Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

30. Januar


XXX. IANVARII.

SANCTI QVI III. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Matthias, Episcopus Hierosolymitanus.
S. Barsimæus, Episcopus Edessenus.
S. Hippolytus, Martyr in Æmilia.
S. Felicianus, Martyr, in Africa.
S. Philappianus, Martyr, in Africa.
Socij CXXIV. Martyres, in Africa.
S. Alexander, Martyr.
S. Hippolytus, Presbyter Martyr Antiochiæ.
S. Serena, Martyr, Metis in Gallia Belgica.
S. Savina, vidua, Mediolani.
S. Peregrinus, Confessor in Sicilia.
S. Barses, Episcopus Edessenus.
S. Felix IV. Papa.
B. Haberilla, siue Habrilia, Virgo in Germania.
S. Aldegondis, Virgo, Malbodij in Belgio.
S. Armentarius, Episcopus Ticinēsis in Italia.
B. Amnichadus, Reclusus, Fuldæ in Germania.
S. Adelelmus, siue Elesmes, Burgis in Hispania.
S. Andreas Corsinus, Ord. Carmelitarū, Episcopus Fesulanus in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Martina, Virgo Romana, Martyr, celebratur hoc die officio semiduplici, Vrbani VIII. Pontificis Maximi decreto. Eius Acta dedimus die eius natali I. Ianuar.
S. Hygini Papæ & Martyris in hunc diem aliquando reiecta celebritas fuit, vt patet ex Cardinalis Quignonij Romano Breuiario. Nunc eius fit commemoratio XI. Ianu.
S. Potitus Martyr, Neapoli in cœnobio sanctimonialium illius nomini dicato, colitur hoc die, vt ad illius Acta diximus XIII. Ianu.
SS. Marius, & Martha, ac liberi eorum, hoc die in quibusdam Ecclesiis celebrantur; vt patet ex veteri Breuiario Ecclesiæ S. Corentini apud Curiosolitas in Britannia Armorica. Eorum martyrij Acta dedimus XIX. Ianu.
S. Vincentius, S. Orontius, S. Victor, S. Aquilina, Martyres, Gerundæ in Hispania coluntur hoc die, teste Antonio Vincentio Domenecco, & Ferrario. Eorum Acta dedimus XXII. Ian.
S. Bathildis Regina Galliæ hoc die refertur ab Vsuardo, Canisio, Petro de Natal. & allis. Eius vitam dedimus XXVI. Ianu.
S. Thyrsius Martyr, Lemouicis. Ferrar. qui Kalendarium & monumenta Ecclesiæ Lemouicensis citat; Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani, qui Afrum facit. Thyrsus est, de quo egimus XXVIII. Ianu.
S. Lucius & socij Martyres. Carth. Colonien. in addit. ad Vsuard. & quædam MSS. Leucius est, de quo actum XXVIII. Ianu.
S. Flauianus Martyr. Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Canisius, MS. Florarium. De eo egimus XXVIII. Ianu.
S. Valerius, Episcopus Treuirensis & Confessor hoc die inscriptus Kalendario Capuano, in Sanctuario Michaëlis Monachi. De eo egimus XXIX. Ianu.
S. Maximus Tribunus, S. Secunda, S. Calendinus, S. Marcus, S. Seuera Virgo, CXX. milites, Martyres Romæ. Maurolycus. De iis egimus XXIX. Ianu.
Makglastianus Episcopus, in Adami Regij Scotico Kalendario hoc die refertur, diciturq; sub Achaio Rege, ætate nimirum Caroli Magni, vixisse. Hic est Glacianus, siue Glascianus, quem Leslæus lib. 5. in Achaio tradit eruditionis laude floruisse. Hector Boëtius lib. 10. vocat egregium, non sine sanctitatis opinione, Doctorem. Georgius Conæus Kennetho II. Regi, Achaij nepoti, scribit cum Geruadio saluberrimarum legum edendarum auctorem fuisse, non pietate modo, sed rerum quoque scientia probatum. Ast hi tres absolute Sanctum non indigitant. indigitat Camerarius 1. Septembris, vti & Geruadium 21. Iunij.
Marianus Scotus Chronographus hoc die refertur, & Sanctus appellatur a Dauide Camerario. Vir fuit tum eruditione tum Christiana pietate conspicuus, vti alter eiusdem nominis, qui ex eadem oriundus Hibernia eodem tempore Ratisbonæ vixisse traditur a Radero nostro tom. 2. Bauariæ Sanctæ, cuius vitam 9. Februarij dabimus. Quo die Chronographus obierit, & an Sanctorum albo adscriptus, nos latet.
S. Elesmes, siue Lesmes, diuersus ab Adelelmo, cuius vitam infra ex Marietta dabimus, refertur hic a quibusdam, qui S. Iuliani Conchensis famulus, vel Oeconomus, fuerit. Nihil certi quod pronuntiemus occurrit.
Ægidius Amicus, monachus in eremo Baudeloënsi, Ord. Cisterciensis, a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi Beatus appellatur, citato Harduino & Antonio Sandero: hic in priori editione Hagiologij Flandriæ tradit ab Harduyno (citato illius MS. Diuorum Flandriæ indiculo) sanctitatis nomine commendari; in posteriori editione eum omittit.
Alanus Doctor, deinde Conuersus in cœnobio Cisterciensi, refertur hoc die in Kalendario SS. & BB. ord. Cisterc. Diuione edito, atque a Chrysostomo Henriquez, qui Beatum appellat, in Menologio Cisterc. Memoratur & Hugoni Menardo in catalogo SS. & BB. eiusdem ordinis ex Missali edito an. 1526. nullo die adscripto. Saussaius hoc die inter Pios eum recenset, sed quod Alanum Insulensem vocat, haud assentientur Belgæ nostri, qui hunc fuisse volunt non Cistercij Conuersum, sed in Claraualle monachum, dein Ripatorij Abbatem, ac tandem Episcopum Autisiodorensem; & natalem eius referunt ad 14. Octobris. Num vero vel Conuersus ille, vel Episcopus, Sanctis vel Beatis legitime adscriptus sit, nobis compertum non est.
Guido, ord. S. Francisci in conuentu Setonensi iuxta Clusium, memoratur hoc die & Beatus appellatur ab Arturo Monstierio, qui testatur ossa illius e priore tumulo sublata, ligneæ thecæ inclusa, super altare honorifice condita an. 1506. & magna populi frequētia coli. Marcus quoque Vlyßipponensis par. 2. Chron. lib. 6. cap. 30. §. 4. tradit in magna esse apud vicinos populos veneratione. De eo agit quoque VVaddingus lib. 2. an. 1270. §. 27.
S. Metranus, Martyr Alexandriæ. MS. Martyrol. monasterij S. Richarij. Nos inferius XXXI. Ianu.
S. Triphæne, Martyr Cyzici. Menolog. Nos XXXI. Ianu.
5
S. Cyrus, S. Ioannes, S. Theodota, S. Eudoxia, S. Athanasia, Martyres. Menologium Græcorum. Nos XXXI. Ianuar.
S. Geminianus, Episcopus Mutinæ. Petrus de Natalib. lib. 3. cap. 57. & Galesinius. De eo agemus XXXI. Ianuar.
B. Antonius Peregrinus, Patauij. Molanus in Addit. ad Vsuard. Canisius, Ferrarius, Scardeonius. De eo agemus I. Febr.
S. Anatolij reliquiarum apud Lingonas susceptio, adnotata est ab Andrea Saussaio hoc die. Colitur Salinis in Burgundia III. Februar.
S. Victorinus, S. Victor, S. Nichephorus, S. Claudianus, S. Diodorus, S. Serapion, S. Papias, Martyres Corinthi. Menolog. Græcorum. Martyrologium Romanum XXV. Febru.
S. Felix III. Papa, atauus S. Gregorij Magni. Ferrat in catalogo Sanctor. Italiæ, Constantin. Ghinius. Nos cum Baronio XXV. Febru.
S. Faustiniani, Episcopi Bononiensis secundi, memoriam agi scribit Sigonius 30. Ianuarij, Cherubinus Girardaccius 29. eiusdem, at Martyrologium Romanum, quod cum Ferrario sequemur, XXVI. Febru.
S. Basilij Magni, S. Gregorij Theologi, S. Ioannis Chrysostomi, Episcoporum, agi inde ab Alexij Comneni temporibus Constantinopoli celebritas solet, ob coortam isthic tunc de iis contentionem, Quis sanctitate & eruditione aliis præstitisset, quam sedarunt ipsimet Sancti, apparentes Ioanni Euchaitarum Episcopo, monentesq; vt ab inutili disputatione desisterent: vnum se esse apud Deum, nec inuicem pugnare, aut dißidere. Inde cœpta agi vna omnium celebritas 30. Ianuarij. Nos de S. Chrysostomo, vt 27. Ianuarij diximus, agemus alibi;
De S. Gregorio Nazianzeno IX. Maij.
De S. Basilio XIV. Iunij.
B. Machtildis Comitissa. MS. Florarium. Existimabat Rosvveydus noster hanc esse nobilißimam illam Mechtildem Principis Berchtoldi filiam, siue Machtildem, Diessensis in Boica cœnobij Antistitam, quam Raderus tom. 1. Bauariæ sanctæ scribit IV. Kalend. Martij obiisse. at nos certo didicimus illius recoli memoriam XXXI. Maij.
S. Theophilus Martyr. Menæa. at Martyrol. Roman. XXII. Iul.
S. Annæ reliquiarum translatio festo duplici hoc die celebrari consueuit in Ecclesia Rotomagensi, vt ex veteri illius Ecclesiæ Breuiario patet. De ea agemus XXVI. Iulij.
S. Hippolytus, Episcopus Martyr Romæ. Menæa. Nos cum Romano Martyrologio XXII. Augusti.
S. Aurea, siue Chryse, Virgo Martyr Romæ. Menæa. Nos XXIV. Augusti.
S. Censorinus, S. Felix, S. Maximus, S. Herculinus, S. Venerius, S. Styracinus, S. Cenas, S. Commodus, S. Hermes, S. Maurus, S. Eusebius, S. Rusticus, S. Monagreus, S. Amandinus, S. Olympius, S. Cyprius, S. Theodorus Tribunus, S. Maximus Presbyter, S. Archelaus Diaconus, S. Cyrinus Episcopus, S. Sabaïnus, Martyres Romæ. Menæa. Hi sunt socij S. Hippolyti & S. Aureæ, licet non omnino correcte expressa eorum sint nomina. De iis agemus. XXII. XXIII. XXIV. Augusti.
S. Luciæ Virginis Martyris costula Syracusas translata hoc die memoratur ab Octauio Caietano nostro. De ea agemus XIII. Decemb.

DE S. MATTHIA EPISCOPO HIEROSOLYMORVM VIII.

Initio II. Sec.

[Commentarius]

Matthias, Episcopus Hierosolymitanus (S.)

Ex variis.

[1] Octauus Hierosolymitanæ Ecclesiæ post Iacobum fratrem Domini Episcopus fuit Matthias, cuius ad III. Kalend. Februarij in omnibus fere Latinorum Martyrologiis consignatus est natalis. quo die Vsuardus: Hierosolymis sanctissimi Matthiæ Episcopi, [S. Matthiæ Ep. Hieros. natalis,] de quo mira & plena fide gesta narrant, quia multa pro Christo passus, vltimo in pace vitam finiuit. Eadem fere de illo prædicat Martyrolog. Romanum, Ado, Beda vulgatus, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Canisius, Galesinius, & MSS. plurima, in quorum nonnullis, vti & apud Petrum de Natal. lib. 3. cap. 58. Matthæus appellatur. MS. Florarium XVII. Februarij eum refert. In Menæis Græcorum illius nomen non reperitur.

[2] Illa eius gesta mira & plena fide, quæ Vsuardus & alij citant, neque nos vidimus, neque olim Eusebius viderat, vt mox ex ipsius verbis patebit. [gesta,] Theodoricus Pauli Gorcomiensis in Chronico vniuersali, in catalogo Episcoporum Hierosolymorum de Matthia ista scribit: Matthias sanctus octaua successione sequens, & patriarchatui Hierosolymitanȩ Ecclesiæ prȩsidens, vir erat strenuus in opere verbi Dei. Demum postquam aliquanto tempore felicissime præfuisset, obdormiuit in Domino. De isto S. Matthia mira & plena fide gesta narrantur: qui multa pro Christo perpessus, vltimo in pace vitam finiuit. Ipsius festum celebratur III. Kal. Februarij. Dicitur in pace vitam finiuisse, non quod Ecclesiæ tunc quies aliqua aut tranquillitas obtigerit; sed quod non ferro peremptus, at proprio fato decesserit, multis alioquin fractus ærumnis ac laboribus.

[3] Hierosolymitanam Ecclesiam dira tunc fuisse persecutione vexatam, hac coniectura optime colligit Baronius to. 2. an. 113. nu. 1. quod complures Episcopi exiguo tempore consumpti memorentur. Nam, vt scribit Eusebius in Chronico, anno Traiani 10. qui erat Christi 107. Traiano aduersum Christianos persecutionem mouente, Simon (vel Simeon) filius Cleophæ, qui in Hierosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur; cui succedit Iustus. anno deinde 14. Christi III. post Iustum Ecclesiæ Hierosolymitanæ episcopatum quartus suscipit Zachæus; post quem V. Tobias, cui succedit VI. Beniamin, ac deinde VII. Ioannes, VIII. Matthias; in cuius locum IX. constituitur Philippus. Anno deinde Hadriani 8. Christi 124. [ætas] Hierosolymis X. post Philippum Episcopus constituitur Seneca, post quem XI. Iustus; cui succedit XII. Leui, post quem XIII. Ephres, XIV. Ioses, XV. Iudas. Hi omnes, vsque ad euersionem, quam ab Adriano perpessa est Hierusalem, ex circumcisione Episcopi præfuerunt. Quibus ex locis colligit Baronius in Notat. ad Martyrol. sedisse Matthiam temporibus Hadriani Imp. & non Traiani, vt quidam voluerunt. Nobis non liquet.

[4] Eosdem Episcopos recenset idem Eusebius lib. 4. hist. Eccles. cap. 5. vbi hæc de illis scribit: Episcoporum tempora, qui Ecclesiam Hierosolymitanam rexerunt, quoniam, vt fertur, vitam ad breue admodum temporis spatium propagabant, nusquam scriptorum monumentis seruata reperio. Tantum tamen ex quorumdam scriptis animaduerto, Episcopos numero quindecim, ad obsidionem Adriano regnante contra Iudæos factitatam, gradatim 6succedendo, illic fuisse: quos vniuersos antiqua Hebræorum stirpe (totam namque eorum Ecclesiam ex Hebrȩis fidelibus coaluisse constat) satos memorant, atque adeo Christi cognitionem ingenue vereque amplexatos, [genus,] ita vt ab illis qui iam tum de rebus eiusmodi recte iudicium ferre poterant, reuera officio & ministerio Episcopali digni iudicarentur: qui quidem Apostolorū tempore ad eam tum obsidionem, in qua Iudæi iterum a Romanorum imperio desciscentes fuere non exiguis præliis afflictati, serie successionis continuata eam Ecclesiam rexerunt.

DE S. BARSIMÆO EPISCOPO EDESSENO IN MESOPOTAMIA.

Initio II. sec.

[Commentarius]

Barsimaeus, Episcopus Edessenus (S.)

[1] Edessam Mesopotamiæ vrbem plurium nobilitatam tropæis Sanctorum diximus XXIX. Ianuarij, cum de SS. Sarbelio & Barbæa, siue Bebæa ageremus. Hos Christi sacris imbuerat Barsimæus eius vrbis Episcopus, qui a Latinis XXX. Ianuarij, [S. Barsimæi natalis;] a Græcis XXIX. & XXX. eiusdem mensis colitur, priori fortaßis die communem cum duobus illis, postero peculiarem adeptus sacrorum celebritatem. XXIX. de eo istæc habentur in Græcorum Menæis:

[2] Eodem die commemoratio Hieromartyris Barsimæi Episcopi Edessæ.

Dans grauem carnem humo Barsimæus
Interest portantibus diei pondus. [Elogium ex Menæis 29. Ian.]

Paronomasia est in voce βαρεία grauis, βάρος pondus, & Βαρσιμαῖος. Hæc tamen indubie Syriaca vox est. pergunt Menæa:

Hic, vt ante scriptum, (in Sarbelij elogio) animæ salutem Sarbelo peperit: cumque cum baptismo initiasset, raptus ipse ad Lysiam Ducem, ac Christum confessus, dire cæsus est. Cum deinde Imperatorio edicto repressa persecutio esset, e custodia dimissus est, ac suæ redditus Ecclesiæ, actis Deo gratiis, ad eum migrauit.

[3] At XXX. Ianuarij eadem Menæa: Eodem die certamen sancti Martyris Barsimæi Episcopi.

Barsimæus citra sanguinem Martyr [& 30.]
Factus Christi, & fidus sacrorum Princeps.

Hic Edessenæ Ecclesiæ, vt supra dictum, Antistes fuit, docebat, & Gentiles ab errore ad veritatem conuertebat, ac baptismo tingebat; atque inter hos Sarbelum idolorum sacrificulum induxit, vt iis relictis Christo crederet, vna cum Bebæa sorore; qui ambo martyrium pro Christo subierunt. Comprehensus deinde ipse quoque Episcopus, Lysiæ Duci oblatus est, ac dire cæsus, in carcerem retrusus est. Cum deinde exiguo tempore cessaret persecutio, dimissus suæque restitutus Ecclesiæ, actis Numini gratiis, in pace quieuit.

[4] [An Martyr?] Martyrologium Roman. Martyrem vocat, vti Felicem 14. Ianu. atque alios complures, qui etsi tormenta plura tolerarunt, iis tamen non sunt immortui. ita ergo habet Martyrologium: Edessæ in Syria S. Barsimæi Episcopi, qui cum Gentiles plurimos conuertisset ad fidem, & præmisisset ad coronam, eos secutus est sub Traiano cum palma martyrij. Consentit Galesinius: Edessæ in Syria S. Barsimæi Episcopi & Martyris; qui Sarbelium, vt supra narrauimus, ab idolorum cultu reuocatum cum baptizasset, Traiano Imperatore, a Lysia ob eam caussam comprehensus, grauissime cæsus, omni virtutum laude, obiit in Domino. Baronius to. 2. an. Ch. 107. nu. 2. Barsimæi meminit, aitq; martyrij gloriam promeruisse.

DE S. HIPPOLYTO MARTYRE APPVLO, IN ÆMILIA.

Svb Antonin.

[Commentarius]

Hippolytus, Martyr in Aemilia (S.)

Apud Placentiam in Æmilia S. Hippolyti Martyris, passi sub Antonino in Appulia, celebrari hoc die natalem scribit Ferrarius in generali Catalogo SS. Corpus in Vico Marchionum in agro Placentino asseruari. De eo agi in Officiis eiusdem Ecclesiæ Romæ approbatis sub Paulo V. Pont. Max. Eius meminit idem Ferrarius in indice Catalogi SS. Italiæ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS FELICIANO, PHILAPPIANO, ET ALIIS CXXIV.

[Commentarius]

Felicianus, Martyr in Africa (S.)
Philappianus, Martyr in Africa (S.)
Socii CXXIV Martyres, in Africa

Horum pugilum palmæ XXX. Ianuarij celebrantur. nomina varie expressa in Martyrologiis. Romanum ita habet: In Africa passio sanctorum Martyrum Feliciani, [Horum SS. nomina in sacris tabulis.] Philappiani, & aliorum CXXIV. Carthus. Col. in addit. ad Vsuard. In Africa Pellicani, Cleriliciani, (forte Cleri, Liciani, vel Feliciani) Philippiani & aliorum CXXIV. MS. Martyrol. S. Hieronymi: In Africa Pelliani, Deri, (forte Cleri) Feliciani, & aliorum CXXIV. MSS. Vltraiectinum Eccles. S. Mariæ, & Treuirense monasterij S. Martini: In Africa CXXIV. Martyrum. MS. S. Martini Tornaci: In Africa natalis sanctorum Martyrum Cleri, Pelliani, Philippiani, & aliorum CXXIII. Refertur a Galesinio XXXI. Ianu. Pelianus quidam cum Tharsicio & Thyrso passus sub Decio Alexandriæ, ab hoc, vt remur, siue Pellicano, siue Peliano, siue Feliciano diuersus; nisi ex cuiuspiam codicis fide, ab hoc die auulsum, temere cum illis coniunxit Galesinius.

DE S. ALEXANDRO MARTYRE.

Svb Decio.

[Commentarius]

Alexander, Martyr (S.)

Ex variis.

[1] Insertus hic est Martyrol. Romano a Baronio, cum hoc elogio: Item B. Alexandri, qui in persecutione Decij comprehensus, longæuæ ætatis veneranda canitie & confessione iterata resplendens, inter carnificum tormenta reddidit spiritum. [S. Alexandri Mart. natalis.] Vnde hæc hauserit indicat in Notis, De quo, inquit, hac die Beda pluribus agit, ac etiam Ado, consentiuntque vetera MSS. Longe alius autem est Alexander hic ab illo Ierosolymitano Episcopo, de quo iidem 18. Martij. Adonis & Bedæ vulgati 7verba sunt: Item B. Alexndri. Hic Deciana persecutione pro confessione fidei iudiciis sistitur, & vinculis carceris traditur. Qui cum longæuæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, postquam frequenter passionibus suis & cruciatibus glorificauerat Dominum, cum de vinculis ad tribunalia, & a tribunalibus reuocaretur ad vincula, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta bono sine quieuit.

[2] Eadem habet Canisius: eadem Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum; sed monent, eumdem sibi videri qui 18. Martij colitur: Ipso die secundum Adonem, inquiunt, B. Alexandri. Hic Deciana & c. ac deinde: [An idem sit qui 18. Martij colitur?] Videtur iste ille esse, quem Vsuardus ponit XV. Kalend. Aprilis. Ea fortaßis caußa cum eum hoc die in priori editione retulisset Molanus, omisit in posterioribus. Diserte eumdem faciunt MSS. Vsuardi nomine prætitulata, sed hinc inde ampliata, Martyrologia, Societatis Iesu Antuerpiæ, monasterij Albergensis, Domus S. Pauli Vltraiecti: Item Hierosolymis B. Alexandri Episcopi: qui sub Deciana persecutione iudici pro confessione fidei sistitur, vinculisque traditus, dum longæuæ ætatis veneranda fulgeret canitie, postquam frequenter Dominum suis glorificauerat passionibus, nunc de tribunalibus ad vincula, nunc de vinculis ad tribunalia pertractus, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta beato fine quieuit. Eadem habet Martyrologium Coloniense; eadem, sed breuius aliquanto, MS. Martyrol. Ecclesiæ Bruxellensis. Maurolycus quoque: Hierosolymis Alexandri senis Episcopi & Martyris sub Decio. Florarium MS. Ierosolymis natale, alias translatio, B. Alexandri Episcopi & Martyris sub Deciana persecutione.

[3] Plane in eam nos quoque propendemus sententiam vt eumdem esse existimemus; sed nolumus absque manifesta ratione a Baronij, viri maximi, iudicio dissentire; præsertim cum non desint etiam MSS. quæ simpliciter Martyrem nuncupent, non Episcopum. MS. S. Lamberti Leodij: Item B. Alexandri Martyris. MS. Domus professæ Societ. Iesu Antuerpiæ, & MS. Centulense: Eodem die passio B. Alexandri Martyris. MS. S. Mariæ Vltraiecti: Item B. Alexandri Martyris, qui passus est tempore Decij. Galesinius quoque: Eodem die S. Alexandri. Is Decio Imperatore, ob fidem in vincula detrusus, inde cum ad tribunal vltro citroque duceretur, in ipsis tormentis Deo gloriam tribuens, senex admodum quieuit in Domino. [certe eadem passus.] Alioquin paria sunt quæ de S. Alexandri Hierosolymitani Episcopi confeßione narrat Eusebius lib. 6. hist. Eccles. cap. 32. & nos ex eo 18. Martij.

DE S. HIPPOLYTO PRESBYTERO ANTIOCHENO, MARTYRE.

Secv. III.

[Commentarius]

Hippolytus, Presbyter Martyr Antiochiae (S.)

[1] Illustris est S. Hippolyti Presbyteri & Martyris memoria in omnibus Latinorū Martyrologiis. Vsuardus, Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus: Apud Antiochiam passio B. Hippolyti Martyris, [S. Hippolyti natalis,] qui Nouati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad caritatem Ecclesiæ rediit, pro qua & in qua postea illustre martyrium consummauit. Consentiunt recentiores, Maurolycus, Galesinius, Canisius. Breuius vetus Roman. & MSS. S. Hieronymi aliaq;: Antiochiæ passio S. Hippolyti. VVandelbertus:

Tertiaque Hippolytum Antiochenæ personat vrbi. Plenius Martyrol. Romanum: Antiochiæ passio B. Hippolyti Presbyteri, qui Nouati schismate aliquantulum deceptus, sed operante gratia Christi correctus ad vnitatem Ecclesiæ rediit, pro qua & in qua postea illustre martyrium consummauit. Hic rogatus a suis, quænam secta verior esset; execratus dogma Nouati, eam fidem dicens esse seruandam, quam Petri cathedra custodiret, iugulum præbuit. Petrus de Natal. lib. 3. cap. 60. Galesinius, Ferrarius, XXVIII. Ianuarij eum referunt.

[2] Egregie S. Hippolyti palinodiam describit Prudentius περὶ σεφάνων hymno 11.

Inuenio Hippolytum, qui quondam schisma Nouati
      Presbyter attigerat, nostra sequenda negaris,
Vsque ad martyrij prouectum insigne, tulisse
      Lucida sanguinei præmia supplicij.
Nec mirere senem, peruersi dogmatis olim, [conuersio a schismate.]
      Munere ditatum Catholicæ fidei.
Cum iam vesano victor raperetur ab hoste,
      Exsultante anima, carnis ad exitium,
Plebis amore suæ multis comitantibus ibat,
      Consultus quænam secta foret melior,
Respondit: Fugite, o miseri, execranda Nouati
      Schismata: Catholicis reddite vos populis.
Vna fides vigeat, prisco quæ condita templo est,
      Quam Paulus retinet, quamque cathedra Petri.
Quæ docui, docuisse piget: venerabile Martyr
      Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.
His vbi detorsit læuo de tramite plebem,
      Monstrauitque sequi, qua via dextra vocat,
Seque ducem recti spretis anfractibus idem
      Præbuit, erroris qui prius auctor erat &c.

Recitat eadem ex Prudentio Baronius to. 2. an. 255. nu. 34. vbi recte animaduertit, a Prudentio tres Hippolytos Martyres in vnum conflari, hunc Presbyterum Antiochenum, Militem Romanum, qui 13. Aug. colitur, atque Episcopum Portuensem, qui 22. Augusti.

DE S. SERENA MARTYRE METIS-IN GALLIA BELGICA.

Svb Dioclet.

[Commentarius]

Serena, Martyr Metis in Gallia Belgica (S.)

Ex variis.

§. I. S. Serenæ natalis, gesta.

[1] Metis in sanctimonialium S. Mariæ cœnobio, III. Kal. Ianuarij, solennis S. Serenæ Martyris celebratur memoria. Corpus aliunde isthuc allatum, religiose asseruatur. Spoletinam alij, alij Cordubensem faciunt. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano ita scribit: [S. Serenæ natalis,] Metis translatio pretiosi corporis S. Serenæ Virginis & Martyris, quæ Cordubæ in Hispania Martyribus dum varia exhiberet solatia, hoc nomine ad impium Iudicem delata, sub Diocletiani persecutione, post varios pro constanti fidei asseueratione perpessos cruciatus, illustri dimicatione absoluta, cum victoriæ palma immarcescibili æternæ gloriæ emeritam reportauit lauream. At Cordubensium Sanctorum gesta summa diligentia descripsit Martinus de Roa noster, nec in iis vllam Serenam recenset.

[2] Extat in opere Renati Benedicti Gallico de vitis Sanctorum, vita S. Serenæ, quam anno 1571. Gallice vertisse dicitur, [Vita.] rogatu Blancæ Hassonuillanæ Abbatissæ supra dicti cœnobij, Toussanus Rousselius tunc Metensis Canonicus, dein Societatis Iesu Presbyter. Diu multumq; vt Latinum autographum nancisceremur, adlaborauimus: nihil nec in illo cœnobio, nec alibi repertum. Suspicamur e Lectionibus fortasse quibusdam diffusius descriptam eam historiam esse: aut certe si interpretatus est solum, non est tamen illa admodum antiqua, in qua & Vincentij Bellouacensis citetur Speculum, & mentio fiat S. Claræ, Sanctæq; Elizabethæ 8Landgrauiæ. Quare nec Latino sermone integram reddere operæpretium duximus. Excerpsimus breuiter quæ ad historiam proprie pertinent.

[3] Eam esse Serenam contendit Rousselius, cuius mentio fit in Actis S. Sabini Asisinatis Episcopi & Martyris; aitq; corpus eius Spoletio a Theodorico Mediomatricum Episcopo in Galliam allatum, & dicto S. Mariæ cœnobio donatum. Isthæc de ea habentur in Actis citatis: Post dies vero sex audiens hæc quædam matrona, [Captiuos Martyres visit:] nomine Serena, de ciuitate Spoletina, quæ erat vidua annis XXXIII. Christianissima & timens Dominum, orationibus & ieiuniis & eleemosynis vacans, veniebat noctu ad S. Sabinum Episcopum, & curam eius faciens, pedes eius amplexabatur, & osculabatur eos, & colligens manus S. Sabini Episcopi in domum suam, collocauit eas in doliolo vitreo, & cum aromatitibus condiuit, quas diu noctuque tangens super oculos suos ponebat.

[4] Ipso autem tempore duxit ad S. Sabinum Episcopum Serena cæcum nepotem suum Priscianum, quem vnice diligebat, in quo medici omnem artem medicinæ exercuerant, [nepoti cæco visum impetrat, precibus & attactu S. Sabini Episcopi:] & non potuerant eum curare. Præsentatoque S. Sabino Episcopo, dixit ad eum Serena: Domine meus, per Christum te coniuro, in quem credis tu & ego, vt in eius virtute ponas vlnas tuas super hunc famulum tuum, & ores Deum cæli & terræ creatorem omnium, & credo quia illuminabitur. Tunc S. Sabinus Episcopus posuit truncos suos super oculos cæci, & cœpit cum lacrymis dicere: Domine Deus, omnium rerum creator & misericors, fac voluntatem bonam sperantibus in te. & genu flexo cum fletu dicebat: Domine Deus propitius esto mihi peccatori te inuocanti; qui lumen es verum, illumina sperantes in te, quia nos non sumus digni, qui relicti sumus in peccatis nostris. in te sperant serui tui: illumina tenebras nostras, quia tu es lumen veritatis & vitæ; & tu dixisti Domine: Quæcumque petieritis in nomine meo, accipietis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, & Spiritum sanctum, qui tecum viuit & regnat in secula seculorum. Et cum respondissent omnes, Amen; posuit S. Sabinus truncos suos super oculos cæci dicens: Aperiat tibi oculos, qui aperuit mare, & induxit Israël per medium eius; ipse introducat lumen in oculos tuos, vt cognoscant omnes gentes, quia ipse est creator omnium visibilium & inuisibilium, & quia ipse est qui cæco nato oculos aperuit. Tunc aperti sunt oculi Prisciani nepotis Serenæ; & viderunt omnes qui erant in custodia mirabilia Dei, quæ per S. Sabinum Episcopum Dominus Iesus Christus fecit, &c.

[5] Ac paullo post narrata Venustiani V. CL. Præsidis Tusciæ conuersione & martyrio, ista subduntur: Eodem vero tempore tenuit Lucius Tribunus, S. Sabinum Episcopum & adduxit eum in ciuitatem Spoletinam, [S. Sabinū sepelit:] & sine auditione tamdiu præcepit cædi, quousque deficeret; qui cum diu cæderetur, emisit spiritum. Cuius corpus collegit quædam matrona Serena, quæ manus eius iam ante collegerat, & iunxit eas cum corpore, & sepeliuit eum milliario a ciuitate Spoletina plus minus secundo, sub die septimo Idus Decembris.

[6] Hæc de Serena memorant quicumque S. Sabini acta scribunt, quæ 31. Decembris dabimus. Alia quædam tradit Rousselius: Serenam ab ineunte ætate a S. Sabino Episcopo religionis Christianæ mysteriis, & veræ pietatis ceterarumq; virtutum præceptionibus institutam: [Virgo vidua fuit,] virginitatem illibatam etiam in coniugio seruasse, vt antea S. Cæcilia atque aliæ: in cœnobium, quod in agro Spoletino a S. Sabini matre conditum erat, seceßisse: hic sanctißime vitam instituisse, diuinitus sæpenumero res arcanas didicisse: inde magno hominum concursu omnis ordinis, etiam noctu frequentatam, omnibus solitam opportuna solatia & consilia impertiri: [miraculis clara:] ignem qui cœnobij illius domicilia incendio populabatur, precibus obiectaque cruce restinxisse. Quæ quia aliunde testata non sunt, & nonnulla videri possunt haud satis illis Ecclesiæ difficillimis temporibus accommodata, nec firmare lubet, nec omnino tamen respuere fas est: nam fuere & tunc & antea conuenticula piarum feminarum, etiam in ipsa vrbe Roma, simul pietatis studio aßidue vacantium, vt in Vmbria ruri aliquis eiusmodi cœtus coalescere potuerit. Si virgo fuit, id fortaßis vulgo ignoratum est, vt decuit, ideoq; matrona solum appellata. Si prima ætate a Sabino instructa, præsertim iam Episcopo, grandem natu hunc fuisse necesse cum martyrium fecit. Amplam Euangelij iactam, etiam multo ante, apud Spoletinos vicinosq; populos sementem, ex iis patet quæ in S. Feliciani Episcopi Fulginatis actis relata sunt 24. Ianuarij.

[7] Tradit idem Rousselius, videri Serenam martyrio finitam; idq; dæmonis in Christi gregem odio, tyrannorum, qui tunc rerum potiebantur, immanitati, ipsius pietati Serenæ, [martyrio coronata.] qua captiuos adibat alebatq;, ac sepeliebat interfectos, consentaneum esse: licet Theodoricus Episcopus, qui corpus Metas attulit, nihil de illius rebus gestis, præter ea quæ ex Actis S. Sabini retulimus, potuerit, magno etiam adhibito studio, inuenire. Coli certe eam officio quo Virgines & Martyres solent, & in veteribus Martyrologiis (illius cœnobij, aut fortaßis Ecclesiæ Metensis) Virginem appellari ac Martyrem.

§. II. Translatio, miracula.

[8] Theodoricus Metensium Episcopus (vt ex Sigeberti Chronico 24. Ianu. cum de S. Feliciano ageremus, dictum est) Imperatori Ottoni I. sanguine, dilectione, [S. Serenæ corpus Metas allatū,] ac familiaritate ceteris deuinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora & pignora Sanctorum de diuersis Italiæ locis, quocumque modo potuit, collegit: primum a Marsia S. Elpidium Confessorem… a Spoleto Serenam Martyrem cum Gregorio Spoletano Martyre… Hæc omnia cum parte catenæ S. Petri Apostoli, cum capillis eiusdem, & sanguine S. Stephani Protomartyris, & parte craticulæ S. Laurentij Martyris a Papa Ioanne sibi donata, cum aliis multis Sanctorum pignoribus, Præsul Deodericus in Galliam hoc anno (970.) transtulit, & in ecclesia S. Vincentij Martyris, a se in insula vrbis constructa, locauit. Eadem habet Vincentius Bellouac. lib. 24. cap. 88. vbi & Serenæ meminit, cuius in suo exemplari nomen Rousselius desiderabat, quia fortaßis, vt in Veneta editione anni 1591. & Duacensi an. 1624. Serenum, non Serenam legerat.

[9] Porro laudatißimi Antistitis Theoderici vitam scripsisse se testatur Sigebertus Gemblacensis, quam non vidimus. Ex ea sequentia accepisse se Rousselius profitetur: Quiescebat iuxta Spoletium S. Seueræ Virginis corpus, in cœnobio & templo S. Sabini Martyris extra vrbis illius muros, vbi plurimis coruscabat miraculis, confluente isthuc quotidie ingenti hominum multitudine, & noctes ipsas sæpenumero cum tedis, cereis, lampadibus transigente. Misit isthuc Theodericus Rothardum Diaconum atque alios e suis maxime fidos, ossaq; omnia S. Serenæ impetrauit. [Spoletio auectum.] Inuiti quidem tantum thesaurum dimiserunt Spoletini, qui eius præcipue præsidio sese tutos ducerent; verum Imperatoris auctoritati, tantiq; gratiæ Præsulis cedendum fuit. Itaq; Metas allatum est sacratißimum pignus.

[10] Multos naufragij periculo, S. Serenæ ope, ereptos memorant: vrbem ipsam Spoletinam graui attritam obsidione, hostibus, [Miracula antea facta:] qui tam muros scalis superare nitebantur, subito rigore constrictis, dein conciliatis, liberatam; & vigere etiamnum tantæ rei perennem memoriam. Cum deueheretur Metas sanctum Martyris corpus, euenit vt nauigio traiici flumen oporteret: hic vero coorta subito tempestate euersa est scapha, [& in trāslatione.] capsa reliquiarum in aquas mersa, & sub ea Sacerdos, cuius fidei creditæ erant reliquiæ. At quæ Numinis Martyrem suam honorantis benignitas fuit, & hic capsam humeris sustinens, arcana quadam vi in littus vna cum ea eiectus est saluus: ac mox propinquorum oppidorum & vicorum campanæ vltro, vi diuina impulsæ, sonuerunt: excitus prodigij nouitate affuit Clerus populusq; vniuersus; ægris plurimis salus reddita.

[11] Metas appropinquanti sanctæ sarcinæ obuiam proceßit sacer ordo ac profanus, [Sanctimonialibus Virginibus traditum corpus.] estq; insigni splendore in vrbem porta Campana introducta: sed constitit deinde immobilis medio fere inter vrbis muros & cœnobium S. Mariæ interuallo, vt nulla vi promoueri vlterius valuerit, velut indicium dante sancta Martyre, 9isthic locari se velle, eam sibi sedem probatam. Neque vero religiosos homines, qui eam translationem curabant, quid sibi illud vellet portentum latuit. Ergo collato consilio, eam in S. Mariæ basilicam inuehunt, nullo negotio, velut vltro iam propellentem se. Hic collocatum cæleste pignus læti venerantur.

[12] [Hic curatæ febres,] Neque isthic vel Numinis vel Martyris sauor stetit, plurimis dein miraculis testatus. Mulierem febris annos omnino septemdecim lenta tabe exhauserat: opem S. Serenæ implorauit, ac mox conualuit.

[13] Anno 1437. quidam, Albertus nomine, anno integro febri afflictus, [iterum:] in eam ædem se contulit, ac prece concepta, leni correptus est sopore. Interea ad Vesperas sacræ Virgines conueniunt: ille experrrectus exclamat: Deum ac Saluatorem propitium collaudemus; morbo diutino leuatus sum, sanctæ huius Martyris patrocinio. Neque dein in omnem vitam incommoda vsus valetudine est.

[14] Adeo crebra extitere & certa inuocatæ Martyris beneficia, vt certatim ad eius tumulum concurreretur, vel consilij in dubiis rebus captandi gratia. [sana consilia impetrata,] Ipsi Proceres Mediomatricum priusquam vel ad comitia, vel alium publicum prouinciæ aut imperij conuentum se conferrent, noctem vnam in S. Mariæ basilica peruigilem in precibus agebant; rati hinc animos sibi, hinc opportuna suggestum iri consilia.

[15] Aëris quoque salubrem temperiem impetrari, nimios, eoq; exitiales, nimbos auerti, propulsari tempestates, [aliaq; beneficia.] si populus rite votis Serenam vocarit, plurium seculorum experimento compertum est. Propterea olim consueuerant Metenses solenni ritu efferre e S. Mariæ templo Serenæ corpus, idq; insigni pompa & pietate per compita gestare, vsque ad S. Sulpitij basilicam. Nec vnquam fere irrita cadebant religiosæ plebis vota. Hæc de S. Serena paullo fusius prosequitur Rousselius noster.

DE S. SABINA, siue SAVINA, VIDVA LAVDENSI, MEDIOLANI.

Initio IV. Sec.

[Commentarius]

Sauina, vidua Mediolani (S.)

Ex variis.

[1] Iaus Pompeia (qua de vrbe, eiusq; excidio & situ opportuniore facta restauratione, XIX. Ianuarij ad S. Baßiani vitam egimus) cum alios tulit complures Cælitum numero additos, tum Sabinam, siue, vt vulgo scribunt, Sauinam, [S. Sauinænatalus,] lectißimam matronam. Cuius ad III. Kal. Februarij in Martyrol. Romano ita consecrata memoria est: Mediolani S. Sauinæ feminæ religiosissimæ, quæ ad sepulchra SS. Naboris & Felicis orans obdormiuit in Domino. Galesinius quoque, atque ex co Canisius: Mediolani S. Sauinæ matronæ, cuius pietate corpora beatorum Martyrum Naboris & Felicis ad illam vrbem translata sunt.

[2] Colitur ab Ecclesia Mediolanensi officio Ecclesiastico, in quo tertia hæc Lectio recitatur: [festum Mediolani,] Sauina matrona Laudensis, in maxima persecutionum tempestate, quam Maximianus Imperator excitauit, pietatis officia mirabiliter coluit. In vrbe igitur Laude Pompeia Naboris & Felicis, qui pro Christi Domini gloria fortiter pugnarunt, Martyrum corpora noctu sepeliuit: nec impiorum minis perculsa pie agere vnquam destitit. Sed in bonis operibus longius progressa fortis matrona, beatorum illorum Martyrum corpora vehiculo cum pie solerterque imposuisset, Mediolanum ad Philippi basilicam transtulit; vbi ad eorum sepulchrum orans obdormiuit in Domino.

[3] Eadem fere scribit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, illudq; vniuersim de religiosißimæ feminæ pietate & misericordia pronuntiat: Multa erga Christianos in carceribus detentos officia pietatis exhibebat, [pia opera,] Martyrumque corpora perquirens, ea honorifice, vt poterat, sepelienda curabat. De solis Nabore & Felice id scriptum reperimus. Vix tamen dubitari potest, quin idem quoque in aliis ab ea fuerit factitatum. Imo Franciscus Rugerius, mox ex Gaspare Trißino citandus, eam scribit qua Laudæ qua Mediolani contumulasse Martyres.

[4] In Annotatione scribit Ferrarius idem ex nobili, vt aiunt Laudenses, [Vita a Gasp-Trissino scripta,] Tressenorum familia Laude Pompeia ortam. Gaspar Trißinus Somaschensis Congregationis Theologus, Acta S.Sauinæ, Naboris, & Felicis Martyrum eleganter descripsit, quæ Venetiis anno 1627. typis Iacobi Sarcinæ vulgata sunt. Ea tamen huc integra transscribere visum non est, quod & prolixiori aliquanto stylo deducta sunt, & magna ex parte ad duos illos Martyres proprie spectant, ac præter ea quæ in illorum Actis de Sauina memorantur, vix aliquid de ea vetusti scriptoris testimonio firmatum recitat. Proferemus tamen ex eo quæ præcipue ad Sauinæ illustrandam memoriam, vtcumque ea a maioribus accepta sint, refert.

[5] Ac primum quidem, Fortunate, inquit, cecidit, quod familiæ genus ac patria exploratissima nobis sint: [patria,] e Trissinorum etenim stemmate splendorem natalium Sauinam traxisse, tum vetustissima & constantissima Ecclesiæ Laudensis traditio ad hæc vsque tempora conseruata testatur, tum historicorum & veterum & recentium; qui de Sauina scribunt, auctoritas compertissimam fidem facit. Citat cap. 13. Chronica vrbis Laudensis a Ioanne Musto conscripta, vbi Sauina mulier sanctissima, [familia.] nobili generosa que ex Trixinorum familia nata dicitur. Sic Iosephus Ripamontius in historia Ecclesiæ Mediolanensis: Patria illi (Sauinæ) Laus-Pompeia, Trissina gens, & multa decora fuere, quæ peperit ipsa, quæue a maioribus accepit. Franciscus Rugerius: Sauinam ciuem Vicentinam & Laudensem, dum suos censet gentiles, habet Trissinea familia, quam referat in tesseram primo loco nobilitatis. Synodus Laudensis an. 1619. celebrata a Michaële Angelo Seghitio Episcopo, in catalogo SS. Laudensium: S. Sauina, ex familia nobili de Tressinis, cuius memoriam colimus die 30. Ianuarij. Originem autem familiæ Trissinæ, vel Tressinæ a Træzeniis Chersonesi populis reuocat Gaspar Trißinus. Cur non potius a Troezene Peloponnesi vrbe, Italiæ propinquiore?

[6] Sed quibuscumque orta maioribus fuerit Sauina, virtute profecto quidem, quæ demum vera est nobilitas, illustris fuit. Ita MSS. Acta SS. Felicis & Naboris quæ 12. Iulij dabimus: Tunc iratus Maximianus iussit eos fustibus cædi & capitalem subire sententiam. Qui decollati sunt iuxta portam ciuitatis, circa fluuium * Sceleram. Quorum corpora noctu sepeliuit quædam matrona, nomine Sauina, cum aromatibus & facultatibus suis. Hos pia & religiosa femina vere materfamilias e Laudensium vrbe furtim sublatos, [SS. Nabor & Felix ab ea sepulti, vecti Mediolanum] & imponens suo vehiculo deduxit eos Mediolanum, pleno religionis affectu.

[7] Plenius in vetusto codice, qui in tabulario maioris Valetudinarii Laudæ asseruatur, ita narrari testatur Gaspar Trißinus: Erant duo milites S. Nabor & Felix, qui plurima in ciuitate Laudensi passi sunt tormenta: postquam vero ligati Laudæ ducuntur, carceribus traduntur. B. Sauina eos die visitabat; qui valde dilaniati, capitalem subierunt sententiam. Nocte sequenti prædicta B. Sauina sanctorum Martyrum corpora cum aromatibus sepeliuit in domo propria. Tenebrosam aliam noctem, [cælesti monitu:] claritate maxima illuminare dignatus est Dominus, ostendens ipsorum corpora optimiori loco recondenda fuisse: apparuit illico stella ceteris fulgentior, quam intuens B. Sauina cunctorum artificem laudare cœpit, intelligens prædicta corpora non ibi bene permanere: quæ, Spiritus sancti gratia irradiante, sanctorum Martyrum corpora in vehiculo posito, currui superposita, oratione profusa, versus Mediolanum cœpit iter. Cum autem peruenisset Legnanum, requiritur: Quid habes in vehiculo mulier? Quæ respondit: [melle e feretro fluente delusi milites.] Mel. Non confidentes de muliere, hauserunt, & mel exiuit de vehiculo. Quod factum miraculum præcernens, confessa quod in vehiculo erant corpora sanctorum Martyrum Nabotis & Felicis: extractoque ostiolo vehiculi, ibi prædicta corpora 0inuenerunt. Ad quod miraculum conuersi, in Domino crediderunt, & tunc imposuerunt terræ prædictæ nomen Melegnanum. [conuersi.] S. Sauina vltro properans cum corporibus, Mediolanum adiit, & in hortum Philippi recondidit.

[8] Eadem alij memorant a Trißino citati: sed Melegnanum, siue Melignanum, Paulus Morigia antea Gnanum scribit appellatum, Franciscus Rugerius Lignanum. Locum ita ipse describit Trißinus cap.6. Vetus Laus-Pompeia supra decimum milliare Mediolano distabat. [an inde Melignani nomen?] Huad longe passibus septenis millibus recta tendentibus oppidum occurrit Lambro flumine irriguum: Lignanum tunc illi nomen; post felicem vero, Sauina ductrice, horum Martyrum traiectum, eo mellis miraculo … nobilitatum, ab incolis & accolis Melignanvm dici incepit: quod nomen nunc etiam culti Latinæ linguæ scriptores vsurpant; quamquam vernaculus Insubrum sermo, peruersione litteræ vt multa alia, retento Ligurum more, qui litteram L. in R. suis in dictionibus vernaculis prolatione commutant, in Merignanvm corruperit. Paret oppidum Medicææ familiæ Dynastis, Marchionatus titulo, Imperatorum diplomate, decoratum. De hoc oppido, eiusq; nomenclatione, non occurrit quod pronuntiemus, nisi omnino illud videri quod in Itinerario Hierosolymitano Ad nonum dicitur: Mediolanum, Ad Nonum VII. Laude VII.

[9] Peragi solere huius translationis memoriam XVIII. Maij eruit Trißinus ex vetustißimo Martyrologio MS. quod in Bibliotheca FF. Minorum Mediolani extat, [Translationis memoria.] in quo ista leguntur: Mediolani CCCX. anno, die XIIX. Maij, Translatio sanctorum Martyrum Naboris & Felicis, & fiet festum duplex maius.

[10] Hortus Philippi, in quo recondita Martyrum corpora nafrantur, a Philippo viro illustri dictus, quem vel S. Barnabas, vel, vt verius sentit Tristanus Calchus, S. Caius sacra aqua lustratum Christo peperit. [Ecclesia vbi sepulti Martyres.] Is enim hortum vsui religionis exin dicauit, alibi Polyandron Philippi dictum, cui imminens domus a S. Castriciano Episcopo in templum sacrata; ac mox aliæ duæ propinquæ Fausta, siue Fausti, & Portiana, a Fausto & Portio Philippi filiis: verum hæc S. Martini ad corpus, illa S. Vitalis postea dicta, eodem teste Calcho. Deinceps, a S. Simpliciano Magni Ambrosij successore, vt existimat Trißinus, templum SS. Nabori & Felici positum, parœciæ nomine insignitum: id Minoribus in vrbem adscitis concessum, Oldrado Grosso, Dresena vetere Laudensium familia orto, Mediolanensem Præturam gerente, vt lib. 13. Calchus scribit. Id anno 1255. Alexandri IV. auctoritate factum scribit Lucas VVaddingus in Annal. Minorum to. 1. an. 1212. nu. 55. cui non assentimur tamen, cum concessum iam antea iisdem Minoribus scribit hortum Philippi Dei serui, in quo SS. Geruasium, Protasium, Nabotem, Felicem, & alios Christi Martyres sepeliuit Qui potuit Philippus, si Neronis ac Domitiani vixit ætate, vt omnes tradunt, SS. Naborem & Felicem sub Maximiano interfectos sepeliuisse?

[11] Ipsa quoque tandem Sabina, dum ieiuniis, vigiliis, precibus aßidue ad sanctorum Martyrum conditorium vacat, [& ipsa Sauina:] eodem ipso loco pie ad ipsos emigrat, atque in eadem æde tumulata est. Id sub annum Christi CCCXI. qui Constantini Magni quintus erat, contigisse censet Trißinus. Corpus eius a S. Carolo Borromæo anno MDLXXI. postridie Nonas Septembris, repertum testatur Carolus a Basilica-Petri in S. Caroli vita lib. 3. cap. 6. Eam inuentionem ita describit Trissinus: His rite Carolus Antistes peractis, [huius corpus inuentum integrum:] sacellum a Morigia gente post tot vrbis Mediolanensis excidia restitutum, adiit, ibique repetitis de more precibus, marmoreum mausoleum, in quo S. Sauinæ corpus contegebatur, aperiri iussit. Ecce vero venerationi par admiratio sancto iniecta est Pontifici, cum matronæ præclarissimæ verendum cadauer, tot annis sepulchro repositum, tot ruinis & direptionibus, incolume non solum, sed integrum plane ac incorruptum, & gratissimum afflans odorem, habuit in conspectum; quin dum sacras contrectaret reliquias, ipsa crepidarum subera, linea laneaque operimenta, nulla carie aut vetustate exesa reperit. Exciuit rei tum fama, Mediolanensem ad venerabile sepulchrum ciuem vniuersum: frequens exinde fit concursus: veneratio omnibus maxima par miraculo incutitur: nullus expleri satis exanimis illius corporis aspectu, & dormientis potius quam demortuæ faciem intueri arbitrabatur. Hinc admirari, & omnipotentiam Dei, confluentes nullo ordine ciues, laudare non cessabant, qui & omnia Sanctorum ossa custodit, & capillum de capite eorum perire non sinit.

[12] [dens a S. Carolo Borromæo exemptus,] Vbi satis magnis cateruis accurrentium ciuium deuotioni est concessum, S. Carolus dentem e mandibula euellit, quem argentea theca locatum cymelij loco tenuit, & collo dum vixit, circumtulit; marmoreoque sarcophago denuo Diuæ corpus integrum, vt inuenerat, recondit. Beatam vero animam inter Sanctos suos tutelares præcipuam adsciuit; cuius peruigilium festiuitatis, cilicio & ieiunio celebrabat; [festum pie celebratum;] festo vero eiusdem die, non alibi quam in Sauinæ sacello sacris operam dabat; post diuinam litationem arca quotannis aperiri iussa, pie sacras reliquias orans colebat: multas hinc effusum Carolum erat videre in lacrymas colliquescere, tenerrimis suspiriis identidem e pectore exhalantibus, totum diuinæ contemplationi dare animum. Et nisi post multas horas inde discedere nouerat. [obseratum denuo feretrum:] Ceterum pius Antistes veritus, ne effrænis alicuius petulantia suffurari sacrum pignus attentaret, vel aliquid surripere, vectibus ferreis, qualem nunc conspicimus, siliceam arcam occlusit, vt eam iam reserare fas imposterum sit nemini.

[13] Ne vero tam insigne omnique æuo celebrandum miraculum exanimati cadaueris post tot annorum centurias integri reperti, [res publicis tabulis testata.] & odorem suauissimum ad nostra vsque tempora expirantis e memoria hominum excideret, iussit S. Carolus tabulas testibus firmatas, & Notariorū Apostolicorū Hieronymi Castillionæi, Bernardini Cattanei, Iacobi Regretti, Baptistæ Corij, ipsiusque Archiepiscopatus Cancellarij Bartholomæi Pāpolionis manu exaratas, in plureis suæ Curiæ asseruari. Eademque Carolus a Basilica-Petri, & Paulus Moriggia, qui tunc temporis scribebant, suis in historiis contestati sunt; aliique nostræ ætatis viri eloquentissimi, inter quos Franciscus Rugerius, qui Sauinæ corporis incorrupti reperti prodigiosum euentum, patriæ suæ superstiti gloriæ consulens, Attica prope facundia descripsit.

[14] Hactenus Trißinus; qui cap. 12 testatur Mediolani a matronis eximia religione coli Sauinam, [Colitur a matronis S. Sauina, & quare.] ac præcipue vt menstruorum immoderatiore profluuio præstet immunes: eoq; annis superioribus de instituendo ad eius cultum propagandum sodalitio consilia agitasse; qualem olim in S. Euphemiæ æde Mediolani exstitisse coniicit idem Auctor ex Martyrologio MS. Bibliothecæ Franciscanæ, in quo hæc leguntur: III. Kal. Februarij, Mediolani celebratio S. Sauinæ, quæ fuit matrona Laudensis: hæc duxit corpora SS. Naboris & Felicis ad ciuitatem Mediolani: hæc iacet in ecclesia S. Naboris: hæc valde honoratur ad S. Euphemiam. Demum recenset idem scriptor, recens eidem Diuæ, præsertim a Treßina gente, habitos honores, erectas statuas, aras positas, imagines illustri loco constitutas. Agit de ea quoque Siluanus Razzius to. 1. de feminis sanctitate illustribus.

[Annotatum]


Side Note* Momb. Sileram. 1

DE S. PEREGRINO CONFESSORE CALATABELLOTTÆ IN SICILIA.

[Commentarius]

Peregrinus, Confessor in Sicilia (S.)

[1] Calatabellotta, siue Caltabellotta, oppidum est Siciliæ peramplum in plaga meridionali, ad excelsi & ardui montis verticem, maris prospectu iucundißimum, [S. Peregrini festum duplex Caltabellottæ,] Saracenici nominis operisq;, vt Thomas Fazellus Decade 1. lib. 10. testatur, mille circiter paßibus a Triocalorum, siue Triocali, aut Tricali, vetustæ vrbis ruinis: vnde Isburus, qui prope manat amnis, vulgo nunc Fiume di Caltabellotta accolisappellatur. Hic S. Peregrinus Confessor geminam obtinet celebritatem; priorem eamq; præcipuam, indicta publice operum seruilium feriatione, sacrorum vero religione ad octauum diem prorogata, 30. Ianuarij; alteram 18. Augusti. Ad illum diem ista habet Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ & Ferrarius in generali SS. Catalogo: In Calatabillotta S. Peregrini Confessoris. Citat vterque vitam MS. quam adipisci non potuimus. At XVIII. Augusti vterque S. Peregrini agi commemorationem scribit. Translatio videtur aliqua eo die facta, agunturq; tum isthic octiduo solennes nundinæ, non exiguo aduenarum concursu.

[2] Neque proprium Sancti huius officium extat, & quæ aliquando in manibus fuit Vita MS. ea nunc vspiam in alicuius scriniis delitescit; nostro certe rogatu his annis diligenter perquisita, reperiri non potuit. Illud solum accepimus, memorari acceptum a maioribus, Peregrinum natione Græcum fuisse, ac Romam, tempore renascentis Ecclesiæ a Pontifice Maximo accersitum, cum passim eius celebraretur eruditio ac virtus, missum in Siciliam cælestis doctrinæ disseminandæ gratia. Hic cum Triocalinos & accolas reperisset ab immani dracone dire infestari (qualia tunc crebro monstra, [miracula,] ferali dæmonis odio in miseros excita mortales, aut e tartareo grege emissa, adscito illo portentosæ molis ad maiorem stragem terriculamento, in multis Diuorum Actis legimus) cum igitur draconem hic reperisset, cuius nisi humana carne satiari non posset ingluuies, eam sustulit pestem. Triticeum dein panem in lapidem conuertit vt feminæ cuiusdam vlcisceretur periurium, qui lapis etiamnum asseruatur. Pari miraculo castigatum alterius mulierculæ periurium IV. Ianuarij in S. Pharaildis Vita retulimus.

[3] [reliquia,] Custoditur Caltabellottæ pignus egregium S. Peregrini, os videlicet humeri, ac solenni religione a supplicantibus circumfertur duobus illis ipsi dicatis diebus. Alias sui Patroni Peregrini reliquias Lucæ in Tuscia extare, existimant Siculi. Et commemoratur quidam a Cæsare Franciotto in historia Sanctorum Lucensium S. Peregrinus, sed longe hoc diuersus, gente Scotus. Demum cum aliis infirmis, tum præsertim hernia laborantibus, salutem afferre, S. Peregrinus fertur.

DE S. BARSE, siue BARSO, EPISCOPO EDESSENO CONFESSORE.

Svb Valente.

[Commentarius]

Barses, Episcopus Edessenus (S.)

Ex variis.

[1] Aliquot iam Edessenæ in Mesopotamia Ecclesiæ sidera dedimus, hoc ipso die S. Barsimæum Episcopum. Huius Cathedram ducentis septuaginta post annis S. Barses tenuit, siue Barsas, aut Barsus. Βάρσην vocat Theodoretus in quarto casu, [S. Barsæ, siue Barsi,] Baronius in recto Barsen dictum existimauit, itaq; Martyrologio inscripsit. Titulus capitis 15. lib. 4. hist. Ecclesiast. Theodoreti est περὶ τοῦ Βάρσου τοῦ ἐπισκόπου &c. De S. Barse Episcopo. & cap. 16. Βάρσου τοῦ μεγάλου μετασάντος &c. Barsus appellatur in Menologio Henr. Canisij; Barsam & Barsæm in Topographia Ferrarij, sed vitiose; nam Theodoretum citat, apud quem Barsem in quarto casu scriptum legerat.

[2] Memoratur S. Barses in Romano Martyrologio XXX. Ianuarij, his verbis: [natalis 30. Ian.] Ibidem (Edessæ) S. Barsen Episcopi, gratia curationum illustris; qui a Valente Imperatore Ariano in extremas illius regionis oras, ob fidem Catholicam relegatus vitam finiuit. Græci XV. Octobris eum celebrant; [& 15. Oct.] quo die Menologium: Eodem die commemoratio S. P. N. & Confessoris Barsi Episcopi vrbis Edessæ, qui fuit sub Valentiniano Imperatore. Hic multis editis miraculis migrauit ad Dominum. Fusius etiam Menæa; in eo quoque corrigenda, quod a Valentiniano relegatum tradunt, cum orthodoxus & religiosus Imperator fuerit Valentinianus. At Valens eius frater, qui ab eo in consortium imperij anno 364. 29. Martij adscitus, Orientem tenuit vsque ad 9. Aug. 378. in eoq; Catholicos, cum ipse Arianus esset, dire exagitauit, Barsen quoque proscripsit.

[3] Idemne hic sit Barsas, aut Barsus, qui 28. Februarij in Menæ refertur, [an & 28. Febr.] haud scimus. Damasci isthic dicitur Episcopus fuisse; mendose forte pro Edessæ ita scriptum; nobis certe Damascenus ille Barsus ignotus est, idq; solum de eo habent Menæa: Eodem die S. Barsas Episcopus Damasci in pace finitur.

Ludos fluentis relinquens vitæ,
Interest Barsus Angelorum festis.

Edesseni Barsæ gesta ita breuiter describit Theodoretus loco citato, atque ex eo Baronius ad an. 371. nu 109.

[4] Barsen præterea, cuius etiam hoc tempore celebre est nomen, non Edessæ solum quam gubernabat, [Acta ex Theodoreto,] & vicinis ciuitatibus, verum & in Phœnice, Ægypto, Thebaide (per has namque nationes vniuersas fama eius propter virtutis splendorem permanauerat) primum Valens Aradum insulam incolere mandauit. Ast vbi intellexit infinitam hominum multitudinem ad eum confluere (etenim Apostolica repletus gratia morbos verbo pellebat) Oxyrynchum, quod est oppidum Ægypti, [miracula,] eum relegauit. At cum etiam isthuc eius gloria frequentes vndique mortales pertraheret, ad castellum quoddam in extremis locatum finibus, ac iuxta colentibus Barbaris oppositum, cuius nomen Philo est, senem illum, idoneum iam sane regno cælorum incolam, deportandum curauit. Ferunt eius lectum in Arado insula ad hodiernum diem remanere, [reliquiæ;] multo sane honore decoratum; nam multi morbis vexati, vbi in eo decubuerint, integræ sanitati per fidem restituuntur.

[5] Hæc Theodoretus, qui rursus cap. seq. illius meminit cum de S. Eulogio, eius tum Presbytero ac dein successore, agit, qui a Modesto Præside interpellatus, vt cum iis communicaret, [successor sanctus,] quibuscum & Imperator, hæretico nimirum Episcopo, quem in eam Sedem Barse pulso intruserat Valens, respondit, se & Pastorem habere (Barsen scilicet) & eius nutum sequi. Quamobrem cum Protogene, qui deinde Carrarum Episcopus fuit, Antinoum Thebaidis vrbem relegatus est, vbi plurimos Christo adiunxerūt. Sedata deinde tempestate persecutionis, in patriam rediere, & Diuinus Eulogius, Barse illo magno translato ad beatam & molestiæ omnis expertem vitam, Ecclesiæ quam ille rexerat præfectus est. De Eulogio pluribus agemus 5. Maij, deq; Protogene postridie.

[6] Loca exilij S. Barsæ tria fuerunt; Aradus Phœniciæ insula; Oxyrynchus vrbs Ægypti, [exilij loca.] in qua se Ruffinus lib. 2. de Vitis PP. cap. 5. reperisse viginti millia Virginum sanctimonialium, decem millia monachorum scribit, haud longe post hæc tēpora, & caritatem aduersus peregrinos admirabilem. Demum Oxyryncho deportatus est εἰς φρούριον ἔσχατον τοῖς ἐκεῖ γειτονέυουσι βαρβάροις, φιλὼ δὲ τούτῳ ὄνομα. ad castellum, siue præsidium, vltimum aduersus propinquos isthic Barbaros, 2cui Philo nomen. Baronius in Martyrologio Romano supra videtur castellum illud in Mesopotamia, aut certe in Syria, collocare, cum ait in extremas illius regionis oras relegatum. Theodoretus videtur potius innuere ad Thebaidis Libyæue fines fuisse, cum scribit τοῖς ἐκεῖ γειτονεύουσι βαρβάροις, vicinis isthic Barbaris; vel, vt alia lectio habet, τοῖς ἐκεῖ βαρβάροις γειτονεῦον, Barbaris, qui isthic sunt, propinquum. ἐκεῖ isthic, ad Oxyrynchum Ægypti vrbem referendum, de qua immediate fuerat sermo. Et erat Ægyptus vndique barbaris & ab vrbano conuictu alienis gentibus cincta, Saracenis, Scenitis Arabibus, Troglodytis, & Libyæ exterioris incolis. Ac memoratur quidem Ptolemæo lib. 4. cap. 4. Φίλωνος κώμη, Philonis vicus, inter mediterranea Cyrenaicæ regionis loca; atque alius item Philonis vicus in Libya, aliquanto Ægypto propinquior. Nicephorus Callistus lib. 11. cap. 22. vbi eadem hæc ex Theodoreto memorat ita scribit: εἴς τινα ἐσχατιὰν τοῦ πόῤῥῳ τῶν γειτονούντων βαρβάρων μετετίθει, φιλὼ ἦν ὄνομα τῷ χώρῳ. in extremitatem quandam non longe ab accolentibus Barbaris eum transfert; Philo nomen erat loco.

DE S. FELICE IV. PAPA.

An. Chr. DXXX.

[Commentarius]

Felix IV Papa (S.)

Ex variis.

[1] Atauum suum testatur S. Gregorius hom. 38. in Euang. & lib. 4. dial. cap. 16. fuisse Felicem Romanæ Ecclesiæ Antistitem, vt 5. Ianuarij diximus, cum de eiusdem Gregorij amita Æmiliana Virgine esset sermo. Hunc Felicem Ioannes Diaconus initio Vitæ S. Gregorij quartū eius nominis fuisse existimat; ita enim scribit: Iste Senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimāquam etiam religiosissimā genealogiam duxit, ita vt quartus Felix Apostolicæ Sedis Pontifex, vir magnæ in Christi Ecclesia reuerentiæ, qui basilicam SS. Cosmæ & Damiani Martyrum via Sacra iuxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricauit, eius atauus fuerit. At Baronius in Notis ad Martyrol. XXV. Februarij, non quartum, sed tertium fuisse S. Gregorij atauum contendit; quod hic, vti & Gregorius, Romanus fuerit, ille e Samnio oriundus, non e Samo, vt indicat Platina; quodq; temporum ratio omnino id postulare videatur, cum a Felicis obitu ad Gregorij pontificatum non nisi 60. anni intercesserint. Sed de hac re proprius erit agendi locus cum de Felice III. erit sermo XXV. Februarij. Felix IV. colitur XXX. Ianuarij. ita enim legitur in Romani Martyrologij tabulis Vrbani VIII. Pont. Max. auctoritate recognitis 25. Februarij: [S. Felicis IV. natalis,] Romæ natalis S. Felicis Papæ III. qui S. Gregorij Magni atauus fuit & antea legebatur: Romæ natalis S. Felicis Papæ IV. qui S. Gregorij Papæ atauus fuit. At 30. Ianuar. olim habebatur Romæ S. Felicis Papæ Tertij qui pro fide Catholica plurimum laborauit. Nunc illud Tertij omissum est. Memoratur in multis Martyrologiis 30. Decembris S. Felix Romanus Episcopus; sed quædam diserte Tertium vocant. At 28. Maij refertur hic Quartus in MS. Florario his verbis: Romæ natale S. Felicis Papæ IV. qui instituit dedicationem Ecclesiæ singulis annis celebrari. Pauca hæc de Quarto prodita sunt litteris ab Anastasio Bibliothecario in lib. de Romanis Pontificibus:

[2] Felix natione Samnius, ex patre Castorio, sedit annos quatuor, menses duos, dies quatuordecim. Fuit autem temporibus Theodorici Regis, [Vita ex Anastasio.] & Iustini Augusti, a consulatu Mamortini vsque ad consulatum Lampadij & Orestis, a die IV. Idus Iul. vsque in IV. Idus Octorbis. Hic fecit basilicam SS. Cosmæ & Damiani in vrbe Roma, in loco qui appellatur Via sacra, iuxta templum vrbis Romæ. Huius temporibus consumpta est incendio basilica sancti Martyris Saturnini, via Salaria, quam a solo refecit. Qui etiam ordinatus est cum quiete, & vixit vsque ad tempora Athalarici Regis. Hic fecit ordinationes duas in vrbe Roma per menses Februarij & Martij, Presbyteros quinquaginta quinque, Diaconos quatuor, Episcopos per diuersa loca numero triginta nouem. Qui etiam sepultus est in basilica B. Petri Apostoli IV. Idus Octobris, & cessauit Episcopatus mensem 1. dies 15.

[3] Hæc Anastasius. e quibus nonnulla breuiter elucidanda, præsertim electio eius, ac publica opera. Electionis annus, dies, modus indicandus. Rex Theodoricus hæreticus, vt idem scribit Anastasius, cum grandi dolo & odio suscepit Papam Ioannem & Senatores (Theodorum, Importunum, Agapitum Exconsules, qui Constantinopolim mißi fuerant) quos etiam gladio voluit interficere; sed metuebat indignationem Iustini Augusti: quos tamen in custodiam omnes afflictos cruciauit, ita vt beatissimus Ioannes Episcopus primæ Sedis Papa in custodia afflictus deficiens moreretur. Qui defunctus est Rauennæ in custodia XV. Kal. Iunij Martyr… Cuius corpus translatum est de Rauenna, & sepultum est in basilica B. Petri Apostoli sub die VI. Kal. Iun Olybrio Consule, & cessauit Episcopatus dies 58. Electus est Felix, vt iam ex Anastasio dictum est, die IV. Idus Iulij. atque ita a XV. Kal Iun. siue 18. Maij, vsque ad XII. Iulij, [Die 12. Iulij,] dies sunt omnino 56. Baronius ad an. 526. vult VI. kal. Iunias mortuum Ioannem, VI. Kal. Iulias sepultum; electum Felicem 24. Iulij: putatq; mendosum esse codicem, in quo sepultus dicitur Ioannes VI. Kal. Iunias: sed nobis non persuadet, vt ab Anastasio recedamus, nisi certius testimonium aut irrefragabilem rationem proferat.

[4] Gesta autem hæc sunt Olybrio Consule, anno Christi 526. Dicitur tamen sedisse a Consulatu Mamortini, [an. 526.] aut potius Mauortij, quia annus eius primus maxima ex parte cum Mauortij consulatu concurrit. Alioquin cum Ioannem Olybrio Consule mortuum constet; cumq; 98. die post eius mortem interiisse Theodoricum scribat idem Anastasius, id est, vt nos coniicimus, 23. Augusti; tamen Felix ab eodem tyranno Romanis obtrusus est, dignus ille quidem eo gradu, per summam tamen tyrannidem, nemini priorum Imperatorum præterquam Constantio itidem hæretico in Felice II. vsurpatā: [iubente Theodorico electus.] vt perspiciant quos sequantur, qui illius Ecclesiæ derogant sacrosanctæ libertati; & sciant eorum sibi quoque funestos exitus esse pertimescendos. Hæc vero omnia, Felicis nota vulgo integritas, Romanorum in alium conspirantia vota, electio tyranni arbitrio facta, sed Romano deinde Clero & Senatui probata, hæc inquam, omnia ex Athalarici Regis ad Senatum Romanum epistola perspici possunt, quæ est apud Caßiodorum libri 8. Variar. 15. atque ita habet:

[5] Senatui vrbis Romæ Athalaricus Rex. Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi Domini aui nostri respondistis in Episcopatus electione iudicio. Oportebat enim arbitrio boni Principis obediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamuis in aliena religione, [vir bonus:] talem visus est Pontificem delegisse, vt nulli merito debeat displicere; vt agnoscatis illum hoc optasse præcipue, quatenus bonis Sacerdotibus Ecclesiarum omnium religio pullularet. Recepistis itaque virum & diuina gratia probabiliter institutum, & regali examinatione laudatum. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. Pudorem non habet victi, cuius votum contigit a Principe superari. Ille quin imo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. Nam quæ sit caussa doloris, quando hoc & in isto reperit, quod alteri in partem ductus optauerit? Ciuica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus, res ista peragitur. Nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. Quapropter reduente Legato vestro illustri viro Publiano, rationabile duximus ad cœtum vestrum salutationis apices destinare. Magna enim iucunditate perfruimur, quoties cum nostris Proceribus verba miscemus; & hoc quoque suauissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.

[6] Hæc de electione Felicis. qui sedisse dicitur annos 4. menses 2. dies 14. vnde sequeretur iuxta calculum iam positum obiisse 326. Septembris, siue VI. Kal Octob. cum tamen dicatur deceßisse IV. Id. Octobris: [obiit 530. 12. Oct. vel 26. Sept.] atqui a 12. Iulij, ad 12. Octobr. tres sunt solidi menses. In nullo præterquam Germanico Canisij Martyrologio Felicis memoriam 12. Octobris consignatam reperimus. Obiit, vt ante scriptum, Lampadio & Oreste Coss. anno Christi 530. Athalarici Regis 5. iam inchoato. Cur 30. Ianuarij colatur nos latet.

[7] Fecit Felix basilicam SS. Cosmæ & Damiani in vrbe Roma, [ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani construxit,] in loco qui appellatur via Sacra, iuxta templum vrbis Romæ. At Ioannes Diaconus supra citatus iuxta templum Romuli fabricatam hanc Diuorum basilicam scribit: idq; Alexandro Donato nostro lib. 3. de vrbe Roma cap. 5. magis probatur, quod Claudianus lib. 2. in Stiliconem scribat,

Elusæ, Dominæ pergunt ad limina Romæ,
Conueniunt ad tecta Deæ, quæ candida lucent
Monte Palatino.

vnde colligit fuisse templum Vrbis Romæ in colle Palatino, qua deuexus est in Sacram viam prope arcum Titi; censetq; vbi est SS. Cosmæ & Damiani ædes fuisse templum Romuli: nisi iuxta templum Vrbis Romæ eam collocet Anastasius, quod non longe absit, interiacente nimirum Foro vaccino. Idem cap. 4. eiusdem libri scribit templum Romuli situm in Sacra via, a Felice Papa IV. SS. Cosmæ & Damiano fuisse dicatum. Et lib. 4. cap. 3. Felix IV. Theodato Italiæ Rege SS. Cosmæ & Damiani basilicam, mutata veteri æde Romuli, in Sacra via consecrauit. Sed memoria lapsus videtur vir eruditißimus, nam anno Athalarici 5. mortuus est Felix; Theodatus non nisi quadriennio post ad regnum ab Amalasuntha euectus est. Eiusdem ædis SS. Cosmæ & Damiani idem meminit lib. 2. cap. 12. & lib. 4. cap. 12. scribit eam ab Vrbano VIII. Præclare exornatam. Agit fuse de hac basilica Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, reg. 1. eccles. 17. Recitat Andreas du Chesne veterem hanc inscriptionem, quæ in ea olim visebatur:

Aula Dei claris radiat speciosa metallis,
      In qua plus fidei lux pretiosa micat.
Martyribus medicis populo spes certa salutis
      Venit, & ex sacro creuit honore locus.
Obtulit hoc Domino Felix Antistite dignum
      Munus vt ætherea viuat in arce poli.

Hoc esse videtur citatum a Platina carmen vermiculato opere notatum.

[8] Alterum Felicis quarti publicum opus fuit sancti Martyris Saturnini basilica via Salaria a solo refecta, [S. Saturnini restaurauit,] cum incendio esset consumpta, cuius etiam meminit Donatus noster lib. 4. cap. 3. Cum eam non recenseat Octauius Pancirolus, suspicamur aut nunc non extare, aut nomen mutasse. Basilicam quoque S. Stephani, quam Ioannes eius decessor inchoarat, [S. Stephani perfecit:] perfecisse Felicem, ostendit idem Du Chesne ex duabus vetustis inscriptionibus; quarum prior ita habet:

Opus quod basilicæ beati Martyris Stephani
Defuit a Ioanne Episcopo marmoribus inchoatum,
Iuuante Domino Felix Papa addito musiuo
Splendore sanctæ plebi Dei perfecit.

altera vero:

Aspicis auratum cælesti culmine tectum,
Astriferumque micans præclare lumine fultum?
Domino iuuante Felix Episcopus Dei famulus
Forum basilicæ beati Martyris
Stephani musiuo & marmoribus decorauit.

[9] Præclaram Athalarici constitutionem, quæ extat apud Caßiodorum lib. 8. Variar. 24. qua decernitur, [consuluit Ecclesiæ libertati.] quod qui quacumque ex caußa iure conuenire quempiam e Romano Clero volet, ad beatissimi Papæ iudicium prius conueniat audiendus; vt aut ipse inter vtrosque more suæ sanctitatis cognoscat, aut caussam deleget æquitatis studio terminandam; eam, inquam, quidam non improbabiliter coniiciunt S. Felicis postulatione latam. Quæ hominis hæretici sanctio merito incutere ruborem modernis politicis queat, cum quam ille constare Ecclesiæ cupit longæ consuetudinis, omninoq; consentaneam, potestatem, eam ipsi detrahere omni arte doloq; contendant. Simul illud Ecclesiasticorum hominum animis alte oportet insidere, quod idem inculcat: Professio vestra vita cælestis est. Nolite ad mortalium vota humilia & errores descendere. Mundani coërceantur humano iure, vos sanctis moribus obedite.

[10] Extant in tomis Conciliorum Felicis IV. nomine tres epistolæ: prima, data Kalendis Martij, Lampadio & Oreste Coss. vetat Missas celebrari nisi in locis Deo dicatis, [Eius epistolæ,] nisi magna compulerit necessitas. Secunda parænetica est ad Sabinam nobilem matronam, data XII. Kal. Nouemb. Lampadio & Oreste Coss. sed vel in diei nota error, vel in Pontificis nomine. tertia ad Cæsarium Arelatensem data III. Non. Febru. P. C. Mauortij V. C. id est, anno Christi 528. Vnde constat prius duabus aliis esse datam. Perperam vulgo data scribitur P. C. M. Seuer. Boetij V. C. quæ subscriptio multos torsit, cum ad Felicis IV. pontificatum referri Boëtij consulatus non posset, nec Felicis III. tempore sederit Cæsarius. Restituit veram Lectionem Sirmondus noster ex codice Arelatensi.

[11] Sepultus est S. Felix in basilica B. Petri Apostoli, vt scribit Anastasius. Hæc eius epitaphium ex Appendice Antiquarum inscriptionum recitat Du Chesne:

Certa fides iustis cælestia regna patere, [epitaphium,]
      Antistes Felix quæ modo lætus habet.
Prælatus multis, humili pietate superbus,
      Promeruit celsum simplicitate locum.
Pauperibus largus, miseris solatia præstans,
      Sedis Apostolicæ crescere fecit opes.

[reliquiæ.] Octauius Pancirolus lib. cit. reg. 11. eccles. 7. tradit in ecclesia S. Thomæ extare aliquas S. Felicis Papæ reliquias, & coniicit eas esse Quarti: aliquas item in ecclesia S. Sixti 23. regionis 9.

[12] Scribit Platina, eumq; temere secutus Ciacconius: Felix rei diuinæ interim curam gerens & Patriarcham Constantinopolitanum declinantem a fide anathemate notauit. Regebat eo tempore Constantinopolitanam Ecclesiam Epiphanius egregie Catholicus Antistes & Romanæ Sedis obseruantissimus. [Non excommunicauit Ep. Constantinopolitanum.] Cui tamen successit hæreticus Anthimus, sed aliquot annis post S. Felicis obitum, cuius caussa miræ excitatæ sunt turbæ, vt videre est apud Baronium. Idem fere quod Platina scripsit Petrus de Natalib. qui lib. 6. cap. 155. ita scribit: Hic Patriarcham Constantinopolitanum Ariana hæresi maculatum excommunicauit, & hæresiarcham damnauit.

DE B. HABERILLA, siue HABRILIA, VIRGINE, AD LACVM BRIGANTINVM.

Secv. VII.

[Commentarius]

Haberilla sive Habrilia, Virgo in Germania (B.)

Ex variis.

[1] Venetus est lacus, qui & Constantiensis, Brigantinus, Podanicus, siue Bodanicus, & VValafrido Strabo in Vita S. Galli Potamicus dicitur, vulgo der Bodensee, in Sueuia, longus XL. millia passuum, VI. latus. Ad eum plura sita oppida sunt: perantiquum est Brigantium, a quo non longe Brigantius amnis in eumdem influit lacum. ad ipsum fere amnis ostium visitur ordinis Benedictini cœnobium longe amœnissimum, [In Augia Brigantina] vulgo Alba Augia Brigantina, & Maior Augia, Germanice de Mereraw dictum, quod maiorem insulam sonat. Fuit id, si Gaspari Bruschio, Martinoq; Crusio fas est credere, duplex olim, monachorum vnum, alterum sanctimonialium; sed his abolitis, monachi soli deinceps coluere. Imo solæ isthic principio habitasse videntur monachæ, quibus tamen qui sacra curarent adfuere fortassis aliqui e S. Galli nobili cœnobio monachi. Et monstratur, eodem teste Bruschio, S. Galli adhuc non procul inde oratorium, sacellum videlicet omnino humile & exiguum, in montanis supra Bregantum situm … vbi visuntur nostra adhuc ætate cauernæ scopulis incisæ, in quibus cubasse venerandus senex dicitur. ita ille.

[2] [colitur B. Haberilla;] Venerantur Augienses ascetæ, velut peculiarem Patronam S. Haberillam, siue Habriliam, non quidem sacrorum solennitate, 4officioue Ecclesiastico, sed publica tamen pietate; recoluntq; eius natalem XXX. Ianuarij. De ea Chronicon Constantiense: S. Haberilla Virgo eremita a S. Gallo ordinis S. Benedicti Cellæ Brigantinæ (vnde successu temporis modernum monasterium Brigantinum pullulauit) Abbatissa ordinata, cuius quamplures sanctimoniales erant. Quæ de ea hic subnectemus, communicauit ea nobiscum, & de aliis Sanctis complura, Daniel Feldnerus noster, qui cum Theologiam Friburgi Brisgoiæ & Ingolstadij aliquot annis docuisset, Constantiæ 21. Februarij anni 1641. decessit, annos cum vixisset duos & quinquaginta, hectica febri exhaustus, relictis præclaræ pietatis, modestiæ, patientiæ exemplis. Ipse vero quæ de S. Haberilla suggessit, a Reuerendissimo Augiæ Brigantinæ Abbate Placido, nostri ordinis fautore eximio, & religiosissimo Priore Francisco Ranspergero acceperat.

[3] Vixit igitur B. Haberilla S. Galli Abbatis temporibus, eiusq; prouocata exemplo (fortassis & monitis antea erudita ad pietatem) vitam agere instituit ab hominum conuictu remotam, [quæ isthic sancte vixit,] iuxta lacum Brigantinum, cella erecta: in hac ita degit, vt perpetuo in Christum Crucifixum defixos corporis mentisq; oculos haberet; precibus dies noctesq; intenta, vehementi quadam & assidua Dei flagrans caritate. Victus illi omnino tenuis, ceteraq; exercitatio eiusmodi, vt virginitatem, quam illibatam semper seruauit, aduersus omnes carnis dæmonisq; insidias egregie communiret.

[4] Manauit, vt fit, ex humili & abdita cella, odor sanctitatis eius, ac multas ad eam attraxit Virgines, quæ eamdem arripuere virtutis exercitationem. [sanctimonialibus præfecta.] Quod vbi didicit S. Gallus, gratiis Numini actis, Haberillam Antistitam ordinauit, Virginum istarum collegio præfectam. Has illa cum exemplo ac verbis ad omnem sanctimoniam instituisset, tandem virtutum meritis cumulata in cælum migrauit: quo anno, non constat. S. Gallus, vt ad eius vitam 16. Octobris dicemus, ad Dagoberti Regis tempora peruenit.

[5] Visitur nunc Haberillæ sepulchrum in maiori basilica Augiæ Brigantinæ sanctis Apostolis Petro & Paulo dicata, [Ad eius sepulchrū] ad dextram altaris S. Catharinæ Virginis & Martyris. Coopertum id lapide sex nixo columellis. In vicino pariete descriptam paucis illius vitam fuisse memorant: vetustate ita oblitterata est scriptura, vt legi modo non possit. Sententiam eius fuisse hanc retulerunt, qui legerant: B. Haberilla eremita, de post ordinis S. Benedicti Abbatissa Cellæ suæ cum multis sacris Virginibus Deo seruiuit. Habitum e S. Galli manibus, qui tunc temporis cum aliis discipulis & sociis Brigantij morabatur, suscepit; & hic sepulta multis claret miraculis. Eadē in aliis Augiensis cœnobij monumentis de ea narrātur.

[6] Ad eius tumulum multi, etiam e remotis locis, confluunt, ac plurima & facta olim & in dies fiunt miracula; febris, [morbi curantur,] cephalalgia, ophthalmia, vertigo, vlcera, vulnera, colica, paralysis, aliiq; morbi frequentissime curati. Præcipue ægris infantibus opem sancta Virgo impendit, qui frequentes a parentibus, [præcipue infantiū,] potissimum quaque feria sexta, isthuc deferuntur, terq; ad honorem sanctißimæ Trinitatis subter sepulchralem lapidem transuehuntur, conceptis ad Diuam precibus, mirabili modo ab omnibus prope morbis, quibus ætas illa obnoxia esse consueuit, liberantur. Imo terram e sepulchro erutam, linteoq; inuolutam solent peregrinantes secum asportare, & languidis infantulis supponere, aut certe membris affectis admouere: quam deinde, [& puluere inde sublato.] vbi sanitas subsecuta est, in pristinum locum referunt, veluti curationis testem. Prouectiores quoque ter subter lapidem sepulchralem reptare, & terram dolentibus membris inspergere solent, & plurimi se ipso loco omni dolore liberatos profitentur. Testatus nobis est idem Feldnerus, bis se gloriosæ Virginis tumulum visisse, & quæ Deus mirabilia eius patrocinio operatur didicisse.

DE S. ALDEGVNDE VIRGINE, MALBODII IN BELGIO.

Circiter an. DCLXXIII

[Praefatio]

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

Ex variis.

[1] Malbodium, siue Melbodium, vulgo Maubeuge, oppidum est Hannoniæ in Belgio, ad Sabim flumen. Hic peruetustum nobilium Canonicarum collegium est, quarum Antistita Domina est oppidi. [Malbodij S. Aldegundis natalis 30. Ianu.] Condidit illud in fundo paternæ ditionis S. Aldegondis nobilissima Virgo: creuit sensim aduernarum confluxu in oppidum, vt in Belgio complura, S. Gisleni, S. Amandi, S. Trudonis, Niuella, aliaq;. Colitur S. Aldegondis officio duplici primæ classis, vt vocant, XXX. Ianuarij, protrahiturq; in octauum diem sacrorum celebritas. Extat illius plerisque Martyrologiis inscriptum nomen. Plurima MSS. nomine Vsuardi insignita, etiam antiquissimum Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, quod olim fuit Augustini Hunæi: Malbodio monasterio S. Aldegondis Virginis; quædam Aldegondam vocant. Romanum: In Malbodio Hannoniæ monasterio S. Aldegondis Virginis, tempore Dagoberti Regis. Beda vulgatus, Rabanus, Notkerus, Molanus in auctario ad Vsuardum: Malbodio monasterio natale Aldegundæ Virginis, quæ tempore Dagoberti Regis Francorum, ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit, in quo & permansit; sæpiusque illi Angelica visio reuelata fuit, exhortans eam vt in proposito permaneret: nouissime vero cum magna claritate cælestis luminis ad vitam migrauit æternam. Paria de illa prædicant Galesinius, Canisius, Saussaius, VVion, Menardus, Ghinius, alij.

[2] VVandelbertus, vt supra diximus, XXVII. Ianuarij eam retulit:

Punica terra suum sexto veneratur Auitum, [alibi 27. Ianu.]
Sulpitius, Bathildis, & Aldegund quoque vernant.

At vetustißimum Vsuardi exemplar, quod Parisiis in monasterio S. Germani de Pratis asseruatur, aliaq; permulta excusa & MSS. Martyrologia XIII. Nouembris ita habent: [& 13 Nou.] Malbodio monasterio S. Aldegundis Virginis; vt illo, an hoc die decesserit, ambiguum sit. Nam licet eo die nunc recentior aliqua ante 200. annos facta Translatio recolatur, tamen multo ante eam translationem exarata sunt pleraque istorum Martyrologiorum; nec eo die Translatio illa contigit, vt infra dicemus. Surius quoque ad 13. diem Nouembris S. Aldegondis vitam primum publicauit.

[3] Vitam S. Aldegondis tradidit litteris quidam eius æqualis. ita Vita quam hic damus nu. 5. [vita ab eius æquali scripta:] Nunc veniendum est ad visiones, quæ sibi apparuerant, dum adhuc conuersaretur in laribus paternis; quas ipsa descripserat, & tradiderat cuidam religioso Abbati, nomine Sobino, de monasterio Niuellensi, & alteri Fratri, cuius nomen ignoramus; quique scripsit visiones eius & vitam: ne quis dicat nostro mendacio compositas tam mirabiles & pene inauditas visiones. Ea Vita an vspiam extet, post tot Belgicis prouinciis illatas a Nortmannis aliisq; Barbaris clades, post tot Malbodij & vicinorum oppidorum bellis Gallicis direptiones, haud scimus: reperire certe diu peruestigatam non potuimus.

[4] Tres alias hic sanctæ Virginis Vitas damus. Priorem accepimus e veteri MS. Ecclesiæ S. Audomari, contulimusq; cum veteri item codice monasterij S. Maximini Treuiris & aliquāto recentioribus monasteriorum Corsendoncani & Rubeæ-vallis Canonicorum regularium, [alia ab anonymo,] & secunda parte Legendæ Louanij ante annos fere 150. excusa, in qua tamen mutila erat. Qui hanc vitam scripsit fatetur se veteri illa & aliis vsum monumentis; sic nu. 2. scribit: vt in vetustis paginulis ac plurimorum relatu comperimus. Et nu. 27. vt in titulo chartarum comperimus. ac subinde ipsa reddere verba vetusti scriptoris videtur: ita nu. 20. Sacerdos quidam boni testimonij ea tempestate degens in monasterio a pueritia vsque ad perfectam ætatem, sine reprehensione conuersabatur. Is nobis narrare solitus erat, quia cum esset & c. & nu. 25. Igitur ante tertiam noctem sublationis suæ a çorpore, gratia deuotionis e diuersis proculque remotis conuenimus locis. Mane denique nouo soror eiusdem famulæ Dei retulit nobis. Denique interpolasse se priorem Vitam innuit 5sub finem ita scribens: quam precamur, vt pro nobis, qui ista suppleuimus, dignetur intercedere.

[5] Hucbaldus, siue Hubaldus, aut Hugbaldus, S. Amandi Elnone monachus, quem Sigebertus lib. de Scriptorib. cap. 107. peritia liberalium artium insignem prædicat, [alia ab Hucbaldo monacho Amandino,] alteram S. Aldegundis Vitam scripsit, vt ex Chronico Elnonensi tradunt Valerius Andreas, Autbertus Miræus, & alij; ipseq;, licet sileri nomen suum velit, certe Amandinum se, aut saltem S. Amandi studiosum indicat, vt cum sæpius illius in hac Vita meminit, & quandoque cum amplo encomio, vt nu. 13. Tunc B. Amandus, iam pene toti notus orbi fama celeberrima virtutum, qui tamquam in messe Dei strenuus operator, multas per circuitum nationes ad fidem perduxerat Catholicam, multa cœnobia virorum ancillarumque Dei construxerat & c. paria nu. 20. & 25. prædicat. Idem subinde vel priorem illam, quam damus, vel alteram, quam querimur aut deperditam aut latere, Vitam citat. Vt cum nu. 6. ita scribit: Si quis autem istiusmodi visiones plenius nosse desiderat, Vitam ipsius reuoluat, de qua nos pauca decerpentes notitiam tantummodo rerum indicare summatim conamur scire cupientibus quanti meriti sit hæc Virgo, quæ toties Angelicis recreabatur consolationibus. Hanc e veteri MS. Lætiensi & duobus Malbodiensibus descripsimus, contulimusq; cum ea quam Surius, etsi mutilam, antea ediderat.

[6] Tertiam exhibuit nobis vetustus codex Cellæ S. Gisleni in Hannonia. Videtur ea a quopiam eius loci Abbate vel monacho scripta; [alia a monacho Gisleniano.] ab aliquo certe qui non longe a Sabi flumine habitarit, de quo ita scribit nu. 7. Cuius elationes & fluctus non modo natantibus, verum nauigantibus ita sunt mortiferi, vt cuiusdam piscatoris, nostri quoque familiaris, filium nouiter desponsata coniuge maritatum, sciamus nostro tempore submersum. Is quoque priorem Vitam citat aliquoties, & planißime nu. 18. Hactenus nostra, non vt decuit, sed vt potuit, balbutiuit oratio, & de sanctæ Virginis ortu, institutis, & actibus, quamuis inepte, quam veraciter, quam conuenienter recitauit. Ea quæ sequuntur, sicut in antiquo gestorum ipsius codice reperta sunt, ponimus, ne sanctam historiam potius decurtasse, quam ordinasse iudicemur. Cum igitur adhuc esset in domo parentum suorum, annis membrisque tenella &c. Consentiunt reliqua etiam verbis cum priore Vita, quæ proinde omisimus.

[7] [Alia de ea scripta.] Meminit S. Aldegondis Philippus Haruengus ab Eleemosyna Abbas Bonæ-spei in vita S. Amandi, quam 6. Februarij dabimus, Hubertus in Vita S. Gudilæ 8. Ianuarij, Baldricus in Chronico lib. 2. cap. 36. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, aliiq; innumeri. Gallice Vitam eius edidit quidam ex sacro Capuccinorum Ordine qui nomen suum non expreßit; F. Basilium Athensem appellari didicimus: is multa curiose collegit ac discussit. Ceteri fere omnes Belgæ scriptores sacrarum antiquitatum, Aldegondis vel honorifice meminerunt, vel plenius etiam gesta narrant. Omnium studiosissime Andreas Tricquetius noster, qui & propagare honorem Diuæ, patriæ suæ tutelaris, & in aliis illustrium eius virtutum æmulationem excitare, insigni zelo adlaborat, & varia nobis de ea suggessit.

[8] Quo anno obierit S. Aldegondis statui debet ex iis quæ de S. Amandi obitus tempore 6. Februarij disputabimus; quem cum vulgo statuant anno 662. decessisse, [Quando obierit?] ostendemus probabilius videri ad Theodorici Regis tempora peruenisse, atque anno 673. die Dominica, e vita omnino grandem natu migrasse. Haud diu superstitem fuisse Aldegundem ex Vita constat. Nam quod vitæ Gallicæ scriptor tradit, extare Fulberti epistolam ad Ebalum Remensem Archiepiscopum, in qua hæc legantur: Quanta vero fuerit dotatus facundia Autbertus Episcopus, hoc vnum inter cetera habe exemplum. Sepulturæ mandauit corpus B. Aldegundis Virginis, in cuius honorem hæc dolenter dixit &c. id haudquaquam nobis probatur; nam in recentioribus & correctioribus Fulberti epistolarum editionibus extat quidem ad Ebalum data epistola 53. & 54. verum in neutra isthæc leguntur: atque omnino ante Aldegundem decessisse Autbertus videtur, vt ad illius vitam 13. Decembris dicemus. Quod in priore vita dicitur S. Aldegondis corpus e Curte-Solra Malbodium translatum præsente Sigeberto Rege, id, vt infra adnotabimus, aberat a MS. S. Gisleni, & est prorsus incredibile, cum anno 654. obierit S. Sigebertus Rex.

[9] In maiore Malbodiensi basilica S. Aldegondis nomini dicata, eius sanctissima ossa asseruantur arcæ argenteæ inclusa, magnæ & perquam affabre factæ: [Eius reliquia,] separatim in alia magni pretij capsa conditū illius est caput. Quæ diuina pignora aliquoties coram venerati sumus. Visitur isthic quoque velū, quod colūbæ specie apparentem Spiritū sanctum, aut Angelum, illius capiti imposuisse vitæ auctores commemorant. Ostenditur & pedum illius, marsupia tria, culter, solea crepidæ, quæ cum Eudonem procum fugeret in Sabis amnis ripa limo inhæsit, & rosarium quoddam, non omnino ei absimile, quod S. Dominicus vel instituisse, vel præcipue vtendum hominibus suasisse traditur.

[10] Extat Malbodij iuxta maiorem basilicam vetus alia ædes & minor, quæ vulgo Vetus-monasterium, aut templum, [vetus sepulchrum.] Vieulx monstier appellatur: in ea S. Aldegondis conditum corpus fuisse existimatur in sacello, quod eidem sacrum est, subq; ara veluti excauatum sepulchrum visitur, quod venerabundi subeunt quidam, Diuæ aduersus morbos præsidium implorantes. Quæ vero præcipue illius patrocinio pelluntur mala, [Quibus morbis medeatur?] sunt cancer, mamillarum apostemata & exulcerationes, dolor capitis, scabies, angina, febres, quæ aqua fontis Malbodio vicini crebro curantur. Energumenis denique sæpenumero opem attulit.

[11] Præter summam ædem, eius honori dicata sunt in eodem oppido, templum Capuccinorum, [Templa illi sacra,] sacellum vnum in templo Societatis Iesu, sacellum domesticum Oratorij, aliaq; isthic publica & priuata sacella; alibi quoque toto Belgio templa plurima. Embricæ in Cliuia parochiam esse S. Aldegondis testatur Molanus in Natalib. SS. Belgij 14. Iulij cum de S. Dentlino agit.

VITA
Auctore anonymo, e veteribus Mss.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

BHL Number: 0245

Avctore anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
S. Aldegondis ortus. pia educatio.

[1] Cvm omnia diuinarum eloquia scripturarum cunctis nominanda sint Catholicis, vt in eis experiatur quid agendum, quidue sit cauendum; tum quoque memoria & vita sanctorum Patrum non mediocriter cordi sunt adhibenda: [Acta Sanctorum legenda.] vbi certamen Martyrum, cōstantia Sacerdotum, fides Confessorum, continentia viduarum, & cælibatus depingitur Virginum; vt per eorum suffragia Christum mereamur habere propitium, quem offendendo præcipites extitimus ad mortis laqueum. Imploremus itaque nobis orationem Virginis Aldegundis: quæ studuit iugiter adhærendo placere filio Virginis Mariæ.

[2] Postquam omnipotentis Dei clementia vnicum sibi & consubstantialem atque coæternum Filium misit in mundum, crucisque trophæo diabolum triumphans, mystica sacrosancti corporis & sanguinis eius Sacramenta a beatificauit, ac Spiritum Paraclitum ante ascensionem & post suis misit discipulis, vt in omnem terram per ipsos Euangelica fides intonaret, & gratia baptismatis totus renasceretur orbis; dignatus est & genti Francorum dexteram suæ pietatis corrigere, vt sicut Principi Apostolorum, ne fluctibus absorberetur marinis, manum præbuerat misericordiæ, ita & nobis apostaticæ diu seruituti addictis, lumen suæ claritatis, expulsis tenebrarum vitiis, gratuito largiretur. Cum igitur vbique nomen Christianitatis per regnum vulgaretur Francorum, atque vniuersi ad spem supernæ patriæ anhelarēt, ea tempestate qua gloriosus Rex Francorum b Dagobertus monarchiam regiæ potestatis administrabat; [S. Aldegundis illustri genere orta,] oritur puella quædam ex regali prosapia, nomine Aldegundis. Cuius pater, vt in vetustissimis paginulis ac plurimorum 6relatu comperimus, c Walbertus, mater vero Bertilia nuncupati sunt. Qui quamuis superbi fastu sanguinis ditati, Christianitatis nomine ac titulo præmuniti, sobolem suam Aldegundem ita educauerunt, vt cælesti sponso in ipsis puellaribus annis digna haberetur. Duo quoque auunculi eius extiterunt, quorum vnus d Gundelandus Maioris e Domatus dignitatem administrans exercuit; alter f Landricus vir strenuissimus & in bellicis rebus valde doctus fuisse perhibetur.

[3] Cum itaque huiusmodi fultam natalibus puellam parentes nuptui tradere vellent, & secundum suam generositatem matrimonio copulare; [præclare morata,] Virgo prudentissima, contemnens cum suo Principe mundum, totam se ad Christum contulit. Hunc esuriens sitiebat, & sitiens esuriebat. Erat namque moribus honesta, eloquio suauis: in pauperibus misericors, in lectione g velox, in responsis citissima, mitis omnibus, inter nobiles humilis, h iunioribus quasi æqualis, in parcitate cibi & potus ita dedita abstinentiæ vt nulla sodalium sibi æquipararetur. Igitur cum parentes æstimarent tempus iam instare nubile Virgini, conuocat mater filiam, verbisque dulcibus hortatur, ne sibi abscondat nata quid corde gerat. Tum deinde profert genitrix suum velle: [matri nuptias suadenti] monstrat familiæ numerositatem, prædiorum infinitam copiam, fundos repletos, gazasque refertas: blanditur i filiam assentire matri, vt copuletur marito: sese paratam asserit ad persuadendum patri, vna cum amicis, quo volente nuptiæ celebrentur, & coniungatur nobilissimo, ditissimo, ac pulcherrimo iuueni. His perceptis Virgo Dei Aldegundis, quod multo ante corde conceperat, occasione accepta diuinoque afflata, quod magis est, Spiritu illico respondit: Quid Domina genitrix, mater dulcissima, tot suasoriis verbis oneras animum meum? Non k immemor quod cogito aperiam: [aperit propositum seruandæ virginitatis:] quod desidero, patefaciam. Huiusmodi sponsum concupisco, cuius prædia sunt cælum & terra & mare, cuius fundi in æternum non deficient, cuius quotidie diuitiæ crescunt, & non minuuntur vnquam. Si potes, mater, talem mihi accipe sponsum, non hominem peccatorem, petulantem, & moriturum. Hoc audiens mater, licet non posset mentem Virginis a sui constantia remouere, affectu tamen femineo sæpe tentabat illam de nuptiarum conditione.

[4] Dum ista geruntur & refutantur, Christus qui per Prophetam suis fidelibus pollicetur dicens, In die tribulationis tuæ eripiam te, & glorificabis me; itemque, Et antequam me inuocetis dicam, Ecce adsum; dedit solatium suæ Virgini, quo facilius ad suum votum peruolare posset. [Psal. 9. 16. Isaiæ 32. 6.] Erat namque eidem famulæ Dei Aldegundi germana nomine l VValdetrudis, quæ fuerat coniuncta viro illustri Madelgario, cognomento m Vincentio: qui ambo diuini amoris igne succensi, [a sorore S. VValdetrude] postponentes secularia, secuti sunt Christum. Quorum Madelgarius, qui & Vincentius, expetens monasterium quod dicitur n Altus-mons, religiosam fertur duxisse vitam. At coniux eodem spiritu feruens, sacrum velamen de manu B. Autberti Atrebatensis & Cameracensis Ecclesiæ Pontificis suscipiens, sese in monasterio dedit, quod ipsa ædificauerat in loco qui vocatur o Castrorum-locus, vt comperimus ita vocatus, quia inibi quondam Romanus exercitus castra locauerit. Postquam igitur venerabilis VValdetrudis, cunctis quæ mundi sunt abdicatis, se contemplatiuæ vitæ commiserat, misit litteras Bertiliæ matri, obsecrans vt sibi destinaretur soror Aldegundis consolationis gratia, & quantocyus rediret. Quod audiens mater actutum præbuit assensum, dirigens filiam ad consolandum sororem. Nam & eiusdem VValdetrudis votum erat, [in proposito confirmatur.] vt germana Aldegundis sacrum suscipiens velamen, curam adhiberet Sororum inibi inhabitātium; nulli dubium quin operante id Spiritu sancto, vt quibus inerat vna mens placendi Christo, esset & communis habitatio in hoc mundo. Et sicut scriptum est, ferrum ferro acuitur, & homo exacuit faciem amici sui; geminæ splendentes lampades ducatum ceteris præbentes Sororibus, ad æternam lucem Dominum nostrum Iesum Christum vna cum eis peruenire mererentur. [Prouerb. 27. 17.]

[Annotata]

a Al. beauit.

b Dagobertus in Austrasia regnare cœpit, patre Clotario II. annuente, ann. 622. eo mortuo, etiam in VVestria, siue Neustria, anno 628. Chariberto fratri parte Aquitaniæ concessa. Obiit anno 644.

c MS. S. Max. Gualbertus. MS. S. Audom. VValdebertus. Legenda Lou. VVabertus. Hic est fortassis VValdebertus Clotarij Domesticus & Dux, cuius sæpius meminit Fredegarius Scholasticus. De eius ac B. Bertiliæ vxoris reliquiis, publica veneratione, miraculis alibi agemus.

d Hic videtur esse, de quo Erchanbertus in fragmento apud Du Chesne: Maior-domus tunc Gundolandus vir egregius erat, sub Clotario Rege. Et gesta Francorum a Frehero edita: Erat eo tempore post Landericum Gundoaldus (alias Gundobaldus & Godolandus, vt Du Chesne in margine adnotat) nobilis, Maior-domus in Aula Regis. Ibidem ei vita functo suffectus Erchonaldus dicitur.

e Ita legendum. MSS. habebant Maioris dominatus. De Maiorum domus nimia potestate, ipsis Regibus tandem exitiosa, alibi dictum.

f An hic sit Landericus, qui Chilpericum Regem interfecit, ambiguum est. Dicitur in Gestis Francorum citatis cap. 35. vir efficax atque strenuus. Sed hic S. Aldegondis auunculus non vocatur Maior-domus, & aliquanto iunior fuisse videtur.

g MS. Aud. verax.

h MS. Rub. val. minoribus.

i MS. Aud. filia.

k MS. Rub. val. immoror.

l S. VValdetrudis vitam dabimus 9. April.

m Colitur S. Vincentius Madelgarius 14. Iul.

n De Alti-montis vetusto & illustri cœnobio actum 16. Lanua. ad vitam S. Marcelli Papæ.

o MS. Rub. val. Castrilocus. Montibus vrbe nunc amplissima, primaque Hannoniæ prouinciæ, Castrum illud vetus etiamnum spectatur. Nicolaus Guisius potius a Francis, quam Romanis, primo communitum scribit.

CAPVT II.
Visiones cælestes illi oblatæ.

[5] Nvnc veniendum est ad visiones quæ sibi apparuerant, dum adhuc conuersaretur in laribus paternis; [Visionibus illustratur:] quas ipsa descripserat, & tradiderat cuidam religioso Abbati, nomine Sobino, a de monasterio Niuellensi, & alteri Fratri, cuius nomen ignoramus; quique scripsit visiones eius & vitam: ne quis dicat nostro mendacio compositas tam mirabiles & pene inauditas visiones. Quadam itaque nocte audit sibi per visionem promitti inæstimabiles b diuitias. Has Virgo Christi primo æstimat sibi terrenas polliceri: [sibi opes cælestes promitti audit:] sed illico in spiritu cognoscit cælestes sibi deberi. Intuetur quoque in visione, quasi in sublime raperetur, & hortaretur ab aliquo caduca postponere, vt nullo impediente sæculi timore, facilius posset cælestia adipisci. Deinde audit vocem sibi dicentem: Non tibi alium quæras sponsum, [excitatur ad studium virginitatis:] quam filium Dei. Cernit insuper in visu Christum in specie pueri speciosissimi afferentem sibi stolam candidam, palmamque victoriæ dedisse. Audiuit quoque futuram se sociam Sanctorum. Adspicit interea diabolum de sua tristem c electione. Angelus quoque Domini hortatur illam perseuerare in virginitate: & se longe facere a seculo. Talibus fulta præsidiis & fisa consolationibus, quod corpore nondum valebat, animo perficere satagebat: abdicat seculum inimicum, volens illum habere amicum qui fecit mundum.

[6] Tum deinde quo perfectior perstat in fide, ac perseuerat in caritate, eo cœpit d maiora in specie contemplari. Apparet siquidem ei puella veniens de itinere, & dicit ad illam: Soror mea Aldegundis, Dei genitrix S. Maria misit me ad te, vt postules quod vis. At illa sine mora cum magna alacritate animi respondit se id desiderare quod Dominus vellet, Christique voluntatem in se fieri præoptat. Nihilominus videt B. Petrum Apostolum admonere se de regno Dei. [varie recreatur, & animatur:] Conspicit etiam 7eChristum in specie Solis & Lunæ in figura regni Dei, quod nemo potest accipere nisi immaculata anima & corpore. Aliquando rapitur inter choros cælestium, ibique f ad illam adducuntur duo viri, quorum vnus, vt ipsi fassi sunt, iam acceperat coronam, alter autem non. [monetur de morte instante:] Audit præterea pro meritorum qualitate singulos sua recipere præmia. Alloquitur illam Angelus in visu hortans vt se præpararet exire obuiam Christo, tempusque instare exeundi denuntiat. [in visionibus se humiliat:] Sed Christi Virgo Aldegundis in cunctis huiusmodi visionibus indignam se fatetur & humilem prædicat, ac peccatricem proclamat, nec se tanto sponso fore dignam. Identidem manifestum se præbet Angelus eadem repetens, ipsaque inculcans, tantum familiare exhibens Virgini colloquium, vt, sicut legitur de Manue ac vxore ipsius, parentibus Sampsonis fortissimi, cum omni fiducia sciscitaretur Angelum, quo nomine censeretur. [Iudic. 13. 17.] Et hoc responsum audiuit, gloriosum esse nomen suum, sicut & illi. [quærit Angeli nomen:] Cur, inquit, quæris nomen meum quod est mirabile? Felix Virginis Christi conscientia quotidie propius fiebat regno Dei, & sponsi cælestis adhærebat g priuilegio.

[7] Postquam ergo mater eius Bertilia hac vita decesserat, apparuit filiæ ipsius Aldegundi quidam nuntians sibi ab Angelo dictum, quod ipsa beata Virgo Christum sit habitura sponsum. [conspicit gloriam cælestem:] Nec multo post intuetur Dominum Iesum, quem toto affectu & mentis ardore diligebat, quasi Regem diadema capite gestantem, vestitum vestibus aureis: &, vt ipsa fassa est, & Deum adhibuit testem se non mentiri, in spiritu vidit gloriam qua perfruuntur Sancti in cælesti curia.

[8] Audierat aliquando famula Dei de se prolatum detractionis verbum, vt est consuetudinis peruersis & otio vacantibus. [docetur maledicta contemnere:] Cumque de hac re diutius cruciaretur eius animus, affuit Angelus solito more consolans eam pollicensque cælestem sedem; detractoribus vero inuidis & otiosis, nisi resipiscant, comminatus est æternum supplicium, & pœnas infernales. Illo in tempore erat inibi in proximo B. Amandus Episcopus, multis fulgens virtutibus; qui plurimas per circuitum nationes prædicationis verbo & vitæ meritis ad Christianitatis perduxerat titulum: [videt S. Amādum in cælum euntem;] multaque monachorum cœnobia, & Canonicorum collegia, puellarumque congregationes, ad summos prouexerat honores. Ostensum siquidem est Aldegundi quasi h S. Amandus transiret ad Dominum; & multitudo populi, quæ per illum crediderat Christo, sequeretur illum: ipsa quoque Virgo Christi in eodem habere comitatu. Beatus itaque Amandus percipiebat a Domino Iesu coronam numerositatis virorum, quos Christo lucratus fuerat: benignissima vero Aldegundis brauium multitudinis puellarum a suo meruerat sponso. Inter alia quæ viderat & audierat, demonstratus est dæmon in visione, qui fidelibus semper insidians, & a recto itinere euertens, ad lubrica suæ peruersitatis præcipitare non cessat. [& dæmonem tristem;] Vidit namque illum valde tristem; & percunctans Virgo Christi sollicite requisiuit, quare tanta esset eius peruicacia contra genus humanum; & quid sibi quæstus euenturum putaret, dum tot hominum millia secum demergit ad inferos. Cui respondit malignus, magnam se ferre inuidiam in filios Adæ, qui subrogati sunt in regnum, vnde ipse miser & apostata cum suis complicibus eiectus est.

[9] [semper se humiliat apparente Angelo:] Quadam die sabbati videt Angelum Dei sibi astantem, & de regno Dei monentem. Illa autem, vt semper, indignam se vociferabatur gratia Dei sui: insuper mirabatur, quod toties eam visitare dignaretur. Et dum vellet adorare Angelum, vt quondam ille dilectus Discipulus, ipse euanuit ab oculis eius. [Apocal. 22. 8.] Iterum atque iterum apparuit illi Angelus Domini, admonens illam de regno Dei. Nunc ipsa videt sponsum suum diuersis fultum apparatibus, nunc in splendore quasi totum illuminantem orbem, aliquando etiam ostendentem illi diuitias & gloriam cælestis Ierusalem. Frequenter quoque æstimabat sibi loqui Spiritum sanctum. Insuper & de quibusdam suis propinquis intimatum erat Virgini Christi, qualiter vnus & qualiter alter haberet: quem pœna constringebat, [multa occulta ab eo intelligit;] & quem gloria decorabat. Nec non de viris Ecclesiasticis multa detulerat sibi Angelus. Adest post paucos dies nuntius Domini, mansionem sibi dicens in cælo paratam, hocque tantum distare vt parata esset, quatenus mereretur fieri i collecta in cœtu Angelorum. Ostensum est etiam eidem Virgini, qualis futura esset anima illius, postquam nō fuerit grauata ab hac mortali conditione. [vitam longiorem sibi impetratam:] Cumque præmonuisset Angelus, instare tempus resolutionis suæ, & statuto die nulla corporis molestia fatigaretur; cœpit k queri cum Angelo cur differretur a regno sibi præparato. Idque responsi ab eo accepit, dicente, ab Angelis hoc impetratum, vt spatium haberet vitæ ad perfectionem virtutum.

[10] Aliquando nihilominus tertianæ febris molestia laborabat: cumque iam hebdomada transiret, [siti torquetur a dæmone:] circa mediam noctem tantus illam sitis ardor inuasit, quod nisi mox biberet, crederetur expiratum ire. Cumque toto conamine contra luctaretur, & vim febris putaret esse quod patiebatur; non vitium dæmonis, a quo insidiabatur; solita quæsiuit arma, & confugit ad orationem. Et ecce ante lucem cernit sibi adstantem antiquum hostem, qui coactus est confiteri a se immissam impetiginem. Cumque tetro vultu & horrida facie ista fateretur, erupit in blasphemiam dicens Beatissimæ Virgini: Adhuc tibi restat dura & arcta via, incertumque est vtrum habeas perseuerare in Dei seruitio. Cui mox respondit Virgo Christi: Dominus mihi adiutor est; non timebo, l quid faciat mihi homo. Protinus dæmon confusus fugit, & sitis ab ea recessit. Post tentationem illam diabolicam, affuit illi consolatio diuina: [impetrat a Deo perseuerātiam.] vidit namque in visu ante cornu altaris quemdam in habitu sacerdotali; & cum intellexisset Deum cæli, procidens adorauit eum, & dixit: Domine Deus meus, concede mihi peccatrici, vt in amore tuo permaneam vsque in finem. Et Dominus annuens, pollicitus est ei. Post non multos dies cernit in visione virum præfulgidum. Cumque interrogaret circumstantes, quis esset, cælesti illuminata iubare ad semetipsam responsum accepit: S. Petrus Apostolus Domini est. Accepitque de manu illius, vt sibi visum est, [panem accipit a S. Petro:] panem candidum, in quo exultabat vehementer in Domino.

[11] Soror quoque ipsius iam dicta sæpiusque fatenda, sanctissima scilicet Waldetrudis, [Christo despondetur:] cum se quadam die sopori dedisset, in ecstasi rapta intuetur quemdam quasi de cælo venientem. Quem cum sollicite interrogaret, vtrumne Dominus respexisset ad pœnitentiam eius, annuit ipse. Cum autem percunctaretur super germanæ suæ Aldegundis statum, audiuit: Soror tua Christum sibi promeruit sponsum. Deinde audiuit Regem Dauid venturum pro dotis libello. Super his autem omnibus venit quidam religiosus vir, qui ignorans ista quæ supra scripta sunt, conscripta esse, dixit ad eam: Reuelatum est mihi per spiritum, quod Christus missos destinauerit. Et cum requirerem tantæ legationis caussam, responsum est mihi: Vt accipiat sibi sponsam Aldegundem Virginem: quæ dignum habitaculum in corpore suo, & thorum immaculatum Christo præparauit in anima. Audiens autem hæc beatissima Virgo non se extulit in superbiam tanti honore præmij, sed patienter cum humilitate expectauit aduentum Domini Saluatoris.

[12] [aduentum in se Spiritus sancti intelligit:] Conspicit se quoque stare in platea, & circumstantem a dexteris & sinistris virorum multitudinem: cui subito apparet globus quasi igneus de cælo veniens, nimio splendore plenus. Cumque sciscitaretur circumstantes, quid hoc esset; dixit vir qui stabat a dexteris: Spiritus sanctus superueniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et illico euanuit visio ab oculis eius. Deinde die quarto post hæc circa medium Dominicæ 8noctis surrexit beata Virgo, vt iret ad matutinas vigilias: & cum ingrederetur ecclesiam, vna ex Sororibus egressa, videt plateam, in qua prior visio apparuit, nimia luce splendentem: cumque attonita miraretur, vnde tantum inibi lumen haberetur, cum tenebræ totam terram occuparent; intellexit cælitus id fieri. Cumque mane facto id Sororibus narraret, & quærerent tanti caussam splendoris; cunctis mansit incognitum, excepta B. Aldegunde cui prior apparuit visio. Ipsa autē glorificabat Deum, qui non despicit sperantes in se.

[13] Post anni circulum iterum apparet illi Dauid Rex, annuntians gloriam Sanctorum, [videt Dauid Regem:] quietem fidelium, & societatem in perpetuum viuentium. Cumque Virgo prudentissima huiusmodi visiones mente tractaret, & coronam perpetuitatis sitibunda desideraret, accessit quidam ad eam, & dixit: Domina, venerandū mihi apparuit visum: Dominus scilicet Iesus veniens cū exercitu Angelorum loquebatur tibi ante cornu altaris. [Christum ante altare,] Cumque intuereris illum, dicebas: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Cumque requireret beata Virgo, qua hora huiusmodi visio homini apparuit; ex cognitione temporis cognouit ipsam fuisse qua sibi ostensus fuerat. Quarto deinde die obtulerunt ei paruulum, de cuius vita desperabatur a suis. [quo loco æger deinde conualescit.] Iussitque B. Aldegundis, vt proiiceretur ante cornu altaris: quod vt factum est, actutum redditus est incolumis. Cumque renuntiaretur Virgini Christi de subita sanitate infantis, recordata est hoc ideo accidisse, quia illum tetigerat locum, quo viderat ante paucos dies transisse Dominum. Et gratias egit Christo Domino, qui facit mirabilia in cælo & in terra.

[Annotata]

a De Niuellensi, siue Niuialensi, monasterio & oppido plenius agemus ad vitam S. Gertrudis 17. Martij.

b MS. Aud. delicias.

c MS. Corsend. dilectione.

d Al. maiora in spe. al. maiorem spem.

e MS. Corsend. Spiritum.

f Idem MS. & Rub. val. illam alloquuntur.

g Al. patrocinio.

h Plenius hæc ad Vitam S. Amandi 6. Feb.

i MS. S. Max. collega.

k MS. S. Aud. agere cum Angelo. MS. Rub. val. & Corsend. quærere ab.

l MSS. Rub. val. & Corsend. minas tuas.

CAPVT III.
Præclaræ eius virtutes, & miracula.

[14] Qvoniam in superioribus quæ scire potuimus donante Christo de conuersatione Virginis Christi beatæ ac laudabilis Aldegundis mentionem fecimus; & qualiter ad diuinum amorem gratia Spiritus sancti succensa, generositatem superbi sanguinis humilitate Christi calcauerit, stylo mediocritatis nostræ perstrinximus; necnon etiam visiones dictu mirabiles, quas Dominus ad honorem & gloriam nominis sui patefacere suis voluit fidelibus, humili charactere depinximus; nunc vertendus est calamus ad signa, quæ Dominus Iesus operari dignatus est per intercessionem suæ Virginis, qualiterque transierit, deuictis huius cœnosi mundi voluptatibus prauis, ad thalamum cælestis & æterni gloriosique sponsi sui Domini nostri Iesu Christi, qui est Rex Regum, [S. Aldegondis semper liberalis in pauperes,] coronaque eorum. Cum igitur beata Virgo adhuc in domo parentum suorum annis membrisque tenella, sed moribus matura, moraretur; quidquid sui iuris erat pauperibus largiter erogabat: panem esurienti porrigebat: & prout possibile sibi erat, secundum morem Beati Iob, ostium eius viatori quotidie patebat; & si quando deerat pecunia danda pauperi, tamen voluntas dandi numquam aberat Virgini; sicut post discessum parentum de hoc mundo rei probauit euentus. [Iob 31. 32.]

[15] Itaque vti mos est humanæ fragilitatis & timoris, qui malunt serui pecuniarum & custodes fieri Mammonæ, quam suo Creatori reddere, a quo centuplicata recipiant cum vsura perpetuæ vitæ; iam dicta mater Virginis Bertilia congregauerat non minimam pecuniarum partem: sed Virginem Christi latere non potuit, vt gratia Dei donante, quod illa male condiderat in sacculo, [thesaurum maternum iis largitur:] filia bene largiretur in publico. Et licet nolente matre cognouerit locum thesauri, nihil tamen inde tulit ante mortem illius. Facta vero superstes parentum, illico dispersit thesauros matris in pauperes Christi.

[16] Procedente namque tempore cum iam fieret materfamilias, & in dies cresceret in corde eius Christianæ religionis semen, pauperum Christi non immemor, dedit argentum ministro ad comparandas in opus seruorum Dei & pauperum Christi vestes, [in eo confirmatur, pecunia diuinitus aucta;] & quod supererat pecuniæ sibi ferret. Quid plura? Impleuit seruus doctus, vt erat institutus: emit vestes sibi imperatas, & quod superfuit pecuniæ retulit dominæ. Mirum in modum, qui in aduentu Eliæ farinam & oleum multiplicandum centuplicauit, sponsæ suæ Aldegundi argentum, quod in vsum vestium seruus distribuerat, in sinu dominæ reddidit. Quod cernentes B. Aldegundis & soror eius VValdetrudis, grates immensas Domino retulerunt. a O Felix nimiumque beata pecunia tua Virgo, quæ non solum hominum ore laudatur in terris, verum etiam secreta scandens polorum, vocibus attollitur Angelorum!

[17] Nostis quoque dilectissimi, quibus Euangelica lectio cordi est, Apostolos post passionem atque resurrectionem Domini nostri Iesu Christi in piscando laborasse sub præsentia Saluatoris, & copiam piscium ad præceptum Magistri adeptos. [Ioan 21.] Ipse vero, qui tunc discipulis affuit, fidei non defuit beatæ Virginis. Cui cum quadam die suus piscator magnum & adhuc viuum afferret piscem, præcepit nutritum iri in fonte qui aderat, vt haberet piscium numerositatem in opus seruorum Dei, qui in monasterio numquam desunt. Quadam siquidem die cum vagabundus in aëre piscis saltum dedisset, deuenit in siccum. Cumque b nequiret saltando redire vnde exierat, moribundus cœpit palpitare in arida. Et ecce visu citius corui de vicino, quasi præsagi prædæ, quantocyus aduolauerunt, cauo gutture crocitantes super piscem, nunc vnguibus impetentes, [agno piscē contra coruos defendente:] nunc rostris laniantes, pisce Virginis abutebantur vt suo. Sed iuxta pascebatur agnus, qui festinus accurrens c obiecit se defensorem contra coruos gulosos: & qui natura sui in omnes mansuetissimus, contra naturam fortior in coruos extitit. Sorores autem monasterij cernentes noua bella geri, bidentem scilicet cornibus pedibusque ac toto corporis nisu prælia gestientem; illico cucurrerunt, piscemque incolumem inuenerunt: quem famulæ Dei non sine grandi admiratione Aldegundi reportauerunt. Sed idem agnus, qui piscem de faucibus prædonum rapuerat, tam diu secutus est Sorores Aldegundi Abbatissæ piscem ferentes, quoad peruenerunt in præsentiam Virginis Christi.

[18] Vere laudandus in Angelis & prædicandus est in Archangelis, qui suis semper adest, nec ad momentū derelinquit de se præsumentes. Cum igitur quadam nocte Dei famula Aldegundis, & eius germana VValdetrudis de amore Christi, & conuersatione regulari, ac salute Sororum a Christo sibi creditarum, sollicite meditarentur, candela coram eis posita subito cadens extinguitur. Cumque præstolarentur, vt aliquis veniens reaccenderet eam, Dominus Iesus Christus, qui per semetipsum suis dixit discipulis, Ego sum lux mundi, non est passus famulas in suo congregatas nomine vel momentaneas perpeti tenebras. [Ioan. 8. 12.] Porrigens siquidem manum Virgo beata accepit lucernam, quæ mox cælitus accensa est. [candelam extinctam miraculose reaccendit:] Quod videntes famulæ Dei, immensas Iesu gratias retulerunt, qui dat lucem seipsum in tenebris, & tenebræ eam non comprehenderunt. Nec multo post tempore, dum ambæ sorores curam sibi commissi gregis gererent, incedentes per cœnobium negotij quid acturæ, venerunt ad basilicam S. Petri Apostolorum Principis, ad horam orationis sextam: pulsantesque ostium, cum non adesset custos, qui templi valuas reseraret; [ianua ecclesiæ ei patescit:] ne famulæ Domini orationis gratia frauderentur, & animus earum 9velut arcus in seruitium Dei extentus in aliquo d frustraretur, qui Petro portam ciuitatis aperuit ferream, famulabus suis fores ecclesiæ ligneas reserauit. [Act. 12. 10.] Tunc deuote solitas Christo referentes gratias intrauerunt, ac debitum persoluentes censum, alacri animo domum reuersæ sunt.

[19] Inclyta sponsa Christi mente retinens quæ legerat, dicente Domino, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni, sequere me; quod prius fecerat in pluribus, postmodum deuota compleuit in omnibus, vt nihil sibi retineret in terris, quæ desiderabat totum possidere in cælis. [omnia sua dat Ecclesiæ & pauperibus:] [Matth. 19. 21.] Notitias de omnibus thesauris suis fecit: aurum & argentum ac lapides pretiosos, necnon ornamenta quæ habebat regalia, ecclesiarum decori tradidit: prædia vero, possessionesque infinitas ad opus inibi Christo militantium e donatione publica tribuit: cetera vniuersa in vsus pauperum delegauit, nihil sibi præter vile retinens indumentum monialium, atque victum quotidianum, quo in commune viuebat. Sed Iesus vere memor suorum fidelium promissorum, Petite & dabitur vobis, quærite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis, illi quæ sua reliquerat pro nomine ipsius, ipsum concessit habere propitium. [Luc. 11. 9.] Contigit namque in sequenti nocte, [aqua illi in vinum vertitur:] cum aquam de fonte ministri ad potandum deferrent, qui in Cana Galilææ sex hydrias aquarum vertit in vinum, ipse laticem fontis in mirabilis vini mutauit saporem. Hoc videntes omnes famulæ Christi, pro nihilo duxerunt possidere terrenas opes, ob amorem illius qui præsto habetur vniuersis sua relinquentibus. Accidit insuper vt vna famularum vrceolum aqua impleret qua virgo Dei manus habebat lauare: [vas aqua cælitus repletur ad eius vsum.] cumque fusura esset aquam in manus eius, reperit vas vacuum: cum itaque tremebunda verteret se huc illucque, & vellet recurrere ad fontem, vrceum reperit plenum aqua. Cumque hoc signum percrebuisset in aures famularum Dei, miratæ sunt omnes, pro certo dicentes fidei merito B. Aldegundis id actum.

[Annotata]

a Desunt hæc in MSS. S. Aud. & S. Max.

b al. requireret volendo.

c Addit MS. S. Max. vt ille innocens, qui sese dedit morti, vt nos peccatores a morte liberaret.

d MS. S. Aud fuscaretur.

e Extat S. Aldegondis testamentum, sed quod nobis nulla ratione probatur, [Testamentum S. Aldegondis.] cum factum dicatur an. 20. regni Dagoberti, (id est, Christi 642. si de regno Austrasiæ agatur; sin de VVestrasia, vigesimum annum non attigit) & tamen testetur se assensu Domini Hildrici inclyti Imperatoris, de rebus suis statuere. Quis iste Hildricus? an Clodouæi II filius? ast is non nisi aliquot a morte Dagoberti annis natus. Deinde S. Audoënus Episcopus subscribit, & Gertrudis Abbatissa, Aldetrudis Abbatissa, Madelberta Abbatissa: Ista quis capiat? Si postea hæc addita contendas, at Guntlandus saltem dudum decesserat, qui tamen subscriptus legitur.

CAPVT IV.
Alia miracula. obitus.

[20] [S. Aldegondis mors ante reuelata Sacerdoti & moniali.] Sacerdos quidam boni testimonij ea tempestate degens in monasterio a pueritia vsque ad perfectam ætatem, sine reprehensione conuersabatur. Is nobis narrare solitus erat, quia cum esset ante fores suæ domunculæ, vidit prima noctis hora globum igneum de cælo descendentem sedisse super habitaculum in quo famula Christi Aldegundis a ægrotabat. Post nocturnas vero laudes matutinarum, cum vna de magnis Sororibus se paullulum post laborem vigiliarum quieti dedisset, vidit in visione B. Aldegundem ante altare in loco Sacerdotis adstitisse, ac corpus Domini in calicem fregisse, conuersamque ad Sororem quæ hæc videbat dixisse: Vade eia, & dic Sacerdoti, vt in hoc calice conficiat mysteria Christi, vt quia heri præ inualitudine corporis communicare non potui, hodie particeps fiam corporis & sanguinis Domini. Facta die processit Sacerdos Missam cantare: atque inter agendum cernit calicem in aëra suspensum, & illico in suo resedisse loco. Tunc puella de visione certa, & Sacerdos de calice suspenso, ad famulam Christi vtrique detulerunt, certi facti de resolutione corporis eius, quam imminere sciebant in proximo.

[21] [Puella in ignem lapsa, eius meritis seruatur illæsa;] Quadam nihilominus die cum Sorores cœnobij ignem struerent, vt aqua calefacta lauarent vestimenta, cum vna ex illis prope prunas adstaret, antiquus hostis inuidens ancillarum Christi obedientiæ, propius adstantem coniecit in ignem. Ænea quoque vasa cum aqua feruente supra ignem suspensa fuerant. Cum itaque aduersarius noster tripliciter putaret insultare Virgini Christi, scilicet præcipiti casu, & aqua bulliente, necnon vestium adustione quibus induebatur, inuocata Trinitate, multipliciter delusus est. Nam tunica, quam tunc habebat indutam, fuerat B. Aldegundis. Hac itaque de caussa magno tumultu feminæ perstrepentes accurrerunt, & quam timebant membratim resolutam ac violentia flammæ diriguisse, orationibus Virginis suffragantibus incolumem repererunt. b Quis Christianorum dubitare præsumit hanc famulam eius gratia liberatam, qui tres pueros de camino, & Danielem de lacu leonum eripuit? ipse illi in auxilium fuit, Euangelica auctoritate attestante: Non potest ciuitas abscondi supra montem posita, nec lucerna sub modio &c. dicente Domino: Ad quem respiciam, nisi ad humilem & trementem sermones meos? [Matth. 5. 14. Isai. 66. 2.] Et item: Luceat lux vestra coram hominibus: vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. [Matth. 5. 16.]

[22] Christi denique secuta vestigia beata & venerabilis Virgo Aldegundis, inter ceteras quas diabolo subtrahens Christo lucrata fuerat, filiam quoque sororis suæ VValdetrudis, nomine c Aldetrudem, ab ipsis cunabulis in monasterio regulariter educauerat. [S. Aldetrudis ab ea sancte instituta,] Quæ quotidie excubans secus pedes amitæ suæ, vt altera Maria, ad eius vitam & mores instituebatur. Erat quippe summæ humilitatis & obedientiæ: quod vt omnipotens Deus mortalibus patefaceret, iussit materfamilias B. Aldegundis eidem adolescentulæ, vt fragmenta ceræ coaceruaret in vnum, & igni superposita cogerentur in massam. Illico dicto citius paruit, ignem accendit, d vasculum, id est, peluim, cera plenum superimposuit. Cum ecce rogo victore subiectæ materiæ; strue lignorum decidente, concha feruens in partem se vertens, animositatem igni subministrauit. Quod cernens virguncula bonæ indolis Aldetrudis, vehementer tanto indoluit damno, festinansque nudis manibus, ac brachiis exertis, [ne ab igne lædatur, eius meritis seruata.] vas de incendio caloris cum cera liquefacta ab igne liberans, in pauimentum posuit. Intercedentibus siquidem orationibus beatæ Virginis, & obedientia illius suffragante, nil læsionis in carne & cute ipsius repertum est, Veritate attestante, quæ suis fidelibus pollicetur dicens: Qui vos audit, me audit: &, Vbi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. [Matth. 18. 20.]

[23] Homo quidam aut suis culpis exigentibus, aut vt fides Virginis manifestaretur, mente captus, [Quidam mente captus sibi restitutus,] pene ad extrema perductus est. Cumque de ipsius vita desperarent parentes eius, duxerunt ad monasterium sanctimonialium, cum magno fletu intimantes Virgini qualia patiebatur. At illa vespertino tempore adducto ante se, orauit pro eo: & facto Crucis signo super eum, domum redire iussit: qui mox conualescens redditus est sanitati.

[24] Quinto vero die ante obitum B. Aldegundis, huiusmodi visio apparuit sorori suæ S. VValdetrudi: [Aldegondis obitus ante ostensus S. VValdetrudi;] Beatam Mariam semper Virginem, & Principes Apostolorum Petrum & Paulum vidit venire cum Sanctorum agminibus, & germanam suam ad cȩlestia ducere regna: vt quorum exemplo & vitæ merito in hoc vixerat mundo, horum in supernis perfrueretur consortio. Tunc in monasterio Niuialla, vbi S. Gertrudis corpore quiescit, facta est reuelatio, quæ obitum sacræ Virginis patefecit. 0Quædam inibi Soror seculo abrenuntians, sacrum velamen ante triennium susceperat: erat enim nimiæ simplicitatis & obedientiæ; quæ sexta feria ante diem sabbati & dormitionis famulæ Christi Aldegundis, cum se fessa lecto dedisset: [& cuidam religiosæ.] circa medium noctis vidit ingentem lucis splendorem intrasse ecclesiam B. Petri, vbi iam dicta B. Gertrudis tumulata habetur; ita vt a pauimento vsque ad trabes vniuersa meridianus sol illustraret. Cumque attonita ad tantam claritatem timore solueretur, audit choros psallentium; & vt ipsa fassa est, discretionem virorum & mulierum, puerorum, & puellarum suis distinxit auribus. Cumque toto mentis nisu & auditu intenta traheretur illo, e inter auscultandum, & visio subtracta & auditus sublatus est.

[25] Igitur ante tertiam noctem sublationis suæ a corpore, gratia deuotionis e diuersis proculque remotis conuenimus locis. Mane denique nouo soror eiusdem famulæ Dei retulit nobis quamdam Sororum orantem stetisse ante fores domus, [Domo cælitus collustrata,] ea hora qua luna noctis secans iter tantum perfecerat sui cursus quantum adhuc restiterat currendum: & ecce fulgur ingens nimia claritate refulgens, apparuit super domum in qua Virgo Christi sponsa Agni Domini sui præstolabatur intrepida aduentum. Cumque tremebunda Soror stupore arrepta, nimia teneretur formidine, [pie moritur.] interque metum dubia & spem, quid esset futurum, & quem rei finem haberet effectus; sancta illa anima, quæ lucem Christi semper amauit, & præsentiam Saluatoris sitibunda anhelauit, carne soluta mortali, æui præsentis cœnosa nil deferens secum opera, cum ipsa luce ad Deum immortalem læta perrexit, sine fine victura. O quam felix quamque laudabilis anima Virginis Christi, cui fuerunt obuiam Angeli, duces Apostoli, Martyrum comites chori, Confessores socij, Sacerdotes testes magnifici, cœtus Virginum velut lilia candens, animam suo Creatori filio Virginis obtulerunt!

[26] Gaude & exulta cœnobium Malbodiense, tantæ Matris fultum præsidiis, si eius vestigiis inhærere volueris. Lætare in Domino habens beatam Virginem Aldegundem Deo dilectissimam oratricem pro tuis criminibus, & reconciliatricem pro tuis sceleribus. Merito nunc gratulatur in cælesti curia cum Angelorū choris: iocundatur inter Archangelorū agmina, quæ studuit corpore manens in terris habere in cælis conuersationem. Testor namque Iesum, spemque communem, si ipsam inuenisset Neroniana grassatio furibunda, [Eius animi fortitudo.] ac Diocletiana crudelis persecutio, necnon Iuliani apostatæ deceptoria persuasio, qui multo plures munerum pretio corrupit quam tormentorum vexatione peremit; omnibus infestationibus resisteret Mater sancta & venerabilis Aldegundis. Ipsa namque Spiritu sancto obumbrata, diabolica deuicit tentamenta, sexus feminei domuit blandimenta, sæcularia viriliter superauit oblectamenta, nihil sibi visibilium retinens in præsenti delectationum; ne transeundo ad Dominum, ad lapidem offenderet pedem suum.

[27] Sepulta est ergo amantissima Christi Virgo, sponsa Domini, [sepelitur in Curtesolra:] habitaculum Spiritus sancti, in villa suæ quondam ditionis, vbi animam reddidit Creatori suo, vocabulo f Curtissolra: vbi vterque suus parens tumulati esse dicuntur. Post hȩc a Rege inclyto g Sigeberto atque beatissima Virgine Aldetrude Abbatissa translatum est corpus eius in municipium Malbodium, [transfertur Malbodium:] quod ipsa, vt in titulo h chartularum comperimus, a fundamento construxerat: vbi vernat eius memoria, ac miraculis coruscat magnis, & prodigiis floret eximiis. Estque ipse locus grege puellarum farcitus, aliorumque Deo seruientium numerositate repletus: vbi frequens curatio infirmorum, illuminatio cæcorum, saltatio claudorum, restauratio debilium membrorum, [claret mi raculis,] & remissio fidelium deprecantium pro peccatis suis, per intercessionem beatissimæ excellentissimæque Virginis: quam precamur, vt pro nobis, qui ista suppleuimus, dignetur intercedere apud Dominum nostrum Iesum Christum sponsum suum: cui est cum patre & Spiritu sancto honor immortalis, maiestas æqualis, gloria æterna, potestas incomparabilis, laus ineffabilis, nunc & in omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Gisleni, manebat.

b Desunt hæc vsque ad num. 22. in MSS. Aud. & Max.

c Colitur S. Aldetrudis 25 Febru.

d MS. Aud. vascellum.

e MS. S. Aud. inter auscultantium & videntium moras.

f Al. Solra. al. Salra. MSS. Rub. val. & Corsend. Crisoria, Courtsore vulgo dicitur. Pagus est inter Malbodium & Laubacum cœnobium, vbi etiamnum parentum S. Aldegondis reliquiæ asseruantur.

g Fœdum indubie hic mendum. Diu ante S. Aldegondem obiit S. Sigebertus Rex. Si Rex adfuit aliquis, Theodericum Clodouei II. filium, aliquemue ex eius liberis fuisse necesse est.

h Al. chartulati codicelli.

ALIA VITA
Auctore Hucbaldo monacho Elnonensi,
ex veteribus MSS. & Surio.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

BHL Number: 0247

Avctore Hvcbaldo monacho, Ex mss.

DEDICATORIA AVCTORIS.

[1] Non immemor vestri, non ingratus tam admirabilibus erga me vestræ sedulitatis officiis, parui voluntati vestrȩ: si tardius, quam voluistis, si minus apte, quam oportuit; non animo meo, quasi non curanti, sed rei difficultati potius adscribatis. Cruda massa non facile modico potest igne purgari. Si quis inconcinnam subsannauerit orationem, vobis imputate. Malui certe derideri a quibusdam, quam vobis non parere. Si cui tamen ideo displicuero, quod purpureos late splendentes non solum non assuerim, sed etiam demerim pannos: sciat me noluisse more puellarum aptare puppas absque lineamentis membrorum, aut inanimatas in parietibus effigies colorare; sed feminæ solidum pectus, imo virilem animum, virtutibus plenum, tamquam lucernam diuinitus accensam, cunctis ad imitandum simpliciter demonstrare. Si placet transscribere, diligenter (obsecro) distinctiones Capitulorum conseruate. Præfationem vero, quæ quidem generaliter agit de Sanctorum gestis, & ad eos imitandum exhortari cunctos intendit, & ignauiam præcipue negligentium arguens, nec de ignorantia quemquam excusari posse demonstrans, operantem Dominum in Sanctis amandum & glorificandum ostendit, sicut est præfixa, a Capitulis anteponere curate. Quod si vobis etiam non placuerit, aut doctioribus, ad quorum audientiam forte retuleritis; moriatur inter manus vestras odiosa & inepta membrana, aut deleatur, aut igni tradatur. Quodcumque acciderit, per amicitiam rogo, ne nostrum nomen in hoc opere sentiatur.

[Annotatum]

a Hunc Capitulorum indiculum Vitæ præfixum nusquam reperimus, neque capitulorum diuisionem eamdem vbique: ideo ea more nostro, vt visum fuit, diuisimus.

PROLOGVS EIVSDEM.

[2] Miseratio diuinæ bonitatis, humanæ saluti multipliciter omni tempore consuluit, & post hominis lapsum tam per dicta quam per exempla iustorum, errantes ad viam veritatis reduxit, & ante Legem & sub Lege & sub gratia, formam virtutis imitandam rudibus in vtroque sexu misericorditer exhibuit. [Sancti, ceis stellæ, consolantur nos in nocte seculi huius.] Plena est vtriusque testamenti scriptura, tamquam cælum resplendens, non solum magnis luminaribus, sole videlicet ac luna, sed etiam minoribus stellis; hoc est, non tantum claritate veræ lucis, quæ rationalem creaturam illuminat, & vniuersalis Ecclesiæ pulchritudine, quæ totum clarificat mundum; sed etiam singulorum splendore Sanctorum, qui nos in huius seculi nocte veluti fulgentes 1stellæ consolantur. Qui ergo, donante Deo, sanos habet oculos, ambulet ad lumen solis, vestigia sequatur Domini Saluatoris. Qui vero tantum fulgorem infirmantibus oculis minus valet intueri, conuertat adspectum ad montes, iam veri solis lumine candentes, sanctos scilicet Apostolos, eorumque successores, doctrina pariter & exemplis totum orbem illuminantes: sequatur fidei duces, velut arietes, gregem ad pascua vitæ præeuntes. Quod si tardior aliquis Euangelicam & Apostolicam doctrinam fastidit, quod nimis periculosum est; si fortia gesta magnorum Patrum, aut documenta propter imbecillitatem fidei suæ negligenter attendit, quod male languentis animæ indicium est; saltem vitas Sanctorum, qui proximis extitere temporibus, legens vel audiens, gratiam conditoris in Sanctis semper operantem agnoscat; agnoscens, in amorem ipsius incalescat. Si quis etiam delicatus præ teneritudine carnis viros imitari trepidat, feminas & puellas teneras, quæ sui redemptoris amore seculum vicerunt, considerans erubescat. Ignorantia neminem, qui legere vel audire potuerit legentem, excusabit. Vbi iam Scripturæ verba non resonant? In ecclesiis a Lectoribus quotidie recitantur, a cantoribus delectabiliter cantantur, a prædicatoribus vtiliter exponuntur. Quæ patria, quæ ciuitas, qui pagus, quem non decorauit alicuius Sancti patrocinio speciali prouidentia Creatoris? [Vbique peculiares Patroni Sancti.] Vbique per membra sua Saluator coruscat. Oleum effusum nomen eius: vbique tonat: vbique semper pluit per Euangelium, per Apostolos, per Doctores, per exempla Sanctorum. Et vt ex multis ad vnum veniamus, quis alius in vita beatæ Virginis Aldegundis amandus, sequendus, amplectendus, nisi Christus innuitur, quem adolescentula Virgo diligens, merito castitatis Agnum sequitur quocumque ierit? In eius itaque laude, qui cum sit idem in omnibus, operatur magna & minima & diuersa non diuersus, ac dissimilia non dissimilis, de vita huius Virginis si loquamur aliquid, sermonem impolitum nullus abhorreat; sed quod effari nitimur, attendat.

CAPVT I.
S. Aldegondis ortus, institutio, visiones.

[3] Anno Dominicæ Incarnationis circiter euoluto sexcentesimo tricesimo, [S. Aldegondis nobili loco nata,] circa hæc tempora non longe multum Romanæ Sedi Apostolicæ præsidentibus per successiones Pontificibus, a Honorio, Seuerino, Ioanne, Theodoro, Martino, imperante apud Constantinopolim b Heraclio, in Francia regnante Dagoberto filio Clotharij, qui quartus erat a Clodoueo, quem S. Remigius baptizauit; orta est in pago c Hainoënsi Virgo Aldegundis ex regali prosapia, patre VValberto, matre Bertilia. Cuius soror VValdetrudis maior natu, cuidam satis illustri viro Maldegario, cognomento Vincentio, legitime fuerat copulata: qui postea diuinitus inspiratus, & exhortatione religiosorum virorum animatus, spreuit mundum, secutus est toto corde Saluatorem Iesum Christum. Eo tempore multi religiosi viri, Dominicæ vineæ studiosissimi cultores, Amādus Traiectensium Episcopus, velut imbrifera nubes circumquaque pluendo discurrens; d Arnulphus Metensium, Autbertus Cameracensium Pontifices, Eligius Nouiomensis, Audoënus Rothomagensis, Gislenus ab Athenis peregrinus adueniens in Galliam, & alij plures in Ecclesia tamquam in cælo clara luminaria, partes orbis occidentales irradiabant, & multos tam prædicatione, quam exemplo vitæ, in viam salutis deducebant.

[4] Puella vero Aldegondis, parentum cura diligenter enutrita, [pie instituitur:] diuina gratia procurante, sacris litteris est imbuta: quarum scientia valde proficiens, ac dogmata Christianæ religionis animo complectens, amore cælestis sponsi iam in ipsis puellaribus annis vehementer flagrare cœpit. Parentes enim illius, quamquam superbi fastu sanguinis essent e elati, Christiani tamen nominis memores quod gerebant, filiam suam ita secundum Dei timorem educarunt, vt in ipsa iam tenera ætate Domino Christo magis quam seculo placere desideraret.

[5] Interea dum adhuc esset in domo parentum, cælesti frequenter suspensa contemplatione, modo vigilans, [diuinis visionibus] modo per somnium, diuina sibi gratia reuelante, cœpit multa visionum genera percipere: quas ipsa describens, f Abbati cuidam religioso, nomine Sobino, de monasterio Niuialensi, commisit. Quas etsi quidam, minus digne pensantes quȩ legunt vel audiunt, superfluas aut non credendas esse putant; nulli tamen sapienti mirum aut incredibile videtur, si puella Deo toto deseruiens affectu, frequentibus sanctorum Angelorum visionibus, seu vigilans, seu dormiens, pascebatur: cum e contra quælibet anima spurcitiis luxuriæ negligenter dedita, dȩmonicis nonnumquam illusionibus deludatur. Igitur vt breuiter ea visa comprehendamus, [animatur ad mundi contēptum,] audiuit quadam nocte sibi promitti per visionem inæstimabiles diuitias: quas primo terrenas æstimans, statim in spiritu sibi promitti cælestes agnouit. Deinde per visum in sublime rapta, monentem audit aliquem, vt caduca postponens, facilius adipiscatur cælestia: modo denique vocem audit, Non alium tibi quæras sponsum, quam Dei filium: [virginitatem,] modo Christum in specie pueri speciosissimi cernit afferentem sibi stolam candidam, palmamque victoriæ: nunc etiam erigitur in spem cælestium, dum audit per visum se futuram in societate Sanctorum. Inter has visiones adspicit diabolum, inuidiæ facibus ardentem, de sua tristem electione: tum Angelum Dei sese cohortantem, vt perseueret in virginitate, & longe se faciat a seculi vanitate. [amorem cælestium:] Huiusmodi visionibus non mediocriter recreata, de die in diem in amore virtutum proficiebat, & vt perseuerando magis proficeret, quotidie maiora videbat. Siquidem apparet ei puella, quasi de itinere veniens, & a Dei genitrice se missam affirmans, vt quod vellet postularet. At illa mox alacriter respondit, id se desiderare, quod Dominus vellet, Christique voluntatem in se fieri præoptare. Vidit frequenter Angelos exhortantes se: vidit B. Petrum, admonentem se de regno Dei. Conspicit etiam Dominum Christum, in specie solis & lunæ, in figura regni Dei sibi apparentem. In cunctis huiusmodi reuelationibus Virgo prudēs magis magisque se humiliabat, regno Dei propior fiebat, sponso cælesti adhærere feruentius inhiabat.

[6] Si quis autem istiusmodi visiones plenius nosse desiderat, Vitam ipsius reuoluat, de qua nos pauca decerpentes, notitiam tantummodo rerum indicare summatim conamur scire cupientibus quanti meriti sit hæc Virgo, quæ toties Angelicis recreabatur cōsolationibus, secundum ordinantissimā Creatoris dispensationem, qui nouit vnicuique congruentem adhibere dulcedinis suæ moderationem. [familiariter cum Angelo agit.] Et vt harum seriem manifestationum iam terminemus, beata Virgo Aldegundis de virtute in virtutem progrediens, in tantam sanctitatis celsitudinem a Domino meruit sublimari, vt non solum in somnis, aut per ecstasim frequenter, sed etiam vigilanti manifeste Angelus appareret, familiare g colloquium de proposito conseruandæ virginitatis exhiberet, Virgo sancta nomen eius fiducialiter interrogaret, & ab eo gloriosum & mirabile suum esse nomen audiret.

[Annotata]

a Honorius Bonifacio V. 25. Oct. an. 625. mortuo successit; ei ceteri hic memorati ex ordine. S. Martinus an. 655. exul mortuus est.

b Heraclius ab an. 610. ad 11. Martij 641. imperauit. De Dagoberto ad priorem vitam dictum.

c MS. Malbod. Hainonensi. ab Haina fluuio, qui iuxta Montes fluit, atque ad Condatum Scaldi miscetur, pagus, siue ditio Hainoensis dicta, quæ late deinde ampliata, vulgo nunc Hannonia appellatur.

d Coluntur hi Sancti, Arnulphus 18. Iul. Eligius, 1. Dec. Audoënus 24. Aug. Gislenus 9. Oct. De ceteris supra actum.

e MS. Lætiense, & vnum Malbod. eleuati.

f MS. Malbod. viro.

g MS. Malbod. obsequium. 2

CAPVT II.
Propositum seruandæ virginitatis, a matre oppugnatum.

[7] [Matris nuptias suadentis, blanaitias respuit:] Cvm vero parentes Virginis iam eam tradere marito disponerent, aduocat mater filiam, prædulcibus hortatur alloquiis, ne sibi voluntatem suam abscondat. Patris ac suum indicat desiderium, vti secundum sui generis dignitatem, generosum non recuset accipere sponsum. Monstrat familiæ numerositatem, prædiorum amplitudinem, fundos, rerum abundantiam, gazas diuitiarum copia refertas, cuiusdam iuuenis diuitias, nobilitatem, pulchritudinem ei blandiendo prætendit. Huiuscemodi blanditiis instat mater, animum filiæ ad suam voluntatem conatur inflectere. Igitur Aldegundis, honesta moribus, eloquio suauis, frequens in diuina lectione, ac sedula in sanctæ Scripturæ meditatione, quem sponsum eligeret, quem cordis amore gestaret, Dominum videlicet Christum, quem legendo cognouerat, cui se totam iam deuouerat, tali sumpta occasione iam amplius occultare nequibat. Quid, inquit, o domina genitrix, mater dulcissima, quid mihi blandiris? Quid tot suasoriis verbis oneras animum meum? Non amplius tibi celabo voluntatem meam, desiderium meum iam ante diu in corde meo conceptum patefaciam. Tu mihi nescio quem pauperem memoras sponsum; sed ego talem ac tam diuitem sponsum concupisco, cuius prædia sunt cælum, [Christum sponsum optat:] & terra & mare, cuius fundi numquam deficient, cuius diuitiæ semper crescunt & numquam minuuntur. Si potes, mater, talem mihi a accipe sponsum; non hominem peccatorem, petulantem, ac cito moriturum. Hoc audiens mater, licet non posset mentem virginis a sua constantia dimouere, feminea tamen importunitate sæpe repetebat, admonens filiam de nuptiarum conditione. Sed quid? incassum verba fundebat: puellæ mentem in Christo fundatam, quasi turrim non casuram, frustra pulsabat: Dominum Christum, speciosum forma præ filiis hominum, hunc adamauerat, hunc esuriens sitiebat, hunc sitiens esuriebat. Misericordem in pauperes animum gerebat, diuinis lectionibus mentem assidue pascebat: [virtutibus floret:] in respondendo caütissima, mitis omnibus, inter nobiles humilis, b minoribus velut æqualis: in parcitate cibi & potus intantum abstinentiæ dedita, vt sibi nulla sodalium æquiparari valeret.

[8] Sed dum animus teneræ Virginis assidue maternis fatigaretur blandimentis, vt de suscipiendo sponso voluntati parentum satisfaceret; quibus quidem non obedire videbatur incongruum, obediendo vero plus eos amare quam Dominum Christum, æstimabat perniciosissimum; prouidentia diuinæ miserationis, taliter eam liberauit ab huiusmodi periculo tentationis. Soror ipsius, memorata superius, [a S. VValdetrude Montes inuitatur,] B. VValdetrudis, ob amorem sanctæ religionis, a viro suo pari consensu iam seiuncta fuerat: illoque religiose in monasterio, quod dicitur Altusmons, conuersante; ipsa monasterium sanctimonialium, consilio venerabilis viri Gisleni, in monte, qui vocabatur Castrorum-locus, ædificauerat: ibique cum aliis Dei ancillis superna contemplatione dulciter animum pascebat. Susceperat autem sacrum velamen, habitum scilicet religionis, de manu B. Autberti Atrebatensi & Cameracensis Ecclesiæ Pontificis, qui tunc inter alios Dei Sacerdotes eo tempore florentes ouili Dominico non segniter inuigilabat. Igitur ex inspiratione diuina famula Dei VValdetrudis, memor suæ carissimæ sororis Aldegundis, & valde metuens ne vinculo c carnalis alligaretur amoris, & exoptans toto desiderio secum illam habere sociam in habitu sanctæ conuersationis, & curam adhibere Sororibus illius congregationis, misit litteras matri, postulans cum obsecratione sororem sibi destinari, secum aliquamdiu illam dicens velle demorari: non parum consolationis ex illius præsentia videri sibi conferri: quando matri placeret, statim eam d se remissuram. Annuit mater, filiam dirigit: & quibus erat vna mens Domino seruiendi, fit etiam vna domus opportune simul habitandi. Quis digne posset effari, [& ad virtutem eius colloquiis prouocatur.] quantum ædificationis ex mutua collocutione acquisierunt? quantum exemplum operationis bonæ ceteris Sororibus ex sua conuersatione præbuerint? Cerneres illas ex Euangelio sorores Martham & Mariam Domino Saluatori certatim ministrantes: sed non faciie discerneres, quæ magis harum eligeret ad pedes illius sedere, cum id vtraque satageret, & curis exterioribus inuita deseruiret. [Luc. 10.]

[9] Non multum elapsum est temporis, & ecce mater illarum, feminea suspecta sollicitudine, ne filiæ suæ virginis animum soror eius alienaret a seculo, sacrumque velamen illam suscipere persuaderet, mittit ad monasterium, reuocat ad se filiam virginem. B. VValdetrudis inuita quidem remittit sororem, ne matrem offendat; sed obnixe deprecando exhortatur eam, vt a seculo faciat se prorsus alienam, immortali se præpararet sponso: quam citius valeret, ad cœnobium reuertatur. [reuocata redit ad matrem:] Illa mœsta valefaciens sorori, reuertitur ad matrem, quæ tunc morabatur in prædio suo, quod nuncupatur Curtissolra. Non autem immemor iuxta Scripturam honorandos esse parentes, bonæ indolis puella condecentem reuerentiam exhibet matri, humiliat se ad pedes eius, deprecatur cum lacrymis, vt in habitaculo, quod erat iuxta ecclesiam, sibi daret licentiam habitandi; dicens, non sibi congruum inter viros ac mulieres seculares conuersari. Memorat etiam genitrici suæ, quam sancte, quam religiose soror sua VValdetrudis in monasterio se haberet, qualiter ancillas Christi de seculo conuersas instruendo moneret, quam sublimia quotidie de regno cælorum admonens edoceret. Dum talia matri Virgo referret, [separatim iuxta templum habitat.] & ea matri grata satis æstimaret, illa non modo sibi non placita, sed etiam multum onerosa demonstrans, irata comminata est ei plagas, si de talibus vltra sibi facere sermonem auderet. Virgo sapiēs non solum illius minas patienter sustinuit, sed etiam verbera sustinere parata, prudenter siluit. Mater autem optima linteamina proferens, filiæ tradidit, & vt inde sponsalia sibi vestimenta præpararet, imperauit; disponens eam in proximo nobili cuidam iuueni lege nuptiarum copulari. Virgo linteamina suscipit, domunculam secus oratorium, quam a matre impetrauerat, ingreditur, vestes ad vsus baptizatorum in nomine sanctæ Trinitatis, pia fraude componit, corpusque suum vehementer affligens, die noctuque Dominum cum lacrymis deprecatur, [Differuntur diuino nutu eius nuptiæ.] ne a societate sanctarum Virginum alienaretur, nec alij sponso, quam Domino Christo, sociaretur. Exaudiuntur preces Virginis: nuptiæ, quas intra quindecim dies mater filiæ parabat, differuntur: iuuenis, cui despondere parabat, ne veniret per multos dies præpeditur.

[Annotata]

a Al. quære.

b MSS. Læt. & Malbo. minoribus.

c Al. carnis illigaretur amans & exoptans,

d Al. remitti.

CAPVT III.
Eius propositum parentibus tandem probatum.

[10] a Interea beatissima Virgo, cuius iam inhæserat menti cælestium spes, omnisque rerum cum mundo ruiturarum abiectio, non immemor quia bonis moribus aliquando corruptelam confert malorum collocutio, matris ad horam se subtrahere furtim deliberauit collegio; illius quem sibi sponsum, b patremque delegerat ductu confisa & sodalitio. O felix multumque laudanda matris filiæque ab inuicem separatio! in qua Christi tiruncula cuius apud Deum esset meriti demonstratur, 3& fidelibus suis numquam Saluatoris abesse præsentiam, [Fugit a matre:] sicut ipse promiserat, comprobatur. Fugiens igitur Virgo Christi ad cuiusdam fluminis, quod Sambra dicitur, ripam deuenit, nusquamque nauigium, quo vltra flumen transuehi posset, adesse conspiciens, in supremo fluuij margine constitit. Quid ageret? quo se verteret? Nusquam sibi ad fluminis transfretationem aliquod patere videbat consilium, præter illius, quo numquam fidelium cassatur petitio, indeficiens Saluatoris refugium. Non immemor igitur Dominum fidelibus suis spopondisse, credentes in se quæ fecit maioraque horum facturos esse, [Ioan. 14. 12.] mareque sub pedibus Principis Apostolorum se calcabile præbuisse; [Mat. 14. 29.] Paulumque Apostolum nocte, dieque fluctibus æquoreis immersum, nullum vitæ detrimentum pertulisse; [2. Cor. 11. 25.] perfectæque fidei nulla impossibilia esse; Crucis Dominiciæ signo corpus suum vndique muniuit, [super aquas incedit, ab Angelis vtrimque sustentata:] sicque pie de Domino præsumens, vndas fluminis vt iter solidum conscendit. Graditur super aquas, dextram læuamque Angelicis spiritibus sustentantibus, extremis vestium fimbriis nec inundationem fluminis contingentibus. Non autem a Catholicæ religionis regula videatur alienum, Angelos sanctos obsequium impendisse Virgini, cum scriptum sit, cælestes spiritus in ministerium Sanctorum missos Angelos effici, sanctosque viros vitam imitādo Angelicam Angelos vocari; vnde (quo maior inter natos mulierum non surrexit) Ioannes Baptista, Angelus esse meruit, & vocari. [Ps. 90. 11. Malac. 3. 1. Matth. 11. 10.] Postquam igitur sacra Virgo, in vlteriori fluminis ripa constitit, Domino gratiarum actiones reddidit, cuius gratia quod naturæ repugnat, & potuit, & fecit.

[11] Deinde Dominum humiliter exorans, vt suum in bono dirigeret propositum, in quemdam locum multimodis arbustorum generibus incultum, [in silua habitat;] quem sortis hæreditariæ iure parentes eius contra sanctissimam Gertrudem, suam videlicet neptem, possederant, deuenit: in quo breuissimam ecclesiolam (eradicata veprium non minima quantitate) construxit. Continuo res gesta totam vndique complet regionem, tantæ scilicet dignitatis Virginem, relicta domo rebusque patris, eremi solitudinem adisse, Dominumque, crucem ipsius baiulando, secutam fuisse.

Percipit inde pater rem gestam, claraque mater,
Atque simul natam deplorat vterque beatam
Se contempsisse, sic ad deserta petisse:
Turbaque cunctorum deplorat idem famulorum.

Sed Pater pius in animo reputans hanc esse in filia dexteræ Excelsi mutationem, diuina id operante gratia, non minimam doloris percepit releuationem, [patre in animo assentiente,] Domino commendans propositi filiæ principium & finem.

[12] Mater vero filiam ac si mortuam lugens tanto dolore afficiebatur, vt vsque ad diuisionem corporis & animæ periclitaretur. Videns autem supernæ bonitatis clementia benignam matrem absentiam filiæ vltra modum grauiter ferre, [dein & matre, quæ eam inuisit,] ipsius immisit pectori desiderium videndi filiam, cuius non leuiter pati poterat absentiam. Assumptis igitur comitibus nonnullis, properat filiam inuisere, cuius aduentu filia quanto exultauit gaudio, non est nostræ possibilitatis euoluere. Suscipiens itaque matrem filia, [& ab ea ad terrenorum contemptum excitatur;] post salutationes & oscula cum dilectione caritatis exhibita, monet, hortaturque piam matrem vt penitus spernat terrestria, appetat cælestia, amicosque sibi faciat ex iniquitatis mammona, a quibus in æterna recipi possit tabernacula, sic subiungens inter alia: [Luc. 16.]

Non breuis est laudis, si Christo mater obaudis,
Noxia spernendo mundi, Dominumque sequendo:
Nam peritura sequi non est, velut arbitror, æqui.

Videns igitur felix mater meliorem sibi viam elegisse filiam, quæ iure hæreditario ipsi debita proposuerat ad virginitatis corruptelam conferre, ad incorruptionis gloriam properat concedere, [multaq; ei tradit bona.] a Christo centuplum receptura, vitamque æternam insuper in æterna beatitudine. Igitur vtriusque sexus familiæ a pia c matre filiæ fit absque mora traditio; prȩdiorum siluarumque traditur non minima possessio: cuius rei testamento fit coram omnibus confirmatio. Gaudet filia matrem sua Domino tradidisse: lætatur mater, filiam in maritali copula non sibi paruisse. Sic vtrimque lætatur mater de filia, & filia de matre.

[Annotata]

a Hoc caput deerat Surio; suppletum est ex MS.

b al. patronumque.

c MS. Lætien. matrefamilias.

CAPVT IV.
Velum susceptum. monasterium institutum.

[13] [Matre mortua,] Cvmque mater eius ægrotaret, & iam de vita desperaret, vocat Virginem filiam suam, dat ei aurum & argentum, vestimenta pretiosa, prædia, villas, seruos & ancillas, & omnia, quæ habebat, præter illa, quæ pauperibus in prȩsenti pro remedio animæ suæ distribuit, & quæ in vsus seruorum & ancillarum Dei, in cœnobiis Domino famulantium, delegauit. Defuncta vero matre, atque in prædicta villa Curtissolra, & in ecclesia sanctæ Dei genitricis, a Dei Sacerdotibus & aliis Ecclesiasticæ dignitatis ordinibus, iuxta virum suum sepulta; audiens Eudo iuuenis, cui præfata mater filiam suam in coniugem dari disposuerat, obitum eius, nihilominus instat, vt Virginem vxorem accipiat, [Aldegundis procum fugit:] imperatque fidelibus suis apparatum præparare nuptiarum. Quod cum audisset Virgo valde timuit: fugiensque noctu in locum nemorosum, qui vocatur Melbodius, aliquot diebus ibi latuit. Sed cum audisset aduenisse S. Amandum atque venerabilem Autbertum Episcopos in monasterium Altimontis; cum magna cordis humilitate, nudis pedibus illuc properauit, ad vestigia eorum sese prostrauit, desiderium sui cordis aperuit, contrarias tentationum passiones sibi per insidias diabolicas irruentes indicauit. Tunc B. Amandus, iam pene toti notus orbi fama celeberrima virtutum, qui tamquam in messe Dei strenuus operator, multas per circuitum nationes ad fidem perduxerat Catholicam, multa cœnobia virorum ancillarumque Dei construxerat, aperiens os suum doctrinæ cælestis imbre facundum, ita puellæ fatigatum roborauit animum, vt non solum ipsum respueret mundum, [consecratur sanctimonialis;] verum etiam parata fieret pro Saluatore Christo, si foret occasio, subire martyrium. Quid plura? Deducta est a sanctis Episcopis in oratorium quoddam eiusdem cœnobij, in honore & memoria a S. Vedasti dedicatum: vbi benedictione sacerdotali ab ipsis digne consecrata, sponsoque suo Domino Iesu Christo desponsata, sacræ religionis velamen suscepit & habitum.

[14] b Inchoata igitur a Christi Sacerdotibus ad id operis competenti benedictione, supernæ pietati, se non abesse vbi aliqua iustorum in eius nomine fit congregatio, placuit ostendere. Spiritus namque sanctus in columbæ specie sanctis Pontificibus in Virginis consecratione hymnos debitos canentibus apparuit, paullatimque se submittens, [Spiritu sancto ei velum imponente:] velum quod consecrabatur eleuatum pedibus & ore sustulit. Ne autem aliqua fieret ambiguitas tanti super ostensione miraculi, videntibus cunctis qui aderant, velum in altum a terra leuatum, beatissimæ Virginis imposuit capiti. Quo patrato, columba cælitus missa ab oculis videntium continuo disparuit. Virgo vero sacra non suis quod euenerat, sed beatorum Christi Sacerdotum adscribens meritis, Deo, cuius se tantis immeritam prædicabat beneficiis, gratiarum actiones innumeras reddidit.

[15] [Malbodij cœnobium extruit.] Beata igitur Aldegundis de Altomonte reuersa in locum, vbi prius latuerat, quem ipsa Melbodium nominauerat, qui locus adhuc desertus erat, cœpit sagacissime locum excolere, vepribus & arbustis radicitus extirpatis, habitacula construere, seruos & ancillas Dei ibidem congregare. Denique post hȩc ȩdificauit ibi ecclesiam in honore & memoria sanctæ Dei genitricis Mariæ, in qua laudes diuinas & orationum vota quotidie persoluebat. 4Tunc seculi huius diuitias pro nihilo reputans, prædia sua & facultates & omnia ornamenta, quæ sibi parentes reliquerant, ad loca Sanctorum legaliter distribuit & pauperibus erogauit: vt illam perfectionem attingeret, vnde Dominus dicit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni, sequere me. [Matth. 18. 21.] Locum vero, vbi mater & pater eius sepulti fuerant, in melius reparauit, & ibidem duodecim sanctimoniales ad seruiendum Christo Domino constituit. In supradicto vero loco Melbodio, consilio beati Præsulis Amandi, & auxilio Dagoberti Regis, cum duabus sororis suæ B. VValdetrudis filiabus semetipsam contradidit, atque multis aliis ibi secum in sanctæ religionis habitu congregatis, in sancta conuersatione permansit, cunctisque se videntibus exemplum bonorum operum dignum imitatione reliquit. [in eo sancte viuit:] Erat enim famula Dei fideliter sponso suo deseruiens in humilitate, in obedientia, in patientia, corpus ieiuniis attenuans, pernoctans in vigiliis & orationibus, longanimis in spe, domesticis suis mansueta, modesta colloquendo, seu res Ecclesiæ conseruando, benigna distribuendo.

[16] [Duas neptes suas pie instituit,] Duas autem neptes, filias sororis suæ cum magna diligentia regulariter in monasterio erudiebat, & vt Dominum Christum sibi sponsum eligerent, ab ipsis infantiæ rudimentis diligenter edocebat. Harum vna c Madelberta, altera vocabatur Aldetrudis. Quæ videlicet Aldetrudis, puella bonæ indolis, materteræ suæ mores & vitam satagebat imitari, secusque pedes illius indesinenter accumbens, doctrina vitæ sitiebat informari. Quæ cum multis floreret virtutibus, humilitati præcipue & obedientiæ dedita erat. Huic aliquando beata Virgo Aldegundis præceperat, vt fragmenta ceræ coaceruaret in vnum, sollicita ne vel minima rerum monasterij deperirent. [alterius obedientia miraculo illustrata.] Illa dicto citius paruit, dispersa ceræ fragmenta collegit, ignem accendit, vas æneum, id est, peluim, cera plenum superimponit. Sed cum dominante flamma strues lignorum iam combusta decideret, atque sartago feruens, ignis ardore circumcincta, in partem alteram declinaret, ac magis inde focus exæstuaret, timens virguncula, ne quid damni contingeret, armata fide, manibus nudis extentisque brachiis de medio flammarum d luterem bullientem festina sustulit, nihilque penitus in cute suæ carnis perpessa læsionis, in pauimentum deposuit. Tantum apud Deum & meritum iubentis, & virtus e obedientis sine dubitatione promeruit.

[Annotata]

a S. Vedasti vitam dabimus 6. Febru.

b Hæc vsque ad nu. 15. desunt Surio.

c Colitur S. Madelberta 7. Sept. Aldetrudis 25. Febr.

d Luter vasis genus est, aut peluis.

e Aliud MS. obedientiæ.

CAPVT V.
Aldegondis virtutes, miracula.

[17] Beata vero Aldegundis a proposito suo non deficiebat, sed de virtute proficiens in virtutem, sicut a pueritia cœperat, in sanctis operibus quotidie perseueranter abundabat. [S. Aldegondis a pueritia benigna erga pauperes,] Cum enim adhuc esset in domo parentum, ætate quidem tenella, sed corde matura, quicquid sui iuris erat, pauperibus misericorditer erogabat. Si Virgini pecunia nonnumquam deerat, voluntas tamen largiendi sibi numquam decrescebat. Mater autem eius Bertilia, non modicum pecuniæ thesaurum congregauerat: qui licet filiam non lateret, occultante matre locum, nihil tamen inde tulit ante mortem illius. Facta vero superstes parentum, illico pauperibus cœpit matris thesaurum erogare. Procedente autem tempore, cum iam fieret materfamilias cum sorore sua, vocat fidelem ministrum, profert argentum ad comparandas vestes in opus seruorum & pauperum Christi, iubens, vt si quid de pecunia superesset, sibi referre deberet. Implet seruus dominæ suæ præceptum: emit copiam vestium: [pecuniam expensam integram recipit:] quod remansit pecuniæ, refert: argenti quantitas integra reperitur, ac si nihil expensum fuisset. Stupefactæ super immensa largitate Creatoris, quis explicare valet, quantas Deo gratias egerint?

[18] Quadam etiam nocte dum ambæ Christo Domino deuotæ sorores, de dilectione sponsi cælestis, & conuersatione regulari, & salute Sororum a summo pastore sibi creditarum, sollicite peruigiles meditarentur, candela coram posita subito cadens extinguitur. [candelam miraculose reaccendit:] Cumque præstolarentur, vt ab aliquo superueniente reaccenderetur, & aliqua fieret mora, Virgo lucis amatrix porrexit manum, lucernam accepit; in cuius manu continuo lucerna diuinitus lumen recepit. Quo miraculo Dominus noster Iesus Christus, qui est lux vera, se præsentem esse ancillis suis manifestauit, quas in suo nomine congregatas nec ad momentum perpeti tenebras permisit.

[19] Non multo post tempore, dum eædem cælesti sponso dilectæ germanæ, sibi commissi gregis curam gererent, incedentes per cœnobium, negotij quid acturæ, venerunt ad basilicam beati Apostolorum Principis Petri ad horam orationis sextam. Pulsauerunt ostium: [templi fores precibus aperit:] aberat ianitor templi, sed non aberat cæli ianitor, qui statim famulabus suis fores ecclesiæ clausas reserauit, ne gratia fraudarentur orationis, & animus earum, velut arcus in seruitium diuinum extentus, relaxaretur ab intentione supernæ contemplationis. Tunc intrantes domum orationis, solito deuotius & maiori compunctione debitum persoluentes officium, cum alacritate mentis ad sua reuersæ sunt.

[20] [a Christo ad temporalium abdicationem excitata,] Sed vt parum superiora memoremus, postquam Virgo sapiens Aldegundis a secularibus pompis alienata, sanctimonialibus vestimentis est induta, rursus Angelicis admonitionibus roborata, visione mirabili, qua Dominum Iesum tamquam solem splendentem circumstantibus Angelis videre meruit, lætificata: memor etiam sermonis Amandi viri Dei, de omnimodo contemptu temporalium, & culmine perfectionis, quod prius iam complere cœperat in parte, modo deliberat omnibus quæ possidebat, ex toto renuntiare, nihil in terra possidens, in cælo cupiens thesaurizare. Fecit ergo describi sui summam thesauri, & totius pecuniæ, quam habebat in auro & argento, gemmisque & ornamentis regalibus, quæ sibi collata fuerant a Rege & Regina, Principibus & cognatis & parentibus suis, post velationem capitis sui ac post largas donationes, quas pauperibus Christi consilio BB. Amandi atque Autberti Episcoporum distribuerat; & hæc omnia Virgo prudentissima, domus Dei decorem etiam exterioris diligens, ad decus ecclesiarum, deuota mente donauit. Prædia vero possessionesque infinitas, ad vsus inibi Regi Christo famulantium publica donatione concessit: cetera vniuersa in sumptus pauperum delegauit, nihil sibi præter vile reseruans indumentum, sanctæ religioni congruum, atque victum quotidianum, quo cum reliquis ancillis Dei communiter viuebat. Sed Domini Saluatoris benignitas, [omnia sua dat Ecclesiis & pauperibus:] vt in fide corroboraret animos famularum suarum, non distulit ostendere quam sibi gratus esset pro sui nominis amore transeuntium contemptus rerum. Eo namque die, quo famula Dei tam gloriosum opus largitionis suæ compleuerat, aduesperascente, dum ipsa iubente ministri sibi deferrent ad potandum aquam de fonte, qui nuptiarum celebratoribus in Cana Galilææ vinum ex aqua largitus est, [aqua ei in vinum mutatur:] ipse fontis aquam sponsæ suæ refocillandæ mutauit in mirabilis vini saporem. Quod factum cum omnibus ancillis Dei in monasterio innotuisset, tantus amor Domini Christi mentes earum inflammauit, vt intuitu dilectionis illius, nulla deinceps aliquid terrenum possidere curaret.

[21] Accidit aliquando, vt vna famularum vrceolum aqua repleret, qua sancta Virgo manus suas abluere deberet. Intercurrente ergo mora, vacuatus est vrceus ad alios vsus, illa nesciente quæ vas impleuerat. Cumque 5fusura esset aquam in manibus eius, & vacuum reperisset vrceum, [vrceus aqua diuinitus repletur:] tremebunda recurrere volens ad fontem, subito sensit vrceum aqua repletum. Hoc signo cunctis in cœnobio manifestato, meritum Virginis admirantur, laudes ab omnibus Domino Iesu referuntur.

[22] Quadam die beatæ Virgini piscem adhuc viuentem piscator ipsius detulit: quem studio caritatis ad seruorum Dei superuenientium vsus magis quam ad suos reseruans, in fontem proximum iactari præcepit. Qui dum aliquando prope ripam nataret, saltum in aëra dedit, & in siccum deueniens, in arida palpitare cœpit.

Aduolitant corui de vicino crocitantes,
Vnguibus & rostris piscem laniare volentes.[piscem cōtra coruos agnus defendit:]

Mirabile dictu, & insolitum visu: Iuxta pascebat agnus, qui minor ceteris pecoribus, celeriter accurrit, piscem a deuorantibus arripuit, cornibus & pedibus ac totius corporis nisu contra pugnans, coruos abegit. Quo Sorores, de monasterio noua bella prospicientes, festinanter aduenerunt, piscem incolumem inuenerunt, non sine grandi admiratione, famulæ Dei Aldegondi reportauerunt. Sed idem agnus defensor piscis, tam diu ferentes prosecutus est, donec in præsentiam Virginis Abbatissæ piscis oblatus est.

[23] Quodam vero tempore Sorores monasterij focum accenderant, [monialis ab igne & aqua bulliente non læditur:] &, vt sibi moris erat, ad abluenda indumenta caldariam cum aqua super focum suspenderant. Vna autem ex illis tunicam beatæ Virginis Aldegondis habens indutam, iuxta prunas adstabat: olla iam æstuante flamma bulliebat, cum ecce serpens antiquus, inuidens humili famularum Christi officio, propius adstantem igni, coniecit in focum, & aquam feruentem super ipsam effudit. At illa cum caderet, sanctæ Trinitatis nomen inuocauit. Ancillæ Dei festinantes accurrerunt, de medio flammarum eam abstrahunt, & quam timebant ignis ardore membratim resolutam, orationibus & meritis beatæ Virginis suffragantibus, illæsam reperiunt.

CAPVT VI.
Visiones. prophetia. ægritudo.

[24] [Ab Angelo docetur detractores non curare:] Inter alia diuinæ consolationis beneficia, quæ gratia Domini Saluatoris huic Virgini conferebat, illud non mediocriter admirandū est, quod eam Angelica visitatione sæpe familiariter confortans, aliqua mœstitia affici diutius non permittebat. Quod etiam ex paruis facile coniectari potest. Audierat enim aliquando de se prolatum detractionis verbū a quibusdam peruersis & otio vacantibus, quibus est pessima consuetudo semper derogare melioribus. Cumque Virginis animus, vt est humanæ fragilitatis, aliquantulum inde cruciaretur, adest Angelus solito consolans eam, verbisque dulcibus permulcens; Quid, inquit, o dulcissima Virgo, sponsa Domini Iesu Christi, quid in verbis otiosorum & inuidorum contristaris, cum tibi sedes parata sit regni cælestis; illis autem, nisi resipiscant, æternum supplicium & pœna seruetur infernalis? Talibus Virgo recreata sermonibus, obloquentium vanitates non curauit vlterius.

[25] Post hæc autem, vt in vita B. Gisleni plenius inuenitur, dum B. Amādus Dominica nocte plenus dierum, [videt S. Amādum euntem gloriose in cælum:] tamquam frumentum maturum in horreum cæleste condendum, palea carnis deposita migraret; in ipsa vero hora, B. Aldegundis vigiliis & hymnis in ecclesia cœnobij Melbodiensis, coram altari gloriosæ genitricis Domini nostri Iesu Christi Mariæ, incumbebat suppliciter. Et quoniam illum in hac vita multum dilexerat, vtpote cuius doctrina culmina virtutum edocta conscenderat, Domini Saluatoris gratia reuelauit ei, & cuius esset meriti, quem exhortantem susceperat; & quod illa sequeretur in proximo, quo dux ille præcedebat. Orans enim, in ecstasi mentis eleuata, contemplabatur senem virum, cano vertice reuerendum, Sacerdotalibus & præclaris vestibus indutum, baculum manu tenentem, ad superna transire, turbamque copiosam albatorum ante & post eum iter habere: seipsam quoque Virgo sancta lætabatur in eodem comitatu simul properare. Cumque requisita, quis esset dux ille tam gloriosæ multitudinis, respondisset se nescire, sic Angelus inquit: Amabilis Deo Amandus a seculo migrauit, & quoniam in vita sua sine macula seipsum gratia Dei seruare curauit, atque sibi commissa talenta dispensando fideliter duplicauit, modo cum sanctis animabus, quas verbo & exemplo Domino acquisiuit, ad gaudia sui Domini tam gloriosus ascendit. Hanc visionem prudentissima Virgo nulli secum habitantium eo die reuelans, B. Gisleno mandauit, vt cum sorore sua beata VValdetrude gratia visionis ad se dignaretur venire: quibus venientibus in locum, qui dicitur a Meruius, festinauit obuiam ire. Cumque visionem suam inter alia salutis colloquia B. Gisleno manifestasset, [discit inde; S. Gisleno exponente; se breui secuturam:] intelligens vir Dei, quid illa visio præsignaret, alte suspirans; O carissima soror, inquit, amabilis & deuota sponsa Regis æterni Domini nostri Iesu Christi, gratias age sine intermissione diuinæ dignationi, quæ tibi dulcissimi pastoris & iam factum ad cælestia transitum, & tuum in proximo futurum, præmonstrauit. Vnde quia cælestis iam dulcedinem patriæ saporemque, Domino reuelante, prægustasti, necessarium est, vt omni instantia in eius obsequio perseueres, donec ea, quæ se diligentibus repromisit, merearis adipisci.

[26] Vidit etiam aliquando B. Aldegundis in visu, demonstrante Domino, valde tristem humani generis inimicum: [videt dæmonem tristem;] ac percontans illum sollicite, requisiuit quæ tanta contra genus humanum esset eius peruicacia? quid emolumenti sibi futurum speraret, dum tot millia hominum ad infernum impellere non cessaret? Cui malignus respondit, inuidiæ non modicæ se dolore torqueri contra filios Adæ: qui quotidie illuc ascenderent, vnde miser ipse cum suis exularet.

[27] Studiosissima diuinæ legis, indesinenter esuriens verbo cælesti satiari, [cum S. Humberto precibus fontem excitat:] virorumque sanctorum ac religiosorum vitam cupiens imitari, b B. Humbertum apud Maricolas habitantem, virum in sanctitate magnificum, illustratum scientia diuinæ scripturæ, signum Crucis ab Angelo impressum gestantem in vertice, Virgo prudens visitauerat: pabulo diuini verbi per aliquot dies affluentia oris eius epulata, cum illo circa vicina monasterij quadam vice deambulabat: sed æstuante feruore diei, cum pene siti deficeret, orante viro Dei cum ipsa Virgine, fons illico dulcis e terra nouus emanauit: Virgo reficitur, fons vsque in præsens non deficit. Beatus autem Humbertus depositionis suæ diem prænoscens, [præscit eius obitum:] lineas vestes ad vsus exequiarum suarum ab ipsa Virgine postulauit: propter quas dum mitteret deferendas, missus alter a Virgine præsaga futuri, legato beati viri in medio itinere cum vestibus postulatis occurrit.

[28] Beata igitur Aldegondis, quæ sibi Dominum Saluatorem elegerat sponsum, frequentibus Angelorum confortata visionibus, qui sæpius illam multis modis, vtpote conseruam & conciuem recognoscentes, familiariter alloquebantur, præsciens ex reuelatione Spiritus sancti dormitionis suæ diem appropinquare, deprecata est Dominum, vt qui sanctos sanctificat adhuc, & iustos iustificat adhuc, & qui flagellat omnem filium quem recipit; dignaretur ancillam suam in præsenti, [petit a Deo in hac vita purgari:] sic flagellando carnem, purgare, quatenus anima post hāc vitam in requiem Domini sui sine macula valeret introire. Sciebat enim neminem in hac vita tam perfectum esse, qui posset omnis peccati contaminatione prorsus carere. Non distulit diuina bonitas præstare misericorditer, quod illa petiuit humiliter. Nam in dextera mamilla, [cancro laborat:] non post multum tempus morbus, qui vocatur cancer, subortus est, qui carnem illius excrucians, vsque ad vltimum diem vitæ depastus est. Virgo vero prudens, exemplo B. Iob aliorumque Sanctorum, patienter sustinebat, & tamquam accepto diuinitus dono congaudens, 6supernæ dignationi sapienter gratias agebat.

[29] Cum autem adesse tempus resolutionis eius Angelus præmonuisset, prædictoque die nulla molestia corporis eam fatigaret, apparente sibi rursus Angelo, cœpit queri cum eo, cur differretur a regno sibi parato. Cui ille, [diem mortis ab Angelo intelligit:] Scias, inquit, sanctos Angelos hoc tibi a Domino impetrasse, vt ad perfectionem virtutum adhuc habeas spatium temporalis vitæ. Sed cum aliquando tertiana febre laboraret, hebdomada transacta, circa mediam noctem immittente diabolo tantus illam sitis ardor inuasit, vt nisi mox biberet videretur exanimari. Cumque viriliter reluctans, a potu vellet abstinere, vimque febris, [siti cruciatur:] non hostis tentationem reputaret, confugit ad orationem. Et ecce ante lucem videt antiquum hostem, tetra & horrenda facie sibi adstantem, qui fateri coactus est, quod tantum illi sitis immisisset ardorem: addiditque blasphemus, dicens beatæ Virgini, restare adhuc illi duram atque arctam viam, incertumque esse vtrum in Dei seruitio perseueraret. [technas dæmonis repellit:] Cui Virgo constanter, Dominus, inquit, mihi adiutor est, non curo minas tuas. Continuo sathanas aufugit confusus, & sitis ab ea recessit. Post tentantionem vero diabolicam, adest multipliciter consolatio diuina. Videt enim in visu tamquam a Domino se postulantem in eius amore perseuerantiam, ac velut apparentem sibi Sacerdotem ipsum Dominum, quod petebat, [cælesti visione recreatur.] clementer annuentem. Videt etiam B. Petrum Apostolum, sibi panem candidum deferentem, seque de manu illius illum cum ingenti lætitia suscepisse. Soror quoque eius audiuit cælitus per soporem, & suam a Domino acceptam pœnitentiam, & sororem suam Virginem Aldegundem sponsum promeruisse Christum.

[Annotata]

a In vita S. Gisleni auctore Reinero monacho, quam 9. Octobr. dabimus, hic locus vocatur Meinriuus.

b Vitam S. Humberti, quam ex vetustis codicibus nobilissimi Maricolensis cœnobij nobis Simon Bosquierius eiusdem loci Abbas ante annos complures describi curauit, dabimus 25. Martij, quo eius natalis agitur, aut 6. Septembris, quo translatio.

CAPVT VII.
Obitus, & in eo miracula.

[30] [Apparet illi Christus;] Interea dum Virginis animus huiuscemodi visionibus assidue pasceretur, & ad cælestia contemplanda sublimaretur, offertur ei paruulus, cuius iam a suis vita desperabatur: quem ipsa protinus ante cornu altaris proiici iussit. Quod vt factum est, confestim redditus est sanitati. Cumq; renuntiaretur Virgini de subita sanitate infantis, recordata est visionis suæ, & animaduertit hoc ideo contigisse, quod illum contigerit locum, quo viderat ante paucos dies transisse Dominum. Quid nisi Deo gratias ageret? [idq; miraculo, & aliis visionibus confirmatum:] Viderat enim non multo ante, quasi staret in platea, ac velut igneus globus de cælo super se veniret. Quarto vero die post hæc, media nocte Dominica, cum ad vigilias ingrederetur ecclesiam, vna de Sororibus egressa, cernit plateam, in qua visio prius apparuerat, nimia luce splendentem, cum eadem hora tenebræ totam occuparent terram. Mane facto, colloquentibus inde Sororibus & mirantibus, intellexit beata Virgo caussam tanti splendoris, nulli tamen earum tunc manifestauit. Non post multum accessit & alius testis harum visionum, affirmans illi, se vidisse Dominum nostrum Iesum Christum cum exercitu Angelorum, ante cornu altaris ipsi Virgini colloquentum. Requirens autem ab homine visionis horam, recognouit, ipsam fuisse, qua viderat Dominum in visione. Quarto die post hæc sanatus est puer, vt supra dictum est.

[31] Sacerdos quidam boni testimonij, sine reprehensione conuersabatur eo tempore in monasterio a pueritia vsque ad perfectam ætatem: [luce cælesti,] qui referre solebat, noctu se vidisse globum igneum descendisse de cælo super habitaculum, in quo famula Christi ægrotabat. Post hymnos autem nocturnos, vna de maturioribus ancillis Dei, modicum soporis degustans, videt B. Aldegondem ante altare in loco Sacerdotis adstantem, corpus Domini in calice fregisse, sibique dixisse: Vade eia, dic Sacerdoti, [& alia visione eius obitus præostensus:] vt in hoc calice mysteria Domini Christi conficiat: & quoniam heri præ valetudine corporis communicare non potui, hodie particeps fiam corporis & sanguinis Domini. Facta die, processit Sacerdos, Missam celebrauit, & inter agendum cernit calicem in aëra subleuatum, illico in suo resedisse loco. Tunc prædicta famula Dei visionem, quam viderat, & Sacerdos de calice in aëre suspenso, ad Christi sponsam vtrumque detulere, certitudinem habentes, has visiones obitum illius præsignare.

[32] Inter alia signa virtutum, quæ potentia Saluatoris per ancillam sibi dilectam operabatur, [insanus ab ea curatus:] homo quidam mente captus, aut suis exigentibus culpis, aut vt fides Virginis manifestaretur, per insaniam capitis pæne vsque ad extrema perductus est. Cumque parentes eius de vita ipsius desperarent, adduxerunt illum ad monasterium sanctimonialium, intimantes beatæ Virgini cum gemitu, qualia ille miser pateretur. At illa visceribus pietatis condolens misello, fecit eum ad se vespertino tempore perduci. Orauit pro eo, & facto signo Crucis super eum, domum redire iussit. Qui mox conualescens, restitutus est sanitati. Quinto vero die ante beatæ Virginis obitum, [videt eam soror a D. Virg. ad cælum duci:] soror ipsius famula Domini nostri Iesu Christi VValdetrudis, contemplatione cælestium subleuata, videt in visione, gloriosam Domini nostri Iesu Christi genitricem, cum Sanctorum agminibus venientem, atque germanam suam Virginem Aldegundem, secum ad sublimia deducentem.

[33] In monasterio quoque Niuellæ, vbi S. Gertrudis corpore requiescit, [alteri mors eius ante ostensa:] sanctimonialis quædam nimiæ simplicitatis & obedientiæ, ab amore mundi ante tribunal ad amorem Domini nostri Iesu Christi perfecte conuersa, sexta feria ante diem sabbati & dormitionis famulæ Dei Aldegondis, circa medium noctis, vidit in visu splendorem lucis ingentem intrasse ecclesiam B. Petri, vbi iam dicta B. Gertrudis tumulata est, ita vt a pauimento vsque ad trabes vniuersam ædem, quasi meridianus sol illustraret. Dum vero attonita visione tantæ claritatis, timore solueretur; audit choros psallentium, ita vt voces discernere posset virorum ac mulierum, puellarum & puerorum, inuicem alternando concinentium.

[34] [luce supra ædes splendente, moritur:] Iam vero tertia nocte ante egressionem eius a corpore, gratia visitationis multis conuenientibus religiosis, atque sorore eiusdem Virginis B. VValdetrude, ecce fulgor ingens nimia claritate refulgens apparuit supra domum, in qua Virgo sponsa Domini Christi operiebatur intrepida eius aduentum. Cumque præsentes insolitam mirarentur visionem, ac B. VValdetrudis inter spem metumque dubia, quidnam præsignaret, tremebunda rei finem expectaret, sancta illa anima, quæ veram lucem Dominum Christum amauit, & præsentiam eius sitibunda desiderauit, carne soluta, cum ipsa luce de hoc seculo migrauit. Sepulta est autem in villa suæ quondam ditionis, vocabulo a Solra: vbi suus vterque parens, ac soror postea b VValdetrudis, sepulti sunt. In quo multo iacuit tempore, [sepelitur:] quoad Christo donante corpus eius translatum est in municipium Melbodium, quod ipsa a fundamento construxerat, [transfertur Malbodium.] vbi eius nunc memoria fulget, ac meritis suffragantibus, plurima poscentibus beneficia diuina clementia largiri dignatur.

[35] Ecce inter alia Sanctorum gesta, quicumque pie legis vel audis, etiam hic habes quod imiteris. [Epilogus paræneticus ad imitationem.] Adhuc ætate puellari terrena despexit, cælestia concupiuit. Concupiscentiam carnis, virginitatis amore edomuit. Concupiscentiam oculorum, id est, curiositatem, diuinæ lectionis meditatione refrenauit. Ambitionem vitæ, hoc est, superbiam, humilitate calcauit. Contempsit mortalem sponsum, immortalem elegit. Diuitias cum haberet, non sperauit in pecuniæ thesauris: sed prudenter indigentibus 7cuncta distribuens, amplexa est paupertatem. Inuenit in agro thesaurum, c abscondit, & præ gaudio illius omnia vendens, comparauit illum. Quæsiuit bonas margaritas pia negotiatrix, inuenit vnam pretiosam, emit, possedit. Tenebras exhorruit, lucem amauit, cum luce migrauit, lumen vitæ perennis habebit. Igitur imitare, quod legis: viue, sicut vixit: incede, qua incessit: ac sine dubitatione peruenies, quo peruenit; adiuuante gratia conditoris, qui misericorditer operatur in Sanctis suis, qui dat virtutem & fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus in secula, Amen.

[Annotata]

a Curtis-Solra dicitur, forte vt a Castro-Solra distinguatur, quod oppidum est tribus leucis Malbodio distans, Lætias versus.

b Translatum est postea Montes S. VValdetrudis corpus.

c al. absconditum.

ALIA VITA
Auctore anonymo, ex MS. Gisleniano.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

BHL Number: 0248

Avctore Anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
S. Aldegondis ortus, præclari mores.

[1] Postquam mediator Dei & hominum Christus Iesus, proculcato Rege mortis, ascendit super occasum, sedensque ad dexteram Patris, gratiæ septiformis charismata suis contulit participibus; quia in omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. [Rom. 10. 18.] Nomen quippe Dei nostri, quod apud se clausum seruabat synagoga, [Ecclesia varius Sāctorum virtutibus ornatur.] dulce super mel & fauum, in plenitudine fidei suscepit Ecclesia. Ab Hierosolymis vsque ad Illyricum, voce cucurrit Apostolica, transiliensque sinus Adriaticos Italiam peruenit. In cuius aduentu regnorum caput expalluit Roma, vt postmodum credens diceret: Anima mea conturbauit me propter quadrigas Aminadab. [Cant. 6. 11.] Montes quoque Israë ramos suos expandentes, & fructum facientes plantauerunt vineam iustorum super riuos aquarum, id est, corda credentium populorum, irrigatam purpureo cruore Martyrum, glorificatam integritate Virginum, fundatam confessione Sacerdotum. Sicque dum esset Rex in accubitu suo, & sanctæ matris Ecclesiæ nardus dedit odorem suum. Hoc odore fumus nidoris idololatriæ paullatim liquefactus euanuit, & sibilans sapientia mundi superba colla submisit. Stultam quippe fecit Deus sapientiam huius mundi, vt per stultitiam prædicationis saluos faceret credentes.

[2] Huic negotio septuagesimus tertius post Petrum Sanctus præerat Seuerinus: qui testante a Catalogo Sanctorum Apostolicorum, fuit sanctus, benignus super omnes homines, amator pauperum; largus, mitissimus. Romanæ vero arcis solium b Heracleonas cum matre Martina brachio sustentabat virili. [Florente apud Gallos religione Christiana,] Trans Alpes igitur apud nos gloriosus Rex Francorum Dagobertus regiæ potestatis monarchiam administrabat; Francorum Primoribus secundum Christianæ religionis cultum vitæ iura dabat. Nec deerat consilio regali vigoris Ecclesiastici procuratio, Pontificum videlicet sanctorum frequens sollicitudo: inter quos S. Autbertus Cameracensis Sedis Episcopus pollebat, vir egregius, excellens super omnes, velut Lucifer stellas inter minores. Huic tanto collegio non deerat militaris frequentia, cultui quidem Christiano satis admodum subiecta: quam decorabat c Maior-domus Princeps præcipuus, miles egregius, nomine VValbertus. [oritur S. Aldegōdis illustribus parentibus:] Hunc venerabantur Palatini Proceres vt Principem, Principes vt Maiorem, regia maiestas vt fidelem. Erat quippe Christianæ religionis cultor, pauperum Christi largus amator, omnium mœrentium pius consolator: affluebat diuitiis & honoribus, videlicet cui suppeditabat multimoda & pene inedicibilis hæreditas a parentibus. His ita præpollens regali stēmate claram accipit vxorem, nomine Bertiliam.

[3] Tali namque connubio, Deo, vt credimus, benedicente, nascitur pusiola, Aldegundis nomine post sacri fontis baptisma. Quæ transscensis metis infantiæ dum contingeret annos pueritiæ, paullatim cœpit clarescere forinsecus, qualis futura foret interius. Decorabat pulchritudinem faciei, modesta grauitas animi, [a pueritia grauis,] vt nec notari posset extollentia, nec culpari simplex & iocosa pueritia. Præter ceteram sobolem dulcius adamatur a parentibus, & a cunctis qui eam nosse vel videre poterant collaudatur. Traditur omnigenis magistrorum studiis imbuenda; veluti decebat Virginem generosis natalibus ortam. Et, [litteris imbuitur.] vt quo semel est infusa recens seruaret odorem testa diu, maternis moribus imformatur, ne, quod sæpe contingit, studiis inflaretur. Nullam quippe mater præteribat scientiam, qua non vel per se, seu docentium studiis instrueret puerperam.

Multiplici forma, cum multiplici quoque norma
Grammata monstrantur; quæ clausa tegunt reserantur.
Inde puellaris mens vt sit spiritualis,
Ne bona cuncta putet, sed noxia quæque refutet.

His aliisque studiis quam pluribus abundanter, vt decet regiam virginem, informata, post sui Redemptoris gradiens vestigia proficiebat sapientia & ætate apud Deum & homines.

[4] Igitur dum docilis puella iuueniles euasisset in annos, ad biuium Pythagoricæ perueniens litteræ, [nubilis celebratur Aulicorū sermonibus:] noluit egredi ad sinistrā vt pasceret hœdos; sed innixa super dilectum suum, ponensque eum vt signaculum super cor suum, elegit in dextera partem optimam, quæ non auferetur ab ea. Fit per omnes aulicos nomen eius celebre: hinc potens, hinc impotens, alternatim replicant sibi quisque de Virginis Aldegundis forma, pulchritudine, moribus, & honestate. Adeo quippe ornabat modestia mentis pulchritudinem corporis, vt de ea recte dicatur: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia Principis! [Cant. 7. 1.] Sed Virgo prudentissima contemnens cum suo Principe mundum, totam se contulit ad Christum. [Christo adhæret, ac virtutem colit.] Hunc esuriens sitiebat, & sitiens esuriebat. Erat moribus honesta, eloquio suauis, in pauperibus misericors, in lectione velox, in responsis prudens, mitis omnibus, inter nobiles humilis, iunioribus æqualis, in parcitate cibi & potus ita assueta abstinentiæ, vt nulla sodalium sibi æquipararetur.

[Annotata]

a Habentur hæc in Anastasio Bibliothecario. Obiit Honorius an. 638. 12. Octob. successit Seuerinus, sed antequam ordinaretur multa passus ipse & Romanus Clerus ab Heraclij Præfectis: obiit anno sequenti Seuerinus 2. Aug.

b Quo tempore Seuerinus sedit, imperabat Heraclius, qui an. 641. 11. Martij obiit. successit Constantinus filius, Catholicus. hunc Martina nouerca veneno sustulit, & cum Heracleona filio imperauit 6. mensibus. His eiectis Constans Constantini filius hæreticus imperare cœpit sub finem eiusdem anni. regnante Heracleona Ecclesiæ præfuit Ioannes IV.

c Nondum alibi legimus Maiorem-Domus regiæ fuisse B. Walbertum.

CAPVT II.
Spretum coniugium. secessus.

[5] aIgitur cum parentes æstimarent tempus nubile iam instare Virgini; conuocat mater filiam, [Matri nisptias suadenti,] verbisque prædulcibus hortatur, ne sibi abscondat nata quid corde gerat. Blanditur filiæ, assentire matri, vt copuletur marito: sese paratam asserit persuadere patri, vt eo volente vna cum amicis suis nuptiæ celebrentur, & coniungatur nobilissimo Regi Anglorum Eudoni, satis pulcherrimo iuueni. His aliisque huiusmodi perceptis, [indicat propositum seruandæ virginitatis:] Virgo Dei Aldegundis occasione accepta, diuinoque quod magis credendum est afflata Spiritu, quod multo ante corde conceperat illico respondit:

Quid mihi corde geram, mea quæ sententia, dicam.
Hic mihi sponsus erit, qui me,non prædia, quærit; 8Qui nil vult a te, qui gaudet virginitate,
Qui superis regnat, cunctos ditione gubernat.
Virgine matre satum mihi, mater, quære maritum;
Non corruptorem, non culpæ commonitorem.

[6] Hoc audiens mater ipsius venerabilis Bertilia, licet non posset animum Virginis a sui constantia remouere, [lintea, ad vestes faciendas a matre data, consert in sacros vsus:] tamen præcepit, vt quasi futuri mariti mutatoria consueret, scire volens qualiter inde sese haberet. Sed Virgo Dei Aldegundis mente & corpore casta, diuino amore accensa, chrismalia vestimenta, quibus infantes post baptisma vestirentur, consuit, & in scrinio recondidit. Quæ res non latuit matrem, sed nimis exasperata cum verbis grauibus verberum minas intentare cœpit. Quod cum susurrantibus inter se pedissequis percepisset Christi tiruncula, occasione nacta faciendi quod proposuerat, fuga labitur. Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in maiestate sua. Vere mirabilis, qui operatur magna in minimis. Sed quid de omnipotente præsumimus, vt eum in minimis operari dicamus? Numquid cælum, terra, mare, minima? Numquid sol, luna, astra mundi minima? Primo homini condito subiecit Deus omnia: & qui prælatus fuerat a Deo toti creaturæ, factus est omnium minimus culpa inobedientiæ. Sed Dei sapientia reconformatur & præfertur Angelis, qui sua stultitia fuerat inclinatus dæmoniis. Itaque Deus operatur magna in minimis. Hieremias miratur, & clamat: O Israël, quam magna domus Dei & ingens locus possessionis eius! [Baruch. 3. 24.] Magnus est, & non habet consummationem, magnus & excelsus: [diuino instinctu fugit:] magnus sapientia, excelsus fortitudine; sapientia, qua attingit a fine vsque ad finem; fortitudine, qua disponit omnia fortiter & suauiter. Attingens ergo disponensque mentem Virginis, monuit vt fugeret, non verbera, sed verba matris. Corrumpunt bonos mores colloquia mala. O felicem fugam, per quam declaratur & Virginis meritum, & conditoris opus mirificum!

[7] Fugiens Virgo sancta venit ad flumen, quod dicitur b Sambra, ripis patentibus horrificum, atque profundis gurgitibus mortiferum. Cuius elationes & fluctus non modo natantibus, [super aquas incedit, ministerio Angelorum:] verum nauigantibus ita sunt mortiferi, vt cuiusdam piscatoris, nostri quoque familiaris, filium nouiter desponsata coniuge maritatum, sciamus nostro tempore submersum. Ad huius fluminis ripas perueniens, non timuit intrare fluctus aquaticos, quæ in suo corpore superauerat fide turbines Babylonicos. Signo sanctæ Crucis vndique munita graditur super vndas nihil verita. Videres Angelicos spiritus dextra læuaque sustentantes Virginem; vt nec extremas vestimentorum fimbrias inundans attingeret flumen. Neque Catholicæ religioni videatur incredibile, quod Angelos dicimus obsecundasse Virgini; cum scriptum sit dicente Apostolo: Angeli sunt administratorij spiritus in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capiunt æternæ salutis. [Heb. 1. 14.] Et in Apocalypsi Discipulo se volenti adorare, Angelus contradicit: Vide ne feceris, conseruus enim tuus sum. [Apoc. 22. 9.] [ecclesiolam in nemore ædificat:] Talibus nautis & nauibus Virgo Christi Sambræ flumen transuecta, tandem peruenit in siccum lætabunda. Inde perueniens ad locum quemdam nemorosum, quem pater eius ac mater iure hæreditario contra S. Gertrudem neptem suam sorte diuiserant, subsistit: ibique eradicatis vepribus paruam ecclesiolam in honore S. Petri Apostolorum Principis construxit.

[8]

Fama rei factæ percellit proxima quæque.
Bertiliæ natam per cuncta sonant eremitam.
Audiit ipse pater, sensit Bertilia mater
Esse fuga lapsam sobolem, Dominumque secutam.
Sed pater ipse quidem sic crediderat fore pridem,
Dum prospectaret præsaga mente puellam,
Castos sermones, oculos, vestigia, mores;
Et pertractabat, quod nunc erat, esse futuram.

At mater Bertilia nulla poterat consolatione releuari: sed protinus vt ad aures eius venit nuntius, [inuisitur a matre.] rumore sinistro corpore diriguit: pia vox in faucibus hæsit. Vt vero sese recepit & reddita vox est, it cælo clamor, & femineus vlulatus. Plorat mater filiam, pedissequæ dominam, parentes propinquam. Tamen prospiciens de excelso sancto suo Dominus, qui respicit terram & facit eam tremere, concussit mentem Bertiliæ. Assumptis comitibus vadit visere filiam, vt quod ei collatura fuerat ad perditionis noxam conferret ad immortalitatis gloriam

Scribitur epilogus: famuli, famulæ titulantur;
Plus fuerant mille. Traduntur prædia, siluæ.
Filia fit mater: sed quæ fuerat modo mater,
Mox e diuerso fit filia iure beato.

Salue festa dies & celeberrima, qua filiam Aldegundem reuidit mater Bertilia.

[Annotata]

a Huius in historicis Anglicanis nulla mentio. Fuit fortassis regij generis adolescens, siue Anglus, siue Britannus, seu Scottus, qui militarit in Gallia.

b Sabis est, memoratus quoque Cæsari, profundus quidem amnis, sed neutiquam æquiparandus aliis Belgij fluminibus, Rheno, Mosæ, Scaldi, & aliis.

CAPVT III.
Cœnobium Malbodij institutum.

[9] a[A S. VValdetrude religionem amplexa,] Erat itaque eidem Virgini Christi Aldegundi germana, nomine Waldetrudis: quæ fuerat coniuncta viro illustri Madelgario, cognomento Vincentio, qui diuini amoris æstu succensus vna cum coniuge postponens secularia, secutus est Christum. B. Vincentius expetens monasterium, quod dicitur Altus-mons, religiosam fertur inibi duxisse vitam. At coniunx eodem spiritu feruens, sacrum velamen de manu S. Autberti Cameracensis, seu Autrebatensis Ecclesiæ Pontificis suscipiens, in monasterio sese dedit, quod ædificauerat in loco qui vocatur Castri-locus: qui ideo ita vocitatur, quia ibi quondam Romanus exercitus castra locauerat. Postquam igitur B. VValdetrudis se contemplatiuæ vitæ commisit, mandat per litteras Bertiliæ matri, obsecrans vt sibi destinaretur soror Aldegundis; consolatum iri, & quantocyus rediret. Quod audiens actutum præbuit assensum, dirigens filiam ad consolandam sororem. Nulli dubium quin operante Spiritu sancto id actum sit, vt quibus inerat vna mens placendi Deo, esset & communis deuotio. Scriptum quippe est: ferrum ferro acuitur, & homo exacuit faciem amici sui. [Prou. 27. 17.] Ita ambæ sorores, virtutum splendentes lampade, [euocatur:] ducatum præbebant cunctis se contuentibus, vt ad æternam lucem Dominum nostrum Iesum Christum vna cum eis peruenire mererentur. Nam & eiusdem B. VValdetrudis votum erat, vt germana eius Virgo Christi Aldegundis sacrum susciperet velamen, curam habitura Sororum secum conuersantium.

[10] Quod intelligens Virgo Dei mente pertractat, quoniam qui plus laborat, plus mercedis accipiet; [cœnobium Malbodiense ædificat:] & cui plus committitur, plus ab eo exigitur; a Deo sibi præelectum repetit locum. Vbi deinceps vt in cultu diuino ampliaret exercitum, in honore sanctæ Dei genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, omniumque sanctorum Apostolorum satis venerabile monasterium construxit, seseque ibidem Deo famulaturam in perpetuum destinauit. Quod quoniam sua auctoritate compleri non poterat, Præsulem Sedis Cameracensis expetiit, Sanctum videlicet Autbertum: cui tam pie, quam deuote suum propositum studuit intimare. Qui beatus Pontifex tunc temporis in prælibato Montis Alti monasterio degens, b S. Ansberti Rothomagensis Archiepiscopi, qui ibidem iussu Pipini Francorum Principis relegatus in exilio erat, carceres & vincula misericorditer fouebat, sciens scriptum: Si compatimur, & conregnabimus. [2. Tim. 2. 12.] Audiens sanctus Pontifex Virginis propositum, gaudio repletur inedicibili, quoniam de sui sudore laboris iam congregabat manipulos retributionis. [sanctimonialis a S. Autberto ordinatur,] Ingreditur semen verbi Dei sapienter in bonam terram spargere, quæ proculdubio fructum centesimum suo referat in tempore. Ita Virgo 9venerabilis a beato Pontifice ne seculi phantasmatibus illuderetur præmonita, sacrum velamen in ipso Altimontis monasterio suscepit, sed in Melbodiensi diuino sese cultui contradidit.

[11] Nec prætereundum silentio, quam placens & acceptabilis Deo fuerit sanctæ Virginis deuotio, vel quid in eius sacratione pietas misericordis Dei voluerit declarare. Sicut enim in gestis & dictis veterum reperitur, dum sanctum velamen a Pontifice benediceretur, [ columba velum benidictum capiti eius imponente.] columba cælitus volans constitit in aëre; dehinc paullatim se submittens, leuauit a terra pedibus & ore. Ne vero dubium fieret de miraculo, cunctis videntibus capiti sanctæ Virginis imposuit, sicque recessit. O Virginem gloriosam, cunctis sapientibus prædicandam, cunctis Deum timentibus venerandam! Transit fluminis alueum sine nauigio, suscipit sanctæ religionis habitum ministrante Spiritu sancto. Quæ dum conuersaretur in laribus paternis, quadam nocte audit sibi per visionem promitti inæstimabiles diuitias. At Virgo Christi primo æstimat sibi terrena polliceri, sed mox in spiritu cognoscit cælestia sibi deberi. Percepta igitur a Pontifice, sibi quam quæsiuerat, benedictione, gaudens ad pristinum ingreditur locum, operi quod inceperat positura finem. Ædificato monasterio claustrisque monasticæ religioni conuenientibus decenter ordinatis, ex consilio viri Dei plura donaria ab subsidia inibi famulantium contulit.

[12] Quibus beatæ Virginis studiis congaudens sanctus Pontifex, [Monasterium Malbodiense ab Episcopis dedicatur.] monasterium in honore sanctæ Dei genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ sanctorumque Apostolorum dedicauit, adhibitis secum sanctis Confessoribus Christi & Episcopis Amando, c Audoëno Rothomagense, necnon d Vrsmaro, e Ermino, Humberto, f Ethone, g Eloquio; his omnibus, aliisque quam pluribus, sibi associatis, & sancti ministerij munus explentibus, vir sanctus locum illum cum suis appendiciis Catholica auctoritate & Apostolica firmauit. Cuius auctoritatis & firmitatis præceptum ne lectori fastidium generet præterimus. Sed quoniam Malbodiense monasterium descripsimus; qualiter insignitum sit sanctæ memoriæ h Ableberti Cameracensis Episcopi corpore, sicut in gestis Pontificum reperitur, dicamus. Scriptum quippe est ita: Post Bertoaldum successit B. Ablebertus: qui ita in catalogo Episcoporum nominatus, ab incolis & vicinis Emebertus. Hic superueniente die suæ vocationis, in villa quam loci habitatores Ham dicunt, defunctus migrauit a mundo: illucque sepultus est. Deinde ad Martinas deportatus, postea vero ad Malbodium translatus, ibique nunc quiescens beatæ resurrectionis expectat diem. Si quis autem nosse desiderat huius sancti viri vitam, genus, & patriam, recurrat ad eum de quo hæc sumpsimus librum; nos vero ad propositum redeamus.

[Annotata]

a Hæc ante fugam Aldegondis e domo paterna videntur accidisse, & hic præpostero ordine relata.

b Corrigendus hic parachronismus. Cum mortua est S. Aldegondis, Episcopus Rotomagi erat S. Audoënus; cui S. Ansbertus successit, a Sede deinde sua a Pipino Crasso Maiore-Domus, non Rege sed Regibus ipsis imperante, deiectus, in Alto-monte exulauit, vt ad eius vitam 9 Febru. dicemus.

c Qui potuisset S. Audoënus adesse, si iam ante eius successor in Alto-monte exul fuisset?

d Vitam S. Vrsmari dabimus 18. Aprilis, in qua dicitur neptem suam paruulam commendasse S. Aldegondi; & alia de Malbodiensi cœnobio narrantur.

e Haud satis credibile est adfuisse hic S. Erminum, etiam puerum, qui minimum 77. post annis, anno nimirum 737. obiit, vt ad eius vitam a coæuo scriptam dicemus 25. Aprilis.

f Vitam S. Ettonis dabimus 10. Iul.

g S. Eloquij 3. Decembr.

h De S. Ableberto, siue Emeberto, egimus supra 15. Ianu. vbi & hunc Baldrici Episcopi locum ex lib. 1. Chronic. cap. 16. retulimus; & quid Martinæ sint exposuimus.

CAPVT IV.
Miracula. visiones. ægritudo.

[13] Dicato denique & consecrato sancto loco, singuli redierunt ad sua; beata Virgo remansit in propria. Et vere in propria ibi cum Propheta deplorabat: Hæc requies mea in seculum seculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. [Psal. 131. 14.] Vt vero sanctæ Trinitatis se venerari monstraret, trina persona indiuisibilem substantiam, tertiam quoque adiecit construere parochialem ecclesiam, quam in honore & cōmemoratione S. a Quintini Martyris consecrari fecit, b vigesimo anno Regis Francorum Dagoberti. Nanciscens igitur vndecumque sanctitatis sibi assumere normam, necnon religiosæ habitationis formam, inuisebat seruorum Dei habitacula circumquaque posita. Adiit itaque egregium virum Humbertum, qui in sua commanebat vicinia, quoniam rumor sanctitatis eius ad ipsam vsque peruenerat. [Inuisit S. Humbertum Maricolis:] Quadam denique die ad eumdem virum Dei profecta, videntes se inuicem & mutua salutatione honorantes, requieuerunt parumper. Post multa denique vitæ salutaris colloquia, Christi Virgo dixit B. Humberto: Vellem, Pater sanctissime, locum istum lustrare, qualiterue conueniat religioni videre. Cumque circumeuntes explorarent locum, ait sanctissima Virgo: Pereo siti, Pater sanctissime. At ille ait: Sustine modicum: hac in parte decurrit fluuius, qua modo peruenturi sumus. Nequaquam, mi Domine, quoniam fatigata sum itineris longitudine, quapropter nimis exæstuo sitis grauedine. Cumque circumspectantes nullum viderent adesse solatium, Dei, qui semper præsto est sperantibus in se, requirunt subsidium. Videres Petrum cum Paulo, licet differentia fuerit sexus, alterum caput terræ defigere, alterum oculos ad cælum leuare. Sacerdos sanctus caput terræ deflexit, Virgo venerabilis manus virgineas, oculos columbinos, mentem sine disceptatione, ad cælum leuauit; manus largas eleemosynis, mentem deuotam sanctis meritis. [eum eo fontem precibus elicit:] Completa oratione vident ab imo terræ venam fontis scaturire, qua non solum sitim refocillaret Virgo, sed quæ circummanenti sufficeret populo. Hac igitur interim magnificata sublimitate, percepta benedictione Sacerdotis, regreditur ad monasterium, fugiens tantæ virtutis c indiculum.

[14] Interea dum B. Aldegundis tota anima, tota mente, totis viribus desideraret gaudia patriæ cælestis, [multas ad se cōfluentes] ibique degens læta sibi cantaret, Introduxit me Rex in cubiculum suum; nobiles & potentes, virgines & viduæ confluebant vndecumque, desiderantes eius magisterium. Itaque percipientes ab ea præcepta salutis, gaudentes succinebāt: Exultabimus & lȩtabimur in te, memores vberum tuorum: recti diligunt te. Habebatur illic magisterium vitæ, disciplina iustitiæ, institutio veritatis, professio castitatis. Erat pia contentio præoccupantium sese obsequio veræ humilitatis, necnon offerentium se ipsas Deo hostiam viuam, sanctam benedictionem in odorem suauitatis. Instituebantur pusiolæ disciplinabiliter timere dominas, iuuenes reuereri magistras, seniores iuniores diligere, altera alterius onera portare. Materfamilias, Sancta scilicet Aldegundis, læta super his dicebat: Ecce odor filij mei sicut odor agri pleni. Ibi redolebat flos vuæ, quia magna erat virtus prædicantium, [sancte instituit:] quæ debriabat mentes audientium. Ibi vernabat flos rosæ, quia mira erat fragrantia, quæ rutilabat ex sanctarum lacrymarum, vigiliarum, ieiuniorum passione. Ibi flos violæ, quia magna erat virtus humilium, qua ex desiderio loca vltima tenentes se per humilitatem a terra in altum non subleuabant; sed pronis mentibus & corporibus cum Propheta dicebant: Adhæsit pauimento anima mea Domine: viuifica me secundum verbum tuum. [Psal. 118. 25.] Ibi splendebat flos oliuæ, quia suaue erat opus misericordiæ, quod more olei fouebat, & lucebat rei necessariæ. 0Ibi quippe candebat flos lilij, quia candida erat vita carnis de incorruptione virginitatis. Sed quia easdem virtutes de se habere non poterant, adiungebat, Cui benedixit Dominus. Et conuertens cor suum ad Deum cantabat: Descendat dilectus meus in hortum suum, vt comedat fructum pomorum suorum.

[15] Illo in tēpore B. Amandus multis fulgens virtutibus, plurimas nationes verbo prædicationis & vitæ meritis ad Christianitatis perduxerat titulum, [videt S. Amādum euntem in cælum:] multasque monachorum, Canonicorum, puellarumque congregationes ad summos produxerat honores. Cumque beato labori Deus finem vellet imponere, ostensum est beatæ Virgini Aldegundi, quia B. Amandus transiret ad Dominum, & multitudo populi, quæ per eum crediderat, sequeretur illum. Hanc igitur visionis formam misericordis Dei pietas, idcirco suæ sanctæ Virgini voluit demonstrare, vt cognosceret quia pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, ac per hoc magis ac magis inhiaret cælestibus.

[16] Igitur ne mens sacratæ Virginis qualibet aura fauoris humani ventilaretur, sollicita tractabat apud se illud Apostolicum: Castigo corpus meum & in seruitutem redigo: ne forte cum aliis prædicauero, ipsa reprehensibilis inueniar. [1. Cor. 9. 27.] Cumque legeret sanctam Virginem d Petronillam, Petri Apostoli filiam, clinicam factam, ne a Flacco Vrbis Comite propter nimiam carnis speciositatem duceretur in vxorem; cœpit & ipsa desiderare corporis infirmitatem. Corroborabat animum Virginis Apostoli sententia, dicentis: Quando autem infirmor tunc fortior sum & potens. &, Ne magnitudo reuelationum extollat me, [petit a Deo morbis exerceri:] datus est mihi stimulus carnis meæ, Angelus sathanæ qui me colaphizet. [2. Cor. 12. 10.] His atque aliis sanctæ Scripturæ testimoniis, vt diximus, roborata, tribulari desiderabat in corpore, vt glorificaretur in anima: & quæ sanctarum Virginum multiformes legerat passiones, multiplicesque triumphos; quoniam gentilis lictor deerat, a suo Creatore tormenta petebat, & certabant Virginis oratio & Creatoris miseratio, pensantis puellæ viscera & humanæ fragilitatis discrimina. [Ibid. v. 7.] Vicit Virgo, cum ex patientia S. Iob diceret: Oratio mea munda est: [cancro in mamilla laborat:] & ideo peto: Detur locus voci meæ in cælum. Et quia humiliter petiit, misericorditer impetrauit, quod patientissime supportauit. Accepit ergo cancri vulnus in mamilla corporis: cuius animæ vbera sicut duo hinnuli capreæ gemelli qui pascūtur in liliis. Cœpit grauissimis premi doloribus, quæ plurimis recuperabat sanitatem suis sanctis orationibus. Cumque a circumstantibus nimio dolori compatientibus tanti vulneris caussa requireretur, dicebat: Nolite me considerare quia fusca sim, quia decolorauit me sol. Sed hæc apud exteros: ad Deum vero & intra se suis illis familiarissimis singultibus & lacrymis replicabat sæpius: Proba me Domine, & tenta me: vre renes meos & cor meum: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, & complacui in veritate tua. Sic perseuerabat Christi Virgo in humilitate & patientia, petens fieri vulnus incurabile, quod susceperat amantissime.

[17] Ne ergo tam inremedicabilis & incurabilis dolor, ab his qui de corde in corde loquuntur vanitatem, [moribundum infantem sanat.] imputaretur meritis & impotentiæ, Christus hoc modo voluit declarare. Quodam die obtulerunt ei paruulum, cuius vita desperabatur a suis: iussitque B. Aldegundis, vt proiiceretur ante cornu altaris. Quod vt factum est, actutum redditus est incolumis. Cumque renuntiaretur Virgini Christi de subita sanitate infantis, gratias egit Christo Domino, qui facit mirabilia in cælo & in terra per infinita secula seculorum, Amen.

[18] Hactenus nostra, non vt decuit sed vt potuit, balbutiuit oratio, & de sanctæ Virginis ortu, institutis, & actibus, quamuis inepte, quam veraciter, quam conuenienter recitauit. Ea quæ sequuntur, sicut in antiquo gestorum ipsius codice reperta sunt, ponimus, ne sanctam historiam potius decurtasse, quam ordinasse iudicemur. Cum igitur adhuc esset in domo parentum suorum annis membrisque tenella, sed moribus matura; quidquid sui iuris erat, pauperibus misericorditer erogabat, &c. Cetera ad verbum cum priori Vita nu. 14. & seqq. consentiunt.

[Annotata]

a Colitur etiamnum S. Quintinus Malbodij festo semiduplici 31. Octob.

b Id verum esse non potest, si prius ædificatæ ecclesiæ & monasterij dedicationi adfuit S. Audoënus Episcopus, qui non nisi tertio anno a Dagoberti morte Episcopus est factus. De annis regni Dagoberti superius dictum.

c Forte indicium scripsit auctor.

d Colitur S. Petronilla 31. Maij.

De. S. ALDEGVNDIS TRANSLATIONIBVS.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

[1] Tres S. Aldegondis reliquiarum translationes reperimus: prima a S. Aldetrude procurata, altera anno 1161. a Fressende Abbatißa, tertia anno 1439. [Tres S. Aldegondis trāslationes;] Priorem arbitramur XIII. Nouembris contigisse; quo die Vsuardi exemplaria MSS. duo, quæ in monasterio S. Germani Parisiis, vbi monachus fuit Vsuardus, asseruantur, alterum a 400. aut circiter annis exaratum, alterum multo antiquius; itemq; MS. Ecclesiæ Bruxellensis, vetus MS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, Bedæ insignitum nomine, Brugense quoque, Vltraiectense S. Mariæ a 500. fere annis, vt coniicere licet, conscriptum, & alia, ita habent: Malbodio monasterio S. Aldegondis Virginis. Idem habent, sed loco non adscripto, Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum, vetus MS. monasterij S. Maximini Treuiris, S. Richarij Centulense, S. Lamberti Leodij. Si quis existimet hoc die potius deceßisse sanctam Virginem, 30. Ianuarij translatam, haud sane repugnabimus; si tabulas, aut testimonium fide digni scriptoris, monumentumue aliud protulerit. Translationem eo die inscripsit Martyrologio Gallicano Saussaius; 30. Ianuarij, vt alij plures, natalem: atque ita quidem nunc peragitur Malbodij, vt ex Officiis propriis eius Ecclesiæ patet. Verum non illa hoc tempore antiquißima translatio celebratur eo die, sed ea quæ a 200. annis, alio tamen die est facta, iussaq; annue recoli, vt mox dicemus. MS. Florarium hoc die habet S. Aldegondem filiam S. Basini Regis & Martyris, huius nostræ æqualem, sed quæ 20. Iunij Trunchinij iuxta Gandauum colitur.

[2] [prima,] Prima illa S. Aldegondis translatio sub finem septimi seculi contigit. Ita refertur in priore vita: Sepulta est ergo amantissima Christi Virgo, sponsa Domini, habitaculum Spiritus sancti, in villa suæ quondam ditionis, vbi animam reddidit Creatori suo, vocabulo Curtis-Solra, vbi vterque suus parens, tumulati esse dicuntur. Post hæc a Rege inclyto Sigeberto, atque beatissima Virgine Aldetrude Abbatissa translatum est corpus eius in municipium Malbodium. Vitiose additum hic Sigeberti Regis nomen, vt supra monuimus: [non præsente Sigeberto Rege facta:] nam cum is anno Christi 654. obierit, viginti fere annis prius ipsa Aldegonde, non potuit sane translationi illius interesse. An vir alius illustris adfuerit, Sigebertus nomine, quem posteriores non satis exacte habita ratione temporis, Regem fuisse scripserint; an potius interfuerit vel Francorum Rex Theodoricus, aut aliquis filiorum eius, vel Pipinus Herstallus Maior-Domus, qui quandoque Rex dictus reperitur quia Regibus imperabat; haud possumus certo statuere. Erat Aldetrudis a S. Aldegonde, vt ante scriptum, ad pietatem erudita, sororis eius VValdetrudis filia, quæ omnino videtur, vt suo loco dicemus, ante annum 700. deceßisse, cum ei Madelberta soror suffecta sit, quæ ab eadem Aldegunde erat religiosis moribus instituta.

[3] Altera translatio, aut potius reliquiarum in aliam capsam repositio, [secunda 6. Iun. 1161.] contigit anno Christi 1161. indict. 9. 6. Iunij. quo die Molanus in addit. ad Vsuardum, atque ex eo VVion: Malbodij, ostensio corporis B. Aldegundis Virginis. Est ea celebritas duplex secundæ claßis, vt ex officiis propriis Malbodiensis Ecclesiæ patet. De ea Saussaius eo die: Malbodij in Hannonia ostensio corporis S. Aldegondis Virginis & Abbatissæ, S. Gudulæ sororis: quæ sacræ depositionis iure celebris 1est penultima Ianuarij. Memoria lapsus est vir eruditißimus; non soror S. Gudilæ fuit, sed cognata, vt ex huius vita patet 8. Ianu. vbi Hubertus cap. 1. nu. 3. ita scribit: Efferebatur quoque SS. Aldegondis ac VValdetrudis cognatione, quarum prior, Deo dicata sua virginitate, se sub regulari cohibuit districtione, atque in eodem cælibatu curriculum peragens vitæ, nunc immaculati sponsi comitur diademate. [descripta ab Adriano:] Descripsit illam ostensionem, siue Translationem Adrianus S. Gaugerici Cameraci Decanus, Malbodiensis Ecclesiæ Præpositus & Cancellarius, quam ego vidi, inquit nu. 1. & nu. 3. cuius odoris suauitate sumus omnes astantes mirabiliter refecti, ita vt innueretur nobis, Ecce odor filiæ meæ … Ergo admirantes contulimus omnes: Quæ est ista &c.

[4] Tertia translatio facta est anno 1439. Indict. 2. feria 3. Pentecostes, [tertia 26. Maij 1439.] 26. Maij; statutumq; est huiusmodi translationis solennia celebrari in memoriale perenne feria tertia in festis Pentecostes, quocumque tempore euenerit, vt infra dicitur: [ab oculato teste descripta:] licet nunc 13. Nouembris officio duplici secundæ claßis Malbodij celebretur, nulla facta primæ Translationis memoria. Descripsit eam quoque translationem qui interfuit, vt ipse testatur nu. 11. Qui vidit & omnibus interfuit, scripsit hæc, perhibens de his testimonium.

[5] [aliæ 18. Oct.] Præter has translationes, 18. Octobris, quo S. Lucas Euangelista officio duplici secundæ claßis colitur, fit commemoratio S. Aldegondis, de qua in Lectione IX. ista habentur: Fit autem hæc B. Aldegondis commemoratio ob eleuationem aliquam vel translationem, quæ hodierna die facta creditur. An fortaßis eo tempore, quo Nortmanni Galliæ Belgicæ prouincias infestabant, alio asportatum est sanctæ Virginis corpus, ac deinde relatum eo die? Eodem spectare videri potest, quod in MS. Martyrologio monasterij S. Maximini X. Iunij habetur: [& 10. Iun.] Eodem die remotio Aldegundæ Virginis.

HISTORIA II. TRANSLATIONIS
Auctore Adriano Præposito Malbod.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

BHL Number: 0249

An. MCLXI.
VI Ivnii.

Avctore Adriano.

[1] Omnibus tam futuris quam præsentibus in Christo fidelibus in perpetuum. Certum est quod res gestæ prȩsentium a memoria hominum dilabuntur per successionem temporum. [Auctor a se spectata narrat.] Igitur necessarium & honestum duxi scribere, & per scriptum vniuersæ posteritati memorialiter commendare, gloriosam ostensionem sacri corporis sanctæ Virginis Aldegundis, quam ego vidi, etsi minus digne, tamen deuote & humiliter, & ordinem rei gestæ diligenter denotaui, semper adstans operi sancto præsentialiter.

[2] In nomine Domini VIII. Idus Iunij dies huius sanctæ celebritatis est constituta, longeque lateque diuulgata. Aduenit a Nicolaus Cameracensis Episcopus vir nobilis, [Multis viris illustribus præsentibus,] & cum eo Archidiaconi, & quam plurimi S. Mariæ, & S. Gaugerici Canonici, viri honesti: aduenit & b Balduinus Comes Montensis reuerendus, & c Alis vxor eius, mulier nobilissima & deuota; & cum eis Nobiles & potentes. Aduenerunt & Abbates multi, viri religiosi, confluxit & populus innumerabilis: allata sunt & corpora d Sanctorum, S. Gisleni & S. VValdetrudis, cum magno comitatu virorum ac mulierum. Insuper & Magister e Galterus Laudunensis Episcopus venerabilis, vir religiosus & prudentissimus, aduenit gratia dilectionis Ecclesiæ nostræ ductus, & a Domino Episcopo Cameracensi socialiter vocatus. Sic sanctæ Virginis Aldegundis curia solemnis est induta decore plenitudinis & gloria ineffabili.

[3] Mane facto intrauerunt ecclesiam supradicti venerandi Episcopi, Abbates religiosi, chorus Canonicorum, Conuentus Dominarum ibidem famulantium, Comes & Comitissa, & cum eis qui fuerunt honestiores & sanioris consilij de curia, omnibus aliis exclusis, ianuis clausis, [celebrata Missa,] seris firmatis. Celebrauit Missam Cameracensis Episcopus, intromissis astantibus, & deuote supplicantibus. Post hæc Episcopus Cameracensis & Laudunensis & Abbates officiosissime parati ante mensam Domini prostrati sunt, & alterutrum confitentes, psalmos pœnitentiales Domino decantauerunt, & sanctam Sanctorum Litaniam deuote compleuerunt. [religiose apertā capsa,] His ita gestis diu & deuotissime orantibus incedentes ad vetus feretrum accesserunt, & cum tremore nimio & reuerentia f desillari iusserunt. Quo facto sanctum vasculum, in quo corpus sanctæ Virginis quiescebat, inuenerunt. Quo aperto, statim exit odor suauissimus, [odor suauis exspirat:] cuius suauitate sumus omnes astantes mirabiliter refecti, ita vt innueretur nobis, Ecce odor filiæ meæ, in qua mihi bene complacui; odor, inquam, sicut odor agri pleni cui Dominus benedixit. Ergo admirantes contulimus omnes: Quæ est ista quæ ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ & thuris & vniuersi pulueris pigmentarij?

[4] Accessit propius Cameracensis Episcopus, manu tractans, [pes Sanctæ non putrefactus ostēsus populo,] & vnum de pedibus corio imputrescibili & vngulis sicut viuentes incorruptibiliter vestitum, a corpore segregauit, & sustulit, & omnibus astantibus ostendit, & facta benedictione omnibus se humiliter inclinantibus, in loco a quo sustulerat reposuit reuerenter. Similiter & caput sanctum ex maxima parte cute incorruptibili coopertum, & capillulis quibusdam adhuc vestitum, [item caput:] sustulit & ostendit inclinantibus se flebiliter; & post corpori sancto reiunxit.

[5] Hac sancta visione omnes astantes iocundati, & nimio desiderio accensi, accesserunt vt viderent propius, & oppresserunt Episcopos & Abbates vehementius & irreuerentius. Quod impatienter ferentes Episcopi, consuluerunt vasculum sanctum cum sacro corpore in sacrarium interius deferri, [in sacrario insuitur corpus panno serico:] vt possent ministrare expeditius & secretius. Quo facto, ostio cum paucis intromissis clauso, sanctum vasculum deposuerunt, & sic vnus ad caput, alius ad pedem humiliter accubitando se inclinauerunt, & tegulam vasculi de parte vnius lateris disiungentes deiecerunt, & subtili lineo panno subiecto, & subtracto alio panno serico pretioso, corpus sanctum tenaciter obligatum cum linteaminibus, quibus erat inuolutum, extraxerunt, & super apparatos suscipientes inuoluerunt, cum lacrymis orantes: Quam pulchra & quam suauis Virgo Aldegundis, sponsa Christi, intercede pro nobis, & pro omnibus aliis supplicantibus tibi. Et quia Episcopi minus erant docti in opere consuendi, vocata est Alis Comitissa reuerenda, & Fressendis eiusdem Ecclesiæ Abbatissa honestissima, & Abbatissa de g Gyllenghien, quæ ad diem festum venerat, mulier deuota: quæ accesserunt, & reiectis palliis, & manibus expeditis, circa corpus sanctum pie & lacrymabiliter ministrauerunt cum Episcopis. Et videres fideles mulieres opus agentes, tamquam Martham & Mariam Domino ministrantes cum Apostolis.

[6] Inter agendum ad mentem rediit, quod sæpe audieram a sanctis Virginibus sanctæ Virgini famulantibus in retroacto tempore, cum de hoc negotio tractaretur, ita consequentibus: O si me inueniat illa solemnitas! o quanta cunctis erit tunc hanc visuris iocunditas! o putas videbo! In hoc ostenditur quanto fuerunt accensæ videndi desiderio. Quod recolens, ad Episcopum flexo genu accessi, cuius benignitatem captando, dixi: Pater reuerende, vir nobilissime, [Auctore agente, Canonissis videndum & osculādum proponitur:] tu scis quia nobilitas oritur de fonte pietatis, cuius gratia propitiare nobilibus ancillis sanctæ Virginis, vt videant corpus specialius, cui die ac nocte seruiunt, & quam præ aliis diligunt ardentius. Quo concesso, ostio aperto omnes me suffragante intrauerunt, & sanctum corpus humiliter venerantes cum effusione sanguinis cordis, id est, cum lacrymis, deosculatæ sunt: & exeuntes dicebant ad inuicem: Virgo sancta, decus virgineum, decorans cælos cælorum, speciosa ad videndum, gloriosa inter choros Sanctorum, quid retribuemus tibi? quas sancta visione tua munerasti? Quæsumus propitiare nobis ancillis tuis vt digne seruiamus tibi.

2

[7] His expletis, Episcopi sanctum corpus in vasculo nouo aromatibus condito posuerunt, & extra ecclesiam ad stationem publicam cum summa veneratione detulerunt, [in noua theca reponitur,] ibique facto sermone ad populum, & facta venia peccaminum, & data absolutione pœnitentibus per gratiam Episcoporum, Dominus Cameracensis caput sanctum sanctæ Virginis iterum denudauit, & omni populo spectanti denudatum ostendit, & facta benedictione in loco suo cum corpore reposuit. [iam inuolutum,] Post hæc, totum sanctum corpus serico panno opertum super opertorium vasculi positum, Episcopi & Abbates religiosi circumstantes simul sustulerunt, & circumquaque deductum omnibus astantibus diligentissime ostenderūt. Tunc omnis populus quasi vir vnus vna Deum laudantes, vna deuotione pectora percutientes & capita inclinantes, deuotissime venerati sunt. In illa hora quanta fuerit aëris serenitas, [ostensum] quanta omnium gaudia, quanta pietas, quam miserabilia virorum ac mulierum suspiria, quantæ effusiones lacrymarum, solius Dei est cognoscere, & nostræ possibilitati vel indignitati non est præsumendum exponere. Denique corpus sacratissimum ceruino corio inuolutum, & firmiter consutum, in vasculo repositum tamquam sepelientes, cum oratione tegula coopertoria superposita clauserunt: & post vasculum tanta dignitate munitum in feretro nouo, auro & argento, sicut patet omnibus, pretiosissime & artificialiter composito, depositum indissolubiliter sigillari iusserunt.

[8] His tam venerabiliter peractis ad sanctum feretrum omnes accesserunt, & multis muneribus & oblationibus sanctam Virginem cum deuotione honorauerunt: & ad propria reuertentes laudabant Deum, qui gloriosus est in Sanctis suis & mirabilis, qui sanctam Virginem mirabiliter conseruatam, & honoratam in terris mirabilius glorificauit in cælis. Nec prætereundum est cum silentio, [innumerabili populo] quod cum celebrata sit hæc ostensio ante ianuas templi in loco, sicut videtur, nimis arcto, (res miranda!) astiterunt tamen simul ibi fere XL. millia virorum ac mulierum, sicut a pluribus qui viderunt est contestatum; & omnes sancta visione sunt lætati, & nulli de grauamine oppressionis sunt conquesti. Credimus autem quod locus tam astrictus tot millibus minime suffecisset, nisi largitas omnipotentis Dei pro merito & gratia sanctæ Virginis sic ordinasset. Ipsi gloria, decus, & imperium viuenti in secula seculorum, Amen.

[9] Actum Malbodio, anno Incarnati Verbi MCLXI. Indictione IX. [6. Iun. 1161.] Epacta XXII. concurrente VI. anno decennoualis cycli III. regnante Frederico Imperatore Romanorum Augusto, altercantibus de Sede Apostolica h Rolando & Octauiano, Remis præsidente i Sampsone venerando Metropolitano, præsulatus Nicolai Episcopi Cameracensis anno XXV. monarchiam Haynonij gubernante Balduino Comite reuerendo, k Iolendis nobilissimæ filio, Alis Comitissa Namurcensis Comitis nobilissimi filia. Ego A. S. Gaugerici Decanus, Malbodiensis Ecclesiæ Præpositus & Cancellarius scripsi & recensui.

[Annotata]

a Nicolaus Claret Episc. Cameracensis obiisse traditur apud Claud. Robertum an. 1167. sexto nimirum post hanc translationem.

b Hic est Balduinus III. cognomento Ædificator, Hannoniæ Comes, qui anno 1171. obiit, Montibus in S. VValdetrudis æde sepultus.

c Hæc alibi Alida dicitur, & Aleidis, & de matris nomine Ermensindis; Godefridi Comitis Namurcensis filia.

d Hic olim mos fuit vt ad Sanctorum translationes, publicæ pacta, pacificationes &c. ex variis locis Diuorum pignora adferrentur.

e Hic Cl. Roberto dicitur Galtherus de Mauritania, consecratus Romæ an. 1155. mortuus an. 1173.

f Siller & dessiller voces sunt Gallicæ, quæ consuere, siue penitus claudere; & dissuere, siue dissoluere & aperire significant. Hinc desillari Auctor deflexit.

g Gillenghemium monasterium est Virginum ord. S. Benedicti in Hannonia, conditum sub an. 1126. ab Ida de Ceruia nobili femina, & Ida matre Nicolai Episcopi Cameracensis, vt scribit Gazæus in hist. Eccles. Belgica.

h Rolandus Cardinalis post mortem Adriani IV. initio Septembris, anno 1159. Pontifex electus, dictusq; Alexander III. A duobus solum Cardinalibus electus est Antipapa Octauianus, Victor nuncupatus; huic Fredericus Imperator adhæsit. Videtur hic scriptor ignorasse, vtrius legitima esset electio, cum hæc scripsit.

i Hinc Cl. Robertum corrigas, qui 11. Augusti 1160 mortuum scribit hunc Sampsonem de Pratis Archiepiscopum Remensem. Huius mentio fit 20. Aug. in Vita S. Bernardi lib. 4. cap. 5. vbi dicitur vir magnificus & deuotissimus eius (Bernardi) amator.

k Iolendis, siue Iolenta, ex Comitibus Pontiui orta, vxor fuit Balduini II. Hannoniæ Comitis, mater Balduini III.

HISTORIA III. TRANSLATIONIS.
Auctore anonymo, teste oculato.

Aldegondis, Virgo Malbodii in Belgio (S.)

BHL Number: 0250

An. MCCCCXXXIX.
XXVI. Maii.

Avctore Anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
Translatio S. Aldegondis decreta.

[1] Solet vetustas delere de memoria hominum opera etiam magnifica, nisi historiis vel annalibus annotentur. Igitur vt quæ gesta sunt his diebus de Translatione corporis beatæ Virginis Aldegundis, & reseruatione pretiosi capitis eius extra nouam capsam, sint omnibus præsentibus & futuris fidelibus in generationes seculorum, nec de eorum cordibus vnquam deleat obliuio, scriptis prȩsentibus duximus committendum.

[2] Gratias agamus vniuersi diuinæ pietati, quæ in mediis angustiis huius terrestris habitationis nequam, multis nos solatur remediis, sicut ante nos Propheta commemorauerat, cum inquit; Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuæ lætificauerunt animam meam. [Psal. 93. 19.] Fidelis quippe Deus in promissis seipsum negare non potest, qui pollicitus est esse cum seruis suis in tribulatione, & eripere & glorificare eos. Dudum, [Vt 2. trāslatio calamitoso tempore facta,] scilicet anno Verbi incarnati millesimo centesimo sexagesimo primo, placuit omnium bonorum largitori mirificare sanctam suam electam Aldegundem, & transferri corpus eius de locello veteri in nouum pretiosum satis; eo tempore, quo Petri nauicula, id est, Ecclesia militans, magnis agitabatur fluctibus, & quo inconsutilem tunicam Christi, quam Iudæorum impietas disrumpere non præsumpsit, duo de Papatu contendentes, quantum in se est lacerabant. Quo in tempore misertus Ecclesiæ Malbodiensium Deus gaudia de translatione illa conferens, [ad solatium piorum,] sub tanto calamitatum pondere respirare concessit. Sic semper immensæ clementiæ placuit aduersis componere prospera, bona malis, iocundaque tristibus. Plena sunt huius veritatis vtriusque Testamenti diuina volumina: quod videre est in populo Dei, quem sæpe liberauit de manibus inimicorum suorum, & in Apostolis & Martyribus atque electis Christi, quos de periculis, de angustiis & mortibus & tyrannis, ne absorberentur, clementer eripuit. Reuera hoc habet omnis qui colit Deum, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur; si in tribulatione, liberabitur; si in correptione fuerit, ad misericordiam licebit peruenire. Corripiebat nempe diebus istis Deus habitatores huius regionis, sicut propinquas & exteras nationes, nunc fame, nunc peste, aliquando gladio, [ita & tertia;] malaque sua multiplicabat in eis; inter quæ hoc vnum fuit grauissimum, quod inter a Concilium generale Basileæ legitime congregatum, & summum Pontificem de auctoritate Conciliorum generalium erat non parua dissensio: quibus in fluctuationibus consolatus est Ecclesiam Cameracensem Dominus in partibus Hannoniæ, specialiter in regione Malbodiensium, & ostendit eidem misericordiam, ad quam gratia sua datum est ei peruenire, quando thesaurum pretiosum corporis beatæ Virginis Aldegundis diu in locello veteri reconditum, in vas nobile subtili artificio nimiaque ambitione & auro & argento fabricatum transferri disposuit.

3

[3] Ante siquidem lapsis multis annorum curriculis cœptum fuerat hoc insigne vasculum; sed malitia temporum præpediente, iam primo consummatum est. Cumque Dominæ Abbatissæ & toti collegio Domicellarum Virgini memoratæ deuote famulantium præsentaretur aspectibus, [diu expetita,] quarum sumptibus pro magna parte fuerat constructum, laudauere pariter omnes immensam Dei sapientiam, quæ tam industrios suæ famulæ præparauit artifices. Ad Reuerendum in Christo Patrem Dominum b Ioannem Præsulem Cameracensis Ecclesiæ nuntios mittunt pro translatione sacri corporis de veteri in hoc nouum mausoleum fienda: [ab Episcopo promissa,] quarum precibus pius Pater præbet assensum. Tamen variis interuenientibus curis pastoralis officij, morte præuentus, concessa implere non potuit. Ne tamen tam sanctum propositum præfatarum B. Aldegundis ancillarum & totius patriæ iret in vacuum; ad Capitulum prædictæ Cameracensis Ecclesiæ viri probati destinantur, [Sede vacante facta.] pro ipsa translatione caussam acturi: quos grate suscipit, & læta mente remittit exauditos, disponens Reuerendum in Christo Patrem Dominum Hugonem Dagnensem Episcopum, Vicarium in Pontificalibus Sedis vacantis, & venerabiles viros, Paulum Beye Archidiaconum maiorem in Ecclesia Cameracensi, & Ægidium Carlerij Sacræ Theologiæ Professorem Decanum eiusdem Ecclesiæ Vicarios in spiritualibus & temporalibus ipsius Sedis, omnia quæ ad hoc sacrum mysterium spectant opportuno tempore facturos.

[Annotata]

a Basileense concilium a Martino V. indictum legitime anno 1431. Eugenius Martini successor solui iussit. Qui coierant adeo non obtemperarunt, vt etiam alium Pontificem elegerint Amedeum Sabaudum, quem Felicem V. dixerunt: ab hac Synodo constituta sanctio synodica a Carolo VII. Galliæ Rege & Parisiensi Senatu recepta est anno 1438. nec nisi Francisco Rege sublata. Inde fortassis hic Auctor, qui an 1439. quo synodus Florētina ab Eugenio IV. indicta, aut certe non multo post scripsit, concilium istud Basileense ait legitime congregatum; præsertim cum Philippus Burgūdus Belgij Princeps iisdem Basileæ congregatus adhæreret, a quibus Petri Luxemburgij canonizationem petiit. Amedeus postea sponte se abdicauit, & a Nicolao V. Eugenij successore in Cardinalium cœtum cooptatus est. Durauit Basileense concilium a 7. Dec. 1431. ad 16. Maij 1448.

b Hic fuit Ioannes de Gaure, Petri Aliacensis successor, mortuus an. 1438.

CAPVT II.
Translatio solenniter peracta.

[4] Cvmque statutum tempus aduenisset, præfati venerabiles viri iussa complentes, Malbodium adeunt, [Magno concursu populi,] cum honore & gaudio ab Abbatissa & toto Domicellarum Capitulo suscepti. Ex qua hora lætitia ingens in toto oppido monstrata est: tympana iubilare plausibiliter nocte tota non cessauerunt. Et dum orto sole læta dies, quam fecit Dominus, accessisset, ingredientibus templum Domini, Reuerendo Patre Episcopo, & venerabilibus Archidiacono & Decano memoratis; adsunt ad hoc grande spectaculum venerabiles Patres Abbates a S. Gisleni, b d'Aumont, c S. Dionysij in Brocqueroya, d de Liessies, de e Maricolis, f Bonæ-spei, & de Tenellis: [præsentibus Prælatis,] Decanus & Canonici S. Quintini in Ecclesia S. Aldegundis Malbodiensis, Decanus Christianitatis eiusdem loci; Decani Ecclesiarum Sonegiensis, S. Germani Montensis, & de Binchio: Abbatissa cum toto collegio Domicellarum S. Aldegundis Malbodiensis: nonnullæ etiam Domicellæ Ecclesiæ S. Waldetrudis Montensis; Rector Parochialis Ecclesiæ S. Germani Montensis, vir famosus; ac multi Ecclesiastici spectabiles; quorum nomina nobis incognita, sed Deo cognita, precamur scripta sint in libro vitæ.

[5] Adsunt his rebus agendis nobiles & inclyti Domini, g D. Ioannes Dominus de Ieumont & de Castello in Ardenna; Ioannes primogenitus Domini de Linge; D. Michaël de Linge, [aliis nobilibus viris,] Dominus de Barbançon, D. Ioannes Dominus de Bossut & de Gaumerage, Ægidius Dominus de Barlaimont, & de Pierewiers, Pincerna Hannoniæ; D. Simon de Lalaing; D. Sanso de Lalaing frater eius; Anselmus Dominus de Trasegnies & de Silli; D. Adrianus Dominus de Trelon; D. Eurardus Dominus de Haja & de Ghoy; D. Pinchardus de Ghaure, Dominus de Fresin; Gerardus Dominus de Ville; D. Gerardus Dominus de Bossut & de Serfontaines; Iacobus Dominus de Harchies, Præpositus Malbodiensis; Ægidius de Harchies, frater eius, Præpositus Villemontensis; Ioannes dictus Broyant de Sars, pater; [& feminis,] Ioānes dictus Broyant de Sars, filius, Scutiferi; & plures nobiles Dominæ, scilicet Domina Abbatissa de le Thure, D. Maria de Melun, Domina de Hourdaing, Domina de Barbençon, Domina de Linge, Domina de Lens, Domicella vxor dicti Domini de Berlaimont.

[6] Quibus, & innumerosæ multitudini quam capere potuit ecclesia, factus est per præfatum Decanum sermo in eadem ad gloriam Dei, ad laudem beatæ Virginis Aldegundis, & salutem circumstantis populi. Quamuis enim erectum fuisset foris tabernaculum prominens, vulgo h Hourt nominatum, eidem ecclesiæ contiguum, vt ibi sermo fieret, & cetera mysteria; temporis tamen dispositio non sinebat populum esse sub dio ipsa hora sermonis; post quem, ad solatium incredibilis multitudinis, [post concionem] Deo volente, imbres pelluntur, & aura satis grata redditur. Tunc venerabilis Episcopus, cum Archidiacono & Dicano, Prælatis & Ecclesiasticis viris, & mulieribus, in spiritu humilitatis & animo contrito de templo ad tabernaculum progrediuntur, vt spectare valeat cunctus populus translationem optatam, in ipso iam delatis feretris nouo & veteri. Sed dum incedit processio, [& publicas preces,] a collegio Domicellarum Psalmi pœnitentiales decantantur flebiliter. Existentibus autem in tabernaculo Reuerendo Episcopo, Archidiacono, & Diacono, cum Prælatis Ecclesiasticis, & Nobilibus, ante corpus sanctum in veteri mausoleo, orationes cum lacrymis, flexis genibus, manibus iunctis, fiunt a singulis: dehinc Letaniarum officia cum aptis orationibus subsequuntur.

[7] Post hæc Episcopus surgens ab oratione, illud vas nobile mirificumque feretrum, [aperitur feretrum:] mox futurum sepulchrum corporis sacri, consecrat reuerenter. Quo officiose peracto, ad vetus accedit trepidus, Archidiacono & Decano ei famulantibus studiose: qui iubet illud discooperiri, & per industrios viros reserari signacula. Quibus solutis priusquam loculus, in quo iacet sanctum, de capsa trahatur, Præsul venerabilis cum suis Archidiacono & Diacono collegis, in oratione prosternuntur: similiter ceteri Prælati Ecclesiastici & Nobiles astantes, culpas & indignitates proprias confitentes; fiducia tamen de Dei misericordia, & clementia Virginis sanctæ, cuius mysteria geruntur, accepta, accedit propius, sepulchrum seu loculum ipsum de capsa illa veteri deponit. Quod cum esset firmiter clausum, iubet firmacula resolui, & eleuans superiorem tabulam, notas facit Dominus latentes in illo virtutes. Nam vt dignissimum corpus cœpit videri, [suauis odor exspirat.] suauissimus odor omnes repleuit astantes mirabiliter: prodeunt gaudia foris: & iam se continere non valentes, in voces prorumpunt exultationis & laudis: manus deuotas tollunt in cælum, glorificantes Dei potentiam, quæ famulam suam beatam Aldegundem tantis cumulat honoribus, vt non modo anima a potestatibus Angelicis in cælis, sed & corpus tam reuerenter veneretur a mortalibus in terris. Nobilium & totius populi miro modo exultat spiritus, & clamor magnus in Rama, id est, in excelso auditus est, [populo exultante:] quidam suspiria ab imo trahunt præ gaudio, alij tundunt pectora, decorē corporis sanctissimi videntes, & suam infirmitatem scientes: reliqui in cælum manus extendunt famulam Dei mirantes, & omnes ipsam aduocatam post Matrem Dei & patronam adorantes. Non fuit de memoria hominum tam læta dies, tam gratia plena, dum tam raro visa patriæ patrona cernitur, tam diu desiderata videri conspicitur. Eleuat enim ipsum corpus dignissimum de sepulchro, & omnibus ostendit Præsul venerabilis, adiuuantibus 4illum Archidiacono & Decano præfatis. Illud autem obuolutum erat corio ceruino foris, firma clausum ligatura, prout posuerunt Pætres nostri, tempore prioris translationis in monumento. Verum adeo erant tam firma omnia, ac si recenter posita fuissent, ita vt labor esset ista soluere cultro. Aperitur itaque, licet difficulter, a parte capitis, & ipsum inde extrahunt, vt separatim in reliquiario condentes veneretur. [corpus a capite separatur.] Hoc autem factum est communi Reuerendi Antistitis, Archidiaconi, Decani, Abbatissæ collegij Domicellarum, Decani & Canonicorum eiusdem loci consensu, vt multiplicatis honoribus cumulatius Virgo colatur, dum corpus in mirabilis pulchritudinis feretro, & caput in reliquiario præparando a supplicibus & deuotis adorabitur.

[Annotata]

a De S. Gisleni monasterio & oppido actum alibi, & plenius 9. Octob. ad vitam S. Gisleni.

b De Alti-montis cœnobio, Gallice Hault-mont, supra in hac vita, & in S. Marcelli 16. Ianu actum.

c S Dionysij in Brocqueroya monasterium Ordinis Benedictini, iuxta Montes Hannoniæ, a Richilde Comitissa fundatum anno 1082. vt patet ex Miræi Notitia Ecclesiarum Belgij.

d De Lætiensi monasterio actum est 7. Ianu. ad vitam Venerab. Ludouici Blosij. Præcrat tunc cœnobio huic Ioannes Abbas; qui 27. Iulij eodem anno obiisse traditur in Chronico Lætiensi.

e De Maricolensi cœnobio actum est supra, & plenius ad vitam S. Humberti fundatoris.

f Bonæ-Spei monasterium Ord. Præmonstratensis prope Binchium oppidum in Hannonia, cuius secundus Abbas fuit Philippus Haruengius, ab Eleemosyna dictus, scriptis celebris, S. Bernardo familiaris.

g Extant pleræque nobilium familiarum, e quibus hi Proceres erant, sed illustrioribus iam ornatæ titulis.

h Id est theatrum.

CAPVT III.
Reliquiæ venerabiliter reconditæ.

[8] Qvibus sic peractis, Præsul ipse venerabilis caput sacratissimum Virginis manibus gestans, spectanti multitudini nudum ostendit: cui reuerenter omnes adgeniculantes, cum lacrymis, exultatione spiritus, manibusque iunctis, misericordiam Dei per intercessionem Virginis efflagitant. Stupent autem ad miraculum, dum cernunt in illo cutem & capillos satis multos adesse, [Caput populo ostenditur, adhuc cute & capillis tectum.] & aliquot dentes, cum migrauit ad Christum euolutis circiter octingentis nouem annis: nec aliud aut parum sit immutatum a tempore prioris translationis, quo circiter ducenti septuaginta octo anni fluxisse creduntur. Sed hoc est, quod dictum est a Domino, qui Sanctos suos ita glorificat: Capillus de capite vestro non peribit. [Luc. 21. 18.] Profecto iam arrha incorruptibilitatis sponsæ suæ Dominus corpus ornat, cum ipsum a resolutione tanto nobis tempore seruat, insinuans, quam magna est gloria domus ipsius, & habitantium in ea, quanta suauitas, quanta claritas, dum humilis Virginis Aldegundis corpori tantos largitur honores. Ipsa hora, vt creditur, omnium calamitatum, pressurarum, angustiarum omnes immemores, tantum venerationi pretiosi capitis intendebant, meliora in futurum ex visione huiusmodi sperantes.

[9] Cumque per tabernaculi longitudinem venerabilis Præsul, ipsum honorabile caput ostendendo, morose gyrasset, ad locum veteris sepulchri reuersus, & ipso pretiosis linteaminibus inuoluto ac seorsum reposito, translationi corporis intendit deuotissime. Assumproque illo, [Corpus ostensum,] ac de locello in quo tam diu iacuerat eleuato, auxiliantibus venerabilibus Archidiacono & Decano sæpius memoratis, omni spectanti populo patenter ostendit. In mediis lacrymis gaudia prodeunt, modulatam consonantiam procul emittunt. Aliquamdiu igitur corpore Virginis subleuato, [in nouo feretro obseratur:] in nouum sepulchrum nouo feretro aptatum, chrismate & aliis sanctificationibus consecratum, Præsul reponit. Iubet istud clauis firmari, & suo annulo multis signat in locis. Sicque compositum, ad feretrum mirificum, chrismate multisque cæremonialibus ritibus sanctificatum, ipsi, Præsul, Archidiaconus & Decanus deferunt, & intus submittunt; venerabilibus Patribus Abbatibus, Domina Abbatissa, & collegio ancillarum Christi, & Virginis Aldegundis, Nobilibus & toto populo cuncta cernentibus. Feretrum ipsum habens in se nobilem thesaurum corporis sancti, capite foris seruato, clauditur firmissime, feratur repagulis, clauis, allisque ferri armamentis.

[10] His omnibus ita gestis, [referuntut ad templum;] adsunt quatuor vel sex maiores natu in Nobilibus, qui cum nonnullis viris Ecclesiasticis ipsum nobile feretrum, hoc pretiosum manna corporis Virginis B. Aldegundis habens, assumunt in humeros, ad ecclesiam de tabernaculo delaturi. Præcedit chorus collegij Domicellarum, & Canonicorum, altisone canentium hymnum Angelicum, Te Deum laudamus: cum quibus astat venerabilis Archidiaconus, manibus tenens pretiosum Virginis caput reuerenter, quem feretrum deferentes sequuntur: quos Prælati, ad vltimum Reuerendus Episcopus, & iuxta eum Decanus, omnibus concinentibus deuote & gaudenter hymnum memoratum. Cum ad medium ecclesiæ ventum est, [corpus in medio tēpli,] feretrum sistitur, luminaribus & pannis sericis omni parte circūpositis. Completo autem hymno, Antistes præfatus has laudes versiculo & oratione concludens, versus altare maius progreditur, præcedentibus Prælatis, Archidiacono caput ipsum deferente, & Decano, & dum Pontifex sacris vestibus induitur ad celebranda diuina, [caput in altari collocatur;] venerabilis Archiadiaconus humiliter reuerenterque caput beatæ Virginis super altare reclinat, in quo manet quamdiu Missa celebratur. Interim populus cateruatim ad feretrum fert munera, vnusquisque secundum suam facultatem. Interim resonant organa laudis, chorus Canonicorum iubilat, Domicellarum collegium psallit Domino, mente psallit & spiritu. [post Missam] Præsul deuotus gratias agendo & orando sacrificia complet. His ad finem vsque deductis, quidam, quorum Deus tetigit corda, [& varia dona oblata,] dona offerunt ad pretiosum caput in altari, vt reliquiario fabricando decenter claudatur. Quibus venerabilis Archidiaconus sæpe memoratus viam parat, & primus largiter tribuit. Post hæc rediens de sanctuario Episcopus, refert in illud, collocansque inter reliquias pannis mundissimis circumuoluit; [reponuntur in sacrario.] & ne quispiam præsumat ad nudum illud contingere, aut aliquid mali perpetrare, diligenter ipse suo signo, & præfati Archidiaconus & Decanus sigillo Sedis Cameracensis vacantis cōmuniunt. Et sic omnes Deum glorificantes redeunt ad propria.

[11] Qui vidit & omnibus interfuit, scripsit hæc, perhibens de his testimonium, [Quando hæc facta.] & scimus quia verum est testimonium eius. Acta fuerunt hæc anno Incarnationis Dominicæ MCCCCXXXIX. Indictione secunda, feria tertia, in festis Pentecostes, quæ tunc fuit XXVI. mensis Maij: præsidente in Ecclesia Domino Eugenio Papa IV. Alberto Rege Romanorum & Duce Austriæ, Karolo VII. Christianissimo Rege Francorum, Philippo Duce Burgundiæ illustri, Domino Hannoniæ; Sede ipsa Cameracensi vacante, a qua statutum est huiusmodi translationis solemnia celebrari in memoriale perenne, feria tertia in festis Pentecostes, quocumque tempore euenerit; præsentibus Reuerendo Episcopo, Archidiacono, Decano, Abbatibus, Dominabus, Domicellis, Ecclesiasticis & Nobilibus supra memoratis, cum incredibili multitudine populorum.

5

DE S. ARMENTARIO EPISCOPO TICINENSI IN ITALIA.

Post An. Chr. DCCXXX.

[Commentarius]

Armentarius, Episcopus Ticinensis in Italia (S.)

[1] Licet S. Armentarij, & aliquot aliorum Ticinensium Antistitum, gesta, ob crebras eius vrbis vastationes interciderint; eius tamen corpus ibidem in sacrario maioris Ecclesiæ religiose asseruatur, agiturq; eius natalis XXX. Ianuarij; quo die Martyrologium Romanum: [S. Armentarij natalis,] Papiæ S. Armentarij Episcopi & Confessoris. Galesinius: Papiæ S. Armentarij Episcopi & Confessoris: cuius corpus vbi reconditum est, diuino munere multis miraculis eluxit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ de eius vita hæc scribit:

[2] Armentarius Ecclesiæ Ticinensi post S. Damianum circa annum a Christo nato 720. [Acta ex Ferrario,] Episcopus præfuit. Is orationibus maxime addictus erat, dicereque solebat, iusta iuste petita non exaudiri impossibile esse; & orationem ad impetrandum quod petimus efficacissimam esse, imperioque sublimiorem: vis enim orationis aiebat vim ignis extinxit, ora leonum conclusit, bella dissoluit, dæmones expulit, tempestates & morbos fugat, mortisque vincula disrumpit, iram Dei malaque omnia a nobis auertit. Cum vir sanctus Ecclesiam Ticinensem aliquot annos sancte administrasset, tertio Kal. Febr. qua die eius natalis ab Ecclesia Papiensi recolitur, ad præmium euolauit in cælum. In Notis addit: Fertur in episcopatu annos 12. vixisse, obiisseque Gregorio III. Pontifice, & Leone Isaurico Imp. Iconoclasta. Sedit Gregorius III. a 16. Februarij, an. Chr. 731. Leonis Imp. 15. vsque ad 28. Nouemb. an. Chr. 741. Copronymi Imp. 1.

[3] [ætas.] Agit de S. Armentario Stephanus Breuentanus lib. 2. hist. Ticin. cap. 20. qui cap. 11. S. Damianum Armentarij successorem, de quo agemus 12. Aprilis, ait anno 690. Episcopum esse creatum, sedisse annis 30. Hunc Ferrarius, vt isthic dicemus, ostendit ante annum 690. Episcopum esse factum. Eadem fere, quæ Ferrarius ac Breuentanus, de Armentario scribit Ioannes Maria Spelta in Catalogo Episcoporum Ticinensium.

DE B. AMNICHADO MONACHO INCLVSO, FVLDÆ.

Ann. MXLIII.

[Commentarius]

Amnichadus, Reclusus Fuldae in Germania (B.)

[1] Inter Franconiam ac Haßiam, notas Germaniæ prouincias, Buchonia iacet silua, a fago arbore, quæ plurima isthic enascitur, & buche, vel buchbaum Germanis dicitur, nomen sortita. [Fuldæ B. Amnichadi natalis,] In ea ad Fuldam amnem conditum a S. Bonifacio Episcopo monasterium, & ipsum Fuldæ nomine appellatum; cuius antiquitates libris quatuor complexus est Christophorus Brovverus noster. Eo in cœnobio cum alij vixere sancti viri, tum seculo XI. Amnichadus Scottus, qui annos complures cellæ inclusus sanctißime exegit, obiitq;, hoc XXX. die Ianuarij. quo die VVion ita scribit: In Buchonia, Fuldensi monasterio, depositio S. Amnichadi Scoti, monachi reclusi; in cuius morte, ad eius declaranda merita, visiones cælestium luminum apparuere, & psalmodia ad eius sepulchrum diuinitus emissa audita est. Paria habet Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Ioannes VVilsonus in Martyrol. Anglicano, Dauid Camerarius lib. 3. de Scotorum pietate, qui omnes absolute Sanctum Scribunt, vti & MS. quoddam Kalendarium SS. Ord. S. Benedicti, & Ferrarius in generali Cat. SS. In nomine variant: plerique Amnichadum vocant, Camerarius etiam Annichadum; MS. citatum, Ammechadum; Marianus Annuchadum, Florentius VVigorniensis Animchadum; [varie scriptum nomen.] Ferrarius hic Amnicardum, at Kalendis Februarij Annachardum, fors diuersum ratus; Georgius Conæus Ammichabum; Brovverus Amichadum.

[2] Obiit anno 1043. ad quem annum ita scribit Marianus Scotus: Annuchadus Scotus & inclusus obiit III. Kalend. Februarij, in monasterio Fuldensi: super cuius sepulchrū visa sunt lumina, & psalmodia audita. Super quem ego Marianus Scotus 10. annis inclusus super pedes eius stans quotidie cantaui Missas. Ita Marianus vulgatus, sed quem a librariis mutilatum constat ex Florentio VVigorniensi, qui anno 1119. a Mariani morte 31. deceßit; hic enim ad annum 1043. ita scribit: [Is Scotus in Hibernia monachus,] Animchadus Scotus monachus & inclusus in Fulda obiit, super cuius sepulchrum Marianus huius Chronicæ auctor, decem annis ad pedes eius stans inclusus Missam cantauit; qui etiam hæc de supradicto Animchado retulit. Ipse, inquit, cum in Hibernia esset insula, quæ Keltra dicitur, quadam die Fratribus quibusdam aduenientibus, cum licentia senioris sui, nomine Kortram, caritatem eis fecit. Cumque quidam post cibum essent egressi; illi qui remanserant, ad ignem se calfacientes consederunt, atque bibere ab eo petierunt, quo nolente sine licentia coëgerunt illum. Tandem consensit; prius tamen ex eo potu seniori suo quasi benedictionem misit. Crastino autem ab eo interrogatus, [ob leuem culpam, iussu Abbatis exulat:] vnde sibi illum potum misisset, omnia quæ gesta erant retulit: moxque propter hanc tantum culpam eum senior de Hibernia exire iussit. Quod ille humiliter adimpleuit, sicque Fuldam veniens sancte viuendo inclusus, vt prædixi, obiit. Hoc autem mihi retulit Tigernah senior meus, cum quamdam culpam paruam coram eo fecissem.

[3] Me quoque audiente in Fuldam incluso, quidam religiosissimus eiusdem cœnobij monachus, [mortuus monacho benedicit:] nomine Gulielmus, supradictum Animchadum, iam sepultum, rogauit vt se benediceret: atque, sicut postea mihi confirmauit, eadem nocte per visum videre Animchadum …in sepulchro suo stantem, nimio fulgore nitentem, & extenta manu se benedicentem; totamque ipsam noctem etiam ego mellifluo plenam odore duxi. Hæc ait Marianus.

[4] Ita Florentius. Tigernah hic Mariani Magister alius longe est ab eo quem Carthusiani Colonienses 4. April. referunt; [a variis laudatur:] nam is S. Brigidæ æqualis fuit, vt ex eius vita patet. Georgius Conæus lib. 1. de statu religionis apud Scotos, scribit Amnichadum non ignobili in Scotia loco natum. Idem habet VVilsonus in Martyrologio. Recenset eum Trithemius inter viros illustres ordinis S. Benedicti, & Sanctum appellat, lib. 3. cap. 244. Eius quoque meminit in Chronico Hirsaugiensi. Christophorus Brovverus noster lib. 1. Antiquit. Fulden. cap. 20. de eo ita scribit, agens de Richardo Abbate: Iniit ipse munus suum post Henrici Imperatoris exordia; [cur Fuldam euocatus?] cumque aduenas trans mare monachos S. Benedicti nosset, insigni perfectioris vitæ studio ac seueritate disciplinæ ex Scotia venisse in Germaniam, dedit operam vt ad excutiendum suorum torporem, & accendendum exemplo virtutem, complures Scoticæ gentis monachos Fuldam accerseret; horumque accuratis vitæ doctrinæque studiis, veterem pietatem ac eruditionem apud suos excitaret. Id quod Marianus Scotus non siluit, qui & Amichadum monachum Scotum in Fuldensi monasterio vitæ sanctimonia clarum celebrat ad annum Christi MXLIII. quo & obiit. Quippe is prisco ritu isthic arctius inclusus ea sanctitatis opinione vixit, [miraculis claret.] vt super eius sepulchrum & cælestia visa lumina, haustæque voces Angelicæ psalmodiæ.

6

DE S. ADELELMO, siue ELESME, ABBATE, BVRGIS IN HISPANIA.

Circiter An. MC.

[Praefatio]

Adelelmus sive Elesmes, Burgis in Hispania (S.)

[1] Bvrgis, Castellæ veteris clarissima vrbe, celebris est S. Adelelmi veneratio, qui vulgo Elesmes, siue Lesmes appellatur. Nam licet alterum alij Lesmem, siue Elesmem, aut Elesmum statuant, vtroque tamen nomine priorem etiam appellant. [Adelelmi, siue Elesmes duo:] Posterior traditur S. Iuliani Episcopi Conchensis famulus fuisse, vt ad huius vitam 28. Ianu. diximus cap. 2. nu. 7. lit. k. Antonius Yepes Chronic. Benedictin. to. 6. centur. 7. ad an. 1091. cap. 2. scribit eum, dum egentibus triticum Antistitis sui iussu metitur, vi laboris rupto omento herniam contraxisse perquam molestam, quæ illi in reliquam deinceps vitam magnos dolores attulerit, quos ille insigni patientia tolerauit, [posterior etiam Beatus habitus:] atque Antistite vita functo Burgos reuersus sanctissimo fine vitam conclusit; ac vulgo Beatus habetur & nuncupatur, egregio conditus tumulo, qui etiamnum in Burgensi ecclesia visitur. Confunduntur hi quandoq; Elesmi vel Elesmes; & posterior, qui altero annis 100. iunior, atque de illius fortassis appellatus nomine, gente Hispanus fuit, Sanctus simpliciter nominatur. ita Ferrarius hoc die postquam S. Adelelmum retulisset, subiungit: Ibidem (Burgis) S. Elesmis Presbyteri. Alij Presbyterum non vocant, ac potius laicum fuisse, aut sane inferioris ordinis Clericum innuunt; ita inter ceteros Trugillo 28. Ianu. in vita S. Iuliani: Ex mandato viri sancti quidam eius famulus distribuit frumentum istud pauperibus: vocabatur autem famulus ille Lesmes, qui ex ingenti labore, quem sumpsit in tritico distribuendo, mortuus est, non minimam sanctitatis suæ opinionem apud ciues relinquens. Quis credat neminem e familia Episcopi fuisse qui id laboris susciperet præter domesticum Presbyterum, qui haud satis apte famulus diceretur Episcopi? Idem Ferrarius 28. Ianuarij: Apud Burgos in Hispania S. Elesmis Presbyteri & Confessoris. Quæ eum de posteriori hoc Elesme accipere patet ex Annotationibus: Apud alios, inquit, die 30. huius. In tabulis Ecclesiæ Burgensis, neque alia die annotatur. quod idem hoc 30. die repetit. Hoc ergo omisso Elesme, de seniore hic agemus.

[2] Colitur S. Adelelmus Abbas ab Ecclesia Burgensi, vt Patronus, officio duplici. De eo idem Ferrarius hoc die: Burgis in Hispania S. Adelelmi Confessoris. Benedictus Dorganius: S. Adelelmi Abbatis. Hugo Menardus: Burgis in Hispania S. Adelelmi Abbatis, discipuli S. Roberti Abbatis Casæ-Dei. Andreas Saussaius: Depositio S. Adelelmi, qui natione Gallus, [prioris natalis,] patria Lodunensis in Pictauiæ & Andegauiæ confiniis, in ipso adolescentiæ decore mundi fucos & illecebras respuens, Christo seruire sub regulari disciplina constituit. Factus igitur B. Roberti primi Abbatis Casæ-Dei in Aruernis discipulus, sanctæ monastices theoremata ita didicit, vt Euangelicæ perfectionis nitidum speculum sua conuersatione existeret. Vnde non solum ad monasterij regimen tertius ordine prouectus est, sed cum radios admirandæ sanctitatis longe lateque diffunderet, a Constantia Regina in Hispaniam crebris flagitationibus euocatus; ibi sanctissimæ vitæ propalato tramite, petente & adiuuante præfata Regina monasterium in honorem S. Ioannis Baptistæ extruxit, ascitisque plerisque ascetis, quos præcepta disciplinæ salutaris edocuit, sancto fine consummatus in Christo beate obdormiuit, honorificoque sepulchro donatus, gloriæ qua fruitur ex meritis præclara edidit testimonia.

[3] Testatur Yepes extare in Burgensi S. Ioannis Baptistæ monasterio MS. historiam rerum a S. Adelelmo gestarum, compositam a Rudolpho monacho cœnobij Casæ-Dei, [Vita a Rudolpho monacho scripta,] quem Almericus, vel potius Aimericus, sextus Casæ-Dei Abbas eo miserat, haud diu post Adelelmi obitum, cum ipse Aimericus tempore Ludouici Crassi, qui an. 1137. regni sui 30. obiit, Episcopus Aruernensis fuerit. Hanc Rudolphi monachi historiam sæpius allegat Yepes, & cap. 3. hæc ipsius recitat verba: Tunc vir Dei Adelelmus ad sibi datam cellulam venit, vbi per eum innumerabilia completa sunt miracula: super nudum solum tamdiu orabat, donec cogente natura vim somnus inferret; ibique cum paullulum obdormisceret, statim euigilans ab oratione non cessabat. In cella sua, quam ei dederat Rex, quotidie post Matutinos Missas celebrabat; quibus peractis, cum panum cophinis, quos poterat, ad ostium cellulæ, vbi pauperum transitus erat, quotidie sedens, quæcumque habebat, necessitatem patientibus largiebatur.

[4] Alfonsum Venerum testatur idem Yepes S. Adelelmi Vitam scripsisse. Hanc non vidimus; [& ab aliis.] vidimus quam edidit Ioannes Maldonatus, Thomas Trugillo in Thesauro concionator. Alfonsus Villegas, Benedictus Gononus lib. 3. de votis PP. Occidental. Lucius Marineus lib. 5. de reb. Hispaniæ. Damus hic quam Ioannes Marietta Ord. Prædic. lib. 1. histor. Ecclesiast. Hispan. cap. 4. & quinque sequentibus, Hispanice scripsit; etsi non omni mendo, præsertim Chronologico, carentem, vt infra adnotabimus. Accuratior est Yepesij narratio, sed miracula a se consulto prætermissa, vitandæ prolixitatis gratia, fatetur; quæ an Marietta cuncta persecutus sit, nescimus. Meminit quoque S. Adelelmi Martinus Carillius in Annal. ad an. 1093.

[5] Ætatem S. Adelelmi tum iidem expressere Scriptores, tum ex S. Roberti Casæ-Dei fundatoris Vita, [Quando vixerit.] quam 24. Aprilis dabimus, colligere licet, cui conuixisse Adelelmum constat. In ea ita scribit Marbodus: Eo tempore Francis imperabat Hainricus, Sedem Apostolicam Leo IX. tenebat; Papam itaque supradictus Episcopus (Rencon) adiit, vir sanctus Regem Francorum, vtrique super loci noui stabilitate, auctoritatis robur, & congrua priuilegia petituri &c. Regnauit Henricus I. ab anno 1033. vsque ad 1060. Sedit Leo IX. ab an. 1049. ad 16. April. 1054. Obiisse Adelelmum scribit Marietta infra, circiter annum 1070. Accuratius Yepes decessisse scribit, cum Ecclesiam regeret Vrbanus II. qui anno 1088. consecratus 12. Martij die Dominico, obiit 29. Iulij, 1099. [obiit post an. 1091.] Superstitem fuisse anno 1091. Adelelmum probat Yepes ex gemino Alfonsi VI. Castellæ Regis diplomate, vtroque dato Æra 1129. id est, anno Christi 1091. III. Non. Nouemb. feria 2. In priori dicit Rex: Hæc omnia concedo S. Roberto & Domno Adelelmo. in secundo vero: Igitur in Dei nomine ego Aldephonsus Imperator vna cum consensu coniugis meæ Reginæ Constantiæ, euenit mihi charo animo & propria voluntate, vt facerem chartulam donationis, & facio, propter remedium animæ meæ & parentum meorum, Domino Deo, & S. Roberto de Casa-Dei, & vobis Domino Adelelmo de illa mea capella &c.

[6] Viuebat ergo, vt iam ostendimus, S. Adelelmus an. 1091. 3. Nouembris; [ante 1103.] ast anno 1102. vel saltem 1103. 11. Octobris iam monasterio S. Ioannis pro eo præerat Cōstantinus; ergo is iam decesserat. Extat apud eumdem Yepes diploma Alfonsi VI. in quo istæc habentur: Ego Aldephonsus Imperator vna cum consensu coniugis meæ Reginæ Elisabeth, Euenit mihi caro animo & propria voluntate vt facerem chartulam donationis vobis Domino Constantino Priori & monachis monasterij S. Ioannis Burgensis, quod est de S. Roberto de Casa-Dei, in Domino nostro Christo, Amen. Ne quis suspicetur Constantinum quidem Priorem fuisse, sed Adelelmum Abbatem, recitat idem Yepes Bullam Sixti IV. Papæ datam 13. Aug. anno 1478. pontificatus illius an. 8. in qua hæc habentur: Sane pro parte dilectorum filiorum Prioris & Conuentus monasterij S. Ioannis prope & extra muros Burgenses, per Priorem soliti gubernari, ordinis S. Benedicti, nobis nuper exhibita petitio continebat, &c. De eius monasterij origine, progressu, moderno statu, plura legere est apud eumdem Yepes. Porro diploma illud Alfonsi Regis iam citatum quando latum sit, ita exprimitur: Facta charta testamenti noto die quinto Idus Octobris, Æra MCXII. Sed manifestum in Æræ numero mēdum; nam cum ex Pelagio Ouetensi, 7citando infra ad cap. 1. Vitæ litt. e. constet Elisabeth fuisse quartam Alfonsi coniugem, non potuit ea fuisse Regina Æra 1112. id est, anno Christi 1074. cum Constantia, quæ secunda fuit, adhuc vixerit anno 1091. Ergo Æræ numerus ita corrigendus videtur, vt pro MCXII. restituatur MCXL. vel MCXLI. qui est annus Christi 1102. vel 1103. Non potest Æra poni MCL. vel MCLI. qui esset annus 1112. vel 1113. quia anno 1109. 1. Iulij obiit Alfonsus. Omnino videtur scriptum fuisse MCXLI. atque L in I mutatum.

[7] [Eius trāslatio,] Scribit Yepes sepultum fuisse S. Adelelmum in sacello S. Ioannis Euangelistæ, haud longe a cœnobio quod nunc est sanctimonialium Augustinianarum intra vrbis muros: verum sub annum 1480. insignem S. Adelelmi ecclesiam parochialem, [ecclesia,] quæ nunc extat extra vrbis muros, ciuium eleemosynis ædificatam, eoq; illius translatum corpus; [sepulchrū.] sepulchrum vero summo splendore & magnificentia ornatum ante annos fere 50.

VITA
Hispanice scripta a Ioan. Marietta.

Adelelmus sive Elesmes, Burgis in Hispania (S.)

Ex Hispanico Io. Mariettæ.

CAPVT I.
S. Adelelmi institutio, militia, conuersio.

[1] Floruit S. Adelelmus, magnificæ vrbis Burgensis accola ac patronus, a Henrico Henrici filio, Romanorum Imperatore, qui anno Christi millesimo quinquagesimo septimo capessiuit imperium, at tenuit annos octo & quadraginta, b Alexandro II. [S. Adelelmus quando vixerit:] Gregorio VII. Vrbano II. Hierosolymitanæ expeditionis auctore, aliisque summum Pontificatum ex ordine gerentibus: regnabat tunc in Hispaniis c Alphonsus VI. d Toleti a Maurorum seruitute asserti laude illustris, qui Constantiam Galliæ Regis e Ludouici filiam, secundis sibi tedis iunxerat, regnū vero anno 1063. susceptum ad annum 1116. administrauit.

[2] Natus erat Adelelmus f Lugduni Galliæ nobili vrbe, quam Rhodanus & Arar celeberrima flumina alluunt, parentibus genere, opibus, virtute illustribus: disciplinis liberalibus in prima ætate institutus, [litteris institutus,] suorum deinde voluntate coactus militiæ nomen dedit; neque tamen id tempus solitis aliorum vitiis ac ludis triuit. [fit miles:] Mortuis deinde parentibus luculentam largiri pauperibus stipem, inque eos suam liberaliter hæreditatem erogare. Post Euangelico admonitus oraculo g, Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, & da pauperibus & habebis thesaurum, & veni sequere me; omnibus sese abdicare, [sua dat pauperibus,] eaque in egentes effundere, ac Christum sequi constituit. [Matth. 19. 21.] Tum vero consanguinei inuehi in eum ac monere vt cognatos potius hæredes scribat, quam alienos. Ille, [frustra obsistentibus amicis:] Nulli, inquit, mortali facultates meas lego: sed cum exiguæ illæ sint, vt iis sustentari commode non possim, iis venditis alias mercari possessiones amplissimas cupio, quæ omni bonorum copia affluentem vitam & sempiternam largiantur. Reprehendit eum quidam, ac pene cum conuicio, quod cum litteris esset a parentibus eruditus, vt Ecclesiastico muneri aptus aliquando redderetur, eorum ipse non obtemperaret voluntati.

[3] Statuit tandem omnino nuntium mundo remittere, suaque relinquere, [clam e patria discedit:] atque a patria abire, & Deo sese committere. Clam igitur omnibus, vnico famulo in comitem adscito, e patria discedit. Cum partem itineris confecisset, sodalem a se dimittit, omnia ei primum quæ penes se habebat elargitus, ac veste quoque cum eo mutata: tum Romam proficiscitur, Apostolorum Petri ac Pauli aliorumque Sanctorum monumenta religiose visitaturus. Credibile est non sine lacrymis ab inuicem diuulsos, ac salutaribus mandatis institutum ab Adelelmo famulum, vt animæ curam gereret, vt ne Deum aliquo grauiori piaculo offenderet, intelligeret denique, plerosque amicorum ac propinquorum caritate a salutis studio reuocari; hanc sibi spontanei exilij caussam esse.

[4] Tum iter solus prosequi, mendicato victitare, gaudere necessariarum rerum indigentia, qua Christo similis efficeretur. Iter illi h Icciodoro fuit, vbi tunc i Robertum reperit Abbatem Casæ-Dei, [inuitatus a S. Roberto, spondet se Casæ-Dei monachum futurum:] qui multis viuus ac mortuus cælestibus prodigiis clarus extitit. Vehementer Roberto sanctum eius sequendorum Christi vestigiorum probatum propositum est: multis igitur eum precibus hortari, vt omissa peregrinatione, secum in monasterio Casæ-Dei commoraretur. Nuncuparat Adelelmus votum sacra Apostolorum limina adeundi. Nefas igitur fuit Roberti acquiescere consilio: pollicitus est tamen se reducem eius monitis obtemperaturum, sanctumque D. Benedicti habitum suscepturum. Salute ergo data, ab eo tantisper separatur, cum quo animo coniunctissimus permanebat.

[5] Ferunt hoc iter peregisse Adelelmum nudis pedibus; seruasse assiduum, [Romam peregrinatur mendicans:] exceptis Dominicis ac festiuis diebus, ieiunium, precationibus perpetuo intentum. Nihil secum aut pecuniæ aut cibi detulit, vt sanctius obediret Christo præcipienti suis: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam. [Luc. 9. 3.] [pecunias oblatas recusat:] Fuit cum stipem oranti vir quidam probus pecunias eleemosynæ nomine offerret; quas ille recusauit, negans sibi aut omnino quærentibus regnum Dei necessarias esse: bonam eius voluntatem iam Deo acceptam: gratias se agere, quas relaturum Numen confidat.

[6] Romam appulsus Sanctorum reliquias pie veneratur, sacrisque locis k obeundis duos annos exigit, insigni cum vitæ austeritate, inedia, corporis sui diuerberatione, [obit loca sacra:] lacrymis, orationibus, stipem cum ceteris mendicis magna animi alacritate & solatio corrogans sibi. Tandem in Galliam redit vt datam Roberto Abbati fidem exsoluat. Ita eum vitæ asperitas deformarat, [ad S. Robertum ruersus] vt illum iam non agnosceret Robertus. Sed cum quis esset, verbis aperuisset, ruit in eius amplexum & oscula venerabilis Abbas, ac mutuis perfusi lacrymis Deo laudes cecinere, qui eorum votis annuisset, vt mutuo & aspectu fruerentur, & hortatu ac exemplo ad ardentiorem Dei caritatem excitarentur, atque ad decurrendam viam mandatorum Dei alacriores redderentur. Continuo sanctis Adelelmum vestibus induit Robertus, [sit monachus.] ac Benedictinæ militiæ insignibus militem Christi auctorauit.

[Annotata]

a Henrico II. qui Regum eius nominis tertius fuit, anno 1056. 5. Oct. mortuo, successit filius quinquennis Henricus, regnauitq; magno rei Christianæ damno annos 50. obiit Leodij anno 1106. 7. Aug. Vnde hic Mariettæ chronologiam emendes.

b Sedere qui hic memorantur Henrico imperante Pontifices, Alexander II. a fine Octob. 106. vsque ad 22. April. 1073. Gregorius VII. qui eodem die suffectus est, vsque ad 25. Maij 1085. huic successit die Pentecostes anni sequentis Victor III. obiit 15. Septemb. 1087. successit Vrbanus II. obiitq; 29. Iul. 1099.

c Obiit Ferdinandus I. Rex an. 1065. 27. Decembris, filiis regna partitus, Sanctio Castellam, Alfonso Legionem, Garciæ Gallæciam. Sanctius an. 1073. Zamorram obsidens interfectus est; successit ei Alfonsus frater, qui an. 1109. I. Iulij, feria & obiit natus annos 69.

d Cepit Alfonsus VI. deditione Toletum an. 1085. 25. Maij, die Dominico.

e Cuius Ludouici filia fuit Constantia? Ludouicus V. vltimus Regum Carolidarum obiit ann. 987. Ludouicus VI. cognomento Crassus, regnare cœpit an. 1108. annos summum 30. natus, vt non verisimile sit annis 17. ante, citatis supra donationibus assentiri & subscribere potuisse eius filiam iam Reginam, cum ipse non nisi 13. esset annorum. Yepes Francam fuisse Constantiam scribit, eoq; in Casæ-Dei monachos propensiorem. Alij Hispanam faciunt. Pelagius Ouetensis genus patriamq; eius non exprimit; [Alfonsi VI. Regis Castellæ vxores.] ita enim scribit in Adefonso VI. Hic habuit 5. vxores legitimas; primam Agnetem: secundam Constantiam Reginam, ex qua genuit Vrracam Reginam, vxorem Comitis Raymundi, de qua ipse genuit Sanctiam & Adefonsum Regem: tertiam Bertam, Tusia oriundam: quartam Elisabeth, ex qua genuit Sanctiam coniugem Comitis Roderici, & Gloriam, quam duxit Rogerius Dux Siciliæ: quintam Beatricem, quæ mortuo eo repedauit in patriam suam. De his alij pluribus.

f Idem scribit Yepes. Loduni in terminis Pictauiensis & Andegauensis diœceseon natum scribit Hugo Menardus.

g Quod legi in ecclesia audierat, vt olim Antonius, inquit Yepes ex Rudolpho monacho. 8]

h De Icciodorensi, vel Issiodorensi in Aruernis oppido, vulgo Issoire, actum est in 2. Vita S. Præiecti Episc. 25. Ianu. cap. 1. nu 3.

i Nulla in vita S. Roberti, quam 24. Aprilis dabimus, S. Adelelmi sit mentio.

k Ait Yepes quuotidie omnes Stationes Vrbis circumiuisse.

CAPVT II.
Virtutes Adelelmi ac miracula ante sacerdotum.

[7] Incredibilem hic Adelelmus in virtutibus progressum fecit, [Sancte viuit:] assidua inedia & flagellis macerans carnem, humilitatis & obedientiæ studiosissimus, semper intentus orationi; hinc & silentij, nisi loqui aut necessitas aut Maiorum imperia cogerent, tenacissimus, quippe qui cum Rege gloriæ assidue animo colloqueretur. Pacis erat & concordiæ amantissimus: S. P. Benedicti aliorumque eiusdem instituti Heroum insistebat quam diligentissime poterat vestigiis. [SS. vitas legit, & imitatur:] Sanctorum vita exemplar ei erat, ad quod vitam conformabat suam.

[8] Tironibus deinde instruendis præficitur: quod munus in religiosis congregationibus non nisi viris probatæ virtutis committi solet. [fit Magister Nouitiorum:] Id vero ita gessit, vt qua precibus ad Deum fundendis, qua præclaris exemplis multos ad egregiam vitæ sanctitatem effinxerit. Sacratissimum Iesu nomen magna prosequebatur pietate, vt quoties id proferret, [nomen Iesv reueretur:] aut oculos in terram demitteret, aut modeste inflecteret caput, idque veneraretur nomen per quod generi humano allata est salus. Hæc illi deuotio patrandorum miraculorum virtutem a propitio Deo obtinuit. Ab inuene quodam remedium rogatus aduersus molestam febrim ex diarrhæa difficili natam; [febrim benedictione pellit:] sublata manu ei benedixit, omnique eum ægritudine illico soluit.

[9] Vt cœpit diuino nutu celebrari Adelelmus, ad vitæ sanctioris exemplum atque animorum corporumque remedium, missus ab Abbate Buterlionem est: eiusdem congregationis domicilium erat. Hic vero magnus ei ob illustria isthic patrata miracula honor accessit. Viro nobili coquus famulabatur e a Monte-Gasconis oriundus: hic fœda infectus lepra, non modo ab ea functione, sed omnino ab ceterorum conuictu mortalium submotus est; quod legibus de eiusmodi contagione cautum est. Ergo reliquum vitæ peregre agere statuit: ac primum sanctum monachum Adelelmum visit: morbum illi suum cum lacrymis aperit, [leprosum benigne excipit,] vtque eo primum cœperit conflictari. Spem eum in Christo Iesu Saluatore nostro reponere Sanctus iubet: non dubiam ab eo opem offerri. Septem diebus panem ei a se benedictum præbet, eique faciem lustrali aqua aspergit, & sic a se benigne dimittit. Hic propter ingens flumen gradiens, cernensque implexo ad medium alueum vortice aquas deuolui, de recuperanda valetudine desperans, magnoque affectus vitæ tædio in eum se locum immittit, miserabili exitu ærumnosam vitam abrupturus. Cum iam aquæ impetu in eum vorticem ageretur, [eumq; bis ex aquis eripit:] subiit S. Adelelmi memoria, eumque his cœpit verbis compellare: Dei famule Adelelme, si is es quem te omnes prædicant, ades mihi in hoc vitæ discrimine. Mirabile dictu: duos supra aquam ipsam viros conspicit, quorum alter Adelelmus erat, qui manu prehensum eum in littus collocat, & mox eius se conspectibus subducit. Post iterum mali genij instinctu in aquam insilit, quo loco paratissimam sibi mortem reperturus videbatur, simulque tot calamitatibus & opprobriis finem. Iam pereunti subiit rursus B. Adelelmi recordatio: iterum illius opem in hoc animæ & corporis periculo implorat. Mirabilis Deus in Sanctis suis. Denuo pæne iam agenti animam adest Adelelmus, atque ex aqua in littus educit. Hoc miraculum suis deinde sodalibus retulit, quos consulto præcesserat vt male se perderet; ac tandem diuina virtute ab lepra omnino curatus est.

[10] Hinc magni fieri vndique ad sanctum virum concursus infirmorum, quos omnes corpore sanos dimittebat, pro animarum quoque incolumitate Deum precatus. Rustico in prato dormienti in os penetrarat anguis. ab amicis ad Adelelmum perductus, aquam ab eo benedictam, sibique Iesu nomine inuocato præbitam potat; [aqua benedicta anguem eiicit:] & continuo anguem sanguine inuolutum euomuit. Prorupere qui adstabant in Dei laudem.

[11] Mulieri cuidam infantulum educanti ita intumuere vbera, vt tandē purulentus humor fistulam aperuerit. [apostema vberum curat:] Magnam illa facultatum partem in medicos frustra expendit, omni auxilio frustrata: tum fama miraculorum Andelelmi mota, ad eum adit, obtestatur vt pro se peragat preces. Commota sunt Sancto viscera pietatis, flectit genua, consuetas tali in re ac tempore preces facit, vini paullum aqua a se benedicta diluti in abscessum illum vberum infundit. Illico ita pristina restituta est integritas, vt ne cicatrix quidem apostematis cerneretur.

[12] Aruernis quidam ab incunabulis mutus, a parentibus ad Adelelmum adducitur, [muto vocem impetrat;] vt imposita ei manu loquendi diuinitus impetraret facultatem. Eorum perspecta fide, tres panis bucceas in aquam benedictam intingit, ac muto annuit vt eas edat. Vnam deglutierat, cum Sanctus sperans suas a Deo exauditas preces, Dic, inquit, Benedictus Deus in cælo & in terra. Mira res: puer expedite eadem verba pronuntiat. Cumque ceteras edisset bucceas, iubetur a viro sancto eadem dicere. Paret illico, nec deinceps vitij illius vestigium in eo hæsit. [iubet id sileri.] Inanis tamen vitandæ gloriæ caussa præcepit ne cui id aperirent, Christum imitatus, qui cum mutum curasset vetuit id vulgari. Sed cum ab eo abscessissent, non potuere tanta Dei mirabilia reticere.

[Annotatum]

a Sic in Vita S. Roberti: Militem de Monte Gasconis, cui Bernardus nomen erat &c.

CAPVT III.
Sacerdotium. alia miracula.

[13] Coactus est deinde Adelelmus sacerdotio initiari. Sed cum intellexisset a Episcopo, qui se consecrarat, a Romano Pontifice sacris interdictum, quod simoniæ crimine esset obstrictus; fungi suscepti ordinis munere noluit. Cum vero huic Episcopo alius esset subrogatus, ad eum profectus est, vt de more sacerdotium obeundi potestatem postularet. [Prælata ei candela, maximo vento non extinguitur:] Sed cum innumeri assidue ad eum confluerent, coactus est noctu aggredi iter. Erat tunc, vt hiberna tempestate, ventus maximus, & frigus peracre. Cumque nox esset obscura, lumine opus erat ad viam reperiendam. Iubet ergo socium candelam ardentem manu gestare, dum ad ciuitatem pertingerent. Res inusitata! ventus validior insurgebat, nec tamen candela, nulla inclusa laterna, manu tantum prælata, extincta est; sed nocte tota sancto viro lumen præbuit. Percrebuit Aruernos venisse Adelelmum: [magni ad eum concursus:] nemo facile assequi dicendo potest, quam innumerabilis concurrerit multitudo hominum, qui aut animæ solatium, aut corporis remedium sperabant.

[14] Verum vt numquam virtutem non sequitur inuidia, fuit in eo cœtu Sacerdos, qui ludibrij potius quam pietatis caussa ceteris se iunxerat: [eum ridens podagra punitur,] hic ridere accedentes ad S. Adelelmum cœpit. At quæ sceleratos aut hic aut post mortem plectit diuina seueritas, vt esset Adelelmi virtus illustrior, Sacerdotem illum podagra percutit, tam graui ac molestia, vt exiguo tempore tristem in modum deformatus vix agnosceretur a suis. Sensit miser diuinitus inflictum sibi vulnus, ad vlciscendam quam Sancto consciuerat iniuriam; ante eum ergo abiicit sese cum multis lacrymis, suum confitendo scelus, veniamque Deum ac Sanctum flagitando. [ab eo sanatur.] Vir sanctus vt qui a Magistro suo Christo clementiam didicerat, non 9modo iniuriam illi condonauit, sed post breuem admonitionem domum remisit incolumem.

[15] Abbate Casæ-Dei b Adurano ad Episcopalem dignitatem assumpto, electus est c Abbas a monachis Adelelmus: quod munus quantumuis diu multumque deprecatus, [Adelelmus creatur Abbas:] tandem suscipere coactus est; gessit vero ita dextre, vt Deo esset acceptus ac hominibus, quod raro euenire solet: adeo arduum est in omni bonitate ac religione, timore & amore Dei, [sanctissime viuit,] sibi creditos conseruare. Longe ille aberat d ab huius ætatis moribus, cum plerique Prælati subditorum cura omni posita, seipsos tantum saginant. Ergo & consuetudinis retinens suæ, & exemplo suis prælucendi cupidus, corpus multa macerabat abstinentia ac flagris: pro sibi commissis Deum precabatur, eorum saluti inuigilabat, non ignorans quam durum iis qui præsunt futurum iudicium sit, quamque ab iis seuera exigenda ratio & sui & crediti sibi gregis.

[16] Ita humilitatem sectabatur, vt etsi curam sollicitudinemque gereret, [humillimus.] honorem tamen Abbatibus deferri solitum, nollet sibi haberi. Virum nobilem nescio quid rogauit: quod ille non tantum non tribuit, vt etiam contumeliam intulerit. [Ei quidpiam negans, a Deo punitur:] Patientissime id tolerauit Adelelmus, Deumque rogauit vt ei gratiam largiretur, qua culpam posset suam agnoscere. Insequenti nocte magni & intolerabiles eum dolores incessere: coactus igitur ad virum Dei accedit, veniam orat, mali remedium poscit. Deo supplicat Adelelmus, & viro recuperat sanitatem, qui mox quod rogabatur lubens concessit.

[17] Magni meriti res est præesse, sed multum distrahit animum, auocatque ab interiore cultu. Propositam igitur sibi præfecturæ bene gestæ coronam cernens Adelelmus, sed quietam & tranquillam ac diuinarum rerum contemplationi vacantem vitam ceteris arbitratus præstare, statuit eo se munere abdicare: neque nisi ea re perfecta conquieuit, omni neglecto honore & dignitate. Nam etsi nihil eius innocentiæ officerent, [abdicat se officio Abbatis:] sed cumulum potius ad eius merita adiicerent; maluit tamen iis carere, ac sibi quam ceteris vacare. Monachis ergo inuitis officio cedit, facitque eis quem vellent eligendi Abbatis facultatem, quando se eo munere censeret indignum.

[18] Angliæ e Reginam ferunt lethargo obnoxiam, alia frustra remedia expertam, ad eum misisse Legatos, vtque Deum sibi propitium redderet postulasse. Negat ille tantum se apud Deum gratia valere, vt rem consequi tantam precando valeat: [pane benedicto morbos curat.] tandem tamen & Reginæ explorata fide, & Legatorum pene importuna in petendo constantia, panem benedicit, mittique ad Reginam in medelam ægritudinis. Frustū ex eo pane comederat Regina, cum est sanitati reddita; & quotquot ex eo f ægri comedere. Voluit Regina extare accepti beneficij memoriam, suæque testimonium gratitudinis. Cum ergo sciret eum aurum, argentum, atque omnem prorsus pecuniam auersari; vestes, quibus in sacrificio offerendo vsus est, ad eum misit. Accepit sacrum munus Adelelmus, pietate id magis quam pretio æstimans.

[Annotata]

a Ranconis, siue Renconis Episcopi Aruernensis honorifica fit mentio in vita S. Roberti Abb. Casæ-Dei. Eius successor fuisse hic simoniacus Episcopus videtur. Stephanus inter Renconem & Durandum collocatur a Sauarone & Cl Roberto

b Durantum vocat Sauaro, Cl. Robertus Durandum, & Duranum. Obiit 20. Nouemb. 1095.

c Abbatem fuisse Adelelmum scribunt quoque Yepes, Gononus, Maldonatus Abest a Catalogo Abbatum Casæ-Dei apud Robertum. habetur in Notis ad Litanias Pictonicas Henr. Lud. Castanæi.

d Plurimos virtute & eruditione præstantes Abbates & ipsi nouimus in Belgio nostro, & in aliis prouinciis existere didicimus: quos hic perstringat Marietta haud scimus.

e Hæc videtur vel Edgita fuisse, vidua S. Eduardi Confessoris, (quam 5. April. 1075. obiisse scribit VVestmonasteriensis, VVigorniensis mense Decembri an 1074.) vel Mathildis, vxor Guilielmi I. quæ 1083 decessit.

f Scribit Yepes tunc plures in Anglia lethargo laborasse.

CAPVT IV.
Patrata in Hispania miracula.

[19] [Inuitatur in Hispaniam:] Non poterat Galliarum finibus aut Britanniæ, sanctitatis eius fama contineri; in Hispanias quoque penetrauit. Constantia Alphonsi VI. Regis secunda vxor (a cuius filia Vrraca, Raimondo a Tolosati, patri Alphonsi qui Imperator appellatus est, nupta, Hispanorum regia stirps ducitur) cognita eius sanctitate, viri sui auctoritate inuitari eum ad Hispaniam sua eruditione & miraculis illustrandam iussit. Opinari enim se, eius aduentu amplificatum iri Dei gloriam, fructumque ex eius præsentia ad omnia Hispaniarum regna redundaturum. Non potuit Sanctus Reginæ votis obniti, cognito quali fide peteret, & quanta in Hispanicis prouinciis recens a Maurorum iugo vindicatis religiosorum virorum inopia esset, aut certe arcano quodam diuinæ voluntatis motu instinctus. Ingenti gestiere gaudio Rex & Regina, vbi eum in suo regno conspexere: [detinetur aliquamdiu in aula:] ac præsertim cum vulgatam de eo famam viderunt rerum isthic quoque gestarum & virtutum splendore aut confirmari aut superari. Porro spe ducti diuinum sibi affore præsidium ob illius præsentiam, eum apud se esse voluerunt.

[20] Rati deinde haud satis decere, vt tanti vir nominis & sanctimoniæ, Aulam perpetuo sequeretur, secedere id rogantem permiserunt, transscripta illi ad habitationem capella aut domo S. Ioannis Euangelistȩ quam ad muros vrbis Burgensis Rex construxerat suscipiendis iuuandisque eleemosyna peregrinis, Compostellam ad S. Iacobi sepulchrum tendentibus. Cum eo in itinere transmittendus Tagus fluuius esset, qui aquis pluuiis eo tempore late intumuerat, ac periculum metueretur, quod pontes nulli erant; præcepit Rex validos legi equos, qui impetum fluminis frangerent, vt qui imbecillioribus vehebantur iumentis tutius traiicerent. Iam Rex fluuium præteruectus de Adelelmo quærit: negant adhuc ad flumen peruenisse. Equum præstantem ad eum mittit, quod strigoso & infirmo iumento sedebat, ne se in discrimen aliquod coniiceret. [flumen miraculose traiicit:] Ille inhabitantis in se numinis auxilio fretus, cum frontem ac deinde aquas efformata cruce consignasset, illa Psalmistæ verba proferens: Hi in curribus & hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri sperauimus; intrepide flumen transmittit, aqua vix ad asini suffragines pertingente. [Psal. 19. 8.] Rex miraculo attonitus ad eius sese abiicit pedes, eosque ac manus exosculatur, salutem ei animæ suæ ac corporis regnique incolumitatem commendat.

[21] Multas deinde illi possessiones tribuit, inter duo flumina sitas b Arlançonem & Bayvillum; in quorum medio illa S. Ioannis capella visitur, ac S. Adelelmi sepulchrum. Vt traditam sibi habitationem Adelelmus adiit, [peregrinos excipit:] Deo isthic cœpit religiosissime famulari, peregrinis sedulo ministrare, tecto recipere, cibo recreare, morbis liberare. Multa enim ab eo isthic edita miracula sunt. [lunaticam curat:] Perducta est ad eum lunatica, ore fœdum in modum distorto, inconditos edens gestus ex violentia insidentis dæmonij. Sanctus facta ex more oratione, ita dæmonem increpat: Præcipio tibi spiritus nequam in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, vt ab hac Dei famula excedas, eoque abeas vbi nulli deinceps nocere mortali queas. Dum hæc loqueretur, cœpit miseranda mulier vomere & ruere in terram exanimis. Bene illi precato Adelelmo, continuo surgit, cibum eo largiente sumit, ac pristinæ restituta sanitati, & coram quam plurimis pannum purpureum euomuit, qui, nemine eum contingere auso, ex omnium conspectu mox euanuit.

[22] [aliam, quæ serpentem deglutierat, sanat;] Alteri feminæ aperto ore dormienti, in stomachum anguis subiit. nihil illi medicinæ artis conatus omnes profuere. Ad S. Adelelmum perducta benedictam ab eo aquam bibit, serpentem instar anguillæ exspuit, 0ac diuina virtute dolore omni ac molestia caruit. Alteri quoque feminæ idem remedium saluti fuit.

[23] Sacerdos multum quartana febri recidiua conflictatus, cum nullo medicinæ auxilio leuaretur, ad S. Adelelmum accessit, [item aliam:] & gutta vnica aquæ benedictæ, qua ille ad se accedentes aspergebat, perfusus, continuo omni febris molestia liberatus est. [febres curat.] Multa alia de doctrina & vita sancti huius Confessoris tradita sunt litteris: sed ne fastidium creem lectori, iis nunc narrandis supersedeo.

[Annotata]

a Imo, vt ex grauissimis auctoribus tradit Mariana lib. 9. cap. 20. Comitis Burgundi fratri, atque Guidonis Archiepiscopi Viennensis primum, deinde Romani Pontificis, cui Callisto II. nomen fuit. Burgundum quoque scribit fuisse Raimundum Vrracæ primum coniugem Rodericus Mendez Silua.

b Indiplomate donationis factæ ab Alfonso & Constantia, S. Roberto & Domino Adelelmo, Æra 1129. 3. Non. Nouemb. feria 2. id est anno Christi 1191. ista habentur: & totos illos hortos, qui sunt inter riuulo de Arlançon & riuulo de Vena. in alio diplomate, recitato ab Antonio Yepes in appendice tom. 6. eodem anno & die signato, dicitur: Et omnes illas hæreditates, quæ sunt inter duas aquas, quarum vna vocatur Riouena, & altera vocatur Arlançon.

CAPVT V.
Eius obitus. facta post miracula.

[24] Cvm tempus immineret, quo mortalem vitam & ærumnosam cum beata & immortali mutaturus, atque a Deo mercedem suorum laborum percepturus erat Adelelmus, [Æger exsultat:] cœpit corporis viribus destitui, & crescente indies infirmitate, quo magis corpus debilitabatur, hoc maiori exultabat animi alacritate, ad desideratum Dei sui conspectum amplexumque anhelans. Prolixa deinde oratione suos ad labores spirituales, quibus æterna requies comparatur adhortatus est. Quis lacrymas memoret & suspiria famulorum Dei? quis ciuitatis vniuersæ mœrorem, cum sentirent se breui orbandos optimo parente, a quo tot ac tanta corporum animorumque emolumenta percipiebant? Erat tum Burgis Petrus Pampelonensis Episcopus, a quo Adelelmus, facta ei prius peccatorum suorum omnium exomologesi, [extremis Sacramētis munitur.] cetera impendi solita morientibus sacrosancta Christianæ religionis Sacramenta suscepit, magna animi pietate ingentem profundens vim lacrymarum.

[25] Facta deinde pro omnibus qui ei se commendarant precatione, ad oratorium se S. Ioannis Euangelistæ deportari iussit, in cuius ingressu illa Psalmistæ verba pronuntiauit: Deus in nomine tuo saluum me fac, & in virtute tua iudica me. [Psal. 53. 1.] Crucemque religiose veneratus, In manus tuas, [pie moritur:] inquit, Domine commendo spiritum meum: & animam reddidit Saluatori suo Iesu, qui ei sedem iam & mansionem in cælo præpararat. Confluxit mox omnis ciuitas ac Clerus vniuersus, vt illius precum patrocinium imploraret, & exequias celebraret. Quibus triduo solemniter peractis, traditum est corpus sepulturæ ad dextram cellæ eius, trigesimo Ianuarij, circiter annum Christi 1070.

[26] [Æger attactu corporis eius sanatur:] Miraculis a morte quoque confirmata cælitus eius sanctitas est. In cella eius adolescens quidam erat informi corpore, qui tamen ab eo sanitatem se consecuturum sperabat: ad sacellum, in quo sanctum corpus necdum terra conditum iacebat, deductus, vt illud tetigit feretro impositum, illico diuina virtute integritati & valetudini restitutus est: quod prodigium multi conspexere vtriusque ordinis homines.

[27] Mulier quædam mariti & filiorum funeribus immoderate illacrymans, oculos ita debilitarat suos, [cæca ad sepulchrum visum recipit;] vt visu omnino careret. Decreuit ad sanctorum Apostolorum Petri & Pauli visenda sepulchra Romam peregrinari, sodali sibi & duce conducta. Vt Burgos venere, cæca illa senem eximiæ auctoritatis conspicere sibi in somnis visa est, cui & sui caussam itineris sciscitanti exposuit: iussa dein in Dei misericordia spem collocare, atque ad S. Ioannis Euangelistæ ædiculam iuxta vrbis muros adire: sepultum isthic esse Adelelmum quemdam, a quo posset suæ remedium cæcitatis obtinere, si id sincera pietate flagitaret. Non distulit illa quod iubebatur exequi: ædiculam petit, S. Adelelmum cum lacrymis inuocat. Nec longe illi aut Sancti fauor, aut Dei benignitas fuit. Visum recipit, cœptam peregrinationem nihil ducis egens peragit.

[28] [alius contortus sanatur,] Vir quidam contortis tristem in modum membris omnibus, dum ad S. Adelelmi sepulchrum excubat, remediumque orat, eum coram aspectabilem intuetur, auditque edicentem: Si salutem corporis consequi Deique misericordiam voles, vitam corrige, atque ex animo illatas tibi iniurias condona. Vtque ea se præstiturum recepit, manu eum Sanctus prehendit, &, In nomine Domini surge, inquit, & abi, nec a Christi prædicandis laudibus cessa. Subito coram omnibus incolumis extitit, & amplas laudes cecinit Deo admirabili in Sanctis suis.

[29] [alius graui afflictus dolore,] Bartholomæus quidam Burgos venerat, res nescio quas mercaturus: vt reuerti domum voluit, ingenti correptus est dolore, adeo vt linguæ & membrorum omnium officio priuaretur. Deportatus ad S. Adelelmi sepulchrum, peractis in ea æde excubiis, S. Adelelmi ope haud frustra implorata, incolumis abscessit.

[30] Pelagius adolescens acerbis renum doloribus torquebatur, vt neque niti pedibus, [alius renū dolore liberatur:] nec sedere præ doloris vehementia posset. Perducto ad S. Adelelmi sepulchrum, diuina bonitas sancti sui Confessoris meritis perfectam contulit sanitatem.

[31] Agebantur Burgis sancti Papæ Gregorij feriæ: ferrarius quidam faber tantum non eas celebrauit, [Festa violans manuum tremore punitur,] vt etiam religiosiores alios rideret. Nec diu dilata Dei vltio est. Intremuere illi manus, vt non modo opificium exercere suum non posset, sed ne cibum quidem ad os admouere. Sensit sacrilegio suo inflictam a Deo pœnam: crimen confitetur, ad S. Adelelmi sepulchrum confugit, extentisque supra illud manibus, cum lacrymis & peccati veniam & salutem corporis orat. [ope S. Adelelmi liberatur.] Non auersatur Sanctus missas ex animo preces: ergo exauditi sunt viri gemitus, tremore absolutus est, pie deinceps veneratus S. Gregorium ac S. Adelelmum, qui cum ceteris Dei electis æterna requie perfruuntur. Celebrat Adelelmum Ecclesia Burgensis 30. Ianuarij, quo die excessit e vita.

1

DE S. ANDREA CORSINO EPISCOPO FÆSVLANO, ORD. CARMEL.

Ann. MCCCLXXIII.

[Praefatio]

Andreas Corsinus, Ord. Carmelitarum, Episcopus Fesulanus in Italia (S.)

Ex variis.

§. I. Tempus Sedis & obitus S. Andreæ. Acta.

[1] Fæsulæ vrbs inter principes olim Herturiæ habita, infestis quingentorum annorum simultatibus Florentiæ, ad tria passuum millia distanti, collisa, tandemq; ab huius ciuibus nocturna irruptione funditus excisa; templo solum atque Episcopi ædibus parcitum, [Fæsularū vrbis] ciues Florentiam traducti: vix tenues nunc amplæ vrbis cernuntur reliquiæ: permanet tamen Sedes Episcopalis, quam erexisse isthic S. Romulum Apostolorum discipulum tradunt, de quo VI. Iulij agemus.

[2] Fuit inter huius successores S. Andreas Corsinus ex ordine S. Mariæ de monte Carmelo, [Episcopus S. Andreas Corsinus,] qui anno 1373. 6. Ianuarij sancto fine defunctus est, anno ætatis, vt in priore vita (nam geminas damus) nu. 28. dicitur, 72. aut potius 71. vt in posteriore nu. 19. & 21. Vnde liquet anno 1301. aut 1302. 30. die Nouembris, [natus an. 1302. 30. Nou.] vt infra asseritur, in lucem esse editum. Totus vitæ illius cursus ita colligi potest: In priore vita nu. 4. cum fere quindecim esset annorum, matris obiurgatione motus, a licentiori vita resilit, & num. 5. in crastinum, ecclesiam adit Carmelitarum, ac rite conceptis precibus, [anno ætatis 15. Religionem ingressus,] cooptari se in eum ordinem flagitat: fit voti compos, nu. 7. in conuentum ducitur, per tres menses probatur &c. Consentit altera Vita, in qua num. 3. illum ætatis suæ annum decimum quintum agentem admonuit mater. nu. 4. adlectus in religiosum contubernium dicitur anno 1316. fortaßis rectius 1317. dicas; vt sub Guidone Perpiniano, de quo in Notationibus agemus, profeßionem ediderit. Dominicus a Iesu in Notis ad priorem Vitam a se editam asserit ordinem Carmelitarum ingressum esse anno ætatis 18. prepterea quod nu. 28. dicatur obiisse ab ingressu ordinis anno LV. At nos mendum aliquod a librariis isthic admissum suspicamur, scriptumq; ab auctore fuisse LVI. vel LVII.

[3] Difficilius est, quoto ætatis anno Episcopatum adierit, definire. In priori Vita nu. 19. statuitur annus Christi MCCCLXII. tempore Vrbani Papæ. Quæ verba absunt a posteriore Vita; & sane videntur, [factus Episcopus an. 1360.] vt alia complura, de quibus in Notationibus, a quopiam interpolatore adiecta. Nam Pontifex factus est Vrbanus V. anno 1362. 27. Septembris. Fuerit igitur eo quoque anno ad Episcopatum euectus Andreas: ineatur calculus: ad 6. Ianuarij 1373. non nisi anni decem, & menses aliquot conficientur; cum tamen nu. 28. dicatur obiisse Episcopatus anno 12. quem annorum numerum Surius quoque expreßit. In posteriore Vita ex MS. Rubeæ-vallis omnia validiore catena connectuntur: nam nu. 14. legitur factus Episcopus anno natiuitatis suæ LVIII. nu. 21. mortuus anno Episcopatus sui XIII. ætatis vero, vt supra dictum, anno LXXI. Christi MCCCLXXIII. Ex quibus necessario consequitur, natum eum esse anno Ch. 1302. Episcopum factum an. 1360. obiisse 1373.

[4] Hæc breuiter de Sancti ætate. Recentiores quid sentiant, sigillatim percensere & expendere, [Errores chronologici quorumdam correcti.] nil attinet. Thomas Saracenus in Menologio Carmelitico vult Episcopum ordinatum anno Christi 1362. sub Vrbano V. ætatis suæ anno 58. obiisse tamen anno Episcopatus 12. ætatis 72. Christi 1373. quæ non cohærent. Abrahamus Bzouius tom. 14. Annal. an. Christi 1373. num. 7. allegat diploma Clementis VI. (cuius exordium sit: Inter cetera, quæ suprema dispositione) datum anno pontificatus sui octauo ad Andream tam Ecclesiæ Fæsulanæ præsectum. Electus est Clemens 7. Maij an. 1342. obiit sub finem anni 1352. Annus igitur illius octauus fuit a Nonis Maij anni 1350. ad Nonas easdem anni 1351. sicq; consequens esset, Andream annis minimum 22. Episcopum extitisse.

[5] Postquam translatum Florentiam est ad ædem Carmelitanam corpus S. Andreæ, multa ad illud patrata esse miracula probatur in priore Vita nu. 28. ex epitaphio, quod illi Collucius salutatus tunc temporis Cancellarius Florentinus posuit. Hic est Collucius Pierus Florentinus, [Epitaphiū S. Andreæ a Collucio scriptum.] qui a secretis fuit Vrbano V. & Gregorio XI. ipsius proinde Andreæ æqualis; cuius auditor, Posseuino teste, fuit Leonardus Aretinus, qui lib. 1. epistolar. ad Nicolaum scribit eum ebiisse an. 1406. vt idem ait, qui & de aliis libris ab eodem Collucio soluta strictaque oratione compositis agit in Apparatu sacro. Hoc porro S. Andreæ epitaphium a Collucio concinnatum ita exhibebat MS. codex Rubeæ-vallis: Huius epitaphium a Collucio poeta laureato editum, & marmoreo eius monumento insculptum, est tale:

Montis Carmeli de religione vetusta
      Raptus ad Ecclesiam, Fesuleamque mitram,
Progenie celeber, virtute celebrior omni,
      Hoc de Corsinis marmore sub tegitur.
Andreas Christi famulus de iure vocatus,
      Numinis æterni totus in obsequio;
Virtutum cultor, pater auxiliator egenis,
      Exemplo vitæ mirus & eloquio.
Qui qualis fuerit, miracula multa fatentur,
      Quæ Deus ostendit corporis ad tumulum.
Luce obiit sexta Iani, labentibus annis
Septuaginta tribus Domini cum mille trecentis.

Quæ autem illa miracula fuerint, quæ hic memorat Collucius, nusquam legimus.

[6] Non dubium quin eo quoque tempore vita S. Andreæ fuerit conscripta: nam quis credat annis demum ab obitu 80. aut circiter, illius gesta mandata esse litteris, quæ omnium celebrarentur sermonibus? Est ea fortaßis, quam damus, scripta tunc Vita, sed postea a quopiam interpolata, & varie aucta. Coæuum fere auctorem illa indicant, quæ nu. 25. habentur: [Vita olim scripta.] Super lumbos suos portabat ferrum in modum catenarum retortum, videlicet illarum quæ tenentur ad ignem, quod apud me est, & ipsum habui a quadam deuotissima muliere Fesulana, quæ ipsum rapuit post eius mortem, & ipsa portauit vsque ad mortem.

[7] Ceterum priorem earum Vitarum, quas hic damus, edidit e codice MS. Vaticanæ bibliothecæ & Notis illustrauit Dominicus a Iesu Carmelita Excalceatus, in libello, [Quæ hic editur,] quem de Actis Canonizationis S. Andreæ collegit. Continet, inquit in Notis, hic codex MS. vitam trium Heroum Ordinis B. V. Mariæ de monte Carmelo, nempe B. Angeli Hierosolymitæ & Martyris, Alberti Siculi & Confessoris, & B. Andreæ Corsini, vt scriptor illius testatur his versibus, quos in limine codicis affixit:

Lector amice, trium breuis hic tenet acta libellus
Heroum, a celso quorum stirps inclyta monte
Principium sumpsit: Carmeli a vertice sancti
Montis, sancta oritur soboles, laudata propago,
Angelus a Solymis, Siculis qui natus in oris
Albertus, pius Andreas Corsinica proles.

Auctorem Vitæ huius ait idem Dominicus esse Petrum Andream de Castaneis eiusdem ordinis, [a Petr. Andr. de Castaneis] sacræ Theologiæ Professorem; eumq; de se ipso verba illa protulisse nu. 33. Cum quidam Frater Petrus Andreæ, pro tunc Baccalaureus, populo prædicare deberet, & ipsam vitam & miracula enarrare, dubitabat & timebat, in facie Ecclesiæ ipsum Sanctum aut Beatum nominare &c. vbi innuit se, qui pro tunc, id est anno 1440. Baccalaureus erat, ad altiorem dein magisterij in Theologia gradum ascendisse. Et sane non paucis post victoriam illam, quam anno 1440. Florentini cōsecuti sunt, annis descriptam esse illam vitam, aut miracula saltem, ipse indicare auctor videtur; vt cum cap. 7. nu. 31. scribit: Inter quos (Magistratus) erant isti, vt sum memor, D. Angelus Iacobi &c. & num. 42. Ex cuius breuiaturis authenticis ego scriptor extraxi; eodemq; modo loquitur nu. 44. Ante annum tamen 1466. hæc consignata esse litteris, hinc coniici potest, [scripta post an. 1440.] quod num. 34. dicatur Senatusconsulto decreta supplicatio præcipuorum 2Magistratuum ad Carmelitarum basilicam cum cereis (quæ cæremonia, vt §. sequenti dicemus, postmodum intermissa, ac deinde mutata est) adhuc tunc viguisse; ita enim habetur: Et sic fit, & factum est, ac sancitum de voluntate Ecclesiastica Domini nostri Papæ.

[8] At si quis illa inter se conferat, quod vitæ auctor accepisse se a pia matrona Fesulana ferrum fateatur, quo cingere se S. Andreas solebat, [vel certe addita miracula.] quod ipsa post eius mortem rapuerat; & deinde post annum 1440. ac fortaßis circiter 1460. miracula se exarasse indicet; existimabit fortaßis vitam siue a Collucio seu quo alio scriptam esse, a Petro Andrea de Castaneis addita solum esse miracula. Quid si miracula, quæa nu. 37. ad finem vsque narrantur, ab alio etiam adiecta sunt?

[9] Breuiorem aliam vitam damus ex MS. codice monasterij Rubeæ-Vallis Canonicorum regularium in Sonia silua iuxta Bruxellam: [Alia vita ex MSS. & Surio.] cuius auctor aliquanto quam prioris recentior videtur, propterea potissimum quod nu. 27. dicitur: Nouissime in nostra memoria Matthæus Corsinus &c. Non multo tamen recentior esse potest, cum Ioannes Gilemannus, qui Vitas illas, quæ in Rubea valle asseruantur, collegit, & sua manu descripsit, anno 1487. obierit. Edidit eam Vitam, sed mutilam, Surius VI. Ianuarij.

[10] Ex duobus istis fontibus riuulos duxerunt, quotquot de S. Andrea scripserunt; [Alia de S. Andrea a variis scripta.] Abrahamus Bzouius to. 14. Annal. an. 1373. Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Gabriel Flamma, Siluanus Razzius de Sanctis Etruriæ, Petrus Ioannes Maffæus noster de Vita XVII. Confessorum, Franciscus Cataneus Dacettus Episcopus Fæsulanus in gestis Pontificum Fæsulanorum, Didacus Coria lib. 11. Chronici Carmelitarum cap. 10. Thomas Sarracenus in Menologio Carmelitarum, Marcus Antonius Alegræus in Paradiso Carmelitici decoris statu 4. ætate 15. cap. 139. Inde quoque hausta quæ super canonizatione & sanctitate S. Andreæ scripta extant; Relatio ad Paulum V. facta a tribus sacræ Rotæ Romanæ auditoribus, Francisco Sacrato, Ioanne Bapt. Coccino, & Alphonso Manzanedo. Relatio ad Vrbanum VIII. facta ab Eminentissimo Cardinale Ioanne Baptista Deto Episcopo Portuensi: Oratio Comitis Antonij Montecatini Aduocati Consistorialis, habita coram Vrbano VIII. Responsio Ioannis Ciampoli Secretarij domestici eiusdem Pontificis: Instrumentum Canonizationis scriptum a Constantino de Ruuere Referendario Pontificio. Quæ omnia sæpius typis seorsim singula vulgata, nonnulla Annalibus Bzouij inserta; tandem in vnum opusculum per Dominicum a Iesu collecta sunt, & Parisiis anno Christi 1638. excusa.

§. II. B. Andreæ antiqua veneratio, ac Beatificatio.

[11] Vixerat B. Andreas magna cum opinione sanctitatis. Ea in obitu plurimum aucta, & miraculis mox confirmata. Hinc de sacris illius exuuiis obtinendis concertatum a Canonicis Fæsulanis, [S. Andreas statim post obitum cultus:] & Carmelitis Florentinis. Eas illi in tumba lapidea maximo cum honore sepeliere; hi quod in ipsorum æde sibi tumulum elegisset, clam nocte sustulerunt, atque marmoreo postea sepulchro condiderunt. Factus ad illud populi concursus, beneficia diuina eius intercessione collata: Sane mirum est, inquit Cardinalis Detus in Relatione Canonizationis, quanta omnium veneratione ab ipso statim obitu beati viri sepulchrum frequentatum, reliquiæ cultæ, nomen imploratum sit.

[12] Anno Christi 1339. cum Oecumenicum Florentiæ Concilium celebraretur, noua corporis translatio apparatur, miracula multiplicantur, & quod huc, aut etiam ad præcedentia tempora, referri debet, cultus publicus, & non nisi Sanctis debitus ei delatus est. Siquidem (vt Relatio Canonizationis ad Paulum V. continet) dies eius obitus tamquam festus cum Missa & officio proprio ante annum 1440. vsque in præsens fuit semper celebratus in ecclesia B. Mariæ de Monte Carmelo Florentiæ, [an officio Ecclesiastico?] in tota diœcesi Fæsulana, vt probatur ex dicto officio relato in libro asseruato in sacrario Ecclesiæ Fæsulanæ, & inde extracto in dicto processu Actorum. Sed his haud suffragatur, quod an. 1440. post victoriam Florentinam infra num. 32. solennis Missa cantata de Trinitate, [Non videtur.] & de voluntate Domini Eugenij Papæ… ostensum est corpus… cum luminaribus & thurificationibus, & ex consilio Cardinalis Albergati a concionatore Sanctus & Beatus appellatus. Quæ innuunt ante de eo sacrum aut officium Ecclesiasticum non fuisse celebratum: & in superiori loco mendum aliquod in numeris annorum irrepsisse.

[13] Dixerunt Cardinales loco citato, quod secundum intentionem B. Andreas erat canonizatus. Quod ita interpretatur Cardinalis Detus in sua Relatione: Cum Cardinales, qui tunc Florentiæ aderant, [Beatificatus ab Eugenio IV.] viderent Nobilium plebisque studia in beati Antistitis cultu pio concertantium, simulque consensum Pontificis Eugenij, populorum votis ac precibus perbenigne annuentis, non dubitarunt affirmare honores illos speciem habere canonizationis, ac suo quidem iudicio Andream Corsinum eo die relatum inter Cælites videri posse. Montecatinus in Oratione ad Vrbanum VIII. Beatificationem appellat: Eugenius ipse Pontifex, inquit, ob hoc tam insigne miraculum, (victoriæ Florentinæ) tot aliis additum, eum in Beatorum numerum adscripsit. Et hæc caussa est, cur multi recentiorum putarint S. Andream ab Eugenio IV. canonizatum fuisse.

[14] Ex hoc ergo tempore cultus publicus augeri cœptus, potissimum XXIX. Iunij, quo victoria Florentina contigerat: eo enim die corpus quotannis ex permißione Eugenij ostendebatur, & torticea cerea a Senatu Florentino offerebantur, vt num. 34. refertur. Verum ea solennis oblatio in secundam Dominicam Iunij translata, atque aliqua dein ratione mutata est. Ita 4. par. Relationis ad Paulum V. Non contenta prima solennitate Respublica Florentina, [publicis & solennibus donariis honoratus a Florentinis.] ordinauit quod singulis annis in secunda Dominica Iunij DD. Priores liberati, Vexillifer iustitiæ, & alij Magistratus, deberent accedere ad ecclesiam B. Mariæ de Carmine, & ibi cum cereis accensis offerre donarium in honorem B. Andreæ. Cumque de anno 1466. per aliquot paucos annos dicta oblatio fuisset intermissa, fuerunt in concilio narrata historia reuelationis, & effectus victoriæ, ac dicta decreta tunc in memoriam beneficij in concilio facta; & fuit decretum, ne memoria dictæ reuelationis omitteretur, quod loco dictæ oblationis vestirentur 10. Nouitij dicti monasterij B. Mariæ de Carmine, qui processionaliter ire deberent ad ecclesiam S. Petri Maioris, & inde ad dictam ecclesiam de Carmine, quod vsque ad præsens seruatur. & par. 5. §. 3. dicitur … decretum Reip. factum an. 1446. (legendum forte vt supra 1466.) per quod fuit ordinatum Magistratibus quod in memoriam accepti beneficij a seruo Dei Corsino singulis annis impensis communitatis viginti pauperes vestirentur; quod paullo post fuit etiam ordinatum, vt decem Nouitij Professi conuentus S. Mariæ de Carmine, vbi seruatur corpus istius Beati, vestirentur, & quædam alia præstarentur.

[15] Addit in sua Relatione Cardinalis Detus: Florentinus populus non contentus iis honoribus, quos ab Eugenio magnos licet atque annuos impetrauerat, a Paulo II. vt illum in Sanctorum numerum adscribere dignaretur, enixe postulauit. Nec Paulus abnuebat, [Expetita canonizatio:] negotiumque Rotomagensi, Theanensi, ac Papiensi Cardinalibus dedit. Sed temporum ac personarum mutatione, vsque ad Clementem VIII. perducta est. Capeßiuit Pontificatum Clemens VIII. 30. Ianuar. an. 1592. Paulus II. sedit a 30. Augusti 1464. ad 25. Iulij 1471. Tempore intermedio festus dies cum Mißa & officio proprio celebrari cœptus apud Carmelitas Florentiæ & in diœcesi Fæsulana, vt in Relatione Canonizationis ad Paulum V. narratur 4. par. §. 1. vbi additur: Quin hoc idem obseruatum fuit in toto ordine Carmelitano, [Ecclesiasticum officium illi impensum;] vt habetur in eius Missali & Breuiario impresso vsque de anno 1557. & cum Episcopus Fæsulanus anno 1583. (nescitur de qua caussa) consuluerit fel. rec. Gregorium XIII. super celebratione huius festi; Cardinalis Sirletus per suas litteras respondit Papam annuisse, vt posset celebrari Missa & officium proprium iuxta Missale & Breuiarium Carmelitanum. Meminerunt huius declarationis Franciscus 3Cataneus Dacettus Episcopus Fæsulanus, Philippus Ferrarius de SS. Italiæ 14. Ianuarij in annotatione ad Vitam S. Andreæ, Lucas Castellinus de certitudine gloriæ Sanctorum Canonizatorum cap. 9. num. 42. & Dominicus a Iesu in Notis ad Vitam S. Andreæ, qui tum S. Andream inter Beatos vult recensitum, & sancitum de eo tamquam de vno Confessore officium Ecclesiasticum in toto ordine Carmelitano & Ecclesia Fæsulana celebrari posse.

[16] At quo die tum celebratum hoc officium? VI. Ianuarij, quo obiit, refertur in plerisque Martyrologiis. MS. Florarium: Ciuitate Florentina B. Andreæ Corsini, [non 6. Ian. qui eius natalis,] Episcopi & Confessoris, qui floruit circa annum salutis 1373. Carthusiani Colonienses in auctario Vsuardi edito 1515. & 1521. Ciuitate Florentia B. Andreæ Carmelitæ, Episcopi Fæsulani. Vetus Kalendarium ordinis Carmelitani apud Dominicum a Iesu: Florentiæ B. Andreæ Carmelitæ, Præsulis Fæsulani, odore virtutifero longe lateque fulgurante splendescentis. Eadem de eo prædicant Molanus in additionibus, & Canisius in Martyrologio Germanico. Galesinius in Notationibus ad VI. Ianuarij: Florentiæ B. Andreæ Fæsulani, cuius vita pie exarata extat apud Surium. Constantius Felicius: Andreæ Corsini, Episcopi Fæsulani, Ordinis Carmelitarum, qui natus est vltimo die Nouembris, ordinem ingressus anno 1317. & postea anno ætatis suæ 58. inuitus electus & consecratus Episcopus; denique cum ob miracula facta celebre iam consecutus esset nomen, obiit anno 1373. vitæ suæ 71. quem Florentini ex concessione Eugenij IV. venerantur.

[17] Hæc VI. Ianuarij, quo tamen die ob solennitatem Epiphaniæ officium de B. Andrea dici non potuit, [sed 14. Ian.] ideoq; XIV. Ianuarij, exacta Epiphaniæ octaua, refertur in aliquibus Breuiariis, quo die ex tabulis Ecclesiæ Fæsulanæ Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum: Fæsulis in Thuscia B. Andreæ Episcopi, Ordinis Carmelitarum. annotatq; ex Gregorij XIII. Pont. Max. concessione officio coli Ecclesiastico hac die, licet in die Epiphaniæ obierit. Refertur eodem die in catalogo Sanctorum Italiæ, & in noua Topographia eiusdem Ferrarij. Dissentit Dominicus a Iesu in Notis ad Vitam S. Andreæ, aitq; Ferrarium a vero aberrare: [nunc 30.] Constat, inquit, inter nostros ascetas numquam eodem die celebratā fuisse festiuitatem S. Andreæ. Nam cum obierit in die Epiphaniæ Domini VI. Ianuarij, reiecta est eius celebritas in XXX. Ianuarij e vetusta consuetudine Ordinis. additq; a Ferrario citari ad suam sententiam adstruendam Franciscum Maurolycum. cum ipse ea verba Ferrarij ob distinctionem omissam perperam de S. Andrea intellexerit. Maurolycus hac die, inquit Ferrarius, post S. Pontianum Martyrem, Cleri Diaconi & Martyris meminit. Ita habet Maurolycus: Apud Spoletum Pontiani Martyris. Item Cleri Diaconi in mare mersi.

§. III. Canonizatio S. Andreæ.

[18] Hæc de veteri erga B. Andream religione decretisq; illi honoribus. Quæ gesta deinceps, donec solennis peracta canonizatio, explicat Cardinalis Detus in Relatione ad Vrbanum VIII. Clemens VIII. Pontifex Christianissimorum Franciæ Regum, [Caussa canonizationis acta sub Clemēte VIII.] & Ferdinandi Etruriræ magni Ducis, & venerabilis Carmelitarum Ordinis, & nobilis Corsinæ familiæ, precibus permotus, per Apostolicas litteras, Dominis sacrorum Rituum Cardinalibus mandauit, vt Processum informatiuum auctoritate ordinaria iam compositum, continentem centum octuaginta & vnum testes, expenderent referrentque. Expenderunt illi, retuleruntque Pontifici, caussam eo in statu esse, vt sacræ Rotæ auditoribus committi posset. Igitur petentibus, quos dixi, Principibus ac Generali Carmelitanæ familiæ cum ordine vniuerso, nec non Bartholomæo Corsino, Florentino Senatore, tam suo quam totius Corsinæ gentis nomine: demandata est ab eodem Pontifice cognitio caussæ tribus sacræ Rotæ auditoribus Francisco Peniæ Decano, Ioan. Garsiæ Millino, & Alexandro Iusto.

[19] At Clemente e viuis sublato, Paulus Quintus, repetitis eorumdem Procerum aliorumque precibus annuens, iisdem Rotæ auditoribus caussam rite cognoscendam confirmauit. Quam illi caussam nouo studio complexi, litteras remissoriales ac compulsoriales relaxarunt, dixeruntque Alexandro Martio Medices Archiepiscopo Florentino, Lucæ Alemanno Volaterrano, & Bartholomæo Lanfredino Fæsulano, Episcopis, [& Paulo V.] a quibus omni adhibita cura, vti iniungebatur, examinatis centum & quatuordecim testibus, extractisque iuribus & antiquis monumentis, formatus legitime processus super vita, sanctitate, ac miraculis beati Antistitis, Romam ad eosdem Rotæ Auditores transmissus est. Verum ex iis Auditoribus, vno absente, duobus vita functis, assumptoque ad Cardinalatus gradum, qui subrogatus fuerat, Horatio Lancellotto; substituti demum sunt huius caussæ Iudices ex eadem Romana Rota, Franciscus Sacratus, Ioannes Baptista Coccinus, & Alphonsus Manzanedus: qui sæpe conuenientes ad extremum & processum rite fabricatum declararunt, & expensis sigillatim omnibus constare de sanctitate & excellentia vitæ atque miraculis censuerunt, censuramque suam eidem Pontifici retulerunt.

[20] Hic erat caussæ status, Beatissime Pater, cum Paulo Quinto, eiusque successore Gregorio quintodecimo morte sublatis, Dei beneficio factum est, [Ea sub Vrbano VIII.] vt Sanctitas Vestra meritorum suffragio ad supremum istud sacerdotij culmen eueheretur. Tunc instare denuo cœpere, præter laudatos iam Proceres, Octauius Archiepiscopus Tarsensis, ac Philippus eius frater, & Nerei fratris iam defuncti filij, ex illustri Corsinorum familia, necnon & Fr. Gregorius Canalius Venetus Carmelitani ordinis Generalis, vt Sanctitas Vestra caussæ iam toties agitatæ, atque ad exitum propemodum adductæ, supremam manum ponere, pro ea qua potest polletque auctoritate, dignaretur. Placuit Sanctitati Vestræ tam æquis iteratisque multorum precibus assentiri, [rursus discussa] factamque Paulo V. relationem nostræ sacrorum Rituum Congregationi discutiendam benigne transmittere.

[21] Nos vero, Beatissime Pater, illam pluribus sessionibus accurate discussimus, [& probata Rituum Congregationi,] ac tandem vnanimi voto consensuque censuimus, omnia in processu Florentiæ fabricato fuisse valida, testes rite ac recte examinatos, probationes, quæ illo processu continentur super sanctitate, excellentia fidei, ac præclaris miraculis serui Dei Andreæ Corsini, legitimas, ac sufficientes. Hæc sunt, beatissime Pater, quæ ex legitimis Actis huius caussæ dicenda fuerunt de vita & virtutibus B. Andreæ Corsini, deque miraculis illius beneficio patratis. Quibus copiosius in multis Congregationibus perpensis atque discussis, Cardinales Congregationibus sacrorum Rituum in eam sententiam vnanimes venerunt: posse Sanctitatem Vestram (si ei placuerit) ad vlteriora procedere, & Canonizationem B. Andreæ Corsini, iuxta sacros Romanæ Ecclesiæ Canones, perficere & solenni ritu celebrare. Hæc Cardinalis Detus.

[22] Cetera prosequitur Constantinus de Ruuere in Instrumento Canonizationis: Summus Pontifex secretum Consistorium die XIV. Martij 1629. pro more conuocari iussit, in quo Illustriss. & Reuerendiss. D. Andreas Episcopus Cardinalis Perettus, [relata Pontifici:] pro Illustriss. & Reuerendiss. D. Ioan. Baptista Episcopo Cardinali Deto, suo & totius Congregationis nomine retulit scripturas, processus, omniaque huiusmodi caussæ Acta legitime confecta esse, ac maximæ auctoritatis, probatæque veritatis vim obtinere: deinde serui Dei Andreæ vita, gestis, virtutibus, & miraculis enarratis, se ceterosque dictæ Congregationis sacræ Rituum Cardinales censuisse dixit, Andream (si ita Suæ Sanctitati videretur) posse Sanctorum Catalogo aggregari. Die vero 20. mensis Martij 1629. ex antiquo instituto Romanorum Pontificum publicum Consistorium S.D.N. conuocauit, in quo præter Illustrissimos S.R.E. Cardinales, etiam Patriarchæ, Archiepiscopi, 4Episcopi, Protonotarij, ac alij Prælati, necnon Suæ Sanctitatis familiares conuenerunt; in illoque Comes Antonius Montecatinus, [is omnes hortatus ad preces,] consistorialis Aulȩ Aduocatus, eximiam serui Dei Andreæ caritatem, vitæ sanctitatem, & miracula ornatissima sua oratione demonstrauit, ac demum supradictorum, Regis Francorum, Ducum, Principum, ac totius Ordinis Carmelitani, necnon nobilissimæ Corsinorum familiæ nomine suppliciter flagitauit, vt Andream Sanctorum numero vellet adscribere. Quibus auditis idem Pontifex respondit, excipere se libenter Regum & Principum vota, solennes Sanctorum titulos Andreæ Corsino ab Apostolica auctoritate petentium, eiusdemque Andreæ merita ac miracula disertis verbis exposita, ac sapientum Iudicum quæstionibus rite cognita, illustria esse cælestis beatitudinis argumenta: sed quia non audet Apostolica auctoritas librum illum æternæ vitæ, in quo scripta sunt Dei Electorum nomina, nisi Spiritu sancto aperiente, perscrutari; idcirco in re adeo graui maturius adhuc cum eisdem Fratribus S.R.E. Cardinalibus, & Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, deliberandum esse. Et interim eadem Sanctitas Sua censuit, & propterea omnes in Domino hortatus est, vt vna cum sanctis orationibus, ieiuniis, atque eleemosynis diuinæ sapientiæ arbitrium explorarent, vt Sua Sanctitas deinde eorum sententiis auditis, tandem Spiritu sancto docente, in hac grauissima caussa rectum e Christianæ veritatis cathedra pronuntiare posset.

[23] Demum die 2. Aprilis eiusdem anni 1629. Consistorio (quod semipublicum dicitur) ex S.R.E. Cardinalibus ac Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, cōgregato, in quo etiam Apostolicæ Sedis Protonotarij, & sacri palatij Apostolici caussarū Auditores vocati interfuere; idē Pontifex postquam elegantissima oratione processum, sanctitatem, miracula, & merita dicti serui Dei retulisset, eorumdem Fratrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, & Episcoporum sententias requisiuit: cumque primo Cardinales, mox Patriarchæ, Archiepiscopi, & Episcopi omnes ex ordine, consensu respondissent vnanimi, ex iis quæ in vniuerso processu comprobata fuerunt, merito serui Dei Andreæ Sanctorum consortium Apostolica auctoritate posse declarari; prædicta Sua Sanctitas primum gratias egit per Iesum Christum, [diem canonizationis constituit:] quod tanta esset omnium in Spiritus sancti nomine conuocatorum ea de re quasi cordis vnius & animæ vnius consensio: deinde præscripto die Canonizationis dicti serui Dei Andreæ Corsini, videlicet 22. mensis Aprilis præsentis anni 1629. omnes in Domino monuit, vt interim iteratis precibus, ieiuniis, & eleemosynis, illius qui illuminat sensus & corda hominum, gratiam & auxilium in re hac grauissima simul cum Sua Sanctitate implorarent.

[24] Omnibus itaque iuxta sanctorum Patrum traditiones, sacrorumque canonum instituta, ac S.R.E. ritum, & antiquam consuetudinem rite & recte peractis, præfata die 22. Aprilis ad sacrosanctam Petri Principis Apostolorum basilicam sumptuosissimo apparatu, varioque ornamentorum genere instructam, cereisque facibus innumerabilibus relucentem, idem S.D.N. Vrbanus Pontifex, Pontificiis maximeque pretiosis vestibus amictus, atque tiara gemmis refulgente redimitus, vna cum eisdem Illustrissimis S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, [22. April. 1629. cum summa solennitate,] & Episcopis, sacris vestibus indutis, ac Cæsareo, Christianissimoque, & aliorum Principum Oratoribus, necnon Romanæ Curiæ Prælatis & Officialibus familiaribusque Suæ Sanctitatis, præcedentibus vniuerso regulari cuiusque ordinis & seculari Clero, Collegiatarumque & ceterarum Vrbis basilicarum & Ecclesiarum Canonicis, cottis & rochettis pro cuiusque more indutis, accensosque cereos deferentibus, cantorum cœtu hymnum, Ave maris stella, a Sua Sanctitate inchoatum, decantante, solenni ceremonia processit: ibique post iteratas primo, secundo, & tertio per Illustriss. & Excellentiss. D. Philippum de Bethunes Comitem de Selles, a consiliis Christianissimi Regis, apud S.D.N. Oratorem &c. & supra dictorum Regis, Ducum, & Principum, atque Carmelitanæ religionis, necnon nobilissimæ Corsinæ familiæ, nominibus supplices petitiones, vt Andream Corsinum inter Sanctos Sua Sanctitas adscriberet; & post trina responsa eiusdem Suæ Sanctitatis, quibus congruo temporis interuallo, Litanias, hymnos, precesque adiecit; denique absolutis omnibus, quæ in similibus Romani Pontifices seruanda instituerunt, & adimplere consueuerunt, ac implorata communibus precibus Spiritus sancti opera, infrascriptum Decretum pronuntiauit.

[25] Ad honorem sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, & exaltationem fidei Catholicæ, & Christianæ religionis augmentum, [eum publice in Sanctorum numerum adscribit:] auctoritate eiusdem Dei omnipotentis Patris & Filij & Spiritus sancti, beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & nostra, de Fratrum nostrorum consilio decernimus & definimus, bonæ memoriæ Andream Corsinum Florentinum, Ordinis Carmelitarum, & Episcopum Fæsulanum, Sanctum esse, ac Sanctorum catalogo adscribendum, ipsumque catalogo huiusmodi adscribimus; statuentes vt ab vniuersali Ecclesia anno quolibet in die obitus dicti Andreæ festum, & Officium ipsius, sicut pro vno Confessore Pontifice deuote & solenniter celebretur. Insuper eadem auctoritate omnibus vere pœnitentibus & confessis, [largitur indulgentias:] qui annis singulis eodem die festo ad sepulturam deuote accesserint, vnum annum & quadraginta dies; accedentibus vero annis singulis in Octaua dictæ festiuitatis ad sepulturam, quadraginta de iniunctis pœnitentiis misericorditer relaxamus.

[26] Peractis tandem rite omnibus ad dicti S. Andreæ Corsini canonizationem pertinentibus, & decantato solenniter hymno Te Devm lavdamvs, atque diuina ope S. Andreæ meritis, per peculiarem ad id orationem, [Missam celebrat:] quam prædicta Sua Sanctitas pie recitauit, implorata, sacrosanctum & incruentum Missæ sacrificium solenni pompa & ritu, ad altare Principis Apostolorum, idem Pontifex celebrauit, ac omnibus Christi fidelibus interessentibus, confessis & contritis, plenariam omnium peccatorum veniam & indulgentiam, ad Dei laudem, & gloriam S. Andreæ impartitus fuit. Hæc ille.

[27] Martyrologio Romano, iussu Vrbani VIII. an. Ch. 1630. aucto & recognito, adscriptus est S. Andreas VI. Ianuarij his verbis: [nomen eius Martyrologio inscribit.] Florentiæ S. Andreæ Corsini, Florentini, Carmelitæ, Episcopi Fæsulani, quem miraculis clarum Vrbanus VIII. in Sanctorum numerum retulit. at XXX. Ianuarij quo colitur in Kalendario Carmelitarum Excalceatorum apud Dominicum a Iesu: Florentiæ S. Andreæ Episcopi Fæsulani & Confessoris, ordinis Carmelitarum, in vita & morte miraculis clari.

VITA
Auctore Petro Andrea de Castaneis,
ex MS. codice bibliothecæ Vaticanæ edita per Dominicum a Iesv Carmelitam Excalceatum.

Andreas Corsinus, Ord. Carmelitarum, Episcopus Fesulanus in Italia (S.)

BHL Number: 0445

Avctore Petro Andr. de Castaneis.

CAPVT I.
S. Andreæ ortus, educatio, vita in seculo.

[1] Andreas ex nobilibus parentibus ortus Florentinis, videlicet de a Corsinis, cuius pater b Nicholus, mater vero c Pellegrina vocata est: qui in sancto matrimonio viuentes, [Parentes S. Andreæ] & in timore atque seruitio Dei vitam ducentes, die noctuque præmeditabantur, & anhelabant ad Dei laudem, & augmentum 5sanctæ matris Ecclesiæ, ex se filios procreare. Cum igitur semel, vt debitum est a Christicolis, die d Dominico sermonem in ecclesia Cathedrali Florentina audirent, & per os Spiritus sancti intelligerent, quod in Exodo scriptum est, vt sermocinator allegauit: [Exod. 22. 29.] Decimas & primitias Deo offerre non tardabis, & quod in * Canticis scribitur, primi & purissimi fructus eius; de ipsis hoc dictum esse arbitrati sunt, & quod primus fructus ex ipsis generandus, esset Dei. Ex quo sancte per se quilibet proposuit, Deo atque Matri suæ Virgini dare primum ex eis fructum nasciturum. Et quoniam illo tempore, videlicet anno Domini MCCC. in ecclesia sacri ordinis Carmelitarum, matris Dei icona seu tabula erat, quæ a vulgo nuncupabatur Nostra Domina de populo, [coram imagine D. Virginis:] ad quam populus ex deuotione pro gratiis impetrandis confluebat, permaxime mulieres concipere non valentes; ambo veniunt, & deuotissime Deo ac Virgini vouerunt, quilibet de per se, primitias filiorum in seruitium suæ sanctæ religionis tradere.

[2] Emisso voto dum simul essent in mensa, dixit Pellegrina Nicholo viro suo: Dic mihi adiuro te, vir dulcissime, quid enim petebas, cum isto mane ante imaginem gloriosæ Virginis sic attente manebas? [votum sibi inuicem indicant,] Cui Nicholus melliflue respondens ait: Hæc veritas est, amantissima vxor: Heri sermonem audiens in maiori ecclesia, cum intelligerem primos fructus & purissimos Deo offerri deberi, sic facere cordialiter proposui. Cui vxor: Non vltra prosequaris, iam te intelligo: ego idem audiens, eiusdem voluntatis atque propositi fui, & isto mane ventris mei primogenitum voui Deo & Virgini gloriosæ largiri. Sic & ego, ait vir, dum me ante iconam vidisti Dominæ nostræ astantem. Quapropter non parū de pari voluntate admirati, dicebant: A Domino factum est.[& confirmant.] Et sic mutuo quod de per se vouerant, positis in terra genibus, ambo Deo promiserunt. Transactis igitur non multis hebdomadis Pellegrina Nicholi vxor ex diuina largitione se ex legitimo sanctoque matrimonio concepisse sentiens, [Mater grauida] Deo ambo gratias referentes assidue orabant, atque Dominum postulabant, vt eorum fructus talis esset, quod Deo acceptus esset. Dum ergo tempus pariendi appropinquaret, nocte antea dum ipsa Pellegrina oraret, obdormiuit, & in somnis videbatur sibi lupum parere, de quo in visione nimium tristabatur, & de Maria Virgine lamentabiliter conquerebatur, [visa sibi est parere lupum, dein in agnum conuersum.] & sic dolendo videbat lupum ecclesiam intrare, & quod statim agnus candidus efficiebatur. Excitata vero cogitabat quæ caussa somnij esset, non fuit ausa reuelare alicui, sed rem tacite considerabat.

[3] In futura igitur nocte, videlicet S. Andreæ Apostoli peperit puerum pulcherrimum, ita vt omnes tam de domo quam extranei mirati sint, quoniam non vnius diei, [Nascitur S. Andreas,] quoniam non vnius diei, sed trium mensium esse videbatur. Lætitia maxima & festum in domo erat, quia sterilis pepererat; sed ipsa magis ac magis caussam somnij in corde conferebat. Baptizatur puer & in sacro fonte baptismatis Andreæ nomen ei imponitur, [baptizatur,] in quo præsagium eius contemplationis futurum demonstrabatur. Crescit puer & ablactatur, [instruitur litteris,] litterisque secularibus edocetur. Dum autem esset duodecim annorum, quia pulcher filius & astutus erat, nimium a parentibus diligebatur, quamuis post ipsum plures alios filios habuissent; efficiebatur valde inobediens, dabatur ludis, & de parentum obedientia parum curabat: [dissolute viuit:] sed semper contrarium ipsorum voluntati faciebat, omni die lites & contentiones domi ducebat; delectabatur in armis, in venationibus: & de Ecclesia, aut de iis quæ Dei sunt minime curabat.

[4] De malo eius sine quam plurimum dolentes parentes timebant, [inobediens parentibus,] & quid agerent ignorabant. Vna dierum cum iam fere quindecim annorum esset Andreas, & in malis cresceret moribus, a genitoribus vocatur; sed ipse caput eleuando ad eos ire noluit, sed verba ignominiæ valde plena dixit. Ex qua re mater, alta voce ait: Vere, vere Andrea fili mi, tu es lupus quem somniaui. Audiens Andreas illa verba venit ad matrem, & ait: Quid dicitis mater? quomodo sum ego lupus? Tunc ait: Scias fili, qualiter pater tuus & ego eramus steriles,& votum fecimus gloriosæ Virgini primum filium illi dare, & tu es ille, & scias qualiter somniaui lupum parere, [a matre monetur, indicato somnio & voto:] sed de lupo ecclesiam intrando agnus efficiebatur. Itaque, fili mi, tu non es noster, nisi quantum ad generationem, tu es Virginis Mariæ; ideo te rogo, vt tantæ Virgini seruire non dedigneris. Quæ verba fuerunt Dei sagitta cor eius vulnerans, & per totam noctem illam ad Virginem oculos direxit, dicens: Ex quo tuus sum, Virgo Maria, animo magno tibi die noctuque seruiam, [resipiscit.] sed ora tuum piissimum filium, vt delicta iuuentutis & adolescentiæ meæ mihi parcere dignetur: quantum sibi & tibi displicui male viuendo, tantum omnibus viribus vobis complacere, vitam meam mutando, conabor.

[Annotata]


Side Note* imo Prouerb. 3. 14. primum exse nasciturum filium Deo deuouent

a Familia de Corsinis ab an. Chr. 1282. frequenter supremos Florentiæ Magistratus gessit, in grauissimis bellis egregios illi Reip. [Corsini.] Duces dedit, & Legatos ad maximos quosque Principes; teste Montecatino. Ex eadem familia Episcopi Florentini extitere Petrus, dein Cardinalis, de quo infra nu. 16. & Aymericus, qui a Martino V. an. Chr. 1420. primus eiusdem vrbis Archiepiscopus constitutus est.

b al. Nicolaus.

c al. Peregrina.

d Recentiores festo Purificationis id putant contigisse, propter Exodi verba, quæ diei mysterio quadrant. Sed cum supra ostenderimus natum S. Andream anno 1301. vel 1302. iis annis Purificatio in Dominicam non incidit, sed anno 1298. & 1304.

CAPVT II.
Ingressus in Ordinem Carmelitarum. Tirocinij exercitatio. Professio.

[5] In crastinum igitur venit ad ecclesiam Carmelitarum, & humiliter posuit se genibus flexis ante iconam Dominæ nostræ de populo, [Fusis precibus coram imagine D. Virginis,] ad quam votum per parentes factum erat: Ecce gloriosa Virgo, inquit, lupus vorax, & omni iniquitate plenus ante imaginem tuam stat, humiliter obsecrans quod sicut tu agnum immaculatum peperisti Iesum Christum filium Dei, qui nos ab omni peccato redemit, lauit, & purgauit sanguine suo pretioso; sic me purgando & lauando, meam lupinam & crudelem mutet naturam; [petit admitti in ordinem Carmelitarum:] ita quod tibi amore tui filij iugiter seruiendo, agnus mansuetus, & ad laudis sacrificium acceptus, in tuo sacratissimo ordine efficiar. In qua quidem oratione stetit vsque ad horam nonam lacrymis totam faciem irrigando, & surgens venit ad fratrem Hieronymum de Melioratis, qui tunc Prouincialis Tusciæ erat, & ad terram se proiiciendo ingressum quȩsiuit religionis. Cui Pater Prouincialis respondens ait: Fili, dicas vnde voluntas ista venit, cum sis de nobili progenie ortus, & nihil tibi desit? Respondit Andreas: A Domino factum est, & a genitoribus meis, qui me vouerunt in hunc locum dedicandum ad honorem Virginis in perpetuum moraturum. Tunc ait Prouincialis: Expecta modicum, & in breui tibi responsum tradam.

[6] Congregat Patres conuentus, & ad domum Andreæ parentum nuntium mittit. Parentes vero, qui ipsum quærebant, gauisi sunt, & ad conuentum venerunt, & intrantes ecclesiam filium ante iconam prædictam genuflexum inuenerunt. [obtento parentum consensu,] Cum enim mater filium vidit: Ecce, ait, filius meus, qui ex lupo agnus factus est. Venit autem Prouincialis simul cum Patribus conuentus in ecclesiam, vbi erat Nicholus & Pellegrina Andreæ genitores, & eos interrogat, vtrum ex voluntate sit ipsorum, vt Andreas habitum accipiat religionis. Qui ambo manus ad cælum leuauerunt dicentes: Nihil aliud optamus, nec desideramus, quoniam talem Deo & Virgini gloriosæ fecimus promissionem. Vocatur autem Andreas, & interrogatur quid peteret: qui ad terram se proiiciens ait humili ac columbina voce: Ego peto introitum huius sacræ religionis, vt valeam de peccatis meis pœnitentiam agere. & statim se vertit ad parentes cum lacrymis infinitis, & terram osculando, rogauit 6quod sibi parcerent, & benedictionem traderent. Qui cum osculis & amplexu ac lacrymis, manus super eum ponentes dixerunt: Benedicat te Deus, Deus noster, benedicat te Deus; & anima tua tali benedictione repleatur quæ sit ad tuam salutem. [& benedictione,] Et statim oculos ad Virginem vertentes, dixerunt: Ecce, gloriosa Virgo, promissum nostrum; ecce donum de visceribus nostris: ipsum tibi donamus, & in manibus tuis recommittimus. Sis, gloriosa Virgo, tutrix, gubernatrix, adiuuatrix filij nostri. O quam pium erat tunc lacrymas effundere! imo quis ipsas continere potuisset, talia verba audire melliflua, tantam humilitatem, lupum videre in agnum conuersum?

[7] Post igitur patentum benedictionem, Andreas in conuentum ducitur, [admittitur.] & per tres menses probatur, in quibus ei officia humillima dantur: efficitur namque ianitor, ac domus mundator, coadiutor coci, seruitor Fratrum in mensa, [in officiis humilibus exercetur;] quæ omnia ad gloriam sibi reputabat: efficitur magni silentij cultor, assiduus in oratione, necnon patientissimus. Dum enim a consanguineis deridebatur, & ab iis qui socij sui esse solebant, silentio ipsos vincebat & patientia. Sæpenumero, dum portam conuentus custodiret Fratribus comedentibus, est inuentus in oratione ita intentus ante imaginem; [orationi addictus:], quæ adhuc est super portam, qua de ecclesia intratur in claustrum, quod quamuis Fratres post refectionem transirent, cantando Miserere mei &c. videlicet nec ipsos videbat, nec audiebat.

[8] Fratribus comedentibus vna dierum venit quidam cum magna instantia pulsans ianuam. Andreas vero veniens ad paruam fenestram portæ, & videns ipsum bene indutum, & cum famulis interrogauit, quid vellet. Respondit cum voce superba: [diabolum ad seculum reuocantem] Aperi cito, quoniam ego sum de consanguineis tuis, & nullo modo intendo te istic cum istis nebulonibus & mendicis manere: & hoc est de voluntate parentum tuorum, quia iam te promiserunt vni pulcherrimæ puellæ nubendum. Cui Andreas respondit: Ego non intendo aperire, quoniam sub obedientia præceptum est mihi, vt nulli aperiam sine licentia: non credo vos esse de consanguineis meis, quoniam numquam amplius vos vidi: [generose repellit;] & si seruio Fratribus istis humilibus, etiam Christus factus est homo, vt seruiret nobis. & nullatenus credo de voluntate parentum meorum esse, de hoc loco me exire, quoniam me Deo & Virgini vouerunt, in quo seruitio summe gaudeo; & iam pro sponsa mea obedientiam accepi & humilitatem: credo autem vos esse de consanguineis diaboli. Tunc ait iterum: Andrea, rogo te, vt debeas mihi modicum aperire, vt valeam tecum aliqua conferre, nam Prior non te videbit. Cui Andreas: Etsi Prior non videbit, stat Deus desuper, qui est scrutator cordium, & nullus ab ipso potest abscondi; amore cuius hic ad ianuam maneo vt custos, vt ipse sit Deus custos & adiutor meus. Et hæc dicens, muniens se signo Crucis, ipse pulsator, qui erat diabolus, tamquam fulgur fœtidus ipse recessit. Andreas igitur Deo gratias referens de victoria contra diabolum habita, efficitur fortior atque perfectior.

[9] Præmissus igitur annus probationi, venit tempus professionis. In crastinum Epiphaniæ congregantur Fratres in Capitulo, similiter omnes de ipsius parentela; adest Notarius: in quorum præsentia ducitur Andreas, vt moris est, [facit professionem.] sine habitu, & ante Prouincialem positus interrogatur, quid quæreret. Et ipse cum multis lacrymis ait: Ego peto misericordiam Dei, Virginisque Mariæ, ac societatem Fratrum Carmelitarum, cum habitu religionis, & postulo vt me dignemini ad professionem recipere. Tunc Pater Prouincialis post exhortationem & habitus benedictionem, induit ipsum, & statim Frater Andreas manibus cancellatis in manibus Prouincialis cum profundissima humilitate cantare cœpit: Ego Frater Andreas facio professionem, & promitto obedientiam Deo, & B. Mariæ Virgini de monte Carmeli, & Fratri a Ioanni Balisterij dignissimo Generali, vsque ad mortem: quæ verba ter replicauit. Erant autem nonnulli de consanguineis suis ipsum exhortantes, vt professionem non faceret, ei promittentes aliqui pecunias, aliqui possessiones, aliqui vestes, & aliqui iocalia. Ipse autem dicebat eis: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudiuit Dominus hodie vocem fletus ac desiderij mei. Post se vertebat ad parentes & alios de domo, supplicando pro benedictione recipienda, & dicebat: Sitis Domini & amici mei contenti de meo introitu huius religionis sacræ Virginis Mariæ; quoniam hæc est voluntas Dei, & ego pro peccatis vestris rogabo. Ex quibus verbis omnes tam Fratres quam seculares inducebat ad lacrymas.

[Annotatum]

a Mendum est. Nam Ioannes Balisterius Generalis electus est in Capitulo Burdigalæ habito 8. Septemb. an. 1358. obiit 24. Sept. 1374. vt habent Annales ordinis a variis editi. Sub hoc ergo S. Andreas obiit, non professionem fecit. Substituendus forte Guido Perpinianus, qui an. Ch. 1318. electus, postea Maioricanus Episcopus fuit: ac forte inde confusionis nata occasio, quæ & in antiquo Chronico MS. Ordinis Carmelitani apud Dominicum a Iesu reperitur.

CAPVT III.
Eximiæ eius virtutes. sacerdotium.

[10] Accepto igitur habitu, & professione facta, cum benedictione & osculo Fratrum, & omnium consanguineorum, perseuerabat in omnibus virtutibus, & maxime in humilitate. Erat namque, [Accurate instituta monastica obseruat:] sicut prædiximus, in humilibus domus operibus sollicitus, quotidie manibus propriis volebat pauperibus eleemosynas ministrare, domum mundare, infirmis conuentus cum magna deuotione seruire, tenens in pectore suo scriptum: Quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25. 40.] Numquam diuinas horas dimittebat, sed die noctuque primus in Choro videbatur. Numquam præcepto maiorum repugnabat, sed tanto gaudebat & lætabatur, quanto magis aliquid sibi præcipiebatur; & ne tempus perderet assiduus erat in sacrarum litterarum studio.

[11] Vna dierum instantissime Patrem Prouincialem Andreas rogauit pro maxima gratia, [corpus acriter diuerberat:] quod semper sexta feria dimitteret eum ad crucem ire. Prouincialis autem arbitrabatur ipsum velle disciplinam facere, & ait: Contentor fili, sed discrete & moderate; ne a diabolo decipiaris. Ipse autem Andreas statim post Missam sumens disciplinam cum psalmo, Deus misereatur nostri &c. Ad te leuaui & c. De profundis &c. cum orationibus consuetis in ordine disciplinam vsque ad sanguinem faciebat: & post sportam in collo suo capiebat Christi amore, & inter nobiles & consanguineos in via quæ nuncupatur, Via maior, ibat, panem & eleemosynam petendo. [Psal. 66. 122. 129.] Consanguinei autem ad ipsorum verecundiam id fieri reputabant, & valde indignabātur, & ordinabant quod ab omnibus derideretur, & sibi verba dicerent ignominiosa. Tunc libentius & gaudens ibat, & infra se ipsum dicebat: Dominus meus Iesus Christus cum malediceretur non maledicebat, & cum pateretur non comminabatur. Hæc est professio mea, [mendicans ab amicis irridetur:] quoniam de Ordine Mendicantium sum; nam corona mea & ars mea est mendicare, & sic omnes vincebat.

[12] De ore autem eius numquam stultum, siue iuuenile aliquid auditum est; sed, vt prædiximus, magni silentij erat: cautus mulieres fugiebat, verbaque lasciua: hortus solatium eius erat, & solitudo cameræ: paradisus deliciarum erat ecclesia, lignum vitæ Crucifixus, terra autem sancta sibi erat Virgo gloriosa. Erat namque maximæ abstinentiæ & vitæ asperitatis; [ieiunio & cilicio se macerat:] ieiunabat vltra ieiunia ab Ecclesia præcepta & in Ordine obseruata, semper feria secunda, quarta, & sexta, necnon diebus Sabbatinis amore matris Dei, in quibus ieiuniis tantum panem & aquam degustabat; carnes suas asperrimo cilicio domabat, & cum ipso semper super stramina dormiebat.

[13] Dum autem pro eleemosyna sexta feria, vt prædiximus, 7iret, erat vnus de consanguineis suis, qui ab infirmitate lupæ vexabatur, ex qua omnes tibiæ carnes corrodebantur, [ægrum a lusu reuocat,] ex dolore cuius diu noctuque vlulabat, & vt dolori aliquod refrigerium daret & eius pœnæ, ludis vacabat, & de domo eius lusorum locum fecerat, ad quam lusores omnes confluebant. Andreas autem hæc videns, sibi compatiens, & plus animæ quam corpori condolens, venit ad eum, & ait: Ioannes mi patrue, vultis sanari? Respondit Ioannes: Vade, vade mendice, tu credis me deridere. Cui Andreas: Non turbemini, consanguinee mi; sed si vultis sanari, meis consiliis acquiescite. Ioannes vero statim resolutus est, & humiliatus ait: Faciam quicquid vis, si possibilia sunt. Dixit Andreas: Si vultis sanari, ego volo, quod septem diebus a ludis abstineatis, ego volo, quod septem diebus a ludis abstineatis, & sex diebus ieiunetis, [eiq;, facto D. Virgini voto, sanitatem impetrat:] & septem diebus, dicatis deuote & attente septem Pater noster cum Ave Maria, & post dicetis Salve Regina; & promitto vobis, quod gloriosa Virgo pro vestra sanitate gratiam Filio suo impetrabit. Ioannes autem, quamuis esset homo indeuotus, istum audiens agnum, suamque videns simplicitatem, acquieuit seipsum vincendo, & ita promisit facere, & fecit, dimittendo ludos, orando & ieiunando. Die autem Sabbati, videlicet septima ab inceptione, Andreas iuit ad eum visitandum: quem interrogauit qualiter se haberet. Qui respondit: Vere tu es Dei amicus, nihil amplius doleo, & ita ambulare possum, sicut si essem iuuenis & sanus, vbi prius semper iacebam. Cui Andreas: Vadamus simul ad conuentum, & venerunt ante iconem & imaginem Virginis, & simul orauerunt flexis genibus. Post vero orationem dixit Andreas: Mi patrue, soluite tibiam vestram, quoniam sanata est ex integro; & sic factum est: & vbi erant prius carnes corrosæ vsque ad os, factæ sunt sicut carnes pueri parui. Ioannes autem totus deuotus, & timens Deum factus est, Deo & Virgini gratias referens.

[14] Dum autem Frater Andreas in sanctitate perseueraret, ita vt in magna iam esset perfectione, ac etiam populi deuotione ad sacros Ordines promoueretur; qui non renuit, [vitat pompam in primitiis,] sed humiliter acceptauit, arbitrans magis in ipsis Deo & Virgini gloriosæ se posse seruire. Cum autem esset Sacerdos ordinatus, volebant eius consanguinei quod Missam cantaret cum magno apparatu. Ipse autem, a Prouinciali licentia accepta, ad a conuentum iuit Siluarum, & ibi cum maxima cordis deuotione suam primam Missam cantauit, [in quibus D. Virg. ei apparet.] in qua statim post communionem Virgo gloriosa sibi apparens ait: Seruus meus es tu, quia elegi te, & in te gloriabor. Non tamen propter huiusmodi reuelationem extollitur, nec etiam propter promotionem ad sacros ordines, sed magis ac magis humiliatur, pedes Fratrum lauando, cappas mundando, animalia, quando erant, gubernando, laudes hominum fugiendo, & semper quæ legebat in corde suo conferendo & conseruando.

[Annotatum]

a Florentia 7. milliaribus distat, & a siluis nomen habet.

CAPVT IV.
Varia miracula. Præfectura conuentus Florentini.

[15] Erat autem quidam nobilis, & præpotens in diuitiis, qui vnam filiam decem annorum habebat, quæ hecticam infirmitatem patiebatur; pro cuius sanitate recuperanda omnia quæ possibilia erant fecerat secundum consilium Medicorum; [Puellam hectica febri afflictam,] & quoniam orbatus erat filiis, valde timebat ista vnica filia priuari. Vna dierum cum multis lacrymis iuit ad filiam suam, & dixit: Heu, heu mihi, filia mea! quid amplius faciam pro te & pro tua sanitate recuperanda? Tu es cor meum & anima mea, & in hac vita nullam aliam spem habebam nisi te, & de te timeo priuari. Rogo vt mihi dicas, si aliquid velis aut desideres, si credis per aliquod sanari remedium: scis enim me diuitem esse, & nullum alium hæredem nisi te habeo: itaque omnia mea tua sunt. Dicas ergo secure, filia mea dulcissima, pete quicquid vis: nam pecuniæ non deficient. Puella autem in fletu & lacrymis ait: Eia, pater mi, nullam spem habeo sanandi, nisi in auxiliis Dei & gloriosæ Virginis Mariæ, pro quo auxilio impetrando rogo, vt mittatis pro seruo Dei Fratre Andrea de Corsinis, [& auxilium suum implorantem,] vt ipse manibus suis sanctissimis præparet mihi cibum, quod libenter faciet; & sic spero me ab hac hectica febre liberari. Hoc audiens pater, non mittit famulos, sed propriis gressibus ad conuentum currit Carmelitarum; ecclesiam intrat, inuenitque Fratrem Andream ante Crucifixum orantem: qui proiicit se ad pedes eius, & cum maximo vlulatu & dolorosis lacrymis ait: Rogo te ac supplico, vir Dei, vt domum meam venias, & filiam meam, quæ te in infirmitate clamat, visitare digneris, & pro eius sanitate diuinum auxilium placeat inuocare. Cui F. Andreas respondit: Heu, heu, frater mi, noscas me vilissimum esse peccatorem: sed Deus qui sanat omnes contritos corde, tuæ filiæ sanitatem animæ præstet & corpori. Spera ergo in Domino Iesu, in sua Matre sanctissima, & vade, quia statim post te veniam. & habita a Priore licentia iuit, intrauitque cameram, vbi iacebat puella, vbi erant parentes & multi de parentela, [inuisit:] & intrando cameram ait: Deus qui saluandos facit sperantes in se, ipse te ab hac ægritudine sanet, vt valeas Deo & gloriosæ Virgini seruire. Tunc ait puella: Rogo te, Pater Andrea, vt manibus tuis cibum præpares, ex quo pectus meum mundetur. Tunc Andreas accepit panem, & posuit in vino, & orando dixit: [ei cibum parat, benedicit,] Domine Deus omnipotens & Christe Iesu Saluator, qui, vt memoriale tuæ sanctissimæ passionis in mente semper haberemus, sub specie panis & vini corpus tuum in cibum & sanguinem in potum fidelibus tradidisti; benedic & sanctifica panem istum cum vino mixtum, vt sit ad sanitatem tam animæ quam corporis istius puellæ, in te & in auxilio tuo sperantis, qui viuis in secula benedictus, Amen. [tradit:] Et propriis manibus puellæ tradidit panem & vinum: quæ statim postquam comedit & bibit aliqualiter, obdormiuit; quæ paullo post excitata cœpit clamare: Pater mi, [eamq; sanam efficit,] pater mi & mater mea, currite, & detis mihi vestimenta mea, quoniam F. Andreas me vocat. Quæ induta, propriis passibus sine alicuius auxilio, iuit ad ecclesiam sana & libera, [& sanctimonialem consecrat:] ad gratiarum actiones Deo referendas, cunctisque mirantibus laudes Deo canendo, quam Pater Andreas inter moniales S. Annæ clausit, & consecrauit.

[16] Eo igitur tempore in Capitulo in conuentu Pisano celebrato promouetur F. Andreas Parisios ad studium: qui animo libenti iuit, [studet triennio Parisiis:] & vt Maiorum mandatis obtemperet, & vt hominum fugiat laudes, & caussa proficiendi in diuinis lectionibus. In quo quidē studio tribus annis, a tantum mansit, in quibus maxime profecit. Reuocatur a prouincia, & regrediendo b Auenionem applicauit, vbi retentus a Reuerendissimo Domino D. c Petro de Corsinis Cardinali, cum quo aliquibus diebus mansit, in quibus ecclesias & deuota loca visitauit. Vna dierum visitando d ecclesiam S. Mariæ de Donis hora meridiei, cæcus quidam erat ante ostium ecclesiæ petens sibi eleemosynam. Andreas autem interrogauit, [Auenione cæco visum impetrat:] qualiter cæcus fuisset. Qui respondit: Vir optime, ego habeo vxorem & filios, & ars mea erat purgare aurum & argentum. Itaque semper stabam prope ignem, & ad ignem oculis fixus, & vt darem expensas filiis meis & vxori, indiscrete laborabam; itaque ex nimio calore cæcus factus sum, de quo valde doleo, non propter me, sed propter filios meos, qui adhuc parui sunt, & nesciunt panem acquirere. Rogo igitur te, Pater, vt Deum pro me ores. Non valuit Andreas lacrymas continere, & ait: Deus, qui est vera lux, qui omnem hominem in hunc mundum venientem illuminat, te illuminare dignetur, vt valeas ad sui laudem filios tuos enutrire: & intrauit ecclesiam, & ante altare maius se posuit proiectum, & ad terram extensum in modum crucis, & ita fere per horam 8stetit. Et surgens venit ad hominem cæcum, & aspergens illum aqua benedicta, ait: Deus & Dominus noster Iesus Christus, qui cæcum a natiuitate illuminauit, & lumen cæco in via reddidit, sua virtute & potentia lumen tibi reddat. O mira res & stupenda! statim aperti sunt oculi eius, & clare vidit, & gratias Deo reddens, diuulgat hoc per vniuersam ciuitatem.

[17] Dimittitque Auenionem, & ad propria venit, videlicet ad ciuitatem Florentiæ, [Fit Prior conuentus Florentini:] & in qua Capitulum celebratur prouinciale, & F. Andreas effectus est Prior conuentus Florentini. Qui cum conuentum rexisset & Fratres in maxima honestate & religiositate, Fratrem Venturam de Pisis sanauit de hydropisis infirmitate, digitum ponendo in ipsius ore in nomine Iesu, [hydropicum sanat:] qui eiecit de ore eius vnum e barile aquæ, & sanatus est.

[18] Requisitus fuit vir Dei a quodam nobili ciue in compatrem, cui filius masculus natus erat; qui acceptauit. [in baptismo suscipit quemdam,] Dum autem puer esset in brachiis suis vt baptizaretur, cœpit flere. qui post baptismum interrogatur, cur ita, dum puer baptizaretur, fleuisset, cum sit lætitiæ opus. Respondit B. Andreas: Mi compater, ego non potui lacrymas retinere, cum puer iste natus sit ad tantas miserias, & calamitates huius mundi sustinendas: [cuius exitum malum prædicit.] & nuntio vobis, quod si puer iste non moriatur in pueritia, aut Religiosus efficiatur, erit caussa suæ destructionis ac totius suæ progeniei. Pater autem imprudens cœpit ridere, & ait: Potius volo quod stipendiarius efficiatur & latro, quam Religiosus. Quid accidit, audite. Nutritur voluptuose puer, ita quod adhuc non erat ætate viginti annorum, quando se associauit cum aliquibus rebellibus, & a ciuitate expulsis, cum quibus vnum castrum rebellare ordinabat, & ipsum vi tenere, in contemptu ciuitatis, & omnes trāseuntes deprædari. Qua de caussa omnes de pessima illa societate capti fuerunt, ac etiam suspensi, omnes de ipsorum parentela officiis & dignitate priuati fuerunt: itaque sicut nuntiauit, ita sibi euenit.

[Annotata]

a Ad magisterij gradum peruenisse docent Ferrarius in catalogo SS. Italiæ, & Emanuel Romanus elucidat. 27. citati a Dominico a Iesu in Notis. Sed vnde id hauserunt? Ex Vita S. Petri Thomæ 29. Ianuar. num. 8. longiorem in studiis moram istic tunc requisitam fuisse constat.

b Altera vita & Alegræus Diuionem habent, vbi Legatum Apostolicum egerit ille Cardinalis: perperam, vt ex sequentibus patet.

c Erat tunc temporis Petrus Corsinus non Cardinalis, sed Episcopus Volaterranus, & Generalis sacri palatij Auditor. Successit dein in Episcopatu Florentino Philippo Aurelio an. Ch. 1361. Creatus demum Cardinalis tit. SS. Laurentij & Damasi ab Vrbano V. anno Pontificatus eius 8. Christi 1369. VII. Idus Iulij. Obiit Auenione anno Cardinalatus sui 36. Christi 1405. Ita fere Ciacconius & Victorellus in Vrbano V.

d Est hæc Auenione Cathedralis, in qua Pontifices inaugurati Innocentius VI. Vrbanus V. Gregorius XI.

e [Barile.] Barile, vox Italica, cadum significat.

CAPVT V.
Episcopatus Fæsulanus. Virtutes Sancti Confessoris expressæ.

[19] Anno igitur Domini a MCCCLXII. tempore Vrbani Papæ V. qui capita ornauit b Apostolorum, ciuitas Fesulana ex naturali morte Præsule carente, [Eligitur Episcopus:] vniuersus Clerus de vnanimi assensu in Pastorem & Episcopum F. Andream de Corsinis, elegerunt. Qui audiens secreto fugit ad Carthusienses, & absconse stetit orando, & gloriosæ Virgini supplicando, vt ab illa dignitate periculosa liberaretur. [delitescit:] Canonici, Sacerdotes, ac etiam laici, eum quærebant, mittendo per prouinciam, & inter notos; & non inueniendo, quid agerent nesciebāt: quapropter decreuerant mutare electionem. Congregati igitur Clerici, & populus in maiori ecclesia, vt super hoc consilium haberent, quorum aliqui dicebant: Expectemus adhuc per aliquot dies; alij autem, Minime, dicebant; sed electionem mutemus. O mira res & admirabilis! Puer fere trium annorum, [electione diuinitus confirmata,] qui vix panem petere sciebat, violenter in Congregationem intrauit, & alta voce dixit: Elegit Deus Andream in Sacerdotem sibi, non in contrarium electionem mutetis: sed ad Carthusienses mittatis, & eum inuenietis orantem. Et dum etiam super hoc Andreas oraret, puer candidus sibi apparuit, dicens: Ne timeas Andrea, quoniam ego tuus custos ero, & Maria in omnibus erit tua adiutrix; secure Episcopatum assume. Læti Clerici & populus de reuelatione, & non parum mirantes, miserunt ad Carthusiam, vbi Andream orantem inuenerunt, vt puer prædixit. Et sic electus fuit in Episcopali dignitate, ac ab Vrbano etiam quinto confirmatus. [acquiescit:]

[20] In quo Episcopatu verissime meruit, quod de ipso recte cantari potest:

Hic pius, prudens, humilis, pudicus;
Sobrius, castus fuit, & quietus,
Vita dum præsens vegetauit eius
      Corporis artus.
Ad sacrum cuius tumulum frequenter, &c.

vbi sunt octo partes in commendatione suæ sanctissimæ vitæ, quarum prima est: Hic Andreas pius. [pius erga egenos & afflictos,] Quantæ pietatis & misericordiæ erga pauperes & afflictos, & incarceratos, parturientes, miserabiles, pupillos, orphanos, viduas, Osanna vox turbarum resonat. Tantæ pietatis erat, quod quando miseros pauperes videbat, aut quando audiebat alicuius calamitatem & miseriam, iugiter in lacrymis prorumpebat, ex pietate totum Episcopatum, & ecclesiæ chorum, & tectum fecit fieri, & recuperauit, cum omnia essent quodammodo in ruina & destructa. Ex pietate primam trabem nouam ecclesiæ Carmelitarum Florentiæ fieri fecit, in qua expendit florenorum 200. Ex pietate omni die pauperibus manibus propriis panem & vinum porrigebat: ex pietate librum tenebat, in quo scripti erant omnes miserabiles, & pauperculæ personæ, non se iuuare valentes, quibus absconse & clam subueniebat. Dum autem eo tempore magna esset penuria, siue caritas, in omni die propriis manibus dabat quinque sextaria panis. Et dum pauperes multiplicarentur, & tantum quindecim panes dispensator suus pro prandio custodisset, dixit dispensatori prædicto: Vade, & fer mihi adhuc panem: nonne vides pauperes multiplicari? qui respondit: Domine totum dedit Paternitas Vestra; tantum quindecim remanserunt pro prandio nostrorum. Tunc ait Andreas: Vade, [panibus diuinitus multiplicatis;] & vide bene si est, ne isti scandalizentur. Ipse autem asserebat non amplius esse. Ait autem Episcopus: Ex quo non vis ire, venias mecum: venerunt autem ad arcam, & inuenerunt ipsam pane recenti & calido plenam. Tunc dispensator proiecit se ad terram, dicens: Domine, vnde euenerit panis iste nescio; vnum scio, quod nullus potest hic intrare sine me, cum non habeat claues: sed scio certe, quod virtute & potentia Dei, & meritis vestris, hoc factum est, & gaudens tradidit pauperibus.

[21] Secunda, Hic prudens: non dico de prudentia eius in consideratione prȩteritorum & futurorum; [prudens in componenda pace] cum ipse recogitasset omnes annos suos in amaritudine & dolore intrinseco, & de qualibet minima re magnam faciebat conscientiam; ac diuinum iudicium semper timebat: magnam autem prudentiam habebat in pacificando & concordando ciues Florentinos, ac etiam populares, multum vacans ad hoc vt ipsorum partialitates destruendo, & ad osculum pacis reducendo vniti essent. Dum semel prædicaret super plateam Fesulanam, & interesset magna pars Florentinorum, fortiter clamauit: Surgite & leuate capita vestra, & videatis vnde vestræ rixæ, & partialitates procedunt: & viderunt super ciuitatem innumerabilem multitudinem coruorum, [a dæmonibus turbata;] & miluorum ad se inuicem præliantium, qui vere erant dæmones in eadem specie, Florentinos promouentes ad bella. Ex qua re pacificati sunt, omnes iniurias remittendo.

[22] Tertia, Hic humilis. Quamuis multa disseruerimus 9de eius profunda humilitate cum esset inter Fratres, [humilis in lauandis pedibus,] & cum manibus propriis pauperibus eleemosynas ministraret; adhuc vnum pandam, vt videatur fructus humilitatis suæ: nam semper quintis feriis, in memoriam quod Iesus Christus magister noster pedes lauit discipulorum, & ipse pedes pauperum lauabat, & ipsos cibabat, eis personaliter seruiendo; & inter alia accidit, vt dum lauasset pedes aliquibus, vnus erat qui nullo pacto volebat lauari. Cui Andreas: Dicas, mi Frater, cur non vis vt pedes tuos lauem, sicut aliis feci? Respondit: Domine habeo tibias totaliter putrefactas, [sanitate osculo collata:] quapropter absurdum esset Paternitatem Vestram scandalizare. Cui Episcopus: Veni Frater mi, & confide de potentia & misericordia diuina, quoniam ipse sanabit omnes infirmitates tuas: misit autem pedes & tibias suas totaliter putrefactas in peluim, & Episcopus humiliter lauit, tersit, & osculatus est. O res mirabilis! Dum ipse pedes osculatus est cum lacrymis infirmitati compatiendo, lacrymæ fuerunt vnguentum sanitatis istius, & sanus factus est, statim gratias Deo referens & Episcopo.

[23] De pudicitia sua & verecundia, quanta fuerit, vel hinc ostenditur quod hic pudicus in sua iuuentute ita verecundabatur loqui cum propria matre, [pudicus in sensuum custodia;] & sororibus suis, tamquam si extraneæ essent; consortia fugiebat atque colloquia mulierum, & si ex necessitate loquebatur, semper oculos fixos tenebat ad terram. Tanta fuit eius pudicitia, vt dum Parisius erat in studio, quod ab aliis studentibus vocabatur Andreas cæcus, surdus, & mutus; & hoc quia omnes sensus ab impudicitiis refrenabat.

[24] [sobrius in cibo & potu;] Quinta est, hic sobrius. Sic etiam diximus de eius sobrietate, & ieiunio, quoniam ex quo factus est de lupo agnus, ex quo habitum religionis accepit, multis ieiuniis & abstinentiis vacauit. Potus eius erat aqua modicum tincta vino; & quamuis esset multis infirmitatibus grauatus, non tamen carnes comedere volebat; cum fame semper a mensa surgebat, panem autem cum pondere accipiebat, &nec etiam aquam quantum erat necessaria sumebat, omnia cum mensura & ordine sumebat.

[25] [castus virginitatis aureola ab obitu donatus;] Sexta, hic castus. De qua castitate nihil dicam, cum vere virgo & incorruptus fuerit, nec aliquo modo expertus est carnis corruptionem, sicut cuidam Sacerdoti post mortem ipsius reuelauit, qui erat Canonicus & socius commensalis suus: cui apparens totus albus & decorus cum manipulo in manibus rosarum & liliorū: a quo interrogatus, quia lilia portaret & rosas, cum non esset decens Episcopo talia ferre; respondit, quod talia portabat in testimonium suæ puritatis & virginitatis, ideo cum Virginibus Agnum sequi.

[26] Septima est, hic quietus. Quietus erat non alte loquendo, [quietus in colloquiis & morbis,] nec superbe, nec multum, sed parum & vtile, & hoc humiliter & submisse: ita ex eius verbis numquam scandalum ortum est, sed potius pax. Item quietus in sua patientia, in suis infirmitatibus, qui quamuis vexaretur, tamen numquam aut parum condolebat, &, vt prædiximus, ad pacem & ad quietem omnes quos poterat promouebat.

[27] Octaua, Corporis artus. nam strictura corporis ostensa est ex ieiunio. [I. Cor. 9. 27.] Vere cantare poterat cum Apostolo: Castigo corpus meum, & in seruitutem redigo. Nam vltra cilicium asperrimum, [corporis artus domans pœnitentia:] super lumbos suos portabat ferrum in modum catenarum retortum, videlicet illarum quæ tenentur ad ignem, quod apud me est, & ipsum habui a quadam deuotissima muliere Fesulana, quæ ipsum rapuit post eius mortem & ipsa portauit vsque ad mortem. Disciplinabat se cum Litaniis omni die post psalmos pœnitentiales vsque ad sanguinem. Dormitio eius erat quasi incredibilis; nam lectum fecerat de sarmentis vitis, & desuper c sclauina, manipulum de sarmentis autem sub capite, & ne ista viderentur desuper tenebat pannum pictum, quasi in ornamentum.

[28] Vnum superaddo: quadam nocte Clericum suum vocauit, & psalmodiando visitatum iuerunt in ecclesiam Abbatiæ, & post visitationem reuertendo venerunt vsque ad locum illum, vbi est tabernaculum, quod vocatur La Vergine Maria, quod inuenerunt clausum cum maximo pariete; cui tunc socius ait: Eia Pater, quid est hoc? quis postquam transiuimus tam cito murum ædificauit? quia nunc quando venimus non erat. [illusionem diabolicam signo Crucis tollit.] Andreas autem incepit quasi ridere, & appropians se muniens signo crucis, dixit: Cantemus, Frater, quoniam hæc diaboli illusio est, & inceperūt cantare: Deus in adiutorium meum &c. & Domini est terra & c. quo finito illusio recessit, & libere transierunt.

[Annotata]

a Discussus hic in Prolegom. locus, mendumq; indicatum.

b Petri & Pauli. Hoc de ornatu plura ad eorum natalem 29. Iunij.

c Meursij Glossarium: Σκλαβίνα, Italicum, Sciauina. Teges, corona pretiosa, stragulum. Amalthea Laurentiana: Sclabina, [Sclauina.] cento.

CAPVT VI.
Obitus. sepultura. Translatio.

[29] Cvm autem in Episcopatu vixisset annis duodecim, & appropinquaret tempus suæ mortis, postquam septuagenarius esset, & multa miracula fecisset, cum in nocte Natiuitatis Domini, antequam primam Missam cantaret, oraret in ecclesia S. Mariæ Pumeranæ, [A Deipara tempus obitus prædiscit:] apparuit ei gloriosa Virgo, dicens: Ecce fili mi, appropinquat tempus, in quo de hoc ergastulo ærumnoso debes egredi: itaque in nocte Apparitionis, quando Magi Filio meo & mihi obtulerunt aurum, thus, & myrrham, & tu dedisti animam tuam, corpus, cor, & omnia bona, amore ipsius & mei, ideo ipsa nocte pro anima tua veniam, & ipsam cum Angelis in regno cælorum sociabo. Andreas autem ex ista reuelatione summe gauisus est, & cum maxima iucunditate tres Missas cantauit, & erat tantæ iucunditatis, quod facies eius rosea videbatur atque Cherubica, cum antea esset ex austeritate pœnitentiæ pallidus atque nullius viui coloris. In crastinum igitur febre grauatus Canonicum Guidonem, [in febrim incidit,] quem fidelissimum suum habuit, accersiuit, & ei intimauit, qualiter migraturus erat in nocte Epiphaniæ, & quod Deo pro ipso preces porrigeret. Qui Guido hoc audiens fortiter flere incepit, atque clamare: Væ nobis! Vere cecidit corona capitis nostri: peccata nostra talem virum non merentur. Interim visitatur a ciuibus & a Clericis, quos omnes ad pacem, & ad vnionem confortabat, dicendo: Filij ne detis locum diabolo.

[30] In nocte igitur Apparitionis Domini recumbens super asperrimum lectū suum, fecit portare psalterium, & cum adiutorio Clericorum incepit valde attente Symbolum Athanasij, [cubiculo noctu illuminato,] Qui vult saluus esse &c. & Credo Apostolorum, & Credo Patrum; & dictis istis Symbolis camera facta fuit ita luminosa, sicut esset sol in meridie, ita quod astantes non parum fuerunt admirati. Post autem spatium vnius horæ, cum erant omnes Canonici & Clerici ante ipsum, S. Andreas in aurora incepit dicere: Nunc dimittis seruum tuum Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quo finito anima ipsius a mortali corpore diuisa est, & libere ad gloriam euolauit, [sancte moritur:] die supra dicta, sexta videlicet Ianuarij, a anno salutiferæ Incarnationis MCCCLXXIII. ætatis suæ LXXII. ab ingressu quidem ordinis LV. Episcopatus vero anno duodecimo: corpus autem eius super stramina remansit, sed redolēs, [claret miraculis:] ita quod ex illo odore multi ex diuersis infirmitatibus liberati sunt. Veniebant multi infirmi, qui ipsum tangendo sanabantur. Hæc quidem attestatur Collucius, salutatus tunc temporis Cancellarius Florentinus, in Epitaphio, quod sculptum est in sepulchro, quod incipit:

Montis Carmeli de religione vetusta.

& in fine:

Qui qualis fuerit, miracula multa fatentur,
      Quæ Deus ostendit corporis ad tumulum.

0

[31] Erat quædam mulier B. Andreæ valde deuota, quæ habebat quamdam filiam pulcherrimam corpore, sed pulchriorem fide & honestate. Ipsa autem matrona omnibus diebus Dominicis montem ascendebat Fesulanum, caussa audiendi B. Andreæ prædicationem. In die vero Circumcisionis audiens ipsius infirmitatem, tanta fuit eius importunitas, [puellam,] quod ad ipsum intrauit; quæ stabat & ante ipsum lamentabatur, quæ post multa verbat dixit: [cuius obitum prædixerat,] O Pater, rogo vt me non dimittatis, sed in morte vestra pro me veniatis. Cui Pater Andreas: Ego te dimittam, filia, quoniam tempus tuum nondum venit, expedit enim vt magis merearis, sed pro filia tua verissime veniam, vt me ad patriam associet: itaque recede, & ad ipsam vade, quam inuenies infirmam. Cum autem hæc Domina domum rediisset, filiam inuenit graui morbo laborantem, vt Pater Andreas prædixit, nihil autem puellæ dixit, sed ipsam Sacramentis ornauit, & post ait: Scias, filia mea, quod Pater noster & Episcopus Andreas grauiter infirmatur. Cui puella ait: O vtinam pro me in obitu suo veniret, nec hic me dimitteret! Aggrauatur puella ita quod in nocte Epiphaniæ erant ipsam custodientes nonnulli & de parentela & de vicinatu, quia ipsa in extremis laborabat. [euocat e vita,] In aurora vero audita est vox quasi Angelica, dicens: Veni filia, quoniam te exspecto, vt simul ȩternam patriam ingrediamur. qua voce audita statim puella oculos aperuit, ac ridere cœpit, & sic manus ad cælum leuando expirauit. Obseruata hora intellexerunt omnes qualiter B. Andreas de mundo hoc transierat. Post autem pium luctum mater puellæ, semota turba astantium, obdormiuit, & optima matrona dormiendo vidit viam plenam rosis, & liliis aliisque floribus ornatam, [& in cælum deducit:] quæ vsque ad cælum dirigebatur; per quam vidit B. Andream in Pontificalibus indutum, & filiam suam a parte sinistra, quam B. Andreas per manum tenebat. Ante vero & post multitudo erat iuuenū cum diuersis instrumentis musicorum sonantes & psallentes cum maxima iucunditate: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati & c. Ex qua quidem visione tristitia mortis filiæ conuersa est in lætitiam, & omnibus astantibus reuelauit, summo Tonanti laudes & gratias referendo.

[32] Deponitur ac sepelitur corpus B. Andreæ maximo cum honore in tumba lapidea, [sepelitur:] & quoniam sepeliri indicauerat Florentiæ in ecclesia Carmelitarum, & nec Canonici nec populus volebāt Fratribus sacrum corpus dare; [transfertur Florentiam.] quare Fratres obseruato tempore post diem quindecimam furtiue de nocte venientes corpus abstulerūt; quod quidem corpus ita erat integrum & odoriferum, sicut prima die mortis, posueruntque ipsum in capella S. Vrsulæ in cathedra vna ad sedendum, sicut si esset viuum; & tali modo ipsum tenuerunt, vsquequo factum fuit eius sepulchrum honorificum. Interim confluebant populi pro gratiis impetrandis, qui cum gaudio ad propria reuertebantur, Deo laudes & gratias B. Andreæ referentes.

[Annotatum]

a Hæc supra expensa sunt.

CAPVT VII.
Victoria Florentinorum. Veneratio reliquiarum S. Andreæ.

[33] Stetit autem sic intumulatum vsque ad annum MCCCCXL. in quo quidem anno a Eugenius Papa quartus cum Curia sua valde notabili b Florentiæ personaliter erat. c Ecclesia quidem, nec non & Florentini, a d Philippo Maria Duce Mediolanensi crudeliter vexabatur, & a Nicolao Picinnino dicti Ducis militiæ Principe. Ita & taliter, [Florentinos a Duce Mediolanensi bello lacessitos] quod maior pars castrorum, videlicet illorum quæ sunt a ciuitate Florentina ad Aretinam & Senarum territorium, perdita erant; veneruntque gentes Domini Capitanei vsque ad planitiem ciuitatis Florentiæ, deprædando bona & homines, & comburendo ac infinita mala faciendo: ita vt nobiles, ciues, & artistæ ciuitatis, sicut & curiales, erant quasi cæci, & quid agere nesciebant: e timebant enim capere bellum, & acies producere contra Dominum Capitaneum, cum esset valde astutus, & copiam maximam hominum fortium haberet, nec non armorum & equorum. Deus autem, qui est mirabilis in Sanctis suis, & non despicit neque derelinquit homines in se sperantes, sed adiuuat, defendit & protegit, cum primo anno iam infinita miracula per B. Andream, particulariter curando a diuersis infirmitatibus, ostendisset, & concursus populorum ad visitandum eius reliquias veniebat, [per quemdam iuuenem animat ad prœlium;] vota sua portantium & offerentium; reuelauit per B. Andream cuidam iuueni, qualiter in die S. Petri Apostoli, qui caput est Ecclesiæ, quod festum infra octo dies appropinquabat, bellum & campus caperetur contra prædonem Ecclesiȩ inimicum & Florentinorum, contra quem maxima victoria consequeretur; itaque tota ciuitas staret in canticis, tripudiis, focis, luminaribus, & processionibus: talis vero iuuenis in præceptum habuit talia intimare decem Officialibus Baliæ, siue guerræ ciuitatis, inter quos erant isti, vt sum memor, Dominus f Angelus Iacobi de Acciarolis Miles, Cosmas Ioannis de Medicis, Nerius Gini de Caponibus, Ioannes Petri Bartholomæi & c. qui qudiem iuuenis intrepidus & virilis absque aliquo metu intrauit in prædictorum congregationem, quos inuenit tristes plenosque dolore, quibus ait hilari ac iucunda facie: Domini mei Decem, quid tristamini, cum Deus per Sanctos suos, [victoriam addicit:] & huius ciuitatis aduocatos contra vestros inimicos sit dispositus, ita & taliter pugnare, vt eius ope talem victoriam obtineatis, qualem in memoria hominum non sit retroacto tempore hanc ciuitatem habuisse: Itaque confortamini & viriliter agite, quoniam B. Andreas de Corsinis, ciuis vester, Episcopus Fesulanus, de ordine Carmelitarum, & in domo ipsorum sepultus, qui nouiter tanta miracula ostendit, ita hæc mihi voluit reuelare ac præcipere, vt vobis Dominis meis intimarem.

[34] Qui quidem Domini & Officiales admodum animati, & confortati, omni deposito timore, sicut veri fideles, & securi de tali reuelatione, operam dederunt cum ipsorum Capitaneo & Capitaneo Ecclesiæ bellum ac pugnam contra inimicos eorum capere ipso festo die g S. Petri Apostoli. O mira res, & quasi inaudita! in paucis horis talis est habita victoria, [visus ipse prælio interesse.] quod vix vnus de inimicis remansit. Nam nonnullæ personæ deuotæ, commorantes vbi actum est bellum, siue prope, retulerunt vidisse in aëre quemdam Episcopum de albo indutum, super equum cum baculo in manibus ante se promouentem infinitam aciem armorum contra dictos nostros inimicos, & ita ex diuina gratia & meritis beatorum Sanctorum ciuitatis Florentiæ aduocatorum, & præsertim B. Andreæ de Corsinis, recepta est victoria prædicta, & liberata est ciuitas a tyrannis, & per consequens Ecclesia, videlicet Eugenius Papa cum toto Clero suo. Ex qua victoria ordinatum est maximum festum, videlicet solennis processio omnium Religiosorum, omniumque Florentinorum ciuium; quibus præceptum est, vt venirent ad ecclesiam Carmelitarum, & ibi solennis Missa cantaretur de Trinitate, & de voluntate Domini nostri Papæ Eugenij, cui supplicarunt reuerendissimi Cardinales sequentes, nempe h Dominus de Capranica, i Dominus de Columna, k Dominus Andegauensis, l Dominus Placentinus, & m Dominus S. Mariæ nouæ, ad requisitionem totius populi Florentini. [In supplicatione ob victoriam indicta, reliquiæ eius venerationi exponuntur.] in tali processione omnibus ostensum est corpus ipsius B. Andreæ, quod ita est integrum ac si hodie mortuus esset. Ex qua quidem largitione facta & concessa per prædictum Papam Eugenium cum luminaribus & thurificationibus, dixerunt prædicti Domini Cardinales quod secundum intentionem B. Andreas erat canonizatus, quoniam Canonizatio nihil est aliud, nisi approbatio sanctitatis per Ecclesiam & Cardinales, & quod reliquiæ ipsius fuissent venerandæ.

1

[35] Ipsoque die cum quidam Frater Petrus Andreæ, pro tunc Baccalaureus, populo prædicare deberet, & ipsius vitam & miracula enarrare; dubitabat & timebat in facie Ecclesiæ ipsum Sanctvm aut Beatvm nominare: iuit itaque ad n Dominum Cardinalem sanctæ Crucis o summum Pœnitentiarium, petendo consilium quid ageret. qui respondit: Vade fili, & nomina ipsum Sanctum & Beatum, quoniam Ecclesia Dei numquam vexatur, [viuus Bononiensibus miraculose pacem olim conciliarat.] quod aliquis Sanctorum inuocetur. Nam nobis non est nouum ipsum esse Sanctum. Cum ego eram Episcopus Bononiensis legi qualiter a Domino Papa Vrbano V. iste B. Andreas fuit missus Bononiam ad ipsos p pacificandum, & data fuit illi auctoritas & legatio excommunicandi & aggrauandi, ac etiam pœnas temporales dandi contra nolentes in pace viuere, qui humiliter iuit, & moram traxit in conuentu S. Martini de Lanisa, & mittebat per partiales, ipsosque ad pacem exhortabatur & concordiam, & quod arma deponerent; quorum vna pars eius voluntati consensit, alia autem pars, quæ nolebat pacem, nec arma deponere, per B. Andream fuit excommunicata; ipsique filij diaboli B. Andream incarcerauerunt, & in compedibus posuerunt; ac omnia sibi abstulerunt, famulos suos ac socios expellentes. Deus autem, qui vindicat de inimicis Sanctorum suorum quando vult, omnes principales istius diabolicæ partis percussit infirmitate doloris renum & brachiorum ita grauiter, quod vlulare atque clamare non cessabant, supplicando Deo & S. Andreæ, vt de tali parceret iniquitate, & nullus ipsorum potuit liberari nisi per B. Andreæ corporalem visitationem. Extrahitur ipse de carceribus, & altera die omnes humiliter visitat, absoluit, benedicit, ac humiliter amplexabatur, & sic liberati sunt omnes a tali dolore & arma deposuerunt, & pacificati sunt ad inuicem, & postea maximum honorem sibi fecerunt, multaque illi largita sunt; sed ipse vltra suum victum, omnia pauperibus dispensabat. Post vero aliquos dies nobiliores ciuitatis vsque Fesulas eum sociarunt semper veniam petendo, obsecrandoque vt pro pace ipsorum oraret.

[36] Reuertendo igitur ad prædictum propositum, prædictus Baccalaureus omnia fere quæ supradicta sunt publice prædicauit, vbi erant nonnulli Domini Cardinales, Episcopi, & Abbates ac etiam totus Clerus Florentinorum, Religiosorum, nec non Magistri Domini cum eorum q Gonfaloniero, & decem r baliæ Capitanei partis s Guelforum, octo custodiæ officiales, montis Consules, maris Regulares, sex mercantiæ, cum artium viginti quinque Præfectis, [Magna solennitate reliquiæ eius tunc,] innumerabilisq; multitudo hominum & mulierum. Et statim post sermonem ostensum est omnibus corpus eius beatissimum, cum luminaribus, Canticis, & hymnis, sonituque organorum, tubarum, & omnium instrumentorum ciuitatis, vbi totus populus clamabat: [& deinceps quotannis ostensæ.] S. Andrea intercede pro nobis. Et post vnam processionem deuotissimam, postea per consilia opportuna ciuitatis in memoria tanti beneficij ordinatum, sancitum, & statutum fuit, quod quolibet anno in perpetuum vigesimo nono Iunij Magistri Domini ciuitatis, & sex mercantiæ, cum Præfectis artium, teneantur & debeant honorifice ac solenniter ad ecclesiam Carmelitarum accedere, & quilibet torticium cereum ad honorem Dei & B. Andreæ offerre, sicut mos est ciuitatis, & tali hora prædictis Dominis officialibus, & populo corpus eius solenniter ostendi debet: & sic fit, & factum est, ac sancitum de voluntate Ecclesiastica Domini nostri Papæ. Dimittam de festo temporali, propter victoriam habitam ex intercessione B. Andreæ, quoniam longum esset, enarrare quæ facta sunt hastiludia, tripudia, & per omnes vias ignes, & per omnia castra & ciuitates Florentinis subditas, & multa alia, quæ propter breuitatem dimitto; sed aliqua miracula intendo enarrare, vt videatur eius sanctitas.

[Annotata]

a Sedit a 3. Martij an Ch. 1431. ad 23. Febru. 1447.

b Transtulit Concilium Oecumenicum Ferraria Florentiam IV. Idus Ianuarij an. 1438. (dein Florentia Romam VI. Kal. Maij 1442.) atque eo tempore Florentiæ fuit, vt Acta Concilij ab Horatio Iustiniano edita fidem faciunt.

c De hoc bello agunt Flauius Blondus Decade 4. lib. I. Leonardus Aretinus de rebus Florentinis, S. Antoninus 3. part. tit. 22. cap. II. § 10. 11. 12. 13. Tarcagnota tomo 4. historiæ mundi lib. 59. aliiq;.

d Elogium & Iconem huius Ducis, ac Picinnini elogium, exhibet Paulus Iouius lib. 2. Elogiorum.

e D. Antoninus §. II. magnum timorem ciuibus Florentinis incussit, ac Pontifici Eugenio, cui & Philippi Mariæ Ducis Mediolanensis, & Nicolai Picinnini calliditates notæ erant, eosque hostes semper & infidos esset expertus.

f Angelo Accialo Equiti Florentino inscripsit eo tempore Leonardus Aretinus commentarium rerum Græcarum, vt habet Gerardus Vossius de Scriptoribus Latinis.

g D. Antoninus §. 13. describit prælium commissum III. Kalend. Iulij, ea die qua Petri & Pauli Apostoli celebritas est, anno 1440. additq;: Asserunt plurimi magis Dei virtute, quam viribus vel industria humana, habitam fuisse victoriam.

h Dominicus Capranica Diaconus Cardinalis S. Mariæ in Via lata a Martino V. creatus, ab Eugenio IV. publicatus, postea Presbyter Cardinalis sanctæ Crucis in Hierusalem: e Concilio Basileensi Florentiam euocatus venerat.

i Prosper Columna Romanus, Cardinalis S. Georgij ad Velabrum creatus ab eodem Martino.

k Guilielmus Estoutevilla, ex Priore monasterij S. Martini de Campis Parisiis, Episcopus primo Morinensis, tum Andegauensis, creatus Florentiæ in Concilio generali XV. Kal. Ianu. 1439. ab Eugenio Cardinalis SS. Siluestri & Martini in montibus.

l An Ioannes Carauajal Episcopus Placentinus? sed is secundum Ciaconiam factus demum Cardinalis ab Eugenio Romæ XVII. Kalend. Ianu. an. 1446.

m Petrus Barbus Venetus, Episcopus primo Vicetinus, tum Patauinus, Florentiæ in Concilio creatus Cardinalis S. Mariæ Nouæ.

n Nicolaus Albergatus Ordinis Carthusianorum, Episcopus Bononiensis, creatus a Martino V. an. 1426. Cardinalis sanctæ Crucis in Hierusalem. Edita est vita illius a Garnefeltio.

o Successerat in hoc officio Iordano Vrsino Cardinali, IV. Kal. Iunij 1439. mortuo.

p De bellis, seditionibus, & pace Bononiæ sub Vrbano V. agitatis, egimus 29. Ianuar. ad vitam S. Petri Thomasij cap. 12. & 13. Horum aliquæ seditiones videntur post eius decessum recruduisse.

q Vox Italica Gonfaloniere, Vexilliferum significat; Gonfalone, vexillum; & Gonfalonata, vexillationem. [Gonfalonerius.] Florentinos libertate an. Ch. 1287. ab Imperatore Rudolpho empta, Magistratum, quem Priores artium vocant, addito vexillifero iustitiæ, creasse asserit Platina in Honorio IV. Leander in Thuscia ait hunc Magistratum bimestrem tantum fuisse, & Vexilliferum Confalonerium appellat. Mille eum milites suo vexillo & imperio subiectos habuisse, addit Tarcargnota par. 4. historiæ lib. 55. Catalogum Confaloneriorum per familias exhibet Iacobus Nardus in historia Florentina.

r Balia quoque Italica vox auctoritatem, [Balia.] seu potestatem significat. at Balia, seu Baliuiatus in codice legum antiquarum pro prouincia, seu certi loci districtu, sumitur.

s De Guelforum ac Gibellinorum factionibus, quorum hi Cæsaris, illi Pontificis partes sequebantur, agunt passim Italicarum rerum scriptores, ac nominatim de Guelforum Florētiæ dominatu Aretinus.

CAPVT VIII.
Uaria miracula.

[37] Plebanus quidam plebis cuiusdam Parochus mirabiliter a populo & a suis parochianis vexabatur, ita quod in beneficio suo nullo modo residere poterat, [Parochus a suis subditis neci destinatus,] & ab ipsis iniuria de multis accusatur, requiritur, litigat cum ipsis pluribus mensibus, & nullo modo ab ipsis poterat liberari, nec suam plebem retrahere. Vertit oculos suos itaque ad B. Andream, rogando & supplicando pro sua liberatione, & votum fecit, quod si ab ipsis liberaretur, & pacifice suum beneficium haberet, sibi dabit torticium cereum, sicut ipse erat longus, & ante corpus illud poni faceret. Hoc votum fecit die Sabbati; die autem Dominico iuit ad beneficium, dixitque intra se deuote: O Sancte ac Beate Andrea, [voto S. Andreæ nuncupato,] sub vmbra alarum tuarum vado ad ecclesiam meam; spero in auxilio & protectione tua. Venit autem Plebanus in introitu plateæ plebis, vbi totus populus erat congregatus cum lanceis in manibus, & quilibet minabatur dicens: Si iste veniet, nos interficiemus eum; nolumus illum vllo modo in Plebanum, nec in Sacerdotem nostrum, & erant omnes ad inuicem adiurati & attoniti. O res mirabilis! 2statim dum Plebanum viderunt, quilibet arma proiecit, & obuiam sibi iuerunt dicentes omnes: Benedictus qui venit in nomine Domini, & intrantes ecclesiam cum ipso, sibi restituerunt omnes claues domus, & omnia bona, [benigne ab iis excipitur.] omnes cum lacrymis veniam petentes, & in terra genuflectentes. Plebanus autem de his admiratus valide, ait eis: Patres & fratres mei, rogo vos amore Dei, vt dicatis mihi, vnde ista mutatio. Heri omnes me interficere volebatis, & hodie me tanto cum amore recipitis: placeat intimare. Maior autem ipsorum & principalis surrexit, & dixit: Domine Plebane, non tantum heri, sed & iam sunt octo menses, quibus fuimus in voluntate vos interficiendi, & per totam noctem, & nihil aliud hoc mane diximus super plateam velle facere, nisi quod cum prius videremus vos in populo nostro, quilibet obligaretur vos interficere: vnde autem hoc processerit, ignoramus, quoniam statim quod vos vidimus apparere, arma proiecimus, & cor nostrum mutatum fuit; non nisi a Deo credimus, qui omnes tenebras a cordibus nostris expulit. Tum Plebanus ait: Sciat vnusquisque vestrum, amici mei, quod heri votum feci B. Andreæ,quod si pacifice intrarem, & residentiam facerem in hac plebe, cereum torticium ante corpus eius ponerem, me sibi recommissum faciendo, & sub vmbra alarum suæ protectionis me ponendo. Itaque ipse ex diuina gratia vestras malas voluntates mutauit in bonas. Et gratanter me placuit illi recipere. Ex qua re primo Deo, secundo B. Andreæ, tertio gratias vobis refero, & veniam misericorditer posco. & sic sunt pacificati.

[38] Reuerendus Theologus Magister Frater a Nicolaus Kenton Prouincialis Angliȩ ordinis Carmelitarum, maxima febre grauatus est, ita quod ex dolore capitis die noctuque clamans, [Attactu imaginis S. Andreæ curati morbi,] quodammodo in maxima angustia constitutus mortē cupiebat. Accidit autē, quod cum campanæ multum pulsarentur ex concursu populi, vt interrogaret dictus Prouincalis, cur tantum campanæ pulsantur, dicitur ei quia nouus Sanctus inuentus est, & Deus per ipsum multa miracula operatur, qui est ordinis vestri, & fuit Episcopus Fesulanus. Tunc prædictus Prouincialis ait: Cito adiuuetis me, quia ire volo ad ecclesiam; forte me non despiciet, sed mihi etiam auxiliabitur, ne moriar exasperatus. [capitis dolor,] Intrando ecclesiam venit ante eius imaginem, & videbat homines ac mulieres eius imaginem tangentes, & postea facies proprias fricantes, & ait: Quid faciunt illi? Cui respondetur: Patiuntur capitis dolorem, & ex illa deuotione multi sanantur. Cum autem talia Prouincialis audisset, imagini siue iconi appropinquauit, in qua picta est imago B. Andreæ, & ait: Oro B. Andrea, orot te ac supplico, vt me non despicias; sed adiuua, qui de tuo ordine sum: vide dolorem meum, & capitis mei vexationem, & libera me, quoniam exasperatus sum; & sic dicens tetigit prædictam imaginem maxima cum fide, deuotione, & spe, ac fricauit deinde caput & eius faciem, qui verissime statim ab omni dolore, & febre liberatus est. [Febris,] Cum autem ad propria rediret, solenniter B. Andreæ imaginem cum aliquibus miraculis pingi fecit.

[39]

b Miracula ostensa circa tempus suæ translationis, videlicet anno Domini MCCCCXXXIX.

Quædam mulier Florentina, nomine Bilia, vxor Francisci Martini calceorum artificis de populo c S. Fridiani, [pedum contractio,] existens in lecto, quadam infirmitate valde grauata, ita quod nullo modo pedester ire poterat, & quasi attracta erat, reduxit se in memoria B. Andream in ecclesia Carmelitarum sepultum; & existens cum mente ad eumdem eleuata, incepit dormire vel somniferare de eo cogitando: & cum esset in lecto, sibi in visione apparuerunt duo Fratres ordinis S. Mariæ de monte Carmeli, chlamydem albam induti, dicentes sibi: Surge, & vade ad B. Andream Episcopum sepultum in ecclesia Carmelitarum, & sanabit te. quæ audiens præ deuotione cœpit flere, & Deo votum fecit. Quo facto sana & libera de lecto exiuit, & maxima cum reuerentia pedester ad eamdem ecclesiam iuit, & ante sepulturam genu flexa, votum quod fecerat, adimpleuit.

[40] Antonius Alexij Nochy, sericorum textor, quem ego scriptor cognosco, habens filiam infantem, [vermes,] nomine Dorotheam, infirmitate vermium valde vexatam, & ad extremum vitæ reductam, audiens sanctitatem B. Andreæ, & miracula quæ quotidie faciebat, illi vouit, vt eam si sanaret, ad suam sepulturam portaret imaginem ceream. quæ subito liberata est, & sepulturam cum imagine visitauit.

[41] Philippus Domini Andreæ, textor etiam sericorum, de populo S. Fridiani, [tibiæ dolor,] patiens maximam infirmitatem in tibia, ita quod per decem dies stans in lecto ipsam sine alterius auxilio mouere non poterat; audiens miracula per B. Andream quotidie ostensa, maxima cum deuotione suam sepulturam promisit visitare: & statim liberatus fuit, & pedester sine alieno auxilio sic fecit, gratias Deo & B. Andreæ reddens.

[42] Nicolaus Augustini Nicolai eiusdem populi existens in sacristia dictæ ecclesiæ Carmelitarum, [cæcitas, antea inflicta irridenti venerationē reliquiarum eius,] vbi quidam Frater dicti ordinis reuerenter ostendebat mitram & calceos d, & alias reliquias B. Andreæ quam pluribus ciuibus Florentinis, qui cum maxima reuerentia eas videre desiderabant flexis genibus, eos sic deuotos deridebat: qui in illa derisione perseuerans statim in terram cecidit, & lumen oculorum amisit, & de terra surgere non poterat, nec aliquid videre. Et in terra existens peccatum suum recognouit; quo confesso veniam petens, & humiliter auxilium B. Andreæ implorans, lumen oculorum impetrauit.

[43] Leonarda vxor olim Bartholomȩi Iacobi Banoti, fornarij eiusdem populi, magnum dolorem patiebatur in brachio, ita quod omnem virtutem, [dolor brachij,] & robur ipsius brachij cum spathula amiserat, & nullo modo vacare poterat negotiis & exercitiis suæ domus, audiens sanctitatem B. Andreæ, & miracula quæ per ipsum Deus continuo faciebat, se ipsi vouit, vt si eam de illo dolore liberaret ei offeret ceream imaginem: facta autem deliberatione, illico liberata fuit, & pristinam sanitatem recuperauit: quapropter ad suam sepulturam maxima cum deuotione ceream obtulit imaginem, gratias innumeras ei reddens.

[44] Marcus Antonius Cini, de populo S. Stephani de Ognano prope Florentiam, per decem annos & amplius passus fuit infirmitatem, seu dolorem in tibia, [diuturnus tibiæ cruciatus,] quæ ipsum valde cruciabat, ita quod sine auxilio alieno ire non poterat, neque vllum exercitium agere, & ad recuperandam sanitatem nullum vnquam inuenit remedium: audiens miracula quæ Deus per B. Andream quotidie faciebat, & quod apud sepulturam suam multæ erant oblatæ imagines cereæ, se ipsum vouit, quod si sanitatem recuperaret, illi ceream imaginem offerret: quare infirmus ductus fuit ad saum sepulturam, qua cum manibus tacta, eas super tibiam deuotissime fricabat, & immediate ab infirmitate & dolore ita liberatus fuit, vt completo voto sine alicuius auxilio per eamdem ecclesiam ambulabat & currebat, ostendendo miraculum omnibus qui in ecclesia erant. Quod etiam testificatus est in præsentia Reuerendissimi Patris & Domini D. Benottij de Federigis Episcopi Fesulani, & venerabilium virorum Domini Ioannis Nicolai de Spinellinis, & Domini Salutati & Domini Cosmij de Salutatis Canonicorum S. Reparatæ de Florentia, & Dominici Amidei Francisci Notarij de Florentia, qui de hoc miraculo & de aliis suprascriptis ostensis in anno MCCCCXXXIX. rogatus fuit more Notariorum, ex cuius breuiaturis authenticis ego scriptor extraxi. Liberatus itaque dictus Marcus, pedester absque alio auxilio ad propria remeauit, non sine maxima omnium admiratione, gratias innumeras Deo & B. Andreæ humiliter & deuote referendo.

3

[45] Cum anno MCCCCXXXX. venissent multæ processiones ex diuersis locis Florentiam, ad visitandum corpus B. Andreæ; in processione de Castro-prati venit quædam mulier, nomine Domina e Betta, vxor olim Philippi Ioannis Clenti de Porta Gualdimari de prato: quæ cum paullo ante esset in ecclesia plebis S. [dolor brachij, & surditas,] Mariæ de Prato, audiendo prædicationem Magistri Petri Francisci de Prato ordinis Carmelitarum, & audiens miracula quæ per eum prædicabantur de B. Andrea, maxima cum deuotione & fide ad crucifixum humiliter genuflexa, vulgariter dixit: O B. Andrea, precor te vt intercedas pro me ad Dominum cæli & terræ, vt me incolumen reddat, & sanam de meo sinistro brachio, quod eleuare non possum, & auditum de sinistra aure: quod si fecerit, offeram cereum caput ad suum & tuum honorem ante tuam sepulturam. Quod vt dixit, aliquantulum dormiuit; postea expergefacta, retulit sensisse humeros ex capite descēdere, & brachio, & a se recedere, & ita brachium eleuauit, & auditum recepit, & totaliter libera, & sana remansit: quæ postea cum dicta processione Florentiam venit, & caput cereum obtulit.

[46] Angela filia Chechi de Capella, & vxor Andreæ Antonij de Quarachi, dum esset sana & boni intellectus, & iret ad virum pro matrimonio consummando, [amentia.] & esset in domo sui viri, stulta & fatua facta fuit, & multas stultitias fecit per multum tempus. Audiens itaque Domina Checha eius mater miracula quæ Deus per B. Andream faciebat, maxima cum deuotione & fide vouit dictam Angelam suam filiam, vt si Deus per eius intercessionem eam ab illa infirmitate liberaret, cum ipsa corpus eius ter cum deuotione visitaret, vt duos cereos offerret. Quo facto ipsam super asinam ligatam Florentiam conduxit ad ecclesiam Carmelitarum, ibique cum magna deuotione super eius caput ceruical & mitram B. Andreæ apponi fecit; quæ quamuis circa annos sexaginta septem in sepultura cum corpore stetissent, noua videntur, & absque macula. Quibus appositis mater eius ipsam ad altare duxit B. Andreæ, & accensis duobus cereis, genu flexa humiliter filiam sibi recommendauit, & pro salute sua supplicauit: facta oratione ab ecclesia recesserunt, & ad propria remearunt. Post vero viginti dies, vt Deo placuit, per intercessionem eiusdem B. Andreæ, dicta Angela fatua reddita est pristinæ sanitati, & perfecte liberata est. Venerunt postea mater & filia bis ad visitandum eius corpus, & ad sepulchrum eius vnum cereum obtulerunt, gratias Deo & B. Andreæ referentes. Hæc duo vltima miracula facta fuerunt præsentibus Fratre Philippo Thomasij de Florentia-ordinis Carmelitarum, Benedicto Iacobi, Benedicto Tempi, Zenobio Iacobi Benintendis, & quampluribus aliis, & Paulo Laurentij Pauli Notario Florentino, qui de his fuit rogatus, ex cuius breuiaturis ego scriptor hæc extraxi ad laudem & gloriam Dei, & B. Andreæ scripta.

[Annotata]

a Egregia hic & sanctimoniæ & doctrinæ laude floruit, vt testantur Ioannes Pitseus, [Nicolaus Kenton.] Sixtus Senensis, Posseuinus noster, aliiq;. Obiit Londini 4. Sept. 1468. Inter reliqua dicitur scripsisse vitam S. Cyrilli Græci, imo & gesta Sanctorum & antiquorum & recentium, præsertim sui ordinis. Est penes nos vita MS. S. Cyrilli Hierosolymitani, cui annectitur tractatus de Sanctis antiquis & recentioribus ordinis Carmelitici. Num huius genuinus fœtus sit, an potius operis maioris compendium, inquiretur ad vitam S. Cyrilli 6. Martij.

b quinque sequentia.

c S. Fridiani, seu Frigdiani, aut Frigidiani, Episcopi Lucensis, natalis agitur 18. Martij; Translatio, quæ præcipua eius festiuitas, 18. Nouemb.

d In Actis Canoniz. ad Paulum V. mentio etiam fit baculi pastoralis & catenæ ferræ, quæ in veneratione fuerint.

e In citatis Actis ibidem Berta dicitur.

ALIA VITA INCERTO AVCTORE.
ex MS. Rubeæ-vallis, cum Surio collata.

Andreas Corsinus, Ord. Carmelitarum, Episcopus Fesulanus in Italia (S.)

BHL Number: 0446

Avctore anonymo, Ex mss.

PROLOGVS.

[1] a Cvm mundus a principio suæ creationis cursum suum custodiens & vsque ad nostra secula labens, [Sancti a Deo in exemplum proponuntur.] tempora nouissima occuparet, & homines sese a peccatis minime sequestrarent; Dominus noster Iesus Christus, qui neminem vult perire, sed omnes homines cupit saluos fieri; suscitauit nobis germen iustum in salutem peccatorum diebus istis nouissimis, Beatum videlicet Andream Corsinum, exemplar omnium virtutum. Hic in Ecclesia Dei, sicut lilum, germinauit germen iustitiæ, quia eam deuote ac sollicite & vtiliter gubernauit, atque perinde fructum multiplicem propagauit. Idcirco vitam eius nobis propositam nouerimus, quatenus eam veluti quoddam speculum perlucidum inspiciamus: & secundum illam conuersationem nostram, auxiliante Deo, in viam iustitiæ dirigamus.

[Annotatum]

a Hic Prologus deest Surio. An ab auctore compositus, an a Ioanne Gilemano adiectus, nescimus.

CAPVT I.
S. Andreæ ortus, educatio, tirocinium monasticum.

[2] Beatus Andreas Corsinus, Florentiæ ex Corsinorum nobili familia natus fuit, [S. Andreæ parentes voto facto filium impetrant:] patre Nicolao, matre vero Peregrina. His, postquam in vnum matrimonium conuenerunt, nihil fuit antiquius, quam vt religionis præcepta in omnibus obseruarent. Itaque libidine terrenorum posthabita, iis quæ Dei erant studentes, sæpius domum Domini visitabant. [Exod. 22.] Cum vero, quod in Exodo legitur, audirent, primitias videlicet Deo offerendas esse; vt Deo eiusque genitrici gratam oblationem facerent, admodum cupiebant ex se filios procreare, vouentes primogenitum suum Mariæ Virginis religioni tradere. Quorum precibus B. Virgo annuens, diuinitus eorum votum adimpleuit. Post paucos enim dies concepit Peregrina mater futura prolis Andreȩ: [mater ei euentura cælitus edocetur:] cumque iam tempus pariendi immineret, in somnis sibi visum est lupum peperisse pro homine; qui cum ecclesiam intraret, atque illic perstitisset, paullatim immutatus, in agnum se vertit. Quam rem expergefacta & tacita cōsiderās, nec viro quidē, quid in somnis viderit, est ausa narrare. Proxima vero nocte, id est, pridie Calendas Decemb. puer nascitur: qui cum lustraretur Baptismatis sacramento, Andreas nomen accepit, quod eo die natus sit, quo Christiana religio B. Andreæ Apostoli solemnia celebraret.

[3] Puer educatus ingenue crescit, & studiis litterarum traditur. Cum autem admodum scitus puer esset & forma præstante, vtrique parenti plurimum carus erat. Postremo factus adolescens, canes alere, equos mercari, [eum dissolute viuentem.] sodalitates parare, tractare arma, lites gerere cœpit, & ad hæc omnia diuina atque humana promiscua habere, parentibus non solum inobediens erat, sed nec eos se castigantes perferre poterat. Parentes vero, vbi intellexerunt, quantum periculum adolescenti imminebat, timentes ne ob eius facinora per dedecus vitam amitteret, a tam pessimis moribus illum iam ætatis sue quintumdecimum annum agentem reuocare statuerunt. Igitur nacti opportunitatem, Andream ad se accersiri iubent. Qui cum iussa parentum negligeret, contumeliosa verba respondens, ab eorum aspectu improbe discedebat. Quod mater inique ferens, animo concitato illum alloquitur, Tu 4profecto, inquit, lupus es, quem in somnis mihi visa sum peperisse. Quibus verbis perterritus adolescens, retro ferens pedem, matrem orauit, vt quid sibi vellent ea verba, significaret. Tunc mater inquit: Audi fili mi verba mea, [monet, narratq; suum de eo somnium:] neque matris tuæ dicta contemnas. Ego vna cum genitore tuo sterilis annos plurimos vixi, tantusque sobolis amor fuit, vt etiam pro habendis filiis vota susceperim. Itaque primitias vteri mei Deo Mariæque matri eius offerendas constantissime voui: hoc idem Nicolaus pater tuus communi voto promisit: factumque est, vt Mariæ precibus conciperem: & iam pariendi tempus aderat, atque in somnis visa sum lupum parere, qui cum ingressus esset ecclesiam, lupi formam deserens, agnus effectus est: postridie vero te peperi. Qualis superiori ȩtate vixeris, non te latet: non enim vt homo ratione vtens, sed quasi rapacissimus lupus; nunc iam tēpus exposcit, vt in agnum te vertas, & quæ pro te vota suscepimus, velis pia mente perficere: nam non nobis, sed B. Mariæ Virgini natus es. Expergiscere igitur, fili, nec velis longius per socordiam atque malos mores vitam inficere.

[4] Postquam mater loquendi finem fecit, Andreas huiusmodi oratione perculsus, [Andreas ad cor redit:] & superiorem sui vitam tacitus considerans, pœnitentia motus, multis lacrymis Virginem precabatur, vt pro se ad filium suum preces fundere dignaretur, ne iuuentutis suæ delicta cognosceret. Postridie vero mane ad Carmelitarum ecclesiam profectus est, ibique orando diu ante aram Virginis gloriosæ, lacrymis faciem irrigauit, rogitans vt se lupum in agnum conuerteret. Tandem ab oratione surgens, Hicronymum Melioratum Carmelitam, qui erat ea tempestate, videlicet anno ab Incarnatione Domini millesimo, trecentesimo decimo sexto, prouinciæ Tusciæ curam gerens, prostratus orauit, vt cum intra suam religionem acciperet. Quod cum audiret vir præstans, miratus ingenuum adolescentem, summo loco natum, multisque educatum deliciis, cupere sacris initiari, seruitutemque religionis subire, misit ad eius parentes, qui referant Andream filium suum habitum religionis expetere. Parentes vbi cognouerunt per nuntios, [fit Carmelita:] in filio suo Spiritum sanctum tam cito & mirabiliter operatum, stupore gaudioque perculsi, eo, vbi Andreas erat, propere concesserunt; atque vnanimes filium, quem orantem inueniunt, sicut vouerant beatæ Virgini offerentes, suscepti voti officia perfecerunt. Ita Andreas in agnum conuersus, ad religionis obseruantiam admittitur. Huic, vt eius animi firmitatem experirentur, cuiusque vilissimæ conditionis seruitia demandabant; ædes verrere, ostij curam gerere, interdum etiam patinas purgare iubebant. Quæ omnia ita libenti animo perferebat, vt mirum sit eius & obedientiam, & humilitatem referre.

[5] Accidit vt prandentibus ceteris Andreæ ianuæ custodia mandaretur, qui neminem, quoad vsque Fratres cœnauissent, [diabolum ad seculum reuocantem repellit:] intrare permitteret. Diabolus vero tantæ humilitati inuidens, adolescentem subuertere conatus est, & prædiuitis viri formam accepit, atque ingenti cum comitatu ante monasterij portam assistens, sibi fores reserari iubet. Andreas hominis importunitatem miratus, quid sibi vellet interrogauit. Cui ille inquit: Nonne me nosti? ex cognatione enim tua natus sum: qui cum audirem te religionem intrasse, iniquo animo ferens huc accessi, vt ex tam turpi vitæ conditione ad pristinas delicias reuocarem. Itaque iam cito aperi, vt mecum domum pariter reuertaris. Iam tibi virginem ex nobilitate ingenti dote desponsauit pater. Cui Andreas: Nec vos agnosco, nec nostro quidem sanguine natus estis, qui me quæritis a tam salubri officio reuocare. Parentes enim mei, antequam natus essem, huc me genuerunt, vbi humilitatem amplexus, obedientiam sponsam accepi. Ita hostis ille ianua pulsus, atque constantia puerili deuictus, tantum facinus frustra suscepit.

CAPVT II.
Professio monastica. Sacerdotium. monasterij præfectura. virtutes. miracula.

[6] Postquam Carmelitis Andreæ humilitas & obedientia satis exploratæ sunt, [Facit professionem:] de more professus est; & in verba Prouincialis, religionis solennia vota suscepit. His exactis, animus adolescentis in dies magis ac magis in diuino amore atque virtute flagrabat, ieiuniis & abstinentia, atque corporis flagellatione terrenorum cupiditates superabat: tantique silentij factus est, vt non nisi vbi maxime opus esset loqueretur. [religiosis virtutibus excellit:] Diebus tribus in hebdomada ieiunabat, in quibus nihil cibi, præter panem & aquam, sumere consueuit. Obedientiam adeo obseruabat, quod nihil magis cupere videretur, quam vt sibi aliquis imperaret, non secus ac si intrasset religionem ob id solum vt seruiret. Orationibus atque sacris litteris incumbens, nullum tempus conterebat incassum. Corpus suum assiduis flagellationibus macerans, in seruitutem redigebat, domabat ieiunio, cilicio castigabat. Appetens solitudinis delicias, fugiens a iocis, ludos plurimum declinabat.

[7] Obturabat aures suas, ne audiret verba detrahentium sibi. Nam, vt moris est mendicantium, a sabbato pro accipiendis eleemosynis ciuium domos adire, Andreas ob humilitatem officium huiusmodi plurimum exercebat, & cum a suis, qui in via maximas ædes habebant, eleemosynam peteret, [mendicant irridetur ab amicis & repellitur:] multis iniuriis ab eorum domibus pellebatur. Namque illis inuitis Andreas habitum religionis acceperat. Irridebatur a notis, a sodalibus spernebatur, & tanto tamque salutifero labori inertiæ nomen imponebant. Hæc omnia & huiusmodi Andreas ingenti patientia tolerabat, ac si religionis perfectio in tolerandis iniuriis haberetur.

[8] Ea tempestate Ioannes quidam Corsinus ex cognatione sua, lupum morbum patiebatur in crure, quæ ægrotatio die nocteque hominem cruciabat plurimum. Et vt huiusmodi angores atque cruciatus mitigaret, quocumque genere ludorum vtebatur, ita vt eius domum, lusorum porticum appellarent. Andreas vbi aduertit Ioannem, dum cruris dolorem lenire quærit, in animæ iacturam incidere, eius rebus statuit consulendum, ipsumque his verbis alloquitur: Ioannes, si meis consiliis acquiescas, pristinæ te sanitati restituam, [ægrum curat, & a lusu reuocat:] & ab hostium tuorum insidiis diuino munimine liberabo. Ille vix credens Andream in conspectu Dei talem gratiam meruisse ac inuenisse, vt abigeret morbos, tamen recuperandæ sanitatis desiderio pollicitus est se facturum, quicquid optimus adolescens imperaret. Cui Andreas, Est, inquit, opus inprimis, vt omnes has lusorum consuetudines abiicias: post hæc, vt vacando ieiuniis, Virginem Mariam summis precibus per dies octo flectere nitaris. Ioannes simplicitate verborum motus, statim vota suscipiens, quicquid sibi ab Andrea iussum fuerat, mira deuotione perfecit, & meritis eius est solitam valetudinem consecutus.

[9] Ita Andreas ardens in virtutibus, & in dies magis sanctitate pullulans, ad sacros ordines admittitur. [primitias celebrat procul a suis:] Corsini omnes adunati statuunt, vt Andreas de more patriæ Missæ oblationem magnis apparatibus ingentique pompa celebraret. Sed ille, vbi hoc audiuit, habita prius licentia a Prouinciali, secessit septimo milliario ab vrbe in Conuentū Siluarum; ibique sibi, deuotissime sacerdotij sui primitias offerenti, B. Maria Virgo cum comitatu Angelorum apparuit, [apparet ei in illus D. Virgo:] dicens ei: Seruus meus es tu: quia ego elegi te, & in te gloriabor. Et hæc dicens, paullatim in auras euanuit. Andreas vero stupore perculsus, non visione extollitur, sed magis per humilitatem se nitebatur dignum seruum efficere, humanas laudes fugiens, studio bonarum artium sibi immortalitatem parabat.

5

[10] Erat ea tempestate vir nobilis, cuius filia, quam vnicam habebat, morbo hecticæ febris languens, nulla poterat medicorum scientia liberari. [ægram sanat:] Hæc cum prodigia, quæ ab Andrea Corsino in dies fiebant, perciperet, sperabat proculdubio valetudinem recipere, si manibus suis vir Dei sibi pabulum ministraret. Quod pater intelligens, a B. Andrea summis precibus impetrauit, vt filiam suam ægrotantem domi viseret, quæ in se vno omnem spem salutis suæ locauerat. Andreas vbi puellæ fidem cognouit, cum prius multum orasset, eam visens, cibumque ministrans, pristinæ sanitati restituit.

[11] Post paucos annos Pisis Capitulum celebratur, Andreas quoque mittitur in Galliam, [Parisiis studet:] ad vrbem videlicet Parisius, vt litteris sacris incumberet: inde post tres annos in prouinciam reuocatur. Dum itaque in patriam remearet, per b Diuionem iter faciens, patruum qui Cardinalis ibi eo tempore legationis officio fungebatur, [cæco visum restituit.] visitauit. Dum ibidem apud Cardinalem aliquot dies esset, cæcum quemdam, qui ad portam templi sedens, a prætereuntibus eleemosynam petebat, offendit: a quo cum cæcus stipem peteret, Andreas pro quadrante, diuina miseratione sibi visum restituit.

[12] Post paucos dies Florentiam rediit, vbi tunc Capitulum Prouinciale fiebat, [Fit Prior:] in quo Andreas conuentui Florentino præficitur. In qua administratione tanta vitæ sanctimonia fuit, [hydropicum sanat:] vt narratu difficile foret. Venturam, Carmelitam Pisanum quemdam ab hydropis morbo ea tempestate curauit. Rogatus a quodam familiari, cui puer natus erat, [futura prædicit.] vt eumdem puerum baptizaret, non recusauit. Sed dum infans lustraretur aqua & chrismate, vt moris est, Andreas, cui Deus futura reuelauerat, miro modo lacrymis rigabatur. A quo cum infantis parens lacrymarum caussam quæreret, Andreas inquit: Hic puer sibi & familiæ suæ excidio natus est. Pater vero præsagium huiusmodi parui faciens, viri Dei verba contempsit. Puer autem crescens, non secus quam Andreas prædixerat, flagitiis atque facinoribus coopertus, cum multis contra Rempublicam coniurauit. Qui ad iudicium vocatus, tanti sceleris pœnas soluit, omnesque cognati eius ab omni administratione Reipublicæ fuerunt abdicati, ne consimilem infidelitatem in posterum moliri conarentur in eam.

[Annotata]

a In priore Vita num. 11. & 13. Sexta feria pro eleemosyna itur.

b Imo Auenionem, vbi Petrus erat generalis sacri palatij Auditor, necdum Cardinalis.

CAPVT III.
Episcopatus. Legatio Apostolica. Eximiæ virtutes.

[13] Non longo tempore post, [Eligitur Episcopus Fæsulanus:] vbi Deo obedientia serui sui satis probata fuit, illum ad maiorem curam voluit accersiri. Nam factum est, vt Fesulanus Antistes extremum diem suum clauderet. Postquam illi Pontificio more magnifice fecerant obsequia, Canonici ceterique, apud quos ius erat, conuenerunt in vnum, vt inter se de Episcopo eligendo disceptarent: a quorum consilio vna omnium voce Andreas Corsinus Carmelita Episcopus designatur. Ea cum Andreæ nuntiarentur, timens ne pondere tanto deficeret, tertio milliario ab vrbe apud Carthusienses latitauit. Canonici vero illum per omnem prouinciam quæri iubent: sed vbi eum nequeunt inuenire, iterum de reuocanda electione decernitur: [latet:] & dum illorum vacillantia corda in ambiguo versarentur, Spiritus sanctus per os infantis locutus est, dicens: Elegit Deus Andream in Sacerdotem sibi: [electione miraculose confirmata, diuinitus monetur vt ac quiescat:] ecce enim apud Carthusienses orat, illicque inuenietis eum. Quibus verbis omnes stupore repleti, quicquid actum prius fuerat, confirmant. Igitur decretum fit, vt ad Carthusienses legati mittantur, qui latentem Episcopum inuenirent, eumque ad episcopatus curam hortarentur. Dum hæc Fesulis gerebantur, Andreæ oranti puer in veste candida apparuit, nuntians ei hoc diuino numine factum, vt Episcopus crearetur, neque laborem subterfugeret. Nam datus erat ei custos Angelus, qui eius vestigia in Dei voluntate perficiat. Andreas itaque Angeli visione perterritus, & ab oratione surgens, Fesulanos se quærentes offendit. Qui Episcopo obuiantes, & eum pacifice salutātes, hortabātur vt gregem suum, & oues pascuæ suæ ne contemneret. Andreas Deo gratias agens, onus, quod paullo ante excutere nitebatur, constanti mente suscepit.

[14] Igitur factus Episcopus anno natiuitatis suæ LVIII. incredibile memoratu est, [sanctissime in Episcopatu viuit:] quanta vitæ sanctimonia floruerit. Omnes terrenorum cupiditates subiecit pedibus; tantæ fortitudinis factus, vt cunctas animi perturbationes facile superaret. Mulierum consortia & colloquia, tamquam semina vitiorum, magno studio fugiebat: temperantiam amplexus, nulla carnis concupiscentia premebatur. Macerabat corpus, deducendo cibum, subter tunicam super nudo corpore catena ferrea cingebatur. Sarmenta vitium membris suis requiem nocturnam præstabant. Pacifici seminis maximus seminator, bella intestina, seditiones ciuium & discordias plurium extirpabat. Diuinis contemplationibus intentus, nihil humanum, aut quod ad scurrilitatem pertineret, loquebatur. Quanto enim dignitate sublimior, tanto humilitate depressior videbatur. In ædificiis sacris plurimum intentus, Cathedralem ecclesiam Fesularum, quæ ruinam vndique minabatur, sumptibus suis muniri iussit.

[15] Quid de eius commiseratione erga pauperes, quid de pietate eius in populum suum referam? [liberalis in pauperes.] Non modo affectum egestate videre, sed nec audire quidem sine lacrymis poterat. Tantæ enim liberalitatis fuit in pauperes, & omnes egenos, qui tunc Fesulis essent, vt eos litteris demandaret, quibus clanculum præbebat alimoniam. Nemo vnquam ab eo sine eleemosyna discedebat. Quin etiam cum annonæ magna penuria esset, & pro eleemosyna ad eum conflueret magna multitudo egenorum, ipse quotquot panes domi erant pauperibus erogauerat: cum enim tantæ multitudini non sufficerent, iussit sibi vltra panes adferri. Ministri vero, qui sciebant, nec panem quidem sese in arcula dimisisse, [panibus diuinitus multiplicatis:] defecisse panes Episcopo nuntiauerunt. Qui iussit, vt in arca attentius quærerent. Illi autem, ne viderentur Episcopi iussa negligere, in penum reuertentes, panes in magno numero repererunt. Quam rem mirati, detulerunt ad Episcopum. Ille vero panes accipiens, pauperibus erogauit, vt in omnibus Saluatoris vestigia imitaretur.

[16] Consueuerat vir Dei qualibet quinta feria, in memoriam Dominicæ humilitatis pauperibus pedes lauare. Accidit, [lauat pedes pauperum:] vt quidam ex mendicis illis Episcopo resisteret, ne pedes eius ablueret. A quo cum caussam Andreas peteret, inquit ille: Crura mea morbo in putredinem versa, timeo ne excellentiæ tuæ stomachationem inferrent. Cui ait Episcopus: Confide fili in Dominum Iesum Christum, & infusa aqua in peluim, [quemdam lauando sanat:] eiusdem pauperis crura lauare cœpit. O rem mirandam! Ille crura lotus, statim morbo solutus est.

[17] Consueuerat noctu post matutinale officium, vno tantum ministro comitatus, visitare ædem siue ecclesiam, quæ a vulgaribus Abbatia nuncupatur, [dæmonis phātasmata precibus dissipat:] non longe a metropolitana ecclesia. Factum est dum redirent, parietem ex transuerso in via ædificatum inuenerunt. Qua re perterritus minister, dixit: Pater Antistes, quis hic tam cito parietem construxit? Cui inquit Andreas: Oremus, ne intremus in tentationem. Et prostrati in terram, cantauerunt Psalmos, Deus in adiutorium; &, Domini est terra, &c. Et oratione facta, paries euanuit. [Psal. 69. Psal. 23.]

[18] Cum Bononiæ discordia ciuilis orta esset, adeo vt tumultus ille nulla viri posset auctoritate sedari, Vrbanus Papa V. Pontifex Maximus, a audita Fesulani Episcopi probitate, eum Legatum Bononiam mittit, vt dissidentia 6pectora mitigaret, flecteretque feroces animos ciuium. Andreas Pontificis iussa perfecit, Bononiamque profectus est. Crues vbi Præsulis auctoritatem, ac verborum perceperunt suauitatem, mox depositis armis reconciliantur: pauci vero, [Bononienses dissidentes reconciliat,] qui huic rei aduersabantur, atroci morbo percussi sunt. Qui tandem meritis B. Andreæ liberati, deposita animi ferocitate pacificantur. Ita Andreas confecto negotio, vna omnium commendatione Fesulas remeauit illico. [refractariis miraculose ad tempus punitis.] His artibus atque studiis ad maturam ætatem peruenerat.

[Annotatum]

a Addebatur apud Surium. Qui etiam ob vitæ merita signis claruit.

CAPVT IV.
Obitus, sepultura, translatio.

[19] Anno igitur ætatis suæ septuagesimo primo, in nocte natiuitatis Domini, in ecclesia cathedrali dum solenni pompa rem diuinam faceret, eidem Virgo gloriosa apparuit, [Tempus obitus sui a D. Virg. docetur:] nuntians ei obitum suum in proximum mensem, videlicet VIII. Id. Ianuarij: quo die Epiphania siue Apparitio Domini celebratur. Qua quidem reuelatione tanto gaudio atque lætitia repletus est, vt, qui prius ob victus austeritatem macilentus atque squalore perfusus erat, [moritur:] Seraphico pene colore perornatus sit. Non secus, vt Beata Virgo prædixerat, morbo correptus beatus ac diuinus Antistes, eo die naturæ concessit. In cuius transitu multa diuinitus prodigia facta, illum ad Superos euolasse testantur.

[20] Ea denique nocte, qua hic vir e vita decessit, multæ Virgines visiones viderunt. [variis eius gloria reuelatur:] Namque, vt refertur, puella decem annorum in somnis vidit reseratum cælum, atque scalam, quæ ad cæli altitudinem pertingebat, per quam Episcopus Pontificali indutus veste ascenderet. Hunc alij duo Episcopi a dextris & a sinistris comitabantur. Quam rem cum matri indicaret, Andreas Corsinus, ait illa, conscendit ad Superos. Et comparato tempore cognouit Andream eadem hora decessisse, qua Virgo ad cælos ascendisse Episcopos in somnis viderat. Ea nocte Virgo alia nobilis, cui Andreas, dum adhuc viueret, diem mortis prædixerat, moriens, alta voce clamauit: Eia Christi Præsul, expecta me, vt vna cælestem patriam ingrediamur. His dictis, ad cælum supplices manus tendens, ab hac luce migrauit. Sed quid ego narrem, quæ circa huius beati viri obitum gesta sint; quæ verba, [miraculis claret:] quæ præcepta vitæ, quas traditiones religionis dederit, quæ lux circumfulserit morientem, quantæ suauitatis odor a defuncti corpore spirauerit? Multi ex diuersis languoribus atque morbis, tactu corporis eius mirabiliter liberati sunt.

[21] Mortuus est igitur Diuus Andreas anno natiuitatis suæ LXXI. [sepelitur Fæsulis:] Pontificatus quoque sui a anno XIII. anno vero ab Incarnatione Domini MCCCLXXIII. VIII. Id. Ianu. cuius anima cum beatissimis spiritibus superni Regis faciem contemplatur. Corpus eius de more funebri pompa Fesulis in ecclesia cathedrali lapideo busto conditur, licet testamento reliquerit, corpus suum apud Carmelitas Florentiæ sepultum iri. Oppidani vero, ob miram viri sanctitatem, corpus Florentiam deferri non permiserunt: namque in eo protectionis plurimum fieri sperabant. Carmelitæ vero nacti temporis opportunitatem, noctu clam & furtiue corpus sublatum, [furtiue transfertur Florentiam.] Florentiam deferunt, vbi eo tempore multis miraculis claruit.

[Annotatum]

a Surius & prior vita anno XII.

CAPVT V.
Uictoria Florentina, Andreæ solennis cultus.

[22] [Florentini a Duce Mediolanensi bello lacessunur:] Post multum vero temporis, anno videlicet Incarnationis Dominicæ MCCCCXL. Eugenio IV. Pontifice Maximo, Philippus Maria, Mediolanensium Dux, Ecclesiæ Florentinisque vltro bellum intulit, ac per Nicolaum Piccininum, Præfectum militiæ suæ, Florentinorum oppida multa cepit, multaque vastauit. Itaque exercitus hostium iam loca vrbi propinqua occupauerat: Florentinos, Cardinales quoque, qui tum Florentiæ cum Eugenio Pontifice Maximo erant, metus inuadit: res omnes turbulentæ asperæque videbantur. His rebus permota ciuitas trepidare cœpit, armis diffidere, suo quisque metu pericula metiri. Decretum fit, vti Decemuiri belli gerendi crearentur, qui darent operam, ne quid mali Resp. caperet, quibus legiones parare, bellum gerere, socios cohortari atque ciues permittitur. In quibus fuit Cosmas Medices, Nerius Caponius, Angelus Acciarolus Eques, Ioannes Scodellarius. Hi in vnum congregati de tutanda Republica disceptabant: tanti belli discrimine, ipsorum animi in ambiguo versabantur.

[23] Dum hæc sic agebantur, [animantur cælitus a B. Andrea; prædicta victoria:] Diuus Andreas Corsinus multis miraculis coruscabat. Cum vero ex maxima religione vniuersa fere ciuitas conflueret ad ecclesiam Carmelitarum, vbi huius Antistitis corpus requiescit, adolescens quidam ex nimia religionis pietate, vna cum ceteris properabat. Apparuit autem ei beatus Antistes, dicens: Adolescens, mature propera ad Decemuiros belli gerendi, meaque ipsis hæc verba refer: Deus qui Israël de manu Pharaonis eripuit, ipse confringet aduersarios eorum: ne timeant cum aduersariis congredi: nam Deus omnes vires illorum dissipabit. Itaque audacter cum hoste iam arma gerant pugnaturi. Quinto die a proximo festo Diui Ioannis Baptistæ, quod hinc ad dies octo celebrabitur, de hostibus victoriam reportabunt. Adolescens etsi visione numinis perterritus est, tamen Xviros adiuit, eisq; quod Andreas Corsinus dixit, nuntiauit. Ea cum nuntiata essent, Magistratus huiusmodi verbis fidem miram adhibens, atque instaurans religione vires, animum recepit, rati quod populi huius immortali Deo cura esset. Exercitum itaque parant, IV. Kalend. Iulij exercitus concurrunt: sed vbi multum ab vtrisque pugnatum est, hostium copiæ fusæ sunt. Quod quidem non sine numine diuino factū creditur, quod ingēs multitudo manu parua pulsa sit, [cædunt Mediolanenses:] adeo vt pauci per fugam euaderent. Piccininus postquam suos deficere, resque suas attritas videt, rebus suis diffidens, in a Burgum sancti sepulchri cum paucis aufugit.

[24] Postquam de huiusmodi victoria Florentiæ nuntiatum est, ciuitas immutata ex summa tristitia, repente lætitia summoque gaudio agitabatur: indictæ feriæ, ludi instituti, atque alia huiusmodi, vt in tali re fieri consueuit. Et ne in religionem viderentur immemores, decretū fit, vt omnis Clerus, atque Magistratus omnis vna cum populo in Cathedrali ecclesia conuenirent: ex quo loco cum solenni processione, vt moris est, [S. Andrea referunt gratias:] ad ecclesiam Carmelitarum incederent, vbi diui Antistitis corpus venerabile iacet, ibidemque in honorem sanctissimæ Trinitatis Missam solenni celebratione de more canerent, corpusque B. Andreæ Corsini vniuerso populo cum funalibus atque thure multo ostenderetur. Ac vbi hæc, quæ ad cultum huius sancti viri pertinerent, non possent fieri, quin prius consulerent Apostolicam Sedem, supplicatum est Eugenio Pontifici Maximo per Reuerendissimos Dominos Cardinales, Columnensem, Andegauensem, Trapanicum, Placentinum, sanctæ Crucis, & sanctæ Mariæ nouæ, quod huic corpori quotannis legitime huiusmodi honores adhiberi possent. Eugenius tametsi multa prius intellexerat de sanctitate viri, [eum solenniter colūt ex indulto Pontificis.] tamen rumoribus nouis permotus, atque tantorum virorum supplicatione, legitime concessit, quod a Florentino populo petebatur. Hæc vbi impetrata sunt, munus religionis, vti decretum erat, mira populorum deuotione perficitur. Item lege cautum fuit, vt omnes Magistratus vrbis Florentiæ de more solenniter visitarent Carmelitarum ecclesiam; eo videlicet die, quo ipsi Carmelitæ annua huius beati viri solennia celebrarent. Quod quidem vsque in hanc ætatem nostram religione maxima obseruatur.

7

[Annotatum]

a Vrbs Vmbriæ in Apennino monte, ab Eugenio IV. 12. millibus aureorum oppignorata Florentinis, a quibus etiamnum detinetur.

CAPVT VI.
Uaria miracula.

[25] Ea tempestate Sacerdos quidam cum suis parochianis dissidens, [S. Andreæ ope sedatur tumultus plebis;] de beneficio eius pulsus est; atque ob multa mala & facinora coram Archiepiscopo delatus: nec aliquo pacto illos flectere nec reconciliare poterat. Qui cum in hac re multum pecuniæ contriuisset, nec posset beneficium recuperare; ad B. Andream multis precibus se conuertit, vouens quod instar sui ante corpus eius imaginem ceream collocaret, si a popularibus suis pacifice susciperetur: mox voto suscepto ad ecclesiam profectus, omnes immutatos inuenit: & qui paullo ante ipsum trucidare coniurauerant, amicum recipiunt.

[26] Nec post multos dies Carmelita quidam, qui Angliæ prouinciæ præerat, [quidam dolore capitis liberatur;] Florentiæ dolore capitis grauiter premebatur: nec vlla medicorum arte poterat liberari. Vbi audiuit quæ fiebant per B. Andream, qui ea tempestate plurimis miraculis coruscabat, multis lacrymis eius patrocinium implorabat: & voto suscepto capitis cruciatu liberatus, & gratias Deo agens, qui per Sanctos suos tam mirabiliter operatur, ad propria remeauit.

[27] a Nouissime in nostra memoria Matthæus Corsinus quidam ruri ex alto loco præceps in caput suum cecidit, [alius vsum rationis recuperat;] quo casu grauiter vulneratus, per dies quindecim verbum nullum recte locutus est: quin etiam res omnes mutatis nominibus appellabat, vt qui ob cerebri læsionem rerum omnium esset oblitus. Medici de ipsius salute desperati curam eius penitus neglexerant. Quintadecima die mane Thitam vxorem suam nomine proprio vocans, indicauit ei, Andream Corsinum Carmelitano habitu, vno ministro cum funali accenso comitatum, in somnis secum diu locutum fuisse: qui sibi salutis recuperandæ spem certam dederat. Vxor vbi hoc audiuit non parum mirata insperatam sermonis mutationem, inquit: Confide vir, te tali posse patrocinio liberari:nam idem Andreas eodem habitu indutus, atque eadem verba locutus, a me, paullo antequam me vocares, discesserat. Matthæus in dies conualescens in breui est pristinam valetudinem consecutus.

[28] Petrus Victorius ingenuus adolescens, cum auunculum, qui Patri, [quidam periculoso lapsu non læditur.] quod oppidum decimo milliario est ab vrbe Florentia, Prætor erat, visitaret; vna cum sodalibus suis oppidi mœnia conscendens, ex alta turri incautus cecidit. Qui cum rueret se B. Andreæ Corsino commendans, ex tanto vitæ periculo illæsus euasit.

Fecit & alia permulta b miracula, quæ breuitatis studio præterimus.

[Annotata]

a Sequentia desunt in priore Vita.

b Illa scilicet quæ a num 39. ad finem prioris Vitæ referuntur.

RECENTIORA MIRACVLA
ex Relat. Cardinal. Deti ad Vrbanvm VIII.

Andreas Corsinus, Ord. Carmelitarum, Episcopus Fesulanus in Italia (S.)
a

[1] bIvnipera Riccij Florentina, contracta a partu graui morbo, mox & ad insaniam redacta, [Ope S. Andreæ curata cōtractio & amentia.] adhibitis frustra medicamentis, tandem admotis B. Andreæ reliquiis, pristinæ corporis sanitati restituta, & (quod raro contingit) compos mentis effecta est.

[2] c Bonauentura Cassandræ filius duorum annorum, cum dies septemdecim in cunis æger iacuisset, atque omni cibo ac potu d abstinens pro mortuo haberetur a medico; [febris,] admota ad pueri pectus beati Episcopi catena & eiusdem annulo in pueri digitum inserto, statim cibum petiit, vestes induit, domo egressus, cum pueris collusit.

[3] Triginta annos lepra coopertas manus habuerat Angelica de Castro ex Romandiola:[lepra,] ac frustra ope medicamentorum adhibita, ad B. Andreæ auxilium confugit; ac votiuas ad eius sepulchrum manus pollicita, subito mundari cœpta est, atque intra octiduum ne vestigium quidem lepræ manibus apparuit.

[4] Elisabetha Petri de e Cauarella Florentina, febri assidua & comitiali morbo misere vexata spatio triginta mensium, destituta ob paupertatem medicorum ac medicamentorum subsidio, [febris & epilepsia,] præsentiorē medicinam reperit in beati Antistitis ope; cuius catenam summa fiducia ac religione contingens, ex vtroque morbo repente conualuit.

[5] Ad terram cum cecidisset, fregissetque sinistrum brachium f Flammetta Iacobi, nihil proficientibus artis humanæ remediis, ad B. Andream confugit, [brachij fractura:] atque in templo Carmelitarum, imposito super eius altari brachio, sanitatem recuperauit.

[6] In eodem templo dum in die Ascensionis corpus B. Andreæ ostenderetur, [auditus recuperatus.] Catharina vxor Iulij de Garbo Florentina, auditu omnino capta, coronam Beatæ Virginis porrexit, vt Beati corpus tangeret: eamque cum recepisset ac magna spe deosculata esset, admoto ad aurem vno eius grano, statim perfecteque audire cœpit.

[Annotata]

a Continentur eadem miracula in relatione Canonizationis ad Paulum V. par. 5. §. 3. inqua testes proferuntur, & annus, quo contigerunt in nonnullis additur.

b An. 1596. sanata dicitur, & Gineura appellatur.

c an. 1607.

d tribus diebus.

e Cenanella.

f an. 1603.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 31. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 30. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 30. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.