Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

27. Januar


XXVII. IANVARII.

SANCTI QVI VI. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Iulianus Episcopus, Apostolus Cenomanorum in Gallia.
S. Iulianus, Martyr, Soræ vel Atinæ in Italia.
S. Auitus, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Missurianus, Martyr in Africa.
vvvvvvvv S. Publia, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Quinctillus, Martyr in Africa.
S. Publianus, Martyr in Africa.
S. Festus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Bonosus, Martyr in Africa.
S. Processus, Martyr in Africa.
S. Veneria, Martyr in Africa.
S. Marina, Martyr in Africa.
S. Fortunata, Martyr in Africa.
S. Tecussa, Martyr in Africa.
S. Godditis, Martyr in Africa.
S. Secunda, Martyr in Africa.
S. Epictula, Martyr in Africa.
S. Vincentius, Martyr in Africa.
S. Rogatus, Martyr in Africa.
S. Primus, Martyr in Africa.
S. Aurelius, Martyr in Africa.
S. Hilarius, Martyr in Africa.
S. Perpetua, Martyr in Africa.
S. Iuliana, Martyr in Africa.
Alij XXIV, Martyres in Africa.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Honoratus, Martyr in Africa.
S. Matrosus, Martyr in Africa.
S. Datius, Martyr in Africa.
S. Iulianus, Martyr in Africa.
S. Cælianus, Martyr in Africa.
S. Saturus, Martyr in Africa.
S. Vincentia, Martyr in Africa.
S. Victoria, Martyr in Africa.
Alij XXXII. Martyres in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Deuota, Virgo Martyr, in Corsica.
S. Petrus Ægyptius, anachoreta in Syria.
S. Domitianus, monachus in Iudæa.
S. Marius, Abbas Bodanensis in Gallia.
S. Lupus, Episcopus Cabilonensis in Burgundia.
S. Vitalianus Papa.
S. Emerius, Abbas Balneolensis, in Hispania.
S. Candida, eius mater, in Hispania.
S. Gamelbertus, siue Amelbertus, Parochus in Bauaria.
S. Sulpitius, Episcopus Baiocensis, Gissenopoli in Belgio.
S. Theodoricus II. Episcopus Aurelianensis in Gallia.
S. Gilduinus, Canonicus Dolensis in Britannia.
B. Ioannes, Episcopus Teroanensis in Belgio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Iulianus frater S. Iulij. Maurolyc. Felic. de eo egimus VII. Ianuarij.
S. Marius, Martyr. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ a Michaele Monacho editum. Horum Acta dedimus XIX. Ianu.
S. Martha, Martyr. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ a Michaele Monacho editum. Horum Acta dedimus XIX. Ianu.
S. Audifax, Martyr. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ a Michaele Monacho editum. Horum Acta dedimus XIX. Ianu.
S. Abachum, Martyr. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ a Michaele Monacho editum. Horum Acta dedimus XIX. Ianu.
S. Castus, Martyr referuntur in MS. Martyrologio S. Hieronymi, & Dungalensi. Eos omittimus, ne forte iidem sint qui memorati XXI. Ianuar.
S. Caius, Martyr referuntur in MS. Martyrologio S. Hieronymi, & Dungalensi. Eos omittimus, ne forte iidem sint qui memorati XXI. Ianuar.
S. Cælestius, Martyr referuntur in MS. Martyrologio S. Hieronymi, & Dungalensi. Eos omittimus, ne forte iidem sint qui memorati XXI. Ianuar.
S. Agnes. MS. Martyrol. S. Hieron. Nos XXI. Ianuar.
S. Artemius. Carth. Colon. in Addit. An non fortaßis Artemas est, de quo egimus XXV. Ianuar.
S. Datius, Martyr in Africa. Martyrol. Roman. Galesinius, Canisius. at relati sunt a nobis XXVI. Ian.
S. Reatrius, Martyr in Africa. Martyrol. Roman. Galesinius, Canisius. at relati sunt a nobis XXVI. Ian.
S. Æmilianus Martyr. Galesinius, Canisius. Retulimus eum XXVI. Ianuar.
S. Paula Romana vidua. Vetus Romanum, Vsuardus, Ado, Beda, Notkerus, Bellinus. Nos supra cum Martyrol. Roman. XXVI. Ianuar.
S. Bathildis Regina. VVandelbert. Nos XXVI. Ianuar.
S. Adiutus Martyr in Africa. Galesin. Maurolyc. An est Auitus, de quo hic?
S. Armata, vel Armatus, refertur a Carth. Colon. in addit. ad Vsuardum, & Galesinio, ac Canisio. Nobis ignotus.
S. Ioannes Chrysostomvs, Episcopus Constantinopolitanus, plures dies habet variis de caußis sui nominis veneratione celebres. Primus est electionis ad Episcopatum, [S. Chrysostomi electio 15. Decemb.] XV. Decembris. ita Menæa Græcorum & Max. Cythereus. Sciendum est, inquiunt, hoc die S. P. N. Ioannem Chrysostomum creatum esse Patriarcham Constantinopolitanum. & licet Græce legatur χειροτονηθῆναι consecratum esse, potius de electione accipiendum. [inauguratio 26. Feb.] Consecratus est XXVI. Februarij, vt tradit Georgius Alexandrinus in eius vita, Socrates lib. 6. cap. 2. Metaphrastes, aliiq;. Exilium, quæq; ei in Episcopatu aduersa plura euenere, plurimis diebus consignata sunt in Martyrologiis. in Florario MS. V. Maij: [depositio 5. Maij.] Constantinopoli depositio B. Ioannis Episcopi & Confessoris. Deinde XIX. Martij: Exilium primum Ioannis Chrysostomi Episcopi Constantinopolitani, reuocati ab hoc exilio anno salutis 405. imo 403. [exilium 19. & 20. Mart.] Postridie XX. Martij refertur in quibusdam Kalendariis. Pro ipsius reuocatione populum Constantinopolitanum festum celebrasse diem docet Georgius in vita. Metaphrastes huic læto ingressui aßignat XIII. Nouembris, [reditus 13. Nou.] quo die Græci præcipuam eius celebritatem referunt, quam & Natalem appellant. Imo secundum Nouellam Manuelis Comneni hic dies ob memoriam S.P. Chrysostomi ab omnibus negotiis & actionibus immunis agebatur. Florarium MS. XX. Ianuarij: [exilium 2. 20. Ian.] Exilium secundum Ioannis Chrysostomi Episcopi Constantinopolitani, sed terræ motu reginam vrbem grauiter concutiente a ciuibus reuocatur anno salutis 406. Verum ab hoc secundo exilio non rediuisse certo constat; & ille terræ motus post primū exilium contigit, vt testatur Georgius. [obitus 14. Sept.] Obiit S. Chrysostomus XIV. Septembris, quo die ita Græci in Menæis: Obitus S.P.N. Ioannis Chrysostomi Archiepiscopi Constantinopolitani: hoc enim die requieuit in Domino; sed, propter celebritatem Exaltationis sanctæ Crucis, illius dies festus translatus est in Nouembrem. Eadem habet Maximus Cythereus & Menologium Canisij. Romanum Martyrologium: Eodem die Natalis S. Ioannis Chrysostomi Episcopi Constantinopolitani, qui inimicorum factione in exilium eiectus, cum Innocentij primi summi Pontificis decreto inde reuocaretur, in itinere a custodientibus militibus multa mala perpessus animam Deo reddidit. Celeberrimus quoque dies XXVII. Ianuarij, [Translatio 27. Ianu.] quo sacrum eius corpus Constantinopolim relatum est. Græci in Menologio: Relatio reliquiarum S. Ioannis Chrysostomi in vrbem Constantinopolitanam in templum sanctorum Apostolorum, tempore Procli Patriarchæ, & Theodosij Minoris: celebratur autem dies festus sicut in decima tertia Nouembris. Eodem XXVII. Ianuarij eum Romana ceteræq; Occidentales Ecclesiæ ritu duplici celebrant. Postridie, [repositio 28. Ian.] siue XXVIII. Ianuarij, sacræ hæreliquiæ narrantur a Theodoro Lectore lib. 2. Collect. in fine, depositæ ad sanctos Apostolos; peracta scilicet pridie, seu XXVII. Ianuarij, solenni reuectione. Quo die Romam reliquiæ translatæ sint non legimus. Eius translationis memoria XXVII. Ianuarij inscripta Martyrol. Romano. Octauius Caietanus noster eodem die in Idea Sanctorum Siciliæ: [capitis veneratio.] Messanæ, inquit, in monasterio S. Saluatoris translatio capitis S. Ioannis Chrysostomi. Saussaius etiam in Supplemento Martyrol. Gallicani eodē die: Lutetiæ Parisiorum in gymnasij Bernarditarū ecclesia ostēsio & veneratio pretiosi capitis S. Ioannis Chrysostomi, Doctoris Ecclesiæ illustrissimi: cuius ipso die in vniuerso orbe beatissima consummatio gloriosaque translatio sacris anniuersariis celebratur. [commemoratio 30. Ian.] Denique a Græcis in Menæis & apud Cythereum colitur iterum cum SS. Basilio & Gregorio Nazianzeno XXX. Ianuarij, de quo isthic. Nos hic, quia tomi huius moles nimium excrescit, cogimur, paratam alioquin sancti Doctoris vitam in alium aliquem ex ante scriptis diebus reiicere.
S. Marciana Augusta, in pace finita memoratur a Menæis & Max. Cythereo. Nobis ignotus est.
S. Claudinus, in pace finitus memoratur a Menæis & Max. Cythereo. Nobis ignotus est.
Vnwanus Episcopus Bremensis, vir sapientißimus & religiosißimus hoc die 1029. e vita excessit; an numero Sanctorum adscriptus sit, ignoramus.
Bruno, vel Brunus, ordinis Cisterciensis, Confessarius sanctimonialium eiusdem ordinis ad S. Antonium Parisiis, vir pius & sanctus, & post mortem miraculis clarus, memoratur a Thoma Cantipratano lib. 2. cap. 8. §. 2. Refertur hoc die in Kalendario Cisterciensi & Menologio Chrysostomi Henriquez; atque in hoc Beatus appellatur, vti & ab Hugone Menardo 30. Martij, a Saussaio inter Pios recensetur.
Rembertus Conuersus Villariensis, ord. Cisterciensis, generis nobilitate vitæq; sanctitate insignis, (vt in libro de viris illustribus eiusdem monasterij commemoratur) hoc die refertur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, & Beatus appellatur.
Antonius Scalmatus, ord. Minorum, hoc die refertur ab Arturo Monstierio, & Beatus appellatur, qui & scribit auctoritate Apostolica cœptum de virtutibus eius quæri, ad publicam apotheosim.
S. Thyrsus Martyr Nicomediæ. MS. Florar. Nos XXVIII. Ia.
S. Laecius Nicomediæ. MS. Martyrol. S. Hieronymi. Videtur Leucius esse, de quo XXVIII. Ianuar.
S. Calentinus, Apolloniæ. MS. Martyrol. S. Hieronymi. Callinicus est, de quo XXVIII. Ianuar.
S. Aldegondis. VVandelbert. de ea agemus XXX. Ianuar.
S. Adamnanus Coludius. Camerar. De eo agemus XXXI. Ian.
S. Ananias, Martyr. Gales. De iis agemus XXV. Febr.
S. Petrus, & VII. milites, Martyr. Gales. De iis agemus XXV. Febr.
S. Archiminus Martyr in Africa. Galesin. Canis. fortaßis Archimimus est, qui colitur XXIX. Martij.
S. Paulus I. Papa. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 30. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuard. Canisius, Maurolycus, Felicius, Galesinius. Nos cum Martyrol. Romano XXVIII. Iunij.
S. Palladius Episcopus Scottorum Apostolus, refertur hoc die a Ferrario & Martyrol. Anglicano; a pluribus & vetustioribus VI. Iulij.
S. Ionas Propheta. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuard. Canisius, Petrus de Natal. Felicius, Maurolycus. Nos cum Martyrol. Roman. XXI. Septemb.
S. Iulianus Chaba. Maurolyc. Felicius. Hic est Iulianus Sabas, de quo agemus XVIII. Octob.
S. Dionysius Episcopus Alexandriæ Martyr. MS. Florar. Eum esse arbitramur, qui Confessor in pace quieuit XVII. Nouemb.
S. Barlaam Martyr Cæsareæ Cappadociæ. Martyrol. Gallobelgic. at Roman. XIX. Nouemb.
S. Adiutus Abbas Aureliæ. Carth. Colon. in addit. ad Vsuard. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 31. Canisius, Felicius, Menardus, Maurolycus, Dorganius, Saussaius. Idem videtur qui in Martyrol. Roman. XIX. Decemb.

DE S. IVLIANO EPISCOPO CENOMANORVM APOSTOLO IN GALLIA.

[Praefatio]

Iulianus Episcopus, Apostolus Cenomanorum in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Cenomanorum in Gallia Celtica Apostolus fuit S. Iulianus, primusq; Antistes. Eius anniuersaria celebritas agitur XXVII. Ianuarij. Quo die Martyrol. Romanum: [S. Iuliani natalis,] Apud Cenomanos depositio S. Iuliani, primi eiusdem vrbis Episcopi; quem S. Petrus illuc ad prædicandum Euangelium misit. Eius pleraque excusa & MSS. meminere Martyrologia. Complures Ecclesiæ Gallicanæ eum officio IX. Lectionum hoc die venerantur; Parisiensis XXVIII. Ianuarij, aliæ XXXI. Martyrol. Coloniense, Carth. in addit. ad Vsuard. Maurolycus, Ferrarius, XXVI. Ianuarij Iulianum quemdam Episcopum Bituricensem memorant, quo tamen nomine nullus Bituricensium Antistitum appellatus reperitur.

[2] Eum quidam a S. Petro, alij a S. Clemente missum in Gallias volunt: nobis nil compertum. Quidam Simonem Leprosum, cuius mentio in Euangelio fit, eum putant fuisse. At si a S. Clemente missus in Gallias fuit, post annum Christi 90. &, quod nonnulli scripsere, præfuit Cenomanicæ Ecclesiæ 47. annos, menses 3. dies 10. quam grandæuum eum fuisse oportebit? In vita, [patria,] quam hic damus, & quibusdam Breuiariis, dicitur fuisse Romana generositate clarissimus, quod multo probabilius videtur.

[3] De Vitæ illius auctore ita scribit Molanus: Iuliani Episcopi Cenomanensis vitam collegit & cultius scripsit Frater Lethaldus ad Reuerendissimum Patrem Anesgandum. MS. Vltraiecti ad S. Saluatorem. [vita a Lethaldo scripta,] Fuit autem Anesgandus Cenomanensis Episcopus an. 990. Eadem ex Molano tradunt Galesinius, Voßius, Cl. Robertus. Verisimile est in codice Vltraiectino præfixam fuisse dedicatoriam ad Anesgandum, siue Ansgradum. [vnde hic edita,] Nos vitam eam damus e tribus veteribus MSS. monasterij Ripatorij, Iac. Sirmondi nostri, Cornelij Duynij. Etsi vero & nomine auctoris & dedicatoria epistola caruerit in hisce codicibus Vita, haud tamen dubitamus quin ea sit quam collegisse & cultius scripsisse Lethaldus dicitur, cum accurratum & exactum scriptoris studium sapiat.

[4] Testatur Cl. Robertus vrbis Cenomanensis ecclesiam maiorem primo B. Mariæ, inde S. Geruasio, tandem S. Iuliano consecratam esse 1201. translato in eam ipsius Iuliani corpore. [translatio,] Ea, vt opinamur, translatio est, quæ XXV. Iulij adscripta in addit. Carth. Colon. ad Vsuard. in ipsius Vsuardi edit. Paris. an. 1536. & Martyrologio Germanico his verbis: Cenomannis translatio S. Iuliani Episcopi & Confessoris.

[5] Agunt præterea de S. Iuliano Vincentius Bellouac. lib. 9. cap. 113. & 114. S. Antoninus par. 1. tit. 6. cap. 25. §. 4. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 35. Cl. Robertus in Gallia Christiana, Ioannes Chenu in Catal. Episcopor. Cenom. Demochares tom. 2. cap. 23. de diuino sacrif. Saussaius in Martyrol. Eiusdem mentio fit in epistola Decani & Capituli Ecclesiæ Cenomanensis ad Præpositum, Decanum, & Capitulum maioris Ecclesiæ Paderbornensis an. 1205. pridie Kal. Octob. data, quam XXIII. Iulij ad vitam S. Liborij edemus; de S. Iuliano isthæc habentur: Et iustus Liborius, qui apud nos floruit, Domino largiente cultu ampliore florebit & multiplicabitur in domo Domini, beatissimi Apostoli Iuliani. Cui scilicet quartus gloriosus successit Liborius, duobus aliis, viris quoque Apostolicis, intermediis, Thuribio Archipresbytero, [socij,] & Pauatio Archidiacono Cenomanensi cathedræ per ordinem præstitutis. Hic enim Iulianus primus Cenomanorum Apostolus, velut Abraham Patriarcha, Pater sequētium Prȩsulum & Cenomanensium gentium in Christo, quadam functus auctoritate Apostolica vsque in hodiernum extitit & existit, missus (comitantibus illis) a B. Clemente Petri Apostoli successore. Vnde fraternitati vestræ humiliter supplicat Cenomanensis Ecclesia, soror vestra, quatenus librum de vita ipsius eleganter exaratum, reuerenter & memoriter apud vos in perpetuū habeatis; & Apostoli nostri beatissimi Iuliani natalitium diem VI. Kalendas Februarij solenniter celebretis. Vt qui clarus signis & miraculis regno Franciæ suffragatur, suæ quodammodo Paderbornensi Ecclesiæ, & populis Saxoniæ (sicut per ipsum & propter ipsum facere magna potens est Dominus) abundantius suffragetur.

[6] De SS. Turibio & Pauatio (quem quidam Panatium vocant) agemus XXIV. Iulij. Pauatij vitam edidit Ioannes Boscius in Bibliotheca Floriacensi. in ea dicitur a B. Clemente Petri Apostoli tertio successore, S. Iuliano Cenomanicæ vrbis primo Episcopo, & discipulo Apostolorum, adiutor datus; atque cum eo ad prædicandum in Archidiaconatus officio directus. In vita quoque S. Domnoli Cenomanensis Episcopi 16. Maij ista habentur: [sepulturæ locus,] Hic in ecclesia, in qua B. Iulianus primus iam dictæ vrbis Episcopus corpore requiescit, iuxta monasterium scilicet S. Victurij, prope fluuium Sartæ, monachorum normam, quæ dudum florere cœperat, mirifice amplificauit.

[7] S. Iuliani reliquiæ aliquæ sub annum 1143. Paderbornensibus a Gaufredo Episcopo & Capitulo Cenomanensi donatæ. [reliquia Paderbornam trāslatæ,] Exstat horum de iis epistola, quam, ex MSS. codicibus monasterij Budikensis Canonicorum regularium iuxta Paderbornam, nobis communicauit Ioannes Gamansius noster, testatusq; est S. Iuliani festum rubrica notari, vt solenniores celebritates consueuerunt, in omnibus tam typo quam calamo nuper & olim descriptis Kalendariis, Breuiariis, [eius isthic festum.] ceterisq; libris ritualibus Ecclesiæ Paderbornensis, a qua proprio officio colitur, Lectionibus Sancti vitam complectentibus. Est autem epistola illa Cenomanensium duplici obsignata sigillo; prius oblongum ipsius est Gaufredi, erectam Episcopi imaginem referens: a tergo vero forma Agni Dei, vt dici solet, expressa est. alterum sigillum Capituli est, in quo equitis armati figura. Epistola ita habet:

[8] Reuerendo Patri ac Domino N. Dei gratia Paderbornensi Episcopo, [Epistola Episcopi Cenomanensis ad Paderbornenses,] & venerabilibus viris carissimis in Christo Fratribus, Præposito, totiq; eiusdē Ecclesiæ Capitulo, Gaufridus diuina permissione Cenomanēsis Ecclesiæ minister humilis, N. Decanus & Capitulū eiusdem Ecclesiæ salutem & sinceram in Domino caritatem. Grates Deo referimus, deuotionem vestram in Domino commendantes, eo quod vos societatis nostræ non immemores, nos per litteras & nuntium visitastis. Per hoc enim vestra deuotio nostrum inflammat affectum, & ad familiaritatis augmentum inposterum inuitat. Hinc est quod petitioni vestræ grato nimirū occurrentes assensu, quod a nobis petitis, denegare non possumus, sicuti nec debemus. Vestræ namque & nostræ Ecclesiæ fraternitatis vnitatem, quam deuotis brachiis amplexamur, desiderio desideramus perpetuo, mutuoque ac irrefragabiliter obseruari. Magnū quidem est quod quæritis, quodque Ecclesiasticæ seculariue quantumcumque graui personæ nōdum cōcesseramus huc vsque, licet a multis magnis & authenticis pluries fuerit attentatū, nec hactenus impetratum, vt videlicet de sanctissimo corpore gloriosi Confessoris, Principis & Patroni nostri, beatissimi Iuliani venerandas vobis reliquias destinemus. Sed caritas, cuius proprie est proprium ignorare, preces suas interposuit. Et multo tractatu super hoc inter nos habito, tandē animos impulit ad cōsensum. [de S. Iuliani reliquiis ad eos missis;] Hæc sola vobis concedere cogit, quod aliis minime fecissemus. Nec tamen alienari dicimus, quod per venerabilem virū, Dominum videlicet Suederum Canonicum vestrum & Fratrem nostrū, de supradictis reliquiis vestræ mittimus Ecclesiæ, quam propriam reputamus. Hinc est, quod de sanctissimo Patris nostri & patroni prædicti humero vobis partem per latorem præsentium præsentamus, vt eum velitis venerari nobiscum, qui Christi iugo colla submittens supposuit humerum ad portandum. Vt vero tantum sanctuarium tutius & cautius mitteremus, præfatus Canonicus vester in Capitulo nostro solenniter in fide sua certissime promisit, quod illud ad vos, quam cito commode poterit, cum reuerentia personaliter deportabit.

[9] Vestram ergo fraternitatem rogandam duximus ex affectu, [quomodo eæ honorari debeant.] quatenus vobis oblatum munus reuerenter recipiatis, diligenter & honorifice reseruetis, & diem festum, quo beatissimus ille patronus noster de mundo transiuit ad cælum, sexto videlicet Calendas Februarij, in Ecclesia vestra solenniter celebretis, & per vestram diœcesim celebrari solēniter faciatis. Vt autem hoc possit solennius & melius adimpleri, Responsoria vobis & antiphonas destinamus, & alia ad cantum pertinentia, quæ penes nos in solennitate prædicta communiter decantantur, quæ nequaquam, sicut audiuimus, hactenus habuistis. Doceatis etiam, si placet, populum vestrum, & efficaciter inducatis, vt ab omni seruili opere abstineat ea die; indubitāter scientes quod penes nos, vbi corporis eius reliquiæ requiescunt, Præsul hic insignis vim sacri destruit ignis, sanat energumenos, fouet hospitio peregrinos. Credimus sane quod si affuerit in vestris precibus pia populi deuotio, hæc & maiora meritis eius suffragantibus Pater piissimus supplicantibus erogabit. Duret in longum valeatque caritas vestra. Datum Cenomanis anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense Aprili.

VITA
Auctore Lethaldo monacho,
ex tribus veteribus MSS. codicibus.

Iulianus Episcopus, Apostolus Cenomanorum in Gallia (S.)

BHL Number: 4544

Avctore Lethaldo, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Cvm adhuc mundus errorum tenebris inuolutus claritatem veræ lucis penitus ignoraret, & antiqui hostis versutia in humano genere, quod sibi a primo parente subdiderat, grassaretur, honorque Creatoris creaturæ potius quam Creatori famularetur; quia scilicet vnusquisque vel ex mortuis hominibus, vel ex insensibili materia Deos, quos adoraret, fingebat; [Dei filius incarnatus vt ruenti mundo succurreret.] Deus omnipotens humanos miseratus errores, ne sua in æternum factura periret, Verbum suum æquale sibi atque coæternum, per vterum intactæ Virginis pro seculi vita verum hominem ad humanos produxit aspectus. Qui Diuinitatis natura non imminuta, humanitate tamen nostra absque peccati næuo veraciter assumpta, inter homines conuersatus est, præbens beneficia Deitatis, & perferens incommoda humanæ fragilitatis. Denique eam carnem, quam de Virgine sumpserat, pro redemptione nostra posuit, & hominem, quem creauerat, non alio redemit pretio, nisi viuifico & pretioso sanguine suo. [Philip. 2. 8.] Factus igitur obediens Patri vsque ad mortem, mortem autem Crucis, destruxit mortis imperium, & ab ipsis Auerni sedibus suos eripuit, & comitante illa ineffabili triumphati hostis victrice pompa, ad dexteram Dei Patris in perpetuum regnaturus ascendit. Ecclesiam ergo suam, quam sibi salutari acquisierat sanguine, Spiritus sui illustrauit aduentu, vt mundi aduersis interim exercenda, inuincibili Spiritus sancti confortaretur armatura. Fundata igitur supra petram fidei, diffunditur per climata totius mundi, vt relicta vanitate idolorum, Deum verum homo cognosceret, & ab errore paterni delicti, & ab squalore vetustæ gentilitatis, in nouitatem vitæ transiret.

[2] Sed veternus hostis dolens sibi perire, quod Deo constabat acquiri, omne malitiæ machinamentum ad subuertendum Ecclesiæ inuincibilis conuertit asylum. Et iniqua instantia pro defensione falsitatis nonnullos Martyrum prostrauit gladio, [Tempestas a diabolo contra Ecclesiam excitata,] alios affixit patibulo, alios obduxit pelago, fame alios peremit, alios ignibus excruciauit, alios membratim discerpsit, & indicibili mortium genere debacchatus, Ecclesiam Christi expugnare nisus est. Sed quo eius amplius efferbuit immanitas, eo Sanctorum insuperabilis constantia, vnde atrociori pulsata est inuidia, inde amplioris virtutis emicuit gloria.

[3] Neronem igitur primum contra pietatem habens impietatis ministrum; dehinc per succedentes sibimet Principes malitiæ suæ augens incrementum per trecentos & eo amplius annos Ecclesiam Christi concussit, sed nullatenus euertere valuit. Cum enim complacuit ei, qui fideles suos igne tentationis permisit excoqui, [post trecentesimum annum sedata.] vt serenus dies post tot turbines familiæ suæ illucesceret, lux veritatis culmen Imperij subiit, & mundi gloria sibi substrata, eos cœpit habere defensores atque tutores, quos per inuidiam hostis antiqui eatenus perfidos habuerat impugnatores. Tunc ergo velut post asperitatem nimbosæ hiemis,

Cum placidas verni clementia temperat auras,

redolentes arbusta prorumpunt in flores, & nudata dudum roseta rediuiuis adornantur rosis, mirantesque oculos erumpentium candor reuerberat liliorum; sic pace Ecclesiæ reddita diuersi per mundum effulsere viri, qui virtutum luce mirabiles, fulgore fidei insignes, ad sequenda Christi vestigia mansuetis corde pararentur imitabiles.

CAPVT I.
Cenomani a S. Iuliano conuersi.

[4] [Primi Galliarum Apostoli;] Ad collocandum igitur in Galliis nouæ fidei fundamentum, ad erigendum rudis adhuc Ecclesiæ statum, pietas superna magnificos atque industrios viros destinauit, Lugdunensibus a Photinum, Arelatensibus Trophimum, Narbonæ Paulum, Tolosæ Saturninum, Aruernis Austremonium, Lemouicinis Martialem, Turonicis Gatianum, Parisiacis Dionysium Cenomannicis Iulianum.

[5] Hic itaque Iulianus Romana generositate clarissimus, lingua facundus, [Genomanorum Iulianus,] iustitia insignis, merito fidei percelebris, primus Apostolus Cenomannicæ vrbi a Deo destinatur: qui etsi aliis Apostolus non est, Cenomannensibus tamen est. Nam, sicut de se quoque beatus clamat Apostolus, signum Apostolatus eius ipsi sunt in Domino. [1. Cor. 9. 2.]

[6] Is ergo vir Domini fide munitus, gladio Spiritus sancti accinctus, ad destruendos errores, ad conculcandas dæmonum vanitates, [miraculis fidem confirmat:] ad vrbem supradictam accessit intrepidus. Sed dum nouitas sanctæ prædicationis quibusdam incredulis in scandalum, nonnullis verteretur in derisum, miraculorum potentia reddebat attonitos, quos ad audiendam veritatis viam veternus & in natus error effecerat fastidiosos. Per manus enim reuerendi Pontificis tantas Christus operabatur virtutes, vt verbo dæmones fugaret, leprosos mundaret, cunctisque languentibus opem Crucis medicamine largiretur. Denique cum ad eum plurimi concurrerent pro adipiscenda salute corporum, illuminati verbo fidei, cum salute redibant animarum.

[7] [in suburbio habitat, sui incuriosus:] Porro idem venerabilis vir extra vrbem paruo tectus hospitio diu noctuque in sancto perstabat proposito, vix vllam sui curam habens corporis, totum se eorum impēdens saluti, quos dæmonico nitebatur subducere errori.

[8] Sane cum iam miraculorum dulcedine deliniti, & luce fidei radiati, eius sancto contubernio inhærerent, essetque de cōuehendæ aquæ penuria non modica querimonia, vir Dei ad locum, quem aptum credidit, accedens, cuspidem baculi, quem manu gestabat, humi defigens, cunctis audientibus dixit: Domine Deus noster, qui sitienti populo tuo in eremo de dura silice potum tribuisti, adesto & nobis famulis tuis, & aperi thesaurum tuæ pietatis, & iube nobis de duritia huius telluris ministrari fontem aquæ viuentis, vt cognoscant præsentes, quia tu es verus Deus, qui in fine seculorum misisti filium tuum in mundum, [precibus fontem elicit;] vt credentes in te ad veram introduceret repromissionis terram. Cumque fideles respondissent, Amen; subito erupit fons viuacissimus, qui & potentiam Diuinitatis ostenderet, & meritum beati viri liquido cunctis astantibus demonstraret.

[9] Tunc qui iam crediderant, in fide sunt corroborati; & qui adhuc gentilitatis errore detinebantur, ad pedes Sancti procumbunt, orantes se sanctæ fidei sacramentis initiari. Hunc ergo b fontem placuit Centonomium vocitari, quia exhibitionis eius gaudio, [cui Centonomij nomen inditum:] multiplicato fidei fœnore numerus credentium cœpit multiplicari. Multi enim in eo per baptismatis sacramentum veterem hominem exuerunt, & nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia & sanctitate veritatis, vestiti sunt.

[10] Itaque non quique populares, sed & nobilissimorum plurimi cingula deponentes militiæ, tumida olim colla sua iugo Christi supponentes, sancto viro adhæsere, & sacris eius gaudebant informari exemplis. [euocatur a Defensore Principe ciuitatis:] Cumque fulgor tantæ claritatis, quasi lucifer matutinus solem iustitiæ nuntians, totam prouinciam iam perlustrasset, Princeps ciuitatis, c Defensor nomine, vir gloriosus, & secundum caducos huius mundi honores potentissimus, tot miraculorum nouitate perculsus, Deo dignum Pontificem per internuntios euocans, vt ad se venire dignaretur, suppliciter exorat.

[11] Fidelissimus autem minister Christi cum ad Principem accederet, [Cæcum signo Crucis illuminat:] ante principalis aulæ ianuam obuiam habuit quemdam cæcum, qui coram eo procumbens flagitabat auxilium. At ille inuocato Christi nomine, & Crucis impresso vexillo, sub momento eum pristinæ restituit sanitati. Quod Princeps audiens, festinus accurrit, genibus Sancti aduoluitur supplex exorans, quo particeps vitæ æternæ fieri mereretur. [Defensorem cum familia baptizat:] Quem verbo Dei diligentissime instructum Pontifex venerabilis catechizauit, & solenni ieiunio peracto, cum tota familia, multaque nobilium turba baptizauit. Qui in tanto pietatis ardore excreuit, vt domum suam sancto viro traderet, [domum in ecclesiam consecrat:] quo ibi ecclesiam diuino cultui aptam extrueret, & lucrandis Christo animabus absque vllo inuigilaret incommodo. Iam tunc ergo impossibile dictu reor, quanto gaudio, quantaue alacritate quotidie Christo inibi fierent lucra, diabolo vero detrimenta. Omnis ætas, omnisque sexus ardentissimo amore ad audiendum verbum Domini confluebat, & certatim præire alter alterum in sancto proposito elaborabat. Factam igitur bonorum suorum collationem sancto viro tradunt, quo & ecclesia diuinis exornaretur honoribus, & pauperes Christi alimentis consolarentur corporalibus.

[12] Porro dispensator fidelis & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam vt daret illi in tempore tritici mensuram, vt in erogando verbo Dei cum pietatis actibus inuigilabat, ita etiam in dispensandis terrenis secundum institutionem Apostolicam desudabat, & viuentibus sub se communiter Ecclesiæ filiis, prout cuique opus erat, [bona oblata fideliter dispensat.] fideliter diuidebat. [Luc. 12. 42.] Sane præsentium occasione curarum, nequaquam illius mentis oculus caligabat a contemplatione æternorum, sed quo amplius fulciebatur rebus transitoriis, eo amplius inhiabat ad gaudia patriæ cælestis. Bene enim nouerat, quid conueniret in via, quid deberetur in patria. In via quippe videbat necessarium laboris stipendium; in patria autem toto affectu desiderabat æternæ beatitudinis emolumentum. Sunt enim nonnulli, qui in pastorali regimine laborant, & pro eodem labore sempiterna præmia non appetunt, sed honore prælationis tumidi, quamuis cælestia verbis prædicent, toto desiderio terrena quȩrunt. Hic vero dignus Deo Pontifex cum virtutum fulgore claresceret, miraculorum potentia cingeretur, obsequentium populorum cuneis fulciretur, & rerum temporalium affluentia ditaretur, nullo delectationis impedimento succumbebat, sed in datorem omnium bonorum oculum mentis figens, bona præsentia quasi post tergum, & ante faciem proponebat fideliter, quæ Sanctis promittuntur in cælis.

[Annotata]

a Coluntur hi Sancti, Photinus 2. Iunij, Trophimus 29. Decemb. Paulus 22. Mart. Saturninus 29. Nouemb. Austremonius 1. Nouemb. Martialis 30 Iun. Gatianus 18. Decemb. Dionysius 9. Octob.

b al. locum.

c An hic est S. Defensor primus Episcopus Andegauensis.

CAPVT II.
Tres mortui suscitati.

[13] Porro in ea ciuitate, in qua vir beatissimus pastorales agebat excubias, erat vir quidam potens ac nobilis, nomine Anastasius, nondum Christianæ fidei subiectus. Huius filius graui arreptus incommodo, ad extrema deductus, & ad vltimum extinctus est. Pater vero orbitatis dolorem non sustinens, ad virum Dei cucurrit clamans & dicens: Serue Dei Iuliane, qui confiteris Christum Deum verum esse, per illum te adiuro quem prædicas, redde mihi filium meum. Cui ait vir Dei: Anastasi, si credis eum, quem ego prædico, verum Deum esse, & filium tuum in præsenti recipies, & tu vitam obtinebis æternam. Anastasio deierante atque dicente: Si filium meum viuum recepero, Christum verum Deum confiteor, & idolis penitus abrenuntio; abiit cum eo beatissimus Pontifex ad domum, in qua corpus pueri iacebat exanime: & cunctis flentibus, & quid beatus vir acturus foret considerantibus; ille tenens manum defuncti, & suspiciens in cælum lacrymis perfusus, ait: [Oratione defunctum ad vitam reuocat:] Domine Iesu Christe, qui viduæ filium extra portam elatum multis astantibus suscitasti, & quatriduanum Lazarum iamque fœtētem verbo potentiæ tuȩ a mortuis reuocasti; tu præcipe vt suscitetur puer iste, quatenus isto resuscitato in corpore, multi per tuam fidem resurgant in anima, præsentesque cognoscant, quia tu es Christus filius Dei viui, qui præcepto Patris mundum saluasti, cui per te condignas gratias referimus per infinita seculorum secula. Cumque fideles respondissent, Amen; quasi a somno surrexit puer incolumis, & cunctis præ gaudio flentibus, parentibus ineffabile gaudium, & ceteris adstantibus ad sequendam Christianitatis religionem magnum præbuit incitamentum. Mox ergo pater eius Anastasius cum omni familia credidit, & baptismi gratiam consecutus numero fidelium applicatus est.

[14] Sequenti deinceps tempore per eum simile huic miraculo ad laudem & gloriam nominis sui Christus operari dignatus est. Nam cum idem vir beatissimus ab vrbe digrediens, vt lucrum Christo de pereuntibus faceret, diœcesis suæ partes visitaret; ecce defunctus efferebatur, magna populi comitante caterua, adolescens cuiusdam magnifici viri filius, qui dicebatur Iouinianus. Superueniens sanctus Episcopus, consuetaque in Dominum fiducia fretus, iussit deponi defunctum corpus, & manu silentio imperato, clara voce ad patrem adolescentis ait: Iouiniane, Christus quem prædico, homo pro hominibus factus, mortuos suscitauit, dæmones verbo fugauit, & ad ostendendam Deitatis suæ potentiam, quicquid voluit inter homines operatus est. Hunc tu si relicta vanitate idolorum Deum ex toto corde credideris, & purificari te permiseris fonte baptismatis, & tua salute & filij tui resurrectione gaudebis. Tunc idem Iouinianus & vniuersus adstans populus, Sancti aduoluuntur pedibus, & cunctis misericordiam flagitantibus, cum lacrymis aiebat Iouinianus: Magne serue Dei Iuliane, si vnicum mihi pignus, & vitæ præsentis solatium reddideris, non solum ego Christum verum Deum esse confitebor, sed & populus hic vniuersus deorum suorum figmenta contemnet, & fidem, quam prædicas, deuota mente suscipiet. At vero vir Deo plenus, genibus in terram curuatis, oculis ac manibus in cælum porrectis, cunctis audientibus dixit: Domine Iesu Christe, qui vbique præsens es, qui pro nostra redemptione homo fieri voluisti, & inter homines apparens per vexillum crucis tuæ ab humano genere mortem exclusisti, iube vt resurgat adolescens iste, vt tanti facti potentia, & fides credentium in te roboretur, & non credentium corda subdantur, per te vnigenitum Dei viui, quem cum Patre & Spiritu sancto regnantem & dominantem confitemur in secula seculorum. Respondentibus fidelibus, [alium mortuum precibus suscitat;] qui aderant, Amen, quasi a somno adolescens surgit a feretro, & clara voce cunctis miraculi nouitate perculsis, cœpit clamare: Vere magnus Deus Christianorum, quem prædicat seruus eius Iulianus. Ad patrem quoque ait: Vere nunc vsque a Deo vero errauimus; nam dij, quos colimus, pro certo dæmonia sunt. Vidi enim eos in inferno, & vidi quia non erat eis requies a tormentis. At vero cunctorum clamore in cælum sublato, Christus ab omnibus magnificatur, Christus verus Deus prædicatur, & famulus eius Iulianus, renitens multumque reluctans, ab omnibus adoratur. Et hic igitur per prædicationem Deo digni Pontificis copiosa multitudo rationabilium piscium fidei sagena collecta, & ad veræ credulitatis solidum littus a profundis errorum tenebris educta est.

[15] Iam tunc ergo velut diuini exercitus signifer, aliis præcedentibus, aliis sequentibus, vitalia fidei serens semina, ad prædium, cui vocabulum est a Proiliacus, diuertit. Ingruentibus autem noctis tenebris, hospitium sibi perquiri iubet. At vero in ipso aduentus eius articulo, puer paruulus possessoris supradicti fundi filius, ingrauescente, qua vexabatur, molestia, defunctus est. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, alibi diuertere noluit, sed secundum quod Salomon ait: [Eccle. 7. 3.] Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuij, gaudium salutis laturus lugentibus, ad domum, in qua infantulus iacebat, accessit, & in quadam eius secreta parte mansionem accepit. Iubet ergo ante se inferri defunctum corpus, & patre & matre cunctisque remotis arbitris, paucis dumtaxat sanctitatis suæ comitibus ibidem remanentibus oraturus se in pauimentum prosternit: noctemque peruigilem ducens, tanta instantia precum cæli pulsauit secretum, vt pariter surgerent, & Pontifex a puluere, & infans a morte. [item alium:] Cum ergo iam aurora fugaces a cælo pelleret tedas, intrat pater cum matre & multa vicinorum frequentia, inueniuntque sospitem, quem defunctum intulerant; & tanti operis nouitate perculsi, cælum clamore quatiunt, & versis b votis iterum per gaudia plangunt. Continuo ergo fidei Christianæ colla supponunt, & infantem, quem hæredem terrenorum bonorum optauerant, cælestibus disciplinis imbuendum cum tota hæreditate supradictæ possessionis beatissimo magistro contradunt.

[16] Excitati fama facti accurrunt vicini, & alij quidem prosequuntur, [benedictione sua multos sanat.] alij cellulam, in qua vir Dei iacuerat, irrumpunt, locumque vbi sancti steterant pedes, crebris amplectuntur osculis, & vt benedictionis eius compotes fierent, certatim præcedentis vestigia legunt. Porro beatissimus ad preces sequentium conuersus, eleuata manu cunctos benedixit, & omnes, qui inter eos aliquo laborabant incommodo, absque alicuius moræ interuentione, pristinæ restituit sanctitati.

[Annotata]

a Bellouac. Periliatus.

b al. vocibus.

CAPVT III.
Alia miracula. aduersa tolerata.

[17] Procedens inde Beatissimus, cum iam propinquaret vico, qui vocatur Ruiliacus, qui positus est super fluuium a Ledam, obuios habuit nuntios primarij eiusdem vici, [Energumenam liberat:] vt quantocyus venire dignaretur, quia vnica filia illi erat, quam immundus inuadens spiritus atrociter vexabat. Cum peruenisset ad vicum, exhibuerunt ei furentem puellam, & sacris eius vestigiis prouoluti, precabantur misericordiam. Spiritus autem nequam sancti viri non sustinens præsentiam, ad primum eius imperium, vas quod iniusto iure vendicarat, relinquens effugit, & puellam in medio stupentium, & Christi potentiam laudantium reliquit sanam. Sicque factum est, vt per vnius puellæ salutem corpoream cuncti vici illius habitatores ad veram animarum suarum peruenirent medelam. Nam omnes idolorum vanis abrenuntiantes figmētis, [Ruiliaci templum ædificat.] & renati fonte baptismatis, facti sunt participes Christianæ adoptionis. Eumdem ergo vicum cū cunctis ad eum b prædictus possessor sancto Pontifici humiliter largitur, & vt ibi ecclesiam construere deberet, deuotissime deprecatur. Quod Præsul benignus gratantissime compleuit, ibique multum populum per sanctæ prædicationis ministerium Domino consignauit.

[18] Nec tamen credendum est, tantum præconem absque laboris certamine & impugnatoris antiqui insidiis, tot & talia perficere potuisse, cum manifestissime clamet Apostolus: [2. Timot. 3. 12.] Omnes qui pie volunt viuere in Christo, persecutionem patiuntur. Quamuis enim magnitudo virtutum, quas per eum Christus operabatur, si quid aduersi e mundo emergebat, retunderet, is tamen qui ad ipsum mediatorem Dei & hominū hominē Iesum Christū, quasi aliquid suorū reperturus, venire præsumpserat, contra hunc quoque, qui illius summi capitis membrum erat, machinas diuersarum tentationum quasi aduersum validissimum murum callidus impugnator admouere nō desinebat. [Matth. 4.] [Superstitionem exstirpat:] Vt enim nouus agricola opacam siluam ingressus, nunc ferro nunc igne vtitur, quo iaciendis seminibus tellus eatenus sterilis præparetur; sic Iulianus Cenomannicum penetrans solum, veteres quercus annosasque fagos, id est, vetustæ gentilitatis sterilia vanaque figmenta euertere nisus, & ferro correctionis vsus est, quo peccata delinquentium feriret, & igne adustionis, quo iam emundatum solum ad promerenda diuini amoris semina aptum exhiberet.

[19] Sed reliquiæ paganorum, quæ quasi fragmina tabularum de naufragio errorum euaserant, [conspirantibus aduersus eum Gentilibus,] indigne ferentes laudem nominis Christi dilatari, & simulacrorum suorum portenta pessumdari; vnanimiter insurgunt contra Sanctum, maleficum clamantes, qui sub nomine pietatis vanis præstigiis euerteret corda populorū, ipsosque videntium oculos frustraretur, falsa pro veris assereret, hominem crucifixum Deum affirmaret, Deorum immortalium, quos Romanus orbis a seculo colit, culturam erroneus euacuaret; viuum exuri debere, vt eius interitus exemplo aliquis impostor & temerarius terreretur, ne contra Rempublicam timendorumque numinum reuerentiam, quibus orbis constat & alitur, quoquo modo vlterius oblatrare niteretur.

[20] His Iulianus non modo non territus, verum ad pugnam contra diabolum alacrius accinetus, ad locum iter accelerat, quo caput erroris eorum malesuada religio detinebat. Nam in vico, cui Artinas vocabulum est, templum erat, & in eo Iouis simulacrum falsorumque innumera portenta deorum, quæ vario errore delusa Gentilitas priscis temporibus erexerat ad suam & c sequentium perniciem populorum. Ad quæ destruenda cum Iulianus lorica fidei indutus, galea salutis protectus, gladio Spiritus sancti præcinctus præparatur, e diuerso rusticana & ignobilis manus pro defensione deorum, qui sibi auxilij opem ferre nequibant, obstinatissime resistens armatur. Sed Iulianus imperterritus inter frementes & garrientes insanientium voces templum ingressus, inuocato veri Dei Iesu Christi nomine, [in Christi nomine idolum euertit:] simulacrum enorme ipsoque visu terribile in cinerem resoluit, sola sanctæ iussionis auctoritate.

[21] Vt vero insani populi cognoscerent, cui eatenus culturam Deitatis exhibuissent, ex euerso simulacro immanissimus erupit draco, qui facto impetu contra cultores proprios, flatu sulphureo & atrocis verbere caudæ, deuotorum sibi phalanges in mortem cœpit ardenter vrgere. [dæmonem draconis forma sæuientem fugat:] At illi eius contra Deum suum petunt auxilium, quem paullo ante vociferantes maleficum, totis nisibus elaborarant, vt eum incenderent viuum. Porro Iulianus Dei athleta, eleuata cū signo Crucis in sublime dextera, draconi imperat, vt nullū amplius lædēs concitus fugiat, & loca humana cultura prorsus carentia petat. Ad cuius imperium draco sæuissimus effugit viuacissimus, & in eos d ius amisit lȩdendi, in quibus vlterius fraudem exercere permissus non est seducendi. [multos baptizat:] Tunc vniuersi cum gaudio iam fiunt socij in euertendo falsitatis fano, ac demum sancto renati lauacro per manus sancti Pontificis dogmate beatificantur Christiano.

[22] Cuius facti fama velox per omnes totius prouinciæ percurrens populos, ita pristini erroris cunctas abrasit nebulas, vt vix aliquis inueniretur, qui Iesum Christum Deum & Dominum non confiteretur. Huius igitur tam celebris facti nuntio Defensor vir gloriosus, cuius supra memoriam fecimus, ad se perlato, ingenti affectus gaudio benedixit Deum, & festinus accedens ad beatum virum suppliciter petebat, vt ad domum eius accedere dignaretur, vt pro triumphati hostis victoria largitori omnium bonorum Christo communiter gratias referentes, casto simul & sancto participarentur conuiuio. Cuius petitionem vir beatus non renuens quippe quem merito religionis vera sibi nexuerat caritas) vt eius desiderio satisfaceret properabat. Sed cum iter carperent, [puerum serpente illigatum liberat, serpente disrupto:] in parte noualis puerum quemdam inuenerunt ab ingenti serpēte pedes & brachia corpus que totum spiris vipereis colligatum. Perterritis autem omnibus qui aderant, vir Dei propius accedens, ait: Domine Iesu Christe, qui humanum genus a paradisi gloria per serpentem deiectum, per Crucis tuæ reparasti vexillum, tu libera hanc creaturam tuam ab hoc quo tenetur angue, vt & serpens intereat, & per te puer incolumis euadens cognoscere præsentes faciat, quia tu es liberator & protector omnium sperantium in te. Cumque talia perorasset vir Deo plenus; &, qui aderant, dixissent, Amen; serpens crepuit medius, & cunctis Deum laudantibus, puer euasit sanus.

[23] Interea cum ad domum Principis peruenisset, summo excipitur gaudio, fit concursus omnis ætatis omnisque sexus ad videndum tantum virum, cuius nomen famaque virtutum tanto iubare coruscaret, vt etiam quosque remotissimos eum videndi desiderio succendere posset. [duos energumenos liberat, & conuertit.] Subsequuntur e vestigio sanctum Episcopum energumeni duo, salutis remedium flagitantes ab eo. At ille inuocato Christi nomine, & inimicum fugauit, & eos verbo prædicationis illuminatos proprio restituit Creatori. Diem ergo illam felici exornantes lætitia, inter ipsa sacræ mensæ conuiuia totus sermo illis erat de Christi gloria, de interitu Satanæ, de his quoque quæ pertinent ad veram Deum timentium animarum curam. Post gloriosus ille vir omni supellectilis suæ copia sancto viro exhibita supplex exorat, vt cuncta benigne suscipiens ad quoscumque vsus placuerit profutura retentet. Sed vir beatissimus nihil horum suscipiens, benedictione super eum tradita, omnique domo eius in fide Christi corroborata festinabat ad propria.

[24] Cumque iam portam a Deo sibi commendatæ subiret vrbis, hi qui in carcerali custodia nexibusque duris mancipati erant, ingenti clamore sanctum virum, vt sui misereretur, exorant. At ille benignissimus, qui totis semper in Domino visceribus pietatis affluebat, ad eos, [orat pro captiuis,] quibus id officij commissum erat, supplex accessit, precaturque humiliter, vt eos quos iniquitas propria fecerat reos, aduentus sui gratia redderet absolutos. Sed vecordes neque reuerentia Pontificis præsentis, [qui mox Angelico ministerio euadunt.] neque prædicabile tanti viri meritum permouit, vt facerēt quæ Sanctus non modo imperauerat, verum etiam voce supplici postularat. Porro ille spretus a perfidis, ecclesiam intrauit atque gratias Christo pro acquisitis sibi animabus reddidit; deinde propriæ domus hospitio sese recepit. Cumque ei appositus esset panis, discumbere noluit, sed tacitus & gemens misericordiam Domini opperiri cœpit. Tunc vero, secundum serui Dei votum, Angelico ministerio ostia carceris aperta sunt, & cunctorum catenæ confractæ sunt, & hi qui in carceralibus priuatisque tenebris residebant, absque humano auxilio ad communem diei lucem egressi sunt. Per medium ergo ciuitatis, nemine prohibente, absque vinculorum onere sancti viri conspectibus sese obtulere. At ille gaudens in Domino iam lætus cibum accepit, & quos merito soluerat, sancti etiam conuiuij participatione donat. Nec fuit qui absolutos repeteret, cum manifestissime hoc diuinæ virtutis potentia, non humanum auxilium sancto Antistiti contulisset.

[Annotata]

a Alibi hic amnis Ledus dicitur, & a quibusdam Lidus.

b Deest pertinentibus, vel quid simile.

c al. frequentium.

d al. vim.

CAPVT IV.
S. Iuliani mors, sepultura.

[25] Plantata igitur in pago Cenomannico diuini cultus vinea, abrasisque de ea idolorum errorumque omnium tribulis, tempus imminebat, quo beatus ille agricola fructum pij laboris a Domino suo percepturus, ab istis præsentis vitæ laqueis, ad æterna felix deberet conscendere regna. Itaque propinquante vocationis suæ die, secedit ad vicum, in quo nunc B. Martialis ecclesia sita est. In quo cum pluribus degeret diebus, & instanter cælestis vitæ dulcedinem suis propinaret auditoribus, leui tactus incommodo, lætus & alacer præstolabatur horam, [Successorem sibi designat S. Turibium:] qua laborum certaminumque suorum repositam a iusto Iudice reciperet coronam. Et quia nauis sanctæ Ecclesiæ absque gubernatore per pelagus huius mundi non poterat enauigare, Sedem sibi a Deo commendatam, cum communi Cleri plebisque consilio, Sancto delegauit Turibio, quem adiutorem & socium in sanctæ prædicationis eatenus habuerat officio. Idem enim Turibius presbyterij officio gloriosus cum S. Pauatio Diacono ad reuelādam Cenomannensibus Christi gratiam, vt ab antiquis suscepimus, comes & adiutor S. Iuliano a Romanæ vrbis Antistite destinatus est.

[26] Gloriosissimus igitur Pastor communi omnium a allectus consensu, fratres filiosque suos euocat, & consignato successore, [lætus moritur.] oculis ac manibus in cælum eleuatis, diutissime gratias agens, & collaudans Dominum, ouesque, quas Christo acquisierat, eidem summo pastori commendans, lætus & alacer beatis meritis ditatum cælo reddidit spiritum. Quo cælestia regna petente, ille eius merito fidei & bonorum actuum dilectissimus Defensor, vir gloriosus, præsens non erat, sed eius sanctissimi obitus tali ordine cognouit diem. Sedente eo ad mensam, aperti sunt intellectuales oculi eius, [Eius mors Defensori ciuitatis Principi reuelatur.] & ecce vidit beatissimum Iulianum sacerdotali infula comptum cum tribus Diaconibus suis & tribus cereis venientem ad se, qui cereos, quos portabant, posuerunt super mensam ante eum, & abierunt. Dixit ergo prædictus Defensor ad consedentes: Videtis gloriam, quam ego video? Qui nihil se videre testati sunt. At ille dixit: Numquid non hic vidistis Patrem nostrum Iulianum, qui tot bona nobis ostendit, tot miraculis lætificauit? Ecce enim nunc cum tribus Diaconibus suis & tribus cereis huc ante me venit, & lætissimo vultu subridens benedixit nos, relictisque cereis abscessit. Vnde pro certo scio, quia migrauit a seculo. Et nobis, quos corporali præsentia dereliquit, beneficia pietatis suæ viuens in Christo impendere numquam cessabit. Surgamus ergo, & ad sepeliendum piissimum magistrum nostrum quantocyus properemus, vt eam mereamur adiutorem habere in cælis, quem salutis doctorem habuimus in terris. Hæc eo dicente, omnes admirati sunt; pariterque surgentes ad exequias Sancti festinanter accurrunt. Iam vero, [Magnus ad eius funus concursus,] vt de Martino illo Pontificum speculo legitur, impossibile dictu est, quanta hominum multitudo conuenerit: cuncti ex agris & vicis, nonnulli etiam ex vicinis adfuere castellis. Hinc psalmicines Clericorum phalanges, illinc sacrarum Virginum præ parsimonia turmæ pallentes; hinc plebs vrbana nobilibus conserta viris, illinc manus agrestis sanctis beati viri famulantur exequiis.

[27] Sed ne quis forte moueatur, quod Iulianum Martino æquiparauerim; qui hoc dicis, si recte percenseas, pene similia ab vtroque potes videre completa. [Comparatio S. Martini & S. Iuliani.] Martinus adhuc catechumenus algentem pauperem diuisa chlamyde vestiuit: Iulianus fide robustus tot millia veterem hominem exuta, fidei veste contexit. Martinus primo solitariam delegit vitam, vt Christi dulcedine singulariter frueretur: Iulianus apertā expetiit pugnam, vt multorum animas lucraretur. Martinus ad episcopatum a Turonensibus raptus est: Iulianus Cenomannensibus a Deo Pontifex, quin imo & Apostolus, destinatus est. Martinus in virtute Trinitatis Deificæ trium mortuorum est magnificus suscitator: Iulianus totidem ad vitam reuocans mortuos, toties mortis extitit victor. Martini corpus ij qui b ductu eius mundum vicerant, prosequuntur: Iuliani exequiis hi, qui eo duce cælestia iam tenebant, famulantur. Quid plura? vni Regi militarunt, vni Domino seruierunt, vno Spiritu sanctificati sunt, supra petram vnius fidei fundati sunt. Restat ergo vt par sit eis honor & gloria quos virtutis actio pares in Christi constituit disciplina.

[28] Hoc igitur beati viri corpus cum ad vrbē propriam deportaretur, ventum est ad transitum fluuij, cui c Sartæ vocabulum est. [Equi reliquias S. Iuliani portantes fluuium miro modo transeunt.] Ad declarandum ergo quanti meriti esset cuius reliquiæ ferebantur, equi, qui lecticam sanctarum gestabant exuuiarum, ceteris vix enatantibus, inter vndas validas & profundæ cæcitatis gurgites, nec genibus aqua tactis littus alterum, cunctis mirantibus, subierunt.

[29] Cum vero tota vrbs festinaret in occursum sui Pastoris, quædam mulier paruulum filium caldariæ imposuerat, suppositoque igne membra infantuli aqua tepente lauabat: quæ voce psallentium attonita officium cœptum deserit, oblitaque infantuli, cum ceteris obuiam Sancto accurrit. Igitur dum ea venerantissimis moratur exequiis, ignis infanti suppositus calescens, vas ferreum, in quo paruulus pofitus erat, obambit, [Puer in feruenti caldaria eius meritis illæsus perstat.] immensosque calores efficit, & efferuentes in se ipsum refundit vapores. Quis putaret in tali discrimine viuere potuisse? Porro beata mater cum iam sanctæ reliquiæ domui suæ propinquassent, domesticosque lares recognouisset, tandem recordata pignoris sui pauida accurrit, æstimans inter vapores igniferos liquefactum, & tenera pueri distabuisse membra. Sed ardore fidei, quæ illam sancto corpori exire obuiam compulit, restincta est ardentis flamma camini. Subito terrore perculsa filium non amouet, donec grandi clamore multos compelleret adunari.

[30] Beati porro viri corpus humanæ conditionis lege sepultum, [Multa ad sepulcrum eius miracula.] vere in Christo se viuere demonstrat frequentissima consolatione viuentium. Nam ibi recipit cæcitas visum, debilitas gressum, effugantur dæmonia, donantur cum fide petentibus congrua vota, præstante Domino nostro Iesu Christo cui est cum Patre & Spiritu sancto honor & gloria, & nunc & per æterna secula, Amen.

[Annotata]

a al. euectus.

b al. inductu.

c Sarta purissimus amnis, Alanconium, ipsamq; Cenomanorum episcopalem vrbem alluit; ac dein, vti & Ledus, Meduanæ miscetur, qui in Ligerim infra Andeganorum vrbem influit. De Sarta, Sanctiq; Iuliani sepulturæ loco in Prolegomenis actum ex vita S. Domnoli.

DE S. IVLIANO MARTYRE SORÆ, VEL ATINÆ, IN ITALIA.

Svb Antonino Pio.

[Praefatio]

Iulianus, Martyr Sorae vel Atinae in Italia (S.)

BHL Number: 4553

[1] Sora & Atina vetustæ Volscorum vrbes, ac Romanorum coloniæ, nomen retinent etiamnum; hæc circa Melfis fluuij fontes, supra Aquinum; illa supra Arpinum, ad dextram Liris fluuij ripam sita, haud multis ab eius fonte millibus passuum. Vtraque S. Iulianum hoc die veneratur, vtraque apud se peregisse martyrium gloriatur. [S. Iulianus colitur Atinæ, vt Patronus,] De Atina testatur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ in Annotat. his verbis: Habent & Atinates Iulianum Martyrem Patronum suum, quem apud se passum dicunt. Verum cum hac eadem die, & eodem Imperatore, eodemque mortis genere coronatum illum asserant, eumdem Iulianum, qui Soræ passus est, esse putamus; cum Martyrol. Romanum hac die Iulianum Soræ, non Atinæ passum esse testetur. Neque qui Atinæ colitur, a Sorano diuersus dici potest, cum, vt prædiximus, acta sint eadem. Idem in generali Catalogo SS. Atinæ in Latio S. Iuliani Martyris sub Antonino. in Notat. Mihi tamen, inquit, idem videtur cum Iuliano, de quo hoc ipso die in Rom. Martyrol. Soræ passo. Quem non solum Sorani, sed & Atinates ob vicinitatem loci, in quo passus est, venerantur.

[2] Cardinalis Baronius Soranus patriæ suæ suffragatur. ita enim ex Martyrologio basilicæ Vaticanæ, [& Soræ.] Ecclesiæ fastis restituit: Soræ S. Iuliani Martyris, qui in persecutione Antonini comprehensus, cum idolorum templum, dum ipse torqueretur, corruisset, truncato capite martyrij coronam accepit. in Notat. ista adscribit: Viget in Sorana ciuitate eius Martyris memoria, eo loco posita, vbi martyrium passus dicitur. Habentur illic & eiusdem Martyris Acta MSS. Eius meminit idem Baronius to. 2. Annal. anno Christi 175. nu. 7. Tunc etiam, inquit, Iulianus illustris Martyr passus est Soræ, Spoleti Cōcordius Presbyter & Pontianus, Perusiæ Constantius eius ciuitatis Episcopus: quorum omnium Acta in suis Ecclesiis, quibus coluntur, extant, aliaque eorumdem certaminum monumenta.

[3] Testatur Ferrarius extare S. Iuliani Acta a Petro Paulo Florio Vrbinate scripta, [Eius Acta.] in libro de Atinæ vrbis Protectoribus; quem librum non vidimus. Verum ea hic dabimus, quæ ex MS. Italico codice V. CL. Bartholomæi Chioccarelli I. V. D. ad nos Neapoli misit Antonius Beatillus noster. His fere congruunt quæ Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ scribit, ex Lectionibus quæ in Ecclesia Sorana hoc die recitantur.

ACTA
ex MS. Italico Barth. Chioccarelli V. CL.

Iulianus, Martyr Sorae vel Atinae in Italia (S.)

Ex ms. Italico.

[1] Imperante Antonino a Pio cogebantur Christiani, vel diis thura adolere, vel atrocibus interire suppliciis. Præfectus tum erat Campaniæ prouinciæ b Flauianus quidam, [Sub Antonino Pio,] ferus cumprimis, & Christiano nomini infensus. is per omnem late prouinciam satellites atque administros suæ impietatis miserat, vt quos reperissent Christianos, c Atinam, vbi tunc morabatur, vinctos pertraherent.

[2] Venerat ea tempestate e Dalmatia in has oras Iulianus, ætate quidem iuuenis, [S. Iulianus Dalmata] at moribus & Christiana prudentia senex; venustus facie totiusque forma corporis, sed gratia & sanctitate multo venustior; clarus antiqui generis nobilitate, sed longe clarior fide. Hic cum propter d Anagniam Campaniæ vrbem iter haberet, in impij Flauiani satellites incidit, quos hac a Christo præscripta formula salutauit: Pax vobis, fratres. [lictores benigne salutat,] Quo ex ritu salutationis, singularique iuuenis modestia, coniecturam duxere, haud sane falsam, Christianum eum esse. Sciscitantur ergo, quis sit, vnde domo, quo nomine, quam profiteatur religionem, quid isthic ei sit negotij. Iulianus Spiritu sancto afflatus æstuansque pro Christo patiendi desiderio, intrepide respondit: Christianus sum, [se Christianum profitetur,] gente Dalmata, atque omnes vbique exhortor, vt repudiato dæmonum cultu, vnum ac verum Deum venerentur, filiumque eius Iesum Christum, cuius honori vitam quoque impendere gestio.

[3] Attoniti magnanimitatis & constantiæ miraculo lictores, minaci vultu ac voce, Istud, inquiunt, [comprehenditur,] pro Crucifixo moriendi desiderium tibi euelletur, nisi vltro induxeris in animum, Christo repudiato Diis nostris immolare. Ac mox iniiciunt iuueni manus, experturos se dicentes, num verba factis respondeant; atque arcte colligatum, tota ea via quæ ad e Melfim flumen ducit, eum fustibus armisque ceciderūt. [verberatur,] Ille vero identidem Deum precabatur vt sibi ad extremum vires sufficeret. Annuit Deus, moxque missa cælitus vox est: Ne metue Iuliane; tibi adero, roburque largiar ac victoriam. Gratias benigno numini egit beatus iuuenis.

[4] Lictores eum vinctum Flauiano stitere, moxque eo iubente in carcerem reclusere, tetrum ac horribilem, qui Vallis-frigida appellabatur. [fame torquetur,] hic eum dies ipsos septem sine cibo omni ac potione reliquere, vt barbaro illo famis cruciatu interiret. [Ab Angelis pascitur,] At non deseruit clientem suum Deus, sed Angelorum aspectu & colloquiis, ciboque cælesti eum recreauit.

[5] Exacto septem dierum spatio, cum ad tribunal Prȩsidis ingens populi multitudo conuenisset, (quo loco postmodum constructa ecclesia est, [minis & blanditiis tentatur,] Virginique Deiparæ dedicata) productum Iulianum ita Præses compellat: Non te pudet, pulchra & ingenua facie cum sis, vili adhærere Nazareno in crucem acto: qui gratiosus Principi esse queas, si abominandæ huic sectæ nuntium remiseris? Respondit Iulianus: Pro sancta religione, quam tu falso abominandam sectam appellas, paratus sum ante occumbere, quam vt tua venerer idola, quæ iniquissima dæmonia sunt. Præses animaduersa eximia vultus eius gratia & dignitate, blandis eum sermonibus auocare a proposito nitebatur. At neque illecebris deliniri se, nec frangi minis passus est fortissimus iuuenis, vt sanctam Christi religionem abdicaret.

[6] Ergo furore inflammatus Flauianus contūdi illi os pugnis imperat. [pugnis verberatur,] At cernens renidenti eum vultu cuncta perferre, maioribus furiis accensus, extendi eum in catasta iubet. Ille vero ita distentus, Deum precabatur, dicens: In te Domine speraui, in virtute tua libera me. Tu es Deus meus, protector, refugium, & liberator meus. Confundantur qui adorant sculptilia, & cogitauerunt aduersum me mala. Non habeo nisi in te spem Deus meus. Domine in te speraui, non me obiicias prædam inimicis meis. [orans cælesti voce animatur,] Rursus hac cælesti confirmatus est voce: Ne timeas; pugna viriliter, Deo nixus. Tunc beatus Christi Martyr ad populum conuersus ait: Respicite vos, o miseri, neque spem in eiusmodi diis ponite, quos ipsi vestris manibus estis fabricati. [multos conuertit,] at Deum illum adorate, qui e nihilo cælum condidit ac terram. His verbis populum exhortatus Iulianus, vt Christum rerum omnium parentem agnoscetent, triginta eoque amplius Deo peperit.

[7] Reduci in custodiam Præses imperat. At postridie rursus exhibitum ita affatur: Miseret me tui, qui saluti tuæ ipse non consulas, cum inuictissimos Deos non venereris. Respondit sanctissimus iuuenis: Frustra hæc mihi consilia ingeris; stat animo sententia. Veneror ego, & venerari omnes debent Deum illum qui cælum ac terram creauit. [equuleo torquetur:] Iratus Flauianus suspendi eum in equuleo iubet, ac torqueri. O mirabilem Deum in Sanctis suis! [lictoribus paralysi percussis,] Impiis lictoribus ita dolere ac rigere manus cœperunt, vt eas admouere ad Sancti cruciandum corpus, aut omnino operis quidquam suscipiendum nequirent. Dum miraculo attonitus hæret Flauianus, affertur ad eum nuntius, corruisse funditus fanum f Serapidis, confractam eius redactamque in puluerem statuam. [collapso fano Serapidis,] Correpti ergo stupore Gentiles, lictores dolore, Præfectus pudore, ac veluti mente capti stabant: at gratias agebant Deo Christiani. Inde conclamatum a seditiosa plebe: Pereat magus.

[8] Flauianus fremens iracundia, quod se Martyris constantia victum cerneret, & consentire factiosus vulgi clamores audiret, sententiam pronuntiauit, vt Iulianus artibus magicis a consortibus sectæ Christianæ eruditus, contemptor Deorum, Cæsaris imperio rebellis, [conclamante in eum populo,] in ipsis fani collapsi ruderibus, in irrogatæ ei iniuriæ vltionem securi feriatur. Eo a lictoribus perductus gloriosus Martyr, dum illi secures expediunt, in genua procumbit, itaque Deum precatur: Infinitæ clementiæ Deus, gratias tibi ago, quod me immerentem hoc nobili vitæ exitu dignatus sis: te precor, vt hac sanguinis mei profusione me abluas atque emundes, vt ad regni tui beatitudinem valeam peruenire: accipe, obsecro, spiritum meum in pace; atque omnium, qui ad sancti nominis tui honorem, memoriam recolent martyrij mei, [cælesti voce inuitatus,] dignare pro immensa misericordia tua memor esse. Peracta oratione, delapsa cælo vox est, quæ exauditam eius orationem declararet, eumque ad quietem ipsi præparatam inuitaret. Exin amputatum ei a lictore est caput, anima in cælum libera euolauit: at corpus cum hymnis & diuinis laudibus tumulatum est. [occiditur.] Consummauit martyrium S. Iulianus XXVII. Ianuarij, imperante Antonino Pio.

[Annotata]

a Imperauit Antoninus Pius a 10. Iulij, anno Chr. 138. vsque ad initium Martij, an. 161. Baronius supra citatus sub M. Aurelio contigisse S. Iuliani martyrium scribit.

b Ferr. Dacianus.

c Ferr. Soram ductum Iulianum ait.

d Clara Hernicorum in Latio, non Campaniæ vrbs Anagnia, Soræ propior quam Atinæ.

e Melfes vel Melfis iuxta Atinam ortus, in Lirim circa Aquinum influit. Ferrarius hic Carnelium fluuium habet, nobis ignotum.

f MS. Italicum, Serapidem Deam facit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS AVITO ET DONATO.

[Commentarius]

Auitus, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)

Varias vetera Martyrologia turmas Martyrum producunt hoc die, haud tamen sat perspicuis distinctas tesseris; præsertim cum Acta desint, quorum certior plerumque est fides. [Horum nomina in Martyrologiis.] Horum primi sunt Auitus & Donatus. De Auito id solum extat in Martyrologio Romano, omnibus Vsuardi exemplaribus, Bellino, aliis: In Africa S. Auiti Martyris. At VVandelbertus:

Punica terra suum sexto veneratur Auitum.

MSS. S. Hieronymi, Leodiense S. Lamberti, & Dungalense Vitum vocant, & Donatum iungunt, sed locum prouinciamue eorum certamine nobilitatam non exprimunt. Martyrol. Cololoniense, & MS. quoddam pro Auito Amicum habent. Testatur Baronius alibi cum Adiuto confundi. Galesinius vtrumque & plures alios iungit: In Africa, inquit, sanctorum Martyrum Datij, Reatrij, Æmiliani, Archimini, Armati, Caij, Auiti, & Adiuti; qui Vandalis Ecclesiam Dei oppugnantibus, pro Christi fide fortiter dimicatione suscepta martyrij coronam acceperunt. Citat Martyrologium MS. sed non arbitramur eum quidquam præter nomina in eo reperisse, nec ita fortaßis coniuncta. Datiuum, Reotrum, Æmilianum, plura & certiori fide secuti exemplaria, dedimus XXVI. Ianuarij. Archiminus nobis ignotus, nisi Archimimus est, quem sub VVandalis passum celebrat Martyrol. Rom. 29. Martij. Armatus, quem Carth. Colon. in addit. ad Vsuardum Armatam, Canisius in secunda editione Arniotum vocat, nobis ignotus est. Adiutum pro Auito vspiam fortasse legit Galesinius, (vti Bellinus in Veneta editione Adiutum, in Parisiensi Auitum appellat) & diuersum ratus, vtrumque dedit. Caium cur omittamus, infra dicemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS MISSVRIANO, PVBLIA, VICTORE, QVINCTILLO, PVBLIANO, FESTO, FELICE, BONOSO, PROCESSO, VENERIA, MARINA, FORTVNATA, TECVSSA, GODDITE, SECVNDA, EPICTVLO, VINCENTIO, ROGATO, PRIMO, AVRELIO, HILARIO, PERPETVA, IVLIANA, ET ALIIS XXIV.

[Commentarius]

Missurianus, Martyr in Africa (S.)
Publia, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Quinctillus, Martyr in Africa (S.)
Publianus, Martyr in Africa (S.)
Festus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Bonosus, Martyr in Africa (S.)
Processus, Martyr in Africa (S.)
Veneria, Martyr in Africa (S.)
Marina, Martyr in Africa (S.)
Fortunata, Martyr in Africa (S.)
Tecussa, Martyr in Africa (S.)
Godditis, Martyr in Africa (S.)
Secunda, Martyr in Africa (S.)
Epictula, Martyr in Africa (S.)
Vincentius, Martyr in Africa (S.)
Rogatus, Martyr in Africa (S.)
Primus, Martyr in Africa (S.)
Aurelius, Martyr in Africa (S.)
Hilarius, Martyr in Africa (S.)
Perpetua, Martyr in Africa (S.)
Iuliana, Martyr in Africa (S.)
Alii XXIV, Martyres in Africa

Ex variis.

[1] Altera hæc turma est Africanorum pugilum, in duobus vetustißimis MSS. S. Hieronymi & Dungalensi recensita, sed variantibus paullulum subinde nominibus. [Horum SS. nomina in Martyrologiis,] Dungalensis codex ita habet: VI. Kal. Fortunati, Agnetis Virginis, Veneriæ, Marinæ, Fortunatæ, Tecussæ, Secdi, Perpetuæ, Iulianæ, Vincentiæ, Victuriæ, Donati, Viti, Saturnini, Messuriani, Paulij, Festi, Victoris, Quintilli, Rogati, Felicis, Publicani, Bonosij, Processi, Egotis, Pictuli, Vincentij, Primi, Aurilij, Secdi, Hilarij, Victoris, Leoci, Dati, Iuliani, Saturi, Calleniti, Lucij, Honorati, Marosij, Casti, Gaij, Gagi. Distinctius aliquanto Martyrologium S. Hieronymi: VI. Kal. Pas. S. Agnitis. Donati. Viti. In Africa, Missuriani, Pupliæ, Victoris, Quintilli, Pupliani, Festi, Felicis, Bonosi, Processi, Veneriæ, Marinæ, Fortunatæ, Tecussæ, Godditis, Secundæ, Epictuli, Vincenti, Roganti, Primi, Aureli, Hilari, Perpetuæ, Iulianæ & aliorum XXIV.

[2] Pro Publia ergo, Publiano, Goddite, Secunda, Epictulo; habet MS. Dungalense Paulium, Publicanum, Egotem, [varie expressa.] Secundum, Pictulum. Vtra lectio præferenda sit, alij disputent. Pro Publia, Publium habent Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum. Processum refert MS. monasterij S. Martini Tornaci. Ceteris cognomines nonnulli aliis diebus relati, sed quia cum aliis sociis, diuersos remur. Ita ex eadem Africa, Victor, Felix, Fortunata, Primus, 19. Ianuarij, sed alio. comitatu. At 28. Victor, Festus, Marina, Perpetua, sed cum Censuriano, pro quo MS. Dungalense Messorianum habet & alios XXV. vt probabilius suspicari quis poßit, eosdem illo quoque die denuo recenseri.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS LVCIO, HONORATO, MATROSO, DATIO, IVLIANO, CÆLIANO, SATVRO, VINCENTIA, VICTORIA, ET ALIIS XXXII.

[Commentarius]

Lucius, Martyr in Africa (S.)
Honoratus, Martyr in Africa (S.)
Matrosus, Martyr in Africa (S.)
Datius, Martyr in Africa (S.)
Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Caelianus, Martyr in Africa (S.)
Saturus, Martyr in Africa (S.)
Vincentia, Martyr in Africa (S.)
Victoria, Martyr in Africa (S.)
Alii XXXII Martyres in Africa

Ex variis.

[1] Maior aliquanto hic difficultas est, ac periculum ne secundo iidem in tabulis Martyrum censeantur. Nam supra 21. Ianuarij Cælianus, Datius, Saturus, Vincentia, Lucius, Honoratus, relati: & 19. Honoratus, Lucius: & 26. Iulianus, Vincentia, Saturus, Victorina. Sed alij vbique iuncti. [His SS. alij alibi cognomines.] Verum tu Lector censui attende & statue. Nobis hic quemquam expungere religio fuit, cum in pluribus reperiantur Martyrologiis: singulorum verba dabimus. Illud interea monemus, non esse hic metuendum aut proditæ salutis publicæ, aut peculatus, aut quocumque alio nomine appellari crimen debet, quod in militibus lustrandis sæpenumero designatur, cum sæpius iidem alio atque alio nomine censentur, Ducum vel honori vel auaritiæ seruientes. Tu si geminum honoris reuerentiæq; donatiuum eidem exhibueris, a summo Imperatore ampliorem etiam inibis gratiam. At quia a sacris abesse præcipue fraudem decet, quid Martyrologia de his proferant, accipe.

[2] [Horum memoria in Martyrologiis.] MS. S. Hieronymi: Et alibi Luci, Honorati, Matrosi, Dati, Iuliani, Cæliani, Saturi, Vincentiæ, Victoriæ, & aliorum XXXII. Iidem ex Dungalensi codice supra relati sunt. Beda vulgatus, Galesinius, Canisius in secunda editione: Et SS. Doti, Iuliani, Vincentij, & aliorum XXVII. at MS. exemplar Bedæ Bauaricum, Rabanus, MS.S. Maximini: Et SS. Dati, Iuliani, Vincentiæ, & aliorum XXXII. Martyrol. Romanum: Item SS. Datiui, Iuliani, Vincentij, atque aliorum XXVII. Martyrum. Bedæ vetera exemplaria citat Baronius. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: Eodem die Æmiliani, Publij, Artemij, Armatæ, Iuliani, Cæliani, Saturi. De Æmiliano egimus XXVI. Publium eumdem esse, qui in MS.S. Hieronymi Publia vel Publianus dicitur, supra coniecimus. Armata, qui aliis Armatus, ignotus nobis; Artemius quoque: nisi Artemas sit, de quo XXV. Ianuarij. Martyrolog. Coloniense: Eodem die S. Iuliani Martyris.

[3] [Tempus forte perperam expressum. ] MS. Florarium etiam tempus voluit indicare, licet de solo agat Iuliano; sed quia eum cum S. Dionysio Alexandrino coniungit, videtur Iulianum eum hic intellexisse, qui 27. Februarij Alexandriæ cum Euno coronatus. ita ergo scribit: Eodem die natale SS. Dionysij Alexandriȩ Episcopi & Martyris, & Iuliani militis & Martyris anno salutis 267.

[4] Locum alioquin, in quo gloriosi athletæ decertarint, nemo citatorum auctorum expreßit. Expreßit B. Notkerus: In Africa, inquit, [locus martyrij.] natiuitas S. Iuliani, Vincentiæ, & aliorum XXXII. Et quidem sanctum hunc scriptorem cur non securius sequi liceat, quam Chronici Hispaniensis consarcinatorem, qui Dexter a recentioribus existimatur, non videmus. Hic ad annum Christi 95. ita scribit: Aquis Quintianis in Gallæcia Hispaniæ sancti Christi Martyres Iulianus, Datiuus, Vincentius, & alij XXVII. socij eorum. De Aquis Quintianis disputat Biuarius; at quo iis Martyres hos vendicet, argumentum nullum profert.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS SECVNDO ET FORTVNATO.

[Commentarius]

Secundus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)

Lætiensis monasterij vetus Martyrologium manu exaratum hos nobis sanctos Martyres exhibuit, his verbis: In Africa SS. Secundini & Fortunati. & MS. monasterij S. Martini Tornaci: [Horum nomina in sacris Fastis,] Eodem die in Africa passio SS. Secundi & Fortunati. MS. S. Hieronymi: Item Secundi, Casti, Gai, Cælesti. Dungalensis quoque codex supra citatus, Secundum, Fortunatum, Castum, Caium refert. Nos Castum, Caium, Cælestium omisimus; [socij omissi.] non quo iniqua censura mouere sacro e senatu Heroas hos velimus; sed ne fortaßis iidem sint, qui XXI. Ianuarij pluribus aliis iuncti referuntur, aliud a curioso Lectore monumentum expectamus, aut certe de tota hac re sententiam.

DE S. DEVOTA, VIRGINE MARTYRE IN CORSICA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Deuota, Virgo Martyr in Corsica (S.)

[1] Herculis Monœci portus oppidum est & arx præualida inter Nicæam & Albintemelium, in ora Ligustici maris. Hic S. Deuota Virgo & Martyr, anniuersariis sacris XXVII. Ianuarij summa celebritate colitur, velut Tutelaris Diua. [S. Deuotæ festum,] Antistes Niciensis, in cuius diœcesi situm oppidum est, eo tunc venit, ac sacra peragit. Acta S. Deuotæ edidit Vincentius Barralis Salernus in Chronologia Lerinensi, [Acta,] ex veteri MS. cœnobij S. Pontij Niciensis, in quibus Deiuota scribitur, quæ tamen in sua, [nomen,] Monœci nimirum, vrbe Deuota semper appellatur. Eam vero vrbem ipsa suo tuetur præsidio, & conspecta non semel memoratur a mœnibus hostes arcere, [defensio Monœci,] Francos præsertim anno 1507. 1547. 1584.

[2] Elegantem S. Deuotæ imaginem ærea forma cudi anno 1612. curauit Bernardus Landolius, & Honorato Grimaldi, Monœci Principi, [imago;] dedicauit; expreßis circum martyrij eius actis, quæ iis quæ Barralis edidit, omnino congruunt. Addita quoque oratio est, siue ab ipso Landolio concepta, siue, quod potius remur, in Monœcensi Ecclesia recitari solita. ea sic habet: In commemoratione S. Deuotæ Virginis & Martyris, antiphona: Surge, propera, amica mea, speciosa mea, & veni; columba mea, in foraminibus petræ, in cauerna maceriæ. V. Ostende mihi faciem tuam, & sonet vox tua in auribus meis. R. Vox enim tua dulcis & facies tua decora. Oratio: Deus qui famulam tuam Deuotam virginitatis & martyrij corona in cælo consecrasti, [oratio de ea.] largire nobis, quæ sumus, vt sicut eius memoriam pie recolimus, ita & eius præsidio freti, Honoratum Principem nostrum cum prole sua ac populis sibi commissis, & militibus suis ab inimicis in tua sanctitate tueri valeamus. Per Dominum nostrum, &c.

[3] Ne autem Corsi S. Deuotæ gentilis suæ pignore omni destituerētur obtinuerunt Patres Societatis Iesu, qui in Corsica degūt, IV. Ianuarij MDCXXXVII. a Monœcensibus aliquas illius reliquias, [Reliquiæ aliquæ in Corsicam translatæ.] in collegiis suis religiose venerandas. Quod se a Monœcensibus ipsis, vti & quod de propulsatis ab oppido hostibus retulimus, accepisse Antonius Beatillus noster testatus nobis est.

ACTA
Ex Chronol. Lerinen. Vinc. Barralis.

Deuota, Virgo Martyr in Corsica (S.)

BHL Number: 2156

Ex Vinc. Barral.

[1] Temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum, puella quædā, nomine Deiuota, ab infantia Christiana fuit, in insula quæ vocatur Corsica. [Deuota metu persecutionis cohabitat Eutychio:] Audiens autem quod Barbarus Præses ibidem esset venturus ad persequendos Christianos, surgēs occulte venit ad domum cuiusdam Senatoris, nomine Euticij, propter metum & sacrilegia paganorum, vt eius defensione, eam liceret lege viuere Christiana.

[2] Beata vero ancilla Christi cum esset bonis moribus instituta, & scripturis spiritualibus erudita, [pietati dedita, & abstinentiæ:] die noctuque Deo psallebat Hymnos & psalmos, ac Lectionibus vacabat tota mētis intētione, & corpus suum ieiuniis macerabat, euangelicis intēta præceptis, sciens quod Dominus ait: Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiā, quoniam ipsi saturabuntur. [Matth. 5. 6.] Igitur cum se abstinentiis iugiter affligeret, nullus ei suadere potuit, vt vel vnius diei spatiū a ieiuniis relaxaret, &, (nisi solum resurrectionis die) aliquantulum cibos acciperet. Pallebat ergo mundo candore facies eius, & diuino splendore radiata fulgebat. Audiens hæc Euticius, quod virgo Christi Deiuota ita animam suam ieiuniis cruciaret, vocauit eam ad se, dicens: Quid, puella, temetipsam tantis ieiuniis affligis, & animam tuam excrucias abstinendo? Cui venerabilis Deiuota respondit: Ego animā meam non crucio, sed diuersis parco deliciis, [facie splendenti conspicitur.] quia est Deus in cælo, qui me quotidie bonorum suorum satiat donis. Ad hæc Euticius, timore concussus, nihil ei vltra dicere ausus est, sed nec in claritatem vultus eius intendere poterat.

[3] Non post multum vero temporis, Barbarus Præses cum classe nauali in eamdem insulam veniens, ad sacrificandum Diis accessit. Cumque omnes primates loci illius ibidem conuenissent, & Euticius Senator cum eis, cœperunt Diis illic suis immolare, & thura offerre. S. Deiuota hæc audiens, propter illorum errorem, ex imo pectoris alta suspiria protrahebat. Et cum essent in vnum congregati, & ibidem crapulis vacarent, & Barbarus Præses de persecutione Christianorum tractaret; hoc est a satellitibus suis ei nuntiatum, [accusatur apud Præsidem;] quod cum Euticio Senatore domi esset puella, quæ Deos eorum irrideret, & sacrificare differret. Tunc alloquitur Præses Euticium dicens: Audio tecum esse domi puellam, quæ Deos nostros deserit, & nescio quem Christum, qui a Iudæis crucifixus est, colit. Ad hæc Euticius respondit: Puellam, quam dicis, nullatenus potui Diis nostris vel caput facere flectere. Dixit ad eum Præses: Da illam mihi, ego eam faciam Diis nostris vota persoluere. Et ad hæc Euticius respondit: Si mihi omnem substantiam tuam dares, non posset ad bonum eius comparari.

[4] Sed quoniam erat Euticius Senator honorabilis, sed & etiam Præses ideo manifeste ei iniuriam facere nō audens, Euticium occulto veneno interfici iussit; [Eutychio clam occiso,] & mittens ad domum eius, inde iussit, vt puellam præcipitem traherent, & adducerent ante Præsidem. Ipsa vero dum duceretur psallebat, dicens: [ipsa comprehenditur:] Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuuandum me festina. Cumque ante conspectum Præsidis eam præsentassent, dixit ad eam Præses: Sacrifica Diis. Virgo Christi Deiuota respondit: Ego quotidie Deo vero pura mente deseruio; Deos vero cereos, Deos æreos, & lapideos respuo, quia sunt effigies hominum absque visu, audituque. Tunc Barbarus Præses motus iracundia, [verberatur,] iussit os eius lapide contundi, dicens: Deos, & Deas noli blasphemare. Iterum iussit eam sæuissimus Præses ligatis manibus & pedibus per petras acutissimas trahi, [per aspera raptatur:] vt omnia membra eius disiungerētur. Ipsa autem dicebat: Domine Deus, gratias ago nomini tuo, qui dignaris me cum corona martyrij suscipere. & adiiciens voce magna, exclamauit, dicens: Deus virtutum, qui es scrutans corda & renes, qui dixisti, & facta sunt omnia, mandasti, & creata sunt, exaudi orationem ancillæ tuæ. Annumera famulum tuum Euticium cum electis tuis, quia propter me maleficiis a Barbaro Præside nequissimo, & omnium dȩmoniorum cultore, occisus est.

[5] Audiens Barbarus, indigne ferens iniurias illius, eam sic ligatis manibus equuleo suspēdi iussit. [in equuleo torquetur:] Quæ dum suspēderetur, clamauit dicens: Domine Iesu Christe suscipe spiritum meum, quia propter nomen tuum hæc patior. Et audita est vox de cælo dicens: [voce cælesti confirmata moritur.] Famula mea, exaudita est oratio tua, quia quidquid petisti, aut petieris, obtinebis. Et statim columba de ore eius egressa rapido cursu alta petiit, & ad astra volauit, ibique martyrium consummauit in pace.

[6] Cumque hoc sȩuissimus Præses audisset, quod iam migrasset ad cælos, [Corpus eius diuino monitu auehitur e Corsica;] cōsilio accepto cum suis satellitibus, iussit in crastinum corpus eius cremari igne. Ipso tempore propter persecutionem paganorum latitabat in speluncis & cauernis Benenatus Presbyter Sabaudus, & Apollinarius Diaconus, qui moniti sunt per visum, vt deberent inde corpus beatæ Virginis deponere. Tunc accepto consilio vna cum Gratiano nauclero, cum multitudine Virginum nocte abstulerunt corpus eius, & posuerunt in naui, ibique condierunt aromatibus, & dum cœpissent nauigare, cœperūt pergere ad Africam. Flante autem vento Australi ceperunt pelagus contra partem Septemtrionalem. Ipsa autem nauicula, quia fuerat destituta, & sicca in littore iacebat, faciebat multam aquam in sentina sua; tota autem nocte laborantes nihil proficiebant. Diluculo vero irruit sopor super Gratianum nauclerum, & dixit sanctissimo Benenato Presbytero: Surge, Domine, & guberna modicum, donec ego paullulum requiescam. Qui dum requieuisset, [ipsa præcipiente deuehitur Monœcum,] visum est Gratiano nauclero, quod beata Virgo Deiuota pulsasset latera eius, & dixit illi: Surge, Gratiane nauclere, quia, tempestate semota, modo habebis quietum mare, & nauiculam tuam non occupabit amplius aqua, nec fluctibus quatietur: tu vero cum sanctissimo Presbytero diligentius intuemini, & dum videritis columbam egredientem de ore meo, sequimini eam, vsque dum veniatis ad locum, qui Græce dicitur a Monacho, Latine autem b Singulare, [duce columba.] & ibidem sepelite corpus meum. At illi diligenter intuentes, viderunt columbam egredientem de ore eius, quæ præcedebat eos, & secuti sunt eam vsque ad prædictum locum: & ipsa columba veniens in locum Monachon, in vallem quæ vulgo dicitur Gaumates, resedit ante ipsam c ecclesiam, quæ est sita in valle supradicta in honorem S. Georgij, ibique corpus B. Deiuotæ Virginis & Martyris Christi, deposuerunt sub die sexto Calend. Februarij, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Herculis Monœci vrbs, quæ sæpe solum Monœcus, siue Græce Μόνοικος, Italice vulgo Monaco & Monico nuncupatur. Nam cum Μόνοικος, accentu primam acuente diceretur, [Monaco vnde dicta.] a Massiliensibus eius conditoribus, Græcæ originis; sensim plebs Monico vocare eam cœpit, penultima correpta. Fuit deinde fortassis posteriori ætate, qui a monachis ductum nomen credidit, & Monaco dixit.

b Μόνοικος singularem sonat, siue solum in domo. Eo nomine dictum Herculem volunt, quod ceteros etiam e loco quem occupasset, [Hercules Monœcus vnde.] Deos effugaret; vel quod nullus simul in eius fano Deus coleretur.

c Siue ad eum locum, vbi post S. Georgij condita ecclesia est, vt ipsi Monœcenses exponunt.

DE S. PETRO ÆGYPTIO ANACHORETA IN SYRIA.

Circa annvm CD.

[Commentarius]

Petrus Aegyptius, anachoreta in Syria (S.)

[1] Theodoretus lib. 4. hist. Eccles. cap. 26. cum varios monasticæ vitæ illustres athletas, qui sub Valente floruerūt, nominasset, ita subdit: Itemque mons qui illi vrbi amplissimæ (Antiochenæ) imminet, huiusmodi floribus pratensibus pulchre vestitus est. Nam in eo magna nominis celebritate vixit Petrus Galata, [Vbi habitarit Petrus:] & eius gentilis (Græce ὁμώνυμος cognominis) Ægyptius, quin etiam Romanus, Seuerus, Zeno, Moses, Malchus, & alij quam plurimi, vulgo quidem ignoti, Deo autem penitus perspecti & cogniti. Eadem habet Nicephorus lib. 11. cap. 41. Ex his coluntur Petrus Galata 1. Februarij, Petrus Ægyptius hoc 27. Ianuarij, Romanus 27. Nouemb. Zeno 10. Februarij, Malchus 21. Octob. at Seuerum & Mosem necdum in sacris tabulis legimus, aut certe nondum ab aliis eiusdem nominis secernere potuimus. Idem Theodoretus in Philotheo cap. 14. Scimus quidem, inquit, alia quoque plurima in vrbe Antiochena (Albericus Longus, apud Antiochiam, & melius) resplenduisse pietatis & veræ religionis lumina magnum Seuerum, & Petrum Ægyptium, Eutychen, & Cyrillum, & Moysen, & Malchum, & alios quoque plurimos eadem via esse ingressos, (qua SS. Romanus, Zeno, Petrus Galata, Theodosius, & Macedonius Critophagus, de quibus ante egerat) sed si res ab omnibus in vita gestas conaremur scribere, totum tempus nobis non suffecerit, maxime cum etiam multis permultorum lectio afferat satietatem. Ex iis ergo qui scripti sunt, de eorum quoque qui prætermissi sunt vita, coniecturam facientes, prosequantur laudibus & imitentur, & vtilitatem percipiant. De S. Macedonio egimus 24. De S. Theodosio 11. Ianuarij. Cyrillum & Eutychen nondum fastis adscriptos legimus.

[2] De Petro Ægyptio ita hoc die traditur in Menæis: Eodem die S. Petrus Ægyptius, admodum ætate prouectus, [eius nomen in sacris Fastis.] in pace quiescit.

Sicut maturum frumentum in horreum,
Ita ætate grauis Petre inferris in sepulchrum.

Eumdem refert etiam Maximus Cythereus. Alius ab hoc Petrus quidam Ægyptius, a S. Hieronymo e Bethleemo expulsus refertur a Palladio cap. 80. hist. Lausiacæ; perperam cum hoc Sancto in Indice Heriberti Rosvveydi ad Vitas Patrum & a Radero confusus.

DE S. DOMITIANO MONACHO ET DIACONO IN IVDÆA.

An. Chr. CDLXXIII

[Commentarius]

Domitianus, monachus in Iudaea (S.)

Ex variis.

[1] Magni Euthymij, cuius vitam a Cyrillo monacho præclare scriptam dedimus XX. Ianuarij, comes indiuiduus, sociusq; asceticarum exercitationum, & miraculorum administer fuit Domitianus, qui octauo post illius obitum die, ab ipso euocatus sanctißime migrauit e viuis. At, quod merito miramur, [S. Domitiani natalis.] nec in Græcorum quidem Fastos adhuc eius relatum nomen reperimus. Vnus Constantius Felicius in Kalendario, siue Ephemeride historica, ita de eo scribit hoc die: Domitianus monachus vir sanctissimus, discipulus Magni Euthymij Abbatis, moritur Hierosolymis anno 465. Non Hierosolymis, sed in solitudine Hierosolymitana; nec 465. anno Christi, sed 473. mortuus, vt ex vita S. Euthymij colligere est, in qua plura de eius virtutibus prædicantur, quæ nos strictim libabimus: neque enim necesse est longius immorari iis, quæ isthic prolixe commemorata & explanata sunt.

[2] Erat Domitianus genere quidem Melitenus, virtutis autem amator non negligens; vt cap. 5. nu. 28. tradit Cyrillus. Hunc ex omni Fratrum cœtu socium sibi legit Euthymius, cum quo e monasterio S. Theoctisti in solitudinem Ruban, [S. Euthymij socius in solitudine,] ac deinde in montem Mardam secederet, quibus in locis ac post in deserto Ziphon, herbis ambo haud exiguo tempore victitarunt. Cum deinde ad monasterium reuertissent, Iuuenalis Hierosolymorum Episcopus sub annum Christi 429. cum S. Passarione Chorepiscopo, & Hesychio Presbytero, Euthymium inuisit, & cum alios sacerdotio initiauit, [fit Diaconus;] tum Domitianum, & Domnum, qui deinde Patriarcha Antiochenus fuit, Diaconos ordinauit, vt cap. 6. nu. 42. narratur.

[3] Constitutus autem est Domitianus ab Euthymio nouæ Lauræ Oeconomus. [Lauræ Oeconomus:] Sed cum magna rerum penuria premerentur, euenit tamen, Dei nutu amborum probare volentis virtutem, vt quadringenti fere Armeni, Hierosolymis ad Iordanem tendentes, dextera a via declinantes, ad Lauram diuerterent. Quos vt itineris labore defessos vidit Euthymius, Domitianum accersit, iubetq; iis mensam instruere. Negat ille escas domi esse, quæ Fratribus ad diem vnicum sufficiant, nedum tantæ multitudini. Abi, [miraculo docetur fiduciam in Deo ponere.] inquit Euthymius, ad penum, & scies, quid sibi quidem velint humanæ cogitationes, quid autem diuina possit gratia dispensare ac prouidere præter opinionem. Obtemperat Domitianus, & penum ita confertam panibus reperit, vt ne recludere quidem ostium posset; sed implorato Fratrum auxilio, diffringere illud, vt ingredi ipse posset, debuerit. Erat intus præterea vini oleiq; vis ingens. Perculsus miraculo Domitianus, ad Euthymij pedes abiectus, condonari sibi illiberalem parsimoniam precatur. Hic eum benigno animo manuq; erigens, O fili, inquit, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus quoque metet; ac pluribus verbis eum ad ponendam in Deo fiduciam, largeq; tribuenda peregrinis alimenta hortatus est. Exin augeri res familiaris cœpit, vt quinquaginta iam monachi alerentur, sua singulis cella constructa.

[4] Cum autem prouideret Domitianus, aucto Fratrum numero, ampliore quoque opus fore ministerio, [Quidam ei recusans obedire, diuinitus punitur.] mulos comparuit. Horum autem vt curam suscipiat, Auxentium quemdam, genere Asiaticum, rogat. Abnuit ille. Cum tamen & huic muneri aptus cumprimis videretur, & res esset vtilis, adeoq; necessaria, Ioannem & Cyrionem Presbyteros secum assumit Domitianus, & cum eis denuo Auxentium rogat. Cum autem nec sic quoque obediret; iamq; sabbatum aduenisset, quo Magnum conuenire Euthymium licebat; omnia de Auxentio ei refert Oeconomus. Et ille quidem Fratrem statim accersit: suadet autem vt obediat, & ne sit vsque adeo contumax & inobediens, & propriam sequens voluntatem, & quod est communiter Fratribus vtile recusans ministerium. Cum nec Euthymij monitis auctoritatiq; cederet Auxentius, subita correptus infirmitate, eaque ab Euthymio, Crucis signo, liberatus est, & doctus deinceps parere Maioribus. Ita Domitiano Euthymioq; asserta diuinitus auctoritas est.

[5] Conspexere aliquando, vt cap. 13. refertur, Terebon Saracenus, Sanctusq; Gabrielius, Euthymium Deo incruentum offerentem sacrificium, aßistentemq; Domitianum, [Cælesti igne circumfunditur in sacro:] ab initio sacri trisagij, vsque ad completum sacrum ministerium, cælesti igne vndique circumfusos. S. Sabam adhuc ætate adolescentem, vitæ asceticæ inflammatum desiderio, Domitiano discipulo tantisper instituendum tradidit Euthymius; postea tamen ad S. Theoctistum transmisit; vt cap. 15. refertur, [S. Sabæ familiaris:] diceturq; iterum ad vitam S. Sabæ 5. Decembris. Idem Sabas post mortem S. Theoctisti ad Euthymium cum Longino Abbate venit: cumq; dies aliquot circa Ruban essent morati, eum ac Domitianum secum in solitudinem ducit Euthymius, fontemq; precibus elicit, vt eum vehementi siti laborantem ac pene deficientem recreet.

[6] Denique morte imminente Domitianum accersit Euthymius; & suos ad mutuam caritatem, castimoniæ studium, hospitalitatem, [postulatur in Abbatem:] aliasq; virtutes cohortatus, deinde etiam eos interrogauit, quemnam eis vellent imperare & præesse. Illi autem vno veluti consensu responderunt omnes, Domitianum. Ille vero, At hoc, inquit, nequit fieri. Domitianus enim non hic longo tempore post me manebit: sed cum septimum solum diem transegerit, sequenti me consequetur. Hoc omnes qui aderant, obstupefecit, [prædicitur eius mors a S. Euthymio:] cum tam aperte & tam libere dictum esset. Cum de Domitiano itaque spem perdidissent, petunt quemdam Eliam, Oeconomum inferioris monasterij, genere Hierichuntinum. Mortem exequiasq; Euthymij commemorat Cyrillus, ac deinde ista subiungit:

[7] Domitianus vero, qui Magni erat vere magnus & germanus discipulus, vt qui esset eius vitæ imitator accuratissimus, cum plusquam quinquaginta annos Sancto inseruiisset, a loco non recessit: [ab eo ad cælum inuitatus, moritur.] sed permansit deinceps ad sextum vsque diem ab illo tempore, vt qui statuisset non esse sibi viuendum de cetero, nec ferendum esse, vt hanc lucem omnino adspiceret. Cum septimus autem iam dies aduenisset, ei lætus noctu apparet Euthymius, Veni huc, dicens, tibi paratam gloriam consecuturus. Ecce enim, inquit, Deus tibi concessit, vt nos quoque hic degamus communiter. Hæc Domitianus annuntiat Fratribus, cum venisset ad synaxim. Sicque ipse in gaudio & spe bonorum futurorum e vita excedit.

DE S. MARIO ABBATE BODANENSI IN GALLIA.

Secvlo VI.

[Praefatio]

Marius, Abbas Bodanensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Ciuitas est Segesteriorum, vulgo Cistero, vel Sistaricum, in Narbonensi secunda, vt habetur in Notitia prouinciarum Galliæ apud Sirmondū, aut vt in nostro MS. in prouincia Viennensi tertia, ad Druentiam amnem sita, [Bodani monasterij,] episcopatu iam olim insignis, sub Metropoli Aquensi. Haud ab ea procul antiquißimum monasterium est Bodanum. ita appellari docuit nos Godefridus Vendelinus vir eruditißimus, [non Bobaci,] qui locum lustrauit, Gallice autem Beuvons. Claudius Robertus, Vsuardus, aliiq; plurimi, ipsumq; Romanum Martyrologium Bobacum, siue Bobacense monasterium scribunt; Galesinius Babacense, alij Bobiacense, Bobriacense, & minus mendose Badonense; Petrus de Natalibus, Maurolycus & Felicius Beluacense.

[2] [Abbas S. Marius, qui aliis Maurus.] Bodani Abbas fuit S. Marius; de quo Vsuardus VI. Kal. Februarij: Item S. Marij Abbatis monasterij Bobacensis, cuius vitam virtutibus plenam vir illustris ac Patricius Dynamius scribit. plurima MSS. exemplaria & quædam excusa Maurum vocant, aliqua Macerium. Eadem quæ Vsuardus, scribit Ado, sed rectius locum exprimit, dum Abbatem vocat monasterij Bodanensis; [Eius natalis;] MS. S. Laurentij Leodij vitiose Lobacensis; MS. S. Mariæ Vltraiecti, & MS. S. Gudilæ Bruxellis, Badonensis. Beda vulgatus: Item B. Mauri Abbatis monasterij Bobacensis. at MSS. Marij, Badonensis. Notkerus: Item Marij Abbatis monasterij Badocensis, vita & virtutibus clari. Martyrol. Romanum: In monasterio Bobacensi S. Mauri Abbatis. Eumdem memorat hoc die Saussaius, & reliqui omnes.

[3] Vitam S. Marij (vt ex Vsuardo, Adone, aliisq; iam citatis patet) scripsit Dynamius vir illustris, quem Bellinus & Canisius Damianum, [vita scripta a Dynamio,] Martyrol. Colon. Dinandum; Carth. Colon. Didamum; quædam MSS. Dinauium, & Climanium appellant; Petrus de Natal. Diuanum. Sigebertus Gemblacensis: Dynamius vir illustris ac Patricius scripsit plenam virtutibus vitam S. Marij, qui fuit Abbas Bobacensis cœnobij. Autbertus Miræus adnotauit in Bibliotheca sua: An hic apud Sigebertum sit legendum S. Maximi, non habeo quod asseram. De Mario Bobacensi hactenus nihil legi. Legerat enimuero, sed non meminerat. Nam cum ipso nos de Marij nomine ac Bodano cœnobio, contulisse olim sermonem meminimus.

[4] Fuit Dynamius, vt idem recte obseruauit Miræus, rector patrimonij Romanæ Ecclesiæ in Gallia. Patet id ex S. Gregorij ad ipsum epistola 33. Indict. XI. data, quæ ita habet: Gregorius Dynamio Patricio Galliarum &c. Monstrat quam bene dispenset propria, [familiari S. Gregorij,] qui fideliter administrat aliena. Quod vestra nobis gloria ostendit, quæ perenni muneri intenta B. Petro Apostolorum Principi suorum redituum fructus intulit. Cui dum sua fideliter impenditis, hæc apud eum vestra munera fecistis. Sic quippe agere huius terræ gloriosos de æterna gloria cogitantes decet, vt in eo quod temporaliter præualent, mercedem sibi non temporalem parent. Proinde debitum salutationis alloquium persoluentes, omnipotentem Dominum deprecamur, vt vitam vestram & bonis præsentibus repleat, & ad sublimia gaudia æternitatis extendat. Suscepimus namque per Hilarium filium vestrum de prȩfatis Ecclesiæ nostræ reditibus Gallicanos solidos quadringentos. Transmisimus autem B. Petri Apostoli benedictionem, crucem paruulam, cui de catenis eius beneficia sunt inserta, quæ illius quidem ad tempus ligauerunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis soluant. Per quatuor vero in circuitu partes de B. Laurentij craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, vt hoc vbi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat. Extat alia eiusdem Gregorij epistola, data Indict. XIV. ad Candidum Presbyterum euntem ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum, Dynamio vel mortuo, vel munus abdicante.

[5] Scripsit idem Dynamius vitam S. Maximi Episcopi Regiensis, siue Reiensis, [auctore vitæ S. Maximi Reiensis,] quæ apud Surium extat 27. Nouembris, Vrbico Reiensi Episcopo dedicata. Subscripsit Vrbicus Concilio Valentino 2. habito anno 584. & Matisconensi 2. an. 585. & rescripto ad Episcopos Pictauis congregatos anno 589. Hinc patet non vixisse Dynamium sub Anastasio Imp. quod Gerardus Ioannes Voßius scripsit: neque id eo argumento sat probat, quod beatissimum Faustum Antistitem Vrbici prædecessorem vocet Dynamius: [non æquali Anastasij Imp.] non enim immediatum fuisse decessorem asserit; neque constat, an sit is S. Faustus, ex secundo Abbate Lerinensi Episcopus Reiensis, de quo egimus 16. Ianuarij; an Faustus II. pro quo Concilio Aurelianensi V. anno 549. integro fere post alterum Faustū seculo, Claudianus subscripsit. Clarius mox ex ipsius S. Marij ætate licebit perspicere, vitam eius scribi non potuisse temporibus Anastasij Imperatoris, qui anno Christi 518. extinctus est.

[6] Petrus de Natal. lib. 3. cap. 32. scribit se vitam hanc S. Marij (quem Maurum vocat) nusquam valuisse reperire. Eam nos a Iacobo Sirmondo nostro accepimus, quicum illam Nicolaus Peresius Regis Christianißimi in Concilio Aquensi Consiliarius communicarat, e veteri Breuiario, facile a 400. annis exarato. [vnde ea Vita hic edita.] Est ea in Lectiones nouem distributa, & fortaßis non integra, vt est a Dynamio primum scripta, sed ad officij Ecclesiastici vsum conformata ac contracta cum Lectione 7. ex homiliis S. Gregorij aliquid sit interiectum.

[7] De S. Marij ætate ita scribit Arnoldus VVion: Tempus quo floruit mihi hactenus incognitum. [S. Marij ætas.] Qua igitur ratione inductus illum inter Ordinis Benedictini Sanctos connumerat, & cum eo Menardus ac Dorganius? Certe a principio Benedictinis institutis erudiri non potuit, qui Gundobadi Burgundiorum Principis consensu, a Fratribus Bodanensis cœnobij in Patrem electus est; cum non vltra 509. Christi annum prorogarit vitam Gundebadus, quo anno necdum suam Religionem instituerat S. Benedictus. An tamen postea præclara huius statuta ac regulam susceperit præscripseritq; suis, haud nobis compertum. Familiaris ei fuit Lucretius Diensis Episcopus, qui concilio Aurelianensi IV. Indict. IV. Basilio V. C. Cos. anno 541. subscripsit; Aurelianensi V. an. 549. per Vincentium Presbyterum; Parisiensi II. an. 555. Lugdunensi II. anno 567. per Vincentium Presbyterum; Parisiensi IV. an. 573.

[8] Petrus de Natalib. cum, vt diximus, S. Maurum Bobacensem lib. 3. cap. 32. dedisset, iterum lib. 11. cap. 130. nu. 38. Marium Beluacensem refert, veluti diuersum a Mauro: [Non fuit Abbas Bellouacensis.] Vitam tamen vtrobique a Dynamio scriptam tradit. Hinc Maurolyco aliisq; ansa præbita Marium Bellouacensem Abbatem statuendi. Petrus Louetus V. CL. lib. 2. Antiquitat. Bellouac. cap. 18. primum eum recenset inter Abbates cœnobij S. Luciani apud Bellouacos, solius tamen Petri auctoritate niti se profitetur. Louetum sequitur Cl. Robertus. Ast Antonius Loiselius in Commentariis rer. Bellouac. cap. 3. ex quibusdam vetustis monumentis Marinum profert Bellouacensem Episcopum, quem ait circa tempora Clodouæi II. siue annum Christi 648. sedisse, eumdemq; esse suspicatur qui primus Abbas S. Luciani fuisse dicitur. De Marino Episcopo non disputamus. quem Marium, siue Marinum, alij Abbatem Bellouacensem, Petri Equilim vestigiis insistentes, dixere, is est Bodanensis hic noster, multo Clodouæi II. ætate antiquior, qui Clodouæi I. & filiorum tempore vixerit.

[9] Ludouicus Iacobillius libro de Sanctis Fulginatibus tradit, S. Mauri Bobacensis caput Fulginij asseruari: verum iis ipsis rebus, [Perperam cum S. Marone Syro confusus a Lud. Iacobilli,] quas de eo narrat, ipse se refutat. Citat Dynamium, quem ab eo lectum non esse manifestum est; Theodoretum, & alios, apud quos non reperit quæ scribit. Tradit enim Maurum, cognominatum Maronem, vel Marotum, in Syria floruisse vitæ sanctitate, magno isthic numero monachorum præfuisse, quos ad virtutis perfectionem egregie instituit: erexisse monasterium in vico Maronia, triginta millibus passuum distante Antiochia, idq; Bobacense esse appellatum. Sed post paullo vicum eum mirifice amplificatum, in vrbem excreuisse, ac præclaros dein Episcopos habuisse, quorum e numero Dimasius (ante Dinamium vocarat) Sancti vitam litteris commendarit, interfueritq; Concilio Ephesino. Monasterium a primo conditore, S. Maronis esse deinceps dictum, monachos vero Maronitas, candido habitu indutos. Maronis discipulum fuisse Malchum monachum a S. Hieronymo celebratum. Demum seceßisse Maronem in altißimum montē monasterio vicinum, in eo fanum idolorum euertisse, pauperem cellam ædificasse, ibi cælestibus rebus aßidue intentum vitam reliquam exegisse, tandemq; sub annum 380. in cælum migrasse 27. Ianuarij. Positum illi dein templum, ac sepulchrum in eo magnificum. Tandem anno 1130. caput in Italiam asportatum, Fulginij nunc asseruari, ac populo ostendi 10. die Martij, qui anniuersarius est dedicationis basilicæ cathedralis: at propriam Sancti festiuitatem peragi 18. Augusti.

[10] Hæc ille. Agit quidem de S. Marone monacho Theodoretus cap. 16. qui a Græcis colitur 14. Februarij. [aliaq; ἀσύστατα scripta.] Verum ille non in Maronia vico habitauit quæ in Chalcidica regione erat, vbi Malchus monachus vixit; sed in Cyrrhistica iuxta Cyrum, vt auctor est Theodoretus. De Maronia, siue Maroniade agemus ad vitam S. Malchi 21. Octobris. Neque Dimasius Maroniadis Episcopus Concilio Ephesino interfuit, sed Docimasius Maroniæ Thraciæ Episcopus. An Maronis illius Cyrensis caput in Italiam allatum sit, haud nunc quærimus: illud solum asserimus longe eum a Bodanensi diuersum esse; & Bodanum, siue vt vulgo scribunt Bobacum, Galliæ esse monasterium, non Syriæ.

VITA
Auctore Dynamio Patricio,
ex veteri MS. Breuiario.

Marius, Abbas Bodanensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5540, 5541

Avctore Dynamio, Ex mss.

CAPVT I.
S. Marij obitus, vaticinia.

[1] [Lectio I.]Cvm Dominus noster Iesus Christus in primordio nostræ vocationis, humanis pectoribus fidei fundamenta iecisset, eiusdem fidei seges sancti Spiritus immissione per vniuersum mundum longe lateque excreuisset; [Cur scribantur vitæ SS.] Christianorum religio Sanctorum actus memorabiles duabus ex caussis scripto commendare consueuit, vt videlicet chorus fidelium eosdē actus in festis annalibus audiens recitari, gaudeat, lætetur, & crescat; & minus perfecti eorumdem actuum exemplis inflammati, ad bene operandum studeant insudare.

[2] Sanctus itaque Marius, cuius facta fidelia pro modulo nostræ capacitatis narranda ingredimur, mediocri parentela genitus, [S. Marius fit monachus,] ciuis Aurelianensis fuit. Hic in monasterio, quod ibidem est, factus monachus, ab ineunte ætate monachalibus doctrinis eruditus puer, & factus iuuenis bene operando Deo studuit militare. Cum autem in præfato monasterio, sicut lilium inter ligna siluarum, inter Fratres moribus, vita claresceret; a Gundobadi Burgundiorum Principis consensu, [post Abbas Bodanensis:] a Fratribus Bodanensis cœnobij, quod est situm in Sistaricensi Episcopatu, in Patrem eligitur: cuius electio b Ioannis, qui tunc Sistaricensi Ecclesiæ præerat, auctoritate roboratur; Diuina hoc prouidente & fauente clementia, vt qui bene se rexerat, aliis quibus regimen necessarium erat præficeretur. Quid plura? ad iam dictum monasterium adducitur: & a suo Pontifice in Abbatem communi Fratrum voluntate consecratur.

[3] [Lect. II.]Consecratus autem ita suæ dignitatis officium amplexatus est, [sanctissime viuit:] vt quotidie filios spirituales, vitæ venerabilis exemplo, generaret, & eosdem doctrinis cælestibus eruditos mirabiliter educaret. Erat enim hominem exteriorem ieiuniis & vigiliis affligens, interiorem orationibus assiduis reficiens; in vtroque mansuetus & humilis, in vtroque laudabilis & perfectus. Hic dum quodam tempore pro gerendis negotiis sui monasterij ad alias partes secederet, contigit vt in agro c Alegarnensi, a quodam viro illustri Agricola hospitio susciperetur: [quamdam iam depositam baptizans sanat;] cuius filiam Sisagriam nomine, quæ fere mortua erat, eiusdem hospitis precibus baptizauit, & baptizatam suis orationibus, vitæ & pristinæ sanitati restituit. Cum vero peractis negotiis, pro quibus perrexerat, ad monasterium rediret, quædam matrona nobilis, quæ Licinia vocabatur, excepit illum in domum suam: cuius filius adeo infirmabatur, [alium precibus & sacro oleo:] vt memorata mulier & amici de salute eius desperarent. Rogatus a matre senex infirmum visitat, super eum orat, oleo sancto eum perungit. O mira virtutis Dei cum Confessore orante celeritas! Dum enim infirmus perungitur, optata sanitas ex insperato reuertitur, & infirmitas abiecta fugatur. Sicque factum est vt hospitem, quam tristem inuenerat, lætam cum filio ad monasterium rediens relinqueret.

[4] [Lect. III.]Cum autem, vt mos est religiosorum, in Quadragesima idem vir Dei in cella retrusus, parcius solito viueret; Lucretius Diensis Episcopus ad eum visitandum assidue veniebat; [visitur a Diensi Episc.] tum quia eiusdem viri Dei monachus & nutritius fuerat, eumque patris loco venerabatur & colebat; tum quia eius dulcibus alloquiis semper refici appetebat. Vna itaque dierum cum ad ostium cellæ eius pulsaret Antistes, audiuit ab eo vt recederet, post diem tertium rediturus: & in illo spatio nullus ei victum, [præuidet & prædicit clades Italiæ:] nullusque accessum præberet. Recessit Pontifex: & post triduum reuertens, ad virum Dei est ingressus. Cui vir Dei: Ductus fui in spiritu, vidique cælos apertos & maiestatem Dei; cuius claritatis splendorem mei mortales oculi vix poterant sustinere; vidique beatam & Virginem & Dei genitricem Mariam cum Angelis ad eius vestigia prostratam, pro d pace Italiæ supplicantem. Sed diuina pietas ita temperauit responsum, vt nec matrem petentem offenderet, quod autem Italia & multæ aliæ prouinciæ indeclinabilem interitum mererentur, respondit. Hæc mihi a Deo reuelata, tibi studui reuelare, te adiurans ex parte Dei & mea, quatenus ista quæ audisti me viuente nulli reuelare præsumas. Postquam autem eiusdem viri Dei corpus Pontifex memoratus sepeliuit; & nos eiusdem visionis effectum nouimus, qui Bodanense cœnobium subuersū fuisse minime dubitamus.

[Annotata]

a De Gundobado actum 21. Ianu. ad vitam S. Epiphanij; ageturq; ad vitam S. Crotildis 3. Iunij, & alibi.

b Imperfectus est catalogus Sistaricensium Episcoporum apud Cl. Robertum, vbi primus ponitur Pologronius, qui concilio Valentino II. an. 584. subscripsit, & Matisconensi II. an. 585. Multo antiquior hic Ioannes fuit.

c An forte Aruernensi scriptum fuit?

d Multa eius tempore ab Herulis, Gothis, Burgundionibus passa est Italia; post etiam a Francis, Græcis, Longobardis.

CAPVT II.
Varia miracula. obitus.

[5] [Lect. IV.]Alio quoque tempore viro Dei placuit, vt caussa orationis S. Martini Turonensis limina visitaret. [Equum sibi ablatū miraculose recuperat,] Cumque ipsa nocte vigiliarum in ciuitate Turonica dormiret, caballum, qui de sella eius erat, latro quidam furto subripuit. Sed virtus Diuina sic latronem meritis iam dicti viri Dei obsedit; vt per totam noctem plateas ciuitatis rimando quæreret, nullusque ei de ciuitate pateret egressus: facto mane vir Dei latronem præuenit, & caballum recuperauit. [item alias:] Et licet latro præuentus pœnam corporalem meruisset, ex insita mansuetudine liberum abire permisit. Simili miraculo, in vrbe Lugdunensi suas equitaturas vice alia recuperauit.

[6] [cuidam filium impetrat,] Illud etiam non est prætermittendum, quod quodam tempore quidam Nimphidius cum Senatore Agricola S. Marium comitantes, caussa orationis Parisios ibant, vt S. Dionysij limina visitarent. In quo itinere Nemphidius viri sanctitatem cognoscens, & de ea mente integra confidens, eum rogauit, vt eius precibus filium habere mereretur. Negat Sanctus, asserens humiliter se tanti meriti non esse, vt per eum quod petebat Nemphidius posset obtinere. Licet autem, vt iustorum mos est, tantæ petitioni se fauere nequaquam posse simpliciter affirmauerit; post triduum tamen memorato Nemphidio filium certo tempore nasciturum prædixit. [& tempus natiuitatis prædicit:] Quod autem Sanctus in hoc verus Propheta fuerit, Euodius promisso tempore Nemphidio natus ostendit.

[7] [Lect. V.]Illud etiam dignum duximus annectendum, quod antequam de ciuitate illa egrederetur, non sine suorum mœstitia multum cœperit infirmari. Nocte igitur insequenti membra languore fere præmortua lecto collocauit. [sanatur a S. Dionysio sibi apparente.] Sed in ipso noctis spatio, sic diuina ei subuenit clementia; vt summo mane lætus & incolumis surgeret, & socios ad iter agendum hortaretur. Cum autem omnes qui aderant de eius subita valetudine mirarentur; ait: S. Dionysius in illa nocte ad me venit, me tetigit, & sui præsentia me pristinæ sanitati restituit.

[8] Cum itaque, vt diximus, factus incolumis ad monasterium rediret, quidam pater familias eum suscepit hospitio. Tempore opportuno vir Dei ad mensam accessit, sit, sedit, allatumque panem more solito benedixit. Cum autem quidam assidentium de pane benedicto, [Canis panem ab eo benedictū vorans moritur.] cani, quem amabat, iactasset; statim vt canis panem quem acceperat visus est in corpus traiicere, vitam amisit. Indignum quippe erat, vt canis pane illo vesceretur, quem dextra Sacerdotis sanctificauerat.

[9] Alio quoque tempore dum ad quosdam Ecclesiæ filios visitandos accederet, [Alius eius capsellam scindens, a lupis rapitur.] canis, quæ catulos habebat, subito exiliens, capsellam eius scidit. Cum vero Dei famulus pro hac re vultum parumper inclinasset, duo lupi eius iniuriæ vltores canem ipsam rapuerunt, & raptam suis pastibus destinantes ad siluam teste populo perduxerunt. Si quis autem non credit quod aliquando siluestres bestiæ ferocitate deposita iustorum vtilitatibus nouerunt famulari, audiat a Paulo primo eremitæ leones sepulturam fecisse, & S. b Mariæ Ægyptiacæ; audiat, & in omnibus laudet Dominum, miretur, & credat.

[10] [Lect. VI.]Aliud etiam supradictis adiiciendum esse censuimus: quod quotiens seruus Dei in aura dubia, aut segetum spicas triturandas strauit, aut in quolibet itinere ad mensam sub aperto aere sedit, [Ipse a pluuia intactus,] numquam illum pluuiarum inundatio molestauit, numquam impediuit. Sic namque Deus nimborum impetus vbicumque ruentes meritis & virtute sancti Confessoris refrenauit; vt cum alios euntes & redeuntes, eorumque labores suis inundationibus indifferenter humectarent, virum Dei eiusque socios illæsos, & eiusdem areas intactas pertransirent. Nec mirum si nubium infusionem fugare potuit, qui vitiorum tenebrosam caliginem a primo flore iuuentutis in se studuit eneruare. Tantæ siquidem virtutis & sanctitatis erat, [claret miraculis,] vt per eum Dominus cæcis visum redderet, surdis auditum restauraret, infirmos pristinæ sanitati reformaret. Quamdam etiam maligni spiritus infestatione captiuam, per eum orantem Dominus liberauit.

[11] Illud autem memorabile prædictis est inserendum, quod cuiusdam c Donati serui Dei transitum, absens corpore, [mortem S. Donati diuinitus cognoscit:] præsens spiritu, cognouit, & cognitum Fratribus cum lacrymis publicauit. Quidam autem ex his qui aderant, probare volens vtrum viri Dei visio veritate niteretur, misit ad locum, in quo iam dictus Donatus Deo militauerat; & legati assertionibus, vt vir Dei prædixerat, ita esse inuenit. Hæc quæ audistis, Fratres carissimi, ex miraculis sæpe nominati Confessoris excerpsimus, plurima prætermittentes, ne sermonum prolixitas audiētibus fastidium generaret. [moritur 27. Ian.] Tantarum itaque virtutum gloria redimitus, tantorum miraculorum longe lateque coruscans, VI. Kalendas Februarij, hoc est, hodie, prædictus Confessor Domini Marius felix de corpore migrauit ad Christum, cui cum Patre & Spiritu sancto regnum & imperium in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a S. Pauli vitam dedimus 10. Ianuar. S. Mariæ Ægyptiacæ dabimus 2. April.

b S. Pauli vitam dedimus 10. Ianuar. S. Mariæ Ægyptiacæ dabimus 2. April.

c Colitur S. Donatus 19. Aug. vbi Ado hoc paullo aliter narrat: Cumque dies vocationis eius instaret, adueniente sancto Abbate Mario, cui ita fuerat reuelatum, inter verba orationis migrauit ad Christum, sepultusque est ab eodem Patre in loco suo.

CAPVT III.
Miracula post mortem.
Lectio sancti Euangelij secundum Matthæum.

[12] [Lect. VII.]In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocauit seruos suos, & tradidit illis bona sua; & reliqua. Homilia S. Gregor. Papæ: Homo iste, Fratres carissimi, qui peregre proficiscitur, Redemptor noster est, qui de mundo ad Patrem transiens fidelibus seruis quinque talenta, id est, bona spiritualia tradidit. Quia vero S. Marius fidelis seruus extitit, cum fidelibus ab ipso Redemptore memoratum pondus creditur accepisse. Inde est, quod de corpore migrans ad pedes eiusdem Redemptoris spirituales vsuras exigentis accessit, rationem de commissis & ipse redditurus, & quoniam super quinque talenta lucratus fuit alia quinque, audire meruit: Euge bone serue & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui. [Matth. 25. 21. & 23.]

[13] Post cuius felicem transitum, cum annorum lustra plurima fluxissent, & quarumdam sæuarum gentium crudelitate, tota Gallia suis habitatoribus fere destituta haberetur, [S. Marij corpus transfertur Forcalcariam:] & Christi monasteria luctu perpetuo flenda in eremum versa fuissent, a quibusdam viris, corpus præfati viri Dei ab Ecclesia Bodanensi sublatum, ad hoc oppidum a Forcalcariense, Deo disponente, delatum est. Requiescit autem in ecclesia, sibi famulātibus ex eadem perpetuam requiem largiturus: in qua ecclesia multi multa miracula per eum Dominum fecisse asseuerāt. Ex quibus ad tanti Confessoris memoriam commendandam pauca excerpsimus, [claret miraculis;] quæ veridica testium assertione didicimus.

[14] Quodam autem tempore quidam puerulus lasciuius vltra modum sub sarcophago prædicti Patris ludis profanis ac saltibus insistebat. [ad eius sepulchrum ludens punitur:] Cum autē fronte inuerecunda prædictis insisteret, diuina vltione percussus cecidit: statim cœpit membris defici, & in quinque sensibus corporis debilitari: creuit pœna, creuit & supplicium: & vt ab ipso loco manibus aliorum sustentatus recessit, cum pœna & supplicio spiritum exhalauit. In quo datur intelligi quoniam Deus vltionum Deus est: & licet videatur esse remotus, præsens tamen Sanctorum iniurias assidue creditur iudicare.

[15] [Lect. VIII]Illud prætermittere etiam nequaquam debemus, quod quadam vice quidam vir religiosus eiusdem viri Dei basilicæ custos, [candela diuinitus accēditur;] cum circa medium noctis ad ecclesiam veniret, vt lumen lampadi daret, extinctum inuenit: O, inquit, Pater mi, da consilium seruo tuo: nox atra omnia possidet: omnes dormiunt: vbi ignis reperiatur, nescio: viæ semitam pes ignorat. Quid ergo faciam? Cum igitur anima anxiaretur in illo; & ad quam partem se verteret ignoraret; subito non sine eius ineffabili gaudio, candela quam tenebat in manibus accensa apparuit.

[16] Alio quoque tempore quidam rusticus, membris omnibus contractus, ita erat toto corpore dissolutus, [contractus sanatur:] & in vnum similitudini hominis contrarium conglobatus; vt non homo, sed monstrum aliquod putaretur. Hic ad multa Sanctorum limina adductus fuerat: sed quoniam vt credimus sancto Confessori nostro reseruabatur, nulla sui corporis præsidia se percepisse fatebatur. Ad vltimum diuina ei opitulante clemētia non sine multo labore ad præoptata limina sancti Confessoris defertur, & in eiusdem ecclesia delatus deponitur. Precatur miser cum lacrymis miserandi corporis erectionem, & qui aderant ei compatientes eadem deprecantur. O Dei pietas omni deuotione colenda. O Sanctorum merita mortalibus omnino veneranda! Inter lacrymas namque infelicis hominis, & verba multorum orantium, miser erigitur: fragor ossium & neruorum extensio a multis auditur: occurit mox Comitum curia, mirantium tumultu citata: occurrunt Proceres: occurrit vtriusque vulgi sexus: clamant omnes, alij alios clamoribus præuenientes, Non nobis, inquiunt, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. [Psal. 113.] Sic miser qui venerat, meritis iamdicti viri Dei factus incolumis, lætis gressibus ad propria recessit.

[17] [Lect. IX.]Prædictis etiam addere decreuimus, quod quadam die quædam puella innupta, mentis leuitate ducta, [in eius sepulchrum irreligiosa punitur,] lapidem dirigens aram sancti Confessoris percussit: necdum directus lapis in pauimento ceciderat, cum neruorum viribus exhaustis, & membrorum virtute debilitata, puella cecidit. Quid plura? Quæ paullo ante lasciuiens venerat, facta flebitur & infelix. Ad Confessoris Marij limina excubias fideliter actura perducitur, offert seipsam, offert preces & lacrymas: spondet Sancto vigilias annales, [voto facto, sanatur:] si facta incolumis ad propria reuertatur. O mirum diuinæ pietatis auxilium! Dum plorat mulier, dum se totam in ara mentis, deuotis precibus, immolat; exauditur, & tota pristinæ incolumitati restauratur. Sospitate itaque recepta cuidam coniugio copulatur: sed cum tempora temporibus venientibus transirent, & memorata mulier coniugalibus deliciis minus sapienter adhærens, vota quæ Sancto promiserat persoluere distulisset; eius obliuio infirmitate pristina præuenitur: [voti oblita, iterum æagrotat:] neruorum auxiliis iterum attenuatur, & membrorum valetudine omnino priuatur. Iterum ad præfata sancti Confessoris limina, mariti cura, perducitur: iterum meritis eiusdem peroptatæ sanitati redonatur. [iterum S. Marij ope sanatur:] Læta mulier ex insperata sibi reddita sanitate, perpetuum Sancto vouet obsequium, ad propria numquam reditura amplius. Sed cum sponsus aduersus coniugem de tali voto nimis incanduisset, territa mulier coniugalibus minis, & blanditiis emollita, [tertio ac quarto id accidit.] cum eo ad propria reuertitur. Reuersa statim miseranda mulier, peste iam dicta iterum premitur: iterum ad limina Sancti perducitur: iterum saluti prȩoptatæ restauratur. O infelix nostræ humanitatis conditio! o nefanda in persoluendis votis obliuio! Rursus nempe Sanctus obliuiscitur: rursus impudica mulier infirmitate solita eneruatur; rursus ad sæpe dicta limina confluit. iterato voto Sanctus iterū honoratur, & mulier quæsitæ sanitati iterū restauratur: restaurata gaudens & incolumis, repatriat meritis sancti Confessoris caussis similibus nō amplius reuersura. Audiant illi, qui in hac Ecclesia Deo & S. Mario morum stabilitate promiserūt, audiant & mentis … diligenti cura reuereantur, si omnia recta sunt erga votum; si recta omnia bene sibi contigisse, lætentur: si autem aliter est, sciant quoniam hoc in anima patiuntur, quod præfata mulier in corpore legitur passa fuisse. Votis itaque fractis per pœnitentiam consulant, ad pedem sancti Confessoris accedant, lacrymas & preces offerant, vt salutem, quam exercendo perdiderant, morum stabilitate redintegrata, rursus per Dei misericordiam habere mereantur. Amen.

[Annotatum]

a Situm est Folcaucquier inter Sistaricum & Aptam Iuliam.

DE S. LVPO EPISCOPO CABILONENSI IN GALLIA.

Initio Sec. VII.

[Praefatio]

Lupus, Episcopus Cabilonensis in Burgundia (S.)

[1] Castrum Cabilonensium (quod aliis Cabilinum) vrbs est prouinciæ Lugdunensis primæ, sita ad Ararim flumen, egregie munita, ornataq; Episcopatu, aliquando Regum Burgundiæ sedes, vt ad vitam S. Gunthramni 28. Martij ostendemus. [S. Lupi Episc. Cabilonensis ætas.] Hic Episcopus fuit circiter annum Christi DC. S. Lupus. Extat enim S. Gregorij Magni epistola, quæ est 52. libri 9. data Indict. 4. anno Christi 601. qua Mennæ Tolosano, Sereno Massiliæ, Lupo Cabiloni, Agilio Metis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomagensi, & Licinio Episcopis Francorum, commendat monachos, quos cum Laurentio Presbytero & Mellito Abbate in Angliam ad Augustinum mittebat. Vnde falli manifestum est Cl. Robertum & Ioannem Chenu, qui eum volunt S. Grato in episcopatu successisse; qui, vt ad eius vitam 8. Octobris dicemus, concilio secundo Cabilonensi, sub Clodouæo II. circiter annum 650. interfuit.

[2] Colitur S. Lupus ab Ecclesia Cabilonensi, officio duplici VI. Kalend. Februarias, [natalis,] asseruaturq; etiamnum in illius Ecclesiæ sacrario pedum eius eburneum, [reliquiæ,] aureusq; annulus. Natale ita consignauit Molanus in addit. ad Vsuardum: Cabilonis S. Lupi ipsius ciuitatis Episcopi. Eadem Galesinius & Ferrarius. At fusius Saussaius: [monastica professio] Ipso die Cabilone in Æduis depositio S. Lupi Episcopi & Confessoris, qui primum monachus & Abbas S. Petri religiosissimus, S. Grato gratiæ donis succedens in hac cathedra, mirificos virtutum omnium splendores, doctrinæ salutaris copiosos imbres effudit: demumque multis meritis cumulatus, obdormiuit in Christo. Ad cuius venerabile corpus micantia signa effecerunt, vt semel ac iterum eleuaretur, condignaque coleretur a suis oppidanis, qua etiamnum fruitur, reuerentia. At de illius decessore iam diximus, non videri Gratum fuisse.

[3] [in cœnobio S. Petri,] Monasterium S. Petri scribit Andreas du Chesne in libro Antiquitat.Galliæ, primum cœmeterium fuisse Christianorum, in primitiua Ecclesia, vt fere solebant in suburbiis; post sacellum isthic conditum, quod exinde amplificatum; tandemq; conditum monasterium a S. Flauio Episcopo, aut si ab aliquo prædecessorum, certe ab eo restauratum. Ioannes Chenu & Cl. Robertus isthic Abbatem fuisse S. Lupum scribunt, ideoq; ibi sepeliri voluisse. Sed euersum nunc id cœnobium est primis Caluinistarum tumultibus, atque isthic arx erecta.

[4] [Vita,] Vitam S. Lupi ab anonymo auctore scriptam, sed aliquot post seculis, vt legenti patet, e veteri MS. Iacobi Sirmondi nostri accepimus. [leuatio er Gerboldum Episc.] Eleuatas eius esse reliquias a Girbaldo, siue Gerboldo, Episcopo tradit Cl. Robertus IV. Kal. Septembris anno 877. Interfuit Girbaldus concilio Sueßionensi III. an. 866. Cabilonensi an. 873. Pontigonensi an. 876. Tricaßino II. an. 878. Mantalensi an. 879. In præcepto Caroli Craßi dato an. 885. pro libera electione Episcopi Cabilonensis, dicitur Girboldus tum infirmitate iam simulque senio confectus, non modicum metu sui obitus ciuibus & filiis Ecclesiæ suæ intulisse dolorem.

[5] Qua occasione facta sit S. Lupi eleuatio indicat Ioannes Chenu: Eiusdem, inquit, Gilboldi ætate summus Pontifex Ioannes VIII. cum Trecassibus rediens, [canonizatio] quam in vrbem synodum conuocauerat, in eaque Imperatorem consecrauerat Ludouicum Balbum, in Cabilonensi ciuitate viginti permaneret dies, inter Diuos relati sunt, rogante Gilbodo, SS. Siluester, Agricola, Lupus, & Gratus, Tranquillus, Desiderius, Ioannes & Veranus, Episcopi Cabilonenses. Fallitur quidem Chenu; non fuit ea imperatoria sed regia corona, quam Balbo Ioannes imposuit. At si tamen ea occasione eleuatum est S. Lupi corpus, ergo non anno 877. cum non nisi sequenti anno habita sit synodus Tricassina: nisi quis biennio ante eleuatum corpus sancti Antistitis velit, anno demum 879. cælestes illi honores decretos, quod est probabile.

[6] De illa vero Antistitum Cabilonensium apotheosi ita scribit Saussaius 20. Nouembris agens de S. Siluestro Cabilonensi Episcopo: Attamen cum iugiter diuinæ virtutis coruscatione beatus Confessor in tumulo radiaret; conditus tamen in sepulchro suo iacuit, donec agente Gilbodo Cabilonensi Antistite e loculo eductus fuit ad cultum ampliorem. Cum enim Ioannes VIII. Papa Roma exagitatus confugisset in Galliam, Trecisque Concilium, cuius acta extant, habuisset, in reditu Cabilone viginti diebus consedit. Quam faustam occasionem bene nactus præfatus Gilbodus Episcopus, ab eo supplicationibus obtinuit, vt sanctorum Pontificum Cabilonensium, [per Ioannem VIII. Papam,] Siluestri & Agricolæ sacra corpora de tumulis, vbi mira diuinæ gloriæ clarificatione renidebant, leuaret, atque honorificentioribus loculis inferret, quatenus a populo fideli impensius percolerentur: quin & ipsos beatos Antistites Apostolica auctoritate Sanctos pronuntiare, Beatorumque vellet albo adscribere solēni decreto, alios septem qui Cabilonensem vrbem illustrauerant sanctæ vitæ meritis (ceu perpetuos soli illius opitulatores & patronos) Episcopos Confessores, nempe Tranquillum, Desiderium, Ioannem, Flauium, Veranum, Gratum, Lupum, cum Desiderato Presbytero, qui cultor eremi apud Gordanum reclusus, miræ sanctitatis vestigia reliquerat. Piam Episcopi petitionem benignis auribus excepit Pontifex Apostolicus, factaque de piorum illorum octo virorum moribus, meritis, miraculis sedula indagine, quos Deo placuisse reperit, ex zelo eius gloriæ, & perfectæ vitæ innocentia, ab eoque vicissim mira signorum operatione, cum in vita tum post mortem clarificatos, Apostolico oraculo inter Beatos vindicatos annumerauit: atque a fidelibus sanctitatis honoribus decreuit in perpetuum percolendos. At vero cum temporis angustiis & rerum ingruentium mole premeretur, singulorum ipsorum Sanctorum, vt Giboldus desiderabat, sacra busta ex tumulis non eruit, sed dumtaxat pretiosa SS. Siluestri & Agricolæ lipsana: quibus recondendis decentius Gilbodus ipse Antistes Cabilonensis thecas insigniores parauerat.

[7] [canonizationis anniuersaria memoria,] Celebratur omnium simul memoria in Ecclesia Cabilonensi 30. Aprilis, vt testatur Cl. Robertus. quo die Ferrarius: Cabilone in Gallia sanctorum Episcoporum in Sanctos relatio. At peculiari præterea celebritate honorantur, SS. Siluester & Desideratus Presbyter 20. Nouemb. S. Agricola 17. Martij, S. Gratus 8. Octob. S. Veranus 20. eiusdem.

[8] De S. Lupo ista præterea habet Saussaius 27. Augusti: Cabilone in Æduis festiuitas S. Lupi Episcopi, [alia festiuitas.] cuius gloriosa migratio, cum elogio eiusdem sanctitatis, propria die consignata est in sacris his Galliæ fastis VI. Kalend. Februarij. Ferrarius quoque: Cabilone in Gallia S. Lupi Episcopi. Ast 29. Augusti idem Saussaius: Item Cabilone in Æduis eleuatio corporis S. Lupi eiusdem Ecclesiæ Episcopi & Confessoris, facta ob diuinas virtutes ad tumulum eius micantes, per Garboldum ipsius Sedis Episcopum. Demum ipsum Gilbodum, cuius tam varie nomen expressit, inter Sanctos recenset idem Saussaius 12. Iunij in Supplemento Martyrologij.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Iacobi Sirmondi Soc. Iesv.

Lupus, Episcopus Cabilonensis in Burgundia (S.)

BHL Number: 5081
a

Avctore Anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
S. Lupi episcopatus, virtutes, miracula.

[1] [Laudandi Sancti.] Sanctorum gesta virorum ad memoriam posteris describere, opus est pietatis impendere, & diuinitatis magnificentiam honorare; dum & legentes habent vnde incitentur, & omnipotentis opera vnde laudentur. Ecclesiastici auctoritas libri hac de re hortatur; Laudemus, inquiens, viros gloriosos & parentes nostros, qui in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, & in diebus suis habentur in laudibus. [Eccli. 44.] Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum: & sunt quorum non est memoria: sed illi viri misericordiæ sunt & permanent bona cum ipsis.

[2] Igitur vitam actusque beatissimi Lupi Cabilonensis Antistitis aliqua ex parte, [S. Lupi Acta interciderūt.] quoniam ex toto nequeo, relaturus, licet impar huius existam officij, tamen qua de re id fuerim exorsus paucis expediam. Quoniam eadem vrbs frequenti fuerat incendio cremata, cuncta pene, quæ de illo litteris fuerant mandata, iisdem sunt ignibus absumpta, & nisi aliqui remansissent superstites, qui ea legerant, vt his quibus forte incognita erant iterum scribenda narrarent, perpetuo silentio damnata manerent. Veracium itaque relatorum assertionibus accommodans fidem, simulque Domini Pontificis quam maxime imperantis sanctam exequi cupiens iussionem, quæ de prædicto mihi comperta sunt Patre, quamquam incultus horreat sermo, fideli tamen pandam eloquio. Ad quod si non suppeditat facundia, iuuabit obedientia. Et quia scriptum memini, Non est speciosa laus in ore peccatoris, negligentiæ maculas iubentis tergat auctoritas. [Eccli. 15. 9.]

[3] Is denique, de quo sermonem narrationis: inferimus, regno extitit Burgundiæ oriundus, nobilitatis titulo non mediocriter clarus. Quod enim iuxta huius carnis propagationem summa extiterit ortus prosapia, testantur prædia eius ingentia, quæ etiam ipse in sacrorum dominium locorum, pia satis distributione donauit, [Is bona dat Ecclesiæ:] nimirum patrimonij sui ad cælum transferens facultatem; vbi indesinenter actu, & mentis, iuxta Apostolicum dictum, versabatur intentione. [Philip. 3. 20.] Nam Baugiacum villam, ex parentum sibi dimissam hæreditate, Ecclesiæ b B. Vincentij Martyris contulit: cuius postmodum ob morum probitatem & religiosorum actuum excellentiam, tam ex diuina electione quam totius cleri populique acclamatione, idoneus institutus est Pastor. [fit Episcopus:] Pollebat enim in eo summa & virtutum præcipua caritas: abstinentia & vigiliis pascebatur: miserorum & in carcere positorum recreationibus insistebat, pro quibus apud seculares Iudices mortis eorum ministros clementissime interueniebat: satagebat quoque erga quotidianæ eruditionis profectum, & instituta diuinorum voluminum schola auditoribus suis cælestis eloquij copiam ministrabat: in quo qualiter singuli proficerent, [floret virtutibus:] propositis sententiarum quæstionibus, vigilantissime requirebat. Erat sane hospitalitati intētissime deditus, eleemosynarum erga indigentes affluentissimus erogator; exhortationi in subditis, atque doctrinæ studens in cunctis: non aliud docebat aliud faciebat, sed iuncta prædicationibus vita omnium virtutum lampade resplendebat. Vnde propter hæc meritorum insignia diuina, quæ viuus patrauit, post obitum nunc gerit miracula.

[4] In prædicta siquidem villa Baugiaco antiquam per illum Dominus renouauit virtutem. [fontem precibus elicit,] Nam qui olim aquam de petra plebi produxerat murmuranti, precibus illius fontem arido in loco emanare fecit siti populo æstuanti. Etenim dum operariorum eius fœnum secantium turmæ diutino feruore solis fatigatæ, ad extenuandam sitim aqua deesset, & propter huiuscemodi penuriam iam lassata deficeret; vir Domini vt de eius miseratione confidant hortatur: orationi prosternitur: expleta erigitur: baculus sanctæ manus solo arenti ab eodem infigitur: quo retracto, largissima fontis vnda prosequitur; [contra morbos salutarem.] qui vsque hodie in eodem loco ad testimonium beatissimi viri dulcem præbet sitientibus haustum; quo & tunc refecta familia inchoato labori iterum cœpit alacriter insudare; cuius frequenter perceptione infirmi optabilem meruerunt resumere sospitatem. Monstratur adhuc illius adhærens eiusdem villæ oratorio cella, in qua post laborem consueuerat cubitare: ad quam, donec aduixit, nullus feminis patuit aditus. [Cella eius feminis clausa, auibus rapacibus noxia.] Vnde & propter priorem reuerentiam nulla modo femina illuc ingredi præsumit. Fertur quod circa ambitum eiusdem cellæ si aliqua rapacium auium fuerit immissa, nullis postmodum vsibus valeat.

[5] Pontificalis proinde culminis dignitate percepta, quantum se arctioribus mancipauerit institutis, humanam excedit narrationem. Habebat vero ad læuam matris Ecclesiæ, e regione altaris S. Vincentij, paruam orationis domunculam, quæ hactenus permanet in honore sancti Papæ c Siluestri consecrata, in qua brachium illius reconditum veneratur. Ibi nocturnalibus horis familiare agebat secretum; vbi ob honorem sanctorum pignorum lumen accensum indeficienter ardebat. In hac dum fortuitu quadam post longas orationum excubias nocte membra quieti dedisset, negligentia, vt assolet, vrbs ab occidentali sui parte graui exardescente incendio cremabatur: [Incendium precibus & signo crucis restinguit.] cumque iam vltra medium ciuitatis cuncta depopulans ignis veniret, aliis aquam certatim iacientibus, aliis ad sedandos flammarum globos diuersa molientibus, sed nihil proficientibus, imminente iam iamque totius vrbis interitu, territi ciues præsidium sui expetunt Sacerdotis. Qui protinus surgens orationi parumper incumbit, dehinc flammis vltro obuius pergit. Mirabile dictu: mox eo palmas ad cælum tendente, signumque crucis opponente, diuisæ sunt flammæ: ignis dissiluit; ac veluti imbre vehementissimo cælitus emisso cuncta sæuientis incendij molimina destruuntur: sicque per virtutem Christi ignium repressit minas, qui iam pro eius amore cunctas in se vitiorum extinxerat flammas.

[Annotata]

a In MS. hic erat titulus: Incipit relatio vitæ & miraculorum Domni ac beatissimi Lupi Cabilonensis Episcopi, cuius transitus gloriosus celebratur VI. Kalendas Februarij.

b Ea est cathedralis, cuius iterum mentio fit mox num. 5. Auctor est Du Chesne aliquas S. Vincentij reliquias, a Childeberto, vt 22. Ianu. diximus, ex Hispania allatas, Cabilonensi donatas esse Ecclesiæ, quæ prius S. Stephanum patronum colebat.

c Siluestrum hunc esse existimamus, non Papam Romanum, qui 31. Decemb. colitur, sed Cabilonensem Episcopum, qui 20. Nou.

CAPVT II.
Obitus, exequiæ.

[6] Veniendum est ad vitæ eius terminum gloriosum, in quo omnino reminiscantur legentes & audientes, [Moriturus intercedit pro captiuis:] quam Deo placita eius extiterit vita, quem ita a seculo recedentem cælestia prosequuntur miracula. Cum idem beatissimus vir transitus sui diem imminere sentiret, cognouit quod reorum quidam carcerali essent custodiæ mancipati. Euocato itaque ad se Iudice ciuitatis, vt semper consueuerat, cœpit cum illo de misericordia conferre sermonem; vtque hos, quos inclusos retinebat, absolueret, piis precibus flagitauit. Quod ille impietatis spiritu retinente agere distulit. Sacratissimus autem Antistes per totum illud incommoditatis spatium, [suos instruit:] donec animam exhalauit, non cessauit aduentantibus ciuium ac filiorum turmis monita salutis impendere. Tandem cognoscens mortis sibi inesse articulum, [communicat:] præsidio Dominicæ communionis muniens semetipsum, VI. Kalendarum Februariarum die iturum ad cælos efflauit spiritum. [moritur.]

[7] Corpus eius ex more compositum in ecclesia B. Petri Apostoli, a quæ in suburbio eiusdem eminet ciuitatis, decernit tumulandum. Iam vero in crastinum enarrari non potest in obsequium sacri funeris quanta conuenerit multitudo. Interim dum effertur, aliis psalmos intonantibus, aliis præ dolore fletum vbertim & planctum emittentibus, adeo vt tota clamore ciuitas impleretur; ventum est ad locum, [subsistit funus: aperitur diuinitus carcer.] in quo erat ergastulum damnatorum, vbi tanto beati corporis feretrum diuina virtus pondere prægrauauit, vt portitores vno in loco affixi tenerentur immobiles. Illi ergo, qui in custodia interficiendi seruabantur, vocem cum vlulatibus dantes mox vt Sancti inuocant nomen, omnia carceris repagula abiiciuntur, ostiisque apertis reorum turba vinculis exonerata progreditur, atque obsecutores socia comitatur: ab omnibus manifesta Dei virtute inspicitur, cuius sit meriti qui portatur. Hæc iniquissimo statim comperta sunt Iudici, [Iudex liberatos persequens, perit:] qui priorem impietatem noua accumulans temeritate, magna cum indignatione iurauit, quod nullus per Lupum ex iis qui effugerant saluaretur. Conscendens protinus equum rapido cursu insequitur absolutos. Diuina mox vltio adfuit sæuienti, conuersusque est dolor eius in caput eius, & in verticem ipsius iniquitas eius descendit. Nam equo cui sedebat in præceps ruente, allisa ceruice indignam vitam digna morte finiuit.

[8] Interea dum corpus ad præfatam basilicam deferretur, [rursum subsistit funus, dum rei loti vestibus donentur.] illis qui custodia fuerant soluti cum cereis præeuntibus, proximo iam loco, vbi viarum scilicet interueniunt commeatus, subsistunt latores, vltra progredi non valentes, donec ergastulo erepti a Clericis, qui aderant, balneis lauarentur, & acceptis vestibus abire permitterentur. Quocirca ob memoriam huius signi tanta erga sanctissimum Confessorem reuerentia excreuit, vt si quis postea per eosdem viarum transitus plaustra lignis onusta vrbi induceret, vnam ex eis portionem S. Lupo impertiretur. Quod se quoque vidisse multi ex clero & populo publica pronuntiatione fatentur. Membra porro illius superno fauore comitata ecclesiæ inferuntur: [Miraculis claret:] in qua ad dexteram altaris partem a Sacerdotibus & quibusque religiosis sepulturæ mandantur. Vbi Dominica maiestas diuersas efficit sanitatum medelas; claudis redditur gressus, cæcis oculis infunditur visus, debilium membris præstantur dona salutis. Notitia nempe virtutum eius longe lateque diffusa, [colitur, maxime pro morbis pecorum.] cœperunt multi vndecumque confluere, & votorum suorum munuscula deportare. Plurimi diuersis in locis oratoria construentes, nominis eius titulo dedicarunt. Frequentabatur proinde a nonnullis, quoniam si in regione aliquis pecorum intercideret languor, votis illuc directis, beati viri meritis pellebatur, omnibus cum fide accedentibus sua suorumque salute condonata.

[Annotatum]

a In qua Abbas fuisse traditur ante episcopatum, vt diximus.

CAPVT III.
Miracula ad sepulchrum.

[9] Venerabilium Sacerdotum, qui se interfuisse dicunt, testimonio comperimus, quia dum reuerendus Præsul remeante die transitus sanctissimi Lupi illuc cum Clero vniuerso vigilias celebraturus conuenisset, & forte propter lecticam deambulando pergeret, [Suauis odor exspirat ex eius sepulcro.] subito mirificæ suauitatis fragrantiam a loco corporis senserit erumpentem. Ibi ergo admirans & admodum delectatus constitit, Fratribusque qui aderant quid sibi contigisset indicauit: omnes passim accedentes huius odoris dulcedinem hauserunt, quæ nocte eadem ac subsequente die inibi continuatim permansit. Nimirum credo visitationem adfuisse Angelicam, quæ sicut viuo semper astitit ad custodiam, defuncto quoque famulatur ad gloriam.

[10] Ab his qui viderunt nobilibus & fidelibus personis didicimus, quod narramus. [Claudus sanatur, & eius asinus;] Dum sicut solito ex diuersis terræ partibus innumera hominum multitudo, annua reuolutione, mercandi gratia, secus vrbem congregaretur; contigit quemdam pauperem aduenire asini vehiculo, qui gressuum carebat officio: qui cum totam ferme diem per mercatores mendicando duxisset, ingruente iam nocte, quoniam alteram non habuit mansionem, in porticu basilicæ cum suo se vehiculo contulit, ibi debilia membra sopori indulgens. Cum euigilasset, inuenit asellum suum iuxta se iacentem & damnatis cruribus per solum repentem: indoluit miser anxie plorans, quid faceret nesciebat, videns se suumque animal pari debilitate teneri. A transeunte quid haberet animo percontatus, caussam pandit. Sciscitatus est a quodam, si aliquid argenti illi inesset, vnde vel modicum ceræ emi potuisset; Duos, inquit, denarios habeo, quos de eleemosyna conquisiui. At ille: Vnum, ait, retine; ex altero empta cera lumen compone, quod B. Lupo dirigens eius experieris opem. Agit sicut hortatur: lumen illico vt detulit, mira celeritate tam corporis sui, quam etiam vehiculi sui salutem beati viri meritis intuetur.

[11] Hactenus eorum, quæ veris sunt dictata relatoribus, narratio texitur: hinc illa dicemus, quæ nostri temporis curriculo defluxere, non minore fide amplectentes audita, quam visa. Vidimus quamdam feminam, [& clauda quæ post denuo claudicat:] cuius nomen a memoria excidit, quam ab ipso natiuitatis exordio flebilis gressuum natura damnauerat, cum ad Sancti tumulum frequenter alieno veheretur auxilio, proprio remeasse vestigio. Quæ cum plurimo tempore valenter incederet, quoniam consecuti beneficij immemor carnis cœpit vitiis inseruire, ad priorem reflexa debilitatem pœnæ suæ luit incommoditatem.

[12] Addendum est huic miraculo, quid nobis coram positis de altero contigerit claudo. Odolricus quidam, ex Lugdunense pago, seruilis conditionis persona, cum a domino suo reuerteretur directus, [claudus ac cocles sanatur.] offendit globum malignorum spirituum; in quem, sicut ipse retulit, tanta delusione bacchati sunt, vt semiuiuus remanens vix ad dominum suum reuerteretur. Sequenti autem die gressuum ministerio & vnius oculi extitit luce priuatus; quȩ debilitas per decem ferme annos ei continuata durauit: in quo spatio per multorum deportatus loca Sanctorum, nullum incommoditatis suæ promeruit leuamen. Tandem in somniis visum ei est, vt ad sæpedictam basilicam accedere deberet. Ad quam cum noctu deuenisset, quoniam forte ingrediendi illi facultas non fuit, extra limen remansit. Sed circa medium noctis neruorum cœpit poplitum eius contractio extendi: insonat clamore ægrotus, atque ab hoc excitato custode intus admittitur: postea iuxta sacra delatus, ope Apostolorum principis, & merito beati Pontificis, vsibus necessariis vtiliter reformatur.

[13] Pauca mihi de pluribus beati viri miraculis enarranti, lector ignosce; quoniam ne tibi pareret oratio prolixa fastidium, breuitatis studio omissum est, quod operose de illo fuerat intimandum. Siquidem tanta mirabilium eius & relatu didicimus & visu inspeximus, vt si cuncta retexere appetamus, [Alia edit miracula.] immensum inde volumen excreuisse mireris. Attamen hinc liquido omnibus patet, quoniam qui tanta rogantibus beneficia corporaliter exhibet, animarum salutem fideliter exquirentibus, & veniam peccaminum peroptantibus, interuentione saluberrima præbet. Sollicita ergo intentione, & præcipua cordis deuotione sacratissimi Pontificis Domni Lupi venerationi & cultui insistamus; vt pietatis eius & in hoc seculo remediis vti, & post labilis vitæ mortalitatem, cum eodem patrono, meritis eius protecti, placidi adesse valeamus summæ conspectibus Trinitatis, quæ potenti pollens imperio cuncta moderatur secula seculorum. Amen.

DE S. VITALIANO ROMANO PONTIFICE.

Ann. DCLXXI.

[Praefatio]

Vitalianus Papa (S.)

Ex variis.

[1] Exceßit e viuis Vitalianus Pontifex VI. Kalend. Februarij: quo die in Martyrologiis, nec plurimis, nec antiquißimis, eius celebratur memoria. Constantius Felicius post Sanctos cuiusque diei enumeratos ephemeridem subiicere solet, in qua plura commemorat, [S. Vitaliani nomen in Martyrologiis.] quæ ipsa eadem luce, etiam profana, euenere. hic de Vitaliano: Vitalianus Volscus Papa moritur. at Petrus Galesinius e MS. codice, vt ait: Sancti præterea Vitaliani Pontificis. Martyrologium Romanum a Baronio auctum: Romæ Vitaliani Papæ. Lubet alia quoque paullo antiquiora Martyrologia proferre. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: Vitaliani Papæ & Confessoris, post Petrum septuagesimi octaui. Molanus: Romæ natale S. Vitaliani Papæ, qui post B. Petrum LXXVIII. cantum Romanorum composuit, & dulcisono organo concordauit. MS. Florarium: Romæ S. Vitelliani Papæ & Confessoris. obiit anno salutis 672. subiicit de cantu & organo. MSS. Vsuardi Martyrologia complura ad quarumdam Belgicarum Ecclesiarum vsum amplificata: Romæ natale S. Vitelliani Papæ, qui post B. Petrum LXXVIII. sedit annos 9. & menses 6. Hic cantum Romanum composuit, & dulcisono organo concordauit. In quibusdam Vicellianus appellatur, vti in Martyrol. Colon. in quo dicitur sedisse annos 9. menses 6. dies 21. Canisius: Item S. Vitaliani Papæ & Confessoris, qui magnus amator & promotor diuini in Ecclesia officij, B. Theodorum in Angliam misit, vt isthic Euangelium prædicaret.

[2] Illud de organis ambigue relatum a Platina: At Vitalianus, inquit, cultui diuino intentus, & regulam Ecclesiasticam composuit, [Cantus sacer ab eo ordinatus:] & cātum ordinauit, adhibitis ad consonantiam (vt quidam volunt) organis. Non probatur id Ferrario: Organa, inquit, cantui addidisse quidam putant; quod tamen, cum Ecclesia Romana organis minime vtatur præsente Pontifice, [an & organa adhibita?] minus probabile videtur. Leander Albertus in Latij descriptione, de Signia agens, Vrbem hanc, inquit, Vitalianus Pontifex Maximus, Anastasij F. ortu illustrauit; a quo modulationes quibus Ecclesia Romana vtitur compositæ, organaque inuenta, quemadmodum Petrarcha tradidit. Non inuenta ab eo primum esse sat constat; sed an ad diuini officij celebritatem translata, ambiguum est.

[3] Si litteris essent S. Vitaliani gesta commendata, par ille sane clarißimis Pontificibus merito haberetur, [Acta eius,] cuius & in propagāda Catholica religione studium, & animi magnitudo variis exercita casibus, eluxit. At paucula habemus quæ sunt ab Anastasio Bibliothecario scripta, de Constantis Imperatoris in Italiam & Vrbem aduentu. Extant in tomis Conciliorum sex Vitaliani epistolæ, [epistolæ,] quarum priores quatuor scriptæ sunt indict. 11. anno Christi 668. in caußa Ioannis Episcopi Lappensis in Creta, quem a Paulo Archiepiscopo iniuste damnatum, & prohibitum ad Apostolicam Sedem, ad quam prouocarat, proficisci, in integrum restituit.

[4] Quinta Vitaliani epistola ad Oswium Nordanhimbrorū in Anglia Regem data, ad quem, vxoremq; eius Eanfledam, varias Sanctorum reliquias misit. Recitat eam epistolam Beda lib. 3. histor. Angl. cap. 29. Peculiari studio salutem Anglorum complexus erat sanctißimus Pontifex, [curata Anglorum salus;] vt ex iis quæ ipso Pontisice gesta in Anglia ab historicis memorantur, licet coniicere. Inter cetera, vt 12. Ianuarij ad vitam S. Benedicti Biscopij num. 5. dictum est, Theodorum Tarsensem monachum, VII. Kal. April. die Dominica, anno 668. ordinatum Archiepiscopum, Biscopio (quia vir sapiens erat ac strenuus) in Britanniam perducendum, simul & Abbatem commendauit Adrianum, vt scribit Florentius VVigorniensis. De S. Adriano Abbate egimus 9. Ianuarij, de Theodoro vero Cantuariensi Archiepiscopo agemus 19. Septembris.

[5] Variis in prouinciis celebratæ Vitaliani tempore synodi sunt; in Gallia Namnetensis. De Cabilonensi ambiguum, [celebratæ sub eo synodi in Gallia,] etsi id asserat Ciacconius, supponat Baronius an. 662 nu. 3. Cōstat tempore Clodouæi II. habitam, & quidem mense Octobri; quo eius anno, non constat: interfuit Audobertus Episcopus Parisiensis; ergo ante annum 658. nam eo anno, Clodouæi XV. S. Landericus Audoberti successor signauit priuilegium libertatis monasterio S. Dionysij concessum. Baronius existimauit Audobertum S. Landerici successorem fuisse, quod ad eum S. Audoenus scripserit vitam S. Eligij: verum non ad Audobertum, sed Chrodobertum, cuius in vita S. Bathildis 26. Ianuarij facta mentio est, eam scripsit: Sigebertus cap. 58. Robertum vocat.

[6] In Anglia quoque, in monasterio S. Hildæ, habita synodus est, præsentibus Regibus Oswio & Alchfrido eius filio, [Anglia,] de die Paschæ, tonsura Clericorum, & aliis rebus Ecclesiasticis, anno Christi 664. vt Beda scribit lib. 3. cap. 25. Florentius VVigorniensis & alij. In Hispania sub illius pontificatu celebratæ sunt synodi Toletana X. Æra 694. siue anno Christi 656. Kalendis Decembribus; [Hispania.] & Emeritensis Æra 704. an. Christi 666. at non Toletana IX. vt existimauit Ciacconius; nam ea habita est Æra 693. an. Christi 655. 2. Nouemb. sedente S. Eugenio. Tempus Sedis Vitaliani ita colligi potest: Auectus est Roma S. Martinus per Theodorum Calliopam 13. Kalend. Iulij feria IV. [tempus Sedis] ergo anno Christi 653. quo littera Dominicalis erat F. S. Eugenius sedit annos 2. menses 9. dies 24. obiitq; 2. Iunij, quare electus videtur circiter 10. Augusti, vbi nempe certo constitit Martinum Chersonam relegatum, nec esse Romam reuersurum; et si Pontificem se eo viuente non gesserit, sed Vicarium Pontificis. Post eius mortem vacauit Episcopatus mensem vnum, dies 29. subrogatus est sub finem Iulij Vitalianus eodem anno 656. seditq; annos 14. mēses 6. vsque ad 27. Ianuarij an. 671. Ita fere Anastasius Bibliothecarius. Auctor libelli de Romanis Pontificibus qui Luithprando tribuitur, VIII. Idus Februarij mortuum scribit.

[7] De Vitaliano ista tradit Hieronymus Rubeus hist. Rauen. lib. 4. Hic cum iam diu nimiam Archiepiscopi Rauennatum petulantiam, odio & indignationi habuisset, statim Pontifex creatus, [Episcopum Rauennatem parere recusantē excommunicat:] Maurum Archiepiscopum Romam ad se vocat, caussam suam dicturum. Id cum Maurus negligeret, sacris ab Vitaliano est interdictus. Sed Maurus Dioscorum Alexandrinum Antistitem, a concilio Chalcedonensi ob id damnatum, imitatus, e contrario litteras ad Vitalianum dedit, & eidem sacris interdixit; nulla vnquam sceleris conscientia, dum vixit, ab hac nefaria opinione deductus. Non defuit tamen Vitalianus Pontifex, quin iniuriæ, vt sanctissimum decet Pontificem, immemor, [Ferrariæ Episcopum constituit.] & vt Ferrariensibus gratum faceret, Vicohabentiæ episcopatum, Rauennati Ecclesiæ subiectum, Ferrariam transferret. Hanc Vicohabentiam vicum Egonum fuisse plerique tradunt, ab eo loco haud procul vbi Ferraria nunc sita est, corruptoq; vocabulo Vicohabentiam vocatam. Hac itaque ratione Vicohabentino episcopatu illuc trāslato, Ferraria circiter annum DCLXIII. a Vitaliano ciuitas constituitur, Rauennatique Ecclesiæ subiicitur, vt ex vetustissimis Rauennatis Ecclesiæ monumentis adhuc colligi potest. Hæc Rubeus, qui deinde luctuosam peruicacis illius Archiepiscopi Rauennatis mortem refert. Locum illum priscæ Sedis Leander in Romanulæ descriptione Vicauentiam appellat.

[8] Qua in veneratione Vitalianum Constantinus Pogonatus orthodoxus Imperator habuerit, quam eum contra oderint hæretici, præsertim Monothelitæ, licet ex ipsius Constantini ad Donum Papam litteris, quæ initio sexta synodi habentur, perspicere; in quibus inter alia ista habentur: Multam nobis instantiam fecerūt, tam hic sanctissimus Patriarcha (Theodorus) quamque Macarius sanctissimus Patriarcha Theopoleos, vt eiiceretur Vitalianus beatissimus e diptychis, asserentes Honorium memorari in diptychis ob honorem Apostolicæ Sedis antiquæ nostræ Romæ. Nam non acquieuere vt memorentur Patriarchæ qui postmodum fuerunt in prædicta sancta Romana Ecclesia, [Obsistente Constantino Imp.] donec cōquisitio & satisfactio proueniat verborum, de quibus contēditur inter vtrasque Sedes, & ita vestra beatitudo consequenter memoretur. Sed hoc non acquieuimus, id est, vt enceretur idem Vitalianus e diptychis; hoc quidem, vtpote omnem æ qualitatem seruantes, [quem iuuerat contra tyrannos,] & vtrosque orthodoxos habentes; hoc autem & propter collatam nobis caritatem ab eodem Vitaliano, dum superesset, in motione tyrannorum nostrorum. De Macario Antiocheno Patriarcha hæretico egimus ad vitam S. Agathonis 10. Ianuarij. Quod caritatem sibi a Vitaliano collatam in motione tyrannorum, agnoscit Imperator; id videtur contigisse cum post Constantis cædem, Mecetius quidam, siue Mezentius, in Sicilia regnum arripuit, contra quem, vt scribit Paulus Diaconus lib. 5. c. 12. Italiæ militiæ milites, alij per Istriam, alij per partes Campaniæ, alij vero a partibus Africæ & Sardinæ venientes, vehementer in Syracusas irruerunt, eumque vita priuauerunt. Tum suppetias tulisse Constantino Vitalianum ex citatis eius litteris colligit Baronius anno 668. num. 1. Ceterum quod fieri nolebat Imperatur, [erasum eius e Græcor. diptychis nomē,] ipso tamen vel inuito vel inscio, erasum est e diptychis Vitaliani nomen; sed postea sextæ synodi iussu restitutum, vt ex eiusdem Actis patet. de qua re agit Baronius an. 677. num. 2. & 681. num. 6. [restitutum.]

[9] Pertinet id quoque ad S. Vitaliani laudē, quod vt Osvvio Regi, sicut iam dictum, ita S.VV andregisilo Sanctorum reliquias petenti transmisit. Ita in eius vita, quam 22. Iulij dabimus, refertur: Ædificauit namque in ipso loco præfatus vir Domini basilicas egregio cultu, numero quatuor, in honorem videlicet Principis Apostolorum Petri, [S. VVandregisilo Sanctorum reliquias mittit.] simulq; Doctoris gentium Pauli, Sanctique Laurentij ac Pancratij Martyrum Christi: misit autem isdem vir Domini dum huic operi insisteret, antefatum nepotem suum (Godonem) ad vrbem Romam, propter pignora beatorum Apostolorum ac Martyrū Christi; vt ædificatis basilicis in promptu haberet reliquias Sāctorum, quorum nomini & reuerentiæ dicare disposuerat. Qui votis pij Patris libentissime parēs, Romam abiit, Vitaliano Papa eodem tempore pontificante Sedem eiusdem Ecclesiæ: atque ab eo suscepta plurima Apostolorum & Martyrum Christi pignora, vna cum benedictione Apostolica rediens secum detulit, codicumque sacrorum copiam non minimam: prosperoque cursu itinere acto, ouans reuertitur ad virum Dei, cunctaque quæ attulerat idem vir Domini venerabiliter suscepit.

[10] Ast ipsiusmet Vitaliani sacra pignora, [S. Vitaliani reliquiæ.] vt testatur Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ vrbis reg. 7. eccles. 17. in Vaticana S. Petri basilica seruantur.

VITA
Auctore Anastasio S. R. E. Bibliothecario.

Vitalianus Papa (S.)

[1] Vitalianus, natione a Signiensis, prouinciæ Campaniæ, de patre Anastasio, sedit annos XIV. menses sex. [S. Vitaliani ad Imp. legatio:] Hic direxit Responsales suos cum Synodica iuxta consuetudinem in regiam vrbem, apud piissimos Principes, significans de ordinatione sua b. Et dum suscepti essent, renouantes priuilegia Ecclesiæ reuersi sunt: quorum clementia per eosdem Missos direxerat B. Petro Apostolo c & euangelia aurea cum gemmis albis miræ magnitudinis in circuitu ornata. [missa ab eo Romam dona.] Hic regulam Ecclesiasticam atque vigorem, vt mos erat, omnimodo conseruauit.

[2] Huius tēporibus venit d Constantinus Augustus de regia vrbe per littoraria in Athenas, & exinde Tarantū, [Ipsius Romam aduentus.] inde e Beneuentum, & Neapolim per f Indictionem VI. Postmodum venit Romam, id est, quinta die mensis Iulij feria 4. Indictione suprascripta. Et occurrit ei obuiam Apostolicus cum Clero suo, miliario g sexto ab vrbe Roma, & suscepit h eum. Et ipsa die ambulauit Imperator ad S. Petrum ad orationem, & donum ibi obtulit. Die sabbathi ad S. Mariam, itemque donum obtulit. [honorifica exceptio.] Dominico die processit ad S. Petrum cum exercitu suo. Omnes cum cereis exierunt obuiam ei, [dona templis oblæta,] & obtulit super altare illius pallium auro textile, & celebratæ sunt Missæ. Iterum sabbati die venit Imperator ad i Lateranas, & lauit se, & ibidem k praxit in basilica Iulij. Item Dominico die fuit statio ad S. Petrum, & post Missas celebratas, valefecerunt sibi inuicem Imperator & Pontifex.

[3] [direptio Vrbis.] Duodecim dies in ciuitate Roma perseuerans, omnia quæ erant in ære ad ornatum ciuitatis deposuit; sed & Ecclesiam B. Mariæ ad Martyres, quæ de tegulis æreis erat cooperta, discooperuit. Et in regiam l vrbem cum aliis diuersis, quæ deposuerat, direxit. Et postmodum secunda feria egressus de ciuitate Romana, reuersus est Neapolim. Inde terreno itinere perrexit Rhegiū, ingressus Siciliā per m Indictionē VII. Et habitauit in ciuitate Syracusana, & talem afflictionem posuit in populo, [vexatio prouinciarum;] seu habitatoribus, vel possessoribus prouinciarum, Calabriæ, Siciliæ, Africæ, Sardiniæ, per n diagrapha, seu capita, atque nauticationes, per annos plurimos, quales a seculo numquam fuerant, vt etiam vxores a maritis, vel filios a patre separarent: & alia multa inaudita perpessi sunt, vt alicui spes vitæ non remaneret. Sed & vasa sacrata, vel cimilia sanctarum Dei Ecclesiarum tollentes, [eius cædes.] nihil dimiserunt. Et postmodum 15. die mensis Iulij per o XI. Indict. prædictus Imperator in balneo occisus est. p

[4] [Mors S. Vitaliani.] Et non post multum temporis antedictus sanctissimus vir vitam finiuit. Fecit autem ordinationes quatuor, Presbyteros viginti duos, Diaconum vnum, Episcopos per diuersa loca nonaginta septem. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum sub die sexto Kal. Februarij, & cessauit episcopatus menses duos, dies 13.

[Annotata]

a Consentiunt ceteri patriam Vitaliano fuisse Signiam, Volscorum oppidum. Ciacconius scribit natum in Suernia, castro Aprutij, filium Anastasij Pontratij, vndecimum Papam regnicolam. Vnde ea acceperit, non indicat.

b Addidit ad Petrum hæreticum Patriarcham litteras, quibus eum inuitauit, vt ad Ecclesiæ communionem rediret, vt ex Petriresponso patet. ]

c Verisimile est, fidei Catholicæ proffesionem addidisse; sine qua nec munera suscepturum Pontificem, neque cum populo Romano, ob S. Martini exilium exacerbato, redire se in gratiam posse, intelligebat callidus Imperator.

d Vulgatius Constans appellatur, vel Constantius. filius erat Constantini, Heraclij nepos. Describit hanc illius Italicam expeditionem Paulus Diaconus lib. 5. cap. 6. & sequentibus, testaturq; infelicem successum ei a sancto quodam anachoreta prædictum.

e Hanc vrbem a Constante obsessam, irrito conatu, testatur idem Paulus.

f Anno nimirum Christi 663. quo scilicet, vt mox sequitur, dies quinta mensis Iulij in feriam 4. incidit, littera vero Dominicalis fuit A.

g Alij, quinto.

h Dissimulatis eius sceleribus, relegatione Martini Papæ, germani sui, ac S. Maximi cæde, tantum Imperatori honorem habuit prudentissimus Pontifex, vt posset Orientem Romanæ Ecclesiæ reconciliate. Et sane tum Constans ipse, etsi tyrannice grassaretur in bona & facultates suorum ipsasq; ædes sacras, pro Catholico tamen se gessit quoad vixit, & filius eius Constantinus serio Catholicam communionem cum suis complexus est.

i In monte Cœlio nobilissimæ Lateranorum familiæ fuere magnificæ ædes, quas Constantinus Magnus Pontifici donauit; a quo basilica S. Ioanni dicata, dicta Laterana, vel Lateranensis; ipsiq; isthic Pontifices habitarunt. De ea æde & palatio agit Alexander Donatus noster de vrbe Roma lib. 3. cap. 12. & Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis reg. 2. eccl. II.

k al. pransus est.

l Id est, Constantinopolim. Fallitur ergo Donatus noster, qui lib. 3. cap 16. has tegulas cum aliis Vrbis ornamentis a Constante in Seciliam translatas scribit; nisi velit isthac deuectas Constantinopolim.

m Anno Christi 664.

n id est, descriptiones, census.

o Paulus Diaconus lib. 5. cap. II. & Abbo lib. de Pontificibus scribunt vsque ad XII. Indictionem isthic vixisse Constantem.

p ab Andrea Troili filio, vt habet Baronius.

DE S. EMERIO ABBATE, ET S. CANDIDA EIVS MATRE, BALNEOLI ET GVIALBIS IN CATALANIA.

Svb finem VIII. secvl.

[Praefatio]

Emerius, Abbas Balneolensis in Hispania (S.)
Candida, eius mater, in Hispania (S.)

[1] Balneolum monasterium est diœcesis Gerundensis, quod vulgo Banoles, siue Banyoles, accolæ vocant, sacrum Deiparæ Virgini Mariæ, & S. Stephano Protomartyri. Hic S. Emerius, siue Amerius, aut Emereus, colitur, eius monasterij conditor, XXVII. Ianuarij, quem Catalani Sant Mer nuncupant. Mater vero eius Candida, vel, vt Domeneccus & alij quidam scribunt, [S. Emerij natalis,] Candia, præcipuum cultum habet in vico qui Parochia S. Stephani de Guialbes appellatur, in eodem Gerundensi episcopatu; estq; isthic quoque S. Emerij corpus sepultum, in sacello haud sane magnifico.

[2] [nomen in Martyrologiis,] Horum natalem ita inscripsit Martyrologio suo, siue nouo catalogo Sanctorū Ferrarius hoc die: Apud Gerundam in Hispania S. Emerij Abbatis Balneolensis. Ibidem S. Candidæ matris S. Emerij prædicti. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: In Hispania S. Emerei Abbatis. Saussaius quoque in Martyrologio Gallicano eum memorat, cum prolixiore elogio.

[3] S. Emerij vitam nobis Cæsaraugusta transmisit Petrus Castelarnau Societatis nostræ Sacerdos, [Vita,] vir humanißimus, ex veteri codice descriptam, sed multis locis, vt coniicimus, mutilam. Eamdem Hispanice recitat Vincentius Antonius Domeneccus lib. 2. de Sanctis Catalaniæ, ex veteri MS. ecclesiæ, siue sacelli S. Emerij in parochia Guialbensi. Vitæ compendium exhibet Hugo Menardus lib. 2. Obseruation. & Antonius Yepes to. 3. Chronic. Ord. S. Benedicti centuria 3. ad an. 778. vbi de hæc vita ita pronuntiat: Omnino digna lectu est, si omittantur quædam prodigia & inusitata miracula planeque stupenda, quæ ille auctor (Domeneccus) studiose consectari consueuit; cuius laudo diligentiam, sed vellem secerneret res quasdam, in vetustis repertas Floribus Sanctorum, vt dicuntur, in quibus certa apocryphis passim miscentur. Hæc ille, quæ sane verißima esse fatebitur, qui hanc vitam ad veterum scriptorum fidem exegerit. [in qua aliqua apocrypha.] Nam (vt illud prætereamus, plerosque vnicam Caroli Magni expeditionem Hispanicam statuere, quibusdam tamen contra sentientibus) quale illud est, quod Carcassona dicatur ab eo septem annos obsessa? quod quæ Plinij, Ptolemæi, aliorumq; veterum celebrata est scriptis, dicatur primum Caroli æuo nomen accepisse? Sumpta illa sunt e fabuloso scriptore qui Philumena inscribitur, vt testatur Guilielmus Catellius lib. 3. historiæ Galliæ Narbonensis, vbi eius figmenta explodit; licet alio loco fateatur a Zema, siue Zama Mauro, sub annum Christi 721. tempore Caroli Martelli, captam, vna cum Narbone, Carcassonam.

VITA EX MSS.

Emerius, Abbas Balneolensis in Hispania (S.)
Candida, eius mater, in Hispania (S.)

BHL Number: 2531

Ex mss.

[1] In illo tempore cum esset persecutio magna in populo Christano, regnante a Carolo Rege Galliæ, surrexerunt viri impiissimi pagani Christianarum gentium omnia detestantes; [Hispanit contra Mauros] ita siquidem quod totam terram longe lateque præoccupati, neminem Christianorum neci tradere dubitabant. Cum ergo hæc & similia de die in diem exercerent, b venerunt nuntiare ad Regem, dicentes & dolentes: Audi Domine, & ne contemnas verba famulorum tuorum, quia surrexerūt pagani nuper, & nostra ad nihilū redigūt: surge & veni liberare populum Domini de manu ipsorum. Surrexit ergo Rex cum exercitu suo, [opem laturi Franci,] & exiuit obuiam contra paganos, & persecutus est eos; nec tamen quidquam auferre potuit. Debellabant ergo quotidie, [inbentur eam a Deo expectare.] sed nec poterant obtinere victoriam, sed a supernis præceptum est eis, vt cessarent bella, donec Deus traderet illis auxilium.

[2] Erat in ciuitate c illa quidam Nobilis, homo religiosus, d Baldiuius nomine, cum vxore sua Candida, quibus natura negauerat prolem. [S. Emerius sterilibus parentibus promittitur,] Quadam vero die illis apparuit Angelus Domini dicens eis: Surgite, præparate vos, ac domos vestras: vidit Deus luctus vestros: commisceatis vobiscum, quia filium generabitis. Crediderunt viri innocentes, & fecerunt iuxta sermonem Domini, & concepit Candida. Cum ergo concepisset, [futura eius sanctitate tripliciter matri præmonstrata.] vidit quadam nocte per visum quod a pede sinistro suo exibat virgula vitis, quæ præ multitudine dum cresceret totam terram tegebat; sub qua etiam columba de cælo requiescere videbatur. Vidit ergo per alium, clarum lumen a se ipsa egrediens, nimio decore præradians, quod acceptum ab Angelo Domini in cælis deferebatur. Vidit ergo per tertium, quod Dei genitrix Virgo Maria veniebat ad eam, dicens: Ne timeas, quia rogaui filium meum vt gigneres prolem.

[3] Mane ergo cum surgeret & voluisset dies partus, asseruit & peperit: vocauit Candida filium, [Nascitur:] quo nomen eius euenerit. Creuit ergo Pater Amerius, diuina gratia repletus, & in e momento peruenit ad ætatem. Pater vero eius ad honorem militiæ gaudebat, vt candore sic a ciuitate amabilis videretur. Cui Sanctus dixit: Pater mi, [non vult nisi Christo militare:] si carus sum, per Deum te coniuro, vt non impedias animum, quia solum diligo Dominum Iesum Christum, cui militia cupio adquirere, cui seruio, & vitam dignam desidero consummare. Cumque talia genitalis referret, iratus ac etiam turbatus, pater lamentabatur, dicens: Numquid genui? heu mihi, quid faciam non habens hæredem, qui me & domum meam in posterum gubernet?

[4] Ab hoc ergo metuens iam ne voluntati paternæ adquiescere cogeretur, ciuitatem relinquit, antra deserti exiens vna cum socio Patricio, [abit in desertum:] vbi solus permanens pauperem vitam miseris peragebat. Quid mirum? non mundo, non patri, non gloriæ præsentis seculi, sed solum Deo placere cupiebat; qui die ac nocte cupiebat orare, vt melius pertransiret. Denique reuelatum f est Regi Domino, vt aduersus paganos insurgeret, Emerium secum deduceret, quem Dominus ei in auxilium præstaret. Accingit se ergo Rex, [Regem cōtra Mauros comitatur:] ac omnis sua familia, Emerio præcedente, ipsos paganos, … qui de ciuitate in ciuitatem …

[5] Contigit autem, vt quodam die in deserto commorantes multi defecti sunt fame, & mortui. Mortuis ergo … Amerius vir religiosus præ dolore panem petiit a Domino nostro Iesu Christo, [laborantibus escas a Deo impetrat:] vnde familia ea posset satiari, quæ sibi tradita fuerat. Audiuit vero Deus orationem famuli sui, & misit eis panes tamquam naturales, quibus refectis surrexit ab oratione: & iterum positus in oratione, rogauit Dominum Iesum Christum, vt ipsi mortui resuscitarentur. [mortuos precibus resuscitat:] Resuscitauit eos … inuocato … glorificabant Dominum, qui talem potestatem habebat.

[6] Contingitque vna die, venerunt in ciuitatem vocatam Querquens, & Rex tenuit eam assetiatam per g septem annos, & in vltimis annis Rex voluit se eleuare a ciuitate cum omni prole sua, [Francis auctor est victoriæ:] volens pergere in prouinciam Cataloniæ. Cum Dominus dictus Rex pergeret, S. Emerius misit oculos suos versus ciuitatem, h & clamauit voce magna, & dixit: O Rex veni Querquenssonam. & tunc reuersus perrexit ad ciuitatem, & habuit eam: ex illa hora vocata est ciuitas illa Querquenssona. Perrexerunt de loco in locum, & venerunt in prouinciam Cataloniæ, debellantes quotidie contra paganos. Et debellantes quotidie venerunt ad villam, quæ dicitur de Balneolis, vbi quoddam stagnum est: in dicto stagno habitabat quidam leo sæuissimus, [leonem capit, & occidi curat:] homines & feminas deuorans; vnde lacus ille a leone nomen suscepit, dictumque est i Leo, eo quod illic leo habitabat. Tunc B. Emerius motus animi dolore, accedens cum processione & aqua benedicta, perrexit ad lacum illum, vbi dictus leo habitabat. Videns leo Sanctum Domini, factus est tamquam ouis mansuetus. Tunc B. Emerius adspergens aquam benedictam super eum, accepit eum, & deferri fecit vsque ad dictam villam, & eum fecit occidi statim, qui cum lacus ille esset, ibi cogens, monasterium ædificauerunt, [Balneoli monasterium ædificat:] decimas & primitias & honores consignantes, ex quibus tamquam triginta monachi possent viuere, ædificaueruntque ecclesiam ad honorem Dei Genitricis Mariæ atque S. Stephani Protomartyris.

[7] Cum igitur vir Dei opportunum locum videret aquis … ab omni habitatione remotum, Christo placere, habitum sanctæ conuersationis quæsiuit: potius ad cælestia quam ad terrestria auolabat. Turbatus vero Rex præ dolore aduocans eum dixit: [fit isthie Abbas:] Sancte Emeri, sit cura familiæ & noli nos derelinquere, ne pereamus. Respondens itaque Emerius dixit: Quid vultis faciam? nequaquam aliter potest fieri. Cum ergo monitioni eorum parere noluisset, elegerunt eum Pastorem dignum eiusdem loci beatissimi sancti Patris Benedicti, vt a bono Abbate boni discipuli instruerentur. Cōmoratus est ibi Rex cum exercitu suo per quindecim dies: tandem inde progrediens, virum dignum Domino commendauit.

[8] Extitit itaque vir venerabilis in bonis operibus agens vigilias, [multi ægri ab eo curantur:] & orationes, & ieiunia, & diuinum officium Deo celebrabat. Confluebat ad eum copiosus languidorum, claudorum, cæcorum, surdorum, & mutorum, qui per eum … sanitatem recuperabant. Denique accidit vt quidam cum matre vnicum filium ægrotantem deferrent: nutu Dei actum est, vt in itinere exspirauerit. Plangens vero mater filium, … in aera emittebat. Commotus itaque sanctus vir Dei quod ad eum deueniret, adorauit Deum, dicens: Domine Iesu Christe, Pater misericordiosissime, qui saluos facis sperantes in te; non meis meritis, sed propter magnam gloriam tuam, ostende virtutem tuam, & in nomine tuo surgat, & ambulet in pace. Completa oratione, [mortuum precibus suscitat:] conuersus est ad puerum, & dixit ei: Eia, iuuenis, surge in nomine Domini nostri Iesu Christi. Surrexit ergo puer ille, & cœpit gratias agere, & Deum benedicere, vna cum matre sua; & pariter laudes mellifluas decantabat.

[9] Vir Dei igitur in oratione Dei nocte dieque commorās, nullum præter panem & aquam mouebat cibum, [sanctissime viuit:] numquam autem sine oratione & ieiuniis requieuit. Fastidiens tamen præ multitudine virorum ac mulierum ad eum confluentium, ne vitam propriam maculare posset, tacite exinde recessit … siluarum requirens tamquam decem stadiis, [secedit in desertum:] vbi similia exercendo dignam vitam duceret. Cumque in oratione continue persisteret, hostis humanæ naturæ diabolus, [tentatur a diabolo:] inuidia commotus … vtrum animam in errorem verteret. Sed robustus vir Dei numquam a cœpta semita disuiauit: quem etiam Dominus per visionem Angelicam corroborabat, [apparent ei Angeli,] apparens ei sæpissime & manifeste. Nec mirum, si ipsius anima nequaquam obruere poterat, k … in quo ædificata fuit l Basayca ad honorem dicti Emerij, iuxta fluuium vocatum Fargat, in loco S. Stephani de Guialbis, & celebratur dedicatio dicta 16. Kalendas Nouembris, loco sexto, de S. Paula loco septimo.

[10] Defuncto patre beatissimi Emerij, mater eius non habēs nisi solū vnicū filium, cogitare cœpit in animo, [mater vidua eum perquirit,] vt eum perquireret, quia amor naturalis eam valde constringebat eum videre. Veniens mater eius de loco in locum venit postulans vsque ad prouinciam Cataloniæ, postulans & requirens quid esset de exercitu Regis: vbi postulans de dicto exercitu & de filio suo Emerio, dictum sibi fuit quod nuper erat in loco qui vocatur de Balneis, & sic dicta Candida veniens, & stans in dicta villa quæsiuit vbinā esset exercitus Regis, necnō de filio suo Emerio; & responsum accepit, quod exercitus iam exinde recesserat, [reperit:] & filium suum Emerium reperiret in quadam insula vocata de Fargat, in loco S. Stephani de Guialbis. Candida vero gaudens & lætabunde venit ad dictum locum, & ibi inuenit filium suum, præ gaudio nihil sibi poterat dicere. Et filius videns eam habuit magnam consolationem de visione matris, & mater de visione filij.

[11] Candida vero morans ibi per aliquos dies, filius suus dixit ei: Mater mea cara, per Deum te rogo & admoneo vt hinc recedas; quia amor tuus me conturbat a diuinis eloquiis, & orationibus. Mater vero turbata de sermone filij, dixit ei: O fili mi, tā modica erat consolatio tua & mea: ego tecum volo Deum omnipotentem seruire, & pauperem vitam ducere. Filius suus Emerius: Mea cara mater, nō potest fieri; tamen volo recedas a me nisi tantum quantum iactus fuero istum baculum siue virgulam. Mater vero eius cogitans, [ab inuicem recedunt.] quod non iactaret nisi parum; proiecit virgulam illam quam in manu tenebat, & proiecit multum valde longe. Mater vero eius propter promissionē datam filio suo inde recessit, & stetit in loco illo sibi assignato, & ibi morauit, & ibi clausit dies suos; m & anima eius requiescat in pace, Amen.

[12] Erat autem cum beatissimo Emerio quidam monachus, nomine Patricius, cum eo obtinens. Quodam vero die cum esurisset & panem non haberet, constringi cœpit in animo suo, vir Domini Emerius contristari, dicens: Quia nos omnes plenam refectionem habemus, quare de hoc seruo Dei non procuratum est? [Emerij meritis piscis capitur, quo plures saturantur.] Responderunt ministri, nihil se reperire potuisse: at ille sanctuarium intrauit, quo reliquiæ tenebantur, & orauit. Cum interim vnus ministrorum, nomine Iustus, ad leuandam aquam cucurrit. Erant autem in riuo illo pisces semipedalem habentes mensuram. Quidam vero piscis, dum Iustus hauriebat aquam, exiens de aqua venit in riuum, quem Iustus suscipiens B. Emerio detulit. Ille gratias Deo referens, piscem præparare fecit: de quo Patricius monachus vsque ad satietatem comedit. Cumque pars dimidia superesset, cogebat eum vir Domini dicens, quod aliud non haberet ad cibum, hunc comederet. Cumque satiatum assereret, & mi … tam ille, quam omnes satiati sunt.

[13] Et B. Emerius quotidie in oratione stans & perseuerans, ieiunando, & eleemosynas faciendo, spiritum reddidit altissimo Domino; & sepultus fuit iuxta altare per Patricium & alios ministros, [Emerius moritur.] & anima eius coronata est in cælis; vbi nos requiescere valeamus cum Patre & Filio, & Spiritu sancto, qui viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Dubium est, num Carolus Magnus hic sit, vt omnes interpretantur; an Martellus, qui & alibi Rex vocatur, quia Regibus imperabat. Sub hoc sæuitum in Christianos a Saracenis: & licet irrumpentes in Gallias memorabili prælio fuderit, non tamen in Hispaniam vsque persecutus est.

b Eiusmodi legationis ad Carolum Magnum sæpius alibi mentio fit. Mirum est non maiora auxilia & sæpius eo missa, cum tantis animis, tot annis, bella aduersus Saxones ab eo gesta sint. Sed hæc Dei iudicia sunt.

c Gallum fuisse S. Emerium, non solum Menardus & Saussaius gloriantur, sed & Domeneccus ac Yepes fatentur.

d Bandilonem vocat Menardus .

e ἄπιστον hoc. quæ tam insoliti miraculi necessitas? Domeneccus ait exiguo tempore ad iustam staturam adoleuisse.

f Vel instinctu aliquo cælesti, vel piorum Procerum Antistitumve consilio.

g Domeneccus solum pluribus diebus obsessam Carcassonam scribit. De Carcas heroina, vnde factum fuerit vrbi nomen, fabulatur Philumena, refutatus a Catellio.

h Ait Domeneccus vidisse Sanctum turrim vnam moueri. a Philumena descriptum, vt ex Catellio patet, qui plures vulgi Carcassonensis de ea aliaque turri fabulas perstringit. Paria de Pampelona, quam vere Carolus expugnauit, alij quoque tradidere; nihilo probabilius.

i Testatur Domeneccus ad oram huius stagni viculum esse, siue mapalia quædam, & Lio appellari: quosdam tamen tradere, non leonem, sed draconem a Sancto interemptum.

k Supplet quæ hic desunt Domeneccus: Nec mirum, si nihil aduersus illum poterat inimicus. Gesta hæc sunt eo loco vbi nunc extat ad eius honorem ædificata ecclesia, &c.

l Basilica legendum videtur.

m Tradit Domeneccus, eius honori ædificatam ecclesiam, agiq; quotannis eius celebritatem, atque in diuino officio hanc recitari orationem: Tuorum corda fidelium Deus miserator illustra, & B. Candidæ precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere, & cælesti semper consolatione gaudere. Per Dominum. Addit videri obiisse circiter annum 798; Emerium ei aliquamdiu superstitem extitisse.

Alia miracula ex Domenecco.

Emerius, Abbas Balneolensis in Hispania (S.)
Candida, eius mater, in Hispania (S.)

[1] Anno Christi MDLX. graui ophthalmia torquebatur Marianna Valentina: [Oculorum dolor ope S. Emerij pulsus,] argenteos S. Emerio oculos vouet, si sibi præsto esse dignetur: interim sacrum in eius æde fieri curat; atque illico omnis abstersus oculorum est dolor.

[2] Sequenti anno Gaspar Oliuerius difficili correptus est morbo: S. Emerio pro eius incolumitate eadem supplicat Marianna, [æger sanatus,] sacris ad eiusdem Sancti honorem procuratis, votoque nuncupato, eius solemni pietate celebrandæ festiuitatis, continuo vires redeunt infirmo. Verum cum nescio quid operis, voti immemor, S. Emerij feriis aggressa esset Marianna, [voti violatio punita.] Oliuerius subita inualetudine in vitæ discrimen perducitur: a quo mox S. Emerij ope implorata liberatur.

DE S. GAMELBERTO PAROCHO IN BAVARIA.

Svb Finem VIII. sec.

[Praefatio]

Gamelbertus sive Amelbertus, Parochus in Bauaria (S.)

[1] Oppidum est Bauariæ inferioris Michelsbuch, haud longe ab Isaræ aminis in Danubium sese exonerantis ostio. Hic Parochum egit coliturq; etiamnum S. Gamelbertus, siue Gamulbertus, aut Amelbertus, vel, vt Auentinus scribit,, [S. Gamelberti natalis,] Amalbertus. Eius natalis, vt habet MS. vita, agitur VI. Kalend. Februarij, vt VVolfgangus Selender, XVI. Kal. Februarij: at neutro die in nostris Martyrologiis eius nomen reperimus.

[2] Vita S. Gamelberti, seu Gamulberti, inquit Matthæus Raderus noster tom. 2. Bauariæ sanctæ, [Vita.] habetur Ratisponæ in monasterio S. Emmerammi in membranis: in illo videlicet codice, ex quo desumpta fuit & descripta vita S. Seuerini Noricorum Apostoli & a Welsero typis tradita. Asseruatur in Carthusia Coloniensi MS. codex cuius titulus est: Antiquitates selectæ de vitis Sanctorū ex MSS. Carthusiæ Gamnicēsis in Thuringia, opera F. Iacobi Bilagij Erfordiensis Carthusiani. Hinc nobis S. Gamelberti vitam descripsit Ioannes Gamansius noster. cui sententia atque ordine rerum, non verbis, congruentem edidit ex autographo VVolfgangi Selenderi Raderus noster.

[3] Ista de S. Gamelberto, & B. Vthone (de quos nos III. Octobris) scribit Ioannes Auentinus Annalium Boiorum lib. 4. [de eo ab Auentino perperam scripta:] Erant duo Sacerdotes (quo tēpore Taßilonem Bauariæ Ducem debellauit Carolus Magnus, quod sub annum Christi 787. accidisse Annales Fuldenses testantur) Erant ergo duo Sacerdotes, Diuus Amalbertus, & Vto in Boiaria inferiore; ceteris pietate & eruditione antestabant. His Magnus & eorum symmystis templum magnifice construxit supra ostia Isaræ, vbi riuus Metena, qui nomen monasterio facit, in Istrum fertur. Illi adhuc ibidem religiose coluntur. At quocumque tandem tempore conditum id cœnobium sit, non S. Gamelberto conditum est, qui ad Danubij dextrum latus perpetuo commoratus est; sed post huius obitum, Vthoni.

[4] Agit de Vtone & Mettensi monasterio Andreas Brunnerus noster Annal. [alia ab aliis.] Boiorum tom. 2. lib. 6. ad annum 799. vbi breuiter S. Gamelberti acta, sed ex fide, commemorat.

VITA AVCTORE ANONYMO,
Ex MS. codice Carthusiæ Coloniensis transcripta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Gamelbertus sive Amelbertus, Parochus in Bauaria (S.)

BHL Number: 3260

Avctore Anonymo, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Opusculum quoddam iam dudum incepturus fueram, nisi quod ingenioli adhuc inculti siccitatem pertimueram; [Excusat se scriptor, quod imperitus hoc opus suscipiat,] sed diutius facere non audeo dilationem, propter multorum Domino seruientium, qui hanc a me postulant petitionem. Hoc autem est vt vitam S. Gamulberti, omnium anxiorum adiutoris egregij, nimis incommode hactenus latentem, cunctis scire volentibus facerem scribendo patentem. Incommodum siquidem erit, si reus eum oratorem ignorabit, qui plurimum apud Iudicem valebit. Vereor autem aliquos lectores suam fastidio habituros vtilitatē, propter meam, qui scriptor eram, vilitatem: quod tamen indecens est sapienti, vt aliquem bona, etsi non bene, loquentem dedignetur oculo liuenti. Quapropter eos si qui sunt, quod absit, volo commonefacere, vt non hoc intendant tantopere, quis vel qualis compositor fuerit, quam quid & de quali cōposuerit. [ab aliis emissum:] Et si quisquam me arguerit impossibilium rerū esse præsumptorem, illi meam ex cordis vena vere pando intentionem, quam habui toto hoc triennio, cum frequenti rogatu persuasus sim inchoare; sed egomet me diffiderem posse consummare. Quis, inquam, ego sum tantillus, plurimis peccatorum laqueis irretitus, nec vllo sapientiæ sale conditus, vt Sancti cuiusquam gesta dignis scriptis valeam explicare, quæ sat scio meis viribus præpōderare? Viri etiam illustrissimi timuerunt tale opus assumere sibi: & ob haud aliam rem a pluribus nostris antecessoribus hæc eadem materia intacta dimissa est hactenus. Perterruit me quoque sententia veridici sermonis, quia nō est speciosa laus in ore peccatoris. [Eccli. 15. 9.]

[2] [quibus rationibus motus id agat.] Igitur cum hæc mēti iugiter inesset meditatio, subintrauit alia quædā huic contraria cogitatio: quippe illū timorē penitus esse reprobandū, qui suaderet quippiam incipiendi boni propter difficultatem euitandum; maxime cum omnia potentis & bonæ solummodo voluntatis Dei adiutorium omnibus beneficiis promptissimum sit & volūtarium. Priores autem, quod dicitur, Dei margaritam in ignorātiæ sterquilinio sordentem viderūt, sed cum eam scientia emūdare, atque notitia expolire voluerunt, forsitan aut acedia aut iniuria intermiserunt. Quoniam, quāuis vt debuerunt, non potuerunt; debuerunt, vt poterant, Dominum in Sanctis eius laudare. Hi cum finem vitæ sibi sensissent adesse, quam tūc voluissent, hoc, aut tale quid exsudasse? Quomodo tu vero excusabilior eris, cum vacuis manibus Domini conspectibus apparueris? Quid si iidē, quos prædixeras petitores, a Domino missi sunt tui studij & fraternæ obedientiæ exploratores? Quocirca si quis aduersarius inscientiæ tibi intorferit obiectionem, tu quasi clypeum obiice deuotionis & obedientiæ protectionem. Et cuiuscumque criminis obtenderit intentionem, satis congruam in præscriptis inuenire valebit depulsionem.

CAPVT I.
Gesta ante sacerdotium.

[3] [Prologus alter mutilus.] Cvm genus humanum, ad Dei similitudinem factum, de statu sibi traditæ dignitatis cecidisset, & adueniente plenitudine tēporis Deus cōditor illud in gradum pristinum restituere voluisset; Verbum suum, id est, filium, quē ad omnia creanda dudū habuerat cooperatorem, communi vtrorumque voluntate misit in mundum ad hominis redemptionem; vt qui per dæmoniacā captiuitatem serui peccatorū fueramus, adoptionem filiorum Dei reciperemus; qui sicut absque carnali concupiscentia, Spiritu sancto superueniente, visceribus matris fuit ingestus, a &c.

[4] Hic itaque vir Domini sanctus de Baioaria extitit oriundus, de vico qui Latina interpretatione dicitur b Fagetum, non longe a confluentia Danubij & Isaræ fluuiorum, [S. Gamelberti patria,] de bona & nobili parentela, tempore quo iam per Teutonicum regnum floruerat fides Catholica. Parentes eius de propriis victitabant rebus, & de sufficientibus prædiis, [genus,] quæ habebant, non voluptuosos, sed moderatos fecerunt sumptus, iustis actionibus ac sanctis vitam transigentes, quæ dicitur secularis. Primam igitur ætatem, quæ est infantia, tam integre, tamque innocenter Sanctus iste peregit, vt nec animæ suæ, nec alicui viuentium voluntate sua nocuerit. [sancta pueritia,] Numquā eum inuasit iactantia, numquam ineptus ludus, aut pueritiæ comes petulantia, ira, & rixa, quæ id ætatis homines aliquoties sine caussa stimulant, eius animam raro vel coactim intrabant. Vere iuxta Apostolum malitia paruus, sensu autem fuit perfectus. [I. Cor. 14. 20.] Et quoniam Deus illum præordinauerat fore vas electionis, nequiuit subiici humanis affectibus prauæ actionis.

[5] Pater autem cum eum hæredem & filium nutrire cuperet, [cōtemptus armorum,] &, vt moris est, ad vsum militiæ instrueret, armigerum sibi aliquoties fecit, armaque militaria aut suspendit puero, aut præcinxit: quæ numquam vel ad momentum poterant ei adhærere; sed mox vt circumdata sunt c decidere. Quapropter indignati pater & fratres, eius hoc ignauia fieri existimantes, eum omni inhumanitate arguebant, dicentes segnem, ineptum, ac fatuum: nec diuinam prouidentiam prospectabant, quæ ad spiritualem militiam præelegerat eum.

[6] Tandem pater harum rerum pertȩsus, non absque Dei nutu, posuit eum pastorem suis gregibus. [ouium pascendarum cura,] Digna quippe ratione, vt cum Dauid custos fieret ouium, qui cum Petro futurus erat pastor animarum. Ille autem qui se totum humilitati & obedientiæ tradidit, ambienter impleuit omne quod sibi furens pater quasi pro dedecore præcepit.

[7] [studia litterarum,] Accidit autem quadam die in pascuis, vt diuinus sopor opprimeret membra corporis: & quando post quietem euigilauit, libellum conscriptum super se positum inuenit, quem assumens circuiuit viros Ecclesiastice doctos, petere, vt ab hac scriptura incipientes diuinæ legis disciplina eum curarent instruere. Hoc inceptum quoniam ab ipso Domino immissum fuerat, profecit in breui, quantum decuit. Nec solum in eo creuit litteralis doctrina, sed etiam omnium virtutum disciplina. Et quia Magistris suis recitantibus audiuit, quod mors & vita in manibus linguæ posita sit, prohibens linguam, ne diceret malum, & labia sua ne loquerentur dolum, [ linguæ custodia,] non solum a sermone nociuo, sed etiam abstinuit ab omni verbo otioso. Scripturam Apostolicam quæ dicit, Nolite iurare, tanta vigilantia nisus est obseruare, vt solummodo per Est & Est, affirmationem; & per Non & Non, omnem faceret negationem. [Matth. 5. 34. & 37.] Si cuius ex ore audiuit maledictionem, vel turpem immundumque sermonem, a tali maliloquio os suum refrenare, quod corpori & sanguini Dominico deberet communicare, commonuit.

[8] His & talibus intentus studiis peruenerat iam ad robur integræ iuuentutis: cumque magis ac magis cresceret in virtutibus, quas illi quotidie superauxerat Dominus, non plus adoleuit corpore & ætate, quam iustitia & omni pietate. Hoc videns diabolus totius generis humani hostis antiquus, tam immunem esse a capitalibus peccatis, condoluit: & quo hamo illum deciperet, haud facile inueniebat; quem carnalium illecebrarum edulia omnia parui pendere cernebat. [castitas tentata ab impudica muliere,] Etenim viam iniquitatis omnem a se penitus amouerat, & viam veritatis elegerat. Escas & potum non tantum ad carnis voluptatem, quantum ad imbecillæ naturæ moderabatur necessitatem. Nihil quod mundanum esset appetebat, etiamsi in mundo magis ex debito, quam ex voto viuebat. Vnde serpens venenosus mille artibus instructus nocendi, angustiabatur, & quo se verteret, quidve inciperet nesciens, vndique tergiuersabatur. Tandem alicuius retractans memorabatur victoriæ, quam quondam de Protoplasto fecerat per feminam, nullam personam æstimans aptiorem, per quam suæ suasionis dirigeret immissionem; mulieris cuiusdam mentem libidinosam inuasit, eamque ad illiciendum eum & sollicitandum incitauit. Quæ furiis succensa venereis, cum lentus amor percurrisset intima iecoris, sola solum Dei famulum aggreditur, cupiens illum participem facere incendij, quod patiebatur, & quod vsitato hominum more congruentius pateretur, pudore reiecto mulier impudens petere conatur; Eia, inquit, iuuenum amantissime, mihi præ omnibus rebus iucūdissime, diu est quod talem locum & tempus exspectaui, diu quod tantæ opportunitatis confabulationem desideraui: consenti modo mihi, vt cupitis complexibus fruamur, & delectabiliter nobis commisceamur. Nemo nos poterit videre, [propugnata Dei præsentis memoria,] qui hoc factum valeat indicare. Ille audiens inceptis & professioni suæ contrariam suasionem, & subintelligens diabolicam esse legationem, Noli, ait, mulier mihi persuadere, quod tibi nec volo nec audeo auscultare. Si suggeris omnium hominum absentiam, ego scio diuinam vbiuis adesse præsentiam, cuius ego magis pertimesco iudicium, quod omnia vere sciens non indiget præsentia testium. Salomon dicit: Fauus distillans labia meretricis, & nitidius oleo guttur eius; nouissima autem eius amara quasi absinthium, & acuta quasi gladius biceps. [Prou. 5. 3.] Quid mihi dulcedo paruissimi momenti ad comparationem sempiterni tormenti?

[9] Mulieris tamen mirabilis cupido non potuit salutaribus monitis leniri, [fuga.] sed molliens sermones suos, plus cœpit blandiri, monstrans illi in proximo stantia arbusta, vbi perfici valeret concupiscentia eius iniusta. Videns ille quod nullo consilij eam curare posset medicamine, timens etiam propter carnis infirmitatem crimen, quod offerebatur, incurrere, totis viribus in pedes se coniecit, cursuque rapidissimo aufugiens euasit. Igitur fortis athleta Domini, quia victoriam adeptus est in hoc agone, sempiterni donatiui a Rege cælorum ditatus est remuneratione, scilicet vt propter hoc castitatis luctamen, vsq; ad obitum vitæ præsentis perduceret d inuiolatam virginitatem.

[Annotata]

a Addiderat hic Bilagius, vt opinamur: Quæ sequuntur quasi Prologus secundus, ad ipsam historiam parum aut nihil pertinentia, sine vllo detrimento historiæ voluntarie omisi. Sequitur ipsa historia.

b Fagus buche dicitur, siue buchbaum Germanis: locus hic Michelsbuch, quod Michaelis-fagum sonat.

c Selender: sed & arma militaria, quibus induebatur sæpius, semper abiiceret. At Raderus: Hic, vt Metensis cœnobij Annales docent, ex nobili stirpe oriundus, primam & florentem ætatem Marti apud Pipinum Caroli Magni patrem (quamuis inuitus) initiauit: mox rerum cælestium amore incensus, genus militiæ non desiit, sed mutauit, &c.

d Selender: Qua insigni reportata victoria, Deo virginitatem vouit.

CAPVT II.
Sacerdotium. virtutes.

[10] Qvoniam autem totas vires animi & corporis cōuerterat ad discendū & faciendū seruitiū Domini, eodem a die quo accessit ad clericatū, suscipere meruit omnes ordines Ecclesiasticos, etiam presbyterarum. Defuncto autē eo, qui ipsum genuerat, patre, & diuisa inter fratres, vt par fuit, hæreditate, ecclesia simul & pagus, vnde natus erat, [Sacerdotium,] in partem eius concessit, quam ipse iure sacerdotij & spirituali patrocinio rexit omnibus diebus vitæ suæ, conuersatus sine querela, subiectos & animarum & corporum defensans tutela. A die ordinationis suæ cogitans, Domini gratiam in se largiorem, adiicere cœpit sibi abstinentiæ, plus quam antea solebat, rigorem, inde domi peragit annos quinquaginta; cum interim numquam gustauit carnium vllius generis alimenta. [abstinētia,] Sufficientem habuit substantiam, sed eam omnimodis distribuit in pauperum indigentiam, esurientes alebat, sitientes potabat, [misericordia,] nudos operiebat, quia carnem suam in illis conspiciebat. Oculus fuit cæco, & pes claudo: ostium eius viantibus patuit; quoniam summæ hospitalitatis fuit. Infirmis & afflictis exhibuit omnem, quam præualuit, curam: mortuis cum omni deuotione orationem impendit, & debitam sepulturam.

[11] b Quinquaginta vero annis, quos supra scripsimus, peractis in his & talibus operibus, Romam perrexit caussa orationis, cum omni affectu intimæ deuotionis. In qua profectione quantas preces Domino miserit, quam acceptas lacrymas, [peregrinatio Romana:] tam in eadem vrbe, quam per omnia quæ attigit loca, fuderit, quis hominum enarrare digne vel pleniter poterit? In eodem itinere, c dum ad quoddam diuerteret hospitium, forte offerunt ei ad baptizandum quemdam paruulum: quem, vti semper promptus erat benefacere, fide dicta baptizauit, ipseque eum de fonte sancto eleuans Vtonem nominauit. Et prȩuidēs eum in spiritu magnum esse futurum & suam hæreditatem post se possessurum, indixit parentibus, vt eum sanctitatis studio nutrirent, [de B. Vtone prophetia,] & virum factum ad se domum transmitterent. Indicauit patriam, nominauit prouinciam, vicum & locum indiciis patentibus præmonstrauit; sicque cœptum iter repetens consummauit.

[12] Peracto autem, Dei gratia comitante, itinere, regressus ad propria, arctioris propositi etiam tunc se constrinxit regula, scilicet quoniā ceteras corporis partes iam pridē habuit cōpressas, hic etiā gressibus præfiniti termini modū posuit. Et primum summa diligentia considerans, quantum de atrio suo sibimet esset ineuitabile pro d perpetrando officio diuino, & corporis proprij necessitate; dehinc quatuor cruces ligneas per totidem cæli plagas constituit, quarum metas numquam postea, nisi semel, prætergressus exiit. Hoc autem factum est solita diaboli fraude & insidiis, vt quidam ab eo haud procul tumultum concitarent, prope vsque ad effusionem sanguinis. Ibi cum Pater sanctus, [voluntaria sui inclusio,] sciens Deo carius esse discordantes pacificare, quam ab opere necessario vacantem pertinaciter in proposito perseuerare, arrepto baculo, cursu percito exiens, quamuis obsistentes eos non ante dimisit, quam pacem firmissimam inter eos cōciliauit. Et hoc fuit insigne miraculū, quod furiosos & non sanæ mentis homines ad quietum reducere valuit animum, sed ex Domino his, qui cum illo agunt, omnia sunt facilia, quæ humano modo viuentibus videntur impossibilia. Vere vocabuntur pacifici filij Dei, [studium dissidentes conciliādi,] hæreditate possidentes opera Domini, ipso dicente: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet. Seruis etiam suis inuicem litigantibus, si non eos sedare præualuit monitis salutaribus, vestes suas & alias pecunias illis tribuit, aut liberos vna cum filiis esse permisit, dicens: Melius est mihi quamuis immeritam libertatem vobis concedere, quam in corrigendis vobis Deum offendere. Ipse cum omnibus pacem habuit. Insuper quosque discordantes in gratiam redigere studuit.

[13] Fuit autem tam sagax custos matris virtutum humilitatis, vt omnium etiam inferiorum colloquiis esset affabilis, [humilitas in vestitu,] & omnibus se inferiorem & viliorem non solum sua lingua pronuntiaret; sed etiam intimo cordis affectu existimaret. In vestibus etiam eius grādis humilitas ostēdebatur: quia talibus libētius vtebatur, quas magis hispidas & rigidas vilius posset emere, quam quas maiori pretio deberet acquirere. Patientiam autem testem humilitatis adeo obseruauit, vt secundum Apostolica præcepta, maledicenti se benediceret, [patientia,] & iniurias sibi aut rebus suis inferentibus, præmiis & donis suis benefaceret. [1. Cor. 4. 12.] Pietatem quoque & misericordiam non solum e humanam exhibebat naturæ; sed propter Deum conditorem omnium, quæ ab ipso facta est, creaturæ; intantum vt si auiculam aliquam nido ablatam a quolibet portari conspiceret, eam pretio redimeret de captiuitate, [benignitas,] & in natiua restitueret libertate. Seruos etiam proprios in cædendis & portandis lignis, aut in aliquo graui seruitio forinsecus prohibuit laborare, dum cælum nimia tenebatur tempestate. Quietem vero & mansuetudinem summe diligebat, ita vt mansitare nollet in domo propria, quæ magna & sumptuosa tumultu famulantium plena fuerat, [amor quietis,] constituens sibi iuxta ecclesiam quoddam cubiculū, in quo liberius vacare posset ad inuocandum Dominum. Ipsi soli in eodem viliter instructus erat lectulus, in quo per noctes quieuit solitarius. Et surgens intēpestæ noctis silentio, cum omnes illum pausare putabant, genua flectendo, mœrendo & flendo Deum exauditorem inclamabat.

[14] Mediocriter doctus erat: sed in Dominico seruitio totum impendebat, [doctrina,] quod sciebat. Annuis autem diebus Quadragesimæ semet dies & noctes inclusit, nec quemquam ad se intrare permittens, nec ipse quoquam exiēs, nisi ad sacrosanctum altare, in quo quotidie non omisit salutarem hostiam immolare. Ipse enim a nullo laicorum videbatur, occultatus velo, quod ante sanctuarium de more suspendebatur. Diaconus vero, qui ad altare ministrabat, expetētibus sacramēta Dominici corporis & sanguinis dabat. Quicumque f Parochianorum suorum confessionem peccatorum facere voluit, [Quadragesimale ieiunium.] huius ipse verba ad fenestrā g clausæ, in qua latebat, audiuit, & modum pœnitentiæ indicens, Domino illum reconciliauit. His diebus inclusionis ante vespertinum tempus numquam manducauit: & tum nihil, nisi panem atrum & sordidum, qui cibus seruorum est, cum sale & aqua gustauit. Ore suo tota die psallebat & mente cum Psalmista Domino dicēs: Tibi dixit cor meum, quæsiui vultum tuum, vultum tuum Domine requiram. Talem agebat vitam diebus Quadragesimæ, vt purior & sanctior appareret festi Paschalis tempore.

[Annotata]

a Selender, solum per gradus singulos ascendisse ad sacerdotium scribit.

b Raderus videtur existimasse hanc peregrinationem a S. Gamelberto initio sacerdotij suscepti initam. ita enim scribit: totumque se ad res diuinas conuertit; sacrisque initiatus, Romam profectus est.

c Raderus: Redux ex itinere infantem sacro fonte, nescio quo casu, lustrare coactus. Selender: In regressu vbi ad quoddam diuertisset hospitium, forte fortuito, aut potius Dei instinctu, cū eius loci Sacerdos non adesset, offerunt viro Dei infantem, &c. at Bruschius a Radero in Vita S. Vthonis citatus, Romæ baptizatum scribit, Selender ad fines Italiæ & Germaniæ. De eo plenius 3. Octob. ad Vitam Vthonis.

d Perpetuando adscriptum erat ad marginem.

e Forte humanæ. itaq; habet Selender.

f Selender: Si quispiam ex Sacerdotibus peccatorum suorum confessionem facere voluisset. at parochianus non Sacerdotem, sed quemuis, etiam laicum, Parochi curæ commissum significat.

g id est, cellæ, in qua degebat. aliis clusa dicitur.

CAPVT III.
Prophetia mors. sepultura.

[15] [Prophetiæ donum,] Qvomodo vero Sanctus Domini ab annis pueritiæ per continentiam & ceteras virtutes exarserat, vt præscripsimus, ad amorem supernæ patriæ, prophetico spiritu a Deo promoueri meruit, vt ante obitum suum prænoscere, suisque prædicere hæredem rerum suarum ipse potuerit. Nempe decurso præsentis æui curriculo, cum iam carnis in occasum vergeret, cumque familiares amici & vicini, eius transitum appropinquare cernerent, vndique ad illum conuenerunt, & tali voce compellare cœperunt: Hactenus, Pater sancte, diuina fouebamur protectione, cum tuorum consiliorum vsi fuerimus confabulatione, nullus nos conterere quiuit inimicus, nec ipse humani generis hostis antiquus. Iam te petere a Domino scimus militiæ missionem, vt illam, pro qua semper desideranti animo laborabas, in cælis accipias remunerationem. Nostras tamen antea necessitudines procurato, nobisque Pastorem idoneum prouideto. Omnes Ecclesiasticos viros tibi vicinos cognoscis, [vaticiniū de successore:] ideoque quis dignissimus tua hæreditate sit, ipse non nescis. Nolite, ait, filij de meo discessu contristari: quia Dominus, vt cœpit, non desinet vos consolari, qui mihi iam dignatus est præmonstrare, quem hæredem meis rebus velit subrogare. Hoc quidem anno transacto veniet, qui locum hunc post me possidere debet.

[16] Iuxta condictum viri Dei, completo anni circulo, venit qui promissus erat a Domino vir, quem Sanctus iste in Romana profectione dudum baptizauerat, & ad se domum, vt supra diximus, pergere iusserat. Tunc conuocatis amicis & subditis, allocutus est eos S. Gamulbertus talibus dictis: Iam fratres & filij carissimi, accepimus promissum Domini. hunc virum procul dubio esse sciatis, quem venturum anno priori prædixeram vobis, istum dedit mihi Dominus hæredem; ipsum vult vestrum esse Pastorem. [eo instituto,] Iusta quidem lege successurus est mihi, quem ego filium Christo & sanctæ Ecclesiæ per baptismum generaui. Hunc summa diligentia obseruate, monitis eius aures corporis & animæ adhibete, qui vos obtemperantes perducere valebit ad regnum, & requiem, quæ nullum habebit finem. His dictis omnia sua illi contradidit, omnesque, qui aderant, huius traditionis testes adhibuit. Et non longo post tempore graui præuentus infirmitate decidit in lectum, [felix obitus,] emeritam animam post seculares agones remissurus ad Dominum. Conuocans ergo Clericos humanorum excessuum fecit confessionem, & sacramenti diuini suscipiens communionem, ad illum hilari mente VI. Kalend. Februarij migrauit, quem omni vitæ suæ tempore desideranter amauit.

[17] Nullus hominum effari potest, quanta fuerit cælestium lætitia, cum hunc in suum consortium susceperunt, nulla sordidatum spurcitia, qui & talentum sacerdotij bene dispensati summo Sacerdoti & Angelicis spiritibus retulit integrum. Homines vero, [exequiæ;] qui exequiis illius congregati aderant, funus decenter procurabant, omni religione, qua poterant, crebris gemituum singultibus & flumine lacrymarum, Domini implorantes sibi adesse clementiam, quibus tanti tamque necessarij Patroni subtraxisset prȩsentiam. Quamuis enim adiutorem in cælis eum esse credebant, corporalem tamen eius absentiam grauiter ferebant.

[18] Die autē illa, qua terræ cōmendandum erat eius sanctum corpusculum, [repressi cælitus imbres & vēti ad tempus;] fecit Dominus grande & memorabile miraculum, vt & eos, qui adeo tristabantur, lætificaret, & quanti meriti vir ille apud se fuerit, demonstraret. Nam tempore. illo eruperat tanta vis ventorum & pluuiarum, vt diffiderent eum sepelire plerique, qui aderāt iure exequiarum. Ideoque dolor aereæ commotionis augebat amplitudinem insiti pro orbitate mœroris. Aliqui tamen altiori consilio de Domini misericordia præsumentes, suisque complicibus vt idem facerent consulentes, quæ facienda erant inchoabant, candelas accendebant, feretrumque leuabant. Eadem hora quieuit pluuia, virtute diuina interim suspensa cessauit, donec delato in ecclesiam corpore salutaris hostia pro eo a Sacerdotibus immolaretur, & sanctum corpusculum sepulturæ traderetur. Peracto autem exequiarum officio discedunt turbæ, quæ confertim vndique confluxerant omni studio, moxque tempestas tanta freno laxata rediit, quanta etiam ante sepulturam fuit. Omnes hæc videntes de tanto miraculo lætificati, grates immensas retulerunt magnificæ Trinitati, quæ voluntatem timentium se facit, & deprecationem eorum exaudit.

CAPVT IV.
Miracula post mortem.

[19] Ecclesia autem eadem postquam sanctissimam accepit glebam, [ecclesia cælesti luce collustrata,] diuinam ex integro consecuta est gratiam, scilicet sæpius Angelicis visitationibus honorata, & cælestis splendore luminis illustrata, aliquando quidem circa canticinium, multoties vero media nocte; & postquam cerei quaqua versum per sacellum dispositi, nullo hominum ingrediente, videbantur simul omnes accensi. Populi autem de regione circumstantes, [odore perfusa,] nullaque confidentia accessum præsumentes, miri odoris fragrantiam eminus hauserunt, & diuinam omnipotentiam simul & clementiam, & sanctissimi viri pietatem laudando prædicauerunt.

[20] [miracula isthic facta:] Non longo post tempore ad ostendenda serui sui merita, multa Dominus operari cœpit miracula; vt videlicet muti illic linguæ officium, debiles vitalem membrorum motum, & omnium infirmitatum languidi reciperent sanitatis donum.

[21] Fuit quidam pauperrimus homo, nomine Reginherus, rebus tenuis, & totius corporis adeo debilis membris, [contractus sanatus,] vt nusquam omnino progredi valeret, nisi genibus & vlnis, quasi fera quadrupes, reptaret. Hic auditis signis, quæ Dominus ad tumbam sui fidelis ministri iugiter ostendebat, quo pacto ad illum locum pertingere posset cogitabat. Nouem etenim annis continuatim grauissima languerat infirmitate, proindeque tanta emarcuerat debilitate. Nisu igitur, quo poterat, cœpit se mouere, & de adiutorio diuino præsumens, reptando obtinuit peruenire, cumque intima deuotione iacuit aliquantum temporis, salutem animæ & corporis iugiter exspectans, & fideliter obsecrans, apud tumulum sanctissimi Confessoris. Quadam nocte nimius horror cum tremore illum inuasit, qui omnia eius membra simul conquassauit. Recedente terrore sanus homo surrexit, quoniam debilitas omnis penitus simul abscessit.

[22] Alio rursus tempore quidam ita pessime debilitatus, vt manibus tantum & brachiis in scabello nitens post se traheret corpus, [item alius.] velut alienum pondus, eo quod cetera membra essent immobilia, & ad vsum naturæ inutilia. Sperans igitur sanitati restitui meritis viri sanctissimi, ad confessionem eius properare concupiuit; sed quo pacto perueniret, quidue inciperet, nesciuit. Homines autem qui eum sciebant, eius fidem & voluntatem audientes, miseræque passioni, quam tolerabat, condolentes, volebant eum vehiculis asportare; sed ipse maluit suo nisu, quomodo posset, iter consummare. Motu ergo solito viam ingressus, serpendo potius quam incedendo peruenit ad locum, quem sitiuit ardentius. Veniens autem impetrauit a custodibus ecclesiæ, vt liceret sibi ad sepulchrum hominis Dei diebus ac noctibus excubias agere, si quidem Deus Sanctum suum in se voluisset mirificare, seque pro sanitate clamantem dignaretur exaudire. Neque in ea confidentia spe frustratus inani. Quia dum aliquamdiu ibi demoraretur, integræ restitutus est sanitati.

DE S. SVLPITIO EPISCOPO GISLENOPOLI IN HANNONIA.

[Praefatio]

Sulpitius, Episcopus Baiocensis Gissenopoli in Belgio (S.)

Avctore anonymo, Ex mss.

[1] Gislenopolis oppidum est Hannoniæ in Belgica II. ad Haynam flumen; vnde nomen prouinciæ, oppido vero a Cella S. Gisleni, nobili & antiquo monasterio, de quo plenius ad S. Gisleni vitam IX. Octobris. Hic reliquiæ asseruantur S. Sulpitij Episcopi, cuius natalis agitur XXVII. Ianuarij. De quo Molanus in addit. ad Vsuardum: [S. Sulpitij Episc. natalis.] Cellensi monasterio, depositio sancti Patris Sulpitij Episcopi & Confessoris. plenius in Indiculo SS. Belgij. S. Sulpitij Episcopi & Confessoris corpus, vel corporis reliquias, habet Cella, siue S. Gisleni monasterium, quod est antiquissimum in Hannonia. Vnde in Martyrologio ibidem legitur die XXVII. Ianuarij: Depositio S. P. N. Sulpitij Episcopi & Confessoris. & die XXI. Iulij: Cellensi monasterio; Translatio S. Sulpitij Episcopi, & S. Leocadiæ Virginis &c. De eodem agit Galesinius, Ferrarius, Canisius. Rabanus & MS. S. Maximini ista habent hoc die: Et natiuitas S. Sulpitij Episcopi & Confessoris. quæ si de hoc scripta sunt, oportet illius venerationem late celebrem fuisse, etiam antequam in Belgium deportarentur eius reliquiæ, aut certe hæc ab aliquo postea ad Rabanum adiecta. vti & versum illum existimamus VVandelberti Martyrologio post hanc translationem additum:

Sulpitius, Balthildis & Aldegunt quoque vernant.

at XXVI. Ianuarij S. Sulpitius Episcopus Bituricensis Confessor a Beda, Notkero, MSS. memoratur, cum Pius XVII. Ianuarij, Seuerus XXIX. eiusdem colantur, vt suspicio sit Baiocensem fortaßis hunc nostrum in illis auctoribus recenseri, vrbe, in qua sederit, mendose expressa.

[2] Refertur quoque S. Sulpitius in Martyrologio Benedictino ab Arnoldo VVione, Hugone Menardo, & Benedicto Dorganio. & VVion quidem, [An fuerit monachus?] Monachum hunc fuisse S. Gisleni, inquit, coniectura ducor illorum verborum Patris nostri, quæ in Martyrologio illius cœnobij leguntur; sic enim habent: Depositio S.P.N. Sulpitij. Melius Menardus lib. 1. obseruat. Quod si vero a Cellensibus monachis Pater appellatur, id fit quod eum locum sui corporis præsentia foueat. An autem alibi fuerit monachus obscurum est. Egit, [solitarie vixit.] vt infra dicetur, vitam solitariam; num ante episcopatum, an eo legitime abdicato in perpetuum, an solum secedendo ad tempus ad captandam tantisper quietem, an monasticis institutis antea in cœnobio formatus, quo tempore, nescimus.

[3] Cuius quoque Antistes vrbis extiterit, non est exploratum. Molanus in Indiculo: [An Episcopus Baionensis fuerit.] Alicubi legi Bayensem fuisse Episcopum, & cum S. Leocadiæ reliquiis ex Hispaniis translatum esse ad S. Gisleni monasterium. Baiensem quoque VVion, Canisius, Galesinius vocant. Molanus in Natal. SS. Belgij: Fuit autem Episcopus Baionensis in Gasconia, siue, vt litterati quidam loquuntur, ad Aquas Augustas, in limite Hispaniensi. id enim constat ex sermone de translatione. Idem in Fastis Belgicis scribit Miræus. At primum haud remur Aquas Augustas esse Baionam, sed Auscitanam, siue Auxitanam vrbem, vulgo Acqs; cum Baionam alij Boionam a Boiis dictam velint, alij cum Massono olim Lapurdam fuisse, præsidio Romano munitam. Vtut sit, Sulpitium Baionensem aiunt fuisse Menardus, Saussaius, Cl. Robertus, omnes Molanum solum secuti. At Ferrarius hoc die in Notis: Alij illum Episcopum Bayonensem faciunt, (quæ ciuitas Aquitaniæ est extrema in Hispaniæ confinio) alij Episcopum Baiocensem, quod verisimilius est; nam Baiocæ ciuitas Episcopalis Normanniæ, vulgo Bayeulx nominatur. [an potius Baiocēsis?] Hanc verisimilitudinem ducere videtur Ferrarius, ex affinitate Bayensis & Bayeux. At nobis alia ratio est, cur Ferrario subscribamus, videlicet quod in Normannia vitam solitariam egerit, (quis credat huc potißimum venturum fuisse Bayona Vasconiæ?) quod repertum sit eius corpus, ac deinde translatum ab eo qui ad Montem S. Michaelis de periculo maris, littori Normannico obiectum, peregrinabatur e Belgio.

[4] Facta est autem ea Translatio anno Christi 986. per Simonem Cellæ S. Gisleni Abbatem, [Translatio facta an. 986.] cuius historiam ex veteri MS. Cellensi nobis humanissime communicauit Georgius Galopinus eiusdem cœnobij Bibliothecarius. Vnde refellas quod ex Molano retulimus, (quem Menardus & Saussaius secuti sunt) quodq; idem scribit in Natalibus SS. Belgij: [non cum occupata est Hispania.] Eiusque corpus eadem occasione, & eodem tempore, quo corpus S. Leocadiæ, per Comitem Hannoniæ ad Belgas delatum esse putatur. Asseuerantius etiam Miræus: Sunt eo translatæ eius reliquiæ (vna cum ossibus S. Leocadiæ Virginis Toletanæ) iis fere temporibus, vt creditur, quibus Mauri Hispaniam occuparunt. Inuaserunt Hispanias Mauri Æra 750. siue Christi anno 712. at trecentis fere post annis allatæ sunt Cellam S. Sulpitij reliquiæ. De S. Leocadia agemus IX. Decembris, deq; eius corpore Regi Catholico Philippo II. a Cellensibus monachis nuper redonato.

[5] Celebratur anniuersaria solennitate SS. Sulpitij & Leocadiæ Translatio XXI. Iulij, quo die Molanus in Addit: ad Vsuardum: [Translatio alia 21. Iul.] Eodem die in Cellensi monasterio Translatio S. Sulpitij Episcopi, & S. Leocadiæ Virginis. Eadem tradunt Ferrarius, Canisius, & pluribus verbis Saussaius; atque de Sulpitio VVion ac Dorganius. Quæ ea fuerit translatio haudquaquam nobis compertum est. Nam quod ad priorem illam translationem attinet e Normannia Cellam, ita habet MS. Cellensis titulus: Facta est hæc corporis S. Sulpitij translatio anno DCCCCLXXXVI. XII. Kal. Iuli, [hæc 20. Iunij facta.] XXVIII. anno post mortem S. Gerardi Abbatis S. Gisleni & Broniensis, eius nempe qui Cellense monasterium aliaq; plurima feliciter restaurauit. Hinc refutes quod hoc XXVII. die Ianuarij scribit Saussaius: In Hannonia, Cella S. Gisleni, [non 27. Ianu qui natalis est.] susceptio S. Sulpitij Episcopi Baionensis, seu Baionæ Lampurdensium apud Vascones in Nouempopulania prouincia, & Confessoris: necnon S. Leocadiæ Virginis & Martyris Toletanæ, cuius sacratissima pignora eo tempore quo Mauri Hispanias occuparunt, Baionam ad seruandum transuecta: inde cum pretiosis eiusdem S. Sulpitij exuuiis, ob alias incursiones, ad prædictum cœnobium, procul a barbarorum furore translata, congruoque honore recondita fuerunt, vbi hactenus summa obseruantia custodiuntur & coluntur. Hoc quidem de Leocadia falsum est, priora de Sulpitio.

[6] [alia 1. Iun.] Alia amborum, ac Sancti simul Gisleni facta Translatio est I. Iunij. quo die Molanus in addit. ad Vsuardum, & Canisius: Ipso die Translatio corporis S. P. N. Gisleni, & S. Sulpitij Episcopi & Confessoris, & B. Leocadiæ Virginis. Eadem fere Saussaius. Agunt eodem die de Gisleno & Sulpitio VVion & Dorganius. Anno MDCXXXIV. [Reliquia ornata.] curauit Abbas S. Gisleni præclaram ac vastam ex argento thecam hic Antuerpiæ affabre faciendam, forma capitis mitra insigniti, ad recondendas S. Sulpitij reliquias.

TRANSLATIO S. SVLPITII
ex veteri MS. codice eruta
a Georgio Galopino Religioso Gisleniano.

Sulpitius, Episcopus Baiocensis Gissenopoli in Belgio (S.)

BHL Number: 7935

[1] Omnis falsitas cum suo sopiatur elogio, simplici tantum proferamus relatu quȩ nobis ad scribendum, fidelium tradidit relatio; pro captu ingenij promouentes ad fidem, qualiter tellus Normanica Haynau diuinitus S. Sulpitij ditauit corpusculo. Ea tempestate, qua Roma a Ottonis adminiculabatur imperio, regnum quoque Francorum b Ludouici regebatur sceptro, necnon & Normania patri c Richardi Comitis subdita erat Willelmo, Cathedræ itidem Cameracensi præsidente d Herluino, [Quibus sub Principibus translatū corpus S. Sulpitij,] Haynau Comite e Godefrido, Valentienarum quoque Arnulpho; Simon Abbas quidam ad Montem vsque S. Michaelis proposuit tendere, orationis studio. Quem iter aggredientem propositum, contigit in finibus Normanniæ quemdam hospitandi gratia intrare vicum, quem dicunt Liuibacum, cui Sancta vallis habetur cognomentum. [e Normā nia,] Vbi tres cernens ecclesiolas, in vna earum huius Sancti didicit contineri reliquias: moxque sciscitatus quis fuerit, seu vnde locorum aduenerit, [vbi solitarius vixerat.] vtrum inde oriundus extiterit, audit hunc vrbis Bayensis Antistitem fuisse, ibidemque solitariæ vitæ deducendæ caussa eremum concupisse.

[2] Ad hæc ille sui latibulum cordis quasi ruminans, ac suis quæ ruminaret expromens, Condecet huic, ait, alias decentiore quam hic deseruiri honore; [Simon Abbas locū sepulcri explorat.] quod & ipsum fiet si mihi donauerit Deus quod meditor perpetratum ire. Hæc secreto loquitur, tandem peruenit quo tendebat deuotus. Vbi sub obtentu delendorum criminum humi prostratus hoc ipsum ad effectum vsque perduci precabatur attentius.

[3] Tunc vero remeans domum, quæ & qualiter in itinere egerat, [eo redit:] refert cœtui Fratrum, qui sub S. Gisleni patrocinio, in monasterio Cellensi, Deo exhibebant obsequium. Quorum non multo post se commendans orationibus, idem repetit iter, assumptis quos nuper secum duxerat comitibus. Et quoniam quamuis difficilem quemque laborem voluntas reddit facilem, ad memoratum perueniunt vicum, nullam in eundo patientes difficultatem. Ædituum requirunt, hospitium ipsius expetunt: multo quoque mero empto ab ipsis, ædituus cum suis f inebriatur domesticis. Iamque Hesperus suo suadebat somnos ortu, [adituum decipit:] cum inebriatis placida per membra quies irrigatur; sobriis vero sacri deuotio sacrilegij, magis magisque augetur. Tandem eunt dormitum, sobrij æque vt temulenti; isti quidem sopore lethæo irrorati, illi vero peruigili cura concitati.

[4] Enimuero dum medium tenerent omnia silentium, & nox in suo cursu haberet medium iter, Abbas caute stratu exiliens, cōmonere fecit suos ad venerabile furtum, callide interminans ne quem emitterēt screatum, nec quemlibet alium redderent sonum. Dein pedetentim exeuntes, compescebant a latratu canes, panes caseumue prætendentes manibus. Hoc dum alij peragunt circa ecclesiam, Abbas efferre nititur glebam. Verum primo nisu non magis quam lapidem præualet mouere molarem. Tunc ad suos regrediens conscios huius rei, narrat quanti ponderis ossa senserit Sancti. [S. Sulpitij seruitio se cum suis mancipat.] Ad hæc communi consilio pariter ingredientes, terque quaterque pectora deuote tundentes, corrigia ceruicibus circumposita eius se mancipauere seruitio ouantes, ei condignius obsequium alibi celebrandum spondentes.

Et iam prima nouo spargebat lumine terras,
Ducebatque diem stellis Aurora fugatis,

cum primum diurnam cernunt diem albescere, [eius reliquias aufert.] ac statim panno inuoluentes mundo cadauer venerabile, certatim inde vestigia detorsere.

[5] Sed cum iam Aurora finem daret, atque vinum, quo g mane ædituus somno digestum præsentiret, grabatum liquit, hospites abisse repperit, eosque aliquid fraudis egisse suspicatus est. quod statim iuxta euentum rei expertus est. Denique prosiliens ad templum, inspiciensque quo Sanctus recubuerat loculum, [Consurgit in eum Ædituus.] vidit tanto se thesauro priuatum, ac suis ab hospitibus, vel potius, vt ita dixerim, hostibus delusum. Vere sancta vallis, quæ in fine, in quo omnis laus secure canitur, huiusmodi meruit ferre virum pollentem virtutibus almis! Sancta vtique vallis, quæ licet tunc amiserit cuius sanctificabatur meritis, eremum tamen ipsum sibi retinuit, in quo pridem effulserat ille lampade sanctitatis! O infelicem vicum, qui huic ædituo quasi ouem lupo tantum commiserat thesaurum! Vere infelicem, qui tanti luminis illum fecerat obscurum nitorem; obscurum, inquam, quia cui clare sedulo videbatur deseruire, hunc quam sæpe præ nimio potu nutans poplite, securus linquebat obscura nocte. Sed quanto Normannia hoc furto infeliciorem, tanto Hainau se sentit feliciorem. Quid ais æditue? Matre virtutum sobrietate vtere, quatenus valeas tuum depositum seruare… Verum ad alia accingere, forsitan isto meruisti carere. Tunc omnis circa regio infremuit, atque tinnitus campanarum clangorque tubarum …

[Annotata]

a Otto III. anno. 984. regnare cœpit.

b Postremus hic fuit e Caroli Magni stirpe Galliæ Rex.

c Memoria lapsus videtur hic auctor; nam Willelmus I. XVI. Kal. Ianu. anno 943. occisus est Arnulphi Flandri scelere. Richardus filius Normanniam tenuit vsque ad annum 996 Fortassis legendum hic, Normannia Richardo subdita erat, patri Willelmi Comitis. Nam fuit Richardi I. filius Richardus II. Dux Normanniæ, atque ex concubina susceptus Willelmus Comes postea Aucensis.

d Alter memoriæ lapsus. Extat in Baldrici Chronico lib. 1. cap. 107. Diploma Ottonis III. datum Rothardo, Herluini decessori, anno Dominicæ Incarnationis 991. Indict. 4. anno ipsius Ottonis 8. Atque Erluinus a Gregorio V. Papa anno 996. consecratus est.

e De Godefrido & Arnulpho nobilissimis Comitibus, quibus terra Ragineri Longi-colli Comitis Hannoniæ, ob scelera pulsi a S. Brunone Vicario Imperij, data erat, exclusis etiam & proscriptis Ragineri filiis Raginero & Lamberto, agit Baldricus lib. 1. cap. 94. & sequentibus, & d' Outremannus hist Valentianensis lib. 1. cap. 13.

f Non id fortassis Abbas spectabat, vt rationis vsii miser æditusis præ ebrietate priuaretur, sed solum vt largiori potu exhilaratus, securius inde altiusq; dormiret, quod euenit.

g Videtur madebat legendum.

DE S. THEODORICO II. EPISCOPO AVRELIANENSI IN GALLIA.

An Chr. MXXII.

[Praefatio]

Theodoricus II Episcopus Aurelianensis in Gallia (S.)

EX variis.

[1] Tornodori, Galliæ oppido, sito ad Armentionem fluuium, in Lingonensi diœcesi, ecclesia est S. Michaelis perantiqua, cui post adiectum, Milonis Comitis sumptu, vt ferunt, cœnobium est. [S. Theodoricinatalis;] In eo Theodoricus Aurelianensis Præsul, eius nominis secundus, dum Romam proficiscitur, fato conceßit XXVII. die Ianuarij, atque a Milone consanguineo suo in D. Michaelis æde honorifice sepultus, multis dein clarescere miraculis cœpit; quare & a Tornodorensibus in Patronum adoptatus est. Deo eo Menardus: Tornodori depositio S. Theodorici Episcopi Aurelianensis. Saussaius in Martyrol. Gallicano: Tornodori S. Theodorici Episcopi item & Confessoris, qui S. Petri Viui apud Senonas monachus, ob singularem pietatem Episcopus Aurelianensis factus, post Anselmum susceptam diuini ministerij præfecturam omni solertia exequens, Clero ac populo immaculatæ vitæ progressibus viam ad æternitatem consignauit: [memoria in Martyrologiis,] votoque deinde ad Apostolorum limina suscepto cum Romam pergeret, Tornodori in finibus Lingonum morbo interceptus, vitam cum morte commutauit: imo e mortis ergastulo solutus, ad eum qui vera vita est feliciter commigrauit. Sepultus fuit ibidem in cœnobio S. Michaelis in monte Voluto, vbi multis miraculis, quibus clientibus suis diuino munere opitulatur, magnifice emicuit. Hæc Saussaius, qui Theodoricum primum eius nominis cum hoc secundo confudit: ille Anselmo II. succeßit, postq; eum Ermentheus, Manasses, Arnulphus sederunt, dein alter hic S. Theodericus.

[2] Carolus Sausseyus lib. 8. Annalium Ecclesiæ Aurelianensis in Theodorico II. num. 11. Agitur, [& diuino officio;] inquit, in illo S. Michaelis cœnobio festus illius dies XXVII. Ianuarij; singulis autem tertiis feriis officium Canonicum de eo celebratur extra Aduentum & Quadragesimam; singulis vero diebus ad Laudes, Missam, & Vesperas fit eius honora memoria, vt a venerabilibus & religiosis monachis illic didicimus, qui & sacrum eius caput, & ossa tanti Præsulis nobis deuotionis caussa ecclesiam illam visitantibus, [reliquiæ,] die XI. Iulij anno MDCXI. veneranda exhibuerunt. Idem Sausseyus in Notitia Episcoporum Aurelianensium, & Ioannes Chenu asserunt in cœnobio S. Michaelis Tornodorensi totum eius corpus quiescere. At Cl. Robertus in Gallia Christiana ex Dauidis Andry, Aduocati & Procuratoris fisci Tornodorensis commentariis, Theodorici & Milonis consanguinei capsam auro, argento, gemmis ceterisque ornamentis an. 1568. sacrilega hæreticorum rabie spoliatam tradit.

[3] Vitam S. Theodorici damus eamdem, quam ex veteri codice MS. Pauli Petauij Aurelianensis edidit Carolus Sausseyus, [Vita,] omißa fusiore alia, quam hic idem præterea conscripsit ex monumentis cœnobiorum S. Michaelis Tornodorensis, & S. Petri Viui Senonensis, & aliorum scriptis auctorum; ex quibus est Helgaudus monachus Floriacensis, qui in vita Roberti Regis, illius ac Theodorici pietatem hoc prosequitur elogio: Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet Sedem, specialius dilexit Rex, qui in ea natus adoleuit, & post regeneratus ex aqua & Spiritu sancto, ibi assumptionis suæ in Regem solemnem vtique percepit benedictionem. [calix aureus,] Dominus etiam Theodoricus eiusdem ciuitatis Episcopus, cuius vox laudem Domini digne & laudabiliter eructabat, volens haberi memoriam sui nominis, in monasterio sanctæ Crucis iubet vas fieri ex centum solidis auri optimi, in quo consecraretur sanguis Domini nostri Iesu Christi. Iunxerat se tanto Pontifici Rex mente humili, qui superno tactus amore, fecit in ipso sancto calice patinam ad conficiendum in ea corpus Saluatoris mundi, vt esset ei crucis signaculum in auxilium, & sancta passio vera animæ carnisque redemptio. Et nonnullis interiectis: Dedit etiam huic Sancto, Aniano Rex; ecclesias duas Sentiliacum & Rutinagum cum villis & omnibus, quæ ad ipsas pertinent, quas præcepto regali firmauit & corroborari iussit. Promeruit autem & a Domino Theodorico venerabili Aurelianorum Episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali priuilegio de ipsis a se facto, quod Sancto contulit Aniano & Regi inclyto, [amicitia cum Rege Roberto,] qui eum in voce exultationis semper dilexerat de corde bono. De S. Aniano Aurelianensi Antistite agemus XVII. Nouemb.

[4] Amorem porro Regis olim sibi conciliauerat Theodoricus, quando Constantiam Reginam illius coniugem, reuelatione diuina missam ad S. Sauinianum, pluribus, quis Sauinianus esset atque vbi coleretur, instruxit. Historiam eam ab Odoranno Theodorici æquali olim descripsit monachus Autißiodorēsis in sua Chronologia, quam & nos ad vitam S. Sauiniani XXXI. Decemb. dabimus, [notitia æctorum & nominum SS.] vbi isthæc inter alia: Constantia de visione perterrita, cœpit a circumstantibus Clericis sollicite perquirere, si illis in regionibus haberetur Episcopus, qui Sauinianus diceretur: ex quibus vnus Theodericus nomine, qui postea Aurelianis Episcopus fuit, respōdit pro omnibus de hoc nescientibus, dicēs: Est, Domina, in monasterio S. Petri Viui Senonensis S. Sauinianus, primus Metropolitanæ vrbis Senonēsis Archiepiscopus & Martyr, cuius si deuota mente adieris præsentiam, id quod promisit absque dilatione noueris te consecuturam. At illa de tanti viri consilio gaudens effecta citissime vna cum filio expetiit S. Petri limina, & diutissime lacrymans ante corpus beati Martyris, totisque viribus se committens eius fidei, gaudens remeauit ad propria, de visitatione tanti Patroni confortata & c.

[5] Prorupit denuo ab inferis, Theodorici ætate, vesana Manichæorum hæresis, & quosdam e Clero Aurelianensi aspersit. [Hæretici repressi.] Contra hos coactū Concilium est Aureliæ anno MXVII. cuius Acta scripto complexus est Glaber Rodulphus lib. 3. historiæ cap. 8.

[6] Quot annis Theodoricus vixerit, quot ecclesiæ Aurelianensi præfuerit, non comperimus. [Tempus mortis Theodorici.] Anno eum obiisse MXXII. ita fere diduci potest ex Carolo Sausseyo num. 10. Sedebat, inquit, adhuc anno MXXI. Indict. IV. & Epacta IV. concurrentibus, quo anno dedit nobis Ecclesias de Germiniaco, Trigano & Noemio, ea lege, vt obitus eius anniuersarium diem celebraremus. & in Odolrico successore, num. 20. profert priuilegium Ecclesiæ S. Maximini Miciacensis, actum Aurelianis publice anno Incarnationis Dominicæ MXXII. regni Roberti Regis XXVIII. & Indict. V. E quibus, vt veritati maxime congruis, necessario consequeretur, S. Theodoricum obiisse XXVII. Ianuarij anni MXXII. qui Gallis, tum a Paschate annum auspicantibus, erat MXXI. quo a Carolo Sausseyo, Ioanne Chenu, & Claudio Roberto signata mors Theodorici.

[7] Qui viuens, inquit idem Sausseyus num. 11. virtutibus inclaruerat, mortuus etiam miraculis innotescit. [patrociniū aduersus febres.] Nam puella gibbosa diu febricitans ad beati viri sepulchrum Ternodorum venit, & Ternodoro sanata reuertit. Veteranus medicus morbo febrium afflictatus per lāguorem longissimum, lectoque decumbens paullum ex fonte bibit, consurgit, montem S. Michaelis ascendit, gratias Deo retulit, & sanitatem impetrauit. Hinc tantam sanctitatis apud posteros memoriam est adeptus, vt omnes febricitantes eius tumulum accedant, plures ex sua infirmitate conualescant.

VITA
Ex MS. edita a Car. Sausseyo.

Theodoricus II Episcopus Aurelianensis in Gallia (S.)

BHL Number: 8053

Avctore anonymo, ex mss.

[1] Beatus Theodoricus indigena extitit a Briesi Castri Theodorici a Theodorico auo suo taliter nuncupati, [S. Theodorici patria, genus,] exortus parentibus genere claris & opibus & potestate præfultis. A quibus tenere educatus, cœpit in ætate primæua bonæ indolis prætendere argumēta; [innocens adolescentia,] non adolescētium more lasciuia diffluens, sed mature cōuersans; non de vestium pretiositate tumescēs, aut de prædiorū amplitudine, aut de nobili parentela, sed ea reputās pro nihilo, quæ sciebat in nihili redigenda b. Satagebatque vt quo nobilior erat in seculo, eo nobilior haberetur in Christo. Cum enim parētes sui vellent eum doctrinis liberalibus imbui, & e cōtra perpenderēt, quia mores soleant a conuictu formari, noluerunt eum tradere seculari magistro, ne morum secularium deprauaretur exemplo. Proinde statuerunt eum in c Sancti Petri Viui cœnobio, tunc & religione pariter & doctrina famoso; [studia in monasterio S. Petri Viui.] ob id maxime quia d Sewinus Senonis Archipræsul & e Raynardus Abbas eiusdem cœnobij forent ei consanguinitate connexi. Illic ergo iugi exercitatione proficiens, quidquid documenti perceperat, mente sedula reuoluebat. Se quoque prudenter agebat in omnibus, sollicite prouidens, ne a Fratribus, quorum intererat vitæ & ordini, posset in aliquo denotari.

[2] Eo tempore regnabat in Francia f Robertus Rex, vir pietate egregius & egregie eruditus. [Vocatur ad Aulam:] Hic vt iuuenis opinionem cōperit, eum ad Curiam accersiuit. Quem fidelem admodum & prudentem experiens, cœpit eius vti consiliis, & iura regalia ei tradere disponenda. Defuncto interea g Arnulpho Episcopo, Cleri ac populi pari sententia Theodericus petitur, vt in Præsulem prouehatur. Rex annuit quod petebant. Verum quia virtutem inuidia sequitur, nec vnquam desunt bonis discrimina, affuit quidam Clericus h Odolricus nomine, quorumdam manu fultus Episcopatum imprudenter ambiens, [fit Episcopus.] & sancti viri electioni omnimodis contradicens. Qui etiam tanta temeritate ductus est, quod cum vir Dei a i Leotherico Senonensi, k Fulberto Carnotensi, aliisque Episcopis in ecclesia Aurelianensi sacraretur, fores ecclesiæ cum manu armata irrupit, [Æmuli in eius necem conspirant:] & vsque ad altare progrediens, virum Dei sub manu sacrantis quasi perempturus appetiit. Sed quod diuinum consilium ordinat, nullatenus præsumptio humana conquassat. Diuino siquidem nutu, nec sacrantem, nec eum qui sacrabatur, tremor ab incepto depulit; & quassis assultibus paullatim dimissis, aduersa pars tremefacta paullatim diffugit.

[3] Postquam vero in Sede Pontificali locatus est, cœpit vti lampas splēdescere, & circa gregem sibi commissum miram sollicitudinem gerere, subditis & operum exempla præmonstrans, & monita scripturarum inculcans. Erat enim pauperum releuator, repressor opprimentium, & oppressorum adiutor. Ab omni munere manus excutiens, quȩrebat non quod sibi vtile, sed quod multis, vnicuique studens impendere, prout cuique nouerat expedire. [male acceptus, lædi non potest:] Accidit autem dum quodam itinere pergeret, a complicibus præfati Odolrici eum intercipi; quem mox de equo cui insidebat deiiciunt, humique prosternunt, lanceas & gladios vibrant, vt innocentem trucident. Sed mirum dictu, quem gladiis se putabant confodere, nullum ei vulnus vel modicum potuerunt inferre. Etenim manus inimica nocere non poterat, quē diuina dextera protegebat. Tandē eum credentes prorsus exanimem, humi reliquere iacentem. Surrexit ergo vir Dei, [inimicum supplicem honorat:] corpore quidem prorsus illæso, sed tamen amictu circumquaque disrupto. His ita gestis Odolricus attendens quia frustra appeteret, quem Dominus custodiret, ad eum confugit, petit veniam, impetratque petitam. Cui etiam Præsul ne videretur reminisci iniuriæ, l secundo post se tribuit honore potiri, ita vt post eius decessum ipse susciperet Præsulatum.

[4] [morbis exercetur:] Sane quia vasa figuli probat fornax, & virtus in infirmitate perficitur, seruus Dei graui & diutina ægritudine vexabatur. [Eccli. 27. 6.] Castigabat enim filium Dominus quem diligebat, vt ei vel meritum virtutis augesceret, vel culpæ scrupulum, si quis inerat, tribulationum lima penitus expoliret. [2. Cor. 12. 9. Heb. 12. 6.] Frequentabat autem cœnobium S. Petri Viui, tum quia ibidem alitus fuerat, tum quia sciebat locum esse sanctum, & Sanctorum pignoribus copiose refertum. Cum ergo quadam vice de more ibi venisset, & etiam confectus macie Romam proficisci disponeret, contigit dū in eadē basilica nocte quiesceret, vt audiret vocem de cælo dicentem sibi: Ne timeas Theodorice, quia superna mansio te expectat, [cælitus ei æterna gloria promittitur.] vbi Martyr S. Sebastianus gloriose triumphat. Erat autem festum B. Sebastiani. Facto itaque mane accersiuit Adebertum eiusdem loci monachum religiosissimum cum quibusdam aliis, & eis quid audierat intimans, obitum suum imminere testatur, mandatque vt ibidem si citra Alpes obierit reuehatur. Optabat enim sepeliri iuxta venerabiles auunculos suos Sewinum Archipræsulem, & Raynardum Abbatem.

[5] Post hæc iter arripuit, & prima die m Briennonem peruenit, dehinc Ternodorum vsque profectus est, [Moritur Tornodori:] vbi mox infirmitate correptus est. Et intra paucos dies, dum illic ægrotans decubat, vitam exitu felici consummat, VI. Kalendas Februarij. Disponentibus suis eum referre, quo iusserat se referri, obstitit Milo consanguineus eius, præfati castri Dominus, [claret miraculis.] & in ecclesia S. Michaelis Archangeli fecit eum honorifice tumulari. Cuius tumulum qui frequentant, frequenter referunt, quod implorant.

[Annotata]

a Oppidum est hoc tempore celebre: adiacet fluuio Matronæ, inter Meldorum vrbem & Auisiacum, generoso vino nobile, [Castrum Theodorici.] vulgo Chasteau Tierry sur Marne, en Brie.

b Addit Sausseyus ex actis S. Michaelis Tornodorensis: quodcumque ei in manibus, quandocumque licuit, e penu viscerum suorum pauperibus amore Dei impertiuit.

c Fundatum est in Senonum vrbe circiter an. Chr. 507. a Theodochilde. Fundationis diploma profert Chopinus lib. 1. Monasticῶν tit. 3. num. 19.

d Consecratus hic fuit III. Idus Iulias an. 978. At Sausseyus tunc Leothericum sedisse scribit, cum isthic institutus est Theodoricus.

e Abbas electus an. 978. mortuus 1015 teste Claudio Roberto.

f Regnauit Robertus ab an. Chr. 988. ad an. 1033.

g Interponit Sausseyus Fulconem, ob hæc verba Helgaudi in Vita Roberti Regis: Terram sanctæ Crucis, quam Fulco Episcopus pro adiutorio sui Hugoni potentissimo Beluacensi dederat, Rex suo reddidit Domino. Sed quid si ante regnum Roberti, sub quo Arnulphum sedisse constat, ea alienatio contigit, & Fulco ante Arnulphum, & forte Manassem, sedit?

h Successit S. Theoderico in episcopatu.

i Successit Sevvino, circiter an. Ch. 1000. obiit 26. Iunij 1032.

k E Cancellario Regis Roberti circiter an. 1007. Episcopus factus, mortuus 1028. Scripsit S. Theodorico epist. 61. qua recenset grauissimas, vt ait, caussas, quibus permotus initio abnuerit eum consecrare: quod deinde fecit, vbi quæ obiecta erant discussa sunt.

l Sausseyus: Tale responsum tulit, fore eum postea loco sui Episcopum Aurelianensem, atque iam secundo eum post se loco velle eum honorare.

m Briaria dicitur Massono in descriptione fluminum Galliæ: oppidulum est prope Ligerim, inter Aureliam & Tornodorum.

DE S. GILDVINO CANONICO DOLENSI IN BRITANNIA.

An. Chr. MLXXVII.

[Praefatio]

Gilduinus, Canonicus Dolensis in Britannia (S.)

[1] Britanniæ Armonicæ vrbs est Dolum: vbi S. Sampson, vt 28. Iulij dicetur, Cathedram statuit; Episcopalem an Archiepiscopalem ambiguum. Archiepiscopus ipse in insula Britannia fuisse traditur: hinc successores pallio vsi; Archiepiscopo Turonensi contendente, obtemperare sibi eos vt & ceteros Armoricos Antistites oportere. [S. Gilduini natalis,] Tandem tamen secundum Turonensem a Romano Pontifice pronuntiatum. In hac S. Sampsonis Ecclesia Doli Canonicus fuit, ac Præsul electus, S. Gilduinus, cuius natalis XXVII. Ianuarij celebratur; quo die Saussaius in Martyrologio Gallicano: Apud Carnutum depositio S. Gilduini Episcopi electi Dolensis in Armorica & Confessoris &c. Testatur quoque Bertrandus Argentræus lib. 3. histor. Britanniæ cap. 40. Gilduinum Sanctum haberi.

[2] Vitam S. Gilduini conscripsit monachus anonymus cœnobij S. Petri in Vallea, [Vita,] quod in suburbiis olim Carnutensibus erat, nunc in ipsa vrbe, vbi mortuus est dum Roma reuertitur sepultusq; Gilduinus. Indicat id auctor ipse infra nu. 17. Sepultus vero fuit VI. Kalendas Februarij in medio ecclesiæ nostræ choro. Scripta autem videtur ea vita ante translationem, de qua mox, cum illius non meminerit. [vnde hic edita:] Eam Augustinus Du-Paz in libro qui inscribitur Historia genealogica illustrium familiarum Britanniæ, ex MS. Historia Britanniæ Petri le Baud, & antiquis monumentis ante scripti monasterij S. Petri in Vallea, vulgauit, prætermißis innumeris miraculis, vt ait, quæ in eius sepultura, & deinceps contigerunt. Edidit eamdem vitam Gallice Albertus Magnus de Morlaix in Vitis SS. Britanniæ Armoricæ, sed eius natalem refert ad 31. Ianuarij.

[3] Sebastianus Roulliardus Historiæ Ecclesiæ Carnotensis parte 2. cap. 13. ita S. Guilduini translationem commemorat, recensens reliquias, quæ asseruantur in monasterio S. Petri in Vallea: Præterea, inquit, corpus S. Gilduini, qui Roma reuertens, quo ad Gregorium VII. fuerat profectus, [eleuatio,] cum Dolensis in Britannia esset Episcopus electus, per Carnutum fines transiit, atque ad hoc S. Petri monasterium diuertit, vbi morbo correptus, extinctusque est, atque in ecclesiæ choro sepultus: dein cum plurima patraret miracula, refossum eius est corpus, & capsæ inclusum, agente Fulcherio Abbate, [miracula.] qui Sancti huius opem contra incurabiles & grauissimos podagræ dolores erat expertus; statuitque gratitudinis ergo, vt in perpetuum quouis sabbato ædituus cereum ante Sancti huius feretrum accenderet. Eadem ex Roulliardo narrat Du-Paz.

VITA
Auctore monacho Carnotensi anonymo,
ex MSS. edita ab Augustino Du-Paz.

Gilduinus, Canonicus Dolensis in Britannia (S.)

BHL Number: 3545

Avctore Anonymo, ex Avc. Paz.

CAPVT I.
S. Gilduinus episcopatum declinat.

[1] Extitit hic Sanctus in a Armorico Dolensium pago, nobilissimo atque in territorio eodem potentissimo, nomine b Rudaleno, progenitus, qui etiam Capra-cana fuit cognominatus. [S. Gilduini patria,] Mater vero eius in Aurelianensi pago, de c Puteacensium Dominorum nobilitate claram traditur duxisse originem. Armoricus sane pagus secundum nominis etymologiam, Maritima regio dici potest. Nam Ar quidem Britonice, Latine littus; Mor vero, mare appellatur. Inde vocabulum Armor quasi vicinia seu proxima regio mari, hoc est, maritima, lingua Britannica dicitur appellata.

[2] Ibi præfatus Rudalenus potens & nobilis inter eiusdem regionis Proceres fuisse memoratur, præclarus coniugio, [parentes,] vt dictum est, de nobilitate Puteacensium Dominorum contracto. Hic inter alios quos traditur genuisse d liberos, iustum, de quo dicere cœpimus, Gilduinum, tamquam a Deo donatum, dicitur habuisse filium, moribus & forma elegantissimum. [studia,] Nam liberalibus studiis a parentibus in prouincia traditus, in eis breui tempore non parum dicitur claruisse. Statimque cum adolescere cœpisset, [canonicatus,] in Ecclesia Dolensi Canonicus factus, non ad lasciuiam aut nugacitatem mundi, sicut illa solet ætas, frena laxauit, sed potius ad sanctæ continentiæ religionem, & florem ætatis & nobilitatis excellentiam, [sancta vita.] quod raro contigit, totus in Dei opus conuersus refrenauit; adeo vt carnem cilicio, ieiuniis, vigiliis, & orationibus domare studuerit, & sanctis in omnibus studiis insudare.

[3] Eodem tempore præerat Dolensi Ecclesiæ quidam peruersis moribus Archiepiscopus, nomine e Iohoneus, qui Ecclesiæ illius possessiones pessumdare potius quam conseruare totis viribus insistebat, [Iohoneo ob scelera pulso,] adeo vt filias & neptes suas inde dotare non vereretur, & Ecclesiam in omnibus affligere contenderet atque deuastare. Non sufferentes tantam malitiam Clerici Ecclesiæ, tam per se quam per vicinos Episcopos illum, non tam Archiepiscopum quam Archilupum, de Sede illius Ecclesiæ studuerunt propulsare. Qui cum terroribus & minis & frequentibus incursionibus Ecclesiam Dolensem vexare non cessaret, occupato ad furoris sui præsidium f Monte S. Michaelis in periculo maris, vnde & nomen habet, sito; coacti sunt & Clerus & populus Dolensis territorij alium sibi loco repudiati, non pastoris sed prædonis, rectorem eligere. Sed cum personam non haberet aliam ad resistendum furori prædicti infestatoris idoneam, [eligitur Dolensis Episcopus, inuitus:] communicato cum Suffraganeis Episcopis consilio, eorumque auxilio sibi adhibito, præclarum adolescentem Gilduinum, licet adhuc ætate imparem, moribus tamen ornatum, & amicorum nobilitate præpotentem simul atque præualentem, sibi vnanimiter statuere rectorem. Reniti voluit electioni adolescens humillimus, sed vnanimitate tam suorum quam alienorum victus, assensum præbuit inuitus, Si tamen (inquit) Romanæ atque Apostolicæ Sedis iudicium hoc vestrum probauerit statutum.

[4] Hinc factum est vt electus, electionis suæ auctores simul & testes, cum egregio comitatu, & suffragatoriis vicinorum Episcoporum litteris, Romam properarent, & ipsum electum suum ducentes Domino Papæ tunc g Gregorio VII. præsentarent eum, & sibi Archiepiscopum consecrandum postularent. [Papam rogat vt electionem ratam ne habeat, & obtinet:] Quod vt obtinerent electi mores probatissimos veraciter testificabantur, & commendabāt, asserebantque simul necessitates Ecclesiæ suæ atque labores, quibus nullum aliud nisi per istum electum scirent conferre remedium. E contra electus ipse, sicut prius fecerat, ætatis suæ immaturitatem cœpit opponere, obsecrareque Dominum Papam, ne tantam tanti regiminis sarcinam teneræ & imbecilli imponeret ætati. Congratulatus Dominus Papa tam probatæ adolescentis humilitati, Bene, inquit, fili, bene facis, quia & sacris canonibus omnino consentaneum est, quod facis. Non ingeris te impudenter, sed prudenter quod excusandum est excusas. Vnde scias quia & ætati tuæ parcam libenter, & si quod aliud potueris cum comitibus tuis subueniendi laboribus & calamitatibus Ecclesiæ vestræ inuenire consilium, gratantissime concedam.

[5] Quod audiens optimæ indolis adolescens lætissimus effectus est; & communicato cum comitibus suis consilio, gratissimum quidem sibi esse dixit obtinuisse se a Domino Papa quod ab ipsis non potuerat impetrasse, ne scilicet imberbis adhuc atque tenerrimus adolescens ad tantum Ecclesiastici regiminis promoueretur gradum; consilium vero & votum suum in eo esse, vt vnum de comitibus suis Dominum h Euentium Redonensis i S. Melanij monasterij venerabilem Abbatem loco suo Archiepiscopum eligerent, [efficit vt eligatur Euentius,] præsentarentque Domino Apostolico, & Ecclesiæ suæ consecrandum postularent. In quo cum omnes ei assensum præberent; reuersus cum suo comitatu ad Domini Papæ præsentiam præclarus adolescens Gilduinus, professus est cum omni humilitate, gratissimum sibi esse ipsius de sua ætate iudicium, seque libentissime factam de se electionem deponere. Postulauit vero, vt præfatum præsentem seniorem Euentium loco sui Archiepiscopum dignaretur consecrare, sicque Dolensis Ecclesiæ laboribus finem vel saltem optatum necessariumque remedium accelerare.

[6] [qui a Papa consecratus,] Audiens hæc Dominus Papa, optimi adolescentis humilitatem, simulque erga suam Ecclesiam prouidentissimam beneuolentiam gratantissime accepit, & piæ postulationem petitionis effectu prosequente sine dilatione compleuit, & electum seniorem Euentium in Lateranensi ecclesia sine mora consecrauit. Interfuerunt huic consecrationi omnes fere Romanæ Ecclesiæ Cardinales, & Episcopi & Diacones, quorum ex parte ista sunt nomina: k Girardus Episcopus Florentiæ &c. Adeptus itaque voti desideriique sui effectum sanctus adolescens Gilduinus, vna cum suo Archiepiscopo Euentio, accepta Domini Papæ licentia & gratia l, ad Gallicanas partes reditum maturauerunt.

[7] Qui redeuntes, cum iam ad Alpes appropinquarent, prouidentissimus adolescens Gilduinus Archiepiscopum suum taliter est allocutus: Scis, inquit, [redit Dolum, suadente Gilduino.] reuerendissime Pater, nostra Dolensis Ecclesia, tuæ nunc paternitatis regimini commissa, quam sit ad regressum nostrum suspensa, quamque ei nostra necessaria foret præsentia. Vnde si tuæ placet paternitati, vtile mihi videtur & necessarium, vt cum maiore nostri comitatus parte ad desolatam & tuæ curæ commissam Ecclesiam debeas quam citius potueris remeare. Nam ego in votis habeo, si Deo placet, caros meos ex materno genere propinquos, quos numquam vidi, visitare, a quibus quia non dubito me morosius detinendum, laudo & consulo vt festinatius debeas prȩcedere. Placuit Archiepiscopo consilium piæ miserationis, & corpore non animo dulcissimum sibi dimisit comitem, & cum maiore comitatus parte recessit similiter & processit.

[Annotata]

a Saussaius vitiose, marmorico.

b Idem Indaleno. Du-Paz vocat Ruellanum, Riualonem, Rualenum. Albertus Magnus, Rioualenum. Erat Castri Comburni Dominus.

c Hos alij Puyset, alij Puiseaux vocant.

d Hos recenset Du Paz Bertham nuptam Comiti Redonensi, Guillelmum Abbatem S. Florentij, Ioannem & alterum Gilduinum. Et Guillelmus quidem in monumentis cœnobij S. Florentij, quæ idem recitat Du-Paz, dicitur bonæ indolis adolescens, quem claritudo natalium, & religiosa morum flagrantia ceteris instantius illustrabat.

e Saussaius Iohundum vocat; Albertus Iohoueum; Argentræus Iohouæum.

f Alibi Mons tumbæ dicitur. Cœnobium est peregrinationibus celebre, e regione littoris Abrincatini, non procul Dolo.

g Sedit Gregorius VII. ab anno 1073. ad 1085. colitur 24. Maij.

h Gregorius VII in epistola ad Episcopos Britanniæ quæ est 5. lib. 4. data 5. Kal. Oct. Indict. 15. siue an. 1076. Iuonem vocat, sed culpa librarij, Abbatem S. Melarij. at lib. 6. ep. 23. Euentium appellat.

i De Redonibus, S. Melanio, eiusq; monasterio egimus 6. Ianu. Floruisse illud religiosa disciplina & sanctitate, colligitur ex Vincentio Bellouac. lib. 25. cap. 89. vbi Namnetensem Clericum scribit a sodali damnato admonitum, vt si saluti suæ consultum vellet, in eo religiosum habitum susciperet.

k Alij Gerardum vocant.

l Albertus donatas ei a Papa reliquias scribit.

CAPVT II.
Fraudes dæmonis aperit.

[8] Porro sanctus adolescens Gilduinus transscensis in remeando Alpibus, [Gilduinus diuertit ad tugurium cum sociis:] quadam die cum vespertina hospitandi hora iam immineret, nec optimus ad hospitandum locus vsquam pareret, tandem incumbente iam fere crepusculo ad fluuium quemdam perueniens, vidensque secus littus tuguriunculam quamdam, ad eam cum suo comitatu diuertit, ibique sibi & suis corrogauit hospitium & accepit, in domo scilicet cuiusdam plebeij viri, soliti volentes transire fluuium nauicula sua transuectare. Tum de victualibus parandis solliciti famuli cum hospite domino domus agitare & consultare cœperunt; quibus ille ait: Nescio quid vobis consulere possim; nam & locus iste victualibus est pauperrimus, & hora iam tardior ad opulentum victualibus locum (& nominauit eum) vtpote longius remotum prohibet excursum. Habeo tamen, inquit, clientem vnum cursorem velocissimum, qui vobis inde si expectare velitis citius necessaria possit deuectare. Vocatus ille, & expensis traditis missus, multoque velocius quam credi posset cum victualibus regressus, grandi de celeritate regressionis miraculo omnes stupefecit. Nam locus, vt dictum est, tam longe remotior aberat, quam inde tam celerrime quisquam mortalium redire potuisset.

[9] Audita res est a S. Gilduino, & multo amplius & ipse clientem illum cœpit habere suspectum. [Venenata animalia in escam apposita detegit:] Sustinuit cum aliis intentus curis haud dubium quin Sanctus sanctis, donec ad refectionem paratam vocaretur. Cumque iam pransurus siue cœnaturus venisset, & hymno ex more præmisso, apposita cibaria facto signo crucis benedici a Deo & sanctificari precaretur, ita sunt in contrarium mutata cibaria, vt venenata potius cadauera quam alimenta viderentur, adeo vt ranarum, bufonum, & colubrorum speciem haberent, non alimentorum. Nam & vinum ipsum aquæ lutosæ simile est factum. Quæ videlicet formarum mutatio, cum & ipsi Sancto, & omnibus conuiuaturis tam execrabilis esset quam horribilis, tum iam suspicio, quæ de velocitate cursoris orta fuerat, facta est certitudo, vt iam non hominem ministrum illum scirent omnes esse, sed dæmonem.

[10] Protinus eum iussit vocari Sanctus, & ad se adduci, sed ille venire recusauit. Iterum atque iterum mandatus, venire noluit, irascendo & rixando, nihil sibi & illi commune esse vociferans. Tunc demum in nomine Domini nostri Iesu Christi, & in virtute sanctæ obedientiæ iussus venire, amplius morari non valens, [dæmonem bono seni ministrantem cogit aperire cur id fecerit,] deposita omni terrifica vanitate irascentis, inuitus venit & trepidus. Nec mirum, si reus in suis malitiis deprehensus iudicis præsentiam pertimescebat, condignam in se laturi sententiam. Ecce, inquit, o crudelissime hostis & rabidissime inimice, quid te offenderamus, vt nos occidere volens venena ista nobis pro alimentis parauisses? Quid tantum de malignissimis artibus tuis confidis, quod seruos crucis Christi destruere te præsumis? Sed fatere iam cunctis audientibus & nomen fallaciæ tuæ, & caussam tam diuturnæ in hoc loco remorationis. Tunc hostis, Fatebor, inquit, licet inuitus, quoniam omnipotentis Domini Iesu Christi virtuti, quæ in te est, certum habeo nihil posse celari. Nomen mihi assumpseram Bernutionis, quia quasi homo inter homines accepta conuersandi licentia non possem sine nomine dignosci. Caussa vero assumpti corporis, vel in hoc loco diutius remorandi, intentio mihi est exercendæ malignitatis meæ. Oderam enim vehementer virum iustum, & eius benignitati inuidebam, quod non tam caussa lucrandi, quam subueniendi beneuolentia, volentes fluuium istum transire nauicula sua consueuerit transuectare. Quod ex quo facere consueuit, omnino impediuit malignitatem meam, quia transire volentes, sed nescientes rectam per vadum viam, nonnullos præfocabam, quorum animabus non bene ad migrandum præparatis plurimum nocebam. Propterea hoc mihi corpus assumpsi, obtulique me huic homini seruiturum, [& cur nocere non potuerit,] si quo forte modo insidiari possem vitæ illius & saluti, & in eo quem frequentabat fluuio submergere præualerem eum & suffocare. Et vnde, ait Sanctus, nocere ei non præualebas? Ex eo, ait dæmon, quod ingrediens fluuium semper & se & totum nauigium suum mihi prorsus contrario crucis signo præmuniebat, imo ad omnia, quæ agenda incipiebat, eodem se muniens signo insidias meas excludebat. Et vnde, [vnde corpus assumpserit;] ait Sanctus, corpus quod gestas tibi assumpsisti? Cuiusdam, inquit, scelerati fuit, & cuius arripueram animam, corpus mihi ad instrumentum fraudulentiarum insidiarumque mearum vsurpaui.

[11] Et Sanctus ad hæc, Bene, inquit, quod fraudulentum & insidiatorem te esse profiteris, quodque malignitatem tuam patefaciens victoriosissimæ crucis Christi virtutem & inuitus prædicare compelleris. Vere, ait dæmon, hoc facio inuitus, quia tibi seruo crucis Christi celare nihil valeo. Ea roboratus virtute, vexilloque armatus, venena, quæ tibi pro alimentis paraueram, euadere præualuisti, sicque mihi nocendi in loco isto vires & facultatem omnino auferre. Et S. Gilduinus ait: [eumq; fugat.] Benedictus Dominus noster Iesus Christus Deus, cuius Crucis victoriosissimam virtutem etiam victus per eam inuitus prædicare cogitur inimicus. Sed iam, o cruentissima & funestissima bestia, tecum sermonem conferre diutius nolo. Mendax enim esse probaris, & pater mendacij, adeo vt si quando velis nolis veritatem loqueris, numquam tamen nisi fallere intendis. Corpus itaque quod fallaciarum insidiarumque tuarum instrumentum assumpseras, citius iam depone, & vade vbi iam nulli Christiano deinceps valeas nocere. Protinus hostis teterrimus horribili emisso vlulatu recessit, & instrumentum diabolicæ malitiæ corpus in medio reliquit exanime. Iussit Sanctus celerius efferri corpus, & humo fossa vbilibet occultari.

[12] Ita innocuus hospes & malignitatis diabolicæ ignarus, per sanctum hospitem suum Gilduinum se gauisus est ab insidiatore pessimo esse liberatum. Ita sane Dei filius salutis ætern e Gilduinus penes benignum hospitem benignissimus ipse est hospitatus, fraudulentissimi hostis nequitia & detecta est serui Crucis Christi meritis & effugata. O admiranda vbique & indesinenter prædicanda pietas Redemptoris! O semper attollenda, o semper & vbique admiranda saluberrima & triumphalis virtus & gloria Dominicæ Crucis, [Magna vis Crucis: magna sanctitas Gilduini.] quæ crucifigentes se vitiis & concupiscentiis seruos Christi tam munitos, tam fortes & validos semper & vbique facit Dei amicos, vt quanto nequius, quanto crudelius aduersus eos diabolica efferuescit insania, virtuosiores gloriosioresque per crucem suam Christi Domini virtus faciat & gratia! Ecce sacratissimus adolescens Gilduinus crucem suam in adolescentia sua baiulare, & Christū Dominum sequi studuit, Crucis Christi seruus probatissimus esse claruit. Fatentur hæc etiam ipsi Crucis Christi dæmones inimici de se, ante illum nec celare possunt, nec manere. Ecce fortitudo Christi in cornibus crucis Christi abscondita quidem, sed in eo, quod ante pedes & faciem eius mors abit, manifesta: ita splendor eius in seruo suo Gilduino vt lux fuit, ante cuius præsentiam nec celare præstigias potuit mors, diabolus nec exercere. Quid minus in hoc miraculo per merita serui sui Gilduini fecit Christus Dominus, quam per S. Martinum a monasterij de Vertou Abbatem legitur olim fecisse in simili deprehensione dæmonis & effugatione? Nonne & a b S. Ægidio factum in expulsione dæmonis miraculum fuit huic simile, quando Aurelianis in ecclesia sanctæ Crucis dæmon per os dæmoniaci a Sancto sibi petiit exeundi licentiam dari?

[Annotata]

a S. Martini vitam dabimus 24. Oct. S. Ægidij 1. Sept.

b S. Martini vitam dabimus 24. Oct. S. Ægidij 1. Sept.

CAPVT III.
Morbus. obitus. sepultura.

[13] Digressus a loco, quo tantum patrauerat miraculum Sanctus, [Gilduinus febri corripitur:] cum iam finibus territorij propinquaret Aurelianensis, ad ostium eius cœpit pulsare Dominus, & visitationis suæ tempus imminere. Febribus namque correptus ægrotare cœpit, & infirmatus corpore, mente fortior esse. Homini quippe bonæ voluntatis corporis infirmitas non ad virtutis detrimentum valet, sed potius ad augmentum. Quando enim infirmor, ait Apostolus, tunc fortior sum. [2. Cor. 12. 10.] Itaque plane sanctus adolescens Gilduinus, sicut & omnes Sancti, ex corporis incommodo non defectum virtutum accepit, sed profectum. Deinde Aurelianis atque Puteaci, sicut proposuerat, & visitauit caros suos prout valuit, & ab ipsis visitatus, per dies aliquos in eodem territorio est commoratus. Currebat simul & crescebat fama sanctitatis eius patrati non longe ante miraculi præconio commēdata, [visitur a multis:] omnemque fere eiusdem territorij nobilitatem ad eum confluere faciebat. Illustrissimæ quidem propinquitatis serenitas, sed multo amplius eximiæ sanctitatis claritas circumquaque audita. Mirabantur omnes, & qui modestiores erant, [etiam morbi tempore, mortificationi studet:] & congratulabantur, quod tantæ nobilitatis adolescens & ægrotus & peregrinus, sicut de B. Martino legitur, nobili stratu suo cilicio recumbens, corpus suum durius asperiusque tractare consueuisset, quam mollius. Attendebat enim hoc quod in Euangelio Veritas dicit: Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. [Matth. 11. 8.] Et quod inde S. Gregorius dicit: Quoniam non cælesti, sed terreno Regi militant hi, qui corpora sua mollius tractare curant; &, quod tanto deterius a supernorum amore disiungimur, quanto inferius delectamur. Propterea corpus suum exemplo Apostolico castigare studebat, & in seruitutem redigere, etiam ægrotus ne a supernorum disiungeretur amore, si inferius delectaretur. [1. Cor. 9. 27.]

[14] Transacto aliquanto tempore, cum plurima propinquorum nobilitate Carnotum, sicut in votis habebat, vel equorum, vel quolibet alio vehiculo deuectus, ecclesiam beatissimæ semper Virginis Dei a genitricis Mariæ oraturus intrauit, & exitum suum, [Reliquias D. Virginis Carnoti veneratur:] quem sibi iam iamque sentiebat imminere, eidem Dominæ ac protectrici nostræ, Sanctisque, b quorum inibi reliquiæ habentur, deuotissimis precibus studuit commendare. Capsam præcipue, in qua eiusdem Dominæ nostræ pretiosissimam subtegmen contineri creditur, quod etiam multis sæpe probatum esse constat miraculis, sæpius deosculatus, & quibus potuit modis veneratus est, protectionem inde & iuuamen contra omnes aereas potestates sperans sibi & implorans.

[15] [diuertit ad cœnobium S. Petri:] Tandem deuotissimus in eadem sacratissima ecclesia, sicut diu multumque desiderauerat, orationibus expletis; inde ad hoc c S. Petri monasterium, quod in suburbio eiusdem ciuitatis situm est orandi simul & hospitandi gratia vel deductus a caris suis, vel delatus; & ipse deuotissime intrauit ecclesiam; & Fratrum conuentus eum officiosissime suscepit. Orabatur quotidie, & desiderabatur reparatio corporis eius. Sed piissimus Dominus Saluator noster Christus incomparabiliter ei melius prouidebat, accelerans ei migrationem a corpore mortis, & beatam eius animam ad patriam quietis & lucis transferre festinans. Increscebat quotidie febrium ardor, & ei lætus veniendi ad gaudium Domini sui dies appropinquabat. Qui dum aduenisset, [moritur.] quantus eo migrante carorum suorum dolor & mœror extiterit, quantusque planctus, nouerunt illi, qui præsentes sacris eius exequiis adfuerunt.

[16] At vero cum quanto gaudio lætitiæ ministri sancti Angeli in suum sanctissimam eius animam exceperint consortium, nos quamuis tenebris & cæli clausi carcere, moribundisque membris pressi, [Miraculis clarescit:] non omnino tamen ignoramus, qui ex effectibus caussas perpendere vtcumque nouimus. Effectus dicimus miracula, quæ eius tumulationem & comitata sunt & secuta. Caussas vero beatissima ipsius merita dicimus & gloriosissima præmia. Quam vero diligenter & honorifice curata fuerit & celebrata sanctissimi corporis eius sepultura, non est opus dicere verbis quod in promptu est intueri.

[17] Annus erat ab incarnatione Domini millesimus septuagesimus sextus, quando Sanctus iste Gilduinus a terrenis ad cælestia, a temporalibus ad æterna creditur peruenisse, imo prodentibus miraculis approbatur. Sepultus vero fuit VI. Kalendas Februarij in medio ecclesiæ nostræ choro, & tanto, vt dictum est, [honorifice sepelitur.] studio atque honorificentia humata fuerunt ipsius sacratissima membra, vt circa ea profundiore terræ loco erecta fuerit non paruæ amplitudinis saxea camera. [Magno in pretio habetur eius cilicium.] Ipsa etiam eius membra gemmis omnibus pretiosiora eo quo viuens vsus fuerat cilicio; deinde sericis sui ordinis sacris ornamentis, tunica scilicet & dalmatica, extiterunt decorata.

[Annotata]

a De Deiparæ Virginis tunica, siue indusio, Carnoti asseruato, agit fuse Roulliardus historiæ Eccles. Carnot. parte 1 cap. 7.

b Enumerat has reliquias Roulliardus ibidem cap. 8.

c De hoc S. Petri monasterio facta superius mentio est 19. Ianu. cum de S. Malardo esset sermo.

DE B. IOANNE MORINORVM EPISCOPO, IN BELGIO.

An Chr. MCXXX.

[Praefatio]

Ioannes, Episcopus Teroanensis in Belgio (B.)

[1] Morini celebratißimi Belgicæ secundæ populi, extremi hominum quibusdam Romanis scriptoribus habiti, nomen sortiti sunt vel a paludibus, quas Teutonico idiomate (quo & Gallicanas gentes antequam eas Romani subiugarent, vsas constat) moer & broeck etiamnum dicimus; vel potius a mari, quod mor Britanni, aliiq; accolæ circa has oras quondā appellauere. [Taruanæ Morinorū vrbis,] Eorū metropolis Taruana, siue Teruana, aut Teroana fuit; episcopatu ornata iam inde ab Honorij Augusti temporibus, vt ex veteri prouinciarum notitia constat: sed cum eo Bononiensis dein multis seculis coniunctus fuit, vt idem Morinorum esset & Bononiensium Antistes. At patrum nostrorum memoria, sub annum 1553. a Carolo V. [iam excisæ,] Cæsare excisa funditus vrbs est, ob frequentes factiones & numquam sat tutam fidem. signata Chronographico lemmate ad posterorū memoriam clades est: MorInI DeLetI. Episcopatus in tres diuulsus, Bononiensem sub Francorum ditione, Iprensem in Flandria, Audomarensem in Artesia situm.

[2] Taruanæ Episcopus fuit sub initium duodecimi seculi B. Ioannes, [Episcopus fuit B. Ioannes;] VVarnestuni in Flandria natus, in monte S. Eligij apud Atrebates regularis Canonicus. Is anno Christi 1130. 27. Ianuarij exceßit e viuis. quo die Ferrarius in generali SS. catalogo: Taruannæ in Belgio B. Ioannis Episcopi. [cuius memoria in Martyrologiis 27. Ianu.] Martyrologium Gallobelgicum: Teruanæ & vicinis locis celebratur obitus B. Ioannis Episcopi eiusdem loci. Molanus in Natalibus SS. Belgij: Eodem die, anno millesimo centesimo trigesimo obitus B. Ioannis Episcopi Morinensis, qui 30. annis Episcopatum sanctissime rexit, iudiciorum, pauperum, Ecclesiarum, bibliothecarum, & dilatandæ religionis sedulus obseruator. Qui in libro vitæ numero Sanctorum pie creditur adscriptus, quamquam non sit per Romanam Ecclesiam canonizatus. Vita eius ad D. Bertinum conscripta habetur. Hic Ipris ad S. Martinum Regulares instituit. Refert eum Miræus quoque & Beatum appellat in Fastis Belgicis, & in libro de Canonicorum collegiis cap. 125. Inter Pios solum eum censet Saussaius. Beatum indigitat Ferreolus Locrius in Chronico Belgico.

[3] Vitā eius scripsit Ioannes de Colle-medio, [Vita eius a quo scripta.] qui cum sedecim annis Canonicus regularis in S. Martini Ecclesia Ipris fuisset, factus est Archidiaconus Morinensis, & XIV. annis sancto Antistiti cohabitauit, [vnde hic edita.] quare profitetur num. 16. nihil se scribere, nisi quod vel ipse probauit, vel quod eorū relatione certissima didicit, qui vitā eius familiariter nouerunt, veracium virorum. Scripsit autem eam nono post Ioannis decessum mense. Hanc vitam e veteri codice D. Huberti descripserat Rosvveydus. Nobis Martinus L'heremite noster, vir doctißimus vna & humanißimus, Ioannis Buzelini aduersaria communicauit, in quibus eadem extabat B. Ioannis vita, e veteri Taruanensi codice descripta, quam cum Rosvveydiano exemplari contulimus. Collegerat idem Buzelinus ex variis auctoribus aliisq; vetustis monumentis varia de rebus a Ioanne præclare gestis, quæ sunt a vitæ auctore prætermissa. Hæc aliaq; infra strictim libabimus.

[Vita]

Ioannes, Episcopus Teroanensis in Belgio (B.)

BHL Number: 4439

Avctore Ioan. de Colle-Medio, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Secularium periti scientiarum, eorum, quos antiquitas diuersis de caussis habuit claros, nomina miris extulere præconiis, [Exemplo veterum,] miris exornauere monumentis. Aliorum namque res gestas fusilibus quolibet ex metallo statuis insignire; aliorum in tabulis æreis litteris fuluo redimitis auro exarare; aliorum quoque multo librorum numero illustrare studuerunt; aliis autem templa statuere; aliis arcus triumphales erigere, & memorabiles vel militum labores, vel captiuorum calamitates candidis insculpere marmoribus, nec labori parcentes, nec sumptui, curauere. His enim modis tam suo quam aliorum nomine perennem putabant memoriam posse computari. Verum quanta hæc, tanta illorum profecit ætas. Quantulum ex omnibus laboribus emolumenti fructum tulere? Ædificia vero partim ab hominibus a alia videlicet non curantibus destructa, partim vero ipsa vetustate corrumpente collapsa. Vnde factum est, vt ipsis in sua infidelitate pereuntibus, opera quoque eorum corruptibilia nequaquam valuerint permanere. Quorū si qua manent, Ecclesiastes vanos eorum conatus contemnendo derisit. [Eccle. 2.] QQuocirca perennem eis vitam quam perennem memoriam merito consuerim conquirendam, quam Patres nostri bene operando viam triuerunt. Quorum idcirco ab eorum posteris describuntur gesta, vt parentur omnibus, quæ præcesserunt vitæ itinera: vnde illorum non solum non spernendum, sed a Deo remunerandum non immerito iudicamus laborem, qui ea scribendo non suam gloriam, sed vel proximorum vtilitatem, vel Dei affectauerunt honorem.

[2] Æstimo itaque & ego, quamlibet imperitus, & labiis incircumcisus, quoniam nec mihi, [Auctor, qui Ioanni cohabitarat,] nec aliis proficere gestientibus sanctæ Matris Ecclesiæ filiis inutilis ero, si vitam viri venerandi, & qui merito censeatur imitandus, describendo, ad multorum profectum in medio protulero. Quod quidē vt aggrediar opus, tum ille, quo eumdem Dei seruum ardentissime dilexi, suasit caritatis affectus, tum etiam nonnulli ex Fratribus importunis admodum precibus, & innumeris me impulerunt hortatibus. Aiebant enim nemini competentius hoc iniungi valere, eo quod tanto cum eo tempore moratus. [etsi conscius suæ tenuitatis,] Mecum habita prius disceptatione, bonum existimaui parere voluntati. In ipso quasi positus limine ordiendi, hinc propriæ intuitu imperitiæ, illinc magnitudine territus, aliquatenus pedem retraxi,

Plurima pertractans mecum, nec inaniter horrens
Tam tenui lembo committere vela profundo.

Considerabam præterea talem præsertim operam perito scriptori rectius iniungendam; ne rerū videlicet maiestatem sermo incultior obfuscaret, cum eas dignitati earum b dictione nequaquam enuntiaret. [9. mēsibus post eius mortem,] Sed quoniam in huiusmodi coniectatione nouem iam mensibus post eius transitum euolutis neminem eruditorum, vel quia non licuit, vel quia non libuit, id studere cognoui c … Quod certe ideo quam maxime facio, quatenus & in præsenti pio Fratrum meorum paream desiderio, & in futuro pro labore tantillo a Deo mihi reddito perfruar præmio, quod ætate subsecutiua tanti merita viri cæco non sum passus obliterari silentio.

[3] Sancti ergo & venerabilis viri Ioannis Morinorum Episcopi exordiar partim euoluere gesta, [eius vitam scribit.] habitatorem ipsius inuocans Spiritum sanctum, quatenus cœptis meis propitius aspirando, me faciat veraciter eloqui, quæ per illum dignatus est operari. Expectet autem mercedem a Deo, non quicumque legendo scrutatus, sed quicumque agendo ea fuerit imitatus.

[Annotata]

a Forte illa.

b Deest hic respondente, vel quid simile.

c Hic quoque deest aliquid.

CAPVT I.
Ioannis educatio, studia.

[4] Vir igitur Domini Ioannes intra fines Episcopatus Taruanensis, in villa, cui a Ganerstanum vocabulum, quamque b Legia flumen miti placidoque meatu interluit, [Ioannes in Flandria natus piis parētibus,] honestis secundum seculum & Deum timentibus parentibus natus est. Pater eius Guillelmus, mater vero Phagala nomen habuit. Ambo quidem laici, sed sicut ex bonis operum ipsorum fructibus manifeste apparuit, ambo veri Christiani, ambo Christi deuote adhæserunt famulatui. Nam eleemosynis studiose operam dabant, esurientibus alimenta, nudis vestimenta præbebant, aliis piis operibus misericordiæ insistebant. Qui quum filium carnali generatione edidissent, spirituali regeneratione Christo illum protinus adoptare curauerunt, & salutari ablutum lauacro, Ioannem illum nominauerunt. Quod quidē non tam suo, quam supremi Iudicis fecisse creduntur arbitrio, quia postea munere fulsit diuino gratiæ, ipso eius videtur prophetatum vocabulo.

[5] Cuius rei ex ipsis teneræ illius ætatulæ rudimentis non modicum emicuit documentum. [litteris studet,] Nam litterali studio a parentibus traditus, sic proficiebat eadem suffragante gratia, adeo vt nonnulli, quos in admirationem suspenderat actio, magnum eum futurum iam iam haud fallaci augurarentur auspicio. Nam puerilium illecebris iocorum minus, quam illa poscere videretur ætas, intentus; & cui datus fuerat imbuendus, disciplinæ non mediocriter inuigilabat: Ecclesiæ conuentibus interesse, & maiorum præceptis pro viribus obtemperare humiliter satagebat. Et ætate puerili emensa postquam ad grammatis illius Pythagorici biuium peruenit, sinistri tramitis viam caute declinans, [dein sacræ Scripturæ:] arctam arduamque viam ad dexteram prudens vitæ huius viator elegit, & poeticis figmentis non tam dimissis quam abiectis, diuinarum sensibus scripturarum, quibus interior homo saginatur, & in amore proficit diuino, animū intendit indagandis. Quas prouincias ob studium peregrinādo perlustrauerit, quas vrbes adierit, quos præceptores audierit, esuriendo, sitiendo, algendo, dies & noctes plerūque vigiliis continuando, dum videlicet diebus legeret, & noctibus scriberet, non est nostræ facultatis euoluere.

[6] His vero temporibus, licet plures magistros habuerit, duos tamen, quos hic pro suæ integritate vitæ commemorandos iudicauimus, præ ceteris coluit. Vnus fuit magnæ religionis & scientiæ Magister Lambertus Traiectensis; [Magistris egregiis vsus,] alter vero, qui & maior ab vniuersis habitus est, Dominus c Iuo, qui post Episcopus fuit Carnotensis, qui quantæ religionis, quantæque scientiæ temporibus suis culmen tenuerit, hodie quoque testantur & monasteria quæ instituit, & libri quos ordinauit. Huius itaque serui fidelis, [doctissimus euadit:] & prudentis in Domino magni Patrisfamilias dispensatoris, Ioannes noster non hebes auditor nec segnis imitator, vnctione illius, qui de omnibus docet, cor eius intentius imbuente, in breui adeo profecit, vt in tota Gallia vix aliquis inueniretur, qui ei vel vitæ, vel doctrinæ prærogatiua anteponendus iudicaretur. Vnde ad patriam Domino prosperante regressus, omni auro cariores, omni gemma pretiosiores aduexit thesauros.

[7] Apud d Insulam deinde, celeberrimum tunc illius regionis oppidum, [Insulis habitat inter Clericos:] aliquanto temporis moratus est. Vbi quia ex beneficio e Balduini Marchionis nuper fuerat fundata, multisque bonis locupletata f ecclesia, plurima ibidem erat Cleri, studio eiusdem Marchionis vndecūque collecti, g frequentia. Inter quos quidem ipse corporaliter tenebatur, spiritualiter autem a mundo, qui in corde eius crucifixus erat, peregrinabatur; exteriori specie habitus aliis consimilis, sed moribus valde dissimilis. [vitat spectacula.] Quum enim alij vanitates intenderent, & spectacula vel ludicra spectarent, vel aliis ipsi ludendo spectanda præberent; ipse cælestibus magis quam terrenis intentus, lectioni vel orationi vacans, in conclaui residebat, & nusquam quum ad ecclesiam foret prodeundum, procedebat. Qui si spectacula illa in eundo, vt assolemus, offendisset, graui quadam velocitate præteribat, saltem nec respicere volebat. Omnes ergo suæ merito sanctitatis eum venerabantur: nonnulli & venerando imitari conabantur.

[Annotata]

a Fallitur ergo Locrius qui in Chronico Belgico ad ann. 1130. B. Ioannem Atrebato oriandum scribit. At quod hic Garnestanum, vulgo Warnestunum, Flandris Waestene, Gallis Warneton appellatur. Situm est medio fere inter Ipras & Insulas, præclaras Flandriæ vrbes, interuallo.

b De Legia, qui alias Lisa, & Lætia dicitur, egimus 25. Ianu. ad vitam S. Popponis, qui hoc eodem tractu natus est.

c [VVarnestunum.] S. Iuo Carnotensis Episcopus colitur a Canonicis Lateranensibus 20. Maij officio duplici; licet 13. Decemb. obierit, anno 1115.

d De hoc nobili emporio egimus 23. Ianuar. ad translat. S. Victoris.

e Meierus Annal. Flandriæ lib. 2. ad an. 863. de Balduino Ferreo Caroli Calui genero agens, ita scribit: Ibi in Regis verba Ferreus iurat, totamque regionem Scalde, Somona, [Comes vel Marchio Flandriæ.] & Oceano terminatam, dotalem ab eo accipit: appellatur Comes regni, in hoc maxime vt aduersum Danos, omnemque Septemtrionis barbariem perpetuus foret regni Galliarum propugnator; eo diu seruato more, vt veteres Principes nostri modo Comites regni, modo Comites Francorvm, modo Flandriarvm nominarentur Marchiones, vel Marchisi. Et lib. 3. ann. 1067. de hoc ipso loquens Balduino Insulano, siue Pio, qui eo anno Kal. Septemb. Insulis decessit; Hic Comes Balduinus, inquit, hoc modo suum scripsit titulum: Baldvinvs Flandriæ Comes Marchio, & Philippi Francorvm Regis, eivsqve regni Procvrator et baivlvs. Idem testatur Oliuarius Vredius in Sigillis Comitum Flandriæ.

f Agit de hac S. Petri Ecclesia a Balduino fundat a Buzelinus noster Gallo-Flandriæ lib. I. cap. 5. Miræus de Canonicor. collegiis cap. 73.

g Meierus Annal. Flandriæa lib. 3. an. 1066. Eodem anno Balduinus Insulæ, quod oppidum muro ac fossa cinxerat, Principi Apostolorum ædificauit templum, vbi 40. legit Canonicos, 10. Sacerdotes, in quibus duo semper forent Episcopi Tornacensis, ac Morinorum, 10. Diacones, 10. Hypodiacones, ac totidem Acolythos. Sed de his consulendus Buzelinus, exactius cuncta discutiens.

CAPVT II.
Tirocinium monasticum. Archidiaconatus Atrebatensis.

[8] Verum ne quid ei deesset ad perfectionem, quod virtutum eius cumulo censeretur adiungendum, ipse & corporaliter decreuit mundo abrenuntiare, [Seculo renuntiat:] quem calcauerat mente contemptus. Itaque D. a Ioannem monasterij, quod in monte, qui dicitur b S. Eligij, a ciuitate Atrebatensi tribus vel eo amplius millibus passuum semoto, tunc temporis instituebatur, Abbatem, eximiæ sanctitatis & religionis virum, adiit, eiusque magisterio se humiliter submisit. [fit Canonicus regularis:] Quem idem vir Domini summa suscepit alacritate & gaudio, vberes omnipotenti Deo gratias agens, de tanto sibi diuinitus collato solatio. Nam quia B. Augustini regulam ipse in eodem monasterio obseruabat, suisque c imposuerat obseruandam; eius religionem & prudentiam non mediocriter sibi in hoc opere arbitratus est necessariam. Sane nec immerito: illam enim diuinæ sapientiæ margaritam, quam omnibus quæ habebat venditis, sagax profecto negotiator, comparauerat, quis non ambiret? Quicquid temporale est abiecisse, & sola æterna concupiscere videbatur. Quid multa? vt paucis multa expediam, talis fuit ipsius in monasterio conuersatio, vt omnibus prodesse posset & verbo pariter & exemplo.

[9] Interea sanctæ memoriæ d Vrbano II. Papa Apostolicæ Sedis apicem tenente, Atrebatensis Ecclesia, ab eo, sub quo pressa diu gemuerat, iugo soluta est Cameracensis Ecclesiæ: eodem videlicet Papa id ipsum omnimodis efficiente, ipsamque Ecclesiam in antiquæ statum libertatis auctoritate Apostolica plenarie restituente. Igitur præmisso cum precibus solemni ieiunio, sicut probabilis exigebat Ecclesiæ consuetudo, [a Lamberto primo Atrebat. Episcopo post separationem a Cameracensi,] conuocato ex diuersis Ecclesiis Clero & populo, ex prælibati venerabilis Papæ præcepto, canonica in eadem Ecclesia, Christo annuente, facta est electio. Electus quippe est ad eumdem Episcopatum præfatæ Insulanæ Præcentor Ecclesiæ D. e Lambertus, vir per omnia honestus & religiosus, infula Pontificali non immerito decorandus. Magna igitur omnibus cum exultatione Deum laudantibus, quia huius rei prorsus ignarus vocatus aderat, rapitur, trahitur, & quamquam inuitus, quamquam renitens plurimum & reclamans, Episcopali cathedra sublimatur. Domino autem f Rainaldo Remorum Archiepiscopo, ob Cameracensium, vt putabatur, fauorem, consecrationem eius differente; tandem Romam ipse cum aliquanta Cleri sui parte proficiscitur, [Romæ ab Vrbano II. consecrato,] pedibus Papæ humiliter aduolutus, ab eius se obedientiæ vinculo absolui humiliter precatur. Sed non impetrato quod petierat, ipsius Papæ quasi B. Petri manibus, solemniter consecratur, & sic demum Apostolicis munitus priuilegiis, ad Ecclesiam suam remittitur.

[10] Reuersus dum agrum Dominicum, quem susceperat excolendum, [ac visitāte Episcopatum,] debita sollicitudinis vigilantia circuit, multa per diuersa cultoris neglectu incommoda inflicta deprehēdit; hinc spinas, hinc tribulos latis pullulare germinibus; illinc zizaniorū inutilia triticeis immixta segetibus; vt se considerat non posse sufficere, alios deliberat accersere sollicitudinis in partē. [Ioannes adsciscitur adiutor,] Religiosos quoque & prudentes viros vndecumque contrahit, quibus adiutoribus suæ pondus sarcinæ diuidendo, leuari posset. Inter quos nostrum, de quo hic agere suscepimus, venerabilem Ioannem, olim sibi optime notum, vtputa cum quo & domi familiarissime vixerat, & sub antefato magistro Iuone, sanctarum studiis scripturarum aliquamdiu insudauerat, singulariter existimauit in hoc opus esse eligendum. [& Archidiaconus constituitur] Hic Deo & hominibus visus est approbatus, cui summam imponeret curam Archidiaconatus. Nec errauit iudicio, nec sua eum in hac parte fefellit opinio. Est namque hoc illius Episcopi memorabile, quod quicumque ab eo electi sunt Archidiaconi, omnes postea facti sunt Episcopi. Tres enim tantum fuisse eius Archidiaconos nouimus, quos omnes postmodum religiosos Episcopos vidimus: primum quidem D. Ioannem Episcopum Taruanensem; deinde g D. Clarebaldum, Episcopum Siluanectensem; postremo D. h Robertum eius factum Dei ordinatione successorem. Quum itaque virum illum venerandum ad prȩfatȩ onus prælationis inuitaret suscipiendum, [inuitus & censuris coactus.] vehementer cœpit reniti, nec statum contemplationis ad modicum deserere. Tandem Episcopus diuinorum interdictu officiorum, totam, in qua morabatur, Ecclesiam mulctat, vt inde vnam eliciat personam. Nec diutius potuit reluctari. Archidiaconatus igitur curam suscepit contra voluntatem suam. Quam qualiter exercuerit, superuacue niteremur dicere, cum ruendum nobis videremus esse sub fasce. Ecclesias & Ecclesiasticas personas, iuxta antiquam Archidiaconorum consuetudinem, nouis quibusdam impositionibus non solū non grauauit, sed exactiones ab anterioribus Archidiaconis impositas relaxauit.

[Annotata]

a Primus isthic Abbas fuit annis. 40.

b Ita vocatum ferunt monumenta illius cœnobij, quod illic S. Eligius (de quo nos 1. Dec.) semotam a strepitu vitam aliquando egerit. [Mons-S-Eligij,] Ita Buzelin.

c Lietbertus Episc. Cameracensis an. 1066. & 1068. cum videret Canonicos seculares, qui Eremitis montem S. Eligij incolentibus dudum successerant, [Regularibus traditus.] licentius quam par esset, viuere, noua disciplina eos constrinxit, regulamq; S. Augustini obseruandam imposuit, dato Ioanne Antistite. Ita Buzelinus ex illius cœnobij monumentis.

d Vrbanus II consecratus 12. Martij 1088. obiit 29. Iulij 1099.

e Huius Lamberti extat vita MS. a Ioanne Buzelino nostro ex veteribus Ecclesiæ Atrebatensis monumentis concinnata. Obiit 17. Maij an. 1115. creatus est Episcopus anno 1094. Egimus de eo, & hac episcopatus Atrebatensis a Cameracensi separatione, 13. Ianu. in vita B. Heldemari cap. 3.

f Hunc alij Rainoldum, alij Renoldum, alij Reginaldum, cognomento Contractum appellant. Creatus est Remensis Episcopus an. 1080. obiit Atrebati an. 1095. 21. Ianu.

g Clarabaldus a Cl. Roberto, ab aliis Clarembaldus appellatur; ab ipso Lamberto in quodam diplomate, vt testatur Buzelinus, Clareboldus. Fuorat antea Insulensis Canonicus.

h Is primus horas Canonicas Dei Genitricis in Conuentu Canonicorum cani curauit, vt ex codice Tuani tradit Cl. Robertus. B. Ioannem sepeliuit.

CAPVT III.
Episcopatus inuito obtrusus.

[11] His vero ita se habentibus, Morinēsis Ecclesia exterius quidē a malis hominibus, præcipue Flandrorum Comite a Roberto persequente, multas inquietudines perpessa, & a tēporibus bonæ memoriæ b Drogonis Episcopi viginti circiter annis fere fuerat tribulationibus vexata; [Misere afflicta Morinensi Ecclesia,] sed interius pessimis quorumdam moribus, sicut ægriassolent malis perniciosius grauari humoribus, quanto periculosius tanto nimirum miserabilius conflictata. Nam prælibati Drogonis successore c Huberto, quorūdam perfidia, ita vt protinus moriturus videretur, sauciato, ac per id monacho effecto, [Lamberto Bellulano inuasore pulso,] Lambertus quidam Bellulanus, præfati Comitis astipulante violentia, Episcopatum Morinensem, d foribus etiam Ecclesiæ violenter excisis, inuasit: Clerum fere totum (eo quod sibi non communicaret) per diuersa fugauit, & Ecclesiam per biennium ferme non tam tenuit, quam vexauit. Verum hic sicut hostiliter intrauerat, lingua & dextræ manus digitis pertruncatus e hostiliter. Expulso f Gerardus substituitur, a Clero quidem electus, & expetitus a populo, sed, vt postea declaratum est, non satis canonice conciliato sibi fauore g regio; etenim pecuniæ pactio interuenerat, ipso tamen, vt aiunt, ignorante, [Gerardo simoniace promoto.] donec exactus soluere coactus est, quod pactum fuerat. Quam pestem tanta incommoditas consecuta est, vt vix vnquam pacē habuerit, & nimia coactus egestate confuderit fasque nefasque. Pudet me quod sentio dicere. Vendebantur præbendæ, distrahebantur bona Ecclesiæ, nec omnia hæc domesticā valebāt egestatem depellere. Sed omnipotentis iudicio, quod illicite acquirebatur, quadam quasi rubigine continuo absumebatur. Hic autem quum quindecim & eo amplius annis præfuisset, apud sæpefatum Vrbanum Papam, [apud Papam accusato, vltro cedente, & monacho facto;] fortissimum, simoniacæ pestis impugnatorem, huius hæresis insimulatus, concessa sibi purgandi facultate, quum se excusare non posset, ab Episcopatus administratione cessauit, & ad supradictum Montis S. Eligij monasterium, se contulit; & quietem, tanto sibi tempore negatā, gratanter (vt erat moribus placidus) amplexus, in pace consenuit.

[12] Tunc vero mira sequitur Ecclesiæ confusio: Archidiaconi namque cum cathedralibus Clericis in vnum congregati, [Erkemboldo episcopatum recusante;] quemdam h Erkemboldum Ecclesiæ S. Audomari Canonicum elegerunt. Qui quum pertinaciter reniteretur, nec e diuerso instanter peteretur, illa electio facillimo prorsus cassata est negotio. Deinde iterum conueniunt, & i Aubertum Ambianensem, Canonicatum Ecclesiæ Morinensis contra canonum sanctiones, [eligitur Ioannes cū Auberto:] quibus Clericus in duarum conscribi vetatur Ecclesiis ciuitatum, nuper adeptum, in Episcopum eligunt. Sed Abbates religiosi, quum nonnulli duarum electionum præbuissent assensum, domui Dei, cuius æstuabant zelo, dispensatorem ordinari cupientes idoneum, ideoque timore Dei præ oculis habito, & sancto Spiritu inuocato: D. Ioannem Atrebatensem Archidiaconum sanctæ Dei Ecclesiæ præficiēdum eligimus, quem irreprehensibilis vitæ, & prædicandæ scientiæ dotibus præditum tanto aptum regimini veraciter agnouimus.

[13] Mox instinctu nimirum diuino, laicalis qui aderant ordinis viri, horum cum multo fauore cessere sententiæ. Illis e diuerso reclamantibus, & Abbates frustra conari, non sine rancore & indignatione vociferantibus, ad audientiam Domini Papæ controuersia tandem per appellationem translata est. Et hoc vtique opportune. Nam eodem tempore Romæ concilium generale k de diuersis mundi partibus Papa indixerat. [Caussa vtriusque Romæ discussa,] In quo concilio Morinensi caussa tractata, & Auberti electione haud difficile reprobata, D. Ioannes, cuius sanctitatem celebris fama vulgauerat, multorum vocibus dignus pronuntiatur, & electio eius ex sentētia Concilij a Domino Papa solemniter confirmatur. Nec prius ab incepto destitit populus, quā eidē electioni pars consentiret aduersa, ratione pariter & auctoritate conuicta. Sed ne ipse fuga elaberetur, omnia hæc ipso ignorante actitabantur. Dominus Papa ne subterfugere pertentet, huiusmodi ei litteris interminatur: Vrbanus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio suo Ioanni Attrebatensi Archidiacono, salutem & Apostolicam benedictionem. Quoniam relatum est in auribus nostris, [iubetur a Papa episcopatum admittere:] te communi voto religiosorum virorum, tam Cleri quam populi, in Ecclesia Morinensi esse electum, plurimum congaudemus. Auctoritate igitur Apostolicæ Sedis electionem illam confirmamus & corroboramus, & ne aliqua occasione eam subterfugias, eadem auctoritate omnino interdicimus.

[14] Litteras igitur Apostolicas ex improuiso sibi oblatas quum legisset, [surbatur acceptis Papæ litteris:] tanto protinus mœrore concussus est, vt vitæ suæ illum tæderet. Hinc procliuia mentis obtutibus opponebat. Inde summa, in illa præsertim Ecclesia, episcopandi difficultas animo succedebat, quum & exterius suis esset possessionibus vltra modum imminuta, & interius, quod etiam magis horrebat, quantum ad disciplinæ tenorem enormiter dissoluta. In tali igitur cogitationum conflictatione cōstitutus, quid ageret, quo se verteret, nesciebat. Sic autem illo ambigente, & quid faceret, quaue tot circumuallatus periculis commodius exiret, deliberante, tandem salubri cessit consilio, eligens magis procellis maris, Christo fauente, qualicumque superferri nauigio, quam inobendientiȩ incerto sese immergere naufragio.

[15] [Presbyter ordinatur,] Annus erat ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimus nonagesimus nonus. Hoc igitur anno II. Nonas Iunij, presbyteratus ordinatione suscepta, sequenti mense, XVI. videlicet Kal. Augusti a viro venerabili D. l Manasse Archiepiscopo Remensi, Christi per omnia cooperante gratia, in vrbe Remorum Episcopus cōsecratus est. [dein Episcopus.] Vnde reuersus Taruennam summa Cleri, Procerum, & totius plebis exultatione suscipitur, & vniuersis in iubilatione Deum laudantibus cathedræ Pontificali IX. Kal. mensis prædicti solemniter inthronizatur. O tempora felicia, [inthronizatur;] quibus superne indulta probantur beneficia! Ecce Vrbano præsidente, Vrbano pastoralibus supra gregem Dominicum excubiis inuigilante, & per singula ouilis sui late sollicitorum custodias excubitorum prudenter ordinante, ab ouibus quas tibi Christe redemisti, rapacium morsus luporum prohibet efficaciter. Sed forte melius liquebit quod dicimus, si aliquos religiosos illius temporis Episcopos ex nomine proferamus. Fuerunt enim illo tempore diuersarum Ecclesiarum Episcopi, [quo tempore insignes plures Episcopi.] religione conspicui, scientia præcipui, fama celeberrimi. Ex quibus fuit m Hugo Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis in Galliam legatus, Manasses Archiepiscopus Remensis prælibatus, Iuo Carnotensis, Lambertus Atrebatensis, n Odo Cameracensis, o Noalo Parisiensis, Godefridus Ambianēsis, præter alios quos illustres illa habuit ætas.

[Annotata]

a Hic est Robertus Friso, qui fratriam eiusq; liberos Comitatu Flandriæ exuit, exitq; ab anno 1071 ad 1094.

b Obiit Drogo an. 1079. multa quoque & ipse passus a Balduino Comite, siue Barbato, vt vult Coluenerius in cap. 3. lib. 3. Chronici Cameracensis, siue Pio, aut Montensi, qui anno 1070. decessit.

c Consenuit Hubertus in cœnobio Bertiniano de eo Ioan. Iperius: Quadam die dum post matutinas Deum, sicut solebat, oraret, quatenus si ipsi Deo displiceret, quod Episcopus esset, illi dignaretur ostendere, vocem audiuit de supernis dicentem: Librum vitæ legi & relegi, & Hubertum Episcopum non inueni. At Gregorius VII. li. 7. ep. 16. ad ipsum data VII. Kal. April. Indict. 3. an. 1080. scribit eum coram Apostolicæ Sedis Legato hæreticum publice conuictum, & postea antequam esset ab hac infamia expurgatus, simoniace Episcopum factum. Vnde existimat Buzelinus Sede ideo pulsum, quod Pontificis Maximi voluntati non satisfecerit.

d Pluribus sacrilegi huius hominis flagitia, & tyrannicam intrusionem, describit Gregorius VII. lib. 9. ep 34.

e Arguit Milites Teruanenses idem Gregorius lib. 9. ep. 30. quod immane hoc scelus perpetrarint. mandatq; iis vt ante Legatos Apostolicæ Sedis satisfacturi veniant, & secundum consilium vel mandatum ipsorum satisfacere Deo & sanctæ Ecclesiæ nullatenus detrectent; neque ea in re vllam excusationem tentent obtendere, quasi de ipsius vita reproba, vel ordinatione iniusta, seu depositione irrogata. Eiusdem Lamberti caussam Hugoni Archiepiscopo Lugdunensi discutiendam commendat Gregorius lib. 9. ep. 32.

f Gregorius lib. 11. ep. 1. monet Robertum Comitem ne vltra Lamberto excommunicato auxilium ferat, ed Gerardum canonice electum suscipiat.

g Philippi Francorum Regis, qui anno 1060. Henrico patri successit, obiit 1108.

h Meierus lib. 4. an. 1099. Eodem anno pulso Gerardo Morinorum Episcopo, magna rursus de nouo subrogando Præsule coorta dissensio. Erchembaldus quidam loco natus honesto, a collegio electus, plebis perterritus seditione, induci non potuit vt dignitatem acciperet.

i Meierus Obertum Helchinensem vocat, forte quia Helchinij ad Lisam in Flandria natus.

k Est id Romanum tertium sub Vrbano habitum an. 1099. hebdomada tertia post Pascha. interfuerunt 150. Episcopi.

l Hic est Manasses secundus, nam primus Raynoldum præcessit.

m Huius præclari Antistitis mentio facta est 26. Ianu. in vita B. Alberici. vnus fuit e tribus quos Gregorius VII. moriens pontificatu dignos censuit.

n Odo, vel Odardus, Abbas S. Martini Tornaci, ac dein Cameracensis Episcopus, scriptis clarus, obiit an. 1113. 19 Iun.

o MS. Morinense Voalonem appellat, Cl. Robertus Gualonem vel Valonem. consecratus est an. 1105. obiit 23. Febru. 1114. Recensetur inter R. E. Cardinales.

CAPVT IV.
Virtutes in Episcopatu. adiutores illustres.

[16] aInfulis namque Pontificalibus insignitus, quam sobrium sibi, quam iustum subditis vel proximis, quam pium denique Deo se exhibuerit, quis inuestigare saltem, ne dicam enuntiare, sufficiat? Nihil enim me in hac parte falsi scienter dumtaxat vel dixisse, vel esse dicturum, nisi quod vel ipse probaui, cum ipso conuersatus per spatium ferme quatuordecim annorū, vel quod eorū relatione certissima didici, qui vitam eius familiariter nouerunt, veracium virorum. [Ioannis castitas,] Tantam vero a pueritia pudicitiam, tantam per Dei gratiam obtinuit munditiam, vt mulierem eum concupiscentialiter ne contingere quidē quisquam facile vnquam suspicatus sit, quāquam multis eum huiusmodi vexatum sæpe tentationibus, non incompertum nobis sit. [custodia sensuum,] Ceterorum sensuum castigator fuit adeo districtus, vt nec oris eius sermo impudicus, nec oculorum fuerit petulans obtutus, nec vanis auscultandis occupatus auditus. [abstinentia,] Quantum ad gustum & odoratum attinet, admirandæ semper extitit abstinentiæ. Etenim ab esu carnium vsque ad vltimum ætatis suæ senium omnimodis abstinuit. Sed ante triennium ferme quam ab hac luce migraret, quum Presbyter quidam Cardinalis Apostolicæ Sedis Legatus ad eum visitādum venisset, eumque præ multa parsimonia corpore adeo debilitatum comperisset, vt pedibus vix incedere, vel sacrorum celebrationem conficere valeret, instantissime apud illum agere cœpit, quatenus deinceps carnibus aliquando vesci non recusaret. Hoc idem dū ab illo cum eodem Presbytero humiliter peteremus, omnino acquiescere noluit, donec ex parte Dei & beatorum Apostolorum per obedientiam constrictus, non obedire non potuit. Ex quo tempore carnibus quidem interdum, sed parcissime vsus est. [moderatio in vestitu.] In vestimentis autem eum seruabat modum, vt nec pretiosa nimium, nec e contrario essent vilia plurimum.

[17] Statim igitur vt Episcopalis cathedram dignitatis accepit, probatæ religionis viros de diuersis electos monasteriis congregauit, quos in vinea magni Patris-familias pro denario diurno laboraturos suo comitatui sociauit. Quorum vt vitæ integritatem, & in bonis operibus strenuitatem paucis probemus, & eorum aliquos hic nominemus: ex eorum namque numero fuerunt D. Achardus, qui in loco, qui nunc monasterium b S. Nicolai in Aridagamantia, Deo eremiticam duxerat vitam, quemque defuncto Hugone Archidiacono in eius locum subrogauit, [Viri religiosi eius adiutores, Achardus,] qui & hodie quoque superstes in Hierusalem templo Domini præsidet: & D. c Richarius, qui domus eius dispensationem sibi creditam aliquando prudenter administrauit, & postmodum in eodem Aridægamantiæ monasterio per annos aliquos Abbatis inuigilando officio, præsentis vitæ cursum dormiens in Domino consummauit. [Richarius, Gerardus,] Dominus quoque Gerardus, vir per omnia religiosus, Ecclesiæ S. Auberti Cameracensis Canonicus, ab ipso postea in monasterio Iprensi primus Abbas ordinatus, magister meus, qui in eodem loco aliis circiter sedecim, quibus præfuit, pariter prodesse studiose curauit, & bonis iugiter insistens operibus, post multos, quos pro Christo tolerauit labores, ad vltimum in pace quieuit. Verum illo ad præfatam Abbatiam electo, [Herbertus,] D. Herbertum iam bonæ spei iuuenem d Formosellensis monasterij Canonicum sibi assumpsit, & loco eiusdem Gerardi Capellanum eum habuit: quem etiam postea præfato Achardo Hierosolymam profecto, quum reuerti vltra nollet, in Archidiaconatu successorem statuit. Alium item Gerardum Capellanum habuit, quem petentibus e Loensis monasterij Canonicis Abbatem præposuit. [alius Gerardus,]

[18] Sic omnis fere regularium Fratrum congregatio, quæ illis forte in locis pastore fuisset orbata proprio, de illius præcipue domo sibi Patrem ordinari optabat. Nouissime vero tamquam peripsema omnium, tum præ multitudine iniquitatum mearum in talium numero virorum nec nominandum, me quoque vere quasi abortiuum sibi asciuit, & tredecim fere mensibus secum detento, [Auctor huius libri,] post decessum D. Arnulphi Archidiaconi, eius curam officij, quum admodum iuuenis essem, contra spem certe meam, & omnium fere voluntatem, in hoc forte (si dicere audeam) reprehendēdus, imposuit. Quē, vt vere fatear, quum etiam ipse postera die cur hoc fecisset reprehendendo sciscitari ausus fuissem, ob penuriam prudentium, quæ tunc sibi contigisse videbatur, virorum sese in illam deuenisse sententiam respondit. Sic ille, quum ego ad meam miseriam omnino iusto Dei iudicio accumulandam, in hunc quasi offensionis lapidem me impegisse intelligam, nec incongrue, qui enim vix vna vnquam hora bene rexi animam meam, de aliorum, quorum prouisionem & curam suscepi, animabus, rationem districto Iudici redditurus, quomodo euadam? Libet ergo pro parte mea exclamare cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, de lacu scilicet miseriæ, & de luto fæcis? [Rom. 7. 24. Psal. 39. 3.]

[19] Præterea multi Abbates religiosi ei frequentissime adhærebant, qui zelum Dei habentes, ex ipsius imitatione proficere gestiebant, D. f Cono monasterij sæpefati Aridægamantiæ Abbas, [Varij Abbates.] post Episcopus Prȩnestinus, & Apostolicæ Sedis in Galliam legatus, D. Lambertus, S. Bertini, Bernardus g Watinensis, Gerardus h Hamensis, & D. i Hugo Clericus, post Abbas factus in Anglia monasterij Radingensis, nunc autem Archiepiscopus Rotomagensis; aliorumque tam Abbatum quam Clericorum turba non modica, quorum hic superfluum videretur recitare vocabula.

[20] Talium Christi famulus delectabatur consortio, vt ad huius ferendas præsentis exilij molestias, eorum videretur solatio confortari. Hos interioris suæ conuersationis in secreto, hos operum suorum testes habebat in publico. Etenim quæcumque alios vt facerent bona verbis exhortando monebat, in suis primum operibus faciens realiter ostendebat, quatenus ab eo quod lingua sonabat in prædicatione, vita non discreparet in actione. Semper per illum aut spiritualis meditatio, [Ioannis occupationes in otio,] aut sacra occupabat lectio, vel certe ad contemptum mundi & amorem Dei commoda disputatio, aut pro se sibique commissis ad Deum fusa oratio. Quum ad nocturnas surgendum esset vigilias, vel mane, Episcopus primus surgebat, & surgendo ne alios quiescentes strepitu quomodolibet inquietaret, satis cauebat. [modestia in surgendo,] Nam nemini fere minus quam sibi parcebat. Apud se deinde in secreto cordis residens cubiculo, secularium cogitationum amotis turbinibus, Patrem suum deuote orabat: [priuatæ precationes,] & in hoc ipso vel meditatione aut lectione vsque ad Primam perseuerabat: post Primam scilicet vsque ad Tertiam. Inde ad Missarum solemnia celebranda procedebat, [lectio ad mensam.] quæ vel quotidie, vel frequentissime per seipsum explebat. In mensa eius, sacra quotidie personabat lectio, qua sicut exterior corporali alimento, sic spirituali saginaretur homo.

[Annotata]

a Hic aliquid videtur deesse.

b De hoc cœnobio, quod vulgo Aroasia dicitur, egimus 13. Ianu. in vita B. Heldemari eius fundatoris.

c In catalogo Abbatum & Præpositorum Aroasiensium Richerus nominatur, ac Præpositi tantum titulo insignitur, asseriturq; mortuus anno 1121. teste Buzelino.

d Extat etiamnum hoc Canonicorum regularium cœnobium, haud procul ab vrbe Iprensi.

e MS. D. Huberti Logense. Est Loa oppidum medio fere inter Ipras & Furnas spatio. Describitur a Iac. [Loa.] Marchantio lib. 1. Commentarior. Flandriæ.

f De hoc Conone actum' ad vitam B. Heldemari. Locrius Præpositos recenset Heldemarum & Richerum; huic ait successisse Geruasium, Conone omisso, qui tamen adiutor fuit Hildemari, plurimumq; illi cœnobio profuit.

g De huius cœnobij initio ita scribit Meicrus lib. 3. ad an. 1072. Eodem anno instituti ab Roberto (Frisone Comite Flandriæ) Canonici disciplinæ regularis apud VVatanas, illisque Odfridus Sacerdos religiosissimus datus Antistes, [VVatenense cœnobium.] qui ædiculam ibi quādam Diuo sacram Richario, ab Alfunino Presbytero acceptam auxit, vertitque in monasterium. Id monti impositum ad Enulam amnem in extremis Casletensium, qua Corum spectant, finibus, duobus distans millibus a Fano Audomari. Id cœnobium nunc semirutum incolunt Patres Societatis Iesu prouinciæ Anglicanæ.

h Id monasterium in Artesia iuxta Lilariam situm, conditum anno 1084. ab Engerranno Lilariensi Domino, [Hamense cœnobium.] qui monachos e Carofensi cœnobio in Pictonibus, Compostella rediens, deduxerat.

i Est hic XLIX. in Rotomagensium Antistitum catalogo apud Cl. Robertum. Eum 4. seculis præcessit S. Hugo, de quo 9. April. agemus.

CAPVT V.
Disciplina Ecclesiastica. Aliæ virtutes.

[21] Ecclesiam B. Mariæ Taruanensis, quam, vti prælibauimus, interius exteriusque miserabiliter dissipatam inuenit, [Templum B. Mariæ reparat:] mox primis ordinationis suæ temporibus biformi structura sapiens architectus reparare præparauit. Et de insensibili quidem lapidum lignorumque materia fabricam eius a fundamentis magna ex parte incipiens, laudabiliter extrinsecus consummauit; sed viuis intrinsecus lapidibus lignisque rationabilibus eam multo vtilius instaurauit. [Clericos instruit:] Clericos namque quoscumque moribus scientia que pollentes, in nulla dumtaxat Ecclesia intitulatos, Ecclesiastica videlicet beneficia non habentes, Dominicis satagebat castris aggregare, eisque congrua & sufficientia de suæ facultatibus Ecclesiæ, pro posse suo, stipendia erogare. Scimus quippe & veraciter testimonium perhibemus, [nullam exactionē instituit,] quoniam toto pontificatus sui tempore, adeo ab omni cupiditatis spiritu abstinuit, vt nec rogatu nec nutu exactionem vel minimam in subditis Clericis aut laicis aliquatenus fecerit. Et a bannos, quibus pro transgressionibus suis, [ne mulctarum quidem:] & præuaricationibus homines secundum leges mulctari ab Episcopis debent, etsi ob hoc ipsum a nonnullis reprehenderetur, omnino accipere noluerit. Vnde factum est, vt in Ecclesia Dei honestior & vtilior Clericorum existeret congregatio, & Sacerdoti Domini detrahendi nulla maleuolis præstaretur occasio.

[22] Alios quoque diœceseos illius Clericos latas seculi vias & carnis desideria multis retro temporibus sectatos ad normam recte viuendi reducere laborauit, [Simoniacos exterminat:] tam exemplo quam verbo inuitatos. Quorum quosdam Simoniaca peste infectos reperit, quam totis viribus expugnare & exterminare decreuit. Testatur quod loquor Ecclesia b Iprensis, testatur Formosellensis: illas videlicet de manibus peruasorum huius hæreseos canonico iudicio conuictorum ereptas. Illis enim de Ecclesia quam per simoniam sibi comparauerant eliminatis, vineam Domini aliis locauit agricolis. [Ecclesiam Iprensem donat Canonicis Regularibus:] Quum autem Ecclesiam Iprensem liberasset, & aliquanto sibi tempore retinuisset, regularibus eam Fratribus donauit, & Abbate, quem supra nominauimus, in ea ordinato, perpetuo habendam Episcopali priuilegio confirmauit. Formosellensem autem totam ad statum regularem conuertit, [Formosellam reformat:] excepto, quod illum qui prius eius Præpositus extiterat, in alio loco regularium Clericorum Abbatem constituit, & alterum illi Ecclesiæ spectatioris religionis præfecit, & reditus eorum postmodum sua liberalitate ampliauit. Vnde factum est vt in vtraque Ecclesia Clerici B. Augustini regulam professi, hodieque spiritualiter viuant, & stipendia sanctis laboribus debita ipsius prouidentia, communiter percipiant. [monasteria varia instituit:] Alia subinde septem vel eo amplius monasteria diuersis locis instituit, & congregationes monachorum siue Clericorum secundum regulam Apostolorum viuere proponentium per singula disposuit. Reliquos autem, qui ad regendum populum Dei per gradus Ecclesiasticos solerter inuigilarent, virtutum etiam exercitiis operam darent, partim monebat, partim cogebat.

[23] Meminimus quemdam iniquitatis filium, aliorum quorumdam nequissimorum consiliis instigatum, diabolo vero per eos operante, vitæ illius insidias aliquando tetendisse, &, Deo solo protectore, inimici dolos iusto viro nequaquam nocuisse. Transitu enim eius per villulam quamdam præcognito, vt facinus perpetraret itinere præoccupato, dum prætereuntem Domini Sacerdotem, [diuinitus e manibus sisarij liberatur:] magno cum impetu accurrens, lancea transuerberare niteretur, & ille, clamore post tergum audito, furentem respiciens ictum iamiam ferituri, vtpote cupiens dissolui & esse cum Christo, impauidus opperiretur, nec vsquam effugere (quum tamen eques esset, & ille pedes) vel declinare conaretur. Confestim virtute diuina cuspis persecutoris in aere suspenditur super caput Pontificis, [prohibet eum puniri;] & sic suæ fructu nequitiæ frustratus, confusus recessit hostis. Cuius atrocitatem sceleris ipso certe silente, & nullam omnino vindictam expetente, nec saltem volente, quum multi vltum ire destinarent, ne hoc aliquatenus fieret prorsus inhibuit. Verum quamquam ille patiens & pius ipse nullam tantæ immanitatis exegerit c, non tamen siluit ille qui ait: Mihi vindictam, & ego retribuam. [Heb. 10. 30.] Etenim tam illum, quam omnes, quos cum illo in tam graui piaculo conspirasse constitit, in breui Dominus diuersis prius pœnis mulctatos de medio tulit. [qui tamen a Deo cum complibus punitur.] Quocirca eos qui se illum quoquo modo, scilicet siue opere malo, siue linguȩ gladio insecutos meminere, operæ pretium arbitror breuiter hic ex fraterna caritate monere, vt reatum suum in præsenti dum licet non negligant pœnitendo diluere, ne districto exigente Iudice, iustas cogantur & graues in futuro pœnas exoluere. Porro de ipso fiducialiter audeo confirmare, eum bonis operibus suis, vt apud Deum, sic apud bonos quosque gratiam emeruisse. Et quamquam fama de absente tibi magna prædicasset, quum præsentia eius frui licuisset, quo nescio pacto minus videbatur quod de absente fama perhibuisset. Ita rei magnitudo famæ magnitudinem anteibat.

[24] Præterea vultus eius Angelicus quidam honor adornauerat, & in facie eius diuinum quoddam assidue rutilabat, tantumque illi reuerentiæ oculo quodammodo induerat, vt quicumque illum intueretur, gratis illum diligeret, gratis ex corde veneraretur. Sane apud beatæ memoriæ d Paschalem Papam, tantam obtinuerat familiaritatem, [Paschali Papæ admodum gratus,] vt eum inter carissimos semper habuerit. Itaque toto Papatus eius tempore, quicquid ab illa petiisset Sede, sine aliqua obtinuit difficultate. Priuilegia ergo monasteriis, quæ ipse fundauerat, idem Papa eius interuentu largitus est. Qui & quia de eius bene sentiebat integritate & sapientia, multa ei diuersarum Ecclesiarum & personarum vice sua tractanda delegauit negotia. Aliarum Ecclesiarum suis Episcopis destitutarum, [variis ab eo negotiis Ecclesiarū curandis præficitur.] alterius prouinciæ insularum aliquoties commendauit gubernacula. Habentur hæc hodie quoque in Ecclesia Morinensi in litteris a Sede Apostolica illi diuersis temporibus directis. Ipse autem ne in huiusmodi videretur gloriari, hac potestate (quantum salua obedientia poterat) recusabat vti. Hinc est quod insulas illas numquam adiit. Ecclesias autem vix semel visitauit. Et de iis quidem licet plura potuerint, & merito dici debuerint, hæc pauca commemorasse sufficiat.

[Annotata]

a Bannus hic mulctam significat, quam dependere eos oporteret, qui Ecclesiasticas constitutiones violassent. [Bannus:] Alias pro placito, siue conuentu ad controuersias decidendas, vsurpatur.

b De hac postea in Analectis agemus.

c Deest vindictam, vel quid simile.

d Paschalis II. Vrbano II. successit, consecratus 14. Aug. anno 1099. obiit 18. Ianu. 1118.

CAPVT VI.
Vitæ aditum discrimen; cælitus discussum.

[25] Sed occurrit quod gestis eius adhuc oporteat stylo currente allegari, & quod nouerimus id ipsum, vt scribitur, ex multo iam tempore a multis desiderari. Plurimi enim ex Fratribus fuerunt, qui etiam eo viuente hæc scribi voluerunt. Quum ante XV. fere quam decederet annos sollicitudine pastorali diœcesim suam ex more lustraret, contigit vt in villa, cui a Merchem vocabulum est, hospitij mansionem haberet. [Venit in Merchem:] Erat autem secus atrium ecclesiæ munitio quædam (quam castrum vel municipium dicere possumus) valde excelsa, iuxta morem terræ illius, a domino villæ ipsius a multis retro annis extructa. Mos namque est ditioribus quibusque regionis huius hominibus & nobilioribus, b eo quod maxime inimicitiis vacare soleant exercendis & cædibus, vt ab hostibus eo modo maneant tutiores, & potentia maiore vel vincant pares, vel premant inferiores, terræ aggerem quantæ prȩualent celsitudinis congerere, eique fossam quam late patentem, multamque profunditatis altitudinem habentem circumfodere, & supremam eiusdem aggeris crepidinem, vallo ex lignis tabulatis firmissime compacto, vndique vice muri circummunire, turribusque, secundum quod possibile fuerit, per gyrum dispositis, intra vallum, domum, vel, quæ omnia despiciat, arcem in medio ædificare, ita videlicet vt porta introitus ipsius villæ non nisi per pontem valeat adiri, qui ab exteriori labro fossæ primum exoriens est in processu paullatim eleuatus, columnisque binis & binis, vel etiam trinis altrinsecus per congrua spatia suffixis innixus, eo ascendendi moderamine per transuersum fossæ consurgit, vt supremam aggeris superficiem coæquando oram extremi marginis eius, & in ea parte limen prima fronte contingat.

[26] In huiusmodi ergo asylo Pontifice cum suo frequenti & reuerendo comitatu hospitari c, quum ingentem populi turbam tam in ecclesia, quam in atrio eius, manus impositione, & sacri chrismatis vnctione confirmasset, vt vestimenta mutaret, eo quod cœmiterium humandis fidelium corporibus benedicere statuisset, ad hospitium regressus est. Vnde illo, vt propositum perficeret opus, iterum descendente, & circa medium pontis, triginta quinque vel eo amplius pedum altitudinem habentis, certa de caussa subsistente, populique non modica caterua ante & retro, [ponte corruente, diuinitus a morte præseruatur, cum aliis multis.] dextra læuaque circumstipante, continuo antiqui machinante hostis inuidia, pons ponderi cessit, & dissipatus corruit, magnamque illorum hominum turbam cum Episcopo suo ad ima deiicit: fragore autem ingenti e vestigio consecuto, transtris, trabibusque tabulatis, & ruderibus magno cum impetu pariter & strepitu concidentibus; nebula quædam tenebrosa ita omnem illam ruinam repente circumfudit, vt quid ageretur, vix quisquam discernere potuerit. Sed clementia Dei velociter assuit, tenebrasque deiecit, & seruum suum cum tota illa multitudine de periculo illæsum eduxit. Præsentat se hic animo meo naufragium Apostoli Pauli, in quo nauigiis rebusque amissis, animas omnes Deus concessit oranti saluandas. [Act. 27.] Hic vero quum tanta fuerit hominum ruina, tantaque per diuersa & sine ordine ruentium lignorum materia, nec homines aliquatenus læsi, nec in rebus eorum aliquid factum est damni: ipse quoque iucundo vultu & hilari, aqua ei vix vsque ad genua pertingente, prodiit, & gratias agens Deo, fabricatori totius doli huiusmodi verbis improperauit: Diabolus, ait, opus Dei conatus est impedire, sed non præualebit, ipso in omnibus adiutore. Et his dictis ad benedictionem cœmeterij nihil moratus alacriter properauit. Sed hæc hactenus.

[Annotata]

a Sita est inter Dixmudam & Ioras, Franconatui subiecta.

b Ita Lisiardus in vita S. Arnulphi Suessionensis, quam 15. Aug. dabimus lib. 2. cap. 14. de his ipsis agens Roberti Frisij temporibus, ita scribit: Quia nempe illo in tempore per quædam, imo per cuncta Flandriæ loca, quotidiana homicidia & insatiabiles humani sanguinis effusiones pacem & quietem totius regionis turbauerant; [Flandrorū circa tempora S. Ioannis crudelitas.] ob hoc magnis precibus maxima nobilium multitudo impetrauit, vt loca, in quibus maxime atrox crudelitas sæuiebat, Præsul Domini visitaret, & mentes Flandrigenarum indociles ac cruentas de pace ac concordiæ bono aliquatenus commoneret, qui in spiritu sentiens hoc acceptum coram Deo, &, vt præscriptum est, sciens se diuina iussione & B. Petri Apostoli interuentione huc oportere venire, tanto citius acquieuit eorum precibus, quanto certius adspiciebat hæc omnia actitari diuinitus. Nobilium itaque Magnatorum stipatus caterua venit ad Brugense oppidum, & in Flandriam interiorem ad Aldenburgensem vicum, quibus in locis tanta rabies occidendi, tantusque inerat furor vlciscendi, vt humano sanguine assiduo cruentari iucundum haberent, & vel vna die a cædibus cessare ignauum atque improbum æstimarent. Vix pater filio, vix filius parcebat patri; frater germanum, nepos auunculum vel patruum, quin & patruus nepotem pro modica caussa neci tradebat. Horum autem diabolicam rabiem, & tam Brugensium, quam Furnensium & Aldenburgensium insanam perniciem, vir Domini Arnulphus, verbo dulciflua prædicationis, & exemplo eximiæ sanctitatis mirabili modo mansuefecit, & corda crudelium ad concordiæ tenorem, licet valde laboriose, complacauit, &c.

c Hic deest aliquid.

CAPVT VII.
Extrema ægritudo. obitus.

[27] Vellem autem diuitius immorari tantarum contemplationi virtutum, sed vereor ne lectio, si prolixa fuerit, nimium lectori, vt assolet, pariat fastidium. Multis ergo, quæ merito viderentur dicenda, prætermissis, ad hæc stylum vertamus, vt de dormitione eius & sepultura, quam breuiter possumus, doceamus. Silendum tamen nequaquam videmus, quod antequam vinculis corporis absolutus, ab hac luce migrauit, toto fere triennio tribulationibus laborauit. Ea namque quotidie videbat, quæ sine graui animi dolore videre non poterat. Namque post mortem Dei cultoris gloriosi Marchionis a Karoli, terra (vt ait Scriptura) data est in manus b impij. Vnde quæ secuta sunt furta & latrocinia, fraudes & periuria, rapinæ & incendia, pugnæ & homicidia, iugi cruciabant mœrore pij Patris plena caritate prȩcordia. [Multa passus Guilielmi Normanni tempore,] Porro per duos ante obitum suum menses tantum edendi sustinuit fastidium, vt fere omnem escam anima eius abominaretur, & pro cibo potuque modico lactis vteretur. [Iob. 9. 24.] [nausea diu laborat,] Quod quidem ex multa, quam semper tenuerat abstinentia, ei accidisse a plerisque putatum est.

[28] Sex autem vltimis diebus dysenteria laborauit, quod quum quarta feria cœpisset, [post dysenteria:] in crastino, id est, in quinta feria Presbyteros Ecclesiæ, vt, secundum auctoritatem Apostolicam, [confitetur: sacrum viaticum sumit:] sancto vngeretur oleo, fideique super eum funderetur oratio, induci præcepit. Quibus, confessione peccatorum præmissa, cum ingenti omnium fletu peractis, & sacratissimo corpore & sanguine participato, pacis osculum omnibus dedit, sicque benedictione data dimissis, quanto secretius tanto arctius Deo se per contemplationem astringere statuit. Itaque vt hoc ipsum licentius faceret, primum omnia quæ habere videbatur, pauperibus erogari mandauit, [condit testamentū:] vt pauper pauperem sequeretur Christum, qui vbi caput reclinaret, sese teste, non habuit, quamuis pauper non fuerit, quamuis paupertatem illius omni tempore imitari studuerit. [Luc. 9. 58.] Ecclesiæ vero codices dedit, vestesq; & vasa sacro ministerio dicata, quorum summa erat non modica.

[29] Exinde de illa supernæ beatitudine patriæ, cuius indesinenter æstuauerat desiderio, valde spiritualiter, [de cælesti gloria disserit cum paucis religiosis:] vt puta qui iam nihil fere carnis haberet, mira quadam suauitate sermonis disserere orsus est. Totus autem idem sermo de contemptu terrestrium, & appetitu cælestium in auribus paucorum religiosorum & spiritualium virorum contextus est. Vbi & me peccatorem, non quidem ex meo merito, sed consuetæ familiaritatis beneficio, loquenti sibi assidere passus est. Quorum licet verborum ordinem adhuc ex parte memoria tenens, multum tamen æstimo vt huic opusculo quod iam finem postulat, inserere debeam. Vnum vero quod in præsentiarum censui non c simile: nonnulla videlicet eum tunc spiritu prophetico prædixisse, quæ post modicum videntur partim impleta fuisse. [de sepultura sua & ceteris disponit:] Quæ quidem specialiter describere possem, nisi quorumdam verecundiæ parcere decreuissem. Vt autem in posterum propositum exequar, de tumulando corpusculo suo, Episcopis secundum Patrum statuta in hoc ipsum accersiendis, & quum accersiti venissent d hospitalem procreandis; de omnibus quoque aliis, quæ opportuna videbanrur, summa cum discretione disposuit. Sensus quippe omnes corporis sui habebat integerrimos, & discretionem adeo sanam, & imperturbatam memoriam, vt quum semper in iis viguerit, tunc tamen præcipue de sapientia eius omnes non sine stupore miraremur.

[30] Quibus ordinatis iterum amicam sibi solitudinem amplexus, Deo vacabat, summo prorsus vtens silentio. Vetuerat enim, ne quisquam ingredi permitteretur, nisi quem admitti forte iussisset, præter illos Religiosos, quos assidue volebat adesse. [Populo ad se cōfluent;] Turba vero non modica tantæ fama rei non solum de ciuitate illa, sed & de remotioribus partibus quotidie fluebat. Videres diuersorum ordinum viros & mulieres deuotissima humilitate pro foribus excubantes, benedictionem sancti Antistitis multo cum desiderio flagitantes, quam si impetrare non mererentur, carissimum Patrem filij vel videre permitterentur. Nimis durum & inhumanum esse, si Antistitem suum protinus discessurum plebs deuota prohiberetur saltem videre. Has vero preces, has & huiusmodi querelas assiduo fletu & lamentis continuis cumulabant, seque non recessuros nisi exaudirentur, nonnulli etiam iureiurando asserebant. Quorum obsecrationibus importunis precibusque tandem aliquantulum deuicti, quum desiderium ei paucis insinuassemus, vt admitterentur nutu permisit. Summo igitur cum silentio ingressis, oculos aperiens, [benedicit;] manu eleuata benedixit & dimisit. Subinde alios atque alios simili ex desiderio vndique conuenientes, prolixis tamen interlabentibus interuallis morarum, eodem ordine ipso permittente interdum admittebamus, & confestim dimittebamus. Ipse vero in silentio suo rursus perseuerabat, & oculis fere semper clausis, ne ab interno contemplationis vel orationis aliquatenus auocaretur, multopere obseruabat. Doloris, quem vehementissimum sustinebat, adeo patiens erat, vt quietus omnino & tacitus decumberet, [doloris patientissimus.] nec planctu aliquo vel gemitu, prout solent alij ægroti, illam suam taciturnitatem interrumperet. Hoc autem modo totum sequens exegit quatriduum, sanam omnino mentem & sanum habens consilium, cum integritate omnium sensuum.

[31] Secunda demum feria hora prima diei, paullatim ad exitum suum cœpit vrgeri. Super cilicium ergo cinere conspersum pro voluntate sua eum ponentes, [super cilicium & cinerem collocatur:] Clericis & monachis, aditu iam reserato, cum festinatione accurrentibus, intentissime vtpote in tali negotio psallere studuimus. Tantus autem erat omnium luctus, tantus laicorum & Clericorum, virorumque & mulierum gemitus & fletus, vt voces psallentium non alte audirentur quam flentium; planctus autem, quem internus eliciebat cordium dolor, in excelsum leuabatur; lacrymis & precibus cælum, Diuinæ bonitas clementiæ psalmis precibusque pulsatur. Quibus psallentibus & maiorem psalterij partem explicantibus, officium quoque, quod animæ commendationem dicit, secundo agentibus, quum ipse quasi leni somno soporari videretur, tandem fidelis illa anima, felix oneroso carnis suæ indumento exuitur, & ad illam quam semper optando suspirauerat, quamque quibus valuerat modis viuens sibi comparauerat, [moritur.] beatæ requiem immortalitatis (vt pie credi fas est) possidendam educitur. Namque fidem Catholicam eum tenuisse, & in bonis operibus vsque in finem perseuerantiam habuisse, cognouimus. Misericordia Domini opitulante, coronam gloriæ adeptum esse fideliter credimus: non enim fallit qui promisit. Migrauit autem anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo trigesimo, e Indictione octaua, sexta Kal. Februarij, hora diei tertia; quum Ecclesiæ præfuisset annis triginta, mensibus sex, diebus tribus.

[Annotata]

a S. Caroli Boni Comitis Flandriæ & Martyris vitam dabimus 2. Martij.

b Hic fuit Gulielmus Normannus, Ducis Roberti filius, Guilielmi nothi Angliæ Regis ex Mathilde Balduini Pij filia nepos; altero regiminis sui anno, Christi 1128. e viuis sublatus.

c Videtur legendum, non inutile; vel non silendum.

d An forte hospitaliter recreandis?

e Congruunt hi characteres omnes.

CAPVT VIII.
Sepultura. Miracula.

[32] Corpus vero eius ex more lotum, vestimentisque sacerdotalibus indutum, & insignibus Pontificalibus redimitum, [Corpus eius pulcrius a morte apparet:] quum ante altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ in ecclesia posuissemus, difficile dictu, quanto illud Dominus decore vestierit, vultumque illius quanto candoris eximij lumine illustrarit. Facies enim eius mirabili quodam præfulgidoque nitore ita resplenduit, vt quoddam futuræ decus resurrectionis & in carne exanimi iam prætulerit. Ostendebat profecto pius Dominus, miles ipsius emeritus in tabernaculo corporis militando quale donatiuum emeruerit, quando ipsum, in quo militauerat tabernaculum tanta gloria illustrabat. Veniebant vndique turmæ fidelium certatim, cupientes venerando eius funeri deuotum præbere obsequium. Cerneres eos feretrum eius pia sedulitate ambientes, [a ciuibus pie honoratur:] aspectu diutino, defixisque in vultum eius obtutibus, illam ipsius gloriam auidissimis oculis haurientes, non posse saturari. Itaque plerique quum ad modicum recessissent, iterum reuertebantur, eo quod eis non sufficeret semel aut secundo vel sæpe vidisse. Et hæc quidem frequentia toto illo biduo, nulla fere defuit hora.

[33] Quarta vero feria, D. Robertus venerabilis Atrebatensis Episcopus, hora circiter sexta, cum Clero suo aduenit, exequiis venerandi Antistitis debitum iuxta Canonum statuta obsequium impensurus. [sepelitur, officium faciente Roberto Episcopo Atrebat.] Ambianensis autem a Episcopus & ipse, vt Attrebatensis, in hoc ipsum litteris inuitatus, quoniam eo die adesse non potuit, humiliter satis per epistolam suam excusare absentiam non neglexit. Missarum itaque solemniis ab eodem Episcopo celebratis, quum illam eius faciem glorificatam, & sacram dexteram ex modico balsami; quod ad hoc ipsum in vasculo argenteo aliquanto seruaueram tempore, indignis meis manibus ego peccator abundanter imbuissem, pauxillum quippe illud balsami vltra spem omnem non parum excreuerat, sepulchro tandem eum inferre parauimus. Post principale autem altare beatæ semper Virginis Mariæ, ad latus altaris b S. Maximi Episcopi, vbi & eius veneranda est theca, parietem ecclesiæ feceramus perfodi, & mausoleum eius in eo, ita vt eiusdem parietis lateralem non excederet superficiem, collocari.

[34] De quo prætereundum non est, quod quum vir venerabilis D. Herbertus Archidiaconus & ego de quærendo, in quo congrue tantus poni Sacerdos posset, sarcophago vehementer anxiaremur, & quid facto opus esset, sollicite nobiscum quæreremus, Diuino contigit nutu, vt prope mausoleum transitum haberemus. Erat autem ante multos annos ad sepulchrum cuiusdam Antistitis comparatum, sed ob nimiam breuitatem tunc repudiatum, memini prorsus nisi puero, vel alicui breuis staturæ homini asserebatur idoneum. At Dominus noster proceram habebat staturam. Hinc igitur multa cum tristitia, vel mœstitia sermocinantibus nobis ait Archidiaconus idem: Quare sarcophagum istud destructo, ei qui superædificatus est, muro (nam eo quod inutile esset, in fundamento muri recens positum erat) non reuoluimus, vt an eo aliquo modo possit aptari certius exploremus. Adhibitis, inquam, auxiliaribus multis id fieri non valeret, si tanti laboris aliquis nos fructus maneret. Nostis vero, quod & omnes bene sibi compertum affirmant, præ multa qua circumscribitur breuitate, nullatenus aptum esse. Et quis, inquit, nouit si quo ingenio aptari possit. Poterimus, dixi, forte ex parte pedali frontem eius c extendere, & adiuncto altero lapide longitudinem eius aliquatenus procreare, si vel latitudinem illud contingeret sufficienter habere. Quid plura? id tandem nobis consilio sedit. Lapis itaque reuolutus, [diuinitus ei sepulchro apto reperto.] & Deo prouidenti famulo suo tam longitudinis, quam amplitudinis est inuentus, vt & proceritatem eius satis excederet, & non solum corpusculi eius, sed & duorum, si res ita exigeret, eiusdem magnitudinis, vel etiam trium capax esset. Tantæ quoque munditiæ, tantique candoris extitit, vt nulli dubium esset quin res Dei fauore sic procreata fuerit.

[35] Gratias ergo agentes Domino in præfato, eo quod secretius esset, illud poni decreuimus loco. In secreto enim, & vbi frequens non foret transitus hominum, eo quod super tumbam eius ambulandi facultas nemini esset, se mandauerat sepeliri. Censebat enim omnibus hoc Sacerdotibus conuenire, & membra sancto dicata ministerio, nulla ratione debere conculcari ab aliquo. Omnibus denique solemniter adimpletis, ad locum sepulchri, Abbatum præcipue manibus, nobilibus tamen feretrum eius vel contingere summa cum deuotione certantibus, euectus est. In quod præfatus honorabilis vir, Domnus scilicet Herbertus & ego dum inferremus (mira quidem sed Christo teste vera dicturus sum) per humeros eum singulariter tenendo, [Pondus non sentiunt eum sepulcro inferentes.] & in eodem mausoleo ponendo, nullum omnino me pondus sensisse.

[Annotata]

a Garinus hic fuit, tertius a S. Godefrido.

b Corpus S. Maximi, Teroana euersa, Ipras translatum. Habitus est a Morinis, habeturq; etiamnum ab Iprensibus, Episcopus Regiensis: quod ad 27. Nouemb. discutiemus.

c MS. Buzelini exscindere.

CAPVT IX.
Epitaphium. Epilogus Auctoris.

[36] Scripseram autem titulum, pontificatus & dormitionis eius tempus, & morum operumque illius aliquam summam breuiter continentem. Quem eorum qui fuerunt testimonio comprobatum, [Sepultus est cum duplici lamina continente] & in membrana & in plumbea scribi fecimus lamina. Vtrumque vero ad caput eius posuimus, laminam per se, membranam autem signatam in vitreo vase. Cuius quasi exemplum apud nos retinuimus, textum eius huic quoque opusculo inserere nequaquam superuacuum putauimus.

[37] Anno Verbi incarnati millesimo centesimo trigesimo, Indictione octaua, sexto Kalend. Februarij, obiit vir venerabilis, [eius epitaphium.] totius amator religionis, D. Ioannes Episcopus, qui Romæ in generali Concilio, Vrbano II. Pontifice præsidente & approbante, in Episcopum huius Morinensis Ecclesiæ, pridie Nonas Iunij Presbyter, XVI. Kal. Aug. Episcopus consecratus, VIII. Kal. eiusdem mensis Sede Pontificali inthronizatus, præfuit Ecclesiæ annis XXX. mensibus VI. diebus III. Hic quum viueret multa bona fecit: monasteria Regularium Clericorum, siue monachorum, octo fundauit. In huius quoque Ecclesiæ fabrica, quam pene euersam funditus & nudatam inuenerat, multa expendit. Libros optimos, ornamenta altaris, vtensilia in vsum plurima contulit. Fuit autem a cunabulis vitȩ mundissimæ, castus, sobrius, humilis, patiens, misericors, super humanum morem innocens, liberalis, hospitalis. Et in senecture bona, plenus dierum, migrauit ad Dominum, in catalogo Morinensium Episcoporum trigesimus, IV. Kal. Feb. sepultus in Ecclesia sua Abbatum manibus. a

[38] Eo igitur tumulato, cum immenso omnium gemitu & fletu discessum est. Publicum namque Patrem patriæ quis non lugeret? Quamquam ille certe lugendus non sit, qui transitoriis æterna, corruptibilibus terrenis cælestia, felici commercio commutauit. Nobis tamen quin doleamus imperare non possumus, qui tantum vitæ solatium, in huius adhuc exilij ærumnis commorantes, amisimus. O virum horum quidem temporum præstantissimum! stabilem in fide, longanimem in spe, affluentissimum in caritate, quæ, hisce quam maxime diebus, & in sanctis viris toto scilicet seculo frigescente refriguit, sic in eo vsque in finem quotidie crescendo, in augmentum profecit. [Luctus Auctoris de morte Ioannis.] Exemplar totius religionis & speculum virtutum! Quibus illius sancto amore bonis me miserum specialiter vti Diuina gratia propitia concessit; quum me licet immeritum & indignum pius ille Pater satis familiariter dilexit. Sed quomodo me a suo caritatis sinu excluderet? In quo sane, quantum in ipso erat, vniuersos amplexans affectuosissime confoueret? Me miserum! me infelicem! qui vnicum miseriarum mearum solatium, qui vitæ meæ perdiderim gaudium. O singulare animæ meæ reclinatorium! Quæ mihi posthac sine illo poterit esse lætitia? Eritne mihi vltra vel vita iucunda, aut dies vlla vel hora sine tristitia? Sed si rationem vehementis doloris admitteret, ipsa docente satis clareret, talem virum non tam lamentatione quam imitatione prosequendum. Qui dum sic coram nobis ambulauit, quod eum sequi debeamus, manifeste monstrauit. Quē nisi sequi continue pro viribus ducem,… timendum est ne in futuro examine inueniamus Iudicem. Sed quid erit? Ego certe (quod sine labore non fateor) mihi conscius sum, quod præ molestissima illa, qua premor peccatorum sarcina, arduum arctumque illius non valeo consectari gressum. Superest tamen adhuc quod speremus: superest quod oremus, vt videlicet quod per nos non meremur, ipsius omniumque Sanctorum patrocinantibus meritis consequamur, ipso præstante, cuius regnum & imperium permanet gloriosum in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a Adduntur sequentia in MS. Buzelini, quæ tamen videntur postea adiecta, & non ab auctore hoc scripta: Tale illi thema laudis est, [B. Ioannis iustitia,] quod numquam ab aliquo, nec etiam ab aduersario aliquando infamatur, quasi cupiditatis caussa iudicium vel iustitiam subuerterit. Quo vitio adeo caruit, Vt nullum hominem (dicit Simon Abbas S. Bertini de eodem) me vidisse recolam puriorem. Bannos & emendationes forefactorum vix aliquando suscepit: discretus in iudiciis, hospitibus liberalis, pauperum recreator, secundum Deum & secundum seculum vitam duxit honorificam. Cum Odardo, siue Odone, Cameracensium Episcopo ac plebe multa dedicauit ecclesiam S Insulæ Sithiensis cœnobij. Relationi Lamberti illius Abbatis loci adhæsit. [variæ donationes.] Locum qui dicitur Osclarum in Mempisco, & Egfridi capellam in Furnensi pago, monasterio pro remedio animæ suæ tradidit. Habet ibidē solenne anniuersarium. Et cū Cluniacēsis Abbas prȩtextu ordinis specialiter Ecclesiæ S. Bertini collati, vellet possessiones & libertates eius monasterij sibi vēdicare, & aliqualiter illud ancillare, quod vir probitatis liberum nouerat liberisque prædiis fundatum & dotatum, expetitus a Fratribus, mandato Paschalis II. Papæ, suffragatur eis. Hæc alij expendant, pugnantia cum iis quæ in Bibliotheca Cluniacensi narrantur.

DE B. IOANNIS REB. GESTIS
Analecta ex variis auctoribus.

Ioannes, Episcopus Teroanensis in Belgio (B.)

Ex variis.

CAPVT I.
Varia monasteria Canonicorum regularium a Ioanne fundata, ornata.

[1] Haud alia res est, quæ perinde ad confirmandos in fidei orthodoxæ profeßione mortalium animos valeat, [Veteri bonorum Episcoporum more,] vel ad inflammandos studio virtutis, ac religiosorum hominum coram proposita ad imitandum vita. Hæc quippe tacitos stimulos aßidue subiicit segnius diuina accurantibus. Ea caußa plerique suorum salutis studiosi Antistites, iam inde ab ipsis Ecclesiæ incunabulis, semper id sollicite procurarunt, vt religiosas familias vel instituerent, vel aliunde accerserent: vel annonam iis necessariam suppeditarent, vel ad rectæ disciplinæ obseruationem exercitationemq; virtutum hortarentur; quo ceterorum sibi creditorum populorum saluti certius vberiusq; prodessent.

[2] Fuit B. Ioannis Episcopi Morinensis hoc in genere industria non vulgaris. Testatur eum Ioannes de Colle-medio septem vel eo amplius monasteria diuersis locis instituisse, [multa monasteria ædificat Ioannes:] & congregationes monachorū, siue Clericorū, secundum regulam Apostolorum viuere proponentium, per singula disposuisse. ac deinde in eius epitaphio: Hic cum viueret, inquit, multa bona fecit: monasteria regularium Clericorum, siue monachorum, octo fundauit. Enumerat horum nonnulla Meyerus lib. 4. an. 1099. Eo adiutore, inquit, Hypra, Lodium, Euersham, Broburgus, Ghisna, & Merchem iuxta Dixmudam cœnobia sunt inchoata. At Chronicon Bertinense sub Lamberto Antistite conscriptum, citatum a Ioanne Buzelino nostro: Domnum Ioannem in suum Episcopum receperunt anno Domini MXCIX. qui XXX. annis episcopatum sanctissime rexit. Sex monasteria suo tempore constructa sunt de nouo, scilicet in Ipra, in Loo, in Euershaem, Canonicorū regularium; in Bourburch, in Ghisnas, & in Merchem monialium nigrarum S. Benedicti. Hinc Ecclesiæ nostræ S. Bertini altaria de Merchem, [Bertinia. no benefacit,] ex Eggafridi capella, Bas-Warneston, Haueskercke, & alia bona huic Ecclesiæ fecit, de quibus suis in locis inferius dicetur. Et quamdiu vixit, huic Ecclesiæ benefacere non cessauit, vir iustus & sanctus: & licet non sit per Romanam Ecclesiam canonizatus, eum tamen in libro vitæ numero Sanctorum pie credimus esse adscriptum. Paria scribit Ioannes Iperius.

[3] Eadem sex monasteria, a Ioanne partim inchoata, partim absoluta, enumerat Miræus in Chronico Belgico ad an. 1099. [& aliis:] De singulis agemus separatim; ac primo de iis quæ Canonicis regularibus condita fuere. Illud ad omnia pertinet quod Auctor vitæ illius scribit: Sane apud beatæ memoriæ Paschalem Papam tantam obtinuerat familiaritatē, vt eum inter carissimos semper habuerit. Itaque toto Papatus eius tempore, quidquid ab illa petiisset Sede, sine aliqua obtinuit difficultate. Priuilegia ergo monasteriis, quæ ipse fundauerat, idem Papa eius interuentu largitus est.

[4] De Iprensi monasterio ita scribit Ioannes de Colle-medio supra: Cum Iprensem Ecclesiam liberasset, (labe simoniaca) & aliquanto sibi tempore retinuisset, regularibus eam Fratribus donauit, & Abbate, quem supra nominauimus, (Gerardo) ordinato, [Ipras Canonicos regulares inducit:] perpetuo habendam Episcopali priuilegio confirmauit. Distinctius Iacobus Meierus lib. 4. an. 1101. Ioannes Morinorum Episcopus vir per omnia laudabilis, Sacerdotes ambitiosos & auaros, propter eorum simoniam atque alia vitia, expulit ex oppido Hyprensi, rogatuque ciuium Gerardum quemdam spectatæ vitæ Sacerdotem, Diuorum Martini & Petri Ecclesiis præposuit: qui statim extructo in pratis cœnobio sodales sibi adsciuit, qui iuxta regulam Diui Augustini viuerent, doctrinisque Euangelicis populum imbuerent. Meminit huius cœnobij, quod Abbaticam Præposituram vocat, Iacobus Marchantius lib. 1. descript. Flandriæ. Verum ea Abbatia in Cathedralem Ecclesiam anno 1561. erecta est.

[5] Loense cœnobium tradit Marchantius an. 1050. inchoatum, præcipuæ dotationis initio orto, vt ex archiuis illius cœnobij palam est, per Philippum Ypræ Burggrauium, Roberto Frisio natum, [Loam antea fundatam,] eiusque filium Guillielmum Yprensem. Eadem ex Marchantio tradit Miræus lib. de Canonicis regular. cap. 35. An tam adultos habuerit filios ac nepotes Robertus anno 1050. ipsi viderint, cum eius parentes non nisi anno 1027. teste Meiero, matrimonio iuncti sint; nec fuerit ipse primogenitus. Probaliora scribit Meierus lib. 3. ad an. 1093. Eodē anno Philippus Comes Loanus Comitatū suum attribuit monasterio D. Petri recens ibi instituto. Nam circiter annum salutis ML. Thomas Presbyter Loensis, vir magnæ religionis, ecclesiam suam vertit in monasterium regularium, vt vocant, Canonicorum. De donatione Philippi vide tabulas inter epistolas, vbi & historiam huius Comitis Roberti inuenies scriptam ab quodam Germano quadringentis & amplius ab hinc annis. Hæc Meierus, quæ non satis videntur probari Marchantio, scribenti mirum videri Comitatus dignitatem fuisse iis temporibus tam triuialem, vt oppidulo nullam habenti foris iurisdictionem, (cingitur enim a Furnensi Castellania) nullam domi amplitudinem, atribueretur: nisi ille titulus magis ad possidentium, qui ex Flandriæ Principibus emanabant, quam ad possessionis magnitudinē referatur. Est sane etiamnum Abbas Loensis eiusdem loci Comes. Possunt tamen ab iis, quos nominat Marchantius, attributæ fuisse aliquæ illi monasterio posseßiones, quas asserit a B. Carolo, & Philippo Alsatio confirmatas. [exornat;] Quod vero B. Ioanni huius quoque cœnobij institutio tribuitur, verisimile est vel ad ædificia religiosæ habitationi aptanda, exstruendave, vel ad statuta condenda, vel ad sanciendam quoquo modo isthic disciplinam, collatam ab eo operam esse.

[6] Idem de Euersham statui potest. Nam de eo Meierus anno Christi 1091. [& Euersham:] nono antequam Episcopus crearetur Ioannes, ita scribit: Inceptum & monasterium in agro Furnensi, cui nomen Euersham super fluuium Isaram iuxta Stauelam, Walberto Canonico Casletensi, ibi altare D. Petri ad id ipsum offerente, quod & Gerardus Episcopus Morinorum libertate donauit. Eadem habet ex Meiero Miræus lib. de Canon. regular. ca. 42. qui addit Canonicum illum ab aliis Walterum appellari; auctumque postea id monasterium mirifice ac dotatum a Roberto Hierosolymitano Flandriæ Comite, eiusque matre Gertrude.

[7] De Formesellensi Ecclesia, testatur Ioannes de Collemedio supra, illam, vti & Iprensem, B. Ioannis Episcopi studio, de manibus peruasorum, simoniacæ hæreseos canonico iudicio conuictorum, ereptas: eumq; illis de Ecclesia, quam per Simoniam sibi comparauerant, [Formesellam dat Canonicis regularibus,] eliminatis, vineam Dominicā aliis locasse agricolis … Formosellēsem autem totam ad statum regularem conuertit, excepto quod illum qui prius eis Præpositus extiterat, in alio loco Regularium Clericorum Abbatem constituit, & Alboldum illi Ecclesiæ spectatioris religionis præfecit, & reditus eorum sua liberalitate postmodum ampliauit. Id vero anno 1100. contigit. ita Meierus lib. 4. Canonici Formiselenses institutum amplectuntur regulare primumque sibi Abbā accipiunt Albaldum. Eius meminit & Marchantius lib. 1. Refert Andreas du Chesne lib. 2. historiæ genealogicæ domus Gandauensis in probationibus, aliquot donationes factas huic cœnobio a Roberto Hierosolymitano, & Balduino Securi.

[8] Chocquensis quoque Abbatia iuxta Bethuniam Arthesiæ oppidum sita, anno 1120. a Ioanne erecta. ita Buzelinus: Tertio inde anno cū animaduerteret B. Ioannes Chocquenses Canonicos Bethuniam iuxta, non adeo recte probeque vitam agitare; huiusque Ecclesiæ sacerdotia, Hugonis, [& Chocquensem Ecclesiam.] Anselmi, & Balduini Ruffi, nobilium sane virorum, nutu vel libidine contra ius fasque conferri; plurimum certe pro rei grauitate indoluit: statimque consilium iniit regularibus eam Canonicis iisdem ac reditus tribuendi. Et quidem adeo feliciter laborauit, vt ædificato in eorum nobilium arce monasterio, sæculares Canonicos beneficiis nudauerit, ibique homines D. Augustini regulam professos constituerit, qui censibus Sacerdotum fruerentur. Habuitque postea gratum ratumque id institutum Eugenius III. Pontifex Romanus, qui ea de re sacrum diploma conscripsit. Factus est Pontifex Eugenius initio anni 1145. obiit 8. Iulij 1153. Agit de Chocquensi abbatia Miræus lib. de Canonic. regular. cap. 58. traditq; dotem eius auxisse postea Guillelmum, Balduinum, Danielem, & Robertum Bethuniæ Dominos.

[9] Et hæc quidem regularibus Canonicis collata a Ioanne beneficia, qui eorum in Monte S. Eligij formatus erat institutis, & quosdam eiusdem ordinis Abbates semper arcta familiaritate deuinctos habuit. Idem Aroasiensem nouam ecclesiam, [Aroasiæ ecclesiam consecrat:] Cononis industria ædificatam, euerso ligneo oratorio, cum S. Godefrido Ambianensi, permissu & rogatu Lamberti Episcopi Atrebatensis, anno MCVI. IX Kal. Octob. dedicauit. [Fanopini regulares constituit.] Fanopinum quoque vna cum Odone Episcopo Cameracensi, assentiente Tornacensi Episcopo Baldrico, vrgente & sumptus præstante Ogiua Rogerij Castellani Insulensis vidua, restaurauit Ioannes, imposito Abbate & Canonicis S. Augustini regulam profitentibus. Quod pluribus commemorat Buzelinus noster Annal. Gallo-Fland. li. 5.

CAPVT II.
Beneficia Ordini Benedictino collata.

[10] At non ita Canonicorum regularium ordini addictus Ioannes, vt non alios quoque complecteretur, in quibus præsertim singulare aliquod perspiceret studium virtatis. Cluniacenses certe, quos optima disciplina vitæq; sanctimonia florere videbat, tanta fouit beneuolentia, vt Lamberto Bertiniano, siue Sithiensi Abbati auctor fuerit, vt iuxta eorum statuta cœnobium suum reformaret. Erat illi perquam familiaris Lambertus, magnus virtutis eius admirator, auctorq; dignitatis. Nam, vt scribit Meierus lib. 4. Annal. Flandriæ, eum precante Clementia Lambertoque Abba Bertinico, [Eius consilio, Abbas S. Bertini] Pontifex Romanus confirmauit. Vt vero Cluniacensis reformatio in S. Bertini cœnobium sit introducta narrat Ioannes Iperius eiusdem cœnobij postea Abbas in suo Chronico: Anno M CI. Ioannes Episcopus Morinēsis Romam ad Papam tendit: cum quo Lambertus noster Abbas se proficisci simulans iter arripuit, & monachum, quem secum assumpserat, sub custodia reclusit in cella quadam Cluniacensi. [statuta Cluniacensia addiscit,] Idem vero Lambertus Cluniaci remansit, professionem fecit, & eorum ordinē didicit. Tandem Episcopo Roma sine Abbate reuerso, monachi nostri semel, iterum, ac tertio Abbati Lamberto mandant, vt veniat. Redeunti quidam obediunt, sed maior pars obedire recusat. Tūc ipse clam vocatis Militibus suis, rebelles cepit, & in diuersas Ecclesias inclusit. [introducit in suum cœnobium;] Regebat tunc Cluniacum vir sanctæ memoriæ Hugo Abbas, per cuius licentiam Lambertus de diuersis Cluniacensium monasteriis religiosos viros huc adduxit, & hic ordinem introduxit anno Domini MCI. Quibus sancte & religiose viuentibus, residui Sithienses, metu rigoris disciplinæ, fuga lapsi per diuersa sparguntur. Nec ob hoc cessauit hic opus Dei. Nam nouo religionis feruore, plures huc affluxerunt; ita vt in breui plusquam centum viginti Fratres adessent. Hæc Iperius.

[11] Gesta autem hæc sunt conscia & probante Clementia, Roberti Hierosolymitani vxore, [probante Comite Flandriæ, cum uxore:] quam terræ suæ & omnibus quæcumque iuris eius erant, dum discederet, præfecerat. At Comes reuersus, vt ipse in diplomate, quod in Bibliotheca Cluniacensi recitat du Chesne datum Atrebati anno 1106. Idib. Februarij, primum immensas Hugoni gratias referēs, & sacræ Religioni plurimum congaudens, communicato tandem consilio cum venerabilibus Episcopis Lamberto Atrebatensi, & Ioanne Taruanensi, ceterisque fidelibus suis, omnia rata habuit.

[12] Idem sanctus Antistes Ecclesiam de Freueuz dedit monasterio S. Martini de Campis, in manu Pontij Cluniacensis Abbatis anno 1112. salua subiectione & obedientia, [varia donat Benedictinis:] quam prædicta Ecclesia deberet Ecclesiæ Taruanensi; vt fusius ipsiusmet Ioannis verbis refertur in eadem Cluniacensi Bibliotheca. Adfuit quoque idem Ioannes, cum monasterium S. VVlmari iisdem Cluniacensibus Eustachius Comes Bononiæ an. 1107. donauit; vt ex ipsius Eustachij charta patet data an. 1107. quæ in eadem Bibliotheca extat. Idem Ioannes anno 1112. Prioratum S. Georgij, qui hodieq; ad veteris Hesdinij ruinas cernitur opulentis censibus insignis, Aquiscinctinis ascetis, ordinis S. Benedicti, tribuit; & Paschalis Papa Breui dato XIII. Kal. Iulij Indict. V. anno Incarnat. Christi MCXII. eam Ioannis donationem, siue ceßionem confirmauit. Vnde corrigas quod ad Chronicon Sigeberti adiicitur in MS. Aquiscinctensi an. 1093. Ecclesia S. Georgij Hesdiniensis traditur Ecclesiæ Aquicinctensi.

[13] Blandiniense S. Petri in vrbe Gandensi cœnobium, collapsa rursus aliqua ex parte, quam S. Gerardus Broniensis restaurarat, disciplina, [vt Blandiniense cœnobium reformetur allaborat:] Ioannis nostri auxilio rursus ad pristinum pietatis vigorem reuocatum est. Ita Meierus anno 1117. Reformatum Blandiniense monasterium, nouusque institutus Abbas Arnulphus nomine … Fuere autem Blandinij reformatores Balduinus Princeps & mater eius Clementia, cum Ioanne Morinorum Episcopo, ac Lantberto Abba Bertinico. De hac reformatione meminit auctor Chronici Trudonensis coæuus: In illis diebus præerat apud S. Petrum Gandæ Arnulphus, qui postea viuēs abbatiam reddidit, inquietatus a Fratribus: exuberabat tamen eius tempore locus ille victuum & vestituum tam sanis Fratribus quam infirmis superabundanti copia, vigebantque sub eo introducta per eum religiosa Cluniacensis ordinis studia. Testatur Balduinus Comes in litteris donationis factæ monasterio Formesellensi in manu Domini Morinensis Ioannis Episcopi & c. præcepisse se conuenire regni sui Episcopos & Abbates, plurimas Clericorum & laicorum nobilium personas, ad corrigendam vel emendandam Blandiniensis cœnobij regulam, an. 1117. Indict. 10. pridie Kal. Febru.

[14] Denique Bergensi S. VVinoci cœnobio anno 1120. Abbatem dedit Ioannes. ita Meierus eo anno: Pulsus Hermes Abbas Bergensis, qui Remis in cœnobio D. Nicasij reliquum ætatis religiosissime transegit. Bergis per Ioannem Morinorum Episcopum instituto nouo Abba Thoma monacho Bertinico. [Bergis Abbatem constituit:] Extitit & in Hamensem recentem familiam eiusdem ordinis, eximia B. Ioannis beneuolentia; cuius Abbas Gerardus supra inter præcipuos eius familiares recensetur.

[15] Hæc præstita viris eius instituti a Ioanne beneficia. Feminis sanctimonialibus, [Merkemij Virginum monasterium constituit;] eamden regulam profeßis, cœnobium in pago Merkem, sesquileuca a Dixmuda oppido distante condidit. Eius cœnobij prouentus, cum omnino soluta esset disciplina, & Religiosa vnica superesset, a summo Pontifice & Philippo II. Rege, Iprensi Societatis Iesu collegio attributi sunt. Huius cœnobij a Ioanne conditi præter supra citatos, meminit Miræus in Originib. cœnob. Belgic. cap. 58.

[16] Extat etiamnum alterum a S. Ioanne conditum Benedictinarum sanctimonialiun cœnobium, [item Burburgi,] in oppido, quod vulgo nunc Burburgum, olim Broucburgum dixere, leuca vna a Grauelinga oppido.

[17] Tertium Ghisnense fuit. hoc illud esse existimamus, de quo Lambertus Ardensis in Ghisnensium historia cap. 51. [& Ghisnis, sumptu Emmæ Comitissæ,] Instaurauit Emma vidua Manaßis Comitis apud Ghismas in propitiationem animæ suæ & viri sui Ghisnensis Comitis Manassis & prædecessorum successorumque suorum de reditibus mensæ suæ, S. Leonardi Cōfessoris & Episcopi ecclesiam & cœnobij claustrum: cui sanctimoniales in Astromensis Ecclesiæ monasterio sumptas, Deo in perpetuum seruituras adhibuit. Quibus & religiosissimam præfecit Abbatissam nomine Sibyllam, vel Sibiliam, de genere & cognatione Adelæ Ghisnensis quondam Comitissæ, quam superius Christianam nuncupatiue nominatam diximus, in Lotharia regione sumptam: eamque in Ecclesiam S. Leonardi Ghisnensis super sanctimoniales nuper introductas, Dominicæ Incarnationis anno MCII. inthronizauit.

CAPVT III.
Auctoritas Ecclesiastica defensa.

[18] Neque vero ad benefaciendum sacratis Deo hominibus liberalior fuit Ioannes, quam ad resistendum improborum conatibus fortior. Multa a Guilielmo Normanno, post S. Carolum Flandriæ Comite, perpeßi sunt Flandri. Violata ab eo quoque, rescripto quodā, Ecclesiastica auctoritas. appellati Rex Francorum, ac Remorū Antistes: ab his missus Ioannes Insulas est, qui secundum Ecclesiam & Canonicos illius vrbis cōtra Comitem pronuntiauit. ipse rem ad posterorum memoriam consignauit:

[19] In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Ego Ioannes Dei gratia Morinorum Episcopus, Notum fieri volo præsentibus & futuris quod habetur in subditis. Cum Insulani Clerici summa Ecclesiæ suæ necessitate constricti, [Ecclesia Insulensi a VVillelmo Comite læsa,] ab hospitibus Ecclesiæ more aliorum dominorum auxilium postulassent, illi vitio auaritiæ obdurati, Comitem Flandriæ Guillelmum Normannum adierunt, & vt ipse Clericis ne exigerent, & hospitibus ne Clericis quidquam darent, modis omnibus prohiberet, seu prece seu pretio effecerunt. Vnde Clerici antiquam Ecclesiæ suæ libertatem hac insolentia imminui posse formidantes, Francorum Regem Ludouicum & Remorum Archiepiscopum Rainaudum priuilegia Romanæ Ecclesiæ, & auctoritatis Regiæ secum deferentes expetierunt, & vt hanc iniuriam ab Ecclesia depellerent implorauerunt. Qui considerato priuilegiorum tenore, factum Comitis detestati, [Iudex datur Ioannes,] ei vt ab hoc iniusto Ecclesiæ grauamine desisteret scripserunt. Vnde die statuta, cum & nos litteris Domini Archiepiscopi inuitati præsentes essemus, caussa in vtriusque partis præsentia in medium deducta & rationaliter ventilata, communi Baronum terræ consensu & iudicio diffinitum est, Clericos illos idem potestatis ius super hospites suos, quod alij Principes terræ super suos habere; nec vllam eis super hoc a quoquam Principe violentiam inferri debere. Comes itaque ratione & iudicio publice conuictus, ius Ecclesiæ recognouit, & de transgressione, quam fecerat, [cogitq; Comitem satisfacere.] venia postulata & emendatione promissa, per nos indulgentiam & absolutionem reatus illius percepit. Quæ nimirum lectoribus & posterorum memoriæ placuit commendari, vt si forte in posterum talis caussa emerserit, a simili excessu quælibet potestas, actionis huius præuentu considerato, valeat cohiberi. Actum Insulæ in conspectu Ecclesiæ S. Petri anno Domini MCXXVIII. Indict. VI. coram his testibus: Roberto Tornacensi Archidiacono, & prædictæ Ecclesiæ Præposito. Herberto Morinorum Archidiacono. Absalone S. Amandi Abbate, Mainero Canonico, Lamberto, Erembaldo Canonicis. Rodberto Bethuniensi. Ingelberto de Petingem &c.

[20] Multo ante magnis in rebus perspecta eadē Ioannis nostri magnanimitas fuit, atque ab Iuone Carnotensi Episcopo epistola 97. commendata. Elegerant sub initium seculi XII. Clerici Bellouacenses in Antistitem quemdam Clericum, nomine Stephanum, vt idem Iuo alio loco scribit, procul a sacris ordinibus inuentum, vtpote nondum Subdiaconum, hominem illitteratum, aleatorem, mulierum sectatorem, [Contra Stephanā Cathedræ Bellouacensi inhiantem,] publice olim de adulterio publico infamatum, & ob hoc a Domino Lugdunensi Archiepiscopo tunc temporis Sedis Apostolicæ Legato Ecclesiæ communione priuatum. Ast alij Clerici melioris famæ & consilij sanioris, præcedente consilio, consilio Papæ, consilio Optimatum diœcesis suæ, & laude populi, Gallonem, virum vita honestum, liberalibusque studiis & Ecclesiasticis disciplinis ornatum in Episcopum sibi elegerunt. Huic, quod Iuonis esset discipulus, apud eum nutritus, apud eum eruditus, a Papa electus, quod magnus Regi futurus esset aduersarius, Rex aperte aduersabatur, Regisq; filius; Archiepiscopus Remensis, regiæ voluntatis magis, quam sui officij memor, nolebat eum consecrare. Tum Iuo Gallonis caussam, imo Ecclesiæ fortiter vbique defendere aggressus, adiutores sibi adsciuit Ioannem nostrum & Lambertum Atrebatensem, cum insignis zeli ipsorum laude. ita ergo ad eos scribit: [opem B. Ioannis implorat S. Iuo Carnotesis,] Litteras Domini Papæ & vobis transmissas per confratres nostros B. Quintini Canonicos credo vos accepisse: quibus & reprehensi sumus de qualicumque assensu Stephani Beluacensis Ecclesiæ proci, & præmoniti quatenus omnibus modis caueamus, ne in Ecclesiam Beluacensem irrepat persona minus apta sacris ordinibus. Quoniam igitur vestra semper consuetudo fuit lupos in ouilia Dei subintrantes perfecto odio reprobare, [laudans eius zelū.] & eos, sicut fideles in domo Dei canes, vbi licuit, impugnare; vestrā religionē importuni & opportuni rogamus & monemus, vt quod hactenus fecistis amore iustitiæ, propensius faciatis in hoc negotio ex debito obedientiæ. Vos itaque vt Suffraganei Remensis Ecclesiæ admonete Metropolitanum vestrum, quatenus secundum tenorem litterarum, quas Domnus Papa misit Beluacensibus, Beluacensis Ecclesiæ Clericos ad faciendam canonicam electionem pro officij sui debito cohortetur, quatenus ex munimine auctoritatis eius, & infirmi habeant, vnde sanentur, & fortes vnde solidentur. Quod si præblandiente desidia facere distulerit, aut dissimulauerit, monendus est a vobis, quatenus sic honorificet ministerium suum, vt, quod per eum faciendum est, per manus non impleatur aliorum. Valete.

[21] Quæ alia pro aliarum Ecclesiarum libertate ac pace egerit Ioannes ita commemorat Buzelinus: Agebatur Christi annus post millesimum & centesimum decimus quartus, cum Paschalis secundus Romanorum Pontifex potestatem fecit Canonicis Tornacensibus Episcopum sibi legendi, eoque modo Ecclesiam suam Nouiomensis Episcopi iugo eximendi. Sed priusquam hi suffragia in aliquem conferrent, Baldrico vita functo, qui vtrumque moderabatur Episcopatum, Nouiomenses Lambertum Tornacēsem Archidiaconum, [Tornacenses sibi Episcopum eligunt Papa annuente:] tam Tornacensem quam Nouiomensem Episcopum dixere. Contra mox Tornacenses, Paschalis diplomate freti, Herbertum Morinensem Archidiaconum Pontificem suum nominant. Ac tum Ioanni nostro litteræ Paschalis exhibitæ, quibus iubebatur Herbertum ab Tornacensibus electum ipsis tradere. Fecit is extemplo quod iubebatur. Non potuit tamen ab Radulpho Remensi Archiepiscopo impetrari, vt Herbertum bonis verbis consecraret: adeoque tum Lamberti potentia, tum Radulphi Archiepiscopi aliorumque molitionibus, perfectum est, vt totum de dando Tornacensibus Episcopo negotium ipsi Radulpho disturbatum ac componendum Pōtifex Maximus committeret. Euocatus tunc Remos Episcopus noster; ibi cum animaduerteret frustra se Ludouicumque Regem pro Tornacensibus niti, libera voce pronuntiauit, immunem fore criminis Regem, non carituros culpa Episcopos, si Præsulis Tornacensis consecratio impediretur.

[22] Hæc fusius D. Martini Tornacensis Abbas Herimannus, in Chronico suo, cuius verba quædam hic subiicere opportunum arbitror. Nec mora, inquit, legati cum litteris Papæ Roma redeunt, Abbati nostro pro responso suo gratias agunt, eiusque consilio in capitulo suo vnanimiter omnibus congregatis elegerunt sibi in Episcopum quemdam Morinensis Ecclesiæ Archidiaconum Herbertum, litterasque Domini Papæ Ioanni Morinensi Episcopo deferentes eumdem electum suum sibi liberum tradi petierunt & impetrarunt. Inde præfatum Archiepiscopum Remēsem adeuntes, [Remensis differt eius consecrationem,] vt eum secundum Domini Papæ præceptum consecraret, exorarunt. Sed Lambertus eo præueniens, vt dicitur iam animum Archiepiscopi pecunia corruperat, adeo vt eius consilio etiam Rex Ludouicus numeratos duos Episcopos Aurelianensem & Parisiensem pro cassanda Tornacensium electione Romam transmitteret. Clericis itaque Tornacensibus electi sui consecrationem petentibus, respondit Archiepiscopus se nec Lambertum nec Herbertum consecraturum, donec Legati Regis duo Episcopi, quos pro eodem negotio ad Papam transmiserat, Roma redirent.

[23] Itaque vtriusque electi consecratio suspensa & incerta fluctuabat, cum ecce Episcopi Roma redeunt, [& Papa perperam informato,] litteras Domini Papæ Archiepiscopo deferunt, in quibus Papa idem negotium in manu & prouisione Archiepiscopi ponebat dicens: Archiepiscopum sibi mandasse, quod si Tornacenses proprium Episcopum haberent, & Episcopalis auctoritas nimium vilesceret, & Nouiomensis Ecclesiæ redditus nequaquam Episcopo ad necessaria sibi sufficerent. His litteris susceptis sibi subditos Episcopos Archiepiscopus conuocat, diemque statuit, qua Lambertum consecrare volebat. [omnino electionem rescindit;] Ipso vero die Rex Ludouicus Remos adueniens, omnes Episcopos aduocat, & vt diligenter de eodē negotio inter se tractarent admonet: Si enim, inquit, videritis magis ad honorē Dei & animarum salutem competere, vt Tornacensis Ecclesia proprium Episcopum habeat, ego libenter concedo, quia nihil me in hoc perdere video, nec voluntati Dei vel saluti animarum in aliquo resistere volo. Neque volo vt aliquis per me dicat sic bonum remansisse, [Ioanne libere contra sententiam dicente.] vel se sub mea palliatione coram Deo putet excusare. Cui Dominus Ioannes Morinensis Episcopus vir religiosus respondens, Vere, inquit, Domine Rex hoc dicto animam vestram liberastis. Nunc videant Domini mei Episcopi, quid agere debeant. Archiepiscopus tamen in eo quod cœperat perseuerans prædictum Lambertum super vtramque Ecclesiam Episcopum consecrauit. Hæc Hermannus. pergit Buzelinus.

[24] Non multo inde spatio temporis ad Balduinum Securim Flandriæ Comitem Ioanni fuit adeundum, [Ioannes Balduinū Comitem inducit, vt bona Ecclesiæ ablata restituat;] vt cum Lamberto Nouiomensi & Tornacensi Episcopo, aliisque viris magnis, auctor esset eidem Principi, ne diutius id allodium, vt vocant, quod Ecclesiæ Insulensi D. Petri subtraxerat, detineret; verum, vt æquitas postulabat, restitueret. Factumque tandem Insulæ his impellentibus, vt Comes eo se crimine liberaret, suaque Canonicis bona redderet. Quibus id a se perfectum fateretur, hasce Balduinus litteras scripsit, easque Pontifex noster cum plerisque aliis sigillo suo roborauit: Ego Balduinus Dei miseratione Flandrensis Comes cōtra Deum & Ecclesiam B. Petri Insulensis me peccasse, & multum male egisse per Dei gratiam agnosco. Allodium enim, quod venerabilis prædecessor meus Comes Balduinus, qui eam fundauit, & in ea sepultus est ad honorem & seruitium Dei & Fratrum sustentationem prædictæ Ecclesiæ pro remissione peccatorum suorum contulit & priuilegio suo firmauit; [qui humiliter satisfacit.] ego peccator contra Deum & salutem animæ meæ iniuste subtraxisse recognoui. Nunc itaque Dei miseratione respectus coram venerabilibus Teruanensium Ioanne & Nouiomensium & Tornacensium Lamberto Episcopis me in hoc & in aliis peccasse confiteor, & culpam dico, & præfatæ Ecclesiæ ius suum, scilicet prædictum allodium, quod est in villa Vals in territorio Aquisgrani … & nulli omnino amplius inde Warandus ero. Precor etiam successores meos, & fideles meos, quatenus omni modo cum Dei adiutorio laborent, vt Ecclesia illa ius suum & allodium quietum & liberum rehabeat. Ego vero Karolus consanguineus & successor Comitis Balduini in præsentia ipsius idipsum pro iustitia recognosco, concedo, & confirmo. S. Ioannis Morinensis Episcopi. S. Lamberti Nouiomensis & Tornacensis Episcopi. S. Clementiæ Comitissæ. S. Alardi Pincernæ. S. Balduini Gandensis.

CAPVT IV.
Aliæ Ecclesiasticæ functiones.

[25] Non persequimur Acta publica quamplurima, quibus vel subscripsit vel interfuit Ioannes. Paucula tamen rerum ab eo gestarum capita subiicere visum est. Ac primum, consecrationi S. Godefridi Ambianensis Episcopi interfuit. ita in huius vita S. Nouemb. apud Surium lib. 1. cap. 32. [Ioannes S. Godefridi consecrationi interest:] Postquam Manasses Remorum Archiepiscopus domum rediit, Proceres Ambiani Nouigentum veniunt, Godefridum peramanter Remos perducunt. Magnus eo totius regionis Episcoporum fit concursus, in quibus erant etiam Lambertus Atrebatensis & Ioannes Morinensis Antistites, sapientia & eruditione insignes, religione & sanctitate celebres, sponsæ Christi bases & firmamentum, B. Godefrido præ ceteris addicti.

[26] Hoc viuenti amico impensum a Ioanne obsequium; mortuo, quod sequitur ex Buzelini Annalium lib. 5. [Baldricū Episc. sepelit:] Currente, inquit, anno post millesimum & centesimum duodecimo, naturaæ debitum persoluit Baldericus Nouiomensis & Tornacensis Episcopus, morbo sublatus Taruannæ. Vltimum ei officium exhibuit Ioannes Morinensis Pontifex, corpus eius intra templi maximi chorum terræ mandando.

[27] S. Humfridi, ex Prumiensi monacho Bertiniensis Abbatis, indeq; Taruanensis Episcopi, corpus ab eodem B. Ioanne translatum. ita vetus codex Ecclesiæ Morinensis a Buzelino citatus: [transfert corpus S. Humfridi:] Iste Ioannes sanctus & primus, vir certe magnæ auctoritatis, transtulit & recondidit corpus S. Humfridi sub altari B. Mariæ anno MCVIII. Idib. Aprilis. De eadem translatione sic scribit Iacobus Meierus ad annum MCVIII. Translatum eodem anno corpus Diui Hunfridi Episcopi Idibus Aprilis ab Ioanne Episcopo Morinorum. At de Hunfrido plenius agemus VIII. Martij.

[28] Plures ecclesias dedicauit B. Ioannes. De Aroasiensi dictum supra. De Dunensi testatur Meierus an. MCVII. Ligerius anachorita in littore Furnensi, loco solitario & arenoso vitam duxit apprime sanctam. [dedicat sacellum Dunense:] Conuenerunt ad eum in eamdem solitudinem viri aliquot religiosi, sanctitatis ipsius fama exciti, quibus viginti per annos pie ac sancte præfuit, constructa cella, quam Episcopus Morinorum Ioannes in honorem Virginis Matris dedicauit. Tale Dunensi cœnobio longe omnium celeberrimo exordium fuit, cui Guilelmus Normannus & Theodoricus Elsatius Comites primi omnium fundos aliquot ac possessiones assignauerunt.

[29] Videtur Ioanni nostro Carolus Comes sanctißimus arcta fuisse amicitia deuinctus, cuius armis ab iniqua Aduocati Teruanensis oppreßione liberatus, testante Meiero ad an. 1119. [iuuatur a S. Carolo Comite.] Bononiensem, inquit, depopulatis exustisque eius finibus, ceterosque omnes, arma ponere compulit; euersa Eustathij Aduocati arce, quam nouam Taruannæ aduersus Ecclesiæ libertatem eduxerat. & rursus an. 1122. Arcem Eustathij Taruannensis Aduocati Taruannæ extructam Carolus Princeps euertit, Ecclesiamque, vt supra memorauimus, tyrannide liberauit. Vt non mirum sit Ioannem postea auctorem Waltero extitisse, vt Caroli vitæ necisq; historiam conscriberet, quam 2. Martij dabimus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 28. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 16.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.