Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

29. Januar

XXIX. IANVARII.

SANCTI QVI IV. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Valerius, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica.
S. Valerius, Episcopus Martyr, Lucæ in Etruria.
S. Sarbelius, Martyr, Edessæ in Mesopotamia.
S. Bebæa, vel Barbæa, Martyr, Edessæ in Mesopotamia.
S. Constantius, Episcopus Perusinus in Etruria, Martyr.
S. Sabinianus, Martyr, Trecis in Gallia.
S. Sabina, Virgo, Trecis in Gallia.
Alij plures Sancti Martyres, Trecis in Gallia.
S. Severa, Virgo, Martyr, in Italia.
S. Maximus, eius parens, Martyr, in Italia.
S. Secunda, eius parens, Martyr, in Italia.
S. Marcus, frater, Martyr, in Italia.
S. Calēdinus, frater, Martyr, in Italia.
Circiter mille Milites, fratres, Martyres, in Italia.
S. Seustius, Martyr, Tuderti in Vmbria.
Alij LXXX. Martyres, Tuderti in Vmbria.
S. Papias, Martyr, Romæ.
S. Maurus, Martyr, Romæ.
S. Philotheus, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Hyperechius, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Abibas, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Iulianus, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Romanus, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Iacobus, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Panegorius, Martyr, Samosatæ in Comagene prouincia.
S. Paulus, Martyr.
S. Victor, Martyr.
S. Honoratus, Martyr.
S. Baculus, Episcopus Surrentinus in Campania.
S. Gildas, siue Gildasius, Abbas in Britannia Armorica.
S. Sulpitius Seuerus, Episcopus Bituricensis in Gallia.
S. Potamion, Episcopus Agrigentinus in Sicilia.
S. Aquilinus, Presbyter Martyr Mediolani.
S. Arnulphus, Martyr Cisonij in Belgio.
S. Iulianus, Hospitator.
B. Redigundus, siue Wedigundis, Virgo Ordinis Præmonstratensis, in Hispania.
Carolus, Abbas Villariensis, Ordinis Cisterciensis in Belgio.
S. Petrus Nolascus, fundator ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captiuorum, in Hispania.
S. Petrus Thomasius, Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis Carmelitarum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

B. Vitalis Abbas. MS. Florar. Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum. Is esse videtur de quo egimus VII. Ianuar.
S. Paulus I. Eremita. Martyrologium sacri Ordinis Prædicatorum, Breuiarium Eborense & Romanum antiquum. De eo egimus X. Ianu.
S. Paulæ Romanæ viduæ natalis celebratur hoc die officio duplici in ordine S. Hieronymi apud Hispanos, in antiquo Parisiensi Breuiario & Corisopitensi officio 3. Lectionum. Vitam dedimus XXVI. Ianuar.
S. Valerius Episcopus Cæsaraugustanus & Martyr. Ferrarius, Marietta, aliiq;. Colitur quibusdam locis hoc die. De eo egimus XXVII. (richtig: 28.) Ianuar.
S. Cyrillus Episcopus Alexandrinus. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 45. & Maurolycus, qui iterum de eo agit, cum Martyrologio Romano, vbi & nos, XXVIII. Ianuar.
S. Iacobus Eremita in Palæstina. Martyrologium Gallobelgicum. Egimus de eo XXVIII. Ianuar.
Sulpitius Seuerus S. Martini discipulus ante annos fere 50. Romani Martyrologij tabulis adscriptus est: at correctæ illæ nunc sunt, Vrbani VIII. Pontificis Maximi auctoritate, eiusq; expunctum nomen, quod erat pro Sulpitij Seueri Episcopi Bituricensis, qui Gunthramni Regis Sanctiq; Gregorij Turonensi temporibus vixit, nomine expressum. At infra, cum de hoc agemus, de illo quoque discipulo S. Martini, toties S. Paulim epistolis laudato, disseremus, quando & is quoque a nonnullis inter Sanctos censetur.
S. Makwolocus, siue Wolocus, Volocus, Maknolocus, Episcopus in Scotia, refertur a Ferrario, Camerario, Regio: nobis ignotus est.
Gelasius II. Pontifex Maximus, Cluniaci in Gallia hoc die obiit anno 1119. refertur hic & Sanctus appellatur a Ferrario, VVione, Dorganio. Piis accensetur a Saussaio.
Hymana, siue Himmana, Abbatissa Salsiniensis. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, vbi Beatam appellat. Refertur & in Catalogo Sanctorum Comitatus Namurcensis, sed sine Sanctæ aut Beatæ titulo, qui tamen in eo catalogo plerisque publico aliquo cultu celebribus tribuitur. Eius mentio fiet in vita B. Iulianæ Montis Corneliensis V. Aprilis.
Irmendrudis monachi. MS. Martyrol. monasterij S. Martini Treuiris. Verum quis ille fuerit Irmendrud monachus, nos latet, quæue Irmentrudis monacha; nam fere fæminea sunt nomina quæ in trud aut drud desinunt, ac fidelitatem amabilitatemue adsignificant.
Tituli sanctæ Crucis pars an. 1492. hac die, quæ erat Dominica, reperta est Romæ in ecclesia sanctæ Crucis in Hierusalem. Quare Alexander VI. qui eo anno Innocentio VIII. successit, plenariam indulgentiam concessit eam ecclesiam pie & religiose quotannis adeuntibus, vt testatur Iacobus Gretserus noster to. 1. de sancta Cruce lib. 1. cap. 94. vbi & Alexandri diploma recitat.
S. Barsimæus Episcopus Edessȩ Mart. Menæa. Nos XXX. Ia.
S. Ignatij Deiferi, Episcopi Antiocheni, reliquiarum translatio prima, Roma in Syriam, celebrari a Græcis hoc die solet, vt ex eorum Menæis patet. De ea agemus ad illius natalem I. Febru.
S. Cyriacus, Martyr Romæ, socij SS. Papiæ & Mauri. Galesin. & Martyrologium Gallobelgicum. Sed nos cum Martyrologio Romano de Cyriaco XVI. Martij.
Cyriacus, Martyr Romæ, socij SS. Papiæ & Mauri. Galesin. & Martyrologium Gallobelgicum. Sed nos cum Martyrologio Romano de Cyriaco VIII. Augusti.
S. Apronianus, Martyr Romæ, socij SS. Papiæ & Mauri. Galesin. & Martyrologium Gallobelgicum. Sed nos cum Martyrologio Romano de Aproniano II. Februar.
 
S. Siluanus Episcopus, S. Lucas Diaconus, S. Mucius Lector, Martyr Emesæ. Menæa Nos cum Martyrologio Romano VI. Februar.
S. Apolloniæ Virginis & Martyris Translatio. MS. Florarium. Eius natalis agitur IX. Febru.
S. Cyrillus, Episcopus Hierosolymitanus. Maurolycus, Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 44. Nos XVIII. Martij.
S. Aphraates. Menæa. Nos cum Martyrol. Romano VII. April.
S. Erconwaldus Episcopus Londinensis. MS. Kalendarium SS. Ord. S. Benedicti. Nos cū Martyrol. Romano XXX. April.
S. Germanus Confessor refertur hoc die a Saussaio in Supplemento Martyrologij, quem scribit cum S. Philiberto Apostolico spiritu feruentem, mari traiecto, Occidentalibus populis verbum Domini erogasse, parta que copiosa messe diuinæ sementis manipulis onustum susceptæ gratiæ æternam peruenisse ad requiem. Huius, atque S. Philiberti in vita S. Gildæ infra mentio fit. Sed de hoc & Philiberto & Germano nihil certi possumus pronuntiare. Alius Philibertus colitur 20. Aug.
S. Othilia, siue Odilia, Virgo & Martyr, Hui in Belgio, ex sodalibus S. Vrsulæ. Ferrar. Galesin. Saussaius. Celebratur Hui apud Cruciferos eius translatio XVIII. Iulij.
at de S. Vrsulæ sodalibus vniuersim agemus XXI. Octob.
S. Iuliæ Virginis Trecensis & Martyris translatio ad Iotrum monasterium, refertur hoc die ab Andrea Saussaio. De ea agemus XXI. Iulij.
S. Christophorus Martyr colitur in Ecclesia Atrebatensi hoc die officio duplici, vt patet ex Breuiario illius Ecclesiæ. De eo agemus XXV. Iulij.
S. Hippolytus Episcopus, & socij sub Claudio in mare mersi. Galesin. & Ferrarius. Martyrol. S. Hieronymi: Hippolyti Episcopi. Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum cum Paulo, Honorato, Victore coniungunt. Omnino videtur Portuensis esse Hippolytus, de quo agemus cum Martyrologio Romano XXII. Augusti.
S. Lucia Virgo refertur hoc die in vetustißimo Kalendario adiecto ad MS. Martyrologium S. Hieronymi his verbis: Treuer. nat. Valerij Episcopi & Luciæ Virg. Si celebris illa Lucia Sicula est, ea colitur XIII. Decemb.
S. Dagobertus Rex. Ferrarius, qui in Notis innuit eum esse de quo Molanus agit, & nos agemus ad XXIII. Decemb.

DE S. VALERIO EPISCOPO TREVIRORVM IN GALLIA BELGICA.

Svb finem secvli I.

[Praefatio]

Valerius, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica (S.)

[1] Cvm in diuersa terrarum, qui gentes Christiana religione imbuerent, multos diuina inflammatos caritate, Princeps Apostolorum, constituta iam in Vrbe terrarum domina regalis sacerdotij sede, legaret; Galliæ nobilißimas prouincias nequaquam sibi negligendas esse duxit: [S. Valerius in Belgicā missus:] adeoq; in nostratem Belgicam, & situ ipso & cultu humanitatis longißime a populo Quiritium distantem, Eucharium, Valerium, Maternum misit Erat tunc Treuirorum vrbs, Belgicarum (si non omnium Gallicanarum) facile princeps. Isthic Episcopatus erectus, quem primus geßit Eucharius, dein Valerius, tum Maternus. Celebratur S. Eucharij natalis VIII. Decembris, Materni XIV. Septembris, Valerij hoc XXIX. Ianuarij. Et de illis quidem suo tempore agemus.

[2] S. Valerij nomen plerisque, etiam vetustißimis inscriptum Martyrologiis est. MS. S. Hieronymi, Rabanus, MS. S. Maximini: Treuiris depositio Valerij Episcopi. [eius natalis:] Vsuardus, Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Martyrol. Romanum, variaq; MSS. Eodem die Treuiris depositio B. Valerij Episcopi discipuli S. Petri Apostoli. Eadem habet Constantius Felicius, & Maurolycus. Galesinius: Treuiris S. Valerij Episcopi. Hic vnus e LXXII. discipulis, B. Petri Apostolorum principis auditor, in Galliam missus, ingenti sollicitudine ad Euangelij propagationem attentus, mortuo Euchario, in eius locum creatus Episcopus, cum annos XV. Treuirensi Ecclesiæ præfuisset; vitæ innocentia, pietatis Episcopaliumque virtutum laude florens, obdormiuit in Domino. Fuisse e numero LXXII. discipulorum dicitur quoque in Martyrologio Germanico, & Guilielmi Eysengreinei Centenario I. quod de S. Euchario Albertus Abbas Stadensis, & plures alij tradidere. MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Treuiris depositio B. Valerij Episcopi, discipuli S. Petri Apostoli: qui cum BB. Euchario & Materno Treuerim veniens, post obitum Eucharij ibidem per annos quindecim episcopatus fungebatur honore. Cuius prædicationis tanta fuit instantia, vt eo adhuc viuente per Galliam & Germaniam Christiani paganos numero simul & religione superarent.

[3] [Vita a Goldschero scripta:] Res gestas SS. Eucharij, Valerij, Materni scripsit Goldscherus Treuiris in cœnobio S. Matthiæ monachus, ex maiorum, vt sub initium profitetur, certissima relatione. ast in Epilogo scribit se hæc de gestis sanctorum Patrum post excidium Treuericæ vrbis relictos cineres diligentius perscrutantem, sparsim in chartulis scripta inuenisse, quæ in vnum redacta vtilitati legentium tam præsentium quam futurorum fideliter commendarit. Qua ætate vixerit non reperimus: antiquissimum esse ex eo patet, quod Herigerus Abbas Lobiensis, qui anno 990. Fulcuino successit, 31. Octobris an. 1007. (non 1107. vt Valerius Andreas & Miræus scribunt) obiit, multa hinc fere ad verbum describat in gestis Episcoporum Tungrensium, vbi de SS. Euchario, Valerio, atque Materno agit per XVI. capita. Hanc vitam damus integram (quoniam trium illorum plane connexa sunt acta) ex vetustis MSS. monasteriorum S. Martini Treuiris, S. Laurentij Leodij, Marchianensis, [vnde hic edita:] Rubeævallis in Sonia silua, Accincti in Burgundia. Partem ad hunc diem edidit Surius, quæ S. Valerij præcipue gesta complectitur. At si quid erit SS. Euchario Maternoque proprium, præter ea quæ Goldscherus scripsit, propriis locis dicemus.

[4] Meminerunt S. Valerij tum alij in Notationibus citandi, tum Marianus Scotus ætate 6. lib. 2. ad an. 14. Neronis, [qui alij de eo scripserint.] & ad 1. Vespasiani, & 3. Domitiani. Albertus Abbas Stadensis ad an. Chr. 47. Christophorus Bravverus lib. 2. Annal. Treuiren. Ioannes Nauclerus vol. 2. Chronographiæ, generat. 2. ad an. Chr. 46. Otto Frisingensis lib. 3. cap. 15. Guilielmus Eysengreineus Centen. 1. par. 1. dist. 2. qui & alios citat, nobis nondum lectos. Petrus Merssæus Cratepolius in Annal. Episcopor. Treuir. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis. Ioannes Chapeauillus in Annotat. ad Herigeri historiam. Petrus de Natal. lib. 11. cap. 130. nu. 41. Constantinus Ghinius in Natal. Canonicorum. Auctor vitæ S. Deicoli Abbatis XVIII. Ianu. cap. 1. nu. 5. Claudius Robertus in Gallia Christiana. Demochares de Missæ sacrificio cap. 33. qui tamen perperam illi Maternum præponit. Michael Monachus in Sanctuario Capuano ad 30. Ianuarij.

[5] Asseruantur nunc, teste Eysengreneo, S. Valerij reliquiæ in subterranea crypta monasterij S. Matthiæ Treuiris. [Eius reliquiæ:] Aliquæ Vlyssipponem in Lusitaniam translatæ, atque in ecclesia Societatis Iesu locatæ, vt XXV. Ianuarij diximus. Aliquas reperimus alias illius Translationes, verum quando eæ contigerint, quoue & vnde pignora eius deportata sint, nos latet. [Translatio.] MS. Florarium XV. Iulij ita habet: Treueris translatio sanctorum Episcoporum Eucharij & Valerij. Et quoddam aliud MS. VIII. Augusti: Treueris B. Valerij Episcopi & Confessoris Translatio.

VITA
SS. Eucharij, Valerij, Materni,
Auctore Goldschero monacho Treuirensi,
ex variis veteribus MSS. codicibus.

Valerius, Episcopus Treuirensis in Gallia Belgica (S.)

Avctore Goldschero, Ex mss.

CAPVT I.
SS. Eucharius, Valerius, Maternus in Belgicam missi. Maternus a morte suscitatus.

Præfatio.

[1] Qvamuis beata a vita Sanctorum apud omnipotentem Deum æternaliter maneat, & eorum nomina liber vitæ sine obliuione contineat; nihil tamen veræ religioni obsistere credimus, si eorum merita sæpius mente reuoluamus, actusque illorum verbis & scriptis commemoremus. Vnde & ea quæ de gestis sanctorum Patrum Treuericæ vrbis certissima maiorum relatione agnouimus, silentio segniter præterire non debemus: quia iustum est hos piis commendare memoriis, quorum quotidie instruimur exemplis & documentis.

[2] [S. Petrus Romam venit:] Igitur postquam beatissimus Petrus Apostolus Antiochenam Ecclesiam b prima confessione Christiani nominis super solidissimam petram fundauerat; & Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, ac Bithyniam verbo prædicationis illustrauerat; in exordio c regni Claudij Cæsaris, superna prouisione ordinante, Romam ingressus, salutarem cunctis credentibus fidem constantissima assertione prædicauit, eamdemque potentissimis signis atque virtutibus comprobauit; & eiusdem Vrbis Pontificatum viginti quinque annis strenuissime rexit. Vbi dum firmiter veræ fidei fundamenta collocasset, & per totam Italiam fama doctrinȩ eius longe lateque percrebuisset; tandem a Spiritu sancto præmonitus, Galliæ quoque ac Germaniæ verbum salutis inferre ordinauit: [Euchariū, Valerium, Maternū in Gallias mittit:] atque ad hoc opus tres probatissimos viros ex suis discipulis elegit, Eucharium videlicet d, Valerium & Maternum: quorum statim Eucharium ad Episcopalem dignitatem sublimauit, Valerium ad gradum Diaconatus promouit, Maternum Subdiaconum consecrauit.

[3] Qui satis idonee a magistro instructi, iniunctum sibi mandatum alacri mente susceperunt, & accepta benedictione ad supradictas regiones ire cœperunt: [ij multos conuertunt:] pergentes per viam incessanter sanam doctrinam cunctis euangelizabant, & multos ad soliditatem sacræ fidei signis & virtutibus prouocabant. Cumque in quoddam Galliæ castellum, nomine e Elegia peruenissent, ibique aliquantulum temporis commorantes, [S. Maternus moritur:] omnes ad credulitatem constanter incitarent, vnus illorum, Maternus scilicet, febre correptus grauiter ægrotare cœpit, atque crescente eadem infirmitatis molestia, non post multos dies vitam finiuit.

[4] Qua orbitate B. Eucharius nimium contristatus, faciem vbertim lacrymis perfudit, simulque ingemiscens ait: [alij duo Romam redeunt:] O inimica & odiosa mors, quæ inuidia diaboli in orbem terrarum introisti, quare contra nos tam crudeliter exarsisti? Cur, quod superna pietas ad depellendam mortem infidelitatis destinauit, tu violenter abstulisti? Scio te, impiissima, in pretiosissima Christi morte occubuisse: & vnde te iterū aduersum seruos eius erexisti? Sed confido in Dominum meum Iesum Christum, quia quod per nos fieri disposuit, hoc auctor tuus impedire non poterit: & quod ipse ad salutem credentium f præordinauit, hoc inuentor tuus diabolus peruertere non valebit. Hæc dicens lacrymas repressit, & corpus discipuli terræ commendans, assumpto Valerio cum celeritate Romam rediit: & cuncta quæ sibi in via accidissent flebiliter magistro per ordinem narrauit, g dicens: Non possumus iterum remeare per viam, qua misisti nos, & gentes h prædictas docere, nisi Maternum discipulum tuum sanctis precibus tuis resuscites a mortuis, vt virtus Domini nostri Iesu Christi gentibus illis manifestetur.

[5] Quem ille clementer consolabatur, dicens: Noli lugere, carissime, nec tristis esse; [consolatur eos S. Petrus,] quia quem nunc mortuum doles, ipsum per gratiam Redemptoris nostri citius resurgere videbis, & tui itineris fidelem & incolumem socium habebis: mortem enim, quam ille ad tempus corporaliter pertulit, hanc omnipotens Deus ad salutem plurimorum prouidit. Sed iam nunc accipe i baculum meum, & cœptum iter perage, & cum illuc perueneris, [eosq; remittit dato baculo;] ipsum baculum super corpus defuncti pone, dicens: k Præcipit tibi Petrus Apostolus in nomine Iesu Christi filij Dei viui, vt a morte resurgas, & commissum ministerium nobiscum l perficias. Sanctus vero Eucharius cum fratre Valerio imperium Magistri gratanter suscipiens, ad prædictum castellum veloci gressu peruenit: atque ad sepulchrum fratris accedens, [quo admoto resurgit Maternus:] dilectissimumque thesaurum effodiens, baculum funeri superposuit: & dum Apostoli verba, quæ mandauerat, retulisset, statim Maternus resumpto spiritu resedit, dataque manu Pontifici viuus & incolumis coram populi multitudine de tumulo surrexit. m In hoc ostenditur Prophetam dixisse: Mirabilis Deus in Sanctis suis &c. & in alio loco: Omnia possibilia sunt apud Deum. [Psal. 67. 36.] Tunc omnes, qui aderant, laudes in cælum extulerunt, & multi ex paganis baptismi gratiam consequentes vnitati fidei se coniunxerunt: [multi conuertuntur.] sicque impleta est præmissa Apostoli sententia, quod mortis illius occasio multorum fieret ad salutem resurrectio. [Luc. 18. 27.] In quo loco postea n ecclesiam Christiani construxerunt, eique ex eo quod ibi acciderat nomen Resurrectionis imposuerunt.

[Annotata]

a Al. memoria.

b al. pia.

c Anno Claudij 2. Christi 42. venit Romam S. Petrus, non 4. vt quidam scripsere; nam cum anno 13. Neronis, Christi 67. occisus sit, non possunt ab anno 44. ad 67. anni 25. quibus Romanum pontificatum gessit, confici.

d Addunt quidam MSS. (Qui interpretatur Gratia, magnarum vir existens virtutum, & impleuit opere quod designabatur in nomine.)

e [Elegia vicus Elsatia.] Peruetus hic Tribocorum vicus, hodieque monstratur in Elli, seu Illæ fluminis ripa, & Romana antiquitate & religione Christiana visendus; inquit Bravverus Annal. Treuir. lib. 2. In MS. S. Laurentij Legiacum vocatur, in aliis MSS. Alegia. Albertus Stadensis: Venerunt vsque in Gelenhem Alsatiæ, & ibi Maternus obiit.

f al. ordinauerit, al. præordinauerat.

g Sequentia, vsque ad, Quem ille clementer &c. desunt in MSS. S. Laurentij & Actincti.

h al. prædicatione.

i Ottoni Frisingensi virga pastoralis dicitur, aliis cambuta, apud Harigerum vocat S. Petrus baculum hunc, sui Petalium pontificij; [Baculo S. Petri] quod de proprio Apostolorum insigni, quod capitis fuit, ad vsum communem translatum censet Bravverus. Nam πέταλον, inquit, quod bracteam, siue laminam, & mithram alij verterunt, insigne extitit capitis sacerdotalis, coronæ instar, cuiusmodi antiqui scriptores Ioanni & Iacobo Alphæi Apostolis attribuerunt. Materni per sacrum huncbaculum suscitati meminere, [suscitatus S. Maternus:] Petrus Cluniacensis lib. 1. ep. 2. contra Petrobrusianos; Honorius Augustodunensis serm. de Petro & Paulo; Theofridus Epternacensis Abbas, qui an. 1100. vixit, lib. 3. cap. 3. Florum Epitaph. SS. Atque ex MSS. Actis synodalibus ostendit Bravverus morem fuisse in Synodis prouincialibus, præter auctoritatem scripto testatam, Ecclesiastica decreta Baculo S. Petri, ceu sacrosancto, confirmare, addito baculi elogio: Cvm qvo B. Maternvs a mortvis svscitatvs extitisset. Nauclerus de hoc baculo ex Ottone Frising. Ostenditur ea hodie adhuc virga in argumentum rei Treueri ac Agrippinæ. Itaque superiorem eius partem Colonienses, inferiorem Treuerenses habent. [an & S. Austriclinianus?] Sanctus quoque Austriclinianus S. Petribaculo admoto ad vitam reuocatus memoratur in Actis S. Martialis 30. Iunij. Suspicatur Bravverus pro Materni, Martialis nomen scribi facile potuisse. Et sane eam coniecturam firmat, quod Surius & varia MSS. dicunt id contigisse in loco qui Else dicitur. Nam S. Materni suscitatio contigit ad Illum, siue Ellum, vulgo Ils, aut Els, flumen, a quo Elisgaugium, siue Alsatia nomen accepisse traditur. In vita S. Frontonis 25. Octobris idem miraculum contigisse dicitur in suscitatione S. Georgij primi Episcopi Velaunorum, [an S. Georgius Episc.] de quo 9. Nouemb. sed in comitatu eiusdem S. Eucharij, cum non nisi tridui itinere Roma abessent, ad lacum Vulsinum in Thuscia.

k al. præcepit.

l al. perferas, al. peragas.

m Deest hoc testimonium Scripturæ in MSS. quibusdam.

n Cuius ad præsentem memoriam, inquit Bravverus, in Alsatiis sacra supersunt vestigia, [S. Maternus Alsatiæ Apostolus.] conuenarum religione & votiua peregrinatione contrita. Alia ibidem monumenta recenset religionis Christianæ primum a S. Materno in Alsatia plantatæ, de quibus 14. Septemb. cum de S. Materno agemus.

CAPVT II.
Treuiri fidei mysteriis imbuti.

[6] Illi vero postquam ibidem multos ad fidem imbuerunt, & iam ad alia loca tempus transmigrandi adesse viderunt, [Treuiros veniunt:] valedicentes fratribus, per Galliam semina vitæ serendo profecti sunt, tandemque perfecto itinere Treuiros peruenerunt: vbi tantus gentilitatis error inerat, vt exceptis singulorum penatibus, in a vno loco ciuitatis centum statuta idola a populo generaliter colerentur, & per ea miseri responsis dæmonum ac præstigiis deluderentur. [non recipiuntur:] Nec tamen bonis actibus insistentes recepti sunt a populo Treuirorum, quia quanto ciuitas potentior dignitate, tanto fuit in prima prædicatione superbior. Cumque S. Eucharius per singulos dies populum admoneret, vt idola vana colere cessarent, & ad Deum verum, creatorem cæli ac terræ se conuerterent, illique nullo modo verbis eius acquieuissent, quodam die cum sociis vrbē ingressus est eumdem ad populum sermonem habiturus: quapropter, Pontifices b Capitolij inuidia succensi, maximam partem populi contra eos concitauerunt, & expellentes illos extra ciuitatem lapidibus obruere voluerunt.

[7] Quod videns B. Eucharius, ad arma orationis se cum suis conuertit, [Ethnici volentes eos lapidare,] obsecrans cum lacrymis omnipotentis Dei clementiam, vt & sibi contra incredulos pium præberet auxilium, & insanis infidelium turbis ad agnoscendam fidei veritatem capabilem aperiret sensum. Inter hæc omnis illa sæuientium turba mirum in modum ita cælitus obligata est, [manent in vario gestu immobiles:] vt alij ex eis incassum iactui innitentes, brachiis extentis inflexibiles starent; alij pro colligendis lapidibus deorsum inclinati, terræ pronis ceruicibus inhærerent, & omnes secundum vniuscuiusque corporis motum immobiles & obstinati perdurarent. Dumque hoc fere per vnius horæ spatium ageretur, & cuncti per varios modos nexibus superni numinis adstricti tenerentur; cœperunt omnes nimio iam dolore fatigati absolutionem suorum membrorum humiliter petere, seque credituros, si absoluerentur, clamare. Tunc S. Eucharius iterum orationem ad Dominum fundens, [SS. precibus soluuntur:] omnem illam rebellantium multitudinem a vinculo doloris absoluit, & ad priorem statum reddita sanitate restaurauit. c Bene autē scribitur de electis Dei in psalmo: Si cōsistant aduersum me castra, non timebit cor meum. [Psal. 26. 3.] & iterum Apostolus: si Deus pro nobis, quis contra nos? [Rom. 8. 31.] & Moyses: Deus pugnat pro nobis.

[8] Hoc igitur viso miraculo omnes pariter se ad pedes Sanctorum prouoluentes, rogabant vt eis viam salutis ostendere non differrent; sed quid illis pro sua recuperatione agendum, quidue vitandum esset citius insinuarent. Post hæc facto silentio B. Eucharius ait: [S. Eucharius eos docet mysteria fidei,] Necessarium vobis est, dilectissimi, vt errorem, in quo hactenus conuersati estis, penitus relinquatis, & ad verum atque oninipotentem Deum toto corde vos conuertatis: error enim est maximus & diabolica fraude hominibus persuasus, lapides & ligna & manufacta idola surda & muta ac sensu carentia colere, & creatorem omnium nec agnoscere nec adorare. Huius quippe vanitatis diabolus est primus auctor, quia omnium scelerum atque errorum ipse est inuentor: [ruinam Angelorum,] hæcque idcirco hominibus studet persuadere, vt quia ipse a veritate, contra conditorem suum se extollendo, aberrauerat, omnes sibi consentientes in eumdem errorem perniciose introducat.

[9] Ab initio namque contra hominem per inuidiam exarsit, eique aduersus præcepta Dei sui agere callide persuasit. Primus etenim parens noster innocens & immortalis est creatus, & totius corruptionis ignarus, in paradisum quoque gratissimæ amœnitatis est positus; [primorum hominum innocentiam] vbi assueuerat verba Dei audire, beatis Angelis munditia cordis & celsitudine visionis interesse, ligna perpetuæ viriditatis aspicere, & eorum fructus vno tantummodo interdicto delectabiliter percipere, inter lilia & rosas ceterosque immarcescibiles flores deambulare, & ex his suauissimum odorem naribus attrahere, lucem videre perpetuam, noctem habere incognitam, semper de beneficiis creatoris sui gaudere, & omnem molestiam & tristitiam ignaram habere. [& lapsum,] Hanc itaque dignitatem diabolus non ferens, egit arte nequissima, vt homo in tanta sublimitate positus, mandata Dei sui negligenter postponeret, & de ligni vetiti fructu inobedienter comederet: cui ille (pro dolor!) consentiens, statim immortalitatis veste priuatus, a celsitudine prioris dignitatis cecidit; & a paradisi gaudiis merito suæ præuaricationis proiectus, [peccatum originale,] in huius exilij atque cæcitatis ærumnam deuenit: ex cuius carne omne genus hominum propagatum processit, & ab illo sicut originem nascendi, ita etiam ab ipso initium peccandi sumpsit.

[10] Post hæc diabolus se victorem esse conspiciens, super præda sua, quam fraudulenter inuaserat, [tyrannidem diaboli, & idololatriam,] sicut leo rugiens, sæuiebat: & qui antea in paradiso homini velut minor ac subiectus suggerebat, postea iam sibi per consensum prostrato, atque a paradiso exigentibus meritis expulso, sicut dominus, imperabat. Quapropter ad tantam insaniam homines perduxit, vt nec dignitatem quidem suæ conditionis intelligerent, nec Deum creatorem suum vel in agnitione, vel saltem in mente haberent, sed potius dicerent ligno: Deus noster es; & lapidi, vel cuicumque metallo, Adiuua nos, quia potens es.

[11] Cum ergo diabolus per varia deceptionum genera in mundo grassaretur, & eum subiectum sibi esse gloriaretur; tandem omnipotens Deus, condolens humanæ miseriæ, filium suum in Deitate sibi coæternum & consubstantialem misit in mundum, vt his miseriis tandem finem imponeret, & captiuum hominem de crudelissima diaboli potestate misericorditer liberaret. Hic vero Altissimi Filius, per quem omnia creata sunt, [Christi Incarnationem.] & sine quo factum est nihil, quia in sua matestate videri ab hominibus non potuit, visibilem se, ex castissima Virgine carnem assumendo, exhibuit, particeps quidem factus nostræ naturæ, sed alienus ac remotissimus a consortio totius culpæ. Hunc ergo cum vidisset diabolus sanam doctrinam populis prædicantem, peccata relaxantem, regna cælorum credentibus promittentem, cæcos illuminantem, leprosos mundantem, paralyticos curantem, mortuos suscitantem, surdis auditum reddentem, & omnem languorem & infirmitatem sanantem; expauit quidem in eo & puritatis innocentiam & diuinorum operum excellentiam; sed quia eum similem mortalibus vidit, hinc Deum esse dubitauit: [Passionem.] vnde & aduersus eum crudelissimos persecutores excitauit, qui eius doctrinæ resisterent, & contumeliis affectum probrosa morte occiderent. Verum quia ad hoc in mundum venerat, vt non solum contumelias, sed & ipsam mortem pro nobis subiret; non recusauit vincula, flagella, sputa, conuicia sustinere, vt nos ab æternis opprobriis eriperet: deinde quasi agnus mansuetissimus ad victimam est ductus, crucifixus, & velut mundissima hostia pro salute mundi Deo Patri est oblatus, consummataque passione in sepulchro est positus.

[12] [Resurrectionem,] Qui tertia die non solum a mortuis resurrexit, verum etiam ipsum auctorem mortis diabolum igneis catenis ligatum in æternam damnationem retrusit. Post hæc discipulis suis per dies XL. in multis argumentis apparuit, colloquens cum eis & conuescens; atque ipso die, quo ascensurus erat in cælum, illis ita præcepit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Et hæc dicens videntibus discipulis illis penetrauit cælos, [Ascensionem; missionem Spiritus sancti.] & sedet ad dexteram Patris. Exinde decimo die post ascensionem eius, illis in vno loco consistentibus atque orantibus, Spiritum sanctum in igneis linguis super eos misit, & scientiam omnium linguarum eis dedit: quo repleti & confortati cœperunt mox magnalia Dei prædicare, & per orbem diuisi veram salutem cunctis gentibus annuntiare. Ex quibus nunc B. Petrus Princeps Apostolorum eius, in vrbe Roma hanc fidem constanter prædicat, & eam hactenus in errorum tenebris manentem radio sanctissimæ doctrinæ illustrat: qui etiam nos ad istas regiones misit, vt vobis eamdem fidem annuntiemus, & viam salutis, per quam ad cælestem patriam pergitur, fideliter demonstremus.

[Annotata]

a al. imo.

b Pluribus in Vrbibus Capitolia fuere, Romani imitatione Treuiris cis ripam Mosellæ, antiquiores apud Mariæ Martyrum, recentiores ob loci situm B. Simeonis in æde molis operosissimæ collocatum malunt. [Capitolium Treuirense.] ita Bravverus, qui plura de Capitoliis disputat.

c Aberant hæc Scripturæ testimonia a MSS. S. Laurentij, & S. Martini.

CAPVT III.
Miraculis fides confirmata.

[13] Hæc prædicante S. Euchario compuncti sunt corde, ac se numquam talia audiisse vel comperisse testati sunt. Adfuit etiam huic salutiferæ admonitioni diuinæ virtutis confirmatio, & eam mox subsecuta est stupendi miraculi attestatio. Nam fuit in eodem spectaculo quædam vidua a nomine Albana, genere præclara, rebus opulentissima, quæ a famulis illuc cum festinatione concurrentibus triste accepit nuntium, videlicet vnicum filium suum, quem domi reliquerat infirmum, redeunte ad vitalia dolore, [Albanæ matronæ filium mortuum] esse mortuum. Quod illa audiens misit se statim ad pedes S. Eucharij cum lacrymis dicens: Obsecro te, renouator nostræ vrbis & illuminator totius gentis, vt mei miseræ iam bis orbatæ miserearis, & viscera pietatis super me infelicissimam habere digneris, nuper enim marito sum viduata, & (heu!) hodie miserabiliter vnici filij morte sum destituta. Quod si eum resuscitaueris, scias me certissime post hæc præceptis tuis libentissime obedire, & cum ipso filio meo ac tota familia in Christum tuum credere. His gemitibus motus B. Eucharius, vna cum Valerio atque Materno, ibat cum illa, & pro tanti miraculi nouitate cum eis turba copiosa. Cum vero illuc peruenisset, domum introierunt, populo extra fores euentum rei exspectante: & prius quidem genua flectentes in orationē se dederunt, [precibus resuscitat S. Eucharius,] ac deinde ab oratione surgentes ad corpus exanime accesserunt, tenensque B. Eucharius manum defuncti cum fiducia dixit: Dico tibi, iuuenis, vt in nomine Iesu Christi, qui vnicum filium viduæ sua virtute resuscitauit, tu quoque ad præsentem lucem redeas, & deinceps relicto dæmonum errore creatorem tuum recta fide recognoscas. Qui redeunte anima statim surrexit, & nondum per fidem imbutus Deo gratias agere cœpit: quem assumens S. Eucharius secum extra domum duxit, & coram omni populo viuum & totius infirmitatis expertem matri reddidit. Tunc omnes qui aderant magnis vocibus cœperunt clamare dicentes: Vere magnus & potentissimus Deus Christianorum esse probatur; [eamq; cum suis baptizat,] qui talia signa & mirabilia per famulos suos operatur. Eadem die baptizata est Albana cum filio ac tota familia, & de populo turba non modica: domus vero eius non post multos dies a S. Euchario b ecclesia est consecrata. [& domum eius consecrat.]

[14] Post hæc quidam nobilis eiusdem vrbis Senator, vidit somnium, ad salutem multorum profuturum: quadam namque nocte aspexit per somnium quemdam virum c coram se stantem, vultu elegantem, d splendidissimis vestibus coruscantem, crucemque miræ æstimationis in manu ferentem e, ac sibi dicentem: Isti viri, qui huc venerunt, serui sunt Dei excelsi, [diuinitus monito Senatore vt Sanctos audiat,] & propter vestram salutem huc destinati: & ideo si mortem euadere perpetuam, & ad vitam æternam vultis peruenire, omnia quæcumque vobis dixerint facite, & præceptis illorum cum omni deuotione obedite. Et hæc dicens ab oculis eius sublatus est. Facto autem mane, conuocatis ciuibus, narrauit per ordinem quæ per somnium viderat, quæque audierat. Qua f relatione freti cœperunt certatim ad Sanctos Dei currere, & sacri baptismatis vndam sitienter expetere: [multi conuertuntur & baptizantur in riuo Oleuia.] cantaque fuit per tres dies ad illos populi concursio, vt in flumine, quod per mediam ciuitatem currit, eos baptizarent, nec aliter eorum oppressionem ferre sufficerent. Vnde & accidisse creditur, vt ex eo tempore ipse riuulus, ob infusionem sacri olei, deriuatiue g Oleuia nuncupetur. Interim ciuitas a pollutione idolorum mundatur, error superstitiosus abiicitur, destruuntur dæmonum aræ, fabricantur per loca Christi ecclesiæ: personat late per vrbem tuba salutaris, omnesque inuitat ac pulsat ad gratiam credulitatis: armis fidei contra spiritalium hostium insidias vndique munitur ciuitas, hymnusque nouus in ea publice canitur: & quæ antea creatorem suum non cognoscendo erat adultera, ipsa se per fidem conuertendo facta est Christi sacratissima sponsa.

[15] h Accidit autem die quadam, vt dum Deo dilectus Pontifex, vt semper solitus, adhortationis gratia per medium ciuitatis transiret, obuium haberet miserabili facie quemdam paralyticum: qui cum sui misereri, vt egens, supplex postulasset, vir Dei misericordiæ visceribus plenus nil cunctatus, [Sanctus Eucharius signo Crucis paralyticum sanat, & mortuum resuscitat.] eleuata manu signum benedictionis indigenti porrexit. Sed quid omnipotens Deus per famulum suum ostendere dignatus sit intexere dignum duximus. Nam circumstipante eum populi caterua, in medio plateæ iacebat corpus cuiusdam exanime; quod tamen venerabilem Eucharium latuit, sed cuius meriti sanctus vir fuerit, omnino latere non potuit. Cum ergo, vt prædiximus, signum sanctæ crucis manu eleuata contra paralyticum erigeret; vmbra sanctificationis cadauer attigit. Mira res: & iuxta promissum Dominicum fidelibus in se credentibus pollicentis: Qui credit in me, opera quæ ego facio & ipse faciet, & maiora horum faciet, in seruo suo dignatus est adimplere, quod promisit.[Ioan. 14. 12.] Defunctus igitur totius populi præsentia illico reuiuiscens, in hora erigitur: & secum quid ageretur ignorans, ad pedes sancti viri gratias agens prouoluitur. Sicque factum est, vt dum vnus se curari a sancto viro poposcit, & ipse salutē promereretur; & defunctus, nullo pro se interueniente, reuiuisceret. Quo in facto hunc sanctum Antistitem nequaquam magistro inferiorem credimus, cuius vmbra depulsis ægritudinum morbis, mox vt superinfulsit, sanitati restituit. Tunc omnes qui aderant ad spectaculum illius miraculi, Christo gratias agendo, laudes in cælum extulerunt.

[Annotata]

a Orbata marito Senatorij ordinis viro, inquit Bravverus. Huius filium fuisse S. Symetrium Romanum Presbyterum & Martyrem, a S. Materno suscitatum, postea sub Antonino passum, fabulantur quidam: quod merito explodit Bravverus. De S. Symetrio agemus 26. Maij. Ast Albanæ filium Canisius, Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard & Martyrol. Colon. 26. Iulij inter Sanctos numerant, & Valerium appellant

b Extrema ciuitatis parte versus Meridiem sita fuit, Bravvero teste.

c al. contra.

d Bravv. igne plurimo, ceu veste, circumfusum.

e Addunt quidam MSS. sibique porrigentem.

f MS. S. Laur. reuelatione.

g [Oleuia riuus.] al. Oliua, Oliuia, Oliuifa. Tunc is riuus in vrbem ibat ductu, cœnoso iam influit alueo, Bravvero teste.

h Deerant quæ hoc §. narrantur, in quibusdam MSS. memorantur a Bravvero.

CAPVT IV.
S. Eucharij obitus.

[16] Interea per vniuersas circumquaque regiones verbum vitæ prædicabant, [Tres Sancti miraculis clarent:] & tam sermone quam virtutibus longe lateque pollebant: nam cæcos illuminabant, debiles restaurabant, mortuos suscitabant, dæmones fugabant, & omnes languores curabant. Cumque B. Eucharius per viginti & tres annos Pontificatum Treuericæ vrbis tenuisset, [Eucharius de obitu instante ab Angelo monitus,] & Ecclesiasticas res bene firmatas atque fundatas haberet, ipseque iam prouectæ ætatis esset; quadam nocte astitit ei Angelus Domini, dicens: Euchari fideliter in mandatis Domini laborasti, viriliter in agone præsentis vitæ certasti; veni iam in requiem tibi promissam, & accipe certaminis tui incorruptibilem coronam. His per visionem compertis S. Eucharius valde gaudebat, & tempus dissolutionis suæ intrepidus expectabat. Cum autem sui exitus diem sibi instare prænosceret, [suos instruit:] conuocatis ad se discipulis, ait: Scio me, carissimi, de hoc seculo citius migraturum, atque debitum humanæ conditionis expleturum; & ideo vos rogo, vt fidem firmam, spem inconcussam, caritatem veram inter vos habeatis; & nequaquam deinceps diabolicis etroribus consentiatis. Quod de me terrenum est, terræ commendate; & quod spiritale, spiritalibus quoque exequiis procurate.

[17] [Valerium successorē designat:] Ad Beatum vero Valerium dixit: Commendo tibi, carissime frater, sponsam Christi, Ecclesiam videlicet eius, quam in istis regionibus ipsius virtute adquisiui; vt illam caste custodias, & nullis eam errorum deceptionibus in diebus tuis pollui sinas: mensuram Euangelici tritici, sicut fidelis seruus & prudens Dominicæ familiæ, largiter eroga: commissa tibi talenta in eis fideliter multiplica, vt dum Iudex rationem ponere cum seruis suis venerit, non vt seruus nequam & desidiosus pro infossis talentis puniaris, sed potius pro duplicatis thesauris ad gaudium Domini tui feliciter introducaris. Hæc dicente S. Euchario, [luce cælesti collustrato cubiculo,] subito cunctis, qui aderant, cernentibus, lux clara velut fulgur emicuit, ac pene per vnius horæ spatium totam eius cellulam circumfulsit. At ille valedicens fratribus, repressisque reuerenter oculis, reliquit hoc triste seculum, & cum ipsa luce a VI. Id. Decembris lætus migrauit ad Christum. [moritur.] Tunc discipuli pro eius exitu sacras exequias celebrauerunt, & corpus eius in ecclesia b, quæ est extra mœnia ciuitatis ad meridianam plagam sita, cum hymnis & piis lacrymis sepulturæ tradiderunt.

[Annotata]

a Harigerus & MSS. quædam V. Id. at Bravverus: Obiit sexto Idus Decembris; quam diem anniuersaria ac sempiterna B. Eucharij memoria Treuirensis Ecclesia consecratam habet.

b Idem: Corpus eius anno Christi LXXIII. æde, quæ antiquitus B. Ioanni Euangelistæ, inde vero ipsius nomini sacra dicataque fuit, humatum est; vbi & septemdecim ordine deinceps succedentium Antistitum sepulchra, magna olim veneratione & præcipua religione colebantur.

CAPVT V.
S. Ualerij episcopatus.

[18] Post cuius venerabilem obitum B. Valerius in ministerium Sacerdotale successit, illudque per a XV. annos, sancte viuendo & verbum vitæ prædicando, probatissime rexit: in quo videlicet temporis spatio multos ad Dominum populos, [S. Valerius multos conuertit,] signa magna & stupenda prodigia exercendo, conuertit, & ad agnitionem Catholicæ fidei saluberrima instigatione perduxit: qui etiam tam studiosissime verbo prædicationis instabat, vt iam tunc per totam pene Galliam ac Germaniam Christiani paganos & numero superarent & religione. Erat namque doctrina eius singulis congrua, cunctisque audientibus dulcis & gratissima: vnde ob mellifluam sermonum eius facundiam, vndique ad eum populi confluebant, & saltim aliquod verbum ex ore eius audire cupiebant.

[19] Quantum vero ad proprios mores pertinuit, vt breuiter narrem, fuit cogitatione mundissimus, [vir sanctissimus:] verbo vtilis & discretus, operatione nihilominus irreprehensibilis & præcipuus: ac sic per actiuam vitam singulis compassione extitit proximus, vt tamen præ cæteris contemplatione esset suspensus, & nec in contemplatione positus deserebat fraternam condescensionem vitæ actualis, nec etiam in actione submissus recedebat a sublimitate contemplationis: quique salutaria magistri sui monita recto tramite sequens, Euangelicum triticum Dominicæ familiæ fideliter dispensauit, & credita sibi talenta spiritalibus augmentis quotidie multiplicauit.

[20] Cum vero his profectuum gradibus vsque ad venerabiles canos peruenisset, & iam consummatio sui cursus adpropinquaret; nocte quadam apparuit ei B. Eucharius per visionem dicens: Tempus iam instat, [S. Euchario sibi apparente diem mortis suæ intelligit:] frater Valeri, resolutionis tuæ, & parata sunt tibi gaudia retributionis æternæ. Patet enim tibi ianua regni cælestis, quam post hanc horam quinto die gratulabundus ingredieris, & de concessis Domini tui beneficiis sine fine lætaberis. Quapropter Maternum agonis nostri cooperatorem tui officij successorem constitue, illumque de visitatione nostra ante diem exitus sui certissimum redde: & hæc dicens recessit. Euigilans autem S. Valerius mox visum somnium B. Materno, ceterisque fratribus qui præsto erant, narrauit, & eisdem diem obitus sui lætissimo vultu instare prædixit. [Maternū consecrat Episcopū:] Sequenti vero die venerabilem Maternum ad Sacerdotalem gradum prouexit, & eum de studio commissi ministerij diligenter instruxit.

[21] Cumque pet prædictum spatium, ob famam depositionis eius, aduenientes fideles verbo salutiferæ admonitionis, de exercitio sanctæ conuersationis instanter instrueret, & eos ad salutem animarum suarum dulciflua exhortatione paternisque visceribus incitaret; [sumpto viatico moritur 29. Ianu.] illucescente iam quinto die oratorium ingressus, viaticum quod ipse consecrauerat accepit: & post hæc extensis inter discipulorum manus sacris membris, IV. Calendas Februarij spiritum cælo reddidit. Cuius corpus colligentes discipuli sacratissimo corpori S. Eucharij coaptauerunt, [sepelitur cum S. Euchario.] & in eodem sarcophago cum diuinis laudibus condiderunt: quod superna dispositione actum esse credimus, vt, quorum vna mens semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepulchrum ab inuicem separaret.

[Annotatum]

a Alij MSS. XII.

CAPVT VI.
S. Materni episcopatus.

[22] aPost decessum S. Valerij B. Maternus Pontificalem suscipiens apicem, cœpit per ciuitates & regiones veram fidem, quæ est in Christo, constanter prædicare; cunctos ad viam salutis assidua admonitione prouocare, [S. Maternus miraculis clarus.] magnis virtutibus quotidie crescere, signis & miraculis longe lateque clarescere: & quanto quotidianis incrementis fidelium multitudinem plus augeri conspexerat, tanto diligentius iniunctum ministerium regulariter ordinare studebat. Hic etenim, [multos conuertit,] quamuis esset magnæ vir auctoritatis & prudentiæ, nihil tamen ex proprio imperio, quasi libera vtens potestate, exercuit; sed omnia humiliter atque simpliciter egit, communemque se subditis studio sanctæ dilectionis exhibuit; in omnibus etiam quæ probabiliter gerebat, [mansuetudine, & aliis virtutibus ornatus:] non suam sed Christi gloriam quærebat: quique inter cetera sanctarum virtutum exercitia, mitissimus existens, consolabatur afflictos, pauit ex his quæ habebat egenos, vestiuit nudos, redemit captiuos, suscepit peregrinos, errantibus viam salutis misericorditer ostendit, desperatis spem veniæ consequendæ clementer promisit, currentes viam mandatorum Dei semper ad anteriora impulit; in eadem remorantes verbo exhortationis instigauit; & modo docendo, modo exhortando, modo sustinendo, modo in periculis se obiiciendo, omnibus indesinenter pio solamine occurrit.

[23] His ergo atque aliis huiusmodi bonorum operum studiis fultus, [40. annis præest:] ad sanctam ac laudabilem senectutem peruenit; & sicut quadraginta diebus iacuit in sepulchro, ita etiam totidem annos mansit in sacerdotali ministerio. Is itaque solitus erat per nocturnam quietem locum, vbi corpora Sanctorum requiescunt, silenter frequentare, [noctu oranti] & ibidem diutius in oratione solus persistere: vnde dum quadam nocte iuxta morem eamdem ecclesiam intraret, ibique prolixius diuinas laudes celebraret, circa mediam noctem cœpit somno grauari, & ab instantia precum offendente sæpius lingua retardari; at ille in subsellio, quod ibi erat, considens, infixis ad genua cubitis inter vtrasque manus sanctum caput reclinauit, & paullulum somno cedens celeriter obdormiuit: statimque apparuerunt ei per visionem S. Eucharius & B. Valerius, [apparent SS. Eucharius & Valerius,] clarissimis vultibus splendentes, sacerdotalibus infulis coruscantes, coronas singulas rosis & liliis ac ceteris odoriferis floribus mirabili arte intextas in capitibus gestantes, consimile sertum demonstrantes, & dicentes: Ecce Materne, sicut olim tibi promisimus, ita ante diem dormitionis tuæ visitandi gratia ad te venimus. Nunc ergo gaude & lætare, quia die tertia ex hoc seculo migrabis, [ad gloriam inuitant:] & ad inenarrabilia Domini tui gaudia introibis. En cerne præmij tui incorruptibilem coronam, quæ a paradiso perpetuæ amœnitatis est sumpta, & tibi a Christo per nos famulos suos destinata; cuius flos numquam marcescit, cuius odor numquam a suauitate deficit, cuius perseuerantia finem non nouit; quam post corruptionem præsentis vitæ incorruptibiliter possidebis, & in conspectu Regis Regum cum ea laureatus æternaliter perseuerabis.

[24] His dictis mox disparuerunt: ille autem a tenuissimo somno euigilans, valde quidem lætus de ostensa sibi visione extitit, [æger suos instruit:] sed tamen statim adesse corporis molestiam sensit, accersitoque ministro cum eius iuuamine ad cellam rediit, & seorsum familiaribus discipulis hoc quod sibi ostensum fuerat retulit. Die autem crastina, conuocata ad se fratrum caterua, cœpit eos studiose de fidei integritate admonere, & animos eorum ad cæleste desiderium delectabilibus verbis accendere: ac per totum diem salutaria monita eis dare non cessans, vsque ad octauam horam subsequentis noctis sermonem exhortatorium protraxit; & quod reliquum noctis supererat in psalmis & hymnis cum fratribus transegit. Post pullorum vero cantum, instante iam die, venit desuper clara vox, cunctis qui in ipsa cellula erant audientibus, dicens: Materne dilecte Dei veni. [voce cælesti euocatus, suis valedicit,] Qui mox quasi assuetam vocem audiens, conuersus ad circumstantes fratres, ait: Valete filioli mei & viscera mea; ego enim iam migrabo, & in præsenti seculo amplius vobiscum non ero. [& sumpto viatico moritur.] Et hæc dicens communionem Dominici sacramenti accepit, statimque sanctam animam exhalauit. Tunc qui præsentes erant fideles condignas exequias expleuerunt, & eius corpus non longe a reliquiis SS. Eucharij & Valerij honorabiliter posuerunt, die XVIII. Kal. Octob.

[25] Hæc de gestis Sanctorum Patrum, post excidium Treuericæ vrbis relictos cineres diligentius perscrutantes, [Epilogus Auctoris.] sparsim in chartulis scripta inuenimus: quæ in vnum redacta vtilitati legentium tam præsentium quam futurorum fideliter commendamus: & quamuis in præsenti libello pauca de eorum sanctissimis actis propter casum superius memoratum contineantur, credendum sine dubio est multas virtutes, dum adhuc in corpore viuerent, per eos Dominum exercuisse, quando nunc vsque ad reliquias ipsorum hoc idem non cessat agere. Nam in eodem loco cæci frequenter illuminantur, [Sanctorum virtus miraculis illustrata.] ægroti sanantur, dæmones ab obsessis corporibus fugantur, variæque infirmitates tam corporis quam animæ curantur: & quicumque illuc pio desiderio ac fideli deuotione venerit, ibique Dominum per merita ipsorum de quacumque necessitate exorauerit, non solum ea, quæ postulauerit, consequitur, verum etiam & his potiora se percepisse lætatur, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Hic Epilogus desideratur in quibusdam MSS.

DE S. VALERIO EPISCOPO MARTYRE, LVCÆ IN ETRVRIA.
Ex Italico Cæsaris Franciotti.

Svb finem I. sec.

[Commentarius]

Valerius, Episcopus Martyr Lucae in Etruria (S.)

Ex Italico Franciotti.

[1] Celebrat Ecclesia Lucensis, vt aliorum multorum Cælitum ferias, Sancti quoque Valerij Episcopi & Martyris natalem. Verum omni adhibita diligentia, nihil de eius vita, rebus gestis, cæde potuit reperiri, præter hæc pauca, fama fere accepta. Credibile est variis bellorum incendiorumue casibus, & alia monumenta, [S. Valerij a'ta obscura.] & præsertim quæ de illius cognomine, genere, vitæ ratione, ac mortis modo, vti & aliorum complurium Sanctorum (quorum asseruantur isthic corpora) extabant, fuisse dissipata. Fando igitur istæc fere audiuimus: a Ciuem eum Lucensem fuisse, atque ab idolorum cultu, vti & alios complures, a b S. Paulino isthic Euangelium prædicante, [Euit discipulus S. Paulini Ep.] ad Christiana sacra esse traductum.

[2] Cum porro præsagiret Paulinus haud sibi diuturnum superesse vitæ spatium, dispicere cœpit, num quis e discipulis suis idoneus esset, [ab eo designatus successor] cui ceterorum Christo initiatorum cura credi posset. Valerius præcipue ea dignus præfectura est visus: hunc c, si quid sibi humanitus fieret, subrogari sibi censuit oportere. Vix ergo martyrium subierat Paulinus, [& legitime post electus,] cum Valerius vna omnium voce successor est designatus, re ad Linum Romanum Pontificem, vniuersalis Ecclesiæ Pastorem, legitime relata. Eadem quæ Paulino, & plerisque ea ætate Ecclesiarum Præfectis, fortuna Valerio obtigit, [martyrio coronatus.] adepta martyrij laurea XXIX. Ianuarij, sub annum Christi XC. Domitiano Principe.

[3] Perfectum ab eo tradunt Oratorium, siue sacellum, Deiparæ Virgini dedicatum, cuius S. Paulinus fundamenta iecerat; duoque alia ædificata ab eo sacella, alterum S. Petri nomini sacrum, S. Pauli alterum, [Templa ab eo constructa.] cum essent ambo haud multo ante religionis caussa interfecti: alterum stetisse ferunt ad veterem vrbis portam, quæ nomen fertur retinuisse, vt inde Porta S. Petri diceretur; alterum haud longe abfuisse ab SS. Martini & d Reguli ȩde, atque vrbis muris, ex vetustis Actis ante annos 1060. conditis manifestum est.

[4] Atque ex his liquet hunc nequaquam illum esse Valerium, quod quidā existimarunt, [Diuersus est a S. Valerio Cæsaraugustano,] qui cum impeditioris esset linguæ, munus prȩdicandi iniunxit Diacono suo Vincentio Hispano, qui dein nobilissimum martyrium fecit. Etenim e Valerius ille Cæsaraugustanus Antistes fuit, neque martyrio occubuit: nam licet a Daciano, Hispaniis a Diocletiano & Maximiano Cæsaribus prȩfecto coniectus in custodiam, varieque cum suo Diacono anno 303. Valentiæ cruciatus sit; tamen cum custodia detineretur, vbi imperium adeptus est Constantius Constantini Magni parens, vt erat benigno in Christianos animo, dimissus e vinculis ad suam Ecclesiam postliminio reuertit, & fato tandem suo decessit. Discrepant igitur hi tempore, loco, mortis genere.

[5] Alij hunc eumdem esse Valerium arbitrati sunt cuius extat XXIX. Ianuarij in Martyrologio Romano memoria: Luca nimirum ob fidem pulsum, [& Treuirensi.] Treuiros petiisse, ibi vita functum: sed corpus postmodum obtinuisse a Treuiris Lucenses. Id propterea in animum induxerunt, quod Valerij ambo, ambo S. Petri discipuli (vt de Treuirensi auctor est Petrus Cluniacensis lib. 1. epistolarum, & Marianus Scotus lib. 2. ætatis 6.) ambo denique vno die coluntur: verum qui in Martyrologio Romano memoratur, Treuirensis Episcopus fuit, non Lucensis; ad illius Ecclesiæ gubernacula admotus sub annum LXXV. neque martyrio coronatus, quod Lucensi obuenit.

[6] Cum igitur post S. Paulinum, nullum Valerio vetustiorem Lucensis Ecclesiæ Pontificem reperiamus, [Eius reliquiæ, natalis] iure merito habetur secundus Lucensium Episcoporum. Asseruatur eius corpus in basilica f S. Paulini. Agitur eius celebritas XXIX. Ianuarij.

[Annotata]

a Quæ hic de S. Valerio Franciottus, eadem fere narrat Ferrarius in Catal SS. Italiæ, ex MS. Ecclesiæ Lucensis: negat tamen in Tabulis illius Ecclesiæ, Episcopum Lucensem nominari. Addit deinde: Hac die etiam Valerius Cæsaraugustanus, (cuius corpus Alexandriæ quiescit) & Valerius Episcopus Treuirensis (cuius corpus Treuiris est) colitur Ex quo hunc ab illis diuersum esse apparet. Ast in generali catalogo SS. de S. Valerio Cæsaraugustano scribit: Corpus Alexandriæ, quæ illum vti Protectorem suum colit, licet corpus Ludi oppido proximo Montis-ferrati asseruari feratur; ac Lucæ in Hetruria illud etiam haberi, ex Tabulis Ecclesiæ Lucensis, quæ & illum veneratur hac die, appareat. In quodam MS. Kalendis Februarij isthæc reperimus: In Luca ciuitate sanctorum Martyrum Marciani, Valerij, & Ymiliæ. Et fuit eo die S. Æmilij Ducis Lucæ inuentum an. 1200. corpus, vt isthic dicemus. Ast in Vita S. Paulini apud eumdem Franciottum & apud Siluanum Razzium, inter eos qui S. Paulini corpus sepelierunt memoratur Valerius.

b De S. Paulino Episc. Lucensi & Martyre agemus 12. Iulij.

c Ferrarius Sacerdotem ordinatum a Paulino scribit, & multos ab eo quoque conuersos.

d Colitur S Regulus 1. Septemb.

e De S. Valerio Cæsaraugustano egimus 28. Ianu. & 22. in Actis S. Vincentij.

f Eo postea translatum, vt scribit Ferrarius.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EDESSENIS SARBELIO ET BARBEA.

Svb Traiano

[Commentarius]

Sarbelius, Martyr Edessae in Mesopotamia (S.)
Bebaea vel Barbaea, Martyr Edessae in Mesopotamia (S.)

Ex variis.

[1] Edessa Mesopotamiæ vrbs vetusta, versus Armeniæ fines, multis Sanctorum tropæis nobilitata. E quibus Sarbelius est cum Barbea sorore. [Horum Martyrum natalis,] Horum celebrata variis diebus in Ecclesiasticis fastis memoria est, XXIX. Ianuarij, XV. Octobris, (non XV. Kalendas Octobris, vt hic in Notationibus ad Martyrol. scripsit Baronius) & fortaßis IV. & V. Septembris. Nec ipsa eorum nomina semper eadem ratione scripta: [nomina,] Sarbelius, alibi Sarbilus, Sarbelus, Σάρβηλος, & apud Galesinium in Notis Sabbellus, apud Ferrarium Sarbeolus dicitur. Quæ Baronio Barbea, ea Græcis vbique Bebæa est, quasi Constantem, siue Constantiam dixeris.

[2] Horum Acta e solis Martyrologiis accepimus. Romanum XXIX. Ianuarij ita habet: Edessæ in Syria sanctorum Martyrum Sarbelij & Barbeæ sororis eius, [Acta e Martyrologiis 29. Ian.] qui a B. Barsimæo Episcopo baptizati, in persecutione Traiani sub Lysia Præside martyrio coronati sunt. Plenius Galesinius, e Græcis, vt fatetur: Edessæ sanctorum Martyrum Sarbelij & Barbeæ sororis. Is idolorum sacerdos a Barsimæo illius vrbis Episcopo impietatis vehementer reprehensus, adiutrice Dei gratia, illius dictis audiens, Christiana religione imbuitur, vnaque cum sorore baptizatur. Quod cum Lysias Præses rescisset, comprehensum Sarbelium, primo virgis cædi, scalpro laniari, igne torreri; post binis lignis inclusum secari: ac demum vna cum sorore, grauissime & varie ante cruciata, Traiano Cæsare, capite plecti imperauit.

[3] At Menæa Græcorum: Eodem die (XXIX. Ianuarij) commemoratio sanctorum Martyrum Sarbeli & Bebææ sororis eius, [e Menæis eodem die,] qui Edessæ passi sunt. Vixerunt hi Traiano imperante. S. Sarbelus diabolici erroris & impurarum victimarum sacrificulus, cum festa quadam dæmonum celebritate, impia sacra de more exorsus, reprehensus a Barsimæo Episcopo esset, acriusque obiurgatus, vt qui multis esset exitij caussa, Christi gratia compunctus est; atque Episcopi verbis inductus, fidem Diuinam vna cum Bebæa germana sorore sua complexus est, atque ab eodem Episcopo salutaribus vndis expiatus. Inde ad quæstionem Lysiæ Præsidi exhibitus Sarbelus primum virgis cæditur, dein cultris conscinditur, mox ei facies raditur, ac manibus post tergum reuinctis venter illi contunditur, tum vna manu suspensus rursus laniatur, postremo varia illi corporis membra admotis facibus vstulantur: ac tandem martyrij coronam reportat, cum in machinam quamdam compactus contususque & discissus a capite esset, & postremo securi percussus. Decollata quoque est & soror eius Bebæa, eiusdem Ducis mandato.

[4] At XV. Octobris istæc aliquanto distinctius memorant eadem Menæa: [ex iisdem 15. Octob.] Eodem die sanctorum Martyrum Sarbili & Bebææ eius sororis. Traiani temporibus S. Sarbilus idolorum sacerdos, a sancto Episcopo mysteria fidei edoctus baptizatusque est, cum Bebæa sorore sua. Delatus autem vt Christianus apud Præfectum vrbis Edessenorum, ipsius tribunali exhibitus est, qui eum primo virgis cædi iussit. Sed cum Sanctus multa in eum, eiusque idola, & Imperatorem iocaretur, in rabiem actus Præses non semel, aut bis, verum septies mutatis vicibus, in orbem neruis eum bubulis cecidit, vncis laniauit, facibus ambussit. Quæ cum fierent, & Sanctus in Deum defixus oraret, mitigauit dolores illius Dominus virtutum. Generosum illius in sustinendis cruciatibus animum contemplatus tyrannus, rursum exhiberi eum imperat, & clauos capiti illius infigi, dein serra disscindi. Sed cum ex vtroque tormento Sanctus Diuina virtute illæsus euasisset, obstupuere adstantes. Hæc cum cerneret soror eius Bebæa, ipsa se palam Christianam professa est coram Iudice. Hic vero dire flagris laniatam, claudit carcere. Sanctum vero ex vna manu suspensum, & pelle corporis reuulsa, cum adhuc spirantem videret, vtrumque plecti capite imperat. At fideles quidam clam sublata eorum corpora terræ mandarunt, laudantes & benedicentes Deum, Amen.

[5] Menologium ab Henrico Canisio editum: Eodem die commemoratio sanctorum Martyrum Sarbili & Bebææ sororis sub Traiano Imperatore. [ex Menologio,] At Baronius Menologion citat, in quo ipsorum martyrium ita describitur: Sarbelius idolorum sacerdos vna cum sorore Barbea conuersus est ad fidem Christi per Barsimæum Edessæ Episcopum, & ambo tenti: post grauissima tormenta Sarbelius inter duo ligna ligatus, sectus est; soror autem eius capite truncata. Hæc si in MS. illo Sirleti, quo vsum se alibi profitetur Baronius, ita habentur, manifestum est illud multum differre ab ingolstadiensi, quod Canisius vulgauit. Galesinius eodem die: Edessæ sanctorum Martyrum Sarbilij & Barbææ sororis; [& Galesinio.] qui, Traiano Imperatore, Christianæ religionis accusati, ad illius vrbis Præfectum in iudicium ducti, grauiter primo cruciati, demum præclara fidei confessione nobiles, abscissis ceruicibus, palmam martyrij tulerunt. Ferrarius illos quoque eo die refert.

[6] Iidem videntur esse, certe paria paßi, qui cum Thathuele 4. Septembris in iisdem Græcorum Menæis celebrantur. ita enim habent:

Τμηθέντες ἄμφω Θαθουὴλ καὶ βεβαία
Σωὴν βεβαίαν ἐῦρον ἀυτ᾽ ἐψευσμένης.
Βέβηλον ζάλβηλος οὐ σέβων σέβας,
Ανδρῶν βεβήλων χερσὶ βάλλεται λίθοις. [An iidem 4. Septem. in Menæis,]

Cæsi ambo Thatuel & Bebæa
Vitam constantem inuenerunt pro fallace.
Impura Zarbelus non venerans sacra,
Virorum impurorum manibus lapidatur.

Vixerunt hi Adriano imperante. Erat Thatuel diabolici erroris sacerdos: sed a quodam Episcopo obiurgatus, dedit fidei manus. Eam ob rem ab Augaro toparcha facies illi virgis cæsa, manibus post tergum reuinctis vstulatus est, venter conuerberatus. Manu vna vinctus suspenditur, raditur, igne subiecto aduritur. Dein in fabrilem compactus machinam, serra a capite disscinditur, & gladio tandem certamen consummat.

[7] Pro Thathuele Thamelem habet Martyrologium Romanum a Baronio auctum. Eodem die, inquit, SS. Thamelis, antea idolorum sacerdotis, & sociorum Martyrum sub Hadriano Imperatore. [& Menologio?] Baronius in Notis Thamuelem vocat, Menologium citans, in quo Thatuel dicitur. Ita enim habet: Eodem die Natalis sanctorum Martyrum Petronij, Charitinæ, Zarbeli, Thatuelis, & Beuææ, qui sub Adriano Imperatore pro Christo sanguinem fuderunt. Ex quibus Thatuel cum esset dæmoniacæ fallaciȩ sacerdos, ab Episcopo quodam Christiano ad Christi fidem conuersus est. Quamobrem ab Augaro regionis illius Duce, virgis cæditur, oculis comburitur, & manibus post terga ligatis in ventre verberatur, ex altera manu suspensus laniatur; postea tectonico instrumento a capitis vertice sectus cum Beuæa sorore gladio consummatur.

[8] Quis non eamdem Bebæam, eumdem Sarbelum suspicetur, & Thathuelem Sarbeli fratrē, aut ipsummet binominem Sarbelum Thathuelem, aut voce vnica Sarbelthathuel? Nam quod hi sub Adriano, sub Traiano illi paßi feruntur; capti forte sub Traiano, sub Adriano interfecti sunt: aut a Traiano indicta persecutio, cædes post ab Adriano patrata, eiusue Præfectis. Vtrique sane concussæ bello ad ortum solis nationes sunt. Edessenos fuisse posteriores hos Sarbelum, Bebæam, Thatuelem, siue iidem seu diuersi a prioribus sunt, ex Augari, siue Abgari, [Abgari, siue Augari, Edessæ Reges.] Ducis coniicimus nomine: id Regulis Osroenorum, quorum caput Edessa, fuit familiare. Hinc Augarus Osroënus Romanis fœdere iunctus sub Pompeio, dein Parthis fauens Crasso cladis auctor extitit, vt Dio memorat lib. 40. Alius circiter octoginta quinque annis post celeberrimus Abgarus fuit, Edessæ Dynasta, qui ad Christum Saluatorem nuntios misit, ab eoq; imaginem non manufactam, cuius in Ecclesiasticis scriptoribus frequens mentio est, accepit. Tum hic Augarus Traiani Hadrianiue temporibus, religioni nostræ, quam Edessam S. Thaddæus inuexerat, superiore sanato & baptizato Abgaro, fortaßis in Romanorum gratiam, aduersatus. Lysias eius an Cæsaris nomine præfecturam vrbis gesserit, incertum est. Is ipse fortassis est Abgarus, de quo Iulius Capitolinus in Antonino Pio: Abgarum Regem ex Orientis partibus sola auctoritate deduxit. Fuit & Abgarus Persarum Rex a Seuero subactus, vt testatur Spartianus. Demum Xiphilinus Dionis Epitomator in Antonino Caracallo: Cum ad ipsum, tamquam ad amicum Augarus Rex Osroënorum venisset, ei fidem fregit comprehensumque coniecit in vincula, & Osroënen Rege destitutam cepit.

[9] Porro quos Menæa & Menologium IV. Septembris celebrant Thathuelem & Bebæam, eos Galesinius postridie refert, [Acta e Galesinio 5. Septemb.] his verbis: In Græcia beatorum Martyrum Thathuelis & Bebeæ sororis. Hæc Hadriano Imperatore, fidei ardore inflammata, plurimos cohortationibus ab falso cultu auocauit. Itaque in custodiam coniecta primo acerbe cæditur; tum vsque ad ossa scalpris laniata, demum lancea in gutture transuerberatur. Ille vero summa dicendi libertate Christi Redemptoris fidem perpetuo professus, non vllo cruciatu, quo varie horribiliterque affectus est, a proposito dimotus, tandem in lignum sublatus, serra ferrea medius dissectus, nobilis martyrij palmam tulit. Quæ Galesinius e Græco libro conuertisse se scribit. Qui in Menologio his Martyribus 4. Septembris iungitur Petronius, is S. Pauli Apostoli discipulus fuisse traditur in Menæis, & S. Hermiones Virginis, Philippi Diaconi filiæ, post S. Ioannis decessum Pater spiritualis & pietatis magister, nec ad Osroënos spectat. Charitina (nisi ea sit quæ V. Octobris colitur, aut quæ XII. Iunij, aut forte Charis, quam etsi obscuram dedimus XXVIII. Ianuarij) nobis ignota est. De Barsimæo, qui Sarbelium & Barbeam baptizauit, agemus XXX. Ianuarij.

DE SANCTO CONSTANTIO EPISCOPO ET MARTYRE PERVSIÆ IN ETRVRIA.

Svb M. Avrei.

[Praefatio]

Constantius, Episcopus Perusinus in Etruria Martyr (S.)

[1] Perusia, olim e XII. principibus Etruriæ vrbibus, habita, caputq; adeo populorum, Liuio teste, cum Cortona & Arretio; etsi ab Octauiano Cæsare dura obsidione, atque, vt Florus ait, turpi & nihil non experta fame, tum promiscuis cædibus exhausta, [S. Constātij Episcopi Perusini] dein tetro incendio deformata; breui tamen ita restaurata habitataq;, vt Episcopum sub ipsa Ecclesiæ cunabula meruerit, fueritq; Iustiniani æuo, vt Procopius auctor est, princeps Tusciæ vrbs. Fuit inter primos illius Antistites S. Constantius, cuius XXIX. Ianuarij agitur natalis. De eo Martyrologium Romanum: [natalis,] Perusiæ S. Constantij Episcopi & Martyris, qui vna cum sociis sub Marco Aurelio Imperatore ob fidei defensionem martyrij coronam accepit. Eiusdem meminere Carthusiani Colonienses & Molanus in addit. ad Vsuard. Constantius Felicius, Constantinus Ghinius, Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ; adeoq; & vetustißimum Martyrologium MS. S. Hieronymi, in quo isthæc habentur: Perusio in Tuscia Constantini. alij quoque nonnulli Constantinum vocant.

[2] Martyrologium Germanicum in secunda editione ita habet: Item Perusiæ sancti Episcopi & Martyris Constantij, qui S. Herculani Episcopi discipulus fuit, & ob fidem cum sex aliis Germanis occisus. Galesinius: Perusiæ S. Constantij Episcopi & Martyris, qui B. Herculani Episcopi discipulus, post illius obitum creatus Episcopus, [ætas perperam assignata,] a Gothis fidei caussa interfectus est vna cum sex aliis, qui secum e Germania ad eam vrbem peregrinati sunt. De S. Herculano I. agemus VII. Nouembris. S. Herculanus II. colitur I. Martij, isq; a Gothis interfectus Iustiniani temporibus. De prioris Herculani ætate ac sociis suo loco quæretur. Galesinio errandi ansam Volaterranus præbuit lib. 14. vbi tres recenset Constantios, quorum tertius, inquit, Martyr vna cum sex fratribus, inter quos Biuignatus & Reinaldus fuere, qui Perusiam a Germania peregrinationis gratia profecti, in eadem vrbe capta a Gothis interfecti sunt. In Constantij ætate fœde erratum, quod Herculani duo, quorum priori fortassis successit, in vnum conflati.

[3] At qui socij S. Constantij? Memorantur in Actis Crescentius, Anastasius, Carpophorus; at cædis eorum nulla mentio, nisi fortassis Carpophorus is sit, [socij,] quem Hispellates sibi vendicant, quemq; alij socium Herculano seniori iungunt. SS. Pontianus, & Concordius, qui Constantio iuncti amicitia suere, ad alios dies pertinent. An socios addidit Constantio Baronius ex Galesinij Volaterraniq; auctoritate? Beuignatem monachum & Confessorem, non Martyrem, colunt Perusini XIV. Maij. Reinaldi nusquam memoria. In recentiore quodam MS. XIV. Octobris ista habentur: In Perusia S. Constantij cum septem sociis. at qui illi fuere? Non magnam sane illi MS. fidem habendam experientia didicimus: neque vero antiquum est, neque nisi additamenta continet ad Auctarium Coloniense Vsuardi adiecta, absque vlla auctorum citatione.

[4] Triplicem S. Constantij vitam damus. priores duas ab Ecclesia Perusina acceperat Cardinalis Baronius, [Vita.] ex huius bibliotheca eas cum Heriberto Rosvveydo communicarat Cæsar Spada V. CL. Prima in Lectiones erat distributa, quarum numerum ad marginem expressimus. Secundam cum alio codice Perusino collatam, cum MS. monasterij S. Galli, multo correctiore, contulimus. Tertiam iam ante ediderat Surius a Ioanne Andrea Palatio, ex vetustissimis exemplaribus, quæ Perusiæ, partim in ecclesia cathedrali, partim in ædibus S. Petri asseruantur, concinnatam. Scripsit & Zacharias Lippelous S. Constantij vitam; Italice Gabriel Flamma, & Siluanus Razzius. Meminit illius martyrij Baronius to. 2. Annal. ad an. 175. nu. 7.

VITA
ex MS. Cæsaris Baronij Card.

Constantius, Episcopus Perusinus in Etruria Martyr (S.)

BHL Number: 1938

Ex mss.

CAPVT 1.
S. Constantij miracula. multorum conuersio.

Lectio I.

[1] Conditor & formator omnium rerum omnipotens Deus, condolens de interitu humani generis, de sede Patris veniens Verbum vitæ, & ex Virgine beata Maria almificam assumpsit carnem. Quia vero nostram dignatus est portare imaginem, ideo magis necesse est ei augere seruitium. Enimuero multa nobis impartitus est beneficia, multa ei exhibeamus seruitia. Plane in exordio mundi nos condidit ad imaginem & similitudinem suam, sicut ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. [Gen. 1. 26.] [Verbum Dei incarnatum ob nostram reparationem.] Sed qui primus ad ima ruit antiquus hostis, cernens se vndique conuictum, cœpit diuersis argumentis nostrum circumuenire parentem; quem per gustum ligni vetiti, ac suasu coniugis misere decepit. Ideo Deus prouidens hūc irrecuperabilem sine sua incarnatione, propter hoc descendit de cælis, & incarnatus est ex Spiritu sancto, & Maria Virgine: semetipsum exinaniuit formam serui accipiens. Propterea accepit seruilem, vt formam redimeret peccatricem: qui quibus modis deceptus est primus noster parens, eisdem redempti sumus Domini pietate: per gustum primi hominis ecce in malis lapsi sumus casibus; per Virginem Matrem, vnicumque eius filium recuperati sumus misericorditer. Etenim diuersis ordinibus recuperauit suis legibus: nam ante eius aduentum fuerunt Prophetæ, sancti Doctores, qui annuntiauerunt nasci nostrum Redemptorem.

[2] [S. Cōstantius Perusinus] Iterum post eius natituitatem duodenos elegit Apostolos, qui per salutiferā doctrinā sibi acceptabilem aggregarent populum. Per Dei namque & istorum scientiam, vt lucifer, B. Constantius, cuius patria Perusia fuit, ab incunabulis cœpit militare Domino: biduanis ac triduanis ieiuniis suam affligebat carnem quotidie: quia diues erat, de suis facultatibus multos alebat iugiter pauperes. a Astasia quædam mulier plurimis diebus visum amiserat, quæ mox vt accepit famam Dei famuli Constantij, de virtutibus atque miraculis eius, quemdam rogauit vt eam ad eius duceret vestigia. [cæcam illuminat:] Quæ adducta ante pedes eius cœpit nimis plorare. At ille vt vidit eam plorantem, atque ante eius vestigia iacentem, ait ei: Surge mulier. Tunc illa cum surrexisset non cessabat cum lacrymosis vocibus clamare: Vir Dei Constanti, per Deum tuum te oro, redde mihi vt videam, & cognoscā quod magnus est Deus Christianorum. Cui S. Constantius ait: Si vis credere Christo, ipse tibi lumen restituet. Quæ ait: Fac Domine, vt videam. iam credo Deum tuum, Deum esse verum. Hic demum vir sanctus flexis genibus orauit ad Dominum, dicens: Domine Deus, qui aperuisti oculos cæci nati, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, aperi oculos huius mulieris, vt vere cognoscat quia tu es Deus, qui facis mirabilia solus, & permanes in secula seculorum. Cumque omnes Christiani respōdissent, Amen; statim clarissimū lumen recepit, & credidit, & baptizata est; [multos conuertit:] & multi Christiani effecti sunt per eam. Tunc plebs Christianorum crescebat, & multiplicabatur cū Domino, in signis & prodigiis, quæ Dominus per Constantium operabatur.

Lect. II.

[3] Crescentius quidam nomine per multos annos pedes cruribus complicatos habebat, ita vt iter agere minime posset. Vt audiuit, quia infirmi a B. Constantio curarentur, in plaustro se ad eum deferri præcepit, [claudo gressum impetrat:] & flebilibus precibus aiebat: O S. Constanti, redde mihi gressum. Quem vt vidit S. Constantius, confidens in virtute Domini nostri Iesu Christi, orauit, & dixit: Domine Iesu Christe, qui omnia viuificas, & vniuersa restauras, huic homini redde gressum, vt cognoscat, & credat, quod præter te non est Deus, qui cum volueris noua facis signa atque mirabilia. Ad hanc vocem velut radiis solis, splendor super eum cecidit, & quasi dimidia hora super eum mansit. Tunc ille tremefactus, & magnis vocibus proclamans ait: Domine miserere, Domine miserere. Continuo erexit se, atque consolidata sunt crura & pedes eius; & statim cucurrit ad aquam, & deportauit ante B. Constantium. At ipse baptizauit eum in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. [120. Gentiles conuertit.] Et per miracula illa baptizati sunt in die illa fere centum viginti de paganis. Tunc facta est magna lætitia inter Christianos, & glorificabant dicentes: Benedictus Deus Israel, quia visitauit & fecit redemptionem plebis suæ.

[Annotatum]

a Alij Artasiam & Attasiam vocant.

CAPVT II.
Quæstio prima. Custodum conuersio. fuga.

[4] Tvnc relatum est Charisio primo ciuitatis, quod cultus deorum suorum euacuaretur, [In persecutione M. Aurelij,] atque religio Christianorum multiplicaretur: qui iratus est valde & perquiri iussit Christianos, vt vbicumque inuenti essent, ligati ducerentur ante eum. Erat enim illo tempore Romæ impiissimus Imperator Antoninus, qui suos per totum orbem miserat milites, vt Christianorum sectam destruerent, atque culturam deorum suorum magnificarent. Tunc Perusiam directus est a Lucius de magnis Consulibus Romanorum. Venit autem Lucius prædictus ad Charisiū, & ait ei: Charisi, dirige tuos milites per ciuitates, atque per circumquaque vicinas prouincias, [cum Crescentio comprehenditur:] vt si Christiani forte in eisdem prouinciis inuenti fuerint, ligatis manibus post tergum atque catenati perducantur ante conspectum nostrum. Tunc spiculatores impleuerunt iussa, venerunt ad domum Crescentij, quē nuper B. Constantius curauerat, & fractis foribus sunt introgressi. Tunc comprehenderunt eos, & duxerunt ante conspectum Lucij & Charisij.

Lect. III.

[5] Quos cum vidisset Lucius Consularis, ait ei: Cuius conditionis estis? serui, an ingenui? B. Constantius respondit: Serui sumus Domini nostri Iesu Christi, qui semetipsum exinaniuit, paullo minus minoratus est ab Angelis, & formam accepit seruilem, vt erueret nos a seruiture diaboli; [Christum confitetur:] & ideo summa libertas est Domini seruitium explere, qui nos condidit, & pro nobis dignatus est mori, vt nos de morte liberaret. Tūc cum magno furore respondentes dixerunt: Nescitis quod Princeps Romanorum Antoninus ob hoc direxit nos, vt omnes Christicolas de regno suo expellamus; at magnificos Deos nostros, Iouem, Mercurium, Saturnumque, & alios plurimos per quos regnum Romanorum pollet, statuamque Solis, & Lunæ præ omnibus adorari faciamus. Ideo admoneo vos, vt colatis Deos nostros, ac ponatis thura Deo Soli, & offeratis ei dignū sacrificium. Tunc B. Constantius subridens ait: [deos ridet.] Elemēta mundi huius, quæ Dominus ad nostrum condidit seruitium, non adoro, nec eis sacrificium offero; sed solum factorem omnium nostrum omnipotentem Deum, cum vnico Filio eius Domino nostro Iesu Christo, & Spiritu sancto in Trinitate adoro & colo, & sacrificium immaculatum offero.

[6] [pugnis & fustibus cæditur:] Lucius & Charisius irati iusserūt eum pugnis cȩdi, & dorsum eius fustibus cædi. At ille psallebat dicens: Confitebor Domino nimis in ore meo, & in medio multorum laudabo eum; qui astitit a dextris pauperis vt saluam faceret a persequentibus animam meam. Videntes autem Lucius & Charisius quod nō proficerent, sed magis ac magis magnificaret ipse & alij Christiani Dominum, qui saluos facit sperantes in se & pia corda non deserit; [thermis includitur,] tunc iusserunt Thermam ante palatium b Maximiani septuplum calefacere quam solebat, & intromiserunt Constantium cum ceteris Christianis, qui cum eo aderant; & ipsi psallentes dicebant: Igne nos examinasti, & non est inuenta in nobis iniquitas. & iterū: Eripe me Domine ab homine malo, a viro iniquo, eripe me Domine. & rursum: Confirma cor meum Deus in testimonia tua, & non in auaritiam.

Lect. IV.

[7] Tunc signo crucis facto Christiani intrauerunt Thermam: sed multus calor cum inesset, nullus illorum de calore timebat; & cuncti Christiani prostrauerunt se in pauimento, atque orabant, dicentes: Benedictus Dominus Deus, quia fecit mirabilia magna solus: & benedictum nomen maiestatis eius in æternum, & in seculum seculi. Hæc dum psallunt sancti viri, tanto lumine circumfulsit eos Deus, vt nullus cogitaret quod nox esset, sed quasi totus splendor solis in balneo fulgeret. At vbi milites, [quibus diuinitus illuminatis,] qui balneum custodiebant, viderunt tam clarificum lumen, introgressi sunt, & proiecerunt se ad pedes B. Constantij, veniam implorantes, dicentes: Domine S. Constanti, vir Dei, libera nos a terrenis desideriis, & ablue sacro baptismate, vt mereamur æternæ vitæ esse participes. Tunc S. Constantius imbuit eos omni diuino mysterio, & baptizauit eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, [custodes conuertit:] Amen. Et reuersi sunt vnusquisque in domum suam, & tulerunt pecuniam multam, & filios, & filias, & vxores, & duxerunt ante conspectum beatissimi Constantij Pontificis; & baptizati sunt omnes promiscui sexus circiter quinquaginta; & dixerunt beatissimo Constantio: Egredere foras de balneo, & eamus in siluam, quæ dicitur Collis, & ibi inuocemus Dominum Deum nostrum. [cum iis vrbe exit.] Mox S. Constantius egressus est de balneo, & abiit cum paucis Christianis, & cum custodibus balnei, qui per eius prædicationem effecti fuerant Christiani; & venerunt ad locum, qui dicitur Monticellus, & ibidem morati sunt multis diebus cum Anastasio Dei famulo, & cum collecta sanctorum multorum, psallentes & dicentes: Ecce quam bonum, & quam iucundum habitare fratres in vnum.

[Annotata]

a Plures fuere Lucij Consules sub Marco Aurelio: anno eius tertio, Christi 163. L. Papirius Ælianus; an. 4. L. Cornelius Celsus; 5. L. Arrius Pudens; 6. L.Fusidius Pollio; 8. L. Vettius Paullus; II. L. Septimius Seuerus; præter L. Ælium Verum, & L. Aurelium Commodum Cæsares.

b Siue locum, vbi id deinde conditum Maximiani palatium.

CAPVT III.
Quæstio secunda. Aliorum custodum conuersio, fuga.

[8] Eo tempore Lucius Consul Romanorum per præceptum Antonini Imperatoris, iussit Charisio Præfecto ciuitatis Perusinæ, vt inquisitionem faceret de B. Constantio, & de ceteris Christianis, qui cum eo erant. At Charisius cupiens implere iussa Lucij Consulis, misit ad perquirendos custodes balnei, neque Sanctum Dei reperientes festinanter reuersi sunt ad Charisium Præfectum nuntiantes ei: [Perquiruntur:] quia custodes balnei tui effecti sunt Christiani cum omnibus famulis illorum, & abierunt foras de ciuitate; & nescimus in qua parte. Tunc Charisius impiissimus Præfectus dolo & ira repletus, iussit multos milites ire post eos, qui cum abiissent longe lateque perquirentes, tandem inuenerunt vnum pestiferum paganum, qui dixit eis: In silua, in loco qui dicitur Monticellus, ibi congregati faciunt sua conuenticula. Quod si certe vultis, ego vos illuc ducam. Tunc vnanimiter rogauerunt eum, vt illos duceret illuc, vbi S. Constantius erat cum multis Christianis, psallentes & benedicentes Dominum.

Lect. V.

[9] Qui mox vt venerunt ad Sanctos Dei, aiunt eis: O Constanti, quare decepisti homines istos, vt non colerent Deos suos, & iussa Imperatoris implerent? Vnde nunc venite ad Præfectum Charisium, & ipse docebit vos quomodo obedire debeatis diis inuictissimis, & frustra non credatis Christo Deo vestro, qui pro suis sceleribus a Iudæis comprehensus est; & verberibus afflictum tradiderunt Pontio Pilato, & ipse iussit eum suspendi in patibulo; & vulneratus clauisque confixus, tandem mortuus est in cruce; cui cum diceret vnus de latronibus, qui crucifixi erant cum eo: Salua temetipsum & omnes, nec se saluum fecit, neque alios saluos facere potuit. Ad hanc vocem S. Constantius, [blasphemos corripiunt:] & B. Anastasius, & qui cum eis erant, Christiani, vna voce dixerunt: O inimici Dei & veritatis, cur talia ausi estis loqui de tanto Domino? qui cum sua sponte ad patibulum crucis duceretur, & Iudæi cæci circumuenerunt eum cum gladiis & fustibus, & ait Dominus: Quid quæritis? Illi autem dixerunt: Christum Nazarenum; ad hanc beatam vocem ceciderunt in terram, & facti velut mortui. [Ioan. 18.] Et Iudæ nocte illa, qua traditurus erat eum, ait ei: Quod facis fac citius. Modo miseri discite quanta sit prouidentia Dei, qui traditorem suum manifestauit, & omnia quæ de eo prophetata erant. [Ioan. 13.] Quando voluit tentatus, quando voluit crucifixus est, quando voluit mortuus est, quando voluit infernum expoliauit, quando voluit resurrexit, & quando voluit cælos ascendit; vnde venturus est in die vltimo iudicare viuos & mortuos.

[10] Tunc milites Charisij irati & furore repleti, irruerunt in Sanctos Dei, [comprehensi sistuntur Præsidi.] & comprehendentes S. Constantium Pontificem, virum elegantissimum, & Anastasium virum clarissimum, a Carpophorum verum Dei famulum, & multos alios Christianos, & ligauerunt eos, & vinctos duxerunt eos ad Charisium Præfectum; qui cum vidisset eos a longe, ait eis: O Constanti deceptus fallacia Christianorum, [S. Constātius libere fidem profitetur:] cur non cogitasti in balneo de salute tua? & sacrificium offerens Diis immortalibus, & pulcherrimam tuam iuuentutem non amitteres pro reuerentia Sacerdotis, & secta Nazarenorum? Cui B. Constantius iratus dixit: Miser diu est, quod insana verba tua patienter sustinui, nunc & tu, si vis, patienter mea sana verba audi: Vnus est Deus omnipotens, qui creauit omnia ex nihilo, cælum & terram fecit, & fundauit maria, sicut Dauid Propheta cecinit dicens: Tu creasti omnes terminos terræ, æstatem & ver tu plasmasti ea. [Psal. 73. 17.] Nunc, scelerate, crede conditori tuo; & redde illi quod dedit tibi, scilicet sensum cum intellectu, vt notitiam haberes noscendi bona vel mala, & inhonesta respueres & commoda perficeres. Et insuper audi prædictum Prophetam, qui decantans ait: Ipse fecit nos; & non dij tui, quos male adoras, fecerunt nos. [Psal. 99. 3.] Conuertere ad Dominum Deum tuum qui fecit te, vt non male adorans hic, in futuro pereas. Ad hæc iratus Charisius zelo diaboli, [ambulat per carbones accensos:] nudis pedibus iussit eum ducere per ignitos carbones, & de ipsis prunis super nudum corpus eius effundere. Christiani autem videntes hoc clamabant ad Dominum dicentes: Domine non erubescant in nos, qui te expectant, Domine Deus virtutum, & non reuereantur super nos qui quærunt te Deus Israël.

Lect. VI.

[11] Et S. Constantius magna voce dicebat: Propter te, Domine, portabo improperium, libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meæ. Et Charisius aperiens os suum, dixit: Miser non vides quomodo pœnæ vndique te coarctant? Desine, & resipisce iam ab insania tua, & aufer a te titulum Christianitatis, ne florem tuæ iuuentutis ante tempus perdas, & cum dicas habere æternam vitam, relinquas temporalem, & quam speras non inuenias vnquam. Respondit S. Constantius, & dixit: Seductor malorum, [imperterritus in tormentis,] & veritatis inimice, iam dixi tibi, & iterum dico; pœnæ tuæ non me terrēt, quia habeo Dominum meum Iesum Christum Saluatorem, qui liberabit me de omni tuo furore. Tunc Charisius Præfectus iussit eum recludi in carcere, [coniicitur in carcerem:] & dixit ei: Constanti cogita tecum his senis diebus de salute tua, ne forte moriaris turpissima morte, & quem laudas Christum, non te eripiet. Dum autem carnifices ducerent eum ad carcerem, ibat psallendo dicens: Domine Deus meus in te speraui, libera me ab omnibus persequentibus me, & eripe me: illumina faciem tuam super seruum tuum, & saluum me fac in tua misericordia: Domine non confundar, quoniam inuocauite.

[12] Interea S. Constantius in carcerem mittitur, & nox efficitur; [ægros precibus curat:] nocte autem illa multi Christiani ad fenestram venerunt, secum ferentes leprosos, aridos, & cæcos, & claudos, & diuersis languoribus interemptos, quos vir clarissimus S. Constantius suis sanctissimis orationibus curauit. Tunc carcerarij tres videntes miracula, quæ per eum Deus fecit, [3. custodes conuertit: ab iis dimittitur.] crediderunt in eum, & baptizati sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi, & traxerunt eum de carcere, & venerunt cum eo ad portam ciuitatis, & per viam quæ ducit ad Campaniam; & transierunt per fluuium, qui vocatur Tiberis, & per viam, quæ vocatur Salaria.b

[Annotata]

a De SS. Carpophoro & Abundio agemus 10. Decembris, & num Hispali, an Hispelli, an vtrobique sed diuersi, occisi sint, disputabimus.

b Haud assequimur qui pertigerit Salaria ad consinia agri Perusini, quæ Roma Eretum ducebat; inde Reate, Cutylias, Interocream, Falacrinen, Vicum Badies, Ad centesimum; quæ postrema in Piceno sunt. Videtur Auctor Flaminiam scribere voluisse; hæc enim ducebat Narniam, Interamnam, Spoletium, Forum Flaminij, Heluillum, siue Suillum, aut Sigillum, iuxta quod oppidum ex Apennino prorumpit Clasius riuus, cuius infra mentio est. Eadem tamen ratione loquitur Auctor vitæ S. Concordij 1. Ianuar. Et abiit ad S. Eutychen, qui tum morabatur in prædiolo suo via Salaria, iuxta ciuitatem Tribulum, siue Tribulim, quæ est Trebia, vt alibi diximus, sita inter Fulginium & Spoletium. Campania vero hic videtur posita pro Vmbriæ campis.

CAPVT IV.
Quæstio tertia. Cæleste solatium.

[13] Et ecce viri impiissimi ab Imperatore missi, vt huius religionis viros delerent per omnem prouinciam. Quos cum vidisset S. Constantius salutauit eos, dicens: Gaudium sit vobis, fratres. Cui illi respondentes, dixerunt: Vnde es tu? Qua de prouincia venis? Ille autem ait eis: Perusia discessi, dirigo autem gressus alio, vt fratres meos a Concordium & b Pontianum videam, & de cælestibus simul loquamur. [Iterum capitur:] Cui illi: Vt cernimus, Christianus es. Ipse respondens ait: Vtique Christum colo, & eius vestigia sequi cupio, vt de regno eius merear esse particeps. Tunc furore repleti comprehenderunt eum, & manibus post tergum ligatis duxerunt ad domum Duritij, & interrogare cœperunt de titulo Christianitatis, aientes ei: Quæ possibilitas est Christianis? Quibus ille ait: Nostra possibilitas ex Deo est, & quantum nobis ipse largitur, tantum nos prodesse valemus ad eius seruitium; seruitium autem Domini dico non minus spontaneum, quia non vult coacta seruitia. Sed tamen legitur in Euangelio: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam & sequatur me. [Luc. 9. 23.]

Lect. VII.

[14] Tunc illi cum magno furore respondentes dixerunt: Aufer vana verba a te, quæ loqueris. [verberatur.] Et hæc dicentes simul percusserunt eum cum alapis & colaphis, dicentes ita: Cogitabamus te terreri variis pœnis, & verberibus, & reuocare animum tuum ad culturam Deorum nostrorum, & neque per pœnas; neque per verbera nequimus te emendare. Modo enim aliud nihil superest, nisi vt suspendaris in eculeo, & diuersis pœnis affligaris, & insuper his vulneremus spiculis corpus tuum, vt vel sic recedas ab insania tua; propter hoc enim ab Imperatore missi sumus, vt viros huius religionis perdamus. [minas ridet:] Nunc vero elige tibi quod vis, aut sacrifica Diis nostris, aut diuersis pœnis affligeris. Quibus ille ait: Notum vobis facio, quod neque Deos vestros colo, neque Christi seruitium renuo, sed magis pro eo mori eligo. Tunc milites dixerunt ei: Et melius tibi mori, quam cum magica arte tua multos homines perdas. Quibus B. Constantius ait: Ego magus non sum, sed Deum meum ex toto corde & ore confiteor. Quod si vos facere vultis, adhuc vitam potestis recuperare æternam; sin autem, cum Diis vestris peribitis.

[15] Tunc vnus ex eis percutiens eum, dixit: Nos te perdere putamus cum tua religione, & tu vis permanere in tuo errore. Non enim propter hoc Imperator huc nos direxit, vt Christum a Iudæis male tractatum adoremus, sed de vobis quemcumque inuenerimus nobis iussum est, vt interficiamus, ne forte magicis artibus Christiani euacuent culturam Deorum nostrorum, per quam mundus totus sustentatur, & ne res nostra pereat male indignatis diis nostris. Tunc B. Constantius dixit eis: Maledicti sunt omnes, qui confidunt in idolis, quæ manus habent, & non palpabunt, pedes habent & non ambulabunt, oculos habent & non videbunt, aures habent & non audient, non clamabunt in gutture suo. Illi autem valde irati comprehenderunt eum iterum, & ligantes manus ei dixerunt: Reuertamur retro, & ducamus eum nobiscū, & absque sua volūtate faciamus eum relinquere Christum. Et reuersi sunt ad fluuium, qui dicitur c Clasius, & extendentes eum, cum fustibus percusserunt dorsum eius. At ille orabat dicens: [fustibus cæditur:] Domine exaudi me in tribulatione: paratus sum mori, vt in regno tuo me suscipias: non derelinquas sperantes in te: miserere mei, & exaudi me: tibi dixit cor meum, quæsiui vultum tuum, vultū tuum Domine requiram, ne auertas faciē tuā a me, & ne declines in ira a seruo tuo: adiutor meus esto, ne derelinquas me; sed fac mecum Domine signum in bonum, vt videant qui oderunt me, & confundantur, quia tu es iustus, fortis, & misericors. [Psal. 26.]

[16] Post hæc autem venit Angelus Domini confortans eum, & dicens: Noli timere; [curatur, animaturq; ab Angelo.] a Domino enim de cælo missus sum, vt curem te a vulneribus tuis. Ecce enim prope est vt Dominus retribuat tibi pro magno labore mercedem, & cum sanctis Angelis & Apostolis, nec non & cum omnibus electis eius lucidissimas mansiones suscipias. Audiens autem hæc B. Constantius alacriter effectus aiebat: Gratias tibi ago, Domine, quod misisti Angelum tuum ad me, vt cognoscerē quod non derelinquis sperantes in te. Tunc Angelus Domini: Noli timere, sed surge, & ambula in locum, vbi spiritum reddas Creatori tuo: ego non te derelinquam, quousque suscipiam spiritum tuum, & deferam illum ante conspectum Domini, vt maneat cum eo vsque in sempiternum.

[Annotata]

a S. Concordij vitam dedimus 1. Ianu. ex qua apparet eum diu captiuum detentum, concessa interea facultate diuertendi ad S. Anthymum Episcopum. Sed nulla ibi S. Constantij mentio est.

b S. Pontiani Acta dedimus 14. Ianu. & in Prolegomenis nu. 5. de S. Constantio egimus, cuius alioquin Acta non meminerunt.

c Hic ex Apennino apud Heluillum oppidum exortus, vt ad caput præcedens diximus, infra Meuaniam Topino iungitur, vulgo Chiagio dictus.

CAPVT V.
Martyrium. Sepultura. Miracula.

Lec. VIII.

[17] Post hæc spiculatores inter se dixerunt: Venite interficiamus eum, ne sua magica arte perdat nos, & auferat a nobis vinctos Christianos, [Plectitur capite.] quos nobiscum ducimus. At illi dixerunt: Ita faciamus. Venerunt itaque in a triuio Fulgineato, non longe a ciuitate ipsa, & dixerunt: Ecce tempus est vt interficiamus eum, & amputemus caput eius gladio. Et decollauerunt eum, & dereliquerunt corpus eius in ipso loco. [Splendet corpus,] Statim autem affuit splendor mirabilis, qui non dereliquit eum, vsquequo multi de paganis crederent Domino pro illo lumine.

[18] Erat namque vir venerabilis in prædicta ciuitate b Leuianus nomine, quem vocauit Angelus Domini in somnis, & dixit ei: Surge diluculo, & vade in triuio Fulgineato, & tolle corpus S. Constantij, & porta tecum, & in optimo loco cum aromatibus stude sepelire. [& diuino monitu inde tollitur.] Tunc Leuianus mane expergefactus, surrexit, & abiit in locum, quem ei Dominus ostenderat in visione, vbi corpus S. Constantij iacebat, & cecidit in faciem orans & dicens: Domine Iesu Christe ostende virtutem tuam magnam, & da mihi solatium ad corpus sancti viri portandum. Tunc Leuianus surgens ab oratione, leuauit corpus S. Constantij, & cum eo velociter ambulabat.

[19] Cumque eum portaret, obuiauerunt ei duo homines inter se litigantes, & dixerūt ad eum: Vnde adducis istud corpus? forsitan Christianus fuit. At ille dixit: Vtique Christianus est, & Dei famulus. Et dixerunt inter se irridendo: Iura mihi ad istud corpus, & dimitto tibi talenta mea, quæ mihi rapuisti. Ille autem gauisus est valde, existimans non esse iuramentum, quod ei imperauit collega eius. Tunc iurauit dicens: Per istud corpus, quod Leuianus portat, [Gentiles duo id ridentes visum amittunt,] & per Deum illius, qui a Iudæis est crucifixus, & ego non sum talis qualis iste mortuus est, quod non habeo talenta tua. Cumque hæc verba finisset, statim oculis obscurati ambo. Leuianus autem corpus B. Constantij iterum leuauit, & psallendo eum ferebat. Cæci vero illi, qui irridendo Sancti corpus cæci facti fuerant, clamabant dicentes post Leuianum: Leuiane vir fidelissime, depone sanctum corpus sancti hominis, & intercede pro nobis ad Deum, cui in vita seruiuit vt recipiamus lumina, quæ nostra culpa perdidimus, [recipiunt;] & quæcumque iusseris, faciemus. Tunc Leuianus deposuit corpus, & eosdem cæcos ad eum perduxit, qui promiserunt se credere in Dominum Iesum Christum, & per merita B. Constantij meruerunt visum recipere.

[20] Leuiano autem corpus Sancti cum magna reuerentia portanti obuiauerunt & alij duo cæci: (de corpore autē omnino exhalabat odor suauissimus) qui statim vt senserunt fragrantiam mirifici odoris, ceciderunt in terram, & adorauerunt, & dixerunt: Sanctus vir Dei est iste; [vti & alij duo.] & rogauerunt Leuianum, vt deponeret corpus in terra. Quod cum deposuisset, proni adorauerunt, dicentes: Domine illumina oculos nostros, vt credamus tibi. At vero splendor de cælo factus est super eos, & statim illuminati sunt ambo. c Qui magnificantes Dominum, vna cum Leuiano leuauerunt corpus S. Constantij Perusiam cum hymnis, & psalmis, & sepelierunt eum cum multis Christianis, [Sepelitur:] non longe ab vrbe, in loco qui dicitur Areola, vbi exuberant beneficia vsque in præsentem diem, [elaret miraculis.] ad honorem Domini nostri Iesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Describit hunc locum Ludouicus Iacobillius libro de S. Fulginatibus pag. 345. traditq; agrum vicinum vocari etiamnum la Contrada di S. Constanzo.

b Hunc Iacobillius Beatum appellat, eiusq; natalem 18. Octobris consignat.

c Hos Iacobillius Eusebium, Ioannem, Nicolaum, Michaëlem nominat; traditq; eodem conditos tumulo fuisse quo & B. Leuianus, & antea S. Constantius.

ALIA VITA
ex MSS. S. Galli, Perusino, Baronij.

Constantius, Episcopus Perusinus in Etruria Martyr (S.)

BHL Number: 1939

Ex mss.

PRÆFATIO.

[1] Beatissimi Constantij, Fratres, cuius hodie natalitia celebramus, audiat dilectio vestra memoranda opera, quæ sub breui eloquio recolentes constringimus. Qui, cum esset venerabilis Confessor beatorum Martyrum, tamen ad occisionem violentis hominibus corpus suum tradens, palmam promeruit. Sanctorum Patrum, [Sanctorum gesta legēda, & imitanda.] Fratres carissimi, gloriosissima facta commemorantes pernotare possumus, quoniam quantum nobis prosunt ad æternæ beatitudinis salutem, si ea volentes imitati fuerimus; tantum obsunt, si obtrectantes abiecerimus. Ipsi quidem iubentis Domini præcepta sequentes, noui ac veteris Testamenti seriem conferentes ad cumulum, ad illam beatam patriam feliciter peruenerunt, cui non narratio temporum, non mortis occasus, non sollicitudo anxiæ trepidationis succedit; sed, semper vita, semper gloria, semper felicitas beati gaudij illic abundat.

[2] Vnde Sancti quidem animaduertentes, quod Dominus per Moysen præceperat, constanter fecerunt. Iusserat enim, vt, si quis a lepra sua mundatus, septimo die egrederetur a a carcere, duos passeres in tēplo Sacerdoti deberet offerre, quorum alterum in sanguine alterius ablutum viuum dimitteret euolare in agrum. [Leuit. 14.] [Patientiæ fructus.] Quid enim per duos passeres, sacra Scriptura sæpius attestante, nisi animam & corpus intelligere debemus? Quorum alterum in sanguine alterius, id est, anima per corporis passionem viuificata, ad æternam patriam remeare debet. Cui ipsius veritatis sententia consona respondens dicit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Matth. 16. 24.] Ipse enim bene Dominum imitatur suam crucem deferens, &, vt ipse ambulauit, ambulare satagit, qui animam suam in eius amorem, vt ipse pro nobis fecit, ponere procurat. Qui autem aliter quam Christianȩ professionis vita censetur, cursum suæ vitæ decurrens, Christum imitari non studet, tantum se credat diuino iudicio strictius iudicandum, quantum reuocatus per gratiam, suæ iniquitatis conscius peccat. Sed ne ab incepti operis tramite longius discedamus, quid B. Constantius fecerit, attentius audiamus.

[Annotatum]

a Ita MSS. videtur a castris legendum.

CAPVT I.
S. Constantij genus, mores, episcopatus.

[3] [S. Constātius genere & moribus clarus,] Qvi cum esset Perusinæ ciuitatis ex ingenuæ procreationis prosapia oriundus, a primo ætatis suæ calculo, ad tātȩ sollicitudinis exercitium in Christi videbatur famulatu deuolutus, vt fere omnis populus miraretur super prudentiam, & famositatem sanctitatis eius. Cum sicut maioris ætatis prouectu cælebs inolesceret, & iam circiter triginta annorum spatium temporalis vitæ cursu frueretur, diuino iudicio eiusdem ciuitatis Præsul obiit. Illico omnis Clerus, [fit Perusinus Episcopus.] & vtriusque sexus populi, cælesti spiramine commotus, vna voce proclamant, Constantium Episcopum a, quem eligunt relictæ Sedis Pontificem. Quoniam ille solus idoneus illo tempore ad tanti culminis honorem suscipiendum habebatur.

[4] [Eius virtutes:] Erat quidem alta progenie concretus, eius miræ claritatis aspectus, & in finitimis regionibus vbique locorum famositate vulgatus; ieiuniis confectus, diu noctuque orationibus confidenter insistens, constans & seuerus in omni opere Deitatis, vt merito & nomine Constantius vocaretur; castissimus quoque ab omni petulantia carnis ita alienatus, [castitas,] vt a cunabulis cœperat infantulus castitatis exordium. Ecclesiasticæ institutionis moribus obtentus, mitis, pacificus, puritate mansuetudinis simplex. [moderatio linguæ,] Sic etiam omnibus operibus, omnibus modis, omnibus in rebus morigeratus, vt nec etiam in famine linguæ quispiam eum audierit peccasse. Pastor quoque egregius adeo super gregem suum vigilans, [cura suorum,] vt neminem illorum, quos sibi Deus commiserat, hostili incursu deuiatum haberet.

[5] [contemptus mundi,] Quid plura? vt de pluribus quæ fecerat reticeamus; sic temporalibus bonis vtebatur, quasi de hoc mundo non fuisset, nec penitus de eius rebus aliquid sibi pertineret. Sua dabat, aliena non appetebat, secundum illud Apostolicum: Tamquam nihil habentes & omnia possidentes. [2. Cor. 6. 10.] Ipsi vero nihil habent & omnia possident relicto mundo, quibus Deus inhabitat, & fortes facit ad dimicandum incursum diabolicæ fraudis; de quibus sub typo sanctæ Ecclesiæ per Salomonem loquitur, dicens: Mulierem fortem quis inueniet? procul & de vltimis finibus pretium eius. [Prouerb. 31. 10.] Procul & de vltimis finibus pretium nostræ redemptionis venit, quia a summo cælo egressio eius fuit, qui nos pretio sui sanguinis redimere venit. [Cant. 1. 1.] Vnde in Canticis Canticorum: Osculetur me osculo oris sui. Hoc sancta Ecclesia dicit de Christo, id est, qui toties mihi per Prophetam suum aduentum promiserat, iam veniat, & per semetipsum loquatur. Huius igitur pretij fortitudinem B. Constantius, constans & fortis, non in se, sed in Deo gloriabatur.

[Annotatum]

a Addit MS. Baronij: de nobili prosapia Barziorum.

CAPVT II.
Comprehensio. Verbera.

[6] Qvi cum tribus annis exactis Deo & omni populo venerabilis pastor placeret; exiit edictum & promulgata sententia impietatis ab impiissimo Imperatore Antonino, [In M. Aurelij Antonini persecutione] vt vbicūque Christianus, aut qui Christi nomen inuocaret, inueniretur, variis tormentis & diuersis pœnis afflictus in aspectum eius præsentiæ ligatus duceretur. Cumque hoc impius Rex iuberet, diabolus semper inimicus humano generi, & humanæ salutis insidiator, cuius instinctu hoc fecerat, impiger per omnium regionum prouincias illius tyranni impij milites & a spiculatores ad exitium Christianorum ducens cucurrit.

[7] Audiens autem B. Constantius istam persecutionem contra Christianos in ciuitate Assisinatum exarsisse, vbi S. Concordius & Pontianus iam ab illorum militum vinculis tenebantur impediti, gratulanter præparat se ad palmam martyrij, [offert se Deo ad mortem:] quod deuota mente expectans suscipere volebat: & prostratus cum lacrymis Deum diutius flagitans orabat, dicens: Domine Deus omnipotens, qui vnicum tuum tibi dilectum creatorem creaturæ ostendisti, & inuisibilem tractabilē ad immolandum pro salute hominum misisti; dignare me peccatorem in beatissimorum tuorum Martyrum numero connumerare.

[8] [abit Perusia Assisium:] Et his dictis surgens ab oratione quasi in occultis, ne precibus subditorum rogatus detineretur, solus egreditur vrbe (ibat enim psallens) glorianter: obuiat militibus, quatenus palmam sui martyrij mereretur accipere. Eadem vero hora, Dei dispositione contigit, vt milites ab Assisinatum vrbe eum quærentes b discederent. Sic factum est, [occurrit militibus,] vt milites Constantio, & Constantius militibus, quasi ex improuiso in loco, qui dicitur Danabus, occursaret. Sanctus enim Constantius ne forte posset præterire quos quærebat, si forsan eum quærerent, vt quærebant, ibat intentis oculis circumquaque lumina conferens. [eos vltro salutat:] Prior vidit carnifices: quos cum vidisset arbitratus est eos esse quos volebat, & protinus intulit verba c salutationis, dicens: Gaudium sit vobis, fratres; quos bene aduenisse gratulamur.

[9] Ipsi quidem intuentes in eum mirabantur pulchritudinem & confidentiam salutationis, cuius ab ore verba sapienter pollebant. [agnitus consiretur se Christianum:] Vnde animaduerterunt eum hunc esse quem quærebant: quoniam quæ de illo ante audiuerant, ab his quæ tunc viderant & audiuerant in præsentiarum, minime cognouerant discrepare. In præsentiarum sagaciter subdola fraude fallacis arbitrij blandientes interrogant: Quis es? quo vadis? cuius rationis caussa prudentiæ tantæ vir solus ingrederis? Quibus B. Constantius, qui se iam recepisse volebat quod illi simulate fouebant, aperto ore declarans ait: Licet peccator, Perusinæ ciuitatis Præsul, Constantius vocor, qui seruos Domini mei Iesu Christi d consocios meos Concordium & Pontianum requiro, cum quibus sum solitus diuinis operibus gaudere.

[10] Hoc audito ei milites dixerunt: Et tu hodie habebis gaudium quod ipsi habent, qui in carcere constricti, capitalem sententiam subire debent. [comprehenditur:] Nescis forsitan nos a Rege habere potestatem; vt quemcumque illud nomen, quod confiteris, inuocantem inuenerimus, diuersis tormentis afflictum, in eius præsentiam ducamus? Et cum hoc dixissent irruentes in eum ligant, [cæditur:] deprehensum extrahunt, obiter cædunt. Qui conscius imminentis exitus quasi ad epulas inuitatus spontaneus ibat.

[11] Cum vero remeantes traherent eum extra flumen, quod vocatur e Clasius, inspexerunt in faciem eius, videntes quod quanto magis cæderetur, eo amplius oraret, [raptatus & cæsus orat:] & alacer incederet, alunt: Nonne diximus tibi, quod qui istud nomen inuocasset, nostris manibus non euaderet impunitus? Tu quoque in tua pertinacia perseueras acrior; & robustior, temerario ore eum proclamans & inuocans. Veraciter, dixerunt, si ista inuocatio poterit te eripere a nostris manibus, tu videbis.

[12] Confestim prosternentes f matta fluminis, vsque adeo fustibus & sudibus dilaniantes affligunt, [fustibus dire verberatur:] quo exanime corpus, exhalante spiritu, putarent. Sic positus B. Constantius acrius orationibus insistens, protulit palmas & oculos ad cælum, dicens: Domine Iesu Christe, quem laudo, quem confiteor, & benedico, quem credo ideo venisse ad patibulum, [iterum Deum orat.] vt credentes per te salui fierent, miserere mei serui tui, quoniam omnes qui te expectant non confundentur. Tu enim dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed vt magis conuertatur & viuat. [Ezech. 33. 11.] Ego quidem ad te conuersus, auxilium tuæ misericordiæ in exitum expecto. Esto mecum, ne pestifer princeps tenebrarum mihi occurrere valeat: quia tu es Deus fortis & potens, vltra quem non est Deus.

[13] Et cum hoc dixisset, aspiciens vidit Angelum Dei de cælo, qui astitit super caput eius dicens: [ab Angelo confirmatur:] Constanti noli timere, scito quoniam oratio tua prodiit in conspectu Altissimi, hodie amicus Dei effectus omnipotentis, in cælestibus habitaculis permanens cum electis eius; sicut ipse ait pro suis sequacibus ad Patrem: Volo, Pater, vt vbi ego sum, illic sit & minister meus. [Ioan. 12. 26. & c. 17. 24.] Ego quidem Angelus eius ad custodiendam animam tuam missus, cælitus descendi. Quam quocumque ieris, non dimittam, donec ad æternam patriam reduxero in Conditoris aspectum. [gratias Deo agit:] Beatus vero Constantius Angelico sermone & fidei constantia subnixus, cum lacrymis ait: Domine Deus, virtus & fortitudo credentium, per quem facta sunt omnia; sine quo nihil stabile, nihil probum, nihil beatum; qui me ad tuam misericordiam reuocasti, quem redemisti pretio Dominici sanguinis; gratias ago tibi, quia per Angelum tuum me dignatus es visitare in angustiis meis.

[14] At milites infensi audientes eum Angelicis sermonibus perfrui, quem videre non poterant, alter ad alterum inuicem stipulabant, quis ei loqueretur. Et intuentes circumcirca, præter solum Constantium, [curantur eius vulnera:] quem tenebant, neminem videre poterant. Vulnerum quoque cicatrices, quas ei paullo ante innumerabiles fecerant intuentes, inuenerunt nullam maculam læsuræ per continuam corporis integritatem; inquiunt: Iste, qui magicis artibus secum quasi ad alium loquitur, [milites eo relicto fugiunt.] salutem corporis vnde recepit? Hinc perterriti, & veriti, quæ commiserant in alios, ne torquerentur in eos, amouentes Constantium, vrbem Assisinatam requirunt.

[Annotata]

a MS. S. Galli, speculatores.

b al. descenderent.

c MS. S. Galli, saluatoris.

d MS. Perus. conscios.

e MS. S. Galli, Elasius, mendose.

f Forte in acta.

CAPVT III.
SS. Concordius & Pontianus socij carceris. Martyrium S. Constantij.

[15] [SS. Concordium & Pontianum ad constantiam hortatur,] Ingrediens igitur S. Constantius ad Concordium & Pontianum, qui illic dudum tenebantur in vinculis & carcere, talibus colloquiis confortans suadebat eis constantiæ perseuerantiam. Fratres mei dilectissimi, in nomine Domini nostri Iesu Christi confortamini, & accipite fortitudinem. Venit dies salutis, & acceptabile tempus, quod amissum difficile recuperabitur. Nulla trepidatio pœnalis exitij perterreat; nulla oblectatio temporalis vitæ blandiatur, quam etiam & qui fugientes abhorrent, & qui conantur amplecti, æqualiter amittunt. Si quæ sunt diuturniora momentaneis & fugitiuis elegantiora creditis, nulla comparatio mortalis vitæ, æternæ beatitudini conferatur. [1. Ioan. 4.] Qui vero timet, testante Apostolo, non est perfectus in caritate. Caritas quidem, quæ omnibus virtutibus præstat, foras mittit timorem: profecto non moritur, quem obeuntem ingressus perpetuæ vitæ cominus insequitur.

[16] [ad moriendum alacres:] Ad hæc Concordius & Pontianus, qui igne sancti Spiritus fuerant succensi, dixerunt: Si alterius & melioris vitæ remedia non forent, istius quamuis miserrima & fallacia gaudia necessario, si possent, propaganda teneri deberent. Sed nos, qui viam veritatis cognoscimus, & qui ad illam patriam tendimus diuina subueniente misericordia, vnde ad istam oriundi fuimus, antequam in exilium vitæ istius veniremus, potius timere debemus, ne cursus iste miseriæ protendatur, quam si corporis passio appropinquet. Qui enim in cælo vitam habere desiderat, mori in terris minime pertimescat. Nam si quotidie illam vitam expectantes proclamamus: Adueniat regnum tuum, infinita miseria est hic diutius velle consistere, vt aliud ore, aliud corde profiteamur. [Eccli. 2. 14.] Vnde dicitur: Maledictus qui ingreditur duabus viis.

[17] Milites vero, a quibus retinebantur, cum audirent Sanctos talibus eloquiis inuicem sese confortantes, dixerunt: [educuntur simul e carcere,] Quæ est istius insaniæ pertinacia Christianorum, vt quanto magis afflicti fuerint, eo amplius in laude sui Dei conualescentes, austeritate perdurent? Igitur ducamus eos in Imperatoris præsentiam, vbi Diis immortalibus, a quibus recesserunt, coram omnibus sacrificent; quod si forte renuerint, prout Imperialis maiestas decreuerit, vita eorum incurrat periculum. Et eduxerunt eos de carcere, & abire cœperunt.

[18] Sancti vero laudantes ac benedicentes Deum, glorianter cum tortoribus abire non desistunt. [Hispellum veniunt.] Sic tandem peruenerunt in vrbem, quæ dicitur Spellum, vbi S. Constantius positis genibus orauit in cælum. Et ecce Angelus Domini custos eius, [Angelus custos Constantio in stantem mortem prædicit.] qui ei in itinere iam fuerat locutus, cum nimio fulgore claritatis apparuit; ibique Angelica voce resonuit: Surge Constanti, ac glorianter incede, Dominus enim Iesus Christus tecum ambulat, qui numquam derelinquit sperantes in se: & eo vsque gaudenter peruenies, donec ad illum locum accesseris, vbi animam tuam, quam in conspectu Altissimi repræsentare debeo, redditurus expires. Tunc omnes, qui aderant, lucem, quæ emicuit, contemplantes, ac Angelici sermonis audientes verba, vna voce proclamant, dicentes: [Adstantes Deum laudant:] Vere vnus est Deus Christianorum potens in cælo, quem Constantius prædicat.

[19] Sed milites obcæcati mente, placere cupientes impiissimo tyranno de morte Sanctorum, [milites magicis artibus adscribunt.] qui eos miserat ad perdendum animas istorum, cœperunt dicere, magicis artibus a S. Constantio fuisse peracta quæ videbant. Iisdem impellentibus assurgens ab oratione quam fecerat, [Ducitur ad mortem S. Constantius:] vt mitissimus agnus glorianter properabat ad iugulum. Qui non longe a ciuitate properantes, Angelico sermone, quem audierant, perterriti, consilium inierunt, vt eum occiderent, antequam ad Regem, ad quem eum ducebant, peruenirent. Vnus quorum ad ceteros inquiens ait: Ne iste magus, quem trahimus, suis nos artibus interficiat, interimatur; loquitur enim secum quasi duo homines loquentes audiantur; lucem quoque suis orationibus elucere dissimulat. Ergo caput eius auferentes, miracula quæ fecisse videbatur, quid ei proficient videbimus. [plectitur capite.] Illico vibrato gladio abstulerunt caput eius; corpore vero dimisso in tramite, qui dicitur Fulgineato. Abeuntes autem Concordium & Pontianum in vrbem Spoletanam ad crudelissimum Antoninum remeantes duxerunt. [Cōcordius & Pontianus Spoletum ducuntur.]

CAPVT IV.
Corporis inuentio. Miracula.

[20] Erat autem in vrbe Fulgineata quidam vir magnificus, nomine Leuianus: [ab Angelo Leuianus monetur, vt eum sepeliat:] quem Angelus custos B. Constantij, eadem nocte alloquitur, dicens: Credas Leuiane aduenisse tempus, quo Deus ex operibus bonis, quæ semper egisti, mercedem restituat. Surge & vade in via, quæ dicitur Fulgineata: inuenies ibidem corpus cuiusdam beati hominis diuina dispositione ad sepeliendum tibi commissum, per quod commoda vtriusque vitæ feliciter prosequeris: hoc exultationis gaudium tibi ministrabit: hoc etiam vitæ æternæ dabit tibi præmium. His auditis Leuianus expergefactus inter spem & metum exurgens anxius, sed perterritus, [dubitans secundo monetur, & eo ducitur:] ne illusione phantastica illuderetur, reposuit se in thalamo; cui Angelus niueo aspectu præclarus secundo apparuit: quem probris & blanditiis instigans, compulit perniciter assurgere, ac ad locum, vbi corpus B. Constantij iacebat, viator antelucanum præduxit.

[21] Qui antequam intra iactum lapidis appropinquaret, aspiciens Angelicos cœtus fulminea luce præclaros, [videt animam eius in cælum ab Angelis deferri:] ad corpus sancti hominis euntes ac redeuntes prospexit: cuius animam, obsequia peragentes, cælestibus mysteriis gaudentes & exultantes, ad cælos reducere satagebant. Quod cum vidisset, nimio terrore concussus, iudicans se indignum tantæ claritatis altitudine, pedem retro quasi in occultis retulisse voluit. Cuius in auribus Angelorum vox proclamans multiplicata resonuit: Leuiane vir fidelissime, noli expauescere; Deus enim tibi corpus, quod vides, ad sepeliendum commisit: accede fiducialiter, quoniam recordatus est Dominus tui, miseransque tuæ egestatis onera, per hoc quod vides tuæ felicitatis cumulum exaggerat. Vnde corpus quod cernis exanime, eodem gaudio quantocyus conuenit arripere, quo nos animam suscepisse conspicis.

[22] Tunc Leuianus videns quoniam misericordia Dei fuerat cum illo, omni formidine deposita, lætus ac exultans nimij gaudij immensitate repletus, cum tanta felicitate velox cucurrit, vt nec terram pedibus tetigisse videretur. Angeli vero animam B. Constantij deferentes, gaudentes ac exultantes cælestibus laudibus remeantes abierunt in cælum. [tollit corpus:] Et suscepto corpore in faciem suam Leuianus orabat, dicens: Domine Deus Rex omnipotens, qui thesaurum cælestis sapientiæ nobilibus ac sapientibus occultum, paruulis ac humilibus reuelasti; si iste tuus famulus, cuius hoc sacrum corpus mihi per Angelos tuos ostendisti, complacuit, per tui nominis gloriam ostende potentiam Deitatis, ostende leuamen tuæ clementiæ ad deportandum huius oneris fascem, quod secundum Angelicæ iussionis imperium sepulturæ tradendum recepi. Et cum hoc dixisset, substulit eum, sese subiiciens oneri, prout vires suppeterent, pergens ambulare visus est velociter.

[23] Cui protinus duo homines pro numismatum deposito munere altercantes ac contendentes apparuerunt in obuiam, dicentes: Quid Leuiane geris? niti sub fasce videris. Quis sub obscurum noctis iussit te inhumatum ferre cadauer? [videtur a duobus sibi occurrentibus;] Leuianus ad illorum dicta competenter respondens dixit: Iste fuit vir Christianissimus, qui in nomine Domini nostri Iesu Christi ab adolescentia sua fideliter ambulauit, quem Angelica fide didici Christianum fuisse, cuius corpus in eius nomine quem coluit, ad sepeliendum deporto, quoniam a viatoribus carnificibus occisum ac inhumatum inueni. Quod non iniussus terræ committere satago. Qui cum audissent, obiurgantes ad ridiculum Christianæ religionis professionisque Leuiano insultant.

[24] Fœnerator quidem, qui depositum fecerat, ad debitorem tuum ironice ac ridiculose loquitur dicens: [qui ridicule per Sanctum iurantes] Iura mihi per hoc Christianum corpus, & per eum quem coluit, quod mihi nihil debeas, & securus habeto talenta quæ abnegas, nec ego amplius, si euaseris impunitus, ea tibi requiram. Ille demens, qui nondum fuerat expertus, nec penitus cognouerat, quanta sit gloria Christianorum, quem iam cumulus suæ iniquitatis ad noxam illiciti sacramenti impulit, prorupit in vocem nefariam, subridens ait: Per istud quod Leuianus portat, & deferens commemorat fuisse Christianum, & per nomen eius quem adorauit, quem coluit Christianus ille, nihil tibi debeo. Et cum hoc dixisset, vltio diuinæ vindictæ percutit ambos, quorum oculi subito sunt obscurati. Vterque enim temeraria præsumptione contra Christianum fecere ridiculum. [cæci fiunt:] Vnde pariter, sicut fuerant priuati lumine cordis, sic cæci remanserunt lumine frontis.

[25] Cumque cæci remansissent, scientes propterea lumina perdidisse, quia peccauerant in Sanctum Dei Leuianum, cui ante insultauerant, palpitantes requirunt, quem inclamabant, dicentes: Leuiane, Leuiane, cui Deus amplum thesaurum beati corporis reuelauit, [Leuiani opem & preces implorant:] miserere, precamur, per idipsum quod portas, & per nomen eius cui in vita seruiuit, rogamus: siste gradum, depone corpus beati hominis, qui cæci remansimus, insultantes tibi qui eum portabas. Intercede pro nobis per eum apud illum cui credidit, vt nobis luminaria restituat, quæ nostra culpa perdidimus, & quicquid nobis iusseris, vltro faciemus. Leuianus autem aperiens os suum dixit: Si vultis cognoscere gloriam Dei, vt per eum in nomine eius, quem ipse coluit, credatis; confido in Deum, qui est mirabilis in Sanctis, quoniam & oculorum & mentis, quod est satius, lumine videbitis. Illi vero cui necesse fuerat protestantes vnum Deum esse, [attactu corporis S. Constantij vijum recipiunt, conuertuntur.] quem coluissent Christiani, ad cuius misericordiæ notitiam, per intercessionem B. Constantij profitebantur se venire voluisse. Leuianus autem audiens hæc, manibus illos pertrahens, vt attactu corporis visum reciperent; per quod, sicut prius insultantes Christianis ridiculum fecerant, sic & nunc spondentes se velle credere in Dominum Iesum promiserunt. Et meruerunt a Domino illa hora visum recipere.

CAPVT V.
Alia miracula. Corporis sepultura.

[26] Dvm isti a Domini visum recipere mererentur, ecce duo alij, [Duo alij cæci occurrunt:] qui a cunabulis lumen non viderant, venientes per eamdem viam, tantæ suauitatis odorem a B. Constantij corpore perceperunt, quasi omnia aromata, [percipiunt suauem odorem:] & pretiosa balsama ibi exhalassent, inquiunt: Veraciter aut Deus est in loco isto, aut aliquid magni pretij, vnde ista odoramenta exhalant, qualia numquam sensimus. Leuianus vero collocutionem cæcorum audiens, affatur eos dicens: A corpore cuiusdam beati hominis, quod ego in nomine Domini mei Iesu Christi defero, istorum odoramentorum, quam dicitis, suauitas egreditur.

[27] [a prioribus ad spem excitati,] Cæci vero illi, qui iam visum viderant, reticere non poterant, aiunt: Et vos si feceritis ea, quæ vobis B. Leuianus suaserit, a Domino Iesu Christo, sicuti nos fecimus, qui cæci fuimus, viam veritatis cognoscentes, lumen mentis & corporis hodie, subueniente Dei misericordia, habebitis. Cæci quidem mirabile & inopinatum audientes, tamen sperantes & intendentes ea, quæ sibi audiebant promitti, interrogant: Et qui estis, qui nobis talia promittitis, si Leuiani iussa fecerimus, vt visum recipere mereamur? Certe si fieri posset, quod vestræ pollicitationis verba nobis promittunt, nedum Leuiani, verum etiam vestra monita vltronei prosequeremur. Illi autem contra enarrantes eis omnia, quæ gesta fuerant, & reuoluentes a principio quæ eis Dominus fecerat, fideli corde se lumen vidisse per gratiam patefaciunt. Cæci illi, qui lumen oculorum expectabant, iam lumine cordis clarescente, ad puerum, qui eis comitatum præstabat, dixerunt: Age perduc nos ad corpus, vnde suauitas odoramentorum egreditur, & nostrorum oculorum lumen promittitur. [tangunt sacrum corpus,] Cumque peruenissent ad corpus, attrectantes eum manibus, quem adhuc oculis videre non poterant, dixerunt: O iustissime vir, quem numquam vidimus, numquam audiuimus, cuius corpus nostris manibus tetigisse meruimus, intercede pro nobis ad Dominum Deum tuum peccatoribus, vt lumen suæ misericordiæ super nos infundere dignetur, sicut audiuimus multis aliis sic fecisse. Promittimus tibi quoniam quæcumque Leuianus nobis iusserit faciemus, & sepulchrum tuum construentes cum pompa Christianorum te sepeliemus. Et hoc dicentes osculabantur vestigia eius, volutantes ante pedes B. Constantij hærebant. Statim autem terræ motus adeo magnus factus est in eodem loco, vt omnis tellus funditus abrupta, [& facto terræmotu,] & radicitus conuulsa, quasi deorsum videretur abire. Inter istius concussionis tremorem, ab oculis cæcorum tamquam squamæ ceciderunt, & credentes in Dominum Iesum Christum, lucem, [visum recipiunt:] quam a puerili ætate non viderant, fulgidam perceperunt.

[28] Receptis luminibus illico ceciderunt in faciem, Deo gratias agentes, aiunt: Domine Iesu Christe, gloria Christianorum, quem numquam vidimus, [Deo gratias agunt:] numquam adorauimus, numquam amplius cognouimus, gratias agimus tibi, qui nos per B. Constantium illuminare dignatus es. Quærimus tibi, Pater desiderabilis, [solliciti de loco sepulturæ] vt sicut nostris oculis & mentibus, lumen tuæ misericordiæ ostendisti, ita nobis ostendere digneris, vbi beatissimum corpus, per quod nobis misericordiam fecisti, sepeliendum sit. Nos quidem tuæ clementiæ lumen quærentes, sumus polliciti eum deportantes sepulturæ committere, sed nisi, eadem misericordia suggerente qua nostram salutem cognouimus, nobis ostendatur quo eum deferre debeamus, penitus ignoramus. Et cum hoc dixissent, [ab Angelo iubentur Perusiæ sepelire:] idem Angelus, qui ei custos fuerat etiam dum viueret, apparuit illis, dicens: Exquirite eius natiuitatis locum, vnde fuit Præsul & custos dum viueret, vt eiusdem populi sit tutor, & defensor, & intercessor apud Dominum Iesum Christum, qui eum diuino consilio pastorem sibi elegerunt. Illic enim sedes & requies huic corpori, antequam mundus fieret, a Domino præparata est.

[29] Angelico sermone audito, quanto tripudio & exultationis gaudio corpus eleuauerunt ad portandum, [Deserunt Perusiam, ibiq; sepeliunt.] nemo dicere valet. Horum autem qui eius interuentu illuminati fuerant, duo præcedentes, & duo subsequentes, corpus deportabant. Leuianus vero præcedens recto tramite, nullis terrenis indiciis indigens, sic ambulabat. Sic psallentes & gloriantes peruenerunt ad destinatum locum Perusinæ Diœcesis, vnde primitus dum viueret pastor venerabilis fuerat, vbi in pace reconditus est. Leuianus vero, & qui cum illo venerant, vsque ad obitum in Dei seruitio ibi vitam suam gloriose duxerunt. Actum est quarto Kalendas Februarij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

ALIA VITA
Auctore Ioanne Andrea Palatio.

Constantius, Episcopus Perusinus in Etruria Martyr (S.)

BHL Number: 1940

Auctore Ioan. Andr. Palatio.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Sanctus Constantius Perusinus ciuis simul & Episcopus, e nobilissima Barciorum familia ortum duxit. Vir autem fuit tanta animi constantia, fide, ac pietate præditus, vt eius sanctitas quasi quædam gemma inter ceteros homines eluceret: [S. Cōstantius genere & virtute nobilis,] amabat humilitatem, fugiebat gloriam, respuebat honores, Christum Iesum, eiusque Crucem cunctis visceribus amplexabatur, nec quicquam habebat antiquius, quam vt Deo placeret, proximumque iuuaret. Quamobrem multas pecunias erogabat in pauperes, & semetipsum per singulos dies immolabat hostiam viuentem: nam & carnem ipse perassidue coërcebat, & pro fide Christi, prædicationeque veritatis multas iniurias non solum patienti, sed etiam gaudenti animo sustinebat, cupiens pro nomine Dei sui mortem quoque oppetere, & martyrio consummari: quod & factum est. Siquidem, diuino numine ipsius votis annuente, in persecutione, quam in Christianos Marcus exercuit Imperator, post verbera & carceres, post ignes, variosque cruciatus, quos pro fide libenter excipiens superauerat, capite a ceruicibus abscisso, in cælum euolauit.

[2] Huius beati viri actiones, multiplices pœnas, & ipsum denique martyrium, [a limitandum proponitur.] quantum feret ingenij mei imbecillitas, scribere institui, quo facilius religiosus populus in tanta solennitate sui Antistitis inueniat, quibus opportune laudibus possit eum celebrare: nec tamen vniuersa tanti Patris decora, virtutes, ac miracula, totiusque vitæ sanctitatem stylo nostro persequemur; sed quȩdam dumtaxat percurremus, quæcumque posse putabimus pij lectoris tum animum ad ipsius virtutes imitandas impellere, tum ingenium ad coniecturam de ceteris eius præclaris facinoribus faciendam excitare.

CAPVT I.
S. Constantij genus. Episcopatus. Uirtutes.

[3] [Ex Barziorum genere oriundus,] Imperante igitur Antonino, cui Pio cognomen erat, florebat Perusiæ Barziorum familia, & opibus affluens, & generis nobilitate admodum clara, sed multo eo quidem insignior, quod erat Christi nobilitata insignibus. Ex hac B. Constantius, veluti odorifera cedrus e regali viridario, nascitur. Natum autem infantem parentes eius curant omni studio ac diligentia educandum, ad idque potissimum incumbunt, [virtute & litteris imbuitur:] vt eum sana Christi fide imbuant, & assuefaciant humilem esse, patientem, misericordem, castum in omni timore Domini, ab omni gentilium puerorum, quorum quidem plena erat ciuitas, consuetudine ipsum reuocantes, ne diabolica gentilium zizania triticum pietatis & fidei in agro Dominico satum, pueri videlicet sacro pectore, suffocarent. Litteris posthæc, tum humanis tum vero sacris, erudiendum doctissimis præceptoribus tradunt.

[4] [claret abstinentia,] Sed cum iam adoleuisset, & parentes eius ex hac vita excessissent, cœpit, vt erat bene institutus, militare Domino optimam militiam, affligebat nimirum & domabat carnem suam quotidianis ieiuniis, longis vigiliis, & omnibus veræ pietatis officiis. Non illi frequentia pocula, non lauti apponebantur cibi, & delicati: sed vix post longa tandem ieiunia cum pauperibus frugalissimæ mensæ, vilissimum cibum sumpturus, assidebat. Fidem sanctam, quam totis visceribus hauserat puer sanctus, piis ac religiosis operibus & perfectæ caritatis muneribus excitabat quotidie, & augebat. Diuitiarum a parentibus sibi per manus traditarum, maluit dispensationem quam possessionem suscipere: [liberalitate in pauperes,] siquidem eas Christi pauperibus prompte largiebatur esurientes pascendo, nudos vestiendo, & cuilibet indigenti adiumentum præstando. Crescebat itaque in dies vir beatus, sicut ætate, ita magis ac magis constantia animi & virtute. Castus erat tum corpore, tum mente, dulcis in sermone, mitis, [castitate, mansuetudine.] atque humilis corde, amabilibus moribus ac suauissimis exornatus, & iam tum boni pastoris bonam indolem præ se ferens, & perfecti Christiani specimen exhibens, suspiciebatur ab omnibus, singularique studio a cunctis fidelibus colebatur.

[5] Ecce autem moritur interim patriæ suæ Episcopus: & cum non deessent alij fortasse digni, [Episcopus renuntiatur,] quibus munus illud committeretur; populus tamen & Clerus vniuersus vnum spectant Constantium, cuncti vno ore Constantium conclamant Episcopum: nemo enim non videbat eius generis fore B. Constantium, qualem describit Apostolus oportere Episcopum esse, sine crimine videlicet, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracūdum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, vt potens sit exhortari doctrina sana, & eos, qui contradicunt, arguere. [Tit. 1. 7.] His itaque & huiusmodi diuinis donis insignitus B. Constantius Perusinæ ciuitatis eligitur & consecratur Episcopus, annos natus circiter triginta, [annos 30. natus:] vt videlicet eo suæ ætatis anno auspicaretur muneris Episcopalis functionem, quo & diuinus Propheta Ezechiel auspicatus est prophetiam, & Christus ipse Iesus cœpit docere ac prædicare, vt in ipso annorum quoque numero, qui tribus denariis constat, innueretur fore, vt vir sanctus præceptorum Dei simul & indiuiduæ Trinitatis prædicator existeret & cultor eximius.

[6] [Episcopali munere egregie fungitur:] Ad id autem munus peragendum aggreditur homo Dei, non veluti arrogans quidam atque insolens, sed quasi mansuetissimus agnus. Omnibus exhibebat eam veræ humilitatis speciem, eamque morum mansuetudinem, quam & priuatus præ se ferre consueuerat: vigilantior omnino in precando erat, ieiuniis, ac ceteris rebus, quæ carni frenandæ expediunt, maiori assiduitate vacabat, pascebat gregem suum trino illo ferculo, de quo Pastoribus Ecclesiarum præcipit Iesus in Apostolo Petro, cum dicit illi semel, iterum, ac tertio, Pasce oues meas, cibo videlicet corporali, prædicatione verbi Dei, & saluberrimo vitæ, omni prorsus culpa carentis, exemplo. [Ioan. 21.]

[7] [pascit suos liberalitate.] Erat enim primo in dandis eleemosynis profusior, quam ante Episcopatum adeptum, vsque adeo vt domus eius resugium esset pauperum, ac veluti penu quoddam inopum videretur. Deinde fidelissimus Pastor, cum optime cognosceret, [adhortatione,] non in solo pane viuere Christianum hominem, sed in auditione potius doctrinæ cælestis, & in omni verbo quod procedit de ore Dei, instituebat populum suum in his omnibus, quæ ad Euangelicam spectant pietatem, docens illos salutaria Ecclesiæ sacramenta frequentare, beneficia Dei crebro meditari, æmulari caritatem, possidere pacem, atque illud inprimis monens cum Apostolo, vt omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & clamor, & blasphemia tolleretur ab eis cum omni malitia: essent autem inuicem benigni, misericordes, donantes inuicem. [Ephes. 4. 31.]

[8] [bono exemplo.] Tertium denique illud ferculum, quo suum pascebat populum S. Constantius, bonus erat odor suæ vitæ, quæ quasi speculum quoddam perfectionis elucebat omnibus. [multos conuertit.] Præditus siquidem erat Sacerdos sanctus tanta integritate, fide, & sanctimonia, vt admirabilis vita illius, quam ante Episcopatum agebat, flos fuerit lectissimus; hæc vero posterior, fructus extiterit vberrimus. Ad hæc autem vir beatus, tanto mentis feruore, tantaque vi & scientia verbum fidei prædicabat Gentilibus, quorum ciuitas plena erat, vt multi eius opera ad Christi fidem sese conuerterent, ac salutari abluti baptismatis vnda, relictis idolis, viuum & verum Deum colerent.

CAPVT II.
Miracula. Gentilium conuersio.

[9] Dvm autem populum sibi commissum, multo consilio, multaque sapientia gubernat, & ipse quotidie virtute crescit & gratia apud Deum & homines, nomen eius in omnes finitimas regiones perfertur ac celebratur: mirari omnes doctrinam hominis, suspicere virtutes, obstupescere miracula, quæ per beatum Pontificem fiebāt quotidie: quæ cum multa sint & præclara, decreui tamen, ne longior sim, vnum tantum & alterum attingere, ex quibus possis, quæ & quanta fuerint reliqua, [Cæcæ eius opem imploranti,] facile coniicere. Erat id temporis mulier quædam, Attasia nomine; hæc cum multos iam annos carissimo oculorum sensu careret, audita S. Constantij & vitæ integritate & miraculorum edendorum virtute plane diuina, non dubitauit, ardenti fide ac spe impulsa, ad eum accedere. Adit, ad pedes hominis sanctissimi sese proiicit, verbum sane nullum, sed lacrymarum vim magnam cum singultu profundens. Hanc intuitus Episcopus, qua erat benignitate, iubet statim assurgere, fletum comprimere, & animi sui sensum fidenter aperire. Vnde illa recreata, cum se collegisset, Calamitatis meæ, inquit, Domine, miserere, nam mulier infelicissima ego sum: plures iam annos vsum oculorum amisi, nec possum vllam partem huius suauissimæ lucis aspicere, neque vero queo vllum tanto malo remedium inuenire: non carmina, non medicorum solertia, non ipsi denique dij, deæque omnes, quibus sæpe vota feci, opitulati sunt. Te autem nunc adij, spei meæ extremum solatium, vt per te merear tandem aliquando reportare salutem. Rogo te primum per illa admirabilia rerum signa, quæ passim efficis, quibus & ipsa confisa huc ad te veni; rogo deinde per Dominum Deum tuum & obtestor, vt velis me tuarum virtutum participem facere, ne graueris & in me miraculum promere, lumen oculorum cæcæ restituens.

[10] Tum S. Constantius, qui cerneret, mulierem non solum oculorum, sed etiam mentis lumine esse priuatam, quippe quæ gentilis esset & idololatra, cupiens vtrique malo vno & eodem tempore mederi, sic eam affatus est: [visum impetrat,] O mulier, si, spretis idolis, quorum vis ac virtus (quod in te ipsa experiris) nulla plane est, inducas animum, credere in Dominum meum Iesum Christum, is tibi vere possit, pulsis tenebris, simul & corporis & mentis oculos aperire, aditumque ad vitam æternam patefacere. Illa vero, Fac, inquit, Domine, vt videam: iam credo Deum tuum, Deum esse verum. Hic demum vir sanctus flexis genibus hunc in modum non sine lacrymis precatus est: O fons omnis lucis, Domine Iesu Christe, lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, aperi, obsecro, huius mulieris oculos tum mentis tum corporis, vt dum viderit creaturas, te magis ac magis celebret creatorem, simul & sentiat redemptorem. Peracta huiusmodi precatione, confestim restituta est mulieri lux optatissima. Quod illa exultans, prostrata ad pedes viri Dei, [eamq; conuertit,] hæc dicitur verba protulisse: Benedictus Deus tuus, o Constanti, qui mihi desideratum lumen reddidit. Benedictus & tu dignus ipsius minister, per quem tantum mihi boni contigit. Valeant iam dij gentium, opera manuum hominum. Vnum iam ego quidem Deum viuum ac verum agnosco, hunc humiliter adoro, huic me totam trado atque addico: licet iam me, vir Dei, huius militiæ adscribas, salutifero obsignans signo. Tum vero B. Constantius nullam moram interponendam putauit, quin eam baptizaret, [& baptizat:] itaque duplici morbo liberatam dimisit.

[11] Sed iam iam tempus est, vt ad alterum non minus insigne miraculum explicandum aggrediamur. Fuit per idem tempus Perusiæ vir, cui nomen erat Crescentius, hic erat vtroque pede ita contractus, [claudo gressum obtinet,] vt ad poplitem sursum vtraque planta retorta verteretur: quam ob rem non modo ambulare, sed ne baculo quidem innixus stare poterat. Quod si quando vellet domo egredi, & vsquam discedere, grabato ei aut lectica vtendum erat. Is igitur cum accepisset fama, S. Constantium varios morbos, nullis carminibus, nullisue adhibitis medicinis, protinus curare, sperans posse eum, si vellet, sibi quoque opem ferre, curat se ad illum deportandum. Quo perductus, hominem Dei multa cum prece, multis cum lacrymis precatur, ne grauetur, vt alios quamplurimos sanarat, item sibi suorum pedum rectitudinem ac firmitatem restituere. Huius calamitatis misertus vir benignus & sanctus, oculos pariter ac manus in cælum cum sustulisset, hūc in modum precatus est: Domine Iesu Christe, qui viuificas omnia, & vniuersa restauras, confracta alligans, & infirma consolidans; redde, quæso, huic tuæ creaturæ rectum membrorum situm atque vsum, vt cognoscat, te solum Deum esse verum, qui mirabilia facis. Vix erat Pater sanctus talia fatus, cum ecce super infirmum lux magna e cælo delabitur: qua ille perterritus, contremuit, & quam potest maxima voce clamat: Constanti, Constanti, succurre misero. Cui ille: Res bene habet, frater: ne timeas, bono animo esto. Denique abeunte luce, apparuit vtrumque hominis pedem suum in locum reductum esse, & robur obtinuisse firmissimum: quo factū est, vt nullo iam vsus adminiculo Crescentius continuo exiliret e lectica, [eum & 120. alios baptizat.] & ad pedes B. Constantij summa religione prostratus, aquam afferendam curaret, baptismum magna pietate flagitans. Hic vir sanctus præ nimia cordis lætitia lacrymas continere non potuit, nec vllam interposuit moram, quin hominem ex ritu Ecclesiæ baptizaret. Hoc sane admirabili facto commoti Gentiles, ad Christi fidem passim confluebant, vt eo ipso die ad centum viginti baptismatis sacramentum a B. Constantio acceperint.

CAPVT III.
Prima comprehensio. Custodum conuersio. egressio e carcere.

[12] Qvo rumore magna fortasse ex parte concitatus Marcus Antoninus, qui Antonino itidem, [In M. Aurelij persecutione,] sed Pio impius, successerat, statuit Christianos acerrime persequi. Cum igitur alios alio, rum vero etiam Perusiam Lucium Consulem cum hoc mandato mittit, vt quoscumque intelligat Christi fidem profiteri, hos cogat gentium deos colere; qui id facere recusent, eos omni supplicio excruciatos necet. Lucius ergo illuc profectus, Cæsaris edictum cum Carisio, qui erat illius ciuitatis Præses, statim communicat. Is vero cupiens Imperatoris voluntati obsequi, suos iubet milites per vrbem & per agrum totum discurrere, & quoscumque Christianæ sectæ homines incidant, hos vinctos ad se & ad Consulem quamprimum adducere. Hæc generatim; [capitur:] separatim vero contra B. Constantium, cuius opera ac virtute sciret multos quotidie Christianos fieri, præcipue exardescens, mandat eisdem vt inprimis Episcopum ipsum diligenter perquirant, & vinculis constrictum ad se pertrahant. illi igitur mali Præsidis pessimi ministri, cum ceteros, tum potissimum S. Constantium omni studio inuestigant: demum cum audissent, solere eum apud Crescentium, quem sanitate donarat, frequenter esse, domum illius adeunt, fores perfringunt, inuadunt, atque ibi sanctissimum virum vna cum Crescentio, pias effundentem preces, inueniunt, comprehendunt, vinciunt, vinctos ad Consulem & Carisium statim perducunt.

[13] Quos cum vidisset Lucius Consul, Bonorum, ait, ciuium officium est, suorum Principum mandatis parere, cum ceteris in rebus, [intrepide Consuli respondet:] tum præsertim in his quæ ad deorum cultum pertinent. Cum igitur Romani Imperatoris pietas, & Senatus integritas iampridem decreuerit, vt ab omnibus, quicumque sui sint imperij, honos debitus diis immortalibus habeatur, satis mirari non possumus, cur vos, vt audimus, spretis gentilium diis, Iudæum nescio quem colatis, quem nemo ignorat obscurum fuisse hominem, & quod diuinum sibi nomen arrogaret, a suis crucifixum esse, itaque vitam cum morte non sine ignominia commutasse. Cupimus igitur a vobis ipsis, quænam sit vitæ vestræ conditio, audire, & an parati sitis ex Imperatoris decreto crucifixi cultum deserere, & his, qui vere sunt dij, offerre libamina. Huic B. Constantius audacter, Deo confisus, hunc in modum respondit: Vitæ nostræ conditio, o Consul, hæc est, vt omni tempore seruiamus ei, cui seruire regnare est, Domino nostro Iesu Christo. Imperatoris autem decretis hac quidem in re obtemperare nec possumus, nec volumus: neque enim rationi consentaneum est, vt posthabito Creatore nostro ac Redemptore, Deo viuo & vero, sequamur eos, qui non sunt dij, sed vere dæmonia. Tunc Lucius Consul iratus, Ergo vos, ait, adeo impudentes estis ac dementes, vt nec præsentiam nostram, nec deos ipsos vereamini? Ite iam, diis nostris sine mora sacrificia facite. Nos vero, Beatus respondit Constantius, elementa huius mundi, quæ hominum caussa condidit Deus, non adoramus, nec illis vnquam in animum induxerimus immolare: sed certum est nobis ac deliberatum, omnem cultum & honorem ei tribuere, qui & elementa, & cælum terramque, & omnia quæ in eis sunt, inexplicabili sua sapientia creauit e nihilo.

[14] His illi auditis, iracundia magis magisque accensi, iubent sanctissimi viri corpus, videntibus cunctis, qui aderant, Christianis, loris cædi. At ille in mediis flagellis non desistebat glorificare Dominum, & vna cum diuino Vate psallere: Confitebor Domino nimis in ore meo, & in medio multorum laudabo eum, qui astitit a dextris pauperis, [flagellatur:] vt saluam faciat a cædentibus & flagellantibus animam meam. [Psal. 108. 30.] Hic eum interpellans Lucius, Missa isthæc facito miser, ait, abnega Christum, & magicas artes deponens, sacrifica diis. Cui vir sanctus, Artes magicas ego quidem ignoro, inquit, nec illas vllo modo probo: meum vero Christum, cum sit verus Deus, [deos ridet:] non negabo in æternum. At Consul simulacrum Iouis afferendum curat, & ad Episcopum conuersus, Respice iam, inquit, & sacrifica magno deo Ioui. Beatus vero Constantius subridens, O Luci, ait, cum te prudentem virum & eruditum celebrent plerique, tamen non erubescis diuinitatem tribuere ligno, quod certe formam hanc non haberet, nisi manus eam effecissent artificis, qui & scamnum, si libuisset, ex eodem facere potuisset.

[15] [cum aliis thermis inclusus non læditur:] Hic visus est Consul pudore quodam perfundi: quod cernens Carisius, simul & intelligens, Episcopum nec minis posse nec verberibus flecti, iubet hominem abduci, & vna cum Crescentio ceterisque Christianis in thermas, multo quam mos esset ardentius calefactas, includi. At illi signo Crucis cum se munissent, nulla sunt penitus molestia caloris affecti, sed læti gaudentesque Deum glorificabant concinentes: Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus; qui sicut olim tribus pueris mitigauit flammas ignium, [loco cælitus colluserato,] ita nobis hodie famulis suis balnei huius feruorem mitem reddidit. [Dan. 3.]

[16] Dum autem illic asseruantur, ecce quadam nocte splendor magnus totum locum illuminans, in eos e cælo effunditur: quem cum milites loci custodes viderent, stupentes dicebant inter se: Certe fides, quam tenent homines isti, vera est, & verus Deus Christus, quem prȩdicant; ac statim intus ruentes, ad pedes B. Constantij sese proiiciunt, & sanctum ab eo baptismum postulant: [custodes cum suis conuertūtur:] quo impetrato, domum quisque suam profectus, id, quod factum erat, suis significant. Denique vxores & filios eodem deducunt, numero fere quinquaginta: quos omnes pius Episcopus rite baptizatos, suo restituit Creatori ac Redemptori.

[17] His peractis, milites B. Constantium rogant, vt velit vna cum suis e thermis egredi, [e carcere omnes dimittuntur,] & commodiorem aliquem in locum se conferre; quo melius possit ipsos, in fide adhuc rudes, Christianis institutis imbuere. At ille, Pugnam, aiebat, quam iamdiu desideratam, nunc tandem nactus sum, subterfugiam? Non equidem id faciam: hic statui pro fide, & pro Deo mori. Milites contra, idem ab eo etiam atque etiam cum lacrymis expostulabant, dicentes, posse eum de seipso securo animo esse, quippe cui certa reposita sit corona iustitiæ, debere autem ipsis tamquam nouis Christi militibus omni ratione consulere, ne fidei semina, quæ nuper in ipsorum corda sparsisset, perirent. His demum, [veniunt Monticellum.] & huiusmodi precibus permotus Episcopus, e balneis, atque etiam ex vrbe cum aliis omnibus egressus, venit Monticellum, ibique aliquot dies apud Anastasium virum sane humanum ac pium commoratus, quos baptismatis insignibus ornarat, eosdem omnia, quæcumque ad veram Christi militiam pertinent, diligenter edocuit.

CAPVT IV.
Secunda comprehensio. Verbera. Liberatio.

[18] Interea Lucius & Carisius omnium, quæ acciderant, certiores facti, alios milites, quos fideliores putant, [Iterum captus Præsidi sistitur:] huc illuc dimittunt, hoc iussu, vt Episcopum ciuitatis & omnes eius sectatores inuestigent, & ad se quacumque possint ratione perducant. Illi duce quodam vsi a fide Christi alieno, ad Anastasij ædes cum peruenissent, facto impetu, primo quidem Episcopum, tum reliquos comprehendunt: in his ipsum hospitem Anastasium, & Carpophorum clarissimum virum, comprehensos ligant, & ad Carisium statim perducunt: qui, vt erat impius & crudelis, animum & linguam aduersus S. Constantium exacuens, O sacrilege, ait, vt meritas effugeres pœnas, non es veritus, tuis pessimis artibus meos subuertere milites, & fugam cum illis arripere? Quanto melius saluti consuluisses tuæ, si in animum induxisses, a Christo desciscere, & ad verum deorum cultum transire!

[19] His B. Constantius pro sua mansuetudine sic respondit: Milites ego tuos, o Præses, non subuerti, [ambulat super candentes carbones:] sed illos ad se conuertit Christus: saluti vero meæ, vt aliis quibuscumque in locis, ita & in balneo, optime consului. Salus enim mea Christus est: huic me totum deuoui, hunc veneror, huic statui perpetuo inseruire. Tum Carisius furore incitatus, iubet prunas afferri, cogitq; sanctissimum virum nudis pedibus super eas inambulare: quin etiam toti ipsius corpori nudato mandat candentes carbones admoueri. Ille vero diuini amoris feruore ignis ardorem facile superans, psallebat: Probasti cor meum, Domine, & visitasti nocte, igne me examinasti, & non est inuenta in me iniquitas.

[20] Tunc Carisius videns, Episcopum nullis terroribus aut cruciatibus posse a sententia abduci, [carceri inclusus multos ægrotos curat:] iussit illum in carcerem contrudi, cupiens eum Consuli ante tribunal statuto die sistere. Beatus interim Constantius non cessabat orare, perseuerans in vigiliis, psalmis, & hymnis spiritualibus, & licet corpus in custodia teneretur, virtus tamen illius alligata non erat. Nam cum multi ex fidelibus, atque etiam ex paganis noctu venirent ad carcerem, portantes ægros variis morbis, hos omnes sanctissimi huius hominis precatione curatos, recipiebant incolumes. Cuius rei fama adducti non pauci, quotidie relictis idolis, ad veri Dei cultum transibant, atque etiam ipsi carceris custodes crebra spectantes B. Constantij miracula, [custodes baptizati: hi eum inuitum e carcere educunt.] Christi fidem amplectuntur, & in ipso carcere baptismum suscipiunt. Nec multo post indignum iudicantes tantam virtutem vilissimo in carcere iacere, re inter se deliberata, Episcopum licet inuitum educunt e custodia, atque etiam e ciuitate, cupientes illum tutiore aliquo in loco collocare.

CAPVT V.
Tertia comprehensio. Cruciatus. Martyrium.

[21] Sed cum ad flumen Tiberim peruenissent, ibique B. Constantius cognouisset Concordium & Pontianum sanctissimos viros, quibuscum maxima ei intercedebat necessitudo, [It Assisiū, visitaturus SS. Concordium & Pontianum:] Assisij in vinculis teneri, incredibili accensus est desiderio eos inuisendi, & martyrij coronam, si Deo placeret, vna cum ipsis reportandi. Hac igitur impulsus cupiditate, furtim se a comitatu subtrahēs, Assisium pergit: & cum ad locum quemdam, quem Danabum dicunt, peruenisset, hic ei obuiam fit manus militum, qui ab ipso Imperatore, Spoleti tunc degente, ad Christianos persequendos missi fuerant. Hos vir sanctissimus atque humanissimus cum vidisset, [occurrit militibus:] benigne salutauit. At illi id quod erat suspicati, eum videlicet e Christianorum numero esse, subsistunt & quærunt ab eo, quis sit, vnde veniat, & quo sic abeat solitarius. Quibus vir sanctus & simplex, nihil dissimulans, in hunc modum respondit: Ego sum Constantius, indignus Perusinæ ciuitatis Episcopus, Perusia venio, Assisium contendo, non solus, vt vos putatis, sed bene comitatus, gratia videlicet Domini mei Iesu Christi. [libere quis sit aperit:] Caussa vero huius meæ profectionis est, vt visam duos humillimos seruos Dei, Concordium & Pontianum; qui quidem ibi pro nomine Iesu vinculis atque omni supplicio excruciantur.

[22] Tum illi subridentes, Nos ipsi, inquiunt, curabimus, vt hodie sis vna cum illis in carcere, vbi grauioribus etiam, quam ipsi, tormentis excrucieris, nisi saniori consilio vsus, animum inducas, Christum tuum abnegare. Atque inde vinctum domum cuiusdam Duritij deducunt, nec quicquam prætermittunt, quod putent posse eius mentem ac sensum permouere: sed cum nihil proficerent, demum ad Clasium flumen perueniunt, atque ibi etiam blanditiis primum, deinde minis & terroribus, student hominem a proposito deducere. [cæditur ad mortem:] Sed cum ille adeo constans, vt vere a constantia nomen inuenisse videretur, firme in semel proposito susceptoque consilio permaneret, iracundia milites magis ac magis exardescentes, tot tantisque cruciatibus sanctissimum virum affecerunt, vt semiuiuum redderent. Cum igitur B. Constantium vires iam deficerent, ad Deum toto corde conuersus, Suscipe iam, orabat, spiritum meum, Domine, requiescat in te, qui pro te, te ipso iuuante, omni tempore laborauit.

[23] Vixdum pias hasce voces emiserat, cum ecce præsto est ei Angelus Domini, afflictum his verbis confortans: Noli timere, Constanti, ego sum Angelus Dei: misit me Christus, vt plagis tuis curationem adhibeam, ac deinceps tibi adsim in omnibus viis tuis: & illico omnis plaga curata est. [ab Angelo sanatur:] Tunc ille Angelico solatio recreatus, Gratias tibi ago, ait, Domine Iesu Christe, qui per Angelum tuum, me in angustiis positum confortasti, & curasti vulnera mea: nunc vere scio, te quidem numquam deserere sperantes in te. Milites vero audientes eum cum altero loquentem, & neminem tamen videntes, atque etiam plagas, quas castissimo eius corpori inflixerant, cicatrices repente obduxisse conspicientes, timore perterriti, Assisium eum festinanter abducunt, & ineludunt in carcere, in quo cum alij permulti asseruabantur Christiani, tum duo illi præcipui, quos supra diximus, Concordius & Pontianus. Hi vero, vt alter alterum conspexit, statim in mutuos complexus, [includitur carceri cum SS. Concordio & Pontiano:] mutuaque oscula certatim ruunt, immortales Deo gratias agentes, cuius munere simul essent, vt sperabant, gloriosum pro Christo certamen subituri; ad quod etiam alios pie incitabant; Magna Deo, dicentes, gratia habenda est, fratres, quod digni habiti sumus pro nomine Iesu contumeliam pati & cruciatus. [Act. 5.]

[24] Atqui milites, exoptantes, quoscumque ceperant Christianos, ipsi Imperatori quasi optatissimam aliquam prædam deferre, B. Constantium & reliquos e carcere extractos, Hispellum adducunt, [ducitur Hispellum:] atque ibi vsque ad alteram diem statuentes consistere, nocte tota Christianos, vinculis adstrictos, sub dio tenent. Hic vero Angelus Domini S. Constantio, magno circumfusus splendore, iterum apparuit, prædicens ei, instare iam tempus, quo consummata pugna, martyrij coronam acciperet. Splendorem autem illum multi ex Hispellanis intuiti, accurrunt ad locum, atque ibi audientes etiam vocem Angeli, conclamare cœperunt: Vnus est profecto, [ab Angelo de instante martyrio edocetur:] & verus Deus, quem hic homo adorat, potens in cælo & in terra. Hanc vir sanctus occasionem minime dimisit, sed aperiens os suum, & incipiens a Scriptura, euangelizauit illis Iesum, nec paucos ad veram fidem conuertit. [Actor. 5.]

[25] [multos conuertit:] Hæc ægre admodum cum ferrent milites, quærebant, arti magicæ omnia tribuentes, populum ab eo auertere: sed cum parum proficerent, S. Constantium vna cum sociis Hispello eductum, Fulgineum versus vinctum trahunt, atque inter eundum cogitantes fore vt, si diutius vir sanctus viueret, magnam Gentilium multitudinem, non sine ipsorum discrimine, ad se alliceret, consilium capiunt hominis quamprimum occidendi, nisi velit suorum deorum cultum ac religionem amplecti. Cum igitur ad triuium quoddam Fulgineatum quod vocant, [plectitur capite.] non procul ab ipsa vrbe Fulgineo positum, noctu peruenissent, quibuscumque rationibus possunt, contendunt B. Constantium a vera Christi fide ad falsas atque inanes deorum fabulas traducere. Sed cum ille nihilo minus, quam antea, constanter id facere recusaret, affirmans vitam suam ipsum esse Christum, hunc solum amplecti, in hoc vno omnes suas spes repositas habere, milites furore inflammati, strictis gladiis in hominis iugulum inuadunt. Ille vero magno animo & erecto; Susceptor meus, canebat, & refugium meum Domine, suscipe spiritum meum, & ne permittas me vnquam separari a te, vita mea, lumen meum, salus mea, te amaui, te concupisco, te inueniam, Domine Iesu Christe. Inter has pias, sanctasque voces sæui milites a ceruicibus caput abscindunt, ac statim abeunt.

CAPVT VI.
Corporis translatio. Quatuor cæcis visus redditus.

[26] [Leuianus ab Angelo iubetur corpus eius sepelire:] Erat autem Fulginei Leuianus quidam, vir inter ceteros Christianos fide & bonis operibus præstans. Huic visus est in quiete Angelus ita dicere: Non reiecit, Leuiane, Dominus opera bona, quæ facis, quin occasionem tibi offert hodie meritorum tuorum cumulandorum. Iacet in triuio, quod Fulgineatum dicunt, sanctissimi viri corpus, qui ob Christi nomen martyrium passus est: huius sepeliendi munus a Deo tibi præcipue committitur. Experrectus Leuianus, surrexit e lectulo. Sed cum, verane illa fuisset visio, videretur addubitare, ecce Angelus eximia specie rursus apparet, ac iubet abiecta omni cunctatione, Dei mandatum diligenter curare.

[27] Tum vero ille, nulla interposita mora, ad præmonstratum locum accurrit: quo cum iam appropinquaret, quaret, insolitum sibi visus est videre splendorem, ac propius accedens, sanctum ibidem B. Constantij corpus aspicit, simul & magnum circa illud tripudiantium cælestium spirituum chorum. His admirabilibus visis deterritus Leuianus, [Animam eius videt in cælum deserri:] nec tantum sibi tribuens, vt satis digne possit Angelicis sese immiscere spiritibus, & sanctum corpus attingere, cui cerneret ipsos Angelos ministrare, cœpit pedem referre. At Angeli conclamantes, Siste gradum, aiunt, Leuiane, nihil est, quod timeas: tua hæc est sepulturæ curatio: nobis id est mandatum, vt huius sanctissimi viri corpore vsque ad aduentum tuum custodito, tum demum beatissimam eius animam deduceremus in cælum, quod & statim summa cum gratulatione, lætitiaque præstiterunt. O vere felix anima, quæ & dum fuit in his corporis compagibus inclusa, meruit pro sua eximia pietate ac puritate, Angelorum ministerio frui, & iam soluta ac libera digna habita est, quæ, Angelicis stipata choris, ad æternam requiem perduceretur.

[28] Leuianus igitur ad sanctissimum corpus propius se cum admouisset, [corpus humeris tollit:] genibus flexis, in hunc modum orauit: Domine Deus omniporens, qui hunc pretiosum thesaurum non diuitibus seculi, sed mihi humili seruo tuo indicasti, suppedita, obsecro, vires ad illum deportandum, & ostende locum, vbi sint tantæ reliquiæ recondendæ. Tum corpus ea qua decebat religione complexus & osculatus, de terra tollit, sanctissimo oneri collum subiiciens.

[29] At ei iam iter ingresso obuiam fiunt viri duo, pecuniarum caussa inter se altercantes. Hi Leuianum agnoscentes, videntesque eum cadauer humeris ferre, quid hoc rei esset, interrogant. Quibus vir probus rem, vt erat, [duo Gentiles irridentes hoc opus, cæci fiunt,] fideliter narrat. At illi increduli, cœperunt hominem deludere, simul & Christi Martyrem irridere, atque adeo maledictis insectari. Quod non tulerunt impune; nam Deus volens serui sui iniurias contumeliasque vlcisci, simul & miraculo eius gloriam clariorem reddere, vtrumque oculorum sensu illico priuauit. Sed tamen & ipsis ira Dei misericordia efficitur, mox enim pœna omnis oculorum ad clarissimum mentis lumen conuersa est: siquidem illi diuina manu tacti, quem antea irridebant, huius iam opem & misericordiam supplices implorant, [resipiscūt.] confitentes merito se quidem pro sua temeritate atque impietate plecti, quod Sanctum Dei illusissent, atque etiam a Leuiano venia petita, rogant hominem, vt velit sanctum corpus deponere, auxiliumque ipsis quamprimum ferre.

[30] Tum ille, vt erat pius ac mitis, Si volueritis, inquit, credere in Dominum nostrum Iesum Christum, confido fore, vt hoc eius Martyre deprecatore, augustum ipsius corpus qua decet religione tangentes, lucem quam amisistis omnino recuperetis. Quid ni credamus, responderunt, in eum, cuius tantam in nobisipsis experti sumus potentiam? Aperte iam fatemur, quem vos colitis, hunc vnum Deum esse verum. Hic eos Leuianus manu prehendens, [S. Constātium inuocant, & visum recipiunt.] duxit ad corpus sanctissimi Martyris, quod quidem illi summa religione venerantes atque osculantes, S. Constanti, orabant, quamuis erratum nostrum nullam mereatur veniam, tuæ tamen erit gloriæ, opem nobis iam resipiscentibus, misericordiam que benigne præstare: lumen, quod nostra culpa te contempto perdidimus, tua, quæsumus, benignitate, te intercedente recipiamus. Hæc ex animo precati, in pristinum statum confestim sunt restituti.

[31] Iam vero illucescente die, [Alij cæci percipiunt suauem odorem,] alterum huic non dissimile consecutum est miraculum. Duo quippe iuuenes iam inde ab infantia cæci, pueri ductum subsequentes, eadem via iter faciebant: & cum iam loco appropinquarent, miram quamdam odoris suauitatem sentientes, O quam diuinus est, dicebant interse, odor is, qui ad nares fertur meas: certe aut Deus aliquis hic est, aut quidpiam plane diuinum. Horum verba cum audisset Leuianus, Odor is, inquit, quem percipitis, fratres carissimi, afflatur e corpore B. Constantij Perusini Episcopi, qui ob Christi fidem hac nocte hoc ipso in loco morte affectus est. Huius ego corpus humandi gratia, a Deo secundum quietem monitus, huc accessi. Tum illi, O nos beati, inquiunt, si cuius præsentiam ex odore percipimus, huius & aspectu frui contingeret. Vos vero, [a prioribus ad spem erecti,] dixerunt hi, quibus fuerat paullo ante oculorum sensus restitutus, haud difficulter poteritis id quod optatis impetrare, modo animum inducatis, huius, qui vos allocutus est, monitis parere: siquidem & nos idem sumus hoc puncto temporis, Deo iuuante, consecuti.

[32] Id illi audientes, in spem veniunt & ipsi oculorum sensus, omnium gratissimi, eadem ratione recuperandi, & pollicentur omnino, se quicquid eis fuerit a Leuiano mandatum, prompte executuros. A quo cum fuissent sanctissimo corpori admoti, terræ motus fit adeo horribilis, vt cæci magno concuterentur terrore. Hos vero confirmans Leuianus, Nolite, ait, fratres, timere: bono animo estote, signum hoc fauoris est, non furoris: credite in Iesum, debitumque huic glorioso ipsius Martyri honorem præstate, & videbitis mirabilia hodie. Tum illi, Credimus, inquiunt, [ad S. Constantij corpus illuminantur.] vnum esse verum Deum Iesum Christum, ac debitum nos glorioso huic ipsius Martyri honorem præstaturos, plane profitemur: ac protinus humi prostrati, S. Constantij corpus religiose osculantur, summis precibus contendentes, vt liceat eis iamdiu desiderata huius suauissimæ lucis vsura, ipso intercedente, frui, quod & statim obtinent. O vere venerandum corpus, cuius contactu quatuor viri, paucarum horarum spatio, tum oculorum tum mentis cæcitate sunt liberati.

CAPVT VII.
Sepultura. Cultus.

[33] Hvius illi beneficij vt memores se & gratos ex aliqua parte præstarent, petunt a Leuiano, vt corporis ad sepulturam deferendi munus sibi concedat, ipse tantum viæ ducem se præbeat. Hic ille precari Deum, orare, obtestari, vt, quemadmodum adiutores sibi ad portandum corpus modo plane diuino suppeditasset, sic velit locum, in quo sit condendum, demonstrare. Hæc precatus subito exaudiuit vocem e cælo, ita præcipientem: Perusiæ patriæ suæ beati viri corpus reddite, [Corpus Perusiæ reddi, diuina voce præcipitur.] vt quem habuit in hac vita Pastorem & parētem, eumdem post mortem Patronum & defensorem obtineat. Quod quidem illi Dei mandatum exhaurire cupientes, quæ primum sese obtulerunt arbores, ex his ligna incidunt, in eaque, in feretri formam constructa, corporis primo truncum imponunt, deinde huic caput sanctissimum quam maxime possunt accommodate annectunt.

[34] His ita constitutis, quatuor illi, quibus fuerat oculorum simul & mentis sanitas restituta, feretrum ferentes præeunt, Leuianus in hymnis & psalmis Deum benedicens, subsequitur. Interim nonnulli, qui & ipsi per eamdem viam Perusiam petebant, [Perusini obuiam procedunt:] acerbum de Episcopo nuntium suis ciuibus cum detulissent, complures eorum, non modo ex sua, frequenti illa quidem, Barziorum gente, verum etiam ex reliquis, quæ Christi fidem profiterentur, obuiam ei vsque ad Tiberim processerunt. Hos cum procul vidisset Leuianus, id quod erat suspicatus, accurrit ad illos, & cum se turbæ adiunxisset, cum alia quæ acciderant, breuiter exponit, tum præcipue miracula, quæ fuerant per B. Constantium etiam post mortem edita, explicat diligenter. Hæc illo referente, attingunt ripam fluminis: [sacrum pignus venerantur.] quo cum nec multo post peruenissent hi, qui feretrum portabant, rogati deposuerunt. Vidisses tum omnes certatim ad sanctissimum corpus venerandum atque osculandum currere, flere, angi, lamentari, eumdem parentem, pastorem, vitæ magistrum, sapientiæ doctorem appellare.

[35] Huic pietatis officio cum satisfecissent, iubet eos Leuianus a feretro recedere, vt iter reliquum conficere pergat. Tum vero certat quisque humeros sanctissimo oneri supponere, quod tamen hi, qui vsque ad eum locum detulerant, ne viderentur munus humanum assignatum a Deo defugisse, minime permiserunt: sed rursus sanctissimum sustulerunt corpus, e quo quidem tanta odoris suauitas continenter afflabatur, vt omnes qui circum erant colles cum summa hominum admiratione repleret. [sepelitur:] Cum igitur cuncti simul mœnibus vrbis appropinquassent, vrbem ipsam, Deo ita inspirante, non sunt ingressi, sed locum sepulturæ extra portam S. Petri delegerunt eum, quem etiam nunc Areolæ dicunt, ibique funus religiosissimo Martyri satis amplum faciendum curarunt. His peractis, quicumque aderant Christiani, genua ad sepulchrum flectentes suppliciter sese & patriam vniuersam S. Constantio commendarunt, precati vt cuius fuisset in terra Pastor bonus & pater optimus, eiusdem in cælo patronus & intercessor benignus existeret.

[36] Postremo tumulum pie osculati, domum quisque suam rediit, excepto Leuiano & quatuor illis, quibus fuerat modo, B. Constantio intercedente, lux restituta: hi enim paruo ibi extructo tugurio, perseuerantes in orationibus, ieiuniis, & aliis bonis operibus, [vndique visitur ob frequentia miracula.] totum reliquæ vitæ tempus apud sancti Martyris monumentum traduxerunt: cuius quidem fama & gloria ob multa & maxima miracula, quæ ibi quotidie fiebant, adeo in dies magis magisque creuit, vt magna piorum hominum multitudo ad eius sepulchrum visendum ac venerandum ex diuersis locis conflueret. Neque vero non etiam hodie magno in honore est & veneratione gloriosus Christi Martyr, tum alibi, tum maxime Perusiæ, [Festum & templum Perusiæ ei dicatum.] vbi quidem eius nomine festus dies anniuersarius in templo, ibidem ei cum magnis opibus iampridem dicato, summa religionis pompa celebratur, IV. Kalend. Februarij. Tulit autem S. Constantius martyrij palmam, Marco Antonino, vt initio diximus, Imperatore, qui quidem imperare cœpit CLXIII. anno ab ortu Christi Domini nostri, cui honor, gloria, & impetium, in sempiterna secula, Amen.

DE S. SABINIANO MARTYRE, S. SABINA VIRGINE, ET MVLTIS ALIIS MARTYRIBVS, TRECIS IN GALLIA.

Svb Avreliano.

[Praefatio]

Sabinianus, Martyr Trecis in Gallia (S.)
Sabina, Virgo Trecis in Gallia (S.)
Alii plures Sancti Martyres, Trecis in Gallia

Ex variis.

§. I. Horum SS. publica veneratio.

[1] Rilliacum Campaniæ Gallicæ oppidulum ad Sequanam flumen, quatuor a Tricassina vrbe leucis, martyrio S. Sabiniani nobilitatum, ab ipso dein S. Savinianvs appellatum, nunc S. Syriæ vocabulo nuncupatur, vti auctor est Nicolaus Camuzatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis, Notis ad Vitam S. Sauiniani. [SS. Sabiniani & Sabinæ natalis in sacris fastis 24. Ianu.] Huius soror Sabina diuino oraculo admonita, vt ad fratrem suum proficisceretur, non inde procul, in conspectu vrbis Tricaßinæ, sancte obdormiuit, cum fratre quoque Cælitum honoribus dignata. In peruetusto MS. Martyrologio monasterij S. Martini Tornaci ita XXIV. Ianuarij vtriusque memoria coniungitur: Eodem die Trecas passio S. Sauiniani Martyris, & depositio S. Sabianæ Virginis, sororis eiusdem. MS. Lætiense itidem perantiquum: Eodem die Trecas passio S. Sauiniani, & depositio S. Sauinæ, sororis eius, Virginis. [& solius Sauiniani eo die.] Festiuitatem S. Sauiniani eo die per totam diœcesim Tricassinam celebrari testatur Nicolaus Des-Guerrois in Historia SS. Trecensium. quo die illius meminerunt Carthusiani Colonienses in auctario ad Vsuardum, his verbis: In territorio Tricassino Sauiniani, alias Sauint, Martyris, quem iussit Aurelianus Imperator ligatum ad vectes ferreos cædi, & in capite eius cassidem igneam immitti; in ignem deinde positum, sed in nullo læsum, iussit decollari. Eadem sere habet Canisius. At Martyrologium Coloniense: Trecas B. Sauiniani Martyris, qui post lectum ferreum, post ignem & alia tormenta diuersi generis, decollatus est, per quem etiam gentilium plusquam nouem millia Christum confitentia, martyria passi sunt similia. Paria tradunt Maurolycus & Felicius. Fuso admodum elogio gesta eius percenset Saussaius in Martyrologio Gallicano hoc eodem die, IX. Kalend. Febru. quo infra in vtrisque Actis passus dicitur; vt mendum typographicum suspicemur irrepsisse apud Camuzatum, vbi dicitur XXVII. Ianuarij obiisse, quo die eius nomen in nullis Martyrologiis reperimus.

[2] Postridie obitus, seu XXV. Ianuarij, S. Sauiniani nomen it a inscriptum SS. Florario: [& 25. Ian.] In territorio Trecassino natale S. Sauiani, alias Sauiniani, Martyris, qui iubente Aureliano Imperatore, post innumera tormenta, decollatur. Sanctus vero surgens, caput suum quadraginta nouem pedibus portat, vbi nunc quiescit. Passus anno salutis CCLXXVII. In Viola Sanctorum maiore encomio, e Vita desumpto, celebratur, & Sanianus vitiose (vt plura in eo libro) scribitur. In antiquo MS. Domus Professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, quod Bedæ præfert nomen: Pictauis S. Sauiniani Martyris. Id an de hoc nostro intelligendum, & Trecis pro Pictauis legendum (cum infra in eodem MS. iterum S. Sauina referatur) an vero Sabinus sit, siue Sauinus, qui cum S. Cypriano Pictauis colitur XI. Iulij, nos latet.

[3] In aliis Martyrologiis refertur hoc XXIX. Ianuarij, quo die occubuisse dicitur in Actis a Mombritio, [& 29.] & Vincentio Bellouacensi relatis. eo die ita habet Martyrologium Bedæ MS. monasterij S. Richarij: In territorio Tricassino S. Sabiniani Martyris. addunt Vsuardus, Bellinus, Martyrol. Romanum: Qui iubente Aureliano Imperatore, pro fide Christi decollatus est.

[4] In nonnullis MSS. Vsuardi exemplaribus, Sauinianus, Sabianus, & Fabianus dicitur. Hinc duos arbitratus Petrus de Natalibus ita scribit lib. 3. Catalog. cap. 42. Sabianus Martyr passus est in territorio Trecassino sub Aureliano Imperatore; qui dum in partibus Hispaniæ & Galliæ resideret, & ad Trecas ciuitatem deuenisset, Sabianum detentum, & Christum prædicantem, decollari fecit, ibique sepultus est IV. Kal. Februar. atque iterum lib. 7. cap. [nec alius ab eo est Fabianus.] 134. S. Sauiniani Martyris, & Sauinæ Virginis; vitam pluribus narrat. Galesinius hoc die: In agro Trecassino S. Fabiani Martyris, Aureliano Imperatore pro Christi fide necati. Eodem loco hoc ipso die S. Sauiani Martyris, illo etiam imperante, in summa confessionis constantia, gladio percussi. Citat in Notæt. pro Fabiano MS. codicem & Petrum de Natalibus, (apud quem Sabianus in nostris exemplaribus legitur) pro Sauiano Vsuardum, Vincentium Bellouacensem, aliosq;. Maurolycus & Felicius, qui ante XXIV. Ianuar. retuberant S. Sauinianum, ita hoc die scribunt: In agro Trechassino S. Fabiani, iubente Aurelio Imperatore decollati, & ibidem Sauinæ Virginis, sororis S. Sauiniani Martyris. Ferrarius in catalogo generali Sanctorum: Apud Trecas in Gallia sanctorum Martyrum Fabiani, & Sauinæ Virginis, sororis S. Sabiniani Martyris, sub Aureliano. Additi in Notationibus de his agi in Passione S. Sabiniani. Verum eum falli infra ex Actis patebit. Saussaius 24. Ianuar. cum de S. Sauiniano egisset, ita addit: Ipso die Trecis S. Fabiani Martyris, eiusdem S. Sauiniani asseclæ atque palmæ socij, quem idem Aurelianus gladio ibidem interemit.

[5] Solius Sabinæ mentio est hoc die in antiquo Martyrologio MS. monasterij Cellensis iuxta Trecas: In territorio Trecassino, in loco qui dicitur Insula-Germanica, [S. Sabinæ natalis 29 Ian.] S. Sauinæ Virginis, quæ pro Christi amore laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam virtutibus & miraculis gloriosa, quieuit in pace. Et in Martyrol. MS. Societatis Iesu Antuerpiæ: Ipso die natale S. Sauinæ Virginis. & hoc eam die obiisse patebit infra in Vita. Testantur Camuzatus, & Des-Guerrois ad vitam S. Sauinæ, festum eius diem in Trecassina diœcesi hoc XXIX. Ianuarij publica vbique solennitate celebrari.

[6] De S. Sauiniano iterum VIII. Iunij scribit Saussaius: Augustæ Trecarum, solemnitas S. Sauiniani Martyris, sub Aureliano coronati, [S. Sabiniani commemoratio S. Iun.] qui triumphum suum glorioso agone peregit IX. Kalend. Februarij. Quæ huius iteratæ solennitatis origo fuerit, non indicat. an simul coli cœpit, aut eius cultus coniungi cum S. Syriæ celebritate? Nam hæc eo die innumerabili peregrinorum concursu honoratur, vt isthic dicetur; de qua cum egisset Saussaius, iteratum S. Sauiniani addit elogium: Item Trecis celebritas iterata sancti ipsius Martyris Sauiniani, cuius passio gloriosa nouum cælo tropæum inuexit IX. Kal. Februar. qua die suum peregit agonem. An Saussaius de S. Sauiniano accepit, quæ Camuzatus ad eius Vitam de festiuitate S. Syriæ scribit?

[7] XXIX. Augusti refertur S. Sauinianus a Ferrario: Trecis in Gallia S. Sabiniani Martyris sub Aureliano. Citantur in Notis Petrus in Catalogo lib. 7. cap. 134. & Maurolycus, qui eum vna cum sorore celebrant. [vtriusque 29. Aug.] Verba Maurolyci sunt: Ciuitate Trecensi, sub Aureliano Sabiniani Martyris, eiusque sororis Sabinæ, quæ pro Christi amore laboriosissima peregrinatione suscepta, virtutibus & miraculis gloriosa quieuit in pace. Maurolyco assentitur Felicius. Solam Sauinam referunt eo die plura Martyrologia. Vsuardus: In pago Tricassino S. Sabinæ (aliquibus MSS. Sauinæ) Virginis, quæ pro Christi amore laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam virtutibus & miraculis gloriosa quieuit in pace. Eadem leguntur in Florario, Martyrologiis MSS. Bruxellensi, Vltraiectino, & aliis. Bellinus an. Ch. 1536. Parisiis editus: In pago Trecassino S. Sabinæ Virginis. Galesinius: In pago Threcassino S. Sabinæ Virginis. Hæc Christi sponsi amore flagrans, pie religioseque peregrinata, vitæ castissimæ, ac miraculorum gloria florens obdormiuit in Domino. Martyrolog. Romanum: In pago Tricassino S. Sabinæ Virginis, virtutibus & miraculis gloriosæ. Longiori encomio celebratur in Martyrologio Germanico: vt mirum sit de ea nusquam agi in Gallicano Saussaij, maxime cum in Supplemento XXIX. Augusti S. Sabinam Virginem & Martyrem Romanam celebret, cui hanc Sabinam coniunxisse videntur auctores, ignari eam hoc XXIX. Ianuarij obiisse.

[8] Denique V. Septembris vtrumque reserunt Carthusiani Colonienses in auctario ad Vsuardum: [& 5. Sept.] Trecas ciuitate commemoratio SS. Sauinæ Virginis, & Sauiniani Martyris fratris eius. Eadem habentur in Martyrologio Germanico.

[9] Nunc de S. Sabiniani sociis quærendum. In prioribus Actis num. 2. dicuntur cum B. Sauiniano credidisse mille decem & octo, [Qui S. Sabiniani socij.] & animæ centum & nouem baptizatæ de manu ipsius Sancti. in alteris Actis ex Camuzato num. 4. feruntur conuersi ad Dominum numero mille nonaginta virorum. Consentiunt Viellius & Des-Guerrois. At Petrus de Natalibus ait MCVIII. viros in Domino credidisse. De his videtur agi in Martyrol. Coloniensi supra: Gentilium plusquam nouem millia Christum confitentia, martyria passi sunt similia. Maurolycus etiam & Felicius: Per quem (Sauinianum) Gentilium nouem millia & plures, Christum confitentes, iisdem suppliciis affecti sunt. Nec aliud legimus de tot Martyribus. Infra in Actis num. 5. dicuntur milites quadraginta octo a S. Sauiniano conuersi, pro fide Christi capite plexi martyrium compleuisse. Consentiunt Acta apud Mombritium tom. 2. & Vincentium lib. 11. cap. 105. In posterioribus e Camuzato Actis & apud Des-Guerrois tantum duodecim referuntur. Tres præterea viri, sæuitiam Tyranni arguentes, in vtrisque Actis decollati dicuntur, atque ita propter gratiam Sauiniano datam conscendisse regna cælorum.

§. II. Acta. Reliquiæ tempus obitus.

[10] Dvplicem S. Sauiniani Vitam damus: priorem & vetustiorem ex peruetusto codice monasterij S. Maximini Treuiris; (quam cum MS. exemplari, [Vita S. Sabiniani duplex;] Rotomago nobis a Frederico Floueto nostro submisso, contulimus) alteram ex antiquitatibus Tricaßinis Nicolai Camuzati aliquanto prolixiorem, & magnam partem ex priore elegantius expolitam. Tertiam vberiorem & ampliorem Actorum S. Sauiniani historiam, sed paraphrastice tantum conscriptam habuisse se Camuzatus testatur, sed consulto omisisse. S. Sabinæ vitam ex eodem Treuirensi S. Maximini codice accepimus: cui par fere, [& S. Sabinæ.] aliquanto etiam elegantior ac breuior, a Camuzato refertur ex Breuiario Tricaßino. Vtriusque vitam in compendium contractam exhibent Mombritius tomo 2. & Vincentius lib. 11. cap. 105. 106. & 107. Petrus de Natalibus lib. 7. cap. 134. in quo multa censura digna reperiri ait Baronius in Notis ad 29. Augusti. Secundam illam Sabiniani fere expresserunt Viellius & Des-Guerrois, & nonnulla fortaßis ex tertia illa a Camuzato citata, adiecere.

[11] Sauinianum sub Aureliano Imperatore passum Acta omnia & Martyrologia testantur. Baronius tom. 2. Annal. an. [Ætas S. Sabiniani,] Ch. 275. num. 6. ita scribit: In Galliis vero inter alios plures Martyres, sub eodem Aureliano Imperatore passi habentur Trecis XII. Kal. Augusti. Claudius, Iustus, Iocundinus, & quinque socij: ibidem alia rursus die, nempe XII. Kalend. Febru. S. Patroclus. In Gallias enim hoc anno profectum esse Aurelianum, vt barbaros irruentes reprimeret, Augustamque Vindelicorum ab eis obsessam liberaret, Flauius Vopiscus in Aureliano tradit. & paullo post: Passus etiam reperitur in territorio Tricasino Sabinianus Martyr, cuius natalis dies Martyrum catalogo adscribitur IV. Kal. Februarij. Secuti Baronium, eidem ann. 275. eius martyrium adscribunt Camuzatus, Des-Guerrois & alij. In Florario MS. supra passus dicitur an. 277. Verum iam tum obierat Aurelianus. Huc faciunt quæ supra a nobis dicta ad Vitam S. Patrocli 21.Ianuarij.

[12] De ætate S. Sauinæ ita statuit Camuzatus: Cum Romæ sacro baptismi lauacro dicatur tincta ab Eusebio Pont. Max. qui anno 310. [S. Sabinæ.] in Apostolica cathedra constitutus, toti Ecclesiæ præsidebat; Trecas ipsa S. Sauina deuenire potuit circiter annum 313. & 38. post necem S. Sauiniani. Des-Guerrois obitum eius statuit anno Christi 310.

[13] Augustæ S. Sauiniani, teste Camuzato, reliquiæ Rilliaci diutissime asseruatæ sunt: [Reliquiæ S. Sabiniani.] tandem in primariam Tricassium ædem transmissæ; vbi ea, qua par est, reuerentia coluntur, in thecam insertæ, quæ partim ex inaurato ære, partim argento contexta est, pluribusque imagunculis, etiam argenteis inauratis, conuestita, quæ omnia subtili admodum artificio elaborata sunt.

[14] Verum, vt dein tradit, in suburbiis Occidentalibus Tricassinæ vrbis stat delubrum S. Sauinæ memoriæ & nomini consecratum: [S. Sabinæ reliquiæ] corpus vero ipsius in cœnobio Cellensi, non procul a præfato fano dissidente, custoditur in maiori ara ad latus Meridionale positum; S. Frodoberti vero, ad latus alterum, vt scribit Des-Guerrois. Templi huius origo ita refertur in Vita S. Frodoberti Abbatis Cellensis 8. Ianuar. num. 1 Ragnegisilus natione Aquitanus, [& templum.] septimus decimus iam dictæ ciuitatis (Trecaßinæ) Episcopus: de quo fertur inter cetera quod basilicam S. Sauinæ Virginis in fundo sui iuris construxerit, Ecclesiam, cui præsidebat hæredem instituens, in quaque honorifice sepultus iacet. Testatur Camuzatus arcam lapideam, in qua a mille fere annis conditus est, adhuc extare. Addit Des-Guerrois hæc suburbia, cum ecclesia parochiali S. Sauinæ, a Comite Campaniæ Theobaldo donata fuisse monasterio Cellensi, Bernardi Abbatis rogatu; donationem 15. Augusti, anno 1071. a Philippo Francorum Rege confirmatam.

ACTA S. SABINIANI
ex duobus veteribus MSS.

Sabinianus, Martyr Trecis in Gallia (S.)
Sabina, Virgo Trecis in Gallia (S.)
Alii plures Sancti Martyres, Trecis in Gallia

BHL Number: 7438

Ex mss.

CAPVT I.
S. Sabiniani baptismus, prædicatio, carcer. XLVIII. militum martyrium.

[1] Tempore illo, cum esset S. Sauinianus in a Samon ciuitate, in oratione sollicitus, in ieiuniis promptus, [S. Sabinianus Christum prædicat necdum baptizatus:] in eleemosynis largus, liberque enarraret gloriam Dei, exiit sonus eius in vniuersam terram, & nuntiatum est Imperatori, quod B. Sauinianus in Angelica reuelatione stabat, & gloriosissimis vocibus prædicabat Deum, qui habitat in cælis. Tunc loquitur Imperator Crispino Præsidi in ira sua, vt exeat currens in furore suo, & milites principales in toto orbe b eructuent Christianos, & destruant eos, dicens: Vbicumque inueneritis eos, si non sacrificauerint diis nostris, in has pœnas constituite eos, quæ sunt rotæ æreæ, & vncini ferrei, capita a ceruicibus amputantes. Cum hanc relationem audissent multi, qui se ante paullulum dicebant esse Christianos, Deum negare cœperunt.

[2] Sanctus autem Sauinianus non desperabat patrocinium Dei, sed ieiunabat & orabat iugiter, & dabat escam esurientibus. Exiit homo paruulus, nomine Iulianus, & dixit: Sacratissime Sauiniane, numquid ad bellum præparare vis animam tuam? [e patria discedit:] aut non audisti quod est Christianis præparatum? desere c os inimicorum nostrorum, aut in laude Sanctorum laus tua loquatur. Tunc B. Sauinianus humili corde, & absoluto animo pedibus cupiditate calcata, visitauit regiones multas, vt inueniret sibi locum, vbi coronam accipere mereretur. Post paucum tempus orando & ieiunando in honore prouocatus venit quondam Trecas ciuitatem, & circuiuit eam; [venit in ditionem Tricassinam:] cumque descendisset subterius super fluuium Sequanæ, inuenit locum sibi præparatum pretiosissimum, & gratias egit Deo, & prostrauit se in faciem terræ, & orationem posuit, dicens: Domine Iesu Christe, qui multa animalium genera posuisti in arca Noë, & constituisti eos in d laqueos aquarum; da mihi seruo tuo baptismum vt lauentur peccata mea. Cum hæc orasset, ecce nubilum de cælo descendens illuxit super eum, [baptizatur:] & vox de cælo dicens ad eum: Sauiniane serue electe Dei, inuenisti gratiam Domini tui; dilige quod voluisti e inuenire, quia baptizatus es in nomine Domini Iesu Christi, & multi per te baptizandi erunt in sancta Trinitate. S. Sauinianus dixit: Gloria tibi Christe, qui conuertis ignorantes, & ad viam veritatis adducis. Et cum baptizatus fuisset, [miraculo baculi florescentis] apprehendens arundinem in manu sua, fixit eam in terram, & orauit ad Dominum, & dixit: Domine Deus meus, fac virgam meam florere, & ramos bonos habere & folia formosa producere, vt credat populus iste in nomine Domini nostri Iesu Christi. [multos conuertit.] Multi autem videntes f virgam illam florere, crediderunt cum B. Sauiniano g mille decem & octo; & animæ centum & nouem baptizatæ sunt de manu ipsius Sancti.

[3] Audiens hæc Imperator, quod multa pars populi per S. Sauinianum credebat, [Militibus non ausis manum ei iniicere,] iussit Crispinum Præsidem cum nonaginta militibus ad illum venire, vt eum vinctum ad se exhiberent. Vbi ad Sanctum Dei venerunt, inuenerunt ipsum orantem, & timuerunt appropinquare ad eum. Audiens hæc Imperator, quod nihil præualuerunt nocere famulo Dei, iterum misit alios h centum nonaginta ad eum, & inuenerunt simili modo orationem complentem, ipsi quoque orare cœperunt cum eo. Complens autem orationem suam S. Sauinianus surrexit, & locutus est Præes ad eum: Sauiniane, numquid eiectus es de patria tua, aut quid in hoc loco versaris? Respondit ei S. Sauinianus: Non sum eiectus de patria mea; sed Deum quæsiui, cuius virtutem agnoui, & gratiam inueni. Milites autem dicebant ad eum: Sauiniane, Dominus noster Imperator desiderat te videre. Respondit eis S. Sauinianus: Si voluntas est mea, venio; si non, non venio: tamen vobiscum vado. [vltro adit Imperatorem:] Commendauit autem Domino petitionem suam, & ad Imperatorem perrexit.

[4] Cumque venisset i Viennam ciuitatem, ingressi sunt in palatium. At vbi vidit eum Imperator quod magnus & Christianus esset, timuit, & statim cucurrit ad consistorium suum, vbi sedebant septuaginta duo k dæmones, ad quorum consilia recurrebat. Post paullulum rediit, sedens pro tribunali, & interrogauit eum, dicens: Quis es tu? aut vnde es? aut quod nomen tibi est? Respondit ei S. Sauinianus: Ego sum de Samon ciuitate, & ex natiuitate mea Sauinianus vocor. Ait autem Imperator ad eum: Fera mala, facies turpis, [generose illi respondet.] non sacrificas diis meis? aut quibus in locis versaris? Respondit ei S. Sauinianus: Vere bene locutus fuisti Aureliane, quia tu es pars mortis & consimilis patris tui diaboli: dij autem tui, quibus sacrificare dicis, vani sunt; nec ipsos qui adorant adiuuare possunt: tu autem tamquam stultus adoras eos. Vtinam audires me, & adorares Deum meum, qui fecit cælum & terram, qui potestatem habet liberare te de igne, & dimittere omnia peccata tua. Ipse autem tamquam stultus cogitabat intra se, dicens: Quomodo possum illud facere, quia tu inter feras nutritus fuisti? l hunc non possum superare, nisi per exquisita tormenta.

[5] Tunc iussit S. Sauinianum in carcerem mitti, quadraginta & octo milites venerunt cum custodire: & vbi viderunt S. Sauinianum, [48. milites ab eo conuersi occiduntur.] conuersi fuerunt & deposuerunt arma sua in terra, dicentes: Et nos credimus in Dominum Sauiniani m, & adoramus eum. Ait autem Imperator ad eos: Numquid & vos maledicti estis, quod ipsum vultis sequi? venite & adorate deos meos, & dabo vobis aurum & argentum, & in honore maximo constituam vos. Milites autem dicebant ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, nos simul baptizati sumus, & credimus in sanctam Trinitatem. Iratus autem Imperator iussit eos decollari. Ipsi vero propter gratiam S. Sauiniano concessam impleuerunt martyrium.

[Annotata]

a Haud vna cantata veteribus Samos: celeberrima, insula est Ionica, vrbsq; eiusdem nominis, haud procul Epheso, sacris Iunonis, ortu Pythagoræ, ac vasis fictilibus nobilis. altera littori Thraciæ, ac fere Hebri fluminis ostio, obiecta, vulgo Samothrace, vrbs & insula. Cephaleniam quoque maris Ionijs insulam Samum antea dictam, & in ea vrbem Samum extitisse, auctor est Strabo. [Samos SS. Sabiniani & Sabinæ patria vbi sita.] Alij vicum Messeniæ, atque vrbem Elidis, vtramque in Peloponneso, Samon prædicant. Martyrologia 25. Iulij Lyciæ vrbem Samon statuunt, in qua coronam martyrij adeptus sit S. Christophorus. Quam ex his omnibus SS. Sabiniani & Sabinæ patriam dicemus fuisse? Haud sane in promptu est quid pronuntiemus. An Samosata oriundi fuere, ad Euphratem sita vrbe? an fortassis iuxta locus aliquis Samon dictus? Certe & Darius quidam infra nominatur, familiari Persis aut Mesopotamiis vocabulo; & Abgarus, quo nomine vsos Osroënæ, vicinæ prouinciæ, Reges supra diximus. At qua ille e tam longinquis regionibus in Galliam venit? Quasi non ex toto orbe Romam commeare fas fuerit. Quid quod a Traiano iter conditum per feras gentes, scribit Aurelius victor, quo facile ab vsque Pontico mari in Galliam permearetur? Verum cum Crispini Præsidis mentio fiat & Sauiniano in Samo existente, & in Trecassibus commorante, coniiciet contra quispiam, haud longe ab inuicem dissita fuisse loca hæc. Nisi dices eumdem Crispinum bellante contra Persas Aureliano, Samosatæsæuisse in Christianos; & Persis deletis, dum e Gallia Germani demouentur, isthic quoque crudelitatem exeruisse.

b MS. Norman. euertant.

c Idem, hos inimicos nostros, vt in laudem Sanctorum.

d Idem MS. lacus.

e MS. S. Max. eminere.

f Addit Desguerrois ex antiqua Trecensium traditione, cellulam ab ipso S. Sauiniano erectam eo loco, vbi floruerat baculus, quo fere loco ædificatum deinde est Fidiacum monasterium, quod vulgo Foyci dicitur, quasi Foy-icy, a fide isthic recepta. Ipse tamen potius suspicatur, [Foyci monasterium.] eum isthic florescente baculo agnitum a S. Patroclo (de quo 21. Ianuar. egimus) acceptumq; hospitio, gratias egisse Deo, quod isthic fidem iam ante susceptam inuenisset, vnde post loco nomen.

g Altera vita habet 1090.

h Vincent. 120.

i MS. Norman. Vigennam. Camuzatus hic mendum suspicatur, quod sequentes cruciatus Trecis sustinuerit Sabinianus, furente & bacchante ibidem in Christianos Aureliano Imperatore, qui in eius vrbis agro S. Patroclum, S. Iuliam eiusque socios, securi pariter percuti iussit. De S. Iulia agemus 21. Iulij, cuius hoc die Translationem consignauit Saussaius.

k Altera vita Senatores sui consilij vocat. Dæmones hic dicuntur propter immane odium virtutis. Quid si tamen dæmonum statuæ fuerint, vnde oracula petere consuerit Tyrannus?

l MS. Norman. aut quomodo potero separare te?

m MS. S. Max. in Deum & S. Sauinianum.

CAPVT II.
Irrogata Sabiniano tormenta. Martyrium III. virorum.

[6] Iratus vero Imperator dicebat in corde suo: Si non perdidero maledictum istum cum maleficiis suis, [& Sabinianus cæditur:] totum populum ad se tracturus est. Tunc iussit Imperator S. Sauinianum ad se venire, & ait ad eum: a Fera mala, facies turpis, vsquequo in hac fide perseueras? Quamdiu potero te custodire, b vt sacrifices diis meis? Ad hæc respondit S. Sauinianus: Ego te vellem perduci in fidem bonam, vt derelinquas diabolos, & adores Christum meum, qui in potestate habet vitam & mortem tuam. Ait autem Imperator: Adhuc in hac stultitia stas? Et respondens S. Sauinianus dixit: Ego non sum stultus, sed seruus Domini nostri Iesu Christi; tu autem tamquam stultus & insipiens es, qui non confiteris Dominum meum, sed confiteris Satanam patrem tuum. Iratus Imperator iussit ligari manus eius & pedes, & cædi c ad vectes ferreos, [casside ignita torquetur,] & mitti in capite eius cassidem igneam. Tunc dixerunt tres viri: Beatus fueras, Aureliane, si natus numquam fuisses, qui talia tormenta iussisti fieri famulo Dei. Iratus vero Imperator iussit eos decollari: ipsi autem propter gratiam S. Sauiniano datam, [3. viris tyrannum arguentibus, ideo occisis:] conscenderunt regna cælorum.

[7] Tunc dixit S. Sauinianus ad eum: Si amplius mihi tormenta potueris facere, fac; quia mihi vita sunt, & dulciora super mel & fauum. Tunc iussit Imperator fieri scamnum & caminum ferreum secundum staturam eius, [in ignito scamno collocatur:] hoc est cubitos duodecim, & factum est secundum iussum Imperatoris, & posuerunt ea in media ciuitate, & iussit S. Sauinianum alligari, & ligna multa supponi & ignem, & ipsum comburere: & præcepit exhibere quadraginta d orcas olei, & mitti super flammam ignis. S. Sauinianus misit se in mediam flammam, dicens: Per hæc tormenta, quæ mihi infers, in tua turpitudine, & in tuis diis consummanda erunt. Ego tibi dixi, quia non timeo tormenta, nec iram tuam. Cum hæc dixisset, de multitudine ignis scamnum factum est sicut cera. Veniens autem Imperator, vidit S. Sauinianum in media flamma stantem & orantem; [manet illæsus;] eratque facies eius tamquam rosa & lilium de cælo descendens: at vbi vidit eum Imperator, cecidit in faciem suam a timore magno, ab hora prima vsque in horam nonam. [territo Imperatore:] Et postquam surrexit, dixit ad eum: Fera mala, non tibi sufficiunt peccata animarum, quas errare fecisti, & non permisisti sacrificare diis meis magnis, sed omnem populum traxisti ad te? Respondens S. Sauinianus dixit: Adhuc multæ animæ habent credere in Deum per me, & tu ipse. Et blasphemauit tamquam stultus Imperator, & dixit ad eum: Numquid & me vis in tuis maleficiis perducere? Sic mihi faciant dij mei, & sic mihi reddant, si in crastino ista hora non perdidero animam tuam, & ad exemplum omnium faciam te peruenire.

[8] Alia autem die iussit S. Sauinianum venire. Cumque adductus fuisset in conspectu eius, dicit ad eum: Iam sacrifica diis meis, aut intellige verba mea, vt non tibi tormenta addantur. S. Sauinianus dixit: Ego tibi dixi, [nequit sagittis configi:] quia non timeo tormenta, nec iram tuam; quia fidem meam habeo, quam per baptismi gratiam consecutus sum. Tunc iussit Imperator lignum magnum exhiberi secundum staturam eius, & poni ante palatium, & vocati sunt milites & venerunt in ordine, & ternas sagittas iniecerunt in eum, vt citius interficeretur. Et putabat Imperator, quod omnes sagittæ in corpore eius infigerentur: sagittæ autem suspendebantur a vento a dextris & a sinistris eius, & ne vna quidem corpus eius tetigit. Post solis occasum iussit eum a militibus custodiri, ne subito Christiani veniant, & nocte absoluatur.

[9] Alia vero die multus populus obseruabat, vt viderent virtutem Dei. Tunc ait Imperator: Eamus & videamus illum maledictum, quæ est actio sua, venit autem Imperator, & dixit ad eum: Vbi est Deus tuus? [vna inoculum Imperatoris resiliente,] veniat & liberet te de manibus meis, aut de sagittis his. Et exiliens vna de sagittis ipsis, ingressa est in oculum Imperatoris, & excæcauit eum. Tunc dixit S. Sauinianus: Tibi dico, stulte, si credis in Deum meum, [iubetur coniici in carcerem:] videbis lucem Dei. Iratus autem Imperator iussit militibus nonaginta, vt in carcerem eum mitterent, & in catenis ferreis diligentius custodirent, & in crastino caput eius auferrent ab eo. Dum S. Sauinianus ad carcerem duceretur, istam orationem imposuit, dicens: Domine Iesu Christe, [vi diuina eripitur.] qui eduxisti populum tuum de mari rubro, & liberasti eum de diis Pharaonis, libera me famulum tuum de compedibus istis, & in hunc locum me iube transferri, vbi baptismi gratiam consequi merui. Cum hæc orasset, excæcati sunt milites, & confractæ sunt catenæ ferreæ, & S. Sauinianus velociter iter carpens peruenit ad locum, vbi baptismum perceperat.

[Annotata]

a MS. Norman. Fax.

b Idem MS. addit, custodiam, si non sacrificaueris.

c Petr. de Nat. virgis ferreis. Viola SS. nexibus ferreis.

d Orca bellua est marina; hic, & sæpe alibi, vasis genus, [Orca.]

CAPVT III.
S. Sabiniani cædes, sepultura, miracula.

[10] Avdiens hæc Imperator, iussit milites, [Perquiritur a militibus:] vt eum perquirere deberent, dicens: Vbi inueneritis magum illum, decollate. Euntes autem milites obuiam habuerunt inopem senem, sed non Christianum. Tunc loquitur ad eos: Alio die quarta hora visus est Christianus contra solem surgentem pedibus deferri, sicut ventus a facie terræ. Milites autem persecuti sunt eum. S. Sauinianus prius venit super ripam Sequanæ, & gauisus erat super fluuium magnum transire, & respexit retrorsum. Inimici autem multi insurgebant in eum. S. Sauinianus ibi in oratione prosternitur, dicens: Domine Iesu Christe, quia a odiui congregationes malignorum, & enarraui virtutem tuam, Domine, [super aquas ambulat:] præsta famulo tuo secreta reuelatione in hunc locum introire, vbi baptismum percepi. Cum hæc orasset, facta est aqua tamquam petra, & pedibus ipse Sanctus ad locum sibi demonstratum abiit. Videntes milites pelagum magnum, conturbati fuerunt. S. Sauinianus iterum prostrauit se in faciem terræ, & magnam orationem faciebat coram Domino: Domine Iesu Christe, qui me ab adolescentia mea gubernare dignatus es, ostende virtutem tuam in me, [orat vt Martyr fiat:] & celerius iube me corona, qua iusseris, coronari, & concede mihi seruo tuo, vt quicumque in hoc loco orationem fuderit, quo mihi coronam tradideris, & inuocauerit nomen meum propter nomen tuum, in suis orationibus exaudiatur, & saluus esse mereatur.

[11] Hæc cum orasset, leuauit oculos suos, & vidit quosdam milites, qui extracto gladio velocius currebant decollare eum: milites vero timebant appropinquare ad eum. [milites trepidantes ipse animat:] Ad hæc S. Sauinianus locutus est ad eos: Venite, & conuertite, & colligite de sanguine meo, & ligate in linteo, & portate Aureliano Imperatori, vt videat virtutem Dei. Cumque percussus esset, gutta sanguinis cecidit super caput carnificis, [plectitur capite, idq; manibus portat.] & ipsi conuersi fuerunt, & clamauerunt voce magna, dicentes: Domine parce peccatis nostris, quia de sanguine tuo sancto baptizati sumus. S. Sauinianus apprehendens caput suum, portauit illud pedes quadraginta nouem. [Conuertuntur milites.] Milites autem collegerunt de sanguine suo, & ligauerunt in linteo, & portauerunt Aureliano Imperatori. Cum venisset in conspectu eius, absoluto linteo sanguis ille factus est velut rosa & lilium, & in ipsa hora aperti sunt oculi Imperatoris, vbi sagitta fuerat fixa, [Sanguine eius restituitur visus Imperatori.] & vidit lucem Dei, & exclamauit voce magna dicens: Quam bonus & gloriosus es Deus Christianorum, qui facis voluntatem timentium te!

[12] Audiens hæc quædam mulier, nomine Syria, quæ b quadraginta annos ab oculis cæca sedebat, ait parentibus suis: Ducite me ad amabile gaudium, vbi sacratissimus Sauinianus cælestem gloriam conquisiuit. [S. Syria ad eius tumulum visum recipit,] Parentes autem illius dereliquerunt eam, & noluerunt cum ipsa pergere. Exiit paruulus de germine eorum, & introiit ad eam, & comprehendens eam manibus in viis eius ambulauerunt, & nescierunt vbi c prædicarent passionem sanctam. Venientes autem vbi S. Sauinianus requiescebat, affixi sunt pedes eorum, & non potuerunt amplius iter pergere, quia in locum sanctum aduenerant. Illa humili corde flectere genua sua in terram cœpit & orare confidenter, dicens: Deus Christianorum, & S. Sauiniane, qui tibi impetrasti coronam pretiosam, lapidibus pretiosis ornatam, ostende virtutem tuam in me. Cum hæc orasset, in ea hora aperti sunt oculi eius, & vidit lumen diei, & sepulchrum S. Sauiniani. Multus autem populus festinabat videre virtutem Dei. Tunc loquitur ad eos Syria: [cellam ædificat.] Diligamus sepulturam, & faciamus cellam magnam, vbi S. Sauinianus vitam non deposuit, sed mutauit. Acta sunt hæc sub Aureliano quondam Imperatore IX. Kalendas Februarij, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria & potestas & nunc & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Norman. audiui.

b Consentit Pet. de Nat. sed MS. S. Max. 70.

c MS. Norman. requirerent passionem Sancti.

ALIA ACTA
Auctore anonymo,
ex Antiquit. Tricassinis Nic. Camuzati.

Sabinianus, Martyr Trecis in Gallia (S.)
Sabina, Virgo Trecis in Gallia (S.)
Alii plures Sancti Martyres, Trecis in Gallia

BHL Number: 7439

Avctore Anonymo, ex Camvzato.

CAPVT I.
S. Sabiniani conuersio, peregrinatio, prædicatio. Martyrium XII. militum.

[1] [S. Sauinianus litteris studet:] Beatus Sauinianus Christi Martyr venerandus, in Samo ciuitate Græciæ, ex gentili patre, Sauino nomine, ortus fuit: qui eum studiis liberalium artium instrui fecit. Et B. Sauinianus iam philosophus, cum cognouisset deos patris sui nihil esse, Deumque vnum conditorem omnium recte sentiret; totis viribus hunc desiderabat ac inquirebat. [Scripturā legit,] Vnde factum est vt psalterium legendo, hunc versum, Asperges me Domine hyssopo &c. legeret, sæpe sæpiusque retractans, vt piscis hamo, sic beatus puer per Spiritum sanctum retinetur. [Psal. 50. 9.] [eius sensum ab Angelo docetur:] Dominus autem videns lacrymas, desideriumque, & preces sui futuri famuli, misit ei Angelum suum, qui ipsum versiculum exposuit, dicens: Tu mundaberis sicut optas, & niue candidior efficieris, dum sacro fonte baptismatis lotus fueris: quibus dictis Angelus euanuit.

[2] Sauinianus vero ex tunc, assumpto vigore fidei, nondum baptizatus prædicabat populo Euangelicam doctrinam. [Christum prædicat:] Quo audito pater eius ira succenditur, ac dissimulata ira illum aduocans quærit caussam, & inuenit veritatem. Inuenit enim filium suum Christum confirentem, vnde mente consternatur, infert minas, minatur supplicia; denique blanditur verbis, [varie tentatur a patre:] attrahit promissis, accumulat opes, multiplicat honores. Sed beatus ille iuuenis, nec minis concutitur, nec promissis seducitur; tamen formidat ne victus legibus naturæ succumbat. Consulit Christum per suum Euangelium, dimittit patrem ac patriam, & nudus Christum sequitur. Vadit itaque peregrinus, non tamen solus, [fugit e patria:] quia semper cum eo erat Deus.

[3] Lustratis autem locis pluribus, diuino nutu vsque Trecas dirigitur, vbi messis plurima, sed rarus agricola; [venit in agrum Trecassinum:] vbi ager fertilis, sed pauca semina verbi: ibique per reuelationem Spiritus sancti mansionem suam elegit, & habitaculum supra amnem Sequanæ construxit, non multum ab vrbe remotum, nec etiam vrbi multum contiguum. Et licet, vt credimus, iam Spiritu sancto fuisset baptizatus, cupiens aqua & Spiritu sancto regenerari, genu flexo orauit vt gratiam baptismatis a Domino consequi mereretur: [mirabiliter baptizatur:] quo facto mox nubes super eum descendit, & de nube vox ad eum: Quod postulas Sauiniane, hoc consequeris. Et mox qui de nube loquebatur, baptizauit eum. Regeneratus autem, ieiuniis, vigiliis, & orationibus vacabat. Tunc eius mirabilis sanctitas vndique cœpit coruscare, quia non potest ciuitas abscondi super montem posita. [Matth. 5. 14.]

[4] Sed quoniam citius ad fidem populus conuertitur, si miraculum prædicationem consequitur; [baculo frōdescente,] Sanctus virgam, quam manu gestabat, humo fixit, & facta oratione frondes & folia coegit producere. Illi vero qui aderant videntes miraculum, conuersi sunt ad Dominum, [multos conuertit.] numero mille nonaginta virorum.

[5] At vero seminator omnium malorum, videns exercitum suorum nimis decrescere, circuit officinas sæuientium, atque conflans iras, acuit odia in sanctum virum. Aurelianum etenim Imperatorem incessanter sollicitat, & ad necem sancti viri grauiter instimulat. Agitur itaque in palatio tumultus magnus de Sauiniano, quoniam blasphemat culturam deorum, dicens deos non esse, sed opera manuum. [Mittitur Crispinus vt eum comprehendat.] His igitur & aliis talibus Cæsar iratus, antiquo serpente inspirante, venenosum accipit consilium, vt videlicet Sanctus Dei teneatur, & ad eum, qui tunc apud Viennam ciuitatem erat, adducatur. Mittitur siquidem Præses Crispinus cum quibusdam armatis Trecas, vt Sanctum Dei adducerent. Veniens igitur Trecas videt quod dolet, & audit quod tædet. Videt, inquam, delubra diruta, aras subuersas, & simulacra conculcata. Audit quoque populum esse Christianum, abiecta cultura deorum. Hinc conturbatur, inde inflammatur. Vt ergo leo quærens quem deuoret, sic Crispinus, vbi Sauinianus habitet.

[6] Collecto igitur agmine suorum, in spiritu magni furoris tetendit ad habitaculum viri Dei. [vi diuina repellūtur milites:] Prostratum eum in oratione inuenerunt, & cupientes eum apprehendere non valuerunt, quia quiddam diuinum senserunt, & retrorsum ceciderunt. Vnde qui venerant sæuientes, abire festinauerunt formidantes. Cum venisset Præses ad Aurelianum, & narrasset mirabile factum, Cæsar irascitur, accusat Præsidem, quod aufugerit; increpat commilitones, quod timuerint; arguit omnes, quod non adduxerint. Vnde plures priorum iterum misit: qui cum ad Sanctum Dei venissent, [alij cum eo orant,] & eum orantem inspicerent, etiam ipsi se in orationem dederunt. Hæc sunt opera tua Domine. Aduenerunt enim persecutores, & cum orante facti sunt orantes.

[7] Oratione autem finita, Sauiniane, inquit Præses, cum sis peregrinus & aduena, cur hæc aduenisti loca? An tu pro culpa patria expulsus, nouum quiddam prædicas gentibus? Nulla, inquit Sauinianus, de patria expulit me violentia; sed Dei potius me sibi attraxit caritas, cui ex fide seruiens in agro gentium suum semino semen. Milites autem, qui venerant cum Præside, illum hortabantur plurima prece, [& eum rogant vt ad Cæsarem veniat.] ne grauaretur cum ipsis ad Cæsarem vsque venire. Hæc autem audiens S. Sauinianus, exultans in spiritu, dixit militibus: Miles nil bene meretur a Domino, qui trepidat dare pectora bello; nec dignus est palmæ, qui pauidus est ad vulnera pugnæ. Quapropter accelero vobiscum viam, quia scio me propediem vitæ æternæ accipere coronam. Viennam itaque cum illis aggreditur Sauinianus, vbi affuit Imperator Aurelianus. Qui cum eum fuisset intuitus, forma quidem egregium, [Sistitur Aureliano Imperatori:] statura procerum, recolens etiam quod audierat eum sanctitate famosum, habita ei reuerentia diuertit in palatium; vbi residens pro tribunali, congregatis Senatoribus sui Concilij, intuens B. Sauinianum, dixit: Quod tibi nomen est, cuiusue regionis, ac religionis? Ad quem Sauinianus respondens, ait: Ex nomine Sauinianus dicor, apud Samum oriundus, & sum Christianus. Amodo, inquit Aurelianus, ratio nobis habenda est de religione, in qua plus omnibus te constat aberrare. Deos enim, quorum sapientia mundus regitur, tempora disponuntur, genus humanum gubernatur, audes malesane contemnere, & præsumis blasphemare. Consule ergo antiqua secula, & docebunt quid credere debeas: insuper & domina gentium Roma sapientibus & philosophis plena, attende quod faciat, ne reprobes quod probat; ne deos vituperes, quos ipsa veneratur & amat. Accipe itaque consilium & sequere mundum.

[8] Ad quē Sauinianus: Hactenus, Aureliane, plurima dixisti; sed prorsus super arenam seminasti: obtulisti mihi consilium, sed penitus pestiferum. Accipe tu consilium quod tibi do, & recuperabis salutem a Domino. Nefas est, Aureliane, dicere, & magis plus credere, deos deasque esse, quos te profiteris adorare. In diuinitate nullus est sexus, qui ob hoc est in rebus, vt mortalia, quæ deficiunt moriendo, reparentur ex semine suo. In Deitate nihil moritur, nihil ex semine reparatur, nihil ex contagiis carnis reperitur. [deos irridet:] At numina tua, Iupiter, Venus, & alia monstra amplexu polluuntur, coitu commiscentur, quædam imprægnantur, quædam generantur, quare nefas est vt dij etiam esse credantur. Horum autem simulacra vt quædam numina veneramini: thura ac libamina eis offertis: & truncum, quem sibi artifex domi compauit, vos supplices adoratis. Hoc facientes, nonne his qui insaniunt estis insaniores? Quare accipe salubre consilium, & relictis idolis, sequere Dominum Iesum Christum.

[9] Hæc autem audiens Aurelianus, intelligens nil sua verba promouisse, censuit supplicia adhibenda esse: vt quod verba minus operabantur exterius, hoc acrius supplicia exequerentur interius. Dum igitur tractatur de suppliciis, [coniectus in carcerem, 12. custodes conuertit:] Sauinianus traditur in ima carceris; cui traduntur custodes duodecim milites: quibus B. Sauinianus prædicauit verbum vitæ, annuntians remissionem fieri in baptismate. credentibus illis & renuntiantibus diaboli pompis, eos baptizauit in fide salutis. Quo audito Aurelianus, nimio furore succensus, iussit vt sibi præsentarentur; quibus dixit: Graue est mihi audire, vos adhæsisse illi sacrilego Sauiniano, mutata fide. Quænam est, inquit, vestra insania, quæ adeo vestros animos immutauit, vt certa incertis, antiqua nouis, deos etiam cuidam homini postponatis? Iudicetur ex æquo iudicio. Quis magis colendus est, Deus an homo? Nonne Christus fuit Iudæus, a Iudæis crucifixus? Illi autem milites respondentes dixerunt: Tua nobis, optime Imperator, maxime placet sententia: & vtinam fiat, quod tibi ipsi placeat! Nihil est enim verius, quam quæ tu asseris: non est alius quam Deus colendus. Christus itaque si est homo, vt æstimas, purus, verum est quod dicis, quia non est adorandus. Sed cum sit Deus & homo in vna persona, certum est quod adorandus sit ab omni creatura. Tua vero numina, dij non sunt sed dæmonia. [Psal. 95. 5.] Scriptum est enim: Omnes dij gentium dæmonia; [hi plectuntur capite.] ergo non sunt a te adoranda, sed execranda. Aurelianus hæc audiens vt cito faceret finem, iussit eos subire capitalem sententiam.

CAPVT II.
Tormenta Sabiniano inflicta. Martyrium III. virorum.

[10] His itaque glorificatis, ex præcepto Cæsaris, vir Domini extrahitur ab imo carceris; quem intuens Aurelianus ait: O Sauiniane ecce tibi sunt sub oculis mors & vita, elige quod placeat. Equidem si immolaueris, vita viues, & non morieris; sin autem, prius deficiet tibi vita, quam nobis desint immania supplicia. Cui Sauinianus: Carnem quidem poteris vincere occidendo, animam autem detrahere non poteris consentiendo. Aurelianus autem redundans maligno spiritu, iubet vt vir Dei fustibus cædatur. [Sauinianus flagellis & fustibus cæditur:] Hinc inde tortores accurrunt, membra flagellis percurrunt singula, vt nihil sit in corpore quod illæsum remaneat: aër resonat ictibus, sed ex patiente Martyre nullus auditur gemitus.

[11] Ait Aurelianus: Hæc sunt tibi, Sauiniane, dolorum principia, esto pertinax in errore, & ego multo pertinacior in tui persecutione. Ad quem Dei Martyr: Terra fructifera quanto magis excolitur, tanto amplioribus abundat fructibus: esto igitur durus agricola, sulca terram corporis mei altius verberum aratura; excoque illam igne totius tribulationis, vt resudet si quid in ipsa est rubiginis. [galea candente torquetur:] Tunc impius Aurelianus fecit galeam æneam succendi, & eius capiti sic apponi, vt vel mors inde sequeretur, aut in eo sensus omnes periclirarentur. Sed pius Dominus non defuit Martyri suo, qui eum sanum liberauit ab ipso periculo. Tunc tres qui aderant viri, de cælo illustrati, dixerunt Imperatori: [3. viri tyranni sæuitiam arguentes trucidantur.] Æternam perditionem meretur, quicumque ob iustitiam aliquem persequitur: te mortis æternæ debita præstolantur incendia, qui virum Dei pro veritate, quam prædicat, ita mortificas. His verbis Aurelianus finem iubet accelerari: mox illos ibi præcepit decollari.

[12] Videns autem B. Sauinianus tyrannum in suis desæuisse, Christi vero milites cælos conscendisse, exultans & gaudens benedixit Deum, qui suis quondam dixerat: Confidite, quia ego vici mundum. [Ioan. 16. 33.] Ipse autem iam cupiens suum cursum consummare, suspirans ad repositam coronam iustitiæ, vt bonus miles resumptis viribus promptus ad bellum progreditur. Quid agis, inquit, Aureliane? vbi est ferocitas tua? vbi insania? vbi dementia? videsne miser, quanta sit Christi militum fortitudo, & quam nullus in eos sæuientium furor? Aurelianus his verbis inflammatus, tormentum molitur omni tormento grauius. Quid enim grauius igne? Igne æterno apud inferos torquentur animæ, [extenditur in lecto ferreo, igne subiecto,] quia nullum genus tormentorum immanius est hoc genere. Acceleratur itaque lectus ferreus, super quem Martyr Dei venerandus extensus est, vt igne supposito exuratur. At vero vt ignis arderet ad vorum, sufficienter infunditur oleum, cuius quidem ardoris immanitate, lectus ferreus incepit liquescere. Rex autem impius furore plenus, ira succensus, arguit tortores, instigat carnifices, vt suscitent flammas, agitent incendia, quatenus ille rebellis & contumax vel modo victus requiescat. Sed quid? Dominus virtutum profecto affuit suo militi in tanto periculo incendij, [non læditur:] vt quondam tribus pueris in camino ignis ardentis. Et cum in medio ignis non æstuaretur, quam in Sanctis suis mirabilis Deus sit, notum fecit omnibus. Aurelianus autem existimans de Martyre, totum esse concrematum, gaudens intuetur inter globos flammarum, & quem putabat redactum esse in cinerem, videt lætum & incolumem, Deum benedicentem. O tyranne infelix, cur in hoc Nabuchodonosor non imitaris? ille etenim eos viros, quos in fornacem miserat, cum vidisset illæsos, dedit gloriam Deo, & benedixit viuentem in secula seculorum.

[13] Iterum autem Aurelianus Sanctum Dei alloquitur, dicens: Vt quid Sauiniane non misereris tui? Quare vitam perdis? Noli consistere in maleficiis, quæ cedent suppliciis: sufficiat tibi iam multos consimiles dedisse morti. Ad hæc Sanctus ait: Vtinam Aureliane intelligeres, quod tuum viuere mors est, eorum autem mori vita est: [hortatur Aurelianum, vt fidem complectatur:] habet enim nostra religio, vt etiam inimicos diligamus in Deo: & licet mihi mineris mortem, tibi tamen opto vitam & salutem sempiternam. Crede mihi, & baptizare; & felici commercio mutabis terrestre in imperium cæleste. Noli, ait Cæsar, Sauiniane me velle seducere, noli mihi fraudes contexere. Iam cessent friuola tua, & loquantur supplicia nostra. Præcepit itaque Aurelianus, vt trabes magna humo infigeretur, [iubetur sagittis configi;] cui alligatus Sauinianus vndique sagittis transforaretur. Factum est autem sine mora dictum: non sponte tamen moratur martyrium. Nullæ etenim earum quæ mittebantur sagittæ virum Dei poterant attingere: [tangi non potest.] quippe quem Deus sub tegumento manus suæ protegebat vndique. Quædam autem sagitta immissa arcu valido, resiliens diuino iudicio, impium Aurelianum perstrinxit in oculo: Aurelianus siquidem sic vulneratus non intendit miraculum, [vna resiliens lædit oculū tyranni.] sed potius sanctum iussit Sauinianum recludi in horrendum ergastulum.

[14] Sanctus igitur Sauinianus in formidoloso carcere vinculatus, ad Dominum preces & lacrymas fundit, & precatur vt det ei requiem: non tamen nisi per martyrij sanguineam palmam, quam optat recipere, non tamen alibi nisi vbi adeptus est gratiam baptismi: ac etiam vt filiis suis patronus existat præsens corpore, quos viuens Christo adoptauerat sancta regeneratione. [Sauinianus, discedit e carcere.] Affuit itaque virtus diuina, catenas confringens, & custodes cæcitate percutiens. Sentiens itaque vir sanctus se esse solutum, a carcere exiens nullum inuenit impedimentum. Recessit itaque vir ille sanctus, non vt hostes fugiens, nec mortem declinans, quam sibi sperabat esse futuram ad gloriam; sed ne videlicet filij sui lugerent mortuum absentem, quem multum dilexerant viuum præsentem.

CAPVT III.
Sabiniani cædes, sepultura, miracula.

[15] Hæc audiens Rex nefandus, & ipsius non minus ardens sancti viri martyrium, quam multum esuriens copiosum prādium; nec minus cupiens eius mortē, quam summe sitiens in maximo æstu sibi fontem; congregat milites electos, omni crudelitate repletos, eosque mittit vt virum sanctum festinanter persequantur; [Perquiritur:] non vt eum teneant & reducant, sed vt comprehendant & occidant. Illi autem tam ex præcepto Regis, quam ex sua malitia instigati, Dei famulum vt hostem insequuntur, transcurrunt peruia, scrutantur deuia. Tandem venerunt ad Sequanam, cuius alueus nimium pluuiis hiemalibus redundans, [super aquas gra ditur:] non erat cuiquam pedestri facilis transitus per eumdem. Sed fides sancta sanctum virum ingredientem sustulit super vndas ad terras alterius littoris nihilo periclitantem. O veneranda atque prædicanda virtus Dei, quæ admirante natura vndas calcabiles reddit!

[16] Hac autem virtute vir Dei ad locum baptisimatis, quem desiderabat, venit, precatus vt ad palmam martyrij perueniret, & ad quod aspirabat votum præparabat effectum. Nam vir sanctus eleuatis oculis ad alterum littus Sequanæ turbam eum persequentium ibi consistere intuetur, quibus transeundi magna erat voluntas, sed nulla possibilitas. Orante autem viro Dei, factus est transitus quam facilis. nam Sequana facta est eis vadum ex merito viri Dei, & non qualitate temporis. Iis autem aduenientibus, non tamen eum interpellantibus, sic eos alloquitur B. Sauinianus: [persecutoribus fluuium vadabilem reddit suis precibus:] Quid agis miles velox vsque modo, nunc autem piger? Ecce me quem quæris: exequere ad quod venisti. Nos certe obedientes nostris Imperatoribus digni eorum laude efficiemur; tu quidem me persequendo, ego vero moriendo. Et vnumquemque nostrum manent sua præmia meritorum; [vltro iis se effort:] me quidem vita æterna, te vero manet mors perpetua: & me perennis beatitudo, te vero sempiterna confusio. Verumtamen tua culpa scelus est alterius: & tuum commissum perenne est Regis tui exitium. Ne ergo moreris gaudia mea, neue diutius differas præmia mea. Exere ensem, & effunde sanguinem, meique cruoris guttas aliquot suscipiens veste, deferes Aureliano ex nostra benedictione; vt inde tacta pupilla, luceque recepta, confiteatur vel modo Christi mirabilia. [plectitur capite,] Vnus autem eorum qui venerant ex præcepto Regis, calefactus admonitione viri Dei, viriliterque semel percutiens, beatum decollauit Martyrem. Ex cuius effusione sanguinis, vt vir sanctus prædixerat, vestis est cruentata gladiatoris.

[17] At B. Sauinianus in se ostentans Dominicum illud, Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit viuet, [id suis manibus portat:] abscissum retinet caput, viuentis officium exequitur. Illud etenim suis gestans manibus coram ipsis persequutoribus, vsque ad locum habilem sepulturæ deportauit longius, ibique illo deposito pariterque corpore suo, beatus ille spiritus cælos conscendit laureatus, accipiens coronam iustitiæ, quam ei reposuerat Rex æternæ gloriæ. Audiens autem hoc populus acquisitionis, vniuersa scilicet Ecclesia Trecensis, tum mœrore nimio concutitur, tum lætitia maxima sustollitur. Dolet quippe tantum patronum se amisisse, gaudet quoque in tantis pressuris beatum Martyrem triumphasse: hinc itaque dolor, hinc lætitia, accumulant sibi inuicem fletus & gaudia. [sepelitur a Trecensibus.] Currit igitur omnis sexus & diuersus populus, tumulantes sanctum corpus cum honore & reuerentia, vbi ipse locum sepulturæ elegerat. Ibi etiam eius meritis interuenientibus plurima beneficia præstantur supplicibus a Domino Iesu Christo, qui est benedictus in secula seculorum, Amen. Passus est autem venerandus Martyr IX. Kalendas Februarij; de cuius passione gaudent ciues cælici & collaudant filium Dei.

[18] Persequutores autem redeuntes ad Cæsarem, vesteque cruentata tangentes eius pupillam, [Eius meritis visus restituitur Aureliano;] luce recepta eruperunt omnes in laudem. Visa enim tanti miraculi virtute, Rex & alij adstantes Deo nostro gloriam dedere. Pluribus autem annis latuit corpus beati Martyris, ob nimiam Christianorum persecutionem, eius sepulturæ locus soli Deo erat cognitus. [alia fiunt miracula:] Igitur campus ille fit miraculis floridus, & redolens virtutibus: propter quod excitantur remoti odore, vicini attrahuntur dulcedine: conueniunt ægroti recepta exultantes sospitate.

[19] Fama ergo volitante, quædam mulier, Syria nomine, oculos habens carentes lumine, toto corde quærens beati Martyris thesaurum occultum, & ipsum flagitat vt recuperet visum. Quærens ergo quem corde desiderabat, Christum planctibus inuocat, ac sanctum Martyrem precibus exorat. Ad locum venit, & nondum oratio complebatur, & ecce iam mulier exauditur: [S. Syria visum recipit:] oculi etenim reparantur ad vsum, & depulsa caligine reformantur ad visum. O quantas laudes & gratiarum actiones illa Deo & beato Martyri refert!

[20] Igitur miraculo diuulgato, accurritur a ciuibus, acceleratur ab omnibus, lætantur communiter omnes, ac Deo resonant vocibus laudes, quia ipse tam præclaro miraculo, dignatus est reuelare Martyrem suum populo suo. Ergo ex communi sententia, [ædificatur ei ecclesia;] hortante plurimum B. Syria, decenter construitur sancta ecclesia. Qua diligenter ædificata, non immemor beneficij accepti, B. Syria deuouit se Deo seruire & beato Martyri: ibi se affligens multis ieiuniis, orationibus vacans & vigiliis, se viuam hostiam Domino immolauit. [vbi Syria sancte vinit.] Ac sic iuste & sancte viuendo per immensum vitæ martyrium, ac per magnæ deuotionis famulatum meruit adipisci sancti Martyris in cælo consortium, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

VITA S. SABINÆ
ex veteri MS. Treuirensi.

Sabinianus, Martyr Trecis in Gallia (S.)
Sabina, Virgo Trecis in Gallia (S.)
Alii plures Sancti Martyres, Trecis in Gallia

BHL Number: 7408

Ex mss.

CAPVT I.
SS. Sabiniani & Sabinæ patria, educatio, fuga e patria.

[1] [Nobilibus parentibus oriundi Sabinianus & Sabina] Sauinus nobilis & diues in oppido Samon, ex amisso patre & matre, nutriebatur in domo familiæ; & quidquid adolescebat, cum esset paganus, erat homo iustus in operibus suis. Cum venisset ad legitimam ætatem accepit coniugem … parentibus procreatam: & ipsa valde nobilis, & habuit nomen eius secundum nomen suum Sauiniana. Et amissa coniuge accepit sibi aliam vxorem de a Pelopia ciuitate, ex genere Chaldæorum, & ipsa valde locuples, & habuit b exinde filium, & vocauit nomen suum vel filiæ suæ Sauinianus & Sauina; [instituuntur litteris.] ambo tamen nutriebantur in domo paterna in studiis.

[2] Deinceps S. Sauinus indutus bonis operibus, ieiunabat, & orabat iugiter, [Sabinianus bonis operibus deditus,] & quidquid de domo paterna eripere potuisset, pauperibus erogabat. Cum legisset in psalmo Dauidico: Asperges me, Domine, hyssopo, & mundabor; lauabis me, & super nieum dealbabor; quærebat apud semetipsum, & non poterat inuenire assertionem verborum. [Psal. 50. 9.] Vna quidem die ingressus est in cubiculum, seramque posuit, & induit se cinere & cilicio, & prostrauit se super faciem terræ, & ait: Facilior est mors, quam vita, si non potuero inuenire assertionem verborum. [ub Angelo instruitur:] Eadem nocte Angelus Domini ingressus est in cubiculum, tenens in dextera manu candelabrum aureum, & illuxit cubiculum illud, & repletum est odore suauitatis, & ait ad eum: Sauiniane, noli affligere te vsque ad mortem; inuenisti enim gratiam apud Dominum, & ego dicam tibi assertionem verborum, Asperges me hyssopo & mundabor: cum aspersum fuerit chrisma super caput tuum, mundaberis a delicto maximo: cum lauatus fueris ex aqua viua, in nomine Domini nostri Iesu Christi, candidior eris quam nix, quod est baptismus, secunda regeneratio per lauacrum fontis.

[3] Angelus Domini recessit ab eo; & erexit se, & ostendit se hilari vultu. Ingressusque in domum paternam, salutauit patrem & matrem secundum consuetudinem: c & obiurgauit eum pater suus, & ait: Numquid ad hoc venisti mihi, [profugit a domo paterna.] fili, vt disperdas nos, & domos nostras? Facilius est te solum disperdam, quam disperdas nos totos. At ille obiurgatus recessit, & alias ignotas sibi adiit vias. Quærebat eum pater suus, & cum non potuisset inuenire, non erat ausus obiurgare filiam suam; sed blandimentis conuocat eam, vt ostenderet ei aurum Arabiæ, & lapides pretiosos, sed non singula accipere, sed nec respicere volebat. Erat enim afflicta præ dolore, & desiderio fratris.

[4] [Sabina ideo mœsia,] Et per singulos dies accipiebat ampullam olei, & incensum, & accedebat ad idola paterna; & flebat ibi grauiter, & non sumebat cibum, nisi in vesperum. Vna autem die accessit ad idolum secundum consuetudinem, & fleuit ibi grauiter: [immolat frustra idolis.] deinde posuit caput suum super lapidem, & oppressa est a sopore, præ Angelica potestate: & Angelus Domini stetit ante eam, & ait B. Sauinæ: Noli flere, quia exaudiuit Dominus vocem fletus tui, sed oportet te, [Monetur ab Angelo vt inde fugiat:] vt eripiaris ab istis hominibus iniquis vana colentibus, & inuenies fratrem tuum in maximo honore cōstitutum; quia hæc dicit Dominus: Qui dereliquerit patrem aut matrem propter me, erit me dignus: & qui dereliquerit domum, aurum, argentum, & possessiones multas, quod vanitas est huius mundi: ego dabo ei thesaurum in cælo, quem ȩrugo non comedit, neque tinea demolitur. [Luc. 18. 29. Matth. 6. 19.] Angelus Domini recessit ab ea.

[5] Quæ erexit se, & dixit ad collactaneam suam: Dilectissima mihi Maximinola, non sensisti aliquid? At illa dixit: Sensi Domina; [visionem & cōsilium suum aperit Maximinolæ ancillæ:] vidi hominē mihi incognitū stantē ante me alba veste vestitum, & vestimentum eius ventus non agitabat, & sic loquebatur tecum, labia promouebat, sed nescio quid tibi loquebatur; & repleta est anima mea odore suauitatis. Tunc B. Sauina ait ad eam: Dilectissima mihi Maximinola, vis mihi consentire aut quod tibi quæsita fuero non hoc palam manifestabis, vt veniat ad aures genitoribus meis? At illa respondit: Absit Domina, vt secretum tuum debeam manifestare; tantummodo non consentiam vt te mortifices, quia video te afflictam. In reliquo quæcumque admiseris, fiat mihi.

[6] Crastina vero die ambulauit ad idola secundum consuetudinem, [fugit cum ea:] & non permisit alias famulas secum ambulare, nisi tantummodo Maximinolam collactaneam suam silentissime. Hora diei tertia altas & ignotas, duras & asperas sibi tradidit vias: & deserebat pes eius terram tamquam veniens, & confortabatur in via sua. Psallentium Angelorum voces audiebat ante se a longe, & ipsa psallebat.

[7] Quærebat eam pater & mater, parentes, amici & famuli, [perquiritur.] per montes & valles & vniuersas indagines. Cum non potuissent inuenire, tunc Sauinus expandit manus suas ad cælos, & ait: Si tu es Deus, qui habes potestatem in cælo & in terra, & alius Deus non est præter te; si tu habes potestatem nos saluandi, mitte deorsum, & percute idolum quod vsque nunc adoraui, quod mihi non fecit saluos natos meos: vel si eos perdidissem, [Patre idola execrate,] accessissem ad monumenta eorum, & refrigerasset anima mea; quia nescio qua caussa faciente mihi ablati sunt. Tunc Dominus de cælo intonuit, & percussit idola & comminuit ea a summo vsque ad fundamentum, [ea cælitus deiiciuntur.] & imagines eius aureas, quæ ibidem adorabant, comminuit, tamquam puluerem. d Tunc fuit quæstio per pestilentiam in tota regione illa vsque in diem ab Abgaro Rege: & multi per hoc in Deum credere cœperunt.

[Annotata]

a Ita Vincentius & Mombritius. sic Peloponesum appellat Eustathius. [Pelopia.] ast ea regio est, non ciuitas. Plinius Lydiæ oppidum Pelopiam habet, quæ aliis Thyatira dicitur. In MS. hic pro Pelopia, Philosophia erat.

b Vincentius & Mombritius: Ex prima vxore habuit hunc ipsum Sauinianum filium; ex secunda Sauinam filiam.

c Iidem: Surgens ergo Sauinianus, & volens conuertere patrem suum, obiurgatus est propter metum Darij principis &c. Quis hic Darius?

d Hæc de pestilentia & Abgaro Rege, non habentur apud Vincentium & Mombritium. Diximus supra, cum de SS. Sarbelio & Barbea ageremus, familiare id fuisse Edessenorum Regibus nomen.

CAPVT II.
S. Sabinæ iter Romam, Rauennam, & in Galliam.

[8] Deinde post multa tempora cursu transacto B. Sauina venit Romam, [S. Sauina venit Romam:] & vidit beatam sepulturam S. Petri, & ait ad famulam suam: Oportet nos hic orare, & baptismum percipere in nomine Domini. Adhæsit ad aliquam ancillam Dei, nomine Iustinam; quæ pariter vacabant in oratione, vt non eis præteriret cursus diurnus, neque nocturnus. Adoptabat eam sibi in filiam, [baptizatur:] & ei baptismum velociter præparauit, & baptizata est a viro sancto ac venerabili Papa a Eusebio: & dum in albis esset, eas virtutes est operata.

[9] [signo Crucis cæcos & claudos sanat.] Duo autem cæci, & duo debiles, & vnus cæcus claudus & debilis (deferebat eum pater super collum suum tamquam imaginem) vna voce loquentes, B. Sauina miserere nobis. Illa vero leuabat oculos suos ad cȩlum, dicens: Potens est Deus miserator, & multum misericors. Deinde prostrauit se super faciem terræ & orauit: Domine Deus meus, qui eripuisti animam meam a morte, & pedes meos a lapsu, quia tu es lux vera, præsta per manum ancillæ tuæ peccatricis propter astantes reddi sanitatem compeditorum. Completa oratione erexit se, & signum Crucis fecit in frontes eorum, & qui non viderant, lucem diei dedit; & qui non ambulabant, ambulare fecit; & ille qui neque videbat, neque loquebatur, neque ambulabat, stetit supra pedes suos, & ait: Beatissima Sauina inter reliquas virgines. Videntes circumstantes ceciderunt ad pedes eius magnificantes Deum; vnusquisque largiebatur ei de bono suo, illa erogabat pauperibus. Fuit ibi quasi lustrum vnum.

[10] [Monita ab Angelo, vt ad fratrem proficiscatur,] Vna die festa post vigilias matutinas, cum se posuisset in grabatum suum, Angelus Domini stetit ante eam, & ait ei: B. Sauina quid hoc fecisti? despexisti patrem & matrem & domos paternas, & modo hic cum deliciis epularis, & non perseueras in peregrinatione tua? Surge, vade Trecas ciuitatem in Campania; ibidem inuenies germanum tuum, quem desiderat anima tua, corona indutum lapidibus pretiosis. Angelus Domini recessit ab ea; erexitque se, & contremuit tota, & timuit valde vsque ad mortem. Deinde confortata in oratione ait ad famulam suam: Dilectissima mihi, non nos oportet hic habitare. Maximinola vero ait: Domina quid vis agere? Si te in itinere contingit mori peregrinam, & non sit qui corpus tuum tradat sepulturæ? Et valde ciues isti gaudebant propter te. Tunc B. Sauina dixit ad famulam suam: Dominus prouidebit omnia sperantibus in se: noli esse incredula, sed sape. Accipe duos panes nitidos, forsitan inueniemus esurientem; & vnum hordeaceum ad vsum nostrum. [discedit Roma cum Maximinola:] Fecit sicut dixerat Domina eius, consuetudinarium carpens iter. Quærebant eam ciues lugētes, & vir sanctus ac venerabilis quæstionem faciebat, quis eam exasperasset; sed neminem quispiam inuenit.

[11] Post transacto tempore venit in vrbem Rauennensem: [venit Rauennam:] alicuius hominis locupletis filiam vnicam paratam ad mortem inuenit. Cum venisset Sancta ac beatissima ante domum, ecce vni famulæ egredienti de domo ait: Reuertere in domo, & dic domino domus, quia hic peregrina postulat mansionem. Puella ait: Domina, quomodo potes hic habere mansionem, quia filia dominorum parata est ad mortem, & ibidem sunt lamentationes super eam. B. Sauina ait ad eam: Reuertere, dic ad eos; non propter me morietur. Reuersa puella ait ad dominam suam: Domina, hic peregrina postulat mansionem. Gauisa est mater, currens ei obuiam, & ait: Domina veni, & vide quali impietate filia nostra est parata ad mortem, & non possumus miserationem apud Deum obtinere, vt nos moriamur, & illa viuat. Apprehensa manu eius, duxit eam infra tecta parietum. Salutauit illa domum; deinde accedens ad lectulum innocentis, prostrauit se super faciem terrȩ, & sic orauit: Deus meus, [puellam moribundam precibus sanat:] qui habes potestatem mortificandi & viuificandi, cuius mysteria non possum enarrare; qui Lazarum de monumēto post tertiam diem iam fœtidum resuscitasti; prȩsta per manū ancillæ tuæ peccatricis, reddi innocentē parentibus. Erexit se, & apprehensa manu eius erexit puellam; & quæ iam tertio, aut quarto die non loquebatur, ait: Propterea aduenisti ancilla Dei, vt me educeres de inferno, & lætificares meos genitores: sed da mihi manducare & bibere de manu tua, vt non esuriam, neque sitiam in æternum: & tollens vestimentum tuum velabis caput meum, oportet enim me tecum esse in vita mea. B. Sauina ait: Præ specie pulchritudinis tuæ non potes mecum ambulare, sed si perseueraueris in finem, semper mecum eris in gloria Dei. [non sinit eam secum peregrinari.] Pulsabant eam vt ibidem deberet consistere, deducentes eam, lamentantes præ gaudio, vsque in aliam ciuitatem.

[Annotatum]

a S. Eusebius Papa circiter 35. annis post Aureliani mortem Pontifex creatus est. Fortassis tamen ante pontificatum Sabinam baptizauit: colitur 26. Septemb.

CAPVT III.
S. Sabinæ obitus, sepultura, miracula.

[12] Cvm didicisset per alias ciuitates, quia iam prope esset Trecas ciuitas, [Venit in conspectum vrbis Trecensis:] velocius festinabat appropinquare. Cum iam venisset prope ciuitatem, videns muros constructos (nam erant inter montes) ait ad quemdam pastorem: Dic mihi, quid est istud quod apparet coram nobis? At ille: Quis enim qui nesciat, quia hæc est ciuitas Trecas? Leuauit oculos suos, & ait: Domine tibi gratias ago, quia non fraudasti desiderium animæ meæ, & fecisti perdurare gressus meos. Cum venisset milliarium de ciuitate, ait ad famulam suam: Dilectissima mihi Maximinola, sedeamus hic modicum: forsitan aliquis egredietur de ciuitate, qui nos lætificet, & faciat certiores. Illa vero sedente iuxta ortum stratæ in pauimento, ecce vir venerabilis a Lucerius egrediens de ciuitate ait ad eam: Vnde es? B. Sauina respondit: Domine, b hinc sum de alia ciuitate. Venerabilis Lucerius ait: Quare mentita es mihi, quia habitus, [ex Lucerio intelligit mortem & sepulchrū fratris:] & loquela tua mihi indicat peregrinam? At illa: Domine, tu dixisti, quia peregrina sum, & fratrem meum Sauinianum quæro, qui de domo paterna pergens coram nobis nusquam comparuit; & mihi fuit indicatum, quod hic esset in ista ciuitate. Vir venerabilis Lucerius ait: Hominem quem quæris fuit hic, sed non est: ante c paullulum decollatus est a persecutoribus pro bonis operibus, iussu Aureliani Imperatoris, & d Valeriani Præsidis, sed sanguinem suum Dominus vindicet. Si vis certius scire vbi positus est, vade in duodecimo milliario de ciuitate super fluuium Sequanam: ibidem aliqua femina super eodem cellulam ædificauit, & positus est; cum ingressa fueris cellulam partibus Orientis, ibi est lapis vbi positus est, qui cellulam ipsam ædificauit. In dextera vero manu, ibi sunt duo lapides magni: in lapide illo candidiore, qui est iuxta parietem, ibidem positus est quem dicis tibi fratrem esse. Vade illuc & reuertere ad nos, nobiscum habitabis in vita tua, & bene tibi erit.

[13] Illo prætereunte, B. Sauina e prostrauit se super faciem terræ, & orauit: Domine Deus meus, qui me ab adolescentia mea gubernare dignatus fuisti, si tamen scis quod intacta ad te venio, & mandata tua non præteriui, iube recipere quem mihi commendasti; ne permittas me amplius fatigari in duris itineribus, [pie moritur:] & iube indignum corpus meum tradere sepulturæ; & non permittas me hinc promoueri; & famulam meam tibi commendo, quæ propter me tanta sustinuit, & fratrem meum, quem in hunc mundum videre non potui, vel in regno tuo eum videre merear. Cōpleta oratione emisit spiritum, & recepta est ab Angelis in cælum. Sedens famula ad pedes eius fleuit grauiter, dicens: Domina, quare me non audisti, vbi est aqua vnde corpus tuum lauem? vbi est lapis vbi corpus tuum recondere debeam? quia nulla est mihi fodiendi facultas, vel cui me commendasti miseram? vbi peto vitæ auxilium?

[14] Illa vero flente, ecce venerabili Lucerio remeante ad ciuitatem, quam ante paullulum videbat esse viuam, videns esse defunctam, ait ad famulam: Noli flere, quia ego celerius vadam, & reuertar ad eam sepeliendam. [honorifice sepelitur:] Velociter perrexit ad ciuitatem, & ingressus domum suam apertis scriniis vestibulorum suorum, electas vestes præparauit, & lapidem magnum ad sepeliendam eam. Deinde præconem misit clamare per ciuitatem: Sacerdotes, famuli, & peregrini venite ad sepeliendam peregrinam, quæ extra ciuitatem defuncta est. Mox fuit mœror ingens in tota ciuitate, vt non ibidem resedisset nec vir, [non potest corpus in ciuitatem inferri.] nec femina, qui pedibus ambulare potuisset; sed festinabant ad eam sepeliendam & pulsabant vt eam ad ciuitatem perducerent; sed non potuerunt beatum corpus promouere.

[15] Et ecce aliqua femina, nomine Eleutheria, cæca, & manus arefactas habere videbatur, [Cæca tacto eius vestimento visum recuperat.] non poterat ad eam accedere præ multitudine turbæ, & ait: Obsecro vos itaque, vt permittatis mihi ad beatum corpus accedere, quia non sum digna contingere vel vestimentum quo induta est. Et cum accessisset ad beatum corpus, & tetigisset vestimentum eius, statim aperti sunt oculi eius, & arefacta manus redierat in decorem.

[16] Cognoscentes ergo virtutem Dei in loco ipso sepelierunt eam. Tantum ibidem vir venerabilis Lucerius de bonis suis præparauit, vt omnes saturati vnusquisque ad domum suam fuissent reuersi. Et cum esset vir venerabilis Lucerius incommodis prægrauatus, aduertit oculos suos ad parietem, & orauit confidenter: [Lucerius voce cælesti euocatus moritur.] Domine Deus, tu scis qualiter ambulaui in via veritatis, præsta refrigerium animæ meæ, & permitte mihi super eam cellulam ædificare. Tunc vox Domini locuta est ad eum, dicens: Luceri tu migraturus es, & merces tua tecum est, postea veniet vir rector Ecclesiæ, qui super eam ædificabit: tunc apparebit claritas tua in cælis, quod in terra operibus præparasti. Quæ ancilla Dei vixit annos XLVIII. obiit in pace sub die IV. Kalend. Februarij, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, & gloria, virtus, & imperium in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Licerium vocant alij.

b Camuzat. Ego de ciuitate ista sum.

c Imo longe ante, si quidem ipsa ab Eusebio, iam Pontifice, est baptizata.

d Crispinus appellatur in Actis S. Sabiniani.

e Pet. de Nat. Ipsa vero ante tumulum fratris prostrata orauit ad Dominum, vt susciperet in pace spiritum eius, & continuo in Christo obdormiuit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SEVERA VIRGINE, MAXIMO ET SECVNDA EIVS PARENTIBVS, MARCO ET CALENDINO EORVM FILIIS, SEVERÆ FRATRIBVS, ET ALIIS CIRCITER MILLE MILITIBVS.

Initio IV. Sec.

[Praefatio]

Severa, Virgo Martyr in Italia (S.)
Maximus, eius parens, Martyr in Italia (S.)
Secunda, eius parens, Martyr in Italia (S.)
Marcus, frater, Martyr in Italia (S.)
Calendinus, frater, Martyr in Italia (S.)
Circiter mille Milites, fratres Martyres, in Italia

[1] Pyrgi in Tusco littore, inter Cæretanum flumen ac Centumcellas, vetustum oppidum aut castellum fuit, cum nauali, plerisque Romanarum rerum scriptoribus memoratum. Eius conspiciuntur haud leues ruinæ iuxta oppidum quod S. Seueræ dicitur, [S. Seueræ oppidum:] estq; isthic portus exiguus 4. aut 5. triremium capax. De eo Leander Albertus: Cœnobium D. Seueræ est in littore, instar arcis. Nomen ei a S. Seuera nobilißima Virgine Romana, cuius olim & martyrio nobilitatum, & præsidio nunc defenditur.

[2] [eius & sociorum natalis,] Huius natalem consignauit Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. XXIX. Ianuarij his verbis: Romæ (id est, vt scribit in Notis, in territorio Romano apud Centumcellas) S. Seueræ Virginis & Martyris sub Diocletiano. Eiusdem, ac parentum fratrumq;, meminit idem Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. At Maurolycus XXX. Ianuarij retulit: Romæ SS. Flauiani, Maximi, Secundæ, Calendini, Marci, & Seueræ Mart. ex quibus Maximus cum cxx. militibus a se conuersis decollatus est iussu Maximiani Imperatoris, & a Marcello Papa sepultus. Ceteri sub Claudio passi, hoc modo: Secunda Maximi vxor inter comprehensorum manus expirauit. Flauianus cum familia conuersus apud Centumcellas capite cæsus. Tandem Calendinus, Marcus, ac Seuera Maximi filij, plumbatis interempti sunt. Hæc ille, quæ in Actis expendemus. S. Flauiani Præfecti Vrbis agitur XXVIII. Ianuarij natalis. MS. Florarium hoc XXIX. die ita habet: Et Serenæ Virginis & Martyris. quæ an de hac S. Seuera, an potius de S. Serena Virgine & Martyre, de qua XXX. Ianuarij agemus, accipienda sint, haud constat.

[3] [Acta.] Horum Martyrum Acta breuiter descripsit Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 41. sed correctionis subinde egentia, vt ex Notis patebit. Eadem recenset ex Petro Baronius tom. 2. ad an. 298. nu. 14. mendis expunctis. Eadem habet Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Siluanus Razzius in Appendice ad to. 6. de vitis feminarum sanctitate illustrium, Antonius Gallonius lib. de Romanis Virginibus, Guilielmus Gazæus, aliiq;.

ACTA EX PETRO DE NATAL.

Severa, Virgo Martyr in Italia (S.)
Maximus, eius parens, Martyr in Italia (S.)
Secunda, eius parens, Martyr in Italia (S.)
Marcus, frater, Martyr in Italia (S.)
Calendinus, frater, Martyr in Italia (S.)
Circiter mille Milites, fratres Martyres, in Italia

Ex variis.

[1] Flauianus, Maximus, Secunda, Calendinus, Marcus, & Seuera, cum aliis multis Martyribus, passi sunt sub Maximiano & Claudio Imperatoribus, a Constantino Imperatore Magno iam a milicibus apud Galliam in imperium sublimato. [S. Maxjmus milites conuertit:] Quorum primo Maximus, qui Comes millenarius erat, ab infantia sua Christianus, ex parentibus Christianis exortus, centum & viginti ex suis militibus conuersos a S. Marcello Papa baptizari fecit.

[2] Quod audiens Maximianus eumdem Maximum comprehensum, vna cum dictis centum & viginti militibus, [cum iis damnatur ad arenarium,] damnauit ad arenam fodiendam. Et post menses IX. dum Marcus Tribunus comperisset, quod Maximus Comes ceteros suos milites, qui ex millenario residui fuerant, qui ad eum visitandum accesserant, conuertisset, fecit Maximum in carcerem mitti, [cæditur fustibus.] deinde eductum fustibus cædi iussit; & dum cæderetur Tribunus excæcatus est. Quod Maximianus Imperator audiens, & moleste ferens, Maximum Comitem cum centum & viginti militibus ad arenam damnatis fecit decollari. Reliquos vero ex mille militibus conuersos in arenario missos, [decollatur.] flammis iussit incendi. Quorum corpora S. b Marcellus Papa, cum c Ioanne Presbytero, sepeliuit in loco d Cucumeris, secundo milliario ab Vrbe.

[3] Post duos menses Maximianus e moritur: & Claudius Romæ in imperium exaltatur; qui audiens Secundam, vxorem quondam Maximi Comitis, cum filiis esse Christianam, fecit eam teneri, & filios eius f Calendinum, & Marcum, ac filiam eius Seueram. [S. Secunda moritur.] Qui dum sibi præsentati essent, Secunda g inter manus eam tenentium emisit spiritum; Flauianus autem Vicarius Imperatoris, qui ei assistebat, cum vidisset Angelos, h qui supra capita filiorum Secundæ orantium manus tenebant, [S. Flauianus conuertitur, occiditur.] & ipse conuersus est, & a Theodoro Presbytero baptizatus cum omni familia sua. Quod audiens Imperator i Claudius Flauianum cum omni domo sua detentum Centumcellis adduci mandauit, & ibidem omnes pariter capite cædi. [S. Seuera cum fratribus necatur.] Beatos vero Calendinum, Marcum atque Seueram, olim Maximi filios, milliario XXXV. ab Vrbe iuxta mare deferri, ibique tam diu plumbatis cædi donec spiritum exhalarunt. Quorum omnium corpora in loco, qui dicitur Pignus, sepulta sunt a Christianis. Horum omnium Martyrum passio colitur IV. Kalendas Februarij.

[Annotata]

a Anno Christi 306. 25. Iulij, mortuus est Eboraci in Britannia Constantius Chlorus Augustus. Imperium pro eo capessiuit Constantinus filius, Cæsaris nomine cōtentus, donec anno 307. a Maximiano Herculeo Ex-Augusto appellationem Augusti suscepit, Faustamq; eius filiam in vxorem. Licet hic magnam in Petro incuriam ac chronologiæ imperitiam notare. Nam Maximianus Herculeus an. Christi 304. cum Diocletiano imperium posuit. Galerius Maximianus Armentarius in Illyrico resedit, Seuero Cæsari commissa Italia, Galerio Maximino sororis filio Oriente, postea anno 306. Maxentius Herculei filius a militibus Prætorianis Imperator est appellatus. at Claudius a 21. Martij 268. vsque ad annum 270. imperium multo ante tenuit. Baronius hæc gesta scribit cum ex Africa, vbi nationes Quinquegentanas domuerat, Romam reuertit Herculeus, Thermasq; Diocletianas condidit. Cœpta tunc fortassis, at quæ de Seueræ & fratrum cæde dicuntur, ea vel sub Armentario, vel potius sub Maxentio gesta.

b Marcellinus legit Baronius; quasi non eiusmodi pia opera etiam ante pontificatum exercere Marcellus potuerit.

c Huius similia opera supra commemorata in vita S. Marcelli 16. Ianu. Agitur eius natalis 18. Augusti.

d Cliuus Cucumeris dictum fuit vetus cœmeterium, via Salaria, secundo ab Vrbe milliari, de quo Baronius in Notis 17. Iunij.

e Herculeus anno 310. Massiliæ occisus, Armentarius anno sequente fœdo morbo extinctus, fusi Christiani sanguinis pœnas dederunt. At quis Claudius in Imperium exaltatus? Quæ deinceps narrantur, sub Maxentio gesta arbitramur.

f Baronius & Ferrarius Calendium scribunt.

g Baronius: coram Iudice in quæstionibus reddidit Deo spiritum.

h Idem: viso super capita puerorum cælestis nuntij apparentis splendore.

i Hic Claudius Præfectus fortassis fuit sub Maxentio Imperatore.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TVDERTINIS SEVSTIO, ET ALIIS LXXX.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Seustius, Martyr Tuderti in Vmbria (S.)
Alii LXXX Martyres, Tuderti in Vmbria

[1] Tvdere, siue, vt recentiores fere scribunt, Tuderti, Vmbriæ oppido, vulgo Todi, haud procul Tiberis ripa sito, coluntur hoc die S. Seustius & alij LXXX. Martyres, qui Diocletiani temporibus glorioso certamine defuncti memorantur. [SS. Seustij & sociorum natalis,] ita Ferrarius in generali Catalogo SS. Tuderti in Vmbria sanctorum LXXX. Martyrum sub Diocletiano & Maximiano. At S. Seustium Ioannes Baptista Posseuinus in historia SS. Tudertinorum, atque ipse Ferrarius, X. Februarij refert, licet hic in Notis fateatur XXIX. Ianuarij coli; quod & nos aliunde didicimus.

[2] Posseuinus res gestas S. Cassiani Episcopi & Martyris, a vetusto auctore, venerabilis Patris Bassiani hortatu, Latino sermone conscriptas, Italico stylo exequitur; quas & nos XIII. Augusti dabimus. [Acta.] In iis Seustij & aliorum LXXX. quos Ablauius S. Seustij patruus, S. Cassiani parens, fidei Christianæ caußa interemit. Quæ ad LXXX. illos & Seustium proprie spectant, exhibet Ferrarius in catalogo SS. Italiæ hoc die, ex Lectionibus Ecclesiæ Tudertinæ a sacra Rituum congregatione approbatis.

[3] Scribit Posseuinus, cum rerum in Tuscia potirentur Franci, corpus S. Seustij in Gallias auexisse ad vrbem Nannetensem, [Reliquiæ S. Seustij;] vbi etiamnum plurima mortalibus beneficia, eius patrocinio, largiatur Deus. Verum neque in propriis officiis Ecclesiæ Nannetensis, quæ habemus, neque in Martyrologio Gallicano Andreæ Saussaij, neque in vitis SS. Britanniæ Armoricæ (inter cuius regionis populos Nannetes sunt) ab Alberto Magno de Morlaix vulgatis, S. Seustij vlla mentio est. At cum id Tudertes tradant, verisimile est quapiam belli alteriusue cladis occasione, aut deperditas, aut a Nannetibus auectas, aut occultatas, oblitterata simul memoria.

[4] At reliquorum LXXX. Martyrum reliquias in ecclesia eorum dicata nomini conditas esse apud Tudertes, [ceterorum.] accepimus. Posseuinus scribit omnes securi percussos, ac dein cremata corpora, eo loco vbi nunc S. Fortunati stat basilica, quam olim S. Cassiani appellatam fuisse scribit ad eiusdem S. Fortunati vitam, quam XIV. Octobris dabimus, idem Posseuinus.

ACTA EX PHIL. FERRARIO.

Seustius, Martyr Tuderti in Vmbria (S.)
Alii LXXX Martyres, Tuderti in Vmbria

[1] a Ablauius in Etruria Proconsul, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Tudertum veniens multos ex Christianis affecit martyrio, in quibus octuaginta fuere, quos S. b Cassianus Episcopus Tudertinus ad Christum conuerterat. Hos Ablauius, dum immobiles in fidei susceptæ proposito permanerent, absque vlla iudicij forma, pœna capitali damnauit. [80. Martyres Tuderti occisi.] Quorum corpora in ignem coniecta sunt in regione Apentina (quo loco apud vrbem a D. c Fortunato Episcopo Martyribus templum augustum extructum fuit) circa annū salutis d CCCIII. Quos Martyres proxime S. Cassianus effuso sanguine secutus est.

[2] Erat e in horum Martyrum numero Seustius, eiusdem Ablauij ex fratre nepos, quem Proconsul facile liberasset; sed ciuitate reclamante, vt idem in Seustium, quod contra alios, exequeretur, veritus Imperatorum edicta, [S. Seustius traditur matri peruertendus:] nepotem blanditiis & promissis a sententia reuocare conatur: illumque matri, vt a proposito remoueret, tradit. Sed cum illa Christiana fuisset deprehensa, (nam occulte filium ad f Pontianum Episcopum in cisterna latitantem adduxit, [ab ea animatur:] ab eoque vna cum filio ad martyrium fortiter subeundum vehementer inflammata est) Ablauius iratus illam ad se cum filio redeuntem, ac in idola sibi oblata, vt illa coleret, expuentem, [a patruo iugulatur:] diu cruciari iussit, & Seustium diuersimode tortum & fustibus cæsum propriis manibus pugione iugulauit. Quo tempore ingens terræmotus Apentinam regionem, quæ veteri ciuitati g imminebat, multo hiatu absorbuit.

[3] Corpus Seustij capsa lignea inclusum duobus iuuencis indomitis raptandum, iussu Proconsulis, iungitur: ad h Thrasymenum lacum, in loco, qui dicitur Confinis, [sepelitur.] constitere, vbi i Aretina nobilis matrona corpus illius sepeliuit, ecclesia ibi extructa.

[Annotata]

a Huic nuptam Chromatij. Præfecti Vrbis filiam habent acta S. Cassiani; illius, vt videtur Chromatij, cuius conuersio in Actis S. Sebastiani 20. Ianu. commemorata, natalis agitur vti & filij eius Tiburtij, 11. Augusti.

b Pontianus legendum videtur: nam Cassianus post eorum cædem ab ipso Pontiano iam captiuo baptizatus primum est.

c Vixit is Iustini senioris & Iustiniani temporibus.

d Imo aliquanto prius, vt licet ex Actis S. Cassiani coniicere, quæ tamen ipsa, vt suo loco dicemus, vitiata sunt; & cum S. Cassiani Foro-Corneliensis, qui eodem die colitur, Actis confusa.

e Ita quidem loquitur & Posseuinus in Actis S. Cassiani: alibi tamen absque Seustio octoginta statuit, negatq; vllius ex eo omni numero sciri nomen. Consentit in Notis Ferrarius.

f Colitur S. Pontianus, Episcopus Tudertinus & Martyr, 9. Iulij.

g Altius muris Tudertinis fuisse iugum illud collis, cubitis XXX. scribit Posseuinus.

h Is nunc vulgo Lacus Perusinus dicitur. Olim victoria Hannibalis celeberrimus.

i Artinam appellat Posseuinus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS PAPIA ET MAVRO.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Papias, Martyr Romae (S.)
Maurus, Martyr Romae (S.)

Ex variis.

§. I. SS. Papiæ & Mauri natalis, Acta.

[1] Romæ via Numentana, XXIX. Ianuarij, natalis SS. Papiæ & Mauri militum, quorū ora iussit Laudicius Vrbis Præfectus, ad primam confessionem Christi, lapidibus contundi, [SS. Papiæ & Mauri natalis,] & sic eos in carcerem retrudi, ac postea fustibus cædi, atque in vltimo plumbatis, donec exspirarent. ita Vsuardus & Bellinus, consentiente Martyrologio Romano, Maurolyco & MSS. plerisque. Ado, Rabanus, Notkerus, Beda vulgatus, Canisius, aliiq;, paullo prolixiori elogio totum eorum certamen complexi sunt.

[2] Id plenius narratum XVI. Ianuarij in Actis S. Marcelli cap. 2. nu. 7. his verbis: [conuersio,] Tunc videntes duo milites Papias & Maurus, (tripodam æream delatam vt SS. Saturninus & Sisinnius thurificarent maiestatibus, quod erat ante dictum, iis orantibus continuo solutam velut lutum; licet Ado solum scribat, videntes constantiam Martyrum) eo ergo animaduerso miraculo, cœperunt clamare & dicere: Vere Deus est Dominus Iesus Christus, quem colunt Sisinnius & Saturninus.

[3] Iratus itaque Laodicius Præfectus iussit eos in eculeo leuari. Et cum traherentur, neruis, fustibus, & scorpionibus cæsi sunt. Illi autem clamabant dicentes: Gloria tibi Domine Iesu Christe, [tormenta,] quia meruimus socij fieri seruorum tuorum. Tunc Papias, & Maurus clamabant, dicentes: Vt quid vos sic coarctat diabolus in seruos Dei ista exercere? Iratus Laodicius iussit, vt cum lapidibus os eorum contunderetur, & retrudi fecit in carcerem; Saturnino autem & Sisinnio flammas ad latera poni. Illi autem in eculeo pendentes, vultu alacri gratias Deo agebant. Eadem vero die, dedit eis capitalem subire sententiam. Et depositi de eculeo, ducti sunt via Numentana, milliario secundo, & ibi capite sunt truncati. Eorum autem corpora collegit Thrason cum Ioanne Presbytero, & sepeliuit in prædio suo via Salaria, sub die quarto Calendarum Decembr.

[4] Post dies duodecim, iussit Laodicius Præfectus Papiam & Maurum milites, [baptismus,] qui baptizati fuerant a B. Marcello Episcopo, sibi præsentari in Circo Flaminio. Quos cum vidisset, dixit ad eos: Nunc cognoui, quod & vos Christiani sitis. Papias dixit: Vere Christiani. Dicit ad eos Laodicius: Deponite & absoluite vanam fallaciam, & adorate deos, quos Principes adorant. Respondit Maurus & dixit: Adorent eos, qui desperauerunt de animabus suis, vt in æternum pereant. Laodicius Præfectus dixit: Modo vos desperabitis de animabus vestris, si non sacrificaueritis diis immortalibus. Audite & facite quæ dico, & viuite. Respondit Papias: Sacrifica tu, & viues in tormentis æternalibus. Tunc iussit eos sterni in terram, [cædes.] & fustibus cædi. Et cum diu cæderētur, nulla vox ex eis audita est nisi tantum: Christe adiuua nos seruos tuos. Tunc iussit eos leuari de terra, & plumbatis cædi. Et cum diu cæderentur emiserunt spiritum. Quorum corpora collegit noctu Ioannes Presbyter, & sepeliuit in via Numentana, sub die quarto Calendarum Februariarum, ad Nymphas B. Petri, vbi baptizabat.

[5] Hæc in Actis S. Marcelli. Neque enim assentimur Baronio ita scribenti in Notis: De his hac die Beda, Vsuardus, & vberius Ado ex Actis S. Marcelli, seu potius Marcellini Papæ, in quibus eorum certamina intexta habentur. Sunt quidem plurima, quæ iis Actis continentur gesta cum in viuis adhuc eßet S. Marcellinus, quippe qui vix semestri antequam imperium Diocletianus deponeret, [a quo baptizati.] martyrio coronatus est, sed posteriora tamen ad solum Marcellum pertinent, qui & hos baptizasse, & alia, quæ isthic ei tribuuntur, egisse potuit antequam pontificatum adiret. Vrsio Abbas cap. 2. nu. 11. mendose scribit, cum baptizati essent a S. Marcello Papias & Maurus, tum demum post baptismum comprehensos. Fuerunt enim in ipsa prima confeßione, ante baptismum, lapidibus illis ora contusa. dein retrusi in carcerem, baptizati, & post dies duodecim Præfecto ad Circum Flaminium præsentati, cæsi fustibus, tandemq; plumbatis mactati sunt. Galesinius non fustibus, sed virgis ac plumbatis cæsos scribit. At de fustuario, militari pœna, quamquam & sæpe Christianis, etiam non militantibus, irrogata, erudite commentatur hic Baronius.

§. II. Eorum reliquiæ in Vrbem, & in Germaniam translatæ.

[6] Sepulta fuere sanctorum Christi militum corpora in cœmiterio ad Nymphas, septimo ab Vrbe milliari, via Nomentana, [Eorum reliquiæ ad titulum Equitij,] quæ ad Eretum Sabinorum oppidum in Salariam incidebat; cuius cœmiterij alibi quoque mentio fit. Dein vero ipsorum corpora, vt scribit hic in Notis Baronius, primum a Sergio Iuniori Rom. Pontif. in titulum Equitij translata, (vt docet vetus inscriptio in marmore sculpta, eodem in loco posita) inde a Gregorio Nono in S. Hadriani diaconiam, demum vero opera Illustrissimi Augustini Cusani Cardinalis, Sixto V. concedente, in nostram ecclesiam S. Mariæ & S. Gregorij in Vallicella translata fuere, III. Idus Februarij MDXC.

[7] Est Equitij titulus ita dictus ab Equitio Presbytero, qui vel regioni illi Vrbis præerat, vel fortaßis in thermas Traianas, [siue ecclesiam SS. Siluestri & Martini,] locumue vicinum ius aliquod patrimonij sibi vindicabat, aut ad templi illius constructionem ædes suas Thermis vicinas largitus fuerat. Appellatur ea ecclesia SS. Martini & Siluestri in Montibus: eamq; scribit Octauius Pancirolus reg. 2. eccl. 41. ab ipso Siluestro fundatam & titulo Equitij consecratam. Id si verum est, destructam eam dein fuisse oportet, aut æuo labefactatam; nam in S. Symmachi vita, qui a 22. Nouemb. 498. vsque ad 19. Iulij 514. sedit, ista habentur apud Anastasium: Intra ciuitatem Romanam basilicam SS. Siluestri & Martini a fundamento construxit iuxta Thermas Traianas. [a Symmacho ædificatam,] Consentit Alexander Donatus noster lib. 4. de vrbe Roma cap. 3. Symmachus, inquit, S. Syluestri & Martini ad Thermas Traianas in Esquiliis, S. Agathæ & Pancratij basilicas via Aurelia ædificauit, S. Agnetis ac Fœlicitatis restituit.

[8] [A Sergio II. restauratam,] Idem Donatus lib. 4. cap. 5. Sergius … orphanotrophium refecit, ædemque SS. Siluestri & Martini in Montibus: nouum ibi cœnobium psallētibus monachis constituit. Sedit Sergius II. a 10. Febr. 844. vsque ad 12. April. 847. in cuius vita ita scribit Anastasius Bibliothecarius: Igitur summopere consummatus ipse a Deo protectus & beatissimus Papa pia deuotione sollicitus pro desiderabili dilectione SS. Siluestri & Martini ecclesiam, quæ sancto eorum fuerat nomini consecrata, quam ab exordio sacerdotij sui, vsque quo ad pontificatus culmen deductus est, strenue gubernauit, & per olitana tempora defecta vetustate marcuerat, ruinisque confracta, diu antiquitus lacerata manebat, Dei annuente clementia, in meliorem pulcrioremque statum a fundamentis perfecit. Absidam quoque ipsius aureis musiuo perfuso coloribus ingenti amore depinxit.

[9] [translatæ:] Subiicit deinde de translatis ab eodem sanctißimo Pontifice Diuorum reliquiis, tum aliorum, tum Cyriaci & Mauri, Largi & Smaragdi &c. Fuerant SS. Papiæ & Mauri reliquiæ aliquæ ante Sergij pontificatum, nimirum anno 835. a Deusdona Diacono Romano & Theodoro eius fratre, in Germaniam ad Rabanum, Abbatem tunc Fuldensem, allatæ. [aliquæ in Germaniam,] Testatur id, qui adfuit, Rodolphus Presbyter in Rabani vita, quam 4. Februarij dabimus. is alias recensens Sanctorum reliquias, illud addit: De ossibus SS. Pamphili Presbyteri & Martyris, Papiæ, Mauri, atque Victoris &c. ac paullo post vbi narrauit, quo honore idem Abbas ossa SS. Fabiani, Alexandri, Felicissimi, Agapiti, IV Kal. Augusti, cum auctoritate Otgarij Archiepiscopi Mogontiacensis Ecclesiæ, per Reginbaldum Chorepiscopum eius, [& in Fuldensi cœnobio honorifice positæ.] in ecclesia B. Mariæ Deiparæ collocarat, ista subdit: Reliquorum vero Sanctorum ossa, qui supra nominati sunt, in arca, quam ad instar arcæ fœderis Dei ex ligno fabricatam atque deauratam, cum Cherubin ac vectibus suis, in basilica B. Bonifacij Martyris in absida Orientali posuerat, condidit, donec venerationi eorum locum congruum pararet. Quod & postea cum Dei adiutorio, quam celerrime potuit, deuotus impleuit. Hæc autem gesta sunt anno ab incarnatione Domini DCCCXXXV. Indict. XIII.

§. III. Ad ecclesiam Oratorij translatæ.

[10] Porro ad ecclesiam S. Adriani, corpora SS. Papiæ & Mauri, cum aliorum Sanctorum reliquiis, de quibus egimus XIX. Ianuarij ad Vitam SS. Marij & Marthæ §. 1. num. 6. & seqq. esse circa tempora Gregorij IX. sub annum Christi MCCXXVIII. translata scribit Baronius tom. 2. Annal. an. 270. num. 10. his verbis: [Postea ad S. Adriani ecclesiam translatæ:] Idemque plane accidit de SS. Papiæ & Mauri Romanorum militum venerandis corporibus, quæ diximus in iisdem Notationibus posita esse in Titulo Equitij, quod, quæ postea facta sunt, nobis essent penitus incomperta: reuera autem ibidem (vt dictum est) inuenta, & ab ipso etiam Gregorio Pontifice Maximo seorsum ab aliis in lapidea capsula fuerunt sub eadem Confessione recondita, translata ex eodem Titulo Equitij, vbi sub Sergio Papa Iuniore, vna cum aliis sanctis Martyribus fuerant collocata.

[11] Verumtamen aliquam partem dictorum Martyrum ibi esse relictam, [postea, parte ibi relicta,] satis ex eo potest intelligi, quod inuenta modo eadem corpora, non sunt prorsus integra; licet maxima ipsorum pars dici possit, existentibus ibi eorumdem quoque capitibus, prout res ipsa cunctis patens perspicuo docuit experimento. Sed præter alia antiquitatis monumenta, in dicto Martyrum loculo tabella lapidea, laterculi instar, inuenta est, hac inscriptione nota: In hoc loco reqviescvnt corpora sanctorvm Martyrvm Papiæ et Mavri. Quæ eodem in loco posita, vna cum reliquiis asseruantur.

[12] Placuit autem Sanctissimo D. N. Sixto Quinto Pontifici Maximo, id agente, singulari amoris studio quo res nostras semper est prosecutus, ipso Illustrissimo ac Reuerendissimo D. Augustino Cusano, [in ecclesiam PP. Oratorij] eiusdem Ecclesiæ Diacono Cardinali, de nostra Congregatione iugiter benemerente, vt eorumdem sanctorum Martyrum Papiæ & Mauri sacra corpora ex Diaconia S. Hadriani in nostram ecclesiam, S. Mariæ & S. Gregorij in Vallicella dictam, & in regione Parionis positam, transferrentur. Quod religioso officio & munificentia eiusdem Illustrissimi ac Reuerendissimi curatum est, cuncta quæ ad rem tantam opus essent, liberaliter exhibentis.

[13] Accidit prope diuino miraculo, vt, cum multis annis summa impensa ædificaretur, [recens ædificatam,] & iam perduceretur ad finem, quæ in honorem Dei Genitricis & S. Gregorij Papæ eadem inchoata esset ecclesia; inter alia insignia illustraretur more maiorum Martyrum quoque sepulcro: iidemque Martyres his ipsis diebus opportune, Dei plane consilio, denuo apparerent; vt in ampliori ecclesia collocatos, maiori illos Vrbs (vt par est) prosequeretur honore; [Baronio cum aliis eas gestante,] ipsi vero auctiora præstarent beneficia supplicantibus. Vidimus ea, pariterque tetigimus, ac licet indigni, iterum atque iterum exosculati sumus, eorumdemque sacro feretro, vna cum collegis Fratribus, humeros in eorum Translatione læti subiecimus, III. Idus Februarij, anno Domini MDXC. Dulce admodum atque iucundum fuit, post recensita tot certamina Martyrum, vltima hac ipsa die a tam insignibus Romanis Martyribus visitari. Suscepimus hilare tantos hospites, apud nos perpetuo permansuros, eosdemque patronos nostros ampliori cultu veneraturi, maioribusque in dies obsequiis, studiis, & officiis diuina gratia adiuuante, sedulo frequentaturi.

[14] Qui autem allata celebri pompa sanctorum Martyrum corpora religiosissimo obsequio exceperunt, [præsentibus variis Cardinalibus,] ad infimos vsque ecclesiæ gradus obuiam prodeuntes, fuerunt Illustrissimi ac Reuerendissimi S. R. E. Cardinales: Alphonsus Gesualdus Neapolitanus, Cardinalis Episcopus Portuensis. Gabriel Palæottus Bononiensis, Cardinalis Episcopus Albanensis. Nicolaus Sfondratus Mediolanensis, TT. S. Cæciliæ Presbyter Cardinalis Cremonensis. Dominicus Genuensis, TT. S. Laurentij in Pane & perna Presbyter Card. Pinellus. Hippolytus TT. S. Pancratij Presbyter Card. Aldobrandinus, maior Pœnitentiarius. Hieronymus Taurinensis, TT. S. Petri ad Vincula Presbyter Card. de Ruuere. Scipio Mantuanus, TT. S. Mariæ de populo Presbyter Card. Gonzaga. Marianus Perbenedictus, TT. SS. Marcellini & Petri Presbyter Card. Camerinensis. Federicus Mediolanēsis, TT. S. Agathæ Diaconus Card. Borromæus. Augustinus Mediolanensis, S. Hadriani Diaconus Cardinalis Cusanus, [excipiente eas S. Philippo Nerio.] qui corpora Sanctorum iussu Sanctissimi conceptis verbis tradidit R. D. Philippo Nerio Florentino, Præposito Congregationis Oratorij. Guido Bononiensis SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis Repulus.

§. IV. Aliquæ reliquiæ in Flandriam translatæ.

[15] Cortracum (quod S. Audoënus in vita S. Eligij, quam 1. Decembris dabimus, Corturiacense municipium appellat) oppidum est Flandriæ in Belgica secunda perantiquum, [Aliquæ Cortracēsi collegio Soc. Iesu] ad Lisam, siue Lætiam amnem, in diœcesi Tornacensi. Hic Societati Iesu collegium Senatus populiq; liberalitate erectum, cum elegante basilica, quæ ipsa tum aliorum Cælitum, tum SS. Papiæ & Mauri reliquiis est nobilitata. Eas reliquias Cardinalis Cusanus Ioanni Vendeuillio Tornacensi Episcopo, eo ipso, [donatæ a Io. Vendeuillio Ep.] quo corpora eorum translata erant, anno donauit: hic quinto episcopatus sui anno, Christi MDXCII. XV. Octobris, moriens, Cortracensi collegio legauit. Subiiciemus tum ipsius Cardinalis, tum Nicolai Zoesij, qui Vendeuillio a secretis, dein eius Officialis & Canonicus Tornacensis, post regius in concilio Mechliniensi Senator, ac demum quartus Siluæducensium Episcopus fuit, testimonia: quamquam extat quoque in eiusdem collegij archiuo Michaëlis d'Esne Episcopi Tornacensis diploma, anno MDXCVIII. II. Iulij datum, quo easdem reliquias primo Episcopatus sui anno approbauit. Illustrißimi Cardinalis Cusani testimoniū sic habet:

[16] [cui Cardinalis Cusanus eas donarat.] Augustinus miseratione diuina S. Hadriani S. R. E. Diaconus Cardinalis, Cusanus nuncupatus, vniuersis & singulis præsentes nostras inspecturis, notum facimus & attestamur, quod cum Reu.mus D. Ioannes Episcopus Tornacensis, deuotionis feruore incensus, magno studio a nobis postulauerit, vt ex reliquiis beatorum Martyrum, quorum sacra corpora in eadem nostra ecclesia nuper patefacta sunt, aliquid ei impertiri vellemus; nos eius pio desiderio satisfacere cupientes, visa facultate a S. D. N. Sixto V. Pontifice Maximo super reliquiis ab alma Vrbe extrahendis eidem concessa, hodierna die reliquias infra scriptas, de quibus antiquis eiusdem Ecclesiæ monumentis constat, manibus nostris reuerenter accepimus, & quatuor inuolucris separatim inuoluimus, prout distinctis locis inuentæ fuerunt, licet simul coniunctæ, & permixtæ binæ aut ternæ, ad eum modum, quem infra singillatim exprimimus: non dubitantes apud eiusdem D.em R.mam magno honore & reuerentia futuras, vt eorumdem Sanctorum meritis a Deo bonis omnibus cumuletur, quemadmodum ex animo precamur. Sunt autem reliquiæ Sanctorum trium Puerorum. Sanctorum Martyrum Nerei, Achillei, & Domitillæ Virginis:

Sanctorum Martyrum Marij & Marthæ coniugum:

SS. Papiæ & Mauri Martyrum.

In quorum fidem easdem præsentes subscripsimus, & a Secretario nostro subscribi, nostroque magno sigillo obsignari iussimus. Datum Romæ die XX. mensis Martij MDXL.

Augustinus Cardinalis Cusanus. Hieronymus Badesius Secretarius.

[17] Nicolai Zoesij testimonium ita habet: Domini Executores testamenti R.mi D. Ioannis Vendeuillij Episcopi Tornacensis, præfatas sanctas reliquias Collegio Societatis Iesu in oppido Cortracensi dono dederunt, anno Domini MDXCIII. mensis Ianuarij die XII. quod testor ego infra scriptus Apostolica auctoritate Notarius admissus in Concilio Priuato Regis Catholici.

N. Zoes Not.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SAMOSATENIS PHILOTHEO, HYPERECHIO, ABIBA, IVLIANO, ROMANO, IACOBO, PAREGORIO
ex Menæis Græcorum.

[Commentarius]

Philotheus, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Hyperechius, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Abibas, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Iulianus, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Romanus, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Iacobus, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)
Panegorius, Martyr Samosatae in Comagene prouincia (S.)

Eodem die memoria sanctorum septem Martyrum a Samosati finitorum, Philothei, Hyperechij, Abibæ, Iuliani, Romani, Iacobi, & Paregorij.

Pro affixo cruci Verbo
Septem affiguntur clauis athletarum capita. [SS. natalis,]

His Christo auctoratis militibus, errores explodentibus, brachia ac femora fustibus contunduntur, [tormenta.] dein immaniter laniantur, tum grauibus collo catenis iniectis, custodiæ traduntur. Rursum educti cæduntur: ac demum suspensorum capita clauis configuntur; sicque Deo animas reddiderunt.

[Annotatum]

a De Samosata vrbe, quæ hic Samosatum dicitur, alibi Samosata plurali numero, consule dicta 7. Ianuar. ad vitam S. Luciani Presbyteri & Martyris. De his Martyribus nihil alibi Legimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS PAVLO, VICTORE, HONORATO.

[Commentarius]

Paulus, Martyr (S.)
Victor, Martyr (S.)
Honoratus, Martyr (S.)

Ignoti hi nobis. Duo eos MSS. codices exhibent, & Carthusianorum Coloniensium appendix ad Vsuardum. Vetus MS. S. Hieronymi: In Gadaua ciuitate S. Pauli. in Africa Perusio Victoris Honorati. in Tuscia Constantini. Ita videtur legendum: In Gadaua ciuitate S. Pauli. in Africa Victoris, Honorati. Perusio in Tuscia Constantini. Confusiora etiam omnia in MS. Hibernico conuentus Dungalensis: Pauli Episcopi. Hippolyti Episcopi & Episcoporum trium Constantini Victoris Honorati Constantiæ Virg. Perosiæ Treuiris. Nec mendo caruisse codex videtur, quo vsi Carthusiani; ita enim habent: Item SS. Pauli, Victoris, Hippolyti, Honorati, Petrosiæ. Vbi sita Gadaua ciuitas sit, non legimus; nisi Gadara sit.

DE S. BACVLO EPISCOPO SVRRENTINO IN CAMPANIA.

[Praefatio]

Baculus, Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

[1] Tertius hic est e Surrentinæ vrbis Protectoribus. S. Valerium XVI. Ianuarij, S. Athanasium XXVI. dedimus. Huius nec ætas certa, nec res gestæ satis illustratæ. Natalem hoc die generali catalogo SS. inscripsit Ferrarius, [S. Baculi natalis,] his verbis: Surrenti in Picentibus S. Baculi Episcopi. Ptolemæus quidem, quem secutus videtur Ferrarius, Picentinis Surrentum tribuit; at plerique refragantur, ac nominatim Plinius, qui a Surrento ad Silarum amnem Picentinorum agrum statuit.

[2] Vitam S. Baculi descripsit in libello de quinque vrbis Surrentinæ Protectoribus Dauid Romæus Philocasius, [Vita.] styli elegantia satis inepte affectata, vt censebit lector. Consentientia tradunt Ferrarius in catalogo SS. Italiæ, & Paulus Regius Vicoaquensis Episcopus 2. parte de SS. regni Neapolitani vitæ S. Antonini Abbatis cap. 11.

VITA
Auctore Dauide Romæo Philocasio.

Baculus, Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

Avctore Davide Romæo.

[1] Baculus (addubito a an hoc sit nomen) Pontifex Surrentinus, ex veteri & illustri familia Neapoli, loco celebri, natus, (cuius b ætas in quorum Regum vel Pontificum Max. tempora incidit, non legimus) liberaliter institutus educatione doctrinaque puerili, [S. Baculus egregie institutus,] ac in artium studiis liberalissimis est doctrinisque versatus, & iustitiam, & pietatem fundamentū omnium virtutum colens, celeriter omnibus ingenij gloria, humanitate, sapientia, & integritate antecellere contigit: idque a puero; vt ciues honesta, bona & graui opinione, quam de eius moribus habebant, eum diligerent & colerēt: eius laus excelso & illustri loco sita, in omnium ciuium & plurimarum ciuitatum conspectu, ad Surrentinos nec obscuro nec vario sermone, sed & clarissima & vna omnium voce, perferebatur. Mortuo eorum Pontifice, habitis Comitiis calatis, Baculus sine repulsa factus est Pontifex. [inuitus fit Surrentinus Episc.] Homines nobiles allegantur; & cum mandatis & litteris mittuntur, qui hoc dicerent, eum Pontificem renuntiatum, ac peterent, vt ad se adiret: nihil ægrius maioreque suo labore fecerunt, quam vt eum ad suam sententiam, Surrentumque perducerent, vbi summa pietate desiderabatur. Sic eius aduentus celebrabatur, vt famam ingenij integritatis expectatio, hominis expectationem ipsius aduentus, admiratioque superaret.

[2] Eius virtus hominum opinioni respondit; & quam ipse sui expectationem concitarat, eam non modo sustinuit, sed facillime vicit. Factus Superior ordine, non fuit inferior prudentia, [sancte viuit:] vitæque integritate. Pergebat porro vt fecerat, ita vt nec Deo, nec hominibus vnquam stomachum mouerit: vt aduersas res, sic secundas placate atque moderate ferebat: bene sentiebat, recteque faciebat: optimorum consiliorum, recte factorum, rectæ voluntatis, suique officij conscientia se sustentabat, a qua in omni vita sua transuersum vnguem non discessit: quod debuit semper præstitit: ab omni culpa plurimum abfuit: omnes consilio, omni studio, re iuuabat. Cum senex cincinnatus a Deo vocatus est IV. Kal. Februarij. ex cuius interitu magna fuit acerbitas. [moritur.] Surrentini desiderio sui Baculi angebantur, præcipueque in eo dolebant quod acciderat vniuersis, & eo fructu priuabantur: vix poterant sustentare mœrorem suum, doloremque eius decessionis, qui eo animo fuerat quo is fuerat; quo magis diuina virtus, eo maiore dolore ab eo diuellebantur. Nec vero si sibi eripiebatur, illi irascebantur, a quo tantum vulnus accipiebant. Nam Deum sibi eum eripere, videbant: hæc vna eos cōsolatio sustentabat, quod nullum ab eo amoris, nullum studij, nullum pietatis officium ciuitati deerit: sed Deo supplicem se pro ea abiiciet, omni amore enitetur, efficiet, vt eam cura sua & prudentia iuuet.

[3] Quare Surrentini in eius corpore sibi spem ponentes, quæ sola in miseriis homines consolatur, illud in vrbis muro sepelierunt, [Ad templum idolorum,] vt duo præsidia & propugnacula hostibus opposita & obiecta haberent, quibus contra omnes illorū impetus vterentur; iisque satis firmis præsidiis vrbem firmarent. Hodie eius sepulchrum in media vrbe est. Cur autem longo interuallo ex eo loco transferrent illuc, caussa hæc fuisse dicitur. Erat ad mediam vrbem templum diis Barbarorum consecratum (qui nostram religionem non colunt, sed repudiant, eos Barbaros appellamus) imaginibus, simulachris, quæ idola vocamus, refertum. Illinc omnes præstigiæ, omnes fallaciæ, omnes doli, omnes machinæ, omnes captiones nascebantur: qui ea via iter faciebat, [propinquā viam spectris infestantium,] suo periculo id faciebat, nec impune id ferebat; videbat enim formas deorum manium, quas & laruas & lemures vocant, ac miros magicosq; terrores afferebat: propter eam caussam redibat mente captus, lymphatus, qui & laruatus, & ceritus dicitur.

[4] Deus vero, quem tam eorum miseret, qui eius misericordiam non requirunt, quam qui illam non efflagitant, Surrentinos captiuos ab orci satellitibus redimere, & illam quoque diuinationem, nec veram sed opinabilem, pariter cum ceteris, quæ maxime fraudi omnibus semper fuit, e repub. Christiana explodi, & superstitione sagarum, quæ omnium fere Surrentinorum animos oppresserat, ciuitatem soluere ac liberare; & quia aliqua erroris humani culpa tenebantur, eos a scelere liberari, seruile iugum ab eorum ceruicibus deiici, & suam religionem propagari volebat, perfecit, vt præter omnium opinionem diuinitus res acciderit miranda, gratissima, iucundissima, & vix credenda, nisi hominum ornatissimorum, qui hac in re interfuerunt, præsentesque viderunt, testimonio comprobata fuisset. Itaque Surrentinorum Dominus, qui c Dux dicebatur, prope iam occidente sole, equo huc & illuc concursans, peruenit eo, & præter opinionem improuiso in laruarum coronam, in muliebrem figuram habitumque conuersarum incidit: quæ armatæ eum adeuntem sepserunt, & vi impetuque facto sunt imparatum adortæ; agitabant, insectabantur, sauciare & vulnerare conabantur. Ille cum a tergo, a fronte, a lateribus teneretur, vim vi illatam, [vno eorum mutilato,] vitam suam ab inimicis defendens, ex equo pugnans, suis se armis tegebat, gladioque stricto eas insequens vni illarum lacertum amputauit, & exanimatus e manibus effugit, ex insidiis euasit, profugit, euolauit illinc; ne spirare quidem sine metu poterat.

[5] Postero die mane qui eo accesserunt, vnum simulachrum proiectum, humi stratum, mancum, & lacertum brachio abscissum viderunt. Tum Deus per eum, qui publicis sacris præerat, Surrentinis persuasit, [ceteris in mare abiectis,] homines a consuetudine subito conuerti, ad diuersas vitæ rationes traduci, & statuas, imagines, simulachra in eo fano venerata deturbare, affligere, comminuere, dissipare, ac in mare d abiicere. Hoc nimirum est illud, quod dicitur Surrentinus sinus antea sua natura tranquillus fuisse, ventorum vi agitari atque turbari non solere, vt ceteri sinus, nullaque ibi naufragia fieri: sed maxima hieme certo cursu tuto transiri posse; nullaque periculi tempestas nautas de eorum cursu metu dimouere. Ex eo autem tempore illi dij manes adhibere sæuitiam in nauigantes, crudelitatem exercere in omnibus, vexare, rapere, omni crudelitate eos lacerare, & nauigia euertere conantur. Persæpe accidit, vt optimi gubernatores, qui vim tempestatis superare non possunt, fluctibus obruantur, naufragia miserrima faciant; mare omni æstu efferuescat, perfidæ existant tempestates, procellæ, naufragia.

[6] Secuta est illorum execratorum altarium euersio, & expiatam ab illis nefariis sceleris vestigiis ædem, sublatisque omnibus, & nominis deorum memoria cum vestigio illarum rerum, non modo ex ædibus, [transfertur S. Baculi corpus.] verum etiam ex litteris deleta; ex profana sacram factam D. Felici Nolano Pontifici dedicauerunt, cuius dies festus atque solennis celebratur Nolæ quotannis XVII. Kalend. Decembr. In hanc D. Felicis ædem corpus postea D. Baculi exportauerunt, excepto lacerto, vt eo abscisso maximum fanum ornaretur, ibique sepultura affecerunt.

[7] Multis post annis Sergius quidam Sacerdos, huius templi custos, ædem reficiens ac reconcinnans, quatuor columnas marmoreas circa altare, [Eius altare ornatū, non sine miraculo.] vbi D. Baculus humatus est, collocabat, quæ sustinerent cameram, testudinem, quæ statueretur super aram. Perfosso pauimento, summæ & acerrimæ odorum suauitates ex foraminibus efflabantur, & ad superiora ferebantur, vt non modo qui in templo, verum etiam qui circum templum erant, illius odorationis voluptate caperentur, veluti thure & odoribus incensis. Cumque Sergius columnam humero sustinere vellet, nec id pie faceret, illico se lateris dolore consumi dixit: tum etiam dimidia parte corporis debilitatus, mancus & membris illis captus, debilis est factus. Sed videns nullam grauem subesse caussam, & quid eius animum offendisset, intelligens, lacrymas profundens, prostrauit se, & D. Baculo pro se supplicare non desistēs, sanatus est, ac sanctius D. Baculum colens, bene honesteque viuens, post aliquanto e Stabianorum Pontifex factus est. Ad hæc aliud in Vita f D. Antonini scribemus.

Iam habetis, Surrentini, quo hastili, quo Baculo nitamini.

[Annotata]

a Cur non tam hic Baculus, quam alij Scipiones, proprio nomine appellari potuit?

b Antiquum esse, inde coniicit Ferrarius, quod eius corpus in delubrum dæmoniorum statuis recens repurgatum, translatum dicatur. Mansere quibusdam in vrbibus Italiæ ad multa secula idololatriæ vestigia, & fana deorum, nondum Christianorum ritibus consecrata, etsi occlusa.

c Regius vnum e primoribus illius vrbis fuisse scribit.

d Iuxta locum qui Meta dicitur, vt scribit Regius.

e De Stabiis egimus ad S. Catelli vitam 19. Ianu.

f 14. Febr. vbi sæpius cum aliis Surrenti Patronis apparuisse, ac victoriam suis ciuibus contra Barbaros obtinuisse scribitur.

DE S. GILDA SAPIENTE ABBATE IN BRITANNIA ARMORICA.

Secvl. VI.

[Praefatio]

Gildas sive Gildasius, Abbas in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 3544

Ex variis.

§. I. S. Gildæ Sapientis ætas.

[1] Plures memorantur a Scriptoribus Gildæ, aliqua celebres laude. Nos de Sanctis quærimus. Angli duos e gente sua proferunt, Armorici Britanni duos, [S. Gildas Sapiens] præter S. Tremorium, qui & ipse Gildas est dictus. Non omnem submouere caliginem speramus: tutiora tamen certe sectabimur. Ergo de Scriptore primum agemus, cuius gemini in Bibliotheca Patrum extant libelli; si non vnicus fuit, in duos dein a librariis diuulsus: prior Britannicæ nobilitatis ac plebis, alter Cleri acrem obiurgationem continet.

[2] Albertus Magnus de Morlaix in historia SS. Britanniæ Armoricæ, ita duos statuit Gildas, vt priorem velit anno 405. Grallonis Regis exequiis interfuisse; eumdem tamen illum librum aduersus Britannicæ nobilitatis scelera, [non seculo 5. floruit,] siue de Britanniæ excidio, scripsisse, cum ipse se longe recentiorem auctor profiteatur, vt mox dicemus. Bellarminus lib. de scriptor. Eccl. & Iacobus Gualterius in Tab. Chronograph. Scriptorem illum ad annum Christi 495. statuunt. At bimulus tunc erat.

[3] Ipse ætatem suam, certumq; annum natiuitatis indicat. Ex eo tempore, inquit in libello de excidio Britanniæ, nunc ciues, [sed natus anno Christi 493.] nunc hostes vincebant, vt in ista gente experiretur Dominus solito more præsentem Israëlem, vtrum diligat, an non; vsque annum obsessionis Badonici mōtis, nouissimæque ferme de furciferis non minimæ stragis: quique quadragesimus quartus, vt noui, orditur annus, mense iam vno emenso, qui & meæ natiuitatis est. Aduenere in Britanniam Saxones anno 449. vt Beda scribit lib. 1. cap. 16. atque quadragesimo quarto post, Christi nimirum 493. vrbem recentioribus Bathoniam dictam, modernis Anglis Bathe, ipsis tum Bathancester, Britannis Caer Badon, Ptolemæo Ὕδατα Θερμά, Antonino Aquas Solis, obsederunt: sed cum Aurelius magnanimus Rex superuenisset, montem Badonicum occuparunt, & maximo numero cæsi sunt. Is mons, [quo cæsi Saxones,] vt auctor est Cambdenus, Bannesdowne nunc dicitur, & Bathstone viculo, Bathoniæ vrbi propinquo, impendet, ostenditq; etiamnum aggeres ac vallum. Testatur idem verba illa Gildæ ita legi in MS. Cantabrigiensi: vsque ad annum obsessionis montis Badonici, qui non procul ab ostio Sabrinæ habetur. recte, nam non procul Bathonia Auona, cui adiacet, in Sabrinæ æstuarium sese exonerat. De ea Saxonum clade, quam alibi quidam volunt contigisse, ita scribit Ranulphus Cestrensis lib. 5. cap. 4. ad an. 493. Hoc quoque anno facta est magna strages Saxonum in obsidione Badonici montis, per Ducem Britonum Aurelium Ambrosium, videlicet XLIV. anno ab aduentu Anglorum. Ast Huntintoniensis Arturo hanc victoriam tribuit; cui non subscribimus.

[4] Habemus ergo Gildæ annum natalem. Quo anno librum illum scripserit, ipse quoque significat, ita scribens: Cuius tam nefandi piaculi non ignarus est immundæ leænæ Danmoniæ tyrannicus catulus Constantinus, [scripsit anno 543] qui hoc anno, post horribile iuramenti sacramentum, quo se deuinxit, nequaquam dolos ciuibus, Deo primum iureque iurando, Sanctorum demum choris & Genitrice comitantibus, facturum, in duarum venerandis matrum sinibus, ecclesiæque carnalis, sub sancto Abbate Amphibalo, latera regiorum tenerrima puerorum, vel præcordia crudeliter duum totidemque nutritorum, inter ipsa, vt dixi, sacrosancta altaria, nefario ense hastaque pro dentibus lacerauit. Hæc Gildas: quæ VVestmonasteriensis anno post mortem Arturi gesta scribit: Anno gratiæ 543, inquit, duo filij Mordredi (quem Saxonibus fœderatum Arturus prælio victum occiderat) insurrexerunt in Regem Britonum Constantinum, volentes patrem vindicare; qui Saxonibus confœderati prælia plurima commiserunt: quos tandem Constantinus in fugam pulsos persequens, vnum Wintoniæ, in ecclesia S. Amphibali, ante altare trucidauit: alterum vero Londoniæ, in quorumdam Fratrum cœnobio absconditum, crudeli morte damnauit. an tum Londoniam adhuc Britanni tenuerint, alij disquirant. Quod in Gilda habetur sub sancto Abbate Amphibalo, Cambdenus legit: sub Abbatis amphibalo, id est, vt interpretatur, sacra veste vtrimque villosa. Colitur quidem S. Amphibalus XXV. Iunij, sed Abbas non fuit, neque alium Abbatem Amphibalum nouimus; licet, huius dumtaxat loci auctoritate, Balæus Amphibalum VVintoniensem Abbatem confingat, virum spectatæ eruditionis ac vitæ approbatæ, dicatq; ad Gildam dedisse de illa regiorum iuuenum cæde epistolam, ac sub Maglocuno an. 560. claruisse. Qui volet, id credat, Balæo auctore: quem nimis temere secutus Pitseus.

[5] Scripsit ergo Gildas eum libellum altero ab Arturi morte anno; post decem annos, vt habet infra vitæ illius auctor cap. 3. num. 21. ex quo e Britanniis recesserat. aut potius post decem & octo, aut viginti, annos: receßisse enim dicitur cum 30. essent annorum, sub annum 523. aut 524. In eo libro, inquit idem auctor, quinque Reges ipsius insulæ redarguit, diuersis sceleribus atque criminibus irretitos: & acriter sane redarguit; Constantinum, de quo iam egimus; Aurelium Conanum, Vortiporium, Cuneglasum, Maglocunum; singulis grauißima scelera exprobrās. [in Gallia, inuectiuā in Reges 5. Britanniæ insulæ.] Vnde fas scit coniicere eum tunc in Britannia insula non fuisse; neque enim crudeles illi & tot parricidiis infames tyranni, tantam monachi vnius, in sua ditione degentis, libertatem tulissent. Et præter vitæ scriptorem, ipse id videtur Gildas indicare, qui quæ prolaturus sit in medium, hausisse se profitetur, non tam ex scriptis patriȩ, Scriptorumque monumentis, (quippe quæ vel si qua fuerint aut ignibus hostium exusta, aut ciuium exulum classe longius deportata non compareant) quam transmarina relatione. & infra: Quid celabunt ciues, quod non solum norunt, sed exprobrant iam in circuitu nationes?

[6] Hos porro Reges, quos Gildas reprehendit, plerique Britannicarum rerum scriptores volunt vniuersæ rei Britannicæ, eadem qua antea Aurelium Ambrosium potestate, succeßiue præfuisse. atque ita scribit Ranulphus lib. 5. cap. 6. Arturus moriens concessit diadema regni sui Constantino cognato suo, qui fuit filius Cadoris Ducis Cornubiæ; qui pluries cum filiis Mordredi conflixit, ac tandem eos extinxit; [non successiue regnātes,] sicque post decem regiminis sui annos obiit. Post quem Aurelius Conanus tribus annis regnū tenuit. Post quem Vortiperius decem annis. Post quem Malgo Pulcher, strenuus & dapsilis, sed Sodomitica peste infectus, aliquot annos regnauit. Quæ si vera sunt, oportet Gildam, qui prius in libello suo solum obiurgauerat Constantinum, dein labentibus annis, vt successorum eius flagitia audiebat, eorum quoque inseruisse reprehensionem. Et potuit id sane, qui, vt Pitseus tradit, nonagenarius, vt alij, saltem grandæuus deceßit.

[7] Sed cur non potius vir acri & expedito stylo, nouam scribebat ad singulos, aut certe aduersus eos edebat, inuectiuam? an ita fœtum illum suum ferebat in oculis, vt eum putaret identidem a gentilibus suis relegi, si vel aliquo: solum adiectæ periodi essent? [sed simul in diuersis prouinciis.] Probabilius igitur censent recentiores, eodem omnes hos Regulos tempore, in variis VValliæ prouinciis, regium sibi nomen auctoritatemq; vindicasse, itaq; quod reliquum erat Britannicæ virtutis bellis ciuilibus penitus attriuisse; cum possent, si non & offensum Numen, & ipsorum læua mens obstitisset, & Dux iis Aurelio Arturove similis contigisset, Saxones fortaßis e tota insula pellere. Meminit bellorū ciuilium ipse Gildas, & Reges hos non toti Britannicæ genti, sed singulis dumtaxat prouinciis, imperasse inuuit, dum Constantinum leænæ Danmoniæ tyrannicum catulum nominat, Vortiporium Dimetarum tyrannum. Tenuerunt olim Danmonij prouinciam Britanniæ maxime in Occidentem porrectam, quæ Cornwallia & Cornubia a recentioribus appellatur. Huic prouinciæ sub Arturo Cador Dux præfuerat: regium titulum vsurpauit Constantinus. Dimetæ vero, siue Demetæ, a Ptolemæo in ea Britanniæ parte collocantur, quæ nunc West-wales, id est, occidentalis Wallia dicitur, complectiturq; agrum Maridunensem, Penbrochiensem, Cereticum. Hic Vortiporius imperitauit. Hæc de Gildæ ætate ex ipsiusmet fere scriptis eruta sunto.

§. II. An Gildæ plures? eorum scripta.

[8] Nondum vitam Gildæ, nec incuriose tamen scriptam, proferimus. Quid Angli recentiores, [Duo Gildæ a Britannis excogitati, Albanius & Badonicus:] & qua fide, de Gilda eiusq; scriptis prodiderint, prius operæ pretium fuerit proponere. Ioannes Balæus & Ioannes Pitseus bene longos scriptorum Britanniæ catalogos ediderunt; vterque se Ioannis Lelandi commentarios (quos non vidimus) sequi profitetur: & facit id fortasse Pitseus fide meliori vt Orthodoxus, maiori certe modestia: Balæus, qui cum cuculla pudorem exuerat, stolidißimis maledictis scripta sua omnia commaculauit. Ambo duos statuunt Gildas, priorem Albanium cognomento, alterum Badonicum, & hunc libri illius de Britanniæ excidio faciunt auctorem. Pitsei dabimus verba. Ita is de Badonico scribit:

[9] Gildas Badonicus, qui & cognominatus est Sapiens, natione Britannus, [Badonici elogium ex Ioan. Pitseo,] S. Iltuti Morganensis discipulus, post peragratam discendi studio totam Britanniam, transfretauit in Hiberniam, vbi & discens humiliter a maioribus, & diligenter minores docens, in vtroque genere multum tum sibi tum aliis profuit. Inde reuersus in patriam, Cadoco, viro per id tempus sanctitatis & doctrinæ fama celeberrimo, se apud cœnobium Lancaruanan in disciplinam tradidit. Deinde in famosissimo Banchorensi monasterio monachum induit. Vbi nactus otium, humaniores litteras & Philosophicas scientias denuo breuiter repetiit. Quibus studiis deinceps vale dixit; &, vt populum melius docere posset, se totum sacrarum litterarum lectioni & meditationi dedidit. Cum autem in concionibus singularem haberet gratiam, in eo munere peragendo bonum Ecclesiæ valde promouit. Erat in dictis verax, in factis sincerus, in vita & moribus integer, in vitiis reprehendendis acer, in virtutibus laudandis profusus; vtramque maxime circa sui temporis Clerum & facultatem exercuit, & libertatem. Nec ipsis etiam in seculari statu Regibus aut Principibus pepercit. Imo eos de suis excessibus nominatim taxauit, acriter redarguit, & suis coloribus illorum quemque graphice depinxit. Constantium Cadorum, Aurelium Conanum, Vortiporium, Cuneglafium, Malgocunum, & alios, vt in epistola eius de excidio Britanniæ videre est, seuere increpauit. Magno cum dolore multa mala euenire vidit, quæ Gildas Albanius ingenti cum terrore euentura prædixerat. [lib. 1. cap. 22.]. Hunc venerabilis Beda quasi per antonomasiam notanter Britonum Historicum vocauit. Et est sane auctor antiquus, & scriptor non vulgaris. Nam ex eius scriptis colligitur illum natū anno quadragesimo quarto, quam Saxones in auxiliū Britonum vocati venerunt in Britanniam, qui fuit annus humanæ salutis reparatæ 493. Scripsit de immortalitate animæ librum vnum, de excidio Britanniæ epistolam. In sui temporis Clerum librum vnum. Historiam quamdam, librum vnum. De gestis Britonum historiam. Tandem gloriosus Christi Confessor nonagenarius in Banchorensi monasterio sanctissime diem suum obiit, & sepulturam accepit IV. Kalendas Februarij circa annum Messiæ 583. dum adhuc ruentis imperij Britannici clauum teneret Malgocunus. Vita eius (quo auctore nescio) haberi dicitur MS. Cantabrigiæ in collegio S. Benedicti. Ioannes etiam a Bosco in libro quem collegit ex veteribus membranis bibliothecæ Floriacensis non contemnenda habet vitæ illius fragmenta. Vide nostrum de Apostolicis Britanniæ viris catalogum.

[10] Hæc Pitsæus. Non sunt sane contemnenda, vt recte confitetur Pitseus, [examinatum:] quæ de Gildæ vita habet Ioannes Boscius, sed multum ea discrepant ab his quæ ipse tradit. Quis credat vniuersam Britanniam peragrasse Gildam, quæ tota bellis tunc ardebat, & magna ex parte iam occupata erat a Barbaris? S. Cadoco in Lancaruanensi cœnobio dedisse operam, monasticam in Banchorensi vitam complexum, litteris humaniorbus isthic incubuisse, neque refellere animus est, neque antiqui scriptoris, quo id firmemus, testimonium occurrit. Fuit Banchor, siue Bangor, aut Bongor, celeberrimū amplißimumq; monasterium ad Deuam flumen, in Flintensi Comitatu, ad Cestriæ fines, ipso loco vbi quondam Bonium vrbs. Nunc de altero Gilda quid Pitseus scribat, videamus:

[11] [Albanii elogium ex eodē Pitseo,] S. Gildas Albanius (historicum cognominat Matthæus Westmonasteriensis ad annum 186.) regio Britannorum sanguine in Britannia natus, S. Patricij aliquando discipulus. Postquam humaniores litteras in patria perfecte didicisset, & artes liberales degustare cœpisset, adhuc adolescens studiorum caussa transfretauit in Galliam, partim vt tumultus bellicos declinaret, partim etiam quoniam adhuc in Britannia suspecta fuit nonnullorum doctrina propter hæresis Pelagianæ contagionem. In Galliis itaque ad aliquot annos viuens & linguam, & philosophiam, omnesque scientias tum sacras tum profanas, accurate didicit. Rediensque in patriam, vna cum multiplici doctrina copiosam retulit librorum supellectilem; & vt liberius Deo diuinarumque rerum contemplationi vacare posset, in solitudinem exiuit, vbi se ieiuniis, orationibus, vigiliis, ciliciis quotidie macerabat. Multi autem fama virtutum eius moti vndique ad eum confluebant, vt ab eo morum grauitatem & religionis sinceritatem, simul cum bonis litteris addiscerent. Omnes enim optima quæque & verbo docebat & facto. Spiritu etiam prophetico multas prædixit clades quæ post euenerunt. Varia pererudite scripsit, ex quibus aliqua ferunt haberi MSS. Cantabrigiæ in publica Academiæ bibliotheca. Composuit autem, teste Matthæo VVestmonasteriensi & aliis, Concordantias in quatuor Euangelia, libros quatuor; Acta SS. Germani & Lupi, librum vnum; De primis insulæ incolis, librum vnum; Regum Britannorum historiam, librum vnum; De victoria Aurelij Ambrosij, librum vnum; Versus vaticiniorum, librum vnum; De sexto cognoscendo, librum vnum; Super eodem sexto librum vnum; & alia multa. Sanctissime diem suum obiisse dicitur in insula quadam non longe a Sabrina flumine, IV. Calendas Februarij, anno Domini 512. regnante, vel potius cum Anglosaxonibus de regno dimicante, Vthero Pendracone. Corpus eius postea translatum dicitur in cœnobium Glasconiense, & ibidem honorifice sepultum est. Vide nostrum de viris Apostolicis Catalogum.

[12] Eadem fere habet Balæus. Verum qua auctoritate probant S. Patricij fuisse discipulum? [discussum.] In Gallia tumultus bellicos qui potuit deuitare, quæ ipsa barbararum gentium incursionibus tunc maxime infestata est? Capgrauius quidem circa ostia Sabrinæ in insula quadam habitasse scribit, sed cum infestaretur a piratis Glastoniam se recepisse, atque non procul ab illo antiquißimo monasterio & domicilio Sanctorum, ecclesiam ædificasse, ibiq; vitam eremiticam egisse ac tandem IV. Kalendas Februarij deceßisse, & Glastoniæ sepultum. Sed alia habet Capgrauius, seu quisquis auctor est illius vitæ, haud satis vel testata vel etiam credibilia; idemq; videtur S. Cadoci, quam XXIV. Ianuarij dedimus, vitam scripsisse, paradoxam & nobis nequaquam probatam.

[13] [Vnicus S. Gildas, Albanius & Badonicus dictus.] Ceterum vnus idemq; nobis Gildas ille & Badonicus & Albanius videtur, non S. Patricij auditor, sed S. Iltuti aliorumue, & fortaßis S. Patricij discipulorum, qui patre Albaniæ Rege natus, inde Albanius dictus a recentioribus, & Badonicus, quod prælij ad Badonicum montem commißi meminerit. Ita censent tum alij viri eruditi, tum nuperrime Autbertus Miræus in sua Bibliotheca, & Gerardus Ioannes Voßius lib. 2. de Historicis Latinis cap. 21. qui tamen vnde acceperint eum Banchorensem Abbatem fuisse, non produnt. Vnicum fuisse Gildam, clarius patebit, si qui vtrique tribuuntur libri, discutiantur.

[14] [Libri Badonico tributi,] Gildam Badonicum tradit Balæus scripsisse, De excidio Britanniæ lib. 1. In sui temporis Clerum lib. 1. Conciones mordentes. Historiam quamdam, quæ incipit: Alboinus Longobardorum Rex ab. De immortalitate animæ lib. 1. Addit Pitseus De gestis Britonum historiam, quæ dicitur MS. extare. Verum ex his sex libris primi duo extra controuersiam sunt. Liber de gestis Britonum, idem nobis videtur, qui & de excidio Britanniæ. Conciones mordentes fortaßis excerpta quædam sunt ex duobus illis prioribus epistolicis tractatibus. Historiam illam quæ incipit, Alboinus Longobardorum Rex, quis a Gilda scriptam credat, qui quo anno in Italiam venit Alboinus, Christi nimirum 568. iam septuagesimum quintum annum agebat ætatis? Legit eam historiam fortasse quispiam in eodem scriptam codice, in quo & Gildæ erat liber, & eiusdem fœtum vtrumque credidit. Idem fas de libro altero animæ immortalitatem asserente suspicari. Non quod non ipsi plura scripsisse acerrimi ingenij virum existimemus; sed tribuere illi incerta, non visa, nullius antiquioris scriptoris fide testata opera non temere volumus.

[15] Gildæ Albanio hæc tribuit Balæus: De primis habitatoribus insulæ lib. 1. [& Albanio:] Regum Britannorum historiam lib. 1. De victoria Aurelij Ambrosij lib. 1. Versus vaticiniorū lib. 1. Acta Germani & Lupi lib. 1. De sexto cognoscendo lib. 1. Super eodem cognoscendo lib. 1. Commentarios Euangeliorum lib. 4. Sed tres priores libros non esse alios a libro Gildæ Badonici de excidio Britanniæ, legenti patet. De primis insulæ habitatoribus citatum vspiam Gildam legerant: librum alium a vulgo notis, & auctorem alium commenti sunt. Vnus idemq; est, & de primis insulæ habitatoribus scribit: Hæc erecta ceruice & mente, ex quo inhabitata est, nunc Deo, interdum ciuibus, nonnumquam etiam transmarinis Regibus ingrata consurgit &c. quem locum citans Polydorus Vergilius lib. 1. ista subiungit: Hic Gildas innuit primos insulæ habitatores cognitionem habuisse Dei &c. Eadem prorsus ratione victoriæ Aurelij Ambrosij, & veterum Regum Britanniæ, facta vspiam mentio est, Gilda citato; & qui Gildæ librum de excidio Britanniæ non legerant, alium librum, alium auctorem excogitarunt. De Actis SS. Germani & Lupi, nihil habemus quod pronuntiemus i quæ in manibus sunt, ab aliis composita auctoribus sunt: proferantur illa, aut certe veterum de iis testimonia. Idem de Commentariis illis in Euangelia iudicium esto. Nam de sexto cognoscendo quid scriptum sit, aut a quo, aut quid sibi id velit, haud diuinamus.

[16] Libellum vaticiniorum audimus extare, ipsi non vidimus: explodunt eum Polydorus, Voßius, Miræus, alij. Polydori hæc verba sunt: Extat item alter libellus (vt tempestiue Lectorem nefariæ fraudis admoneamus) qui falsissime inscribitur Gildæ commentarivm, [huius vaticinia ab impostore conficta.] haud dubie a quopiam circulatore compositum, ad corroborandum cuiusdam noui hominis commentum. Sane is nebulo longe post homines natos impudentissimus, summatim illud ex eiusmodi noui auctoris farina dealbauit, crebro facta Bruti mentione, id quod Gildas nūquam somniauit: & vt callidius legentes falleret, quædam ex suo addidit, quo vel duos fuisse Gildas, vel hunc libellum Gildæ prioris opusculi epitomen crederes. Quorum tamen vtrumque tantum abest vt a doctis recipiatur, vt etiam vnusquisque mediocriter eruditus, id doli facile deprehendat, ac pro fallacia habeat. Hæc Polydorus. Eadem ex Polydoro recitat & probat Voßius, omninoq; duos fuisse Gildas negat, & Buchananum in Gildæ ætate multipliciter hallucinatum merito reprehendit.

[17] Alius præterea Gildas citatur, genere Britannus, patre Hiberniensi, qui ineptißima quædam scripta edidit, anilibus fabulis referta, [Alius Gildas fabulosus scriptor.] quæ neque nos vidimus, nec legere otium foret aut mens. Satis est a viris eruditis explodi otiosi impostoris vanitatem. Meminit eius Voßius lib. 2. de historicis Latinis cap. 36. Nicolaus Harpsfeldius lib. 1. cap. 23. vbi de Albanio illo Gilda eiusq; vaticiniis ambigue loquitur. Illius tertij Gildæ scripta ambitiose recensent Balæus & Pitseus: & hic quidem eruditionem hominis laudat, mentiendi libidinem reprehendit. Alium iidem Gildam laudant, scriptis clarum, & Romæ quidem a temporibus Augusti versatum ad Iuuenalis, Martialis, ac Valerij Flacci ætatem, imperium videlicet Domitiani, satis diuturno quidem tempore vt potuerit quispiam veterum eius meminisse. At satis Gildarum est. Vnicum agnoscimus ac veneramur.

§. III. Gildas vnicus in Gallia, isque Britannus.

[18] In Galliam cum nostro Gilda nauigemus; sed meliori quam ei quidam tribuant, nauigio, ac remigibus. Occiduam Galliæ inter Aquitanos ac Belgas oram Armorici colunt, qui nunc Britanni, siue Britones nuncupantur, vel quia e Britannia insula oriundi, vel quia ab ipsis, vt volunt, & suffragatur Beda, primum in insulam ductæ coloniæ. [Ruytiense S. Gildæ monasterium] Horum Gallicanorum Britonum populi plures, iam olim celebres & re nautica & belli studiis. In his ad Australem plagam, Oceano proximi, vnde Armoricum nomen, Nannetes, Veneti, Curiosolites. Curiosolitum regionem Cornugalliam, vrbem Corisopitum vocauere medij æui scriptores, quæ ipsis Kemper, & Kempercorentin dicitur, a S. Corentino Patrono. Nannetum vrbs vulgo Nantes appellatur, ad Ligerim amnem sita. Medij inter Nannetes & Curiosolites Veneti sunt. Apud hos ad læuam Blaueti fluminis ripam S. Gildæ monasterium est, quod vulgo S. Gildas de Ruys nuncupatur, aliis Riuense, Ripense, Ruyense, Ruitiense, Reum-visij.

[19] Id a S. Gilda, siue Gildasio, conditum in confesso est. Sed duos quidam Gildasios faciunt, quorum prior id construxerit, alter restaurarit. Albertus Magnus de Morlaix, [non sub annū 400. conditum,] priorem illum gente Hibernum, Grallonis I. Britonum Armoricorū Regis Cancellarium ait fuisse, ac sibi donatum Rhuytiense castrum in cœnobium conuertisse; eiusdem Grallonis exequiis anno Christi 405. interfuisse iam tum Abbatem Rhuytiensem, vna cum S. VVinvvaloeo, de quo III. Martij agemus; idq; ex veteribus monumentis constare: sed grandem natu deceßisse hunc Gildam, cum librum de excidio Britanniæ sub Vortigerno scripserit. Quanta monumentis illis, quæ & alibi citat, habenda sit fides, alij examinent: id certum est, auctorem libri illius de excidio Britanniæ diu post Vortigerni mortem natū, sub annū demum 543. illum commentarium composuisse, vt supra probatum est. Nec ipse satis sibi auctor hic constat, dum & alteri Gildæ librum illum tribuit.

[20] Dicitur quidem in Breuiario Ecclesiæ Nannetensis, Grallon, qui toti prouinciæ Armoricæ imperabat, Gildæ sanctitatis & meritorum fama permotus, monasterium in insula Ruiensi ipsi & suis extruxisse, multisque redditibus ditasse. Sed si nullus ab anno 405. ad 800. Britonum Rex Duxue Grallo fuit, vt contendit idem Morlaix, dicemus in Grallonis nomine isthic mendum esse, cum ibidem addantur Gildæ in litterarum studiis socij SS. Sampson & Paulus, quos nemo ante Theodosij senioris ætatem natos scribit, sed integro seculo iuniores cuncti fatentur; quo nimirum tempore, & ille vixit Gildas, quem vult Morlaix monasterium illud reparasse, tempore VVeroci Venetensium Comitis: quem monachus Ruiensis, qui ante 600. fere annos, vt mox dicemus, S. Gildæ vitam scripsit, non restauratorem illius cœnobij, sed primum eius auctorem scribit. [sed sexto seculo.] Veniens itaque ad quoddam castrum, inquit, in monte Reumvisij, in prospectu maris situm, ibi potioris fabricæ construxit monasterium, atque in eo claustra cœnobitali ritu perfecit. Nec vsquam indicat antea isthic cœnobium extitisse.

[21] Duos quoque Gildas agnouit Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano hoc die; sed ab horum vtroque diuersum, saltem alterum; ac de priori quidem ita scribit: In minori Britannia, territorio Venetensi, S. Gildæ, [Elogium S. Gildæ ex And. Saussaio,] seu Gildarij Abbatis & Confessoris, qui regio Britannorum sanguine in maiori Britannia progenitus, a parentibus nobilissimis B. Hilduto eremitæ, S. Germani Parisiensis Episcopi alumno, pietate & litteratura traditus imbuendus, iam a tenera ætate fide magnus, & religione præcellens emicuit: nec minus subinde scientiæ decore clarus, sic orationi & vitæ austeritati sese dedit, vt religiosissimo magistro ac condiscipulis, ob intensum diuini cultus feruorem, magnum sui amorem, ac admirationem incusserit. Deinde adhuc adolescens, vt tumultus bellicos, quibus patria quatiebatur, atque cōtagionem Pelagianismi adhuc his in locis pullulantis declinaret, diuinæque sapientiæ limpidiores imbiberet latices, in Galliæ partem, quæ Armorica dicitur, transfretauit, vbi plene delibata Christianæ philosophiæ theoria, eam ad sanctimoniæ & doctrinæ gloriam euasit, vt multiplicis gratiæ, qua diuinitus insignitus pollebat, magnum circumquaque exhibuerit splendorem. Inde iam sacerdotio decoratus, patriæ vt laboranti diuersa lue opem ferret, redux in maiorem Britanniam, hæreses atque ethnicam superstitionem haud adhuc illic stirpitus excisam, qua verbo, qua sanctis actibus & miraculis oppugnare aggressus. Hibernos maxime ab impietatis errorisque non modo laqueis, sed & vitiorum turpiter illic grassantium exitiosis nexibus, fortiter emancipatos, feliciter in veritatis & pietatis tramitem perduxit. His partis Domino pretiosis animarum mercibus, vt liberius diuino cultui cælestique contemplationi vacaret, in solitudinem perrexit; vbi constituto tuguriolo, ieiuniis, orationibus, vigiliis sese macerans, Angelicæ potius quam humanæ conuersationis specimen exhibuit. Multi vero fama virtutum eius moti, vndique cum ad eum confluerent, vt ab eo religionis sinceritatem vna cum bonis litteris addiscerent; pertæsus frequentis adeo concursus, rursus in Galliam traiecit: vbi tranquilla fixa statione, in agro Ruyensi, purum Deo famulatum, ad extremam vsque mortalis stadij metam, rependit. Demumque iustitiæ manipulis locupletatus, spiritu prophetiæ insignis, ac diuinæ sapientiæ editis plerisque monimentis illustris, molem mortalitatis exuens, ad desideratæ immortalitatis gaudia pertransiuit. Cuius venerandæ memoriæ, extructum itidem in aceruum testimonij cœnobium, hactenus nomine & pignoribus eius conspicuum, sacrati cultus ibidem perennauit celebritatem. Quæ & in maiori ecclesia Venetēsi, quæ præsidiis etiam eius nititur, & meritis gloriatur, hoc ipso die plurimum est solennis.

[22] Hæc Saussaius. At prior illa in Galliam profectio, reditus, vita eremitica in patria instituta, [expensum.] haud sat nobis probata. Quod S. Iltutum S. Germani Parisiensis discipulum facit, vel memoria lapsus est, vel Gildæ Iltutiq; ætatem vix obiter expendit. Deceßit S. Germanus sub annum Christi 577. fere octogenarius, cum Gildas, si adhuc erat in viuis, octogesimum quartum annum ageret ætatis.

[23] Idem Saussaius in Supplemento Martyrologij hoc ipso die: In Britannia minori S. Gildæ Abbatis, [An fuerit S. Gildas iunior S. Philiberti discipulus?] S. Philiberti Cœnobiarchæ Carnotensis discipuli, a quo Christo progenitus, pristinos deserens mores, mundo crucifixus, in ipso iuuentutis flore formam perfectæ senectutis induit; obedientiaque, humilitate, castimonia, vitæque austeritate præclarus ad beatæ immortalitatis gaudia profectus est. Ipso die S. Germani Confessoris, qui cum S. Philiberto Apostolico spiritu feruens, mare traiecto, Occidentalibus populis verbum Domini erogauit, partaque copiosa messe diuinæ sementis manipulis onustus susceptæ gratiæ, æternam peruenit ad requiem. Huius Philiberti solum in topographico Martyrologij Indice meminit Saussaius, his verbis: Philibertus Carnutensis Abbas, in Supplemento 29. Ianuarij; vbi nimirum de eo egerat in elogio Gildæ & Germani, quod iam dedimus. Nulla Philiberti huius mentio, eiusue apud Carnutes monasterij, in Sebastiani Rouillardi historia Carnutensi, Gallia Christiana Claudij Roberti, Breuiario Carnutensi, Catalogo beneficiorum Galliæ. In vita S. Gildæ MS. ex qua, vt §. sequenti dicemus, veteris Corisopitensis Breuiarij sumptæ Lectiones videntur, memoratur B. Philibertus Tornodorensium Abbas in Oya insula. Saussaius videtur Carnutum pro Tornodorensium legisse.

[24] Quærere lubet (si tamen laboris pretium erit, vel caussas nosse errorum) quid vitæ illius scriptori in mentem venerit Gildam cum Philiberto coniungere. [Qua occasione conficius?] Infra in S. Gildæ vita, per monachum Ruyensem scripta, dicitur B. Gulstanus in Ossa insula eremiticam egisse vitam, ac dein monachus in Ruyensi cœnobio factus; postea negotij caussa missus ad castrum Bellumvidere, ibidem in domo monachorum S. Petri Maleacensium sancto fine quieuisse; cuius corpus miraculis cælitus illustratum monachi S. Philiberti ad suam ecclesiam deportarunt. Quod illud S. Philiberti monasterium? Nam Maleacense quidem, quod deinde a Ioanne XXII. in Sedem Episcopalem erectum, a Guilielmo IV. Pictauensi Comite fundatum in Pictonibus, haud multis a Rupella leucis, ex fragmento quodam historiæ Aquitanicæ testatur Baronius ad an. 1024. nu. 3. Inter Maleacum & Nannetes Stagnum Grandis-loci obseruamus a Geographis locatum, iuxtaq; vicum S. Philiberti de Grandi-loco. At vita MS. S. Philibertum in insula quapiam Oceani constituit. neque eius monasterium longe a castro (quod nunc oppidū est) Bello-videre, vulgo Beauvoir, dißitum est. Illud igitur omnino videtur, quod S. Philibertus Abbas Gemmeticensis, vt in eius vita 20. Augusti dicitur, & Ansoaldus Episcopus Pictauensis, [S. Philiberti monasterium in Hero insula,] largiente Domino, Herio maris in insula locauerunt, Ansoaldus opere & eleemosynæ largitate; Philibertus religione, doctrina, operæ misericordiæ, & monachorum congerie: in quem locum de gemmato fauo Gemmetici diuina mella perrexerunt cum animatum examine: quem Apostolicus vir Ansoaldus de rebus propriis ditauit muneribus magnis, acta quoque commutatione villarum cum Ecclesia Pictauensi. De hoc monasterio ita scribit Papirius Massonus lib. de fluminibus Galliæ: Herus etiam insula dependens a Tornachio ad Ararim monasterio oppiduloque. Nerum nunc, non Heram, vulgo Ner; id quoque monasterium nautæ album vocant, quod procul videatur silua populea, cuius frondes vna ex parte albæ sunt, ex altera vero virides: inque ea insula est oppidulum octingentarum casarum.

[25] Hoc monasterium cum seculo nono vastassent Normanni, Carolus Caluus, XIV. Kal. April. anno regni sui XXXV. Geiloni Abbati castrum Trenorchium (quod alij Tornusium vocant) & abbatiam S. Valeriani Martyris, [Tornusiano subiectum.] in pago Cabilonensi super fluuium Sagonam, siue Ararim, donauit; vt ex ipsius Caroli liquet diplomate, quod Petrus de S. Iuliano recitat in Antiquitatibus Tornusianis; traditq; Prioratum in Hero insula relictum, dictum Narmoustier, vel Nermontier, id est, Nigrum monasterium, Tornusiano cœnobio subiectum. Hinc ergo occasio vitæ illius MS. auctori, vel ex quapiam anili relatione, vel qua alia ratione, fingendi ad S. Philibertum, qui sub finem seculi septimi viuebat, tyrannice dominante in Francos Ebroino, venisse Gildam adolescentulum, qui annis centum, & quod excurrit, senior erat Philiberto. Sed Tornodorum pro Tornusio potuit; Oyam insulam pro Hero: nam Oya Australior est, adiacetq; Reaco, siue Reæ insulæ.

[26] Cum ergo neque antiquior ille Gildas, quem Morlaix Theodosio seniori eiusq; liberis æqualem facit, neque recentior S. Philiberti discipulus, cuiusquam vetusti scriptoris auctoritate stabiliatur; [S. Gildas vnicus fuit.] vnicum in Gallia (præter S. Tremonium, VVeroci Comitis nepotem, Gildam quoque appellatum, ipsius Gildæ Sapientis, non Philiberti discipulum) Gildam statuemus, quem & Britannia insula veneratur, apud se genitum, litterisq; ac pietate imbutum. Et mirum sane esset tot Gildas, quot alij commenti sunt, omnes eodem die IV. Kalend. Februarias dici obiisse.

[27] Natus est porro Gildas noster, vt infra in vita dicetur, patre Cauno nobilissimo viro. [Eius patria Arcluta,] Capgrauius Can Regis Albaniæ filium facit, & fratrem eius Howelum ab Arturo Rege occisum tradit: quæ fortaßis Gildæ & in Hiberniam & deinde in Galliam migrandi occasio fuit, ne quid ab Arturo rerum potiente incommodi pateretur; neu quid ille (vt semper suspiciosa ambitio est) motum iri a Gilda metuens, eius vnius caussa ceteris monachis negotium facesseret; quamquam diuinum accessit, quo in Galliam proficisci iuberetur, oraculum. Quam Capgrauius generali nomine Albaniam dixit Gildæ patriam, eam monachus Ruytiensis vitæ scriptor Areclutam vocat. Est Arcluta, vulgo Arcluid, siue Alcluid, in vita S. Columbæ Petra Cloithæ, aliis Petra Cluid, Britannorum arx munitißima; & minoris alicuius regni sedes. Nam in vita S. Columbæ regnasse isthic dicitur Rodericus filius Tothail, qui Scottus an Britannus fuerit, nobis adhuc incompertum; Scottum potius remur, quod in vita S. Kentigerni 13. Ianu. cap. 6. nu. 31. de eo istæc dicantur: Suscitauit tandem Dominus Regem, nomine Rederech, a discipulis S. Patricij in Hibernia baptizatum. [quæ nunc in Scotia.] Dicitur nunc Arcluid Dunbritton, id est, oppidum Britannorum, & metathesi quadam Dunbarton, estq; etiamnum validum Scotiæ propugnaculum, ad Leuini & Cluidæ amnium confluentes, infra Glascuam vrbem Episcopalem. Fuit hæc regio veteris Albaniæ pars, neque a moderna Albania Scotiæ prouincia procul semota est. Albaniam nunc bellicosi cumprimis homines incolunt, veterum Scottorum genuina soboles, qui, teste Cambdeno, se Albinnich, Scotiam Albin vocant.

[28] Caunus vero S. Gildæ parens Britannus fuerit an Scottus, haud quærimus: [Scottusne an Brito fuerit.] Scottum fuisse liceat suspicari quod filius eius Coellus, siue Cuillus, aut Howelus ab Arturo Britonum Rege occisus dicatur. Et sane prima ad Arclutam Scottorum sedes fuit, Beda teste: Est autem, inquit lib. 1. cap. 1. sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Britonum a Pictis secernebat; qui ab Occidente in terras longo spatio erumpit, vbi est ciuitas Britonum munitissima vsque hodie, quæ vocatur Alcluith. Ad cuius videlicet sinus partem Septemtrionalem Scotti (quos diximus) aduenientes sibi locum patriæ fecerunt. Mirum sane a Dauide Camerario, tanto ambitu etiam aliarum gentium Sanctos quosdam patriæ suæ vendicante, Gildam inter Scottos non numerari. Verum, quod Arcluith, etiam Bedæ ætate, Britonum erat; quod Gildas in Cambriam disciplinæ gratia missus a parentibus dicitur; Britannum fuisse probabilius nobis videtur. Sed perperam in Cornvvallia natum quidam scribunt, quæ ab Arcluta immenso spatio distat.

§. IV. Vita S. Gildæ a quo scripta.

[29] Caradocum Lancaruanensem, Galfridi Monumetensis æqualem, [Vita S. Gildæ scripta a Caradoco:] circiter annum Christi 1150. eruditionis laude floruisse tradunt Pitseus, Balæus, Vossius, & cum alia reliquisse ingenij sui monumenta, tum Gildæ Albanij vitam consignasse litteris, cuius initium sit: Nauus fuit Rex Pictorum nobilis. Eam vitam necdum vidimus, nec possumus an maiorem quam Galfridi historia fidem mereatur pronuntiare.

[30] Scripserat aliquanto ante S. Gildæ vitam monachus quidam Ruytiensis, [alia (quæ hic editur) ab anonymo,] siue e S. Gildæ monasterio, quam ex vetustissimis membranis Floriacensibus edidit in Bibliotheca Floriacensi Ioannes Boscius Cælestinus: e quo eam hic damus. Ipse, vbi & quando vixerit, auctor indicat. Nam cap. 7. nu. 43. ita scribit: Nec prætereundum silentio est, [monacho Ruyensi,] quas eodem tempore priores nostri, qualesque humani generis inimici in hoc sacro cœnobio pertulerint molestias. & num. 42. Socij vero ipsius ægri cum ad sanctum venissent locum, rogauerunt me vt caballum, quo eum deferrent, transmitterem: quod & feci. Adductus itaque est, sed quia stare non poterat, in domo hospitum collocatus est.

[31] Ætatem suam ita declarat: cap. 6. nu. 35. narrat missum Felicem monachum anno 1008. a Goslino Abbate Floriacensi, ad Gaufredum Comitem, ad restauranda Britanniæ monasteria. deinde nu. 38. scribit sedecim annis post, [seculo vndecimo,] nimirum 1024. ad Floriacense cœnobium esse reuersum; sed rursus remissum, cœpisse demum monasterium S. Gildæ restaurare: & addit cap. 7. num. 40. Erat autem in eodem loco, ipso tempore (quo nimirum Felix monasterium reparabat) quidam Dei seruus, solitariam vitam ducens, nomine Ehoarn, &c. huius interfectorem Leopardum narrat a dæmone arreptum, ac deinde subiicit: Vidimus namque eum per viginti annos nullo tegi indumento, &c.

[32] Scripta est ergo hæc vita a 600. fere annis, a fide digno & graui auctore, [fide digna,] qui vetera litterarum monumenta sedulo excussit, & quæ sua ætate acciderant breuiter percensuit, & plura fortassis quam edita sint a Boscio, nam mutilæ erant membranæ Floriacenses; & fortassis vt Ginguriani & Gulstani, ita & aliorum illustrium eius cœnobij monachorum gesta prosecutus est auctor. Legisse se aut saltem quoquo modo indagasse, quæ de S. Gilda extabant, cap. 5. ostendit ita scribens: Quadam enim nocte cum esset, vt antiqui affirmant, in amabili sua insula Horata, &c.

[33] Papirius Massonus lib. de fluminibus Galliæ ostendit se aliud habuisse eius vitæ exemplar, & plenius fortassis; ita enim scribit: [citata a Papirio Massono.] Et in vita S. Gildæ cap. 13. hæc de eodem flumine (Blauita) reperio: Super ripam fluminis Blaueti, Pontiuium Humbantumq; oppida intersecans, nec vsquam vadosus amnis in ipsa Venetia labitur in Oceanum. Quæ ita efferuntur in editione Boscij cap. itidem 13. hic infra (nam capitum distinctionem, nisi certo constet ab auctore factam, vt opportunum est, mutamus, quod sæpenumero varient MSS. codices) cap. 3. num. 17. Tunc deinde construxit paruum oratorium super ripam fluminis Blaueti, sub quadam eminenti rupe, &c. Quæ Papirius addit, fortassis a librario quopiam adiecta sunt; non ab ipso auctore, qui ante oculos posita, veluti nota omnibus, non ita enucleate videtur exposuisse.

[34] Præter hanc, aliam accepimus Rotomago a Frederico Floueto nostro, e veteri codice descriptam S. Gildæ vitam, [Alia extat MS.] cuius nobis & auctor ignotus & suspecta fides, tum propter ea quæ superiore § de SS. Philiberto & Germano dicta, tum quia alia commemorat insolita & portentosa prodigia, de quibus mox. Eam tamen vitam Lectiones veteris Breuiarij Corisopitensis expressere, & cum monachi Ruyensis narratione permiscuit Morlaix, nec Saussaius repudiauit. Visum est initium eius vitæ hic dare, reliquæ narrationis capita cursim perstringere. Ita ergo habet:

[35] Dominici institutione præcepti, summa deuotione feliciter erudita innumerabilia Sanctorum agmina, [Eius exordium.] cuncta perlustrant terrarum spatia: Verbum enim Domini perlucidum cunctum repleuit orbem terrarum: quo pullulant omnes Sancti velut rosæ & lilia in horto exorta graminei campi; purificati lauacro salutari, redempti pretiosissimo cruore lateris Christi. E quorum numero Beatus extitit Gildasius, [De S. Gildæ institutione,] & prosapia Britannicæ regionis clara oriundus; qui nobiliori genere ortus citius effloruit, atque a venerandis parentibus B. Philiberto Tornodorensium Abbati in Oyam insulam delatus est, sacri baptismatis vnda purificandus. Qui prædictus Abbas vna cum B. Germano transnatauerat mare, vt gentibus Occidentalis plagæ verba diuini eloquij erogaret. Qui suscipiens puerum sanctum, videlicet Gildasium, sancti baptismatis vnda studuit purificare, & sacris litteris fecit erudiendum tradere. Et videns eum elegantis formæ decore pollentem, ac liberalium litterarū studiis amantissimum intentum, feruenti adamauit desiderio, suoque permisit perfrui sancto ac roborari consortio. Beatus igitur Gildasius sub disciplina magistrali in scholis diuini seruitij constitutus, [vita monastica,] pariterque solertiæ humanæ & conditionis conspiciens vtriusque lineam discretionis maluit imitari speciem diuinæ contemplationis, deserens omnino famam humanæ opinionis, quam insequi nobilitatem huius caducæ ingenuitatis. Nam vt athleta Christi strenuissimusque miles in cœnobio degens, obedientiæ suscepit arma fortissima, pristinos deserens mores, & ætatem floridæ iuuentutis in formam transferens senectutis.

[36] Deinceps de virtutibus, & studio lucrandorum Christo mortalium, eadem prope commemorat, quæ monachus Ruyensis; dein reliquunt vitæ cursum, hac fere serie. S. Brigida Virgine mnemosynon aliquod postulante, nolam a se fusam in vndas abiicit, quæ recta ad Brigidam in littore stantem defertur: agnoscit illa munus, ostentatq; suæ curæ commißis Virginibus. [peregrinatione,] Inde Romam proficiscitur Gildas, Apostolorum visit basilicas, hydropicum verbo curat: draconem, cuius exitialis Vrbi halitus erat, ad montem Tarpeium vt tellus deglutiat, cælitus impetrat. [miraculis,] Cæco ac muto Rauennæ visum præstat loquendiq; facultatem. Latrones exitium ei machinantes diuina vi constricti non prius tollere humo valent vestigia, quam ipse ex eorum manibus elapsus annuisset. Tornotensi in vrbe S. Philibertum conuenit. Reuersus in patriam in insula Riuensi solitariam agit vitam: multa patrat miracula. Tunc deinceps construxit sibi paruissimum oratorium super littus maris cuiusdam aluei, nomine Blaueti, in quadam rupe eminentiori: & in inferiori parte molendinum fecit, cui semel triticum immisit, quod multis superabundauit annis; [molendino,] cunctisque ad se venientibus abundanter alimoniam præbebat, & omnes infirmos eorum sanabat.

[37] Deinceps constructo cœnobio, de petra vitrum optimum fecit: aquam in vinum conuertit, a quatuor dæmonibus habitu monachico indutis inuitatur ad S. Philiberti exequias: nauim ab iis paratam conscendit: versus Oyam ipsis celerrime remigantibus nauigat: ast dum sacras preces flexis genibus recitat, & nauis & remiges subito tolluntur ex oculis; ipse super pallium in Oyam appellit, [nauigatione,] capsella cum libro Euangeliorum vndis hausta: S. Philibertum prospere valentem reperit: domum reuersurus, aduerso vento in Hibernicum littus eiicitur. isthic paralyticum sanat: capsellam sibi nuper elapsam, a piscatoribus regiis ingenti quodam pisce repertam, [reperto libro Euangeliorum amisso.] in ara cum Diuorum pignoribus collocatam agnoscit, factaque fide suam esse, recipit & coram aperit: multos dein conuertit in Hibernia, Anglia, & alibi. Spondet pro tyranno vxoricida: illius domo, cum datam fidem violasset, terræ hiatu absorpta, coniugem necatam suscitat, ea natum Gildam iuniorem baptizat, litterisq; & pietate instituit.

[38] Hæc istic de Gilda nostro. Miracula quædam a Ruytiensi monacho fortaßis consulto prætermissa, quod etsi a maioribus accepta, [Miracula illa non plane incredibilia,] fide caritura existimaret, aut sunt certe ab aliis conficta. Non sunt quidem eiusmodi, quin paria ab aliis Sanctis, præsertim Britannis, Scottis, Hibernis, patrata legantur, siue quod ingenti quadam diuinæ opis fiducia, insolitum ac prope incredibilem Numinis fauorem primi illi religionis præcones meruerint, sue quia populorum ingenua simplicitas maxime idonea erat, vt quæ sapientibus, nihil admodum vltra statas naturæ vires & ordinariū cælestis prouidentiæ cursum poscere ausis, numquam euenissent, ipsis indulgerentur: licet plurima ab imperitis hominibus, ex vetulæ cuiuspiam narratione, tradita litteris, aut fortaßis quādoque immani flagitio conficta sint. Tamen vt vitam hanc vniuersim repudiaremus, [nobis tamen non probata,] illa de S. Philiberto, modo Tornodorensi, modo Tornotensi in Oya insula Abbate, intexta narratio effecit. Nam Philibertum aliquem ceteris ignotum scriptoribus, (etsi in Oya insula cœnobium extitisse ex S. Amandi vita 6. Februarij constet) propterea non existimamus, [& quare.] quod, vt §. præcedenti dictum est, S. Philibertus Gemmeticensis in Hero insula, in eodem Aquitanico Oceano, non longe ab Oya, aliquamdiu vitam egerit, verum integro post Gildam seculo. Cur Philiberto Germanum comitem addiderit, & quis ille sit, vt ante scriptum, haud diuinamus. Plures eo nomine sanctißimi viri in Gallia extitere. Quem alij Goluenum appellant, Saussaius in Appendice Martyrologij Germanum scribit, Leonensem in Armorica Episcopum. Hunc, vt 1. Iulij dicemus, tradunt S. Philiberti Gemmeticensis æuo vixisse. an fortaßis vitæ illius MS. auctori hinc occasio hallucinandi? Iter S. Gildæ in Vrbem (sed procul ablegato draconis illius pestilente flatu) facile nobiscum credet, qui Britonum, Scottorum, Hiberniensium, antiquißimam peregrinandi consuetudinem meminerit, in plerisque Diuorum historiis assertam.

[39] [Alia Vita in Capgrauio, reiecta.] Aliam S. Gildæ vitam, sed perbreuem, habet Capgrauius; quæ ab eodem videtur auctore scripta, a quo vita S. Cadoci 24. Ianuarij, aut nihilo certe peritiore; qui & eamdem vitam citat, & nolam Alexandro Papæ, qui ea ætate nullus fuit, missam scribit; & prolatum de S. Dauidis Meneuiensis sanctitate vaticinium, cum in media concione obmutuisset matre eius, etiamtum grauida, præsente: cum alij velint condiscipulos fuisse Dauidem & Gildam. Vtrumque ad Dauidis vitam 1. Martij discutiemus.

[40] [Alia Gallica.] Denique S. Gildæ vitam Gallice, vt & aliorum Britanniæ Armoricæ Sanctorum, edidit Albertus Magnus de Morlaix ordinis Prædicatorum.

§. V. S. Gildæ memoria in sacris Fastis, & alibi.

[41] Vetustißimo MS. Martyrologio, quod a Laurentio monacho Epternacensi exaratum, [S. Gildæ nomen in Martyrologiis,] S. Hieronymi nomine, quo prætitulatum est, fere citatur a nobis, adiunctum est itidem peruetustum Kalendarium, in quo ista habentur hoc die: Treueris natalis Valerij Episcopi, & Luciæ Virginis, & Gildæ Sapientis. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. In Britannia Gildæ Abbatis. Molanus in Addit. ad eumdem Vsuard. In Britannia Gildæ Abbatis & Confessoris. MS. Florarium: In Anglia B. Gildi Confessoris. Canisius: Item in Anglia S. Gildæ Abbatis.

[42] Refertur & a Ioanne VVilsono in Martyrologio Anglicano hoc die, [etiam Anglicano, non sine mendis:] & in prima quidem editione dicitur Abbas Bangorensis in Septemtrionali VVallia fuisse, multos edidisse libros, inde seueram in Cornubiæ montibus vitam eremitico more vixisse, ac deceßisse sub annum 581. apud Cornubienses, qui, vt supra dictum, veteribus Danmonij fuere, aliis Corini, eximia in veneratione esse, præcipueq; illius scripta commendari, ac multa illic ei dicata templa & altaria. In secunda editione (citatis ad marginem Floribus SS. ordin. S. Benedicti, Harpsfeldio, & Capgrauij Legenda) scribit, 7. annos impendisse studiis litterarum in Gallia; Romam inde profectum; post in Britanniam reuersum, strenue aduersus Pelagianos decertasse: tandem anachoreticam vitam aggressum, in exiguo oratorio iuxta Glastoniam, reliquum ætatis in summa abstinentia peregisse, aßiduis precationibus & cælestium rerum contemplationi intentum: demum e vita migrasse sub annum 512. & Glastoniæ tumulatum. Quæ sunt pleraque a nobis superius refutata.

[43] [Ferrarius correctus circa S. Gildæ monasterium,] Mirabiliter de Gilda, vel Gildis, philosophatur Philippus Ferrarius in Generali Catalogo SS. Corisopiti, inquit, in Britannia minore S. Gildæ Abbatis. Addit in Notis: Vixit circa annum 860. extat cœnobium S. Gildæ apud Corisopitam in pago Neobrigiensi. Citat Molanum & Martyrol. Anglic. ac monasticum. Molani verba dedimus: silet is de ætate, Anglicanum Martyrol. diuersam assignat. S. Gildæ monasterium ante scripsimus in Venetis esse, quos a Curiosolitibus Blauetus amnis diuidit. Curiosolitum vrbs Corisopitun nunc, regio Cornugallia, siue Cornwallia dicitur. hinc Ferrario errandi occasio: in Cornwalliæ Anglicanæ, siue Danmoniorum, prouincia extremum vitæ duxisse Gildam VVilsonus in prima editione Martyrologij scribit: Cornwalliam Armoricam interpretatus est Ferrarius. At quis etiam in hac pagus Neobrigiensis? Citauerat VVilsonus ad marginē Guilielmum Neubrigiensem, a Neobrigensi siue Neubrigensi in diœcesi Eboracēsi cœnobio, vbi institutus fuit, ita appellatum. Hinc ille pagum Neubrigiensem in Armorica iuxta Corisopitum locauit. Nisi pagum Ruyensem scribere voluit: & prope quidem ille distat a Curiosolitum finibus, ast ab vrbe Corisopito minimum 40. millibus passuum.

[44] Quod Martyrologium monasticum citat Ferrarius; Menardus quidem, citata ad marginem Bibliotheca Floriacensi, hoc die ita scribit: In Britannia minori S. Gildæ Abbatis & Confessoris. Sed Menardi Martyrologium anno Christi 1629. editum non viderat Ferrarius, qui Catalogum suum anno 1625. publicauit. VVion in Martyrologio & appendice Gildæ non meminit, (licet eum Morlaix citet) sed lib. 2. cap. 68. ita scribit: F. Gildas quartus Britannus, monachus Benedictinus congregationis Benchorensis, qui floruit anno 860. alius a Gilda cognomento Sapiente, scripsit Breuiarium historiarum & alia historica. Hic est ille Gildas, [& ætatem.] siue quis alius auctor nomen Gildæ vsurpans, cuius supra diximus fidem nutare. Hinc ergo ætatem didicit Ferrarius: sed quo argumento hunc Sanctum haberi probat?

[45] Addit idem Ferrarius in Notis: Fuit alius Gildas & ipse Abbas, [S. Gildas an Benedictinus fuerit?] S. Eltuti discipulus circa annum 660. de quo Trithemius lib. 3. cap. 47. & alius cognomento Sapiens in Anglia, qui excidium Britanniæ libro integro deplorat. Non 660. sed 600. claruisse S. Gildam scribit Trithemius lib. 2. de viris illust. Ord. S. Benedicti. Ad annum tamen 600. certum est non peruenisse, nedum 660. An instituta Benedictina in Gallia complexus sit nos latet. Certum est S. Iltuti monasterium non fuisse Ordinis Benedictini, cum in eo eruditus ad pietatem est Gildas initio sexti seculi, cum nondum conditus is Ordo esset, nec ante annum 540. in Galliam, nedum in Cambriam propagatus.

[46] Præter iam citatos auctores, Gildæ meminerunt alij complures: Guilielmus Neubrigiensis Proœmio in historiam suam: Habuit gens Britonum ante nostrum Bedam proprium historiographum Gildam, quod & Beda testatur, [laudatus a Neubrigiensi] quædam eius verba suis litteris inserens, sicut ipse probaui, cum ante annos aliquot in eiusdem Gildæ librum legendum incidissem. Cum enim sermone sit admodum impolitus atque insipidus, paucis eum vel transscribere vel habere curantibus, raro inuenitur. Integritatis tamen eius non leue documentum est, quia in veritate promenda propriæ genti non parcit, & cum admodum parce bona de suis loquatur, multa in eis mala deplorat, nec veretur, vt verum non taceat, Brito de Britonibus scribere, quod nec in bello fortes fuerint, nec in pace fideles. Mentio fit monasterij S. Gildasij in vita S. Genulphi XVII. Ianuarij, lib. 2. cap. 16. In vita S. Pauli Leonensis XII. Martij de Gilda dicitur: cuius sagacitas ingenij & industria animi refertur fuisse admirabilis. Agitur quoque de S. Gilda VIII. Nouembris in vita S. Tremorij, cuius hic infra mentio fit. Agit & Antonius Yepes de eo Chronic. Benedict. centur. 1. ad an. 562. cap. 2. Bertrandus Argentræus histor. Britannicæ lib. 1. cap. 28. Benedictus Gononus lib. 1. de vitis PP. Occidentis, & alij a Morlaix citati.

VITA
Auctore Ruyensi monacho anonymo,
ex Bibliotheca Floriac. Ioan. Boscij.

Gildas sive Gildasius, Abbas in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 3541

Avctore monacho Rvyensi, ex Boscio.

CAPVT I.
S. Gildæ genus, institutio, miracula.

[1] Beatus Gildas, Arecluta fertilissima regione oriundus, patre a Cauno nobilissimo & Catholico viro genitus; [S. Gildas oriundus ex Britannia,] ab ipso puerili æuo, toto mentis affectu Christum studuit sequi. Arecluta autem regio cum sit Britanniæ pars, vocabulum sumpsit a quodam flumine, quod Clut nuncupatur, a quo plerumque illa irrigatur. Inter cetera vero quæ ipse S. Gildas scripsit de miseriis, & præuaricationibus & excidio Britanniæ, hoc etiam de illa præmisit: Britannia, inquit, b bis denis bisque quaternis fulget ciuitatibus, ac nonnullis castellis decoratur. [eius verbis hic descripta.] Murorum quoque ac turrium, seratarum portarum, domorum etiam, quarum culmina minaci proceritate porrecta in editum forti compage cernuntur, non improbabiliter est adornata instructis munitionibus. Campis quoque fulget late pansis, collibusque amœno situ locatis, præpollenti culturæ aptis; montibus etiam alternandis animalium pastibus optime conuenientibus; qui diuersorum colorum floribus grati redduntur humanis visibus, veluti electa sponsa diuersis ornata monilibus. Fontibus lucidis crebrisque gaudet, ex quibus riuuli leni murmure serpentes, suaue pignus soporis tribuunt viatoribus fessis. Duorum etiam ostiis nobilium fluminum, Tamesis videlicet ac Sabrinæ, veluti brachiis meliorata, per quæ eidem Britanniæ olim transmarinæ deliciæ ratibus vehebantur, aliorumque fluminum minorum infusione irrigatur. Ostenso ergo situ & opportunitatibus loci, necnon regionis, vnde præfatus vir venerabilis & sanctus oriundus fuit, eius denique vita, Domino adiuuante, subscribatur.

[2] Caunus itaque eius genitor, & alios c quatuor fertur habuisse filios, Cuillum videlicet valde strenuum in armis virum, qui post mortem patris, ei in regno successit: d Mailocum quoque, qui a patre sacris litteris traditus, & in eis bene edoctus, [fratres habuit ac sororem] relicto patre, atque rebus paternis abrenuntians, venit e Lyuhes in pago Elmail, ibique monasterium ædificans, in quo in hymnis & orationibus, ieiuniis & vigiliis instanter seruiens Deo, clarus virtutibus & miraculis, in pace quieuit. Egreas vero cum Allæco fratre & Peteona sorore, Deo sacrata Virgine, similiter & ipsi relictis rebus paternis, & secularibus abrenuntiantes pompis, in extrema parte regionis illius secedentes, non longe a se inuicem distantia singuli sua construxere oratoria; mediam statuentes sororem, cum qua alternatim suo die horas diurnas alter cum Missa celebrabat: & post vesperas cum ea sumens cibum, [sanctitate & miraculis illustres:] & gratias agens Deo, ante solis occasum, reuertebantur ad oratorium suum. Vnusquisque enim eorum, separatim in suo oratorio vigilias celebrabat. Isti igitur, quos prædiximus, beati & sancti viri, Mailocus videlicet, Allæcus atque Egreas cum beata sorore, cunctis mundi, vt præmissum est, spretis opibus & deliciis, toto nisu mentis ad supernam tendentes patriam, in ieiuniis & orationibus suam commendantes vitam, tandem a Deo vocati, receperunt mercedem laborum suorum, & in suis quæ ædificauerant oratoriis conditi seruantur, clarificati & celebres assiduis miraculis, & in gloria resurrecturi.

[3] Beatus autem Gildas, qui & Gildasius, honor & decus gentis suæ futurus, & ipse a suis parentibus B. f Hilduto traditur imbuendus. Qui suscipiens sanctum puerulum, sacris litteris cœpit instruere illum. Et videns eum formæ specie fulgentem, ac liberalibus studiis instantissime intentum, benigno amore dilexit, & attento studio docere curauit. Beatus igitur Gildas, [a S. Hiltuto instituitur sacra doctrina] sub disciplina magistrali in schola diuinæ Scripturæ & liberalium artium constitutus, conspiciens vtriusque doctrinam elocutionis, diuinis curauit magis erudiri doctrinis; imitari cupiens speciem diuinæ contemplationis, deserens omnino famam humanæ opinionis: sed neque sequi voluit ingenuitatē suæ nobilitatis. [in cœnobio,] Tunc athleta Christi & strenuissimus miles in cœnobio degēs, obedientiæ suscepit arma fortissima; puerilesque deserens mores, ætatem floridæ iuuentutis, in formā transtulit senectutis. Namque cum esset primæuus, in tirocinio æterni Regis constitutus, moribus derelictis iuuenilibus, plurima documenta præbuit æternæ salutis tam senibus quam iuuenibus, vtriusque componens mores ætatis. Erat namque sapientia præclarus, sanctæ lectioni assiduus, vigiliis & orationibus semper deditus, ineffabili caritate deuotus, in actione iocundus, decora facie & toto corpore venustus, qui mundo erat crucifixus, & ei mūdus. [cum SS. Sampsone & Paulo.] In schola igitur supradicti Doctoris Hilduti erudiebantur plurimi Nobilium filij: inter quos præclariores erant, tam generis nobilitate, quam morum probitate, g Samson videlicet atque h Paulus i, sed hos quoque mira ingenij sagacitate superabat Gildas beatus. Ex quibus Samson sanctissimus postea Britannorum extitit Archiepiscopus: Paulus vero Oxismorum Ecclesiæ præfuit Episcopus.

[4] Habitabat autem præfatus Hildutus cum discipulis suis, [Instinctis S. Gildæ] in quadam arcta & angusta insula atque arenti solo squallida. Ad quem die quadam accedens beatus puer k Gildas, eum alloquitur dicens: Domne Doctor, audiuite nuper ex Euangelio verba nostri Saluatoris prȩdicantem, in quibus discipulos admonebat, vt cum fide a Deo, ea quæ sibi erant vtilia, peterent, & quia fideliter petita accepturi essent, dicens: Amen dico vobis, quicquid orantes patieritis, credite quia accipietis, & fiet vobis. [Marc. 11. 24.] Nunc ergo, optime Doctor, cur non rogas ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, qui potens est prȩstare cuncta quæ fideliter ab eo petuntur, vt dilatet terminos, atque fructiferam reddat huius insulæ glebam? Cum hæc igitur audisset B. Hildutus, admiratus fidem ipsius, conuocatis in vnum discipulis, oratorium cum eis ingreditur: & flexis in terram genibus, [orant omnes,] extensisque manibus in cælum, cum lacrymis orauit, dicens: Domine Iesu Christe fili Dei omnipotentis, qui cum Patre & Spiritu sancto, cælum & terram, [& impetrant insulæ dilationem & fertilitatem:] mare & omnia quæ in eis sunt, cum non essent, condidisti; quique tuis fidelibus præcepisti, vt Deum Patrem in tuo nomine peterent quicquid sibi opus esset, & eorum petitio ad effectum procederet; tuo equidem in nomine, omnipotentis Domini imploramus clementiam, vt dilatari per te iubeat terminos insulæ huius, atque fertilitatem inferat glebæ eius; vt nobis seruis tuis atque successoribus nostris, tua largiente gratia, abundanter cibaria administret: vt satiati de tuis donis, gratias referamus nomini tuo, qui cum Patre & Spiritu sancto, viuis & regnas per infinita secula seculorum. Cumq; respondissent omnes, Amen; egressi ab oratorio, vident dilatatam esse vndique insulam, atque vernantem in circuitu diuersis olerum floribus. Tunc iterum reuertitur ad oratorium senior, & præ gaudio effusus in lacrymis vna cum venerando discipulorum grege, clara voce hymnos summasque laudes, rerum omnium creatori Domino decantat, qui prope adest omnibus inuocantibus se in veritate.

[5] Igitur admirabili6 virtute dilatatam sibi insulam cœpit excolere senior, atque fecundandis iugeribus frumenti semina tradere. Cumque cœpissent læta frugum germina pullulare, aggregatæ aues marinæ ea cœperunt deuastare. [siluestres aues segetem deuastantes] Quod cum videret P. Hildutus, præcepit discipulis suis cum terrore eas effugare, atque vnumquemque eorum die suo segetem custodire. Et cum dies aduenisset, in qua segetem seruaturus erat B. Paulus; plus solito aduenit auium multitudo, quæ passim messem deuastabat tondendo. At contra miræ indolis puer Paulus huc illucque discurrens, cum ingenti clamore eas expellere nitebatur, nec præualebat. Tandem ergo iam lassus, aduocat socios, beatæ memoriæ videlicet Gildam atque Sampsonem venerandum, huiusmodi eos adhortans sermonibus: Succurrite fratres, succurrite carissimi, & damna mecum nostri vindicate magistri. Ecce etenim hostium multitudo nostri consumit & depascitur segetes Doctoris. [pueri miraculose capiunt,] Sentiat ergo incessabilis prædo debitas pœnas, qui nostri magistri vastauit aristas. Ad cuius vocem aduolant socij, & inuocato nomine Christi, multitudinem indomitarum auium congregantes ante se, Dei virtute repleti, minant pueri sanctissimi, tamquam inertium ouium greges. At vbi ventum est ad senis habitaculum, captiuæ & indomitæ aues cum recluderentur, in cælum dant voces. Quarum strepitum atque clangorem audiens senex, egressus ab oratorio, videt Dei virtutem, admiratusque non minimum tantam in puerorum cordibus fidem, ait illis: Sinite filij, sinite aues abire liberas: iam sufficiat quod sic castigastis illas: [dimittunt non redituras.] abeant liberæ, & amplius in nomine Domini nostras segetes non præsumant lædere. Igitur iussionem senis non audentes spernere, aues dimissæ longe recesserunt, & vlterius in eadem insula vastare segetes non præsumpserunt: quæ insula vsque in hodiernum diem, l Lanna Hilduti vocatur.

[Annotata]

a Auctor vitæ quæ apud Capgrauium extat, Regem Albaniæ facit, Can nomine an idem ille Can gigas, qui 24. Ianu. a S. Cadoco suscitatus dicitur, a morte fortassis peccati, vel certe studio mundanæ vanitatis? Morlaix in Cornubia natum scribit, perperam.

b Beda lib. 1. histor. Angl. cap. 1. Erat & viginti & octo ciuitatibus quondam nobilissimis insignita, præter castella innumera, quæ & ipsa muris, turribus, portis ac seris erant instructa firmissimis. quæ, vt & alia quædam, e Gilda accepit.

c Capgrauius viginti quatuor filios Cauno tribuit.

d Hunc ac sequentes inter Sanctos numerat Benedictus Gononus de vitis PP. Occidentis lib. 1. ita scribens: Vita SS. Eremitarum Gildæ cognomento Sapientis, necnon Mailoci, Egreæ, Allæci fratrum, & Peteonæ sororis.

e Morlaix Lhuythen.

f Vulgatius Iltutus appellatur, ab Alberto magno de Morlaix Hydultus. [S. Iltutus.] Sed cum hic dicatur sub Arturo Rege cōsobrino militasse, is vero in regnū anno 516. euectus, qui potuit Gildā adhuc puerulū, qui anno 493. natus erat, instituisse iam Abbas? Sed plura sunt in illis Britannicorū Sanctorū rebus gestis obscura, nec idonea chronologia connexa, & fidem supra. Colitur S. Iltutus 6. Nouembris. In vita S. Sampsonis dicitur Iltutus S. Germani fuisse discipulus, & ab eo Presbyter ordinatus.

g [S. Sāpson.] S. Sampsonis Dolensis in Britannia Armorica Episcopi vitam dabimus 28. Iulij.

h [S. Paulus.] S. Paulus Leonensis in Britannia Armorica Episcopus colitur 12. Martij.

i In vita S. Sampsonis, & S. Iltuti iungitur his tribus Iltuti discipulis S. Dauid Episcopus. huius vitam dabimus 1. Martij, [S. Dauid.] in qua dicitur a Paulino S. Germani discipulo institutus, in monasterio Withlandi, quod in eadem quidem Maridunensi prouincia situm, ad Tafi amnis ripam, sed haud paucis a monasterio S. Iltuti milliaribus. Paulinus ille apud Capgrauium Paulens dicitur.

k In vita S. Iltuti, Sampsoni hoc tribuitur.

l Situm erat id monasterium in Maridunensi prouincia, ad Glamorganiæ fines, vulgo Llanelthye.

CAPVT II.
Mores in iuuentute. Sacerdotium. zelus animarum.

[6] Sanctus igitur Gildas, cum per aliquos annos in doctrina B. Hilduti commoratus fuisset; [S. Gildas alibi studia perficit,] & tam secularibus, prout res suppetebat, quam diuinis scripturis ab eo optime, quicquid sibi a diuina bonitate creditum fuerat, edoctus esset; valedicens pio magistro venerandisque condiscipulis a Iren perrexit, vt & aliorum Doctorum sententias in philosophicis atque in diuinis litteris, inuestigator curiosus exquireret. Igitur cum plurimorum Doctorum scholas peragrasset, & tamquam apis prudentissima, diuersorum florum succos collegisset; in alueario matris Ecclesiæ recondidit: vt in tempore opportuno melliflua Euangelij verba, in populos ad superna gaudia reuocandos effunderet, & vt seruus bonus, talentum sibi creditum, suo Domino cum lucro reportaret.

[7] Secutus itaque Apostolicam sententiam, ne dum aliis prædicaret ipse reprobus inueniretur, castigabat corpus suum in ieiuniis & in vigiliis, noctes ducens in orationibus, stans sine aliquo sustentaculi adminiculo. A quinto decimo ætatis suæ anno, [abstinentiæ mire deditus,] per totum vitæ præsentis spatium, quo in hoc vixit mundo, vsque ad extremum diem vocationis suæ a Domino, ter, vt veraci relatione didicimus, in hebdomada parcissimum sumpsit corporis cibum b. Potest vero quilibet discretus de eo indubitanter affirmare, quia licet ei defuerit gladius persecutoris, martyrij tamen palmam non amisit. Nam dum corpus crebris ieiuniis & protensis vigiliis affligeret; dū nocte dieque vitiis resisteret, & orationibus insistens, dum contra diaboli tentationes reluctaretur, [voluntario martyrio se macerans.] & aduersum corporis sui delectationes oppugnans se ipsum excruciaret; quid aliud de eo dici potest, nisi longum illum traxisse martyrium? Nam & ipse sibi persecutor fuit, & persecutiones sibi illatas, pro Christo patienter sustinuit.

[8] [Sacerdos ordinatus] Igitur cum ad sacros ordines promotus esset, & Presbyteri fungeretur officio; audiens quod gentes, quæ c Aquilonalem plagam Britanniæ insulæ incolebant, adhuc gentili errore detinerentur; & quod hi etiam, qui videbantur inter eas Christiani, non Catholici essent, sed diuersis hæreticorum fraudibus irretirentur; accipiens iuxta Apostoli præceptum armaturam Dei, vt posset resistere in die malo, & in omnibus perfectus stare, [Gentiles & hæreticos conuertit;] de Christi adiutorio cōfidens, cœpit illuc pergere. [Ephes. 6. 13.] Stans autem succinctus lumbos mentis, inter paganos atque hæreticos, indutus lorica iustitiæ, & calceatus pedes in præparationem Euangelij pacis; in omnibus periculis sumebat scutum fidei, in quo posset omnia tela nequissimorum dæmoniorum extinguere; galeamque salutis & gladium spiritus, quod est verbum Dei. His itaque armis munitus Gildas Christi miles præclarus, prædicabat nomen Christi gentilibus; multis ex diuina lege approbationibus ostendens, nihil esse quod ab eis excolebatur. Hæreticos autem, verbum salutis opponens, ad viam veritatis adduxit, a cunctis eos quoque reuocans erroribus. Namque ei tantam dederat Dominus noster Iesus Christus gratiam etiam sanitatum; vt eius orationibus cæci inluminarentur, surdis auditus redderetur, [varios ægros sanat,] & claudis debilibusque gressus, dæmoniaci curarentur, leprosi mundarentur, & infirmi quique sanarentur. Pergebat igitur Gildas beatissimus Euangelium Christi prȩdicando, docens veram fidem per vniuersas prouincias, gentemque suam ad veram catholicamque fidem conuertebat.

[9] Hæc & his similia agente B. Gilda, omnis gens Aquilonalis plagæ ad eius prædicationis doctrinam cœpit vndique confluere, quatenus derelicto gentili errore, & percepta eius admonitione sanctæ Trinitatis fide, in gremio collocaretur sanctæ matris Ecclesiæ, [idola destruit,] vt vocaretur Christi sponsa & probaretur esse. Destruebantur itaque idola ab eis qui ea fabricauerant cum templis suis, & ecclesiæ ædificabantur per congrua loca. Baptizabantur viri nobiles, cum vxoribus & filiis atque familiis. Cum autem videret B. Gildas fecundam prolem Christianitatis & sanctæ religionis vbique pullulare, inenarrabili gaudio repletus, sic ait Domino: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, qui populum hunc diutim errantem, sancti tui nominis gratia misericorditer illuminare dignatus es, & ad cognitionem tuam peruenire fecisti; & qui hactenus infelices & hebetes errauimus in regione vmbræ mortis, tandem lux tuæ iustitiæ illuxit nobis, & pax perpetua iam regnat in nobis.

[10] Audiens autem B. d Brigida, quæ ipso tempore insignis erat in Hibernensi manens insula, & monasterio e Virginum præerat Abbatissa, virgo prȩclara, famam B. Gildæ; misit ad eum nuntium, cum verbis deprecatoriis, dicens: [S. Brigidæ nolam mittit:] Gaude Pater sancte, ac semper in Domino polle. Obsecro te, vt aliquod indicium tuæ sanctitatis mihi transmittere digneris, vt semper apud nos tua vigeat perenniter memoria. Tunc S. Gildas percepta sanctæ Virginis legatione, propriis manibus formulam fecit fusili opere, & tintinnabulum composuit secundum petitionem ipsius; & per nuntium quem miserat ei transmisit. Quod illa gaudens suscepit, ac velut cæleste munus ab eo sibi transmissum, libenter accepit.

[11] Eo tempore regnabat Ammericus Rex per totam Hiberniam, [euocatur ab Ammerico Rege:] qui & ipse misit ad B. Gildam, rogans vt ad se veniret, promittens se ipsius doctrinis in omnibus obediturum, si veniens Ecclesiasticum ordinem in suo regno restauraret: quia pene Catholicam fidem in ipsa insula, omnes reliquerant. Cum hæc itaque audisset Gildas Christi miles beatissimus, munitus armis cælestibus, petiuit Hiberniam, Christum prædicaturus.

[12] Contigit autem quadam die, dum pergeret ad Regis palatium, occurrere sibi quemdam paralyticum, quem parentes sui circumquaque trahebant, quærentes alimoniam ab incolis terræ. [paralyticum sanat:] Quem videns B. Gildas, misertus illius, genua flexit, ac pro eo Domino orationem fudit; & ad vehiculum miseri accedens, dixit: In nomine Domini nostri Iesu Christi, sta rectus super pedes tuos, & a Domino pristinam recipe sanitatem. Qui mox receptis viribus corporis, sanus efficitur: atque exclamans voce magna, cœpit magnificare nomen Domini, & sancto viro magnificas laudes referre, dicens se ire cum illo, vbicumque voluisset. Quod Sanctus non ferens, ait illi: Vide ne mecum venias, sed reuertere domum; & non desistas Domini misericordiam collaudare, qui te sanitati restituit. At ille magis magisque in laudem eius prorumpebat, & cunctis, quos obuios habebat, indicabat, dicens: Venientes venite omnes, & videte virum sanctum Dei, qui mihi sanitatem corporis & animæ reddidit. Tunc S. Gildas nolens tantum fauorem & plausum plebis sustinere, discessit protinus ab eis, & abiit latenter ne agnosceretur & abscondit se.

[13] Post paucos vero dies, inuentus a quibusdam nobilibus viris quondam sibi notis, Regi Ammerico est præsentatus. Quem cum vidisset, multis precibus eum rogabat, plurimaque offerens dona postulabat; vt apud se maneret, & sicut ei prius mandauerat, Ecclesiasticum restauraret ordinem in regione eadem; quia penitus f Catholicam fidem, a maximo vsque ad minimū, omnes amiserant. Tunc S. Gildas munitus clypeo fortitudinis, & galea salutis, [fidem & disciplinā Ecclesiasticam restituit:] omnes fines Hibernensium circuiuit, & ecclesias restaurauit, Clerum vniuersum in fide Catholica vt sanctam Trinitatem colerent instruxit: populos grauiter morsibus hæreticorum sauciatos curauit: fraudes hæreticas cum auctoribus suis ab eis longe repulit. Iamiamque pullulante in gremio sanctæ matris Ecclesiæ segete multitudinis credentium, & auulsis hæreticorum spinis, terra diu sterilis, fœcundata rore cælestis gratiæ, gratiores profert fructus ad agnitionem supernæ vocationis. Fide namque crescente Catholica, regio gauisa est tantum se promeruisse patronum.

[14] Multa deinceps vir beatus monasteria construxit in eadem insula, non paucos in eis nobilium filios enutriens, [monasteria exstruit.] & norma regularis disciplinæ informans. Et, vt plures Domino offerre posset alumnos, iam factus monachus, collegit monachos secum, tam ex nobilibus quam ex pauperibus, pupillis & orphanis: necnon & captiuos tyrannica seruitute paganorum irretitos misericorditer liberauit: vtque pastor bonus, talenta sibi a Domino credita fideliter duplicata, ipsi ouans reportare curauit. Omnem denique regionem Hibernensium & Anglorum, necnon & exterarum nationum suo instruxit exemplo & erudiuit sermone. Quarum gentes & nationes actus & virtutes eius vsque in hodiernum diem honorifice venerantur vbique.

[Annotata]

a Hibernia intelligi videtur, quæ aliis Ierne, & Iris dicta, nostratibus etiamnum Irelandt dicitur. Florebat ea tunc sub S. Patricij discipulis sanctitatis & eruditionis laude. Ipsi quoque Angli, fide Christi suscepta, frequentes in Hiberniam doctrinæ gratia proficiscebantur.

b Addit Morlaix Aquarij illi datum cognomen, quod non nisi aquam potaret. ast alij S. Dauidi Meneuensi id tribuunt.

c Morlaix Australibus Cornvvalliæ populis scribit prædicasse.

d Colitur S. Brigida Virgo 1. Februarij. decessit sub Iustini senioris initia, cum necdum XXX. annorum esset Gildas.

e In oppido Kildariensi, prouincia Lagenia.

f Erat quidem gens ferox, bellis, cædibus, latrociniis assueta, vt facile potuerit prouincia aliqua a Catholicæ fidei norma, & Ecclesiastica regula, deficere, præsertim impotente cuiuspiam tyranni pressa dominatu. At totam insulam defecisse, omnino credibile non est, cum plurimi adhuc viuerent S. Patricij discipuli: neque Ammericus, siue Ammirus monarchiam Hiberniæ (inquantum ij monarchæ dici poterant, qui auctoritate inter ceteros illius insulæ Reges præcellebāt, ipsi alicuius peculiaris prouinciæ proprio iure domini) nisi post annum 560. cū iam grandæuus esset Gildas, eam potestatē adeptus est, tenuitq; exiguo tempore. Peculiare fortassis eius regnum intelligitur, quod Auctor haud satis gnarus plures simul apud eam gentem regnare solitos, totam Hiberniam interpretatus est. Murchertachus extrema S. Brigidæ ætate rerum potiebatur, huic successit Tuathalius, Diermetius, Donaldus & Fergusius, Eochadius, Ammirus, &c.

CAPVT III.
Aduentus in Britanniam Armoricam. Virtutes. Monasterium extructum.

[15] Dimissa igitur post hæc Hibernia atque Britannia, & relictus. a … pulchritudinis, alij conabantur eum capere, alij interficere. Quos vt vidit sibi appropinquare, inuocato Christi nomine, [Latrones oratione sistit immobiles.] continuo nutu Dei fecit pedes eorum adhærere terræ, ipsosque velut lapides obrigescere: recedensque ab eis, cœptam tenebat viam. Cum autem longe ab eis recessisset, conuersus retrorsum, eleuauit manum, & soluit eos: qui soluti, in fugam versi sunt, & neminem postea in illis locis læserunt.

[16] Deinde cum disponeret in suam redire patriam non permisit Deus, [In Britannia Armorica solitarius degit,] qui suam nobiscum volebat magnificare misericordiam. Nam cum Dei iussu peruenisset in b Armoricam quondam Galliæ regionem; tunc autem a Britannis, a quibus possidebatur, c Letauia dicebatur; ab eis honorifice & cum gaudio magno susceptus est. Ipse autem seculares fugitiuosque deuitans honores, theoricam magis desiderabat ducere vitam. Erat autem tunc temporis parua res Regum regnique Francorum. d Childericus enim eo tempore, Merouei filius, gentilium errori deditus, imperabat Francis: quod ex gestis veterum prudens lector cognoscere potest. Sanctus igitur Gildas triginta habens annos, venit ad quamdam e insulam, quæ in Reum Visij pagi prospectu sita est, ibique aliquamdiu solitariam duxit vitam. Sed non post longum tempus, cum iam non posset accensa lucerna sub modio manere, sed super candelabrum, vt vicini quique ac noti eius, tam prope quam longe, claritatis illius lumine fruerentur; cœperunt hinc & inde venire ad eum, & eius magisterio & doctrinæ commendare filios suos erudiendos. Quos omnes libenter suscipiens, spirituali eos eruditione erudiebat. Veniens itaque ad quoddam castrum in monte Reumuysij, in prospectu maris situm, ibi potioris fabricæ construxit monasterium, atque in eo claustra cœnobitali ritu perfecit. Vbi tantum eius emicuit vita, [cœnobium extruit.] vt plurimi infirmi ac debiles & leprosi, qui circumquaque erant, ad eum venientes, sanitati, eius orationibus & meritis, reddebantur. Quod vsque in præsens tempus facere non desinit in eodem loco, eius meritis, omnipotens Deus.

[17] Tunc deinde construxit paruum oratorium super ripam fluminis Blaueti, [pro oratorio vitrum prodigiose obtinet:] sub quadam eminenti rupe, ab Occidente in Orientem ipsam concauans rupē, & ad latus eius dextrum, erigens parietem, congruum fecit oratorium, sub quo de rupe emanare fecit fontem perlucidum. Cum vero fenestram Orientalem eiusdem oratorij vitro claudere vellet B. Gildas, & vitrū ei deesset, prostratus in terra Dominum deprecatur: surgens autem ab oratione, abiit ad quamdam rupem, & ex ipsa Domino largiente optimum tulit vitrum. [molam erigit miraculis celebrem:] Molam quoque ibi fecit, cui triticum immisit ac manu vertit, quæ vsque in præsens tempus in eodem loco seruatur: & a fidelibus infirmis, operantibus cum Christo sancti viri meritis, languores ad eam expelluntur.

[18] Nec est silentio prætereundum & illud, quod per eum fecit Dominus, miraculum. Nam, cum in cella quadam die cum Fratribus moraretur, venerunt ad eum hospites: quos libenter suscipiens, duxit ad orationem, ac deinde omnem eis adhibuit humanitatem: [hospitibus aquam in vinum vertit.] & lauans pedes eorum ac manus, quod habuit cum caritate dedit eis. Sed, cum non haberet vinum quod eis tribueret, oratione facta, iussit implere vasa vinaria aqua, dataque super eam benedictione, iussione diuina in optimum vinum est conuersa. Quam virtutem admirantes cuncti qui aderant, omnipotenti Deo gratias retulerunt, qui in Euangelio suis fidelibus promiserat dicens: Opera, quæego facio, & ipsi facient, & maiora horum facient. [Ioan. 14. 12.]

[19] Quamuis autem talis ac tantus esset, vt per eum Deus tot miracula faceret, [Eius humilitas,] nulli tamen se præferebat: sed humilior omnibus esse videbatur. Licet vero Abbatis locum teneret, tamen vt sibi subditis exemplum humilitatis ostenderet, secundum diuinum præceptum, quod ait: Qui maior est vestrum, erit minister; & ipse omnibus seruire curabat. [Matth. 23. 11.] Et ne Domini Iesu surdus esset auditor, dicentis: Discite a me quia mitis sum & humilis corde; satagebat etiam ipse & in hoc Domini Saluatoris obedire præceptis. [Matth. 11. 29.] Nam sicut de Moyse scriptum est, erat & ille mitissimus omnium illius temporis hominum. [Num. 12. 3.] Sapiens quoque tam in doctrina quam in actione erat, verax in collocutione, in orationibus assiduus, pernox in vigiliis, [virtutes variæ,] ieiuniis corpus macerans, in iniuriis patiens, in colloquio affabilis, in eleemosynis largus, in omni bonitate conspicuus.

[20] Docebat quoque, hæreticos post primam & secundam correptionem deuitandos esse. [conciones,] Eleemosynis autem peccata redimere prædicabat, esurientes satiare, sitientes potare, nudos vestire, infirmos & in carceribus positos visitare, mortuos sepelire, nulli malum pro malo reddere, ieiunium amare, vigiliis & orationibus semper insistere. Sic Clericos, sic monachos, sic etiam laicos Doctor egregius instruebat: nihilque aliis quam quod ipse faceret præcipiebat. Itaque omnibus omnia factus, cum lugentibus lugens, cum gaudentibus erat gaudens. Erat itaque pater pauperum atque orphanorum, lugentium consolator, litigantes ad concordiam reuocabat. Homicidas autem, [modus cōuertendi peccatores:] adulteros, sacrilegos, fures, raptores, cuiuscumque conditionis essent, arguebat, nullius personam verens. Et primitus quidem ex Euangelicis dictis atque Apostolicis & Propheticis eos terrens, deinde ad pœnitentiam reuocans, Dei misericordiam confidenter promittebat eos promereri, si tamen digne pœniterent.

[21] Denuo sanctus vir a fratribus rogatus religiosis, qui ad eum e Britanniis venerant, post decem annos, ex quo inde recesserat, scripsit Epistolarem libellum, in quo quinque Reges ipsius insulæ redarguit, diuersis sceleribus atque criminibus irretitos. Quam eleganter itaque & succincte eorum ignauiam commemorauerit, & nominatim vnumquemque de suis nequitiis reprehenderit, [epistola de Excidio Britanniæ.] huic paginæ addere placuit: Enimuero, inquit, celabunt ciues, quod non solum norunt, sed exprobrant iam in circuitu nationes? Habet etenim Britannia Reges, sed tyrannos; Iudices habet, sed impios, sæpe prædantes & concutientes, sed innocentes; vindicantes & patrocinantes, sed reos & latrones; quam plurimas coniuges habentes, sed scorta & adulteras; crebro iurantes, & periurantes; vouentes, & continuo propemodum mentientes; belligerantes, sed ciuilia & iniusta bella agentes; per regionem quidem fures magnopere insectantes, eos autem qui ad mensam sedent latrones, non solum amantes, sed etiam remunerantes; eleemosynas largiter dantes, sed e regione immensum montem scelerum exaggerantes; in sede arbitrum sedentes, sed raro recti iudicij regulam quærentes; innoxios humilesque despicientes, sanguinarios, superbos, parricidas, adulteros, Dei inimicos; si sors, vt dicitur, tulerit, hos qui cum ipso nomine delendi erant, ad sidera prout possunt efferentes; vinctos plures in carceribus habentes, quos dolose potius quam merito proterunt, catenis onerantes; inter altaria intrando demorantes, & hæc eadem paullo post ac si lutulenta saxa despicientes. Et quæ sequuntur in dicta Epistola.

[Annotata]

a Hic fortassis aliqua desiderantur eorum quæ ex MS. Vita, nobis non probata, breuiter supra perstrinximus §. 4. nu. 36. de peregrinatione Romana &c. vbi & hoc repressorum vi diuina latronum prodigium narratur.

b [Ar-mor.] De hac voce dictum alibi. Ar super, mor mare, Britannis etiamnum significat, teste Argentræo histor. Britan. lib. 1. cap. 11. Inde probabilius nostrates Morinos dictos, quod alij a paludibus moeren deducunt.

c [Letauia.] Letania excusum erat a Boscio: Letauia scribendum. Llydavv Britannice dicitur, id est, littoralis.

d Fallitur in Chronologia hic auctor. Obiit Childericus vndecim annis ante quam natus est Gildas, anno nimirum 482. succedente Clodoueo filio.

e infra num. 29. Horata dicitur, quod nomen adhuc retinet. De Reumuisio & Blaueto actum in prolegom.

CAPVT IV.
Resuscitatio mulieris dudum mortuæ. Alia miracula.

[22] Nvncigitur, Domino adiuuante, ad id vnde digressi fueramus redeamus. Erat ergo in illis diebus quidam tyrannus, nomine a Conomerus, in superioribus partibus illius regionis, [Tyranno vxores grauidas solito iugulare] peruersa crudelitate & diabolica fraude seductus, qui hanc habebat consuetudinem, vt quotiescumque suam cognouisset coniugem concepisse in vtero, statim iugulabat eam. Et cum iam multas interemisset mulieres nobili prosapia exortas, cœperunt parentes earum multum super hoc contristari & longius se ab eo submouere. Nullus itaque alicuius discretionis homo, neque colloquendo, neque vllius negotij caussa in qualicumque re illi adhærebat, neque mandata ei dirigebat, vt non particeps fieret malitiæ illius. Videns itaque se despici ab omnibus, S. Gildæ mandat, vt verborum ipsius petitionem perciperet. Verum sanctus vir calliditatem malitiæ eius perspiciens, nullo modo assensum ei præbuit, sed longe promotus ab eo est: ne quolibet modo per interlocutionem eius Nobiles & Principes regionis illius penitus deciperentur. At ipse præfatus tyrannus, non valens pertingere ad hoc quod petebat, misit ad quemdam Principem, vt multi testes sunt fideles, nomine b VVerocum, mandans, quatenus ei daret in coniugium filiam suam. Quod cum VVerocus Venetensium Comes audisset, statim ad internuntium eius retulit, dicens: [vt Princeps filiam diu negatam despōdeat,] Quomodo possum dare filiam meam, mucrone Domini vestri nefando interficiendam? Numquid non audiui stragem, quam fecit de mulieribus, quæ sibi fuerant copulatæ? Nequaquam id faciam: filia enim mea mortem non incurret, dum ab ea potero eam propellere.

[23] Regressi itaque nuntij ad prædictum maleficum, retulerunt quæ eis VVerocus dixerat. Ille autem non desistens ab hoc quod inceperat, iterum atque iterum VVeroco mandat, dicens: Quoscumque volueris obsides, vel fideiussores tibi dabo, tantum fac quod posco. Cui VVerocus: Vana est petitio tua, & frustra rogitando laboras. [fideiubet S. Gildas:] Nisi enim beatum virum Gildam fideiussorem dederis, minime quod quæris impetrabis. Quia nisi per manum ipsius, eam nulli tradam. At ille mox nuntios misit ad B. Gildam, postulans ab eo, vt quantocyus veniret, & puellam fide sua de manu patris reciperet, & sibi coniugem legitimo traderet matrimonio. Sanctus itaque vir eorum verba renuens, respondit, dicens: Nostis, quia Dominus vester callidissimus est, & tyrannica feritate peruersus: si consensero ei, & me fideiussorem posuerit, & post puellam occiderit, graui lapsus sum peccato apud Dominum, & parentes eius vehementi orbatione prolis seduxi, atque intolerabili dolore tradidi congemiscendos. Sed tamen vobiscum proficiscar, & vtrorumque voluntates discutiam, parentum scilicet & eius qui vos ad me direxit. Tunc veniens simul cum eis, reperit ipsos Principes ob huiusmodi caussam in vnum conuenisse. Et dum de hac re loquerentur inter se, ait pater puellæ B. Gildæ: Si manu tua susceperis filiam meam, tibi credam, tibi eam tradam. Quod si illam suscipere nolueris, hic numquam habebit. Cui B. Gildas dixit: Mihi eam trade, & ego protectus Dei virtute, eam sanam restituam. Præfatus itaque tyrannus de manu S. Gildæ recepit eam in coniugio sibi copulandam. Beatus vero Gildas reuertitur ad monasterium suum, pollens claris virtutibus.

[24] Peractis igitur nuptiis, cœpit tyrannus sponsam fouere dilectam. Et vt cognouit eam concepisse in vtero, cogitauit eam occidere solito more: sed pertimescens iusiurandum, quod pactus fuerat cum B. Gilda, dicit apud se, non posse se fallere sanctum virum. Timebat enim iram Dei incurrere, [quam a tyranno occisam dolet,] si mulierem, quam de manu sancti viri Gildæ susceperat, nefando ense interemisse conaretur. At diabolus occasiones sibi ministrat, asserens non oportere eum intantum sanctitatem B. Gildæ timere, vt quod facere decreuerat, velut timidus & nullius audaciæ, propter quemdam monachum, ad effectum ducere dimitteret. Interea mulier pluribus indiciis percipiens animum eius furibundum aduersum se, eo quod grauida esset, timore perterrita, in fugam latenter elapsa est. Quod vt cognouit vir eius maleficus, maiore iam ira succensus, insecutus est eam. Quam cum inuenisset iuxta viam, latentem sub frondibus, (erat enim ex itinere fatigata) exempto mucrone amputauit caput eius, & sic demum ad domum suam reuersus est. Pater igitur illius audiens quod accidisset filiæ suæ, magno concussus dolore, sub magna festinatione mox misit ad B. Gildam, dicens: Redde mihi filiam meam, quia propter tuam intercessionem perdidi illam. Cognosce enim, quia, qui in coniugio eam de manu tua accepit, proprio gladio eam iugulauit. Super hoc igitur sanctus vir valde commotus, concitus venit ad quamdam munitiunculam, vbi præfatus tyrannus habitabat, volens ab eo audire, vtrum ipse coniugem suam, sicut rumor ferebat, interemisset. Verum tyrannus vbi sensit S. Gildam appropinquare, præcepit ostiario domus, [deiicit suis precibus illius domū,] ne vllo modo sanctum virum ad se permitteret ingredi. Sciebat enim se in Deum & in B. Gildam deliquisse, per hoc quod vxorem suam occiderat. Sed quamuis hoc non ignoraret, orare tamen sanctum virum dedignabatur, vt suis precibus obtineret apud Deum, quatenus daret ei cor contritum & humiliatum, ad agendam pœnitentiam de malo quod egerat. Cum ergo S. Gildas diu pulsasset ad portam tyranni, & nullus ei aperiret; sed potius ab his qui erant intus derideretur; orauit Deum, si eius vita in melius non esset mutanda, vt dignaretur malitiæ eius finem imponere. Completa itaque oratione, circuiens totam munitionem, in qua pessimus tyrannus manebat, accepit plenum pugillum terræ, & proiecit super illam habitationem, quæ statim, Deo volente, tota corruit.

[25] Deinde abiit vsque ad locum, vbi exanime iacebat cadauer mulieris interfectæ, prolem in vtero habentis, & hoc modo orauit: Domine Deus, [hanc a morte resuscitat,] qui hominem ex limo terræ formasti, & propter illum liberandum de potestate diaboli, in cuius se dominium iniecerat, propriæ libertatis arbitrio, dum tuum transgressus est præceptum, Filium tuum, quem ante secula ex æternitate genueras, mori voluisti; te inuoco, vt me exaudias. Exaudi, inquam, Domine, quia te in nomine vnigeniti tui Domini nostri Iesu Christi peto. [Ioan. 16. 26.] Tuus enim Filius magister noster Christus Iesus, promittere dignatus est in se credentibus, si quid te peterent in nomine suo, quod aurem tuæ clementiæ non auerteres ab illorum prece. Et facta oratione accepit caput, & adhæsit corpori trunco, dicens: In nomine Domini nostri Iesu Christi, Trifina, tibi dico, surge, & sta super pedes tuos, & indica mihi quid videris. At illa continuo surrexit sana & illæsa ab omni corruptione. Et respondens, sancto viro dixit: Mox vt interfecta sum, Angelico sustentabar vehiculo, quasi ferenda & iungenda choro Martyrum: sed tua vocatione reuersa sum ad te. [reddit parenti:] Tunc B. Gildas duxit eam ad patrem suum, & accepta manu eius dextera, reddidit ei, dicens: Ecce depositum quod mihi tradidisti. Custodi eam vt filiam, & prolem, quam gestat in vtero, diligenter fac enutrire cum natus fuerit, donec ad intelligibilem ætatem perueniat. At illa sub iureiurando aiebat: Quia numquam te deseram, Pater. Cui B. Gildas respondit: Non decet mulierem subsequi monachum quolibet modo: sed mane interim in domo patris tui, donec parias, & cum pepereris, inducemus te in c monasterium Virginum, vt cum ceteris Virginibus vitam castimoniæ ducere possis.

[26] Tunc placuit ei viri Dei sermo, & remansit in domo patris sui paucis diebus. [a partu monasterio includit,] Non multo post peracto tempore, cum mulier filium peperisset, nuntiatum est ad B. Gildam. Qui iussit puerulum baptizari, nomenque suum ei imponere fecit. Et ablactatum, [filium instituit:] liberalibus litterarum studiis erudiendum tradidit: matremque eius in monasterio Virginum vna cum ceteris ancillis Dei permanere fecit. Quæ postea in castitate Deo seruiens, in ieiuniis & orationibus vitam ducens, tandem a Domino vocata, beato fine quieuit. Filius vero eius & ipse clarus virtutibus & miraculis, beatam quam duxerat vitam, [ambo sancte moriuntur.] beato fine compleuit. Hunc ergo Britanni, ob discretionem alterius B. Gildæ, non Gildam eum, sed d Trechinorum vocant.

[27] Et quia per miracula Sanctorum, quæ in aure fidelium recitantur, omnium rerum Creator laudatur ac veneratur, qui in Sanctis suis manens, mira per illos operatur; dignum duximus scribere etiam virtutem, quam Dominus dignatus est operari per seruum suum Gildam in e plebe S. Demetrij. Erat enim in præfata plebe stagnum, in cuius portu residebant latrunculi, qui nudos ac verberatos, sæpe etiam semiuiuos, [Latrunculorum locum precibus occludit:] permittebant abire illuc aduenientes. De quorum igitur nequitia homines circumquaque ibi habitantes vehementer commoti, cum per se illos illinc non valerent expellere, præsidium Sancti exposcunt. Qui perueniens vsque ad os stagni, exorat Dominum vt concludat illius stagni aditum. Completa itaque oratione, ex arena erectus est tumulus magnus, vbi prius malignorum ad insidiandum erat locus. Quod miraculum cernentes qui cum sancto viro illuc aduenerant, Deum glorificauerunt, ac S. Gildam deinceps in magna veneratione habuerunt.

[28] In eadem quoque regione est oratorium, quod incolæ vocant Mons Coërlahem, quod sonat interpretatum, Monasterium f nemoris. Cumque homines, qui se faciebant illius terræ heredes, seruis Dei ibi contemplatiuam vitam ducentibus, sæpe iniurias inferrent; asserentes illos de terra excolere, quæ circum oratorium S. Gildæ adiacebat, plusquam eis ostenderat; vir vero Dei volens omnes quietam agere vitam, accessit ad littus maris, & cum Sanctis sibi adhærentibus, fixis genibus, misericordem Dominum, qui facit in cælo & in terra omnia quæ vult, orat deuotius: surgensque ab oratione sanctissimus homo, [fontem impetrat,] baculum quem manu ferebat terræ impressit, & sic atrium sui oratorij circuiuit. [Psal. 72. 1.] O quam bonus es Deus Israël, [& riuum ducit.] his qui tibi recto sunt corde! Lucidissimus enim fons ad nutum Dei de loco vbi Sanctus orauerat surrexit, & ad ostendendam certissimam metam atrij, secutus est vestigia Sancti. Quod miraculum audientes fideles, etiam quidam vsque in hodiernum diem hoc cernentes, omnipotenti Domino, qui mira per Sanctos suos operatur, non minimas referunt laudes.

[Annotata]

a Morlaix Comorrum appellat, & Comitem Cornualliæ, seu Corisopotensis ditionis. [Conomerus Comes.] Argentræus ex Gregorio Turonensi scribit, circa an. Ch. 560. Comorum fuisse Comitem Leonensem. Acta S. Leonorij, qui etiam S. Iltuti discipulus fertur fuisse, referunt Commorum nefandissimum inuasisse Ducatum Britonum, qui violenter duxit viduam Rigualdi Ducis. Acta ea dabimus 1. Iulij. fragmentum eorumdem extat apud Du Chesne to. 1. rerum Francicarum.

b Idem hic esse videtur, qui bella cum Regibus Francorum Childeberto, Childerico, [VVerocus Comes.] & Guntramno gessit VVarocus Macliaui Comitis filius, Gregorio Turonensi, qui de eo agit in histor. Franc. libro 5. cap. 9. & 10. vti & Fredegarius in historia Francorum epitomata. Pluribus bella eius prosequitur Argentræus in Alano I. qui ab eo territorium Venetense in hoc vsque tempus Broerech (quod terram Ereci, seu Guereci, interpretatur) dicit appellari: at infra nu. 34. Brogueret a Guereco dicitur.

c Morlaix ait a Trifina extructum monasterium Virginum in suburbiis Venetensibus, in quo & ipsa velum sacrum ab Episcopo Venetensi acceperit, & sancte obierit. Quod addit, eo tempore S. Gildam, suadente VVeroco, ob terrorem tyranni Conomori deseruisse monasterium Blauetum, & migrasse in pagum Ruyensem, ibidemq; restaurasse monasterium collapsum, ante ab antiquiore Gilda extructum, miramur ab homine Britanno scribi, cum ipsum Ruyense monasterium Blauetum illud sit, seu Blauetense, ad ostium Blaueti fluminis situm, vt clarum est e num. 16. & 17. Seniorem illum Gildam supra diximus non videri vnquam extitisse.

d [S. Tremorus.] Aliis Tremorus est. Britannis vulgo S. Treuer dici testatur Morlaix, ipse Tremore, aut Tremeur, vocat: colitur 8. Nouemb.

e Morlaix parochiam diœcesis Venetensis statuit, at forte magis remotam sequens exigit locus in eadem regione.

f Celebre adhuc est monasterium S. Gildasij in nemore, in diœcesi Nannetēsi perperam Morlaix vicinum monasterio Rhuyensi Prioratum intelligit.

CAPVT V.
Obitus. Reliquiarum submersio, & inuentio.

[29] Cvm vero disponeret misericors Deus, & B. Gildam a laboribus mundi & ærumnis educere, & ad gaudia æterna, quæ diligentibus se promisit, perducere; per visionem Angelicam ei dignatus est denuntiare. Quadam enim nocte cum esset, [Ab Angelo diem obitus sui intelligit:] vt antiqui affirmant, in amabili sua insula Horata, vbi olim eremiticam duxerat vitam, apparuit ei in somnis Angelus Domini dicens: Audi & intellige Domini Iesu Christi amice, quoniam exaudiuit Deus orationes tuas, & vidit lacrymas tuas. Et ecce octaua ab hodierna die, solutus sarcina carnis, videbunt spiritales oculi tui quod semper ab infantia desiderasti. Videbis etenim in maiestate sua desideratam faciem Domini Dei tui. Confirma ergo discipulos tuos in Dei timore & amore, & instrue eos solito more vt eius præceptis obediant, atque operibus studeant ea implere; vt ad gaudia æterna, quæ promisit, possint peruenire.

[30] Facto igitur mane, conuocatis in vnum discipulis, dixit eis: [adhortatur ad virtutem discipulos:] Quoniam ego, filij carissimi, viam ingredior vniuersæ terræ, dissolui mihi expedit, vt Deum possim videre. Vos igitur estote imitatores Christi, sicut filij carissimi, & ambulate in dilectione Dei, & estote semper memores verborum ipsius. Nolite autem diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt: mundus enim transibit & concupiscentia eius. Dominum vero Iesum Christum & eius sermones toto corde diligite, quoniam ipse dixit: Si quis diligit me, sermones meos seruabit: & ego diligam eum, & manifestabo ei meipsum. Videte itaque carissimi, quam magnum præmium, & quam optandum lucrum promittit nobis ipsa veritas, quæ est Christus. [Ioan. 14. 23.] Ipse enim, vt dixit, est via, veritas, & vita: se ipsum itaque nobis daturus est. [Ioan. 14. 6.] Non ergo negligamus ipsum habere, ipsum possidere. Habete autem & in vobis continuam caritatem, quia Deus caritas est: Et qui manet in caritate in Deo manet, & Deus in eo. [1. Ioan. 4. 8.] Humilitatem etiam studete habere & esse mites: quoniam Dominus in Euangelio dicit: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. [Matth. 11. 29.] Patientiam quoque semper habere mementote, nam in Euangelio idem ipse loquitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. [Luc. 21. 19.] Obedientes etiam estote, sicut & Christus obediens fuit vsque ad mortem. Estote vero misericordes, sicut Pater vester misericors est. Superbiam autem execrate, Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. [Colos. 3. 5.] Auaritiam vero declinate, quæ ab Apostolo idololatria nominatur. Luxuriam quoque & ebrietatem, fornicationemque fugite, quoniam sicut Apostolus ait; Neque ebriosi, neque fornicatores regnum Dei possidebunt. [1. Cor. 6. 10.] Omnia ergo vitia, quæ homines a regno Dei separant, omnimodis sunt fugienda vobis. Estote quoque sobrij & vigilantes in orationibus semper, quia aduersarius vester diabolus, tamquam leo, circuit quærens quem deuoret. Cui resistite fortes in fide. Odium etiam & inuidiam tristitiamque de cordibus eradicare vestris satagite, & pro his longanimitatem, bonitatem, benignitatem habere mementote. Quatuor vero virtutes, sine quibus nemo sapiens esse potest, id est, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, atque temperantiam super habere curate.

[31] [sumit sacrum viaticum,] His & similibus verbis per septem continuos dies, quamuis inualescente morbo iam iamque vir sanctus deficere videretur, discipulos tamen confirmare non cessabat suos. Octaua vero die, iussit se in oratorium duci, ibique oratione facta, viaticum Dominici corporis suscepit. Deinde discipulos protestatus est dicens: Per Christum vos filios meos moneo, ne contendatis pro corporis mei cadauere: sed mox vt spiritum exhalauero, tollite me, & in nauim deponentes, supponite humeris meis lapidem illum, super quem recumbere solitus eram. Nemo autem ex vobis, in naui mecum remaneat: [præscribit corporis in nauim depositionem,] sed impellentes eam in mare, permittite ire quo Deus voluerit. Prouidebit autem Dominus sepulturæ mihi locum, vbi fuerit ei placitum. Confido quoque in Domino, quod in die resurrectionis resurgere me faciet cum ceteris. [moritur:] Deus autem pacis & dilectionis sit semper cum omnibus vobis. & cum respondissent omnes, Amen; reddidit spiritum IV. Kalendas Februarij, senex & plenus dierum.

[32] Discipuli vero illius, tollentes corpus eius, fecerunt sicut præceperat eis. Sed hi, qui de a Cornu-gallia venerant, qui plures erant, conabantur eum tollere, & in patriam suam transferre. Dum ergo inter se colloquerentur, & facere disponerent; nutu Dei, [corpus in mare demergitur,] nauis cum sancto corpore demersa est in profundum maris. Illi vero per multos dies illud huc illucque requirentes, cum nullo modo inuenire possent, ad propria sunt reuersi.

[33] Discipuli quoque eius, qui ex cœnobio erant, per tres menses cum non possent & ipsi inuenire eum, tandem consilio accepto, triduanum statuerunt ducere ieiunium. Quo peracto cuidam ex eis reuelatum est, quādo & vbi inueniendus esset. Igitur cum dies b Rogationum essent, & ipsi orationis gratia ad quoddam oratoriolum, [reuelatione diuina] quod ipse in honore sanctæ Crucis construxerat, venissent; inuenerunt nauem in æstuario, quod vocatur Eroest, id est, Domus sanctæ Crucis, [inuenitur,] cum sancto corpore integro & illæso, sicut ab ipsis collocatum fuerat in naui. Videntes autem, gaudio magno gauisi sunt: & lapidem quidem super altare eius loci in testimonium posuerunt; corpus vero sancti viri cum hymnis & laudibus, ad suum monasterium deferentes, maxima multitudine populorum prosequente cum gaudio & lætitia magna, quoniam patronum & aduocatum magnum patriæ suæ, & apud Dominum intercessorem inuenerant. Dies autem illa quæ est c quinto Idus Maij, ab illo tempore vsque ad præsens tempus, [& 11. Maij] celeberrima colitur & seruatur apud prouinciales Venetenses. Plurimas etiam in illa die solitus est Dominus facere virtutes ad eius sepulchrum, sicut & ipsi oculis nostris vidimus. Positum est autem corpus sancti viri in ecclesia, [deponitur in ecclesia castri Ruyensis.] quam ipse in antiquo castro Reuysij construxerat, eadem qua præfati sumus die. Vbi per multa annorum curricula seruabatur, & ab vniuersa Brittonum gente venerabiliter colebatur, quoniam innumerabiles ibi fiebant virtutes.

[Annotata]

a Videtur Cornugallia Armorica, veterum Curiosolitum regio, intelligi. Mira hic narrat Morlaix: mortem S. Gildæ reuelatam Religiosis monasterij S. Iltuti in Cornuvvallia transmarina, natali eius solo, cuius Abbas aliquid in insulam Horatam habuerit iurisdictionis; ideoq; missos ab eo quosdam voluisse illius cadauer asportare. Hæc ille. Natum S Gildam in Arclud, siue Albania, regione modernæ Scotiæ, supra ostensum. monasterium S. Iltuti non fuit in Cornvvallia, sed vltra Sabrinam fluuium in Cambria.

b De antiquo vsu supplicationum & Litaniarum, diebus Rogationum, alibi inquiremus. Illum in Gallia a S. Mamerto Episcopo Viennensi, de quo 11. Maij, restitutum fuse tradit Baronius tomo 5. ad an. Chr. 475. num. 11. & 12. & Serrarius noster in Litaneuticis & alij.

c Morlaix XX. Idus Maij, mendo nimis enormi; sed, vt remur, librarij.

CAPVT VI.
Monasterium S. Gildæ vastatum, restitutum. Reliquiæ translatæ.

[34] Interfecto crudeliter ab impiis religioso Rege a Salomone, & dissidentibus inter se ipsos Britannis, bellaque intestina gerentibus; a foris autem piratis b Danorum vniuersam Britanniam longe lateque depopulantibus; (nam eo tempore, [Danis Britanniam vastantibus,] gens ipsa Galliarum quoque partes vastabat maritimas, & quasi quadam grandinis intolerabili tempestate, conterebat) itaque Britannia, quæ olim Letauia dicta fuit, sicut diximus, eo tempore tam a suis quam ab extraneis, crudeli modo vastabatur: ciuitates, castella, ecclesiæ, domus, monasteria virorum atque sanctimonialium, igni tradebantur, donec in solitudinem & vastam eremum omnino regio tota, Dei iudicio, redigeretur. Eo tempore c Alanus atque Pasquetanus frater eius Veneticam prouinciam regebant, quæ a Guereco Brogueret dicitur, eo quod occiso Belpoleno Duce cum exercitu suo, effugato etiam alio Francorum Duce Ebracario, regionem ipsam viriliter defendebant. Sed capto a d Nortmannis Pasquetheno atque redempto, ac postea a quodam per insidias occiso, solus cum filiis, prout poterat, e Alanus ipsam prouinciam regebat. Ea tempestate duo monasteria virorum, [monasterium S. Gildæ destruitur,] Lochmenech, id est, Locus monachorum; & locus S. Gildæ, effugatis habitatoribus deserta sunt atque destructa. Quorum habitatores coniuncti simul, compulsi sunt alienas petere regiones, atque in Bituricensi regione nouas ponere sedes, secum deferentes f Sanctorum corpora Sanctarumque patrocinia, [reliquiæ in Bituriges transferuntur.] quæ tunc temporis apud Britannos festa deuotione nimioque venerabantur affectu.

[35] Cum autem omnipotenti Domino complacuisset, vt & ecclesiæ Sanctorū in Britannia restaurarentur, & gens Brittonum, quæ in alienis regionibus misero modo exulabat, ad proprias rediret sedes, resumunt vires iterum Britanni; & qui intra regionem remanserant, & qui dispersi fuerant per regiones collecti in vnum, sumunt arma: [In Britanniam suis incolis restitutam] expugnant viriliter hostes suos, terra marique effugant, & a cunctis finibus suis expellunt. Eo tempore erat Comes in Redonensi ciuitate Iuchaël, qui & g Berengarius dicebatur. Hic habuit filium nomine Conanum illustrem & bellicosum virum, ex quo ortus est h Gaufredus, vir & ipse in armis strenuus, qui totius Britanniæ monarchiam tenuit. Hic ergo rogauit i Goslinum Floriacensis tunc monasterij Abbatem, qui etiam postea Bituricensi Ecclesiæ k præfuit Archiepiscopus, vt transmitteret sibi Felicem monachum, [mittitur Floriaco Felix monachus,] ad restauranda monasteria, quæ erant in sua regione solotenus destructa. Anno igitur Dominicæ Incarnationis millesimo octauo, missus est l Felix a supradicto Abbate ad Gaufredum Comitem: qui honorifice ab eo susceptus est, atque prædicta cœnobia ei donauit cum omnibus appendiciis suis, rogans & multum deprecans, vt omni studio reædificaret ea; promisitque plurima se ei largiturum dona, cum de itinere rediisset, quo festinabat ire. Properabat enim eo tempore idem Dux Romam ire, gratia orationis. Iuit itaque, sed non rediit: quia in ipso itinere mortuus fuit. Commendauerat autem ipse Dux supradictum Felicem dum proficisceretur coniugi Nobilibusque suis, fratri etiam suo m Iudicaëli Episcopo Venetensi, in cuius diœcesi ipsa monasteria erant.

[36] Sed libet nunc retro redire, & B. Pauli n Episcopi in ipso factum referre miraculum. Cum esset idem Felix in supradicto Floriacensi cœnobio, tempore o Abbonis Abbatis, & languore graui deprimeretur, [a S. Paulo Episcopo] & desperatus a medicis nullo modo viuere crederetur; apparuit ei vigilanti & oranti B. Paulus Episcopus, assistens ante lectum ipsius cum magno lumine, eique dixit: Quomodo te habes, Frater, vel vbi te tenet hoc malum? [a letali morbo curatus] At ille: Quis es Domine? Ego, inquit, sum Paulus Episcopus, quem quærebas. Domine, ecce, ait, in hoc latere me diu tenet malum: & ostendit ei locum. At ille appropinquans, digito leuiter de latere eius putrefactam abstulit costam: & ei ad lumen lampadis ostendit, dicens: Hæc amplius non te nocebit. [erepta e latere costa putrefacta:] Et hoc dicens proiecit eam, & ab admirantis oculis cum lumine suo disparuit; odor vero suauissimus permansit tota nocte in eadem domo. Sanus itaque cum esset factus, nemo præuenit eum ad vigilias nocturnas. Mirantur omnes, quem sperabant iam mortuum, viuere, & interrogant quomodo sanatus fuerit. Ille a B. Paulo se visitatum, & quid sibi dixerit, qualiter etiam de latere suo fractam putrefactamque abstraxerit costam. Et en illam, inquit. Et eleuans a terra, omnibus ostendit eam. Mirantur cuncti factum, simulque laudes Domino cum sonitu reddiderunt cymbalorum. Sed ad narrationis ordinem redeamus.

[37] Post mortem autem Gaufredi Ducis, cum redire voluisset Felix ad suum monasterium, p Hadegogis Comitissa non permisit illum ire, sed multis precibus rogauit vt maneret, & perficeret ea, quæ vir suus in restaurandis cœnobiis inchoauerat facere. Retentus igitur a Comitissa & Consiliariis eius, maximeque ab Episcopo Venetensi Iudicaële, qui eum vnice diligebat; primo quidem parua erexit habitacula in supradictis locis. Erant vero ibidem ecclesiæ sine tectis & ex parte dirutæ, & inter ipsos parietes annosæ arbores creuerant, sed & ostia ipsa quædam concluserant. Nulla ibi tunc habitationis domus erat, nulla hominis conuersatio, sed erant in ipsis etiam ecclesiis cubilia ferarum. [asceteria erigit.] Videbatur ergo omnibus laboriosum valde & difficile aggredi tam immensum opus: sed ille habens fiduciam in Domino, non dubitauit inuadere illud, nec fuit spe sua frustratus. Nam infra paucos dies, conuenerunt ad eum q optimi & religiosi viri: quorum adiutorio, & ecclesias restaurauit, [religiosos adsciscit,] & domos ædificauit, vineas plantauit, atque pomaria: ab his etiam pueri enutriti in Dei seruitio fuere.

[38] Per idem tempus Britanni iterum in seditionem versi, bella commouerunt. Nam rustici insurgentes contra dominos suos congregantur. At Nobiles iuncto secum Comite Alano, agmina rusticorum inuadunt, trucidant, dispergunt, persequuntur: quoniam sine duce & sine consilio venerant in prælium. Deinde quidam Nobilium insurrexerunt contra Comitem, sed non præualuerunt; quoniam ipse vir ignauus & sine scientia non erat. Inter hos tumultus Felix, quoniam non poterat quiete & pacifice viuere, [redit Floriacum,] statuit ad monasterium suum redire, nam sedecimum annum agebat, ex quo ab Abbate suo ibidem transmissus fuerat. Conatum vero ipsius præuenit Hadegogis Comitissa. Misit namque per quēdam virum, qui cum eo pergebat, nomine Filim, epistolam ad Abbatem illius, rogans ne vllo modo eum retineret: sed Abbatis ei benedictionem daret, & ad se illum iterum transmitteret. Quoniam filij eius Alanus r & Eudo iam adulti, parati erant perficere omnia, quæ pater eorum ei promiserat.

[39] Cum igitur legisset Gauzlinus Abbas epistolam, vocat Felicem monachum, interrogatque ad quid venerit, vel cur dimiserit loca ipsa, & congregationem, quam ei commiserat? Ille, Quoniam, inquit, nec pacifice, neque cum quiete possum ibi Deo seruire. Cui Abbas: Tu autem in tua putas habere patria, quod Christus non habuit in sua? Si igitur ad Christum vis peruenire, debes sicut & ille ambulauit & tu ambulare. [Act. 14. 21.] Per multas enim tribulationes, sicut dicit Apostolus, oportet nos intrare in regnum Dei. [Abbas ordinatus remittitur:] Ergo patienter, carissime, fer molestias vbicumque fueris, & esto nobis obediens, sicut in tua professione Deo vouisti: & suscipe curam Abbatis atque benedictionem, vt cum ipsis, quibus te præesse voluimus, peruenire valeas ad æternam vitam. Sed cum ille se excusaret, & nullo modo hoc facere se posse diceret, Abbas, qui erat, sicut diximus, Episcopus, arreptum eum inuitum, ad altare duxit, atque ad Abbatis officium promouit quarto Nonas Iulij. Accepta itaque Felix iam Abbas, tam Abbatis sui quam cunctæ congregationis benedictione, reuertitur: commendatitias secum deferens litteras Principibus Britanniæ, & Episcopo Venetensi. Cum autem dubitaret, quem potiorem locum de duobus statueret sedem Abbatiæ habere; Ducem Alanum, Episcopumque Venetensem super hac re consuluit. [monasterium S. Gildæ regit.] Illi conuocatis nobilibus viris, aliquibus etiam Episcopis, statuerunt locum S. Gildæ, qui erat antiquior, & terræ fertilitate, frumenti etiam & vini arborumque pomiferarum abundantior, diuersorum quoque magnorum piscium generibus, suis temporibus affluentior.

[Annotata]

a Rhegino Abbas Prumiensis: Anno Dominicæ Incarnationis 874. Salomon Rex Britonum a Pasquitano & VVrfando Ducibus suis interficitur: post cuius mortem cum hi duo regnum eius inter se diuidere vellent, sed in diuisione dissentirent, eo quod maxima pars Pasquitani partibus faueret, bellum ab vtrisque summis viribus instauratur. De his Argentræus lib. 2. c. 31.

b De Danorum, siue Nortmannorum, irruptione in Britanniam agunt scriptores rerum Normannicarum a Du Chesne editi, Argentræus, & alij.

c Hos fratres appellat Rhegino anno citato. Argentræus lib. 3. cap. 4. Alanum Comitem Venetorum, at Pasquetanum cap. 2. Comitem Leonensem scribit.

d Normannos in auxilium contra VVrfandum euocarat. Rhegino supra.

e Alanus I. Dux Britanniæ, Rebras, id est, Magnus cognominatus, dicitur ab anno 894. ad ann. 907. rexisse: filij eius erant Iuhael & Colledocus.

f De plurimorum Sanctorum reliquiis tunc e Britannia alio translatis agit Argentræus lib. 3, cap. 1.

g Hic pacem fecit cum VVillelmo I. Duce Normannorum; cum Richardo I. eius filio renouauit: vt tradunt Dudo Decanus S. Quinctini, VVillelmus Gemmeticensis, & alij. successit Richardus patri VVillelmo an. Ch. 943. interfecto. Argentræus lib. 3. cap. 15. Berengarium patrem Iuchaëlis constituit, a quo prognatus sit Conanus.

h aliis Goiffredus, & Geoffredus.

i Ad hunc scribit Aimoinus librum de miraculis S. Benedicti. Est autem Floriacum in diœcesi Aurelianensi ad Ligerim.

k Ab an. Chr. 1013. ad 1030.

l Colitur 9. Martij. quo die contendit Morlaix eum ann. 1000. non 1008. vt hic dicitur, venisse in Britanniam. Verum tunc necdum Gossinus Abbas erat, viuente adhuc S. Abbone.

m Obiit 7. Iulij 1037.

n Morlaix ait, & probabile est, fuisse Leonensem Episcopum, de quo supra actum.

o Colitur 15. Nouemb. occisus an. 1003. vt ad Sigeberti Chronicon adscriptum.

p VVillelmo Gemmeticensi lib. 5. hist. Norm. cap. 5. Haduis dicitur, filia Richardi II. Ducis Normannorum.

q Varios nominat Morlaix in vita S. Felicis.

r Vtriusque meminit Gemmeticensis supra.

CAPVT VII.
Miracula æuo Scriptoris facta.

[40] Erat autem in eodem loco ipso tempore quidam Dei seruus, solitariam vitam ducens, nomine a Ehoarn, super quem nocte irruentes latrunculi, eum ex adhærenti ecclesiæ domo extraxerunt. [Occiso anachoreta] Quidam vero ex ipsis, Leopardus cognomine, arripiens securim, super limen ecclesiæ cerebrum illius excussit. Qui mox correptus a dæmonio, in terram corruit, atque cum surrexisset, [latro obsidetur a dæmone,] cultellum arripiens, seipsum in pectore vulnerauit; & nisi cito a sociis suis fuisset defensus, semetipsum interfecisset. Ligatus igitur ab ipsis, domum reuersus est, sed numquam postea sensum recepit. [insanus] Vidimus namque eum per viginti annos nullo tegi indumento, non tunica, non camisia, non calceamento, [20. annis nudus oberrat.] sed miro modo æstate & hieme nudum incedere. Huic si quis pro misericordia aliquod indumentum porrexisset, ille si forte sub arbore sedisset, vel in quolibet loco, non discedebat, donec ipsum indumentum omnino discidisset. Et si quidem laneum vel lineum fuisset, in ipso loco diffilabat eum; si vero pelliceum, & ipsum ad nihilum redigebat. Itaque & æstatis immensos calores, atque intolerabilia hiemis frigora, sicut diximus, per multos annos nudus incedens, domi forisque pertulit. O ineffabilis Christi clementia! o bonitatis & misericordiæ ipsius immensitas! o B. Gildæ gloriosa merita, quæ sic in vno eodemque homine & puniunt crimina, & impios castigant, ne similia facere præsumant, ne similiter puniantur! Credimus autem, virum illum, per hoc quod Deus non vindicat bis in idipsum, saluum pro Dei misericordia fuisse.

[41] Festiuitas beatissimi Gildæa, qua de mari translatum est corpus eius, appropinquabat; [Ægerdelatus ad sepulchrum S. Gildæ,] & populus vndique confluens, ad diem festum occurrere festinabat. Tunc quidam, qui diu in lecto iacuerat graui detentus infirmitate, cum videret vicinos & amicos suos properare ad diem festum, clamabat vt se ad sanctum locum ducerent. Dicebat enim, quod si sancti viri sepulchrum contingere meruisset, mox sanitati redderetur: hoc se credere, hanc fidem se habere testabatur. Adductus itaque ab amicis est, & ante sepulchrum B. Gildæ positus. Cum vero vigiliæ solemniter celebrarentur, & ille ante sanctum iaceret sepulchrum; subito se extendens, in mortui modum diriguit, plangere cessauit, eius oculi euersi erant, pedes, manus, pectus frigescebant, [expirasse creditus,] & toto corpore mortuus esse videbatur. Populi multitudo, quæ circumdederat, conclamabat: Quoniam mortuus est, educite eum foras. Igitur vociferantibus illis, & circa eum magis magisque sese comprimentibus, cum nemo neque manum ponere, neque ad eum præ multitudine accedere per tres fere horas posset; [baculo eius signatus,] tandem ascendens quidam ex monachis, Iunior nomine, & accipiens baculum Sancti in manu sua, eum tertio signauit cum baculo signo sanctæ Crucis. Illico mirantibus cunctis erexit se atque dixit: Numquid non vidistis B. Gildam stantem super istum lapidem, & sua me manu erigentem? Tunc in conspectu omnium, [resurgit.] sanus atque gaudens surrexit, & manu sua deferens candelam, super altare posuit. Et qui aliorum manibus ad sanctum deductus fuerat sepulchrum languens, suis pedibus domum sanus reuertitur gaudens. Hanc ergo virtutem cum postea narrarem nobilibus quibusdam, ante ecclesiam Plomorcat, ille affuit, & iureiurando affirmabat ita fuisse, sicut dicebam.

[42] Notissima res est, & per cunctas partes Britanniæ vulgata; vt si in parochia, vel etiam in aliqua regione mortalitas incubuerit, illius habitatores ad huius sanctissimum confugere locum, atque a Deo ibidem sine dubio præstolari remedium. Veniebat pro eadem caussa de Ilfintinc multitudo plebis: sed vnus ex ipsis, nomine Dongual, subita eadem clade percussus cecidit, & ante ecclesiam Sarthau remansit. Socij vero ipsius cum ad sanctum venissent locum, [peste correptus] rogauerunt me, vt caballum, quo eum deferrent, transmitterem: quod & feci. Adductus itaque est: sed quia stare non poterat, in domo hospitum collocatus est. Erat autem ad videndum horribilis, & sanguinem vomens. Nemo eum vsque in crastinum viuere sperabat, sed iam iamque mori expectabatur. Hunc visitatura cuncta congregatio venit, oratque pro eo Dominum, [liberatur:] & oleo sancto perungit. Hic itaque ab illa hora, paullatim ad se rediit, & vires recepit: & post aliquos dies, ex integro sanitati est redditus. Socij eius ad propria redeuntes, vxori eius mortuum eum fuisse, & apud S. Gildam sepultum dixerunt. Venit illa, eleemosynas pro anima viri sui factura, sed quem sperabat mortuum, inuenit non solum viuentem, verum etiam sanissimum. Sic sic operaris Deus noster in Sanctis tuis, atque mirabilia magna solus facis. Reuertitur itaque vir ille cum vxore sua gaudens atque sanus, qui venerat mœstus & moribundus. Hunc ego nuper vidi sanum, & gratias referentem Deo, & B. Gildæ virtutes magnificantem, qui etiam ea de se recordatur, quæ enarrauimus.

[43] Nec prætereundum silentio est, quas eodem tempore priores nostri, qualesque humani generis inimici in hoc sacro cœnobio pertulerint molestias. Videns namque ille antiquus hostis, quod serui Dei locum desertum incolere cœpissent; atque se ab eo, quem diu possederat, loco diu deserto expellere deberent; ad suas antiquas reuertitur artes, [dæmones monachos iuniores terrentes,] & quos Dei virtute videbat munitos, phantasmatibus & nocturnis terroribus eos effugare, omnibus modis conabatur. Nam nocte quadam, dum pueriles monachi ad mensam sederent & psalmos firmarent; aduersarius adfuit, alludens lumini candelæ apparuit, extendensque frequenter manum inter duos puerulos, hanc denuo retrahens, & iterum extendens atque iterum retrahens, & hoc donec candelæ deficeret lumen, indesinenter faciens. Species vero brachij atque manus, quæ solummodo videbatur, erat nigra & horrida pilis. Pueri timore exterriti, ac perturbati erant. Alter puerorum Ratfredus, alter vero Mangisus vocabatur: tertius vero adolescētulus, qui eos docebat, Ranulfus dicebatur. Senex igitur, qui eos seruabat, nomine Iouethen, videns quæ fiebant, & timore pueros perterritos, dicebat eis: Signate vos pueri, signate vos signo sanctæ Crucis, & psalmos Dauidicos decantate. Improbus vero dæmon consumptam extinxit candelam, & se in risum mouens, per aceruum lapideum, qui iuxta erat, proruens, terrorem immensum ex sonitu lapidum concussit. Deinde scutulas, quæ in refectorio erant positæ, tota nocte mouens atque remouens, inquietam habitatoribus noctem reddidit. Vasculum vero, quod iuxta erat positum vino repletum, [aqua benedicta fugantur.] dum minister requisisset, vacuum inuenit: neque vllum vestigium, vbi in terram defluxerit, repertum est. Felix abierat, qui cum venisset, & a Fratribus quæ præterita nocte pertulissent phantasmata audisset, acceptam aquam cum sale benedixit, & in circuitu & intus aspersit: atque ab illo die, per Dei gratiam, quieta habitatio permansit.

[Annotatum]

a Refertur a Menardo & Saussaio 11. Februarij.

CAPVT VIII.
Conuersatio & obitus SS. Ginguriani & Gulstani laicorum monasterij S. Gildæ.

[44] Fvit tempore illo inter priores huius sacri cœnobij monachus quidam, nomine Gingurianus, laicus quidem, sed Spiritu sancto omnibusque virtutibus plenus. Hic cum aliquamdiu innocentem & simplicem vitam agens in monasterio Deo deseruisset, [S Gingurianus laicus] & eius patientiam per molestiam corporis comprobare, aliisque in exemplum ostendere Dominus decreuisset, per Spiritum sanctum ei reuelare dignatus est finem vitæ suæ. Venit itaque quadam die ante Abbatem Felicem atque omnem congregationem, humiliter satisfaciens, [prædicit morbum,] & petens ab omnibus sibi veniam dari. Dum igitur in circuitu tamquam innocenti & simplici viro respondissent: Dimittat tibi Dominus ignorātias tuas, atque ab omnibus peccatis tuis te absoluat; Scitote ergo, inquit ille, carissimi Fratres, quia ab hodierna die, neque ambulare inter vos, neque manere potero. Rogo Caritatem vestram, vt vestris orationibus me commendetis Deo, & oleo sancto vngatis. Mirantur omnes, quod quem sanum videbant, vngi se rogaret. Ille autem rogabat, instabat, vt quamdiu loqui poterat, vngeretur. [defert Abbati vtensilia sibi commissa.] Post Capitulum autem, detulit omnia vtensilia atque ferramenta sua, & posuit ante pedes Abbatis, dicens: Domne, ecce obedientiam, quam mihi seruare præcepisti: commenda eam alicui ex Fratribus. Fuerat enim ipse beatus vir custos aluearij ab initio conuersionis suæ, habens sub cura sua plurima apum vasa.

[45] Deinde cum Missa celebraretur, post pacem ad sanctum accedens altare, [communicat,] Communionem sanctam de manu Sacerdotis accepit. Ac post ambas manus ad pectus adducens, iuxta gradum altaris se extendens recubuit: [paralysi affligitur, inungitur,] atque inter manus eductus est in domum infirmorum, vbi statim sicut postulauerat a Fratribus, oleo sancto vnctus est: atque ab illo die, sicut prædixerat, per totum annum paralysi solutus, in lecto iacens, neque in latere altero se vertere, neque manum ad os ducere potuit. Per annum vero vnum ei manifeste Dominus per Angelum suum dignatus est obitus sui diem denuntiare. Qui mane Riaulum monachum ad se vocauit, [tempus obitus a S. Michaële intelligit,] eique dixit: Dic, rogo, Frater omni Congregationi nostræ, vt gratias Deo semper agant, & in Domino iugiter gaudeant. Et nouerint pro certo, quoniam ad nocturnas vigilias S. Michaëlem Archangelum secum hac nocte habuerint, qui antequam omnino vigiliæ sonarentur, in specie pulcherrimi infantis mihi cum maximo lumine apparuit, & quis esset dixit, & adiecit: Ne timeas, inquit, sed præpara te, quia cum luce huius diei de corpore tuo exibis ad meliorem vitam: ac deinde per fenestram Orientalem, cum suo lumine ecclesiam intrauit: & quamdiu vigiliæ celebrabantur, præclarum illud lumen ab ecclesia non recessit. Nunc ergo, carissime Frater, nuntia Fratribus nostris quæ tibi dixi: & quod gratias caritati eorum refero, quia obsequium mihi per totum istum annum exhibuerunt. Obsecro autem, vt Communionem sanctam mihi deferas, [moritur.] atque ab hora vespertina obitum meum obserues. Igitur post Vesperas vocauit seruitorem suum, eique dixit: Voca Fratres meos ad me, quia iam de hac vita exeo. Omni itaque Congregatione ad eum coadunata, de hac vita eadem qua prædixerat hora migrauit ad Dominum a quarto Kalend. Octobris.

[46] Vir quoque vitæ venerabilis, & memoria dignus, eisdem temporibus in hoc sacro cœnobio refulsit Gulstanus. Hic etiam laicus erat, sed psalmos & orationes, [B. Gulstanus omnia virtutum genera exercet] quas memoriter didicerat, nocte dieque ante Deum decantare non cessabat, pernox in vigiliis, ita vt etiam decrepita ætate vix eum vidisses tribus horis æstate aut hieme in lecto iacere. Hic vero in adolescentia sua a piraticis prȩdonibus est separatus per Felicem, qui eo tempore in b Ossa insula eremiticam necdum monachus ducebat vitam: ipsam quoque, quam eo tempore ab eo didicerat, semper dilexit vsque ad finem vitæ suæ ducere vitam; parcus in cibis & in potu, in vigiliis & oratione assiduus. [etiam viuus a nautis inuocatur:] Huius itaque viri merita Dominus declarare dignatus est, etiam in vita sua. Nam longe lateque laudes & præconia ipsius, in ore omnium nauigatorum huius regionis resonabant. Plurimas namque per eum Dominus dignabatur operari virtutes & miracula, ita vt enarrare vel dinumerare ea vix aliquis posset. Defunctus autem est c V. Kalend. Decembris, apud Bellumvidere castrum, vbi pro vtilitate monasterij sui venerat, in domo monachorum S. Petri Maliacensium. Sed vbi voce præconis fuit auditum, quod B. Gulstanus de hac vita migrasset; (media enim nocte transierat) continuo de lectulis dissilientes viri nobiles, [mortuus inuisitur magno cōcursu:] simul cum matronis, & cunctis qui audiebant, certatim festinabant ire cum cereis & lampadibus, vt obsequium ferrent viro Dei, ita vt vix posset ipsa domus continere multitudinem.

[47] Videntes itaque monachi S. Philiberti, multa ornamenta, pecuniam quoque copiosam & cereorum diuersam multitudinem circa corpus viri Dei aggregari; persuaserunt omnibus qui conuenerant, [ob corpus a diuersis monachis certatum:] vt ad ecclesiam suam sanctum corpus deferrent. Sed resistentibus monachis, in quorum hospitio defunctus fuerat, famulis etiam contradicentibus, ne ab illa domo moueretur, donec illud possent ad suum reducere monasterium; illi e contrario, concitata multitudine, rapientes illum de domo illa cum omni apparatu suo & luminibus, ad ecclesiam suam deportauerunt, & immensam, quæ offerebatur per triduum, pecuniam colligentes, post tertium diem sepelierunt eum. Igitur cum ad monasterium eius hæc nuntiata fuissent, Vitalis Abbas illuc perrexit, & vt corpus monachi sui sibi redderetur, humiliter rogauit. Sed illi, non sancti viri dilectione, sed potius amore pecuniarum, quæ quotidie ad eius vndique deferebantur sepulchrum, nullum reddiderunt responsum. Ille ad Episcopum Pictauensem d Isembardum abiit, clamorem ferens de iniuria ablati sibi corporis monachi sui. Episcopus, quia inobedientes præceptis suis ipsi monachi fuerant, [Synodus Pictauis congregata.] præcepit eos cum suo Abbate ad synodum suam venire, Abbatem etiam Vitalem præcepit adesse. Cum ergo venissent, & in synodo vtrique eorum caussam dixissent; Episcopus præcepit Abbatibus atque Canonicis nobilibus qui aderant, vt e

[Annotata]

a Refertur eo die a Ferrario, Menardo, Saussaio.

b An Oya insula? de qua in prolegom. vbi & de aliis quibusdam locis, quæ hic memorantur.

c At VI. Kal. Decemb. refertur a Menardo & Saussaio.

d Duo successiue fuisse dicuntur Isamberti vndecimo seculo Episcopi Pictauenses, alter prioris nepos.

e Reliqua desunt.

DE S. SVLPITIO SEVERO ARCHIEPISCOPO BITVRICENSI.

An. Chr. DXCI.

[Commentarius]

Sulpitius Severus, Episcopus Bituricensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7934

Ex variis.

§. I. S. Sulpitij Seueri res gestæ.

[1] Dvos Bituricensi Ecclesiæ præfuisse Sulpitios, XVII. Ianuarij diximus, priorem cognomento Seuerum, Pium alterum, cuius isthic dedimus vitam: licet a compluribus scriptoribus eorum res gestæ confusæ reperiantur, quod cum duos dumtaxat reperirent in sacris tubulis Sulpitios Bituricenses Antistites, eorum vero alterum omnino existimarent S. Martini discipulum fuisse, alterum censuerint, cognomento Pium, Gunthramni Regis temporibus vixisse. Verum de antiquiore illo Sulpitio S. Martini discipulo mox agemus: [SS. Sulpitij duo, Pius 17. Ian. Seuerus 29.] præter eum duo apud Biturigas floruere pietatis laude Sulpitij, prior sub finem sexti seculi, Gunthramno regnante, alter aliquanto post sub Clotario II. & Dagoberto: prior hoc XXIX. Ianuarij; secundus, Pius appellatus, XVII. colitur. Pluribus verbis ad Sulpitij Pij vitam §. 1. variorum de vtroque errores relati confutatiq; sunt. Hic solum quæ priori illi Sulpitio propria sunt, (quoniam disputationem illam denuo pertractare nihil attinet) colligemus: nam acta eius, quod adhuc quidem compererimus, tradita litteris non sunt.

[2] Seueri cognomen qui huic Sulpitio tribuerit, antiquorum legimus neminem: a posterioris æui scriptoribus, S. Martini discipulum ratis, ortum id videtur. Nam quod Ioannes Chenu Biturix Scribit, [huius cognomen,] S. Martini discipulum proprio nomine Seuerum, cognomento Sulpitium dictum esse; hunc proprio nomine Sulpitium, cognomine Seuerum; parui est momenti: demus etenim Seuerum illum, cognomento Sulpitium appellatum fuisse, quod Gennadius cap. 19. scribit, plausibili argumentatione vel refutat vel aliter exponit Victor Giselinus in Sulpitij Seueri vita; ast vnde Sulpitio Episcopo Seueri cognomen astruet? Id nos tamen vt a Pio secernatur, & quia inoleuit, retinuimus.

[3] Nomen eius Martyrologio Romano ad IV. Kalendas Februarias ita inscriptū est: Apud Bituricas S. Sulpitij Seueri Episcopi, [natalis,] virtutibus & eruditione conspicui. Vetus Coloniense Martyrologium: Bituricas S. Seueri Episcopi & Confessoris, discipuli S. Martini Episcopi. Idem expreßere Carthusiani Colonien. & Molanus in addit. ad Vsuardum, Felicius, Canisius, MS. Florarium. Constantinus Ghinius & S. Martini discipulum ait fuisse, & XXVII. Biturigum Antistitem, & Matisconensi secundo concilio interfuisse; cum concilium illud Matisconense, cui Sulpitius Episcopus subscripsit, constet Gunthramni Regis iussu anno 585. esse celebratum; & vulgati Episcoporum Galliæ catalogi, S. Leonem, qui S. Leonis Papæ temporibus sedit, interfuitq; compluribus conciliis, non nisi duodecimum illius Sedis Antistitem faciant; qui ergo potuit Seuerus, si ante eum sedit, vigesimus septimus fuisse? At XXVII. in iisdem catalogis ponitur is, de quo hic agimus, S. Gregorij Turonensis æqualis Sulpitius.

[4] Saussaius non natalem hoc die Sulpitij consignat, sed translationem; ita enim scribit: Ipso die Bituricis translatio S. Sulpitij cognomento Seueri, eiusdem ciuitatis Episcopi & Confessoris, cuius natalis illuxit percolendus die decimaseptima huius mensis. At XVII. die non illum, sed Pium retulit. De translatione autem Seueri mox dicemus.

[5] Quis fuerit hic Sulpitius, quaue ratione ad episcopatum euectus commemorat S. Gregorius Turonensis lib. 6. histor. Francorum cap. 39. Remigius, inquit, Biturigum Episcopus obiit: cuius post transitum graui incendio pars maxima ciuitatis cremata est; ibique illa quæ hostilitati resederant, [electio ad episcopatum, repulsis competitoribus Simoniacis.] perierunt. Post hæc Sulpitius in ipsa vrbe ad sacerdotium, Guntchramno Rege fauente, præeligitur. Nam cum multi munera offerrent, hæc Rex Episcopatum quærentibus respondisse fertur: Non est principatus nostri consuetudo sacerdotium venumdare sub pretio: sed nec vestrum, illud præmiis comparare: ne & nos turpis lucri infamia notemur, & vos Mago Simoni comparemini. Sed iuxta Dei præscientiam Sulpitius vobis erit Episcopus. Et sic ad Clericatum deductus, Episcopatum Ecclesiæ supradictæ suscepit. Est enim vir valde nobilis, & de primis Senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rhetoricis, in metricis vero artibus nulli secundus.

[6] Ex his patet falli vehementer VVionem, qui cum XVII. Ianuarij duos Sulpitios Pios constituat, quorum alter S. Austregisili successor colatur XVI. Ianuarij, alter aliquanto senior XVII. (qui senior, vt ibidem diximus, aliis Seuerus, [Non fuerat ante monachus.] ipsi Pius dictus, hoc XXIX. die colitur, alter XVII.) seniorem tamen scribit in monasterio S. Nicetij Lugduni monachum, deinde Abbatem fuisse. At S. Gregorius Turonensis ait fuisse de primis Senatoribus Galliarum, ac tunc primum ad clericatum deductum. Fatetur Hugo Menardus, adhuc Senatorem fuisse cum ad Episcopatum electus est.

[7] Baronius anno 587. contigisse eam electionem existimat. Verum ex tempore concilij Matisconensi secundi, cui subscripsit iam Episcopus, manifestum est, [Ea electio an. 584. facta.] post annum 585. eam factam non esse. Et tempus ipse indicat Gregorius Turonensis, qui cum lib. 6. cap. 39. quæ nunc retulimus de Sulpitij electione scripsisset, cap. 40. subdit: Legatus vero Oppila nomine de Hispaniis aduenit, multa munera Chilperico Regi deferens. Timebat enim Rex Hispanorum, ne Childebertus ad vlciscendam sororis suæ iniuriam commoueret, quia Leuuichildus adprehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberti Regis acceperat, retruserat in custodiam. Atqui & Chilpericus anno 584. occisus est, quem sibi contra Childebertum conciliare Leouigildus nitebatur; & Herminigildus anno 584. a perfido patre coniectus in carcerem, ipsa nocte Paschatis anni 585. martyrio coronatus est: quo anno parens quoque extinctus est. Accedit, quod Matisconensi concilio interfuerit & subscripserit Sulpitius Episcopus Ecclesiæ Bituricæ anno Guntramni Regis 24. Christi 585. Sed ipse Baronius eodem anno Sulpitij electionem & Chilperici Regis mortem refert: ast hæc 584. contigit, non 587.

[8] Qua sollicitudine episcopatum administrarit Sulpitius, indicat idem Gregorius Turonensis, qui ipsum alloquens in Præfatione historiæ VII. Dormientium apud Turones quiescentium, quam IV. Nouembris dabimus, ita scribit, vir sanctißimus, nulli solitus vnquam aut Episcopo aut Regi assentari: Beatissimo Patri Sulpitio, Dei gratia Bituricensi Archiepiscopo, Gregorius Turonorum indignus Sacerdos, in Deo salutari nostro salutem perpetuam. Apud Poetam sub figura apum Sanctorum virtus & prudentia laudatur, cum dicitur:

Quo magis exhaustæ fuerint, hoc acrius omnes
Incumbunt generis lapsi sarcire ruinas.

Hoc, [Egregie salutem suorum curat.] Pater beatissime, in fronte epistolæ præmisisse licuerit, consideranti quanta prudentia, quanta sollicitudine, titubantis Ecclesiæ statum firmare, eius ruinas resarcire contenditis. Hoc vitæ propriæ exemplis lucentibus, hoc mellifluis exhortationum sermonibus, hoc denique gestis præcedentium Sanctorum in medio prolatis, agere non cessatis. Hinc est enim quod inter cetera paruitati meæ Vestra Sublimitas imperauit (vrgens enim imperium est amici admonitio) quatenus VII. Dormientium, qui apud Maius-monasterium dicuntur requiescere, quorumque fama percelebris longe lateque diffunditur, actus vitæ vel finem, si vspiam possem reperire, scripto mandarem.

[9] Idem quo gliscentes inter Innocentium Rutenorum & Vrsicinum Cadurcorum Episcopos simultates sopiret, vt synodus Aruernis eius rei gratia indiceretur effecit. Testatur hoc idem Gregorius lib. 6. cap. 39. Hic synodum illam, inquit, cuius supra meminimus, pro parochiis Cadurcinis fieri commonuit. At cap. 38. ista scripserat: Theodosius Rutenorum Episcopus, [Synodum cogit pro pace Ecclesiarum.] qui S. Dalmatio successerat, diem obiit. In qua Ecclesia in tantum pro Episcopatu intentiones & scandala orta conualuerunt, vt pene sacris ministeriorum vasis & omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen * Transobadus Presbyter reiicitur; & Innocentius Gabalitanorum Comes eligitur ad Episcopatum, opitulante Brunichilde Regina. Sed adsumpto Episcopatu, confestim Vrsicinum Cadurcinæ vrbis Episcopum lacessere cœpit, dicens quia diœceses Rutenæ Ecclesiæ debitas retineret. Vnde factum est, vt diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus Metropolitanus cum suis prouincialibus apud vrbem Aruernam residens iudicium emanaret, scilicet vt parochias, quas numquam Rutena Ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet: quod ita factum est. Ita Gregorius. Subsunt Metropolitano Bituricensi Cadurcensis & Rutenensis Episcopi. Habitum id concilium censet Sirmondus sub annum Christi 588.

[10] Tandem anno Guntramni 30. Childeberti 16. Clotarij II. septimo, [moritur:] Christi 591. deceßit Sulpitius. Idem Gregorius lib. 10. cap. 26. Obiit & Sulpitius Bituricæ vrbis Pontifex, cathedramque eius Eustasius Augustidunensis Diaconus est sortitus. [transfertur.] Sepultum fuisse in S. Iuliani basilica, sed ad S. Vrsini translatum testatur Claudius Robertus, ibiq; eius festum solemniter celebrati IV. Kal. Februarij, at per totam diœcesin officio X. Lectionum.

[Annotatum]


Side Note* al. Trusibaldus.

§. II. Sulpitius Seuerus S. Martini discipulus an Sanctus?

[11] Magnus vir fuit Sulpitius Seuerus, genere, eruditione, Christiana humilitate; [Sulpitius S. Martini discipulus non fuit Episcopus,] eximiis laudibus a S. Paulino Nolano Episcopo, viro laudatißimo, ornatus. Triplex de eo institui controuersia potest: an Biturigum Episcopus fuerit, an aliquando de fide non recte senserit, an in Sancto ab Ecclesia relatus. Verum postremum hoc de publico, qui Cælitibus impendi solet, honore, ni constiterit, reliqua duo ad nostrum institutum non magnopere faciunt. [nec in hæresi mortuus,] Quamquam illud iam fere inter eruditos conuenit, Presbyterum dumtaxat, non Episcopum fuisse; Millenariorum errori, quem in Dialogis videtur secutus, non obstinate adhæsisse; &, quod Gennadius Maßiliensis scribit cap. 19. de Scriptorib. cum in senectute sua a Pelagianis esset deceptus, agnoscentem loquacitatis culpam, silentium vsque ad mortem tenuisse, vt peccatum, quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret.

[12] Inscriptum fuit illius nomen Martyrologiis quibusdam, vt superiore §. dictum est, atque a quinquaginta circiter annis in Romanum, cuiuspiam negligentia, irrepsit. Verum nuper Vrbani VIII. Pontis. Max. auctoritate expunctum est. Saussaius tamen in Martyrol. Gallicano hæc de eo scribit: Eodem die in Aquitania, [imo Sanctis adscriptus.] pago Primuliaco, S. Seueri Sulpitij Presbyteri & Confessoris, doctrinæ & sanctimoniæ laude perillustris, qui S. Martini res gestas nitido stylo conscripsit, atque non minus actibus expressit quam calamo; paupertatis cultor egregius, ac humilitatis persincerus amator, cuius præconia ob claras sapientiæ dotes & sublime vitæ institutum S. Paulinus Nolæ Episcopus efferens magnifice prosecutus est. Annumerat quoque eum Sanctis Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 67. cuius capitis hic est titulus: De S. Seuero Presbytero & Confessore.

[13] Fertur Guibertus Martinus Abbas Gemblacensis (non S. Guibertus eiusdem monasterij fundator, vt existimauit Baronius) apologiam scripsisse pro Seuero, [Apologia pro eo Guiberti Abbatis,] quæ Gemblaci extet & Louanij in monasterio S. Martini. Eam non vidimus, si quidem alia est ab eo Seueri elogio quod a Guiberto conscriptum, ex veteri MS. codice cum Rosvveydo nostro olim communicauit R. D. Martinus a S. Trudone in eodem S. Martini monasterio Canonicus regularis, quod quia perantiquum est (nam fertur anno 1208. obiisse Guibertus) visum est hic dare. ita ergo habet:

[14] Sulpitius Seuerus primum B. Martini discipulus, post Bituricensis Archiepiscopus, iuxta Gennadium in libro quem de viris scripsit illustribus, imo sicut ex gestis eius patet quæ in Maiori-monasterio positus legi, [scribentis monachū fuisse,] ex Aquitaniæ partibus oriundus fuit, & tam disciplinis liberalium artium quam generis nobilitate clarus enituit. Itaque gemina simul & prosapiæ & sapientiæ ac scientiæ præpollens gloria, quodque inter huiusmodi homines caput est, mediocritatis virtute conspicuus, cum ad viriles mediæ ætatis excreuisset annos; vt vir prudens, mundum in maligno positum esse perpendens, & secundum carnem viuere vel sapere mortem & stultitiam deputans, relicta domo & cognatione rebusque propriis in vsum pauperum expensis, ad B. Martinum se contulit; a quo officiose & grate susceptus, eius se discipulatui incunctanter subdidit; & cum eo in prædicto Maiori-monasterio, donec carne exueretur, vir sanctus familiarissime conuersatus est.

[15] Recepto denique inter cæli secreta beatissimo Martino, Sulpitius iste Seuerus, [inde Episcopum;] qui eius discipulatui totus semper inhæserat, cellam Patris per quinquennium, hæreditate videlicet, præclare pius hæres & habitator obtinuit. Quem scilicet Sulpitium, quāuis admodum renitentem, Bituricensis Clerus inde extrahens, sanctitate & scientia viri, pariterque amore ductus B. Martini magistri eius, Archiepiscopum sibi sublimauit.

[16] Quod a Pelagianis seductus in aliquo a regula orthodoxæ fidei exorbitauerit, [vel non lapsum in hæresim,] nusquam omnino nisi in solo legi Gennadio, qui nescio vtrum hoc alicubi & ipse legerit, an ex sola fama, quæ facta & infecta loquitur, didicerit. Illud tamen fideliter credo, hunc eius errorem apud pium Iudicem Christum, qui pœnitentibus clementer ignoscit, ipsius merita non minorasse, sicut in Ecclesia videmus gloriam sanctitatis eius non obscurasse; cum auctor idem qui refert deceptum, testetur & correctum, dicens illum pœnitentiam sibi ipsi imposuisse, vt scilicet silentium vsque ad mortem teneret, quatenus tacendo penitus emendaret, quod incaute loquendo deliquisset. [vel pœnitentiam egisse,] Et hoc eo magis sit mirum necesse est, quod cum esset clarus genere, sublimis dignitate, Episcopus officio, ac per hoc pluribus se debens, publicum desereret, secretum peteret, atque carcerali latebra se prædamnans, simulque vigiliis, fame, & frigoribus carnem macerans, in spiritu humilitatis & animo contrito Deo satisfaceret. Proinde quis nisi de Christi pietate diffidens, non dico de eius salute, sed de maxima eius sanctitate dubitare iam audeat? Fidelis sermo & omni acceptione dignus. Et quidni illa taciturnitate solitaria ad diligendum Deum intra se concalesceret cor eius? Quid ni in meditatione eius exardesceret ignis compunctionis? Quid ni, dum non nisi ad hoc vacat, reuocaretur dolor offensionis suæ? Quo scilicet igne in camino diutinæ probationis examinatus, & fonte lacrymarum, quibus per singulas noctes, id est, recordationes eiusdem offensionis, [& sancte obiisse,] stratum conscientiæ rigabat, cum hysopo purgatoria humiliationis aspersus, profecto mundatus est a delicto maximo, & super niuem dealbatus. Itaque quodammodo transiens per ignem & aquam, optimo tempore eductus est in refrigerium. Proinde lignum istud fructiferum, etsi aliquando, subripiente vento fallaciæ, ad Aquilonem transiit, non ibi cecidit, nec ibi remansit; sed rursus flante Deo regyratum ad Austrum, ibi in fine cecidit, ibique sine fine permanebit.

[17] Si autem assertioni mei solius super his non creditur, credatur toti sanctæ Maioris-monasterij multitudini, quæ sacræ depositionis eius solennia festiuo quotannis concelebrat officio: [& cultum vt Sanctum,] cuius celebritati ipse quoque apud eos degens & semel & iterum interfui, & hanc cum ceteris Fratribus, cum nonnulla deuotione, IV. Cal. Februarij, vt agitur, percolui. Habeatur ergo, vt dignum est, pro auctoritate tantæ fides Ecclesiæ, & contrahat & oppilet os suum iniquitas, quæ confessionem & pulchritudinem, quam dedit Dominus Sancto suo, & excelso in verbo gloriæ, procaciter illi nititur abrogare. Gratias tibi ago, doctrix viarum Dei omnipotens sapientia, quæ in eo vicisti malitiam, delapsumque in foueam & in vinculis peccati positum non dereliquisti; sed in fraude circumuenientium illi assistens, a peccatoribus gratiæ tuæ aduersariis liberasti eum, tantaque sublimasti gloria, vt inter filios eiusdem gratiæ computetur, & inter Sanctos sors illius sit.

[18] Ceterum ne quis de ignorantia fallatur, & me quoque deceptum sanctitatem alterius alteri arrogasse caussetur; nouerit hunc alium, & alium illum esse Sulpitium, [diuersum esse a Sulpitio Pio.] cuius festiuitas XVI. Cal. præscripti mensis Februarij, in nonnullis Ecclesiis celebratur: ambos tamen vnius eiusdemque ciuitatis Bituricensis fuisse Archiepiscopos; & hunc quidem ob distinctionem alterius Sulpitium Seuerum; illum vero Sulpitium Pium, appellari. Inueniet autem & diligens annorum supputator hunc illo multum superiorem tempore, cum iste B. Martini, qui tertius Turonicæ præsedit Ecclesiæ, ille diebus S. Gregorij, qui nonus decimus eamdem rexit Ecclesiam, extiterit. Sulpitius igitur noster iste insignis & elegans studiorum & operum beatissimi Martini conscriptor, non reprehensionis elogio, sed summo laudis dignus præconio censeatur, qui splendidissimam gemmam aureo luculenti sermonis circumdans eloquio, tam præclarum tamque politum in medio Ecclesiæ speculare portabat, vt omnes boni æmulatores, qui sui sollicite curam gerentes in veritate saluari cupiunt, in illo quid vitandum, quid appetendum, & vnde placendum sit Deo, limpidissime perspiciant.

[19] Hinc manifestum est, iam a 400. annis eam insedisse multorum animis opinionem, Sulpitium illum, qui XXIX. Ianuarij colitur, S. Martini discipulum fuisse. Licebit fortaßis suspicari, [Videtur cum altero Sulpitio Seuero cōfusus.] & hunc & Bituricensem illum Antistitem Guntramni Regis æqualem, eodem die coli ab Ecclesia solitos, cum Episcopi gesta ignorarentur, vnum existimatos, qui & S. Martini discipulus & Episcopus extiterit. Vel potius cum didicissent monachi Maioris-monasterij, præter Sulpitium Pium, alium coli Bituricēsem Episcopum Sulpitium XXIX. Ianuarij, cuius in obscuro essent res gestæ, arbitratos suum illum antiquum collegam esse, sub eo nomine illius cœpisse venerari memoriam.

[20] Hæc de Sulpitio Seuero perstringere libuit, ne ei vel cælestes honores, si vspiam legitime habiti sunt, detraxisse videamur, [Eius vita.] vel detulisse immerenti. Testatur Baronius se illius vitam legisse in Vaticana Bibliotheca pluteo 4. nu. 234. Eam nos e codice Vaticano Nicolai V. tempore exarato, nu. 1188. descriptam, missamq; ad Rosvveydum nostrum legimus. Præter elogium e Gennadio, & quædam ex spuria S. Augustini epistola, quæ in appendice tomi 2. operum eius extat, vix quidquam continet. Si constaret Sanctum fuisse, alia ex S. Paulino & aliis de eo possemus in medium afferre.

DE S. POTAMIONE EPISCOPO AGRIGENTINO IN SICILIA.

[Commentarius]

Potamion, Episcopus Agrigentinus in Sicilia (S.)

Ex variis.

[1] Agrigentum vrbs est Siciliæ maritima, ad Acragantem flumen, vnde & nomen ductum. Hic Episcopus fuit, sub finem vel sexti vel septimi seculi, [S. Potamionis natalis.] S. Gregorius, cuius vitam a Metaphraste editam XXIII. Nouembris dabimus. Hunc admodum adolescentem in Clerum adlegit S. Potamion Episcopus, qui & ipse in Sanctorum album relatus. Ita Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ, ad XXIX. Ianuarij: Agrigenti S. Potamionis Episcopi & Confessoris. Citat in margine Kalendarium Agrigentinum, & Leontium in Gregorij Agrigentini Vita. Eadem scribit Ferrarius.

[2] Porro de S. Potamione hæc in Gregorij vita narrantur: Hunc (Gregorium) a sacro baptismate vir virtute clarus Potamion, [S. Gregorium Agrigentinū a baptismo suscipit,] qui tum sacris ac religioni Agrigenti ciuitatis præerat, suscipit. Postea vero quam puer octauum ætatis annum attigit, hunc ad Diuum Potamionem parentes adducunt, vt puero ille prospera omnia precaretur, & præterea ipsum Præceptori traderet erudiendum. Qui cum pro pueri salute Dominum, & vt par erat, orasset, Grammatici cuiusdam, cui Damiano nomen erat, fidei illum commisit, [institui curat.] disciplinisque accurate ac sedulo incumbere præcepit…

[3] Vbi vero duodecimum annum prætergressus est, Episcopum rursus ac ceteros Ecclesiæ ministros parentes adeunt, [Clericum ordinat:] multisque hunc ipsum in eorum collegium cooptari precibus orant. Cumque ille æquo animo sermonem audisset (iam enim interiori mentis oculo cernebat, quam splendidum ac lucidum oculum regendæ Ecclesiæ esset admoturus) in sacrum cœtum adsciuit: & illum organum selectissimum fore, [futura prædicit:] ac quidquid in posterum futurus esset, præfatus est.

[4] Cum duodecimū annū ætatis ageret Gregorius, Hierosolymā cū Marco, Serapione, & Leontio, Romanis monachis profectus est, ac benigne a Macario Episcopo susceptus. Marcus eo Hierosolymis relicto, Tripolim primo, inde naui conscensa in Siciliam cum sociis aduectus est: monasterium vero, quod Agrigēto vrbi proximum est, adeuntes, apud Præsidem diuersantur: quem quidem Marcus futurorum præscius, cum numquam vidisset, proprio nomine Paulum appellans, in stuporem coniecit. ac de prædicto S. Potamione, quem numquam antea illi cognitum esse existimarat, perconctatus nihilo minorem admirationem iniecit. Itaque cum mensa illis esset apposita, ac panis & aquæ (vti illis moris est) mutuo participem fecissent, viros Episcopo manifestat, & vt Marcus hominem, quem non viderat, nominatim appellarit. [benigne peregrinos suscipit:] Quo ille nuntio mirifice gauisus est, idque inexpectato lucro apponens, ad ipsum confestim properat. Porro cum illos obuios habuisset, complexatus; & per illos, quidnam apud eos ageretur, quinam essent, quoue hac peregrinatione contenderent, cognoscens, & rursus cuius rei caussa nauigationem facerent, cum illis breui commoratus, ac diuina quædam commentatus; ad ecclesiam, mysticum sacrificium celebraturus, proficiscitur; is enim Petri & Pauli summorum Apostolorum dies festus erat.

[5] Postera autem die post matutinas laudes, cum Episcopus illi adesset, [de diuinis colloquitur.] deque rebus diuinis ac salutaribus cum illis familiariter loqueretur; statim Gregorij parentes in vrbem ingressi sunt. Deinceps commemorat vitæ scriptor, vt, quid Gregorio factum esset, Episcopo & parentibus Marcus exposuerit, & Romam reuerterit: ac demum tradit Potamioni Theodorum, huic Gregorium in Episcopatum succeßisse.

[6] Quando vixerit S. Potamion, ex S. Gregorij Episcopi peti ætate debet, quam suo loco discutiemus: [An seculo sexto vixerit;] nam duos constat Gregorios isti Ecclesiæ præsedisse, vnum Mauritij Imperatoris & S. Gregorij Papæ temporibus, alterum Constantini Pogonati, & S. Agathonis Papæ. Baronius priorem esse existimat, qui XXIII. Nouembris colitur, probatq; quod a Macario Hierosolymitano dicatur benigne exceptus ac Diaconus ordinatus, qui Macarius anno 548. ab ea Sede eiectus est, cum eam biennio rexisset: nec videtur temporibus Pogonati ita libere adiri a monachis Romanis Carthago potuisse, iterq; inde Hierosolymam versus institut. At Græci in Menæis diserte asserunt imperante Iustiniano Rhinotmeto floruisse.

[7] Eadem Menæa habent Gregorium annos natum octodecim a S. Potamione, coma prius rite detonsa, [an septimo.] in Clericorum classem esse relatum, & Lectoris munus insigni vocis iucunditate ac claritate obiuisse: dein cælesti monitu Carthaginem, inde Antiochiam, post Hierosolymam peregrinatum, Constantinopolim demum petiisse, & sextæ synodo Oecumenicæ interfuisse, atque acri disputatione Monothelitas conuicisse.

[8] Alium vtroque antiquiorem Gregorium celebrant Menæa XIX. Decembris, quem & tradunt a Proterio Patriarcha Alexandrino ad S. Elesbaan Regem Æthiopum missum, multas in Arabia ecclesias consecrasse, multos Iudæorum adiunxisse Christo. Si S. Potamion, vt vult Baronius, sexto seculo vixit, eius decessorem fuisse Gregorium illum verisimile est.

DE S. AQVILINO PRESBYTERO MARTYRE, MEDIOLANI.

[Praefatio]

Aquilinus, Presbyter Martyr Mediolani (S.)

[1] Inter alia quæ Mediolani augusta visuntur Diuorum templa, celebre est S. Laurentij, vetustißimum, atque collegio Canonicorum, olim regularium, & incolatu S. Aquilini Coloniensis Canonici & Martyris, [S. Aquilini Martyris] & tandem illius reliquiis decoratum, vt scribit Gabriel Pennottus historiæ Canonic. regul. lib. 2. cap. 26. qui & cap. 39. num. 3. eius meminit.

[2] Colitur S. Aquilinus XXIX. Ianuarij, ab Ecclesia Mediolanensi officio trium Lectionum, a Canonicis Lateranensibus ritu duplici. [natalis,] De eo Martyrologium Romanum: Mediolani S. Aquilini Presbyteri, qui ab Arianis gladio in gutture transuerberatus, martyrio coronatur. Galesinius: Mediolani S. Aquilini Presbyteri & Martyris. is fidei Catholicæ tuendæ studio inflammatus, Germaniam, Galliam, & Italiam peragrauit, contra Arianorum perfidiam dimicatione suscepta: demum Mediolanum profectus, ab illis ob fidei Catholicæ defensionem teterrime necatus, ad præmium migrauit in cælum. Eadem habet Martyrologium Germanicum, nisi quod reuertisse Mediolanum scribit, quasi antea inde esset profectus.

[3] Testatur Galesinius se ex Breuiario, Calendario, ceterisque priscis monimentis Ecclesiæ Ambrosianæ, [Vita,] illius vitam exscripsisse, & ad Breuiarij itidem Ambrosiani vsum accommodasse. Hanc nondum vidimus, nisi ea sit quæ Lectione tertia Breuiarij Mediolanensis continetur, cui consentanea narrant Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, & Constantinus Ghinius. Dabimus hic Lectiones ex Officio Canonicorum regularium cuso Venetiis an. 1634. cum Notationibus Gabrielis Pennotti, qui testatur Vitam S. Aquilini Italico idiomate descriptam a Iosepho Milano editamq; an. 1606. Mediolani, viginti capitibus digestam.

[4] De S. Aquilini ætate ita scribit Ferrarius in Notat. Coniectura est illum sub Theodorico Rege Arianorum patrono passum esse. [ætas,] Venit in Italiam Theodoricus anno Christi 489. obiit an. 526. At Iosephus Milanus, teste Pennotto, natum ait anno 584. Id merito improbat Pennottus, cum vix centum annis post fide Christiana imbuti sint Francones, quorum caput Herbipolis. Illuxerant fortaßis antea aliquæ Euangelij scintillæ, cum & Rheno proxima, & Noricum Rhætiasq; Romani tenerent: sed restinxerat omnem illum cælestem splendorem immanis circum colentium gentium barbaries. Pennottus potius 784. legendum censet.

[5] Idem de S. Aquilini effigie & reliquiis ista subdit: Extat hodieque Mediolani in æde vetustissima Laurentio Martyri ac Leuitæ sacra sacellum paris vetustatis, eidem S. Aquilino nuncupatum, [reliquiæ eleuatæ,] in quo primum eius cadauer positum vsque ad nostra tempora seruatum est: nam ante paucos annos eleuatum, honorificentiori loco, vbi nunc visitur, repositum est. In fornice eiusdem sacelli sunt imagines, seu icones, circiter XXIV. depictæ, totam Beati ipsius Aquilini vitam, martyrium, sepulturam, & miracula ad eius tumulum patrata referentes. Nec dubitari potest, ipsas imagines esse vetustissimas, ante annos plus minus sexcentos, quod imagines Christi & Apostolorum in superiori absida musiuo, [imago.] seu tessellato opere depictæ ostendunt. Hæ imagines tum ipsum Aquilinum, tum Canonicos Colonienses, tum Canonicos S. Laurentij, apud quos Mediolani viuus & mortuus est commoratus, omnes cum eodem habitu regulari & vsuali referunt, quem hodieque Canonici regulares Lateranenses in Italia, Victorini in Galliis, Nouesienses seu Windesimenses Coloniæ & per inferiorem & superiorem Germaniam, deferunt; cum eadem prorsus tonsura clericali, & rasura in superiori & inferiori parte capitis, ad modum coronæ, quam Regulares communiter ferre solent; hoc vno excepto, quod pro tunica alba, quam nos Lateranenses & nostri Windesimenses deferimus, illi griseam ferebant; quod etiam in Galliis, & aliis locis in Italia, vt in monasterio S. Andreæ Vercellarum, S. Bernardi in Monte Iouis, S. Iacobi Celleuolanæ diœcesis Comaclensis, fieri consueuerat.

VITA
ex Officiis Canonic. Regular. Lateran.

Aquilinus, Presbyter Martyr Mediolani (S.)

Ex variis.

[1] Aquilinus Herbipoli in a Franconia claris parentibus genitus, cum adhuc puer quosdam ex condiscipulis, Optimatum filios, [S. Aquilinus puer hæreticos arguit,] hæretica prauitate infectos reperisset, Christum ex Maria virili semine propagatum asserentes, grauiter adeo id accepit, vt contra illum errorem inuehi non timeret. Vnde factum est, vt re postea ab Episcopo comperta, eo satagente omnes fere illo errore infecti redirent ad Catholicam veritatem. [fit Coloniæ Canonitus,] Cum autem adoleuisset, Creatori toto corde inseruire constituit. Quamobrem a parentibus caussa studiorum Coloniam Agrippinam missus, Coloniensi Episcopo adhærens, in numerum Canonicorum illius Ecclesiæ, b tunc regulariter cum eodem Episcopo viuentium, meruit cooptari.

[2] Qui post aliquot annos in patriam reuersus, cum parentes ex hac vita migrasse inuenisset, hæreditate paterna mox diuendita, & illius pretio pauperibus erogato, ad Coloniensem Ecclesiam reuersus, [dein Præpositus:] ob vitæ inculpabilis splendorem in Præpositum eligitur. Mortuo deinde Episcopo, in eius locum communi omnium consensu c substitutus, ne cogeretur Episcopalem dignitatem assumere, [fugit Episcopatum:] fugiens Lutetiam Parisiorum iuit: quam graui peste laborantem cum inuenisset, multis laboribus, vigiliis, [Parisios peste liberat:] & assiduis præsertim orationibus, breui tempore meruit a morbo liberare. Vbi defuncto Episcopo, in eius locum pariter subrogatus, fuga denuo arrepta, Ticinum in Italiam deuenit: vbi sacrarum litterarum studiis incūbens, [iterum honores fugit:] Italicum vulgare idioma didicit.

[3] Mediolanum deinde profectus, vt B. Ambrosij, quem peculiari deuotione prosequebatur, reliquias veneraretur, cum Canonicis S. Laurentij, tunc pariter regularibus, commoratus, contra hæresim Arianam, quæ in ea ciuitate paullatim vires resumebat, vehementer adeo cœpit declamationibus atque disputationibus insurgere, [Mediolani hæreticos arguit:] vt eo satagente non pauci ab illo errore ad fidem Catholicam reuocarentur. Quod grauiter ferentes Ariani, Aquilinum ad Ambrosianam ecclesiam summo mane caussa orationis de more accedentem aggrediuntur, & multis verberibus affectum semiuiuum reliquunt. Et cum ab insectandis eorum erroribus eum nullatenus auertere potuissent, [abiis occiditur:] altera vice gladio eius gutturi defixo, Deo gratissimam hostiam immolauerunt. Sanctum autem illius corpus, ne tantum scelus diuulgaretur, abscondere conati, superueniente nebula densissima impediuntur. Quare accedentes fideles, corpus in suo sanguine volutatum inuenientes, cum hymnis & canticis ad ecclesiam S. Laurentij deportantes, [honorifice sepelitur.] in sacello postea illius nomini dicato honorifice sepelierunt, vbi miraculis claret.

[Annotata]

a Ghinius, in Bauaria, nimis incuriose.

b Id multis firmare rationibus conatur Pennottus: non est nostri instituti id fusius hic pertractare Corrigendum in Pennotti disputatione quod S. Lambertum Coloniensium Episcopum scribit fuisse, qui solum Traiectensis fuit.

c Extat quidem in Catalogo Coloniensium Episcoporum S. Aquilinus vel Solinus; sed inter primos, &, vt remur, alius ab hoc.

DE S. ARNVLPHO MARTYRE, IN BELGIO.

Secvl. VIII.

[Praefatio]

Arnulphus, Martyr Cisonii in Belgio (S.)

[1] Cysonium, olim fiscus regius in pago Tornacensi; nunc intra limites agri Insulensis censetur, vicus insignis & magnus, qui & Baroniæ obtinet decus, numeraturq; inter quatuor præcipuas Baronias Flandriæ, quibus vexilla gestātes vrsos appingunt. [Cysonium.] Plura de loci antiquitate, nomine, ornamentis scribit Ioannes Buzelinus noster Galloflandriæ lib. 1. cap. 19. Hic monasterium, quod nunc Canonicorum regularium est, ante annos fere octingentos condidit S. Euerardus, Ludouici Pij gener, Dux Foroiuliensis, de quo & Gisla coniuge, atque Alardo filio agemus XVI. Decembris.

[2] Hic S. Arnulphi Martyris asseruatum diu corpus fuit, cuius XXIX. Ianuarij in Martyrologio Belgico consignatur Natalis, [S. Arnulphi natalis,] licet, vt habet Molanus in Natal. SS. Belgij , a Cysoniensibus non celebretur. Eum XXVIII. Ianuarij refert Galesinius his verbis: Cisonij in Belgis S. Arnulphi Martyris. & Ferrarius: Cisonij in Belgio S. Arnulphi Militis & Martyris. Quamquam ab aliquo Belga, patriæ suæ parum gnaro, deceptus videtur Ferrarius, dum in Notis dubitat num pro Cysonio, Flandriæ pago, vulgo Cisoing, (non, vt ipse scribit, Cigyn,) Kesnoy, siue Quercetum Hannoniæ oppidum reponendum sit. Saussaius quoque: Eodem die (XXVIII.) Cisonij in Tornacensi Præsulatu S. Arnulphi Militis & Martyris, qui pro pietate & iustitia coronatus occubuit. Et præbuit his auctoribus eum diem illi dicandi occasionem Molanus in Indiculo SS. Belgij ita scribens: Arnulphus miles & Martyr Cisoniensis, in defensione Domini ac Magistri sui innocens laqueo peremptus fuit… Natalem notatum vidi V. Kal. Februarij. quem tamen puto a Cisoniensibus non celebrari. sed III. Id. Iulij faciunt commemorationem Sanctorum suæ Ecclesiæ. Eorumque eleuatio facta est pridie Id. Decembris.

[3] Vitam S. Arnulphi scripsit rhythmo dimetro catalectico, strophis tricolis constante, [Vita,] Canonicus quispiam Cisoniensis, vt ex his versibus patet:

Sanctum nocte sustulit,
Et in caput transtulit,
      Præsentis Ecclesiæ.

Huius rhythmi strophas aliquot recitat Molanus in Indiculo & Natalibus SS. Belgij, & Buzelinus loco citato, qui & lib. 3. Annal. Galloflandriæ ex fide historiam S. Arnulphi exequitur. Eum porro rhythmum nobis, ex MS. cœnobij Marquettensis iuxta Insulas, communicauit Ægidius Bucherius noster. Meminit quoque Arnulphi Ferreolus Locrius in Chronico Belgico, & Guilielmus Gazæus in Historia Ecclesiast. Belgij, qui tradit eius opem aduersus febres præcipue implorari; sed fallitur dum Gislam, quæ ibidem tumulata, eius coniugem fuisse, Alardum filium scribit.

[4] [filius Episcopus Cameracēsis,] Gaufridum, siue Guntfridum, aut Godefridum, Atrebatium & Cameracensium Antistitem, S. Arnulphi Martyris filium fuisse scribunt Demochares, Claudius Robertus, Gazæus. Georgius Coluenerius in Notis ad lib. 1. Chronici Baldrici Nouiomensis Episcopi cap. 36. ita scribit: Quis sit iste Arnulphus Martyr, non facile dixerim. In Martyrologiis duos inuenio Arnulphos Martyres, vnum die 18. Iulij, qui scribitur fuisse Episcopus Turonensis, contemporalis & discipulus S. Remigij; & proinde non est iste de quo quȩritur: alterum die 3. Octobris in addit. Molani ad Vsuardum his verbis: Mosonij festiuitas B. Arnulphi Martyris. Vbi tamen pro Mosonij verisimiliter legendum est Mosomij… An iste sit, non mihi constat. Locrius & Ferreolus potius nostri huius Arnulphi filium existimant fuisse. De Arnulphi autem ætate statui ex eo potest, quod filium volunt circiter annum 752. Trawardo, vel Traguardo, vita functo subrogatum, deceßisse 770. aut non multo post. Et satis fit verisimile ex iis quæ lib. 1. cap. 36. & sequenti Baldricus narrat.

[5] Sacris Arnulphi ossibus admodum diu, inquit Buzelinus, Cysoniensis cœnobij templū, [Reliquiæ] & plerisque ad ea mirandis curationibus floruit. Gazæus innuit adhuc isthic extare; ita enim scribit: Quiescit in ecclesia Cysoniensi, ad latus altaris, cum Gisla coniuge & Alardo filio: & 29. Ianuarij celebratur. De Gisla supra monuimus Ludouici Pij filiam, S. Euerardi coniugem fuisse; Alardum eorum filium. Et ipse alibi licet iterum S. Alardum S. Arnulphi filium scribat, postea tamen S. Gislam S. Euerardi coniugem vocat, [ab hæreticis dispersæ.] traditq; cum eo coli XVI. Decembris. Arnulphi vero ossa per Iconomachos dispersa esse scribunt Molanus in Indiculo & Natalibus, ac Locrius. Multus antea, vt tradit Buzelinus, ad eam ædem fiebat concursus hominum. Quibus collum dolore torquebatur, eam ipsi restim huic circumdabant, quæ fauces eius Martyris eliserat; statimque sentiebant ægritudinem comprimi. Iis etiam sæpenumero ad preces malignus corporis ardor extinguebatur, [miracula.] qui febribus æstuabant grauiter: & multi pro accepto munere, frequenter offerebant argentea fila in laquei modum contorta.

VITA METRICA
Auctore Canonico Cysoniensi anonymo,
ex MS. monasterij Marquettensis.

Arnulphus, Martyr Cisonii in Belgio (S.)

BHL Number: 0688

Avctore Cysonien. Canonico, Ex mss.

[1]

Arnvlphi Deiferi, [Arnulphus vir sanctissimus,]
Fidelis armigeri,
      Talis est historia.
Huius ætas florida,
Deum mente feruida
      Sequens duce gratia,
Irreprehensibilis,
Et cunctis amabilis,
      Apparere studuit.
Non curans de crastino,
Egenos pro Domino
      Vestiuit & aluit.
Quem matura grauitas
Insignit & castitas,
      Regit temperantia.
Mundo viuens mortuus,
Sanctitate strenuus,
      Conditus prudentia.
Custos conscientiæ,
Diuinæ præsentiæ
      Complacere studuit.
Cuius innocentia
Nil de sapientia
      Stulti mundi sapuit.
Orans cum ieiunio,
Quod metat cum gaudio
      Seminat in lacrymis.
Omnino sollicitus,
Ne nimis implicitus
      Esset rebus infimis.
Quid de eo dignius,
Quid dicatur plenius,
      Cum res modum superet?
Quis misericordiam,
Quis virtutum copiam,
      Quis actus enumeret?

[2]

Hic cuiusdam Militis
Potentis & diuitis, [sit viro nobili cognato suo armiger:]
      Erat fidus armiger.
Nam procerus corpore,
Viuo vigens robore,
      Fuit armis impiger.
Ipsum consanguinitas,
Sed & morum probitas,
      Carum fecit Militi.
Sed quod esset gratior,
Et cunctis præstantior,
      Inuidebant subditi.
Hic furto clandestino
Subtrahebat Domino
      Non paruam substantiam. [subtrahit ei quod det pauperibus:]
Plane salutiferum
Furtum, quia pauperum
      Supplebat inopiam.

[3]

Dum sub veste propria
Deferret edulia,
      Tentus a familia; [duplici miraculo defenditur eius innocentia:]
Accusatur, trahitur,
Damnatur, diripitur,
      Vestis Sancti scinditur.
Sinus plenus assulis
Patet coram famulis
      Ad Arnulfi gloriam.
Sic Dominus miraculo
Factam suo famulo
      Decorat iniuriam.
Dum stupet familia,
Non tardat de venia,
      Sed indulget protinus.
Sopita suspicio:
Dat eius dominio
      Domus curam dominus.
Ipse sibi conscius
Recedens quantocyus
      Secum defert assulas.
Quas dum distribueret,
Videt quod resumeret
      Primas esca formulas.
Inde non extollitur,
Sed cœpti persequitur
      Opus beneficij.
Nulli damnum inferens,
Secum diem conferens
      Extremi iudicij.

[4]

Hic præceptum Militis
De prædandis subditis
      Quandoque suscipiens, [damna subditis inferre recusat:]
Parcebat extraneis,
Ex eiusdem horreis
      Ipsi satisfaciens.
Quod cum sæpe faceret,
Et tanta decresceret
      Paullatim substantia;
Est delatum domino,
Quod vix die crastino
      Suppetunt stipendia.
Conuenitur igitur,
Et pœnis addicitur,
      Quasi reus sceleris.
Adest in propatulo
Deus suo famulo,
      Attestator operis.
Nam cum damnum reparat, [domini horrea repleri diuinitus impetrat:]
Ipsius exhilarat
      Dominum dupliciter.
Arnulfum sanctissimum,
Et Deo carissimum
      Commendant communiter.
Ex hoc quasi proprium
Assumens in filium,
      Miles hunc amplectitur.
Iam non dicit proprium
Quod habet, sed omnium,
      Nec clam distribuitur.

[5]

Sic Arnulfi sanctitas [astuat martyrij desiderio:]
Et probata caritas
      Longe late claruit.
Et quod per martyrium
Ad Sanctorum gaudium
      Peruenire meruit.
Licet esset laicus,
Hunc sermo Dominicus
      Perfecte docuerat;
Vt sicut pro omnibus
Christus, sic pro fratribus
      Quisque mortem perferat.
Nam Martyr vt fieret,
Et iussum perficeret
      Constanter Dominicum;
Hic & Miles pariter
Egressi, feliciter
      Iter carpunt publicum.
Hostes eius dominus
Habebat, quos eminus
      Venire conspiciens,
Dum non est effugium,
Iste dat consilium,
      Dominum conueniens: Equus vester debilis,
Meus velox & agilis;
      In ipsum conscendite.
Sic ad villam proximam, [se morti offert pro domino:]
Vestram tantum animam
      Vt saluetis, fugite.
Mihi non sunt metui,
Nihil eos nocui,
      Cur eos pauescerem?
Et si vitam termino,
Mori pro te domino
      Libet, vt te liberem.

[6]

Miles fugit ocyus:
Hostes hunc atrocius
      Tractant, mactant, lacerant; [suspenditur:]
Quod eius suffragio
Quem habebant odio
      Fugisset, improperant.
Eius collum fortiter
Loro stringunt pariter,
      Vt sic vitam finiat.
Longo viuens tempore,
Sic pendet in arbore,
      Vt nil mali sentiat.
Lorum nihil nocuit,
Sed magis sustinuit,
      Quem tortor exanimat. [Deum laudat:]
Nomen ineffabile,
Diuinum, terribile
      Ter Beatus nominat.
Hostes torquet rabies,
Quod tanta sit requies
      Pendentis in arbore.
Iram furor concipit,
In pausam se proripit
      De cuiusque pectore.
Quod nihil proficiant,
Nisi cœptum finiant,
      Colloquuntur mutuo:
Hinc si discesserimus,
Nullum reportabimus
      Triumphum de mortuo. [vi strangulatur.]
Dum sic quisque loquitur,
Ab ipsis conscenditur
      Arbor vnanimiter.
Sancti super humeros
Ponunt pedes efferos,
      Innitentes acriter.
Innocentem iugulant,
Quod probant quæ pullulant
      Ibidem miracula,
Quæ silenda credimus,
Non visa dum scribimus,
      Ne putetur fabula.

[7]

Sed supersunt plurimi,
Qui viri sanctissimi
      Nouerunt historiam;
Quorum testimonium
Prolatum in medium
      Multam confert gratiam. [Arbor cælesti fulgore lucet.]
Nam sunt longo tempore
In eadem arbore
      Visa luminaria;
Vt ibidem ciuium
Credatur cælestium
      Adesse præsentia.
Tanta moles arboris
Per successum temporis
      Non comparet penitus:
Totum a fidelibus
Pro magnis pignoribus
      Est raptum radicitus.

[8]

Lorum quod supplicio
Fuit, est remedio,
      Si quis collum doleat;
Hoc si circumtulerit,
Et non hæsitauerit,
      Quod mox dolor abeat:
a Nam si quis cum febribus
Huc venit & precibus
      Sentit beneficia. [Alia Sancti miracula.]
Concurrente populo,
Multa Dei famulo
      Dabantur donaria.
Huc sæpe recurrere
Se non sine munere
      Vouet plebis copia.
Quosdam, vt monuimus,
Huc venire vidimus
      Cum filis argenteis,
Quæ collo circumferunt,
Et Sancto sic offerunt
      Factis quasi laqueis. [Donaria ei oblata.]

[9]

Vnum hoc non sileo,
Penes me quod habeo,
      Insigne miraculum.
Nam cum esset nimia
Plebis insolentia
      Circa Sancti tumulum;
Hic suæ præsentiæ
Illatam quotidie
      Non ferens iniuriam,
(Nam lateret posteros
Quantam apud Superos
      Obtineret gloriam)
Orabat in angulo
Coram Sancti tumulo
      Quædam senex vidua,
Vacans eleemosynis,
Orare cum lacrymis
      Hæc erat assidua.
Sanctus visibiliter
Apparens, hanc leniter
      Vocat & alloquitur:
Regna tenens cælica
Sic a plebe laica
      Cur Arnulfus spernitur? [Queritur de contemptu sui sepulchri.]
Ipsi dorsos ingerunt,
Se præsente conferunt
      Verba nugatoria.
Ipse ne se vindicet,
Decet vt hoc indicet
      Tua præscientia.
Ad quæ fortis femina:
Te, si placet, nomina,
      Nec me reddas dubiam:
Vt quanto sum certior,
Tanto sim constantior,
      Vt quod iubes faciam.
Arnulfum se nominat;
Quod iubet ingeminat
      Incontanter fieri.

[10]

Statim die crastina
Visum refert femina
      In aures Presbyteri.
Qui, quasi diuinitus
Tunc esset admonitus,
      Processit ad populum.
Sancto quisque deferat
Iubet, monet, iterat,
      Et narrat miraculum. [Transferuntur reliquiæ eius Cysonium.]
Tamen timens tumulo,
Rudi rursum populo
      Ne foret incuriæ,
Sanctum nocte sustulit,
Et in caput transtulit
      Præsentis ecclesiæ.
Ibi nunc repositus
Iacet Martyr inclytus
      In altaris margine.
b Ibi Gilla posita
Est, & eius inclyta
      Proles, Alars nomine.
Horum trium meritis,
Et Eurardi Militis,
      Præsta pater omnium,
Sic ad præsens viuere,
Horum vt in æthere
      Consequamur gaudium.
            Amen.

[Annotata]

a

Ante hanc stropham habebatur in exemplari quo vsus Molanus, istæc:

Omnis plebs Cisonij
Martyris egregij
      Gaudet de præsentia.

b

Hos versus ita expressit Buzelinus:

Vbi Gisla posita est,
Et eius inclyta proles,
      Adalardus nomine.

Gislam quoque habet Molanus, & plerique qui de ea scribunt.

DE S. IVLIANO HOSPITATORE.

[Praefatio]

Iulianus, Hospitator (S.)

[1] Mvlta a Maioribus nostris, laudabili pietate, ædificata fundataq; xenodochia, peregrinis hospitio excipiendis. Pleraque in Belgio S. Iulianum patronum venerantur, vti nosocomia S. Elisabetham Landgrauiam, quæ XIX. Nouembris colitur. [S. Iuliani natalis:] S. Iuliani natalem quidam XII. Februarij consignant, vt Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 116. Maurolycus, Ferrarius in gener. Catalogo SS. Hic tamen in Catalogo SS. Italiæ, & in gen. catal. in Notis testatur celebrari in diœcesi Aquileiensi hoc die. Cuias fuerit, vbi & quando vixerit ait ignorari; addit tamen: [patria & ætas ignota:] Fieri potest, vt in Carnis, in quibus flumina intumescentibus aquis non sine manifesto discrimine transuadari solent, vixerit. De natali eius solo, ætate, paricidij aut pœnitentiæ loco, nihil nobis vel coniectare fas ducimus, cum in nullam partem argumenta occurrant. Nam illud de periculoso amnium apud Carnos traiecta, friuolum est: vbi non terrarum eiusmodi loca in fluminibus aliqua; quæ vel aquarum in gyrum reuolutis vorticibus, vel citato fluctuum impulsu, vel incerto vado hærentibus saxis, vel, quod frequentißimum remur, dæmonum humanæ incolumitati & saluti inuidentium malitia, transmitti absque periculo nequeant?

[2] Antonius Vincentius Domeneccus in Historia SS. Catalaniæ, scribit S. Iulianum Hospitatorem pauperum in multis eius prouinciæ locis magnam obtinere venerationem, [veneratio in Hispania:] ac præsertim vico Barcinonensis diœcesis qui Del Fou dicitur, vbi eius agitur celebritas XXVIII. Augusti.

[3] Vita eius extat in Legenda Aurea Iacobi de Voragine ad 27. Ianu. post S. Iuliani Cenomanensis vitam. Eamdem recitat Vicentius Bellouacensis lib. 9. cap. 115. [Vita:] Petrus de Natal. lib. 3. cap. 116. S. Antoninus par. 1. tit. 6. cap. 25. §. 4. Domenneccus loco citato, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, & alij.

[4] Venatoris habitu apud Siculos pingi solere auctor est Maurolycus, qui 12. Februarij ita scribit: Item Iuliani Hospitatoris, qui parentibus inopino casu peremptis, vna cum vxore in fluuij transitu viatores hospitio & officio suscipiens veniam meruit, [imago.] & caritatis operibus plenus, vna cum ea quieuit. Hic venator fuisse perhibetur, qualem picturæ repræsentant. Ast hic in Belgio vt miles, aut Nobilis, pingi fere consueuit, manu nauiculam sustinens; adpicto subinde ad latus ceruo.

VITA EX S. ANTONINO.

Iulianus, Hospitator (S.)

BHL Number: 0000

Ex mss.

[1] Cvm Iulianus quadam die venationi insisteret, vt iuuenis & nobilis, & quemdam ceruum repertum insequeretur, subito ceruus vertens se ad eum dixit ei: [Iulianus ne parentes occidat, abit peregre:] Tu me sequeris, qui patris & matris tuæ occisor eris? Quod ille audiens obstupuit. Et ne hoc ei accideret, quod ceruus ei dixerat, relictis omnibus discessit ad regionem valde remotam pergens, & cuidam Principi ibi adhæsit, & tam strenue & in bello & in palatio se gessit, quod Princeps ille a Militem eum fecit, & quamdam Castellanam nobilem viduam ei coniugem tradidit, castellum pro dote tribuens.

[2] [eos benigne ab vxore exceptos] Interea parentes Iuliani pro amore filij nimium dolentes, vagabundi vbique pergebant eum requirentes sollicite. Tandem ad castrum, cui Iulianus præerat, peruenerunt. Tunc autem casu Iulianus aberat. Vxor autem eius eos videns, interrogauit quinam essent. Cumque illi omnia enarrassent, quæ filio accidissent, ipsumque ad quærendum discurrerent, intelligens illa hos esse parentes Iuliani, vtpote quia a viro suo hoc frequenter audiuerat, honorifice eos recepit, eisque proprium cubiculum ad quiescendum tradidit, alium sibi lectulum parans. Mane autem facto Castellana ad ecclesiam pergit, parentes Iuliani vt fessos in lecto suo quiescentes dimittens. Reuertitur interea Iulianus domum; thalamum autem ingrediens excitaturus vxorem inuenit parentes ibi dormientes. Sed ignorans parentes esse, [temere occidit:] suspicatus est vxorem suam cum adultero ibi iacere, vnde silenter extracto gladio ambos occidit.

[3] Egressus autem domum, obuiauit vxori ab ecclesia reuertenti. Qui interrogauit eam quinam essent, quos in lectulo suo reperisset. Indicauit illa eos esse parentes suos, quos dulcissime eum quærentes honoranter susceperat, & in suo thalamo collocauerat. Quod audiens quasi exanimis effectus amarissime flere cœpit dicens: Hei mihi, quia dulcissimos parentes meos occidi! Quid faciam? Ecce impletum est verbum cerui, & quod euitare curaui de domo & patria recedens, in hoc impegi. Iam nunc vale soror mea dulcissima, quia de cetero non quiescam, [peregre pœnitentiam agit,] quousque sciam Deum pœnitentiam mean suscepisse. Cui illa, Absit a me dulcissime frater vt te deseram, sed quæ particeps fui tecum gaudij, ero & doloris & pœnitentiæ simul. Ergo inde recedentes, [nauigio transuehens viatores:] iuxta quoddam magnum flumen, vbi multi periclitabantur, b hospitale magnum construxerunt, vt pœnitētiam suam ibi agerent, & transire volentes fluuium transueherent, ac pauperes hospitio reciperent.

[4] Post multum temporis cum quadam nocte Iulianus fessus quiesceret, & gelu intensum esset, [Angelum specie pauperis excipit:] audiuit vocem lacrymabiliter lamentantem, Iulianumque vocitantem vt eum transueheret. Quod ille audiens, concitus surrexit, & iam eum frigore deficientem inueniens, in domum suam portauit, ipsumque igne accenso calefacere studuit; postea in lectulum suum duxit, eum pannis operiens. Post paullulum qui sic infirmus & quasi leprosus apparuerat, splendidus factus scandit ad æthera, hospitique suo dixit: Iuliane, Dominus me misit ad te, [ex eo intelligit peccatum sibi condonatum:] ad insinuandum quod tuam pœnitentiam acceptauit; (erat enim Angelus Domini) & ambo post modicum in Domino quiescetis, sicque disparuit. Illi autem pleni eleemosynis & bonis operibus, non multo post animas suas Domino reddiderunt. c Ad honorem igitur eius dicitur Pater noster, vel alia oratio, ab aliquibus, [moritur.] vt scilicet detur eis bonum hospitium, & defendat a periculis.

[Annotata]

a Pet. Principem militiæ.

b MS. Vltr. tugurium.

c Petrus de Natal. Et quia fuit pauperum peregrinorumque susceptor, inde a viatoribus pro bono inuocatus hospitio, dicitur Iulianus cognomine Hospitator. Titulus illius historiæ apud Bellouacensem est: De alio Iuliano, pro quo dicitur Oratio Dominica.

DE B. REDIGVNDE, siue WEDIGVNDE, VIRGINE ORD. PRÆMONSTRAT. IN HISPANIA.

Ann. MCLII.

[Praefatio]

Redigundus sive Wedigundis, Virgo Ordinis Praemonstratensis in Hispania (B.)

[1] Villa-Maior monasterium diœcesis Burgensis, inquit Autbertus Miræus in Chronico Præmonstraten. ad an. 1177. nomen habet a pago vicino, cui nomen Villæ Maioris. Abest milliaribus septem a Burgensi vrbe. Memoratur & a Ioanne Pagio Biblioth. Præmonstrat. lib. 1. in Circaria Hispaniæ, [B. Redigundis Virginis] & a Seruatio Lairveltz, qui in Palentina diœcesi locat. Patronum veneratur hoc cœnobium S. Michaëlem Archangelum, vnde & S. Michaëlis de Treuiño appellatur, vt ab alio secernatur eiusdem ordinis cœnobio S. Michaëlis de Gros, in diœcesi Zamorēsi, oppido Tauro, ad Duium flumen sito, cuius iidem meminere.

[2] Asseruatur hic S. Paulinæ Virginis & Martyris corpus, ex Italia cum aliis Diuorum lipsanis allatum ab Antonio de Padilla e Societate Iesu, & religiosißimis his Patribus anno 1612. 23. Aprilis donatum. [Vita,] De ea agemus VI. Iunij. Extat hic quoque corpus B. Redigundis, quam alij VVedigundem, quidam Radigundem vocant. Eius vitam damus ex Hagiologio Præmonstratensi, quod R.mus D. Chrysostomus vander Sterre antiquißimi in vrbe Antuerpiensi S. Michaëlis monasterij Abbas, dudum prælo paratū, & a piis omnibus expetitū, dum variis & sui Ordinis & Reip. negotiis distinetur, differt in publicum producere, nobis interea hæc humanißime communicauit.

[3] Idem in Natalibus SS. Ord. Præmonstrat. IV. Kal. Febru. ita de Redigunde scribit: In cœnobio S. Michaëlis de Treuiño iuxta Villam-Maiorem diœcesis Burgensis, [natalis,] B. Redigundis Virginis Hispanæ Ordinis Præmonstratensis. Quæ mundo crucifixa cum concupiscentiis eius, dum rigorosis austeritatibus carnem subigit, velut inter spinas lilium germinauit, & mundo corde ac casto corpore cælesti sponso mirifice placuit. Recenset eam quoque in Martyrologio Gallicano, sed inter Pios, Andreas Saussaius his verbis: Ipso die transiit ad Dominum B. Redigundis Virgo sanctimonialis cœnobij de Treuino Ord. Præmonstratensis in Burgensi diœcesi, austeritatis rigore, puritatis decore, & diuini cultus studio plurimum insignis. Haud assequimur tamen quo nomine eam conetur Galliæ vindicare. In Ordine recitandi officij diuini excuso Matriti anno 1635. in festis Canonicorum regularium Ord. Præmonstratensis habetur 26. (forte 29. charactere qui nouem significat perperam sursum erecto, [veneratio,] vt solum sex conficiat) Ianuarij: Redigundis Virginis semiduplex.

[4] Meminit Redigundis idem Chrysostomus Abbas in vita S. Norberti lib. 3. cap. 6. §. 12. Atque in libro qui Echo S. Norberti triumphantis inscribitur pag. 64. ista habet: [reliquiæ.] Sed & nuper, procurante Reu.do admodum Patre Michaële Maldonato Congregationis Hispanicæ Procuratore generale costam vnam sacram obtinuimus B. Redigundis Virginis Hispanæ eiusdem Ordinis nostri, quæ in cœnobio S. Michaëlis de Treuiño, in altari ibidem S. Michaëlis, in vrna egregie adornata venerabiliter quiescit, eamdē nobis liberaliter donante Amplissimo ac Reu.do Patre M. Philippo de Quintanilla Congregationis Hispanicæ eiusdem Ordinis nostri Visitatore generali longe dignissimo.

VITA
ex R.mi D. Chrysostomi vander Sterre Abbatis
Hagiologio Præmonst. necdum edito.

Redigundus sive Wedigundis, Virgo Ordinis Praemonstratensis in Hispania (B.)

[1] Fvit beata Virgo Redigundis candidum Ordinem professa in cœnobio quodam S. Pauli dicto, [B. Redigundis Religiosa ord. Præmonstrat.] haud procul ab ecclesia S. Michaëlis olim dissito, quod iam desiit. Illam autem S. Pauli ecclesiam quondam Præmonstratensium Virginum parthenonem fuisse iuuerit forte melius ex iis quæ ex Hispania mecum communicata sunt intelligere.

[2] Cœnobio S. Michaëlis de Treuiño iuxta Villam-Maiorem quasi ducentis passibus antiquitus solet ecclesia quædam, S. Pauli dicta, adhærere, [in cœnobio S. Pauli,] eratque olim monialium Ordinis Præmonstratensis: verum propter paupertatem desiit, attributis eius reditibus Religiosorum cœnobio, quod etiamnum eos possidet. Et alibi: In cœnobio S. Michaëlis de Treuiño iuxta Villam-Maiorem diœcesis Burgensis Ordinis Præmonstratensis, & in omnibus circumiacentibus locis viget traditio antiquissima, publica & notoria, transmissa a maioribus ad maiores, a parentibus ad filios, quod ecclesia S. Pauli, quæ in conspectu dicti cœnobij sita est, ab eodem abiuncta quasi ducentis passibus, fuerit olim cœnobium Virginum dicti ordinis, quod propter paupertatem desiit, reditibus, quos habebat, Religiosorum cœnobio applicatis, qui etiamnum iis gaudent.

[3] Huius cœnobij vltima Religiosa fuit B. Redigundis, quæ post visitata Romæ Sanctorum limina, [Romam peregrinatur,] ex Superiorum suorum licentia, cum peregrinatione sua perfuncta esset, & pretioso Reliquiarum sacrarum thesauro ditata, reliquum vitæ suæ hic Deo piissime transscripsit. Ex Italia redux beata Virgo cellæ cuidam se inclusit, exstructæ iuxta portam ecclesiæ S. Michaëlis, ex qua per fenestellam quamdam altare maius prospicere poterat: seque ab omni mundano commercio abscindens, [reclusa aspere viuit:] abscondebat se in abscondito faciei Domini, vitamque instituebat extreme rigidam & austeram, sciens tum demum liliis tutum esse ne a bestiis siluestribus depascantur, si spinis probe & tribulis cincta & circumsepta fuerint; quomodo etiam in Canticis sponsam suam sponsus collaudat, dum eam deprædicat esse lilium inter spinas. Cum enim Virginibus curæ erit carnis afflictationibus & mortificationibus gnauiter incumbere, tum virginitatis suæ florem diu illibatum a mundo & diabolo poterunt conseruare. Atque ideo hæc prudentissima Virgo, quo posset & corpore & spiritu sancta esse, & cogitare semper quæ sunt Domini, carnem suam operibus pœnosis mirum in modum affligebat: menteque in Deum collecta, terrena omnia ac transitoria supergrediens, cælestem in terris vitam agebat: donec tandem ad felicem laborum suorum metam perueniret, [moritur:] & beata morte in Domino obdormiret, anno (vt ad me perscripsit P. Michaël Maldonatus) ab Incarnatione Verbi 1152. qui fuit a fundatione Ordinis candidi 33. R. P. Emelini secundi Abbatis S. Michaëlis 15.

[4] Obiit autem cum opinione eximiæ sanctitatis, & pro tali, sepulturæ mandata est. [transferuntur eius reliquiæ,] Verum intercurrentibus aliquot annis eleuata est ac translata, omniaque ipsius sacra ossa ac reliquiæ arcæ cuidam inclusa sunt, vna cum puluillo in quo operari solebat, cum vase ex quo bibebat, salino eius, & aliis aliquot eius reculis, quæ, eo quod spectassent ad Sanctam, magna in veneratione habitæ fuerunt. Suntque hæc omnia posita in altari quodam & capella dicti cœnobij, quod ad distinctionem summi altaris vocatur altare vetus S. Michaëlis. Est autem ab omni retro memoria (vt in citato rescripto testantur PP. Hispani) in magna habita veneratione. Atque adeo septem pagi, suo quisque & stato die, [& publice honorantur.] supplicabundi publico ritu ad eius aram conueniunt, & cum alias concipiunt solennes preces, tum antiphonam & orationem de Virgine recitant.

DE CAROLO VIII. VILLARIENSI ABBATE IN BRABANTIA.

Svb initivm sec. XIII.

[Praefatio]

Carolus, Abbas Villariensis, Ordinis Cisterciensis in Belgio

[1] Villarium, siue Villaria, aut Villare, cœnobium est Ordinis Cisterciensis in Brabantia, haud procul a Gemblaco oppido, iuxta Diliæ amnis scaturigines, ipsius S. Bernardi auspiciis conditum: cuius præclara encomia Heribertus Rosvveydus noster præfatione ad S. Eucherij Episcopi Lugdunensis libellum de laude eremi a se editum, [In cœnobio Villariensi] dicatumq; Henrico Vander Heyden Abbati Villariensi, prosequitur. Habuit autem Villaria, [multi viri sancti:] vt scribit in Natalibus SS. Molanus ad 30. Iunij, cum de B. Arnulpho agit, multos sanctos viros, quorum omnium fere corpora decenter in tumbis aliquot simul requiescunt. Celebriores autem agnoscunt dictum B. Arnulphum, siue Arnoldum, Carolum octauum Abbatem fratrem Comitis de Seine, & Conradum nonum, filium Eginonis Comitis de Seine, qui postea fuit Abbas Claræuallensis, deinde Cisterciensis, denique per Honorium III. Cardinalis Portuensis, & Apostolicus Legatus in Alemania, vbi etiam synodum celebrauit anno MCCXXV. contra quasdam morum corruptelas. Ceterum horum reliquiæ nunc admodum negligenter conseruantur, & in loco minus decenti quam olim. Hæc Molanus. Ast Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico, Nonnullorum, inquit, prædictorum Beatorum & aliorum ossa Robertus Henrion Abbas XLVIII. e veteri tumulo in marmoreum monumentum, in sacello magnifice ad hoc adornato, anno Domini MDXCIX. transferenda curauit.

[2] Non sunt tamen in sacro illo thesauro, Caroli quoque & Conrardi corpora; nam hic Cistercij, ille in S. Agathæ cœnobio sepulti sunt. Numerantur tamen isthic a Raißio inter eos qui eremum illam præcipue suis virtutibus illustrarunt, vti & a Rosvveydo nostro in epistola qua eidem Henrico Abbati dedicat S. Eucherij epistolam de contemptu mundi, ac de Carolo quidem (nam de Conrardo agemus XXX. Septembris) ista scribit: Nonne Carolus Abbas VIII. apud vos sanctitate viguit, qui cum illustri inter suos loco natus esset, [inter eos Carolus Abbas 8. vir laudatissimus:] Comitis Seynensis frater, relicto militari baltheo, D. Bernardi se zona cinxit? qui cum inuitus ad præfecturæ dignitatem raperetur non ante pacato animo fuit, quam rursus pristinæ paci quietique redderetur. Huius sacrum illud apophthegma celebratur. Cum enim a quodam viro nobili rogaretur, qui ipse in seculo opiparis conuiuiis assuetus, nunc tenui fabarum pisorumque cibo, eoque male condito vitam toleraret; Ego, inquit, tria grana piperis cibis nostris misceo quibus eos saporatos reddo: primum est, Labor manuum; alterum, longæ vigiliæ; tertium, quod saporatiores cibi apud nos alij expectandi non sint.

[3] Videtur Carolus, vt ex cap. 4. Vitæ nu. 25. licet colligere, non multo ante Dominicam Palmarum deceßisse; eius tamen natalem hoc XXIX. Ianuarij die consignauit Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, [eius natalis,] cum illustri elogio e Chronicis Villariensibus deprompto, & Beatum appellat. Refert eum quoque hoc die Arnoldus Raißius in Auctario ad Natales SS. Molani. at Kalendarium SS. & BB. Diuione editum, XXVIII. vti & Saussaius, qui Piis accenset. Hugo Menardus XXX. Martij: In Brabantia B. Caroli Abbatis Villariensis.

[4] Caroli Vitam scripsit monachus Villariensis, qui eiusdem cœnobij Chronica deduxit vsque ad an. Christi MCCCXXXIII. in quibus eius, [vita a monacho Villariensi scripta,] vt ceterorum, res gestas executus, librum deinde peculiarem composuit de viris illustribus illius cœnobij, vbi & de Carolo. Esse se illorum Chronicorum auctorem ipse in secundi huius libelli Prologo ostendit, ita scribens: Expedita vtcumque narratione de quibusdam gestis Venerabilium Abbatum Villariensium, priusquam descendamus ad describenda illustria facta virorum fortium & virtuosorum, monachorum videlicet atque Conuersorum eiusdem cœnobij, in primis Lectorem nosse volumus, quod interrogauimus aliquotiens Patres nostros, quanta olim fuerit religio in Villari, & annuntiauerunt nobis &c. & infra: Et primo quidem Vitam Reuerendissimi Domini Caroli octaui Villariensis Abbatis diffusius, quam suo loco descripta est, explicabimus; pro eo quod de alia domo assumptus, & in nostra electus, ipsam suis virtutibus non modice decorauit. Hanc fusiorem Vitam damus e MS. Rubeæ-vallis.

[5] In Chronicis scribit fratrem fuisse Comitis de Seyne: ei commissam esse Paternitatem in Camera B. Mariæ iuxta Bruxellam; [genus,] (de quo monasterio agemus XIX. Februarij ad Vitam S. Bonifacij Lausamensis, & alibi) electum esse Abbatem Villariensem anno 1197. præfuisse annis 12. anno 1209. suffectum ei Conrardum filium Comitis de Seyne, [tempus regiminis,] qui cum esset vnus de maioribus Canonicis Ecclesiæ S. Lamberti, arctioris vitæ desiderio tactus, valefaciens seculo, habitum religionis in monasterio Villariensi suscepit sub venerando Patre Domino Karolo, sub quo deinde elapso probationis suȩ tempore factus Prior officium sibi iniunctum discrete administrauit.

[6] Caroli meminit Gosvvinus in vita Arnulphi, quam 30. Iunij dabimus. Cæsarius quoque lib. 1. cap. 35. Tempore quodam Dominus Carolus Abbas Villariensis, qui fuerat Prior noster, [alia gesta;] veniens ad nos duxit secum virum venerabilem Godefridum Sacristam, cuius vitam dabimus 3. Octob. Et cap. 41. Honesta quædam matrona de Colonia, diuitiis pollens, & ætate florens, cum post mariti mortem Christo nubere vellet, timore amicorum, a quibus eius desiderium impediebatur, habito consilio Domini Caroli Abbatis Villariensis, cappam Conuersi induit, sicque per illum de ciuitate educta, in monte S. Walburgis monialis est effecta. & lib. 3. cap. 13. Hæc quæ dicturus sum post conuersionem meam facta sunt, & a Domino Carolo mihi relata, aliquando Priore nostro, tunc Abbate Villariense. Et lib. 3. cap. 41. narrat quod infra in Vita nu. 14. de ingesta illi a nobili matrona tentatione. De eo iterum agit lib. 6. cap. 18.

[7] [alia de eo scripta.] Meminit Caroli Arnoldus Raißius in Auctario ad Molani natales, & in Hierogazophylacio Belgico. Hugo Menardus lib. 2. Obseruationum ad Martyrol. Benedictinum. Autbertus Miræus in Chronico Cisterciensi ad an. 1147. vbi de fundatione Villarij agit, Inter Abbates, inquit, præ ceteris enituerunt isti: Carolus Abbas VIII. &c.

VITA
Auctore monacho Villariensi anonymo,
ex MS. Rubeæ-Vallis.

Carolus, Abbas Villariensis, Ordinis Cisterciensis in Belgio

BHL Number: 1619

Ex mss.

CAPVT I.
Caroli a seculi militia conuersio.

[1] Dominus Karolus a VIII. Abbas Villariensis, quondam miles famosus & strenuus in seculo, [Curolus strenuus miles] a Scotis ad militiam acceptus est: in qua in tantum profecerat, vt Regibus & Principibus carus esset & acceptus: ita quod Dominus b Philippus Coloniensis Archiepiscopus, cum in Curia Maguntina, in qua c Rex Fredericus filios promouit in Milites, vitæ suæ timeret, eum in specialem custodem suum elegit.

[2] Dum itaque cum Domino Gerardo VVascardo Milite, de quodam d torneamento a VVormacia Maguntiam descenderet, [consideratione amœni prati mūdum fastidit:] inciderunt in quoddam pratum amœnissimum, floribus cuiuslibet coloris, riuis, & fontibus refertum; quod ita transierunt, quod neuter est allocutus alium. In transitu itaque prati compromiserunt inter se, quod cogitationes suas alter alteri reuelaret, & vnus ait: Cogitaui & attente consideraui miras & multimodas amœnitates loci huius, & in exitu præostensum est mihi, quod vanum est & ad modicum parens quidquid viret in seculo. Et alter infit: Eadem fuit cogitatio mea. Et dicunt sibi inuicem: Pariant nobis hæc aliquid vtilitatis, & transeamus mare. Sed occurrent nobis ibidem quæ hic reliquimus, videlicet nobilitas equorum, speciositas mulierum, ac instrumenta armorum; & vulnerabunt corda, & forte lædetur pudicitia. Quid ergo? Transeamus ad lupinas vestes de e Hemmenrode, & quæramus inducias quinque annorum torneamenta visitandi. [statuit torneamentis abstinere:]

[3] Iuerunt itaque solo contenti armigero, vouerunt conditionaliter, reuersique sunt Coloniam: & turbante eos dæmone, [irridetur:] tota Colonia improperauit eis votum. Venerunt post hæc f Nuciam, vbi Vlricus Miles, cognomento Flasco, qui voluerat vltra mare ipsos trahere, vouit & religionis habitum postmodum cum eis accepit. Ibi Dominus Gerardus VVascardus partem manus amisit, [magni fit a socio:] qui dixit potius velle hoc sibi id contigisse, quam Domino Karolo, quem sciebat Clericum, & per Dei gratiam promouendum, minimum membrum læsum esset.

[4] [fit religiosus cum multis,] Euoluto proinde modico tempore, Dominus Karolus relictis parentibus & diuitiis huius seculi, vna cum sociis pluribus in Claustro, quod Hemmenrode dicitur, arma assumit sacræ militiæ, & eius exemplo atque hortatu Nobiles & Proceres tam de sancta Coloniensi ciuitate, quam etiam de remotioribus terræ, scilicet Vlricus Flasco, Gerardus VVascardus, g VValterus de Birbaco, & quamplures alij strenui in militia seculari, neque minus conuersatione spirituali. Adiunctus est eis Hermannus Bunnensis Canonicus, Clericus nobilis & litteratus, postmodum primus Abbas in h Valle S. Petri, ac deinde in Hemmenrode assumptus. [inter quos Hermānus Canonicus, deinde Abbas:] Hic cum ad excitandos Conuersos circuiret Chorum, & Te Devm cantaretur, Frater i Henricus probatæ cōuersationis Conuersus vidit columbam niuei candoris super caput eius descendentem, & manentem super eum, quamdiu Chorum circuiret; quam cito autem exiuit Chorum, columba ascendit crucem Conuersorum, manens super eum vsque ad Euangelium: Abbate insuper ascendente ad k analogium columba ascendit super analogium, vsque ad Te decet lavs: & postea ad Crucem prædictam est reuersa, & ibi paullulum sedens non est visa vlterius.

[5] Quantum autem domus de Hemmenrode profecerit adiutorio Domini Karoli, & Vlrici Flasconis, euidenter apparet per hoc quod sequitur. Cum enim Fredericus Imperator l Leodium descendisset, & multa copia Nobilium ei ibi occurrisset, aduenientibus ibi præfatis Karolo & Vlrico, m Philippus Comes Flandriæ cum multitudine Nobilium eis occurrit; [honoratur a Principibus] ita quod Imperator quasi segregatus ab omnibus solus fere remansit: sicut enim gratiam Imperatoris in seculo habuerant, ita in religione ipsos dilexit & honorauit; vnde illius adiutorio & filij sui Imperatoris Henrici, curiam de Spirca adepti sunt. Dedit etiam Henricus n Imperator Domino Karolo Crucem pretiosam, [& Imperatore,] & illam lapidibus ac gemmis ornauit.

[6] Seruiuit itaque Dominus Karolus Domino Deo suo humiliter & deuote, regularis disciplinæ studiosus obseruator. [& cælesti ostento.] Frater Henricus Conuersus in Hemmenrode, vir antiquæ & probatæ religionis, vidit, cum benediceretur in Nouitium Dominus Karolus, columbam miræ pulchritudinis desuper venientem & descendentem super eum, hoc, vt creditur, præfigurantem Spiritum sanctum, quod Spiritus sanctus in illa hora super eum descenderit, replens eum gratia sua, idem monstrans in aliis fieri in ipsa benedictionis & sacri habitus susceptione, in quo Christi Crux est præfigurata.

[Annotata]

a Prædecessores enumerat Iongelinus lib. 9.

b Philippus Hinsbergius inter Colonienses Antistites XLIV. numeratur.

c Otto de S. Blasio cap. 26. Appendicis ad Frisingensem: Anno Dominicæ Incarnationis 1184. Fridericus Imp. sedatis in Germania cunctis bellorum turbinibus, generalem curiam cunctis regni Optimatibus in Pentecoste apud Maguntiam edixit: ibique filios suos, Henricum scilicet Regem, & Fridericum Sueuorum Ducem, gladio accingi armisque insigniri disposuit. & paullo post: Feria 2. celebratis mane Missarum solenniis, filij Imperatoris Henricus Rex & Fridericus Dux armis præcincti, militarique palæstra alacriter exercitati, militiæ cingulum sumpserunt.

d De torneamentis egimus 23. Ianu. ad cap. 1. vitæ B. Walteri, littera C pag. 448.

e Hemmenrode, alio nomine Claustrum, cœnobium est Ord. Cisterciensis, in Treuirensi diœcesi, ob situs temperiem, [Hemmenroda.] sed præcipue monachorum sanctitatem, multis auctoribus laudatum. Agit de eo Iongelinus lib. 2.

f Quæ hic Nucia, vsitatius Nouesium, vulgo Nuys, oppidum est diœcesis Coloniensis, cis Rhenum.

g Huius vitam dedimus 23. Ianu.

h Vallis S. Petri, vulgo Heisterbach, cœnobium ord. Cisterc. diœcesis Coloniensis, in Ducatu Montensi. [Heisterbach.] Huius Hermanni natalis consignatur in Menologio Cisterciensi 31. Maij, verum absque titulo Abbatis, cum primus Heisterbachij, quartus Hemmenrodæ, primus Loci S. Mariæ, siue Marienstadensis, fuerit.

i Inscriptus est Menologio 4. Nouemb.

k Analogium vmbonem significat, vel pulpitum, vbi legitur vel annuntiatur verbum Dei.

l Huc spectant quæ scribit Ægidius Aureæ-vallis in gestis Epp. Leod. cap. 54. vbi narrata præcedenti cap. basilicæ S. Lamberti Leodiensis concrematione facta anno 1183. subdit: Sub idem tempus domus quædam claustrales ipsius ecclesiæ, decreto cuiusdam Imperatoris, qui tunc temporis, casu accidente, Leodium venerat, dirutæ sunt.

m Philippus Theodorico Alsatio patri anno 1168. vita functo successit, an. 1191. in obsidione vrbis Acconensis obiit.

n Coronatus est Henricus VI. an. 1191. feria 2. Paschæ Romæ a Cælestino III. cum anno præcedente 10. Iunij Fredericus parens exstinctus esset. Obiit Henricus an. 1197. 28. Septemb.

CAPVT II.
Multi per Carolum conuersi.

[7] Anno Domini MCLXXXVIII. in mense Aprili, Conuentus de Hemmenrode cum Abbate suo Hermanno venerat super montem a Strooberch, vbi Frater b Godeschalcus de VVolmunsteyn Canonicus in Ecclesia Maiori Coloniæ antea, & miro modo mundo deditus, (nam ante conuersionem satis lubricus extitit, sed bene morigeratus) vna cum Alberto Cellerario & Canonico sanctȩ Coloniensis Ecclesiæ se contulit in manus Abbatis de Strooberch, nulli hominum votū suum indicando. Accidit autem quod Euerardus quidam, S. Gereonis Canonicus & Godescalci frater vterinus, in VVestphaliam pergeret, & in via ad quamdam reclusam diuerteret, quæ in rupe latebat: quem illa cum magna alacritate suscepit, post ædificationum colloquia dicens ei: Domine, dicatis fratri vestro Domino Godescalco, [Godescalci mirabilis conuersio Reclusæ cuidam reuelatur;] quod lumen eius accensum est coram Domino, & clare rutilat. Ille vero ad verba obstupuit, dicens ei: Soror vide quid dicas. Non est fratri meo similis in luxu seculari in tota Colonia; nec tendit ad aliud quam vt suæ satisfaciat curiositati, & ideo in huiusmodi vide quid dicas. Extorsit insuper ab ea multis precibus, quid intenderet dicere. Et illa: Sic & sic operatus est Deus, sed lumen vnius nondum est accensum. Audiens hoc ille de fratre suo, vehementer contristatus est, vtpote homo seculo deditus, & reuersus Coloniam quod audierat inuenit in veritate.

[8] Idem Godescalcus Dominum Albertum titubantem reliquit in seculo adhuc seculo deditum, & ipse valedicens seculo Strooberch intrauit, sanctam inter sanctos ibi congregatos ducens vitam. Modica ei scientia litterarum inerat, sed spiritus patientiȩ & pietatis ad magnam vitæ perfectionem illum prouexerat. qui promotus in Sacerdotem quanti feruoris & deuotionis extiterit, ex hoc probari potest, quod cum quandoque celebraret & ipsum qui eum fecerat inter manus haberet, [apparet ei Christus in hostia, specie pueri.] apparuit ei in specie pueri gratiam suam ei exhibentis, prout recitat Cæsarius in dialogo suo, distinctione nona, capitulo secundo. Quid autem ei dulcedinis & solatij hora illa contulerit, non viuit homo cuius lingua narrare sufficiat. Vixit postmodum aliquantis annis monachus feruens & deuotus; tandem ad maiora gaudia post felicem expectationem a Domino vocatus. Dominus autem Albertus post aliquot annos probandus Strooberch accessit, sed in probatione vitam finiuit, consolatus de felici eius consortio, cuius adiutorio gratiam omnipotentis sibi affuturam sperabat.

[9] Igitur ad petitionem Philippi Archiepiscopi is, de quo loquimur, cum conuentu monachorum montem Strooberch ascendit, de omni substantia seculi nihil secum arripiens ex domo de Hemmenrode, præter libros regulares, equum monoculum, & quatuor solidos Coloniensium. Tenues itaque fuerunt in angustia paupertatis, sed latissimi in amplitudine caritatis. Vnde accidit quod viri magni & nobiles relictis omnibus, [Carolus multos ad religionem conuertit:] quibus abundabant in seculo, eorum paupertati aggregati sunt. Erat enim Dominus Carolus tam dulcis & affabilis in conuersatione, vt multos huiusmodi Nobilium secum attraheret ad religionem non solum in Hemmenrode & in Strooberch monte, sed etiam postmodum in Villari.

[10] Vnde quidam Miles honestus supra modum admiratus, quomodo tam ipse quam alij, æque nobiles & deliciosi ac delicati nuper in seculo, possent se conformare cibis ordinis rudibus & grossis, [mystice iis insipidi cibi condiuntur.] vtpote fabæ, lenti ac pisæ; responsum accepit ab ipsius Abbate: Ego tria grana piperis immisceo pulmentis nostris, quibus ea sapida reddo, licet de se sint insipida. Primum granum est Labor manuum; secundum, Continuatio vigiliarum; tertium, Desperatio ferculi lautioris.

[11] [Multi per eum aut cum eo conuersi viri illustres.] Denique conuersus est cum eo Maior Decanus Coloniensis Ecclesiæ Odo cum Canonicis suis; Præpositus S. Gereonis; Decani Bunnenses, Dominus Christianus vir magnæ auctoritatis, & quidam alius cum Canonicis; Petrus Decanus Treuerensis, & Imperialis aulæ Protonotarius; Henricus Decanus Monasteriensis, Abbas Prumiensis; Cæsarius & Petrus Abbates Confluentiæ, Comes VVendensis, & alij quamplures Traiectensis, Treuirensis, Coloniensis, & Leodiensis diœcesis: ex quibus Dominus Carolus electus est Abbas in monasterio Villariensi, non solum illi domui, sed etiam terris adiacentibus vtilis; Petrus assumptus est in c Nouo Castro, d Daniel in e Schonauia, f Henricus in Valle S. Petri, g Hermannus in Hemmenrode, h Gerardus quoque in Valle S. Petri. Item i Gerardus nuper Canonicus Coloniensis, & vanitatibus seculi miro modo deditus, cum in præcipua festiuitate cū aliis esset in ecclesia sua, in qua omnia collegia Coloniensis ciuitatis erant tunc congregata, visus est a Domino Euerardo Curato S. Iacobi, viro valde sancto, in habitu & tonsura monachi, cum ceteri omnes in vario & griseo apparerent, prout habetur diffusius in Dialogo Cæsarij distinctione 1. cap. 7.

[Annotata]

a Stromberch vocat Iongelinus lib. 2. traditq;, quod ecclesia, quam antea isthic Regulares erexerant, dedicata esset S. Petro, vocari nunc Montem S. Petri: [Heisterbach.] isthic habitasse cum sociis Hermannum annis 4. sed anno 1191. quod omnium rerum penuria laborarent, in vallem descendisse, Heisterbach dictam, & monasterium isthic conditum a monte S. Petri, Vallem S. Petri appellasse.

b Inscriptus est Menologio Cisterciensi 7. Martij.

c Nouum-castrum, vulgo Nuvvenburg, circa Haganoam situm, vt scribit Iongelinus.

d Memoratur in Menologio Cisterc. 27. Iunij.

e [Schonavv] Schonaugia, vulgo Schonavv, idest, Pulchra insula, sita est in diœcesi VVormatiensi, duobus ab Heidelberga milliaribus.

f Inscriptus Menologio 11. Nouembris. fuerat Canonicus Bonnensis, dein tertius Abbas Heisterbacensis.

g Hic alius est ab eo, de quo ante, primo Heisterbacensi Abbate, quarto Hemmenrodensi. Hic nonus fuit, antea Decanus sanctorum Apostolorum Coloniæ, Iongel.

h Hic antea Canonicus Maioris Ecclesiæ Coloniensis, postea quartus Heisterbacensis Abbas fuit. Iongel.

i Geuardum vocat Cæsarius loco hic citato. Canonicus fuerat ad Gradus S. Mariæ Coloniæ, inde monachus Hemmenrodensis, post secundus Abbas Heisterbacensis. Cæsarius, & Iongelinus.

CAPVT III.
Villarij præfectura feliciter gesta.

[12] [Creatur Abbas Villariensis inuitus:] Dominus Carolus audiens se electum in Villari, non se obtulit requisitus, sed diffugit timens ex hac promotione animæ suæ periculum imminere, asserens quod non ad libertates accipiendas ad ordinem venerat, sed potius ad deflendum quod tantas in seculo habuerit. Aufugit igitur & latuit quamdiu potuit, quousque post Capitulum generale per sententiam onus oblatum compulsus est suscipere. Venit itaque in Villare, non solum Villariensibus, sed etiam toti terræ acceptus, [monasterium amplificat & ornat.] & secundum datam sibi sententiam profectui domus sibi commissæ intendit in temporalibus & spiritualibus. Non inuenit nisi domunculas stramineas, & quasi tuguria pastorum, & in breui ædificauit duo dormitoria lapidea monachis & Conuersis, & quasdamalias officinas: auxit insuper Conuentum monachis & Conuersis, grangias ædificiis & terris.

[13] [Illustres sub eo monachi;] Sciuit se coaptare omnibus & conformare, & per hoc nobiles & ignobiles de vana seculi conuersatione extraxit, & per Dei gratiam in claustrum Villariense induxit, scilicet a Conrardum, postea Episcopum Portuensem, & alios quamplures. Hic cum adhuc Nouitius esset in Villari, contigit b F. Simonem Conuersum de Alna habentem veraciter spiritum prophetiæ, vna cum Nonno c VValtero, tunc simplici monacho, postea Abbate Villariensi, [inter eos Conrardus, post Cardinalis,] & aliis quibusdam monachis atque Conuersis Ordinis Cisterciensis, in quadam ecclesia seculari Missam audire. infra canonem vero præfatæ Missæ vidit idem Simon spiritum iam dicti Conrardi, satis a se corpore remoti, coram se stare, & coronam auream in capite gestare, [cuius cogitationes B. Simon diuinitus cognoscit, & prædicit ei euentura.] vidit & cogitationes eius quas versabat in corde, atque orationes quibus tunc intendebat in Villari: qui finita Missa secrete locutus est Domino VValtero prænominato, dicens: Cum videritis Nonnum Conrardum Nouitium Villariensem, dicite ei vt caueat sibi, quia huiusmodi tentationes patietur hoc anno: tales enim cogitationes, talesque orationes iam habuit in Missa, & sciatis quia magna persona erit in ordine. Postmodum cum idem VValterus vidisset Conrardum Nouitium, cœpit per ambages illum interrogare, quid infra Missas soleret orare, quidue cogitare? Respondente illo, Sic & sic consueui orare; adiecit VValterus: Rogo te quoque, vt dicas mihi quæ fuit oratio qualisue cogitatio tua in die illa Dominica infra Missam. Cui cum diceret Nouitius: Cur tam diligenter interrogatis de cogitationibus meis? Ille respondit: Dic mihi, obsecro, quod quæro, & ego tibi postea caussam exponam. Tunc recitauit ei Nouitius per ordinem, quid orauerit, vel quid cogitauerit infra Missam illam, & in magnum vertit stuporem, quia nec in vno verbo discrepauit a verbis Fratris Simonis. Moxque de illo ei insinuans, quid de ipso viderit, simul & modum tentationis, monuit vt cautus esset, ne forte sub specie boni deciperetur a diabolo. Mira res: cum satis idem Nouitius admonitus, satis præmunitus esset, non tamen euadere potuit tentationem prædictam, quin satis ab illa eodem anno vexaretur. Quam vero sublimis persona factus postea sit non solum in ordine, sed in Ecclesia, nouimus omnes. Primo namque Prior factus est in Villari, dehinc ibidem electus in Abbatem, postea in Abbatem Claræuallis, deinde promotus in Abbatem Cisterciensem. Nec in illo gradu stare potuit, sed a Domino Honorio Papa vocatus est in Cardinalem & Episcopum Portuensem.

[14] Cum itaque Dominus Carolus, iuxta sui nominis interpretationem, [Carolus cupit se officio Abbatis abdicare:] carus & acceptus haberetur ab omnibus, sibi soli in officio suo displicuit, cum omni instantia, quotiens se obtulit grata occasio, a Domino Claræuallis petens absolui, timens pro graui onere suis humeris imposito: asserebat enim se redditurum rationem in horrendo Dei iudicio pro grege sibi commisso, inde dolens & gemens quod desiderio suo non satisfaciebat. Interea tempore sui regiminis quædam matrona nobilis cum eo sub typo confessionis de secretis conscientiæ suæ loquens, [cuiusdam feminæ illecebris generose resistit:] dixit, se in eius amore grauiter succensam: at ille, sicut Sacerdos iustus ac timens Deum, cor suum signauit, ac male ad se conuersam verbis, quibus potuit, auertit, dicens se monachum esse pannosum, senem, neglectum; erat enim, sicut ipse postmodum recitauit cuidam monacho, femina illa tam clara & nobilis ac potens, vt si, inquit, essem in seculo, sicut aliquando fui, numquam illi de tali re nec minimo verbo facere auderem mentionem: Cernis, ait, quomodo nobis iam mortuis seculo, diabolus insidietur?

[15] Venit quandoque d Andanam cum Henrico Cellerario suo & VVigero monacho: vbi occurrit ei puer tunc satis simplex, [cuidam indigenti prudenter subuenit:] & hoc erat in caristia temporis. Rogabat itaque Abbatem, vt caussa pietatis visitaret matrem suam, cuius maritus transfretauerat. Accessit ad eam, & tamquam Angelus Domini susceptus est ab ea. Quid plura? Exposuit ei suæ paupertatis nimis amara incommoda, rogans eum cum fletu vt duos modios siliginis accommodet; & ipse ait ad illam iocūdis verbis: Domina, ex mutuo accepto proueniunt sæpius inimicitiæ; ego igitur concedam, vt hoc sit in promisso, quod nec vino consumatis, nec piscibus. Et illa: Domine mi, inquit, vtinam tantum panis haberem, quod vel calicem aquæ desiderarem.

[16] Recessit ille, & cum de monte prope nauiculam descenderet, recognouit Cellerarius quemdam Nobilem a remotis cum veste humili eis occurrentem. Abbas autem, quam cito audiuit Nobilem, statim de equo descendit: & venienti pedes obuiam iuit humiliter eum salutans, & miscens verbis verba consolatoria. Et ille tandem, Domine, inquit, pedes itis, nec decet honestatem vestram, accipite e palefridum, quem hic habemus, gramina abundant, & de leui terra teneri poterit, & videte si alias vobis subuenire poterimus, [locupletat monasterium Villariense:] & faciemus. Nobilis autem ille confortatus verbis amicabilibus Abbatis, quidquid in mundo possidebat & hæreditarie sibi prouenerat, in manus Domini Caroli statim resignauit, & Ecclesiam Villariensem heredem omnium bonorum suorum ordinauit. Vnde vsque hodie grangiæ de Grant-pre, & de VVerde, in allodiis suis sunt locatæ. Grangiam de Querceto nobile membrum & Ecclesiæ de nouo ædificauit, bona de Louringe, adiutorio Dei, & multa alia non solum circa grangias, sed & in locis sparsis, nobis suo labore acquisiuit.

[17] Numquam in diebus suis bonarium terræ, numquam plaustrum ligni vendi permisit, sacrilegium iudicans si quod Ecclesiæ datum erat, ab Ecclesia remoueretur. Adiuuante eum gratia Dei, domum sine graui debito tenuit, & aliis Ecclesiis fere ad decem marchas in diebus suis concessit. Ex multa gratia, quam apud Nobiles habuit, vineæ circa Rhenum & Mosellam nobis gratis sunt traditæ; piscatura in f Sambria in opus diuini officij, & solatium infirmorum, redditus quoque in Dordraco.

[18] Ipse Rex g Philippus, audiens eum esse in castro Autwilre, [honoratur a Rege Franciæ, & aliis:] descendit de castro Drewels, & ad hospitium suum diuertit, & amicabili colloquio collegit, & Marescallo suo curam eius commisit. Insuper dedit ei in arrham purȩ dilectionis manu propria h samittium pretiosum. Hoc autem mirandum in eo, quod cum tam incomparabilis gratiæ apud omnes esset, tenacissimus tamen conseruator rerum domus fuit, [largus in pauperes, ad alia parcus.] semper de acquirendo sollicitus, numquam de erogandis militibus, histrionibus, siue trutannis, ad quos manus semper contractas habebat, qui pauperibus & desolatis larga semper manu subueniebat, in huiusmodi pius & discretus.

[19] Vnde contigit quod cum haberet sororem in Duuewerch, quam tenere diligebat, quæ pro Bohemis cum conuentu suo intra Coloniam confugerat, & egebat; monachus suus tandem sex denarios ei dedit: quod per confessionem sciens, sacrilegij illum arguit, pœnitentiam ei grauem indixit. [Soror eius a B. Virgine vocatur ad religionem.] Eadem cum esset nubilis & quȩreretur a pluribus ad coniugium; i Beata virgo ei apparuit, imponens coronam florigeram capiti ipsius: quæ aduocauit Abbatem Veteris Montis, & de nocte imposuit eam palefrido proprio, & sic in claustro Dunewarch eam locauit.

[Annotata]

a De hoc Conrardo agit Menologium Cisterciense 30. Sept. Cæsarius, Ciacconius, Vghellus. Creatus est Cardinalis an. 1216. ab Honorio III. obiit 1227.

b De B. Simone Alnensi agemus 24. Februarij.

c Hic quoque inscriptus est Menologio Cisterc. 13. Nouemb.

d Andana, siue Andenna, vel Ad septem ecclesias, [Andenna.] vicus est ad Mosam flumen inter Namurcum & Huum, vbi Canonicarum collegium seculo septimo a S. Begga institutum, vt ad eius vitam dicemus 17. Decemb.

e Palfredus, palefredus, palefridus dicitur equus. [Palfridus.] De vocis eius etymo disputat Ioannes Nicotius.

f Sabis fluuius vulgo Sambre appellatur.

g Philippus Augustus Rex Franciæ Ludouico VI. patri mense Septembri 1180. successit; obiit 14. Iulij 1223.

h Videtur genus panni intelligi, Gallis Samy dictum.

i Vetus-mons, vulgo Aldenberg, celebre cœnobium est ord. Cisterciensis, in Ducatu Montensi, ad Dunam fluuium; de quo fuse Iongelinus lib. 2.

CAPVT IV.
Abbatiæ abdicatio. obitus.

[20] Cvm multa dici possent de Domino Karolo, vnum est quo specialius commendari potest, quod numquam, ex quo intrauit ordinem, sol occidit super iracundiam eius: sed cogitans quod voto monastico obligatus erat, omnes excessus in se commissos benigna facilitate remisit, puritati conscientiæ, & cordis tranquillitati intendens. [Pacem componit inter Ducem Brabantiæ & Episcopum Leodiensem.] Cum quodam tempore guerra grauissima immineret terræ Ducis ex vna parte, & Episcopi Leodiensis ex altera, congregatisque ex vtraque parte periculum immineret destructionis terrarū vtrobique simul & hominum, post auxilium diuinum non habebant ad quem respicerent, nisi solum ad Dominum Carolum Abbatem Villariensem. Quotidie exspectabatur congressus corporum, & cum desolatione miserorum graue periculum animarum. Opposuit se tantis malis Dominus Karolus, noctes continuas ducens insomnes, & ab vna nocte vsque ad aliam solatium impetrans treugarum, cum difficultate grauissima. Si quid potuit habere requiei, hoc per aliquantulum diei spatium sibi quodammodo furabatur, membraque fessa modico sopore refocillabat. Tandem adiuuāte se Christo, quod desiderabat, cum gaudio, & exultatione totius terræ obtinuit, & redditur pupillo pater sanus & incolumis, & ei, quæ se futuram putabat viduam, maritus sospes. Referuntur Deo gratiarum actiones atque Dominus Carolus benedicitur, & ei pacis ordinatio imponitur a Principibus.

[21] Post aliquantum tempus a dum Dux eumdem Episcopatum deuastaret, [Leodium anno 1212. captum & direptum,] & ipsa die Ascensionis Leodium cum manu valida intraret, ac homines ciuitatis illius caperet, & bona eorum absque misericordia asportaret; & Dominus Karolus quietioris vitæ desiderio Villarienses reliquisset; acclamatum est ab hominibus vtriusque partis: O si vir ille deuotus & hominibus acceptus Dominus Karolus Villariensis adhuc præesset! Numquam tanta mala & hactenus inaudita in terra præualuissent; sed eius industria & auxilio pax terris & quies nobis omnibus esset reddita cito. Singularem autem gratiam Dominus ei dederat quod a magnis & paruis, a Principibus terræ ac eis assistentibus, singulari & speciali amplexaretur affectu, & in magnis eorum consiliis acceptissimus erat; cum numquam eis interesse vellet, vbi contra Deum & sacræ religionis honestatem ageretur.

[22] Post multos tandem labores & sudores, quos in Villari feliciter pertulerat, a Domino Claræuallensi cum multa instantia obtinuit b absolutionem officij sui, quod semper grauamen esse iudicabat; [cum Carolus iam ante regimine abdicato] & in quo numquam sola die sine timore fuit maximo, timens sibi pro reddenda ratione animarum sibi commissarum in nouissima horrenda discussione. Quod quidem Abbas Claræuallis concessit inuitus, vtpote quem sibi in summis negotiis suis maxime necessarium probauerat, vnde dixit: Homo iste a summis Principibus honoratur, terræ in qua habitat acceptus est & dilectus, conuentuique suo carus & necessarius; domus sua sub eo profecit plurimum in ædificiis construendis & possessionibus acquirendis; &, quod est amplius, vigor religionis sub eo non deferbuit, sed & magnas ac honoratas personas per Dei gratiam suo conuentui aggregauit: attamen deuicto me, nec diutius in Abbatis officio ipsum possum detinere.

[23] Absolutus itaque rediit Hemmenrode ad iocundos Rachelis amplexus, [Hemmenrodam rediisset.] ibi latere volens, & id quod supererat vitæ suæ in Dei seruitio expendere, & disciplina claustrali. Sed contra propositum suum ventum est, nec ibi latere potuit, qui in tantum mundo necessarius exstiterat, vocātibus eum ad sua negotia Regibus & Principibus terræ: & tandem c Abbatia S. Agathæ, cui imminebat excidium, [Præficitur abbatiæ S. Agathæ:] sub ipso refloruit, a debitis absoluta, & necessariis competenter abundans.

[24] Ab illa postremo a Domino vocatur, [eius debita dissoluit:] vt peracto cursu vitæ suæ felicis militiæ accipiat brauium, Sanctorum consortio aggregandus. Audiuimus, cum adhuc superuiueret, [moritur.] a felicis memoriæ Domino VValtero Priore Alnensi, in cuius beato transitu visi sunt Angeli, quod verissime sciebat, quod Dominus Karolus esset homo a Deo electus.

[25] Cum post eius obitum conuentus sanctimonialium in die Palmarum ad processionem incederet, ac solito more cantaret; matrona quædam aderat, quæ tenerrime ipsum diligebat, quæ conuersa ad quamdam, quæ & ipsa spiritu Dei plena, [Reuelatur piæ Religiosæ eius gloria.] eum tenerrimo amplexabatur affectu, responsum accepit: Nolite sollicita esse Domina, & non conturbemini de absentia dulcis amici, quia Dominus Karolus feliciter assumptus est ad choros Martyrum, vbi hodie festiua gaudia ducit: nec iam de eo dolendum, sed exultandum, qui exultans cum Angelis vnus factus de cæli ciuibus, gaudium possidet ac lætitiam sine fine, vbi feliciter vos exspectat in gloria, per Dei gratiam futuras suæ felicitatis consortes, & ad hoc suis orationibus vos iuuabit felicissimus noster amicus. Amen.

[Annotata]

a Dux Brabantiæ Henricus I. frater S. Alberti Martyris, insigni perfidia & crudelitate Leodium anno 1212. 3. Maij, die Ascensionis, nondum muris cinctum, inuasit ac diripuit. Alibi de sacrilegiis tunc perpetratis, & vindicta cælitus de eo sumpta agemus. Erat tunc Leodiensis Episcopus Hugo de Petra-ponte.

b In Chronico Villariensi dicitur id contigisse anno 1209.

c Idem Chronicon: In Abbatia S. Agathæ monialium ordinis nostri diem clausit extremum.

DE S. PETRO NOLASCO FVNDATORE ORDINIS S. MARIÆ DE MERCEDE REDEMPTIONIS CAPTIVORVM, IN HISPANIA.

Circiter an. MCCL.

[Praefatio]

Petrus Nolascus, fundator ordinis B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum in Hispania (S.)

[1] Qvo tempore, Christianum genus mole flagitiorum fatiscens qui sustinerent sacra eruditione vitæq;, innocentis meritis, oblati vindictam internecinam minitanti Christo a sanctißima Matre-Virgine sunt Dominicus & Franciscus, & quod illa spoponderat, eius adiuti perpetuo patrocinio, cum ingenti vterque commilitonum turma, exequi indefesso studio laborabant; alius, [Ordinis S. Mariæ de Mercede] alius, eiusdem Deiparæ auspiciis, adeoq; monitu, institutus est cœtus, qui in id incumberet, vt corrogata vndique stipe Christianos, qui apud Mauros in Hispania & Africa acerbißimam seruiebant seruitutem, redimeret. Ipsa Virgo huius diuini consilij administros legit, mystico seorsim quemq; somnio eodem tempore admonitum, Iacobum Regem Aragoniæ; Balearium Valentiæq; expugnatorem, Raymundum a Pennaforti ex Ordine Prædicatorum, Petrum Nolascum.

[2] Publica cæremonia, Barcinone in cathedrali basilica, X. Augusti, [institutio,] anno MCCXXIII. noui illius agminis Dux lectus est Petrus, tunica, cucullo, scapulari candidi coloris indutus, alba cruce in parmula rubea, ac subter eam quaternis puniceis vacerris in solo aurei metalli, [insignia,] (publica Regum Aragonensium tessera) ante pectus ad dextram partem vesti assutis.

[3] Anno demum MCCXXXV. duodecimo a prima illius institutione, legitime a Gregorio IX. approbatus est ordo, XVII. Ianuarij, pontificatus illius anno VIII. vt e Laërtij Cherubini Bullario patet: [approbatio.] vnde plerosque Annalium eius ordinis scriptores corrigas, qui initia eius ad annum MCCXVIII. confirmationem ad MCCXXX. referunt; cum neque anno MCCXVIII. in S. Dominici familiam adhuc cooptatus esset Raimundus, nec nisi anno MCCXXVII. XX. Martij ad pontificatum euectus sit Gregorius, cum Honorius III. triduo ante deceßisset; vt proinde annus Christi MCCXXX. non potuerit esse eius pontificatus octauus, quo Perusij XVI. Kal. Februarij data est bulla. Alij Pontifices variis ordinem illum deinceps priuilegiis ornauere, quæ in eodem Bullario legere est.

[4] Principio Fratres Domus S. Eulaliæ, propterea quod quam primum incoluere ad suos vsus aptatam domum, ea prius xenodochium fuerat titulo S. Eulaliæ; non quia constet in iis olim ædibus S. Eulaliam habitasse, nedum quia in cathedrali basilica, Eulaliæ reliquiis nobilitata, primum inaugurata illa, sacro habitu insignibusq; traditis, congregatio est: [primum cœnobium] nimis illa longe petita esset nomenclatio. Porro quod primum illud extitisse cœnobium diximus, de religioso conuictu a secularium hominum seiuncto habitatione accipi debet. Nam palatij iis pars erat a Rege aßignata, ac regij sacelli cura: & fuit deinceps, estq; etiamnum, Barcinone regius ex eo ordine Sacellanus. Verum non poterant munia vitæ religiosæ qua par erat quiete & tranquillitate in illo Aulæ peragi tumultu: vt alias suis ædes, proprias & sacris functionibus mysticoq; otio accommodatas, conquirere necessarium duxerit Nolascus.

[5] Quod dum molitur, ingentes illi difficultates obiectæ sunt. Christianum illud est omen felicitatis. Quo mali dæmonis liuor, hominumq; improbitas acrius pia sanctorum hominum consilia impugnat, eo his iucundior victoriæ sensus est, illis certior reualescendi desperatio, ceteris sequendi fauendiue incitamentum, & amplioris quamprimum a Deo emerendi auxilij spes, cuius & munere ipsa suscepta initia sunt. Cuncta hæc expertus est Nolascus. quin & ipsa aduersa in subsidium vertere. Fundo atque ædibus ad monasterij ædificium destinatis, propinquam planeq; vtilem domum Barcinonensis quidam ciuis vendiderat. Reclamante filio, magnasq; & multiplices turbas excitante, contractum rescindere coactus est, magna Nolasci & sociorum molestia. Ceßere etsi legitime empta domo, diuinæ opis fiducia nixi. Quibus horis pij alicuius auctoris in sacello aut triclinio institui lectio solebat, prælegi S. Ionnis Climaci libros iusserat: [diuina ope fundatū.] euenit eo tempore vt ista ex eo recitaret anagnostes: Cor diligens labores, contumelias, & dolores, porta aperta est, qua in tempore exitus pascua inueniet. Hæc vt auribus hausit Nolascus, aliquamdiu auocata a sensibus mente constitit, dein breui experimento probaturos vaticinij fidem socios, edixit. Ipso die filius ille familias, Paulus nomine, qui paternæ domus venditioni intercesserat, adhibito amicorum patrocinio admitti in ordinem petiit, ac dierum aliquot spatio explorata constantia admissus, sancte vitam instituit.

[6] Late deinceps Ordo propagatus per ceteras quoque Hispanicas prouincias: [propagatio,] multi suscepti ab eius professoribus pro animarum salute labores, multa & grauia adita pericula: innumeri prope martyrium pertulerunt, dum vt captiuos redimant, immitium Maurorum terras adeunt, ac se iis obsides tradunt, dum ceterorum lytrum repræsentetur: eo vero, vt fit, subinde serius allato, alias quod impuram Mahometi sectam damnarent, [Martyres multi.] alias quopiam alio facto Barbarorum irritata feritate, plurimi trucidati sunt. Longum esset vel nomina recensere eorum, qui vel martyrij laurea, vel ceteroquin eximiæ virtutis laude conspicui, in eorum annalibus celebrantur. Duos publicis sacris colunt Petrum Nolascum, & Raimundum Nonnatum.

[7] At plurimorum, qui ceteroquin Beatorum ac Sanctorum titulis ornantur, [S. Petri Nolasci natalis,] in iisdem Annalibus non exprimitur natalis. S. Raymundi XXX. Augusti, S. Nolasci XXIX. Ianuarij peragi celebritatem, ex Ordine recitandi officij diuini in Hispania excuso didicimus. Nolascum Andreas Saussaius etsi Sanctum appellet, tamen inter Pios solum numerat, cum coli publice a suo ordine sanxerit Vrbanus VIII. Pontifex Maximus. Ita de eo X. Augusti scribit Saussaius: Hoc ipso die sanctus Petrus de Nolasco, natione Gallus, fundauit ordinem B. Mariȩ de mercede redemptionis captiuorum, anno Domini 1228. Ipse vero beatus pridie Kal. Ianuarij anno 1249. superna ad tabernacula translatus, misericordiæ & copiosæ apud Deum redemptionis munera promerita recepit. Eo anno obiisse alij quoque scribunt; sed cum eum velint 31. annos ordini præfuisse, qui anno demum 1223. institutus est, fatendum esset non ante 1254. deceßisse, si illud de præfecturæ interuallo constaret.

[8] Vitam eius damus a Francisco Zumel eiusdem Ordinis, tunc quidem in Castellæ & Lusitaniæ regnis Prouinciali, sed post Generali Magistro, [Vita.] scriptam in libello de Vitis Patrum & Magistrorum Generalium. Prolixius res ab eo gestas in Annalibus Ordinis Hispanice descripsit Alfonsus Remon, qui eiusdem Ordinis historias citat a Melchiore Rodericio, Bernardino de Vargas, Natale Gabore, Philippo de Guimeran, scriptas. Agit de ordine eiusq; sanctißimo parente Siluester Maurolycus in Oceano religionum, Raphael Volaterranus lib. 21. Ioannes Mariana rer. Hispan. lib. 12. cap. 8. Clemens VIII. Pont. Max. in Bulla canonizationis S. Raymundi de Pennaforti, quam 7. Ianu. dedimus, Franciscus Diagus in historia Valentina, Gaspar Escolanus in historia Valentina, qui lib. 5. cap. 7. tradit eius corpus Valentiæ asseruari. Quotquot denique vel S. Raymundi, vel Iacobi Regis Aragonum, cognomento Debellatoris, gesta scribunt, Sancti quoque Petri Nolasci meminerunt.

VITA
Auctore Francisco Zumel.

Petrus Nolascus, fundator ordinis B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum in Hispania (S.)

Avctore Franc. Zvmel.

PRÆFATIO.

Vigilantissimo Pastori Magistro Generali F. Francisco a Salazar, in sacra Theologia Doctori, suus F. Franciscus Zumel Prouincialis Castellæ & Lusitaniæ, hæc dicat consecratque.

[1] Qvæ mercatoribus, mundi pelagus & longinqua maria, maioris lucri gratia, peragrantibus & traiicientibus, solent accidere, dum cum inuictis fluctibus atque vndis, quæ tum inter se tum cum furentibus ventis decertant, ipsi luctantur; & tenebris obruti, ac procella iactati, prope desperata salute naufragium expectant; si paruus stellæ salutaris splendor periclitantibus ipsis affulserit, eius luce perspecta respirant, animumque attollunt, & rectorem nauis ad gubernacula sedentem hortantur, vt alacrius munere fungatur suo: ille vero subleuatis oculis splendorem intuetur, eoque tamquam duce procellæ impetum vitat & arcet, & ad rectum cursum nauem dirigit; [Sanctorū gesta mortales dirigunt.] eadem fere in hoc vitæ pelago nauigantibus, & ad tutum futuri seculi portum studiose tendentibus, euenire consueuerunt. Incredibili namque tentationum æstu laborantibus, & dæmonum impetu atque insidiis, veluti densissimis tenebris, circumfusis, res ab egregiis & sanctis viris gestæ, oculis eorum propositæ, splendore suo tenebras discutiunt, diuinaque doctrina perturbationum impetum prosternentes, iucundissimam afferunt tranquillitatem, & pretiosis mercibus onustos atque lætantes ad optatam facillime prouehunt hæreditatem. Alios igitur aliis ornatos virtutibus reperies: hic abstinentiæ præstat integritate: ille misericordia, pietate, defensione fidei, & interdum temperantia splendet, & quo pacto intemperantiæ supercilium superetur, ostendit: alius vitam hanc docet esse calcandam: alius mundi gloriam negligendam declarat.

[2] Quod si Patrum & maiorum nostrorū, qui antiquo seculo nos præcesserunt, [Cur hæc Auctor scribat.] & piissimi etiam ac sanctissimi Petri a Nolasco Generalis Magistri, res gestas consideraueris, tamquam in florentissimo horto, virtutum omnium flores & semina ac exempla videbis. Has ego vt historia & laudatione debita prosequerer, multorum precibus adductus, & Dei auxilio fretus, alacri animo prouinciam suscepi: non vt viro pene diuino & admirando Petro Nolasco, & antiquioribus nostri ordinis Patribus gloriam conciliarem: (quæ enim illis gloria ex oratione mea, quæ eorum virtutibus longe est inferior, acquiri potest?) sed e contra potius, vt rebus a nonnullis eorum gestis commemorandis, & historiam meam exornarem, & eas imitari studentibus adiumentum afferrem. Quamquam in ipso statim principio antequam in ipsum laudationis & historiæ stadium ingrediar, tanto me oneri imparem sentio. Quocirca ego inter hos vortices iudex constitutus, quid faciam? Tantisper igitur in virtutibus quorumdam Fratrum maiorum immorabor, vt ostendam quidnam potissime sanctus vir Petrus Nolasco, & maiores nostri Patres, Creatoris amore inflammati contempserint, & pro nihilo duxerint. Deinde vero me totum ad eorum vitas, & præcipue Magistrorum Generalium successionem perpendendam conuertam.

CAPVT I.
S. Petri Nolasci ortus, pietas, opum abdicatio.

[3] Tvlit virum hunc admirabilem, primum Ordinis Redemptorum B. Mariæ de Mercede vigilantissimum Magistrum, illa patria, quæ, quasi imperij & nobilitatis dignitate decorata, plerisque aliis tantum antecellit, quātum Reginam subditis præstare par est: [Petrus Nolascus in Gallia natus, loco honesto,] de qua me multa dicere volētem impedit, tum quod nulla possunt facili & breui oratione explicari, tum quod omnibus, quascumque sol irradiat, terræ partibus habitātibus sunt cognita. Petrus ergo a Nolasco, vir sanctissimus, ex prouincia Galliæ originem duxit, a sed non longe ab vrbe Barchinonæ, vbi fere b ab infantia vixit. Et ob id Barchinonensis ciuitas, suæ habitationis domicilium & educationis, potius eum tulit. Quibus parentibus, c aperte non produnt scriptores; sed fama tulit a viro honestissimo Nolasco pariter vocato, ipsiusque vxore eum fuisse genitum: & ob id Petrum pariter a Nolasco fuisse appellatum, ita vt a patre sibi cognomentum adscripserit, vocarique voluerit. Parentibus quidem ortus est tali patria dignis, qui & diuitiarum copiis, & militari gloria, & virtutibus omnibus affluebant.

[4] Et his amplissimæ hæreditatis natus est hæres Petrus Nolasco, vir egregius & præclarus, cuius vita nobis in præsentia laudanda est. [a puero deditus eleemosynis,] Qui cum ex vtero matris in lucem editus esset, prodigiose quidem infantulus existens, quæ habebat pauperibus facile condonabat: quod a pueritiæ statu, & conditione alienum esse solet. Eximia corporis pulchritudine, similem animi candorem atque præstantiam indicabat. Neque enim mortalis hominis, sed magis Dei filius esse videbatur, totum prorsus ab infantia se Deo tradens, & iam inde ab ipso ortu ad extremum vsque vitæ finem virtutibus omnibus illustris & excellens. [modestiæ,] Constat namque ipsius vitam in pueritiæ præludiis, antequam religionis togam indueret, mitem, sanctissimam, atque iustissimam eum egisse, & in liberalibus disciplinis consumpsisse, & huiusmodi consuetudinis fuisse in pueritia, vt egeno primo occurrenti cum illucesceret largissime donaret, etiam non petenti. Consueuerat rursus etiam in medio noctis silentio in ecclesiam conuenire, [pietati;] atque ibidem sacra Dei eloquia & matutinas audire.

[5] At pater ipsius cum exiguo temporis spatio post hæc in hoc mundo vixisset, puerum & iuuenem filium carissimum Petrum Nolasco reliquit, cum tantum decimum quintum annum ageret ætatis suæ. [patre mortuo] Qui sane cum sub maternæ benedictionis regimine permaneret, matri subditus & obediens, vt par est, supra modum erat: diuitiarum copia affluens & paternæ hæreditatis diuitiis ditatus satis, non perturbabatur, vt a mūdi illecebris raperetur, aut a sancto proposito desisteret. Quocirca d cælibem vitam apud se agere statuit. Iam enim eo suæ ætatis tempore a plerisque inuitabatur ciuibus, [sollicitatus ad coniugium,] vt sponsam deligeret, cum qua quietam vitam consummaret, & inde sobolem desiderabilem expectaret. Ipse autem hæc secum perpendens, illius mens diuinis rebus intenta, & altiori loco reposita vacans, animi propositum & cælibatum cupiens explere, minime his suasionibus obtundebatur.

[6] Nocte autem quadam cum expergefactus vt oraret in lectulo cōsideret, & toto animo res diuinas agitaret, cum matris & suorum crebras euolueret persuasiones de ineundis nuptiis, sic secum solus alloqui aggressus est: Vitæ curriculum, vt liquet, exiguum est & incertum. Nemo enim mortalium nouit quando mors sit accessura, [considerata rerum humanarum vanitate,] nosque hinc ad futurum illud iudicium, quod omnibus est commune, dimissura: in quo rerum gestarum ratio seueris quæstionibus reddenda erit, vbi non respondebit vnum pro mille, vt Iob sanctissimus dixit; cum imparati nonnunquam, & magis peccatorum cumulis onerati, illuc homines rapiantur: & rerum procreatarum pulchritudine spoliati, omnium cruciatuum acerbitate, atque igne conficientur sempiterno: & cum bona quædam exigua, si tamen dicenda sunt bona, quæ specie tantum & opinione sunt eiusmodi, possederint, innumerabilibus torqueantur calamitatibus, quæ morte sunt ipsa longe grauiores. [Iob. 9. 3.] Omitto quam breuia hæc sint quæ possidentur atque instabilia. Diuitiæ nisi recte illis vtaris, vitiorum magis quam virtutum ministræ sunt, & multorum insidiis obnoxiæ, & antequam partæ sint dilabuntur. Quid ipsa vxoris aut sponsæ pulchritudo, quæ constant ex quadam coloris suauitate atque apta figura membrorum, nonne vel tempore extinguitur, vel morbo deflorescit? Iam humana gloria quid inanius? præsertim si cum æterna illa, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, comparetur. Quamobrem nihil est cur numeretur in bonis. Et cum hæc ita sint, carnis & naturæ legibus renuntio, cælestia spectare volo, & solus vt Angeli Dei permanere, & quæ perpetuo non permanent prompto animo reiicere & spernere.

[7] Hæc atque alia multa ille religiosissimus Petrus a Nolasco, corpore iuuenis sed prudentia senex, apud se loquebatur; & veluti Christi columba, & turtur solitudinis, castitatis ardens amator, Christi amore succensus, & muliebrem superans infirmitatem, ac sese in omnibus quæ honesta essent, Deo castitatem vouens, vitam se promisit cælibem acturum in perpetuum. Sic enim aiebat: [statuit virginitatem seruare,] Multo præstantius est castitatis pulchritudinem semper integram conseruare & virginitatis coronam, quam eam ex parte corrumpere. Nonne satius est, vt inani spe, etiam liberorum, repudiata, quæ certa sunt complectar? Longe laudabilius est, vt suaue & leue Christi iugum ab adolescentia suscipiam, quam vt rebus istis inanibus & caducis omni studio incumbens, in amore Dei tepidus euadam. Hæc animo reuoluens & similia, e lectulo, [(Deo propositum miraculo firmante)] vbi considebat, surrexit, & cum seipsum diuina vulneratum motione sensisset, humi prostratus gratias egit Creatori. Et cum pernoctaret in oratione Dei, & noctem sic transegisset, totum ipsius sacellum boni odoris fragrantia repletum est, & id quidem diuinæ præsentiæ signum fuit.

[8] Tanto igitur diuini amoris æstu flagrans, cum concionatorem egregium verbi diuini sermocinantem audiret, verba Christi Saluatoris nostri recitantem, Quia diues difficile intraret in regnum cælorum, ad integrum mundi fallentis spreuit diuitias, considerans prima illa mundi lumina, videlicet Apostolos, omnia reliquisse, cum sequuti sunt Christum: solerter intuens, non solum Christi discipulos & amicos omnia reliquisse, sed etiam Dominum sequutos fuisse. [Matth. 19. 23.] Quia stultum profecto est, iuxta Platonem & Diogenem & quosdam alios Philosophos, vitæ quidem huius diuitias calcare, [& sua dare pauperibus.] & hæc non pro æterna adipiscenda vita, sed pro inani agere mortalium laude captanda, absque spe futuræ quietis & pacis. Et Christus pariter adolescenti perfectionem postulanti, Matthæi 19. dixit: Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, sequere me. [Matth. 19. 21.] Hæc Petrus Nolasco mente contemplans, sibi adolescenti dicta esse videbantur a Christo. Quocirca parentis diuitias, quas possidebat, pauperibus erogare, animo decreuit, ne earum sarcina onustus, a sancto desisteret proposito.

[Annotata]

a Guilielmus Catellus lib. 2. historiæ Occitan. scribit natum tradi S. Petrum in oppido, quod vulgo Le Mas sainctes Puelles dicitur, olim Recaudum, cuius nuper ob rebellionem destructa mœnia. De eo oppido agemus, cum de sanctis illis puellis, [S. Petri Nolasci patria.] quæ S. Saturninum sepeliuerunt, erit sermo, 17. Octobr. & ad vitam S. Saturnini 29. Nouembris. Distat oppidum illud Sanctarum puellarum leuca a Castello-nouo-Arrij, vulgo Castelnau-d'arri, quod a Gregorio Turonen. lib. 8. cap. 30. Caput Arietis appellari probabiliter censet Catellus. Est Castellum-nouum-Arrij nunc Lauracensis ditionis caput, in diœcesi S. Papuli, inter Tolosam & Carcassonam.

b Alfonsus Remon lib. 2. cap. 1. scribit anno ætatis 24. venisse Barcinonem, donatum ciuitate & priuilegiis Nobilium, habit asse in parœcia S. Pauli.

c Idem multa habet de Nolascorum antiquissima familia, cuius originem a Franco Hectoris filio reuocat, temere fabulas sectatus, grauis in ceteris auctor.

d Remon Petrum Antonium Beuterum refutat, scribentem Petrum Nolascum aliquando coniugatum fuisse, sed mortua vxore ad pietatis studium, & redemptionem captiuorum adiecisse animum.

CAPVT II.
Captiuorum procurata redemptio.

[9] Et eo tempore Mauri & Saraceni impio dominio a maiorem & feliciorem Hispaniæ partem possidebant. Vndique namque nos septi eramus, & a Barbaris & a Mauris oppressi, plerique captiui Christiani apud eos misere vitam transigebant; plerisque eorum vinculis crudeliter ligatis, aliis vero eorumdem captiuorum Christianorum trucidatis, veluti moribus Maurorum ac paganorum contrariis & inimicis. Sæuiebant tunc vehementer in Christianos b Turcæ & Saraceni, & fidem Christi exterminare studebant. [Multos a dira Maurorum seruitute redimit,] Interim etiam non solum in Hispaniæ vrbibus Christiani captiui ligati detinebantur, verum captiuitatis ingens multitudo Africanum attingebat littus. Mos rursus Mauris est & Barbaris, plerumque inter captiuos, maritos ab vxoribus, liberos a parentibus separare. Et summa pauperies captiuorum profecto est. Captiuus enim est obnoxius & subiectus omni contumeliæ, pœnisque ac suppliciis, vel inuitus submittitur, vtpote quod sit in eius domini potestate quam velit ferre sententiam. Idcirco cum lamentabilem & summam paupertatem sanctissimus iuuenis Petrus Nolasco hanc esse cerneret atque vidisset, captiuis pauperibus eas quas adhuc retinebat diuitias tribuere decreuit, vt a captiuitate liberarentur immanissima, & donare illis promisit. Sicque Deo opitulante ab eo factum est: nam ex Valentiæ vrbe a Mauris possessa, cūctis quæ habebat expensis, plusquam trecentos captiuos Christianos eripuit ac redemit, datis pecuniis & pignoribus. Quocirca in regno Aragoniæ magnam sibi conciliauit auctoritatem, & valde ab omnibus diligebatur, quod inuentus fuerit homo qui captiuos Christianos a potestate Barbarorum eriperet.

[10] [cum S. Laurentio eos veros thesauros ratus:] Et in ea re animum pulsat meum dulcis recordatio sanctissimi Laurentij Martyris, qui ex beatissimi Sixti Pontificis imperio Ecclesiæ thesauros pauperibus distribuit & donauit. Qui cum a c Valeriano Præfecto comprehenderetur, in carcerem missus, non solum vt diis sacrificaret spreto Christo, verum vt ostenderet thesauros Ecclesiæ, vinculis ligatus detinebatur. Et mirabile fuit, quod cum thesauros iterum repeteret ab eo impius & scelestissimus Valerianus, sanctissimus Leuita Christi Laurentius, vt eos ostenderet inducias petens, deinceps pauperes collegit, & ad Valerianum adduxit, dicens: Ecce hi sunt thesauri æterni, qui numquam deficiunt. Dulcis, inquam, hæc recordatio est. Nam & piissimus Petrus Nolasco in infantia positus, paternam hæreditatem & ingentes diuitias, quæ iuuenes eo tempore demulcere solent, pauperibus & captiuis impertitus est. Hos censebat æternos thesauros, numquam perituros. Sic enim aiebat cum D. Laurentio, cum miseros cerneret captiuos Christi redemptoris nostri filios: Ecce thesauri æterni, qui numquam deficiunt.

[11] Cum ergo multorum adhuc apud infideles detentorum & captiuorum calamitatem cernere cogeretur, miseratione commotus, cum lacrymis rogabat Deum, vt illi opitularetur. Vnde nocte quadam, sicut de more consueuerat, post primam noctis quietem in templum se conferens, [mystico ostēto oliuæ in somnis animatur:] in oratione attento animo pernoctabat, & post nocturnas absolutas preces, inde aurora emergente, in domum suam se paullulum dormitans recepit, ibique scamno iacens, eiusmodi somno fuit commotus. Oliua speciosæ magnitudinis fixa cernebatur in ingenti atrio, seque ipse putabat sub ea arbore versari, & interdum sedere. Quosdam vero graues honestosque homines ad ipsum accessisse, qui se dicerent a Rege magno missos, vt illi opitularentur, ne arbor, sub qua requiescebat, a quoquam effoderetur: alios rursus occurrisse viros, qui securibus & fodiendi instrumentis allatis, arborem speciosam summa cum festinatione euellendam & effodiendam contendebant. Sed interim dum id ab eis peragebatur, quo amplius conabantur speciosam oliuam eradicare, eo densiores tenacioresque radices defigebantur. Imo vero mox, ex relictis illis radicibus innumera, eaque speciosa, emergere virgulta, totumque implere atrium. Profecto sapiens quisque id perspicue percipere poterit, si accurate rem hanc animaduertat, oliuam speciosam Christi significare fideles, baptismi pulchritudine & fide decoratos; sanctissimumque Petrum Nolasco in ea arbore & sub ea requiescere; missosque fuisse quosdam ad ipsum, grauissimos & honestos viros, ab inclyto Iacobo Maurorum debellatore, Aragonum Rege, qui ei opitularentur, ne in defensionem speciosissimæ arboris aduersarij sæuirent. In qua re si accurate (vt dixi) rem hanc quis animaduertat, intelliget facile, visionem hanc indicasse nouæ religionis instituendæ principium. Etenim cum nequissimi Mauri Christi fideles funditus perire contenderent, & quasi securi omnes excidere; Deus misericordia commotus, potentissimum Iacobum ex altera parte mittere decreuit, vt Christi fidem ipsiusque filios ab aduersariorum sæuitia & gladio vindicaret. Et quo magis Crucis Christi inimici & perfidi Saraceni, Christianam religionem amputare conabantur, eo firmioribus oliuæ radicibus noue natis noua emergebant virgulta. Quotidie e bello triumphator & victor potentissimus debellator Iacobus euadens, & Maurorum acies profligans, vrbes & Maurorum mœnia deturbans, Christique vexilla in altum defigens. Ex altera vero sanctissimum virum Petrum a Nolasco, qui in eruendis miseris, & Christianis captiuis, feliciter esset intentus, & in ingenti religionis atrio diu perseuerans solatium esset, non solum ipse, verum & ipsius Fratres & filij carissimi captiuis Christianis: dum cernerent & audirent nouum ordinem, nouosque viros surrexisse, dotatosque esse a Deo, qui ministerio redemptionis assisterent, vt eos a durissima Maurorum seruitute eruerent ac liberare contenderent.

[Annotata]

a Idem scribit Siluester Maurolycus. At qui mediocriter rerum Hispanicarum peritus est, facile intelligit multo maximam Hispaniæ partem iam antea Mauris ereptam, licet aliquot adhuc regna occuparent.

b Armis quidem inclyti etiam ante id tempus Turcæ, sed nec Africa nec Hispania potiti; vtrobique Arabes & Mauri dominati.

c Quæ hic narrantur; sub Valeriano, non Præfecto, sed Augusto gesta, discutientur omnia 10. Augusti ad S. Laurentij acta.

CAPVT III.
Ordo Mercedis institutus.

[12] Iam eo tempore insignis vir Petrus Nolasco, socios fidelissimos quosdam sibi copulauit, [socios sibi adiungit;] vt ministerij huius forent participes; eos sane, qui cum sanctissimo Petro Nolasco, primum in oratione Dei perseuerantes, deinde vero in prouincia Cathalonia & in regno Aragoniæ, in colligendis piorum fidelium eleemosynis pro sanctissimo redemptionis opere explendo, quotidie instanter versarentur. Et ita sane id factum est, vt singulis annis a sanctissimo viro eiusque sociis, non paruæ fierent deinceps fidelium & Christianorum liberationes & redemptiones.

[13] Iugiter cum carissimis sibi sociis in exercitio sanctæ redemptionis præoccupatus versabatur, & assidue valde in ministerio grauissimi operis sic proficiebat in fauorem fidei, vt, ne forte ex Christianis fidelibus captiuis quisquam succumberet eorum, & Christiana religio apud barbaros Saracenos noue contemneretur, omnibus quidem fuerit in admiratione. Captiuos fideles viriliter confortabat, & ad fidei confessionem, & firmam perseuerantiam cohortabatur: eo quod cerneret, periculosam cum paganis conuersationem. Hæc anno a tertio post millesimum ducentesimum ita euenerunt. [cum iis strenue pro captiuorū redemptione laborat:] Quocirca ordo B. Mariæ de Mercede Redemptionis captiuorum, quantum ad sui exordium, cœpit ab eo tempore, quo sanctissimus vir Petrus Nolasco cum sociis suis Redemptionem fidelium Christi ardenter peragebat. Et cum cerneret summam captiuorum calamitatem, indefessum laborem, ingentia pericula, grauissimaque incommoda fidelium vitam apud Mauros agentium; crebro lacrymas effundebat, & orationibus sollicite Deum exorabat, sanctæ Redemptionis exercitium confirmari in regno Aragonum, & in toto orbe: foreque deinceps in perpetuum viros eidem muneri consecratos.

[14] Quocirca in ea re exauditus a Deo fuit. Nam anno Domini b 1218. regnante Iacobo Aragonum Rege, eoque orante & petente affectu ardentissimo Christianorum libertatem, [a D. Virgine, sibi, Regi, & S. Raymundo apparente, iubetur Ordinem de Mercede instituere,] & ab Hispaniæ finibus Maurorum expulsionem, splendore & lumine diuino circumseptus, Diuam Virginem eidem Regi Iacobo apparuisse testantur historiæ. Ex cuius ore diuinum suscepit oraculum de fundatione noui ordinis, pro redemptione Christianorum captiuorum peragenda in perpetuum, vt fusius de fundatione ordinis nostri c scribentes diximus. Et quidem post solitas noctis vigilias & preces, sanctissimus vir Petrus Nolasco videre sibi visus fuit, in atrio quodam ingentissimo miram hominum multitudinem ad se confluentem, & in mediis turbis accessisse ad illum matronam quamdam eximiam atque venerabilem, vultu & habitu admirandam, cui adiunctus erat pulcherrimus Virginum cœtus, quam plane nouit esse beatissimam Virginem Mariam. Quæ cum ad piissimum virum Petrum Nolasco sermonem dirigeret & institueret, lumine cælesti interius permotum, hæc fuisse loquutam legimus, nempe, quod nouus ordo stabiliendus esset, ex cuius societate & familia professi Fratres, exemplo filij sui ipsiusque Christi Iesu vestigiis sic inhærerent, vt captiuos fideles Christi in potestate Maurorum & Turcarum detentos redimerent & liberarent: sic adeo, vt si ad præclarissimum redemptionis opus explendum expediret, seipsos in excambium & pignus donarent, pro captiuorum libertate. Quocirca sanctissimus vir circumfusus splendore cæli, a Virgine Deipara plane audiuit, redemptionis opus, quod ipse pertractabat, filio suo Saluatori nostro carissimum & gratissimum esse: indicauitque se velle religionem institui sub titulo Redemptionis captiuorum B. Mariæ de Mercede, eumque debere esse primum nostri ordinis Fratrem: cui in vetustioribus codicibus legimus Diuam Virginem præcepisse, vt primus esset Frater ordinis noui instituendi: & quod primus togam ordinis Redemptorum indueret, & hanc Dei omnipotētis & filij sui volūtatem esse aperuit. Et idcirco Virgo sanctissima, non solum apparuit eidem Petro Nolasco, sed etiam Serenissimo Regi Iacobo, & B. Raymundo de Pennaforti Confessario suo.

[15] [Ordine fundato,] Fundatus ergo fuit ex diuina reuelatione ordo Redemptorum D. Mariæ de Mercede die decima mensis Augusti, in festo sanctissimi Laurentij Martyris, anno 1218. in ciuitate Barchinonæ, maxima totius populi & prouinciæ illius acclamatione, & primum ordinis habitum prædictus sanctissimus vir Petrus Nolasco suscepit, coram Serenissimo Rege Iacobo, vt in fundatione ordinis luculenter est dictum. Vt ergo insignis Petrus Nolasco in præludiis futuræ militiæ Christi se exerceret, cum sibi sociis cœpit feruentissime agere, piissimasque Christianorum eleemosynas colligere, vt grauius & excellentius Deo in opere redemptionis inseruiret: ita sane, vt crebro ad infideles & Mauros accederet, [captiuos redimit;] & captiuos Christi fideles sæpius redimeret, & a Barbarorum potestate liberaret. Et profecto magnam non solum in regno Aragoniæ apud Christi fideles, verum apud d paganos & Barbaros sibi conciliauit auctoritatem. Ridebant genȩ eius, etiam cum animus mœstitudine calamitatis captiuorum torpuisset: [alios solatur,] nitida simul labia illius commendabant dupliciter mella sermonum eius, cum captiuos confortaret in fide, spemque ipsorum erigebat ad facilem & breuem futuram omnium redemptionem & liberationem a Mauris & Barbaris, inter quos versabantur, sperandam. Quocumque ille vertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabat aspectus eius, & in eo erat sermo ad doctrinam & solamen captiuorum fabricatus & congruus. Sæpe rursus sese obtulit martyrio apud Infideles & Barbaros, cum adeo sollicite & ardenter Christi fidem extolleret, & captiuorum Christianorum redemptionem curaret.

[16] Genas rursus lacrymis plenas ostentabat, cum turbam ingentem Christianorum cerneret sæuissima seruitute inter Barbaros infideles detineri, [illorum compatiens miseriis, & de periculis animarum sollicitus.] sicque defluebant lacrymæ currentes. Et cum iterum tot filiis Dei populum carere conspiceret, vrbesque Christianorum ab inimicis fidei possessas contemplaretur, & quo pacto altaria & sacrificia in Maurorum vrbibus conculcabantur, veluti alter Hieremias Propheta desolationem religionis cernens, & Christianorum vrbem diruptam, aiebat: Quomodo sedet sola ciuitas plena populo? Quomodo facta est sub tributo? Populus Dei in Babyloniam captiuus ducebatur; sed & Hieremias Propheta deplorabat. Sic ergo primus ordinis Magister Petrus Nolasco, cum oculos leuans captiuum Dei populum aspiceret, lacrymis offundebatur, dicens sæpius: Quomodo facta est sub tributo princeps prouinciarum, domina gentium?

[Annotata]

a Remon sub annum 1217. venisse Barcinonem scribit. Et sane cum tradatur Iacobum Regem Carcassonæ a Simone Comite Montfortio detentum sæpius visitasse Nolascus, priusquam Barcinonem commigraret, manifestum est non ante annum 1213. e patria discedere potuisse, ac nec aliquanto quidem post, cum eo anno, [Quando venerit in Hispaniā S. Petrus Nolascus.] 14. Septemb. a Simone occisus sit Petrus Rex Iacobi pater, dum Raimundo Comiti Tolosano Albigēsium Defensori adesset, vt ad cap. 2. vitæ S. Raimundi de Pennaforti, litt. D. est dictum. Datus erat Simoni obses a patre iacobus, cum is in Occitaniam ad pacem inter eumdem Simonem & Raymundum Comites sanciendam venit. Simon deinde eum veluti captiuum retinuit, cogitans ei filiam suam coniugem dare. Et fortassis reuerso ad suos Rege, consilium Nolasco incidit in eius ditiones migrandi, vel illo inuitante, vel vt ab hæresis contagione, qua ditio Tolosana erat infecta, longius abesset, vt scribit Remon.

b Imo 1223. vt ante dictum.

c Præfixus est commentarius ille Regulis & Constitutionibus Fratrum sacri ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captiuorum, quas idem Auctor scholiis a se illustratas, vna cum instructione officiorum eiusdem Ordinis, & historia Magistrorum Generalium, excudi Salmanticæ curarat anno 1588. typis Cornelij Bonardi: adiecit alia quædam cum ipse iam Magister Generalis esset.

d Narrat Remon lib. 2. cap. 13. Maurum quemdam regio ortum sanguine, & sapientia præstantem, tam illustri caritatis exemplo commotum, Christi sacra, ac dein ipsius quoque ordinis instituta, complexum.

CAPVT IV.
Capta Valentia. Podiense cœnobium.

[17] Amalech Duces atque milites ipsius percusserunt gladio Siceleg ciuitatem, & succenderunt eam igne, captiuasque duxerunt mulieres & infantes a minimo vsque ad magnum. Verum cum venisset Dauid & viri eius in ciuitatem, & vidissent vrbem igne succensam, & vxores filiosque & filias suas ductas fuisse captiuas, contristatus est Dauid valde: & cum plangeret populus, confortatus est Dauid in Domino Deo suo, consuluitque Dominum. Et abiit Dauid & persecutus est Amalech cum sexcentis viris, & cum peruenisset ad locum, quo Amalech & sui discumbebant comedentes & bibentes, & quasi festum celebrantes, pro præda & spoliis quæ ceperant de terra Iuda, percussit eos Dauid a vespere vsque ad vesperam alterius diei, & eruit Dauid omnia, quæ tulerant Amalechitæ, vxores & filios, cunctosque liberauit captiuos, & in suam patriam reduxit. Nonne recordamur quid simile peregisse virum clarissimum Petrum Nolasco? Qui cum plerosque viros, [Orat pro captiuorū liberatione,] filios, infantes, & vxores cerneret captiuos quotidie ab Amalechitis, a Mauris & infidelibus rapi, & a Dei populo vi & armis educi, contristatus valde, consuluit Dominum, preces effundebat iugiter, & cum clamore valido lacrymabatur: petebat a Domino Maurorum expulsionem, [& Valentiæ vrbis expugnatione.] & potissime vrbem Valentiæ fidelibus restitui, & ab Agarenorum manibus liberari; vt eo loci Ecclesiæ sanctæ vexilla leuarentur, & populus Dei, qui magna ex parte ibi captiuus detinebatur, e durissima seruitute educeretur.

[18] Sane exauditus est a Deo vir sanctissimus. Nam eo tempore a Serenissimo Rege Iacobo capta fuit Valentia anno regni sui a 25. a fundatione ordinis b 20. Quo etiam tempore prædictus Petrus Nolasco ordinem feliciter regebat. [quæ a Iacobo Rege obsessa captaq;,] Imo vero præsens ille adfuit cum Rege Iacobo, die illo quo debellata fuit illa ciuitas, & a Christianis militibus iure occupata. Fuit enim obsessa Valentia a Rege Iacobo debellatore potentissimo, qui exercitum & militum turbas castrorumque acies omnes ordinauit, atque tentoria fixit in oppido c del Puch, prope ciuitatem Valentiæ. Quo in loco statim fundauit Rex Iacobus monasterium ordinis Redemptorum B. Mariæ, in honorem Virginis sanctissimæ, & in victoriæ signum, eumque donauit viro religiosissimo, [præsente S. Petro Nolasco;] & sibi caro Petro Nolasco: & in ipso vrbis ingressu pariter ædiculam Mahumeticam, quæ communi vocabulo vocatur La Mezquita de los Moros, ordini & prædicto Magistro Generali clarissimo Petro Nolasco dedit & concessit. Eo die inter Christianos captiuos hilaritate perfusos, inuentus est in medio eorum sæpe sanctissimus Magister Generalis, eosdem ad Dei laudes exhortans, & ad debitas persoluendas gratias, pro singulari beneficio quod acceperant monens. Incredibile est quantū Petrus Nolasco vir sanctissimus a captiuis illis diligebatur, & quo pacto ab eis comitatus incedebat. [erectumq; isthic Mercedis cœnobium.]. Omnes eum Patrem vocabant, & eorum liberatorem dicebant. Vnde fundatum & erectum fuit Valentiæ d monasterium ordinis B. Mariæ de Mercede illi consecratum in eadem ædicula Mahumetica, vbi hodierna die Deus ipse religionis cultu honoratur. Et in cœnobio illo oppidi del Puch, quod D. Virgo inhabitat, extant & fiunt hodierna die pene infinita miracula, quibus gloriose coruscat.

[19] Ingens profecto & incredibilis est amor diuinus, summaque illius cura & prouidentia erga nos. Eo namque seculo, eoque tempore, quo inuictissimus Iacobus Rex vi & armis, auxilioque diuino, Valentiæ vrbem expugnauit, [Ostento cælesti] eius victoriæ vaticinium a Deo suscepit. Et cum sanctissimi Petri a Nolasco lacrymæ, & suspiria clamarent de terra, Deum permouerunt. Quocirca cum militum turbæ, exercitusque belli, castrorum acies, atque tentoria, debito ordine composita & fixa a potentissimo Iacobo debellatore forent, iuxta arcem oppidi del Puche, a quo loco obsidionem parabat Agarenis & barbaris Valentiæ consistentibus, visæ sunt septem stellæ micantes plerisque diebus a cælo ad terram descendere. Quæ res exercitum omnem, & milites belli, populumque Christianum, potissimeque sanctissimum Petrum a Nolasco & e D. Guillermum Dentença Ducem exercitus Christianorum, rapuit in admirationem: & ad inuicem conferebant diuinum portentum, & sciscitabantur, quid in ea re Deus ostendere voluisset. Res enim erat omnibus mirabilis, [reperta imago D. Virginis in oppido Podio dato ordini Redēptorum,] sed non intellecta. Quapropter ex consilio clarissimi viri Petri a Nolasco, & de imperio excellētissimi Ducis Guillermi Dentença, is locus, in quem septem illæ stellæ & micantia lumina descendebant, inquisitus est. Quodque cum in superiori parte ac superficie terræ nihil prorsus esset repertum, occultum aliquid mirabilius & maius excogitantes, terram effodere & aperire fecerunt: statimque in ipso primo effossionis initio, diuinum nectaris & ambrosiæ odorem terra spirabat, & ingenti fragrantia odoris totius agri campus fœcundabatur. Nam eo loci inuenta fuit subtus terram, sanctissimæ Virginis Mariæ mirabilis & deuotissima imago, quæ hodierna die feliciter colitur in monasterio celeberrimo eiusdem Virginis Mariæ oppidi del Puche, prope Valentiæ vrbem. Quæ sane subtus terram, sub ingenti tintinnabulo, seu æneo cymbalo, erat inclusa. Et hoc profecto non paruum fuit militibus cunctis solatium, & quasi initium futuræ victoriæ. Nam id vniuersorum animos recreabat, & spem alacriter promittebat, quod gladio, armis, & precibus ad Deum fusis pellendi essent a ciuitate Valentiæ Christi Domini & suæ Matris perfidi inimici Mauri & Saraceni. Equidem huius clarissimæ imaginis extant hisce diebus pleraque diuina miracula, & gloriosissimo cultu religiose valde a cunctis illius prouinciæ habitatoribus colitur & adoratur. Eodem loco prorsus reposita a Fratribus, [multis inde miraculis clara.] quo inuenta fuit ab exercitu Christianorum, in prædicto cœnobio, cuius etiam titulus est S. Mariæ de Mercede del Pvche. Imo vero cum a deuotissimis Fratribus, ab eo loco atque situ, in quo modo cernitur & apparet, dimoueretur, vt in maiori altari ipsius ecclesiæ sanctæ constitueretur & reponeretur, non semel, sed bis, atque iterum, Deipara ipsa sese contulit in eum locum, in quo & inuenta fuit, & a nobis cernitur hodierna die.

[Annotata]

a Capta est Valentia 28. Septemb. anno Christi 1238. cum regnasset Iacobus a morte patris annos 25. dies 14. Fuse totam hanc obsidionem describit Gaspar Escolanus in historia Valentina.

b Imo 16. vt ante dictum.

c Multa de hoc oppido, & prodigiosa Deiparæ Virginis imagine, scribit Escolanus lib. 7. historiæ Valentinæ cap. 6. & 7. atque hic olim extitisse memoratum Ptolemæo lib. 2. cap. 6. Ἀφροδίσιον ἱερὸν, Templum Veneris existimat.

d Huius cœnobij situm indicat Escolanus lib. 5. cap. 7.

e Hunc Remon & alij Bernardum Guilielmum de Entenca vocant, dicuntq; Iacobi Regis auunculum fuisse, eiq; S. Nolascum mortem prædixisse, & salutaria monita opportune inculcasse, quibus ad eam illius animus præpararetur.

CAPVT V.
Primum Redemptionis cœnobium. instituti vetus exemplum.

[20] [Prima ordinis habitatio in palatio:] Catholicus Rex Iacobus ab ipso primo fundationis exordio Fratrem Petrum Nolasco, vt inhabitaret aulam regiam domiciliumque regale, secum duxit, & ibi grauissimo sanctitatis exemplo, aliquamdiu habitauit. Sed cum creuisset Religiosorum & sociorum eius numerus in nouo ordine sic instituto, voluit a regio palatio & domicilio diuertere. Quocirca eleemosynis cuiusdam ciuis Barchinonensis, Raimundi a Plicamanibus, qui notus erat & amicus deuotione insignis eiusdem Petri a Nolasco, emit agrum iuxta littora maris Barchinonensis, a & ibi primum cœnobium, seu monasterium Ordinis fundatum ab eo fuit, & erectum, & in ipsum sese contulit & recepit cum sociis suis carissimis prædictus Petrus Nolasco, [aliud mox conditum cœnobium.] vt monasticam & religiosam vitam felicius ageret. Fundauit rursus monasterium Valentiæ, simulque & alterum cœnobium in oppido del Puche, & pleraque alia in regno Cathaloniæ, & Valentiæ, de quibus suis locis dicemus.

[21] Rexit & gubernauit ordinem ab anno Domini millesimo ducentesimo decimo octauo vsque ad annū millesimum ducētesimum quadragesimum nonum, per triginta & vnum annos, & quidem feliciter & sancte, magna cum caritate & pace. [Confirmati Ordinis] Et suo tempore prædictus Ordo Redemptorum B. Mariæ de Mercede, ipsoque viuente & gubernante Ordinem, fuit confirmatus & approbatus a Sancta Sede Apostolica per Gregorium IX. summum Pontificem in die S. Antonij, mensis Ianuarij, anno Domini b millesimo ducentesimo trigesimo. Et in confirmatione ordinis, postquam eius institutum approbauit, plerisque gratiis, indulgentiis, & priuilegiis ordinem insigniuit ad petitionem inuictissimi & potentissimi Regis Iacobi, qui primus fundator & institutor fuit sacri ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captiuorum. Qui quidem orationibus & precibus Fratrum sui ordinis, & zelo Christianæ religionis, quo erat armatus, regnum c Maioricarum debellauit, & ad Christianum imperium perduxit, anno Domini 1229. & pariter cepit vrbem Valentiæ cum regno d Murciæ, Christianoque imperio reduxit & subiecit, e die S. Dionysij anno Domini 1238. a creatione autem ordinis Redemptorum B. Mariæ anno 20. Equidem in ipso exordio religionis, antequam confirmaretur a Gregorio IX. prædictus Petrus Nolasco appellabatur Generalis Procurator redemptionis captiuorum. [Magister Generalis Nolascus.] Ceterum a die quo confirmatus fuit ordo noster, & tamquam religiosus & canonicus in Ecclesia Dei factus, vocatus est Generalis Magister ordinis Redemptorum B. Mariæ de Mercede.

[22] Hoc institutum sanctæ Redemptionis, quod in fauorem fidei a cælo datum extitisse credimus, plerique laudabiliter sunt sequuti, præsertim f B. Leonardus, qui in Gallia natus, parentes habuit claros, [Institutū redimendi captiuos antiquum.] & magnæ apud Clodoueum Regem dignitatis & auctoritatis, cum tamen Clodoueus primo paganus fuerit. De quo Leonardo beatissimo legimus, cum ipse speciali Dei munere captiuorum redemptioni consecratus esset, quod cum illustres atque nobiles quidam viri regionis suæ inter se contenderent, quidam eorum e pago Nobiliaco, sanctissimo Leonardo deuotus, a quodam nequissimo tyranno captus est. Is veritus ac timens, vt postea ille recensuit, ne B. Leonardus opitularetur homini illi captiuo, ita apud se loquebatur: [illustre in eo genere S. Leonardi miraculum.] Si hunc hominem ferro constrinxero, prorsus timeo, ne illum amittam: vt enim apud ignem cera, sic ad B. Leonardi nutum colliquescit ferrum. Si cippo pedes eius inclusero, aut in custodiam eum detrusero; nihilo certior ero: eadem enim illic quoque Leonardo vis est. Plane anxius sum, quid agam hoc homine ita capto, a quo ego mille solidos, si redimi vult, extorquere constitui. Sed iam scio quid faciam. Iubebo foueam profundissimam in intima turri mea fieri, in eamque illum compedibus manicisque ferreis colligatum demergam: necdum enim S. Leonardus sub terram se demisit: & quamuis fortassis catenas ferreas dissoluet, hominem tamen e specu subterraneo educere nequibit. Porro etiam ad os speluncæ arcam ligneam admouebo, & in ea milites iubebo excubare noctes atque dies qui eum custodiant. Fecit igitur hæc omnia crudelis homo: sed tamen efficere non potuit, vt, licet in tenebris & magnis catenarum angustiis esset, spem & fiduciam vinctus abiiceret, seque a beatissimo Leonardo ereptum iri dubitaret, quem etiam custodibus audientibus crebro inuocabat, simul orans Dominum, vt per clarissimum & deuotissimum Leonardum se liberaret. Ecce autem quadam nocte, præ lassitudine illo obdormiente, B. Leonardus cum magno splendore ac luce adfuit, euertit arcam in qua milites iacebant, descenditque in foueam, & alta voce vocat hominem captiuum & vinculis ligatum, & ait: Dormisne, an vigilas? En adsum ego Leonardus, quem expetiisti. Expergefactus homo ille captiuus, visaque luce immensa, ait ad eum: Domine adiuua me. Confestim diruptis atque solutis catenis, & instar luti dissipatis, propriis manibus & vlnis e turri eum extraxit, & secum asportauit, & cum eo proficisēs & ambulans familiaria miscebat colloquia, vt solent amici inter se facere. Tandem in patriam suam perduxit, & ad Nobiliacum pagum transmittit, in quo extra periculum positus fuit. Sole orto, vicinis & amicis, quæ passus fuerit a tyranno & crudelissimo illius hoste sub captiuitate detentus, exposuit, & quid rursus beneficij a sanctissimo Leonardo accepisset. De qua re omnes mirantur, & incredibili gaudio atque lætitia afficiuntur.

[Annotata]

a In libello de initio fundationis redemptorum dicitur id contigisse anno 1232. agit de hoc cœnobio Remon lib. 2. cap. 4. & nos supra.

b Imo 1235. vt ante scripsimus.

c Escolanus lib. 3. cap. 4. scribit, mense Septembri an. 1229. appulsam esse ad maiorem Balearium insulam Iacobi classem; Maioricam vrbem expugnatam Decembri exeunte. De ea expeditione egimus ad Vitam S. Raimundi 7. Ianu. cap. 5. litt. d.

d Murciam cepit Iacobus diu post Valentiam, anno nimirum 1266. vt auctor est Mariana lib. 13. cap. 15.

e Remon postridie S. Dionysij in maiori basilica, S. Andreæ honori consecrata, primū Deo oblatum Missæ sacrificium tradit, cum 28. Septembris vrbs dedita esset, Zaëno Mauro excedente.

f S. Leonardi Vitam, in qua hoc ipsum miraculum refertur, dabimus 6. Nouembris. Sed turpe mendum apud Remon lib. 3. cap. 22. reperies, vbi ex hac Zumelis narratione male intellecta, S. Leonardum S. Petri Nolasci discipulum facit.

CAPVT VI.
Viri sancti ex Ordine Mercedis.

[23] Post hunc sanctissimum virum, idem institutum Redemptionis D. Mariæ de Mercede, & redemptionis captiuorum mirabile opus sequutus est a B. Raymundus Nonnat, [Varij sancti viri ex hoc ordine;] ex prouincia Cathaloniæ oriundus & ibi ortus. Hic antequam religionis B. Mariæ de Mercede togam indueret, infans in præludiis bonorum operum seipsum strenue exercens, epulis carnis explosis, & deuictis appetitionibus, [S. Raymūdus Nonnatus,] quæ infantes solent a primis incunabulis incitare, non semel aut bis, sed pluries in hebdomada ieiunabat, & noctu atque diu cum Deo loquebatur, precibus & orationibus ad eum fusis. Hic antequam nasceretur ex communi naturæ lege, vt solent alij ex materno vtero & muliebri procedere & nasci, emortua ipsius matre, cum ipse adhuc in vtero matris iam mortuæ permaneret & latitaret inclusus, dissecto matris ventre atque vtero, foras egressus est, & in hanc lucem prodiit. Quocirca Non-natvs vocatus fuit & appellatus, cum vere non eo naturæ partu prodierit ex vtero sicut alij, naturæ, inquam, legibus solitis. Et idcirco semper a pueritia id cognomen accepit, vt vocaretur Raymundus Nonnatus. Claruit hic sanctissimus Raymundus Nonnatus, vita & gestis, ita vt in admiratione fuerit in prouincia Cathaloniæ: cuius rei testimonium extat hodierna die, nam & ipsius corpus & sepulchrum magna veneratione colitur, & ad eum confluit ingens hominum turba & fidelium, & miraculis coruscat. Et hunc habuit alumnum vigilantissimus ille primus ordinis Frater & Magister Petrus Nolasco. Cuius etiam in loquendo sermones, præsertim cum barbaris & infidelibus, adeo efficaces erant, & ex Dei beneficio diuini, vt plerosque interdum eorū ad fidem pertraxerit. Et idcirco legimus Mauros & Saracenos sæpius voluisse eum morti tradere. vnde incastratura linguæ ligatus fuit ab impiis fidei Christi inimicis, ne ipsius sermonibus ex iisdem infidelibus plures alios ad fidem Christi inuitaret. Et hic sane B. Raymundus Nonnatus socius fuit sanctissimi Serapionis Martyris.

[24] Fuit ergo b B. Serapio inclytus & religiosissimus Frater nostri ordinis eximiæque sanctitatis, [B. Serapion,] & virtutis exemplum, qui parcissimo vtebatur cibo, & vehementissimus erat in oratione Dei, & redemptioni captiuorum incumbebat ardentissime. Et tandem crudeliter & acriter flagellatus fuit a Rege Angliæ.

[25] Sanctus etiam Raymundus, qui intra initia ordinis strenuus erat in colligēdis piorum fidelium eleemosynis, cum apud hæreticos de quorumdam fidelium oppressione indebita tractaret, alloquens eos, [alius Raymundus Martyr,] & deprecans, ne id agere cōtenderent, crudelius in eos animaduertere decreuerunt. Quocirca acriter rursus vir Dei & lamentabiliter agens, sæpius ad immanissimos illos hæreticos & barbaros se conuertebat, & constanti animo, ac intrepide aiebat, Quod etsi seruitute illa detinerētur ab eis, sed nihilo secius tamen esse ad Dei similitudinem & imaginem creatos, illorumque in natura socios, & hanc vitam cito esse finiendam. Lamentabatur igitur vir Dei captiuorum seruitutem acerbam, & dicebat, vocem in aera tollens: O insepultam & miserabilem sepulturam! Sed quando non fuit manus barbarica inseruiens iræ, quæ semper humanum sitit sanguinem? Quando non fuit prompta ad occidendum? Quæ verba cum a crudelissimis hæreticis & barbaris audirentur, ipse pariter ab eis crudeliter occisus est. Vnde in antiquis codicibus legi eum sanctissimum Raymundum Martyrem fuisse pro redemptione captiuorum. Hic socium habuit vigilantissimum, qui sui Raymundi vestigia sequens omnibus in admiratione fuit. Quanta animi puritate, & quanto vitæ candore, diu vixerit, post Patris sanctissimi Raymundi martyrium, mirabile sane est: qui pariter socius illius fuit & in vita & in morte, [Iacobus Soto Martyr,] & inter sanctissimos nostri ordinis viros enumeratur, & proprio nomine fuit vocatus c Frater Iacobus a Soto. & in quibusdam codicibus eum reperi nomine S. Iacobi a Soto inscriptum. Ceterū prædictus B. Raymundus, qui modo a me fuit recensitus, non ille est Raymundus Nonnatus, de quo paullo antea superius nonnulla scripsimus.

[26] Sequutus est rursus institutum redemptionis B. Mariæ beatus & insignis ille Frater Petrus Armengol, [Petrus Armengol,] qui pro redemptione tuenda gloriose occubuit. Cum enim e potestate Maurorum ille plerosque fideles liberasset & redimeret, quosdam videns pueros & iuuenes, ob tormentorum sæuitiam & crudelitatem, periclitari in fide, eosque cum ipse commoneret, ne fidem desererent aut cōculcarent, sese ipsum in excambium dedit, & in Saracenorum potestate in pignus eorum, vt liberarentur, manere voluit, donec etiam ipse datis pecuniis, & pretio pariter ab eis euasisset. Cum ergo redimeret certum quemdam fidelium numerum, [qui pro captiuis obses relictus.] ob præfatam caussam in fauorem fidei, & ob mille aureos, pro quibus persoluendis, seipsum obsidem, & quasi pacis pignus, tradit iisdem infidelibus & barbaris, cum deputato singraphæ tempore & die nūmi non adfuissent, quibus persoluere debuerat statutum pretium cum Saracenis initum ob liberationem & redemptionem, quam fecerat pro captiuis prædictis, [a Mauris suspensus,] eumdem B. Petrum Armengol, tamquam irrisorem suæ sectæ & infidelem, crucis patibulo eum interficere voluerunt. Quocirca ingens Barbarorum turba simul coadunata, cum pecuniæ rursus non comparuissent, eum exploratorem fuisse, & vehementem Mahumetici instituti inimicum & hostem proclamabat: & idcirco communi consensu, caussantes pecuniam non comparuisse, destinato chirographi tempore, suspensus est patibulo, & in furca pendens fuit: cuius morte videbantur illi placati fuisse.

[27] At hoc fuit diuinum consilium. Nam paucis ab hinc diebus, cum Religio nostra pecunias transmisisset, vt Fratrem Petrum Armengol liberaret, & a Barbaris illis eriperet, ne pro pignore detentus male tractaretur, cum littus applicuissent pecuniarum delatores, rem crudelissimam paucis ante diebus factam erga seruum Dei Fratrem Petrum Armengol audiuerunt. Quo stupendo facto & scelere conturbati sunt, & commoti omnes inter se, & ad locum, vbi laqueo suspensus a Saracenis fuerat eorum socius & Frater, peruenire voluerunt. Quem cum vidissent sancto habitu Religionis suspensum, lacrymabantur acriter, neque poterant se continere. Et cum lamentabiliter eiularentur gementes, commotum est corpus B. Petri Armengol. Quod cum cernerent redemptores Fratres, statim aliquid maius excogitantes, vociferabantur ad inuicem. Quibus alta voce loquutus est in patibulo suspensus beatus Frater Petrus Armengol, dicens: Fratres carissimi, non contristemini, lacrymas deponite, [triduo a D. Virgine sustentatus ne suffocaretur,] non enim mortuus sum, nam tres adhuc dies sunt, quod matrona quædam Virginum choris circumdata, quæ procul dubio est beatissima Virgo Maria, semper mihi adfuit, meque a morte liberauit, vt in eo facto Barbari, & Saraceni potius confusione pereant, quam quod gloriosum putent de Christiano nomine reportare triumphum: cognoscent enim inimici Christi Crucis, quam parum prosunt illis technæ, eorumque sæuitia & malitia aduersus Christi asseclas. Stupefacti autem erant omnes, & præ gaudio fere loqui non poterant, accurruntque statim, & eum e patibulo suspensum deposuerunt, [viuus ereptus est,] quo stupendo facto vniuersi etiam Mauri conturbati sunt. Verum

Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
— — — Testa diu:

& idcirco inter impios infideles alij dicebant id arte dȩmonis factum fuisse, alij non credebant eum esse hominem illum quem suspenderant. Nam deinceps beatus Frater Petrus Armengol, semper inclinato capite incessit omnibus diebus vitæ suæ, & quasi faciei colore mutato. Hic tandem omnibus diebus eius vitæ religiosissimam vitam duxit, [vir sanctissimus.] & herbis & leguminibus contentus, spiritum ab oratione & ieiunio minime relaxabat, donec in cælestem illam beatitudinem a sanctis Angelis deportatus est.

[28] Alterū etiam reperio virū nostri ordinis Fratrem & Generalem Magistrum, qui plerosque sustinuit labores pro redemptione Christianorum, & pro defensione fidei Catholicæ, qui vocatur d beatus Frater Laurentius Company, [Laurētius Company.] vigesimus Magister Generalis ordinis, de quo suo loco dicemus.

[Annotata]

a Colitur S. Raymundus Nonnatus Cardinalis 30. Augusti, vt supra diximus.

b Serapionem hunc Sanctum appellat Remon lib. 4. cap. 5. 6. 7. vbi eius martyrium describit.

c Agit idem Remon de Iacobo Soto, eiusq; martyrio lib. 3. cap. 20.

d Prolixe de huius Laurentij Campani (sic enim scribit) rebus gestis agit Remon lib. 11. dicitq; an. 1479. obiisse. Agit & Zumel de eo in libro de Vitis Magistrorum Generalium.

CAPVT VII.
Alij viri ac feminæ sanctitate illustres. S. Petri Nolasci obitus.

[29] Fvit etiam eiusdem instituti feruentissimus zelator B. Petrus Malasang, & sanctissimus Guillelmus, & piissimus Petrus Commendator domus de Perpiñan, [Alij multa passi.] & clarissimus F. Ioannes Granatensis Prouincialis Castellæ, qui a Mauris martyrium sustinuerunt. Rursus plures alij redemptores nostri Ordinis a piratis Saracenis & Turcis capti sunt in medio mari, & interdum spoliati sunt a bonis, interdum vero in captiuitatem deducti; quoniam barbari & infideles sæpius fidem non seruant, neque saluum conductum suorum Principum, seu fidem publicam Regum suorum. Et idcirco contumelias, & opprobria, & insignes iniurias a Mauris & Saracenis quotidie patiuntur. Interdum autem ab ipsis vorticibus maris deglutiuntur, vel ingentissime periclitantur.

[30] Sane in sanctissimo hoc nostri ordinis instituto semper perseuerat ordo noster, & perseuerauit vsque in hodiernum diem. Extant enim hodie plerique ex redemptoribus nostris, qui infinitos pene labores pertulerunt pro Christo & religione in redimendis captiuis. Nam inter alios honoris caussa recenseo optimum & prudentissimum virum redemptorem Magistrum a Fratrem Rodericum de Arce, Prouincialem Castellæ, [Rodericios de Arce.] qui tres integras redemptiones peregit & compleuit, & postquam innumetas calamitates perpessus est, tandem explorator iudicabatur a truculentissimis tyrannis, & eo colore eum sociumque illius interficere voluerunt, caussantes limina Africana egressos fuisse, eo quod extra portam vrbis de Argel ad littora Africani maris, vt spectaculum quoddam cernerent, gressum direxissent. Et sane nisi a Christianis captiuis ibi fuissent commoniti, procul dubio occubuissent, sed gloriose quidem. Cum autem secunda vice is redemptionem captiuorum perficeret, cumque esset inter Africanos barbaros, præsertim ex ciuitate Tunicensi, & ex Fessa regali, ingentem captiuorum multitudinem ab impiis Saracenis liberauit. Et incredibile est, quam fœdifragi & violatores rerum, verborum, & contractuum fuerunt impij Saraceni & barbari. Et cum tanta esset captiuorum fidelium turba apud eosdem Crucis Christi inimicos, [Ludouicus Matienco.] (periclitabantur enim plerique in fide) idcirco necesse fuit socium eius fratrem Ludouicum Matienço in excambium & in pignus tradi, ad multorum fidelium redemptionem & liberationem, ne fides contemneretur a Barbaris, & conculcaretur Crucis Christi vexillum. Quapropter apud eosdem Saracenos & Barbaros quasi in signum & pignus pacis relictus est tribus annis prædictus Frater Ludouicus Matienço, iam senex, qui ob duodecim millia scutorum aureorum apud eosdem detentus mansit, quasi in excambium traditus. Et cum tam ingens pecuniarum copia & aureorum numerus non comparuisset, male tractabatur a perfidis Saracenis, interdum sputo in faciem eius conspuebant, interdum alapis ipsum cædebant, interdum falsa crimina imponentes in ergastulum eum detrudebant, donec datis pretio & pecuniis euasit.

[31] Recolo etiam insignem & clarissimum Fratrem Georgium del Oliuat nostri instituti Fratrem & alumnum Cæsaraugustanum, [Georgius del Oliuar.] qui cum Africum Maurorum littus applicuisset, post ingentem sui iacturam, ex vrbe a Mauris impiis possessa de Argel ingentem etiam captiuorum numerum redemit, & a potestate Barbarorum liberauit. Quorum numerus & virorum & mulierum & infantium alibi recensendus est. Hic flagrans caritatis fidelium ardore, succensusque beneuolentia erga Christi fideles, miserosque captiuos, cum ipsius compar & socius Magister Frater Georgius Ongay in Hispaniam, cum ingenti illa captiuorum multitudine, rediisset, tamen insignis Frater Georgius del Oliuar, in pignus pacis se ipsum Mauris & Saracenis dedit, apud quos manens sanguinis & vitæ pericula sustinuit. Nam apud quosdam infideles, eo quod Mahumeticam sectam, sectam appellabat, carpebatur & tamquam irrisor suæ religionis & Mahumetici instituti, eum accusabant. Propter quam caussam coram Rege & Iudicibus vocatus est, vt recantaret palinodiam, & iterum honorificis verbis Mahumeticam institutionem decoraret. Quod sane ille audiens, constanter renuit; & ob id dignus morte iudicatus est, & statuerunt suis decretis eum interficere, vt sibi ipsis satisfacerent. Quod cum ipse Frater Georgius del Oliuar persensisset, alacri animo statuit sese ipsum morti offerre, [capite periclitatus.] pro Christi fide tuenda. Vnde omnia bona, quæ apud se habebat, statim diuisit inter pauperes captiuos. Et cum hæc ita facta fuissent, nescio quo spiritu Maurorum Rex actus fuit; nam vocatis consiliariis dixit: Si rem hanc perpetrauerimus, nulla nobis securitas superest, cum nobis ad Christianos aditus patet, si apud eos versemur: nam si fide effracta occidimus eos, cur non eadem fide effracta occidemur ab eis? Igitur non occidatur, parum enim nobis proderit mors illius, & magna incommoda afferre poterit. Vnde ipse illæsus euasit, & modo viuit optima religione institutus, & præditus.

[32] Reperio tandem nostri instituti sanctissimas mulieres, quæ sanctæ religionis habitum induerunt, potissime b S. Mariam Socos, purissimam & innocentiæ vitæ mirabilem, [S. Maria Socos.] cuius corpus integrum post ducentos & eo plures annos hodierna die perseuerat in Barchinonensi nostri ordinis cœnobio, simul cum illæso & incorrupto vestimentorum nostri ordinis habitu. Reperio etiam eiusdem instituti insignem Virginem c S. Collagiam. De quibus omnibus, [S. Collagia.] suis locis fusius pleraque dicturi sumus si Deus dederit.

[33] Hos igitur omnes & plerosque alios filios & alumnos habet sanctissimus ille Frater Petrus Nolasco, primus Frater, & primus ordinis Magister, rector, & gubernator; qui postquam vitam sanctitate clarissimam peregisset, [S. Nolascus suis pie instructis moritur.] videns sui corporis dissolutionem imminere, persentiensque se morti proximum, socios suos, & carissimos sodales, & Fratres vocauit, vt religionem eis commendaret, & sanctissimum redemptionis exercitium, vt in eo firmarentur. Quocirca circumdatus Fratribus suis antequam spiritum exhalaret, præsentibus ibi Fratre Guillermo Basensi eius successore in magisterio ordinis, & Fratre Berengario Cassano, & Fratre Dominico Doso, & Fratre Raymundo de Vlstreto, Fratre Bernardo Corbariensi, cui ipse primitus habitum imposuerat ordinis, & Fratre Guillermo de S. Iuliano, Fratre Ioanne de Lercio, & Fratre Bernardo de Cassolis, & Fratre Raymundo Cassano, & Fratre Petro de Solanes, Fratre Arnaldo de Patris, Fratre Petro de Calidis, & Fratre Pontio de Solanes, Fratre Bernardo Shona, & Fratre Ferrario Gerundensi, Fratre Raymundo de Monteoliuo, Fratre Petro de Castelliolo, & Fratre Petro de Osca, sermonem dulcissimum habuit ad eos, & veluti cygnus postremo suo cantu mirifice ordinis institutionem exposuit, & ad præclarissimum redemptionis opus inuitauit, ordinemque commendauit; manibusque in cælum leuatis, & animam Deo commendans & tradens, contemplabatur redemptionem Christi Seruatoris nostri, & animo perpendebat Christum e cælo ad terram descendisse, vt liberaret nos a captiuitate dæmonis, dolebat vehementer de peccatis suis, & profusis lacrymis, quasi torrens lacrymarum profluebat ex oculis eius, & cum protulisset illa verba: Redemptionem misit Dominus populo suo, mandauit in æternum testamentum suum, a calamitoso hoc seculo migrauit ad Dominum, in conuentu Barchinonensi, quem ipse primo fundauerat anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, postquam per triginta & vnum annos ordinem gubernauerat.

[Annotata]

a De Roderico de Arce, & Ludouico Matienzo agit Remon lib.16. cap. 28.

b Remon Mariam de Socorro, vel Socors appellat, idq; illi nomen datum scribit quod omnibus indigentibus succurreret, ac multa de illius virtutibus & miraculis narrat lib. 4. cap. 20. 21. 22.

c De Colagia Mariæ de Soccorro discipula agit idem Remon lib. 4. cap. 23.

ANALECTA DE S. NOLASCO
ex Alfonsi Remon historia.

Petrus Nolascus, fundator ordinis B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum in Hispania (S.)

Ex Alfon. Remon.

§. I. Aduersa fortiter tolerata.

[1] Solenne virtutis tirocinium, aduersorum tolerantia est; vel mali dæmonis inuidia, ne quod Deo ipsisue mortalibus decus proueniat; vel ipsius prouidentia Numinis, probantis quam fidus ac strenuus deinceps futurus sit humanus animus, simulq; ad maiora eum solidantis. Exercitus quoque hoc rudimento est Nolascus. Paucula de multis, quæ fusius Alfonsus Remon executus est, perstringemus. Cum Barcinonem primum e Gallia commigrans, vel sanctum, quod postea peregit, iam animo meditans opus, vel qui saltem virtutis eximiæ multa iam dedisset documenta, dæmonum petitus insidiis est. Manresam diuerterat ex itinere: hospitium iniit, [Dæmonis sibi structas insidias eludit.] quod maxime quietum ac strepitu confluentis turbæ vacuum rebatur. hic eum quidam vltro veluti officij gratia admonent, earum ædium dominum non ita pridem vita functum esse haud omnino secunda fama; hinc nocturnis spectris infestari ædes; quare, ne quid ei eueniret incommodi, aliud quoduis hospitium capesseret; se in vicinia habitare, & peregrini hominis ductos commiseratione. Respondit, gratias quidem se iis agere; ceterum solitudinis amantem, posse, quo alij hospites contenti essent, diuersorio vti; ac Iesu nomine, & Mariæ Angelorum Reginæ tutela, Petriq; Apostoli patrocinio fretum confidere, ab omni immunem iniuria nocte vnica sese seruatum iri. Simul ac Iesu Mariæq; protulit nomina, fumi instar euanuere inofficiosi illi monitores, intolerabili relicto fœtore: eorumq; audita eminus horrifica hæc vox: Vah Petre! cur te ab hoc dimouere itinere non potui! quanta mihi olim conscisces mala!

[2] Hinc ille deinceps non modo fortiter superare, sed & perspicere sagaciter, fraudes diaboli didicit. Adolescens quidam Italus, Guilielmus, Parma, vt aiebat, oriundus, cooptari se in sanctum illum ordinem obnixe poscebat. Explorata, vt par erat, illius constantia, dictus etiam dies, quo admittendus in religiosam domum esset. Ipse postridie illius diei venit, [Iuuenem assidue differētem ingressum Religionis,] & se in sequentem lucem præsto futurum spopondit; ac sæpius dein diem protulit. Euenit iis forte diebus vt Petrum aduersa valetudo in suo conclaui detineret: audita illa Guilielmi procrastinatione, simulq; statuisse monachos, ea offensos, si deinceps veniret, fores illi aditumq; omnino præcludere; hoc fieri vetuit, sed ad se, si redisset, adduci eum iußit. Cum venisset ergo, quærit ex eo, qui sit, vnde domo? Parma, inquit, oriundus sum, e Fliscorum non ignobili apud Ligures familia, ipsi quoque Pontifici Innocentio IV. sanguine iunctus. Huius sanctißimi viri odio furens Fredericus Imperator, cum Parmam venisset, quotquot ei aliqua neceßitudine obstrictos reperit, peremit proscripsitue, domos eorum & palatia demolitus. Parens vterque extorris obiit: pupillus per varia terrarum his annis vagatus, perspecta demum mortalium bonorum vanitate, cum in Monte-Serrato ante celebrem Deiparæ statuam concepissem preces, aliquo cælesti instinctu afflatus Barcinonem venire, atque Angelicum hunc habitum induere constitui. Cur ergo, inquit Sanctus, id differs? Ille perturbata aliquantulum, vt apparebat, [a dæmone decipi intelligit,] mente, Sæpenumero, ait, capessunt improuidi mortales ea quorum deinde illos sero pœnitet: quare maturiori mihi ad rem tantam suscipiendam deliberatione opus esse existimo. Omitte ista, inquit Sanctus, sentio cuius consilio retarderis, atque adeo quis in te loquatur. Quæ de genere tuo & exilij caußa retulisti verißima sunt: cetera non a te prolata, sed a mendacij & improbitatis parente diabolo. Mihi vt aliis verba dare, & ab eo suggesta, cogitabas.

[3] Tum ad suos, qui adstabant, conuersus, monuit multas esse diaboli technas, & quod iam commemoratum est sibi Manresæ contigisse retulit. Dein Guilielmum denuo compellans, Quis te, inquit, moratur, ne quod toties optasti, totum te religioni dedas? In Iesu Christi nomine præcipio, vt quod res est fateare. Corruit humi semianimis Guilielmus; [idq; vt agnoscat & fateatur efficit,] vt vero sibi redditus est, ingentem trahens imo ex corde gemitum, Pater, ait, adstitit mihi hactenus quidam feroci aspectu vir minas identidem intentans, & seuere monens non conuenire mihi religiosum institutum; aliud se mihi vitæ geni oblaturum, in quo quieto & tranquillo animo possem Deo seruire. Verum cum quod tibi Manresæ contigerat enarrare cœpisti, videri ille desiit, vt existimem planeq; intelligam eumdem esse, qui tibi isthic illudere voluit, & mihi hactenus misere illusit. Atque eius conspectu nunc liber, alius omnino mihi esse videor, insolito inflammatus sensu pietatis, & desiderio in hac sanctißima congregatione moriendi. Quæ cum dixisset, ad sancti viri genua accidens, ingentem vim profudit lacrymarum, ea assidue ducens suspiria, vt adstantibus sui commiserationem iniiceret. Eum vir sanctus in laicorum Equitum eius ordinis numerum cooptauit, vaticinatus fore vt magna opinione sanctitatis vitam duceret; quæ tamen ei diuturna non obtigit, nam septimo mense piißime deceßit, [sanctum eius finem prædicit:] magno sui desiderio relicto. Simul suos monuit Nolascus, vt tironum spiritum prudenter explorarent: sæpe enim, & sub effreni ardore, & sub languidiore studio, latere dæmonis fraudes.

[4] Ita ex iis quæ passus ipse erat, didicit aliorum curare ægritudines, & pericula depellere. Aliud eum sub ipsa initia pulsauit tentationis genus. Nam cum se, ætate florentem, in medio æstu rerum humanarum versari aßidue, omne hominum genus, vel postulandæ stipis vel auxilij ferendi accipiendiue gratia, [tentatus vt quietam vitam amplectatur,] ipsosq; Barbaros ad omne flagitium proiectos, adire debere cerneret; satisq; intelligeret id sine periculo aliquo salutis propriæ fieri vix posse; in securam illam & quietam Patrum veterum vitam coniecit oculos, vehementerq; angebatur animo, an non expediret, vt in aliquem se Montis-Serrati scopulum reciperet; vbi procul aspectu curisq; humanis, vni rerum cælestium studio vacaret, & gustaret quam suauis sit Dominus. Aperuit hoc suum consilium S. Raymundo, [a S. Raymundo cōfirmatur in proposito:] quo inconsulto nihil aggredi quod esset alicuius momenti consueuerat. Non dubitauit vir sapientißimus pronuntiare hanc esse dæmonis fallaciam: vt enim sanctum illud sit contemplatiuæ vitæ otium, cum ductu Numinis suscipitur, multo tamen quod iam erat auspicatus vitæ genus, & ad Dei amplificandam gloriam, & ad salutem procurandam animarum, & ad comparandam sibi Christianæ virtutis absolutionem, accommodatius videri. Acquieuit illius monitis Nolascus, summamq; adeptus continuo est mentis serenitatem.

[5] Nec solus eum dæmon, tum externis terriculamentis, tum interna animi inquiete, perturbare conatus; alios sibi eius rei ministros & adiutores legit, [patitur inuidiam Aulicorū,] homines nimirum improbos. Hi cum Regis Iacobi summam in eum beneuolentiam perspicerent, quam multis officiis egregiaque humanitate meritus erat, cum detentum a Montfortio Comite admodum adolescentem aßidue viseret & consolaretur, omnem mouerunt lapidem vt Regis ab eo animum auerterent. Querebantur externum hominem ciuibus præferri: qui illud vnum spectaret, vt egenis & vilibus hominibus subueniret, ad maximarum rerum tractationem adhiberi: quorsum id spectare, nisi vt subditorum alienarentur ab ipso Rege animi? Non latebat Regem quo ex fonte ista manarent: quare nihil vnquam de suo in Petrum amore remisit. Petrus tamen, perspecta Aulicorum nequitia, rarius ventitare ad palatium, vt inuidiam vel placaret vel certe non irritaret. Iussit eum S. Raymundus non cedere improborum hominum machinationibus, sed adire ad Regem vt antea, eadem sinceritate & fiducia.

[6] Noua mox a nobilibus viris procella concitata est, quorum filij assectari Nolasci vestigia cœperant, [aliorum obloquia,] & stipem pro captiuis corrogare. Prodigos euadere illius institutione filios suos querebantur, alienis facultatibus inhiare vt eas ipsas effunderent, assidue sibi molesios esse dum eleemosynam suadent. Additæ etiam minæ. Ast ille renidenti vultu modeste respondit, neminem a se sollicitari, aut vt suis molestiam creet, instrui. Deum esse qui illorum corda moueat, vt velint Christianis captiuis opem ferre. Ei se gratias agere, qui adolescentum ad sanctum hoc munus opera vteretur, cum maiores vltro dæmonis obsequium curare quam Dei mallent.

[7] Demum palam de eo Xenodochiorum ac nosocomiorum curatores & præfecti expostularunt, [querelas præfectorum nosocomiis;] quod ab eleemosynis in se conferri solitis piorum hominum mentes auerteret: quasi contracta esset Dei manus, nec posset & illis, vt antea, prospicere, & captiuis subuenire. Hic Petrus singulari quadam pietate Deiparæ Virginis opem implorare, assiduis lacrymis, ieiuniis, corporis verberatione, [ope D. Virginis omnia superat.] vt ea sibi filium conciliet contendere. Et sane velut secundo quodam astro omnis illa sedata est tempestas: & qui adhuc præcipue fuerant illius conatibus aduersati, vltro auxilio consilioq; iuuare eum cœperunt. Deinceps illud crebro dictitabat vir sanctus: Timeamus & laudemus Deum, qui nouit corda hominum immutare.

§. II. Cælitus impertita solatia.

[8] At non fuere periculis ac molestiis, quibus exagitatus est Nolascus, minora solatia, quibus est perfusus, e cælo præsertim: nam inter mortales vnus fuit S. Raymundus, qui illum piis monitis reficeret ac foueret. Diuina autem vbertim illius animo impluere solatia. Sæpenumero Angelorum est aspectu recreatus. Euenerat forte in cœnobio Barcinonensi, vt sopore altiore oppressus Frater, cuius tunc munus erat, signo dato reliquos ad matutinas preces excitare. Vigilabat in sua cella Nolascus, [S. Petrus Nolascus Angelos videt Matutinum canentes:] ac precibus vacabat. Vt sensit præcipitare iam noctem, ratus se ab excitatore præteritum, proripit se e conclaui, ad templum properat: hic Angelorum cœtū reperit matutinas preces decantantem. Documento id fuit, quam Angelis acceptæ sint religiosorum hominum preces, quibus adesse statis temporibus soleant. Sæpe alias, præsertim sub initia illius ordinis, visos, ab aliis etiam, Angelos ferunt, Deo ac Deiparæ laudes accinentes, quandoque ipso ordinis habitu conspicuos.

[9] Quadam nocte ingenti animi contentione Deum precatus, vt suæ Matris familiam amplificaret; qui enim in ceteros mortales ita munificus sit, videri erga Matrem pene auarum esse: pauca adhuc esse ordinis nomine illius insigniti cœnobia, [amplificationem Ordinis precibus impetrat:] paucos qui ordinem ipsum complectantur: id si suis peccatis & ingratitudine eueniat, alium ordini præficiat; id sibi vnice in votis esse, vt gradu motus obtemperet ipse potius quam imperet. Hæc cum Deum orasset, subito velut auocata a sensibus mente conticuit, aßidue tamen manante ab oculis copioso lacrymarum imbre. Interim audita vox est, non a mortali missa auctore: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum, Consurrexit ab ea precatione Nolascus læto ac hilari vultu, vt ipsa oris specie cælitus infusam animo fiduciam ostenderet. Nec multi menses abiere, cum & fundata complura cœnobia sunt, & numerosa præstantium virorum turba sanctum illud institutum capeßiuit, diuini promißi euentum probante Nolasco.

[10] [eius cœnobium tuetur noctu Deipara,] Sæpenumero conspectam aiunt non ab eo tantum, sed ab aliis sanctis viris ex eodem ordine, cælorum Reginam sub noctem monasterij Barcinonensis circueuntem conclauia, vt quæ sibi dicatos homines etiam dormientes tueretur.

[11] Apostolorum Principem Petrum singulari venerabatur pietate, in cuius clientelam ab ipso baptismo traditum se esse ipso nomine admonebatur. Et quæcumque incidisset necessitas, ad eum ab ipsa pueritia refugere erat solitus, eius implorare inflammata precatione & lacrymis opem. Constituerat etiam, [Propositū eundi Romam dolet se exequi non posse:] priusquam e Gallia Narbonensi in Hispaniam migraret, Romam ad illius visendum tumulum venerandasq; reliquias, nudis pedibus proficisci. Verum id tunc exequi non potuit: multo etiam minus cum ordinis iam constituti exordia sua sollicitudine & præsentia sustentare cogebatur: nec spes affulgebat fore vt aliquando plus otij ac facultatis ad eam rem nancisceretur, cum plura ac maiora in dies negotia se offerrent, quæ illum sibi totum vendicarent. Ea caussa mœstus aliquando, etsi nulla teneretur voti religione, tamen antiqui propositi pietatem ac fructum intercipi tot aliis curis, & labente sensim ætate, dolebat. Ergo post publicas preces sub noctem in aliquem abditus templi angulum, hoc queri & lamentari cœpit, & mox spirituali quodā somno vel ecstasi correptus est: sed dein sibi redditus est, [cælitus cōfirmatur,] aut potius excitatus voce istiusmodi: Petre, etsi me non viseris, ego te nunc viso. Aperit oculos, eoq; conuertit vnde vox missa videbatur; at nihil omnino vidit. Totam tamen noctem in precibus transegit, Deum exorans vt quid sibi illa vox vellet, indicaret.

[12] Postridie eodem tempore eadem omnia illi euenere: exacta rursus in precibus nocte, cum Patroni sui Petri Apostoli hanc esse vocem existimaret, inertiæ suæ languoriq; imputaret quod eius assequi mysteria nequiret; tertia nocte, communi precatione peracta, in sacellum seceßit Deiparæ Virginis sacratum doloribus, [conspecto post varias preces S. Petro,] vbi quandoque somni paullum refouendæ naturæ imbecillitati libare solebat: hic ante Virginis aram prostratus, sensum se illius vocis edoceri postulat. Cumq; sustulit ad Virginis effigiem oculos, videre sibi visus est altare aliud ante Marianum, inq; eo crucem ab hominibus quibusdam peregrini cultus erectam, eiq; affixum capite deorsum verso virum, qui his eum compellabat verbis: Petre, non omne desiderium eorum qui Deo famulantur, in hac mortali vita expletur; fiet id plenius & felicius in altera, beata & immortali. [humilitatem suadente.] Acquiesce Dei voluntati. Et quia me tantopere videre concupisti, contemplare me nunc, & disce humilitatem vel hac figura crucifixionis meæ, & Christi exemplo, qui pridie mortis discipulorum pedes lauit. Hac virtute conspicuos esse oportet eos omnes, qui ceteris præfecti sunt. Simul sublata ab eius conspectu visio est. Ipse incredibili affluens animi voluptate, nunc Virgini Deiparæ, nunc Apostolo gratias agere.

[13] Alia plura commemorat Alfonsus Remon diuini erga Nolascum fauoris argumenta, multa quoque præclara virtutum exempla, adita captiuorum liberandorum caußa certißima mortis pericula, miracula quædam inusitata; traiectum chlamyde, ceu nauigio, Balearicum mare; opem sæpius laboranti Iacobo Regi aduersus Mauros hostes, ac perduelles subditos, vel latam prudentißimo consilio, vel certe impetratam diuinitus. [Alia multa de eo scripta.] Sed cuncta persequi, quæ ille Hispanico sermone, siue ex Neotericis scriptoribus, siue ex veteribus ordinis monumentis, quæ tamen parcius citat, siue narrando accepta a maioribus, prolixe deducit, nec otij est nostri nec facultatis, cum singula expendere, non satis nobis perspecta, non liceat. Optandum esset, vt viri sanctißimi Vita seorsim a totius historia Ordinis, solide & grauiter scriberetur: & scripta est fortaßis, sed nobis ignota, vti ordo ipse solo auditu cognitus Belgis nostratibus est, cum nullum sit illius in his prouinciis monasterium.

[14] Non est postremo illud prætermittendum, legisse nos sermonem, Limæ anno 1632. excusum, [Panegyrica in canonizatione.] quem in ea vrbe habuit Nicolaus Mastrilius Duran Societatis Iesu in Peruano regno Præpositus Prouincialis, cum Ordo B. Mariæ de Mercede, sanctißimo suo parenti Petro Nolasco Diuis adscripto, solennes honores impenderet. Hunc nobis sermonem Neapoli misit Antonius Beatillus noster.

DE S. PETRO THOMASIO PATRIARCHA CONSTANTINOP. ORD. CARMEL. FAMAVGVSTÆ IN CYPRO.

An. Chr. MCCCLXVI.

[Praefatio]

Petrus Thomasius, Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis Carmelitarum (S.)

Ex variis.

§. I. Legatio multiplex a Sede Apostolica S. Petro imposita.

[1] Eximium Carmelitici ordinis lumen S. Petrus Thomasius fuit: cuius tum alia exstitere decora, tum maxime illustres, quas Pontificis Maximi nomine obiuit legationes; planc vt expressam Legati absolutissimam effigiem in eius Vita contemplari videamur. [Variæ obitæ a Petro legationes;] Quam enim ille multa ac varia pro sedandis Italiæ motibus, Christiana religione propaganda, Saracenorum Turcarumq; reprimenda tyrannide, munera gessit? quot adiuit prouincias? quanta suscepit pericula? Variæ extant Bullæ Pontificum Innocentij VI. & Vrbani V. in eam rem datæ. Vndetriginta collegit, & cum S. Petri Vita publicauit Lucas VVaddingus Ordinis Minorum Chronographus.

[2] Primum ab Innocentio Auenione missus est, Nonis Octobris, [anno 1353. ad Genuēses & Mediolanen.] anno Pontificatus illius primo, Christi 1353. ad ciuitatem Ianuensem (ita Genuam medij æui Scriptores appellauere) & Mediolanensem pro quibusdam commissis negotiis, vt Bulla prima indicat, inscripta Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Præpositis, Archidiaconis, Rectoribus, & aliis Ecclesiarum & monasteriorum Prælatis &c. vt eidem iter facienti velint adesse. Ceterum quæ ei commissa tunc negotia fuerint cum Genuensibus & Mediolanensibus pertractanda, neque litteræ illæ significant, neque infra Philippus Mazzerius in Vita meminit. Implacabili odio, inquit VVaddingus in Vita, num. 14. dissidebant Genuenses & Veneti, cruentisque bellis in alternam ruebant perniciem. Hi in adiutorium conuocarunt Petrum Aragoniæ Regem, & Imperatorem Constantinopolitanum Cantacuzenum; illi Ioannem Vicecomitem Antistitem & Regulum Mediolanensem … Vt viam inirent concordiæ, Innocentius misit ad Venetos Fortanerium Vassallum Patriarcham Gradensem, atque ad Genuenses ac Mediolanenses Petrum legauit. Hæc VVaddingus, qui tomo 4. Annal. Minorum Fortanerium hunc a Clemente VI. Pontificatus sui anno 2. Christi 1352. Idibus Iulij ad Venetos, & Guilielmum de Languillia, III. Idus Iulij, ad Genuenses ablegatos scribit, num. 9. 10. & 13. productis litteris Apostolicis. Verum, quod hoc anno 1353. Genuenses, accepta in Sardoo mari 29. Augusti clade, se Mediolanensibus subiecerint, potuit Petrus Nonis Octob. ad vtrosque legari. Potuit etiam alia de caussa fuisse missus, tyrannis in Italia passim occupantibus Ecclesiæ bona, quibus vindicandis Albernotium Cardinalem, de quo infra in Vita num. 66. legarat Innocentius hoc anno 1353. pridie Kalend. Iunij, vt indicant illius litteræ tomo I. Bullarij.

[3] An eodem hoc itinere missus ad Regem & Reginam Apuliæ sit, ideoq; prior illa legatio a Mazzerio, [& in Apuliam;] accuratissimo alioquin scriptore, omissa, dubitari potest. Huius verba, quæ tum primo ordinatum Nuntium volunt, cum est in Apuliam missus, sunt hæc num. 16. Dominus Papa ordinauit Fratrem Petrum Apostolicæ Sedis Nuntium, ad eundum in Apuliam, ad Regem Apuliæ Ludouicum, & ad Reginam Ioannam eius consortem, propter aliqua magna negotia, Ecclesiam Dei & regnum Apuliæ tangentia. Deinde hanc eius primam legationem appellat. VVaddingus paullo post priorem ad Genuenses legationem, hanc in Apuliam ei iniunctam scribit.

[4] Secundo ab eodem Innocentio ad Regem Rassiæ, Bulgariæ, Seruiæ, cum Guilielmo Episcopo Traguriensi in Dalmatia, [1354. ad Regem Rassiæ,] ann. Ch. 1354. mense Decembri, missus est Petrus, ante ordinatus Episcopus Pactensis. Extat sexta Pontificis Bulla, hisce Nuntiis Sedis Apostolicæ inscripta, qua mittuntur ad regnum Rassiæ, Sclauoniæ, & Albaniæ, aliasque circumadiacentes partes. de quibus locis infra num. 17. & 18. Bulla 3. & 4. continētur eiusdem Innocentij litteræ, missæ ad Stephanum Regem Rassiæ, Helenam Reginam, Orosium filium, iisdem pene verbis conceptæ. aliæ Bulla 5. inscribuntur Ioannichi Patriarchæ Seruiæ, eæq; in Annalibus Minorum an. Ch. 1354. num. 3. in eumdem ferme modum dicuntur scriptæ Decano Sauascottatore Seruiæ, Gayco magno Logothetæ, Oliuerio Despoto Seruiæ, Præbulo Cæsari Seruiæ, Guilbe de Catara Comiti Camerario Seruiæ, Palmanio Teutonico Capitaneo gentis armigeræ, & vniuersis Principibus, Comitibus, & Baronibus Seruiæ &c. quos omnes hortatur Pontifex, vt fidem Catholicam promouendam suscipiant, & hos Sedis Apostolicæ Nuntios, quos a doctrina, morum sanctitate, religiosa conuersatione, commendat, benigne suscipiant. Datæ eæ litteræ in Annalibus Minorum dicuntur, vltimæ quidem IX. Idus Ianuarij, mendose, vt patet; reliquæ IX. Kalendi. Ianuar. quæ diei nota illis quoque apponenda videtur. Primæ ipsis inscriptæ Nuntiis VI. Kalend. Ianuar. datæ dicuntur anno 111. Pontificatus Innocentij a XV. Kalend. Ianuarij inchoato, licet II. annus adscriptus, perperam fortassis a quopiam correctus, qui ad annos Iulianos illam epocham voluit accommodare. Regnum Rassiæ, seu Bulgariæ, subiectum fuisse eo tempore coronæ Hungaricæ scribit Ioannes Thurocius par. 3. Chron. Hungar. cap. 33. ideoq; primo Rex Hungariæ Ludouicus adiri debuit, vt ex vita patet. Illac tamen Rassiam ingredi consultum non fuit, eoq; per Venetos, mare Adriaticum, & Albaniam, num. 18. & 19. regressus dicitur. Hac occasione bullam 7. Ludouico Regi Hungariæ, & 8. Duci Venetiarum scripsit Innocentius X. Kalend. Ianuar. non Septembr. vt perperam in illis legitur; cum non nisi XVI. Kalend. Dec. fuerit Petrus creatus Episcopus Pactensis. Quod autem eo tempore Carolus IV. Imperator in Italiam venisset, vt ad num. 17. dicetur, consilio ventilato in consistorio, Papa de consilio Fratrum Cardinalium ordinauit Fratrem Petrum Nuntium Apostolicum ad Imperatorem Romanum, & Regem Rassiæ. Illius ergo in Italiam aduentus certam præfatis Bullis Pontificiis lucem chronologicam affert. Annus Ch. 1355. hac Raßiana legatione exactus est.

[5] Alegræus in Paradiso Carmelitici decoris statu 4. ætate 15. cap. 123. asserit tunc Rhetiæ regnum, [non Rhætiæ;] quod grandis Europæ prouincia Grissonum vulgo vocata est, lucratum; & superbissimum Regem illius ad fidem adscitum. Verum qui in historiis vel tenuißime versatus sit, nullum eo tempore Rhætiæ, aut Grisonum in Alpibus regnum aut Regem extitisse nouit. Regnum Rassiæ, seu Bulgariæ, debuit scribere; cuius tamen Rex a schismate ad veram & orthodoxam fidem conuerti a Petro non potuit, vt infra in Vita nu. 20. & seqq. & mox e bullis Pontificiis dicetur.

[6] Tertio cum Stephano electo Episcopo Zagrabiensi ab eodem Innocentio missus est ad Ludouicum Hungariæ Regem, [1356. Venetias, & in Hungariam;] & Venetorum Ducem Ioannem Gradonicum. De hac legatione agunt Bullæ 9. 10. 11. 12. & 13. scriptæ XVI. Kalend. Augusti, aut III. seu IV. Idus Augusti, anno Pontificatus eius 4. Christi 1356. Caussa legationis duplex fuit, tum vt reconciliaret horum Principum animos, belloq; sopito pacem inter eos sanciret; tum vt Regem Ludouicum constitueret Ducem exercitus Christiani aduersus Rassenses schismaticos, & Franciscum de Ordelassis, ac Ioannem & Guilielmum de Manfredis Ecclesiæ in Italia rebelles; in eumq; finem & Ducem Venetum induceret, vt a fœdere cum Rassensibus ineundo abstineret, & Patriarchis Aquileiensi ac Gradensi & Archiepiscopo Salseburgensi suaderet, vt ipsi, ne quis schismaticis aut hæreticis fauorem aut auxilium contra Regem Ludouicum præstaret, intentata excommunicationis sententia, prohiberent. Procuratæ hac legatione induciæ quinque mensium ab Octobri anni 1356. ad Martium anni 1357. dein recrudescente bello ad Pontificem regressus est Petrus.

[7] Quarto, cum Guilielmo Episcopo Chrysopolitano, ab eodem Innocentio missus est ad Imperatorem Constātinopolitanum Ioannem Palæologum, [1357. Constantinopolim,] scriptis illi litteris Apostolicis XII. Kalend. Augusti, aliisq; Patriarchæ Græcorum, & tertiis Francisco Gratteluxio Domino Insulæ Metellini XV. Kalend. Septemb. (nisi idem vbique mensis restituendus) anno Christi 1357. Pontificatus ipsius Innocentij 5. licet perperam 4. in ipsis Bullis 14. 15. & 16. legatur. Nam infra num. 27. e priore legatione ad Curiam Romanam rediisse dicitur, & num. 28. interuallis aliquibus temporis, paucorum videlicet mensium, designatus est Nuntius Apostolicus Constantinopolim mittendus. Deinde Imperatorem in exercitu conuenit, quo tempore is Michaëlem filium Ioannis Cantacuzeni cepit: eumdemq; Pælæologum Constantinopolim reducem comitatus est, atque ad Ecclesiæ Romanæ concordiam, [vbi Imperatorem conuertit;] quæ legationis erat caussa, reduxit. Rescripsit Imperator Pontifici 7. Nouemb. Indict. II. anno mundi 6866. consueta Græcis eo tempore numerandi ratione, qua adduntur ad æram Christi Latinam anni 5508. adeoq; hic annus mundi 6866. est Christi 1358. quo erat Indictio XI. Quod tamen annum eiusq; Indictionem Græci auspicarentur a Septembri, hic dies VII. Nouembris Latino calculo est annumerandus anno Christi 1357. Denique si totum hoc caput V. de legatione Constantinopolitana conferatur cum Ioannis Cantacuzeni historia lib. 4. cap. 42. 43. & 44. facile erit perspicere, huic se imperio abdicanti succeßisse Ioannem Palæologum sub finem anni Christi 1356. cum sequentem iam annum & Indictionem iniissent Græci. Qua de caußa hanc imperij mutationem referunt ad annum Christi 1357. melioris notæ Chronologi Onufrius, Spondanus, Petauius, aliiq;. Verum hiemem interceßisse inter abdicationem imperij Ioannis Cantacuzeni, & filij captiuitatem, ex ipso certum est. Quod etiam confirmant a Palæologo cum mißis Apocrisariis litteræ ad Pontificem scriptæ XV. Decemb. quas ex archiuo molis Adriani descriptas recitat Bzouius tom. 14. an. Ch. 1355. num. 39. VVaddingus tomo 4. Annal. Minorum ann. Ch. 1356. aliter de hac legatione sentit; vbi primo hanc Constantinopolitanam recenset num. 1. 2. 3. 4. & mox Hungaricam, de qua supra actum, subiungit, num. 5. & sequentibus . Ast in Vita S. Petri num. 18. cum ante de legatione Hungarica egisset, addit: Non plene hic cum Venetis & Hungaris absoluit Petrus, quando longiori & molestiori adiudicatus est eodem anno legationi Constantinopolitanæ adeundæ. At plene absoluisse, & ad Curiam Romanam rediuisse, melius docet Mazzerius; & res diuersæ in locis admodum dißitis eisdem mensibus tractatæ diuersum annum requirunt. Hac ergo legatione anno 1357. per acta, in Cyprum & Palæstinam an. 1358. profectus est, inde ad Curiam Romanam reuersus.

[8] Quinto ab eodem Innocentio missus est V. Idus Maij, anno Pontificatus initi 7. Christi 1359. Legatus Apostolicus vniuersalis. In Bulla 18. instituit Pontifex Legatum in Patriarchatu Constantinopolitano, & regno Cypri, & in Creten. Smyrnarum, Patracen. Athenien. Theban. Corinthien. Colocen. Nixien. Corphien. Duracien. Neopacen. & Neopatriæ Archiepiscopatibus, [1359. in Orientem;] & eorum dictique Patriarchatus prouinciis, pro subsidio fidelium & partium earumdem. Ac mox subdit Pontifex: Omnem alium Legatum per nos in partibus illis deputatum reuocantes, plenæ legationis officium auctoritate Apostolica committimus &c. At Bulla 19. scribit eidem Petro & dictis Patriarchæ & Archiepiscopis, vt exercitum cruce signatorum contra Turcas conscribant. & Bulla 20. monet Vrsum Archiepiscopum Cretensem, vt cedat B. Petro legationem & regimen Smyrnæ ciuitatis. Demum Bulla 21. instituitur Petrus generalis Inquisitor hæreticæ prauitatis in partibus suæ legationis: qua legatione præclare quatuor fere annis administrata, rediit cum Rege Cypri in Italiam sub initium anni 1363.

[9] Sexto cum bellum cruentum inter Romanum Pontificem & Vicecomites Mediolanenses ob Bononiensis ditionis dominium gereretur, missus est ab Vrbano V. ann. 1363. [1363. Mediolanum;] Mediolanum pacis conciliator, cum Legatis Ioannis Regis Franciæ, quibus re desperata digreßis, remansit cum Mazzerio Cancellario, & pacem mense Februario anni 1364. feliciter confecit, atque aliquamdiu vrbem Bononiensem cum castris gubernauit,

[10] Septimo decreta expeditione Cruce-signatorum contra Turcas aliosq; impij Mahumetis sectatores, [1364. iterum in Orientem,] Generalis Legatus in locum Cardinalis Talayrandi mortui constitutus est ab eodem Vrbano, anno Pontificatus illius 2. Christi 1364. VI. Idus Iulij; imo VI. Kalend. legendū, nam in sequente Bulla ad Regem Cypri pridie Kalend. Iulij, mentio fit iam datæ illi legationis; nisi istic potius Idus sint restituendæ. Bulla 22. Pontifex ita eum inter cetera confirmat: Deliberatione præhabita diligenti, tibi in Patriarchatu Constantinopolitano (quem ei ante contulerat) ac regno Cypri & in Cretensi, Smirnensi, Patracensi, Atheniensi, Thebano, Corinthiensi Colossensi dicto Rhodo, ac Nixiensi, Carphiensi, Duracensi, Neopacensi, & Neopatrensi, Archiepiscopatibus & eorū dictique Patriarchatus prouinciis, & aliis vltramarinis partibus, ad quas per nos est indictum passagium … plenæ legationis officium auctoritate Apostolica committimus &c.

[11] Sedes illæ Archiepiscopales eo tempore fere Ecclesiam Romanam sequebantur, & Patriarcham Latinum habebant, vt §. sequenti dicetur. Sunt autem in Morea, seu Peloponneso, [ad varios Episcopatus;] Patræ antiquæ & Corinthus; in Achaia magna Athenæ, Thebæ, Naupactus quæ etiam Neopactus; ac non procul inde Neopatris, seu Patræ nouæ, quæ vrbs Thebano Archiepiscopatui coniungitur in vetere Notitia Episcopatuum Autberti Miræ. Eius Metropolita numero LXII. recensetur in expositione Andronici Palælogi senioris. Dyrrachium vrbs Albaniæ, seu Macedoniæ, celebris, & proprij Principis eo seculo sedes. Corcyra, vulgo Corfu, maris Ionij; quæ vna cum Creta adhuc subest Reip. Venetæ. Smyrna in Asia minore. Rhodus, cuius Metropolita Colossensis, & Naxos, insulæ sunt, illa in mari Lycio, hæc vna Cycladum, etiam Naxia, seu Paranaxia dicta, cuius Metropolita XCIV. in expositione Andronici numeratur. Ad hasce regiones ab vtroque Pontifice missus est, iam insuper Legatus sacræ expeditionis ordinatus, vti idem etiam Pontifex indicauit litteris Apostolicis Regi Cypri scriptis pridie Kalend. Iulij.

[12] Octauo, dum expeditio sacra Cruce-signatorum adornatur, timor belli noui Genuenses inter & Cyprios exortus est; [1365. ad Genuenses.] cui auertendo ab eodem Vrbano, X. Kalend. Martij, anno Pontificatus sui 3. Christi 1365. missus est Pacificator. quem idem Pontifex binis aliis litteris, IV. Nonas Martij, & VII. Kalend. Aprilis, incitauit, vt fœdera pacis acceleraret. Nec destitit adhortari, tum Adornum Ducem & Remp. Genuensem, tum ipsum Cypri Regem, ad pacem sequestro B. Petro ineundam. Extant Bullæ apud VVaddingum 24. & quatuor sequentes.

§. II. S. Petri Episcopatus, Archiepiscopatus, Patriarchatus.

[13] Mazzerius infra num. 17. Quia ambassiata, inquit, siue legatio ponderosa, [Fuit S. Petrus Episcopus] periculosa, authentica, imperialis, & regalis erat, ideo oportebat Nuntium authenticum & in gradu alto esse. Ideo ergo Episcopus creatus est. Cuius vrbis, quoue anno, superuacanea, vt in re clara, a nonnullis controuersia instituitur. Saracenus in Menologio Carmelitarum, num. 8. in Vita S. Petri: An Pactensis, inquit, an Pacensis Episcopus fuerit, & MSS. & typis traditi codices non vniformes. Quinam illi non exprimit, nec de MSS. diuinamus. Alegræus in Paradiso Carmelitico, in S. Thomæ elogio ita scribit, secutus Didacum Coriam: Thomas, cum in Hispaniam aduentasset (ad quam a Magistro Generali ordinis cum Philippo Ferrariensi fuit missus, [non Pacensis in Hispania,] vt in prouinciis illius, maxime Vandaliæ, Lusitaniæ, & Castellæ, quæ essent bona nutriret, & pietatis & sapientiæ & regiminis studio custodiret & augeret nutrita, vt recte colligit Coria noster) ex Carmelita Pacensis primum, ad instantiam Alphonsi Regis XI. factus est Episcopus, vt testantur Theatrum Ecclesiarum Hispaniæ, & Tritthemius. Hæc Alegræus ex Coria. At Pactensem Episcopum, non Pacensem, appellat Tritthemius de Scriptoribus Ecclesiasticis. quod illud Theatrum, & cuius fidei sit, nos latet. Alphonsus Rex obiit anno Chr. 1350. quo necdum Episcopus erat Petrus. De eius in Hispaniam itinere silet Mazzerius; imo ex illius accurata descriptione, eum in Hispania numquam fuisse contra Coriam satis manifeste videtur colligi posse. VVaddingus in Notis ad Vitam num. 10. Multi corrupto, inquit, legunt, pro Pactensi Pacensem; isque Episcopatus est in Hispania vulgo Badajoz, Latinis Pax Iulia. & propterea Cauriensis lib. 1. cap. 10. lapsus est in Prouincialatu Bætico (de quo infra ad Vitam num. 4.) vt facilius ad vicinæ prouinciæ Extremæ-Duriæ Ecclesiam transferret. timet tamen lib. 11. cap. 11. ne vitium irrepserit impressionis, & pro Pactensi scriptum sit Pacensis. Rodericius de Osma Pacensis in discursibus patriis in eumdem incidit errorem. Siluester Marulus in Mari Oceano Religionum, titulo de ordine Carmelitarum amplius aberrans inscribit Precatensem. Hæc VVaddingus.

[14] Ceterum hos similesue scriptorum errores pluribus indagare animus non est. Mazzerius infra scribit commissam illi esse Ecclesiam Pactensem in Sicilia. Sunt autem Pactæ vrbs Siciliæ Episcopalis, [ed Pactensis in Sicilia, & Liparensis,] sub Archiepiscopo Messanensi, vulgo Patti, ad oram maris, e regione insularum Æoliarum, seu Vulcaniarum, quarum præcipua Lipara Sede quoque Episcopali clara, sed Episcopatui Pactensi vnita. Hinc in bulla Apostolica apud VVaddingum 2. nominatur Episcopus Pactensis & Lippariensis. An pro Liparensi Episcopatum ei Melitensem perperam adscripserit Ioannes Balæus centuria 5. de Scriptoribus Anglis, operæ pretium non est in illo auctore discutere, cui res deserti a se ordinis ignorasse non turpius est, quam omnem Ecclesiæ sanctitatem maledictis vanißimis proscindere.

[15] Hæc de loco primi Episcopatus. De tempore, quo Episcopatum adeptus, variant recentiores. [creatus ab Innocentio VI. ann. 1354.] Saracenus a Clemente VI. creatum scribit Antistitem. Sedit is a 7. Maij an. 1342. ad 6. Decemb. an. 1352. Huic consentire Coriam & Alegræum necesse est, cum Alphonsi XI. anno 1350. mortui, rogatu creatum velint. Auctor Appendicis ad Vitam num. 4. magis confundit omnia: Per Dominum Papm, inquit, Innocentium VI. primo assumptus fuit in Episcopatum Pactensem in regno Siciliæ, circa annum Domini MCCCXXXXVIII. Suffectus est Clementi VI. Innocentius VI. 16. Decemb. an. 1352. Huius demum anno 2. Christi 1354. XVI. Kalend. Decemb. renuntiatus est Petrus Episcopus Pactensis & Lippariensis. ita Bulla Pontificis. Decessor fuit alter item Petrus dictus Teutonicus, ex Ordine Minorum assumptus a Clemente VI. XV. Kalend. Martij, anno Pontificatus eius 4. Christi 1346. Electionis Diploma Pontificium profert ad eum annum VVaddingus tomo 3. Annal. Minorum bulla 107. Hinc festinis & incuriis hallucinandi præbita occasio videtur.

[16] Ab hoc Pactensi & Liparensi Episcopatu ascendisse ad Patriarchatum Constantinopolitanum scribunt Saracenus num. 9. Siluester Marulus supra, Ioannes Palæonydorus lib. 3. de antiquitate Montis Carmeli cap. 12. Fasciculus temporum sub Vrbano. Ab Pactensi ad Archiepiscopatum Cretensem euectum, inde ad Patriarchatum Constantinopolitanum tradunt Coria lib. 11. cap. 11. Alegræus supra, Guilielmus Eysengrenius in Catalogo testium veritatis an. 1348. Thomas a Iesu lib. 1. antiquitatis Carmelitanæ cap. 6. Tritthemius, Petrus Lucius, Posseuinus, Gesnerus, infra citandi, nulla facta mentione Episcopatus Coronensis, [1359. Coronensis in Peloponneso,] ad quem ab Ecclesia Pactensi ab eodem Innocentio VI. translatus est, VI. Idus Maij, anno Pontificatus Innocentij 7. Christi 1359. data bulla, quæ apud VVaddingum extat 17. in qua ita eum Pontifex alloquitur: Te a vinculo, quo tenebaris præfatæ Pactensis Ecclesiæ, cui tunc præeras, de Fratrum prædictorum consilio, & Apostolicæ potestatis plenitudine, absoluentes, ad præfatam Ecclesiam Coronensem transferimus, teque illi præficimus in Episcopum & Pastorem &c. Mazzerius infra num. 39. ait Papam in augmentationem status Ecclesiam Coronensem dedisse, quando Legatum Apostolicum in Orientem destinauit. Est autem Κορώνη Ptolemæo lib. 3. Geographiæ cap. 16. vrbs maritima Peloponnesi, in sinu Messeniaco Episcopatu insignis, sub Archiepiscopo Patrensi, subiecta eo tempore Venetis. Suffectus est Petrus Ludouico Turriano Mediolanensi, ad Patriarchatum Aquileiensem euocato. Vrbis Coronæ situs, arcisq; a Venetis extructæ, pluribus describitur in Sabellici supplemento lib. 16. Factus Patriarcha Constantinopolitanus habuit infra num. 80. [& Nigropontensis;] Ecclesiam Coronensem in commendam ad vitam suam, & Ecclesiam Nigropontensem; adeoq; hæc quasi alius eius Episcopatus censeri potest. Est autem Nigroponte insula prope Achaiam, antiquis Eubœa, cuius Episcopus suberat Archiepiscopo Atheniensi. Insulam hanc integro post seculo Venetis eripuere Turcæ, quam expugnationem, & insulæ descriptionem exhibent Petrus Iustinianus lib. 8. histor. Venetæ, & Sabellicus decade 3. lib. 8. sub finem.

[17] Postea Archiepiscopatu Cretensi donatus est ab Vrbano V. anno Pontificatus illius 1. Christi 1363. atque Vrso succeßit, [1363. Archiepiscopus Cretæ, non Cypri;] cui Innocentius scripserat anno Ch. 1359. vt ipsi Petro tum Episcopo Coronensi cederet legationem & regimen Smyrnæ ciuitatis. Est Archiepiscopalis Sedes in vrbe Candia, Cretæ insulæ: non enim fuit Cretensis in Cypro Archiepiscopus, vt censuit Alegræus; cum huius insulæ Archiepiscopalis Sedes sit Nicosiæ vrbe primaria & regia. Petrus Galesinius in Martyrologio suo in Notationibus ad VIII. Ianuarij facit eumdem in Cypro insula Episcopum Famagustæ, perperam, loco obitus & sepulturæ deceptus.

[18] [1364. Patriarcha Constantinopolitanus,] Demum ad Patriarchatum Constantinopolitanum ab eodem Vrbano V. electus est, anno Pontificatus illius 2. Christi 1364. cum eum designaturus erat Legatum expeditionis sacræ quod fecit VI. Idus (aut Kalend.) Iulij, illius anni. Succeßit Guilielmo Latinorum tertio Constantinopolitano Patriarchæ, qui, teste Genebrardo, Callisto & Philotheo, Græcis Patriarchis & schismaticis, annos 10. aduersariam, sed legitimam, tenuit cathedram. Commemorato Callisti obitu, ac Philothei restitutione, historiam suam concludit Cantacuzenus. Cum Philotheo ergo sedit B. Petrus. Quinam tunc illi Archiepiscopi subiecti fuerint, supra dictum est. Alegreus & Saracenus iterum admodum falluntur, dum Patriarcham factum asserunt ab Innocentio VI. anno 1352. quo anno ipsemet Innocentius 16. Decemb. creatus Pontifex est. Ab hoc Guilielmus constitutus Patriarcha, non Petrus noster.

[19] Saracenus labores eius Constantinopoli ab an. Ch. 1370. ad 1376. toleratos ita describit num. 16. Quanta in illa vrbe (Constantinopolitana) S. Petrus Thomas pro animarum salute tulerit, alserit; quantum fecerit, ab anno 1370. vsque ad annum 1376. dicant sancti viri, quam capti sanctitate & admiratione virtutis illius, excitati ab orco peccatorum, & ab infidelitatis caligine consurrexerant; cum in ipsa Vrbe Constantinopolitana ex politia Ecclesiastica adhuc multi degant homines Christiani Latini ritus, quos Caffalucos vocant, ex oppido Caffa per Maomettem Turcarum Regem eo translati, qui Christi fidem D. Petri Thomæ ope sunt amplexati. Testatur cœnobium in vrbe Pera a Carmelitis inhabitatum. Verum qua ratione hæc consistunt? [(in qua tamen vrbe nō fuit)] Nam Petrus anno Christi 1366. deceßit, vt mox dicetur. Constantinopoli, quo tempore illius vrbis Episcopatum tenuit, omnino non fuit. Christiani tunc illius imperio, non Turcæ potiebantur. Deinde Caffa vrbs Tauricæ Chersonesi, antiquis Theodosia dicta, Genuensibus erepta an. Chr. 1474. ab obitu B. Petri 108. post expugnatam ab eodem Mahomete Constantinopolim 21. quo tempore omnes Latini nominis incolæ, quos Caffalucos vocat, nauigiis in vrbem Peram iußi sunt vehi, vt fuse narrat Vbertus Folieta lib. 9. histor. Genuensis.

[20] Hæc de Patriarchatu Constantinopolitano, pro quo Alexandrimus ei tribuitur a Ioanne Grosso Generali Carmelitarum in Viridario ordinis Carmelitarum, [non Alexandrinus.] & ab auctore Speculi ordinis Carmelitarum apud VVaddingum in elogiis B. Petri. Sed hinc natus error, quod Patriarcha Constantinopolitanus cum esset interfuerit expugnationi Alexandriæ.

§. III. Tempus & genus mortis. cultus sacer.

[21] Saracenus num. 17. ita Petri mortem describit: Nunc diuina ope mea insurgat oratio. Siquidem cum pro Terræ sanctæ visitatione pius Pater vela ventis daret, Alexandriam appulit, vbi pietatis & Catholicæ officia fidei maximo cum sensu exercere cœpit: [Martyrio coronatus scribitur a quibusdam, perperam:] inerat enim ei tantus animi & corporis candor, eloquentiæ feruor, & spiritus calor, vt Alexandrinos ciues beneuolos ad se attraheret, conciliaret. At dum religionis Catholicæ propagandæ & contra Saracenos defendendæ studio flagraret acerrimo, infidelium turbæ turmatim in eum irruentes, vt erant feroci singularique crudelitate, vniuersam rabiem illius infidelitatis in ipsum conuerterunt, & post ludibria multa, multaque mala pro Christi fide tuenda passus, innumeris tandem exantlatis laboribus, plenus dierum & bonorum operum, ad palum alligatus, telis infidelium vulneribus mille affectus, VIII. Idus Ianuarij, hora a Deo assignata, obdormiuit in Domino anno Dominicæ Incarnationis 1376. fidelibus collacrymatis, ad cælum cantantibus Angelicis choris anima euecta est e manibus infidelium. Sauciatum sancti Martyris corpus ereptum ad insulam Cypri defertur, & in Famagustano conuentu nostri ordinis honorifice sepelitur. Hæc Saracenus e suo sensu. ex alterius hæc addit: Verum dum hæc Bononiæ meditarer, Reuerendus Prouincialis Turonicæ retulit mihi, in MS. Cancellarij regni Cypri extare, D. Petrum Thomam sagittis quidem confossum, sed vulneratum diu superuixisse. Deus, in cuius honore martyrium subiit, suo quoque tempore reuelare non dedignabitur. Eadem, phrasi solum mutata, scribit Saussaius in Supplem. Martyrol. Gallic. 6. Ianu. Alegræus quoque: Post Constantinopolitanum Imperatorem, inquit, Christi suaui iugo submissum (quod contigit an. Ch. 1357.) validissime pro Deo fideque dimicans sua, telis siue lanceis ab inimicis in ipso bello confossus, semiuiuus Famagustam Cypri in nauicula impositus adducitur, Boërsio & Leone a S. Ioanne dicentibus: Spiritum agere Martyr inclytus Christi, quem reddidit illico Saluatori suo anno 1366. Ioannes Palæonydorus: Factus Legatus in Alexandriam, vulneratus infidelium telis, in Famagusta Cypri in die Epiphaniæ migrauit ad Christum, ciuitate Alexandria capta anno Domini 1366. Franciscus Marulus: Factus est Legatus in Alexandria, & in Famagusta Cypri fuit vulneratus ab infidelibus, obiitque in die Epiphaniæ anno 1376. Similia scribit Coria lib. 11. cap. 11. & nuper editum Breuiarium Carmelitanum; a quibus vulneribus multis inflictis & telis confossus dicitur Alexandriæ decessisse, & corpus Famagustam delatum. Præiuit Stephanus Lusignanus Cyprius Ordinis Prædicatorum, qui an. Ch. 1577. vulgauit idiomate Italico librum de Coronis, in quo Corona 5. ita scribit: Petrus Thomas Ordinis B. Mariæ Virginis de Monte Carmelo, Patriarcha Constantinopolitanus, vir sanctissimæ vitæ, obiit Martyr. Sepultus est Famagustæ & ab omnibus reputatur Beatus.

[22] VVaddingus num. 2. in Notis suspicatur hanc martyrij opinionem inualuisse, quod exemplar quoddam Gallicum Vitæ aliquis corruperit, [vnde ea nata opinio,] ponens ad marginem in bello Alexandrino fuisse infidelium telis plurimis confossum, & postea Famagustæ vulneribus adhuc recentibus obiisse. Verum potius suspicamur, quod Vita ab oculato teste & socio expeditionis Alexandrinæ descripta vulgo non extaret, hæc ex Epilogo verba desumpta num. 133. & seorsim lecta, id nonnullis potuisse persuadere. Ibi eum Patriarcham, Prophetam, Apostolum, Confessorem, Doctorem, Martyrem, ob susceptos nimirum labores grauissimos & pericula posse appellari, sed per catachresim quamdam significat: Martyr Dei, inquit, si fas est dicere. Quoties proprium corpus martyrio exposuit, superius clare ostenditur. In conflictu igitur & captione ciuitatis Alexandrinæ vulneratus inimicorum telis obiit, id est, obire potuit, quod ita se periculis ingerebat. Martyr igitur & voluntate & facto fuit, ob periculum re ipsa aditum.

[23] Si quis cap. 16. & 17. expenderit, facile perspiciet, Alexandriam ineunte Octobri an. Ch. 1365. expugnatam, [Vitæ repugnans.] Petrum nec vnquam Saracenos allocutum, nedum ab iis captum, paloq; alligatum, & telis lanceisue confossum, sed illæsum cum classe in Cyprum redisse, designatum a Rege Legatum ad Pontificem, ipsis Natalitiis festis in febrim incidisse, & VI. Ianuarij anni 1366. Famagustæ naturali ægritudine expirasse. Atque ita semper sensisse vniuersum Carmelitarum institutum scribit VVaddingus: quippe in libris vetustis ritualibus, inquit, eius festum exponebatur sub nomine Confessoris. Missale impressum anno 1509. alterum anno 1544. tertium anno 1551. Kalendarium editum ex præcepto generalis Capituli ad S. Martinum in Montibus in Vrbe celebrati an. 1564. ita habet: S. Petri Thomæ Episcopi & Confessoris.

[24] In anno quoque obitus corrigendi Saracenus & Marulus supra, qui ad annum 1376. volunt superfuisse; Marcus Guazzo in Chronico, [Quo anno obierit.] qui ad an. 1375. & Thomas a Iesu lib. 1. antiquitatis Carmelitanæ cap. 6. qui mortuum dicit Famagustæ sub Carolo IV. Imperatore & Clemente VI. anno 1350. quæ ex Tritthemio male intellecto desumpta sunt, cum eo tempore dicat illum claruisse; quo, si quid ab eo librorum editum est, quod mox inquiremus, tum id necesse est scriptum fuisse, cum necdum Episcopus vllis grauioribus legationibus impediretur.

[25] Natalis eius celebratur VI. Ianuarij in Florario Sanctorum MS. his verbis: [natalis 6. Ianuarij,] Apud Famagustam ciuitatem Cypri B. Petri Thomæ, Patriarchæ Constantinopolitani, & Doctoris percelebris, Carmelitici Ordinis Professoris. Hic post plures conscriptos libros, ac patrata miracula, die & hora a se præsignatis, feliciter obdormiuit anno salutis 1366. Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum, & Canisius in Martyrologio Germanico: Apud Famagustam ciuitatem Cypri B. Petri Thomasij Patriarchæ Constantinopolitani Ordinis Carmelitarum, qui vita, doctrina, miraculisque clarus, tempore Caroli IV. hora a se prædicta, quieuit in pace. Paria habent Molænus in auctario ad Vsuardum, (pro quo auctario ipsum Vsuardum quinque seculis ante S. Petrum defunctum allegat Saracenus) Galesinius in Notationibus ad Martyrologium, Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, Octauius Caietanus in Idea Sanctorum Siculorum, quorum verba Vitæ a se editæ præfixit VVaddingus.

[26] Verum quod sextus Ianuarij dies festiuitate Epiphaniæ Domini impediatur, [sed 29. celebratur.] ex indulto Apostolico Pauli V. officio duplici ab vniuerso Ordine Carmelitarum celebratur hoc XXIX. Ianuarij, non XXIII. vt mendose legitur apud Alegræum. Stephanus Lusignanus in Chorographia & breui historia insulæ Cypri ita de eo scribit: B. Petrus Thomas Patriarcha Constantinopolitanus Carmelita sepultus apud Carmelitas Famagustæ cum multis miraculis. [Contra pestem inuocatur.] Addit Marulus in illo regno plurimum inuocari tempore epidimiæ. Eum implorari pro morbo epidimiæ & pestilentiæ obseruarunt quoque Palæonydorus, & ex Breuiario antiquo Ordinis Saracenus, qui in titulo ad Vitam S. Andreæ Fesulani, de quo nos XXX. Ianuarij, ait hunc mortuum esse eodem anno, mense, & die, quo S. Petrus Thomas translatus. quem deinde num. 20. asserit decessisse anno ab Incarnato Verbo 1373. VIII. Idus Ianuarij. Verum cum sæpius ante mortem S. Petri ad annum 1376. reuocarit, ex variis auctoribus, non satis sui memor, hæc collegit. Deinde quæ hæc translatio? num Alexandria in Cyprum? sed viuum & illæsum rediisse constat.

§. IV. S. Petri Uita, scripta.

[27] Socius itinerum & laborum S. Petri vltimis annis fuit Philippus Mazzerius, aliis Macerius, aut de Manseriis, regni Cypri Cancellarius infra num. 104. in epistola S. Petri ad Vrbanum V. Papam, [Vita S. Petri a Philippo Mazzerio, eius familiari, scripta;] & Carolum IV. Imperatorem vir doctus, & in consilio Philosophus, nec non in bello miles verus & strenuus. Hic S. Petrum tunc Coronensem Episcopum & Apostolicæ Sedis in Oriente Legatum in Cypro sæpius vidit admirabilia edentem prodigia, illius accurate contemplatus est sanctitatem, eum Regis Referendarius adiit, & tanta caritate complexus est, vt in Patrem spiritualem eum adoptarit, & vicißim in filium singulari amore fuerit ab eo adoptatus. Hinc vterque Regem Cypri in Europam comitatus, ad expeditionem sacram in Palæstinam Pontificem & Principes Christianos incitauit: vterque multis exanthlatis laboribus pacem Bononiensem Vicecomites inter & Romanum Pontificem confecit: vterque belli subsidium a Venetis impetrauit, & in classe adornanda plurimum laborauit; vterque in periculosa expeditione & fortem animum habuit, & aliis infudit: vterque Alexandriam captam retineri posse ac debere contendit: vterque ea relicta maximum mœrorem sensit: nec mori alter, nisi altero præsente visus est voluisse. Inciderat in febrim Petrus: mox euocatus adfuit Philippus, cum ille iam manibus, brachiis, tibiis emortuis, nisi Philippus adesset, se negaret e vita posse decedere: ei vt postrema mandauit verba, animam Deo tradidit. Philippus testamentum eius atque vltimam voluntatem ex fide executus, amorem etiam vita functo præstitit. Hic igitur vir talis ac tantus, qui Petro nostro semper erat vsus familiarißime, omniaq; illius arcana perspecta habebat, res ab eo gestas, quas vel ab ipso didicerat, vel ipse oculis suis conspexerat, vel ab hominibus fide dignis acceperat, graui, etsi vti tum erant tempora impolita, narratione complexus est.

[28] Hanc necdum typis vulgatam, licet a pluribus expetitam, publicæ luci damus, ex Chronico vniuersali MS. circa annum Christi 1480. compilato a Theodorico Pauli Gorcomiensi Presbytero & Vicedecano Ecclesiæ SS. Martini & Vincentij in Gorcomio oppido. [vnde hic edita:] Hic in proœmio Chronici, in catalogo Patriarcharum Constantinopolitanorum ita scribit: Petrus Thomæ Carmelita prȩfuit Patriarcha anno Domini MCCCLXVI. Deinde cum in eodem suo miscellaneo opere descripsisset originem constructionis ciuitatis Constantinopolitanæ, & elogia Imperatorum & Patriarcharum protidisset, subiungit Vitam S. Petri cum hoc titulo: Originalis Legenda B. Petri Thomæ Patriarchæ Constantinopolitani, Ordinis Dei genitricis Mariæ de monte Carmeli, compilata a Domino Thoma (corrige Philippo) de Manseriis, cum miraculis eius. Post epilogum auctoris, subnectuntur quædam ex Ioanne de Fauentia, de quo mox, & Ioanne Hildesheimiensi ac registro Academiæ Bononiensis collecta, in quibus nonnulla emendanda, vt infra annotabimus. Interponebantur tituli, seu summaria rerum, at sæpe imperfecta, & subinde ipsi narrationi contraria. ita num. 129. adscribebatur: Miraculum quare campanæ Angelico ministerio pulsabantur, cum nihil eiusmodi isthic dicatur. Quare huiusmodi titulis omissis, qui vel ab ipso Theodorico vel alio amanuensi, non a Mazzerio adiecti videntur; Vitam more nostro in capita & numeros distinximus, ac Notationes adiecimus.

[29] Ioannes Grossus Generalis Carmelitarum electus ann. 1389. ab obitu S. Petri 23. in Viridario Ordinis Carmelitarum apud VVaddingum in elogiis hæc affert: [quando scripta.] Vita istius Sancti habetur in multis partibus mundi, & præsertim in Anglia; cuius regni duo Milites, Dominus Ioannes de Grey & Dominus de Stapylton, qui secum in captione prædictæ ciuitatis Alexandriæ fuerunt personaliter, eius vitam gloriosam descriptam, sub inquisitione veridica tam secularium quam Religiosorum, ad partes Angliæ deportarunt. Ex quibus constat Vitam a Mazzerio mox ab obitu S. Petri descriptam fuisse, priusquam ad Gregorium XI. Pontificem recens creatum a Rege suo Orator missus est. Successit Vrbano V. Gregorius 30. Decemb. anni 1370. Petrus autem Rex a fratribus suis trucidatus est anno 1372. vt refert Bizarus lib. 7. historiæ Genuensis. Mortem illi a Iacobo Lusignano fratre, quem Imperator Turcarum ad id flagitium conduxerat, illatam pluribus describit Theodoricus Pauli post Vitam S. Petri, atque iterum in fine libri Bellorum Dei, vbi eum propugnatorem fidei Iesu Christi appellat, & martyrizatum scribit.

[30] Dicitur in Athenis Franciscanorum Henrici VVillotij, & in Apparatu sacro Posseuini, Ioannes de Fauentia, Guardianus Parchiensis (imo Paphiensis) in regno & insula Cypri claruisse anno Domini 1370. & scripsisse vitam B. Thomæ Patriarchæ Constantinopolitani Carmelitæ libro vno. [An alia a Ioanne Fauentino scripta?] Alij apud VVaddingum in Notis nu. 18. tradunt eum vitam ex Mazzerio scripsisse. At posterius scripsisse Mazzerium contendit VVaddingus, quod hic in Vita a se concinnata Fauentiam scripsisse eamdem commemoret. Verum fallitur VVaddingus: non meminit Fauentini Mazzerius; eius in appendice mentio fit, non tamen Vitæ ab eodem conscriptæ, sed anginæ meritis S. Petri depulsæ: ob quod beneficium Vitam ex Mazzerio potuit descripsisse, addito fortassis hoc miraculo. VVaddingus ait in Præfatione se huius opellæ fragmenta aliquot diligenter perquisita accepisse, quæ nec ipse profert, nec nos alibi vidimus. Saracenus in titulo citat MS. Philippi Mazzerij, atque Ioannis Fauentini, & Cancellarij Cypri, quasi Cancellarius aut Fauentinus fuisset, aut certe ab vtroque distinctus. Franciscus Gonzaga 2. par. Originis Seraphicæ religionis monast. 11. Prouinciæ Bononiæ, ait Regij Lepidi in monasterio Clarissarum asseruari ossa B. P. Ioannis Fauentini, quem XVII. Decemb. refert Monstier in Martyrologio Franciscano. Is an ab hoc, de quo sermo est, diuersus sit, ignoramus.

[31] VVaddingus nouam S. Petri Vitam conscripsit, quod (vti post alias rationes præfatur ad lectorem) Mazzerius vitam scripserit humilem & valde diminutam, [Alia a Luca VVadingo ex Mazzerio:] & prout illa ætas ferebat. Ego, inquit, sordibus dilutis, & exuta senecta, feci nouiorem auctioremque, additis dumtaxat, quæ ex probatissimis monumentis accepi. Notas deinde vberiores addidi, in quibus procul feci plerosque errores auctorum, qui potius comminiscuntur quæ scribunt, quam referant, quæ gesta sunt. Grauiter hoc vitio laborant aliqui, qui affectui succumbentes, quo volunt, & quomodo volunt, historiam deducunt, & incautum lectorem circumducunt. Hæc VVaddingus. Ea nempe ratio est, cur nos tanto labore antiqua & primæua auctorum monumenta colligere, discutere, & primogenio stylo in lucem edere, conemur.

[32] Quæ VVaddingus profert, ea fere apud Mazzerium aut in Appendice continentur, præter hoc de illius erga Virginem Deiparam pietate num. 6. His aliisque acceptis beneficiis sanctissimæ Virgini deuinctus, incredibili erga eam exarsit deuotionis affectu, [Eius testimonium de S. Petri erga Deiparam pietate.] proposuitque nullum prætermittere obsequium, quod in tantæ benefactricis cederet honorem. Scripto peculiari libello eius ab originali peccato indemnitatem constanter asseruit, & reliqua Virginis priuilegia doctis celebrauit encomiis. Quotiescumque orabat, laudes miscebat Mariæ, quæcumque obuia Mariæ simulacra reuerenter salutabat; locuturus, nomen præmittebat Mariæ; antequam mensæ accumberet Mariana promebat elogia, & cibum putabat insipidum, si sacræ Virginis non condiretur memoria. In laboribus, in angustiis ad sacram hanc aram conuolabat, insidiisque inimici hac arte occurrebat, vt singulis ictibus clypeum opponeret nominis Mariæ, cuius præsens semper sentiebat auxilium. Ingens hic pietatis ardor ita transmutauit affectum, mentemque possedit, vt nihil aliud sapere, nihil affari, nihilque videretur audire. Ex abundantia cordis os loquebatur: visum quippe est eius cordi insculptum sacratissimum nomen Mariæ, non aliter quam Martyris Ignatij præcordiis diuina Iesv vox apparuit impressa. Hæc ille. De S. Ignatio agemus 1. Februarij, vbi discutiemus, quamobrem illius cordi nomen Iesv insculptum a recentioribus pingatur.

[33] Inter acerrimos immaculatæ conceptionis beatæ Virginis defensores referunt Petrum Thomam, Bernardinus de Busto Minorita in suo Mariali, [S. Petri scripta.] sermone 4. de Conceptione par. 3. & Ferdinandus Quirinus de Salazar noster de Immaculata Conceptione cap. 42. seculo 15. quo eum an. Ch. 1468 martyrio coronatum scripserat. Multos alios libros Catholice & ingeniose ab eo conscriptos testatur Baptista Mantuanus in Apologia pro Carmelitis. Tritthemius hos profert: Super Sententias lib. 4. Sermones varios lib. 4. & quædam similia. Tritthemium sequuntur Petrus Lucius Belga in Bibliotheca Carmelitarum, Antonius Posseuinus in Apparatu Sacro, Conradus Gesnerus in Bibliotheca, & alij. Quorum nihil nobis adhuc videre licuit, nedum de iis ferre iudicium.

VITA AVCTORE PHILIPPO MAZZERIO
Cancellario regni Cypri, ex MSS.

Petrus Thomasius, Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis Carmelitarum (S.)

BHL Number: 6778

Avctore Philip. Mazzerio, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Ab ortu solis vsque ad occasum laudabile nomen Domini: quia mirabilis Deus in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. Nouissimo vero mundo aduesperascente & in maligno posito, mirabilis & vere benignus ipse Dominus Deus in Fratre Petro Thomæ ordinis B. Mariæ de Monte Carmeli, Reuerendissimo Patriarcha Constantinopolitano, ac sanctæ Sedis Apostolicæ Legato pro sancto passagio: per quem Deus voluit illuminare Ecclesiam suam militantem, maxime Orientalem, in virtute luminis intemeratæ fidei Catholicæ, & exaltatione sanctæ Crucis. Et, ne tantum lumen temporibus nostris exortum, in istis partibus Orientalibus in regno Cypri sub modio abscondatur, ad excitationem deuotionis fidelium Catholicorum, in laudem Dei, eiusque genitricis gloriosæ Virginis, & honorem sanctæ Crucis, cuius mysterium idem gloriosus Patriarcha triumphanter prædicauit, ego Cancellarius Cypri quamuis indignus, [Auctor S. Petro vnice carus,] & heu magnus peccator, qui sanctam eiusdem beati Legati vitam clare cognoui, in Domino Iesu & inter omnes homines huius mundi, &, si fas est mihi dicere, super omnes ab ipso specialiter magis dilectus; omni carnali affectu postposito, zelo eius sanctitatis accensus, ac pie coactus, de gratia Domini mei Iesu Christi, Virgine gloriosa inspirante, & beato Patriarcha Patre meo reuerendissimo & amantissimo, cuius amore langueo, adiuuante, felicem cursum tanti Legati Apostolici ad brauium, quod nunc obtinet, nec ambigo, & aliqua mirabilia & miracula Dei de multis per ipsum in luce radiantia, plana narratione inferius describens declarabo. Cuius laudabilis vitæ tanti Patris veritatem partim ab ipso secretius habui, partim a personis authenticis & fide dignis. [vnde habuerit quæ scribit.] Et quod audiuimus & vidimus, oculis nostris quoque perspeximus, & manus nostræ contrectauerunt de verbo hoc, & vita eiusdem Patris manifesta, quam vidimus, testamur & annuntiamus vobis fidelibus Christianis, vt gaudeatis, & gaudium vestrum in odorem tanti Legati plenum sit in Christo Iesu Domino nostro.

CAPVT I.
S. Petri patria, institutio, vita monastica, doctrina.

[2] Pater vero meus amantissimus de a Lingua-Occitana, Ducatu Aquitaniæ, b Petragorensi prouincia, villa quæ dicitur c Salimosa de d Thomas, diœcesis e Sarlatensis, [S. Petrus in Aquitania] erat oriundus, & de parentela inferiori. Pater suus f massarius & terrarum non suarum cultor, animaliumque nutritor in gradu suo pauperrimus, duos filios videlicet Petrum Thomæ & vnum alium, atque vnam filiam habebat. Mortuo autem vno filio, remanente Petro Thomæ cum sorore sua, in anxietate paupertatis remanserunt. [parentibus pauperibus ortus,] Sed videns iuuenculus Petrus paupertatem patris & domus propriæ, a Deo inspiratus patrem reliquit, matrem, & sororem; [mendicando studet:] & iuit in vnum castrum vocatum g Mampesier, ibi quærendo panem pro Deo & sustentationem vitæ, semper eundo ad scholas: [docet pueros elementa,] & in breui tempore taliter studuit, quod satis cito effectus fuit doctor puerorum. Aliquibus vero temporibus reuolutis venit in ciuitatem h Agennensem, ibique multis annis studuit in Grammatica, Logica, & Dialectica, [Grammaticam, & Logicam.] semper nutritus de eleemosynis & labore proprio. Legebat enim scholaribus prouinciæ Grammaticam, & postea Logicam vsque ad vicesimum annum ætatis suæ, a Deo semper prouisus de vita, nec in tota vita sua a patre vel domo propria vnquam habuit valorem viginti florenorum.

[3] Prior autem Conuentus cum Lectore B. Mariæ de Carmelo videns dictum puerum Petrum habilem, duxit eum in i Lectoria, & stetit ibi per annum docens pueros in Grammatica & Logica. Quo facto Prior k Condomij eiusdem religionis videns ipsum, & admirans eius subtilitatem & sanctam conuersationem, duxit eum ad conuentum Condomij, [Fit Carmelita,] & induit eum habitu Fratrum ordinis B. Mariæ de Carmelo, ibique faciens professionem docuit Fratres iuuenes per duos annos. Tunc ordo videns sufficientiam suam & deuotionem, ordinauit quod legeret in ciuitate Agennensi Logicalia, ibique audiuit Philosophiam, & stetit ibi per tres annos, [Sacerdos:] & factus est l Sacerdos, mundus carne ab omni spurcitia iuuenili, ac feruens in ardore deuotionis intemeratæ Virginis Mariæ, agonem suum sine intermissione ei recommendans. [D. Virginem pie colit:]

[4] Aliquo tempore transacto peruenit ad tantam m paupertatem, quod vix poterat habere vestes, candelas, aut oleum, aut alia parua necessaria: nihilominus tantam deuotionem a pueritia in gloriosam Virginem habebat, & ei ita deuote seruiebat, vt factum est quod fraudari a desiderio non poterat. Tandem ipso semel existente post matutinas in dormitorio, & cogitans ad paupertatem suam, [ab ea recreatur promisso leuandæ paupertatis subsidio,] orando beatam Virginem Mariam pro adiutorio, fortiter timens ne studium propter paupertatem perderet; eadem hora Virgo Maria visibiliter sibi vigilanti & per dormitorium ambulanti apparuit, ipsum accipiens per cappam, & ducens per dormitorium, sibique dixit: Fili mi, ne dubites de paupertate, quia te non deseram; fortiter studeas, & seruias filio meo & mihi. Quo dicto beata Virgo Maria ab oculis eius euanuit. Adueniente summo mane Frater Petrus celebrauit Missam de Virgine Maria, gratias sibi referendo de promissione. Missa vero dicta affuit vnus n Miles de patria illa, cuius nomen dedi obliuioni; qui Miles dixit Fratri Petro: [quod postridic accipit:] Volo vobis confiteri. Confessione autem facta Miles dedit sibi quindecim regales auri. Et ab illa die in posterum numquam habuit paupertatem. Quod miraculum secretissime ac deuotissime in laudem Virginis mihi peccatori indigno per caritatem reuelauit, & aliqua alia magnalia de ipsa Virgine, quæ propter leuitatem meam, teporem, frigiditatem, imo iniquitatem de memoria mea (heu!) euolauerunt. Vtinam misercatur mei ipsa Domina mea!

[5] Ordo vero suus ordinauit, quod in conuentu Burdegalis legeret Logicam nouam, [decet variis locis philosophiam:] quod & fecit per vnum annum. Tunc ordo suus iterum posuit eum in o Albia, & legit naturalem philosophiam, & hoc per annum. Et iterum legit Agenno per annum Physicam. Tunc ordinauit ordo quod iret Parisius. Et postquam intrauit Religionem numquam dormiuit sine tunica & scapulari, nec super plumam. Ipse autem stans Parisius mirabiliter profecit, & stetit Parisius per tres annos, & reuersus est in prouinciam suam, & factus est Lector p Cathurcij, & mirabiliter incepit prædicare.

[6] Ipso autem existente in Cathurcio, accidit quod quadam æstate tanta siccitas fuit in Cathurcio, [tempore siccitatis,] quod omnes fructus peribant, fiebatque quotidie processio ab omni Clero & populo ad impetrandam pluuiam. Tunc ordinatum fuit, quod Frater Petrus Thomæ prædicaret statuto die. Die vero ordinata Frater Petrus totum Clerum & populum duxit extra ciuitatem per mediam leucam processionem faciendo, [in concione] & ibi incepit sermonem suum; primo populum deuotissime confortando, omnibus secure promittens pluuiam, & quod in gloriosa Virgine tantam spem ponerent, [promittit pluuiam, ope D. Virginis, & impetrat:] & haberent illo die pluuiam. Ipso autem prædicante, nulla nebula apparente in cælo, nec aliquo signo pluuiæ, sed Deo cooperante, & Virgine gloriosa intercedente, antequam sermo finiretur incepit pluere paullatim; & tantum pluit quod vix potuit populus reuerti ad ciuitatem, propter abundatiam pluuiæ. [habetur sanctus:] Illo miraculo viso illi de ciuitate & prouincia reputabant ipsum Fratrem Petrum sanctum, & etiam propter vitam & conuersationem suam mirabilem. Tunc ipse ab illa hora quæsiuit occasionem recedendi ab illa prouincia propter honorem, [fugit honorem:] quem sibi faciebant, omnem gloriam humanam abominando. In Cathurcio autem stetit legendo, [fit Baccalaureus Theologiæ.] prædicando, & mirabilia faciendo per tres annos, & reuersus est Parisius, ibique studuit per quatuor annos, & factus est Bacellarius in Theologia.

[Annotata]

a Lingua- Occitana, & Lingua - Occitania in antiquis actis & diplomatis auo S. Petri datis appellatur, [Langue. doc.] quæ vulgo Languedoc, quod hi populi affirment vocula Teutonica oock, siue oc, vt ceteri Franci suo idiomate ouy; ideoq; reliqua Gallia vice versa Languedouy illis dicitur. Verum vt Langedocia propria Galliam Nar. bonensem primam tantum complectitur, nullo modo Petragoricos includit.

b Petrocorij Cæsari, Petrogori Plinio, vrbs Petrogoricum Aimoino, aliis Petrocorium, Comitatus titulo tum insignitum, in Ducatu Aquitaniæ: a Ptolemæ Vesuna appellata creditur.

c Vvaddingo vicus Salinarum. forte Sales est, quem Ioannes Tardo Canonicus Ecclesiæ Sarlatensis, in delineatione diœcesis Sarlatensis, inter oppida Montpazierium & Belueram collocat, & fauent sequentia. Perperam Saracenus & lectiones officij Carmelitani, Condomi natum referunt, vbi religioso instituto initiatus, & quasi renatus est.

d An vicus Sales de Thomas appellatus, & ab ea vico Thomæ illi cognomen? VVaddingus opinatur a patre ita cognominatum.

e Sarlatensis diœcesis auulsa a Petrocoriensi per Ioannē XXII. ann. Ch. 1317. riuo adiacet, qui Dordoniæ ad Dumam oppidum miscetur.

f [Massarius.] Idest villicus, vt ex tomo 2. Codicis antiquarum legum obseruat Iosephus Laurentius in Amalthea onomastica. massa villa Bulengero de Imperio & Imperatore.

g VVaddingo Montis-pensierij castrum. oppidum hoc tempore Montpazierium Ioanni Tardo, est ad fontem fluuij Drotæ, in eadem diœcesi versus Agennum.

h Agennum, siue Aginum, adiacet Garumnæ, medio itinere Tolosam inter & Burdigalam. vrbs ipsa celebris, [Agennum.] & Sede Episcopali olim ornata. Saracenus Atrebatum studij caussa scribit missum. an mendo typographico?

i Lectora, vel Lactora, vel Lactoratum vrbs, antiquitate, [Lactora.] Episcopatu, pluribusque monumentis nobilissima, vt scribit Papirius Massonus, Ægircio flumine subluitur, in edito sita loco, vulgo Letour, vel Laictour, infra Ausciorum metropolim.

k [Condomum.] Condomium, VVaddingo Condomum, Sarraceno Condumum, Sedes Episcopalis, ab Agennensi & ipsa per Ioannem XXII. auulsa; ad fluuium Balisam sita, nec procul Lactora, Scipionis du Pleix Francicarum rerum scriptoris patria.

l Inuitum sacerdotio admotum scribit Vvaddingus.

m Saracenus narrat hoc miraculum patratum ad releuandam, non propriam, sed monasterij cuiusdam paupertatem, cum Prouincialis in solenni visitatione de illius pauperie subleuanda valde anxius esset. at quomodo eum fuisse Prouincialem probat? Eadem in Breuiario ordinis leguntur. Didacus Cauriensis scribit in Hispania Prouincialem extitisse prouinciæ Bæticæ. Sed quo auctore? numquam Hispaniam vidisse verius esse supra diximus.

n Saracenus: Angelus Domini, mercatoris forma indutus, statim illi præsto fuit, & tantas illi aureas pecunias detulit, quanta necessitate vrgebatur cœnobium illud. quo facto Angelicus ille mercator euanuit. Vnde hæc habuit Saracenus? Mazzerio ipse Petrus contrarium narrauit.

o Albia, Alba, & Albiga, Sedes Episcopalis ad Tarnim fluuium, [ Albia] 10. milliaribus Tholosa distat. de ea sæpe alibi.

p De Cadurcorum metropoli, quæ vulgo Cahors, actum alibi.

CAPVT II.
Laurea Doctoralis. Conuersatio in Curia Pontificia.

[7] Reuersus autem ad prouinciam suam, factus est Procurator Ordinis sui, [Constituitur Procurator ordinis:] & venit in Curiam Romanam. Tunc Generalis ordinis sui, existens in Curia, & videns ipsum Fratrem Petrum paruum corpore, & modicæ apparentiæ, & quod illi de prouincia sua ordinauerunt ipsum Procuratorem ordinis, [despicitur a Generale suo:] despexit eum in corde suo, & nolebat ipsum ducere præ verecundia in præsentia Cardinalium. Tandem motu Dei & B. Mariæ, Dominus a Taliarandre Cardinalis Petragoricensis audiens sufficientiam suam, & quod erat de prouincia sua, voluit ipsum videre, & eum habere in prandio. Post prandium vero fuit mota quædam quæstio secundum vsum Cardinalium: [concionatur in Curia Pontificia.] ibique fuit Frater Petrus cognitus & diuulgatus mirabiliter, & cognita sua magna scientia & subtilitate, postea in Curia cœpit prædicare & disputare, taliter quod omnes mirabantur de ipso.

[8] Tandem ad promotionem Reuerendissimi Patris Domini Cardinalis Petragorensis per generale Capitulum ordinis B. Mariæ de Carmelo ordinatum fuit, quod Frater Petrus iret Parisius, & cursum suum perficeret, [Mittitur Parisios,] vt posset doctorari in sacra pagina. Ipse autem iuit Parisius, ibique legit in conuentu suo sacram Scripturam, & secundum constitutiones faciendi Parisius Magistros in Theologia, [Doctoratu ornandus:] Frater Petrus non poterat licentiari nisi compleret cursum suum, videlicet quod legeret adhuc per quinque annos vel circa. Accidit autem nutu Dei, Virgine gloriosa disponente, quod Virgo ipsum suum deuotum sublimare volebat, quod circa annum tertium ipsius F. Petri legentis fuerunt Parisius circa quatuordecim Bacellarij in Theologia, Religiosi & seculares, anhelantes & expectantes magisterium quilibet recipero illo anno, secundum ordinem Vniuersitatis: adeo accidit, quod quædam erat orta inter Cancellarium Vniuersitatis, & prædictos expectantes magisterium b… ita quod debebat eligi Religiosus vnus vltra numerum prȩdictum, propter discordiam prædictam, [fit Doctor ante tempus:] & ipsum doctorari cum aliis illius anni doctorandis. Tunc nutu Dei Magistri in Theologia fere triginta duo, inter omnes Religiosis Parisienses considerantes ipsius F. Petri sufficientiam, vnanimiter vocem suam dederunt sibi, & ipsum elegerunt, & maxime Cancellarius, non obstante quod cursum suum non compleuerat secundum ordinem Parisiensem. Factus est itaque Doctor in Theologia Frater Petrus de consensu omnium, & contra constitutiones Parisienses, in laudem Dei & admirationem omnium.

[9] [redit Auenionem:] Et statim reuersus est ad Curiam Romanam, videlicet in Auenione, cum honore non modico & laudibus infinitis. Tunc incepit mirabiliter prædicare coram Papa, & factus est in Theologia Regens in Curia. [concionatur coram Curia,] & factus est in Theologia Regens in Curia. Visitabat Cardinales, prædicabat coram eis, disputabat, & soluebat quæstiones: prædicabat aliquando populo, & pluries faciendo duos vel tres sermones Clero & populo in vno die, collationibus Cardinalium post prandium exceptis. Et beatus erat Cardinalis vel Prælatus, qui Fratrem Petrum Thomæ in amicum domesticum & in mensa habere poterat. [gratiosus Cardinalibus.]

[10] Istum modum magisterij sui Parisius in substantia habui ab ore suo proprio. [Assiduus in officio Ecclesiastico, etiam inter docendum,] Insuper ipse confessus est, quod ipso existente Parisius & legente numquam in tempore suo propter lectionem ipse perdiderat vnam Missam, quin semper celebraret ante lectionem, nec Matutinas. Et secrete mihi confitebatur, quod celebrando Missam suam quasi in aurora diei, & post Missam ascendebat cathedram ad legendum; Deus in Missis suis magis infundebat in cor eius scientiam, [scientiam diuinitus haurit in Missas:] intelligentiam, & veram expositionem sacræ Scripturæ, quam ante habuerat in studendo lectionem: & quod ipso legente in cathedra post Missam suam, talia sibi occurrebant, quæ numquam studuerat, & de quibus ipsemet mirabatur, Deo semper gratias referendo & B. Mariæ.

[11] Ipso autem in tanto & alto gradu conscenso non obstante in Curia, [fugit particularitates:] semper subditus erat Priori & Conuentui suo, semperque surgens ad Matutinas; & numquam in vita sua, quousque fuit Episcopus, & Sedis Apostolicæ Legatus, in conuentu suo comedit extra refectorium, nec alium cibum volebat comedere quam pauperes Fratres. [feminas mouet vt vanum ornatum dimittant:] Propter conuersationem suam sanctam, & mirabilem prædicationem, præ omnibus in Curia mirabiliter diligebatur & reuerebatur, & specialiter a burgensibus, mercatoribus & mulieribus, quibus fecit dimittere per suam prædicationem superfluum cultum margaritarum capitis earum & ornamenta superflua.

[12] Quod autem hoc sit verum, quod ipsum diligebant, confessus est mihi, quod semel propter penuriam non modicam Conuentus sui Auenionis, ipse pietate Fratrum suorum motus, [pro monasterio stipē amplam corrogat:] fecit semel vnam quæstam in ciuitate sola Auenionensi. Et in sero reuersus est ad conuentum suum apportando mille florenos de quæsta vnius diei: ita diligebatur propter virtutem suam, quod nemo ei petita negabat: & sic alebat & nutriebat Fratres ordinis sui vbicumque erat. Gloriose in tota vita sua impleta est promissio B. Mariæ prius sibi facta.

[13] In prædicatione sua vtique parcebat nulli, nec Domino Papæ, [in concione nulli parcit,] nec cuicumque. In medio vero sermonis communiter homines ridere faciebat, aliqua pulchra moralia narrando; modo flere, modo ridere faciebat; & in fine sermonis sui omnis homo a facie eius ædificatus & consolatus recedebat: [risum & fletum mouet, omnes ædificat.] quia Spiritus sanctus, sicut pie credo, a iuuētute sua per os eius loquebatur, nec in sermonibus suis visus est spernere. Et in tempore suo non erat talis prædicator in Ecclesia Dei, verbis cuius opera præibant & sequebantur: & certe vita sua poterat dici non humana, sed diuina; quia nihil terrenum affectabat, nisi solum augmentationem fidei Catholicæ, Fratrum suorum & omnium cum quibus loquebatur… Verba autem sua ardentia erant in caritate non ficta.

[14] In confessionibus qualis! quomodo reducebat peccatores ad viam Dei & ad pœnitentiam, [in audiendu confessionibus prudens:] & quomodo laicis declarabat dubia, & Clericis subtilia! Certe audeo dicere, quod pro vno peccatore ad ipsum recurente, & ab ipso alias numquam viso, si oportuisset, corpus suum lætanter ad martyrium posuisset. Igitur pro domesticis quid fecisset? Caritatem eius & virtutes difficile esset describere.

[15] Ipso autem coram Deo sic clarescente, sic regente in Curia, Dominus Papa Clemens VI. debitum vniuersæ carnis c soluit: & debitis exequiis solenniter completis, funus eius, in quodam d monasterio, e prouisione Dei, portatum fuit: ab Auinione vsque ad prædictum locum fuerunt duodecim dietæ. Ipse autem B. Petrus ab omni parentela Papæ & Collegio electus fuit ad prædicandum in itinere, [in transuectione corporis Clementis VI.] & fecit duodecim sermones in itinere, quolibet die vnum, mirabiles & vltra quam mirabiles. Beata ergo Maria Virgo, quæ tantum sublimauerat deuotum Fratrem suum Petrum, iterum voluit ipsum honorare. Nam funere Papæ existente in ecclesia B. Mariæ de f Pugio Frater Petrus ascendit cathedram, [in via 12. diebus cōcionatur;] vt prædicaret more solito: & propter labores itineris, & prædicationes præcedentes, inuenit se ita raucum, quod loqui minime poterat, nec audiri. Ipse autem scandalum non posse habere prædicandi, timens incipere, [ope D. Virginis, rauim pellit.] vertit se ad imaginem B. Mariæ Virginis, orationem suam deuote fundens. Qua finita, Virgine adiuuante, & populo audiente, incepit alta voce thema suum: & prædicauit, & ita clare sicut alios sermones vnquam fecerat. Quam gratiam a beata Virgine Maria sibi factam ipse Frater Petrus, sicut mihi dixit, ipse B. Mariæ, & meritis beatæ memoriæ Papæ Clementis attribuit . Mira res & laudabilis: intemerata Virgo in famulo suo Fratre Petro dulcedinem suam mirabiliter ostendit.

[Annotata]

a Talerandus aliis, filius Comitis Petragoricensis, ex Episcopo Autissiodorensi creatus Presbyter Cardinalis S. Petri ad Vincula titulo Eudoxiæ a Ioanne XXII. an. Ch. 1331. factus Episcopus Albanensis a Clemente VI.

b Deest controuersia, vel quid simile.

c 6. Decemb. 1352.

d Casa-Dei in Aruernis, vbi quondam monachus & Abbas fuerat.

e Ita supremis tabulis mandarat ipse Pontifex.

f Alius de Podio, vulgo le Puys. Oppidum est Velaunorum, Anicium. De eius æde cathedrali Deiparæ sacra, [Podium.] & frequentibus miraculis celebri, copiose scripsit Odo Gissæus Societatis nostræ.

CAPVT III.
Episcopatus. Nuntiatura ad Imperatorem, Reges Apuliæ & Rassiæ.

[16] aAliquo tempore transacto Papa Innocentius VI. creatus fuit; in cuius conspectu Frater Petrus gratiam inuenit. Qui Dominus Papa mirabiliter in sermonibus Fratris Petri delectabatur, & videns sufficientiam & sanctam conuersationem eius, [Mittitur Nuntius Apostolicus ad Regem Apuliæ,] Fratris Petri Thomæ, & quod erat vtilis, imo necessarius Ecclesiæ Romanæ, ad portandum nomen Dei & honorem Ecclesiæ coram Regibus & Principibus & filiis Christianorum; ipse Dominus Papa ordinauit Fratrem Petrum Apostolicæ Sedis Nuntium ad eundum in Apuliam ad Regem b Apuliæ c Ludouicum, & ad Reginam d Ioannam, eius consortem, propter aliqua magna negotia Ecclesiam Dei & regnum Apuliæ tangentia. Quod & fecit, & præceptum a Sede Apostolica sibi iniunctum ad honorem Dei & Ecclesiæ laudabiliter fecit & compleuit. Et hæc fuit prima legatio sua.

[17] Et reuersus est ad Curiam tempore interuallo. Et ipso Fratre Petro semper prædicante & populum Auinionensem reformante, noua in Curia venerunt, videlicet quod e Rex f Raciæ, qui modo se vocauerit g Bulgariæ Imperator, schismaticus ad gremium Ecclesiæ Romanæ pie venire volebat. Illo vero tempore Cæsar Augustus Karolus IV. in h Italia venit & i Romam. Consilio autem ventilato in Consistorio, Papa de consilio Fratrum ordinauit Fratrem Petrum Nuntium Apostolicum ad Imperatorem, & ad Regem Raciæ. Et quia ambassiata, siue legatio, ponderosa, periculosa, authentica, imperialis & regalis erat, ideo oportebat Nuntium authenticum, & in gradu alto esse. Dominus autem Papa dedit tunc k Fratri Petro Thomæ Ecclesiam Pactensem in Sicilia; & l factus est Episcopus. Ipse arripiens iter suum primo ad Imperatorem Romanum venit, cui summus Pontifex per Fratrem Petrum Sedis Apostolicæ Nuntium multa bona offerens, sibi misit pro parte ipsius Domini Papæ & Ecclesiæ, etiam tractaturus inter Ecclesiam & ipsum Imperatorem magnæ laudis & vtilitatis Ecclesiæ, [&, ante ordinatus Episcopus Pactensis in Sicilia,] Reipublicæ & honoris Christianitatis. Quod & fecit quantum in eo erat: & Imperatorem in amorem Ecclesiæ per verba miræ prædicationis & deuotionis, semper ad honorem Ecclesiæ, solidauit, roborauit, & confortauit. [ad Carolū IV. Imperatorem:]

[18] Recedente autem Domino Fratre Petro ab Imperatore, & versus Raciam iter arripiente, per Italiam, m Hungariam, [tendit in Rasciam per multa pericula:] & Sclauoniam transiuit cum tantis periculis, quod familia sua pluries de die in diem mortem corporalem expectabat. Ipse vero firmus, constans & stabilis, nec labores appretiabat, nec mortem timebat, nec proprio corpori parcebat; sed confortatus in Domino, vnionem Ecclesiæ & saluationem animarum cordialiter desiderans, omnia pericula itineris & laboris quasi ludum puerorum reputabat. Inter omnia autem pericula quæ pertransiuit, aliqua miranda inferius narrabo. Nam Frater Petrus, requirente socio ipsius Domini Fratris Petri, a Domino n Archiepiscopo Nicosiensi interrogatus coram pluribus, dixit quod ipso existente in societate ipsius Domini Fratris Petri Domini sui in via eundo in Raciam, accidit quod ipse Nuntius Papalis non potuit habere vnam galeam, sed intrauit in quodam ligno satis paruo cum familia sua. Et nauigante de Venetiis eundo versus Raciam circa fines Sclauoniæ & o Achaiæ, Domino Fratre Petro in mari nauigante, cuidam ligno magno Turcorum sibi occurrenti & appropinquanti, nullo ingenio humano euadere poterat. Tunc marinarij omnes & alij de vita eorum desperantes Nuntium Apostolicum exorauerunt vt ad Deum preces funderet pro liberatione ipsorum. Tunc Fratre Petro in oratione prostrato, & appropinquante Turcorum ligno, miraculose adeo cælo claro, sole feruente, & nulla nebula apparente, subito quædam nubes condensa & spissa lignum ipsius Domini Fratris Petri circumfulsit, [orta ad eius preces nebula, euadit nauim Turcicam:] taliter quod lignum Turcorum valde prope remigando appropinquantis ipsius Nuntij Papalis ligni visionem perdidit; lignum ipsius Domini Fratris Petri versus terram nauigando libere a Deo nebula mediante Turcos euasit. Miranda res, & miraculum obstupendum, ab ipso gloriosissimo Creatore clare suo seruienti demonstratum.

[19] Retulit insuper idem Frater Petrus, requirente Domino prædicto Archiepiscopo Nicosiensi, quod eadem via semel tantam fortunam maris lignum supradictum Domini sui inuasit, quod desperati marinarij sine regimine aliquo inter fluctus maris lignum vbi volebant ducebant. [in periculo naufragij orans,] Accidit autem miraculose, quod ligno appropinquante terram, & omnibus expectantibus mortem vicinam, [extra mare cum naui transfertur:] Nuntio Apostolico in feruentiori existente deuotione, subito quædam vnda vel fluctuatio maris lignum prædictum in quodam lacu mari vicino & marinariis ignoto proiecit integrum & saluum. Quæ res non modicum est miranda: nam fortuna pacificata inuentum est lignum in lacu supradicto, remote valde a mari, & oportuit lignum desuper terram trahere ad mare. Sic enim a Deo per orationes ipsius Domini Fratris Petri saluati fuerunt, immensas gratias Deo referentes.

[20] Multis vero laboribus & periculis transactis, Deo adiuuante, famulus Dei in Raciam applicuit, & diebus aliquibus elapsis, ad præsentiam Regis Raciæ peruenit. Qui quidem Rex inter omnes homines mundi suo tempore maior erat corpore, [Rasciæ Regem, non indigna demissione, ritu gentis,] & terribilis facie. Consuetudo autem illius regni & magnificentiæ regalis est, quod quicumque ad præsentiam Regis venit, ante salutationem pedem ipsius osculatur, & alias reuerentias non modicum superfluas facit. De quibus Dominus Frater Petrus Nuntius Apostolicus multoties ante præmonitus fuerat a pluribus, sibi dicendo, quod si in hoc deficeret, periculo mortis subiturus esset. Stante vero Apostolico Nuntio in præsentia Regis sine inclinatione aut aliqua reuerentia, ne videlicet honores Ecclesiæ derogaret, quia Nuntius Papalis, omni tempore, [sed conuēnienti salutatione honorat:] postposito timore, a Deo confisus, authentice & gratiose Regem, prout decebat, salutabat. Rex autem militia & Baronibus circumdatus superbe Nuntium Papalem recepit, & multa verba magnifica & iactabūda secum habuit. Die autem constituto exponendi legationem, adueniente Fratre Petro, clare, & strenue in quodam sermone, legationem suam Apostolicam Regi exposuit. Sed in responsionibus superbiam, cautelas, & mendacia ipsius Regis Nuntius Papalis clare cognouit. [maligno ab eo tractatur:] Illo tunc omnes de familia Domini Fratris Petri reputabant ipsum Nuntium Apostolicum & ipsos mortuos, videntes crudelitatem & malitiam ipsius Regis.

[21] Transactis aliquibus diebus, & multis tractatibus in honorem Ecclesiæ Romanæ concordatis, & iterum malitiose ruptis; ipse Frater Dominus Petrus semper & quotidie officium diuinum coram se authentice celebrari faciebat, siue in campis, siue in ciuitatibus & castris. Tandem Rege tyranno indurato, malitiam non modicam contra Ecclesiam Romanam ostendit, fecit præconizari, [illius edictum, ne quis sacrū suum audiret,] quod nullus Christianus Ecclesiæ Romanæ sub priuatione oculorum Missæ ipsius Domini Fratris Petri Nuntij Papalis interesset. Erant multi ibi Nobiles Teutonici & alij stipendiarij ipsius Regis. Quo audito timor & tremor omnes fideles Ecclesiæ Romanæ apprehendit. Ipse vero fidelis Nuntius intrepidus pie & strenue eos confortans, & periculum, in quo ipse & fideles Ecclesiæ erant, bene cognoscens, omni timore mortis postposito, imo pro augmentatione fidei Catholicæ mortem desiderans, eis cum vultu sereno dixit, [contemnit,] quod in crastina die, hora consueta, Missam solemnem personaliter gratia Dei celebraret, edicto Regis non obstante; & qui nostrorum fidelium interesse vellet, bene sibi placeret, & qui non, etiam contentus esset. Mane autem facto Dominus Frater Petrus hora consueta mortem pie expectans, [& celebrat corā Teutonibus,] loco authentico se præparauit ad Missam solemnem celebrandum. Et ecce fideles Ecclesiæ quasi ad martyrium cum gaudio currentes, alio alium non expectante, edictum Regis paruipendendo, omnes ad Missam ipsius Legati venerunt, [idem edictum merito spernentibus;] & ipsam deuotissime audierunt. Fuerunt autem ad Missam trecenti Teutonici, aliis Christianorum nationibus exceptis.

[22] Missa vero cum magna deuotione completa; & Rege audiente, furore repletus, edicto Regali fracto pro omnibus Teutonicis mandauit. Aduenientibus autem eis, Rex, facie turbata, zelo repletus eis dixit: Cur non timuistis edictum meum frangere? Nesciebatis quod ego præconizari feceram omnes oculos vestros eruere si Missam inimici nostri audiretis? Teutonicorum vero quidam miles & strenuus omnium aliorum Capitaneus, cuius nomen obliuioni dedi, a Spiritu sancto inspiratus, & a Patre meo animatus, [quorum aliquo generose Regi respondentes] pro omnibus aliis Regi respondit: Domine bene verum est, quod edictum vestrum audiuimus, sed magis timemus Deum quam vos. Et quomodo talem Patrem solum celebrantem sine nobis dimisissemus? Bene scitis, quod nos omnes Catholici & fideles Ecclesiæ Romanæ sumus, & ex quo oculos nostros velletis eruere, non solum oculos, sed nos omnes mori pro fide Catholica defendenda parati sumus. Audiens autem Rex talia verba adeo mitigatus, incepit ridere & admirari de tanta constantia ipsius Nuntij Apostolici & Teutonicorum. Ex illa hora tantum honorem & reuerentiam Dominus Frater Petrus recepit ab ipso Rege aliquibus temporibus, [eius fauorem nactus,] quod scribere non valerem. Tempore interuallo Rege obstinato, & p in perfidia remanente, Dominus Frater Petrus multas Ecclesias Metropolitanas & alias illius regni ad vnionem Ecclesiæ Romanæ reformauit, [multos Ecclesiæ reconciliat.] quæ prius schismaticæ erant. Et multis & infinitis periculis & insidiis a Rege cautelose ordinatis, cum difficultate, Deo adiuuante, a regno Raciæ ipse Nuntius Papalis Dominus Frater Petrus recessit sanus, & in Curiam reuersus est.

[Annotata]

a 12. diebus. nam. 6. Decemb. obiit Clemens VI. & 18. eiusdem Innocentius VI. electus est.

b Reges Apuliæ, & regnum Apuliæ, ab Albertino Mussato, Cortusiis fratribus, [Apuliæ regnum.] Ioanne Thurocio, aliisq; huius æui scriptoribus, appellantur Reges regnumq; Neapolitanum; alioquin Apulia propria, tam Daunia quam Peucetia, inter Ferentinos & Salentinos, ad mare superum, siue Adriaticum iacet, vulgo Puglia Piana, & Terra di Bari.

c Ludouicus, filius Philippi Principis Tarentini, nepos Roberti Regis Apuliæ, duxit Ioannam Reginam, Caroli filiam, neptem Roberti Regis aui sui, cum Andreas frater Ludouici Regis Hungariæ a Roberto Rege Ioannæ, quod fratris sui Caroli Martelli Regis Hungariæ nepos esset, cum regno maritus datus fuisset mense Septembri, an. Ch. 1345. mortuus est Ludouicus an. Ch. 1355.

d Superuixit quartum nupta ad annum Christi 1376.

e Rex cum litteris, hanc prætexens caussam, ad Pontificem miserat Bossidarium Iudicem Generalem, Nestegium Cephaliam Geren. ac Damianum de Cathara Apocrisarios & Procuratores, vt ex litteris Apostolicis ad Regem postea datis constat.

f al. Rachia, Rascia, & Rassia dicitur. De ea Ranzanus in Epitome rerum Hungaricarum Indice 2. in descriptione Danubij hæc refert: Vbi se Sauus Danubio miscet, superior Mœsia a Pannonia dirimitur. [Rascia.] Dicitur autem vulgo ea Mœsia Seruia, cuius primam occurrentem ex his locis partem hodie appellant Rasciam. Huius vero primum contraque Pannoniam positum oppidum est Belgradum … Inde ad M. P. ferme distat Smedris, hoc est, S. Andreæ nobile Rascianorum oppidum… Inde ad locum, vnde est Mœsiæ inferioris, vtpote regionis Bulgarorum, principium, est oppidum Bliognum nomine, &c. Hoc aliis Bodon, & Budonium, dicitur; eratq; Regum Rasciæ sedes, vt scribit Thurocius cap. 33.

g Bulgariæ magnam partem tenebat. Thurocius regnum Bulgariæ appellat, & Principem ait sibi Imperatoris Bulgariæ titulum vendicare.

h Vtinum venit 14. Octobr. 1354. Bassanum 1. Nouembris, Patauium 3. Mantuam 8. ast 4. Ianuarij 1355. Mediolanum, vbi 6. Ianuar. corona ferrea coronatus est.

i Romæ corona aurea coronatus est 5. Aprilis festo Resurrectionis Christi eiusdem anni 1355. vt accurate describunt Cortusij lib. II. cap. 1. 2. 4. 6.

k In Bulla Innocentij dicuntur de eius religionis zelo, vitæ ac morum probitate, spiritualium prouidentia, & temporalium circumspectione, aliisque virtutum meritis laudabilia testimonia perhibita.

l Iussu Pontificis consecratus est a Guidone Episcopo Portuensi.

m Innocentius Regi Hungariæ scribit, se, quæ coram ei dicta vellet, Nuntiis Petro & Bartholomæo præscripsisse.

n In Insula Cypro, Raimundo, de quo infra num. 116. & 130.

o An potius Albaniæ legendum? Ita Nuntij a Pontifice missi dicuntur in Bulla Apostolica ad regnum Rassiæ, Sclauoniæ, & Albaniæ. deinde regio Illyricorum occidentalis Dalmatia Venetis propinquior, orientalis Albania vocatur, cui contigua est Rassia, ob linguam Sclauorum etiam Sclauonia dicta. Ast Achaiæ littora potius Turcæ eo tempore infestabant.

p Addit VVaddingus in Vita, dolose egisse cum Pontifice Regem, & Apocrisarios, non tam Romanæ religionis affectu, quam declinando bello Hungarico, amandasse. Verum luisse postea iustas pœnas suæ fraudis, a Ludouico Rege Hungariæ contritum & humiliatum. Ranzanus Indice 19. ait Bulgaros, quia Ludouico defecerant, expugnatos fuisse Thurocius cap. 33. & Bonfinius Decade 2. lib. 10. addunt regiam Bodonem expugnatam, & Regem in Hungariam transmissum fuisse, sed Strachmerum, siue Stratimirum appellant, an hic idem, qui in Bullis Apostolicis Stephanus? Basilius Ioannes Heroldus in tabula Genealogica ad Nicetam Gregoram, & Chalcocondylam vult Reges Rassiæ generali vocabulo Stephanos dici, vt alibi Ptolemæi, Cæsares, Abgari, Pharaones dicti.

CAPVT IV.
Legatio ad Venetos & Regem Hungariæ.

[23] [Legatus mittitur pro pace inter Hungaros & Venetos,] Temporibus aliquibus transactis Papa Innocentius, fidei inimicorum Orientalium destructionem, & Terræ sanctæ liberationem desiderans, tamquam pius Pater, mirabiles victorias, strenuitatem, sapientiam, magnificentiam, potestatem, & deuotionem Ludouici Regis Vngariæ, cuius fama per vniuersum orbem non immerito diffundebatur… Illo tunc audiuit, quod Rex contra Venetos illis diebus magnam a guarram faciebat. Papa vero vnitatem pacemque Christianorum, & liberationem prædictam ad bonum finem deducere affectans; Legatum autem, Nuntium, aut Ambasiatorem non solum, sed & Ecclesiæ Dei cursorem promptum & fidelem, nulla pericula timentem, videlicet Dominum Fratrem Petrum Episcopum Pactensem, ad pacem Venetorum & Vngarorum reformandam misit Dominus Apostolicus; & Regi Vngariæ prædicto vexillum sanctæ Crucis & Ecclesiæ eidem Regi tamquam vexillatori inclyto, [& vt Regem ad bellum sacrū excitet:] & quod passagium sanctum inchoaret, cum multis b temporalibus & spiritualibus gratiis Dominus Papa per eumdem Dominum Fratrem Petrum transmisit.

[24] Ipse autem Dominus Frater Petrus bullis Papalibus præmunitus, & Apostolica benedictione recepta, iter suum arripuit, & transiens montes & Lombardiam, applicuit Venetiis. Ibique a Duce & Nobilibus magnifice & cum gaudio receptus, Ambasiatum suum Papalem Domino c Duci & consilio suo mirabiliter in quodam sermone declarauit; multis demonstrationibus & argumentis insolubilibus eos ad pacem admonendo & pie exhortando concludebat. [venit Venetias,] Responsione vero Venerotorum habita, transiuit per castra, & incurrit tanta pericula mortis in itinere, quod scribere tædium esset. [inde per multa pericula] Nam stipendiarij vtriusque partis, auaritia moti, pedes euangelizantium pacem turbabant. Sæpe enim & quasi quotidie aut continue insidias sibi ponebant, ipsum deridebant, & aliqui pacem in dolo secum faciebant. Ipse vero nihil terrenum dubitans, adeo constans & confortatus omnia pericula tam hominum quam fluminum &c. transiuit, & in Vngariam applicuit, & a Rege mansueto & Catholico deuote & Catholice magnificeque ad Ecclesiæ honorem est receptus. [in Hungariam:] Tanta guarra tunc temporis inter Vngaros & Venetos feruebat, quod transitus ipsius Domini Fratris Petri per castra vtriusque partis transeuntis magis potuit dici miraculosus & diuinus quam humanus. Elapsis aliquibus diebus ipse Pactensis Episcopus Dominus Frater Petrus legationem suam Papalem authentice, reuerenter, & gloriose Regi Vngariæ exposuit, Regem sublimando, ipsum pro parte Ecclesiæ honorando, multa bona temporalia & spiritualia offerendo, in timore Dei in amorem Ecclesiæ pie Regem confortando. [benigne & honorifice a Rege excipitur:] Ipse autem Rex deuotus & Catholicus Episcopo & Nuntio Papali benigne, clare, & dulciter ad omnia respondit, Deum inuocando, Domino Papæ & sanctæ Ecclesiæ regratiando, multa bona offerendo, verum & deuotum filium Ecclesiæ se monstrauit.

[25] Ab illa hora Rex Episcopum multum honorabat, laudabiliter & honorifice sibi necessaria ministrare faciebat, ipsum libenter videbat, dicta sua & prædicationes suas dulciter audiebat, & de tanta sapientia & eloquentia Rex multum mirabatur. Tandem Dominus Frater Petrus multis demonstrationibus & exhortationibus præcedentibus & verbis diuinis mediantibus Regem, tamquam leonem rugientem, [persuadet ei pacem, & sacram expeditionem:] & destructionem Venetorum proponentem, ad pacem pie conuertit. Et non ad pacem Venetorum solum Christianorumque, sed ad destructionem inimicorum fidei & liberationem Ierusalem, ipse Dominus Frater Petrus Regem adeo induxit, tam humiliter & deuote, vt Rex ab ipso Domino Fratre Petro ex parte Papæ venerabile signum & vexillum Crucis & Ecclesiæ recepit; & in manibus ipsius Nuntij Apostolici Rex solemniter iurauit, personaliter infra decem annos proximos secuturos sanctum passagium manu forti facere, & iter versus terram sanctam arripere. Omnibus autem prædictis adeo laudabiliter approbatis & confirmatis, Dominus Frater Petrus cum magno honore suo & Ecclesiæ Dei, & beneuolentia Regis, ab ipso Rege recessit; & transiens per castra inimicorum, & Vngaros & Teutonicos, qui ante velut leopardi prædam Venetorum sagittando accipiebant, iam mitigatos inuenit: audierant enim voluntatem Regis ad 0d pacem esse conuersam; & maximum honorem eidem Domino Fratri Petro fecerunt.

[26] Tandem multis periculis euasis Venetias, Deo auxiliante, peruenit, & ab aliquibus bene receptus & ab aliquibus minus, palatium Ducale ascendit: ibique coram Duce & concilio pacem tractatam, [Venetis proponit conditiones patis,] potestatem Vngarorum, & erga eos beneuolentiam rebellem denuntiauit. Pax vero per famulum Dei tractata talis fuit, vt Rex Vngarorum totam Dalmatiam & Zadram Venetis dimittebat, omnes iniurias remittebat, & amicus Venetorum efficiebatur; & vt pax & amicitia perfecta & æterna esset, Veneti caussa amicitiæ tantum quolibet anno vnum equum album Regi præsentare debebant. Audientibus autem Venetis a Domino Fratre Petro pacem prædicatam in concilio, tumultus non modicus surrexit; & in concilio tractatu pacis ventilato, pacem minus bene consulti recusarunt. Episcopus autem Dominus Frater Petrus ingemiscens, multa bona introducens proponendo, & prophetice pacem honestam recusantibus malum inde venire clare eis prædicebat. [exploditur.] Sed nihil profuit.

[27] Et quia opera pacem diligentibus manifestare debemus, vt turbatores pacis iudicia Dei cognoscant; accidit quod Domino Fratre Petro pacem prædictam annuntiante Venetis, qui ad guarram obstinati, de potentia humana & multitudine diuitiarum confisi, quidam nobilis Venetorum existens in quadam curia Nobilium, & audiens relationem Nobilium de Domino Fratre Petro, quantum poterat pacem prædictam euadebat, & in verbis iniquitatis coram omnibus prorupit, & Domino Fratri Petro & Ecclesiȩ Dei detrahēdo blasphemauit. Et sic a multis Nobilibus bonum propositum pacis reuocauit. Non attendens verbum propheticum dicentis, Beati pedes &c. Sed Deus auctor pacis & amator veritatis, [Præcipuus belli auctor, subita morte perit,] non in longum iustitiam suam in blasphematorem dissimulauit. [Isa. 52. 7.] Nam Nobilis prædictus illo die proprie ad guerram properans atque alios confortans, subitanea morte periit: quæ res non modicum est miranda. Dominus autem Frater Petrus, videns quod non proficiebat, & quod in eo erat fecerat, cum dolore & lacrymis de Venetiis recessit, & ad Curiam Romanam rediit. Postea vero Venetorum & Vngarorum guerra feruente, [reliqui ab Hungaris vincūtur.] & sanguinem effundente, adueniente prophetia Domini Fratris Petri, Veneti perdiderunt, & e Dalmatiam totam amiserunt.

[Annotata]

a An Ch. 1356. mense Iunio cœpit Taruisium obsidere quod Zadra, seu Zara, antiquis ladera, vrbs maritima Dalmatiæ, a Venetis detineretur. Cortusij lib 11. cap. 8. Thurocius cap. 25. & 26.

b VVaddingus in Vita nu. 17. In suppetias belli decimas trium annorum aliaque subsidia temporalia & spiritualia obtulit.

c Monuit Innocentius Ioannem Gradonicum Ducem Venetorum inter alia, vt ea quæ venerabilis Petrus Episcopus Pactensis Apostolicæ Sedis Nuntius lator præsentium retulerit, credat indubie, illaque ad effectum votiuæ consummationis adducat. Obiit Dux 28. Augusti hoc anno 1356. Electus Ioannes Delphinus, intra Taruisium obsessus.

d Cortusij hæc ita confirmant: Mense Octobris inter Regem & Venetos treguæ (seu induciæ) statuuntur per quinque menses. His finitis, de pace magna fuerunt colloquia, sed sine fructu.

e Hungari Zadram expugnarunt 17. Septembris an. 1357. partem exercitus ceciderunt an. 1358. mense Ianuario; quo anno pacem hac conditione conclusam referunt Cortusij cap. II. quod Dominus Dux & commune Venetiarum omnes ciuitates & castra sita in Crouatia & Dalmatia libere debeant relaxare, & quod in suis litteris de cetero Dominos Dalmatiæ & Crouatiæ se non debeant nominare. Ipse vero Rex contra obtulit, quod tenebat in Episcopatu Taruisij. Hanc pacem, magis necessariam quam vtilem, Dominus Dux & omnes ciues laudauerunt. Hæc de pace hac Cortusij, & simul historiam sui temporis concludunt.

CAPVT V.
Legatio Constantinopolitana. Ecclesia Orientalis Romanæ reconciliata.

[28] Interuallis autem aliquibus temporibus noua in Curiam Romanam venerunt, videlicet quod a Imperator Constantinopolitanus ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ venire volebat. Quod valde difficile erat credere, quia ab antiquo Græci separati sunt ab Ecclesia, & multoties in tractatibus Ecclesiam Romanam illuserunt. Nihilominus Papa Innocentius vnionem Ecclesiarum desiderans, & filiorum peccata non recordans, sicut pius Pater aduertens, considerans, & concludens, [Mittitur Legatus Apostolicus Constantinopolim:] quod si per doctrinam & prædicationem alicuius Prælati Ecclesiæ Romanæ Imperator prædictus, & eius populus Græcus ad veram obedientiam Ecclesiæ, Deo inspirante, venirent, per Dominum Fratrem Petrum. In talibus adeo consuetus, & onera sanctæ Ecclesiæ desperata super humeros suos assumens, de Deo confisus, auctoritate Apostolica fulcitus, de Curia versus Constantinopolim recessit Nuntius Apostolicus. Tandem post multos labores & pericula infinita Constantinopolim venit. Postea in quodam exercitu, vbi Imperator erat, [adit Imperatorem:] venit, ibique ab Imperatore & suis Baronibus cum magnis laudibus & honoribus receptus fuit: & legatione sua subtiliter, demonstratiue, & deuote Imperatori exposita, cum Imperatore remansit, & responsionem non habuit; quia Imperator illo tunc factis armorum impeditus erat. Sed verba ipsius Domini Fratris Petri in cor Imperatoris intrauerant, & ipsum mollificauerant, necnon & aliorum quamplurimorum Baronum Grȩcorum, [benigne ab eo excipitur:] in honorē & beniuolentiam Ecclesiæ Romanæ ipsum Dominum Fratrem Petrum multum honorauerunt, & laute ei procurauerunt necessaria.

[29] Tandem aliquo tempore interuallo, & Domino Fratre Petro semper de fide Catholica cum Græcis disputante, dubiaque & cæcitatem ipsorum a Spiritu sancto per demonstrationem clare soluente, deuotas orationes ad Deum faciebat, & corpus suum afflictionibus & ieiuniis macerabat, vt ad verum lumen Ecclesiæ Romanæ cæcitatem Grȩcorum reducere valeret. Quid plura? Quidam male loquebantur, & alij bene. [eum reconciliat Ecclesiæ Romanæ:] Sed Imperatore ciuitatem Constantinopolim adueniente, & Domino Fratre Petro continue sibi prædicante & docente, ipse Imperator factus est verus Catholicus, & obediens Ecclesiæ Romanæ, articulos fidei sigillatim confitendo, & sanctam Ecclesiam Romanam esse matrem suam asserendo; & hoc in manibus ipsius Domini Fratris Petri, tactis manibus ad sancta Dei Euangelia. Iurauit etiam promittere seruare, & facere obseruari pro posse, quæ ad sanctam Ecclesiam Romanam pertinent: necnon Patriarcham Græcum perfidum, & vnitatis Ecclesiæ inimicum promisit deponi, & vnum alium Catholicum eligi debere. Et ne ea quæ Imperator confitebatur & obseruari promittebat, irrita haberentur, admonitionibus piis & diuinis ipsius Domini Fratris Petri mediantibus, Imperator tamquam fidelis Catholicus & deuotus de manu ipsius Domini Fratris Petri Apostolici Nuntij corpus Dominicum suscepit deuotissime. [sacram ei communionem tribuit.] Longum enim esset scribere ea quæ Deus per manum serui sui Domini Fratris Petri ibi fecit ad laudem Dei, & Ecclesiæ suæ vnitatem, & ideo caussa breuitatis dimittam. Sed vt appareat substantia prædictorum, quoddam instrumentum Imperiale ex prædictis Summo Pontifici missum inferius reserabo, ad laudem Dei, qui per eumdem Dominum Fratrem Petrum tanta bona in Ecclesia Dei fecit. Forma autem instrumenti talis est:

[30] Sanctissimo in Christo Patri & Domino Innocentio, [Litteras Imperatoris ad Pontificem, mitti.] Dei gratia sacrosanctæ Romanæ ac Catholicæ Ecclesiæ summo Pontifici dignissimo, Ioannes in Christo 1Deo fidelis Imperator & moderator Romanorum, reuerentiam quæ est debita & deuota. Sanctissime Pater, in exercitu nostro, qui erat contra inimicos, venit Reuerendissimus Pater & Frater Dominus Petrus Pactensis Episcopus, cum alio Fratre b Guilhelmo Episcopo c Cysopolitanensi. Et dictus Dominus Frater Petrus Vestræ Sanctitatis Nuntius C. S. litteras obtulit, in quarum lectione lætatum est Imperium nostrum & exultauit. Etenim inuenimus in illis, quod Vestra Sanctitas scribit, quod nos iurauimus & diximus, quod sumus fideles, obedientes, & deuoti, ac reuerentes cū multis Baronibus nostris, vobis & successoribus vestris, ac sanctæ Romanæ ac Catholicæ Ecclesiæ. Et asserebatis in ipsis litteris vestris, quod vos & Domini Cardinales & Episcopi vestri multum lætati estis, & hortabamini nos, vt quod incepimus opere perficeremus. Et vos vestros Prȩlatos & Barones in nostrum adiutorium prouocaretis contra Turcos & alios fidei inimicos. Et quod dictus Dominus Frater Petrus nobis referret vostram voluntatem. Qui prudenter a nobis quæsiuit nostram intentionem, si confiteremur quæ sancta Romana ac Catholica Ecclesia prædicat & docet. Et cum tunc non potuerimus respondere, voluimus Constantinopolim accedere, & ibi respondere: tardauimus propter aliqua quæ contigerunt nobis. Post hoc Constantinopolim venientes dedimus operam, vt plenarie responderemus.

[31] Scitote ergo, Sanctissime Pater, quod cum omni sollicitudine, qua possumus, laborauimus, & laboramus, vt Ecclesia nostra Sanctæ Romanæ Ecclesiæ vniatur, & cum consilio & deliberatione Baronum nostrorum dicto Domino Fratri Petro respondimus, quod sicut promisimus, ita volumus, & sumus obedientes & fideles ac deuoti Romanæ Ecclesiæ: [quibus profitetur fidem Catholicam,] imo & promittimus, & iuramus, & firmiter ego promitto & teneo omnia integre, quæ sancta Romana Ecclesia tenet, & ipsa fide volo viuere & mori, & nullo tempore ab ipsa discedam. Et sic promisi dicto Domino Fratri Petro, & in manibus suis iuraui, præsentibus Episcopis multis: & seruabo amodo fidem & fidelitatem summo Pontifici, quam seruant alij Principes Romanæ Ecclesiæ. Nunc autem hoc facere non possum, quod totus populus obediat, quia non omnes sunt mihi fideles, nec obediunt, & multi insidiantur, vt habeant occasionem contra me. Sed omnino complebo & firmabo vobis, si adiutorium mittitis quod quæsiui, & nullus erit qui contradicat. Scio enim quod si venerit Legatus vester cum galeis & adiutorio quod quæro, omnes subiicientur, & erunt fideles vobis. Et nunc, [& implorat auxilium cōtra Turcas,] Sanctissime Pater, ne contemnatis me filium vestrū: omne enim genus meum a d principio voluit obedire Romanæ & Catholicæ Ecclesiæ, & fidele fuit & subiectum, & etiam e proauus meus vsque in finem vitæ suæ: & in obedientia, fidelitate, & deuotione prædictis decessit. Et sic faciam ego omnino Deo auxiliante. Igitur ne contemnatis me filium vestrum, nec spernatis ciuitatem & terram meam, cum exiguo ei adiutorio, & omnia vobis subiicientur. [benedictione Legati victoriam adeptus:] Multa bona fecit nobis Deus postquam accepimus per dictum Dominum Petrum benedictionem vestram. Statim enim accepimus viuum magnum Principem Turcorum, & subiecerunt se nobis multa castra. Necnon, f qui se fecerat Imperatorem, habemus in carceribus nostris, cum vxore & pueris suis: & credimus quod totum est factum propter benedictionem vestram, de qua multum speramus. Omnia quæ scripsimus volumus adimplere.

[32] Voluimus autem & g filium nostrum h Despoten Sanctitati Vestræ destinare. [constituit filium ad Pontificem mittere,] sed Dominus Legatus non iudicauit ad præsens id fieri. Spero autem quod in breui veniet ad Vestram Sanctitatem: & vtinam ego ipse possem venire ad exhibendum reuerentiam, quam debeo. Quæ autem scribere propter multiloquia obmisimus, [schismaticum Patriarcham deponere.] dicto Domino Legato commisimus Vestræ Sanctitati referenda. Propter i Patriarcham vero non dubitetis: deponam enim eum & ponam alium, quem scio Sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse fidelem. Gratias autem ago vobis, quia misistis sic nobis sapientem virum & prudentem, de quo Imperium nostrum multum est consolatum, & omnes Romæi & Latini: propter doctrinam enim suam in meliorem vitam sunt mutati & confirmati. Recommendo me ipsum & meum Imperium Vestræ Sanctitati. Ad securitatem prædictorum & manifestam adimpletionem præsens insertum iussit fieri Imperium nostrum, quod k rubeis litteris manu propria more consueto signauit, & l aurea bulla est appensa. Scriptum est enim Constantinopoli in nostro a Deo custodito palatio Blachernarum, anno a constitutione mundi m sexto millesimo octingentesimo sexagesimo sexto, mensis Nouembris septimo die, Indictione vndecima.

[33] His omnibus laudabiliter peractis non solum Græci ad veram fidem reformati, & in meliorem vitam mutati; [Latinos Constantinopoli ag ētes confirmat S. Petrus.] & in meliorem vitam mutati; sed etiam Latini & Ianuenses & aliæ nationes Christianorum illic commorantium per sanctam prædicationem & doctrinam, necnon & deuotam conuersationem ipsius Domini Fratris Petri, ædificabantur in deuotione & vnitate Ecclesiæ Romanæ, & lætantes animabantur contra Turcos ad sustinendum bella Dei in pace Ecclesiæ.

[Annotata]

a Ioannes Palæologus, dictus Caloioannes, filius Iunioris Andronici, accepto a tutore Ioanne Cantacuzeno imperio (de quo ipse Cantacuzenus lib. 4. historiæ cap. 41. & 42.) misit ad Pontificem Apocrisarios Paulum Archiepiscopum Smyrnensem, & nobilem virum Nicolaum Sigeros.

b VVaddingus in Vita & Annalibus Minorum scribit Minoritam fuisse.

c An Chrysopolis vrbs Episcopalis, [Chrysopolis.] sub Archiepiscopo Philippensi, in Achaia? In Bullis Apostolicis, & Annalibus Minorum dicitur Sisopolitanus. an aliqua Sisopolis, seu Cysopolis fuerit vrbs Episcopalis, necdum reperimus.

d Primus Palæologorum fuit Michaël, qui Constantinopolim Latinis Imperatoribus eripuit anno 1216. [Michaël Palæologus Imp. Catholicus.] Legatos misit ad Lugdunense Concilium an. 1274. & conditum in eo decretum fidei ratum habuit. Obiit, teste Nicephoro Gregora, anno Græcorum 6791. Christi 1283. &, quod se cum Romano Pontifice coniunxisset, ab Andronico filio, ne plebeio quidem ritu est sepultus; haud proculcastris, in quibus tunc erat, humo obrutus.

e Proauus Andronicus senior, Schismaticorum summus fautor ideoß a Clemente V. III. Nonas Iunij, anno Pontificatus eius 2. Christi 1307. excommunicatus. [Andronicus fil. schismaticus.] An hunc a nepote Andronico Iuniore in monasterium detrusum vult resipuisse? Certe grauissimo morbo liberatum esse per aquam fontis B. Mariæ, & moriturum petiisse habitum monasticum, scribit Cantacuzenus lib. 2. cap. 16. & 17. Videtur potius hic proauus pro abauo positus. De abauo Caloioannis Michaële Catholico iam dictum.

f Matthæus is erat, filius Cantacuzeni, de cuius, vxoris, duorum filiorum, & totidem filiarum captiuitate, agit Cantacuzenus lib. 4. cap. 45.

g Manuelem, vt in priore epistola apud Brouium an. 1355. num. 39. scribit. Hic postea imperium administrauit, Princeps pius, prudens & eruditus.

h Δεσπότης Dominus. Hanc appellationem Imperatori, filiis eius, & generis potissimum tributam, [Despotæ titulus.] docet Pontanus noster ad Cantacuzenum.

i Hic Callistus erat, de quo passim Cantacuzenus; de eius legatione ad Triballos & obitu cap. vltimo, libri 4.

k Nicetas lib. I. vocat γράμμα ἐρυθροσήμαντον σφραγῖδί τε χρυσείᾳ καὶ σηρικῷ νήματι ἔμπεδον, κογχης ἀναδευμένῳ ἅιματι. litteras rubrica notatas, sigilloque aureo, & serico filo munitas, quod conchæ sanguine tinctum erat.

l Zonaræ tom. 3. γραφή χρυσόβουλλος, & χρυσοσήμαντος, epistola aureæ bullæ, & aurei sigilli dicitur.

m Is annus Christi est 1358. sed inchoatus a Septembri anni Latinorum 1357. vt in prolegomenis dictum.

CAPVT VI.
Iter in Cyprum & Palæstinam.

[34] Tempore autem ordinato Dominus Frater Petrus Imperatori cum lacrymis valefaciens, versus regnum Cypri nauigauit. Et applicante eo ad ciuitatem Famagustam Rex a Hugo bonæ memoriæ Ierusalem & Cypri præclarissimus & Catholicus inter omnes Reges Christianorum, [Ab Hugone Rege Cypri magnifice exceptus.] aduentum ipsius Domini Fratris Petri in regnum suum audiens, obuiam sibi personaliter 2iuit cum tantis honoribus & solemnitatibus, quod maiori Prælato Ecclesiæ Dei suffecisset, & Episcopum in ciuitatem suam b Nicosensem duxit. Dominus Frater Petrus videns sibi honores vltra modum per Regem impensos, ipsos quantum poterat recusabat, Regi benigne dicens: [honorem declinat:] Non sum Nuntius, siue Legatus Papæ; sed quidam Frater peregrinus pauper, desiderans sepulchrum Domini visitare: & ideo placeat Regali Maiestati mihi istos honores non facere, quia non sum dignus tantis honoribus. E contra Rex dicebat: Domine Episcope, bene cognoscimus vos, & quæ per manus vestras Dominus facere voluit: etsi non essetis Nuntius Papæ, neque Episcopus, nihilominus quia Magister in Theologia estis, & propter virtutes vestras, honorare vos vellemus. E contra Dominus Frater Petrus se humiliando, & sacram Scripturam pie allegando, respondebat. & sic pia lis inter ipsum & Regem oriebatur. Tandem Dominus Frater Petrus coram Rege prædicans, Rex multum ipsum laudabat, & amplius honorabat, & omnia signa amicitiæ familiariter sibi ostendebat.

[35] Deo vero permittente Dominus Frater Petrus quamdam infirmitatem magnam habuit in Cypro; [morbo correptus,] de qua ipse Rex & omnes sui in immensum doluerunt, quod bene ostenderunt. Nam omni die infirmitatis ipsius Fratris Petri c Regina Ierusalem & Cypri manibus propriis cibum ipsius præparabat, [Reginæ manibus paratum cibū quotidie accipit:] nec de cibo comedebat. Quæ res non modicum est miranda. Pluribus enim diebus infirmitas eius durauit, sed Deo fauente, & Regina ministrante, conualuit & sanatus est.

[36] Vale ergo Regi & Reginæ faciens, ipsis regratiando de beneficiis, ad viam Ierusalem se disposuit: & contra consilium Regis, [it Hierosolymam:] qui periculum ipsius Domini Fratris Petri, & malitiam Saracenorum bene cognoscebat, & quod via sua Saracenis manifestaretur pro falsis Christianis mercatoribus intimauit. Ipse vero admonitionibus Regis non acquiescens, de Deo confisus, mare transfretauit, & Ierusalem peruenit. Quomodo autem a fidelibus Christianis receptus fuit, longum esset scribere. Visitauitque sepulchrum Domini, & alia loca sancta, cum tanta deuotione & lacrymarum effusione, quod omnes fideles prouocauit ad lacrymas. Quomodo autem super sepulchrum Domini celebrabat deuotissime; [inuisit loca sacra:] quomodo pro Fratribus Christianis Deum deuote exorabat; quomodo Christianos in Ierusalem & terram sanctam inhabitantes pie confortabat, etiam vsque ad mortem pro Christo sustinendam; quomodo martyrium affectabat, non valerem verbis exprimere. Quid plura? Multi ac multi sibi dicebant: Pater non potestis euadere corporalem mortem; nam agnitus estis Papalis Nuntius esse. Ipse vero confortatus in Domino Iesu talia verba paruipendens, toto corde martyrium desiderans, si a Deo esset, velut alter Franciscus. Nam omnes Christianos cuiuscumque nationis, quos habere potuit, congregauit in montem Sion d circa horam tertiam, coram omnibus Saracenis aduenientibus omni tempore, [publice concionatur:] postposito timore, gloriose & authentice prædicauit. Illo tunc Saraceni murmurauerunt, & timor inuasit omnes Christianos. Quidam autem Saraceni & falsi Christiani dicebant, Quia bonus est; alij vero, Malus est.

[37] Ipse vero peregrinatione sua peracta, gratias Deo agens, per medium illorum ibat, & nemo in eum manum posuit, [redit in Cyprum:] & reuersus est Cyprum sine aliquo impedimento. Rex autem ipsum videns, & quæ fecerat inter Saracenos audiens, dulciter ipsum recepit admirando, & plusquam admirando, & Deo regratiando, quod a Saracenis viuus euaserat. Ipse quidem suæ præparationis impediente caussa aliquibus temporibus in Famagusta e remeante, Creatori suo Virginique gloriosæ sic totis viribus humiliter seruiebat, quod omni media nocte vel circa, in camera sua prostratus in terram tam deuote & tam feruide, & sic tam intente in orationes prorupit, vt quasi raptus nihil mundani sentiret. [feruenter noctu orat,] Vnde quidam suus Capellanus vna vice, dum per suam cameram extincta luce pergeret, super ipsum Dominum Fratrem Petrum transiuit, nec ab eodem sentitus fuit, vt narrabat. Et eisdem horis, quibus sic in orationibus prostratus erat, [igne supra cubiculum eius apparente:] ignis de cælo super cameram ipsius per Armenos & alios ibi vicinos & confines visus est quampluries descendere. Quod miraculum non solum per præfatos Armenos & Græcos, verum etiam per schismaticos & fidei Catholicæ alienos, & qui hoc, vt dictum est, viderant, est indubitanter approbatum. Ob cuius reuerentiam & perpetuam memoriam Fratres Carmelitæ ipsius domus in Famagusta in aurora diei cuiuslibet Missam constituerunt celebrari.

[38] Omni autem intentione sua completa, Rege & populo eius per prædicationem & sanctam conuersationem ipsius Domini Fratris Petri ædificatis, [redit Auenionem.] ipse valefaciens Regi reuersus est ad Curiam Romanam, & a Papa Innocentio & omnibus Cardinalibus gloriose visus est. Post aliqua tempora præclarissimus Hugo Rex Ierusalem & Cypri prædictus, Papæ Innocentio misit epistolas, in quibus continebatur quod Soldanus audiens aduentum ipsius Domini Fratris Petri Papalis Nuntij in Ierusalem, eius prædicationem, & recessum de terra sua, timuit & doluit, & pro f Admirato Ierusalem statim misit, & ipsum decollari fecit, eo quod ipsum Dominum Fratrem Petrum de terra sua permisisset exire.

[Annotata]

a Hugo Lusinianus, infra num. 48. de Lesignico, cuius maiores a Pictonibus Galliæ (vbi Lusiniacum castrum, [Lusiniani Reges Cypri.] ciuilibus bellis a Duce Montpenserio ann. Ch. 1575. euersum) oriundi, in Palæstina militarunt: ex quibus Guigo Lusinianus vltimus Hierosolymorum Rex, vrbe a Saladino Ægypti Calypha an. Ch. 1187. expugnata, regnum Cypri ab Henrico II. Rege Anglorum emit, summa, pro qua Templariis erat oppignoratum, repræsentata. itaq; eo regno Lusinianorum familia potita est ad annum vsque Ch. 1476. quo, extincto Iacobo puero, deuenit in potestatem Venetorum.

b Nichossia legebatur in MS. Est Nicosia sedes regia & archiepiscopalis.

c Leonora VVaddingo; filia Petri Principis Aragonij, Comitis Ripacurtiæ, & Montaneorum, Iacobo II. Rege Aragonum prognati, quem Surita tomo 2. hist. Aragoniæ lib. 6. cap. 72. Comitem Ripacurtiæ, & Empuriarum vocat.

d VVaddingus, in æde Fratrum Minorum.

e Idem in cœnobio Carmelitarum.

f Sic infra num. 4. Admiratus Hospitalis militiæ. Apud Bulingerum lib. 8. de Rom. Imper. cap. 83. [Admiratus.] Amiræus dicitur Princeps Senatus Saracenorum.

CAPVT VII.
Legatio Apostolica vniuersalis in Oriente. Creta ab hæresi purgata.

[39] Papa Innocentius a informatus de diligentia, sapientia, & virtutibus ipsius Domini Fratris Petri; & quomodo Dominus per manum eius in omnibus viis eius & legationibus operabatur, Ecclesiam suam sanctam multiplicando & sublimando; informatus etiam per epistolas Regis Ierusalem & Cypri ac ipsius Imperatoris Constantinopolitani de virtutibus eius; ipse Papa, de consilio Cardinalium, [Legatus Apostolicus vniuersalis in Oriētem mittitur,] determinauit ipsum Dominum Fratrem Petrum Pactensem Episcopum ad partes b Romaniæ & Cypri mittere, nō Nuntium Papalem singularem tantum, sed Legatum Sedis Apostolicæ specialem & vniuersalem, vt in partibus prædictis c ædificare, plantare, euellere, contra inimicos fidei bellare, schismaticos ad vnionē Ecclesiæ reducere, & ad omnia alia, quæ ad officium plenæ legationis Apostolicæ pertinere deberent. [ante creatus Episcopus Coronensis:] Et Papa dedit ei in augmentationem status sui Ecclesiam Coronensem. Ipse autem Legatus priuilegiis Apostolicis munitus, benedictione Apostolica accepta, ad partes sibi iniunctas peruenit. Et officio suæ legationis fungens, galeras Venetorum, Hospitalis, & aliorum fidelium congregauit. Et d ciuitatem Smyrnarum sibi commissam, & alia loca suæ legationis Christianorum, pie & strenue visitans, Constantinopolim peruenit. Et Imperatorem contra Turcum guarram facientem, 3& adiutorio indigentem, [iuuat Imperatorem contra Turcas:] ipse Legatus plurimarum e galearum comitatu associatus visitauit, & eum, sicut prius promiserat, confortauit. Et omnes suæ legationis Christianos in guarram Turcorum pie animauit: multa bona f spiritualia & temporalia offerens & promittens ibidem Imperatori prædicto & omnibus Magnatibus, & populo suæ legationis prædicando, sancte conuersando, & corporaliter bellando ædificabat: multa opprobria inuidorum & detractorum & falsorum Christianorum sustinebat, & multos labores corporales & pericula infinita pro multiplicatione fidei incurrebat: & plures victorias magnas intrinsecus & extrinsecus contra Turcos sibi dabat Deus.

[40] Nam inter alias ipsemet cum galeis prædictis & galeis Imperatoris consilio ventilato ad quoddā castrum Turcorum, [castrum Lapsacum expugnat:] nomine g Lapzaco vocatum, a mari satis remotum iuit. Ipse quidem & sui manu forti castrum fortiter expugnauerunt, & tandem adiutorio Dei, & admonitionibus feruentibus ipsius Legati, post multos labores & pericula, castrum fortiter obtinuerunt: & gratias Deo agentes, castrum expoliauerunt & combusserunt, & consilio determinato posuerunt se ad viam galearum. His peractis Turci flammam habitationis eorum videntes, & dolentes, in magnis turmis congregati inter mare & castrum in insidiis latitabant, vindicare se de Christianis cupientes. Dominus autem Legatus de vita & morte in Domino confortatus, quinquaginta militum Hospitaliorum, plurimorum Venetorum, Ianuensium, Anglicorum, Græcorum, & aliorum Christianorum turma associatus, agmine suo ordinato versus galeas ordinate tendebat. Et ecce Turci in diuersis turmis de insidiis exeuntes, vlulantes & vociferantes vnanimiter in nostros Christianos fortissimum impetum fecerunt. Et statim alio alium non expectato omnes marinarij Christiani, & alij quamplures, [Turcis ex insidiis irruentibus] vexilla sua relinquentes, viliter & in opprobrium fidei Christianæ ad galeas fugerunt. Dominus autem Legatus intestinis dolens cum militibus Hospitalaribus & nonnullis aliis occidentalibus paucis, Turcis restitit, & faciem non mutauit. Illo tunc bellum aggrauatum est, quia Christiani nostri paucissimi, & Turci infiniti erant; semper defendendo & inuadendo Turcos nostri Christiani versus galeas se trahebant. [generose cum parua suorum manu resistit:] Tandem strenuitate militum Hospitaliorum, necnon & aliorum paucorum, & strenuitate & benedictione ipsius Domini Legati, Turcis deuictis & retroactis, Deo operante galeas ascenderunt. In bello quoque prȩdicto septem de familia Domini Legati viriliter defendendo occisi sunt, & quamplures alij Christiani fugientes. De Turcis vero trecenti mortui sunt & Capitaneus eorum. Et sic voluit Deus Legato suo victoriam dare in captione castri; & in bello quoque virtutem eius & constantiam ostendere, & in fine belli de inimicis eius vindictam accipere.

[41] Talibus autem operibus, videlicet prædicando, docendo, bellando, infideles baptizando, schismaticos reducendo, & Ecclesiam Dei multiplicando, Dominus Legatus continue militabat, modo in Smyrnis, modo in Rhodum, modo in Constantinopolim, modo in Cyprum, modo in insulam Cretæ, modo in Turciam, modo cum multis galeis, modo cum paucis; & aliquando soli proprio corpori non parcebat nauigando & guarram faciendo, opportune quoque & importune, in hieme sicut in æstate, in periculis maris, in periculis bellorum, in periculis hominum, [quemdam Turcam Ecclesiæ tributarium facit:] & continuo in falsis fratribus, lætanter omnia sustinebat. Et tantum laborauit Deo auxiliante, quod tempore legationis suæ durante communiter Turci perdiderunt. Nam vnus de maioribus Principibus Turcorum, videlicet Dominus de h Hatelogo, tributum reddidit, quod numquam antea alicui Legato vel Christiano fecerat, [quamdam hæresim oppressurus Cretam petit,] & Christianos abinceps in terram suam semper honorauit.

[42] Postea autem Dominus Legatus in legatione sua sic proficiens, ab insula Crete noua audiuit, quæ cor eius non modicum conturbarunt, videlicet quod quædam hæresis abominabilis in insulam prædictam pullulabat, & specialiter inter Nobiles & maiores illius insulæ. Dominus autem Legatus extinguere desiderans i hæresim antequam fortificaretur, omnia alia negotia suæ legationis postponens, in Candiam cum sola galiota applicuit; & hoc contra consilium omnium amicorum suorum, duabus de caussis. Nam galeas Venetorum plures ipse Legatus retinuerat, per verba suæ miræ prædicationis, in seruitium Dei contra Turcos, per aliqua tempora vltra terminum galeis datum per Dominationem ipsorum. Et amici Legati dubitabant, quod, si veniret in Cretam, Dux Cretarum a Legato de facto repeteret propter stipendia galearum prædictarum, [contemptis propositis periculis:] quod impossibile erat Legato soluere. Alia caussa erat, quod non iret Cretam, quia principalis illius hæresis erat cognatus germanus vxoris Ducis Cretarum: & ideo amici eius timebant. Ipse autem Legatus Deum magis timens, quam homines, & mortem proprij corporis & amicorum paruipendens, de Deo confisus, & officio suo strenue fungens, omni timore postposito ciuitatem Candiæ ascendit, ibique a Duce non tamquam Legatus vel amicus, sed quasi inimicus receptus est. Et ideo supradicta dubia amicorum Legati & vltra euenerunt. Nam Dux prædictus, viam Dei nesciens, stipendia galearum prædictarum a Legato importune, superbe, & cum minis repetiit. Legatus autem verba eius sapienter dissimulans, de hæresi subtiliter inquirebat, & tempus transibat.

[43] Inuenta autem hæresi, hæreticos in ciuitatem Candiæ commorantes Legatus coram se vocari fecit, inter quos cognatus vxoris Ducis vnus illorum & maior erat. Iam hæretici hæresim suam firmauerant, insulam & fideles multos corruperant. Hæretici vero collatione facta, ad præsentiam Legati cum superbia, arrogantia, [citat hareticos:] & indignatione venerunt. Legatus autem dulciter & pie eos in quodam sermone ipsos de fide examinauit. Ipsi autem verba bona & dulcia Legati paruipendentes, arroganter & non ad propositum responderunt. Tunc Legatus ipsos diuidere voluit, & sigillatim vnumquemque examinare, petens pro parte Ecclesiæ Romanæ adiutorium a k brachio seculari, videlicet a Duce. Dux vero ista audiens, furibundus & male dispositus, & ab vxore agitatus, ad Legatum venit, & multa opprobria sibi dixit, adiutorium sibi negando & ipsum minando. [opprobriis lacessitur:] Quo facto quoddam murmur, ad promotionem amicorum hæreticorum, in ciuitatem & insulam, & in mortem eius & suorum Latinorum Ecclesiæ Romanæ surrexit. Et tunc omnes familiares ipsius Legati reputabant se mortuos, & Domini sui horam mortis expectantes. Legatus autem talia videns, in Domino confortatus, nihilque timens, omnes suos Latinos Ecclesiæ suæ Romanæ pie confortabat, & vsque ad mortem pro eis sustinendam pro fide Catholica, si expediret, laborauit.

[44] In crastino autem Legatus virtutem Dei & Ecclesiæ suæ ostendens, Ducem & totam ciuitatem pulsatis campanis l interdixit & excommunicauit, officium diuinum suspendit, [Ducem excommunicat, & ciuitati sacra interdicit, aliis additis minis:] & ostia omnium ecclesiarum Latinorum claudi fecit, & Duci talia verba dixit, quod omnes mirabantur, dicendo, quod Ecclesia Romana fidelibus regna dabat, & ab infidelibus regna leuabat; & in casu quod inobedientes & hæresim sustinerēt, Dominus Papa a Venetis Dominationes Cretarum leuaret, & alteri daret.

[45] Dux vero audiens magnalia Dei, & opera quæ a Deo faciebat, consilio habito, timor Dei percussit cor eius, [resipiscentes in gratiam recipit:] & incepit timere Papam & Dominationem suam Venetorum. Tunc mollificatus a Deo, personaliter ad Legatum venit, veniam sibi petens de præmissis. Legatus humiliter eum recepit, & per verba sancta ab omni malitia ipsum & alios reuocauit. Et taliter quod Dux & consilium suum in examinatione hæreticorum fuerunt, & a Legato in præsentia Ducis condemnati fuerunt in 4mortem ignis. Hæretici iuste condemnati, hæresim suam coram omnibus confessi sunt, quam coram Legato & omnibus reuocauerunt, & deuore veniam petierunt. Cognatus autem vxoris Ducis in hæresim perseuerauit, & per Ducem proprium, brachium seculare, combustus fuit. Miranda res, [hæresiarcham pertinacem comburi curat,] & plusquam miranda fuit. Nam Cretenses tunc fautores hæreticorum, qui ante dentibus in Legatum fremebant, modo ipsum quasi adorant & venerantur, & a Duce & Nobilibus insulæ mirabiliter honoratus, quidquid petebat adimplebatur.

[46] Ipse autem Legatus hæresi extirpata & eradicata, Ecclesia sancta Romana triumphante, & Legato lumine sanctæ fidei insulam Cretarum illuminante, cum beneuolentia & laudibus de Candia recessit, & in itinere suo in quadam ciuitate Cretarum applicans, m Canea vocata, ossa cuiusdam hæretici hæresis prædictæ effodi fecit & comburi. [item ossa hæretici hominis refodi & cōburi:] Et transiens per legationem, & versus ciuitatem Smyrnarum, venit ad custodiam, cuius Legatus ipse labores & pericula vltra quam dici possit sustinuit, modo stipendiarios Smyrnarum propria pecunia & sudore soluendo, modo eos dulciter admonendo & prædicando, & pluribus vicibus cum eis contra Turcos personaliter certando. Et breuiter omnes pecunias, siue de stipendiis suis propriis, siue de prædicatione & quomodocumque habere poterat, in custodiam Smyrnarum & guarram Turcorum, lætanter ponebat, parce viuendo. Et quidquid habere poterat de Cypro, [omnia sua ad bellum sacrum confert.] de Rhodo, & communitatibus Ianuensibus & Venetis, in tali vsu se gloriabatur ponere.

[Annotata]

a In Bulla, qua instituitur Legatus Apostolicus, dicitur prædicari vir timoratus, & prouidus, & in lege Domini ipsaque fide Catholica admodum eruditus, ac frequenter in arduis, & præsertim in illis partibus Orientis comprobatus, clarus scientia, plenusque multis virtutibus.

b Vt Constantinopolis noua Roma, ita Thracia appellata est Romania.

c In Bullā: Vt ibidem auctore Domino recta regens, & dirigens indirecta, & aspera conuertens in plana, sicut diligens cultor euellas & destruas, dissipes & disperdas, ædifices & plantes &c. vnde hæc descripta sunt.

d In Bullis Apostolicis Nicolaus Benedicti, Præceptor Domus Venusinæ Hospitalis S. Ioannis Hierosolymitani, destinatur socius Petri, & Smyrnarum ciuitatis Vicarius & Capitaneus. Ipse autem Petrus ad vrbis huius tutelam, & defensionem Orientis, præficitur exercitui Crucesignatorum.

e Certas galeas, id est, triremes, sub Romanæ Ecclesiæ nomine & vexillo tenendas destinauit Petro Innocentius, in litteris Apostolicis.

f Idem indulgentias plenarias concessit euntibus ad hoc bellum, subsidium mittentibus &c.

g In historia Musulmannica Turcorum Leunclauij lib. 13. Lepfeke dicitur, quod antiquis Lampsacum, Asiæ ad Hellespontum oppidum. isthæc haud multo ante se primum infuderant in Græciam Turcæ.

h VVaddingus Dynasta Alti-loci.

i Innocentius peculiari diplomate statuerat Petrum generalem Inquisitorem hæreticæ prauitatis in partibus suæ legationis.

k Facultatem concesserat Innocentius inuocandi ad hoc, cum opus fuerit, auxilij brachij secularis.

l Et hæc ei facultas concessa, contradictores, rebelles, & impedientes quoslibet per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi.

m Vrbs Episcopalis in Creta Occidentali, & post Candiam totius insulæ præcipua. Bellonius veterem Cydoniam, seu Cydonem, existimat esse. commodissimus hic portus. VVaddingus perperam Cunilæ vrbem legit.

CAPVT VIII.
Inauguratio Petri Regis Cypri. Schismaticorum reductio.

[47] Tempore interuallo & bonæ memoriæ a Hugone Ierusalem & Cypri Rege viam vniuersæ carnis soluto, Petrus eiusdem primogenitus ad sceptrum regale veridice & hæreditarie peruenit. Et quia Legatus talis & tantæ famæ erat, opera sua manifestabant; inclytus atque deuotus Princeps b coronam Ierusalem & sacram vnctionem regalem desiderans, pro Legato misit, vt ab ipso sacraretur & coronaretur. Legatus vero in c Rodura erat, & præ laboribus præcedentibus fortissime febribus infirmabatur. Nam ad festa circa Natalem Domini in loco iacuit vsque circa festum Paschæ proxime subsecutum. [Euocatus ad coronandum Regem Cypri, æger eo properat:] Quo festo appropinquante, & termino coronationis Regis imminente, Legatus infirmitatem propriam paruipendens, & honorem Ecclesiæ, videlicet coronationem prædictam, desiderans, ipsum in pedibus sustinere non valens, in galeam portari se fecit. Et ipso nauigante versus Cyprum, de infirmitate sua valde aggrauabatur taliter quod sui desperabant ipsum non posse viuum applicare Cyprum. Sed Deus, qui sanctum propositum Legati cognoscebat, qui cor & renes scrutatur, in Legatum miraculum euidentissimum ostendit. Nam galea applicante in portu Paphensi, Legato in lecto quasi mortuo apparente, Dominus Berengarius Gregorensis Nicosiensis Decanus, eius socius, de galea per porticulam pauperis exiuit, ipsam post eum clausit, in ciuitatemque iuit hospitium præparari, in quo corpusculum Legati requiescere posset. Et hospitio præparato, Dominus Berengarius ad galeam reuersus est infra quasi horam a recessu eius a galea. Et ecce opera Dei & mirabilia eius! Nam eadem hora qua recessit Dominus Berengarius Gregorensis, [subito sanatur ope S. Gregorij:] ad plenum sanus sine aliqua febre vel aliqua infirmitate de lecto surrexit, & super puppim galeæ ascendit lætus & hilaris, Deo regratians in immensum. Dominus vero Berengarius ipsum videns stantem supra puppim, cum admiratione non modica Legatum interrogauit, quomodo stabat; respondit, Valde bene. Et quomodo statis? Ipse dixit: B. Gregorius me sanauit.

[48] Descendit autem de galea, & venit ad ciuitatem & hospitium sibi præparatum, & abinceps nullam infirmitatem habuit. Miranda res & clarissimum miraculum est omnibus a Domino patefactum: de quo ab ipso Domino Berengario socio cum deuotione non modica mihi referente, sibi amicabiliter consolanti. Legatus autem tunc ad Regem veniens, si a patre honores & amicitias receperat suo tempore, a filio vero non minus. Rex Petrus cum laudibus & magnisicentiis contra eum iuit, [magnifico excipitur:] & eum deuote & humiliter recepit, honores decentes sibi exhibendo. Et a Regina matre eius, & d Regina consorte ipsius, & ab omnibus Nobilibus, Dominis & Dominabus, cum gaudio & honore susceptus est. Tempore autem statuto & determinato ipsius Regis coronationis, & multis prædicationibus & diuinis admonitionibus ipsius Legati præcedentibus, Rex, Regina, Legatus, omnis exercitus, & populus vtriusque sexus, in Famagusta, cum magna solennitate, venerunt: & aliquibus peractis solemnitatibus ad talem actum pertinentibus, ad requisitionem omnium Baronum nobilium regni, necnon & totius populi, vna voce clamantium, Legatus Pontificalibus indutus, cum omni Clero solemniter associatis suffragiis, cæremoniis ad hoc pertinentibus laudabiliter & deuote peractis, cum omni gaudio & laude Dei, in ecclesia Cathedrali Famagustana, [Regem coronat & inungit:] coram omnibus, ad honorem Dei & Ecclesiæ suæ sanctæ, & multitudinem fidei, & destructionem inimicorum Crucis, Petrum de Lezignico iam coronatum corona Cypri, oleo sancto inunxit & sacrauit, & coronam Ierusalem hæreditarie sibi legitime pertinentem super caput eius posuit, & ipsum solemniter coronauit: & factum est gaudium vniuersale ab omnibus Christianis Orientalibus, & maxime accipientibus. Et durauit solemnitas post coronationem multis & multis diebus in Famagusta, & postea Nicosiensi; Legato semper prædicante, docente, & in viam Dei & inimicorum fidei destructionem, Reges & alios confortando.

[49] Multis autem diebus transactis ad aures ipsius Legati peruenit, quomodo Episcopi & Sacerdotes Grȩci, & omnis populus Græcus Cypriensis, schismatici erant, nec Ecclesiæ Romanæ reuerebātur: imo fideles nostros 5ad ritum ipsorum, quantum poterant, inducebant. Legatus autem ista audiens, & clare videns Ecclesiæ Catholicæ perditionem, suspirando condoluit & ingemuit. Ipse autem vnionem Ecclesiarum & cæcos ad verum lumen Ecclesiæ reducere desiderans, informatione facta, & a Rege petita licentia, Episcopum maiorem Græcorum, & omnes Sacerdotes eius quos habere poterat, in ecclesia maiori Nicosiensi ad se conuocari fecit. [Schismaticos in templum conuocat,] Ibique Legatus Clericorum & sapientum Latinorum turma associatus, ecclesiæ ianuis omnibus clausis, ne tumultus Græcorum fieret, sedens coram altari maiori, Episcopum Græcorum & omnes Sacerdotes eius coram se vocari fecit. [errorum arguit,] Ibique dulciter & demonstratiue sacram Scripturam eis exponens, & errorem eorum clare demonstrans, ipsos ad veram fidem & Ecclesiæ Romanæ veram obedientiam benigne informabat. [ac quosdam conuertit:] Et iam multi & multi confessi sunt errorem eorum, & reformati sunt.

[50] Sed diabolus de tanta vtilitate Ecclesiæ inuidens, cor cuiusdam Sacerdotis obstinati & perfidi alios inflammauit, & in verba iniqua & inuoluntaria alios in ecclesia existentes commouit, [tumultu contra se excitato,] & contra Legatum alta voce prorupit. Populus vero congregatus ad fores ecclesiæ, audiens rumorem verborum prædictorum in ecclesia, incepit murmurare & clamare contra Legatum. Et factus est subito concursus totius populi Nicosiensis ad ecclesiam cum rumore, dicendo: Moriatur Legatus. Sacerdotes autem mali Græci in ecclesia strepitum populi furentis audientes, ianuas ecclesiæ aperuerunt. Et ecce totus populus furibundus cum clamore valido ecclesiam intrauit. Legatus autem hoc videns, multis Latinis fugientibus, & se abscondentibus, illis Latinis qui secum remanserant dixit: [intrepide ad mortem se offert:] Confortamini in Domino, afferte Crucem coram me, & lætanter moriamini pro fide Catholica. Nec motus, ab eo loco vbi sedebat surrexit in pedibus coram altari maiori, & facie non mutata versus inimicos suos firmus stabat, & dulciter mortem expectabat. Populo autem congregante, statim ad palatium noua venerunt. Et ecce subito, Rege præcipiente, Princeps Antiochiæ frater Regis se armauit, [submissis militibus, e manibus furentis populi eripitur:] & plures milites cum eo, & equos statim ascenderunt, & ad ecclesiam cucurrerunt. Princeps autem verus Catholicus & deuotus cum baculo in manu populum percutiens subito de ecclesia eiecit: & sic gratia Dei Legatum pium a morte liberauit. Tunc omnes fideles Christiani Deo gratias reddiderunt, & Legatum Martyrem voluntarium reputauerunt.

[51] Ipse autem Legatus a Spiritu sancto confortatus nullum timorem habuit, nec habere ostendit, & contra consilium amicorum ab inceptis non cessauit. Nam postea Græcis prædicando, ipsos instruendo, modo cum minis, modo cum bonis verbis, officio legationis suæ strenue fungens, & Rege Catholico & deuotissimo consentiente & fauorem dante, [Episcopos aliosq; Græcos conuertit:] Legatus opportune & importune Episcopum maiorem Græcorum, & alios Episcopos, fere omnes Sacerdotes Græcos insulæ regni Cypri, ad obedientiam Ecclesiæ Romanæ, Deo operante, confirmauit. Quod autem per Legatum, aut Prælatum numquam factum fuerat, & vsque hodie per manus Archiepiscopi Nicosiensis confirmati sunt, & Papæ & Romanæ Ecclesiæ obediunt. Mira res & miranda, & quanta pericula mortis magna pro Ecclesia sustinuit: & quanta bona in Ecclesia fecit: & quantas animas perditas ad cælum Deus per eum reuocauit. Ecclesia Catholica in Cypro sic multiplicata & decorata, & Ecclesiis & Sacerdotibus Latinis, Græcis, Armenis, Nothorinis, & aliis lege diuina a Legato data; ipse valefaciens Regi & Reginæ & omnibus aliis, [abit in Rhodum.] multisque documentis eis datis, a Rege qui multos honores & amicitias, in principio, in medio, & in fine eidem contulerat, cum lacrymis pietatis recessit, & versus Rhodum & Turquiam gressus suos, sicut consueuerat, direxit.

[Annotata]

a Obiit Hugo an. 1362. in itinere, cum in Europam proficisceretur, imploraturus Regum Christianorum auxilium contra Saracenos pro recuperanda Terra sancta.

b Nam ante discessum patris ex insula, Rex Cypri coronatus erat.

c Seu Rhodo.

d Echiua, filia Rupini Montfortij, quam sibi sanguine iunctam vt duceret, potestatem olim fecerat Clemens VI. IV. Kal. Iunij, anno Pontificatus I. Christi 1342. vt ad eum annum resert Bzouius n. 23.

CAPVT IX.
Visitatio Episcopatus Coronensis. reditus in Cyprum.

[52] Ipse autem affectabat Ecclesiam suam propriam Coronensem & Achaiam visitare; sed amici sui vnum dubium sibi posuerunt, dicentes, quomodo a Principissa Achaiæ, quæ quondam fuerat vxor primogeniti fratris Regis Petri Ierusalem & Cypri, de quo fratre Dominum Hugonem de Lizinaco habebat, & ipsa Domina ab aliquibus male informata ad sceptrum regni Cypri filij sui Domini Hugonis tendebat contra rationem. Et amici Legati sibi dicebant, quod coronauerat Regem Petrum, dubitabant de indignatione ipsius Dominæ Principissæ contra Dominum Legatum caussa filij sui, [Visit Coronensem Ecclesiam contemptis periculis;] cum ipsa etiam tenebat certa castra fortia Ecclesiæ Coronensis vicina: & ideo non consulebant ipsum Legatum personaliter ire in Episcopatu suo, nec in potentia ipsius Principissæ, caussa prædicta. Legatus autem de talibus dubiis parum curans, gregem sibi commissum visitare desiderans, de Deo confisus ad viam se posuit, & nauigando Coronium applicuit. Ibique a suis dulciter receptus est & ab omnibus Baronibus & Nobilibus Achaiæ cum gaudio visus, & in immensum honoratus. Legatus vero officio suo cum diligentia fungens, [studiose isthic prædicat:] sicut consueuerat, in prouincia Achaiæ incepit prædicare, docere, schismaticos Græcos ad obedientiam Ecclesiæ pie reducere, Ecclesias Latinas & Rectores ipsarum reformare, Principes confortare, & populum verbo Dei nutrire, & multa bona & diuina ibidem facere. Videntes autem Nobiles illius prouinciæ sanctam conuersationem, & verba diuina ipsius Legati audientes, in vitam meliorem & deuotiorem conuersi sunt.

[53] Et quia in omnibus prouinciis, vbi Legatus officium exercebat, in omnibus legationibus suis, Deus inter omnia bona communia, quæ per ipsum faciebat, aliquod singulare miraculum ostendere voluit misericorditer pro suo seruo Legato, sicut superius apparet, id idem in Achaia ostendere voluit. Nam in Achaia erat quidam Baro de maioribus prouinciæ illius, qui Dominus de b Arcadia vocabatur, & ad hunc iuit. Dominus vero de Arcadia vxorem habens bonam & deuotam, [a Domino de Arcadia benigne excipitur.] plures filias etiam habebat, sed aliquem filium a Deo habere non poterat in multis annis. Ipse autem & vxor eius, sanctitatem ipsius Legati considerantes adeo, cogitauerunt quod si Dominus Legatus ipsam Dominam benediceret, hoc ipsum impetraret. Tunc Dominus de Arcadia Dominum Legatum ad domum propriam inuitauit, ibique ipsum magnifice honorauit, quia potens & diues vltra modum erat; & postea caussam inuitationis coram omnibus sibi manifestauit. Legatus autem audiens deuotionem hospitis sui & hospitissæ, ipsos dulciter in Dominum confortauit. Et recordans verbi Saluatoris, dicentis: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis; in recessu suo, & conuiuio facto Legatus Dominum & omnes eius ad se vocauit, [precibus fusis, prolē masculam ei promittit & impetrat:] & quamdam benedictionem deuotissimam & longam, sacram Scripturam multipliciter allegando, pro filio habendo diuinum adiutorium inuocando flexis genibus, Legatus deuotissime compilauit. [Ioan. 14. 13.] Et benedictione completa, de Deo confisus, Dominæ hospitissæ suæ filium a Deo habiturum firmiter promisit: & valefaciens ad Ecclesiam suam Coronensem remeauit. Et ecce aliquibus diebus transactis, Deo operante, & Domino de Arcadia & vxore eius de promissione Legati præparantibus, Domina 6concepit & peperit filium, & non sunt fraudati a desiderio suo. Quæ res non modicum est miranda.

[54] Alio quidem tempore Legatus semel de Rhodo in Cyprum venire volebat, & ascendit super nauim magnam Franciæ, quæ a casu ibi applicuerat versus Cyprum tendens. Nauigante autem naue, tanta fortuna ipsam arripuit, quod non expectabant aliud quam naufragium. Sed Deo volente, & fortuna intumescente, nauis partes Paphenses in Cypro non in portu, sed in loco periculosissimo applicuit. Marinarij autem mortem vicinam expectantes, sancta collatione facta, adiutorio humano deficiente, & in cælum adiutorium clamantes, decem & sex anchoras fortissimas in mari proiecerunt, sed fortuna inualescente nihil profuit. Tunc omnes ad Legatum recurrebant pro auxilio diuino habendo. [demissa Cruce in mare tempestatem sedat:] Legatus vero in oratione prostratus, & a Deo exauditus subito surrexit, & quamdam crucem suam deuote cum fune naui periclitante in mare proiecit. Et ecce subito adeo data est tranquillitas maris, sicut vmquam ante fuerat. Omnes autem stupefacti & velut amentes, de liberatione eorum Deo gratias non modicas egerunt: & postea Legato similiter gratias reddiderunt. Miranda res a Deo nostro, qui saluos facit sperantes in se.

[55] Legatus autem in officio sibi commisso sic continue proficiens, vt supra, legationem suam circuibat. Et ecce Petrus Ierusalem & Cypri Rex, quod a iuuentute sua desiderabat, videlicet destructionem inimicorum fidei, in lucem produxit. Nam cum exercitu valido, manu forti, expensis propriis, ciuitatem inuictissimam c Sathaliam personaliter adiit, & eam fortissime d expugnando adeo gloriose triumphauit: [Sathalia a Rege Cypri expugnata,] & ciuitate ordinata & munita, cum triumpho non modico in regnum suum Cypri reuersus est. Legatus vero talem victoriam inauditam cum gaudio audiens, Sathaliam venit, ecclesiam consecrauit, Sacerdotes & Religiosos ad diuinum officium celebrandum instituit, & Christianos pro parte Regis ciuitatem custodientes in Domino animauit & confortauit, & multa priuilegia spiritualia ibidem pie reliquit. Et postea venit in Cyprum, & manus Regis pie confortans, [processiones & Missas in gratiarum actionem instituit.] necem inimicorum fidei Deo laudabiliter regratiari fecit, processiones & Missas solemnes pro victoria Sathaliæ instituit, & Regem & Nobiles populumque Cyprium in destructionem inimicorum fidei mirabiliter in Deum animauit.

[Annotata]

a De Anchaiæ & Moreæ Principibus nonnulla inserunt Sanmarthani lib. 19. historiæ Genealogicæ Regum Francorum cap. 8.

b Arcadia prouincia Peloponnesi, tunc Moreæ.

c Ciuitas maritima & Archiepiscopalis Caramaniæ occidentalis, seu antiquæ Pamphyliæ, [Sathalia vrbs.] Ptolemæo lib. 5. cap. 5. aliisq; antiquis Attalia, medio fere inter Rhodum & Cyprum itinere. Meminit Sathaliæ a Petro expugnatæ cum nonnullis castris & locis Vrbanus V. Bulla 22. apud VVaddingum.

d Froissardus lib. I. hist. Francicæ cap. 216. scribit omnes in vrbe repertos fuisse occisos, quod de Turcis solum intelligi forte debet.

CAPVT X.
Pestilentia a Cypro miraculose auersa.

[56] Legato autem sic regnum Cypri in amorem Dei reformante, & Rege de victoria Sathaliæ a Deo gloriante; [Peste circumquaque grassante,] ecce flagellum Domini in circuitu regni Cypri. Nam mortalitas & pestilentia quasi vbique erat, Cypro excepta, & specialiter iam fortiter vrgebat Rhodum, & Turquiam, atque Syriam. Audiens autem Legatus virgam Dei Cypro appropinquantem, ad Regem statim iuit, & vt de solio regali descenderet postulabat, populumque adunaret, [hortatur ad opera pœnitentiæ Regem,] pœnitentiam ageret, in cælum clamaret, videre si Deus iram suam placaret & populo parceret. Rex autem deuotus, Catholicus, & Deum timens, Legatum pie audiuit, & quidquid Legato placuit adimpleuit. Tunc Legatus iram Dei placare desiderans, & ne mortalitas in Cypro veniret, [Clerum & populum;] manum ad pœnitentiam posuit, Clerum & cœtum congregauit, & processionem fecit, Missas placabiles instituit, & multa bona incepit.

[57] Deus autem, cuius iudicia abscondita sunt, scrutans corda hominum, [& iam Cypro eodem malo infecta,] vt Cyprienses probaret & gloriam suam in Legatum suum manifestaret, vsque ad Famagustam mortalitatem peruenire permisit. Itaque statim homines ex epidemia tacti post duos aut tres dies dissoluebantur. Noua quoque per regnum diuulgata vsque ad Regem & Legatum peruenerunt. Et ecce timor & tremor mortis omnes apprehenderunt, & gaudium nostrum versum est in luctum. Legatus autem dolore intrinseco tactus, de Deo confisus, Regem, Reginam, Nobiles & populum congregauit, & prædicare incepit, ad pœnitentiam omnes inducendo & ad lacrymas prouocando, semper affirmando, quod, si vellent cum Deo bene stare & vitam in melius emendare, pestilentia a regno recederet. [instituit ieiuntum in pane & aqua:] Tunc Legatus deuotionem Regis & aliorum percipiens, ad diem statutum processionem generalem instituit, omnesque nudis pedibus incederent atque ieiunarent in pane & aqua. Mortalitas autem in Famagusta paullatim crescebat. Adueniente autem die processionis ecce Rex cum omni progenie sua, Nobilibus, [supplicationem nudis pedibus, & vilibus vestibus peragi;] burgensibus, & populo, vna Reginis & mulieribus de palatio Regis, in pane & aqua omnibus ieiunantibus, & nudis pedibus cum magna humilitate & deuotione incedentibus, simplicibus vestimentis indutis, per turmas ordinate in orationibus ad magnam Cathedralem ecclesiam peruenerunt. Et ecce Legatus Pontificalibus indutus, cum omni Clero & diuersis nationibus Christianorum associatis, nudis pedibus cum processione in ecclesiam obuiam Regi iuit. Et congregati insimul coram Crucifixo omnibus genibus flexis, Legatus cum lacrymis alta voce, sicut poterat, Clero respondente, & populo lacrymante in cælum clamare cœperunt & cantare: Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte & immortalis &c. Qui cum vidisset lacrymas effundere, in cælum clamare, & in diuersis linguis a Deo misericordiam petere, [& luem deprecatur:] a lacrymis etiam se abstinere non potuit. Et Deus misericordia motus eos pie liberauit ab illa mortalitate.

[58] Cum ad meam memoriam reduco deuotionem mirabilem beati Patris mei Legati, necnon & deuotionem Regis & totius populi, a lacrymis abstinere non possum. Legatus autem processione & multitudine transeundo per Nicosiam ad cœmiterium iuit, & cathedram ad prædicandum ascendit. Omnibus autem sedentibus & silentio facto, [pathetice concionatur.] Legatus os eius aperuit & prædicare incepit mirabilia & vltra quam hominibus miranda, teste Deo, Rege & omnibus intelligentibus declarauit breuiter in sermone suo, gratia Spiritus sancti eum confortando: omnes ad lacrymas prouocauit, de pestilentia omnes confortauit, & in gaudium spirituale corda audientium conuertit. Quid plura de sermone verba multiplicare? Nam si fas est dicere, Augustinus vel aliquis sanctorum Doctorum eumdem sermonem licet fecissent satis fuisset. Sermone vero finito, & timore mortis populo a Deo soluto; Legatus, Rex, & omnis multitudo ad ecclesiam maiorem reuersi sunt, ibique a Legato Missa solemnis celebrata fuit, & omnes Deum inuocauerunt, ipsi regratiando de doctrina Legati & misericordia Dei, & de peccatis veniam petendo, & pestilentiam euadendo. Missa completa Rex & omnis multitudo ad domum propriam reuersi sunt. Legatus autem ieiuniis fatigatus, labore diei percussus, vestimentis sacris exutus, sustinere se quasi non valens, fere spiritum Deo reddidit. Sed refectione panis & aquæ accepta vires in Deum resumpsit.

[59] Et sic Nicosia in Deum confortata, & ad pœnitentiam pie reuocata, & in misericordiam Dei relicta. Legatus pestilentiam parum timens, & salutem populi sibi commissi desiderans, in fornace pestilentiæ & mortalitatis, videlicet in Famagusta personaliter iuit. Et iam pestilentia præualebat & crescebat de die in diem, ita quod quadraginta vel triginta qualibet die moriebātur. 7Legatus autem dolore perditionis fratrum suorum tactus, videns perditiones Christianorum & periculum perditionis fidei Catholicæ in Cyprum, mentem lacrymosam ad Deum leuauit, deuote misericordiam Dei implorando. Congregauit enim populum a seniore vsque ad lactentem, [Famagustæ etiam supplicationem indicit,] ipsumque in Deum confortando, pœnitentiam proclamando, & pro misericordia habenda in cælum clamando: & sicut in Nicosia fecerat, processionem generalem ad diem statutum in Famagusta indixit. Adueniente vero die processionis, & ecce nationes Christianorum quælibet in turmis suis & ordine, in lingua materna cum hymnis, canticis & lamentationibus, versus ecclesiam tendebant. Sed aliquis interrogaret, quæ erant istæ nationes Christianorum? Certe ibi erant Græci, Armeni, Northorini, Iacobini, Georgiani, Nubiani, Indiani, Æthiopiani, & alij multi Christiani: quorum quilibet ritum diuersum, [quæ nudis pedibus suscepta a variis nationibus,] & linguam diuersam habebant; necnon & Latini & Iudæi. Legatus vero omnes istas generationes misericordiam Dei inuocantes, omnes ieiunantes in pane & aqua, & nudis pedibus ambulantes, luminaria infinita accendentes, in ecclesiam Dei humiliter recollegit, & cum omni multitudine per ciuitatem Famagustam gradatim processionem deuotissimam incepit, & breuiter ad tantam deuotionem populum prouocauit, [etiam infidelibus,] quod nutu Dei infideles Saraceni, Turci, & Iudæi illic existentes in lacrymas prorumpebant, & nudis pedibus ad processionem Christianorum deuotissime ambulabant. Tandem processione finita, & omni populo in maxima contritione & deuotione existente, Legatus sermonem suum incepit & tantum fructum in sermone fecit, quod non solum Latinos Ecclesiæ Romanæ fideles ipsum intelligentes, & alias nationes eum non intelligentes, etiam infideles, ad lacrymas prouocabat. Quid plura? tota illa dies lacrymarum, ieiunij, & afflictionis fuit. Et Deus misericors, patiens, & placabilis, qui non vult mortem peccatorum, sed magis vt conuertantur & viuant, clamorem Legati, & lacrymas populi audiuit, & misericordiam suam mirabilem meritis ipsius Legati, sicut pie credo, populo suo ostendit. Nam illa die in ciuitate Famagusta tacti ex epidemia, & mortem sine termino expectantes in lectis fere ducenti iacebant, [successu optato.] & quidem luna in reuolutione erat, quod secundum medicos pauci euadere possunt. Sed Iesus Christus noster summus medicus, ad reuolutionem lunæ, id est, ad peccata populi, non respiciens, omnes infirmos sanauit, nec vnus quidem mortuus est, & diebus præcedentibus moriebantur vltra triginta vel quadraginta. Et ab illa die miserationis in Famagusta & in omnibus regnis Cypri mortalitas, Deo miserante, & Legato orante, recessit. Mira res & vltra quam miranda.

[60] Legato autem in Cypro a Deo sic diuina opera mirabiliter operante, [a Mazzerio, tum istic præsente] ego Cancellarius regni Cypri indignus, prædicta mirabilia per manum Legati sui videns & audiens, & sanctitatem eius considerans, aliquando & communiter referendarius mei Domini Regis ad Legatum, & Legati ad meum Dominum in secretis & altis negotiis ipsorum indignus eram. Legato autem statum meum & intentionem meam declaraui, & tantā caritatem in dulcissima paternitate eius de facto inueni, quod si scribere vellem, nec tempus quidem haberem, nec mentem meam ad plenum calamo explicare valerem, & ideo opera Dei per ipsum facta transibo. Vnum scribam, & teste Deo verum dicam, [in Patrem eligitur.] quod ab ipso tempore citra, ipsum in Patrem meum singularissimum gratia Dei elegi, & ipse in filium quamuis indignum: & vtinam gratiam Dei in ipso ad plenum cognouissem, & in eo debitum meum plene persoluissem, sicut caritas sua ardentissima in me persoluit & adimpleuit; quod in transitu suo de hoc mundo clare apparebat.

CAPVT XI.
Iter S. Petri & Regis Cypri ad Papam & Principes Christianos. sacra expeditio in Palæstinam decreta.

[61] Petrus autem Ierusalem & Cypri Rex, a iuuentute sua desiderio desiderabat liberationem hæreditatis suæ paternæ, regni Ierusalem, necnon liberationem ciuitatis sanctæ & mundationem eius in corde suo proponens, quod si a Deo sceptrum regni Cypri sibi eueniret, in acquisitione terræ sanctæ personam, bona, & regnum exponeret. Ipse autem a Deo per manum Legati coronatus, de victoria Sathaliæ a Deo animatus, [Petrum Cypri Regem ad recuperandā Palæstinam] morte, vt dictum est prius, a regno suo Cypri remanente, amplius continere se non potuit, quin desiderium suum sanctum a iuuentute in lucem ostenderet. Nam semper confortatus in Domino per Legatum de sancta & deuota intentione, ipse Rex sapienter & discrete considerans, quod de se nec de regno proprio sufficientem quantitatem gentium & armorum ad acquitendam terram sanctam non habetat; [auxilia petiturum in Occidētem comitatur:] & ideo pro succursu & adiutorio habendo ad Reges & Imperatorem Occidentales ire Deo inspirante proposuit. Quod & fecit. Et regno suo Cypri sapienter disposito, ciuitate Sathalia munita & confortata, Rex de suo regno versus plagam Occidentalem, caussa prædicta, viam arripuit. Legatus ad idem desiderans, quod & Rex, videns de facto deuotum propositum ipsius Regis, Deo cum lacrymis regratiatus est, & omni honore & vtilitate suæ legationis postpositis, Petrus Legatus Petro Regi adhæsit, & ipsum totis viribus adiuuare promisit.

[62] Rex vero omni magnificentia regali & delectatione natiuitatis propriæ postpositis, sanctum passagium & Crucis mysterium, & adiutorium pro acquisitione sanctæ Crucis quærens, Legato Papali associatus mare transfretauit, & Venetias applicuit: ibique honorifice & magnifice a Duce & Venetis receptus. Sed prius transiens per Rhodum, admonitionibus diuinis ipsius Legati, & requisitione Regis, consensum passagij Magistri Hospitalis & Conuentus Rex in scriptis authenticis habuit. [in Italia vbique honorifice excipitur:] Transeuntes autem Rex & Legatus de Venetis per Lombardiam versus Curiam Romanam, circumeuntes Communitates, Dominos, & Tyrannos in via honores insuetos & mirabiles & similiter non visos, quos Nuntius iusti belli Dei Rex recepit; & specialiter Venetiis; ibique fundamentum passagij pro nauigiis habendis inuenit, & consensum nauigiorum Veneti pro passagiis magnifice & deuote velut Catholico Regi obtulerunt. Sed quis mortalium scribere, quæ & quanta Legatus in Regis adiutorium & passagij ministerium operabatur; [fortiter pro auxiliis obtinendis agit:] quomodo communitatibus Venetorum & Ianuensium, Dominis, Tyrannis, & possibilitatem, & necessitatem passagij clare ostendebat, vituperium negligentiæ Christianorum ostendendo, & ipsorum obligationes ad passagium demonstratiue probando; quomodo verbum Regis gloriose & deuote supradictis declarauit, eorumque responsionibus pie respondit, & dubia passagij clare soluebat? Breuiter Rege auxilium petente, & Spiritu sancto per os Legati instruente, admonente, & operante, communitates prædicti dominij, Mediolanensis, & alij Tyranni & Domini scriptis eorum authenticis mediantibus omnes adiutorium magnum pro passagio Regi obtulerunt.

[63] Rex autem viam suam a Deo prosperari considerans, collatione facta cum Legato Ianuam pro aliquibus negotiis propriis remansit, & Legatum ad Curiam Romanam tamquam præcursorem præmisit. Legatus vero in Curia veniens, Papam Vrbanum V. a nouiter creatum inuenit, eique sui aduentus & Regis caussam indicauit, 8Regem magnificando & deuotionem eius, & sanctum propositum Papæ demonstrando, & pro caritate & passagij affectione Regem sanctificando. Et sicut Paulus nomen Christi coram Regibus & Principibus portauit, [præcurrit Auenionem, agitq; cum Vrbano V.] ita Legatus nomen Regis coram Papa & Cardinalibus Principibusque magnificauit, & passagium annuntiauit. Papa vero Legati sufficientiam & conuersationem eius a studio cognoscens, & tunc ipsum audiens, de laboribus eius & his quæ adeo fecerat in legationibus suis pro exaltatione fidei Catholicæ, informatus, ipsum cum gaudio non modico vidit, & in verbis eius exultauit spiritus eius in Deo & sancto passagio, Regem Cypri videre desiderans, & ipsum de bono proposito commendans. Quomodo vero Legatus a Dominis Cardinalibus & aliis amicis in Curia cum gaudio & caritate visus & receptus est, & etiam a detractoribus, scribere nequirem. Papa autem iuste & digne sanctam conuersationem, & expensas ipsius Legati in legatione sua factas considerans, [creatur Archiepiscopus Cretensis.] & quod fideliter laborantibus, & fideliter adeo operantibus pie retribuendum est; Legato nesciente (viuit Dominus) nec procurante, Papa zelo caritatis adstrictus, Archiepiscopatum Cretensem sibi merito dedit in sui status augmentatione.

[64] bEo tempore excellentissimus Princeps Ioannes Rex Franciæ in Curia Romana erat, & Petrum Ierusalem & Cypri Regem, consanguineum suum ibi pie exspectabat, ipsum videre desiderans, passagium suum affectans. Quid plura? Omnibus in Curia ad plenum de intentione bona Regis Cypri & voluntate passagij a Legato informatis, reprobis detractoribus maledicentibus, & electis Dei benedicentibus, [Eius litteris monitus Rex Cypri] videre Regem & suum passagium desiderantibus; ecce Rex litteris Legati visis, ad viam se posuit, & ad Curiam die c Mercurij passionis Christi cum gaudio applicuit. Ibique a Papa, Rege Franciæ, [venit Auenionem.] Cardinalibus, pie & caritatiue receptus est. Et breuiter intētione Regis Cypri sub breuibus exposita Papæ; & Papæ, Regis Franciæ & Regis Cypri, & Cardinalium collatione facta in breui tēpore, Legato semper stimulante & admonente, negotium Dei & passagium tantum creuit, quod omnes audientes mirati sunt. Nam die Veneris sancta, tertia die aduentus Regis Cypri, Papa authentice & honorifice d Missam personaliter celebrante, Regi Franciæ, Regi Cypri & e Baronibus nobilibus infinitis venerabile signum f Crucis propriis manibus dedit. [Sacra expeditio indicitur a Pontifice,] Et post dies non multos Papa in quodam sermone publice coram Rege & aliis passagium generale indixit, terminum præfixum nominauit, g Regem Franciæ Capitaneum generalem, Cardinalem Petragoricensem Legatum, & Regem Cypri præcursorem generalem passagij, [Rege Frāciæ constituto Generali.] velut athletam fidelem Christianos Orientis dispensaturum ad infideles inuadendos, ordinauit. Qui tunc fidelium bona Ierusalem desiderantium, Patrem meum Cretensem Archiepiscopum gaudentem & exultantem & gratias Deo agentem vidisset; certe in gaudium eius spiritualiter exultasset, necnon & gaudium Regis Cypri. Nam quod in anno integro vel plus, videlicet passagium procurando, a Papa habuisset in tribus diebus, tantum negotium modico labore obtinuerunt, & non sunt fraudati a desiderio suo.

[65] Et quia affectus passagij iam indicti non solum ad Regem Franciæ & Regem Cypri, sed etiam ad Imperatorem Romanorum & alios Reges Christianorum pertinere videbatur, quia bellum Dei & vniuersæ Christianitatis erat; nec ipse Imperator & alij Reges ad indicendum passagium iam indictum vocati fuerunt; ideo Rex Cypri diuinitus inspiratus, bonum finem passagij desiderans, h Regem Angliæ, & i Imperatorem Romanorum, kRegem Poloniæ, & Regem Vngariæ, l personaliter visitauit, [Imperatorem & alios Reges adit Rex Cypri.] & ipsos ad conuiuium sancti passagij iam indicti deuote visitauit, semper proponens ad terminum suum ordinatum Venetias posse venire, & velut præcursor passagij, sicut ordinauerat, posse transfretare.

[Annotata]

a Consecratus est Vrbanus V. an. 1362. die Dominico, 6. Nouembr.

b Froissardus tomo 1. hist. Francicæ, cap. 217. scribit circa festum Purificationis Regem Franciæ fuisse Auenione: sed male subiungit, eodem tempore venisse Regem Cypri. forte cum Legato Petro confudit.

c Ergo 29. Martij. quod etiam ex variis scripsit Bzouius hoc anno nu. 7. Pascha tunc inciderat in 2. Aprilis.

d Id est, officium sacrum, quod eo die celebratur. nam proprie Missa non dicitur, cum non sit sacrificium: est tamen sacrificij hesterni repetita libatio. Froissardus vult concionem a Pontifice habitam.

e Bzouius addit crucesignatum Valdemarum Danum, qui ad 26. Ianuarij Auenionem venerat. Froissardus aliquot alios nominat.

f Rutili coloris, quod vestibus assuebatur. Froissardus.

g Acceptatum a Rege Franciæ, primo quod pater Philippus Valesius olim tali se voto obstrinxisset. Secundo, vt confœderati milites, qui pace iam inter Anglum & Francum sancita Gallias vastabant, ex ea educerentur. Froissardus.

h Eduardum III. sub quo ab eius filio Eduardo VValliæ Principe Ioannes Rex Franciæ in Pictonibus, 18. Septemb. an. Ch. 1356. acie commissi superatus, captus, & in Angliam abductus fuerat. Apud hunc Londini egit cum Dauide Rege Scotiæ. Froissardus cap. 218.

i Pragæ tribus hebdomadibus permansit apud Imperatorem, Froissardus cap. 217. at quibus de caussis expeditionem illam recusarit, tradit Dubrauius hist. Bohemicæ cap. 22.

k Casimirum Magnum, Ladislai Loctici filium, cui an. 1370. defuncto successit Ludouicus, qui hoc tempore Hungariæ Rex erat.

l Accessit etiam Regem Nauarræ, Duces Iuliacensem & Brabantiæ, ac Comitem Flandriæ, apud quem reperit Regem Daniæ. ita Froissardus.

CAPVT XII.
Pax Bononiensis procurata.

[66] Vt autem ad Patrem meum dulcissimum, & opera eius mirabilia in vtilitate passagij ad honorem Dei & laudem eius, reuertar; accidit, quod Deo permittente, & diabolo instigante, illis temporibus tantum flagitium a guarræ, & effusio sanguinis inter Ecclesiam Romanam ex vna parte & Dominum Barnaboum de Vicecomitibus Mediolanensibus ex altera, [In bello inter Papam & Ducem Mediolanensem ob Bononiā,] caussa ciuitatis Bononiæ, vigebat; quod passagium indictum omnino illa guarra durante impediebatur, nec ad finem optatum venire poterat. Rex autem Cypri in transitu suo Mediolanum cum Domino Barnaboo prædicto de pace tractauerat, & etiam in Curia cum Papa. Et auditis Regis verbis pro passagio necessario, conclusum fuit in Curia, quod de consensu Papæ Rex Franciæ Ambasiatores suos solemnes, & etiam Rex Cypri, Mediolanum ad Dominum Barnaboum tractandi pacem committeret. Rex vero b Franciæ, vnum magnum Comitem & vnum Episcopum eiusdem Cardinalis fratrem mittere destinauit. [mittitur cum Cancellario Cypri & Legatis Francis ad Ducem Mediolanensem acturus de pace:] Et Rex Cypri Patri meo Archiepiscopo & mihi Cancellario indigno negotium prædictum imposuit. Rege autem Cypri de Curia recedente, & versus Principes tendente supradictos, Ambasiatores prædicti Regis Franciæ, Pater meus & ego visuri versus Mediolanum iter arripuimus. Et transactis mensibus diebusque completis insimul Mediolanum applicuimus, & a Domino Barnaboo honorifice suscepti, caussa nostri aduentus sufficienter exposita Domino Barnabao, & responsione habita caussa breuitatis versus c Cardinalem Hispanum, Sedis Apostolicæ in Italia Legatum, guarram Ecclesiam militantem & gubernantem, & in Romandiolam commorantem iuimus: ibique cum eo pro parte in fauorem passagij de pace tractauimus: & responsione habita insimul Mediolanum reuenimus, & quod tractatum erat Domino Barnabao retulimus.

[67] Nunc autem opera Dei in Patrem meum, & quomodo Deus ipsum magnificare voluit, quia humiliter in omnibus procedebat, magnificare cogor, & quæ vidi narrabo, non detractorie, sed in laudem condignam Patris mei, & honorem Dei, qui deposuit potentes de sede & exaltauit humilem; quia reprobat consilia Principum, & vocem peccatorum non exaudit. Nam Ambasiatores Regis Franciæ de regali maiestate Franciæ 9præsumentes, [ab his superbe contemnitur;] & Regem Cypri passagij & Dei nuntium paruipendentes, in tractatis supradictis Patrem meum sapientissimum, a Deo illuminatum, qui tanta bona in Ecclesia Dei fecerat, non habendo respectum quod ipse Archiepiscopus & Doctor in Theologia egregius erat, paruipenderunt, & pacem per eos quasi iam factam gloriam inde sperantes, & fructum eius Regi Franciæ impendentes, de Patre meo parum curauerunt, ipsum quasi despiciendo. De me vero non loquor, nisi de iniuria Patris mei; quia non eram dignus esse socius tanti Patris in legatione, sed neque minister eius. Deus autem cogitationes hominum cognoscens, & dissipans eorum consilia, totum tractatum destruxit & annihilauit. Nam Legatum Hispanum durum, amaricatum, ad guarram inflammatum faciendum, & contra Dominum Barnabaum indignatum, nec in pactis fiendis sibi credendum inuenimus; Dominum Barnabaum furibundum, & contra Ecclesiam multa mala machinantem, ipsamque minantem, & velut leonem rugientem, & pacem despicientem inuenimus. Tunc Deo permittente acres in principio, in fine facti…sunt: non in fine, sed quasi in principio. [quibus re infecta & desperata discedentibus,] Nam Ambasiatores Regis Franciæ inter se collatione facta, de labore suo & conclusione desperati, inanes & vacui & de Domino Barnabao male contenti, a Mediolano versus Franciam recesserunt.

[68] Sed Pater meus de Deo confisus, cautelas diaboli satis recognoscens, & quod magnum & arduum opus, specialiter Dei, in pauco tempore adimpleri non potest, sapienter considerans; ad orationes toto corde confugit, determinando nos in Mediolano aliquibus diebus iram Domini Barnabao a Deo placaturam expectare. [permanet cum Cancellario.] Sed subito quale miraculum Deus ostendere voluit & ostendit! Nam Deus per Regem Cypri prædicatorem suum crucem exaltari disponens, lacrymas & orationes Patris mei exaudiuit, & cor Domini Barnabao subito conuertit. Nam infra duos dies a recessu Ambasiatorum Regis Franciæ, Dominus Barnabao Patrem meum & me ad se vocari præcepit, & in loco secreto inter Patrem meum & me sedens, (hic leo factus Deo est agnus) cum vultu sereno Patri meo & mihi dixit: Nunc audacter mecum de pace loquamini, & quidquid vobis videtur dicatis. Tunc tuba Angelica non verbis humanis, sed per os sancti Spiritus, velut quidam Angelus Dei, sanctis & diuinis admonitionibus Pater meus voce pia resonando Dominum Barnaboum mitem & audientem ad pacem dulciter conuertebat. Sed quis sum ego, vt dicta facta, [& Duci pacem suadet;] admonitiones inauditas ipsius Patris mei ad Dominum Barnaboum commendare velim? Non certe dignus & frustra laborarem. Quomodo in verbis suis monstra placauit, quomodo honorem Ecclesiæ custodiebat, potentiam eius spiritualem demonstrando, quomodo Ducem Barnaboum de guarra facta sine metu, pericula ostendens, corrigebat, quomodo in conuersione eius & pacis ipsum magnificabat, & multa promittendo exaltabat; quomodo bona pacis, mala guarræ, passagij in guarram & vtilitatem eius in pace, mirabiliter sacram Scripturam multipliciter allegando, declarabat, honorem Regis Cypri procurando & ipsum exaltando, scribere non valerem, nec scirem.

[69] [re tota ab illo suo arbitrio permissa,] Finitis autem verbis Dominus Barnabao a Deo tactus, & Patre meo dulciter instructus, aliquantulum cogitauit, & postea cum magno suspirio dixit: Libenter vos audiui, & pacem omnino cum Ecclesia, subditus & fidelis deinceps sibi esse volo. Eatis ad Cardinalem statim, & pacem tractetis, guarram meam & pacem meam in manibus vestris pono. Mira res, & stupenda, & quasi hominibus incredibilis, Deo operante & virtute Patris mei laborante! Nam qui antea dentibus in Ecclesiam fremebat, hæreditatem eius destruebat, sanguinem eius bibebat, fidem Catholicam adnihilabat, errorem inter Christianos seminabat, nec hominem reuerebatur, nec Deum timebat, precibus Imperatoris, Regis Franciæ, Regis Vngariæ, d Regis Apuliæ, & nonnullorum Magnatum & Comitum non acquiescendo, & minas ipsorum paruipendendo; ad vocem vnius Patris mei factus est Ecclesiæ obediens, & de peccatis perpetratis pœnitens, tantum Patre meo laborante, & Deo confirmante. Modo ad Cardinalem, modo ad Dominum Barnaboum reuertebatur: inde ad Curiam Romanam ad pacem confirmandam. [concludit.] Postea ad Bononiam venimus cum infinitis laboribus, expensis, & periculis infinitis ad vtilitatem Ecclesiæ. Remanente Bononia in manu Ecclesiæ, infra e annum pax completa & confirmata fuit, quæ vsque ad diem præsentem adeo laudabiliter durat. Et non reducitur ad memoriam alicuius viuentis, pacem in Lombardiam tantum vnquam durasse, sicut præsens pax a Rege Cypri desiderata, & a Patre meo nomine ipsius tractata, & me præsente confirmata.

[Annotata]

a Bononienses experti variorum Dominorum regimen, subiecerant se an. Ch. 1351. Ioanni Vicecomiti Archiepiscopo Mediolanensi, cui an. Ch. 1354. Octobris 5. defuncto successerunt ex fratre nepotes, Maphæus, Galeatius & Barnabous, seu Barnabaus; pro quibus Vicegerēs in Bononia Ioannes Vicecomes de Valezio, sibi dominium vsurpauit, & Dominis Mediolani factus rebellis an. 1355. mense Aprili, ac deinde bello a Vicecomitibus appetitus, Bononiam Ecclesiæ dedit, vt tradunt Cortusij lib. 10. cap. 6. & 11. Hinc bella inter Pontifices & Vicecomites.

b Ioannes, non Carolus V. (quod putauit Bzouius an. 1364. nu. 10) ante cuius regnum pax hæc firmata est.

c Ægidium Garziæ Aluari Carrilium Albornotium Conchensem, ex Archiepiscopo Toletano Presbyterum Cardinalem.

d Iacobo Arragonio, Infanti Maioricæ, post obitum Ludouici Tarentini, Ioanna Regina Apuliæ tertiis tedis nupsit.

e An. Ch. 1364. mense Februario, pacem hanc conclusam refert Bernardus Corius 3. part.

CAPVT XIII.
Pericula Bononiæ contempta, superata.

[70] [Maleuolos bellum optantos,] Sed inter pericula continuando, quæ tractando pacem incurrebamus, aliqua in laudem Dei & ipsius Patris mei referam. Nam multi tyranni & Castellani & stipendiarij, longitudinem guarræ affectantes, & inde viuentes, impeditores & turbatores pacis, mortem nostram continue affectabant & quærebant. Nam semel de vno castro ad aliud transeundo, coram quodam castro pacifice transiuimus: & ecce fere triginta Vngari & alij stipendiarij de pace dolentes, & de nobis se vindicare proponentes, subito calcaribus vrgentibus, & gladiis extractis, nobis inopinantibus, super nos quasi inimicos venerunt. [ideoq; in se irruentes sola voce reprimit;] Ego vero mortem vicinam incurrere timens non videbam remedium. Sed Pater meus a Deo confortatus, nihil dubitans, firmiter stetit, & faciem versus inimicos alta voce dixit: Quid vultis? Illi vero vocem audientes, velut a Deo percussi gladios suos in vaginis reposuerunt, & statim retrocederunt, & sic euasimus manus eorum. Pluribus & pluribus vicibus accidit, quod guarra feruente, & nobis pacem tractantibus, & in medio castrorum nobis absque armis equitantibus, in via coram nobis, [sæpe pericula euadit:] & retro homines ab inimicis continue expoliabantur & occidebantur; nos autem per medium illorum transeuntes, virtute Patris mei, sicut pie credo, liberi & sine perditione omnia pericula transibamus.

[71] Aliud periculum magnum digne scribendum incurrimus. Nam pace confirmata, & Bononia præcepto Papæ in nostris manibus vice Regis Cypri posita, secundum ordinem tractatus pacis; Rectore vero præcedente Bononiæ recedente, & a nobis ciuitatem & castra ei pertinentia regentibus & gubernantibus, diabolus de tanta pace insueta, videns plures Nobiles & ciues ciuitatis Bononiæ, qui de guarra viuebant, [Bononiensibus in eius mortem conspirantibus,] & magnas prouisiones tempore guarræ a Cardinali Hispano recipiebant, inflauit, & ipsos ad mortem nostram incitauit. Ipsa vero collatione mortis nostræ facta, in ciuitatem eundo de vico in vicum, de arte in artem, quamdam falsam 0vocem seminauerunt ciuibus in aure dicere: Insidiæ, insidiæ. Nam Archiepiscopus & Cancellarius pro certo istam ciuitatem Domino Barnaboo intendunt tradere. Et sic populum falsa suggestione in mortem nostram incitabant. Et ecce subito in ciuitate Bononiæ tumultus & rumor populi, instigante diabolo, non modicus insurrexit: campana pulsatur, populus congregatur, maior pars dicebat: Moriantur proditores. Alij dicebant: Non. A Deo autem fuit quod illa die ad quoddam castrum pacificandum, quod castrum aliqualem guarram contra Bononienses faciebat, intrauimus. Nam si illa die in Bononia fuissemus, secundum dicta ciuium sine dubio in periculo mortis fuissemus.

[72] Mane autem facto, nobis de hoc aliquid nescientibus, cum gaudio castro pacificato, ad ciuitatem venimus. Consuetudo vero erat in Bononia, quod quotiescumque ad ciuitatem veniebamus magna quantitas Nobilium & ciuium contra nos veniebat extra ciuitatem, Patrem meum recipiendo & honorando. Sed illo die extra ciuitatem nullum vidimus, & modicum mirati sumus. Nobis vero appropinquantibus ad ciuitatem, auditis talibus nouis, viuit Deus, non modicum timui, quoniam aliqui amici forenses obuiam nobis venerunt, & periculum nostrum & quod euenerat dolentes nobis retulerunt, consulentes nos non intrare ciuitatem. Quibus tamen non obstantibus, collatione facta inter Patrem meum & me, Pater meus dixit innocenter: Teste Deo sumus ab omni proditione innoxij. [periculo contempto Bononiam venit:] diabolus iterum pacem turbare nititur, timorem nobis incutiens: sed Deo auxiliante non præualebit. In nomine Domini eamus. Intrauimus enim ciuitatem non associati, vt solebamus. Et Nobiles & ciues nos ab vtraque parte in dolo recipientes nec salutantes, sed murmurantes, sic ad hospitium nostrum venimus. Ibique cum timore non modico stando, de hora in horam a ciuitate per amicos nostros mala noua nobis veniebant. Crescente maleuolentia & murmuratione ciuium contra nos, tunc Pater meus de adiutorio humano desperans, videns periculum appropinquare, ad orationes diuinas confugit. Ego vero nullum remedium euasionis videbam, auribus apertis continue expectabam illam vocem dicentem: Moriantur. Sed Dominus Iesus, qui liberat pauperem & innocentem de furore populi, & sperantes in se non despexit, timorem meum & orationes Patris mei pie respexit.

[73] Nam Pater meus deuotissime Missa celebrata, in camera sua me vocauit, & quid a Deo cogitauerat dixit mihi. [pulsata campana populum conuocat,] Et statim omni timore postposito ad palatium misit, & inopinate magnam campanam congregationis totius populi fortissime pulsare præcepit, dicens quod coram omni populo palam in palatio loqui vellet. Campana autem pulsante & populo murmuranre, & versus palatium eunte; Pater meus & ego cum paucis & quasi ad iudicium euntes ad palatium venimus, ibique tantum populum congregatum inuenimus, quod vix ad sedem assuetam ascendere potuimus. Et illi Nobiles, qui totum rumorem excitauerant, in sedibus iuxta nos ab vtraque parte sedebant, & transuersa facie modo nos, modo populum respiciebant in dolo. Silentio autem facto, Pater meus clare & strenue incipiebat quamdam collationem facere, & tanta mirabilia inaudita, & sacram Scripturam continuo allegando, dicere, quod aures audientium tinniebant; & specialiter declarando rumorem insipientium, [& concione habita eum componit.] quomodo iniquitas facta non in nobis, sed in personam Papæ & Regis Cypri conuertebatur; quomodo populum pulchre in verbis suis corripiendo reprehendebat, & postea ipsum excusando iustificabat & laudabat; quomodo auctores tanti sceleris & veneni seminati, loquendo generaliter acriter reprehendebat, ipsos condemnabat, & post ad pœnitentiam & Ecclesiæ obedientiam ipse pie reuocabat; quomodo opus diaboli hoc fuisse probabat clarum, innocentiam nostram adeo demonstrando, & ad pacem factam seruandam, & ad Ecclesiæ veram obedientiam omnes inducebat. Quid plura? Verba sua diuina & ardentia, corda audientium in caritatem veram, cognitionem, & contritionem sceleris perpetrati inflammauerunt. Et qui antea inimici erant nostri, amici facti sunt.

[74] Et ecce quidam a Doctor Legum de primatibus ciuitatis in medio populi surrexit, [Quidam Legum Doctor publice ab eo, nomine populi, veniam petit,] & prout poterat & sciebat, in genere substantiam verborum Patris mei gratiose replicauit, & Patrem meum laudando, commendando, & fidelitatem & laborem eius approbando, pro parte totius sibi & mihi innocentibus veniam petiit, populum excusando, Patrem meum glorificando, & Ecclesiæ veram & cordialem obedientiam demonstrando. Et ab illa hora tanta tranquillitas & obedientia in ciuitate fuit, quod ad vocem Patris mei vnanimiter omnes obediebant cordialiter. Nam illa die custodiam liberalem, claues ciuitatis, castri eius, & claues centum viginti castrorum in manu mea vice Patris mei libere tenebam & regebam. Ego autem tanta mirabilia, tantum periculum, tantam securitatem in vno die integro videns, de liberatione nostra Deo altissimo regratiaui, sibique & meritis Patris mei totum attribui.

[75] Aliquo vero tempore transacto & Patre meo sapienter in pace & sine murmuratione ciuitatem & castra in honorem Ecclesiæ gubernante; b Legatus Cluniacensis, [Legatus Cluniacensis Bononiam Papæ nomine gubernat.] Bononiam & terras Ecclesiæ pro parte Papæ recturus & gubernaturus, Bononiam venit: & præcepto Patris mei claues ciuitatis & castrorum cum magna lætitia & honore Regis Cypri, & commendatione Patris mei, sibi dedi. Mira res: nam tanta virtus exibat de verbis Patris mei, quod nemo verbis eius resistere poterat. Et merito sibi dici poterat verbum Petri ad Dominum: Ad quem ibimus? verba vitæ doces. [Ioan. 6. 69.] Quanta pericula alia digna relatu, quantos labores, quantas insidias corporales & spirituales, quantas contumelias & opprobria, quærendo vnitatem & pacem Ecclesiæ, & effectum sancti passagij, caussa breuitatis omitto scribere, quod non valerem.

[Annotata]

a Academia illa Iuris studio iam dudum celebris fuerat: isthic enim Ioannes Andreas, aliiq; floruere, quos recenset Valentinus Forsterus in historia iuris ciuilis lib. 3.

b Androinus de Rocca, ex Abbate monasterij S. Petri Cluniacensis, Presbyter Cardinalis creatus ab Innocentio VI. an. Chr. 1361. Hic ante Barnaboum & socios anathemate absoluit, & sacra vrbi Mediolanensi aliisq; illius & sociorum oppidis restituit.

CAPVT XIV.
Belli tenue subsidium a Venetis concessum, a reliquis Principibus negatum.

[76] Sed quia superius dixi, quod nemo verbis Patris mei resistere poterat, vt clarius hoc ostendam, & affectionem diuinam, quam ad passagium habebat, pace a Deo per ipsum facta & confirmata, via sancti passagij omnibus aperta, in Bononia nobis existentibus, metuendissimus atque dilectissimus meus Dominus Ierusalem & Cypri Rex in partibus Occidentis Reges antedicti circumeundo, vt dictum est, prius quasdam litteras manu propria scriptas misit mihi, & vt personaliter Venetias me transferrem ad nauigia præparanda pro transitu & suo passagio & nonnullorum Principum & armatorum, ad terminum ordinatum præparandum. Rex vero Cypri illo tunc Patri meo de hoc non scripsit, quia ipsum aggrauari laboribus dubitabat. Tempus enim mihi impositum præparandi nauigia ita breue erat, quod vix spatium duorum mensium habebam, quod mihi omnino impossibile erat. [Abit cum Cancellario Venetias, reperit remoram expeditioni iniectam.] Ego autem non modicum contristatus de inobedientia a meo Domino reprehendi dubitans, & passagium suum, (nouit Deus) ad Patrem meum amantissimum refugi, & negotium sibi indicaui. Ipse vero caritate inflammatus inducias non quæsiuit, ipsum me rogantem non expectauit, sed dulciter 1me confortans viam statim versus Venetias arripuit.

[77] Nobis autem aduenientibus Venetiis, & Duci & Concilio caussa nostri aduētus exposita & responsione debili habita, [ob temporis angustias,] magnum contrarium nostræ petitionis, & passagij inuenimus, & multum turbati fuimus. Primum contrarium fuit, quia tempus termini & aduentus Domini mei Regis erat nimis breue, vt dictum est prius. Secundum erat, quod a Rex Franciæ, qui erat Capitaneus generalis passagij, [mortem Regis Frāciæ,] viam vniuersæ carnis soluerat; & inde Veneti omnimode desperati de passagio, mouere guarram contra Soldanum siue esse caussa ipsius guarræ recusabant, de mercimoniis ipsorum dubitantes. Tertium erat, [suppetias a Principibus non submissas,] quia non videbant nec viderant aliquos factores Dominorum Occidentalium præparationem siue prouisionem pro passagio faciendo. Quartum & maius impedimentum: nam Deo permittente insula Crete iis diebus contra Dominationem Venetorum omnino b rebellauerat. Et Veneti, spreto passagio & quocumque alio negotio, [& Cretā contra Venetos rebellantem:] quamdam armatam armatorum c equitum faciebant militiam pro recuperatione insulæ suæ Cretæ. Et sic adeo impediti, quasi voce omnium Venetorum, nec passagio generali nec passagio particulari vacare poterant, nec nauigia dare, nec pro pecunia mutuare dispositi erant.

[78] Tunc Pater meus Archiepiscopus d Cretensis in talibus non discipulus sed magister erat, de responsione debili Ducis & contrariis supradictis non desperatus, sed in Deo confisus, ad aratrum, sicut consueuerat, manum apposuit; paullatim Duci, nobilibus, & mercatoribus contrarium opinionum eorum argumentis demonstrabilibus clare demonstrauit. [tractat negotia cum quatuor a Rep. deputatis,] Ipsi vero in contrarium replicantes, vt sciebant & poterant, conclusionibus eius nullo modo contradicere valebant, me audiente. Tunc Dominatio supradicta, consilio habito, quatuor Nobiles antiquos sapientiores & magis expertos totius ciuitatis elegit, duos litteratos & duos laicos. Et vt petitio nostra annihilaretur & Patrem disputando vincerent, sicut concepit, ordinauit, quod difficile erat. Nam fere per quadraginta dies qualibet die semel in die vel bis cum Patre meo in certamine deputationis prædicti quatuor sapientes conueniebant, me præsente. Sed qui argumenta diuina & moralia vtriusque partis memoriæ commendare posset, certe difficile est, & mihi impossibile est. Tandem in fine, Deo, cuius opus erat, operante illud, quod Venetis omnibus impossibile iis diebus videbatur, ipsi velut Catholici & deuoti Patri meo vice Regis ad terminum suum obtulerunt. Quæ oblatio certe in laudem Venetorum & Patris mei supra sensum humanum procurantis scripturæ commendari debet. Nam Veneti morte Regis Franciæ & insulæ suȩ Cretensis proditione, [impetrat a Venetis nauigia:] necnon & aliis multiplicibus impedimentis non obstantibus, in honorem sancti passagij, & reuerentiam & amicitiam Regis Cypri nauigia ad terminum ordinatum pro duobus millibus militibus cum eorum equis, armis, familiaribus & victualibus pro tribus mensibus in terram Soldani vel cuiuscumque fidei inimici transfretanda secundum voluntatem ipsius Domini Regis obtulerunt. Ita tamen quod Veneti medietatem nauigiorum prædictorum propriis expensis soluebant, & alia medietas per Regem & transfretantes solui debebat.

[79] Ecce pulchrum principium passagij, cum difficultate & mirabili admonitione Patris mei, Dei virtute, procuratum. Desiderium suum sanctum passagij mirabiliter ostendebat, & quod in eo erat ad plenum faciebat, viam passagij omnibus in effectu aperuit. Et, vt vere credo, ministerium primi passagij coram Deo obtinuit. Quibus laudabiliter peractis, statim bullas authenticas oblationis prædictæ Dominationis Venetorum ad Regem meum Dominum in Occidentalibus partibus transmisi, [hæc Regi & Papæ nuntiat:] & mirabilia Dei, quæ Pater meus ad honorem suum & passagij laudem fecerat, cum gaudio Regi manifestaui. Tunc Pater meus in Domino gaudens, & continue peroptime … adimpletis omnibus negotiis sibi commissis, & plus ad referendum merito supradicta Papæ, & passagium sustinendum, corporaliter me dimittendo, & non mentaliter, versus Curiam iter arripuit. Adueniente autem ipso ad Curiam & quæ a dicto facta erant Papæ referente, & passagium confirmante; Papa ipsum dulciter vidit, labores eius & opera laudauit, commendauit, & approbauit: & a Cardinalibus & amicis sicut Angelus Dei receptus fuit. Nam omnes opera per ipsum facta audientes non solum mirabantur, sed in stuporem conuertebantur.

[80] Aliquibus vero temporibus ante aduentum eius in Curia, sicut Deo placuit, Cardinalis Petragoricensis Legatus Passagij, Capitaneum, videlicet Regem Franciæ, e secutus est, debitum humanæ conditionis soluens. Sed Deus omnipotens, [Cardinale Petragoricensi, Legato sacræ expeditionis mortuo,] qui vnicuique secundum opera sua retribuit, & exaltantes fidem Catholicam & mysterium Crucis, non solum in patria glorificat, sed etiam in hoc seculo honorat & exaltat; ipsum Patrem meum ad altiorem gradum ascendere voluit. Nam Papa sufficientiam & Dei virtutem in Patre meo fulgere cognoscens, de consilio Cardinalium, Patri meo amantissimo maiorem dignitatem in Ecclesia Romana militante post Papam dedit solemniter, [creatus Patriarcha Constantinopolitanus, & Legatus expeditionis,] videlicet f Patriarchatum Constantinopolitanum, insuper Ecclesiam Coronensem in commendam ad vitam suam, & Ecclesiam Nigropontensem; & loco Cardinalis Petragoricensis Papa ipsum Patrem meum Apostolicæ Sedis Legatum pro passagio g ordinauit, & decem florenos quotidianos in expensarum augmentatione suarum præordinauit. O quam bonum est sperare in Domino, mandata eius seruare, & in Deo ponere spem suam! veraciter Pater meus viam suam Deo reuelauit, totam spem in eo posuit, quæ Dei erant ardenter quæsiuit, mysterium Crucis & passagium annuntiauit & prædicauit, & quantum erat in eo veraciter adimpleuit: & ideo Deus eum sic exaltauit & magnificauit.

[81] Ipse autem Pater meus Constantinopolitanus Patriarcha & passagij Legatus, gratiis & priuilegiis Apostolicis munitus non modicum, [redit Venetias:] benedictione Apostolica recepta, versus Venetias ad prosequendum fidelium & Regis Cypri passagium iter arripuit. [multos excitat ad bellum sacrum:] Et in via sua fideles commonens, & super humeros eorum venerabile signum Crucis imponens, ad passagium Regis Cypri omnes inuitando, & mysterium Crucis prosequendo, Venetias applicuit. Et a Venetis gratiose cum honore non modico & Ecclesiæ reuerentia receptus fuit. Venetiam venerant ad terminum Regi Cypri, aliqui Principes & Nobiles Occidentis caussa passagij, in satis bona quantitate; qui Patrem meum Legatum libentissime viderunt, & ab eo confortati fuerunt. Veneti vero in promissis parati de oblatione Patri meo facta vice Regis ad terminum ordinatum numquam retrocesserunt.

[82] Sed (heu! heu!) quis mortalium dolorem intimum Patris mei & meam amaritudinem ad plenum narrare valeret? Spes nostra versa est in nihilum: Pater meus cum tantis laboribus & periculis vineam plantauerat, sed inde vinum dulcius melle h bibiturum factum est acetosum & felle mixtum. Nam vipera illa antiqua venenosa, (cuius caput Virgo contriuit) quæ decipit genus humanum, tanti boni futuri voto inuidens, saluationem animarum ferre non sustinens, intoxicauit vinum nostrum, destruēdo passagiū. [ad moram Regis] Nam Dominus meus Rex ad Principes Occidentales auxilium pro passagio quærens, propter peccata lamentanda illorum, ad quos negotium passagij rationabiliter magis pertinebat, impeditus fuit: & ad terminum suum Venetias venire non potuit. proh dolor! [multis discedentibus,] Termino vero elapso & Patre meo Venetiis exspectante & lacrymante, prȩdicti Nobiles Venetiis caussa passagij expectantes, de aduentu Regis dubitantes, desperati recesserunt, passagium relinquendo. O dolor in anima! Iam termino transacto Veneti de oblatione 2sua antedicta absoluti fuerunt, & milites recesserunt cum dolore, vultu tristi, de passagio desperati. Tunc mercatores reprobi gauisi sunt, & de passagio trufauerunt. Ille tunc Pater meus tristis desolatus, opera diaboli bene cognoscens, de Deo non desperatus, electos paucos pro passagio, [ad Deum recurrit:] quos inuenire poterat, in Domino confortans, ad lacrymas & orationes se posuit, Venetiis Regem expectando & pro ipso Deum orando. Consuetudo adeo sua erat, quod in omnibus agendis suis humano sensu deficientibus ad Deum & eius Matrem Virginem recurrebat. Et quicquid implorabat communiter impetrabat. Pluries fui hoc expertus, & numquam fui deceptus, & etiam in arduis negotiis & quasi impossibilibus.

[83] Rex autem Cypri Imperatorem Romanorum & alios Reges & Principes Occidentales, [a Principibus Occidentalibus auxiliis negatis,] cum magnis periculis, laboribus, & expensis fere per annum cum dimidio visitabat, quotidie adiutorium pro passagio petendo. Sed heu peccatis mundi imminentibus, & inuidia Principum regnante, non inuenit qui laudem daret Deo, nec qui de passagio curaret, nisi in verbo iactante & effectu carente. Non fuit qui terræ sanctæ misereretur, nec de opprobrio suo compateretur. Proh dolor! omnes se Regi Cypri excusauerunt, & ipsum i vacuum & lacrymantem remiserunt. [Regem Venetias venientem] Tunc Rex de Principibus Christianorum desperatus, termino suo multo tempore elapso & sine adiutorio de Deo confisus, cum expensis omnibus de passagio desperatus Venetias est reuersus, & a Venetis magnifice receptus. Sed ille qui in rebus desperatis fortior erat, & ipsas res ad finem bonum Deo operante perducebat, videlicet Pater meus Legatus, obuiam Regi iuit, [consolatur.] & ipsum lacrymantem & de labore suo & termino perditis lamentantem inuenit. Legatus vero Regi compatiens, a Spiritu sancto instructus, ipsum dulciter & multis argumentis confortauit, & vt in Deum totam spem suam poneret, retro non respiceret, ad aratrum manum fortem poneret, & Deus ipsum adiuuaret, ipsum pie admonuit. Rex vero a Deo & verbis Legati confortatus, magnalia in honorem Dei cogitans, vires resumpsit, & in expensis propriis aliquos fideles non multos secum adunauit, mare caussa transfretandi & passagium non relinquendi. Sed Legatus quid faciebat? Regem incessanter confortabat, omnes in ministerium crucis animabat, demonstrando victoriam Dei non esse in multitudine populi, sed de cælo fortitudinem demonstrando, quod paucos in passagio Deus adiuuaret, & ita Regem animabat, & ipsum pie admonebat.

[Annotata]

a Obiit in Anglia 8. Aprilis anni 1364. cui successit filius Carolus V.

b Ob tributum insulanis impositum, carceri incluso Leonardo Dandulo Duce & negotiatoriis nauibus interceptis. Sabellicus Enneade 9. lib. 8.

c Mille, & peditum duplo maiore numero, præter copias nauales sub Duce Buchino Vermio.

d Papa VII. Idus Decemb. an. 1363. præceperat Duci Venetorum, vt Petro Archiepiscopo Cretensi & Sedis Apostolicæ Legato, in his quæ ad pacem Cretensium attinerent, obtemperaret. Bzouius nu. 11.

e Ergo non obiit XVII. Kal. Febru. vt tradit Ciaconius in Ioanne XXII. Hic est ille Talayrandus, de quo supra, cuius rogatu vir nobilis VVilhelmus de Baldenselle hodœporicum terræ sanctæ conscripsit, [VVilh. Baldenseel, Ioan. Oostervvyck.] quod manu exaratum penes nos est, cum alio tractatu de Terra sancta F. Ioannis de Oostervvyck Presbyteri tertij ordinis S. Francisci, qui Thenis oriundus anno 1356. & 1357. terram sanctam visitauit.

f Bzouius an. Chr. 1365. num. 5. post expeditionem Alexandrinam creatum Patriarcham Constantinopolitanum, perperam scribit.

g In Bulla testatur Pontifex, eum esse virum secundum cor suum, honestate conspicuum, religione probatum, præclarum scientia, humilitate sublimem, mansuetudine generosum, multa prouidentia circumspectum, & in lege Domini ipsaque fide Catholica admodum eruditum &c.

h Forte bibendum.

i Bosius lib. 3. hist. Rhodianæ citatus a Bzouio an. Ch. 1364. n. 9. ait Imperatorem subsidia pecuniaria tanta in sacrum bellum obtulisse, quanta Vrbanus Pontifex numerari iuberet. quam hæc fidem mereantur, hinc patet.

CAPVT XV.
Timor belli Genuensis sublatus. Classis ad expeditionem emissa.

[84] Rege autem parato cum exercitu suo paruo ad transfretandum, & personam suam in magno periculo ponendo, sed pro seruitio Dei terminando, Legato ardenter negotium Dei prosequente, & ecce generis humani antiquus hostis, pater mendacij, & crucis inimicus, de passagij generalis supradicti impeditione adhuc non contentus, sanctis operibus Patris mei, necnon & bonæ intentioni Regis, inuidens, nostrum paruum & singulare passagium & cum difficultate impediuit, & quoddam os ad rodendum in ore Regis proiecit. Nam illi qui regni Cypri custodes fideles esse videbantur, & magnum a adiutorium Regi obtulerunt, videlicet Ianuenses, [Genuenses bellum contra Cyprum molientes] pro quadam controuersia in Cypro facta inter Regis officiales & ipsos Ianuenses, a regno recesserunt male contenti. Et in Ianua collatione facta ad guarram regni Cypri parati, in destructionem passagij. Rex vero ista audiens, de proposito impeditus, non modicum conturbatur. Sed ne opus Dei impediretur per nuntios Ianuensibus multa bona verba pacis misit, & quæ fienda erant per eum promisit. Ipsi vero verbis Regis non acquieuerunt, imo galeras plures prȩparauerunt ad guarram Regi faciendam, & contumeliam Crucis versandam. Tunc qui leonem in agnum mutauerat, & pacem Ecclesiæ Deo operante fecerat, [adit Petrus:] videlicet Pater meus Legatus, de Deo confisus, in talibus assuetus, Ianuam pro pace reformanda personaliter iuit: & a Ianuensibus, qui semper eius amici antea fuerant, diabolo instigante, cum opprobrio receptus fuit. Nam Ianuenses indignati contra Cyprienses præconizari fecerunt quod nullus Ianuensium obuiam Legato Regis nuntio iret, nec ei hospitium præberet, [contumeliose recipitur:] in magnam crudelitatem & inauditam. Intrante autem Legato Ianuam quasi lapidatus fuit, nec vbi caput reclinaret inuenit in ciuitate; murmurantes & lapides in familiam Legati iactantes, vna voce guarram Cypriam clamantes. Familia vero Legati de vita eorum & Domini Legati desperabat, & mortem expectabat, videns populi rumorem & eius malam voluntatem. Tandem Pater meus nihil timens in spiritu tamquam Papæ Legatus in quadam ecclesia hospitalis cum difficultate receptus fuit, & vix refectionem habuit.

[85] Furia autem Ianuensium aliqualiter transacta, Legatus ad palatium iuit, & b Duci & concilio aduentus sui caussam primo cum humilitate aperuit. Et in responsione corda amaricata cognouit: Papa enim ne Regis passagium impediretur pie admonendo, eis de pace affectualiter scripsit, & nonnulli alij Principes & Comites. Sed Ianuenses nihil inde curauerunt, & superbe respondebant, [summa industria eos demulcet:] regnum Cypri minando, & de timore Dei parum curando. Legatus autem qui numquam aliquem tractatum inceperat, quin quantum in eo erat perficeret, sicut in præcedentibus clare patet, modo cum minis, modo cum argumentis insolubilibus, modo cum verbis mellifluis, doloribus humanis, patientia inaudita, & laboribus infinitis præcedentibus, non in modico tempore corda Ianuensium mollificauit, & ad pacem conuertit c. Et Venetias facta pace reuersus est ad Regem, non modico gaudio, antiquo serpente adeo deuicto. [redit Venetias:]

[86] Tunc Rex de pace propter passagium gauisus, fideles quosquos habere poterat congregauit, in expensis propriis, & sine adiutorio alicuius Principis vel communitatis Christianorum. [animat ad expeditionem paratos:] Legatus vero exercitum Regis in ministerium Crucis & Dominicæ passionis pie confortabat, omnibus transferendis venerabile signum crucis dabat, peccatores absoluebat, & orationibus continuis, 3& diuino officio mediantibus, institutiones diuinas transferendis pie & deuote declarabat. [Rex vouet non rediturum se in regnum, nisi prius in hostes mouisset,] Rex vero pietate & deuotione motus, & verbis Legati continue admonitus & consolatus, de Deo confidens, publice votum emisit, videlicet se numquam in regnum suum intrare, nisi prius cum exercitu suo in terram inimicorum fidei personaliter intraret, etiamsi mori deberet. Tunc detractores passagij videntes Regis apparatum, & Legati firmum propositum, confusi sunt, & aliqualiter tacuerunt. Noua tunc ad Principes Christianorum volauerunt, [etiam auxilio aliorū Principum destitutus.] ipsos ad bellum Dei excitando, sed ipsi tamquam crapulati a vino dormientes, de passagio parum curantes, nullum adiutorium dederunt, nec solum pedem inde mouerunt veniendo ad passagium Regis inchoatum, & per summum Pontificem publice iam indictum.

[87] Rex autem Deo operante & Legato consulente, pluribus nauibus armatorum, & fere quingentorum equorum oneratis in Rhodum ante præmissis, in d tertio anno a recessu regni sui cum duabus galeis solis de Venetiis versus plagam Orientalem recessit, & omnia nauigia sui exercitus sexcenti ferme armati & marinarij omnes & equi prædicti in expensis & stipendiis Regis erant omnes, vna sola galea accepta a Dominatione Venetorum Regi a communi notata. [Classis in Rhodum appellit:] Rex vero Legato associatus, vento prosperante, in satis breui tempore Rhodum applicuit, & a Magistro Hospitalitatis magnifice receptus fuit. Rex vero pluribus mensibus ante Principi Antiochiæ fratri suo, regenti Cypri regnum, in mandatis scripserat, vt exercitus regni sui Cypri, regno in bona custodia permanente, obuiam sibi Rhodum veniret. Quod & factum est. Nam Rege in Rhodum aliquo tempore expectante, [accedunt copiæ Cypriæ,] venit exercitus Cypri, videlicet sexaginta nauigia, inter galeas, huysperia, & alia nauigia militum armatorum, sagittarum, balistarum in bona quantitate onerata. Qui tunc Patrem meum gaudentem, exercitum benedicentem & Deum glorificantem vidisset, [& Rhodienses:] in deuotionem & inimicorum fidei destructionem conuersus fuisset. Illo tunc Magister Hospitalis in seruitio Dei & adiutorio Regis centum milites ordinis sui elegit, & nauigia sua armari præcepit & fecit.

[88] Et Rex & omnis exercitus in Domino lætatus, & de bello confortatus, inimicos fidei inuadere desiderabant. Legatus autem ad artem suam diuinam cum lætitia manum fortem posuit, [B. Petrus omnium animos ad bellum præparat:] legem dando, prædicando, cruces nostris peregrinis & etiam schismaticis dando, confessiones audiendo, peccatores absoluendo & reconciliando, modo in consilio Regis, modo inter marinarios & pauperes, modo inter Barones & milites, modo ad Magistrum Rhodi & suos milites in humilitate & diuina admonitione laborabat; nunc infirmos visitando, nunc rumores pacificando, nunc inter Anglicos, Cyprienses, Gallicos, & Teutonicos conuersabatur; semper vnitatem, caritatem, & bellum Dei hortabatur. Quid plura? Tantam gratiam effudit Deus in Patre meo Legato, quod omnes in exercitu quasi ipsum adorabant, & qui manum suam in die osculari poterat, vel etiam benedictionem receperat, securus de omni casu periculi se reputabat. [exercitia pia instituit.] Quales processiones deuotas & solemnes Missas personaliter celebrando, quales prȩdicationes de Cruce faciebat! Nam in prædicationibus suis omnes ad lacrymas prouocabat, mentes omnium eleuabat, & vsque ad mortem sustinendam pro Christo omnes animabat & præparabat. Tantum laborauit, & ita ardens erat, quod vix comedebat, & parum quasi nihil dormiebat, exaltationem Crucis & fidei Catholicæ desiderando & exercitū informando & illuminādo.

[89] Et breuiter laboribus in verbis suis sanctis mediantibus, & sancta sua conuersatione coram omnibus lucente, [Rex ceteriq; omnes milites confitentur & communicant.] tantum fecit quod paucis diebus ante recessum Regis a Rhodo, Rex & omnes Barones & Nobiles de manu Legati deuotissime & Catholice sacratissimum corpus Dominicum receperunt. Et in exercitu non remansit fidelis Catholicus, qui ante recessum corpus Dominicum non reciperet, sed etiam infideles Christiani seruientes in magnam deuotionem conuersi sunt, pœnitentiam agentes. Quot & quanti erant illi homines armorum qui antea confessi non fuerant in decem vel viginti annis plus aut minus! Quanti etiam illi, qui deuotionis caussa ad passagium non venerant, sed caussa vanitatis & auaritiæ & beneficij Regis! certe maior pars exercitus. Veraciter Deo misericorditer inspirante & Legato informante, in exercitu omnis vallis impleta est, & omnis mons humiliatus est.

[90] [Principes Turcorum tributum Regi soluunt.] Sed quid fecit Deus in exercitu suo paruo? Nam Regis potentia inter Turcos volante, Deus tantum timorem & terrorem in cordibus Turcorum incussit, quod maiores Principes Turcorum, videlicet Dominus de Altologo, & ille de Palatio, Ambassiatores suos solemnes in Rhodum miserunt Regi, & castra sua, homines, & victualia & amicitiam Regi præsentauerunt per nuntios, & sibi seruire sub tributo obtulerunt. Quod & factum est. Magna est potentia & Dei bonitas, qui seruum suum Regem sic honorauit, & corda inimicorum eius ad pacem conuertit.

[91] Adueniente autem termino recessus, Rex de loco inimicorum fidei inuasuro secrete in concilio ventilato, Deo auxiliante, Legato benedicente, proposuit Soldanum Babyloniæ, sanctam ciuitatem Ierusalem & eius hæreditatem occupantem, non ad caudam sed ad caput inuadere, & versus Alexandriam suum & Dei exercitum dirigere. Et valefaciens Magistro Hospitalis, galeam ascendit. Legatus vero & omnis exercitus galeas & nauigia ascenderunt, & in portis Rhodi iuxta galeam Regis mutuo se congregauerunt. Mira res a Deo mirabilis, & narrandi magna est gloria Domini, & mira, qui ponentes manum ad aratrum in fidei Catholicæ multitudine retro non respicientes fortificat, augmentat, & roborat. [soluit classis ex Rhodo.] Nam Rex Cypri a Principibus & Christianis Occidentalibus derelictus & despectus, nunc a Deo fortificatus, & a Legato diuinitus instructus, contra opinionem quasi omnium passagium prosecuturus, adeo potentem se inuenit. Nam inter galeas, huisseria, ligna, naues, & alia nauigia fere centum secum habuit in expensis propriis, quatuor huisseris & aliis paucis nauigiis. Erant circa mille Nobiles armati, balistarij, & sagittarij, & marinarij erant omnes ad bellum parati. Totus autem exercitus Regis fuit circa decem millia bellatorū, & circa mille & quadringenti equi. Sed ij quid erant contra Soldanum & tantos Saracenos? Certe satis, quia Dominus Iesus nobiscum erat, Cruce præcedente, viam nostram in omnibus præparabat.

[92] Legatus autem, personis Ecclesiasticis totius exercitus associatus, in galeam Regis ascendit pro benedictione generali exercitus Dei fienda. Et ascenso in eminentiori loco galeæ, vt ab omni exercitu videri posset, Rege prope ipsum stante, & omnibus stantibus & Legatum respicientibus, [B. Petrus classi solenniter benedicit,] omnibus signis & vexillis galearum & aliorum nauigiorū depositis Legatus quamdam largam & inauditam atque pulcherrimam benedictionem a Spiritu sancto incepit, antiquum testamentum & nouum in benedictione allegando, modo nauigia, modo arma, modo personas, modo mare, modo totum exercitum benedicendo in honore Crucis, & Saracenorum destructionem, auxilium Dei inuocando. Rex vero & omnis exercitus Legato deuotissime ad omnes benedictiones capitibus inclinatis respondebāt, & in magna deuotione erant. Finita autem benedictione, signum regale, videlicet quemdam leonem rubeum magnum, in galea Regis subito leuauerunt, & tubis omnis exercitus insonantibus, & vexillis infinitis leuatis vna voce terribili in cælum clamauerunt, Deo regratiando, clamantes & dicentes: Viuat, [acclamante toto exercitu.] viuat Petrus Ierusalem & Cypri Rex, contra Saracenos infideles. Tunc Legatus Regi valefaciens & ipsum benedicens reuersus est ad galeam suam, me semper in omnibus associante.

4

[Annotata]

a Regem ann. 1363. antequam Auenionem abiret, Princeps Simon Buccanigra, ceteriq; Ordines summis & quæsitissimis honoribus exceperant, omni genere magnificentiæ prosecuti; vt tradunt Petrus Bizarrus & Vbertus Folietta lib. 7. hist. Genuensis.

b Gabrieli Adorno.

c VVaddingus in Vita num. 32. hæc addit: Magnis deinde itineribus contendendum fuit Auenionem, confestim Genuam redeundum, hinc Venetias ad Regem abeundum, iterum Genuam regrediendum. quæ itinera breuitas temporis difficulter admittit, maxime quod non modico tempore Genuæ manserit.

d Anno Christi 1365. Pontifex VI. Kal. Maij Regem hortatus est, vt quamprimum transfretaret, Bulla 29. & vltima apud VVaddingum.

CAPVT XVI.
Alexandria intercepta: derelicta.

[93] Adhuc nesciebat exercitus, vbi Rex ire volebat, vel in Turquiam vel in Syriam, vel in Ægyptū. Legatus vero & concilium secretum Regis, eius voluntatem & propositum sciebant. Rex autem a portu Rhodi recedendo, sapienter surgendo, totum exercitū versus Turquiam duxit, [significat Rex Alexandriam peti:] & in Turquia aqua dulci quantum volebant nostri leuata, Rex versus altum pelagum viam fecit. Elongato ab omni terra omnibus nauigiis, voluntatem suam omnibus manifestari fecit, videlicet quod versus Alexandriam Deo permittente tendebat, & quod omnes galeas suas signa ordinata seruando sequerentur, hoc in mandatis dabat. Tunc omnes gauisi Alexandriam clamantes vociferabant, quasi esset quoddam castrum paruum, vel oppidum ipsum captum reputabant. Sed quid fecit Deus mirabile in oculis nostris, ne manus nostra hæc, & ne opus humanum videretur? Eundo & Regem præcedendo in via nauigia separata ab inuicem, [intra quatriduum eo appellit.] vt pluribus diebus non visa, ventum prosperum omnibus habentibus, & velis in altum quasi nobis ludentibus, Deus mirabiliter in quarto die a recessu terræ bene mane totum exercitum in portu Alexandriæ congregauit. Mira res a Deo: nam marinarij de via Ægypti consueti, velut admirantes facti numquam talia viderunt, & remotius valde esse credebant. Saraceni vero exercitum Christianorum in portu ipsorū respicientes, non modicum admirati & turbati fuerunt. [Saraceni aciem instruunt:] Exeuntes autem Saraceni de ciuitate Alexandriæ cum multitudine infiniti populi, vt portum nobis defenderent, in campo phalangas suas coram nobis ordinauerunt.

[94] Erat autem dies Iouis, & hora quasi sexta. Sed Rex, vt distincte & ordinare inimicos Crucis inuaderet, signa sua daret & modum bellandi, & quæ pertinebant ad militiam ordinaret, consilio ventilato, illo die Iouis requieuit, [quiescunt Christiani:] & in terram non descendit. Videntes autem Saraceni quod exercitus Christianorum ad terram non descendebat, animati ad terrorem nobis reputauerūt. Sed Deus nobiscum existens hoc manifeste fecit ad maiorem victoriam & gloriam sui nominis habendam. Stantibus nobis sic, strenuitatem Patris mei Legati & martyrij eius ardentem voluntatem tacere non possem. Nam Saraceni in turmis suis multiplicatis sapienter & strenue in litore portus ordinati vociferantes, nos ad terram descendere expectātes; Legatus adhuc caussam nesciens nostræ retardationis inimicos inuadendi, [B. Petrus Cancellarium ad pugnam hortatur.] mihi cum magno feruore desiderij clamando dixit: O frater mi dulcissime Cancellarie, in memoriam passionis Domini eamus cum galea nostra, eamus ad terram, tantum vituperium sustinere non possum: inuadamus Saracenos Cruce præcedente, & sequantur Crucem omnes galeæ nostræ. Ego autem audaciam eius, & voluntatem ipsius pro Christo moriendi considerans & non modicum admirans, ridendo sibi respondi: Pater mi, adhuc non est hora mortis nostræ, non est hora ad terram descendendi: cum reuerentia hoc non faciam. Ipse vero tantum tristabatur, quod scribere non valerem. Ego enim Regi meo, Patris mei habebam galeæ & ordinationibus regularibus obtemperare, cui omnes obedire habebamus. [Saraceni vrbem muniunt,] Tunc Saraceni tota die ac nocte ciuitatem fortificantes & sine numero exercitum suum in littore multiplicantes, de exercitu nostro parum curare videbantur, & cum buccinis, vexillis erectis, & luminaribus infinitis, in littore portus tota nocte super nos vigilauerunt, ciuitate circumuallata super muros custodibus & infinitis luminaribus.

[95] Rex autem & omnis exercitus Christianorum ad tractum balistæ fere cum dimidio iuxta Saracenos in portu stabant, & in Dominum quiescebant, diem futurum cum gaudio expectantes, & victoriam a Deo sperantes. Mane autem facto, & sole in clypeis, armis, galeis Christianorum, in terrorem Crucis inimicorum resplendente, diffinitum fuit per Regem & concilium, Deo auxiliante, hora tertiarum in terram descendere debere, & bellum Dei incipere. [Exscēsum parantes Cyprios] Qui tunc vidisset Patrem meum interius & exterius nobiliter armatum, super eminentiorem locum galeæ nostræ stantem, Crucem cum ligno Domini in manibus tenentem, & exercitum a dextris & a sinistris benedicentem! [animat B. Petrus,] alta voce omnibus dicendo clamabat: O milites Dei electi in Domino & sancta Cruce eius confortamini, inimicos eius non formidantes, victoriam a Deo sperantes, bellum Dei viriliter agite, quia hodie paradisi portæ sunt apertæ. Tantum benedixit & clamauit, quod omnium audientium corda confortauit. Sed bello adueniente, & sagittis pluentibus timuit ire? Certe, Non. Nouit Deus; faciem eius mutatam, nec aliquod signum timoris vnquam nec in mari nec in terra vidi in eo, & tantum ardorem descendendi in terram habebat, quod a sagittis infinite volantibus cooperire se cum clypeo, [nec clypeo se contra sagittas vult tegere.] me pluries admonente, nolebat. Pulsante vero Regis buccina, gradatim & paullatim secundum ordinem datum, galeæ & alia nauigia versus terram remigare inceperunt. Et appropinquantibus terram, Saracenis vltra quam credi possit viriliter portum defendentibus, nauigia nostra sagittis cooperuerunt. Tanta enim multitudo sagittarum super Christianos tunc cadebant, sicut pluuia super terram. Sed contra consuetudinem humanam, Deo defendente, paucos & quasi nullos lædebant, Psalmista dicente: Cadent a latere tuo mille &c. [Psal. 90. 7.]

[96] Galeis autem terram appropinquantibus, scalas, vt in terram descenderent, in mari iuxta littus vi armorum proiecerunt. Sed Saraceni balistas nostras non timentes, in mari vsque ad pectus intrabant, [exscendunt Christiani:] clypeis eorum coopertis exitum nostrum viriliter defendebant. Tandem bello quasi hora durante, & Deo benedicente, Legati modici de nostris in terram descenderunt, & forti bello terram acquirendo victoriam habere inceperunt. Tunc Christiani nostri qui citius poterant in terram descendebant, [Saraceni fugiunt in vrbem;] & Saraceni versus ciuitatem fugientes terga verterunt. Nostri vero persequentes & ipsos occidentes vsque ad portam ciuitatis ipsos persequebantur. Saraceni vero cum difficultate portas ciuitatis contra nos clauserunt, & tunc pro defensione super muros ascenderunt. Magna est gloria Domini, & misericordia, & victoria eius vsque in æternum. Certe hic vnus ex nostris persequebatur mille, & duo fugabant decem millia. Quid plura? Dominus noster Iesus Christus propter nomen suum nobis ostendit maiora & inaudita. Nam Rege armatorum fidelium circumuallato, [mox ea deserta, versus Babylonem.] muro ciuitatis appropinquante, ciuitate sine ingenio & ordine aliqualiter debellata ad portas ferreas igne modico posito, infra horam Saraceni a Deo percussi a muros & turres reliquerunt; & animis deficientibus ciuitate relicta versus b Babylonem fugerunt.

[97] Tunc nostri Christiani cum vexillis muros libere ascenderunt, & portis adeo combustis sine impedimento cum paruo damno & quasi cum nullo, Rex, Legatus, & omnis multitudo Christianorum, Cruce præcedente, ciuitatem intrauerunt. [Capitur a Christianis Alexandria an 1365.] Et capta est ciuitas magna Alexandriæ a Christianis, Deo operante, quasi hora nona die Veneris, Octobris mense, anno sexagesimo quinto, 5c quarta die. Quis loquetur potentias Domini? timuerant aures infidelium. Notas facite in populis potentias eius & mirabilia quæ operatus est in Ægypto coram nobis, vt enarretis in progenie altera. Recedant vetera de ore vestro, quia Dominus Iesus nostris temporibus populum suum Christianum exaltauit, & odientes eum in fugam conuertit.

[98] Sed væ væ væ! quomodo dolorem Patris mei & meum, necnon vituperium Christianorum narrare incipiam? scribere nescio: arida est manus nostra, quia vires mihi deficiunt. Gaudium & honor Christianorum versa sunt in vituperium. Exaltatio sanctæ Crucis in ignominiam lacrymarum & mœroris. Paradisi porta per misericordiam Dei & mysterium sanctæ Crucis omnibus aperta; & per auaritiam, vanam gloriam, & modicam fidem, iterum clausa. Pro tali dolore quid clamabo? quid plorabo, & lamentabor? Percussit Moyses lapides & fluxerunt aquæ, & Deum non sanctificauit, & ideo terram sanctam a Deo sibi ostensam intrare non meruit. Sed heu! heu! non aquam, sed omnia bona mundi a Deo Christianis tradita, & via Paradisi patefacta, Dominam Ægypti Christiani possederant; sed Deum non glorificauerunt: & ideo meruerunt tantum bonum perdere, & ciuitatem Alexandriæ viliter relinquere. [Recusant milites Alexandriæ remanere.] Nam ciuitate capta victoriosissimus Rex pro custodia ciuitatis tenuit consilium generale; sed adiutores & Dei seruitores paucos aut nullos inuenit. Rex vero cum lacrymis milites magnos, paruos, & mediocres, vt secum remanerent pie implorabat. Sed ipsi de hoc Regi excusantes, & Crucem sanctam relinquentes, de recessu promptos inueniebat. Qui tunc Patrem meum Legatum dolentem, lacrymantem, & quasi desperatum in cælum clamantem, & vt remanerent milites admonentē vidisset, & ipsos renuentes audisset; certe de scandalo fidei Catholicæ doluisset. Quomodo honorem Dei, vtilitatem Christianorum, [Ad id eos hortatur B. Petrus, frustra.] & ciuitatem Ierusalem iam acquisitam in retentione Alexandriæ, clare ostendebat. Et damnum & vituperium Christianis inde secuturum ipsam relinquendo infinitis argumentis demonstrabat. Aliqui vero de exercitu nostro remanere cum Rege & Legato prompte offerebant, sed diabolo instigante maiores ipsorum impediebant. Quid plura? Corda indurata & iniquitate percussa fuerunt: & Regem dolentem & Legatum præ dolore quasi morientem reprobi vicerunt, de recessu concludendo, de Deo desperando, & de potentia eius non confisi, & victorias eius inauditas prorsus fuerunt obliti. Damnum enim Christianorum & nostrum vituperium scribere non valerem, & meam tristitiam renouarem, sed in quadam epistola authentica, manu Patris mei Legati scripta Papæ & Imperatori dirigenda, cuius tenor infra sequitur, vt clarius potest intueri.

[99] Rex vero in concilio suo victus, Deo permittente, Alexandriam relinquens, [Rex dolens cogitur a suis Alexandriam relinquere.] nemine inimicorum persequente in galeam quiete ascendit, & noster exercitus in nauigiis se collegit, versus Cyprum tendentes, Paradisum relinquentes, in pelagum nauigauerunt. Sed quid fecit Deus nobis? Tantam fortunam in mari misit, quia omnia nauigia nostra diuisit, fortunam fugiendo & quasi periclitando. Sed qui antea timore percussi sine caussa Alexandriam reliquerunt, [Ingenti tempestate iactatur classis.] tantum timorem in mari habuerunt, quod respirare quasi non poterant. Tantum mare timebant, remansisse in Alexandria affectantes, & peccatum cognoscentes. Pater meus mihi quotidie dicebat: Ista fortuna est Dei vindicta, quia relicta est Alexandria. Maiora enim videbitis in tempore, non dubitetis. Mira res, nam fortuna intumescente, & nemine se posse iuuare, Pater meus tactus dolore, epistolam prædictam manu propria scripsit & ad finem vsque perduxit, & mihi ostendit, cuius tenor sequitur in hæc verba.

[Annotata]

a Thomas VValsingham de rebus Anglicis, in Eduardo III. ita scribit, sed perperam: Non ceperunt nisi vnam partem vrbis, ex vna parte fluuij, quia brachium quoddam marinam vrbem secat: reliquam partem tenuere pagani.

b Vrbem Soldani regiam.

c Imo tertia die Octobris, littera Dominicali E. & patet ex num. 123. vbi anno sequenti mortuus dicitur, die Martis festo Epiphaniæ, 6. Ianuarij.

CAPVT XVII.
Epistola S. Petri ad Papam & Imperatorem, de successu expeditionis.

[100] Licet communis dolor planctu dignoscatur communi; verum quod plus tangit, plus communicat mœrore, & viscera compunctionis inducit. Et quia ego vsque in senectam & senium laboraui, & clamans raucus factus sum, frequenter lingua percutiens, cum armis non valerem, vt Christo fideles milites, pugiles Iesu Christi arma sumerent, scuto protecti fidei procederent, & Ierusalem matrem nostram, diu sub Agarenorum ritibus, imo potius fæcibus, detentam, magna Christianorum negligentia & desidia pertinaci. Cum nunc in nouissima hora & in fines seculorum, ac in termino temporis, Illustrissimo Principe Petro Rege Ierusalem & Cypri, discursu laborioso & impensis grauissimis cum sanctissimo Domino Vrbano Papa V. passagium procurante, cuius indignus legationis functus fui officio, cum multitudine copiosa venissemus, armato Rege prædicto Capitaneo præsidente, [Classis feliciter appellit in portum Alexandrinum.] cum deuotionis affectu, velis inflatis, mari quieto, & vento prospero quem Deus de thesauris suis produxerat; & non per mare ire viderentur, sed potius & manu Dei portari sine impedimento, diuersa nauigia, nocte ac die diuisa & ab inuicem non visa, vna die in portu Alexandriæ inclusa, nutu potius illius qui Petrum fecit ambulare in mare, quam regimine humano.

[101] Quiete indicta a meridie vsque ad tertiam alterius sequentis diei, ante maris egressum, multitudine infidelium pro egressu resistente, vt probaret Dominus vires nostras, qui sua virtute paucos de nostris deduxit in littore. Quibus terga vertunt infideles, quibus fuga fuit remedium & inclusio intra muros. [exscenditur in littus:] Et ex tunc satis cito secuta sunt vaticinia Ezechielis Prophetæ, vt fierent iudicia in Alexandria, iudicia, inquam, Dei, hominibus ignota, Deo cognita, vt non possent aggrauati armis pergere, muros ascendere, lapides proiicere, nec sagittas balistis trahere, quibus inimici vbique tam in muris quam in turribus, quam in hospitiis inuenti sunt vltra modum. [Ezech. 30. 14.] Sed non fuit pugna nostra, sed Domini, qui omnibus mirabilibus hic mirabilior extitit, narrabitur in æternum. Pugnauit populus Israeliticus contra Amalech, qui non tuebatur muro; Moyses fatigabatur, & moriebatur populus, cum manus deponebat. [nemine Christianorum occiso capitur Alexandria,] Et hic lassari non potuit nec Sacerdos, nec populus, quia vix vnius extitit horæ pugna, nec in bellando aliquis de nostris extitit mortuus, cum essent inexpugnabiles;… homines ascenderunt primum, nec quæ vana quærunt, iactant se primum in bellis prælium quærentes, quia non fuerunt primi in acquirendo, licet in relinquendo pro tali dolore. Pugnante Iosue franguntur muri, & intrat populus. Sed hic (o Deus!) relinquuntur turres vt castra, muri vt castra relinquuntur, vacua intrant promiscua. Quis Scripturarum discursus? nullus fuit hic fidelium occursus. Ferreæ comburuntur portæ, gentes traduntur a in morte, quas non seruauit Deus fugæ sorte. Et sic capitur ciuitas, vt Parisius habitata, [vrbs celeberrima:] vt Venetiæ grata, vt Ianua rata, plena diuitiis, iocunda deliciis, fecunda fructibus, irrigata fluminibus paradisi, frequentata mercatoribus: quæ erat Ægypti Regina, baculus infidelium, & porta fidelium si tenuissent.

[102] [deseritur, ingenti dolore B. Petri,] Sed nostrum gaudium versum est in luctum: vnde & conturbatus est venter meus, a voce contremuerunt labia mea. Patior, patior vehemens, & non est qui 6compatiatur afflicto. Diu laboraui, laboraui in gemitu meo. Sed nunc materiam deduco, gemitus in publicum profero, ideo verba mea dolore sunt plena. Exitus aquarum deducent oculi mei, & torrentes effluent lacrymarum. Sagittȩ enim Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sed torrētes iniquitatis alienæ conturbauerunt me. Vtinam aperiantur cataractæ miseri capitis mei, & totus in lacrymis fluuius. Multis enim solatio sunt lacrymæ. Dolor siquidem speciem ignis gerit, quia dum plus tegitur plus reuiuiscit. Si me Dominus in amissione rerum temporalium, aut amicorum morte, aut in afflictione proprij corporis flagellasset, æquanimiter sustinerem. Sed plagam sentio, quæ ad interiora mea penetrat. Nec minus crucior, quam si quis viscera mea a me violenter auellat. Et quid mirum? imo miror, si non morior: quia vidi illata vulnera, ablata fœdera, prolata scelera. O illata vulnera! vulnus & liuor & plaga tumens: vulnus in facie, liuor infamiæ, plaga tumēs cum insanie. O vulnus in facie! vulnerati enim fuerunt principales, consilium facientes in vnum milites, qui videbantur potiores, summi, fortiores, vt facies in corpore. [Matth. 26. 35.] Qui autem vt Petrus Regi Christo dicebant: Si oportuerit nos mori tecum, non te dimittemus. Sed timore percussi, [ob fœdam pusillanimitatem eorum, qui Regem reuerti coegerunt,] non ancillæ voce, quia non astitit, nec aduersariorum posse, quia nullus potuit nocere. Reliquerunt enim eam, de Deo non confisi, in nullo prouisi, sed ex toto diffisi, ac si Deus, quos iam introduxerat, fortis non esset pro custodia; non attendentes, quod super muros eius posuit custodes. O liuor infamiæ! Nonne dicent gentes: Vbi est Deus eorum? quæ ante dicebant, vt vero percepi relatu: Deus pugnauit pro eis. noster Machometus victus est. Deus Christianorum magnus & fortis est; deridens qui apparebat gloriosus in militibus suis. Et reddebant testimonium, [cum magna ignominia religionis Christianæ:] qui non nouerunt, nec exquisiuerunt nomen tuum. Gloria nostra versa est in ignominiam. Dies festi conuersi sunt in luctum, sabbatum in opprobrium, homines eius in nihilum. Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius. sublimitas eius conuersa est in luctum. Et ego vidi, heu! & vt quid est mihi viuere, cum sit tantus liuor infamiæ, plaga tumens cum insanie?

[103] O plaga Ecclesiæ cum insanie, quæ sanari non potest medicamine! Heu quis medebitur incantatori a serpente percusso? Qui debebant modo incantatores, serpentinos homines, membra serpentis qui nostros decepit parentes, obmutescere facere; veneno percussi, dicatis in animo: Non potuerunt stare, quibus maledixit Dominus. [Principes exercitus præcipue tumultuantur.] O genti peccatrici, filiis sceleratis, semini Procerum, populo graui iniquitate! Dereliquerunt te, alienati sunt retrorsum. Et fit magnus planctus in Ecclesia, quia vidit vulnera; nec minor, quia attendit ablata fœdera. Heu dolor intolerabilis! Numquam auditus similis. Quos Deus coniunxerat, vt caperetur ciuitas, diuisit iniquitas. Vnus recedit ab alio, & facta est diuisio contentio inter Principes. Et recesserunt b Anglici, qui videbantur fortiores, [Angli quemdam Principem secuti discedunt:] facta coniuratione cum Principe, cuius ex parentela & dolosa sequela nomen tacere debeo. Sed doleo, quia super eo est querela; semper carebit medela, quia narratur & vulgatur, quod ipse facit talia, vt sit relicta Alexandria. Ei maledicunt Catholici multi, credatis, & Gallici, & quamplures Teutonici, & omnes Italici, clamantes: Væ homini illi, per quem scandalum venit. Melius erat si natus non fuisset homo ille. Quia cum voluisset caput, Rex, resumere vires, velut probus miles, noluerunt hi resistere: sed cum suis Anglicis, qui nolentes in ciuitate in crastinum pernoctare deuicta; c potestis peccatis notare se ostendit absentare, & omnino segregare a Regis consortio.

[104] O dolor! in medio cum cancellatis manibus, vna cum Cancellario, [Cancellarius generose turris custodiam suscipit.] milite vero, strenuo, docto, in consilio philosopho, de Manseriis, dolente pro miseriis Christianorum atque suspiriis, qui se prompte offerebat pro turris custodia, quæ erat magis dubia, cum brachiis quinquaginta, cum sociis quadraginta in expensis propriis instantissime, & cum fletu, vt staremus sine metu inducendo, cum exemplis, & hoc multis argumentis, quod poterat custodiri locus noster & murus. Et instabant apud Regem custodiendi dando legem. De nostris verbis non fuit cura, sed sequuntur nimis dura: nulla confidentia de Dei potentia, imo inceperunt contra fari Admirati, & murmurari. Sed non fuit murmur contra me, de quo tristor maxime, sed contra Dominum; de quo, credo, est iratus Deus ipse & turbatus, & sentiet Admiratus Hospitalis militiæ, [Hospitalariorum Dux vanum aliis timorem incutit.] qui peius nec sententiis, neque verbis aliis hic induci potuit quod remaneret pro custodiæ ordine, nisi in Regis agmine; & concedendo negaret, & sic fugam impetraret. Et quia solus ille plures habebat quam mille, turbauit non immerito plures a proposito. Et sic totius exercitus eius verbis agitatus recessit quasi fugatus. Ipsis enim timorem incutiens, prædixit multoties quod veniret Soldanus sine mora, quasi captans horam. Et tamen licet stantes verecunde ante muros, non iocunde, die d sexta recessimus; nec venisse quemquam percepimus: imo nec intrare muros audebant: tantum nostros ij timebant. Sed quia scribitur, Fugit impius nemine persequente, verum dixisse nouimus, & in nostris percepimus. [Prou. 28. 1.] Vidimus sic rupta fœdera, & monstrata scelera. [Deseritur Alexandria.] In egressu vidimus vanitatem: sed percussit eos Deus. Et marinarij præcedebant in hymnis in illo egressu tripudiantes: sed percussit eos Deus, vt quasi cæci palpantes parietem, pretiosa non inuenerunt, & quæ erant sua reliquerunt, alienis in egressu in infidelitate, quia non cognouerunt Deum; & ideo conqueritur ipse Deus.

[105] Audite cæli & auribus percipe terra, quia os Domini locutum est: filios exaltaui & enutriui; ipsi autem spreuerunt me. [Isa. 1. 2.] Cognouit bos possessorem suum & asinus præsepe Domini sui; Israel autem me non cognouit, videns Deum Israel, scilicet populus Christianorum, qui viderat mirabilia in mari sine periculo, in exitu deuicto populo, in captione ciuitatis quasi sine obstaculo. Audite cæli & auribus percipe terra, id est, Præsidentes Prælati in Ecclesia, & terra, id est, Principes terreni; [hortatur Petrus Pōtificem, vt ad sacram expeditionem omnes incitet;] quanta fecit nobis Dominus, & præcedite tu Summe Pontifex populum exhortando, indulgentias concedendo, thesaurum Ecclesiæ exponendo, quia tibi quasi imponitur plaga præsens. Quia si venisset populus in sufficientia, & prouidisset de aliquo Ecclesia, nulla excusatio fuisset, de tanti loci custodia. Vide Domine opprobrium nostrum in loco relicto, & attende Dei virtutem; quia cum paucis, & quasi cum nullis, mimicorum comparatione, tradidit tibi Deus ciuitatem muris circumdatam, turribus ornatam: vbi Ægypti diuitiæ, vbi Ægypti deliciæ, vbi timor est inconcussus Agarenorum, qui numquam erit discussus. Insta opportune & importune, quia non restat aliquid aliud nisi vt oculos nostros ad te leuemus, vt subuenias & subito cum gente Agarenorum confligas; quia timor debilitat eos, & Deus nos adiuuat.

[106] [& Imperatorem vt eam ipse suscipiat,] Et tu inuictissime Imperator, ad quem respiciunt oculi totius Israel, vt incipias tu Rex Regum & Dominus Dominantium; cui Deus plus Salomone sapientiam, plus Pharaone potentiam, &, vt fama habet, satis pecuniam concessit: cui præbebunt Reges auxilium, Veneti & Ianuenses & maritimi sufficiens nauigium, Dominus Papa indulgentiarum suffragium; & vacabit populus affectus deuotione, Clerus ieiuniis & oratione, totus mundus in collatione. Ostende Domine potentiam tuam, & veni, & libera nos. libera sanctam ciuitatem Ierusalem, quæ tanto tempore fuit ancilla. Ad te clamauit, & clamor eius vsque ad aures peruenit Domini Sabaoth; quia si non exaudieris & audieris, timeo, [alioquin minatur diuinam vltionem.] & non ego solus, sed multi mecum, vt irascatur Dominus contra te, & pereas ante tēpus. Insigniuit enim te Dominus tot insigniis, dotauit te tot priuilegiis, vltra & supra omnes prædecessores, vt merito & ex debito recognoscere 7debeas, & in illo quod est sibi magis gratum, vt recuperes locum suum de Ierusalem, & ibi fiat sacrificium illibatum & vespertinum. Quod tibi concedatur per Deum viuum & trinum, Amen.

[Annotata]

a VValsinghamus: perempta illic non modica multitudine paganorum.

b Idem: Interfuerunt plures Anglici & Aquitanici, referentes in Angliam & Aquitaniam pannos aureos & holosericos, splendoresque gemmarum exoticos, in testimonium tantæ victoriæ illic factæ.

c Hæc non cohærent.

d Idem VValsinghamus: quarto die captionis eius vel quinto, recedentes illæsi ciuitatem deprædatam incredulis reliquerunt.

CAPVT XVIII.
Reditus in Cyprum. S. Petri ægritudo.

[107] [In Cyprum reuersus,] Tandem cum infinito periculo exercitu nostro diuiso, & ad inuicem non viso, Cyprum Rex applicuit, & vna cum Legato Nicosiæ ascendit. Tunc Legatus post pusillum artem suam recepit, & ad gratiarum actiones Deo fiendas Regem & omnes admonuit, processionem vniuersalem ordinando, [supplicationes indicit in gratiarum actionem:] & ibi prædicando de victoria Alexandriæ Deo regratiando, regnum Cyprium de guarra incepta cum Soldano & passagio inchoato pie confortauit. Tunc Rex determinato consilio, quod ad summum Pontificem iret, & quæ facta erant referret, & adiutorium peteret, Legatum dulciter rogauit. [destinatur ad Pontificem Legatus:] Qui libenter annuens & semper pro fide laborare desiderans, Ambasiata a Rege plene accepta, & Regi valefaciens nauigauit.

[108] Tunc falsi & auari mercatores Alexandriam ire volebant, & pacem singularem cum Soldano facere proponebant. Legatus vero ista audiens, [Negotiantes in terris Soldani excommunicat:] aggrauatus & fortiter dolens generaliter omnes mercimonia facientes in terra Soldani a excommunicauit. Sed vide magnum miraculum inde cito secuturum. Nam quidam Venetus, paruipendens sententiam Legati, cum vna galea versus Alexandriam viam arripuit, sed tantam fortunam a Deo habuit, [contemnētes diuinitus puniuntur.] quod reuersus est in Cyprum & ibi periclitauit naufragium faciens, galeam, & quidquid habebat perdidit, & vix euasit. Et vsque hodie sententia prædicta operante plura & plura nauigia vndique venientia Alexandriam caussa mercimonij iuerunt, & quasi omnes periclitauerunt, & illorum qui viuus euasit a Saracenis captus fuit.

[109] Aliud miraculum mirabile. Nam Pater meus in fortuna magna mihi dixerat, quod maiora viderem de illis qui fuerunt caussa quod relicta fuit Alexandria. Nam illi a regno Cypri versus Pontum redeuntes, [Varie iactantur qui caussa fuerant relictæ Alexandriæ.] fere per mille milliaria nauigauerunt, & adeo fortuna percussi & ipsa ducente coram Alexandria iterum iuerunt, & Cyprum pro salute reuersi sunt. Et post ter quater de Cypro recesserunt, sed fortuna inualescente, & Deo mare tribulante, & furorem suum prædictis ostendente iterum Cypri reuersi sunt. Tantum timorem & tanta pericula adeo transierunt, quod prius Alexandriæ remanere, sicut credo, septem annis in cordibus suis elegissent. Et vix in quatuor mensibus a regno Cypri omnino recedere potuerunt: nec lætitiam cordialem credendum est conscientia remordente vnquam habebunt. Ista memoriæ duxi scribendum, vt opera Dei manifestentur, & quærentes Deum & crucis mysterium toto & puro corde, sicut Pater meus Legatus suo tempore fecit, exaltentur & in Deum glorificentur.

[110] Tempus enim prope est, vt ad tristitiam meam reuertar, dolorem meum renouando, & cum lacrymis scribendo. O fortuna tua tota amaritudine repleta! Cor meum & viscera mea nunc amaricando penetrauit, sicut in Alexandria Domino meo fecit. Non tu fortuna, sed Dominus Iesus Christus omnipotens, misericors & metuendus, qui animas suorum fidelium vincentes hunc mundum pollutum a corpusculo segregat, & in cælum glorificat. Deus enim laborem Patris mei Legati pie respexit, & quomodo velut alter Paulus nomen suum coram Regibus & Principibus strenue portauit, Crucem sanctam, & Ecclesiam suam multiplicando exaltauit. Nam peccatis nostris imminentibus, & gratias Dei non cognoscentibus, Patrem nostrum a nobis leuauit, & me filium suum desolatum dimisit. Sed vt finem suum gloriosum, temporibus nostris inauditum, in omnibus fidelibus manifestetur, inferius declarabo, ad laudem & honorem ipsius Domini mei Iesu Christi, [B. Petrus assidue luget post relictam Alexandriā:] & memoriam ipsius Legati, & instructionem proximi. Pater vero meus relicta Alexandria vsque ad finem suum gloriosum numquam, sicut consueuerat, lætus fuit, tantam amaritudinem in corde suo portauit, quod mortem, si a Deo esset, affectabat. Ipso vero in Famagusta ad viam Curiæ Romanæ se præparabat, & galeam suam expediendam expectabat. Ego autem a Domino meo Rege cum ipso ire ordinatus eram, cum Rege stans litteras Patris mei fieri faciebam.

[111] Adueniente vero die Natiuitatis Saluatoris, Pater meus semper magna officia diuina personaliter celebrās, in vigilia Natiuitatis Domini Famagustæ de ecclesia Carmelitarum, vbi hospitabatur, [Officia Ecclesiastica in Natiuitate Christi sollenniter celebrat,] ad ecclesiam maiorem pedes in magno luto pro matutinis solemniter celebrandis iuit. Et indutus Pōtificalibus, mitra semper in capite, matutinas celebrauit, ac tres Missas solemnes cum nota festiue, & eundo, celebrando, redeundo, frigore percussus fuit. Nam ipse ieiuniis, vigiliis & dolore totus maceratus erat. Et nec alia vestimenta contra frigus quam æstate portare volebat. Tunc frigore tactus, [in magno frigore] aliqualiter se alteratum sensit, & de hoc non curauit. Sed quid fecit? Omnibus festis Natale sequētibus Missas in Pontificalibus celebrabat, & totus ardens in cultu diuino personæ suæ iam tactæ non parcens, die sabbati Natale Domini b sequentis de ecclesia Carmelitarum nudis pedibus in magno luto extra ciuitatem ad ecclesiam beatæ Mariæ de c Cena iuit. Ibique in Pontificalibus & nudis pedibus super lapidem stans, [nudis pedibus incedit:] Missam solemnem celebrauit. Et quando sæpe a suis reprehendebatur, eis respondebat dicens: Quomodo antiqui Patres in eremo nudis pedibus continue erant ambulantes? [morbum contrahit;] Adueniente vero die Dominico & die Lunæ, aggrauatus Missam quotidie celebrabat & infirmitatem suam quasi occultare suis videbatur.

[112] Die autem Martis febris eum fortiter arripuit, & facie mutata familia sua de ipso dubitauit, & statim miserunt pro me. [visitatur a Cancellario cum medico regio;] Ego vero cum gaudio modico citius quo potui Famagustam die Mercurij sequenti veni, & medicum regium mecum duxi. Pater meus tunc satis bene stabat, & non inueni cum ita aggrauatum, sicut mihi dictum fuerat. Et cum eo steti vsque ad diem d sabbati, & medico regio curam ipsius imposui. Die autem sabbati ipse me compulit ad Regem reuerti, & negotia sua & mea pro itinere & litteras expedire, dicēs mihi, quod bene stabat, & quod cito recederemus. Ego vero inuitus ab eo recessi, & parcat mihi Deus, quia male feci; sed voluntatem eius, sicut nouit Deus, semper adimplere desiderabam. Ante recessum meum ab eo, solum me vocauit, & cum quadam caritate feruenti, qua me indignum & non plene cognoscentem amabat, [illi vitam suam narrat.] vitam & peccata sua cum mirabili contritione familiariter mihi narrabat. Quæ peccata sua iudicio meo non reputabam, nec reputo attentis circumstantiis. Ego vero quod mihi inspirabat Deus sibi consolando dicebam. Tunc familiariter mihi dixit: Frater mi, ego sum peccator magnus, sed habeo bonum Iudicem, pium & misericordem Deum meum, ad quem recurro, & de venia non despero. Istis auditis verbis de eo multum timui; sed quia mihi dicebat, quod bene stabat, de dispositione domus suæ ei loqui non præsumebam. Ipse autem tunc mihi prophetice dixit: Eatis, vt cito possitis redire, quia omni ista septimana adueniente intendo recedere, sicut Deo iubente fecit.

8

[Annotata]

a VValsinghamus: omnia genera specierum transmarinarum (id est aromatum) diu posthæc & rariora & cariora fuere.

b 27. Decembris, festo S. Ioannis Euangelistæ, non postridie Natiuitatis, vt interpretatur VVaddingus num. 38. cum festum Natiuitatis inciderit in diem Iouis.

c VVaddingus, Cana.

d 3. Ianuarij an. 1366.

CAPVT XIX.
Præparatio ad mortem. Testamentum.

[113] [Mortem suam diuinitus præscit:] Illo die sabbati, me ab eo recedente, ipse incepit aggrauari; & Spiritu sancto reuelante clare mortem suam cognouit. Ab illa hora non fuit aliquis, qui in eo solum vnum signum terroris mortis in verbis suis cognosceret; imo tantam sapientiam, discretionem, & securitatem in eo vigere & crescere tunc ostendit, quod numquam in vita sua tantum ostenderet. Illo tunc ciuitatis Magnates ipsum visitauerunt, inter quos Dominus Petrus Marcelli Regis Cypri Camerarius affuit; cui Pater meus prophetice clare dixit: Domine Petre factatis præparare galeam, quia die Mercurij omnino recedam. Adueniente autem die Dominica circa horam tertiam, Fratrem Arnoldum a de Solino ordinis sui, Confessorem suum vocauit: [generalem confessionem facit:] & cum magna diligentia, contritione mirabili, & lacrymarum effusione, longam generalem & particularem confessionem fecit. Postea ab ipso suo Confessore Missam deuotissime audiuit & totam familiam suam coram eo communicari fecit, [vltimo suos exhortatur:] eisque quamdam admirabilem prædicationem fecit, & quod bene cum Deo starent dulciter admonuit. Sed quis verba sua diuina scribere valeret? Certe impossibile foret.

[114] Sermone vero ad familiam omnibus flentibus completo, iussit apportari vnum saccum vilem & abominabilem, & cum clara voce dixit: Ista est vestis candida & iocunda, cum qua Christiani sepeliri debent, saccum quasi iocale super caput eius ponens. Tanta mirabilia deuotionis & contritionis dicendo, quod omnes inundatione lacrymarum fluerent. [funem sibi ad collum ligat:] Et tunc ipse pietate humana coactus fortissime fleuit. Deinde coram omnibus fecit afferri vnam chordam, & eam posuit ad collum suum, ligando & stringendo chordam per os eius cum magna contritione dicendo: Non sufficit ista chorda tali peccatori, sicut ego sum: parua est enim ad castigandum talem peccatorem. [deponitur humi:] O quotiens, ait, cum lingua mea falsa offendi Deum meum! Tunc iussit seipsum deponi in terram, & in terra iacens familiæ suæ alium fecit sermonem mirabiliter semper concludendo, quod cum Deo bene essent; & quod si hoc facerent, Deus eos bene prouideret, dulciter eis promittebat. Tunc ad lignum Crucis se conuertit adorando, osculando, & mirabilia dicendo, & manibus iunctis veniam deuotissime petiit omnibus familiaribus suis, [petit veniam a suis:] omnes ad lacrymas prouocando, & dicendo: O fratres mei & amici, quantos labores & pericula in seruitio meo sustinuistis, famem, sitim & frigus, fortunas, & tribulationes. Non honoraui vos, nec tractaui, nec procuraui, sicut debuissem; dulciter me & mores meos sustinuistis. O quotiens in periculo mortis posui vos! Quomodo possem vobis retribuere? parcatis mihi, parcatis. Familia vero præ abundantia lacrymarum ei respondere non poterat.

[115] Tunc iussit sibi afferri sacratissimum corpus Domini, quod erat super altare coram ipso, [curat ad se deferri corpus Christi:] per Confessorem suum, & manibus iunctis coram Sacramento istam orationem legit: Deus propitius esto mihi peccatori. Et deuotissime dixit postea articulos fidei sigillatim, mature, & cum quadam magna reuerentia alte confessus est cum contritione ardenti & flenti, dicendo quod si in aliquibus dogmatizasset vel aliquam quæstionem siue dicta aliqua contra fidem Catholicam, præcepta sanctæ Ecclesiæ disputando, [facit professionem fidei:] loquendo, conferendo, vel alio quocumque modo caussa vanitatis, simplicitatis, coram Deo suo toto corde reuocabat. Quibus dictis ait: Domine non sum dignus &c. Aue salus &c. quæ omnia cum magna deuotione dixit; & reuerenter & deuotissime, in fide non ficta communicauit. [communicat:] Quo facto satis cito ipsum super lectum suum sedendo reposuerunt. Cōfessor vero suus, & nobilis vir Hugnectus de Maymmon Patris mei magister hospitij, ipsum Patrem meum Legatum consolantes, chordam siue funem de collo suo leuare voluerunt. Quibus dixit: Absit, absit, non leuetis eam. Ista non est condigna retributio peccatis meis. Si non timerem Deum meum, bene facerem aliud cadaueri meo, quod tantum peccauit contra Deum suum: iussitque familiæ, vt ipsum aliquantulum requiescere dimitteret & quod optime stabat. Quod & factum est.

[116] Ab illa hora semper tenebat oculos suos sursum contemplando, dixitque: Heu, quare recessit Cancellarius? Tunc venerunt ad eum duo Sacerdotes deuoti, caussa visitandi, Dominus scilicet Barnardus Grossarius Papæ, & Dominus Petrus eius socius. Quibus Pater meus dixit: Bene sto, sed oretis Deum pro me, & quod sibi placeat me liberari ab istis latrunculis, id est, dæmonibus. Hos videbat in acie aduersus pedes lecti. [videt turbam dæmonum] Rursus dixit: Beata Virgo Maria ipsos b timuit, orate pro me. Iussit igitur accipere Crucem suam, quæ portabatur coram eo, ad caput lecti existentem, & fecit eam poni ad parietem ad pedes lecti, vbi videbat latrunculos, [qui a D. Virgine, & crucefugantur.] & statim recesserunt ab oculis eius.

[117] Illo tunc familia conuocata, omnibus ianuis apertis, coram omnibus per Notarium authenticum distincte, mature, & sapientissime ordinationem suam & vltimam voluntatem, mente sanus & intellectu vigente, fecit & ordinauit. [Condit testamentum sapientissime.] Sicut mirabiliter apparet in testamento suo, in quo memoria eius, sapientia, deuotio, & Spiritus sancti gratia manifeste declarantur. Et vere secundum opinionem Archiepiscopi Nicosensis dicentis, quod ipse Legatus in plena sanitate sua de dispositione bonorum suorum non ordinasset ita complete, sicut fecit. Confessor vero suus sibi petiit, quem vel quos Commissarios habere volebat. Ipse vero respondit cum quodam magno & cordiali suspirio, dicens: [Cancellarium constituit testamenti sui executorem,] Alias feci & constitui pugilem meum Cancellarium, sibique bona a Deo sibi commissa corpus & animam recommendaui, & iterum ipsum volo. O Pater mi amantissime, quomodo possem ista scribere sine lacrymarum inundatione, caritatem mihi impensam commemorans? Certe non. Tunc ad admonitionem sanctam Confessoris sui Dominum Archiepiscopum Nicosensem, & Dominum Berengarium Gregorensem Nicosiensem Decanum & Papæ Collectorem, Commissarios suos constituit, necnon & me dolentem & miserum filium suum.

[118] Quid enim ordinauit de sepultura sua? Humiles audite. Ille vero qui ab omnibus Christianis Orientalibus velut Papa, si fas est dicere, quia locum eius tenens, propter sanctam suam conuersationem reputabatur, & quasi adorabatur, humilis semper in vita, [iubet se in introuitu chori sepeliri, vt ab omnibus calcetur:] humilitatem non modicam in fine ostendit; pomposam sepulturam abominando, dicens: Sepelite me in introitu chori, vt omnes homines cadauer meum calcare possint & debeant, & etiam, si possibile est, capreæ & canes. O quanta humilitas! Ordinatis vero per ipsum sapienter omnibus, quæ ad illum diem Dominicum pertinebant, Pater meus illa nocte quieuit, & familia ad quiescendum iuit. Die vero Lunæ in mane Hugnectus prædictus magister hospitij ad ipsum venit. Cui Pater meus, ipsum per manus tenens, motus pietate humana, quia ipsum diligebat, dixit: Factum est de me secundum voluntatem Dei mei; amplius non ibimus simul. Mandetis, mandetis pro fratre meo Cancellario. Illo die toto aggrauabatur febri tertiana duplici, & visitabatur illa die a multis, qui ipsum valde aggrauabant, quia omnibus respondebat. Inter quos Constantino Chiquoli cum Venetis & amico suo fallacias seculi agnoscens, dixit: Amodo & deinceps in hoc mundo non bene sto: tempus est recedendi. Notandum est, quod in infirmitate sua vsque in finem 9numquam exiuit de ore suo quod moreretur, [numquam dicit se moriturū, sed recessurum,] sed semper dicebat: Recedam, recedere intendo, recedere debeo.

[119] O quotiens Deo verbum B. Martini dixerat: Domine si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem! O quotiens cum multis consolantibus, a Spiritu sancto confortatus, [egregie ad mortem resignatus,] & mortem corporalem paruipendens, dicebat: Eadem est mihi mors & vita. Si enim Deo necessarius sum pro passagio, & laborare debeo, contentus sum viuere; & si non sum necessarius, de morte contentor. Mihi idem est, fiat voluntas Dei mei Iesu Christi. Illo die ter incepit horas suas dicere, & infirmitate inualescente, [conatur horas legere, quas numquam emiserat;] intellectu claro semper remanente, complere non potuit, dixitque Confessori suo, quod horas suas pro ipso & coram ipso diceret, quod & fecit. Et cum quodam dolore palam confessus est, quod a die professionis suæ in ordine suo B. Mariæ Dei Genitricis de Monte Carmeli, numquam horas suas prætermisit, nec pro infirmitate, nec in terra, nec in mari, nec pro aliquo imminenti periculo.

[120] Transacto illo die, sequenti nocte circa horam quintam duas candelas albas benedictas coram eo accendi fecit. Hora vero sexta noctis misit Confessorem suum pro Episcopo Laudunensi Vicario in Famagusta, [petit extremam vnctionem.] vt cum omni Clero Ecclesiæ maioris ad eum veniret, & sacrum oleum indutus Pontificalibus secum apportaret. Interim vero omnem familiam suam coram se vocari fecit, & præcepit omnia ostia domus & cameræ aperiri. Illo tunc iussit sibi afferri Pontificale, & quasi infirmitatem nesciens, cum manu propria officium vnctionis quæsiuit & inuenit. Fecitque totum officium vnctionis distincte legere, antequam Episcopus Vicarius veniret, & fecit se deponi in terra cum sacco prædicto super caput, in pace expectans Episcopum. [omnia ipsemet disponit:] Cum autem aduentum Episcopi audiret, præcepit omnia luminaria domus accendi, & fecit sibi afferri aquam benedictam iuxta se & crucem. Adueniente autem Episcopo cum omni Clero, sicut præceperat, & in camera intrantibus, Episcopus genibus flexis Dominum Legatum salutauit. Pater meus vero non respondit. Incepit quasi alta voce totus sanus dicere: Domine ne in furore tuo arguas me & c. & solus aliis respondentibus vsque ad medium septem psalmorum dixit, [ipsemet 7. psalmos legit, cum litaniis:] & intellectu animi clarescente & vigente, sed potentia humana aliqualiter deficiente, fecit signum manu sua Domino Episcopo, vt secum diceret. Quod & fecit. Et sic cum multis lacrymis & deuotione inaudita compleuit omnes septem psalmos cum letania, omnibus gementibus & lamentantibus. Tunc Episcopus solenniter & complete ipsum inunxit, Domino Legato respondente sibi, [tunica vili & scapulari ad carnem indutus inungitur:] & illam tunicam vilem & immundum scapulare, quibus indutus erat ad carnem, ne homines viderent pro posse suo cooperiebat & abscondebat. Officio vero vnctionis completo, Pater meus deuotissime dixit Confiteor; & Episcopus fecit sibi absolutionem.

[121] [petit ab omnibus veniam:] Episcopo, Clero, & familiæ, & omnibus tunc humiliter veniam petiit, dicens: Si aliquando vos aggrauaui, vel displicui, officium mihi commissum exercendo; parcatis, parcatis, parcatis, & omnibus existentibus in Cypro & alibi secundum quod vobis occurret, nomine meo veniam petatis. Quibus auditis Confessor suus & omnes astātes sanctum Patrem audientes, lacrymis fluentes vnanimiter clamare cœperunt, dicentes: Pater, Pater, [dat omnibus benedictionem:] da nobis benedictionem tuam. Ipse vero Episcopo & omnibus astantibus in terram genibus flexis sanctam benedictionem dedit; dicens: Benedictio Dei Patris omnipotentis & Filij & Spiritus sancti descendat super vos & maneat semper, & aqua benedicta manu propria aspersit. Tunc Episcopus cum lacrymis non modicis Patrem meum exhortatus est, vt supra lectum portari se iuberet. Qui respondit alta voce, & quasi cantando, dicens: Non decet hominem Christianum mori nisi in cinere & cilicio: & hoc bis dixit. Postea dixit Episcopo: Recedatis, quia consolatus sum & bene sto, leuauitque oculos suos sursum, & signum cum manu fecit, & dixit: O vos alij maledicti, modo non habetis potestatem mecum, quia nunc bene sto cum Creatore meo Iesu Christo. Quo dicto recesserunt Episcopus, & omnis Clerus pie flentes & lamentantes tantum Patrem, & repositus est super lectum.

[Annotata]

a VVaddingus, de Solinis.

b Id est, timore perculit.

CAPVT XX.
S. Petri obitus.

[122] [Iubet sibi passiones legi:] Tvnc præcepit quod legerentur passiones coram eo, & pluries sane corrigebat & emendabat legentem Sacerdotem, cum tanta discretione & maturitate, quod omnes videntes & audientes velut amentes facti sunt. Tunc familia ab ipso recessit, & ipsum requiescentem dimisit. Ante diem vero illius noctis Pater meus verbum Sapientis commemorans, Non erit merces serui tui vsque ad vesperam apud te; conuocari fecit coram se totam familiam, & fecit sibi afferri vnam cassetam, in qua erant mille floreni minus quinque vel sex, quam pecuniam propria manu diuisit omnibus familiaribus suis secundum quod ordinauerat vnicuique in testamento suo, siue in vltima voluntate. [Deut. 24. 14.] [distribuit suis famulis 1000. florenos:] Et hoc cum tanta discretione & pietate & maturitate, quod omnes mirabantur, & iterum eos remisit a se, & requieuit semper aggrauando. Mirabantur autem omnes in eo de duobus; primo de tanta sapientia & discretione in homine moriente. Secundo quod illa anima benedicta in illo corpusculo vacuo humanæ potentiæ tam diu remanebat: non erat illi nisi cutis, nerui, & ossa. Sed quare voluit hoc Deus facere, & tamdiu animam in corpusculo retinere? Certe pie credo, vt propheta suus fidelis inueniretur; prophetauerat enim diem recessus sui ad Dominum: vt etiam speciali misericordia Dei meruerim videre, quem tantum amabam, ante obitum suum gloriosum, sicut ante prophetauerat: & in transitu suo mirabili ego peccator & indignus filius suus ædificarer, & omnes videntes & audientes transitum eius ab hoc mundo.

[123] Die autem Martis, quæ erat dies Epiphaniæ, adueniente, venerunt medici Regij confortantes eum & consolantes, [Medicos dimittit:] sed non fecit mentionem de eis, quasi dicendo, Medicis temporalibus non indigeo: habeo enim medicum meum mecum spiritualem Iesum Christum, qui me iam sanauit; ipsum appeto, & cum ipso bene sto. Vere relatu omni mortem temporalem tantum ipse timebat, [mori non timet:] sicut ille qui vadit ad conuiuium. Nam inuitatus erat a Christo, sicut cito patebit. Medici vero recesserunt.

[124] Tunc venerunt omnes Magnates ciuitatis Famagustæ ad visitandum eum tota die, [singulis se visitantibus nominatim respondet:] & quasi omnibus nominatim respondebat, dicendo cum quadam caritate intima: Bene veneritis, bene sto, valde bene sto; & omnibus singillatim benedictionem suam dabat. Quidam veniebant, & alij recedebant: & tanta admiratio & dolor in ciuitate inter fideles Ecclesiæ Romanȩ de recessu tanti Patris erat, quod lacrymosum esset scribere. Hora vero vespertina Hugnectus magister hospitij sui cameram intrauit, & Pater meus ipsum vocans sedere fecit iuxta se, atque ei dixit: Nonne adhuc venit frater meus Cancellarius? Hugnectus respondit: Domine mi statim veniet. Nuntius enim venit, qui dixit, quod statim erit apud nos. Tunc dixit Pater meus cum dolore, & quasi lamentando de me miserrimo & infelice peccatore, qui negligentia mea nimis expectaui, (parcat mihi Deus, & ipse Pater meus) dicendo: [prædicit quamdiu expectaturus sit aduentum Cancellarij:] Ego diu expectaui ipsum. Et prophetice dixit: Adhuc expectabo eum per duas horas. Tantum enim in Deum meum me indignum diligebat, sicut animam suam. Et sicut pie æstimo a Deo impetrauerat, se non recessurum nisi prius me vidisset, 0& voluntatem suam reuelasset. Quibus peractis venit magnificus Dominus Iacobus de Rubeis eius dilectus, stetitque coram eo. Pater vero meus ipsum Dominum Iacobum tristem caussa sui respiciens, dixit sibi: O fili bene sto, ne doleas. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ego vero sum vocatus, & de electis; Christus vocat me: ego vado ad Christum. Ne doleas fili mi, ne doleas, deditque sibi suam benedictionem & recessit.

[125] Tunc interrogauit Pater meus Domino Gaufredo Capellano suo, qui tenebat crucem coram eo: Dicas, nonne adhuc venit frater meus Cancellarius? Capellanus vero respondit: Pater statim veniet. Dixit Legatus: Modo dimittas me aliquantulum requiescere, quia non expectabo aliud nisi ipsum Cancellarium. Dixit ei Capellanus: Pater placebit vobis, quod legantur coram vobis Passiones? Respondit: Adhuc non est hora. Quibus transactis baiulus Regis cum multitudine Magnatum cameram intrauit, & dulciter Dominum Legatum confortans & consolans, vt aliquid acciperet eum admonuit. Pater vero meus de directo non respondit, manum ad crucem ponens respondit: Ego vero accipio de isto fructu vitæ, [Crucem pie amplexatur:] qui regit & sustinet me, in quo confido; ipsum volo, & nolo aliud. Tunc traxit crucem inter brachia sua, amplexando ante faciem suam meliori modo quo poterat. Et non poterat ipsam crucem regere sine adiutorio. Aggrauatus autem amplius non loquebatur.

[126] Erat tunc quasi media hora ante solis occasum. Et illa hora, iubente Deo & mihi gratiam concedente, de Nicossis veniens Famagustam intraui, ad hospitium Patris mei non sine dolore veni. Familia autem Patris mei mihi dicebat: [redeunti a Rege Cancellario] Festinate, festinate, Pater meus in extremis laborat: vos expectat, loquelam perdidit, mori non potest. Ego autem festinanter cameram intraui, & veni coram eo. Cui dixit Capellanus: Pater ecce Cancellarius. Ipse vero in extremis laborans, & iam manibus, brachiis & tibiis mortificatis, me respiciens statim manum suam dextram de lecto extraxit, & manum meam accipiens mihi sane & diu locutus est non pauca verba, [dat manum, & varia dicit.] imo omnem ordinationem sub breui compendio mihi declarauit, quasi non esset infirmus. Ego vero dubitans ne tantum mecum loqui sibi noceret, dixique ei sicut sciui: Pater mi, modo est tempus, vt contemplemini illam excellentem diuinitatem, quam tantum in vita vestra prædicastis. Ipse vero respondit mihi: Frater, ita facio. Eatis, eatis, expediatis negotia mea, & familiam meam, & non reuertaris amplius ad me. Hoc dicebat propter dolorem, quem sciebat me habere de labore suo & transitu. Mira res a Deo, & magnam clementiam mihi ostendit peccatori Deus, quomodo Pater meus, qui ab omnibus quasi mortuus reputabatur, membra sua frigida, & non loquens, dum me indignum respexit, vires a Deo resumpsit, manum siccam & aridam mihi porrexit & cor eius mihi aperuit. Quid de eo amplius dicam, nisi quod Deo meo inde gratias referam, & Spiritus sancti gratia ædificabor in caritate sua, transitu suo & vita? Et merito: plantabitur enim in corde meo & memoria mea. Tunc recessi ab eo iuxta præceptum suum, & vocaui familiam & Notarium, vidique in scriptis in substantia omnia, quæ mihi dixerat, gloriose ordinata.

[127] Et subito ad Patrem meum reuersus sum, vt ipsum consolarer; dixique: Pater, ordinationem vestram complete factam vidi, ipsumque spiritualiter consolatus sum sicut sciui. Quia ipse iam quasi totus frigidus, & in proximo recessurus, continue in extremis laborans ad admonitionem meam spiritualem quiete respondit: Bene, bene. Et heu amplius non locutus est, nec mihi, nec alteri. Stetitque sic intrinsecus laborans corpusculo suo non mouente, [moritur placidissime & imperceptibiliter,]nec aliquod signum mortis nisi pium ostendente vsque quasi ad secundam horam noctis. Et camera hominum & mulierum vlulantium & lamentatium repleta, me coram eo astante tradidit spiritum ad Deum qui fecit illum, anno natiuitatis eiusdem Domini millesimo trecentesimo sexagesimo sexto mensis Ianuarij die sexta. Viuit enim Deus & anima eius, quod non fuit homo vel mulier ipsum intuens qui percipere potuit aliquo signo, quando anima beata exiuit a corpore: imo multi adstantium, ipsum intuentes post magnum spatium animæ eius recessus, credebant ipsum adhuc viuentem, nec oculos eius claudere præsumebant. Quidam dixerunt: Recessit; quidam vero: Non. Et tamen veraciter iam anima diu ante recesserat. [ingenti omnium comploratione.] Cum autem cognouissemus transitum eius gloriosum, omnes adstantes ad lacrymas refugium habuerunt. Et factus est clamor tantus & vlulatus in camera de recessu Patris mei, & pia lamentatio; quod durum & lapideum cor habuisset, qui nos vidisset, & compassionem non habuisset. Finitis vero lacrymis, quæ finem non habebunt, & corpusculo Patris mei habitu suæ religionis, videlicet cappam albam, induto, sicut præceperat, chirothecis Pontificalibus in manibus, & sandaliis in pedibus, facie discooperta, & mitra sub pedibus eius posita, ad ecclesiam cum multis lacrymis & lamentationibus deportatus est, quasi simplex Frater iuxta ordinationem suam humillimam.

CAPVT XXI.
Miracula. Sepultura.

[128] Corpusculo autem beati Legati in medio chori collocato, ad secreta lacrymarum pastore percusso secessimus. Nobis vero recedentibus, quamplurimæ deuotæ mulieres vt vigilarent circa Patrem meum remanserunt. Sed Dominus Iesus, cuius fidem intemeratam ac crucis sanctæ claritatem ipse verus Pontifex & Legatus prædicauerat, non multum tardauit ipsius beati Patriarchæ claritatem, vitæ & corporis puritatem, mundo patefacere, vt sicut tota vita sua quoddam lumen in Ecclesia Dei extiterat, ita post mortem a lumine cælesti miracula inciperet, ac eius sanctitatem ostenderet. Circa namque quartam vigiliam noctis illius, [Conspicitur supra corpus eius splendor quidam cælestis:] præ tristitia & dolore mulieribus circa seruum Dei dormientibus, illarum quædam monialis, imo sanctimonialis eius deuotissima, prostrata in oratione a casu faciem suam versus Patrem leuando direxit. Et subito quemdam radium splendidum & luminosum a summitate ecclesiæ vsque ad corpus beati Patris mei firmiter stare conspexit. Quæ non modicum admirans, lumine percussa & in stuporem versa, alias mulieres excitauit, & visionem narrando, claritas illa cælica disparuit subito. Mulieribus vero in vnum accedentibus ad Patrem meum, clarum & inauditum signum prælibati luminis inuenerunt. Et prope respicientes faciem sancti Patris ac totum corpus suum madidatum & recentem, [corpus eius madidum, quasi recēs a balneo:] quasi hominem de balneis venientem, non sine admiratione viderunt. Accipientes autem mulieres prudentes bombacem in quantitate bona, cum quo faciem eius & pectus totum deterserunt. Cum quo certe bombace postea, meritis & interuentionibus eiusdem Legati, [eo humore multa facta miracula:] multa miracula quampluribus vtriusque sexus Deus mirabiliter ostendit.

[129] Et quia de nocte transitus eius ex hoc mundo ad Patrem fuerat, per ciuitatem Famagustam pius eius recessus communiter ignorabatur. Mirabilia quippe Dei narrabo. Nam facto mane campanis pulsantibus, quasi singuli a Angeli Dei singulis domibus ciuitatis mortem Legati diuinitus nuntiassent, [Tota ciuitas ad eius corpus confluit.] subito & in continenti tota ciuitas commota est a minimo vsque ad maiorem, & omni onere & tarditate postpositis per turmas, alium alio non expectato, ad ecclesiam Carmelitarum currentes peruenerunt. Et repleta est ecclesia vtriusque sexus hominum tam Catholicorum, quam schismaticorum, quam infidelium. Corpus Legati tamquam sanctum vnanimiter & deuotissime colendo venerati sunt. O mirabilis res! Nam nationes schismaticæ Christianorum, 1scilicet Græci, Armeni, Georgiani, Iacobitæ, Copti, Maroni, & alij diuisi ab Ecclesia Catholica, maxime Græci & Calogeri, eorum qui viuente Legato sanguinem eius in sacrificium oblationis libenter bibissent, quia errores eorum claris demonstrationibus confundebat, ipsosque ad gremium sanctæ Romanæ Ecclesiæ debere venire monuerat; [etiam schismatici venerabundi adeunt.] nunc omnium iniuriarum obliti, sed & quasi ab erroribus suis conuersi, aut eius Legati filij deuotissimi, capitibus discoopertis contra consuetudinem ipsorum, cum profunda reuerentia, altero non expectato, pedes & manus Legati sancti deosculantur. Et beatus ille qui aliquam particulam minimam vestimentorum suorum pro reliquiis habere poterat, Nec mirum. Quia ipso viuente propter asperam pœnitentiam, & viles panniculos, [clara facies apparet a morte.] quos ad carnem quotidie portabat me teste, corpus eius fœtorem reddebat: sed ipso mortuo, clara facie & clariori sine comparatione quam viuente, nullus malus odor, imo potius bonus exibat: & quod plus mirabile & raro auditum, membra & articuli, supra naturam & morem hominis defuncti & mortui, [& suauem odorem exspirat.] ductibilia & tractabilia palpantibus se præbebant, nulla penitus rigiditate apparente, sicut quando viuebat.

[130] Adueniente autem Reuerendissimo Domino Patre Raymundo Archiepiscopo Nicosensium cum aliis Prælatis, [Exequiæ celebrantur.] officium solemnissimum mortuorum, prout decebat, celebrabatur. Tantus vero concursus hominum ac mulierum in ecclesia aduenerat, ac tanta pressura, quod vix officium diuinum compleri potuit. Et beatus ille vel illa, qui ad osculandum sanctum corpus peruenire poterat. Ac etiam illi Catholici non pauci & potentes, qui male informati Legatum in vita peccatorē reputabant, eique detrahebant, sanctum corpus venerantur, publice detractionis suum peccatū confitentes.

[131] Aliud quoque signum eius sanctitatis non tacendum adueniat. Nam prædicando pro funere, prout moris est, per Dominum Archiepiscopum Nicosiensem Fratri Ioanni b Carmerssoni, Magistro solemnissimo in sacra pagina, Ministro Fratrum Minorum terræ sanctæ, de regno Aragoniæ, [Minorita in oratione funebri] in sero officium prælibatum præcedente commissum fuit. Qui Minister quamuis modicum tempus haberet, verisimiliter meritis Legati, a Spiritu sancto plene edoctus, mirabilem sermonem fecit in stuporem omnium audientium, sanctitatem ipsius Patriarchæ ac Legati Apostolici multis ac verissimis argumentis & demonstrationibus clarissimis monstrando, contra morem Ecclesiæ victus in sermone ipsum Sanctum continue nominando. [Sanctum appellat,] Nemo enim in Ecclesia Romana & Catholica Sanctus prædicatur, nisi ab ipsa Ecclesia canonizatus sit. Sanctus autem aliquis pie reputari potest ante canonizationem, sed non prædicari. Officio vero completo, in præsentia Archiepiscopi ac omnium adstantium dictus Magister Ioannes Minister examinando interrogatus fuit me præsente, quare Dominum Legatum in sermone suo ita publice Sanctum nominauerat? cum sacramento, reuerentia, ac deuotione respondit, [ad id interius coactus:] quod coactus hoc fecerat, & prout credebat a Spiritu sancto ac meritis eiusdem Legati abstinere se non poterat, quin ipsum Sanctum nominaret. Et veraciter confitebatur, quod in studio sermonis proposuerat ipsum Sanctum non appellare. Nunc autem pie credebat ipsum sanctum esse. Et sic mirabilis Deus in Sanctis suis, viuificæ Crucis ac fidei prædicatoris sui sanctitatem multis argumentis Ecclesiæ Orientali ostendere voluit, vt exemplo tanti luminis Catholici in Domino exultarent, schismatici ad matrem propriam reuerterentur, infideles ad fidem inuitarentur.

[132] Remansit autem Pater meus amantissimus in ecclesia per sex dies inhumatus existens, omnibus membris eius, [manet 6. diebus insepultus:] vt supra, ductilibus, & factus est continuus discursus de nocte & die ipsum venerantium, sicut Sanctum. Et ex tūc cœpit coruscare miraculis. Cupiebāt autem omnes habere de suis reliquiis, & vbi non poterant, habere per corpus & membra eius circumducebant bombacem & deuotione maxima seruabant. Qui postea de diuersis infirmitatibus pluribus contulit sanitatem, mirificante Deo Sanctum suum, qui eius beneficia postulabant, quibus effectum præbuit salutarem, & exaudiuit clamantes ad se. [coruscat miraculis.]

[Annotata]

a Interpolator titulorum adscripserat: Miraculum, quare campanæ Angelico ministerio pulsabantur.

b VVaddingus, Lamerson.

CAPVT XXII.
Epilogus scriptoris. Encomia B. Petri.

[133] Sed, o carissimi, si Ieremias, cuius omnes cantores & cantatrices vsque in præsentem diem lamentationes super Iosiam replicant, & quasi lex obtinuit in Israël; nonne ego velut alter Ieremias replicare debeo super recessum amantissimi Patris mei? [2. Paral. 35. 25.] Orphanus & orbatus sum, sine patre remaneo: & planctus & lacrymæ reuertentur in sinu meo. Audite ergo vniuersi Catholici, & videte dolorem meum, & damnum Ecclesiæ. Vere lucerna Orientalium Christianorum extincta est, & in cordibus quamplurimorum in fide laborantium tenebræ factæ sunt. Deleat Deus impietatem, & consoletur terram sanctam Ierusalem. Si enim petatur, Quis est iste qui euanuit a nobis, de quo tanta scribo? non dico tanta, sed potius pauca. Respondeo, quod magnus & laudabilis Preȩsul & maximus Patriarcha a nobis recessit. [S. Petrus fuit Patriarcha,] Nonne hic erat Pater omnium Christianorum Orientalium, qui in infinito numero generauit sibi filios in Euangelio Dei & ministerio sanctæ Crucis? Sed quid plus? Certe magnus Dei Propheta erat. O quotiens & quotiens auribus meis ipsum prophetare audiui; [Propheta,] & vera euenisse quæ dicebat! Nonne, vt superius patet, diem & horam obitus sui prophetauit? Nonne in vltimis laboribus suis clare prophetauit, me expectaturum, & non ad hoc mundo recessurum per duas horas; quod & factum est? Sed quid plus? Vere Apostolus Dei, id est, missus. Nonne hic missus erat a Deo per summum Pontificem euangelizare sanctum passagium, & fidem Catholicam plantare, euellere, ligare, [Apostolus,] dissoluere velut Apostoli? Quod & pie Deo operante fecit, vt superius clare patet. Sed quid plus? Martyr Dei, si fas est dicere. Quoties proprium corpus martyrio exposuit, superius clare ostenditur. In conflictu igitur & captione ciuitatis Alexandriæ vulneratus inimicorum telis obiit. [Martyr,] Martyr igitur & voluntate & facto fuit. Sed quid plus? Confessor fuit. Nonne hic per duodecim annos Nuntius & Legatus Apostolicus nobilissimus, velut alter Paulus coram Regibus & Principibus, hæreticis, [Confessor,] schismaticis populis & infidelibus nomen Domini nostri Iesu Christi strenue confessus est vsque in finem vitæ suæ? [Doctor.] Doctor etiam fuit sacræ paginæ, errores extirpans, & dubia clare soluens, prædicator crucis & veritatis inauditus & mirabilis.

[134] Dolorem meum quis enarrabit? Quomodo calamo amaritudinem meam explicare queam? Sustinete hic Orientales Christiani, panem lacrymarum comedite, & poculum vestrum cum fletu miscete. Quid dicam? Cui cōquerar? Vnde in hoc veniet mihi auxilium, vt consoler? Doleo, & doleo quod tantum incurrit damnum Ecclesia eo abeunte. O Deus vtinam eum redderes & tuum Regem stabiliret, & defenderet Ecclesiam. Quid deinceps facient filij Orientalis Ecclesiæ, esurientes & circumeuntes famelici ciuitatem, vt canes, [luget Cancellarius ob eius discessum,] non habentes qui eis panem vitæ frangat, & velut oues errantes sine pastore, & discipuli sine doctore, cæci sine ductore? Heu Pater pie, Patriarcha, & Legate, baculus meæ sustētationis, vbi es? Quid faciet filius sine te, dulcis Pater, meus amator? vbi cubas? indica mihi. Cur terræ nunc es socius; qui in te nullum voluisti terrenum? Famagusta, Ierusalē, ciuitas regia, quæ non minorem de Principibus Ecclesiæ detines, quid fecisti? Redde mihi Patrē meum Famagusta, famam Patris mei, virtutum gesta. Sed quæ mortalium lingua explicare posset, quanta vtilitas Ecclesiæ & sancto passagio erat vita sua, quantaque hæreticorum 2destructio & desperatio? Hic certe omnibus Christicolis Orientalibus amabilis & dilectus erat in vita sua, & ideo eius recessum singulis flere licet.

[135] Ne igitur verba mea nimis protrahantur, cesset omnis dolor, abeat tristitia, quibus tamen attingere non possumus, [gaudet ob æternam ei collatam gloriam.] quæ vellemus; quæ non solum nullum adhibent remedium, sed augent. Si enim Patrem nostrum diligimus, eius lætitia gaudeamus. Non enim diligit, qui sua tantum vtilitate diligit. Idcirco etsi pro ea, quæ nobis euenit inutilitas, dolemus, & pro eis quæ recepit gaudia, sicut pie credo, collætemur. Adsit ergo nobis hodie caussa magnæ lætitiæ. Cantemus Domino canticum nouum. sonorum iubilet vocibus mater Ecclesia. Hodie, sicut credo pie, obtinuit pius Patriarcha & Legatus, quod tanto æstuabat desiderio. Hodie deuictis hostibus & latrunculis, obtinuit triumphum. Iam non esuriet neque sitiet amplius, neque cadet super eum sol, neque vllus æstus: ablata est ab oculis eius lacryma: & mercedem, pro qua toto vitæ suæ tempore laborauit, obtinet. Consolemur ergo, demus magnificentiam Deo nostro, quoniam Dei perfecta sunt opera, & omnes viæ eius iudicia. Digni enim non eramus frui Patre tanto diutius, quia peccata nostra inter ipsum & nos diuiserunt. Confiteamur Domino & collaudemus Deum Saluatorem nostrum, qui non dereliquit sanctum Patriarcham in tribulationibus, quæ in agone huius vitæ miserrimæ circumdederunt illum. Sed Deus adiutor suus factus, liberauit corpus suum a perditione, a laqueo linguæ iniquæ, & a labiis operantibus iniquitatem, & eum sublimiter collocauit in viam pacis & patriæ, vbi omne gaudium, omnis suauitas, omne quod desiderari potest; vbi felix & gloriosa est refectio animarum post labores & ærumnas; vbi caritas omnium supernorum ciuium. Nemo enim ibi de suo defraudatur desiderio, & mors procul ibi distat. Quis autem Angelorum vel hominum, quanta sit… gaudiorum & gloriæ quæ ibi sunt, esset sufficiens enarrare? Quis esset intellectus ad intelligendum idoneus, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit? Certe si hæc quanta sint gaudia considerentur, terrenis meliora, omnia stercore apparebunt viliora. Omnis mundi lætitia fallax & vana post amarissimum & grauis sarcina. Hanc quippe sarcinam deponens sanctissimus Patriarcha, optimam illam partem elegit, quæ ab eo nullo tempore auferetur.

[136] Igitur Catholici Orientales, & specialiter Cyprienses, gaudete & exultate, [inuitat alios ad congaudendū.] & psallite, quia Pater noster Legatus iam brauium obtinet, pro quo in agone huius seculi ab omnibus fere illicitis abstinendo cucurrit. Iam denarium recepit, pro quo tanto labore in vinea sanctæ Ecclesiȩ laborauit. Iam talentum Domino reddidit duplicatum, pro cuius mercede, gaudium Domini meruit introire. Propter hæc gaudens gaudebo, & cantabo dilecto Patri meo canticum nouum, vt sit laus eius in Ecclesia Sanctorum. Ecce cypressus, in Cypro plantatus, in cæli altitudine se ostendit; ad insulas & partes Occidentales longe diuulgetur nomen suum, vt sit in æternum memoria eius in benedictione. Erubescant fallaces hæretici, detractores & inimici sancti passagij. Certe non est mortuus, vt æstimant sui hostes, sed vere victor regnat in terra viuentium. Hodie vndique facta sit in populo Christiano lætitia. Exultet præcipue sancta mater Ecclesia, cuius hodie gloriosus filius & cultor & propugnator de agro fidei Catholicæ, & doctrinis sanctissimis & præfulgidis signis & prodigiis vt sol relucet inter agmina Beatorum. Vale igitur amantissime mi Pater, nostri semper faciens apud Deum memoriam, vt tua valeamus piissima interuentione, & in præsenti ab omnibus protegi nociuis, & in futuro gaudia, quæ iam tu possides, adipisci. Amen.

APPENDIX AD VITAM S. PETRI
incerto Auctore.

Petrus Thomasius, Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis Carmelitarum (S.)

BHL Number: 6779

Avctore Philip. Mazzerio, Ex mss.

[1] Frater quidam Ordinis Minorum, Ioannes nomine, de Fauancia, [Quidam eius meritis angina liberatur:] Gardianus Conuentus Paphi, dum adhuc corpus beati Patris nostri inhumatum staret, tentus subito graui dolore squinanciæ multum grauatus in gutture, & inde non valens quiescere, confidens de meritis Patris nostri venit ad corpus, & manum dexteram beati viri ad guttur suum applicuit, & sanitatem per Dei gratiam statim adquisiuit.

[2] Frater Stephanus, Prouincialis terræ sanctæ Ordinis beatæ Dei Genitricis Mariæ de Carmelo, [alius a scabie inueterata mundatur.] scabiem radicatam habens & antiquam in membris secretis, veniens ad locum sepulchri Patris nostri, manum suam posuit super terram, vbi tanti viri corpus humatum erat; deinde locum infirmitatis tangens, sanatus est. Multa & magna quæ non sunt hic contenta, fecit Deus & ostendit hominibus diuersa beneficia per merita beati Patris nostri. Vnde sit benedictus trinus Deus & vnus, Amen.

[3] Iste a B. Petrus b Vniuersitatem Bononiensem, cum aliis c ibidem registratis fundauit primitus in Facultate sua, scilicet in sacra pagina siue Theologia. Qua ciuitate dum quadam nocte post matutina d vigilaret, [Facultatem Theologicam Bononiæ instituit.] & Virginem Mariam attente exoraret, vt ordinem suum eiusdem titulo insignitum stabiliret personis idoneis, foueret, & ne extirpare permitteret: quia quidam Religiosi hoc procurare apud summum Pontificem conabantur. Cui Virgo Maria Dei Genitrix apparauit, consolans, & prædicens ne de hoc timeret, [D. Virgo ei promittit Ordinem Carmelitarū semper permāsurum.] quia statutum est apud Deum, quod ordo suus manebit vsque in finem seculi. Nam & Helias primus Pater Carmelitarum, cum esset in monte Thabor cum filio meo Iesu Christo, petiit quod ordo suus, quem in monte Carmeli inchoauit, permaneret vsque aduentum suum contra Antichristum: quod & eidem promissum est. Hæc dicens Virgo Maria, continuo disparuit, Audiuit hoc Frater Ordinis seruitor suus, summo mane venit ad eum, prouolutus ad genua, petens sibi reuelari quæ audierat. Qui dixit ei omnia, petens vt nemini diceret quamdiu viueret. Et S. Petrus regratians Deo & Virgini Mariȩ Missam de ea, & secunda die de Transfiguratione Domini, eo quod ordinis sui memoria tunc facta fuisset.

[4] Hic propter maximam suam sanctitatem per Dominum Papam Innocentium VI. primo assumptus fuit in Episcopum Pactensem in regno Siciliæ circa annum Domini e millesimum trecentesimum quadragesimum octauum; postea in Coronensem Episcopum; deinde vero in Archiepiscopum Cretensem; demum in Constantinopolitanum Patriarcham; postea autem & vltimo in Legatum Apostolicum pro passagio terræ sanctæ.

[Annotata]

a Abstinuit vbique Mazzerius a tali titulo.

b Innocentius VI. XI. Kalendas Iulij, anno Pontificatus sui 8. Christi 1360. diplomate Apostolico (quod extat tom. 1. Bullanij) studium generale Theologicæ Facultatis instituit: [An S. Petrus studiū Theologiæ Renoniæ instituerit.] quo tempore aberat B. Petrus in Orientali legatione; nec rediit nisi biennio post, Innocentio iam defuncto, eiq; substituto Vrbano V. sub quo Bononiam an. 1363. pacis arbiter missus, potuit pace iam constituta an. 1364. plurimum promouere studium Theologicum.

c Hinc patet, postea hæc scripta, & forte in Italia. Ex tabulis & vetustis libris Vniuersitatis hæc proferunt Saracenus nu. 12. & 13. & VVaddingus in Notis num. 14. In libro Collegij Theologorum post præmissam ipsam fundationem subiungitur: Huius rei fama per vniuersum volante, tempore Reuerendiss. in Christo Patris & D. D. Androyni Cardinalis Cluniacensis, Bononiæ, & in ciuitatibus Ecclesiæ in Italia constituti Apostolicæ Sedis Legati, atque venerabilis in Christo Patris & D. D. Aymerici Bononiensis Episcopi, nostræ sacræ Theologiæ Facultatis dignissimi Cancellarij, adfundandum & inchoandum Bononiense studium Theologicæ Facultatis ex diuersis mundi partibus 3huc accesserunt viri sacræ lectioni dediti, & in lege Domini eruditi, Doctores vtique Theologi scientia, moribus, & virtutibus insigniti, quorum Magistrorum nomina digna memoria sunt ista: 1. Mag. Petrus Thomas, natione Aquitanus, tunc Dei gratia Patriarcha Constantinopolitanus, Ordinis S. Mariæ de monte Carmelo. 2. Mag. Vgolinus de Vrbe veteri, Doctor acutissimi ingenij, Ordinis Erem. S. Augustini. … Hi omnes, veluti nouem Musarum imitatores, almam Theologorum facultatem & vniuersitatem instituerunt & c. Verum B. Petrus tunc Dei gratia erat Archiepiscopus Cretensis, non Patriarcha Constantinopolitanus.

d De hac visione ita VVaddingus in Notis num. 7. Variant auctores in narranda hac sponsione: [VVaddingi iuidicium de promissa perenitate Ordinis Carmelitici,] quidam vigilanti, alij dormienti factam scribunt; quidam multa demunt, alij plura subtexunt. Primus author Ioannes Heldensheimensis B. Petri socius scripsisse fertur, ita post multas preces se ab ipso accepisse: In tristitia mentis & feruentibus desideriis obdormiui, desiderans a beata Virgine religionis meæ patrocinium & conseruationem. ipsa mihi respondit: Petre non timeas, quia durabit in finem Carmeli religio, nam & pro ea supplicauit etiam filio meo primus Ordinis institutor Elias in Transfiguratione & impetrauit. Facile hic hærebit lector, & si fidem omnino non deneget, proculdubio suspendet. Præterquam enim, quod non adeo approbetur Eliam instituisse ordinem Carmelitarum, idque boni reiiciant auctores, quod tamen alij constanter astruunt; mirandum & inauditum illud videbitur, quod de intercedente Propheta, pro Carmelitarum sodalitio, inter ipsa Transfigurationis arcana refertur. Lucas Euangelista recenset sermones, quos miscebant: Dicebant, inquit, excessum, quem completurus erat in Ierusalem. De Incarnationis mysterio, & mortis Ierosolymis obeundæ dispensatione loquebantur, idque breuissimo temporis interuallo. In eo triumuiratus consessu, & Christi excessus festina ratiocinatione, quis adeo facile credet commendatitios hos misceri sermones? aut Eliam arrepta auide illa occasione, importune hæc supplicasse, quasi aliud negotiandi sibi non suppeteret tempus, neque in felicissimo, quo versatur, statu, potuisset Deum aut Christum pro simili interpellare beneficio? vt omnibus obuiæ huic difficultati occurreret Cauriensis, egregie commentus est, hæc corroborari Origenis manifesto testimonio in librum Numerorum: [Lucæ 9.] Scribit, inquit, Moysen pro suo populo Israëlitico, etsi rebelli & perfido, Christum in Transfiguratione rogasse: vt quid non potiori iure Elias pro religione Carmelitarum, cuius erat institutor, oraret? & subdit: Hæc Origenes. [& eius origine.] Miror sane quam facile hæc spargantur in vulgus, & non tam pro veritate quam pro affectu scribantur: Neque apud Origenem, neque apud priscos illos Patres, quidquam habetur de sacro hoc instituto Carmelitano. Recentior est apud auctores sub hoc nomine, sodalitij notitia, quidquid sit de origine, seu de prima fundatione, de qua nihil definio. Hæc VVaddingus quæ haud facile omnibus prabauerit.

e Imo Innocentius tantum est Pontifex factus 18. Decemb. anni 1352. cuius anno 2. Christi 1354. XVI. Kalend. Decemb. Petrus Episcopus est creatus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 30. Januar





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 20.01.2015
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.