes erant. At naue iam vsquequaque disrupta, alter tabula, alter alio fragmine arrepto, pelago se cōmiserunt, necessitatis quidem legibus obsequentes, [sed euadunt.] sed diuino nutu mirādum sane in modum conseruati. Sic enim iactatos tandem Tyrus excepit; ac Ioannē quidē locus dictus Malmephetan, Arcadium vero Tetrapyrgia. Ast alter alterius salutis ignarus, non tam suo lætabatur euentu, quam fraterno dolebat.

CAPVT. IV. Ambo seorsim monasticam vitam complectuntur.

[10] Porro Ioannes multa cum animo reputare cœpit, tum quo appulsus esset, tum quo se verteret secum expēdens. Hæc cogitanti mens bona, a paterno vtique semine ortum ducēs, [Ioannes vitam monasticam sibi proponit,] iniecta fuit. Cōmemini enim aiebat, patrem meum iudicare solitum, vitæ solitariæ ad felicitatem deesse nihil. Et fortassis hæc est voluntas Dei, vt potius ipsi inseruiam in paupertate & abiectione (quæ certæ sunt ad eius obsequium viæ) quam vt inter opes atque fallacias vitam exigam; quæ lata nimirum est via & ad interitum ducens. Atque hæc, credo, est caussa cur potentem eius manum implorans irritas fuderim preces, neque tempestas tranquillitate mutata sit. Nam cum sit optimus, persæpe supplicantes negligere nouit ob animarum bonum, atque ea maxime præbere petentibus, vnde manifestum animis emolumentum existat. Quocirca monasterium mihi adeundum, animæque consulendum est, & ante omnia placendum Deo, qui non maritima solum procella, sed magis etiam vitæ huius fluctibus ereptum, inexplicabili ratione me in salutis adduxit viam. Atque hæc animo volutans in preces dat sese, quibus & seruari postulabat Arcadium, &, quod caput erat, in eamdem vitæ rationem pertrahi, quæ tum corpori eius, tum animæ salutem afferret.

[11] Confert se igitur ad quoddam regionis illius monasterium, vbi cum ianitor eum vidisset, [ad monasterium accedit,] benigne excipit, nudo vestem largitur, parique hilaritate ac beneuolentia mensæ adhibet: Deo interim Ioanni ad se viam bellissime sternente. Remota deinde mensa, monachus colloquium exorsus, Vnde, inquit frater, huc accessisti? Cui ille iam generis, & opum, & splendoris atque amplitudinis oblitus, modestiamque satis edoctus, ac pro sordido se gerens, Sum, inquit, hospes atque abiectus, qui naufragio iactatus, Deoque vsus propitio, ac vestris precationibus seruatus, huc deueni. Quibus auditis addit monachus: Quem autem post hæc finem spectas? Tum Ioannes, Si Deo, inquit, visum fuerit, meque tanto proposito mea non excludit indignitas, monachus fieri vehementer desidero. Ea re intellecta ianitor collaudat iuuenem, ac tam sancto desiderio beatissimum esse confirmat. Anne igitur, inquit Ioannes, hoc loco voti compos fieri potero? Respondit monachus, votum Præsidi exponendum, quodque is decreuerit exequendum esse; atque ita rem exitu bono conclusum iri. Tum monachus Superiori fert nuntium: Ioannes accersitur, & in conspectum Præsidis venit; cui magnæ sane voluptati fuit, intueri virtutum splendorem in Ioannis vultu elucentem. Plurima hic edocetur Ioannes ad maximam animi vtilitatem spectantia: tum de monastica sedulitate instruitur, [admittitur,] tondentur crines, atque vna siquid superesset profanum vel terrenum abraditur, [tondetur.] neque tantummodo tunc monachorum habitum, sed & cogitationes cum professione vestium congruentes induit.

[12] Cumque hac ratione ieiuniis, vigiliis, & precationi constanter sese addiceret; cætera quidem erat alacri animo, excepto quod vnica de fratre sollicitudine non mediocriter angeretur, quem miserrime vndis immortuum crederet. Non considerabat enim generosus iuuenis, suum Deum etiam Arcadij prorsus esse. Cum enim vterque Deo placiturus esset, singularem vtriusque curā egit Deus. Huius enim fauore diuinus quoque Arcadius letho ereptus, & in regionem, vti diximus, [Arcadius seruatus] Tetrapyrgiæ appulsus, inibi seruatori Deo gratulabatur. Neque minus ille pro fratre deprecabatur, tū vt pari manu, duce, & custode agatur, tum vt oculis eumdem ante mortem conspicere liceat. Animis enim, non modo corporibus fratres erant. Absoluta precatione mox in vicum quemdam se confert, atque (o iudicia Dei!) cuius parentes multorum esurientium ventres plane exsaturabant, [Ioannem in somnis videt.] ille panem supplex alienasque manus respiciens deposcebat, eoque sumpto corroboratus in somnum incidit. Vix soporem libauerat, cum adsistens illi Ioannes, Quid me luges, frater, inquit, in Christo viuentem? de quo nequaquam dubius, dolorem imposterum ex animo eiice. Post hæc euigilans Arcadius, probata visi fide, lætitiis exultat, Deoque grates, vti par erat, exsoluit.

[13] Inde animum cogitātis anxiæ occupant curæ, quid tandem sibi agendum videretur. Sic itaque secum contendebat: An ad parentes reuertar, quibus vbi solum me viderint, summum mœrorem iniiciam? [Monasticen cogitat,] An studiorum cursum repetam, quod decreuerat pater? Sed animus fratre orbatus, inuitus ac fastidiosus ad doctrinam accedet. Quo me vertam igitur? Parenti semper monastica vita tum commendatione dignissima, tum felicitatis plenissima esse visa est. Hanc arripiam; neque quidquam a paterna sententia votoque alienum fecero. His dictis, [& Hierosolymis] viam Hierosolyma tendentem ingreditur. Quo vt peruenit, obitis sacratioribus locis, lustratisque propemodū omnibus monasteriis, inter eundū in quēdam ex magnis illis senem incidit, haud obscura virtutis insignia qua incessu, qua habitu, qua decenti oculorū cōpositione prodentē. Ad quē cum lætus accurrisset, dicta illi salute, Deprecare, [mira de suis prædictione erectus,] inquit, pro me Deum, grauissima enim tristitia prorsus exanimor. Cui senex, Bono sis animo: nam pater, & mater, & frater tuus viuunt. Ceteri quoque eamdem tecum tempestatem passi, seruati sunt omnes: sed & qui vobiscum fuerunt famuli tanto exempti periculo, monastico habitu, quemadmodum & germanus tuus, exornati sunt. Exaudiuit autem Deus supplicationes tuas, eosque omnes antequam vita excedas, tuis oculis intueberis. Quæ cum præstantissimus Arcadius audiisset, [fit monachus.] amplexus regulam, & sedulo eam tenuit, & alacriter executus est.

CAPVT V. Naufragium filiorum intelligunt parentes, & forti animo ferunt.

[14] Dvobus vero elapsis temporibus (intendite nunc animos, [Xenophon mittit famulum Berytum ad filios,] vt quemadmodum tristium auditione doluimus, ita lætiora tractantes mœrorem voluptate soluamus) post duo igitur tempora, eorum pater, omnium quæ filiis accidissent ignarus, cum litteris domesticum mittit. Permagno enim tenebatur desiderio intelligendi, quid tandem caussæ esset cur tamdiu optatissimis carissimorum litteris frustraretur. Qui missus erat, vbi Berytum attigit, facile comperit, dominos suos in vrbem non reuertisse. [qui eos non reperiens,] Quare suspicatus Athenas profectos esse, etiam eo se frustra contulit. Verum inde discedens cum apud hospitium quoddam diuersaretur, ibi in quemdam conseruum suum inter monachos receptum incidit: ad quem post mutuam notitiam accedens, Vbi, inquit, locorum est vterque dominus noster? Ad quæ alter ingemiscens, lacrymisque vultum perfusus, [periisse intelligit:] Eheu! ait, quam funesta ex me auditurus es! Miserrime domini nostri pelago hausti sunt. Ego solus, vti credo, euasi, ac salutem periculo acerbiorem nactus, solitariam vitam elegi, hac viuendi ratione me mortuo, quam viuo, similiorem fore existimans. Neque vero me recte facturum credidi, si ad patrem ipsorum, dominum nostrum redirem malus nuntius, infaustum spectaculum, odiosa & merito inamabilis vita, luctuosæ naufragij reliquiæ. Quocirca nunc Hierosolymam cogito, & ad sacra loca proficiscor.

[15] His ille auditis se totum mœrori tradens feriebat pectus vtraque manu, [lamentatur:] editoque lugubri clamore, ob redintegratam dominorum memoriam, in hanc boni gratique serui vocem erupit: Hei mihi! domini mei, quam tristia vobis euenerunt! quam amara, quam infausta de vobis audio! quæ lingua parenti vestro miserandam vestram necem annuntiabit? qui oculi tum ipsius, tum matris vestræ consternationem sustinebunt aspicere? quis amarissimam eorum mœstitiam videre poterit? quis atram vestem? quis calidas lacrymas per ora manantes? quis cineres aspersos capitibus & canos infelicissime sordidatos? Vbi hisce lamentationibus plus satis indulsit, inducere in animum non potuit, vt ad dominos tam diræ cladis nuntius reuerteretur. [domum redit:] Verum audito eorum, qui forte aderant, consilio, reditum suadente, cum & ipse consideraret quæ semel facta essent infecta fieri non posse, seque herilis imperij detrectatorem visum iri, quodque Deo hominibusque ingrata foret, neque in re vtique desperata fructuosa hæc tergiuersatio, qua & domini imprecationem incurrere, & perniciem sibi imprudenter conflare verebatur, ad dominos suos reditum suscepit.

[16] Vt ergo peruenit domum, atque ingressus est, cogitabundus mœrensque sedebat, rem pro viribus occultans, neque quidquam de iis quæ compererat cuiquam enuntians; verumtamen longe manifestius vultus mœstitia, quam lingua (qui enim tanto malo non vinceretur?) quæ cognorat, iniucunda esse, demonstrans. Hinc sermones domesticorum exorti sunt, inter sese sinistre murmurantium; qui heram penitus latere non poterant. Hæc igitur, aduocato qui missus fuerat, vt valeant liberi, sciscitatur. Respondet belle eos habere: & cum litteras illa posceret, eas in via periisse, adiicit. Tum cor matri palpitare, omnia suspicionum plena esse, ac visceribus grauiter commoueri. Ergo formidabili iureiurando famulum adigit, vt veritatem ne celet. [Dominæ rem aperit,] Quo ille vehementer commotus, ductis alte suspiriis, lacrymisque iam totus madens, Me miserum, inquit, domina, filios tuos, dominos meos, Eheu! pulcherrima illa lumina, deinceps haud vnquam aspicies, iam mari haustos atque absumptos. Sic ille. Cuius narratio tantum abest vt matrem ad aliquid molle, indignum, [mire constanti.] aut muliebre præ se ferendum induxerit, vt potius ostenderit, se germanam eiusmodi filiorum matrem esse, silentiumque famulo imperarit, Deo gratias referēs, his Iobi verbis in eamdem sententiam vsa: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. [Iob 1. 21.]

[17] Interim vesper aduenerat, quando diuinus Xenophon consueto splendore ac satellitio stipatus e regia domum reuertit. Vbi mensa iam strata, [Quærit de filiis Xenophon:] (nam semel dumtaxat per diem sub vesperam sumebat cibum) afflicta nuntio mulier, communicandæ cum marito tantæ animi ægritudini intenta, quoad posset leuissimum maximeque tolerabilem illi dolorē satagebat inurere. Iniecta igitur de reditu famuli mentione, ille super his gloriam tribuens Deo, Vbi, inquit, est redux famulus? Cum reddidisset vxor, forte morbo eum ex itineris molestia teneri; at litteræ saltem, inquit, afferantur. Subiecit mulier, [vxor dissimulat.] nunc temporis reficiendum cibo corpus, cras litteras non defuturas, ipsumque nuntium coram, quæ dicenda haberet, expositurum. Eratque sane anxia, ne verbis diuinum Xenophontem (qui vt litteræ redderentur, vrgebat) circumuenire voluisse videretur. Nunc enim, inquiebat ille, exhibeantur mihi litteræ, filiorum statum plane cognoscere cupienti: cras autem, vt tu ais, ex ore famuli cetera discemus.

[18] Maria hac viri sagacitate se deprehensam sentiens, totisque visceribus commota, compressa voce penitus nihil dicebat, solis lacrymis abunde proloquens. Quo animaduerso admirandus Xenophon, An male, inquit, habent liberi nostri? Tum illa, Primoribus vtique digitis attingis calamitatem nostrā, quodque haudquaquam expetis, sponte imminuis. Vtinam enim male haberent, [Egregia vtriusque constantia.] vt vel sic aliquid nobis spei relinqueretur! nunc autem tui illi, heu! quondam liberi in mari vitam amiserunt. His auditis Xenophon facile ostendit, generosi animi probationem calamitates esse. Cum enim dixisset, Sit nomen Domini benedictum in secula, ad consolationem deinde vxoris, quæ & ipsa non insipienter aut abiecte, sed vt tam pij viri consortem decuit, se gerebat, conuersus, Ne lugeas, inquit, non patietur enim Deus tanta clade nos obrui, aut mœrore tam acerbo grauari canitiem meam, cum ne vnicum quidem eius mandatum contemptim transgressus sim. Vigilandum igitur nobis hac nocte, eiusque benignitas ac misericordia imploranda. Sic futurum est, vt viuantne an defuncti sint liberi nobis aperiat. Hac ratione quod diuinus olim Ieremias pronuntiauit, in illo impletum est: Benedictus vir qui cōfidit in Domino, & erit Dominus fiducia eius: & erit quasi lignum quod transplantatur super aquas. & paullo post: In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. [Ierem. 17.]

CAPVT VI. Hierosolymis filios quærunt: filij se inuicem agnoscunt.

[19] Tota igitur nocte precando rogandoque Deum traducta, albescente iam cælo, victisque sopore luminibus, non ad consuetum cubile se recipiunt, corpora humi sternentes. Simul ac somnus obrepsit, vtrique visi sibi sunt præsentes filios intueri Christo adstantes. Ac Ioannes quidem throno residens, [Filiorum visione in somnis recreantur:] sceptroque ornatus insignem pretiosis gemmis coronam gerebat: Arcadius vero & ipse diademate plurimis ac splendidissimis stellis fulgente redimitus, dextraque crucem præferens, prope constratum ad quietem lectulum visebatur.

[20] [Hierosolymam tendunt:] Ex quibus cum filios in magno apud Deum honore versari intelligerent, cumque diuino munere eos Hierosolymis degere satis perspicerent, res ceteras ceu minores aspernati, sumptaque, quanta ad solatium & leuamen inopum opus esset, pecunia, in viam eo ferentem se dederunt. [filios quærunt:] Quo vt peruentum est, circumeuntes loca sacra, simul precibus, simul largitioni operam dantes, auro velut cœptorum diuinitus operum adiutore prȩclare vtebantur. Inde ad monasteria digressi, nusquam quod desiderabant consecuti, optatissimo natorum conspectu frustrabantur. Vnde & desiderij feruor, mora temporis occulte nutritus, vehementius exardescebat. Quid enim desiderabilius, quam liberos tam caros, tamque extra spem videndi positos, tantaque a Deo benignitate seruatos, adhuc superstites intueri?

[21] Post hæc in quemdam ex famulis, qui cum filiis foras profectus, sed nunc habitu monastico indutus erat, incidentes, eum ex forma cognitum, iamque non vt seruum, [habitum monasticum venerantur:] sed vt conseruum, aut vt digniorem etiam tractantes, tum sacræ vestis veneratione, tum modestia sua maxima impulsi, in genua abiecti, religiosa adoratione prosequuntur. Quem honoris excessum cum ille non ferret, Non tibi, inquit diuinus Xenophon, sed vestitui tuo, ac diuinæ familiaritatis sigillo, quod habitus iste impressit, hæc deferuntur. Tum de liberis sciscitati, nihil præter ea quæ in mari acciderant, assequuntur. Nam de salute ipsorum nihil huic compertum erat.

[22] Quibus illi haudquaquam segniores effecti, desiderio ignauiam excutiente, ipsisque visceribus magis ac magis natorum amore flagrantibus, vestigandi porro diligentiam intenderunt. Itaque visum iis fuit, regionem Iordanis adeundam esse, vbi simul liberos quæritarent, simul manantem largiter dexteram egentibus aperirent. Eo cum abiissent obuium habuere admirandum illum senem, [a sancto sene docentur, superesse filios.] qui Arcadium totonderat, monachorumque amictu induerat. Ad hunc accedentes, contactis sacris eius pedibus, obsecrant, vt suarum apud Deum precationum participes faciat. Annuit mox beneuole senior, Deumque precatus, suis eos compellat nominibus, atque (o diuini muneris gratiam!) ipsam ob quam venerant caussam, diuini luminis perspicientia & visione cognitam, haud cunctanter exponit. Sed ipsa propemodum, quibus vsus est verba, iuuat particulatim afferre: Quidnam, inquit, ad inuisendam Hierosolymam Dominum Xenophontem ac Dominam Mariam impulit? non aliud profecto, quam liberorum amor. Bono igitur animo estote. Viuunt, enim, viuunt omnino filij vestri, quod & diuinitus vobis reuelatum est. Ite igitur, Deumque precamini, operarij vineæ eius. Reuersi natos videbitis. Hæc effatus, multamque illis salutem impertiens, abiit, eorum pectoribus maxima voluptate perfusis. Iamque breui se desideratissimorum cōspectu fruituros certa tenebant fide, quam satis adstrueret tam definita de rebus ad ipsos spectantibus pronuntiatio.

[23] Ceterum senex ad sanctam Christi Anastasin progressus haud procul Golgotha consedit humi. Et ecce Ioannes precaturus procedit, qui viso sene eum veneraratus, atque elucente virtutum eius specie motus, adorationem prompte exhibet, incognito quidem homini; [Ad eumdem senem accedit Ioannes,] non tamen ipse, vti dicemus, incognitus. Admirandus enim senex mox iussum consurgere, benedictionemque impertiens, ac suo eum nomine appellans, suaui blandaque voce, Vbinam, inquit, hactenus fuisti, Domine Ioannes? Ecce enim pater & mater tui, huc aduenerunt, quȩrentes te. Sed & te quærendi fratris ergo venisse noui. Hæc diuino prorsus instinctu a seniore prolata oratio, Ioanni stuporem iniecit; cumque longo iam fratris desiderio teneretur, arrepto confestim loquentis sermone, Vbi, inquit, vbi, obsecro, mi Pater, est germanus meus? Vbinam terrarum? Viuit igitur? o iucundissimam mihi vocem! o dulcem linguam! Audire quam mox discupio, vbi fratrem conspecturus sim. Nonne cor meum exarsisse animaduertis? meque velut seminecem eius desiderio contabuisse? At senior, Hic apud me tantisper asside; & mox fratrem videbis.

[24] [& Arcadius.] Neque longa fuit mora cum Arcadius adfuit, totus exsanguis ac tabidus, soloque motu & voce vitæ adhuc superstitis faciens fidem. Tanta illi venerandæ sobriæque abstinentiæ fuerat cura. Ad senem igitur verecunde modesteque accedens, Ecce, inquit, mi Pater, iam tertius est annus, postquam agrum tuum nulla inspectione dignatus es, cum ipse interim plurimas spinas tribulosque protulerit. Reliquum est igitur, vt strenuam ei purgando operam naues. Cui senex, Nequaquam, ait, ita res habet; nam & quotidie eum inspexi, & multum de eo sollicitus fui: quare non spinas, opinor, aut tribulos protulit, sed vuas bonas, frumentumque maturum, quibus nimirum ipse Rex vniuersorum delectatur.

[25] Hæc prolocutus vir diuinus nondū eis suam fraternitatē aperuit, prȩsertim cum inuicem tam ob mutationē habitus, quam ob summā corporū extenuationē haudquaquam agnoscerent; cumq; alia quadam ratione eosdē in mutuam cognitionē statuisset adducere. Ad Ioannē itaque se cōuertens, Vnde, inquiebat, venisti? [Ioannes iussus exponit, qui sit.] Ille vero cum tanta animi moderatione atque humilitate, quanta dici vix potest, eadem pene vsus voce, qua a naufragio recenter seruatus, cum ad monasterium primum accederet, vsus fuerat; Homo, inquit, externus ac vilis sum, diuinæ misericordiæ tuarumque precationum indigus. Tantus illi inerat modestiæ amor. Quare & in meliorem partem illum scripturæ locum de eo pronuntiare possum: Facta erat illi tamquam vestis qua induebatur, humilitas. [Coloss. 3. 12.] Cui senex, Recte quidem, inquit. Sed & genus tuum, & patriam, & educationem, vt hinc quoque Deo gloriam tribuamus, expone. Tum Ioannes sermonem exorsus, ab initio ad finem vsque cuncta persequitur, atque inter narrandum fratri nonnulla cognationis indicia facit, quæ vultus ipsius velut testimonio aut viua quadam voce confirmabantur, etsi lineamenta eiusdem tot malorum perpessione hebetata ac propemodum extincta viderentur. Verum vbi recensendo tum nauigij, tum periculi mentionem iniecit, ac fratrem quem habuisset, nominauit, tum enimuero Arcadius, naturæ violentiam vltra non ferens, erumpentibus suspiriis, [Inuicem agnoscunt.] lacrymis ora perfundens, surrexit, atque ad senioris pedes prouolutus; Hic, inquit, mi Pater, est frater meus, carissimus Ioannes, hic ipse qui suscepta mecum nauigatione naufragium pertulit, velut miraculo, quemadmodum videre datur, conseruatus, & nunc maiore etiam miraculo mihi oblatus. O diuinum plane consilium! o iudicia Dei naturam vincentia! o prouidentiam nulla oratione aut ratione explicandam! Subiecit deinde senex, Neque vero me hæc fugiebant; verum idcirco silendum duxi, vt indiciis domesticis inuicem agnosceretis. Sub hæc diuini hominis verba illi in amplexus ruentes arctissime inuicem stringebant, & nunc quidem fraterne colloquentes, nunc amplexum redintegrantes, nunc optimi senis precationem deposcentes, vno ore gratias Numini referebant, tum quod periculo tanto exempti essent, tum quod mutuo conspectui & coniunctioni restituti, tum maxime quod tali habitu vitaque dignati, ad tantam Dei tamque domesticā quodāmodo familiaritatem peruenissent. Neque finis erat, aut communis lætitiæ, aut agendarum Deo gratiarum vel ob suam cuiusque & fraternam salutem, vel ob nouam eiusmodi congressionem, vel ob talis vitæ institutum cum tanta perfectione susceptum. Atque hac quidem ratione quæ ad illos pertinent sese habent.

CAPVT VII. Parentes filios tandem agnoscunt: vtrique sanctitate florent.

[26] Nvnc autem, Deo & narratione eo ducentibus, etiam parentes cum fratribus coniungentur. Id quod ita euenit. Vix enim duo effluxerant dies, cum & ipsi adsunt, munifica manu largitionem exercentes. Qui vbi ad sanctum Caluariæ montem, atque ad viuificum Christi Dei nostri sepulcrum accesserunt, [Parentes senem adcunt:] diuinus ille senex eis occurrit, qui & antea de natorum vita certiores reddiderat, & iam tantum non adesse ac videri significauerat. Hunc vbi adierunt, exhibita, vti par erat, veneratione, promissi finem exigunt, filiorumque conspectum requirunt. Interea dum hi sermones habentur, generosi iuuenes retro adstabant seni, eius iussione prohibiti, ne aut verbum facerent, aut aliqua ratione se parentibus proderent. Quamobrem plane ipsis incogniti, ne vultibus quidem prodebantur, immodica, vti diximus, laborum asperitate consumtis. Non solum enim eorum quæ ad victum pertinent, sed multo etiam magis linguæ potentes erant. Et sane non leuis neque mediocris virtutis erat, [præsentes liberos nondum agnoscunt,] post vehementissimum desiderium, tam expetentes tamque expetitos in parentum conspectum venire, ac silentium seruare, & non tantum a verbis, verum etiam a lacrymis in tam immensæ lætitiæ abundantia temperare. Quod violentiæ genus natura omnia superante potentius extitit.

[27] Cum itaque admirandi iuuenes parentibus iam cognitis adhuc essent incogniti, [quibus prandium parare iubentur.] Abite, inquit senex læto animo linguaque, & bonam nobis mensam apparate: ego mox cum duobus discipulis meis vos consolaturus subsequar, &, quod reliquum est, ad locum vbi carissima pignora videatis deducam. Quibus illi auditis lætitia non mediocri perfusi sunt, non tantum quod filiorum ipsis conspectum polliceretur, sed quod tanti viri non indigni conuiuæ iudicarentur. Neque enim suum aut genus aut splendorem respiciebant; sed ipsius cum Deo coniunctionem, virtutem vtique diuitiis ac nobilitate longe potiorem ducebant. Ipsis igitur Deum precantibus, senior filiis, Eamus, inquit, cum parentibus vestris pransuri, cum nihil inde vobis noxæ futurum sit. Sic enim sentio, quantoscumque ad consequendam virtutem labores subieritis, nequaquam tamen vos ad parentum vestrorum mensuram accessisse. Quamobrem non tam iactura vobis, quam vtilitas ex eorum cōgressu obuentura est. His dictis, rursum iis silentium præscribit, imo ab omni re quæ cognitionis ansa esse queat, ad ipsos parentibus indicandos, abstinere iubet.

[28] Vbi autem ad sumendum cibum conuenerunt, iam considentes rogare cœperunt, Vt habent, o Pater, filij nostri? Perbelle, ait senex. Namque hoc vnum laborant, vt seruent animas suas. Tum illi supplicant, vt rerum omnium quæ filiis accidissent tandem narrationem absoluat. Ac subdidit præstantissimus Xenophon: Quam egregij, Pater, sunt hi tui discipuli, quamque in Deum tota mente propensi? Eorum sane occursus cum animum meum summo perfundit gaudio, tum oculos iucundissima voluptate exhilarat. Quocirca Deum obsecra, diuinissime Pater, vt & nostri liberi tales euadant. Ita admirandus Xenophon plane inscius laudat res suas, & quod in manibus erat, id votis omnibus expetebat. At sapientissimus senex Arcadium intuens, Age, inquit, fili, quæ tua sit patria, qui parentes, quæ educatio, nobis edissere. Cui diuinus Arcadius: Equidē Byzantio huc adueni. Parentibus autem nobilibus, [Produnt se filij.] & vt dicam omnino quod res est, illustribus natus sum. Patri meo nomen erat Xenophon, matri Maria, in corpore venusto parem mentem adeptæ. Frater mihi fuit Ioannes nomine. Cetera deinceps enarrat, quemadmodum institutus fuerit, vt nauigauerit, in quanto periculo versatus, quanto Dei beneficio seruatus sit. Hæc illo narrante mox a parentibus agniti sunt, qui incredibilem animorum exultationem & alacritatem, cordisque ardorem, velut impetum diuinitus afflatum non ferentes, repente consurgunt, amplexantur liberos, eorumque ceruicibus circumfusi, [Communilatitia.] simul osculis, simul lacrymis immensum animorum stuporem excitabant, in has voces erumpentes: Ergone, Pater, hi sunt filij nostri? hi vere dilectissimi? hi ipsi a nobis tanto cum dolore quæsiti? Quid deinde? Vno ore laudem Numini & gratias tribuunt.

[29] Nec morati sunt parentes quin ardentissimis precibus sanctum virum obtestarentur, vt ipsos quoque sacrati illius habitus sigillo ornaret, quo cum filiis, [Xenophon & Maria habitum sacrum suscipiunt.] licet impares, eiusdem tamen boni sectatores, non autem (quod Deus auerteret) exsortes redderentur. Et persuasus eorum supplicatione senex (nam in re plane tam sancta quid resisteret?) eadem sua dextera vertices eorum totondit, initiauitque, atque eos dimittens præcepit, vt in posterum ab omni corporum communicatione temperarent, donec commune naturæ debitum persoluerent.

[30] Atque huiusmodi fuit optimi Numinis erga tam bonos parentes liberosque prouidentia, admirationis iuxta, ac suauitatis plenissima. Adeo vt in illis impletum fuerit quod ab Isaia dictum est: Imponam spiritū meum super semen tuum, [secundum LXX.] & benedictiones meas super filios tuos. [Isa: 44. 3.] Et orientur, vt in medio aquæ fœnum, & sicut salix super præterfluentem aquam. Hæc Isaias, loquente per ipsum Dei gratia; quæ velut si ad ipsos dicerentur, conuenienter sane in eosdem congruunt. Cuiusmodi & istud: Meus es tu, & si transieris aquam tecum sum. Et hoc, Auditam faciam salutem tuam, & sub vmbra manus meæ protegam te. [ibid. 43. 2. 52. 7. & 51. 16.] Filij autem ad vltimum vale parentibus dicto, spiritualem patrem libentius secuti, [Filij sceedunt,] cum eo in desertum se conferunt, beatumque ibi finem consequuntur, ante obitum diuinis quoque muneribus dignati, ac tum aliis sancti Spiritus donis, tum vaticinandi facultate pollentes.

[31] [sanctitate florent, & prophetiæ dono.] Pater vero illorum præclarus Euangelicæ disciplinæ affectator, dimissis venditisque bonis omnibus, ea egentibus distribuit, eumque in modum leuissimis minimisque rebus vniuersum sibi cælorum regnū comparauit. Sed & seruis omnibus domesticis libertate donatis, hac ratione in numerum filiorum cælestis patris referri studuit. [Parentes omnia dimittunt.] Inde thori vitæque & eiusdem plane voti consortem venerandis quibusdam mulieribus Virginibusque committit; sic cum ipsa Christo vni omnium capiti æternum connecti desiderans.

[32] Atque illa quidem sublimi plane paucisque accesso vitæ genere inito, [Maria miraculis clara.] etiam arrhas obtinuit seu maximæ hic cum Deo necessitudinis, seu manentis eam deinceps felicitatis, tum dæmonibus vexatos liberans, tum alia multa infirmitatum genera precatione depellens. Diuinus autem atque inter viros admiratione dignissimus Xenophon, detrita veste indutus, magnæque victus parsimoniæ, & asperitatum tolerantiæ sese dedens, perinde quasi pristinæ magnificentiæ a se pœnas exigeret, in desertissimum locum secessit, vbi peracta reliqua vita, [Xenophon prophetia.] vaticinationibus, arcanisque & maximis dotibus insignis, canus capite, diligentia iuuenis, in mansiones illas receptus est: vir omnino Deo deditus, vt qui consecrata ipsi domo tota, omnique sedulitate eidem seruiens cum vniuersa familia vtriusque vitæ felicitate conspicuus extitit. Nimirum omnibus salsissimum vitæ huius mare nauigantibus, salutisque studiosis nouissimū ac difficillimum, sed salutare, exemplum effectus. Quem si non admirari dumtaxat, verum etiam imitari studuerimus, in eamdem cum ipso bonorum communionem veniemus, in Christo Iesu & Domino nostro, cui debetur omnis gloria, honor, virtus, maiestas ac magnificentia, nunc & in secula seculorum. Amen.

DE S. MARO EPISCOPO TREVIRENSI IN BELGICA PRIMA.

Secvl. V.

[Praefatio]

Marus, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica (S.)

EX MSS.

[1] In Heriberti Rosvveydi Aduersariis exiguum hoc schediasma reperimus: S. Mari in nullo Martyrologio mentionem inueni, præterquam in Vsuardo a PP. Carthusianis Coloniæ aucto, [S. Mari in sacris fastis memoria;] vbi XXVI. Ianuarij ita habetur: Treuiris, Mari Episcopi & Confessoris. Item in Florario meo MS. Sanctorum: Treuiris depositio S. Mari, eiusdem vrbis Episcopi, anno salutis CCCCLXIX. Hæc Rosvveydus. Verum & in antiquiore editione Martyrologij Coloniensis anni 1490. de eo hæc leguntur: Treuiris S. Mari Episcopi & Confessoris; qui in Ecclesia S. Pauli (lege Paulini) requiescit. Galesinius hoc eodem die ex tabulis, vt ait, Ecclesiæ Treuirensis: Treuiris S. Mari Episcopi & Confessoris. Molanus quoque in addit. ad Vsuardum: Treuiris Mari Episcopi & Confessoris. Ferrarius demum, eodem die: Treuiris S. Mari Episcopi. Hunc Cratepolius Marcū vocat, atque ex eo Claudius Robertus in catalogo Episcoporum Treuirensium. Saussaius quoque in Martyrologio Gallicano hoc die: Treuiris primæ Belgicæ metropoli, S. Marci Episcopi & Confessoris, magis emeritæ beatitudinis gloria, quam gestorum consignatione celebris.

[2] Queritur idem Christophorus Bravverus noster lib. 5. Annal. Treuirensium ad an. 461. intercidisse S. Mari acta; atque hæc solum vir curiosißimus quæ de illo scriberet, inuenit: Sed & Marus per eos dies, [Acta deperdita,] inquit, Treuiris successit Euermero. Is maiorum litteris, at amissis iniuria temporum, celebratus, decessoris Cyrilli vestigia institit, & basilicam Virgini Matri a D. Felice olim extructam, [publica opera,] communi vero post vrbis incendio ac populatione Hunnorum corruptam, reparauit, sepulturam in æde B. Paulini operis antiqui nec inelegantis, cum multiplici anathemate, hac inscriptione illustrem adeptus: [epitaphiū,] Præsvl Marvs Deo dilectvs mvltas carne vivens egit virtvtes. cvncta eivs vitæ liber habet. Librum eum, vt alia pleraque vetustas aboleuit. Sed quantum vir hic sanctitate præstiterit ac morum innocentia, [miracula,] innumera prodidere ab eo post mortem edita miracula, quibus sepulchrum eius veneratione plenissimum omni seculorum ætate gloriosum extitit. Repositus in Diuorum numero, colitur die vigesima sexta Ianuarij. [festiuitas,] Rara quædam Treuiri priuatim ac publice apud exteros quondam S. Mari religio fuit, non quod eius vim ac patrocinij alacritatem multa sæpe prodigia non declararunt, sed quod in difficillimis morbis, [patrocinium contra morbos,] arthritide, spasmo, paralysi, multis ab ipso sæpe præsens est auxilium oblatum: propter quam religionis vetustatem, subdita sepulchro eius loca supplicum vestigiis fere contrita cernuntur; eique Treuirensis populus olim celebri & votiua coitione festum diem anniuersarium egit.

[3] De eadem & celebritate & miraculorum frequentia, quæ subiicimus, extabant in veteri codice imperialis monasterij S. Maximini Treuiris. In recentiore quodam MS. reperimus ad XXVII. [translatio,] diem Decembris ista adnotata: Treuiris translatio S. Marij Archiepiscopi. Quæ illa sit aut quando facta, nos latet. Aliquæ eius reliquiæ asseruantur in templo Domus professæ Societatis Iesu Vlyßippone in Lusitania, [reliquiæ.] eo e Germania deportatæ ab illustri viro Ioanne de Borgia, & solenniter translatæ 25. Ianuarij, anno 1588. cum aliis plurimorum Sanctorum pignoribus, præsente eaq; venerante Alberto Austriaco Cardinale, qui dein Galliæ Belgicæ imperio a Philippo II. socero donatus fuit.

DE MIRACVLIS S. MARI,
ex MS. monasterij S. Maximini Treuiris.

Marus, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica (S.)

EX MSS.

Aliqua de S. Maro ab Euchario XL. Treuirensium Archiepiscopo, qui iacet post altare, quod est ad Australem partem chori ecclesiæ S. a Paulini Archipræsulis & Martyris.

[1] Hac in tumba saxea conditur corpus sanctissimi Mari, ab b Euchario quadragesimi Treuirorum Archiepiscopi, qui hoc sacrum inclyti Paulini templum, a Barbaris vna cum diuersis vrbis Treuirorum vastationibus destructum, reparauit. Hic nempe vir etsi fama teste probatissimæ vitæ extiterit, [Cur de S. Maro parum extet.] maximaque sanctitate, & crebris miraculis coruscauerit; qui tamen tanti viri merita litteris digne lustrasset, inuenimus neminem. Id quidem accidisse arbitramur, quod vt temporibus illis pauci qui sanctorum virorum, quibus tunc abunde Ecclesia Catholica fulgebat, res sancte gestas digne perscriberent extiterint; vel si quæ de S. Maro litteris mandata fuere, aut posterorum incuria, aut variis, nedum huius Ecclesiæ, verum totius quoque vrbis & patriæ euersionibus perierint.

[2] Verum sanctissimus Marus præ ceteris hoc singulari merito fulget, quod vt in vita ad se, [Inuocatur contra podagram, spasmum, &c.] ita post quoque ad in hoc tumulo reconditas eius reliquias deuote confugientes, ipsumque venerantes, a grauissimis, arthritica scilicet, chiragra, podagra, spasmo, similibusque morbis, paralysi quoque, liberos & sanatos reddere consueuerit: quod quotidianis miraculis res ipsa testatur. E quibus vnum, quod c nuper contigisse didicimus, disseramus.

[3] Erat namque in Saxonia deuotus quidam iuuenis plebeius, qui contractione membrorum corporisque totius paralysi correptus, in lecto continuo triennio decubuerat, [Quidam contractione membrorum laborans, cælitus monetur vt eius tumulum visat;] semper tamen inquirens, essetne ex Sanctorum numero quisquam, qui suis meritis hominibus hoc morbo oppressis succurrere consuesset. Demum sub noctis silentio admonitus voce quadam sonora, dicente: Homo infirme, surge, Treuirosque pete, vbi in dextera parte ecclesiæ S. Paulini tumulum sanctissimi Mari inuenies: hunc venerare: hic te saluabit. Die sequenti vxori & amicis quod audierat exponens, rogauit vt pro visitando loco prædicto commeatum pararent. Qui cum vrbis & S. Mari nomina plane incognita haberent, morbo hominem victum existimantes, flocci faciebant quæ dixit. Verum cum a præfato infirmo secunda & tertia nocte par vox audita esset, vxore & amicis modo prædicto paruifacientibus; demum post tertiam monitionem, qua via Treuiros peteret edoctus, iter arripere non cessauit, comitantibus tamen secum vxore ac fratre suo quodam carnali. Qui huc peruenientes, triduo continuo hanc ecclesiam tumulumque hunc ambiendo & orando terebant, [in itinere sanatur:] gratias omnipotenti Deo ac sanctissimo Maro agentes. Quoniam, vti constanter referebant, arrepto itinere euestigio infirmus prædictus sanari cœpit, [quotannis Treuiros venit.] adeo vt vxorem ac fratrem comites suos eundi labore superasset. Idem iuuenis votum emisit se quoad vixerit singulis annis hoc S. Mari templum visitaturum: vnde & postea certis annis hic visus est peregrinus.

[4] [S. Mari frequens cultus.] Hoc & innumeris aliis miraculis, S. Marus, cuius nomen obscurari cœperat, illustratus, in dies magis magisque ab infirmis prȩdictis a longinquis etiam frequentari denuo cœpit. Quantum vero a maioribus nostris antehac fuerit frequentatus lapidum & pauimenti subtus tumulum hunc pedibus precantium & genibus contritio & tersio manifestant.

[5] [Officiū & celebritas festi eius.] Hoc quoque scias sanctissimum iam Marum inter maximos & sanctissimos Treuirorum Archipontifices numerari: qua de re Ecclesia ac diœcesis Treuerensis generaliter eius diem festum IX. Lectionibus, aliisque solemniter agunt: quæ etiam antiquitus, vt vetera attestantur Calendaria, in foro celebris habebatur, quod nulli nisi e maximis sit contigit. Eius quoque diei festo (quoniam, vt supra commemorauimus, proprio officio caret) officium Pontificis in communi per quamdam excellentiam adscriptum in breuiariis, aliisque libris Ecclesiæ huius comperimus. Agitur autem dies festus, seu depositio, S. Mari VII. Kal. Februarij, quæ est XXVI. Ianuarij d.[Hymnus & oratio de eo.]

[6]

Plaudat Treuirorum Ecclesia,
Quæ tot sanctissimorum gloria
      Præsulum illustratur.
Ob quorum merita, hominibus
Variis oppressis languoribus
      Sanitas crebro datur.
Quorum inter primos, sanctissime
Mare, Pontifex mitissime,
      Merito numeraris.
Nam spasmo, arthritica, chiragra,
Contractis quibusuis, & podagra,
      Mire opitularis:
Succurris quoque paralyticis,
Nos ergo tuis e precibus
      Fac simus commendati;
Vt dictis præseruati pestibus,
Ciuibus iungamur cælestibus,
      Perpetuo saluati.

Antiphona. Iste cognouit &c. V. Amauit eum Dominus.

Or. Deus qui S. Mari Confessoris tui atque Pontificis intercessione, homines ipsum inuocantes a quauis morbida corporis membrorumque contractione atque paralysi liberare præseruareque dignaris; concede nos, eiusdem Sancti meritis, sic corporalis vitæ sanitate potiri, vt æternæ animarum salutis remedium in cælestibus inueniamus, per Christum Dominum nostrum.

[Annotata]

a Colitur S. Paulinus Treuirensis Episc. 31. Augusti.

b S. Eucharius 8. Decemb. De eo agemus 29. Ianu. cum de S. Valerio.

c Ante aliquot secula, vt ex vetusto charactere licet coniicere: quamuis ætatem suam hit auctor non indicet.

d Colitur nunc in monasterius SS. Maximini, VVillebrordi, Naboris, officio trium Lectionum, cum cōmemoratione S. Polycarpi; vt patet ex eorumdem monasteriorum Breuiario, quod penes nos est.

e Videtur deesse sanctis, vel quid simile: nam cum primi duo versus cuiusque strophæ sint iambici pentametri, siue dimetri hypercat alecti, hic solum dimeter esset. at tertius versus vbique est dimeter catalectus.

DE S. GABRIELE PRESBYTERO ABBATE MONASTERII S. STEPHANI HIEROSOLYMIS.

Secvl. V.

[Commentarius]

Gabriel, Abbas Hierosolymis (S.)

Ex variis.

[1] Qvem XX. Ianuarij in Vita S. Euthymij Cyrillus monachus eximiis laudibus ornauit Gabrielium Presbyterum, eum hoc die venerantur Græci, [S. Gabrielis natalis;] vt ex Maximo Cythereo patet ac Menæis, quæ ista solum de eo prædicant: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Γαβριὴλ ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται.

Σὺν τῷ Γαβριὴλ τῷ νόων πρωτοστάτῃ,
Καὶ Γαβριὴλ ἵστησι Χριστὸς τὸν νέον.

Eodem die S. Gabriel in pace vitam finiuit.

Cum Gabriele Angelorum primipilo
Gabrielem iuuenem Christus constituit.

Iuuenis dicitur, quia admodum adolescens ad religiosam vitam a Deo vocatus. quod ita nu. 40. describit Cyrillus.

[2] Non habebat magnus Euthymius in animo nec cœnobium, nec omnino Lauram in illo loco construere. Propterea quando aliqui ad eum venerant, siue mundo renuntiantes, siue aliqua afferentes quæ ad vsum corporis essent necessaria, ab eo rursus transmittebantur ad B. Theoctistum. Cum autem iam superne diuina sapienter statueret prouidentia, [ingressus in religionem,] vt hæc habitaretur solitudo, vt quæ pulchre sciret id quod erat futurum, nempe quod ea res esset futura multis caussa salutis; ad eum accedunt quidam numero tres fratres secundum carnem, qui germina quidem erant Cappadociæ, educati autem in Syria, & in virtute & doctrina se illic exercuerant, Cosmas, Chrysippus, & Gabrielius. Is autem faciens vt consueuerat, nec eos etiam admisit, & ætatem aperte caussans iuuenilem, & mutuum naturæ desiderium, quod etiam nouit vt plurimum labefactare constantiam exercitationis, & maxime quod esset adhuc Gabrielius adolescens & imberbis. Eos ergo his de caussis nolebat omnino admittere. Ea autem nocte venit ad eum in somnis aliquis mandans vt & fratres exciperet, [Deo iubente eum recipi;] (Sunt enim, inquit, ab ipso Deo missi) & vt deinceps esset paratus accipere quemlibet accedentem & volentem. Mane ergo cum pulchram illam accepisset fraternitatem & cognationem, vt ei iusserat visio, dicit Cosmæ, is enim erat primus ætate inter fratres: Sic ego quidem feci, vt mihi a Deo iussum fuerat, & vos huc introduxi. Nunc autem par est, vt tu iuniorem ex fratribus Gabrielium intra cellam contineas, & nequaquam ei exire permittas.

[3] Hæc circa an. Ch. 428. contigere. Quia autem erat Gabrielius natura eunuchus, vt nu. 79. dicitur, post viginti & quinque annos accessit primum ad synaxim Fratrum, circa an. Ch. 453. quando num. 78. stans prope aram vidit ignem, veluti in quodam diffusum linteo desuper descendentem, [cælestes visiones;] quin etiam ipsum magnum Euthymium (qui incruentum offerebat sacrificium) & cum eo Domitianum (qui adstabat ad dexteram cum mystico ventilabro) intus complexum, sic circa ipsos permansisse ab initio Trisagij vsque ad completum sacrum ministerium. Hoc a S. Gabrielio auditum narrauit Cyrillo scriptori S. Quiriacus, cuius vitam dabimus XXIX. Septembris.

[4] Beata Eudocia Imperatrix (num. 87. circiter annum 458.) accersit e Laura Fratres custodes Crucis, [sacerdotium;] adeoq; Diaconos, nempe Chrysippum & Gabrielium, & effecit, vt ordinentur Presbyteri. [præfectur a monaterij S. Stephani.] Gabrielio etiam commitit præfecturam monasterij Stephani Protomartyris, quod non stadio integro ab vrbe Hierosolyma distabat, quo in loco lapidibus obrutus putatur S. Stephanus, vt ibidem dictum est. Cum Eudocia vellet ad S. Euthymium accedere, & frui illius sermone & doctrina, & simul etiam Lauræ num. 98. mittit Gabrielium, rogans vt id sibi permitteretur. Ipsa quoque, vt num. 99. dicitur, Stephani Protomartyris Christi templum, quod nondum erat plene constructum, dedicat, quintodecimo mensis Ianuarij. Deinde cum ei etiam multum tribuisset reditum, & eius curam dedisset Gabrielio, neque alias quoque neglexit Ecclesias, [Dedicatio ecclesiæ illius monasterij.] quæ ab ea ædificatȩ fuerant, sed eas quoque valde diligenter obibat, & dedicans & sufficientem reditum vnicuique attribuens. Cum quatuor autem menses iam præteriissent post dedicationem, ipsa quoque humana vita relicta excedit ad Dominum. Facta est ergo illa dedicatio anno 4. Leonis, Christi 460. quo obiit Eudocia, mense Maio, in eodem S. Stephani templo sepulta.

[5] Migrauit postmodum e vita S. Euthymius anno Christi 473. ad cuius sepulturam in comitatu Patriarchæ Anastasij aduenit etiam Gabrielius num. 110. [Gabrielis secessus annuus,] Cum vero Gabrielius fuisset Presbyter & Præfectus viginti quatuor annos (annus æræ Christianæ ex supputatione iam posita labebatur 482.) ædificauit sibi breue quoddam monasterium in valle venerabilis templi ad Orientem, quod nominatum fuerat sanctæ Assumptionis. In quod quidem, ad imitationem B. Euthymij, post diuinorum Theophaniorum octauum diem secedens, in eo morabatur vsque ad festum Palmarum. Cum autem esset studiosus, habuit ingenium ei quoque opem ferens. Quo factum est, [peritia linguarū,] vt linguam exerceret & ad Græcorum sermonem & Romanorum, & etiam Syrorum. Moritur vero octogesimo ætatis anno in monasterio, & fit illic viro sepulcrum, qui signis maximis est insignis. Hæc ibi num. 103. post relatum vtriusque fratris obitum, [miracula.] Cosmæ in episcopatu Scythopolitano, Chrysippi, scriptis libris clari, in ministerio custodis sanctæ Crucis Hierosolymis. Si S. Gabrielius anno ætatis decimo octauo vitam monasticam auspicatus sit, anno circiter Ch. 490. in pace quieuit. [obitus.]

DE S. ATHANASIO EPISCOPO SVRRENTINO IN CAMPANIA.

[Commentarius]

Athanasius, Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

[1] Svrrentini in Campania quinque publica celebritate venerantur vrbis suæ Patronos ac Protectores, S. Valerium Episcopum XVI. Ianuarij. S. Athanasium Ep. XXVI. eiusdem, S. Baculum Ep. XXIX. eiusdem, [S. Athanasij natalis,] S. Antoninum Abbatem XIV. Februarij, S. Renatum Ep. VI. Octobris. Meminit. S. Athanasij hoc die Ferrarius in generali catalogo Sanctorum his verbis: Surrenti in Campania, S. Athanasij Episcopi. Ast in catalogo Sanctorum Italiæ hæc de eo scribit: [Acta ignota,] Athanasius Episcopus Surrētinus inter S. Valerium, & S. Baculum eiusdem vrbis Episcopos & patronos effulsit: de quo nihil apud Scriptores memoriæ proditum est. [imago,] Illud tantum ex antiquis picturis habetur, illum senem fuisse, caluitio venerabilem, & barba abrasa. Fuit Athanasius alter Episcopus Neapolitanus sanctitate celebris, quem eumdem cum Surrentino quidam faciunt. Verum Surrentini ex antiqua traditione hunc Athanasium a Neopolitano diuersum, & suum Episcopum, agnoscunt & venerantur. Hæc Ferrarius.

[2] [apparitio.] Paulus Regius Episcopus Vicoaquensis parte 2. operis de Sanctis regni Neapolitani in vita S. Antonini Abbatis cap. 11. refert quamdam S. Athanasij apparitionem, qua senem se, caluum, barba rasa, conspiciendum exhibuit: vnde concludit non esse eumdem cum Neapolitano Athanasio, qui annos tantum 41. natus deceßit. De quo agemus XV. Iulij.

[3] Aliter sentit Dauid Romæus in libello De quinque Diuis custodibus ac prȩsidibus vrbis Surrenti, vbi de S. Athanasio ista scribit: De Athanasio quoque nihil adhuc certi habere potuimus. Scrutati sumus quæ potuimus, & quæsiuimus omnia quæ nostro more certa perscriberemus; nihil inuenimus; nihil enim de hoc Surrentini scriptum habent. Eius sacra anniuersaria cōseruātur, & deinceps familiis a patribus accepta produntur, & ita perpetua sunt: vt Neapoli Agrippini & Euphebij sacra. [Quidam eumdem censent esse qui Neapoli colitur 15. Iul.] Quare ab eius nomine cōmoniti Athanasium custodem Neapolis, & Surrenti eumdem esse suspicabamur: & Baculus fuit Neapolitanus. Quod autem Neapolitani Idibus Quintil. suo Athanasio, Surrentini vero VII. Kal. Februarij suo sacra conficiant, id tanti non est. Hæc mihi veniebant in mentem, cum Athanasius Pontifex Neapolit. mansisset Surrenti aliquot menses (quod in eius vita diximus) apud Stephanum id temporis Pontificem Surrentinum. [ob quas rationes.] Et eo fortasse die Athanasius vel Surrentum peruenit vel inde discessit, vel aliquo diuino beneficio Surrentinos complexus est: qui pro diuinis eius beneficiis in suam ciuitatem, diuinos diuturnosque honores ei haberi gratiamque referri voluerunt, vt memores & grati esse cognoscerentur. Quare aliquo cælesti immortalique beneficio ab eo affecti; scientes se & Stephano suo gratificaturos & Deo satisfacturos, pie tanti viri memoriam conseruare voluerunt. Præterea demonstrant singulorum custodum sepulchra, Athanasij vero nusquam monstratur. Quod autem in Antonino scribemus Athanasium Surrentinum fuisse senem caluitio, barbaque abrasa; Athanasium vero Neapolitanum vno & quadragesimo anno mortuum esse, hic fortasse fuit senex ante quam esset, & præcanus (vt verbum Horatianum vsurpem) fuit: vel quia numquam per Sergium fratris filium quietus fuit, qui patruum exercuit, vt mature non suo tempore Athanasius factus sit senex, & animi corporisq; doloribus, mœrore curisque non ætate, nec senectute sit confectus: fuitque imbecillis & incommoda, tenui, aut nulla potius valetudine, vt ibi diximus pag. 24. & corpus nostrum tenuissima sæpe de caussa conficitur. Hæc nonnullis Surrētinis narrauimus, qui partim in eadem erant opinione, qua ego, partim contra eam ratione pugnare non poterant. Satis est, Christiane lector, te de iis admonuisse. Ego vero vtrum falsa an vera sint, non magnopere pugno, cum nihil affirmare possim, nisi sententiam & opinionem meam, quam si sequi malueris, quia nos satis multa de hac re in Athanasio Neapolitano diximus, quæ ad hunc locum pertinebunt, illinc assumes.

DE S. BATHILDE REGINA, ET S. RADEGVNDE VIRGINE, KALÆ IN GALLIA.

CIRCITER An. Chr. DCLXX.

[Praefatio]

Bathildis, Regina Galliae (S.)

Ex variis.

[§. 1]

[1] Gloriosæ Reginæ Bathildis pluribus diebus relatum est in Martyrologia nomen. Nam XXVI. Ianuarij ista habent Carthusiani Colon. & Molanus in addit. ad Vsuardum, Bellinus de Padua, perantiquum Vsuardi MS. quod olim Augustini Hūnæi fuit: In territorio Parisiacēsi Bathildis Reginæ. MSS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, [S. Bathildis nomen in sacris fastus 26. Ianu.] S. Lamberti Leodij, S. Laurentij ibidem quod Adonis est, Centulense quod Bedæ tribuitur: In territorio Parisiorum, monasterio Kalæ, depositio Domnæ Bathildis Reginæ. Maurolycus: Apud Parisios Batildis Reginæ, quæ fuit mater Lotarij Imperatoris, monasteriorum constructrix. Sed fallitur; non Imperatoris Lotharij, qui 200. prope annis post vixit, sed Clotarij III. Regis mater fuit. Idem habet Felicius, additq; monasteria illa Parisiis esse constructa, quod de omnibus dici non potest, vt infra patebit. Petrus Galesinius: In finibus Parisiorum S. Bathildis Reginæ, quæ Lotharij Regis mater, Vitaliano Pontifice, rerum quas diuine pieque egit, laude illustris, quieuit in Domino. MS. Florarium: In territorio Parisiorum, monasterio Cale, depositio Dominæ Bathildis Reginæ. Hæc affinitate propinqua stirpi Karolidarum, coniunx fuit Clodouei Regis Francorum, huius nominis secundi. Claruit anno salutis 662. Martyrologium Romanum: In territorio Parisiensi Bathildis Reginæ, sanctitate & miraculorum gloria illustris. addunt Arnoldus VVion, & Benedictus Dorganius: in cuius obitu speciosa diuini splendoris lux apparuit, & a circumstantibus visus est Angelorum chorus ei obuiam venisse, a quibus eius anima remigio alarum & manibus ad cælum deportata est. eadem aliquanto breuius refert Menardus. Agit de ea fuse eodem die Saussaius.

[2] At XXVII. Ianuarij natalem S. Bathildis consignauit VVandelbertus his verbis: [27. & 30. eiusdem.]

Punica terra suum sexto veneratur Auitum.
Sulpitius, Bathildis, & Aldegunt quoque vernant.

Vsuardi autem pleraque exemplaria, etiam Parisiense monasterij S. Germani vbi habitauit, XXX. Ianuarij: In territorio Parisiacensi Baltildis Reginæ. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: In territorio Parisiensi dormitio S. Bathildis Francorum Reginæ, quæ Corbeyam monasterium construxit. Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum: Batildis Reginæ Franciæ, quæ post mortem Clodouei viri sui monasterium ingressa, in magna se humilitate deiiciens, Christo conformari satagebat. Etiam supra ponitur VII. Kal. Febr. sed melius hic. Vtroque etiam die illam refert Canisius, & hic quidem isto celebrat elogio: Item S. Bathildis Reginæ Franciæ, matris Imperatoris Lotharij, quæ nobili Saxonum prognata sanguine, Clodouei Regis coniux fuit: magnas Ecclesiis & pauperibus eleemosynas largita est: iniqua tributa sustulit, magno Francicæ gentis commodo: duo condidit cœnobia, in quorum alterum, post viri obitum ingressa, in omni humilitate se exercuit, adeo vt etiam Sororibus prōptissime famularetur: demum cælesti luce perfusa spiritum Deo reddidit. Eodem quoque die tradit eam obiisse Petrus de Natal. lib. 3. cap. 59. qui & Lotharij Imperatoris matrem vocat, & alia narrat quæ mox refutabimus.

§. II. Acta. patria. nomen.

[3] Vitam S. Bathildis geminam damus, vtramque a coætaneo conscriptam auctore: [Vita a coætaneo scriptore,] priorem descripsimus e vetusto codice S. Mariæ de Ripatorio, quem Petri Francisci Chiffletij nostri beneficio nacti sumus; posteriorem ediderat Surius e MS. Rubeæ-vallis, nos cum MS. monasterij Corsendoncani Canonicorum regularium contulimus. Prior rudi stylo & impolito composita est. Eius scriptor ætatem suam indicat num. 3. ita scribens: ipsa eius (Bathildis) nunc regali regnante progenie. & num. 7. vbi vir venerabilis Domnus Teudofredus, nunc enim Episcopus, tunc vero Abbas &c. Posterior e priori expressa, [alia fusior, etiam a coætaneo.] sed amplificata est, sæpe eadem retenta phrasi, sed aliquanto curatius limata, sæpe haud paucis adiectis. Nec est quod suspicari quis possit, Antonium Gentium aut Ioannem Gilmannum priorem ad hanc formā exornasse. Licet quidem nonnulla eorum subinde vestigia obseruare, sed plurima vetustum produnt auctorem: nam præter illa de Diuæ regnante tum progenie, & Teudefredo Episcopo; num. 23. Nobis, inquit, ad sanctam matrem Dominam Bathildem, quæ nostris effulsit temporibus, nec non & ad eius merita gloriosa, quȩ ipsi ab ea gesta nouimus & vidimus, recurrendum est. Videtur veluti consulto quod prior rudiore stylo conscripserat emendare, non omnino nouam cudere vitam voluisse.

[4] Res a Bathilde pie sancteq; gestas, a Surio descripsere Franciscus Haræus & Zacharias Lippelous, Italice Siluanus Razzius, Gallice Iacobus Doubletius. Agit de ea quoque Ioannes Trithemius lib. 3. de vir. illust. ord. S. Benedicti cap. 112. vbi tamen mendose Valense cœnobium, pro Calensi scriptum. Edita est eadem vita Gallice (ad calcem tomi de vitis Sanctorum collectis a Petro Viellio aliisq; viris doctis) locupletior illa quidem, [Vita Gallica apocrypha,] sed multis farta fabulis, vt cum dicitur S. Bathildis Floridæ Regis Coloniensis filia fuisse, sed rapta a Saracenis cum extra vrbem deambularet, auectaq; in Syriam, redempta ab Archenoaldo; cum narratur Clodoueus eius maritus in terram sanctam expeditionem suscepisse; [plena fictis narrationibus.] filij interim aduersus matrem, mox & patrem, rebellasse, atque idcirco mutilati, ac tandem vitam monasticam in Gemmeticensi cœnobio profeßi. Quæ omnia sunt eiusmodi, vt ne refutari quidem mereantur: cum sit nemo vel leuissime in Gallica historia versatus, qui non stolidissime ab otioso aliquo homine conficta esse intelligat. Certe neque Colonia Regem habuit tunc, præter Austrasianum, qui tunc vel Dagobertus fuit, vel Sigebertus, cum ei vrbi sanctissimus Antistes Cunibertus præesset: neque Saracenorum, qui primum sub annum 632. e deserta sua Arabia prorepsere, ea vis aut potentia erat, vt mediterraneo mari enauigato, magnaque parte Oceani, Coloniam aduerso Rheno peruaderent, atque inde captiuos abducerent: nec denique illa Clodoueo II. magnanimitas aut religio, vt aduersus eosdem Saracenos tunc terram sanctam populato, moueret: neque alij vspiam memorantur S. Bathildis filij, præter Clotarium III. Hildericum, Theodoricum, qui patre moriente admodum adhuc adolescentes erant. Eamdem de Clodouei Asiatica expeditione filiorumq; rebellione ac supplicio fabulam, explodunt Scipio Dupleix, Bernardus Girardus, aliiq; Francicarum rerum scriptores.

[5] At de Bathildis seruitute eadem Petrus de Natal. lib. 3. cap. 59. tradidit, vt est plerumque parum exactus: Hæc die quadam, inquit, de ciuitate egressa, [Fabulosus eius raptus:] dum iuxta littus maris spatiaretur, a transmarinis Saracenis rapta, & ad Syriæ partes delata est, & post aliquod tēpus ab Hercanoaldo Gubernatore palatij imperialis pretio redempta, ab eodem in Franciam reducta est. & post pauca: Orta autem seditione inter Francorum Reges, & Rege Clodoueo propter seditionē interfecto, ipsa in monasterio Cala religionis habitum sumpsit. est hoc de Clodouæi cæde, æque futiliter confictum, atque illa de raptu, & fuga in solitudinem. Petrū temere secutus est Ioannes Basilius Sanctorius alias curiosus scriptor. Nec probabiliora de Bathildis origine aduentuq; in Galliā tradit Saussaius: In agro Parisiensi, inquit, Calæ monasterio, transitus S. Bathildis Reginæ & monialis Deo sacratæ. [genus perperam ab Ascaniæ Dynastis petitum.] Hæc Beringeri primi Hercimæ & Ascaniæ Principis filia, virgo forma admodum insignis, a Clodouæo Francorum Rege capta & in Galliam abducta, atque Christianæ fidei institutis informata, cum animi æque ac corporis dotibus ornatissima esset, eam apud ipsum Regem gratiam consecuta est, vt in vxorem assumpta, soliique & thalami consors ab eo effecta sit. At quæ tandem bella aduersus Germanos gessit Clodoueus? an fratri fortassis suo S. Sigeberto Austrasiæ Regi contra Thuringos bellum gerenti opem tulit? Et qua ratione de transmarinis partibus aduecta Bathildis dicitur, si solum e meditullio Germaniæ? quomodo si a Rege capta, Erchanoaldo dein famulata, & non potius in Nanthildis Reginæ gynæceo honestissime educata, cum illustre eius genus non ignoraretur? Illud de patria S. Bathildis & Beringero patre accepisse videtur Saussaius ex Hieronymi Henningis libris Genealogiarum: sed non debuit absque alia auctoritate ei credere, fabulosa veris passim miscenti. San-marthani fratres faciunt filiam Regis Saxoniæ, Sigar a quibusdam appellati.

[6] Stephanus Binettus noster vitam S. Bathildis Gallice conscripsit, pari elegantia sermonis & pietatis exemplis conditam, [Alia Gallica vita insignis.] & Mariæ Lotharingæ Calensi Abbatissæ dedicauit anno 1624. In ea haud satis de Bathildis ortu certum habuit quod pronuntiaret. Tradit, inquit, historia, fere ignorari, qua ratione in Galliam sit appulsa: existimatur e Saxonia, transmarina dicta, orta, cum mari se commisisset, valida tempestate a cursu depulsa, in piratarum incidisse manus, a quibus velut mancipium vendita est Francis. Prioris vitæ auctor solum habet de partibus transmarinis diuina prouidentia aduocatam, & vili pretio venumdatam, aduenisse. Posterior vita ait, in puellari ætate de partibus transmarinis diuina prouidētia deprædatā, [Origo vera e Saxonū gente,] & vili pretio sed incomparabili commercio venumdatam aduenisse. & paullo post: Claro namque sanguine, licet alterius gentis seruiret obsequiis, progenita Saxonum demonstrabatur. Frustra illius incunabula apud Saxones Germaniæ populos quæruntur, barbaros tum atque a nostra religione & cultu humanitatis alienos. [Angliam tenente.] Britanniam insulam Angli & Saxones Germanicæ originis populi tenebant, in septem eam regna partiti, inter quæ Occidentales, Australes, Orientales Saxones erant: quamquam gens vniuersa, quandoque Saxones appellati, alias Anglo-Saxones. Porro consueuisse Anglorum Saxonumq; liberos in exteras prouincias venales deportari, ex S. Gregorij Magni vita aliisq; historicis constat. Inde quoque orta Bathildis, & siue a prædonibus rapta, siue ab amicis, siue ab hostibus, vendita, in Galliam cælo auspice deuenit. Quare Martyrologio Anglicano hoc die merito adscripta est: etsi illius Martyrologij auctor minus proprie scribat Clodoueo nuptui datam, quasi sui eam parentes aut amici collocarint.

[7] Hactenus de Bathildis patria. Nomen quoque eius non eodem modo ab omnibus effertur. [Nomen eiusq; notio.] Baldechildis, siue Baltechildis, aut Baltichildis, a plerisque antiquorum appellatur; ab aliis Bathildis, Baltidis, Batildis, Bathilda, Betildis, Baldetildis, Balthildis, Blitildis, quod nurus eius nomen fuit. Gallice Bathilde, Bautour, Baudour, Baudeur nuncupatur. Hieronymus Henninges, Hæc a posteris, inquit, S. Bauduria (alias Varburgis) nominata. At quis Varburgim nominauit, quis Latine Bauduriam scripsit? Sonat autem Baldehildis, siue Balthildis, audacem Heroida: Bathildis, vtilem Heroida: Blethildis lætam Heroida.

§. III. Variis cœnobiis facta beneficia.

[8] Lvbet ex aliis quoque Diuorum historiis aliqua præstantium Bathildis virtutum proferre monumenta, quæ sunt a vitæ vtriusque scriptore vel omissa vel cursim perstricta, etsi neque omnia tradita sunt litteris, quæ ab ea præclare acta fuere. In Gestis Regum Francorū apud du Chesne to. 1. ista habētur: [S. Bathildis pulchra & ingeniosa,] Chlodoueum filium eius Franci super se Regem statuunt. Accepitque vxorem de genere Saxonum, nomine Bathildem, pulcram valde & omni ingenio strenuam. Et paullo post: Nam ex Bathilde Regina eius habuit tres filios Clotharium, Childericum, atque Theudericum. Descendente itaque in extremis præfato Rege Chlodouæo, [Galliā regit cum filio:] qui regnauit annos XVI. Franci Chlotharium seniorem puerum ex tribus sibi Regem statuerunt, cum ipsa Regina matre regnaturum. Eadem habet Aimoinus lib. 4. cap. 42. & 43.

[9] Illustre pro libertate Ecclesiastica martyrium subiit S. Leodegarius. Martyrij a Palatinis dignitatibus prudentissime administratis occasio. S. Bathildi autem gratia debetur, quæ eum ad aulam adsciuit, ac deinde ad Episcopatum euexit. Testis est Vrsinus in eius vita: Cum Pater monasterij in S. Maxentij honorem conditi obiisset, iussu eiusdem Pontificis, (Didonis Pictauensis) illud regendum suscepit. Quod sex fere annis ille gubernans, & structuris & magnis opibus ditauit. Interea vero & Episcopo suo egregie probatus & præ omnibus clarus habitus est: [S Leodegarium ad Aulam euocat,] tantaque nominis eius fragrantia in partes omnes dimanauit, vt in ipsum etiam Regis palatium penetrarit. Per id tempus minor Clotharius Rex cum Baldechilde sua matre regni Francorum habenas moderabatur. Qui cum eius prudentiam auditione accepissent, cuperentque eum apud se in palatio habere, petierunt ab Episcopo, vt ei faceret copiam cum ipsis in palatio manendi. Episcopus statim iussa complens, magnis rebus instructum, & sapientiæ floribus redimitum eum misit ad illos; qui eum sane honorifice acceperunt. Ille vero intra paucos dies, virtute & integritate sua, sermonisque comitate, id consequutus est, vt Rex & Regina & plerique Pontifices eum præcipue carum haberent; consensuque omnium, maxime Francorum, Episcopi functione dignus proclamaretur.Itaque ab omnibus electus, [ad Episcopatum euehit.] Augustiduni, quæ est Heduorum ciuitas, Episcopum curarunt ordinandum. Quo munere decem annis strenue functus cum esset, Clotharius Rex, qui eum promouerat, excessit e viuis. Id breuius in altera eiusdem sancti antistitis vita ab anonymo scriptore narratur: [diuino consilio:] Tunc Balthildis Regina, quæ cum Clothario filio Francorum regebat palatium, diuino, vt credimus, inspirata consilio, ad memoratam vrbem hunc direxit virum, vt ibidem esset Episcopus: quatenus & Ecclesia, quæ pene biennio iam quasi viduata in seculi fluctibus remanserat, huius gubernatione vel fortitudine teneretur, & ab his quibus impugnabatur defensaretur.

[10] Multa Gemmeticensi cœnobio ab ea donata auctor vitæ commemorat: ipsum quoque Gemmeticum donauit. Ita vita S. Philiberti 20. Augusti: Sed cum diuina virtus lumen illius super candelabrum vellet constitui, vt lampas sanctitatis eius longe lateque fulgorante radio deberet splendere, posuit in corde viri sanctissimi, [Gemmeticum S. Philiberto donat:] vt ex proprio labore deberet monasterium fabricari. Tunc a Rege Francorum, Clodouæo nomine, atque eius Regina vocabulo Baldechilde, locum in pago Rodomagensi, quem vetusto vocabulo Gemmeticum antiquitas consueuerat nuncupare, obtinens suggestione supplici, nobile ibidem cœnobium visus est extruxisse.

[11] Sancto quoque Frodoberto donata a Chlodouæo Insula Germanica in suburbio vrbis Trecaßinæ, vt regia auctoritate confirmaretur, ipsa effecit, vt cap. 3. vitæ S. Frodoberti num. 11. 8. Ianuarij dictum: Quocirca, diuino aspirante consilio, regiam profectus ad aulam, [S. Frodoberto donationem fundi confirmat:] munificentia Clodouæi illustris quondam Regis Francorum, locum quemdam palustrem in suburbio Trecassinæ vrbis obtinuit, qui antiquo ritu Insula Germanica vocabatur. Deinceps vero post decessum Clodouæi, filium eius Clotarium secundo anno regni eius expetens, annuente venerabili Batilde Regina eiusdem Clotarij matre, super præfato loco priuilegium regiæ auctoritatis denuo meruit adipisci.

[12] De constructo Cale cœnobio ista tradit to. 1. Francicorum scriptorum Andreas du Chesne ex vita MS. S. Bertiliæ: His namque temporibus, post discessum Domini Clodouæi Regis, religiosa & optima coniux ipsius Domina Baltechildis Regina, cum paruulo filio Rege Chlotario, inreprehensibiliter regnum gubernabat Francorum, & ab omnibus Pontificibus, vel Proceribus cunctoque populo regni sui, eius meritis compellentibus, miro diligebatur affectu. Erat enim religiosa, [Calæ cœnobium ædificat:] & Domino multum deuota, Ecclesiarum pauperumque curam gerens. Cum magno igitur vigore animi viriliter gubernabat palatium. Cum Pontificibus autem & Primatibus populi sui consilium accepit, vt regali villa, quæ dicitur Kala, monasterium construeret puellarum: quatenus cum ad legitimam ætatem præfatus filius suus Dominus Chlotarius peruenisset, & regnum sibi commissum per semetipsum regere potuisset, tunc ipsa, relictam curam regalem, sub religionis ordine in supradictum ingrederetur monasterium. [probantibus Proceribus:] Eo vero quod omnes ipsa miro diligebat affectu, & diligebatur a cunctis, complacuit consilium vniuersis, ac consensum ei omnes præbuerunt. At illa, vt erat prudens & sapiens, sub omni celeritate monasterium ibidem construere præcepit, & futura præuidens necessariam ancillis Dei substantiam delegauit.

[13] Iamque præparato diligenter cœnobio, animo reuoluere cœpit, quam meritis & honestate seu moribus puellarum reperiret dignam, de qua fidens gregem sacrararum Virginum, ibi adunatum sub norma sanctæ religionis, ei committeret. Cumque de multis multa audiret, istius sanctæ puellæ Bertilæ felici fama percurrente, [S. Bertilam a B. Teutlehilde impetrat.] peruenit per relationem fidelium notitia vsque ad aures regales Dominæ Baltechildis gloriosæ & Christianissimæ Reginæ. Quæ gauisa est de eius sanctitatis exemplo, & illico accepto consilio decreuit, vt hanc super sanctas feminas, quas pro Christi amore & S. Mariæ reuerentia in cœnobio supra nominato congregauetat, Matrem constitueret, & Domino dispensante postea perfecit. Magna siquidem cum deuotione & humilitate Dominam Teutlehildem poposcit Abbatissam, vt ex suo monasterio aliquas famulas Dei sibi destinaret, quæ suum regere deberent cœnobium. At illa percunctata diu sanctam supplicationem Reginæ denegare non potuit, sed sponte gloriosæ Dominæ ad petitionem satisfecit, præfatamque Dominam Bertilam cum quibusdam sanctis puellis spiritali Matri Dominæ Baltechildi cum summa diligentia & honore debito, vt decebat, per magnum Sacerdotem Dominum Genesium ad Kalæ supra dictum sanctum cœnobium perducere præcepit. Vtque omnis illa congregatio velut matri spiritali ei commendaretur, [eiq; præficit:] prædictæ Dominæ Reginæ præsentialiter suggessit, fisa de eius religione & pudica conuersatione. Quas illa gloriosa Baltechildis Regina velut munus cæleste cum magno honore suscepit, & sicut ei mandatum a Domina Teutlehilde fuerat, onus regiminis super omne cœnobium ei imposuit, atque Abbatissam esse præcepit.

[14] Interea gloriosa Dei famula Baltechildis Regina, quamlibet ad ministerium gubernandumque rerum statum principalitatis cura constringeretur, & velut sub onere graui desudaret, mentem tamen eius amor Christi & religionis deuotio possidebat. Iamque Domino Chlotario filio eius adulto, [sub ea fit ipsa sanctimonialis:] cum consensu optimatum suorum, relicta cura regalis palatij, Christo Domino militatura in monasterio, quod ipsa construxerat, suprascriptæ sub obedientia dominæ Bertilæ se subdidit Abbatissæ. Cum magna igitur veneratione, sicut dignum erat, & meritum, ab ea vel ab omni congregatione puellarum suscepta, vsque ad diem vltimā in sancta religione permanere decreuit. Quod cœnobium pariter cōmuni consilio tam in ædificiis & officiis, quam & sanctitatis exemplo mirifice ornauerunt. Et quibusdam interiectis: Sed postquam Domina Baltechildis Regina suam in omnibus compleuit deuotionem, in pace migrauit ad Christum, ac honorifice inibi est corpus eius sepultum. Meminit Corbeiæ & Chalæ a Balthilde ædificatæ Sigebertus in Chronico an 662.

[15] Illustriora etiam sunt quæ in vita S. VVandregisili 22. Iulij de eadem sanctissima Regina memorantur: Postquam vita decessit Clodoueus Rex, [S. VVandregisilo multa largitur:] remansit Baltildis Regina cum tribus filijs, Clotario, Childerico, ac Theodorico. E quibus Clotarius, qui maior natu erat, fastigium adeptus est regni, rexitque populū occidentalium Francorū annis quatuordecim: &, quod pater eius inchoauerat, prædictum locum piis largitionibus ac priuilegiis suæ auctoritatis deuote studuit ampliare. Terminos etiam ipsius loci, prout voluntas venerandi Patris Wandregisili erat, deuotissime auxit. Quod autem annis 14. administrasse regnum Clotarius III. dicitur, eodem pertinet quod in fine eiusdem vitæ habetur: Requieuit sane isdem venerandus, ac cum omni honorificentia nominandus beatissimus Pater & Sacerdos Domini Wandregisilus anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi sexcentesimo sexagesimo quinto, indictione VIII. pontificatum agente Romanæ Ecclesiæ anno IX. Papa Vitaliano, porro tertij Lotharij anno regni vndecimo.

[16] In eadem quoque vita hæc narrantur: In prædicto namque cœnobio viro Dei cum suis commoranti, cum nulla alimentorum solamina essent, Baltfridus Cellerarius eidem patefecit. Cui ille: Potest, inquit, conditor rerum suis in deserto famulis parare mensam, [diuino monitu mittit eius monachis annonam:] qui multiplicatione quinque panum satiauit hominum quinque millia. Itaque iuxta condictum viri Dei euenisse contigit. Monuit namque per visum Baltildem Reginam pietas diuina, vt famulo Christi intra eremi vastitatem consistenti necessaria ministraret. Quæ expergefacta onerata vehicula seruo Dei dirigit. At ille gratias bonorum omnium largitori rependit, qui ope solita seruis suis semper præsens adforet consolator. Sicque accepta benedictione, qui hæc alimenta tulerant calle quo venerant repedarunt. His diebus, id est, anno VII. tertij Regis Lotharij, qui erat regiminis prædicti Patris annus decimus quintus, isdem vir Domini ad eumdem Regem accessit, & priuilegium regiæ confirmationis super area præfati cœnobij liberalissima datione suscepit. Celebrata erat in territorio Castrensi, in eo palatio quod diminutiuo vocabulo censetur Palatiolum.

[17] Ac paullo post: Spiritum quoque prophetiæ diuinitus illi collatum non dubitamus, ita vt quæ ventura essent, plurimis innotesceret. Profecto notum est, eum crebro prædixisse ventura, quæ postea constant fuisse impleta: namque Reginæ relictæ Bathildi Cludouæi Regis, obitus triarcharum filiorum ac successiones insinuauit. E quibus Lotarius, [filiis euentura ex eo intelligit.] qui maior erat natu quartumdecimum regni agens annum, consortiis subito caruit humanis. Deinde Hildebertus temere ab insidiatoribus interemptus, a præsenti sublatus est vita. Tertius quoque Theodoricus superstes matris, regni suscepit gubernacula. Sicque iuxta viri Dei prophetiam euenisse manifestum est.

§. IV. S. Eligij de ea & filiis prophetia. Funus illius ab ea curatum. Splendor vestium abdicatus.

[18] Præclara sunt quæ ad S. Bathildem pertinentia commemorat S. Audoenus in vita S. Eligij Episcopi Tornacensis & Nouiomensis: Sunt & alia multa, inquit, quæ familiariter loquens sæpe prophetando prædixit: sicut & de morte quondam Gariberti Regis, quam sicut prænuntiauit, ita post paullulum euenit, & de morte Dagoberti inclyti Principis, necnon & de natiuitate Clotarij iunioris. Nam cum adhuc in vtero esset inditus, & Regina magnopere ob id pauitaret, verens ne feminam ederet, [S. Eligius prædicit S. Bathildi nasciturū filium:] & ob hoc regnum succumberet; veniens ad eam Eligius, alacriter eam recreauit, atque coram omnibus puerperam vocitans, partum eius masculum prænuntiauit futurum: suumque filium ex mysterio regenerationis suæ fore prædixit. Nomen etiam puero adhuc in aluo imposuit: & ad hæc etiam certius tenenda quoddam opificium quod paruulo posset aptari, fieri rogauit, atque ad vsus eius vsque dum nasceretur, custodiri iussit. Hæc autem omnia, sicut prædixit, ita demum rerum euentus probauit. Nam & Regina filium protulit, & Eligius eum filiolum habuit, ac nomen Clotharius, quod dudum indiderat, vocitauit.

[19] Post hunc multiplicauit quoque Deus sobolem eius, & genuit adhuc filios duos: sed cum tres iam procreati essent paruuli, & Rex ac Regina pacifice grateque consisterent, talem relationem a diebus illis Eligius prædixit. [in visione cernit quæ eidem & filiis erant euentura.] Aspiciebam, inquit, in visione nocturna, ceu solem circa tertiam diei horam properantem clareque prælucentem, subito nusquam comparuisse. Cumque adhuc informe prodigium solerter intenderem, conspexi illico & ecce eum quasi media oborta luna, tribus circumquaque vallata stellis, eum tenere tramitem visebatur, quo sol recurrens quotidie vertitur. Itaque cum & hoc portentum attonitus expectarem, mox inter mirantis obtutum stellis permanentibus, luna fortuito exempta est. Post hæc vero cum enixius tres illas considerarem stellas ad horam pene meridianam accedere; ac vicissim suis radiis sese repercutere, ea quæ eximior videbatur ex improuiso sublata duas tantum reliquit in propatulo. Deinde cum simul duæ illæ comitari viderentur, dicto citius vna earum obscurata atque subtracta, vna tantummodo remansit in palam: quæ sola recto tramite solis cursum imitans, magno demum fulgore rutilabat; quantoque amplius ad Occidentem declinabat, tanto vberius claritas eius late propagabatur. At vbi ad vltimum occidui locum peruenit, tantam claritatem suarum lampadarum profudit, vt potissimam solis claritatem superare videretur.

[20] Hic est itaque ordo visionis: Post mortem Clodouei Regis, nam absque dubio cito defungetur, aliquanto tempore hoc obtinebit regnum Francorum relicta eius Regina cum tribus paruulis. [eaq; prædicit;] Postquam vero & ipsa regno fuerit exempta, tribus filiis in regno relictis, vnus demum ex ipsis cadet: & post hoc haud longo spatio, ex duobus quoque regno vnus priuabitur: tertius vero solus monarchiam regni indeptus dilatabitur super omnes affines suos, atque magnificabitur, & obtinebit sub ditione sua tria hæc regna; & sic visio hæc consummabitur. Hucusque Eligius. Sed nos minime diffidere conuenit, quin verba eius consequantur effectum; præsertim cum hæc iam aliqua ex parte completa cernamus: cetera vero, quæ nondum impleta sunt, ex consideratione præcedentium impleri e proximo non dubitamus. Nam secundum eius sententiam & Rex Clodoueus infra paucum tempus, [quæ & euenere.] hoc est, anticipans triginta dies, in pace obiit, & eius demum relicta Regina cum paruulis paucis annis regnum obtinens, postmodum iure regio exempta, filios in principatum reliquit. Ac non post multos annos maior natu ex ipsis, qui potissimum ius tenere videbatur, dum quiete tranquilleque regnaret, diem obiens, duos superstites fratres reliquit. De ipsis iam quid agatur solius Dei iudicio diffiniri conuenit. Hæc igitur & alia complura his similia, quæ prosequi longum est, plerumque Eligius prophetiæ gratia afflatus prænuntiauit. Ex his clare patet, quod & ab aliis traditur, atque in vita quoque, S. Bathildem viuente adhuc Clotario in monasterium Calense secessisse: vnde refellas, quod Binettus scribit, eam post duorum filiorum mortem, regnante iam Theodorico petiisse secedendi facultatem, nec statim impetrasse. Si Remp. gubernasset etiam cum Theodorico & Hilderico, vel impedisset quæ facta sunt flagitia, vel esset ipsa rerum turbine oppressa.

[21] Demum narrata eiusdem sancti Antistitis Eligij morte, de Bathildis erga eum pietate ista subdit S. Audoënus: Facto autem mane conuenit ingens in oppidum vtriusque sexus multitudo. [S. Bathildis vult S Eligij corpus Calam transferre;] Affuit etiam & Regina Bathildis cum filiis & Optimatibus & exercitu copioso; quæ velociter oppidum ingressa, celerique cursu funeri accurrens, ingenti voce in fletum prorumpit, plorans atque eiulans quod eum viuum minime reperisset. Cumque diutissime feretro incumbens lamenta geminaret, rogat interim præparari quemadmodum corpus beati viri ad Calam monasterium suum transferret. Sed cum voluisset eum leuare, & non præualuisset ex loco mouere, tristis admodum effecta, indixit Ecclesiæ triduanum ieiunium celebrare cum silentio. [fit immobile:] Quod cum fieret, ipsa quoque cum Optimatibus suis pariterque cum Clero inhianter persistente, indesinenter per illud triduum excubiæ celebratæ sunt.

[22] Dum hæc igitur agerentur, ipsa venerabilis Regina nimis intolerabiliter lugens, [dum lacrymans id esculatur,] nullo genere a fletu cohibere se poterat. Denique cum ex nimio dolore absentiam sancti viri ferre non posset, tandem vt desiderio suo satisfaceret, reuelata eius facie in lugubre osculum ruens, cœpit manus pectusque lambere, ac genas copioso lacrymarum imbre profundere: & ecce repente, dum sacrum corpus exosculans palparet, miraculum non silendum illico contigit. Nam cum esset hiemale tempus, & corpus iamdudum mortuum totum decumberet gelidum; fortuitu vnda sanguinis ex naribus iacentis profluens cœpit vbertim genas Sancti rigare. [profluit ex eo copiosus sanguis:] Quod videlicet conspicientes Episcopi & Regina Christianissima, confestim suppositis hinc inde linteis, summa cum diligentia, quousque sponte decurreret, sanguinem collegerunt, ac pro magno munere seruandum deinceps in pignoribus segregarunt.

[23] Interea vt prædictum est, ieiunio expleto, satagebat omnimodis Regina, vt quoquo modo corpus sancti viri in Calam monasterium suum transferret. E contra alia pars conabatur eum Parisius ciuitatem deferre: vtrisque tamen obsistebant ciues Nouiomagenses, iustissimam sibi hæreditatem membra sui Antistitis vindicantes Hoc ergo modo orta erat inter eos altercatio, pia vicissim deuotione pro sancta rapina decertantes, quinam iustius eius mererentur reliquias ac sepulturam possidere. Sed cum Episcopi, & præstantiores quique qui aderant, partibus Reginæ fauerent, atque ad eius monasterium eum deferendum decernerent; [post tridui ieiunium adhuc manet immobile:] orta est ingens vociferatio & tumultus magnus ab vniuersa plebe Nouiomagensi. Tunc Regina consilio prudenti vtens, & iudicio Dei omnipotentis caussam committens, ait: Seponantur iam ambages verborum, & si est Domini voluntas aut Sancti huius, vt illuc eat quo ego cupio, sine vlla iam dilatione leuetur: sin vero alias, modo probabimus. Post hæc verba cum accessissent ad feretrum, & tentarent eum leuare, tanto pondere depressum senserunt, vt ne mouere quidem a loco illum possent. Deinde alij atque alij vicissim sibi succedentes nihil vspiam præualere potuerunt. Postremo omnium Regina accedens, ipsaque per se probare volens, vlnis exsertis ac rebrachiatis cœpit pulsare vtrum vel vnum feretri cornu valeret mouere. Cumque totis viribus inhianter nitens pugnaret, & quasi montem immanem pulsaret, nihil prorsus proficere potuit.

[24] Tunc ergo conuersa ad Optimates, ait: Ecce iam liquide cognoscimus, non esse voluntatis eius, [addicitur ab ea Nouiomensibus & facile mouetur:] vt eum alicubi feramus: concedamus igitur huic plebi vel inuiti, quod hactenus noluimus voluntarij. Placuit autem consilium cunctis, & decreuerunt vno ore omnes in eodem oppido eum sepelire. Itaque post hanc definitionem cum rursus feretrum leuare tentarent, tanta mox celeritate leuigatum subleuatumque est, vt facile iam a duobus portaretur, qui ante horam nec a plurimis mouebatur. Quod miraculum cuncti ciues cum Regina cernentes, gloriam Domini magnificabant, dicentes: Magna & mirabilia sunt opera tua Domine Deus virtutum, & mirabilis es Deus in Sanctis tuis. [Bathildis funus prosequitur.] Deinde cum iam deferretur corpus ad sepulcrum, tota pene ciuitas ruit in obsequio funeris cum luctu. Nam & Regina deuota, cum esset hyemis tempore palus immensa, nullatenus suaderi potuit, vt vehiculo vteretur equi; sed pedestri & graui labore sequens feretrum per paludem, lamenta continua cum omni sociabat familia.

[25] Illud etiam annectendum credidi, quod nuperrime post obitum suum vir beatus in visione noctis cuidam personæ, in aula Regis habitanti, apparuit: [S. Eligius per quemdam tertio in visione admonitum,] cui in habitu præfulgido assistens, præcepit, vt sine aliquo cunctamine adiens Reginam Bathildem commonere eam deberet, quod insignia auri gemmarumque ornamenta, quæ adhuc in cultu habebat, ob Christi reuerentiam deponere non grauaretur. Quod cum is, cui inssum erat, silendo præterisset, apparuit nihilominus & nocte secunda, atque eadem quæ pridie serio commonuit. Sed cum nec tunc quidem præsumpsisset ex visione Reginæ quicquam intimare; tertia nihilominus nocte cum magna apparens comminatione, eadem, quæ prius mandauerat, ingeminando subiunxit. Cumque nec sic quicquam Reginæ auderet indicare, immissa subito febre corpori cœpit vehementer angi. [denuntiat Bathildi, vt vana ornamenta deponat:] Quem cum Regina ægrotantem visitaret, caussas ægritudinis sciscitari studuit. Tunc æger opportunitate inuenta, secreta cordis detexit, mandataque Reginæ indicauit, atque omnem ei tenorem visionis exposuit.

[26] Nec mora: & post rerum narrationem discedente extemplo febre conualuit, sanitatem pristinam recepit; Regina vero non ambigua de Confessoris admonitione, omnia a se confestim ornamenta reiecit, nec, præter brachiles aureos, super se quicquam ornamentorum reseruauit; omnia in eleemosynis dispertiens, comptiora quæque in crucis opere aptans, quam nimirum eleganter perficiens, ad caput S. Eligij stabiliri præcepit. [paret illa, eiusq; tumulum ornat:] Iussit præterea & crepam ex auro atque argento mirifice fabricari, quam super Confessoris membra deponere deberet. In quo opere copiosam molem auri & argenti ipsa præbuit, dicens: Hic beatissimus multorum Sanctorum fabricauit sepulcra, & ego, vt dignum est, si quiuero, fabricabo ei memoriam. Factumque est ita. Et cum stabilita in locum tumuli fuisset, tanta deinceps copia auri vel gemmarum in fibulis ac diuersis speciebus a potentibus eodem in loco collata est, vt eam sermo narrantis vix sufficiat exponere. Hæc ibi. Quid hic crepa sit, nondum eruimus. Binettus capsam interpretatur ad condendum sancti Antistitis corpus. Alibi crepa, capra siluestris dicitur; quæ notio huc non facit.

[27] Hac ergo occasione factum videtur, vt cingulum suum (quod in priore vita nu. 8. secunda nu. 10. narratur) in eleemosynam religiosis viris mitteret. [etiam cingulum dat in eleemosynam.] Binettus in vita Gallica cap. 4. scribit, querente ærarij Præfecto exhauriri ab ea piis eiusmodi largitionibus regios thesauros, ipsam, cum aliud non haberet, cingulum donasse in eleemosynam.

§. V. Cædes S. Annemundi, siue Delfini, an per Bathildem curata.

[28] Infame apud VVillielmum Malmesburiensem lib. 3. de gestis Pontificum Angl. S. Bathildis nomini aspersum est probrum. Nam de S. VVilfrido, qui post Eboracensis Episcopus fuit, [Cædes S. Delfini Bathildi imputata a Malmesburiensi;] coliturq; 12. Octobris, ita scribit: Cum plurimum in Vrbe moratus esset, Lugdunum ad Dalfinum Archiepiscopum remeauit. Qui cum eum nihilo segniore indulgentia excepisset, hoc confœderati sunt placito: peregrinus adoptatus in filium & Clericus factus; Archiepiscopus electus in patrem, qui sedulitate beneuola omnem memoriam reditus in patriam ab animo VVilfridi deleuerat. Sed inuidit diabolus VVilfrido Galliam, Dalfino longiorem vitam; Bathildi Reginæ furias infernales immittens, vt eum post nouem, quos trucidarat Episcopos, accumularet in decimum. Mandauerat per satellites illi vt veniret: fortior ille malis, quamuis eum non lateret muliebris nequitia, venire properauit. Quem cum continuo carnifices gladiis excepissent, adolescens Anglus mirabili constantia prope in ipsos enses immergens, consortium paternæ necis sitiebat. Sed licet iam exspoliatus, iam protenso iugulo, miseratione lanistarum Angliæ suæ reseruatus est.

[29] Idem Episcopi martyrium commemorat Beda lib. 5. hist. Eccl. gentis Angl. cap. 20. Et cum menses aliquot, inquit, ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, & tres annos apud ipsum commoratus, attonsus est ab eo, [Brunechildi a Beda,] & in tanto habitus amore, vt hæredem sibi illum facere cogitaret. Sed ne hoc fieri posset, Antistes crudeli morte præreptus est, & VVilfridus ad suæ potius, hoc est, Anglorum gentis Episcopatum reseruatus. Nam Brunechilda Regina missis militibus Episcopum iussit interfici: quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est VVilfridus Clericus illius, desiderans cum eo (tametsi ipso multum prohibente) pariter occumbere. Sed hunc vbi peregrinum, atque oriundum de natione Anglorum, cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo voluere Pontifice. At ille Britanniam veniens, coniunctus est amicitiis Alfridi Regis. hæc ibi.

[30] Hinc occasio præbita nonnullis scriptoribus est, Dalfinum Martyrem Lugdunensem Episcopum, ab Annemundo diuersum, statuendi, a Brunechilde Sigeberti vidua, cum Childeberti filij liberis Theodoberto & Theodorico tyrannidem exercente, trucidatum. [& aliis, qui seniorem eum faciunt,] Ita Baronius to 8. ad an. 614. nu. 4. Aliud etiam nefandum sacrilegium his additum est ab impia femina: etenim virum sanctissimum necandum iussit Delphinum Episcopum Lugdunensem, vt Beda testatur &c. recitat quæ modo retulimus Bedæ verba. Baronium alij sequuntur: Iacobus Seuertius in Chronologia Episcoporum Lugdunensium; Dalfinus, inquit, prætermittitur quidem a solitario Campegio & in tabulis Democharis. Verum insignitur Præsul ac Episcopus Lugdunensis apud primæuum Venerabilem Bedam in historia gentis Anglorum, tomo 3. suorum operum, qui testatur eum sibi perfamiliarem habuisse pium VVilfridum Antistitem Anglicanum &c. Ioannes Chenu: Dalfinus familiaris fuit Venerabili Bedæ, apud quem Roma rediens Lugduni per tres annos commoratus est, donec violenter occisus fuerit iussu Brunichildis Reginæ anno salutis 614. secundum Baronium &c.

[31] Theophilus Raynaudus noster in Indiculo SS. Lugdunensium: S. Dalfinus Episcopus Lugdunensis & Martyr, nobilissima stirpe & opulenta, vt intelligitur ex illis quæ de eo habet Beda. Eius martyrium a Cardinali Baronio ex rerum Gallicanarum scriptoribus agnoscitur & statuitur anno Christi 612. attingiturque a Beda proxime laudato. Affirmat enim S. Dalfinum ab impiæ Brunichildæ emissariis interfectum, eadem, vt reor, ex caussa, ex qua paullo ante eiusdem Reginæ opera cæsus in Lugdunensi agro fuerat S. Desiderius Viennensis Episcopus, de quo mox; quem idcirco cæsum constat, quod loqueretur de diuinis testimoniis in conspectu Regum & non confunderetur. & paucis de S. VVilfrido interiectis, Suspicio apud aliquos fuit, inquit, [& omnino a S. Anemundo diuersum;] S. Dalfinum non alium esse quam S. Enemundum, quod S. Enemundi actorum scriptor præfetur, se Enemundi siue Dalfini gesta scripturum. Verum capedo temporis quæ inter vtriusque mortem intercessit, & Principes sub quibus passi memorantur, modus item & locus passionis, adeo vtrobique distinguuntur, vt nullo modo possint Enemundus & Dalfinus, de quo agimus, in vnum conflari. Esto Sanctus quoque Enemundus agnominatus sit Dalfinus, vt illa acta significant: forte ex eo quod simili ex caussa passus sit, ex qua antecessor eius Dalfinus. Ceterum Dalfinus eamdem cum S. Desiderio aleam, Brunichildis Reginæ tempore & iussu subiit, Lugduni capite plexus, sub annum vt aiebam 612. At S. Enemundus regnante Clodouæo II. annis circiter quinquaginta post Brunichildis obitum, sub annum Christi 667. confossus est Cabilone. Itaque omnino cogimur, distinctum a S. Enemundo Sanctum hunc Dalfinum agnoscere.

[32] At si totum illud Bedæ caput accurate legissent viri illi eruditissimi, [sed falluntur in tēpore,] facile intellexissent mendum esse in vulgatis Bedæ exemplaribus, in quibus Brunichildæ nomen pro Baldechildæ scriptum a sciolo quopiam librario, qui cum piorum Antistitum cædem alienam a benignißimis Bathildæ moribus sciret, Brunichildæ potius eam tribuit, nominis etiam fortassis affinitate deceptus, aut litterarum, quibus nomen expressum erat, contractione. Verum testatur isthic Beda S. VVilfridum ab Ercomberto Cantij Rege cum S. Benedicto Biscopio Romam missum; postquam rediit iunctum esse amicitiis Aldfridi Regis, filij Oswij; postea Episcopum consecratum ab Agilberto iam Parisiensi Episcopo cum esset annorum 30. exegisse in episcopatu annos 45. obiisse eo anno quo Coenredus Rex Merciorum, & Offa filius Sigheri Regis Orientalium Saxonum, e Britannia discessere, Romam versus, pontificatum habente Constantino, qui anno 708. 7. Martij Sisinnio successit. Florentius VVigorniensis anno Christi 709. contigisse VVilfridi mortem scribit; vnde sequitur anno 664. consecratum, anno 634. natum, a Brunechildis nece vigesimoprimo. De tempore primæ peregrinationis VVilfridi in Vrbem egimus supra XII. Ianuarij ad Vitam S. Benedicti Biscopij, pleniusq; agemus de tota eius ætate XII. Octobris.

[33] Atque hic illud omittimus, portentosum memoriæ vel calami lapsum esse apud Ioannem Chenu, qui cum S. Dalfinum velit sub Brunechilde occisum, scribit tamen familiarem fuisse Venerabili Bedæ: [& aliis.] cum Beda anno Christi 681. ætatis suæ septimo S. Benedicto Biscopio in disciplinam traditus sit. Fallitur quoque, etsi leuius, Raynaudus, dum Baronium ait ex rerum Gallicanarum scriptoribus asserere S. Dalfini martyrium, cum Baronius vnicum citet Bedam, nec anno 612. sed 614. nec modus locusq; paßionis Dalfini & Annemundi, vt ait, discrepant; non enim Lugduni occisum Delfinum Beda scribit. Nec denique regnante Clodoueo II. occisus est S. Anemundus, sed filio eius Clotario cum matre.

[34] Agemus de S. Anemundo, siue Enemundo, qui Gallis S. Chaumont dicitur, 28. Septembris. [Idem Delfinus & Anemundus:] Non vidimus quidem hactenus eius Acta, verum ex iis quæ auctores iam refutati de eo scribunt, omnino licet colligere eumdem esse, quem Beda & Malmesburiensis Dalfinum vocant. Et testatur Seuertius ita in illis actis legi: Igitur Dalfini seu B. Annemundi Martyris vitam exponam. Eius vitæ hoc dat compendium idem Seuertius: S. Annemundus filius Sigonij Dynastæ Romani, creati Lugdunensium Præfecti amica optione Clodouei II. Francorum Regis, patrinus fuit Clotarij III. eius primogeniti, [eius cades,] & horum Regum dilectissimus semperque a secretis Consiliarius: ob quam Regis gratiam, ac singularem Præsulis virtutem, Ebroinus Palatij Magister, inuidia perperam concitus, eum apud Clotarium Reginamque matrem Bathildem fraude atque mendaciis accusauit læsæ maiestatis: tandemque ita obtinuit, vt missi sua arte satellites, Antistitem Lugduno, quo e curia relegatus fuerat, ad Principis conspectum perducentes deuinctum, perfide antequam eo appulisset necarunt, verentes legitimam accusationis ipsius purgationem, & in gratiam regressum. Eadem fere de S. Anemundo alij memorant.

[35] Quid ergo? Sanctißimam Reginam Bathildam tanti sacrilegij ream agemus? [ab Ebroino curata,] Eam apud exteras gentes famam fuisse, ex Beda licet colligere. atque ita indubie & præsetulere sicarij, & credi in Gallia voluit Ebroinus, quo suam alieni nominis obtentu crudelitatem excusaret. Acerbius tamen scripsit Malmesburiensis, qui 500. annis post vixit, [non post secessum S. Bathildis;] quam vt potuerit non in nomine aut persona Bathildis errare. Saußaius, qui recte animaduertit vnū eumdemq; esse Annemundum & Dalfinum, existimat eum interfectum esse postquam S. Bathildis iam er at cœnobio inclusa. Guilielmus Paradinus historiæ Lugdunensis lib. 2. cap. 16. scribit apud Reginam Bathildem ab impio Ebroino accusatum Anemundum, eiusq; fratrem prouinciæ Lugdunensi præfectum, quasi aliquid aduersus regni incolumitatem machinarentur; eamq; nimium credulam, filio Clotario, vix principio fidem habenti, idem persuasisse: atque hoc annuente vt mater quod vellet de eis statueret, relegatum ad suam Ecclesiam Anemundum, fratrem securi percussum: mox ipsum Antistitem Lugduno abductum captiuum, [sed ea circumuenta,] & cum iure tueri se innocentiam suam velle diceret, indicta caußa trucidatum, instigante præcipue Ebroino, vt erat impatiens consortis in summæ præfecturæ administratione. Ita Paradinus, qui cum deinde inter eos, quos persecutus est Ebroinus, S. Lambertum recenset, non bene Vltraiectensem vocat, qui Traiecti ad Mosam Antistes fuit, cum Vltraiectum necdum Episcopos haberet.

[36] Raynaudus negat interuenisse ad hanc cædem perpetrandam S. Bathildis auctoritatem: Clodouæo, inquit, post annos aliquot vita functo, vir sanctus artibus Ebroini Germani, Maioris regiæ Domus, hominis crudelissimi & vaferrimi, erga sacros autem homines pessime affecti; in suspicionem vna cum fratre vocatus est apud Clotarium, at etiam, vt Paradinus de suo addidit, apud S. Bathildem Regis matrem. Quod sanctæ Reginæ probrum omnino reiicio. Non quod priusquam in regiæ Domus Magistrum promoueretur Ebroinus, sancta femina illico a cōiugis Chlodouæi morte, pertæsa seculi in monasterium Calense secesserit, vt diuinat Rubisius; hæsisse enim aliquamdiu in Palatio, & regni negotia cum Ebroino tractasse, habetur aperte in eius actis, quæ in Surij appendice extant: : sed quod inscia plane S. Bathilde, vir sanctus calūniis oneratus sit apud Clotarium, multoque magis eadem Bathilde nullatenus conscia sit vita multatus. [vel potius ignara.] Id enim sancta Regina tantum abest vt mandarit, vel fieri consenserit circa optimum Præsulem, vt potius institura omnino videretur, ne inultum abiret si resciuisset, vel ea regiorum consiliorum participe ac negotiorum administra tractatum esset. Quandoquidem vt Segebrandi, impij ceteroqui, eoque gradu indigni Episcopi cædes inulta abiret, Regij ministri curata secessionis per sanctam Reginam toties expetitæ, ac tunc tandem concessæ, facultate perfecerunt.

[37] Omnino assentimur viri doctißimi sententiæ de innocentia Bathildis: existimamus tamen eius allegatam auctoritatem, cum iniectæ Episcopo sunt manus, tum ne quis eum auderet defendere, tum vt in eam inuidia facti redundaret; quo facilius posset eius postea labefactari quoque auctoritas, quam suis consiliis aduersaturam sentiebat Ebroinus. At quod Sigebrandum impium vocat Raynaudus, non suffragamur. Nemo peior pronuntiari debet, quam probetur esse. Auctor vitæ S. Bathildis, solum superbiæ crimine eum arguit; [Forte Sigobrādus idem est qui Delfinus, & Anemundus.] Nisi commotio illa fuisset, inquit, per miserum Sigoberrandum Episcopum, cuius superbia inter Francos meruit mortis ruinam. Quod miserum solum appellat, scribens tamen, vt verisimile est, viuente adhuc Ebroino, & solam superbiam mortis caussam præbuisse ait, satis indicat non aliis infamem fuisse sceleribus; & mortis auctorem Ebroinum extitisse, eumdemq; Bathildi secessum suasisse, ne vlcisceretur: plane vt suspicemur etiam innocentem fuisse Sigebrandum illum: quod etiam Binettus cap. 6. innuit, scribens fuisse Antistitem Sigebrandum, ob superbiam Francis inuisum; siue verum id crimen fuit, siue fictum; expositum saltem eum fuisse publicæ inuidiæ. Quid si Sigebrandus ille Anemundus fuit? Is sane Sigonis filius fuit, quo alludere videtur Sigebrandi nomen. Et forte cum secularibus studiis vacaret, Sigebrandus dictus, post Anemundus. Quid quod inter Francos superbia elatus dicitur? quasi ipse non fuerit Francus: & erat Anemundus Romanus. Sed de hoc plenius 28. Septembris. Nicolaus Harpsfeldius hist. Anglic. seculo 7. cap. 29. consulto cædis S. Delfini auctores reticet: Cum eo tempore, inquit, turbata rep. quorumdam tyrannide, Dalfinus ad supplicium mortemque raptus esset &c.

§ VI. De S. Radegunde Virgine.

[38] Seiungi hic ab alma matre Bathilde Radegundis Virgo non debuit, cui tot est nexibus obstricta: [S. Radegundis Virgo] ab ea de sacro fonte suscepta, ad pietatem erudita, in cælum velut brachiis illata, eodem condita post mortem loco, eadem in ara nunc exposita populorum venerationi. Singula hæc breuiter explananda.

[39] Auctor prioris vitæ cap. 4. num. 14. ita scribit: Et erat aliqua tunc infantula, sua filiola, [a S Bathilde suscepta,] quam præcepit vt secum iret; quæ & ipsa subito de corpore exiit, & eam ad tumulum præcessit. Clarius in posteriore Vita num. 18. Habebat præterea ipsa Domina Bathildis quamdam infantulam, [cum ea moritur.] quam ex fonte sacri baptismatis susceperat: supra quam apud misericordiam Altissimi fudit preces, quatenus eamdem ipse ante se reciperet, ipsaque eam infantulam tumulari cerneret. Quod & celeriter obtinuit. Nam eadem hora anima infantulæ exiit, &, vt B. Bathildis postulauerat, ad tumulum præcessit. Pronuntiare de ea cum Sapiente licet: Placens Deo facta est dilecta. rapta est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, & inconstantia concupiscentiæ transuertit sensum sine malitia. Consummata in breui expleuit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius; propter hoc properauit educere illam de medio iniquitatum. [Sap. 4.]

[40] Mirum est eius non inscriptum in Martyrologio Gallicano nomen; cum testetur Stephanus Binettus noster, eius in altari monasterij Kalensis cum aliis Diuorum pignoribus religiose asseruari reliquias. [Eius publica veneratio,] Tradit enim capita S. Eligij Sanctæq; Bathildis opulento ornatu decorata isthic extare, ac supra aram in singulis capsis inclusa corpora SS. Bathildis Reginæ, Bertiliæ primæ Abbatissæ, atque innocentis virgunculæ a S. Bathilde susceptæ, aliorumq; Diuorū exuuias. Hanc fortaßis significare voluerunt Carthusiani in addit. ad Vsuard. atque auctor Martyrologij Coloniensis his verbis: In territorio Parisiacensi monasterio Cale, Paulæ Virginis. Itaq; Paulam vocitarunt, cuius ignorabant nomen; nisi illa de Paula vidua, vt supra diximus, accipienda sint, quæ Virgo dicitur, quia virginibus præfecta; & iuncta eius nomini est pars elogij S. Bathildis.

[41] Nomen illius Virginis Binettus non prodidit. Expreßit illud Benedictus Dorganius inferius citandus, & auctor Translationis S. Bathildis his verbis: Pontifice præterea vrbis Parisiacæ ad propria remeante, cum lætitia & exultatione contulit secum venerabilis Abbatissa, ne vacuus relinqueretur locus, vbi sanctum Baltechildis positum fuerat corpus. Diuina vero gratia administrante consilium, [nomen,] duxit dignum, vt quia mater exinde sublata fuerat, filia eius, quæ septimo ætatis suæ anno, nomine Radegondis, ab hoc seculo migrauerat, collocari deberet. Pro hac siquidē, sicut in eius vita sancta reperimus, [translatio,] ante horam obitus sui Deum postulauit, vt eam in morte præcederet. Præuidebat enim in spiritu mala mundi, & ideo orabat, ne retibus illius illaquearetur; sed sicut animam in tantillo corpusculo donauerat mundam, ita absque labe peccati reciperet puram, ac inter agmina sanctarum Virginum collocaret sine fine mansuram.

VITA
Auctore coætaneo anonymo,
ex veteri MS. S. Mariæ de Ripatorio.

Bathildis, Regina Galliae (S.)

BHL Number: 0906

Avctore coætaneo anonymo, ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Mihi quidem, vt imperatum est, dilectissimi Fratres, ad tam subtile piumque opus peragendum, præsule Christo, etsi imperitia denegat vires, delicatæ historiæ scholasticorumque verborum ordinem proferendi; sed validius nobis imperat plenissimæ caritatis affectus, vt veritas pateat & iactantia non inflet. [Matth. 21.] Nouimus enim Dominum Iesum Christum in ficulnea magis fructum requisisse quam folia. Et ideo veritatis fructum super lucernæ candelabrum, ad ædificationem multorumque profectum, perpatefacere & non occultare decreuimus, [Finis huius scriptionis.] minus licet periti scholastica, sed magis studere volumus patere ædificationi plurimorum, qui velut apes prudentes dulce requirunt ex floribus nectar, id est, ex verbis simplicibus augmentum, quod magis ædificet audientem, quam inflet: vt imitari cupientibus compendium pietatis aperte ostendat. Hic ergo non tam detractoribus, sed potius fidelibus quam potuimus veritatem ostendimus.

CAPVT I.
Bathildis sancti mores. regium coniugium.

[2] Benedictus Dominus, qui vult omnes homines saluos fieri & ad agnitionem veritatis venire, qui & operatur omnia in omnibus, velle & perficere. Et ideo merito ipsius laus canenda est; prius in Sanctorum meritis siue virtutibus, qui de paruis efficit magnos, imo qui de stercore eleuat pauperem, & eum consedere facit cum Principibus populi sui: sicut & præsentem venerabilem magnique meriti feminam Domnam Baltidem Reginam. Quam de partibus a transmarinis diuina prouidentia aduocans; [S. Bathildis venditur in Gallia:] & vili pretio venumdata, huc aduenit ipsa pretiosa & optima Dei margarita: receptaque est a Principe Francorum, viroque illustri b Archinoaldo quondam, in cuius ministerio ipsa adolescens honestissime conuersata est: ita vt pia eius conuersatio & admirabilis complaceret tam Principi quam & omnibus eius ministris. [seruit Archinoaldo,] Erat enim benigna animo, & moribus omnibus sobria, prudens & cauta, nulli machinans malum, [optimis moribus prædita,] non leuis in eloquio, non præsumptuosa in verbo; sed in cunctis actibus suis honestissima. Et cum esset ex genere Saxonum, forma corporis grata ac subtilissima, & aspectu decora, vultu hilaris, & incessu grauis; & cum talis esset fuit omnino grata Principi, [forma elegans:] & inuenit gratiam in oculis eius. Quam instituit vt sibi in cubiculo pocula porrigeret, [fit eius pincerna:] & vt pincerna honestissima sæpius præsens adstaret in ministerio eius. De cuius dignitatis gratia nullam habuit extollentiam: sed potius in humilitate fundata omnibus erat suis consodalibus obediens atque amabilis, honore congruo ministrans senioribus, ita vt de earum pedibus calceamenta detraheret, [omnibus humiliter obsequitur:] & ipsa detergeret ac dilueret, aquam quoque ad lauandum afferret, & vestimenta earum festinanter pararet. Et hoc absque murmurio, bono & pio animo exercebat eis ministerium.

[3] Ex qua eius nobili conuersatione, maxima ei inter socias laus atque amor adoleuit. Et intantum felicem famam promeruit, vt matrona supradicti Principis Archinoaldi defuncta, ei complacuisset, vt denuo sibi Baltidem honestissimam virginem in thoro matronali sociaret. [fugit Principis nuptias:] Quam rem ipsa comperta, latenter se & studiose ab eius subtraxit aspectu. Et cum iam vocaretur ad Principis cubiculum, c secreto se ipso abscondit in angulo, superiectis sibi vilibus panniculis, ita vt nemini pateret illic aliquem latere potuisse. Ipsa vero vt prudens & astuta virgo, iam tunc honores vanos fugiens, & humilitatem diligens, tentabat, vt poterat, humanum deuitare thorum, vt mereretur ad spiritualem cælestemque peruenire sponsum. Sed & illud proculdubio diuina peragebatur prouidentia; vt ipse Princeps ipsam tunc quæsitam minime inueniret, & sibi ad coniugium d aliam sociaret. Et tunc ita demum Baltidis puella inuenta est; nutu Dei vere, vt quȩ Principis nuptias deuitauerat, postea e Chlodoueum Dagoberti quondam Regis filium, in coniugium acciperet: vt meritum humilitatis ad altiorem gradum eam attolleret. In quo gradu ipsam diuina dispensatio decreuerat honorare, [nubit Cledouæo II. Regi:] vt dum ministrum Regis contemserat, ad Regis copulam perueniret, atque ex ipsa regalis soboles procederet. Quod nunc peractum est, sicut omnibus patet, ipsa eius f nunc regali regnante progenie.

[4] Sed & ipsa collata sibi a Domino prudentiæ gratia, vigilanti studio & Regi obtemperabat, vt domino, & Principibus se ostendebat vt mater, Sacerdotibus vt filia, iuuenibus siue adolescentibus vt optima nutrix, [sanctissimo viuit.] eratque amabilis omnibus, diligens valde Sacerdotes vt patres, & monachos vt fratres, pauperes vt pia nutrix, largasque eleemosynas distribuens singulis; Principum honorem conseruans consiliaque eorum congrua retinens, iuuenes ad religiosa studia semper exhortans, Regi humiliter & assidue pro Ecclesiis & pauperibus suggerens. Iam enim sub seculari habitu Christo ministrare cupiens, frequentabat orationem, quotidie commendans se Christo Regi cælesti. [S. Genesium sibi eleemosynarium adhibet.] Quam ipse Rex pius consolans iuxta fidem & deuotionem eius, dedit ei adiutorium suum fidelem famulum Abbatem g Genesium: per cuius manus ministrans ipsa Sacerdotibus & pauperibus, pascebat egenos, & induebat vestibus nudos, studioseque sepelire ordinabat mortuos: dirigens per ipsum ad cœnobia virorum ac virginum auri vel argenti largissima munera. Qui ipse Christi famulus Domnus Genesius, postea Christo iubente Lugduno Galliæ ordinatus est Episcopus: tunc enim in palatio Francorum erat assiduus, per quem, vt diximus, ipsa Domna Baltidis vna cum Regis Clodouei imperio, & suggerente ipso Dei famulo, in cunctis pauperibus larga procedebat Regis eleemosyna per loca multa.

[Annotata]

a Non Syriæ, sed Angliæ, vt ante dictum.

b De hoc illustri viro pluribus actum 16. Ian. ad vitam S. Fursei.

c Fabulosum est quod habet Petrus de Natal. Cum autem vxor Hercanoaldi defuncta esset, & ille Bathyldem in coniugem assumere vellet, illaque nubere recusaret; in despecto habitu occulte fugam arripuit, & aliquibus annis in eremo latitauit: processu vero temporis reperta, & quæ esset agnita, a Rege Francorum Dagoberto vxore carente, ob elegantem eius pulchritudinem, in sponsam deducta est.

d Hæc Leutsindis, siue Leutsinda appellatur in historia miraculorum S. Fursæi.

e Successit Dagoberto patri, sub initium anni 644. mortuo, Clodouæus II.

f Hinc patet, vitam hanc sub Theodorico eiusve filiis esse scriptam. In altera vita hæc paullo fusius exponuntur.

g Saussaius, 1. Nouemb. obiisse S. Genesium scribit, coli a Virginibus Kalensibus 4. Nouemb. ab Ecclesia Lugdunensi 14. April.

CAPVT II.
Regni administratio. pia opera.

[5] [Clodoueo mortuo,] Qvid plura? Deo iubente Rex Clodoueus vir eius migrauit a corpore; relictaque sobole filiorum cum matre, suscepit illico post eum filius eius Clotharius quondam Francorum regnum. [regit Bathildis cum filio Galliam:] Tunc etenim præcellentibus Principibus, a Chrodoberto Episcopo Parisiaco, & Domno b Audoëno, seu & Ebroino Maiore domus, cum reliquis senioribus vel ceteris quam pluribus, & regno quidem Francorum in pace consistenti. Tunc enim nuper & Austrasij pacifico ordine ordinante Domna Balthide, per consilium quidem seniorum, receperunt c Childericum filium eius Regem Austri, Burgundiones vero & Franci facti sunt vniti. Et credimus Deo gubernante iuxta Domnæ Baltidis magnam fidem, [quietem Reip. procurat:] ipsa tria regna tunc inter se tenebant pacis concordiam.

[6] Factum est tunc per eam, nutu Dei, & exhortantibus bonis Sacerdotibus, vt hæresis d Simoniaca, quæ prauo vsu maculabat tunc Dei Ecclesiam, [Simoniam exterminat.] ita vt dando præmia contra ordinem episcopatus acciperet, vt præfata Domna Baltidis hoc impium nefas prohiberet, vt nullum præmium pro percipiendis sacris gradibus omnino intercurreret. Ordinauit etenim, imo per eam Dominus, vt & alia pessima & impia cessaret consuetudo, [malas consuetudines tollit:] pro qua plures homines sobolem suam interire potius quam nutrire studebant, dum diuidebat actiones publicas quæ eis ex consuetudine ingerebantur accipere, vt illis ex hoc grauissimum rerum suarum inferrent damnum. Prohibuit hoc ipsa Domna pro mercede sua, vt hoc nullus facere præsumeret. Ex quo facto copiosam & valde magnam mercedem expectat.

[7] Quis enim valeat dicere quanta & quam magna commoda, per religiosorum cœnobia largiendo integra prædia, [multa largitur monasteriis:] & siluas magnas ad cellulas, seu monasteria construenda concessit? Quod etiam & ipsa, velut proprias seu & peculiares Dei caussas, id est, Kala in e Parisiaco Deo sacratas puellas cœnobium magnum Virginum ædificauit. Vbi Dei famulam religiosam valde puellam f Bertilam, in locum Matris esse primam constituit. In quo & ipsa venerabilis Domna Baltidis dein conuersari sub integra regula religionis & in pace requiescere consueuerat, [Kalense cœnobium ædificat;] & in veritate deuota id voluntate compleuit. Prætereundum non est, (quia ad laudem Dei pertinet quidquid in Sanctis & electis suis mirabiliter operatur, quia vt dicit Scriptura, mirabilis Deus in Sanctis suis; cuius Spiritus paraclitus operatur interius per bonā voluntatem, vt scriptū est, Omni volenti bonū, Deus cooperator est illi: sicut & isti magnæ feminæ constat veraciter fuisse. [Psal. 67. 36.] Vt enim præfati sumus, neque nostra, neque cuiuslibet, vt arbitror, lingua quamuis erudita, enarrare eius omnia bona valet.) quantas consolationes vel adiutoria ad casas Dei vel eius pauperibus pro Christi amore, [& Corbeiense:] quantasque opportunitates & commoda ipsa largita est; qualeque monasterium, quod vocatur g Corbegia, in Ambianensi parochia suo opere construxit, vbi venerabilis vir Domnus h Teudofredus, nunc enim Episcopus, tunc vero Abbas, magno gregi Fratrum præfuit: quem de i Luxouio monasterio præfata Domna Baltidis a reuerēdissimo viro Domno k Galberto quondam Abbate expetiuit, & mirabiliter ad ipsum cœnobium Fratrum condirexit, qui nunc vsque & laudabiliter constat.

[8] Quid enim? Ad Gemeticum l Domno Fileberto viro religioso & siluam magnam ex fisco, [multis aliis benefacit:] vbi ipsum cœnobium Fratrum situm est, & multa munera, & pastus de fisco Dominico ad ipsum monasterium construendum concessit. Quantaque vero Domno m Legeberto ad Curbionis monasterium, & villam magnam vocabulo Nugaretum, [cingulum suum dat ad ornatū sacrorum:] & talenta multa argenti vel auri, etiam ipsum regale, quod ipsa cingebatur cingulum, de supra sacris lumbis suis deuote abstulit, & Fratribus in eleemosynam ipsum direxit. Et hoc totum hilari vultu ac benigno dispensabat animo. [2. Cor. 9. 7.] Vt enim Scriptura dicit, hilarem datorem diligit Deus. Similiter ad n Fontenellam, o eulogia multa concessit & compendia. Quanta enim ad Luxouium, vel ad reliqua monasteria in Burgundia, & multas villas integras concessit, & pecuniam innumerabilem direxit! Quid ad p Iotrum monasterium, vnde illas sacras Virgines, cum præfata Domna Bertilane Abbatissa ad Kala suum monasterium accersiuit; quanta ibi munera & de agris & pecunia, multa contulit! Similiter & ad monasterium S. q Faræ sua sæpe larga munera direxit. Ad vrbem vero Parisiacam, ad Sanctorum basilicas seu monasteria, & villas magnas & multas contulit, & muneribus plurimis ditauit. Quid plura? vt diximus, hoc narrare non valeo per singula, sed neque vix media; totaque dici eius bona, omnino a nobis non possunt.

[9] Præterire enim non debemus, quod per seniores basilicas Sanctorum, Domni Dionysij & Domni Germani, [hortatur vt religiosi pie viuant:] & Domni Medardi, & S. Petri, vel Domni Aniani, seu S. Martini, vel vbicumque eius pertinxerit notitia, Pontificibus seu Abbatibus suadendo pro zelo Dei præcepit, & epistolas pro hoc eis direxit, vt sub sancto regulari ordine Fratres in ipsa loca consistentes viuere deberent. Et vt hoc libenter acquiescerent, in priuilegio eis firmare iussit, vel etiam immunitates concessit; vt melius eis delectaret pro Rege & pace, summi Regis Christi clementiam exorare. Et illud commemorandum est, quia ad mercedis eius cumulum pertinet, quod captiuos homines Christianos ire prohibuit, datasque præceptiones per singulas regiones, [vetat Christianos seruos fieri:] vt nullus in regno Francorum captiuum hominem Christianum penitus transmitteret, sed magis & ipsa dato pretio captiuos plurimos redimere præcepit: & liberos relaxauit, & alios ex ipsis in monasteria intromisit, & præcipue de gente sua viros & puellas quāplures denutritas secum. [mittit Romam eleemosynas.] Quantas enim attrahere potuit, eas per sancta cœnobia commendauit, & vt pro ea exorarent eis præcepit. Etiam ad Romam vsque ad Beati Petri & Pauli basilicas, vel ad Romenses pauperes plura ac larga sæpius direxit munera.

[Annotata]

a Hic S. Landerico successit, haud diu ante Clodouæi II. mortem. Nam S. Landericus X. Kal. Iul. anno XVI. regni Clodouæi subscripsit cum aliis Præcepto eiusdem Regis de libertate monasterij S. Dionysij. Chrodobertus vero anno sequenti publicis his regni negotiis interfuit. Idem subscripsit Priuilegio libertatis monasterio Corbeiensi dato a Bertefrido Ambianensi Episcopo VIII. Id. Septemb. anno VII. regnante Clotario Rege. Binettus noster Crodobertum, vel Agilbertum hic habet. Et fuit ab Agilberto an. Chr. 664. consecratus S. VVilfridus Compendij.

b S. Audoëni Episcopi Rotomagensis vitam dabimus 24. Aug.

c Id plerique ante Clodouæi mortem volunt contigisse. Sed prudentia tamen S. Bathildis peractum est.

d Sæpius contra hanc pestem pugnatum in Gallia. Eo spectat canon 16. Concilij Cabilonensis celebrati VIII. Kal. Nouemb. Clodouei Regis VI.

e Papirius lib. de Fluminibus Gall. scribit 4. leucis Lutetia Parisiorum distare. Eius situs describitur in altera vita, & eleganter a Binetto cap. 6.

f Ea in altera vita Bertilia dicitur. colitur 4. Nouemb. vt scribit Hugo Menardus.

g De Corbeia pluribus actum in vita & miraculis S. Adelardi 2. Ianuarij. extat to. 1. Conc. Galliæ Clotarij III. præceptum de eius fundatione in quo ista habentur: [Corbeiæ fundatio.] Igitur dum nos & præcelsa genitrix nostra, Domna Baldechildis Regina, monasterium in honore SS. Petri & Pauli Apostolorum & S. Stephani Protomartyris, super fluuium Somna, in loco qui dicitur Corbeia, quem Guntlandus quondam possederat, & ad fiscum nostrum peruenerat, vbi præest venerabilis vir Theodefridus Abba, pro æterni numinis intuitu ædificari præcepimus &c. Extat ibidem aliud Præceptum eiusdem Regis datum die XXIII. mensis Decembris anno V. regni eius, in quo ista habentur: Quod monasterium Domna & genitrix nostra Baldechildis Regina suo opere construxit. In Priuilegio Bertefridi Episcopi Ambianensis dato die VIII. Id. Septemb. anno VII. eiusdem Clotarij: Et quia gloriosissimus Domnus Chlotharius Rex, necnon & præcelsa Domna Balthildis Regina, diuino illuminati auxilio, monasterium suo opere, Christo præsule, in loco nuncupante Corbeia construxerunt, &c Cauet autem Berthefridus, vt ipsi monachi sub regula S. Benedicti, vel S. Columbani, conuersari & viuere debeant.

h De S. Theodefredo mox separatim agemus.

i De Luxouio. pluribus actum 18. Ianu. in S. Deicoli vita, ageturq; 21. Nou. in S. Columbani.

k In altera vita Walbertus dicitur, alibi Waldebertus. colitur 2. Maij.

l Vitam S. Philiberti dabimus 20. Aug. in qua & de Gemmetico nobili monasterio, sito in diœcesi Rotomagensi.

m In altera vita Laigobertus appellatur, in vita S. Launomari 19. Ianu. cap. 4. vbi de Curbione, siue Corbione monasterio, Ragnobertus vocatur.

n De Fontanella agemus ad vitam S. VVandregisili fundatoris 22. Iulij, S. Ansberti Abbatis 9. Febru. & aliorum plurimorum Sanctorum illius alumnorum cœnobij.

o Altera vita & Logium. vsitatius eulogia quam eulogium pro benedictione, vel eleemosyna, aut munere ponitur.

p Iotrum, Gallice Ioaire, Virginum monasterium est, ad Matronam flumen, in diœcesi Meldensi, a Radone fratre S. Audoëni conditum.

q De S. Fara, eiusq; monasterio, sito in eadem Meldensi diœcesi, agemus 7. Decemb.

CAPVT III.
Religiosa in cœnobio vita.

[10] Erat enim eius sancta deuotio, vt in monasterio, quod prædiximus, [Diu desideratam religiosam vitam,] religiosarum feminarum, hoc est, in Kala quod ipsa ædificauit, conuersari deberet. Nam & Franci pro eius amore hoc maxime dilatabant, nec fieri permittebant, nisi commotio illa fuisset per miserum a Sigoberrandum Episcopum, cuius superbia inter Francos meruit mortis ruinam. Et exinde orta intentione, dum ipsum contra eius voluntatem interfecerunt, metuentes ne hoc ipsa Domna contra eos grauiter ferret, [tandem amplectitur,] ac vindicare ipsam caussam vellet, permiserunt eam subito pergere ad ipsum monasterium. Et fortasse dubium non est, quod ipsi Principes tunc illud non bono animo permisissent. Sed ipsa Domna Dei voluntatem considerans, vt hoc non tam eorum consilium, quam Dei fuisset dispensatio, vt eius sancta deuotio per quamlibet occasionem, Christo gubernante, esset impleta. Deductaque ab aliquibus Senioribus, venit ad præfatum monasterium suum Kala, ibique a sanctis puellis, vt decebat, honorifice & satis amabiliter, in sancta congregatione recepta est. Habuit enim tunc non modicam querelam contra eos quos ipsa dulciter nutriuerat: [questa de Principum ingratitudine:] pro qua re falsam ipsi eam habuissent suspectam, vel etiam pro bonis mala ei repensarent. Sed & hoc conferens cum Sacerdotibus, citius eis clementer cuncta indulsit: & vt ipsi ei illam cordis commotionem indulgerent, supplicauit. Et ipsa pax inter ipsos, Domino largiente, plenissime restituta est.

[11] Ipsa vero piissimo affectu diligebat Sorores vt proprias filias, & sanctæ Abbatissæ earum obediebat vt matri, & ministerium exhibebat eis vt vilissima ancillula, ex sancta deuotione: [vilia ministeria exercet:] ita vt etiam cum adhuc regeret publicum palatium, & ipsa visitabat suum sæpe sanctum cœnobium, ita humilitatis magnæ fortiter exhibebat exemplum, vt ipsa quoque in coquina ministraret Sororibus, & munditias vilissimas, etiam deambulationes stercorum, ipsa mundaret. Et hoc totum cum gaudio ac læto perficiebat animo, tam humile pro Christo ministerium. Quis enim crederet vt sublimitas tantæ potentiæ ita vilissimis administraret rebus, nisi ei hoc magnus Christi exegisset omnimodo plenissimus amor? Insistebatque assidue orationi deuota cum lacrymis, & diuinam lectionem sȩpius frequentabat. Consolationem vero continuo per sanctam exhortationem, & frequentem visitationem infirmorum faciebat. Dolebat enim cum dolentibus per studium caritatis, & cum gaudentibus gaudebat, & pro b sanis vt consolarentur Domnæ Abbatissæ humiliter sæpius suggerebat. Cuius petitioni ipsa, vt mater, amabiliter cuncta præstabat: quia vere erat eis more Apostolico cor vnum & anima vna, dum se inuicem tenere ac plenissime diligerent in Christo. [Act. 4. 32.]

[12] [laborat colica:] Cœpitque ipsa Domna Baltidis corpore infirmari, & viscerum incisione, pessimo infirmitatis vitio, grauiter laborare: & nisi medicorum studia subuenissent, pene deficere. Sed magis ipsa ad cælestem medicum, semper fidem habebat de salute sua. Ipsa vero sancta conscientia & pia non cessabat Deo gratias agere de sua castigatione, & bona & astuta ministrare consilia semper, & humilitatis magnæ exemplum ex ministerio suo Sororibus ostendere formam pietatis. [bona consilia Abbatissæ & monasterio suggerit.] Et conferens sæpe cum Matre monasterij, vt & Regem & Reginam & Proceres condigno honore cum eulogiis semper visitarent, vt erat consuetudo: vt ipsa domus bonam famam, quam conceperat, non amitteret, sed amplius semper in affectu caritatis cum omnibus amicis, atque validius in Dei nomine permanerent in dilectione, vt scriptum est: Oportet te testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. [1. Tim. 3. 7.] Et præcipue curam pauperum & hospitum, cum summo studio pro misericordia & dilectione in ipsis semper impendi. Pro Christi amore salutis monita sancta ipsa Mater monasterij audita alacri & læto animo adimplebat omnia. Sed neque ea deinceps vllo modo adimplere cessabat pro mercedis communis augmento.

[Annotata]

a In 2. Vita Sigebrandus appellatur.

b In 2. Vita, debilibus & infirmis.

CAPVT IV.
Ægritudo, obitus, miracula.

[13] At vero iam propinquante glorioso eius obitu, visio præclara ei fuit ostensa. [Diuina visione discit se breui morituram:] Scala enim erecta & stans ante altarium S. Mariæ, cuius culmen cælum contingeret, & quasi Angelos Dei comitantes, vt ipsa Domna Baltildis ascenderet per eam: vt ex hac reuelatione patenter daretur intelligi, eo quod per sublimia eius merita, patientia & humilitas eam ad celsitudinem æterni Regis; & ad præmij coronam citius exaltanda perduceretur. Qua etiam ipsa Domna visione comperta; cognouit se quantocyus e corpore esse migraturam, & illuc, vbi iam olim thesaurum optimum reconderat, peruenturam. Illud vero silere præcepit, vt vsque in transitum suum pro doloris mœstitia Sororibus vel Matri monasterij ipsa visio non indicaretur. [celat id Abbatissam & Sorores ne contristentur:] Sed potius ipsa pia & alacri mente magis ac magis sanctæ insistere preci, & semetipsam cum cordis contritione, humiliter cælesti Regi Domino Iesu Christo commendare attentius. Et occulto exhortabatur sēper vel cōsolabatur Domnam Bertillanem & Sorores, eo quod ipsa iam aliquantulum ab infirmitate sua conualesceret melius. Et dissimulabat venturam mœstitiam de transitu suo; quæ magna postea & subitanea eis contigit.

[14] Cum vero ipsa Domna sensit proximum finem suum, tunc mens eius sancta ad cælum erecta est. Certaque facta de beatitudinis retributione & præmio magno, prohibuit secum consistentibus, vt aliis Sororibus hoc nullatenus innotescerent, nec Domnæ Abbatissæ, a quæ valde & ipsa infirmabatur, ne illa pariter periclitaretur ob magnitudinem tristitiæ. Et erat aliqua quædam tunc infantula b sua filiola, quam præcepit vt secum iret, quæ & ipsa subito e corpore exiit, & eam ad tumulum præcessit. Tunc consignans se confidenter, & pios oculos ac sanctas manus erectas, [pie moritur,] sancta illa anima a corporis vinculo in pace soluta est. Statimque diuinus splendor in ipso cubiculo clarissime coruscauit. Et sine dubio ab Angelorum choro, vel obuiante amico suo fidelissimo, [cælesti luce repleto cubiculo.] quondam Domno Genesio Episcopo, gloriose ipsa sancta anima recepta est, vt magnum eius exigebat meritum.

[15] Et hoc ita paullisper Sorores illas, cum in tanti doloris gemitu conticuerunt, & vt ipsa iusserat, sub silentio, ita tamen vt soli tantum Sacerdotes, qui eius beatissimam animam Domino commendauerunt, illis est denuntiatum. Quam rem postea recognoscens Abbatissa & cuncta congregatio, [Oratur pro ea.] cum magno fletu requirentes quomodo sic subito & improuiso, nec sibi cognita esset exitus sui hora, & quasi rapta fuisset ab eis gemma illa omnibus desiderabilis. Omnibusque obstupefactis, pariter prostratæ illico super humum, multisque ibi profusis lacrymis cum immensi doloris gemitu flentes, & pio Domino gratias agentes, & collaudantes commendauerunt eius sanctam animam pio Regi Christo, vt ipse eam in S. Mariæ choro, vel Sanctorum consortio perduceret. Et vt tunc erat decus ipsius, sepelientes eam cum magno honore & multa reuerentia. Tunc Domna Bertila Abbatissa pro studio pietatis sollicita commendauit sanctis Sacerdotibus, & per plures ecclesias, vt esset memoria sancta in sacris oblationibus assidue facienda. Quod nunc vsque per loca multa merito eius assidue celebratur.

[16] Reliquit sanctum exemplum sequentibus humilitatis & patientiæ, mansuetudinis & plenissimæ dilectionis studium, [Eius prudentia, aliæq; virtutes:] imoque infinitæ misericordiæ, astutam prudentiæ vigilantiam, & confessionem puritatis, & cuncta per consilium, & nihil sine commento omnino esse faciendum, sed temperata & rationabilia fieri vniuersa. Hanc pietatis regulam consodalibus exemplum sanctissimū dereliquit, pro quibus tunc sanctis virtutibus & multo pluribus sanctis suis meritis recepit magni prȩmij coronam, sibi a Domino olim repositam. Et modo perfruitur inter Angelos in conspectu Domini & sponsi sui cum candido Virginum grege, [miracula ad sepulcrum:] quod desiderauit immensum ac sempiternum gaudium. Et nunc ad declarandum fidelibus sublime eius meritum diuina pietas ad sacrum eius sepulchrum plura perficit mirabilia. Ita quisquis ibi febre correptus, seu a dæmonio vexatus, vel dentium dolore contritus, ad fidem accesserit, illico per diuinam virtutem, & per eius sanctam intercessionem statim depulsa qualibet morborum peste sani atque incolumes in Dei nomine exinde procedunt: vt & modo nuper de aliquo puero manifeste contigit.

[17] Venit quippe ex partibus Prouinciæ quidam vir venerabilis Leudegandus Episcopus, amicus & fidelis monasterij Kalensis, cuius puerum ita sæuissimus dæmon arripuit, [puer dæmoniacus curatus.] vt contineri a sociis non posset, nisi eius manus pedesque colligassent, eo quod ob nimiam sæuitiam dilaniaret quos contingere poterat. Qui dum ad locum sacrum perueniret, & templum penetrans nobile sarcophagum, ductu tamen aliorum, attingeret, supplicationibus eiusdem Sanctæ tantam sortitus est mansuetudinem, tamquam omnem ignorans sæuitiam priorem. Mansuetudinis vero indicium mox enituit, comitata valetudinis lætitia. Et qui fruitus fuit alieno sustentatu in veniendo, gauisus proprio fulsit in redeundo.

[18] O quanto amore est veneranda, quantaque veneratione colenda, [Epilogus.] per totius orbis degentibus climata, cuius fit mentio beatissima, quæ tantam meruit gratiam penes stelliferi, necnon herbigeri orbis, totiusque naturæ inibi sistentis, Imperatorem, vt omnia commoda petiit agiliter obtinuit! Quisnam cæcus interdum præcelsæ Baltildis Reginæ suffragia implorauit poscens lucem, rediens sine luce? aut paralyticus, siue membris contractus, postulans suum vigorem, repedans absque nacta sanitate? Quæ dæmoniaca passio in quolibet perstitit ante illam? Quisnam claudus adiit perdito gressu, remeans sine gressu? aut surdi aut muti reuertentes frustrati aurium munere loquelarumque? Lætetur ergo mundus in sua solennitate, cuius extitit lætificatus multiplici virtute. Gaudeamus quoque exultantes in eius præconio, quoniam ciues Angelici congaudent eius consortio. Igitur quoniam per singula tanti meriti Reginæ ostensa percurrere miracula, etiam cuncta virorum non sufficerent ora, si adessent præsentia; neque prolixa maioris anni mora finienda gloriosa eiusdem sacratissimæ gesta; imploremus vota, quibus & decenter freti peragamus instantia, & sine meta consequi perpetis gloriæ mereamur æterna: opitulante Domini nostri Iesu Christi gratia, regnante plenitudine diuinitatis per seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a Binettus ergo non recte adstitisse morienti Bertiliam scribit; Bathildem vero solum voluisse aulicos suam mortem celari & Regem, ne cum magno tumultu isthuc concurrerent.

b Hæc in historia translationis Radegundis appellatur.

ALIA VITA
Auctore anonymo, sed antiquo,
ex MS. Corsendoncano, & Surio.

Bathildis, Regina Galliae (S.)

BHL Number: 0909

Avctore anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
Bathildis egregiæ virtutes. regium coniugium.

[1] [Præfatio Auctoris] Religiosa vita viduarum quanto est meritis clarior, tanto est voce celebriori populorum laudabilis: quia dum illæ bonæ conuersationis exemplum ceteris tribuunt, in laude sua linguas excitant singulorum. Gloriosæ igitur viduæ & religiosæ feminæ atque optimæ Reginæ, Dominæ Bathildis, vxoris a quondam Domini Clodouei Francorum Regis inclyti, virtutes & merita recolentes, Redemptorem nostrum Iesum collaudemus, qui in Sanctis suis semper mirabilis esse dignoscitur: & non solum per viros viam iustitiæ nobis patefecit, verum etiam per feminas exempla nobis religionis atque cunctis se amantibus ostendit. Deo enim nostro semper cura est de omnibus, & neminem horum vult perire, quos redemit proprio sanguine. Nam sanctos in sanctitate hortatur permanere, & peccatores a malis operibus discedere, ac bonis actibus inhærere, vt ad cælestem patriam possint peruenire. Quod intelligens venerabilis Domina, sollicite adimplere studuit. Erat enim religiosa & Deo multum deuota, & Ecclesiarum pauperumque curam gerens, cum magno vigore animi viriliter gubernauit Palatium, & irreprehensibiliter regnum moderabatur Francorum, adeo vt ab omnibus Pontificibus cunctoque populo regni sui, meritis ipsius exigentibus, miro diligeretur affectu. Cuius præconium, tam pro sui sanctitate, b quam pro Sanctorum de eadem cognatione descendentium affinitate, huic paginæ sub breuitate inserere dignum duxi.

[2] Beata siquidem Bathildis nuper in puellari ætate de partibus transmarinis diuina prouidentia deprædata, [S. Bathildis empta, famulatur,] & vili pretio, sed incomparabili commercio venumdata, huc aduenit, ipsa pretiosa & optima Dei margarita: atque a Principe quodam Francorum viroque clarissimo Erchinoaldo, qui tunc Palatium gubernabat, dinoscitur esse recepta. In cuius ministerio ipsa adolescens, ita decentissime conuersata est, vt eius honesta conuersatio & admirabilis conditio tam Principi quam & omnibus eius ministris cōplaceret. Erat enim animo benigna, [egregia indole prædita:] & moribus omnibus pudica, sobria, prudens, & amicabilis, nulli machinans malum. Non leuis in eloquio, non præsumptuosa in verbo; sed cuncta opera sua honestissimo moderabatur ingenio. Claro namque sanguine, licet alterius gentis seruiret obsequiis, progenita Saxonum demonstrabatur. Erat proinde forma corporis grata, & omni adspectu decora, vultu hilaris & incessu grauis: talemque se in omnibus, vt eam decebat, exhibuit, [fit Principis pincerna,] quo prædicto Iudici Principum gratissime placeret, & gratiam in oculis eius inueniret: qui instituit, vt sibi pocula porrigeret, & vt pincerna honestissima sæpius præsens eius ministerio astaret. De cuius dignitatis gratia nullam habuit extollentiam, sed potius in humilitate fundata, [erga omnes officiosa:] omnibus erat suis consodalibus obediens & amabilis, honore congruo ministrans senioribus, ita vt de earum pedibus calceamēta detraheret, & ipsa detergeret manibus atque dilueret, aquā quoque ad lauandū afferret, & vestimenta earum festinanter pararet, & hoc absque murmure bono & proprio animo exercebat.

[3] Ex qua eius nobili conuersatione, maxima ei inter socias laus atque amor accreuit: & intātum felicem famā promeruit, vt pro matrona, quam supradictus Erchinoaldus Princeps morte interueniente amiserat, [Principis nuptias deuitat:] complacuisset denuo eidem Principi Bathildem honestissimam virginem in thoro maritali sibi sociare. Quam rem aperte, iam illustrata diuina gratia, virgo beata intelligens, latenter & studiose ab eius se subtraxit adspectibus. Cum itaque vocaretur ad Principis cubiculum, secreto se, vt sagax puella, abscondit in angulo domatis, & subiecit se vilibus panniculis, vt nemo putaret illic aliquem latere potuisse: atque vt prudens virgo & astuta iam tunc honores vanos fugiens, & humilitatem ac castitatem diligens, tentabat, vt poterat, humanum deuitare torum quatenus mereretur ad spiritalem cælestemque peruenire sponsum. Sed & illud proculdubio agebatur diuina prouidentia, vt Princeps eamdem tunc quæsitam minime inueniret, quatenus ad coniugium sibi aliam sociaret. [Regi nubit:] At postquam idem Dux alteri nupsit, tandem Bathildis puella quæsita & inuenta, sed a prædicto Principe minime est est cōtacta. Nutu diuino factum esse creditur, vt, quæ Principis nuptias deuitauerat, postea Clodoueum Dagoberti quondam Regis filium in coniugium acciperet, & merito humilitatis ad altiorem gradum eam attolleret. In quo diuina dispensatio eamdem honorare decreuerat, vt dum Regis ministrum contempserat, ad Regis copulam perueniret, atque ex ipsa regalis progenies procederet. Quod ideo peractum est, sicut omnibus patet, vt ipsa, quæ erat ex regali progenie, regiam sumeret copulam, regalemque gigneret sobolem.

[4] [prudenter & sancte viuit:] At ipsa, collata sibi a Deo prudentiæ gratia, vigilanti studio & Regi obtemperabat vt Domino, & Principibus se ostendebat vt matrem, Sacerdotibus vt filiam, iuuenibus siue adolescentibus vt piam nutricem: eratque amabilis omnibus, diligens Sacerdotes vt patres, monachos vt fratres, pauperes vt domesticos; peregrinos vt filios, quia & ipsa peregrina fuerat, amplectebatur. Viduis, orphanis, & pupillis subsidia vitæ ministrabat, & omnibus omnino debilibus opem ferebat. Iuuenes quoque ad religiosa studia exercenda semper commonebat, ac Regi humiliter assidueque pro Ecclesiis, & pauperibus suggerebat. Iam enim sub seculari habitu Christo militare cupiens, frequentabat orationem, quotidie commendans se cum lacrymis Christo Regi cælesti. Cui ipse Rex pius consulens iuxta fidem & deuotionem eius, [per S. Genesium multas largitur eleemosynas:] vt plenius hæc, quæ mente conceperat, perficeret, venerabilem virum Genesium Abbatem ad subleuamen ac supplementum adiutorij contulit. Per cuius manus ministrans ipsa Sacerdotibus & pauperibus, pascebat ipsa egenos, & induebat vestibus nudos, studioseque sepeliri ordinabat mortuos. Dirigebat quoque per ipsum ad cœnobia virorum & sacrarum Virginum auri vel argenti non modica pondera. Quæ omnia idem Dei famulus Genesius, qui postea Christo largiente Lugduno Galliæ est ordinatus Episcopus, suscipiebat: tunc enim in palatio Francorum erat assiduus. Per ipsum siquidem, vt diximus, ipsa beata mater Bathildis, vna cum Regis Clodouei imperio, de cuius prosperitate & sanitate indeficienter sollicita erat, [curat orari pro Rege.] suggerente etiam prædicto Dei famulo, multis pauperibus per diuersa loca pro vita Regis largissimam distribuebat eleemosynam.

[Annotata]

a Sæpius hac voce quondam vtitur hic auctor, vt coniicere liceat non ita pridem post S. Bathildis ætatem vixisse. sed clarius ex vltimo capite patet eius fere æqualem fuisse.

b Hoc a Gentio vel Gillimanno videtur adiectum; qui studiose coniunctos Carolidarum familiæ, e qua Brabantiæ Duces trahere se originem gloriabantur, Sanctos inuestigarunt.

CAPVT II.
Regni administratio. pia opera.

[5] [Regnum cum filio gubernat:] Interea Dominus Rex Clodoueus vir eius, gratia euocante diuina, XVIII. regni sui anno rebus exemptus humanis migrauit a seculo: relictaque sobole filiorum cum matre, suscepit illico filius eius Lotharius Rex, Francorum regimen. Et suffragantibus præcellentissimis Principibus Chrodoberto Episcopo Parisiaco, & Domino Audoëno Rothomagēsi, seu Ebroino Maiore Domus, cum reliquis senioribus vel ceteris quamplurimis regni honorem quærentibus, ad regimen Francorum in pace constituitur. Austrasij quoque pacifico ordine, faciente Domina Bathilda, (per consilium quidem seniorum) receperunt filium eius Childericum Regem in Austrasiam, factique sunt Burgundiones & Franci ex illo tempore vniti. Et credimus quia, Deo gubernante, [pacem in regno asserit:] iuxta Dominæ Bathildis magnam fidem accidit, vt ipsa tria regna, quæ antea dissidebant discordia, tunc inter se tenerent pacis concordiam.

[6] Factum est præterea per eam nutu Dei, exhortantibus Sacerdotibus, vt hæresis Simoniaca, quæ prauo vsu maculabat tunc Ecclesiam Dei, (dando scilicet contra instituta Canonum pro adipiscendis & conferendis episcopatus vel presbyteratus, seu reliquorum ordinum, [Simoniacam labem tollit:] gradibus præmiorum munera) a Catholicis viris pelleretur penitus, & hoc impium nefas prohiberetur, ne vllus Præsul pro percipiendis vel dandis sacris gradibus daret aliquid aut acciperet. Ordinauit etiam, [iniqua tributa abrogat:] imo per eam Dominus, vt & alia pessima consuetudo cessaret, pro qua multo plures homines filios suos magis mori quam nutrire optabant, dum de eis videbant exactiones fieri, publicaque, ex antiqua consuetudine, mala vrgebantur accipere, vnde grauissimum rerum suarum patiebantur damnum. Quam nequissimæ cupiditatis auaritiam, ipsa pietate plena pro mercede æternæ retributionis prohibuit, & vt in perpetuum seruaretur legibus tradidit, ex quo facto copiosa merces valde a Domino reddita ei manet.

[7] Quis enim valet enarrare, quanta & quam magna commoda per religiosorum cœnobia virorum & sacrarum Virginum largiendo integra prædia, [monasteriis multis benefacit;] & siluarum aditus ad cellulas seu monasteria construenda concessit? Cui etiam non videbatur liberalitas magnarum rerum, quas per diuersa cœnobia conferebat, ad votū sui desiderij esse sufficiens, si non & ipsa inter ceteras & peculiares Dei casas monasterium construeret, quod cælum esset adspiciens. Pro qua re iam quasi pelagus seculi calcans, cœnobium Cale sanctimonialium Virginum in pago Parisiaco, [Calense ædificat,] vnda circumfluente Matronæ fluminis, decentissime ædificauit. Quem locum villis affluentissimis & quampluribus cum earum redditibus amplificauit & exornauit, & in potestate sub religione ibidem viuentium sacrarum Virginum tradidit; quarum quidem vocabula propter tædium quorumdam legentium reticui. Illud vero inserere curaui, quod rectoribus eiusdem loci valde timendum est. Nam præceptum super iis constituit, & manibus propriis ac filiorum consignauit, ac Regum sigillo roborauit: in quo testamento interminata est per inuocationem sanctæ Trinitatis, & diem tremendi iudicij, vt nemo per succedētia tempora rector quilibet eiusdem loci quicquam de iis villis, quas in vsus diuersos eiusdem cœnobij habitantium contulerat, subtraheret, aut beneficiarios exinde haberet: quod si fecisset, pœnis infernalibus cum Iuda traditore nequissimo & cupidissimo afflictus sine fine puniretur. Ipsumque testamentum qui quæsierit, in archiuo eiusdem Ecclesiæ reperiet. [Bertilia Abbatissa constituta] In hoc etiam cœnobio venerabilem religiosamque valde Dei famulam Bertiliam, quam ex monasterio Iodro euocauerat, in locum Matris primam constituit. Vbi & ipsa acceptabilis Deo & electa margarita Bathildis deinde conuersari sub integræ religionis regula, & in pace quiescere decreuit, quod in veritate, prout tempus postea permisit, deuota voluntate compleuit.

[8] Prætereundum quoque non est, quia ad laudem Dei pertinet quicquid in Sanctis suis & electis mirabiliter operatur, sicut Scriptura dicit: Mirabilis Deus in Sanctis suis. [Psal. 67. 36.] Cuius quidem Spiritus paracletus est cooperator interius per bonam voluntatem, dando præcepta vitæ æternæ, [multa Ecclesiis & pauperibus largitur.] vt scriptū est: Omni volenti bonū Deus cooperator est & administrator. Quod vtique in ista sacra & clarissima, vnde sermo agitur, Domina Bathilde veraciter ac liquido claret ostensum. Vt enim vera loquamur, neque nostra neque cuiuslibet, vt arbitror, lingua, omnia eius, quæ operata est, bona in consolationibus pauperum, in ædificiis & adiutoriis Ecclesiarum Dei, in opportunitatibus omnium indigentium, vel qualia aut quanta in incommoditatibus commoda exhibuerit, enarrare valet.

[9] [Corbeiam ædificat:] Nec illud etiam est reticendum inter prȩcipua quæ fecit, quod monasterium, cuius vocabulum est Corbeia in pago Ambianensi suo opere fundotenus struxit, ac deuotum gregem monachorum inibi esse constituit. Vbi & venerabilis vir dominus Theodofredus, nunc Episcopus, tunc vero Abbas, magno gregi Fratrum præfuit, quem de Luxouio monasterio præfata Domina Bathildis a reuerendissimo viro Walberto Abbate expetiuit, & ad prædictum Fratrum cœnobium condirexit. Ipsum autem monasterium sicut a fundamēto, ita villis & prædiis omnibusque sumptuum necessitatibus fundauit & ornauit. Quo in loco eius memoria, vt decet, venerabiliter recolitur, atque laus eius, quamdiu in hac valle plorationis spiritus humanos rexerit artus, canetur.

[10] Domino etiam Philiberto Gemmeticensis monasterij Abbati, [aliis monasteriis multa donat: etiam suum cingulum:] magno & religioso viro, siluam magnam ex fisco, vbi ipsum cœnobium Fratrum situm est, magnaque munera & pastus de fisco dominico ad ipsum monasterium construendum concessit. Multa quoque talenta argenti vel auri Domino Laygoberto Curbionensis monasterij Abbati cum villa quadam, a cuius vocabulum a memoria recessit, ad opus seruorū Dei illic habitātium cōtulit. Sed & ipsum regale, quo cingebatur cingulū a sacris lumbis abstulit, Fratribusque in eleemosynam dedit, totum hoc agens & dispensans benigno animo & hilari, sciens scriptum: Quia hilarem datorem diligit Deus. [2. Cor. 9. 7.] Taliter ipsa beata anima thesaurizabat sibi ex terrenis pecuniis thesaurum in cælo, vbi fur non appropiat, nec tinea demolitur. Similiter & ad Fontinellam, b & Logium plura concessit beneficiorū compendia. Ad Luxouium etiam & ad reliqua Burgūdiæ monasteria villas perplures ad integrum concessit, & pecuniam innumerabilem direxit. Ad Iotrum quoque monasterium, vnde sacras Virgines cum præfata Domina Bertilia Abbatissa ad cœnobium Kalense direxit & accersiuit, villam nouam sitam in pago Vermandensi, cum pluribus aliis muneribus, quibus ipsum locum honorauit & ditauit, deuote contulit. Monasterij quoque sanctæ Faræ non immemor fuit: quia villam quamdam cum sæpe datis muneribus ac largissimis donis eidem delegauit. Ad basilicas, necnon & ecclesias, seu ad monasteria sanctorum virorum sacrarumque Virginum Parisiacæ vrbis villas laudabiles ac multas condonauit, & muneribus plurimis amplificauit. Sed, vt diximus, enarrare non valemus vel media dicere per singula, quæ ipsa Dei cultrix & amatrix in omnibus, prout potuit, perfecit bona. Numquam ab ea defuit bonum, quia Deum amabat ac summo studio diligebat illum.

[11] Præterire vero non debemus, quod per præcipuas Sanctorum basilicas, [aliis benefacit, vt sancte viuant.] almi scilicet Dionysij, & Diui Germani, B. Medardi, S. Petri, ac Domini Aniani, & S. Martini, vel vbicumque eius potuit dinosci notitia, Pontificibus seu Abbatibus suadendo pro zelo Dei præcepit, & epistolas eis direxit, vt sub sancto regulari ordine Fratres in ipsis sanctis locis consistentes caste & sobrie viuere facerent. Et vt in hoc libentius acquiescerent, priuilegium eis religionis firmari a filiis fecit, & immunitates concessit, vt melius eos delectaret pro Rege, & pace, summi Regis Christi clementiam exorare.

[12] [vetat Christianos captiuos vendi:] Illud etiam commemorandum est, quod ad mercedis eius cumulum pertinet; quia captiuos homines Christianos vendere prohibuit. Deditque præceptiones per singularū vrbium regiones, vt nullus in regno Francorum captiuum hominem Christianum penitus in aliud regnum transmitteret. Dato etiam iustæ remunerationis pretio plurimos captiuos redimi præcepit, & quosdam liberos relaxauit, quosdam vero cum religionis habitu sub regula in monasteria transmisit. Præcipue autem de gente sua viros & puellas, quas ipsa nutrierat, sicut semetipsam Deo commendauit, & cœnobialem vitam ducere instituit. Quantos autem, maxime domesticos, [multos inducit ad religionē.] de vtroque sexu blandiendo inducere potuit, eos per sancta monasteria commendauit, & vt pro ea, viroque defuncto, ac filiorum salute, necnon & regni pace, pium Dominum exorarent, præcepit. Tantam enim gratiam diuina clementia eidem concessit, vt suasione proficua, & eruditione magnifica, multos a seculi vanitate depressos abstraheret, & sub iugo Christi, quod leue est, supponeret. Et vere adoptabat illa claritate frui, quam Angelus Danieli de iustitiæ eruditoribus dixit: Quoniā qui erudiunt multos ad prudentiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. [Dan. 12. 3.] Basilicas quin etiam sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Romæ positas, propter eorum amorem, decentissime muneribus honorauit. Sed & Romanis reclusis & pauperibus sæpius largissima dona direxit.

[Annotata]

a Nugaretum vocatur in priore vita. Hinc patet diuersum esse auctorem vitæ vtriusque.

b Prior vita eulogia. Neque Logium monasterium vspiam legimus, præterquam apud Du Chesne to. 1. Francicorum scriptorum ex hac ipsa vita.

CAPVT III.
Religiosa in cœnobio vita.

[13] [Ne fiat religiosa, Principes obstant,] Crescebat enim quotidie eius sancta deuotio, & omnimodis satagebat vt cœnobialem vitam in monasterio, quod ipsa ædificauerat, duceret, & vt animo ita & corpore ibidem subsistere potuisset. Sed Primores & Proceres Francorum differebāt, maxime quia eius sapientia Palatium regebatur, & pro sua sancta conuersatione ab omnibus amabatur. Quodque votum minime adimplere permisissent, nisi commotio quædam accidisset de misero Sigebrando Episcopo, cuius superbia inter Francos meruit mortis ruinam. Exinde ergo orta contentione, dum ipsum contra voluntatem eius indiscussum, & contra legem interfecerunt, metuentes ne hoc ipsa beata Regina contra eos a prauiter feriret, ac tale malum tantumque nefas vindicare vellet, [post suadent, & Kalam deducunt:] quod antea amore temporali fieri non permittebant, iam timore legis iudicialis perculsi, vt desiderium optatum perficeret, suadebant. Et fortasse dubium non est, quod hoc callide & non bono animo ipsi Principes permiserunt. Attamen ipsa Domina, Dei gratia illustrata, considerabat quod hoc non tam eorum consiliis, quam Dei fuisset dispensatione factum, quatenus eius sancta deuotio per quamlibet occasionem Christo gubernante esset adimpleta. Deducta igitur ab aliquibus seniorum principibus, venit ad præfatum monasterium diu desideratum Kalam, ibique ab ipsis sanctimonialibus, vt decebat, honorifice & satis admirabiliter in cōgregatione recepta, gratias egit Deo omnipotenti, qui eam sub vmbra protectionis suæ susceperat, & ad portum suæ voluntatis perduxerat. Habuit interea non modicam contra b eas querelam, quas ipsa dulciter enutrierat, qua pro causa, falso ipsæ eam habebant suspectam, vel etiam pro bonis mala ei rependere tentabant. Sed & hoc conferens cum Sacerdotibus, citius eis clementer cuncta indulsit, & vt ei e contra ipsæ eamdem cōmotionem indulgerent supplicauit. Atque hic postmodum amor inter ipsas, Domino largiente, plenissime restitutus fuit & permansit.

[14] At vero ipsa beata mater piissimo affectu diligebat Sorores vt proprias filias, & sanctæ, quam sibi præfecerat, Abbatissæ obediebat vt matri, omnibusque, vt non dicam Domina, sed sicut sagax ancillula, sancta deuotione ministerium obsecutionis exhibuit. Ita autem humilitatis magnæ forti animo omnibus monstrabat exemplum, [vilia obit ministeria:] vt ipsa quoque in officio coquinæ ministraret Sororibus, ipsa munditias omnes faceret, & quod maius dicam, ipsa purissima margarita inquinamenta stercorum propriis manibus mundaret. Et hoc totum cū gaudio læto perficiebat animo tam humile seruitutis obsequium pro Domino, quem nouerat dixisse: Non veni ministrari, sed ministrare. [Matth. 20. 28.] Quis enim crederet quod sublimitas tantæ potentiæ ita vilissimis administraret rebus, nisi ei hoc magnus Christi omnimodo concessisset amor? Insistebat itaque assidue orationi deuotæ cum lacrymis, & diuinam lectionem sæpius frequētabat: consolationem continuam per sanctam exhortationem & frequentem visitationem infirmis impendebat. Studio enim caritatis cum dolentibus dolebat & cum gaudentibus gaudebat, ac pro debilibus & infirmis, vt consolationis subsidium animæ & corporis eis administraretur, sæpissime Dominæ Abbatissæ humiliter suggerebat. Cuius petitioni ipsa, vt pia mater, admirabiliter cuncta præstabat: quia reuera erat eis secundum Apostolicam institutionem cor vnum & anima vna; diligebant enim se inuicem tenere & plenissimo in Christo amore. [Act. 4. 32.]

[15] Cœpit interea ipsa Domina Bathildis corpore infirmari, & viscerum incisione, [laborat colica:] pessimo infirmitatis vitio (quod medici c Ileos vocant) grauiter laborare. Et nisi medicorum peritia ac studium subuenisset, pene defecisset. Attamen, licet per tenera membra vi doloris torqueretur, semper cælesti medico, qui subuenit in tribulatione laborantibus, sancta & pura conscientia gratias non cessabat agere, a quo fidenti animo credebat præmia æterna percipere. [exemplo est aliis Virginibus:] Atque semetipsam præbens omnibus humilitatis magnæ exemplum, studebat Sororibus formam pietatis, subiectionis & humilitatis ostendere, conferens sæpe cum Matre monasterij, vt Regem & Reginam, siue Proceres, cum digno honore eulogiorum obsequiis visitaret; quatenus, sicut decentissimum erat, ipsa domus Dei, bonam famam, quam acceperat, non amitteret, sed amplius semper in affectu caritatis cum omnibus amicis, ac validius in Dei nomine & proximi dilectione permaneret, vt scriptum est: Oportet & testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. [1. Tim. 3. 7.] Præcipue autem pauperum curam & hospitum summo studio, [Abbatissam prudenter instruit.] pro misericordia & dilectione, prædictam Matrem commonebat habere. Pro Christi vero nomine salutis monita ipsa suscipiebat, & alacri & bono animo, quæcumque ei iniungebantur, omnia adimplebat. Sicque in talibus, secundum quod ei a sæpe memoranda Domina Bathilde suasum est, quamdiu præfata Domina Bertilia Abbatissa vixit, adimplere non cessauit, relinquens posteris exemplum, vt memoria eius maneret in seculum seculi, & nomen eius exaltaretur in gloria.

[Annotata]

a Imo grauiter ferret.

b Non placet hæc lectio. Melius prior Vita de Proceribus questam esse tradit, qui nescio qua diffidentia laborantes vltro illi auctores erant vt Palatium desereret. Præcipue autem ea carere voluisse videtur Ebroinus. Binettus hanc Surij editionem præcipue secutus, scribit cap. 7. monachas Calenses videri ingressum Bathildis ægre tulisse, veritas ne quietem disciplinamq; cœnobij perturbaret: at que hac re afflictum fuisse piissimæ heroinæ animum. Quomodo ergo amabiliter recepta dicitur?

c εἰλεὸς, vel ἰλεὸς, gracilioris intestini morbus.

CAPVT IV. Ægritudo, obitus, sepultura.

[16] Igitur appropinquante Dominæ Bathildis obitu, visio præclara, & ei conueniens fuit ostensa. [Diuina visione intelligit se breui morituram.] Scala siquidem recta videbatur adstare ante altare S. Mariæ, cuius culmen cælos contingebat, & quasi Angelos Dei secum comitantes benignos, cum ipsis eadem S. Bathildis secreta cælestia sese penetrare conspexit. Vere beata, cuius itineri Angeli comites erant. Ecce scala, quam dum viueret erexit in cælum. Ecce socij Angeli, quos, bonis operibus inhærendo, acquisiuit amicos. Ecce gradus scalæ, quibus transscensis, peruenit ad Christum diu desideratum, qui ascendit super omnes cælos. Ex hac ergo reuelatione patenter datur intelligi, quod sublimia eius merita, videlicet patientia & humilitas, cæteræque, quas toto animo dilexerat, virtutes eam ad celsitudinem æterni Regis, & ad præmij coronam citius remunerandam perducturæ erant. Qua ipsa sancta Mater comperta visione, cognouit se quantocyus a corpore esse migraturam, & illuc, vbi iam olim thesaurum recōdiderat optimum, esse peruenturam. Hoc vero sileri a Sororibus, quæ consciæ huius mirabilis visionis fuerant, præcepit, [Celari id vult Abbatissam, & Sorores:] ne Matri monasterij vel cuique Sorori hæc visio manifestaretur, ne magis tristitia deficerent, donec euocatio diuina animam eius sanctam a corpore susciperet. Inter hæc itaque gaudia posita, pia & alacri mente magis ac magis insistere precibus cœpit, & semetipsam cum cordis contritione humiliter cælesti Regi Domino Iesu Christo commendare attentius non destitit. Occultabat autem, inquantum poterat, vim doloris, sed exhortabatur & consolabatur Dominam Bertiliam reliquasque Sorores, edocens se aliquantulum ab infirmitate, qua nimium grauabatur, conualescere; dissimulans futuram, vt poterat, tristitiam, quæ postea is, quæ de vita eius confortabantur, subito & insperate aduenit.

[17] Cumque iam ipsa felix & sancta mater corporis sui sensisset finem esse soluendum, illico mentem sanctam, sicut semper solita, cum manibus & oculis ad cælum erigens, conditorem suum animam, quam creauit, vt ipse reciperet, orauit; ne de ea gauderet inimicus, qui omnibus bona volentibus semper est infestus. Gregem quoque eiusdem sancti cœnobij vt ipse æternus Pater a faucibus rugientis leonis erueret deprecabatur: & vt fluxus & fluctus labentis seculi impolluto calle transiret, exorauit; quatenus vasa, quæ sibi sacrauerat, a sordidissimis draconis squammis erepta, munda & immaculata mundis Angelis, quibus castitas semper amica est, coaptaret. Certa denique facta de beatæ retributionis præmiis, virtute qua potuit prohibuit sibi assistentes, ne aliis Sororibus foris degentibus hoc innotescerent, [fit certa de salute:] sed neque Dominæ Abbatissæ, quæ valde infirmitate grauabatur, ne forte mole magnitudinis tristitiæ absorpta, vita simul & corpore periclitaretur.

[18] [obtinet cælitus puellæ mortem:] Habebat præterea ipsa Domina Bathildis quamdam infantulam, quam ex fonte sacri baptismatis susceperat: supra quam apud misericordiam Altissimi fudit preces, quatenus eamdem ipse ante se reciperet, ipsaque eam infantulam tumulari cerneret. Quod & celeriter obtinuit. Nam eadem hora anima infantulæ a corpore exiit, &, vt B. Bathildis postulauerat, ad tumulum præcessit. Post hæc consignans se confidenter, [ipsa quoque moritur,] & pios oculos ac sanctas manus ad cælum eleuans, sanctam illam animam a corporis vinculo in pace resoluit. Statim autem diuinus splendor in ipso cubiculo clarissime coruscauit, & cum ipso lumine ab Angelorum choro, [splendente diuinitus cubiculo, SS. apparentibus;] obuiante sibi fidelissimo amico Genesio scilicet Episcopo, qui visus est adstantibus inter agmina Angelorum gloriosa fuisse, & sancta illa anima accepta, atque, vt magnum eius exigebat meritum, remigio alarum eorumdem Angelorum ac manibus in cælum eleuata, gaudet sine fine, cumelectis & Sanctis omnibus mansura.

[19] Paullisper autem Sorores quæ aderant, quæque talibus diuinis mysteriis intererant, doloris gemitum cum repressione lacrymarum, vt ipsa iusserat, silentio conticuerunt, & tantum Sacerdotibus, qui eius beatissimam animam, licet eam haberet receptam, Domino commendarent, secreto denuntiauerunt. Cuius sanctum obitum continuo venerabilis Abbatissa Bertilia & cuncta congregatio cognoscentes, cum magno fletu requirere cœperunt, redarguēdo quod eis cognitus non fuisset exitus tantæ matris, tamque beatæ animæ hora, vt & ipsæ iis mysteriis interessent, quibus illæ se dicebant cum participatione luminis & claritate Angelorum præsentes fuisse. [magno Bertiliæ & Sororum luctu:] Dolebant quoque grauatæ gemitu, quod non quasi immutata, sed tamquam rapta fuisset ab eis desiderabilis gemma omnibusque gratissima. Omnesque obstupefactæ, pariter sunt prostratæ super humū illico, & multis ibi profusis lacrymis cum immenso doloris gemitu, pio Domino gratias agentes, & eum collaudantes, commendauerunt eius sanctam animam ipsi Regi Christo; quatenus idem, quem deuote dilexerat, in consortio suæ matris sanctæ Virginis Mariæ, cui corde & opere ea seruierat, ac in collegio Sanctorum omnium, quos honorauerat, [sepelitur:] sociaret. Sicque, vt decentissimum erat, excubias condignas agentes, in ecclesia sanctæ Crucis, quam ipsa a fundamentis extruxerat, corpus beatissimum posuerunt, & merito honore summaque reuerentia ibidem sepelierunt. Tunc venerabilis Bertilia Abbatissa studio pietatis sollicita, [oratur pro ea.] commendauit sanctis Sacerdotibus vndique vicinis, vt eius sancta memoria in sacris orationibus siue oblationibus esset assidue facienda, quæ nunc vsque locis in diuersis condigne celebratur. Reliquit ergo sanctum sequentibus exemplum humilitatis & patientiæ, mansuetudinis & plenissimæ dilectionis studium, imoque infinitæ caritatis & misericordiæ bonum, astutiam vigiliamque prudentiæ, confessionem puritatis & cordis contritionem. Docuit quoque vt nullus temere vel præsumptuose aliquid definiret, sed omnia cum consilio esse facienda, temperato & rationabili sermone discretionis, sciens scriptum: Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis. [Eccli. 32. 24.] Hanc bonitatis regulam consodalibus, & exemplum sanctissimum beatis reliquit matribus, pro quibus exempli sancti virtutibus, recepit magni præmij a Domino sibi repositam coronam; ac perfruitur modo inter Angelos ante conspectum Domini repromisso sexageno merito, quod desiderauit serendo atque metendo immenso atque æterno gaudio.

[20] Igitur ad celebranda fidelibus sublimia eius, ad sacrum (vbi eius membra quiescunt) sepulcrum, [Claret miraculis:] plura per suam famulam efficit Deus miracula, ita vt quisquis inibi febre correptus, aut a dæmone vexatus, vel dolore dentium contritus, seu aliarum infirmitatum laqueo depressus, cum fide accesserit, illico per diuinam virtutem & eius sanctam intercessionem, depulsa qualibet morbi peste, sanus & incolumis in Dei nomine exinde redeat. Quod nuper in quodam puero manifestum esse cōstat. Veniens namque ex partibus Prouinciæ quidam venerabilis vir Leudegangus Episcopus, [dæmoniacum curat.] amicus familiarissimus monasterij Calensis, eius puerum ita sæuissimus dæmon arripuit, vt contineri a sociis nullatenus posset, nisi eius pedes manusque nodis tenacissimis colligarentur; quia ob nimiam sæuitiæ duritiam omnes, quos contingere poterat, dentibus & vngulis dilaniabat. Qui dum ad locum sacri sepulchri, sociorum manibus fuisset delatus, atque in pauimentum proiectus quasi semiuiuus, conterritus illico pauore diuino sæuissimus dæmon obriguit atque conticuit; ac Dei virtute per intercessionem B. Bathildis protinus fugatus ab eo discessit. Et erigens se statim puer atque consignans, & Deo gratias agens, incolumis ad dominum suum sociosque reuertitur. Et quem antea verebantur, ne eos morsibus attrectaret, iam amplexibus adstringunt dulcibus, & vitæ restitutum gaudent.

CAPVT V.
Comparatio ipsius ad alias sanctas Reginas eiusdem cognationis.

a

[21] Recolimus quidem in Francorum regno nobiles & Dei cultrices quasdam fuisse Reginas, b Clothildem scilicet, neptem c Gundebaldi Regis, atque magni & antiqui Clodouei Regis coniugem, quæ ita eumdem paganissimum veris instruxit exhortationibus, [Comparatur S. Bathildis cum S. Crotilde,] vt tota mentis intentione ad cultum se Christianæ religionis, feruente fidei calore, conuerteret. Et non solum ipsum, sed etiam diuina gratia adiuta, plurimos Francorum Proceres traxit ad Christi cognitionem & ad Catholicæ fidei dilectionem. Ecclesiam quoque in honorem S. Petri, vbi religio monastici ordinis vigeret, Parisiis fecit: necnon cœnobium in honore S. Georgij, sacrarum Virginum in Cala prima construxit. Quod postea quia ambitus ecclesiolæ strictior erat ad capiendum plurimum gregem sanctimonialium, a sæpe memorata Domina Bathilde euersum est, & basilica pergrandi spatio amplitudinis constructa. Cuius medium altare in honore sanctæ Crucis, atque illud in parte dextera in honore S. Georgij, quod vero ad læuam est, in veneratione S. Stephani Protomartyris titulatur consecratum. Alia etiam quamplurima pro mercede æternæ remunerationis in honore Sanctorum condidit loca, & muneribus plurimis ditauit.

[22] Parique modo de d Vltrogotha fertur Regina, Childeberti videlicet Christianissimi Regis coniuge, [Vltrogotha,] eo quod nutrix fuisset orphanorum, consolatrix pupillorum, sustentatrix pauperum & Dei seruorum atque adiutrix fidelium monachorum. [S. Radegunde.] Recte quoque & illud prædicatur memorabile factum sanctæ & venerabilis e Radegundis Reginæ, Lotharij quondam anterioris Regis, quam tanta sancti Spiritus succenderat gratia, vt viuum relinqueret coniugem, & se Christo Domino sub sacro velamine consecraret, multaque alia, quæ in actibus eius leguntur, perageret.

[23] Sed quamquam illud considerare libeat, quod ab ipsis feminis sanctis actum est, summopere tamen nobis ad sanctam matrem Dominam Bathildem, f quæ nostris effulsit temporibus, necnon & ad eius merita gloriosa, quæ ipsi ab ea gesta nouimus & vidimus, recurrendum est. De quibus hic quidem pauca de pluribus commemorauimus, per quæ non putamus eam inferiorem meritis fuisse illis prioribus, sed multo magis in sanctis studiis & bonis operibus eas præcessisse cognouimus, quæ post multa memoranda quæ gessit opera, Euangelicæ perfectionis adimpleuit mandata. Despexit mundum & concupiscentias eius; contriuit diabolum & pompas eius; secuta est Christum & præcepta eius; sicque vere monacha sub integra religione beatam vitam feliciter consummauit, [quando obierit.] atque tertio Calendas Februarias terrena deserens & cælestia appetens, animam beatam benigno Iesu, qui eam dederat, mundam & immaculatam reconsignauit, humataque in pace requiescit in Cala monasterio, & regnat in perpetua iucunditate cum Domino, non immemor, vt credimus, suorum fidelium, qui eius cupiunt veraciter attollere præconium.

[24] Nos vero, etsi non ita vt debuimus, saltem vt potuimus, vestrum imperium adimplere curauimus. [Epilogus.] Imperitiæ sermonis indulgentiam date, & pro culpis negligentiarum cum caritate Deum exorate. Nos ergo, qui adhuc mole ergastuli carnis pressi, ac multiplici scelerum pondere prægrauati, & in huius sæculi labentis fluctibus vagamur ambigui, eius suffragia pia deuotione poscamus assidui, vt pro nobis apud misericordem Dominum intercedere dignetur; quatenus absolutos omni labe criminum perducat pro sua pietate ad cæleste regnum, vbi est gloria indeficiens, perpetua pax, lumen sempiternum cum Patre & Filio & Spiritu sancto, quæ Præparauit iis qui diligunt eum, Amen.

[Annotata]

a Extabat hic titulus in MS. Corsendoncano. Forte additus a Gilmanno, at non caput ipsum, quod omnino antiqui scriptoris est, quiq; Calense monasterium perlustrauit.

b S. Crotildis vitam dabimus 3. Iunij.

c De hoc crudelissimo tyranno egimus 21. Ianu. in vita S. Epiphanij, rursusq; agemus in Vita S. Crotildis.

d Huius mentio fit in vita S. Marculfi 1. Maij, & alibi.

e S. Radegundis, Clothario I. filio Clodouæi I. nuptæ, vitam dabimus 13. Aug.

f Clarius hic suam ætatem Auctor indicat.

DE TRANSLATIONE SS. BATHILDIS ET RADEGVNDIS.

Bathildis, Regina Galliae (S.)

Secv. IX.

[1] Translatum est S. Bathildis corpus, integrumq; repertum, Ludouici Pij Imperatoris temporibus: & S. Radegundis Virginis reliquiæ in loco, in quo ante condita S. Bathildis pignora fuerant, [S. Bathildis translatio 27. Martij,] repositæ sunt; ne vetus illa a Bathilde constructa sanctæ Crucis ecclesia, cælesti sacrarum reliquiarum præsidio careret. Contigit ea Translatio VI. Kal. April. Quo die Benedictus Dorganius in Kalendario SS. Ord. S. Benedicti: Translatio S. Bathildis Reginæ, & Radegundis eius filiæ, quæ anno ætatis septimo obierat. vocat filiam, vti auctor vitæ filiolam, quia a Bathilde erat de baptismali fonte suscepta. Eodem die Ferrarius: In monasterio Calensi apud Parisios Translatio S. Bathildis Reginæ.

[2] Postridie eam Translationem consignat Hugo Menardus: In monasterio Calensi, [& 28. eiusdem;] inquit, Translatio S. Bathildis sanctimonialis & Reginæ. & Saussaius: In territorio Parisiensi, Kalæ monasterio, Translatio corporis B. Bathildis Reginæ sanctimonialis, eiusdem cœnobij instauratricis.

[3] Idem Saussaius 17. Martij: Eodem die in agro Parisiensi, Kalensi cœnobio, [alia 17. eiusdem:] Translatio S. Bathildis Reginæ, eiusdem monasterij fundatricis munificæ, ac humilis deinde sanctimonialis, tandemque etiam tutelaris. Alia hæc videtur esse Translatio. Neque enim verisimile est octingentos per annos nullam factam nouam translationem: imo cum in priori illa translatione corpus integrum repertum sit, nunc a capite separatim inclusum capsæ, atque in altari locatum, vt supra §. 6. ex Binetto dictum, cum de S. Radegunde ageremus

[4] Rursum Saussaius vltimo Decembris: Item Kalæ cœnobio in territorio Parisiensi, [Commemoratio 31. Dec.] veneratio S. Bathildis ex Franciæ Regina sanctimonialis, necnon sanctæ huius domus fundatricis & patronæ. Sed videtur Ferrarium secutus, qui eo die illam retulit, quod Gallica vita post vitam S. Siluestri Papæ, velut extra ordinem, nullo adscripto die, esset reposita. At 26. Februarij, [Inuentio 26. Feb.] quo sarcophagi inuentio eleuatioq; contigit, nulla eius in Martyrologiis mentio extat.

[5] Historiam illius Translationis ex vetusto MS. eruit Ioannes Gamansius noster. [Translationis historia,] Extat eadem post vitam Gallicam, ex fide versa. De eadem agit Binettus noster: sed memoria lapsus, dum sub Ludouico Pio fatetur contigisse; secundo tamen asserit viginti post Sanctæ obitum annis repertum esse eius corpus. Videtur Clodouæum III. existimasse eumdem esse qui Ludouicus Pius dicitur, cum hic Caroli Magni filius fuerit, 120. post Clodouæi illius mortem annis Rex Galliæ ac Romanorum Imperator renuntiatus. Quoto Pij anno contigerit illa translatio non omnino certum. [tempus.] Inuentum est corpus IV. Kal. Martij, feria quarta, ergo cum littera Dominicalis esset E. id anno 816. bissextili, 822. 833. 839. contigit.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore anonymo,
e MSS. eruta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Bathildis, Regina Galliae (S.)

BHL Number: 0911

Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

Incipit prologus Translationis eiusdem gloriosissimæ Baltechildis Frācorum Reginæ, quæ facta est temporibus Ludouici serenissimi Imperatoris VI. Kalendas Aprilis.

[1] Cvm morem inoleuisse cernimus per omnem Ecclesiam Catholicam, tam de pristinis quam etiam de modernis describere plures actibus bonorum virorum ac sacrarum sanctimonialium; censuimus & nos, quod ad laudem Dei & Sanctorum pertinet, fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quibus habile scire est, pandere, qualiter venerabile corpus sanctissimæ Baltechildis, a loco vbi prius humatum fuerat, vbi nunc decentissime recolitur, & frequēti inspectione venerantur, cum summa reuerentia delatum est.

TRANSLATIO.

[2] Anno a… imperante cum magna felicitate Ludouico Serenissimo Augusto in regno Frācorum, venit Kalen monasterium, vbi venerabilis Abbatissa Hegiluwich, b genitrix Iudith Imperatricis, magno gregi sanctimonialium præerat; actusq; [Hegilvvich Abbatissa, iussu Ludouici Pij,] & conditionē beatissimæ Balthecildis (quia vera erat Dei cultrix & Sanctorum amatrix) magno desiderio inquirere cœpit, sibique reperta recitari iussit. Cuius admirabilē conditionem, sanctamque vitæ conuersationem miratus, illico Dei ac S. Baltechildis amore, prædictæ Hegilwich Abbatissæ, quæ tunc octauo anno ipsum sanctum locum sub regimine sancto gubernabat, suadendo præcipitur, vt sanctum & venerabile corpus beatissimæ Baltechildis a loco vbi iacebat, in sanctam ecclesiam Dei genitricis Mariæ, quo multitudo sacrarum Virginum die noctuque laudes Deo personabant, transferret: quatenus eiusdem intemeratæ semper Virginis partem laudis haberet; quam dum vixerat summo deuotionis studio, & omni admiratione dilexerat.

[3] His ergo freta iussis sacratissima Abbatissa, prout eius opportunitas temporis accessit; quod ipsa iam mente cōceperat, desideriis operam dedit. Igitur IV. Kalend. Martij, quæ tunc æque in quarta feria euenerat, iam dicta venerabilis Helgiluwich Abbatissa, perfusa gratia Dei eiusque adiutorio, accersiuit Cleri Dei Sacerdotes, sanctasque Virgines, & pudicas viduas, & quod votis conceperat, quodque ei a Domino Imperatore iussum fuerat, omne enarrauit. Illi itaque alacres vnanimiter effecti, [consilio Sacerdotum,] Deo gratias egerunt, sanctamque Matrem exhortati sunt, vt nullam moram ageret; sed freta Dei clementia, ac S. Baltechildis auxilio, citius perficere satageret, quod facere desiderabat. Venientes autem in hac deuotione simul in ecclesiam sanctæ Crucis, quam ipsa S. Baltechildis, sicut & omnem locum, a fundamento construxerat, & vbi tum corpus humatum iacebat; Missarum solemnia cum supplicatione salutari celebrauerunt. [post Missam, & preces,] In quibus supplicationibus ipsa sacratissima Hegilwich Abbatissa, omnem Clerum tam virorum quam & feminarum admonuit, vt totis viribus Dei pietatem & clementiam exorarent, quatenus eis largiri dignaretur sanctum corpus suæ fidelissimæ effodere, & manibus propriis contingere, & de ipso loco ad alium honorabiliter transferre. Transacta autem Missarum sanctarum solemnitate, cum psalmis & letaniis ingentibus ad tumulum Sanctæ adproperant Matris: ibique iterum in orationem se cum omnibus prostrauit, Deumque, qui exauditor est omnium iusta petentium, deprecata est, vt ipse dignam ad opus desideratum peragendum eam faceret; & ad mouendum sanctum corpus gratiam suæ visitationis præberet.

[4] Et fulta Dei clementia, qui præsto est omnibus in se credentibus in veritate, [refodi curat corpus S. Bathildis:] & nullo modo hæsitantibus, sanctos Sacerdotes euocat, ac tumulum vbi sancta Dei electa Baltechildis iacebat, effodere iubet. At illi, vt dignum erat, cum ingenti pauore ad tumulum accesserunt; & cum contritione magna cordis, fodere cœperunt. Cumque rastris humum a fossa eiicerent, sarcophagum, vbi B. Baltechildis iacebat, reperiunt: & circumcirca fodientes, [reperit omnino integrum:] ipsum super solum terræ posuerunt. Cum ingenti autem reuerentia & pauore psallentes Deo, sarcophagum aperientes, ipsum sanctum corpus ita post multa annorum curricula sanum & incolume repererunt, quasi ipsa die sepulturæ traditum fuisset. Et gratias agens sacratissima Abbatissa Deo cum omnibus sanctis sacerdotibus ac sanctimonialibus, [id veneratur:] permisit omnes, quotquot valuerunt, desiderabilem thesaurum intueri, & cum summa reuerentia adorare. Adorato igitur sancto corpore, extensis manibus ad cælum, & præ nimio gaudio pectora percutientes, redibant ad propria, laudantes & glorificantes Deum, qui præmia quæ iustis in cælestibus præbet, quantum meriti sunt, mortalibus in ostensione signorum manifestare dignatur in terris. In laudibus igitur vigiliarum & psalmodiis persistentibus in ecclesia die noctuque ante sanctum corpus, viris ac sanctimonialibus, visum est venerabili Hegilwich Abbatissæ, [euocat Episcopum Parisiensem.] hæc Episcopo Parisiacæ vrbis enuntiare; quatenus ipse veniens præsentiam suam his lætus intermisceret, & cum exultationibus gaudiorum corpus venerandum per semetipsum in aliam ecclesiam transmutaret.

[5] Dum autem Episcopi aduentus tardaretur, & sanctum corpus, vt effossum fuerat, super terram condigne frequentaretur; dignata est diuina clementia omnibus qui aderant patefacere quantum habeat meritum B. Baltechildis inter agmina Sanctorum, quam custodiuit ipsa diuinitas inter mundi ærumnas, ac turbines, ac flagitia vitiorum, & collocauit inter ciues cælestes, in sede spirituum supernorum. [Ægra ad reliquias sanatur;] Erat siquidem sanctimonialis quædam in eodem cœnobio ab infantia Deo militans, quæ & antiquata erat corpore, & ægritudine nimia prægrauata, ita vt officio omnium priuata membrorum, aliorum sustentaculis & manibus portaretur famulorum. Hæc igitur allata supplemento Sororum ad ecclesiam, vbi Sancta iacebat Baltechildis, in orationem se proiecit, diu multumque ibi lacrymabiliter orauit. Expleta vero oratione illico a terra incolumis surrexit; & quæ ante alienis manibus vehebatur, reparata sanitate suis iam gressibus reuertebatur.

[6] Debilis etiam quidam Baldrannus, qui ita erat contractione membrorum curuatus, vt calcanea natibus iungerentur, [alius contractus.] iussit se ante corpus S. Baltechildis deferri, si quo modo diuina pietas per intercessionem sanctæ suæ famulæ sanitatem gressuum, quam numquam habuerat, ei largiri dignaretur. Et quia audierat dictum, Quæ petieris puro corde, & non hæsitaueris, continuo consequeris; deprecatus est c pueriter, & consecutus est celeriter. Extendebantur autem rigores inueterati neruorum, recipiebant venæ cursum denegatum sanguinis, & dabantur officia extenuatis membris. Mirum erat, genua quibus pro pedibus antea vtebatur intueri, & adminiculo baculi illo stante vacillari. Reddito igitur & firmato gressuum officio, lætus glorificans Deum ac S. Baltechildem, rediit ad præstitam domunculam. Ecce meritum tuum beata Mater, quæ in terris posita, pauperes sustentasti & aluisti, nunc in cælo cum Christo regnans sanitatem infirmis restituis. Tunc cibis alebas, nunc membra reconsolidas.

[7] Lætabantur igitur in sanctis omnes qui aderant miraculis, & per contigua loca absentibus hæc promulgabant. In talibus igitur iocundationibus decem & septem dies cursum expleuerunt. [Imperator munera largitur.] Nuntiantur autem hæc sacra miracula Ludouico serenissimo Augusto; & in palatio tam Principibus quā & omnibus Imperatori militantibus diuulgabantur. Exultat Cæsar, iocundantur Principes; lætantur omnes, & in honore tantæ Matris laudes attollunt. Cupiens vero sanctæ ac beatissimæ Baltechildis gratiam promereri, atque eius auxiliis adiuuari, villam d Colon cum omni integritate, sitam in pago e Meldico eidem in translatione sanctissimi eius corporis contulit, quatenus de collatione eius terrena, famulantes in eodem cœnobio subsidium haberent, & pro statu Imperij eius ac pace, & coniugis ac filiorum eius sanitate, Regem cælestem exorarent.

[8] Octauo decimo autem die, postquam corpus venerandum a terra effossum fuerat, secundum postulationem sacratissimæ Abbatissæ Helgilwich, euocatus sacer Episcopus f Erkanradus, qui tunc Sedem Parisiacæ vrbis regebat, cum caterua Clericorum venit: [ab Episcopo transfertur corpus S. Bathildis;] non enim antea locus veniendi fuit. Et ab eadem sacrata Deo Abbatissa honorifice susceptus, caussam accersionis, licet iam audisset, amicabiliter requisiuit: vidensque sanctissimum corpus, vt positum fuerat, integrum; & cernens in duorum sanitate restituta diuinum miraculum, exhilaratur corde, exhilaratur & animo, gratias agit omnipotenti Domino, qui prȩstat intueri humanis visibus, quantū meritum habeant in cælestibus, qui eum puro & mundo corde dilexerunt semper, eiusque vestigiis inhærentes fideliter amauerunt. Cum omni igitur Clericorum ordine, & sacrarum Virginum condenso munimine, post celebrationem Missarum sacrarum, veniens prædictus Pontifex ante sanctum corpus, in orationem se cum omnibus dedit: cunctisque suggessit, vt, qui hominem ad imaginem suam protoplasmauerat, Deum exorarent, quatenus auxiliator illis adesset, sanctumque corpus suæ fidelissimæ exinde transferre concederet. Peracta itaque oratione, mox venerabile corpus contingunt, & cum diuinis laudibus in ecclesiam Genitricis Dei ac Domini nostri Iesu Christi semperque Virginis S. Mariæ, quam Domna g Gisla a fundamentis struxerat, detulerunt, ac retro altare medianum condigne posuerunt. [claret miraculis.] Fiuntque ibi meritis B. Baltechildis diuina quotidie miracula, & declarantur continuo beata eius merita. Ibi cæci recipiunt visum, surdi auditum, claudi gressum, infirmitatibus & variis febribus laborantes sanitatem. Ibi dæmoniaci curantur, &, vt ita dicā, per intercessionem beatissimæ Baltechildis, omnes quotquot deuote pro necessitate qualibet eam deprecati fuerint, celerem consequuntur effectum.

[9] Pontifice præterea vrbis Parisiacæ ad propria remeante cum lætitia & exultatione, cōtulit secum venerabilis Abbatissa, ne vacuus relinqueretur locus, vbi sanctum Baltechildis positum fuerat corpus. Diuina vero gratia administrante consilium, duxit dignum, vt quia mater exinde sublata fuerat, filia eius, quæ septimo ætatis suæ anno, nomine Radegondis, ab hoc seculo migrauerat, [Radegundis transfertur.] collocari deberet. Pro hac siquidem, sicut in eius vita sancta reperimus, ante horam obitus sui Deum postulauit, vt eam in morte præcederet. Præuidebat enim in spiritu mala mundi, & ideo orabat, ne retibus eius illaquearetur; sed sicut animam in tā illo corpusculo donauerat mundā, ita absque labe peccati reciperet puram, ac inter agmina sanctarū Virginū collocaret sine fine mansuram. Merito autem laudanda in his venerabilis Abbatissa Helgiwich, & digno honore ab omnibus hæc legentibus habenda est; cui diuina clementia in corde administrauit, ne diutius margaritam in terra absconsam opertam relinqueret; sed erutam a solo omnibus ostenderet, talique in loco, sicut cernitur, collocaret: vbi laus eius in seculum seculi permaneret. Celebratur autem translationis sanctæ ac venerabilis Baltechildis dies, VI. die Kalendarum Aprilium, quæ despecto diabolo, & pompis eius, iunxit se Christo ac Sanctis eius; & ideo regnat cum Deo Patre & Filio ac Spiritu sancto in Trinitate perfecta, & vnitate in cælis, quem tota deuotione dilexit in terris, Amen.

[Annotata]

a MS. habebat millesimo, manifesto errore, sed librarij. successit patri Carolo Ludouicus an. 814. obiit 840. 20. Iunij.

b Binettus prudentem & piam Virginem vocat; altera Vita, honorabilem Abbatissam. Iudith Augusta nupta est Ludouico an. 819. eiq; Carolum Caluum peperit: erat VVelfonis filia, siue VVelfi, aut Guelfi, qui erat, vt Theganus scribit, de nobilissima stirpe Bauarorum; mater vero Iudithæ, vt idem ait, nobilissimi generis Saxonici.

c Ita habebat MS.

d Vita Gallica Coulons vocat.

e Haud longe a Parisiis Meldæ, siue Meldi distant, quorum vrbem Matrona amnis interluit.

f Huius Episcopi crebra mentio fit in Conciliis Actisq; Gallicanis sub Ludouico Pio & eius filiis.

g Duæ celebres extitere Gislæ eo tempore; prior Caroli Magni soror, de qua Eginhardus in huius vita: Erat ei (Carolo) vnica soror, nomine Gisla, a puellaribus annis religiosæ conuersationi mancipata; quam similiter vt matrem magna coluit pietate: quæ etiam paucis ante obitum illius annis in eo quo conuersata est monasterio decessit. Altera fuit eiusdem Caroli filia, cuius in eius vita & Annalibus Francorum crebra mentio fit. Alterutram harum hic intelligi probabile est.

DE S. THEOFRIDO EPISCOPO ALBIGENSI IN GALLIA.

Secv. VII.

[Commentarius]

Theofridus, Episcopus Albigensis in Gallia (S.)

[1] Primus Corbeiæ ad Somonam Abbas fuit Theofredus, siue Theofridus, aut Theodefredus, e Luxouiensi cœnobio adscitus, ac post Episcopus creatus. De eo auctor prioris vitæ S. Bathildis nu. 7. [S. Theofridi Abbatis Corbeiensis,] Qualeque monasterium, quod vocatur Corbegia, in Ambianensi parochia suo opere construxit; vbi venerabilis vir Domnus Teudofredus, nunc enim Episcopus, tunc vero Abbas, magno gregi Fratrum præfuit: quem de Luxouio monasterio præfata Domna Baltidis, a reuerentissimo viro Domno Galberto quondam Abbate expetiuit, & mirabiliter ad ipsum cœnobium Fratrum condirexit, qui nunc vsque & laudabiliter constat. Eadem in secunda vita habentur nu. 9.

[2] Trithemius lib. 4. de viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 209. Tendefridum vocat, aitq; virum doctum fuisse, atque ingenij sui monimenta non pauca reliquisse. at quæ illa? addit, non minus moribus, quam genere clarissimum fuisse. [Episcopi Albigensis,] Vnde id Trithemius accepit? Quod Albianensem Episcopum dicit fuisse, VVion lib. 2. Ligni vitæ cap. 37. Albigensem interpretatur. Est Albiga, siue Albia, vrbs Galliæ Narbonensis, ad Tarnim amnem sita, decem milliaribus a Tolosa, totidem a Ruthenis distans, opulento Episcopatu, & mirabili S. Cæciliæ Virginis basilica insignis, vt scribit Papirius Massonus lib. de Fluminibus Galliæ. Inter Albigenses Episcopos connumerant S. Theofridum Ioannes Chenu, & Claudius Robertus, sed non recte post S. Saluium eum locant, ante Desideratum & Constantium. Nam post obitum S. Saluij inquit S. Gregorius Turonensis lib. 8. cap. 22. Desideratus Albigensibus Episcopus datus, ante annum 595. Constantius vero interfuit Remensi concilio sub Sonnatio circiter annum 630. cum necdum condita esset Corbeia. Desideratur in Catalogo Episcoporum Albigensium apud Guilielmum Catellum Theofredi nomen.

[3] Eum 26. Ianuarij obiisse tradunt VVion, Chenu, Cl. Robertus, & Sanctum omnes vocant. Ferrarius eodem die: [natalis.] In Aquitania S. Theodofredi Episcopi Albigensis. Accensetur quidem episcopatus ille Aquitaniæ I. in catalogo prouinciarum Galliæ, quia pars præcipua diœcesis cis Tarnim, qui Aquitaniæ limes, iacet; licet vrbs ipsa Albiga trans Tarnim sit in Narbonensi Gallia. Eodem die illum satis prolixo elogio celebrat Saussaius, quod ex S. Bathildis vita sumptum. Nihil adhuc de eo aliud reperimus.

DE S. THEORITGIDA VIRGINE, BERKINGI IN ANGLIA.

Secv. VII.

[Praefatio]

Theoritgida, Virgo in Anglia (S.)

[1] Berkingum, Bedæ Berecing dictum, aliis Berchingium, vulgo Barking, ad læuam Tamisis ripam, vbi in eum Rodingus amnis illabitur, [Berkingū monasterium.] in Essexiensi prouincia, siue Orientalium Saxonum, octo infra Londinum milliaribus, vt scribit Malmesburiensis, celebre olim monasterium fuit; a S. Erkenwaldo Londoniensi Episcopo, ante episcopatum tamen, Ethelburgæ sorori conditum, circa annum 670. de quo plenius in ipsius sancti Antistitis vita 30. Aprilis, & in S. Ethelburgæ 11. Octobris.

[2] Hic sub S. Ethelburgæ disciplina sanctißimam vitam duxit Theoritgida, quam Harpsfeldius seculo 7. cap. 14. Tergitham, Capgrauius Tortgitham, alij Theorgitham appellant. Eius natalem 26. Ianuarij consignat Ferrarius, [S. Theoritgidæ natalis.] & Martyrologium Anglicanum: & nos sequimur, quia certo charactere nusquam alibi notatum reperimus. Nam Menardus 22. Ianuarij eam refert; Nouum Martyrol. Anglicanum 23. Ianuarij; Molanus in addit. ad Vsuard. 1. edit. Canisius, atque iterum Ferrarius 24. Decembris: VVion in appendicem reiecit, cum ceteris Sanctis quorum ignorauit natales. Eius meminerunt quotquot S. Ethelburgæ, siue Edilburgæ res gestas scripserunt: inter eos præcipuæ auctoritatis est Venerabilis Beda, qui lib. 4. histor. Angl. ista. scribit, cap. 9.

VITA EX BEDA lib. 4. c. 9.

Theoritgida, Virgo in Anglia (S.)

Ex Beda.

[1] [Theorithgidis S. Edilburgæ adiutrix,] Cvm autem & ipsa Mater pia Deo deuotæ congregationis Edilburga esset rapienda de mundo, apparuit visio miranda cuidam de Sororibus; cui nomen erat Thorithgid, quæ multis iam annis in eodem monasterio commorata, & ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, & adiutrix disciplinæ regularis eidem Matri existere, minores docendo vel castigando, curabat. Cuius vt virtus iuxta Apostolum in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo, & per annos nouem pia Redemptoris nostri prouisione multum fatigata, [9. annis ægrotat:] videlicet vt quidquid in ea vitij sordidantis inter virtutes, per ignorantiam vel incuriam, diutine resedisset, totum hoc caminus diutinæ tribulationis excoqueret. [2. Cor. 12. 9.]

[2] [diuinitus cognoscit aliquam breui morituram;] Hæc autem quadam nocte, incipiente crepusculo, egressa de cubiculo quo manebat, vidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum, in sublime ferri, elatum videlicet de domo, in qua Sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum hæc, quam contemplabatur, species corporis gloriosi, vidit quod quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec cælis patentibus introducta amplius ab illa videri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de visione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona quæ fecisset opera, quasi per funes aureos leuanda esset ad cælos. Quod reuera ita contigit. Nam non multis interpositis diebus, [ea fuit Edilburga.] Deo dilecta Mater congregationis ipsius ergastulo carnis educta est, cuius talem fuisse constat vitam, vt nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac vita, cælestis patriæ patuerit ingressus.

[3] In eodem quoque monasterio quædam erat femina sanctimonialis, & ad seculi huius dignitatem nobilis, & in amore futuri seculi nobilior, quæ ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, [Alia meritis S. Edilburgæ mortem impetrat.] vt ne vnum quidem mouere ipsa membrum valeret. Hæc vbi corpus Abbatissæ venerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturæ daretur, cognouit, postulauit se afferri illo, & in modum orantium ad illud adinclinari. Quod dum fieret, quasi viuentem allocuta rogauit, vt apud misericordiam pij conditoris impetraret se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. Nec multo tardius exaudita est: nam post dies duodecim & ipsa educta ex carne temporales afflictiones æterna mercede mutauit.

[4] Cum vero præfata Christi famula Thorithgid tres adhuc annos post obitum Dominæ in hac vita teneretur, [Theorithgida a S. Edilburga ad cælum inuitatur:] intantum ea, quam prædiximus, infirmitate decocta est, vt vix ossibus hæreret, & ad vltimum cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed & linguæ motu caruit. Quod dum tribus diebus ac totidem noctibus ageretur, subito visione spiritali recreata os & oculos aperuit, aspiciensque in cælum, sic ad eam, quam intuebatur, visionem cœpit loqui: Gratus est mihi multum aduentus tuus, & bene venisti. Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem videbat, & cui loquebatur, expectans; rursumque quasi leuiter indignata, subiunxit: Nequaquam hoc læta ferre queo. Rursumque modicum silens, tertio dixit: Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro ne sit longum spatium in medio. Et sicut antea parum silens, ita sermonem conclusit: Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet immutari, obsecro ne amplius quam hæc solummodo proxima nox intersit. Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur,Cum carissima, inquit, mea Matre Edilburga. Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus transmigrationis suæ proximum nuntiare venisset. Nam & ita, [postridie moritur.] vt rogabat, transacta vna die ac nocte, soluta carnis simul & infirmitatis vinculis ad æterna gaudia salutis intrauit.

DE S. NOTBVRGA VIDVA, S. HIXTA VIRGINE, ET ALIIS VII. EIVS LIBERIS NOVEM-GEMINIS, IN DIOECESI CONSTANTIENSI.

Secvlo IX.

[Commentarius]

Notburga, vidua, in Germania (S.)
Hixta eius filia, Virgo in Germania (S.)
aliae VII eius filiae, Virgines in Germania

Ex variis.

[1] Celebre apud Belgas Noitburgæ Virginis nomen, quæ cum Plectrude amita Coloniæ Agrippinæ sanctißime vixit, tedasq; iugales, ad quas eam cogere agnati nitebantur, auersata, vt subito ad æterni sponsi amplexus euocaretur, [S. Notburgæ natalis,] precibus obtinuit. Eius 31. Octobris celebratur natalis. Alia in Buella vico Constantiensis diœcesis in Germania colitur Notburga 26. Ianuarij. [vita.] Huius res gestas Daniel Feldnerus noster, a Parochis Kleggouiensis vicinæ ditionis, viris grauibus & eruditis, acceptas, nobis communicauit: quas hic damus.

[2] Vixit S. Notburga ante annos circiter octingentos, regio Scotorum sanguine procreata: [Notburga grauida exulat:] vt primum illi ætas coniugio habilis fuit, tradita viro, eoq; breui orbata est, sed felici prole grauida: quam ne secure ei liceret eniti, grauibus mox improborum hominum laceßita est iniuriis, atque e patrio solo prægnans eiecta. Longis molestisq; itinerum erroribus, in Germaniam peruenit, ad eum Kleggouiæ locum, [9. liberos gignit,] vbi nunc Buella vicus, in Landgrauiatu, vt appellant, Sulzensium Comitum situs, haud longe a dextra Rheni ripa. Hic illa prolem enixa nouemgeminam est partu vnico, plane admirabili. Nec tamen fidem supra est tanta fecunditas. Nam quod quidam olim scripsere, haud vnquam plures quinis liberis edi vno partu posse; plurimis refutatum pridem exemplis est: atque vt illa omittamus nimium portentosa, Comitissam Hollandiæ 365. peperisse, [non inaudita fecūditate:] Hennenbergicam quamdam etiam plures: quæ non sine insolito Dei numine euenere; nouem, duodecim, triginta sex genitos, grauium scriptorum fide constat. S. Quiteriam aliasq; nouem eius sanctas sorores vno partu natas, suo loco daturi sumus. Ipsi ex Leonardo Paludano V. CL. didicimus, duas nunc in honorario seruitio Ducissæ Bulloniensis versari puellas, quarum parens vnus fuisse fertur e 32. quos mater triplici partu edidit, bis vndenos, semel denos. Ad Notburgam redeamus.

[3] Tot iam liberorum parens Notburga, eo statim intendit animum vt Deo illos regeneraret, salutari baptismo ablutos. Ast aqua deerat. [fontem miraculose elicitum,] Ancilla fugæ & ærumnarum fida comes, scipionem, quo domina firmare gressus consueuerat, ipsa iubente arripit, ac petram percutit, e qua subito limpidißimus fons emanauit: cuius aqua tincti sacro ritu inq; album filiorum Dei relati omnino octo; nam vnus priusquam ablui rite aqua posset, [ob accolarum improbitatem] decesserat. Frequentari dein fons hominum concursu, quos tum miraculi fama, tum salutiferi latices exciuerant. Sed quid non violare improborum hominum auaritia & liuor potest? Inuidere accolæ aduentantibus peregrinis aquæ illius haustum, multaq; miscere iurgia ausi, admoniti primum sunt a Notburga, vt grati erga Deum essent; tantoq; eius munere pacifice vterentur. Vbi vero animaduertit, nihil se iis monitionibus proficere, [alio transfert:] fontem in propinquam siluulam auertit; vbi in hodiernum diem scaturit, plurimaq; affert mortalibus emolumenta, aquæ non tam copia, quam salubritate.

[4] Erat Notburga egregie religiosa mulier, magna erga Deum fiducia, dedita precationi, forti in aduersis animo. [liberis 8. pie educatis,] Octo liberos pie educauit, suarumq; hæredes virtutum instituit: qui dein Kleggouiam omnem velut astra quædam varie collustrarunt, multisq; mortalibus viam vitæ suis exemplis commonstrarunt. Demum cum multa pro Christo in patria, plura etiam in exilio incommoda tolerasset, liberosq; suos egregie ad omnem virtutem instituisset, ac Deo consecrasset, luculentis benefactis ac meritis cumulata, [sancte moritur:] migrauit e vita, æterna felicitate a Deo muneranda. Corpus ab accolis pie tumulatum, iuxta eum locum vbi ipsius scipione fontem ancilla elicuerat. Extructa eius honori iam ante complura secula ecclesia est, haud inuenusta, [publice colitur;] in qua eius etiamnum asseruatur piaque populorū veneratione honoratur corpus. Consueuere Kleggouienses Catholici, si qua publice calamitas incubuerit, ad hoc S. Notburgæ templum turmatim solenni ritu supplicantium conuenire, [miraculis celebris:] opemq; eius ac patrocinium magna pietate ac fiducia implorare: nec fere vnquam in cassum missæ preces. Visebantur olim in ea æde anathemata plurima, cælestis auxilij, Notburgæ interceßione percepti, argumenta.

[5] Nec vetera sunt isthæc omnia. Quædam feruntur nuperrime obtentæ curationes, quæ miraculi instar habent. [hydrops ope illius curatus;] Matrona nobilis anno 1639. cum hydrope laboraret, vouit se ad S. Notburgæ ædem peregrinationem religiose suscepturam: suscepit, preces isthic pie concepit, morbo leuata est, atque ingenti exultans grati animi voluptate anathema suspendit, recuperatæ valetudinis documentum.

[6] Viro cuidam in vico Griessen degenti graue erat vulnus inflictum, quod neque chirurgorum arte, [vulnus,] neque vsu thermarum curari poterat. vxor votum nuncupat adeundi hanc ædem, Diuamq; pro mariti incolumitate deprecādi. Adiit ingenti quadam plena fiducia: marito continuo sanitas reddita est, non sine plurimorum admiratione.

[7] Eodem anno hæretica quoque mulier e propinquo pago, qui VVilchlinghen dicitur, reperta a Buellensi Parocho D. Christophoro VVideman in ecclesia S. Notburgæ flexis genibus preces fundens ac ceræ libram offerens. [epilepsia.] Rogata quid eo loco supplicabūda agat præter suæ sectæ hominum fidem; respondit, vsu iam se edoctam, hinc filiæ sanitati consulere: quippe eam, si ipsa cum anniuersariis donis precibusq; D. Notburgam fuerit, vti vouerat, deuenerata, toto anno epilepsia, qua laborat, liberam immunemq; esse; sin neglexerit, vehementius eam insolitis conuulsionibus agitari, vt horrorem omnibus incutiat, neque ancillari quisquam sibi eam velit, perpetuis ædes vexaturam intemperiis. Ita ad eos quoque qui foris sunt beneficentiæ suæ partem aliquam patitur deriuari Notburga.

[8] [S. Hixta Virgo miraculis celebris.] Liberorum eius nomina, temporum obliuione obscurata sunt. Vnius adhuc notum est ac celebre, S. Hixtæ, siue Yxtæ Virginis, quæ in Kleggouia sancte vixit, sepulta in pago Iestetlen, vbi peculiare ei sacellum araq; dedicata, sub qua quiescere vulgo existimatur. Multi olim ad hoc sacellum, ac Diuæ sepulchrum, priusquam hæresis inualesceret, religionis caußa confluebant; atque ope S. Hixtæ remedium aduersus morbos aliasq; molestias consequebantur.

[9] Ceteri S. Notburgæ filij ac filiæ, in variis Kleggouiæ locis innocentißimam vitam egerunt, plurimis cælitus illustrati miraculis. [Alij S. Notburgæ liberi Sancti.] Quare iis Kleggouienses iam olim, veluti tutelaribus Diuis, varia erexere sacella. At cum superiore seculo immani furore late baccharentur hæretici, ea, vt pleraque alia priscæ religionis monumenta, demoliti sunt, ac prope omnem eorum venerationem aboleuere. Perdurauit apud Buellenses S. Notburgæ cultus. Ea loci patrona habetur, ac publica solennitate, [S. Notburgæ imago.] etiam forensium rerum strepitu interdicto, XXVI. Ianuarij celebratur. Pingitur in vetustis tabulis octo infantulos brachiis gestans, nono ad pedes iacente, qui nimirum sine baptismo deceßit.

DE SANCTIS EPISCOPIS ANSVRIO, siue ISAVRO, ET VIMARASIO, AVRIENSIBVS; GONZALO OSORIO, ET FROALENGO, CONIMBRICENSIBVS; SERVANDO, VILIVLPHO, PELAGIO, IRIENSIBVS; ALPHONSO ASTVRICENSI, ET AVRIENSI, ET PETRO.

Secvl. X.

[Commentarius]

Ansurius, Auriensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Vimarasius, Auriensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Gonsaluus Osorius, Conimbricensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Froalengus, Conimbricensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Seruandus, Iriensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Viliulphus, Iriensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Pelagius, Iriensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Alphonsus, Asturicensis Episcopus in Gallaecia (S.)
Petrus, Episcopus in Gallaecia (S.)

Ex variis.

[1] Latent horum sanctißimorum Antistitum Acta, consecrata memoria est. Nam Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. ita scribit: Auriæ in Gallæcia S. Isauri Episcopi. In monasterio Ripensi sanctorum Episcoporum Vimarasij, [Horum SS. nomina.] Gonzali, Osorij, Froalensi, Seruandi, Athaulphi, Pelagij & Alphonsi. In Notis testatur Isaurum ab aliis Ansurium appellari. De ceteris ita scribit: Ex his Vimarasius Episcopus Auriensis fuisse traditur; Gonzalus, Osorius, & Froalensus Conimbricenses; Seruandus & Pelagius Irienses; Athaulphus & Alphonsus Asturicenses. atque ita Petrum omittit, Gonzalum Osorium in duos diuidit. Ioannem Mariettam, vtpote hominem Hispanum, quem ipse quoque Ferrarius citat, tutius visum est sequi; qui Ansurium & Vimarasium Aurienses Episcopos facit; Gonzalum Osorium eumdem esse vult, quem, vti & Froalengum, Conimbricenses Antistites ait fuisse; Seruandum, Viliulphum, Pelagium, Irienses; Alfonsum Asturicensem & Auriensem, Petrus cuius Sedis Episcopus fuerit, negat constare. Isaurum quoque ita VVion retulit: In Hispania S. Isauri Episcopi Auciensis (imo Auriensis vel Orensis) qui sanctitate clarus quieuit in pace. Eumdem habent Menardus & Dorganius.

[2] Sequimur velut peregrini in ignota regione aliorū vestigia, etsi quandoque nec satis secure alteq; impressa, & in contrarium ducentia, aut certe cum sequi non audemus, quo tendere videantur indicamus. [Corpora condita, non Ribadauiæ;] Quiescere traduntur horum Sanctorum corpora in monasterio S. Stephani ad ripam Sili amnis sito. Ferrarius id monasterium Ripense vocat, atque in Notis scribit: Ripa oppidum est Gallæciæ præclarum ad Auum flumē, cum cœnobio diœcesis Auriensis, quod vulgo Ribadauia appellant. Est quidem celebre illud oppidum, vini maxime præstantia, quod in vicino agro nascitur, atque in exteras regiones exportatur, ad dextram Minij ripam vbi in eum Auus, siue Auia illabitur, aliquot infra Auriensem vrbem, siue Aquas calidas, leucis.

[3] At Licentiatus Molina in descriptione Gallæciæ anno 1551. excusa, quam Lucæ Torres V. CL. beneficio sumus consecuti, verum huius cœnobij situm ostendit, supra Auriensem vrbem, [sed ad ripam Sili:] ad læuam Sili amnis ripam. Nam Silus, siue vt vulgo appellant Sil, forte veterum Salo, apud Astures ortus magnum Gallæciæ tractum rigat, multisq; auctus riuis Minio miscetur, ac nomen amittit, licet multo luculentior sit. Haud longe a confluentibus amnium horum visitur S. Stephani monasterium ordinis Benedictini, quod vulgo De Riba del Sil appellant. Est id cœnobium semotum a turbis & cōcursu populi, itaque eleganter ædificatum, vt mereatur eodem Molina iudice alibi quam inter confragosas istas rupes locatum fuisse.

[4] Idem scribit, septem Antistites variarum Ecclesiarum, propter quietem loci ac religionem isthuc seceßisse, [eorum Sedes;] vitamq; sancte terminasse. Nomina ipsorum Sanctorum non exprimit, Ecclesias quibus præerant enumerat, nec nisi septem, atque aliter paullo quam Marietta. Primum ait Iriæ Flauiæ Antistitem fuisse, quam vrbem ad Vllam amnem in Gallæcia sitam El Padron nunc vocant; Sedes est Compostellam translata: secundum Ouetensem: tertium Lucensem: quartum Mindoniensem, siue vrbis quæ nunc Mondoñedo appellatur: quintum Auriensem, siue Oriensem: sextum Asturicensem: septimum Tudensem.

[5] Subdit dein isthæc Molina. Horum nomina, & tempus quo quisq; decessit, erāt olim eorū tumulis incisa. Verū a quadraginta eoq; [sepulchra euersa,] amplius annis Reformator quidā cum isthuc venisset, contēpta vetustorū sepulchrorū fide, & illustri Diuorū memoria; omnia isthæc subruit monumēta, [ossa commista;] atque ossa cōmista vna in arca inclusa, post maius altare illius ecclesiæ reposuit, vbi etiamnum asseruātur. reperit idem digitis sanctorū Antistitum hærentes pretiosos annulos, quibus multæ etiamnum fiunt curationes, tum insertorum lapidum virtute, tum præcipue ipsorum Sanctorum meritis. At quis ille Reformator? an quispiam ab Apostolica Sede alia caußa in Hispaniam missus? an potius a quopiam vicino Antistite allegatus ad explorandum num quid circa priscas religiones vspiam innouatum sit? Ioannes Marietta innuit restauratorem monasterij fuisse. Sed quid tamen ei in mentem venit sepulcra demoliri, ossa confundere? Esto, iudicarit fortaßis non esse vindicatos: retulisset ad Apostolicam Sedem; quæ & ipsa tamen reuerenter habet quæ a maioribus tradita sunt de cuiuspiam Diui sanctitate cultuue, nec temere damnat cuius vel ignoratur initium, vel quod seculorum vsu firmatum est, nisi aliunde certo constet non rectis rem totam principiis inchoatam. Quo præditus animi sensu Baronius quæ de S. Fausto Regiensi Episcopo acerbius ante scripserat, vbi eum intellexit ab omni retro memoria in sua Ecclesia vt Sanctum coli, ingenue retractauit. Verum ista hactenus. Quid de iis tradat Marietta videamus.

[6] In monasterio S. Stephani ad Sili ripam, ordinis S. Benedicti in Gallæcia, in ditione cui Lemos nomen est, a Rege Ordonio fundato, sepulti fuere variis temporibus olim nouem Episcopi. Extabant singulorum sepulcra lapidea, [qua occasione:] cum epitaphiis, in claustro. Sed cum restauraretur id monasterium, lapides quidem inde reuulsi atque ad ædificij materiam collati, ossa vero collecta, asseruataque ad publicam venerationem. Sanctorum illorum hæc sunt nomina: Ansurius, & Vimarasius Aurienses Episcopi: Gonzalus Osorius, & Froalengus Conimbricenses: Seruandus, Viliulphus, & Pelagius Irienses: Alphonsus Asturicensis & Auriensis: Petrus ignotæ Sedis Episcopus.

[7] [antiquus cultus,] Igitur antiqua traditione, quæ in eo monasterio semper viguit, eorum testata est sanctitas. Sculpta non ita pridem affabre noua altaris tabula, in cuius supremo excisi vultus horum nouem Sanctorum cum eorum nominibus; ibi vero eximia cum veneratione, [imagines.] sanctæ eorum reliquiæ sunt collocatæ. Illustre quoque eorumdem sanctitatis testimonium eruitur ex priuilegio Regis Alphonsi Legionensis, patris Ferdinandi sancti Regis, quod in eodem monasterio asseruatur Latine conscriptum. Eo testatur, cum facile oblitteretur obliuione, quod non est consignatum litteris, quoniam scriptura memoriam sustentat, & damna obliuionis propulsat, ideo se, Alphonsum Dei gratia Regem Legionis & Gallæciæ, cupere ex hoc scripto notum esse præsentibus ac posteris, sese tradidisse monasterio S. Stephani, & nouem corporibus sanctorum Episcoporum ibidem sepultis, quorum meritis multa quotidie a Deo fiunt miracula, quidquid isthic regij iuris fuit. Est illud testimonium indubie magnæ auctoritatis.

[8] Solius Ansurij Auriensis hoc extat epitaphium: En quem cernis cauea saxa tegit compago sacra Præsulis Ansurij, per omnia illustrissimi viri. [S. Ansurij epitaphiū.] Affatim fuit dogma sancta, & vita militauit clara. Non extitit anceps Domini vita, quia sic prorsus falerauit confessio pia. Sinens cathedra prædicta, conglutinans se norma monastica, ibique egit cuncta qui Domino congruit, subsequens Domini voce, requieuit in pace; in puncto nempe sacri corporis simul depositio sub die septimo Kalendas Februarij æra nongentesima sexagesima, ætate porrecta per ordinem sexta.

[9] Quod cœnobium illud a Rege Ordonio fundatum scribit Marietta; Ordonius primus æra 887. siue anno Christi 849. Ramiro patri succeßit, regnauitq; annis 16. vt scribit Sebastianus Salmanticensis; Ordonius II. Alphonsi Magni filius, Garciæ fratri succeßit sub annum 915. vter cœnobij S. Stephani fundator extiterit, non liquet. De S. Ferdinando Rege, filio Alfonsi IX. Legionensis, & Berengariæ Castellanæ (cuius soror fuit Blanca mater S. Ludouici) agemus 30. Maij, obiit anno 1252. Hispali, cum regnasset annos 34. menses 11. dies 23.

DE S. GOBERTO CONFESSORE FOSSIS IN BELGIO.

[Commentarius]

Gobertus, monachus Fossis in Belgio (S.)

[1] Oppidum est ditionis Leodiensis, quod Fossæ dicitur, supra Namurcum, inter Mosam & Sabim amnes. Hic Canonicorum collegium est S. Foillano sacrum; olim Abbatia, de qua mentio fit in diplomate Ludouici Regis, [Fossæ oppidum.] Arnulphi Imp. filij, apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 47. & Chapeauuillum to. 1. historiæ Episcopor. Leodiens. his verbis: atque abbatiam nomine Fossas, per præstariam a Gislana Abbatissa nostra consanguinea, nostræ voluntatis consensu, acquisitam, in pago ac Comitatu Lummensi constitutam, cuius nunc adest Comes Berengarius & c.

[2] Hic XXVI. Ianuarij colitur S. Gobertus Confessor. ita Galesinius: [S. Goberti natalis,] In Belgis, S. Goberti Confessoris. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: In Belgio, monasterio Fossis, S. Goberti Confessoris. eumdem refert Dorganius. Plus aliquanto scribit VVion: In Belgio monasterio Fossis, S. Goberti Confessoris, qui in eodem loco quiescit. addit in Notis: Videtur fuisse eiusdem cœnobij Fossensis monachus, quod tamen adhuc pro comperto non habeo. Quod ille coniectauit, asseruit dein pro parte Ferrarius: Fossis in Belgio S. Goberti monachi. præter Martyrologium monasticum, Galesinium citat qui monachum tamen non facit, & Molanum in Natal. SS. Belgij, vbi huius Goberti nulla mentio; an in Addit. ad Vsuardum mox videbimus.

[3] Quod reliquias isthic quiescere asserit VVion, idem scribit Saussaius: [reliquiæ.] Fossis monasterio in Hannonia depositio itidem S. Goberti Confessoris; cuius anima pro meritis diuina immortalitate potitur: corpus vero pridem coruscum miraculis, ibidem honorifice quiescit. At non sunt in Hannonia Fossæ. De reliquiis accipe quid compererit olim curiosißimus Molanus, qui in Indiculo SS. Belgij ita scribit: S. Gobertus Confessor habet Fossis ad S. Foillanum, officium cum nouem Lectionibus, VII. Kalend. Februarij. Vbi quiescat ignoro. Sed quidam, nomine Gobertus, dixit mihi imagines S. Goberti imprimi Bronij, & quod arbitretur reliquias eius asseruari haud procul a Fossis & Bronio.

[4] Saussaius in Supplemento Martyrologij Robertum hoc die commemorat. ita enim scribit: Fossis ad S. Foillanum, S. Roberti monachi & Confessoris ibidem officio IX. Lectionum. Nullus Fossensibus notus Robertus. Idem Saussaius, [An idē qui 23 Nou. colitur?] vt ex Indice patet, eumdem censuit esse Gobertum qui 23. Nouemb. in quibusdam Martyrologiis refertur: nobis, alius sit an idem, non liquet; qui neutrius Acta viderimus. At de illo ad vetustum Adonis Martyrologium, quod in monasterio S. Laurentij Leodij asseruatur, ista antiqua manu 23. Nouemb. erant adscripta: Item S. Gothberti Confessoris. Antiquum MS. Vsuardi Martyrol. quod fuit Augustini Hunnæi, Molanus quoque & Carth. Colon. in addit. ad Vsuardum, & MS. Florarium: In territorio Remensi S. Goberti Confessoris. at Canisius & Ferrarius: In territorio Laudunensi S. Goberti Confessoris. Saussaius in Supplem. Martyrol. Eodem die in agro Laudunensi S. Goberti Confessoris, diuinæ gratiæ testimoniis præclari.

[5] Ab hoc autem, vt scribit in citato SS. Indiculo Molanus, diuersus est Gobertus, Comes Asperi-montis, qui contempta nobilitate, [alius a Villariensi.] in Villaria professus est monasticam religionem; vbi & honorificam habet sepulturam, & vitæ historiam libris tribus conscriptam. Sed non est ab Ecclesia Sanctis adscriptus: vt nec aliquot alij, qui in eodem monasterio multa sanctitate claruerunt: quorum veneranda ossa simul sunt collocata. Huius Goberti historiam dabimus XX. Augusti.

[6] Colitur autem Foßis S. Gobertus (vt ex litteris R. D. Ægidij Bourdouxij, qui iam circiter 30. annis fuit isthic Canonicus, [Quo ritu colatur.] didicimus) XXVI. Ianuarij officio nouem Lectionum, quæ in 2. & 3. Nocturno sumuntur de communi Confessoris Pontificis.

DE B. ALBERICO PRIMO ABBATE CISTERCIENSI.

Svb initivm XII. sec.

[Praefatio]

Albericus, primus Abbas Cisterciensis in Gallia (B.)

Ex variis.

[1] Cistercium diœcesis Cabilonensis in Burgundia cœnobium est longe nobilißimum, Congregationis Cisterciensis toto orbe propagatæ caput. Primum eius Abbatem alij S. Robertum statuunt, alij Albericum. Et sane hic Cistercium etiam ante S. Robertum incoluit. ita namque in S. Roberti vita quam dabimus 29. Aprilis, [B. Albericus cum sociis Molismo secedit:] dicitur: Erant autem inter eos (Molismenses monachos, quibus Robertus Abbas præerat) quatuor viri fortiores, scilicet Albericus & Stephanus & alij duo, qui post claustralis exercitij rudimenta ad singulare certamen eremi suspirabant. Egressi ergo de monasterio Molismensi, venerunt ad locum cui nomen * Viuificus est: quem cum aliquanto tempore incoluissent, ad instantiam Molismensium a viro venerabili Ioceranno Lingonensi Episcopo, nisi reuerterentur, excommunicationis sententiam receperunt. Compulsi ergo præfatum locum relinquere, venerunt ad quamdam siluam, Cistercium ab incolis nuncupatam: vbi in honore beatȩ Dei genitricis oratorium construentes, nec minis nec precibus a suo deinceps proposito potuerunt reuocari; [Cistercium adit:] spiritu feruentes & infatigabiliter die ac nocte Domino seruientes.

[2] Audiens autem B. Robertus sanctam ipsorum conuersationem, assumptis secum viginti & duobus Fratribus perrexit ad eos, [sequitur S. Robertus,] vt sancti eorum propositi esset particeps & adiutor. A quibus summa cum deuotione susceptus, eisdem aliquamdiu paterna sollicitudine præfuit, regulariter ipsorum vitam & mores instruens, & semetipsum religionis & honestatis formam exhibens & exemplum. Molismenses autem ægre ferentes se a tanto Pastore destitui, summum Pontificem adierunt, vt vir Domini B. Robertus ad Ecclesiam Molismensem, [sed mox iubetur Molismū reuerti.] quam prius fundauerat, regredi cogeretur. Summus vero Pontifex audiens nouellam plantationem Cisterciensium in Christo firmiter radicatam, gauisus est valde, comperto quod in omni morum honestate pollerent; & quod B. Roberti exemplo formati, S. Benedicti regulam feruentius obseruarent. Videns autem quod Molismensibus immineret excidium, si viri Dei præsentia fraudarentur; scripsit Episcopo Cabilonensi quatenus alio Abbate Cisterciensibus ordinato, B. Robertum cogeret reuerti Molismum.

[3] Quo coinperto B. Robertus sciens quia melior est obedientia quam victimæ, & quasi scelus est idololatriæ nolle acquiescere; [Albericus creatur Abbas.] dispositis ibidem quæ ad nouæ institutionis obseruantiam pertinebant; Abbatem eis præfecit virum Deo dignum Albericum, qui fuit vnus de primis monachis Ecclesiæ Molismensis: sicque omnibus salubriter ordinatis, ad monasterium Molismense, quod ipse B. Mariæ fundauerat, reuersus est. Defuncto vero post biennium Alberico, successit Stephanus a B. Roberto Abbas Cisterciensibus ordinatus. Sicque nouellæ plantationis institutor existens, dum ad eius arbitrium vtriusque monasterij, Molismensis videlicet & Cisterciensis, ordinatio pertineret, cum duobus monachis Molismum rediit. Plura ad S. Roberti vitam de vtriusque monasterij fundatione dicemus.

[4] In libro qui inscribitur Collationes SS. PP. de initio Cisterciensis ordinis, auctore Clara-vallensi monacho anonymo, nulla fit mentio prioris illius secessus Alberici, Stephani, & duorum aliorum ad eremum Cistercij ante S. Robertum; sed cap. 10. dicitur S. Robertus, cum sancti illi Fratres potestatem sibi ab eo fieri alio migrandi poposcissent, vltro se iis comitem obtulisse. Nominantur vero cap. 12. primi Cistercij habitatores omnino septem, Robertus, Albericus, Odo, Iohannes, Stephanus, Letaldus, [Primi eius socij.] Petrus. Sed nusquam isthic mentio fit præfecturæ Alberico commissæ; verum Roberto coacto Molismum reuerti, dicitur Abbas electus a Fratribus S. Stephanus.

[5] Ast ad Sigeberti Gemblacensis chronicon in edit. Laurētij de la Barre ab antiquo auctore, siue Roberto de Monte, seu quo alio, ad an. 1098. post varia de Cistercij initiis, ista addita sunt: Hoc igitur anno, ab Incarnatione scilicet Domini 1098. venerabilis Hugonis Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopi, Sedis Apostolicæ tunc Legati, & religiosi viri Walterij Cabilonensis Episcopi, nec non & clarissimi Principis Odonis Burgundiæ Ducis freti consilio, auctoritate roborati, inuentam eremum in abbatiam construere cœperunt; præfato Abbate Roberto ab illius diœcesis Episcopo, videlicet Cabilonensis, suscipiente curam virgamque pastoralem, ceteris sub ipso in eodem loco firmantibus stabilitatem. At vero post non multum temporis factum est, vt idem Abbas Robertus, requirentibus eum monachis Molismensibus, Papæ Vrbani II. iussu, Walterij Cabilonensis Episcopi licentia & assensu, Molismum reduceretur: & Albericus vir religiosus & sanctus in ipsius loco substitueretur. Hoc sane inter vtramque Ecclesiam sequestro pacis gratia retento, & auctoritate Apostolica confirmato, vt ex eo iam tempore neutra earum vtriuslibet monachum ad habitandum sine cōmendatione regulari susciperēt. [Cisterciū promouet:] Quo facto nouum monasterium noui Patris sollicitudine & industria in breui & non mediocriter, Deo cooperante, in sancta conuersatione profecit, opinione claruit, rebus necessariis creuit. quæ eadem habentur in Speculo Vincentij lib. 23. cap. 94.

[6] At de Alberici morte ibidem ad annū 1107. ista habentur: Albericus Abbas Cistercij supernæ vocationis brauium, ad quod ibidem per nouem annos non in vacuum cucurrit, decimo apprehendit. Cui successit Dominus Stephanus &c. Atque ita diuersa de tempore, quo Cistercium rexit, sententia. [quamdiu Abbas fuerit.] Neque enim est quod existimet quisquam obiisse quidem Albericum anno 1107. ac duobus annis præfuisse illi cœnobio, at reliquum omne tempus isthic sub Roberto Abbate antea exegisse. Nam cum anno 1098. XII. Kalend. Aprilis, solenni die natalis sanctissimi Benedicti, (vt habet idem liber Collationum) quem geminata lætitia tunc celebrem reddiderat, ob Dominicam Palmarum, quæ in ipsum occurrerat, lætantibus Angelis, tabescentibus dæmonibus, Cisterciensis domus, ac per hanc totius Cisterciensis Ordinis religio, per viros ad Christianam philosophiam penitus expeditos exordium sumpserit; anno vero sequenti 1099. IV. Kal. Aug. obierit Vrbanus II. Papa; huius tamen iussu Molismum redire coactus est Robertus: & infra Paschalis II. recitabitur priuilegium, datum Troiæ XIV. Cal. Maij, Indict. VIII. an. MC. Alberico Noui-monasterij, id est, Cistercij, Abbati concessum. Ergo si vsque ad annum MCVII. vixit, nouem fere annis Abbas fuit.

[7] In Martyrologio Cisterciensi, vt scribit Claudius Robertus, dicitur Albericus obijsse VII. Kalend. Februarij. Eo die Kalēdarium Cisterciense Diuione editum: Albericus II. Abbas in Cistercio, Ordinis fundator. [eius natalis,] Saussaius in Martyrol. Gallicano: Albericus II. Abbas Cisterciensis, suspiciendus vir sanctitate, exuta mortalitatis mole, ad supernæ ciuitatis gaudia pertrāsiuit. Abstinet Saussaius Sancti ac Beati titulo. At Cistercienses, vt ex viris grauißimis eius Ordinis accepimus, Sanctum appellant, etsi officio Ecclesiastico minime venerentur: alij Beatum scribunt. Hugo Menardus: Cistercij, [Beati titulus:] B. Alberici Abbatis. Eumdem quoque recenset inter Sanctos & Beatos Ord. Cisterciensis, qui reperiuntur sub finem Missalis eiusdem Ordinis editi Parisiis anno 1526. Chrysostomus Henriquez, qui in Fasciculo SS. eiusdem Ordinis scripserat X. Iulij eum obiisse, in Menologio illud veluti tacite retractans, XXVI. Ianuarij isto eum elogio celebrat: [elogium ex Chrysost. Hēriquez.] In Gallia natalis beatissimi Patris nostri Alberici secundi Abbatis Cistercij, qui cum BB. Roberto & Stephano sacrum nostrum Ordinem inchoauit; quem ipse sub Deiparæ Virginis titulo & patrocinio constituit; a qua etiam vicissim albam cucullam pius Pater accepit: vnde nigro habitu Cluniacensium relicto, albis vestibus de cetero Cistercienses vti cœperunt. Imo constitutiones, quas ipse primo condidit, a beatissima Virgine accepisse fertur. Eidem aliquando pia peccatorum protectrix apparens, dixit: Ego Ordinem istum vsque in finem seculi protegam & defendam. Cumque sæpe ab ipsa, & aliis cæli ciuibus visitaretur, & variis miraculis clarus effulgeret, in morbum incidit, & monachis suis Ordinis propagationē & incrementum promittens, symbolum Apostolicum clara voce recitauit, post litanias perlegit: cumque ad illum peruenisset locum, [diuina luce perfusus, moritur.] S. Maria ora pro nobis; facies eius cœpit quasi diuina, instar solis, luce perfusa, intermicantes effundere radios: & mox veluti in somnum leuiter solutus animam efflauit sanctissimam. In Notis addit, in testimonium sanctitatis admirandæ, floruisse corpus & sepulchrum eius infinito numero miraculorum, [inter Sanctos relatus.] & nomen ipsius esse catalogo Sanctorum canonizatorum ordinis Cisterciensis insertum.

[8] Idem Chrysostomus in Fascicul. SS. Ord. Cisterciensis lib. 1. dist. 2. B. Alberici vitam fusius, [Qui alij de eo scripserint.] ex variis auctoribus ac monumentis Ordinis describit, quam ex eo hic damus. Eamdem Hispanice ante Chrysostomum edidit Barnabas de Montalbo Chronic. Cisterc. part. 1. lib. 1. cap. 22. & 5. sequentibus. Agunt de eodem Alberico quotquot Ordinis Cisterciensis exordia prosequuntur. Cæsarius Heisterbacensis lib. 1. cap. 1. Albericus vir sanctus & religiosus, eius (Roberti) loco substituitur. Cuius sollicitudine, Dei gratia cooperante, non mediocriter vallis illa claruit, & in rebus necessariis creuit. Fuse quoque de Alberico ortuq; Cistercij scribit Autbertus Miræus in Chronico Cisterc. Angelus Manrique in Laurea Euangelica, vbi Sanctum absolute indigitat lib. 3. dist. 7. §. 3. vti & Montalbo. Meminit & Baronius in Notat. ad Martyrol. 29. Aprilis, qui tamen vehementer fallitur dum anno 1098. mortuum S. Robertum scribit.

[Annotatum]


Side Note* Sur. Vinicus.

VITA
Auctore Chrysostomo Henriquez.

Albericus, primus Abbas Cisterciensis in Gallia (B.)

Avctore Chrysostomo Henriqvez.

CAPVT I.

Cisterciensi congregationi Abbas præficitur, & ordinem suum B. Mariæ, communi omnium voto, sacrum facit.

[1] Commemoratum est a nobis in superioribus quomodo a Molismensibus reuocatus S. P. Robertus Cistercium deseruit. Monachi igitur in eius absentia, cum sine capite in solitudine extitissent, conuenientes inter se, præsente Cabilonensi Episcopo, B. Albericum Abbatem crearunt, virum integritate vitæ præstantem, & monasticæ regulæ obseruantissimum a.

[2] [B. Albericus Prior Molismēsis] Hic adolescens monasterium Molismense ingressus, mundi blandimentis illecebrisque abdicatis, sumpto habitu religionis, Dei se obsequio obstrinxit, eoque peruenit, vt sub Patre Roberto Prioratus munere fungeretur. Cumque multis iniuriis & contumeliis, contra dignitatem nominis, [multa a monachis patitur:] a Religiosis afficeretur, & carcerem ac verbera perpessus fuisset; statuit eorum cœtu relicto, alium petere locum, vbi facilius tradita obliuioni iniuria, regulæ austeritatem posset obseruare. Sic itaque S. Albericus primus fuit, qui Patre Roberto Molismum deserente Cistercium venit, ordinemque iam pene collapsum restituit; [secedit Cistercium:] & B. Roberti sequens vestigia, ordine reformato, ad regulæ obseruationem, & bene viuendi normam Religiosos reduxit. Cum autem Abbas Robertus, & cum eo aliqui monachi, qui eremum non diligebant, Cistercium derelinquerent, mansit B. Albericus cum duodecim aut tredecim monachis, qui regulari electione eum in Abbatem sibi promouerunt.

[3] Mox cum in constructione monasterij Religiosi animis corporibusque incumberent terram fodiendo, cædendo arbores, & humeris portando ea quæ vsui erant ædificio; ipse nullam partem laboris fugiens, non verbis, [manibus laborat cū sociis,] sed opere & exemplo, illis præibat; & non obstante senio, vigiliis & inedita corpus mirum in modum macerabat. Dum vero operi esset intentus, ne forte spiritus otio vacaret, psalterium Dauidis inter manus sumens, crebro ex intimis cordis penetralibus suspirio, [precationi interim vacans,] feruentibusque piæ mentis orationibus cælos penetrabat. Post occasum solis, aliis per quietem se a laboribus reficientibus, ipse maiorem partem noctis disciplinis exigebat: somnoque indulgens, non ad voluptatem, [somni parcus:] verum ad naturæ vires refouendas, nudis asseribus incumbebat; breuiterque excitatus surgebat, & flexis genibus magna animi pietate Psalterium Dauidicum legebat, quod absoluebat antequam Fratres ad vigilias decantandas surgerent.

[4] Inter hæc omnia, ipse & sui Deiparæ Virginis egregij erant cultores, [D. Virginem patronam Ordinis adoptat.] eam Ordinis recens fundati Præsidem adoptando, cuius sub patrocinio congregatio Cisterciensis omnium virtutum genere faceret progressum, & ab omni vitiorum spurcitia conseruaretur. Et sic decreuerunt b omnia sua monasteria sub eius nomine constituere, cuius interueniente patrocinio paruus ille fons Cisterciensis in aquas plurimas redundauit, cuius professores variis virtutum titulis effulserunt. Audi hoc ab ipso summo Ecclesiæ Pastore Gregorio XI. qui loquens de Cisterciensium professione & perfectione, iure meritissimo dixit: In vestitu deaurato Ecclesiæ sponsæ Christi, quæ varietate circumdata, sponso suo specioso forma præ filiis hominum, mirabilis integritate fidei, & soliditate spei a dextris adstitit, Cisterciensis Ordo, diuinis mancipatus obsequiis, & inter religiones ceteras, Virgini singularitate deuotionis adscriptus; ex institutione primaria, & professorum ipsius, quantum ex alto conceditur, prosecutionis instantia, rutilat caritate, candet castimonia, & pulchritudine conuersationis elucet. Huius Ordinis candidi Nazaræi, dicti videlicet professores eiusdem sub arctæ obseruantiæ districtione viuentes, in conspectu eorumdem Regis Regum, & Reginæ cælestis phialas odoramentorum plenas, in orationum assiduitate præsentant, beneplacitis illorum per opera pietatis inseruiunt, &c. Iacobus etiam Vitriacus, Acconensis Episcopus, Hist. Occid. cap. 14. Fama autem, inquit, & opinione sanctitatis Cisterciensium, quasi ex odore vnguenti, adeo repleta est tota domus Ecclesiæ Iesu Christi, quod non est prouincia vel regio, ad quam vinea illa benedicta palmites suos non extenderit. Dilatauit Dominus & beata eorum Patrona Virgo Maria (cui vnanimiter & vno humero vbique deuotissime inseruiunt) locum tentorij eorum: & non solum vsque ad mare propagines ipsorum protendit; vt iam per experientiam in se completum agnouerint, quod ait Dominus in Euangelio, Centuplum accipient in hoc sæculo, & vitam æternam in futuro. [Matth. 19. 29. Marci 10. 30.]

[Annotata]

a Addunt Montalbo & Miræus, egregie litteratum fuisse.

b Cæsarius lib. 1. cap. 1. Et quia cœnobium, de quo exierunt, constructum fuerat in honore beatæ Dei genitricis Mariæ, tam ipsi, quam eorum successores, de eodem nouo monasterio propagati, omnes suas Ecclesias in honore eiusdem gloriosæ Virginis censuerunt esse dedicandas.

CAPVT II.

De mutatione habitus monachorum Cisterciensium de nigro in album colorem; & quomodo B. Albericus cucullam candidam de manu Dei Genitricis accepit.

[5] Itaque cum sic Diuam Matrem, collatis inter se suffragiis, in Præsidem & Patronam elegissent; ipsa etiam, vt affectum compensaret, [Fouetur cum suis a D. Virgine,] eos non solum in clientes, verum in filios adoptauit, crebra visitatione id testata. Aliquando beatarum mentium agminibus stipata adueniens, vt seruorum suorum corda cælesti solatio perfunderet; ac illibatæ castimoniæ floris dilectrix, in signum amicitiæ, qua religiosum cœtum prosequebatur, monachis albicantem habitum dedit, eximio hoc vestimenti candore animi eorum integritatem & puritatem, certissimo tamquam symbolo, denotans. Cum enim primi nostri Patres egressi fuerunt de Molismo, habitum nigrum Cluniacensis congregationis retinuerunt, donec tempore B. Alberici ipsa Regina Angelorum colorem mutare præcepit. id autem in hunc modum accidit.

[6] Beato Patre Alberico eiusque monachis laudes & matutinas horas deuote canentibus adfuit, [& ab ea vestem albam accipit;] vt dixi, Deipara Virgo, cælestium spirituum circumstipata phalange, præferens manibus candidam & nitidissimam cucullam, quam stupentis Alberici capiti imponit. Sed ecce miraculum miraculo excipitur. Simul atque enim habitus ille albus Alberico impositus est, monachorum in choro psallentium cucullæ colorem mutarunt, & quȩ antea nigri erant coloris, repente candidissimo instar niuis colore sunt infectæ, & statim ex oculis seruorum suorum Virgo beatissima euanuit. Hanc mirabilem habitus mutationem plures grauissimi & fide dignissimi auctores admittunt, & variis fundamentis probare nituntur. Inter quos Barnabas de Montaluo Hist. Cist. lib. 1. Angelus Manrique Sanctoral. Cist. lib. 1. disc. 3. par. 12. & Laurea Euangelica lib. 2. discur. 10. Ioannes Aluarus Episcopus Celsonensis in Vita S. Bernardi. Laurentius de Zamora, [vt varij Auctores testantur.] Monarchia mystica. Ludouicus Bernardus Republic. monastic. lib. 5. in c. 55. Regulæ de vestimentis Fratrum. Athanasius Iouera, in vita SS. Athilani & Froylani c. 17. Ioannes etiam Generalis Ordinis Cisterciensis, vir sanctitate præcipuus (quem ex vtero matris suæ a Domino in benedictionibus dulcedinis fuisse præuentum testatur Bonifacius Simoneta lib. 3. de fidei Christianæ & Romanorum Pontificum persecutionibus) idem quod diximus probat, dum asserit habitum Ordinis Cisterciensis a beatissima Virgine traditum fuisse, in exhortatoria conclusione libri priuilegiorum, his verbis. Hæc profecto sacra religio, quæ potius ad sanctæ regulæ S. Benedicti obseruantiam Reformatio dicitur, prout sanctissimi Bernardi aliorumque Patrum scripta tradunt, peculiaris est in terris familia gloriosissimæ Matris Domini, cuius viuendi formam sibi deuotis famulis primis Patribus nostris inspirare certum est. Nam vltra spirituales reuelationes, [D. Virgo sæpe illos visitat:] intimasque consolationes, sæpius fulgidissimo cæli ciuium stipata comitatu, eos visitabat, etiam visibiliter consolabatur, & docebat, adiuuabat, dirigebat. Ob hoc & ipsa sacri huius Ordinis Patrona, Domina, Protectrix & Aduocata nominatur. Sicut & Ordo ipse primus est omnium Ordinum in eius honorem dedicatus, cuius habitum tam monachorum, quam sanctimonialium, tradidisse fertur, cum tantæ dignitatis auctoritate, merito, & virtute; vt diabolus nullam habeat potestatem in aliquem, qui eo indutus moritur &c. Ecce non modo habitum, sed & constitutiones ac regulam vitæ a beatissima Virgine accepisse homo tantæ auctoritatis testatur. Sed iam progrediamur vlterius.

[7] Cum aliquando B. Albericus orationi intentus, spiritum ad æthera erigeret, apparuit ei piissima Mater, & Ordinis sui propagationem & incrementum promisit, [Alberico promittit se Ordinē defensuram.] & adiecit: Ego Ordinem istum vsque in finem seculi protegam & defendam. Qualiter autem verbum suum adimpleuerit, quaue sollicitudine filios suos protexerit in necessitatibus & tribulationibus suis, nullus Cisterciensium antiquitatum vel mediocriter peritus ignorat. Testis nobis est ipse summus Pontifex Innocentius, [Quemdam aduersantem increpat;] qui cum Ordinem Cisterciensem conaretur extinguere, ab ipsa piissima Matre acriter increpatus, talia verba audiuit: Tu Ordinem Cisterciensem, cuius Aduocata ego sum, destruere conaris; sed non præualebis, & nisi citius de tuo malo proposito resipiscas, ego te & omnem potestatem tuam conteram. Cuidam etiam iuueni Coloniensi, [item alium illi Ordini detrahentem:] qui incredibili odio aduersus Ordinem concepto, Religioni Cisterciensi detrahere non cessabat, apparens Deipara Virgo, seuero vultu, & quasi faciem suam ab eo auertens, dixit: Male puer, optimis amicis meis, quos habeo in toto mundo, maledicis & detrahis? Et his dictis disparuit. Sed quid mirum, si seruos suos in terris tuetur, quæ eos in cælis singulari amoris affectu fouet & diligit. Qua de re accipe memorabile exemplum, quod his verbis narrat Cæsarius lib. 7. c. 60.

[8] Monachus quidam Ordinis nostri, Dominam nostram plurimum diligens, ante paucos annos, mente excedens, ad contemplationem gloriæ cælestis deductus est. Vbi cum diuersos Ecclesiæ triumphantis ordines videret, Angelorum videlicet, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, & eosdem certis characteribus distinctos; item Canonicos Regulares, Præmonstratenses, siue Cluniacenses; de suo ordine sollicitus cum staret & circumspiceret, nec aliquam de illo personam in illa gloria reperiret, ad beatam Dei Genitricem cum gemitu respiciens ait: Quid est, sanctissima Domina, [& sub pallio suo Cistercienses fouet.] quod de Ordine Cisterciensi neminem hic video? Quare famuli tui tibi deuotissime seruientes, a consortio tantæ beatitudinis excluduntur? Videns eum turbatum Regina cæli, respondit: Ita mihi dilecti sunt, qui de Ordine Cisterciensi sunt, vt eos etiam sub vlnis meis foueam, aperiensque pallium suum, quo amicta videbatur, quodque miræ erat latitudinis, innumerabilem multitudinem monachorum, Conuersorum, & sanctimonialium illi ostendit. Qui nimis exultans & gratias referens, ad corpus rediit, & quid viderit, quidue audierit, Abbati suo narrauit.

CAPVT III.

Mirabili quadam visione Ordinis Cisterciensis sanctitas & perfectio in ipsis fundationis suæ primordiis a Christo commendatur.

[9] Svb tantæ Protectricis clientela, in solitudinibus Cistercij, primi Patres nostri non vsitato genere sanctimoniæ florebant, Christianæ crucis mortificationem in suis corporibus circumferentes. Ipsi enim diuino mancipati obsequio Christum cruci affixum induere conabantur, diuitias reiiciebant, seculi contemnebant voluptates, & cælestem viuendi rationem inibant, ita vt totus orbis miraretur in hominibus cælestem conuersationem, & Angelicam puritatem. [Alberici & sociorū sanctitas,] Albericus humilis illius familiæ magister ac Pater, omni sanctarum virtutum venustate, & incorrupto bonȩ conuersationis odore, se ipsum Altissimo gratum reddebat, & discipulorum mentes illustrabat. Cuius exemplo intantum proficiebant discipuli, vt in vigiliis, ieiuniis, carnis maceratione, orandi studio, piis meditationibus, altissima contemplatione, profunda humilitate, atque in ardentissima erga Deum & proximos caritate, veri essent sancti Patris Alberici imitatores. Sic igitur Magister Christi, discipuli Magistri vestigiis inhȩrētes, a perfectionis semita nec in minimo quidem deuiabant, sed viam quæ ducit ad vitam firmissima spiritus fortitudine & constantia tenebant. Nec id tam absolute asserere ausus fuissem, si ipse, qui est via, veritas, & vita, idem sua auctoritate non confirmasset, mirabili quadam eaque gloriosa reuelatione sanctissimi Alberici, & omnium Cisterciensium ascetarum, qui sub eiusdem Patris magisterio Altissimo famulabantur, perfectionem ostendens.

[10] Anno Domini 1104. quidam Clericus de Vendopera (verbis Vincentij Belluacesis vtor) cum studeret in scholis apud Lugdunum, vidit visione noctis vallem sub monte, super quem ciuitas pulcherrima sita erat, cuius aspectus nimium delectabat intuentes; [visione declarata.] ita vt quisquis eam videret, de aspectu illius satiari non posset, & modis omnibus laboraret, quomodo ad eam peruenire valeret. [Lib. 25. cap. 106.] Interea vidit fluuium quemdam sub pede montis, quem dum circumiret, quærens quomodo illum transmearet, vidit super ripā fluminis duodecim pauperes lauantes in flumine tunicas suas. Inter quos erat quidam veste candidissima indutus, aliis dissimilis, qui iuuabat alios in tunicarum suarum ablutione, qui postquam adiuuerat vnum, ibat postea adiuuare alium. Tunc Clericus, qui hoc videbat, accessit ad illum, qui ceteros adiuuabat, & dixit: Quæ gens estis vos? Qui ait: Isti pauperes homines sunt pœnitentiam agentes, & se a peccatis suis lauantes, & ego filius Dei Iesus Christus, sine cuius auxilio, nec isti, nec alij possunt bene facere. Ciuitas hæc pulchra, quam vides, Paradisus est, vbi ego maneo, & quando quis tunicam suam lauerit, & pœnitentiam peregerit, in illam intrabit. Tu ipse satis diu quæsisti viam, qua itur ad illam, sed nulla alia via, quam ista ducit ad eam. His dictis Clericus a somno euigilauit, & mirari cœpit de visione. Non multo post rediens de schola in patriam, narrauit Episcopo Cabilonensi visionē hanc, cui familiaris erat. Qua audita Episcopus suasit ei, vt sæculum relinqueret, & religionem intraret, cōmendans ei super omnes Ordines, nouellum illum Ordinem Cisterciensem. [Cisterciensis monasterij situs.] Ille venit Cistercium, & inuenit locum incultum & desertum, & Fratres inter bestias conuersantes. Ad portam vero monasterij, quæ de vimine facta erat, pendebat malleus ferreus, cuius sonitu ad portam portarius compellebatur ab intrare volentibus. Hoc vero sonitu portarius vocatus venit ad eum foras, & inclinans se salutauit eum. Quem Clericus intuens, statim recognouit eumdem vidisse inter eos, qui tunicas in flumine lauabant: rogauitque eum, vt duceret ad Abbatem. Abbas igitur & totus Conuentus venit ad eum, & recognouit Clericus omnes se vidisse tunicas suas in flumine lauantes: statimque cecidit ad Abbatis pedes, rogans cum lacrymis, vt susciperetur: qui susceptus, non multo post factus est Prior. Huc vsque Vincentius lib. 25. cap. 106.

CAPVT. IV.

Ordinem suum sanctus Abbas Albericus auctoritate Pontificia confirmari curat, & primas leges pro Cisterciensibus sancit.

[11] Hac iucunda visione, qua Dominus Clericum illum ad meliorem frugem conuertere, & eorum institutum præ ceteris commendare dignatus est, Abbas sanctus exhilaratus, [Albericus mittit pro protectione Apostolicæ Sedis impetranda.] gratias omnipotenti Deo reddidit: quod & ceteri Religiosi fecerūt. Cœpit interim sanctus Abbas, velut vir mirabilis prudentiæ, prouidere, quæ tribulationum procellæ ipsum aliquando, suumque Ordinem concutientes vexare possent; & præcauens in futurum, cum consilio Fratrum, transmisit monachos duos Ioannem & Ilbodum Romam, Dominum Papam Paschalem per eos exorans, vt Ecclesia sua sub Apostolicæ protectionis alis, tuta ab omnium Ecclesiasticorum seculariumve pressura personarum perpetuo sederet. Qui Fratres prædicti, Hugonis Archiepiscopi, Ioannisq; & Benedicti Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, Walteri quoque Cabilonensis Episcopi, sigillatis litteris freti, Romam prospere iuerunt: & redierunt, reportantes priuilegium Summi Pontificis, iuxta vota Abbatis sociorumque eius per omnia exaratum. Has epistolas & priuilegium congruum duximus hic inserere, vt omnes intelligant, quam magno consilio & auctoritate sit fundata nostra Religio.

a Epistola Ioannis & Benedicti Cardinalium ad Paschalem II. Papam, in fauorem Cisterciensis Ordinis.

[12] Domino Patri Papæ Paschali, & vbique laude eximia prædicando, Ioannes & Benedictus se ipsos per omnia. Quia vestri moderaminis est, omnibus Ecclesiis prouidere, & iustis poscentium votis manum porrigere, vestræque iustitiæ adiumento religio Christiana fulta, incrementum debet sumere; Vestram Sanctitatem obnixius deprecamur, quatenus harum litterarum baiulis, nostro consilio a quibusdam religiosis Fratribus Paternitati Vestræ missis, aures pietatis vestræ flectere dignemini. Petunt enim, vt præceptum, quod de quiete & suæ Religionis stabilitate, a Prædecessore vestro Domino nostro beatæ memoriæ Papa Vrbano acceperant, & quod, secundum eiusdem præcepti tenorem, Archiepiscopus Lugdunensis, tunc Legatus, & alij Coëpiscopi & Abbates, inter eos & Molismensem abbatiam, a qua religionis caussa discesserant, definiuerunt, vestræ auctoritatis priuilegio in perpetuum maneat inconuulsum; ipsi enim vidimus, eorumque veræ religionis testimonium perhibemus.

Epistola Hugonis Lugdunensis Archiepiscopi, ad eumdem, in fauorem eorumdem.

[13] Reuerendissimo Patri & Domino suo Paschali Papæ secundo, Hugo Lugdunensis Ecclesiæ seruus per omnia se ipsum. Fratres isti præsentium geruli ad Paternitatis Vestræ celsitudinem tendentes, per nos transitum fecerunt, & quia iuxta prouinciam nostram, videlicet in Episcopatu Cabilonensi mansionem habent, humilitatis nostræ litteris apud Celsitudinem vestram se commendari petierunt. Sciatis autem eos esse de quodam loco, qui Nouum-monasterium vocatur, ad quem de Molismensi Ecclesia cum Abbate suo exeuntes, propter arctiorem & secretiorem vitam, secundum regulam B. Benedicti, quam proposuerant, tenendam, [Molismenses & alij infestant Albericū & socios.] habitatum venerunt, depositis quorumdam monasteriorum consuetudinibus, imbecillitatem suam ad tantum opus imparem iudicantium. Vnde Molismensis Ecclesiæ Fratres, & quidam alij adiacentes monachi eos infestare & inquietare non desinunt, æstimantes se viliores & despectiores haberi apud seculum, si isti quasi singulares & noui monachi inter eos habitare videantur. Quapropter, desideratissimam nobis Paternitatem Vestram humiliter & cum fiducia deprecamur, vt Fratres istos, totam spem suam in vobis per Dominum ponentes, & idcirco ad Apostolatus vestri auctoritatem confugientes, benigne pro more vestro respiciatis, & eos & locum istorum, ab hac infestatione, & inquietudine liberando, auctoritatis vestræ priuilegio muniatis, vtpote pauperes Christi, nullam contra suos æmulos diuitiis vel potentia defensionem parantes, sed in sola Dei & vestra clementia spem habentes.

Epistola Walteri Episcopi Cabilonensis.

[14] Venerabili Patri Papæ Paschali, Walterus Cabilonensis Episcopus, salutem & debitam subiectionem. Sicut Sanctitas vestra vt fideles in vera religione proficiant, ardenter desiderat, sic eisdem vestræ protectionis vmbram vestræque consolationis fomentum deesse non expedit. Suppliciter ergo petimus, quatenus quod factum est de Fratribus illis, qui arctioris vitæ desiderio a Molismensi Ecclesia sanctorum virorum consilio recesserūt, quos in nostro Episcopatu diuina pietas collocauit, a quibus trāsmissi præsentiū litterarū baiuli vobis præsētes adstant, secundum prædecessoris vestri præceptum, & Lugdunensis Archiepiscopi Apostolicæ Sedis tunc Legati, & Coëpiscoporū & Abbatum definitionē & scriptū, cuius rei præsentes, & eius auctores cum aliis extitimus, vos approbare, & vt locus ille Abbatia libera in perpetuum permaneat, salua tamen vestræ personæ successorumque vestrorum canonica reuerentia, auctoritatis vestræ priuilegio corroborare dignemini. Sed & Abbas, quem in eodem loco ordinauimus, & ceteri Fratres totis viribus hanc confirmationem, in suæ quietis cautelam, a vestra flagitant pietate.

Priuilegium Paschalis II. Papæ Cisterciensibus datum.

[15] Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, Venerabili Alberico Noui-monasterij Abbati, quod in Cabilonensi parochia situm est, eiusque successoribus, regulariter instituendis in perpetuum. Desiderium, quod ad religiosorum propositum & animarum salutem, pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatatione complendum. Vnde vobis, o filij in Domino dilectissimi, citra difficultatem omnem, vestrarum precum petitionem admittimus, qui religioni vestræ paterno congratulamur affectu. Locum ergo illum, quem inhabitandum pro quiete monastica elegistis, ab omnium mortalium molestiis tutum ac liberum fore sancimus, & Abbatiam illius perpetuo haberi, [Pontifex immunitatem monasterio Cisterciensi concedit,] ac sub Apostolicæ Sedis tutela specialiter protegi, salua Cabilonensis Ecclesiæ canonica reuerentia, roboramus. Præsentis itaque decreti pagina interdicimus, ne cuiquam omnino personæ liceat statum vestræ conuersationis immutare, nequevestri, quod Nouum dicitur, cœnobij monachos sine regulari commendatione suscipere, neque congregationem vestram astutiis quibuslibet aut violentiis perturbare. Eam sane controuersiæ decisionem, quam inter vos & Molismensis claustri monachos, frater noster Lugdunensis Episcopus, tum Apostolicæ Sedis Vicarius, cum prouinciæ suæ Episcopis, aliisque religiosis viris, ex præcepto prædecessoris nostri Apostolicæ memoriæ Vrbani II. perpetrauit, nos tamquam rationabilem ac laudabilem confirmamus. [monachos hortatur ad perfectionem;] Vos ergo filij in Christo dilectissimi ac desideratissimi meminisse debetis, quia pars vestri seculares latitudines, pars ipsas etiam monasterij laxioris minus austeras angustias reliquistis. Vt ergo hac semper gratia digniores censeamini, Dei semper timorem & amorem in vestris cordibus habere satagite: vt quanto a sæcularibus tumultibus & deliciis liberiores estis, tanto amplius placere Deo totis mentis & animæ virtutibus anheletis. [iis facessentes negotium excommunicat.] Sane si quis in crastinum Archiepiscopus aut Episcopus, Imperator, aut Rex, Princeps aut Dux, Comes aut Vicecomes, Iudex aut Ecclesiastica quælibet secularisue persona, hāc nostrȩ constitutionis paginā sciens contra eam venire tentauerit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumq; se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & sanctissimo corpore ac sanguine Dei & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine destinatæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant. b Datum Troiæ XIV. Kal. Maij, Indictione octaua anno 1100.

[16] Dehinc venerabilis Abbas Albericus & Fratres eius non immemores sponsionis suæ, [Cisterciensium austeritas.] regulam B. Benedicti in loco illo ordinare, & vnanimiter statuerunt tenere, reiicientes a se, quidquid regulæ refragabatur, c foricos videlicet & pelliceas, ac stamina pectinia & coopertoria stramina lectorum, ac diuersa ciborum fercula, saginam etiam, & cetera omnia quæ puritati regulæ aduersabantur, supra cunctum vitæ suæ tenorem ducentes, tam in Ecclesiasticis quam in ceteris obseruantiis, regulæque vestigiis sint adæquati & conformati.

[17] Extra ergo veterem hominem, nouum se induisse gaudebant, & quia nec in regula nec in vita S. Benedicti, [Præclara eorum instituta.] eumdem Doctorem legebant possedisse Ecclesias, aut altaria, seu oblationes, aut sepulturas, vel decimas aliorum hominum, seu furnos vel molendina, aut villas vel rusticos; nec etiam feminas monasterium eius intrasse, nec mortuos ibidem, excepta sorore sua, sepeliisse; ideo hæc omnia abdicauerunt, dicentes: Vbi beatus Pater Benedictus docet, vt monachus a secularibus actibus se faciat alienum, ibi liquido testatur, hæc non debere versari in actibus vel cordibus monachorum, qui nominis sui etymologiam hæc fugiendo sectari debent. Decimas quoque aiebant a Sanctis Patribus, [Decimas nolunt admittere.] qui organa sunt Spiritus sancti, quorumque statuta transgredi sacrilegium est cōmittere, in quatuor partitiones distributas, vnam scilicet Episcopo, alteram Presbytero, tertiam hospitibus ad illam Ecclesiam venientibus, seu viduis, & orphanis, siue pauperibus abunde victum non habentibus, quartam restaurationi Ecclesiæ. Et quia hoc in computu personam monachi, qui terras suas possidet, vnde & per se, & per pecora sua laborando viuat, non reperiebant; idcirco hæc, veluti aliorum ius, iniuste sibi vsurpare detrectabant.

[18] [Victum sibi ac hospitibus parāt.] Ecce huius seculi diuitiis spretis cœperunt noui milites Christi cum paupere Christo certare quo ingenio, quoue artificio, seu quo exercitio, in hac vita se hospitesque & pauperes superuenientes sustentarent. Tumque definierunt conuersos laicos barbatos se suscepturos, & homines etiam mercenarios; (quia sine adminiculo istorum, non intelligebant se plenarie die siue nocte præcepta regulæ posse seruare) suscepturos quoque terras ab habitatione hominum remotas, & vineas & prata, siluas aquasque ad facienda molendina, ad proprios tantum vsus, & ad piscationem, & equos pecoraque diuersa, necessitati hominum vtilia. Et cum alicubi curtes ad agriculturas exercendas instituissent; decreuerunt vt prædicti Conuersi domos illas regerent, non monachi, quia habitatio monachorum secundum regulam debet esse in claustro ipsorum. Quia etiam B. Benedictum nec in ciuitatibus, nec in castellis, nec in villis, sed in locis a frequentia populi semotis, cœnobia construxisse sancti viri sciebant, idem se æmulari promittebant. Et sicut ille monasteria constructa per duodenos monachos adiuncto Patre disponebat, sic se facturos confirmabant.

[Annotata]

a Has omnes litteras recitat quoque Miræus in Chronico Cisterc.

b In libro Priuilegiorum Ordinis ita sequentia exprimit Henriquez: Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Datum Troiæ per manum Ioannis sanctæ R. E. Diaconi Cardinalis XIV. Kal. Maij, Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno MC. pontificatus autem Domini Paschalis II. Papæ secundo.

c Hæc sumpta sunt ex additamentis ad Sigeberti Chronicon anno 1107.

CAPVT V.

Felicissime ex hac vita migrat, & post obitum monachis suis frequenter apparet.

[19] Cvm ergo tempus retributionis venisset, quo Christus decreuerat, [Albericus ægrotat:] seruo suo coronam victoriæ tribuere, infirmitate correptus, plenus dierum decidit in lectulum, Ecclesiasticisque Sacramentis munitus, ad vltimum vitæ peruenit; cum in pietate, virtutibusque sat laudi & gloriæ vixisset. Monachos eius obitum lacrymis ac tristitia prosequentes, asserendo eum columnam & lapidem fundamentalem Ordinis extitisse, melliflua oratione consolatur, mandans omni mœroris nube proscripta, lætiorem vultum induerent, promittens eis propagationem & incrementum Ordinis sui. Deinde ægritudinis molestia magis ingrauescente, conuersa ad monachos facie, [videt cælestem gloriam.] subridens ait: O fratres mei, quam misericors est Dominus, pro cuius amore omnia dereliquistis! o quam bene scit seruientibus sibi retribuere! Nolite contristari, dolores meos considerantes, parient enim mihi maximam gloriam: si enim vidissetis cælestem illam gloriam, quam omnibus vobis iam paratam conspexi; vita præsens esset vobis in tædio, & in desiderio futura. Monachis suauitate huius verbi recreatis, ipse symbolum Apostolicum clara voce & cygnea quasi recitauit, & postmodum Litanias perlegit; [Orantis facies resplendet.] cumque ad illud peruenisset, Sancta Maria ora pro nobis, facies eius cœpit quasi diuina, ad instar solis, luce perfusa, intermicantes effundere radios. [Moritur:] Et mox velut in somnum leuiter solutus, animam efflauit sanctissimam decima die Iulij, postquam monasterium Cisterciense nouem annis cum dimidio, incredibili sanctitatis exemplo, gubernasset. Cuius meritis ac intercessione Deus plura miracula, etiam post sancti viri obitum, operari dignatus est, cuius nomen adscriptum est catalogo Sanctorum, vt testatur Brito in vita ipsius.

[20] Post obitum suum monachis frequenter apparuit, eos ad omne opus sanctitatis excitans. [sæpius suis apparet.] Videbant enim ipsum dum psallerent in choro, orationi insisterent, vel laboribus externis exercerentur. Funeri autem eius Cisterciensis familia debitum commendationis & exequiarum officium, dulcissima mentis affectione deuote impendit.

[21] Quid vero de eius sancta conuersatione senserit sanctissimus Pater noster Stephanus eiusdem Alberici Prior; in conuentu Fratrum sequenti sermone declarauit: Si in amissione tanti boni æquales nos reddidit tristitia, [Sermo S. Stephani in eius exequiis.] debilis consolator erit, qui indiget consolatione. Amisistis venerabilem Patrem, & rectorem animarum vestrarum; amisi ego non solum Patrem & rectorem, sed socium & commilitonem, & in bellis Dei singularem athletam, quem venerabilis Pater Robertus, ab incunabulis religionis, vnica domo, singulari doctrina, pari pietate nutriuerat. Deest nobis, sed non Deo; & si non Deo, nec nobis deerit. Hoc enim peculiare & proprium Sanctorum est, dum a vita discedunt, relinquere corpus amicis, & amicos in mente deferre. Corpusculum & singulare pignus dilectissimi Patris habemus, & ipse nos omnes pio affectu in mente deduxit. Et si ipse ductus ad Deum inseparabili amore coniunctus est cum eo; & nos, qui in eo sumus, similiter coniunxit. Quid amplius dolendum? Felix sors, felicior cui taliter contigit, felicissimi nos ad talem præsentiam euecti. Nihil enim iucundius euenire potest Christi athletis, quam trabea carnis relicta, ad eum euolare pro cuius amore, tot perpessi sunt labores. Accepit pugnator brauium, apprehendit cursor præmium, victor assequutus est coronam, possessor nobis postulat palmam. Quid igitur dolemus? Quid lugemus gaudentem? quid tristamur super plaudentem? quid mœstis vocibus queruli coram Domino prouoluimur, si euectus ad sidera dolet de hoc (si dolere possunt beati) ille, qui assiduo desiderio similem nobis deprecatur finem? Non doleamus super militem securum: doleamus super nos constitutos in prælio, & tristes mœstasque voces in orationes vertamus, deprecantes triumphatorem Patrem, ne rugientem leonem & sæuum aduersarium de nobis triumphare patiatur.

DE B. HASEKA VIRGINE RECLVSA IN VVESTPHALIA.

An. MCCLXI.

[Praefatio]

Hazeka, Virgo reclusa in Westphalia (B.)

[1] Obiit Haseka anno 1261. cum inclusa vixisset annis 36. apud Schermbeke, in finibus Ducatus Cliuensis, non procul a Lippia flumine, inter VVesaliam & Bocholdiam, sub obedientia cœnobij Sichemensis ordinis Cisterciensis, cuius habitum gestauit. [B. Hasekæ natalis:] Eius hoc die natalem referunt Carthusiani Colon. in addit ad Vsuard. his verbis: Item beatæ memoriæ Hasekæ Virginis reclusæ, quæ iuxta ecclesiam in Schermbeke in multa simplicitate & patientia Domino seruiēs, quodam tempore butyrum vetustate corruptum, oratione reddidit recentissimum. Martyrologium Germanicum: Item beatæ memoriæ Virgo & inclusa Haseka, quæ iuxta ecclesiam in Schermbeke inclusa Deo in magna simplicitate & patientia seruiuit. MS. Florarium: In monasterio Sichemensi S. Hasekæ Virginis.

[2] Ferrarius eam refert XXV. Ianuarij his verbis: In monasterio Sicheracensi (in Notis rectius Sichemensi, vel Sychenensi; sed fallitur dum id Sichemium arbitratur esse Brabantiæ oppidum iuxta Diesthemium & Asperum-collem situm) S. Haseckæ Virginis. VVernerus Larius Rolevinck Carthusianus qui a 138. annis obiit, lib. 3. de moribus VVestphalorum cap. 8. recensens homines sanctitate illustres illius ditionis, [Sanctæ titulus pridem ei tributus:] de Haseka ita scribit: In Sychemensi cœnobio S. Haseka prope Schermbeke, quæ famulam habuit deuotam nomine Bertham.

[3] Vitam B. Hasekæ nacti sumus e codice MS. Carthusiæ Coloniensis, quem sua manu exararat Hermānus Grefgenius, [vita eius.] qui anno 1480. 5. Nouembris obiit, traditurq; præcipue concinnasse illud additamentum ad Vsuardum, quod fere citamus nomine Carthusiæ Coloniensis, cuius ipse erat alumnus. Extat eadem vita MS. in Carthusia Confluentina.

VITA
ex MS. Carthusiæ Coloniensis.

Hazeka, Virgo reclusa in Westphalia (B.)

BHL Number: 3760

Ex ms.

[1] [Haseka 36. annis viuit inclusa,] Beata Soror Haseka de partibus Rheni oriunda, in virginitatis puritate & gloria perseuerans, iuxta ecclesiam in Schermbecke, quæ est proxima monasterio Sichemensi, triginta & sex annis inclusa permansit. Quæ inde stipem cotidianam percipiens victus sui, & labore possibilitatis suæ, in multa simplicitate & patientia singulari vitam suam transegit; studiose semper prouidens & procurans quidquid ei Deus in collatione gratiæ singularis contulisset, occultans, & in cælo sudores laborum suorum reponens, non in infida custodia arculæ labiorum ac orium humanorum, ne eam extolleret magnitudo reuelationum.

[2] Quæ autem Dominus voluit reuelari pro nominis sui gloria, hæc cognita sunt conscripta. Cum enim quadam vice propter Deum & pro labore suo & conseruæ suæ donatum esset butyrum præ vetustate sua fœtidum ac corruptum, [butyrum fœtidum, precibus recentissimum reddit:] & post dies aliquot in cista locatum, cum fœtorem Soror Berta ministra sua nec posset aut vellet tolerare, parauit illud a se quomodolibet elongare. Quod Soror Haseka cum comperisset, positis genibus suis, dixit: Domine butyrū istud qualecumque sit, in nomine tuo comedemus. In ditione tua cuncta sunt posita; potestate & virtute tua de malo elicis, cū volueris, bonū: bonum etiam, si volueris, efficere poteris hoc butyrum. Cum igitur ad mensulam tenuem pro loci opportunitate, vna intra, altera vero extra assedisset, prolatum butyrum ita recens est inuentum, ac si eodem die lacte agitato fuisset elixum. Benedicentes igitur omnipotentem Deum, deinceps illud in cordis iubilo atque tripudio singulis diebus comederunt.

[3] [moritur an. 1261.] Cum autem beata Soror Haseka apud monasterium Sichemense, tāquam eidem loco sancta obedientia obligata, quia ipsum quem elegerat portans toto conuersationis suæ tempore habitum monachorum, sepulturam elegisset, & anno gratiæ millesimo ducentesimo sexagesimo primo, VII. Kal. Febr. in Domino obdormisset, Fratres monasterij tam monachi quam conuersi cum vehiculo venerunt, & corpus alumnæ suæ ad sepeliendum tollere voluerunt. Quod niger quidam monachus eo tempore diuina ibi celebrans, nomine monasterij sui procurans, accersito sibi brachio & robore rusticorum fieri non permisit; & sic Fratribus iniuriam suam dissimulantibus eam in ecclesia die tertia sepeliuit.

[4] [trāsfertur,] Cum autem res ad notitiam Episcopi diœcesani deuenisset, præcepit etiam per litteras in virtute obedientiæ monasterio dari corpus. Cum igitur ad susceptionem corporis ad portam monasterij solenniter occurrentibus monachis, adessent sæculares vtriusque sexus, viderunt faciem Virginis sacræ, [diu post mortem incorrupta & viuida:] quæ mortua & sepulta fuerat diebus multis, ita viuidam & rubentem, vt quasi iuuencula balneata, non vetula mortua videretur. Fuitque tam expers omnis fœtoris eius corporis gleba, vt omnes qui aderant & viderunt eam in sepulcro locatam & mox terra operiendam valde mirarentur. Obiit autem beata Soror Haseka nocte proxima post diem Conuersionis S. Pauli Apostoli, & sepulta est sub lapide latiore ad introitum domus capituli Sichemensis monasterij tertiadecima mensis Martij, cuius meritis & precibus apud Dominum nos credimus & confidimus adiuuari.

[5] Apparuit vero sacra Dei famula, postquam defuncta fuit, in somnis cuidam nobili ac deuotæ viduæ, dicēs ei: Noli dubium gerere, sed firmissime crede, [apparet cuidam matrona:] & nullatenus dubites, quin quicumque ad mei memoriam confugerint, in suis sint necessitatibus & angustiis auxilium per Dei gratiam obtenturi. Porro illa excitata a somno & visioni congratulans, cum secundo tenuiter obdormisset, vidit iterato beatam Virginem eadem constantissime repetentem, vt repetitio sermonis esse probaretur affirmatio veritatis. [inuocatur a multis.] Nec hactenus tantum extentam credimus Dei manum, sed magis adhuc pro nominis sui gloria extendendam. Iam enim ad eius tumulum fideles luminaria transmittunt, & pro incommodis subleuandis accedunt. Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 27. Januar




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.