Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

28. Januar


XXVIII. IANVARII.

SANCTI QVI V. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Thyrsus, Martyr in Asia.
S. Leucius, Martyr in Asia.
S. Callinicus, Martyr in Asia.
Alij XV. Martyres in Asia.
S. Charis, Martyr.
S. Leonides, Martyr Antinoi in Thebaide.
S. Æmilianus Episcopus, Martyr, Trebiæ in Vmbria.
S. Hilarianus monachus, Martyr, Trebiæ in Vmbria.
S. Hermippus, Martyr, Trebiæ in Vmbria.
S. Dionysius, Martyr, Trebiæ in Vmbria.
S. Flauianus, Vrbis Præfectus, Martyr.
S. Valerius, Episcopus Cæsaraugustanus, Confessor.
SS. Martyres Alexandrini sub Constantio.
S. Palladius, Eremita, in Syria.
S. Irmundus, in agro Iuliacensi.
S. Cyrillus, Patriarcha Alexandrinus.
S. Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia.
S. Iacobus, Eremita, in Syria.
S. Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica.
S. Speus, Confessor, ibidem.
B. Richoardus, siue Richardus, Abbas Valcellensis, in Belgio.
S. Iulianus, Episcopus Conchensis in Hispania.
B. Margarita Hungarica, Virgo, Ordinis Prædicat.
B. Manfredus, Eremita in Gallia Cisalpina.
Gentilis, vidua, Rauennæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Paulus I. Eremita colitur hoc die in Ecclesia Carnotensi, vt ex Breuiario patet. Vitam dedimus X. Ianuarij.
S. Venerandus Episcopus Aruernensis. Ferrar. De eo egimus supra XVIII. Ianu.
S. Asclas Martyr in Thebaide. Martyrologium Gallo-Belgicum. De eo supra egimus XXIII. Ianuarij.
S. Ioannes Eleemosynarius in veteri Missali Mediolanensi hoc die colitur. Vitam dedimus XXIII. Ianuarij.
S. Paula Romana a quibusdam Ecclesiis hoc die colitur; vt patet ex officio Eborensi. De ea egimus XXVI. Ianuarij.
S. Iulianus Episcopus Cenomanensis. Vsuardus, aliiq;. Colitur a quibusdam Ecclesiis hoc die, vt patet ex Breuiario Nannetensi. Vitam dedimus XXVII. Ianu.
S. Agnes, Virgo Martyr, secundo colitur hoc die in Romana aliisq; plurimis Ecclesiis, non tam ritu consueto Octauarum, quam ob memoriam apparitionis, qua parentibus ad suum sepulchrum excubantibus, suam gloriam reuelauit.
S. Censorianus, S. Victor, S. Festus, S. Marina, Martyres in Africa, recensentur hoc die a Galesinio, Canisio; Carthus. Colon. & Molano in prima edit. ac Ferario: & citant hi tres postremi Bedam, in quo eos hoc die non reperimus. Referūtur & in MS. Martyrol. S. Hieronymi, addita S. Perpetua. MS. Dungalense pro Censoriano Messorianum habet, aliosq; adiungit his verbis: Messoriani & aliorum XXV. Victoris, Festi, Perpetuæ, Marinæ, Agnatæ, Teliptȩ, Messoriani, Vincentianȩ, Canti, & aliorum XXXV. Victoriæ, Papeæ, Genuini, Secundi, Infirmi sacerdotis. Sed cum plures his cognomines XXVII. Ianuarij & XXVI. atque alibi, recensiti ex iisdem & aliis codicibus sint, ne iidem fortaßis sint, consulto ab iis hic commemorandis abstinemus.
S. Quinctillus, S. Publianus, S. Datiuus, S. Iulianus, Martyres. MS. Martyrol. monasterij S. Martini Tornaci. Duo posteriores referuntur quoque in MS. Lætiensi. Iidem videntur esse, de quibus actum XXVII. Ianu.
Sanctæ duæ Martyres, mater & filia, hoc die celebrantur a Græcis in Menæis, gladio interemptæ. Fortaßis alio die, & suis insignitæ nominibus, occurrent.
S. Flauianus Episcopus, Martyr Antiochiæ. Galesin. Ferrar. Ghinius. Scribit Galesinius, sub Iuliano passos, citatq; Græcorum tabulas, in quibus eorum nomina non reperimus.
S. Deodatus, S. Pelagianus, Clerici, Martyres Antiochiæ. Galesin. Ferrar. Ghinius. Scribit Galesinius, sub Iuliano passos, citatq; Græcorum tabulas, in quibus eorum nomina non reperimus.
S. Ioannes Chrysostomus hoc die colitur in Ecclesia Andegauensi, vt patet ex Breuiario.
Arwaldi duo fratres ac Martyres in Vecta insula, referuntur hoc die a Ferrario & Martyrologio Anglicano. Sed non apparet ex Beda lib. 4. cap. 16. qua ratione Martyres possint appelari, cum a Ceadvvalla tyranno morti adiudicati, licet innocentes, ethnici tamen, eo permitttente instructi fidei mysteriis ac tandem occisi sint. Non est tamen dubitandum quin stolis albis, recens in sanguine Agni ablutis, amicti, transierint ad eiusdem Agni nuptias nobilißimi inuenes. In nouo Martyrologio Anglicano referuntur XXI. Augusti.
Turpinus, siue Tulpinus, aut Tilpinus, Remensis Archiepiscopus, refertur hoc die & Sanctus appellatur a Galesinio, & Constantino Ghinio. At neque colitur, cetera præclarus Antistites; neque hoc die obiit, sed 2. Septembris, vt patet ex Epitaphio apud Flodoardum lib. 2. histor. Remens. cap. 17.
Dunstanus Abbas Scotus, memoratur vt Sanctus a Ferrario hoc die: rursumq; ab eo, Camerario, Martyrologio Anglicano XVIII. Iunij. In nouo Martyrol. Anglicano penitus omittitur.
S. Rainaldus Episcopus & Confessor Nouocomi. Galesinius, ex MS. vt ait, & Kalendario Ecclesiæ Nouocomensis. Refert eum quoque Ferrarius, citatq; tabulas Episcoporum Comensium, & Benedictum Iouium de iisdem Episcopis. Addit tamen non coli officio Ecclesiastico, licet Galesinius tabulas Ecclesiæ Comensis citet. Franciscus Ballarinus lib. de Episcopis Comensibus, egregiis quidem laudibus eum prosequitur; non tamen Sanctum vel appellat ipse, vel haberi a suis ciuibus innuit.
Boso, monachus Clarauallensis, S. Bernardi discipulus. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi.
Nicolaus de Orbita ordinis Minorum laicus, Cæsaraugustæ anno 1257. vel 1259. obiisse traditur, corpusq; illius XIX. annis post integrum repertum. Imo Gonzaga 3. par. conuen. 2. testatur etiamnum incorruptum perseuerare. Marietta lib. 17. cap. 9. & Marcus Vlyßipponensis par. 2. lib. 2. cap. 22. tradunt illud in theca inclusum supra altare custodiri, ostendiq; veluti aliorum Diuorum reliquias; res ab eo gestas obscuras remansisse. Meminit eius quoque VVadingus to. 2. an. 1259. §. 11. & Monstierius hoc die qui Beatum indigitat.
Angelus de Canosa, Ordinis Minorum laicus, vt scribit Gonzaga par. 2. prouinc. S. Bernardini, conuen. 16. Capistrani, quod Brutiorum oppidum est, mortuus, sub exequiis, quæ sibi in matrice eiusdem oppidi ecclesia fiebant, infirmum feretro approximantem, a graui, quo laborabat, languore ex tempore liberauit. Quapropter & in posterum vt Sanctus, vereque Beatus, haberi cœpit, (nec abs re quidem, cum plura ab eo temporis miracula ediderit) & eodem in loco humatus, numquam a secularibus, vt ad Fratres apponeretur, impetrari valuit. Refertur hoc die a Monstierio.
Virgo quædam anonyma, anno 1540. Coloniæ hoc die piißime obiit, annos nata 77. Ea librum scripsit Belgico idiomate, cui nomen Margarita Euangelica; aliumq; inscriptum Templum animarum: vtrumque edidit, priorem etiam Latine vertit Nicolaus Eschius, sanctißimæ vitæ Sacerdos, Petri Canisij nostri, aliorumq; præstantium virorum magister, qui illustre illius Virginis elogium scribit in præfat. Margaritæ, editione Antuerpiensi 1542. cuius hæc summa: In ædibus parentum semper habitasse; a prima ætate in studio pietatis & castitatis constantem fuisse; ieiuniis, vigiliis, aliisq; pœnitentiis deditam; multis dæmonum tentationibus exercitam, contemptu & ludibriis probatam, internis conflictibus exagitatam, mitem ac benignam erga omnes; multas extases expertam; solitam quotidie sacram Eucharistiam percipere, idq; diuino monitu; id vnicum in votis habuisse, vt Deo placeret. Eius meminit, ex litteris Georgij Garneveltij Carthusiani, vir venerabilis Iosephus Geldolphus Rickelius, in appendice Notarum ad vitam S. Beggȩ §. 58. vocatq; Virginem admirabilem; licet, non recte, superstitem fuisse dicat anno 1545. Erit fortaßis cum Diuina bonitas eiusmodi plures illustres animas, miraculis cultuq; publico honorabit, ad plurium ædificationem.
Iacobus Ordinis Minorum laicus, Catalagirone in Sicilia oriundus, tot post mortem miraculis claruit, teste Gonzaga 2. par. prouinc. Siliciæ conuen. 7. vt Syracusanus Episcopus ea authentice per publicum Notarium excepta, libelloque commissa, in Episcopale Syracusanorum archiuum inferri; atque eius corpus ex communi sarcophago exhumatum, quod integrum adhuc atque omnino incorruptum perseuerat, honestissimo loco recondi, curarit. Refertur hoc die a Monstierio, ac Beatus appellatur.
S. Arnulphus Martyr, Cisonij in Belgio. Galesin. Ferrar. Saussaius. Nos XXIX. Ianu.
Carolus Abbas Villariensis in Belgio. Kalendar. Cisterciense, Diuione editum. Vitam dabimus XXIX. Ianu.
S. Hippolytus Martyr Antiochiæ. Galesinius, Ferrarius. Nos XXX. Ianu.
S. Elesmes Presbyter & Confessor, Burgis in Hispania. Ferrarius. Nos. XXX. Ianu.
S. Ephrem Syrus. Menæa Græcorum, Menologium, Galesin. Hunc colunt Latini I. Febru.
S. Aldetrudis Virgo, Abbatissa Malbodiensis in Belgio. MS. Florar. Nos XXV. Febru.
Sexulphus primus Abbas Medehamstedensis, siue Petroburgensis in Anglia, dein Lichfeldienfis Episcopus, hoc die ab Hugone Menardo refertur, & Beatus appellatur; in nouo Martyrologio Anglicano Sanctus: in veteri XXVII. Februarij ponitur.
S. Philemon, S. Apollonius & socij, Martyres in Thebaide. Martyrol. Gallobelgic. Nos VIII. Martij.
S. Beatus Heluetiorum Apostolus. Dauid Camerartus. Nos IX. Maij.
S. Iulianus Sabas. Galesinius, & Martyrol. Germanic. De eo agemus XVIII. Octob.
SS. Vrsulæ & sociarum Virginum Translatio, inscripta est auctario Carthus. Colon. ad Vsuardum, Florario, Martyrol. Colonien, & Germanico. De ea agemus XXI. Octob.
S. Flauianus Martyr, pater sanctarum Virginum Demetriæ & Bibianæ, maritus S. Dafrosæ, refertur hoc die a Ferrario in Catalago SS. Italiæ: in Martyrol. Romano XXII. Decemb.
S. Indes, S. Domne, & socij, Martyres Nicomediæ. Galesin. & Molan. Nos cum Martyrol. Romano XXVIII. Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THYRSO, LEVCIO, CALLINICO, ET ALIIS XV. IN ASIA.

Svb Decio.

[Praefatio]

Thyrsus, Martyr in Asia (S.)
Leucius, Martyr in Asia (S.)
Callinicus, Martyr in Asia (S.)
Alii XV Martyres in Asia

Ex variis.

§. I. Horum Martyrum patria, locus martyrij, peculiaris singulorum cultus.

[1] Diuersis locis & diebus gloriosi hi Martyres pro Christo occubuerūt. Par tamen omnium constantia fuit: vno omnes Decianæ persecutionis turbine oppressi sunt: & fortassis, vt Metaphrastes scripsit, [Omnes hi SS. Bithyni,] vna eos omnes tulit inclyta regio Bithynorum, in qua cum essent clari & genere & gloria, multo magis studuerunt sibi parare splendorem ex pietate. Hæc tamen infra in solidioribus Actis non leguntur: e quibus Thyrsum, quod de eius genere curiose inquirat Præses, externum potius fuisse non improbabiliter coniicere liceat. Ciuem hunc Toletanum in Hispania faciunt Silo Rex Oueti & Asturiarum in epistola ad Cyxillam Archiepiscopum Toletanum, & Luitprandus in Chronico num. 128. de quibus infra, ac Iulianus Archipresbyter S. Iustæ; qui cum Toletum vrbem Alfonsus VI. Castellæ & Legionis Rex de Mauris cepit, traditur adfuisse. Hic in Chronico num. 73. ad annum Christi 252. hæc ait: S. Thyrsus ciuis Toletanus, cathecumenus Toleto egreditur, [nisi forte Thyrsus Toletanus fuit.] in vrbe Apollonia Grȩciæ sub Decio fidei illustre testimonium dat. Eadem repetit num. 397. Exiuit Toleto sanctus vir Thyrsus sub Paulato, vel Palmacio, Præsule Toletano Catechumenus. An Catechumenus fuerit quæretur infra ad §. 4. Paulatum ab anno Christi 245. ad 286. Episcopatum obtinuisse e Dextri Chronico Franciscus Biuarius ad an. Ch. 286. numero 2. conatur fidem facere; illudq; acriter contendit Thyrsum fuisse ciuem Toletanum; quem tamen origine potius Græcum, seu Bithynum, facit Franciscus Pisa lib. 3. hist. Toletanæ cap. 5. verum ei Acta sola Metaphrastæ lecta videntur, non cetera.

[2] Hæc de solo natali. nunc de palæstra multiplicis martyrij. Primus certaminis locus fuit Cæsarea Bithyniæ vrbs ad Propontidem maritima, quæ, vt ab aliis eiusdem nominis distingueretur, Smyralia seu Smyrdiana agnominata, de qua Ptolemæus lib. 5. Geographiæ cap. 1. & tabula 1. Asiæ. In hac capite plexus palmam martyrij obtinuit S. Leucius, qui mendose in variis codicibus Lucius, Leontius, Leuticius, Lencius, Lenticius, [Leucius Cæsareæ passus:] Lensus, Leusus, & Seleucus appellatur. An peculiari veneratione vspiam colatur, seorsim a ceteris, necdum reperimus, nisi hic sit, de quo Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ XIX. Ianu. ita scribit: S. Leucij Martyris memoria Tuderti peruetusta est; [an Tuderti colitur?] nam in summo vrbis Tudertinæ fastigio templum suo nomini dicatum, cum cœnobio Fratrum Prædicatorum, in quo corpus illius pie asseruabatur, magnamque habebat apud ciuitatem venerationem, extitisse ferunt. Cuius reliquiæ, ad exiguitatem redactæ, in nouum dicti ordinis monasteriū, cui S. Mariæ titulus est, trāslatæ, singulis annis in Dominica in Albis solēni apparatu extractæ, populo Tudertino monstrantur. Cuius sancti Martyris memoriam quasi extinctam renouauit, & in Kalendarium Tudertinæ Ecclesiæ, vna cum ceteris eius vrbis Patronis, Angelus Cæsius Episcopus adscripsit. Ceterum gesta huius Martyris, vna cum tempore & genere martyrij, iniuria temporum disperiere. Celebratur quidem S. Leucij memoria, vnaq; Thyrsi & Callinici in pluribus & vetustissimis Martyrologiis XVIII. & XX. Ianuarij, vt mox dicetur, quibus diebus apud Tudertinos alia festiuitate impeditis potuit S. Leucius ab iis XIX. peragi. Eius tamen non meminit Ioannes Baptista Posseuinus in libro de Sanctis Tudertinis, [an alius?] ipseq; Ferrarius in Topographia Martyrologij & posterius edito generali Sanctorum Catalogo. Atque, vt ibi fuerit Leucius aliquis, potuit is patria Tudertinus, aut alio ex oppido Vmbriæ, isthic vel alibi in Italia certamine perfunctus fuisse.

[3] Alterum Martyribus stadium fuit Apollonia, vrbs Phrygiæ maioris mediterranea, ad Rhyndæcum amnem, vt patet e Ptolemæo lib. 5. cap. 1 paucis a prædicta Cæsarea leucis dissita; [Callinicus passus Apolloniæ Phrygiæ.] a Iuliano supra Apollonia Græciæ, a variis Martyrologiis Apollonia in Græcia appellata, vt fere aliæ minoris Asiæ vrbes ab aliis scriptoribus. Quo non animaduerso Ferrarius in Topographia Apolloniam vrbem Macedoniæ statuit. In illa Phrygum Apollonia capite plexus est S. Callinicus, qui perperam in MSS. & excusis exemplaribus Gallenicus, Galenicus, Calenicus, Calonicus, Galienicus, Gallinicus, Callenitus, Galenitus, Galanicus, &c. scriptus reperitur. Cum eo quidecim socij a sacerdotio idolorum simul ad Christi sacra conuersi, & capite plexi referuntur in secundis Actis num. 47.

[4] Apolloniæ quoque occubuisse S. Thyrsus in tertiis Actis, ac Metaphraste traditur; [Thyrsus multa alibi passus,] imo omnium isthic consignatur martyrium in plurimis Martyrologiis, eisq; optimæ notæ, reclamantibus Actis omnibus. de Thyrso quidem minus id mirum dici; nam isthic, atque antea Cæsareæ, Apameæ, & forte Nicomediæ diuersa tormenta diuina virtute superarat, verum tandem Mileti, vrbe Cariæ maritima, postremam lauream tulit. Id accurate docent Acta, præsertim prima ex MS. Velseri, capite vltimo; quibus consentiunt antiqua Martyrologia MSS. Lætiense & Tornacense S. Martini XXV. Ianuarij, quo in iis Thyrsus seorsim memoratur: In ciuitate Mileto, inquiunt, passio S. Thyrsi, qui passus est sub Cumbricio, Siluano, & Plaudo Proconsulibus in ciuitate Cæsarea. addit Tornacense: [occisus Mileti:] Hic enim primum iussus est catenis ad pœnam extendi, vt dissiparentur membra eius. Sed catenis diruptis, vas quoddam iussum est impleri aqua, in quod Martyr deorsum suspensus, capiteque mersus flagellaretur. Vase autem virtute Domini dissipato, bis in carcere recluditur, & ad audientiam reseruatur. Postmodum vero resticulis flagellatus, bestiis traditur: vnde illæsus exiens; iussus est fieri locellus, in quo missus, medius secaretur: sed illis deficientibus, qui eum secare debuerunt, cum B. Thyrsus de locello exiret, diuino nutu calcaneus eius locello adhæsit. Quod ille cognoscens, iterum se in eo locauit, taliterque passionis suæ terminum fecit.

[5] Celebri admodum officio colitur eodem die, vt tradit Franciscus Pisa loco citato, seu potius, vt alij, pridie, id est XXIV. Ianuarij, in Breuiario Musarabum; quo die refertur quoque in Martyrol. Romano his verbis: Item sanctorum Martyrum Thyrsi & Proiecti. ad quē idem inter Prætermissos diximus Proiectū (cuius in illo Gothico Breuiario nulla fit mentio) esse Aruernensem, [colitur Toleti;] de quo egimus XXV. Ianuarij; Thyrsum vero hunc, de quo hic est sermo; maxime quod Baronius addat in Notationibus agi de his pluribus in Breuiario Toletano S. Isidori, vbi etiam sacer hymnus habetur, quo Thyrsi egregia facta scribuntur. At Franciscus Biuarius commentario in Dextri Chronicon ad an. Ch. 286. n. 2. in fine monet, Baronium lapsum esse, dum credidit hymnū Breuiarij Gothici S. Isidori agere de Thyrso & Proiecto, cum manifestum sit de Thyrso, Leucio, & Callinico agere. Ipsum hymnum infra dabimus.

[6] In similem errorem impegit Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum XXX. Ianuarij: Lemouicis, inquit, S. Thyrsij Martyris. In Notationibus citat Kalend. & monum. Ecclesiæ Lemouicensis, in quibus, inquit, sub Decio Imperatore in Africa, in vrbe Cæsarea, passus traditur, in ergastulo inclusus, a quo eductus ab Angelo, ad Episcopum qui illum baptizaret ductus & reductus est, & serra dissectus martyrium cōsummauit. Quæ prorsus in hunc Thyrsum quadrant, qui Cæsareæ in Bithynia, non in Africa, martyrium auspicatus. Deinde in Breuiario Lemouicensi, anno Christi 1626. auctoritate Raymundi de la Martonie eiusdem Ecclesiæ Episcopi edito, [& Lemouici] colitur S. Thyrsus officio nouem lectionum non XXX. sed hoc XXVIII. Ianuarij, quo die Saussaius in Martyrologio Gallicano: Lemouicis commemoratio S. Thyrsi Martyris, qui cum aliis sanctæ religionis assertoribus Apolloniæ dire excruciatus, pro fidei Christianæ professione in agone extremo voce cælesti ad æterna tabernacula vocatus est, &c. Idem Saussaius alium Thyrsium arbitratus proferri a Ferrario, XXX. Ianuarij in Supplemento ita scribit: In Aquitania natalis S. Thyrsij Martyris, qui in Africa sub Decio Imperatore, quod Christianos mores spiraret, in ergastulum coniectus est: e quo per Angelum eductus deductusque ad Episcopum vt baptizaretur, suscepto lauacro salutari in carcerem pugnaturus pro fide reductus est. Itaque vocatus ad tribunal, cum multis terriculamentis a præconio diuinæ, quam cognouerat, gratiæ non posset coërceri; multis impetitus tormentis, in quibus semper extitit ineluctabilis; demū serra, vt quondam Esaias, dissectus, nobile martyrium consummauit (huc vsque ex Ferrario amplificata tantum eius phrasi) cuius pignora in Galliam Aquitanicam delata, [ob reliquias eo translatas.] eius ibi clarum nomē ac agonē ediderunt. Ea videlicet ipsa sunt pignora, quæ ad Lemouicum vrbē deportata his verbis tradiderat: Cuius aliquot pignora ex Oriente in Galliam aduecta, Lemouicisque reposita, memoriam eius ibidem & claram & caram apud maiores reddiderunt. Pronius fuit vt in Africa passus Thyrsus crederetur, quod in Actis ex MS. Ripatorij dicatur Cambrutius Præses ex genere Claudij prouinciæ Africæ; & in Actis ex MS. Velseri Baudus genere Afer. Hic postremus Præses alibi Paudus, Plaudus, Bausus, & Bandus appellatur. at Combricius, Cumbritius, Cymbritius, & Bricius. In Siluani nomine omnes congruunt.

§ II. Communis horum Martyrum cultus. Acta.

[7] Vt S. Thyrsus variis diebus solus colitur, ita cum sociis quoque variis etiam mensibus, [Coluntur omnes simul a Latinis Ianu. 18.] & fere quidem Ianuario apud Latinos; Decembri apud Græcos. ac primum ad diem XVIII. Ianuarij SS. Thyrsi, Leucij, Callinici memoria est in antiquißimis Martyrologiis MSS. S. Hieronymi, & Dungalensi in Hibernia. MSS. Centulense, & Leodiense S. Lamberti: Ciuitate Apollonia sanctorū Martyrum Thyrsi, Leuci, & Gallenici. addit Florarium MS. tempore Decij Imperatoris anno salutis 253. Maurolycus Felicius, Galesinius, Canisius: In ciuitate Apollonia SS. Thyrsis & Seleuci & Calleniti Martyrum. Adonis MS. quod in cœnobio Leodiensi S. Laurentij extat: Eodem die Passio sanctorum Martyrum Leuci, Tirsi & Gallenici, in ciuitate Apollonia, tempore Decij Imperatoris, sub Præside Combrutio, & Siluano, & Baudo. Qui diuersis tormentorum generibus excruciati, primus & vltimus abscissione capitis, medius cælesti voce euocatus, spiritum reddentes, martyrium consummauerunt. Solum Thyrsum eo die referunt Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum & Martyrol. MS. Lætiense, in hoc tamen vitiose Thyrsa scribitur.

[8] Ianuarij XX. eosdem iterum nominant MSS. Martyrologia S. Hieronymi & Dungalense; hoc sub Leontij, Vrsi, [20.] Gallinici nominibus; illud vero: Neueduno, Tarsi, Leuci, Gallinici. Est Neuedunum, Ptolemæo Nouiodunum, lib. 2. Geographiæ cap. 5. & Tabula 5. Europæ circa Danubium collocata vrbs; quæ item refertur in Antonini Itinerario, Tabula Itineraria, & Notitia Imperij: de cuius situ disputat Cluuerius lib. 3. Germaniæ cap. 43. An eo aliqua horum Sanctorum pignora fuerint delata, aut templum eis erectum, aliaue cultus huius extraordinarij caussa extiterit, nos latet. Et fuerunt aliæ vrbes hoc nomine nuncupatæ, vt illa in Gallia circa lacum Lemanum. In eodem rursus Martyrologio XXVII. [27.] Ianuarij duo ex his referuntur his verbis: Nicomediæ Laecij, in Apollonia Calentini, qui aliis Leucius & Callinicus dicuntur; ille hoc die in MS. Dungalensi Leontius. Florarium MS. Nicomediæ S. Thyrsi Martyris, vbi capite aquis immersus flagellatus dicitur in Actis vltimis. An etiam Nicomediæ Leucius ante fuerit tormentis aliquibus excruciatus, quam Cæsareæ capite plecteretur, haud liquet. Cumbritius Præses Nicomedia Apameam, hinc Cæsaream profectus dicitur in Actis num. 1.

[9] Denique celeberrima horum memoria est in Ecclesia Romana hoc XXVIII. Ianuarij. duorum mentio fit in veteri Martyrologio Romano a Rosvveydo edito: [& potissimum 28.] In ciuitate Apollonia, Leucij, Thyrsi, Martyrum. Plenius Vsuardus, Bellinus, Martyrologium Romanum modernum: Apolloniæ sanctorum Martyrum Leucij, Thyrsi, & Callinici, qui tempore Decij Imperatoris, variis tormentorum generibus cruciati, primus & vltimus abscissione capitis, medius cælesti voce euocatus spiritum reddens, martyrium consummauerunt. Addunt Ado, Notkerus, & varia MSS. in Græcia. An forte in gracia? ita coniiciebat Rosvveydus in Notis Adoni a se edito adscriptis. Interponebant Beda & Ado, sub Præsidibus Combritio, Siluano, & Baudo. Eadem fere scribunt Canisius, Galesinius, Maurolycus, Felicius, MS. Florarium, Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 39. qui addit: 5. Kal. Februar. in partibus Græciæ tumulati, vt dicit Ado. Officio IX. lectionum coluntur eodem die in antiquo Breuiario Ecclesiæ Burgensis in Hispania. Eorumdem anniuersaria celebritas agitur cum supplicatione in Asturicensi diœcesi.

[10] Decembris quartodecimo referuntur in Martyrologio Gallico Leodij excuso, & in addit. Carthus. Colonien. ad Vsuardum: [& 14. Decemb. maxime a Græcis.] Item SS. Thyrsi, & trium sociorum eius, cum duo tantum fuerint Thyrsi socij, Leucius & Callinicus: at cum hoc alij socij quindecim, capite plexi sunt. A Græcis eodem die solenni ceremonia coluntur hi sancti Martyres, sub Decio in partibus Asiæ occisi, cum pluribus aliis in Ægypto sub Diocletiano interemptis: quorum omnium Acta Metaphrastes, quod fere non nisi singulis diebus singula aßignet, vnum in compendium contraxit, quod Latio datum a Gentiano Herueto ediderunt ad XIV. Decemb. Lipomanus & Surius. Græci in Menologio & Menæis singulorum Acta breuiter perstringunt; prius quia in manibus est, a Canisio editum; solum quæ in Menæis habentur, hic proferemus.

[11] Eodem mense, quarto & decimo die, certamen sanctorum Christi Martyrum, [Actorum epitome ex Menæis.] Thyrsi, Leucij, & Callinici. Decio Imperatore isti Martyres vixerunt. Combritio Præside persecutionem aduersus Christianos mouente, in partibus Nicomediæ, Nicææ, & Cæsareæ Bithyniæ; S. Leucius vltro Præsidem accessit, & se Christianum professus, idolorumque vanitatem irridens suspenditur Præsidis iussu; dein corpus illi omne crudeliter laceratur: sed immotus in Christiana professione perseuerans capite plectitur. Deinde Præsidi versus Hellespontum iter ingresso eximius illi inter athletas Thyrsus occurrit, & Christum palam Deum esse testatus, reprehenso tyranno quod iis qui non essent dij cultum diuinum præter rationem exhiberet, itaque pugnis cæditur & malleis contunditur, manibusque & pedibus vinctus diuerberatur & conteritur: palpebræ fibulis compunguntur, oculi fodicantur & lancinantur, pedes fereis glandibus plectuntur, tergum liquato plumbo perfunditur, quod magis carnificibus quam Sancto nocuit. Cum autem per diuinam gratiam ex omnibus his tormentis ei inflictis illæsus euasisset, medius arripitur & ferro laceratur: ille vero precibus suis omnia idolorum delubra euertit. Deinde in vas aqua plenum capite deorsum verso immittitur: at vase statim disrupto, e muro cuius acuminata erant latera, deiicitur in pauimentum, quod illum excepturum erat, acutis clauis & ferreis tribulis, seu cuspidibus instratum: sed ex his quoque ope cælesti saluus extitit. Combricio vero & Siluano vita male mulctatis præturam Babdus suscepit, qui Sanctum pro Christo propugnantem culeo insutum in mare abiecit: sed Angelis præsidibus, sacco disrupto, Sanctus in terram expositus est, qui rursus atrociter cruciatur. Martyr autem precibus suis iterum sculpta ipsorum idola deiecit. Tum feris in pabulum obiectus, ab illis intactus permansit. Verberatur iterum tam immaniter Martyr, vt carnes eius in terram defluerent: vbi S. Callinicum ad Christi fidem pertraxit, qui antea idolorum sacrificulus fuerat, & secum ita ratiocinabatur: Certe maior his omnibus est Deus, cuius ad inuocationem concidunt idola. Nam cum S. Thyrsus Apolloniæ esset, inuocato Deo vanorum deorum statuas in terram prostrauerat. Quod cum postea idem suis precibus per miraculum Sanctus faceret Callinicus, & idolū quod colebatur deiiceret, capite præciso viuendi finem fecit. Sanctus autem Thyrsus in arcam coniectus vt serra diffinderetur, cum lictores serram mouere non possent, Sanctus illæsus perstitit, sed animam Deo edidit, cum vocem e cælo accepisset qua reposita illi bona significabantur. Peragitur horum Martyrum dies solennis in ipsorum templo quod est in Elenianis. Consentiunt Maximus Cytheræus & Menologium ante citatum, in quibus etiam certamen in muro, superne angusto inferne gladiis præcincto, cælesti virtute superatum, attingitur; a Metaphraste & in Anthologio prorsus omissum; ast infra in Actis descriptum. Subiunguntur in citatis Græcorum Martyrologiis encomia SS. Philemonis, Apollonij, Ariani Præsidis, & IV. Protectorum, quorum Acta dabimus VIII. Martij. Metaphrastes his adiungit Acta SS. Asclæ & Leonidæ: nos de priore egimus XXIII. Ianuarij, de altero paullo inferius cum Martyrologio Romano.

[12] Acta autem Thyrsi, Leucij, Callinici triplicia nacti sumus, omnia fide digna, planeq; solida, etsi stupendis plena miraculis. Prima sua manu descripserat Rosvveydus ex vetustißimo codice Marci Velseri, [Acta triplicia.] sed (pro dolor) priore parte mutila. Ex his depromptum iisdem verbis quod iam ex antiquißimo Martyrologio S. Martini Tornacensi recitauimus elogium. Secunda accepimus e codice monasterij S. Mariæ de Ripatorio, nobis a Francisco Chiffletio nostro cōmunicato, eademq; cum Agonibus Martyrum Parisiis excusis contulimus. Hæc in locis certamini vniuscuiusque adscribendis cum prioribus conueniunt. Postrema desumpta sunt ex MSS. Thosano, & Treuirensi S. Maximini, cumq; editione Bonini Mombritij collata. His olim videntur vsi Vsuardus, Ado, Notkerus: & iis quæ infra ex Breuiario Muzarabum proferuntur, maxime consonant. Decreueramus aliquando his Acta ex Metaphraste adiungere, vt XXIII. Ianuarij ad vitam S. Asclæ insinuatum est; verum quod nihil fere, saltem momenti alicuius, continerent, quod non esset in aliis Actis descriptum, vel ideo potius omisimus, quod ea paßim apud Lipomanum & Surium extant, & ex variis Sanctorum Actis plura, huc non spectantia, in iis conglobata sunt. Ediderunt vitam S. Thyrsi & sociorum ex recentioribus Alfonsus Villegas XXIV. Rosvveydus XXX. alij XXVIII. Ianuarij, aut XIV. Decembris.

§. III. Reliquiæ. templa.

[13] Qvid singulorum reliquiis actum sit, non facile est statuere. An aliquæ Nicomediam initio, [Reliquiæ S. Thyrsi a Philippo sepultæ,] an deinde Neuedunum, seu Nouiodunum translatæ, propter ante scripta ambigi potest; an dein Leucij aliquæ Tudertum. Corpus S. Thyrsi a Baudo petiit Philippus quidam religiosus, & posuit in suo loculo, cum sustinuisset septem dies vsque quo venirent Cæsarius Episcopus & Laudicius, seu Laodicius Presbyter, Apollonia (vt suspicamur) Miletum, quod ante ab eisdem Callinicus, cum quindecim sociis Apolloniæ passus, dicatur sepulturæ traditus in secundis Actis.

[14] Apud Græciam cineres S. Thyrsi latere addunt Acta vltima. De iis Sozomenus lib. 9. cap. 2. inter reliqua ita scribit: Cæsarius vir ea tempestate cum primis potens, qui & ad Consularem & ad Præfectoriam dignitatem peruenerat (fuerat autem Flauius Cæsarius cum Nonio Attico Consul an. Ch. 397.) extra mœnia ciuitatis Cōstantinopolitanæ templum Deo, in honorem Thyrsi Martyris, [reconditæ Constantinopoli in templo ei extructo,] magnificū ædificauit; &, vt ex sequentibus colligitur, sacras eius inibi reliquias collacauit. Nam cum eo loci corpora XL. Martyrum Sebastenorum recondita laterent, Pulcheriæ Reginæ, sorori Imperatoris, tertio apparuit admirandus Thrysus, atque eos qui sub terra absconditi latebant indicauit, & ad se transferri eos iussit, vt & eiusdem loci, & eiusdem quoque honoris secum participes essent: simul & ipsi quoque XL. Martyres splendidis vestibus induti semetipsos illi conspicuos fecerunt. [& iuxta reliquiæ SS. XL. Martyrū.] Quorum corporibus repertis, accurrunt ad martyrium Imperatrix & Episcopus. Tunc Imperatrix Deo preces in gratiarum actionem fundebat, quod se tam illustri reuelatione esset dignatus. Dein sanctas reliquias nacta, elegantissima theca Martyres honoratos, iuxta venerabilem Thyrsum composuit, publica festiuitate, vt æquum erat, cum debito honore ac pompa, ac psalmodiis celebrata: cui & ego ipse interfui… Proclo Ecclesiam Constantinopolitanam gubernante; quam capeßiuit an. Ch. 434. obiit sancte 446. colitur XXIV. Octob. S. Pulcheria X. Septembris & XL. Martyres Sebasteni IX. Martij, quo die plenius hanc historiam illustrabimus. Ceterum hic suam ætatem manifeste indicat Sozomenus. Nescimus autem quid sibi velit scriptor quidam nuper sub nomine Luitprandi editus, qui ad an. Ch. 790. scribit: Socrates, Sozomenus, Philippus, scriptores Ecclesiastici, & doctrina Ioannis Cassiani monachi, florent. Vultne eos tunc vixisse? palpabile mendacium est. an lectos præcipue fuisse? vnde id probat? at multo magis, cum ex duobus prioribus & Theodoreto Tripartitam concinnauit Caßiodorus, seculo 6. Sed hæc per transennam.

[15] S. Thyrso extructum a Iustiniano Imperatore templum scribit Procopius lib. 1. de ædificiis Iustiniani. [Templum aliud isthic S. Thyrsi.] Parum abest, inquit, quin illud martyrium præteriissem, quod S. Platoni dedicatum, quodque vere sacrum est ac magnopere venerandum; cui sacella omnia magnitudine cedunt. Præterea Thyrsi Martyris ædem: & S. Theodori sacellum, ante vrbem, in regione quæ Rhession dicitur, situm: & Theclæ Martyris templum, quod iuxta vrbis littus est; & alterum S. Theodotæ in suburbio Hebdomo appellato. Hȩc enim omnia Imperator iste Diuo Iustino regnante a fundamentis ædificauit, difficilia explicatu: & quæ pro rerum dignitate, visu ac cognitatione expendi satis non possunt. De S. Platone Martyre Ancyrano agemus XXII. Iulij. De S. Theodoro IX. Nouemb. Thecla XXIII. Septemb. Theodota II. Augusti. Demum S. Thyrsi & sociorum templum Constantinopoli fuisse posterioribus seculis, πλησίον τῶν Ἐλενιανῶν in Elenianis, ex Menæis ante dictum est.

[16] [Reliquiæ in Gallia, & Catalaunia.] Hinc videntur aliqua S. Thyrsi pignora, vt §. 1. dictum est, in Galliam Aquitanicam ad Lemouicensem Ecclesiam translata: imo & in Hispanias; vbi in æde S. Stephani monasterij Balneolensis in diœcesi Gerundensi, manum S. Thyrsi religiose asseruari testatur, qui eam vidit ac veneratus est, Antonius Vincentius Domeneccus in Historia Sanctorum Catalauniæ.

[17] In Chronico sub Luitprandi nomine recens edito monasterium S. Thyrsi Toleti extitisse scribitur num. 251. cuius Abbas Agapius Vicarius Domini Elipandi Pontificis Toletani pro eo interfuerit Synodo vniuersali septimæ Nicææ contra Iconomachos æra 824. an. Ch. 786. habitæ. [Templum Toleti,] Et num. 128. dicitur Rex Wisegotthorum VVamba Toletum ciuitatem regiam æra 714. an. Ch. 676. laxasse & muris ambisse: portam quæ respicit Septemtrionem S. Thyrso Toletano ciui, Martyrique foris (id est, vt num. 233. dicitur, Apolloniæ in Græcia) passo dedicasse.

[18] Prudentius Sandouallius in Silone Rege Oueti & Asturiarum, asserit a Gothis, prope maiorem ecclesiam Toleti, templum in honorem S. Thyrsi extructum fuisse, [& reliquiæ;] in quo eius honorarint reliquias, ab Ostrogotthis eo transmissas: & testatur Franciscus Pisa lib. 3. historiæ Toletanæ cap. 5. sacras S. Thyrsi exuuias olim Toleti, antequam ea vrbs a Mauris caperetur, fuisse seruatas; quas ne illorum deuastaret impietas, Vrbanus eius Sedis tum Archiepiscopus, [dein Ouetum translatæ,] Ouetum, vbi deinde Gothici Asturiarum Reges, commorati, dicitur transtulisse. Easdem in hunc vsque diem in theca sacra ibidem seruari tradit idem Pisa, tum ex relatione & litteris virorum fide dignorum, quiq; in Ecclesia Ouetana plurimum auctoritate pollebant, tum ex indiculo reliquiarum eiusdem vrbis excuso. Hanc denique ob caussam, vt idem auctor est, [vbi & tēplum ædificatum,] a Rege Alfonso Casto in eadem vrbe templum in honorem S. Thyrsi præcipuum extructum, eiusq; exemplo plura in diœcesi Ouetana eidem Sancto erecta. Imo hucusque S. Thyrsum sociosq; in diœcesi Asturicensi præcipuo cultu honorari, supra dictum est. Verum contra hæc facit quod præcipuum & maximum Oueti templum, in honorem sancti Saluatoris, ad similitudinem Ecclesiæ S. Mariæ Lucensæ ciuitatis, a se constructum testatur ipse Alfonsus in diplomate dato V. Idus Martij Æra 868. an. Ch. 830. quod ex antiquo codice MS. Ecclesiæ Bracarensis vulgauit Sandouallius in Alfonso Casto. In eodem diplomate meminit Rex Ecclesiæ S. Thyrsi in ciuitate Bracara sitæ. At Sandouallius in Silone Rege opinatur Oueti prope maiorem ecclesiam ab Alfonso Casto extructum minus aliquod sacellum fuisse, in honorem S. Thyrsi. quo etiam modo Alfonsus sextus, a quo Toletum cum vicinis oppidis Mauris ereptum est, [& alibi:] Sahagunti prope maiorem ecclesiam ædificauit templum, in honorem S. Totisi, quem Thyrsum ipse interpretatur Sandouallius, qui huic vtrique ædificando exemplar proponit desumptum a templo prope maiorem ecclesiam Toleti a Gothis in honorem S. Thyrsi extructo.

[19] [Toletanū a Cyxilla restauratum,] Ipsum vero Toletanum templum a Cyxilane Archiepiscopo volunt deinde reparatum; a quo primo constructum asserit Iulianus Archipresbyter in Chronico num. 397. A Cyxilano, inquit, conditum est S. Thrysi templum Toleti, ciuis Toletani, in Apollonia Græciæ passi. In Chronico Luitprandi num. 233. Toleti conditum est templum S. Thyrsi vernulȩ Christi, ciuis Toletani, passi Apolloniæ in Græcia, prope Mesquitam maiorem: consecratumque est a Domino Cixillano Archiepiscopo Toletano, cum magno periculo. Secundum Chronologiam Toletanorum Antistitum, quam edidit Gracias Loaysa in Collectione Cōciliorum Hispaniæ, Cyxilla factus Archiepiscopus an. Ch. 775. obiit 784. quo ei succeßit Elipandus, qui hæresi infectus, in Concilio Francofordiensi damnatus est; nisi inter hos ab aliis rectius interiiciatur Petrus Pulcher. Vitam S. Ildefonsi ad hoc Cyxillane scriptam dedimus supra XXIII. Ianuarij. Ei templum hoc ædificanti scripsit Silo Oueti, & Prauiæ, siue Asturiarum Rex, vbi inter alia ita habet: Dolet me, [cum periculo a Mauris;] quod ibi fueritis in magno periculo vestrarum vitarum, quia ibi cœpistis ædificare ecclesiam S. Thyrsi Martyris, prope Meschitam maiorem: & Alquazellus Zuleima Iuseph Abenabdil, qui regit Toletum, voluit vos occidere: sed appellantes ad Iudicem Mahomad Abenramin, iussit dimitti vos, & dedit licentiam ædificandi ob pecuniam, quæ illi dedistis. Isti Mauri nihil faciunt nisi prætextu lucri. Tamen ad illum scribo, gratias agens ob fauorem, quod dedit vobis: & rogo vt vos foueat &c. Et infra: [donis ornatum a Silone Rege,] Regina mittit pro noua vestra ecclesia S. Thyrsi Martyris, quam iam audiui, quod absoluistis, quædam munuscula, calicem argenteum & patenam cum aquamanili, & cum suo naso, & in operculo corona nostri regni cum nomine tuo & meo per compendium sic C. S. (hoc est Cyxilla & Silo) seruiet ad dandum sanguinem Domini populo … Orate pro me & Regina. Deus vos custodiat, Amen. In Prauia, 24. Februarij æra 815. Fuit is annus Christi 777. quo durißimo Saracenorum iugo Hispania premebatur. Successit post finē Aurelij in regnum Sylo æra 812. anno Ch. 774. Regnauit autem annos nouem, & in decimo vitam finiuit, vt tradit in breui historia Sebastianus Salmanticensis Episcopus apud Sandouallium, qui ipsam Silonis epistolam integram recitat ex codice MS. Toletano.

[20] Dum anno Christi 1595. sub Philippo II. Hispaniarum Rege xenodochium regale prope summam D. Virginis ædem Toleti ædificaretur, templi S. Thyrsi, iam olim diruti, [quæ nuper reperta.] muri & ruinæ sub terra comparuere; & inter rudera, Deo ita volente, repertum est operculum aqualis, quem Silonis Regis vxor ad Cyxillanem miserat, cum corona regni, & initialibus litteris vtriusque C. & S. quo indicio compertum est ibi fuisse S. Thyrso templum a Cyxillane constructum. Alfonsus de Carcamo vrbis tum Toletanæ gubernator misit ad Philippum II. repertum recens aqualis operculum cum epistola Silonis Regis, & præclarißima de S. Thyrso, quam ipse typis curarat excudi, disputatione, cum virorum doctorum approbatione, præsertim Stephani de Garibay nobilis ac percelebris rerum Hispanicarum historici, & Alfonsi de Villegas diligentis & pij de Vitis Sanctorum scriptoris. De tota hac re accuratas ad nos Madrito litteras scripsit Ioannes Eusebius Nirembergius noster. Agit quoque de his antiquitatis monumētis Franciscus Biuarius ad Dextri Chronicon an. Ch. 286. nu. 2. vbi formā operculi exculptā exhibet. Idem tradit, quod & Alphonsus Villegas in epistola ad Philippum II. a S. Thyrso vulgatißimum in Hispania nomen Theresiæ deductum videri.

[21] Addimus hymnum de S. Thyrso & sociis, quem Baronius citat in Notis ad XXIV. Ianuarij, [Hymnus de S. Thyrso compositus a Cyxilla Episcopo.] compositum a Cyxillane, vt testantur Silo Rex, & Iulianus Archipresbyter. huius verba sunt num. 397. in Chronico: Idem Cyxila Præsul, qui iussit ædificare templum, & composuit hymnum. at Silo in prædicta epistola: Audiui, inquit, quod composuistis hymnum in dedicatione S. Thyrsi Martyris & ciuis Toletani, vt retulerunt mihi tuos Legatos: & de S. Vincentio & Læto & c. … Mittat tua Paternitas illos ad me vt nostri Clerici habeant quid cantent. Arbitratur Villegas vltimos solum versus a Cyxillane additos, cum templum S. Thyrso dedicasset, reliquum hymnum ante a S. Isidoro fuisse compositum. Eumdem ex Breuiario Musarabum exhibet Biuarius cum nonnullis capitulis & Benedictionibus.

§. IV. Hymnus de S. Thyrso & sociis.

[22]

Exulta nimium turba fidelium,
      Solemne hodie Martyris inclyti
      Est festum: modula carmine fortiter,
      In laudem Domini atque potentiam.
Cælestis patriæ gaudia cogitat
      Thyrsus vir pepulit omnia seculi
      Sanctus, quum a minime crederet in Deum,
      Afflatus subito flamine sancto est.
Sæuum conspiciens Iudicem, increpat:
      Cur Sanctos Domini, inquit, atrociter
      Pœnis discrucias valde crudelibus?
      Infelix erebi igne cremandus es.
Illico rabidus tempora presserat
      Hostis Combritius membra colentium
      In terra Dominum; multa perempta sunt
      Sanctorum nitida b millia Martyrum.
Sanctus pro Domino Leucius nititur,
      Electam animam tradere promptior:
      Diuersa genera pertulit innocens
      Pœnarum, capiens præmia cælica.
Athleta pedibus impiger ambulans
      Thyrsus, vbi Regem reperit impium,
      Apprendens tenuit, admonet & docet,
      Iam falsa vt colere desinat idola.
Tum læto simulans ore loquutus est:
      Te Thyrse cupio consilio meo
      Assensum tribuens, sacrifices Diis.
      Vt magnas capias copias munerum.
Sanctus, Perspicuum est, ait, impie,
      Quod totus habitet ille nequissimus
      In te, nunc coluber prauus, & inuidus:
      Cum tali pereas principe horrido.
c Gustrum perniciter adfore præcipit,
      Plenum lympha, caput Martyris suffocat.
      Corpus, quod superest, fustibus cædere
      Nodosis acrius pestifer imperat.
Sed seruus Domini voce piissima,
      De vase miserum Iudicem increpat:
      Agnosce Dominum lubrice & inuide,
      Cum cernis opera magna & inclyta.
Terra construitur alta & eminens,
      Per gyrum gladiis fixis in ordine:
      Almo fastigio positus, decidens
      Ense vt suscipiat membra fidelia.
Magnus tu, Domine, es præ diis omnibus,
      Multum mirificus in te credentibus.
      Prauis muscipula fit: Sanctus in æthera
      Christi glorificat omnipotentiam.
Victus non destitit insatiabilis
      Fera terribilis, sed noua cogitat
      Tormenta, sitiens vincere Martyrem:
      Sed sanctus Dominus conteruit malum.
Ne Thyrse timeas, sic ait Angelus,
      Directus ego sum a Domino Deo
      Ad te, vt supplicia auferam omnia:
      Hostemque poteris vincere pessimum.
Exaudi Domine: cogitat impius
      Inferre onera, vincula omnia,
      Et feruens oleum, plumbum, & vngulas,
      Vt sanctum superet Martyrem, & necet.
Cernens proficere nil suis viribus,
      Sanctum præcipitem in mare præcipit
      Iactari, videant ne oculi hominum,
      Ter dena stadia a littore longius.
Quam mira Domine sunt opera tua!
      Adducunt manibus Angeli Martyrem,
      Et dulci resonant carmine canticum,
      Iudex non meruit cernere Angelum.
Debemus penitus facta retexere,
      Quæ Sancti meritis reddiderit bona.
      d Tribus Iudicibus culpa latentibus,
      Quos terra repulit mortuos sæpius;
Exorant populi Martyrem; inquiunt:
      Oramus, Domine, præcipe protinus
      Terra vt suscipiat corpora Iudicum,
      Qui escam dent putridam vermibus funditus.
Clementer lacrymans, oraculum accipit,
      Designans locum vbi corpora condere
      Debeant. Veniam da, pie, poscimus,
      Martyr, nos humiles credimus in Deum.
Lætentur omnium corda volentium
      Cælestis patriæ quærere gaudia:
      Et parui faciant vlla nocentia,
      Quæ venti a facie, vt stipula peruolant.
Te Martyr lacrymis e vernule, poscimus,
      Per te omnipotens conditor ocyus,
      Durum quo premimur hoc iugum auferat,
      Et lætos faciat secla per omnia.
Iam summe Domine respice saucium,
      Delicti populo dele chirographum;
      Et nostrum gemitum cerne propitius,
      Dans nobis auxilium tempore congruo.
Defunctis requiem omnibus, Optime,
      Concede; tempora prospera tribue;
      Victum pauperibus, subsidium viduis:
      Omnes percipiant, quod pie postulant.
Templum hoc, Domine, Cyxilla condidit,
      Dignam hic habeat sortem in æthera:
      Cum summis ciuibus cantica præcinat,
      Gaudens perpetuis seculis omnibus.
Te nostra iubilet gloria perpetim,
      Qui solus Dominus, trinus & vnus es:
      Iugi imperio secula continens,
      Et cuncta dominans, omnibus imperans.
Præsta, ingenite, per vnigenitum,
      Regnans qui perpetim cum sancto Spiritu,
      Oympum contines iugi iudicio,
      Sustentans aridam perenni imperio. Amen.

[Annotata]

a Adscribit Biuarius margini Catechumenus: nam catechumenum abisse Toleto supra citatus Iulianus tradit. Verum catechumenum, dein athletam factum in Græcia quis credat? Nisi ideo discessit ex Hispania, vt conuersionem differet, & resisteret Spiritui sancto, qui eum & Leucij exemplo, & vi maiore cælestis gratiæ, tandem dare manus coegit. Vt Deorum cultor habitus ac salutatus primum a Cumbritio est, & se talem paullo ante exstitisse ipse profitetur.

b Acta tertia: infiniti aggeres Martyrum, sed per totū mundi alueum, non intra solius Cumbritij prouinciam.

c In Actis vas, lebes, tinna dicitur.

d Soli periere Cumbritius & Siluanus. Baudus superuixit; sed victus tamen, & varie post discruciatus.

e Hinc ciuem Toletanum fuisse concludit Villegas & Biuarius, & hic pluribus probat exemplis, quod in Breuiario Gothieo S. Leocadia Patrona vernula appelletur; S. Iacobus Patronus vernulus. ast vti Iacobus licet Hispanus non fuerit, vernulus dicitur propter conditas isthic reliquias, cultumq; singularem; potuit eadem ratione etiam Thyrsus vernulus appellari.

BENEDICTIO.

Christus Dei filius, quo beatissimus Martyr Thyrsus ante est passione fruitus, quam lauacro, ipse nos munificet dono æternitatis, vt muneret præmio sempiterno benedictionis. Amen. Et qui illum, mari proiectum, Angelis vehentibus reportauit ad littus, vos secum adsociet in polorum sedibus lætabundos. Amen. Vt illum semper inuocetis Deum & Patrem, quem idem Martyr Thyrsus etiam sub aquis libera inuocauit voce. Amen.

ORATIO.

Venientes ad te, Domine, quæsumus, vt sicut Martyrem tuum sectoribus serra non permisisti secari; ita nos eius suffragio a gremio matris Ecclesiæ nulla patiaris occasione diuelli.

ACTA EX MS. M. VELSERI.

Thyrsus, Martyr in Asia (S.)
Leucius, Martyr in Asia (S.)
Callinicus, Martyr in Asia (S.)
Alii XV Martyres in Asia

BHL Number: 8277

Ex mss.

initium deest.

CAPVT IV.
Reliqua Thyrsi tormenta sub Combritio & Siluano. horum interitus.

[19] … & indutus lumine, muscibulum communitum est, & nos erepti sumus; adiutorium nostrum a Domino, qui fecit cælum & terram.

[20] Siluanus autem Comes vocans eum dixit: In qualibus maleficiis Deum euertisti, & non sacrificasti ei? Thyrsus respondit: Conuentus peruersus, & intelligentia extincta, quomodo non cognouisti, quoniam per maleficia nihil factum est; sed per virtutem inuisibilis Dei: [Christi virtutem prædicat:] & quia dæmones sunt, & non possunt sibi auxiliari? In veritate vidi me, quia & ego in pessimis vinculis fueram præpeditus, & superfusus tenebris, æstimabam me in luce esse; sed qui numquam mortem animæ vult Deus, excussit a me tenebrosam caliginem, & respexit me; quoniam in malis eram, lapidibus & lignis adorans: & conuersus cognoui eum, qui dixit: Quoniam omnes Dij gentium dæmonia, & viam non habentes per semitas peruersas ducentes introducunt in gehennam ignis eos qui credunt in eis. [Psal. 95. 3.]

[21] [iubetur capite aquæ immerso flagellari:] Siluanus dicit: Impleatur vas aquæ, & suspensus, capite mersus, flagelletur. Thyrsus beatissimus respondit: O turbulente & omnium pœnarum tuarum ducator, bene veracem te ostendisti ad thesaurum satanæ: qui enim tibi similes sunt Dij, in abyssum profundi, & æterno igni traditi sunt: vnde manifesta opera eorum perficis. Fac ergo quod vis celeriter; ego enim non sacrifico talibus. Et cum impletum fuisset vas aqua a, iussit eum mergi capite, [vase disrupto liberatur.] & cum alligassent eum, & proiecissent, comminutum est vas: erat enim lotus a lauacro immortalitatis, & dixit: Cognosco, luminis dator, quoniam tu elegisti me, vas inutile, errans in gentibus; nunc autem in tua Deitate misertus es humilitatis meæ, & ostendisti mihi, quoniam per aquam lotus, Spiritum sanctum suscepi. Siluanus dixit: Te ipsum seducis, affligens te: quantum arte magica ad b obstropandos oculos hominum facis, vt non te videant dum cruciaris; tanto magis maiores & fortiores te pœnæ exspectant. Thyrsus dixit: Et semel & bis dixi, & dico: quoniam omnis thesaurus maleficiorum apud patrem tuum est Sathanam; quia hȩreditatem tuam tenens iudicat te. Ego enim per Christum, qui me illuminauit & aduersus te armauit, credo me adinuentiones tuas vincere.

[22] Siluanus iussit eum in carcere recludi, & cum festinantia murum angularem acutum ædificari, & in pauimento eius figi gladios acutissimos: & cum saliuerit in altitudinem muri, & cum non potuerit stare, sed etiam cadente eo super gladios infixos muri… [super murum angustum, gladiis infra præcinctum.] Et cum ædificatus esset murus, nuntiatum est Comiti: Perfectum est opus quod iussisti. Post quartam autem diem exiuit Siluanus Comes, vt videret opus, & cum venisset ad locum, iussit adduci S. Thyrsum: & adueniente eo eleuauit vocem hanc in plateis, dicens: Ascendit super Cherubim Dominus, & volauit super pennas ventorum. Et cum hæc diceret, raptus est ab Angelis, & positus est super murum: & erat supra summum muri ambulans, [ab Angelis collocatus, inambulat;] sicut in platea marmorata: & laudans Deum dixit: In Domino confido, quomodo dicitis animæ meæ, Transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetra, vt sagittent in obscuro rectos corde. [Psal. 10. 2.]

[23] Audiens hæc Siluanus, & videns mirabilia Dei, non intelligebat, quod a Domino fieret defensio; sed magicis artibus adscribebat gloriam Dei, & iussit eum deponi. Vitalius quidam paganus accedens ad Comitem, [Vitalio ex eo in gladios collapso.] rogauit eum vt ipse eum deponeret. Siluanus autem rogatus consensit ei. Ascendens autem Vitalianus in muro, posuit dextrum pedem suum supra murum, & dum non potuisset stare cecidit, confixus in gladiis exspirauit. Beatissimum autem Thyrsum deposuerunt Angeli de muro, non erat iustum iniustis manibus cum deponi, [deponitur ab Angelis.] qui a sanctis fuerat eleuatus. Contristatus autem Siluanus iussit eum in carcerem mitti.

[24] Post quartum autem diem Siluanus & Cumbricius exeuntes ad Apamiam, iusserunt eum sequi ligatum, [ducitur Apameā:] &, cum exissent e ciuitate Siluanus & Cumbricius vnum miliarium, cogitauerunt eum ibi iudicare. Venientes ergo ibi iusserunt adduci in medium eorum Thyrsum, & confessum mori. Fortissimus autem athleta validam habens faciem, interrogabatur ab eis, [in itinere quæstioni applicatus,] si vellet sacrificare diis, & viuere, aut non sacrificare & mori. Thyrsus magna voce respondit: Aliene ab spe Dei & Christi, notum tibi sit, quia non sacrifico talibus surdis & sine sensu; sed sacrifico Domino, qui occulta manifestat hominibus: [prædicit mortem Iudicibus,] vnde scias ab hodie reddi tibi secundum opera quæ egisti: incipies ab hac hora dissolui. & sic ingredieris in Apameam custoditus vsque ad tres dies; quarta autem solutum a compaginibus corpus tuum fluescet: quoniam irritasti Administratorem vitæ, & dilexisti dæmonia & idola surda, quorum substantia in sinu tuo reposita est. Iudicet te Deus in secula seculorum: non tamen te solum, sed & Cumbricium, qui maiora & ampliora te mirabilia vidit: capietur & ipse a sua conscientia, & subitanea febris apprehendet eum, conflans eum quasi ab igne. Et dum hæc dixisset, iusserunt eum sequi dicentes: Quoniam in Apamia eum in profundo maris mergi faciemus: vt neque canibus ossa eius appareant.

[25] Ambulantibus autem eis venerūt ad sextum milliarium ab Apamia, [Corripiuntur morbo Combricius & Siluanus:] & dissolutio genuorum apprehendit Siluanum sedentem in carro: & omnino memoriam non faciebat, quæ a Sancto Dei dicta fuerant. Et ambulauerunt quasi vnum miliarium: & Cumbricus contremuit, & erant ambo in magna afflictione positi. Viator quidam Assessor Comiti dixit: Dij visitent vos de infirmitate vestra: magnus Asclepius imbecillitatem corporis vestri ad sanitatem perducat. Fortiter tamen cruciabantur. Festinauit mulio cursu tangens mulas; & mox introierunt in portam ciuitatis. Non præualuerunt de carpento descendere dissoluti vndique, & immutati facie. Venientes autem c custodiæ ciuitatis ad laudem vectantes eos manibus vsque ad prætoria eorum, [perueniunt Apameam:] omnibus improperium faciebant: & cum positi fuissent in lectulis, cœpit corpus Siluani dissolui: & Cumbricius in validis febribus iacens iudicabatur. Vulneratus autem Siluanus clamabat voce magna dicens: Secor ego miser a sanctis viris, & necem patior nimiam. [moriumtur:] Transiuit tertium diem: quarta die reddidit spiritum: corpus autem & ossa eius non suscipiebat terra, sed bulliebat a terra propter irritationem. Similiter & Cumbricius febre ardens reddidit animam; & omnes, qui videbant corpus eius, dicebant, quod ab igne d consuffugatum esset; dum enim non susciperentur corpora eorum a terra … Istis autem sic morientibus erat beatissimus Thyrsus in vinculis in Apamia.

[Annotata]

a Addit Metaphrastes: & vehementer bullire fecisset; perperam, vt ex Actis omnibus patet.

b Forte occupandos.

c Ita legendum censuimus. scriptum erat stodia.

d Forte consuffocatum.

CAPVT V.
Sub Baudo Præside, Apameæ e mari eripitur.

[26] Post viginti & tres dies alius Præses venit, successor Cumbricij nomine Baudus, genere Afer, quod interpretatur a spuma, stultus, amictus & ipse perditionis principe. [Baudo Præsidi animose respondet:] Obuiauerunt & principales ciuitatis & custodiæ subclamantes in laudibus. Venit autem vsque ad plateam quæ dicitur Dea. Dixit iuxta consuetudinem laudes Imperatori: & accipiens thus sacrificauit. Et cum fecisset hoc, introiuit ad Prætorium. Altera autem die vocauit clauicularium strenuissimum, & inquisiuit ab eo quid & quomodo egerint antecessores eius, & adpositionis Thyrsi. Mane autem processit ad forum, & iussit adduci Beatissimum Thyrsum: & cum adductus fuisset ad tribunal eius, præclarum habens vultum, & corpore vegetum; videns autem eum Præses talem esse, stuporem passus est ad visionem & virtutem, propter quod audierat eum validas & plurimas pœnas fuisse perpessum. Et dixit ei: Tu es Thyrsus, qui non obaudis diis, & per magica Deum magnum euertisti? Thyrsus respondit: Magnum Deum non irritaui: magna autem studia tua in dæmoniis habitantia comminui. Præceptis autem tuis non obaudio: ego enim sum Thyrsus, qui propter Christum dæmoniis non obaudio. Baudus dixit: Obaudies nunc, sacrifica diis; si autem nolueris, in profundum maris proiiciam te; vnde non proderit tibi quem colis. Thyrsus respondit: O admirabilium mysteriorum & Principum pessimorum princeps actuum perditionis, quæ sunt mysteria falsa! Baudus nomen est b canis latrantis, Cumbricius filius insaniæ. Fac ergo & tu Baude; mores enim tui parati sunt in thesauros gehēnæ. Baudus dixit: Alligabo te manibus & pedibus, & pœnis ossa tua confringam, & in profundo maris te proiiciam. Thyrsus respondit: Noli minis perturbare, sed fac operibus: de profundo maris mihi minaris? Qui in scientia & præcepto Deo seruit, nihil præter Deum timet. Barbare pessime & præliator, scrinia legisti & vidisti expugnatorum pœnas, cum quibus permanes, per quos & peris; & attende in scriniis Christi, & vide defensionem & adiutorium, in quibus saluamur.

[27] Tunc Baudus iussit eum alligari manibus & pedibus, & mitti in sacco, & signari annulo suo, & mitti in pelago in stadiis triginta. Illi fecerunt; & descendens annulo suo signauit suis manibus, & venit vsque ad littora maris videre in pelago nauem. [naui auebitur:] Dum autem ponerent S. Thyrsum in naue, videbatur chorus in splendidis vestibus cum eo. Nautæ autem cum labore & timore iussa perficiebant: & processerunt quasi in stadiis viginti, expectante Præside: & sic reuersus est in Prætorium suum. Qui, cum complessent quasi stadia triginta, tulerunt Sanctum, & proiecerunt in pelagum, & continuo disruptæ sunt ligaturæ eius, [in mare mersois soluitur vinculis a Sanctis,] & suscipit eum chorus Sanctorum qui erat cum eo, & ibat quasi per strata basilicæ, & dixit: Domine Deus meus, qui cum famulo tuo Moyse comitatus es, & populum tuum saluasti; Pharaonem autem in virtute tua demersisti; salua & me seruum tuum de mari, & Baudum de profundo stultitiæ suæ, demergens eum in tartarum ignis, & ipse dicat, quia tu es Deus, [& cum iis ambulat super aquas.] cui cura est de seruis tuis. Et continuo cum sanctis viris, qui eum susceperant, erat ambulans super aquas, quasi in strata basilica vsque ad littus maris.

[28] Cum timore autem venerunt & nautæ numtiantes Præsidi, & dicentes: Deprecamur te Domine, quod iusseras nobis fecimus, & proiecimus eum pelago, quem suscepit chorus virorum in veste splendida, & orans cum eis peruenit ad littus, ambulantes super mare, quasi in strata basilica. Baudus autem venit ad littus, & inuenit Sāctum Dei in sacco & sigillum integrum, quem signauerat & iussit eum,… dixitque: Dic veritatem, desperate, quomodo magiæ tuæ & pelagum statuerunt ad credulitatem hominum? Per veros Deos, quia non cessabo cruciare te, quoad vsque vincam maleficia tua. Thyrsus respondit: Per Deos ego non iuro, qui non sunt, [Baudi impietatem arguit.] nec adhibeo illis gloriam; sed per immaculatum nomen Dei mei. Adhibe eis nomen hoc quod habent, hoc est, idola vana, dæmonia immunda, quorum substantiam marcescere faciunt mali mores. Rabide & nō subite, & immunde, quomodo non cognouisti, quoniam Creator cæli & terræ, qui omnia tenet, non potest circumscribi annulo. Omnia enim sancto & terribili & glorioso nomine eius signata sunt: etenim sine ipso factum est nihil. Excæcate & dura ceruice, & incircumciso corde, respice cæcis oculis tuis, & vide lapidem, ligneorum Deorum tuorum virtutem, quomodo adiuuauerunt fratres tuos, Combricium & Siluanum: & ab ipsis disce, quoniam nihil sunt: & cognosce mysteria terræ, quæ præ timore Dei non suscipit cadauera eorum; sed ebulliens carnes & ossa eorum omnibus manifestauit. Baudus dixit: Contumax, quoniam Dij cum sint humani, cesserunt tibi vitam, & ostenderunt suam benignitatem, quia & quæ sunt in inferno, subiecta sunt eis, & possunt, quomodo hic, & ibi se vindicare; hoc ad ostentationem eius, qui non vult sacrificare illis. Et tu Thyrse, si non credideris, & hic valide cruciaris, & ibi fortiter pœnas patieris. Thyrsus dixit: In maleuolam animā non intrabit sapientia. [Sap. 1. 4.] Tu ergo & maligne & sacrilege, & omni odio amice, inique, & odibilis a gloria Dei, non habes talem substantiam pœnarum, per quam cogitatum meum, quem habeo in Christo permanentem, vincere possis: insuperabilis enim sum. Dic ergo mihi, insensate, quare non sunt memores inordinati Dij tui Cumbricio & Siluano, qui cum magno honore eis sacrificabant; & non sunt auxiliati eis per virtutem suam, quam tu dicis? Quare ergo Apollonius excelsus cadens puluis factus? Baudus dixit: Boni sunt, & omnia sustinent. Thyrsus respondit: Quid boni egerunt, vt sic eis credas? Baudus dixit: Iam rationabiliter te non iudico, sed velut animal agreste in agrestibus locis ab agrestibus feris carnes tuas facio diuidi. Thyrsus respondit: Fac ergo celeriter, hoc me oportet vincere.

[Annotata]

a Ἀφρός, spuma, ἄφρων, stultus.

b βάυζειν, latrare.

CAPVT VI.
Cæsareæ tolerata flagra. Feræ cicures. statua Bacchi deiecta.

[29] Baudus dixit: Includite eum in carcerem vsque in crastinum. [Ductus Cæsaream.] Et sequenti ascendit in Cæsaream Præses, & iussit eum sequi quasi latronem Sanctum Dei. Audierunt autem Cæsareenses, quoniam Iustus venit in ciuitate, & omnes dimittentes præsidem, obuiam fuerunt ei. Inde plus iratus est aduersus Sanctum. Ingressus autem in ciuitatem, nocte iussit eum intrare in Prætorio, vt pœnis eum affligeret; & cum duceretur nocte, omnis ciuitas Christianorum & paganorum clamauerunt dicentes: Quoniam cōsumpsit Præses Sanctum & Iustum. [salutatur a ciuibus:] Ingredientes patienter salutauerunt eum. Veniente autē Sancto in prætorio, iubet resticulis flagellari. Et cū cæderetur, defecerūt flagellantes eum, & dicebant: Deprecamur te, [cæditur resticulis.] Præses, defecimus ante flagella; viri enim sunt in veste candida, qui nos flagellant flagellis igneis. Præses dixit: Caliginat homines per maleficia sua. [sed carnificibus flagellis igneis cælitus cæsis] Beatissimus Thyrsus respondit: Deus cælestis luminis dator, Christe immaculate Saluator, qui inseparabilis es seruis tuis, exaudi me deprecantem & perfectum cursum meum perfice: confirma cogitationes meas, [liberature] adimplens intellectum meum; & tædio adimple Baudum; & cum perfectus fuero cōtra arma aduersarij, infirmetur & in ipsis moriatur. Audiens autem Præses risit, dixit: Victa est magia tua Thyrse. Aliqui autem paganorum circumstantes dixerunt ad Præsidem: Tolle eum celeriter: multi enim pereunt, & auersi sunt a sacrificiis. Alij vero clamabant: Dimitte eum, cui & Deus misertus est.

[30] Præses autē iussit bestias siluestres venari, & in loco deserto montis turrem ædificari; similiter autē circumsepiri tabulis & retiis, vt ibi Iustum condemnaret, & bestiis traderet vt nec ossa eius aliquis possit colligere. Illi autem Præsidis iussionem faciebant cum festinantia per triginta & duos dies; quibus transactis dixerunt ad Præsidem: Perfectum est opus. Ille autem cum custodiis malis ascendit videre. [ducitur in templum Bacchi:] Venientibus autem & videntibus placuit eis: viderūt enim & bestias. Post diem autē vnum iussit omnes in a templum Dionysi vouere, & sacrificiū offerre. Iubet venire & sanctum athletam Thyrsum; vt, si acquieuisset & sacrificasset Diis, dimitteret eum: sin minus, ascendens bestiis traderetur. Fecerunt enim sic sacrificium, & venit beatissimus Thyrsus, multa a multis b consolatus: nam grauiores & multas pœnas suscipiens, omnino non est deminoratus a corpore; sed magis in ipsis pœnis fiduciam magnam sumebat, videns incorruptā coronam sibi prȩparatam. Veniens autem stetit in cōspectu Præsidis. Dixit ei Præses: Per multa tormenta pessima interrogatus, Thyrse, & per insaniam & per artes tuas magicas resistens, putas te vincere. Nunc autem si conuersus fueris a cogitationibus tuis, accipies spatium paucis diebus: accedens sacrifica, & amicus factus Imperatoris, in multa gloria suscipieris. Thyrsus dixit: Conuersus sum Præses, & cui Deo vis vt sacrificem? Baudus dixit: Dionyso. Thyrsus dixit: Ne aliqua offensio fiat Apollini aduersus Dionysum, quoniam ille comminutus est. Baudus dixit: Secundum veniam constabilitatis eius cadens comminutus est. Thyrsus respondit: Statuam quam tu dicebas Apollinem. Baudus dixit: Noli verbosari, sed accedens sacrifica. Thyrsus respondit: Appropians sacrifico Deo magno. Omnes autem ad promissionem sacrificij gauisi sunt, quoniam consensit sacrificare. Accedens autem ante figmentum Dionysi, eleuatis oculis ad cælum, & annuens manibus ad populum, & ad Præsidem dixit: Rationabile sacrificium rationabili Deo rationabilibus mundis cogitamentis sacrificare debeo. Et cum hæc dixisset, ait: Gloria tibi Deus, qui regnas in sæcula, qui tres pueros per Spiritum sanctum sapientiam erudisti, qui imaginē auream exterminasti, & Bel euertisti & draconem occidisti, seruos autem tuos armasti aduersus Tyrannum; qui excelsa eius debilia ab hominibus tuis abiecisti, & pro corona deliciarum igni eos tradidisti; te, qui ante secula es Deus, deprecor per gloriam vnigeniti Filij tui, mediatoris vitæ nostræ, ducator veritatis, saluator animarum, suscipe sacrificium meum, & comminue immobilem & cæcam & surdam statuam, quæ ad errores stat, & dissipa insensibilem simulationem istam, [eius statum precibus suis comminuit:] vt videant, quoniam tu es Deus qui in cælis es: quoniam oportet, qui tibi seruiunt, sacrificium sine sanguine offerre. Et hæc eo dicente, comminutus est, & dispersa sunt sacrificia eorum, & omnes fugerunt præ timore. Solus autem remansit in templo Thyrsus.

[31] Et tunc Præses iratus iussit militibus suis adduci Thyrsum, vt diceret quo genere nasceretur. Qui cum venisset, [interrogatur de patria & genere:] ait ei Præses: Dic mihi, quia incomprehensibilis est magia tua, quia mare & aëra, & ignem, & quodcūque est aliud, maleficiis tuis superasti; dic ergo mihi, quid genus es? qua prouincia nasceris? Beatissimus Thyrsus dixit: Diis tuis comminutis genus meum inquiris? Dicant sacrilegi tui & c diuinatores vnde sim. Baudus dixit: Omnes operuisti per maleficia. Thyrsus respondit: Iam dixit tibi, quia nemo dat arma sua, vt per ipsa vincatur. Baudus dixit: Dic quid genus es? Thyrsus respondit: Initium plasmæ a deo: prouincia vnde & tu participaris substantiam intellectus rationabilem; per secundam autem agnitionem exiliatum esse, qui in principio persuasit Euam istud in testamentum. retines? cognoui me errasse ab ipso tempore, & per fidem proieci eum, cuius originem in peccatis trahebam.

[32] Baudus iussit præconi, vt ad omnem populum præconaret, vt ascenderent in loco, qui dicitur Filea, vbi præparatio ferarum erat aduersus Sanctum. [obiicitur feris;] Omnibus autem ascendentibus ascendebat S. Thyrsus gaudens & dicens: Viam veritatis tuæ elegi, erudi me in veritate tua. Venientibus autem eis, erat vultus S. Thyrsi fulgens & splendens, vt omnes mirarentur. Videntes autem iniqui fulgentem vultum eius dicebant ad inuicem: Vide quomodo magiæ eius faciunt eum præclarum. Iubet eum mitti in muscibolo, quod præparauerant ei. Intrante autem eo, videbatur, qui solus erat, quartus esse, & dixit: Benedicto te, omnipotens Deus, qui per intelligibilem virtutem Christi tui montes & colles constituisti, [precibus suis] & omnibus arboribus nascentia tribuisti, & in vmbraculis earum dedisti habitaculum, & refrigerium omnibus feris siluæ, vt & ipsæ per vmbracula delectationis, te qui super omnia Deus es, cognoscerēt & glorificarēt; qui agnitor cordis es, inuoco gloriam tuam, vt mansuetas fieri iubeas has feras per timorem tuum, vt vel sic cognoscant, qui ex aduerso sunt, quia tu es, qui subiecisti seruo tuo Danieli leones, & aduersarios ex abyssis consumpsisti; qui fluctuante mari iram Ægyptiorum demersisti, & per fidem sanctam populum tuum in via deserta gubernasti; & nunc, Domine, festina ad auxilium serui tui. Et hæc dicente eo, [eas cicures facit,] missæ sunt bestiæ magnæ nimis & validæ. Exeuntibus autem eis cucurrerunt cum timore magno, & erant in circuita eius stantes, & intēdentes ad cælum. & dixit: Luminis dator, misericors Deus, qui congregasti aquas in congregationem vnam, & murasti arenis, adueniat gloria tua, [& ad siluas remittit:] & des in gulis istis lenitatem ad gloriam tuam, & aduersus immundum Baudum, vt probetur, quia crudior est a bestiis feris, & iubebis vt exeuntes reuertantur in habitaculis suis. Et cum hæc dixisset Thyrsus, ait iterum voce Dominica animalibus in corde habens Christum: Ambulate in pascuis vestris. Audientes autem bestiæ vocem Beatissimi, rugientes vocibus venaturæ, glorificabant Deum, & caudis suis reddebāt obsequium homini Dei, & aperto ostio muri egrediebantur neminem nocentes: omnibus autem exterritis multi mittebāt vocem dicentes: Iste homo ex Deo est, & Deum timet; & crediderunt in Deum multi in eremo per ipsum.

[33] Victus autem Baudus furiabatur aduersus eum, quomodo eum perderet. Et iterū iussit eum virgis cædi; [iterum flagellatur:] qui dum cæderetur, fluentem sanguinem dorso suo suscipiebat sanctis manibus suis, & de carnibus, & proiiciebat in faciem pestilentiosi Baudi, dicens: Sanguis iste, [sanguinem & carnis frusta in faciem Baudi proiicit:] qui propter nomen Dei & Christi eius funditur, erit tibi testimonium in iudicium, & vt manifestum te faciat in pœnis; primum in isto seculo argueris per conscientiam tuam. Ille autem audiens, multo magis irascebatur aduersus eum: & iubet eum grauius flagellari. Spectantibus autem eum crudelis pœna videbatur: aduersus autem susceptionē, & auxilium Dei nihil erat; sine dolore enim erat, quia custodiebatur prȩsentia Angelorū. [nec sentit dolorem.] Confusione autem plenus Baudus iubet ab eo cessare flagellantes, & vinctum catenis duci ad carcerem, vsquequo cogitaret quid de eo ageret.

[Annotata]

a Metaphrastes templum & statuam Iouis facit.

b Idem introducit cognatos & amicos, blanditijs Thyrsum ad sacrificium conantes pertrahere.

c Hinc patet nullos isthic eius cognatos adfuisse.

CAPVT VII.
Apolloniæ certamen initum. Martyrium S. Callinici.

[34] Sequenti autem die ambulauit in Apolloniam, & erat ibi templum magnum Apollinis, [Ducitur Apolloniā,] quod habebat sculptilia multa & diuersa. Veniens autē ibi Baudus, sacrificia perficiebat, & quasi glorians inordinatis & execrabilibus, gloriosum Iustum adducens flagellabat, & cum cȩderetur, [iterum flagellatur.]dicebat magna voce: Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum & terram. Ipsi soli credo, qui separauit tenebras, & dedit requiem lucis, qui ad similitudinem Dei vnigeniti fecit hominem; qui diem subiecit ad orandum & ad glorificationem omnium, qui errantiam conuertit, & qui morti tradita exquisiuit; ipsi credo, quia quod erat alienum, auertit, atque deiecit in gehennam ignis, quoniam ex omnibus pœnis liberauit me; & cum consiliis tuis, inordinate canis, comminuit ista sculptilia, quæ si dimissa fuerint, stabunt; cum ruerint, iacebunt; quoniam surda sunt, & sine voce, & nihil boni possunt facere.

[35] Et cum dixisset hæc, oculis in cælum leuauit, & dixit: [Oratione incutit Baudo dolorem, reliquis terrorem:] Princeps eorum, qui propter veritatem in agone contendunt, Christe, exerce auxilium tuum & virtutem, & mitte per substantiam Angelorum, qui propter gloriam tuam adiuuet seruum tuum. Et continuo factus est dolor super Baudum, & sonus factus est magnus, vt omnes contremiscerent. & duabus horis transactis ruit figmentum Apollinis, [idola deiicit.] & Herculis, & Siluani, & Veneris. & iacentibus eis in pauimento, dixit S. Thyrsus ad Baudum: Inordinate, sacrifica diis, vt resuscitentur, & videam stultitiam eorum, si ipsi surgunt, & dolorem tuum auferunt qui in dolore valido positus non cognoscebat, quia ex virtute Dei erant, quæ aduenerant ei pœnæ, sed & clamans dicebat: Magnus Deus Siluanus propter maleficia istius punit me.

[36] Et hæc eo loquente, multi conuersi sunt ab insania idolorum, [Multi cōuertuntur; inter eos Callinicus sacerdos idolorum.] & facti sunt Christiani. Callinicus quidam sacerdos ab initio sub Combritio Præside, & Siluano Comite, & sub ipso Baudo omnem substantiam insaniæ perficiebat, & pœnas diuersas aduersus Sanctum Dei ipse inueniebat. Qui accedens ad Baudum dixit: Clarissime Præses, magnum & fortiorem super omnes deos Siluanum comminuit, necnon & pretiosissimum Apollinem, & ceteros verbo tantum elisit; maximum etiam in virtute, quem nemo ab hominibus potuit superare, Herculem, [arguit Baudi impietatem:] & ipsum obtinens supinum misit super terram sine voce, & ceteros alios in humum prostrauit, non in virtute gladij, non in lapidibus, sed sola substantia in virtute verbi; & pœnas omnes superauit, & bestias subiecit, & iudices mortificauit, & multi periclitati sunt in confessione eius. Descendentes ergo videamus Herculem, qui tanta ac talia præliatus est, vt exurgens interimat eum, & vindicet alios deos, quos comminuit. Baudus dixit: Tædium patior, recede a me. Callinicus dixit: Non adpropio ei, qui cecidit per virtutem Dei, iacens in terra sine voce. Baudus dixit: Et tu seductus es per maleficia eius?

[37] Callinicus autem detondit comam capitis sui, & barbam, [sese tondet & profani sacerdotij vestes exuit:] & expolians se inordinabilia vestimenta sacrificiorum, & tollens ea venit ad Præsidem, & dixit ei: Tuli, Præses, per quæ error idolorum fiebat. Notum autem tibi facio, quia nihil sunt, quibus deseruiebam. qui seipsos non adiuuauerunt, quomodo possunt alios iuuare? Baudus dixit: Callinice, quomodo seductus es ab illis, per quos salutem consecutus es? supplantatus es ab illo malefico. Callinicus respondit: Didici ab isto, quia magna mirabilia perficit, quia nihil sunt, quibus seruiebamus: quare nunc perdens tantum tempus, deseruiens surdis & mutis idolis. Nunc ergo conuertor ad eum, qui per Thyrsum apparens fecit mirabilia credentibus ei. Baudus dixit: Habes & tu virtutes facere, [defendit miracula S. Thyrsi.] sicut & ille maleficus? Callinicus respondit: Non est maleficus, neque per insaniam vincit dæmones, sed in nomine Dei, qui eum constituit confessionem perficere. Baudus dixit: Forsitan & tu profeceris ipsis pœnis traditus similia sustinere. Callinicus respondit: Ego tamen paganus sum, seruiens in ignorantia, lignis & lapidibus sacrificans: si autem vis, Præses, & in me ostendere crudelitatem tuam, fac quod vis; potens est enim, qui per Thyrsum operatus est, dare in me sustinentiam, vt per me discas non blasphemare.

[38] Baudus dixit: Noli insanire, sed loquere ad deos, permanens in sacrificiis eorum. Callinicus respondit: [simulans se sacrificaturum Æsculapio,] Faciam sacrificium magno Asclepio, qui habet artes medicinæ, vt adiuuans auxilietur tibi in necessitatibus tuis. Baudus autem, & qui cum eo erant introierunt in templum Asclepij vna cum Callinico ac milite Christi. Callinicus dixit: Nouam & nouellantem sacrifico Deo vero & viuo; qui propius accedens dixit: Incoinquinate, immaculate, immarcescibilis Deus, [inuocat Deum.] irritaui te per insipientiam meam: te inuoco, qui in cælis es, qui mirabilia facis, & gloriosus es & terribilis, qui omni bonitate plenus es. Saluator mundi, qui per sanctum tuum Thyrsum in fide ostendis opera tua, ne respicias in irritatione, qua te irritaui, quando eram in turpissimo cursu; sed mitte auxilium tuum, & abstrahe me de profundo lacu fæcis, & immundis dæmoniis, & absconso errore. Demonstra mihi, quia tu es Deus viuus, qui eras, & qui es, [& voce diuina confirmatus,] & permanes in secula. Et cum hæc dixisset, & facta est vox de cælo dicens: Viriliter age, hodie enim mecum eris. Et conuersus voce magna dixit: Deus Thyrsi adiuua me. Et respiciens ad statuam Asclepij dixit: Tibi dico, idolum surdum, ego qui hesterna die errans eram per te; nunc autem cognoui Deum, qui in cælis est, qui absconsis thesauris suis exiliatum te fecit in nomine Christi filij sui, qui est terribilis, obaudi me, & absconsum errorem tuum manifesta omnibus, qui confidunt in te, [verbo deiicit statuam Æsculapij:] & corrue ante pedes insensati Baudi ministri tui, quoniam dæmones sunt. Et hæc dicens, commota est terra, & corruit illa statua magna Asclepij. Et conuersus ad Baudum dixit: Da manum Deo tuo, & cognosce, quia maleficus non vincet, sed Deus viuens.

[39] Et iratus Baudus misit eum in carcerem cum S. Thyrso. Et diluculo procedens veloci morti tradidit eum, dicens: Particeps esto cum malefico illo Thyrso. Et misit eum decollari. Orauit autem Callinicus dicens: Gloria tibi & Verbo tuo, qui in excelsis es, qui ab errore eduxisti me, & tenebras meas illuminasti, [plectitur capite.] & vulnera mea curasti, qui voluntate bonitatis tuæ mortem a me abiecisti, & vitam tuam cælestē donasti mihi, tu Domine in pace me tecum cōputa, & cum electo tuo Thyrso, per quem te Deum verum cognoui. Et hæc eo loquente decollatus est. & accepit corpus eius Acholius quidam Christianus.

CAPVT VIII.
S. Thyrsi mors Mileti. sepultura.

[40] Et continuo veniens Baudus in ciuitate, quæ dicitur Mileto, videre compositionem idolorum; [S. Thyrsus abducitur Miletum:] erant enim ibi multa figmenta dæmoniorum. Sequebatur autem eum Sanctus ac Beatissimus Thyrsus. Cum esset in ciuitate Baudus, cogitauit locum, in quo eum morti traderet, & venerunt in quemdam locum, qui dicitur Daphne, quod interpretatur, Laureto; & iubet eum exhiberi, vt moreretur. Ascendebat autem ipse Sanctus tamquam in epulatione prandij. [voce cælesti euocatur:] Et ecce vox de cælo dicens ei: Thyrse, magne athleta, festina gaudens; apertæ sunt tibi portæ cælorum. hodie enim mecum eris intrans in paradiso. Et facta voce ista, audierunt omnes, & erat multitudo, quæ ascenderat ad natalem Beatissimi.

[41] [serra dissecandus,] Iubet autem Baudus fieri locellum, & mitti eum ibi, vt eum secarent. facto autem loculo, missus est in eum. Vitalius autem & Sabinus cum secarent, & cœpissent serram ducere, [non læditur:] grauabantur & deficiebant. Dicebat autem Vitalius: Trahe Sabine: graue enim est opus. Factæ sunt quasi tres horæ, & nihil potuerunt secare, & defecta sunt genua eorum secando.

[42] Et dum non præualerent, subito apertus est loculus, & exiens S. Thyrsus, detentum est calcaneum eius in loculo, & dixit: Plenitudo cursus mei, Deus confirmatio mea, Christe, qui sollicitudinem meam adornasti, & curam meam immaculatam seruasti; tu es Rex, luminis dator, bonorum thesaurorum prærogator, custodi perfectum intellectum pudicitiæ meæ, & remoue a me pondus grauitudinis & sollicitudinis meæ, & cum pace recipe animam meam. [secundo voce cælesti euocatur:] Et ecce vox de cælo facta est dicens: Intra Thyrse, apertæ sunt tibi portæ regni. Agonizatus es propter me, recipe per me requiem, in sinu Patrum confidens, habens coronam cum omnibus Sanctis. [moritur:] Et continuo glorificans Deum, dicens, Amen, & emisit spiritum. Et continuo cœpit Baudus cruciari validissimis pœnis. Et dicebat: Crucior ego propter seruum Dei; & quod egi, hoc recipio. Angeli enim cruciabant eum.

[43] Philippus quidam religiosus petit a Præside corpus S. Thyrsi; & accipiens posuit eum in loculo suo diligenter, & sustinuit septem dies vsquequo veniret Cæsarius Episcopus & Laudicius Presbyter, & alij multi cum iussione Præsidis, [sepelitur.] qui etiam rogauit eos, vt ascenderent ad corpus S. Thyrsi, vt peterent pro Baudo, vt exiret de corpore anima eius, quoniam multum cruciabatur. Et ascenderunt simul in vnum, & fecerunt speluncam, & deposuerunt Martyrem Dei in pace.

ALIA ACTA
ex MSS S. Mariæ de Ripatorio, & aliis.

Thyrsus, Martyr in Asia (S.)
Leucius, Martyr in Asia (S.)
Callinicus, Martyr in Asia (S.)
Alii XV Martyres in Asia

BHL Number: 8279

Ex mss.

CAPVT I.
Martyrium S. Leucij. Conuersio S. Thyrsi.

[1] Temporibus Decij inualuerat multa insania dæmoniorū, & religio multa paganorum: erant autem multi sacrificantes dæmoniis, multi etiam ex ipsis erant respuentes, amantes & desiderantes Christianorum confessionem, [Combrutium Præsidem] attamen sub nomine paganitatis virtute & moribus Deum Christianorum venerantes. Inducente enim paganorum miseria, omnes Iudices efferuebant ad fidelium perditionem. Combrutius autem Præses quidam, ex genere Claudij, prouinciæ Africæ, pestilens homo moribus, deditus super omnes ad religionem dæmoniorum, venit in ciuitatem Nicomediæ, & sacrificauit ibi Ioui & Siluano. Inde exiens venit in Apamiam, & sacrificauit ibi Ioui & Apollini. Et diluculo ascendit Cæsaream, & resedit ibi dies octo sacrificans & seducens.

[2] Leucius autem quidam vir sapiens accessit ad eum dicens: [sacrificantem idolis arguit S. Leucius:] Combruti, quid insanis sicut bellua irrationalis, quia quæ sunt irrationabilia facis? sacrificas enim diis & surdis & sine sensu. Conuertere ergo, & cognosce, canis insane, quia exacerbas eum, qui ex nihilo fecit te, Deum viuum, & substantiam perditionis dæmoniorum honoras. [eius iussu exungulatur:] Combrutius autem hæc audiens iratus iussit eum suspensum exungulari. Et cum torqueretur, dixit voce magna: Qui regnas in æternum Deus, qui tuo præcepto omnia protegis, ostende huic insensato & malæ artis Combrutio, quoniam viæ tuæ veræ sunt, & omnes, qui legem tuam custodiunt, & præcepta tua obseruant, adornabis immarcescibili & æterna corona.

[3] Et deficientibus tortoribus exungulantibus eum, iterum dixit ad Præsidem: Combruti, [ei insultat:] ecce defecerunt pœnæ tuæ: festino enim in his perfectus fieri & victor effici per te. Festina ergo perniciose, & omnium aduersariarum virtutum minister: iube maiores mihi pœnas adhiberi, vt ego perfectus efficiar: tu autem in defectione viuendo, in maiores pœnas traderis. Combrutius dixit: Deponentes eum, ducite vt decolletur. Illi autem ex equuleo deponentes eum, [plectitur capite.] duxerunt foras ciuitatem ad stadium vnum, & decollauerunt eum. Et cum sensisset Præses, quod iussionem eius ministri complessent, mansit biduo in Cæsarea, sacrificans & seruiens mendacibus diis.

[4] Exeunte autem eo per portam, quæ dicitur Hellesponti, magnus quidam athleta Thyrsus remoratus est ibi eum, dicens: Aue clarissime Præses: patienter audi, [Thyrsus athleta constantia S. Leucij conuersus, Combrutium arguit:] quæ tibi a me dicenda sunt. Combrutius Præses dixit: Aue & tu amice deorum: libenter te audio. Thyrsus dixit: Vnus & verus Deus excelsus præcepit per viros iustos, dicens: Dominum Deum tuum adorabis & illi soli seruies. Si ergo sibi soli seruire iussit, quid istas vanas & odibiles sanguinum effusiones non abiicimus? [Deut. 6. 23.] Combrutius dixit: Vana ergo tibi videtur deorum cultura? Thyrsus dixit: Priusquam viderem te derideri a Christiano inter tormenta posito, putabam aliquid esse deos deasque, quorum effigies adoramus. Combrutius dixit: In multa audacia esse videris, quia ego patienter tuas vanitates ausculto. Thyrsus dixit: Si mentior, de mendacio me prudenter confuta, vt decet Iudicem, vt dum videro me iuste conuinci, non recedam a cultura deorum, quos in passione S. Leucij vana esse figmenta, & inania simulacra cognoui. Combrutius dixit: Cum sis paganus, quare verba Christiana contra me proferas, scire non possum. Thyrsus dixit: In hoc apparet me rationabilem esse, & te irrationabilem & brutum permanere; quoniam cum sim, vt tu ipse asseris, paganus, ratione ductus, animo factus sum Christianus. Combrutius dixit: Audi me. Sacrifica cum sis paganus, ne mala morte interire cogaris. Thyrsus dixit: In aliis rebus homo vt aut fallat aut fallatur vix fieri potest, in Deum vero aut in mente sua quando fallere possit aut sibi ipsi mentiri, penitus non video.

[5] Combrutius dixit: Multum loqueris. At Thyrsus: Multum non loquor, sed verum loquor; multum enim qui loquitur, verum non loquitur. Combrutius dixit: Et quomodo non est verum deos esse quos colimus? Cui Thyrsus: Non audisti Christianos tibi dicentes: Dij, [irridet Deos gentium.] qui non fecerunt cælum & terram, iussit Deus qui fecit cælum & terram, vt de terra eius pereant? iustum tibi non videtur vt in re aliena isti non regnent; & ille regnet, ille teneat principatum, siue in cælo siue in terra, siue in mari, qui fecit illa, & omnia quæ in eis sunt; isti autem hinc abigantur, & si quid sibi fecerunt vbi sint præter istud cælum & istam terram, eant, si tamen pedes habent quibus ambulent, & ibi adorentur vbi creaturam suam esse cognoscunt? Ego autem hunc duco adorandum, in cuius domo sumus, & hunc Deum, cuius, etiamsi nolumus, serui esse cognoscimur, & confiteri cogimur. Combrutius dixit: Non fero multiloquium tuum. Thyrsus adiecit: Age quod vis, paratus sum enim pro veritate mori.

CAPVT II.
Varia S. Thyrsi tormenta sub Combrutio Præside.

[6] Tvnc Combrutius iussit eum plumbo contundi. Cumque tunderetur, dicebat ei: [Plumbatis cæditur:] Quem coronasti homines cædentem, modo contundis Deum confitentem. tunde corpus quod contudit corpora multa, recipiat quod dedit, vt anima liberetur a reatu cædis & iniuriæ, quas irrogaui cum insanis hominibus placere studerem. Combrutius dixit: Acrioribus tecum agam verberibus. Ad hæc Thyrsus: Non me terrent pœnæ tuæ, temporales enim sunt; illum enim timere iam didici, quem pœnas æternas illaturum incredulis recognoui, quas pœnas, quantum video, non effugies tu.

[7] Combrutius autem ita ira commotus est, vt iuberet ei crura frangi. [frangūtur ei crura:] Quo facto non minuebatur, nec virtute corporis, nec virtute sermonis. Et quasi ipse defecisset, cœpit Combrutius dicere: Tu ipse fecisti tibi, vt ista patereris. Cui Thyrsus ait: Stultissime & sine intellectu, & non habens oculos nec sensuales nec intellectuales, non enim attendis, quia tortores tui defecti sunt; & tormenta quæ mihi putantur inferri, [Combrutium ridet:] ad te redeunt; dum animo dissecaris, & dum isti vires suas in meam perniciem consumpserunt; tamen ego inuocato Christi nomine & de te & de istis risum mentis exerceo. Combrutius dixit: Impudoratus athleta, vnctus maleficiis, quousque a canibus rodatur mortuus, non tacebit. Cui Thyrsus: Verum dixisti, cum non vis. Habeo enim vnctorem inuisibilem, qui me verum athletam sibi fecit; ex quo me tecum luctantem aspexit, quousque vincam te & coronam accipiam, sua me inuisibili vnctione viuificat & confortat. Ecce iam & de te rideo, & de magistro tuo. Combrutius dixit: Quis est magister meus? Thyrsus ait: Diabolus, cuius voluntatem implere conaris.

[8] Combrutius dixit: Alligentur illi pollices pedum & manuum resticulis teneris, [fidiculis suspenditur:] & ex ipsis pendeat; & ita agatur suppliciis, quousque ossa eius emedullentur. Quod cum factum esset, dixit ei Thyrsus: Festina nequissime, maioribus me pœnis pro sancti nominis confessione vexare: non enim leuis debet esse pugna nostra, in qua te superabo Christi vnctione perunctus. Dixit ei Combrutius: Cum non sis Christianus, non te habebunt Martyrem Christiani. Et Thyrsus: Stulte & vane; Martyrem me Christus fecit ex illa hora, ex qua testimonium cœpi diuinitatis eius inter tormenta clamare. Nam vt si quis Christianus fiat, & Christo non credat, vanum est hoc quod factus est Christianus; sic & si quis non potuerit in aperto fieri Christianus, & ad passionem venerit, hominibus incredulis videtur quidem Christianus non esse, apud Deum autem verus est Christianus: ego enim nisi verus iam Christianus essem, ipse Christus me tamquam non suum desereret; sed tamquam suum iam agnoscit, defendit, adiuuat, & contra pœnas tuas inuisibiliter mihi virtutem impartit. Vincam principem militiæ tuæ Satanam, cuius substantia amictus es.

[9] Tunc iussit vncinis acutis palpebras eius a euelli. Tunc Thyrsus voce clara dixit: [euelluntur ei palpebræ:] Faciem meam turbasti apud homines, Deo autem pulchra facta est. Oculi mei corporales læsi sunt; animæ meæ oculi melius, quam fuerant, illuminati sunt. Istis oculis, quos læsisti, videbam; in illis autem oculis, quibus Deus videtur, nulla tibi potestas conceditur. Confundere miser, confundere. Vbi sunt vires nequitiæ tuæ? quibus oculis te vinco, id est, oculis mentis, ipsis videtur Deus, ipsis tenetur fides, ipsis tibi insultabo, quousque ad supernā coronam pertingam: si enim in theatro vinci non potui; quanto magis in agone Christi vinci non potero, pugnās propter coronam æternam? Audiens hæc Combrutius, suspirauit, & dixit: Per deos deasque iuro, quoniam pœnis variis te b macerabo: dissecor enim & dissilio, quia cum sis paganus, pro Deo te pati existimas. Thyrsus audiens subrisit, & dixit ei: Tu propterea pœnas mihi irrogas vt doleam; Christus propterea me dolere non facit, vt te derideam. toties de te risum mouebo, quoties in me tormenta mutabis. Ecce iam miserrime, cum sis persecutor Christianorū, factus es prædicator: asseris enim tantam esse virtutem Domini Iesu Christi, vt me etiam paganum & nondum baptizatum dignetur ad confessionem nominis sui accedentē non solum non repellere, sed etiam in omnibus adiuuare.

[10] Tunc Combrutius iussit etiam brachia eius ad vectem ferreum contundi, vt comminuta fierent ossa eius. Et dum hæc fierent, faciem suam erexit ad cælos, [iubentur ei confringi brachia:] & gratias agēs Deo immutabiliter permanebat; ita vt nulla in eo signa possent vel timoris intelligi vel doloris: brachia autem contusa ita agitabat, & ita mouebat, vt manifestaretur omnibus non dolere. Defecerant quæstionarij, carnifices cesserant, ministri fatigati manus agitare non poterant. Thyrsus vero testis Christi ridens, [Combrutio insultat:] & Combrutio insultās, dicebat: Miserrime video te iam lassum esse, ministros tuos defecisse omnes attendunt: si dij aliquid valerent me etiam sine tortoribus fatigarent. At vero cum vos defecistis, me infatigabiliter perdurante, constat vos sine Deo esse, & virtutem Deos vestros nullam habere.

[11] Combrutius dixit: Quis te docuit ista verba quæ loqueris? Thyrsus dixit: Deus. Combrutius dixit: [demonstrat se a Deo quæ loquatur edoctum:] Ergo Deus tecum locutus est? Thyrsus ad hæc: Homines sancti sæpe mecum locuti sunt ista verba, quæ animam meam a tenebris ignorantiæ liberarunt. Combrutius dixit: Dic ergo, quod homo te docuit, & non Deus. Thyrsus dixit: Sed illi, quibus Deus locutus est, testātur quod ipse loquitur ad eos, qui credunt veritati; & ideo dixi a Deo me didicisse. Combrutius dixit: Ecce non potuisti probare verum esse quod loqueris, quomodo veritatem discere potuisti? Thyrsus dixit: Et ego verum dixi & illi veritatem me docuerunt. Combrutius dixit: Mentitus es. Dixisti enim te a Deo doctum, cum postea dixeris te ab hominibus eruditum. Thyrsus dixit: Iussa quæ ab Imperatore per te geruntur, vera sunt an non? Combrutius dixit: Vera sunt. Thyrsus dixit: Si ergo de homine, coȩquali tibi & mihi, & ceteris hominibus illum dicis facere, quod tu facis; illum iubere, quod tu iubes; quanto magis, quod dixi Deum locutum mihi, verum est; cum per Sanctos eius, quæ mihi dicta sunt, asseram mihi Deum esse locutum?

[12] Combrutius dixit: Imperatorem Augustum, & omnium rerum Dominum tu ausus es ore sacrilego coæquare mendacibus? Thyrsus dixit: Sicut docui me vera dixisse per comparationem Imperatoris, [ostendit Imperatorem non esse omniū rerum Dominum:] cum tu diceres illum iubere cum tu iubes, illum damnare cum tu damnas, illū imperare cum tu imperas; ita tu si potes doce illum modo esse rerum omnium dominum, quod eum esse ipse dixisti. Combrutius dixit: Ergo non est omnium rerum Dominus? Thyrsus dixit: Si omnium rerum dominus est, imperet ventis, præcipiat aliquid soli, aliquas leges mandet stellis. Combrutius dixit: Ego illum dominum dico omnium rerum, quæ sub cælo sunt. Thyrsus dixit: Imperet ergo auibus, imperet muscis, ne importunæ sint hominibus aut iumentis: imperet ranis ne perstrepant: imperet saltem muribus, ne res erodant alienas. Combrutius dixit: Ego tecum de regno terreno ago, quod Deus terrenus sit Imperator. Thyrsus dixit: Ergo, si terrenus Deus est, imperet terræ, ne serpentes & scorpiones ebulliat, ne Romano orbi spinas gignat & tribulos, sed vbique rosa floreat, & liliorum candores gignat, palmitibus cingat siluas, & botris honestet arbusta, det fertiles messes, & in siccis locis fontium venas aperiat. Combrutius dixit: Modo cœpisti magicam artem tuam exercere; ipsa te ars cœpit detegere. Thyrsus dixit: Spiritus sanctus per os meum tibi loquitur, vt vel sic erubescas miser, vel sic te pœniteat: pius est enim, & indulget omnibus crimina & scelera iis, qui in fide conuertuntur ad eum. Combrutius dixit: Vide quanta vanitate duceris, vt Imperatorem, quem ego dico Dominum omnium, tu illum dicas ranis imperare non posse. Thyrsus dixit: Tu si dixisses eum Dominum malorum omnium, nihil contra hæc quod dicerem inuenissem: cum autem rerum omnium Dominum, quæ sub cælo sunt, memorasti, ego intantum non eum Dominum ostendere volui, vt ostenderem tibi eum nec muribus imperare posse nec muscis. Combrutius dixit: Ego illum Dominum omnium memoraui, eo quod possit omnibus hominibus imperare. Thyrsus dixit: Omnibus imperat; sed nō Sanctis. Combrutius dixit: Non sufficit tibi, quod non sacrificas, [imo nec hominibus omnibus imperare.] insuper etiam improbas imperium Augustorum? Thyrsus dixit: Et improbaui, & improbo imperium Augustorum tuorum; qui enim mihi imperare non possunt homini peccatori, cui imperant Sancto? vnde & arguo te in hoc esse mendacem, quia non potest omnium esse hominum Imperator.

[Annotata]

a al. euerti.

b al. manifestabo.

CAPVT III.
Plumbo liquato perfusus, & frustatim iussus secari, integer & incolumis permanet.

[13] Combrutius dixit: Omnis qui non obtemperat imperio Augustorum, validissimis pœnis interficiendus est. [Intrepidus ad omne genus tormenti,] Thyrsus dixit: Notum tibi sit, quia honores mihi ampliantur apud Deum, cum dolores mihi multiplicantur in membris meis. Ergo vt honoratior sim, noua, inexquisita, & plurima excogita tormenta: iusto enim iudicio & torquendus sum & puniendus, quia ante non credidi, & per tot annos vitæ meæ, vitam meam Christum esse nesciui: quem, licet vt seruus refuga vel tarde, mox vt inchoaui confiteri, talem de te risum mihi exhibet, vt & de te rideam, & de patre tuo diabolo, & de Regibus tuis impiissimis, & de ministris tuis miserrimis, qui nihil amplius possunt; qui dum in meam perniciem operantur, cōtinuo in suum defectum incidunt. Ego autem, sicut athleta Christi factus, subito luctatus vestros deiicio, & mentium vestrarum pugnos, mentis meæ pugnis illido: calces vestros calcibus meis supero: prosternam vos sicut puluerem ante faciem venti, & sicut lutum platearum ita vos delebo; omnia enim possum in eo qui me confortat. Combrutius dixit: Et quis est qui te confortat? modo enim apparebit qui te confortat. Thyrsus dixit: Infelix prophetizas, & nescis; vere enim, vt dicis, modo apparebit. Apparebit enim in auxilio suo super me.

[14] Audiens hæc Combrutius, anhelare cœpit, & internæ concitationis suæ, licet repugnans, signa monstrare. Interea iubet plumbum liquefieri, [in lecto ferreo extensus,] & fundi super dorsum eius nudum. Tunc extensus est in lecto ferreo, & ante oculos eius in vase ferreo super carbones posito liquefactum plumbum, vt iusserat, erat præparatum: putabat enim eum hoc terrore inflecti posse. Iussit insuper vt omnes, qui circa ipsum erant, hortarentur eum, dicentes: [ridet tormenta proposita:] Miserere tui & sacrifica. Sed & ipse Præses per deos deasque iurans, dicebat: Si sacrificaueris, habeo curam tui, & saluus eris. Tunc ille, sicut erat extensus, magna voce dixit: Audite me, qui sapientes estis: audite me, qui pœnas istas aspicitis & timetis. Promittitur vobis fluuius ignitus currens a stagneus, sulphure & bitumine permixtus, promittitur ignis perpetuus; & non vultis Christo credere; ego vero, propter modicam morā & vim plumbi liquefacti relinquere habeo Christum meum, & ad idola reuerti, sicut canis ad vomitū suum? Sed quomodo tu magis miser & infelix, Combruti, ignem æternum non times, in quem, cum missus fueris, numquam combustionis eius finem inuenies? Et his dictis exclamauit dicens: Te inuoco Domine Iesu Christe, qui dixisti: Secundum fidem tuam fiat tibi, fiat mihi plumbum istud in refrigerium aquæ. [Matth. 9. 29.] Et quia de fonte tuo perfusus non sum, de isto plumbo dum perfusus fuero, confitenti te fiat fons: his autem qui negant te, in spiritu combustionis exiliat.

[15] [perfunditur liquato plumbo, illæsus:] Dum hæc & his similia diceret, leuauerunt vas plumbo bulliente, & fuderunt ab scapulis eius per totum dorsum vsque ad interiora: statim autem vt fusum est super eum, exiliens per circuitum ab eo per capita eorum & facies, qui fuderant, dissiluit, ita vt nullum ex astantibus Combrutio immune relinqueret; sed sicut turbo validus, [eo ebulliente multi læduntur e ministris.] Dei nutu in omnibus incredulis cauterium sui feruoris inflixit. Vnde factum est vt emittētes teterrimū vlulatum, alij ad mortem vsque fatigarētur; alij prostrati in terram, & Cæsarem & Deos eius blasphemarent.

[16] Thyrsus autem Dei Martyr, excutiens se de lecto, ita surrexit incolumis, ac si suauiter in eo dormisset: & stans extensis ad cælum manibus, & erecta facie, dicebat: Gratias tibi ago Deus inuisibilis, qui mente conspiceris; qui minora peteris, & maiora concedis: [Thyrsus surgens gratias agit Deo.] qui me miserum & extremum vnum ex peccatoribus & iniquis, suscipere dignatus es inter Sanctos tuos; & me, qui numquam voluntatem tuam sciui, nec feci, inter eos computari fecisti, qui voluntati tuæ obtemperantes, legem tuam fideliter custodierunt. Combrutius autem videns eum exultantem in Domino, & constanter insultantem sibi, ministros autem suos crudeliter plumbo combustos & semianimes se in terra volutantes, torquebatur animo, & fremens dentibus, mugitum sui cordis, rugitumque reddebat: atque erigens se, clamabat dicens: Maleficiis apertis nos iste damnabilis vincit. Thyrsus dixit: O profunde & tenebrose diabole, administrator scandalorum, cloaca infidelitatis, inerudite, sine fronte, sine pudore, sine ingenuitate, sine veritate, & dæmon fallacissime, qui gratiam Dei maleficia reputas, qui lumen Christi tenebras vocas!

[17] Tunc vocauit ad se Combrutius seruos suos, & dixit: Miseremini mei, quia morior. [iubetur frustatim dissecari.] Iste magus omne officium meum eneruat, Deos blasphemat, Cæsares nostros & Augustos euacuat; dicit eos nihil esse, nullam prorsus potentiam habere: insultat & legibus: me exprobat, & contra leges solum Christum adorat & laudat. Dicunt ei serui eius: Et quid iubes vt faciamus? Dicit eis Combrutius: Eat vnus ex vobis, & quasi porcum ita desecet eum, aperiensque ventrem eius viscera effundat. Statimque proripiens se ad illum vnus ex seruis eius, [Quidam id aggrediens parietem pro eo percutit.] eximens gladium e vagina, voluit percutere illum, sed mucrone tota vi brachiorum parieti impacto, ita totum ferrum perfractum est, & comminutum, vt non ferreus gladius sed vitreus esse videretur. Tunc Princeps Casperius dixit Combrutio: Non est licitum secundum leges vt quis percutiat vel torqueat eum, nisi officium. Iube hinc ergo seruos tuos abscedere; cum præsertim ei qui abiit percussurus eum, diuino nutu cæcato, paries, homo visus sit, & ferrum, quo eum percutere tentauerat, comminuerit. Quid si alij imperes; & videatur ei quod ipsum percutiat, at ad teipsum accedat, aut aliquem ex nobis interficiat?

[18] [facto terra motu,] Tunc Combrutius perrexit ad Comitem, & accipiens ab eo milites, hoc definiunt, vt per partes eum minutatim concidant. Ingressi autem milites miserunt vincula circa collum eius, & brachia & manus & pedes. At vbi protulerunt gladios vt conciderent eum, subito terræmotus exortus est in loco, & cœpit terra mugire. Tunc milites cadentes in faciem timuerunt valde, & fugientes inde cum ipso Combrutio solum Thyrsum in vinculis reliquerunt. [& solutis vi diuina vinculis,] Tunc Sanctus orauit vt vincula sua soluerentur; & statim vincula ferrea diffilierunt ab eo: & stans Martyr cœpit expansis manibus orare. Ad quem venientes qui ex officio remanserant, tulerūt eum inde & in carcerem recluserunt in loco tenebris obsito, [coniicitur in carcerem.] quasi in puteo, cœno sordibusque horrendo; in quem eum violente intrudentes reliquerunt.

[Annotatum]

a Ita MS. an stagnans? at quomodo vna currens? Agones Martyrum habebant stanneus.

CAPVT IV.
Baptismus diuinitus procuratus. statua Apollinis confracta.

[19] Ille autem stans in cœno illo, visitationem meruit Angelorum; [Visitatur ab Angelis:] & vbi erant tenebræ, lumen diuinum enituit; & vbi vox consolationis humanæ non erat, vox diuina insonuit, dicens: Thyrse constans esto, confide in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, [voce cælesti confirmatus,] & ostensa est ei militia Angelorum. Cumque aspiceret tanta mirabilia & tremeret, venit ad eum vnus ex Angelis Dei, & dixit ei: Noli timere; sed vade & ostende te sancto Dei Episcopo, vt per eum efficiaris amicus Dei, pro cuius nomine ad coronā pertinges. Cui cum nimia reuerētia Thyrsus respondit: [deducitur ad Episcopum Phileam,] Quomodo vadam, & ostendam me sancto Dei viro, cum & ego in vinculis sim cōpeditus, & omnia claustra carceris clausa sint; & si paterent vt egrederer, vbi eum quærerem nesciam? Tunc Angelus dixit ei: Ista vincula te colligauerunt caritati Dei, & ista claustra aperuerunt tibi regnum cælorum; vincula interim a te exoluuntur quousque renascaris in Christo. Ambula nunc, & sequere me; & ostendam tibi vbi die noctuque Phileas Episcopus Christi in orationibus & in Dei laudibus perseuerat.

[20] Tunc Thyrsus secutus est eum, & peruenit ad Episcopum, & pulsans ianuam orantis, dixit: Sancte Dei famule, cui Angeli testimonium perhibent sanctitatis, aperi mihi quia renuntiaui diabolo, & omnibus idolis eius, & Christum filium Dei inter tormenta confessus sum; & adhuc non gustaui de mensa eius. Audiens hæc vir Dei intellexit hæc a Deo fieri, & iam fama de B. Thyrso frequenter per aures eius agitata peruenerat ad eum; statimque aperuit ei. Qui breuiter indicauit illi quis eum soluisset, & adduxisset, & quod expectaret foris vt baptizatum reduceret, vnde eum eduxerat. Tunc vir Dei Episcopus instructum eum de mysteriis Dei baptizauit, [baptizatur, confirmatur, sacra Eucharistia reficitur,] consignauit, confirmauit, & refecit eum tam spiritali quam etiam carnali cibo, & perungens eum totum diuino chrismate, dixit: Perge athleta Domini, Imperator tuus sedet cum omnibus amicis tuis, & expectat luctatus tuos: certa bonum certamē, quia iam centuplo fortior factus es quam fuisti. Si enim nondum vnctus non potuisti deiici, quanto magis iam sanctus & illuminatus victoriam capies? Et hæc dicens ac benedicens eum deduxit vsque ad ostium. Quo aperto sanctus Episcopus Phileas vidit ante illud lumen, [reducitur ad carcerem.] quo duce Thyrsus venerat, & quo duce iterum rediit. Et ipse ingressus fortior, vegetior, atque incolumior, adorans Dominum mente & corpore, vincula quæ deposuerat circa se iterum applicata sensit.

[21] Circa quod tempus, Combrutius perrexit ad Siluanum quemdam ciuem Persam, dolosum, nequissimum, filium Sathanæ, qui ob hoc solum præfecturam acceperat, vt inquireret eos qui in viam Christi ambularent, & diuersis crudelitatibus interficeret. [sistitur Siluano Comiti & Combrutio:] Huic cum narraret de Thyrso Dei famulo, iussit eum vinctum suis obtutibus præsentari: sedensque in foro cum nequissimo Combrutio publice, ait ad eum: Desperate, & omnis serenitatis Deorum inimice, quare non sacrificas diis magnis? Thyrsus dixit: Quibus diis? Siluanus dixit: Ioui omnipotenti, Iunoni, Mineruæ, Apollini, & ceteris diis, quorum beneuolentia mundus regitur. Thyrsus dixit: Nescis quis sit qui mundum regit. istorum autem quos nominasti, si vere putas, cessauit cultura: quia mortui sunt, & in tartara coniecti pro sceleribus suis luunt pœnas. Si autem simulacra eorum colenda ducis, [ridet idola:] mundum ipsa simulacra regere non possunt, quia ipsa magis reguntur a gomphis ferreis, & plumbo & saxo: custodire vos non possunt, quia ipsa custodiuntur a canibus, ne forte a furibus rapiantur.

[22] Siluanus dixit: Dic Thyrse; Parentes tui cultores deorum fuerunt, an non? Thyrsus dixit: Quod peius est, [ostendit non esse in materia religionis semper sequendos parentes:] idololatræ fuerunt. Siluanus inquit: Esto ergo quod parentes tui fuerunt. Thyrsus ait: Si parentes nostri podagrici fuerunt, aut chiragrici, aut cæci, numquid nos volumus quod nostri parentes fuerunt, debiles esse vel contracti vel cæci? Cum ergo infirmitates corporum eorum non suscipimus, cur suscipiamus animarum languorem, cum sit melius corporis debilitatem suscipere, quam damnationem animæ inuenire? Corpus enim siue sit incolume, cessabit incolumitas eius; siue sit debile, finem accipiet. Anima vero si pro facti sui qualitate vel plangere vel gaudere cœperit, hoc non finitur.

[23] Tunc Siluanus b inuictum & reluctantem beatissimum Thyrsum introduxit in templum, [ducitur in templum Apollinis:] vbi stabat Apollinis simulacrum ex crystallo, mechanico opere elimatum, & dicit ad eum: Talem Deum, quis non vereatur & colat? Dixit ei Thyrsus: Si Apollinem fictilem aut gypseum, aut ligneum inueneris, Deus non erit? iste vero quia crystallinus est, Deus est? Ex quo vestra sententia, merito materiæ, non ex virtute operum sit diuinitas ponderanda. Dicit ei Siluanus: Cessent verba; adora Apollinem Deum magnum, & sacrificium, quod ei debetur, expende. Thyrsus ait: Adoro, sed Deum magnum, non Apollinem. Et Siluanus: Interim Apollinem, qui in præsenti est, adora; & liba ei, & postea alterum quem vis, siue fortissimum Herculem, siue omnipotentem Iouem, siue Mercurium sapientem excoles: nunc interim hunc adora. Thyrsus dixit: Non expedit Deo tuo Apollini, si eum adorauero. Siluanus dixit: Tu eum adora, & tibi expediet. Dixit ei Thyrsus: Vide, quia tu me compellere vis adorare eum. [iussus eum adorare, precibus deiicit & comminuit.] Tunc expandens manus ad cælum dixit: Deus veritatis, præsta mihi seruo tuo, vt falsitas ista cadat ante pedes meos, & in frustra vertatur; vt vel sic intelligant Deum in simulacris habitare non posse. Adhuc eo loquente, ecce & Apollo ruens in frusta dissiliit & factus est clamor magnus, ita vt tota ciuitas Cæsariensium permota populis inundantibus adueniret; erat enim pretiosius auro simulacrum, quod fuerat comminutum. Tunc beatissimus Thyrsus colligens fragmenta eius dixit ad populum: Ciues Cæsarienses, audite me vltimum & miserum, qui non sum dignus vel nominari vel dici seruus Christi. Si Apollo Deus esset, ista frusta ex eo non fierent; non eum tetigi, nec funem in eius statuunculam colligaui; ad solam inuocationem Domini mei Iesu Christi cecidit & periit. Qui ergo sibi subuenire non potuit, vobis quomodo poterit ferre subsidium?

[Annotata]

a Agones excusi gunsis. de gompho egimus ad vitam S. Sebastiani 20. Ianu. cap. 23. littera i.

b Ita MS. & excusi. melius forte, inuitum.

CAPVT V.
Varie torquetur iussu Siluani & Combrutij. Horum interitus.

[24] [Dire distenditur catenis cōstrictus,] Interea aliis acclamantibus contra eum, aliis deflentibus, Siluanus iracundia inflammatus, iubet eum catenis per manus singulas, & pedes singulos a quadruplici extensione per trochleas fortiter torquendum tendi, ita vt nerui manuum eius & pedum propemodum rumperentur. Tunc Thyrsus emisit vocem dicens: Domine Iesu Christe, disrumpe vincula mea, [quæ vltro rumpuntur:] vt sacrificem tibi hostiam laudis. Et protinus disruptæ sunt catenæ, quasi fila araneæ, & exurgens cœpit benedicere Dominum. Tunc Siluanus exclamans dixit: Quæ sunt ista maleficia tua quæ euerterūt Deum & vincula disruperunt? Thyrsus dixit: Si idola vestra oculos habēt, & nō vident; vos qui oculos habetis, & videtis, quare non intelligitis non esse maleficia, sed virtutem Dei?

[25] Tunc Siluanus iussit impleri b tinam aqua, & merso capite ligari pedes eius sursum, [iubetur capite aquæ immerso flagellari:] & mediam partem corporis, quæ supra aquam esset, flagellis cædi. At vbi ligauerunt pedes, & posuerunt caput eius in tinam, cum vellent aquam immittere, c dissoluta est a circulis & dogis, quasi concisa esset securibus, & ita sigillatim diminuta est, [sed dissoluitur vas.] vt nec esset quod foco posset aptari.

[26] Tunc Siluanus iussit eum dedi præcipitem a parte muri. [præcipitādus e sublimi machina in gladios, eleuatur ab Angelis:] Statim autem vt præceps actus est, per manum inuisibilem supra murum eleuatus est; & cum non esset latitudo muri vnius cubiti, cœpit ambulare super murum, & Deo gratias cum vociferatione canere. Audiens hæc Siluanus, & videns mirabilia Dei, non intelligebat, sed hæc magicis artibus adscribebat. Tunc Vitalicus quidam, vt sic dicam, paganissimus, accedens ad Præfectum Siluanum, [Vitalico conciso,] rogabat eum, dicens: Permitte me ascendere ad eum. Tunc appositæ sunt machinæ; & ascendens ad eum Vitalicus dicebat: Ego te hodie faciam vniuersa maleficia deponere. Postquam autem ascendit, putabat se sic super murum stare posse, sicut ibi Dei Martyr stabat. At ponens pedem ex alia parte muri, supra petram acutam, corruit, & cerebrum sui capitis, priusquam expiraret, aspexit. Et Dei nutu Thyrsus, quasi per planum descendens, [illæsus descendit.] venit ad locum, vbi stabat Siluanus; & increpans eum, dicebat: Intelligite infelices virtutem Dei mei Iesu Christi; ego enim ideo differor, vt videntes virtutem Dei, credatis quoniam ipse est Deus, qui liberat credentes in se.

[27] Sed ista Siluanus ita audiebat, vt aspis surda, obturans aures suas: & dolore de morte Vitalici nimio constrictus, iussit eum arctius custodiæ carceris mancipari, noua aliqua & inexquisita tormenta, quibus Dei famulus fatigaretur, excogitans. Et conuocans ad se Combrutium; dixit: Necesse est nos ad Apamiam proficisci. Quid igitur faciemus de hoc infausto Thyrso? Cui respondit Combrutius: Quocumque perrexerimus, per ciuitates nobiscum eum duci in vinculis iubeamus; vt ad metum Christianorum, dum per singulas vrbes tormentis afficitur, [Circumducendus grauibus catenis oneratur:] ceteri corrigantur. Die autem, qua profecturi erant, S. Thyrsum adduci iusserunt; & sedentes pro tribunali ambo in foro, iusserunt ante eum poni catenas nouas, habentes collarium & manicas ferreas, pondo ferri centum; & dicunt ei: Aut sacrifica, aut istis catenis te onerabimus, & quocumque per ciuitates perrexerimus, faciemus te ad exitium & metum omnium Christianorum nouis macerari tormentis. Thyrsus autem erigens ad cælum faciem suam, constanter dixit: Gratias tibi ago, Domine, quia per multas ciuitates nomen tuum confitebor. Et ad ipsos conuersus, ait: Me quidem sciatis gaudere in his vinculis; vos autem puniendos Dei iudicio. Sicut enim ambo agere contra Deum consentitis; ita ambo indignationem sentietis æternam; vt omnes iniqui & increduli cognoscant Christum Deum esse, qui regnat cum Patre suo, & cum sancto Spiritu, [cæditur fustibus.] in secula seculorum, Amen. Hæc illi audientes, iusserunt eum fustibus cædi: & imponentes ei prædicta vincula, profecti sunt a Cæsarea in Apamiam.

[28] Tertia autem die Siluanus repentina febre corripitur, ita vt a d fine geniculorum vsque ad plantas, emortua sua membra sentiret; [Corripitur morbo Siluanus:] & adhuc viuens, se media parte mortuum comprobaret. Anima autem eius sic erat mortua, vt se hæc pati propter Dei hominem non posset agnoscere; nec in eius memoriam venire poterat, sibi hæc prædicta fuisse ab homine Dei euentura. Audiens hæc Combrutius, [mox & Combrutius.] quod Siluanus iacens in lectica, hæc pateretur; descendit de equo & ascendit lecticam ad consolandum eum. Cumque diceret ei: Dij tibi sint propitij, & magnus Deus Æsculapius saluet te, repente & ipse e torminum & interni doloris immensitate corripitur: & cœperunt ambo iuxta se iacentes, intolerabili vexatione torqueri. Quos videns, Viator nomine, Assessor Siluani ista pati, contremuit; & descendens de lectica, & ascendens equum suum, ait ad eos: Dij visitent vos, & magnus Æsculapius vos restituat sanitati. Et his dictis, ita cum equo fugit, quasi esset & ipse simul a dolore corripiendus, nisi veloci fuga malum auertisset. Festinat itaque mulio flagris cædens mulas, vt ad ciuitatem citius peruenirent: occurrunt honorati ciuitatis, & solito more populi Iudicibus, qui ingrediebantur, [vehuntur Apameā:] exhibent obsequia: at eos gementes, & mugitum præ dolore edentes stupefacti attendunt. Deponuntur vix suorum manibus seruulorum; & impositi sagulis in singulis lectis ad hospitia perducuntur.

[29] Veniunt medici, accedunt etiam pestiferi idolorum sacerdotes, & aliis eos vngentibus, aliis pro eis sacrificantibus, [medicamentis & solariis frustra adhibitis,] aliis circa membra eorum carmina incantamentaque murmurantibus, aliis circa dolores eorum in vanum ligantibus coccum; illi vexabantur acrius, & vehementius per membra singula torquebantur. Combrutius mugitum dabat, & quasi ex antiphona Siluanus post eius mugitum vlulabat. Non erat in eis sermo, nec loqui poterant quod videbant & sentiebant: tartarei enim angeli super eos iam acceperant potestatem, & antequam animæ eorum raperentur ad pœnas, corpora eorum cœperunt ferre supplicia. Hæc per quatuor dies vtrique perpessi sunt; [moriuntur.] quinta autem die infelicem spiritum efflauerunt.

[30] Præ putore, vbi eorum corpora iacebant, nullus poterat pollinctor, qui sepeliret, accedere: iacebat Combrutius totus quasi ab igne combustus, & Siluanus quasi iam septem dies habens corpus fœtidum vermibus scaturiebat. [terra corpora eorum reiicit:] Interea vix in sagis grossis & rusticanis inuoluuntur corpora eorum, quatenus possit putor includi cum ipsis. Sed & inuoluti & colligati, & ducti ad sepulcra, in terram depositi, reiiciebantur a sepultura: & putor vehemens ex eis & morbificus exhalabat, & aerem inficiebat, & tandem subsecuta est lues. Tunc aliqui perrexerunt ad virum Dei Thyrsum, vbi erat in vinculis, & dicunt ei: Dum tu a Deo tuo vindicaris, regio nostra morbo inficitur, & mortalitas facta est ex putore eorum, quia eos terra non recipit. Tunc S. Thyrsus dixit: [implorato auxilio S. Thyrsi, sepeliuntur.] Credo in vnicū filium Dei, quia vt vos omnes liberemini a morbo, hodie eos terra suscipiet. Post hanc vocem hominis Dei a terra recepti sunt in morte æterna.

[Annotata]

a MS. Ripat. quadrifaria intentione.

b Sic Galli vne tinne. alia Acta vas aut lebetem habent.

c Agones excusi: Dissoluti sunt circuli & asseres discompaginati, & ita frustulatim comminuti.

d Ita Agones. at MS. Rip. fune.

e Idem MS. subcutanei doloris inundatione.

CAPVT VI.
Morti bis sub Baudo Apamiæ ereptus. statua Bacchi deiecta.

[31] [Baudus Combrutio succedit.] His igitur peractis, post aliquot dies venit successor Combrutij, nomine Baudus, sacrificans diis, qui vt ingressus est Apamiam, altera die vniuersa gesta sui antecessoris discutiens, peruenit ad beatissimi Thyrsi tolerantiam; & legens in gestis pœnas quas perpessus fuerat, dixit: Miror si iste homo contra Deorum vota perdurat. Et volens deos placare, primam actionem suam in passione S. Thyrsi constituit. Præparato sibi tribunali in foro, [Thyrsum sibi sisti iubet:] altera die mane publice iussit suo conspectui Thyrsum præsentari. Sedenti autem pro tribunali, Sanctus Dei lætus, fortis, & robustus præsentatus est, quem Baudus considerans dixit: Aliud est quod gesta testantur, atque aliud quod indicat vultus. Et conuersus ad officium dixit: Vos eum in sagina habuistis, [miratur ita valentem & integrum:] non clausum in vinculis? Cui, cum dicerent omnes, quod & cibum contemneret, & die noctuque in vinculis permanens Christum suis laudibus prædicaret, Baudus dixit: Dij omnipotentes ideo te saluare student, vt diu viuens possis frequentius vngulis radi, fustibus & nouis plagis repetito iterum atque iterum cruciatu vexari. Vnde si vis tui misereri, consulo, sacrifices diis, vt possit tibi quod superest carnium non perire. Thyrsus dixit: Condoleo tibi, quia tenes vestigia antecessorum tuorum, cum ipsis habiturus partem, quorum facta prosequeris.

[32] Baudus dixit: Faciam te in profundum maris mitti, quia iam pœnæ in te, quantum didici, vniuersæ completæ sunt. [ei insultant Thyrsus:] Thyrsus dixit: In profundum tartari tibi debetur descensus, & ideo de profundo mihi minaris, quia totus in profundo iaces. Baudus dixit: Canis perditissime, ausus es mihi cum tanta superbia loqui, cum tui ita potestatem habeam, vt singula tua membra discerpam? Thyrsus dixit: Baudus nomen est a canis latrātis; feram te patienter quasi canem latrantem, & ridebo te sicut risi priores tuos. [ligatus, & sacco inclusus in mare abiicitur:] Tunc iratus Baudus iussit eum resticulis cannabinis ligari per manus atque pedes; & iussit eum arctari in sacco, quem annulo suo signauit, & b in carabo ponens iussit eum duci in medium maris, & illic præcipitari. Quod cum fuisset impletum, visi sunt Angeli Dei suscipientes eum, & cum Dei laudibus reuocantes ad terram. [ab Angelis ad littus incolumis defertur:] Venientes autem nautæ, qui eum miserant ligatum & signatum & clausum, viderunt eum liberum in medio sanctorum Angelorum in littore Deo laudes cōcinentem, & pro mirabilibus eius gratias agentem.

[33] Quod factum Baudus Iudex audiens perrexit ad littus, & teneri eum præcepit, dicens ei: Quæ sunt ista maleficia tua, quæ tibi etiam mare ipsum faciūt esse subiectum? Thyrsus dixit: Audi stulte. Deum quē confiteor & credo & colo & prædico, ipse est qui dudū c præ cessorē tuum Pharaonem cum armis & curribus, [Baudum reprehendit:] & equis, & exercitibus deiecit in profundum. Ibi te expectat, vbi tibi locus est cum iis qui contra Deum arma sumpserunt; mihi autem cum iis pars est, qui de maris fluctibus ita liberati sunt vt hymnum Deo canerent: Quis similis tibi in diis Domine? quis similis tibi? Aduerte ergo miser, quia dij vestri miseriores vobis sunt, neque sibi neque vobis cultoribus suis possunt subuenire. Baudus dixit: Ideo te miseratione sua dij & de plagis & de angustiis & de mari liberant, vt eis sacrifices; nolunt enim te apud inferos peioribus subiacere tormentis: si enim non sacrificaueris eis, & hic atrocibus pœnis subiacebis, & ibi acrioribus. Thyrsus dixit: Miser & imperitissime, melius est vt linguam tuam morsibus amputes, quam contra Deum illam loqui nefanda permittas.

[34] [obiectus feris. non læditur.] Tūc indignatus Baudus, iussit venatoribus, vt feras quas exhibendis muneribus præparabant fame d triduana conficientes, apertis caueis intra locum vbi erant ipsæ caueæ Thyrsum dimitterent nudum & vinctum; in quibus erant nouem vrsi & sex leopardi. Quibus cum fuisset Dei seruus traditus, sola vincula, quibus ligatus erat, sensim & leniter eroserunt, carnem autem eius tamquam oleo vnctam linguis lambentes, & sibi refectionem assumere, & Dei famulo refrigerium exhibere videbantur. Altera itaque die mane respiciens Baudus per fenestram, vidit eum sicut inter catulos e Melicanos deambulantem, & Dominum benedicentem; & infelix non vult id imputare bonitati Dei, sed partim imputans fatis, partim fraudibus humanis adscribit; efficitur sicut equus & mulus, quibus non est intellectus.

[35] Denique præcepit eum inde auferri, & duci in templum Dionysij, [ducitur ad templum Bacohi:] & virgis cædi, atque ad sacrificandum compelli: conuocans etiam omne officium suum iussit vt omnes eum cogerent Dionysio sacrificium non denegare. Quibus Thyrsus ait: Modo Deo Dionysio sacrificabo. Quod illi audientes gauisi sunt, atque applicantes eum ante eum, putabant velle illum thuribulum sumere, & vanam statuunculam adorare. Sed Thyrsus vir Dei expandens manus suas ad Dominum, dixit: Domine Iesu Christe, qui corde videris, & mente aspiceris, mitte mihi Angelum tuum, qui Apollinis simulacrum comminuit, vt & istud tam minutatim confringat, vt non sit ex eo quod possit vel colligi vel teneri. Igitur dum complesset orationem, dixit ad Baudum: Audi me Baude. [oratione eius statuam deiicit:] Apollo, ad quem me duxerunt fratres tui, ex crystallo fuit fragilis, iste autem ex ære est fortis & fusilis: ne ergo Apollo sibi solus putet iniuriam factam, ad solatium illius, in nomine Domini mei Iesu Christi, ecce & iste totus corruet, & ita in particulas dissiliet, vt non sit quod ex eo iterum possit vel conflari vel confundi. Et cum hoc dixisset, ecce immanis illa ex alto cum basi sua statua cadens ita totum ipsum templum concussit, vt vniuersis cum ipso Baudo fugientibus, solus vir Dei remaneret in templo. Et insultans incredulis, Domino Iesu Christo gratias agebat.

[36] Tunc Baudus cœpit ab eo inquirere, dicens: Desperatissime virorum dic mihi genus tuum. Thyrsus ait: [ostendit id non fieri virtute magica.] Diis tuis comminutis genus meum perquiris? Baudus dixit: Omnes confudisti maleficiis tuis, nescio a quibus maleficis virtutibus tibi collatis. Tunc Thyrsus ait: Nemo accommodat arma sua, vt per ipsa vincatur. Baudus dixit: Et quis est, de quo dicis, Nemo accommodat arma sua, vt per ipsa vincatur? Thyrsus dixit: In idolis tuis diabolus regnat, & in maleficiis tuis diabolus pugnat; quomodo mihi diabolus præstare poterat, vt per me seipsum & regnum suum euerteret? Baudus dixit: Dic mihi genus tuum. Dixit ei Thyrsus: Vnum mihi de terra, aliud de cælo concessum est: quod de terra est, hoc est quod tu videris pro tempore fatigare; quod autem de cælo est, hoc est quod non potes nec contingere nec videre. Igitur cum in conspectu populi a Dei homine fuisset Baudus confutatus, dentibus cœpit vehementer infrendere, & iubens eum in catenis iterum arctari, & in carcerem recipi, cogitabat quibus pœnis eum faceret interire.

[Annotata]

a Nam βάυζειν latrare significat.

b Agones: naui imponens. κάραβος cancri genus est, longe velocissimum. an nauis insignita erat cancri effigie, aut formam eius aliqua ratione exprimebat? an a celeritate, qua præstat carabus, [Carabus.] sic dicta? an quod ea caraborum piscatores vti soliti? sic nostratibus genus est oblongæ veliferænauis Krab-schuyte dicta, id est, cancri, vel cancrorum, scapha.

c MS. Rip. auunculum.

d Idem MS. biduana.

e Agones excusi medicatos. an non potius Melitæos? Noti sunt catuli Melitæi, κυνίδια Μελιταῖα, de quibus Strabo lib. 6. Plinius lib. 3. cap. vltimo, aliiqq;.

CAPVT VII.
Quæstio Apolloniæ habita. Conuersio S. Callinici.

[37] Altera itaque die, confusionis suæ pudorem non ferens, Apolloniam profectus est, [Ducitur Apolloniam:] in qua ciuitate templum ingens Apollinis visebatur, refertū sculptilibus variis, & idolis plenum, quibus Baudus sacrificans orabat, vt Thyrsum suum contemptorem vincere posset. Volens ergo Baudus confusionis suæ iniurias vindicare, [flagris cæditur:] iubet eum flagris cædi. Cumque fuisset cæsus, sanguis e lateribus eius emanabat, quem sanguinem suscipiens vir Dei in manu sua, dicebat Baudo: Audi Baude. Hic sanguis, quem fundis, mihi quoque ad gloriam cedit; tibi autem ad interitum eueniet sempiternum. Vnde si vis euadere, Christum esse Deum crede, vt a pœnis possis perpetuis & æternis suppliciis liberari.

[38] Tunc Baudus fecit eum quatuor partibus ad trochleas extendi in templo Apollinis, vbi, [distenditur trochleis.] vt dictum est, multa idola erant; & dicebat ei: Ecce insultant tibi dij mei; tibi autem quis auxiliari poterit ne ista patiaris? Respondens autem Thyrsus dixit: Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum & terram; qui ex omnibus pœnis liberauit me, ipse etiam te canem insanum iustitiæ suæ fustibus cædi præcipiet, & sculptilia ista omnia quæ sunt arte hominis facta decutiet.

[39] [Baudo ingentem dolorem persenti, cente, concutitur templum;] Cum hȩc & his similia diceret Thyrsus, irruit dolor nimius super Baudum, ita vt amens effectus quid de se gereretur præ dolore nesciret; totum ipsum templum ita Angelica manu per duas fere horas concussum est, vt immania illa idola, quæ illic stabant, corruerent, id est, Apollinis, Herculis, Veneris, & Siluani, & iacentibus eis in pauimento, dicebat Thyrsus Baudo: [idola corruunt;] Surgant nunc dij tui, & liberent te a dolore tuo. Clamans autem Baudus dicebat: Magnus Deus Siluanus propter maleficia istius punit me. Tunc Thyrsus exsufflauit in faciem eius, & dicebat: Olim prædixit Spiritus sanctus de tui similibus dicens: Flagellasti eos, & non doluerunt: verberasti eos, & noluerunt assumere disciplinam. [Prouerb. 23. 35.] Ecce miser teneris, & durus es; curuaris, & adhuc rigidus perseueras.

[40] Tunc ex illis innumerabilibus populis, qui huic spectaculo intererant, [Multi cōvertuntur.] multi conuersi sunt ab insania idolorum; & Thyrsi monitis informati cucurrerunt ad Dei Sacerdotes, vbicumque inueniri poterant, (occultati enim erant) & ab eis facti sunt Christiani. Ab hora itaque prima, cum hæc fierent, vsque ad horam nonam iacente in doloribus Baudo, vir Dei Thyrsus non cessauit populis astantibus voce libera prædicare, ostendens idola nihil esse; Deum vnum, qui in cælis regnat, mente syncera colendum, & sanctis operibus venerandum. Tantam denique gratiam Dominus sermonibus eius tribuit, [inter quos Callinicus sacerdos idolorum,] vt non solum maxima pars populi crederet, sed & Gallenicus quidam sacerdos idolorum, qui obstinato pectore permanens ab initio in perniciem Thyrsi desæuierat sub Combrutio & Siluano, & insuper Baudo. Nunc ille, qui pœnas nouas adinuenerat & multa mala, confitetur Christum Deum esse, adeo vt idola vanissima & infelicissima, voce libera in publico proclamaret.

[41] Constantissimo denique vultu & animo accedens ad Baudum, [Baudum de Thyrsi innocentia & recta fide interpellat:] cum ad suam mentem rediisset, dixit ei: Audi me, vir clarissime. Iste homo si non Deum magnum & verum coleret, ista ei magnalia nulla ratione contingerent. Nam Herculem insuperabilem, & sapientem Apollinem, & Dionysium mysticum, & Siluanum inuictum, pro nihilo ducens comminuit: omnes inauditas & intolerabiles passiones, ac si nihil fuisset, perpessus, irrisit: fatigauit tortorum officia, & liquefacto plumbo, & in eius nudas carnes fuso, in eos, qui in perniciem illud infundere conabantur, virtute suæ orationis inspersit, atque in virtute Dei sui confidens, & pœnas superauit & bestias subiecit, & Iudices mortificauit: & multi periclitati sunt in confessione eius. Baudus dixit: Quantum video, obtinuit te maleficiis suis. Galenicus dixit: Iniquo iudicio maleficia putas, vbi virtutem Dei inuisibilis cernis: sed iam, vt dixi, inuasit mentem tuam diabolus, & non permittit videre omnia idola ante pedes Thyrsi captiua iacere.

[42] Baudus dixit: Ista ego non laudare, sed vindicare disposui. [Deos ridet, eorumq; defensorem Baudum.] Galenicus dixit: Magnum vindicem dij cœperunt habere propitium. Tu ergo colendus es potius & timendus, ne forte, dum tu propitius esse nolueris, surgere postea quam ceciderint omnino non possint. Ergo quia tenes in vinculis, sana eos, & quos vides deiectos exalta; aut si dij sint, ipsi sibi auxilium surgendi exhibeant: quod si te defensore substiterint, constat eos deos esse non posse, qui nisi hominis fuerint auxilio protecti, non poterunt nec plumbo ligante constare. Baudus dixit: Forsitan & tu Christianum te esse dicturus es? Galenicus inquit: Ego quidem paganus sum, & sacerdos lapidum & lignorum, quibus infelici deuotione seruiui; attamen rationalis homo sum, non asinus, nec camelus, vt iniustis oneribus terga prosternam. Baudus dixit: Infelix, vt video, pessima morte moriturus es. Galenicus dixit: Non est mors pessima sed beata, in qua Deus defensor est, & homo persecutor; & ideo non solum non timeo pœnas corporis & mortem subire, sed etiam glorior per ipsa tormenta cum Dei homine partem aliquam inuenire vel paruam.

[43] Et conuersus ad Dei hominem dixit: Rogo te, vt dicas mihi, [instruitur obiter a Thyrso in fide Trinitatis:] quid dicam Deo tuo, vt merear tecum partem aliquam habere in illa die? Dicit ei Thyrsus. Dic: Credo in Deum viuum, inuisibilem & omnipotentem, & in vnigenitum Filium eius Dominum nostrum Iesum Christum, vnum cum Patre suo, & cum Spiritu sancto, Deum esse. Et cum hæc voce publica Galenicus clamaret, Baudus dixit: Væ misero, qui sic durus factus est! & iussit eum tradi aliis sacerdotibus templorum custodiendum, [traditur sacerdotibus idolorum:] vt eum audiret in crastinum.

[44] Cumque eis traditus esset, duxerunt eum in templum, in quo erat Asclepius, & cœperunt osculari genua eius, dicentes: Considera, Domine Galenice, quia in omnibus ciuitatibus nominaris, & summus Pontifex diceris; [variis blanditiis tentatur.] & non est ciuitas, in qua tua imago non habeatur veneratione digna; crinem capitis tui, quem numquam totondisti, & barbam tuam omnis miratur aspectus, quam & omnes sacerdotes & philosophi procidentes venerantur & adorāt. Hanc Baudus disposuit tondendo primum deturpare, & demū tibi ludificādo, si in ista superstitione perstiteris, penitus abradere. Quibus Galenicus dixit: Ego sum, qui vos docui variis diis diuersa sacrificia ministrare; deorum vanorum cultor superfluus extiti; illius iam seruus sum, qui vicit deos meos, ille me iuste habet subditum, qui deiecit illos, quibus me iniuste subdebam: liberauit me ab iniusto a onere & fecit me iustitiæ subiacere. Hoc autem scitote, quia leuitas in me vlterius vana esse non potest.

[Annotatum]

a MS. Rip. honore.

CAPVT VIII.
Martyrium S. Callinici & XV. ab eo conuersorum. Obitus S. Thyrsi.

[45] Id intelligens Baudus iussit seruis suis, a vt caput eius tonderetur & barba. [Crines iussu Baudi detonsos] Quod cum fuisset impletum, ligauit Galenicus crinem & barbam simul, & iactans illud in idolum Asclepij ait: Dæmon malignissime & fallacissime deceptor animarum: recipe schema tuum; renuntio tibi maledicte diabole, [proiicit in idolum Æsculapij:] nego te & complices tuos; ego sum Christi seruus, qui te iubebit modo deiici, sicut omnes collegæ tui deiecti sunt. Et his dictis expandit ad Deum viuum manus, & ait: Deus tu scis mentem meam, fidem, propositum, voluntatem; tu scis quia ex toto corde tibi credidi; ostendeus qui per me decepti sunt, quod hoc simulacrum vanum est, & quod non est in eo nec diuinitas neque aliqua potestas Angelica. Si enim iussu tuo ceciderit, & isti non crediderint, habebunt partem cum Baudo, qui videns mirabilia tua adhuc incredulus permanet: sivero crediderint, liberabor a reatu meo, quem incurri miser, qui eos decepi, & vanis feci figuris subiici, & iis honorem deitatis impendere, quos non deos esse sed dæmonia Dei famulus omnibus propalauit. His dictis post duas horas, [quod eo orante corruit:] motum est simulacrum. post hæc, cum ingenti strepitu corruit, & in tres partes fractum est. Seorsim iacebant manus Asclepij cum dracone & virga, seorsim renes cum pedibus, seorsim pectus & caput.

[46] [cōuertuntur quindecim sacerdotes:] Ad quod factum omnes simul quindecim sacerdotes cum Galenico cœperunt Christum Dei filium confiteri, & dicere hunc verum Deum quem prædicat Thyrsus. Igitur cum hæc ad aures Baudi perlata sunt, iussit Galenicum vna cum sacerdotibus ad se venire: a quibus cum inquireret exitum rei, [sistuntur Baudo,] narrauerunt omnia per ordinem, & seipsos Christo credere palam cœperunt asserere. [in cuius faciem Callinicus crines suos coniicit.] Tollens autem Galenicus capillos capitis sui & barbam proiecit in faciem Baudi, dicens: Ecce quod tu pro magna mihi te facturum iniuria minaris, habe capillos meos & barbam & peccata simul; ab hac hora si non credideris, euidenti damnabilitate reus eris. Nonne tu melius Deos colis, quam ego colui, aut melius defendisti culturam eorum quam ego, qui die noctuque nihil aliud agebam, nisi hoc quod sicut vanus & cæcus idolis immolabam? Detecti sunt qui esse videbantur, & non erant, ostensa est falsitas, apparuit veritas, manifestatæ sunt tenebræ, lumen verum infulsit. Benedicamus omnes vnum Deum, & hunc esse omnipotentem vniuersi pariter confiteamur, quem deorum nostrorum victorem probauimus.

[47] Cumque hæc a Galenico dicerentur, & a ceteris sacerdotibus confirmarentur; timens Baudus, ne similiter fatigaretur a Galenico, [plectuntur capite Callinicus] vt fatigatus fuerat a Thyrso, iussit eum in conspectu sacerdotum gladio percuti: quem videntes in suo decollatum conspectu, cœperunt dicere: Vtinam & nos digni habeamur pro hoc nomine glorificari. Quibus ad se conuocatis Baudus dixit: Quid opus est, vt domos vestras viduetis, atque habentes vxores & liberos, mortem spontaneam appetatis? Qui respondentes dixerunt: Nos, vt cum Galenico sacerdotes fuimus idolorum, ita cum eo Christi esse testes properamus. Tu decerne pœnas, dolores, egestates, exilia, incendium, gladium, & qualem poteris excogita interitum; iam nos habere partem cum Galenico definiuimus. [& 15. sacerdotes.] Tunc furens Baudus dixit: Ne ceteri sacerdotes deorum talia faciant, omnes pariter capite plectantur.

[48] Quibus decollatis iussit Thyrsum claudi locello ligneo, & ipsum in b canterio leuari. Igitur cum per tres horas ducerent serram, [Thyrsus in loculo frustra secatur:] & nec leuem semitam facerent, Dei subito nutu c locellus apertus est: in quo exurgens S. Thyrsus stetit manibus in cælum protensis fundens orationem, glorificando Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Et conuersus ad Baudum dixit: Stulte & incredule loculum licet inuitus mihi præparasti, [loculo aperto Baudo insultat:] in quo ego, vincente Domino meo Iesu Christo, in pace dormiam & requiescam, quia Dominus iam me dignatus est ad suam requiem vocare. Et his dictis posuit se in loculo ad suam mensuram facto, [moritur Mileti.] & in bono agone prius athleta mundi, sed tunc verus athleta Christi emisit spiritum. Statim Baudus cœpit clamare, & dicere: Angeli Dei torquent me, [Punitur Baudus.] quia ad finem vsque Dei iustum famulum persecutus sum.

[49] Tunc diuersis e locis aduenientes Christiani, abstulerunt sanctum corpus in loculo, [Sepeliuntur a Christianis Martyres:] & cum eo in spelunca posuerunt, & S. Galenicum cum reliquis quindecim sacerdotibus in eodem loco posuerunt. Gesta autem sunt hæc in ciuitate, quæ dicitur Miletus, in loco qui appellatur d Daphne. Sepulti sunt omnes a S. Cæsario Episcopo & Laodicio Presbytero. Condita sunt autem corpora eorum vnguentis & aromatibus a religioso viro Philippo, [exstruitur illis monumentum:] a quo & sepultura, ipso permittente Baudo, constructa est. Per triginta autem dies vexabatur Baudus vermibus, & vulneribus & putoribus immensis, ita vt daret eiulatum & vlulatum continuum per dies & noctes: qua occasione omnis pene populus credidit Christo. [multi conuertuntur.]

[50] Et mortuo Baudo atque a suis incenso, vt moris erat paganis, [Baudi mortui cineres dissipantur:] ventus subito ingens exortus est, ita vt puluis omnis euētilatus fuerit, adeo vt nec carbones lignorum, quibus incensum eius corpus fuerat, remanserint. Ex quo facto in confessione Christi tota ciuitas Miletus tam perfecte conuersa est, [Milesij omnes cōuertuntur.] vt manibus propriis templa destruerent, & Dei ecclesias suis sumptibus fabricarent; omnia hæc sibi prouenisse S. Thyrsi meritis confitentes. Cuius orationibus & nos omnes, qui hæc legimus & audimus, petamus misericordiam posse cōsequi, quam, si non dubitauerimus, consequi poterimus, Christo præstante, qui regnat in secula seculorum benedictus. Amen.

[Annotata]

a Addit MS. Rip. allatis mamillaribus. deest in Agonibus excusis.

b Agones plaustro.

c libitina.

d MS. Rip. Dapsne. Hæc melius in prioribus Actis distinguuntur.

ALIA ACTA
ex MSS. Thosano, & S. Maximini.

Thyrsus, Martyr in Asia (S.)
Leucius, Martyr in Asia (S.)
Callinicus, Martyr in Asia (S.)
Alii XV Martyres in Asia

BHL Number: 8280

Ex mss.

CAPVT I.
Martyrium S. Leucij. Conuersio S. Thyrsi.

[1] aTempore, quo Christi membra hostis in terra premebat, [Cumbricius Præfectus Diis sacrificat,] sæua fuerat fidelibus orta tempestas: iam enim infiniti aggeres Martyrum per totum mundi alueum sua sibi defenderant loca; illudque solum desidia presserat membrum, quod non illustraret memoria Sanctorum. Sed Cumbricius cum ex præcepto b Diualium suorum iussa portaret, vt aut Christianos subiugaret idolis, aut rabido in illos quo posset fureret dente; mox vt Nicomediam tetigit ciuitatem, Ioui & Siluano libamina fudit. Inde illum c Apamea veloci cursu suscepit, ibique Ioui & Apollini sacrificia misit. Putares pestiferum numquam posse iussa effectibus mancipare, [Christianos persequens.] nisi tot sibi muneribus dæmones complacaret. Illico illum Cæsarea matutinum excepit, ibique octo diebus demoratus est sacrificans, & multas animas interficiens.

[2] [S. Leucius eum reprehendit:] Leucius autem quidam secundum legem testimonium habens, & omne verendum planta deterens limen, de plano sic ad Præsidem dixit: Ille mortem habeat in suspecto, optime Præsidum, cuius vita venit in dubium. At qui pro lege sua paterna paratus est vsque ad gladium tradere membra, illud in eo feraliter Iudex exercet, quod sine d caussa punit insontem. Istas nobis futuras ex vestra nece coronas Spiritus sanctus prophetali sermone ante prædixit; & ideo quia ante prædicta completa sunt, restat vnum vt gladio vindice transeamus ad cælum. Cumbricius dixit: Non te talem ex improuiso impegisse putabam; nec hoc mihi, quos hodie complacaui, promiserant dij. Sed interim aut sacrifica illis secūdum Imperialia iussa; aut per te Græcia hodie sumet exemplum. Leucius dixit: Quid cum insania loqueris Iudex, & ex furia verba e confringis? istis sermonibus non accommodo sensum: quidquid vt rabidus canis impegeris, sumam libenter Deo fautore. Tu autem contemnens eum, qui te fecit ex nihilo, Deum, & dæmones adorans, substantiam tibi perditionis acquiris.

[3] [equuleo torquetur.] Cumbricius dixit: Equuleo eum applicate, & membra eius pœnis subiicite. Leucius dixit: Qui regnas in æternum Deus, ostende huic insensato, quia cæcus per tenebras offendit, dum his, qui sunt irrationabiles, sacrificat. Cumbricius dixit: Fortius eum torquete, vt vanitatem verborum pœna compescat; & aliquid dicat sapore conditum. Leucius dixit: Verba mea ita sunt saporata, vt tuam mentem præcedant insulsam. Tu autem, vt sal infatuatum, post modicum regno priuatus mitteris foras, vt conculceris ab hominibus.

[4] [insultat Cumbricio:] Idem dixit: Fessos iam reddidit labor tuus carnifices, Iudex; applica alteros, quia vides istos ex defectu vanas per membra trahere manus. Cumbricius furens dat sententiam, dicens, Leucium, qui magis vltroneum se obtulit gladio, dum sacrificare noluerit diis immortalibus, per quos mundus ipse, etsi iam fessus, vtcumque tamen sustentatur, iubeo decollari. Leucius dixit: Deus, gratias ago tibi, quia deuicto in terris diabolo, hodie viderunt oculi mei salutare tuum. Illi autem cito eum deposuerunt, [plectitur capite.] & duxerunt extra ciuitatem ad stadium vnū, & ibi eum decollauerunt. Et cum Præses audisset iussionis suæ obtemperantem populum, duobus diebus ibidem in Cæsariensi ciuitate moratus est, sacrificans falsis Diis.

[5] Exeunte autem Cumbricio ad portam, quæ dicitur Hellespontiaca, magnus athleta Thyrsus, & continuo Martyr futurus, [S. Thyrsus athleta Cumbricium arguit.] tenuit eum, dicens: Aue carissime Præses, & patienter audi, quæ a me tibi dicenda sunt. Cumbricius dixit: Aue & tu amice Deorum, & totius doctor voluptatis; alacri animo te audiam. Thyrsus dixit: Vnus & verus Deus excelsus præcepit per paginam veteris instrumenti, dicens: Dominum Deum tuum adorabis & illi soli seruies. [Deuter. 6. 13.] Si ergo sibi soli iussit seruiri, quid istas vacuas & odibiles dæmonum culturas præcipitis excoli, & a vero, qui Deus est, mentes nostras cupitis retorqueri? Cumbricius dixit: Quid ergo tibi videtur Thyrse, in vanum currere cælestia iussa, aut seductiones esse Deorum inseruire culturis? Idem dixit: Noli blasphemare Deos. Thyrsus dixit: Noli blandiendo sensum tuum perturbare, ne incidas in mortem. Istos autem, quos colis, sic inutiles dico vt nec male facere possint, nec bene. Cumbricius dixit: In multa audacia videtur prosilire, quæ in te, o deflende, irruit ætas. Sed dici solet: De iugo descendit Iudicis reus, dum fronte proterua nescit vereri tribunal. Thyrsus dixit: Sic Iudicis mei vereor tribunal, vt omnes adhorter ad palatium currere Regis æterni, dum præconis fungor officio. Sed nec præsentia me modo valde terret tua. Illud satago multum, si vox mea inueniat aures tuas. Cumbricius dixit: Multiloquium didicisti, & blasphemare. Audi autem me, & sacrifica cum sis paganus, & non incipias male mori. Thyrsus dixit: Ego, Cumbrici, non multum loquor, neque sacrifico; sed timeo vnum Deum qui est in cælis, qui dixit: Dij qui cælum non fecerunt neque terram, dispereant a terra. Si ergo eos disperdere iubet creator cæli & terræ, quomodo ergo cum sis cæcus alios cogis ad mortem? Ergo scias me non multum loqui, sed permanere in veritate. Age quod vis; paratus sum enim pro veritate mori.

[Annotata]

a Hæc Acta videntur ex Præsidalibus contexta, aut maxima ex parte descripta.

b MS. S Max. Dominorum.

c Metaphrastes paucis hæc perstringit: Venit ex Nicomedia per Nicæam ad eam quæ ipsos aluit ciuitatem, quæ dicta est Cæsarea, a quodam ex veteribus Cæsaribus. Verum Nicomedia Apameam, hinc Cæsaream profectum esse, superiora etiam Acta indicant, & ipsa itineris ratio, nisi forte quapiam ex caussa ei circumeundum fuerit. Vrbes sunt Bithyniæ ad Propontidem, quas exhibet Ptolemæus lib. 5. cap. 1. & tabula 1. Asiæ.

d MS. Thosan. culpa.

e Mombr. constringis?

CAPVT II.
Uaria S. Thyrsi tormenta sub Præside Cumbricio.

[6] Cvmbricius dixit: Plumbatis eum a cædite, & membrorum eius diuaricate iuncturas. [Cæditur plumbatis:] Thyrsus dixit: Omnis perfidiæ magister, & tenebrarum ducator, non me terrent pœnæ tuæ; temporales enim sunt: timeo autem Deum, qui æternas dat eis pœnas, qui irritant eum; quas nec tu effugies, nec pater tuus, qui dicitur Sathanas.

[7] [crura eius confringi iubentur:] Cumbricius dixit: Crura eius confringite, vt vno detentus loco nullum pedibus imperet gressum. Thyrsus dixit: Inuidiose & cooperte tenebris, quomodo per imprudentiam tuam non cognoscis, quia ministri tui defecti sunt & sine viribus? Cumbricius dixit: Impudoratus athleta vsque in finem pertinax ostenditur, qui cum proiectus fuerit foras agonem, ab omnibus exsufflatur; sic & tu quousque videas corpus tuum dissipatum, & a canibus tractum, vt ab omnibus videaris superatus, nullatenus credis. Thyrsus dixit: Bene mutilis canis, consuetus mentiri, modo verum dicis. Fortis enim sum athleta. Habeo solum Dominum, qui me armat aduersum te, & magistrum tuum diabolum, vt in defectione te videam & eradicatum te faciat omnipotens.

[8] Cumbricius dixit: Ligentur ei pollices manuum & pedū loris gracilioribus, [pollicibus pedum & manuum] vt in pœnis validis ossa eius emedullētur. Thyrsus dixit: Festina nequissime, in maioribus pœnis, in quibus tu ipse torquēdus eris in igne perpetuo: ego autem confido in nomine Domini, [fidibus cōstrictis suspenditur:] & in agone beatissimorum virorum, quoniam cum conculcatæ fuerint tēporales pœnæ tuæ, quȩ a te mihi irrogantur, vincam principem militiæ tuæ Sathanam, cuius substantia amictus cæcus cursu tuo iniusto offendis.

[9] Cumbricius dixit: Afferte vncinos acutos, & b palpebras eius ab oculis desecate, [palpebræ ei præciduntur:] quo turpata primitus facies ludibriosum offerat intuentibus visum; & dum pupilla suos oculos tutare quærit nec valet, nudos in aëra ac peruigiles sine somno defigens aspectus ipsa in se oculorum acies euanescat. Thyrsus dixit: O malarum artium magister, & quidquid diabolus reperit ante, procurans, cum te mihi putas confusionem inducere, præclarum me constituisti: quod ignobile erat corporis mei, gloriosum fecisti: tulisti turpiorem … & induxisti præclaram: quanto enim exterior homo corporis mei corrumpitur, tanto interior renouatur in agnitionem veritatis, vbi Deus est in interioribus visibus. Cumbricius dixit: Per veros deos, quia festino in multis manifestum te facere; quoniam cum non sis Christianus, & fictionibus & magicis artibus multos seducas, vis te ostendere, quia propter Deum pateris. Thyrsus subridens dixit: Gaudeo nequissime, quia a te testimonium infertur mihi, quod non solum Christianis auxiliator est Deus; sed & eos, qui ex gentibus credunt, probatos ad suam scientiam ostendit omnipotens. Tu autem, Cumbrici, verum me constitue per pœnas tuas martyrem ad Dominum.

[10] Cumbricius dixit: c Æneos afferte obeliscos, quos fortes Capitolini Gigātes manu pro hasta cōstringunt, & ei lacertos ac brachia minutatim confringite, [brachia minutatim ei confringi iubentur:] vt pendulæ ac debiles manus nec faucibus ingerant cibos, nec sint in corpore pro vtili membro, sed magis impedimento esse dignoscantur. Thyrsus dixit: Putabam, Præses, quod aliquid nouum ministro suo diabolus inspirasset: solet quippe multa medicus vester de occulto armamentario suo exquisita proferre genera tormentorum. Sed aut tu inuenisti ista, & penitus nulla sunt; aut diabolus reperit, & iam victus est: de vtroque lætus exulto. Omnes dij gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. [Psal. 95. 5.] Cumbricius dixit: Sacrifica Diis Thyrse, & vanitates verborum prudenti sensu compesce. Thyrsus dixit: Surde & mute spiritus non audis, quia Dominus dæmones dicat? & quomodo tu iis me cogis his sacrificare? Cumbricius dixit: Quomodo dicis, quia Dominus est, cum vt homo & visus & locutus est: Thyrsus dixit: Diffidis de Deo, quia locutus est vt homo? Cumbricius dixit: Diffido; nec enim fas est, vt Dei natura linguæ nostræ fabulis misceatur.

[11] Thyrsus dixit: Quæ ab Imperatore tuo per te geruntur vera sunt, an non? respondeas volo. Cumbricius dixit: Ita vera sunt, & nisi iussa facta sequantur, gladius animam petat, & vita mortalis diem claudat extremum. Thyrsus dixit: Si ergo de homine coæquali tibi, ea quæ iubentur tibi, vera esse dicis, quæ hodie ædificantur, & cras destruuntur; quomodo quæ a Deo dicta sunt verba æterna, & opus permanens per hominem Deum, dicis esse mendacia? An forte quia dimittit vt corrigat, vltor Augustus melior iudicatur quam tolerans Deus? Cumbricius dixit: Similem iudicasti Augustum Imperatorem, qui habet potestatem omnium, totiusque mundi limites tenet, [ostendit Imperatorem non esse Dominum omnium rerum.] illi qui sub prætextu Deitatis locutus est mendacium? Thyrsus dixit: Augustus iste quibus dominatur, scire desidero, quamuis videns cæcum interrogem. Cumbricius dixit: His quæ sub cælo sunt dominatur. Thyrsus dixit: Imperet mari, vt suas metas excedat, & rediens iterum sui portus custodiat locum. Cumbricius dixit: Non de marinis fluctibus agitur tecum. Thyrsus dixit: Certe vel naturam terræ prohibeat temporibus certis aureos per campos spargere flores. Cumbricius dixit: Iterum repetens eadem dicis; sed dixi tibi quia omnibus hominibus dominatur. Thyrsus dixit: Interim victa est vanitas tua quæ dixit, quia omnibus quæ sub cælo sunt dominatur: & quamuis hominibus imperet, absit vt Sanctos sub vestra teneat ditione, ingerens illis idolorum culturam, vt eos compellat dæmones adorare; cum Dominus præcipiat, dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Cumbricius dixit: Sacrifica diis, & imperio subiace augustali, si non vis male & scelerate mori. Thyrsus dixit: Habeo Regem Deum, (& non dæmones deos) qui & Reges creat, & dæmones eradicat.

[Annotata]

a al. contundite. al. fundite.

b Metaph. cilia & oculos iubet ferro confodi.

c Idem: Iubet glandibus æneis eius verberatas maxillas, vna cum dentibus excuti Martyri. at de brachiis confractus, non meminit, perinde vt nec alij de maxillis & dentibus.

CAPVT III.
Illȩsus manet in variis tormentis.

[12] Cvmbricius dixit: Multa loquens, in insaniam incidisti; vnum restat vt pœnis a confusus pro documento sis ceteris, qui de hac lege impia scelerate sibi blandiuntur. Thyrsus dixit: Erras Præses, & nescis, non ludibriosus apud Christianos ero, sed superans tuæ artis patronum, b pœnas pro Christo Domino meo portabo. Cumbricius dixit: Nolo credas, Thyrse, quia per insaniam sermonum tuorum caput tibi semel abscidam; sed partibus te exterminabo, ne credas te Cumbricium superasse. Thyrsus dixit: Miser, time Deum qui in cælis est, & licet me honorificare debueras per ampliores pœnas & arctiores, quas mihi intulisti; tamen & nunc quidquid inimicus imperat, agere festina; quia gloria mihi est permanere in confessione Dei vt vitam hæreditem æternam. Cumbricius dixit: Æneum cacabum afferte, & plumbum in eo sub ingenti igne collocate, vt aquæ similis c in liquore putetur; Thyrsum autem per quatuor neruos extensum super ferreum sternite lectum, [Iubetur plumbo liquefacto perfundi:] catenis per membra ligatum; torrensque ab igne rapite vas & super dorsum eius perfundite, vt & ipse cum metallo liquefactus, nullum in eo vel quid aspiciatur remaneat membrorum. Thyrsus dixit: Hæ sunt pœnæ tantæ, quæ sub ingenti ira a te excogitatæ putabantur; & in istis iuuat me Christus: hoc enim supplicium, quod mihi minaris, euisceratis carnificum membris frigidius aqua reperiam; quia diligentibus Deum omnia procedunt in bonum. Carnifices autem Thyrso dicebant: Miser vides, quæ tibi præparantur tormenta? recede a stultitia, & sacrifica Diis. Thyrsus dixit: O omnium malarum artium & cœnosa vasa ministrorum, non persuadebitis mihi, neque vos neque pater vester, qui dicitur Sathanas, qui vos missurus est in ignem gehennæ; quia sic insanitis in seruum Dei.

[13] Cumbricius dixit: Insanit multum, vas, quod paratum est, Thyrsus per membra suscipiat. Thyrsus autem suspiciens in cælum dixit: Deus cæli, cui adstat chorus Angelorum, qui exilio dedisti per tuam claritatem perditionis Principem; noli derelinquere animam confitentem tibi, vt dominetur ei nequissimus Præses, quem confudisti in desiderio suo. Te inuoco d illuminatorem vitæ meæ, libera me ab insania pestilentiosi huius, & disperge pœnam mihi paratam in aduersarios meos; vt videant gentes gloriam tuam & cognoscant quoniam nomen tibi est Deus. [ipso illæso, satellites occiduntur.] Sic ait: & ministros debita subsecuta est vltio; namque vt vas supra membra Martyris extensa fuderunt, ebulliens per aera metallum scintillis petentibus cȩlum ministros qui prope adstabant ita conflauit, vt liquescentibus membris ante vita carerent, quam pœna eorum membra e depasceret. Omnes autem, qui circumstabant, voce magna dixerunt: Magnus est Deus Christianorum. Thyrsus autem attonitus ad voces populi, quasi a somno euigilans, Vbi est, inquit, Cumbrici, pœna quam mihi tu promittebas! Iam illam in somnio vidi; certius perpeti volo. Et cum aduertisset beatissimus Martyr eam & sibi illatam & ministros igne conflatos, sic ait: Repletum est gaudio os meum, & lingua mea exultatione. [Psal. 125. 2.] Et iterum dixit: Verum dic, Cumbrici, adhuc sine sensu es, & non intelligis quia regnat in cælo Deus, qui in conspectu vestro hodie fecit mirabilia? Sed quomodo implebuntur eloquia Prophetarum? Iustus ex insidiis eripitur semper; pro illo autem traditi sunt impij. [Prouerb. 10. 3.]

[14] Cumbricius dixit: Putas Thyrse, quia per artem magicam poteris prȩualere, vt vincas nos, aut Asclepium? Thyrsus dixit: Iniuriam ei facis dicendo Deum, dum nominas Asclepium. Cumbricius dixit: Videris tibi sub deliramento f garrire. Per salutem Deorum, quia per te propitiabuntur mundo, dum sanguinem tuum sibi viderint immolari. Thyrsus dixit: Sic pro Christo effundetur hodie sanguis meus, maledicte, propter regnum cælorum; quomodo prius pro nobis ipsius sanguis effusus est, in remissionem peccatorum. Te autem & Asclepium, [Iubetur in partes concidi:] quem dicis, æternus suscipiet ignis; sed & omnes qui vobis consentiunt. Cumbricius dixit: g Afferte gladium, & per membra eius ventrem secate; non tamen letales simul inducite plagas; sed in frusta membra eius concidite, vt & terra putridas eius suscipiat carnes, & non auferatur citius e viuis. Thyrsus dixit: In hoc certo pro Christo, & confidens in Domino agonizor, vt corpus meum, quod male peccauit, diuersa accipiat tormenta. Sed tu Domine Deus meus respice me, & aufer a me, [cælesti voca confirmatur:] vel magis exue me ab hoc corruptibili corpore, & ab æternis pœnis; & sapientem me fac ad manifestandam gloriam tuam, & ostende mihi filium tuum Dominum meum, propter quem hæc patior, vt in illa die securus dicam: Sicut audiuimus, ita vidimus in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Hæc Thyrso orante cælum resplenduit inenarrabili luce; & vox increpuit de nube: Confide Thyrse. Ego sum, propter quem pateris: nolo deficias: esto fortis athleta; auxiliatus sum, & auxiliabor tibi. Tunc immutatus est subito beatissimi vultus Thyrsi. Cumbricius dixit: Audio, Thyrse, Deos loquentes tecum. Vnum restat, sacrifica illis, vt euadas tormenta tibi parata. Thyrsus dixit: Numquam tibi bene sit, nec illis, per quos mundus illuditur, vt ipsi tales habeant voces. Deus autem & Dominus noster de tuba verbi sui armat semper in certamine suos athletas.

[15] [facto terræmotu,] Repente terræ motus factus est magnus & locus motus est, in quo Iudex sedebat. Cumbricius dixit: Præualuerunt artes magicæ Thyrsi; sed donec resideat cælum a fragore, recipiatur æneis vinculis in custodiam; [coniicitur in carcerem.] & sit armata militum manus obsidens fores carceris; proxima autem sessione offeratur mihi in h Nicomediam ciuitatem. Recipitur in carcerem sub diligenti custodia, peruenerat autem dies in vesperum.

[Annotata]

a MSS. confossus.

b Ita Momb. at MSS. coronam.

c Mombr. in liquido reputetur.

d MS. S. Max. liberatorem.

e Mombr. desecaret.

f MS. S. Max. gannire.

g Metaphrastes solum generaliter ait: acerbioribus eum affecit suppliciis.

h Acta superiora & Metaphrastes iter hoc Nicomediense omittunt; & quæ isthic contigere, Cæsareæ gesta narrant.

CAPVT IV.
Baptismus S. Thyrsi. Statua Apollinis deiecta.

[16] In alio autem loco carceris, haud procul erat beatissimus Papa a Phileas. Siluanus præterea quidam Comes ex Perside, ciuis pestilentiosus in moribus, petiuit ab Imperatore vniuersam terram sub ditione tenere. [Præficitur prouinciæ Siluanus Persa:] Hoc autem diabolus ministrauit, vt posset, qui supererant in mundo, perdere Christianos. Illico præstitit quod rogabatur Imperator, & Siluanum constituit Præfectum. Siluanus itaque accepta potestate vt interimeret Christianos, circuibat rugiens quasi leo in eremo, aut sicuti draco sibilans in occulto, pietatis cupiens perdere sectatores. Sed nec Thyrsum imparem inuenit, qui conculcaret leonem & draconem. Siluanus interea cateruatim confodiens aggeres Martyrum, ingressus est b Nicomediam ciuitatem; & ex officio dictum est, esse illic c relictum a Cumbricio Thyrsum quemdam, [is Nicomediæ idolis sacrificat.] qui pro fide nescio cuius Crucifixi paratus esset occidi. Siluanus dixit: Vt moris est, primum propitios nobis faciamus Deos immortales. Confestim igitur sacrificauit Siluano & Apollini, dæmonibus sibi similibus.

[17] Vnum autem Martyri restabat, vt ex aqua renasceretur & Spiritu sancto. Thyrsus autem in alium diem dilatus est audiendus. erat autem in carcere inclusus laudans & benedicens Deum. Media autem nocte, cum iam custodes quieti membra dedissent, & diu vigiliis d confractos in soporem oculos premeret somnus; dum non dormiret neque dormitaret, [Thyrsus ab Angelis deducitur ad Phileam Episcopū.] qui custodit Israël; multitudo irruens Angelorum aperuit ostia carceris, & lumen refulsit in habitaculo, & onera catenarum a Thyrso soluta sunt. Et exiens de carcere, ductoribus Angelis, venit in illum locum vbi Episcopus erat inclusus: & pulsans ad ostium, Episcopum sic inclamabat: Alienus sum ab omni arte inimici; baptismum Christi cupio consequi, vt conditus trina confessione martyrium, quod cœpi, valeam explicare. Turbatus Episcopus, nec suam cogitans fugam, præcipiti gradu digitis per tenebras præcedentibus gressum, aperuit ostium: sed nec Thyrsum beatum lux pedissequa deseruit. Thyrsus ad Episcopum sic ait: In huius seculi stadio, o Venerabilis Papa, fortius curro, sed palmā adhuc e in manu agonistæ dereliqui. Notam fac mihi viam per quam ambulem, vt videam metam vitæ, ad quam festino venire; ne alius præcedat, & mihi de manu auferat palmam. Hoc autem tantum est, vt per te baptismum consequar, & ad certaminis arenam illico reuertar. Phileas Episcopus Thyrso Martyri dixit: Deus noster creator & custos & auxiliator omnipotens, Christus, qui rationabili virtute omnia constituit, & cum Deitate Patris omnia perfecit; ipse illuminet animi tui intellectum, & perficiat certaminis gressum; [ab eo baptizatur:] vt fias vtile vas sanctificationis cruore repletum ad omne opus bonum paratum, vt suscipiens per has visibiles manus baptismum sanctificationis, per hoc visibile corpus operetur in te per inuisibile verbum, quod placet in oculis eius, vt in illo die in gremio Abrahæ nostri inter cateruas Martyrum merear te videre. Thyrsus ad ista respondit, Amen. Et tinctus ab Episcopo, Regi seculorum gratias egit.

[18] His ergo expletis, beatissimus Martyr exiens a suo Patre spirituali, [redit ad carcerem:] comitantibus Angelis, redditus est carceri, a lauacro fontis ad cruorem passionis, immolandus Christo in baptismo secundo, gloriam referebat Deo. Tremor subito possedit custodes, & quem non viderant exeuntem sensere regressum. [territis custodibus:] Arma mouent, & gladiis micantibus carcerem petunt; sed mox, vt integrum quem infixerunt repererunt sigillum, gladios condunt vaginis, & ad Martyris canoram, quam psalmi reddiderant, vocem sopor, qui erat timore fugatus, membrorum continuo possedit artus.

[19] [sistitur Siluano & Cumoritio,] Redditur terris dies: Siluanus Comes simul cum Cumbricio ad forum processit: conscenderunt paratum sedile. Siluanus dixit: Qui hesterno die ab officio designatus est, nostris aspectibus præsentetur. Ex officio dictum est: Adstat. Siluanus dixit: Quis vocaris? Respondit: Thyrsus. Siluanus dixit: Cuius religionis es? Thyrsus dixit: Christianus sum, sicut & Præses, qui tibi assidet, Cumbricius non ignorat. Siluanus dixit: Desperate & omnis serenitatis Deorum inimice, quare non sacrificas diis, per quos omnia facta sunt? Thyrsus dixit: Quibus diis, clarissime Siluane? Siluanus dixit: Siluano & Apollini. [ridet deos:] Thyrsus dixit: Te Siluanum hominem video, non Deum. Apollinem autem, quem dicis penitus nescio. Siluanus Officio dixit: Ceruices frangite illi, vt nos non irrideat. Illico ministri diaboli dicta factis exequuntur. Thyrsus dixit: Patienter me audi; & dicam tibi veritatem. Siluanus dixit: Si pro salute tua, dic. Thyrsus dixit: Ante istud paucissimum tempus eram & ipse paganus dæmones adorans, sicut nunc facitis vos. Ibam cæcus per tenebras seculi, & vox delectabat popularis quæ erranti dicebat: Euge, Euge. Sed vbi hæc vana peruidi esse, f odiosas a me hominum laudes abieci, voluens prudenti consilio mecum, non esse verum sacrificare dæmonibus. Sculptilia enim sunt ex metallo fabrefacta; quæ artifex cum ei placuerit fingit; & si displicuerint, frangit. Siluanus dixit: Ista superflua sunt & vana; audi autem me. Ingredere & sacrifica diis. Thyrsus dixit: Deo adiuuante me, & non dæmone, faciam modo, quod ipse videbis.

[20] Ingressus templum Apollinis cum Siluano Comite, & omnibus cum eo comitantibus, sic ait: Videte nunc adstantes auxilium veri Dei; & sacrificium, quod ego sacrifico Regi cælorum. Et intuens cælum oculis, dixit: Tu omnipotens refugium meum, tu gloria mea, Ingenite, ne deseras me, quia tu illuminasti tenebrosa mea, & per memorabilem viam salutaris tui Christi, reuelasti mihi immaculatum & verum Deum, qui est & permanet in seculum. Te deprecor lumen veritatis, [Oratione deiicit & comminuit Apollinis statuam.] propter quem patimur vt sanemur. Veni mihi in adiutorium, vt cognoscant hi, quoniam tu es Deus omnipotens; si tamen velint, vt conuertas eorum cor iterum. Et his dictis, terra dissiliens repente aperta est, tristemque locum solum abscedens reliquit g; ceciditque Apollo de liminari suo & comminutus est, sicut arena. Tremor tenuit præsentes; & tristem visum in sculptile confractum oculi defigebant. Muta denique lingua siccis hæserat faucibus, & membrum prægrandi pauore vix sua tenebat compago. Thyrsus beatus, sic attonitis dixit: Videte vestrum mendax, & nominatum idolum; & colligentes ossa testarum eius, cognoscite, quoniam nihil sunt vanæ vestræ insaniæ.

[Annotata]

a Mombr. Sileas. Metaphrastes hunc Cæsariensium Ecclesiæ Episcopum scribit fuisse. Nec ipse, neque superiora Acta, carceri inclusum fuisse Phileam tradunt, sed persecutionis metu delituisse.

b Metaph. Niceam. sed & plura confundit loca.

c Mombr. religatum.

d Idem fessos.

e MS. S. Max. immanis agonis.

f al. otiosas.

g Metaphr. Cum sonitu repente erupisset, in terram cecidit statua Apollinis.

CAPVT V.
Varia tormenta a Siluano Martyri inflicta.

[21] Siluanus dixit: Ferreas catenas afferte; non quas impostura præcedens artificum fabrefecit, sed qualibus in publicis mœnibus æneæ a constrictæ sunt trabes. His per quatuor neruos membrorum extensis, [arcte constrictus, virtute diuina soluitur.] carnes eius partibus minutatim & ab inuicem conscindantur. Thyrsus dixit: Verum & in hoc victus recedes inimice. Vltra manus artificum fortiores diabolus præparat ligaturas. Arctantur delicatæ manus, & molles digiti pedum b in ansulis catenarum: sed Dei non defuit gratia. Nam cum esset quatuor neruis extensus, talem Domino psalmum dicebat: Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. [Psal. 115. 16.] Necdum verba compleuit, & diruptæ sunt ab eo catenæ, tamquam stipula, si odorauerit ignem. Exultat gaudio continuo Martyr, & riuulis faciem onerat lacrymarum: chartam conscriptam Deo puram ingerit conscientiam, de gemitu & lacrymis conficit atramentum, & oculis petentibus cælum, tales hilaris personat laudes: c Muscipulæ contritæ sunt, & nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. [Psal. 123. 7.] Fulget præterea inter agmina togatorum in medio carcere beatissimus Martyr; & indutus candida veste laudes cum Thyrso chorus resonat Angelorum: [in carcere ab Angelis inuisitur.] Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui. [Ps. 47. 10.]

[22] Siluanus dixit: Applicetur maleficus Thyrsus. Rapitur de carcere, plantis vix tangentibus terrā. Ex officio dictum est: Adstat Thyrsus. Siluanus dixit: Furcifer puniende, parum est hoc tibi quia contemnis tribunal nostrum; & Deos nostros audes arte malefica minutatim confringere? Thyrsus dixit: Erras Iudex, & nescis; nullus Deus confringitur ab homine. Si autem vis veritatem audite, & ego anteriori tempore mollibus & caducis fueram deliciis præpeditus; sed qui nullam vult mortem animæ Deus, cum iacerem in profundo cœnoso, tamquam in sepulchro mortifero, placuit Deo altissimo aliquando dicere mihi: Thyrse veni foras, ne verearis, etsi fœteas cum sis paganus. Continuo excussi a me caliginem, & respexi me, qui ante cæcus eram, lapides & ligna adorans, & sic Domino dixi: Confundantur omnes qui adorant scuptilia, & qui gloriantur in simulacris suis. Siluanus dixit: Capacem grossum afferte, & aqua eum cōplete: [capite aquis immerso flagellatur:] Thyrsum autem a capite deorsum in eodem arctate, & reliqua, quæ sunt super, membra conscindite flagris, vt & viscerum interna, quousque valent, sustineant pœnam & dolorem, sine voce animam sub aquis pellat e corpore. Constipatur Martyris caput, & ceruicetenus sub aquis arctatur; ac reliquum, quod pœnis membrum patebat, [loquitur ex aqua.] fustibus dedolatis secatur. Mox liberam Martyr sub aquis de vase reddidit vocem: O turbulente & super omne lutum cœnose, porcorum sequens ruinam, in pleno sequeris sententias Sathanæ; qui enim similes tibi sunt dæmones porcorum grege possessi, & in abyssum cursu præcipites veloci ante profundum viderunt, quam vitam amitterent. Vt autem animi tui virtutem ostendam, … Thyrsus clara voce dicebat: Saluum me fac Deus, quoniam intrauerunt aquæ vsque ad animam meam … Thyrsus dixit: Vsquequo viuo, numquam a te vincor inimice. Fortis factus per Dominum, a quo semel lotus opus non habui vase peluis intingui. Siluanus dixit: Teipsum crucias miser per magicas artes vt deficias in pœnis. Crede mihi, sacrifica diis: non effugies manus meas. Thyrsus dixit: Manus quidem tuas effugiam vel mortuus, tu autem manum Dei nec viuus nec mortuus effugere poteris.

[23] Siluanus dixit: In collo eius onera congerite catenarum; & recipiatur in carcerem cum diligenti custodia: a me autem ei alia, in quantum tempus ministrat, parabitur pœna. Illico nouam aduersus Martyrem diabolus reperit artem. Siluanus dixit: d In modum muri sub quadro angulari construite turrem, cuius caput in sublime porrectum petat altius cælum; huius in ædificio turris infixi manu fabrili emineant dextra læuaque acuti per omnia gladij; ad turris autem ipsius pedem omne genus ferramentorum dumtaxat acutum terra suscipiat: Thyrsum autem manibus post tergum positis de fastigio mittite muri, vt quamlibet membrorum eius partem telorum arma tetigerint, in frusta e discindat; vt auibus, singuli quod abstulerint gladij, [iussus deiici in gladios acutos,] offerant pastus. Renuntiat architectus paratum esse quod iussum est. Post quartam diem sub aurora crepusculi Siluanus ad campum processit, septus agmine militari, sequente Thyrso catenis onusto. Mox placuit ministro Sathanæ, quod diabolus fabrefecit. Siluanus Thyrso dixit: Vides quæ tibi parata sunt mala? Accede, & sacrifica, ne postmodum te pœniteat. Thyrsus continuo eleuans vocem, Ascendit, inquit, Dominus super Cherubim, & volauit super pennas ventorum. [ponitur ab Angelis illæsus super paratam machinā.] Et cum hæc dixisset, raptus est ab Angelis ex oculis intuentium, & positus est super fastigium muri, laudans Dominum, & super enses deambulans quasi super marmora, clara voce canebat: In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ, Transinigra in montē sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetra, vt sagittent in obscuro rectum corde. Audiens hæc Siluanus, & videns, quamuis cæcus, mirabilia Dei, sic Cumbricio dixit: Omnes iam in Thyrso expressimus pœnas; vt apparet, nobis victis ipse victor abscedit. Cumbricius dixit: [verba Indicum diuinitus intelligit:] Interim ne victorem se sentiat Thyrsus, magicis deputa quod factum est artibus. Thyrso reuelata sunt carnificum verba repente; qui sic ait: Sentio verum esse, Deus meus, quod sermo increbuit diuinus: Insurrexerunt in me testes iniqui, & mentita est iniquitas sibi. [Psal. 26. v. 12.]

[24] Siluanus dixit: Deponatur Thyrsus de muro. Vitalius vnus ex officio dixit: Si iubet caritas vestia, ego eum de turre deponam. Siluanus dixit: Tu videris. Fac quod placet. Vitalius scalam conscendere cœpit; quæ culmen vsque tetigerat turris. Ex mox manu prætenta, vt sancti viri vestimenta teneret, Thyrsus cunctis audientibus dixit: Conuertantur peccatores in infernum, & maxime gentiles, qui obliuiscuntur Deum. Necdum Martyr verba compleuerat, & pœna mox suos vltores quærebat. Vitalius namque retrorsum cadens de muro, [Vitalio in gladios delapso,] dum singuli sibi prominentes gladij cadentis vindicant membra, nihil quod terra susciperet potuit inueniri. Corruit Iudex, simulque omnes qui prope adstabant, defixa crudeliter venabulis membra, horridis aspectibus ingerebant. Thyrso canente: Muscipulam parauerunt pedibus meis, & incuruauerunt animam meam. Foderunt antem faciem meam foueam; & ipsi inciderunt in eam. Illico Angeli Martyrem deposuerunt, [deponitur ab Angelis.] qui eum leuauerunt in murum, nec enim poterat manibus impuris descendere, qui per sanctas ascenderat.

[25] Siluanus dixit: Non cessas seductionibus tuis obnubilans maleficia tua? Thyrsus dixit: Procacitas nefanda, miror quod intantum duraueris frontem, vt non erubescas, quia Deus meus Angelis suis mandauit de me, vt tollerent me in manibus ne offenderem inter gladios pedes meos. Ego erubesco, Siluane, quia tibi non imperat Asclepius confusionem. Siluanus dixit: Per deos, quia me non vinces maledicte. Et adiecit: Recipiatur in carcerem membris omnibus oneratus catenis; quamuis, [carceri includitur.] o feriendi & detestabiles ex officio qui mihi paretis, & vos non dissimiles sustinebitis pœnas; qui sub prætextu beneficij medicos & incantatores ad eum permittitis introire, vt eius vulnerum cicatrices excipiant, vt se iactet Thyrsus quod ei cælestis medicus ingerat sanitatem. Officium suggessit: Per magnificentiam tuam, quia nullus eum vidit, sed nec aliquis curauit; proba si verum est, potestatem habes, membra portamus.

[Annotata]

a MSS. confractæ.

b Mombr. morsibus.

c Hinc incipiunt priora Acta ex MS. Velseri.

d Acta ex MS. Velseri: supra summum muri ambulans. Acta secunda: Supra murum Metaphrastes hanc machinam omisit.

e MS. S. Maxim. comminuat.

CAPVT VI.
Interitus Siluani & Combricij.

[26] Interrogatio secunda facta est pergentibus ad Apamiam ciuitatem, [In itinere Apamiensi iterum quæstioni applicatur:] post primam Nicomediæ ciuitatis audientiam. Vix vnum tetigerat Siluanus a ciuitate vel duo millia passuum, idem dixit: Applicetur Thyrsus. Ex officio dictum est: Adstat. Siluanus & Combricius dixerunt: Cogitasti apud te, vt sacrifices diis; aut perseueras mori paratus? Crede nobis: expedit vt facias. Honor sequetur, si immolatio præcesserit. Thyrsus dixit: Per Christum qui sufferentiam tribuit mihi, vt tanta patiar propter nomen ipsius, quia non sacrifico. Honorem vestrum vobis seruate, quem vultis mihi dare, & a gehennæ præstate. Vnum autem dico vobis, quod probabit effectus. Eris hac hora, Siluane, [prædicit interitum Siluani & Combricij:] membris omnibus dissolutus, & fœtidæ iacebunt carnes tuæ per triduum: quarta autem die, cum Apamiam ingredi cœperis, dissoluetur a compagibus corpus tuum, & vermibus scatens effluescet anima tua. Sed & Cumbricium debita sequetur vltio, qui magna & ampliora mirabilia vidit, & nec sic credidit. Eius autem pœnæ hoc erit signum: Subitanea eum febris comprehendet, conflans eum vt in igne liquefactus putetur. Et sic vos deserete vita, mortis supplicia tenebunt. Siluanus duxit: Ducatur Thyrsus, & quod nobis ipse imminere promittit, in se sentiat a nobis explendum.

[27] Moxque quasi sextum tetigerant Apamiam miliarium, dissolutio geniculorum comprehendit Siluanum: [morbo corripiuntur.] sed nec Combricius a debito sibi extraneus fuit supplicio, sed coquente ossa eius & artus intolerabili febri grauiter soluebatur. Viator interea nomine, qui Comitibus assidebat, sic fessis Iudicibus ait: O Principes nostri, vt videtis præsens est pœna; præstet Apollo medicinam. Credet illico Thyrsus, si Cumbricium sanauerit magnus Asclepius. Quid, rogo, moratur Deus, qui sic colitur? Aut b maledictum perimat Thyrsum, aut Cumbricium curet Siluanus. [Viatore Assessore eos & deos irridente,] Hæc ille pro suo risu iactabat. Impendens autem vltio diuina grauiter Iudices cruciabat: Festinat mulio occursu veloci sub ingentibus flagris præcipites vrgere mulas. Mox vt portas ciuitatis ingressi sunt, confractis vndique membris de curru descendere non valuerunt. [magnifice excipiuntur ab Apamiensibus.] Occurrit totius ciuitatis candidata vndique toga: Iudices, quos internus dolor vrebat, lætum sibi simulant populo vultum: proruunt cateruatim agmina populorum, cum palmis & facibus: tremit vicus ingenti clamore, & alta stupent mœnia vocibus iactatis in cælum. Obcelabat autem gemitus Iudicum fragor populorum.

[28] Ingressi sunt ex more velata Prætoria, quos iam pœna sustinebat parata. Mox vt corpora Iudicum suscepere laqueata tecta, Siluanus repente per membra diuisus est, cateruatimque proruunt e corpore agmina vermium, & pretiosa obruere lithostrota. Cumbricium autem, quem ingens tenebat locus Prætorij; & ob quietis caussam palatij fores obseratas obsederat armatura; æstimantibus cunctis quieti illum membra dedisse, vocem subito miles pubes de intestino audit prætorij concrepare: Vt quid vos, o nostri commilitones, desertum dimittitis Ducem? Quid vobis ipse, cum regnum vigeret, non præstitit? c An delubra ascenditis? quid mortem videtis impendere nobis? Ignoras, o delectabilis miles, quod materia pauoris sit raritas in his spatiosis? Relinquitis Iudices solos, [horrende eiulant præ dolore & metu spectrorum:] quos præter accedentes morbos simul ipsa silentia terrent? Quid ergo Siluanus agit ad me, cum & ipse similes perpetitur pœnas? Cur nos aut medicina non sequitur, aut sepultura negatur? Hæc singuli rogabant cum ingenti vlulatu. Putares ambos vno agi dolore pœnarum, cum diuersis quaterentur tormentis. Quarta iam illuxerat dies, [moriuntur.] quod semineces pœna tenebat: duodecim ab illis ferales transactæ sunt horæ; & tempus iam diem cogebat in vesperum: tenebris subito auferentibus visum, inferis amborum animæ spiritum tradiderunt.

[29] Condiunt ex more membra ministri, celabant ex parte fœtores corporū odoramenta vnguentorum. [condiuntur vnguentis corpora:] Traduntur humo magna medij comitante caterua. Subito locus ipse sepulcri, igne e terra scatente, sulphuratos in cælum pulueres iactat, & cum ingenti fragore mox corpora sibi tradita reuomit. [terra ea reiicit sæpius, flammasq; eructat.] Totus per circuitum locus scintillis per aëra vibrantibus sulphurabat; & quid ministri agerent ignorabant: quaquauersus humare corpora vellent, similis pœna patebat. Quem saluum ab incendio putauerant locum, mox vt fossorum tetigerat manus, ignibus crepitabat.

[30] Inuenitur mortuis salubre remedium. Thyrsus venire rogatur, & quidquid forte iniuriarum in corpore susceperat, petitur indulgere. Rogant Martyrem agmina ciuitatis, & vestem Beati onerant fontibus lacrymarū: Ne quæsumus ignaros absorbeat terra, vel natos prospice nostros. Cur rogamus nescios subsequitur pœna, cum Iudicibus maneat vltio diuina? Per Christum oramus te, quem colis, vt cælum sedetur ab ingenti fragore: & quoquo modo nobis illæsis, corpora Regū terra suscipiat. [S. Thyrsus rogatus ea sepelit.] Thyrsus Deo oblatione libata, sibi poposcit dari bidentem, concauis duabus ex numero fossis, manibus humat corpora damnatorum, & in hoc illis beneficia profuere diuina, vti haberent ex more sepulcrum, quos terra suscipere recusabat. His peractis Martyrem qui reddiderat carcer recepit.

[Annotata]

a MS. Thosan. gehennas.

b MS. S. Maxim. maleficum.

c al. an de lucro ascendit?

CAPVT VII.
Sub Prȩside Baudo in mare proiectus, liberatur.

[31] Post circulum dierum mensis vnius Cumbricio & Siluano successor venit, nomine Baudus. [Baudus Siluano & Combricio succedit:] Mox debitum Officium præstat obsequium. Plaudunt manu corpora ciuitatis, & linteis niueis, quos flexa librauerat dextera, obnubilant subito cælum. Mox vt ingressus est Prætorium, suggessit Officium: Est vir quidam derelictus a prædecessoribus vestri culminis, nomine Thyrsus; hunc hodie carceres tenent. Quid de eo præceperit vestra clementia, spiculator obseruat. Baudus dixit: [diis sacrificat.] Quod primū est, sacrificemus ex more diis immortalibus. Mox, vt Capitolium ingressus est, dæmonibus thura iactabat. Reuersum ad Prætorium thermæ suscipiunt, & regales de more paratus.

[32] Alia die sedens pro tribunali Baudus, dixit: Offeratur ditioni meæ, de quo suggessit Officium. Dictum est: Adstat. Baudus dixit. Qui vocaris? respondit: Thyrsus vocor: sed ex quo milito Christo Regi, [Thyrsus ei sistitur,] Christianus appellor. Baudus dixit: Audi me. Vsque ad istam horam sufficiant primitus a te maleficiorum opposita figmenta; sufficiant irrisiones, per quas tot, vt dicitur, Iudices pertransisti. Audi me, & sacrifica diis, quos & ipsi Principes colunt, & magnum tibi de compendio afferes lucrum. Sin alias vitam tibi nullatenus speres. Thyrsus dixit: Instructam reddiderunt, vt coniicio, præstantiam tuam, Iudex, tot tibi qui relicti sunt de nomine meo fasces; sed spiritus meus viuus est præsens. Nihil aliud dico, quam prædecessoribus tuis dixi: Christianus sum, & pro nomine Christi vsque ad gladium paratus sum peruenire. Baudus dixit: Tu es qui Apollinem Deum in sua sede libratum ausus es comminuere, & de Asclepio odiosa verba iactare? Thyrsus dixit: Nullum Deum, si Deus est, comminui: nec enim fas est, vt ab homine Deus frangatur. Asclepium autem non Deum, sed dæmonem, [deos ridet:] & maledixi & maledico. Non autem ipsum solum, sed & qui confidunt in eum.

[33] Baudus dixit: Vanitas verborum tuorum non me perturbat, nec trabalis ista, de qua multum præsumis, iuuentus. totum quod in homine fortius est, fortioribus indiget pœnis; &, vt ipse iam expertus es, [minas contemnit:] ante membra quam pœnæ deficient. Thyrsus dixit: Absit a te maledicte, vt totum quod in homine fortius est possit a te dilaniari; corpus tantum tuis rabidis dentibus ingero conficiendum: (siquidem Baudus latratus est canis; sed membra mea tuis ferinis ingero morsibus) animam meam commendo Creatori suo, qui potens est de alta sede prospicere, & iudicare iudicium meum. Baudus dixit: Et canis a te similis factus sum, detestabilis, qui adhuc te tolerabiliter patior? Thyrsus dixit: Non a me canis æstimatus es, Præses; sed si irascendum est, in parentibus vindicetur qui canum nomina suis liberis adfixerunt. Baudus dixit: Sub specie multum insanis. Aut sacrifica Asclepio magno, aut omnibus te membris laceratum cum duro pondere catenarum, marini suscipient fluctus. Thyrsus dixit: Illud rogo, ne furia mitescat, & sub prætextu misericordiæ mea gloria minuatur; mancipes volo effectibus verba: mendax enim iudicatur, cuius verba præcedunt, nec facta sequuntur. Baudus dixit: Putas forte quia præstigiis tuis illusurus es nautas, vt te apportantes littori, lato in mari nuntient fuisse dimersum? Thyrsus dixit: O prouida lingua diaboli, nescio quid in me futurum modo portendis, sed suscipio pœnam, quamcumque præceps incusseris. Rogo tantum, vt perficiat per ministrum suum, quod mihi diabolus promittit.

[34] Baudus dixit: In quatuor illum primum neruos extendite, [tensus cæditur fustibus:] & membra in eo fustibus confringite. Inde ferreis per quatuor artus membrorum colligate catenis, ita vt a curua dorsi ceruicibus spina imminēs genua premat, & oculos suos prospiciant pedes, & vt lingua calcaneis adhærens plantas lambere credatur: [colligatus insuitur arcte sacco, sigillo plumbeo munito,] ipsius autem palmas nodosis confringite transtris, vt confractæ post tergum manus facilius seruiant ligaturis, & in modum glomeris denso illum consuite sacco sub ingenti pressura, quatenus etiam auræ flatus naribus auferatur; vt dum suspiria procedunt nec redeunt, maiora sibi inferant membra supplicia, quam aliqua potuere præualere tormenta. Ipsius autem b peronis fortioribus ligaturis constringite fauces, & super in plumbo liquescenti, quia cera non valet spumosos vndarum perpeti sales, sigillatum defigite eum. Inde nautis tradite sub diligenti custodia, vestrorum nonnullis comitantibus; & vbi triginta in altum visa fuerint stadia prominere, præcipitem in mare iactate saccum, vt & membra quæ susceperint scopuli configant, & quod saxa respuerint, beluarum proficiat pastibus. Thyrsus dixit: Exaudi Deus. Ad vnius Martyris corpus plura parantur supplicia quam sint membra.

[35] Compellit ad littus nauigium turba nautarum, & triremem marinis fluctibus applicāt c barcam. Suscipiunt de littore saccum, [in mare iactatur:] Regis annulo obseratum, scapham ex officio simul conscendunt, qui credulitate media fidem seruarent. Complentur vento vela nautarum & sub ingenti clamore altum pelagus petunt. Vbi statutus in profundo repertus est limes, milites d pleno mari dixerunt: En adest, qui caussæ apertus est locus; præcipitem mari iactate saccum confestim. Iam paratis, vt lacerum corpus fluctibus darent, & cautes in ima defixi membra sibi exspectarent Martyris propinari; illico luce præmissa vltra solitum resplenduit cælum, & nauim illustrant agmina Angelorum, qui vt adfixos puppi epibatas reddiderunt, arreptumque de medio minutatim voce præmissa scindunt peronem… Egredere Thyrse, [ab Angelis reuehitur ad littus:] te exspectamus: veni nobiscum. Illi, quem colis, in ministerio sumus. Et sublato Thyrso parem gressum per æquora petunt. Cum medias simul tetigissent arenas, vox læta turbarum hymnum cum Martyre cantat, & nautas, quos exsangues & pauidos interior sentina tenebat, ex delectabili cantu trepidus suspendebat auditus.

[36] Redeunt ad littora celeri cursu, & si quos offenderent sudes pauore nesciebant. Qui vt factum Iudici per ordinem retulerunt, Baudus dixit: Procedat officium, sed non sine telo, & quis quemque repererit per membra discindat. Processit ad littus septus agmine militari; & videns de longe confertos ordines Angelorū, celerem gressum imperat pedibus. Sed quid agitur? quid inaniter currit, quem iniquitas præcedit? Mox vt medias littoris tetigit arenas, saccum inspicit cum integro suo sigillo, & Thyrsum, quem intus miserat colligatum; sed videre cæli militiam non meruit, quia non fuit dignus. Baudus reserato perone, Thyrso dixit: Vbi putas refugit continuo desertorum, quam conspeximus, turma? Thyrsus dixit: Si meos haberes oculos maledicte, quod ego merui, [iterum a Baudo detinetur, Angelos non vidente.] posses & tu videre. Baudus dixit: Quo putas præmio nautas primitus honorasti, vt non te mari præcipitem darent? sed & modo immola diis; quia si e plaga te maris respuit, ferarum suscipient fauces. Thyrsus dixit: Fac quod vis, omnium ferarum atrocissime; vnum autem scio, quia sicut Deo fuit possibile me de abysso liberare, quomodo & Prophetam de visceribus beluæ. [Ionæ 2. 11.]

[Annotata]

a MS. S. Max. torta.

b MSS. beronis; al. heronis. est pero calceus vel saccus coriaceus. [Pero.]

c

Barca nauigiolum est: Isidorus 19. Orig. cap. 1. Barca est, quæ cuncta nauis commercia ad littus portat. [Barca.] Hanc nauis in pelago propter nimias vndas suo suscipit gremio. S. Paulinus poëmate 13. ad Cytherium:

Vt mox salubri barca perfugio foret,
      Puppi superstes obrutæ.

d Ita MS. Thosanum. at S. Max. Pleromæ.

e al. pelagus.

CAPVT VIII.
Feris obiectus, illæsus.

[37] Baudus dixit: Thyrsum carcer accipiat catenis onustum, & nocte intempesta Baudum a Cæsarea suscepit. Ilico vix primum pullus dederat cantum, [Ducitur Cæsaream:] Baudus dixit: Offeratur mihi iniquissimus Thyrsus. Ex officio dictum est: Adstat. Baudus dixit: Laborem nobis facimus, o nostri commilitones, si pestiferum istum suasione præmissa interrogare velimus. [cæditur taureis flagris:] Taureis interim flagellis dorsum eius & ventrem aperite, si vel pœna extorqueat veritatem. Sed cum diutius vapulare putaretur, iam manus fessa carnificum, & quos diuturna tormenta fecerant laborare, pedibus deuoluti sunt Iudicis: Succurrat, Domine, clementia vestra, rogamus, nobis: dum Thyrsum putabamus cædere, nobis ingessimus pœnam. Prospice Præses nostra conscissa vsque ad interanea ossa; dum Thyrsum cædere putabamus, [ipsi se cædunt carnifices, manibus per Angelos retortis:] Angelos feroces vidimus nostras in nos manus cum taureis retorsisse.

[38] Baudus dixit: Ante meos perempturus es Thyrse, quam tu ipse pereas? Non est ita. Idem dixit: Quantos ciuitas habet, meis aspectibus ferarum ingerantur venatores, quibus in mandatis hoc detur, vt b decipulis impleant siluas, & quas minus impegerint feras de abditis capiant, vt nec minima vulpes sibi suas foueas gaudeat profuisse. [in turri extra vrbem constructa,] Turrim autem in campo aperto sub velocitate manus vrgeat artificis, in modum amphiteatri, quia quam ciuitas habet perbreuis est, vt multos possit prospectantes suscipere. In huius circuitu turris in modum c sudarium configite tabulas, ibique omnes passim feras relaxate, cibis a pridie cessantibus; vt quæcumque fera Thyrsum conspexerit, vnum de eo fame acta conficiat morsum. Triginta & sex expleti sunt dies; & renuntiant ministri iussa completa. Mox Iudex cum turba descendit: clamor immensus ortus est ferarum: tremebant omnia ingenti rugitu; [obiicitur feris:] putares belluas numquam posse sedari, nisi Martyr veniret. Mox vt Thyrsum venatores in arenam proiiciunt, ita silentium a bestiis factum est, vt nullam præsentem putares. Illico ad Martyris pedes cateruatim proruere leones, & ouibus similes lacerum vulnus lingua lambebant. Vrsos videres per Martyris corpus molles deducere manus, [quæ ei blādiuntur:] & sicubi vulnus conspexerant sordibus lingua protersis, digitis confricabant. Pardi & lupi, quia membrorum, quod lamberent præcedentibus sibi fortioribus non habebant, caudis per arenam adulantibus, hilares vultu in Martyrem oculos figunt.

[39] [populo applaudente,] Fragore magno concrepat turris: Tolle virum iustum scelerate Iudex, quia male iudicasti. Thyrsus Martyr bestiis dixit: Exhibuistis, quæ vobis Deus imperauit, obsequia ministrorum; præstem & ipse vobis ne vos inanes videar reliquisse. In nomine Domini Iesu Christi, [feras remittit ad siluas:] propter quem ista patior, confractis parietibus tabularum, siluæ vos recipiant, quæ miserunt; & laudes dicentes Deo, & sine cuiusquam læsione, cubilia vestra vos suscipiant. Statim cum præcipiti cursu & grandi rugitu confractis omnibus valuis siluas petunt. Item clamor populi attollitur: Magnus est Deus Christianorum. Beati omnes qui confidunt in eum. Tristis ad Prætorium reuersus est Præses, plus insaniens, quia multi de populo crediderunt in Deum; inter quos erat & Galenicus quidam sacerdos idolorum.

[40] Baudus Thyrso dixit: Petimus te, præsta nobis; immola diis, & habebimus te nominatum. Thyrsus dixit: O venenum obtectum melle, rogas, vt decipias; preces fundis, & perimere quæris. Et mox ingressus in templum Siluano sculptili dixit: [Siluani idolum verbo confringit:] Vsquequo ista patior Siluane? Per Christum præcipio qui dæmones eradicat, vt non præstes miseris seductionem. Confestim Siluani membra confracta pauimentum suscepit. Baudus dixit: Virgis eum conscindite, [flagellatur & testarū fragmentis cruciatur,] vt medullas eius plagæ denudent, & pro minutis monitis de lateribus, fragmenta testarum vulneribus infigite: &cum plagæ quiescunt, torturas suas numquam effugiat. Thyrsus dixit: Etsi minutatim me concidas, Angelus iste mecum est, quem non vides, [animante eum Angelo.] & curat omnes languores meos. Angelus interea, quem solus Thyrsus a latere videbat, sic Martyri dicebat: Thyrse frater, præsto sum; nolo verearis. Iam modicum restat, & transimus hinc simul. Quarta te adhuc interrogatio comitatur; neque enim aliter tres solos Euangelistas poteris apud Patrem videre.

[Annotata]

a Huius itineris non alibi mentio.

b MS. S. Max. muscipulis.

c Idem MS. sudatus. Neutram vocem intelligimus, nisi velit sudium instar in terra defigi has tabulas, vt validius sit septum.

CAPVT IX.
Quarta de eo quæstio Apolloniæ. Callinici conuersio & martyrium. Obitus S. Thyrsi.

[41] Qvarta, quam Angelus prædixerat, interrogatio facta est in Apollonia ciuitate. Mox Baudum tribunal accepit. Idem dixit: Offeratur mihi maleficus Thyrsus. Ex officio dictum est: Astat. Baudus dixit: Ciuitas quæ me hodie continet, Thyrse, non vnum, sed quatuor habet deos: seposita arte maleficij, sacrifica illis, & per Augustorum salutem, quia illibatum te dimitto. Thyrsus dixit: Vt coniicio, Præses, per me delectat omnia idola de Græcia finire. Vtile potest esse, vt vobis reseruetis vel vnum, ne vacui cultores sine Deo remaneatis. Tamen, si libet, Deo fautore inspiciamus & ipsos. Et cum singulorum templa conspiceret, voce ad cælum delata, dixit: Deus meus gratias tibi ago, quia iubes per me, sublatis dæmoniis, nomen tuum inuocare. Sed vtinam, quomodo inuocato nomine tuo istos confringo, ita & eorum cultores ad te conuertere valerem! His dictis Herculis, [4. idola Apolloniæ penitus euertit oratione:] Siluani, Apollinis, & Veneris simulachra de suis liminaribus veluti vertigine acta, ita confracta sunt omnia, vt nec puluis apparuisse credatur. Populus pauore turbatus in duas secatur altrinsecus turmas; vna dulci personat laude: Magnus est Deus Christianorum, quem colit Thyrsus; replet alia murmure cælum: Tolle Iudex, quem fas viuere non est, maleficum virum. Reddunt hebetem dextra læuaque perstrepentes sibili populorum.

[42] Galenicus autem, qui cum Cumbricio & Siluano Præsidibus assidebat, [Callinicus sacerdos idolorum conuertitur:] nec non & sub Baudo præsenti omnes, quas perpessus est Martyr, inuenerat pœnas, qui amictus veste sacerdotali officia impendebat culturis dæmoniorum, ad Iudicem dixit: Credas volo mihi, Præses, non maleficij arte Thyrsum persentimus, qui hodieque perdurat; sed, vt capio pro mei tenuitate sensus, virtus in illo Dei est, quæ dicitur magna. Baudus dixit: [conatur Baudo persuadere fidem:] Discedas me volo paullulum; ita viuens tædio ex mœrore conficior. Galenicus dixit: Credamus in Deum, si videtur, quem colit Thyrsus, & omnia nos tædia derelinquent; namque lex cantat ipsorum: Iacta in Domino curam tuam, & ipse te enutriet. [Psal. 54. 23.] Baudus oculis furia saginatis, & toto, quod in homine rectum est, diaboli arte mutato, trementibus membris, & dentibus stridore sonantibus, sic Galenico dixit: Et te, puniende, maleficus Thyrsus decepit, vt talia mihi velis vana vendere verba? Galenicus dixit: Noli furia saginari; sustine modicum, Præses, & bibes meum sanguinem, & desines commoueri. Baudus dixit: Vides damnate, quia nec dij nostri te propitiatum, aut palatium ipsum fidelem, sed vt hypocritam tenuit sacerdotem? Quod ita claret, quia te hodie Thyrsus decepit. Galenicus dixit: Non me Thyrsus decepit; sed Christus, quem inuocat Thyrsus, mihi hodie inspirauit, vt relictis vanitatibus vestris, Deo meo immolem corde perfecto.

[43] Baudum diabolus continuo armat, & septem de illo immensis orbibus anguis volumina versat. [iubetur dire torqueri:] Suis itaque imperat militibus dicens: Omnia genera tormentorum, quæ carnificum reperit manus, Galenicus per membra suscipiat: & si vel vos vultis vitæ superesse, nullum in eo sanum remaneat membrum, nisi quod carnificis fugerit oculum. Si tormenta extorserint vitam, tulimus palmam. Si membra durauerint, ipsa sustineant pœnam. Educitur statim, & vix membris sequentibus gressum, omnia genera mutant tormentorum. Hilarem reddunt quam debilem plagæ. Per templum illud transitus erat, a centum quod in sublimi porrectum erat columnis, ibique Asclepius considebat. Galenicus tortoribus dixit: Cadat, rogo, ante oculos vestros misericordia, & estote mitiores Iudice vestro, & sustinete pauxillum. Videtis igneum solem per aēra vibrare, quem caueo magis quam tormentum quod manus vestra repererit. Est locus circa templum, qui ex arte fornicea delectabiles offerat vmbras, si paullisper forte resumam spiritum meum. Præstant immites misericordiam. Mox vt Galenicum vmbra templi suscepit, voce magna Asclepio dixit: Da honorem Deo. scio ego, quia dæmon es, & non Deus. Tu solus vero in ista ciuitate latuisti beatissimum Thyrsum, sed mihi hodie delegauit, vt ego eradicem quod ipse dimisit: signum enim tale dedit per Christum qui iudicaturus est viuos & mortuos, vt mox cum Galenicus transierit cadas de solio tuo. Nec mora, [oratione Æsculapij idolum & templum euertit:] dum adhuc stupidi tortores defixos premunt in Martyrem, vultus, & liquescentia in illis membra tabescunt. Asclepius vero cadens de solio suo minutatim confractus est, simulque locus & dominium amisit & templum.

[44] Mox itaque carnifices per aēra rapiunt Sanctum: Quid nobis, aiunt, o scelerate, fecisti? Et cuius iam vita venit in dubium? non sufficiebat tua mors solius, nisi & nostrum tibi velis adiungere sanguinem? Et lacrymis cum ingenti gemitu sibi altrinsecus cantant: Quid faciemus, o nostri commilitones? Quique vestrum alienus a pietate est, nostrum interimat membrum. Mox vt Baudum viderimus, viuos terra suscipiet; si fugam gressibus demus, gladio vindice nostros persequetur lares. O si sine iussu liceret, vt morsibus te singuli lamberemus. Mox vt renuntiata sunt ista tyranno, [plectitur capite:] & non sine detrimento carnificum, Galenico iussit caput præcidi, qui mugiens sub mucrone voce delicata dixit: Præmisisti me Beatissime Thyrse; sequere cito, vt ambos recipiant vno die regna Angelorum.

[45] Thyrsum vero iussit Baudus in cochlea constringi, & per duas partes serra medium diuidi. b Vitalio & Sabino sectoribus nouem exemptæ sunt horæ; [S. Thyrsus serra dissecari iussus,] & nec capillum quidem Martyris serra diuisit. Thyrsus enim in cælum defigens oculos, Euangelium in me, ait, Pater, video fuisse completum, quia de capite mec sine tua voluntate capillus non esset casurus. [Luc. 21. 18.] [non læditur 9. horarū spatio.] Iam fessos ieiunium & labor sectores reddiderat; Vitalius Sabino dicebat: Duc serram Sabine. Exemptus est dies, & in cassum exercemus laborem. Sabinus Vitalio respondebat: Si me non debilem redderet labor sine fructu, non ostenderem tibi brachia mea. Interea Baudum debita subsequitur pœna: namque cum ingenti vlulatu flagris per membra diuisus, [Punitur Baudus.] & omnia quæ in Martyrem intulerat perpessus est genera tormentorum, tales conclamans voces: Succurrat mihi clementia tua Deus, si Martyrem cognoscerem olim suspenderem manus; si reddar Superis, faciam satis; aut si nec hoc meritum exigit, tamen citius a terra suscipiar, ne ludibriosus habear viuis. Inter has lacrymosas voces ante vita caruit, quam peste.

[46] [Voce diuina euocatus moritur S. Thyrsus:] Continuo miscetur murmure cælum; & vox de nube facta est dicens: Intra Thyrse in gaudium tui Domini: fortem athletam palma sequitur victoriæ, de diabolo triumphato: mecum eris hodie in paradiso. Continuo Martyr exutus terrena corporis veste, illibatum Domino tradidit spiritum. Mox sanctum corpus luminaribus præeuntibus, & omnibus solenniter in deductione Martyris celebratis, [sepelitur.] adueniente Cæsario Episcopo, & Laudocio Presbytero feretrū comitantibus, sepulchrum accepit: [miraculis claret.] vbi magnæ fiunt virtutes, & omnium curantur ægritudines: cuius cineres apud Grȩciam latent & vbiq; beneficia patent. Illum tantum sanitas non sequitur, cuius fides nulla præcesserit; cuius autem in pleno reperta fuerit fides, reportat præmium cum laude eumdem Dominum benedicens, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. S. Max. centum sublime columnis.

b Mombr. Ditalio.

DE S. CHARITE MARTYRE.

[Commentarius]

Charis, Martyr (S.)

Ex variis.

Exhibuere inuictam hanc Heroida Græcorum Menæa, Latinorum ignoratam Fastis. Vnum hoc de ea prædicatur: Eodem die S. Charis pedibus amputatis finitur.

Charis amputatis pedibus ad Deum currit.
Simul amputati non enim animæ sunt pedes.

Memoratur & Maximo Cythereo.

DE S. LEONIDE MARTYRE IN THEBAIDE.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Leonides, Martyr Antinoi in Thebaide (S.)

Ex variis.

[1] Excitata in Thebaide, Diocletiano imperante, persecutio, complures martyrij palma decorauit, vt alibi memoratum. In his principes Asclas & Leonides a Metaphraste censentur in Actis SS. Philemonis, [SS. Leonides & Asclas] Apollonij, Arriani & aliorum, quæ vna cum Leucij, Thyrsi, Callinici certaminibus sub Decio exanthlatis coniuncta, a Gentiano Herueto Latine reddita, XIV. Decembris apud Lipomanum ac Surium leguntur. Hic de Leonide & Ascla: Diocletianus tyrannice Romanum inuadit imperium: [sub Arriano Præside] edictum autem rursus mittitur in omnes partes, vt vel omnes sint cum eo participes impietatis, aut pœnam mortis subeant. Arrianus ergo, qui tunc erat Præses Thebaidis, nihil cunctatus, cum mox Asclam & Leoniden accepisset, qui colebant & tuebantur pietatem, eos multis & magnis subiicit tormentis: [varia tormenta patiuntur:] deinde etiam acerbissime eos a vita liberat.

[2] Quæ ea tormenta fuerint, ex Asclæ perspicere Actis licet, quæ XXIII. Ianuarij ex pluribus MSS. dedimus. Nulla quidem isthic Leonidæ mentio; at socium Asclæ fuisse auctor idem est Metaphrastes, apud quem Arrianus ita Philemonem alloquitur: Non vidisti paullo ante, qualia & quam multa perpessi supplicia Asclas & Leonides, deinde etiam morte fuere condemnati? Hoc ipsum, respondet Philemon, fuit mihi occasio, quȩ me impulit ad martyrium, quod Asclas & Leonides sic paullo ante decertarunt propter Christum: [nauim in medio flumine precibus sistunt:] & maximæ tolerantiæ hinc percepi doctrinam, & argumentum fortitudinis. Et alioqui miraculum, quod in naui illa tua illi nuper ostenderunt, quam cum per medium fluminis alueum stiterunt, quos non induxerit vt se parent ad suscipiendum certamen pro pietate?

[3] Hoc miraculum ab Ascla in eius Actis patratum narratur, cum fœde laniatus super oram fluminis, propter recentes plagas stare non valens, nudus iacebat in terra. At post lampadibus exustus lapidi alligatus, in flumen proiectus est. Verum delatus, Deo volente, ad ripam, a Christianis cum lapide sepultus est in pace. [occiduntur:] An eodem supplicij genere occubuerit S. Leonides haudquaquam nobis compertum. Eadem certe sepultura vtrisque impensa. Nam, vt idem scribit Metaphrastes, cum reliquiæ SS. Philemonis & Apollonij fuissent, [sepeliuntur.] vt par erat, a piis habitæ in honore, & cum Ascla & Leonida diuinis Christi Martyribus depositæ, Arrianus Præses sublato puluere inungit oculum excæcatum, In nomine tuo Iesu Christe, dicens, propter quem isti mortem sua sponte elegerunt, impono puluerem meo oculo, & si rursus adspexero, ipse quoque dicam non esse Deum præter te. Hæc cum dixisset, [Eorum reliquiæ ab Arriano, iam conuerso, honorantur:] statim duplicem inuenit curationem, nempe & oculi & animæ … Deinde cum pretiosas accepisset sindones cum multis aromatibus, cum multis aliis & duobus Episcopis rursus venit ad thecas Sanctorum, & horum venerandas reliquias fideliter simul & pie terra tegit. Qui ideo comprehensus, nummis emit octingentis, vt paruo tempore sibi liceret accedere ad reliquias Martyrum. Cum ergo data facultate accessisset, rogabat, pronus cadebat, supplicabat, puluerem amplectebatur, & precabatur, vt ei opem ferrent in certamine: quam expertus est, & dein cum quatuor Protectoribus in mare proiectus, martyrij gloriam adeptus. Eorum corpora a delphino ad littus delata, voce diuina iußi sunt eius famuli cum Ascla & Leonida honorifice deponere: quod cum fecissent, vberes fructus miraculorum quotidie collegerunt.

[4] Coluntur SS. Philemon, Apollonius, Arrianus, Theotychus & alij tres Protectores, VIII. Martij a Latinis, a Græcis vero cum SS. Leucio, [Leonidæ nomen in sacris fastis 28. Ianuar.] Thyrso & Callinico XIV. Decembris. at mirum est ab his nusquam referri SS. Asclam & Leoniden, neque in Menæis, neque in Anthologio aut Menologio aut Horologio, nec denique apud Maximum Cythereum, aut in aliis fastis ritualibus. Baronius in Notationibus ad hunc diem ait hac die agere Græcos de S. Leonide & sociis, & adnumerare inter eos Asclam Martyrem, sed quibus in libris id Græci tradant non exprimit. Inscripsit tamen Martyrologio Romano etiam hoc die: In Thebaide sanctorum Martyrum Leonidis & sociorum, qui tempore Diocletiani palmam martyrij sunt assecuti. Agit iterum de Leonide tom. 3. an. Ch. 310. num. 24. quasi in persecutione Maximini occubuerit, cum Acta prædictorum sociorum, vnanimi consensu sub Diocletiano coronatum martyrio asserant.

[5] Alij Leoniden Kalendis Martij celebrant, quo die Martyrologia MSS. Leodiense S. Lamberti & Brugense S. Donatiani, [& 1. Martij.] excusa Coloniense & Germanicum: Apud vrbem Antinoum passio B. Leonidis Martyris. Sequitur Molanus, qui in secunda editione Additionum ad Vsuardum citat in margine Acta S. Thyrsi. Refert eos isthic quoque Maurolycus. Ado, MS. cœnobij S. Laurentij Leodij, MS. Societatis Iesu Antuerpiæ, Bedæ præferens nomen, MS. Florarium: Apud vrbem Antinoum passio B. Leonidis, qui ab eodem iudice, quo S. Asclas, variis suppliciis interemptus est. In Martyrologio Germanico subiungitur alter Leonides Martyr Alexandrinus, parens Origenis. est vterque hic confusus in Martyrologio MS. Bruxellensi: de illo agemus XXII. Aprilis.

[6] Hactenus de Leonide. at socij qui? Solus in Actis Asclas nominatur, qui XXIII. Ianuarij colitur. In Martyrologio Gallico Leodij edito ista habentur hoc XXVIII. Ianuarij: In Thebaide, [Socij eius,] SS. Asclas, Leonides, Philemon, Apollonius, & illorum socij. Sub Diocletiano Imperatore martyrium subierunt. Ast in eodem Martyrologio Antinoi passi referuntur Asclas XXIII. Ianuarij, Philemon & Apollonius VIII. Martij, qui socios non habuere martyrij, sed vinculorum dumtaxat. Ita Metaphrastes relata nece SS. Asclæ & Leonidæ: Postquam vero peractum fuit ab illis martyrium iubet etiam omnes comprehendi Christianos, qui erant in ciuitate, & maxime qui erant aliis pietate magis insignes, & ante ipsum quidem poni instrumenta suppliciorum, deinde ipsos quoque sisti ante illius faciem. [an 36. Confessores?] Quæ cum celerrime facta essent, ipse superbo quidem vultu, superbiore autem spiritu, Hoc est, inquit, in manu vestra, & hanc rem vestræ potestati permittimus, vt vel sacrificantes secure viuatis & libere; aut, si non pareatis, variis dedamini suppliciis, & deinde etiam morti. Hæc cum dixisset Præses, & continuo eis tormenta fuissent ostensa, viri numero triginta & septem, viri & sententiis inuicti & animis, ea quæ dicebantur, irridentes, quæ cernebantur omnia despicientes, & sibi inuicem animum addentes, (cum hoc solum dixissent: Non solum quam impie viuere, sed etiam quam recte in pietate vitam degere, pro ipsa mori esse satius) in media prosiliunt pericula & tempus omnino arripiunt. Ex his solus Apollonius martyrij palmam adeptus est; reliquis triginta sex carceri inclusis, quos e vinculis relaxasse infra dicitur Arrianus Præses ad fidem Christi conuersus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TREBIATIBVS ÆMILIANO EPISCOPO, HILARIANO MONACHO, HERMIPPO, ET DIONYSIO.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Aemilianus Episcopus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Hilarianus monachus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Hermippus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Dionysius, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)

[1] Trebia vrbs est Vmbriæ, quæ nunc vulgo Treui, inter Spoletium ac Fulginium, in edito colle sita, haud procul ab amne Clitumno. Hæc S. Æmilianum Episcopum & Martyrem, vti Patronum & Episcopum suum præcipue veneratur, quemadmodum Ferrarius scribit in Notat. ad generalem Catalogum SS. testaturq; se Acta eius Spoletij legisse, [S. Æmiliani natalis 28. Ian.] vbi etiam colitur, putaturq; propterea a nonnullis Episcopus Spoletinus fuisse, quod Actis repugnat, inquit. Eorum ipse compendium recitat in Catalogo SS. Italiæ, vbi & socios addit Hilarianum monachum, & Hermippum ac Dionysium nobiles adolescentes, de quibus, inquit, Trebiæ agi intelleximus. Ast in nouo, siue generali, Catalogo eos quoque omittit, solumq; Æmilianum Episcopum & Martyrem commemorat, citatis Ecclesiæ Trebiatis tabulis, in quibus fortaßis, vt solet, de solo primario Patrono officium fit.

[2] Monuit nos ex Vmbria vir eruditus vitam S. Æmiliani a Ludouico Iacobilli alioq; auctore esse conscriptam, quam nobis necdum videre licuit; eumdemq; existimari, cuius in Martyrologio Romano VIII. Februarij his verbis consignata memoria: [an etiam 8. Febr.] Apud Armeniam minorem SS. Dionysij, Æmiliani, & Sebastiani Martyrum; atque hos illius fuisse discipulos & martyrij socios. At si ita est, cur Æmiliano Episcopi titulus non tribuitur, qui vix vspiam omittitur? cur in omnibus Martyrologiis Armeniæ minori? & non Vmbriæ adscribuntur? qui fit vt S. Hieronymo, Vsuardo, Bedæ, Adoni, Notkero, Bellino, Maurolyco, Galesinio, aliisq; notior extiterit, quæ eos mundo tulit regio, quam quæ martyrij laurea donatos ad cælos misit?

ACTA EX PH. FERRARIO.

Aemilianus Episcopus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Hilarianus monachus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Hermippus, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)
Dionysius, Martyr Trebiae in Vmbria (S.)

[1] [S. Æmilianus spoletij prædicat:] Æmilianus, natione Armenus, Christianis & honestis parentibus ortus, prædicandi & patiendi pro Christo cupidus, Diocletiano & Maximiano imperantibus venit in Italiam: ac primum Spoletij Vmbriæ Metropoli constitit. [fit Trebiæ Episcopus:] Vbi cum aliquamdiu orationibus, vigiliis, & prædicationibus vacasset, a Romano Pontifice Episcopus Trebiæ creatur. Quo cum Hilariano monacho, qui ei in sacris litteris Præceptor fuerat, & cum Hermippo, & Dionysio nobilibus adolescentibus nuper ad Christum conuersis, venit, ac multos Christo lucrifacere prædicando cœpit.

[2] Verum ab idolorum sacerdotibus accusatus comprehenditur, & cum coram Præside non sine illius & adstantium admiratione de Christiana fide disseruisset, seque illam opere comprobaturum pollicitus esset, venitur ad miraculum. [paralyticum sanat:] Nam paralyticus in medio fori constitutus, quem idolorum sacerdotes diis inuocatis sanare non potuerant, statim ab Æmiliano, Christi nomine inuocato, sanatus est.

[3] [varie torquetur:] Sed Præses, forte Imperatorum decreta veritus, dira Æmiliano supplicia minatur, nisi diis immolaret: ac id facere recusantem, in equuleo suspensum, ardentibusque facibus ad eius corpus admotis cruciari iubet. Igne autem diuinitus extincto, manibusque tortorum deficientibus, Iudex iratus, id magicis artibus tribuens, sanctum Episcopum in sartaginem plumbo liquefacto plenam mitti, deinde saxo ad collum alligato in a Clitumnum flumen demergi, ac demum feris obiici imperat. [post supplicia sospes.] Ex quibus omnibus Martyr diuinitus ereptus, populo magnum & verum esse Deum Christianorum clamante, ingens rota, quæ illum dilaceraret, iubente Præside paratur. Quæ diuina virtute confracta ad quingentos ex gentilibus occidit.

[4] [Socij eius plectuntur capite;] Interim Hilarianus, Dionysius, & Hermippus, cum diis sacra facere nollent, & ad eorum preces simulacra deorum concidissent, gladio, iussu Præsidis, feriuntur. Post quos Æmilianus frustra blanditiis tentatus, ac nouis suppliciis ei propositis imperterritus, [& ipse, non sine miraculis.] extra vrbem ductus capitalem sententiam excepit. Ex cuius corpore, lac pro sanguine fluxisse, arboresque flores & fructus emisisse ferunt.

[Annotatum]

a Excusum erat Ditumnum, manifesto errore. Notus Vmbriæ fluuius Clitumnus, cuius fontes inter Trebiam & Spoletium, loco qui in Itinerario Hierosolymitano Ad Sacraria dicitur; vbi nimirum olim Fanum louis Clitumni.

DE S. FLAVIANO VRBIS PRÆFECTO, MARTYRE.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Flauianus, Urbis Praefectus Martyr (S.)

Non est hic Flauianus sanctarū Virginum Demetriæ & Bibianæ parens, maritus S. Dasrosæ, qui XXII. Decemb. colitur, de quo IV. Ianuarij in Actis S. Dasrosæ egimus; licet is quoque a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ referatur hoc die. Sed alius est, Vrbis tamen & ipse Vicaria Præfectura illustris. quē anno Christi CCCIII. passum scribit Baronius to. 2. ad annū 303. nu. 115. [S. Flauiani memoria in sacris fastis 28. Ianu.] De eo Martyrologium Romanum XXVIII. Ianuarij: Ibidem (Romæ) S. Flauiani Martyris, qui sub Diocletiano passus est. Galesinius: Romæ S. Flauiani Martyris, cuius in persecutione Diocletiana certamen pro Christo susceptum nobile extitit. [& 30.] Plurimi XXX. Ianuarij eum referunt. Vsuardus, Bellinus, Martyrologium Germanicum, MS. Florarium & plurima antiqua MSS. Martyrologia: Ipso die S. Flauiani Martyris. Editio Parisiensis Vsuardi anni 1536. eodem XXX. Flauium vocat. Maurolycus eodem die illum refert. Qua occasione conuersus sit Flauianus & qua ratione martyrium consummarit, dicemus XXIX. Ianuarij cum de S. Serena Virgine, Maximo & Secunda eius parentibus, Marco & Calendio fratribus, agemus.

DE S. VALERIO EPISCOPO CÆSARAVGVSTANO IN HISPANIA.

Initio Secvl. IV.

[Vita]

Valerius, Episcopus Caesaraugustanus Confessor (S.)

BHL Number: 8494

Ex variis.

CAPVT I.
S. Valerij ortus, natalis, Acta.

[1] Cæsaraugusta, Tarraconensis Hispaniæ nobilißima ciuitas, regniq; Arragoniæ caput, ab Aurelio Prudentio Consule Romano, ciue suo, prædicatur lib. περὶ σεφάνων, hymno 4. studiosa Christi, sola in occursum numerofiores Martyrum turmas Domino parasse. In his Vincentius fuit, etsi alibi ortus, cuius martyrij, Valentiæ consummati, Acta XXII. Ianuarij dedimus. Comprehensus cum eo S. Valerius, [S. Valerij patria,] (cuius ipse Archidiaconus erat) atque in exilium relegatus, Vtrumque eodem hymno laudat Prudentius:

Inde, inquit, Vincenti tua palma nata est,
Clerus hinc tantum peperit triumphum:
Hinc Sacerdotum domus infulata
Valeriorum.

Quibus ex verbis haud vanam ducunt nonnulli coniecturam, illustrem extitisse Cæsaraugustæ Valeriorum familiam, Romano tamen sanguine propagatam. At nonnulli Græcum fuisse Valerium nostrum, a Sixto II. Romano Pontifice Cæsaraugustam adductum, atque Antistitem ciuibus datum, tradiderunt, absque veterum testimonio.

[2] Verum vndecumque ortus fuerit, Diocletiano imperante eam Ecclesiam regebat, eximia præditus vitæ innocentia & sanctitate, singulari eruditione, [eximiæ virtutes,] morum suauitate & mansuetudine carus omnibus & venerabilis. Pietas illius & eruditio commendantur in vetustis S. Vincentij Actis, quæ in monasterio Rotensi extare testatur Martinus Carillius, vnde ista recitat: Hispanus noster Vincentius, Christi Martyr inuictissimus, tam sancti Præsulis pia doctrina, doctaque pietate allectus, tanti Doctoris extitit discipulus, non solum moribus incorruptis, [doctrina.] sed etiam vitæ sanctimonia atque diuini verbi præfulgentia, qua tunc potissimum inter orbis terrarum prouincias fulgebat ciuitas Cæsaraugustana.

[3] Plures tamen fuerunt Cæsaraugustani Episcopi Valerij. At non id persuadet vulgatum Dextri nomine Chronicon, in quo ad annum 300. Christi ista habentur: Vrenæ patitur S. Valerius Episcopus Cæsaraugustanus, X. die mensis Ianuarij, relinquens posteris cōstantiæ exemplum. dein ad an. 423. Vincentio Episcopo Cæsaraugustano Valerius subrogatur. Nec M. Maximus, qui in Auctario ad Dextrum an. 497. scribit: Petro Cæsaraugustano, qui successit Valerio tertio huius nominis, subrogatur Simplicius etiam Episcopus. Vtrumque refutat Carillius, & Chronicon illud, Dextro adscriptum, merito explodit. At duos saltem extitisse Valerios constat. Nam cum Hosio Cordubensi, Eliberitano Concilio Valerius Cæsaraugustanus interfuit. De tempore eius concilij non conuenit inter auctores: [Concilio Eliberitano an interfuerit;] plerique sub Constantino habitum asserunt, quidam sub Diocletiano circiter annum 300. De loco etiam concilij disceptant, dum quidam habitum volunt Illiberi, quæ nunc Colibre dicitur, in Ruscinonensi ditione sita, quam Plinius lib. 3. cap. 4. scribit sua ætate magnæ quondam vrbis tenue vestigium extitisse; alij Eliberi: (si tamen in voce ipsa differentia est, cum Ptolemæo hæc ἰλλιβερίς illa ἰλιβερίς dicatur) fuit hæc Turdulorum vrbs in colle, qui nunc Eluire dicitur Granatæ vrbi vicinus: hic potius celebratam synodum illam existimant, quod qui interfuere Episcopi, plerique ex interiore illo Hispaniæ tractu fuere, Hispalensis, Toletanus, Malacitanus, Bastitanus, Cordubensis, Emeritensis, Accitanus &c. non e Gallia Narbonensi, ad quam Illiberis altera pertinebat, Volcarum Tectosagum vrbs, vt ex Ptolemæo patet. Huic qui interfuit Valerius, eum plerique nostrum hunc, S. Vincentij magistrum, fatentur fuisse; licet qui post Nicænam coactam hanc synodum volunt, ideo Valerium alterum illius successorem statuant. Alter indubie fuit Valerius Cæsaraugustanus, [alius Valerius Cæsaraugustano.] qui concilio Cæsaraugustano subscripsit, sub annum Christi 380. vt coniicit Loaysa, & patet ex collegarum qui isthic adfuerunt ætate.

[4] Agitur primi illius Valerij natalis XXVIII. Ianuarij. quo die Martyrologium Romanum: Cæsaraugustæ S. Valerij Episcopi. [S. Valerij memoria in Martyrologiis pluribus diebus.] Quamuis aliis quoque diebus in aliorum fastis memoretur. Nam XIX. Ianu. ista habentur in MS. Florario: Item S. Valerij Episcopi & Martyris. Hic B. Vincentium Leuitam ad omne opus bonum aptauit, cum quo apud Cæsaraugustanam ciuitatem martyrium tolerat anno salutis 305. at XXII. Ianuarij, vetustißimum MS. Martyrologium S. Hieronymi: Spania ciuitate Valentia S. Valeri Episcopi, & Vincenti Diaconi. MS. Martyrolog. monasterij S. Maximini Treuiris: In Hispanis ciuitate Valentia passio S. Valerij Episcopi, & Vincentij Diaconi & Martyris, qui passi sunt sub Daciano Præside. refertur & in MS. Dungalensi; quod nimirum eo die S. Vincentius eius Diaconus colatur. XXIII. Ianuarij Galesinius ita scribit: Cæsaraugustæ in Hispania S. Valerij Episcopi, qui Datiani Præsidis iussu, ab episcopatu in exilium pulsus, pro fide multa perpessus, miraculorum laude clarus, quieuit in Domino. In Notat. testatur se MS. codicem sequi. Denique XXIX. Ianuarij agit de eo Marietta & alij, atque etiam Breuiarium Toletanum, (vt scribit Baronius in Notationibus) vetus fortaßis, nam in nouo fit eo die de octaua S. Ildefonsi. ac Valerij nulla mentio est.

[5] Pauca de S. Valerij rebus omnino comperta & veterum testimonio probata sunt. Solum ex Actis S. Vincentij, [S. Vincentio discipulo suo imponit munus prædicandi,] quæ XXII. Ianuarij dedimus, ista habentur: eumdem beatißimum Martyrem gemina scientia sub B. Valerio Cæsaraugustæ ciuitatis Antistite efficacissime claruisse, & ab eo diaconij arcem suscepisse. Et quoniam idem Episcopus impeditioris linguæ fuisse dignoscitur, tradito doctrinæ ministerio venerabili Vincentio, ipse orationi & diuinæ contemplationi sedulus insistebat. Sæuiente dein aduersus Christianos Datiano, protinus Valerius Episcopus & Vincentius Archidiaconus, [cum eo properat ad martyrium:] fidei soliditate & spe fruendi victoria subnixi, in confessionem Deitatis alacriter concurrerūt, tanto feliciores se futuros esse credentes, quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent euincere. Vnde certaminis ac pœnarum dilatio, remunerationis eis videbatur diminutio.

[6] At Datianus Iudex Sanctos Dei primo Valentiam sub carcerali custodia, & famis miseria, [Valentiam vinctus trahitur,] ac catenarum stridore pertrahi præcepit, vt eos vexatione itineris frangeret, & facilius subigeret iniuria, quos videbat non posse de pœna superari. Qui cum manibus & ceruicibus immensa ferri pondera sustinerent, & per omnes artus iam tunc mortis supplicia paterentur; cumque iam defecisse eos crederet iugi iniuria, [carcere maceratur,] & tamdiu a publica conuersatione seclusos nec corpore præualere, nec spiritu, timens ne sæuitiæ suæ damna pateretur, produci iussit e carcere, nolens eos ante tormenta vitam finire: quibus proponebat quod nec mortuis parceret, si deorum suorum culturam suscipere renuissent. Hinc pauefactus ad conspectum eorum, quod integri corpore & viribus essent, [post viribus integer:] & inter supplicia fortiores, ait suis: Vt quid istis largiori pastu indulsistis & potu? Mirabatur enim furore cæcus, robustiores esse quos Deus pauerat.

[7] Et mox conuersus ad Episcopum: Quid agis, inquit, tu, Valeri? quid sub nomine religionis contra Principes facis? Nescis quia qui regalia decreta spernunt, [interrogatus a Daciano,] de vita periclitantur? Iusserunt Domini orbis & Principes, vt diis libamina persoluatis, nolentes dignitatem veteris culturæ nouis & inauditis legibus profanari. Vnde quod monemus, obsequenter attende; quatenus tuo exemplo inferiores facile suscipiant, quod te, qui religionis huius cerneris esse Episcopus, viderint non spreuisse. Sed & tu Vincenti verbis meis salubriter obaudi, quem & nobilitas generis, & decor commendat gratissimæ iuuentutis. Itaque vestræ definitionis sententiam in commune edicite, vt aut consentientes honoribus amplificemini, aut contemnentes, tormentorum suppliciis subdamini.

[8] Cumque reticeret Episcopus, erat enim miræ simplicitatis & innocentiæ; [munus respondendi imponit Vincentio:] eruditus scientia, sed, vt præmisimus, impeditioris linguæ; ait Vincentius: Si iubes, Pater, responsis Iudicem aggrediar. Et B. Valerius, Dudum, inquit, fili carissime, diuini verbi tibi curam commiseram; sed & nunc pro fide pro qua adstamus responsa committo. Sequitur præclara Vincentij ad tyrannum oratio; qua irritatus, iamque præ ira pene extra se positus Datianus Præses, [mittitur in exilium.] dixit: Amouete hinc Episcopum istum. Iustum est enim subire eum exilium, quoniam Imperiale contempsit edictum.

[9] Hæc fere sunt quæ de S. Valerio habemus explorata; nisi quod Hispanicarum Ecclesiarum traditione nonnulla præterea vtcumque firmata dicantur. Alioquin nemo sacram Hispaniæ historiam tractat, [de eo scripta.] ac vix etiam profanam, qui non S. Valerij meminerit. Nostri otij non est singula consectari. Vnus Martinus Carillius Canonicus Cæsaraugustanus, Abbas Montis-Aragonij integro libro S. Valerij historiam complexus: ex ea nos carptim nonnulla legemus.

CAPVT II.
S. Valerij exilium, mors.

[10] Relegatum a Datiano Præside S. Valerium constat; quo ductus sit non constat. Volunt nonnulli, vt cap. 11. tradit Carillius, in Cantabriam ablegatum, mortuumq; in territorio vrbis Mondragon, quæ tunc Arrasate dicta perhibetur, in loco cui Zaraa nomen. [Dicitur in Cantabria exulasse,] Nec desunt loco indicia. Nam & templum religiose ædificatum visitur, & paruæ circum casæ, quasiq; eremitarum tuguria. Constat vetus loco nomen Zaraa, cui rupes imminet altißima, quam Vdalahacham vocant. Extat isthic a maioribus ducta religio. [vbi publica erga eum pietas,] Nam cum ea loca, in quibus S. Valerius habitasse memoratur, chalybem ac ferrum gignant, qui in iis eruendis metallis locant operam, ab opere feriantur omni hebdomada quinta feria ad Adscēsionis Dominicæ Sanctiq; Valerij venerandam memoriam. Nec defuere miracula. Hinc erecta sodalitas sub S. Valerij patrocinio, [& sodalitas eius nomine:] in ipsiusmet sacra æde, stabilita Ioannis de Ortega Calagurritani Præsulis auctoritate: qui cum hæc a nescio quo exarata legisset, pietate ductus Locronio Mondragonium venit sub annum 1500. religiose visitaturus locum, qui tam nobilem hospitem excepisset. Cœpit quoque ipsemet terram effodere, ratus fore vt sancti Antistitis corpus erueret: sed nihil reperit. Aiunt saxum in eadem stare basilica, cui Latinis litteris S. Valerij inscriptum sit nomen. Alia id genus quædam religiosæ antiquitatis isthic cerni monumenta testatur Stephanus Garibaius, quæ vulgus pietatis studio exosculetur.

[11] Petrus Franciscus Chiffletius noster hæc e veteri Burgundico codice nobis communicauit, quæ cum Markettensi MS. contulimus: Cum Dacianus Præses præcepisset B. Valerium deportari in exilium, sicut in passione S. Vincentij scriptum est, B. Valerius vehementer flere cœpit, quod separabatur a S. Vincentio. Præsul ergo venerabilis in exilium mittitur, & reuerendus Archidiaconus ad equuleum ducitur. Longe separantur in mundo, sed proxime sociantur in cælo. [vel in insulis,] Beatus, inquam, Leuita ad equuleum ducitur: & beatus Antistes Domini in insulis marinis, in terram quæ lingua Arabica dicitur Alandaluf mittitur; vbi nihil de terrenis cogitans, cælestia desiderabat, ieiuniis & vigiliis assidue intentus, [vnde domum reuersus,] dissolui & cum Christo esse cupiebat. Peractis itaque septem annis ab exilio reuersus Cæsaraugustam vrbem ingressus est. Mox perfidus Datianus ingressu eius audito, Romam Dei virum Imperatoribus Diocletiano & Maximiano misit, [Romam missus,] vt ipsi imperio Romano eum iudicarent, & diuersis tormentis perimerent.

[12] Protinus eum corrigiis plumbatis, & baculis durissimis verberari fecerunt, & in exilio cum aliis Christianis apud Viennam vrbem Gallorum miserunt. [multa passus,] Vnde factum est vt ab ipso Principe Viennensi ad custodienda gregum ouilia, inter Valentiam scilicet vrbem & Viennam, super Rhodanum missus sit. [relegatus in Galliā,] Qui ibi trium annorum spatio moram fecit, & omnes pene per viam illam transeuntes, cunctosque patriotas ad Christi fidem conuertit sua prædicatione: imo quatuor millia hominum sanctæ regenerationis lauacro baptizauit. Quod cum Princeps vidisset, cunctos scilicet pene per regionem illam idola relinquere, & ecclesias fabricare, nimio furore repletus, facto magno paganorum concilio, in quadam arbore valde excelsa illum in crucis modum suspēdit, [ibiq; pro fide occisus.] & post dies septem illum Christi nomen sine metu prædicantem, viuum in eodem loco sepeliuit; in quo postea Christiana religione crescente, plebs fidelis basilicam miro opere lapideo, in Christi nomine sub beati Præsulis honore fecit, in qua creberrime diuina fiunt miracula. Nemini tamen vsque ad nostrum tempus eius gleba sanctissima reuelata est. Passus est autem B. Valerius IV. Calendas Februarij.

[13] Verum constare ait Carillius eum Eneti, siue Aneti obiisse. Est Enetum nunc vicus exiguus, [Eneti exulauit,] leuca vna distans Barbastro Rotam versus, ad Cingam flumen. Carillio suffragatur, quod in schedis Andreæ Scotti nostri reperimus, ex Breuiario Cæsaraugustano, anno 1572. edito, transscriptum, in hæc verba: Et pietate & doctrina insignis Valerius, ex Consulari Valeriorum turba, teste Prudentio, Cæsaraugustæ ortus est: talemque se in episcopatu gessit, qualem nec optare quidem populus potuisset. Miro quippe affectu oues sibi traditas pauit & magno zelo Dei honorem ac fidei integritatem tutatus est. Ea igitur tempestate cum Dacianus impius in Christianum nomen virus suæ feritatis effundens, Valerium & Vincentium vinctos Valentiam adduci iussisset; sic verbis Vincentij ira Præsidis accensa est, vt quidquid in eo furoris erat in Vincentium subito conuerteret; magis itaque se lædi ac sperni ob eius loquendi licentiam existimans, naturali eius feritate vehementior accessit impetus: & eo truculentior effectus est, quo ille constantior in contemnendis tormentorum minis videbatur. Valerium itaque velut longæuum ac imbecillem relinquens, solo damnauit exilio; senectutem illi grauiorem tormento futuram, & sibi nullum eius morte triumphum acquirendum credens. Ceterum Valerius Anetum oppidum sibi ad habitandum deligens, sic in supernæ illius ac melioris vitæ amorem exarsit, vt solis ieiuniis, vigiliis, orationibus & sacris meditationibus intenderet. Vbi & feliciter migrauit ad Dominum anno Domini CCCXV. Insigne vero nunc monumentum, [& obiit.] eius reliquias continens ac nomen referens, in cœnobio Roda vulgo nuncupato conspicitur.

[14] Qua sit Anetum profectus sanctus Antistes, quæue ei in itinere euenerint, commemorat Carillius cap. 8. in hunc modum: Proscriptus a Datiano Valerius, iussus est nec vllo commorari pago frequentiore quam domorum 20. Egressus igitur Valentia, dies aliquot substitit in suburbanis hortis, [In Ruzafa tantisper moratus,] qui Maurorum temporibus Ruzafa dicti sunt: vbi & a Christianis constructa ei deinde basilica. Abeuntem in exilium memorant transisse per locum cui Castelnou nomen est, in diœcesi Cæsaraugustana, Ducatu Ixarensi, situm. Huc cum sanctus Præsul fessus de via appulisset, [Castelnoui illusus, vaticinatus non victuros illic Gentiles:] cœnamq; postularet, illusus ab Ethnicis est. Tum vaticinatum ferunt, non victurum deinceps isthic quempiam alienum a Christiana religione. Mira res: locus est amœnißimus; fuitq; antequam Hispania Mauri pellerentur, eorum frequentißimis vicis septus vndique, at numquam in eo domicilium fixere; aut si qui id aggreßi sunt, intra anni spatium extincti sunt, non modo qui familiam alerent, sed ij quoque qui aut elocata aut coacta opera Christianis famularentur. Asseruantur eo loco aliquæ etiamnum S. Valerij reliquiæ, miraculis illustratæ, de quibus infra.

[15] Ex prædiis Ruzafæ ad montem Ripacurtiæ abiit, ac domicilium Eneti fixit, & reliquum ibidem vitæ exegit. [Eneti degit:] Existimant nonnulli imperante Constantino, cum proscripti antea Episcopi ad suas Sedes redirent, Valerium quoque reuersum esse Cæsaraugustam, ibiq; in pace quieuisse; occupata vero a Mauris Hispania reliquias eius ad castellum, [non rediit Cæsaraugustam:] quod Strada appellatur, deportatas, ibiq; aliquamdiu asseruatas, Rotam tandem deuenisse. At refragatur vulgata opinio, atque omnium qui S. Valerij res gestas scripserunt, auctoritas, præter lectiones supra citatas. Nam etsi repressa a Constantino persecutio est, non tamen ipso imperij principio vbique sublata, adhuc sæuientibus proprio quodam furore Præfectis nonnullis. De morte eius ista recitat e codice Rodensi Carillius: [templum S. Vincentio coddidit.] Cum tandem Christi Confessor ibi lateret, sperans se non alibi, sed ibi spiritum Deo redditurum; prius tamen Deum precatus est, vt posset ædificare ecclesiam in honorem S. Vincentij, cuius victoriam & passionem gloriosissimam audierat.

CAPVT III.
Reliquiæ. earum translatio.

[16] [S. Valerij reliquiæ Stradæ conditæ,] Eneti igitur cum migrasset e viuis Valerius, in propinquo Stradæ castello conditæ sunt illius exuuiæ. Illud vero cum a Mauris, vt primum rerum in Hispania potiti sunt, esset excisum, quod Ambrosius Morales testatur; simul sacrosancti depositi oblitterata memoria est. Tandem, diuino monitu, [repertæ, Rotam translatæ:] repertæ reliquiæ sancti Antistitis sunt ab Arnulpho Rotensi Episcopo, indeq; religiose sublatæ, intra castellum Rotense, in æde S. Vincentij conditæ sunt.

[17] Partem earum aliquam in Italiam translatam existimat Philippus Ferrarius; quo tempore, non indicat. Ita autem scribit in generali catalogo SS. XXIX. Ianuarij: Alexandriæ Statiellorum S. Valerij Episcopi & Martyris, [aliquæ Alexandriæ,] vrbis Patroni. In Notationibus significat, sed non omnino persuadet, hunc nostrum esse Valerium. Ita enim scribit: Ex tabulis Ecclesiæ Alexandrinæ, ac ex tabulis Ecclesiæ Cæsaraugustanæ, cuius Episcopus fuisse traditur. De quo die præcedenti in Martyrologio Romano, [an huius?] in quo hac die de S. Valerio Episcopo Treuirensi Confessore agitur. Corpus Alexandriæ, quæ illum vti Protectorem suum colit, licet corpus Ludi oppido proximo Montis-Ferrati asseruari feratur; ac Lucæ in Hetruria illud etiam haberi ex tabulis Ecclesiæ Lucensis, quæ & illum veneratur hac die, appareat. Hæc Ferrarius, qui ea animaduersione tacite reuocat, quæ ante scripserat in catalogo SS. Italiæ, [vti & Lucæ?] Valerium qui Lucæ colitur, Lucæ natum, atque a S. Paulino S. Petri Apostoli discipulo ad fidem conuersum, ei subrogatum in illius Ecclesiæ regimine, eam mirifice auxisse. Et sane in Actis S. Paulini Episcopi & Martyris XII. Iulij, quæ Italice scripsit ex monumentis Ecclesiæ Lucensis Siluanus Razzius libro de SS. Etruscis, mentio fit B. Valerij, qui cum aliquot aliis sanctorum Martyrum Paulini & sociorum corpora sepeliuit.

[18] Vtut ea se habeant, si Cæsaraugustani Valerij, vel Lucæ vel Alexandriæ vel vicino quopiam in oppido, exuuiæ sunt; non corpus integrum, sed partem solum illius esse fatendum est, ex iis quæ mox dicemus de reliquiis quæ in Tarraconensi Hispania seruantur etiamnum. Et mirum est, cum brachij Cæsaraugustam anno 1121. & capitis 1170. translati solennis extet memoria, non etiam extare ad Ligures deportatæ partis alicuius aut oßis; quod posterius verisimile est accidisse, cum non nisi sub annum 1178. condita sit in Statiellensium finibus Alexandria: nisi forte Aquis Statiellis, alioue ex loco eiusdem Liguriæ, isthuc postea allatæ reliquiæ sunt. Nobis si fas est coniectari, dum certa proferantur monumenta, verisimilius videtur diuersos hos fuisse Valerios, [an potius alterius; Valerij?] sed (quod in pluribus aliis eiusdem nominis Sanctis obseruatum alibi) cum aliorum res gestæ ignorarentur, præcipui ex iis Acta ad ceteros esse traducta.

[19] Castelnoui, diœcesis Cæsaraugustanæ vico, per quem, vt supra narratum est, [aliquæ Castelnoui:] in exilium profectus est S. Valerius, os quoddam illius asseruatur, Rota isthuc allatum, modo mirabili: nam, vt ex maiorum traditione memoratur, cum Rotam illius vici inquilini iissent, aliquas sancti Antistitis reliquias, si possent, allaturi; arca reclusa vltro in manum insiliit eius qui asportaturus venerat. Magna ei in æde Castelnouana, eiusdem S. Valerij honori dicata, habetur veneratio, multaq; isthic Sancti patrocinio eduntur miracula, vt infra dicemus.

[20] Iam de Rotensibus & Cæsaraugustanis reliquiis dicamus. Repertis ab Arnulpho Antistite sacris exuuiis & in Rotensi æde repositis; expugnata postea est ab Alfonso I. Imperatore dicto, [aliquæ Cæsaraugustam translatæ;] Cæsaraugusta sub annum Christi 1118. & quædam S. Valerij reliquiæ ad Cathedralem Cæsaraugustanam basilicam delatæ sunt: omnesq; ab Alfonso Arragoniæ Reges, singulari S. Valerium pietate sunt prosecuti.

[21] Fuit inter eas reliquias brachium S. Valerij, de quo ista fere tradit Carillius: Quidam viri graues ex capitulo Cæsaraugustano, precibus ab Raimondo Rotensi Episcopo S. Valerij brachiū impetrarunt. [nominatim os brachij an. 1121. 20. Octob.] Est id magna populi lætitia & celebritate Cæsaraugustā illatum, quasi ipse ab exilio redux Valerius suorū ciuium humeris in patriam reduceretur. Quæ in ea brachij translatione edita diuinitus miracula sint, mox dicemus. Contigit autem hæc brachij translatio anno 1121. vt ex veteribus monumentis Ecclesiæ Cæsaraugustanæ liquet, in quibus orta tunc inter Guilielmum Pampelonensem, & Petrum Cæsaraugustanum Antistites controuersia, de Ecclesiis quibusdam, ad vtrius pertinerent diœcesim, opera Raimondi Rotensis Episcopi composita dicitur. In publici de hac re confecti instrumenti extrema pagina ista leguntur: Facta est charta ista, anno ab incarnatione Domini MCXXI. Kalend. Decembris, signum A † Raymundi Roten. Episcopi. signum a P. † Cæsaraustanen. Episcopi, signum Guiliermi † Pampelonen. Episcopi. IV. Idus Octobris, Dedicatio huius Ecclesiæ. XIII. Kalend. Nouem. Translatio S. Valerij Episcopi de Roda ad Cæsaraugustam propriam Sedem.

[22] Caput vero S. Valerij temporibus Alphonsi II. anno 1170. est translatum, 27. Decembris; licet, quod is dies celebritati S. Ioannis Euangelistæ dicatus sit, solēnitas in 20. Octobris reiecta sit, [postea caput an. 1170. 27. Dec.] quo iam ante prioris translationis celebrabatur memoria. De capitis illa translatione hæc habet Hieronymus Zurita lib. 1. in Alphonso II. an. Christi 1170. Aera 1208. Rex statam Kal. Ianu. religionem Rotensi cœnobio pro cultu suscipit: solemniaque incipientis anni D. Vincentij sacello sacris precationibus celebrat. Ab Guilielmo Peresio Ilerdensi, & Rotensi Episcopo, Sacerdotumque collegio impetrat, vt D. Valerij caput, qui Diocletiani Imperatoris sæuiente furore, verus Christianæ fidei Antistes & propugnator inuictus mortē pro Christo sæpe appetiuit, Cæsaraugustam, cuius Ecclesiæ diuinus Pastor & Pontifex præfuerat, deueheretur: sacraque ea in æde eius præsens numen atque auxilium ciues venerarentur, atque supplices implorarent. Eius voti religione Rex obstrictus Rotense cœnobium Monterogo oppido donat.

[23] Regium diploma, quo hoc oppidum aliaq; ad munerandam piam Episcopi liberalitatem Rotensibus donauit, recitat Carillius, in hæc verba: In Dei nomine. Sit manifestum omnibus hominibus præsentibus atque futuris, [impetrat a Rotensibus Alfonsus II.] quod Nos Ildephonsus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barcinonen. Marchio Prouinciæ, venimus ad Ecclesiam S. Vincentij de Roda; & fuerunt ibi nobiscum venerabiles Guillermus Barcinonensis Episcopus, & Petrus Cæsargustanus Episcopus, atque Arnaldus Mironis Comes Pallearensis, & filius eius Raymundus Pallearensis, & Berengarius de Antença, & Raymundus de Eril, & Guillermus de Alcarraz, & Raymundus de Artussella, Michaēl Sanz de Cæsaraugusta, & Dodo de Alcala, & Petrus de S. Vincentio, & Raymundus de Munelt, & Guillermus de Benabent, & Bernardus de Meitat, pluresque alij nobiles viri; & ibi festum Natiuitatis Domini celebrauimus. Et quæsiuimus a G. Petri Episcopo Illerdensi eiusdem loci, & a Fratribus suis Canonicis, caput beatissimi Valerij, vt illud ad honorem Dei & Ecclesiæ Cæsaraugustanæ, quæ caput totius nostri regni est; & cui pastoraliter, & corporaliter olim præfuit, spiritualiter quoque præesset. Quod nobis profusis lacrymis, spontanea tamen & non coacta voluntate, magna quoque nostra precum instantia, tradiderunt. Quod nos propriis manibus per manus ipsorum suscipientes, ad Ecclesiam Cæsaraugustanam, per Petrum eiusdem ciuitatis Episcopum, transmisimus. Postulauimus quoque a prædicto Ilerdensi Episcopo, & Fratribus suis translationem beati corporis Raymundi, [& translationem B. Raimundi Episcopi:] Episcopi olim eiusdem loci, in præsentia nostra fieri. Quod nostris precibus, prædictorumque Magnatorum Curiæ nostræ & aliorum multorum qui nobiscum aderant, factum est, die S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ. Ob prædictas igitur causas, de diuina misericordia confidentes, pro remedio animæ nostræ omniumque parentum nostrorum, puro cordis affectu & sincera in Domino voluntate, [& varia Rotensi Ecclesiæ donat.] damus atque concedimus in perpetuum Domino Deo & S. Vincentio Rotensi, castrum & villam de Monte-Rubeo, quod est inter Beruegal, & Forneles cum Ecclesiis suis ex integro, & cum omnibus terminis communibus suis eremis & populatis, cū introitibus, & exitibus suis &c… alia plura largitur, & vetat alienari, & prius donata confirmat. Facta charta mense Decembris intus in Rota VI. Kal. Ianuarij, die Dominica, festiuitate S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ, Æra MCCVIII. anno Incarnationis Domini MCLXX. sequuntur Episcoporum, Procerum, aliorumq; subscriptiones.

[24] Ex iis quæ hactenus dicta sunt refellas, quod in citato superius Cæsaraugustano Breuiario, dicitur, brachij translationem posterius quam capitis esse factam. Ita enim habet: Post B. Vincentij Ecclesiæ Cæsaraugustanæ Archidiaconi martyrium, quod circa salutis annum trecentesimum sextum fuisse colligitur, S. Valerius Ecclesiæ ipsius Episcopus paucos annos cum fuisset superstes (nā Eliberino Concilio interfuisse constat) tandem ad Pyrenæi montis radicem ab hoc exilio ad vitam migrauit beatiorem. Cuius sanctissimæ reliquiæ in Ecclesia Rotensi, sub inuocatione S. Vincentij constructa, religiose seruabantur. Vbi cum Ildefonsus II. Aragoniæ Rex, festum Natiuitatis Domini, cum longa Principum serie tam Ecclesiasticorum quam secularium, celebraret, a Guilliermo Petri Ilerdensi Episcopo, sub quo Rotensis erat Ecclesia, eiusque Fratribus caput obtinuit beatissimi Valerij, vt ad honorem Dei & Ecclesiæ Cæsaraugustanæ, quæ caput (inquit) totius Regni nostri est, & cui pastoraliter & corporaliter præfuit, spiritualiter quoque præesset. Quod ipse Rex propriis manibus per manum ipsorum susceptum, [S. Valerij caput Cæsaraugustam missum.] ad Ecclesiam Cæsaraugustanam per Petrum eiusdem ciuitatis Episcopum transmisit. Cuius sanctitatem miraculorū editione Dominus, cui seruierat, comprobauit. Atque hoc tantum donum Rex non reliquit irremuneratum. Nam præterquam quod ipse Ecclesiæ Rotensi perpetuo iure donauit oppidum Montemrubeum nuncupatum, aliaque multa; voluit etiam & mandauit vt in perpetuum Rotenses ipsi sibi constituerent Priores. E quibus quidam nomine Raimundus successu temporis brachium ipsius sanctissimi Antistitis Valerij eidem Ecclesiæ Cæsaraugustanæ donauit. Contigit autem prior illa capitis beatissimi translatio anno salutis MCLXX. Donatum est brachium S. Valerij a S. Raimundo Rotensi & Barbastrensi Episcopo, cuius vitam ab Elia Canonico, post etiam Episcopo, ad Gaufridum Episcopum scriptam, dabimus 21. Maij, quo obiit, anno Christi 1126. eiusq; corpus, vt iam dictum, transferri curauit Alfonsus II. annis post obitum 45.

[25] Post translationem illam sacri capitis, constitutam inter Cæsaraugustanam sancti Saluatoris & Rotensem S. Vincentij Ecclesias societatem scribit Carillius fuisse, [Societas inter Rotenses & Cæsaraugustanos Canonicos.] vt esset suffragiorū participatio; atque venientes Cæsaraugustam Prior aut Canonici Rotenses locum & portionem canonicalem perciperent, & vicißim Cæsaraugustani Rotæ. Inita est hæc societas Æra 1209. siue Christi anno 1171. ex cuius tabulis ista recitat Carillius: Hoc amicitiæ signum proponimus Canonicis Rotensibus, propter ingentem dilectionem, quam nobis exhibuerunt, cum capite B. Valerij, cuius iam habebamus brachium.

[26] [Rex Alphonsus Canonicum Cæsaraugustæ admissus:] Ipsum quoque Regem Alphonsum, tanti sibi collati a Rotensibus beneficij auctorem, Cæsaraugustani in numerum Canonicorum retulerunt, & consortem fecerunt omnium sacrificiorum & precationum. Extat huius rei publicum instrumentum, quod recitat Carillius: De receptione Domini Alfonsi II. Regis in Canonicum & Fratrem. In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Ego R. Cæsaraugustanus Episcopus, & totus Cæsaraugustanæ Ecclesiæ conuentus, deuota mente recepimus Vos Dominum Ildefonsum Regem, Comitem Barchinonensem, & Marchionem Prouinciæ, in omnibus orationibus, ieiuniis, vigiliis, ac beneficiis nostris spiritualibus atque temporalibus, quæ in Ecclesia nostra & eiusdem membris quotidie fiunt, & deinceps fient, Canonicum, Fratrem, atque participem omnium prædictorum bonorum, tamquam vnum de Fratribus nostris. Insuper etiam hoc addentes statuimus, vt singuli nostrum singulis diebus omnipotenti & Saluatori nostro Domino Iesu Christo, ac beatissimo Valerio, specialem pro vobis orationem offeramus; [propriæ pro eo preces.] & in Missa generali Capituli nostri per singulos dies propria pro vobis oratio in perpetuum sine intermissione dicatur. Cum vero Dominus omnipotens ex hac misera vita vos eduxerit, in die obitus vestri, necnon & in anniuersario vestro, nos & omnes Fratres nostri, nobilitate & caritate coniuncti, idem officium pro vobis, quod pro Pontificibus nostris defunctis per singulos annos celebrabimus. Huius vero canonicationis, fraternitatis, ac spiritualis donationis, sunt testes ego R. Cæsaraugustanus Episcopus, P. Prior, Rodericus Archidiaconus, Guillermus Archidiaconus, I. Præpositus, P. Sacrista, Bernardus Præcentor, & totus Conuentus, facta charta in mēse Februario Æra MCCXXV. Contulit deinde Alphonsus Ecclesiæ Cæsaraugustanæ (cui iam antea plurima donarat) oppidum Marecam, ea lege vt perpetuo ante aram maiorem cereus arderet. Dictus est deinceps cereus iste Mareca.

CAPVT IV.
Miracula ad reliquias.

[27] Cvm S. Valerij brachium Cæsaraugustam deportaretur, effusa est obuiam ciuitas vniuersa incredibili gestiens animorum alacritate, ad cuius rei spectaculum, vt habent lectiones antiquæ, multi ex Saracenis egreßi, [In solenni brachij Translatione,] Christianam deridebant simplicitatem: mirabantur Christicolas, quia hominem mortuum tanto prosequerentur honore. Cum ad pontem Iberi fluminis sacra pignora peruenissent, energumenus quidam ingenti furore humi se ante sacrum feretrum abiicit, neque abigi potuit, etsi Antistes ipse pedo eum propelleret: qui tamen vbi didicit eum ab impuro genio exagitari, isthic eum siuit hærere, si fortaßis Deus S. Valerij interceßione ea illum liberare calamitate dignaretur. Cum deinde sacris eodem die adesset, omnino sibi redditus, stygio hospite eiecto, qui eum multis diebus dire cruciauerat, [sanatus energumenus,] modo voce erepta, modo oculis horrifice diductis, vt timorem incuteret etiam spectantibus; alias fœde eum contorquebat, allidebat humi, in ignem coniiciebat, aut aquam; qui tandē, vt habēt sæpius citatæ lectiones, per B. Valerium a tanta persecutione liberatus, Deo & Confessori sanctißimo in conspectu totius populi gratias referebat, & omnis populus cœpit glorificare & laudare Deum, qui per B. Valerium dignatus fuerat operari miraculum.

[28] [alius, in capitis Translat.] Cum allatum est S. Valerij caput, alius energumenus in ædem sacram ingressus, ante aram se prostrauit, pro qua stans Episcopus sacras reliquias manu tenebat: moxq; absceßit improbus dæmon; sed tanto relicto fœtore, vt coacti sint omnes e templo egredi, eo semianimi tantisper relicto. Est id in basi ipsius aræ sculptum miraculum.

[29] [Quædam aspectris liberata, ope S. Valerij.] Idem vetus Breuiarium sæpe a Carillio citatum, (quod vtinam consequi possemus, atque inde ad verbum cuncta promere) in lectionibus Octauæ festi huius translationis, aliud refert portentum. Feminam illustrem infestabat nequam spiritus, modo in tecto ædium illius consistens, atque isthic horribiles edens clamores, amitam forma imitatus huius matronæ multis ante annis mortuam. Cum hoc sæpius contigisset, tanto est mulier illa metu perculsa, vt vix sui compos esset. Nocte quadam cum vestibus sese, thalamum subitura, exueret, obiicit se dæmon illi enormi & horrifica specie. Illa perterrefacta exilit nuda, vt erat, sola vestita interula, atque ad basilicam accurrit. Sacristæ, quibus ianuarum erat credita custodia, aditu eam arcebant. at illa impetu quodam immani fores reserat, ad aram S. Valerij aduolat, humi prostrata opem eius implorat, impetrat. Nam ab eo momento nullo eiusmodi spectro est exagitata, id scilicet arcente B. Valerio.

[30] Recuperata Cæsaraugusta, deportatisq; eo (vt iam narratum) S. Valerij reliquiis, ita eius ibi cultus inualuit, ob plurima quæ edebantur miracula, vt etiam solenne iusiurandum ad eius aram fieri soleret, [Iuramentum publicum ad S. Valerij reliquias.] hoc fere ritu: Ara magnifice exornata, accensis in ea luminibus, ac collocatis S. Valerij reliquiis, adstantibus Canonicis ceterisq; Ecclesiæ ministris, eo habitu & cultu, quo in maximus vti solennitatibus mos est; coram iis & Antistite ante sacras reliquias iurabat is, qui id poscebatur. Confirmat id exemplis Carillius.

[31] Erecta quoque isthic S. Valerij Sodalitas, cuius tamen, vt & alterius Sodalitatis, [Sodalitas S. Valerij.] quæ S. Mariæ Maioris, vulgo del Pilar, dicitur, ignota origo. Vtraque, aut mox post exactos Mauros instituta, aut inde a Gothorum temporibus ducta, aut etiam a primitiuæ Ecclesiæ orta pietate. Constat ea Sodalitas viris ac mulieribus. Multis indulgentiis ac prærogatiuis dotata est, ac nuperrime Clemens VIII. Pontifex Maximus indulgentiam plenariam conceßit Sodalibus, ædem S. Valerij visitantibus a primis vesperis solennitatis illius ad occasum solis diei insequentis, diebus quoque SS. Vincentij, Herminigildi, Transfigurationis Domini, Translationis S. Valerij, septem annorum indulgentiam. Alias deinde largitus est iis, qui diuino sacrificio aßisterent, qui sanctißimum Sacramentum religiose prosequerentur, aliaq; misericordiæ & Christianæ pietatis opera obirent: suntq; hæ indulgentiæ perpetuæ, vt patet ex Bulla Pontificis data anno Dominicæ Incarnationis 1599. pridie Idus Augusti. Recitat Carillius amplißimum decretum Petri Lopez de Luna primi Archiepiscopi Cæsaraugustani in Concilio prouinciali anno 1319. VIII. Kal. Aprilis latum, quo Sodalitati S. Valerij multa illustria conceduntur beneficia.

[32] Zaraæ quoque, vbi alia est S. Valerij nomine erecta sodalitas, multa euenere cælitus portenta; [Multa Rotæ facta miracula:] multa Rotæ, vt ex vetusta quadam S. Valerij historia refertur, ex qua hæc recitat Carillius: Ibi Deus magnificauit Sanctum suum Valerium, quem quotidie in testimonium eximiæ sanctitatis eius coruscare fecit tot miraculis; cuius rei non solum homines qui ante nos fuerunt, sed nos, qui adhuc vitalem auram carpimus, testes sumus. Subdit Carillius ex veteri Breuiario hanc de S. Valerio prosam, veluti luculentum eius miraculorum testimonium.

Christi miles ad fidei non tardus præconia,
Haud expauit Datiani Præsidis supplicia,
Christum Deum in ipsius confitens præsentia.
Vnde potens & præclarus in cælesti curia,
Ab obsessis corporibus eiecit dæmonia.
Pontificem reuelauit sepultum ad ostia,
Quam plurimis captiuatis præbuit auxilia:
Languentibus & ægrotis contulit remedia.
Ipsum ergo deprecemur, vt sua clementia
Nos commendet Deo, eius redundante gratia.

[33] Magna etiamnum habetur ei veneratio in æde Castelnouana: totq; isthic eius inuocatione miracula patrantur, vt de iis quærenti Carillio sancte affirmarit eius loci Rector Dominicus Turrianus, [multa Castelnoui.] decem annis plures trecentis esse illius ope curatos, prius omnes peccatorum confeßione sacræq; Eucharistiæ perceptione ad cæleste beneficium comparatos. S. Valerij festo die innumera eo hominum multitudo confluit. Plurima isthic anathemata votiuæq; tabulæ cernuntur, obtentæ incolumitatis indices. Plusquam ter mille isthic edita miracula, quæ referri in commentarios possent, [Tempestates depulsæ:] idem Rector testatur, atque illud vna admirabile prodigium: quoties vehementior aliqua tempestas ingruit ter sonitum exaudiri ex sacrario, in quo sancta recondita sunt pignora, nec aliter ad pedem altaris percipi, quam extra ipsam ædem; & si prolatæ tempori reliquiæ sint, dispergi nubes, neque damni quidquam afferre fulmina. Alia isthic facta miracula aliquot recenset.

[34] Gallus quidam Antonius ita erat viribus defectus, vt mouere se non posset: vouit Sancto nouendialem supplicationem, & quarto die incolumis extitit, [ægri duo sanati;] 30. Augusti 1605. Gallus alter, domo Tolosas, cum de priore inaudisset, mulis binis eo vectus est, & sanus nouena exacta absceßit 8. Maij 1611.

[35] Mosi Petro Aguillar, Curioni Ixarensi, Medicorum iudicio præcidi brachium oportebat: nouenam peragendam suscepit, [alij duo:] eaque necdum peracta Missam obtulit incolumis in gratiarum actionem, 29. Maij 1606. Doctor Petrus Paulaza, Abbas nunc S. Victoriani, graui detentus infirmitate, ea liberatus est statim ac in ea æde sacrificium obtulerat Deo: dicauit in gratiarum actionem caput auratum, simile argenteo, quod in Cæsaraugustana basilica visitur.

[36] P. F. Francisco Colomæ contracti nerui digitorum, attactu reliquiarum restituti. Maria, [contracti curati:] Ioannis Arbonæ de Calaceyte coniux, contractam tibiam, sanctarum reliquiarum adoratione curauit, 28. Septemb. 1610. & pedes domum reuersa est. Eodem contractionis vitio liberatus est, nouena necdum peracta, 10. Nouemb. 1614. Petrus Merle Andorra.

[37] Varia Sancti in familiam suam beneficia testari potest Martinus Baptista de la Nuza, [Anathema ab ægra sanata positum;] cum publica ab eadem familia erecta sint gratitudinis & pietatis erga Sanctum monumenta. Extat hæc epigraphe vrnæ laminis aureis ab eius matre adornatæ inscripta: Catherina la Nuza Ixarensis, beatissimi Valerij patrocinio prosperam valetudinem consecuta, vrnam hanc sacras Diui reliquias obseruantem, sempiternum beneficij monimentum esse voluit; anno 1577. Ipse Martinus in pauperum sustentationem, cultusq; diuini amplificationem, eximie munificus, (quod magnificum illud in basilica B. Mariæ del Pilar sacellum testatur) aliam confici thecam argenteam iußit, intra quam altera illa a matre donata concluderetur, cū hoc elogio: D. Valerio, Martinus Baptista de la Nuza, Iustitia Aragonum, Catherinæ matris carissimæ pia vota prosequutus, pyxidem hanc sacris pignoribus honorificentius custodiendis, obtulit, dicauitque anno 1609.

[38] Multa eidem Ecclesiæ donarunt Ioannes Franciscus Fernandez, Dux Ixarensis, eiusq; coniux Francisca Pinos-y-Fenollet. [alia ab aliis.] Multa suspensa isthic anathemata cernuntur, eorum qui conclamatam iam & depositam a Medicis vitam & sanitatem, S. Valerij patrocinio, recuperarunt: multa tamen submota vetustiora. Vnum est Gabrielis Pontij, qui iam omnibus ad funus comparatis, cum Diui opem implorasset, conualuit, eamq; ædem visit, gratias acturus 13. Sept. 1610. Alterum Michaelis Calagurritani, coloni vici Bateæ in Catalaunia, eodem ex discrimine erepti, suspensum anno 1612. 16. Maij. Aliud ab Ioanne Ballesio colono Calaceytæ, positum 21. Septemb. 1613. Aliud eodem anno a Custodio del Pueyo, colono Turrecomitano,23. Septemb. 1613. Susanna Iosa adolescentula a parentibus eo perducta incolumis euasit: & Maria Barcelona Calaceytana, 29. Augusti 1615. Ioannes quoque Monreal Calaceytanus 16. Sept. 1615.

[39] Alia innumera obtenta isthic Diui patrocinio beneficia, quorum testes extant tabellæ isthic positæ, [Cur tot isthic facta miracula.] licet exigui pretij ob accolarum tenuitatem. In Commentariis Ægidij Alamini, & Damiani Alamini Notariorum de Samper de Calanda multa reperientur Castellonoui patrata a S. Valerio miracula, publicis testimoniis confirmata. Plura isthic præstitit Sanctus beneficia, quod populus ille medicis aliisq; auxiliis destitutus sit, & magna isthic vigeat eo confluentium pietas.

CAPVT V.
Reliquiæ Cæsaraugustæ, & Rotȩ.

[40] [Philippus II. de Actis & reliquiis S. Valerij inquiri iubet.] Aragoniorum Regum maiorum suorum pietatem in venerando S. Valerio secutus nostra ætate Philippus II. Hispaniarū monarcha: nam cum Hieronymū Xauerium Cæsaraugustanum (qui Ordinis S. Dominici Generalis, Regi a confeßionibus, ac deinde S. R. E. Cardinalis ob singularem doctrinam & prudentiam electus anno 1607. 10. Decembris, obiit anno sequenti 8. Septembris) cum eum ergo Philippus ad Abbatias domosq; religiosas, quæ in regno Aragoniæ iure patronatus ad Regem pertinent, visitandas mitteret, id illi peculiari quodam studio præscripsit, vt de S. Valerij reliquiis diligenter inquireret. Auspicatus a Rotensi cœnobio visitationem, hæc postmodum Regi scripsit.

[41] Cum Iaccam venissem litteras a V. M. 10. Maij anni superioris datas accepi, quibus me iubebat, [Hieron. Xauerij de iis epistola.] cum ad cœnobium Rotense venissem, de S. Valerij I. Episcopi Cæsaraugustani rebus gestis inquirere, & cur eo deportatæ eius reliquiæ sint, an recte custodiantur & decenter: ac de omnibus M. V. sedulo edocere. Omnia quæ in eius monasterij archiuo extant monumenta euolui, num quid de sancto illo Antistite eruere possem; sciscitatus de iisdem studiose ex senioribus, reperi lectiones in membrana, eleganti stylo exaratas: hæ vero omnia quæ sunt a Villegas aliisque historicis de S. Valerio tradita, confirmant, & aliqua narrant ab iis prætermissa; quorum hic quædam attingam.

[42] Dacianus excitata aduersus Christianos persecutione, S. Valerium Antistitem Cæsaraugustanum, eiusque Diaconum Vincentium, vinculis onustos inde rapi Valentiam præcepit. Proscriptus post ab eo Valerius Enetum venit, [Enetum quid sit:] vt lectiones & qui Sancti acta prosecuti sunt, testantur. Est Enetum vicus exiguus, domorum circiter viginti, miliari vno distans Barbastro versus Rodam, cis flumen Cingam. Hic degit Valerius singulari vitæ sanctitate annis quatuordecim: atque intellecta S. Vincentij morte, basilicam isthic eius honori erexit, mortuusque est ex Villegæ sententia anno 310. vt vero tradunt lectiones istæ 315. idque isthic indubitatum habetur. [istic mortuus S. Valerius, Stradæ sepultus,] Corpus a Christianis Enetensibus deportatum est Stradam, locum situm in baronia Castrensi vltra flumen Cingam, modico ab Eneto interuallo. Sepultum porro est corpus in templo, quod, vt fere in montanis illis, intra ipsius arcis septa continetur. Et hæc sententia scriptorum asserentium in Stradæ castello conditum.

[43] Lapsis a morte septingentis quinquaginta annis, inde Rotam translatæ reliquiæ: agiturque quotannis ea celebritas 20. Octobris. [a S. Arnulpho Rotam translatus:] Scribit Villegas aliique, eo deportatas Arnulpho Antistite Ripacurtiæ quarto. Caussa reticetur; quam produnt citatæ lectiones, acceptum diuinitus monitum. Ipse Stradam traditur iisse, sacras reliquias magna religione ad S. Vincentij Rotensem basilicam deportasse. Fidem diuinæ reuelationis facit eximia Arnulphi sanctimonia, quæ & publico officio diutissime celebrata, intermisso tum primum cum receptum Romanum est Breuiarium. Vixit Arnulphus ab ea translatione annos sex & viginti, vt ex Zurita lib. 1. Annal. patet.

[44] Episcopatum Ripacurtiæ deinceps Raimundus Dalmatius, tum Pontius tenuere, vt ex monumentis cœnobij Rotensis, & donationum tabulis patet. His S. Raimundus successit, [brachium a S. Raimundo Cæsaraugustanis donatum.] qui brachium S. Valerij Cæsaraugustanis donauit, quod Villegas aliique testantur. Cuius rei etsi nullum extet in eo archiuo monumentum; minime tamen ambiguum facit & incolarum, & Cæsaraugustanæ Ecclesiȩ traditio. Ex. MS. codice Rotensi constat; anno 1120. Rotæ & Barbastri Episcopum fuisse S. Ramundum, anno 1106. electum, mortuum 1126. donato Ecclesiæ Rotensi quadrante decimarum loci Eferraduij appellati, [Omittit hic Xauerius Gaufridum, & Eliam, de quibus supra nu. 24.] extant donationis tabulæ. Illi suffectus eodem anno Stephanus, huic anno 1130. Petrus, Petro Ramirus, qui inde ad regnum Aragoniæ euectus, vt scribit Zurita. Ergo Rotensem Episcopatum anno 1143. capessiuit Guilelmus Perezius; qui cum anno 1149. recuperata a Christianus esset Ilerda, eo transtulit Sedem, Episcopusque deinceps Ilerdensis & Rotensis est dictus, quæ appellatio aliquot successoribus placuit. Secum Archidiaconos Rota abduxit; tresque etiamnum Ilerdæ Archidiaconi hinc & titulum & censum habent, Ripacurtiæ, Autonæ, Benascæ, quæ ditiones ad hunc pertinent Comitatum.

[45] Anno 1170. cum in Rotensi S. Vincentij cœnobio Natalitias Christi ferias celebraret Alphonsus II. Rex, [Caput S. Valerij Cæsaraugustam allatum.] eique cum aliis adesset Ilerdensis & Rotensis Episcopus Guilielmus Perezius, ab eo sibi donari S. Valerij caput postulauit Alphonsus; idque ab eo traditum propriis manibus excepit, & commisit Petro Cæsaraugustano Præsuli ad suam Sedem deportandum, vt in ea deinceps vrbe coleretur, in qua natus, & pontificio functus munere, singulari eruditionis & sanctitatis opinione olim fuerat. Mutuam deinde Ilerdensi Episcopo & Capitulo gratiam rependit Alphonsus, Monterogo iis transscripto, quod duobus Barbastro miliaribus distat, diciturque nunc Pardina. Cum mensa Prioris a Capitulari seiuncta est, hæc Priori portio obtigit, vnde percipit quotannis quingentos aureos. Extant harum rerum testes tabulæ, quarum exemplar, & lectionum ad M. V. mitto.

[46] Ex iisdem tabulis constat, eodem tempore translatum S. Raimundi Episcopi Rotensis & Barbastrensis corpus ex priore, in quo quadraginta quatuor annis iacuerat, [S. Raimūdi corpus translatum.] tumulo, in lapideum monimentum, in quo etiamnum quiescit. Aliud extat instrumentum, quo Canonici ædis maioris Cæsaraugustanæ Gussentis vici possessionem cedunt Rotensibus, quam modo non tenent: aliud perpetuæ sancitæ inter Cæsaraugustanos Canonicos & Rotenses amicitiæ, & societatis.

[47] Conscripsi catalogum reliquiarum Rotensis Ecclesiæ: ac S. Valerij quidem non nisi septem isthic partes supersunt, videlicet ossa duo femorum, [Reliquiæ S. Valerij quæ Rotæ nunc sunt.] quæ a coxendicibus ad genua tenduntur, suntque hæc admodum dura, longa duos palmos, vnum digitum singula: os aliud octo digitos longum, palmum latum, quod medici clauiculam vocant, quo superne ossa femoris connectuntur: Os aliud, quod tibiæ videtur, palmum & septem digitos longum: Aliud brachij a cubito ad manum, vt videtur; palmum ac duos fere digitos longum: Aliud palmum latum: Aliud, quod tibiæ superior pars videtur. Ceteras Sancti reliquias dicunt se variis Ecclesiis donasse. Alias vero complures habent plurimorum Sanctorum: præcipuæ sunt, partes duæ, capitum gloriosissimorum Martyrum Laurentij & Vincentij, singulæ palmum longæ ac latæ. Sunt hæ reliquiæ serico panno inuolutæ, isque linteo circumdatus. Hæc vero & cetera sacra pignora antiquæ arcæ peraffabre factæ ex Mauritano orichalco inaurato, interius fultæ albo linteo, [vbi & quomodo asseruētur.] clauiculis auratis affixo, inclusa sunt. Arca vero isthæc intra aliam nuceam inclusa, ternis clauibus obseratam, quam singulas tres habent archiui custodes. Post maius altare exigua duo conclauia sunt, vnum inferne, superne alterum, inque hoc recondita est arca illa reliquiarum.

[48] Edixi sub pœna excommunicationis latæ sententiæ, ne vllas deinceps cuiquam impertiantur reliquias; [Vetitæ deinceps distrahi.] quod hactenus, nullo facto eorum qui illas peterent discrimine, liberaliter eas distraxere. Deus M. V. incolumem tueatur. Rota 2. Febr. 1598. Hactenus Hieronymi Xabiere epistola.

[49] At quod Cæsaraugustæ asseruatur S. Valerij brachium, siue os quod a cubito ad manum ducitur, longum fere duos palmos, [Reliquiæ S. Valerij Cæsaraugustæ.] totum argento obductum, nisi qua parte publicæ venerationi patet: est vero integrum & viuidi coloris, veluti si nuper vita caruisset. Aliud isthic brachium est argenteum inauratum & magni pretij gemmis exornatum: in hoc sacræ reliquiæ inclusæ in supplicationibus, quæ Litaniarum diebus fiunt aut pro publica neceßitate, circumferuntur.

[50] Caput quoque sancti Antistitis intra aliud caput & dimidiatum fere ex argento fabrefactum corpus, egregie auro & gemmis exornatum, munus Benedicti XIII. dicti, siue Petri de Luna, qui inuitus, vt ait Carillius, ad pontificatum euectus, sed inauspicato; nam schismaticus declaratus, [Ornatæ a Petro de Luna Antipapa.] multis exagitatus est ærumnis. Cum hoc S. Valerij capite, Sanctorum quoque Vincentij & Laurentij, eodem opere & materia conspicua Auenione Cæsaraugustam misit, quæ etiamnum cernuntur, & S. Engratiæ ad propriam eius basilicam, quæ ipsæ quoque in publicis circumferuntur supplicationibus. Pectori statuæ illius S. Valerij hæc insculpta epigraphe est: Hic est caput B. Valerij Confessoris & Episcopi huius Ecclesiæ Cæsaraugustanæ. retro isthæc paullo prolixior: Dominus Benedictus Papa XIII. prius vocatus Petrus de Luna, S. Mariæ in Cosmedin Diaconus Cardinalis, dedit hoc Relicarium B. Valerij huic Ecclesiæ Cȩsaraugustanæ, anno Domini MCCCXCVII. pontificatus sui anno tertio; inhibendo sub pœna excommunicationis, quam contra facientes ipso facto incurrant, ne quouis modo alienetur: cuius sententiæ absolutionem Sedi Apostolicæ reseruauit. Numquam vero ex priori illo argenteo capite S. Valerij reliquiæ eximuntur, nec id vnquam reseratur.

DE SS. MARTYRIB. ALEXANDRINIS.

An. Chr. CCCLVI.

[Praefatio]

Martyres Alexandrini sub Constantio (SS.)

[1] Qvæ ab Arianis aduersus S. Athanasium, eiusq; fautores, crudeliter sæpius sunt designata, fideliter ipsemet commemorat Athanasius, aliiq; illius æui scriptores Ecclesiastici, & nos ex iis suo loco. Hoc die summa perfidia & immanitate a Syriano Duce perpetratam Alexandriæ innocentium cædem producemus, [Cædes horum SS. triduo post scripta;] prout ab ipsa Alexandrina Ecclesia, triduo post mandata est litteris, quæ extant in Athanasij operibus post Epistolam illius ad vitam solitariam agentes, in qua & de his litteris ita scribit: Designatur crudelitas in Ecclesiam, quam quilibet facile didicerit lectis testimoniis populorum, quæ in fine subiecimus. Eadem ex interpretatione Petri Nannij referuntur a Baronio tom. 3. an. 356. num. 3. & sequentibus: quæ a nobis ad Græci codicis fidem emendata.

[2] [peracta an. 356.] Ea porro cædes Catholicæ plebis perpetrata est post Consulatum Arbæthionis & Mauortij Lolliani, anno Christi 356. quo creati sunt Consules Constantius Augustus VIII. & Iulianus Cæsar, quod adhuc in Ægypto ignoratum videtur fuisse cum illæ scriptæ sunt litteræ, vel quia serius denuntiati Consules erant, vel quia tunc, vt summa hieme, minus idoneum erat ad nauigandum mare. Diem cædis aliter Græci scripsere, aliter expreßere Latini interpretes: Επιφωσκούσης γὰρ τῆς πρὸ πέντε Εἰδῶν Φευρουαριων, τουτέσι τῆς ιδ᾽ του Μεχὶρ μηνός. Illucescente enim die V. Idus Februarias, [9. Februarij,] hoc est, XIV. mensis Mechir: Beda lib. de temporum ratione cap. 9. Mechir inchoat a XXVI. Ianuarij. Bedæ consentit Kalendarium Copticum, quod ex antiquo Codice MS. bibliothecæ Collegij Maronitarum Romæ nobis descripsit Athanasius Kircherus noster. Secundum hunc calculum tabulam mensium Ægyptiorum cum Latinis collatam accurate exhibet Rosvveydus noster in Onomastico ad Vitas Patrum. Est ergo illis XIV. dies Mechir, qui nobis IX. Februarij, siue V. Idus Febr. litteræ autem scriptæ consignantur: Μεχὶρ ιζ᾽ τῇ πρὸ μιᾶς Εἰδῶν φευρουαρίων. XVII. mensis Mechir, hoc est, pridie Idus Februarij. Petrus Nannius priorem locum vertit: Illucescente enim V. Calend. Febru. hoc est, decimo quarto mensis eius, qui Mechir dicitur. Posteriorem vero: Septimo decimo die mensis Mechir, quæ est pridie Kalend. Febru.

[3] Additur in Græcis: Σύναξις γὰρ ἔμελλε τῇ παρασκευῇ γίνεσθαι. eo quod synaxis Parasceues die celebranda esset, [feria 6.] vt vertit etiam Nannius. Et contigit ea cædes feria sexta. ast eo anno cum littera Dominicalis esset in Ianuario & Februario G. XXVIII. dies Ianuarij in ipsum Dominicum incidit; IX. Februarij seu V. Idus in feriam sextam. [tamen 28. Ian. inscripta Fastis.] Nannij tamen versionem secutus Baronius, Martyres hos tabulis Ecclesiæ Romanæ adscripsit V. Kal. Februarij cum hoc elogio: Alexandriæ plurimorum Sanctorum Martyrum, qui hac ipsa die, factione Syriani Ducis Ariani, dum in Ecclesia synaxim agerent, diuerso mortis genere sunt interempti.

EPISTOLA ALEXANDRINORVM
de cæde sanctorum Martyrum.

Martyres Alexandrini sub Constantio (SS.)

Ex variis.

Populus Alexandrinus Catholicæ Ecclesiæ, quæ est sub Athanasio reuerendissimo Episcopo.

[1] a Paullo ante protestati sumus de nocturna, quam passi sumus, tam nos quam ipsam b templum, inuasione: tametsi in iis testimonio opus non fuit, quæ vniuersa ciuitas cognita habuit & habet. Occisorum enim corpora reperta, & in publico exposita fuere: [Tumultū & cædem factam occultante Syriano,] arma item & arcus in templo, scelera quæ facta sunt quasi vociferantur. Sed tamen quia post testimonia nostra, c Clarissimus Dux Syrianus vi nos omnes compellit, vt nullum tumultum factum fuisse, neque quemquam occisum esse, testimoniis nostris sibi adstipulemur; (quod ipsum non leue argumentum est, ea non ex sententia humanissimi Imperatoris Constantij acta esse: non enim de factis suis metum concepisset, si ex mandato ea fecisset) qui quidem nos homines Christianos precibus ipsum conuenientes, ne vi grassari, aut facta inficiari vellet, fustibus concidi iussit: quare abunde declarauit, belli nocturni in ecclesia se auctorem fuisse; propter ista omnia quæ recensuimus, nunc denuo eadem pro hoc testimonio dicimus. Deinde cum quidam ad pientissimum Augustum iter haberent, per Deum omnipotentem super salutem pientissimi Cæsaris Constantij adiurauimus, Ægypti Præfectum d Maximum, & e Curiosos; vt omnia pientissimo Augusto & Clarissimis Præfectis, [diuulgant eam Catholici.] in potestate constitutis enarrarent. Adiurauimus quoque naucleros omnes, vt omnia ista vbique diuulgarent, & ad aures religiosissimi Augusti, ceterosque Præfectos, & quotquot singulis locis Iudices præsunt deferrent: vt bellum contra Ecclesiam gestum vbique innotesceret: & quod temporibus Augusti Constantij, Syrianus Virgines, aliosque mori Martyres fecerit.

[2] Illucescente enim quinto Idus Februarias die, hoc est decimo quarto mensis eius qui Mechir dicitur, vigilantibus nobis in templo, & orationi vacantibus, eo quod synaxis Parasceues die celebranda esset; derepente per intempestam noctem Clarissimus Dux Syrianus, cum multis f legionibus militum, sagittas, strictosque enses, aliaque id genus tela gestantium, [Cum armatis irruperat in templum;] non sine galeis ceterisque armis, superuenit. Illic nobis plane precibus intentis, in ipsis recitationibus sacrarum lectionum ianuas fregit: foribusque vi multitudinis patefactis, statim ex illius edicto alij sagittas mittere, alij bellicum clamare occœperunt: magnus interea fragor armorum audiri, ensesque ad lucem candelarum micare: Virgines multæ calcibus elidi, [quod multis occisis,] & in sese mutuo formidine irruentium militum impingere: viri sagittis perfossi concidere: aliqui militum ad prælium versi Virgines denudare, quibus formido vel minimi tactus ipsa morte grauior erat. g Episcopus per id tempus sedebat in throno, omnes ad preces cohortans. Dux autem militum acies disponebat, comitem secum trahens h Hilarium Scribam, qui illi hanc mentem afflabat, quod ipse rerum exitus declarauit.

[3] Episcopus autem, cum hinc illinc i raperetur, pæne discerptus fuit: qui graui animi deliquio stupescens, [S. Athanasio crudeliter raptato,] cum velut mortuus raperetur, & eorum opera iam nusquam compareat, k nescimus quid de illo factum sit: certe illi necem omnibus modis moliti sunt. Deinde cum viderent tot occisorum hominum corpora, iusserunt milites ea in occultis abdere. Sanctissimas autem Virgines interfectas, ibidemque relictas, in monumentis sepelierunt, quibus laus martyrij temporibus religiosissimi Constantij obuenit. Diaconi porro in ipso templo plagis concidebantur, & vinculis constringebantur. Neque hic clades stetit: sed post tanta facinora, [direptum,] quisque pro libidine sua, fractis ostiis, irrumpebat, scrutabatur abdita rapiebatque ea loca penetrans, [etiam sacrarium.] in quæ non omnibus Christianis fas est introire.

[4] Dux autē ciuitatis Gorgonius ista, quia præsens erat, suis oculis conspexit. [Arma ab iis relicta, palam suspensa.] Nec pro leui argumento istius hostilis incursionis arma, sagittæ & gladij haberi debent, quæ in templo, ab illis qui irruperant, relicta fuere, quæ etiamnum in ecclesia pendent, adeo vt scelera sua inficiari nequeant. Sæpe autem ille misit l ordinum militarium Præfectum & ductorem, vt ea tolleret. Verum id illi hactenus a nobis, vt res omnibus innotesceret, negatum fuit. Quod si edictum Principis est, vt persecutio in nos fieret, parati sumus omnes ad martyrium subeundum: sin minus, oramus Ægypti Præfectum Maximum, ceterosque Magistratus, vt a Principe postulent, ne talia in posterum committantur: obsecramusque, vt nostræ istæ preces ad eum perueniant, [Catholici alium pro Athanasio Episcopum nolunt.] vt obtineamus, ne illis liberum fiat, alium Episcopum introducere. Quod ne fieret, vsque ad mortem restitimus; Athanasium reuerendissimum desiderantes, quem Deus ab initio nobis dedit, secundum successionem Patrum nostrorum; quem ipse Constantius religiosissimus Augustus cum litteris iuramentisque huc misit. Confidimus enim, si eius pietas ista resciuerit, eum rem ipsa indigne laturum, & nihil contra iusiurandum facturum esse; sed iussurum, vt Episcopus Athanasius nobiscum maneat. Illustrissimis Consulibus post Consulatum Arbetionis & m Lolliani designatis, septimo decimo die mensis Mechir, qui est pridie Idus Februarij.

[Annotata]

a Petrus Nannius Iam pridem. Græce ἤδη μὲν. quod hic iam nunc, seu paullo ante vertendum est. Nam cæde decimoquarto mensis Mechir peracta, eodem aut sequenti die prima protestatio facta est, ideoq; huic ab Athanasio titulus præfigitur διαμαρτυρία δευτέρα, protestatio secunda: inter quam & priorem, nimirum 15. & 16. Mechir, cogebantur a Syriano Duce, negare cædem vllius factam esse: contra quam vim hanc epistolam scripserunt 17. eiusdem mensis.

b τὸ κυριακὸν, templum Christi cultui dicatum appellarunt antiqui, vt diximus ad vitam S. Antonij num. 92. vbi Euagrius hanc vocem interpretatur Dominicum, [Κυριακὸν, Dominicum.] cuius forte tum vsus apud Latinos erat. Nannius templum Dominicum, atque infra solum Dominicum vertit. Germanus ac Belgis hinc Kirche & Kercke templum dici existimatur, vs supra obseruatum.

c In Syrianum culpa omnis coniicitur, vt litteræ ad Imperatorem perferri possint; licet eius arbitrio & iussu pleraque peracta esse constet ex eius ad Alexandrinos litteris, quas recitat Athanasius in sua ad Imperatorem apologia. Et in epistola ad solitariam vitam agentes de eo ita scribit: [Constantij in Catholicos furor.] Cum ille quicquid libuit in Ecclesias tum Italicas tum alibi sitas designasset, aliis in exilium eiectis, aliis vi in suam sententiam pertractis, vbique per omnia ipsius terrore diffuso, in Alexandriam furorem suum velut pestem euertit, &c.

d Athanasius in apologia ad Imperatorem Constantium, scribit se postulasse, vt saltem vel ipse Syrianus, vel Præfectus Ægypti Maximus, suo scripto iniungeret, quod a se fieri vellent. Et mox omnes populos cum Presbyteris a Syriano, quo tempore ibi etiam aderat Maximus Ægypti Præfectus, postulasse, vt vel scripto vel verbo ederent, quid vellent; aut ne Ecclesias interea turbarent, dum ipsi populi legatos ea de re ad te mitterent.

e [Curiosus.] Curiosus, qui Palatinus aliis a palatio, a curia dictus, vt ab aula Aulicus. Ita apud Athanasium apologia 2. Palladius Imperatoris Curiosus, τοῦ Ἀυγούσου κουριμῶσος dicitur.

f S. Athanasius in apologia pro fuga sua: Dux exercitus Syrianus ingessit se pluribus quam quinque millibus, quorum alij arma, alij strictos enses gestabant, alij arcus, iacula, fustes; & ecclesiam militibus prope inter se consertis manibus, ne quisquam inde exiret aut elaberetur, cinxit.

g Athanasius supra de se ita testatur: Ego, cum in tanta tribulatione populos deserere absurdum putarem, & rectius esse vt pro aliis pericula susciperem, manebam sedens in cathedra mea, Diacono iusso vt Psalmum recitaret: Quoniam in seculum misericordia eius; & post recitationem, quisque domum abiret.

h Meminit huius Hilarij Athanasius in apologia ad Constantium, & epistola ad vitam solitariam agentes.

i Athanasius de fuga sua: Digressis plerisque, ceterisque eos persequentibus, monachi mei & nonnulli ex Clericis inter abeundum me secum abstraxerunt: atque ita testor veritatem, per milites, quorum alij sacrarium cingebant, alij per templum oberrabant, inoffense transiuimus, Domino duce & protectore, &c.

k Ita S. Athanasius cum scriberet apologiam ad Constantium & de fuga sua, videtur etiam ignorasse cædem tantam suorum factam esse. at post de omnibus certior factus, in epistola ad solitariam vitam agentes meminit huius, vt diximus, protestationis, & hæc scelera Virginumq; contumeliam memorat. Scripsit hos tractatus omnes tum in eremo; quo se fugisse, ad Imperatorē scribit: Ac iam inde a solitudine versor, sed non sine fiducia mei primum apud Deum, deinde apud te excusandi, &c. Nec Romam tum contendit, quod a Metaphraste in eius vita scriptum.

l Græce, τὸν τῆς τάξεος δυνάμιον, καὶ τὸν σρατηγον. Nannius: Ordinum militarium carnificem, vna cum Duce.

m Editio Græca habet Κολλιανοῦ, mendose.

DE S. PALLADIO ANACHORETA IN SYRIA.

Svb finem IV. secvl.

[Praefatio]

Palladius, Eremita in Syria (S.)

[1] Theodoretus lib. 4. histor. Eccles. cap. 26. varios monachos, qui sub Valente in Syria floruerunt, recenset; atque inter cetera ita scribit: In solitudine etiam Antiochena erant hoc tempore vitæ monasticæ disciplina valde celebres, Marianus, Eusebius, Ammianus, Palladius, [S. Palladij anachoretæ] Simeones, Abraames, & alij quoque; qui imaginem Dei, ad cuius similitudinem conditi erant, integram conseruarunt; quorum vitam scriptis prodidimus, in historia nimirum quam Philotheon ipse capite præcedenti appellat. Eadem hinc descripsit Nicephor. lib. 11. cap. 41. Colitur S. Eusebius 24. Ianuarij, vbi in eius Vita de Mariano (in Gentiana versione perperam Marciano dicto) & Ammiano etiam actum, ex cap. 4. Philothei; ex cap. 6. dedimus Vitam S. Simeonis Prisci 26. Ianuarij. Hic Vitam damus S. Palladij ex cap. 7. in quo & de Abraame agitur.

[2] In Menæis Græcorum, & a Maximo Cythereo refertur epitome vitæ Palladij ex Philotheo cum hoc disticho. Eodem die XXVIII. Ianuarij S. P. N. Palladij. [natalis.]

Superior cum euaserit carnalibus tripudiis,
Exultat in ipso cælo Palladius.

addit in fine: In pace ad Deum migrauit, relictis Ecclesiæ dignis ingenij monumentis in vtilitatem præsentium conscriptis. [An fuerit scriptis clarus:] Sed mirum est, id a Theodoreto non indicari. An auctor Menæorum eum cum altero Palladio historiæ Lausiacæ scriptore confudit? [non est auctor Lausiacæ.] Forte a Socrate lib. 4. cap. 18. deceptus, qui hunc monachum appellat nulla facta Episcopatus mentione; quem dignitatis titulum etiam reticuit S. Ioannes Damascenus lib. De iis qui in fide dormierunt, & Nicephorus lib. 11. cap. 44. vbi eius libri meminerunt. Cum tamen ipse Palladius in Præfatione ad Lausum fateatur eam historiam a se conscriptam esse vigesimo anno sui Episcopatus, circa annum Ch. 420. vt pluribus dicetur ad Vitam S. Ioannis Chrysostomi.

VITA EX THEODORETO cap. 7.

Palladius, Eremita in Syria (S.)

ex Theodoreto.

[1] Qvi multorum sermone celebratus est Palladius, & tempore a Simeoni Prisco fuit æqualis, & moribus similis, [S. Palladij cum S. Simeone familiaritas,] notusque & familiaris. Ad se enim, vt aiunt, inuicem ventitantes, ex se inuicem capiebant vtilitatem, se mutuo prouocantes & ad zelum Dei incitantes. Inclusus autem erat in quadam domuncula, quæ erat propinqua vico maximo, & populo longe frequentissimo: est autem ei nomen b Imme. Ac de maxima quidem viri a cibo abstinentia seu ieiunio, [domicilium, abstinētia, oratio.] & inedia, vigiliaque, & oratione perpetua, dicere existimo esse superuacaneum. In his enim idem traxit iugum quod B. Simeon. Miraculum autem quod in hodiernum vsque diem decantatur, ab illius autem voce & manu factum est, existimaui si narrarem facturum me operæpretium.

[2] In prædicto vico fit celeberrimus conuentus, qui vndique attrahit mercatores, & maiorem multitudinem quam quæ possit numerari. In eo quidam mercator, iis quæ attulerat venditis, & auro coacto, noctu volebat recedere. Quidam autem homicida, qui aurum illic collectum aspexerat, œstro quodam & furore percitus, somnum quidem a ciliis depulit, obseruabat autem quando vir ille esset profecturus. Post galli autem cantum, ille quidem abibat securus: hic autem præueniens, cum quemdam locum aptum insidiis occupasset, repente adortus, eum & percussit & cædem fecit. [Homicidij crimen sibi impactum depellit,] Execrando autem facinori impium quoque aliud factum adiicit; nam cum aurum cepisset, mortuum illud corpus proiecit ad ostium Palladij. Cum autem dies venisset, & fama peruasisset, & totus hominum conuentus de eo quod factum erat passim loqueretur; concurrerunt omnes, & effracto ostio, cædis factæ pœnam exigere volebant a diuino Palladio: vnus autem ex iis qui hoc faciebant, erat is qui sua manu cædem fecerat. Cum ergo vir diuinus circumsideretur a tanta multitudine, cælum intuens, & mente cælum superans, supplicauit Domino, vt calumniæ mendacium refelleret, & veritatem quæ latebat ostenderet. Cum sic orasset, & iacentis manum prehendisset, Dic, inquit, o adolescens, quis hanc tibi plagam intulerit: ostende quis hoc execrandum facinus admiserit, [occiso precibus suscitato,] & libera innocentem ab hac improba calumnia. Sermonem autem sermo quidem est consecutus. Dextera autem homo etiam sedens, circumspiciebat quidem eos qui accedebant, digito autem ostendebat homicidam. Clamor sublatus est ab omnibus, & miraculum stupentibus, [& homicida per eum declarato.] & calumniam quæ fuerat intentata defletibus. Cum autem illum sceleratum exuissent, & gladium inuenerunt adhuc cruentum sanguine, & aurum illud quod cædis caussam dederat. Diuinus autem Palladius cum prius fuisset c admirabilis, hinc merito euasit longe admirabilior. Sufficiebat enim miraculum ad viri ostendendam apud Deum fiduciam.

[3] Ex eodem autem ordine fuit etiam Abraames admirabilis, qui ædificauit quidem id quod vocatur Paratomon, [Eum & S. Abraamem] virtutis autem splendores in omnem partem emisit. Quam clara autem fuerit eius vita, testantur quæ post eius mortem fiunt miracula. Ex eius sepulchro in hodiernum vsque diem scaturiunt omnis generis morborum curationes. Huius autem sunt locupletes testes, qui eas abunde illinc per fidem hauriunt. Mihi autem quoque detur consequi auxilium, [inuocat Theodoretus.] qui eorum memoria linguam sanctificaui.

[Annotata]

a De quo 26. Ianuarij.

b Iornandes de regnorum successione in Aureliano Immas vicum Antiochiæ vocat. Chronicon Eusebij an. 2. Aureliani: [Immas vicus.] Immas non procul ab Antiochia. vbi in editione Scaligeri Timas legitur. S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis: Perueni ad eremum Chalcidos, quæ inter Immam & Berœam, magis ad Austrum sita est. apud Gentianum Iemme dicitur.

c Menæa: Nec hoc solum Sanctus egit, sed pluribus aliis editis prodigiis inclaruit.

DE S. IRMVNDO MVNDÆ IN AGRO IVLIACENSI.

[Praefatio]

Irmundus, in agro Iuliacensi (S.)

[1] Ivliacum oppidum est & castrum munitißimum, inter Traiectum-Mosæ & Coloniam Agrippinam, Antonino & Tabulæ itinerariæ memoratum, a Iulia Agrippina, matre Neronis, in Vbiis nata, conditum fortaßis, vt quidam viri eruditi censent: [In Iulia,] Romanam certe originem nomen indicat. Id castrum qui tenuere Dynastæ, post Zuenteboldi Regis necem, sensim opibus ac potentia aucti, vt alij complures e Ripuariis, Comites, dein Marchiones, post Duces appellati, ac late diffusam inter Mosam ac Rhenum prouinciam sibi, non vno tempore modoq;, subiectam, Iuliacensem, siue Iuliam dixere.

[2] [Munda vico,] In hac prouincia, haud Iuliaco procul, inter Ruram & Eruatem, siue Eruetum, amnes, Munda est, non ignobilis vicus: vbi S. Irmundus opilio colitur XXVIII. Ianuarij, frequenti populorum, vota soluentium, [S. Irmondi natalis;] accursu. Vixisse eum tradunt S. Seuerini Coloniensis Episcopi ætate, sub initium nempe seculi Christiani quinti, quando tractus ille Belgij, qui Germania secunda dicebatur, [ætas haud sat certa;] sub Agrippinensium, Tungrorumq; Antistitibus, egregie religionis nostræ mysteriis excolebatur; priusquam sese transrhenana barbaries in eas oras ac reliquam deinde Galliam effunderet. Verum ætatis S. Irmundi præter vulgi traditionem aliud nullum suppetit argumentum. Nisi quis siccitatem, cuius infra mentio fit, eamdem esse existimet, ad quam arcendam a Burdegalensi vrbe S. Seuerini Episcopi translata Coloniam pignora sunt; quod quanto post obitum illius tempore contigerit, disquiremus 23. Octob. ad illius vitam.

[3] Ignotæ fere S. Irmundi res gestæ, quod milites Bataui (vt fere amicos ac hostes nullo habent discrimine, [Acta ignota, ab hæreticis dissipata;] vbi rapinæ oblata occasio est) sub annum 1602. dum per Luxemburgensem ditionem grassati, istac domum reuerterentur, Mundensis templi ornatum omnem diripuerint, litteras omnes ceteraq; monumenta, ipsasq; Diuorum statuas flammis absumpserint. Publica tamen Mundensium Sacerdotum ac Magistratuum auctoritate testata, studio & beneuolentia Theodori Ray nostri, quæ reperiri de S. Irmundo potuere, nacti sumus.

[4] Idem in litteris ad nos Colonia III. Kal. Decemb. anno MDCXXXIX. datis ita scribit: Cum Octobri ineunte fontem eius sacrum inuiserem, [fons salutaris.] octo circiter rusticellos lagenulis suis aquam haurientes aduerti: amice rogo, ecquid remotissimis e locis fontem istum allatum veniant? occurrunt vnanimes, eum hominibus pecudibusque propinatum, sanitatem conseruare, aut curare. Placuit mihi simplicium de simplici ac innocente pastore suo testimonium. Aquam eius fontis duodecim tredecimue mensibus ad pecudum curationem asseruatam, variis in pagis ita limpidam ac integram reperi, vt colore, sapore, odore nihil a recentissima differret.

LITTERÆ MVNDENSIVM
de S. Irmundi cultu & miraculis.

Ex variis.

Irmundus, in agro Iuliacensi (S.)

[1] Nos infrascripti Pastores, ac nos Godschalcus Brinen, Rutgerus Iseeberg, Iacobus a Wirdt, Iudicij in Mundt, Satrapiæ Iuliacensis, Scabini, hisce testamur, publicamus, ac notum facimus, iussu Superiorum suorum e collegio Societatis Iesv Coloniensi admodum Reuerendos ac pereruditos Dominos PP. Theodorum Ray, Henricum Offerman, & M. Ioannem Aldenhouen ad nos missos, vt in vitam, mores, gesta, miracula sancti Patroni nostri Irmundi studiose inquirerent: qui iussa omni meliori modo exequentes, ac desuper publicum Scabinatus nostri documentum flagitantes; tam sanctæ eorum petitioni volentes lubentes annuimus: eumque in finem præcipuos huiusce Communitatis seniores citari coram nobis fecimus, qui medio iuramento retulerunt, [S. Irmundus pecudū custos,] se maiorum antiquissima relatione didicisse, eremum seu siluulam, cuius pars nostra memoria intra Mundt Beckeradt, Keskorb, & Kirchberde adhuc videtur, præfatum S. Irmundum, vita innocenti, ac pecudum publica cura clarissimum, incoluisse; eumdemque, æstate quadam siccissima prorsusque arida, [fontem diuina virtute elicit.] cum homines simul pecudesque non sine interitus periculo, aqua extremaque siti laborarent, firma in Deum fide, pulsata pastoritio pedo terra, fontem copiosissimum elicuisse; qui & hac nostra memoria eius nomen retinens, S. Irmvndi-pvtevs, vulgo Sanct Irmvntz pfvtz dicitur.

[2] Ab eo non longe visuntur vestigia templi ac cœmeterium Der alte Kirchoff Zve Mvndt: [Eius reliquiæ;] quod in prædicti Sancti memoriam laudatissimi nostri maiores excitasse, ac propter commodiores incolarum vsus pietatemque augendam huc in Mundt transtulisse arbitramur, quo eius sacra lipsana, vt etiamnum fit, debita veneratione asseruentur.

[3] Præfatus fons istius hodiedum, Dei munere, est efficaciæ ac virtutis, [fontis aqua contra morbos salutaris;] vt prȩmisso debito sanctissimarum reliquiarum cultu ac veneratione hausta ex eo aqua, ægris seu hominibus seu iumentis propinata, incolumes quantocyus reddat. Ob quæ plurimaque alia miracula, S. Irmundi statua solenni processione loco suo ab altari, in quo publicæ hominum vndequaque affluentium venerationi exposita fuit, [statua circumlata,] dimoueri solebat, & per parochiam sacra pompa circumferri. Anno autem a partu virgineo millesimo sexcentesimo secundo, cum Batauus miles, vastato Luxemburgensi Ducatu, per Iuliam ad suos rediret, [ab hæreticis Hollandis exusta,] inter alia sacrilegia, etiam templum Mundanum barbaro furore diripuit, imagines altaribus impositas deiecit, sacris se Sacerdotum vestibus induit, funeribus consueto campanarum sono signum dedit, & statuis, in Sanctorum ludibrium, funeris ritu circumlatis, eas medio in templo (vestigiis etiamnum remanentibus) flammis absumpserunt: [cum tumba, saluis reliquiis,] quas inter statua S. Irmundi, eiusque tumba, in qua quiescebat, ignibus colliquefacta est: tamen Dei virtute eius omnia ossa ab igne, sicut & byssus ipsa, qua tegebantur, mediis in flammis integra intactaque mansere.

[4] [e rogo ereptis;] Atque hæc medio & interposito iuramento confirmant ac deponunt oculares testes, Boddardus pro eo tempore Mundani templi Ædituus, Ioannes Knobben, Ioannes Wollbeck, honesti ac integerrimi nominis viri, qui etiam posteaquam sacrilegorum rabiem ac furorem tristes aliquamdiu obseruassent, sacro zelo accensi reliquias, absumptis iam dudum & statua & tumba, e flammis & cineribus mirabili Dei beneficio integras extraxerunt.

[5] His insuper accedit, relatu dignissimum, puellam quamdam (Catharinæ ei nomen erat) ancillari labore tunc quidem Coloniæ occupatam, [quarum pars sublata, post restituta.] nunc vero ibidem Ioanni Schurman eiusdem oppidi Senatori matrimonio elocatam, cum harum reliquiarum particulam imprudenti pietate sublatam, & agno Dei impositam collo gestaret, continua inquietudine interdiu & in somnis agitatam fuisse, donec sublectam a se particulam, ad eas, quæ e flammis supererant, reliquias reponeret.

[6] [S. Irmundi imago.] S. Irmundi porro statuæ (quam supra flammis exustam monuimus) haud absimilem imaginem vitrea templi nostri fenestra hodie ostendit: faciem splendor circumdat, instructa manus pedo pastorali, rosarium bene magnum ostentat, vestis Eremitarum est propria, canem loro circumducit; equorum pulli, vaccæ, porcelli, asini circumstant plurimi.

[7] In quorum omnium fidem nos Patrochi (qui supradicta certo contigisse scimus ipsi, vel sincera ac fideli maiorum nostrorum relatione euenisse cognoscimus) has litteras rogati subscripsimus, & syngrapha nostra communiuimus: Nos quoque supramemorati Scabini in horum omnium fidem consueto Iudicij nostri sigillo de certa scientia roborari ac communiri fecimus. Actum Mundt 10. Nouembris, anno millesimo sexcentesimo trigesimo nono.


Wernerus Busch Pastor loci, manu propria attestor.
Ioannes Kobens B. Mariae V. ac S. Irmundi altaris pro tempore Vicarius.

DE S. CYRILLO PATRIARCHA ALEXANDRINO.

An. Chr. CDXLV.

[Vita]

Cyrillus, Patriarcha Alexandrinus (S.)

Ex variis.

§ I. S. Cyrilli natalis, ætas, reliquiæ.

[1] Mvltum Ecclesia Catholica S. Cyrillo Alexandrino debet, eius singulari eruditione animiq; constantia aduersus hæreticos fidelißime felicißimeq; propugnata: ideoq; τῆς ὀρθῆς καὶ ἀμωμήτου πίσεως Συνήγορος, rectæ & immaculatæ fidei Aduocatus appellatur in Concilio Oecumenico Chalcedonensi act. 3. in libello Theodori Diaconi, [S. Cyrilli viri celeberrimi,] Ecclesiasticis Concilij monumentis inserto. Imo tamquam Sedis Apostolicæ Vicarius, æquali cum S. Leone Pontifice Romano honore dignatus est in Concilio Constantipolitano an. Chr. 536. sub Menna Patriarcha habito. Ita Actione 1. Quoniam Chalcedonensis Synodus non solum Leonis sanctæ memoriæ, verum etiam & Cyrilli Alexandrinorum a Deo amati Pastoris, memoriam in orthodoxa fide fecit; & Cyrillus quidem Alexandrinus in diptychis prædicatur, Leo autem sanctæ memoriæ non prædicatur; iustum putamus, vt quod defuit suppleatur: & quia æqualiter ab hac sancta Synodo pro statu orthodoxæ fidei honorati sunt, similiter & in sacris diptychis pro vtilitate & pace Ecclesiæ prædicentur.

[2] [natalis apud Græcos 9. Iun.] Græci agunt S. Cyrilli IX. Iunij festiuitatem, quo die Menologium: Natalis S. Cyrilli, viri eruditissimi, Catholicæ fidei propugnatoris egregij: quem summus Pontifex Cælestinus idoneum iudicauit, cui suas vices in Ephesino Concilio delegaret. In Menæis. Sancti Patris nostri Cyrilli, Papæ Alexandrini.

Κύριλλον ὑμνῶ τοῦ Κυρίου μου φίλον,
Καὶ Κυρίας προμαχον ἀειπαρθένου.

Cyrillum celebro Domini mei amicum,
Et Dominæ semper Virginis propugnatorem.

[3] Variis eiusdem virtutes odis, hymnis, & antiphonis celebrantur in eisdem Menæis, tum hoc die, tum XVIII. Ianuarij, quo solenni eum cultu iterum, vna cum S. Athanasio, venerantur, & hoc vtrumque ornant encomio: SS. Athanasius & Cyrillus Patriarchæ Alexandrini. [eius & S. Athanasij alia festiuitas 18. Ian.] Ex his duobus S. Athanasius vixit imperante Constantino Magno, & in primo Concilio Nicæno, nondum Episcopus creatus, verbis & scriptis sapientiæ plenis Arium confutauit & pudefecit. Post mortem vero Alexandri Archiepiscopus Alexandriæ ordinatus, a Constantio variis exiliis exercitus, per duos & quadraginta annos assiduis persecutionibus exagitatus, migrauit ad Dominum. Sanctus autem Cyrillus sub Theodosio minore floruit, Theophili Archiepiscopi Alexandrini e sorore nepos, & in Sede Archiepiscopali successor, qui tertiæ Synodo Ephesi celebratæ præfuit, & Nestorium (qui multa blasphema in Dominam nostram Dei genitricem dogmata euomuit) damnauit & exauctorauit. Cyrillus vero, cum multis præclare factis & virtutibus eluxisset, ad Dominum migrauit.

[4] Erat Athanasius mediocri statura corporis, modeste latus, incuruus, grato aspectu, decenti caluitie, [vtriusque forma:] adunco naso; barba non admodum promissa, sed diffusa & genas vestiente; ore breui, & quasi inciso; non omnino cano capite, nec pure albo, sed subflauo. Sanctus autem Cyrillus breue quid habens cum colore gratiore, abnuenti similis aspectu; densis & pilosis superciliis magnisque & in arcum flexis, frontemque claudentibus; naso iusto, cuius diaphragma, seu interuallum narium, contractius erat; genis extentis, labiis tumentibus, ore diducto, fronte angustiore, sed recaluus, densa ac promissa barba venerabilis, crispo vtrimque capillo & flauescente ac semicano. Quorum dies festus agitur in sanctissimæ Sophiæ templo.

[5] Latini Cyrillum hoc XXVIII. Ianuarij referunt. Antiquum S. Martini Treuiris Martyrologium: In Alexandria, [natalis apud Latinos:] Cyrilli Episcopi & Confessoris. Vsuardus, Beda, Ado, Notkerus, Bellinus: Alexandriæ B. Cyrilli Episcopi, qui Catholicæ fidei præclarissimus extitit propugnator. Eadem habent MSS. plurima. additur in Romano: doctrina & sanctitate illustris quieuit in pace. Galesinius mutata paullum phrasi: Alexandriæ, S. Cyrilli Episcopi, acerrimi religiosissimique fidei Catholicæ defensoris. Florarium MS. & Martyrol. Colon. Alexandriam in Græcia collocant, enormi mendo, nisi Græciam generaliter accipiamus, qua late tunc per Orientem Græci sermonis vsus extitit. XXIX. Ianuarij refert eum Felicius; vtroque Maurolycus: a quibus, vti etiam hoc die in Martyrologio Germanico, dicitur Theodosio seniore imperante quieuisse,

[6] Hos forte secutus Alegreus in Paradiso Carmelitici decoris, statu 2. ætate 6. cap. 12. ita scripsit: [annus ac dies mortis:] Tandem sapientia, eloquentia, acumine & sanctitate insignis, gloriosus sub Theodosio Magno & Cælestino Papa I. claruerat, annis ab obtenta orbis salute 444. ast ista quam distant, imperium Theodosij Magni, & Cælestini pontificatus! Mortuus est Theodosius Magnus, siue senior, an. Ch. 395. Euectus est ad Romanæ Ecclesiæ pontificatum Cælestinus an. Christi 423. Mariniano & Asclepiodoto Coss. Theophilus Episcopus Alexandrimus, Cyrilli decessor & patruus, obiit XV. Octobr. anni 412. quo Coss. erant Honorius Aug. IX. & Theodosius Iunior Aug. V. at tertio post Theophili obitum die Episcopatu potitus est Cyrillus, vt infra ex Socrate dicetur. Triginta eum & duos annos Episcopum vixisse testantur eius ex sorore nepos Athanasius Presbyter & Theodorus Diaconus Alexandriæ in libellis ad Leonem Papam & ad Chalcedonense Concilium, huius Actioni 3. insertis, licet in Theodori libello Græce hæc verba non legantur. Sequuntur Liberatus Diaconus in Breuiario cap. 10. Nicephorus lib. 14. hist. Eccl. cap. 47. Attigit igitur minimum annum Chr. 444. quo eum Baronius aliiq; recentiores scribunt obiisse, sub Theodosij iunioris imperio, Leonis Magni pontificatu. Diem obitus statuunt V. Idus Iunij, quod in Græcorum Menologio Natalis vocetur, vt supra dictum, adeoq;, vt Liberatus scribit, trigesimo & secundo Episcopatus sui anno mortuus dicetur. Verum cum dies natalis in sacris fastis solennem dumtaxat eo die haberi Sancto cuipiam cultum sæpenumero significet; parum id solidum est argumentum. Et fortaßis hoc XXVIII. Ianuarij anni 445. deceßit, triginta duobus in Episcopatu annis expletis, vt Athanasius, Theodorus, & Nicephorus indicant.

[7] [reliquiæ Romæ.] Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, regione 5. eccl. 2. scribit excitata ab impio Leone Isaurico contra sacras imagines Sanctorumq; reliquias, persecutione, inter profugos ex Oriente monachos, sanctimoniales duas fuisse, quæ præter alia Sanctorum pignora, quædam huius S. Cyrilli Romam attulerint, eaq; asseruari in ecclesia S. Mariæ in Campo Martio.

§. II. Patria, studia, monachatus.

[8] Religiosißimus Carmelitarum Ordo S. Cyrilli natalem officij duplicis solennitate celebrat XXVIII. Ianuarij, quo die Lectione quarta ad secundum Nocturnum hæc in Matutinis recitantur: Cyrillus Episcopus Alexandrinus claris parentibus ortus, [Alexandrinusne fuerit,] Theophili item Episcopi Alexandrini ex fratre nepos, a quo adolescens Athenas studiorum caussa missus, cum plurimum profecisset, ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum, vt Christianæ vitæ perfectione imbueretur, se contulit. Cuius consuetudine in Carmelum montem secedens, ibi cum aliquot piis viris illic degentibus cælestem vitam in terra aliquamdiu egit. Hæc ibi, Andreas Scottus noster in Cyrilli elogio, quod eius sermonibus Paschalibus a se Latine versis præfixit, hæc de eius ante Episcopatum gestis scribit: Alexandriæ Ægypti ciuitate natum Cyrillum apparet, parentibus honestis; & litteris ibidem imbutum, vbi disciplinæ tum maxime in illa vigerent Academia. Parentum nomina nondum comperi. Patruum habuit Theophilum &c.

[9] [an Græcus, imo Constantinopolitanus?] Hæc de patria sufficerent, nisi Alegreus contra pugnaret in Paradiso Carmelitico: S. Cyrillus, inquit, Episcopus Alexandrinus, natione Græcus, patria Constantinopolitanus. Tritthemius quoque lib. de scriptoribus Ecclesiasticis in editione Coloniensi Petri Quentelij an. 1546. & Francofurtensi VVecheliana an. 1601. natione Græcum statuit; non tamen ex Constantinopoli oriundum, quod apud Thomam Saracenum veluti ex Tritthemij in Cyrillum elogio legitur. Verum esto: scripserit hoc Tritthemius: vnde id hausit? quo argumento probat?

[10] Theodorus Diaconus in suo libello act. 3. Concil. Chalcedonensis, agens contra Dioscorum Cyrilli successorem, hæc de Cyrilli amicis habet: In principio Episcopatus sui Dioscorus statim me clericatu priuauit, comminans & a magna illa ciuitate Alexandria fugare, propter nihil aliud, nisi ob id quod familiaritatem, & beneuolentiam sanctæ memoriæ Cyrilli merebar. Intentio enim eius talis est, non solum parentes eius (Græce τοὺς απὸ γένους ἀυτοῦ propinquos eius) ex illa ciuitate exagitare, seu vita priuare; verum etiam & familiares eius. Athanasius Presbyter in suo libello eadem pluribus exaggerat: Sanctæ, inquit, & beatæ memoriæ Cyrillus, magnæ Alexandrinæ ciuitatis triginta & duobus annis Archiepiscopus irreprehensibiliter & cum recta fide viuens, mihi quidem Athanasio, [Eius sorores aliiq; consanguinei Alexandriæ.] & clarissimæ memoriæ Paulo fratri meo, auunculus fuerat, meæ vero matris Isidoræ germanus. & paullo post: In principio Episcopatus Dioscorus mihi & fratri meo, adhunc tunc superstiti, mortem minitans, a nominatissima Alexandria exclusit… frater clarissimæ memoriæ Paulus, non sustinens cruciatus & iniurias, humanis rebus excessit. Ego autem Athanasius, & nostræ materteræ, & vxor & filij fratris mei, malo nostro in humanis rebus permansimus… nostras domos præparauit ecclesias fieri, & meam Athanasij, quarto tecto superiacentem, & quæ pro sui positione fieri non posset ecclesia, simul occupat cum prædictis domibus, alias etiam vicinas domos & aditus tenens… Post has autem pecunias, a nostris materteris, sororibus vero sanctæ & beatæ memoriæ Cyrilli, angustians vsque ad ipsam animam, & obsidens, comminatus ipsam quoque mortem, exegit auri pondo octoginta quinque, nihilominus & a filiis clarissimæ memoriæ mei fratris orbitate infelicibus, & eius vxore mortem mariti sui plangente, auri pondo quadraginta &c. Quæ S. Cyrillum & genere & ortu Alexandrinum fuisse non obscure indicant.

[11] Quo in loco, Athenis an Alexandriæ, studiis litterarum excultus sit, apud antiquos non reperimus. De eius monachatu grandis Baronium inter & Carmelitas Patres controuersia est. [Carmelitam fuisse,] Baronium acriter incessunt præ ceteris Thomas Saracenus in Menologio Carmelitarum, & Alegreus in Apologia pro Ioanne Hierosolymitano, discursu 2. cap. 11. Historiam citant ex quopiam Gallico Chronico sumptam, ac mordicus eam tuentur. Alegrei verbis eam referemus: Etenim historia illa Latina, inquit, de qua supra agebamus, Latine & Gallice exarata (quæ habebatur apud Galliæ Regem, vt tradunt Coria lib. 9. cap. 18. Dilucidarij Carmel. Emanuel Romanus sacræ antiq. Carmel. de viris illustribus, in Cyrillo Alexandrino, & alij) quam immerito Baronius fastidire & facessere voluit, cum a grauissimis antiquitatum Carmelitanarum scriptoribus, tamquam fide dignissima, vel ambabus manibus suscipiatur; [male probatur ex quodam scripto Gallico,] S. Cyrilli in Carmelo monachismum attestatur aperte, verbis eiusdem Legati aut Ambasciatoris pro Galliæ Rege in Ephesino Concilio residentis, qui ab illo redux ad Regem suum alloquutus est, in exemplari primo suo, quod nos vidimus & legimus in antiqua bibliotheca religiosissimi Cisterciensis cœnobij de la Oliua, Gallico suo idiomate prorumpit sic: Au Concile d'Ephese, qui se celebra par deux cens Euesques, l'an du Seigneur 418. au lieu du Pape Celestin y presidoit le bien-heureux S. Cyrille moine du Mont Carmel; lequel pour sa saincte vie, admirable science & doctrine, disputant contre Nestor Patriarche de Constantinople, qui mit tache en l'honneur de la Vierge Marie, & en celle de Iesus-Christ son fils, emporta la victoire sur luy. Quæ nunc sic iam traducta Latino verba tenemus: In Concilio Ephesino, quod fuit celebratum per cc. Episcopos, ann. Domini CCCCXVIII. præsidebat, loco Papæ Cælestini I. B. Cyrillus monachus Montis Carmeli, qui ob sanctitatem vitæ, admirabili scientia & doctrina disputans contra Nestorium Patriarcham Constantinopolitanum, qui maculam posuit in B. Virgine Maria, & in eius filio Christo Iesu, eum superauit.

[12] Verum merito hæc improbata sunt Baronio. Quis eo tempore Rex Galliæ fuit Christianus, qui Legatos ad concilium mittere potuerit? Chlodoueus regnum circa an. Ch. 482. auspicatus, anno primum 496. [nullius fidei,] Christianam religionem amplexus est. An etiam Regem Legatus Francico moderno idiomate (vt videtur Alegreus asserere) allocutus? at Reges primi illi Francorum Sicambrice locuti. & modernum Francorum idioma diu post e Latino conformatum, aut potius deprauatum. Vt omittamus, Concilium Ephesinum anno Christi 431. non 418. esse habitum. Miramur viros eruditos rationes tam friuolas afferre in medium.

[13] Baronius acriter profecto in eam narrationem inuebitur to. 6. Annal. an. 444. num. 17. Sane quidem respuimus, inquit, atque exsufflamus figmentum illud, [ideoq; exploso a Baronio.] incerto auctore proditum, Chronico nimirum, quod extasse fingunt apud quemdam * Franciæ Regem, quo tradunt eumdem S. Cyrillum Alexandrinum Episcopum monachum fuisse montis Carmeli: cui quidem assertioni Tritthemius leuiter nimis fidem præstitit. Vnde hæc, quæso, incerto auctori, si, qui certi atque probati sunt auctores, eiusdem Cyrilli æquales, eiusdemque res gestas quam diligenter prosecuti, hæc nescientes obruta silentio reliquerunt? Vel quæ apud huius temporis scriptores mentio de culto Carmelo a vitæ monasticæ professoribus? Etenim cum apud S. Hieronymum, Palladium, Euagrium, Cassianum, Theodoretum, Cyrillum monachum, & alios seculi huius scriptores frequens mentio fit de monachis in Palæstina degentibus, nusquam penitus apud eos de monachis Carmelitis. Facessat igitur eiusmodi de monachismo Cyrilli in Carmelo fabella, sicut illa huic haud impar, qua traditur & Ioannes Hierosolymorum Episcopus Origenista, fuisse etiam monachus Carmelita: sicut enim hæc leuiter effinguntur, ita & facile refelluntur. Flagrans quidem cupido nobilitatis auitæ cogit interdum homines delirare. Hæc Baronius.

[14] De Ioanne Hierosolymitano aliter sentiunt plurimi viri doctrina & sapientia illustres, qui eius (quod huc facit) monachicam vitam adstruunt. [Ioannes Hierosol. Episcopus antea monachus,] Ipse S. Hieronymus (qui ab Alegreo inter Carmelitas quoque censetur, vt fere cuncti illius ætatis insignes monachi) epist. 62. ad Theophilum Episcopum Alexandrinum de Ioanne agens, ita exclamat: Monachus (pro dolor!) monachis & minatur, & impetrat exilium, & hoc monachus Apostolicam cathedram habere se iactans. Sed vtrum in monte Carmelo monachus, aut etiam Abbas fuerit, quæritur. S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis testatur priusquam Hilarion ex Ægypto rediret, [an in Carmelo,] necdum tunc monasteria fuisse in Palæstina. & deinde: nec quisquam monachum ante S. Hilarionem in Syria nouerat: vt mirum sit Thomam Saracenum scribere, absque vllius auctoris testimonio, antea fuisse Carmelitarum in Palæstina monasteria, quæ Hilarion deinde visitabat & instruebat. Verum exemplo eius, inquit Hieronymus, per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt. Quidni tunc aliqui, veteri sanctißimorum Prophetarum exemplo Eliæ & Elisæi incitati, montem Carmelum inhabitare potuerint? S. Iacobus Eremita, de quo infra agemus, prope oppidum Prophyreonem in solitarium locum secessit, non procul a Carmelo monte: cuius vita ita celebrabatur vt e viginti aut triginta monasteriis monachi & Clerici ad eum venirent, vt eius benedictionem acciperent, & ab eo confirmari possent. Horum monasteriorum aliquod in Carmelo, aut ad eius radices, fuisse, admodum probabile. Et cur isthic minus, aut cur non isthic potius, quam in reliqua Palæstini maris ora? [& Cyrilli magister, non cōstat.] An vero ibi ante Episcopatū susceptū monachus Ioannes fuerit, aut etiam Abbas, & sub eo vixerit monachus S. Cyrillus, apud antiquos non legimus. a Tritthemio Cyrillus montis Carmeli quondam decus & cultor insignis appellatur. Tritthemium sequuntur plurimi recentiores, quos proferunt Alegreus & Saracenus. Sed mirari quis poßit, cur in Palæstina potißimum monasticam vitam complecti voluerit, cum in Ægypto primum ea viuendi ratio inuenta cultaq; fuerit, atque eo tempore præcipue floruerit.

[15] Alterum quæri potest, an saltem monachū fuisse Cyrillum, quocumque in loco siue Palæstinæ siue Ægypti, ex antiquis constet. Saracenus id ex eo clarum arbitratur, quia Græcorum axioma sit, Neminem temporibus B. Cyrilli, & supra, per Orientalium oras, ad Episcopatus dignitatem assumere, nisi de monachorum monasteriis delectum, licuisse: idq; ex Græcorum quoque Menologio nullo negotio comprobari posse asserit. [Non olim omnes Episcopi ex monachis assumpti.] At nobis quotidie Menologium illud & Menæa voluentibus probatu id difficile; adeoq; contrarium tum ex iisdem Menæis, tum præsertim ex illius temporis scriptoribus, perspicuum videtur. Cum Athanasio, vt supra vidimus, colunt Cyrillum Græci: de vtriusque monachatu silent, licet Alegreus Athanasium quoque scribat non pauco tempore monachum egisse, & fuisse ministrum magni illius Abbatis Antonij in solitudine Ægypti, quia ipse id palam affirmat in Vita S. Antonij. Hanc accurate illustratam dedimus XVII. Ianuarij, nec vllum monachatus S. Athanasij vestigium reperimus. Consuli prolegomenorum §. 8. potest.

[16] Isidorus Pelusiota vti frequentes S. Cyrillo iam Episcopo scripsit epistolas, ita ei nondum Episcopo, [Videtur Cyrillus monachus fuisse.] inter monachos degenti in solitudine, videtur vicesimam quintam libri primi scripsisse, quæ ita habet: Quid tibi vtilitatis affert Ioannis in locum desertum secessio, quam olim studiose imitatus es, cum nunc eum minime iniiteris; verum ad priuatas curas te referas, atque in solitudine tumultueris, & ab hominum cœtu remotus perturberis? Etenim externo habitu ac specie quiescere, mentis autem mutationibus ac perturbationibus inquinari, tum sensum caligine perfundit, tum susceptos iam labores extinguit, atque perturbationibus animi pronam ac facilem victoriam reddit, efficitque vt miles abiecto scuto fugiat. Porro nemo militans implicat se negotiis secularibus, vt ei placeat, a quo in militiam ascitus est: verum arma omni ex parte gestat, ad id certamen, quod Tribuno militari placuerit, se comparans. Hæc de monachatu. ad certiora properamus.

[Annotatum]


Side Note* Ludouicum XI.

§. III. Episcopatus. proscripti Nouatiani. dȩmonia effugata.

[17] Socrates lib. 7. cap. 7. (sed, quod Cyrillus continuo ad suam Ecclesiam a Nouatianorum hæresi repurgandam animum adiecit, subinfense, secta ipse Nouatianus) ita scribit: Theophilus Alexandriæ Episcopus in veternum delapsus abiit e vita, ad nonum consulatum Honorij, Theodosij autem quintum, [Fit Episcopus competitore Timotheo:] 15. Oct. Ibi tum de Episcopo deligendo orta est controuersia. Alij enim Timotheum Archidiaconum, alij Cyrillum filium fratris Theophili, ad Episcopatus illius Sedem efferre laborarunt. Qua de re cum a populo certatum esset, quāquam * Abudacius præsidiariorum militum Præfectus partibus Timothei subsidio fuit, tamen triduo post mortem Theophili Cyrillus in Sede episcopali collocatus episcopatu potitus est: maioremque principatum, quam vnquam Theophilus habuisset, pariter sibi assumpsit. Etenim ex illo tempore Episcopus Alexandrinus, præter sacri Cleri dominatum, rerum præterea secularium principatum acquisiuit. Quapropter Cyrillus statim cum Nouatianorum ecclesias, quæ erant Alexandriæ, occlusisset, [hæreticorum ecclesias claudit,] non modo omnem sacrum thesaurum, qui in illis fuit, penitus abstulit; verum etiam Theopemptum illorum Episcopum omnibus suis fortunis priuauit. Hæc Socrates, sed ob suæ sectæ patrocinium sæpius alibi quoque malæ fidei suspectus, vt recte monet Baronius an. Ch. 412. num. 45. & in Notis ad Martyrologium Romanum. Imo eamdem inurere notam S. Cælestino Pontifici Romano, quod Nouatianis, qui erant Romæ, ecclesias abstulisset, conatur idem Socrates lib. 7. cap. 11. Episcopatus, inquit, Romanus, [magna potestate præditus:] non aliter atque Alexandrinus, quasi extra sacerdotij fines egressus, ad secularem principatum erat iam ante delapsus.

[18] Cum hæreticos, dæmonum socios atque adiutores, expulisset Cyrillus, ipsos quoque dein aggressus dæmones e suis sedibus effugauit. Aberat Alexandria, vt testantur Acta SS. Cyri & Ioannis in fine, decem stadiis Canopus: hinc vero distabat quidam vicus spatio duorum stadiorum, [locum dæmonibus infestum,] nomine Manuthe. Hic autem vicus erat dæmonum habitatio, & versabantur in eo maligni spiritus. Theophilus vero hic, Præsul, vt prius diximus, Alexandrinus, cum voluisset reddere locum purum a dæmonibus, Christique Euangelistarum & Apostolorum characteribus & figuris, vt ad eum conseruandum idoneis, occupare, id quod statuerat non perduxit ad effectum. Interim enim mors adueniens, quæ est hominibus res inexorabilis, abducit eum a vita præsenti. Deinde autem Cyrillo quoque, qui post ipsum Sedi successit, non parum erat curæ liberare locum a dæmonum iniuria. Cum vero de ea re sæpe Deum rogasset, Angelus ei apparens in visione, iubet vt magni illius Cyri & Marci Euangelistæ reliquiæ in hoc vico reponerentur. Sic enim fore vt a dæmonum nocumento liberetur. Cur autem non Ioannis quoque dixerit, satis quidem ostensum est a Cyrillo: [diuino monitu expurgat, translatis eo Sanctorum reliquiis.] est autem omnibus quoque per se manifestum, quod nomine Cyri, omnino Ioannis quoque nomen simul ostenditur. Sicut enim mores fuerunt eis communes, & quæ propter Christum facta est confessio & consummatio; ita etiam simplex est omnino vocatio, & citra vllum discrimen. Hinc in Manuthe martyricæ eorum reliquiæ, vicesimo & octauo mensis Iunij, præclare simul & sacrosancte transferuntur, vici custodia, dæmonum fuga, a morbis liberatio, & nunc locus est Deo consecratus, illiusque Martyribus & administris, gratia & clementia Domini nostri Iesu Christi. Baronius hæc acta refert ad an. Ch. 414. num. 20. vbi templum hoc Canopi, non Manuthæ, ait extitisse, non satis Actis his perpensis, quæ illustrabimus ad XXXI. Ianuarij.

[Annotatum]


Side Note* al. Abundātius.

§ IV. Iudȩi Alexandria pulsi.

[19] Socrates lib. 7. cap. 13. eodem tempore pulsos Alexandria a Cyrillo Iudæos scribit, quo Chrysanthus Episcopus Nouatianorum suæ sectæ Ecclesiam Constantinopoli administrabat, de quo cap. 12. egerat. Creatus is erat an. Chr. 412. mortuus Monaxio & Plinta Coss. an. Ch. 419. Eodem ergo tempore, inquit Socrates, [Iudæi turbas cient,] Iudæorum gens a Cyrillo Episcopo Alexandria hanc ob caussam eiecta est. Populus Alexandrinus præter ceteros seditionibus delectatur: in quibus, si quando sit oblata illarum conflandarum occasio, scelera eduntur prope intolerabilia: quippe sine sanguine numquam populi impetus sedatur. Id temporis tumultus, non de caussa aliqua necessaria, sed de studio saltatores spectandi (quod malum per omnes ciuitates serpit) in ipsa multitudine forte ciebatur. Nam die Sabbathi ingens turba ad quemdam saltatorem spectandum confluxit. Et quoniam Iudæi, qui illo die feriantur, non Legi audiendæ, [præcpue occasione spectaculorum:] sed spectaculis & ludis scenicis contemplandis totos sese dedebant, dies ille populi factionibus inter se mutuo dimicandi caussa extitit. Ac quamquam populi discordia a Præfecto Alexandriæ vtcumque tum sedata fuit, nihilominus tamen Iudæi alteri populi factioni aduersarij esse non destiterunt. Atque tametsi Iudæi Christianis erant semper infesti, tum tamen propter saltatores, multo in eos infensiores facti sunt.

[20] Itaque cum Orestes Præfectus Alexandriæ πολιτέιαν (sic enim publica Præfecti edicta appellant Alexandrini) in theatro proponendam curaret, aderant etiam Cyrilli Episcopi necessarij, [Præfectum in Cyrilli necessarios commouent:] vt edicta a Præfecto publicata considerarēt, inter quos erat vir nomine Hierax, humilioris litteraturæ magister, qui attentissimus auditor Episcopi Cyrilli fuit, & in concionibus eius plausum diligentissime excitare consueuit. Hunc igitur Hieracem vt primum Iudæorum multitudo in theatro conspicata est, extemplo vociferari cœpit, eum ob nullam aliam caussam ad theatrum accessisse, quam vt populum ad seditionem concitaret. Orestes autem, etsi ante Episcoporum potestas illi odio propterea fuerat, quod per eos nonnihil de auctoritate eorum, qui ab Imperatore ad magistratus gerendos designati erant, admodum detractum fuit; tamen tum vel maxime, quod Cyrillus videbatur in eius edicta curiose inquirere; proinde Hieracem palam in theatro comprehensum grauibus diuexauit suppliciis.

[21] [moniti a Cyrillo,] Qua re intellecta Cyrillus Iudæorum primarios accersit: illis, si non contra Christianos tumultus ciere desistant, debitas pœnas se irrogaturum minatur. At multitudo Iudæorum, cognitis Episcopi minis, multo maiore iracundiæ æstu exardescere, machinsque ad Christianis nocendum excogitare cœpit: quas quidem præcipuam caussam Iudæos Alexandria exturbandi fuisse, iam ostendam. Iudæi cum tesseram ipsi sibi dedissent, [conspirant in cædem Christianorum;] nimirum vt quisque annulum ex cortice palmæ confectum gestaret, nocturnam pugnam contra Christianos instituunt. Itaque nocte quadam per vniuersas vrbis regiones a quibusdam conclamandum curant, totam ecclesiam Alexandri nomine nuncupatam igne conflagrare. Quo audito Christiani, alius aliunde, concurrunt, [quam & nocturna fraude perpetrant:] vt ecclesiam ab incendio liberēt. Tum Iudæi protinus impetu in Christianos facto, eos trucidant. Atque vt a suis, annulis demonstratis, manus abstinebant; sic Christianos, qui ipsis forte obuiam facti erant, e medio tollebant.

[22] Vbi autem illuxit dies, sceleris auctores minime obscuri & incogniti fuerunt. Qua de re Cyrillus grauiter commotus, [vrbe peluntur:] cum ingenti manu ad Iudæorum synagogas (sic enim eorum templa vocantur) recta pergit: & ex Iudæis nonnullos neci dat; alios expellit e ciuitate, eorumque fortunas a multitudine diripi permittit. Itaque Iudæi, qui vsque ab Alexandri Macedonis temporibus illam vrbem incoluerant, tum vniuersi inde eiecti, alij in alia loca dispersi vixerunt. [aliqui post conuersi.] Adamantius ex numero Iudæorum, qui medicinam docebat, Constantinopolim profectus, ad Atticum Episcopum se contulit. Qui posteaquam Christianam religionem professus erat, Alexandriæ denuo habitauit.

[23] Orestes illius vrbis Præfectus, illud Cyrilli factum valde iniquo animo tulit: magnumque cepit dolorem, tam præclaram ciuitatem tanta hominum multitudine prorsus orbatam esse. [Præfectus Iudæorum expulsione offensus Cyrillo.] Quamobrem ad Imperatorem de rebus ibi gestis refert. Cyrillus etiam Imperatori Iudȩorum scelera per litteras significat; & nihilominus tamen de amicitia concilianda (ad illud namque faciendum populus Alexandrinus illum impulerat) cum Oreste agit. Verum vbi Orestes de amicitia ne audire quidem voluit, Cyrillus librum Euangeliorum (hunc enim illum reueriturum putauit) ei manu porrexit. At cum Orestes animus ne hoc modo quidem deliniri posset, sed inter eum & Cyrillum capitales inimicitiæ semper intercederent; hæc clades, quam deinceps commemorabo inde consecuta est. Hæc Socrates. Eadem narrat Nicephorus lib. 14. cap. 14. apud quem tamen nulla cædis Iudæorum mentio est; nec credibile eam Episcopi auctoritate designatam. Agnoscere vero in Oreste licet politicorum nostri quoque temporis indolem, qui quacumque possunt ratione modoq; Pontificum conantur aliorumq; Ecclesiasticorum hominum bona inuadere, iura violare, conuellere auctoritatem, veluti Regum emolumentis noxiam; cum nullis Regibus felicius cuncta cesserint, quam qui Ecclesiæ plurimum detulerunt; contra vero plurimis calamitatibus eas inuolui prouincias videamus, quarum gubernaculis eiusmodi homines admoti sunt.

§ V. turbȩ Alexandrinȩ. Errantes correcti.

[24] Tragicam, quam narratum imus, historiam Imperatori & Orestes Præfectus & Cyrillus significarunt. Vtinam litteræ Cyrilli extarent! maius eæ pondus, quam furentis illius Orestis, apud recte sentientes obtinerent. Huius tamen relationem potius arripuit Socrates, Cyrillo infensus, lib. 7. cap. 14. & 15. Nonnulli ex monachis, inquit, [Monachi Nitrienses Præfectum conuiciis impetunt;] qui Nitram montem accolebant, ingenio feruentiore præditi, sicut iampridem idem ipsum declararunt, exorsi a Theophili temporibus, quando erant ab illo contra Dioscorum & eius fratres inique armati; sic id temporis quoque æmulationis ardore inflammati, prompto & alacri animo pro Cyrillo dimicare constituerunt. Itaque viri ad quingentos numero ex monasteriis egressi, vrbem Alexandriam contendere, Præfectum rheda circumuectum obseruare, eum adire, sacrificum, Gentilem, & aliis compluribus contumeliosis nominibus appellare cœperunt.

[25] Ille suspicatus sibi a Cyrillo insidias collocatas esse, exclamare se Christianum esse, & ab Attico Episcopo Constantinopoli baptizatum. Verum, vbi monachi eius verba videbantur contemnere, vnus forte ex illis, nomine Ammonius, [& lapidibus:] caput Præfecti lapide percutere: Præfectus illo vulnere inflicto, totus sanguine manare. Quapropter Præfecti apparitores, exceptis paucis, omnes se clam inde subducere, alius alio se in multitudinem abdere, præcauentes ne lapidum iactu interimantur. Interim populus Alexandrinus frequens eo confluere, [vnus ex iis a Præfecto in tormētis necatus,] monachos Præfecti caussa animo prompto vlcisci; quos omnes, præter Ammonium, in fugam vertunt: illum ad Præfectum deducere. Præfectus palam, vti leges postulant, de eo quæstionem exercere, tormentis tantisper afflictare, dum extremum spiritum edit.

[26] Quæ res non diu post ad Imperatorū aures perlata est. Quin etiam Cyrillus eamdē rem illis, sed secus expositam omnino per litteras significauit. Corpus quoque Ammonij capit, inque ecclesia quadam recondit, at non Ammonij sed Thaumasij nomine nuncupauit. Et cum in ecclesia magnitudinem animi illius, [honorifice a S. Cyrillo sepultus.] vtpote graue certamen pro pietate perpessi, laude & prædicatione extulisset, iussit Martyrem appellari. Verum qui modestiores erant, etiam ex ipsis Christianis, Cyrilli studium erga Ammonium minime approbarunt. Nam exploratum habebant Ammonium, non in tormentis interiisse, ne Christum denegare cogeretur; sed temeritatis suæ pœnas dedisse. Quocirca Cyrillus ipse illud ipsius facinus silentio in obliuionem pedetentim venire passus est. At ne adhuc quidem acerba illa inter Cyrillum & Orestem suscepta contentio sedata est: quippe alia clades huic non dissimilis, quam sum iam narraturus, eam renouauit.

[27] Mulier quædam erat Alexandriæ, Hypatia vocata, filia Theonis Philosophi. Hæc tantos in litteris fecit progressus, vt omnes Philosophos sui temporis longe superaret: ac non modo in scholam Platonicam, a Plotino deductam, [Hypatia philosophiæ magistra,] succederet, verum etiam omnes Philosophorum omnium præceptiones & disciplinas omnibus, qui eam audire volebant, explicaret. Quapropter quotquot philosophiæ studio incendebantur, vndique ad illam confluebant. Quinetiam propter grauem animi fidentiam, quam ex doctrinæ fontibus hauserat, etiam in conspectum Principum summa cum modestia venire non dubitauit. Neque illam pudebat in mediam hominum frequentiam prodire. Omnes enim eam, ob singularem animi moderationem, cum reuerentia quadam & venerabantur & suscipiebant. Itaque inuidiæ flamma tum contra eam incensa est. Etenim cum crebrius cum Oreste in colloquium veniret, [existimata Præfectum alienare a Cyrillo,] populus Ecclesiæ illam cœpit insimulare quod Episcopo ad amicitiam Orestis reconciliandam aditum penitus intercludebat. Proinde certi homines qui erant natura paullo feruentiores, quibus Petrus Lector in illa ecclesia ducem se præbuit, vno consensu, mulierem domum alicunde redeuntem obseruant; de curru, quo vehebatur, deturbant: ad ecclesiam, [crudeliter occisa] quæ Cæsareum dicitur, rapiunt: exutamque vestibus, testis acutis ad necem vsque dilacerant, eius membra discerpunt, discerptaque ad locum, qui Cinaron dicitur, comportant, atque igni comburunt. Hoc facinus cum Cyrillo, tum Ecclesiæ Alexandrinæ, non exiguam labem aspersit infamiæ. Nam qui religionem Christianam profitentur, a cæde, pugnis, & id genus aliis omnino alieni esse debent. Hæ res gestæ sunt quarto anno episcopatus Cyrilli, ad decimum Consulatum Honorij, & Theodosij septimum, mense Martio, cum obseruabantur ieiunia.

[28] Hypatiæ plures epistolas scripsit Synesius. De ea pluribus agit Baronius, & potius Alexandrinorum furore ac tumultu, quam Cleri conspiratione, occisam esse existimat. [anno 416,] Hæc quarto anno episcopatus Cyrilli contigisse etiam Nicephorus scribit. Cœpit is quartus annus 18. Octob. anni 415. adeoq; hic mensis Martius necessario est anni sequentis 416. consulatu Imper. Theodosi VII. vt hic dicitur, & Palladij; non Honorij X. Apud Nicephorum fœdius mendum: nam cum antea Cyrillum scripsisset electum anno quinto Theodosij Imper. hic tamen Hypatiam occisam ait anno quarto episcopatus Cyrilli, sexto imperij Theodosij, cum huius octauus fere exspiraret. Petro Lectori, (ei fortaßis qui huius cædis auctor habetur) scripsit S. Isidorus Pelusiota epistolas 177. & 305. lib. 3. & epist. 555. lib. 5. Qui alij id facinus perpetrarunt, videntur fuisse Parabolani, [a Parabolanis, vt coniicere licet.] vel Parabolarij, seu Paraboli, qui ægrotantium curam suscipiebant, & peste quoque infectis subueniebant; qui cum Episcopo subessent, eidem fauebant, & negotium facessebant Præfectis, quare de his anno hoc 416. rescripsit Theodosius ad Monaxium Præfectum Prætorio, L. 42. de Episc. & Cleric. Cod. Theod. prohibens ne collegium illud excederet numerum quingentorum; eosdemq; iubens non ex diuitibus sed pauperibus legi; nec vllum adire publicum spectaculum, aut ad curiam accedere, nisi singulos, & vrgente neceßitate. Rescripsit tamen postea L. 43. ibidem, vt eorum cœtus ad sexcentos posset amplificari, quibus in omnibus præesset Episcopus Alexandrinus; nam & Clericos appellat: sed minoris ordinis interpretatur Baronius an. Chr. 416. in fine. Huc videtur respexisse Isidorus Pelusiota lib. 5. epist. 268. ad S. Cyrillum, & epist. 278. ad Petrum, disputans, an regia potestas Clerum in ordinem redigere possit.

[29] Subiicimus quæ in reuocando anachoreta quodam, viro sancto, sed ad hæresim prolabente, [Eremitam ex simplicitate in fide hallucinantem,] prudenter a Cyrillo gesta referuntur lib. 5. de Vitis Patrum, libello 18. num. 4. Abbas Daniel narrauit de alio sene magno, qui habitabat in inferiores partes Ægypti, quia diceret per simplicitatem, quod Melchisedech ipse est filius Dei. Hoc autem indicatum est sanctæ memoriæ Cyrillo Archiepiscopo Alexandrino, & misit ad eum. Sciens autem quia signifer esset ille senex, & quicquid peteret a Deo reuelabatur ei, & quia simpliciter diceret hoc verbum, vsus est huiusmodi ratione, dicens: Abba, rogo te, quia in cogitatione mea est, quod Melchisedech ipse sit filius Dei: & rursus alia cogitatio mea dicit, quia non sit, sed homo sit, & Sacerdos summus fuerit Dei. [veluti ipse dubitans.] Quoniam ergo hæsito de hoc, idcirco misi ad te, vt depreceris Deum, quatenus reuelare tibi dignetur de hoc, quid veritas habeat. Senex autem de conuersatione sua præsumens, cum fiducia dixit: Da mihi per tres dies inducias, & ego deprecor Deum de hac re, & renuntio tibi, quod mihi fuerit reuelatum de hoc. Intrans ergo in cellam suam deprecabatur Deum de verbo hoc: & veniens post tres dies dixit sanctæ memoriæ Cyrillo: Homo est Melchisedech. [dextre corrigit Cyrillus.] Archiepiscopus autem respondit ei: Quomodo constat apud te, Abba? Et ille dixit ei: Deus ostendit mihi omnes Patriarchas, ita vt singuli eorum coram me transirent ab Adam vsque ad Melchisedech, & Angelus assistens mihi dixit: Ecce iste est Melchisedech: & ideo Archiepiscope, certus esto, quia sic est. Abiens autem senex, per semetipsum prædicabat, quia homo esset Melchisedech. Et gauisus est magnifice sanctæ memoriæ Cyrillus.

§. VI. Nomen S. Chrysostomi diptychis inscriptum.

[30] Controuersia hæc omnis, diuturnis agitata studiis, tandemq; Romani Pontificis insigni constantia, felicißime ex sacrarum legum reuerentia terminata, [S. Chrysostomi nomen vt sacris tabulis inscriberatur, laboratum:] plene est a nobis ad Vitam S. Attici Episcopi Constantinopolitani VIII. Ianuarij discussa, & singula suis temporibus apte restituta. Hic ea solum quæ ad Cyrillum pertinent proferemus. Nicetas Philosophus, Baronio tomo 10. an. Chr. 848. num. 34. fidelissimus scriptor habitus (de quo XXIII. Octob. ad Vitam S. Ignatij Patriarchæ Constantinopolitani, ab eo scriptam, plura dicemus) hic ergo Nicetas, quibus progressibus res tanto tempore pertractata optatum consecuta sit finem, historiæ suæ inseruit, adductis litteris Attici atque Cyrilli hac de re vltro citroq; datis, quas omni fide conscriptas pronuntians recitat Baronius num. 46. & seqq. anno 412. nam eo existimauit nomen Chrysostomi diptychis inscriptum, quod non nisi vltimis annis Attici factum ad eius Vitam probauimus. Obiit ille X. Octob. anni 425. Ei conuixit Alexander Episcopus Antiochenus, de quo mox, ad annum vsque vigesimum illius seculi; post cuius obitum Atticus nomen Chrysostomi diptychis Constantinopolitanis inscripsit, atque vt idem præstaretur Alexandriæ, litteris suis monuit Cyrillum.

[31] Ex Niceta philosopho, rem totam ita describit Nicephorus lib. 14. cap. 25. &: sequentibus: Alexander itaque & vita & doctrina optimus, zelo ingenti Ioannis caussam fouens, primus illius nomen in Ecclesiasticum retulit album: atque ad Imperatorem omnesque vbique Episcopos, vt idem & ipsi facerent, [inscribit S. Atticus, sero licet:] & ea re pacem certam & constantem Ecclesiæ conciliarent, scripsit. Ceterum cum Atticus quoque Episcopus propter Ioannitas Ecclesiam esse scissam videret, de Principum sententia, ipse quoque mentionem illius fieri in precationibus iussit; quemadmodum id & in aliis Episcopis, qui vita excessissent, fieri solitum erat. Atque ex eo tempore pax extitit, donec postea quoque reliquiæ eius vrbi imperanti illatæ sunt. Atticus inuidiam, in quam propter diuinum Ioannem deciderat, hoc modo magnifice aboleuit. Nec ille modo id fecit; [idem S. Cyrillo suadet.] sed aliis quoque Ioannis memoriam precibus inserere recusantibus, & Cyrillo maxime Alexandriæ Præsuli, qui hostiliter Ioannem oderat, quod ille a Theophilo patruo suo dissensisset, persuasit.

[32] Attici epistolam dedimus VIII. Ianuarij: Cyrilli responsum hic ne detur, nimium alienatus illius a Ioanne animus & offensus vetat. Oblitterentur sane, si quæ non solum male gesta a Sanctis, sed peius etiam defensa sunt, vt non tam cicatrix decore obducta, quam fœde etiamnum hians & sanie fluens vulnus videri poßint. Eas litteras vbi cap. 27. recitauit Nicephorus, ita cap. 28. scribit: Hæc quidem Cyrillus de sacro Chrysostomo & scripsit & sensit, præsumptæ opinioni inseruiens, quam dudum, patruum suum Theophilum secutus, conceperat. Quoniam vero dissidium hoc quidem ex æmulatione, quamuis non secundum scientiam, non autem ex inuidia, neque diabolica contentione, manauit, non oportere virum & doctrina & virtute præstantem, hac vna in re claudicare, quo minus ad summam perfectionem perueniret, Deo visum est. Homines enim illi erant, [Hic tādem monitu S. Isidori,] & humanis affectionibus obnoxij. Quapropter aliquanto post, Cyrillus cum magno illo viro, etiam post eius mortem, in gratiam rediit, erroremque suum cum multis aliis concitantibus, tum maxime Isidoro Pelusiota nunc reprehensione nunc admonitione eum cohortante, diuina etiam & arcaniore quadam reuelatione accedente, correxit. Videre namque visus est, seipsum sacris ædibus expulsum esse a Ioanne, comitatu & diuino, quod circa eum erat, [& apparitione D. Virg. motus,] satellitio maxime freto, & matrem Domini pro ipso deprecantem Ioannem, atque cum multa etiam alia, tum illud præcipue quod pro ipsius gloria plurimum ille decertarit, sicut dicetur, referentem, vt in sacra templa reciperetur, orare. Hanc visionem cum B. Cyrillus cogitabundus in animo secum volueret, seipsum, quod in sanctum virum inuectus esset, damnauit: & deinde ipse quoque re cognita, Ecclesiæ Chrysostomi addictus, virum eum admiratus est, valdeque eum, quod contra illum imprudens prorsus irritatus fuerit, pœnituit. Proinde diuersum omnino a priore consilio faciens, [solenniter inscribit.] synodum prouincialem coegit, & Ioannis nomen simul & ipse & reliqui magnarum Sedium Antistites in sacro albo proposuerunt.

[33] Illi vero minus vere dicere videntur, qui Cyrillum libros alios magni Patris aboleuisse, [Non abolita ab eo Chrysosto miscripta] perhibent. Nam si qua scripta eius abolenda erant, hæc quæ adhuc extant, quod consilium institutumque eius in eis maxime expressum est, abolita oportuisset; nisi Deus vtilitatis hominum curam gerens, ea conseruasset. Hoc cum in arcana Nicetæ Philosophi, qui & Dauid dictus est, historia, & apud alios item inuenerim, operi huic meo inserendum esse quoque duxi: ne cui ambigere in mentem veniat, quomodo tanta luminaria, inimicitias mutuas exercentia, ambo ad summam sanctitatem peruenerint, & Ecclesiæ columnæ extiterint, inimicitiis huiusmodi nullum illorum gloriæ detrimentum afferentibus.

§ VII. Hȩresis Nestoriana detecta.

[34] Attico vita functo, succeßit Sisinnius. post cuius mortem, inquit Socrates lib. 7. cap. 29. visum est Imperatori, propter homines inanium rerum appetentes, [Nestorius fit Episcopus Constantinop.] neminem ex illa Ecclesia (licet multi Philippum, complures Proclum designatum cuperent) ad episcopatum illum eligere: sed aduenam Antiochia accersere constituit. Erat namque illic Nestorius ex Germanica oriundus, voce cumprimis sonora, linguaque diserta: & ob eam caussam, tamquam ad docendum populum admodum accommodatus, de illorum sententia accersitur. Trimestri igitur spatio percurso, Antiochia Constantinopolim deducitur Nestorius: qui quamquam a plerisque ob temperantiam laude & prædicatione efferebatur, tamen quales præterea eius mores fuerint, primus illius doctrinæ exorsus prudentibus viris satis demonstrauit. Nam simul ac Episcopus IV. Idus Aprilis ordinatus fuit, Felice & Tauro Coss. extemplo, cum orationem apud Imperatorem haberet, hanc sententiam, quæ multis in ore est, coram vniuerso populo protulit: Mihi, o Imperator, terram hæreticis tu purgatam tribue, & ego tibi cælum retribuam: tu mihi in profligandis hæreticis subueni, & ego tibi in profligandis Persis subueniam.

[35] Præclarum Nestorij initium, licet pergat pluribus sugillare Socrates, & ipse homo hæreticus, laudarunt Cælestinus Papa & Cyrillus, litteris ad ipsum Nestorium datis: hic suarum meminit in apologetica epistola ad Theodosium Imperatorem, [laudabiliter se initio gerit:] tomo 5. Concil. Ephesini cap. 2. Electus est, inquit, Nestorius tamquam Apostolicæ Euangelicæque doctrinæ prȩco egregius, promouendæque pietatis artifex insignis, necnon tamquam is, qui in recta inculpataque fide præclare esset fundatus. Et eiusmodi hunc hominem esse cupiebat Vestra Maiestas, vniuersique sanctarum Ecclesiarum Præsides, & ego ipse quoque. Sane cum de illius ordinatione litteras a piissimis Episcopis ad hoc destinatis accepissem, nihil mali suspicatus, imo vero laudans & gaudens, illique tamquam fratri & comministro optima quæque per diuinam liberalitatem obtingere exoptans, rescripsi.

[36] Verum, vt mox subiungit idem Cyrillus, electus est vt ouis, sed inuentus est vt lupus; vt sincerus fidelisque famulus, sed dilexit oppositum; vt vuarum ferax vinea, sed iuxta Scripturas spinas protulit; vt industrius agricola, [post hæreses docet,] sed insidiatus est agro; vt bonus denique pastor, sed agrestibus feris efferatior euasit. Cyrillo consentiens Vincentius Lirinensis, horum temporum scriptor, ingemiscit ob scandalum Ecclesiæ per Nestorium illatum: Qualem fuisse, inquit, nuper tentationem putamus, cum infelix ille Nestorius, subito ex oue conuersus in lupum, gregem Christi lacerare cœpisset? cum hi ipsi, qui rodebantur, ex magna adhuc parte ouem crederent, ideoque morsibus eius magis paterent. Nam quis eum facile errare arbitraretur, quem tanto Sacerdotum studio persecutum videret? qui, cum magno Sanctorum amore, summo populi fauore celebraretur, quotidie palam diuina tractabat eloquia, & noxios quoque Iudæorum atque Gentilium confutabat errores? Quo tandem iusto modo non cuiuis fidem faceret se recta docere, recta prædicare, recta sentire? Qui vt vni hæresi suæ aditum patefaceret, cunctarum hæreseon blasphemias insectabatur &c.

[37] De ipsa eius hæresi, huiusq; strenuis oppugnatoribus, ita paucis Prosper in Chronico Coss. Tauro & Felice an. Chr. 428. Nestorius Constantinopolitanus episcopus nouum Ecclesiis molitur errorem inducere, prædicans Christum ex Maria hominem tantum, & non Deum, natum, eique Diuinitatem collatam esse pro merito. Huic impietati præcipue Cyrilli Alexandrini Episcopi industria, & Papæ Cælestini repugnat auctoritas. Vnde hæresis illa profluxerit, accurate disputat Baronius ad eumdem annum num. 30. & sequentibus. [& per libellos diuulgat.] Nos sceleratißimi sycophantæ fallacias a Cyrillo detectas prosequamur. Nestorius igitur, iacto Constantinopoli erroris nefarij semine haudquaquam contentus, vt eum latius spargeret, libellos occulto veneno suffusos per exteras quoque oras vulgauit, atque ad ipsos Ægypti monachos misit; nihil se nisi ex Nicæni Concilij præscripto docere, fraudulenter iactitans.

[38] Horum caußa magnæ inter Ægypti monachos excitatæ sunt turbæ, ad quas sedandas Cyrillus, acerrimus orthodoxæ fidei a Deo electus propugnator, mox se accinxit, & cum schedis, quæ de ea re sub nomine Nestorij ferebantur, [Cyrillus monachos contra eas præmunit,] parum fidei haberet, prudenter ab eius nomine abstinuit. Primam igitur epistolam scribit ad ipsos monachos, vbi inter alia: Audio exitiales quosdam rumores inter vos proseminatos, nonnullos quoque oberrare, qui sinceram vestram fidem demoliri studeant, & inanium vocabulorum bullas apud rude vulgus eructantes, vtrum θεοτόκον sacram Virginem appellare liceat, in controuersiam vocare audeant &c. pergit validißimis rationibus, grauißimisq; cum Scripturarum tum sanctorum Patrum testimoniis, Christum verum esse Deum probare, vnde mox appellationem Deiparæ vere ac proprie Matri Virgini conuenire concludit. atque ita epistola hac grauißima, eruditione & sancto fidei zelo plena, prouinciæ suæ solitarios, veluti prophylactico quodam pharmaco, aduersus pullulantem hæresim præmunire, & in antiqua fidei doctrina confirmare studuit. Veritus præterea, ne ferale Nestorij virus, ipsa quoque orbis capita afflaret, vnde ingens Christianæ Reip. periculum formidari merito posset, [aliosq; libros edit:] de recta in Deum fide, Diuinaque Verbi Incarnatione tres libros conscripsit, quos λόγους προσφωνητικους appelauit. Horum primum nuncupauit Theodosio & Valentiniano Imperatoribus, duos posteriores Eudociæ & Pulcheriæ Reginis, tacito vbique Nestorij nomine, ne ex eo Theodosij animus offenderetur, qui Nestorium Antiochia accersitum, Episcopum deligi curarat.

[39] Interea latius malum serpebat, & Romam non fama solum perlata ad Cælestinum Papam, sed ipsi quoque pestilentes libelli. Quorum ille blasphemiis, quibus scatebant, examinatis, Cyrillo scripsit, vt diligenter perquireret, num illa reuera essent a Nestorio conscripta: [iubente Cælestino Papa] neque enim credibile videbatur, Nestorium, de quo nuper tot ac tanta Orientalium Episcoporum litteris præconia accepisset, ita subito in transuersum actum esse, taliq; furore correptum. Hæc ipse testatur Cyrillus in primis ad eumdem Nestorium litteris, ea occasione exaratis, quod intellexisset, grauiter eum fuisse offensum ob scriptas a se litteras ad Ægypti monachos aduersus blasphemos libellos. In his post luculentam, cur ad monachos scripserit, redditam rationem, serio illum ad resipiscentiam, [monet Nestorium.] elapsæq; per imprudentiam vocis palinodiam hortatur: quod altera mox epistola prorsus dogmatica & grauissima iterum inculcauit.

[40] Verum singulis suæ a Nestorio redditæ sunt litteræ, vtræque arrogantia summa ac fastu, quo se supra reliquos Antistites efferebat, refertæ. Imo omni dolo Cyrillum aggressus, collegit circuitores, proiectos ad omne nefæs ac flagitium homines, qui ad hoc vagarentur, vt vbique locorum aduersus Cyrillum probra disseminarent. Iactabant autem, [Multa in Cyrillum iactant Nestorij emissarij,] ipso teste Cyrillo epistola tertia ad Nestorium tom. 1. cap. 12. edit. Peltani, voces insania plenas: hic quidem, quod cæcos egenosque per iniuriam oppresserim, inquit; alius, quod ferrum in matrem strinxerim; nonnulli, quod ancillæ præsidio aurum alienum abstulerim; quidam denique, quod eiusmodi improbitatis suspicione laborauerim semper, cuiusmodi ne infestissimos quidem hostes laborare optauerit quispiam. Verum istos, & si qui eius farinæ sunt alij, non multum moror, ne supra magistrum & Dominum, vel etiam supra maiores meos, tenuitatis meæ mensuram extendere videar.

[41] Quam autem propenso studio Christianæ caritatis, Cyrillus Nestorij salutem summa patientia procurarit, testatur epistola eiusdem ad quemdam Nestorij sectatorem cap. 9. Me igitur, inquit, nulla neque iniuria, neque contumelia, neque conuicia mouent; etiamsi quamplurima, & immerenti, & a quibus id minime expectabam, hactenus sint illata. Sed isthæc omnia obliuione voluntaria conterantur: Deus enim istiusmodi nugatores olim iudicaturus est. Tantum fides integra & salua sit, [eius saluti serio inuigilantem,] & carus amicus omnibus ero: neque vlli concedam, vt religiosissimum Episcopum Nestorium ardentius amet, quam ego: quem etiam (Deum testor) in Christo peropto apud omnes bene audire, notamque ob ea, quæ pridem admisit, contractam eluere; palamque facere, calumniam esse meram, non veritatem, quæ de sua perfidia a nonnullis inuulgata sunt. [Matth. 5. 44.] Nam si Christi mandato ad inimicorum dilectionem vrgemur, quomodo consentaneum non est, vt amicos & consacerdotes omni beneuolentiæ studio complectamur? Quod si vero exoriantur qui fidem demoliri satagant, quomodo nostras ipsorum animas vltro non offeremus? Profecto licet ipsa quoque mors capiti nostro impendeat, nulla in nobis erit cunctatio: nam si pro gloria Dei veritatem prædicare formidauerimus, [& libenter omnia perferentem:] ne videlicet in aliquam molestiam incidamus; qua, quæso, fronte sanctorum Martyrum certamina & triumphos apud populum laudibus euehemus? quippe quos vno hoc nomine prȩcipue decantamus, quod hoc, quod iam dictum est, magna animi constantia præstiterunt, hoc est, ad mortem vsque pro veritate dimicauerunt.

[42] Composuerunt eo tempore Clerici Constantinopolitani aduersus impiam Nestorij doctrinam libellum, quem offerre Imperatori cogitabant. Verum ne temere quid fecisse viderentur, [qui cum libellum Cleri CP. contra Nestorium tantisper suppressisset,] primum ad Cyrillum miserunt, vt illius probaretur iudicio. Quibus ille summa mansuetudine & animi moderatione rescripsit, vt habetur cap. 10. eiusdem 1. tomi: Libellum supplicem vestra opera ad me missum, quasi is citra nostram sententiam Imperatori porrigi non debuerit, accepi & legi: verum quod prolixe in eum incurrat, qui isthic agit, (siue fratris, siue alio quocumque nomine censeatur) hactenus suppressi, ne aduersum nos insurgens, se per nos hæreseos apud Imperatorem delatum, cauilletur. Interea protestati sumus fore, vt inimicitiarum caussa posthac iudicium illius detrectemus; præsentemque controuersiam, si omnino importuni esse perrexerint, ad aliud forum transferamus. Cum itaque libellum perlegeritis, [offerri permisit,] si qua necessitas poposcerit, tradite: & si eum in hisce insidiis perseuerantem, & nihil non aduersum nos molientem animaduerteritis, diligenter perscribite. Eligam enim viros pios ac prudentes, cum Episcopos, tum monachos quoque, quos etiam primo quoque tempore ad vos mittam. Neque enim oculis meis (vt scriptum est) somnum dabo, neque palpebris meis dormitationem, neque requiem temporibus meis, donec certamine hoc, omnium salutis caussa, perfunctus fuero. [Psal. 131. 4.] Quare cum meam nunc sententiam didiceritis; viri estote. Quamprimum enim parabuntur a me litteræ, & quales oportet, & ad quos oportet: statui enim propter Christi fidem quemuis laborem subire, quæuis quoque perferre tormenta, etiam ea, quæ inter supplicia censentur grauissima, [ad omnem laborem paratus.] donec tandem mortem hac de caussa susceptam mihi iucundam pertulero.

§ VIII. Vices Sedis Apostolicæ Cyrillo delegatæ.

[43] Cvm frustra Nestorij emendationem tentasset Cyrillus, Posßidonium legauit Ecclesiæ Alexandrinæ Diaconum ad Cælestinum Pontificem, qui de omnibus eum faceret certiorem. Verum ne ad damnationem Nestorij incitasse ipsum Pontificem videretur, istud dedit Posßidonio mandatum: [Cyrillus mittit Romam Legatum.] Si Nestorij litteras, & expositionum illius codices redditos Cælestino compereris, tu quoque illi meas redde litteras; sin secius, non reddas. Possidonius autem cum comperisset tam epistolas quam exegeses illius Cælestino fuisse exhibitas, compulsus est ipse quoque quas ferebat exhibere, vt testatur relatio Petri Primicerij Notariorum, Presbyteri Alexandrini, intexta Concilij Ephesini tomo 2. in editione Peltani nostri. Ipsa autem epistola Cyrilli ad Cælestinum refertur tomo 1. cap. 39. in qua inter alia ita præfatur: Hactenus altum tacui: neque enim quicquam omnino de illo qui Constantinopolitanam Ecclesiam hoc tempore administrat, vel ad religionem tuam, vel ad vllum alium consacerdotum nostrorum scripsi; non ignorans, præcipitem celeritatem in eiusmodi rebus cum vitio plerumque coniunctam esse solere. At quia nunc ad extremum propemodum malorum deuenisse videmur, operæ pretium existimaui, rupto silentio, ordine omnia quæ acciderunt exponere.

[44] Cælestinus perlectis Cyrilli & Nestorij litteris, atque aliis vltro citroq; in vtramque partem scriptis, euocatis Romam Episcopis Concilium habuit; in quo, omnium sententia, & blasphemia Nestorij, [constituitur Papæ Vicarius,] decem ipsi ad resipiscendum diebus concessis, damnata, & vices Cælestini in caußa Nestorij prosequenda Cyrillo legatæ, litteris vtrique scriptis III. Idus Augusti, Theodosio XIII. & Valentiniano III. Aug. Coss. anno Christi 430. In his Cyrilli doctrinam appellat Pontifex, præsens remedium, quo pestifer ille morbus, velut salutari quodam antidoto, depelli possit; puri fontis scaturiginem, per quam omnis illa fæx male currentis riuuli aufertur, omnesque ad certam veramque fidem instituuntur: ipsum Cyrillum nominat bonum Pastorem, qui animam suam ponat pro ouibus suis; fortissimum in fide seruanda antagonistam, qui omnium sermonum Nestorij technas retexit, fidemque ad eum modū corroborauit, vt corda in Christum Deum nostrum credentia in alteram partem abduci non facile queant. ideoq; tandem his verbis concludit: Quamobrem nostræ Sedis auctoritate adscita, nostraque vice & loco cum potestate vsus, [iubeturq; Nestorium damnare, in resipiscat:] eiusmodi non absque exquisita seueritate sententiam exequeris: nempe, vt, nisi decem dierum interuallo ab huius nostræ admonitionis die numerandorum, nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematizet, eamque de Christi Dei nostri generatione fidem in posterum confessurum se spondeat, quam & Romana, & tuæ sanctitatis Ecclesia, & vniuersa deinceps religio Christiana prædicat, illico sanctitas tua illi Ecclesiæ prospiciat. Is vero modis omnibus se a nostro corpore segregatum esse intelligat; vt qui omnem medentium curam aspernatus, nec non istar pestiferi morbi per vniuersum Ecclesiæ corpus insano modo grassatus, tam seipsum, quam ceteros omnes sibi commissos, in extremum exitium præcipitare studuerit. Hæc Cælestinus ad Cyrillum, quæ repetit in epistola ad Nestorium, quam ita concludit: Nostri in te iudicij formulam ad S. Cyrillum transmisimus, vt noster hac in parte Vicarius efficiat, quo nostrum decretum & tibi & reliquis quoque omnibus Fratribus patefiat &c.

[45] Cyrillus acceptis a Cælestino Pontifice litteris, scribit Ioanni Antiochiæ, [habita synodo, mittit ad Nestorium:] Iuuenali Hierosolymorum, & Acacio Berœæ Episcopis, quos, vt ad vindicandam læsam Catholicam fidem arma capessant, adhortatur, ipseq; exemplo suo præit, accitis Alexandriam vicinis Episcopis synodum cogit, quantoq; in discrimine versetur vniuersa Ecclesia, prolixe ostendit. Synodus Nestorium, discußis eius epistolis & exegesibus, hæreticum pronuntiat: quatuor decernit Legatos, Theopemptum Cabasorum, Danielem Darnensium Episcopos, Potamonem & Macarium Ecclesiæ Alexandrinæ ministros, qui Constantinopolim proficiscantur reddituri epistolas Cælestini ipsi Nestorio, cum decreto damnationis, nisi intra præscriptum decem dierum spatium resipisceret. Missa igitur Nestorio synodalis epistola, quæ fidei orthodoxæ confeßionem & duodecim errorum anathematismos continebat.

[46] [hic in eum, vt hæreticum, Episcopes & Imperatorem commouet.] Nestorius accepta hac epistola, lectisq; anathematismis, in Cyrillum horum auctorem insurgens, hæreseos Apollinaris eum accusauit, tum vt alij idem præstarent effecit. Cuius exemplar epistolæ, inquit Liberatus in Breuiario de caußa Nestoriana cap. 4. perueniens ad Ioannem Antiochenum, offensus est in ipsis Cyrilli capitulis; putauit enim eum, dum immoderate occurreret Nestorio, in sectam Apollinaris incidisse. Manadauit ergo Andreæ & Theodorito Episcopis Concilij sui, vt scripto responderent contra ipsa XII. capitula, tamquam Apollinaris dogma instaurantia. Cognoscens itaque Nestorius, quod Cyrillus non pateretur Ecclesiam sic esse in perturbationibus, & populos in scandalo, subripuit pio Principi Theodosio, vt Sacram ad eum dirigeret, & a sua eum persecutione compesceret. Et scripsit quidem ad eum Sacram Imperator, arguens eum tamquam inquietum & scandala sectantem, qui sine consortio Sacerdotum ageret atque scriberet.

§. IX. Concilium Ephesinum. Hæresis Nestoriana damnata.

[47] Theodosius Imperator eo rem perductam ratus, vt opus esset vniuersali Concilio, Romam misit S. Petronium (postea creatum Bononiensem Episcopum, de quo IV. Octobris agemus) ad Cælestinum Papam, vt Ephesi eius auctoritate Concilium haberetur, maxime quod non Nestorius tantum, sed & Cyrillus hæreseos accusaretur. [Euocati Ephesum Episcopi;] Post hæc scripsit Sacram ad vniuersos Episcopos, vt Ephesum conuenirent, & conferrent de Nestorij libris & Cyrilli iudicium expenderent. Ita Liberatus cap. 5. Quæ gesta hic sunt, vniuersa proferre animus non est. Ipsa Concilij Acta paßim extant, eaq; præclare discussa a Baronio ad hunc annum 431. qui num. 37. de Episcopis ad Synodum venientibus agens, ita Cyrillum laudat: [inter quos eminebat Cyrillus,] Inter omnes Cyrillus primæ post Romanam prærogatiua Sedis, & ipsius primæ Sedis vicaria præfectura, reliquos omnes Episcopos antecellens, enituit, atque magis magisque cum morum egregia sanctitate, tum eximia diuinarum rerum scientia claruit. Certe Magnus Euthymius, vt in Vita eius legitur XX. Ianuarij num. 55. cum ad Synodum quoque conuenturi essent Episcopi Palæstinæ, iubet Petro Episcopo Saracenorum, vt accederet Cyrillo Alexandriæ & Acacio Melitenes Episcopis, vt quæ eis viderentur, se quoque illis assentiri profiteretur. nam, vt num. 54. dicitur, exposuerat ei Synodius de Cyrillo Alexandrino & Acacio Melitenæo, quemadmodum acrem & vehementem zelum ostenderent pro fide orthodoxa.

[48] Suas Cyrillo vices conceßisse Cælestinum misso Phrygio, seu mitra, [Papæ Vicarius constitutus, misso Phrygio,] indicat Theodorus Balsamon in Nomocanone Photij titulo 8. cap. 1. Huius quoque temporis Patriarcha Alexandrinus, ex præsenti edicto ius habet, vt cum Phrygio celebret. Habuit autem hanc facultatem S. Cyrillus Alexandrinus a Romano Papa Cælestino, quando fuit Ephesina Synodus aduersus Nestorium. Cum non posset Cælestinus adesse Ephesi, & iudicare Nestorium, visum est vt S. Cyrillo a Cælestino permitteretur huic Synodo præsidere. Vt itaque eum constaret habere ius & auctoritatem Papæ, sedit cum Phrygio & condemnauit Nestorium. [quo eius inde vsi posteri;] Ab eo ergo tempore cum eodem Phrygio sacrificant & procedunt Patriarchæ Alexandrini, & non verentur reprehendi. Baronius an. Chr. 430. num. 26. per Phrygium interpretatur pallium. Theodorus λῶρον scripsit, qua voce mitram potius significari docet Spondanus ad hunc annum, interposita docta phrygij explicatione. Isidorus lib. 19. etymolog. cap. 31. Mitra est pileum Phrygium, caput protegens. quemadmodum & Nicephorus accepit lib. 14. cap. 34. vbi ita scribit: Cælestinus Romæ Episcopus, propter nauigationis pericula, ipse synodo adesse detrectauit: ad Cyrillum tamen, vt locum ibi suum obtineret, scripsit. Ex quo tempore fama est, mitram illum (Græce τὸ τῇς μίτρας έπίθεμα) & Papæ appellationem, atque vt orbis vniuersi iudex appellaretur, accepisse. Ex quibus colligit Spondanus, priscos illos Episcopos Orientales mitris vti minime consueuisse, & Papæ nomenclaturam haud iis, sicut erat Occidentalibus, fuisse communem. Existimat Baronius nihil Cyrillo doncessum a Cælestino, quod non concedi soleat iis quibus creditur Vicaria præfectura vel legatio a latere, & negat exemplum (quod quidem ipse norit) extare potestatis eiusmodi ad posteros propagatæ, non insignibus solis, sed auctoritatis quoque vsurpatione. Episcopi Orientis Mennas Constantinopolitanus, Theodorus Cæsareæ Cappadociæ, [sicq; in eo & aliis Legatis, Papa synodo præsedit.] Andreas Ephesinus, aliiq; quamplurimi in profeßione prima fidei quam ad S. Euphemiæ templum Constantinopoli in quinta Synodo Oecumenica an. Ch. 553. fecerunt, suscipiunt quatuor sanctas synodos, & inter illas Ephesinam primam ducentorum, in qua in Legatis suis atque Vicariis, id est, beatissimo Cyrillo Alexandrinæ vrbis Episcopo, Arcadio & Proiecto Episcopis & Philippo Presbytero, beatissimus Cælestinus Papa senioris Romæ noscitur præsedisse.

[49] Conuolarat Ephesum statim post Paschales ferias Nestorius magna populi stipatus frequentia. Adfuit & Cyrillus cultu & apparatu Pontificio sub Pentecostes solennitatem, post quam quarto die aduenit Iuuenalis Hierosolymorum Episcopus. [Ioanne Antiocheno differēte venire,] Conuenerunt denique cum his ducenti & eo amplius Episcopi. Solum expectabatur Ioannes Antiochenus cum Episcopis Syriæ, qui, vt Nestorio morem gereret, plusquam hebdomadas duas vltra condictum diem moratus, tandem Patribus indicauit per duos Metropolitanos suos, non esse Synodum differendam. Magno ergo Episcoporum consensu, decretum est, synodum inchoari oportere. Collecta ea est XXII. Iunij in ecclesia sanctißimæ Dei genitricis: præsedit Cyrillus Cælestini Papæ Vicarius: [cœpta synodus:] interfuerunt Episcopi plusquam ducenti. Perlectæ Imperatoris litteræ, quibus Episcopos ad Synodum euocauerat. [Nestorij frustra citati,] Nestorius tertio citatus, abnuit prodire: eo neglecto itur ad Synodicam diiudicationem: recitantur publice Nicænæ fidei Symbolum, conciones, epistolæ, libelli ac tractatus Nestorij: testes de blasphemiis ab eo in Christum ac Deiparam Virginem iactatis producuntur: [caussa discussa:] Cyrilli ad Nestorium, & huius ad illum litteræ leguntur.

[50] Quibus omnibus grauiter & accurate perpensis, ab episcopatu Sacerdotumq; consortio Nestorius deiicitur, constantißima totius synodi sententia, Cyrilli ceterorumq; omnium Episcoporum subscriptione munita. Ea ita refertur to. 2. c. 10. Sancta synodus dixit: [damnationis in eum sententia lata,] Cum inter cetera religiosissimus Nestorius, neque nostræ citationi parere, neque sanctissimos rursum religiosissimosque Episcopos nostros ad se missos admittere voluerit, non potuimus ad eorum, quæ impie docuit, examinationem animum non adiungere. Edocti itaque partim ex litteris commentariisque illius hic publice lectis; partim rursum ex concionibus, quas in hac Ephesiorum Metropoli habuit, partim denique ex testibus fide dignis, illum impie docere & sapere, per sacros Canones, sanctissimique Romanæ Ecclesiæ Episcopi Cælestini Patris nostri litteras, lacrymis suffusi & pene inuiti ad lugubrem hanc sententiam vrgemur. Igitur Dominus noster Iesus Christus, quem suis ille blasphemis vocibus impetiuit, per sacram hanc Synodum, eumdem Nestorium, omni prorsus Episcopali dignitate priuatum, & ab vniuerso nihilominus Sacerdotum consortio & cœtu alienum esse decernit.

[51] Hanc sententiam solenni statim pompa præcones tota vrbe circumtulerunt, & affixis publice syngraphis promulgarunt. Populus Ephesinus incredibili gaudio perfusus collucentibus tedis domum deduxit Episcopos, [publicata.] prætereuntibus thura & odores incendit, impiiq; Nestorij condemnationem plausu faustißimo excepit. Sequenti die Cyrillus ad populum Ephesinum in laudem sanctißimæ Dei genitricis concionem habuit, acerrimeq; in Nestorij blasphemias inuectus est. Denique ad Theodosium Imperatorem & Clerum Constantinopolitanum scriptæ sunt litteræ synodales.

§. X. Nouæ in Cyrillum calumniæ. carceres. victoria.

[52] Hæc dum summa orthodoxorum lætitia peraguntur, certamen instaurat hæresiarcha Nestorius. Ei fauebant Comites, Candidianus ab Imperatore Theodosio ad pacem publicam curandam appositus, & Irenæus amicitiæ studio Nestorium secutus. Intercluduntur ergo ab his viæ omnes, ne qua Synodi litteræ ad Imperatorem deferantur, terra aut mari. Interim Ioannes Episcopus Antiochenus aliiq; Orientales Episcopi, ad damnandum Nestorium popularem suum ingratiis acciti, XXVII. Iunij adueniunt, & tumultuario coacto conciliabulo legitimæ Synodi Acta rescindunt, ac Cyrillum & Memnonem Ephesi Episcopum damnant; [Ioannes Antiochenus Cyrillum & alios dānat:] Cyrillum quidem, quasi scriptis suis ad Nestorium Constantinopolim mißis hæreses admiscuisset, Memnonem vero quod Cyrilli capitula promulgasset, Nestorioq; omnes ecclesias Ephesi clausisset, & alia permulta contra canones peregisset: reliquos autem Oecumenicæ Synodi Episcopos excommunicationi subiiciunt, donec Cyrilli capitula damnarent. Chartæ denique publice affiguntur, quibus Cyrillus Episcopus Alexandrinus declaratur sectæ Apollinaris hæreticus, atque hanc eius hæresim Imperatori denuntiatam esse.

[53] Quarum rerum indignitate commoti Patres Ephesinæ Synodi, acceptis libellis supplicibus, quos pro sua innocentia Cyrillus ac Memnon obtulerant, Ioannem mißis tribus Episcopis monent, [citatur ipse & dānatur a synodo:] vt se Synodo sistat, rationem sui facti redditurus. Abnuit ille, militum potius virtuti, quam caussæ æquitati consisus. Quare Synodus Ioannem cum sociis, anathemate atque Episcopatus abdicatione multat; Cyrillum, Memnonem, ac reliquos contra ius ac fas omne damnatos fuisse pronuntiat. Cyrillus vero ostensurus, quam longe abesset, vt aliquando Apollinarem, vel aliquem hæreticorum sectatus fuerit, in eumdem Apollinarem, & alios omnes hæresiarchas intulit anathema.

[54] Pelagianos cum Nestorio damnatos fuisse testatur Prosper in Chronico ad hunc annum: [damnati ibidem Pelagiani.] Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum omni hæresi nominis sui & cum multis Pelagianis, qui cognatum sibi dogma iuuabant, damnatur.

[55] Interea Imperator, falsa Orientalium relatione deceptus, non solum Nestorij, verum etiam Cyrilli & Memnonis exauctorationem, tamquam legitime factam, approbat: [Decepto ab aduersariis Imperatore,] Ioannem Sacrorum Comitem Constantinopoli Ephesum legat, qui pacis concordiæq; caußa synodo adsit, vt dicitur tomo 3. cap. 15. Hic vbi Ephesum aduenit, prima die lectis Imperatoris litteris, declarat Nestorium, Cyrillune, atque Memnonem iure depositos: quos omnes, ne dißidia maiora concitarentur, carceri quemque suo includit; & Nestorium quidem custodiendum tradit Candidiano Comiti, Cyrillum vero & Memnonem Iacobo itidem Comiti, [coniicitur in carcerē Cyrilliis:] vt ipse Ioannes litteris ad Theodosium mißis indicat tom. 3. append. 2. cap. 1. quibus aliisq; litteris tanta improbitate cuncta retulit, vt de Cyrilli exilio consilium Constantinopoli iniretur, quasi sacra Synodus eius exauctorationem ratā habuisset; vt ipse Cyrillus in epistola ad Clerum populumq; Constantinopolitanum testatur tomo 4. cap. 12. vbi detectas Ioannis Comitis fraudes postulat aliis patefieri, maxime Archimandritis, quorum omnium opem fidemq; obnixe implorat, quod Synodus maximis miseriis obruatur. & cap. 18. ad Episcopos Constantinopoli agentes de se hoc scribit: Nos vincti custoditique asseruamur, ignari prorsus, [scribit ad Clerum Constantinopolitanum;] quo tandem res hæc sit euasura. Verumtamen gratias agimus Christo, quod pro nomine illius digni habeamur, non solum vinculis constringi, sed cetera quoque omnia perpeti: neque enim ista præmiis suis carebunt … Precentur pro nobis orthodoxi omnes. Vt enim B. Dauid ait: Ego ad flagella paratus sum. [Psal. 37. 18.]

[56] Quanta animi constantia, quamq; indefesso studio, egerint apud Imperatorem orthodoxi Constantinopolitani, indicat libellus illi oblatus tomo 4. cap. 16. quo cum docuissent, iustis Principum legibus obtemperandum, iniustis vero eorumdem sanctionibus repugnandum totis viribus esse, [a quo acriter monitus Imperator,] subiungunt se quiduis malle perpeti, quam iniustam damnationis sententiam nefarie ab Orientalibus in Cyrillum & Memnonem latam, & iniuste ab Imperatoribus confirmatam, recipere. Denique his verbis concludūt: Cum itaque Nestorius propter suam impietatem iuste sit exauctoratus; Cyrillus vero & Memnon sanctissimi piissimique Episcopi, ex praua suggestione, indigne & iniuste pari pœna sint mulctati; æquum est, Christi amantes Reges, sedulo vos curare, ne Dei Ecclesia, quæ more nutricis pietatem vestram confouet, victoriamque de hostibus, citra magnam difficultatem maiestati vestræ subinde conciliat, in posterum dissipetur; neue regni vestri tempore Martyrum seculum denuo reuertatur: quin in id potius incumbere vos par est, nempe vt maiorum vestrorum erga Dei Ecclesias amorem ac studium in animis vestris magis magisque subinde exuscitetis. Quemadmodum ergo singuli eorum, sanctorum Patrum Synodis Imperij sui tempore celebratis paruerunt, Patrumque sanctiones legibus suis munierunt, & quam illis deferrent, obseruantiam decretis suis ostenderunt, ita & vos quoque eum quem decet affectum erga Synodum sanctam, quam conuenire iussistis, declarate: quo pias ipsa gratiarum actiones pro Imperij vestri incolumitate persoluat, & nos quoque pro regni vestri stabilitate deuotas ad Christum Dominum preces transmittamus.

[57] Imperator acerrimo illo orthodoxorum libello expergefactus, & amißi in Africa exercitus nuntio commotus, nec non S. Pulcheriæ sororis suæ precibus fatigatus, saniora tandem consilia iniit, [partis vtriusque nonnullos euocat:] & septem ab vtraque parte Epheso Constantinopolim mitti Episcopos iussit. Orthodoxis in vrbem regiam solis admissis auditisq;, Acta aduersus Cyrillum Memnonemq; & vniuersam Synodum penitus aboleuit. Verum multiplicibus factiosorum libellis inductus, [Cyrilli aduersarios conuictos reiicit.] eos quoque in vrbem admisit, & cum orthodoxis quinquies se coram congressos, ac post multas de duodecim Cyrilli anathematismis, aliasq; eiusmodi disputationes, impietatis conuictos, præcepit ad propria reuerti. Atque hunc tandem finem habuerunt hæreticorum & schismaticorum seditiosæ machinationes. Et, teste S. Prospero contra Collatorem sub finem, omnes Orientales Ecclesiæ gemina peste liberatæ sunt, quando Cyrillo Alexandrinæ vrbis Antistiti, gloriosissimo fidei Catholicæ defensori, ad execrandam Nestorianam impietatem Apostolico Cælestinus auxiliatus est gladio, quo etiam Pelagiani, dum cognatis confœderarentur erroribus, iterum prosternerentur,

[58] Nestorius in pristinum suum monasterium S. Euprepij apud Antiochiam, [Nestorij exilium, mors,] si forte resipisceret, tantisper relegatus, multos contagione sui erroris afflabat. Quare in Oasim solitudinem Liby. e amandatus est, ibiq; postea verminante lingua miserabilem vitæ sortitus exitum; libris eius, Theodosij edicto, igni absumptis. Illi in Sede Constantinopolitana subrogatus est Maximianus Presbyter, qui ad Cyrillum has litteras dedit tom. 4. Concil. Ephes. cap. 24. Expletum est desiderium tuum, Deo deuotissime: perfectum est, [successor Maximia nus Cyrillo gratulatur,] quod religionis caussa susceperas: ad finem perductum est pietatis tuæ votum: theatrum factus es Angelis & hominibus, vniuersisq; Christi Sacerdotibus: neque enim solum in Christum credidisti; sed incommoda quoque pro ipso pertulisti. Solus dignus census es, qui stigmata illius in corpore tuo portares. Confessis illum coram hominibus, promeritus es, vt Pater te confiteatur coram Angelis. Redimitus es coronis, quæ pro pietate certantibus debentur; potuisti omnia in Christo, qui te confirmauit; humiliasti Satanam per patientiam; contempsisti tormenta; conculcasti furorem Principum; famem pro nihilo duxisti: panem enim habebas qui de cælo descendens, cælestem vitam hominibus impertitur.

[59] Quia vero nos nihil horum ignorauimus; (siquidem alias vestras afflictiones, quas, dum principatibus & potestatibus, dum mundi dominis & tenebrarum seculi huius rectoribus, dum nequitiæ spiritibus resistitis, tolerastis, auditione accepimus: alias vero certa experientiæ fide hic constituti didicimus) & quia rursum ad magnæ huius ciuitatis Archiepiscopatum promoti sumus; [eiusq; preces & consilia implorat.] dignare, Deo dilectissime, cum precibus nos fulcire, tum consiliis quoque dirigere, tum omni denique beneuolentiæ studio prosequi; quo hac ratione illud Scripturæ dictum in nobis adimpleatur: Frater, qui adiuuatur a fratre, quasi ciuitas firma. [Prou. 18. 19.] Vere etenim spiritualis dilectio, munita ciuitas est; quæ neque cuniculis a diabolo suffodi, neque scalis ab eodem potest superari. Neque enim illa bellicis Satanæ machinis cedere nouit, vt quæ a Christo Domino custodiatur, Christo vtique illo, qui & hunc mundum deuicit, & sempiterna bona tibi præparauit, & aliquando nihilominus dixit: Qui non accipit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. [Matth. 10. 38.] Cum itaque Christo Domino dignus euaseris, propterea quod crucem tuam sustulisti, sectatorque illius effectus sis; Christum pro nobis deprecari ne omittas, fraternæ virtutis ornamenta proprias prærogatiuas esse ratus. Vale in Domino, & pro me, Deo dilectissime & sanctissime Frater ac comminister, ora.

[60] Non minori laude celebrat eumdem Cyrillum Cælestinus Papa epistola ad Clerum Constantinopolitanum, edita ex codice Vaticano a Baronio an. Chr. 432. vbi num. 24. hæc habentur: [Idem Cyrillus a Cælestino Papa laudatus.] Vitastis, quem a memoria digna sancta Alexandrina Ecclesia secundum B. Pauli Apostoli sententiam iam sciretis esse correctum. Legistis namque & memoriter iam tenetis Sacerdotis, hoc est, Catholici ad hunc scripta Doctoris, quibus eum ita corruptum, vt velit esse correctus, * studuit, nixus est labentem reuocare collegam, porrexit dextram magisterij sui, in vno volens plurimis subuenire: percellebat animum veteris Sacerdotis, quod nutat Episcopus ruina multorum. [1. Cor. 5.] Egit, sicut scriptum est: Benedicam opus Domini diligenter. In nullo ei officio Apostoli vir Apostolicus defuit: obsecrauit, admonuit, increpauit. At ille qui in profundum blasphemiarum suarum pondere mergeretur, tanti viri doctrinam renuens, & abusus hortatu, docilis esse renuit, cum doctor esse non posset: egit iniuriis, tenacem recti esse peruersitatis assertor gloriatus. Hinc nec contristatus est Frater, secum reputans quod merito sibi conseruo non parceret, qui suo Domino derogaret. Inuentus est per diligentiam ille de Euangelio frugi filius & prouidus seruus; nam & paternam seruauit substantiam, & auxit numerum talentorum. Nec duplicasse eum, sed multiplicasse dixerim sortem, quem videbamus etiam longe positis pio fœnore subuenisse. O sanctæ prædicationis vsura! quam hic gratiam ante communem Dominum fidei negotiator inueniet, qui propter animarum lucrum, negotium & illic exercuit, vbi talenta accepit? Nonne hic merito a patrefamilias auditurus est, Euge, serue bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui? Hæc huic competunt, qui illa quoque quæ aliis sunt commissa seruauit. Hæc Cælestinus.

[Annotatum]


Side Note* hic aliquod mendum.

§. XI. Reconciliatio Ecclesiarum.

[61] Cælestino Papæ VIII. Idus Aprilis vita functo, succeßit Sixtus III. quocum tandem & S. Cyrillo pacem iniit Ioannes Antiochenus, iis litteris (cum fidei Catholicæ sincera professione) datis, quæ referuntur tomo 5. Concil. Ephes. cap. 5. & 17. Exactam rei gestæ seriem pandit ipse Cyrillus epistola ad Dynatum Nicopolis veteris Epiri Episcopum tomo 5. cap. 16. quam hic damus: [Antiochenus & alij Orientales,] Operæ pretium duxi pietatem tuam de iis rebus certiorem facere, quæ super Ecclesiarum pace constituenda euenerunt. Venit itaque Dominus meus præclarissimus Tribunus & Notarius Aristolaus Antiochiam, [(vrgente eos Aristolao Tribuno,] litteras regias secum deferens, quibus Ioanni piissimo Ecclesiæ Antiochenæ Episcopo mandabatur, vt scelerata Nestorij dogmata anathematizaret, nec non vna cum sacra Synodo depositionis sententiam contra illum ferret, eaque ratione ad nostram communionem viam sibi muniret. Et hæc quidem earum litterarum summa erat.

[62] Quidam autem ex Orientalibus Episcopis, qui Nestorium forte necdum condemnarunt, sed illi porro fauere, rectamque fidem turbare pergunt, [Cyrillo hortante, etsi frustra ab iis de suis scriptis reuocādis, interpellato;)] neque Christi omnium Seruatoris nostri gloriam agnoscūt; Acacium sanctissimum piissimumque Berœensium Episcopum, vt ad me scriberet, nonnullaque absurda, quæ ipsi postulabant, proponeret, instigarunt. Vrgebat etenim vt omnibus, quæ aduersus Nestorium scripsimus, abolitis, & veluti inutilibus reiectis, solum Symbolum a sanctis Patribus in ciuitate Nicæa congregatis expositum admitteremus. Meminit sanctitas tua, eamdem hanc rem vrsisse quoque cum nuper in Ephesiorum ciuitate adhuc aderant. Ego vero ad hæc rescripsi, rem illos postulare eiusmodi, quæ fieri plane non posset, quod quæcūque scripsissemus, recte scripsissemus; vtpote rectæ inculpatæque fidei vbique suffragati, nihilque ob id eorum omnium, quæ a nobis scripta essent, damnare aut negare nos posse. Neque enim quicquam omnino temere a me dictum, aut scriptum est, vt isti dicunt, sed ea tantum a me dicta & scripta sunt, quæ cum fidei rectitudine vbique conspirant, veritatique per omnia consentanea sunt. Addidi vero, rectius ipsos facturos, si ambagibus illis dilationibusque quibus vtebantur, missis, intraque recti & necessarij limites sese continentes, piissimi Deoque dilectissimi Imp. placitis, sacræque Synodi decretis acquiescerent; ac Nestorij nugas blasphemasque eiusdem contra Christum voces anathematizarent; necnon & depositionem illius iustam esse agnoscerent, & ordinationi tandem sanctissimi pientissimique Episcopi Maximiani subscriberent.

[63] Cum itaque has ad illos litteras misissem; animaduertentes sese communione nequaquam potituros, nisi ea prius, quæ facere debebant, confecissent, miserunt Alexandriam Paulum pientissimum religiosissimumque Emisenorum Episcopum, [misso ad eum Paulo Episcopo,] adferentem quidem ad communionis instaurationem pertinentia, parum tamen decore & commode proposita: præseferebant enim iustas quasdam querelas aduersus nos se habere, eo quod quædam a sacro Concilio, neque recte dicta, neque recte quoque facta essent. Verum huiusmodi epistolas equidem non admisi, sed dixi: Cum de prioribus veniam suppliciter petere deberent, nouas iterum contumelias inferre festinant. Cum autem memoratus piissimus Episcopus factum excusaret, iuramentoque hoc illorum propositum non esse affirmaret, ex mera autem animi simplicitate isthuc litteris suis inseruisse, dilectionis caussa purgationem admisi.

[64] Ceterum non prius illum ad synaxim recepi, quam oblato libello, Nestorij dogmata proprio chirographo anathematizasset; seseque illum pro deposito habere, publice confessus esset, & ordinationi tandem religiosissimi Episcopi Maximiani assensisset. Petiit autem, vt libellis omnium Orientalium Episcoporum loco oblatis receptisque nihil amplius exigerem. Sed nulla ratione id fieri sum passus: sed Domino meo præclarissimo Tribuno ac Notario chartam misi, [subscribentes Nestorij dānationi, reconciliati sunt Ecclesiæ.] qua ei significaui: Si Ioannes pientissimus Ecclesiæ Antiochenæ Episcopus illi subscripserit, tunc demum communionem illis reddite; ægre enim illorum moram ferebat clarissimus Tribunus Aristolaus. Cum igitur piissimus Ioannes subscripsisset, ceterique, qui maiore auctoritate apud ipsum erant, Nestorij doctrinam anathematizassent, & quod ipsum pro deposito haberent, professi essent; Maximianique religiosissimi pientissimique Episcopi ordinationem approbassent, communionem illis restituimus. Hæc enim sola cum Ephesi adhuc essent, a sacra Synodo ab ipsis exigebantur.

[65] Paulus re bene confecta, ad Ioannem Antiochenum aliosq;, a quibus ad Cyrillum missus fuerat, rediit, adferens secum ad ipsum Ioannem epistolam, [Gratulatur iis Cyrillus:] qua pax tranquillitasq; Ecclesiæ esset reddita. Eius epistolæ hoc est exordium cap. 6. tomi 4. Lætentur cæli & exultet terra: solutum enim est interuallum maceriæ; quod mœrorem adferebat, conquieuit; & omne tandem dissidiorum genus sublatum est; omnium quidem nostrum Saluatore Christo pacem Ecclesiis suis conciliante, religiosissimis autem, Deoque dilectissimis Imperatoribus, nos ad istud prouocantibus. Qui cum auitæ religionis optimi æmulatores existant, dant operam, vt fidem rectam animis suis infixam, firmam immotamque custodiant. Quin & singularem quoque sanctis Ecclesiis curam impendunt, quo hinc nimirum & gloriam obtineant perpetuam, & regnum suum florentissimum constituant.

[66] Quæ a reditu Pauli contigerunt, ita narrat Liberatus in Breuiario cap. 8. & 9. Ascendens ergo Antiochiam Paulus, obtulit Ioanni Archiepiscopo & omni Concilio eius, epistolam Cyrilli. Qui, vt cognouerunt eum suscepisse fidem a se directam, & in eius scripsisse confirmationem, pacem cum eo, & eius fecerunt Concilio, damnantes Nestorium, & suscipientes Maximianum, qui pro illo factus fuerat Episcopus; dubitantibus adhuc ex eis aliquibus Cyrillo communicare, putantibus eum errasse, & postea veritatem agnouisse, & culpantibus Ioannem cur ab eo non expetierit capitulorum eius damnationem. Ex altera autem parte quidam de Palatio, per Eulogium Presbyterum & apocrisarium Alexandrinæ Ecclesiæ, culpauerunt Cyrillum, [alios docet, confitendas duas in Christo naturas:] cur susceperit ab Orientalibus Episcopis duarum confessionem naturarum, quod Nestorius dixit & docuit. Sed & Valeriano Iconij, & Acacio Melitenensi Episcopis hoc ipsum de Cyrillo videbatur. Scripsit ergo eis Cyrillus in defensionem Orientalium Episcoporum, & pro duabus vnius Christi naturis… Acacio Melitenensi Episcopo scribens inter alia sic dicit: Nestorius etenim Christum seorsum nominari dicit Dei Verbum, habere autem coniunctionem ad Christum continuam. Putas ergo, non duos Christos apertissime dicit? Orientales vero Christum vnum & filium, & Deum & Dominum confitentur se adorare, eumdem ex Patre secundum Diuinitatem, & eumdem ex sancta Virgine secundum humanitatem. Duarum namque naturarum vnitionem factam dicunt; tamen vnum Christum, vnum filium, vnum Dominum confitentur aperte factum. &c.

[67] Pergit Liberatus. Hæc sunt quæ Cyrillus scripsit in defensionem Orientalium Episcoporum, pro duabus vnius Christi naturis. Quam quicumque tunc minime receperunt, hos esse puto auctores Acephalorum, qui neque Cyrillum habent caput, neque quem sequantur ostendunt. Tunc & Euoptius Ptolemaidis Pentapoleos regionis Episcopus accipiens exemplar litterarum Theodoriti, [exponit sua XII. capitula.] qui scripserat contra duodecim capitula Cyrilli, direxit illud Cyrillo, vt responderet ad ea, & sua capitula exponeret. Quod gratissime suscipiens Cyrillus, fecit interpretationem capitulorum suorum, duodecim addens expositiones, quo videretur plenam pro eis reddere rationem. Itaque Cyrillo suscipiente & defendente fidem Orientalium Episcoporum, & sua capitula exponente, pax & vnitas Ecclesiis reddita est. In qua pace gaudente Ecclesia, inimicus pacis, æmulus vnitatis, non quieuit aduersus eam mouere vasa sua, & superseminare zizania. quæ propter libros Theodori Mopsuesteni, & Diodori Tarsensis exorta sunt. Ea, quia ad S. Cyrillum vix attinent, hoc loco omittimus; præsertim quod illa Liberati Diaconi historia haud vsquequaque fidem mereatur, qui & tria capitula, de scriptis Mopsuesteni, Ibæ epistola, ac Theodoreti contra Cyrillum commentariis, a Romano etiam Pontifice iam damnata, peruicaciter cum aliis Africanis tuenda susceperit, atque incaute ex epistola a quopiam Nestoriano sub nomine Cyrilli ad Ioannem Antiochenum conficta, quæ narrat acceperit. Quem tamen secutus est Photius in Bibliotheca tmemate 227.

[68] Quomodo enim credemus ab Cyrillo, quod scribit idem Liberatus, laudatum Theodorum, eiusq; scripta probata, cum adeo aduersatus fuerit Nestorio, quem suos ab ipso Theodoro hausisse errores ipsemet testatur epistola ad Ioannem Episcopum Antiochenum? Confingentes, ait, quæ Nestorij sunt odisse, [damnat Theodori Mopsuesteni scripta:] alio iterum ea introducunt modo, quæ Theodori sunt mirantes, & certe æqualem, magis vero multo peiorem morbum impietatis habentia. Nee enim Theodorus Nestorij fuit discipulus, sed iste illius, & velut vno loquuntur ore, & vnum malæ doctrinæ ex suo corde euomunt venenum. In epistola ad Theodosium Imperatorem, Theodorum Mopsuestenum, & Diodorum Tarsensem, asserit patres impietatis fuisse Nestorio, immaniter blasphemasse contra Christum omnium nostrum Saluatorem, nescientes ipsius mysterium &c. Hæc omnia referuntur collatione 5. Concilij 5. Oecumenici. Denique ambos eiusdem hæreseos auctores fuisse, ostendit in expositione Symboli Nicæni sub finem. Vbi & meminit epistolæ Procli ad Armenos de ea re scriptæ: Hæc sentit nobiscum, inquit, amantissimus Christi sanctorum Patrum chorus, & Proclus ipse, qui nunc sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ thronum adornat religiosissimus & pientissimus Pater & Coëpiscopus. Scripsit enim & ipse ad Orientales piissimos Episcopos in hæc verba: Et incarnatus quidem est &c. Extat ea epistola in bibliotheca Patrum Latine versa a Dionysio Exiguo, occasione eiusdem controuersiæ rursum tempore suo suscitatæ propter tria capitula Concilij Chalcedonensis, quæ tandem Ecclesia rescidit, quorum vnum erat de eiusdem Theodori scriptis. Successerat porro Maximiano defuncto S. Proclus, Aspare & Areobinda Coss. an. Ch. 434. ad cuius vitam XXIV. Octobr. plura de hac controuersia dicentur.

[69] Apostolica auctoritate Cyrillum restitisse Iuuenali Episcopo Hierosolymitano primatum Palæstinæ affectanti (qui & tādem illi Sedi collatus) scribit S. Leo Papa epist. 62. ad Maximū Episcopū Antiochenum: [resistit Episcopo Hierosolymitano.] In Ephesina synodo, inquit, Iuuenalis Episcopus ab obtinendum Palæstinæ prouinciæ principatum se credidit posse sufficere, & insolentes ausus per commentitia scripta firmare: quod sanctæ memoriæ Cyrillus Alexandrinus merito perhorrescens, scriptis suis mihi, quod prædicta cupiditas ausa sit, indicauit; & sollicita prece multum poposcit, vt nullus illicitis conatibus præbeatur assensus.

[70] [Cyrilli scripta,] Libra a S. Cyrillo scripti, quotquot reperiri potuerunt, post varias editiones prodierunt Parisiis Græco-latine anno 1638. septem tomis distincti. Qui illius censendi sint genuini fœtus, Bellarminus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis & alij tulere iudicium. De stylo operum & forma dicendi propria agit Photius in bibliotheca tmemate 49. 136. & 169. Non est huius Cyrilli liber qui inscribitur Apologi morales, quem anno 1631. e vetusto codice Bibliothecæ Matthiæ Coruini Balthasar Corderius noster vulgauit, ἀνέκδοτον ratus: licet Autbertus Miræus in Bibliotheca nuper edita, notat. ad cap. 57. Gennadij, iam olim a Ioanne Paruo, titulo Speculi sapientiæ publicatum scribat. De illius libelli auctore Cyrillo agemus IX. Martij. Ceterum Alexandrini huius nostri Cyrilli doctrina a sanctis Patribus reuerenter suscepta ac laudata est. Magnus Euthymius, vt XX. Ianuarij in eius Vita dicitur num. 75. calumnias contra Synodum Chalcedonensem auersabatur, hac inter alias adducta ratione: Cyrillum Alexandriæ Episcopum Synodus sibi adiungit, [doctrina passim a SS. PP. laudata.] tamquam qui sit eiusdem sententiæ; & rectæ sententiæ fatetur esse Magistrum: Deiparam sanctam Virginem libera lingua nominat, & vnigenitum Dei filium ex ea natum asserit. Habentur ea Act. 1. Concilij Chalcedonensis, nam cum legeretur epistola sanctæ memoriæ Cyrilli, reuerendissimi Episcopi Illyriciani clamauerunt: Sic credimus, sicut & Cyrillus. Cyrilli æterna memoria. & paullo post: omnes reuerendissimi Episcopi clamauerunt: Nos sicut Cyrillus credimus, sic credimus, sic credimus: anathema ei, qui sic non credit. quibus similia frequentißime in eodem tractatu, & a singulis in fauorem Flauiani, qui Proclo in Episcopatum Constantinopolitanum successerat, & Eutychetis errorem damnarat, mutata tantum phrasi repetuntur. Vnius sententia Sabbæ Episcopi Paltæ finimus: Didicimus, inquit, sanctos Patres sequi. Etenim Patres nostri qui in Nicæa conuenerunt, non a semetipsis locuti sunt, sed quod Spiritus sanctus dictauit. Similiter & sanctissimus & Dei amicissimus B. Cyrillus ex Spiritu sancto, quæ sunt sanctorum Patrum, locutus est & docuit. Denique eius doctrina in Concilio V. Oecumenico, accurato centum sexaginta quinque Episcoporum examine discussa, præclarißimis encomiis celebrata est. De obitu & solenni eius in Orientali & Occidentali Ecclesia cultu supra §. I. actum est.

DE S. IOANNE ABBATE REOMAENSI IN GALLIA.

Circiter an. DXLV.

[Praefatio]

Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4431

Ex variis.

§. I. S. Ioannis Reomaënsis natalis.

[1] Reomaus monasterium est peruetustum, in Lingonensi diœcesi, intra iurisdictionem olim Tornodorensis oppidi, vel castri, a quo alioquin distat XXX. millibus passuum, Valentiniani III. æuo conditum a S. Ioanne, in paterno fundo, vt in Lingonensium Episcoporum catalogo ex veteribus monumentis probat Claudius Robertus. Vulgo nunc Monasterium S. Ioannis appellatur, [Reomaus monasterium,] olim Reomaus, Reomagus, Reomus. Eius cœnobij historiam collegit & illustrauit Petrus Rouerius noster, qui de nomine ipso ita disserit: Id nomen formam habet eo ac posteriori æuo non insolentem, cum & Stabulaus & Gemblaus & eiusmodi alia tunc ac postea sint vsurpata. Sed an inde inflectendum sit Reomense, vt Stabulense, an Reomaense, vt Gemblaense; an Reomacense, vt alias Gemblacense, ambiguum fecere libri scripti & editi, aliud alias repræsentantes. Ego vt distinguam a Reomensi in Aruernia, Reomaense fere appellabo. Fuisse vero hoc nomen riuulo, qui monasterium præterfluit, rati sunt quidam; sed multo est similius vero locum ipsum & agrum, cui inædificatum est monasterium, hoc olim nomen accepisse. Hæc ille. Plane agri nomen fuit Reomaus, sed a riuot terminatio, qualis vocis Stabulaus, eo æuo vsurpata, sed aliunde ducta. Nam, vt alibi dictum, & Fulcuinus Abbas, qui circiter 990. Christi annum vixit, in Chronico Lobiensium Abbatum testatur, Lo, siue Loo, vocant Teutones obumbrationem; olim fortaßis aut certe alibi varia dialecto, Lav: vnde Lobacum, & Laubacum, dictum quod vulgo nunc Lobiense cœnobium: & in Lavs, Latino more deflexa terminatio: sic ex Staueloo, Stabulaus; sic Calloo, leucis duabus ab hac vrbe situs locus & olim nobilis, [vnde dictum.] & nupera Batauorum hæreticorum clade celebris, a Baudemundo in Vita S. Amandi ante 1000. fere annos scripta Chaulaus vocatur. At Reomaus, ab aw, quod terram flumine circumfluam vel irriguam significat, & riuo Reomo ductum videtur, & Reomaw, siue Reomau primitus appellatum, vt Haynau, Mosau, siue Mosaw, ditio quæ Hayna amne, aut Mosa alluitur; aliaq; eius generis innumera. Fuit fortaßis isthic riui eiusdem olim traiectus, vnde Reomagus dictus. Magus enim aut maghen in Gallicorum locorum nominibus, fere indicat ea ad amnes sita, & quidem vbi ij transmitti solerent, licet etymon nondum eruerimus. Hæc de loco ac nomine.

[2] Qui id cœnobium condidit Ioannes Abbas sacris fastis adscriptus est V. Kalendas Februarij. [S. Ioannis Abbatis natalis.] Martyrologiorum veterum ac recentium dabimus verba, vt, quia mendis nuper nonnulla eorum aspersa, certius situs ac genuina loci constet nomenclatura. Vsuardus: In monasterio Reomensi depositio Ioannis Presbyteri, viri Dei. Idem habet Ado, nisi quod monasterium Reomanense vocet, vti & Molanus in prima Vsuardi editione, Notkerus, (in quo pro Ioanne Hicanes dicitur) Canisius, Beda MS. nam vulgatus Leomanense appellat. Fortassis primitus Reomaüense, aut Reomawense scriptum. MS. Martyrol. monasterij S. Martini Tornaci: Et in Burgundia S. Ioannis Abbatis. MS. Centulense: In territorio Lingonensi, monasterio Reomensi, S. Ioannis Abbatis, magnifici viri qui basiliscum oratione extinxit. MS. Florarium: In monasterio Reomensi, depositio S. Ioannis Presbyteri & Abbatis. Hic basiliscum sua oratione extinxit, & puteum, in quo latitabat, monachorum vsibus dereliquit. MS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, Bedæ nomine prætitulatum: In territorio Lingonicæ ciuitatis, castro Tarnodoro, monasterio Robonicensi, natale S. Ioannis Presbyteri & Abbatis: qui primus habitator ipsius loci ac diuersorum Pater monachorum extitit; ac longo confectus senio clarus virtutibus requieuit. Sepultus est non longe a monasterio.

[3] Mendum a librariis irrepsit in Martyrologium Romanum. ita enim scriptum: In monasterio Rhemensi depositio S. Ioannis Presbyteri, viri Dei. [Male is Remis tribuitur.] Eadem ratione Bellinus in editione Parisiensi anni 1521. vetustior editio Veneta Reomense monasterium appellat. Remense in duobus MSS. Vsuardi dicitur: in monastico quodam, Remanense. Maurolycus: In agro Remensi, castro Tornodoro, S. Ioannis Presbyteri viri Dei. Galesinius: Tornodori in Rhemorum finibus, S. Ioannis Presbyteri, viri Dei. Pugnat ipse secum Ferrarius in Topographia Martyrologij; nam ad vocem Remi scribit: 28. Ian. Ioannes Presbyter in monasterio Tornodorensi. at voce Tornodorum, aliquanto melius: Oppidum est, inquit, Galliæ Celticæ in Burgundiæ & Briæ confinio, in diœcesi Lingonensi, Comitatus Tornodorensis caput, vbi monasterium Reomacense, non longe, inter Antisiodorum ciuitatem, & Castellionem oppidum ad Sequanam, ab Antisiodoro in ortus ad X. millia passuum Gall. dissitum. 22. Septemb. Ioannes Abbas Reomacensis. Sed diuersos existimauit Ioannem Abbatem Reomacensem, & Ioannem illum Presbyterum, Remis temere adscriptum, etiam a Constantio Felicio. Ast idem Ferrarius in nouo & generali Catalogo SS. 22. Septembris in Notis: Non procul Tornodoro cœnobium visitur Rheomense, siue, vt alij scribunt, Rheomacense, vel etiam Rheomontense. qui alij Rheomontense vocant? ac deinde: At in Rom. Martyrol. die 22. (imo 28.) Ianuarij, vbi Rhemense pro Rheomensi, seu Rheomontensi, scriptum videtur. Propius abest ab Autisiodoro Tornodorum, quam a Reomao, quod inter Serum & Armantionem amnes situm, haud longe ab Aualone & Sinemuro oppidis.

[4] [An Canonicus fuerit:] Constantinus Ghinius inter Canonicos censet S. Ioannem. quando ille aut vbi Canonicum professus, qui 100. annis monasticam, & quidem μονασικωτάτην illam, Ægyptiorum ascetarum legibus adstrictam, vitam egit? Rectius eum Benedictinis adnumerant VVion, Dorganius, Menardus: non quod Benedictinum fuisse existimemus, qui cum Benedictinus ordo trās Alpes primum est per S. Maurum propagatus, [an Benedictinus.] iam CXV. annos erat natus; sed quod Reomaense monasterium post S. Benedicti ordini traditum sit, vt plura veterum illorum varij instituti monachorum domicilia ac possessiones, vt florentes ipsi religiosæ vigore disciplinæ, collapsam in iis sanctimoniam restaurarent. Dorganius ergo de S. Ioanne ita scribit: S. Ioannis viri Dei. Menardus: Tornodori, monasterio Reomensi, S. Ioannis Presbyteri, viri Dei, eiusdem monasterij Abbatis. VVion: Tornoduri in Rhemorum finibus, in monasterio Reomensi, depositio S. Ioannis Presbyteri, viri Dei, eiusdem cœnobij monachi. Abest longe Reomaus a finibus Remorum. Idem in Notationibus ad 22. Septembris, dicit Ioannem fuisse primum monachum Lirinensem, deinde Abbatem Reomensem in castro Tornodorensi. Fuit quidem monachus Lirinensis, sed cum iam antea Abbas Reomai fuisset, nec in castro Tornodorensi est illud cœnobium, sed in pago, siue ditione quæ illi olim castro parebat.

§. II. Uita S Joannis.

[5] Vitam S. Ioannis scripsit monachus Reomaensis, ipsius sanctissimi Abbatis discipulus, libris duobus; in quorum altero Lætum Diaconum secum de Ioannis rebus gestis & virtutibus colloquentem inducit. [Vita S. Ioannis] Petrus Rouerius noster, atque ex eo Autbertus Miræus, Ionam Abbatem scribunt huius vitæ auctorem fuisse, propterea quod, vt ex ipsius prænotatione infra patebit, per monasterium S. Ioannis, quod vocatur Reomaus, prætereuntem, paucis diebus inibi pro labore itineris quieuisse se, [recensita a Iona Abbate;] scribat, & ductum precibus Domini Hunnæ Abbatis Fratrumque ipsius cœnobij, vt quæ per discipulos memorati Confessoris Christi, vel posteros eorum veraciter comperta erant, conscriberet. Verum recensuisse solum eam vitam atque interpolasse Ionam multa sunt quæ persuadent.

[6] Nam in Prologo, nu. 3. ita de se auctor loquitur: Quod ipse aggrediar, nullius me inuidia refellente; vt virum singularem, multorum, qui illum sæpe viderunt, viuorum ac præsentium memoria teste commendem. Legit Rouerius viuum ac præsentem: [scripta a coætaneo,] sed neque ita apta sententia est; & quæritur, quid sit multorum memoria teste commendare aliquem, siue præsentem, siue absentem? nonne prædicare, quem multi a se visum meminerunt? Et fatet ur quidem Lætum Diaconum Ioanni conuixisse, & cum Iona deinde collocutum post Ioannis mortem annis 118. adhuc vegetum integraque memoria, cum ageret annum ætatis minimum centesimum quadragesimum; quippe qui tempore Theodeberti Regis, circiter annum Christi 540. adierit ad Ioannem, fratri suo Fidamiolo eulogias petiturus, quas & sibi ipse salutares antea erat expertus; vnde fas sit coniicere eum tunc saltem fere viginti fuisse annorum; quibus si 123. adieceris, quot fluxerunt vsque ad Ionæ ad Reomaenses aduentum, efficies 143. Si constitit Læto tam longæuo sua memoria, eaq; ætas fuit, cur nusquam id indicat, vt senes solent? cur in Ioanne, tanto iuniore, id ipse vt mirum prædicat? cur de peste 120. annis antea grassata, veluti nupera & nota omnibus loquitur? at nec vnus ille Macrobius, sed multi alij, quorum memoria teste Ioannem commendat auctor.

[7] Idem Reomaensem se monachum profitetur lib. 1. cap. 1. nu. 8. Qua Pontifex noster Gregorius, inquit, relatione comperta, qui tunc temporis Lingonicæ Ecclesiæ gubernacula retinebat &c. [monacho Reomaensi,] At siue Bobiensis Abbas erat Ionas, siue Luxouiensis, non potuit Lingonicum Antistitem Pontificem nostrum appellare. Idem cap. 2. nu. 10. S. Ioannem proprium Patronum vocat; quo titulo? an propter paucorum dierum hospitium? Et potuit quidem, quem fortaßis sedulo deinceps venerari constituerat, Patronum appellare; at cur proprium? Capite 3. nu. 15. Ne quis hoc fabulosum putet esse, quod dicimus, referente viro venerabili Agrippino Diacono ipsius Agrestij filio cognouimus. Vt fidem faciat, citat virum vulgo tunc notum; at filium eius qui Ioanni tanto ante mortuo familiaris extiterat. Fuerit tamen is quoque e Macrobiorum gente.

[8] Secundi libri titulus nonne perspicue, quod diximus, probat? ita habet: Dialogus discipulorum eius. [ipsius S. Ioannis discipulo:] Interloquuntur vitæ scriptor & Lætus Diaconus: ergo non hic solum, sed & ille quoque, Ioannis discipulus fuit. Rouerius dialogismum hunc inter Ionam & Lætum habitum scribit. Ast Auctor ait: Reuoluenti iterum mihi ac sæpius prioris libelli corpusculum, superuenit karissimus noster Lætus Diaconus. cur Karissimus, & noster? vnde illa Læto cum homine Italo, aut certe (vt quidam, licet perperam, scripsere) Hiberno vel Scoto, familiaritas? Pergit: Tum percunctari a me cœpit, quasi ignarus, quidnam a me operis in cellula ageretur. Demus in cellula collocatum, inter ceteros eius cœnobij monachos, alterius instituti Abbatem hospitem: Cum te, inquit, legentem dudum, Frater, audissem. vocet sane Fratrem, Abbatem natu grandem, & non potius Patrem, monachus Diaconus; sit illud priuilegium portentosi eius senij: sed quomodo dudum audiuit, qui solum paucis diebus isthic fuerat? Deinde num. 4. Germanus meus Fidamiolus, quem tu, Frater, optime nosti. an omnis illa tam longæua progenies?

[9] Duos hos de vita S. Ioannis libros, e vetustis membranis Accincti, & Montis S. Mariæ, [vnde hic edita.] cœnobiorum ordinis Cisterciensis in diœcesi Vesontionensi descripsit ac nobiscum communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster; nos cum ea quam ex MSS. Reomaensibus edidit Rouerius, cumq; MS. monasterij Boni-sontis contulimus. Edidit eamdem, sed multo breuiorem, Surius XXII. Septembris, at stylum opportunis locis mutauit, vt ipse fatetur. Eamdem ad verbum e Surio edidit in Chronologia Lirinensi Vincentius Barralis Salernus; addit tamen, vt habetur in peruetusto MS. codice: verum eum ipse codicem non viderat.

§. III. Ætas S. Ioannis.

[10] Ætatem S. Ioannis ita expreßit Auctor, cum ait: a tempore Valentiniani Cæsaris atque Marciani Imperatoris, [S. Ioannes sub quibus Principibus vixerit;] qui post Theodosium iuniorem monarchiæ dignitatem obtinuit, vsque ad tempora Iustiniani Augusti permansisse: Quo etiam tempore Franci cum Clodoueo Rege, postposita Republica, militari manu terminos Romanorum irrumpentes, Galliam inuasere. Sicque vsque in tempora Theodorici Regis, qui filius extitit præfati Clodouæi, & filij eius Theodoberti perdurauit. Testatur deinde lib. 2. cap. vltimo obiisse eum annos natum 120. Hos Chronologicos characteres egregie discutit Rouerius.

[11] Valentinianus III. Theodosij senioris ex Placidia filia nepos, anno 425. 23. Octobris Imperium adhuc puer suscepit, tenuitq; inter varias clades vsque ad annum 455. 17. Martij. [quando & quamdiu singuli imperarint:] Marcianus, Theodosio iuniore Kal. Augusti anno 450. mortuo, Imperator, agente S. Pulcheria, factus est; mortuus anno 457. sub finem Ianuarij. Iustinianus imperauit a 1. April. 527. vsque ad annum 565. Clodoueus Childerico patri in regnum Francorum succeßit anno 482. fidem Christi complexus est an. 496. obiit an. 511. Successerunt filij quatuor, tres S. Chlothilde, Theodoricus concubina natus, qui Metis sedem regni fixit. Huic anno 534. vita functo Theodebertus filius succeßit, ei anno 548. Theodebaldus.

[12] Ex his conficitur primum, non ante annum Christi 425. natum esse Ioannem, nec post 548. mortuum. Certum annum mortis ac natiuitatis ita eruit Rouerius: In MSS. Reomensibus, vt infra adnotabimus, dicitur obiisse, anno Domini quingentesimo duodecimo, iuxta quod in cyclo B. Victurij Episcopi numeratur. Cyclum annorum 532. fecit Victorius, eumq; incepit a duobus Geminis Coss. quo anno, vt plures alij veterum, putauit passum esse Christum, cum solum biennio post sit passus: quare ad certum annum Christi constituendum, alij annis cycli Victoriani adiiciunt annos 30. alij pauciores, alij 33. nec plures. Annis 512. cycli illius si 30. adieceris, efficies annum æræ vulgatæ 542. a quo numero si dempseris annos Ioannis 120. residui erunt 422. at certum est ex ante dictis, [natus an. 425. mortuus an. 545.] ante imperium Valentiniani III. siue Octobrem anni 425. non esse natum. Ergo vt certi quid constituatur, oportet ad illos annos Victorij 512. adiicere 33. vt conficiantur anni 545. a quibus si detrahantur 120. efficietur annus natiuitatis 425. vel summum 426.

§. IV. Miracula ex S. Gregorio Turon.

[13] Operæpretium est S. Gregorij Turonensis caput 87. de gloria Confessorum hic proferre, præsertim quia visus est Baronius dubitare an ad hunc S. Ioannem spectaret, quippe qui apud Remos eum vixisse existimabat. ita ergo scribit in Notat. ad Martyrol. [Alius S. Ioannes Presbyter 27. Iun.] Scribit S. Gregorius Turonen. libro de gloria Confess. cap. 23. res gestas cuiusdam Ioannis Presbyteri, non Rhemis (vt hic habetur) sed Turoni sepulti; qua ratione alius ille esse videtur ab hoc de quo agimus. De alio Ioanne idem Gregorius Turon. de gloria Confess. cap. 87. De priore illo Turonensi Presbytero Ioanne agemus 27. Iunij. De Reomaensi ista habet S. Gregorius:

[14] Fuit in Tornodorensi pago, in parochia Lingonicensi, vir sanctitate præcipuus Ioannes Abbas, iuxta sui nominis etymologiam diuina gratia præuentus. Denique fertur quia cum monasterium ædificare vellet, quod Reomaus nuncupatur; [Putei Reomaensis aqua] & Fratres nimiam aquæ penuriam paterentur, reperit puteum immani profunditate altum, vbi pessimus serpens basiliscus habitabat. Hic itaque diuina inuocatione perempto serpente, ac mundato puteo, puteum potabilem Fratribus reddidit: de qua aqua & nos cum Lugdunum pergeremus, a Fratribus illius monasterij benigne suscepti, [febres curantur.] caussa miraculi hausimus: cuius etiam haustu plurimi frigoritici curantur.

[15] Fertur & de præfato viro tale miraculum. Quidam fratricida pro enormitate criminis ferreis circulis alligatus, præceptum habuit vt septem annis loca Sanctorum peragrando circuiret. Hic cum Romam venisset, reuelatione diuina comperit, [Vincula pœnitenti soluta, eius intercessione.] non aliter se posse absolui, nisi ad sancti corporis reliquias Ioannis Reomaensis Abbatis perueniret. Hic ergo passim lustrando loca, tandem deuenit ad basilicam, vbi haud longe a monasterio sacratissimum corpus eius locatum est: ibique orationibus ac vigiliis incubans, vinculis omnibus absolutus est. Vixit hic vir iustus & religiosus, sicut legislator Moyses, centum viginti annis, cuius nec oculus caligauit, nec dens motus est: fuit autem institutor viri memorabilis, de quo in suo loco narrabimus; S. Sequani nimirum, de quo agit sequenti capite.

VITA E VETERIB. MSS.
Auctore monacho Reomaensi coætaneo,
a Iona Abbate recognita & interpolata.

Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4426

Avctore Anonymo, Ex mss.

PRÆNOTATIO IONÆ ABB.

Anno tertio regni Domini a Clotarij Regis, ex iussu ipsius Principis, vel genitricis suæ præcelsæ Dominæ Baltichildis Reginæ, cum ad vrbem Cabilonensem mitteretur noni mensis secunda hebdomada Ionas Abbas, disciplinis B. Columbani eruditus, atque per monasterium S. Ioannis, quod vocatur Reomaus, præteriens, paucis diebus inibi pro labore itineris quieuisset, ductus precibus Domini b Hunnæ Abbatis Fratrumque ipsius cœnobij, vt quæ per discipulos memorati Confessoris Christi, vel posteros eorum veraciter comperta erant, conscriberet, tandem articulum scribendi ita conuertit.

[Annotata]

a Successit Clodoueo II. Clotarius III. anno 660. S. Baltichildis, matris eius, vitam dedimus 26. Ian.

b Septimus hic est in catalogo Reomaensium Abbatum.

LIBER I.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Præcellentissima Sanctorum exempla prosequentes, qui luce clarius orbem, tam sermone docendo, quam exemplo monstrando, illuminauere, prorsus declarare atque omnibus patefacere, omni studio omnique conatu, quæ comperta fuerint, debemus: [Scribenda Acta SS.] vt scilicet tam hominum cælesti desiderio innexorum, quam etiam simplicium animos ad vitam prouocemus æternam. Vt dum præcedentium Præsulum atque Patrum monachorum labores & studia contritionum, mortificationumque exempla, trutinando, mentis intentione pensamus, in eorum imitationem tam nostra corda, quam aliorum mentes erigamus; quatenus & doctrinæ solamina, & laborum supplementa, Christo fauente, studeamus subire. Nec immerito eorum virtutes ac gesta religiosa Christiana laude fulciuntur, qui vno spiritu, diuersitate virtutum florentes, diuersis quoque donorum muneribus adornantur, iuxta illud Isaiæ dictum: Qui sunt isti, qui vt nubes volant, & quasi columbæ ad fenestras suas? [Isa. 60. 2.] Nulli quippe dubium est, iuxta quod Vas electionis supplementi donorum spiritualium, Spiritus sancti tuba canente ac demonstrante, formam patefecit; quin dum singuli in singulis, ex conditoris largitate, pro meritis dona capiendo, famulatum diuini nominis exercent, cumulum postea recipiant meritorum. [1. Cor. 12. 4.]

[2] Igitur venerandi viri, cultuque religionis imitandi, B. Ioannis monachi atque Abbatis vitam memoriæ commendandam stylo patefacere nitimur; quæ scilicet & quanta studuerit subire certamina sui laboris, & nostri egregia exempla monstrare, memoriam dimittere seclis. Vt non solum ille sui laboris fructum reciperet, verum etiam quosque ad imitationem sui certaminis postmodum traheret, qui iure eius gloriosos triumphos venerantes & imitantes, & peccatorum medicinam & vitæ æternæ caperent supplementa. Vnde his & talibus virtutibus sublimatus, præuentus gratia & misericordia Dei, & in præceptis eius inoffenso calle gradiens, non solum in cælesti regione promeruit triumphum, sed & in præsenti ob ædificationem multorum longæuo mansit tempore. [Quando vixerit S. Ioannes.] Adeo vt a tempore Valentiniani Cæsaris atque Martiani Imperatoris, qui post Theodosium Iuniorem Monarchiæ dignitatem obtinuit, vsque ad tempora Iustiniani Augusti permaneret. Quo etiam tempore Franci cum Clodoueo Rege, postposita Republica, militari manu terminos Romanorum irrumpētes, Galliam inuasere. Sicque vsque in tempora Theodorici Regis, qui filius extitit præfati Clodouei, & filij eius Theodoberti, perdurauit. His itaque omissis, ad ea quæ cœpimus reuertamur. Vtile namque & gratum fore credimus, si illuc articulum scribendi conuertamus, vnde digressi sumus.

[3] a Igitur vitam S. Ioannis scribere exordiar, qui qualiter se ab ipsis infantiæ rudimentis Deo carum exhibuit, silentio præterire nefandum esse cēsemus. b Triplex tamen impeditaque nobis inest ratio c cauenda. Primum quod ego tam iners tamque elinguis, huiuscemodi materiæ molem, syllabarum annotationibus, d ac memoriæ tradere præsumam. [Excusatio inelegantiæ styli & prolixitatis.] Secundo ne, quod fore arbitror, meus sermo incultior, & forsitan vitiosus, legentium aures inerti quodammodo mucrone confodiat. Tertio, quod angor vndique, dum & cuncta Christi amore compulsus euoluere animus cupit; & rursum vereor, ne paginæ prolixitas, & congestarum copia rerum in incredulorum corde fastidium faciat generari. Sed, vt opinor, præmium habebit a Domino præparatum, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit. Licet a quibusdam non immerito præsumptuosus iudicer, quod audeam aggredi opus, quod, vt dignum est, ferre non valeo: ac tam præcelsas virtutes imperito præsumam stylo disserere. Sed cum ego primitus ad scribendum animum adiecissem, apud me ipse decreui, vt non solœcismos, neue erubescerem abiectionem verborum; tantum vt laudem eius, ac virtutes, quas per eum Christus operatus est, iam prope senescentes, ab obliuione hominum atque silentio vindicarem. Et idcirco eas sine ambitione e propatuli censeo dilatari, quia me quemquam non vereor refellere, quicquam scriptitasse mendosum. f Nam si aliquatenus hæc absque nostro labore potuissent esse posteris nota, minime hoc mihi fortasse putassem elaborandum. Denique deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putaui; vt cum etiam illius viuam nunc memoriam teneamus, hanc immortalem redderem, si possem. Quod g ipse aggrediar nullius me inuidia refellente; vt virum singularem multorum, qui illum sæpe viderunt, h viuorum ac præsentium memoria teste commendem.

[Annotata]

a Hic incipit vita in nostris MSS. Priora e Rouerio nostro suppleuimus.

b MSS. duplex tripartitaque. Rouerij lectionem prætulimus.

c Rou. cauendi.

d Deest coniunctio ac apud Rouerium.

e Idem propatulo.

f Addit Rouer. Christum testor, me vera esse dicturum, & ea de quibus, vt confido, nemo ambigit locuturum.

g Idem, ecce.

h Rou. viuum ac præsentem.

CAPVT I.
S. Ioannis institutio, vita monastica, latendi studium.

[4] [S. Ioannis patria, genus, parentes,] Vir per cuncta prædicandus Ioannes, nullique suo tempore secundus, ortus a sub territorio Lingonicæ vrbis, nobilitatem generis nobilitate adornauit mentis; eadem humo editus, eadem moriendo sepultus. Qui etiam generosissimis parentibus est procreatus. Pater eius Hilarius nomine, mater vero Quieta vocitata est. Quorum animos cultus religionis catenatos atque sub omni deuotione b Christiani timoris innexos tenebat. Quique etiam inter ipsa primordij rudimenta, [educatio,] tam in pueritia, quam in adolescentia sub Christiani cultu vigoris atque religionis, a parentibus alitus atque nutritus est. [sancti a a pueritia mores,] Qui cum adhuc in domo parentum indole ætatis frueretur, non lasciuiam sectabatur, sed Sanctorum vestigia sequebatur: non se cibis delicatioribus aut quibusque delectamentis passus est resolui, vt illa ætas solet. Meditabatur autem adhuc in ætate puerili, quod postea, cum in robur virile migrasset, deuotus impleuit. Litteris namque adprime eruditus est. Sed quam fuerit memoriæ singularis capax, quaue erga condiscipulos suos beneuolentia vsus sit, [studia,] non est nostræ facultatis euoluere.

[5] Igitur cum fuisset annorum circiter viginti, & ad secretiora eum loca nullatenus parentum tam affectus amoris, quam grauitas senectutis penetrare permitteret; [secessus,] ipse tandem abruptis omnibus retinaculis, ad Christum se contulit. Sic igitur in remoto villæ propriis manibus sibi cellam summo labore ædificauit, oratoriumque construxit, atque illic adhibitis secum duobus tantum pueris soli Deo vacabat. Sub eodem namque tempore Gallias sub Imperij iure Ioannes c Consul regebat. Transacto itaque aliquo temporis spatio, [item in remotiorem locum,] cum ad perfectiora Christi miles animum tenderet, & huc atque illuc ad Sanctorum exempla imitanda spiritu feruenti suæ religionis frena laxaret, in deserto, quod sub axe Lingonico iacet, & a castro, cui d Thornodoro nomen est, triginta fere millibus distat, prȩdictis secum pueris comitantibus, nouus se e contulit hospes. Vbi primum in paruo quidem tugurio cœpit habitare.

[6] Hinc paullo post, confluentibus e diuersis partibus hominum turbis, dux ipse cælestis militiæ collocatur. Iam vero monasterio inibi fidei firmitate constructo, [vbi monasterium conditum,] regulæ instituta, Patrumque exempla, quorum ipse exstabat imitator, rudi & nouello adhuc monasterio deesse non patitur. Deinde studio perfectionis accensus, [regulæ præscriptæ;] laborem itineris subit intrepidus, & animo feruenti monasteria f circumquaque ire disponens, nec longo terrarū spatio, nec g præsentium immanitate periculorum, qui erat fidei igneus torris, aliquatenus potuit deterreri. Itaque monasteriis h Galliæ visitatis, degustataque luminis veritate, spiritualia condere cupiens mella, velut apis prudentissima, diuinæ gratiæ flosculos decerpebat, & intra pectoris sui conclauim recondens, ad summæ sanctitatis dulcedinem, atque perfectionis culmen enitebatur.

[7] Hinc iterum in insulam marinam, quæ i Lirinum nuncupatur, monasterium petiit; vbi tunc temporis, & nunc vsque districtio regularis, & Patrum sanctorum instituta inuiolata perdurant. Caussa autem huius itineris laborem subeundi hæc fuit. [fuga in Lerinum latendi studio.] Crescente in suo cœnobio monachorum caterua; cœpit anxio corde pensare quid melius foret, quidue salubrius mercedis cumulo obueniret, si plebi dominando præesset, aut subiectus aliis obediendo sub obtentu religionis proficeret. Fuit tandem consilij, melius esse sub vinculo mortificationis se subdere, quam aliis imperando dominari. Denique huius religionis gratia capessendæ, duobus secum comitantibus Fratribus, densissimas noctis tenebras captans, aufugit. Vbi cum fuisset exceptus, humilitatis caussa, sui reticuit propositi dignitatem.

[8] Cumque ibidem anno & sex fere mensibus delitescens, per vniuersam patriam quæreretur; a quodam tandem visus est, qui de Galliæ partibus commearat; a quo tamen vix potuit pro sui habitus humilitate cognosci. [Istic agnitus.] Cumque eum intuens super agnitione eius diutissima fuisset hæsitatione detentus, propius tandem accedens, & non solum vultum, sed etiam vocis sonum diligenter explorans, & ad pedes eius concitus corruens; Nonne, inquit, hic est venerabilis Ioannes, qui prælationem honorum fugiens ad hæc loca peruenit? Primum quidem super hoc stuporem videntibus summum incussit: post vero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud eos magna fuerat opinione compertum, protinus prodidisset. A quo vniuersi Fratres prioris ignorantiæ veniam postulant: quod videlicet eum inter iuniores tanto tempore deputassent. Deinde iam, vt decebat, in honore maximo cœpit haberi; quia verax est ille, qui dixit, Ciuitatem supra montem statutam non posse abscondi. [Matth. 5. 15.] Regressus itaque agnitor, ineffabile gaudium de inuentione Ioannis patriæ reportauit. [ad suos reuocatur:] Qua Pontifex noster k Gregorius relatione comperta, qui tunc temporis Lingonicæ Ecclesiæ gubernacula retinebat; electis duobus Fratribus duo paria epistolarum scripsit. Vnam ad Patrem eiusdem monasterij, l nomine Honoratum: alteram quoque eius proprio nomini editam transmisit, deprecans, vt rediret: quod si differret, sciret se ante tribunal Christi, & pro desolatione loci prædicti, & pro Fratrum dispersione secum caussas esse dicturum. Quarum exemplaria litterarum dignum fuerat huic libello inseri, si possent aliquatenus reperiri.

[9] Igitur inuitum eum ac flentem, quod non meruerit vitam suam in illa, quam arripuerat, subiectione finire; ad solum patrium reduxere: regressusque patriam ac ciues omnes aduentus sui gratia reddidit lætiores. Ingressus itaque monasterium, comperit districtionem regulæ, quam docuerat, [collapsam disciplinā restituit.] minime seruari. Tum vero quasi rudis & adhuc nouelli monasterij instituta denuo reformans, tandem aliquando ad statum pristinum rei ordinem reuocauit. Nam quantum definitionis nostræ iudicium penetrat, non inferior iudicandus est Ægyptiaco illo, de quo quidam scriptor eximius Cassianus in eisdem libellis, quos de hominum vitiis, naturisque eorum, atque remediis disseruit, m Pinufium quemdam refert Presbyterum & Abbatem; qui cum in illis locis omnium præcipuus haberetur; & ob hoc humilitatis virtutem minime posset excolere, clam, subiectionis desiderio, fugiens de monasterio, quod ipse fundauerat, ac seculari veste assumpta Tabennensyotarum monasterium fertur petisse, quod sciebat cunctis esse districtius: & multis lacrymis ac precibus petens, tandem vt susciperetur obtinuit: cumque a suis per diuersa discipulis quæreretur, a quodam, simili modo eum visum refert, qui de Ægypti partibus venerat: qui & hic pro humilitate officij, quod gerebat, atque habitus sui vilitate agnosci vix potuit: & ipsum operis laborem, quod gerebat, commemorat; nam sarculo, inquit, incuruus deorsum, laxabat oleribus terram, ac stercus propriis humeris aduectans, eorum radicibus ingerebat. Denique Pinuphius a quo visus fuerat Fratre, inuitus ad suum cœnobium reuocatus est.

[Annotata]

a Diuione ortum, a Senatoribus Romanis ducta nobilitate, probat Rouerius ex iis quæ S. Gregorius Turon scribit de gloria Confessorum cap. 42. de S. Ioannis parentibus Hilario & Quieta, [SS. Hilarius & Quieta parentes S. Ioannis.] quos in Chronico S. Benigni testatur Sanctos vocari; & inscripsit Martyrologio Gallicano Saussaius 28. Nouemb.

b Rou. Christianus timor.

c Præsidem Prouinciæ primæ Lugdunensis interpretatur Rouerius, ornamentis Consularibus donatum ab Imperatore: quoniam nullus ante vigesimum annum S. Ioannis, [Ioannes Consul.] Ioannes Consul reperiatur; nisi fortassis suffectus aliquis, cuius ideo in Fastis vulgatis nomen non extet; in quibus anno demum 456. Ioannes & Varranes Coss. leguntur, & 467. Pusæus & Ioannes, & alij post.

d Isthic etiamnum sedes est vnius ex Archidiaconis Lingonensibus in præcepto Clodouei, de quo post, vocatur pagus, siue regio, Tornotrinsis, alibi Tornodrisus, [Tornodorum.] Ternodorensis, Trenodorēsis, vulgatius Tornodorensis. De ipsius situ oppidi, seu castri, diximus 27. Ianu. ad vitam S. Theodorici Episcopi.

e Rouer. condidit.

f Idem, circuire.

g Rouer. præsentibus immanitatum periculis.

h Enumerat aliquot Galliarum vetustissima monasteria Rouerius. ea non attingit quæ a S. Victricio Rotomagensi Episcopo in Belgio nostro condita testatur S. Paulinus epist. 28. ad ipsum Victricium, vbi hæc inter cetera: [Monasteria in Belgio seculo 4.] Et nunc in terra Morinorum situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit Oceanus, gentium populi remotarum, qui sedebant in latebris, via maris arenosa extra Iordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam sanctitatem a Domino luce gaudentes, corda aspera Christo intrante posuerunt. Vbi quondam deserta siluarum, ac littorum pariter intuta aduenæ barbari aut latrones incolæ frequentabant, nunc venerabiles & Angelici Sanctorum chori vrbes, oppida, insulas, siluas, ecclesiis & monasteriis plebe numerosis, pace consona celebrant. Vnum ex his monasteriis diximus 16. Ianu. illud fuisse, in quo non procul Taroana vixit S. Treuerius.

i De hac insula, & religiosissimo in ea cœnobio, egimus 16. Ianu. ad vitam S. Honorati, a quo nunc nomen habet.

k

Si hic est S. Gregorius, cuius vitam dedimus 4. Ian. (nec alius in catalogo Lingonensium Antistitum circa ea tempora Gregorius reperitur) plane iam grandem natu fuisse Ioannem necesse est, [S. Gregorius Episc. Lingon.] cum Gregorius, qui, vt in eius epitaphio Venantius Fortunatus scribit,

Triginta & geminos direxit ouile per annos,

Concil. Aurelian. III. per Euantium Presbyterū subscripserit an. 538. ac proinde non ante 506. fuerit ordinatus Episcopus. atqui tū octogenarius iam erat Ioannes. Vegetus quidem senex fuit, vix tamen illud credibile. Quid quod mater videatur hic dici superstes etiam tum fuisse cum is rediit? an forte Gregorij nomen pro Patientij scriptum? an lapsus memoria scriptor? an denique antequam episcopatum susciperet, Ioannem reuocauit Gregorius? nam in Comitatu Augustodunensis ciuitatis positus regionem illam per 40. annos iustitia comitante rexit, vt in eius vita dicitur.

l Omittit hæc duo verba Rouerius, licet fateatur in nonnullis MSS. haberi: habebantur in nostris. Non extat tamen huius Honorati memoria; nisi sit Massiliensis Episcopus de quo Gennadius capite vltimo. Ast eius fidem probauit Gelasius Papa, ante annum Christi 500. mortuus, & quod consequens est, ante S. Gregorij Lingonici episcopatum: neque inter Lirinenses Abbates censetur. Primus fuit S. Honoratus, de quo supra, [Abbates Lirinenses.] factus Episcopus Arelatensis anno 426. II. S. Maximus, factus Regensis Episcopus an. 433. III. S. Faustus, qui & Maximo in Episcopatu successit. IV. Porcarius, qui S. Cæsarium admisit an. 491. & consensit consecrationi eius in Presbyterum an. 501. & in Episcopum an. 504. V. Marinus, de quo in vita S. Eugendi I. Ianuar. Fatendum est vel excidisse e tabulis huius nomen Honorati, qui fortassis non diu illud rexit cœnobium; aut a sciolo fortassis quopiam huc illud intrusum nomen, existimante S. Honorati primi disciplina eruditum Ioannem.

m [S. Pinuphius.] Refertur hoc Pinuphij exemplum ex lib. 4. Instit. cap. 30. Ioannis Gassiani, lib. 4. de vitis PP. cap. 30. Simile pæne factum S. Macarij Alexandrini retulimus 2. Ianu. ex Palladij Lausiaca cap. 20. Colitur a Græcis Pinuphius 27. Nouemb.

CAPVT II.
S. Ioannis virtutes, miracula.

[10] Sed redeundum est nobis ad ordinem cœpti operis, quia rectius iudicamus proprio sermone, prout sufficit tenuitas ingenij nostri, proprij a Patroni disserere laudem, quam de aliorum virtutibus, aliorumque scriptis texere volumen operis nostri; [Eius opem implorat scriptor.] quia quamlibet simus idiotæ, omnique ex parte scientiæ paupertate constricti, vt tam ardua, & in fastigium sublime porrecta, pro rerum magnitudine assequi nequeamus, verum ea ita nos aliquatenus posse explicare confidimus, si intercessionibus ipsius ad nos quoque ille, qui per Isaiam prolatus est sermo Domini dirigatur: Ego ante te ibo, & potentes terræ humiliabo, & portas æreas conteram, & vectes ferreos cōfringam, & aperiam tibi thesauros absconditos, & arcana secretorum: vt nos quoque verbum Domini præcedens, primum potentes terræ humiliet, id est, noxias passiones, dominationem sibi tyrannicam ac sæuissimam in nostro mortali corpore vendicantes; easque faciat indagini, expositionique nostræ succumbere; & ita nobis ignorantiæ portas effringens, ac vitiorum vectes, excludentes nos a vera scientia, conterens, ad secretorum arcana perducat. [Isa. 45. 2. & 3.]

[11] Igitur cum, vt diximus, se primitus in deserto Thornodorensi condidisset, [antiquum puteum emundat occiso basilisco:] paucis adhuc secum cōmorantibus nimiam aquæ penuriam patiebatur. Sed inquirentibus Fratribus, nuntiatur puteus in eodem loco esse antiquitus immani profunditate constructus: quem incuria vulgaris, & temporum prolixitas, lapidum obrui permiserat densitate; vbi etiam pessimus serpens b basiliscus c habitabat. Quod cum beato viro fuisset compertum, non tam suæ necessitatis obtentu, quam Fratrum, quos ibidem congregare cupiebat, cura sollicitus: fidei arma concutiens, ad locum pergit, psallentibus cunctis, & nihil aliud, quam solam beati viri mortem expectantibus. Interea Ioannes descendens in puteum, oratione completa, assumptoque rastro, primus terræ fossor accessit. Hinc hortatur vniuersos; quo omnes adueniunt: & operantibus ipsis putei immanitas aperitur. Ibi itaque inuenitur serpens prædictus diuini nominis inuocatione peremptus. Vicerunt suffragia orationum, letalia venena serpentis. Tum eiecto serpente, ac puteo mundato, ibi vsque in hodiernum diem copia aquæ cognoscitur emanare.

[12] Regressus ergo, vt superius diximus, ad præfatum locum, studuit denuo salubria monita sub regulari tenore, quem d B. Macarius Ægyptiorum indidit monachis, ministrare, atque educatam in melius plebem ad cælestia gaudia prouocare; e annuente sibi monacho, Filomero nomine, [Christum prædicat:] omni sanctitati, & religioni dedito: cuius fultus auxilio, cæleste præconium tam monachis, quam populo annuens, absque dilatione conferebat. Per f idem tempus mater eius comperiens desiderabilem aduentum venerabilis filij, ad eum venire properat; vt tam diu aspectum eius a se segregatum, tandem ouans cerneret, suisque votis satisfaceret. Arrepto itaque itinere ad eum, [matri loqui recusat;] eo in loco quo vir Dei positus erat, aduenit, ac ministrorum deposcit affectum, vt agerent, qualiter desideratam diu prolem suis obtutibus contemplari meruisset. Hoc ille audito abnuit, matrisque affectui fauere recusauit, reminiscens illud: Qui non reliquerit patrem, aut matrem, non est me dignus. [Matth. 10. 36.] Sed tamen ne fidem matris, quam in Christi amore & timore fixam nouerat, temere contemnendo perturbaret, [obiter ei se videndum præbet:] transiens ante eam, parumper obtutibus eius apparuit, vt & desiderium matris satiaret, & vigorem religionis ob blandimenta matris non molliret. [per suos eam solatur:] Hortatur namque eam per ministros aciem animæ medicinali mandatorum Dei obseruatione polire, vt se possent in visione intueri pacis: quia deinceps numquam se visurā eum in præsenti vita sciret.

[13] Alio quoque tempore, cum monachi sanctorum Patrum Ægyptiorum instituta sequi cupientes, [suos labore manuum exercet:] quæ sanciunt, monachum iugi manuum operatione, & contritione non modo corporis sed etiam cordis adhibita, perfectæ castimoniæ puritate exerceri; hoc monachi mandatum, quasi cælitus delatum seruabant. Itaque loci vsus, & necessitas exigebat, vt siluam, quæ illi monasterio adiacet, infesta stirpatione purgare deberent. Quod laboris opus summo conamine & maxima cum intentione agentes; quadam die, ignoro quinam, contigit casus, vt ad monasterium regressi, secures suas omnes in operis cœpti loco relinquerēt. Veniens interea quidam ex loci ipsius incolis, [secures sublatas recuperat, fure diuinitus detento:] absentibus Fratribus, omnium secures furti scelere deportauit. Fratres autem regressi damni deceptionem Patri nūtiant. Tum ille, Orationi, inquit, lectionique vacate, donec ego Domino iuuante damnum commune vbicumque requiram. Egressus autem ad locum pergit. Tum oratione illo suo more completa, dum in animo volueret cur hoc Deus famulis suis fieri permisisset, vidit eminus rapidissimo cursu hominem ad se venientem, qui hoc scelus admiserat: dumque hic accelerat, ille paullulum remoratur. Breui adiunctus continuo ad pedes eius aduoluitur, & crimen quod commiserat, confitetur; & nullam se arripere potuisse retulit copiam euadendi, nisi damnum seruorum Dei omnimodis reformaret: pariterque veniam precabatur sceleris admissi. Tum B. Ioannes miseratione commotus non solum veniam, verum etiam g eulogias cum benedictione largitus est.

[14] Absurdum namque est illarum insignia præterire virtutum, quarum, vt confido, gratia decoratus, hanc gloriam consecutus sit. Quæ, inquantum interrogari potuit, non tam fuco iactātiæ quā ædificationis studio, proprio sermone narrauit. Ad castrum cui h Sine-muro nomen est, [impudicæ mulieris illecebras declinat.] casu aduenerat, ibi eadem nocte mansurus: dumq; de ecclesia reuerteretur, vbi fuerat orationis studio profectus, die iam digresso, nocte, vt ita dixerim, iam ingressa, quædam in eum irruit mulier, & i internis sensibus & pudoris ornamento captiua, imo decepta; suadens atque ambiens, vt secum secretius ruris abdita penetraret, quo facilius eum illecebris sceleribusque suis diabolus & mulier inclinaret. Qua vir Deo plenus diaboli arte comperta, respuens atque renitens, cursim aufugisse refertur. Tum illa conscientiæ pudorisque reatu confusa, & tempestate conscientiæ suæ furoreque sedato, tandem aliquando in se reuersa ad diuersorium redit. Quærebat autem Ioannes, quatenus occultare posset dimicationis suæ victoriam. Sed quæ per famulos suos Christus operatur, quamquam ea summo nisu celare contendant, velint nolint, cuncta produntur.

[Annotata]

a Hinc patet auctorem monachum Reomaensem fuisse.

b Multa de basilisco & curiosa disputat Rouerius Notat. 19.

c MS. Boni-fontis, habebatur.

d Egimus de regula S. Macarij 15. Ianu. ad eiusdem sancti Abbatis vitam.

e Rou. annitente.

f Quam hæc grandæua, si octogenarius erat filius?

g De eulogiis sæpe alibi egimus. pulchre de iis disserit Rouerius Notat. 23. Cuiusmodi eæ fuerint patet ex cap. 1. lib. 2. num. 4. vbi dicitur eulogiarum munus sane lautissimum, [Eulogiæ,] vnum paximatium, & quinque pomula, Fidamiolo per Lætum misisse.

h Huius castri infra in miraculis iterum mentio fiet.

i Ita Rouerius. MSS. mentis.

CAPVT III.
Alia eius miracula.

[15] Agrestius quidam Magnimontensium partium ciuis, vir bonis moribus, cum ad monasterium S. Ioannis, flagitandæ benedictionis obtentu, die Dominico aduenisset, expectans atque ambiens, vt ab ore Ioannis corpus consecratum Christi mereretur accipere; & ille, vt sibi moris erat, secretius Missarum voluisset solennia celebrare; Egredere, inquit Ioannes, Agresti foras: dum modo secretius, vt monasterij vtilitas poscit, secreta a mysteria peragamus. Illo rogante ne respueretur, quippe qui huius rei gratia maxime aduenisset; Non ideo, inquit Ioannes, hæc facimus, quod execrari velimus tuæ caritatis præsentiam; sed ne videamur sanctorum Patrum irrita præcepta facere; neue præsumamus regularem laxare censuram. Tandem egressus est, victus vel ratione vel precibus. Tunc indignatione commotus, blasphemare ausus est, cur ei non licuerit interesse, dum a sancto viro sunt sancta mysteria celebrata. [Apparet Agrestio, & de blasphemia arguit, damno eius indicato.] Insecuta igitur nocte cum se sopori dedisset, ante locum strati conspicit per visum stare Ioannem læta facie, vultu sereno, & gemmam Eucharistiæ dextra ferentem: Cerne, inquit Ioannes, Agresti, quia si hesterno die blasphemare distulisses, licet corporaliter non accepisses, tibi tamen spiritualiter largiretur: at vero nunc, quia blasphemare præsumpsisti, spiritualiter tibi denegabitur. Et visio ab oculis eius elapsa est. Euigilans autem, culpam reatus sui cognoscit: cumque mundo fuisset redditus dies, regressus corde compuncto, consternatusque diuino metu veniam precabatur. Ne quis hoc fabulosum putet esse, quod dicimus, referente viro venerabili Agrippino Diacono, ipsius Agrestij filio, cognouimus.

[16] [eius pro seruo fugitiuo intercessionem contemnēs, diuinitus punitur.] Alio quoque tempore Clari cuiusdam seruus ad monasterium S. Ioannis culpa compellente confugit; (quam culpam minime nobis iustum videtur euoluere, ne tragœdiam magis, quam historiam texere videamur) ibique paucis diebus delitescens, deprecabatur, vt ad Clarum Sanctus epistolam Ioannes transmitteret rogatoriam; quatenus donata culpa ad domini seruitium reuerteretur seruus excusatus. Tum vero B. Ioannes misericordiæ, & pietatis intuitu epistolam scripsit. Quæ cum fuisset ad Clarum delata, rei ordinem, ob quam fuerat missa, a portitore requirit. Agnoscit ob hoc esse transmissam, ne seruus suus a dominicæ seruitutis officio diutius esse videretur exceptus. Quam epistolam manibus comprehensam non solum eam relegere dedignatur; verum etiam de sicco gutture exscreationes sine vlla phlegmatis interpolatione protractæ, supra ipsius epistolæ signacula iaciuntur. Huius ergo temeritatis ausum vltio diuina subsequitur; nam ex eo die quo hæc sunt acta, annis integris nouem in os eius non solum aliquid panis, sed nec ipsius quidem Eucharistiæ vsquam potuit sanctificatio intromitti; vixque, vt ita dicam, aliquid tenuissimi liquoris potuit degustari.

[17] Igitur affectat animus enarrare, quanta in Ioanne vsque ad obitum eius effugandorum dæmonum gratia perdurauit, si a nobis aliquatenus exequi complectique queant. Clarissimus etiam tunc erat Nicasius, vir b ferocis ingenij, cui etiam c Aualensis oppidi regendæ Reipublicæ fuerat cura commissa. Huius Nicasij seruus cum a dæmone obsessus dolendo cruciaretur exitu, ad monasterium S. Ioannis captus catenatusque adducitur, [Energumenum liberat:] spe recuperandæ salutis. Qui cum fuisset S. Ioannis obtutibus præsentatus, deprecantibus cunctis, vt solitam erga insanum purgationis curam impenderet, sæuire miser ac d fremere dentibus cœpit, ac rabidiores insonare sermones: flammarum quoque inuisibilium vndique incumbentibus globis exuritur: & huc illucque rotari miserum cerneres; & cum ingenti vociferatione clamare, se diutius non posse tolerare, si Ioannes propius accessisset. Interea dæmoniacum ad se secretius iubet exhiberi, & celeri purgatione sanatum, secum paucis post diebus iussit habitare. Quo facto & obsessus recipit sanitatem, & seruus domino reformatur.

[18] Nec dissimile huic fuit illud quod dicturus sum. Quidam de rusticioribus personis paruulum secum filium exhibens rogaturus aduenit, [item alium, quē monachū facit:] vt per orationem S. Ioannis paruulo sanitas redderetur, cui linguæ vsus, labiorumque officia negabantur: ita vt etiam amentem eum diabolus effecisset. Tunc Ioannes reniti cœpit, dicens, suæ non esse virtutis, per quem Deus signum sanitatis ostenderet. Interea flens & eiulans pater tandem vt susciperetur emeruit. Transacto itaque aliquo temporis spatio, diuino purgatur auxilio. Tum puerulus quasi beneficium prosperitatis suæ retribuere cupiens, prouolutus pedibus S. Ioannis, vt sanctorum Fratrum aggregaretur numero, ipsis supplicantibus impetrauit: ibi quoque Domino cupiens deseruire, vbi non modo corporis salutem, sed etiam animæ incolumitatem fuerat consecutus.

[19] Nam in Ioanne illud mirabile fuit, quod numquam obitu cuiusquam afflictus est, nec funere lætatus. Nihil in eo maleuolæ voluntatis fuit, [eius summa in omnibus animi moderatio.] nec bene posse defuit. Tranquilla potestas, mens modulo contenta suo, nec vnquam turpi dedita lucro. Illecebras vicit corporeas, iocos, obscœnaque dicta vitauit: inuidus cuiquam fuit numquam: non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores perpetuam spondent venturam in secula vitam.

[20] Sed de plurimis pauca dixisse sufficiat, quia cui pauca non sufficiunt ad credendum, plura non proderunt audiendo. [Epilogus.] Igitur libelli nostri paginula dum veretur, ne a quibusdam sua prolixitate fastidiose suscipiatur, finem iam postulat. Sane in huius volumine libelli tam prioris, quam subsequentis præmonitum volumus esse lectorem, vt res potius, quam verba perpendat, & quamlibet sit sensus styli solœcismorum e disparsione variatus, ne nobis in aliquo succenseatur exposco.

[Annotata]

a MSS. Accincti & Montis S. Mariæ, ministeria.

b Patet ex vita S. Germani Parisiensis. quem pro captiuis deprecantem audire obstinato admodum spiritu noluit: cumq; diuina virtute ad eius preces soluti, euasissent; Parisios, eum de hac re interpellaturus, contendit: sed subito casu humi prostratus, eiusdemq; sanctissimi Episcopi oratione curatus, casu proprio didicit, inquit Fortunatus, ærumnis succurrere, alienis. ibi vero appellatur castelli Auallonis Comes.

c Ita MS. Bonifontis. alia MSS. Aualentis. Rou. Auallensis. est Aualo, siue Abalo, vt scribit Philib. Monetus noster, vulgo Aualon, oppidum Æduorum Mandubiorum, [Aualo opp.] siue Alesiensium, du peuple d'Aussois; antiqua & valida arce munitum, vt tradit du Chesne in Antiquitat. Gall.

d MS. Boni font. frendere.

e Idem, dispartitione; Rou. discrepatione.

LIBER II.
Dialogus discipulorum eius.

a

CAPVT I.
Miraculosæ curationes.

[1] Reuoluenti iterum mihi ac sæpius prioris libelli b corpusculum, superuenit Karissimus noster Lætus Diaconus: ad cuius ingressum valde gauisus, [Alia ex Læto Auctor cognoscit.] consalutatisque nobis officiosissime paullulum consedimus. Tum percunctari a me cœpit quasi ignarus, quidnam a me operis in cellula ageretur. At vbi ex responsione nostra hoc nobis reperit laboris, quod superius dixi, multo lætior redditus, atque exosculans mihi caput; Cum te, inquit, legentem dudum, Frater, audissem, sensim ad conscientiam meam tacitis cogitationibus meis recurrebam, vtrumnam, quæ de Ioannis virtutibus noueram, in præsenti volumine teneres inserta. Sed quia tibi forsitan minime nota sunt, me quæso, explicante conscribas. In hunc sermonem vterque paullulum conticuimus. Me tamen poscente, tandem ita exorsus est.

[2] Quadam die extitit caussa, qua ad Secundinum Patricium epistolam S. Ioannis pro quodam pauperculo deferebam. [S. Ioannis epistolam cōtemnens, a Deo punitur;] Quam epistolam Secundinus Patricius manibus comprehensam, vt cognouit cuius caussæ obtentu delata fuerat, pedibus conculcandam proiecit; mihique minas conabatur intentare, ac tumenti ceruice rabidos intonare sermones, scabellum pede ferire, palmaque collidere femur. Vere tibi fateor, quia vidi hominem insanire. At ego nec in totum Euangelici immemor præcepti, excusso puluere de pedibus meis, abscessi. Continuoque pauore nimio ac tremore Secundinus concutitur, ac tenebrosa quodammodo noctis caligine circumdatur: & velut vndique præacutis esset sudibus circumactus, ita totum in diuersis modis, partibusque corpus illius cerneres contorqueri. Obstupesco rei miraculum. [Marc. 6. 11.] Quam cito commutati artus in vsum alium transierunt! Ita vt qui dudum nimio iactantiæ furore succensus, scabellum pede feriebat, femurque palma illiserat, iam, vt credo confidoque, Angelo ingruente exterritus, imo nimio tremore contortus, intellexit se ob S. Ioannis epistolæ contemptum ista perferre. Itaque per internuntios fidos veniam precabatur, omnimodis se S. Ioannis iussionibus præbiturum asserens famulatum: vniuersa quoque quæ iusserat, statim decreuit esse complenda, tantum vt pro se Dominum precaretur. [eius precibus sanatur.] Quo facto & ille recepit sospitatem, & hic quod rogauerat impetrauit.

[3] At ego, inquam, c Læte, licet a te ista audiam, libenterque suscipiam; illius tamen virtutis magnitudinem vt referas quæso, quam ipse, vt asserunt, persensisti. Ita, inquit Lætus, plane faciam. d Lue illa, quam vtinam nesciretis, nostros irato Deo populos, patriamque vastante, dum de Parisius, vbi tunc temporis dominabatur, reuerterer; huius me morbi sensi contagione comprehensum. At cum vlceris ipsius grauamine oppressus vix ad domum propriam peruenissem; ibiq; præualescente incōmodo pene iacerem exanimis, ac tristi mœrentis familiæ frequentarer officio, materque mea propriis sibi vnguibus faciem genasque decerperet, miseram se clamās; nullā sibi post obitū meum spem vitæ dicebat remāsuram esse, vel exiguam portionem. [Peste laborans, aquæ ab eo benedictæ potu sanatur.] At ego cupiens eam consolari, euasurum me esse dicebam; tantum si mihi de puteo monasterij S. Ioannis aqua fuisset bibituro exhibita. Cumq; aduecta fuisset aqua, quæ erat S. Ioannis benedictione cōdita, vbi ebibi, tāquā si in me celerrima sanitas fuisset ingressa, ita, quod mihi antea raro contingebat, in somno quieui. Cumque euigilassem, vlcus illud, cuius tabo diuturno grauamine laborabam, crepuisse persensi. Ita sensim paullatimque cum officiis suis cœperunt membra viuescere; donec confirmatis gressibus tam orationibus B. Ioannis, quam Domino auxiliante surrexi.

[4] Nec dissimile huic fuit illud, quod sum referre paratus. Nam tempore, quo Franci postposita Republica, sublatoque Imperij iure, propria dominabātur potestate; Theodebertus filius Theoderici, Clodouei quondam filij, Italiæ claustris disruptis, bellum Ausoniis intulit. e Qui celerrime reuersus, dimisso Duce, cui summam bellorum commiserat, nomine Bucelleno; alium etiam nomine Mumulenum, in auxilium ei direxit, & sic ad propria repedauit. Latere neminem suspicor, qualis quantusque pestifer morbus illis diebus late longeque populos patriamue depopulatus sit. [alius quartana liberatur, pane ab eo benedicto;] Huius morbi infestatione germanus meus Fidamiolus, quem tu, Frater, optime nosti, longo iam tempore quartano tabescebat incommodo. At cum mihi compertum esset, eum absque vlla spe vitæ iacere præmortuum, continuo ad notum recurrens præsidium, non aliter ad Ioannem, quam ad cælestia præsidia, pro re peritura iam iamque festinaui deuotus: statimque Eulogiarum munus acceptum, sane lautissimum, vnum paximatium, & quinque pomula noctu transcurrens languido deportabam. Dumque adhuc procul abessem non tam meum, quam sanitatis suæ aduentum sensit ægrotus, ac percunctari a circumstantibus cœpit, vbi essem: meoque me nomine vocans, paximatium illud, quod deferebam, quasi præsentem aspiceret, deposcebat. Paullo post ego veniens, plangentis sum turbæ exceptus officio. Atque ita ingressus domum, in qua æger iacebat, vt & vidi germanum meum iam iamque præcipitanter rapi in mortem; in apertos singultus, lacrymasque prorumpens, munus illud, quod exhibueram, protuli. Igitur tres particulas benedicti panis, vini infusione madefactas, in os illius ipse inserui: statimque corroboratis artubus, in stratum resedit, ac respirauit. Deinde paullatim huius edulij perceptione corroborari, atque ad vsum suum cœperunt membra reuerti; donec incolumitati pristinæ redditus, turba omni inspectante surrexit.

[5] [item alius:] Nam nec hoc prætereundum videtur, quod amico suo, imo parenti, valetudine periclitanti huius morbi, cuius se nouerat ægritudine laborasse, partem illius muneris, per quod sanus effectus fuerat; similem sibi efficere cupiens, detulit. Quo & ipse accepto, prosperitati nuper amissæ restituitur. Nam & harum eulogiarum munuscula, S. Ioannis benedictione sanctificata, crebras super infirmantes egere sanitates.

[Annotata]

a Ita MSS. Vnde patet alterum interlocutorem non esse Ionam, vt existimauit Rouerius.

b al. opusculum.

c Ita Rouer. alij, lætus.

d Testatur S. Gregorius Turon. lib. 4. cap. 5. octauo anno ante mortem S. Galli Aruernorum Episcopi (qui colitur 1. Iulij) Iuem inguinariam per diuersas regiones desæuisse. Cum vero ex eodem Turonensi constet, S. Gallum sub initium Theodebaldi Regis, octauo post illam pestilentiam anno decessisse, qui anno Christi 548. Theodeberto patri successit; consequens est 540. aut sequenti eam grassatam esse luem, superstite adhuc S. Ioanne. Ex sequentibus tamen patet prius etiam fortassis hoc contigisse miraculū, alia sæuiēte mortalitate.

e Idem Turon. lib. 3. cap. 32. exercitu febribus laborante rediisse in Gallias Theodebertum scribit; Buccellinum victis sæpius Imperatoriis Ducibus, Belisario & Narsete, totam Italiam peruagatum. Mouit in Italiam Theodebertus an. 539.

CAPVT II.
Pauperum, & suorum cura.

[6] Cvmque solito per saltum, more athletarum antiquorum, oratione & ieiuniis exerceretur, reperit quemdam pauperem seminudum necessaria alimenta, fructusque, quos saltus gignere solet, omni studio inuestigare, [Mendicū ex inerti gnauum] vt carnis famem potuisset cibo superare. Illo inquirente, quid quæreret, illatam miseriam oris confessione deprompsit. At ille, Vtinam te, inquit, sola carnis fames vrgeret, & non fames, vel sitis animæ, quæ omni sine dape manet, cruciaret! Aut certe si ea te pauperies, de qua Dominus præcinens dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum, [& copiosū reddit signo Crucis] &, beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, possideret, nulla dapum copia indigeres. Sed dabo quocumque potero modo consilium, vt spem non perdas. [Matth. 5. 3. & 6.] Multi enim ex insperato temporis vsu euaserunt. Pone in Domino spem tuam, & ipse te enutriet: & arripe laboris studium, iuxta Apostolum, quod bonum est, vt habeas, vnde tuo vsui, & egeno præbeas necessaria; factoque in pectore eius crucis signo, ire ad propria imperat. [Ephes. 4. 28.] Ille imperio viri Dei obtemperans, tantam copiam laboris suscepit, vt nequaquam deinceps, quæ ei necessaria erant defuissent.

[7] [pauperibus large subuenit.] Quodam etiam tempore loca circumadiacentia valida fames torquebat, ita vehemens, vt nec spes viuendi plerisque foret. Cum ergo ad virum Dei ob alimonias quærendas properarent, ille prophetici præconij dictum ante oculos ferens, quo ait: Frange esurienti panem tuum, & omni petenti te tribue, quoscumque aduenire cerneret, necessaria ministrabat. [Isa. 58. 7. Luc. 6. 30.] Et cum iam vndique egentium plebs crebrius adueniret, illeque assuetum opus impenderet, omnibus ministrans; vnus ministrorum ad eum accedens, ait se tantam farris copiam non habere, quantam egentium cohortes poscebant. Ille gemens poposcit vas segregari ad subleuandam petentium pauperum indigentiam: moxque ad imperium pij Patris vas farcitur, capiens plus fere modios quinquies quinos; vt cetera vero ad vsus Fratrum proficerent. Cum ergo turba egentium per aliquod temporis spatium ex eo vase aleretur; euenit, vt quidam iuxta morem sibi dari necessaria posceret: ille mensuram consuetam dari iubet egenti. Tum minister, Nequaquam, inquit, vel parum in vase remansit, sed totum imperiis tuis pauperibus est erogatum. Quo audito oculos ad cælum attollit, genuque flexo largitorem omnium Deum implorat: peractaque oratione ministro iubet: Vade, inquit, cum fidei adminiculo, defer alimenta egeno. [multiplicato mirabiliter frumentos] Pergens minister reperit vas plenum: sumptaque mensura, pauperi tribuit: deinde Patri nuntianda credit: sed ille silentium esse imperat; ne elationis macula cumulum gratiæ tollat.

[8] Vir quidam nobili intentione præuentus, a Sequanus nomine, comperta fama famuli Dei Ioannis in obseruatione priorum Patrum, [S. Sequanum in hospitium & disciplinā admittit:] quam & ipse flagranti sitiebat amore, quadam nocte a partibus Magnimontensium inter densa tenebrarum adueniens, basilicam latenter introiit, communem Dominum orationibus pulsans. Quod diuinitus viro Dei reuelatum est: citoque ministro imperat, vt concito gradu pergat, b tactoque signo sodales excitet; quia Frater communis Sequanus abscondite fores ecclesiæ penetrans, Dominum orationibus pulsat. Quod ita esse citissima est inuentione compertum, & venerando famulo Dei perplurimum ardentissima Fratrum caritas officium debitum hospitalitatis persoluit.

[9] Quanta quamque sublimia miraculorum Domini in Sanctis suis redoleant exempla; c finibus Ecclesiæ in orbe terrarum diffusæ personuit, atque elucubrata luce veritatis fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua maturitate confectæ, ad præcidendum in supradicto cœnobio fuissent paratæ, concio Fratrum ad segetem præcidendam cateruatim properauit: opusque per totius diei metas peractum, aduentus tetræ noctis prohibuit. Cumque omnes ad cœnobium remeassent, [monachū cælesti visione exultantem] imperio seniorum, vnus e Fratribus, Claudius nomine, ad frugem custodiendam remansit. Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte euigilans, mentis ardorem ad cælum tolleret, iuxta illud, Ego enim dormio, & cor meum vigilat; cœpit cogitare, ne fessi artus sodalium nimio indulgerent sopori; neglectoque orationis vsu, in auroræ aduentum consuetum officij vsum differrent. [Cant 5. 2.] Cumque hoc anxio animo volueret, vidit subito cælos apertos, & micantem globum totum lustrare mundum: moxque dum mirandi facti mens pauefacta pulsaretur euentu, aliger gallus solitam vocem attollens, mundo venturam lucem nuntiauit: signoque tacto omnis concio Fratrum ad orationem, cantusque peragendos, ecclesiam penetrauit. [saluta riter reprimit:] Ouans ille d postquam lux dedita mundo fuit, Patri de industria quid viderit nuntiauit. Ille ne forte stimulo elationis Frater corruptus mentem pollueret; increpans ait: Nequaquam talia te corde tumido vidisse præsumas narrare. Quid enim? Num fas est, vt homo sub fragilitate positus, & contagione peccatorum maculatus, audeat de contemplatione cælesti gloriari?

[Annotata]

a S. Sequani vitam dabimus 19. Septembr. in ea de illius Reomaum aduentu hæc habentur: [S. Sequanus 19. Septembr.] Erat autem in diebus illis in Tornodorensi monasterio, cognominato Reomaus, Abba Ioannes vocabulo, cuius singularis sanctitas vniuersas prouincias peragrarat. Ad eum illius opinionis comperta fama Sequanus sanctissimus declinat. Quem cum summa lætitia susceptum, puro mentis affectu regulari solertia ita breui tempore imbuit, & in eius cordis intimo lumen veritatis infudit, vt speculum esset bene viuentibus, qui ad eum tota mentis intentione tetendit Sequanus vir venerabilis.

b Ita Rouerius: MSS. tacitoque signo.

c MSS. sinibus.

d Rou. priusquam.

CAPVT III.
Virtutis studium. obitus.

[10] Qvanto iam honore ac veneratione Regum Francorum, [Multa ei donant Reges.] atque nobilium fulciretur virorum, ambigit nemo, qui beneficia a prædictis Regibus præstita, per a præcepta chartarum, quæ vsque nunc in publicis archiuis prædicti condita sunt monasterij relegere cupit. Inerat in eo, b vt opinor, & vere dicam, omnium virtutum fragrantia, corporis castigatio: ieiunia, & orationes, æque vt iuuenili ætate tulerat, eo modo & senili portabat; exemplo subditos edocens, vt gastrimargiæ, id est, c gulæ, philargyriæ, id est, auaritiæ, cenodoxiæ, id est, superbiæ, [Cauet ne sui gulæ, auaritiæ, superbiæ vacent:] vitia maxima, per quæ compererat Adam in Paradiso deceptum, omnimodis cauerent; ne simili modo, sicut Adam his tribus vitiis delapsus, atque a gaudiis Paradisi segregatus & deiectus est, simili modo imitatores eius dum ventris ingluuiei gulæ obediendo succumbunt, dum elationis stimulo imbecillitate animi perturbantur, dum superbiæ malo animæ Deo dicatæ vulnerantur; a consortio iustorum abscissæ, & omni gaudio perpetuæ lucis priuatæ æterno cruciatu damnarentur. Ipse vero ieiuniis & vigiliis vacans, omnibus illecebris elisis, pullulantibus virtutibus fauebat; animiq; vigore corporis voluptates prohibuit; vtpote ignitus illius ignis amore, de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram; & quid volo, nisi vt ardeat? [Luc. 12. 49.] Vt omnium virtutum fructus attraheret, hoc verbum semper corde & ore proferebat: Concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. [Psal. 118. 20. & 127.] Et iterum: Ideo dilexi mandata tua super aurum, & topazion. Et Fratres cohortans, vultu hilari, læta facie monebat, dicens: Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro: præoccupemus faciem eius in confessione, & in psalmis iubilemus ei. [Psal. 94.] Venite, adoremus, & procidamus ante Dominum, & ploremus ante Deum, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. [2. Thessa. 3. 10.] Opere piissimo corde & corpore Deo vacans, memor erat S. Paulū præcepisse, vt si quis non laborasset, nec manducaret. Et requirens instituta sanctorum Patrum, inter multas collationes præcipue S. Isaac Abbatis Scythæ doctrinam meditabatur, pro Christi dilectione se coarctans, & crucem Domini nostri Iesu Christi non erubescens, sed portans, semperque habens. hic Beatus profundæ humilitatis inconcussa fundamina ab omni lubricæ impulsionis incursu animum inhibuit; & ita paullatim ex contemplatione diuina ac spirituali intuitu meruit sublimari.

[11] [ab omni cura seculi alienus,] Sollicitudinem rerum carnalium præter certas necessitates generaliter abscidit, & nullius negotij caussæue non solum curam, sed nec memoriam quidem penitus admisit. Detractiones, vaniloquia, seu multiloquia, & scurrilitates, pariter amputauit: summoque conamine satagebat, vt his imbuerentur disciplinis, in quibus ipse ab ineunte ætate exercitatus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec vero quamquam fatiscentibus artubus, [etiam decrepitus prædicationi vacat:] a prædicationis cessabat officio: quin ea quibus discipuli erudirentur infatigabiliter, ac salubriter prædicaret.

[12] Obiit ergo circiter centum viginti annorum, quinto Kalendas Februarij; plenus ætate corporis, [moritur 120. annos natus, integris oculis, dentibus, memoria:] & decore religionis: non oculis caligauit, non damna dentium sensit, memoriæ vigorem tenaciter retinens. Et vt in plerisque fieri solet, nequaquam ætas decrepita, omisso largitatis vsu, auaritiæ vnquam succubuit, sed omnibus rebus bonis, quibus ætas iuuenilis succubuerat, æque & senectus pollebat. [sepelitur:] Sepultusque est haud procul a cœnobio infra terminos monasterij, loco, quem ipse prædixerat. d Vbi ad ostensionem præcellentissimi meriti sui, corporalibus, [claret miraculis.] ac spiritualibus quotidie coruscat miraculis, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat cum Patre, & Spiritu sancto per infinita secula seculorum, Amen. e

[Annotata]

a Recitat Rouerius Præceptum Clodouæi I. pro immunitate monasterij Reomaensis, deq; eo multa erudite disputat.

b MS. Boni-font. vt opinor, veridica omnium virtutum fragrantia. Rouer. vt opinor, iure dicam, omnium &c.

c Rou. omissa phylargyria: cenodoxiæ, id est, elationis; arrogantiæ, id est, superbiæ.

d Sequentia desunt apud Rouerium, proq; iis hæc habentur: anno Domini quingentesimo duodecimo, iuxta quod in cyclo B. Victurij Episcopi numeratur; quæ supra discussa sunt.

e In MSS. sequebatur epitome vitæ S. Siluestri, [S. Siluester Abbas.] quam dabimus 15. April. quo S. Siluester secundus Abbas Reomaensis colitur.

DE S. IOANNIS REOMAENSIS TRANSLATIONIBVS ET MIRACVLIS.

Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia (S.)

XXII. Sept.
XI. Mar.
XXVIII.Avg.

Ex variis.

[1] Triplex S. Ioannis reliquiarum facta Translatio: prima Leopardini Abbatis studio curata, sub finem sexti seculi, aut initio septimi: secunda ducentis post annis, sub Carolo Magno: tertia post annum CM. Christi. [S. Ioannis Translationis triplicis] Harum Translationum, multorumq; ad reliquias editorum miraculorum narrationem, vulgauit e MSS. cœnobij Reomaensis Petrus Rouerius noster libris duobus, quos in sua Reomao quartum & quintum statuit de S. Ioannis rebus gestis.

[2] [historia a duobus scripta,] Vnum eumdemq; vtriusque libri auctorem fuisse, videtur existimasse Rouerius. Et fortaßis id præfatio secundo libro præfixa persuadeat, his verbis: Etsi necdum ad calcem peruenitur propalandi, quasi iam saltem propalare cœperit quippiam. Nobis videtur, Non liquere; imo vel ex Præfatione libro secundo apposita, non primo, liceat probabiliter suspicari a diuersis singulos esse scriptos auctoribus. Capitum titulos ac numeros addidimus: in plura, sed breuiora, vtrumque opusculum distribuerat capita Rouerius: sed cum non est ab ipsis primis scriptoribus eiusmodi facta partitio, licere nobis arbitramur, vt alibi fecimus, aliter atque aliter secare ac diuidere.

[3] Siue ergo vnus, seu duo fuerint horum libellorum auctores; fuerunt certe Reomaensis monasterij alumni. Prior de se significat, cum capit. 2. numer. 4. ait: Illud certe obliuione obsolescere profanissimum iudicatur, quod ad Patris nostri singulare meritum declarandum, mirabili Diuinitatis efficacia ipsi vidimus perpetrari. Et videntur quidem ante incursionem Normannorum, tertiamq; translationem, ea facta scriptaq; miracula. [monachis Reomaensibus.] Secundi quoque libelli auctor se Reomaensem profitetur nu. 1. Etenim beati Patris nostri opera Ioannis. & nu. 2. Sane cum nobis iugiter præsens adsit. Dein alia se præsente gesta testatur: ac demum ætatem ipse suam indicat, cum & vastitatem prouinciæ Lugdunensi a Normannis illatam memorat, & de miraculis Sinemuri patratis scribit nu. 7. contemplati sumus.

[4] Prima Translatio a Leopardino curata; non ante annum Christi 580. nam eo fere tempore Mummolo ad episcopatum Lingonicum euecto, [Translatio prima a quo, & quando curata;] Abbas factus est Leopardinus. Quam rationem temporis ita colligit Rouerius: S. Gregorius Lingonum Episcopus an. 538. quarto post consulatum Paulini Iunioris, subscripsit concilio Aurelianensi III. mense Maio; atque anno sequenti, aut certe non multo post migrauit e vita, 4. Ianuarij. Succeßit S. Tetricus eius filius, atque, vt testatur Fortunatus, 33. annis eam rexit Ecclesiam, vt 18. Martij dicemus. Sedit deinde Pappulus annis 8. vt S. Gregorius Turonensis scribit lib. 5. cap. 5. Qui anni ad calculum reuocati, efficient annos 580. præterquam quod inter S. Tetrici mortem & Pappuli subrogationem aliquid videatur fluxisse temporis. Pappulo suffectus Mummolus, tertius a S. Ioanne Abbas Reomaënsis, quem S. Gregorius Turonensis testatur Bonum cognominatum. Ei igitur in monasterij præfectura Leopardinus subrogatus est, a quo S. Ioannis translatum est corpus.

[5] Vnde vero & quo translatum sit, quia diserte auctor non tradidit, merito quærendum iudicat Rouerius. Testatur S. Gregorius, in basilica haud longe a monasterio sacratissimum corpus eius locatum fuisse. [vnde;] Quæ ea fuerit basilica, indicat Martyrologium Reomaense, in quo ad X. Kal. Iulij ista leguntur: In Reomai monasterij vico, dedicatio ecclesiæ S. Mauritij Martyris, in qua S. Ioannes Confessor corpore quiescit. Extat ea nunc ecclesia in vico, cui nomen est Corporis-sancti. Transtulit id Leopardinus intra cœnobium, vt ex cap. 2. nu. 7. colligi potest, [quo:] vbi religioso sancitum consilio dicitur, atrium cœnobij a frequentia feminarum perpetuo coërcere, ad ecclesiam scilicet cœnobij ipsius ob venerandas Sancti reliquias confluentium.

[6] Consignata est in sacris fastis huius Translationis memoria, XXII. Septembris quo contigit. Vetus MS. Centulense: Eodem die Translatio S. Ioannis Rehomensis. Alij eo die S. Ioannem referunt, nulla aßignata eius festiuitatis ab illa quæ XXVIII. Ianuarij agitur, [anniuersaria eius memoria, 22. Sept.] differentia. Carthusiani Colon. & Molanus in addit. ad Vsuardum, Martyrologia Colon. & Germanicum, MS. Florarium: In pago Tornodorensi B. Ioannis Abbatis. Ferrarius: Tornodori S. Ioannis Abbatis Reomacensis. VVion: In pago Tornodorensi, S. Ioannis Abbatis, qui vixit 120. annos ætatis, cuius oculi toto eo tempore non caligauerunt, nec dentes damna pertulerunt, neque eius memoria lapsa est. Eadem habet Benedictus Dorganius. Atque eo die vitam S. Ioannis retulit Surius, aliiq;.

[7] Altera Translatio Caroli Magni Imperatoris tempore facta est, [Translatio secunda;] etsi auctor solum annis aliquot post priorem scribat contigisse: Post annos aliquot, inquit, ab Episcopo vrbis Lingonicæ, cui Becco nomen erat, præfatum venerandi Ioannis sepulchrum ab eo loco in alium cognoscitur esse translatum. Hunc Becconem scribit Claudius Robertus anno 23. Caroli Magni, Christi nimirum 791. monasterio S. Stephani Diuionensi aliquas ecclesias donasse, eumq; ab aliis Bettonem, Bertonem, Bictonem appellari. Censet Rouerius a. Beccone absidi altaris in cœnobiali ecclesia impositum. Quam absidem, inquit, qui hodie subeunt energumeni, & capite parum sani, præsentissimam plerumque opem experiuntur.

[8] Postmodum Reomao Sinemurum deportatæ sunt sacræ reliquiæ metu Barbarorum, a Francia in Gallias, vt lib. 2. nu. 5. dicitur, tendentium, id est, in Lugdunenses prouincias: quod sub annum 888. contigisse Rouerius probat; quo nimirum anno Besuense cœnobium, [tertia.] in agro quoque Lingonico situm, a Normannis vastatum est. Sæpius autem in eas oras penetrantibus iisdem Barbaris, videtur satis diuturno tempore relictum sacrum illud pignus in castro Sinemuro, natura & arte munito. Testatur eam temporis moram, & Sancti quodammodo exilium, Auctor num. 5. Igitur exhibita sunt illic per diuersa annorum tempora, donec ibidem peregrinatus est, in multis miracula. Erat tunc eius castri Dominus Adalgarius Æduorum Episcopus, quem ante annum 894. deceßisse probat Rouerius, qui & S. Ioannis relatas Reomaum exuuias censet non ante annum 911.

[9] Quo die secunda & tertia Translatio contigerit, nusquam Auctor prodit. Alterutra videtur XI. Martij facta. quo die Adonis MS. Martyrologium monasterij S. Laurentij Leodij: [ Vtriusque anniuersaria memoria.] Et Translatio corporis S. Ioannis Reomagensis. MS. S. Lamberti ibidem: Et Translatio corporis S. Ioannis Remensis. Altera videtur XXVIII. Augusti facta. quo die MS. Florarium: Apud Lingones Ioannis Abbatis & Confessoris. Referunt eum illo quoque die Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum.

TRANSLATIO I. ET II. ET MIRACVLA,
Auctore monacho Reomaensi anonymo,
ex MSS. edita a Petro Rouerio Soc. Jesv.

Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4429

Avctore monacho Reomaensi anonymo, ex P. Roverio.

CAPVT I.
S. Ioannis prima & secunda Translatio.

[1] Post primariam Ioannis beatissimi sepulturam, sacrum corpus eius a Leopardino, qui quartus post ipsum Abbas loci eius suffectus est, venerabiliter noscitur transmutatum. Vbi quid diuinæ euidentiæ fuerit demonstratum, ad auctoris laudem fideli putatur relatione condignum. Nam cum sepulchrum illud a loco in quo positum erat auellere ac commutare voluissent; & sublata humo vndique, nequaquam tamen sarcophagum mouere possent, triduani ieiunij subire laborem consilium fuit. [Post triduanum ieiunium,] Cumque iam tertius dies ieiunij illuxisset (erat enim decimus Kalendas Octobris, quo die veneranda festiuitas B. Mauritij Martyris, cum sociis suis mundo clara nitescit) & fessa iam ieiunio membra post matutinorum cantus rursum in sopore quiescerent; quidam senex ecclesiam introiens, [22. Sept.] cernit beatos senes, vt sibi videbatur, Ioannem & a Siluestrum, qui ei in regimine loci successerat, ante sepulchrum stare, [cælesti monitu,] atque his, qui cum eis erant albis vestiti stolis, imperare, vt sepulchrum mouentes in locum perducerent destinatum. Cumque ille audaci animo cerneret quid ageretur, a Ioanne, vt ipse arbitrabatur, increpatus est; Cur, inquit, ausus es ecclesiam introire? Sed quia simplici corde tuum cognoui introitum; vade, inquit, & concito gradu tam Leopardinum quam sodales excitato, vt cœptum opus peragant. Festinus ille Frater ad Leopardinum Abbatem cucurrit, ac rei gestæ caussam deprompsit. Ille cum suis ouans surrexit, [transfertur corpus S. Ioannis:] & agnita voluntate sancti viri, atque permissu propriæ deuotionis, surgentes & sepulcrum amouentes, in locum destinatum illud commutarunt. Vbi & sanctum altarium cum consilio Episcoporum struxerunt, quo Christi hostiæ litantur, atque orationum officia persoluuntur, vbi & remedia ægris, & quorumcumque votis solamina beneficiorum attribuuntur.

[2] Post annos aliquot ab Episcopo vrbis Lingonicæ, cui Becco nomen erat, [iterum transfertur:] præfatum venerandi Ioannis sepulcrum ab eo loco in alium cognoscitur esse translatum, non absque diuinitatis in loco manifestata præsentia. Nam quidam Archidiaconus, nomine Gerardus, cum iuxta illud sepulcrum videndi caussa incautius forte accederet, [quidam irreuerenter adstās, punitur,] genuque flexo manum super ora sarcophagi irreuerenter teneret, cooperculum sarcophagi se paullulum erigens, quia pronum in terra iacebat, validissime corruit, digitosque ipsius maxima confractione contriuit, ita vt omnia ossa digitorum eius minutatim confringeret. Qui grauissima fracturæ ipsius cœpit molestia fatigari, ita vt ne ad os quidem adducere, non solum digitos, verum etiam brachium, dolore arcente, valeret. Qui cum tota die ad sepulcrum S. Ioannis mœstus & anxius resideret, subito virtute omnipotentis Dei sanus effectus est, atque in propriam naturam manu reparata reuersus ad vesperam, sedentibus Fratribus iam ad mensam subito cœpit ministrare, & cunctis poculum vini porrigere. Gauisi omnes qui aderant, ita sanum brachium digitosque repererunt, ac si nihil vmquam tanti languoris habuisset. [Sancti ope sanatur.]

[Annotatum]

a De S. Siluestro agemus 15. April.

CAPVT II.
Varia ad eius reliquias miracula.

[3] Ad sancti memoriam Confessoris innumera patrata miracula præcipuum beati corporis meritum attestantur, [Leprosus diuino monitu, S. Ioannis sepulchrum adit,] operante Deo mira per mortuum, qui potestatis suæ dederat documenta per viuum. E plurimis pauca perstringimus, vt miraculorum multitudini electa paucitas attestetur. Leproso cuidam ex territorio Turonico in somnis reuelatum est, vt si sospitatis recuperandæ teneretur desiderio, famosissimi Confessoris Ioannis sepulcrum instanter exquireret. Quo ille, multis licet difficultatibus, nisu quo potuit, post temporis aliquantum peruenit. Receptus hospitalitatis ritu, humanitatisque recreatus officio, in partem ecclesiæ remotius collocatur, deformitati suæ remedium vti fuerat præmonitus obnoxiis excubiis precaturus. Et ne diuini beneficij diu dilatione torqueretur, id tantum morarum fuit dum Fratres ad vespertinæ officium laudis peragendum ex more confluerent. [sanatur.] Quod dum solenniter impleretur, misera membra vsquequaque sudore collapsa cœperunt diuinam, quæ iam e vestigio instabat, prætendere medicinam. Vniuersi gaudio stupefacti, elatis in excelsum vocibus, cœptum in infelicis curatione miraculum a diuinitate instantius fieri postulabant. Adhibitis primo balneis, squallidissimæ cutis sordes (horrendum visu!) totam aquæ superficiem infecerunt. Secundo lymphis immersus, omni squalore deposito, ita toto corpore immaculatus apparuit, vt cunctis esset euidentissimum hoc supra humanam diligentiam per venerandi Ioannis merita superna fuisse virtute curatum. Is ipse postmodum loco aliquamdiu remoratur, dehinc ad solum proprium decorem receptæ secum retulit sospitatis.

[4] Illud certe obliuione obsolescere profanissimum indicatur, quod ad Patris nostri singulare meritum declarandum mirabili diuinitatis efficacia ipsi vidimus perpetrari. [Puero excisa lingua,] Pastorales quidam pueri, alendis pecoribus occupati, diu latentem pecuniam in abditis terræ partibus repererunt: veritique proditionem vni e collegis, Theuberto nomine, pariter crudeles pari conniuentia linguam ferro impiissimo, dictante auaritia, absciderunt. Is quod esset ætate puerulus, negotium posse prodere putabatur. Erat sane Magnimontensium partibus oriundus, & graui calamitate confectus, dum quæritandæ stipis gratia loca singula peragraret, ad cœnobium se tandem venerandi contulit Confessoris. Ibi victitandi facultate captata, aliquamdiu moras duxit. Accidit autem vigilia festiuitatis eiusdem sanctissimi Confessoris, dum signa vespertini conuentus prænuntia a sacrorum custodibus more Ecclesiastico quaterentur, ipsum quoque interesse, atque vnius sonum suæ manus officio temperare. Id dum sedule ageretur, vidit, vt ipse postmodum referebat, [emicante ex Sancti ossibus igniculo,] igniculum quemdam instar ardentis stellæ, tamquam a sepulcro beati Patris Ioannis prodeuntem, claustrum sui oris ictu validissimo perculisse. Qua re immodice affectus, iamque exanimi simillimus in terram collapsus est. Adstantes monasterio, caducæ passionis accessu eum elisum argumentati, elatum manibus lecto componunt. [restituitur.] Ille per noctem quiete soporifera reparatus ita post gallicinium loquelæ resumpsit officium, vt vniuersos nocturnæ stationis vigilias expetentes, quod est mirabile, acutissime affaretur. Denique intimas oris partes diligentius explorantes linguæ calamum integerrime repererunt reformatum, magnificantes diuinam in S. Ioanne potentiam; cuius præcellentissimis meritis & elinguem constat necessario officio redditum, & populum cȩlestia opera intuentem in fidei robore solidatum.

[5] Pro meriti perfectione iugiter prædicanda de multis pauca quædam subiicimus, ne posteris profutura subtrahere videamur. Quemdam Aquitanicum genere, ita a puero membrorum detrimenta damnauerant, vt poplites genibus & calcanei natibus cohærentes, melioribus priuatum officiis, & inualidum effecerint & deformem. Is dum obtentu postulandæ alimoniæ vsuali vehiculo circumquaque ferretur, [Contractus ex parte sanatur.] ad reuerendissimi Ioannis cœnobium forte deuectus, miseratione religiosorum Fratrum, per tempus non modicum, destinato sibi quotidiani victus diario alebatur. Erat illis spei sanctæ non improbanda fiducia, quod sæpe experti erant præcellentissimum Dei Confessorem ex animo flagitatum e vestigio curationis talibus conferre remedium. Factum est in vna festiuitatum eius, dum Fratres vigiliis sacris ex more insisterent, cœperunt infelicis nerui eatenus, vt diximus, imbecilles magna resolui violentia, atque diu negatam gradiendi copiam quibus erat possibile nisibus moliri. Magnus diu adstantium clamor insonuit, Christi laudes & B. Ioannis merita, paribus animis, iisdem vocibus conclamantium. Sed quia plenam fidem cumulata semper remuneratio comitatur, (nam ex fide iustum viuere, & absque ea quemque mortuum esse verissimum est) colligimus hunc non integræ fuisse fidei, qui medicinis initiatus cælestibus parte reualuit, iners parte remansit. Id vigoris solummodo consecutus est, vt qui arte tantum eatenus externa vehebatur, hinc proprij nisu corporis debilis adhuc licet abscederet.

[6] Ob admissum facinus a quidam ferri pondere vtrisque brachiis acerrime coarctatus, dum diuersa Sanctorum perlustrat domicilia, vnius vinculo promeruit releuari. Cumque alterius acri diutissime dolore torqueretur, [Cuidam ferreum brachiorum vinculum repente soluitur.] iamque infelicis ærumnam pietas diuina miserari decerneret, somno monitus est, id quod restabat leuaminis ad venerandi Ioannis sacrosanctum corpus esse perquirendum, eius meritis plenitudinem huius reseruatam esse salutis. Eo comperto ad Sancti cœnobium anxius tetendit. quo cum peruentum esset, orationem lacrymæ, lacrymas remedia mox prosecuta sunt. Ita namque nexus vinculorum eatenus insolubiles ab hominis corpore quam celerrime reciderunt, vt diuinum id fuisse opus nemini dubitare licuerit. Eumque vt nexibus exemptum corporeis, perinde quoque beati viri obtentu noxiis animi reatibus absolutum, palam fuit aduertere, superna vtrumque operante prouidentia, cui familiarissimum est cum corporum, tum animarum quoque propensius curare salutem.

[7] Ferebatur interea per populos opinio virtutum eius rumore percelebri, quod ad sacri lectum corporis fide digna se nemo contulerat, qui non votorum summam se fuerit reportasse gauisus. Fiebat languentium magnus ad templum viri Dei concursus. Itaque ob remeantes sanos, & ȩgrotantium multitudinem confluentem, ampla viarum capacitas interdum arctissima cernebatur. Factum est, vt irruentibus multis, mulier quoque luminibus ex longo tempore priuata pariter introiret. [Cæca visum recipit.] Nam quia translatio pretiosi corporis nuper celebrata fuerat, ipsa rei nouitate sexus vterque promiscue ingredi permittebatur ecclesiam. Ingressa mulier, totaque strage corporis in terram prostrata, mox vt orationem expleuit Dominicam, depulsis cæcitatis tenebris clarissimum luminis recepit diem; oculorum munus in reliquum vitæ suæ tempus B. Ioannis gratia perfunctura. Processu temporis eius loci Fratres religioso sanciuere consilio, [Mulieres atrio cœnobij exclusæ.] atrium cœnobij a frequentia feminarum perpetuo coëcere, regulari professioni non integrum fore arbitrantes, muliebri frequenter vel aspectui insuescere, vel alloquio implicari.

[8] Quædam itaque eiusdem pagi mulier, & ipsa oculorum officiis destituta, cum per dies quamplures limina venerandi Ioannis inexplebiliter optaret contingere, idque esse possibile a multis interdiceretur, [Alia cæca curatur.] moras non ferens vlterius, ductore vsa puerulo ire ad monasterium obnixe contendit. Cumque siluam cœnobio circumiacentem peragrans eo vsque progressa fuisset, vnde in totum locum intuenti facilis prospectus patet, mirum in modum mox excedentibus tenebris lumen adepta splendidissimum, plenum suæ fidei commercium læta reuexit, experta Ioannem beatissimum absentum quoque vota, si rata fuerint, beneficiorum impensa placidissime prosequi.

[9] Peruasum quemdam a dæmone, ferreis toto corpore arctatum loris parentes cum amicis ad Sancti memoriam perduxerunt: ibi per triduum non sine violentia vix retentus, [Energumenus liberatus.] diros a spiritu maligno compellebatur clamores effundere, qui se beati viri meritis domicilij sui potestate e vestigio priuari ferebat ægerrime. Triduo expleto, dum Fratres ex more publicis Sacramentorum functionibus interessent, extemplo ita diuina virtute curatur, curatusque in reliquum perseuerat; ac si numquam aut hostis antiqui violentia impetitus, aut sensus intimi fuerit detrimenta perpessus. Reparationis suæ sane gaudia in templo sublimissimi Confessoris per dies multos votiuis frequentans excubiis, deinceps cum gratiarum actione validus corpore, & animo integer, ad propria remeauit. Ineffabile est certe apud Dominum præcellentissimi Patris nostri B. Ioannis meritum, cui inter reliquas virtutum dotes id priuilegij specialius cernitur esse collatum, vt numquam quisquam dæmoniaca obsessus peste, ad eum se conferens redierit incuratus.

[Annotata]

a Grauissimis sceleribus Episcopi aut Presbyteri pœnitentiarij id pœnitentiæ imponebant ea ætate & post, vt nuda membra circulis ferreis arctissime reuincirent: [Circuli ferrei in pœnitentiam impositi.] quæ si ad Sanctorum monumenta vltro soluerentur, ita accipiebant, quasi animi nexibus vna absoluti essent. Caroli Magni tempore constitutum, vt potius vno loco laborantes & seruientes pœnitentiam agerent; quam sic nudi vagarentur, cum perpetua oculorum offensione, nimis etiam fortassis vulgariter diuina miracula exposcentes. Non continuo tamen ea cessauit consuetudo, vt posterioribus exemplis probat Rouerius Notat. 71.

ALIA MIRACVLA, ET TRANSLATIO III.
Auctore monacho Reomaensi anonymo,
ex MSS. edita a Petro Rouerio Soc. Iesv.

Ioannes, Abbas Reomaensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4430

Avctore monacho Reomaensi anonymo, ex P. Roverio.

CAPVT I.
Varij S. Ioannis ope adiuti.

[1] [Praefatio] Qvia vniuersum cernimus ad procliue tendere mundum, nec semper quod videtur diuinum relatui cedere posse, fas est dum viuitur eius laudem appetere, quem omnium nostrorum interuentui absque dilatione apud Dominum credimus adesse. Etsi necdum ad calcem peruenitur propalandi, saltem in affectu permaneat, vt quæ restant diuino secundētur auxilio. Etenim beati Patris nostri opera Ioannis ab oratoribus ingenue prætermissa, miseratione ipsius, qui nobis adhuc rudibus concedere dignatur quæ credimus fieri posse, cunctarum verbo linguarum non decerneremus indigna.

[2] Sane cum nobis iugiter præsens adsit, quodam tempore cum se Fratres sacrarum vigiliarum dedissent solenniis, quatenus sanctam Dei genitricem cælis assumptam celebrare gauderent annuatim, & ex more ille clarissimus exordiretur hymnus, quo Deum digne laudamus & Dominum debite confitemur; repente quidam claudus, nomine Guandelbertus, post chorum psallentium stans voces cœpit emittere, & manibus genua contundere, seseque pauimento supersternere, atque huc illucque volutare. [Claudo restitutus incessus; ope S. Ioannis.] Quo conspecto omnis Fratrum frequentia gaudio compunctionis perculsi sunt, eumque loco quo erat amouentes, ante sancti corporis præsentiam sustulerunt. Interea dum matutina complerentur officia, cuncta eius membra vibrantia videres, & nexibus soluta a arctatim complodere. Eximitur paulisper virium ab eo fortitudo; vt ne quidem ad statum sufficeret, & valentius iterum pristina recipitur salus, vt omnibus patesceret intemeratam Dei genitricem suo hæc Sacerdoti obtinuisse magnalia. Et quamquam in solennitate præfata hoc actum nouerimus, præcipue tamen illius hoc extitisse meritis credimus, cuius miracula quondam in ipso eodemque homine patrata cognoscimus: Quem enim immunem ceperat, & per omnia deformem, & parum officiosum, & reddiderat commendabilem, nunc super eo proprios consolatur seruos, vt illum integerrime vigentem veri illius sermonis in exemplum traderet; qui non inchoationem, sed boni operis executionem consecuturam fore laudem prædixerat.

[3] Quemdam etiam fratricidam vidimus, ob huiusmodi flagitij immanitatem, in colli & brachiorum, pectoris quoque & lumborum circuitu, in pœnitentiæ munere b circulos habentem ferreos. Qui cum ideo multa Sanctorum peragrasset loca; [Fratricida resoluta vincula.] duo qui erant adhærentes circuli collo & pectori eius, meritis eorum ceciderant. Tandem Romam cum peruenisset, diuinamque super hoc diu præstolaretur clementiam, nihil hæsitans cælesti meruit consolari responso, quærere Confessoris Christi Ioannis locum sibi præcipiente, [qui eo cælesti monitis venerat.] & sub quo territorio eum reperire quiuisset innotescente, liberationemque ab eo promereri spondente a tanti ponderis pœnitentiæ enormitate, cui & ille nimis resistebat. Peruenit ergo illuc, & dum adesset super hac re gratulabundus, interuentu ipsius, residui qui erant in brachiis & lumbis circuli, subito diruti apparuerunt. Quamobrem non est ambigendum eum ipsorum cœtui aggregatum, quibus ligandi atque soluendi indita est potestas.

[4] Quot in dæmoniacis denique nostro in tempore perfulserit signis; inexplicabile est. Id enim vt solito teneret vsu, obtinuit. [Energumeni plures liberati.] Erat namque plurimos virorum seu mulierum ipsius hostis dominio subiugatos, erutos videre, circumpositis eorum collis eiusdem venerandis catenarum loris, quibus serpentem ignitum a puteo exemerat, populumque super eo vicina morte pallentem salutis gratia donauerat.

[Annotata]

a Mallet Rouerius artuarim vel articulatim.

b

Visum est hic eruditam Rouerij Notat. 75. integrā ipsismet eius verbis dare: Multiplex, inquit, iam olim fuit circulorū ferreorū vsus pœnitētiæ, nā & palam gestati ab aliquibus, [Circuli ferrei vltro suscepti, clam; sub veste,] & ab aliquibus occulte sub veste; & sponte suscepti ab aliquibus, & ab aliquibus ex Sacerdotū imperio. Ac illi quidē qui nudo corpori impositos palam gestabant, si sponte id facerent, vanitatis vulgo nota sunt inusti. Apollo Anachoreta apud Palladium Lausiacæ histor. cap. 52. * ea caussa coarguebat τοὺς τὰ σιδηρὰ φέροντας, καὶ τοὺς κομῶντας, eos qui ferrum gestarent, & qui comas promitterent. Sed licet non sponte id fieret, tamen ob indecentiam, Caroli Magni lege id fuit interdictum. At vero qui occulte & sponte circulis eiusmodi ferreis carnem domarent, ij non tantum reprehensionem effugere, sed admirationem etiam sapientum hominum meruerunt. Incredibile vero est, quam fuerint in pœnas suas ingeniosi hoc in genere viri sancti ac mulieres. Theodosius Anachoreta, [a Sanctis.] vt scribit Theodoretus in Historia Patrum cap. 10. grauissimos circulos imposuerat αὐχένι καὶ ὀσφΰι, καὶ ἀμφοῖν ταῖν χειροῖν, collo, lumbis, & ambabus manibus. Auxit pœnam Iacobus posterior c. 20. nam præter brachiorū, colli, & lumborū circulos, ἀλύσεις ἀπὸ τοῦ περὶ τὲν ἀυχένα κύκλου, δύο μεν ἔμπροσθεν, δύο δὲ ὄπισθεν εἰς τὸν κάτω κύκλον ἐγκάρσιαι διήκουσαι, καὶ τοῦ Χ σοιχείου τὰ χρῆμα ποιοῦσαι, ἔμπροσθέν τε, καὶ ὄπισθεν τοὺς δύο κύκλους ἀλλήλοις συνέδεον. Catenæ a circulo colli geminæ ante, & geminæ retro in inferiorem circulum transuersim demissæ, ac figuram litteræ X conficientes, duos illos circulos ante & retro colligabant. De Eusebio Anachoreta eadem fere scribuntur ibidem cap. 4. Ad Latinos paullo serius manarunt hæc exempla pœnitentiæ, sed tamen Hospitium apud Nicæam Massiliensium, catenis ferreis succinctum vixisse, scribit Paulus Diaconus Historiæ Longobard. lib. 3. cap. 21. Idem de S. Gallo habet VValfridus Strabo lib. 1. cap. 31. Sed hoc ipsum proprie ferreorum circulorum supplicium reuocarunt in Latinorum vsum S. Petri Damiani comites. Sic enim ipse scribit de Rodulpho Eugubino Episcopo cap. 3. Ferreo iuxta pectus circulo iugiter angebatur. & cap. 9 de Dominico Loricato: A tribus, inquit, circiter annorum lustris lorica ferrea vestitur ad carnem, duobus autem ferreis circulis in corpore cingitur, duobus item per brachiorum armos arctatur. Hæc virorum fuit in seipsos seueritas. Sed quod magis mirere, hanc quoque pœnitentiæ palmam sibi defringere mulieres voluerunt. Theodoretus olim inter Græcas, Maranam & Cyram σιδηροφορούσας describebat, [etiam feminis.] eo vsque, vt Cyra, quæ corpore erat debilior, perpetuo incurua ambularet; ambæ autem circulos sibi imposuissent ἀυχένι περιαυχένιον, ἰξύἳ δὲ τὴν ζώνην, χερσὶ δὲ καὶ ποσὶ τὰ τούτοις ἀπονεμημένα, collo quidem collare, lumbis vero zonam, manibus & pedibus, quæ ipsis congruunt. E Latinis mulieribus vnam S. Radegundem dixisse est satis, de qua sic Fortunatus: Quadam, inquit, vice dum sibi translatos tres circulos ferreos diebus Quadragesimæ collo vel brachiis innexuisset, & tres catenas inserens circa suum corpus alligasset strictius, durum ferrum inclusit caro tenera supercrescens. Hæc isti sponte tormenta subiere, sed fratricida hic noster, non sponte. Sic enim Gregorius Turonicus de eo scribit libro de Gloria Confessorum capite 87. Quidam, inquit, fratricida, pro enormitate criminis, ferreis circulis alligatus, præceptum habuit, vt septem annis loca sancta peragrando circuiret. Consentit cum eo auctor eius libri, qui fratricidam istum asserit nimis restitisse huius pœnitentiæ enormitati.

Qui hic a Rouerio recensentur sanctitate miraque austeritate vitæ illustres, ij variis diebus Fastis Ecclesiasticis adscripti; Theodosius 11. Ian. Iacobus 26. Nouembr. Hospitius 21. Maij, Gallus 16. Oct. Rodulphus Ep. Eugubinus 26. Iun. Dominicus Loricatus 14. Octobr. Marana & Cyra 3. Aug. Radegundis 13. Aug. At non assentimur Rouerio scribenti de eodem fratricida agere S. Gregorium Turonensem. Horum scriptor miraculorum, vt infra patet, eo vixit tempore, quo peruagabantur vastabantq; Gallias Normanni, sub finem seculi noni, annis trecentis post S. Gregorium: hic tamen scribit: Quemdam etiam fratricidam vidimus; ne quis forte illud e S. Gregorio transscriptum putet.

Side Note* 25. Ian. nu. 20.

CAPVT II.
Infirmi complures sanati.

[5] Amentium denique plures eius obtentu ad proprium mentis statum reuocari cōspeximus. [Amentes restituti:] Quos nimirum non solum vicinorum locorum, imo incolas aliarum partium longe remotarum, cognouimus. Denique cum, ob nostrorum scelerum immensitatem, diuina disposuisset vltio Normannicam feritatem a Francia, in qua longe lateque absque vlla repugnantia sæuiebat, in Gallias deuenire; & insatiabili cæde huc illucque debacchari, ac per hoc vniuersos oportuisset tuta festinare ad loca, expediuit ipsam sancti corporis glebā ad castrum a Sinemurum a suis deferri, quod dum aduiueret solitus fuerat ad orationum munus perlustrare, sicut in vita eiusdem propalatum est. Quo cum necessitate cogente in tentoriis, [Sinemurum delato sancti corpore,] sub duro hiemis rigore, locatus adesset, tandem cum nimia laboris difficultate locellum obtinuit tugurarium. Igitur exhibita sunt illic per diuersa annorum tempora, donec ibidem peregrinatus est, in multis miracula, quorum perpauca tamen visa tangimus.

[6] Cum denique idem oppidulum a quodam viro, nomine Gozberto, Antistite tunc temporis Adalgario illius dominante, regeretur, immensitate febris adeo contortus est, vt omnia eius penitus membra dissoluerentur, & omni prorsus virtute effœta redderentur. Esus nulla sumptio & potus, [quidam infirmus sanatus:] totum eum inualidum effecerat & deformem. Cuius vita cum in ancipiti penderet, defertur prædicti Patris pietati. Sed languore incalescente, quasi desperatus & amens, in redeundo domum ternum subduxit tempus, semper ipsius basilicam repetens. Hoc autem triduo peracto, postremo ante eum quasi exanimis factus est. Quod cum ita crederetur ab omnibus, repente eius quod petierat gloriosissimum prȩsensit munus. Sicque reuertitur ad propria sanus & incolumis, laudans & benedicens eum, cuius dono tam euidens percepit corporis emolumentum.

[7] Nec disparem proprium fratrem eius, nomine Letaldum, incurrisse ægrimoniam contemplati sumus, ita vt ante ipsum peregrinis omnino deferretur pedibus, vbi diutissime tabescens nil diarij prorsus sumebat. [item alius.] Vicina ergo pallescit morte, vt nemini daretur spes ad vitam eum reducendi. Tunc explentes ministri id quod diuinæ erat seruitutis, peractis more solito horarum officiis, prandere eos e re fuit. At ille quærens, quid acturi essent, se velle cum eis pergere fatetur. Delatus autem cum magna vi ad eos, cœpit percontari quid essent comesturi. Verum illi stupore repleti, in vertiginem eum cecidisse dolebant. Respondentibus autem, pro ratione loci, quid (etenim pro eiusdem congruitate leguminum lebeta ad ignem posita erat) petiit inde sibi dari. Hinc continuo cœpit epulari, vt nequaquam illi fas esset ex alio edere cibo, qui ante infirmitatis tempus hunc vsum minime habuerat. Lætique omnes hac caussa facti, permoti Domino sunt gratulati, qui per beatum Patrem tanta impertiebat suis. Recessit itaque ad sua, ceu tunc temporis nil languoris habuisset.

[8] Alia denuo tempestate prædicti paullo ante viri commilito quidam, nomine Adalardus, eadem impulsione coactus, [Æger, dimissa turba famulantium, etiam feminarum,] qua omnibus patefieret ipsum cunctarum virium esse expertem, & pene in vltimo iam versantem, ad eumdem deuolutus est locum. Ibique cum acerrime torqueretur, suique, sexu vtroque, illi indifferenter famularentur, affuit quidam adstantium monachorum, inter cetera leuaminis verba illi innotescens, qualiter sanctus vir in præsenti vita mulierum horruisset speciem, vt genitricem propriam valde eum inuisere inhiantem, nec saltem in transeundo recta acie oculorum contueri vellet. Qua gratia, nec se vtilissimum iudicare addit, hanc feminarum seruitutem illo in loco ei fieri, nedum canum latratus, & diuersorum animalium inquietudinem, quæ propter domicilium beati viri disponebantur. Super quo hic perterritus se domum referri præcepit. Tunc ingruente magna corporis valetudine, quasi præ oculis obitum tenens, ad Patris auxilium reuertitur portitoribus tantum famulantibus, ceteris vero absentibus. Redditur interea sanitati pristinæ, seseque aliquantulum conualescere præsentiens, archiatrum accelerat adesse, b phlebotomandi necessitudine. Non bene autem venæ incisione secuta ægritudinis rursus fremescit molestia. Ast in se reuersus vocibus intentis ingemuit, [omissa humana medicina,] quare cælesti medicinæ medicamen aliud prætulisset proterua mente. Quamobrem cum plures dies id inferendo toleraret, [sanatur:] nihilque esse recuperationis ex eo certum erga alios haberetur, optatam sibi gauisus est recepisse salutem, & ad sua Domino reddens gratias regressus. Huius militis armiger, nomine Berengarius, eiusque nepos Aldricus, defectu prædicto correpti, [item alij duo.] ad sanctum Parrem perducuntur, & eius celeri interuentu sanitate citissima fruuntur.

[Annotata]

a Sinemurum, aut Sine-muro, Moneto nostro Semurium, vulgo Semur, clarum & vetus oppidum, [Sinemurum opp.] ad Armantionem flumen situm, in Ducatu Burgundiæ, in meditullio Alexianorum. Olim, vt hinc patet, Augustodunensi Episcopo paruit: post Burgundiæ Duces tenuere, nunc Franci.

b φλεβοτομεῖν venam secare, sanguinem mittere.

CAPVT III.
Energumeni liberati.

[9] Silere non est, B. Ioannem locupletissima circa obsessos exhibere munia, præsertim cum hoc antiqua testentur Scripturarum a obsequia. Quemdam igitur rusticum Clementem, Auallensis oppidi indigenam, alius mercede conductum, cum maturiori pulli cantu ob boum custodiam b a zœta propria prosilire contingeret, earumque pascua solertius perlustrare, conspicit nigerrimum extemplo monstrum validissimo ictu percutere armentum. [Energumenus liberatur.] Arripitur itaque ab eodem nefandissimo, & cæco carpitur efferatus animo. Iamque clauditur noctis vmbra diei vibrante aurora. Porro illo sole digna proscissione transacto, reuertitur non modo ipse paterfamilias ad propria, sed & ille spurcissimæ sodalitatis monstruosus. Cum inter omnium denique cœnam, & ipse præfatus c pernix cœnare deberet, repente incœnatus assurgit, flagellum excussorium rapit, passimque interdicto noctis spatio excutere, velut in area cœpit. Mox cum soror eius contigua retinere eum, ceu amentem, vellet, omisso flagro quod tenebat, subito in eam insaniuit, & nisi protinus erueretur, acerbiter dentibus ab eo discerperetur. Vinctis itaque post tergum manibus adducitur S. Ioanni, cum semper in aliis cladibus, tum crebrius in hac omnibus exsecratissima medenti. Cuius ingrediens basilicam, voces inauditas, & corporis informia emittere cogitur. Vnde cum collo eius statim hærerent, pro more, exclusores dæmonum ferri præfati Patris, ita agitatur, vt exenteratim eum disrumpi & penitus dissolui cerneres. His tam diris vexatur vulneribus, quoad veniret postridie toti orbi veneranda omnium Sanctorum festiuitas. Tunc miserante Deo, & ipsorum patrocinio succurrente, & ab heri ac nudiustertius paullatim, & vehementius ipsorum nocte, ita ab eo dæmonum legio dispungitur, vt omnibus pateret ad istius ægerrimi auxilium, illum omnes Sanctorum cœtus aduocasse, cuius misericordiam nouimus primum eumdem infelicem quæsisse.

[10] Quamdam etiam conspeximus feminam, nomine Bertrudem, a Borbonensium partibus prodeuntem, non modica dæmonum vexatione iam fere mensibus quinque incredibiliter atque inremediabiliter tortam. Porro inuasionis diabolicæ illius seminarium fuit, quod tribus quondam potita fratribus, [Fratrem occisum impotenter complexa, possidetur a dæmonibus:] cum esset soboles licito procreata connubio, quadam audiret die quodam accedente casu vnum ex ipsis tribus fratribus interemptum. Quo non tam celerrima adiit, quam festina super eum incubuit. Nimioque ex eo confecta dolore, vt mœstitiam cordis ex fratre leniret, osculari corpus cœpit. In cuius amplexu d mox peruasa est a plenitudine dæmonum, pluribus in huiuscemodi amentia diebus persistens, vt opinaretur id alterius esse infirmitatis, quo euidentissimum fieret dæmonem eam decipere istiusmodi astu velle.

[11] Hac autem re cognita relinquitur a marito, omnibusque propinquis, & vni fratrum suorum ad deducendum committitur. [a S. Germano ex parte curatur,] Sacra interea circumeunt loca, vsque dum ad beatissimum Germanum perueniunt Antissiodorensem Episcopum, eius super hoc benignissimum præstolantes auxilium. Vbi cum diutissime fatigaretur, & acerrima laniatione torreretur, gloriosissimis præfati Germani Pontificis meritis malignorum spirituum pars ab ea eximitur, pars occulto Dei iudicio inibi omittitur. Aliquamdiu post ibidem remorata cum quadam rursus die prædicti Antistitis basilicam vellet ingredi, sicut ipsa postmodum sæpe retulit, a quodam sene e pulcherrimo virgam manu ferente, [cælesti monitu ad S. Ioannem venit:] ne ei domum penetrare liceret est prohibita, locumque S. Ioannis Confessoris Tornotrensis exquirere est admonita. Huius ergo iterū opus illis fuit laborem itineris subire, quamquam longas adhibuerint moras ignari viarum, diuersa Sāctorum domicilia peragrantes. Quo dum peruenissent, qui gestus corporis, quæue antiqui hostis voces ab ea prosilierint, ineffabile est. Nullum itaque intra ambitum ipsorum ecclesiæ remedium, nullumque vitæ desiderium eidem miseræ fuit, sed sola mortis proclamatio. Beatissimo denique Confessori Ioanni sistitur, probatissimis ipsius ferri catenulis arctatur, in quibus se nefandissimus hostis ardere cum magno cruciatu profitetur. Et cum per horarum signa laudis Christi præconia fierent, hæc amplius mira & stupenda ore & corpore confingebat. Interea cum quarto aduentus sui lustraretur sole, omnisque fraternitas cum non modico turbarum comitatu sacratissimum ageret solenne, pro more Christiano in ramorum & palmarum officiis Osanna omnibus personantibus, hæc ineffabilibus agitabatur malis. Tandem ergo dum vespertina a Fratribus persoluerentur suffragia, [omnino liberatur.] ipsaque ad S. Michaelis Archangeli fuisset oraculum illata, dæmon cœpit clamare, ab eodem Archangelo se concatenari & valentius ignibus cremari. Sputa quoque mixta pariter cum sanguine ab ea efferuntur, vt ipsam introrsus grauissime discerpi crederes, & pene mortuam agnosceres. Ex quo gratia Domini leuius habere visa est, donec mirabili præfati Confessoris Ioannis munere integræ saluti restituta est. Sicque remeans ad propria, voto se obligat Domino, qui saluat omnes sperantes in se.

[12] Et paruo temporis interstitio, rursus ab eisdem partibus quædam cum viro suo femina, nomine Dodila, insanissimo occupata spiritu, prædicti S. Ioannis locellum, quamuis coacta, visitauit. [Alia alio exparte,] Quæ cum Sanctorum multa peragrasset loca, partimque ex eis Domino miserante eruta fuisset, etiam in omnium Principum aspectu, quorum primatu regnum Burgundiæ tunc temporis roborabatur, id laudis semper professa erat, vt numquam mereretur mederi, donec B. Ioannis subuentu potiretur. Quo dum peruenisset, rapidissimo perflata dȩmone, cum a pluribus arctaretur, & nefandissima verba effaretur, beatissimo Patri oblata est. Inter quæ illud proloquuta est mirandum, quod ab octonis diebus beata Dei genitrix & præfatus Confessor egregius pro se Dominum indefesse interpellarent. Quorum precibus non amplius posse se illic demorari, quia iam Natiuitatem eiusdem Dei genitricis nouerat adpropinquare. [apud S. Ioannem integre curata.] Factum est id dum Fratres vespertina persoluerent prædictæ festiuitatis munia, sicut ipse immundus prædixerat spiritus. Cum magnis enim exiit clamoribus, superficiemque pauimenti ex parte repleuit eadem mulier sputis sanguineis. In quo cernimus dæmones, quamquam coactos, nonnumquam veritatem prosequi, velut in multis sanctarum locis Scripturarum reperimus.

[Annotata]

a Id est, monumenta obsignata.

b De zeta vel zæta alibi dictum. Rouerius hic mauult a cœta legi, id est, a lectulo, ἀπὸ κοίτης.

c Laboriosum, negotiosum interpretatur Rouerius.

d Immoderatus dolor, atque in cædis auctorem furor, aditum præbuere dæmoni, vt peruaderet miseræ mulieris corpus.

e Talem S. Germani Autisiodorensis formam fuisse ostendemus 31. Iulij, quo colitur: et si alioquin cælites alia dignitate vultus, quam vixerint inter mortales, apparere nil mirum sit.

CAPVT IV.
S. Joannis tertia translatio.

[13] Nec illud est prætereundum, quod omnibus est patefactum. Cum enim paganorum plurima ferocitas Francorum regna peragraret, eorumque vastationi adeo insisteret, [Grassantibus Normannu,] vt cruentissima cæde omnia deleret & pene ad nihilum redigeret, tandem eorum partibus transitis, Galliarum fines inuasit, Antissiodorensium vsque finitima perlustrans. Quo cum nefandissima depopulatione crebresceret, & diuturnis calamitatibus Christianorum vitam infestaret; [Sinemurum transferuntur Sancti reliquiæ:] contigit præfatum Christi Confessorem Ioannem propria deserere, & aliena cum suis petere. Nam locum quem fundauerat relinquens, castrum cui Sinemuro nomen est, inuisit, & sua visitatione illustrauit.

[14] Vbi dum ab vniuersis frequentaretur, omnesque eius protectione gauderent, misertus Dominus, populum coire fecit Christianum circa barbariem pagano rum, eorumque sæuitiam, si fieri posset, [iis pulsit referuntur:] impediendo pernoctare. Quibus dum famis & sitis nimietas valida incubuisset, & lugubris sub diuo vis algoris inhorruisset, paganorum astutia in fugam vertitur, quousque noto sibi præsidio tueretur. Quo peracto prædictus Pater, cuius natalitium e vestigio celebrandum erat, a prænominato castello, cum suis & non modica populorum turba, ad propria regredi dignatur. Interea pro itineris fatigatione, cum iam eius desiderabilis instaret exceptio, paullisper repausandum fuit. Dumque sui præcessissent, vt Ecclesiastico more ornati tanto Seniori celeberrime obuiarent, repente quædam Lemouicensis femina, nomine Aualendis, iam fere sex ab annis dæmoniaco redacta spiritu, dum multorum loca Sanctorum peragrasset, ante sacrum eius corpus adducitur, vt eius interuentu glorioso potiretur. [energumena liberatur.] Adest siquidem innumerositas turbarum, dum illa infelicissime torqueretur. Præstolantur cuncti eius misericordiam, dum vident miseram inremediabiliter cruciatam. Quorum, vt credimus, precibus piissimus Pater motus, vt locum suum mirabili illustratione clarescere faceret, & suos clarissima visitatione roboraret, subito adstrictæ miserrime obtinuit libertatem vitæ. Ergo cum magnis omnium laudibus loco suo restituitur, vbi Domino fauente multimodis quotidie coruscat miraculis, & diuinis obsecundatur officiis ei qui viuit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

DE S. IACOBO EREMITA IN PALÆSTINA.

Secvl. VI.

[Praefatio]

Iacobus, Eremita in Syria (S.)

Ex variis.

[1] Plures in Syria vixere sanctimonia illustres Eremitæ, Iacobi appellati. Horum vnus is fuit de quo Theodoretus cap. 25. Philothei, seu lib. 9 de Vitis Patrum, [Sancti Eremitæ in Syria, Iacobi;] scribit, qui tugurio inclusus degebat iuxta vicum Duzan in Syria, perq; modicam fossam responsa reddebat, neque igne vsus vnquam, neque lumine lucernæ. Nonagenario maior adhuc in viuis erat, [iuxta Duzan;] cum librum illum Theodoretus seculo quinto conscriberet.

[2] Alius ab eodem Theodoreto cap. 21. memoratur Iacobus, cui ipse Magni, Theodorus Lector lib. 1. Collectan. Syri, Euagrius lib. 2. cap. 9. Syrij, [Magnus;] Rosvveydus Hypæthrij, quod sub dio viueret, cognomen tribuere. Huius meminit Baronius tom.5.an. Ch. 404 num.108. & an. 414. num. 15. & tom. 6. an. 458. num. 15. vbi iure Nicephorum corrigit, qui eum cum Iacobo Nisibeno confudit. Colitur Nisibenus XV. Iulij. at Iacobus Magnus, siue Syrus, XXVI. Nouemb. licet loca ex Annalibus Baronij iam citata a nobis, adscripta margini sint in postrema Martyrologij Romani editione ad Notationes VI. Augusti, quo die colitur alius Iacobus Eremita Amidæ in Mesopotamia ad Tigrim fluuium miraculis clarus, [Amidenus;] duobus illis multo iunior; quippe qui post Amidam a Rege Persarum captam adhuc riuebat. Capta vero est Amida, teste Marcellino in Chronico Consulibus Auieno Iuniore & Probo (pro quo alij Ruffum scribunt) an. Ch. 502. quo Baronius num. 40. de hoc S. Iacobo agit ex Procopij lib. 1. de bello Persico.

[3] Philippus Ferrarius in Topographia Martyrologij Romani, verbo Palæstina, [lapsus,] scribit hunc Iacobum Eremitam, qui Amidæ ponitur sub die VI. Augusti, eumdem videri, cum eo qui hoc XXVIII. Ianuarij colitur. In quo indubie fallitur, & quidem vehementer. Ille enim, teste Procopio, in vico ab Amida vnius diei itinere distante, in breui spatio cancellis interseratis inclusus vixit; hic prope oppidum Porphyreonem, ab anno ætatis circiter vigesimo in spelunca quadam quindecim annos habitauit.

[4] Est autem Stephano lib. de vrbibus Πορφυρεὼν πόλις φοινίκης, [iuxta Por phyreonem & Carmelum,] vrbs Phœniciæ, admodum antiqua; cuius meminit Polybius lib. 5. de bello agens Antiochi Magni. Episcopalis fuit sub Metropolita Cæsareæ Palæstinæ, vt habetur lib. 2. Notitiæ Episcopatuum Miræi, vbi tamen Porphyron scripta. VVilhelmo Tyrio lib. 9. belli sacri cap. 14. & lib. 10. cap.6. & 10. & alibi Caiphas appellatur. Tyrium sequuntur Adrichomius in tribu Isachar cap. 17. Quaresmius, & alij; qui tamen falluntur dum a Caipha Pontifice exstructam scribunt: restaurata ab eo est fortaßis. Iuxta mare, ad Carmeli montis radices, parte aquilonari sitam tradunt.

[5] Vt merito mirari quis poßit, Sanctum hunc a M. Antonio Alegre Carmelita non insertum esse Paradiso Carmelitici decoris; [ideo Carmelitis merito accensendus:] cum suo ordini adscribat, quotquot non solum in Syria, Palæstina & Ægypto, verum & reliquum per orbem monasticam vitam primis seculis egerunt, aut aliquo modo adumbrarunt. At, siue institutum illud viuendi inde a priscis illis temporibus, assidua serie huc vsque est propagatum; probabilius est ibi viguisse, vbi prima dicuntur a Prophetis posita eiusmodi disciplinæ cunabula: sin vero solum post subactam a Francis Syriam erecta ea Sanctorum hominum societas est, quæ Fratrum S. Mariæ de Monte Carmelo appellata, (vt multi de recentioribus existimant, qui vndecim seculis integris negant vsquam Carmelitarum vel nomen prolatum ab vllo eorum temporum Scriptore, at contra, constare, ante S. Hilarionem nec auditum quidem in Palæstina & Syria nomen monachorum, Hieronymi testimonio firmant) Si igitur cœpit quidem ante quinque solum secula, vt illi volunt, ea congregatio; sed quo magis inflammaret in suorum animis studium virtutum, earum voluit exempla proponere in iisdem vsurpata locis, & conuictus similitudinem, loci ac pietatis similitudine asserere; non oportuit tamen veteres potius illos ante Christum Prophetas, aut alibi terrarum monasticen professos producere statuereq; imitandos, quam qui tanto propius ante nostra tempora ad ipsius habitarunt Carmeli consinia. Atque ad hanc classem pertinet non solus Iacobus, sed & sancta illa mulier, quæ antea ad eius labefactandam pudicitiam allegata, sed mox illius in profligandis voluptatum illecebris fortitudinis miraculo perculsa, dedit fidei manus, baptismoq; abluta, in Virginum deinde monasterio reliquum vitæ ita exegit, vt & cara Deo esset, & aduersus dæmones gratiam acciperet. Illud ergo ceteraq; monasteria certiori ratiocinatione, suo possunt ordini vendicare religiosißmi Patres Carmelitæ, circa ipsum sita Carmelum; sed ad Iacobum redeamus.

[6] [fugit honorems.] A Porphyreonis vrbis incolis cum se honorari videret, vt num. 10. dicitur, fugiens abiit quadraginta milliaribus & ad ripam fluuij triginta annos habitauit. Hunc fluuium Cisonem arbitramur, qui ex mari Galilææ, seu Tiberiadis, in mare Mediterraneum defluit, cui ad leucas aliquot mons Hermon, siue Hermonium, adiacet; apud cuius petras in spelunca videtur vixisse, [lapsus pœnitentiam agit:] ex qua cum fœdum illud flagitium perpetrasset, disceßit, atque annos decem in alia spelunca, seu vetere sepulchro, in eadem regione exegit. At si flumen hoc quispiam Iordanem esse contendat, haud equidem pugnaciter obsistemus, si quod attulerit probabile argumentum, atque vspiam repererit non plus 40. millibus passuum fluere a Porphyreone Iordanem.

[7] Iacobo mox ab obitu, ob miraculorum frequentiam, sacra extructa est ædes, in quam eius translatæ sunt reliquiæ, [publice cultus post mortem.] & memoria quotannis cum solenni festiuitate celebrata. Syros Græci secuti, qui eumdem referunt hoc die in Menæis, & apud Maximum Cythereum, ex quibus vitæ epitomen subiungemus. Ex Latinis ita Molanus in addit. ad Vsuardum: Apud Porphyreonem apud Metaphrasten, S. Iacobi Eremitæ. Martyrologium Romanum: In Palæstina S. Iacobi Eremitæ, qui post lapsum diu in sepulchro pœnitentiæ caussa latuit, & clarus miraculis migrauit ad Dominum. Eadem habentur in Martyrologio Gallobelgico, sed die sequenti, nempe XXIX. Ianu.

[8] Vita S. Iacobi scripta videtur a vetusto auctore, haud diu post eius mortem, vt hæc verba innuunt: [Eius Vita, a quo scripta, & edita.] Cum religiosissimus Episcopus obitum cognouisset, ad eum locum cum toto Clero & probis laicis accessit, qui cum aromatibus pretiosis eum condiissent, Deum ipsum & eius gloriam celebrantes, venerandas eius reliquias in illo ipso monumento deposuerunt. Postea sanctus Dei Sacerdos sacram ædem ad speluncā ædificauit, eiusque reliquias illuc transtulit. Quo in loco vsque in hodiernum diem multi curantur ac tota ciuitas, & finitima regio, eius memoriam singulis annis celebrans diem magnum festum agit &c. Quæ postrema de ætate Metaphrastæ (qui hanc vitam suo de gestis Sanctorum operi inseruit, recognitam a se fortaßis, ac de more interpolatam) minus commode accipi videntur posse, cum omnia late Saraceni Metaphrastæ æuo tenerent. Eam porro vitam Latine a Gentiano Herueto versam, ediderunt Lipomanus & Surius: contractam Georgius Garnefeltius lib. 2. de Vitis Eremitarum num. 7.

VITÆ EPITOME
ex Menæis Græcorum.

Iacobus, Eremita in Syria (S.)

Eodem die S.P.N. Iacobi Exercitatoris.
E carne excessit, velut e quopiā laqueo, Iacobus, carnis non captus laqueis.

[1] [S. Iacobus in antro habitat:] Sanctus hic omnibus mundi curis abiectis, in quodam antro habitauit annis quindecim, haud procul oppido quod Porphyrione dicitur, omnique in genere vitæ religiosæ se exercuit. Submissa ad illum est ab impuris quibusdam nebulonibus lasciua muliercula, quæ illum petulanter agggressa ad libidinem prouocabat: [meretricem conuertit:] ipse eam futurorum apud inferos suppliciorum commemoratione, per pœnitentiam Christo adiunxit.

[2] Quoniam vero improbi hostis insidias eludere omnes nemo potest, accidit, vt & iste in immane flagitium horrendo casu prolaberetur, [energumenam precibus liberat,] vt omnibus lapsis exemplum esset, & dux ad pœnitentiam. Vir quidam illustris filiolam a malo genio insessam ad sanctum virum adduxit, illius ope curandam: qui Deum pro obsessa deprecatus, statim illam impuro insessore liberauit. Sed pater veritus, ne expulsus a puella dæmon eamdem denuo inuaderet, eam cum fratre admodum adolescente apud monachum in spelunca reliquit. Hic miser impuris desideriis victus (o casum nefandum!) virgunculam corrumpit. Quid vero deinde? [eam dein opprimit, & cum fratre necat:] Ne turpe scelus, quod commiserat, in publicam emanaret, occidit & puellam & fratrem eius; & vtriusque cadauer proiicit in præterlabentem fluuium.

[3] Cum deinde salutis spem omnem desperatus abiecisset, ad seculum reuerti statuit. Verum iter ingresso occurrit religiosus quidam piusque monachus, [pœnitentiam agit:] cuius piis adhortationibus permotus, seipsum in monumento quodam conclusit, vitamque durissimam instituit.

[4] Cum vero regionē illā olim ingēs siccitas & æstus vexaret, Deus illius loci Episcopum monet, vt se ad hunc Iacobum in sepulchro latentem conferat, eiusque preces exposcat; alioqui æstum & siccitatem nūquam cessaturam. Ergo mox Episcopus cum vniuerso populo supplicabundus ad Sanctum venit precesque eius enixe postulauit, [pluuiam precibus impetrat:] & vix tandem persuasit: qui vbi cœpit Deum pro illis deprecari, statim largissimus imber e cælo missus terram irrigauit. Inde Sanctus nouas spes de salute sua concepit, quod amplissimum haberet veniæ, imbres largiter cadentes, pignus atque argumentum. Itaque adhuc seueriorem vitæ rationem iniit; & pœnitentiam pœnitentiæ, [sancte moritur.] lacrymas lacrymis addidit: atque hoc modo in sancta conuersatione spiritum Deo reddidit.

VITA
Auctore incerto apud Metaphrasten.

ex Metaphraste.

Iacobus, Eremita in Syria (S.)

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] [Vtilitas huius historiæ.] Mvlta bona, & animæ salutaria beneficia iis viris qui Dei amantes sunt, & Saluatoris Christi præceptis congruentem vitam ingrediuntur, pulcherrima humilitatis possessio conciliat: quam qui amplecti studuerit, & perfecte obierit, is numquam illud timere poterit, ne aliquo modo cadat, aut vllo affectu capiatur, vel suæ fiduciæ superbia efferatur. Quod enim multum damni, & insanabilem iacturam, maximumque periculum hæc iis afferat, qui non cautiores fuerint, licet e multis aliis argumentis hoc intelligere, præcipue vero ex hac historia, quæ nobis scribenda est: vt qui cælestem vitam sibi proposuerint, ex ipsa narratione proficiant, quo tutiores sint. In hac enim & institutionem optimam inueniemus, & exercitationem perfectam, extremum denique cursum ex pigritia proficiscentem, & pœnitentiæ virtutem; quæ tantum valet apud benignissimum Deum, vt non solum ex ipsis inferorum portis, & gehennæ doloribus hominem eripiat, sed etiam talem reddat, vt priori virtute maius aliquid possideat, & adiuuante diuina gratia, emendationem vitæ superiore statu meliorem recuperet.

CAPVT I.
S. Iacobi exercitatio. castitatis seruandæ cura.

[2] Fvit quidam vir, qui solitarium in locum secessit prope oppidum Porphyrionem. [Degit 15. annis in spelunca:] Erat viro illi nomen Iacobus. Hic cum breuis huius vitæ vanitati renuntiasset, in spelunca quadam quindecim annos habitauit. Tantos autem in virtutis exercitatione progressus fecit, tamque insignis & Deo gratus extitit, [claret miraculus:] vt & gratia contra dæmones dignus effectus fuerit, multasque alias curationes, Saluatoris nostri Iesu Christi nomine, hominibus attulerit. Cum omnes igitur eius hominis vitam admirarentur, ad eum concurrebant; quorum plerique erant ex impiorum a Samaritarum superstitione. [multos Samaritas conuertit:] Illos cum ad se venientes diuinus ille vir animaduerteret, ex diuinarum litterarum lectione ipsos multum erudiendo, ad veram fidem conuertebat.

[3] [ab aliis in eum conspirantibus] Sed qui humano generi inde vsque a principio aduersari cœpit diabolus, & iis præcipue qui Christo seruiunt, cum ex multa illius hominis virtute ac perfecta vita se fugari videret; aggressus est eum persequi, & ex iis locis, quæ supra diximus, expellere. Cum enim in vnum quempiam Samaritam ingressus fuisset ex eorum numero, qui ab initio veritatem ipsam auersabantur, fecit vt ille vniuerso ad se pertinentes amicos, consanguineos ac seruos, ad insidias sancto illi viro struendas, in vnum colligeret; quo eum ita irretitum posset e regionibus illis propulsare. Omnes igitur cum ad sacerdotis sui diuersorium conuenissent, & multa essent machinati; vna omnium sententia hæc fuit, vt impudentem atque inhonestam mulierculam ad se accerserent, [subornatā meretricē,] cui viginti aureos nummos darent, totidemque alios se illi daturos promitterent, si ipsa Dei seruum Iacobum illecebris suis corrumpere posset, vt ansam aliquam arripientes, eum virum cum dedecore e sua regione fugarent.

[4] His promissis mulier illa inducta, multam noctem obseruans, ad ipsum adiit, ac ianuam pulsans eum rogabat, vt ipsam intromitteret. Cumque ille moraretur, & diutius id se facturum recusaret, illa nihilominus impudenter ianuam pulsare pergebat, & multis precibus eum obsecrare, [ante cellā diu multumq; noctu lamentantem,] vt ipsam admitteret. Cum igitur ille ianuam patefecisset, & eam vidisset, spectrum aliquod cernere sibi visus est; seque crucis signo muniens, ianuam ipsam cum impetu clausit, atque in cellam reuersus, ad orientem solem se conuertit, & Deum attente precatus est. Non multo autem tempore postea, cum media nox præteriisset, non desinebat mulier illa pulsare ianuam; quin etiam magna voce, Miserere, inquit, mei tu, qui Dei seruus es: aperi mihi ianuam, ne ante cellam tuam ferarum cibus efficiar.

[5] Cum iustus ille vir hæc consideraret, & ferarum multitudinem, [monachā arbitratus,] quæ erat in illis locis, animaduerteret, ianuam ipsam inuitus (vt ita dicam) patefecit, eique dixit: Vnde huc venisti? Quem quæris? Et vnde es? Cui mulier, E monasterio, inquit, hoc propinquo ego sum, meque monasterij Præses ad ferendas b benedictiones in hoc castellum misit, ac dum reuerterer in monasterium, hoc in loco nox me oppressit. [in exteriorem cellam admittit] Rogo igitur te, diuine vir, vt miserearis mei, & apud te accipiar, ne ferarum præda efficiar. His igitur verbis ille commotus, eam ad se introduxit, panemque & aquam illi apposuit: & interiorem cellam ingressus seipsum illic inclusit, muliere in exteriore cella derelicta.

[6] Illa vero cum cibum sumpsisset, voluit paullisper quiescere. Postea cœpit vociferari, & cum lamentis ad ianuam se deiicere, virumque sanctum implorare. Ille vero e fenestra prospiciens, eamque videns angustiis & multo dolore compressam, dubitabat quidnam ei diceret aut faceret. Tunc illa, Precor te, inquit, vt me respicias, [dolores cordis fingentē dextra manu inungit, & cruce signat:] & signo Crucis munias, quoniam dolore cordis opprimor. His ille auditis exiit, & statim igne multo accenso, prope mulierem sedit, ac sinistra manu igni admota, dextera sacrum oleum sumpsit, & eam calefacere cœpit propriæ manus calore, neque desinebat eius pectus Crucis signo munire. Illa igitur impudentiæ stimulis impulsa, cum irretire eum vellet, & in turpem libidinem concitare, Rogo, inquit, te diutius cor meum vngas, vt dolor, qui me comprimit, iam desinat. Ille, quæ eius erat simplicitas, [sinistram igne adurit contra tentationes:] mulieri credens, quæque ad eam curandam pertinebant, attendens, simulque fraudem praui dæmonis sciens ac metuens, ne forte ex multa in eam commiseratione sempiternam infirmitatem sibi afferret, duabus vel tribus horis constanter sinistram manum in ignem iniectam detinuit, ita vt digitorum compages combustæ deciderint. Hoc ille faciebat contra diabolicas machinas militans, vt propter intolerabilem illum dolorem ex ignis flamma proficiscentem, nulla pessima cogitatio in eius animum irreperet.

[7] Quod cum admirabiliter ab eo fieri mulier videret, & ipsa resipisceret, (totam enim sancti viri manum fere igne consumptam videbat) lacrymans atque ingemiscens ad sancti viri pedes se deiecit, & suis manibus proprium pectus pulsans, clamabat: Hei mihi miseræ & excæcatæ! hei mihi, quod diaboli domicilium facta sum! Hæc cum sanctus vir audiret atque obstupesceret, Surge, inquit, mulier. Hoc dixit, & admodum festinanter e solo illam erexit, & attentas preces ad Deum mittens, [quo viso meretrix, conuertitur,] Nuntia, inquit, mulier, quid hoc sit. Vixque ad se reuersa, quo pacto res se habebat, singulatim exposuit, aperiens quas praui Samaritæ, vel diabolus potius aduersus iustum virum insidias machinatus fuerat. Qua re audita, Dei seruus magnopere ingemuit: cumque Dei gloriam celebrasset, & lacrymas multas emittens, Deo gratias egisset; illam catechismo instruxit, eique benedictiones impartitus, misit ad sanctissimum Alexandrum Episcopum. [baptizatur,] Mulier vero cum ad ecclesiam venisset, vnamquamque rem ordine Deo ipsi primum, deinde & sanctissimo viro confessa est: qui & ipse cum plurimum eam instruxisset, eorumque malorum, quæ commiserat, [fit religiosa, & sancta.] valde pœnitentem videret, immortalitatis lauacrum ei dedit, & mulierem quidem ipsam ad Virginum monasterium misit; omnem vero populum religiosum, & Christi amatorem Clerum cum congregasset, ex vrbe & regione illa omnes Samaritas expulit, ac postea Dei seruum Iacobum adiit, eumque vt bonus Pater multum confirmauit. Ita vero & mulier supradicta per pœnitentiam Christo seipsam obtulit, vt & cara Deo esset, & aduersus dæmones gratiam acciperet.

[Annotata]

a [Samaritæ.] Samaritæ infestarunt Christianos præcipue seculo quinto & sexto, sub Imperatoribus Zenone, Anastasio, Iustino, ac Iustiniano: sed ab hoc Iulianus quidam eorum Rex bello superatus & peremptus est. Agunt de eis Procopius de ædificiis Iustiniani Imperatoris lib. 5. Cyrillus monachus in Vita S. Sabæ Abbatis 5. Decemb. & alij. Hinc de S. Iacobi ætate statui vtcumque potest.

b Id duplici modo accipi potest; vel vt missam se dicat, vt inde benedictionem ad monasterium deportaret, id est, eleemosynam. [Benedictio, eulogia.] Simili phrasi vtitur Cyrillus in vita S. Sabæ, vti supra 20. Ianu. ad vitam S. Euthymij diximus num. 9. in Prolegom. Verum vbi ea erat benedictio? Vel intelligi potest, vt se tulisse eo benedictionem dicat, siue eulogias, id est, panes resue alias, vel a Sacerdotibus benedictas statis Ecclesiæ precationibus, vel quod a sanctarum Virginum manibus venirent, benigne tamen suscipi atque etiam aduersus morbos vim habere solitas: vel certe in testimonium solum beneuolentiæ, aliquos præcoces aut rariores fructus, vel quidpiam simile, quod esse secularibus, sed piis, hominibus acceptum scirent, mittere sanctimoniales illæ Virgines solebant. Sic 26. Ianu. in vita S. Bathildis cap. 3. num. 12. vt & Regem & Reginam & Proceres condigno honore cum eulogiis semper visitarent, &c.

CAPVT II.
Donum curationum. Secessus longinquior.

[8] Facto autem interuallo quodam temporis, filia cuiusdam viri, qui principem locum in Senatu obtinebat, [Iacobus dæmoniacam curat:] impuro spiritu agitata, nominatim sanctum illum virum inuocabat. Cum igitur eius parentes ad Dei seruum eam duxissent, ipsum rogabant, vt puellæ iuuentutem misericordia prosequeretur, & impurum spiritum ab ipsa expelleret. Cumque sanctus vir pro ea Deum precatus esset, & manus super illam imposuisset, statim diuina ope dæmonem expulit, & puellam curauit. Eius igitur parentes cum & Deo & ipsi gratias egissent, trecentos aureos nummos ei miserunt, quos non solum iustus ille vir accipere ausus non est, sed ne videre quidem eos passus fuit; dicens, eisque persuadens, non decere diuinarum rerum mercaturam facere, sed pauperibus illos potius dare. Ego enim, inquit, [oblatam pecuniam respuit:] eos non accipio; nam in solitudine degens istis non indigeo. Itaque gratias Deo agentes homines illos in eorum domos remisit.

[9] Aliquando vero cum adolescens quidam a dȩmone tentatus fuisset, vtroque pede dissolutus fuit: [sanat paralyticum, & multos ægros:] quem eius consanguinei baiulantes, ad sanctum virum tulerunt, eum rogantes, vt pro ipso Deum precaretur. Ille autem cum tres dies ieiunasset, & diuinis precibus operam dedisset, paralyticum hominem sanum restituit, cui & benedixit, iussitque propriis pedibus in suam domum reuerti. Multi alij ad eumdem veniebant, qui cum diuersis morbis laborarent, omnes diuina ope per ipsius preces curati, ad suas domos reuertebantur.

[10] Cum autem ille Dei seruus se ab omnibus multum honorari videret; & casum, [honorem fugit:] qui ex honore ipso multis euenire solet, valde metueret, locum illum reliquit, & fugiens abiit procul ab vrbe illa quadraginta milliaribus: cumque apud petras, quæ sunt ad ripam fluuij, speluncam magnam inuenisset, triginta annos illic habitauit, [30. annis habitat in spelunca.] in precibus & hymnis totos dies ac noctes insumendo. Nutrimenta vero ipsa multo tempore ex herbis, quæ prope fluuium nascebantur, sibi conficiebat: postea paruum quemdam hortum ad ripam fluminis eleganter construxit, atque in eo aliquot horis diei opus faciens ex eo ipso cibum sibi comparabat. Ita vero eius vita celebrabatur, vt e viginti & triginta monasterius monachi & Clerici ad eum venirent, multique alij ex iis, qui mundi rebus occupantur, ad eum se conferrent, vt eius benedictionem acciperent, & ab eo confirmari possent.

CAPVT III.
Lapsus in fornicationem & homicidium.

[11] Sed talis ac tantus vir, tantaque gratia dignus effectus, fortasse elatione vel superbia captus, in lapsū, eumque omnium grauissimum, incidere permissus fuit. Nam scelestissimus humani generis inimicus, qui contra homines rectam & Deo gratam vitam degentes, propriam inuidiam exercet, in puellam quamdam ingressus, cuiusdam diuitis filiam, [Energumena S. Iacobum inclamat:] cœpit clamare, & S. Iacobum nominatim appellare; ita vt parentes puellæ circumirent, & vbique diuinum illum hominem inuestigarent, neque monasterium, neque desertum aliquem locum relinuentes. Quem cum inuenire non possent, postea solitarium quemdam hominem in eo loco, quem supradiximus, esse cognouerunt. Pater igitur seruos suos secum habens, & puellam iubens vna cum matre in iumento sedere & eum sequi, venit in eum locum, de quo audierat, vbi & ille vir sanctus vitam degebat. Quem cum vidisset, [ad eum adducitur:] & ad eius pedes se abiecisset, Miserere, inquit, filiæ meæ, quoniam grauiter ab impuro spiritu cruciatur: nam viginti dies sunt, quibus neque cibum, neque potum sumpsit, sed clamat seipsam lacerans, & nomen tuum appellans.

[12] Tunc iussit puellam illuc duci: cumque se diutius precibus dedisset, [eius oratione sanatur:] sic ardenter pro ipsa precatus est, vt & locus, in quo stabant, contremuerit. Finitis vero precibus, insufflauit in illum impurū spiritum, & ait: In nomine Domini nostri Iesu Christi exi ab ista puella. Statimque dæmon ipse, tamquam igne aliquo impulsus, e puella discessit. Illa vero cum in solum cecidisset, multis horis iacuit sine voce: sed Sanctus ille Deum precatus, eam, manu apprehensa, erexit, & parentibus suis reddidit. Qui cum miraculum illud vidissent, [sola apud eum remanet:] diuinam gloriam collaudarunt. Sed metuentes, ne impurus ille dæmon reuersus, in eam ingrederetur, ipsum rogarunt vt puella apud eum duos dies remaneret, quoad omnino a dæmone liberaretur. Puella igitur apud eum relicta, parentes in domum suam reuersi sunt.

[13] [(Sanctorū lapsus narrandi ad ædificationem)] Decet autem, sicut initio diximus, ad multorum cautionem & cælestem hanc vitam exercentium ædificationem, non solum perfectorum hominum recte facta narrantes, bona tantum colligere; sed ne malarum artium & laqueorum scelestissimi illius hostis imperiti sint, qui Deo seruiunt; quemadmodum maximas & veras huius hominis virtutes enumerauimus; ita, inquam, conuenit, & fluctuationem in eum illatam, & inde maximum eius lapsum, enarrare. Dicemus autem deinceps, vt decet, & ea miracula magna atque ingentia, quæ post perfectam ipsius pœnitentiam & generosam confessionem per eumdem edita sunt. Quo enim nobiliorem exercitationem ac vitam antea egerat, eo maior postea ipsius fuit lapsus. Quanto autem grauior fuit lapsus, eo maior postea ipsius fuit & emendatio.

[14] Ille enim pessimus & impius Dei seruorum inimicus, cum puellam, quæ curata fuerat, illic solam cum solo relictā vidisset, & velut ansam quamdam aduersus iustum hominem arripuisset, libidinosum spiritum in eum immisit: qui tantopere ipsum adortus est, vt qui exercitationis initio, a quo tempore impiorum Samaritarum laquei per mulierem, quam supradiximus, parati fuerant, [ab eo violatur,] generoso & forti animo restiterat; quique vt diabolum superaret, per quem mulier aduersus ipsum impulsa fuerat, sinistræ manus iacturam perferre maluerat; is, inquam, vir libidimus stimulo percitus, diuini timoris & tantæ sanationum gratiæ ac tam diuturnæ exercitationis, totque laborum oblitus fuerit; & quamuis ad multam senectutem venisset, victus tamen dæmoni succubuerit: & in eum locum, qui ante cellam erat, egressus, puellam ipsam vitiauerit, & impietatis cœno seipsum commacularit.

[15] Deinde vero, tamquam primordiis quibusdam dæmoni oblatis, coactus est superiori malo & alterum addere. Cum enim corruptor ille serpens vereretur, [occiditur,] ne Iacobus ipse resipiscens ad emendationem veniret, quæ per pœnitentiam his præbetur, qui eam sincero animo inquirunt, ei viro, quem, vt sibi videbatur, captiuum ducebat, suggessit, vt superiore peccato maius quiddam patraret: quasdam enim timiditatis cogitationes cum in eius mentē iniecisset, auctor illi fuit vt puellam a se vitiatam interficeret. Et eo igitur peccato superatus, eius quoque cædem patrauit, sperans scilicet ea re fieri posse, vt eius puellæ parentum molestiam vitaret.

[16] Sed neque eo scelere contentus fuit verus ille malorum auctor diabolus, sed aliud etiam addidit, [in flumen abiicitur,] vt non solum interfectæ puellæ reliquias sepulturæ non mandaret, sed eas etiam in aquas fluuij sine misericordia aliqua proiiceret. Talis est superbiæ & arrogantiæ fructus. Nisi enim eiusmodi peccato monachus ille se subiecisset, prauus hostis, tamquam in breue aliquod nauigium vim omnem ac ventorum æstum effundens, eum senem nequaquam dedecorasset, a quo adhuc iuuene victus fuerat; quem postea & ipse vicit, eo quod nimis elatum sensit.

[Annotatum]

a An tum hæc secta esse desierat? Certe Procopius scribit sub Iustiniano Samaritanos vt plurimum Christianos effectos: ideoq; Iustinianum iis vetustum in monte Garizin propugnaculum obcinctum reliquisse.

CAPVT IV.
Motus desperationis.

[17] Sed tamen egregia Christi summorum bonorum largitoris in homines beneuolentia, [Iacobus Dei benignitate reuocatus ad salutem.] qui omnes homines mauult saluos esse, quam perire, ei, qui lapsus fuerat atque humi iacebat, manum porrexit, & pœnitentiæ remediis insanabilia & graueolentia proprij figmenti, hoc est, eius viri vulnera curauit, iisdemque ac maioribus gratiis post pœnitentiam eum decorauit. Hæc autem in medium proferre coacti sumus, vt sicut superiorem eius vitam cognoscentes, Deum laudauimus, & quomodo lapsus fuerit audientes in tristitiam incidimus; ita & sinceram ipsius pœnitentiam ediscentes, non nobisipsis confidamus, sed in benignissimo Deo, ex quo gratiæ omnes proficiscuntur, spem collocemus; qui & nobis stantibus dat patientiam, vt perfecte stare possimus; & pigritia cadentes sua manu sustentat, hoc est, opem nobis porrigit, ac pœnitentes pro sua in humanum genus caritate amplectitur.

[18] Etenim qui tot & talia mala patrauit, quorum vnumquodque gehennæ obnoxium eum faciebat, Dauidis exemplum imitandum sibi proposuit, quo a lapsu erigi posset. [2. Reg. 11. 15.] Nam & Dauid post adulterium rerum ordinem peruertit, & pro eo quod adulterij sui pœnas dare debuisset, cædem etiam addit eius viri, [exemplo Dauidis meditatur pœnitentiam.] cui prius iniuriam fecerat. Ille igitur cum animaduerteret, quemadmodum Deus ipse ac benignus Dominus Dauidis oratione placatus, statim peccata ei condonauit, ad pœnitentiæ portū confugit, sola spe ad animæ ipsius emendationem gubernatrice vsus. Cum enim ad se rediisset, & e somno, vt aliquis diceret, excitatus esset, in cellam suam ingressus est, seque in terram cum abiecisset intolerabiles gemitus emittebat, pectus suum valde percutiens, & lacrymarum riuulos emittens.

[19] Sed neque sic ab eo discessit impurus & scelestissimus diabolus. [ex desperatione rediturus ad seculum, diuertit ad monasterium.] Nam cum eius viri propositum ac voluntatem ferre non posset, cœpit desperationis cogitationes in eius animum iniicere, cum huiusmodi pessima initia aduersus humanum genus ex Iudæ ipsius desperatione inferre conatus esset. Ille igitur ad seculi consuetudinem redire decreuit. Sed benigni Christi voluntate factum est vt iter faciens, in monasterium quoddam veniret. Ad eos igitur monachos, qui illic erant, ingressus, ipsos salutauit: qui cum eius pedes lauissent, & panem ei apposuissent, rogabant vt cibum sumeret. Ille vero cum neque eos fere audire pateretur, grauem gemitum emittens: Hei mihi, inquit, misero, quomodo potero in cælum oculos erigere? [narrat monachis suum lapsum:] Quomodo ipsius Christi Domini nomen audebo inuocare, quem reprobaui ac dereliqui? Quomodo audebo aliquid ex ipsius bonis attingere, qui anima & corpore adulter contra ipsum fui, & intemperantiæ libidinibus meipsum commiscui? Cumque cœpisset narrare, quo pacto res se habuerat, illis omnia confessus est: qui multa tristitia ob eam rem affecti, & his, quæ diuersis modis passus fuerat, commoti, pro viribus eum consolati sunt. Cumque benedictiones ei dedissent, & multas atque attentas preces pro eo ad Deum misissent, a se dimiserunt.

[20] Cum autem iter faceret, [ab anachoreta ducitur ad cellam,] Frater quidam ei occurrit, vere Christum in seipso habens: qui cum eum salutasset, coegit in suam cellam diuertere: cumque eius pedes lauisset, & omnia caritatis officia illi præstitisset, panem apposuit, ipsumque adhortatus est, vt particeps fieret earum benedictionum, quas Deus misisset. Ille vero cum peccatorum suorum sibi conscius esset, pectus suum pulsans, diu recusabat cibum sumere. At Dei seruus, apud quem ille diuerterat, ad ipsius pedes se abiecit; eum consolans, [coactus cibum sumit;] & iureiurando affirmans, se non prius e terra surrecturum, quam promisisset, se illorum quæ apposita fuerant participem futurum. Id cum ille promisisset, Dei seruus e terra surrexit, vt cibum sumeret. Postea vero quam ambo panem gustauerunt, & Deo gratias egerunt, rursus vna sedebant.

[21] Tunc is, a quo Iacobus hospitio acceptus fuerat, ipsum affatus; Instrue, inquit, Pater, me in Christo filium tuum, & cor meum confirma, quoniam multis & variis cogitationibus valde sollicitor. [rogatus aliquid dicere ad eius institutionē, lapsum deflet,] Tunc vlulans S. Iacobus, & cum lacrymis, gemitibus & lamentis suum pectus verberans; Sine, inquit, Frater, me flere, & grauia peccata mea, quæque impie aduersus Deum ausus sum, lamentari: quoniam in hac mea vana & turpi canitie, tamquam puer, a diabolo supplantatus, in interitum omnino immersus sum. Malis enim, quæ iuuenis toleranter vici, nunc in senectute inhoneste me gerens succubui, cum in graueolentis stupri cœnum meipsum coniecerim, & alia his grauiora peccata cōmiserim. Hæc cum ille audiuisset, mœrore multo affectus est, eumque rogauit, vt singulatim fraudem diaboli narraret; hæc duo ex ea re procurans, primum, quod sperabat peccati confessione ad pœnitentiam illum virum prouocandum; deinde, quod ex Fratris lapsu cautionem sibi in posterum parare cupiebat. Ille igitur sic narrare cœpit.

[22] Cum exercitatione accurata & valde laboriosa vsus fuissem, [& narrat,] & Deo ipsi quinquaginta annos innocenter seruiuissem; postquam multam a benigno Deo gratiam accepi, multaque miracula per me scelestum perfecta sunt; postremo Satanas in puellam quamdam ingressus fuit: cuius parentes cum audiuissent Christi gratiam mihi adesse, illam ad me duxerunt vt curari posset. Cumque me rogassent, vt pro illa Deum orarem, id feci: & diuina ope factum est, vt impurus spiritus ab illa discederet. Illi cum omnino eam curari cuperent, duos dies apud me puellam reliquerunt, ipsique in domum suam reuersi sunt. Mente vero excæcatus ego, ad illam exij, & libidinis stimulo superatus, neque Deum hora illa in mente habens, neque quod tam diuturnæ exercitationis labores perderem cogitans, sed omnia (vt summatim dicam) oblitus, & gehennam contemnens, ad stupri perniciosam ruinam cecidi. Cumque puellam vitiassem, malo malum curare volui, quinimo minori malo maius addidi. Nam dedecoris illius auctor dæmon me inuadens, [de venia desperat,] eiusdem puellæ cȩdem in mentem suggessit. Itaque post stuprum quod intuleram, illam ipsam interfeci, eiusque corpus in fluuium proieci. De mea igitur salute desperans, discessi, & nunc in mundum reuertor. Quomodo enim in cæli altitudinem oculos erigere potero? Nam si Christum ipsum nominare ausus fuero, nunc ignis de cælo descendens statim me consumet.

CAPVT V.
Pœnitentia in sepulchro peracta.

[23] Hæc & talia cum ille multis lacrymis & gemitibus maximis enarraret; alter Dei seruus hæc audiens, [Erigitur in spem misericordiæ Dei:] diuina gratia compunctus, in eius collum cecidit, eumque osculans; Quæso, inquit, Frater, ne animo decidas, neque de salute tua desperes: sed credens pœnitentiæ locum esse, lacrymas fundens benigno Deo confitere. Multum enim misericors est Dominus, & multa est misericordia, qua nos semper prosequitur. Quoad tempus habemus, pœnitentiam agamus. [2. Reg. 12. 13.] Nam si pœnitentia non esset, quomodo Dauid post prophetiæ donum, post regnum, post Domini testimonium, in adulterij & cædis barathrum lapsus, verbis & re pœnitentiam ostendens, talium peccatorum remissionem assequi potuisset? [Matth. 16. 19. Matth. 26. 74.] Si pœnitentiæ locus non est, quomodo B. Petrus Apostolorum princeps, primusque discipulus, qui claues cæli a Deo accepit, cum Dominum Christum non semel, non bis, sed ter negasset, & post hæc amare fleuisset, non solum eius peccati remissionem impetrauit, sed maiore etiam honore dignus fuit habitus, rationalium Christi ouium pastor effectus? [Ioan. 21. 17. 2.] Nisi pœnitentia esset, quomodo eum, qui apud Corinthios fornicatus fuerat, assumi Apostolus mandasset, Ne, inquiens, circumueniatur a Satana? [Corint. 2. 11.]

[24] His & talibus verbis cum eius animum valde confirmasset verus & misericors Frater, eum rogauit, vt secum vna manere vellet: cumque ille nollet; ad eius pedes Dei seruus se abiecit, eosque osculatus, illum orabat, [in cella anachoretæ detineri nequit:] ne ab eo separaretur, cogitans ac metuens, ne aliquo modo in desperationem incideret, & animam suam omnino perderet. Cum vero vehementer eum admonens, rogans atque obsecrans, illi persuadere non posset, sanctus vir angustiis compressus & spiritu ingemiscens, atque pro eo magnopere Deum precatus, illum dimisit, cum benedictiones etiam dedisset, quibus in via vteretur. Cumque vna cum illo vsque ad quindecim milliaria iuisset, non desinebat ipsum hortari, longam de pœnitentia orationem habens. Eum deinde amplexus, & cum lacrymis osculatus, ac pro ipso Deum precatus, in cellulam suam reuersus est.

[25] Iacobus autem cum viæ, quæ in mundum ducebat, se dedisset, in itinere erat. Cumque partem quamdam viȩ transegisset, & paullum declinasset, vetus quoddam sepulcrum inuenit, ad figuram speluncæ factum, in quo plurima mortuorum ossa reposita erant, quæ temporis vetustate fere vt puluis euaserant. Quo ingressus, cum ossa illa in vnū collegisset, in quodam monumenti angulo ea reposuit: cumque veterem speluncæ ianuam occlusisset, & genua in terra posuisset, pectus verberans, magno cum eiulatu ac lamentatione ita Deo confitebatur: Quomodo ad te, Deus, oculos erigam? Quale confessionis meæ initium faciam? Quo animo, [in veteri sepulchro implorat Dei misericordiam:] quaue conscientia fretus, impiam linguam & labia sordibus plena mouere aggrediar? Primum cuiusnam peccati remissionem petere audebo? Da veniam, benignissime Domine. Esto propitius mihi indigno, bone Domine, neque perdas me cum turpissimis factis meis: non enim paruæ sunt impietates meæ. Stuprum commisi, cædem feci, sanguinem innocentem effudi. Ad hæc omnia miserum corpus aquis, feris ac volucribus escam dedi. Et nunc, Domine, tibi scienti omnia confiteor, harum rerum veniam a te postulans. Ne me despicias Domine, sed pro tua misericordia & in homines caritate, miserere mei hominis impij atque indigni, & mihi copiosam misericordiam tuam impertias, omnemque iniquitatem meam remitte, ne in peccati profundam voraginem demersum obruat me vastatoris inimici procella, ne draco abyssi me deuoret.

[26] [10. annis ibidem agit pœnitentiam] Hac constanti pœnitentia & confessione vsus, decem annos in spelunca transegit, vel in sepulcro potius duram vitam tolerans, e loco illo non exiit, neque cum aliquo versatus est, neque quemquam allocutus: sed amaris lacrymis, gemitibus & lamentis intolerabilibus multaque compunctione omne tempus transegit, bis in hebdomada ianuam speluncæ aperiens, & olera, quæ erant prope ostium sepulcri, vbi ipse manebat, colligens, ex quibus tantum comedebat, quantum sibi satis esse putabat; atque in speluncam reuertebatur, multas Deo gratias agens, omnique tempore precibus, vigiliis & confessionis perseuerantiæ dans operam. [Ezech. 18. 32.] Quamobrem benignus Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed conuersionem & vitam, tantum & tam multum laborem non inanem neque inutilem esse passus est. Eius enim puram & diligentissimam pœnitentiam attendens, tantorum & talium peccatorum veniam ei dedit.

CAPVT VI.
Pluuia impetrata. Alia miracula. sanctus obitus.

[27] [Episcopus diuino monitu pro pluuia eius preces implorat:] Cvmque & sancto illi homini, & omnibus aliis pœnitentiæ vim manifestam Deus ipse facere vellet, permisit, vt vehementissimus squallor & pluuiæ penuria totam illam regionem detineret. Itaque post multa ieiunia, preces, & supplicationes, reuelatum fuit ciuitatis illius religiosissimo Episcopo, viro sancto & Deum metuenti, esse quemdam hominem, ea in regione in sepulcro habitantem, habitu quidem humilem, sed spiritu & animo sanctum; qui si ab ipsis persuasus, Deum precatus fuisset, omnia mala, quæ illi regioni imminerent, auerteret. Sanctissimus igitur Episcopus cum toto Clero iussit omnes congregari ad visionem illam audiendam, quam eis narraturus erat, vt cum supplicationibus ad speluncam sibi reuelatam, ad eum diuinum hominem adirent. Cum id factum fuisset, & ad eum locum venissent, iustum illum hominem inuenerunt, multisque precibus ab eo petierunt, vt eorum regionis misereretur, & Deum precari vellet, ab eoque impetrare vt populo suo reconciliaretur, & præsentem squallorem depellens, pluuiam in eorum terram demitteret.

[28] Ille nihil omnino eis respondens, suum pectus verberabat, [responso frustratus,] neque in cælum oculos erigere audens, id tantum dicebat: Propitius esto, Christe, multis meis impietatibus. Episcopus vero cum in supplicationibus atque hortationibus perseueraret, neque responsum aliquod ab eo reciperet, illo relicto, qui eo venerant, lamentantes reuersi sunt. Cumque ac ecclesiam venissent, illic rursus lacrymantes & supplices a benigno Deo malorum liberationem quærebant. Cum vero multis diebus lamentantes ac ieiunantes Deum implorarent, [iterum iubetur eum adire:] vt eis subuenire vellet; iterum eidem Episcopo reuelatum est, & clara vox audita fuit, quæ ita dixit: Abi ad seruum meum Iacobum, quem tibi iam reuelaui, eique persuadeas, vt de his rebus me orare velit: eo enim orante, iis malis, quæ regioni impendent, liberi eritis.

[29] Reuersus igitur cum toto Clero & populo sanctus Dei Sacerdos, pergebat diuino homini supplicationes afferre. [eius precibus pluuia impetratur:] Tunc ille inuitus (vt breui dicam) & multis supplicationibus adductus, & ab illo sancto Episcopo persuasus, quod diuina reuelatione ad eum missus venisset, erectis in cælum oculis, multo tempore attentas preces habuit: cumque adhuc in eius ore preces essent, bonus & misericors Deus, qui omnia se metuentibus abunde & facile largitur, re ipsa illud diuinarum litterarum dictum implens: Adhuc te loquente, dicam, Ecce adsum; pluuiam multam in terram dimisit. [Isa 58. 9.]

[30] Quam maiorem in modum admirati, hymnum pro gratiis agendis misericordi Deo & eius magnificentiæ cecinerunt, ac reuersi sunt: [cuius beneficij annua memoria.] diuinam vero gloriam celebrantes, eius seruos beatos prædicabant, qui per virtutis exercitationem, tali ac tanto honore & gratia digni efficerentur. Eo igitur maximo beneficio a benigno Deo adiuti, & diuina illi plaga liberati, quæ per Dei seruum Iacobum repulsa est, ad hodiernum vsque diem per singulos annos illius diei memoriam celebrant, quo ariditate illa aërea liberati sunt: & hymnos, supplicationes & gratias assiduas Christo agunt.

[31] Multi vero diuersis morbis detenti e populo ipso, vna cum Episcopo, [Multis claret miraculis:] consolationis & curationis caussa ad Dei seruum Iacobum confugiebant: quos ille oleo sancto vnctos, & Christi nomine benedictos, ita sanabat, vt domum reuersi gloriam Dei collaudarent, qui per seruum suum curationem ipsis attulerat. Omnes igitur, qui ciuitatem ac finitimam regionem habitabant, ægrotos suos ad eum ferebant, vel rogabant, vt, ipsis absentibus, pro eorum salute ipse Deum oraret: ac statim diuina ope curationem assequebantur: tanta enim gratia illi collata est, vt vel solo sermone statim impuros spiritus fugaret.

[32] Eodem autem ipso anno, quo acerbissima illa squalloris plaga repulsa est, Dei seruus Iacobus accersiuit sanctissimum Episcopum, eumque rogauit, vt speluncam, hoc est, sepulchrum curaret, in quo iamdiu ipse domicilium habuerat, & ab eo petiuit, vt mortuus illic sepeliretur. Id cum ille se facturum promisisset, & in vrbem reuersus esset, post paucos dies B. Iacobus in senectute bona obiit, [moritur,] quintum & septuagesimum annum agens. Quod cum religiosissimus Episcopus cognouisset, [sepelitur:] ad eum locum cum toto Clero & probis laicis accessit: qui cum aromatibus pretiosis eum condiissent, Deum ipsum & eius gloriam celebrantes, venerandas eius reliquias in illo ipso monumento deposuerunt.

[33] Postea sanctus Dei Sacerdos sacram ædem ad speluncam ædificauit, eiusque reliquias illuc transtulit. [ædificatur ibi ecclesia,] Quo in loco vsque ad hodiernum diem multi curantur, ac tota ciuitas & finitima regio eius memoriam singulis annis celebrans, diem magnum festum agit, [festum celebratur.] in gloriam benigni Dei, qui sic illum honorauit: quem & nos consueto more & gloriose celebremus, benedicentes Patri, Filio, & Spiritui sancto, cui gloria est & imperium in secula seculorum, Amen.

DE S. CAROLO MAGNO ROMANOR. IMPERATORE, REGE FRANCOR.

An. DCCCXIV.

[Praefatio]

Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 1604

Ex variis.

§. I. S. Caroli publica veneratio.

[1] Colitur consuetis Diuorum honoribus sacrisq; anniuersariis Carolus Magnus Francorum Rex, primusq;, reuocata quarto demum seculo in Occidentem imperij dignitate, Romanorum Imperator. Relatum in sacras tabulas illius est nomen a Guidone Cremensi, [S. Caroli Magni publica veneratio:] Paschale III. dicto: qui licet, Alexandro III. Ecclesiam Catholicam legitime administrante, schismaticorum factione, Frederico Ænobarbo Cæsari adhærente, præter ius fasq; Papa appellatus sit; Carolus tamen, propter illustria benefacta, & antea fortaßis, & post saltem, conniuentibus Romanis Pontificibus, Diuus habitus est: templa illi dicata, Officij Ecclesiastici impensa celebritas.

[2] Quod ita Henricus Spondanus Apamearum Episcopus in Epitome Annalium Baronij, anno 814. nu. 5. declarat: Si quæ de ipso scripta sunt spectes, [elogium ex Henrico Spondano:] dignum virtutum exemplar intueberis, religionisque omnibus absolutum numeris simulachrum, cui nec (mea sententia) qui præcesserunt, vel postea successerunt Imperatores, æquari penitus valeant. Sed nec in moribus haberet æqualem, nisi coniugalem castitatem concubinarum introductione fœdasset. Verum posterior maculas istas pœnitentia abstersit, dum senilem carnem suam cilicino super nudum corpus inhærente iugiter indumento attriuit. Cuius quidem egregiarum virtutum merito, Ecclesia Gallicana eiusdem natalem diem celebrat: eumdemque sub Frederico Imperatore, Paschalis Papa dictus in numerum Sanctorum adscripsit. Sed quod is haud legitimus fuit Pontifex, eiusmodi canonizatio non est recepta ab Ecclesia Romana. Quod tamen non reperiantur legitimi Pontifices eam impugnasse, res sic tacita permissione, siue tolerantia, perseuerauit, vt in propria Ecclesia, vbi sepultus fuit, coleretur. Ita enim Canonum præcipui interpretes declararunt. Propagatus autem postea noscitur eius cultus in alias Ecclesias Galliæ, Belgij, atque Germaniæ, in quibus idem Carolus sanctitatis titulo colitur, fauentque scripta plurimorum rerum Francicarum historicorum. Hæc Spondanus.

[3] Vidimus certe cumplurium Ecclesiarum Breuiaria, in quibus XXVIII. Ianuarij colitur S. Carolus Imperator, vel IX. Lectionum officio vel trium. Et in Ecclesia quidem Mindensi hæc recitatur publica eo die precatio: [Ecclesiasticum de eo officium:] Deus qui superabundanti fecunditate bonitatis tuæ B. Karolum Magnum Imperatorem & Confessorem tuum, deposito carnis velamine beatæ immortalitatis gloria sublimasti; concede propitius, vt quem ad laudem & gloriam nominis tui honore imperij exaltasti in terris, pium ac propitium intercessorem semper habere mereamur in cȩlis. per Dominum. Par ei in antiquo Parisiensi Breuiario, Remensi, Rotomagensi, Osnabrugensi, Tornacensi, aliisq; honos habetur. In Rotomagensi, hæc legitur Oratio, quæ & de S. Ludouico Rege: Deus, qui B. Carolum Confessorem tuum de terreno regno ad cælestis regni gloriam transtulisti, eius quæsumus meritis & intercessione, Regis Regum Iesu Christi filij tui facias nos esse consortes. Per eumdem Dominum.

[4] [nomen in Martyrologiis.] Extat & in plurimis Martyrologiis consignatum Caroli nomen. Antiquißimum est quod a Rabano sub Lothario Caroli nepote compositum creditur: in quo solum id habetur: Obiit Carolus. Brugense MS. Ipso die depositio Domini Caroli Magni Imperatoris. MS. S. Lamberti Leodij: Eodem die Caroli Magni Imperatoris. In MS. imperialis monasterij S. Maximini Treuiris, quod alioquin fere Rabani Martyrologio ab Henrico Canisio publicato, in omnibus respondet, Caroli nulla mentio est. Verum in Necrologio atque in Anniuersariorum catalogo ista habentur: Karolus Magnus Imperator, qui dedit huic Ecclesiæ tres curtes, id est, Stensele, Luniciacum, Wimariskirca. VVandelbertus hoc die:

Lux, decus, orbis amor, patriæ cultusque dolorque,
Excelso imperij caput exaltatus honore,
Tum Carolus migrans Hludouico sceptra relinquit.

Martyrologium Vsuardi Parisiis excusum anno 1536. Item S. Karoli Imperatoris. Ferrarius: Aquisgrani S. Karoli Magni. Varia MSS. Belgica tum Latina tum Teutonica lingua: Apud Aquasgrani, depositio S. Karoli Regis Francorum & Imperatoris Romanorum.

[5] MS. Florarium: Aquisgrani depositio B. Karoli Imperatoris Romanorum, Regis Francorum, & Ducis Brabantinorum, qui pro magnitudine operum cognominatus est Magnus. Ab hoc denominatur inclyta stirps Karolidarum, qua generosior & religiosior, excepta genealogia Christi, non prodiit vlla sub cælo. Obiit anno salutis 814. ætatis suæ 71. Ex hac immodica Carolidarum, [An dicendus Dux Brabātiæ?] siue Karlingorum, laudatione, & Ducis Brabantinorum appellatione, coniicere licet auctorem illius Florarij Brabantinum fuisse. At neque peculiari quopiam iure aut titulo, prouinciam, quæ Belgicarum dignitate princeps, Brabantia appellatur, possedisse rexisseue, antequam patri in regnum succederet, legitur Carolus; neque tunc ea Brabantia dicebatur: quam nomenclationem multo post vsurpauere Comites Louanienses, qui quod eius ditionis, quæ Bracbantum antiquis erat dicta, partem poßiderent, cetera sui iuris loca Brabantiam, & se inferioris Lotharingiæ & Brabantiæ Duces vocauere, oriundi ipsi a Comitibus Haynoensibus; ab illis vero ceteri propagati Brabantiæ Duces longe celeberrimi, quibus Burgundi, his Austriaci succeßere. Habuere tamen & Pipinus & Carolus & ceteri illius familiæ, priuatas in Belgio toto, ac præsertim eo tractu qui Brabantia nunc dicitur, posseßiones, siue allodialia, vt vocant, bona.

[6] Caroli natalem ita varia MSS. Vsuardi nomine insignita sed in aliis quoque paßim ampliata, celebrant: Apud Aquisgrani depositio S. Karoli Regis Francorum & Imperatoris Romanorum, qui regno & imperio suo pacato & dilatato, statu quoq; sanctæ Ecclesiæ religiose ordinato, & fide studiosissime ampliata, anno Domini octingentesimo quartodecimo, ætatis suæ septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo, [Elogia fusiora invariis Martyrologiis;] & imperij quartodecimo transiuit ad Dominum. Hic pro magnitudine operum cognominatus est Magnus. Eadem fere habent Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuardum. Aquisgranense Martyrologium citatum a Molano in Natalibus SS. Belgij & addit. ad Vsuardum: Eodem die Aquisgrani basilica, natale S. Karoli Confessoris primi de stirpe Francorum, ordinatione diuina, Romanorum Augusti: qui ab ineunte ætate sua seculi pompam despiciens, imperialis potentiæ gladio, & sanctæ prædicationis verbo, vitæque salutaris exemplo cōuertit Guasconiam, * Germaniam, atque Galliam. Conuertit quoque ad Dominum Frisiam, Alemanniam, atque triplici trophæo Saxoniam. Ædificauit quoque propriis sumptibus ad laudem & honorem sanctæ & indiuiduæ Trinitatis viginti septem Ecclesias, quarum excellentiæ typhum obtinet Aquensis, præsentibus suffragiis gloriosa. Galesinius: Aquisgrani in Germania S. Caroli Regis, Confessoris. Is multis ædificatis augustissimis templis & nationibus ad Christianam religionem a se conuersis, aliisque summo pietatis studio præclare gestis, Magni cognomen adeptus, tum demum in Domino quieuit, in Sanctorumque numerum ab Paschali Pontifice relatus est. imo Pseudopontifice.

[7] Alij quoque Carolum in Diuorum Fastis honorifice referunt, Ghinius, Miræus, Canisius, Felicius, Maurolycus, & omnium fusißimo elogio Saussaius, quod infra dabimus. Quidam nonnulla de eo prædicant, quæ correctione egent, ex auctoribus non probatæ fidei accepta. Ita Maurolycus: Huc spectat memoria Caroli, [sed quædā apocrypha.] cognomento Magni, Imperatoris, cuius præclara pro Christo gesta magnopere celebrantur a Turpino Remensi Episcopo. Nam ex expeditione Hierosolymitana rediens, ex Byzantio partem Crucis & clauum & spineam coronam asportauit in Galliam. Quatuor & viginti monasteria construxit. Quatuor Præsules, Treuerensem, Coloniensem, Maguntinum, & Salzeburgensem magnis opibus & honoribus dotauit. Et anno salutis 814. anno ætatis 71. regni 47. imperij 14. obiit Aquisgrani in Lotaringia. Eadem fere habet Felicius; plura Martyrol. Germanicum, sed illud vitiose, quod terram sanctam vindicasse eum a Saracenorum seruitute tradit: at plura longe peccat auctor libri qui Viola Sanctorum inscribitur.

[Annotatum]


Side Note* 2. edit. Hispaniā atq; Gallæciam.

§ II. S. Caroli historia.

[8] Res a Carolo præclare gestas ita multi mandarun litteris, vt si quis omnes colligere voluerit, [Vita S. Caroli a multis scripta:] plures tomos confecturus sit. Nobis haudquaquam constitutum est, omnia quæ ab aliis memoriæ commendata sunt, singillatim consectari, nedum quod alibi studiose facimus, ipsosmet in medium afferre genuinos auctorum & integros fetus: tum quia plerique in manibus sunt, quidam olim a Pithæo, Frehero, aliis editi, plerique omnes nuper accurate ab Andrea du Chesne; tum quia, vt iam sumus præfati, moles quædam immensa existeret.

[9] Vnum dabimus Eginhardum, siue Eginartum, aut Einardum, [fidelissime ab Eginardo,] qui, vt ipsemet fatetur, a Carolo regia in Aula enutritus est, & licet corpore pusillus esset, animo tamen, & rerum vsu magnus fuit, imo a VValafrido Strabone Magni cognomento honoratus: ab aliis Sapiens, Vir vndequaque doctissimus, Virorum sui temporis prudentissimus, [viro sapiente & pio:] est appellatus. Vxorem is habuit Immam, natalibus & virtute clarißimam: sed mutuo consensu thori deinde consuetudine reiecta, Eginhardus Salighenstadiense monasterium in suo ipse fundo condidit, atque eius etiam primus Abbas fuit. Fontanellense quoque a Ludouico Pio, Fossatense a Carolo Caluo administranda suscepisse monasteria traditur. In Chronico etiam monasterij S. Bauonis Gandaui, de eo ista habentur: Anno DCCCXXVI. Eynardus, Capellanus Ludouici piissimi Imperatoris, factus est Abbas Gandensis cœnobij: qui gesta inclyta & acta Caroli Magni Imperatoris descripsit. Anno DCCCXLIII. Eynardus XV. Abbas Gandensis obiit VIII. Kal. Augusti; cui Henricus, alias Eynkericus de Dacnam successit. Is ergo cum alios libros scripsit, tum Annales Francorum ab anno DCCXLI. ad DCCCXXIX. (nam hos Adelmo, siue Ademaro monacho olim adscriptos, du Chesne aliiq; Eynardo vendicant) atque insignem libellum de Caroli vita & conuersatione. Hunc nos libellum post varias editiones, cum duobus vetustis MSS. codicibus collatum, [ea hic edita, vnde.] vno monasterij Gladbacensis in prouincia Iuliacensi, altero collegij Paderbornensis Societatis Iesu in VVestphalia, cumq; Andreæ du Chesne editione ad quinque aliorum optimæ notæ MSS. fidem diligentißime accurata, dabimus.

[10] Extat in variis MSS. & aliquoties editus liber de gestis Caroli Magni sub nomine Turpini Remensis Archiepiscopi, [Quæ nomine Turpini edita, fabulosa est;] infamibus & flagitiosis commentis fartus, ab homine quopiam non modo otioso, sed imperito ac stolido scriptus; quod mirum est Tritthemium non perspexisse. Sane neque Hincmarus neque Flodoardus Remensis historiæ scriptor accuratus, neque Sigebertus, nec alij vetustiores, vsquam istius commentarij meminerunt. Fuit Tilpinus, siue Turpinus, ex monacho Dionysiano iuxta Parisios Remensis Archiepiscopus, legiturq; anno 769. Concilio Romano sub Stephano Papa cum aliis aliquot e Gallia Episcopis interfuisse, ab Hadriano Papa anno 773. pallium accepisse. Obiit 2. Septembris, cum sedisset annis circiter 42. vel 47. vt Flodoardus scribit, a morte fortaßis S. Abel calculum iniens. Putatur anno 811. decessisse, cum eo anno VVlfarius eius successor reperiatur Testamento Caroli Magni subscripsisse. Vnde fabulosi auctoris, se Turpinum scribentis, perspici impostura potest, qui mortem quoque Caroli narret, cum triennio ante Carolum obierit Tilpinus.

[11] Amplexi tamen quidam, cetera litterarum amantes viri, has sunt pro veris historiis fabulas: etiam is quem quidam Luitprandum existimant, Hispaniensis Chronici auctor, qui venisse eum Toletum scribit sub annum Christi 809. [temere aliis credita.] & Gallianam duxisse Galafrij Regis filiam; quam alij Ludouici Pij matrem fuisse scribunt, cum eo anno ipse Ludouicus, tunc Aquitaniæ Rex, infesto exercitu Hispaniam ingressus Dertosam obsederit. Alij, perspecto fortassis fœdissimo hoc errore, venisse eum in Hispaniam scribunt anno 761. quo nimirum anno patrem in Aquitaniam aduersus VVaifarium secutus, multa expugnauit loca, ætate admodum etiam tum iuuenis, & Lemouicas vsque venit. at procul aberat tum adhuc a Toleto vrbe. Luitprandum sane existimamus sapientiorem fuisse, quam vt talia crederet scriberetue: quamquam alia sunt Pseudoturpini deliramenta, quæ non sunt in illud Chronicon omnia transscripta.

[12] Vidimus in MS. codice monasterij Corsendoncani Canonicorum regularium, [Alia tempore Frederici Ænobarbi scripta,] Vitam S. Caroli tempore Frederici Ænobarbi Imperatoris, post annum 1165. scriptam ab auctore anonymo, partitamq; in tres distinctiones. Ætatem suam auctor indicat his verbis: Intendimus igitur succincte quædam insignia virtutum, & celebrem gloriosamque miraculorum seriem in laudem Dei & præfati piissimi Imperatoris contexere; quatenus verus ille Christi cultor Fredericus Romanorum Imperator vere Augustus, certior de sanctitate morum & vitæ beatissimi Caroli Magni, inamplius & perfectius gaudeat, se solem illum trecentis annis & quinquaginta vno occultatum in lucem gentium, diuina cooperante gratia, perduxisse. Quibus ex verbis coniicere licet, ipsum quoque auctorem schismaticum fuisse. De. S. Caroli canonizatione (si sic fas est appellare, cum nil æque pugnare cum sacris canonibus possit, atque Paschalis illius III. dicti electio) sed tamen de inchoata per schismaticos Caroli in sacris veneratione ac Translatione infra agemus. [veris falsa permiscet:] Auctor ille multa de Carolo vere prædicat ex vetustis Annalibus, quos Caroli æquales scripsere, nonnulla e turpi illo Turpino depromit. Totum dare commentarium illum, etsi nondum quod sciamus, publicatum, visum non est; Prologum dabimus, & capitum titulos. ita ergo habet:

[13]

Incipit Prologus in vitam S. Karoli Magni gloriosi Imperatoris.

Etsi passim & varie odoris pigmentarij veneranda orthodoxi Karoli Magni celebretur memoria, [eius prologus;] eiusque sparsim per diuersa terrarum spatia mirifice & magnifice scripta vulgentur, placuit tamen de tanto horto deliciarum, in quo consita sunt tot genera florum, carptim & breuiter quȩdam odoramenta virtutum deligere; quȩ sitibundis animis Christi fidelium in odorem suauitatis valeamus exhibere. Quia veræ arguendæ temeritatis est, nostræ ariditatis canalem tanti fluminis torrentem sibi præsumere, sperantes tamen in eum qui ex ore infantium & lactentium sibi laudem perficit, rosas quasdam & lilia de late patenti viridario excerpsimus, quæ præsenti opusculo pro loco & tempore inseruimus. Intendimus igitur succincte quædam insignia virtutum, & celebrem gloriosamque miraculorum seriem, in laudem Dei & præfati piissimi Imperatoris contexere: quatenus verus ille Christi cultor Fredericus, Romanorum Imperator vere Augustus, certior de sanctitate morum, & vitæ beatissimi Caroli Magni inamplius & perfectius gaudeat se solem illum, trecentis annis & quinquaginta vno occultatum, in lucem gentium, diuina cooperante gratia, perduxisse. Vere etenim speramus, eum huius canonizationis auctorem a Deo ad id præelectum, quem a primo illo iustissimo Carolo Magno alterum Carolum Magnum mundo credimus illuxisse. Egregia vero ipsius B. Caroli gesta, & triumphalem bellorum eius historiam, aliis relinquimus, qui in Catalogo virorum fortium & in Chronicis eiusdem multifariam reperitur, & nos officiosa sedulitate alias Micrologum conscripsimus. Implorata igitur sancti Spiritus gratia quæ tarda nescit molimina, ad ampliandam laudem propaginis, attingamus radicem huius ipsius plantationis; quam vere plantauit & rigauit Pater cælestis. Ad euidentiam tamen subsequentium capitulatim totius summam operis prædestinguimus.

[14]

CAPITVLA PRIMI LIBRI, SIVE PRIMÆ DISTINCTIONIS.

I. [Capita.] Genealogiæ series B. Caroli. Visio Stephani Papæ.
II. De vita & meritis beatissimi Caroli.
III. Quanto affectu omnium Imperator factus sit.
IV. De clauibus sepulchri Domini Imperatori transmissis.
V. De primitiis sui imperij Deo consecratis.
VI. De doctrina & eloquentia imperiali.
VII. De cura ipsius in iure poli.
VIII. De vigilantia ipsius in iustitia fori.
IX. Qualem filium suum Ludouicum hæredem paternæ sanctitatis & regni Aquisgrani instituerit. Qualiter Karolus Rex instruxit Ludouicum filium suum.
X. De condemnatione hæresiarcharum Felicis & Elipandi.
XI. De auctoritate Romanæ Sedis adhibita.
XII. De abdicatione * septimæ Synodi.
XIII. De pio affectu ipsius in ecclesiis ædificandis.
XIV. Nomina XXIII. monasteriorum, secundum ordinem litterarum.
XV. De excellentia sanctæ Aquensis Ecclesiæ.
XVI. De virtute hospitalitatis imperatoriæ.
XVII. De liberali munificentia eleemosynæ imperialis.

CAPITVLA SECVNDI LIBRI, SIVE SECVNDÆ DISTINCTIONIS.

XVIII. De peregrinatione beatissimi Caroli Magni in laudem Dei facta, & qualiter a Constantinopoli apud Aquilæ capellam, clauum & coronam Domini attulerit.
XIX. De expulsione Hierosolymitani Patriarchæ.
XX. De legatione ad Imperatorem directa.
XXI. Exemplar epistolæ Ioannis Patriarchæ.
XXII. Exemplar epistolæ Constantinopolitani Imperatoris.
XXIII. Visio Constantini Imperatoris.
XXIV. Qualiter Legati Parisius ad Regem peruenerunt.
XXV. De oraculo alitis voce quasi humana Francorum Regem vocantis, & iter præmonstrantis.
XXVI. De restitutione Sedis Hierosolymitanæ.
XXVII. De munificentissima liberalitate Constantini.
XXVIII. De discretissima deliberatione consilij B. Caroli.
XXIX. Amicabilis altercatio duorum Imperatorum.
XXX. Deuota petitio pœnarum Christi.
XXXI. De theca spineæ coronæ reserata.
XXXII. Qualiter corona floruerit in odore suauitatis, & splendore lucis inæstimabilis.
XXXIII. De susceptione florum in gwanto imperiali.
XXXIV. De gwanto imperiali in aëre suspenso.
XXXV. Vox in laudem Christi psallentium.
XXXVI. De curatione trecentorum & vnius.
XXXVII. De quodam puero sanitati restituto.
XXXVIII. De repositione reliquiarum in tergore bubalino.
XXXIX. De resuscitatione cuiusdam pueri, & XLIX. aliorum salute apud castrum Ligmedon.
XL. Quæ & quanta Dei fuerunt miracula apud Aquisgrani.
XLI. De conuocatione Principum & totius populi.

CAPITVLA TERTII LIBRI, SIVE TERTIÆ DISTINCTIONIS.

XLII. Epistola Tulpini Remensis Archiepiscopi Leobrando Aquisgranensi Decano transmissa, sanctitatis B. Karoli Magni assertiua.
XLIII. De beata visione stellaris viæ.
XLIV. Qualiter S. Iacobus B. Karolo Magno apparuit.
XLV. De subita ruina murorum Pampilonæ.
XLVI. De subuersione idolorum Hispaniæ, & de idolo Mahumet.
XLVII. Imperialis largitio Ecclesiæ B. Iacobi & aliis venerabilibus locis collata.
XLVIII. De vltione cuiusdam infidelis diuinitus facta in exercitu Cæsareano.
XLIX. De hastis nocte in terra fixis & mane facto corticibus & fronde vestitis.
L. De productione fontis a concauo torrentis.
LI. De duobus scutis sanguinei coloris apud Heresburg visis.
LII. Qualiter duo iuuenes in albis vestibus apud Fritdislar visi sint diuinitus. Miraculum in consecratione Amanensis archisterij reuelatum.
LIII. De venerabili apostolatu cari Deo Caroli Magni.
LIV. De cælestibus præsagiis Augustalis transitus.
LV. Exemplar beatæ memoriæ.
LVI. De salutari distributione testamentariæ miserationis.
LVII. Nomina XXI. Metropoleon illius temporis.
LVIII. De glorioso, sed lacrymoso, transitu imperiali.
LIX. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
LX. De beata visione Translationis Imperatoriæ.

[Annotatum]


Side Note* imperite id factū Francofurti an. 794. ab ignaris.

§. III. Elogium S. Caroli ex Martyrol. Gallicano Andreæ Saussaij U.CL.

[15] Eodem die S. Caroli Francorum Regis Christianissimi, & primi ex hac gente Imperatoris, cognomento Magni, ac re vera maximi, qui ab ineunte ætate corporis & animi heroicis dotibus ornatus, [S. Caroli pietas,] diuinis obsequiis toto corde deditus, regalis potentiæ gladio, Euangelicæ propagationis studio, vitæque religiosæ exemplis, gentes barbaras plerasque, & in his maxime Saxones, Bohemos, Sclauones, a Boios, Hunnos, [zelus animarum,] b Danosque ab idolorum nefandis ritibus ad Christi veri Dei cultum salutarem conuertit. Romanam Ecclesiam omnium matrem a multiplici pressura vindicauit, [Romanæ Sedis reuerentia,] ab hostibus liberauit, pristinum in decus & honorem restitutam immensis beneficiis cumulauit. Hæreses vero per orbem Occidentalem exitiose grassantes plerasque extinxit, disciplinam resarciri Ecclesiasticam collapsam curauit: quæque pridem marcescebat, egregie reflorere fecit pietatem; quam & sollicite excultam, longe lateque toto orbe prouexit. Romam, voti caussa, [piæ peregrinationes,] quater adiit, & religiosa cælitus vestigia summa cum veneratione exosculatus, toti posteritati singulare deuotionis exemplum reliquit. S. Iacobi Apostoli sepulchrum, nefandis c idolorum spurcitiis offusum hodierno honori restituit, eiusque celebrem religione ædem a se vindicatam, pietatis affectu lustrans, vestem setis horrentem, maiorem viæ partem, gestauit. [Sanctorum honos procuratus,] Beatorum res gestas per Paulum Diaconum conscribi, easque publice statis diebus legi præcepit. Fastos Martyrum, conciones Patrum colligi, omniumque quibus imperabat gentium res memoratu dignas ad religionis cultum in litteris mitti curauit.

[16] [studium rerum sacrarum,] Rem diuinam in æde sacra assidue obiuit, neque statas preces & canonicas, seu diurnas, seu nocturnas, cum valuit, vnquam neglexit. Sacris operantes magna religione attendit. Mysticam supellectilem, vestem, vasa, omnemque templorum ornatum tam copiosum instruxit, vti neque sacræ ianuæ tutelam gerentes voluerit profano cultu munus suum obire. [Ecclesiastici ornatus:] Ecclesiastici cantus harmoniam, ipse artem canendi psallendique apprime callens, ac praxis sacræ peritus, ad vsum, qui exoleuerat, reuocauit. d Sex Apostolorum corpora, nempe Simonis & Iudæ, [SS. reliquiæ translatæ:] Philippi, vtriusque Iacobi, & Barnabæ, cum S. Bartholomæi capite, innumerisque sanctorum Martyrum lipsanis, ex pia præda collectis, Tolosam aduexit, atque in S. Saturnini basilica sibi dilectissima, perpeti honore prosequenda collocauit.

[17] Spolia hostium, præsertim Hunnorum, ad B. Petri ædem ornandam Romam dono misit. Regibus Francorum tutelam Apostolicȩ Sedis, Romanorumque Pontificum commisit. [Romanæ Ecclesiæ defensio:] Ipse Pontificem Leonem a suis male multatum, punitis zelo Dei noxiis, dignitati restituit; ad se venientem summa cum veneratione excepit. Concilia varia, summæ Sedis permissu ad eliminanda falsa dogmata, & sententiam Catholicæ Ecclesiæ Romanæ (quam in omnibus a prima infantia ad vltimum vitæ punctum, constantissime retinuit, obseruauitque) asserendam coegit. Legibus æquissimis ac religiosissimis regnum ac imperium muniuit: ad augmentum Christianæ religionis nouem Sedes Episcopales in Germania excitauit, duas in Metropoles euexit. [ædificia sacra:] Basilicam Aquisgranensem sanctissimæ Deiparæ magnificētissima structura ædificauit. Viginti septem Ecclesias principales construxit; alias innumeras fere vetustate collapsas instaurauit.

[18] [eius modestia,] In veste & victu modestiam plane Christianam & temperantiam exhibuit. In mensa lectionem sacram, præsertim ex libris S. Augustini, semper adhibuit; clemētia in victos hostes incomparabili vsus est: neminem enim illorum extra aciem vnquam occidit: in coniuratione deprehensos leui mulcta castigauit. [clementia,] Saxoni toties rebellanti, toties perduelli, victoque aliam ferre legem non tulit, quam vt Christum serio, eiurata idolorum impietate, coleret. Tot rebus denique pie ac præclare gestis obsequentissimus Ecclesiæ filius, [alia eius decora,] magnanimus religionis defensor, vere Christianissimus Rex, ter maximus Imperator, fide studiosissime ampliata, statu Ecclesiæ religiose ordinato, egregie exornato; regno etiam suo magnifice dilatato, ac vndique pacato Christiano orbe, anno Domini octingentesimo decimoquarto, regni sui quadragesimo octauo, [obitus,] imperij decimoquarto, ætatis vero suæ septuagesimo, decenni pœnitentia expleta, opibus in præcipuas Occidentis Ecclesias ad diuini cultus augmentum, Mystarumque fomentum religiosa regalique munificentia dispertitis, rebus sacris munitus, ex laborioso mortalique imperio ad tranquillum regnum immortalemque triumphum feliciter emigrauit. Obque fidei & operum magnitudinem, [canonizatio,] vti Sanctorum consortio adscisci in cælis promeruit, ita eodem honore, ob immensa eius in orbem Christianum beneficia, consueuit a fidelibus, haud renuente Ecclesia, celebrari. Quem eo demum fore honore dignum, diuinæ gratiæ & virtutis testimonia, dum adhuc in carne degeret, prȩsignarunt.

[19] Nam præterquam cælites illi non semel, vt conscripto iam supernæ Sion municipi, apparuerunt, (maxime e S. Saluius Martyr, cuius sacros artus condigno cultu conuestiuit; & f S. Swibertus, quem in Beatorum album a Leone Pontifice referri curauit; [familiaritas SS.] imo Christus ipse Dominus, cum ipse die Paschæ sacram synaxim perciperet, g in pueri elegantissimi ac amantissimi forma, sese ei dedit:) præter hæc, inquam, gratæ Deo mentis insignia, fauoris etiam diuini non obscura indicia in pium certe Principem sæpe sæpius patuerunt. Quorum illud illustre fuit, [alia miracula,] quod cum primo tumultu Saxonico Eresburgum Saxonum arcem expugnasset, indeque ad h Eimensredam idolum euertendum properasset, in maxima terræ siccitate, & aquationis inopia, ipso (ceu altero Mose) orante, repente largissimum flumen vberrimis vndis exiliit, quo totus exercitus iam triduum siti anhelans, recreatus vires recepit. Quin & absente eodem, cum Saxo occasionem aucupatus ad oppidum i Fristoriam castra posuisset, & B. Bonifacij ædem summam conaretur flammis diruere; nulla id ope exequi potuit, cum duo Cælites fulgenti cultu parentes, terrorem hostibus ita incussissent, vt omnes fugam certatim capesserent.

[20] Eiusmodi significationibus, tutela Numinis sæpius, quam sibi Caroli conatus virtusque complacerent, declarauit: [pœnitentia,] quem certe hic cursus & exitus (abstersa egregie labe, quam in stadio tam longo vix potuit tot implexus rebus ex humana sorte non contrahere) æterno dignum triumpho & corona gloriæ, affatim propalarunt. [reliquiæ,] Corpus eius pridem ab Episcopis Germaniæ solenniter eleuatum, Aquisgrani Cælitibus delato ex more cultu obseruatur. Caput vero Osnaburgi in prouincia Coloniensi, cum reliquiis aliquot sanctorum Martyrum k Crispini & Crispiniani, honoratur.

[Annotata]

a Christiani fuere dudum ante Caroli ortum Boij; nec in Barbaris tunc censendi.

b Vicit quidem, aut repulit a suis littoribus, Danos piratas Carolus: quid tamen ad gentis totius conuersionem peregerit aut etiam tentarit, nondum legimus. Sub Ludouico Pio iacta auspicia religionis per S. Ansgarium. Inierat tamen de Danorum Sclauorumq; curanda conuersione consilium parens.

c Hæc ab iis, quos superiore §. refutauimus, scriptoribus incuriose descripsit vir cetera doctissimus. Quæ spurcitiæ idolorum? nulla idola venerantur Mahometani: nec alij erant in Hispania pagani. [An S. Carolus Compostellæ fuerit.] Quid quod numquam fortassis in Maurorum fuit potestate locus ille, quem Campum stellæ, ac dein Compostellam dictum volunt? Ecclesia certe, quam repurgaret Carolus, nulla fuit: extruendam, sed extemporariam & rudem, formaceis parietibus compactam, Alfonsus Castus, inuento Apostoli corpore, curauit. Neque in interiora Gallæciæ videtur Carolus penetrasse; sed capta Pampelona, Iberum versus & Cæsaraugustam flexisse. Contigit hæc expeditio anno 778. neque constat deinceps venisse in Hispaniam Carolum, vt etiam obseruauit Martinus Carillius vir eruditissimus in Annalibus Chronologicis.

d De his agemus ad singulorum natalem diem.

e S. Saluij Engolismensis Episcopi vitam, in qua hæc narratur visio, dabimus 26. Iunij.

f Vitam S. Svviberti dabimus 1. Martij.

g De hac apparitione egimus 7. Ianu ad vitam S. Wittekindi.

h Imo Ermensul. Contigit hæc barbarici fani idoliq; subuersio anno 772.

i Imo Frislariam, siue Fritislar, aut Fridislar. Id factum anno 774. Vitam S. Bonifacij dabimus 5. Iunij.

k De his agemus 25. Octob.

VITA AVCTORE EGINARDO
ex duobus MSS. & variis editionibus.

Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 1580

Avctore Eginardo, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Vitam & conuersationem, & ex parte non modica res gestas Domini & nutritoris mei Karoli, [Vitam Caroli Magni] excellentissimi & merito famosissimi Regis, postquam scribere animus tulit, quanta potui breuitate complexus sum, operam impendens, vt de iis, quæ ad meam notitiam peruenire potuerunt, nihil omitterem, [breuiter,] neque prolixitate narrandi noua quæque fastidientium animos offenderem: si tamen hoc vllo modo vitari potest, vt noua scriptione non offendantur, qui vetera & a viris doctissimis atque disertissimis confecta monumenta fastidiunt. Et quamuis plures esse non ambigam, qui otio ac litteris dediti, statum æui præsentis non arbitrentur ita negligendum, vt omnia penitus, quæ nunc fiunt, velut nulla memoria digna, silentio atque obliuioni tradantur; potiusque velint, amore diuturnitatis inlecti, aliorum præclara facta qualibuscumque scriptis inserere, quam sui nominis famam posteritatis memoriæ nihil scribendo subtrahere; tamen ab huiuscemodi descriptione non existimaui temperandum, quando mihi conscius eram, [sed fidelissime,] nullum ea veracius quam me scribere posse, quibus ipse interfui, quæque præsens oculata, vt dicunt, fide cognoui; & vtrum ab alio scriberentur nec ne, liquido scire non potui: satiusque iudicaui eadem cum aliis velut communiter litteris mandata memoriæ posterorum tradere, quam Regis excellentissimi, & omnium sua ætate maximi, clarissimam vitam, & egregios atque moderni temporis hominibus vix imitabiles actus, pati obliuionis tenebris aboleri.

[2] Suberat & alia non irrationabilis, vt opinor, caussa, quæ vel sola sufficere posset, [eius domesticus] vt me ad hæc scribenda compelleret; nutrimentum videlicet in me impensum, & perpetua, postquam in aula eius conuersari cœpi, cum ipso ac liberis eius amicitia: qua me ita sibi deuinxit debitoremque tam viuo quam mortuo constituit; vt merito ingratus videri & iudicari possem, si tot beneficiorum in me collatorum immemor, clarissima & illustrissima hominis optime de me meriti gesta silentio præterirem: patererque vitam eius, quasi qui numquam vixerit, sine litteris ac debita laude manere: cui scribendæ atque explicandæ non meum ingeniolum, quod exile & paruum, imo nullum pene est, sed Tullianam par erat desudare facundiam. En tibi librum præclarissimi & maximi viri memoriam continentem, in quo præter illius facta, non est quod admireris, nisi forte quod homo barbarus & in Romana locutione perparum exercitatus, aliquid me decenter aut commode Latine scribere posse putauerim, atque in tantam impudentiam proruperim, vt illud Ciceronis putarem contemnendum, quod in primo Tusculanarum libro, [scribit Eginartus,] cum de Latinis scriptoribus loqueretur, ita dixisse legitur: Mandare quemquam, inquit, litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis & otio & litteris. Poterat quidem hæc oratoris egregij sententia me a scribendo deterrere, nisi animo præmeditatum haberem, hominum iudicia potius experiri, & in scribendo ingenioli mei periculum facere, quam tanti viri memoriam, mihi parcendo, præterire.

CAPVT I.
S. Caroli auus, pater, germanus.

[3] Gens a Merouingorum, de qua Franci Reges sibi creare soliti erant, vsque in b Hildericum Regem, qui iussu c Stephani Romani Pontificis depositus ac detonsus, atque in monasterium d trusus est, durasse putatur: quæ licet in illo finita possit videri, tamen e iamdudum nullius vigoris erat, [Exoleta Francorū Regum auctoritate, omnia regunt Maiores-Domus,] nec quicquam in se clarum, præter inane Regis vocabulum præferebat. Nam & opes & potentia regni penes Palatij Præfectos, qui Maiores Domus dicebantur, & ad quos summa imperij pertinebat, tenebantur: neque Regi aliud relinquebatur, quam vt regio tantum nomine contentus, crine profuso, barba submissa, solio resideret, ac speciem dominantis effingeret: Legatos vndecumque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa, quæ erat edoctus, vel etiam iussus, ex sua velut potestate redderet: cum præter inutile Regis nomen, & precarium vitæ stipendium, quod ei Præfectus Aulæ, prout videbatur, exhibebat; nihil aliud proprij possideret, quam vnam & eam per parui reditus villam, in qua domum, & ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque obsequium exhibentes, paucæ numerositatis habebat. Quocumque eundum erat, carpento ibat; quod bubus f iunctis, & bubulco, rustico more, agente trahebatur: sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conuentum, qui annuatim ob regni vtilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. At regni administrationem, & omnia quæ vel domi vel foris agenda ac disponenda erant, Præfectus Aulæ procurabat.

[4] Quo officio tum, cum Hildericus deponebatur, Pipinus pater Karoli Regis, iam velut hereditario g, fungebatur. Nam pater eius Karolus h, qui tyrannos per totam Franciam dominatum sibi vendicantes oppressit, [Martellus victoriosus,] & Saracenos Galliam occupare tentantes, duobus magnis præliis, i vno in Aquitania apud Pictauium ciuitatem, altero iuxta Narbonam apud k Byrram fluuium, ita deuicit, vt in Hispaniam eos redire compelleret; eumdem magistratum a patre l Pipino sibi dimissum egregie administrauit. Qui honor non aliis a populo dari consueuerat, quam iis, qui & claritate generis, & opum amplitudine ceteris eminebant.

[5] Hunc cum Pipinus pater Karoli Regis ab auo & m patre sibi & fratri Karolomanno relictum, summa cum eo concordia diuisum, [post Pipinus & Carolomannus;] aliquot annis velut sub Rege memorato tenuisset; frater eius Karolomannus, incertum quibus de caussis, tamen videtur quod amore conuersationis contemplatiuæ succensus, operosa temporalis regni administratione relicta, n Romam se in otium contulit, ibique habitu permutato, monachus factus, in monte o Soracte apud ecclesiam B. Siluestri constructo monasterio, cum Fratribus secum ad hoc venientibus, [hic monachus fit,] per aliquot annos optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia multi Nobilium ob vota soluenda Romam solenniter commearent, [amans quietis:] & eum velut dominum quondam suum præterire nollent, otium, quo maxime delectabatur, crebra salutatione interrumpentes, locum mutare compellunt. Nam cum huiuscemodi frequentiam suo proposito officere vidisset, relicto monte, in Samnium prouinciam ad monasterium S. Benedicti, situm in p castro Cassino secessit: & ibi quod reliquum q erat temporalis vitæ, religiose conuersando compleuit.

[6] Pipinus autem per auctoritatem Romani Pontificis ex Præfecto Palatij Rex constitutus, [Pipinus eligitur Rex:] cum per XV. annos aut eo amplius Francis solus imperaret; finito Aquitanico bello, quod contra r VVaifarium Ducem Aquitaniæ ab eo susceptum per continuos s IX. annos gerebatur, apud Parisios morbo aquæ intercutis diem t obiit; superstitibus liberis Karolo, & Karolomanno, ad quos successio regni diuino nutu peruenerat. Franci siquidem facto solenniter generali conuentu, [succedit Carolus & Carolomannus;] ambos sibi Reges constituunt, ea conditione præmissa vt totum regni corpus ex æquo partirentur v; & Karolus eam partem, quam pater eorum Pipinus tenuerat, Karolomannus vero eam cui patruus eorum Karolomannus præerat, regendi gratia susciperet. Susceptæ sunt vtrimque conditiones, & pars regni diuisi, iuxta modum sibi propositum, ab vtroque recepta est: mansitque ista quamuis summa cum difficultate concordia, multis ex parte Karolomanni societatem separare molientibus, adeo vt quidam etiam eos bello committere sint meditati. Sed in hoc plus suspicionis quam periculi fuisse ipse rerum exitus approbauit; cum defuncto Karolomanno vxor eius cum filiis, & quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit, & nullis existentibus caussis, spreto mariti fratre, [hic breui moritur.] sub Desiderij Regis Longobardorum patrocinium se cum liberis suis contulit. Et Karolomannus quidem post administratum communiter biennio regnum, morbo decessit.

[Annotata]

a Merouingi, a Meroueo Childerici patre, Clodouei Magni auo dicti.

b Alij Childericum, alij Hildricum vocant. ab an. 742. ad 750. imaginem, quæ hic describitur, regni gessit.

c Imo primitus id Zacharias Papa vt fieret annuit, rogatus a Burchardo VVirzeburgensi Episcopo, & Fulrado Capellano, Francorum Legatis, anno 749. Vnctusq; est an. 750. a S. Bonifacio in vrbe Suessionum. Confirmauit Stephanus III. qui Stephano II. (Zachariæ successori, tertio die sui pontificatus mortuo) successit 27. Martij 752. idemq; anno 754. ipsum sacra vnctione, vt in Annalib. Eginardus scribit, ad regiæ dignitatis honorem consecrauit, & cum eo duos filios eius Karolum & Karolomannum.

d Addit MS. Paderbor. Sithiu, siue S. Bertini, quod in vrbe Audomaropoli est.

e A temporibus Clodouei II, cui tamen fortassis propter vxoris Bathildis sanctitatem, relictosq; a patre Dagoberto sapientes consiliarios, satis feliciter cuncta euenere. Præcipue regiam potestatem labefactauit & oppressit Ebroinus, [Maiorum-Domus perniciosa Regibus potentia.] ac deinde Pipinus Herstallus: Documentum in ingens quam periculose Reges sua regna, ad quæ regenda a Deo vocati ipsi idoneoq; afflati cælitus spiritu sunt, aliis administranda committant, ipsi otio vacent.

f Quis hæc credat? Calliditas hæc fuit Præfectorum Aulæ, vt minori inuidia tam abiectos opprimerent Reges.

g Addit du Chesne & alij editi, iure.

h Martellus nempe, Pipini Herstalli filius nothus. is Danielem Clericum in regnum a Raginfredo, Aulæ præfecturam affectante, intrusum, ipsumq; Raginfredum oppressit an. 717. XII. Kal. April. die Dominico; atque Eudonem Vasconum Regulum, ad quem is confugerat, fregit: idem Saxones, Alemannos, Boios, Aquitanos vicit.

i Annales Francorum a Frehero editi: Anno 732. Karlus pugnauit contra Sarcinos die sabbato ad Pectauis. Anno 737. Karlus pugnauit contra Sarcinos, in Dominico die. Eadem alij habent, & primum prælium mense Octobri contigisse. Alij anno 726. fusos a Carolo Saracenos in agris Turonicis scribunt, cæsis eorum 375. millibus; Francis dumtaxat 1500. desideratis Anastasius Bibliothecarius in Gregorio II. victoriam illam Eudoni tribuit, nulla facta Caroli mentione.

k [Birra fl.] Aliis Birra, quibusdam Birsa dicitur, vulgo Bere. Prælium illud Catellius tribus leucis vltra Narbonam commissum scribit ad Birram, qui in stagnum Oliuarium dictum influit, inter Leucatam & Narbonem.

l Obiit Pipinus Herstallus an. 714. mense Decemb.

m Obiit Martellus an. 741. 15. Octob. successerunt Pipinus & Carolomannus, siue Karlomannus.

n Id an. 746. contigisse scribit idem Eginardus in Annal. alij anno 747.

o [Soractes.] Is nunc mons S. Siluestri dicitur ad dextram Tiberis ripam situs, in Faliscis.

p [Casinum.] Du Chesne aliiq; editi, arce Cassina. Cassinum oppidum Volscis ereptum tenuerunt aliquando Samnites; ideo Samnio tribuit Eginardus. De monte Cassino, vel Casino, sitoq; in eius latere quondam oppido, & religiosissimo S. Benedicti cœnobio, sæpius alibi agendum.

q Imo in Galliam venit an. 753. iussu Abbatis sui, inquit idem in Annalib. Eginardus, vt apud fratrem precibus Romani Pontificis obsisteret. Inuitus tamen hoc fecisse putatur, quia nec ille Abbatis sui iussa contemnere, nec Abbas illius præceptis Regis Langobardorum, qui ei hoc imperauerat, audebat resistere. Retentus in Gallia a fratre Carolomannus, obiit Viennæ an. 755. remissumq; eius corpus ad S. Benedicti monasterium. Eius memoria extat in Martyrologiis monasticis & aliis 17. Aug.

r Alij Gaiferium vocant.

s Anno 760. inchoatum Aquitanitum bellum, confectum 768. occiso Waifario: sed post recruduit.

t VIII Kal. Octob.

v Karolus in Nouiomago ciuitate, Karolomannus in Suessiona insignia regni susceperunt. Eginardus in Annalibus. Obiit Carolomannus anno 771. 4. Decemb.

CAPVT II.
Bellum Aquitanicum, Langobardicum, Saxonicum.

[7] [Karolus mortuo fratre solus regnat.] Karolus autem fratre defuncto, consensu omnium Francorum Rex constituitur. De cuius natiuitate atque infantia, vel etiam pueritia, a quia neque scriptis vsquam aliquid declaratum est, nec quisquam modo superesse inuenitur, qui horum se dicat habere notitiam, scribere ineptum iudicans; ad actus & mores ceterasque vitæ illius partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui: ita tamen vt primo res gestas & domi & foris, deinde mores & studia eius, tum de regni administratione & fine narrando, nihil de iis quæ cognitu vel digna vel necessaria sunt, prætermittam.

[8] Omnium bellorum, quæ gessit, primo Aquitanicum a patre inchoatum, sed nondum finitum, quia b cito peragi posse videbatur, fratre adhuc viuo & auxilium ferre rogato, suscepit: & licet eum frater promisso c frustrasset auxilio, susceptam tamen expeditionem strenuissime executus, non prius incepto desistere, aut semel suscepto labori cedere voluit, quam hoc, quod efficere moliebatur, perseuerantia quadam ac iugitate, perfecto fine concluderet. Nam & d Hunoldum, qui post VVaifarij mortem Aquitaniam occupare, [Hunoldus victus.] bellumque iam pene peractum reparare tentauerat, Aquitaniam relinquere, & Vasconiam petere coegit. Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garumna, Lupo Vasconum Duci per Legatos mandat, vt perfugam reddat: quod ni festinato faciat, bello eum se expostulaturum. Sed Lupus saniori vsus consilio, non solum Hunoldum reddidit; sed etiam seipsum cum prouincia, [Vasco vltro se subdit.] cui præerat, eius potestati submisit.

[9] Compositis in Aquitania rebus, eoque bello finito, e regni quoque socio iam rebus humanis exempto, rogatu & precibus Adriani Romanæ Vrbis Episcopi exoratus, bellum contra Langobardos suscepit: quod prius quidem & a patre eius, Stephano Papa supplicante, cum magna difficultate susceptum est; quia quidam ex primoribus Francorum, cum quibus consultare solebat, adeo voluntati eius renisi sunt, vt se Regem deserturos, domumque redituros libera voce proclamarent. f Susceptum tamen bellum est tunc contra Haistulfum Regem, [Haistulfus a Pipino victus;] & celerrime completum. g Sed licet sibi & patri belli suscipiendi similis, ac potius eadem caussa subesse videretur; haud simili tamen & labore certatum, & fine constat esse completum. Pipinus siquidem Haistulfum Regem, paucorum dierum obsidione apud Ticinum compulit, & h obsides dare, & erepta Romanis oppida atque castella restituere, atque vt reddita non repeterentur, [a Curolo Desiderius,] sacramento fidem dare. Karolus vero post inchoatum a se bellum non prius destitit, quam & Desiderium Regem, quem longa i obsidione fatigauerat, in deditionem susciperet: & filium eius k Adalgisum, in quem spes omnium inclinatæ videbantur, non solum regno, [& Rotgaudus.] sed etiam Italia excedere compelleret, omnia Romanis erepta restitueret: l Ruodgaudum Foroiuliani Ducatus Præfectum res nouas molientem opprimeret, totamque Italiam suæ ditioni subiugaret, subactæque filium Pipinum Regem imponeret. Italiam intranti, [Italia subacta.] quam difficilis Alpium transitus fuerit, quantoque Francorum labore inuia montium iuga, & eminentes in cælum scopuli, atque asperæ cautes superatæ sint, hoc loco describerem, nisi vitæ illius modum potius, quam bellorum quæ gessit, euentus memoriæ mandare præsenti opere animo esset propositum. Finis tamen huius belli fuit subacta Italia, & Rex Desiderius perpetuo exilio deportatus, & filius eius Adalgisus Italia pulsus, & res a Langobardorum Regibus ereptæ, Hadriano Romanæ Ecclesiæ rectori restitutæ.

[10] Post cuius finem Saxonicum, m quod quasi intermissum videbatur, repetitum est, quo nullum neque prolixius neque atrocius, Francorumque populo laboriosius, [Saxones olim idololatræ,] susceptum est. Quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, & natura feroces & cultui dæmonum dediti, nostræque religioni contrarij, neque diuina neque humana iura vel polluere vel transgredi, inhonestum arbitrabantur. Suberant & caussæ, quæ quotidie pacem conturbare poterant, termini videlicet n nostri & illorum pene vbique in plano contigui, præter pauca loca, in quibus vel siluæ maiores, vel montium iuga interiecta, [prædas agunt,] vtrorumque agros certo limite disterminant: in quibus cædes & rapinæ & incendia vicissim fieri non cessabant. Quibus adeo Franci sunt irritati, vt non iam vicissitudinem reddere, sed apertum contra eos bellum suscipere dignum iudicarent. Susceptum igitur aduersus eos bellum, quod magna vtrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum damno, per continuos triginta tres o annos gerebatur.

[11] Poterat siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile dictu est, quoties superati, ac supplices Regi se dediderint, imperata facturos polliciti sint; obsides, qui imperabantur, absque dilatione dederint; [inconstantes,] Legatos qui mittebantur susceperint: aliquoties ita domiti & emolliti, vt etiam cultum dæmonum dimittere, & Christianæ religioni se subdere velle promitterent. Sed sicut ad hæc facienda aliquoties proni, sic ad eadem peruertenda semper fuere præcipites. Vt satis non sit æstimare, ad vtrum horum faciliores verius dici possint: quippe cum post inchoatum cum eis bellum, vix annus vnus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi facta sit permutatio. Sed magnanimitas Regis, ac perpetua tam in aduersis quam prosperis mentis constantia, nulla eorum mutabilitate vel vinci poterat, vel ab iis quȩ agere cœperat defatigari. Nam numquam eos huiuscemodi aliquid perpetrantes impune ferre passus est, quin aut ipse per se ducto, aut per Comites suos misso exercitu, perfidiam vlcisceretur, & dignam ab eis pœnam exigeret: vsque dum omnibus qui resistere solebant profligatis, & in suam potestatem redactis, decem hominum millia ex iis qui vtrasque ripas Albis fluminis incolebant, cum vxoribus & paruulis sublatos transtulit, [translati in Franciam,] & huc atque illuc per Galliam & Germaniam multimoda diuisione distribuit. Eaque conditione a Rege proposita, & ab illis suscepta, tractum per tot annos bellum constat esse finitum, vt abiecto dæmonum cultu, & relictis patriis cȩremoniis, [Christiani facti.] Christianæ fidei atque religionis sacramenta susciperent; & Francis adunati, vnus cum eis populus efficerentur.

[12] Hoc bellum licet per multum temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit p: semel iuxta montem qui q Osneggi dicitur, in loco Theotmelli nominato; & iterum apud Hasam fluuium; & hoc vno mense, paucis quoque interpositis diebus. His duobus præliis hostes adeo profligati ac deuicti sunt, vt vlterius Regem neque prouocare, neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi, auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum, quam Saxonum, & functi summis honoribus viri, consumpti sunt: tandemque anno tricesimotertio finitum est: cum interim tot ac tanta in diuersis terrarum partibus bella contra Francos & exorta sint, & solertia Regis administrata, vt merito intuentibus in dubium venire possit, vtrum in eo aut laborum patientiam, aut felicitatem potius mirari conueniat. Nam biennio ante Italicum hoc bellum sumpsit exordium; & cum sine intermissione gereretur, nihil tamen ex iis quæ alicubi erant gerenda dimissum, aut vlla in parte ab æque operoso certamine cessatum est.

[Annotata]

a Id constat, admodum adolescentem a Stephano Regem vnctum anno 754. cum patre & fratre.

b Addunt MSS. non.

c Qui, vt Eginardus in Annal. Procerum suorum prauo consilio, ne id faceret impediebatur, colloquio tantum cum eo habito in loco qui Duasdiues vocatur.

d Alij Hunaldum, alij Vnoldum, alij Hunoltdum vocant.

e Vnica æstate anni 769. nam cum Pascha apud S. Remigium patruum suum, Rotomagensem Episcopum, (de quo 19. Ianu.) colebrasset, in Aquitaniam mouit, belloq; confecto natalem Domini in villa Duria celebrauit.

f Adrianus an. 772. 9. Febr. Papa factus, mortuo 1. Febr. Stephano. Misit anno sequenti Petrum Legatum ad Carolum rogatum auxilium. Eo anno bellum susceptum, sequenti peractum, capto Desiderio.

g Id gestum anno 775.

h Quadraginta, vt Eginardus tradit.

i Ea obsidio totam hiemem anni 774. tenuit: quo tempore Rex orandi gratia Romam profectus est.

k Adalgisus Constantinopolim se contulit, vbi in Patriciatus honore consenuit.

l Rotgaudus, siue Ruodgaudus, aut Hruodgaudum, gente Langobardus, Foroiuliensibus Dux datus a Carolo, res nouas moliri cœpit anno 775. dum Carolus bello Saxonico distinetur: ab eo anno sequenti summa celeritate oppressus peremptusq; est.

m Fere ab an. 772. anniuersarium Carolo cum Saxonibus bellum fuit. Id hic repetitum dicitur, quia anno 775. victi; cum in Italiam esset aduersus Rotgaudum profectus, rebellarunt.

n al. Francorum.

o Nam anno 805. vt idem Eginardus in Annalib. Imperator in Saxoniam ducto exercitu, omnes qui trās Albim & in VVihmuodi habitabant Saxones, cum mulieribus & infantibus transtulit in Franciam. atque is diuturni belli finis fuit.

p Id anno 783. contigit.

q al. Osnich. al. Neggi. forte Osvvick, vt alibi Brunsvvick, &c. Significari videtur ea pars VVestphaliæ, vbi vrbs & diœcesis Osnabrugensis. Et fuisse ist hic locum, quem Eginardus hic Theotmelli, alij Thietmelle, Thiotmelli, Teotmala, Theotmallin, Theotmaldi, Teotmalli, vocant, inde licet coniicere, quod eodem tractu sit Melle oppidum, item Gersmel ad Elsam amnem qui mox Hasæ miscetur: & alibi Dymelle fluuius, cui ad VVarburgum oppidum Tuisco, siue Tiotus, Tuitsche, miscetur. Eo commisso prælio, vt ex Annalibus Eginardi patet, recepit se Carolus Paderbornam: atque iterum eodem mense cum iisdem Saxonibus conflixit ad amnem Hasam, qui supra Osnabrugum ortus, ad Meppenam in Amasiam influit.

CAPVT III.
Bellum Hispaniense, Britannicum, Beneuentanum, Baioaricum, Slauicum.

[13] Nam Rex omnium, qui sua ætate gentibus dominabantur, & prudentia maximus, [Carolus prudens & magnanimus,] & animi magnitudine præstantissimus, nihil in iis, quæ vel suscipienda erant vel exequenda, aut propter laborem detrectauit, aut propter periculum exhorruit. Verum vnumquodque secundum suam qualitatem & subire & ferre doctus, nec in aduersis cedere, nec in prosperis falso blandienti fortunæ assentire solebat. [in Hispaniam mouet:] Cum enim assiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca præsidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu aggreditur: saltuque Pyrenæi superato, omnibus, quæ adierat, a oppidis atque castellis in deditionem acceptis, saluo atque incolumi exercitu reuertitur: præter quod in ipso Pyrenæi iugo Vasconum perfidiam parumper in redeundo contigit experiri. Nam cum agmine longo, vt loci & angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, [cladem aliquam a Vasconibus accipit:] Vascones in summi montis vertice positis insidiis (est enim locus ex opacitate siluarum, quarum maxima est ibi copia, insidiis ponendis opportunus) b extremam impedimentorum partem, & eos, qui nouissimi agminis incedentes, subsidio præcedentes tuebantur, desuper incursantes, in subiectam vallem deiiciunt: consertoque cum eis prælio, vsque ad vnum omnes interficiunt: ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quæ iam instabat, protecti, summa cum celeritate in diuersa disperguntur. Adiuuabat in hoc facto Vascones & leuitas armorum, & loci, in quo res gerebatur, situs. E contra Francos & armorum grauitas, & loci iniquitas, per omnia Vasconibus reddidit impares. In quo prælio c Eghardus regiæ mensæ Præpositus, Anshelmus Comes Palatij, & d Rutlandus Britannici limitis Præfectus, cum aliis compluribus interficiuntur. Neque hoc factum ad præsens vindicari poterat: quia hostis re perpetrata ita dispersus est, vt ne fama quidem remaneret, vbinam gentium quæri potuisset.

[14] Domuit & Brittones e, qui ad Occidentem in extrema quadam parte Galliæ super littus Oceani residentes, [Brittones domat:] dicto audientes non erāt; missa in eos expeditione, qua & obsides dare, & quæ imperarentur se facturos polliceri coacti sunt. Ipse postea Rex cum exercitu Italiam f ingressus, ac per Romā iter agens, Capuam Campaniæ vrbem accessit: atque ibi positis castris, bellū Beneuentanis, ni sese dederent, comminatus est. Præuenit hoc Dux gentis Aragisus filios suos g Rumoldum & h Grimoaldum cum magna pecunia obuiam Regi mittens, rogat vt filios obsides suscipiat, [dein Ducem Beneuentanum:] seque cum gente imperata facturum pollicetur: præter hoc solum, si non ipse ad conspectum venire cogeretur. Rex vtilitate gentis magis, quam animi eius obstinatione considerata, & obsides sibi oblatos suscepit, eique vt ad conspectum venire non cogeretur, pro magno munere concessit: vnoque ex filiis, qui minor erat, obsidatus gratia retento, maiorem patri remisit: Legatisque ob sacramenta fidelitatis a Beneuentanis exigenda atque suscipienda cum Aragiso dimissis, Romam rediit: consumptisque ibi in sanctorum veneratione locorum aliquot diebus, in Galliam reuertitur.

[15] Baioaricum deinde bellum & repente ortum, & celeri fine completum est: quod superbia simul ac socordia i Tassilonis Ducis excitauit: qui hortatu vxoris, k quæ filia Desiderij Regis erat, ac patris exilium per maritum vlcisci posse putabat, iuncto fœdere cum Hunis, qui Baioariis sunt ab Oriente contermini, [tum Tassilonem Bauariæ Ducem,] non solum imperata non facere, sed bello Regem prouocare tentabat. Cuius contumaciam, quia nimia videbatur, animositas Regis ferre nequiuerat, ac proinde copiis vndique contractis, Baioariam petiturus ipse ad Lechum amnem cum maximo venit exercitu. Is fluuius Baioarios ab Alemannis diuidit: cuius in ripa castris l collocatis, prius quam prouinciam intraret, animum Ducis per Legatos statuit experiri. Sed ille pertinaciter agere nec sibi nec genti vtile ratus, supplex se Regi subiecit: m obsides qui imperabantur dedit, inter quos & filium suum Theodonem; data insuper fide cum iuramento, quod ab illius potestate ac defensione nemini defectionem suadenti assentiri deberet. Sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur, celerrimus est finis impositus. Tassilo tamen postmodum ad Regem euocatus, n neque redire permissus, [& rebellē Ducatu exuit:] neque prouincia, quam tenebat, vlterius Duci, sed Comitibus ad regendum commissa est.

[16] His motibus ita compositis, Sclauis, qui nostra consuetudine o VVilsi, proprie vero, hoc est sua lingua, VVelatabi dicuntur, illatum est bellum: in quo & Saxones velut auxiliares inter ceteras nationes, quæ Regis signa iussæ sequebantur, quamquam ficta & minus deuota obedientia, militabant. Caussa belli erat, quod p Abodritos, qui cum Francis olim fœderati fuerant, assidua incursione lacessebant, nec iussionibus coërceri poterant. [VVilsos Sclauos subiugat:] Sinus quidam ab Occidentali Oceano Orientem versus porrigitur, longitudinis quidem incompertæ q, latitudinis vero, quæ nusquam centum millia passuum excedat, cum in multis locis contractior inueniatur. Hunc multæ circumsident nationes, Dani siquidem & Sueones, quos r Nordmannos vocamus, & Septemtrionale littus, & omnes in eo insulas tenent. At littus Australe s Sclaui & t Aisti, & aliæ diuersæ incolunt nationes: inter quos vel præcipui sunt, quibus tunc a Rege bellum inferebatur, VVelatabi: quos ille vna tantum, & quam per se gesserat, expeditione ita contudit ac domuit, vt vlterius imperata facere minime renuendum iudicarent.

[Annotata]

a Ea expeditio anno 778. ipsorum Maurorum rogatu suscepta. Capta Pampelona, & in reditu destructa, aut mœnibus nudata. Osca, Barcino, Cæsaraugusta, Gerunda, aut certe earum Præfecti Mauri, obsides dedere. De Pampelonensi obsidione multa fabulosus Turpinus, deq; muris Hierichuntino fere miraculo collapsis.

b Ergo hyperbolice Mariana lib. 7. cap. 11. In Pyrenæi angustiis, Vasconum armis, impedimentis exutus, thesaurisque direptis omnibus deformatus in Germaniam rediit.

c al. Eghartus, Agibardus, Eggibardus.

d al. Rotlandus, al. Hrodlandus, vulgo Rolandus. Hunc alij fabulantur in Roncisualle cum omni fere exercitu cæsum. [Rolandus & socij.] Quidam hunc Martyribus accensent: inter Pios numerat Saussaius 3. Maij his verbis: Eodem die in Vasconia Rolandus Comes Cenomannensis, aliique primæ nobilitatis Galliæ Equites, subiugata Nauarra, Cæsaraugustaque ab Saracenorum iugo liberata, cum victores ad Carolum Magnum redirent, cum exercitu in saltibus Pyrenæis intercepti, pro Christo aduersus impios pugnantes, glorioso agone occubuerunt. Hæc ille. an odio fidei, an potius prædandi libidine eos Vascones trucidarint, haud quærimus. Erant Christiani Vascones, sed an non aliqui Maurorum deliriis irretiti, difficile est statuere. Ipsi Nauarri & nominatim Pampelonenses leguntur, etiam postquam erant a Carolo debellati, ad Saracenos defecisse, sed rursus anno 806. in fidem a Carolo recepti. Fallitur Saussaius cum Cæsaraugustam scribit per Carolum a Saracenorum iugo liberatam: imo Saracenum ei Regem imposuit.

e Duce Audulfo, quem alij Senescallum, alij regiæ mensæ Præpositum vocant. Gestum id anno 786. statim post Pascha.

f Exeunte anno 786. nam Florentiæ natalem Domini celebrauit.

g Alij Romuldum, alij Romaldum: ipse Eginardus in Annalibus Rumoaldum vocat. Is Romam ad Carolum venit.

h Alij Grimoldum. Missus est cum iam Capuam venisset Carolus, seq; relicto Beneuento Salernum recepisset Aragisus. Retentus est, cum aliis XI. obsidibus, a Carolo. Interea tamen perfidus parens, vt ex Adriani ep. 88. constat, Constantinopolitanū Imperatorem auxilium contra Carolum rogauit, ei se subiecturus: quod Gregorius Presbyter Capuanus Adriano indicauit, hic Carolo.

i [Tassilo Dux Bauariæ.] Tassilo Odilonis Ducis Baioariorum filius ex Hiltrude filia Caroli Martelli. a Grifone auunculo, Pipini fratre an. 748. Ducatu exutus, a Pipino restitutus; eidem & filiis Carolo & Carolomanno an. 757. fidelitatem super corpus S. Dionysij iurauit, teste Eginardo.

k Luitburgæ, Francis inimicissimæ.

l Consedit Rex in suburbano Augustæ. alius exercitus Italicus a Pipino filio in vallem Tridentinam adductus; alius ex Orientalibus Francis & Saxonibus ad Danubium.

m Duodecim, vt habet Eginardus in Annal. Hæc. anno 787. gesta.

n Conuictus nouæ perduellionis, Baioariis accusantibus, in Ingelheim an. 788. Caroli clementia seruatus, in monasterium Laurishamense missus est: vbi tam religiose vixit, inquit Eginardus, quam libens intrauit. Eius certe nomen in pluribus Martyrologiis celebratur 13. Decemb.

o Helmoldus lib. 1. c. 2. scribit Odoram fluuium diuidere Wilsos a Pomeranis, & contra Wilsos positam insulam Rugianorum. [VVilsi,] VVilsi ergo Pomeraniam Cis-Oderanam & veterem Brandenburgiam incoluere. Plures erant eius gentis numerosissimæ Reguli, quibus nobilitate generis & auctoritate senectutis præeminebat VViltzan, qui in ciuitate Dragavviti morabatur, primusq; se Carolo subdidit, an. 789. Eginard. in Annal. Alij Sclauorum Reguli ad Carolum venerunt Dragitus, & Drago.

p Obotriti, siue Abotriti, vel Abodriti Meckelenburgicam ditionem & VVagriam tenebant. De iis actum in S. Canuti Lavvardi, [Abotriti.] ipsorum Regis, vita 7. Ianuar. Carolus iis an. 804. Saxonum pagos Transalbianos dedit, Saxonibus in Franciam translatus.

q Mirum id scribi a diligenti alioquin scriptore. Et comperta, etiam antiquioribus, longitudo, & latitudo alicubi CC. millium passuum.

r Id Septemtrionales viros significat.

s Generale id nomen fuit, & non vnicæ gentis. Erant enim Sclaui Behemani, Sclaui Lini, Sclaui Sorabi, Sclaui VVilsi, [Sclaui,] Sclaui Suburbi, &c.

t [Æstij,] Aliis Æstij, Hæsti, Estones dicti, nomen etiamnum retinet pars gentis aliqua: latius olim coluere quæ vltra Vistulam Prussia nunc & Liuonia contineri videntur.

CAPVT IV.
Bellum Auaricum, Bohemicum, Danicum. Fines imperij Caroli.

[17] Maximum omnium, quæ ab illo gesta sunt, bellorum, præter Saxonicum, huic bello successit, illud videlicet, quod contra a Auares, siue Hunos, susceptum est: quod ille & animosius quam cetera, [Hunos debellat,] & longe maiori apparatu administrauit. Vnam tamen b per se in Pannoniam c, nam hanc prouinciam ea gens tunc incolebat, expeditionem fecit: ceteras filio suo Pipino ac Prȩfectis Prouinciarum, Comitibus etiam atque Legatis perficiendas commisit. Quod cum ab iis strenuissime fuisset administratum, octauo tandem anno completum est. Quot prælia in eo gesta, [pene vacua reddita prouincia,] quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia, & locus, in quo regia d Cagani erat, ita desertus, vt ne vestigium quidem in eo humanæ habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit: tota gloria decidit: omnis pecunia, & congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt. [suis ditatis.] Neque vllum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati & opibus aucti sint: quippe cum vsque in id temporis pene pauperes viderentur, tantum auri & argenti in regia repertum, tot spolia pretiosa in præliis sublata; vt merito credi possit, hoc Francos Hunis iuste eripuisse, quod Huni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Duo tantum ex Proceribus Francorum eo bello perierunt, e Ericus Dux Foroiulij, in Liburnia iuxta Tarsatieam maritimam ciuitatem insidiis oppidanorum interceptus; & f Gerholdus Baioariæ Præfectus in Pannonia, cum contra Hunos præliaturus aciem instrueret, incertum a quo, cum duobus tantum, qui eum obequitantem ac singulos hortantem comitabantur, interfectus est. Ceterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit, & prosperrimum exitum habuit, tametsi diutius g sui magnitudine traheretur. Post quod & Saxonicum suæ prolixitati conuenientem finem accepit.

[18] [Bohemos vincit: item Hilinones.] h Boëmanicum quoque, & i Hilinonicum, quæ postea exorta sunt, diu durare non potuerunt: quorum vtrumque ductu Karoli iunioris, celeri fine completum est. Vltimum quoque contra k Nordmannos, qui Dani vocantur, primo piraticam exercentes, deinde maiori classe littora Galliæ atque Germaniæ vastantes, bellum susceptum est. Quorum Rex Godefridus adeo vana spe inflatus erat, vt totius sibi Germaniæ promitteret potestatem. l Frisiam quoque & Saxoniam haud aliter atque suas prouincias æstimabat. [Godefridū Danum, magna spirantem mors opprimit.] Iam Abodritos vicinos suos in suam ditionem redegerat, iam eos sibi vectigales fecerat: iactabat etiam se breui Aquasgrani, vbi Regis Comitatus erat, cum maximis copiis aduenturum. Nec dictis eius quamuis vanissimis omnino fides abnuebatur, quin putaretur tale aliquid inchoaturus, nisi festinata fuisset morte præuentus. Nam a proprio satellite interfectus, m & suæ vitæ & belli a se inchoati finem accelerauit.

[19] Hæc sunt bella quæ Rex potentissimus per annos XLVII. (tot enim annis regnauerat) in diuersis terrarum partibus, [Carolus Francicū imperium late amplificat.] summa prudentia atque felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod post patrem Pipinum magnum quidem & forte susceperat, ita nobiliter ampliauit, vt pene duplum illi adiecerit. Nam cum prius non amplius, quam ea pars Galliæ, quæ intra Rhenum & Ligerim, Oceanumque & mare Balearicum iacet; & pars Germaniæ, quæ intra Saxoniam & Danubium, Rhenumque ac Salam fluuium, qui Turingos & n Sorabos diuidit, posita, a Francis, qui Orientales dicuntur, incolitur, & præter hæc Alemanni atque Baioarij ad regni Francorum potestatem pertinerent; o ipse per bella memorata primo Aquitaniam & Vasconiam, totumque Pyrenæi montis iugum, & vsque ad Iberum amnem, qui apud Nauarros ortus, & fertilissimos Hispaniæ agros secans, sub Dertusæ ciuitatis mœnia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quæ ab Augusta Prætoria vsque in Calabriam inferiorem, in qua Græcorum ac Beneuentanorum constat esse confinia, decies centum & eo amplius passuum millibus longitudine porrigitur: tum Saxoniam, quæ quidem Germaniæ pars non modica est, & ad eam, quæ a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum longitudine possit esse consimilis. Post quam vtramque Pannoniam, & p oppositam in altera Danubij ripa Daciam, Istriam quoque, & Liburniam, atque Dalmatiam, exceptis maritimis ciuitatibus, quas ob amicitiam & iunctum cum eo fœdus, Constantinopolitanum Imperatorem habere permisit: deinde omnes barbaras ac feras nationes, quæ inter Rhenum ac Vistulam fluuios, Oceanumque ac Danubium positæ, lingua quidem pene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, vt eas tributarias efficeret: inter quas fere præcipui sunt VVelatabi, Sorabi, Abodriti, Boemanni; cum eis namque bello conflixit: ceteras quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit.

[Annotata]

a Suscitauerat hos Tassilo, antequam in monasterium retruderetur. Ergo an. 788. vno exercitu Marchiam Foroiuliensem aggressi, altero Bauariam, vtrobique cæsi: iterum Bauariam repetentes, rursum profligati sunt.

b an. 791.

c Eginardus in Annal. Prima castra super Anesum posita sunt: [Hunorum fines.] nam is fluuius inter Baioariorum atque Hunorum terminos medius currens, certus duorum regnorum limes habebatur. Ergo potissimam Austriæ modernæ partem Hunni tenuere.

d Cagani regia, vt Eginardus in Annalib. Ringus, a Langobardis Campus dicebatur, in Annal. Fuldens. Hringus. Ea a Pipino Rege, & Erico Duce euersa an. 796. Erat anno 805. Caganus, siue Princeps Hunnorum, Christianus, nomine Theodorus.

e Eenricus, monacho Ecolismensi & Heiricus dicitur; in Annalib Fuldens. Ehericus, in MSS. Heinricus occisus est an. 799.

f Frater Hildegardis Reginæ. Extat de eius nece VValafridi Strabonis poëma. [B. Geroldus Dux.] Occubuit Kal. Septemb. an. 799. quo die Beatis accensetur a Ferrario, & Radero tom. 1. Bauariæ sanctæ.

g al. sua.

h Carolus iunior an. 805. Sclauos, qui Behemanni vocantur, vicit, Lechone eorum Duce occiso.

i

Eginardus in ad an. 808. cum Danico bello, de quo mox, [Hilinones.] Hilinonicum coniungit: cum enim Abotritorum regionem Rex Daniæ inuasisset, Karolus Imperatoris filius Albim ponte iunxit, & exercitum cui præerat in Hilinones & Smedlingos, qui & ipsi ad Godefridum defecerant, celerrime transposuit: populatisque circumquaque eorum agris, transitoque iterum flumine in Saxoniam se recepit. Et an. 811. Rex exercitum vnum misit trans Albim in Hilinones, qui & ipsos vastauit & castellum Huochbochi superiore anno a VVilsis destructum in ripa Albis fluminis restaurauit. Eadem & in aliis Annalibus Francorum habētur, vbi tamen Linones, & Smeldingi appellantur; castellum vero illud Hobuoki, Hoohoki, & Heobuoki, quod Albertus Stadensis Hamburgum esse asserit. De iisdem populis Poeta Saxo lib. 3.

Sunt Slaui quidam Lini cognomine dicti.

k [Nortmanni.] Helmoldus lib. 1. Chronic. Slauor. cap. 3. Dani, & qui trans Daniam sunt, ab Historicis Francorum Nortmanni vocantur.

l Pars Hollandiæ Gelriæq; in Frisia tunc censebatur. atque etiamnum Septemtrionalis Hollandia Frisia appellatur, & oppida Frisiæ insignibus decorantur.

m Contigit id anno 820.

n De his alij Annales Francorum an. 807. Karolum filium suum in terram Slauorum, qui dicuntur Sorabi, [Sorabi.] qui sedent super Albim fluuium, cum exercitu misit… duoque castella ab exercitu ædificata, vnum super ripam fluminis Salæ, alterum iuxta fluuium Albim. Vnde patet Sorabos modernæ Saxoniæ, Misniæ, Anhaldini Comitatus, Hallensis & Magdenburgensis diœceseon, partem tenuisse.

o Ample dilatatos a Carolo Francici imperij terminos, clare designat Eginardus; vt hinc statuere liceat, quo loco habenda sit quæ vulgo extat, a viro alioquin doctissimo adornata, geographica Carolini imperij descriptio, qua vniuersam Hispaniam, Siciliam, aliaq; regna complexus est, quæ numquam possedit Carolus.

p al. appositam.

CAPVT V.
Fœdera cum exteris. publica opera.

[20] Avxit etiam gloriam regni sui, quibusdam Regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis: adeo namque a Adelfonsum Gallæciæ atque Asturicæ Regem sibi societate deuinxit, [Carolus fœderatus Regi Galliciæ,] vt is cum ad eum vel litteras vel Legatos mitteret, non aliter se apud illum quam Proprium suum appellari iuberet. b Scotorum quoque Reges sic habuit ad suam voluntatem per suam munificentiam inclinatos, vt eum numquam aliter quam Dominum, seque subditos ac seruos eius appellarent. [Regibus Scotorum,] Exstant epistolæ ab eis ad illum missæ, quibus huiusmodi affectus eorum erga illum indicatur. [Regi Persarum,] Cum Aaron Rege Persarum, qui, excepta India, totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, vt is gratiam eius omnium, qui in toto orbe terrarum erant, Regum ac Principum amicitiæ præponeret; solumque illum honore ac munificentia sibi colendum iudicaret: ac proinde, cum Legati eius, quos cum donariis ad sacratissimum Domini ac Saluatoris nostri sepulchrum locumque Resurrectionis miserat, ad eum venissent, & ei Domini sui volūtatem indicassent; non solum quæ petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum illum & salutarem locum, vt illius potestati asscriberetur, concessit: & reuertentibus Legatis suos adiungens, inter vestes & aromata, & ceteras orientalium terrarum opes, ingentia illi c dona transmisit; cum ei paucos ante annos d eum quem tunc solum habebat roganti mitteret elephantem. Imperatores etiam Constantinopolitani e Nicephorus, f Michaël, & g Leo, vltro amicitiam & societatem eius expetentes, complures ad eum misere Legatos: [Imperatoribus Byzantinis:] cum quibus tamen, propter susceptum a se Imperatoris nomen, & ob hoc ei, quasi qui imperium eis eripere vellet, valde suspectum, fœdus firmissimum statuit, vt nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Romanis & Græcis Francorum suspecta potentia. Vnde & illud Græcum extat prouerbium: h Τὸν Φρανκὸν φίλον ἔχῃς, γείτονα ὀυκ ἔχῃς.

[21] Qui cum tantus in ampliando regno & subigendis exteris nationibus existeret, & in huiusmodi occupationibus assidue versaretur, opera tamen plurima, ad regni decorem & commoditatem pertinentia, diuersis in locis inchoauit, quædam etiam consummauit. [ædificat templum Aquense,] Inter quæ præcipua non immerito videri possunt, basilica i sanctæ Dei Genitricis Aquisgrani, opere mirabili constructa; & pons apud Moguntiacum in Rheno quingentorum passuum longitudinis (nam tanta est ibi fluminis latitudo) qui tamen vno ante quam decederet anno, [pontem Moguntiæ,] incendio conflagrauit: nec refici potuit propter festinatum eius decessum: quamquam in ea meditatione esset, vt pro ligneo lapideum restitueret. Inchoauit & palatia operis egregij, [palatia,] vnum haud longe a Moguntiaco ciuitate iuxta villam cui nomen est Ingelhem: alterum Nouiomagi super VVahalem fluuium, qui Batauorum insulam a parte meridiana præterfluit. Præcipue tamen ædes sacras vbicumque in toto regno suo vetustate collapsas comperit, Pontificibus & Patribus, ad quorum curam pertinebant, vt restaurarentur, imperauit, adhibens curam, vt imperata perficerent.

[22] Molitus est & k classem contra Nordmannos, ædificatis ad hoc nauibus iuxta flumina, [classes instruit.] quæ & de Gallia & de Germania Septemtrionalem influunt Oceanum: & quia Nordmanni Gallicum littus atque Germanicum assidua infestatione vastabant; per omnes portus & ostia fluminum, qua naues recipi posse videbantur, stationibus & excubiis dispositis, ne qua hostis exire posset, tali munitione prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in littore prouinciæ Narbonensis ac Septimaniæ, toto etiam Italiæ littore vsque Romam, contra Mauros nuper piraticam exercere aggressos: ac per hoc nullo graui damno vel a Mauris Italia, vel Gallia atque Germania a Nordmannis diebus suis affecta est: præter quod Centumcellæ ciuitas Hetruriæ per proditionem a Mauris capta atque vastata est l: & in Frisia quædam insulæ Germanico littori contiguæ, a Nordmannis deprædatæ sunt. Talem eum in tuendo & ampliando simulque ornando regno fuisse constat. Cuius animi dotes, & summam in qualicumque, & prospero & aduerso, euentu constantiam, ceteraque ad interiorem atque domesticam vitam pertinentia, hinc dicere exordiar.

[Annotata]

a Est hic Alfonsus II. cognomento Castus, qui anno 791. regnum suscepit, [Alfonsus Castus Carolo amicus.] & feliciter administrauit 52. annis. In vita Ludouici Pij an. 796. Adefonsi Galleciarum Principis Missos, quos pro amicitia firmanda miserat cū donis, suscepit, & pacifice remisit. Eginardus an. 797. eam legationem refert: monachus Ecolismensis 798, Venit, inquit, ad eum Legatus Adefonsi Regis Galliciæ & Asturiæ, nomine Froia, præsentans papilionem miræ pulchritudinis. ast Eginardus an. 798. ita scribit: Venere de Hispania Legati Adelfonsi Regis Basiliscus & Froia, munera deferentes, quæ ille de manubiis, quas victor ad Olisipponam ciuitatem a se expugnatam ceperat, Regi mittere curauit: Mauros videlicet septē, cum totidem mulis atque loricis, &c.

b [Scoti in Hibernia.] Erant tunc Scoti in Britannia ac Hibernia: quod qui negant, parum se patriæ historiæ peritos ostendunt. Annales Francici ex MS. Loiselij, an. 812. Classis etiam Nortmannorum Hiberniam Scotorum insulam adgressa, commissoque cum Scotis prælio, parte non modica Nortmannorum interfecta, turpiter fugiendo domum reuersa est. Idem habent alij Annales ex MS. Thuani, & monachus Egolismensis, & Eginardus. Est id a Beda quoque certo traditum. Plures quoque eorum erant Reges. Ioannes Leslæus rer. Scotic. lib. 5. scribit Achaium Scotorum in Britannia Regem fœdus cum Carolo (id vltro ambiente, ad coercendos Anglos piraticam exercentes) percussisse. Leges fœderis aliaq; ignota veteribus, nec probabilia, subnectit.

c Ea dona, sane rara, anno 807. missa, enumerat Eginardus in Annal. & monachus Sangallensis.

d an. 802.

e Imperium inuasit an. 802. 803. appulere Legati.

f Impio Nicephoro a Bulgaris occiso, suffectus est Michael Curopalates, religiosissimus Princeps, an. 811.

g Leo Armenus an. 813. occupauit imperium, Michaele in monasterium vltro secedente.

h Id est, Francum amicum habeas, vicinum ne habeas.

i De eius constructione mira quædam, & forte haud satis credibilia, narrat Sangallensis monachus. Multa de augusta illa basilica habet Petrus Beka in suo Aquisgrano.

k [Classis Bononiæ, & Gandæ structa.] De hac classe Eginardus an. 811. Propter classem, quam superiore anno fieri imperauerat, videndam, ad Bononiam Gallicam, ciuitatem maritimam, vbi eædem naues congregatæ erant, accessit: pharumque ibi ad nauigantium cursus dirigendos antiquitus constitutum restaurauit, & in summitate eius nocturnum ignem accendit. Inde ad Scaldim fluuium veniens, in loco qui Ganda vocatur, naues ad eamdem classem ædificatas adspexit. Extat Pharus illa Bononiensis etiamnum.

l Imo etiam Niceam Prouinciæ vastauerunt eodem anno 813. vt ipse Eginardus in Annalib. tradit.

CAPVT VI.
Caroli vxores ac liberi.

[23] Post mortem patris, cum fratre regnum partitus, tanta patientia simultates & inuidiam eius tulit, vt omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo prouocari potuisset. Deinde cum matris hortatu filiam Desiderij Regis Langobardorum duxisset vxorem, incertum qua de caussa post annum eam a repudiauit, & b Hildegardim, de gente Sueuorum præcipuæ nobilitatis feminam, in matrimonium accepit: [Caroli vxores tres,] de qua tres filios, Karolum videlicet, Pipinum & Ludouicum, totidemque filias, c Rotdrudim, d Bertam & e Gislam genuit. Habuit & alias tres filias, f Theoderadam, g Hildrudim & h Rothaidem; duas de i Fastrada vxore, quæ de orientalium Francorum, [ex iis multiplex proles;] Germanorum videlicet, gente erat; tertiam de concubina quadam, cuius nomen modo memoriæ non occurrit. Defuncta Fastrada, k Luidgardim Alemannam duxit: de qua nihil liberorum tulit. Post cuius mortem quatuor habuit concubinas, [Concubinæ,] l Mathalgardim scilicet, quæ peperit ei filiam nomine Rothildim; m Gersuindam Saxonici generis, de qua ei filia nomine n Adeldrudis nata est; & Reginam, [earum liberi.] quæ ei o Drogonem & p Hugonem genuit; & q Adelluidam, ex qua Thedericum procreauit. Mater vero eius r Bertrada in magno apud eum honore consenuit. Colebat enim eam cum summa reuerentia, ita vt nulla vnquam inuicem sit exorta discordia, [matrem honorat,] præter in diuortio filiæ Desiderij Regis, quam illa suadente acceperat. Decessitque tandem post mortem Hildegardis, cum iam tres nepotes suos, totidemque neptes in filij domo vidisset: quam ille in eadem basilica, qua pater situs est apud S. Dionysium, magno fecit honore humari. Erat ei vnica soror, nomine s Gisla, a puellaribus annis religiosæ conuersationi mancipata, [& Gislam sororem.] quam similiter vt matrem magna coluit pietate: quæ etiam paucis ante obitum illius annis in eo quo conuersata est monasterio decessit.

[24] Liberos suos ita censuit instituendos, vt tam filij quam t filiæ primo liberalibus studiis, quibus & ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios, [Liberos vt instituerit;] quam primum ætas patiebatur, more Francorum, equitare, armis ac venationibus exerceri fecit: filias vero lanificio assuescere, coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam impendere, atque ad omnem honestatem erudiri iussit. Ex iis omnibus duos tantum filios & vnam filiam, prius quam moreretur, amisit, v Karolum, qui maior natu erat, & Pipinum, quem Regem Italiæ præfecerat, & Rotdrudim, quæ filiarum eius primogenita, [munificus in nepotes ac neptes;] & Constantino Græcorum Imperatori desponsata erat. Quorum Pipinus vnum filium suum Bernardum, filias autem quinque, Adelhaidem, Atalam, Gundradam, Bertaidem, ac Theoderadam superstites reliquit. In quibus Rex pietatis suæ præcipuum documentum ostendit, cum filio defuncto nepotem patri succedere x, & neptes inter filias suas educari fecisset. Mortes filiorum ac filiæ pro magnanimitate, [morti suorum illacrymat, & Adriani Papæ,] qua excellebat, minus patienter tulit; pietate videlicet, qua non minus insignis erat, compulsus ad lacrymas. Nuntiato etiam sibi y Adriani Pontificis obitu, quem z amicum præcipuum habebat, sic fleuit, ac si fratrem aut carissimum filium amisisset. Erat enim in amicitiis optime temperatus, vt eas & facile admitteret, [amicitiarum tenax.] & constantissime retineret: colebatque sanctissime, quoscumque hac affinitate sibi coniunxerat.

[25] Filiorum & filiarum tantam in educando curam habuit, vt numquam domi positus sine ipsis cœnaret, [Liberos secum retinet,] numquam iter sine illis faceret: adequitabant ei filij, filiæ vero pone sequebantur: quarum agmen extremum ex satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Quæ cum pulcherrimæ essent, & ab eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod aa nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit: sed omnes secum vsque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens se earum contubernio carere non posse: ac propter hoc, [filias innuptas.] licet alias felix, bb aduersæ fortunæ malignitatem expertus est: quod tamen ita dissimulauit, ac si de eis numquam alicuius probri suspicio exorta, vel fama dispersa fuisset.

[Annotata]

a Baronius, Spondanus, aliiq; caussas excogitant ob quas hoc repudium legitimum fuisse videatur. Certum est quosdam eo offensos, inter quos S. Adelardus eius patruelis. qui ideo ab Aula discessit, & monasticam vitam complexus est, vt 2. Iannar. in eius vita dictum est.

b MS. Paderb. Hildigardam, [Hildegardis Caroli vxor.] Theganus Hiltegardam. Hæc matrem habuit Immam, proneptem Godefridi Ducis Alamannorum, vt Theganus scribit; fratrem B. Geroldum Auarici limit is Præfectum. Ea obiit 30. April. 783.

c MS. Pad. Ruotdrudis [filiæ; Rotrudis,] vocatur, alibi Hruothrudis, Rotrud, Rotdrudis. hæc desponsata fuit Constantino Imperatori an. 781. non tamen nupta. obiit an. 810. 6. Iunij.

d Hæc S. Angilberto Primicerio Palatij nupta, & Nithardi historici mater fuit: [Berta,] deinde viro monasticum habitum Centulæ in cœnobio S. Richarij suscipiente, ab eo intra idem cœnobium, loco congruenti inclusa, precibus, vigiliis, ieiuniis deinceps vacauit.

e [Gisla,] Gisla, siue Gisala, Mediolani a Thoma Archiepiscopo baptizata an. 781.

f [aliæ.] al. Thedradam, & Theodradam.

g al. Hiltrudem.

h Hæc poëtæ Saxoni Rhodhaid dicitur. alibi Hruothaidis, & Reothaldis. habuit & sororem Rothaidem Carolus.

i [Vxores aliæ.] Nupta est Carolo Fastrada, siue Fastradane an. 783. obiit an. 794.

k al. Luitgardim, Liutgardim, Leothgardam, Liutgardam. Obiit an. 800. in Turonum vrbe.

l [Concubinæ: ex his filij; Drogo Ep.] al. Madelgarda.

m al. Gresuindem.

n al. Adaltruth.

o Theganus Drugonem vocat. Nithardus adhuc ætate tenera fuisse testatur cum Carolus obiit, & cum Hugone ac Theoderico, in Palatio Ludouici Pij enutritū, eius mensæ participē. Factus est postea an. 823. Episcopus Metensis, & Ludouico fidelissime adhæsit, S. Anscharium Episcopum consecrauit, vt testatur Adamus.

p [B. Hugo Abb.] Hugo a Frodoino Abbate Noualiciensi institutus & ipse post eum Abbas fuit, sanctitate & miraculis post mortem clarus, vt 13. Iunij dicemus.

q [Berta mater.] al. Adallindam, Alyndem, Adallindem.

r Alibi Berta, Bertrane, Bertane appellatur. obiit an. 783.

s [Gisla soror.] Hanc eamdem esse quæ Itisberga nuncupatur, coliturq; 21. Maij, censent viri quidam eruditi.

t Du Chesne & alij, Nepotes. secuti sumus MSS.

v [Filij Reges.] Carolus iunior 4. Decemb. 811. obiit, Pipinus Rex Italia 8. Iul. 810.

x [Bernardus nepos.] Addito ei tantisper VVala fortissimo Comite, quod timeretur ne Saraceni Italiam inuaderent. At Bernardus contra patruum suum Ludouicum Pium anno 817. rebellauit, atque ab eo deinde orbatus luminibus est.

y Obiit Adrianus an. 795. 26. Dec. cum sedisset annos fere 24.

z al. in amicis.

aa At Bertam dudum ante Caroli obitum S. Angilberto nuptam volunt.

bb Quid illud fuerit, indicat auctor vitæ Ludouici Pij, licet obscure: Mouerat eius animum iamdudum, inquit, quamquam natura mitissimum, illud quod a sororibus illius in contubernio exercebatur paterno: quo solo domus paterna inurebatur næuo. Cui incommodo mederi volens, simul & cauens ne quod per Odilonem & Hiltrudem olim acciderat, reuiuisceret scandalum &c. Quod hoc fuerit scandalum ex Fredegarij chronico patet: Chiltrudis, inquit, filia eius (Caroli Martelli) fauente consilio nefario nouercæ suæ, fraudulenter per manus sodalium suorum Rhenum transiit, & ad Odilonem Ducem Bagoariæ peruenit. Ille vero eam ad coniugium copulauit contra voluntatem vel consilium fratrum suorum. Sed iure miratur, ac tacite reprehendit, hic Eginardus consilium Caroli, qui filias suas nuptui non tradiderit: quod vtinam non alij imitarentur Principes, [Non sunt liberi ad cælibatum cogendi.] qui filios, fratres, filias, sorores, vel cogunt inuitos Ecclesiasticum statum complecti, vel cælibes permanere, cum plurimorum flagitiorum periculo, & scandalo, dum metuunt, ne eos parte aliqua paternæ hæreditatis cogantur aspergere: ita quod ipse Christus solum suadet vitæ genus, castitati ac sanctimoniæ deuotum, id ipsi contra fas omne præscribere audent.

CAPVT VII.
Caroli virtutes morales, victus ratio.

[26] aErat ei filius nomine Pipinus, ex concubina editus, cuius inter ceteros mentionem facere distuli, facie quidem pulcher, sed gibbo deformis: is cum pater bello contra Hunos suscepto in Baioaria hiemaret, ægritudine simulata, [Pœna in filium rebellem:] cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum vana promissione regni illexerant, aduersus patrem coniurauit: quem post fraudem detectam & damnationem coniuratorum, detonsum in cœnobio Prumia religiosæ vitæ iamque volentem vacare permisit. Facta est & alia prius contra eum in Germania valida coniuratio: cuius auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, [in alios conspirantes clementia:] omnes tamen in exilium acti sunt: neque vllus ex eis interfectus est, nisi tres tantum, qui cum se ne comprehenderentur strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter coërceri non poterant, interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fastradæ Reginæ crudelitas caussa & origo extitisse creditur. Et idcirco in ambabus contra Regem conspiratum est, quia vxoris crudelitati consentiens, a suæ naturaæ benignitate ac solita mansuetudine immaniter exorbitasse videbatur. Ceterum per omne vitæ suæ tempus ita cum summo omnium amore atque fauore & domi & foris conuersatus est, vt numquam ei vel minima iniustæ seueritatis nota a quoquam fuisset obiecta. Amabat peregrinos, [benignitas in peregrinos:] & eorum suscipiendorum magnam habebat curam: adeo, vt eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno non immerito videretur onerosa: ipse tamen, pro magnitudine animi, huiuscemodi pondere minime grauabatur: cum etiam ingentia incommoda laude liberalitatis, ac bonæ famæ mercede compensaret.

[27] b[eius statura & forma:] Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quæ tamen iustum non excederet modum: nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram: apice capitis rotundo, oculis prægrandibus ac vegetis, naso paullulum mediocritatem excedente, canicie pulchra, facie læta & hilari: vnde formæ auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima acquirebatur. Quamquam ceruix obesa & breuior, venterque proiectior videretur; tamen hæc ceterorum membrorum celabat æqualitas: incessu firmo, totaque corporis habitudine virili: voce clara quidem, sed quæ minus corporis formæ conueniret: valetudine prospera, præter quod, antequam decederet, per quatuor annos crebro febribus corripiebatur; ad extremum vno etiam pede claudicaret: & tunc quidem plura arbitratu suo quam medicorum consilio faciebat: quos pene exosos habebat, quod ei in cibis assa, quibus assuetus erat, dimittere, & elixis assuescere suadebant.

[28] [studium venationis,] Exercebatur assidue equitando ac venando, quod illi gentilitium erat, quia vix vlla in terris natio inuenitur, quæ in hac arte Francis possit æquari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens: cuius adeo peritus fuit, [natatus,] vt nullus ei iuste potuerit præferri: ob hoc etiam Aquisgrani regiam extruxit, ibique extremis vitæ annis vsque ad obitum perpetim habitauit: & non solum filios ad balneum, verum optimates & amicos, aliquando etiam satellitum & custodum turbam inuitauit: [balneorū:] ita vt nonnunquam centum vel eo amplius homines vna lauarentur. Vestitu patrio, hoc est, Francico vtebatur: ad corpus camisiam lineam, & feminalibus lineis induebatur: deinde tunicam, quæ limbo serico ambiebatur, & tibialia: [vestitus:] tum fasciolis crura, & pedes calceamentis constringebat: & ex pellibus lutrinis thorace confecto, humeros ac pectus hieme muniebat; sago Veneto amictus, & gladio semper accinctus, cuius capulus ac baltheus aut aureus, aut argenteus erat: aliquoties & gemmato ense vtebatur: quod tamen non nisi in præcipuis festiuitatibus, vel si quando exterarum gentium Legati venissent, faciebat. Peregrina vero indumenta, quamuis pulcherrima, respuebat, nec vnquam eis indui patiebatur: excepto quod Romæ semel Adriano Pontifice petente, & iterum Leone successore eius supplicante, longa tunica & chlamyde amictus, & calceis Romano more formatis, induebatur. In solennitatibus veste auro texta, & calceamentis gemmatis, & fibula aurea sagum astringente; diademate quoque ex auro & gemmis ornatus, incedebat: aliis autem diebus habitus eius parum a communi ac plebeio abhorrebat.

[29] c[sobrietas:] In potu & cibo temperans, sed in potu temperantior: quippe qui ebrietatem in qualicumque homine, nedum in se ac suis, plurimum abominabatur: cibo enim non adeo abstinere poterat, vt sæpe quereretur noxia esse suo corpori ieiunia. Conuiuabatur rarissime, & hoc præcipuis tantum festiuitatibus: & tunc tamen cum magno hominum numero. Cœna quotidiana quaternis tantum ferculis præbebatur, [cibi:] præter assam, quam venatores verubus inferre solebant, qua ille libentius quam vllo alio cibo vescebatur. Inter cœnandum aut aliquod acroama, aut lectorem audiebat. Legebantur ei historiæ, & antiquorum Regum gesta. [lectio mensæ tempore:] Delectabatur & libris S. Augustini, & præcipue iis qui de ciuitate Dei prætitulati sunt. Vini & omnis potus adeo parcus in bibendo erat, vt super cœnam raro plus ter biberet. Æstate post cibum meridianum pomorum aliquid sumens ac semel bibens, [somnus meridianus,] depositis vestibus ac calceamentis, velut noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat. Noctibus sic dormiebat, [nocturnus:] vt somnum quater aut quinquies, non solum expergiscendo, sed etiam surgendo interrumperet. Cum calcearetur & amiciretur non tantum amicos admittebat, verum etiam si Comes Palatij litem aliquam esse diceret, quæ sine eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iubebat, & velut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dicebat. Nec hoc tantum eo tempore, verum etiam quicquid ea die cuiuslibet officij agendum, aut cuiquam ministrorum iniungendum erat, expediebat.

[30] Erat eloquentia copiosus & exuberans, poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. [eloquentia:] Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit: in quibus Latinam ita didicit, vt æque illa ac patria lingua orare sit solitus: Græcam vero melius intelligere quam pronuntiare poterat: adeo certe facundus erat, vt etiam didascalus appareret. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus, magnis afficiebat honoribus. In discenda Grammatica Petrum d Pisanum Diaconum senem audiuit; [Magistri.] in ceteris disciplinis Albinum, cognomento Alcuuinum, item Diaconum, de Britannia, Saxonici generis hominem, virum vndecumque doctissimum, præceptorem habuit: apud quem & Rhetoricæ & Dialecticæ, præcipue tamen Astronomiæ, ediscendæ plurimum & temporis & laboris impertiuit. Discebat & artem computandi, & intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur. Tentabat & scribere, tabulasque & codicillos ad hoc in lectulo sub ceruicalibus circumferre solebat, vt cum vacuum tempus esset, manum effigiandis litteris assuefaceret. Sed parum prospere successit labor præposterus, ac sero inchoatus.e

[Annotata]

a Ex Himiltrude nobili puella, ante legale connubium, susceptus erat; quæ alibi Hilmedradis dicitur.

b Ita MSS. ast alij: qui sibi noua promissione regni illuserant. Contigit ea conspiratio Reginoburgi anno 792. Per Clericum detectā narrat Sangallensis monachus, Eginardus per Ardulphum Langobardum.

c Sangallensis monachus immanissime cæsum & ad Cellam S. Galli missum scribit, postea ad aliud nobilissimum monasterium, Prumiam nempe, in Arduenna Galliæ Belgicæ prouincia situm.

d MS Gladbac. Pisarum vocat.

e De hoc agemus 19. Maij.

CAPVT VIII.
Studium religionis. statuta.

[31] Religionem Christianam, qua ab infantia fuerat imbutus, sanctissime & cum summa pietate ac veneratione coluit, ac propter hoc plurimæ pulchritudinis basilicam Aquisgrani extruxit, [Basilica Aquensis opus illustre:] auroque & argento & luminaribus, atque ex ære solido cancellis & ianuis adornauit. Ad cuius structuram cum columnas & marmora aliunde habere non posset, a Roma atque Rauenna deuehenda curauit. Ecclesiam mane & vesperi, nocturnis item horis, & sacrificij tempore, quoad eum valetudo permiserat, impigre frequentabat: curabatque magnopere vt omnia quæ in ea gerebantur, cum maxima fierent honestate, ædituos creberrimo commonens, ne quid indecens aut sordidum aut inferri aut in ea remanere permitterent. [sacra vasa & vestes curatæ.] Sacrorum vasorum ex argento & auro, vestimentorumque sacerdotalium, tantam in eo copiam procurauit, vt in sacrificiis celebrandis ne ianitoribus quidem, qui vltimi Ecclesiastici ordinis sunt, priuato habitu ministrare necesse fuisset. Legendi atque psallendi disciplinam diligentissime emendauit: erat enim vtriusque admodum eruditus: quamquam ipse nec publice legeret, nec nisi submissim & in commune cantaret.

[32] Circa pauperes sustentandos & gratuitam liberalitatem, quam Græci eleemosynam vocant, deuotissimus, [pauperes etiam exteri adiuti:] vt qui non in patria sua solum & in suo regno eam facere curauerit, verum trans maria in Syriam & Ægyptum atque Africam, Ierosolymis, Alexandriæ atque Carthagini, vbi Christianos in paupertate viuere compererat, penuriæ eorum compatiens, [fœdera cū impiis cur icta:] pecuniam mittere solebat: ob hoc maxime transmarinorum Regum amicitias expetens, a vt Christianis sub eorum dominatu degentibus, refrigerium aliquod ac releuatio proueniret.

[33] Colebat præ ceteris sacris & venerabilibus locis apud Romam Ecclesiam B. Petri Apostoli, in cuius donaria magna vis pecuniæ tam in auro quam in argento, nec non & gemmis ab illo congesta est: multa & innumera Pontificibus munera missa. Nec ille toto regni sui tempore quicquam duxit antiquius, b quam vt Vrbs Roma sua opera suoque labore veteri polleret auctoritate: [Romana Ecclesia defensa:] & Ecclesia S. Petri non solum per illum tuta ac defensa, sed etiam suis opibus præ omnibus Ecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra XLVII. annorum quibus regnauerat spatium, [peregrinationes.] quater tantum illo votorum soluendorum ac supplicandi caussa profectus est. Vltimi aduentus sui non solum hæ fuere caussæ, verum etiam quod Romani Leonem Papam multis affectum iniuriis, c erutis videlicet oculis, linguaque amputata, fidem Regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, Ecclesiæ statum, [Imperium inuito oblatum:] ibi totum hiemis tempus protraxit. Quo tempore Imperatoris & Augusti nomen accepit: quod primo intantum auersatus est, vt affirmaret se eo die quamuis præcipua festiuitas esset, ecclesiam non intraturum fuisse, si Pontificis consilium præscire potuisset. Constantinopolitanis tamen Imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientia, vicitque eorum d inuidiam magnanimitate, qua eis procul dubio longe præstantior erat, mittendo ad eos crebras legationes, & in epistolis fratres eos appellando.

[34] Post susceptum Imperiale nomen cum aduerteret multa legibus populi sui deesse (nam Franci duas habent leges, plurimis in locis valde diuersas) cogitauit quæ deerant addere, & discrepantia vnire, praua quoque ac perperam prolata corrigere. Sed in iis nihil aliud ab eo factum est, quam quod pauca capitula & ea imperfecta legibus addidit. [leges correctæ.] Omnium tamen nationum quæ sub eius dominatu erant, iura, quæ scripta non erant, describere, ac litteris mandari fecit. Item barbara & antiquissima carmina, quibus veterum Regum actus & bella canebantur, scripsit memoriæque mandauit. Inchoauit & Grammaticam e patrij sermonis. [scripta,] Mensibus etiam iuxta patriam linguam nomina imposuit: cum ante id tempus apud Francos partim Latinis, partim barbaris nominibus appellarentur. [mensibus & ventis facta nomina.] Item ventos duodecim nominibus propriis insignit; cum prius non amplius quam vix quatuor ventorum vocabula inueniri possent. Et de mensibus quidem f Ianuarium VVintermanot, Februarium Hornūg, Martium Lentzmanot, Aprilem Ostermanot, Maium VVinnemanot, Iunium Brachmanot, Iulium Heumanot, Augustum Arnmanot, Septembrem Herbstmanot, Octobrem VVynmanot, Nouembrem VVyndtmanot, Decembrem Heiligmanot appellauit. Ventis vero hoc modo nomina imposuit, vt Subsolanum vocaret g Ostrowint, Eurum Ostsuntdroni, Euroaustrum Sundostroni, Austrum Sundroni, Austroafricum Sundwestroni, Africum VVestsundroni, Zephyrum VVestroni, Corum VVestnordroni, Circium Nordwestroni, Septemtrionem Nordroni, Aquilonem Nordostroni, Vulturnum Ostnordroni.

[Annotata]

a Laudabilis fœderum caussa. Nihil erat hic, quale in Iosaphat, pio alioquin Rege, tehu Propheta reprehendit, Paralip. lib. 2. cap. 19. Impio præbes auxilium, [Fœdera cum impiis, quatenus licita.] & his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, & idcirco iram quidem Domini merebaris. Non alia caussa fœdera cum barbaris illis nostræ religionis hostibus percutiebat Imperator religiosissimus, quam vt Christianis sub eorum imperio degentibus, cum aliter non posset, vel sic succurreret.

b Ideo tam diuturna illi, & tam constans felicitas omnibus in rebus.

c Id an. 799. anno 4 Leonis III. contigit. De eo pluribus agemus 12. Iunij.

d al. contumaciam.

e [Lingua veterum Francorū.] Id est, Teutonici, vt ex nominibus mensium patet. vnde colligere est, Reges Francorum etiamtum Teutonico, siue Sicambrico idiomate vsos.

f Hæc mensium nomina in MS Paderbornēsi voce monath terminantur, in aliis monet: [Mensium nomina] in plerisque editis manot. Belgæ nunc mensem maend, vel maent, Germani monat dicunt, vtrique a luna, quæ nostratibus maene, Germanis mon, Anglis mone, varia linguæ Teutonicæ Dialecto, diritur. Sic Græci a μήνη, Luna, μήνης, mensis deflectunt. [apud Belgas,] Menses porro ita Belgæ nunc appellamus: Lauvvmaent, Sprockel, Meert, April, VVedemaent, Hoymaent, Oogstmaent, Herftmaent, VVynmaent, Slachmaent, VVintermaent. Germani plerique, vt ex Canisij Martyrologio patet: [& Germanos.] Ienner, Hornung, Mertz, Aprill, May, Brachmonat, Heumonat, Augstmonat, Herpstmonat, VVeinmonat, VVintermonat, Christmonat.

g Et hæc quoque ventorum nomina, Teutonica, a 4. mundi partibus ducta, Noord, siue North, Septemtrione; Suyd, Meridie; Oost, Oriente; VVest, Occidente.

CAPVT IX.
Ægritudo, mors, sepultura.

[35] a Extremo vitæ tempore cum iam & morbo & senectute premeretur, euocatum ad se Ludouicum filium Aquitaniæ Regem, qui solus filiorum Hildegardis supererat; [Filium Imperatorem creat.] congregatis solenniter de toto regno Francorum primoribus, cunctorum consilio, consortem sibi totius regni, & Imperialis nominis hæredem constituit: impositoque capiti eius diademate, Imperatorem & Augustum iussit appellari. Susceptum est hoc eius consilium ab omnibus, qui aderant, magno cum fauore: nam diuinitus ei propter regni vtilitatem videbatur inspiratum. Auxitque maiestatem eius hoc factum, & exteris nationibus non minimum terroris incussit.

[36] Dimisso deinde in Aquitaniam filio, ipse more solito, quamquam senectute confectus, non longe a regia Aquensi venatum proficiscitur: exactoque in huiuscemodi negotio quod reliquum erat Autumni, circa Kal. Nouemb. Aquasgrani reuertitur. Cumque ibi hiemaret, mense Ianuario, febre valida correptus, decubuit. Qui statim, vt in febribus solebat, cibi sibi abstinentiam indixit, arbitratus hac continentia morbum posse depelli, [febri laborat, & pleuritide:] vel certe mitigari. Sed accedente ad febrem lateris dolore, quem Græci b pleuresim vocant, illoque adhuc inediam retinente, neque corpus aliter quam rarissimo potu sustentante, septimo postquam decubuit die, sacra communione percepta, decessit, [communicat:] anno ætatis suæ LXXII. & ex quo regnare cœperat XLVII. V. Kal. Feb. hora diei tertia. Corpus more solenni lotum & curatum, [morituri] & maximo totius populi luctu ecclesiæ illatum atque humatum est. Dubitatum est primo vbi reponi deberet, eo quod ipse viuus de hoc nihil præcepisset: tandem omnium animis sedit nusquam eum honestius tumulari posse, quam in ea basilica, quam ipse propter amorem Dei Domini nostri Iesu Christi, & ob honorem sanctæ & æternæ Virginis genitricis eius, [sepelitur Aquisgrani.] proprio sumptu in eodem vico construxit. In hac sepultus est eadem qua defunctus die: arcusque super tumulum deauratus cum imagine & titulo extructus, & titulus ille hoc modo descriptus est: [Eius epitaphium.] Svb hoc conditorio sitvm est corpvs Karoli, Magni atqve orthodoxi Imperatoris, qvi regnvm Francorvm nobiliter ampliavit, et per annos XLVII. feliciter rexit. Decessit septvagenarivs, anno ab Incarnatione Domini DCCCXIV. Indictione VII. V. Calend. Febrvarias.

[37] Appropinquantis finis complura fuere c præsagia, vt non solum alij, sed & ipse hoc minitari sentiret. [Præsagia mortis;] Per tres continuos vitæque termino proximos annos & solis & lunæ creberrima defectio, ac in sole macula quædam atri coloris septem dierum spatio visa. Porticus, [eclipses,] quam inter basilicam & regiam operosa mole construxerat, [porticus lapsa,] die Ascensionis Domini, subita ruina vsque ad fundamenta collapsa. Item pons Rheni apud Moguntiacum, quem ipse per decem annos ingenti labore, & opere mirabili e ligno ita construxit, [pons exustus,] vt perenniter durare posse videretur, ita tribus horis fortuito incendio conflagrauit, vt præter quod aqua tegebatur, ne vna quidem hastula ex eo remaneret. Ipse quoque cum vltimam in Saxoniam expeditionem contra Godefridum Regem Danorum d ageret, quadam die cum ante exortum solis castro egressus iter agere cœpisset, vidit repente delapsam cœlitus cum ingenti lumine facem a dextra in sinistram per serenum aera e transcurrere: [fax cælestis,] cunctisque hoc signum quid portenderet admirantibus, subito equus cui insidebat capite deorsum merso decidit, eumque tam grauiter ad terram elisit, [equi lapsus,] vt fibula sagi rupta, baltheoque gladij dissipato, a festinantibus qui aderant ministris exarmatus sine adminiculo leuaretur. Iaculum etiam, quod tunc forte manu tenebat, ita elapsum est, vt viginti vel eo amplius pedum spatio procul iaceret. Accessit ad hoc creber Aquensis palatij tremor, [tremor palatij.] & in domibus vbi conuersabatur assiduus laqueariorum crepitus. Tacta etiam de cælo, in qua postea sepultus est, basilica, malumque aureum, quo tecti culmen erat ornatum, ictu fulminis dissipatum, & supra domum Pontificis, quæ basilicæ contigua erat, proiectum est. Erat in eadem basilica in margine coronæ, quæ inter superiores & inferiores arcus interiorem ædis partem ambiebat, epigramma f sinopide scriptum, continens quis auctor esset eiusdem templi, [nomen deletum.] cuius in extremo versu legebatur Karolvs Princeps: notatum a quibusdam eodem, quo decessit, anno paucis ante mortem mensibus, eas quæ Princeps exprimebant litteras ita esse deletas, vt penitus non apparerent. Sed superiora omnia sic aut dissimulauit aut spreuit, ac si nihil horum ad res suas quolibet modo pertineret.

[Annotata]

a Id Aquisgrani anno 813. factum.

b Imo πλευρῖτις, Græce dicitur; πλευρὰ, latus.

c MSS. prodigia.

d an. 810.

e al. incurrere.

f Sinopis rubrica est, a Sinope Ponti vrbe, vbi præstans & copiosa.

CAPVT X.
Caroli Magni Testamentum.

[38] Testamenta facere instituit, quibus filias, & ex concubinis liberos ex aliqua parte sibi heredes faceret: [Testamentum condit,] sed tarde inchoata perfici non poterant. Diuisionem tamen thesaurorum & pecuniæ ac vestium, aliæque supellectilis coram amicis & ministris suis, annis tribus antequam decederet, fecit, contestatus eos, vt post obitum suum a se facta distributio per illorum suffragium rata permaneret: quidque ex iis, quæ diuiserat, fieri vellet, breuiario comprehendit, cuius ratio ac textus talis est:

[39] a In nomine Domini Dei omnipotentis Patris, Filij, & Spiritus sancti. [cuius hoc exemplar.] Incipit descriptio atque diuisio, quæ facta est a gloriosissimo atque piissimo Domino Karolo Imperatore Augusto, anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCCXI: anno vero regni eius in Francia XLIII. & in Italia XXXVI. Imperij autem XI. Indictione IV. quam pia & prudenti consideratione facere decreuit, & Domino annuente perfecit, de thesauris suis atque pecunia, quæ in illa die in camera eius inuēta est: in qua illud præcipue præcauere voluit, vt non solum eleemosynarum largitio, quæ solenniter apud Christianos de possessionibus eorum agitur, pro se quoque de sua pecunia ordine atque ratione perficeretur; sed etiam vt heredes sui omni ambiguitate remota, quid ad se pertinere deberet liquido cognoscerent, & sine lite atque contentione sua inter se competenti partitione diuidere possent.

[40] Hac igitur intentione atque proposito omnem supellectilem atque substantiam suam tam in auro quam in argento gemmisque & ornatu regio, quæ, vt dictum est, illa die in camera eius inueniri poterat, primo quidem trina diuisione partitus est: deinde easdem partes subdiuidendo, de duabus partibus XXI. partes fecit, [Duas tertias priuati thesauri legat Ecclesiis:] & tertiam integram reseruauit. Et duarum quidem partium in XXI. partes facta diuisio tali ratione consistit, vt quia in regno illius Metropolitanæ ciuitates XXI. esse noscuntur, vnaquæque illarum partium ad vnamquamque Metropolim per manus heredum & amicorum suorum eleemosynæ nomine perueniat: & Archiepiscopus, qui tunc illius Ecclesiæ rector extiterit, partem quæ ad suam Ecclesiam data est suscipiens, cum suis Suffraganeis partiatur: eo scilicet modo, vt pars tertia suæ Ecclesiæ sit, duæ vero partes inter Suffraganeos diuidantur. Harum diuisionum, quæ ex duabus primis partibus factæ sunt, & iuxta Metropoliticarum ciuitatum numerum XXI. esse noscuntur, vnaquæque ab altera sequestrata, semotim in suo repositorio cum superscriptione ciuitatis ad quam perferenda est, recondita iacet. Nomina vero Metropoliticarum ciuitatum, ad quas eadem eleemosyna vel largitio data est, hæc sunt, Roma, Rauenna, Mediolanum, Forumiulij, Gradus, Colonia, Moguntiacum, Iuuanum quæ & Saltzburg, Rotomagus, Treueris, Senones, Vesontium, Lugdunum, Remi, Arelas, Vienna, Tarantasia, Ebrodunum, Burdigala, Turones, Bituriges.

[41] Vnius autem partis, quam integram reseruari voluit, talis est ratio, vt illis duabus in supradictas diuisiones distributis & sub sigillo reconditis, hæc tertia in vsu quotidiano versaretur, velut res, quam nulla voti obligatione a dominio possidentis alienatam esse constaret: & hoc tam diu, quoad vsque vel ipse superstes esset, vel vsum eius sibi necessarium iudicaret: post obitum vero suum, aut b voluntariam secularium rerum abdicationem, eadem pars quatuor subdiuisionibus secaretur: & vna quidem earum supra dictis XXI. partibus adderetur, [filiis,] altera a filiis ac filiabus, nepotibusque ac neptibus suis assumpta, & iusta ac rationabili inter eos partitione diuideretur: tertia vero consueto Christianitatis more, in vsum pauperum erogaretur: quarta simili modo nomine eleemosynæ in seruorum & ancillarum, vsibus palatij famulantium, sustentationem distributa veniret. Ad hanc tertiam totius summæ portionem, [pauperibus, famulis prouidet.] quæ similiter vt ceteræ ex auro & argento constat, adiungi voluit omnia ex ære & ferro, aliisque metallis, vasa atque vtensilia, cum armis & vestibus, aliaque pretiosa aut vili ad varios vsus facta supellectile, vt sunt cortinæ, stragula, tapetia, c filtra, coria, sagmata, & quicquid in camera atque vestiario eius eo die fuisset inuentum, vt ex hoc maiores illius partis diuisiones fierent, & erogatio eleemosynæ ad plures peruenire posset.

[42] [Capellæ suppelectilem di strahi vetat,] Capellam, id est, Ecclesiasticum ministerium, tam id quod ipse fecit atque congregauit, quam quod ad eum ex paterna hereditate peruenit, vt integrum esset, neque vlla diuisione scinderetur, ordinauit. Si qua autem inuenirentur aut vasa aut libri, aut alia ornamenta, quæ liquido constaret eidem capellæ collata ab eo non fuisse, hæc qui habere vellet, dato iustæ æstimationis pretio, emeret & haberet. Similiter & de libris, [bibliothecam vendi sinit:] quorum magnam in bibliotheca sua copiam congregauit, statuit vt ab iis qui eos habere vellent, iusto pretio fuissent redempti, pretiumque in pauperes erogaretur.

[43] Inter ceteros thesauros atque pecuniam tres mensas argenteas, & auream vnam præcipuæ magnitudinis & ponderis esse constat: de quibus statuit atque decreuit, vt vna ex iis quæ forma quadrangula, descriptionem vrbis Constantinopolitanæ continet, [mensam argenteam mittit Romam,] inter cetera donaria, quæ ad hoc deputata sunt, Romam ad basilicam B. Petri Apostoli deferatur: & altera quæ forma rotunda, Romanæ vrbis effigie insignita est, Episcopo Rauennatis Ecclesiæ conferatur: tertiam, [aliam Rauennam;] quæ ceteris & operis pulchritudine & ponderis grauitate multum excellit, quæ ex tribus orbibus connexa, totius mundi descriptionem subtili ac minuta figuratione complectitur, [aliam, & vnam auream dat pauperibus.] & auream illam, quæ quarta esse dicta est, in tertiæ illius & inter heredes suos atque in eleemosynam diuidendæ partis augmentum esse constituit.

[44] Hanc constitutionem atque ordinationem coram Episcopis, Abbatibus, Comitibusque, [Qui subscripsere.] qui tunc præsentes esse potuerunt, quorum hic nomina scripta sunt, fecit atque constituit. Episcopi: d Hildebaldus, e Richulfus, f Arn, g VVolfarius, h Bernoinus, i Laidradus, k Ioannes, l Theodulfus, m Iesse, n Hetto, o VValtgaudus. Abbates: p Fridogisus, q Adalungus, r Engilbertus, Irmino. Comites: s VValach, Meginherius, t Othulphus, Stephanus, v Vnrochus, x Burchardus, Meginhardus, Hatto, y Richwinus, Eddo, Erchangarius, z Gerholtus, Bero, aa Hildegernus, bb Rheculfus. Hæc omnia filius eius Ludouicus, qui diuina ei iussione successit, inspecto eodem breuiario, quam celerrime poterat post eius obitum summa deuotione adimplere curauit.

[Annotata]

a Hoc testamentum vspiam in VVestphalia Græce extare, de Gamansio nostro didicimus Latine indubie scriptum fuit, & forte etiam Teutonice.

b Ergo meditabatur quod 740. annis post, eius successorum gloriosissimus, Carolus V. Austriacus, perfecit.

c Ita MSS. alij fulcra.

d al. Hildeboldus. Archiepiscopus sacri Palatij, & Coloniensis an. 794 factus: præfuit Concilio Moguntino an. 813.

e al. Richolfus & Riculfus. fuit Moguntinus Episcopus. interfuit eidem concilio.

f al. Arnulphus. Arno dicitur in eodem concilio, alibi Arnus. fuit Salisburgensis Episcopus: obiit an. 821. 24. Ianu.

g VVolfarius, siue VVlfarius, fuit Archiepiscopus Remensis, celebrauitq; concilium Remense an. 813. & Nouiomense 814. postea Ludouici Pij Cancellarius fuit.

h al. Bernarius, & Bernuinus, fuit Vesontionensis Archiepiscopus: recensetur inter Missos Dominicos Ludouici Pij in Capitulari 2. num. 25. an. 823.

i Leidradus Archiep. Lugdunensis fuit.

k Ioannes Archiepisc. Arelatensis. præfuit concilio Arelatensi ann. 813.

l Theodulphus Ep. Aurelianensis, obuiam a Ludouico missus Stephano V. Papæ anno 816.

m Iesse Ep. Ambian. Romam a Carolo Legatus an. 809. interfuit Concilio Nouiomensi an. 814.

n Hetto, al. Hatto, & Hayto, Episcopus Basileensis, Legatus a Carolo missus ad Nicephorum Imp. anno 811. Hettonem qui hic Caroli Testamento subscripsit, censet Cl. Robertus in Gallia Christiana, & Sirmondus in Indice tom. 2. conciliorum Galliæ, Archiepiscopum Treuirensem fuisse. Sed tum Archiepiscopus Treuirensis erat Amalarius, cui alter Hetto ex Abbate Epternacensi diu post successit.

o VValcandus Ep. Leodiensis creatus an. 809. Corpus S. Huberti ann. 824. transtulit, teste Sigeberto; de qua translatione nos ad S. Huberti vitam 3. Nouemb.

p MS. Paderbor. Fridegisus. fuit Abbas Sithiensis, siue S. Bertini.

q Hic erat Abbas S. Vedasti apud Atrebates.

r Hunc S. Angilbertum esse, Caroli generum, censet Paulus Petauius in Syntagmate ad Nithardi historiam, & alij. De eo agemus 18. Febru.

s VVala, siue VValah, Comes, filius Bernardi fratris Pipini Regis; dein Abbas Corbeiensis post S. Adelardum germanum suum, vt in huius vita 2. Ianu. diximus.

t al Odulfus, Otholfus, Onulfus.

v al. VVruocus, & Vuruchus.

x Burchardus Comes Stabuli an. 807. Corsicam contra Mauros defendit, eosq; satis idonea clade affecit.

y al. Richvvingus. a Ludouico an 814. ad Leonem Armenum missus.

z al. Geroldus, & Geraldus. alius est ab illo, de quo supra, Auarici limitis Præfecto.

aa al. Hildigarius.

bb Du Chesne, Riculfus.

DE TRANSLATIONE S. CAROLI IMPERATORIS.

Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

An. Chr. MCLXV.
XXVII. Ivl.
XXIX. Dec.

[1] Celebris est in Martyrologiis VI. Kal. Aug. S. Caroli memoria, quo die eius eleuatæ translatæq; reliquiæ. Martyrol. Coloniense: Eodem die Translatio B. Karoli Magni Imperatoris & Confessoris apud Aquisgranum. Meminerunt & Carthus. Colon. ac Molanus in Addit. ad Vsuardum, [S. Caroli translatio.] Canisius, Saussaius. Tempus exprimit MS. Florarium: Aquisgrani Translatio S. Karoli Magni Imperatoris, facta sub Frederico Imperatore huius nominis primo, & Alexandro Papa huius nominis tertio, anno salutis 1163. at nondum eo anno successerat Octauiano Antipapæ Guido Cremensis, dictus Paschalis, cuius auctoritate facta dicitur illa Translatio, an. 1165.

[2] Extat de ea Translatione & canonizatione Diploma Frederici I. dicti Ænobarbi, [De ea diploma Frederici I.] siue Barbarossæ, quod ex Petri Bekæ Aquisgrano, & Autberti Miræi Fastis Belgicis damus. Huic miracula subiicimus ex vita, quam supra diximus eo ipso tempore scriptam, & in tres distinctiones, capita LX. partitam. Porro cum Paschalis Antipapæ auctoritate eleuatum S. Caroli corpus testetur Fredericus, mirum est apud Ioannem Chapeauuillum to. 2. de Episc. Leodien. veluti ex magno Chronico Belgico (quod in hoc non reperimus) id factum dici de voluntate & mandato Alexandri Papæ: nisi fortaßis Alexander id dein, recepto in gratiam Frederico ann. 1177. ratum habuit. Ita ergo habet: Præsulatus huius Alexandri (Episcopi Leodiensis) anno secundo, scilicet anno Domini 1166. de voluntate & mandato Alexandri Papæ & omnium Cardinalium, quarto Calendas Ianuarij, præsente Frederico Imperatore, & multis Prælatis, Aquisgrani ossa Caroli Magni Imperatoris, a loco vbi quieuerat annis 352. cum magna reuerentia sunt eleuata, & honorifice collocata in feretro argenteo per Raynaldum Archiepiscopum Coloniensem, & Alexandrum Leodiensem Episcopum, cum multis oblationibus, quas Imperator & Imperatrix & alij obtulerunt: vbi & canonizatus Carolus & sanctus Confessor dictus est.

[3] Translatum est Osnabrugum S. Caroli caput, vt supra ex Saussaio dictum. [caput S. Caroli Osnabrugi.] De eo VVernerus Roleuinck lib. de moribus VVestphal. par. 3. cap. 8. Post hunc, inquit, gloriosus Imperator S. Carolus Apostolus noster, qui terram hanc plene conuertit ad fidem. Eius caput in Osnaburgis honorabiliter veneratur, cum SS. Crispino & Crispiniano & aliis reliquiis pluribus.

DIPLOMA FREDERICI I. IMP.
De eleuatione & canonizatione S. Caroli.

Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 1604

Ex diplomate Frederici I.

§. I. S. Caroli corpus eleuatum.

[1] In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis. Fridericus, diuina fauente clementia, Romanorum Imperator semper Augustus. Ex quo primitus, Diuina ordinante clementia, Imperij Romani fastigia gubernanda suscepimus, voluntatis nostræ atque propositi summum desiderium fuit, [Imitandæ Regibus,] vt Reges & Imperatores, qui nos præcesserunt, præcipue maximum & gloriosum Imperatorem Carolum, quasi formam viuendi atque subditos regendi a sequeremur, & sequendo præ oculis semper haberemus:ad cuius imitationem, ius Ecclesiarum, statum Reipublicæ incolumem, & legum integritatem, per totum Imperium nostrum seruaremus.

[2] Ipse enim tota cordis intentione ad æternæ vitæ præmia anhelans, ad dilatandam gloriam Christiani nominis, & cultum diuinæ religionis propagandum, [Caroli Magni egregiæ virtutes,] quot Episcopatus constituerit, quot abbatias, quot ecclesias a fundamento erexerit, quantis prædiis ac beneficiis illas ditauerit, quantarum largitate eleemosynarum non solum in cismarinis sed etiam in transmarinis partibus resplenduerit, ipsa eius opera & gestorum volumina, quæ plurima & maxima sunt, fide oculata, plenius declarant. In fide quoque Christi dilatanda, & in conuersione gentis barbaricæ fortis athleta fuit, & verus Apostolus: sicut Saxonia, & Fresonia, atque VVestphalia, b Hispani quoque testantur, & VVandali, quos ad fidem Catholicam verbo conuertit & gladio. Licet etiam ipsius animam non pertransierit gladius, [præcipue zelus animarum:] diuersarum tamen passionum tribulatio, & periculosa certamina, & voluntas moriendi quotidiana pro conuertendis incredulis, eum Martyrem fecit. Nunc vero electum & sanctissimum Confessorem eum fatemur & veneramur in terris, quem in sancta conuersatione vixisse, & pura confessione & vera pœnitentia ad Dominum migrasse, & inter sanctos Confessores, sanctum & verum Confessorem credimus coronatum in cælis.

[3] Inde est quod nos gloriosis factis & meritis sanctissimi Imperatoris Caroli confidenter animati, & sedula petitione carissimi amici nostri c Henrici Regis Angliæ inducti, assensu & auctoritate Domini Paschalis, [corpus eius eleuatum sub Friderico I.] & ex consilio vniuersorum Principum tam sæcularium quam Ecclesiasticorum, pro eleuatione & exaltatione sanctissimi corporis eius atque canonizatione, solennem curiam in natale Domini apud Aquisgranum celebrauimus: vbi corpus eius sanctissimum, præ timore hostis exteri, vel inimici familiaris, caute reconditum, sed Diuina reuelatione manifestatum ad laudem & gloriam nominis Christi, & ad corroborationem Romani Imperij, & salutem dilectæ consortis nostræ d Beatricis Imperatricis & filiorum nostrorum Friderici & Henrici, cum magna frequentia Principum, & copiosa multitudine Cleri & populi, in hymnis & canticis spiritualibus cum timore & reuerentia eleuauimus & exaltauimus e IV. Kalendas Ian.

[4] His autem omnibus gloriose peractis, cum in prædicto loco, cuius ipse fundator extiterat, [a quo priuilegium S. Caroli de Ecclesia Aquensi renouatū.] de ipsius loci libertate, institutis legum & pacis atque iustitiæ, quibus totum orbem rexerat, diligenter inquireremus, ecce Fratres eiusdem Ecclesiæ priuilegium S. Caroli de fundatione & dedicatione ipsius nobilissimæ Ecclesiæ, & de institutionibus legum humanarum, & ciuilis iuris eiusdem ciuitatis, nobis in medium protulerunt, quod ne vetustas aboleret, vel ne per obliuionem deperiret, nostra Imperiali auctoritate renouauimus. Eiusdem vero priuilegij tenor & institutio talis est.

[Annotata]

a Id si fecisset, non tot annis impugnasset, quam Carolus fidelissime semper fouit, Romanam Ecclesiam.

b Hallucinatur schismaticus Cæsar. non conuertit Hispanos Carolus, at solum nonnullas eorum vrbes e manibus Saracenorum eripuit.

c Henricus II. Angliæ Rex, sub quo S. Thomas Cantuariensis interfectus est, inauguratus est XIV. Kal. Ianu. Dominica ante Natiuitatem Christi, anno MCLIV. obiit pridie Non. Iul. MCLXXXIX.

d Hæc Reinaldo Matisconensi Comite nata, Frederico nupsit anno 1156. eiq; peperit Henricum VI. Fredericū Sueuiæ Ducem, & alios.

e Ast in MSS. Corsendoncano & Paderbor. hæc habentur: Translatus est autem & canonizatus B. Carolus Magnus Imperator anno Domini MCLXV. VI. Kalend. Augusti, sub primo Frederico Imperatore Romanorum. Fortassis hot die repertum eius est corpus, canonizatio aut translatio altero facta. V. Kal. Aug. celebrari solet illa Translatio Treuiris.

§. II. S. Caroli Priuilegium Ecclesiæ & vrbi Aquisgranensi datum.

[5] a Ego Carolus, qui Deo fauente curam regni gero, & Romanorum Imperator existo, consilio Principum regni nostri, Episcoporum, Ducum, Marchionum ac Comitum, rogatu vero tam liberorum quam seruorum, in plurimo generali conuentu in diuersis locis regni nostri habito, discussi, prout iustius & melius cunctis videbatur, [Priuilegia Ecclesiarum confirmat Carolus:] primum de lege sanctarum Ecclesiarum, de reddendis iustitiis Episcoporum, de vita & iure Presbyterorum ac Clericorum, & hæc omnia iudicio & assensu nostro, secundum instituta patrum meorum corroboraui, firmaui, & auxi, nihil de his minuens, quæ Catholici viri, recte atque legitime viuere volentes, ad obseruandum spirituali ac seculari decreto bonum & vtile contulerint. Deinde prout cunctis placuit prudentioribus regni nostri, [variorum populorum leges recognoscit:] legem Saxonum, Noricorum, Sueuorum, Francorum, Ripuariorum, Salicorum, sicut mos & potestas Imperatorum est, & omnium antecessorum meorum semper fuit, distinxi, distinctam sub auctoritate regia & imperatoria stabiliui, non ex mea adinuentione aut corde prolatam, sed communi consilio & generali conuentu totius Galliæ, a me renouatam, & in melius auctam, sicut patres & prædecessores mei fecisse perhibentur. Scitis enim & neminem latet, quia quidquid ab Imperatoribus & Regibus præceptum & decretum est, semper ratum & pro lege tenendum est: ne quod ab vniuersis sensatis & iusta satis discretione viuere volentibus imperatum & actum est, & nostra imperatoria & regia maiestate confirmatum & solidatum, violetur.

[6] Nunc Patres, fratres, & amici, fautores & coadiutores gloriæ regni nostri, de omnibus statutis patris mei Pipini, quæ ad vtilitatem & honorem sanctæ Ecclesiæ firmari ac renouari petistis, quæ ad defensionem secularium rerum & legum stabiliri quæsistis; nihil minui nec abnui, sed in melius ampliaui, omnium sanis consiliis acquieui, & fui in medio vestrum quasi vnus de quȩrentibus & petentibus æ quitatem legis, nulli contradicens aut renitens dignæ & rectæ petitioni. Ergo vestri decreti & petitionis voluntarius exstiti, vos quasi Patres & fratres audiui: nunc quæso vt meæ petitionis & intentionis non solum auditores, sed & beneuoli factores fieri velitis. Nec quod indecens aut intolerabile sit, quæro, sed quod tota Gallia, & vniuersi Principes potius concedere, [Thermæ Grani a Carolo repertæ, renouatæ.] quam negare debent. Nostis qualiter ad locum, qui Aquis, ab aquarum calidarum aptatione traxit vocabulum, solito more, venandi caussa, ingressus, sed perplexione siluarum, errore quoque viarum, a sociis sequestratus, veni, thermas calidorum fontium & palatia b inibi reperi, quæ quondam c Granus, vnus de Romanis Principibus, frater Neronis & Agrippæ, a principio construxerat. Quæ longa vetustate deserta ac demolita, frutetis quoque ac vepribus occupata, nunc renouaui pede equi nostri, in quo sedi, inter saltus, riuis aquarum calidarum perceptis & repertis: sed & ibidem monasterium S. Mariæ matri Domini nostri Iesu Christi, omni labore ac sumptu, quo potui, ædificaui, lapidibus ex marmore pretioso adornaui, quod Domino adiuuante & cooperante, sic formam suscepit, [basilica ibidem ædificata,] vt nullum ipsi queat æquiparari.

[7] Itaque tam egregio opere huius basilicæ non solum pro voto meo & desiderio, [& reliquiis ornata,] verum ex Diuina gratia ad vnguem peracto, pignora Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, a diuersis terris & regnis, & præcipue Græcorum, collegi, quæ huic sancto intuli loco, vt eorum suffragiis regnum firmetur, & peccatorum indulgentia condonetur. [a Leone III. consecrata:] Præterea a Domno Leone Romano Pontifice, huius templi consecrationem & dedicationem fieri impetraui, præ nimia deuotione, quam erga idem opus habui, & Sanctorum pignora, quæ ibi recondita meo studio & elaboratu habentur. Decebat enim vt idem templum, quod cunctis monasticis ædificiis in regno nostro forma & structura præesse videtur, in honorem sanctæ Dei Genitricis a nobis regali studio fundatum, dignitate consecrationis præcelleret; sicut ipsa Virgo super omnes choros Sanctorum præcellens exaltata est: & ideo Domnum Apostolicum, qui omnes præcellit Ecclesiasticos gradus, ad consecrandum & dedicandum, ex sola cordis mei consideratione, elegi ac d acciui. Acciui etiam cum illo Romanos Cardinales, Episcopos Italiæ quoque quamplures & Galliæ, simulque Abbates & cuiusque ordinis Clerum multum, qui huic sacræ dedicationi interessent. Acciti sunt etiam multi Romani Principes, præfectura & qualicumque dignitate promoti, ad id solenne, Duces, Marchiones, Comites, Principes regni nostri tam Italiæ quam Saxoniæ, tam Bauariæ quam Alemaniæ, & vtriusque Franciæ, tam Orientalis quam Occidentalis, in omnibus voto meo & desiderio obsequentes.

[8] Illic vero Domno Apostolico, & omnibus prædictis nobilibus & egregiis personis congregatis, merui ab omnibus obtinere, præ nimia deuotione, quam erga ipsum locum & matrem Domini nostri Iesu Christi habebam, vt in templo eodem sedes e regia locaretur, & locus regalis, & caput Galliæ trans Alpes haberetur, [Sedes isthic imperij Francici.] ac in ipsa sede Reges successores & hæredes regni initiarentur, & sic initiati iure dehinc Imperatoriam maiestatem Romæ, sine vlla contradictione, planius assequerentur. Confirmatum & sancitum est hoc a Domno Leone Romano Pontifice, & a me Carolo Romanorum Imperatore Augusto, & primo auctore huius templi & loci, quatenus ratum & inconuulsum hoc statutum & decretum nostrum maneat, & hic sedes regni trans Alpes habeatur, sitque caput omnium ciuitatum & prouinciarum Galliæ. Decreuimus etiam, ex assensu & beneuolentia omnium Principum regni, qui ad hoc festum dedicationis conuenerant, vt locum & sedem regiam, pro murali præsidio contra omnes turbines, Episcopi, Duces, Marchiones, Comites, omnes Principes Galliæ, fideles regni tueantur, semper locum hunc venerantes. Decreuimus etiam, si quæ iniuria aut versutia contra leges, quas statuimus, surrexerit, libero aut seruo nocere tentauerit; Aquis, ad hanc regiam sedem, quam fecimus caput Galliæ, veniat; veniant Iudices & defensores loci, & cum æquitate legis, caussæ decernantur, status legis resurgat, iniuria condemnetur, & iustitia reformetur.

[9] Nunc ergo, quia locum hunc maiestate regiæ sedis, Domni Apostolici decreto, & nostra imperiali potentia, nostroque assensu exaltauimus, honestate vero huius templi & plurimorum Sanctorum veneratione magnificauimus; decet nec incongruum videtur (cum ad hoc nimium figitur noster animus) vt petitio mea, [Libertas vrbi toti indulta,] cuius vos non solum auditores, sed beneuolos factores fieri exoraui, apud vos obtineat, quatenus non solum Clerici & laici loci huius indigenæ, sed & omnes incolæ & aduenæ, hic inhabitare volentes, præsentes & futuri, sub tuta & libera lege, sine omni seruili conditione vitam agant, ac omnes pariter ex auis & atauis ad hanc sedem pertinentes, licet alibi moram facientes, ab hac lege quam dictauero in præsentiarum a nullo successore nostro, vel ab aliquo machinatore, legum subuersore, infringantur, numquam de manu Regis alicui personæ nobili vel ignobili in beneficio tradantur.

[10] Acquieuerunt vniuersi Domini & magni Imperatoris Caroli petitioni & voluntati, [probantibus Principibus.] qui ad hoc solemne dedicationis, ex diuersis regnis confluxerant, ac bonum acceptum coram Deo & hominibus, Domni Apostolici & Imperatoris decretum adstruxerunt, & omnium graduum, Episcoporum, Abbatum quoque banno corroborari & confirmari hanc Imperatoris petitionem, vniuersi magni & parui acclamauerunt.

[Annotata]

a Hoc Diploma quam obtinere auctoritatem debeat, alij iudicēt: complura in eo miramur; nam suspectare aperte, quod alter Imperator recitat, & traditio Aquensis Ecclesiæ tuetur, vix audemus.

b Palatia vocat palatij aut thermarum ruinas. Sangallensis monachus lib. 2. cap. 24. a Pipino Caroli patre repertos hos fontes scribit.

c Huius Grani nusquam alibi nomen extat. Granij fuere, Tiberij Cæsaris æuo, [Aquæ-Grani vnde dictæ.] qui an Neronibus aut Agrippis iuncti affinitate fuerint, haud legimus. a Grano Apolline ductum nomen existimat Gamasius noster.

d Venit ad Carolum Leo III. exeunte anno 804. sed non legitur accitus ab eo fuisse: perductus tamen ab eo est Carisiaco Aquasgrani.

e Huc fortassis reuocare licebit, quod scribit Nithardus initio libri 4. Aquis Palatium, quod tunc sedes prima Franciæ erat &c.

§. III. Priuilegia Aquisgranensibus confirmata.

[11] Lætetur igitur & exultet ineffabili gaudio Aquisgranum, caput ciuitatum, venerabilis Clerus cum deuotissimo populo, quod in diademate regni, aliis Principibus & gloriosis locis speciosissimo ornamento distinctis, in capite coronæ positum, quasi perlucidarum gemmarum splendore coruscat, & illo singulari & corporali gaudet patrono, qui Christianæ fidei illustratione, & legis, qua vnusquisque viuere debeat, Romanum decorat Imperium. Hæc enim mutatio est dexteræ Excelsi, quod pro Grano, fratre Neronis, fundatorem habet sanctissimum Carolum; pro pagano & scelesto, Imperatorem Catholicum. Cuius nos, quantum propitia Diuinitas concesserit, pietatis vestigiis inhærentes, venerabilem Clerum Aquensem, cum Ecclesia sanctissimæ Dei Genitricis Mariæ, excellentissimo opere constructa, & omnibus prædiis eius, [Aquisgranum caput & Sedes regni Teutonici,] nec non & ipsam ciuitatem Aquisgranum, quæ caput & sedes regni Teutonici est, vna cum omnibus ciuibus eius, tam minoribus quam maioribus, sub nostram imperialem tuitionem suscipimus, & omnem libertatem & iustitiam, quam sanctissimus Carolus, eiusque successores eis dederunt, eis confirmamus: statuentes, & lege perpetuo valitura confirmantes, vt omnes ciues nostri Aquenses per omne Romanum Imperium negotiationes suas ab omni telonij, [priuilegiis ornatur a Frederico I.] pedagij, curardiæ, vectigalis exactione liberi, absque omni impedimento, libere exerceant; & sicut sanctissimus Carolus Imperator instituit, indigenas huius ciuitatis sacræ & liberæ nemo de seruili conditione impetat; nemo libertate priuare præsumat. Insuper omnes ad hanc sedem pertinentes, nullus Regum vel Imperatorum, vbicumque morentur, alicui personȩ in feudum concedendi potestatem habeat. Ceterum, vt omnes sanctissimæ constitutiones beatissimi Caroli totius perennitatis robur obtineant, præsentem inde paginam conscribi, & aurea bulla, signique nostri charactere signari iussimus.

[12] Signum Domini Friderici Romanorum Imperatoris. Ego Henricus sacri palatij Protonotarius, vice a Christiani Archicancellarij & Moguntinæ Sedis Electi, recognoui. Datum Aquisgrani anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo sexagesimo sexto, Indictione decima quarta, sexto Idus Ianuarij, regnante Domno Friderico Romanorum Imperatore, anno regni eius b decimo quarto, Imperij vero vndecimo. Actum in Christo feliciter, Amen.

[Annotata]

a Christianus I. Moguntinus Episcopus LXXI. Conrado, quod Alexandro III faueret, eiecto, quamquam & ante eum electus fuerat, iterum anno 1164. suffectus ab Ænobarbo, Papæ iniquior, decessit an. 1180. restitutusq; est Conradus, Cardinalis Sabinensis iam ante creatus. Vide Moguntiaca Serarij.

b Conrado Regi, patruo suo, an. 1152. 15. Feb. mortuo successit Fredericus: Imperator coronatus est ab Adriano IV. Papa an. 1155. 17. Iunij.

MIRACVLA S. CAROLI
ex MS. Corsendoncano Canonic. Regular.

Carolus Magnus Imperator, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

Avctore Anonymo, Ex ms.

Suntq; vitæ eiusdem S. CAROLI, ab auctore anononymo, tempore Frederici I. Imperat. scriptæ, capita 58. 59. 60.

[1] [Præfatio.] Fidelis igitur sermo & omni acceptione dignus de vita & moribus signisque cælestibus sanctissimi Imperatoris Karoli Magni, pro minima gestorum eius parte, inopia librorum nos angustante, productus ad nostri temporis digne memorabiles euentus vsque defluxit. Quos etsi opportunitas, congruo naturæ dicendi ordine oblata, euoluere zelo caritatis impellit. Audiuimus namque, & celebri sermone diu multumque apud nos vulgatum, idoneorum & fidelium virorum relatione didicimus nostris temporibus Aquisgrani gloriosum contigisse miraculum, quod ad laudem Dei & beatissimam memoriam orthodoxi Karoli Magni, sub silentio premere nullatenus præsumpsimus, ne iudicio Dominicæ pecuniæ in terram defossæ merito arguamur.

[2] Fuit igitur in præfata regia ciuitate adolescens quidam, iuuenis quidem ætate, Clericus professione, Subdiaconus ordine, Guibertus nomine, cuius vita plerumque nimis fuerat dedita inconsultæ & intemperanti lasciuiæ. Accidit autem sorte quadam die præfatum Clericum sanctam Aquensem, non orationis caussa, [Lasciuus Clericus, in sacrario irreuerenter dormiens,] sed ex consuetudine sola, intrare ecclesiam: qui etiam ausu temerario, nocturni admissi excessu neglecto, sacrarium contra reuerendam loci eius & Clericorum consuetudinem irrumpere præsumpsit, & ante venerandam effigiem venerabilis Karoli reclinato capite, propter noctis præcedentis vigilias, somno dormitionis irreuerenter & infrunite, id est, imprudenter oppressus somnum mortis adinuenit. Repente enim manus quædam, vt viderunt, qui hoc nobis retulerunt, præfatum iuuenem, super quoddam scrinium in præfato venerabili oratorio reclinatum, tanta virtute repulit, & longe a loco incircumscriptæ reclinationis reiecit in opposito aduersæ partis. Subito igitur ibidem graui ægritudine oppressus, [diuinitus morte punitur.] sui excessus humiliter errorem confessus; pauco dierum numero interposito, diuinæ vltionis iudicio condemnatus, viam vniuersæ carnis est ingressus: ceteris exemplum debitæ relinquens reuerentiæ. Præfatam vero iustæ vltionis manum scholares quidam tunc forte præsentes viderunt, & pauidi trepidique ac profugi, quod viderant vulgauerunt. Quidam etiam diuinitus visione tali admoniti, secularis vitæ habitum mutauerunt.

[3] Breui autem temporis successu, accidit quemdam virum, facie venustum, morum honestate & vrbanitate affabilitatis verendum, Aquisgrani venire: qui generis quidem schemate clarus merito argui poterat, & possessione rerum fuisse non modicus. Erat vero Theutonicus, [Quidam bonis spoliatus,] vt ipse asserebat, de Theutonica Burgundia oriundus, Miles officio, Thiethmarus nomine. Hic igitur, cuiusdam præpotentis Comitis terræ suæ violenta inuasione, possessionibus suis iniuste exhæredatus, omnibus rebus suis immisericorditer spoliatus; cum spiritualis aut materialis gladij nusquam imploraret clementiam, vt condignam de damno & iniuria sua reciperet iustitiam, votiuo affectu, spe firma, fide non ficta, ad iustissimi Karoli, diuina reuelatione admonitus, apud Aquisgrani tandem conuolauit suffragia. [S. Caroli opem implorat:] Positis igitur, ex abundantia magis cordis quam rerum, ante venerandam effigiem præfati Imperatoris scriptuosis breuiaribus, in multa ac deuotissima Missarum & orationum continuatione, item ieiuniorum irrequieta afflictione, Eleemosynarum quoque (prout possibile exuli erat) largitione, aliquot ibidem expletis diebus, nocturnæ visionis consolatorio admonitus oraculo; forte cernuus in multa lacrymarum profusione inter luminaria dormiret medius, ampliori spe & meliori fide roboratus repatriauit. Eodem autem referente, post anni circulum ad beati Karoli gloriosam memoriam reuerso, [omnia recuperat:] certissime comperimus, quod precibus & meritis iustissimi Imperatoris ampliorem iustitiæ satisfactionem consecutus fuerit, quam vel sperare vel orare præsumpserit. Non solum enim sua plene & integre cum omnimoda satisfactione gloriabatur se recepisse, sed etiam suæ possessionis suarumque rerum violentum inuasorem, dignas dignæ vltionis, meritæ violentiæ pœnas, sub publico populi testimonio, miserrima morte protestabatur expendisse. Insuper etiam breui successu temporis nullum hæredum sui iniuriatoris vsquam in terra illa asseruit comparere. [quotannis Aquisgranum venit.] Annuatim namque quotquot denuo vixit annis diem memoriæ beatissimi Karoli deuotissimus obibat. Insuper etiam ad laudem & gloriam tanti sui vltoris liberali munificentia copiosam in pauimento ecclesiæ plerumque nummorum Basiliensium sparsit pecuniam.

[4] Inter tanta namque præclara Dei magnalia, quibus in suo fideli athleta Diuina vsquequam resplenduit clementia, læto & pene immortali tripudiamus gaudio, exultantes in Domino, qui beatissimi sui Karoli beatam vere translationem, sua mirabili virtute, mirabilis ipse mirabiliter canonizare dignum iudicauit. Cum igitur tam celebrem, tam gloriosam diuinæ maiestatis operationem ad posteros vsque transmittere, quantum in nobis, & scripto æternare, affectu caritatis intendimus: quatenus vbique & semper admiranda Dei potentia constantius & deuotius prædicetur. Gloriose etenim quamplura præfatæ canonizationis insignia sub silentio prementes, aliquid in luce proferendum & late longeque in fines orbis personandum, Diuinæ nutu prouidentiæ euenisse sub fideli testimonio perscripsimus. Tertia namque nocte post exaltationem carissimi Deo Karoli Magni, [S. Caroli exaltatio triplici luce cælitus approbata.] tres candelæ diuinitus accensæ super pinnaculum templi, mirabili fulgore mirifice fulgurantes, a multis gentibus & populis visæ sunt in gaudio exultationis. Eadem vero tria cælestis splendoris luminaria quasi extincta, trina reuolutione crucem turris eiusdem ecclesiæ in gyrum ambierunt: & loca longe lateque distantia, noua noui luminis claritate, in nouum nouæ translationis gaudium stupescente noctis caligine, illustrauerunt. O admiranda, o veneranda sanctæ Trinitatis trina apparitio! O vere beata canonizationis exultatio, diuino cælitus comprobata testimonio; quæ trino trium luminum ambitu nocte tertia gloriose est reuelata, & cælitus sanctæ Trinitatis in omnibus oraculo roborata!

[5] Vere igitur exultandum & gaudendum sibi constare nouerit in Domino, ille verus Christi cultor Romanorum Imperator Augustus, qui eiusdem translationis in Spiritu sancto fuit auctor, cuius summæ Trinitatis Deus tam manifestis indiciis prædicatur assertor. [Frederici I. in Aquēsem Ecclesiam munificentia.] Eadem igitur tanta tamque beata reuelatione idem Imperator merito exhilaratus & inȩstimabili repletus gaudio, præter cetera suæ imperialis munificentiæ ampla & larga munera, annuatim decem marcas ad vsus refectorij tam Canonicis quam hospitibus Clericis obtulit: & hanc suam largitionem firmam & perennem in remedium animæ suæ suorumque instituit.

[6] Sed quia iam continua series operis in nostri temporis euentus vsque defluxit, finem præsenti negotio imponentes, veniam non cuiusquam prolixitatis, sed circumcisæ & intercisæ breuitatis imploramus, eo quod de innumera sanctitatis beatissimi Karoli Magni multitudine perpauca attigimus. Vix enim sanctitatis imperatoriæ, & laudabilium ipsius morum, & cælestium signorum in eius gloriam conscriptorum, summa degustauimus. Qua in re id nobis solarium relinquimus, quod Christi fideles in laudem & honorem eiusdem Principis constantius & deuotius animatos esse in Domino confidimus, & exemplo nostro lectores & scriptores ad hæc & iis similia excitauimus, quibus sine inuidia in iis hiantia supplere interualla annuimus. Consulto vero humanæ imperfectionis defectu nō in aciem nostræ orationis, sed ardentem affectum nostræ intentionis pij iudices aduertant & approbent, [Alia miracula ab Auctore omissa.] & qui sperant idem in similibus nostrum sudorem degustent & suppleant. Sunt enim & alia quamplurima, quæ præterea in gestis Francorum, & ante nostra tempora, nostris quoque diebus diuinis laudibus plena audiuimus & cognouimus, passim & varie in odorem suauitatis, meritis eiusdem iustissimi Imperatoris, mirifice & magnifice obtigisse: quibus omnibus & singulis gloriosus & mirabilis in Sancto suo Deus apparuit, & quotidie suæ benignitatis fœcunda reuelatione apparere non desinit: cui decus, honor, & imperium per infinita secula seculorum, Amen.

DE S. SPEO CONFESSORE.

[Commentarius]

Speus, Confessor, Aquisgrani in Gallia Belgica (S.)

Ex variis.

[1] Carolo Magno Speum (Spem fortaßis rectius dici existimet quispiam) subiungimus; non quia nobis huius explorata sit ætas, conditio, res gestæ, [S. Spei reliquiæ,] natalis dies aut Translationis; sed quia Aquisgrani, vbi præcipua in veneratione Carolus est, [Aquisgrano] quieuerit aliquando; ideo & Molanus in Natalibus SS. Belgij, & nos. XXVIII. Ianuarij cum Carolo eum damus. Testatur tamen idem Molanus, Aquisgrani nullam eius extare memoriam, nisi quod in indiculo reliquiarum ita scriptum reperiatur: Pulueres reliquiarum S. Spei Episcopi & Martyris.

[2] Confessorem, non Martyrem nec Episcopum, eum appellat Lambertus Scafnaburgensis qui suo tempore, anno videlicet 1072. [Hartesburgum] Hartesburgum asportatas ab Henrico IV. testatur, ac biennio post Hartesburgo-exciso a vicino quopiam Abbate ad suum cœnobium delatas S. Spei reliquias. Est Hartesburgum, siue Hartzburgum, quibusdam Hercinoburgum, oppidum Goslaria duobus milliaribus distans, ad ipsos fere Hildesheimiensis diœcesis limites. Id ab Henrico post mortem Henrici III. extructum munitumue, vti & alia complura quæ idem Auctor recenset, ad opprimendos magis quam continendos in fide Saxones, aliosq; finitimos populos. De eo Otto Frisingen. de gestis Frederici Imper. lib. 1. cap. 4. Castrum quoddam, Harzburg dictum, ad eiusdem gentis oppugnationem, ab Imperatore in ingressu prouinciæ in loco munitissimo fundatum.

[3] Huc ergo S. Spei reliquiæ allatæ an. 1072. ita Lambertus: Rex Aquasgrani profectus, S. Speum Confessorem, [auecta an. 1072.] & brachium iusti Simeonis, cuius mentio est in Euangelio, & caput Anastasij monachi & Martyris, aliorumque Sanctorum reliquias ibi accepit, atque in Hartesburg transtulit. De S. Simeone Iusto agemus VIII. Octobris, egimus XXII. Ianuarij de S. Anastasio Martyre. Horum pignora videntur a Carolo Magno Aquasgrani allata; qui ingentem planeq; admirabilem sacrarum reliquiarum thesaurum isthuc congeßit: extant ibi etiamnum, & septimo quoque anno publice ostenduntur, celebri populorum concursu, præclaræ Cælitum exuuiæ: sed multæ alio auectæ a Regibus & Cæsaribus, vt hoc aliisq; exemplis docet Beka cap. 9.

[4] S. Speum, quia nihil de eo aliunde exploratum, inter eos censeri posse existimamus, quorum reliquias Carolus Aquasgrani ex Italia attulit. Et erit fortaßis qui suspicetur Speum esse, siue Spem, Episcopum Spoletinum, cuius natalis in XXIII. Nouembris incidit, licet solennitas in XXIX. reiiciatur, Ferrario teste; vel certe Abbatem illum Nursinum, de quo S. Gregorius lib. 4. Dial. cap. 10. & Martyrologia XXVIII. Martij.

[5] Qua occasione asportatæ sint Hartesburgo reliquiæ illæ, narrat idem Schafnaburgensis an. 1073. Ea tempestate, inquit, hi qui in Hartesburg erant, [Ob insolentiam præsidij,] multa & præclara militaris audaciæ facinora fecerunt. Nam sæpenumero erumpentes, prædas in vicinis regionibus, & strages hominum non modicas agebant, & priusquam Saxones ad vim arcendam frequentes confluere possent, se in castellum receperant. Maxime autem Goslariensibus propter viciniam exitiales erant. Plurimos enim eorum peremerunt, & bona eorum, quæ extra villam reperta fuissent, crebra incursione populabantur, & mercatores exterarum gentium, ne consuetas merces eo conferrent, metu vitæ amittendæ inhibebant.

[6] Hac ergo militari insolentia factum est, vt licet reconciliati cum Imperatore Saxones essent, noua tamen rusticanæ fere plebis coniuratione an. 1074. excisum sit castellum, quod ita idem auctor commemorat: Porro vulgus Saxoniæ, id potissimum quod contiguas castello Hartesburg villulas incolebat, vehementer offenderat, quod in Hartesburg vllæ seruatæ essent reliquiæ: [a vicinis Saxonibus] nec quicquam tantis laboribus actum putabant, stante atque incolumi castello, quod omnium cladium, quas acceperant, caput principiumque extitisset; & quod circumiacentis regionis opulentissimas quondam villas, nunc in horrorem vastamque solitudinem redegisset: non detulisse Regem cultui diuino, sed sub prætextu religionis, crudelitatis suæ patrocinium quæsisse; vt scilicet, instaurato post modicum bello, cum hæc ira Saxonibus deferbuisset, locum habeat, vbi milites suos rursus ad euersionem Saxoniæ tuto recipiat; & tunc tanto victis incumbat infestior, quanto nunc discedat Saxonum lætis successibus efferatior. Hæc vicissim intemperatis clamoribus serendo, in magnam se ferocitatem inflammarūt. Igitur tertio die postquam Rex abscesserat, [Hartesburgo exciso,] insciis inconsultisque Principibus, facto grege, in Hartesburg irruunt, quod residuum erat murorum a fundamento deiiciunt, lapides longe lateque dispergunt; ceteris ædificiis, quæ indulgentia Principum integra seruauerat, idem faciunt; ecclesiam, quæ accelerandi operis studio interim lignis elegantissime constructa fuerat, incendunt, thesauros diruunt, altaria confringunt. Postremo, ne qua Regi instaurandi castelli occasio reliqua esset, filium eius & fratrem, quos ille, ad gratificandum popularibus locum, ibi tumulauerat, effodiunt: aguntque omnia quantum possunt, ne administrando bello deinceps, mons complanatus, vllam præstare possit opportunitatem. Reliquias Sanctorum, quæ effractis altaribus erutæ fuerant, & effossa defunctorum corpora, Abbas ex vicino cœnobio opportune superueniens, [alio translatæ.] furenti vulgo eripuit, atque in suum monasterium cum honore transuexit.

DE B. RICHOARDO, siue RICHARDO, ABBATE VALCELLENSI IN BELGIO.

Sec. XII.

[Commentarius]

Richoardus sive Richardus, Abbas Valcellensis in Belgio (B.)

Ex variis.

[1] Valcellæ siue Vallis-cellæ, instituti Cisterciensis in agro Cameracensi ad Scaldim fluuium, prope Creuecœurium oppidum, visitur illustre cœnobium. Primi eius Abbates Radulfus, Richoardus, [B. Richoardi natalis.] Nicolaus, vitæ sanctitate conspicui: ex quibus Radulfus XXX. & XXXI. Decemb. Nicolaus XXX. Maij & VI. Decembris, Menologio Cisterciensi aliisq; inscripti leguntur. Richoardi, qui & Richardus, & Riquardus dicitur, natalis hoc XXVIII. Ianuarij, eius & duorum aliorum translatio XXX. Maij refertur; licet pridie, seu XXIX. Maij, contigerit, vt infra dicetur.

[2] Est inter libros nostræ Domus professæ Antuerpianæ Chronicon MS. Eusebij, Prosperi, Sigeberti & aliorum, quod olim fuit Abrahami Ortelij, antea vero abbatiæ Valliscellensis, aut certe ab aliquo monacho Valcellensi auctum. In hoc illius cœnobij ita memorantur exordia ad an. Christi 1131. [Valcellensis monasterij fundatio an. 1131.] Hoc anno inceptum est cœnobium S. Mariæ Valcellensis Ecclesiæ. ad sequentem vero 1132. Hoc anno venit conuentus monachorum cum Abbate suo, nomine Radulfo, a Claraualle ad hunc locum, qui vocatur Valcellæ, sub die prima Kal. Augustarum, qua die celebratur festiuitas S. Petri ad vincula. Hic Radulfus primus Abbas huius cœnobij, de Anglia oriundus, vita, moribus & feruore religionis omnibus exemplo fuit. Hos adduxit beatæ memoriæ S. Bernardus primus Abbas Claræuallensis cœnobij. Extat eiusdem Bernardi epistola 186. qua Simonem filium Castellani Cameracensis rogat, vt Ligecurtis a patre in opus huius monasterij concessæ donationem confirmet.

[3] Ad annum 1149. in eodem Chronico hæc referuntur: Hoc anno consecrata est ecclesia S. Mariæ Valcellensis cœnobij a Samsone Remorum Archiepiscopo, VII. Kal. Iunij, V. feria hebdomadæ Pentecostes. [ecclesiæ dedicatio an. 1149.] Inciderat eo anno Pascha in III. Aprilis, Pentecoste in XXII. Maij, littera Dominicali B. Quare perperam scribit Claudius Robertus in Gallia Christiana a Samsone ecclesiam hanc Valcellensem dedicatam fuisse anno 1151. quo anno VII. Kalend. Iunij Sabbatum erat. Est autem templum, quod istic modo extat, longe pulcherrimum, atque inter cetera huius ordinis apud Belgas amplißimum; ac templum quoque cathedrale Cameracense longitudine superat, vt scribit oculatus testis Autbertus Miræus in Chronico Cisterciensi.

[4] Ad annum 1151. ita prosequitur MS. Chronicon: Domnus Radulfus primus Abbas huius cœnobij, [B. Richoardus fit Abbas an. 1151.] post peractos XIX. annos, ex quo ad hunc locum venerat, & menses quinque, III. Kal. Ianuarij nexibus terrenæ corruptionis absolutus migrauit e mundo: cui successit vir venerandus Riquardus nomine, & ipse de Claraualle sumptus, moribus maturus, discretione præcipuus, hilaris vultu, affabilis in colloquiis, statura decorus, temperatus in omnibus. Additur huic elogio a Reuerendo Domino Nicolao Daussy Priore Valcellensi, in litteris ea de re ad nos datis, ex antiquo Codice MS. quod Raißius Chronicon MS. appellat: & per omnia laudabilis. Henriquez lib. 2. Fasciculi Sanctorum Ord. Cisterc. hæc fusius amplificat more suo: Mira, inquit, animi moderatione, pietate, & obseruantia regulari probatissimus ab omnibus habebatur. & mox: Cum igitur propter eximias virtutes, & singularem pietatem, omnibus carus esset, mirabilemque sanctitatis opinionem consequeretur, congregationis suæ nomen per circumiacentes regiones dilatauit. Ipse autem plenus bonis operibus ex hac vita decessit. Hæc Henriquez citatis Miræi Chronico Cisterciensi & Appendice ad Sigebertum, quibus locis ex Chronico nostro MS. nonnulla profert. Ex Henriquez eadem describit Raißius.

[5] In Nicolai Daussy MS. codice, cuius auctor Radulfo se testatur annis XVII. conuixisse, hæc de Abbatum primorum succeßione monasteriiq; incrementis habentur: [a S. Bernardo admirante cœnobij incrementa.] Reliquit Radulfus centum & septem monachos professos, & tres Nouitios, Conuersos vero centum & triginta, quos sub suo regimine habuit. Hinc Pater noster S. Bernardus cum post obitum illius, successorem eius Richardum, suauis memoriæ virum, adduxisset, & vidisset tam præclarum monachorum & Conuersorum conuentum, mente exhilaratus in hanc vocem erupit dicens: Benedictus Deus! dudum quidem in initio paruum hominum numerum ad hunc locum adduxi, nunc autem ex illo grege pusillo in tantam vos conspiciens multitudinem excreuisse, gaudeo & exulto, & omnipotenti Deo gratias ago &c. Infra vero, cuius nationis fuerit, ait idem auctor se non reperisse. Raißius, & Henriquez in Menologio Anglum scribunt fuisse. sed quo auctore?

[6] In Chronico MS. hæc ad finem adiiciuntur extra Chronici ordinem: [Eius & aliorum 2. Abbatum reliquiæ honorifice translatæ] Anno Incarnati Verbi MCLXXIX. tempore Alexandri Papæ, regnante Frederico Imperatore, mense Maio, IV. Kal. Iunij, feria III. leuata sunt ossa Abbatum huius loci de Capitulo, in quo a principio positi fuerant, videlicet Domni Radulfi primi Abbatis huius cœnobij, & Domni Riquardi secundi, & Domni Nicolai, qui loco tertio successerat, sed præ nimia corporis infirmitate ipsam abbatiam dimiserat: & posita sunt a Domno Alelmo, qui officium regiminis quinto loco susceperat, condigno honore infra maceriam nouæ ecclesiȩ, quæ est inter ostium ipsius ecclesiæ & armarium, ad Septemtrionalem plagam, in locis honorifice præparatis, cunctis ministris albis indutis, adstante etiam copioso conuentu tam Conuersorum, quam monachorum, & multitudine secularium plurimorum, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen. Et alia manu: Ista etenim iam dicta Abbatum translatio facta est post Concilium, quod ipso anno sub Alexandro Papa III. Romæ celebratum est, & secundo anno, quo pax Ecclesiæ reddita est, quæ viginti annis sub iam dicto Papa malorum infestationibus in schismate valde vexata est.

[7] Hæc in illo MS. quæ contracta editaq; a Miræo in Chronico Cisterciensi, [an. 1179. 29. Maij, non 30.] duplici asperso errore, primo quod factam dicat translationem III. Kalend. Iunias, cum expreße IV. Kal. legatur, quæ eo anno incidit in feriam III. cum esset littera Dominicalis G. Idem mendum a Miræo descripserunt Henriquez in Fasciculo & Menologio, Raißius, Menardus, XXX. Maij, quo die eam illi referunt. Alter error Miræi est, quod factam legerit translationem per Concilium, cum post Concilium scriptum sit. Habitum fuit id Concilium V. Martij anni MCLXXIX. vt testantur VVillelmus Tyrius lib. 21. de bello sacro cap. 26. Rogerius & alij. Pax autem Ecclesiæ reddita fuit anno MCLXXVII. cœpta erat discordia inter Fredericum Imperatorem & Adrianum IV. Papam anno MCLVII. Hæc de Chronici huius sincera lectione. Henriquez citato Miræo ita hæc interpretatur in Fasciculo: Post cuius obitum, tot sanctitatis signis cœpit clarere, vt facta hac de re diligenti inquisitione Concilium Lateranense, sub Alexandro Papa III. Romæ celebratum, corpus ipsius eleuari præciperet, ac populo colendum ac venerandum proponi. Quod quidem anno Domini MCLXXIX. III. Kal. Iunij solenniter factum est. Similia habet idem Henriquez hoc XXVIII. Ianuar. & XXX. Maij. Eumdem priore die sequitur Raißius, & posteriore Menardus; a quibus omnibus Beati titulo decoratur.

[8] De hac translatione isthæc nobis scripsit ante citatus Nicolaus Prior: Certum est illorum corpora fuisse translata ex veteri monasterio in nouum, & honorifice recondita in maiori claustro iuxta gradus templi: qui certe locus iam adhuc extat & apparet; in quo loco fuit quondam appensa quædam tabella testis eorum translationis, quæ quidem tabella, Episcopos, Abbates, Nobiles & populum huic solennitati præsentes numerabat. Sed quando Philippus Rex Hisp. secundus, S. Quintinum inuasurus, per nos transiit, inter ceteras ruinas & miserias, tabella hæc deperiit. Hoc nihilominus nobis residuum est adhuc, [Locus, vbi conditæ, adhuc est in veneratione.] quod transeuntibus Religiosis vel toto conuentu simul per locum, in quo eorum asseruantur reliquiæ, humiliter & deuote se inclinent, quæ sane reuerentia ex Patribus nostris ad nos vsque defluxit. Et videtur sane talis translatio ad aliquam venerationem instituta, neque, vt erat eius temporis disciplina, temere absque Romani Pontificis auctoritate suscepta.

DE S. IVLIANO EPISCOPO CONCHENSI, IN HISPANIA.

Ann. MCCVII.

[Praefatio]

Iulianus, Episcopus Conchensis in Hispania (S.)

[1] Concha vrbs Castellæ nouæ, Cuença vulgo Hispanis dicta, ad fines Celtiberorum, inter Sucronem, qui nunc Xucar, & Guecarem amnes, in arduo & prærupto colle sita, eoq; loci natura præualida, a Mauris, vt creditur, condita; verum iis ab Alfonso IX. fortißimo & religiosissimo Castellæ Rege, [Conchensis Episc. 2. S. Iulianus,] S. Ludouici IX. Galliæ Regis auo materno, erepta anno MCLXXVII. XXI. Septembris, feria IV. Qui olim Valeriæ (vicina vrbe, Romana colonia, nunc tenui oppido, Valera vetusto fere nomine appellato) fuerat Episcopatus, is Conchæ ab Alfonso, Romani Pontificis Alexandri III. auctoritate, constitutus est, primusq; creatus Antistes Ioannes Ioannesius, vir pius: atque ei anno MCLXXIX. vita functo subrogatus est Iulianus, Toletanæ Ecclesiæ, vt quidam tradunt, Archidiaconus, qui anno demum MCCVII. XXVIII. Ianuarij decessit.

[2] Colitur hic eodem ipso die ab Ecclesia Conchensi, ritu duplici primæ classis, [colitur 28. Ianu.] publica solennitate, omni etiam forensi silente strepitu. Diuinum Officium eius festi, quod octo dierum stata religione peragitur, probauit Clemens VIII. Pontifex Maximus anno 1594. 18. Octobris. Eo die hæc de Iuliano prædicat Martyrologium Romanum: Conchæ in Hispania natalis S. Iuliani Episcopi, qui erogans in pauperes bona Ecclesiæ, opere manuum more Apostolico sibi victum quærens, clarus miraculis quieuit in pace. Additum erat in prioribus Martyrologij editionibus, quod in postrema omissum est: cuius celebrior solennitas agitur V. Septembris. Dederat enim Iulius III. Pontifex Maximus anno 1551. die 5. Iunij, diploma, quo potestatem faciebat Ecclesiæ Conchensi transferendi a XXVIII. Ianuarij in Nonas Septembris eam solennitatem, [olim etiam 5. Sept.] quo peragi illa splendidius, eleemosynæ munificentius conferri, aliaq; pia opera commodius fieri, publica vrbis illius religione, possent; vt auctor est Petrus Ribadeneira noster in Flore SS. Atque in Martyrologio Romano ad eum diem denuo isthæc legebantur: Conchæ in Hispania S. Iuliani Episcopi & Confessoris. Licet addubitet Philippus Ferrarius in generali SS. Catalogo eo die, (sed perperam) num alius fortasse sit ille Iulianus ab eo qui XXVIII. Ian. coli consueuit. Verum & hæc omissa sunt in nupera editione Romani Martyrologij, & in Ordine diuini officij celebrandi in Ecclesia Conchensi, nulla S. Iuliani mense Septembri mentio habetur.

[3] [Translatio 11. April.] Sublatum e priore tumulo ac honorifice reconditum an. MDXVIII. Dominica in Albis, XI. Aprilis, S. Iuliani corpus fuit. ideoq; eo die ita scribit Ferrarius! Conchæ in Hispania Translatio S. Iuliani eiusdem vrbis Episcopi. Citat in Notis Tabulas Ecclesiæ Conchensis. quas? in Ordine certe Diuini officij, antea a nobis citato, nulla S. Iuliani eo die fit mentio.

[4] Franciscus Scuderius, Societatis Iesu, natione Hispanus, patria ex oppido de la Parra, diœcesis Conchensis, [Vita a Fran. Scuderio scripta,] vir pietate & animarum zelo laudabilis, teste Petro Ribadeneira in Catalogo scriptorum eiusdem Societatis, scripsit Hispanice Vitam S. Iuliani Conchensis Episcopi. Eam Ioannes Fernandius Vadillius anno 1589. regij Concilij auctoritate probauit, fassus a se collatam cum Actis in quæ eiusdem Sancti miracula iuridice relata ab Alfonso Carillio Episcopo Vestano, Pauli III. mandato. Hanc Vitam a Scuderio editam nondum vidimus.

[5] Ex illa contractam edidit in Flore Sanctorum Ribadeneira noster, [& aliis.] & Ioannes Marietta Ord. Prædicatorum lib. 5. historiæ SS. Hispaniæ cap. 69. & quinque sequentibus. Huius narrationem ex Hispanico damus, quia miracula accuratius commemorat, quæ obiter perstringit Ribadeneira, licet vitæ historiam elegantius grauiusq; describat. Agunt præterea de S. Iuliano Stephanus Garibaius in Compendio historiæ Hispan. lib. 12. cap. 21. & 31. Thomas de Trugillo to. 1. Thesauri Concionum. Alfonsus Villegas in Flore SS. Iulianus del Castillo Historiæ Regum Gothorum lib. 4. discurs. 6. Ioannes Mariana noster rer. Hispan. lib. 11. cap. 15.

[6] S. Iuliani ætatem non eadem ratione omnes statuunt. Consentiunt plerique anno Christi 1179. Episcopum esse factum: egisse tum annum XLI. vult Garibaius, Ribadeneira LXVI. Hic obiisse scribit, vti & Marietta, an. MCCVIII. Garibaius MCCVI. at Trugillo, [Ætas.] Villegas, Baronius in Notat. ad Martyrol. MCCVII. & congruit expressus a Ribadeneira character; ait enim XXVIII. Ianuarij, die Dominico obiisse: at XXVIII. Ianuarij an. MCCVIII. in feriam II. incidit, MCCVII. in Dominicum. Iuxta Ribadeneiræ calculum natus dicetur anno Christi MCXIII. mortuus cum esset annorum XCV. Garibaius, qui anno ætatis XLI. Episcopum scribit ordinatum, debet natalem eius statuere anno MCXXXVIII. vitæ annos tribuere LXVIII. at si anno MCXXVIII. natus est, & MCCVII. deceßit, peruenit ad annum LXXX. vel LXXIX. ætatis.

VITA
ex Hispanico Ioannis Mariettæ.

Iulianus, Episcopus Conchensis in Hispania (S.)

Ex Hispanico Io. Mariettæ.

CAPVT I.
S. Iuliani ortus, vita priuata.

[1] Natus a est Iulianus Burgis b, Hispaniæ vrbe, sub annum Christi c MCVIII. Quo die mundandus erat piacularibus lymphis auditæ Angelorum in aëre psallentium voces: [S. Iuliani ortus;] Puer natus est hodie, cui gratia similis non est. [præsagia futuræ sanctitatis,] Cum vero in templum sancti lauacri gratia esset illatus, visus est supra baptisterium adstare, non tamen id contingere, puer magnitudine ac forma corporis eximius, capite tiaram, pedum Pontificale manu gerens, illudque effari: Iulianus est nomen eius.

[2] Priusquam ederetur in lucem, visus est sibi parens nocte quadam in somnis videre cubile immenso quodam lumine collucere, [etiam antequam nasceretur;] quasique conflagrare: tum vero vespertiliones plurimos, aliaque fœda aspectu animalia in idem irrumpere conclaue, ac tetrum stridorem edere; vnde ingens illum horror incessit. Simul a coniuge sua prodire catulum cernebat lōge candidiorem niue d, cuius latratu territa effugataque illico obscœna illa animantia sunt. Ipsa vero illius coniux eadem nocte mirifice subsilire in vtero suo infantem sensit.

[3] Hæc patrandorum a Iuliano operum præsagia fuere e. Creuit in eo cum ætate sanctitas, modestia, caritas, doctrina, [variæ virtutes.] f inediæ & seuerioris vitæ studium. Litterarum g scientia abunde institutus, initiatus est h sacerdotio: dumque i prædicandi aliis verbi diuini munus gerit, ipse omnigena effloruit virtute.

[Annotata]

a Ribadeneira scribit, parentes diu steriles eum filium diuinitus impetrasse: matrem grauidam Deo vouisse, ad diuinum obsequium instituturam se, [Votum matris.] quam paritura esset prolem. Trugillo & Villegas scribunt visam sibi in somnis catulum album, qui flammas ore spiraret, parere: quod ex paterna visione sumptum.

b Consentiunt de patria ceteri, præter Iac. Canisium Ribadeneiræ interpretem, qui Brauo oppido ortum scribit.

c Videtur Marietta scripsisse XXVIII.

d Addit Ribad. ore & oculis ignis scintillas spirantem: & tetris illis volucribus dissipatis, eo vnde venerat redisse.

e Aliud addit Ribadeneira, puerum, simul in lucem prodiit, sublata manu crucis signum efformasse, [Præsagium episcopatus:] quasi adstantibus benedicentem, vt Episcopi solent.

f Ribad. ter quot hebdomadis ieiunasse adhuc puerum scribit.

g Idem Theologiam ait publice docuisse.

h Idem scribit cum mortuis parentibus quidam ei nuptias suaderent, eorum non acquieuisse consilio, [humilitas,] sed virginitatem seruasse: solis minoribus Ecclesiasticis Ordinibus longo tempore contentum, sacerdotium suscipere noluisse, quod sibi morum maturitate & scientia ad illud minus aptus videretur: Sacerdotem factum, quotidie sacrificium offerre solitum in monasterio S. Augustini ad altare sancti Crucifixi. Idem tradit Stephanus Garibaius, qui & plura subdit de admirabili illo Crucifixo. [pietas,] Addit Ribadeneira quotidie antemeridianas horas omnes tribuisse illum precationi: casam incoluisse propinquam illi monasterio, [domicilium,] eiq; loco vbi aliquando solitarium vixisse S. Domini cum de Silos aiunt, de quo nos 20. Decemb. agemus.

i Omnem a se secularium negotiorum sollicitudinem abdicasse tradit Ribadeneira, [prædicatio.] & Burgis ac per totam Castellam ad Mauros iuxta ac Christianos de diuinis rebus concionari solitum, ac tandem Toletanæ Ecclesiæ Archidiaconum creatum. hoc postremum ex monumentis Ecclesiæ Toletanæ confirmat Iulianus del Castillo.

CAPVT II.
Episcopatus. miracula.

[4] Cvm de Mauris Concham vrbem cepisset Alfonsus a IX. die S. Matthæi Apostoli, XXI. Septembris, feria b IV. anno Christi MCLXXVII. Episcopalem isthic thronum erexit, primo Antistite delecto Ioanne Ioannesio: cui paullo post vita functo Iulianum subrogauit c, sanctitatis fama late celebrem. [Fit Conchensis Episcopus:] Obluctatus est quidem vir sanctus: sed, quia obstinata & peruicax non est vera animi modestia, sed ad omnem Dei voluntatem accommodata, cessit tandem & ceruices oneri subiecit d. Annis decem e cathedram tenuit, qui innocentis vitæ exemplo doctrinæque salutaris efficacia, decem millium instar habuere. [largus in egenos,] Nec solum spirituali pabulo gregem suum bonus pastor nutriebat, sed & temporarias illius necessitates subleuabat, atque in has f omnes sui Episcopatus prouentus g expendebat: victum sibi proprio opere parabat, texendis videlicet sportis, [opere manuum viuit:] veterum anachoretarum exemplo. Diœcesim ipse suam lustrabat h, adscitis in consilium sanctique laboris consortium doctis & religiosis viris.

[5] Immani sæuiente pestilentia, ieiuniis assiduisque precationibus placare suis Numen institit. [pestem precibus pellit:] Et palam audita vox, non a mortali missa auctore, quæ Episcopi precibus cohiberi diuinæ vltionis flagellum denuntiaret; ceterum abstinerent se deinceps homines a flagitiis. Idem quoque compluribus sanctis hominibus cælitus indicatum est, Iuliani intercessione sedatam eam i mortalitatem.

[6] Plures quotidie pauperes alebat, mensamque ipse suis manibus sternebat, ac cibos inferebat. [inter pauperes Christum mensa accipit:] Conspicatus in turba egenorum quemdam laceris quidem vestibus, ceterum vultu perquam liberali, & hominem ratus nobili loco natum, opibus quapiam aduersa fortuna exutum, seorsim illum euocat, & quis sit iterum iterumque sciscitatur. Cum ecce toto mendici illius vultu emicare ingens splendor cœpit, ipseque ita Antistitem compellauit: Amice mi Iuliane, gratias tibi ago, qui tanto studio, & caritate pauperes meos sustentes: præmium tibi huius caritatis vitam æternam promitto. Quæ effatus, videri desiit. Intellexit Iulianus Christū fuisse sub mendici persona, ac plurimas ei gratias egit, qui eo se solatio esset dignatus.

[7] Confluebat ad poscendam stipem magna inopum turba. [frumētum diuinitus impetrat;] Antistes Elesmum famulum iubet quibusdam frumentum elargiri. Negat ille vel granum superesse. Ductus egentium commiseratione Episcopus, rursum famulo præcipit vt granarium reuisat, & vel solum verrat vt tantillum colligat. Famulus qui domini sui sanctitatem norat, mandata exequitur, & granaria ingressus reperit tritico referta, vnde & præsenti indigentiæ & aliis necessitatibus occursum est. Conflictabatur alias pari frumenti inopia vrbs Conchensis. [iterumq; alias.] Ad fontem misericordiæ supplicabundus accidit Iulianus. Continuo longus ordo iumentorum frumento onustorum in vrbem ingreditur ducente nemine, & recta ad ædes Episcopi properat. Is demi iumentis iubet onera. Quæsitum diu, sed frustra, quis eam annonam submisisset. Erat nimirum cælitus suppeditata: & Deo soli acceptam ferebat Iulianus k. His prodigiis fidelem famulum, gnauumque gregis custodem Deus cohonestabat.

[Annotata]

a Alij octauum vocant: quidam Sanctum appellant. Certum est, teste Iuliano Castillo, de eius nomine in Cælitum tabulas referendo actum non ita pridem. Pater fuit Blancæ Gallorum Reginæ.

b Eo anno littera Dominicalis erat B.

c Quo id anno tum Christi tum ætatis Iuliani factum sit, ante disputatum est.

d Scribit Ribadeneira peditem in vrbem cum paucis intrasse, cum vetuisset ne sui excipiendi gratia quidquam publici apparatus aut pompæ fieret. [Honorem vitat:]

e Manifestum mendum, vt supra demonstratum. circiter 28. annos sedit.

f Præcipue in redemptionem captiuorum, vt scribit Ribad.

g Nihil ab iis exigens qui ipsi egerent, etsi alias debitum; vt opulentiores libenter vltro soluerent, comitate sua & benignitate efficiens. Ribaden. Dicuntur illius Episcopatus prouentus hac ætate esse amplissimi.

h Quotannis; (inquit Ribad.) seuerus aduersus improbos; erga bonos perquam benignus. [prædicat infidelibus.] Ordines sacros non conferebat nisi viris probatæ virtutis & eruditionis. Ad Saracenos, qui adhuc frequentes in vrbe & diœcesi Conchensi commorabantur, singulis fere hebdomadis de fidei nostræ mysteriis verba faciebat, vicatim etiam circuiens.

i Addit Ribad. quicumque facta ab eo canistra religiose tetigissent, eos etsi peste correptos, [Pestem eius reliquiæ pellunt.] incolumes euadere solitos: ac multis a morte illius annis id solenne fuisse aduersus quamcumque ægritudinem remedium.

k Scribit Ribadeneira, Trugillo, Villegas id omne frumentum a Lesme, siue Elesmo Episcopi famulo, ipso iubente, distributum, eo studio vt solo labore fractus obierit, [S. Lesmes.] Burgis sepultus, vbi vt Sanctus colitur: nisi fortassis confuderit eum cum altero Elesmo, siue Adelelmo, de quo agemus XXX. Ianu.

CAPVT III.
Diaboli tentationes superatæ.

[8] Validæ sunt machinæ, quas aduersus pios homines adhibet dæmon, vt eos ab amicitia Dei abstractos, in suam redigat potestatem: quo vel vnum sibi subiiciat, terras ac maria ipsumque infernum commouet. At non sunt eæ illius vires, vt quibusuis assultibus superare quemquam valeat, nisi ignauum & imbecillem, quique vltro det manus. [Tentatur a dæmone gula;] Et Iulianum ille quidem suis irretire cassibus tentauit: verum is technas illius omnes machinationesque elusit. Euenit vt post longam inediam modico pane & aqua refouere vires cogitans, diuitem paratam reperiret mensam, in eaque a tructam appositam. Quærit quis mensam apposuerit & instruxerit: scire se famuli negant. Accedit Sanctus, vt eam euertat, ferculaque abiiciat: & subito ab illius subtracta est aspectu. Sensit cacodæmonis fraudem, animumque suum certius in Deo stabiliuit.

[9] Frustratus spe sua teterrimus hostis, alios rursus molitur b assultus. Ad eum precibus vacantem aliquando, accedit quidam loculos pecunia refertos portans: ratus, [auaritia,] vt non satis mentem aduerterat, œconomum suum esse, quid afferat quærit. Respondit ille, nummos esse ex annuis eius prouentibus. Existimauit Antistes, cum nihil ex iis reditibus deberi sibi intelligeret, suppeditatam alicunde, diuino munere, in pauperum subsidium, esse pecuniam. Verum vt manum ad eam porrexit, & ipsa & qui eam attulerat, euanuere, fœdo relicto odore ac fumo.

[10] Neque hic stetit aduersarij malitia. Speciosæ puellæ personam indutus, oranti adstitit, &, Iuliane serue Dei, inquit, me nosti? Arbitratus puellam esse, quam de Mauris c nuper redemerat, & honesto adolescenti nuptum tradiderat, quærit quid velit. Illa, O Domine, inquit, [vana gloria,] quam ego tibi obstricta sum, qui me a molestissima seruitute liberaris, & liberaliter collocaris! Cupio ego nunc testari gratitudinem meam, & vitam reliquam tuo obsequio impendere. Tui sane me miseret, qui humi recubes, nemine tui curam suscipiente; qui ita te abiicias cum tantus sis. Intendit in eam oculos Antistes, & quærit vbi pater eius ac maritus sint. Burgis, inquit illa; at non eos solum, sed & agnatos omnes lubens deseram tua caussa. Quæ cum diceret, atque ad eum propius accederet, [luxuria.] & turpia quædam intermisceret verba; sensit sese iniecta humeris, quam non cerneret, manu, ab ea longius abstrahi: cumque impulsu vocem audit: Quid agis Iuliane? Non ea est, quam existimas, sed cacodæmon, qui tibi insidias struit. illa vero iam mortua est. Perculsus est haud leuiter sanctus Antistes, & circum vndique ferens oculos, neminem vidit. d

[Annotata]

a Addit Ribad. trilibrem fuisse. Iac. Canisius percam vertit.

b Vsitatus callido hosti ordo tentationum.

c Granatensibus, inquit Ribad. additq; genere nobilem, patria Burgensem fuisse.

d Addit Ribad. graui commotum animi dolore, propterea quod segnis sibi in repellendis hostilibus illecebris fuisse videretur, ac de se acre sumpsisse supplicium.

CAPVT IV.
Mors, sepultura, miracula.

[11] Aditum ei tandem æternitatis patefactura febris, eaque vehemens incessit. [Pie comparato animo,] Extrema sacramenta magna cum pietate percepit, cilicina interula indutus, supraque eam omni pontificio cultu: duro dein lecto, nudo videlicet solo, recubans a, lapide capiti ceruicalis vice subiecto; in extrema iam lucta constitutus, venire ad se eximiæ pulcritudinis matronam conspicit, candidis amictam vestibus, splendenti facie, [a Deipara inuitatus,] serto e rosis odoratissimis contexto redimitam, frequenti comitatam Angelorum ac Virginum choro, ista accinentium: Ecce Sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. Ea audita symphonia, assurgit in genua, Deoque gratias agit. Adstitit propius Deipara, (hæc enim erat illa matrona) Accipe, inquit, serue Dei, palmam hanc, virginitatis ac puritatis quam perpetuo illibatam seruasti, argumentum. Quæ elocuta ex eius se oculis subduxit: at conclaui toto mira diffusa cælestis cuiusdam odoris fragrantia.

[12] Commota sunt ea visione sancto Pontifici viscera, cœpitque profusis lacrymis sua lugere peccata, ac dicere: Supplex maiestatem tuam obtestor, vt mei miserearis, meaque condones delicta. Has aliasque dum mittit ad Deum preces, [moritur.] simul sanctissimam animam emisit, anno MCCVIII. die XXVIII. Ianuarij b, quo die ab Ecclesia Conchensi diuini officij solennitate celebratur. Nec defuere cælestia prodigia. Simul atque exspirauit, videre qui circumstabant egredi ab illius ore egregium palmæ ramum, ac sursum ferri, [non sine miraculis.] vsque dum patentes cȩlos subiret. Sonuisse quoque campanæ feruntur, c ab Angelis absque humana opera impulsæ.

[13] Diebus nouem persolutæ ei exequiæ, multis cælitus illustratæ miraculis, claudorum, mutorum, surdorum, aliorumque infirmorum insolitis curationibus. Ipsa Henrici VI. Imperatoris coniux d Constantia, vicesimum iam annum incurabili conflictata ægritudine, cum Iuliani adhuc superstitis virtutes fama didicisset, [Infirmæ apparet.] ingenti sensu commota pietatis, Deum obsecrabat vt se illius meritis aut diutino morbo liberaret, aut ab omni labe sceleris prius mundatam ab hac calamitosa vita eriperet. Ei se nocte quadam Iulianus iam vita functus, videndum obtulit, Pontificio cultu ornatus, spoponditque fore eamdem deinceps omnis inualetudinis expertem, si Concham certos homines allegasset, qui alteram duarum sportularum, quæ ab eo contextæ in maiori ecclesia asseruarentur, ad eam afferrent, manuque contingendam præberent. Sciscitatur Augusta, quis sit, qui hæc iubeat. Iulianus, inquit, cuius tu opem implorasti. Exaudiit preces tuas Deus, & me tibi iussit restituere sanitatem. Conatur ipsa assurgere, [eamq; reliquiarum suarum attactu sanat.] vt vestem illius venerabunda exosculetur: sed momento aspectabilis esse desiit. Continuo Concham misit, sportulam obtinuit, eiusque attactu sanata est.

[Annotata]

a Cinere substrato, vt ait Ribad.

b Die Dominico, inquit idem. Et fuit XXVIII. Ianuar. ann. MCCVII. Dominicus. Mendum est in versione Iac. Canisij vbi mortuus dicitur anno MCCXXVIII.

c [Angelorū cantus eo moriente] Omittit hoc miraculum Ribad. proq; eo auditum Angelorum concentum narrat.

d Hoc miraculum omittit Ribadeneira: nec de diuturna ægritudine huius Constantiæ Augustæ, filiæ posthumæ Rogerij Regis Siciliæ, alibi legimus.

CAPVT V.
Translatio S. Iuliani.

[14] Sepultum annis trecentis a & vltra, sacrum Iuliani corpus delituerat: cum anno MDXVIII. Carolo V. imperium, Leone X. Romanam Ecclesiam, Raphaële Cardinale S. Georgij Conchensem administrante, repertum b sublatumque est. Suauissimus quidam, aperto tumulo, [Eius corpus eleuatum II. Apr. 1518.] tota basilica odor diffusus. Conuocatus Concham totius diœcesis Clerus, vt translationis solennitati adesset, quæ varia cantionum tripudiorumque lætitia celebrata est. Conditum corpus est capsa e Sabinæ arboris ligno odorato, atque in editiore loco, vbi etiamnum visitur, positum. Auulsus a reliquo corpore est cum annulo digitus in ægrorū remedium, quibus osculandus præbetur, [non sine miraculis:] ac sæpenumero morbos pellit. Facta est ea Translatio Dominica Qvasimodo, quæ eo anno erat XI. Aprilis. Trecenti & supra sanati tunc c, sancti Antistitis ope, infirmi.

[15] Anno MDLXXXVIII. d Ioannes Vayllius Episcopus Conchensis, cum Francisco Arganda Inquisitore, aliisque Ecclesiastica dignitate præditis, [iterum visitatum 1588.] capsam reclusit, ac reliquias inspexit, a quibus gratissimus expirauit odor. Res publicis tabulis legitime consignata, perenne, qua in cælis Iulianus fruitur, gloriæ apud mortales testimonium. Agitur eius festiuitas ab omni retro memoria, officio Ecclesiastico XXVIII. Ianuarij: sed quoniam ob hiberna frigora neque concursu tanto populorum, neque tanto supplicationum splendore ac frequentia peragi res potest; annuit Iulius III. Pontifex Maximus diplomate anno MDLI. V. Iunij dato, vt rursus V. Septembris colatur, velut instaurata celebritate.

[Annotata]

a 310. aut 311. vt alij.

b [Incorruptum repertum.] Omnino incorruptum, inquit Ribadeneira; iuxta palmæ ramus recens ac viridis, veluti primum ab arbore recisus: ad hæc vestimenta integra, mitra e candida bysso auro intertexta; perdum; calix & vrceoli argentei; & crux sacro corpori superposita.

c Et die quidem vnico quatuordecum facta miracula, vt ex Actis patet, [Miracula multa vno die.] quæ Eustachio Munozio Canonico Conchensi Cognitore Antistitis sui auctoritate condita sunt, vt testatur Ribadeneira.

d Ioannem Fernandium Vadillum vocat Ribadeneira.

CAPVT VI.
Varia post mortem miracula.

[16] Etsi patrata a viuentibus miracula, non semper sunt sanctitatis ipsorum argumentum, quia Dei non ipsorum fiunt virtute; consueuit tamen Deus, vbi e vita excesserunt, eorum sanctimoniam veluti testimoniis quibusdam, ita miraculis confirmare: quibus ansa præbeatur summis Ecclesiæ Præsidibus eis publicos sacrorum honores decernendi. [Multa per S. Iulianū facta miracula:] Fuere huiusmodi plurima a S. Iuliani meritis edita miracula: eorum quædam narratum imus.

[17] Ciuem quemdam Conchensem grauis affligebat hernia, [curata hernia,] vt operis nihil agere valeret. Eius vxor sepulchrum adit S. Iuliani, candelas aliquot venerationis gratia accendit: maritus nihil deinceps sensit molestiæ.

[18] Balthasari Willasañæ, ex oppido Talauera, scrofulæ collum omne ita exederant, [scrofulæ,] vt iam vita in discrimen esset adducta: Concham venit, turpesque scrofulas digito S. Iuliani admoto depulit.

[19] Gaspar Lopez Daroca oriundus, hernia iam annos triginta laborabat, [hernia;] intestinis fœdo cruciatu defluentibus; is cum alio item eadem conflictato infirmitate, Concham venit, [muti 4.] & sanitatem ambo adepti sunt. Muti quatuor, duo in ipso Concham versus itinere, duo epota, cui S. Iuliani digitus erat intinctus, aqua, loquendi facultatem consecuti sunt.

[20] Adolescens quidam tibiarum ac brachiorum vsu captus, postquam tibiæ fuere linteo, [debilitas,] quod Iuliani digitum tetigerat, inuolutæ, gradiendi vim recepit; adstantibus miraculo attonitis, ac Deo deinde laudem accinentibus.

[21] [cancer,] Isabellam Henriciam ciuem Conchensem dirus cancer exedebat, quem iam medici nullo curari remedio posse pronuntiarant: illa linteum admoueri S. Iuliani reliquiis poposcit, eoque plagæ adhibito sanata est. Ioanni de Moya Conchensi ciui filius erat bimulus, [ægritudo desperata,] quem ægritudine correptum, atque ad extrema deductum mater ad S. Iuliani ædem defert, & tantisper tapete quo eius velatus erat tumulus operit, dum ipsa pie Deum precatur: atque incolumem domum reportat. Duo tum quoque muti curati.

[22] [alia infirmitas inueterata,] Agnes Barricētia, viro nobili Ludouico Carillio, Colmenaris Orejæ, eiusque territorij domino nupta, cum de sua sentiret valetudine conclamatum a medicis; S. Iuliani opem implorauit, visitque tumulum, ac sana reuertit.

[23] [hernia,] Lupus Ordasius Ecclesiæ Conchensis Rationarius dum iter ageret herniam incurrit, vt nec progredi iam posset: calamitatem suam deflenti venit in mentem præsentissimum S. Iuliani patrocinium. Votum nuncupat, nouem dierum, simul ac domum redierit, assidua stataque deuotione ad eius honorem peragendorum, addito certo sacrificiorum numero: & momento sanatus est.

[24] [mania,] Franciscum Ybañesium Yeclæ in diœcesi Carthaginiensi incolam vehemens corripuerat mania. Iamque eum sui ad publicum morotrophεῖον deducebant: cum in ipsa via S. Iuliani recordantur, atque ad illius sepulchrum eum sistunt, concipiunt preces. Nec mora: vsu rationis recepto cum iis domum lætus reuertit.

[25] D. Ioannes de Salamanca, ciuis Salmanticensis, exitiali hydrope laborabat. S. Iulianum deprecaturus, [hydrops:] Concham proficiscitur: cum ad collem quemdam peruenisset, vnde primum prospici ab aduentantibus vrbs potest, omnino noxio humore liberatus est.

[26] [dæmon pulsus:] Mulierem quamdam, Lagartera oppido Episcopatus Abulensis ortam, iam septem annos pessimus dæmon possederat. Concham a matre deducta, neque toto itinere neque deinceps vnquam molestiæ quidquam sensit, effugato nimirum, ope sancti Præsulis, teterrimo hospite.

[27] Petrus Ximenius, oppido S. Clementis dicto in diœcesi Conchensi natus, [curata debilitas.] quod humeri osse quopiam confracto aut luxato ita essent eneruati corpusque omne debilitatum, non nisi fulcris nixus valebat incedere: cum famam miraculorum S. Iuliani inaudisset, Conchensem basilicam petiit, oleum lampadis, quæ ante Diui tumulum ardet, affectis membris alleuit, pristinoque redonatus vigori est.

[28] Adolescentem Albacetanum, cui Petro nomen, acerba pleuritis inuasit, præsenti mortis periculo. [pleuritis:] Eum parens suus in conclaui depositum, S. Iuliano commendat; voto addito visendi illius cum filio sepulchri, & largiendæ ad oleum comparandum, quo lumen ante illud alatur, eleemosynæ: ac detersus omnis adolescenti continuo est dolor.

[29] [parturiens liberata:] Conchensis quædam mulier in difficili & periculoso puerperio præsens S. Iuliani experta est auxilium. Mulieri cuidam e Ciuitate-regali, quam vocant, filius erat omnino viribus captus; [depulsa infirmitas,] quem ipsa ad S. Iuliani ædem attulit, & fusa prece incolumen reduxit.

[30] [brachij languor,] Franciscus Peualuer Tortolanus Concham venit, brachium aridum ac debile capsæ sanctarum D. Iuliani reliquiarum admouit: idque mox incaluit ac pristino vigori redditum est. Fernando Caluo Carauaca oppido in diœcesi Carthaginiensi oriundo a biennio intumuerat ac dein exulcerata erat tibia, nec vlla chirurgorum arte curari poterat: ad S. Iulianum confugit, eumque propitium sensit.

[31] [mania,] Antonio Lopez, e diœcesi Conchensi, febris violentia turbata ratio erat. Imploratur S. Iuliani patrocinium, admotis collo reliquiis, [morbi varij,] & continuo sanitas menti rediit. Ioanna Lopez Conchensis variis morbis conflictabatur: statuit anno integro recitare in dies ad S. Iuliani honorem quinquies orationem Dominicam & salutationem Angelicam: quod dum facit, curantur morbi. Vbi autem sensit sibi melius esse, ei sensim obliuio subrepit, recrudescit ægritudo. Ad se redit, resumit institutam pietatem, atque integram consequitur sanitatem.

[32] [rabiei periculum,] Incola quidam oppidi, quod Colmenar de Oreja vocant, rabidi canis morsu saucius pæne in desperationem agebatur: audiit de S. Iuliani miraculis, Concham venit, opem Diui depoposcit, ea passione omnino immunis extitit. Franciscus de la Roca Gallus, in oppido degens quod Alcazar de Consuegra appellatur, [dolor varius:] ingentem toto corpore ac præsertim in tibiis dolorem perpetiebatur: audita fama miraculorum S. Iuliani, ei se commendat, & ab eo sanitatem impetrat, ac deinde eius tumulum visit.

[33] Petrus Valdesius dum pietatis studio osculari se S. Iuliani digitum simulat, particulam eius dentibus præmorsam auellit. Redeunti rixa cum nescio quo alio incidit, [sacrilegium punitum.] a quo manus illi cultro vulnerata, ipsiusque digiti alterum tantum detruncatum est, quantum Sancto abstulerat. Sensit Diuinam esse vltionem, & ossiculum illud digiti retulit, & cum ceteris Sancti reliquiis reponendum curauit.

[Annotatum]

a [Multa per Iuliani reliquias miracula.] Ribadeneira scribit plurima miracula esse facta per ipsius sacri corporis reliquias, vestes quoque, abstersum a tumulo puluerem, plumas quibus eius fartum ceruical fuerat, palmæ ramum in tumba repertum, oleum lampadis ad tumulum accensæ; imo quosdam sibi ipsis visos in somnis a S. Iuliano curari, vere esse curatos.

DE B. MARGARITA HVNGARICA VIRGINE, ORDINIS PRÆDICATORVM.

Ann. MCCLXXI.

[Praefatio]

Margarita Hungarica, Virgo Ordinis Praedicat (B.)

Ex variis.

§. I. B. Margaritæ genus illustre.

[1] Magnos olim in Hungaria promouendæ pietatis gratia labores suscepit, ac luculentos retulit fructus religiosißimus Ordo Prædicatorū, isthuc primum a sanctißimis viris introductus Paulo Hungaro & Sadocho, quorum hic Sendomiriæ, [Dominicanarum in Hungaria cœnobia,] ille alibi martyrij deinde coronam adepti sunt. Fuere vero illius instituti plurima isthic condita monasteria, de quibus agit S. Antoninus par. 3. tit. 23. cap. 13. §. 2. at §. 3. quæ in variis Europæ prouinciis suo tempore extabant eiusdem Ordinis sanctimonialium cœnobia recenset, ac, quod huc facit, In Vngaria, inquit, monasteria quatuor. Inter quæ præcipuum est apud Insulam fundatum a Rege Vngariæ.

[2] [disciplinā primæuam,] Verum de illis sanctimonialium sui Ordinis (nam & ipse eiusdem sanctißimæ D. Dominici familiæ alumnus fuit) cœnobiis vniuersim ita pronuntiat: Arbitror quod omnia hæc monasteria ab initio institutionis eorum, cum magno feruore & deuotione Domino seruiebant in sanctitate puritatis, & iustitia religionis obseruantiæ. Sed in processu perpendentes Patres Ordinis per hæc posse facile naufragari, quæsierunt in Curia Romana se absoluere ab eorum cura, sed non valuerunt. Prouidit tamen in posterum, vt non ita facile assumeretur cura, vel noua construerentur sine magna consideratione. Quoniam autem temporibus his abundauit iniquitas, & caritas refriguit, sic vt conuentus ipsi Fratrum Prædicatorum quasi exinaniti sint vsque ad fundamentum vitæ regularis; [alibi solutam,] ita & monasteria monialium relaxata sunt, & facta in laqueum Fratrum, & scandalum populorum, propter ea quæ quotidie contingunt minus honesta & satis notoria: exceptis paucis conuentibus reformatis ad obseruantiam regularem, & paucissimis monasteriis monialium Domino fideliter reddentium vota sua. Hæc & aliæ plura S. Antoninus.

[3] Fuit inter illa paucißima, Vesprimiense; in quo primum ad pietatem instituta est Margarita, vt ex Petri Ranzani testimonio constat, qui, vt infra dicemus, S. Antonini æqualis, aut etiam aliquanto recentior, [diu retinent,] & diu in Hungaria versatus, ita scribit: Est in oppido cui nomen est Vesprimium, monasterium fama bene beateque viuentium præclarum. Verum olim hæc fuerunt: vix nunc vestigia supersunt priscæ illius pietatis, postquam florentissima illa quondam viris virtutibusq; Hungaria partim in Turcarum redacta est potestatem, partim hæreticorum furore late deformata. Citat Ioannes Michael Pius lib. 2. de progenie S. Dominici cap. 63. litteras Vincentij Iustiniani eiusdem Ordinis Magistri Generalis, præfixas Actis Conuentus ipsorum generalis Auenione habiti anno 1561. in quibus ista testatur: [nunc fere omnia euersa.] In amplissimo regno Vngariæ vix vnum & alterum cœnobiolum nobis remansit.

[4] Magnum vero isthic iam olim sancto Ordini nomen peperit Margarita, magnum Regis ac Procerum fauorem conciliauit, multos & illustres habuit suarum virtutum ex omni sexu & ætate imitatores, luculentam & diuturnam accendit in suorum gentilium animis flammā pietatis assidua miraculorum luce. Quam porro sapientissimi Ordinis disciplina mirifice excoluit diuinæ sanctimoniam Virginis, eam ipsa haustam diuinitus, [B. Margaritæ maiores, & agnati Sanctis] progenitorum tamen agnatorumq; formauit exemplis; nec dispar aut radicis aut reliquæ arboris esse ramus debuit. Vt enim illos antiquiores omittamus, S. Stephanum Regem & suæ gentis Apostolum, qui XX. Augusti solennibus sacris celebratur; vt eius filium S. Emericum, qui IV. Nouembris; vt S. Ladislaum Regem, qui XXVII. Iunij; parens certe Virginis Bela IV. & auus Andreas II. piissimi Reges extitere. Gertrudæ auiæ soror fuit S. Hediguis maioris Poloniæ Duci Henrico Barbato nupta, cuius vitam dabimus XV. Octobris. Belæ soror, Margaritæ amita fuit S. Elisabetha Landgrauia Thuringiæ, quæ XIX. Nouembris colitur, cuius quoque mariti Ludouici festum scribit Ioannes Thurocius Chronic. Hung. p. 1. cap. 73. Hierosolymis deuote celebrari. at patruo B. Margaritæ Colomanno nupta fuit B. Salomea Haliciæ in Russia Regina, quæ cum eo pari consensu virginitatem seruauit, vti & B. Cunegundis, siue Kinga, Margaritæ soror cum Boleslao Pudico Poloniæ Rege, eiusdem Salomeæ fratre: Cunegundis vitam dabimus XXIV. Iulij, Salomeæ XVII. Nouembris.

[5] Reliquæ B. Margaritæ sorores fuere Anna, Constantia, Iolenta, Elisabetha. Nupsit Anna natu maior Croatiæ Duci, vt scribit Ioannes Longinus, siue Duglossus, in vita B. Cunegundis; Constantia Leoni Rassiæ Duci, [sorores quinque,] quæ & ipsa apud Leopoliensem ciuitatem sepulta, singulari sanctitate pro operum merito refulgens, miraculis coruscare asseritur. Elisabeth Ottoni Bauariæ Duci. Iolentam natu minorem Boleslaus vocatus Pius maioris Poloniæ Dux desponsans, vnicam filiam Hedwigim ex illa sustulit, quæ dierum processu Vladislao vocato Loktek, Cuiauiensi Duci, in Poloniæ Regem sublimato, nubens, Casimirum Poloniæ Regem virum & Principem raræ probitatis, & excellentiæ immensæ, & cuius nomen propter egregia in Poloniæ regnum edita opera (primus enim illud ad legitimas leges & insignem politiam, quibus in hāc diem regulatur, reduxit; & lateritium, quod ligneum offenderat, reliquit) percelebre & sonorum est, generauit. Hæc quoque Iolenta viduata marito Ordinem S. Claræ apud monasterium Sandecense professa, beato fine illic sepulta diem obiit. Hæc Duglossus. Cromerus Iolentam, Helenam quoque appellatam scribit.

[6] Duas alias Belæ filias, Margaritæ sorores, refert Ioannes Tomcus Marnauitius, Catharinam ac Margaritam, quas eo tempore, quo populantibus Hungariam Tartaris ipse in Dalmatia exulabat, in proxima arce Clissij amissas, [item aliæ duæ;] supra portam maiorem nobilissimi templi, olim a Diocletiano Principe, impuro Ioui dicati,iam vero Christiana pietate Salonitanæ Metropolitanæq; Ecclesiæ decori, in Spalatensi vrbe hucusque, sepeliuit, eiusmodi carmine, pro eorum more temporum, addito:

Catharina fulgens & inclyta Margarita,
In hoc arcto tumulo iacent absque vita,
Belæ Quarti filiæ Regis Vngarorum.
Ac Mariæ Lascari Regiæ Græcorum.
A perfidis Tartaris erant tunc fugatæ,
Mortuæ in Clissio, ac Spalatum translatæ,
Sub annis Domini mille cum ducentis.
Quadraginta duo insuper præbens legentis.

[7] Margaritæ sorores fuere: fratres duo, Bela Dux, sepultus cum patre & matre Strigonij in ecclesia Fratrum Minorum, [fratres duo;] constructa ad honorem Virginis gloriosæ, quam ipse Dominus Rex Bela adhuc viuens sumptuoso opere & pulcro fecerat inchoari, vt scribit Ioannes Thurocius Chr. Hungar. cap. 76. alter frater fuit Stephanus V. qui Belæ patri in regno successit.

[8] Mater Margaritæ Maria, quæ fuerit, quæri potest. Thurocius filiam Imperatoris Græcorum vocat. [mater cuias.] Si epitaphium illud filiarum certo constaret ipso quo sepultæ sunt tempore fuisse conditum, facilius assentiremur eidem Tomco scribenti Theodori Lascaris Græcorum in Asia Regis filiam fuisse. Ioannes Pistorius Niddanus in Genealogia Regum Hungariæ tradit filiam fuisse Græci Imperatoris, aut, vt alij volunt, Micislai Haliciensis. Et memoratur sane a Cromero lib. 7. & aliis rerum Polonicarum scriptoribus, Mescislaus, cui a Casimiro Poloniæ Rege auunculo suo Dominatus Haliciensis armis assertus. Is dein veneno sublatus narratur, suffectusq; Volodimirus, huic an. 1197. mortuo Romanus, Romano Colomannus Belæ frater: hunc cepisse Mescislaus, Mescislai senioris filius, annoq; integro cum Salomea vxore in custodia detinuisse dicitur: an tunc Bela Colomanni frater Mecislai filiam duxit, sicq; pax sancita? At plures Græcorum Imperatoris filiam vocant, nec pauci Theodori Lascaris, (senioris nimirum, qui Nicææ imperij sedem habuit, obiitq; an. 1222. successore designato Ioanne Duca genero) Longinus Alexij Græcorum Cæsaris filiam facit, qui, inquit, apud Constantinopolim annis pluribus imperauit. At neque Alexij Angeli Comneni, qui anno 1203. imperio exutus est, neque Lascaris filia vlla a Græcis scriptoribus Niceta Choniata aut Nicephoro Gregora memoratur Hungaro nupta. Sed si fuit eorum altero genita Maria, generi certe suo multum deinde dissimilis extitit, cum ex filiabus de matris pietate ac moribus fieri iudicium possit.

§. II. B. Margaritæ sanctitas publice testata.

[9] Externa istæc Margaritæ decora fuerunt, a parentū nobilitate, sororum agnatorumq; sanctitate petita; nec omnino tamen vana: nam & in margaritis quæritur, an Indicus eas Oceanus miserit, an sinus Persicus, an Taprobane aliaue vltimarum insularum; quæ roris hausti qualitas; an cælo minante conceptæ, an claritate matutina; atque alia expenduntur quæ Plinius lib. 9. cap. 35. exequitur. Huius quoque Margaritæ nostræ principium culmenq; pretij, [Pro B. Margaritæ canonizatione] a Diuini Spiritus aura genitali, & virtute constat qui præcipue Superis probatur vigor. Et fuit sane virtutis in ea splendor, qui omnium in se aduerteret oculos animosq;, ac post mortem innumeris prodigiis radiaret. Quare interpellata continuo est Apostolica Sedes, (cui tunc Gregorius X. præerat) vt cælestes ei honores decerneret in terris, quam in cœtum receptam esse Beatorum in cælis tot tamq; inusitata testarentur prodigia.

[10] Iussit Innocentius V. Gregorij successor, ipsiusq; dein Innocentij Ioannes XX. in vitam eius & miracula legitime inquiri, [facti processus;] vt infra ex ipsorum litteris Pontificum, & Quæsitorum Actis constabit. Interceßit piæ voluntati ac Virginis sacro triumpho, præpropera mors Innocentij ac Ioannis. Dein ad Clementem V. Legatus anno 1306. missus est a Rege Hungariæ (aut aliquo e tribus regni candidatis) Andreas Vngarus ex ordine Prædicatorum, [iterum Pontifici supplicatum:] qui eum rogaret, vt tandem de Margaritæ testata sanctimonia sententiam pronuntiaret, sineretq; eam publica coli sacrorum celebritate. Andream Pontifex Antibarensem Archiepiscopum renuntiauit; negotium illud expetitæ apotheoseos, publicis Ecclesiæ rebus varie perturbatis, expedire non potuit. Scribit id Fernandus de Castillo histor. Prædic. lib. 3. cap. 6. & 2. par. cap. 11.

[11] Quidquamne deinceps ad eam rem promouendam tentatum sit, nos latet. Lucas Castellinus libro de certitudine gloriæ SS. canonizatorum, ita scribit: S. Margarita, filia Andreæ Regis Vngariæ, monialis Ordinis S. Dominici, [nondum tamen videtur canonizata.] quam illvstrissimam Virginem appellant Martyrologium Romanum, Surius, Hernandus de Castilia, S. Antoninus, Petrus Ribadeneira & alij. De ea non est compertum quod fuerit canonizata, sed tantum, quod ad hunc effectum extiterint processus formati de ipsius sanctæ Virginis admirabili sanctitate, & miraculis, quibus Deus ipsam Virginem dignatus est illustrare, meritis ipsius cȩcos illuminando, & alios infirmos curando, mortuosque suscitando. Auctores de quibus supra, in Vita ipsius. At σφάλμα μνημονικὸν corrige in Castellino; non Andreæ filia fuit Margarita, sed Belæ: nec in Martyrologio Romano huius Margaritæ mentio est. [licet Sancta appelletur.] Ribadeneira Vitam Illustrissimæ Virginis S. Margaritæ scribit. Surius Illustrissimam Virginem appellat, sed in Indice Vitarum Ianuarij ita habet: De S. Margarita Virgine, Regis Hungarici filia, Ordinis Prædicatorij. Franciscus Haræus simpliciter Sanctam vocat, vti & ante annos 300. Vitæ auctor Garinus.

[12] Extat illius nomen Martyrologiis quibusdam inscriptum. Nam Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum ista habent: [Eius nomen Martyrologiis inscriptū:] Margaretæ Virginis de Hungaria, beatæ memoriæ. Molanus: Eodem die obitus Illustrissimæ Margaretæ Virginis, filiæ Regis Hungarorum Ordinis Prædicatorum. Martyrologium Germanicum: In Hungaria illustris & sanctæ Virginis Margaretæ Ordinis Prædicatorum: quæ Regina Hungariæ nata, orationi, humilitati, & religiosæ vitæ totam se dedidit.Philippus Ferrarius in generali SS. Catalogo: Vesprinij in Pannonia S. Margaretæ Virginis & Reginæ Hungariæ. Idem Ferrarius XIII. Iulij: Posonij in Pannonia B. Margaritæ Virginis, filiæ Belæ Regis Vngariæ, Ord. Prædicatorum. Citat in Notis Tabulas Ecclesiæ Strigoniensis, seu Tirnauiensis, inquit, vbi Archiepiscopus Strigoniensis, post amissum Strigonium, sua munera exercet. addit de Margarita, quam videtur diuersam ab ea, quam mense Ianuario dederat, existimare: Corpus Posonij, vbi obiit anno ætatis 28. in cœnobio S. Mariæ Magdalenæ, in quo vixit, condita. At neque Posonij vixit, neque mortua isthic est, aut Vesprinij: sed Vesprinij sacro habitu induta, tirocinium posuit vitæ religiosæ; inde ad Insulam Leporum, quæ tunc S. Mariæ Bela iubente appellata, post S. Margaritæ, ad nouum cœnobium, eius gratia conditum, deducta, ibiq; sancte mortua.

[13] De illius corpore ita scribit S. Antoninus par. 3. tit. 23. cap. 13. §. 3. Vbi (in monasterio apud Insulam) quiescit Soror Margarita monialis dicti monasterij, filia Regis Vngariæ, [corpus olim in Insula S. Margaritæ,] sanctitate præcipua, quæ miraculis in vita & post mortem claruit. Illud monasterium Ioannes Longinus in Vita B. Cunegundis Budæ videtur collocare, quia non longe Buda distat, ita enim scribit: Margareta seculum & omnes pompas eius perosa, Ordinem Prædicatorum in monasterio sanctimonialium Budæ professa, dum annum decimum octauum ageret, morte immatura sed salutari absumpta est. Verisimilius est quod tradunt alij 28. anno ætatis obiisse. Ioannes Tomcus Marnauitius de Margaritæ corpore ita scribit: Sacrum Virginis corpusculum, post varias illius per Vngariam translationes, [nunc Posonij,] hodie in Posoniensi amplissima vrbe translatum requiescit: sed, argumento eius Angelicæ puritatis, ita integrum, vt non a quatuor seculis, sed a paucis annis videatur depositum. [adhuc integrum.] Quod adeo longæuum miraculum, & virginalis eius excellentiæ mirabile trophæum… hic immortali gloriæ veræ Margaritæ cælestis restitutum volui.

§. III. B. Margaritæ Vita.

[14] [Vita a Garino scripta an. 1340.] Vitam B. Margaritæ ex prolixioribus Actis, in quæ testimonia de illius vita & miraculis ab Apostolicis Quæsitoribus relata sunt, in compendium redegit anno MCCCXL. F. Garinus Ordinis Prædicatorum sacræ Theologiæ Doctor. Mendose ætatem Garini expreßit Tomcus Marnauitius, dum in libro, qui Regiæ sanctitatis Illyricanæ fecunditas inscribitur, ante centum nonaginta annos eam ait vitam exarasse: voluit ante ducentos nonaginta scribere; nam suum ipse librum anno MDCXXX. Romæ vulgauit.

[15] Hanc vitam edidit Laurentius Surius, sed stylo in Lectoris gratiam, vt fatetur, passim mutato; &, quod vel non obseruauit, vel Lectorem celauit, mutilam, absque miraculis. Nos primigenia phrasi edimus, [vnde hic edita:] ex fide digno codice MS. collegij Paderbornensis Societatis Iesu; ex quo & Pontificum Innocentij V. & Ioannis XXI. litteras de vita illius ac miraculis examinandis publicamus.

[16] Alteram vitam damus ex Petri Ranzani Epitome rerum Hungaricarum: [alia a Petro Ranzano] qui triennio apud Matthiam Coruinum Huniaden Hungariæ Regem legatione functus, (cuius Principis aut Reip. nomine, nondum comperimus) non modo rerum Hungaricarum commentarios omnes euoluit, sed integra adhuc vetustæ pietatis monumenta lustrauit, vir apprime curiosus, vt ex iis quæ Indice primo scribit, licet perspicere: Fateor me non ea vel cura vel diligentia totas peragrasse Pannonias, vt ea de re quam hoc loco scripturum me polliceor (vt explicet nimirum nomina, vt immediate ante scripsit, nouorum tum populorum tum ciuitatum) nimis exactam possim dare notitiam. Mihi tamen ita ipse consului, vt ex Hungaris hominibus aliquot mihi adhiberem, qui essent locorum periti, a quibus acciperem ac perdiscerem nomina situmque locorum, de quibus institui meminisse. Distribuit Ranzanus omnem suam historiam, siue epitomen, in XXXVI. Indices: Ioannes Sambucus, qui eam vulgauit, Appendicem subtexuit. Quando vero historiam illam scripserit Ranzanus (etsi sæpe Matthiæ vt viuentis meminerit) clarius tamen indicat Indice XXXVI. vbi ista habet: Ceterum vbi tandem animaduertisset (Matthias Rex) sibi dari (a Frederico III. Imp.) verba, [ante an. 1490. scripta:] Nihil vlterius protelandum ratus, sumptis armis Austriam, quæ regno est Vngariæ contermina, inuasit belloque diuturno perdomuit, & hodie nemine reluctante tranquillissime possidet. Cepit Viennam Matthias Kalendis Iunij 1485. a 17. Martij obsessam: recepit eam Maximilianus I. 22. Augusti 1490. cum eo anno, 5. Aprilis obiisset Matthias.

[17] Vitam B. Margaritæ post Surium varij edidere: Haræus aliiq; Latino sermone, [aliæab aliis editæ.] peregrino Petrus Ribadeneira & Heribertus Rosvveydus nostri, Iacobus Doubletius, Siluanus Razzius, Renatus Benedictus, Guilielmus Gazæus. Ioannes Tomcus Marnæuitius libro ante citato de regiæ sanctitatis Illyricanæ fecunditate Vitam habet eiusdem sanctissimæ Virginis, testaturq; aliam a se Illyrico sermone, typis Veneticis excusam, & germanæ suæ sorori Dominicæ, tunc temporis in vrbe Traguriensi monasterij monialium fundatrici & primæ Abbatissæ, tamquam exemplar nouellæ familiæ instituendæ, dicatam.

PROCESSVS CANONIZATIONIS B. MARGARITÆ VIRGINIS.

Margarita Hungarica, Virgo Ordinis Praedicat (B.)

Ex mss.

Litteræ, quas Inquisitores vitȩ, & miraculorum recolendæ memoriæ Margaretæ Virginis, ordinis Prædicatorum, Regis Vngariæ filiæ, miserunt Domino Papæ Ioanni XXI. cuius festum est V. Kalendas Februarij.

[1] Sanctissimo Patri ac Domino a Ioanni Dei gratia sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pontifici, Vbertus Blancus eius deuotissimus Capellanus, licet indignus, & Magister de la Corra Decretorum Doctor, sanctorum Apostolorum Veronensis Canonicus, pedum oscula beatorum. Nouerit Sanctitas Vestra, nos a felicis memoriæ prædecessore Vestro litteras recepisse, in hac forma : b Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Magistro Vberto Blanco Capellano nostro Placentino, & de la Corre Doctori Decretorum, sanctorum Apostolorum Veronensium Ecclesiarum Canonicis salutem & Apostolicam benedictionem. Dudum ex parte claræ memoriæ Regis Vngariæ, felicis recordationis c Gregorio Papæ, prædecessori nostro, fuit humiliter supplicatum, vt cum Omnipotens, [Gregorij X. Papæ mandato,] qui salutis nostræ caussam misericorditer in Sanctis suis operans, quos coronat in cælo frequenter etiam honorat in mundo, & ad eorum memoriam signa facit atque prodigia, per quæ prauitas hæreticorum confunditur, & fides Catholica roboratur; meritis recolendæ memoriæ Margaretæ Virginis, Sororis, seu sanctimonialis monasterij Virginis gloriosæ de d Insula Danubij, Ordinis Prædicatorum, e Vesprimiensis diœcesis, cuius corpus in eodem monasterio requiescit, tot & tanta miracula operetur, quod ipsius inter ceteros non inuocare suffragia sit indignum, ipsam aggregare Sanctorum catalogo dignaretur.

[2] Verum licet quos honorat Diuina dignatio, humana deuotio prompto affectu debeat honorare; quia tamen prouidentia præduce prædecessorem festinum incertum & lentum inuenire decebat in dubiis, vt procederet tramite tutiori, bonæ memoriæ Archiepiscopo f Strigoniensi, & venerabili fratri nostro Episcopo g Vacianensi, ac dilecto filio Abbati de Dacon ordinis Cisterciensis prædictæ diœcesis, suis sub certa forma dedit litteris in mandatis, vt de veritate morum & virtute signorum, operibus videlicet ipsius & miraculis, secundum datam eis a Deo prudentiam, & interrogatoria quȩ ipsis sub bulla sua dictus prȩdecessor interclusa transmisit, [in vitam & miracula S. Margaritæ inquisitū:] diligentius inquirentes, sibi quæ inuenirent per suas litteras Apostolicarum litterarum seriem continentes fideliter intimarent. Deinde autem, dicto Archiepiscopo, re ad hæc integra permanente, naturæ debitum persoluente, memoratus prædecessor venerabilem fratrem nostrum h Baradiensem Episcopum in huiusmodi negotio subrogauit. Iidem vero Episcopi, & Abbas ad inquirendum super iis processum habentes, inquisitionem quam super hoc fecerunt, eidem prædecessori remittere suis interclusam litteris curauerunt.

[3] Sed quia per inquisitionem ipsam de promissis plena instructio non poterat peruenire; nos in omni & prȩsertim in tam solenni negotio nube omnino propulsa dubij, & soliditate certitudinis, & claritatis plenitudine, [iterum mandato Innocentij V.] procedere cupientes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus iuxta interrogatoria, quæ vobis sub bulla nostra mittimus interclusa, sub prȩmissis iterato diligenter inquirere studeatis, illam adhibituri diligentiam in prædictis, quod depositiones testium, quos super hoc recipere, ac alia, quæ in eorum elucidatione vos reperire contigerit, illa prout & verba singulorum testium, per quæ deposita fuerint seriose, diffuse, ac explicite, eo ordine quo illa protulerint conscripturi, tam lucide tamque clare nobis per vestras litteras tenorem continentes præsentium, cum eisdem interrogatoriis nuntietis, quod ex eis nullo dubio consurgente, in huiusmodi negotio, auctore Domino, secura conscientia procedere valeamus. Datum Laterani pridie Idus Maij, Pontificatus nostri anno primo.

[4] Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Vberto Blanco Capellano nostro Placentino, & de la Corre Decretorū Doctori, sanctorum Apostolorum Veronensium Ecclesiarum Canonicis salutem & Apostolicam benedictionem. [misso interrogatorio;] Testes legitimos quos super vita & conuersatione & miraculis recolendæ memoriæ Margaritæ Virginis, sanctimonialis monasterij Virginis gloriosæ de Insula Danubij, Ordinis Prædicatorum, Vesprimiensis diœcesis, debetis recipere, prius præstito iuramento diligenter examinare curetis, & de omnibus quæ dixerint interrogetis eosdem: Quomodo sciunt? quo tempore? quo mense? quo die? quibus præsentibus? quo loco? ad cuius inuocationem? & quibus verbis interpositis? & de nominibus illorum circa quos miracula facta dicuntur. Et si eos ante cognoscebant? & quot diebus ante eos viderint infirmos? & quanto tempore fuerint infirmi? & quanto tempore visi sunt sani? & de quo loco sunt oriundi? Et interrogentur de omnibus circumstantiis diligenter, & circa singula capitula fiant, vt expedit, & fit, series testimonij: & verba testium, prout seriose ac diffuse prolata fuerint , fideliter redigantur in scriptis. Datum Laterani VIII. Kalendas Iunij Pontificatus nostri anno primo.

[5] [iuxta quod facta inquisitio.] Cupientes igitur prædictum mandatum reuerenter exequi, vt tenemur, ad dictum monasterium personaliter accedentes, cum omni diligentia inquisitionem fecimus super vita, conuersatione & miraculis recolendæ memoriæ prædictæ Virginis Margaretæ, sanctimonialis antedictæ, prout inferius continetur: depositiones testium, quos super hæc & alia, quæ in eorum elucidatione recepimus seriose, diffuse ac explicite, eo ordine quo illa fuerunt deposita coram nobis, per manum publicam Bertoldi de Bosant Notarij, fideliter in scriptis redactis sub sigillis nostris, Vestræ Sanctitati duximus intimandum. Copiam nihilominus omnium eorum, quæ Vestræ Sanctitati transmittimus, de verbo ad verbum, nihil addentes vel diminuentes, sub sigillis prædictis, vna cum litteris felicis memoriæ Innocentij V. prȩdecessoris vestri nobis missis.

[Annotata]

a [Ioannes 21.] Ioannes XXI. Vlyssipponensis, Petrus Iuliani antea dictus, electus anno 1276. 15. Septembris, 20. consecratus, obiit 17. Maij 1277. [Innocentius 5.] Hinc patet quando datæ sint hæ litteræ.

b Petrus a Tarantasia, primus ex ordine Prædicatorum Pontifex Maximus creatus 21. Ianu. ann 1276. mortuus 22. Iunij eiusdem anni. Hæ litteræ, vt infra dicitur, datæ sunt 14. Maij, aliæ, quæ interrogatorium continent, [Gregorius 10.] 25. Maij

c Gregorius X. antea Theobaldus dictus, ex Archidiacono Leodiensi Pontifex creatus 1. Septemb. an. 1271. absens, sequenti anno tempore Quadragesimæ consecratus, mortuus 10. Ianu. 1276.

d De hac insula & cœnobio infra ex Ranzano.

e Vesprimium, vel Vesprinium, quibusdam Vesperinum, vrbs Episcopalis Hungariæ, sub Archiepiscopo Strigoniensi.

f Strigonum, vulgo Gran, ad Danubium sita vrbs, an. 1543. venit in Turcarum potestatem.

g Vacia, vel Vasia, aut Vaccia, vrbs Hungariæ.

h Videtur Varadinensis in Hungaria Transdanubiana Episcopus intelligi.

VITA
AVCTORE F. GARINO ORD. PRÆDIC.

Margarita Hungarica, Virgo Ordinis Praedicat (B.)

BHL Number: 5332

Avctore Garino, Ex mss.

Legenda subscripta de vita & miraculis B. Margaretæ Virginis Ordinis Prædicatorum, filiæ Regis Vngariæ, de rotulis seu diffusis dictis testium iuratorum coram prædictis Inquisitoribus a Sede Apostolica super hoc datis, compendiose & quasi per puncta extracta est, anno Domini MCCCXL. in Curia Romana Auinionis per Fratrem Garinum Ordinis Prȩdic. Magistrum in Theologia, de mandato Fratris a Hugonis Magistri sextidecimi eiusdem Ordinis. Benedictus Deus, Amen.

CAPVT I.
B. Margaritæ ortus. pietas.

[1] Beata Margareta (Soror in monasterio Insulæ B. Virginis, infra Danubium, Vesprimiensis diœcesis Ordinis S. Dominici primi fundatoris Ordinis Prædicatorum) nobilis genere, sed nobilior moribus, [Margarita Deo deuota, antequam nata,] filia fuit illustris Regis Vngariæ Belæ, ac Reginæ Mariæ. Cum enim Rex prædictus ac Regina timerent inuasionem regni sui futuram per b Tartaros in propinquo, vouerunt Deo, quod si liberaret regnum a Tartaris, & filiam eis daret, offerrent eam Deo, & Sororibus S. Dominici, ei perpetuo seruituram. Tartari recesserunt: Regina concepit, & peperit filiam, quam vocauit Margaretam.

[2] Cum autem esset annorum trium & sex mensium, obtulerunt eam parentes monasterio Vesprimiensi, [quadrima fit Religiosa, cum nutrice,] & amore illius Domina Olympiadis Comitissa, quæ fuerat nutrix eius, monasterium intrauit, ac habitum Sororum suscepit, vt Deo seruiret, & puellam nobilem custodiret. Margareta vero statim deuotioni se dedit, & horas Beatæ Virginis infra dimidium annum a suo ingressu perfecte didicit, ac cum aliis dicere cœpit. In infantili ætate pueriles ludos fugiebat, [grauis,] & ceteris ludentibus orationi vacabat, ac ludere volentes ad orandum trahebat, dicens: Intremus ecclesiam: salutemus Deum, [mirifice pia,] & beatam Virginem: iste sit ludus noster. Si Magistra c vellet eam ab oratione trahere, ne corpusculum grauaretur, tam diu flebat donec Magistra victa lacrymis eam libere in orationibus dimitteret.

[3] Erat summe humilis, nec Regis filia vocari voluit, sed conquerebatur cum lacrymis, [humillima,] quod dictum sibi fuisset vituperium, eo quod Regis filia vocaretur. Ob hoc raro cum parentibus loqui volebat, ne ex eorum colloquio gloriosior putaretur. Dixit aliquando, vtinam Deus fecisset mihi istam gratiam, quod non fuissem filia Regis, sed rustici; non nobilis, sed pauper ancilla! quia tunc liberius Deo seruire possem. Cum autem haberet decem annos ætatis vel circiter, translata est cum multis aliis ad monasterium in Insula Danubij, a parentibus eius amore Dei fundatum.

[4] [sanctæ Crucis venerationi eximie addicta,]Cum esset adhuc quatuor annorum, videns crucem quamdam interrogauit Sorores, quid esset. Responderunt hoc esse signum crucis, in qua Deus Dei filius pro nostra redemptione sanguinem suum fudit. Quo audito statim crucem amplexari & osculari cœpit, & coram illa se prostrauit, & adorans Crucifixum alta voce dixit: Domine me tibi committo. Ex tunc autem tantam deuotionem ad crucem habuit, quod vbicumque crucem videbat, quocumque detineretur impedimento, se prosternebat & adorabat. Quam etiam crucem paruulam, de ligno sanctæ crucis habentem, semper secum portabat, & die ac nocte pluries osculabatur deuote. Aliis euntibus ad locum refectionis, semper ipsa orabat ante imaginem Christi Crucifixi, quæ erat in Capitulo, & aliquando tam diu manebat in oratione, quod vsque ad secundam mensam non comedebat. Orabat quasi communiter ante altare sanctæ Crucis, vel ante imaginem Crucifixi.

[5] Tantam quoque deuotionem habebat ad nomen Iesu, d quod quasi semper ipsa in ore illud haberet. Nec aliquid illi sapidum videbatur, [& sacri nominis Iesu, & Eucharistiæ:] nisi sonaret ibi nomē Iesu. Corpus vero Christi in Sacramento altaris deuotissime reuerebatur, & in hora eleuationis ipsius in Missa flebat vberrime, & frequenter ab hora eleuationis vsque post sacram communionem, sic præ deuotione manebat a sensibus abstracta corporis, vt quasi mortua videretur.

[6] Quando vero sacram e communionem debebat recipere, [ad communionem singulari studio se parat:] ieiunabat die præcedenti in pane & aqua, & tota nocte in orationibus permanebat. Sumebat autem ipsum Sacramentum cum magna deuotione, & effusione lacrymarum: & sic aliquando rapiebatur, vt tunc quasi mortua videretur: & visa est pluries inter cælum & terram plusquam per vnum cubitum eleuata, [eleuatur a terra:] nullis corporis sensibus vtens. Post communionem vero sumptam tenebat ab vna parte mappulam ante facies ad communionem accedentium, hoc fine, vt videret iterum atque iterum corpus Christi. Die quoque qua communionem sumpsisset, stabat continuo in orationibus vsque ad noctem, & tunc cibo valde modico vtebatur.

[7] [D. Virginem pie colit.] Beatam quoque Virginem Dei matrem præcipuo venerabatur affectu, & vbicumque eius videbat imaginem, flexis genibus salutationem Angelicam proferebat. In vigiliis Natiuitatis Christi, & quatuor f solennitatum Beatæ Virginis, dum in Capitulo pronuntiabatur diei sequentis solennitas, deuotionem mirabilem ostendebat, se prosternens, & cum lacrymis orans, gratias agens Deo: & in præfatis vigiliis omni tempore ieiunabat in pane & aqua. In singulis quoque festiuitatibus Beatæ Virginis, ac infra Octauas, offerebat Beatæ Virgini mille salutationes Angelicas, & ad singulas earum prostrationes singulas faciebat.

[Annotata]

a Leander Albertus lib. 1. de viris illustrib. Ord. Prædicat. scribit an. 1333. electum, præfuisse annis nouem, obiisse in Curia circa annum 1341. gente Gallum fuisse.

b [Tartarorum prima irruptio in Hungariam.] Ioannes Thurocius scribit Tartaros an. 1241. Hungariam inuasisse 500000. exercitu: ab iis victum prælio Belam, ad mare vsque refugisse, Mangalis, siue Tartaris insequentibus: at triennio post recessere barbari, fame compulsi. Tomcus Marnauitius scribit apud Tragurium Dalmatiæ oppidum triennio integro, circa insulam adhuc regium nomen retinētem, hæsisse Belam cum coniuge, Proceribus, gaza at qua gaza, si verum est quod Dubrauius scribit Historiæ Bohemicæ lib. 16. eum a Frederico Austriaco omni pecunia, insuperq; aureis & argenteis vasis, quæ Regina secum extulerat, spoliatum? Fernandus de Castillo lib. 3. hist. S. Dominici scribit an. 1237. contigisse Tartarorum irruptionem; sed fallitur.

c B. Helena, vt infra ex Ranzano dicemus.

d Addit Bzouius, & Mariæ. fuit certe Deiparæ Virginis cultui mire dedita.

e An verisimile quod Bzouius scribit? Sacramentorum, inquit, ei vsus quotidianus.

f Nimirum Natiuitatis, Annuntiationis, Purificationis, Assumptionis Festum Conceptionis nondum tunc vbique inualuerat: Visitationis integro post seculo institutum est.

CAPVT II.
Vestitus vilitas, durities. flagra.

[8] [Sectatur viliores vestes,] Hvmilitatem & paupertatis amorem in vestibus præcipue prætendebat. Pannus, quo induebatur, rudior erat, asperior & vilior vestibus aliarum. Portabat vestes laceratas & repeciatas: nec vestem nouam portare volebat, nisi prius in ea peciæ suerentur. Accipiebat chlamydes veteres, & de duabus vnam faciebat. Quando parentes mittebant ei pretiosum pannum, de licentia Priorissæ, dabat illum pauperibus Sororibus, vel seruitialibus; & vestes earum viliores accipiens induebatur eis. Vestes tam diu portabat, donec lacerarentur. Vnde vestes eius præ nimia vetustate quasi semper erant circa cubitos & genua laceratæ. Velum capitis numquam de subtili tela, sed de grossa portabat: & si dabatur ei subtile velum, tradebat illud aliis rude habentibus, [& duras;] & accipiebat ab eis rude & grossum.

[9] Numquam lineis vtebatur, nec in capite, nec in corpore, nec in lecto. Per totam Quadragesimam non mutabat vestes, & aliis temporibus raro valde. [nec mundari sinit:] Vestes eius rarissime lauabantur, & ideo propter vetustatem & deportationem, contrahebant sordes, & vermes multos habebant: & propter hoc multæ vitabant iuxta eam sedere, ne inficerentur vermibus eius. Quando hortabantur eam Sorores vt vestes faceret mundari, & a vermibus purgari, dicebat eis: Permittatis corpus meum amore Iesu Christi Domini nostri ab istis vermibus lacerari. Non curetis: ego sola porto, & sentio.

[10] Raro balneis, rarissime vnguentis, raro capitis lotione vtebatur. [mollia vitat:] In Quadragesima vero numquam a quinto anno ætatis camisiam deposuit, & tunc numquam lineis ad carnem vtebatur, in sanitate, vel in infirmitate. Circa septimum annum cilicium grossum ad carnem portare cœpit, & ex tunc per totam vitam suam in Aduentu Domini & Quadragesima, ieiuniis quatuor temporum, vigiliis Christi, & Beatæ Virginis, Apostolorum, & præcipuorum Sanctorum; [cilicium gestat,] aliis vero temporibus a die Iouis vsque ad Completorium Sabbati sequentis.

[11] A duodecimo vero anno, in quo professionem expressam fecit, Confessor eius occulte prouidebat & tradebat ei cilicium grossum, asperrimum, [per quam asperum:] de crinibus equorum, & pilis porcorum, cum multis nodis, factum in modum retis. Occultabat Virgo quantum poterat cilicium suum, & vt a nullo videretur, manicas de panno veteri consuebat cilicio a cubito & infra. Hortabatur socias secretas portare cilicium ad carnem. [alias adhibet corporis afflictationes,] Præter hoc habebat sub cilicio circulum ferreum, quo caro eius nuda fortiter stringebatur, & pro cingulo ad iacendum de nocte habebat cingulum de pellibus ericij, cum spinis eius. Faciebat frequenter ligari brachia sua nuda cum funibus canabinis, & in tantum stringi, vt funes carnem intrarent, & eam rumperent ac lacerarent. Habebat etiam infra calceos suos paruos clauellos de ferro cum acutis cuspidibus, sic dispositos, quod quandocumque ambulabat vel stabat cuspides clauorum plantam pedis pungebant, & vsque ad sanguinem lacerabant. [clauos acutos in calceis:]

[12] Corpus quoque suum multis percussionibus flagellabat nocte qualibet. [flagra suscipit quotidie,] Post disciplinam verberum cum aliis receptam in communi, secedentibus ceteris, faciebat aliam disciplinam cum virgis sibi dari. Omni nocte verberabat carnem suam cum virgis, vel virgultis spinosis, vel cum virgulis circumpositis pellibus & spinis ericinis. Faciebat se per alias verberari vsque ad sanguinis effusionem: quæ quamuis hoc horrerent, tamen contradicere non audentes obediebant inuite, & percutiendo flebant. Ducebat eas ad loca secreta, vt sic secreto verberaretur, quod ab aliis non videretur. Tantum fatigabantur aliquæ in verberando eam, quod vix poterant respirare. Et quamuis talia verbera reciperet omni die, [triduo ante Pascha singulis horis:] specialiter tamen in die sancto Cœnæ per triduum ante Pascha singulis horis diurnis & nocturnis tantis vtebatur verberibus & flagellis, quod sanguis ex corpore eius in magna copia fundebatur. [cubiculum eius diuinitus collustratur;]

[13] Quadam namque nocte, dum essent tenebræ magnæ valde, duxit quamdam Sororem ad cameram quamdam bene secretam, vt ibi de manibus eius verberaretur secrete. Vbi cum se spoliasset & carnem nudam opposuisset, lux copiosa de cælo super eam descendit, & totam domum illuminauit, & tam diu durauit donec completa verberatione vestes resumpsit; quibus resumptis lux euanuit: & duæ Sorores, quæ hoc viderant, accurrerunt, & se precibus eius commendauerunt.

[14] Quadam quoque die, cum adhuc esset decem annorum, [aliis solem facit lucere in tenebris,] inueniens iuuenculas ludentes in infirmitorio, & propter obscuritatem tenebrosi temporis parum aut nihil videntes, dixit eis: Vultis quod faciam vobis apparere solem? Illis desiderantibus, sed impossibile reputantibus, signauit locum quemdam cum digito satis prope, & dixit eis: Ibo vsque ad locum illum, & reuertar ad vos, & antequam reuertar videbitis solem clare lucentem. Iuit, & orauit: & statim sol apparens, & clare lucens totam domum illuminauit. Quodam quoque tempore, [sibi media nocte.] dum circa mediam noctem esset in deambulatorio, quod est ante dormitorium Sororum, & de cælestibus cogitaret, apparuerunt ei sol & luna lucentes in medio cæli.

CAPVT III.
Ieiunia. abiecta in cœnobio ministeria.

[15] Carnem quoque suam abstinentiis & ieiuniis assiduis macerebat. [Ieiuniis se macerat:] Frequenter dum sedebat ad mensam cum aliis, per maiorem partem temporis, quo ceteræ vescebantur, velabat faciem suam, & silenter orabat. Si cibus delicatior, vel vinum melius præpararetur, irascebatur, & accipere recusabat, non nisi cibo & potu communi vti volens. Ab Exaltatione sanctæ Crucis vsque ad Pascha omni tempore ieiunabat: & si Priorissa eam vellet vti dispensationibus, tam diu flebat, quod Priorissam vincebat lacrymis, vt eam permitteret ad suum beneplacitum ieiunare. Non solum autem in vigiliis Natiuitatis Christi, & Beatæ Virginis, verum etiam Pentecostes, & Apostolorum, & quorumlibet solennium Sanctorum vigiliis, & per totam Quadragesimam, ac omni quarta & sexta feria, communiter ieiunabat in pane & aqua: & illis diebus de licentia speciali comedebat in occulto ne ab aliis videretur. A carnibus semper abstinuit toto tempore vitæ suæ, nisi graui & euidenti infirmitate teneretur.

[16] Suas infirmitates celabat, quantum poterat, ne propter eas in infirmaria iacere, [morbos dissimulat:] & carnes comedere cogeretur. Semel grauem fluxum sanguinis passa fuit quadraginta diebus, & continue comedit cum aliis in refectorio, iacuit in dormitorio, & fecit officia monasterij, quasi sana, hoc solum sciente in secreto quadam Sorore, cui inhibuerat ne aliis reuelaret.

[17] A quarto anno ætatis semper in die Parasceues ieiunauit: [hebdomadam sanctam pie transigit:] toto vero triduo ante Pascha singulis annis non intrabat lectum, nec dormiebat, nec comedebat, vel bibebat; sed continuo vel stans erecta, oculis eleuatis in cælum, vel ante altare sanctæ Crucis iacens prostrata, nisi quando diuinum officium cantabatur, orabat, legebat psalterium, flebat, & corpus durius solito vsque ad largam effusionem sanguinis verberabat. Corpus eius propter abstinentiam, vigilias, & afflictiones alias, sic macilentum erat & pallidum, quod intuentibus admirationem præbebat.

[18] Exhibebat se Sororibus in omnibus obsequiis humillimam seruitricem. [humilia ministeria vltro & sedulo obit:] Scopebat ecclesiam, claustrum, dormitorium, refectorium, & alias officinas. Lauabat in coquina scutellas, & ollas, exsquamabat pisces propriis manibus, & ex hoc frequenter in hieme cutis manuum rumpebatur, & fluebat sanguis. Sæpe seruiebat in refectorio, & postquam cibum coram Sororibus posuerat, currebat latenter ad ecclesiam, & orabat donec comedissent, & tunc iterum rediens seruiebat.

[19] Nec solum sanis, verum etiam infirmis libentius & deuotius seruiebat. Prima sciebat infirmitates earum, [infirmis eximia caritate famulatur;] & statim se ad seruiendum offerebat: parabat cibum pro infirmis in coquina, accendebat ignem, carnes pro eis in proprio portabat capitegio, vel ad collum: aptabat lectos, scopebat infirmariam ac subter lectos, & immunditias scopaturæ propriis manibus & humeris asportabat: parabat balnea, aquam hauriebat de puteo, ipsam ac ligna propriis humeris portabat: debiles portabat ad ecclesiam, & reportabat, collocabat super cellam secretam, ponebat in lectis, vertebat, & reuertebat. Dum semel assaret carnes in veru pro quadam infirma, rogauit eam quædam Soror, vt desisteret, & ipsa veru volueret loco eius. Cui illa respondit: Non sic erit, Soror carissima, quia tu tibi humilitatis acquireres meritum, & ego priuarer.

[20] Nullius ægrotantis horrebat immunditiam, [etiam in rebus vilioribus, & horrorem ac nausea prouocantibus,] vel fugiebat fœtorem. Capita puellarum scabiosa sanie & vermibus scaturientia, propriis manibus radebat, ac vngebat: & quandoque septem vno die rasit & vnxit. Quamdam seruitialem scabiosam, cuius carnes quasi leprosæ rubebant & defluebant, rasit & vnxit, & in aliis ei seruiuit. Si infirmæ vomitum emitterent, & vas ad recipiendum non occurreret in promptu, recipiebat in manibus suis, vel in tunica, & foris portabat. Egestiones etiam, & vrinas ægrotantium ad loca secreta portabat. Cuidam Sorori emplastrum ordinatum per medicos de egestione bouis, cunctis abominantibus, & manum apponere nolentibus, ipsa tractauit, apposuit, & ligauit. Pro quadam infirma desiderante bondellos, seu intestina porci, procurauit eos sibi apparari: & cum fuissent allati cum immunditia, sicut de porco extracti fuerant, euacuauit sordes illas, & sparsa fuit immunditia illa super vestes eius, nec curauit, aut tunicam reposuit, sed pro infirma cibum illum parauit, & ei ministrauit.

[21] Quædam decem & octo annis decumbens, tandem ex fluxu ventris & vomitu ad tantam debilitatem venit, quod se mouere non poterat; & sic fœtebat, [quas aliæ ideo detrectabant:] quod nulla ei seruire volebat. Margareta petiuit a Priorissa, vt sibi commendaretur: cōcessit, sed quod sociam haberet imposuit: sed socia fœtorem ferre non potuit. Margareta rogauit, vt secederet, ne grauaretur; & ipsa sola ægrotanti de omnibus seruiuit, & pluries concham cum immunditiis portauit ad aquam, & lauit.

[22] Discurrebat per loca monasterij, vt inueniret cui seruire posset: propter seruitia currens per pluuias, niues, [sordes monasterij mundat.] luta, habebat vestes deturpatas. Frequenter brodia infirmorum, quibus ministrabat, faciebat. Fœtebant a vestes eius, & cum talibus de die ibat, & de nocte iacebat. Latrinam monasterij frequenter purgauit, & cum purgantibus, vellent nollent, intrauit, vt eos iuuaret, & quandoque in illo cœno vsque ad genua mergebatur, & exiens apud alias abominabilis habebatur: & non curabat, sed ex hoc gaudebat.

[Annotatum]

a Qua ergo fide Bzouius? Vestes ei licet non sordentes, tamen vilissimæ. Surius pleraque hæc sanctæ humilitatis exercitia prætermisit.

CAPVT IV.
Obedientia. benignitas.

[23] Obseruantias regulares perfectius cunctis aliis in tota vita seruauit. [Promptissime obedit:] Erat summe ad obediendum parata. Et si Priorissa aliquam obedientiam Sororibus imponeret indistincte, semper erat ad exequendum prima, & omnes ad prompte obediendum suo prouocabat exemplo. Nolebat quod parceretur sibi a pœnis in consororibus taxatis. Vnde semel rogauit Priorem Prouincialem, [petit sibi pœnitētias iniungi pro culpis. vt ceteris:] vt sibi, sicut aliis, imponeret pœnam pro fractione silentij debitam: & sic factum fuit: nam cum aliis in terra sedit, & panem & aquam comedit.

[24] Erat quoque mitissima, compatiens, & benigna: iniuriantes supportabat. [benigna erga omnes & mitis.] Si qua soror ei iniuriaretur, prostrata ad pedes eius, petebat ab ea veniam, & promittebat emendam: discordantes & turbatas reducebat ad pacem. Si qua soror per aliquot dies ei locuta non fuisset, quærebat eam, prostrataque petebat veniam, timens ne aliquid haberet aduerstis eam.

[25] [Virginitatem summo studio custodit:] Virginitatem cordis & corporis semper seruauit, & præcipue dilexit. Vnde matrimonium a Ducis Poloniæ, & b Regis Bohemiæ, ac tandem c Karoli Regis Siciliæ, recusauit. Et cum diceretur ei, quod Papa dispensaret d in voto solenni continentiæ, quod iam emiserat, respondit, quod prius præcideret sibi nasum ac labia, & oculos erueret, quam cuiuscumque matrimonio consentiret. Vt autem tales insultus euaderet, benedictionem virginalem ab Archiepiscopo Strigonensi suscepit. Cum autem diceretur, quod Tartari venirent in Vngariam, & inter cetera mala etiam virgines violarent, ait Margareta: Ego scio, quid faciam: labia mea detruncabo, & cum inde viderint me deturpatam, dimittent intactam.

[26] [erga pauperes misericors,] Erat valde misericors, & compatiebatur miseris. Quando parentes mittebant ei aurum, vel argentum, aut iocalia, nihil prius tangebat manibus, sed per manum Priorissæ procurabat distribui pauperibus monasterij, Ecclesiis, & Sacerdotibus, ac aliis indigentibus. Quando mittebatur ei pannus pretiosus pro veste, dabat illum pauperibus Sororibus, & earum pauperes ac viles vestes sumebat. Si per fenestram Chori videbat pauperem, currebat ad Priorissam, [etiam vestes dat mendico:] & rogabat vt faceret eleemosynam iuxta suæ indigentiæ qualitatem. Semel quoque videns pauperem nudum in forti hieme frigescentem, meliorem, tunicam, quam habuit, deposuit, & de icentia Priorissæ pauperi nudo dedit. Vestes & linteamina mittebat seruitialibus quando infirmabantur. Fercula sibi apposita in mensa, & xenia, quæ a parentibus mittebantur, frequenter dispergebat infirmis, sic quod multoties ieiuna de mensa surrexit.

[27] [misericordiæ affectū suadet Sororibus:] Hortabatur Sorores, vt quia eleemosynas corporales facere non poterant, saltem videntes pauperes pro eis orarent. Omnibus igitur indigentibus compatiebatur, desolatas consolabatur. Si qua soror propter mortem, ægritudinem, vel infortunium amicorum lugeret, lugebat cum ea, [afflictas solatur.] & eam confortabat. Quando videbat cæcos, claudos, aridos, & alios deformatos, lugebat, & gratias agebat Deo, dicens: Gratias ago Deo, quia me talibus defectibus subiectam fecisset, si sibi plauisset.

[Annotata]

a Forte Boleslao Pio maioris Poloniæ Duci, cui nupta Iolenta eius soror minima natu. Boleslao Pudico Margaritæ soror Cunegundis nupta iam ante erat.

b Georgium hunc vocat Ranzanus. Sed quis ille Georgius? an Ottocarus repudiata Margareta Austriaca vxorem petiit Hungariæ Regis filiam aliquam? Castillo lib. 3. cap. 5. scribit post multa cruenta prælia inter Belam Margaritæ patrem & hos tres Principes commissa, actum esse de his nuptiis: quod de Bohemo probabile est, de aliis duobus omnino falsum.

c S. Ludouici Regis Galliæ frater hic fuit, regnum Siciliæ Pontificis munere adeptus, morte Conradini Sueui ratus se stabiliuisse, paullo post amisit, per vesperas illas Siculas, prouerbio deinde celebratas, exactus. Videtur is mortua Beatrice Raimundi Prouinciæ Comitis filia, prima vxore sua, Belæ filiam expetiuisse.

d Ergo fallitur Bzouius, qui antequam voto solenni se obligaret, in matrimonium a Regibus Bohemiæ, Poloniæ, Siciliæ expetitam scribit Margaritam.

CAPVT V.
Orationis studium. ecstases.

[28] Orabat assidue, & a septimo anno ætatis vbicumque videbat Sorores orantes, accurrebat, & orabat cum eis. Omni tempore surgebat ad matutinas, nec vnquam in vita sua de matutinis, [Assidue orat die & nocte;] Missa, & horis canonicis remansit, nisi grauis infirmitas eam impediret. Præueniebat omnes ad ecclesiam: diu antequam pulsaretur pro matutinis, orabat ante lectum, & audita pulsatione ponebat se in lecto, ne Sorores surgentes eam ante lectum inuenirent orantem. Antequam de lecto surgeret, muniens se signo Crucis, accipiebat Crucem, & osculabatur, & oculis imprimebat, & portans eam secum ibat ante altare sanctȩ Crucis, vel imaginem Crucifixi, & ibi orabat cum lacrymis, donec Sorores Chorum intrarent. Post matutinas vsque ad auroram vel prope, manebat in orationibus, & sic fere tota nocte vigilabat & orabat. Ab aurora vero vsque ad prandium Missis & orationibus vacabat, tam arctum tenens silentium, quod nulli loqui volebat, nec etiam parentibus, fratri, aut sorori, aut eorum nuntiis, nisi per Priorissam cogeretur. Semel dum soror eius veniret ad eam, [nec facile auocatur:] asser cecidit super caput orantis, nec propter casum asseris, nec propter aduentum sororis, orationem dimisit. Quærebat loca secreta ad orandum. Antequam iret ad prandium semper orabat prius ante imaginem Crucifixi de domo Capituli.

[29] Post prandium continue vel operabatur manibus, [otium vitat:] vel seruiebat infirmis, aut sanis, vel orabat. Numquam acediabatur orare. Post Completorium manebat orans in ecclesia, donet ianua clauderetur, & frequenter rogabat Sacristam vt tardius ianuam clauderet, quatenus diutius orare posset. Clausis vero ianuis orabat in Capitulo ante imaginem Crucifixi. [nocte vacat orationi:] Post hoc clausis omnibus ostiis orabat ante lectum vsque ad gallicantum, & tunc excitabat quamdam sociam, & ducebat ad locum secretum, in quo recipiebat ex eius manibus disciplinam. Antequam somno se daret, ambulabat silenter per dormitorium, scrutando si qua Soror fleret, gemeret, vel aliquo indigeret: si indigebat, prouidebat; & sic ibat ad lectum. Vix tamen sciri poterat si lectum intrabat, sed expanso corio ante lectum, [vix lectum subit:] & lapide capiti supposito dormiebat. Intrabat autem lectum dum aliæ debebant surgere, vt per totam noctem in lecto iacuisse crederetur.

[30] In vigilia Natiuitatis Christi millesies Pater noster & in vigilia Pentecostes millesies Veni sancte Spiritvs; [solenniora festa pie transigit:] & in quatuor vigiliis Beatæ Mariæ Virginis millesies Ave Maria, cum totidem prostrationibus, dicebat. In dictis quoque vigiliis per totam noctem intra ecclesiam vigilabat & orabat. [assidue lacrymatur inter orandum:] In orationibus semper flebat. Habebat genas adustas fluxu lacrymarum, & multa sudariola consumebat per detersionem earum. Velum capitis quandoque sic erat lacrymis madidatum, ac si fuisset in fonte balneatum. Propter assiduam prostrationem subter cubitos & genua habebat vestes ruptas. Pellis quoque rupta fuit in genibus, & tandem creuerunt ibi calli, quasi testa oui indurata.

[31] Per totam quindenam ante Pascha occupabatur in memoria Dominicæ Passionis, [Passionem Christi studiose recolit:] & historiam passionis sibi legi vulgariter faciebat, & exponi: audiebat cum gemitibus & lacrymis: & diebus illis semper erat erecta, vel prostrata, numquam sedens. Quandoque in ramis Palmarum, dum Passio in ecclesia legebatur, sic tacta fuit corde, vt omnes crederent eam subito morituram. In die Parasceues, hora qua crux nudabatur, prostrata emittebat magnos planctus, sic quod foris audiebatur.

[32] In vigiliis quoque Martyrum faciebat sibi legi & exponi passiones eorum, [martyriū optat:] & imitari desiderans dixit pluries: Vtinam fuissem illo tempore quo erant persecutiones Martyrum, & cum eis martyrizata fuissem! Vtinam esset tempus alicuius persecutionis, vt martyrium pro Christo possem pati! Vellem enim amore eius detruncari, & comburi, &, vt dolor duraret diutius, per membra singula laniari, & omni genere tormentorum affligi. Laudabat signanter Virgines, quæ pro Christo sustinuerunt martyrium, & earum in martyriis optabat, si esset possibile, se fuisse consortem. Dum rumor curreret quod Tartari venirent in Hungariam, ait Virgo martyrij desiderio: Orabo ne veniant, vt non noceant populo Christiano: sed quantum pro me est, vellem quod iam venissent, vt per manus eorum martyrium sustinere.

[33] Et quia mens eius ad cælum per desiderium ferebatur, corpus etiam sequebatur. Vnde pluries in die sancto Parasceues, [ecstases sæpe patitur,] & omnium Sanctorum, ac Assumptionis Beatæ Virginis, vigiliis & solennitatibus, visum est corpus eius inter cælum & terram plusquam vnum cubitum eleuatum: & sic diu manebat nullis sensibus vtens corporeis, & quasi mortua videbatur.

[34] Quadam vice in vigilia Omnium Sanctorum dum orabat subito quasi mortua cecidit, [etiam diuturnas:] & sic quasi mortua mansit, donec Soror eam associans totum psalterium tractim dixit: & tum reputans eam mortuam, strepitum & voces fecit; sed nihil proficiens alias vocauit, mortuam esse nuntiauit. Venerunt, & in tali statu eam viderunt: tandem rediit, & quid sic parum mansisset eis dixit. Semel quoque dum oraret, vocata septem vicibus nihil audiuit: in octaua autem vocatione, quam primam reputauit, respondit. De oratione aute rediens apparebat frequenter in facie tam pulchra, [pulchrior redit ab oratione:] quod Sorores eam aspicere non audebant.

[35] Quadam vice in Aduentu Domini, dum oraret de nocte, subito rapta fuit, & globus ac flamma ignis apparuit super caput eius. Soror ei assistens vocauit eam pluries, [flamma super orantem apparet:] & cum non responderet cucurrit ad Chorum, vbi multas Sorores orantes inuenit. Venerunt, ac viderunt, & diu ibi steterunt: multa signa fecerunt, sed illa rapta in spiritu non aduertit. Tandem quasi excitata rediit. Dixerunt ergo ei quod ignis super caput eius esset; at illa cum manu excussit, & rogauit, vt nemini dicerent, quid vidissent. Postquam autem flamma disparuit, odor suauissimus in loco illo remansit. Denique ollam ardentem, [non læditur ab igne.] & tripodem ferreum candentem de medio ignis nuda manu sine læsione manus extraxit.

CAPVT VI.
Varia miracula, dum adhuc viueret.

[36] [Precibus ventum sedat;] Qvadam vice cum ipsa cum quadam alia Sorore portaret super tabulam panes fermentatos ad clibanum, mappula coopertos, & Soror alia timeret ventum validum, qui iam suo impetu cooperturam domus Capituli transportauerat in pomerium. Et steterunt in platea: orauit, & statim ventus cessauit.

[37] Cum Frater quidā suis precibus nollet acquiescere vt maneret, [currum frangit, & reparat;] & in crastino prædicaret; orationibus eius, nullo tangente fractus est currus Fratris, & sic coactus est remanere. Facta vero prædicatione rogauit Virginem, vt currum sibi restitueret: orauit cum lacrymis, & statim currus, nullo tangente, sed multis videntibus fuit diuinitus reparatus. [itemq; alium;] Simile quoque contigit alias cuidam Fratri, qui manere renuens cum vsque ad finem villæ processisset, oratione Virginis fractus est currus, & eius prædicatione facta reparatus.

[38] [pluuiam excitat:] Cum autem quidam alius Frater ad preces eius manere noluisset vt prædicaret, eo recedente cum tempus esset serenum valde, Virgo, sicut ei comminata fuerat, orauit Deum vt bene plueret, sic quod manere cogeretur; & statim tanta pluuia fuit, quod redire, quo venerat, non potuit, sed manere coactus fuit.

[39] [Danubij inundationē ciet, auertit:] Quodam tempore dum Danubius inundans curiam Sororum per tres dies ingrederetur, & Prior Prouincialis Margaretæ hoc narranti non crederet, erubescens illa quod mendax putaretur, orauit Deum vt ostenderet quod verum dixisset, & statim inundans Danubius intrauit claustrum, & officinas Sororum, & Sorores fugerunt in solarium: Priorque Prouincialis posuit se super murum claustri, & durauit mundatio vsque ad vesperas. Tunc Margareta rogata a Sororibus orauit vt aqua recederet, statim recessit, & infra horam matutinarum omnia loca adeo sunt desiccata, quod nullum aquæ vel luti vestigium ibi mansit

[40] Puella quædam missa per eam in nocte Paschæ ad quærendum eius tunicam, cum esset nox obscura, [Puellam a morte liberat.] & pluuia magna, cecidit in puteum profundum. Diu quæsita non inueniebatur, donec orante sancta Virgine, in superficie aquæ apparuit, & cum labore sursum tracta est, habens omnia membra corporis confracta, & conquassata, carēs sensu & motu, & mortua videbatur. Improperabant Virgini, quod fuisset caussa mortis eius. Sed orauit Virgo beata cum lacrymis, & statim puella viua & sana, nullam habens læsionem, surrexit, ambulauit, prostrata ad eius pedes gratias egit, & postea pluribus annis vixit.

[41] Cum Sorores semel medicamenta apponerent ossi spatulæ eius dilatato, [Contra se murmurantem, & mox punitam sanat:] & quædam Soror de hoc murmuraret, statim in spatula sua os similiter dilatatum habuit, donec ad Virginem veniens culpam dixit, & veniam postulans ad verbum illius statim curata est.

[42] Soror quædam patiens grauem dolorem in digito, rogauit eam, [alterius digitum curat:] vt si gemmam contra talem dolorem haberet ei concederet, tenuit & strinxit digitum eius, & statim dolor cessauit. Prior Prouincialis rogauit eam, vt curaret socium suum Conuersum a quartana, [alium laborantem quartana.] quam habuerat a festo B. Dominici vsque ad Purificationem Beatæ Virginis. Orauit pro eo, & statim plene curatus est.

CAPVT VII.
Prophetia. mors. exequiæ.

[43] Claruit etiam spiritu prophetiæ. [Prædicit victoriam patris:] Nam dum Rex Bela pater eius iuisset ad bellum contra Ducem Austriæ, dixit Reginæ matri suæ, quod Rex a Ducem occideret, & victoriam haberet: quod & factum est. Nouitiæ cuidam cogitanti de pulchritudine vestium secularium ornamentorum, & ob hoc cogitanti redire ad seculum, quid cogitauerat, dixit; & sic eam in amore Ordinis confirmauit.

[44] Quamdam Sororem corde pœnitentem quod seculum reliquerat, reduxit ad amorem Ordinis, [alienas tentationes cognoscit, & pellit:] totum ordinem suæ cogitationis exponens eidem. Aliam tentatam de ira placauit, eius cogitationes quas de hoc habuerat plene ei dicens. Aliam patientem motum iræ, nec seipsam placare valentem, sedauit, dicens ei caussam quare in talem passionem inciderat, & quid cogitauerat passione durante.

[45] Obitum quoque proprium per vnum annum ante præuidit, & prædixit: [mortem suam prædicit:] & tandem b nona die Ianuarij sana corpore existens, multis præsentibus dixit, quod die decima in festo S. Priscæ moreretur, de loco suæ sepulturæ Sorores requirens, eisque prædicens, quod de suo corpore post mortem nullus fœtor exiret.

[46] Tertia vero die postquam ista prædixerat, [moritur 18. Ianu.] febre decubuit, quæ vsque ad diem S. Priscæ continua fuit; & interim semper orans, & de Deo cogitans, receptis deuotissime Ecclesiasticis Sacramentis, ad extremam horam veniens incepit psalmum illum, In te Domine speraui. Et cum dixisset: in manus tuas commendo spiritum meum; felicem animam transmisit ad cælum. [Psal. 30.] Obiit autem anno Domini MCCLXX. anno ætatis suæ XXVIII. & in ordine vitam sanctam duxerat annis XXIIII. vel circiter. c

[47] Post transitum B. Margaretæ, facies eius nimio decore resplenduit. Subter oculos color aureus, [pulchrior a morte:] & numquam tam pulchra visa fuerat dum viuebat, intantum, vt Archiepiscopus Strigoniensis diceret Sororibus, quod non deberent eam flere quasi mortuam, quia erat vere beata, & cum Christo in gloria, [odor suauis ab eius corpore:] ac in eius corpore resurrectionis insignia apparebant. Ex eius quoque corpore processit odor suauissimus aromata superans vniuersa, & sensibiliter a cunctis aduenientibus percipiebatur, & durauit multis diebus. Quartadecima quoque die cum lapis rudis fuit super ipsam appositus; & post tres menses quando fuit tumba marmorea coopertum, exalauit dictus odor.

[48] [mors eius absenti reuelatur:] Nocte qua transiuit, Frater Petrus Lector d Lauriensis post matutinas dormiens, audiuit in somnis vocem dicentem: Agna mortua est. Mane hoc dixit Fratribus, & omnes interpretati sunt de transitu Margaretæ, statimque ad monasterium venit, & eam illa nocte migrasse muenit.

[49] Idem Frater grauem dolorem dentium, & tumorem in facie, [ea inuocata leuatur quidam dolore dentium,] per quatuor dies & noctes passus est. In noctis principio orauit S. Margaretam, quod eum liberaret, promittens quod diebus singulis ad honorem eius genua flecteret si liberaretur: & mane fuit totaliter liberatus.

[50] Soror Katherina Priorissa ad exequias Virginis venire non valens, [duæ capitis dolore.] propter grauem dolorem capitis continuatim sex diebus, orauit vt meritis eius sanaretur, statimque curata est, & exequiis interfuit. Quædam patiens dolorem capitis per decem horas vel circiter, caput suum posuit in loco quo Virgo orare consueuerat: ibi orauit, & statim sanata est.

[Annotata]

a Id omnes scriptores tradunt contigisse paullo postquam in regnum reuersus est Bela, cum admodum adhuc adolescens esset Margarita. Occisus est Dux ad Nouam ciuitatem, vt testatur Thurocius.

b Surius censet legendum decimanona, cum Martyrologia eius natalem celebrent 28. Ianuarij. Sed diserte hic dicitur obiisse festo S. Priscæ, quod 18. Ianuarij agitur. Cur autem Margaritæ memoria in 28. diem reiecta sit, nos latet

c Id est, 1271. veteri more annum a Paschate auspicandi. & sic Ranzanus expressit.

d Ita MS. & meminit Michaël Pius. Leuriensis cœnobij Prædi catorum in Hungaria: suspicabamur Iauriensis legendum. Celebre est Taurinum, vulgo Raab.

CAPVT VIII.
Plurima post mortem miracula.

[51] Filia Regis a Stephani multis diebus febrem acutam habuit, [Eius meritis liberatur quædam febri,] ex qua credebatur moritura: scapulare ac velum Virginis super eam posuerunt & de lauatura capillorum eius ad bibendum orantes dederunt, statimque sanata est. Quædam triduo patiens, inuocauit S. Margaretam: [alia alio languore,] apparuit ei in somnis, amplexans eam, & signans signo Crucis: euigilans statim sudauit, & curata est.

[52] Quædam occultans se, ne de vita & miraculis Virginis testimonium diceret, [alia febri,] acutissimam febrem sex diebus habuit: credens sibi hoc propter illam negligentiam euenisse, pœnituit, & promisit, quod si curaretur mox testimonium perhiberet, & eadem die qua vouit curata fuit. [alius,] Comes quidam passus febrem acutam quinque diebus, quadam nocte dum lauaturam capillorum eius bibit, & mane totus sanus surrexit.

[53] Rex b Ladislaus cum pluribus diebus acutam continue passus fuisset, [Rex Ladislaus febri,] & iam priuatus esset sensu & motu, & quadam die dixissent medici eum eadem die moriturum; fricauerunt caput eius, & faciem, & pectus cum velo S. Margaretæ, eius auxilium inuocantes : & statim sanus & fortis fuit.

[54] Soror quædam moriens ex febre continua, priuata iam vsu sensuum & loquela, [alia a febri lethali,] post receptum extremæ vnctionis Sacramentum, cum infusum fuisset in os eius de lauatura capillorum Virginis, & oraretur pro ea; eadem die curata fuit, & omnia opera vitæ suæ libere exercuit.

[55] [item alia, visis SS. suffragaturis eius canonizationi,] Soror quædam octo diebus laborans acuta, de cuius vita medici desperabant, quodam mane dormiens vidit a parte Orientis tres portas apertas in cælo, per quas tres societates Sanctorum cum magna claritate exeuntes venerunt ad locum eius, inter quos agnouit SS. c Bartholomæum, d Demetrium, Laurentium. Interrogati per eam, ad quid venissent, dixerunt, ad dicendum Archiepiscopo Stigoniensi, quod inquirat de sanctitate & miraculis S. Margaretæ Virginis, & volumus testimonium pro ea perhibere. Euigilans Sororibus visionem dixit. Responderunt quod ipsa hora ad hoc Archiepiscopus monasterium intrauerat : statim sanata surrexit, iuitque ad Archiepiscopum, visionem ei exponens.

[56] A quartanis etiam & aliis febribus multi meritis eius curati sunt. Nam in die S. Priscæ, [alia a quartana febri,] qua pro ea exequiæ parabantur, Elisabet filia Regis Ladislai, quæ fere per sex menses ante quartanam habuetat, orauit Virginē quod sanaretur, vt exequiis interesse posset: statim sanata fuit, & veniens ad feretrum, scapulare quod erat immundum a corpore abstraxit, & sibi retinuit. Quædam alia per tres menses nunc quartanam nunc tertianam patiens, [item alia,] bibens de lauatura capillorum eius cum oratione, sanata est. Quædam vndecim mensibus quartanam patiens voult in manibus Priorissæ, [alia:] quod si Margareta eam curaret, secundis nuntiis fidele testimonium de sanctitate ipsius & miraculis perhiberet, quod prius facere non curauerat: & statim curata est.

[57] [alia a febri conitinua.] Filia Regis Stephani quindecim diebus vexata febribus, ita vt se crederet morituram, cilicium, velum, scapulare, & alia vestimenta Virginis osculans, & orans corde, cum propter debilitatem corporis non posset ore, & statim sudauit, & sanata fuit. Quædam pauper matrona de pane iuxta sepulchrum Virginis inuento quibusdam ægris ad gustandum dedit, [alij a tertiana, & aliis morbis.] & qui gustauerunt curati sunt. De illo gustauit puer quidam patiens tertianam, & postea passus non fuit. Vir quidam tribus septimanis tertianam habuerat: de pane illo comedit, & promisit, quod si sanaretur visitaret sepulchrum: & statim sanatus est.

[58] Quidam per annum & amplius vexatus a dæmone, ligatus ductus est ad sepulchrum, [Curatur eius inuocatione dæmoniacus,] & exiuit ab eo dæmonium: sed debilitas corporis remansit. Iuit secundo per se ipsum, & fuit plenissime liberatus: & pater eius in publica prædicatione totum ordinem rei gestæ narrauit.

[59] Quædam morbum caducum patiens diebus singulis, [epileptica,] per tres annos; & ex hoc sic in toto corpore confracta est, quod non poterat ambulare: ad sepulchrum ducta, subito fuit de vtroque curata. [alias.] Puer decem annorum passus morbum caducum, & ex hoc alienatus mente, & impotens corpore, ad sepulchrum portatus fuit inter brachia patris orantis, & subito totaliter curatus est.

[60] Puella quindecim annorum, [cæca,] cæca a natiuitate, tribus vicibus ad sepulchrum ducta fuit: vice tertia promisit pater eius pro ea, quod si illuminaretur ieiunaret omni sabbato vsque ad mortem; statim videre cœpit: & veniens domum postea clarissime semper vidit. [alia,] Mulier decem annis cæca, iuxta sepulchrum fuit perfectissime illuminata. Quidam iuuenis qui cæcus fuerat tribus annis, perfecte fuit illuminatus. [alia vouēs ingressum religionis,] Quædam cæca per duos annos, promisit S. Margaretæ, quod si illuminaretur, voueret castitatem, & in habitu Sororum viueret. Mater eius orauit, vt si deberet fieri Religiosa, visum ei redderet; si in seculo manere, non redderet. Postquam ad sepulchrum septem diebus stetit, visum recepit, & seculo renuntians votum impleuit.

[61] Quidam cæcus & graues in corpore dolores patiens, [cæcus vouens obsequium monasterio.] orauit Deum, & Beatam Virginem, vt sibi ostenderet locum, quo sanari posset, promittens quod illi loco perpetuo seruiret. Reuelatum est ei quod iret ad sepulchrum S. Margaritæ. Iuit illuc, orauit, statim illuminatus est, & sanus fuit, & votum implens postea monasterio seruiuit. Quidam caliginem oculorum patiens tres menses, [cæcutient.] & quali nihil videns, promisit quod ad honorem S. Margaretæ ieiunaret omnibus quartis feriis vsque ad annum: & statim curatus est. Tunianus gentilis audiens miracula Virginis, [Equo oculus restitutus.] promisit quod fieret Christianus, si oculum equo suo monoculo redderet: statim reddidit, & ipse cum tota familia sua baptismum suscepit.

[62] Quædam Nobilis surda, ac in pedibus & cruribus contracta, sancta Virgine sibi apparente in somnis, & dante ei pedes de cera, ad sepulchrum cum pedibus cereis portata, statim fuit de vtroque curata. Quidam per biennium mutus, [item mutus, & paralyticus.] & in media parte corporis, dextera scilicet, percussus paralysi, impotens ambulare, ad sepulchrum recuperauit loquelam, & curatus a paralysi, excepta contractione manus & brachij, de qua curatus est postea ad sepulchrum S. e Ladislai Regis.

[Annotata]

a Hic Stephanus V. B. Margaritæ frater fuit, Belæ patris in regno successor, victoriis clarus, et si tertio regni anno obierit.

b Ladissaus IV. Stephani V filius fuit & successor.

c Andreas II. Rex, Margaritæ auus, ab expeditione Hierosolymitana redux, [Reliquiæ ab Andrea II in Hungariam allatæ.] varias secum attulit SS. reliquias, caput nimirum Protomartyris Stephani, caput S. Margaritæ Virginis & Martyris, dexteram S. Thomæ Apostoli, & S. Bartholomæi, partem virgæ Aaronis, vnam de sex hydriis Canæ Galilææ, &c. vt testatur Thurocius cap. 73.

d Huius celebrem apud Hungaros cultum fuisse, argumento est S. Demetrij oppidum ad Sauum amnem, cuius meminit Ronfinius decad. 5. lib. 5. sub finem. S. Demetrij Acta dabimus 8. Octob.

e Colitur S. Ladislaus, siue Vladislaus, 27. Iunij.

CAPVT IX.
Alia miracula.

[63] [Curatur dolens oculo,] Qvædam habens faciem inflatam super dextrum oculum, timens ne oculum perderet, de vestibus & capillis Virginis superposuit, orauit, & statim curata fuit. Pro quodam puero toto corpore inflato promiserunt parentes, [corpore inflatus,] quod, si curaretur, ducerent eum ad sepulchrum: statim curatus fuit, & cum parentibus ad sepulchrum venit.

[64] Soror Elisabeth filia Regis Stephani patiens malum in gutture, [dolens gutture,] sic quod nec comedere poterat nec cantare; in vigilia Assumptionis Beatæ Virginis, guttur super sepulchrum Virginis posuit, post Completorium: & in matutinas plenissime liberata, deuote cantauit. Similiter Soror Katherina cantrix, [item alia,] propter malum gutturis officium contoriæ facere non valens, feria quarta ante Cœnam Domini post Completorium orauit Virginem, & in Matutinis libere cantauit.

[65] Post Virginis transitum quædam Soror certificari cupiens de sanctitate eius, [debilis,] rogauit eam vt aliquod miraculum ei ostenderet: statim mulier tota corpore confracta, & impotens, [paralyticus,] ecclesiam reptando intrauit; tangens sepulchrum statim sanata fuit. Quidam paralyticus toto corpore confractus, sæpe sepulchrum visitanis, tandem die quadam, infra Missam, hora offertorij, manum mittens ad bursam, vt denarium acciperet, quem offerret, subito se sensit liberatum. Puella octo annis ab vtero matris manu ac pede contracta, [manca & clauda.] sepulchrum osculans, & manu contracta posita super illud, statim sanata fuit.

[66] Nobilis quidam decem annis paralyticus, [paralyticus,] & multis languens ægritudinibus per decem menses continuos vires amisit, manens immobilis, & sic debilis, quod amici rogati per eum non fuerunt ausi portare ipsum ad sepulchrum Virginis, ne in eorum manibus moreretur. Ob hoc dolens, & auxilium Virginis inuocans: dormienti visum fuit, quod iuxta sepulchrum oraret, & Virgo genua eius palparet, ad cuius tactum sanabatur. Euigilans petiuit vbi esset, & si fuisset alicubi deportatus: & sentiens se alleuiatum, ad sepulchrum deportari petiit: differentibus amicis illa die, nocte iterum Virgo ei apparuit, iterum tangens, & dicens bis: Surge miser, vade ad sepulchrum, & sanaberis. Mane portatus est, & quam cito sepulchrum tetigit, totaliter sanatus fuit, & in publica prædicatione quod acciderat enarrauit.

[67] [contractus,] Alius quidam habens brachium contractum, & manum aridam, vtrumque posuit super sepulchrum, & statim sanatus est. Domina quædam nobilis contracta, & impotens, [alia, paralyticus,] per tres dies ibi mansit, & die tertia sanata est. Quidam paralyticus septem annis, vt sepulchrum visitaret portatus est vsque ad portam ciuitatis, ibi considerans quod vires non sufficerent ad procedendum, orauit Virginem vt daret ei vires ad eundum, statimque sanatus est, & propriis pedibus illuc iuit. [contractus,] Quidam contractus in genibus, illuc portatus, triduo mansit: tertio die sanatus est.

[68] Puer quidam XVII. septimanas contractus, & languidus fuit. [alius,] Mater misit sororem & quasdam alias ad sepulchrum, vt orarent quod sanaretur, vel moreretur: iuerunt, orauerunt, obtulerunt candelam ad longitudinem pueri: soror matris vouit, quod, si sanaretur, diceret pro eo singulis diebus ter Pater noster, & totidem Ave Maria, donec puer ad ætatem veniret, in qua per se dicere posset; & quod si Beata Virgo canonizaretur eius vigiliam semper ieiunaret, & diem festiuaret. Redeuntes inuenerunt eum cum matre perfecte sanatum. Quidam habens manum aridam præsente Rege Stephano, [manum aridam habens.] & Philippo Archiepiscopo Strigoniensi, manum super sepulchrum posuit, & statim sanam extendit.

[69] Quædam in vtroque genu contracta, & in tibiis percussa paralysi, portata ad sepulchrum, [alia contracta & paralytica.] primo stans in domo Pauli ad horam Missæ vsque ad vesperas orans, alleuiata est: portata ad sepulchrum amplexans illud, & vnam Missam celebrari faciens, vouit quod, si curaretur, deinceps semper in quarta feria ieiunaret: & statim sanata est. [item alius.] Pro quodam puero decem annorum filio Comitis contracto inuocauerunt amici S. Margaretam, & statim curatus, ambulauit.

[70] Quidam puer annorum sedecim ab vtero matris contractus, & pedem reuersatum habens, [alius,] secunda vice portatus ad sepulchrum, rediit sanus. Quidam XIV. annis contractus, habens genua ventri cohærentia, & replicatas tibias versus nates, immobilis & quasi semimortuus, portatus ad sepulchrum, stetit ibi per totam Quadragesimam, nec fuit curatus. Iterum post festum S. Georgij portatus fuit infra Missam: tradidit mulieri, vt pro se offerret Sacerdoti: dixit illa vt surgeret ac portaret. Traxit se ad sepulchrum, statim vt ligna circumstantia tetigit, surrexit, & se liberatum libere ambulando monstrauit.

[71] Multi testati sunt, quod in omnibus aduersitatibus eis succurrerat, & ab omni periculo liberarat. [Alia multa Margaritæ innuocatione facta miracula.] Multa quoque alia miracula fecit, & facit continue ad honorem sponsæ suæ sponsus Virginum Dominus Iesus Christus, cui cum Patre & Spiritu sancto est honor, virtus, potestas, & imperium, per infinita secula seculorum, Amen.

ALIA VITA
ex Petri Ranzani Epitomerer. Hung.

Margarita Hungarica, Virgo Ordinis Praedicat (B.)

BHL Number: 5333

Ex Pet. Ranzano.

CAPVT I.
Religiosæ vitæ tirocinium.

[1] Belæ IV. Hungariæ Regis filia fuit beata illa Christi Virgo Margarita: cuius sanctitatis nomen apud Ordinis Prædicatorum Fratres magna vbique veneratione celebratur. De qua non pigebit (hoc enim hortatur hic locus) quædam mentione digna referre. Bello illo, quo modo dictum est a Tartaris infestatam vastatamque fuisse Hungariam, grauida erat Regis vxor, quæ & ipsa fuit miti ingenio, & non minus suo viro multis, quæ decuerant Reginam Christianam, virtutibus inclyta. [B. Margarita Deo deuota antequam nata;] Dum igitur Tartari barbarica vbique grassantur sæuitia, Deo pollicetur vterque coniux, nascituram prolem Diuino se dicaturos seruitio, si detur diuinitus, vt barbara Deoque inimica gens, ipsis incolumibus ex Hungaria abeat. Exauditæ sunt piorum Principum preces. Haud enim multo post, barbari relicta Hungaria eo vnde venerant rediere. Post quorum abitum, edita ex Regina infantula, Margarita nominata est: regali postea cultu in regia nutritur.

[2] At vero vbi compleuit tertium ætatis annum, visa est ea esse indole: qua Dei potius esset mancipanda famulatui, quam deliciis addicenda secularibus. Est in oppido cui nomen est Vesprimium, [trimula religionem ingressa:] monasterium, fama bene beateque viuentium præclarum, in quo per id tempus erat multitudo feminarum Virginum Deo caste sancteq; seruientium, sub regula & institutis atque habitu Fratrum Prædicatorum. Is locus est visus præcipue idoneus, vbi regia puella Iesu Christi sacris initiaretur. Eius itaque parentes, Deo factæ promissionis non immemores, eam illuc honesto comitatu perductam, religioni B. Dominici deuouerunt.

[3] Suscepto deinde in tam tenera ætate Virginum habitu, adhibita ei fuit quædam ex illarum contubernio, quæ circa omnes seipsam bonorum operum præbebat exemplum. [B. Helenā magistram suam] Ab ea voluit monasterij Antistes, quam vocitant Priorissam, educari puellam, ita vt ab ipsa disceret spiritualia cantica, & cetera, quibus Deo constitutis horis ac temporibus psalleret, vt dignis Deo dicatæ Virgini moribus informaretur. Helenæ illi nomen fuit: quæ adeo sancte omnem suam egit vitam, vt dum viueret non solum multis claruerit miraculis, sed moriens etiam, ac post mortem; vt in hanc etiam diem sanctitatis ostendere signa nequaquam desierit: vnde & a Vesprimiensibus hodie quoque a B. Helena nuncupatur.

[4] Tali itaque sancta puella vsa magistra, vitæ illius integritatem imitari, [imitatur,] quantum pueriles pati poterant anni, adnitebatur. Matrem illam appellabat. Quicquid autem ei ab illa faciendum constituebatur, siue ieiunandum, siue per noctem vigilandum, [ci sedulo paret:] orandumque Deum, siue dandam operam vili alicui seruitio, vt fit in Virginum monasteriis; absque vlla mora exequi humiliter & alacriter obedienterque studebat. Quintum agens annum, oblatum ei ab b educatrice cinctorium cilicinum non horruit, sed haud cunctanter lumbos tenerrimos suos ad nudam carnem præcinxit. [cingulo cilicino vtitur:] Fecit id prudens Magristra, non quod ipsam non misereret imbecillis ætatis ac sexus; sed vt sancta puella inciperet assuefieri vti rebus, quibus traduntur permulti Dei vtriusque sexus serui suam carnem, contra perniciosas concupiscentias domuisse. Voluit igitur vt eo cinctorij genere, non continuatis vteretur diebus, sed quoties ei vtendum illo videretur.

[5] Crescente postea ætate adeo & ipsa proficiebat de virtute in virtutem, vt non modo Virgines contubernales sancta eius opera mirarentur; [ad nouum cœnobium, a patre conditum,] sed fama etiam sanctitatis eius per omnem Hungariam longe lateque diffunderetur. Inter hæc cum parentes eius non mediocri afficerentur gaudio ac lætitia, animaduertentes videlicet se obtulisse hostiam laudis, reddendo Altissimo, quod vouerant, votum autem illi fuisse acceptissimum; decreuerunt condere domum, quam eorum filia, dum viueret, inhabitaret. In quadam itaque insula, quæ mille ferme passibus abest ab vrbe Buda, erigunt ædem in B. Mariæ Dei genitricis honorem: coniunctumque illi constituunt cœnobium, vbi cum aliquot aliis Deo dicatis Virginibus, vitam ageret, vti cœperat, cælibem.

[6] Absoluto igitur opere, accersunt in Hungariam c Vmbertum Theologum doctissimum, ac religione præstantem virum, qui per illud tempus erat Generalis Ordinis Prædicatorum Magister. [a B. Vmberto trāsfertur,] Huic Rex & Regina a se constitutum tradunt monasterium, petuntque vt ab illo eorum filia a Vesprimiensi ad hoc in insula, quam dixi, structum cœnobium transferretur, adhiberenturque ei, ex omni numero selectæ, quot viderentur esse necessariæ atque vtiles, Virgines, cum quibus Deo Beatæque Mariæ in S. Dominici Religione famularetur. A templo autem in honorem beatæ Virginis condito, indidit Rex loco nomen, vt diceretur Insula S. Mariæ, quæ antea vetusto vocabulo Insula Leporum cognominabatur: quamquam eam hodie d vulgus B. Margaritæ Insulam vocitant. Vmbertum, vt talem tantumque depositum thesaurum diligenter fideliterque seruaret, illi monasterio præfecerunt Antistitem, [& ab eo in virtute instituitur.] qui regiam sanctamque puellam, ac ceteras Christo dicatas Virgines, regeret: ita vt illæ non quæ sunt mortalis huius vitæ, sed quæ essent cælestia ac futura Beatis parata bona, assidue & quantum pateretur humana imbecillitas meditarentur. Quod & illæ mirum in modum exequi studuerunt. Et quamquam inter se bene sancteque viuendo plurimum certarent, quænam ex ipsis esset, quæ Deo seruiret feruentius; comperit tandem prudens earum Antistes B. Margaritam in cunctis, quæ essent puritatis sanctitatisque atque integritatis vitæ, ceteris antecellere.

[Annotata]

a Siluanus Razzius huius Helenæ vitam habet 18. Augusti, quo die S. Helena Augusta colitur.

b Castillo scribit ab Olympiade, siue Olimpia, eius nutrice id cilicium illi obnixe petenti datum; sed mox ereptum, ne valetudinem læderet.

c Vmbertus, vel Humbertus, mortuo ann. 1241. 4. Nouemb. B Ioanne Teutonico, in 33. conuentu Ordinis Budæ celebrato anno sequenti, quintus Magister Generalis creatus est: verum postea in conuentu generali 42. Londini habito, ætate & laboribus fractus præfectura se abdicauit. obiit an. 1276. 13. Iunij.

d Fallitur ergo Castillo, qui etiamnum Insulam S. Mariæ vocari scribit.

CAPVT II.
Religiosæ virtutes.

[7] In Hungaria vero tantus vir, rogante suadenteque Rege, tamdiu demoratus est, donec sancta puella peruenit a ad duodecimum annum ætatis: quo idonea esset, vt, decreto b sanctorum Romanæ Ecclesiæ Patrum, de more profiteretur religionem, in qua fuisse eam a tenerrimis initiatam annis, ante ostendimus. Ibi cœpit se omni studio exercere in iis, [Studet perfectioni,] per quæ posset ad consummatæ virtutis cumulum peruenire. Nihil cogitabat, nihilque vel dicebat, vel faciebat, nisi quod esset caritatis & Christianæ perfectionis. Erat paucis contenta verbis, [silentio,] ideoque laudabilem taciturnitatem mire amabat: subridere quidem aliquando, sed in cachinnum numquam laxari visa est. Laudari se permoleste patiebatur, [orationi] iactantiæ vel minimum verbum ex eius ore nemo vnquam audiuit. In oratione adeo feruens erat & assidua, vt non solum diei, sed maximam quoque noctis partem vigilando Deoque supplicando, transigeret. Orabat plurimum ante Domini nostri Iesu Christi crucifixi imaginem, [etiam nocte:] perfectaque oratione quinque plagarum loca, profusis lacrymis, osculabatur. Cum per noctem oraret, a Virginibus, quæ sanctam eius vitam admirabantur, frequenter audita est, in multa ex imo pectore tracta suspiria, &, quasi extra se esset posita, in voces diuina quædam sonantes erumpere.

[8] [otium vitat:] Contenta erat escis & potu, qui pro ceteris Virginibus parabantur. Post corporis refectionem operabatur manibus, ne vitam ageret otiosam. Ea vero laborabat præcipue, quæ essent vel ad altarium vel ad reliquairum sanctarum ornatum. Ferebat perquam moleste, si quando ipsam oporteret aut cœpta opera aut solitas orationes interrumpere, propter vel parentum vel cognatorum aduentum, qui visendæ eius gratia ad monasterium se aliquando conferebant. Ieiunia & quæcumque alia iuxta regulam, & sanctȩ religionis, quam profitebatur, instituta ei proposita fuerant, per omnem vitam ita seruauit ad vnguem, vt ob laborem aduersam nonnumquam contraxerit valetudinem. [abstinentiam sectatur:] In Parasceue nihil omnino cibi potusque capiebat, neminemque alloquebatur: sed totum illum diem passionem Saluatoris generis humani meditando consumebat, gemebatque non sine magna effusione lacrymarum. In vigiliis solennitatum B. Mariæ Virginis pane tantum, cum aquæ potu, vescebatur.

[9] Verbi Dei prædicatores & auide & mira audiebat attentione. Vacabat plurimum lectioni operis Ioannis Cassiani, [D. Virginem mirifice colit:] quod inscribitur Collationes Patrum: legebat & assidue Vitas Sanctorum, & ea quæ traduntur de miraculis B. Mariæ Virginis. Ipsi autem B. Virgini mira & incredibili veneratione ita se ab ineunte ætate deuouit, vt quoties sanctum eius nomen vel ipsa proferret, vel ab aliis proferri audiret, caput in profundum reuerentissime flecteret. Nec alio ipsam inter loquēdum appellabat nomine, quam Beatam spem, vel Spem mundi, vel Matrem Dei. Imaginem autem cum illius tum Saluatoris numquam nisi flexis genibus præteribat. Decem & octo annos corporis abstinuit lauacro. Permittebat quidem sibi lauari pedes aliquando, [balneis abstinet:] ceteram autem supra ipsos carnem a sua pudicitia semper duxit alienum.

[10] Virtute humilitatis adeo enituit, vt ab adolescentia gauisa sit occupari se semper vilioribus exercitiis. Nam quo magis generis nobilitate, [vilia sectatur:] sanctitateque vitæ præstabat ceteris, eo magis studebat illas humilitatis operibus vincere. Hanc sibi saluberrimam regulam, ad sui conseruandam integritatem, in memoria habere sibi proposuit, quam a sancto quodam Ordinis sui Patre didicit c: Deum ante omnia & præ cunctis rebus, post eum proximum, [tria salutaria monita obseruat:] diligere: seipsum despicere: contemnere ac iudicare neminem. Quæ adeo diligenter obnixeque seruauit, vt talium virtutum operibus summam bene Christianeque viuendi sit adepta perfectionem. In oculis hominum erant quidem ei vestes nec nimium viles & abiectæ, [cilicio se macerat:] nec nimium pretiosæ; sub ipsis autem vtebatur plerumque cilicio, quod partim laneis filis partim equinis crinibus sibi ipsa texuerat. Illud tamen seruauit per annos ante suum obitum sex, quod a die prima Quadragesimæ ad sabbathum vsque sanctum cilicinam ad carnem vestem numquam omisit.

[11] Legebat quam sæpissime Vitas maiorum suorum, non plane singulorum, sed illorum quorum fuerat vita Christiana pietate insignis: qualis fuit Vita B. Stephani, beati filij sui d Emerici, B. Ladislai, B. Elisabethæ Andreæ II. Hungarorum Regis, [SS. gesta legit:] aui sui, filiæ, quorum omnium supra suis in locis mentionem habuimus. Secum igitur B. Margarita horum Sanctorum vitam & merita corde volutabat: gaudebatque & maxime lætabatur, tales se habuisse gentiles, quos sancte viuendo posset imitari: admiransque virtutum opera, quibus vnusquisque eorum Deo fuerat acceptissimus, seipsa hortabatur & aptabat, vt quemadmodum illi, ita & ipsa Deo pie sancteque famularetur, illorumque ad id a Deo impetrandum efflagitabat auxilia.

[12] [ægris seruit:] Ægrotantibus contubernalibus suis Virginibus, animi sedulitate & intentissima cura, seruiebat. Faciebat autem id adeo humiliter vt vilissima quæque in ipsas officia suis manibus faceret: licet ipsa nonnumquam propter crebra ieiunia, assiduasque vigilias, ac cetera ad domandam carnem a se excogitata virtutum opera, imbecillibus esset imbecillior: sæpeque dicebat, se in eis pietatis exercitiis adniti, vt S. Elisabetham parentis sui sororem (de qua supra facta est mentio) imitaretur. E fenestra illa chori, e qua solent sacræ Deo dicatæ Virgines conspicere Eucharistiæ Sacramentum, quoties conspicabatur pauperes mendicos, [pauperibus compatitur,] claudosque, & cæcos, atque alios ex aliis morborum generibus laborantes, vehementer ingemebat, & vbertim lacrymabatur. Quȩrentibus autem aliquando ex ea Sororibus, quænam esset caussa lacrymarum, his respondebat verbis: Miseret me egenorum, quos video, & vehementi afficior dolore quod opem illis ferre non possum ceterum ago, habeboque dum viuam, conditori meo gratias, quod absque vllo membri corporis mei defectu me & fecit, & in hunc diem pro sua benignitate seruauit; quo fit, vt multo magis, quam hi quos cernimus, sim ego suæ in me caritati obnoxia. Quicquid pecuniarum ceterarumque rerum, quæ essent vsui vitæ necessaria, [& subuenit:] ei mittebantur a parentibus & cognatis, sui ordinis Priori Prouinciali tradebat, vt ea Christi pauperibus in eleemosynas, prout cuique opus esset, distribueret.

[13] Suadentibus ei persæpe nonnullis e monasterij Virginibus vt omisso nimio domandæ carnis rigore, secum ageret mitius, ne non tam Deo seruire, quam sese tradere morti videretur; quippe quæ, viuendo diutius, multo plus meriti apud Deum sibi compararet, his respondere solebat verbis: Quicumque se sperant victuros in hac lacrymarum valle diutius, [ad cælestia anhelat; ideo indefessa.] illi sibi bona facienda opera seruent in futuros dies: ego ex numero malo esse eorum, quæ nescio quanto tempore sim in hac mortali vita mansura. Illud autem nosse nos omnes oportet, vanum esse nobis claudi monasterij septis, & moribundi corporis quietem, ac seculi huius affectare delicias. Sunt enim monasteriorum claustra habitacula eorum, qui non præsentia hæc bona, quæ fluxa sunt & labilia, sed sempiterna amant, desiderant, contemplantur. Quibus ab ea dictis, audientes erubescebant, & eius exemplo ad seruiendum Deo feruentius incitabantur.

[Annotata]

a Castillo ipso ann. 1254. Margaritam scribit solennia vota nuncupasse. Et sane quæ tempore belli Tartarici concepta fuit, annum duodecimum ætatis anno 1254. aut saltem sequenti debet expleuisse.

b At nunc Concilij Tridentini decreto sess. 25. de Regularibus cap. 15. in quacumque Religione tam virorum quam mulierum professio ante expletum decimum sextum annum ætatis facta, nulla esse iubetur.

c Id ita narrat Castillo: Colloquebatur cum ea de rebus ad religiosæ virtutis perfectionem pertinentibus Prædicator quidam, vir admodum pius, qui inter cetera dixit, diu se Deo supplicasse, vt qua via modoque antiqui Patres tantam eius gratiam totque cælestia dona impetrassent, doceretur: dormienti ergo nocte quadam appositum coram fuisse librum aureis litteris exaratum: simul vocem missam, qua experrectus sit, eaque iussus surrexerit & legerit pauca hæc verba, sed plane diuina: Ista veterum Patrum perfectio fuit, Amare Deum, despicere seipsum, neminem contemnere aut iudicare.

d Castillo Henricum vocat.

CAPVT III.
Nuptiæ repudiatæ.

[14] Parentem suum ac fratres & cognatos, quotiens ad eam visendam se conferebant, [Patrem & amicos piis monitis instruit:] ad hoc potissimum cohortari solebat, vt regnum legitime, non per tyrannidem administrarent; nec paterentur, vt voluntati militum, quorum animus prædæ plurimum inhiat, exponeretur. Orabat præterea illos, vt si quid apud ipsos valerent eius preces, curarent ante omnia colere iustitiam, cuius virtutis munus maxime Deo placeret. Nec minus precabatur, vt nulla eos caperet obliuio pauperum, orphanorum, viduarum, & quorumcumque egenorum. Habita autem ratione sanctæ eius vitæ, in cunctis pene, quæ petiit, ei parentes, non contracta fronte annuerunt.

[15] Huius Virginis sanctitati malignus inuidens spiritus, suggessit Georgio Bohemorum Regi, vt vna cum Rege ac Regina Hungariæ se conferret ad Insulam S. Mariæ, vbi situm supra ostendimus fuisse monasterium, [a Rege Bohemiæ in coniugem expetitur:] in quo eorum filiam Dei seruitio deuouerant. Cupiebat enim ille magnopere videre Virginem, de cuius sanctitate multa mira circumferebantur. At vero vt primum Bohemus ipsam intuitus est, ob eximiam formam, qua Virgo erat insignis, amore eius rapitur. Petit igitur eam sibi matrimonio iungi, dicitque nihil se dotis a parentibus habere velle, sed regnum suum, & quicquid ei esset, Virgini se dono daturum: modo efficiant eius parentes, vt quod petit assequatur. Respondit pater fieri non facile posse, quod petitur, propterea quod a tenerrimis annis, Virgo esset diuino mancipata seruitio, adeoque esset in sancto confirmata proposito, vt putet filiam suam malle mori, quam vllis parentum vel suasionibus vel consiliis acquiescere.

[16] Ceterum post multa vltro citroque dicta, quibus … Bela Rex considerans, quantum boni ex eo coniugio posset ei euenire, [patri nuptias suadenti] filiam adit. Adiens quoque matrem, rem illi proponit, redditque caussam, qua ipsam assentiri parenti oporteret: se præterea daturum operam, vt mittat ad Romanum Pontificem, cuius potestate possit illa talis matrimonij gratia, sine vlla Dei offensione, ad seculi transire delicias, Deoque adoptionis filios gignere. Cui illa: Pater, inquit, desine, rogo, carnalia mihi coniugia proponere. [fortissime resistit,] Tu namque a primis meæ ætatis annis, me Iesu Christo desponsasti; nunc autem Deo factæ promissionis oblitus, ita mutasti sententiam, vt horteris me, abdicato cælesti sponso, violataque mentis & corporis puritate, nubam homini peccatori? Religionem, quam professa sum, numquam deseram: corporis mentisque munditiam, quam Regum Regi dedicaui, numquam maculabo. [vti & antea;] Memoria teneo, cum tu agentem septimum ætatis annum Polonorum Regi spōsam me destinare tentasti: credo equidem te meminisse quid tunc tibi responderim. Dixi enim, illi me, dum viuam, velle seruire, cui me sponsam ab ineunte ætate deuouisti. Quod si tuæ voluntati, quæ aduersabatur iustitiæ, nequaquam gessi morem, assentiamne tibi nunc, cum ætate sim grandior, atque ideo sum facta cum prudentior, tum præcipue gratiæ diuinæ capacior? Desine igitur pater, me a proposito religionis auertere. Nam regno & opibus, ac ceteris, quæ pollicetur Bohemus, cæleste regnum, Christique omnis suauitatis delicias antepono. Malo igitur mori, quam tuis mortiferis parere consiliis.

[17] [negans in ea re patrem ac dominum esse.] Talia dicenti Virgini cum ille dixisset parentem se esse, atque idcirco diuino præcepto sibi a filia oportere obtemperari; his verbis & patri, & matri quæ aderat, respondit: Quoties mihi iusseritis, quæ Deo placent, vobis, vt meis parentibus ac dominis, obediam: sin iusseritis quidpiam a me fieri, quod diuinæ aduersetur iussioni, neque parentes, neque dominos meos vos, nec vnquam fuisse, nec esse cognoscam. Ita illi constantiam filiæ animaduertentes, ab incepto destiterunt: Virgo autem Christi reliquum vitæ tempus, omni cum sanctitate consumpsit.

CAPVT IV.
Mors. miracula.

[18] Aliquot post annis incidens in grauem corporis morbum, [Mortis horam prædicit:] accersitis ad se Sororibus, quæ erant ceteris natu grandiores, prædixit illis diem & horam, qua esset vita excessura. Susceptis deinde Christianis de more Sacramentis, momento, quod illa pronuntiauerat, pie extincta est, anno ætatis suæ octauo & vicesimo, XV. Kalendas Februarij, quo die celebrare solet Romana Ecclesia B. Priscæ Virginis & Martyris solennitatem, [pie moritur,] anno ab ortu Saluatoris LXXI. supra millesimum & ducentesimum. Verba eius nouissima hæc fuerunt: Domine mi Iesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum. Qua corpore egressa, ex illius facie claritas quædam admirabilis, quam omnes Virgines quæ aderāt manifeste viderunt, effulsit. [splendente facie.] Atque ita visa est fuisse a dolore mortis extranea, sicut ea corruptione carnis extiterat aliena.

[19] [Mors eius absenti indicata;] Ipso autem momento quo migrauit e vita, ostensus est diuinitus transitus e corpore mulieri cuidam Deo acceptæ, cuius mansio distabat a monasterio centum ferme millibus passuum. Visionem vero suam viro illa patefecit, Scias, inquiens, hac nocte B. Margaritam a Regis nostri filiam diem suum obiisse: vidi equidem ipsam gloriosa amictam stola transferri ab Angelis in cælum. Ille cupiens scire, verumne esset, quod ei nuntiauerat vxor, ad Insulam profectus est, & Christi Virginem eo tempore, quod vxor ei dixerat, fuisse defunctam inuenit. Coniugis autem suæ visionem Fratribus ordinis Prædicatorum, qui in Insula tunc erant, narrauit.

[20] Ostensa quoque est felix eius ad alteram vitam migratio, Religiosæ b cuidam mulieri, quæ in eadem insula circa S. Michaelis monasterium degens, [alteri prænuntiata,] agensque suorum peccatorum pœnitentiam, se ieiuniis & orationibus, aliisque multis bonorum operum generibus, afflictabat. Nec perpaucis ante mortem B. Margaritæ diebus vidit in somnis sanctam Dei genitricem, stipante eam magna Virginum caterua, e cælo descendentem, introeuntemque locum, vbi illa ægrotans iacebat: tenere autem suis manibus videbatur coronam miro candore coruscam, [visione coronantis eam Deiparæ.] mireque variis gemmis ac margaritis ornatam. Vt autem introgressa est, eam coronam capiti eius imposuit, erectamque illam inter Virgines magna cum omnium lætitia coronauit. Mox loco illo egredi visa est, atque in cælum, vnde venerat, per gradus quosdam, cum ingenti comitantium eam Virginum applausu, conscendere. Eam visionem illa ad monasterium se cōferens iureiurando vulgauit. Qua ex re iudicatum est ab omnibus, qui vulgari visionem audiuerunt, beatam Christi sponsam Margaritam haud multo post morituram: & pro meritis eius inter felices animas collocandam. c Claruit & viuens, & post pium eius obitum d, in hanc vsque diem, multis variis miraculis, quibus ipsam innocenter & religiose sancteque vixisse manifeste demonstratum est. [Miracula ad 220. annos.]

[Annotata]

a At Castillo, quæsisse illam ait ex marito, num quam nosset Sororem Margaritam; atque ex eo didicisse quæ illa esset; ac professam sibi a Sancta promissum, si tumulum eius adiret, impetraturam quæ peteret: & mox cum marito isthuc esse profectam.

b Addit Castillo, Ordinis Præmonstratensis.

c Addit Castillo, Elisabetham sanctimonialem in cœnobio S. Antonij, vidisse ægrotante Margarita, ex eius cœnobio ascendentem cælosq; subeuntem stellam rutilantibus radiis; atque ex Angelo sciscitatam didicisse ea Margaritam significari.

d Narrat idem auctor, biduo post decessum sanctæ Virginis, pium quemdam virum F. Romanum paucis diebus ante mortuum, apparuisse Priori cœnobij Giauniensis, eiusq; implorasse preces, quibus e purgatorij ergastulo erueretur: eumdem quærenti de Margarita Priori dixisse, eam recta in cælum euolasse vestitu aurato decoram.

DE B. MANFREDO EREMITA IN GALLIA CISALPINA.
ex Italico Fran. Balarini 3. par. Chron. Com. a

Ann. MCCCCXXX.

[Commentarius]

Manfredus, Eremita in Gallia Cisalpina (B.)

Ex variis.

[1] Mediolani natus est B. Manfredus, familia Septala antiqua & nobili. Sacerdotio initiatus Eremitarum vestem induit, ac terrestrem deseruit b patriam, [B. Manfredus Sacerdos] vt ad cælestem perueniret, secessitque in montes, qui Ripæ S. Vitalis imminent: oppidum est diœcesis Comensis ad oram lacus c Lugani. Hic in speluncam se abdidit, [in solitudine] ac seueram annis pluribus vitam egit, partim herbis vescens, eorum ritu qui solitudines incolunt, partim stipe, [austere viuit; multos instituis:] quam vltro pij quidam homines largiebantur, cum virtutum eius fama exciti ad eam specum ventitarent; quos ille spiritualibus monitis institutos, sancto quodam permulcebat solatio.

[2] Tandem ad vitam beatam & immortalem euocatus est a Deo: corpus (vt fert etiamnum fama) quo vicinorum oppidorum certatim illud sibi deposcentium, [moritur:] contentio sopiretur, plaustro nouo impositum, quod duo indomiti boues trahebant: atque ab iis diuino nutu Ripam deuectum d ad collegiatam S. Vitalis ecclesiam, ac supra maius altare collocatum, [miraculose Ripam deuehitur:] vbi etiamnum magna ei habetur veneratio. Gesta hæc sunt sub annum e 1430. 27. Ianuarij. Multa illius implorato patrocinio, viui ac mortui, patrata diuinitus prodigia f sunt, quæ legitime omnia in publicas relata tabulas sunt, eæque eodem quo corpus inclusæ feretro: [miraculis claret.] sed situ & rubigine ita exesæ, cum reclusum est feretrum, inuentæ sunt, vt legi omnino non potuerint. [Acta obscura.] Quæ caussa fuit, cur illius res gestas fusius prosequi non potuerim, cum sola fere supersit fama sanctitatis ac miraculorum.

[Annotata]

a Licet non sit adhuc Sanctorum Catalogo adscriptus, magna tamen populi frequentia celebratur illius dies festus V. Kal. Februarij, teste Ferrario in Catal. SS. Italiæ.

b Cum sua pauperibus erogasset, vt idem scribit.

c Qui olim Ceresius dictus putatur, nunc Luganus, vel Lucanus, ab oppido Lugano: inter Larium ac Verbanum lacus ampliores situs. Ripa, vulgo Riua ad sinum iacet, qui versus Comum protenditur.

d Mirabiliter per crepidines montis, inquit Ferrarius.

e Negat idem quo tempore is vixerit se potuisse reperire.

f Campanas proximi pagi scribit idem Ferrarius nullo pulsante sonuisse.

DE VENERABILI VIDVA GENTILE RAVENNATE.

Ann. MDXXX.

[Praefatio]

Gentilis, vidua Ravennae in Italia

[1] Admirabilis Virginis Margaritæ Rauennatis XXIII. Ianuarij duplicem vitam dedimus, alteram a Seraphino Aceto Firmano, Canonico Lateranensi, Italice scriptam; alteram ex historia Rauennate Hieronymi Rubei. Eius discipula fuit Gentilis matrona sanctißima. [Gentilis vita duplex.] Huius quoque vitam idem scripsit Seraphinus, quæ ab aliis Hispanice Galliceq;, at Latine a Philippo Zoutæo Antuerpiensi, Societatis Iesu Sacerdote, versa est. Huic aliam ex Hieronymi Rubei libro 9. subiicimus: estq; hæc in secunda & tertia Surij editione cum hoc titulo vulgata: Vita Gentilis, sanctissimæ mulieris Rauennatis, ex Hieronymi Rubei viri doctissimi de gestis Rauennatum libro nono: quæ vtrum a Paulo III. catalogo Sanctorum sit adscripta, compertum non habeo.

[2] [An Beatis adscripta.] Institutum certe in illius vitam ac miracula examen, Firmanus Rubeusq; testantur. In indice postremæ Surianæ editionis ista habentur: S. Gentilis mulieris Rauennatis vita ex Hieronymi Rubei historia. Siluanus Razzius tom. 1. de feminis sanctitate illustribus Beatam appellat. Ferrarius quoque in generali SS. catalogo Vrbano VIII. dicato ita scribit hoc die: Apud Rauennam B. Gentilis matronæ.

VITA
Italice scripta a Seraphino Firmano,
Latine versa a Philippo Zoutæo Soc. Jesv.

Gentilis, vidua Ravennae in Italia

Ex Italico Seraph. Firmani.

CAPVT I.
Gentilis coniugium. multa in eo acerba.

[1] In animo mihi est de altera quoque beata femina, quam Gentilem vocarunt, ea conscribere, quæ mihi coram retulit Hieronymus integerrimæ vitæ Sacerdos; cuius laudes, quoniam multis notus etiamnum viuit, [Vnde acceperit Seraphinus, quæ scribit.] consulto prætereo. Hic quamquam hactenus vetuerit quidquam de his conscribi, (veritus nimirum ne ea simul in sui commendationem redundarent) tamen adductus iniquissimis calumniis, quibus Dei famulæ appetitæ sunt, aliqua modo siuit in testimonium illarum sanctimoniæ me in lucem proferre; vt ita cognita tandem veritate, qui ex ignorantia peccarunt, aliquando resipiscant. Atque hic Pater, qui Beatam hanc, cognomento Gentilem, per duos & viginti annos probe nouit, atque ab vndeuiginti illi peccata confitenti identidem dedit operam, sancte testatur ea quæ hic refero, omnia se suis oculis conspexisse.

[2] Hæc igitur admodum adolescens quam maxime studuit magistræ suæ Margaritæ vestigiis insistere: [Margaritæ piæ Virginis monitis mire obtemperat Gentilis,] cui etiam adeo se dedidit, vt & verbis eius magnam fidem haberet, & ea perinde acciperet ac si diuinitus ad eam essent profecta. Hinc si quid illa forte vtcumque a recta ratione alienum protulisse videretur, eo accipiebat animi studio, ac si rationi maxime consentaneum esset, sueta vulgo dicere, ea se esse erga illam reuerentia & fide, vt si diem tenebras, & noctem appellasset lucem, aut serenum cælum, pluuium, oculis ipsa suis potius, quam eius verbis, fidem abrogaret. Atque hoc dignum mihi admiratione videtur, quod arctissima consuetudo vitæ & familiaritas, quæ in aliis contemptum parere solet ac minuere reuerentiam, ea auxerit in hac matrona debitam Magistræ obseruantiam: adeo vt quantum cresceret familiaritas, tantum etiam incrementi reuerentia caperet. [singulari reuerentia:] Quare hæc fides breui tempore eam adeo virtutibus omnibus absoluit, vt eius caussa plurima miracula Deus patrarit. Nimirum ea abnegatio voluntatis, qua anima fidum vitæ ducem sequitur, certissimum est perfectionis obtinendæ compendium.

[3] Nupta hæc est haud grandis natu, non sine diuino instinctu, [nupta, duorum filiorum mater,] nimirum vt in exemplar status coniugalis æque omnibus proponeretur, ac Magistra eius Virginibus erat proposita. Duos omnino filios suscepit, quorum alter septennis obiit, alter vero (qui, vti diximus, sanitatem corporis B. Margaritæ secundum Deum debuit) biennio ante matrem discessit. Cuius desiderium, cum vidua esset, ea moderatione tulit, vt facile ostenderet se diuinitus dono fortitudinis esse confirmatam.

[4] Verum, vt ad propositum redeamus, simul atque hausit beatæ illius Virginis documenta, [dat se pietati:] adeo se totam rerum cælestium contemplationi addixit, adeoque se immersit in diuinæ caritatis abyssum, vt non tantum mariti rerumque omnium terrenarum, verum etiam ipsa sui obliuisceretur; animumque in solo Deo defigens, haudquaquam terrigenarum esse in cœtu videretur. Quæ res tantopere mariti animum ab ea alienauit, vt ne eius conspectum quidem vllo modo ferre posset; arbitratus videlicet, vel se ab ea contemni, vel, [ideo marito exosa,] quod esset insigni formæ venustate, eam alienis amoribus captam teneri. Quare durissimis eam modis exercuit, versoque plane in martyrium matrimonio, maximam noctis partem pannis consuendis ab ea voluit impendi, modo iniuriosis verbis eam lacessens, modo etiam verberibus furibunde ac immaniter sæuiens.

[5] [id fert patientissime,] Quæ omnia in exercitium virtutis a Deo sibi infligi rata, non tantum æquo, sed & læto alacrique animo sustinebat. Vnde nec Deum orauit vnquam, vt hisce eam liberaret molestiis, imo vero rogata subinde a Margarita, quæ diuinitus de eius iniuriis erat certior facta, satin belle omnia succederent, [velut martyrium:] hilari quo erat semper vultu respondit, multo sane bellius sibi succedere quam mereretur. Hinc B. Margaritæ a Deo reuelatum illius discipulam vere Martyrem esse. Hæc autem quamquam adeo conditione sua indigna pateretur, nihilo tamen minus mariti voluntati in omnibus studiosissime obsequi conata est. Verum is nullo placabilis obsequio, tanto in eam immanius insaniebat, quanto sollicitius in ea cernebat studium patiendi: quod profecto diabolicis technis adscribendum puto, vti vel ex hoc facile perspicietur. Nam cum eam aliquando solito diutius orationi vacare aduertisset, tanto repente in eam furore accensus est, tantumque ab ea periculi sibi credidit ad morum religionisque corruptionem imminere, vt eam palam veluti sagam traducendo, [ab eo magiæ accusata,] atque etiam coram Episcopi Vicario accusando, id egerit, vt hic vna cum Clero, ingentique numero hominum in illius ædes tandem se inferret: qui diligenti præmisso examine, eam tanta vitæ integritate atque innocentia reperit esse, vt ipse non leui rubore suffusus se incusaret vehementius nimiæ in credendo facilitatis. [& relicta,] Quod maritus conspicatus præ desperatione Patauium migrauit, ea illic in summis rei familiaris angustiis derelicta.

[6] At desertæ illi Dei cura non defuit, qui innocentibus suique amoris caussa patientibus singulariter opitulatur. [a Deo iuuatur:] Eo ergo eius illustrior emicuit prouidentia, quo illa, ab omnibus deserta, præsentius auxilium experta. Etenim sæpenumero extrema laborans necessitate, cum etiam panis ei deesset, (mirum dictu) eum subito sibi allatum vidit, cum, vnde is allatus esset, intelligere nulla ratione posset: quare etiam eo se diligentius diu noctuque Dei obsequio impendit, quo se maiori ei curæ esse cognouit. Tandem pluribus iam elapsis annis maritus domum reuertit, [marito piam mortem obtinet.] & perspecta erga Gentilem Dei prouidentia, opinionem mutauit, meliorique sensu præditus ex hac vita decessit. Quod vxoris precibus ei diuinitus impertitum existimo, quȩ continenter eius caussa Deum deprecabatur.

CAPVT II.
Aduersa multa tolerata.

[7] Cvm igitur sermonem de eius patientia instituere sim aggressus, æquum est, vt ostendam, quemadmodum hac ratione eam Deus, instar aurifabri aurum igne examinantis, probare voluerit. Sed fidem fortasse excedet morborum, quibus afflicta est, varietas & multitudo: [Multis & grauibus morbis exercetur,] tot enim ij fuere ac tanti, vt in omni eius corpore ne membrum quidem sanum ac doloris expers fuerit. Modo capite, modo oculis, modo aliis corporis partibus dire cruciabatur, adeo vt ad mortem vsque succedentibus perpetuo huiusmodi calamitatibus affligeretur. Ex his autem morbis vnum aliquem eumque grauissimum per quatuordecim annos sustinuit, vt cum Magistræ suæ similis esset, tum maxime virtutum eius hæres existeret ac dolorum. Et si forte aliquis minus miretur, mortale aliquod corpus tantis malis simul ferendis potuisse sufficere, stupeat certe eam in tantis tamque diuturnis tormentis constanti semper serenoque animo perdurasse. Enimuero quid in S. Paulo præ summa eius tolerantia admiramur? de quo Christus ait fore vt ostenderet ei, quantum oporteret eum pro nomine suo pati. Iob item nihil præstitit magis dignum, quod Deus ipse laudandum duceret, quam cum vndique aduersis oppressus, vlcere etiam pessimo affligeretur, numquam tamen a constantia mentis ac fortitudine desciuerit. [summa semper patientia:] Porro quam similis hisce Sanctis extiterit Gentilis, ex hoc satis apparet, quod cum videret Magistram suam, cui longe erat carissima, suis apud Deum precibus obtinere quamplurimis corporis sanitatem, numquam tamen eam aut valetudinem aut aliud quoduis commodum vt postularet rogarit, contenta scilicet sua cruce, imo cum Christo eam sibi gloriæ ducens. Longior sum hac in re, eo quod hæc in ferendo fortitudo habita sit semper ab omnibus Euangelicæ perfectionis peritis tamquam efficacissimum sanctitatis testimonium: atque in hac adeo singulari virtute tantum illa est a Deo consecuta priuilegiorum, vt si litteris mandare possem omnia, quæ & ab hominibus & a dæmonibus, æque in corpore atque anima, fortissime pertulit, de eius admirabili sanctitate nullo modo posset dubitari.

[8] At nec eius præterire velim erga proximum caritatem, qua tamquam certo signo D. Gregorius veram iustitiam a falsa dignosci censet posse: altera enim ad indignationem, altera ad commiserationem impellit. Hac igitur pientissima eius viscera occupante, aliorum calamitates & miserias vt suas plangebat: &, quod maiore dignum admiratione, [iniuste vrbe exturbata,] erga eos maiori videbatur commoueri sensu pietatis, qui erga eam præ ceteris erant crudeliores. Id argumento sit: Grassante dirum in modum pestilentia, cum mulier quædam ei familiaris in ipsius ædibus obiisset, absque vllo tamen contagionis indicio, complures eam furibundi plane aggressi sunt, iubentes quamprimum e ciuitate excedere: quos illa demississime contra rogabat, de veritate ante inquirere dignarentur, quam tantum negotij facesserent. At illis preces eius spernentibus, addidit, saltem liceret sibi ædibus suis inclusam teneri, ne quæ sano corpore esset, mortis præsenti periculo exponeretur. Quod cum nequidquam precibus obtestationibusque postulasset, truculento more vrbe pulsa, iisque tradita est, qui peste exstinctos sepeliunt, eius supellectile in feralem currum abiecta.

[9] Ibi illa bimensis spatium in continenti oratione consumpsit: ac multa tunc diuinitus percepit, quibus, [cum peste afflatis degere coacta,] perinde vt tres olim pueri in fornace, incolumis conseruata est. Graue interim ab irato numine malum iis imminebat, qui iniuriæ auctores extiterant. Id illa vna cum Margarita suis precibus ab eorum ceruicibus propulsare nitebatur, itaque Deum precabatur: Domine Iesu hoc aliaque iis crimina condona. Per amorem te obtestor, quo peccatorum caussa crucem vltro amplexus es, [pro persecutoribus orat:] sua iis scelera omnia, sed hoc præsertim, condones, ne mea caussa quisquam a te punitus videatur. Si nullius culpæ reus, tamquam mitissimus Agnus, non defenderis te, sed pro crucifigentibus deprecans, tam grauia tormenta toleraueris; quidni & ego peccatis cooperta tolerabo? Si autem iustitia tua a peccatoribus pœnas reposcit, a me incipiat, obsecro, quæ omnium in te peccantium ingratitudinem supero: sin mouet te aliqua commiseratio & pietas erga peccatores, mei, quæso, & persecutorum meorum miserere.

[10] Tandem ex hoc lue contactorum ergastulo in ædes suas regressa, [alienis miserius illacrymatur.] pauperes plurimos in publico fame pereuntes deprehendit: insignis enim erat ille annus annonæ caritate & frugum inopia. Quo spectaculo commota, cum tantæ calamitati, ipsa etiam redacta in summas angustias, subuenire non posset; certe quod potuit, eis impertiit. Lacrymis ergo perfusa, Cum omnibus, inquit, vobis præ inopia succurrere non possim, at certe lacrymas fundere non desinam: quare cum panem dare nequeo, lacrymas omnibus dabo. Atque inde in fletum effusa, ita eos omnes planxit, vt mater vnigeniti filij mortem solet, adeo vt omnem respuens consolationem subinde quasi exanimis iaceret.

CAPVT III.
Aliorum salus curata.

[11] Mvlti ad eam confugiebant, alij valetudinis, alij consilij caussa, [Multis varia impetrat,] aliqui etiam vt in tentationibus aduersisque adiuuarentur: quibus modo consolationi esse posset, nihil non suaue ei accidebat. Sæpissime libenterque corporis curam cibumque negligebat, (vti & Tobias ille quondam) & orationem, qua maxime delectabatur, abrumpebat, alienam salutem suis ducens commodis potiorem. Tantum autem gratiæ ad miserorum consolationem diuinitus obtinuerat, vt ab ea nemo tristis afflictusue discederet. Magis tamen eam commouebant animorum mala quam corporum, quod, quia spirituales ærumnas plerique vulgo negligunt, cum paucis sane illi fuit commune.

[12] [præsertim donum castitatis,] Cum tanta igitur esset in huiusmodi homines pietate, tum maxime mouebatur erga eos, qui a diabolo molestis carnalium voluptatum cogitationibus vexabantur: quibus non aliter opem ferebat, atque in cœnum prolapsis consueuimus. Viuunt etiamnum multi, qui diu cum hoc hoste luctati, adhibitis plurimis in cassum adminiculis, eius meritis modo obtinent petitam sæpius gratiam castitatis, inter quos (quoniam gloriosum est Dei dona confiteri) vel ego me primum numerari cupio. [etiam ipsi Auctori:] Cum enim omnibus frustra tentatis, huius domestici prælij caussa dies noctesque nullam quietis partem caperem, commendaui me eius precibus. Quæ suscepto mei patrocinio ad tantam repente confidentiam adduxit, vt paullo post resumpto spiritu reuiuiscere dein cœperim; & quotidie fidei meæ per Dei miserationem facto incremento, eas vires consecutus sim, vt alius ab eo qui tum eram mihi modo esse videar: imo etiam mihi persuadeam, quod miraculum D. Petrus olim submergendus Christi manu expertus est, id Sanctorum auxilio in me instauratum. Adeo multa in hanc rem mihi occurrunt, vt si omnia velim complecti, librum possim conficere; at breuitatis caussa ea omittam. Hoc tantum ad consolationem eorum, quos varie tentat humani generis hostis, [omnes ad spem animat:] referendum puto, quod illa semper solita sit dicere, numquam in hoc certamine spem esse abiiciendam: imo si (quæ est humana infirmitas) subinde lapsi simus, e vestigio esse surgendum. Quoniam si pro viribus id sincere semper conemur, fore tandem vt Dei auxilio simus a relapsu conseruandi.

[13] At pluribus aliis fructibus, qualis hæc arbor esset, Deus ostendit. [multos conuertit,] Hinc difficile dictu est, quot eius opera mores vitamque sceleratam mutarint; quot accesserint ad Sacramenta percipienda, qui ea ante negligebant; quot oblitteratis iniuriis inimicos vt fratres germanos dilexerint: quæ signa profecto diuinam hanc esse arborem declarant, aut Dei consitam manu. Sed non præteribo quod venerabilis sacerdos D. Hieronymus, [in iis Hieronymum Malusellum,] ipse expertus, de se mihi retulit, eo quod eorum testimonium, qui quæ experti sunt testantur, plurimum semper valuerit. Asserit itaque aliquando se adeo a cultu numinis alienum fuisse, vt quadriennio toto ne semel quidem animi sordes per lauacrum sacræ Pœnitentiæ elueret: postea vero fama sanctæ huius feminæ percrebrescente, se ad eam visendam accitum, deinde eius documentis ita institutum permotumque, vt non tantum peccata confessus sit omnia, verum noua spe erectus, rerum terrenarum deposito desiderio totum se Dei cultui deuouerit: & accidisse cum de habitu Clericali assumendo cogitaret, vt nescio qua caussa graui cordis dolore afficeretur, qui eo grauius paullatim intendebatur, [quem tradita bene viuendi norma, dolore liberat;] quo propius ab initiationis sacræ tempore abesset. Huic ergo ignoto malo cum medicinam facere non posset, coactum se ad eam confugisse. Remedium illa vnum dolori, etiam corporis, præscripsit, quemadmodum in posterum vitam suam ille institueret. Vix se e tradita norma victurum spoponderat, cum dolor, nec sine sensu, minui primum cœpit, mox penitus euanuit.

[14] Tantam is deinceps verbis eius fidem habuit, vt a Deo ipso ad se ea deferri arbitraretur. [eidem fraudes dæmonum aperit,] Ergo cum aliquando membris omnibus quodammodo fractus contususque langueret, illa vero id diaboli illusioni adscriberet, verbis eius potius, quam suæ credidit experientiæ: neque eum fides fefellit: etenim ipso temporis puncto pristinum vigorem recuperauit. Hac eius fide velut instrumento sæpe Deus vsus est ad salutem animarum, vti e quodam, qui Arimini a diabolo ad violandam filiam nefarie tentabatur, [per eum alios ab eo rum illusionibus liberat.] cognouimus, quem ipse, huius beatæ mulieris instinctu, ad se remedij caussa missum, post amicam increpationem eo adduxit, vt facinus hoc suum rite confessus, a tam importuna & execrabili tentatione prorsus liberaretur. Alias cum mulier quædam, quo tempore sacra hostia offerri solet, sublimis a terra ad vnum cubitum erigeretur, rata id sancti Spiritus operatione contingere; hic idem Sacerdos, cognitis detectisque per eam diaboli fraudibus, miseram mulierem eius iussu ab hac illusione liberauit. Quæ res sine dubio eius precibus adscribenda, e quibus & illa tantum luminis hausit, vt eiusmodi fraudes laqueosque diaboli facile nosset ac solueret: quod toties eueniebat, quoties ab ea Pater hic ad animæ aut corporis morbos curandos mitteretur.

CAPVT IV.
Prophetiæ spiritus.

[15] Tam humiliter abiecteque hæc mulier de seipsa sentiebat, vt diceret, [Vnde eius orta humilitas.] nullo modo se posse sibi persuadere, aliquid in se laude dignum esse, licet idipsum & homines omnes & Angeli assererent. Hanc autem vilitatis suæ cognitionem adeo claram ex eo consequebatur, quod omnes suas cogitationes haberet semper in Deo fixas, cum quo comparata in nihilum redigitur omnis creata magnitudo: vti contra alij se magnos suspiciunt, eo quod abiecta & vilia tantum meditentur. Hæc ergo quo se maiore dignam contemptu credebat, eo erat coram Deo maior, amplioribusque ab eo donis ornabatur. Hinc multa, quæ humanum captum superant, diuinitus ei manifestata sunt.

[16] Enimuero hoc illustre indicium est animi eius excelsi & generosi, quod cum quotidie maioribus semper reuelationibus abundaret, omnes parui fecerit, [Reuelationes non magni facit:] vehementer metuens, ne sibi accideret, quod multis, qui nimium eiusmodi dona expetunt, vt datoris aliquando obliuisceretur. Ne autem quispiam ingratum Deo putet, si quis eiusmodi dona contemnat, cum laudati etiam sint, qui iis fidem habuere; primum dico, cum id magistra sua Virgo sanctissima præscripserit, fas omnino ei fuisse iussa capessere, ni diuino Spiritui, [nec in eo vituperāda:] qui in Margarita loquebatur, repugnare vellet, Censeo deinde, fieri non posse, vt reuelationes ea, qua illas respuebat, demissione animi impediantur, sed potius superbia, qua eas creatura secure accipiat, tacite iis se dignam reputando. Quamquam ita omnia Deo accepta referebat, vt quam alij adhibere possent, fidem iis non haberet, tamen hac ratione nec suæ, nec proximi saluti deesset: [præuidet Rauēnam diripiendam an. 1512.] vti cum, tribus annis antequam diriperetur Rauenna, eius excidium Dei reuelatione cognouisset; etsi numquam id futurum rata, non desiit tamen assiduis precibus Deum obtestari, vt vltionem suam ab ea ciuitate auerteret, donec tandem aliquando ea desæuiit: qua vna cum reliquis omnibus, quantum habebat opum, quod sane erat exiguum, [nec periculum declinat:] perdidit. Neque vero digna laude fuisset, si fuga euasisset communis flagelli periculum, reliquis se meliorem ducendo. Ergo quemadmodum Ieremias captiuitatem, quam multo ante denuntiauerat, sustinere voluit, ita hæc communes ferre patriæ calamitates.

[17] Itaque, vt ad rem redeamus, qua nimirum ratione illa absentia ac futura cognouerit, aio etiamnum esse in viuis quemdam e filiis eius spiritualibus, [alienas tentationes cognoscit, & profligat:] qui asserit se, cum quadam nocte adeo vehementer inhonestis cogitationibus oppugnaretur, vt de victoria desperaret, rediisse in memoriam solitæ suæ erga eam pietatis, ac cogitasse fore, vt momento temporis omnes hæ obscœnarum rerum imagines euanescerent: qua occasione se altera die ad eam accessisse: hanc autem simul atque in conspectum venit, vltro sibi hæc dixisse: Fili mi, nisi hac nocte pro te depugnassem, & Dei auxilio, diabolum vicissem, ægre admodum illius impetum sustinuisses. Ex quo nonne id colligi perspicue potest, certamini illi præsentem illam, animo saltem & cogitatione, adfuisse?

[18] [absentibus miro modo assistit:] Idem accidit Sacerdoti eius domestico, qui vt ipsemet testatur, cum longe ab ea abesset, clare eius vocem audiuit, qua domum accersebatur: cui obsequens cum ad eam rediret, per viam cognouit, eam animo semper sibi præsentem quodammodo adfuisse, neque solum quæ egisset, sed & cogitasset, omnia intime perspexisse. Quare eam absentem æque ac præsentem venerabatur, cum absentia vt præsentia, interna vt externa, cognosci ab ea animaduerteret.

[19] Eiusmodi autem erga illam erat benigni Numinis prouidentia, vt omnibus in rebus, quantumuis minimis, singulari quadam ratione illam gubernaret. [peccati fœrorem percipit.] Ea caussa diuinitus prohibitam eam aliquando didicimus, vltro oblato pane vesci, aliamue stipem admittere, propterea quod maximum ab eorum, qui ea dabant, peccatis exspirari fœtorem sentiebat. Sæpenumero cum se dedisset in preces vt vita functis amicis quibusdam Deum propitiaret, prohiberi se vi tanta sensit: vt Hieremiæ quondam nouimus euenisse, cui cælitus denuntiatum: Noli orare pro populo hoc, quoniam non exaudiam. [Hier. 7. 16.] Tanti sunt apud Deum electorum suorum preces, vt eas frustra concipi nolit.

CAPVT V.
Christianæ virtutes.

[20] Svperuacaneum existimo de illius temperantia disserere. Licet morbis exhausta assiduaque diuinarum rerum contemplatione (quæ duæ res maxime corporis vires deiiciunt) perinde quidem ad cibum sumendum accedebat, [Egregie moderatur cibo,] ac si amarum quodpiam illi exhauriendum pharmacum esset: satius tamen ducebat, quotidie paullum comedere, quam post tridui inediam exponere se ingluuiei periculo, quod multi sæpe imprudentes incurrunt. [somno, rebus ceteris:] Eadem illi somni, vestitus, rerum ceterarum moderatio; eadem prudentiæ amussis. Solet quidem vulgus ea præcipue admirari quæ modum excedunt, & extrema vocantur: at sapientes & difficilius & tutius arbitrantur, in medio consistere. Manifestum id in linguæ moderatione ac debita refrænatione, quam neque ij assequuntur qui se in otiosa & inutilia verba effundunt, neque qui necessaria omittunt: adeo vt pauci admodum intra limites se mediocritatis contineant. Hæc autem ita in illa eluxit, vt nec otiosa proferret, nec necessariis abstineret.

[21] Iam vero tanta erat reuerentia & religione erga sacros ritus, [Sacerdotes & res Ecclesiæ reueretur:] Ecclesiæ que sanctiones, vt etiamsi Angelus quispiam ei contrarium suasisset, nullo modo fidem ei fuerit habitura: quæ tanta fidei constantia quam frequens sit hisce temporibus, alij statuent. Præterea proferri nihil omnino patiebatur a quoquam, quo Episcoporum Sacerdotumue lædi honos, etiam leuissime, videretur. Quod tunc perspectum, [Roma expugnata an. 1527. luget:] cum Roma vi expugnata ac militari furore direpta est: nam cum quidam ea re lætari viderentur, ipsa Deum dies noctesque deprecans lacrymabatur, secum perpendens, pro sua inflammata erga omnes caritate, captiuorum ærumnas, detestanda victorum crimina, iniuriam Pontifici Maximo & aliis Ecclesiæ Antistitibus irrogatam, profanationem templorum locorumque sacrorum. Quæ omnia cum intelligeret in Christianæ reip. perniciem redundare, tanto plangebat vberius, quanto maiore amore in Christum ferebatur. [sæpe confitetur ac communicat.] Solenne ei erat octauo quoque die peccata confiteri, & diuinis epulis accumbere: quibus dum frueretur, tantum in se ardorem excitabat vt sæpe, quantumuis ægra & pallida, roseo igneoque vultu coruscaret, non sine ingenti Sacerdotis, vt ipse de se fatetur, admiratione ac stupore. Confessionem numquam sine lacrymis multisque suspiriis instituebat, quam quidem generalem semper fuisse existimem, cum singulis momentis in amore Dei, quo instar fornacis maxime ardebat, progrederetur, atque ita peccatum in se hærere non pateretur.

CAPVT VI.
Miracula. Obitus.

[22] Qvæ quamquam huiusmodi sint, vt merito concludere possimus eam cælo dignam fuisse, siquidem potissimum signum sanctimoniæ est, deuictis peccatis, Dei mandata obseruare; tamen eo quod vulgo maiori admirationi soleant esse, ea quæ exterioribus sensibus subiiciuntur miracula, quam interior iustitia quæ sub sensus non cadit, nec hæc præteribo, quæ ei perinde vt aliis Sanctis Deus liberaliter concessit. [Ægrosprecibus sanat:] Solebat ergo hæc pietatis caussa ægros inuisere, ac pro iis preces aliquas fundere, quarum vi miraculose illico sanitati restituebantur: at cum hac de re nonnihil ambigeret, Religiosum quemdam, apud quem subinde peccata sua per sacramentum Pœnitentiæ deponebat, consuluit, qui, quandoquidem hoc opus misericordiæ esset, eam porro in eius exercitio progredi licite posse affirmauit. Postea vero idem exposuit Petro de Luca, [postea id omittit:] viro doctrinæ & sanctitatis fama celebrato, qui cum officium hoc caritatis, ex quo miracula consequerentur, non admodum laudaret, illa etiam in posterum ab eo penitus abstinuit.

[23] Paullo autem post in grauissimum morbum incidit, quo cum quinque annos integros decumberet, [ipsa ægrotans a Christo inuisitur:] etiamsi sæpe eam Dominus familiariter visens & alloquens rogaret, numquid eo tempore sibi iucundæ acciderent visitationes & officia caritatis quæ intermisisset, tamen in eodem perseuerans consilio, eas morborum molestias tolerare maluit, quam viri adeo sancti documentum negligere. Etenim consueuit demissus animus, vt quam remotissimus sit ab omni propriæ æstimationis periculo, alieno consilio malle regi, quam propria reuelatione, nimirum quando alieni consilij copia non negatur.

[24] Accidit alias vt singulari quadam commiseratione pauperis cuiusdam pedem tangeret, [exulceratum pedem tactu sanat,] adeo quidem purulentum & corruptum, vt altera ei die præcidendus esset: quo tactu miser ille statim cœpit se melius habere, vt breui perfectam sanitatem obtinuerit. Alias etiam puellam quamdam tetigit lepra plane coopertam, [& lepram:] quam deinde eius auxilio sanam ac denique iunctam matrimonio vidimus.

[25] Rustica quædam infantem genuerat adeo monstruose membris inter se contractis & distortis, vt erinaceus videretur: caput enim eius pedibus erat implicitum; neque, quandoquidem iam decem menses ita se haberet, spes vlla restituendi in decentiorem formam corporis erat. Vt breuis sim, [fœde contortum puerum curat:] infans ad eam deportatus est vltimi remedij caussa: quare hæc accersito ad se Sacerdote suo, atque coram inspectante, membra pueri dissoluit, suoque loco singula aptans tamquam massam conformauit, ac biennio post adeo hunc puerum integrum beneque constitutum, cum ad se adductus esset, vidit, vt nullum prorsus superioris calamitatis vestigium in eo appareret.

[26] Nec hoc prætereundum quod non ita pridem intellexi. Quidam ei notus vxorem duxerat certo gradu consanguinitatis sibi deuinctam. Quod factum cum ei merito displiceret, persuadendo euicit, vt se in Iesuatorum ordinem reciperet. Contra autem omni contentione nitebantur consanguinei eum inde extrahere, vt contracto matrimonio vteretur. Hoc ergo cum agerent, die certo piscatum abiere, piscatores enim erant: at rete iactum, quo victum quæritabant, repente ex eorum oculis sublatum est. Quod cum diu multumque frustra quæsiissent, [rete in peccati pœna amissum, vt recuperetur impetrat:] omni denique eius recuperandi spe abiecta, quandoquidem admodum magnum cum esset, nullibi tamen sui indicium faceret, ad beatam hanc mulierem confugere: quæ negauit se Deum pro iis deprecaturam, nisi prius promitterent fore vt fratrem suum in cœpto vitæ genere pergere sinerent. Quo promisso, eos ad mare iussit reuerti, vbi eo loco rete aquis supernatans inuenere, quo ante coniectum tanto labore frustra inuestigarant. Porro frater eorum in religioso statu cum pergeret, ad tantam a diabolo adactus est desperationem, [cuiusdam praua consilia dissipat, sanat:] vt sibi mortem consciscere meditatus in eum finem sub lecti sui ceruicali cultrum abderet. Quod hæc diuinitus edocta, Sacerdotem suum ad eum misit: qui inter alia eum rogaret suis verbis, quorsum ille culter, & quid illo designaret, quem eo loco abdidisset? Qui facinus suum ei clare perspectum cernens, pœnitudine ductus, cum insigni laude in eadem religione vixit, & obiit.

[27] Sed quoniam prolixior instituenda esset narratio, quæ cuncta hæc complecteretur, [obitū suum præscit:] ad mortem eius venio, quæ anteactæ vitæ fuit quam simillima, quam & multo ante diuina inspiratione cognouit, cum visa ei esset fax ardens in caput incidere. Quare omnia sua in eum finem composuit, domo Sacerdoti suo relicta, vt eam in templum consecraret, docens simul quo loco altaria collocanda essent. Quod deinde ita confectum. Sacerdos enim ex eius voluntate templum ædificaturus cum nummorum penuria moliri vix quidquam posset, [e sua domo iubet ecclesiam fieri:] tanta vndique eleemosyna subito collata est, vt ad operarum mercedem, & ad ea quæ ædificij absolutio requireret, abunde suppeteret.

[28] Vt ergo eo, vnde abij, reuertar; quantum morbus eius augebatur, tantum videbatur crescere & augeri internum animi illius lumen, [anhelat ad mortem:] & desiderium coniungendi se cum eo, quem semper tantopere dilexerat: similis erat hac in re lapidi, qui eo velocius mouetur, quo propius abest a centro suo, vt conquiescat. Innumeris grauissimisque doloribus obruebatur, numquam tamen a mentali oratione abstinebat, [assidue orat:] adeo vt vere illud Christi Domini expleret: Oportet semper orare & non deficere. [Luc. 18.1.] Hinc vita illam potius, quam oratio defecit. Vltimis suspiriis nil nisi Dei misericordiam ingeminabat, quo verbo dicto ad eum abiit, [moritur,] qui est pater misericordiarum. Eluxit enimuero a morte in eius vultu expressa Dei misericordia, qui singulari sane gratia adeo candidus ac hilaris est visus, [pulchrior a morte.] vt plurimi non crederent eam tanto tempore tamque grauiter ægrotasse. Discessit ex hac vita an. 1530. 28. Ianuarij.

[29] Atque hæc sunt, quæ de sanctis hisce mulieribus balbutiendo effutire potius, [Epilogus.] quam diserte eloqui potui. Neque vero ausus fuissem hoc manus suscipere, nisi quorumdam calumniatorum iniquitas me adegisset: ita enim ipse mecum ratiocinabar; haud æquum esse, vt calumniatoribus potius licere videatur ea quæ ignorent insectari, quam spectatoribus, quæ experientia certa cognouerint, deprædicare: quamquam sciam non minimam quidem partem laudum eis debitarum me esse assecutum. Sed fiet aliquando vt magnus ille Deus, cui vtraque fideliter famulata est, quemadmodum alios Sanctos suo tempore & loco semper exaltauit, ita vtriusque huius gloriam mundo reddat manifestam. Quod breui futurum freti, & multorum in eas pietate, & disquisitione de iis recens instituta, merito confidimus. Quare nostrum est, Deum precibus obtestari, vt breui promissa expleat, ad maiorem nominis sui gloriam, Sanctorum exaltationem, & plurimorum salutem.

ALIA VITA
ex Hieronymi Rubei historia Rauenn.

Gentilis, vidua Ravennae in Italia

Ex Hier. Rvbeo.

[1] [Gentilis Margaritæ discipula,] Svb id tempus, quo ab Clemente VII. Cæsar insigni pompa coronam Bononiæ accepit Augustalem, Rauennæ Gentilis decessit, Thomæ Iusti aurificis Veronensis filia, Rauennæ ex Rauennati muliere nata: quæ cum admodum familiariter & frequenter Margaritæ, de qua supra docuimus, consuetudine fuisset vsa, maximam sanctitatis opinionem contraxerat, aucta in dies vita innocenter sancteque agenda. Maritum habuit Iacobum Pianellam Venetum, sutorem: ex quo genuit filios aliquot, Leonemque præsertim, qui Sacerdos fuit. [multa a marito pætitur,] Eo autem persancto genere viuendi, mariti odium ita vehemens sibi conflauit; vt ab illo non modo verbis asperis, contumeliæque plenissimis, sed factis acerbis, publicisque calumniis, ac verberibus multis, sæpissime in ingentes calamitates præcipitaretur: quas tamen ea animi moderatione, itaque tranquille semper tulit, vt Margaritæ magistræ, omnia diuinitus cognoscenti, atque quo modo se haberet sciscitanti, responderet, habere se multo melius, quam mereretur. Quo factum est, vt assiduis a Deo precibus tandem aliquando mariti in melius commutatos mores impetrauerit.

[2] [benigna in omnes:] Tanta fuit in eos, qui illam iniuriis ignominiisque afficientes, multi semper fuere, bonitate & beneficentia, vt prima illos ad iram odiumque deponendum, conciliandamque inter se concordiam, blandis verbis inuitaret. Egentes maxima semper misericordia prosequēs, cum postulantibus præbere non posset, (paupertatem enim amabat & sectabatur) illacrymans mirifico simul afficiebatur dolore. Plurimis sanitatem corporis, [miraculis claret:] admirabili euentu, precibus a Deo impetrauit: animique curas & molestias sermone leuauit. Cogitationes, intimosque animi sensus, Deo indicante, cognoscebat: vti locupletissimi testes accessere Antonius Monuetulus, & Zacharias Pedercinus; dum iussu Pauli III. Pontificis, anno sesquimillesimo trigesimo septimo, mense Maio, Ioannes Franciscus Petittus, Rauennæ Moderator, de huius & Margaritæ vita miraculisque (vti supra memorauimus) quæstionem habuit: [castitatem aliaq; quibusdam impetrate] in qua Paulus Vegius Rauennas, Episcopus Casensis, se Margaritæ & Gentilis precibus, cum iam ad cælestis vitæ præmia vocatæ essent, animi tranquillitatem, corporisque sanitatem, ex grauissimis morbis sæpius obtinuisse, scribit. Plures etiam ex Canonicis Regularibus Lateranensibus, vt Seraphinus Acetus Firmanus, (qui de harum sanctissimarum mulierum vita libellum, typis excusum, edidit) Michael Foro-Cornelianus, & Marcus Antonius Venetus, Gentilis rogatu ac precibus, summas a Deo virtutes, ipsamque præsertim castitatem, se fuisse adeptos testantur: adduntque multos se nouisse Venetiis, Ferrariæ, Lucæ, aliisque ciuitatibus atque oppidis; quibus, cum Margaritæ & Gentilis suffragium flagitassent, munera a Deo mirabilia acciderint.

[3] [alienas tentationes absens cognoscit:] Scribit Monuetulus, vir doctissimus ac grauissimus, iuratusque in hac quæstione testis; cum nocte quadam acriter a dæmone illius oppugnaretur castitas, se protinus e lecto surgentem, ad Deique opem confugientem, fuisse liberatum: postridieque mane, cum ad Gentilem adiisset, illam vniuersam oppugnationem narrasse, affirmasseque, precatam se fuisse Deum, vt illi victoriam præberet. Sæpius item, cum multi adessent, cuiuslibet peccata diuinitus ab eadem cognita & castigata sunt: quod ipse sæpius sensit Monuetulus.

[4] Multa insuper vaticinata est, tametsi id ægre admodum faceret, nec affirmanter: neque enim visis, [futura multa prædicit:] quæ sibi frequenter diuinitus obiiciebantur, facile credebat. Vt autem multa quæ prædixit, omittam, illud non inuoluerim silentio, quod Rauennate prælium, vrbisque direptionem sigillatim prænouit, asserens, e remotis locis multos ad diripiendam Rauennam accedentes, se intueri. Cum vero Hieronymus Malusellus eam hortaretur, vt saluti fuga consuleret, id ipsa renuens, si erant aduersa ob peccata ferenda, se quoque multa peccasse, & in dies peccare, affirmabat. Pridie vero quam ob factiones magna cædes Rauennæ committeretur, sibi e D. Ioannis Euangelistæ redeunti, vas plenum sanguinis ostensum cælitus est, audiitque vocem, quæ illud acetarium futurum asseruit. Cum etiam Borbonius per Æmiliam vagaretur, Romam contendens, ipsa in cubiculo nonnullis comitata, cum esset statim pallida facta & tamquam territa, passis crinibus mulieres sibi ostensas, hominum neces, cruoris magnam effusionem, atque huiusmodi multa, quæ in vrbium direptionibus solent contingere affirmauit: quod non diu post verum fecit ipsa Romæ miserabilis clades.

[5] Hoc loco Hieronymi Maluselli testificationem libenter posuerim, viri sanctissimi atque illius contubernalis, quique illi a confessione ad expianda peccata, quam quotidie fere faciebat, [quemdam conuertit,] adfuit. Hic igitur cum admodum adolescens multa de Gentilis sanctitate acciperet, &, vt iuuenes solent, sperneret, hortante sorore ac pene impellente, ad Gentilem se, non absque ingenti metu, contulit: iam enim quartum annum abstinuerat confessione de peccatis. Domum ingressus, statim maximum percipit odorem, ad eamque accedens, breui ita eius præceptis & admonitionibus iustitiam & pietatem est edoctus, acieque mentis illustratus, vt aliam statim vitæ conditionem, [cum animi auxietate liberat,] alios mores ingressus fuerit. Tres interim effluxere anni, quibus frequenter ad eam venire consueuerat, audiebatque illam Deum precantem, vt sibi Sacerdotem concederet, quocum arcana cordis communicaret: nec diu post Hieronymus in animum induxit, Sacerdotem fieri: sed quo magis ad eum sacrosanctum ordinem accedebat, eo cordis dolore quodam pene intolerabili magis afficiebatur: quo tamen Gentili patefacto, statim exhilaratus est animus, & inanis timor ac sollicitudo pulsa.

[6] Sacerdos iam factus, cum Cæsenæ in cubiculo solus mysteriorum arcana verba recitaret, & cubito supra sacrum librum innixus, [& ad se mirabiliter aduocat;] manu ad genam admota ea consideraret, statim ex sublimi in faciem adeo vehementer ictus est, vt sui vix esset compos, nullum tamen dolorem sensit: confestimque erectis oculis, iuxta se mulierem nigris indutam vestibus conspexit: quam Gentilem, aut Margaritam suspicans, Rauennam, inquit, proficisci animus est: aut enim Iacobus Gentilis maritus est mortuus, aut supremam agit animam. Itaque Rauennam cum venisset, postridie eius diei Iacobus vita decessit: ipseque Hieronymus, haud ita multo post, Gentilis, Leonis, & mulieris cognatæ, quartus accessit contubernalis, vbi decem & nouem annos, vita sancte degenda, perpetuo vixit. [sæpe ieiunat:] Gentili assidue multos dolores, eosdemque magnos, patienter atque hilari semper vultu, ferente: cum tamen corpus etiam castigans, diebus Mercurij, Veneris, & Saturni, semel tantum, sacræ inediæ caussa comederet, omnibusque Dominicis diebus festis Hieronymus illi diuinam ac sacrosanctam corporis Christi Dei hostiam communicaret.

[7] Antequam diem obiret suum, illum sæpe Hieronymo Malusello prædixerat. [mortem suam prædicit:] Tandem vero hærede illo facto ex asse, (erat enim Leo filius præmortuus) iussit, vt domum suam in templum erigeret, iaceret fundamenta; reliqua Deo committeret; futurum enim, vti non Rauennates, sed exteri opus iuuarent. Itaque ad V. Kal. Februarias nocte insequenti, [pie moritur.] ad extremum sacro oleo vncta, morte minime dissimili ab ea, quam innocenter egerat, vita, nono & quinquagesimo ætatis anno, diem supremum clausit.

[8] Quoniam vero nimis longa sumeretur oratio, si quæ post mortem admirabilia munera sunt, eius apud Deum rogatu, impetrata, narrauerim; hæc omittens, [Ecclesia ex eius domo construitur.] ad Hieronymum Malusellum venio, qui cum neque aureos nummos decem haberet, verbis tamen Gentilis magistræ impulsus, fundamenta templi iacit: &, quod mirum est dictu, plurimi accurrentes ita iuuere, vt breui fuerit templum extructum, in quod quingenti amplius nummi aurei impensi sunt: quorum trecentos Carolus in Neapolitano Regulus, quem nos virum nouimus, fuimusque superioribus annis allocuti, donauit. Is enim cum in Gallia, quo se amisso imperio receperat, [multis iuuantibus.] de quodam Sacerdote accepisset, Rauennæ Sacerdotem plane sancte viuere, & templum exædificare, diuino spiritu impulsus, Rauennam e Gallia venit, Diuæ Mariæ Lauretanæ templum toto orbe ingentibus miraculis celeberrimum inuisurus; inuentoque Hieronymo, aureum tradidit torquem, vt, quod iam angustum ædificarat templū, amplificaret, & sacellis additis exornaret: quod & factum est… Quibus peractis, aliquot sacratis viris probis ac religiosis, in quibus Simon Crespolus Rauennas maxime enituit, secum iunctis, collegium instituit, titulo Boni Iesu, ac Diuæ Margaretæ adiecto, anno a partu virginis trigesimo secundo supra millesimum quingentesimum: quod postea Paulus III. Pontifex Maximus insequentibus approbauit. Iulia etiam Sfondrata, nobilis ac religiosa mulier, vidua Mediolanēsis, quæ Mantuæ ex Piccinardata familia maritum habuerat, annuam certam pensionem pecuniæ illi consociationi cum tribuisset, multum rem ipsam iuuit, magnificasque ædes proximas templo, & nonnullos etiam fundos comparauit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 29. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 28. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 28. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.