Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli IV           Band Juli IV           Anhang Juli IV

16. Juli


DECIMA SEXTA DIES JULII

SANCTI QUI XVII KALENDAS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Faustus martyr apud Græcos
S. Domninus martyr Apriliacensis, Anicii seu Podii in Vellavis Galliæ.
Socii, Anicii seu Podii in Vellavis Galliæ.
S. Domninus martyr Candiacensis; alius an idem sit cum præcedenti.
S. Domneo martyr, Bergomi in Insubria.
S. Mammes martyr Cæsareæ Cappadociæ.
S. Paulus martyr Cæsareæ Cappadociæ.
S. Valentinus Martyr.
S. Theon Martyr.
S. Diocletius Martyr
S. Theodisius seu Theodosius Martyr Antiochiæ.
S. Eustasius Martyr Antiochiæ.
S. Dionysius Martyr Antiochiæ.
S. Theodotus Martyr Antiochiæ.
& forte Maximus Martyr Antiochiæ.
S. Macarius Martyr Mediolani.
S. Megetias Martyr Mediolani.
S. Eustathius Patriarcha Antiochenus.
S. Hilarinus martyr Ostiensis.
S. Helerius martyr, in Cæsarea maris Britannici insula.
S. Monulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio.
S. Gondulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio.
S. Vitalianus Ep. Conf. Capuæ & Catacii in Italia.
S. Justinianus conf. Lemovicis in Gallia.
S. Reineldis V. M., prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii.
Socii Sanctis prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii.
S. Tenenanus Leonensis episcopus in Britannia Armorica.
S. Eugenius Episc., Nauli in Liguria.
Socii, Nauli in Liguria.
S. Sisenandus Levita martyr Cordubæ.
B. Ceslaus Odrovantius, Ordinis Prædicatorum conf. Vratislaviæ in Silesia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Milonem, de quo paucis pridie locuti sumus, ut S. Norberti discipulum, Morinensem seu Teruanensem episcopum, post annos sedis 27, anno 1158 mortuum, Beati titulo hoc die ornavit Saussayus cum longiori elogio. Beatum item vocavit Miræus in folio expanso Sanctorum & Beatorum Ordinis Præmonstratensis, uti & Chrysostomus vander Sterre. Ulterius processere Hispani ejusdem Ordinis, ut patet ex Directoriis ad legendas Horas canonicas. Vidit ea omnia pridem Bollandus neque tamen dubitavit, in Prætermissis ad 15 Februarii, de eodem Milone agens, scribere in hæc verba: Non colitur ut Sanctus aut Beatus, licet in Ordine recitandi divinum Officium, Madriti 1635 excuso, dicatur ritu duplici coli. Sunt plura in eo libello menda. Equidem fateor, me prorsus non capere, qua aut cujus auctoritate inductus sit apud Præmonstratenses Hispanos qualiscumque cultus, toto reliquo orbe Catholico, in omnibus sacris Fastis, quin & in ipsomet Ordine Præmonstratensi, alibi quam in Hispania ignotus; præterquam quod apud Belgas, ubi episcopali dignitate floruit, non sciatur, ulla umquam ecclesiastica veneratione donatus: quod mirum est, non vidisse Castellanum, dum ipsum hoc die in Martyrologio suo universali Beatum appellavit. Plura Milonis elogia collecta habes, exstatque in Vita S. Norberti ad 6 Junii pag. 826 eximium de ipso dictum; quod nempe, ut S. Bernardus fide, sic ipse humilitate excelluerit: & narrantur quidem apud Saussayum miracula ad ejus tumulum patrata. At enim hæc omnia necdum probant, verum cultum ei legitime ab Ecclesia vindicatum, qui si nobis satis demonstretur, de Milone agi poterit, vel in hujus mensis appendice, vel in supplemento ad dictum supra diem XV Februarii.
S. Fulradum, S. Dionysii in Gallia abbatem, sola venerabilis appellatione hoc die decorat Castellanus; at gesta ejus, tamquam Sancti, pridem illustrata sunt XVII Februarii.
Walterus martyr, in aliquo Kalendario a Bollando repertus, pro quo supponat, necdum intelligo; verosimile est, eum indicari, de quo egimus V Junii.
S. Valentinus ut episcopus Trevirensis & martyr signatur hoc die in editione Lubeco-Col., Greveno, Molano, Galesinio, Ghinio, & in ipso Romano, habetque hoc die lectiones duas in Proprio Trevirensi. De eo S. Valentino disputavit Henschenius ad diem VII Junii, principiis a se alibi stabilitis inhærens, ubi num. 6 ita loquitur: Si tamen certiora monumenta nobis Trevirenses indicent, libenter omnia retractabimus, cum gratiarum actione ad diem XVI Julii, quo S. Valentinum Treviris adscribit, Romanoque Martyrologio inscripsit Baronius, alias a nobis ibi prætermittendum. Hæc jam ab annis ferme triginta publici juris facta sunt, visa procul dubio, & lecta a Trevirensibus; qui cum tacuerint hactenus; nihil est quod nos moveat a Majorum opinione recedere, ut proinde videnda sint ea quæ jam diximus haberi VII Junii.
S. Elpidium (vulgo Ylpise seu Ilpise) in Arvernia hoc die annuntiat Castellanus, cujus reliquiæ Brivate honorentur, ibique colatur ut martyr; de quo longiorem historiam compilavit Jacobus Branche. Nos de eo & socio Archontio egimus XVIII Junii.
Anatolius episcopus confessor a solo Greveno positus, quo reducendus sit, nemo facile divinaverit, non magis quam quid velit Florarium Ms. dum scribit, Anatolii Ep. & Conf. translatio. Si Laodiceno aptari possint, de eo jam actum est III Julii.
S. Udalrici inventio in ejus monasterio Augustano facta hoc die a Bucelino memoratur anno 1183: de sancto isto Episcopo satis dictum est die quo colitur IV Julii.
S. Petri Cretensis martyris ac junioris certamen signatur hac die in Synaxario Sirmondi. Ea characterismorum convenientia est in hodierno Petro, atque in synonymo, die XIV hujus notato, ut, quamvis huic apponatur titulus episcopi, hodierno non item, non dubitem tamen, quin idem utrobique designetur. Adi itaque dictum diem XIV Julii.
S. Bonaventuræ natalem, ut Dominica secunda Julii celebratum, signat hoc die editio Lubeco-Col: de eo aliisque rebus ad Sanctum spectantibus actum est XIV Julii.
Catulinum diaconum, Januarium &c. ad hunc diem transtulit Usuardus Hagenoyensis, modo ipsi satis familiari, ut alibi notavimus. De tota ista Martyrum cohorte actum est die præcedenti XV Julii.
Philippus item cum Sociis martyribus Alexandrinis in eodem Hagenoyensi codice hoc die recurrit, sed de ipso vide XV Julii.
S. Abudimus M. cum elogio signatur hoc die in Menæis impressis ac Maximo Cytherorum episcopo; sed eumdem hunc esse cum eo, quem notarant die XV hujus, & quem nos tunc dedimus cum Martyrologio Romano, liquet ex characteribus inter se collatis eodem die XV Julii.
Ælherium nobis hoc die magnis terminis annuntiat & laudat Saussayus hoc modo: Mediolani Aulercorum, seu apud antiquum castrum Ebroæ, sub Lugdunensi secunda, natalis sancti Ælherii episcopi & martyris, Lisarchiis ab hæreticis occisi, cujus præconium alio die in isto Martyrologio descriptum est. Vaga locutio, quasi ipsi difficile fuerit, diem indicare, quo alias de sancto isto Ælherio locutus sit, siquidem usquam ipsum antea nominaverit. At Saussayo novum non est, modica variatione inducta Sanctos geminare, uti hoc ipso die patet in Juliano & Justiniano Lemovicensibus, quos eodem die, licet diverso loco memoravit. Sic, nisi ego vehementer fallor, sub tota illa magnifica positione non alium Sanctum nobis profert quam Æternum Ebroicensem Episcopum martyrem, de quo ex ipso & Castellano egimus die præcedenti XV Julii.
Paulum, Dionysium & Theodulum ex nescio quo codice Ms. se desumpsisse testatur Galesinius, opinor ex contracto aliquo codice Hieronymiano, in quo nomina plerumque nude & confuse describuntur. Paulus socius est S. Mammetis Cæsareæ Cappadociæ; Dionysius & Theodulus, pro Theodoto, ad Antiochenos spectant, de quibus omnibus hoc die agitur: at quomodo Romam eos perduxerit Galesinius, necdum satis assequor.
Hilarius martyr in Florario Ms. aut pro Hilarino accipiendus aut pro Helerio; de quibus vide suo loco. Trevelinus in eodem codice etiam martyr, nescio unde efformatus sit, certe alibi ignotus.
Symmachus episcopus ibidem, non magis admittendus est, donec distinctiores notæ accedant.
S. Fausti martyris Romæ, cujus corpus Mediolani in templo S. Antonii abbatis requiescit, meminit hoc die Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ, alibi non semel citato; ubi in notis monet, accepta ea esse ex tabulario templi Antoniani, ubi hodie fit Officium ritu duplici de S. Fausto, cujus corpus religiose ibidem conditum, sicuti omnia alia lipsana ejusdem sacræ ædis, egregio cultu conservatur. Subdit porro, templum hoc Antonianum tot sacra lipsana locupletant, ut huc cryptam aliquam Romanam censeas commigrasse. Certe non minimam sacrorum eorum corporum partem Roma Mediolanum translatum fuisse, ex solo hujus mensis specimine intelliges: videsis apud Boscam diem 1, 10, 13, 20, 24, 29 & 30. Longe melius de ecclesia Mediolanensi mereri poterat Bosca, si solos Sanctos indigenas, saltem Mediolanensium proprios, recensuisset.
Therapionem aliquem ex Æthiopia accersivit Castellanus, quem haud dubie signatum invenit in Fastis Copticis Seldeni vel Ludolfi. Jam plus semel professus sum, id genus Sanctos a nobis non admittendos, nisi aliunde de ipsorum orthodoxia & cultu plane constiterit.
Commemoratio solennis B. Virginis Mariæ de monte Carmelo hoc die agitur cum Officio & Missa propriis ex decreto Clementis PP. X, pro regnis, provinciis & ditionibus Regi Catholico subditis: sed de festis Deiparæ propriis nos alibi acturos, pridem polliciti sumus.
Torbachi, filii Germani, scribæ, lectoris & abbatis Ardmachani meminit Colganus in septima appendice Patriciana pag. 294, ubi ait coli ipsum 16 Julii: quæro ubi, a quo tempore & qua auctoritate? In Catalogis Sanctorum Hiberniæ necdum consignatus est.
Theodotus martyr Antiochiæ nescio unde a Greveno acceptus sit, sejunctus a Sociis, quos cum ipso infra ex Hieronymianis referimus.
Marini episcopi & martyris meminerunt hoc die editio Lubeco-Col. & Grevenus, nullo charactere addito, quo in distinctiorem notitiam quis deveniat; quæ ubi accesserit, haud dubie ad aliquem S. Marinum pertinebit, de quo inter tam multos jam actum est, aut deinceps agetur; nisi ex Marina diei sequentis, Marinus efformatus sit. Marinum aliquem episcopum in Scandinavia signat hoc die Castellanus, verum & hic nobis ignotus est, diu quærendus in Scandinavia antiqua, quin imo & in hodierna Scania, nisi distinctiora suggerantur. In tota Vastovii Vite Aquilonia nihil est quod ad Marinum vel eminus accedat. Doceant nos Sueci, Norwegi aut Dani, an ad ipsos pertineat, quando vixerit, quid gesserit, quo umquam loco cultus fuerit; non deerit opportunitas res ejus postmodum illustrandi.
Cyrici alicujus meminit hoc die codex Hieronym. Epternacensis, tacentibus aliis, ut male hic a librario insertum credam, quod interim infra insinuatur, ubi de S. Hilarino agimus. Sive autem vero nomine Cyricus sive Cyriacus sit, alio spectare videtur, ut opportuniori loco explicabitur.
Sanctæ mulieres multæ gladio martyrium consummasse notantur in Synaxario chartaceo collegii nostri Divionensis, seu Petri Francisci Chiffletii, additis ibidem duobus versibus. Plura, quæ ad locum, palæstram atque ætatem spectant, cum explorata nobis non sint, solam hic illarum memoriam servamus.
Celebritas sanctorum DCXXX Patrum, quartæ synodi œcumenicæ in urbe Chalcedone, tempore Marciani Imperatoris a Græcis hoc die recolitur, uti constat ex Menologio, a Sirleto Latine reddito, ac Synaxario Basiliano. Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum in Apparatu sacro, tomo 2, pag. 367, male habet Concilium sanctorum Patrum CCCCXXX. In antiquissimo Friderici Lindebrogii bibliothecæ Menologio, & Martyrologio Arabico Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita, deinde archiepiscopo Tripolitano in Syria, in latinum converso, notatur memoria sex conciliorum; quæ Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum ac Menæa magna impressa distincte recensent, addito numero Patrum, qui eis interfuere: quod & observari lego in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano; ponente concilia septem. Typicum S. Sabæ quinque enumerat, assignatque Officium sacrum. Habent præterea Menæa Officium a Philotheo, ut perhibent, patriarcha CPolitano compositum, & statis diebus cantandum; nec non pro synodi Chalcedonensis auctoritate ac fidei veritate ad sacras exuvias S. Euphemiæ virg. & mart. Theodosio, Arcadii filio, sceptra imperii tenente, accidisse prodigiosi aliquid narrant, miraculum videlicet, non tunc, sed postmodum patratum annitente S. Anatolio, episcopo CPolitano; quod habes in ipsius Vita tomo 1 Julii pag. 663; certe ibidem in decursu narrationis dictorum Menæorum illud recte subnectitur Marciano Imperatori ac synodo Chalcedonensi; ubi & die 11 hujus patratum narratur sub eodem Marciano ac Pulcheria. De qua re videri etiam potest utroque die Maximus Cytherorum episcopus, Menæorum descriptor. Patres dictæ quartæ synodi in Horologio Romæ Græco idiomate edito anno 1677, in usum Basilianorum monachorum, commemorantur die 13 hujus. Sex synodorum picturas repræsentant Ephemerides Græco-Moscæ ante tomum primum Maii, pag. XXXV; quæ explanantur ibidem pag. XXXVI; ubi & de earum usu publico in templis, abrasione sub Iconoclastis; ac studiosa deinde sub aliis restauratione.
Macra virgo, regis Scotiæ filia, & S. Guthagoni soror solius Camerarii auctoritate in Menologio Scotico hoc die locum habet: plus aliquid requiritur ut in hoc opere habeat.
Harruchus abbas Amarbaricensis, & octavus episcopus Verdensis notatur ab eodem Camerario; sed nos die præcedenti de eo inter Prætermissos locuti sumus.
S. Valentinus ut Argentoratensis episcopus, locum inter Sanctos pro hoc die debet Constantino Ghinio, Democharem citante, sed in quo certissime non reperit, eum hoc die obiisse; annum reperit 689.
S. Solarius ut successor S. Valentini, ex eodem fonte a Ghinio etiam producitur, qui æque ac alter triennio sedem tenuisse dicitur, mortuus an. 692. Atque hæc ex Demochare deducuntur. Scripserat Bruschius, S. Valentinum virum fuisse sanctissimæ conversationis: S. Solarium autem venerandum & religiosissimum senem. Ille octavus ordine fuisse dicitur, hic nonus. Quid certo de iis dici possit non invenit Wymphelingus in antiquiori suo Catalogo an. 1508 Argentorati edito; in quo post Valentinum solum lego: Hos tres antistites Justum, Maximinum, Valentinum invenimus Sanctos appellari (quod de Solario non addidit) & cum diadematibus depingi, crediturque, ipsos inter Divos esse receptos. Id equidem non negaverim, at quo die colantur aut colendi sint, Valentinus & Solarius doceri cupio. Castellanus ipsos reposuit inter suos aëmeros, ut quorum natales omnino ignorentur. Si quid ad rem illustrandam suggerere possint Argentoratenses, non deerit locus quo de ipsis commode agi possit.
Agnellam viduam Romanam, ut genere & virtutibus nobilissimam Gynæceo suo, cum titulo Sanctæ, hoc die inscripsit Arturus; citans elogium ejus aliquod ex S. Ennodii Papiensis, de quo die sequenti agendum erit, lib. 12, ep. 5, quod hic examinandum non suscipio. De cultu doceri cupio, cui decernendo sufficientem necdum agnoverunt Majores nostri auctoritatem Arturi; neque quælibet sancti Patris alicujus laudatio debitam Canonizationem importat.
De Bramidanula virgine, ibidem etiam ab Arturo signata, idem a fortiori censendum, pro cujus sanctitate vindicanda adducuntur Joannes Nyder in Formicario & Bzovius in Annalibus ad annum Christi 1435, § 64.
Joannem abbatem monasterii ad S. Albanum in Anglia, solus hoc die nobis suggerit Bucelinus, ex diversis Rerum Anglicanarum scriptoribus: mallem citasset Martyrologium aut saltem instrumentum aliquod probatum, ex quo constaret 1, eum vere Sanctum esse; 2, in hunc diem natalem ejus vere incidere; in quibus nimis rotunde pergit Bucelinus.
Irmengardis itidem Sanctis ab eo adscribitur hoc ipso die, in monasterio Chiemensis insulæ, quæ fuerit Ludovici regis filia, & prima ejusdem loci abbatissa, vitæ sanctimonia, & miraculorum gloria celebris; quæ usque hodie, devote invocantibus, prodigiose opitulatur. Tria hic postulo. Primum, ut Irmengardis ista paulo distinctius depingatur: 2, ut probetur, hoc die mortuam esse: 3, ut pateat, cultum ei legitima auctoritate exhiberi.
Landricium Sagiensem episcopum Sancti titulo donaverat Castellanus in suo Martyrologio universali; verum in Supplemento ad hunc diem recte monuit, solum Venerabilis nomen ei competere.
Reineldem, seu potius Reinheldem aliquam, absque ullo distincto natalis die, decessoribus nostris, cum satis mira narratione, suggessit sæpe a nobis laudatus P. Joannes Gamans; de eadem postmodum interrogatus P. Joannes Kloppenburg, alia scripsit, ex nescio qua historia Ms. nostri P. Turckii: ambo etiam sepulcri delineationem adjecisse videntur, sed quæ non magis inter se cohæreant, quam ea quæ de ipsius Reinheldis gestis & cæde, ex mera & obscura populari, quantumvis pertinaci, traditione circumferuntur. Rei totius summa ad hoc ferme reducitur, quod in pago Risenbeek, non integræ horæ itinere ab oppido & arce Bevergern dissito; intellige in territorio Lingensi, prope monasterium Gravenhorstanum diœcesis Monasteriensis, reperiatur tumulus seu sepultura, ad tres pedes e terra eminens, sub tecto aliquo, quatuor columellis suffulto, ubi visitur effigies feminea, rudi & vetusto artificio elaborata, adscriptis in machinæ ambitu continua serie hisce versibus, per varias abbreviationes contractis:

Fundant quique preces pro virgine quæ fuit heres
Patris defuncti, genitrix quam sponte secundi
Conjugis occidit; mox percipiendo petivit
Sidereas sedes, Christi pia facta coheres.
Gerardus, Reinheldis obi.

Quid innuant tria ultima verba, neque explicatum invenio, neque mihi promptum est divinare. Aiunt referri istic prædictam Reinheldem, quæ rusticis orta parentibus, dum pietati suæ indulgens, relicto aratro templum peteret, equos aratrum ductasse, acsi ipsa adfuisset, aliaque patrasse, per quæ vitrici odium adeo incurrit, ut ipso instigante (contra quam ferant versus) a propria matre strangulata fuerit. Adjuncta alia varie exornata non enumero. Mortuæ cadaver a juvencis sponte deductum asserunt ad locum ubi postea templum conditum, in quo tumulus hodiedum exstare dicitur, quodque monasterio isti Gravenhorstano, anno 1256 primum fundato, postmodum cesserit, ut multis ante annis Reinheldem istam vixisse oporteat. Hæc omnia confuse lego absque ulla, etiam remotissima temporis nota. Sepulcri binas delineationes intueor, utut inter se dispares, utrobique tamen non feminam habitu rusticam, sed veram sanctimonialem referentes, ut certi nihil ex scriptis aut pictis colligi possit, ne quidem ullum veri alicujus cultus, vel saltem inchoati vestigium; præterquam quod in nullis prorsus sacris Fastis, aut propriis Mss. Westfalicis hujus Reinheldis sciatur exstare memoria. Inter schedas nostras invenio, notasse Papebrochium de ea agi posse hoc die, occasione S. Reinildis Sanctensis; at priusquam inter Sanctos ei locum concedam, distinctius doceri cupio, quo die in ipso loco, quo ritu, a quo tempore, & qua auctoritate colatur: ultro & libentissime de ipsa in Supplemento acturus, ubi certiora Catholicæ venerationis argumenta poterunt suppeditari.

Marcellinus in nonnullis Kalendariis nude signatus, cum quo inter tot synonymos Sanctos confundendus sit, necdum mihi liquet.
Godefridus Bullionius Martyrologio Romano, gallice verso & Leodii edito 1624, aliis litteris adjectus, ad hunc diem non spectat. Jam diximus in Prætermissis die præcedenti laborum heroicorum coronam recepisse XVIII hujus, quo ejus memoriam in eodem elencho iterum agimus.
Clarum in Cartusia majori, Ordinis sui Generalem XIX, ex Priore Parisiensi, Beati titulo, sed sub piorum tantummodo classe, donat Saussayus hoc die, cum hoc elogio. Qui juxta omen nominis, clarus in vita & morte, clarum radiis gratiæ spiritum, gloriæ clarificandum splendoribus anno 1337 in sui Redemptoris manus pie efflavit. De eo alibi nihil hactenus quidquam invenimus.
Bernardum de Majorca titulo Beati honorant Henriquez & Chalemotus, ut virum a S. Bernardo satis mirabiliter conversum, & postea morum probitate celebrem, qui tandem post plura bona opera purissimam exhalaverit animam, adscriptus in communi Sanctorum Ordinis Hagiologio, Kalendario, ut opinor, Divione excuso, in quo etiam Beatus dicitur, sed necdum ea auctoritate, quæ sufficiat ut hic inter Sanctos referatur; inter pios a Saussayo collocatus, sed a Castellano plane omissus.
Alanus tamen ab eo positus est cum titulo Doctoris venerabilis: de quo, ne actum agam, aut hic Chalemoti longum elogium recenseam, vide quæ dicta sunt in Prætermissis die XXX Januarii.
Wernerus Junior, monachus Eberbacensis, ab Henriquez etiam & Chalemoto, ex his a Bucelino, hoc die relatus, necdum scitur Sanctorum honoribus, saltem legitima auctoritate donatus.
S. Cunibertus aliquis ut martyr memoratur in Actis S. Helerii, de quo hoc die agimus: quis iste Cunibertus sit, aut ubi terrarum colatur, nobis compertum non est. In prædictis Actis habentur omnia quæ de ipso dici possunt.
Bartholomæus de Martyribus Bracharensis in Lusitania archiepiscopus toti mundo sanctitatis & doctrinæ fama notissimus, inquit Altamura in Bibliotheca Ordinis Prædicatorum; inter manus fratrum suorum spiritum Deo reddidit, abdicata nempe jam octo ante annis amplissima dignitate, XVI Kal. Augusti anno 1590, pro quo die alii melius cum Marchesio scribunt hunc XVI Julii. Magni antistitis gesta pridem descripta sunt, speraturque Sanctorum honoribus aliquando donandus: qua super re dum Pontificium oraculum exspectamus, sufficiet hic adjicere breve laudatissimi Granatensis de eo elogium, quod apud Altamuram legitur: Inter varias pastoralis officii sui curas, numquam Rachelis suæ amplexum deseruit, sed diem pastoralis officii curis, noctem Deo offerebat. Quo tempore quidquid de mystica Theologia a summis viris, hoc est Dionysio, Bernardo, Bonaventura, Gersone scriptum est, studiose legens, has gemmas, super aurum & topazion pretiosas, nobis ministravit. Quibus ego legendis tantopere delectatus sum, ut vere affirmare possim, me nihil hactenus in vita legisse, quod acriores piis hominibus stimulos ad cælestis philosophiæ amorem adderet, majoremque lucem iis, qui huic studio dediti sunt, præferret. Plura vide apud laudatos Altamuram, Marchesium & alios passim, quorum omnium meritissima elogia sic contraxit novissimæ Bibliothecæ scriptorum Ordinis sui collector Echardus, ut ab omnibus uno ore appelletur speculum sanctimoniæ Apostolicæ; atque episcopalium virtutum, omni ex parte, absolutum exemplar.
Triumphi S. Crucis in Hispaniis hoc die memoriam in posterioribus suis editionibus retulit Molanus, ob præclaram victoriam, quæ per symbolum Crucis contra Mauros habita est. Res autem memoratur in nonnullis Kalendariis & notanter a Ferrario, qui eam sumpsisse se ait, ex tabulis ecclesiarum Hispaniæ. Quod festum, inquit, institutum fuit ob victoriam ex Mauris Alphonso rege reportatam anno MCCXII, cæsis ducentis millibus hostium. Paulo fusius ea victoria describitur in Breviario Cæsaraugustano aliisque, in quibus mirifice extollitur Canonicus Toletanus, nomine Dominicus Paschasius, quod adorandum signum præferens inter conferta hostium agmina intrepidus & illæsus perstiterit, donec barbari ad internecionem deleti sunt. Hic nobis satis est, celeberrimam in Hispania festivitatem paucis indicasse.
Joannes, Franciscus, Antonius & Stephanus martyres apud Montem Brisonem in Gallia Alphonsus Borroxius confessor, & doctor, Occaniæ in territorio Toletano Innocentius Carpensis confess. Mirandulæ in Insubria Michaël Volaterranus confessor, Volaterræ in Etruria Dominicus Bononiensis confessor in Thuscia Maria Mediolanensis cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
Odonis episcopi Wigorniæ in Anglia, est Ferrarii annuntiatio in Catalogo generali, ad quam notat his verbis: Ex tabulis ecclesiæ Wigorniensis. De eo in Vita S. Oswaldi episcopi ejus nepotis apud Surium. Quot verba, tot fere sphalmata. In Martyrologio Anglicano unicus S. Odo colitur, archiepiscopus Cantuariensis, de quo actum est ad diem IV Julii. Porro sanctus iste Odo, non habuit S. Oswaldum nepotem, sed patris fratrem seu patruum, quæ omnia disertissime leguntur in S. Oswaldi Vita ad XXVIII Februarii, ut meram rerum & nominum confusionem nobis hic propinaverit Ferrarius.
Leonem aliquem, cognomento Præsensem in eremo Styriæ, ex S. Petro Damiani hoc die eduxit Bucelinus, privilegio, opinor, quod ipse sibi æque atque Arturus proprium existimat, ut quoscumque alicubi laudatos reperit, illos continuo putet Sanctis adscribendos. Pro hoc die nusquam hactenus Leo iste repertus est; si vere alicubi colatur, poterit alio die de ipso agi.
Adeodatus Papa invenitur in collectione aliqua Sanctorum, seu Martyrologio Ms., quod apud nos Grollus vocatur: de eo egit Papebrochius XXVI Junii; quem velut Sanctis adscriptum notaverat Henschenius; & recte, cum eo die referatur in Usuardis Florentinis, ut habes in nostra editione inter auctaria. Ceterum nulla hactenus Romæ apud S. Petrum, ubi sepultus dicitur, apparent certi cultus vestigia, ut proinde & hic prætermittendus sit. Ego, inquit Papebrochius, eum invenio obiisse XVIII Maii DCLXXVII, quod discutiendum hic non suscipio.
Diodorum martyrem ex Campania Italiæ Tamayus Collegio Valentino Patriarchæ D. Joannis de Ribera hoc die vendicat, tamquam socium S. Luciæ martyris, de qua se egisse ait ad diem VI Julii, quo & nos in Prætermissis ea notavimus quæ hic repetenda non sunt.
Elia seu Elias, vel Helias virgo Trevirensis ex Florario Sanctorum Ms. transiit in Grevenum, omnibus aliis Fastis, saltem quos noverim, ignota, de qua nihil etiam reperitur in Propriis Trevirensibus; ut proinde major aliunde requiratur notitia.
S. Marcellina virgo soror S. Ambrosii annuntiatur hoc die a Galesinio & aliis, sed de ea cum Romano agemus die sequenti XVII Julii.
SS. Zoërardi, dicti Andreæ, & Benedicti martyris eremitarum festivitas inter Officia propria Patronorum Polonorum hoc die refertur, ubi uterque anachoresim exercuerit & vitæ cursum absolverit. In Officiis, jussu Strigoniensis archiepiscopi anno 1641 Posonii editis, coluntur die sequenti. De iis jam locuti sumus in Prætermissis I & V Maii, atque item obiter IX Julii, ad hunc aut sequentem diem eos cum aliis remittentes. At cum Hungaris de iis agemus XVII Julii.
Leo PP. V. legitur in codd. Usuardinis Medicæo & Strozziano, ubi certo substituendus videtur Leo IV, cui elogium aptavit auctor Florarii Sanctorum Ms. in editione Lubeco-Col. & Greveno nonnihil contractum; ast is non hoc die, sed sequenti mortalitatem exuit, ut proinde cum hodierno Romano de eo agendum sit XVII Julii.
Etingonius M. habetur in Kalendario Syriaco seu Chaldaico, Romæ edito anno 1624, quod Majoribus nostris Latine dictavit D. Josephus e Collegio Maronitico 1661. Idem habemus Italice, pridem versum a Simone Moyse, Maronita, dicti Collegii alumno, ubi pro Etingonio scribitur Athenogenes. Hunc itaque pro isto lege, dandum die XVII Julii.
S. Athenogenes martyr inclytus, a S. Basilio laudatus, a Baronio inscriptus est Martyrologio Romano XVIII Januarii, nullis usquam Fastis Latinis aut Græcis præeuntibus, occasione, opinor, Martyrum, quos eo die in Ponto ab Usuardo collocatos repererat. Porro hoc die Athenogenem ei suggessit Menologium Græcum, a Sirleto versum, unde eum rursus signavit, ubi tamen non nisi unicum Græci agnoscunt, qui martyrium verosimillime passus est sequenti, quo de ipso agemus, die XVII Julii.
SS. Cleonici & Stratonici apud Leontinos in Sicilia martyrum inventionem hoc die signat Cajetanus in Martyrologio Siculo, sequenti autem die translationem. Ferrarius Cleonicum male transformavit in Leonicum. Natalem statuunt ambo, eosque secutus in Ætherea Leontinorum gloria Carolus Antonius Conversanus, diem, quo de ipsis agemus XXIV Julii.
Sanctorum martyrum Pauli, Theæ & Valentinæ memoriam hodie agit codex Taurinensis Ducis Sabaudiæ α; de quibus acturos nos heri diximus XXV hujus, quo Martyrologium Romanum agit de S. Valentina. Rursum itaque monemus, illos dandos XXV Julii.
S. Cassiani episcopi adventus corporis in basilica S. Quintini recolitur hoc die in Beda Tornacensi, ut videre est in nostræ editionis auctariis. Agitur de S. Cassiano Augustodunensi, cujus gesta illustrabimus V Augusti.
Bertini abbatis scribit hoc die Usuardus Tornacensis, acsi natalem indicare voluisset. Melius Bruxellensis: Ipso die, elevatio S. Bertini abbatis; optime Molanus: Monasterio Sithiu, sancti patris Bertini corpus a beato Folquino transfertur & reconditur an. DCCCXLVI. Spectant hæc omnia ad diem quo Sanctus colitur V Septembris.
SS. Onesiphorus & Porphyrius martyres hoc die notantur in Synaxario Basiliano, Menæis bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, & manuscripto membraneo Sirmondi, ubique cum elogio; quos etiam signat codex Taurinensis β Ducis Sabaudiæ, nec non Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico translatum. De quibus agendum erit cum Martyrologio Romano VI Septembris.
S. Terentii martyris translatio ex tabulis ecclesiæ Pisaurensis hoc die facta dicitur a Ferrario tempore Nicolai PP. V, an. 1447: at simul monet, natalem esse XXIV Septembris, qui maxima solennitate colitur, quod S. Terentius urbis illius tutelaris sit. Itaque & de gestis ejus & de hac translatione agetur jam dicto die XXIV Septembris.
S. Francisci Canonizatio refertur in Usuardis Florentinis, ut celebrata a Gregorio Papa, anno Domini MCCXXVIII, pontificatus sui anno secundo. De eadem brevius agunt Grevenus & Molanus: sed remittenda ea est ad natalem IV Octobris.
Justus & Barnabas de quibus superius sermo fuit in Prætermissis IX Julii, alio rursus remittendi sunt; donec certiora de eorum cultu adducantur, quæ ego ex Polonia frustra accersere conatus sum; unde ex erudito responso nostri P. Antonii Szyrma, XII Augusti anni 1723 dato, facile intellexi, plura scripsisse Martinum Baronium quam quis modo commode probare possit. Putat ipse Barnabam non incongrue ad aliquam societatem Sanctorum quinque fratrum Polonorum Camaldulensium, qui XII Novembris coluntur, reducendum, quod me clarius etiam docuit Dlugossus ad annum 997 lib. 2, col. 120, ubi quinque jam dictis aperte adjungitur Barnabas; at de Justo magis anceps sententia. Mihi nulla opportunior via superest, quam si utriusque res gestas, cultum & cetera omnia examinanda remittam ad jam dictum diem XII Novembris.
S. Osmundi Sarisberiensis episcopi Canonizatio locum habet in Actis ad I Januarii; ast ea ratio postmodum recte mutata est, novæque modo insistimus, omnia remittentes ad dies proprios natales. Sic ejusdem Sancti translatio ponitur hoc die in Florario Sanctorum Ms., editione Lubeco-Col., Greveno, Martyrologio Anglicano & aliis, sed de omnibus simul agetur IV Decemb.
Abundantiam virginem Spoletinam prædicat hoc die Bucelinus, ut quæ fuerit S. Nicolai abbatis discipula, cum longo elogio, ex Vita, opinor, a Ferrario vulgata, accepto: verum hic in Catalogo generali eam retulit XIX Januarii, ubi a Bollando remissa est ad diem, quo de ipsa agemus XXVI Decembris.

DE S. FAUSTO MARTYRE
Ex Synaxariis Græcis ac Martyrologio Romano.

sub Decio.

[Commentarius]

Faustus martyr apud Græcos (S.)

J. P.

In variis Græcorum Fastis hic Martyr signatur cum parvo elogio, ubique in substantia eodem. Magna Græca Menæa sic habent: Erat hic temporibus Decii. At propter fidem Christi comprehensus, Christumque libere professus, cruci affigitur, & jaculis vulneratur: cumque dies quinque in cruce perseverasset, in manus Dei spiritum suum tradidit. Sequitur de more Maximus Cytheræus: consonatque Menologium a Sirleto versum; e quo in Martyrologium Romanum adscitus est, quod paulo brevius ipsum refert: Natalis S. Fausti martyris, qui sub Decio cruci affixus, quinque diebus in ea vixit, ac demum sagittis confossus migravit in cælum. Tempus martyrii patet ex Imperatore, qui apponitur; de cujus gravissima adversus Christianos persecutione, medio seculo tertio excitata agit Baronius ad annum 253. Claudius Castellanus in suo Martyrologio Universali censet hunc Martyrem verosimiliter eumdem esse cum alio synonymo, die XIX Novembris in Martyrologio Romano annuntiato: quod neutiquam nobis probatur propter adjuncta temporis ac mortis valde diversa; ut videsis apud Eusebium Ecclesiasticæ historiæ lib. 7, cap. 11, ac Martyrologium Romanum dicto die XIX Novembris: quo de illo postmodum agetur.

DE S. DOMNINO APRILIACENSI ET SOCIIS MARTYRIBUS,
ANICII SEU PODII IN VELLAUIS GALLIÆ.
Ex Martyrologiis Gallicanis & Proprio Podiensi.

sub Diocletian.

[Commentarius]

Domninus martyr Apriliacensis, Anicii seu Podii in Vellavis Galliæ (S.)
Socii, Anicii seu Podii in Vellavis Galliæ

AUCTORE J. B. S.

Nitor hic præcipue Saussayi & Castellani auctoritate, diserte asserentium, corpus hujus sancti Martyris, pueri decennis, Anicium seu Podium (le Puy) de qua urbe ad VII Junii & alibi locuti sumus, translatum esse, ibique hoc ipso die coli, [Notum ex dictis Marlliis S. Domninum,] quidquid de ipso non meminerint Gissæus noster aut Jacobus Branche, sanctos Vellavenses seu Velaunenses non oscitanter scrutati. Verba Castellani e gallico hæc sunt: Apriliaci, S. Domnini pueri, cujus corpus honoratur Podii in Velaunis. At Saussayum audiamus in Supplemento pag. 1147: In vico Apriliaco, natalis S. Domnini, pueri decennalis, qui divinum fidei lumen adeptus, cum nomen Christi adorandum, numen unicum profitetur, jussu Rictiovari virgis cæsus, sale, aceto, sinapi in auribus & naribus tortus, cum ad hæc rideret puer, & diceret: Hæc mihi instar mellis sunt, clavis candentibus viginti quatuor in manuum & pedum digitis, naribus & auribus est cruciatus. Cum autem LIV viros ad Christi fidem, tum divinis verbis, tum admirabili patientia convertisset, & ex triginta, ob eam causam occisis, Maurum & Justinum revocasset ad vitam, ipse tandem, ut corona emerita potiretur, capite plexus est. Cujus corpus ab Apriliaco, a Normannis deleto, primum ad cœnobium Nobiliaci, Pictaviensis diœcesis, deinde Anicium in Velaunis translatum est per Godolenum, Nobiliaci abbatem, tam pretiosi pignoris securiorem custodiam, & tanti Martyris honorem ampliare cupientem. Translationem eamdem memorat Altaserra, Rerum Aquitanicarum lib. 4, pag. 301.

[2] [paulo notiorem reddiderunt] Jam explicata narratio cum non videretur excerpi potuisse nisi ex Actis aliquibus, qualiacumque ea supponerentur, quæ Saussayo præluxerint; incessit animum cupido, ipsa undecumque eruendi, ususque adeo opera nostri P. Caroli Fleury, tunc Parisiis commorantis, Podio lectiones accepi ex proprio ecclesiæ Cathedralis, fontem nempe ipsum, unde elogium suum Saussayus desumpsit: ut mirum prorsus videri debeat, sancti istius Domnini Apriliacensis martyris nullam prorsus exstare in ullis sacris Fastis memoriam, neque de tam illustri martyrio, per Rictium Varum exercito, quidquam alibi traditum esse. Sancti plures istius nominis jam a nobis illustrati sunt; plures alii illustrandi supersunt, at nulli istorum propria videntur, quæ de suo Apriliacensi memoravit Saussayus. Porro uti id genus Actorum fides hactenus mihi satis perspecta non est, sic de facta translatione Nobiliacum primum, atque inde Anicium nihilo exploratiora invenio. Godelenum abbatem novi ex seculi quarti Actorum Ord. S. Benedicti parte 1, pag. 433, atque ex ejusdem Annalibus tom. 2, pag. 532, ut qui S. Juniani corpus anno 830 Nobiliacum transtulerit; at cur S. Domnini sacra lipsana, tamquam in securiorem locum, potius quam S. Juniani Anicium transportanda censuerit, fateor me non satis intelligere. De cetero, ex litteris Podiensibus XXVI Junii 1723 datis, de constanti ibidem cultu, quin & de peculiari Sancti, in ipso altari principe expositi, veneratione certiores reddimur. En paulo fusiorem historiam, quæ ibi quotannis hac XVI Julii in Officio recitatur:

[3] [lectiones Officii Podiensis,] Quo tempore Rictiovarus Galliarum præfectus in Christianos diversis cruciatuum generibus desæviebat, Domninus puer, decimum tantum annum agens, omnium fidelium, qui tamquam rei in judicium adducebantur, causam agebat. Cumque ab eo peteret impius præses, quo nomine appellaretur, primo se Christianum, secundo Domninum vocari respondit. Tum ille sanctissimo puero pecuniam obtulit; cui puer; Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem: thesaurus meus est gratia Christi Jesu. Quo dicto, Domninus virgis durissime cæditur, sed divinitus animatus, crudeles plagas cum gratiarum actione tolerabat: cumque acetum, sal & sinapi mixtim sibi in nares & aures infundi pari animi constantia perferret, ei clavi candentes quatuor supra viginti in singulis manuum pedumque digitis atque in ambabus naribus & auribus infiguntur. Deinde fortissimo puero, in carcerem post tot tormenta recluso, ibique psalmos cum lætitia decantanti malignus spiritus apparet, in angelum lucis transfiguratus, conaturque persuadere ut impiis Imperatorum legibus obtemperet: sed agnitus a Domnino & despectus abiit, dicens ei; Martyrium exoptas, martyrio carebis. Spiritui nequam successit bonus angelus servum Dei confortans, divinumque auxilium promittens. Cumque peteret ab eo præfectus, non ut diis sacrificaret, sed tantum de diis cum laude loqueretur: Pereant, inquit Domninus, dii tui, atque ipsorum aræ corruant.

[4] Quæ vix dixerat, cum angelus Domini aras & simulacra subvertit, [quibus martyrium aliquo usque describitur;] ridente Domnino & dicente; Dii tui, Rectiovare, male habent, quære eis indumenta, si forte convalescant. His præses in furorem actus sanctum Martyrem retrudi jubet in ergastulum, ubi viros quinquaginta quatuor ad fidem Christi Jesu convertit, ex quibus triginta ad Domnini terrorem necati sunt. Anceps animo præfectus Domnino pollicetur se Christianum futurum, si ex triginta unum aut alterum ad vitam revocet. Conditione accepta, sanctus Puer Maurum & Justinum suscitat a mortuis; ad quod spectaculum hic adstantium clamor auditus est; Vere magnus est Christianorum Deus! Perfidus præses, miracula divina præstigias vocans, non stat promissis; sed Domnino caput jubet amputari. Dum sacrum corpus sepelirent fideles, auditi sunt angelorum cantus, & cæci quinque visum, & multi ethnici fidem Christianam receperunt. Rictiovarus vero paulo post malo fine interiit. Sancti martyris reliquiæ multis miraculis in vico Apriliaco claruerunt; unde in cœnobium Nobiliacum, Godeleni antistitis opera, translatæ sunt; postea autem in ecclesiam Aniciensem delatæ, ibi jam a multis annis pio fidelium cultu honorantur; unde Nicolaus IV Pontifex maximus iis qui hanc ecclesiam, in S. Domnini festo visitaverint, Indulgentias in perpetuum concessit. Hactenus Lectiones Podienses huc transmissæ.

[5] Quam ætatem ea omnia sapiant, quave proinde auctoritate nitantur, non est unde quis satis tuto conjiciat; vero martyrio ornatus accessisse, [multis omissis, quæ dubia movent.] satis patere existimo: mihi hic satis est, quod certissima antiqui cultus notitia habeatur; quæ si ad Senonensis Breviarii reformatores pervenisset, haud equidem dubito quin intacta reliquissent, quæ jam a tot seculis in eorum Kalendario recepta fuerant. Ita ad me II Martii 1723 scripsit R. A. D. Le Beuf canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis. Exspectabam, inquit, lucis aliquid circa Sanctos duos Senonenses, quorum nomina in vetustioribus diœceseos Kalendariis diserte expressa, non recte meo quidem judicio rescissa sunt. Eorum alter est S. Domninus martyr ad diem XVI Julii, alter Hilarion episcopus ad XXVII ejusdem mensis, de quibus fateor, paucissima hactenus me reperire potuisse. Notus est S. Domninus, exstatque sub ejus nomine prioratus aliquis in diœcesi Senonensi. Martyrologium metropoleos ipsum simpliciter annuntiat his verbis, Natale S. Domnini martyris, absque positione seu loco martyrii. Kalendaria sequuntur Martyrologium, quod est seculi XIII, & MARTYREM constanter appellant; seculo XVI [male] accessit titulus abbatis. Ceterum in editione Breviarii anni MDCCII hæc omnia perperam rescissa sunt. Recte mutationem factam improbat vir barum rerum peritus, quasi ex vicina Bituricensi provincia, aut etiam aliunde S. Domnini cultus in Senonensem transire non potuerit.

[6] [Non magis clara sunt.] Moverint fortasse correctores illos Senonenses dubia varia & incerta circa S. Domninum identidem occurentia, quæ & me impulerunt ut post varias alias disquisitiones jam factas, penitius indagarem, nusquamne alibi coleretur sanctus Puer, tot victoriis ac triumphis celebratus, si non hoc, saltem alio aliquo die: quod cum in prægressis mensibus non exstaret, ad sequentes lustrandos recurrendum fuit: atque eccum mense Augusti die XVI incido in scripta a nostro Petro Francisco Chiffletio (hic semper laudatissimo) missa olim ad majores nostros; quorum ut caput intelligas, præcipuum instrumentum hunc præfert titulum; Acta S. Domnini pueri & sociorum martyrum ex Ms. codice monasterii Candiacensis, ubi S. Domninus requiescit. Istic porro coli XVI Augusti, ibidem testatur Chiffletius, adducens documenta translationum, cum longa farragine antiphonarum, hymnorum, versuum, responsoriorum &c., quæ ex Actis ipsis desumpta sunt. Ex Actis, inquam, sed talibus, ut cum jam datis Podiensibus non omnino conveniant. Viderat Chiffletius Saussayi elogium, jam supra a nobis relatum; de identitate vero non dubitans, hanc eidem annotationem subtexuit: Passus est, inquit, Herbedillæ; fortasse delatus est primum in vicum Apriliacum, 2 in monasterium Nobiliacense, 3 Anicium, 4 Magnilocum, 5 & ultimo Candiacum. Satis rotunde, si satis vere; id quod altera disquisitione, quantum fieri poterit, jam explorare conabimur.

DE S. DOMNINO MARTYRE CANDIACENSI;
ALIUS, AN IDEM SIT CUM ANICIENSI.
Ex schedis Candiacensibus Petri Francisci Chiffletii.

[Commentarius]

Domninus martyr Candiacensis; alius an idem sit cum præcedenti (S.)

J. B. S.

[1] Eumdem esse, unum atque unicum S. Domninum Apriliacensem, sive Vellavensem, sive Arvernum, sive Pictaviensem, equidem non dubito, tametsi Acta, ut jam dicebam, non undecumque conformia sint. [quæ chartæ Chiffletianæ suggesserunt:] Alia occurrunt quæ distinctionem suadere posse videantur, siquidem admittenda sint Chiffletii instrumenta; præterquam quod Podiensis epistola, superius citata diserte asserat, totum corpus S. Domnini in ara principe Aniciensi, ad cornu epistolæ, venerationi expositum esse, pararique nobiliorem locum alium, quando altare novum, quod modo magnifice exstruitur, perfectum fuerit; ut proinde cum Chiffletio dici non possit, Anicio Magnilocum, atque inde ultimo Candiacum translatum fuisse sacrum corpus, ubi hodie requiescat. Hæc denuo una est ex iis controversiis, quas uti spinosas & odiosas aversor quam maxime, ubi nempe inter ecclesias de sacris pignoribus contenditur, ut mihi plane ignosci velim, si eam ipsismet dirimendam relinquam, ubi ea omnia proposuero quæ a Candiacensibus cum Chiffletio communicata sunt. Primum itaque Acta ipsa subjiciam, uti ab ipso & a Papebrochio descripta sunt, de quorum veritate facilis erit conjectura: tum vero dicta translationum instrumenta, e quibus colligendum erit, num recte sequatur, integrum S. Domnini corpus, post quinque successivas depositiones, Candiacum pervenisse, atque ibi hodie requiescere. En igitur prædicta Acta ex duobus apographis Mss. inter se collatis.

[2] Cum facta fuisset persecutio magna temporibus Rictiovari impiissimi præfecti, accidit ut inter ceteros Christicolas interesset B. Domninus, [ex quibus Legenda habetur,] parvulus ætate, perfectus autem omni sapientia, sicut locutus fuit Dominus Apostolis, secum in omni actione conversantibus; Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ. Horum exemplum imitari cupiens B. Domninus, ante impiissimum tyrannum existens, ejus responsionibus eum afficere non timuit: fuit vero puer iste, de cujus passione loqui inchoavimus, ex genere Judaico. Prosequens igitur interpretationem sui nominis, minis & tormentis diaboli imperterritus, Deum æternum confiteri ante principes mundiales non erubuit; illud recolens quod locutus fuit Salvator in Euangelio discipulis suis dicens; Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo. Omnes denique Christiani, pro sævitia præfati tyranni, cum se in abditis locis, & in cavernis, & latibulis diversis absconderent, præfatus puer ante eum stare non timuit. Habebat autem impiissimus cum suis sequacibus excogitatum, qualiter Christiani punirentur. Alios siquidem super prunas ferventes in craticulis torrebat, alios autem decoriatos in carcerem retrudebat. Puer vero iste cum Justiniano, & cum ceteris sodalibus suis quadraginta, quorum nomina habentur in libro Vitæ, minas & tormenta regis iniquissimi non dubitavit perferre: audiens namque infantulus iste tormenta jam dicta, dixit Justiniano ceterisque sociis; Pastor noster Benedictus episcopus, qui cum Viventio sacerdote Romam perrexerat, dixit mihi: O puerule, cum tuis qui tecum sunt, noli timere Rictiovarum neque Domitianum principem: omnimodis autem cave: ut nec tu, neque sodales tui adoretis Serastiem Deum illorum; illum adorate, qui liberavit vos de mari, & de manu Daciani pessimi regis.

[3] [altera etiam obscurior.] Inquirentes autem ministri & milites Rictiovari & Domitiani Christianos Deum timentes, in Aquitanorum [partes] venientes in urbe Herbedillæ invenerunt quadraginta Christianos in ecclesia Deum collaudantes; apprehendentes vero Domninum cum Justiniano, dixerunt eis; Dicite nobis, de qua regione estis, aut quis vos congregavit in hanc domum, aut qualem Deum colitis, vel si adoratis Deum Serastiem, vel Christum? Respondit eis B. Domninus; Nos de longinqua regione sumus, de Asia, & Deum cæli colimus, qui fecit mare, & aridam, & cælum & terram, & nos & vos creavit, & in Crucis patibulo redemit de potestate tenebrarum. Respondentes milites, dixerunt; Per Serastiem deum nostrum, si illum non credideritis, fames & gladius & ignis interficiet vitam vestram, & carnes vestras, cum veneritis ante faciem Rictiovari & Domitiani. Apprehendentes autem Domninum cum sociis ejus, ligaverunt eos, & adduxerunt illos ante faciem Imperatoris Rictiovari, accusantes eos in multis sermonibus, dicentes; Invenimus illos in unam domum Christum adorantes, & Serastiem Deum nostrum obliviscentes & negantes, & seducentes populum, qui credit in Deum nostrum, & nos recognovimus locutionem illorum. Sed & iste infans pro eis reddit rationem. Tunc Imperator furore & ira repletus jussit flagellari infantem. Et cum cæderent eum, S. Domninus fortissima voce clamavit; Gratias tibi ago, Domine Deus omnipotens, qui non vis in hoc seculo neque in futuro in me maculam invenire peccati. Precor ergo, Domine, ut jubeas me ad tuam pervenire misericordiam. Cessantibus autem qui eum flagellabant, visus est infans carnem habere sanam, quasi nullam accepisset plagam. Et in ipsa hora facta est ad eum vox de cælo, dicens; Constans esto, fili mi, quia auxilium tuum magnum erit, & socii tui, qui sunt in carceris vinculo, accipient coronas immaculatas.

[4] Hæc est martyrii Legenda, ex cœnobio Candiacensi accepta, [Neque rem magnopere illustrant,] cujus postremam partem desiderari, recte observavit Papebrochius, cum plane deficiat martyrium. Quanti autem isthæc omnia, infans Judæus, ex Asia in Hispaniam profectus, sub rege scilicet Daciano passus, inde a Rictiovaro Imperatore & Domitiano ad colendum Serastiem coactus &c. facienda sint, pluribus non prosequar. Utcumque tolerabilia videri poterant Acta Aniciensia, supposita martyrii veritate, ad similium exemplum nonnihil exornata; at quid de hisce censeri debeat, tam apertum existimo, ut frustra sit singula expendere. Præter hæc invenio fragmenta alia, in quibus Benedictus iste pastor, episcopus Nicomediensis appellatur; sacerdos autem, non Viventius, sed magis apposite Vincentius. Confuso Officio, per totam Octavam ex istis Actis excerpto, non una oratio inseritur: satis erit, opinor, hymni partem adducere, ex quo cetera satis pateant. Describam, ut potero: Sebastiani martyris devota congregatio, Horum adjuta precibus hymnum persolvat Domino, Dompnini præclarissimi, decem annorum martyris, Justiniani collegio cum quadraginta sociis. O quam beatæ animæ Candiacensibus sint subditæ, Quæ regnabunt cum Domino gaudentes in perpetuum! Et maculatæ sordibus S. Dompnini martyris, Inter primos Apostolos assistentes ante Dominum, Duos, jubente Domino, resuscitavit mortuos &c. De quibus in his postremis Actis nec verbum. Cetera Officii propria non adjungo, cum hæc semel dixisse, satis sit. Habe modo quæ de translationibus referuntur; si magis ad veritatem, certe multo quandoque minus ad rectam syntaxim exacta.

[5] Primum ac vetustissimum, quod in dictis schedis reperio, [instrumenta translationum anni forte 889,] instrumentum, si recte annus appositus est, seculum nonum præfert; at quid velit, fateor me non perspicere, nec unde translatio facta fuerit, explorare. Audi narrationem ipsam cui hic titulus præfigitur: Duodecimo Kalendas Augusti, adventus sive translatio sancti Dompnini martyris. Tum ita pergitur: Agente anno Incarnationis Dominicæ DCCCLXXXIX *, ante mensis Augusti principium die XII, Magnilocensis oratorii devotissimi fratres, qui duobus milliaribus obviam sancti martyris Dompnini corpus celebre deducentibus, cum psallentibus choris occurrentes, laudabiliter susceperunt: fratrum namque mentes, qui officiose convenerant, ignorantia, & non parva dubietas angustabat, hæsitantes, S. martyris Dompnini membra forsitan ne existerent, ob cujus amorem & venerationis laudem unanimiter recurrebant. Cum hac ambiguitate cordis permoti volverentur, & familiari locutione, de suscepti corporis veritate se ignaros esse faterentur, atque se illusos esse metuerent ab his qui illud attulerant, ne tamen fratres ab inceptis laudibus desisterent, repente conspectui psallentium quidam ex vulgaribus, a dæmonio correptus obviavit. Ibi sistitur, ut quid porro velit, divinari nequeat. Inde deducimur ad annum 1396, si & ibi character non fallit. Sic habet:

[6] [tum anni 1396 & 1445,] Hodie quinta mensis Junii anno Domini MCCCXCVI fuit translatum corpus beatissimi Domnini de una alia capsa in hanc præsentem capsam, quam fecit fieri domnus Petrus de Basticia, decretorum doctor, prior hujus prioratus Candiaci saltus Cosani & de Bario, & in dicta translatione erant præsentes Jacobus de Cuzi sacrista, FF. Durandus Savateri, Georgius Croseti, Sebastianus Bourt, Petrus David & Andreas Chatillon, religiosi dicti prioratus, nec non Raymundus Azemarii Vicarius perpetuus dicti prioratus, Ludovicus Plaignien curatus Prati longi, Thomas Theveti & Gilbertus Viatroy notarii presbyteri præbendati… qui se subscripserunt, cum multitudine parochianorum dictæ parœciæ.

[7] [ex quibus distinctio potius quam identitas erui videretur.] Tertium denique his notis insignitur ✠ Jesus ✠ Virgo Maria ✠. Anno Domini MCCCCXLV, & die festo B. Margaritæ virginis, quæ fuit XIX mensis Julii fuit aperta præsens sancta capsa per venerabilem & religiosum virum F. Joannem de la Bastissia, priorem hujus venerabilis monasterii Candiacensis, cum venerabilibus & religiosis viris FF. Jacobo Boerii sacrista… In qua capsa fuit repertum corpus clarissimi Domnini martyris, cum pluribus aliis reliquiis, prout continetur in quodam Missali antiquo, & per instrumentum receptum, proprio nomine subscripto. Quæ quidem reliquiæ, excepto proprio corpore S. Domnini, fuerunt positæ in aliis reliquiariis, cum quodam osse longo, & una parte maxillarum prædicti corporis S. Domnini, propter devotionem populi, qui in magna quantitate adfuit die crastina post Assumptionem B. Mariæ mensis Augusti, qua die celebratur festum proprium S. Domnini, & Daresias * ferreas fecerunt fieri prædicti religiosi in dicta capsa, & ipsam capsam dicta die clauserunt, quæ fuerat renovata per D. Asterium priorem & Bernardum sacristam, cum pluribus aliis religiosis & parochianis tempore Joannis abbatis Magnilocensis, de quadam alia capsa, quam D. Petrus fecerat anno Domini MCXLIII… Cetera ad rem non faciunt. Manet dubium quod supra attigi, quando & unde reliquiæ ad cœnobium Magnilocense, inde Candiacum pervenerint; ut proinde admitti nequeat, ultimam translationem factam anno 889, si in Magniloco adhuc exstiterint an. 1143; neque satis constet, quis iste alter Dompninus esse possit, qui Candiaci colitur. Jam dixi, ea me nec posse nec velle dirimere: si med audiant Anicienses & Candiacenses, suum singuli thesaurum, sive Herbedillensem sive Apriliacensem, possidebunt ut possident, si non ex integro, saltem ex tali parte quæ ipsis sufficiat.

[Annotata]

* alias 1439

* An. crates?

DE S. DOMNEONE MARTYRE
BERGOMI IN INSUBRIA.
Ex Tabulis Bergomensibus.

[Commentarius]

Domneo martyr, Bergomi in Insubria (S.)

J. B. S.

Joannes Antonius Guarnerius Canonicus commentarium edidit anno 1584 de vita & gestis Sanctorum Bergomensium, ex quo Bollandus ad V Januarii Domnonis, sancti hujus Domneonis nepotis, [Romano adscriptus a Baronio,] Acta seu potius elogium desumpsit; unde & nos, quæ ad nostrum pertinent, eodem stylo contexta exhibebimus, potius quam ex Ferrario aut aliis, cum & ipsi non alium fontem habuisse videantur. Est & apud Guarnerium Eusebia, S. Domneonis neptis, de qua agendum erit ad XXIX Octobris. Primus, quod sciam, S. Domneonem (Domnionem scribens) sacris Fastis inseruit Galesinius his verbis: Bergomi, S. Domnionis martyris, qui beati Alexandri martyris studio ad Christi fidem conversus, Maximiano, nominis Christi adversario, illam per varios cruciatus ardenti confessione, liberaque voce exprimens, tandem datis cervicibus, sanguine comprobavit. Hæc vero melius contraxit Baronius in Romano ad hunc modum: Bergomi, sancti Domnionis martyris: quæ verba leguntur in omnibus editionibus Plantinianis ab anno 1586, ut prorsus non capiam, quid sibi velit Ferrarius in utroque Catalogo observans, notatum olim in Martyrologio Romano Domneonem, sub nomine Domnionis, ad mensis hujus diem VI, seu pridie Nonas, quod ego nusquam inveni hactenus. Utut sit, sufficiant allegatæ hic auctoritates ad id quod intendimus. En modo laudati Guarnerii elogium.

[2] [brevi elogio ornatur.] Domneo Bergomas, domi suæ nobilis, quo tempore Maximianus Herculeus insatiabilem crudelitatem in Christianos exercebat, ipse jejuniis, precationibus, & reliquis pietatis officiis Bergomi vitam traducebat; tantoque studio Christianæ religionis flagravit, ut cum in idolorum cultores acerbius invectus fit, tum Maximiano non dubitaverit per nuntios immanitatem & impietatem gravissimis & doctissimis verbis exprobare. Eam ob causam Maximianus ira inflammatus, missis Bergomum ministris, cum reliquos Christianos, tum præcipue Domneonem obtruncari jussit. Is caput abscissum sustulisse, & ad lapidem quemdam, qui extra templum S. Andreæ locatus erat, gestasse memoratur, quo miraculo complures ad Deum conversi sunt. Ejus corpus in eodem templo sepultum est XVII Kalendas Augusti anno CCCVI. Huc usque Guarnerius, cujus elogium, post tot secula ex obscuriori traditione collectum, quanti faciendum sit, harum rerum periti facile intelligunt; ut supervacaneum sit Galesinii aut aliorum ornamenta adjicere. Quid sit, Martyres decollatos, caput gestasse, jam non semel alibi ita explicatum est, ut hic denuo repetere, superfluum sit.

DE SS. PAULO ET MAMMETE MART.
CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Mammes martyr Cæsareæ Cappadociæ (S.)
Paulus martyr Cæsareæ Cappadociæ (S.)

I. B. S.

[1] Cæsareæ S. Paulum in Hieronymianis cum S. Mammete conjunctum referunt codices nostri omnes, quibus contractiores nonnulli accedunt: nota characteristica, in solis Lucensibus ipsi apposita, cujus gesta habentur, [S. Mammes qui hic Paulo conjungitur,] sed quæ frustra hactenus quæsivimus, & ante nos Notkerus, qui, more ipsi satis insolito, solus inter classicos hoc die istius Sancti meminit, sic scribens: In Cæsarea Cappadociæ, S. Pauli, cujus gesta S. Hieronymo, ut ipse confitetur, agnita, nostræ tarditati sunt ignota. Indicat nimirum, se priora verba, nempe cujus gesta habentur, in aliquo Martyrologii Hieronymiani apographo legisse, Acta vero illa numquam sibi innotuisse. Consensus istorum codicum vetustam ejus in sacris Fastis memoriam satis evincit, ejusdemque cum S. Mammete singularem conjunctionem, unde repudiandam intelligas, recentiorum Martyrologorum transformationem in Paulinum, uti habetur in Florario Sanctorum Ms., in editione Lubeco-Coloniensi, Greveno & aliis, quos non est operæ pretium referre, nedum examinare, cum ex fonte ipso res pateat, neque ad eam explicandam quidquam conducant, quæ hoc die satis accurate distinxit Florentinius. Neque Floridam admiserim, a solo Epternacensi duobus aliis superadditam, cum verosimiliter, æque ac Cyricus, amanuensis incuria aut levitate, laterculo, alias mutilo, inserta sit; sufficiat, ejus hic saltem obiter meminisse.

[2] [utrum ab alio distinguendus.] Major quæstio moveri potest, utrum Mammes, Paulo hoc die quodammodo in martyrio socius, certe sub eadem positione Cæsareæ conjunctus, idem dicendus sit cum illo qui in nostris classicis Martyrologiis & in Romano longe celebrior est XVII Augusti, quo die nonnulla in Observationibus ad Usuardum notavi, de integro postmodum examinanda. Ex Notkero collegit Florentinius, Cæsaream indefinite seu indeterminate positam, in Cappadocia, tamquam martyrii palæstram quærendam esse; idque magis etiam suadere conatur ex longiori elogio, quod sancto huic nostro Mammeti Cappadoci tribuit Notkerus, qui ejusdem quasi immemor, consimile aliud, quamvis brevius ei Mammeti adscripsit, qui præfato die XVII Augusti certo colitur, ut tametsi ejusdem Sancti historiam bis retulerit, in duos nihilominus distraxisse censendus sit. Plane constat, Mammetem aliquem seu Mammam, alias Mamantem monachum, qui in Cæsarea Cappadociæ passus sit, in Hieronymianis quoque signari XVII Augusti, de quo & ibi disputat Florentinius, non ausus ipsum confundere cum Mammete hodierno, quod neque nos hactenus probandum suscepimus, relicturi hic Mammetem cum Paulo, cetera ad dictum sæpius diem, quousque licebit, discussuri, quo & alius Mammes Alexandriæ adscribitur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
VALENTINO, THEONE ET DIOCLETIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Valentinus Martyr (S.)
Theon Martyr (S.)
Diocletius Marty (S.)

I. B. S.

An & hi tres Martyres Cæsareæ Cappadociæ adscribendi non sint, dubium ferme injiceret codex Lucensis Florentinii, dum post S. Mammetem immediate subnectit; Et natalis sanctorum Valentini, Theoni, Diocletis; at reliqua omnia majora apographa, cum minori Barberiniano, tam distincte interserunt, & alibi, ut dubitationem omnem plenissime tollant. Itaque nec palæstra horum Martyrum, nec ætas, nec gesta, præter pura nomina ad nos pervenerunt; sed neque nomina ipsa ab omnibus uniformiter exprimuntur; pro Valentini enim in Epternacensi est Valenti, pro Theoni legit Nethoni, demum Coclei, ut clarissime denuo perspicias, corruptum esse in pluribus totum hujus diei in eo codice textum. Diocleti scribas, seu Diocletii, vel Diocletis, parum admodum interest: habes verba Martyrologiorum Hieronymianorum, extra quæ in nullis aliis, quod sciam, noti sunt prædicti Sancti, ut de iis plura hic dici non possint.

DE SS. MARTYRIBUS ANTIOCHENIS
THEODISIO, SEU THEODOSIO, EUSTASIO, DIONYSIO, THEODOTO ET FORTE MAXIMO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Theodisius seu Theodosius Martyr Antiochiæ (S.)
Eustasius Martyr Antiochiæ (S.)
Dionysius Martyr Antiochiæ (S.)
Theodotus Martyr Antiochiæ (S.)
Maximus Martyr Antiochiæ (S.)

J. B. S.

Textum desumo ex codice Lucensi, cui similem esse oportet Blumianum, utpote in quo nullam diversitatem observaverit Florentinius; his porro accedit apographum minus Reg. Sueciæ, in quo recte legitur Theodosii. Epternacensis solos tres nominavit Theodotum, Eustatium & Dionysium: codex S. Cyriaci tres primos recte effert, sed Theodotum præterit: Corbeiensis duas annuntiationes, saltem positiones, in editione Florentinii confudit; etenim duobus Martyribus Mediolanensibus, de quibus infra, plane omissis, Antiochenos nostros eo transtulisse videtur, sic male ibi connectens: Mediolano, natalis sanctorum Theodosæ, pro Theodosii, Eustasii, Dionissi, Theodoti, Maximi; qui postremus, cum in eo solo codice reperiatur, addidi idcirco particulam forte. In Acheriana editione & Antiochiæ positio, & Martyrum nomina distinctius referuntur. Suspicatur ferme Florentinius, sub Eustasii nomine latere celeberrimum Eustathium Antiochenum episcopum, de quo infra hoc die fusius agitur: at mihi quidem id nullo modo persuadet, cum hos omnes vere Martyres existimem ante Eustathii tempora passos; præterquam quod primum locum occupare debuisset, episcopali sua dignitate insignitus. Utcumque id fuerit, manipulum dedimus, prout in codicibus nostris repræsentatur.

DE SS. MARTYRIBUS MEDIOLANENSIBUS
MACARIO ET MEGETIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Macarius Martyr Mediolani (S.)
Megetias Martyr Mediolani (S.)

J. B. S.

Florentinius in suis ad hodiernum textum Observationibus recte notavit, codicem Corbeiensem solius Macharii meminisse, quem interim in sua editione omnino neglectum non advertit. Clare illum exhibet editio Acherii, in qua, ni fallor, melius exprimitur, quam in codice Lucensi, ubi habetur Mocharii; nam Corbeiensis lectionem confirmant minora aliqua apographa, in quibus etsi totius laterculi confusa sint nomina, Macharii tamen legunt, non Mocharii: Epternacensis pejus scripsit Moeci, ubi & Mogitiæ, pro Megetiæ codicis Lucensis; quæ lectio iterum confirmatur ex nonnullis codicibus contractis & ex ipso Blumiano. Limatiori & receptiori modo scripsi Macarii. Quidquid Galesinius apud Florentinium, aut recentiores alii hodie signaverint, ad Hieronymianorum textum nihil prorsus attinet.

DE SANCTO EUSTATHIO
PATRIARCHA ANTIOCHENO.

CIRCA AN. CCCXXXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Eustathius Patriarcha Antiochenus (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. S. Eustathii patria, studia litterarum, constantia in fide, episcopatus Berœensis & Antiochenus, locus & oratio in Concilio Nicæno primo.

Sanctum hunc Eustathium, quem aliqui Eustachium minus recte scribunt, ab aliis ejusdem nominis tum res gestæ, tum adjectus patriarchæ Antiocheni titulus manifesto distinguunt. Quæ de illo fuse disputata sunt in Tractatu Chronologico, [S. Eustathius] quem huic tomo præfiximus, hic pro insertis habebo; at quæ obiter ibi tantum attigimus, paulo hic latius explananda sunt. Utar editis hactenus instrumentis, cum peculiaria nobis nulla suppetant, unde novi aliquid aut singulare eruamus; quod quidem dolendum in eo esset maxime, cujus acta tam illustria fuere; nisi & sortem illam cum aliis illorum temporum viris maximis communem haberet, & ea saltem rerum aliquot ab eo gestarum monumenta superessent, unde de tota ejus Vita, præclarisque apud Deum & Ecclesiam universam meritis statuere apud se facile quisque ac solide possit.

[2] Fuit Eustathius, teste S. Hieronymo de Script. Eccles. cap. 85, [Sidæ natus, ac liberalibus disciplinis imbutus,] genere Pamphylius, Sidites; sive Sida, urbe olim celebri in ora Pamphylii maris, atque archiepiscopali, cui suberant episcopi sedecim, ut habet Nilus Doxopatrius apud Schelstratium tom. 2 Antiq. Eccl. pag. 733; at nunc exili, ac vulgo Chirisonda, aut Scandalor, seu Candalor dicta, oriundus. Quod non negat S. Chrysostomus, in Hom. de S. Eustathio, cum eum dicit e patria relegatum fuisse: eadem enim exilii sententia, quæ illum Antiochia proprie pepulit, etiam Sida ac Pamphilia exesse jubebat, atque in Thracia commorari. Imo vero etiam Antiochia patria ejus nuncupari potuit, qui patriarchatum in ea jam dudum obtinebat; quamvis alibi natus esset, circa annum Christi circiter 270, ut ex tempore Patriarchatus ejus mox conjectabimus. Porro haud dubium est, quin ætatem juvenilem Eustathius in litterarum studiis cum sacris tum profanis exegerit; quando illum idem S. Hieronymus in epistola ad Magnum, inter eos recenset: Qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos refarciunt libros; ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem seculi, an scientiam Scripturarum.

[3] Sunt qui passum illum aliqua fuisse velint fidei causa, [Confessor fuit,] sive ante episcopatum in persecutione Diocletianea, sive cum jam factus esset episcopus, in Liciniana. Favet sane nomen Confessoris ei a S. Athanasio non semel adscriptum, uti videre est in Apologia de fuga sua tom. 1, pag. 321 d, edit. Benedict. & ad solitariam vitam agentes pag. 346 d. Nam hac voce non alios per ea tempora condecorari consuevisse, quam qui vel necem, vel aliquid saltem supplicii a tyrannis ob religionis Christianæ professionem tulissent, satis, opinor, notum est. Tametsi vero titulum illum satis superque meritus sit S. Eustathius per ipsum illud, in quo periit, exilium; non eam tamen causam esse, cur Confessorem appellet S. Athanasius, ex eo liquet, quod multos alios utroque loco episcopos recenseat, qui ab Eusebianis, quod fidem orthodoxam defenderent, vel paria, vel etiam graviora pertulerant, quam Eustathius, quibus tamen gloriosum Confessoris epithetum non accommodat.

[4] [Berœæ primum, deinde Antiochiæ episcopus,] Primum Borœæ Syriæ; deinde Antiochiæ rexit ecclesiam, inquit Hieronymus de Script. Eccles. loco citato; idem testatur Sozomenus lib. 1, cap. 2: hanc adiit anno Christi 324, ut in Tractatu de Patriarchis Antiochenis ostensum est; illam quando susceperit, incompertum. Regebat eam certe, cum post excommunicatum Alexandriæ Arium cum asseclis synodicas ad eum dedit S. Alexander Alexandrinus, ut est apud Theodoretum hist. eccl. lib. 1, cap. 3 in versione Sirmondi; hoc est, ut eruditis placet, sub annum. Christi 320. Et jam tum quidem pro fide catholica tam strenue decertabat, ut inter Ecclesiæ defensores post utrumque Alexandrum quem præfert inscriptio præcedentis epistolæ, solus cum S. Philogonio a Theodoreto ibidem nominetur: Litteras, inquit, in eamdem sententiam scripsit (S. Alexander) Philogonio Antiochenæ ecclesiæ antistiti, & Eustathio, qui Borœam tunc regebat, & aliis Apostolicorum dogmatum patronis. Ita vero ecclesiam Berœensem administravit, ut illum Philogonio (Theodoreti verbis utor lib. 1, cap. 6) ad meliorem vitam translato, episcopi, sacerdotes, Christique amans populus universus, ut ejus loco ecclesiam illam (Antiochenam) regeret, communibus suffragiis invitum coegerint; ac ipsi non multo post episcopi apud Nicæam congregati, cum Eustathium ob vitæ simul ac doctrinæ meritum admiratione prosequerentur, dignum eum judicaverint, qui Apostolicæ cathedræ præsideret, atque adeo in ea confirmaverint, ut habet Sozomenus paullo ante assignatus. Vide sis quæ de translatione, successione, & confirmatione ejus dicta sunt in Tractatu præliminari. Hinc interim ætatem ejus utcumque divina: vix enim ante annum circiter quinquagesimum dignitatem patriarchicam attigisse credendus est, juxta primitivæ Ecclesiæ praxim, in Constitutionibus vulgo Apostolicis traditam apud Labbeum tom. 1 Concil. col. 223 b, c: quo pacto natus videtur haud multo post annum Christi 270: quod eo fit verisimilius, quod toto saltem ante quadriennio, quam Patriarcha fieret, episcopus fuisse sciatur.

[5] [in Concilio Nicæno excelluit,] Non diu sedem Antiochenam occupaverat, cum indicta est prima synodus Nicæna, in qua Eustathius noster vindicem sese exhibuit orthodoxæ fidei adversus Ariomanitas acerrimum; ut merito excelluisse istic præ ceteris dicatur. Certe apud Facundum Hermianensem lib. 8, cap. 1 asseritur Beatissimus Eustachius sanctorum Patrum, qui apud Nicæam congregati sunt, primus existens, fidem orthodoxam confirmavisse: & lib. 11, cap 1: Beatus Eustachius … honoratur cum multis & præ multis Patribus, tamquam Nicæni concilii primus existens. S. Nicephorus in Chronico sic eum appellat: Eustathius, qui in prima synodo & testis & caput fuit ac princeps (κορυφαῖος) Patrum qui Nicæam convenerunt. Ipsum quoque fuisse ait Theodoretus lib. 1, cap. 6, qui considentibus in illa synodo cum Constantino Patribus, mox ante alios … Imperatorem summis laudibus ornare cœperit, præclarum ejus erga res sacras studium præconiorum vice remunerans. Fallor, nisi hoc ipsum est, quod vult S. Hieronymus ad Euagrium, seu potius Euangelum aut Euangelium presbyterum, ita scribens: Verti me ad … Eustathium nostrum, qui primus Antiochenæ ecclesiæ episcopus contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit. Id ipsum narrat, & bellicum quidem illud proferens, Gregorius presbyter Cæsariensis in Oratione in SS. Patres Nicænos apud Combefisium tom. 2 Auctarii sui pag. 555, ubi textus Græcus ita Latine versus est:

[6] Cum Sancti ergo, piusque Imperator consedissent, [ibique Constantinum alloquitur,] Eustathius Antiochenus (ei enim annuit sancta Synodus, ut verba faceret ad Imperatorem) Deo, inquit, gratias agimus, optime Imperator, qui terrenum tibi imperium dirigit: qui simulacrorum errorem per te abolevit, ac æquos fidelium animos in libertate collocavit: cessavit dæmonum nidor: multiplici Dei cultu eversa est gentilium superstitio: expelluntur tenebræ impietatis: illustratur orbis terrarum luce divinæ scientiæ. Pater glorificatur; Filius simul adoratur; annuntiatur Spiritus sanctus. Trinitas consubstantialis, una divinitas in tribus personis & hypostasibus prædicatur. Per eam, Imperator, munitur tuæ pietatis imperium: eam nobis serva inviolatam. Nullus hæreticus in ecclesiam subintrans unum aliquid a Trinitate auferat, sine honore, affectumque ignominia relinquens quod est reliquum. Arius nobis, qui a furore nomen accepit, orationis causa est & conventus; qui, nescio quomodo, in ecclesiæ Alexandrinæ presbyterium allectus, nescientibus nobis, alienus a doctrina beatissimorum Prophetarum & Apostolorum inventus fuit. Unigenitum enim Filium & Verbum Patris non veretur ejusdem cum Patre substantiæ consortio privare, & creatorem, creaturæ cultor, contendit creatis accensere. Eum autem persuaseris, Imperator, mutata sententia non repugnare Apostolicis doctrinis: aut, si in sinistræ opinionis, cujus est convictus, impietate perstiterit, a Christi & nostro cœtu prorsus exterminaveris; ne simpliciorum animos turbidis verborum suorum lenociniis deprædari contingat. Hæc ille.

[7] Atque ea si vera sunt de S. Eustathio, facile erit ex Eusebio colligere, [& quidem omnium primus;] quem in illo Concilio locum occupaverit: sic enim is habet lib. 3 de Vita Constantini cap. 11: Tum ex episcopis is qui in dextra parte primum locum obtinebat, consurgens, modica oratione Imperatorem allocutus est, propter illum gratias & laudes perhibens, omnipotenti Deo. Primus ergo a dextris inter Patres consedit S. Eustathius, siquidem ipse est, qui Imperatorem modo jam dicto allocutus est, quod post Baronium, ad annum Christi 325 a num. 54, alii plures existimant. Non desunt tamen, qui aliter sentiant, ut auctor est Nicetas in Thesauro orthodoxæ fidei lib. 5, cap. 7 his verbis: Atque Eusebius quidem, libro de Constantini Vita tertio, se primum verba in synodo fecisse testatur. Si tamen Theodoreto credimus, Eustathius Antiochenus episcopus primus encomiorum flosculis imperatorium caput redimivit. Ut autem Theodorus Mopsuestiæus scribit, Alexandro Alexandrino Pontifici id honoris ultro delatum est; quippe qui Synodi cogendæ dux & auctor extitisset. Pro Eusebio Pamphili stat etiam Sozomenus lib. 1, cap. 19. Ego vero in hac sententiarum diversitate, inquit Valesius Annot. in locum citatum Eusebii, libentius ei sententiæ accesserim, quæ Eusebio primas dicendi partes a Synodo delatas affirmat. Primum quia omnium sine controversia doctissimus ac disertissimus erat Eusebius. Deinde, quia id ipse aperte testatur in principio hujus operis his verbis … Nuper etiam nos ipsi victorem Principem in medio Dei ministrorum conventu residentem vicennalibus hymnis prosecuti sumus. Valesium recentiores quidam secuti sunt.

[8] [ut probatur,] At ego illorum sententiæ malim subscribere, qui id S. Eustathio tribuendum putant: hoc enim diserte asserit Theodoretus: neque aliter intelligi potest Hieronymus supra num. 5, citatus: nam ante Eustathium bellicum adversus Arium clarissima tuba cecinerat S. Philogonius Antiochenæ ecclesiæ episcopus. Qua ratione ergo primus id fecisse potuit S. Eustathius, nisi in acie Nicæna? Accedit his presbyter, quem dixi Gregorius: imo & Auctor Historiæ Tripartitæ lib. 2, cap. 5, & Nicephorus Callistus lib. 8, cap. 16: quamquam etenim uterque de oratione ab Eusebio Cæsariensi secundo loco hic instituta meminerit, primo tamen loco dixisse ambo testantur Eustathium. Favent etiam ea, quæ supra dedimus num. 5 aliaque ejusmodi elogia, quibus primus fuisse dicitur & coryphæus inter Patres Nicænos. Favet ipsa oratio num. 6 proposita, quæ si vere talis fuit, & sane bellicum fuit, quale contra Arium cecinisse primum Eustathium vult S. Hieronymus, & Eusebio nequaquam convenit, qui tum in Arium minime durus erat. Orationem vero illam, uti talem admisit Baronius; & qui dubitant num ea fuerit re vera Eustathii, sane levibus ducuntur argumentis, ut videre licet apud Tillemontium nota 6 in Synodum Nicænam, quæ proinde ne refutare quidem operæ pretium puto. Denique non ea momenta sunt, quæ sive pro S. Alexandro Alexandrino, sive pro Eusebio Pamphili proferuntur.

[9] [refutatis aliorum opinionibus:] Nam pro S. Alexandro quidem sola facit auctoritas Theodori Mopsuestini; imo vero solius Nicetæ: nam quid asseruerit Theodorus, aliunde non constat; videtur tamen dixisse tantummodo, Alexandrum Alexandrinum Synodi cogendæ ducem & auctorem extitisse; atque inde vel ipse vel Nicetas arguisse, primo loco locutum istic esse eumdem Alexandrum, quo pacto multum hæc auctoritas elevatur; adi textum Nicetæ num. 7 descriptum. Nihilo solidiora sunt, quæ pro Eusebio afferuntur testimonia. Nam 1 quidem non hoc ipse de se testatur lib. 3 de Vita Constant. cap. 11: neminem enim nominat, præterquam in titulo capitis, qui testo ipso Valesio in Annotat. ad ejusdem operis initium, ipsius non est. 2. In ipso capite id de se potius aperte negat, cum eum primo verba fecisse narret, qui in dextra parte primum locum obtinebat; Sane locum illum neutiquam obtinebat Eusebius; aut, cedo, quo exemplo, quo jure, quo ordine? Nam alia hæc omnia in Concilio Chalcedonensi & aliis fuerunt. 3. Quia tamen oratorem Eusebius non appellat, hinc facile, quamquam non recte, conjicere potuit Sozomenus lib. 1, cap. 19, ipsum designari Eusebium; quasi is nomen suum, ex modestia reticuisset; & ita pro Eustathio Eusebium accipere: sicut idem Auctor, quia apud Eusebium eodem libro 3, cap. 7 nomen Pontificis Romani expressum non erat, errore multo crassiori pro S. Silvestro Julium accepit lib. 1, cap. 17. 4. Nicetas errare potuit ex ipso titulo capitis Eusebiani, qui forte ipso antiquior fuit. 5. Non faciunt huc etiam argumenta Valesii num. 7 adducta, quorum alterum ab ipsius Eusebii testimonio petitum dissolvit Pagius in Criticis Baron. ad annum Christi 325 num. 22; alterum de doctrina atque eloquentia Eusebii longe debilissimum est; cum ad modicam allocutionem nec doctrina tantopere nec facundia requireretur; tum si ea necessaria judicabatur, Eusebio profecto utendum non fuit, quando ipse S. Eustathius aderat, vir, teste Sozomeno lib. 2, cap. 19, tum in aliis rebus egregius, tum eloquentiæ causa merito admirandus.

[10] Sed numquid ex dictis consequens est, ut Nicænæ Synodo non Legati Pontificis Romani, [non tamen Concilio præsedit.] sed S. Eustathius præsederit? Ita quidem post alios æque Romanæ Sedis auctoritati, ubicumque occasionem inveniunt, derogantes sensisse videtur Tillemontius tum in Concilio Nicæno art. 2, tum in S. Eustathio, ubi sic habet: Argumenta suppetunt bene multa, quibus S. Eustathius non adstitisse dumtaxat, verum etiam præsedisse Concilio Nicæno probetur. Quis nescit, quem ista fontem, aut quam potius cloacam redoleant, Ceterum ne argumentis illis refellendis hic immorer, facit post alios plurimos Pagius in Crit. Baron, apud quem eadem pridem in Launoio confutata, Lector, invenies ad annum Christi 325 a num. 11 usque ad 19. Consule etiam Baronium ad eumdem annum num. 56, ubi Eustathium Synodi præsidem non fuisse, ex ipso ostendit Eustathio.

§ II. S. Eustathii post Concilium Nicænum usque ad exilium suum gesta scriptaque adversus Arianos & eorum patronos.

Sunt qui a S. Eustathio non tantum promulgata fuisse velint in Cœlesyria, in Mesopotamia & Cilicia utraque, [Concilium Antiochenum Nicæno posterius S. Eustathio quidam tribuunt;] ut, Gelasio teste in Hist. Concilii Nicæni lib. 2, cap. ultimo, jussus erat, sacrosanctæ synodi Nicænæ statuta; sed coactum insuper ab illo putent Antiochiæ concilium, ad eadem novis Orientalium episcoporum decretis adversus grassantes istic Arianos validius defendenda: in quo quidem concilio conditi sint canones aliqui, qui, modo permisti cum aliis, inter illos viginti quinque canones censeantur, qui apud Labbeum, tom. 2. Concil. col. 559 & seqq. omnes uni Concilio Antiocheno, in encæniis habito anno Christi 341, attribuuntur, non secus atque epistola synodica eidem concilio præfixa; cum eam esse anterioris cujusdam Concilii Antiocheni, forte sub S. Eustathio; certe ante annum Christi 335 & conciliabulum Tyrium celebrati, ex eo colligant, quod illi subscriptus legatur Theodorus, sive Theodotus Laodicenus saltem ante conciliabulum Tyrium, adeoque dudum ante encœnia antiochena certo jam vita defunctus. Ita sentiunt, ac pluribus argumentis stabilire conantur Godefridus Hermantius in Vita S. Athanasii tom. 1 declaratione 2 in libri 5 caput 12; Natalis Alexander sec. IV parte 2, diss. 25, conclus. 2, Tillemontius tom. 6, monum., ubi de S. Eustathio, pag. 23, & locis istic ad lævam citatis. Neque tamen ex his omnibus aliud in rem nostram statuunt, quam celebrari potuisse, nec esse conjecturam improbalilem, celebratam re vera fuisse synodum Antiochenam aliquam ab Eustathio.

[12] [quod alii probabiliter ipsi abjudicant.] Contra Schelstratius toto passim opere, quod de sacro Antiocheno Concilio erudite conscripsit, sed præsertim dissert. 4, cap. 1, ubi Hermantii objectis respondet, id pugnat acerrime, ut jam dicta omnia, id est, tam canones 25 Antiochenos, quam epistolam Synodicam iis præfigi solitam, ad unicum concilium illud quod in encæniis habitum est, referenda omnino esse evincat: nec spernenda sane sunt argumenta, quæ ex antiquitate eruderata depromit, nec vero ea, missis Gallorum suorum sententiis recentioribus, sequi puduit eruditum Antonium Pagium in suis Criticis ad Annales Card. Baronii ad annum Christi 341. Ad Theodorum, seu Theodotum Laodicenum, epistolæ synodicæ subscriptum, quod attinet (quod præcipuum est fundamentum opinionis ante propositæ) reponit Schelstratius loco cit. & diss. 2, cap. 4, num. 18, vitium esse vel in nomine Theodori, vel in adjecto episcopatu Laodiceæ; sed facile corrigi ex Sozomeno; neque ex eo statim consequens esse, ut alteri synodo epistola assignari debeat, quod in unum nomen error irrepserit; ubi tot antiqui codices & firmata tot seculis auctoritas militat in contrarium. Ceterum hæc adducere libuit; non ut litem hanc ego decidam, quæ longiorem exigit tractatum, quam instituto nostro conveniat; sed ut ostendam concilium Eustathianum non esse rem usque adeo ab omni controversia liberam, ut asserere rotunde liceat, non modo concilium aliquod a S. Eustathio Antiochiæ fuisse collectum, sed id etiam factum ab eo esse versus annum Christi 329, quod facit nuperus quidam legendista Gallicus, ducibus suis non parum audacior, qui id & propius admovent Concilio Nicæno, & timide tantum ac prope divinando proponunt; quod, mea quidem sententia, tolerari utcumque potest; tametsi in oppositum multo magis propendeo.

[13] [Arianis fuit infestissimus,] Utut est; habita sit ante exilium Synodus adversus Arianos a S. Eustathio (de qua nulla tamen usquam occurrit mentio;) non sit habita; parum interest; ut eximiam ejus post Concilium Nicænum in defendenda contra sectam illam orthodoxa fide constantiam ac fortitudinem demonstremus: ad illa namque tempora respicit S. Athanasius, in Historia Arianorum ad monachos tom. 1, part. 1, pag. 346 d. (edit. Benedictin.) cum ita scribit: Eustathius quidam fuit, Antiochenus episcopus, Confessor ac fide pius. Is, cum veritatem summo studio tueretur, essetque Arianæ hæresi infestissimus, hæreticosque illos non admitteret, apud Constantinum Imperatorem insimulatur conficta criminatione; quod scilicet matri ejus contumeliam fecisset: statimque ipse cum multa presbyterorum diaconorumque turma extorris factus est: ac demum quos ille impietatis causa in clerum non admittebat, hos postquam Episcopus in exilium est actus, non solum in ecclesiam introduxere; sed plerosque ex illis ordinarunt episcopos, ut eos suæ pro impietate conjurationis socios haberent. Ex quorum numero est Leontius castratus, qui nunc Antiochiæ episcopus est, & qui ante ipsum ibidem episcopus fuit Stephanus, Georgius Laodiceæ, Theodosius olim Tripolitanus episcopus, Eudoxius Germaniciæ, Eustathius nunc Sebastes. Verum de exilio dicam infra latius. Patet hinc interim, numquam adduci potuisse catholicum hunc Præsulem, ut palam in ecclesiam suam clericum ullum, Ariomaniæ sibi nomine suspectum, admitteret.

[14] Multum id sane fuit, & multarum ipsi causa vexationum; [non modo in ecclesia sua;] sed parum tamen Eustathio videbatur, quod lupos ejusmodi in ovile suum ipse ultro ac publica auctoritate non intromitteret; nisi id etiam solicite curaret, ne qua vel irrumpere illi vel certe insinuare sese aut pestifera per libellos dogmata possent. Qua de repræclarum est S. Chrysostomi testimonium in Homilia, quam in fine subnectam, Illo itaque tempore, inquit, ecclesiam, quæ apud nos est (Antiochenam) regebat Beatus iste (Eustathius) ac morbus exortus est, quasi pestis quædam infesta, ab Ægypti regionibus, qui per urbes interjectas grassatus in nostram urbem impetum facere properabat. At ille vigilans & attentus, omniaque prævidens quæ imminebant, ingruens bellum arcebat; & tamquam sapiens aliquis medicus, priusquam morbus urbem, in qua residebat, invasisset, medicamenta comparabat, ac sacram hanc navem multa cum securitate gubernabat, quoquoversus circumcursans, nautas, vectores, navigantes omnes concitans, & curans, ut vigilarent & attenderent, quasi jam invaderent eam piratæ, ac fidei thesaurum contenderent deprædari. Dignum enimvero solicitudinis quod, hæresi maxime per ecclesiarum suarum viscera furtim serpente, Episcopi orthodoxi omnes pro viribus imitentur exemplum!

[15] Sed nec ibi stetit ardor Eustathii; major enim fuit, [sed etiam in aliis;] quam ut unius ecclesiæ suæ, quantumvis late patentis, finibus coerceri, aut per se unum expromi satis posset. Audi S. Joannem Chrysostomum loco citato ita prosequentem: Neque vero hic tantum; sed in omnes partes mittebat, qui docerent, qui cohortarentur, qui disputarent, qui hostibus aditum omnem intercluderent. Probe siquidem a Spiritus gratia fuerat edoctus, ecclesiæ præsulem non de illa tantum solicitum esse debere, quæ a Spiritu sancto illi commissa est; sed etiam de quavis in orbe tarrarum constituta. Atque hoc ille sacris e precibus colligebat: si enim pro universa Ecclesia, inquit, fundendæ sunt preces, quæ a finibus ad fines usque pertinet orbis terrarum; multo magis & ejus universæ gerere curam oportet & de omnibus pariter esse solicitum, omnibus providere. Sed nimirum tantæ voluntati ac studio par facultas esse non poterat: latius enim tectiusque gliscebat ac fundebatur incendium Arianum, quam ut illi ubique restinguendo cum suis ipse sufficeret.

[16] Stylum ergo, quo plurimum valebat, exeruit, ut ubi audiri ipse per se ac suos non poterat, [scriptis etiam libris,] legi saltem posset atque intelligi. Testatur id S. Hieronymus, de scriptor. eccles. cap. 85, cum illum dicit Adversum Arianorum dogma composuisse multa. Et mirum, ni eo pertineant, quas Eustathium scripsisse ibidem asserit, Infinitæ epistolæ, quas enumerare longum est. Certe alia ejus opera, quæ istic notat, ad Arianum dogma non faciunt. S. Eulogius Patriarcha Alexandrinus apud Photium in Bibliotheca cod. 225, sex libros Eustathii sive dissertationes in Arianos appellat: sic enim scribit juxta versionem Andreæ Schotti: Etenim Eustathius, Antiochenus episcopus, VI adversus Arianos libris his verbis scribit: Sed Arianæ scenæ saltatores peccatum fecisse Christum jactant. Et e sexto quidem libro, imo & octavo adversus Arianos citata habemus non nulla apud Facundum Hermianensem lib. 11, cap. 1, & S. Anastasium, ut ibidem in Notis ad Facundum docet Sirmondus (cujus annotationem non intellexit Tillemontius, in S. Eustathium sub finem; dum ab Anastasio hic citari putavit Dissertationem S. Eustathii de Engastrimytho) Theodoretus queque eccl. Hist. lib. 1, cap. 7 (in edit. Sirmondi) elaboratam ab eo fuisse historiam innuit, qua exposuerit, quid ab Arianis tum in ipsa synodo Nicæna, tum post illam sit gestum. Quin ipsum etiam ex illo opere fragmentum exhibet, quod neque me pigebit afferre; ut inde aliquam saltem lector de ceteris ejus in Arianos lucubrationibus conjecturam facere possit. Arianorum igitur Blasphemiam refutans, Proverbiorumque locum enarrans; Dominus creavit me initium viarum suarum ad opera sua, de illis scribit in hunc modum, inquit Theodoretus:

[17] [quorum aliqua fragmenta supersunt;] Veniam autem hinc etiam ad acta Concilii. Quid ergo, cum synodus has ob res Nicæam maxima convenerit, coactis in unum episcopis ducentis circiter & septuaginta? Liquido enim propter eorum multitudinem scribere non possum, quippe qui id curiosius non investigaverim. Ubi cum de fidei ratione quæri cœptum esset, Eusebii blasphemia ex ejus litteris perspicue deprehensa est. Quæ coram omnibus lectæ immensum dolorem auditoribus propter hominis depravationem attulerunt, ipsum vero, qui scripserat, insanabili dedecore affecerunt. Ac jam quidem officina Eusebii patefacta, nefariisque litteris in omnium conspectu discerptis, quidam simul ex composito, pacis nomen obtendentes, silere omnes compulerunt, qui aptissime concionari solebant. Arianæ vero dementiæ sectatores, veriti, ne auctoritate tanti Concilii exilio multarentur, prosilientes in medium, Arii dogma respuunt ipsi quidem & damnant anathemate, communisque consensus decreto sua manu subscribunt. Verum postquam episcopatus quamplurimis circumcursationibus adepti sunt, cum eos pœnitentia suscepta prosterni oporteret, damnatas opiniones nunc latenter, nunc aperte propugnant, diversis insidiantes argumentis. Quærentes autem zizaniorum plantas firmare, exploratores metuunt, fugiunt inspectores, atque ita veritatis præcones oppugnant. Sed nos longe absumus, ut credamus, ab impiis hominibus superari Deum posse: ut enim vires iterum comparent, iterum opprimentur, juxta gravissimum prophetam Esaïam. Hæc igitur magnus Eustathius, subdit Theodoretus. Vide etiam Nicephorum Callistum lib. 8, cap. 20 & seq. Arguit vero hoc scriptum annum Christi circiter 329, quando revocati jam ab exilio Eusebius Nicomediensis ac Theognis Nicænus, Ariani erroris propugnatores acerrimi, prostratam hæresim novis artibus erigere satagebant.

[18] Liquet vero hinc etiam, quam eos parum reformidaret, [quibusque adversariorum in se odia vehementer accendit.] quos hic satis aperte sugillat, quosque noverat non minus infensos esse sibi, quam in aula Constantini potentes. Nec referre arbitrabatur, quod illi pro catholicis haberi se vellent, palamque non modo detestarentur proscriptum Arii dogma, sed fidem quoque Nicænam verbis magnificis adstruerent unice; dum eam re ipsa ambiguis interpretationibus, ac dolis malis subruere funditus nitebantur. Sic nec Paulino Tyri, nec Patrophilo Scythopoleos episcopis, ac ne ipsi quidem Eusebio Cæsariensi parcitum voluit, sed eos, ut habent Socrates lib. 1, cap. 23, & Sozomenus lib. 2, capp. 18 ac 19 aversabatur, palamque accusabat ut Arianos. Et Eusebius quidem ausus est ei contra Sabellianæ hæreseos labem aspergere, usitatum tum temporis Arianorum in synodi Nicænæ assertores commentum; sed cum ea criminatio, utpote falsissima teste Socrate loco citato, parum in S. Eustathium apud homines cordatos valeret, alias Eusebiani sibi machinas excogitandas duxerunt, quibus adversarii tam importuni auctoritatem labefacerent. Quod ergo in Stephano accidit, inquit S. Chrysostomus Hom. in S. Eustath., id in eo etiam evenit. Ut enim Judæi, cum Stephani sapientiæ non possent resistere, Sanctum illum lapidabant: sic & isti, cum hujus sapientiæ resistere non possent, ac munita cernerent propugnacula, tum a civitate præconem expellunt. Hoc vero qua ratione perfecerint: paullo uberius explanandum est.

§ III. S. Eustathii depositio & exilium.

Ita rem narrat Theodoretus juxta Sirmondum lib. 1, cap. 20: At Eusebius (Nicomediensis) sedem quoque Constantinopolis, violenter, ut diximus occupavit (Errat hic Theodoretus; [Ariani S. Eustathium,] nam id serius factum est, ut notat Valesius in hunc locum.) Sic majore comparata potentia, Imperatoremque propius frequentans, & ex crebro congressu confidentiam confirmans, insidias adversus veritatis defensores struere est adorsus. Ac primum visendorum Hierosolymorum desiderium præ se ferens, Imperatore hac fraude circumvento, tamquam ad celeberrimum structuræ illius opus conspiciendum, maximo illinc cum honore profectus est, Imperatore vehicula reliquumque apparatum suppeditante. Cum illo autem abiit & Theognis Nicænus, perversorum ejus consiliorum, ut ante dictum est, socius & particeps. Cumque venissent Antiochiam, amicitiam fronte simulantes, honorificentissime excepti sunt. Nam veritatis ille propugnator, magnus Eustathius, fraternam illis benevolentiam omnem exhibuit. Ubi vero ad sacra loca pervenerunt, & eadem ac ipsi, sentientes viderunt Eusebium Cæsareæ, & Scythopolitanum Patrophilum, & Lyddæ Aëtium, & Laodiceæ Theodotum, aliosque quos labes Ariana infecerat, quid molirentur, indicarunt, & una cum illis rediere Antiochiam. Et aliorum quidem adventui deductionis honor prætendebatur: clam autem fraus ad oppugnandam pietatem parabatur.

[20] [tamquam adulterum deponunt in conciliabulo;] Conducta enim meretricula, quæ formam habebat venalem, cum ei, ut linguæ suæ operam ipsis locaret, persuasissent, ad concilium mox veniunt. Tum aliis omnibus exire jussis, miseram mulierculam introducunt. Illa infantem adhuc lactentem ostentans, hunc se dicebat ex Eustathii concubitu suscepisse ac peperisse, & impudenter vociferabatur. Eustathius vero, qui calumniæ falsitatem compertam haberet, postulabat, ut, siquem ejus rei conscium nosset, in medium produceret. Quæ cum accusationis testem nullum habere se diceret, jusjurandum æquissimi judices detulerunt: quamvis diserte lex clamet, duorum ac trium testimonio dicta confirmari: & Apostolus manifeste præcipiat, nec contra presbyterum accusationem sine duobus aut tribus testibus recipi. Verum isti, spretis legibus divinis, accusationem contra tantum virum sine teste admiserunt: & cum illa quod dixerat, jurejurando confirmasset, Eustathii re vera filium esse, sententiam in eum, tamquam adulterum, veri amatores pronuntiarunt.

[21] [& in exilium relegari curant.] Refragantibus autem aliis episcopis, (erant hi numero non pauci Apostolicæ doctrinæ studiosi defensores, & occultæ fraudis prorsus ignari) prohibentibusque, injustam sententiam ne subiret Eustathius, ad Imperatorem celerrime contendunt qui fabulam concinnarant, verumque crimen, & justam depositionis sententiam fuisse persuadentes, perfecerunt, ut tamquam adulter & tyrannus in exilium pietatis & continentiæ athleta pelleretur. Ac ille quidem per Thraciam in Illyrici urbem quamdam abductus est. Tum cap. seq. de meretricula illa narrat quæ postea contigerunt: At misera illa muliercula, inquit, gravissimo ac diuturno morbo correpta, prodidit insidias, tragœdiamque detexit, fraude, qua usi erant, non duobus tribusve, sed quamplurimis sacerdotibus patefacta. Fassa enim est, se conductam mercede falsum illud crimen intendisse. Nec falsum tamen omnino fuisse quod jurarat: quia Eustathii cujusdam ærarii infans erat. Hactenus de S. Eustathii depositione exilioque Theodoretus. Juvat hic aliqua tamen animadvertere, quæ ab hoc auctore vel præterita sunt, vel obiter tantum annotata.

[22] [Confirmatur & explicatur narratio Theodoreti de causa de positionis,] Et primo quidem quod ad impactum integerrimo, Viro, crimen attinet, ob quod gradu sit motus, dubium non videtur, quin illud ipsum fuerit, quod modo descriptum est: hoc enim etiam ante Theodoretum asserit Philostorgius lib. 2, cap. 7 ubi ait: Eustathium Antiochensem episcopum perinde ab iisdem (Eusebio ac sociis) depositum esse, cum puellæ cujusdam stuprum ac fœdæ libidinis crimen ei objecissent. Et quid aliud sibi volunt, qui apud Labbeum tom. 2, Concil. col. 709 e, in epistola Synodica conciliabuli Sardicensis Osium criminantur, quod Eustasio & Quimassio adhærebat pessime & carus fuit; de quorum vitæ infamia turpi, dicendum nihil est, inquiunt: exitus enim illorum illos omnibus declaravit. Idem innuit non obscure Sozomenus lib. 2, cap. 19: Congregata igitur, inquit, Antiochiæ synodo, Eustathius episcopatu Antiochensis ecclesiæ exuitur: re ipsa quidem, sicut major pars asserit, eo quod Nicæni concilii fidem adstrueret, & Eusebium Pamphili, Paulinum Tyri, ac Patrophilum Scythopoleo episcopum … tamquam Arianos aversaretur, palamque eos accusaret; specie vero, quasi honorem sacerdotii flagitiis quibusdam commaculasse deprehensus fuisset. Et Socrates lib. 1, cap. 24: Eustathium, inquit, deponunt, ut qui Sabellii dogmati potius, quam Nicænæ synodi decretis insisteret. Sunt qui ob alias etiam causas minus honestas depositum esse dicant; quas tamen in medium non proferunt. Solent autem episcopi in omnibus id facere quos deponunt: ut eos quidem probris onerent, & impios esse pronuntient; causas vero impietatis non exponant. Deinde ostendit Sabellianismi accusationem, utpote sola Georgii Laodiceni in ea re pugnantia narrantis fide nixam, intentatam probabilius in ea synodo non fuisse S. Eustathio; adeoque ob alias causas videri depositum. Nimirum ob infames illas, quas ipse quidem obscure noverat; at alii aperte, ut vidimus, tradiderunt, ut omittam recentiores Græcos, uti Nicephorum Callistum lib. 8, cap. 45, aliosque ad diem XXI Februarii in Menæis excusis, Maximum Cytherorum episcopum, imo & Coptos in Martyrologio interprete Simone Moysis Maronita, eadem hic fere omnia cum Theodoreto narrantes: nisi quod Martyrologium jam dictum Copticum addat, post publicam meretriciæ calumniæ retractationem, sacerdotes Antiochiæ, qui jam nomen Sancti abraserant ex libro Missæ, restituisse memoriam ipsius.

[23] De seditione tum excitata non meminit satis aperte Theodoretus: [& seditione tum excitata, & aliis postea,] licet refragatos Eusebianis dicat episcopos orthodoxos, ac prohibuisse injustam sententiam ne subiret Eustathius. Sed illam diserte adstruunt Socrates & Sozomenus mox adducti; verba prioris sunt: Porro tunc temporis Antiochiæ ingens seditio exorta est in illius depositione. Posterioris vero: Ceterum ingens seditio ob ejus depositionem excitata est Antiochiæ: adeo ut parum abfuerit, quin plebs arma corriperet, totaque civitas in gravissimum discrimen adduceretur. Atque hoc præcipue apud Imperatorem ei nocuit. Postquam enim Imperator ista accidisse comperit (ex iis qui fabulam concinnarant, quique ad Imperatorem statim ut exoriri viderant dissidium, teste Theodoreto, celerrime contenderant) & plebem ecclesiæ duas in partes discissam esse, ægre admodum eam rem tulit, & Eustathium seditionis auctorem fuisse suspicatus est. Quemdam tamen ex palatii sui proceribus misit, eique in mandatis dedit, ut plebi metum incuteret, & sine tumultu ac detrimento seditionem comprimeret. Ceterum non unæ hæ apud Antiochenses turbæ exstiterunt; sed identidem suscitatæ sunt aliæ, quoties de eligendo ipsi successore deliberatum est: quas quia confundere placuit Eusebio; perperam Sozomenus aliique crediderunt, Eustathio dejecto, statim agi cœptum esse de Eusebio Cæsariensi in ejus locum sufficiendo. At videsis quæ de his aliisque fusius disputata sunt in Tractatu de Patriarchis Antiochensibus inde ab ipso S. Eustathio usque ad Euphronium.

[24] Ex dictis patet, idem quidem crimen ad Imperatorem esse delatum, quod objectum sancto Præsuli in conciliabulo Antiocheno fuerat; [& accusationibus apud Constantinum.] sed non illud tamen solum. Idem, inquam: nam hoc indicat Theodoretus, cum narrat impios hujus fabulæ auctores ad Imperatorem contendisse verum crimen (ob quod Eustathium deposuerant) & justam depositionis sententiam fuisse persuadentes. Non solum vero instauratum illud fuisse apud Constantinum; sed additam quoque accusationem excitatæ per Eustathium seditionis, non modo Sozomenus numero superiore, verum etiam Eusebius de Vita Constantini lib. 3, cap. 59, atque ipsa secuti paulo post exilii sententia demonstrat: siquidem exulare jussus est, ut habet Theodoretus, tamquam adulter & tyrannus; cum depositus antea tantummodo fuisset tamquam adulter. Ad seditionis etiam calumniam spectare illa poterat, quam supra num. 13 ex S. Athanasio dedimus, quaque postulatus ab illis indignissime apud Constantinum fuit, quod scilicet matri ejus contumeliam fecisset.

[25] [Cujus opera S. Eustathium in exilium Eusebiani extruserint.] Hæc igitur ut audiit Imperator, unum ex iis quos circa se spectatos habebat, Comitis honore decoratum, hominem fidelissimum eo misit, plebem quasi legatione blanda compellans, inquit Eusebius loco citato; imo potius Eusebianorum fraude arbitrioque rem Antiochiæ catholicam opprimens: nam Comitem, quem hic tantopere laudat Eusebius, Strategium fuisse, ait Valesius in Annot. in lib. 3 Eusebii de Vita Constant. cap. 62, conjectura sane non improbabili: nam is & aliquot post mensibus erat Antiochiæ & rerum ibi gestarum rationes ad Imperatorem ex officio perscribebat, ut constat ex epistola Constantini cap. 62. Deinde Antiochenus erat, juxta Libanium epist. 384 & 451, & facundia sermonis utriusque, Græci scilicet ac latini, clarus, & alias contra Manichæos ab eodem Imperatore tam feliciter adhibitus, ut ab illo Musoniani nomen acceperit; prudens alia, tolerabilisque provinciis, & mitis & blandus ut est apud Ammianum lib. 15 in fine; atque adeo compescendis popularium suorum motibus unice idoneus. Præterea venalis erat, ut idem asserit lib. 16, cap. 9, & flecti a veritate pecunia facilis; & quod caput est, Arianus, aut, si mavis, Eusebianus, atque ab Eusebianis etiam postea, cum vexandi orthodoxos fuit occasio, tamquam pædagogus advocatusque, cujus potestate freti quod liberet perficerent, conduci solitus, ut auctor est S. Athanasius tom. 1, part. 1 in Apologia contra Arian. pag. 154 c, & ad Solitar. pag. 352 c. Ut vix dubium esse possit, quin eumdem illum subsidio sibi mitti Antiochiam a Constantino, apud quem omnia poterant, hoc etiam tempore curaverint; ita facile in S. Eustathium ceterosque veritatis vindices pro sua libidine quælibet effecturi.

[26] [Quam patiens, quam pro ecclesia solicitus abductus sit.] Quid in causa sua ab ejusmodi judice recognoscenda superesse spei poterat aut parti Catholicæ, aut sanctissimo Patriarchæ, jam ante ab Eusebianis exauctorato; nisi ut inde facessere quam longissime cogerentur, ubi consistere, præsentibus ipsis, Ariani non possent? Ita plane factum esse tum ex Athanasio supra num. 13, tum ex S. Chrysostomo num. 18, ac Theodoreto num. 21, diximus. Eustathius vero, sicut accepi, inquit Sozomenus lib. 2, cap. 19, calumniam illam moderate (ἡσυχῆ, tranquille ac tacite) tulit, satius id esse arbitratus; exemplo Domini sui a Judæis sine ulla sui defensione accusati ac damnati; quem in hoc etiam imitatus est, quod suos, antequam abriperetur, ad constantiam ac fortitudinem egregie est adhortatus. Itaque peregre profecturus, inquit ad Antiochenos suos S. Joannes Chrysostomus, urbem quidem dimittebat, at caritatem in vos non dimittebat: neque quod ab ecclesia expellebatur, a præsulis etiam munere, vel cura vestri, quam gerebat, alienum seipsum putabat; sed tum amplius curabat & solicitus erat. Ideo vocatos omnes admonebat, ut ne succumberent, neve lupis cederent, aut illis gregem proderent; sed intus manerent: ut os illis obstruerent, eos convincerent, ac simpliciores fratres confirmarent; & cetera, quæ in ipsa deinde Homilia dabuntur inferius. Atque ita Confessor illustris cum multa presbyterorum diaconorumque turma a suis exul abductus est. At quo?

[27] Primum omnium ad ipsum Constantinum, qui apud Eusebium de Vita Const. lib. 3, [primo ad Constantinum, inde in exilium suum, id est, Trajanopolim in Thracia;] cap. 59 ad Eusebianos Antiochenses scribens asserit; se coram audiisse ipsum, qui totius seditionis auctor fuisset; quibus verbis designari S. Eustathium nemo non videt. Quin imo Philostorgius lib. 2, cap. 7 novum episcoporum 250 conciliabulum convenisse vult Nicomediam, in quo Antiochena in sanctum hunc Præsulem contumelia, id agentibus maxime Eusebio, Mari ac Theoguio, denuo sit confirmata; sed nescio, an id historico Ariano sine testibus aliis credi satis possit. Inde porro ad locum exilio destinatum amandatus est; in quo definiendo jam pridem eruditi desudarunt, discrepante antiquorum nec levi auctoritate, distracti: nam S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 85 ita pronuntiat: Eustathius … sub Constantio principe (de qua re vide dicta in Tractatu de Patriarchis Antioch.) pulsus est in exilium Trajanopolim Thraciarum, ubi usque hodie (scribebat hæc anno Christi 392) conditus est. In Thraoia quoque sepultas esse sacras ejus reliquias non semel asseverat in Homilia sæpius memorata, circa eadem cum Hieronymo tempora S. Joannes Chrysostomus, tametsi urbem nullam nominet. Quis vero facile credat, utrumvis horum Patrum aut asseruisse quod ignoraret, aut ignorare potuisse quod assereret? Nam id alter coram Flaviano, cui gregem suum discedens in exilium Eustathius commendaverat, & frequentissima Antiochensium, apud quos tanti Præsulis recentissima tum adhuc vigebat memoria, pronuntiavit; alter cum idem scriberet, diu olim cum Paulino ipsius primum Eustathii presbytero, deinde Eustathianorum Patriarcha, uti & cum hujus successore Euagrio, conjunctissime vixerat. Incredibile vero omnino est amorem tam ardentem constantemque Catholicorum Antiochensium erga Eustathium suum, & lacrymas, quibus abeuntem prosecuti sunt, imo & arma, quibus non semel correptis, jam exulem repetierunt eorum plurimi, qui usque ad SS. Chrysostomi & Hieronymi notata jam tempora superstites erant; incredibile est, inquam, tantum illorum affectum cum tanta ignoratione fuisse conjunctum, ut ne locum quidem scirent ejus exilii; nedum epistolas vel ad eum ullas dederint, vel ab eo vicissim acceperint. Durum ergo videtur sive Chrysostomo Thraciam, sive Hieronymo in Thracia Trajanopolim asserenti non credere.

[28] At enim contra faciunt, quæ supra ex Theodoreto produximus: [non vero Philippos in Macedonia, ut aliqui volunt] At ille quidem per Thraciam in Illyrici urbem quamdam abductus est: Sic enim non videtur in ipsa Thracia substitisse: Deinde Theodorus Lector initio libri 2, Hist. Eccl. agens de translatione reliquiarum suis temporibus facta, sic habet: Calendio vero, cum id ab Imperatore Zenone postulasset, Eustathii reliquias a Philippis, urbe Macedoniæ, in quam olim relegatus, & in qua mortuus erat Eustathius, Antiochiam deportavit. In eamdem sententiam adducitur Victor Tunnunensis in Chronico, ubi post Consulatum Longini V. C. ita scribit: Calendio, Antiochenus episc. reliquias prædecessoris sui Eustathii episcopi & confessoris ex Philippis populi Macedoniæ colligit, & Antiochiam summo cum honore producit, quo loco editores Chronici pro Philippis populi aut Philippis populis substituunt in margine Philippopoli, quod oppidum est Thraciæ, non Macedoniæ. Theophanes quoque ad annum divinæ Incarnationis juxta Alexandrinos 480: Hoc anno Calandion Antiochenus Episcopus Eustathii magni reliquias, Philippis, ubi Sanctus exul obierat, transtulit; consonat Nicephorus Callistus lib. 16, cap. 10. Menæa vero excusa ad diem XXI Februarii: Καὶ ἐπέμφθη διὰ τῆς Θράκης εἰς Φιλίππους πόλεως Μακεδονίας, ἔνθα καὶ τὸν βίον κατέλυσεν. Et missus est per Thraciam Philippos in urbem Macedoniæ, ubi & vitam absolvit. Sed quæ hæc constructio, εἰς Φιλίππους πόλεως? Maximus Cytherorum Ep. in Βίοις Ἁγίων ad eumdem diem pro εἰς Φιλίππους πόλεως Μακεδονίας habet εἰς τὴν Φιλιππούπολιν τῆς Μακεδονίας: atqui Philippopolis quidem aliqua in Thracia est; nulla vero, quod sciam, in Macedonia.

[29] [SS. Hieronymo & Chrysostomo juniores.] Utut est non video ego hæc omnia tanti esse, ut a SS. Chrysostomo atque Hieronymo cogant recedere: nam Theodoretus quidem non aperte negat Exulem nostrum, per aliquam Thraciæ partem deductum, in Thracia substitisse; cum ipsa Thracia sit pars Illyrici Orientalis. Theodorus Anagnostes scire potuit, reliquias ejus Philippis Macedoniæ Antiochiam fuisse delatas; & inde porro de suo conjectasse videtur S. Eustathium in eadem urbe exilium ac mortem obiisse. Conjectura Theodori ceteros recentiores seducere in eamdem sententiam facile potuit. Potuit vero in Thracia & quidem Trajanopoli exulasse S. Patriarcha ibidemque conditus adhuc esse tempore SS. Chrysostomi & Hieronymi; licet toto posterius seculo corpus ejus quamcumque demum ob causam translatum Philippos, servatum ibi aliquamdiu fuerit, donec, senescente seculo quinto, inde Antiochiam advectum est. Hæc mihi sane minus cruda videntur, quam si vel S. Hieronymo errorem impingas, vel S. Chrysostomum dixeris pro Macedonia Thraciam accepisse. Thraciam certe etiam notat fragmentum e Martyrologio Coptico superius citato; Imo & Trajanopolim habent Adonis, Usuardi, ac Romanum quo nunc utimur aliaque Latinorum Martyrologia: quod etiam tuetur Pagius ad annum Christi 482.

[30] [Contigerunt hæc anno Christi 331.] De tempore depositionis ac relegationis hujus hoc loco non disputo; id enim feci satis operose in Tractatu de Patriarchis Antiochenis; ubi exutum episcopatu fuisse ostendi S. Eustathium ineunte circiter anno Christi 331; exauctorationem autem exilii pœna non magno intervallo secuta est: Vix enim, ut supra ex Theodoreto vidimus, refragari sibi in sententia depositionis ejus episcopos catholicos adverterant Eusebiani, cum celerrime (τὴν ταχίστην) rem ad Imperatorem detulerunt; accusationem vero ipsorum vix intellexerat Constantinus, quando statim (εὐθύς) Eustathius extorris factus est, uti etiam supra ex S. Athanasio diximus.

§ IV. Amor Antiochensium erga exulem Eustathium; hujus felix obitus in exilio.

[31] Facilius fuit Eusebianis Antiochia S. Eustathium, quam Antiochenorum animis Eustathii amorem ac desiderium expellere. [Desiderium absentis S. Eustathii apud Antiochenos,] Senserunt id hæretici illi, saltem usque ad Euphronium, quoties de Patriarcha in Eustathii locum sufficiendo fuit actum; tum enim tam ardentia experti sunt orthodoxorum omnium Eustathium reddi sibi postulantium studia, ut res, teste Socrate lib. 1, cap. 24, sæpe (πολλάκις, quam vocem omittit interpres Valesius) ad seditionem vergeret: maxime cum de Eusebio Cæsariensi post Paulinum & Eulalium eligendo certatum est; quo tempore tanta flamma dissensionis exarsit, ut parum abfuerit, quin tota civitas funditus everteretur, populo in duas partes (orthodoxorum videlicet & Eusebianorum) diviso; & his quidem Eusebium Pamphili a Cæsarea Palæstinæ Antiochiam transferre: illis vero Eustathium in sedem suam restituere contendentibus. Utrique autem Christianorum parti tota civitas sese adjunxit. Milites quoque, velut contra hostes, utrimque in acie stetere; ventumque esset ad gladios, nisi Deus & Imperatoris metus plebis impetum repressisset. Nam Imperator quidem litteris suis; Eusebius vero episcopatum recusando, tumultum illum ac seditionem sedavit. Ita Socrates, post ipsum Eusebium de Vita Constantini lib. 3, cap 59.

[32] Neque Eustathium suum pluris, quam Eustathii monita doctrinamque fecerunt quotquot erant Antiochiæ Catholici: [& observantia tum apud Eustathianos, tum apud ceteros orthodoxos.] Et alii quidem eorum, quia, teste Chrysostomo infra, discedens id ille monuerat, Patriarchis Eusebianis, sed fidem tamen catholicam præ se ferentibus, per annos triginta (ut habet Theodoretus epist. 112, ad Domnum episcopum Antiochiæ) id est, usque ad S. Meletium, communicarunt; attamen ne a S. Eustathii & fide & pietate interea vel ad latum ungem discederent, egregia Flaviani ac Diodori, nondum etiam tum sacris ordinibus initiatorum, industria perfecit: uti colligere est ex Theodoreto Eccl. Hist. lib. 2, cap. 19, & Chrysostomo infra sub finem. Alii vero ne ab ejus doctrina recedere tantillum videri possent, abeuntis monita vel negligenda sibi esse duxerunt, vel aliter interpretanda: Itaque, quoniam episcopi S. Eustathio suffecti Ariana labe omnes pariter, sed occulte laborabant, inquit Theodoretus lib. 1, cap. 21, plurimi tum ex clero, tum ex populo, quibus cordi erat religio, conventus ecclesiasticos (tam Eusebianorum quam orthodoxorum cum Eusebianis communicantium) declinantes, suos privatim agebant: quos Eustathianos vulgo propterea vocabant, quod post illius discessum segregari cœperant. Vide ergo, ne Eustathianos hosce Antiochenses, cum ejusdem nominis hæreticis illis confundas, in quos agit Concilium Gangrense apud Labbeum tom. 2, Concil. col. 413: Nam Eustathiani nostri integerrimæ erant doctrinæ; hoc tamen ex capite reprehensione digni, quod postea ne Sancto quidem Meletio Patriarchæ submittere sese voluerint; quod eum dicerent ab Arianis fuisse promotum; atque ita Paulinum sibi proprium episcopum nacti, scindere bifariam ecclesiam Antiochiæ catholicam perrexerint, donec tandem opera S. Joannis Chrysostomi Flaviano adhærere magnam partem cœperunt anno Christi circiter 398. Imo aliqui usque ad Calendionem seorsim agere perrexerunt, ut ex Theodoro Lectore mox apparebit. De his plura vide in Tractatu de Patriarchis Antiochenis: maxime ubi de S. Meletio, Paulino, Flaviano, Euagrio.

[33] [Moritur in exilio, non anno circiter 380 aut 360;] Ceterum vivere ante desiit apud Thraces Eustathius, quam amari observarique Antiochiæ: quamquam temporis ratio in ejus obitu nihilo minus sit controversa, quam loci. Nam si Theodorum Anagnosten lib. 2, Theophanem ad annum divinæ Incarnationis secundum Alexandrinos 481, Menæa Græcorum excusa ad diem XXI Februarii, audimus, mortuus tantummodo fuerit annis centum, antequam translatæ sint Antiochiam ejus reliquiæ anno Christi 482; vixeritque proinde usque ad annum Christi circiter 380. Favent Socrates lib. 4, capp. 14 & 15, & Sozomenus lib. 6, cap. 13, ubi Eustathium, edicto Joviniani Imperatoris ab exilio priore revocatum, Constantinopoli vivum adhuc sistunt, Valentiniano tertium & Valente tertium Consulibus, sive anno Christi 370, quo illi, ob ordinatum in ea urbe Patriarcham Euagrium, novum a Valente exilium in oppidum Thraciæ Bizuam indictum fuisse volunt; quos in eo etiam sequitur B. Theophanes ad an. divinæ Incarn. 361; nisi quod pro Bizua, Cyzicum ponat in editione Parisiensi anni 1655. Contra vero Theodoretus Eccl. hist. lib. 3, cap. 2 vita jam defunctum fuisse sanctum hunc Patriarcham asserit ante Meletii creationem, quæ contigit anno Christi 361 ineunte, ut alibi ostensum est; quamquam nec Theodoretus, neque quisquam, quod sciam, alius præter jam dictos; eum ad illud usque tempus protraxisse vitam affirmet: (quod tamen heterodoxo alicui visum est) ut adeo vera esse possit atque integra Theodoreti sententia; tametsi bene multis ante Meletii patriarchatum annis Eustathius obiisset.

[34] [sed ante Constantinum, seve ante annum Christi 337;] Et vero non modo secundum exilium sub Valente non subiisse, sed ne in primo quidem Constantino Imperatori, eum supervixisse, satis communis modo est eruditorum opinio. Quare diversum illum fuisse Eustathium existimant, qui Bizuam a Valente relegatus sit; & hallucinatos esse Socratem & Sozomenum, qui eum cum Antiocheno quondam Patriarcha confuderint; adi Valesium in Socratis lib. 4, cap. 15. Neque porro mirum id etiam videri debet, si duces illos secuti aberraverint subinde Theodorus, Theophanes, & quæ hos sequuntur Menæa Græcanica. Sane si fuit Eustathius noster magno Constantino superstes; cur nulla uspiam fit ejus mentio? Cur in patriam, imo ad ecclesiam suam, quæ vel mortuum desiderare non ante destitit, quam sacras ejus exuvias tandem est consecuta; cur, inquam, ad ecclesiam suam illam tum non rediit, cum Episcopos Arianorum fraudibus in exilium ejectos, tres fratres, Constantinus, Constantius & Constans post obitum patris sui OMNES in patriam & ecclesiam suam reverti jusserunt? Ut habet S. Athanasius in Historia Arian: ad Monachos tom. 1, part. 1, pag. 349 a, & post eum Philostorgius lib. 2, cap. 18. An minus ecclesiæ Antiochenæ solicitudo cordi ipsi fuerit; quam vel Alexandrinæ S. Athanasio, vel aliarum exulibus aliis episcopis orthodoxis? Itane vero fractum exilio fuisse Præsulem illum credibile est, qui omnium paullo ante per orbem universum ecclesiarum, ut ex Chrysostomo vidimus, curam sibi demandatam crediderat, ut ne suam quidem amplius, si viveret, nedum alienas respiceret? An ipse forsitan cum aliis revocatus non fuerit? Atqui omnes revocati sunt, Athanasio teste; ubicumque demum terrarum exilio afflictarentur, ut addit Philostorgius; τῶν πανταχόθι μεθορίαις ταλαιπωρουμένων &c.

[35] Deinde si vera narrant Auctores ante citati, cur in Concilio saltem Sardicensi anno Christi 347, [quamquam annus mortis ejus definiri certo non possit.] Eustathius non comparuit, ubi tutissimum fuit episcopis omnibus adversus præteritas Arianorum calumnias oppressionesque perfugium? Cur causam ibi suam cum aliis non proposuit? Aut si ipse id vel per se non poterat, vel curabat parum; cur cognatorum ejus nemo, nemo Episcoporum sive comministrorum orthodoxorum, nemo denique amicorum ejus præsto fuit, qui pro tanto viro, tamque illustri ecclesiæ catholicæ contra Arianos defensore verbum certe unum faceret; cum ejusmodi patroni episcopis adhuc viventibus aliis multo obscurioribus ibi minime defuerint? Ut legere est in ipsa Epistola Concilii Sardicensis tom. 2, Concil. Labbe col. 671 c, d. Imo vero Ariani in suo Conciliabulo Sardicensi eodem anno non obscure innuunt Eustathium jam antea obiisse, cum Osium accusantes dicunt: Sed & Eustasio & Quimassio adhærebat pessime & carus fuit; de quorum vitæ infamia turpi dicendum nihil est: EXITUS enim ILLORUM eos omnibus declaravit: nam per exitum hic mortem etiam intelligunt, qui Opera S. Hilarii anno 1693 edidere Benedictini, in Notis: per Eustasium autem nostrum fere Eustathium indicari putant alii; & omnino suadet historia; ac tandem Quimassium acceptum hic volunt pro Cymatio, non illo qui Palti fuit episcopus (is enim adhuc in vivis erat anno Christi 362, ut patet ex Tomo S. Athanasii ad Antiochenos tom. 1, part. 2, pag. 776 b;) sed altero episcopo Aradi, qui ab Eusebianis item exilium tulerat, juxta S. Athanasium ad Solit. tom. 1, part. 1, pag. 347 b. Itaque non modo ante tempora a Socrate aliisque signata; sed etiam ante Concilium Sardicense, atque adeo ante Episcoporum exulum revocationem anno Christi 338 indictam videtur S. Eustathius vitam exul cum morte commutasse. At quanto ante? Id equidem nescire me fateor, nisi quod etiam tum viveret, cum illum, recusato Eusebio, restitutum sibi Antiocheni volebant anno circiter Christi 332: nam ex Commentario in Hexaëmeron, qui annum Constantini trigesimum numerat pag. 56, nihil satis in hanc rem certi eruitur; cum opus illud S. Eustathio Antiocheno eruditi passim abjudicent. Centenarium obiisse scribit Auctor Menologii Græcorum Sirletiani apud Canisium ad diem V Junii; verum cum id alibi nusquam repererim; haud magnum in hujus unius Menologi fide momentum esse puto; cum possit esse etiam vitium interpretis, centum annos, qui apud Anagnosten & Menæa interjiciuntur inter obitum S. Eustathii & reliquiarum ejus translationem, perperam ejusdem S. Patriarchæ vitæ annectentis; qui sane error satis pronus esse potuit Menæa non admodum attente vertenti.

§ V. S. Eustathii cultus, Reliquiæ, scripta, elogia.

Mensem ac diem, quibus ad superos evolavit, divinare promptum esset ex tempore quod celebrandæ quotannis festæ ejus memoriæ omnis pridem Ecclesia consecravit; nisi eam diebus ac mensibus plane diversis assignasset: [Colitur S. Eustathius variis diebus ac mensibus apud Græcos & Latinos.] nam apud Antiochenos quidem eodem adhuc seculo quarto quo vixerat, ingenti populi celebritate sacer ei dies circa medium Novembrem agebatur, ut ex S. Joannis Chrysostomi panegyrico colligemus inferius: Menæa tum impressa, tum etiam manuscripta bibliothecæ Ambrosianæ, Menologium Sirleti, Maximus Cytherorum episcopus, Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum, ac forte etiam Menæum Chiffletii, cujus Februarium non habemus, festum ejus consignant & XXI Februarii & V Junii; Typicum vero sive Horologium Basilianum Cryptæ Ferratæ, ejus tantummodo meminit die V Junii; at Typicum S. Sabæ & Martyrologium Slavo-Russicum, uti & Synaxarium Ruthenorum diœcesis Kyoviensis Ms. tantum die XXI Februarii; quem diem quoque unicum servant Martyrologium quod habemus Ms. Arabico-Ægyptiacum & Copticum tam in fragmento Romæ a Kirchero, ut notavit Papebrochius, verso, quam in integro alio, quod nobis vertit Gratia Simonius, postmodum Archiepiscopus Tripolitanus; in Kalendario tamen, quod ab eodem versum accepimus, Syriaco notatur dies tantum ejusdem mensis decimus octavus. Latini qui Eustachium eum passim appellant diem illi decimum sextum Julii unice dedicarunt, ut in Martyrologiis Romano tum parvo seu veteri Rosweydino, tum, moderno, item Adonis, Usuardi, aliorumque multorum videre est. Eodem die Eustasium quemdam Martyribus accenset Martyrologium Hieronymianum; sed absque titulo, episcopi; de quo, noster sit, an alius, jam supra discussum est Ex his porro constat quam longe lateque per Orientem atque Occidentem jam olim Ecclesia Patriarchæ nostri sanctitatem eximiam venerata sit; verum de die, ut modo dicebam, aut mense quo eam beato fine concluserit, nihil statui tuto posse.

[37] [Transferuntur ejus Reliquiæ Philippis Antiochiam,] Excelluit tamen inter omnes Antiochensium publica in suum aliquando Præsulem pietas, nec minus in exilio defuncti, quam olim viventis desiderium accendit: quod quidem quantum fuerit, conjicere licet ex iis quæ tum gesta sunt, cum diu expetitas tandem Eustathii sui reliquias obtinuerunt. Rem ita narrat Theodorus Lector Hist. Eccles. lib. 2 ab initio: Calendio vero, cum id ab Imperatore Zenone postulasset, Eustathii reliquias a Philippis urbe Macedoniæ, in quam olim relegatus, & in qua mortuus erat Eustathius, Antiochiam deportavit. Eas Antiocheni maximo cum honore exceperunt, omnisque propemodum ætas extra urbem effusa ad octavum decimum milliarium obviam eis processit Hi vero qui Eustathii causa ad id usque tempus separatim collectas egerant, ecclesiæ adunati sunt annis centum ab obitu Eustathii. Eadem habet Theophanes ad annum divinæ Incarn. 481 & Nicephorus lib. 16, cap. 10; nisi quod ille pro octodecim milliariis tantum numeret duodecim; Menæa vero impressa, uti & Maximus Cytheræus ad diem XXI Februarii scribunt quidem etiam milliaria octodecim, sed ad diem V Junii non nisi decem; In eo præterea ambo differunt ab antiquioribus Theodoro, Theophane, Victore Tununensi, Nicephoro, quod in hac translatione Zenonis quidem imperatoris mentionem faciant, at nullam Calendionis, quod idem observo in Menologio Sirletiano ad diem V Junii. Deinde etiam quod veteres factum dicunt ab Antiochenis maximo cum honore, id paullo explicatius Menæa & Maximus tradunt, cum exceptas ab illis sacras Eustathii exuvias dicunt, cum hymnis & cereis & thymiamatis.

[38] Quæritur modo, quo tempore peracta sit ista translatio: [anno Christi 482.] nam Baronium, qui eam illigavit anno Christi 482, carpendum sibi duxit Valesius Annot. in Socratis lib. 4, cap. 14: Cum ex Victoris Tununensis Chronico, inquit, facta fuerit anno Christi 490, Longino 2 & Fausto Consulibus. Theophanes eamdem, ut jam diximus, refert ad annum divinæ Incarnationis secundum Alexandrinos 481, qui ab exeunte Augusto respondet anno Christi 488; Sed Theophanem, atque adeo cum suo Victore Valesium merito refellit Pagius in Criticis Baronianis ad annum Christi 482 num 13 & seqq.: nam cum translatas etiam ipsi velint reliquias illas a Calendione Episcopo Antiocheno, omnino id citius oportet fuisse factum; quandoquidem hic Antiochiæ sedem, quam ineunte anno Christi 482 regendam susceperat, deserere, atque in exilium proficisci coactus sit anno Christi 485 versus mensem Augustum, ut ostendimus alibi. At non tam solide Pagius refutat Baronium, translationem hanc adscribendo anno Christo 484; quod eo magis dicendum, inquit, quod Sanctorum translationes annis decennalibus destinatis de more fierent, eodemque Christi anno dedicatio Lauræ sancti Euthymii abbatis facta fuerit. Sed morem hic illum non agnovit Tillemontius tom. 7 Monument. Eccl. hist. Nota 6 in S. Eustathium; nec immerito censet adhærendum esse Baronio: cum enim ante exitum anni 482 jam inter Calendionem & Acacium CP. adeoque Zenonem, minime conveniret, creveritque deinde semper aversio usque ad ejectum Antiochia Calendionem; haudquaquam apparet verisimile, tantum beneficium post annum 482 vel a Calendione petitum, vel ab Imperatore concessum fuisse; quod utrumque tamen factum esse Theodorus aliique asserunt.

[39] De sacris porro istis cineribus quid modo, aut ubi supersit, [Scripta S. Eustathii.] incompertum est. Libri etiam ejus plerique vel interiere vel latent; non modo quos in Arianos composuisse illum diximus num. 16; sed etiam alii; si Dissertationem excipias de Engastrimytho adversum Originem, de qua S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Eccl. cap. 85, quam Græce ac Latine edidit Allatius Lugduni anno Christi 1629: nam Commentarius in Hexaemerum ab eodem ejus nomine vulgatus Eustathio fere abjudicatur ab eruditis: ut vide apud Tillemontium Nota 7 & recentiores Bibliothecarios passim. Sola Operum reliquorum hic illic fragmenta producuntur; sic præter alia, quæ supra dedimus, plura citantur apud Theodoretum Dialogo 1, 2 ac 3, S. Eustathii testimonia Ex Interpretatione Psalmi XV; Ex ejusdem Libro de Anima, de quo etiam S. Hieronymus loco citato; Ex ejusdem Sermone in illud Dominus creavit me initium viarum suarum; Ex Interpretatione Psalmi XCII. Ex libro in Inscriptiones titulorum; Ex libro in Inscriptiones graduum. Appellat etiam sententiam S. Eustathii de Melchisedech S. Hieronymus ad Euangelium cum elogio, quod habes supra num. 5. Locus ejus aliquis contra Nestorium profertur in Concilio Ephesino part. 1 cap. 13. In Concilio Nicæno II Act. 6, tom. 7, col. 450 b c, citatur ejusdem interpretatio in illud Proverbiorum, Comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis. Tanta porro scriptorum ejus æstimatio fuit, ut cum adversus Eutychianos ea etiam proferrentur, quæ ipsis propemodum Nestoriana videri possent, hi tamen non modo nullam ei erroris invidiam auderent commovere; sed illum etiam solenniter inter suos decessores ac successores ad sacrificia nominarent, ut auctor est Facundus Hermianensis lib. 11, cap. 1. Præclarum quoque est illud, quod de ipso ejusque operibus pronuntiat Sozomenus lib. 2, cap. 19: Vir erat tum in aliis rebus, tum eloquentiæ causa merito admirandus: quemadmodum ex libris ejus, qui adhuc exstant, licet cognoscere, qui tum ob priscum genus elocutionis, & ob gravitatem sententiarum, tum ob verborum elegantiam & in rebus explicandis venustatem, magnopere probantur.

[40] [Censetur inter Patres ac Doctores Ecclesiæ.] Jure itaque S. Eustathius non tantum accensetur sanctis Episcopis & Confessoribus in Ecclesia, sed etiam Patribus & Doctoribus; imo honoratur cum multis & præ multis Patribus, ut Facundi mox citati verbis utar, tamquam Nicæni Concilii primus existens. Inter præcipuos eum compellat S. Fulgentius lib. 2 de Veritate prædestinationis versus finem: Quis vero neget, inquit, beatos episcopos Innocentium Romanum, Athanasium Alexandrinum, Eustathium Antiochenum, Gregorium Nazianzenum, Basilium Cæsariensem, Ambrosium Mediolanensem, Aurelium Carthaginensem, Augustinum Hipponensem, ceterosque Pontifices, qui ecclesias Dei vigilantissime gubernantes aut nascentibus aut jam natis hæreticis, habitante in se sancto Spiritu, restiteterunt, nec veteres lupos ecclesiastico gregi permittentes irrepere, nec novos perniciose intra ovile dominicum latitare; quis, inquam, istos neget vasa misericordiæ, quæ Deus præparavit in gloriam? In Concilio Nicæno II num. præced. assignato cum S. Basilio confertur Eustathius propugnator orthodoxæ fidei & Arianæ destructor vesaniæ, tamquam qui ex uno eodemque spiritu ambo disputaverint. Hinc idem cognomentum Magnus, quod Basilio adhæsit, Eustathio nostro concedunt Theodoretur supra num. 17, & Ephræmius illustris ejus, quamquam multo junior, in Antiocheno Patriarchatu successor, ut est apud Photium in Bibliotheca cod. 229. Mitto alia non inferiora sancti hujus Præsulis apud antiquos elogia quorum aliqua dat Allatius ad calcem Commentarii D. Eustathii in Hexaëm. & initio ejusdem operis in Epistola dedicatoria ad Em. Card. Barberinum; mitto & illa quæ in Menæis, ac Martyrologiis ante citatis obtinet, quod hæc non nisi commentarii hujus nostri compendia sint.

[41] [Elogium S. Joannis Chrysostomi de S. Eustathio.] Unum tamen præterire minime possum, quod in ejus laudem pronuntiavit S. Joannes Chrysostomus, ac versum latine dedit Fronto Ducæus noster anno Christi 1609 tomo 1 Operum ejus hom. 52; quod eo libentius profero, quod a S. Chrysostomo, hoc est, non ab Eustathiano, neque coram Eustathianis; sed a Meletiano, coram Meletianis eorumque patriarcha Flaviano tum adornatum dictumque sit, cum nullam adhuc Eustathiani cum Meletianis communionem admiserant. Ut hinc elucescat, non apud Eustathianos dumtaxat Antiochiæ, sed apud omnes ibi tum Catholicos summam in amando colendoque S. Eustathio contentionem ac studium viguisse; quanto enim Meletianorum concursu plausuque hæc oratio fuerit excepta, Orator ipse testatus est Hom. in locum illum Jeremiæ: Non est in homine via ejus &c., quæ habetur tom. 3, in ipso sermonis exordio; ubi etiam affirmat sese hanc orationem habuisse statim ante aliam, quam de S. Romano Martyre protulit, haud dubie die ipsi festo, sive XVII Novembris, quo S. Romanus palmam Martyrii retulisse putatur. Unde & supra conjectavimus festum S. Eustathii medio circiter Novembri Antiochiæ tum temporis celebratum fuisse. Quo autem anno hæc dicta sint, incertum est: Antiochiæ tamen dicta esse, patet evidentissime ex ipsa passim Homilia; ex quo consequens est, ut nec ante annum Christi 386, quo primum sacerdotio initiatus est a Flaviano Chrysostomus dicta fuerint, nec post annum Christi 397: nam anni sequentis propemodum initio Chrysostomus Antiochenis ereptus est, ut CPolitanæ ecclesiæ præsideret.

LAUDATIO
Sancti Patris nostri Eustathii Antiochiæ magnæ Archiepiscopi.

Eustathius Patriarcha Antiochenus (S.)

EX MSS.

PARS PRIMA.
De felici morte, & gloriosa memoria S. Eustathii apud Antiochenos.

Sapiens vir quidam & philosophandi peritus, qui rerum humanarum naturam accurate didicerat, [Laudari tuto potest S. Eustathius] & earum fragilitatem noverat, nihilque certum aut stabile in iis esse, omnes generatim homines admonet, ut ante mortem neminem laudent. Quando igitur mortuus est beatus Eustathius, omni cum fiducia deinceps a eum laudibus efferre possumus. Si enim ante mortem nemo laudandus est, haud dubium, quin post mortem, eorum, qui digni sunt, laudatio culpa vacet. Etenim hujus vitæ negotiorum euripum prætervectus est; tumultu fluctuum liberatus est; ad tranquillum & quietum portum appulit; incertitudini futurorum non subjacet, nec obnoxius est ruinæ: sed tamquam in rupe quapiam sublimique nunc stans scopulo, fluctus omnes contemnit. Caret igitur omni periculo prædicatio, neque reprehendi potest laudatio: non enim jam conversionem reformidat neque mutationem pertimescit. Nam nos quidem, qui adhuc vivimus, ut qui medio in mari fluctuant, multis sumus obnoxii mutationibus; & ut illi nunc quidem fluctibus intumescentibus in altum tolluntur, nunc in profundum ipsum deprimuntur; sed neque tuta celsitudo, neque stabilis est dejectio; siquidem horum utrumque ab aquis fluentibus minimeque consistentibus pendet: sic nimirum & in rebus humanis nihil firmum & constans est; sed frequentes sunt mutationes ac perlevi sæpe momento fiunt: hic quidem ob res secundas in altum subvehitur, ille vero propter res adversas profunde admodum deprimitur. Verum nec infletur ille, nec animum iste despondeat: quippe celerrimam singuli mutationem sortientur.

[2] At non ille qui in cælum commigravit, & ad eum, [post felicem obitum;] quem desiderabat, Jesum profectus est, qui ad locum pervenit turbarum expertem, unde dolor & ægritudo ac gemitus abest: non illic mutationis est imago, non vicissitudinis obumbratio; sed omnia fixa & immobilia, omnia firma & stabilita, omnia incorrupta & immortalia, omnia interitus expertia & æterna. Idcirco, inquit, ante mortem ne quemquam laudes. Quamobrem? Futurum quippe incertum est, & imbecillis natura, voluntas segnis, & pronum ad nos obsidendos peccatum; multi sunt laquei: Scito enim, inquit, quoniam in medio laqueorum ingrederis: continuæ sunt tentationes, multa turba negotiorum, tum dæmonum perenne bellum & assidui perturbationum insultus. Propterea ante mortem, inquit, ne quamquam laudes: ergo post mortem tutum est laudare dignum, vel potius non simpliciter post mortem; sed post mortem ejusmodi, quando cum corona ad vitam quispiam excesserit, quando cum confessione b & fide non ficta. Si enim quovis modo mortuos laudare quis potest, quanto magis eos, qui sic fuerint mortui?

[3] [cum laudentur etiam promiscue mortui præ vivis,] Quis autem eos laudavit, dicet aliquis, qui quovis modo sunt mortui? Salomon ille, Salomon sapientissimus: non enim leviter hominem prætereas; sed quis esset, perpende, & quo pacto vixerit, quanta cum securitate ac voluptate mollem & ærumnarum expertem vitam traduxerit; siquidem genus omne deliciarum percurrit, & multiplices recreationis animi modo excogitavit, varias atque discrepantes oblectationum species adinvenit, quas & enarrans dicebat: Ædificavi mihi domos, plantavi vineas, feci mihi hortos & pomaria, feci mihi piscinas aquarum; mercatus sum mihi servos & ancillas, & vernaculi nati sunt mihi: possessio armentorum boum & gregum fuit mihi; congregavi argentum & aurum sicut arenam, feci mihi cantores, & cantatrices, pincernas & vini ministras. Quid igitur idem iste post tantam affluentiam pecuniarum, possessionum, deliciarum, voluptatum, refert? Laudavi, inquit, eos, qui mortui sunt, super viventes; & bonus super hos, quicumque nondum natus est. Vere fide dignus hic est deliciarum accusator, qui talem de illis fert sententiam. Nam si quispiam ex iis, qui vitam in paupertate ac mendicitate traduxissent, hanc sententiam adversus delicias tulisset, visus esset non ex rei veritate, sed quod expertus non esset, ita criminari: cum vero is qui omnes percurrit, & singulas earum vias pervestigavit, eas contemnit; tum omni suspicione libera est criminatio.

[4] [quamquam vivere malum non sit, si recte vivatur; sed maxime laudabile:] Existimatis fortasse a proposito deflexisse sermonem: imo vero si attendamus, cum eo maxime cohærere deprehendemus, quæ dicta sunt. Nam in Martyrum c commemorationibus conveniens est & connexum de philosophia sermonem instituere. Non ut vitam præsentem damnemus, hæc dicimus; absit: sed quod delicias insectemur. Non enim vivere malum est, sed temere & inconsiderate vivere. Itaque siquis in recte factis ac bonorum spe futurorum vitam traduxerit, poterit cum Paulo dicere: Vivere in carne multo melius: hoc enim mihi fructus operis est. Quod utique beato Eustathio contigit, qui & in vita & in morte, ut par erat, se gessit. Non enim in sua regione, sed in aliena propter Christum mortem obiit, quod facinus ejus hostium fuit: Siquidem eum illi a patria d relegarunt, ut ipsum probro afficerent; at ille celebrior & illustrior hac in exilium commigratione reddebatur; quod & rerum exitus demonstravit.

[5] Adeo namque celebris evasit, ut cum in Thracia e sepultum sit ejus corpus, in dies singulos memoria ejus apud nos efflorescat; [ut patuit in S. Eustathio, cujus meritorum nec exilium, nec peregrina sepultura] & cum in illo barbarico oppidulo f sit ejus tumulus, noster in eum amor, qui tanto ab eo disjungimur intervallo, post tam diuturnum tempus singulis diebus augeatur. Imo vero, si verum dicendum sit, apud nos etiam sepulcrum ejus, & non Thracia tantum: monumenta enim Sanctorum non loculi solum sunt, capsulæ, columnæ, ac litteræ; sed res præclare gestæ, ac fidei zelus, & sana apud Deum conscientia. Siquidem omni columna splendidior hæc ecclesia Martyri est erecta g, quæ litteras habet non mutas, sed quæ rebus ipsis buccina clarius memoriam ejus prædicant ac celebritatem; & unusquisque vestrum, qui adestis, Sancti illius est sepulcrum, sepulcrum animatum atque spiritale: nam si cujusque vestrum, qui adestis, conscientiam explicuero, Sanctum istum intus in mente vestra reperiam diversantem. Videtis ut nihil profecerint adversarii, ut gloriam non extinxerint, sed extulerint potius, sed illustriorem reddiderint potius, tot pro uno sepulcris erectis, sepulcris animatis, sepulcris vocem mittentibus, sepulcris ad eumdem zelum comparatis?

[6] Idcirco Sanctorum corpora, & fontes & radices & unguenta nuncupo spiritalia. [gloriosam apud Antiochenos memoriam potuerit obfuscare.] Quid ita? Quoniam unumquodque istorum, quæ dixi, virtutem suam apud se non retinet tantum, sed etiam ad alia multa longe lateque diffundit. Exempli causa, fontes multis quidem scaturiunt laticibus; at eos intra sinus suos non retinent, sed longa flumina parientes cum mari junguntur, & tamquam manus cujusdam extensione longitudine eorum marinas aquas prehendunt. Rursus arborum radix deorsum in terræ visceribus est abscondita, sed non omnem virtutem suam deorsum continet; ac vitium præsertim arbustivarum hæc est natura: ubi enim per excelsos calamos ramos suos extenderint, per arundines illas serpentia sarmenta longum quoddam tectum frondium densitate conficiunt. Ejusmodi est & unguentorum natura; siquidem illa sæpe sunt in conclavi recondita; sed erumpens eorum odor in vicos, angiportus & fora, eis etiam qui foris ambulant, intus repositam aromatum virtutem indicant. Quod si fons, & radix, & arborum, atque unguentorum natura tantam vim habent, multo magis Sanctorum corpora. Enimvero falsa non esse quæ dicimus, vos mihi testes estis. Nam Martyris quidem situm est corpus in Thracia; vos autem, qui in Thracia non versamini, sed ab illa regione multum dissiti estis, suavem odorem tantis spatiis interjectis percipitis, ideoque convenistis; nec eum viæ longinquitas impedivit, nec diuturnitas temporis extinxit. Talis enim spiritualium recte factorum est natura: nullo corporeo interrumpitur obstaculo, sed floret & crescit in dies, eamque nec longinquitas temporis labefactat, nec intervallum itineris intercludit.

[7] Neque vero mirum vobis videatur, quod ipso in limine orationis ac laudationis Sanctum Martyrem appellarim: [Cur Martyrem appellet S. Eustathium, licet non violentæ morte functum.] siquidem sua morte sublatus e vivis est. Qui potest igitur Martyr esse? Sæpe numero dixi vobis, martyrem facere non mortem tantum, sed animi quoque propositum: non enim eventu solo, sed etiam voluntate martyrii corona comparatur. Et hanc non ego, sed Paulus affert martyrii definitionem, cum ita dicit: Quotidie morior. Quomodo quotidie moreris? Qui fieri potest, ut uno corpore sexcentas mortes excipias? Proposito nimirum animi, inquit, quodque ad mortem sim paratus. Ita Deus etiam declaravit: etenim Abraham non gladium cruentavit; non altare rubefecit; non Isaac jugulavit; sed tamen sacrificium perfecit. Quis hoc ait? Ille ipse qui sacrificium suscepit: Non pepercisti enim, inquit, filio tuo dilecto propter me. Atqui vivum eum recepit, & incolumem reduxit. Quomodo igitur non pepercit? Quod non ex factorum exitu, sed ex animi sententia, inquit, de ejusmodi sacrificiis soleam judicare. Non mactavit manus, at voluntas mactavit: non gladium pueri jugulo immersit; non cervicem incidit: sed est sacrificium etiam sine sanguine. Sciunt illi, qui mysteriis initiati sunt, quid dicamus: propterea & illud sacrificium sine sanguine perfectum est, quoniam illius figura esse debuit. Vides in veteri Testamento imaginem multo ante adumbratam: noli veritati fidem denegare. Hic itaque Martyr (martyrem enim nobis eum Scriptura demonstravit) ad sexcentas mortes paratus erat, & omnes illas voluntate animique alacritate toleravit: intenta vero pericula permulta re ipsa quoque sustinuit: nam & e patria eum ejecerunt, atque in exilium relegarunt, aliaque multa tum temporis in Beatum illum machinati sunt; tametsi quod illi jure crimini verterent, nihil haberent; sed quod, Paulum dicentem cum audiisset: Coluerunt & servierunt creaturæ potius quam creatori, impietatem ac scelus evitaret h. At enim hoc quidem corona, non reprehensione dignum erat.

ANNOTATA.

a Deinceps. Videri posset hæc vox nuperam admodum S. Eustathii mortem innuere; sed eum diu mortuum ac sepultum fuisse, cum hæc diceret S. Chrysostomus, patet infra ex num. 5 & 6.

b De Confessione S. Eustathii diximus in Commentario num. 3.

c Martyrem hic supponit S. Eustathium; sed quo sensu, exponit infra num. 7.

d Vide dicta in Commentario num. 2.

e Adi Commentarium a num. 27. Idem infra dicitur num. 6.

f Græce est χωρίῳ, quod non magis significat oppidum, quam locum, situm, provinciam, regionem &c. Sic infra num. 8, Ἀπὸ τῶν Αἰγύπτου χωρίων versum est, Ab Ægypti regionibus.

g Ecclesia S. Eustathio erecta dicuntur ibi metaphorice clerus ac populus orthodoxus Antiochiæ, ut patet ex adjectis.

h En veram causam, cur S. Eustathium Eusebiani persecuti sint; quod nimirum eorum hæresim, qua in Christo creaturam tantum, at non creatorem agnoscebant, detestaretur. Vide Commentarium num. 13 & 22.

PARS ALTERA
Egregiæ S. Eustathii in patriarchatu administrando virtutes.

Tu vero diaboli malitiam, quæso, perpende. Nam quia non ita pridem paganorum bellum fuerat extinctum, [Ecclesiam Antiochenam solicite defendit ab Ariana hæresi;] & a gravibus continuisque persecutionibus paulo ante omnes ecclesiæ respirarant, neque multum effluxerat temporis, ex quo templa omnia clausa, altaria extincta fuerant, & dæmonum rabies omnis deleta, hæcque improbum dæmonem male habebant, neque pacem ecclesiæ æquo animo ferre poterat, quid ergo facit? Aliud infert bellum infestum. Nam illud quidem externum fuit; hoc vero intestinum; talia porro multo difficilius præcaventur, & facile opprimunt in quos incurrunt. Illo itaque tempore ecclesiam, quæ apud nos est a, regebat Beatus iste, ac morbus exortus est, quasi pestis quædam infesta ab Ægypti regionibus b, qui per urbes interjectas grassatus, in nostram urbem impetum facere properabat. At ille vigilans & attentus, omniaque prævidens quæ imminebant, ingruens bellum arcebat: & tamquam sapiens aliquis medicus, priusquam morbus urbem, in qua residebat, invasisset, medicamenta comparabat, ac sacram hanc navem multa cum securitate gubernabat, quoquoversus circumcursans, nautas, vectores, navigantes omnes concitans, & curans ut vigilarent & attenderent, quasi jam invaderent eam piratæ, ac fidei thesaurum contenderent deprædari.

[9] Neque vero hic tantum hanc curam adhibuit; [imo & alias quaslibet.] sed in omnes partes mittebat qui docerent, qui cohortarentur, qui disputarent, qui hostibus aditum omnem intercluderent: probe siquidem a Spiritus sancti gratia fuerat edoctus, Ecclesiæ præsulem non de illa tantum solicitum esse debere, quæ a Spiritu sancto illi commissa est, sed etiam de quavis in orbe terrarum constituta: atque hoc ille sacris e precibus colligebat. Si enim pro universa Ecclesia, inquit, fundendæ sunt preces quæ a finibus ad fines usque pertinet orbis terrarum; multo magis & ejus universæ gerere curam oportet, & de omnibus pariter esse solicitum, omnibus providere. Quod ergo in Stephano accidit, id in eo etiam evenit: ut enim Judæi, cum Stephani sapientiæ non possent resistere, Sanctum illum lapidabant: sic & isti c, cum hujus sapientiæ resistere non possent, ac munita cernerent propugnacula, tum e civitate præconem expellunt. At enim vox minime tacebat; sed, licet homo expelleretur, non expellebatur sermo doctrinæ. Nam & Paulus alligatus erat; sed verbum Dei non erat alligatum: & hic peregre erat, & doctrina ejus apud nos erat. Erumpentes ergo constipati, tamquam violentus quidam torrens, impetum fecerunt d: sed neque plantas vulserunt, neque fruges obruerunt, neque segetes vastarunt: tam egregie, tam perite ab ejus sapientia excultæ radicibus fixis hærebant.

[10] Verum enimvero dicendum nobis est, qua de causa permiserit illum Deus hinc expelli. [Permisit illum tamen Deus vexari & expelli;] Respirare cœperat non ita pridem Ecclesia, neque mediocrem ipsi consolationem illius regimen afferebat; undique illam muniebat, & hostium impetus propulsabat. Cur igitur est ejectus; & hoc illis permisit, qui hinc eum ablegarunt, Deus? Quam tandem ob causam? Nolite autem arbitrari, quod nunc tractamus, solius quæstionis hujus esse solutionem; sed sive cum paganis, sive cum hæreticis a vobis de rebus ejusmodi sermo fiat, ad omnem solvendam quæstionem sufficiet, quod dicemus. Deus quidem veram suam & Apostolicam fidem in multis oppugnari permittit; hæreses autem atque paganismum secura tranquillitate perfrui sinit. Quid ita? Ut illorum quidem infirmitatem discas, quæ cum minime divexentur, sponte destruuntur; fidei vero virtutem agnoscas, quæ dum oppugnatur, eorum opera, qui se illi opponunt, augetur. Neque mea est hæc conjectura, sed divinum ac de cælo delapsum responsum.

[11] [sicut olim Apostolum Paulum;] Audiamus quid Paulus hac de re dicat: nam & humanum quid aliquando passus hic etiam est: licet enim Paulus esset; attamen naturæ nostræ particeps erat. Quid vero illud est, quod est passus? Exagitabatur, oppugnabatur, virgis cædebatur, sexcentis insidiarum generibus appetebatur, intus, foris, ab iis qui domestici esse videbantur, ab alienis. Sed quid opus est commemorare, quantas afflictiones sit perpessus? Fatigatus igitur, nec amplius ferens tot hostium incursiones, qui semper ejus doctrinam interrumpebant, ejusque verbo adversabantur, supplex Domino provolutus eum obtestatur & ait: Datus est mihi stimulus carni, angelus satanæ, ut me colaphizet. Propter hoc ter Dominum rogavi, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Scio equidem, quosdam corporis infirmitatem esse arbitari; sed non est illud, prorsus non est; verum angelum satanæ homines, qui adversabantur, appellat: illud enim satan vox est Hebraïca; porro satan dicitur adversarius. Instrumenta ergo diaboli, & eos homines, qui ei famulantur, angelos ejus appellat. Cur igitur, dicet aliquis, additum est, carni? Quia caro flagellabatur; anima vero elevabatur spe futurorum subrecta: non enim animam attingebat, nec interiores cogitationes supplantabat; sed intra carnem consistebant tormenta bellumque, nec intus poterant penetrare. Quoniam igitur hæc concidebatur, hæc flagellabatur, hæc vinciebatur: animam quippe ligare nemo potest; idcirco dicit: Datus est mihi stimulus carni angelus satanæ, ut me colaphizet; tentationes, afflictiones, persecutiones innuens. Propter hoc ter, inquit, Dominum rogavi, hoc est, sæpenumero precatus sum, inquit, ut a tentationibus paululum respirarem.

[12] [ut ita virtus divina magis elucesceret.] Vos vero causæ meministis, ob quam Deum dixi verberari servos suos permittere, vexari, infinita mala perpeti, ut virtutem suam ostendat. Ecce enim & hic cum precatus esset, ut a se innumera mala recederent & adversarii, non obtinuit quod petebat; & causam addit, ob quam non obtinuerit. Quænam igitur est causa? Nihil enim prohibet rursus eam memorare: Sufficit, inquit, tibi gratia mea: virtus enim mea in infimitate perficitur. Vides idcirco Deum permittere, angelos satanæ servos suos premere & sexcenta illis negotia exhibere, ut ipsius virtus appareat? Vere namque sive cum paganis, sive cum miseris Judæis differamus, ad divinam virtutem ostendendam hoc sufficit, quod infinitis exagitata bellis fides superaverit, & universo terrarum orbe repugnante, cunctisque duodecim illos homines magna contentione repellentibus, Apostoli, inquam, illi brevi tempore, virgis cæsi, vexati, innumera mala perpessi, eos a quibus hæc inferebantur, potuerint prospero successu devincere. Propterea beatum etiam Eustathium in exilium abduci permisit Deus; ut veritatis nobis virtutem, & hæreticorum imbecillitatem amplius demonstraret.

[13] Itaque peregre profecturus urbem quidem dimittebat; [Uti revera eluxit in S. Eustathio ad exilium profecturo, & Paulum tum imitante.] at caritatem in vos non dimittebat: neque quod ab Ecclesia expellebatur, a præsulis etiam munere vel a cura vestri, quam gerebat, alienum seipsum putabat; sed tum amplius curabat & solicitus erat. Ideo vocatos omnes admonebat, ut ne succumberent, neve lupis cederent, aut illis gregem proderent; sed intus manerent e; ut os illis obstruerent, eos convincerent, ac simpliciores fratres confirmarent. Et vero recte illum imperasse, tandem exitus comprobavit: nisi enim tum in ecclesia remansissetis, corrupta pars major civitatis fuisset, oves in deserto devorantibus lupis: verum illius sermo, ne suam nequitiam impudenter exererent, impedivit. Nec vero solum exitus id ostendit; sed & Pauli verba: nam & ab illo hic edoctus, sic admonebat. Quid igitur ait Paulus? Cum olim Romam esset abducendus, ultima sua protectione, postquam non amplius discipulos visurus erat: Non enim amplius videbo vos, inquit: hoc autem dicebat, non ut illis dolorem inureret; sed quod confirmare illos vellet: inde igitur profecturus, hoc pacto illos confirmabat, dicens: Scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves; & ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa. Triplex bellum; ferarum natura, belli sævitia, quodque non alieni sint, sed domestici, qui bellum inferunt. Nam si extrinsecus vulneret me quispiam, aut bellum inferat, facile illum potero superare: sin autem intrinsecus ab ipso corpore ulcus oriatur, sanatu difficile fit malum: quod nimirum tunc etiam evenit. Propterea monebat, dicens: Attendite vobis & universo gregi: non dixit: Derelictis ovibus, foras aufugite.

[14] His instructus cum fuisset beatus Eustathius, discipulos suos admonebat: [Ejus postrema monita magno ecclesiæ bono servat Flavianus;] quæ nimirum sapiens hic quoque ac generosus Magister f cum audiisset, opere sermonem implevit. Invadentibus igitur illis, oves non deseruit, tametsi in thronum præfecturæ suæ nondum ascenderat g; sed hoc illa generosa & philosophia præstans anima non curabat: nam præsulum honores ceteris relinquebat; laborem autem præsulum ipse exantlabat, & intus cum lupis versabatur: nihil enim eum ferarum dentes lædebant; ita solidiori fide præditus erat, quam ut eorum morsibus esset obnoxius. Cum igitur intus versaretur, & pugna, qua cum eo congrediebantur, omnes illos distineret, multam ovibus securitatem ac tranquillitatem comparabat. Neque vero tantum id agebat, ut eorum ora obturaret & blasphemias refelleret; sed ipsas etiam oves circumiens, perpendebat, num quis telo percussus fuisset; num grave vulnus accepisset; statimque medicamentum adhibebat. Hoc dum faceret, ad veram fidem omnes animavit; nec prius destitit, quam Dei munere atque concessu beatus Meletius advenit, qui totam massam h accepit; hic seminavit, ille messuit.

[15] [Moysi propterea & Aaroni comparatus.] Tale quid etiam Moyses & Aaron præstiterunt: nam & illi fermenti in morem dum in medio Ægyptiorum versarentur, multos domesticæ pietatis æmulatores reddebant. Testatur hoc Moyses, dum multum vulgus promiscuum cum Israëlitis ait ascendisse. Hunc Moysem imitans Iste i, etiam ante magistratum k quæ magistratus erant, gerebat. Siquidem ille priusquam in populum delatum illi esset imperium, fortiter admodum atque generose inferentes injuriam puniebat, injuriam patientes ulciscebatur, & regia mensa, honoribus, dignitatibusque contemptis, ad lutum & lateritium opus currebat, ac deliciis omnibus, voluptatibus, & honoribus præferendam propinquorum curam existimabat; ad quem oculos Iste convertens magistratus omnes sua in populum solicitudine commonefaciebat, & labores perferre, undique divexari, quam voluptatibus frui malebat, ac perpetuas in dies inimicitias incurrebat. Verumtamen levia erant illi omnia: siquidem ex iis rebus, quæ accidebant, idoneam consolationis occasionem arripiebat. Quæ cum ita sint, Deo gratias agentes, Sanctorum istorum virtutes imitemur, ut earumdem cum ipsis coronarum participes esse valeamus gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria & imperium in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Ex hoc loco & aliis plurimis evidens est, hanc homiliam habitam esse Antiochiæ.

b Arii hæresim significat.

c Nempe Ariam sive Eusebiani. Vide Commentarium § 3.

d Ariani scilicet, qui Antiochenam ecclesiam invaserunt ab expulso S. Eustathio usque ad S. Meletium, hoc est ab anno Christi 331 usque ad 361.

e Videtur hic laudare consilium eorum, qui postea Meletiani Antiochiæ dicti sunt, qui licet semper catholici, ab ecclesia tamen cum ei præessent Eusebiani patriarchæ & saltem clam Ariani, secessionem non fecerant; uti fecerant Eustathiani. Et certe cum iis, utpote orthodoxam ac Nicænam fidem palam præ se ferentibus, communicabant etiam tum Pontifices Romani, ut constat ex Epistola Julii I ad Danium, Flacillum &c. apud S. Athanasium in Apol. contra Arianos

f Assistebat ergo huic Orationi Flavianus Patriarcha Antiochenus, cujus apostolicos ante Patriarchatum labores egregie commendat: de quibus etiam lege Theodoreti Historiam Ecclesiasticam a Sirmondo editam, lib. 2, cap. 19.

g Quo tempore in thronum Antiochensem S. Meletio successerit Flavianus dictum in Tractatu Chronologico de Patriarchis Antiochensibus.

h Hoc est, totam ecclesiam Antiochenam; præter Eustathianos, qui cum S. Meletio communicare noluerunt; & Arianos, qui statim ab eo defecerunt, cum præter opinionem suam palam orthodoxæ fidei propugnatorem eum esse deprehendissent.

i Flavianus.

k Id est, episcopatum Antiochensem.

DE SANCTO HILARINO
MARTYRE OSTIENSI.
Ex Martyrologiis.

Sub Juliano.

[Commentarius]

Hilarinus martyr Ostiensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

Celebrem in paucis S. Hilarinum reddidere vetusta omnia Martyrologia, ipsum hoc die certatim signantia, quemadmodum de Romano parvo, Beda seu Floro, Adone, Usuardo totaque eorum progenie, in nostra ad hodiernum postremi textum observatione non obscure indicatum est, [In Marlliis celeberrimus,] ut adeo innumeros recentiores hic colligere, oleum sit & operam perdere. Simplicior est primi annuntiatio: In Ostia, Hilarini martyris. Bedæ nostri, Rabani & Adonis eadem sunt verba: In Ostia, natale S. Hilarini, qui sub persecutione Juliani, cum nollet sacrificare, fustibus cæsus, martyrium sumpsit. Notkerus, ut alibi etiam diximus, de suo inseruit, qui Sanctorum Hilarissimus susceptor & sustentator, quæ unde acceperit, non est tam promptum colligere: Sanctorum Joannis & Pauli Acta apud Surium, quæ in hoc opere, pro ea parte, S. Gallicano rectius adscripta sunt, ansam fortasse præbuerint, dum ita prædicant: Hilarius autem, qui quondam Gallicanum in urbe Ostiensi susceperat, cum cogeretur a fidei Christianæ persecutoribus sacrificare, & nollet; fustibus cæsus, martyr effectus est, ejusque corpus in eadem urbe (nempe Ostiensi) Christiani honorifice tumularunt. Adjungo Usuardi textum, solo monachi titulo, ex Actis S. Donati VII Augusti accepto, ceteris auctiorem: In Ostia, passio S. Hilarini monachi, qui cum nollet sub persecutione Juliani sacrificare, fustibus cæsus martyrium sumpsit. Audi etiam Wandelbertum:

Cum decima Augustum quæ signat septima mensem,
Hilarine tuo, martyr, nitet, optime, festo.

[2] Hactenus unanimis classicorum, uti vocamus, Martyrologiorum consensus in S. Hilarini martyrio Ostiensi civitati adscribendo. [Ostiæ constanter asseritur,] Præcesserant Hieronymiana apographa, quorum antiquissimum Epternacense, de cetero hic in nonnullis mutilum, sic legit: In Ostia, natalis Hilari, pro Hilarini, cui in Lucensibus jungitur Cyricus, hoc die, opinor, æque ac in aliis die præcedenti, non satis apte laterculo insertus, qui quo spectet, alibi fortasse commodius dispicietur. Majoribus hisce & plenioribus codicibus plane subscribunt Hieronymiani contractiores omnes, tum a nobis tomo VII Junii, tum a Domno Martene in Analectis tomo tertio editi, cum hac differentia, quod Rhinoviense, Richenoviense & Corbeiense eamdem positionem exprimant, pro Hilarini scribentes Helarini: nomen recte effert codex S. Maximini Trevirensis; apographa Reg. Sueciæ, S. Cyriaci Romæ, & Barberinianum ipsummet referunt citatum jam sub Bedæ, Rabani & Adonis nomine laterculum: cetera, ut brevissima sunt, solis plerumque nominibus, usque confusis enumerandis contenta, Hilarinum vel Ilarinum signant, non addita positione: at tam diserte enuntiant reliqua, ut certior in eo genere demonstratio haberi non possit; S. Hilarinum hoc die XVI Julii in urbe Ostiensi martyrium passum fuisse, nullo veteri Martyrologio hactenus producto, nec verosimiliter producibili, quod Aretium Tusciæ, tamquam martyrii ejus palæstram assignaverit.

[3] [non Aretio ut pauci scripsere:] Tam apertæ auctoritati Martyrologiorum omnium antiquorum, si ea vidisset Baronius, non tam facile, opinor, se opposuisset, nec Usuardi textum in hodierno Romano interpolasset hoc modo: Eodem die, S. Hilarini monachi, qui una cum S. Donato in persecutione Juliani comprehensus, cum nollet sacrificare, fustibus cæsus, Aretii in Tuscia martyrium sumpsit, cujus corpus ad Ostia Tyberina translatum est. Hanc Baronii opinionem, etsi non omnino rejecerimus in nostra superius citata Observatione, jam re maturius examinata, admittendam non censemus. Pro ea in notis solummodo citat Acta Sanctorum Joannis & Pauli, & Vitam S. Donati Aretini, quam fatetur admodum depravatam esse. De his ex professo disputandum erit ad VII Augusti; istud hic notasse sufficiat, quod pridem ad S. Gallicani Acta XXV Junii observatum est, nominum homonymiam Eminentissimum Annalistam verosimiliter fefellisse, in quo ei Ado præluxisse videtur, ipsis illis Actis, quæ depravata ultro agnovit, & magis depravata censere debuit, si ea contulit cum iis quæ tradit Petrus de Natalibus Equilinus episcopus lib. 6, cap. 105, & lib. 7, cap. 33, res plane ambiguas, tamquam certas ausus producere. A primo loco ducemus initium:

[4] [inter quos Equilinus secum ipse conciliandus est.] Hilarianus monachus & martyr sub Juliano Imperatore in civitate Ostia passus est. Hic de civitate Aretii oriundus, cum beato Donato episcopo & martyre dudum conversatus est; & plurima una secum miracula perfecit: ut de eo dicitur in passione Donati VII Idus Augusti. Post hæc in civitate Ostiensi degens, Gallicanum martyrem, eodem venientem, suscepit, & in fide Christi confortavit. Denique tentus a Quadratiano præside, in præfato oppido, cum sacrificare nollet, fustibus cæsus, martyrium sumpsit XVII Kalendas Augusti, cujus corpus ibidem tumulatum quiescit. Pugnant hæc cum Actis S. Donati ab Adone relatis; nec nisi satis violenter secum ipse conciliari potest Equilinus Episcopus, dum Quadratianum Augustalem præsidem asserit tenuisse beatos Hilarianum & Donatum Aretii, & primo quidem Hilarianum in civitate Ostia detentum, fustibus cæsum, martyrem Christi fecisse, quem ex tota narratione intelligere nequeas, Ostiam suis umquam oculis vidisse, ut satis pateat, hæc eo modo disposita, ne iis quæ XVI Julii scripserat, nimis aperte contradiceret. Quadratianus præsidem agit ambulatorium, modo Ostiæ, modo Aretii Sanctos persequens; ut martyrium ambo diversis locis subeant; qui Aretii coronantur apud Adonem, cujus interim historia sic demum concluditur; Martyris vero Hilarini ossa in Ostia civitate tumulata servantur; tametsi in totis Actis nec verbum sit quod Ostiam redoleat.

[5] Utrum S. Donatus episcopus Aretinus vere martyr censeri debeat, [De S. Donato alibi disputabitur.] an non potius confessor, an Juliani temporibus apposite innectatur, ad ejus natalem examinandum remittimus. Acta ejus depravata esse, non ex sola Baronii fide, sed ex ipsorum lectione evidenter perspicitur: neque dubium esse potest, quin Hilarianus Equilini idem prorsus sit, qui in Adonis Actis Hilarinus appellatur: Rhodus & saltus est, utrum Hilarini duo Ostiensis & Aretinus, an unicus dumtaxat admittendus, qui Aretii passus, Ostiam post martyrium translatus sit? Vidit nodum Ferrarius, sed transiliit potius quam solvit. Ut mentem paucis explicem; Hilarinum Ostiensem, ex Martyrologiorum consensu martyrii coronam obtinuisse, indubitatum existimo; sub Juliano passum Acta S. Gallicani memorant & Martyrologia superius citata, quæ ex omni, saltem ex ea parte vindicanda non suscipio; neque Ostiensem illum, eumdem prorsus esse cum qualicumque Aretino, ut certum pronuntiare hactenus ausim; imo duos Hilarinos seu Hilarianos diversos malim admittere, quam ut Martyrologiorum inconcussam hic auctoritatem cum depravatis Adonis & Equilini Actis conferri patiar: sed eam controversiam, affulgente postmodum luce fortasse aliqua, facilius dirimendam confido: quando etiam accuratius discuti poterit, quid velit Baronius in Annalibus an. 362, num. 250, dum narrato S. Gallicani martyrio, ita subdit: Quo eodem tempore Romæ Hilarius, Gallicani pernecessarius, necnon Donatus episcopus Aretinus, spectatæ vir sanctitudinis, obtruncatione capitis martyrium consummarunt. Satis sit, S. Hilarinum Ostiensibus hic asseruisse.

DE S. HELERIO VEL ELERIO MART.
IN CÆSAREA MARIS BRITANNICI INSULA.

SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, Acta, & sepultura.

Helerius martyr, in Cæsarea maris Britannici insula (S.)

AUCTORE G. C.

Cæsarea, vulgo Gearsey vel Jarsey, teste Antonino, insula Galliæ Celticæ (eam aliquando ex Hispania in Belgium navigans obiter aspexi) in mari Britannico non procul a littoribus Normannicis sita est. [Describitur insula Cæsarea,] Pertinebat olim ad Normanniam & in spiritualibus suberat episcopo Constantiensi; nunc vero cum quibusdam adjacentibus insulis paret regi Angliæ. Triginta circiter millia passuum ambitu suo complectitur. Villis frequens est, inquit Camdenus in sua Britannia pag. 854, parœciis duodecim distincta & commodis undique stationibus sinuata, inter quas securissima est in australi insulæ parte inter oppidula S. Hilarii & S. Albani, quæ suam habet insululam præsidio munitam, omni aditu circumcisam, in qua S. Hilarium Pictavensem episcopum, huc relegatum, sepulturæ traditum ferunt: oppidum enim ejus nomini sacrum e regione hujus insulæ primarium censetur oppidum, tum ratione emporii, tum fori judiciarii, quod ibi statuitur. Falsa esse, quæ hic Camdenus de S. Hilarii exilio & sepultura narrat, quivis facile intelliget ex Actis S. Hilarii Pictaviensis episcopi, quæ Bollandus noster ad diem XIII Januarii illustravit.

[2] Si conjecturis indulgere fas esset, suspicarer hoc oppidulum, paucis litteris mutatis, potius S. Helerii, [in quæ passus est S. Helerius,] quam S. Hilarii appellandum esse: nam S. Helerii nomen olim in ea insula celebre fuisse oportuit, cum in eadem extiterit illius nominis abbatia, uti colligitur ex Roberto De Monte seculi duodecimi scriptore, qui a Dacherio post opera venerabilis Guiberti aliaque antiqua monumenta anno 1651 Parisiis editus, in Appendice ad Sigebertum ita scribit ad annum MCLXXXIV: Dominus Walterus Rothomagensis archiepiscopus impetravit a Domino nostro Henrico rege Anglorum, ut abbatia S. Elerii (quæ est in insula Gersosii, quam Willelmus filius Hamerici fecerat in eadem insula, consilio & auxilio regis) jungeretur abbatiæ De Voto, quæ est juxta Cæsarisburgum, quam imperatrix mater Henrici regis ædificaverat. Erat autem tripliciter ditior tam in Normannia, quam in Anglia, quam abbatia De Voto. Vides ibidem egregiam abbatiam, nomine S. Helerii insignitam. Quidquid sit de prædicto S. Hilarii oppidulo, insula Cæsarea seu Jarseia, quam numero præcedenti descripsimus, fuit palæstra, in qua S. Helerius martyrii palmam obtinuit. Jam de illius cultu quædam dicamus.

[3] [qui a recentioribus Martyrologis tantum memoratur,] Sanctus noster anachoreta paucis admodum, iisque recentioribus tantummodo Martyrologis notus est. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XVI Julii sic habet: Constantiæ in Normannia, sancti Helerii martyris a Wandalis in Gerzuo insula occisi. Castellanus autem in suo Martyrologio Universali sic ad eamdem diem Gallice scribit: In quadam insula freti Britannici, S. Helerii (in margine vocat eum etiam Helvertum & Helibertum) anachoretæ, visitati a S. Marculfo, & ibidem ab impiis occisi, cujus reliquiæ delatæ sunt in Belgium. Quid de reliquiarum translatione hic notata censendum sit, pluribus postea discutietur. Quamquam Sancti nostri nomen in antiquis Martyrologiis non occurrat, aliunde tamen cultus ejus satis innotescit Imo non dubito, quin in ipsa Cæsarea, quam gloriosus Martyr olim sanguine suo rigavit, præter memoratam superius S. Helerii abbatiam plura superfuerint publicæ venerationis monumenta, donec Elisabetha, Angliæ regina, Catholicis ritibus infestissima hanc & vicinas insulas a diœcesi Constantiensi avulsas pseudo-episcopo Wintoniensi subjecit, ac Genevensibus verbi divini corruptoribus administrandas tradidit, uti testatur Camdenus heterodoxus in opere supra citato pag. 856. Cum igitur verosimillimum sit, quod hæresis, Sanctorum cultui inimica jam omnia antiquæ venerationis vestigia more suo ibidem eraserit, cultum ejus in proximis regionibus catholicis quæramus.

[4] Prima quidem & huic insulæ maxime vicina offertur diœcesis Constantiensis in Normannia, [& cujus memoria celebratur in Breviario Constantiensi,] quæ in Breviario anni 1609, ad diem XV Julii intra Octavam Dedicationis suarum ecclesiarum a primis Vesperis facit sequentem commemorationem S. Helerii martyris, qui a Vandalis in Gerzeyo insula occisus est. Antiphona. Inclyte martyr Christi Heleri, salve jugiter, qui gloriosa cælorum patria regnas: Impetra nobis ad te pie clamantibus superna gaudia, pro quibus gravia passionis sustinuisti tormenta. ℣ Gloria & honore. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, in cujus virtute & auxilio omnes seculi labentis adversitates a tuis fidelibus superantur, exaudi nos propitius & concede, ut sicut beatus Helerius martyr tuus per exercitia laborum & sui sanguinis effusionem laureatus ad consortium supernæ civitatis pervenit, ita nos ejus intercessione facias pervenire gaudentes. Per Dominum. Die autem XVI Julii intra eamdem Dedicationis Octavam fit hæc commemoratio S. Helerii in Antiphona ad Laudes: O pie martyr Christi Heleri, concio servorum tibi adstat; impetra sibi veniam, qui Christo innectens gloriosam martyrii obtinuisti palmam. ℣. Ora pro nobis beate Heleri. Deinde repetitur oratio dici præcedentis.

[5] Memoria hujus Sancti etiam viget in Britannia Minore: [ac Rhedonensi.] nam in diœcesi Rhedonensi extat templum S. Helerio dedicatum, quemadmodum colligo ex propriis istius diœceseos Officiis anno 1620 impressis, in quibus XVI Julii hæc leguntur: S. Helerii martyris in ecclesia propria. Deinde præscribitur oratio recitanda de communi unius martyris: Præsta quæsumus, ut intercedente &c. Missa vero: Lætabitur justus. Intelligo, eumdem Sanctum etiam coli in oppidulo Frugensi vulgo De Fruges diœcesis Bononiensis prope castrum Artesiæ Renticam: nam Joannes Maigni Frugensis pastor in litteris anno 1605 ad Rosweydum nostrum datis, post transcriptam Vitam S. Bertulphi (de eo actum est die V Februarii) & indicatas alias ecclesiæ suæ reliquias, in fine sic monet: Meminerit præterea R. V. sancti Elerii, cujus festum solemne apud nos annue recolitur in sacello proprio, & fit Officium de Martyre.

[6] De hoc Frugensi cultu scrupulum mihi quemdam injicit Malbrancus noster, [At Malbrancus cultum, ei Frugis in Picardia exhiberi solitum,] qui eum alteri ejusdem nominis Sancto tribuere videtur, ita scribens lib. 3 de Morinis cap. 26: Circa eumdem annum Elerius vir e Britannia apprime nobilis, transmisso mari, initaque via, quæ Bononia Septemvioque Teruanam ducit, ad Frugas delegisse traditur solitariam sedem, quæ non procul absunt a Lisæ principio. Etiamnum sancti Viri memoria, fons, ædicula, velut eremi monumentum, in præcipuo cultu sunt, quæque olim fuerunt magno indigenis & advenis præsidio. At Acta narrant, nostrum S. Helerium quinquennio apud Morinos sanctam & solitariam vitam egisse. Quin etiam addunt, illum jam in Normanniam discessurum non procul a Cancia, vulgo la Canche fluvio, noxii cujusdam sontis aquas precibus salubres reddidisse; inde, ut eadem Acta nostra num. 22 perhibent, adhuc incolæ illius patriæ a febribus & languoribus liberantur, & vocatur fons S. Helerii usque in hodiernum diem.

[7] [perperam alteri sancto homonymo attribuisse videtur.] Malbrancus haud dubie apud Pitseum, quem citat, in opere de illustribus Britanniæ scriptoribus ad annum 660 legerat hæc verba: Elerius natione Britannus & in Cambria monachus, vir mediocriter doctus, & pietate, quæ ad omnia utilis est, plane admirabilis, primum bonis litteris operam dedisse dicitur ad Elvii fluminis ripam, ubi S. Asapho positum erat templum. Deinde ad concursum & frequentiam populi declinandam, ut liberius Deo vacare posset, in eremum exivit. Plura de eodem habet Alfordus noster in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad annum Christi 660 num. 33. Manifestum fit utriusque Sancti Acta legenti, eos tempore, patria, vitæ professione, rebus gestis & mortis genere plurimum inter se differre. Sed cum Malbrancus sciret Frugis coli S. Helerium, aliumque non nosset præter Elerium Anglum, ex Pitsei verbis conjecit, hunc Elerium ad vitandam populi frequentiam, & ducendam vitam solitariam ex Britannia ad Morinos transfretasse, & non attendens, S. Helerium nostrum Frugis, ut martyrem honorari, hos duos homonymos Sanctos confudit. An hæc suspicio nullum habeat fundamentum, judicet æquus lector.

[8] [Probabiliter etiam in aliis Normanniæ vicinarumque regionum locis colitur.] Vix dubito, quin in aliis Picardiæ, Normanniæ, & Britanniæ Minoris diœcesibus idem sanctus Martyr publice honoretur, quamvis singulorum locorum notitia ad nos non pervenerit: reperio enim post S. Helerii Acta, ad Bollandum Rothomago missa, rhythmum de eodem Sancto, nescio in qua ecclesia, recitari solitum, ex quo tantum proferuntur verba sequentia:

Hunc, quem confecerat sitis & macies,
Minuit capite Wandalis * acies.
Novum, quod mortuus propriis manibus
Cervicem detulit plus centum passibus.

Albertus Le Grand Dominicanus in Sanctis Britanniæ Armoricæ anno 1659 Gallice editis post Vitam S. Helerii pag. 673 notat, repertum esse apud Cenomanos antiquum librum, Gothicis characteribus conscriptum, in quo solenne Officium, totumque huic Sancto proprium continetur. At cum Grandus vitam S. Helerii juxta hunc codicem Cenomanensem exhibeat, video, nihil aut parum differre ab illo, ex quo infra dabo Sancti nostri Acta, postquam de iis pauca præfatus fuero.

[9] [Acta ejus parum accurate post seculum IX scripta sunt,] Præter Vitam S. Helerii ex codice Cenomanensi excerptam & ab Alberto Le Grand typis editam, habemus tria manuscripta ejusdem Vitæ exemplaria, quorum omnium unum eumdemque puto esse auctorem, quamvis hinc inde interpolata sint, ac in fine præsertim circa sepulturæ locum & personarum nomina differant, uti mox videbimus. Primi scriptoris nomen, conditio & ætas me latent; at eum saltem post seculum nonum hæc Acta composuisse patet ex adhibito utrobique Normanniæ nomine, quod huic Neustriæ tractui tantum initio seculi decimi a Normannis, septemtrionalibus populis, inditum fuisse constat. Ceterum Actorum auctor non videtur chronologiæ admodum fuisse peritus: nam præterquam quod nulla signet tempora, confundit Childebertum Chlodovei filium, qui anno 509 factus est rex Parisiorum, & vita functus anno 558, sub quo Sanctum nostrum vixisse oportuit, siquidem, ut idem scriptor affirmat, egerit cum S. Marculpho, qui circa eumdem annum 558 obiit, sicut ostenditur in ejus Actis ad diem I Maii ab Henschenio illustratis; confundit, inquam, hunc Childebertum cum Childeberto Brunechildis filio, aut altero ejusdem nominis plus centum annis posteriore, quemadmodum Acta legenti manifestum fiet. Atque hæc de Actis in genere; nunc de singulis nostris Mss. quædam prænotemus, alia in Annotatis observaturi.

[10] Tria, ut dixi, habemus Actorum apographa, ex eodem, [quorum tria Mss. enumerantur exemplaria,] ni fallor, fonte hausta. Primum est Gallice conscriptum, &, ut in principio dicitur, ex Lectionibus propriis, in quadam ecclesia Britanniæ Minoris usitatis, desumptum. Sed harum Lectionum interpres stylo suo indulget, & eas longiori paraphrasi exornat. Dum autem chronotaxim, haud dubie in Lectionibus omissam figere, seu potius ex ingenio suo fingere conatur, inscitiam chronologicam maxime prodit. Unum hujus rei exemplum dedisse sufficiet. Initio Actorum dicit, S. Helerium natum esse sub Childeberto Francorum rege; sub finem vero ait, S. Helerium sepultum esse circa annum trecentesimum nonagesimum Quis hanc sepulturæ epocham cum Childeberti regno, imo cum Francorum monarchia componet? Alterum est apographum Latinum, quod ex libro Ms. ecclesiæ parochialis S. Helerii excerptum P. Fredericus Flonetus anno 1632 ad Bollandum nostrum Rothomago transmisit. Illud Ms., quod deinceps ad aliorum distinctionem Rothomagense vocabimus, in plerisque cum altero jamjam citando convenit, sed sub finem in locorum personarumque nominibus ab omnibus aliis Actis tum manuscriptis tum impressis discrepat. Tertium D. Petrus Le Vernier ex veteri & semiroso Ms., ut ipse testatur, apud Cenomanos reperto transcripsit, atque anno 1658 ad Bollandum Autissiodoro misit. Hoc postremum, quia videtur reliquis sincerius antiquiusque, cum Ms. Rothomagensi collatum typis edemus, & varias alicujus momenti lectiones annotabimus, aut uncis [] includemus, ubi prius incertam de ejus sepulcro conjecturam proposuerimus.

[11] Narrat primo Ms. Rothomagense, quomodo S. Helerii pædagogus statim post discipuli sui martyrium timens, [ex quibus unum S. Martyri sepulturam assignat in Belgio;] ne corpus ejus a piratis contumelia afficeretur, illud una cum abscisso capite parvæ navi imposuerit, atque ipse in ea sedens somno obrutus fuerit. Deinde sic pergit: Navicula undis circumfluentibus in illo rapitur mari, & per tot vertigines aquarum usque ad oppidum, quod vocatur Herenvarde, ubi fluenta Mosæ & Reni & Vualli conveniunt, invehitur. Cum autem pædagogus se evigilasset, & omnia loca vidisset ignota præter navem, obstupuit. Quod homines illius villæ videntes putaverunt phantasma esse. Sed postquam ab homine didicerunt, quid esset, magno gaudio gavisi sunt, adduxerunt sanctum Wuillebrodum episcopum, ut videret, quid hoc esset; ille vero postquam cognovit seriem rei diligenter, corpus B. Helerii Actlovenas deportare fecit cum magnis laudibus, ibique eum in nobili mausoleo XVII Kal. Augusti sepelivit. At, obsecro, qua temporum connexione aut veri specie Willibrordus, qui seculo octavo episcopale munus in Belgio strenue administravit, dicitur statim a martyrio sepelivisse S. Helerium, qui seculo sexto passus est? Si Actorum scriptor seu potius interpolator scripsisset, corpus S. Helerii post multos annos a S. Willibrordo honorifice sepultum fuisse, forsan huic navigationi quantumlibet mirabili ac longinquæ fides adhiberi potuisset.

[12] [duo vero alia ab hoc differunt,] Certe prodigium illud eo modo intellexit Henschenius noster, quando, lectis levi oculo hisce S. Helerii Actis, in Diatriba de Episcopatu Trajectensi lib. 2 § 1 scribit, ejus sacrum corpus longo post tempore navi per oceanum delatum esse ad oppidum Herenwertense, atque a S. Willibrordo honorificæ sepulturæ traditum fuisse. Est autem, inquit, Herenwertum insula exigua, pagusque in ea ejusdem nominis inter memoratas antea Maselandiam modernam, Masewaliam, & agros Bommelianum ac Tillensem. At ego, attente perlectis omnibus S. Helerii Actis, quorum tunc aliqua obiter Henschenius ad suum institutum pertinentia percurrerat, mihi persuadere non possum, sacrum hujus martyris corpus in Belgium delatum fuisse, præsertim quia apud hagiologos Belgas nulla invenio cultus vestigia, imo nec ipsius Sancti memoriam. Ut autem verbo dicam, quod sentio, suspicor, sciolum quemdam fortasse Belgam, qui S. Willibrordum contra omnem verisimilitudinem hic in scenam induxit, etiam sepulturæ locum confinxisse, cum omnia alia S. Martyris Acta de his tribus Belgii fluviis confluentibus sileant, & diversa locorum ac personarum nomina assignent, sicut jam lectoris oculis subjicio.

[13] [& diversa ignotaque sepulcralis loci nomina exprimunt.] Codex Ms. apud Cenomanos repertus refert, naviculam appulisse ad oppidum, quod vocatur Hermiarde. Deinde, reliquis ut supra narratis, sic prosequitur: Adduxerunt S. Gillebrium episcopum usque ad navim, ut videret & intelligeret, quid hoc esset. Ille vero postquam seriem rei cognovit, diligenter B. Helerii corpus ad Struenarlensem cum magnis laudibus deportari fecit, ibique eum in nobili mausoleo XVII Kalendas Augusti sepelivit. Gallicum nostrum Ms. omittit nomen loci, ad quem navis primo appulit, uti & locum, in quo sepultus fuisse dicitur. Episcopum tamen etiam vocat Gillebrium. Albertus Le Grand jam citatus idem episcopi nomen exprimit, & locum primi appulsus appellat vulgo Hexvuarde; sepulturæ autem Stonenarleuse.

[14] [Verosimile tamen non est, ejus corpus in Belgium fuisse translatum.] Hæc quidem nomina, fortasse jam a transscribentibus corrupta, frustra apud scriptores Britones ac Normannos quæsivi. Nihilominus opinor, S. Helerii reliquias in Britanniam Armoricam, Normanniam, aut vicinas regiones potius quam in Belgium translatas fuisse, cum in iis partibus Sancti cultus perseveret, de quo in Belgio nulla est notitia. Huic conjecturæ meæ favet Claudius Chalemotus in Menologio breviori Ordinis Cisterciensis, ubi ad diem XVII Julii de Sancti nostri Reliquiis ita scribit: In Normannia & diœcesi Rotomagensi, apud Bellum-Beccum filiationis Savigniaci & Claræ-Vallis cœnobium, memoria sancti Helerii martyris, cujus sacra ossa ibidem in sacello & lipsanotheca posita religiose asservantur, & coluntur. Imo in Ms. nostro Gallico exstat quædam ode ad S. Helerii honorem composita, in qua Reliquiarum thesaurus Britanniæ Minori attribui videtur: sic enim poëta Gallus inter alia de hoc Sancto canit.

Igitur merito lætaris
Devota Britannia,
Quod thesauro fruaris,
Quem dedit Alemannia.

Atque hæc sunt, quæ de S. Helerio colligere potui, tui, desiderans, ut Britones & Normanni nos plura edoceant, & Sancti popularis nostri cultum ac gesta amplius illustrent. Nunc ipsa, ut promisimus, exhibemus

[Annotatum]

* forte pro wandalica

ACTA
Ex veteri Ms. apud Cenomanos reperto, & cum aliis Mss. collato.

Helerius martyr, in Cæsarea maris Britannici insula (S.)

BHL Number: 3797

EX MSS.

CAPUT I.
S. Helerii patria, parentes, nativitas, morbus, pia pueritia, miracula, & eorum occasione sui magistri martyrium.

In diebus illis, cum post destructionem efferæ reginæ Brunechildis a venerabilis rex Childebertus monarchiam totius regni Galliæ mundo * regimine gubernaret, [Sancti pater,] inter Orientales populos gentilium in Tungrina b urbe quidam nobilis vir nomine Sigebardus, opum ubertate, & generis dignitate potentior, omniumque Australis climatis fortissimus secundum ritum paganorum in omnibus excrevit. Qui cum omnes in istis & his similibus superaret, non tamen pompatire *, ut assolet, & ut natura mortalium fert, adversus suos tribules * vel sibi suppositos intumuit, sed in omnibus humilior, cum quadam mediocritate rationabiliter obediens, in nullum ferus, omnibus, quibus dignum esset, consentiens extitit.

[2] Qui cum ad id ætatis pervenisset, ut naturalis ordo expostulat, uxorem expetiit nomine Lusegard c ex parte patris de genere Bavarorum, [& mater erant gentiles] & ex parte matris de genere Suevorum, omnibus forma, & probitate, & generis dignitate, prout dignum erat, elegantiorem. Hanc igitur secundum consuetudinem patriæ accepit. Nec tamen illa illecebrosis lenociniis mortalis naturæ instigabatur, sed ita frugaliter, ut nonnulli veridicorum, ex illis sobolem suo Creatori placituram exire dictando portenderent, ut postea rei eventus approbavit. Qui cum secularibus divitiis, & juventute florescerent, tamen vita lugubri afficiebantur, quia sentiebant sibi negatam esse spem gignendæ propaginis, cum septimus eorum conjunctionis annus existeret.

[3] Eodem igitur tempore erat in illa civitate quidam beatus homo nomine Cunibertus, qui ab utroque populo multum amabatur, [qui nihilominus per preces S. Cuniberti,] & honorabatur; a gentibus, quia illos [ita] rationabiliter de idolatricis reprehendebat, ut hi causas non haberent, quibus ei inimicarentur; a Christianis autem, quia refocillationem animæ & corporis illis subministrabat. Hic frequenter ad domum Sigebardi conveniebat existimans, se illum a cultura idolorum eruere. Ille tamen conversus in arcum suæ pravitatis d, ab internecione sua nequaquam revocari potuit. Sed suppliciter sanctum Cunibertum deprecabatur, ut Deum, quem colebat, invocaret, quatenus eis daret fœcunditatem prolis, eo tenore, quia si sibi filius nasceretur, illum se daturum Deo suo, & Sancto pollicebatur.

[4] [a Deo impetrant filium certa conditione;] Discessit igitur vir Sanctus hilaris & gaudens de promisso. Quapropter Jesum Christum humiliter invocavit, ut ea pietate, qua Evam de costa Adam, dum somnum incurrit, produxit, ut maligni spiritus loca liberos procreando instaurarentur, his duobus fœcunditatem afferret, sicut fecit B. Annæ, & Helcanæ. Exaudivit autem Dominus vocem Cuniberti: concepit enim Leutgard, & peperit filium. His autem diebus perrexerat supradictus S. Cunibertus Hierosolymam, cupiens videre locum, in quo Salvator mundi pro salute generis humani passionem gustavit, antequam dissolutio sui corporis adveniret. Quo in loco triennio demoratus est.

[5] [quam dum implere renuunt,] Cum autem inde reversus fuisset audivit Lutgard peperisse filium, Deo & sibi pollicitum. Quare patrem, & matrem adiit interrogans, ut sibi [Dei] promissio redderetur. Qui responderunt ei magis debere filium suum nutriri inter primates palatii, quam inter ostiatim pauperes, & nescientes, quem Deum colerent, pro quo frequenter, & sine vindicta inhonorarentur. His auditis, Sanctus confusus abscessit, numquam postea domum illam repetiturus. Interea puer crescebat pulchrior, & fortior ceteris coætaneis suis. Qui cum septennis esset, omnium membrorum nervis retractis pallidus, paralyticusque intabuit.

[6] [puer cœpit ita tabescere,] Quod parentes illius videntes, mirabiliter, & ultra quam credi potest, indoluerunt. Languescente igitur puero, omnes advenientes communiter, & videntes, & audientes quæ proclamabat, flentes revertebantur: dicebat enim languidus: O Pater cur me retraxisti ab illo, qui me formavit in utero matris meæ per gratiam suam? Si equidem me vis sanari, redde me viro, cujus precibus in hoc mundo [natus] periclitor. Audiens autem pater ejus gemitus, & vociferationes languentis filii, timens esse diuturnum languorem, tristis effectus est, sicque volendo nolendo mandavit S. Cuniberto, ut pro sua promissione illum recepturus advenire dignaretur. Cui Sanctus respondit, si attendere, quod promisit, inciperet, & vellet persistere, tunc mittat nobis promissionem spontaneus, a quo discessi confusus [& vacuus.]

[7] [ut parentes eum s. Cuniberto educandum tradere coacti fuerint.] Misit ergo pater filium suum ad Sanctum, cui illum promiserat, timens, ne in manibus suis moreretur; qui cum in grabato suo ad contubernium Sancti provectus, fuisset exclamavit: O Pater sancte, miserere mei. Si tuis precibus sum natus, cur iisdem non renascerer? Postquam autem Sanctus puerum vidit clamantem, & languidum, misericordia motus, flexis poplitibus in oratione prosternitur dicens: Omnipotens æterne Deus, salus æterna credentium, qui cæco nato oculos aperuisti, reintegra puerum istum languescentem & restitue illum per tuam misericordiam pristinæ sanitati. Ad hanc vocem puer paralyticus prosiluit, hilaris & sanus, & petens, ut ab eodem mereretur fieri catechumenus. Quem illico catechumenum fecit, & vocavit illum Helerium, id est misericordem e, quia Dei misericordia illum reintegraverat.

[8] Taliter catechumenus effectus est, ac vocatur Helerius, [Sanctus puer Helerus pristinæ sanitati restitutus, & pie educatus,] & in Ecclesiam ductus, & Deo reconciliatus. Quem postea S. Cunibertus nutrivit [tamquam filium] suum, & docuit eum alphabetum, & post alphabetum totum legere Psalterium. Erat ibidem ecclesia B. Mariæ Virginis, in qua S. Cunibertus, & B. Helerius Deo servientes a laudibus divinis diu noctuque non cessabant, sed tamen unicuique sua erat apotheca, in qua singularis pernoctabat. Ad certas autem horas ad ecclesiam filiolus, & pater ad servitium Dei peragendum coadunabantur. Cum autem ab ecclesia reverterentur, unusquisque ad suam cellulam remeabat, sua membra aliquantisper refocillaturus, quorum cibus non erat nisi panis hordeaceus, & crudæ herbæ cum sale, & hoc semel in die, nisi in festivis diebus.

[9] In illo ergo loco B. Helerius hortulum construxerat, [hortulum sibi construit,] atque propriis manibus oleraverat f *, ut ab inde comederet. Ad quem frequentia leporum talis accedebat, ut, quod Sanctus ædificaverat, totum fere exædificarent. Quibus [Sanctus] fertur dixisse, cum quadam die inveniret eos pascentes, virgulam tenens in manibus: Partite vobis, ut & nos, & vos habeamus, & divisit illis partem virgula, quam tenebat, ita ut numquam posthac aliqua bestiarum fuit ausa transgredi divisionem.

[10] Quadam die, dum unus satelles unam de prædictis bestiis insequeretur usque ad hortulum, [quem quidam vi intrare volens divinitus punitur & ab eo sanatur,] ignara quid ageret, accurrit atque intravit. Intuens autem B. Helerius venatorem irruentem super bestiam ait: Quare ergo, frater, bestiam, quam non pascis, interficere conaris? Cui ille respondit se minime [pro eo] ipsam dimissurum; & cum sepem, quam S. Helerius propriis manibus, sine aliquo ferramento, subtilibus virgulis sepiverat, vellet transcendere, percussus virga in oculo, privatus est dextro lumine. Ille vero sciens se exoculatum esse, festinus accurrit ad Sanctum, provolutus ad pedes [ejus] supplicans illi, ut quod arrogantia perdidit, motus misericordiæ visceribus, restituat illi. Sanctus vero signo Crucis imposito oculum sanavit, & altero clariorem effecit. Juvenis ille, qui orbatus fuerat, clare videns, lætus discessit.

[11] Non vero post multum temporis advenit ibi quædam mulier, [Mulierem a fluxu sanguinis,] quæ fluxum sanguinis diuturno tempore perpessa fuerat, nec ab ullo medicorum curari poterat, deprecans S. Helerium, ut de suis herbulis benediceret, & daret illi ad comedendum: erubescebat enim confiteri suam infirmitatem. Sanctus vero, acceptis pauculis oleribus, consignavit, & postea illi porrexit. De quibus illa statim manducavit, & confestim sanata est, ac Sancto viro rem indicavit, & læta recessit. Nec mora: fama patriam pervolavit.

[12] Præterea erat ibi quidam homo, qui, dum inter frutices ore aperto forte obdormiisset, subito coluber, [& juvenem a serpente per es intromisso liberat.] invento ore aperto, [juvenem] subintravit. At ille evigilans, & sentiens, se esse vivo verme plenum, exanimatus fere effectus est. Audierat autem mulierem esse sanatam a Sancto viro: ideo quam citius ad Sanctum virum accurrit, supplicans illi, ut signum Crucis super os suum imponeret, quia dæmon vivus in ventrem suum subintraverat. Beatus igitur Helerius signo Crucis imposito serpentem de juvene eadem via, qua introierat, sine læsura exire coëgit.

[13] [Pater S. Helerii hæc miracula magicæ arti adscribens,] His & aliis ejusmodi per illam terram B. Helerius declaratus est: unde pater illius vehementer admirans, audiente sua familia, dicebat; Quod si ille magus Cunibertus extirparetur, adhuc se rehabiturum unigenitum suum. Quapropter sui famuli consiliati sunt illum in proximo interficere. Sequenti vero nocte apparuit angelus Domini S. Cuniberto dicens, illum in futura nocte de ergastulo hujus mundi exiturum, [& gladio vitam finiturum] atque sic venturum ad convivium civium supernorum; & addidit, ut admoneret suum filiolum, exire de cognatione sua, & ad alias partes profecturum esse, & eodem fine de hac vita quandoque exiturum esse denuntiaret.

[14] [Cunibertum filii sui magistrum occidi jubet.] Mane autem facto, & pater, & filiolus ad ecclesiam convenerunt, celebratoque ex more divino officio, enarravit pater filiolo quidquid ab angelo didicerat. Ille vero intelligens, dissolutionem corporis sui magistri imminere, dixit: Quare ergo, sancte pater, non me baptizas? Cur me relinquis inanem? Cui pater respondit esse alterius potestatis quod peteret, & alias baptizandum esse, & eodem fine ad Christum migraturum. Duo igitur famuli Dei sine intermissione tota die in Dei laudibus perseveraverunt. Vespere autem facto ad singulas mansiunculas redierunt; Cum vero S. Cunibertus centesimum Psalmum Deo caneret, dicens QUANDO VENIES AD ME, subito familia Sigebardi affuit, quæ ei caput amputavit. Unde B. Helerius tumultum audiens [ad domum Sancti] cucurrit, quem [ita] martyrizatum, & adhuc digitum suum tenentem super QUANDO VENIES AD ME, invenit; quem lacrymans, & in brachiis suis amplexatus ad ecclesiam extrahere cœpit dicens, “Mirabilis Deus in Sanctis suis: ipse dabit virtutem, & fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus”: & sic in ecclesia pro modulo suæ fragilitatis Deo commendans eum sepelivit.

ANNOTATA.

a Famosa hæc Francorum regina anno 613 occisa est. Quam ob rem auctoris parachronismum & Childebertorum confusionem notavimus in Comment. præv. num. 9.

b Tungri vulgo Tongren, antiqua urbs Belgii, de qua plura videri possunt apud Henschenium nostrum in Diatriba de Episcopatu Trajectensi lib. 2 § 1.

c Scribitur etiam Lutsegart, Lucegart, & Leutgard, quæ nomina videntur a Germanis trahere originem.

d Opinor, hic Actorum scriptorem alludere ad ea verba Psalm. 77, quæ de ingratis & pervicacibus Judæis dicuntur: Conversi sunt in arcum pravum.

e Parum verosimile est, tunc temporis in Belgio Cunivertum ad Græcam etymologiam vocis ἔλεος, id est misericordia, respexisse. Sed hæc est, ut arbitror, interpretatio scriptoris, se linguæ Græcæ non ignarum ostentantis.

f Oleraverat, id est oleribus conseverat. Ita legendum potius, quam olivaverat, ut habetur in Ms. Rothomagensi: nam terra hæc frigida olivis gignendis parum apta est.

* al. intimido

* id est pompam ostentare

* al. commilitones

* al oliva verat

CAPUT II.
S. Helerii discessus e patria, aspera vita, miraculum insigne, peregrinatio in Normanniam & insulam Cæsaream, martyrium & corporis translatio.

Sepulto autem illo, flebilis & inenarrabiliter tristis, eadem nocte nutabundus abscessit. Perrexit autem discedens [a patria] per avia nemorum itinere dierum sex, [S. Helerius, sepulto magistro suo, patriam deserit,] & sic multum fatigatus fame, & dolore, & itinere ad civitatem pervenit Morinensem * a. Videns autem S. Helerius civitatem dixit: Deduc me in via tua, & ingrediar in veritate tua, lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Deus meus eripe me de manu peccatoris, & de manu patris mei contra legem agentis, & iniqui, quoniam tu es patientia mea. His dictis civitatem ingreditur. Erat autem tugurium mulieris viduæ juxta viam, quæ toto desiderio cordis Deo serviebat, ad quam S. Helerius casu subintravit, a qua sciscitari cœpit, an vellet illum pro Deo in suo hospitio colligere, donec recrearetur; quæ respondit, libenter se facturam quod quæreret. Mansit cum illa duabus hebdomadis, usque dum refocillaretur, & esse illius urbis addisceret, quod totum ei hospita enucleavit.

[16] Postea vero illum ad aliquam ecclesiam S. Mariæ Virginis aliquantulum ab accessu hominum remotam deduxit, [& apud Morinos quinquennio habitans corpus macerat,] & non infra urbis spatium, in qua Deo Beatus ille homo diu commilitavit: in illa enim Deo serviebat, & carnem suam multimoda fatigatione edomabat. In imbraculo b * enim ostii illius ecclesiæ Deum diu noctuque exorabat taliter, ut contra scapulas & renes illius erant aculei ferrei infixi in pariete; & ante pectus illius erat stragula strata ad terram, sub qua erant quatuor clavi acutissimi, ut subula cerdonis c, infixi in terra, ne prostratus vel retro apodiatus repausaret. In stratu d vero pedum ejus duæ fossæ erant excavatæ usque ad genua, quas singulis diebus algenti latice subimplevit, in fundo quarum erant lapilluli minuti & asperrimi, qui basibus, [illius] & plantis in tantum illimabant e, ut rupta cute aliquando guttæ nigerrimi sanguinis, aliquando vero minutim putrida caro & tabida caries intabescerent. Sicque sanctus Juvenis, & mortificationem Christi circumferens in carne sua, in illa urbe quinquennio [Deo] servire studuit.

[17] Cum vero ab ecclesia ad domum supradictæ viduæ reverteretur, [Dein ab iis discedere cogitans,] quamtulamcumque refocillationem sumpturus pane hordeaceo, & aqua vescebatur, & crudis herbis. Post namque mortem sui monitoris neque calceamentum, neque aliud pabulum præter panem, & aquam, & crudas herbas habuit. Penula illius de suinis * pellibus erat, [superioribus vestibus honestis remanentibus.] Lectus illius erat ligneum scamnum in quo aliquantulum sua membra recreaturus acclinabat. Sanctum vero Euangelium fide & opere conservabat. Ægris medelam corporis, & animæ sanitatem præstabat. Jam jamque scintillula sanctitatis illius omnibus fere innotescebat. Ob hoc timens, ne venditio olei & popularis aura cursum beatitudinis suæ obtenebrascerent, aufugere meditabatur. Sed Dominus volens mirificare servum suum, noluit illum abire, donec illis, cum quibus degeret, declararetur, quis esset, ut & ipsi Deo adhærentes libentius servirent, & suos famulos reciperent, & ille securior de præmio cœptum cursum perageret.

[18] [puerum mortuum,] In eadem urbe erat quidam nobilis homo, nomine Rotaldus, habens uxorem miræ simplicitatis, quæ pepererat ei filium, quem in tantum dilexit, ut numquam pateretur eum nutriri lacte alterius. Jam nutriverat illum spatio anni unius, cum quadam nocte illum ablactaret, subito sopita somno fellifluo dæmonis, illum oppressit. Quæ evigilata de gravi somno extimuit, vocatoque suo paranympho, ut sibi lumen accenderet, flere cœpit; qui cum accenso lumine mox affuit. Cum autem esset intuita puerum ad lumen, cognovit esse illum exanimem. Quid plura? Adveniente aurora diei, rumor & planctus urbem concusserunt & præ foribus illius domus multos coadunaverunt. Qui cum multis lacrymis infantem in libitina positum ad ecclesiam apportarunt.

[19] [ad vitam revocare cogitur.] Venientes igitur primates civitatis ad ad Episcopum illius urbis rogaverunt illum, ut ad B. Helerium pergeret supplicans illi quatenus ad ecclesiam, in qua corpus exanime jacebat, adveniret. Qui confestim cum paucis ad B. Virum profectus est. Audiens autem homo clamationem * imponi sibi, renuit. Victus tamen precibus, & doloribus illorum, flens, & ejulans ad corpus usque pervenit; deflexisque poplitibus humi juxta libitinam prosternitur dicens: Deus in cujus manu sunt omnium potestates, qui suscitasti puellam in domo clausam, & delatum filium viduæ ante portam Naim, tibi supplico, ut si tibi placet me fieri Christianum, placeat & tibi per suam sanctam pietatem resuscitari istum puerum. Surgente vero sancto Viro ab oratione, resurrexit puer a morte vociferans matrem, ut solito more lactaretur.

[20] [Postea ab angelo monetur, ut adeat S. Marculphum.] Cum igitur populus hoc miraculum audiisset, [& vidisset] cœperunt Deum benedicere, & beatum Virum mirabiliter exaltare. Sed ille cupiens devitare populi clamantis laudem, & honorem, ad hospitium se proripuit. Media autem nocte sequenti dum pene vigilaret, quasi in exstasi repente factus est, apparuitque ei angelus Domini admonens eum; ut ab urbe discederet, & in Normanniam pergeret, ubi audiret B. Marculfum f esse ad locum, qui Nantus g vocatur, & addens: Ab illo equidem baptizaberis, & seriem vitæ gerendæ doceberis. Beatus igitur Helerius expergefactus, vale dicto hospitæ suæ, plorans ab illa discessit.

[21] In crastino autem ad quemdam fluvium perveniens nomine Cancia h vocatum, [in via, abacto dæmone] diabolum obviam habuit interrogantem, quo pergeret; & dicebat: O carissime juvenis, cum possis repleri omnibus divitiis secularibus, cur solivagus ad inanem pauperiem raperis? Cui B. Helerius respondens, Vade, inquit, ad officium tibi injunctum, ex quo cadens de cælo nomen Luciferi perdidisti. His auditis dæmon confusus abscessit.

[22] Erat in eodem loco fons sterilis, de quo non erat aliquis ausus bibere, [noxii fontis aquas salubres reddit,] vel se lavare: quod si eveniret, vel febribus, vel insanabili languore percutiebatur. Quod audiens B. Helerius petiit sibi sal afferri, quod benedixit dicens: Deus, qui sterilitatem aquæ per manum Helisæi Prophetæ imposito sale benedicto sanasti, utque potabilis, & ad humanos usus habilis esset, indulsisti *; te deprecor, ut super hoc sal tua benedictio infusa sterilitatem, & malignitatem hujus aquæ evacuet. His dictis sal in modum crucis in aquam infudit, & postea rogans vasculum, inde potavit, & quicumque potare voluit. Inde adhuc incolæ illius patriæ a febribus, & languoribus liberantur, & vocatur fons S. Helerii usque in hodiernum diem.

[23] His ita transactis per Pontificense * i territorium pervenit S. Helerius ad Normanniam investigando ubi erat B. Marculfus, quem juxta Valedunam k super unum montium invenit, [& S. Marculphum in Normannia invenit,] ubi erat ecclesia S. Mariæ Virginis constructa, in qua B. Helerium S. Marculfus in die Natalis Domini baptizavit. Tribus igitur mensibus B. Helerius & B Marculfus locum, qui vocatur Nantus, simul Deo servientes inhabitarunt. Intrante vero mense quarto dedit B. Marculfus S. Helerio licentiam anachorizandi, & locum competentem ad id peragendum nomine Gersut * l indicavit, atque socium nomine Romardum, cujus societate [& adminiculo] ad locum perveniret, accommodavit.

[24] Perrexerunt autem Romardus & B. Helerius usque ad locum qui vocatur Gemes * m: [cujus consilio discedit in insulam Cæsaream,] inde cum parva lintre usque ad insulam, quæ vocatur Gersut, Deo disponente, pervenerunt, in qua non plus quam triginta promiscui sexus invenerunt. Erant namque ibi rupes, in una quarum invenit B. Helerius paralyticum unum, & loripedem nomine Anchitilum *, quem per orationem suam, & per impositionem benedictionis suæ sanavit; quorum vestigia adhuc apparent in rupibus. Ceterum altrinsecus erat alia rupes septa utrobique a mari, in qua B. Helerius lectum suum non ostro, nec aliquo plumario instravit, sed sola incisura saxi, in quo, quamdiu vixit, qualitercumque caput suum reclinavit.

[25] Tertio vero anno suæ ingressionis B. Marculfus ad S. Helerium venit, [quæ post tres annos ipsius & S. Marculphi precibus mirabiliter a piratis liberatur.] quem ita fatigatum, & macilentum vigiliis, & jejuniis invenit, quod vix illum recognoscere potuit. Videntes autem se Sancti præ gaudio fleverunt, & in amplexibus suis diutissime profusis lacrymis ora sua irrigarunt. Factum est autem cum esset B. Marculfus in insula, contingit adventare persecutionem Orcadum n cum XXX navibus, quas cum videret pædagogus B. Helerii subito venit ad eum dicens: Pater, numquid scis, nos esse circumseptos a piratis, & prædonibus?

[26] Elevans autem B. Helerius caput suum, & aperiens oculos suos, longis vigiliis fatigatos, vidit piratas navigio appropinquantes. Venit ergo ad B. Marculfum, & interrogavit, quid agerent: cui ille respondit, quod ad arma divina diverterent. Sancti igitur prostrati ad orationem Dominum deprecati sunt, ut illos, & omnes alios ab illis latronibus liberare dignaretur. Descendit igitur ira Dei de cælo super piratas in tantum, quod cœperunt se invicem interficere, & interfecerunt ita unus alium, quod nullus ex tribus millibus, qui casum aliorum ad patriam nuntiaret, remansit. Sancti vero ab oratione consurgentes, ut viderunt, se ereptos ab hostibus, benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

[27] [S. Helerius divinitus præmonetur, de imminente sibi martyrio,] Die autem tertio o post patriæ liberationem discesserunt B. Marculfus, & B. Romardus a B. Helerio numquam eum postea in hoc seculo visuri. [B. igitur Helerius & pædagogus ejus manserunt Domino servientes nocte & die;] beatusque Helerius sic carnem suam affligebat, quod non manducabat nisi semel in hebdomada, ut tali refocillatione sua membra sustentata liberius Deo servirent: erat enim ita fatigatus, ut per diem non iret, quantus est lapidis jactus. Quintodecimo igitur anno ingressionis suæ in insulam, apparuit ei Dominus Jesus Christus dicens: Veni dilecte mi; ad me usque ad tertium diem ex hoc mundo sanguine laureatus migrabis. Diluculo vero, recedente mari, venit pædagogus p ejus solito more ad eum: cui dixit, quod audierat. Unde ille tristis, & desolatus effectus est.

[28] [quod, amputato capite consequitur.] Altero autem die, flante Austro, advenerunt Wandali q cum magna classe atque totam insulam adimpleverunt; sanctus vero Helerius non timore mortis, sed lassitudine latuit. Tamen, Deo volente, gemitibus avium ab Wandalis inventus est, qui videntes eum putaverunt delirum esse: sed unus eorum evaginato gladio caput ejus amputavit. Argumento cujus guttæ sanguinis adhuc apparent in silice, & semper apparebunt, dum terra in infinitum nomen convertatur r. Piratæ ergo transeuntes terram, trepidantes * recesserunt.

[29] [Corpus ejus,] Veniens autem pædagogus ejus ad rupem invenit magistrum suum decollatum habentem caput suum inter brachia, sicut apportarat per sextam partem dimidii milliarii, scilicet a rupe usque ad certam terram. Videns autem mirabilia, quæ Deus in Martyre suo fecerat, Dei potentiam, qui Sanctos suos ita mirificat, collaudavit. Accepit ergo corpus domini sui, & in parva triremi imposuit, timens ne piratæ [remeantes] sanctum corpus deturparent, & ingresius in illam ad caput domini sui sedit, & fatigatus dolore, & timore obdormivit: Dei vero inspirante gratia, navicula a confluentibus undis in alto mari rapitur, & per tot vertigines aquarum usque ad oppidum, quod vocatur Hermiarde, s invehitur.

[30] [prodigiose transfertur.] Cum autem pædagogus se evigilasset, & omnia loca vidisset ignota, præter navim, obstupuit. Quod homines illius villæ videntes putaverunt esse phantasma. Sed postquam ab homine didicerunt, quid esset, magno gaudio gavisi sunt, & adduxerunt S. Gillebrium episcopum usque ad navim, ut videret, & intelligeret quid hoc esset. Ille vero postquam seriam rei cognovit, diligenter B. Helerii corpus ad Struenarlensem cum magnis laudibus deportari fecit. Ibique eum in nobili mausolæo XVII Kalend. August. sepelivit. Ubi per orationes ejus fiunt divina miracula, ad laudem & honorem Dei, cui est honor, & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ms. nostrum Gallicum hanc civitatem Morinensem receptissimo vocabulo recte vocat Teruannam: cum enim Teruanna esset Morinorum caput, potuit per antonomasiam civitas Morinensis appellari. Amplæ hujus urbis, quam Carolus V Imperator anno 1553 solo æquavit, hodie tantum rudera supersunt.

b Imbraculum hic sumitur, ni fallor, pro tecto, quia in illud decidit imber, vel imbricibus tegitur. Nisi forte quis cum Ms. Rothomagensi malit legere umbraculum pro loco ubi est umbra, qualis esse solet in porticu ecclesiæ.

c Ita necessario restituendus fuit hic locus; quia in Ms. hic edito legebatur: Deum diu noctuque exorabat taliter, ut contra spatulas & renes illius juxta strigliam (ponitur striglia barbare pro strigili) strictam ad terram, sub qua erant quatuor clavi acutissimi, ut subula alutoriis &c. In Ms. autem Rothomagensi æque vitiose: Deum die nocteque exorabat taliter, ut contra scatulas & renes illius erant aculei ferrei infixi in pariete; & ante pectus illius erat stragula strata ad terram, sub qua erant quatuor clavi acutissimi & sub alutatoriis infixi in terra &c.

d Id eo loco, ubi pedes ejus quiescere debebant.

e Illimabant tamquam lima pedes radebant, ut ex sensu colligo.

f Istius Sancti Vita illustrata est primo die Maii.

g Nantus vel Nanthus in Vita S. Marculphi dicitur esse locus in pago Constantino situs. Nunc teste Adriano Valesio in Notitia Galliarum pag. 369 vulgo vocatur Nanteüil. Olim a rivo decurrente nomen accepit: Nant enim antiquis Britonibus dicebatur rivus aquæ defluentis, ut Giraldus Cambrensis docet.

h Cancia, vel Quantia, qui & Quentus dicitur vulgo la Canche fluvius, qui oritur in Artesia ac per Picardiam fluens in mare Britannicum se exonerat.

i Indicatur hic, ut puto, Pontivensis comitatus in Picardia, qui ab aliis Pontinia, Pontitus, Ponticum, & vulgo Le Ponthieu dicitur. Jacet autem inter Quantiam fluvium & Boloniæ comitatum ad septemtrionem, & Somonam fluvium ad Meridiem.

k Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 583, erudite distinguit inter Vallisdunum situm in Caletis diœcesique Rothomagensi & Vallisdunas vel Valedunas in tractu Oximensi & diœcesi Sagiensi. Uter sit locus, de quo hic agitur, non facile dixero, nisi quis judicare velit posteriorem esse, quia major est affinitas inter litteras, quibus Valedunæ exprimuntur.

l Gersut, idem est quod Gersich, Gerseium, Gersoium, Jarseia, quibus omnibus nominibus eadem insula Cæsarea significatur; de qua sat fuse egimus in Comment. præv. num. 1 & 2.

m Suspicor esse pagum illum maritimum, qui in mappis Geographicis Normanniæ non procul ab Abrincis & portu S. Joannis designatur.

n Sic vocantur insulæ quædam Scotiæ ad Boream, in mari septemtrionali seu Caledonio. Forte illis piratis hoc nomen indidit auctor, quia erant harum insularum incolæ. Tamen in utraque Vita S. Marculphi dicuntur fuisse Saxones.

o In Actis jam aliquoties citatis dicitur S. Marculphus post hoc miraculum in eadem insula monasterium construxisse, & in eo monachos instituisse; quæ res plus quam trium dierum spatium exigit. Nisi quis hoc ita interpretari velit, ut id tantum ipsius jussu postea factum sit, de quo in his Actis S. Helerii nulla fit mentio.

p Qualis fuerit hic pædagogus nullibi exprimitur. Conjicio fuisse vitæ solitariæ socium vel magistrum. At quomodo auctor postea S. Helerium vocat hujus pædagogi magistrum ac dominum?

q Jam diu ante hæc tempora Wandali Gallias aliasque regiones devastaverant. Forte hic Wandalorum nomine, ut non raro fit, Septemtrionales piratæ intelliguntur.

r Mira sane phrasis ad exprimendum dum stabit orbis; quod auctorem velle significare patet ex contextu.

s De hoc aliisque nominibus, pro diverso scribentium genio mutatis, sat fuse egi in Comment. præv. num. 11 & sequentibus.

* al. Morianam

* al. umbraculo

* al. caprinis

* al. elationem

* al. indulcasti

* al. Pontificenæ

* al. Gersich

* al. Genets

* al. Ascretillum

* al. terram depopulati

DE S. MONULPHO EPISCOPO
TRAJECTI AD MOSAM IN BELGIO.

SUB FINE SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Monulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, cujus occasione quoddam prodigium examinatur.

Trajectum ad Mosam, olim episcopalis Belgii civitas, de qua fuse egit Henschenius noster in Diatriba de Episcopatu Trajectensi atque iterum in Exegesi de eodem argumento ante Tomum VII Maii edita cap. 12, [Hac die colitur in Auctariis Usuardinis,] plurimos olim habuit præsules sanctitate & miraculis illustres. Inter eos hac die occurrunt SS. Monulphus & Gondulphus, ejusdem ecclesiæ episcopi, quorum Acta, quoad fieri poterit, elucidanda sunt. Martyrologia ac Breviaria eos plerumque XVI Julii tamquam socios conjungunt, quia tunc coluntur & in plerisque Mss. eodem die mortui aut sepulti fuisse traduntur. Nos claritatis causa de illis separatim agimus hac ipsa die, quamvis aliqui recentiores Martyrologi eos die XXVI Julii collocent, quia forte in quibusdam tabulis legerant, eos VII Kal. Augusti ad Dominum migrasse. At potius cum pluribus Mss. legendum videtur XVII Kal. Augusti, quo die vetustissima Usuardi Auctaria eos celebrant: nam codex Rosweydinus, Lovaniensis, Ultrajectinus, Leydensis, Danicus, Bruxellensis aliique de ambobus eo die meminerunt, ut videre licet in Usuardo non ita pridem illustrato.

[2] Mirabile magis est, quam credibile, quod quidam codices Usuardini addunt de prodigiosa horum episcoporum resurrectione. [quorum aliqua stupendam historiam narrant,] Codex Hagenoyensis sic habet: In Trajecto super Mosam, depositio sanctorum confessorum Numolfi & Gundolfi, qui dicuntur illi duo defuncti episcopi fuisse, & per beatum Leonem Papam & ejus socios resuscitati, [qui] Aquensem ecclesiam cum aliis episcopis dedicaverut. Editio Lubeco Coloniensis rem ita narrat: In Trajecto inferiori (antiqui Trajectum superius vocant) super Mosam situatam *, sanctorum Monulphi & Gundulphi episcoporum & confessorum. Hi nutu Dei, ut fertur, vivi de eorum sepulcris surrexerunt, & cum beato Leone III Papa templum in Aquisgrano in honorem Dei Genitricis Virginis Mariæ consecraverunt. Quo facto Trajectum ad eorum sepulcra redierunt, & ad pristinam dormitionem se mutuo collocaverunt. Codex Greveni miraculum refert his verbis: Trajecto superiori super Mosam fluvium, sanctorum Monulphi & Gundulphi episcoporum & confessorum, quos ferunt de sepulcris surrexisse, & cum Leone Papa III templum Aquisgrani in honore sanctæ Dei Genitricis consecrasse, eoque officio expleto, in pristinam se quietem recepisse. Notari hic velim particulas dicuntur, ut fertur, ferunt, ubique additas, quæ non historicam certitudinem, sed sæpe popularem quamdam traditionem significant.

[3] [quæ etiam inscripta legitur Sanctorum tumulo,] Nihilominus huic narrationi præter quædam chronica adstipulatur Sanctorum illorum sepulcrum in Trajectensi S. Servatii ecclesia erectum, cui hodiedum insculpta legitur sequens inscriptio:


HOC
SACRO LOCO
SS. MONDOLPHI ET GONDOLPHI
XII ET XIII EPISCOPORUM,
HIC VI SÆCULO SEPULTORUM,
ANTIQUUM AC ALTUM E MARMORE
MONUMENTUM FUIT
CUM HAC MIRACULI ANNI DCCXCVII INSCRIPTIONE;
EXCITUS HAC ARCHA MONDOLPHUS, AQUISQUE DICATO
GONDOLPHUS TEMPLO SE REDDIT UTERQUE IERARCHA:
QUORUM SACRÆ RELIQUIÆ
POST ANNO MXXXIX
A NITARDO LEODIEN. ET GERARDO CAMERACEN. EPISCOPIS
CUM CORPORIBUS SS. VALENTINI ET CANDIDI
AD CRIPTÆ ARAM EXALTATÆ,
ET ITERUM ANNO MDCXXIII
A CLERO SOLENNITER SPECTATÆ AC ORNATIUS REPOSITÆ;
DEMUM ANNO MDCXXVIII
TOTIUS ECCLESIÆ PAVIMENTO INNOVATO,
ET D.o MONUMENTO HIC INFRA RECONDITO,
LAMINA HÆC
M. P.

[4] Imprimis video, in hac inscriptione esse manifestum parachronismum. Nempe in ea legitur, miraculum illud anno 797 contigisse in dedicatione ecclesiæ Aquisgranensis, [in quo parachronismus notatur.] cum tamen ea juxta Baronium aliosque tantum dedicata sit anno 804, quando Leo III summus Pontifex secunda vice ad Carolum Magnum in Germaniam venit. Imo ne quidem epocha anni 797 subsistere potest, si quis contendat in primo Leonis in Germaniam adventu eam ecclesiam consecratam fuisse, cum certum sit Leonem III anno 799 primum in Germaniam venisse. At facile in numerum, nondum a centum annis positum, hic error irrepere potuit. Ceterum ipsa stupendæ historiæ substantia mihi non satis certa videtur: nam mirum foret, rem coram tot testibus factam, a nullo synchrono litteris traditam fuisse. Mirum, ab Eginardo coævo & in rebus gestis Caroli Magni describendis diligentissimo hoc publicum prodigium omissum fuisse. Mirum denique, rem notatu dignissimam in Breviariis, Actisque Mss. miraculo posterioribus non exprimi.

[5] Plurimi recentiores hoc epitaphii testimonio nixi illud prodigium libris suis confidenter inseruerunt. Sed ne quid difficultatis dissimulare videar, [Joannes Placentius idem prodigium] Joannes Placentius ex Ordine S. Dominici, postrema laminæ positione antiquior, testatur in Catalogo omnium Antistitum Tungarorum, Trajectensium ac Leodiorum, idem miraculum suo tempore Sanctorum sepulcro inscriptum fuisse: nam, interposita parenthesi incertitudinem rei indicante, sic loquitur post vitam SS. Monulphi & Gondulphi: Quorum, inquit, tumba hactenus in navim Servatianæ basilicæ visitur, ibi utriusque gloriosa perseverat memoria. Cum enim Carolus Magnus Aquensem basilicam regia magnificentia exædificasset, essetque in votis tot accersire antistites illi consecrandæ, quot dies in annum recurrunt, & jam summæ duo deessent, aiunt, Monulphum & Gondulphum e sepulchro seu latebris emersisse, & illic ingenti affuisse miraculo. Qui (si libellis hujusmodi creditur) a Leone Quarto (Tertium dicere voluit) Pontifice Maximo benedictione accepta, inclinantes primo Aquisgrani, deinde etiam Trajecti se in mausoleum recepere.

[6] [probare nititur ex quibusdam monumentis,] Deinde idem scriptor vulgarem hanc narrationem sic confirmare nititur: Legi distichon (idem, ni fallor, quod modo exhibui) antiquissimis litteris in hac eadem tumba graphice exaratum, quod hæc ipsa aperte contestatur. Præterea Betasii talem inclinandi ritum, sibi velut a senioribus per manus traditum, incontaminate observant, quoties eam penetrant januam, qua Antistites sancti regressi creduntur. Puto, quod per Betasios hic intelligenda sit gens Belgica antiquis historicis Romanis nota, de qua Henschenius in Diatriba de episcopatu Trajectensi lib. I § 3 sic scribit: Reliquam autem Aduaticorum ditionem inhabitarunt Bethasii, quorum etiamnum vestigia remanent: nam ad Getam amnem in oppidi Haleni præfectura, pagus Betasia est, contracte Betsia vulgo Beets. Sed quicumque sint, parum refert. Audiamus Placentium, idem argumentum ita prosequentem: Confirmant ista, inquit, Brabantiæ Chronica in historia Caroli Magni libro secundo ad medium fere libelli, atque adeo multa vetustissima exemplaria Actorum episcopalium. Dolendum sane, quod non indicaverit, cujus ætatis sint vetustissima illa Actorum episcopalium exemplaria: sic enim forsan primum prodigiosæ hujus historiæ inventorem potuissemus deprehendere. Ego interim in omnibus nostris Actis Mss., ut supra monui, nullum hujus miraculi vestigium invenio.

[7] Parum hisce chronicis aliisque scriptis, vage citatis, [quibus non obstantibus illud negat Fisenus,] movetur noster Bartholomæus Fisen, dum in Historia Ecclesiæ Leodiensis lib. 5 ad annum Christi 799 num. 26 de Leonis Papæ & Caroli Magni congressu, ac templi Aquisgranensis consecratione agens ita rotunde pronuntiat: Nobilissimum fuisse conventum nemo dubitaverit, quando congrediebantur ambo summi Christiani nominis principes. Fabulosum tamen arbitror, quod nostratium plerique tradiderunt, desiderasse regem, adesse tot episcopos, quot annus totus dies numerat; qui post dicatum templum de Christianæ reipublicæ rebus consilia agitarent. Verum cum regis voto bini deessent episcopi, surrexisse de sepulcris suis Trajecti duos Monulfum & Gondulfum vita defunctos ante aliquot secula, & Aquis in istum se cœtum dedisse. Quo denique dimisso, ad sua sepulcra redierint. Falsum, inquam, id censeo: veterum enim scriptorum nemo prodidit, ullum Aquis habitum fuisse a Leone concilium. Quod celebratum est anno seculi sequentis nono; Leonem abfuisse certum est, Romæque postea probasse decreta Patrum Aquis congregatorum. Denique si tanto prodigio viventibus se inseruissent mortui pridem episcopi; neque umquam siluissent prisci illi scriptores, qui vel ediderunt, quæ oculis hauserant, vel illis temporibus proximi vixerunt, cum id tantopere faceret ad Caroli gloriam. Neque orbi Christiano mansisset ignotum, quod in oculis tot episcoporum, in suas deinde diœceses redeuntium, evenisset. Et vero auctoritatem concilio non levem addidisset ejuscemodi prodigium; eaque causa vel sola numquam silentii tenebræ tanti momenti rem abdidissent.

[8] Scio equidem Hadelinum Junium, Trajectensis ecclesiæ Canonicum, [in quem, scripta misera apologia, perperam invehitur] anno 1649 apologiam scripsisse contra P. Fisenum, atque inter alia in eum impotenter invehi, quia stupendam hanc historiam, coævis testimoniis destitutam, in dubium revocaverat. Verum hæc apologia barbaris phrasibus, puerilibus dicteriis, aliisque ineptiis scatet, & fundamentis adeo infirmis nititur, ut commiserationem potius quam refutationem mereatur. Specimen accipe in ea, qua de agimus, materia. Imprimis bonus ille canonicus affert inscriptionem Belgicam, nulla temporis nota distinctam. Deinde citat duos versiculos tumulo inscriptos. Denique, acsi res ad triarios rediisset, firmissimum suum argumentum P. Fiseno opponit. Tertium, inquit, ejusdem miraculi testimonium est, quod certa imago Deiparæ Virginis, adhuc hodie videatur posita foris super vestibulum nostri templi portæ, quæ vocatur Beata Maria Aquensis; ideo nimirum, quod præfati Sancti redeuntes Aquisgrano Trajectum, inibique recta platea ad suum tumulum palpabiliter procedentes, referuntur tunc per cives Trajecti viventes, visi ante introitum nostri templi portæ inclinasse ambo, honoris ergo, capita sua dictæ imagini. Tunc quasi obtenta jam victoria gloriabundus exclamat: Quid ad hæc diceret Fisen? Si Fisenus ad similes nugas respondere voluisset, dixisset haud dubie, totam illam assertionem inniti levibus vulgi narratiunculis, nescio quo primum tempore fabricatis. Peteret sibi probari allatorum monumentorum antiquitatem. Merito in dubium revocaret, an jam eo tempore, quo novum templum Aquisgranense Deiparæ Virgini dedicabatur, jam Beata Maria Aquensis supra portam ecclesiæ Trajectensis collocata fuerit.

[9] Ceterum quam credulus fuerit bonus ille vir, [Hadelinus junius vir nimis credulus.] vel ex eo satis apparet, quod acriter objurget P. Fisenum, quia S. Servatii cum Christo cognationem, & longævam trecentorum annorum ætatem negaverat. Juvat ipsum audire quantumvis iratum, & post straminea sua argumenta sic concludentem: Verum acerrimus censor ille (scilicet Fisenus) contra ecclesiæ doctrinam præ ceteris sapere præsumpsit, neutiquam tamen nunc, prout nec tunc, prudenter; & in indifferentibus sentiendum est, ut plures, Is vero volens sciolus solus videri, inconsiderate subministravit ipsis, qui foris sunt, ansam improperandi Catholicos præcones referre plebi fabulas, unde scandalum perniciosum, Quasi vero non liceat viris eruditis, qualis fuit P. Fisenus, in historiæ veritatem inquirere, & ex ea fabulas eliminare. Certe Henschenius noster, acerrimus alioquin ecclesiæ Trajectensis defensor, eamdem de S. Servatio fabulam explosit in Exegesi cap. 2. Nos porro idem opus prosequentes quotidie improbum laborem impendimus, ut in Sanctorum Legendis vera a falsis discernamus. Quod autem addit Junius de dato heterodoxis scandalo, frivolum est: nam potius illis præbetur scandalum, dum vident stupendas historias sine ullo rationum pondere pertinaciter defendi; contra vero dum animadvertunt, ab ipsis Catholicis Acta Sanctorum, quæ interdum ab otiosis hominibus citra ullum veri discrimen conscribebantur, diligenter discuti, & genuina a fictitiis distingui, paulatim ea, quæ antea spernebant, pluris incipiunt, & ad Catholicam fidem amplectendam inducuntur, uti fusius ostendit Papebrochius in Responsionibus ad articulum 2, num. 33 & 34. Præterea si heterodoxi, pervicaci malitia & superbia non excæcati, Acta nostra legerint, videbunt continuam Ecclesiæ traditionem, & religionis Catholicæ veritatem, tot tamque certis miraculis confirmatam, ut ad fidem nostram demonstrandam dubiis, multo minus falsis historiis, opus non esse ultro confessuri sint.

[10] [Canonicus Aquisgranensis caute idem miraculum narrat.] Petrus a Beeck B. Mariæ canonicus & ad D Adalbertum Præpositus in sua Historia Aquisgranensi anno 1620 impressa, cap. 4 agens de celebri hujus ecclesiæ consecratione, modestius & cautius eamdem SS. Monulphi & Gondulphi resurrectionem sic narrat: Acta sacratio anno gratiæ DCCCIV, præsentibus quamplurimis Metropolitanis, Episcopis, Abbatibus, in frequentia Ducum, Marchionum, Comitum &c. Admiratione dignissimum est, quod referunt plurimi Chronicarii, & ex iis etiam P. Petrus Canisius in suo Martyrologio; licet alii hanc narrationem ad lapidem lydium examinandam censeant, quod cum Christianissimus Imperator Karolus ad dedicationem hujus magnificentissimæ basilicæ tot adesse voluisset episcopos, quot in anni circulo sunt dies, hoc est trecentos sexaginta quinque; ac duo deessent, Monulphus & Gondulphus Tungrenses Præsules, fato functi inhumatique in medio ecclesiæ Trajectinæ ad Mosam, D. Servatio sacræ, e suis latebris emerserint, & hic ingenti gaudio affuerint; consecratione rite peracta acceptaque benedictione ab Apostolico, cunctis stupore defixis, recesserint sua monumenta repetentes. Fateor me esse ex numero eorum, qui censent, hanc narrationem ad lapidem lydium examinandam, atque adeo prodigiosam illam historiam a me admittendam non esse, donec Trajectenses aut quicumque alii solida antiquitatis tetimonia protulerint. Sed ne diutius iis immoremur, ad Sancti nostri cultum redeamus.

[11] Florarium nostrum Ms. de utroque episcopo hanc habet annuntiationem: [Florarium Ms. tradit compendium Vitæ S. Monulphi,] In Trajecto super Mosam, depositio sanctorum episcoporum Monulphi & Gondulphi. Collecta. Deinde de S. Monulpho sic prosequitur, & sequens texit elogium: Quorum primus erat heres & dominus oppidi Dynantensis, jam proh dolor nostris temporibus destructi, scilicet anno salutis MCCCCLXVI; omniumque prædiorum suorum sanctum Servatium scripsit heredem. Templum aliud super membra sancti Servatii construxit, & id in altiori loco, eodem tamen, transtulit, ac ecclesiam septimo Idus Julii dedicavit. Is fundavit Trajecti ecclesiam beatæ Mariæ, ubi sedem transtulit episcopalem: transtulit etiam corpus sancti Servatii. Hic visitaturus castrum hereditatis suæ, ut dictum est, Dyonantum, transiens per silvam delectabilem juxta fluvium Legiam, vidit signum crucis instar ignis rutilantis de terra usque ad cælum elevari. Eja, inquit fratres, comitibus suis: Legia est locus, quem Dominus elegit ad salutem multorum, quæ per merita cujusdam servi sui postmodum magnifice illustrata summis æquabitur civitatibus; in qua etiam idem servus Episcopus nostræ ecclesiæ martyrizabitur. Oratorium igitur in loco visionis ad honorem Cosmæ & Damiani dedicavit. Tandem videns beatus Monulphus finem sibi imminere, omnibus benigne peractis, feliciter migravit ad Christum. Sepultus in medio ecclesiæ Servatianæ, sicut & usque hodie claret. Eadem ferme habet Magnum Chronicon Belgicum anno 1607 Francofurti a Joanne Pistorio editum. Quomodo autem intelligi possit, quod hic obscure & confuse indicatur de translatione sedis episcopalis, [& præter recentiores Martyrologos, eum celebrant Breviaria Tungrense, Trajectense & Leodiense,] explicat Henschenius noster in Exegesi tomo VII Maii præfixa cap. 9.

[12] Præter Molanum, Felicium, Galesinium, Ferrarium, Saussayum, Castellanum aliosque recentiores Hagiologos, qui de utroque Sancto nostro meminerunt, præcipue S. Monulphum celebrant antiqua Breviaria. Vetus Breviarium Tungrense colit eos sub ritu duplici, & vitam S. Monulphi describit novem propriis lectionibus, quæ cum Actis, postea primo loco dandis, ferme conveniunt. Antiquum item Trajectense Breviarium secundum ordinarium ecclesiæ sancti Servatii celebrat festum eorumdem Sanctorum ritu triplici, ut olim loquebantur, & utriusque gesta in Lectionibus & Responsoriis refert eo fere modo, quo in Actis postea excudendis continentur. Quare illud Officium hic exscribere operæ pretium non est. In Breviariis Leodiensibus, anno 1514, 1520, 1558 impressis, tantummodo fiebat de his Sanctis episcopis commemoratio sub hac collecta: Exaudi Domine populum tuum, & sanctorum confessorum tuorum atque pontificum Gondulphi & Monulphi solennia celebrantem & temporalis vitæ tribue pace gaudere, & æternum reperire subsidium. Per &c. In Officiis autem ecclesiæ Leodiensi propriis, anno 1623 editis, & Breviario ejusdem ecclesiæ anno 1636 typis excuso sit Officium semiduplex, in cujus secundo Nocturno recitantur tres Lectiones sequentes.

[13] Lectio IV. Monulphus genere & virtutibus nobilis beato Domitiano vicesimus primus ordine successit Tungrensis episcopus, [cujus postremi Lectiones propriæ exhibentur.] homo justus, doctor bonus, orphanorum & peregrinorum pater. Hic, Tungris devastatis, Trajectum devotione erga sanctum Servatium frequentans, ad ejus sepulcrum Deo superædificavit templum, & collatis sui patrimonii prædiis, clericos ibidem divino servitio instituit. Lectio V. Diversa quoque tum ibi, tum aliis locis sacra erexit ædificia. Inter quæ, & suborta etiam illi ad Legiam splendidissimæ crucis apparitione, prophetico eum prænuntiasse spiritu, locum illum a Deo ad multorum salutem electum, ac meritis alicujus servorum Christi, summis civitatibus adæquandum; insuper oratorio ibidem ad honorem sanctorum Cosmæ & Damiani martyrum constructo, primordia ecclesiæ civitatique Leodiensi excitasse, constans traditio est. Lectio VI. Martyrium postea confecit eodem loco sanctus Lambertus Tungrensis etiam episcopus, cujus merito paulatim is in tantam civitatem & provinciam evectus est, ut non vanum fuisse Monulphi oraculum satis comprobet. Præfuit autem triginta novem circiter annis; eique in pace defuncto, ac in basilica sancti Servatii prædicta sepulto, successit Gondulphus, generis etiam nobilitate & vitæ sanctimonia, eruditioneque conspicuus: qui cum gregem sibi commissum septem circiter annis curasset ac interea vicinis etiam populis adhuc infidelibus magno fructu euangelizasset, quievit in Domino, & juxta beatum Monulphum sepultus est.

[14] [Baldericus scriptor sec. XI de illius translatione meminit.] Antequam hunc paragraphum concludam, juvat præcipuum antiquæ venerationis testimonium, etiam in lamina sepulcrali indicatum, hic ex auctore synchrono proferre. Est is Baldericus, primo aliquot episcoporum Cameracensium secretarius, ac postea Noviomensis & Tornacensi episcopus, qui seculo XI de SS. Monulphi & Gondulphi translatione, circa annum MXXXIX facta, sic scribit in Chronico Cameracensi lib. 3, cap. 56. Subsequente autem mense Augusto, cum ipso rege Trajectum venit Domnus Episcopus (videlicet Gerardus I Cameracensis antistes) & rogatu episcopi Nihardi levavit corpora sanctorum confessorum Gondulphi & Monulfi, acceptis sibi inde reliquiis; & consecrata est ibi ecclesia in honore sancti Servatii. Plura de hac re videri possunt tom. 2 Junii die VII, de SS. Valentino & Candido pag. 11 & 12. Hactenus dicta ad horum Sanctorum cultum stabiliendum sufficiant. Jam varios Actorum scriptores enumeremus, ac dein aliquas Vitæ Monulphianæ partes illustremus.

[ANNOTATUM]

* lege situato

§ II. Sancti Acta, stirps, episcopatus & mors.

Primus & S. Monulpho synchronus Gregorius Turonensis de miraculoso S. Servatii Trajectensis episcopi sepulcro agens in libro de gloria Confessorum cap. 72, [Scriptores noti,] eadem occasione de Sancto nostro sic meminit: Procedente vero tempore adveniens in hanc urbem Monulfus episcopus templum magnum in ejus honorem construxit, composuit, ornavitque, in quod multo studio & veneratione translatum corpus magnis nunc virtutibus pollet. Alter est Harigerus abbas Lobiensis, qui exeunte seculo X floruit, atque apud chapeavillum tom. I, cap. 32 de Sancto nostro episcopo sic scribit: S. Domitiano rebus humanis exempto, & apud Hoyum in ecclesia sanctæ Dei Genitricis sepulto, beatus Monulphus successor, episcoporum vigesimus primus in sancti viri (scilicet Servatii) honore templum honorificum erexit, & ejus corpus cum digna reverentia in eo transvexit, sedemque pontificalem illic deinceps esse constituit, in cujus ecclesiæ medio corpus suum humari mandavit. Denique tertius scriptor, quem novimus, est Ægidius Leodiensis ex Ordine Cisterciensi Aureæ Vallis monachus, qui circa medium seculi XIII vixit. Is Harigeri abbatis Lobiensis & Anselmi canonici Leodiensis scripta additionibus auxit, atque inter alia res a SS. Monulpho & Gondulpho gestas copiose posteritati tradidit. At cum illæ a Chapeavillo tom. I, cap. 33 editæ sint, & a Mss. nostris parum differant, ea hic jam recensebimus, & ex iis postmodum unum alterumve typis committemus.

[16] Sunt panes nos quinque Mss. exemplaria, quæ Vitam S. Monulphi continent. [& Mss. anonyma] Primum quidem est ecgraphum Rubeæ Vallis, quod est Canonicorum Regularium S. Augustini cœnobium, non procul Bruxellis Dissitum. Id autem desumptum est ex Ms. Hagiologio Brabantino, quod ibidem hactenus conservatur. Convenit quoad substantiam cum editione Chapeavilli, exceptis paucis, quæ suo loco indicabo. Alterum Ms. erutum est ex bibliotheca Canonicorum Regularium S. Martini Lovanii, quod ad distinctionem Lovaniense appellabimus. Maxime illud convenit cum Lectionibus, in veteri Breviario Trajectensi impressis. Tertium exstat in codice nostro Ms., qui episcopos Trajectenses ordine recenset, eorumque gesta describit. Codicis antiquitatem ignoro; saltem ex characteribus non apparet admodum antiquus. Illius scriptore episcopatus epocham, ab aliis omissam, satis recte annotavit; sed hinc inde Acta longioribus phrasibus, & sententiis, e sacra scriptura depromptis, amplificavit. Quapropter eum ceteris posteriorem esse suspicor.

[17] Quartum Ms. prodit e bibliotheca Ultrajectina S. Salvatoris, [quæ S. Monulphum memorant.] quod aliis brevius est, atque adeo vetustius videtur, quamvis illius ætatem exacte non noverim. Illud, observatis variationibus notatu dignis, post hunc Commentarium primo loco edemus. Quintum denique est fragmentum quoddam Actis S. Servatii immixtum, quod ideo typis mandabimus, quia auctoris ætas aliquatenus colligi potest: nam scriptor narrans miracula S. Servatii, inter alia narrat unum, quod inquit, in gloriam viri, nostrique beatissimi Servatii nuper fecit manus excelsa Altissimi. Deinde in fine sic concludit: Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis MLXXXVIII, Indictione XI. Suspicor auctorem esse Jocundum presbyterum qui, teste Henschenio in Annotatis ad miracula S. Servatii cap. 8, Historiam Servatianam concludit eodem anno 1088. De hujus scriptoris levi credulitate plura habet idem Henschenius in Commentario prævio ad Vitam S. Servatii cap. 3, & in Exegesi jam aliquoties citata cap. 2. Cum tamen aliorum Mss. ætas nos lateat, hoc postremum scriptum, quamvis non undequaque probandum, etiam vulgabimus & secundo loco curiosi lectoris oculis subjiciemus, postquam aliqua Actorum puncta prius discusserimus.

[18] [Ex unanimi scriptorum consensu,] Quidam scriptores nobilem S. Monulphi prosapiam obscurius, alii clarius expresserunt. In Ms., quod secundo loco edemus, ita legitur num. I: Descenderat autem hic ex magnis natalibus regum Francorum, & divinæ atque humanæ scientiæ litteras accepit in aula eorum. Postea num. 2 Castrum Deonantum vocatur ejus hereditarium bonum. In Ms. autem Lovaniensi ejus nobilitas generatim sic indicatur: Sanctus Monulphus, cui nobilitate & sanctitate non erat secundus, in pontificali regimine sanctæ Trajectensis ecclesiæ jam vicesimus primus successit. Eodem fere modo habent Breviaria & Acta nostra Mss., quæ etiam de castro Dionantensi, tamquam illius hereditate, meminerunt. Attamen in Ms. Rubeæ Vallis tantummodo dicitur tam generis quam morum præclarus nobilitate, at de castro Dionantensi nulla fit mentio.

[19] [fuit nobili stirpe genitus,] Codex noster Ms., Trajectensium Episcoporum gesta describens, stirpem illius magis distincte determinat hoc modo: Hic tam generis, quam morum nobilitate præclarus [erat]: fuit namque filius comitis Dyonantensis, ex filia comitis Hostiensis, & cantor ecclesiæ Trajectensis superioris. Fortasse hunc codicem vidit Joannes Placentius Dominicanus, quando in suo Catalogo sic scripsit: Monulphus collegii Servatiani cantor, filius regis Dionanti ex Hostiensis comitis filia, habenas moderari cœpit anno salutis quingentesimo sexagesimo primo. Jam dudum Majores nostri in Appendice 2 ad Exegesin, tomo VII Maii præmissam, observarunt, perperam scriptum esse Hostiensis pro Diostensis. Jacobus Lobbetius noster in Gloria Leodiensis ecclesiæ cap. 3 ait, quod fuerit S. Monulphus Dionantensis toparchæ filius, ex filia comitis Lossensis. In Appendice proxime citata etiam ostenditur, quod idem fuerit comitatus Lossensis ac Diostensis. Quidquid sit, ex communi Actorum consensu patet, S. Monulphum nobili stirpe progenitum & castri Dionantensis heredem fuisse. Nunc aliqua ad episcopatum ejus spectantia discutiamus.

[20] [& verosimillime episcopus Trajectensis ad Mosam;] Præcedenti potissimum seculo inter eruditos orta est quæstio, an Trajectum ad Mosam habuerit aliquando proprios suos episcopos, aliis id asserentibus, aliis autem acriter negantibus. Henschenius noster ecclesiæ Trajectensis defensionem suscepit, atque in Diatriba ac postmodum in Exegesi jam sæpe memorata demonstravit, S. Servatii successores usque ad S. Hubertum, proprie dictos fuisse episcopos Trajectenses, licet interdum Tungrenses appellentur, eo quod decem eorum prædecessores Tungris habuerint episcopalem cathedram, quam S. Servatius primo Trajectum ad Mosam transtulit. Opposuerunt se quidem Henschenio varii scriptores, sed irrito hactenus conatu: nam talia sunt sententiæ illius argumenta, ut quemvis, patriæ amore aut aliis motivis non præoccupatum, ad agnoscendam veritatem movere debeant. Quare Magistri mei opinionem hic amplector, & S. Monulphum Trajectensem episcopum fuisse affirmo; verum, ne actum agam, æquum lectorem ad illius rationes in citatis opusculis expendendas mitto. Interim alia examinemus.

[21] Quæri posset, quotus fuerit ecclesiæ Trajectensis episcopus, [pro vario autem computu numeratur ordine XI vel XII Trajectensis & XXI Tungrensis,] cum Acta in eo computu pluri mum differant. Quædam enim eum undecimum, alia duodecimum, alia denique vigesimum primum appellant. Sed hanc computandi rationem, quantumvis diversam, facile conciliabimus, si meminerimus, Tungrenses episcopos, ex quibus orti sunt Trajectenses, interdum ita computari, ut unam eamdemque episcoporum constituant seriem. Codex noster Ms. continens Historiam episcopalem ecclesiæ Trajectensis ad Mosam sic Sancti Vitam inchoat: Monulphus in regimine sanctæ Trajectensis ecclesiæ duodecimus episcopus, omnium gratiarum possessione pleniter suffultus, beato Domitiano successit. Recte duodecimus, si annumeretur S. Servatius, qui cathedram episcopalem primus Trajecti collocavit. Etiam cum aliis scriptoribus vocari potest undecimus, si, relicto S. Servatio Tungrensi & Trajectensi episcopo, initium sumatur a S. Agricolao, qui tantum Trajecti primus sedit. At quo pacto, inquies, dici poterit fuisse vigesimus primus, quemadmodum habent Harigerus Lobiensis abbas, Ægidius ab Aurea Valle, aliique Actorum scriptores? Si nempe, ut supra innui, Tungrenses & Trajectenses præsules una serie numerentur, & exordium ducatur a S. Materno primo Tungrensium episcopo, S. Monulphus erit ordine vigesimus primus, uti manifestum fiet intuenti Catalogum Henschenianæ Exegesi præfixum. Recte hanc distinctionem facit Magnum Chronicon Belgicum, quod a Pistorio editum sic habet pag. 20: Sanctus Monulphus XXI Tungrensis episcopus, & XI Trajectensis cœpit anno Domini DLX. Nunc de episcopatus epocha pauca addamus.

[22] Pleraque Mss. nostra episcopatus epocham non signant. [quam cathedram probabiliter adiit anno 560 vel 561,] Solus codex Ms. Trajectensis eam sic diserte exprimit: Postquam autem unanimi consensu plebis & cleri, una cum regni principum auctoritate ad Trajectensis ecclesiæ cathedram esset admissus circa annum Domini quingentesimum sexagesimum primum, ut amplificaret Dei sanctitatem, templum aliud novum atque majus erexit. Hunc annum etiam sequitur Joannes Placentius aliique recentiores; alii tamen episcopatum ejus uno alterove anno priorem faciunt. Lobbetius noster in Gloria Leodiensis ecclesiæ pag. 46; notato in margine anno 571, eum decennio posteriorem facit. Magnum Chronicon Belgicum, ut numero præcedenti vidimus, episcopatus ejus initium ano 560 collocat. Placet mihi præ ceteris epocha codicis Trajectensis vel Magni Chronici Belgici, quamvis exacte definire non possim, uter annus sit præferendus. Cum enim S. Domitianus, S. Monulphi decessor, obierit circa annum 560, ut in Commentario prævio ad illius Vitam die VII Maii illustratam traditur, potuit ei S. Monulphus anno eodem vel sequenti succedere. Nec verosimile est, inter illius & S. Domitiani episcopatum magnum intervallum fuisse, cum nulla dilationis causa appareat aut assignetur.

[23] [& rexit triginta novem annis.] Ex episcopatus initio, circa annum 560 vel 561 fixo, colligi posset annus, quo Sanctus noster vita functus est, si de episcopatus duratione certo constaret. Sed hic iterum Mss. nostra inter se discrepant: etenim illud, quod secundo loco hic edemus, in fine sic habet: Considerans tandem finem vitæ imminere, in medio ecclesiæ, in qua non minus atque XLII annos sederat, designavit locum sepulturæ & in Domino obdormivit. In Ms. Rubeæ Vallis ita legitur: Omnibus vero digne peractis, in medio ecclesiæ, in qua fere XL annis fuerat episcopus, designavit locum suæ sepulturæ. Codex Trajectensis etiam notat, eum circiter quadraginta annis ecclesiæ Trajectensi præfuisse. Ms. Lovaniense ait, eum in medio ecclesiæ, in qua per XXXIX circiter annos fuerat episcopus, sepultum fuisse. Eodem modo loquitur Ægidius Aureæ Vallis, & Breviarium Leodiense. Ms. nostrum Ultrajectinum, mox primo loco exhibendum, Magnum Chronicon Belgicum, Joannes Placentius, Fisenus noster, aliique scriptores diserte asserunt, S. Monulphum triginta novem annis ecclesiam suam rexisse. Cum igitur ex plurium consensu hæc XXXIX annorum gubernatio probabilior videatur, & verosimiliter anno 560 inceperit, mortem ejus plane sub finem seculi VI colloco, licet Claudius Robertus in sua Gallia Christiana, & Sammarthani in Catalogo episcoporum Leodiensium illius mortem anno 609 figant. Jam duplicia Sancti nostri Acta, de quibus jam abunde diximus, subjungemus.

VITA PRIMA AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris cum aliis quatuor Mss. collato.

Monulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

BHL Number: 6017


EX MSS

Defuncto beato Domitiano a, beatus Monulphus in pontificali sede vigesimus primus Tungrensis b successit episcopus. [S. Monulphus, exstructa S. Servatio ecclesia, Leodium venit,] Hic tam genitura, quam morum præclarus nobilitate, ut amplificaret Dei sanctitatem, templum aliud, atque amplius construxit, & beati membra Servatii in eodem loco altiori transtulit, miroque modo decoravit, ac septimo Idus Julii dedicavit. Dyonantum c deinde visitaturus castrum hereditarie suum, in proficiscendo cominus conspicatur villam in valle sitam inter opaca nemorum, inter ardua montium, fontibus atque fluviolis per prona decurrentibus valde delectabilem, atque irriguam: nam ab occidentali, & septemtrionali plaga, montibus, & siluis maximis claudebatur; per meridionalem vero partem Mosæ * fluvius, reducto & curvato paululum sinu ambiens, inaccessibilem faciebat.

[2] [& prophetico spiritu secuturam ejus celebritatem prædicit.] Hunc locum cum beatus Monulphus episcopus quadam die cum suis comitibus intrasset, & captus situ, & amœnitate ejus substitisset, vocabulum loci quæsivit, & Legiam d nominatam audivit, moxque prophetico tactus spiritu: Eja, inquit adstantibus, locum quem Dominus ad salutem multorum suorum fidelium elegit, & quem per merita cujusdam servi sui postmodum magnifice illustratum summis civitatibus æquabit, statimque descendit, & locum orationis designavit, constructamque ecclesiam in honore sanctorum Cosmæ, & Damiani martyrum, Domino consecravit, quam postmodum sanctus Lambertus e martyr, suo sacro sanguine nobilitavit. Pontifex vero Monulphus rediens Dyonantum, omnium prædiorum suorum beatum Servatium f scripsit heredem, cujus devotionis plenariam a Domino recepit mercedem. Qudo etiam sic sensibiliter probatum est.

[3] In diebus ipsius sacerdotii quidam de magnis principibus obiit, [Principis animam] illumque Sanctus sepelire rogatur. Surrexit propere, & ecce habet obviam grandem & tenebrosam silvam, dæmonibus, ut aiunt, errore gentilium olim dedicatam. Quam ingressus cum famulis suis, quasi fremitum equorum, rugitum leonum, aliarumque bestiarum voces diversas sensit, in quorum medio tamquam parvulum amarissime flentem, & sine intermissione clamantem: Currite omnes, & succurrite audivit. Sistit gradum, signare se cupit, levat manum, riget dextera, silet lingua, frons pallet, oculi languent, vox faucibus hæsit coma in vertice stetit, horror & mœstitia sicut nubes obduxerat floridam Pontificis faciem, ipsi etiam pueri ejus majores quoque & fortiores hoc terrore prostrati in terram ceciderunt quasi mortui.

[4] Post hæc Antistes reversus in se, levansque oculos, vidit juvenem vultus pulcherrimi adstantem sibi, [e purgatorio liberat,] & dicentem: Confortare Pater, & formidare noli: ex voluntate enim Omnipotentis, hoc judicium videre meruisti: nam anima principis quam commendare venisti, a spiritibus immundis g tenetur, affligitur, cruciatur, & nisi cito accurreris, ad inferni h claustra detrahent eam. Redi ergo in civitatem ad tuos, & orationes, eleemosynas, jejuniumque fac fieri in universo populo. Postea vero cum hic regressus fueris, si nihil horum audieris, tuis orationibus Altissimo oblatam, & in pace noveris eam receptam. Hoc dicto pueros Antistitis levavit, atque confortavit & postea recessit, & omnibus rite peractis, tertia lux oritur, Pontifexque eamdem silvam ingreditur, & ecce silentium, pax ubique & gaudium. Ergo lætus pertransit, mortuumque sepelivit, proponens in medio, quæ viderat in eremo i. Qui prius flebant & dolebant, [gaudebant] glorificantes eum, cujus precibus erat ab inferis liberatus.

[5] Regressus autem Pontifex beatum Servatium, per quem Dominus suo tempore terrigenis plurima præstitit beneficia, [& ostensa sua erga S. Servatium munificentia, sancte ex hac vita migrat.] mirabiliter glorificabat in auro, & argento, & quibus in ministerio opus est divino, addens familiam & prædia, cum in terrenis possessionibus esset locupletissimus. Videns autem sibi imminere finem vitæ, non expavit, sed confortatus in Domino, cunctum populum per triduum sine intermissione docuit, & monuit, ut semper parati essent occurrere Christo, quasi venienti ad judicium. Omnibus vero digne peractis, in medio ecclesiæ in qua per triginta novem annos fuerat episcopus, designavit locum sepulturæ, ubi sepultus est cum magno honore XVII Kalend. Augusti, sicut hodie videtur in eodem templo.

ANNOTATA.

a Vita hujus S. Præsulis ad diem VII Maii in Actis nostris illustrata est.

b Quo pacto vocetur XXI episcopus Tungrensis in Comment. præv. num. 21 explicatum est.

c Dinantum seu Dionantum, vulgo Dinant, oppidum Belgii in ditione Leodiensi ad Mosam fluvium, quod 12 leucis Leodio & 5 Namurco distat.

d Legia nunc communiter vocatur Leodium, estque ampla & satis nota civitas ad Mosam sita, de cujus origine & etymologia plura habet Adrianus Valesius in notitia Galliarum pag. 270.

e Fuit is XXIX episcopus Tungrensis, de quo agetur suo tempore.

f Id est ecclesiam, a se ædificatam, in qua S. Servatii ossa honorifice sepeliverat. De S. Servatio actum XIII Maii.

g Animas in purgatorio detentas a dæmonibus cruciari contra fidem non est, cum id doceant aliqui Catholici, quamvis contrarium tueatur S. Thomas in Supplemento.

h Id est ad profundiora Purgatorii loca, uti explicat Chapeavillus: nam credimus, mortuos in peccato mortali æternis pœnis cruciari, nullisque viventium precibus posse juvari.

i Id est publice propalabat, quæ in solitaria silva viderat.

* al. Mosa

VITA SECUNDA AUCTORE FORSAN JOCUNDO PRESBYTERO
Ex Ms. Trajectensi cum aliis collato.

Monulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

BHL Number: 6016

EX MSS.

[S. Monulphus episcopus piis ædificiis,] Post obitum S. Domitiani & apud quoddam oppidum, quod vulgo dicitur Hoium, olim autem Benefacta a, in basilica gloriosæ virginis Mariæ sepulti, in regimen ejusdem ecclesiæ successit vir magnificus, nomine Monulfus, cui eo tempore, uti relatione venerabilium virorum agnovimus, nobilitate morum, excellentia meritorum non erat similis. Descenderat autem hic ex magnis natalibus regum Francorum, & divinæ atque humanæ scientiæ litteras accepit in aula eorum. Ad virilem perventus ætatem contulit se Trajectum, B. Servatii in palatium; ibi magis magisque in doctrina, pietate, virtutibus profecit. Adeptus episcopalem dignitatem, erat doctor bonus, homo justus, pater orphanorum, viduarum & peregrinorum. Sane inter insignia virtutum in honore B. Servatii, quia minus erat ad tanti viri gloriam, aliud templum erexit magnum, ornavitque decore; corpus ejus in eo digna reverentia transtulit, & clericos Deum timentes atque in amore superno ferventes addidit non paucos, qui sub ipso militarent.

[2] [& operibus intentus,] Digne Deo mysteria sacra quotidie peragebat; jejuniis, orationibus, vigiliis vacabat, nec tamen proximis operam navare cessabat. Pax & tranquillitas eo tempore undique erat. Hinc pontifex hic Tungrensem voluit reædificare civitatem; sed protinus a Deo percussus post multos dies vix mortis evasit periculum b. Rediit Trajectum, ibique ex propria hereditate monasteria statuit plura, ex quibus, ut aiunt, adhuc superest unum sancta Maria tuum; quia peccatis principum agentibus, multo post tempore alio translata pontificali dignitate, res omnium ecclesiarum translatæ sunt, ideoque ipsæ ecclesiæ dilapsæ; solum templum S. Servatii permansit. Eo tempore populus valde dilatatus fuit, principes novi surrexereunt, qui more luporum devorabant bona justorum. His se viriliter opposuit episcopus gloriosus, auctoritate, nobilitate, doctrina, virtutibus pollens.

[3] Cum castrum visitaret Deonantum, quod erat suum & hereditarium bonum, [futuram Leodiensis civitatis gloriam prædicit,] venit ad quamdam villam aquis montanis jucundissimam. Admiratus quæsivit nomen. Audito Legia; Bene inquit Legia, quia elegit eam Dominus in hereditatem sibi. Statim descendit ex equo, locum orationis designavit, velocius ædificatum in honorem Cosmæ & Damiani consecravit, in quo B. Lambertus postmodum interfectus, hodie magnifice gloriatur in Christo. Reversus Trajectum, congregata multitudine civium & venerabili senatu sub regula viventium, omnium, quæ possidebat, quæque ædificaverat, B. Servatium fecit heredem & principem.

[4] Quidam ex majoribus regni dives valde obiit in illa regione; [& principis anima] ad ipsum sepeliendum a parentibus rogatus, iter ingressus ad silvam grandem & tenebrosam, dæmonibus, ut aiunt, errore gentilium olim consecratam ubi pervenit, fremitum equorum, rugitum leonum, aliarumque voces bestiarum audivit, & vocem quasi parvuli amarissime flentem & sine intermissione clamantem: Currite, currite; juvate, juvate. Sistit se, manum ad se signandum levat, obriguit & magnus tremor illum invasit, ministri quasi mortui in terram conciderunt.

[5] [e flammis piacularibus liberata, pie motitur.] Beatus Monulfus paululum ad se reversus ad cælos dum oculos levat, vidit pulcherrimum sibi juvenem astantem & dicentem: Confortare pater mi, & noli formidare. Ex voluntate enim Omnipotentis hoc judicium illi quandoque in salutem tu domine agnoscere meruisti: anima namque principis, quam commendare venisti, a spiritibus tenetur malignis, & nisi citius occurreris ad infernum detrahent. Redi ad tuos, orationes, jejunia, eleemosynas fac fieri triduo; tunc regredere huc & videbis, quæ facta sint. At tum si nihil horum audieris, quæ modo nosti, tuis orationibus Altissimo esse oblatam & in pace receptam certissime scias. Hoc dicto omnes pueros elevavit & statim disparuit. Episcopus ad suos reversus & omnibus rite peractis ad sepulturam principis festinavit, silvam tuto transiit, neque quidquam vidit vel audivit; parentibus c & amicis, quæ obvenerant, indicavit ad exemplum; qui Deo gratias egerunt, & Episcopo, cujus intercessione anima filii a tantis malis liberata [fuerat.] Considerans tandem finem vitæ imminere, in medio ecclesiæ, in qua non minus atque XLII d annos sederat, designavit locum sepulturæ, & in Domino obdormivit.

ANNOTATA.

a Oppidum in Leodiensi ditione, medium inter Leodium & Namurcum, quo olim Benefactum appellatum fuisse etiam testatur Baudrand in sua Geographia.

b Hoc in plerisque aliis Mss. non invenitur, idemque narratur de S. Gondulpho. Quare non mirarer, hic factam esse quamdam hujus rei confusionem.

c In aliis Mss. nullibi parentum fit mentio.

d De hoc numero, ob omnibus aliis Mss. discrepante, egi in Comment. præv. num. 23.

DE S. GONDULPHO EPISCOPO
TRAJECTI AD MOSAM IN BELGIO.

INITIO SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti elogia, stirps, episcopatus & Acta.

Gondulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

AUCTORE G. C.

Multa, quæ pertinent ad hujus Sancti cultum, stupendam a morte resurrectionem, aliaque cum sancto decessore communia, in Commentario prævio ad Acta S. Monulphi proxime præcedentia illustrare conatus sum. [Cultui antea probato adduntur ex Florario Ms,] Ne igitur hic eadem repetere cogar, lectorem eo remitto, tantummodo discussurus ea, quæ S. Gondulpho propria sunt. In Florario nostro Ms. post Vitæ Monulphianæ compendium supra exhibitum, reperio die XVI Julii de sancto nostro Præsule sequens elogium: Sanctus Gondulphus ex primis Lotharinghis & majoribus Franciæ natus fuit, Trajectique nutritus, Euangelium gentibus prædicavit. Hic semel admirans destructionem Tungrensis civitatis, & respiciens ædificium quoddam beati Servatii nimis dirutum, & virgulta crescere in loco altaris beatæ Mariæ, compatiens jussit ex universa convenire provincia, qui Tungrim renovarent. Sed Dominus recordatus malorum, quæ fecerat urbs illa, lupis missis, fecit colonos devorare; flamma constructa combussit, fulgur cetera comminuit & terræ motus Pergama subruit; sicque resipiscens manum ab incepto retraxit, & pœnitentia delevit, quod nescius fecerat contra Domini voluntatem. Sed consolatus a Deo audivit: Pax tibi, noli timere. Sepultus est juxta S. Monulphum anno salutis DCVII.

[2] [Magno Chronico Belgico, & Molano Sancti elogia,] Similia habet Magnum Chronicon Belgicum, a Pistorio editum, præterquam quod illi inserta sint hæc fabulosa verba: Aliquando admirans destructionem Tungrensis civitatis, & palatii Octaviani, a quo Tungris Octavia dicta est, & simul respiciens ædificium quoddam sancti Servatii &c. Auctor Florarii de palatio Octaviani & Octaviæ nomine olim Tungrensi urbi indito aut nihil in prototypo suo legit, aut ea tamquam nimis manifeste fabulosa, sciens volensque omisit. Propterea tamen pro reliquæ narrationis veritate spondere nolo. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ex historia Ms., & monumentis Trajectensis ecclesiæ veriorem Vitæ Gondulphianæ synopsim contexuit hoc modo: Sanctus vero Gondulphus Trajecti ad Mosam nutritus & magnis ex natalibus, primis videlicet Lotharingiæ oriundus, moribus, continentia & eruditione clarus fuit; & sanctam Trajectensem ecclesiam septem annorum temporibus digne rexit. Migravit ex hoc seculo circa annum sexcentesimum septimum, eodem anni die, quo prædecessor, cui etiam par meritis est consepultus in navi sive in medio ecclesiæ sancti Servatii, ubi tumulus eorum, unde elevati sunt, hactenus visitur, & uterque defensor patriæ & custos ecclesiæ celebrem habet memoriam. Ita ille, relictis fabulis, quæ in Actis ipsius passim occurrunt, & de quibus postea fusius agemus. Jam nobilem S. Gondulphi stirpem primo examinemus.

[3] Ægidius Aureæ Vallis monachus, qui circa medium seculi XIII floruit, [De nobili S. Gondulphi stirpe,] apud Chapeavillum tom. 1, cap. 34 hujus sancti Præsulis nobilitatem describit his verbis: Hic namque, ut relatione quorumdam fidelium agnovimus, magnis ex natalibus, primis videlicet Lotharingiæ, fuit oriundus, Trajecti nutritus. Omnia Mss. nostra circa hanc Lotharingicam prosapiam consentiunt; solus codex Ms. Trajectensis non admodum antiquus eamdem distinctius explicans asserit, quod S. Gondulphus fuerit filius quidem Ducis Lotharingiæ ex filia Lotharii regis Franciæ. Hunc codicem haud dubie secuti sunt recentiores rerum Trajectensium ac Leodiensium scriptores, inter quos Joannes Placentius Dominicanus ante ducentos annos ita scripsit: Gondulphus Ducis Lotharingiæ filius ex filia Lotharii Francorum regis, ordinatus est pontifex anno salutis DC. Quidquid sit de hac illustri sancti Præsulis stirpe, quam hactenus genuinorum ac veterum monumentorum defectu solide probare non possumus, Vita quædam Ms., a membraneo codice Leodiensis ecclesiæ revulsa, cujus ecgraphum ab amico accepit Papebrochius, aliam plane exhibet S. Gondulphi genealogiam, de qua fuse actum est in Paralipomenis ad conatum Chronico-historicum Dissert. XXVI. Nos inde breviter hic ea excerpemus, quæ ad institutum nostrum pertinent.

[4] Imprimis sciendum est, quod Vitæ istius, a codice Leodiensi avulsæ, [propter Ms. quoddam non ita pridem detectum,] auctor scripserit sub nomine Joannis, qui S. Gondulphum, uno alterove mediante, in episcopatu secutus est; adeoque se fingat ipsi Sancto supparem, & S. Arnulpho coævum, ut patet ex his verbis, quibus Acta concludit: Vitam & Acta habes, carissime præsul, sanctissimi patrui tui &c. Porro narrationis contextus, de quo postea alienum & nostrum judicium proferemus, circa substantiam cum aliis Actis convenit; sed principium omnino differt: scriptor enim sic Vitam exorditur: Sanctus Gondulphus filius deplorati Munderici, quem Theodoricus rex necari jussit, fuit magnus in Austria (voluit significare Austrasiam) sed major & nobilior coram Domino, cujus mandata servavit. Ille nutritus cum Bodegisilo Duce fratre suo in palatio regis Chlotarii, ita hominibus & Deo placuit, ut ab omnibus laudaretur Vir sanctus. Cum polleret honoribus Theodeberti regis, dixit in senectute sua Arnulpho filio Bodegisili Ducis: Audi me, nepos carissime, judicium inchoatum Domini, qui Mundericum perimi gladio permisit, filium Childerici parricidæ. Oremus, ut Christus avertat capita nostra a ventura ira: dixit enim Omnipotens; Visitabo iniquitates vestras usque ad tertiam & quartam generationem. Hæc cogitans, relicto seculo, vitam monasticam amplexus est, & post migrationem Monulfi, cum attigisset ætatis annum septuagesimum sextum ab universis civibus urbis Tungrensis electus, consecratur episcopus.

[5] [orta est disceptatio inter Ducem Spernonium,] Cum Papebrochius hæc S. Gondulphi Acta recenter detecta Duci Spernonio, illustrandæ Francorum regum genealogiæ tunc temporis intento, communicasset, isque ea Parisiis in plurium notitiam adduxisset, orta est inter ipsum Ducem & nostrum Adrianum Jordanum controversia, uno inde systema suum genealogicum confirmante, altero hoc testimonium tamquam fictitium rejiciente. Dux enim Spernonius contexuit genealogiam sequentem: Merovæus Francorum monarcha, genuit Sigebertum regem Ripuariorum Francorum, & Childericum Saliorum. Sigebertus claudus filium habuit Childericum. Childericus (dicitur is fuisse parricida) genuit Mundericum, Mundericus Bodegisilum ducem & S. Gundulfum episcopum, Bodegisilus Arnulfum. Huic systemati favet altera genealogia adjuncta Vitæ Caroli magni per Eginhardum descriptæ, quæ sic incipit: Buotgisus illuster vir genuit Arnulfum sanctissimum virum, episcopum urbis Metensium. Qui totam hanc rem clarius expositam videre cupit, adeat Papebrochium in Paralipomenis ad Conatum chronico-historicum Dissert. XXVI num. 12.

[6] [& nostrum P. Jordanum, de quorum opinione] Verum P. Jordanus in Gallica sua crisi circa originem domus Francicæ a pag. 155 hoc systema, ac præsertim Vitæ Gondulphianæ fragmentum multis argumentis impugnat. Operæ pretium non est, ea omnia hic utrimque proferre, cum de eadem genealogia iterum agendum sit die XVIII hujus mensis in Vita S. Arnulphi Metensis episcopi. Interim audiamus judicium Papebrochii in Paralipomenis loco jam citato de Jordani sententia sic sentientis: Sed hæc omnia, ut esse sic potuerint, ita solis sunt conjecturis coagmentata, quarum si vel una deficit a veritate (quis autem spondebit deficere nullam?) tota illa incatenatio tam speciosa deficiet, semperque manebit justa formido, ne universa S. Arnulphi genealogia gratis conficta sit, qui credebatur senatorio veterum Gallorum, regioque Francorum sanguine procreatus, parentum nominibus oblivione sepultis. Deinde tamen illius inventionem sic laudat: Gratulor Jordano nostro, quod systema suum sic potuerit expolire, ut nihil eorum in ipso supersit, quæ Cantarello Fabro aliisque eruditis stomachum moverant, ut Ansberti Blithildisque matrimonium fabulosum reputarent.

[7] [judicium suum tulit Papebrochius.] De Ducis Spernonii opinione ita judicat: Gratulabor etiam Spernonio Duci, si suum quoque systema possit expedire ab omnibus, quas Jordanus objicit, difficultatibus. Verumtamen sicut ingenue fateor, eas, quæ a Jordano allegantur SS. Ferreoli, Aygulfi, Firmini atque Arnulfi Vitas non esse tam exploratæ antiquitatis sinceritatisque, quam genealogiæ in iis fundatæ certitudo firmanda requirit; ita agnosco Vitam S. Gondulfi, etiam absque illo controverso principio totam mihi esse de suppositione suspectam; nec ullo modo posse ad S. Joannis ætatem, cui affingitur, aspirare. Denique hanc dissertationem sic concludit: Ut igitur præfata genealogia Spernonii aliquid credibilitatis accipiat, oportebit eam aliunde probari, quam ex auctore tam manifeste mendaci. Papebrochius plures ibidem affert notas, quibus ostendit, Acta S. Gondulphi esse supposititia, de quibus nos statim fusius agemus, ubi quædam, ad illius episcopatum ac mortem spectantia, præmiserimus.

[8] Ex dictis in Vita S. Monulphi proxime præcedente patet, [Nostra sententia de episcopatus & mortis ejus epocha.] S. Gondulphum, ejus immediatum successorem, fuisse episcopum Trajectensem ordine duodecimum vel decimum tertium, & Tungrensem vigesimum secundum. Ex iis, quæ ibidem diximus, episcopatus ejus initium figendum videtur anno sexcentesimo, quamvis id aliqui ad novennium aut decennium differant. Superest quæstio de episcopatus illius duratione, ex qua pendet mortis epocha. Quædam Mss. nullos, alia vero vagos episcopalis regiminis annos exprimunt his verbis: Digne sanctam Trajectensem regebat ecclesiam multo etiam tempore vel multorum temporibus annorum. At si verum est, quod habet fragmentum supra allatum, eum jam septuagesimum sextum ætatis annum attigisse, cum ecclesiæ Trajectensi præficeretur, non est verosimile, quod in tam grandæva senectute illi multorum annorum tempore præfuerit. Utut est, plerique recentiores auctores & episcoporum Leodiensium Catalogi tantum septem gubernationis annos ei assignant. Sic Joannes Placentius supra citatus ait, S. Gondulphum obiisse anno administrationis septimo, XVII Kalendas Augusti. Molanus quoque ex Historia Ms. & monumentis ecclesiæ Trajectensis asserit, quod sanctam Trajectensem ecclesiam septem annorum temporibus digne rexerit. Magnum tamen Chronicon Belgicum gubernationi ejus unum annum sic addit: Sanctus Gondulphus vicesimus secundus Tungrensis episcopus, & duodecimus Trajectensis cœpit anno Domini DC, anno Mauritii Imperatoris XVII, seditque annis octo Unde conjicio, hunc determinatum annorum numerum in quibusdam Mss. inveniri. Quo posito, mortem ejus consignamus anno 607 vel 608 contra Claudium Robertum & Sammarthanos, qui eam usque ad annum 617 differunt. Jam varia Mss. nostra enumeramus.

[9] Quinque Mss. S. Gondulphi Acta prodeunt ex iisdem codicibus, [Omnibus Mss. hic enumeratis,] de quibus supra in Vita S. Monulphi mentionem feci: nam unum est ecgraphum ex Ms. Lovaniensi, quod exstat apud Canonicos Regulares S. Martini. Alterum habetur in nostro codice Ms. Trajectensi. Tertium legitur annexum Vitæ S. Servatii, cujus forte auctor est Jocundus presbyter, vir credulus, ut monui in Actis S. Monulphi. Quartum prodiit ex bibliotheca Ultrajectina S. Salvatoris, quod ceteris omnibus brevius post hunc Commentarium prævium primo loco typis edemus. Quintum descriptum est ex secunda parte Hagiologii Brabantini, quod Ms. conservatur in cœnobio Canonicorum Regularium Rubeæ Vallis prope Bruxellas. Illud verbosis phrasibus auctum secundo loco vulgabimus, ut lector videat, quomodo quorumdam Sanctorum Acta subinde magis rhetorice quam historice amplificentur. Sextum etiam, ex Ms. codice Leodiensi erutum, de quo supra memini, aliquando habuimus; sed illud, anno 1683 Duci Spernonio missum, aut periit aut latet; saltem in museo nostro nusquam comparet. Attamen parva est hæc jactura, cum inter illud & Acta ab Ægidio Aureæ Vallis monacho conscripta non sit discrimen, excepto initio, quod superius exhibuimus. Omnia S. Gondulphi Acta tum manuscripta tum a Chapeavillo tom. 1, cap. 34 edita quoad substantiam vix differunt: ubique enim de palatio Octaviani Cæsaris, a quo Tungris Octaviæ nomen olim sit datum, & de æstu maritimo circa eamdem urbem fit mentio. At nunc de his omnibus aliorum judicium exquiramus, & nostrum subjungamus.

[10] [viri eruditi,] Lobbetius noster in Gloria Leodiensis ecclesiæ pag. 47 sic timide mentem suam indicat: S. Gondulphus Ducis Lotharingiæ filius ex filia Lotharii Franciæ regis, Tungrensis episcopus vigesimus secundus. Tungrorum urbem e ruinis excitare voluisse quidam prodidere, divinitusque impeditum, detonante videlicet cælo, & fulmina flammarumque globos emittente; imo & lupum e cavernis terræ in latomos, aliosque operis præfectos. Verumne illud, hic non disputo. Hoc sane verissimum & ruinas illius urbis alias meliore modo instaurasse; ruinas, dico, a vitiis, quæ longe turpiores sunt iis, quæ a ferro vel a flammis vel a vetustate inferri solent. Ita ille Tungrorum restaurationem, in Actis tam mirabiliter propositam, forte non immerito in spiritualem populi Tungrensis ædificationem detorquet. Fisenus noster in Historia Leodiensis ecclesiæ lib. 3, num. 4 nulla circuitione utitur, sed rotunde judicium suum sic profert: Gondulfus vir generis claritate, sapientia & maxime morum sanctimonia antecessoribus suis haudquaquam impar. Tungrorum urbem e ruinis excitare voluisse tradunt, divinitusque impeditum, eo prorsus modo, quo Julianum constat prohibitum Jerosolymis templum restaurare. Verum cum numquam ejus meminerint antiquiores, & ipsa narratio tot insertis scateat mendaciis, quot pene verbis, rem totam arbitror esse confictam. Hic satis aperte rem ipsam eloquitur.

[11] [cum Papebrochio fabulas immixtas esse opinantur,] Daniel Papebrochius in Paralipomenis loco jam aliquoties citato quasdam Actorum circumstantias de fictione accusat, & simul accusationis suæ rationes sic reddit: Plebeias prorsus fabulas ista sapiunt de Tungrorum ante Julium Cæsarem regibus, de Oceani usque ad muros affluxu, deque Octaviano Augusto conditore, nullum ex Romana Historia fundamentum habentia. Quisquis regionum nostrarum situm novit, & quomodo per amplissima schaldis Mosæque æstuaria marini æstus accessus recessusque iis se inferant, sed vix sensibiles ultra Mechliniam Brabantiæ, & Gorcomium Hollandiæ civitates; neutiquam credet, ullo umquam tempore factum, ut illi Tungros usque penetraverint per exiguum Jecoræ fluvioli alveum, post emensum trium leucarum spatium, inferentis se in Mosam juxta Trajectum, unde usque Gorcomium, ubi desinit æstus marinos sentire Mosa, plus LX leucarum navigatio est. Nec aliquis suspicetur, quia nonnulla indicia habentur maris, aliquando toti Brabantiæ Hollandiæque superfusi, tale quid esse potuisse ad usque notæ nobis historiæ tempora aut etiam seculo VI, quibus SS. Arnulphus Gondulfusque vixere: nam indicia ista ad tempus ante-Noëticum spectare credibilius est: & saltem ex quo Romani Francique nominari in nostris regionibus cœperunt, eum fere situm omnia tenebant, quem nunc; præsertim in proxima Tungris Taxandria, nunc Campinia dicta, quæ est alta ac sabulosa regio, & Francorum Rhenum ac Mosam trangressorum prima sedes fuit sub Juliano Imperatore. Noti sunt ex Julii Cæsaris ac Taciti Commentariis populi istic a Romanis inventi, & qui horum imperium descripsere geographi celebres, nusquam Octaviæ meminerunt.

[12] Liceat mihi tantorum virorum vestigiis insistere, & meum qualecumque de tota hac historia judicium libere proferre. [quorum opinionem ex Harigeri silentio,] Antiquissimus, quem de S. Gondulpho meminisse scio, est Harigerus abbas Lobiensis, seculi decimi exeuntis scriptor. Hic apud Chapeavillum tom. 1, cap. 32 S. Monulphi gesta & sepulturam breviter describens, tantum de S. Gondulpho subdit sequentia: Illic & beatus Gundulphus, qui vicesimus secundus successit, locum habet sepulturæ. Attamen in operis sui præfatione ad quemdam Abbatem testatur, se episcoporum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium Acta usque ad S. Remaclum diligenter & veraciter collegisse. Et ne labor hic, inquit, qui, te adhortante, susceptus est, inferaciter fiat, non ejus modo, cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, sed & ceterorum nostræ sedis pontificum tempora & gesta, quæ undecumque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi. Mirum sane est, Harigerum de S. Gondulpho non plura scripsisse, cum episcoporum gesta, quæ undecumque potuere corradi, collegerit. Fateor quidem hoc argumentum negativum non omnino concludere; sed tamen rationem præbet suspicandi, aut numquam ante Harigeri ætatem prolixiora S. Gondulphi Acta extitisse, aut ea forte periisse in vastatione Normannorum, qui, teste Sigeberto in Chronico ad annum Christi 882, juxta Mosam in loco Haslon considentes, Leodium, Trajectum, Tungros, Coloniam Agrippinam, Bonnam cum adjacentibus castellis comburunt: Aquis in palatio equos stabulantes, oppidum & palatium incendunt; præterea monasteria Stabulaus, Malmundarium, Indam, Prumiam.

[13] Si quis contendat, imo evincat (hoc tamen futurum non arbitror) Acta S. Gondulphi, [vel veraci candore confirmamus.] qualia jam habemus, Harigero antiquiora esse, dicam, Harigerum prudentiorem fuisse, quam ut hujusmodi fabellas scriptis suis insereret: hic enim maluit verax esse, quam disertus videri, uti in eodem proœmio significat his verbis: Longe quidem, mea sententia, ab oratoris optimi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca plurimis protelare, vel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata decenter, decentia intellectualiter, nova usitate, usitata nove, & id genus plurima valeat delibare; cui & a Poëta præcipitur: aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. Nec, ut scholares posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam passus est, vel ille qui intulit, aliquid finximus frivolum, imo nec creperum id est dubium. Vides Harigerum contemptis vulgi rumoribus & rhetorum ornamentis dubiisque narrationibus tantum certa & explorata voluisse litteris mandare. Ut dicam, quod sentio, ex his omnibus suspicor, post Harigeri tempora magnam Actorum partem confictam fuisse: nam fuit posterioribus præsertim seculis puerilis, ne dicam impius, in quibusdam hominibus pruritus confingendi nonnumquam etiam sub ficto veterum scriptorum nomine prolixiores Legendas de iis Sanctis, quorum Acta aut perierant aut ignorabantur. Forsan idiotæ quidam innocenter (imprudenter tamen) similes Legendas conscripserunt, ut satisfacerent imperito vulgo, quod vix sanctos credit eos, quorum longam & prodigiosam vitam non legit. Non dubito, quin S. Gondulphus eximia vitæ sanctitate claruerit, ejusque virtutes magis Deo quam hominibus notas veneror. Sed sciens Sanctos, qui omnes veris laudibus abundant, fictis encomiis non delectari, falsa a veris discrevi. Nunc duplicem S. Gondulphi Legendam, quamvis de fictione suspectam, lectoris oculis & crisi subjicio.

VITA PRIMA PARTIM SUSPECTA
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris cum aliis collato.

Gondulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

BHL Number: 3710

[S. Gondulphus post pia opera & ædificia,] Beato autem Monulpho de medio facto, pretiosus confessor Christi Gondulphus de primis Lotharingiæ * oriundus, ab universo regno, & universis civibus electus, consecratur episcopus, omniumque postposita diligentia rerum temporalium, totus fertur in Deum. In augmentum enim virtutum numquam sibi defuit Deus virtutum, quo mediante, potens in opere, & sermone, disponebat jura regalia ecclesiarum & legalia. In omni etiam castello, & oppido, in quibus nondum erant, ædificari jussit ecclesias, consecrans illas Domino.

[2] [destructam urbem Tungrensem, ac S. Servatii domum,] In hoc igitur studio dum desudaret, die quadam contigit eum iter habere juxta civitatem Tungrensem. Et accedens propius, dispositionem ejus, quotidianosque maris accessus miratur a, præponens eam Babyloniæ atque Romæ. Obviansque seni petit, quæ ecclesiarum ædificia, quæ regum fuissent palatia. At ille inter cetera ostendit illi palatium, quod in honorem Octaviani Cæsaris constructum erat, a quo & ipsa civitas dicta est Octavia. Dehinc ædificium, in quo beatus Servatius dudum manserat, ad sanctitatis indicium inter cetera minus * dirutum. Huc se protinus conferens Episcopus, notansque in quibus vel sederat, vel steterat locis, ponit genua cum lacrymis universa deosculans.

[3] [restaurare statuit;] Cum autem in eminentiori loco civitatis Virgini Mariæ olim dicato diversi generis virgulta vidisset conscendisse, vestem suam scindens, caputque pulvere spargens, in terram procidit. Inde consurgens conversus ad Dominum dixit: Ecce Sion tua Domine, ecce Hierusalem nostra, sed quomodo desolata est, quomodo devastata! Siccine abolebitur hæc regia cæli! Absit hoc, Domine, nec enim potero videre. Et conversus ad suos ex universa jussit convenire provincia, qui eam citius innovarent, ibique deinceps habitarent.

[4] Hæc illo agente, recordatus Dominus malorum, [sed divinitus prohibetur, & 16 Julii moritur.] quæ fecerat urbs illa superba, sancti Servatii zelans injuriam, subito redit ad vindictam, luporumque gravissimorum immissa multitudine, in præsentia sancti Pontificis civitatis, perfidos jussit devorari colonos. Quod constructum fuerat, ultrix flamma consumpsit, cetera fulgur comminuit; terræ motus insuper pergama b multa subruit adeo insolens, ut ipse Pontifex mortem evadere desperaret. Intelligens tandem divinis decretis non fore obviandum, reversus ad suam sedem, quod contra voluntatem Dei inscius attemperaverat, pœnitebat, quousque divina revelatione consolatus est sibi dicente: Pax tibi; noli timere, Dominus tecum. Ad æternæ beatitudinis præmia tandem illum Domino vocante, decimo septimo Kalend. Augusti ex hoc seculo migravit. Et quia non impar est meritis juxta prædecessorem suum beatum Monulphum sepelitur in medio ecclesiæ beati Servatii.

ANNOTATA.

a De hoc maris æstu satis dictum est in Comment. præv. præsertim num. 11.

b Per pergama hic intelligo ædificia vel palatia altiora: nam præter arces Troianas, quibus hoc nomen fuit, postea loca editiora sic appellabantur, ut testatur Servius in illud Virgilii: Trojam incensam & prolapsa videntem Pergama.

* al. Lothariæ

* al. nimis

VITA SECUNDA MULTUM INTERPOLATA.
Ex Ms. Rubeæ Vallis prope Bruxellas cum aliis collato.

Gondulfus episcopus, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

BHL Number: 3705

EX MSS.

Hinc sequitur electio pretiosissimi confessoris Christi & Antistitis beati Gundulphi, [S. Gondulphus] qui moribus & continentia atque eruditione nulli priorum inferior, nulloque ignobilior, regebat digne sanctam Treverensem * ecclesiam multo etiam tempore. Hic namque, ut relatione quorumdam fidelium audivimus & agnovimus, magnis ex natalibus, primis videlicet Lothariæ extitit oriundus ac Trajecti nutritus. Illo itaque in tempore hæc civitas & hæc ecclesia major erat in tota provincia: in hac siquidem civitate, Spiritus sancti præeunte clementia, ipse fortis & nobilis tyro non sine magna gloria militavit Christo; hinc nomen ipsius longe lateque claruit, magnumque enituit.

[2] Beato igitur Monulpho de medio facto, ille ab universis civibus electus, [post S. Monulphum factus episcopus,] ipse ab universo regno in solium pontificale erectus consecratur episcopus, omnique deposita temporalium diligentia rerum, totus fertur in Deum. Hic revera in simplicitate columbæ & in astutia serpentis ministravit in oculis Dei omnipotentis. At ne forte sit in ratione damnationis, quod accepit a Domino in ratione benedictionis, omnem curam regiminis in populo, quibus maxime credebat, commisit, ad perfectionis summam salutisque perpetuæ in gloriam id fore dignissimum judicans atque utilissimum, si terrenis exutus inhæreat omnino cælestibus. Quapropter in domo Domini jugiter manens sacrisque mysteriis fideliter inhærens, divinus divinam agebat vitam.

[3] [claret apostolico zelo,] Considerans autem omnem civitatem suam omni honore sacro in Domino florere, omnique religione in Christo fervere, ecclesias a longe remotas circuit, & quod verbo plantavit, signis ac miraculis rigavit. Erat in diebus illis juxta mare regio b quædam multis affluens divitiis, sed notitiam Dei nondum habens summi & veri; illam visitare, illam Domino parare nisus est, de cælo missus, gratia quoque agente superna in brevi multos illorum ad fidem convertit, templis, in quibus colebantur idola, mox subversis, in honore Principis cælorum ejusque Sanctorum novas condidit ecclesias, eisque ad serviendum ministros posuit idoneos, & quot per eas diabolo subtrahebat, absque mora per se Domino consecrabat.

[4] [& veneratione erga S. Servatium,] Deinde ad alias transivit provincias; quibus ad Christum conversis & in fide digne firmatis ad suam redire festinavit urbem, extra quam diutius manere sanctissima ejus anima non potuit ferre c. Ad sepulchrum namque excellentissimi atque serenissimi confessoris, Christi atque antistitis Servatii, apud quod in throno residens pontificali, quasi unus de paradisi fluminibus, prædicando, monendo atque docendo episcopatus sui terram irrigavit universam, quotidianisque divinæ conversationis & virtutis reficiebatur deliciis: etenim ibi de manu ejus visum recipiunt cæci, gressum claudi, leprosi mundantur, diversæ infirmitates curantur; ipsi quoque dæmoniaci, gravioribus ligati catenis, mox, ut adveniunt, & ab infestatione inimici solvuntur, & a nexibus.

[5] [cujus culiores paterne fovei.] Quapropter ejus gloria mirabiliter crevit in omni ecclesia, illos autem, qui curati sunt, fidelis dispensator Christi beatus Gundulphus collegit & fovit, donec juxta votum consortati & consolati cum gaudio quisque remeavit in sua. Hæc profecto videre quis non optaret, quis non gauderet? Ille nimirum egregius sacerdos Christi optavit, & devotissimus ordinavit, immo desideravit, imoque nisi ex necessitate invitabili aliquando deesse noluit; nec sibi, quæ fiebant, virtutes assignavit, timens ex hoc verbum Domini, Qui se exaltat humiliabitur. At quia mentem suam in radice humilitatis fundaverat, in partem alteram nec flecti noverat, utpote cui Spiritus sanctus præsidebat rector, jure ab omnibus & in omnibus exaltari meruit & honorari.

[6] [Post pia quædam ædificia,] In argumentum ergo virtutum numquam ei defuit Dominus virtutum, quo præsidente, potens in opere ac sermone disponebat jura regalia, ecclesiastica, & legalia. Potenter itaque in universo agebat regno & in omni castello & oppido, atque in quibus nondum erant, ædificari jussit ecclesias, attendens illud Salomonis: Quodcumque potest manus tua, instanter operare. Illas videre, illas Domino consecrare citius exivit & quod minus erat in divinis adimplevit, semper laborans ad hoc ut secrete mereatur videre Deum deorum in Sion.

[7] In hoc ergo studio cum desudaret, juxta civitatem contigit eum quadam die iter agere: [destructam Tungrensem civitatem,] & accedens propius altitudinem ejus & latitudinem, quotidianosque maris accessus aliaque multa, quæ nusquam erant in terra, miratur: præponit eam Babyloniæ, præ ponit eam Romæ: nihil huic simile æstimat in urbibus Asiæ: interim petit sibi designari, quæ [fuissent] ecclesiarum ædificia, quæ regum palatia. Ait ei quidam inter cætera: Hoc, pater, negotium nequaquam est hominum; est autem, sed illorum, quorum conversatio est cum angelis cælorum; tamen quod audivi, quod agnovi, tibi revelabo. Hæc dicens apprehendit manum ejus, & duxit eum per omnia loca ædificiorum, ostendens & palatium, quod in honorem Octaviani Cæsaris constructum fuerat, a quo & ipsa civitas olim dicta est Octavia d.

[8] Hinc progressus pusillum, locum, in quo vir angelicus, [& S. Servatii domum,] magnificus beatus Servatius, manere consueverat, ac ædificium ostendit ejus, revera miræ & admirabilis sanctitatis ob judicium Christi fidelibus ob solatium, inter cetera minus dilapsum minusque destructum. Huc protinus se contulit Episcopus, & diligenter notans loca, in quibus sederat vel steterat beatus Servatius, genua ponit, oscula figit & universa osculando piis irrigat lachrymis: hæc autem cum præ misericordia inspicere non valeret, exiit & ad alia tetendit. In loco vero altaris & sanctuarii, quod erat supereminens & honorabilius universa civitate, quodque erat ipsius Martyris Domini Salvatoris dedicatum majestati, virgulta diversi generis ascendisie ut vidit, vestem, qua indutus erat, scidit, & caput pulvere conspersus decidit in terram quasi mortuus.

[9] Facto autem quasi horæ spatio, elevans se dixit: [restaurare volens,] Ecce Sion tua, Domine, ecce Hierusalem nostram, sed quomodo vastata est, quomodo desolata! O malitia hominum! O invidia dæmonum! Per vos cælum deseritur, per vos malitia * desolatur. Quid ergo erit? Tonsa & cæsa permanebit hæc regia cæli? Absit hoc, Domine: neque enim potero videre. Et conversus ad suos ex universa jussit venire provincia, qui eam citius innovarent, ibique deinceps habitarent. Hæc dixit, & surgens, iter, quod incepit, peregit. Cum vero rediret, & quod factum est placeret, aliquot diebus illic morari disposuit.

[10] Mansit itaque & lætatus est vehementer. Dominus autem non immemor, [divinitus impeditur,] quæ fecerat mala urbs illa superba dilecto dilectissimæ Genitricis suæ consanguineo, e lupos vespertinos & gravissimos in medio eorum devenire fecit, & quotquot invenerunt, in conspectum ipsius Pontificis jussit devorare colonos. Quod constructum erat, ignis consumpsit, cætera fulgur combussit; etiam inter alla pericula terræ motus adeo magnus & frequens, ut ipse Antistes mortem evadere desperaret. Surrexit ergo continuo & abiit, nec ultra redire tarduit *, per omnia gratias agens, Deo, quia in hoc non periit judicio.

[11] [&, acta pœnitentia, secure exspirat.] Ad civitatem iter suum regressus, quod quasi nescius gesserat, flendo, jejunando, aliaque bona opera, [exercendo] adjuvante se Deo, & pii patroni interventu annuente, summopere delere studuit; semper habens in corde, semper in ore, quæ fecit Saul rex contra Dominum, & timuit valde; nec destitit, donec nocte quadam in visione, ut ipse ait f, dictum est ei: Pax tibi, noli timere; Dominus tecum. Ex hoc verbo beatus Pontifex quanto certior ex consolatione, tanto amplius laborabat in omni divina operatione. Ad supernæ igitur repromissionis gaudia & æternæ beatitudinis præmia Domino Jesu vocante, XVII Kalendas Augusti, quo die antecessor ejus Monulphus, ex hoc seculo ad Superos transiit: & quia non impar est meritis, juxta eum sepelitur in medio ecclesiæ illius incomparabilis viri gloriosissimi Servatii ad gloriam & laudem Regis cælorum, cujus regnum & imperium sine fine permanent in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Ms. codice Trajectensi sic ea habentur: Ecclesias suæ diœcesis, aliasque longe remotas circuit.

b Quænam sit ea regio, tunc temporis adhuc idololatrica, non facile dixero. Ceterum de apostolica hac excursione non meminit Ægidius ab Aurea Valle, nec Ms. Lovaniense, nec Ultrajectinum. Eamdem tamen memorat codex Trajectensis recentiori charactere conscriptus.

c In Vita S. Gondulphi, Actis Servatianis inserta, interponuntur sequentia: Sed diu residere haud datum: cum enim fama virtutis & prudentiæ apud omnes reges principesque vigeret, ad negotia diversa componenda sæpius evocabatur. Reliqua vero de S. Servatii sepulcro illic omittuntur.

d Hæc fabula omnibus Mss. inserta est; atque de ea satis dictum in Commentario prævio.

e Hic alludit auctor ad consanguinitatem S. Servatii cum Deipara; sed hanc fabulam jam dudum refutavit Henschenius in Exegesi præliminari ante tomum VII Maii cap. 2.

f In fragmento, Vitæ Servatianæ annexo, ea sic leguntur: Ut ipse postea referre solebat. At de hoc ipsius Sancti testimonio in reliquis Mss. altum est silentium.

* lege Trajectensem

* al. terra

* al. est ausus

DE S. VITALIANO EPISC. ET CONF.
CAPUÆ ET CATACII IN ITALIA.

Forte sec. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vitalianus Ep. Conf. Capuæ & Catacii in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Cultus & Acta.

Inter Sanctos, quos sæpe diximus Romano Martyrologio a Baronio primum insertos, numerandus omnino est hoc die S. Vitalianus, incerti temporis Capuanus episcopus, ex istius ecclesiæ Breviario, seu ejus potius Kalendario acceptus, [Etsi Beneventi alicubi signetur,] ubi teste Michaële Monacho, in Capuano Sanctuario sic refertur: Vitaliani Capuani episcopi & confessoris dupl. Baronius legit: Capuæ, S. Vitaliani episcopi & confessoris; nihil in notis adducens præter jam dictum Capuanum Breviarium. Neque alia exstat Sancti, pro Capuanis alibi prorsus incogniti, in ullis sacris Fastis aut Martyrologiis memoria: quæ enim inter auctaria Usuardina signatur ex codice Vaticano charactere Longobardico scripto, notatoque numero 5949, de antiquiori aliquo cultu certiores nos quidem reddit, at dubios ferme relinquit, an utrobique sermo sit de eodem Sancto eoque Capuano episcopo, quandoquidem Beneventum diserte exprimatur, nulla Capuæ facta mentione. Verba codicis istius sunt: Beneventi, natalis sancti Vitaliani episcopi confessoris, ubi vides, ex rei natura obviaque acceptione, Benevento Sanctum ipsum potius quam Capuæ adscribendum esse.

[2] At enim ex ea parte odiosa investigatione liberamur, conveniunt siquidem Beneventant, [suum non esse fatentur Beneventani,] sanctum Vitalianum, tametsi. apud se aliquando depositum, suum non esse, sed Capuanum antistitem: nam quemadmodum Marius Vipera archidiaconus Beneventanus, urbis istius Sanctorum illustrator, ad Vespasianum, Capuanum Vicarium olim scripsit, Beneventi in monasterio S. Victorini asservatur codex Longobardicus, habens hæc verbar: Beatus pater Joannes antistes Beneventanus corpus S. Vitaliani episcopi Capuani, a collabente ecclesia Montis Virginis Beneventum transtulit, & in ecclesia beatæ Mariæ Virginis cum multis aliis Sanctis locavit; quæ a præfato Vespasiano sese accepisse testatur Michaël Monachus in Sanctuario suo Capuano pag. 41, ut jam satis securi simus, eumdem esse S. Vitalianum qui Capuæ, ut istius urbis episcopus hoc die Officio duplici colitur; Beneventi autem, ut istic aliquando depositus, a citato Martyrologio recensetur: utinam æque perspicuum reddi posset, quis ille beatus Joannes antistes Beneventanus fuerit, qui corpus S. Vitaliani episcopi ex Monte Virginis Beneventum transtulerit, unde Sancti nostri ætas aliquousque retegeretur.

[3] Sic ibi subjungit laudatus Monachus: Ceterum ille beatus Joannes, ut habent Beneventana monumenta, [de tempore quo ad se translatus fuerit incerti.] successit S. Barbato, qui S. Barbatus obiit inchoato anno DCLXXXII, ipse autem beatus Joannes obiit anno DCCXVI. Hinc oportet asserere, S. Vitalianum vel proxime antecessisse, vel proxime successisse S. Decoroso episcopo Capuano, qui coævus fuit S. Barbato. Hinc quoque colligimus, corpus S. Vitaliani, quod a Papa Calixto, hac iter faciente, dicitur Benevento Catanzarum fuisse translatum, fuisse quidem eo translatum anno MCXX, quo scilicet anno Calixtus Beneventi fuit. Hic paucis multa connectit Sanctuarii scriptor, quæ si vera sunt, ruere necesse est totam posthumam sancti Vitaliani historiam a Paulo Regio Vici-Æquensis episcopo, de Sanctis Neapolitanis parte 2 adornatam, ubi per tria capita fuse ea describit, quæ post S. Vitaliani sepulturam accidisse supponuntur: nec satis subsistit ipsa sacri corporis Catanzarum seu Catacium Calabriæ urbem vulgatissima translatio, ut sequenti paragrapho operosius discutietur, hic nobis Capuana primum versanda sunt.

[4] [Non minus dubia est ejus Legenda,] Capuana appello, quæ Capuæ aut circa Capuam in vita & post mortem, in ordine ad Sancti Acta & cultum gesta sunt; in quibus primum observandum occurrit quod Legenda in Breviario apud laudatum Monachum in novem breviores lectiones divisa, non nihil obscura sit, nullis plane historicis characteribus prædita, ex quibus vel in solam S. Vitaliani ætatem deveniri possit, adeo ut si Capuæ nomen abesset, ad alias ferme quastibet regni Neapolitani urbes tota historia commode referri posset, ut facile intelligas, multis post Sancti obitum seculis scriptam esse, obliterata prope vel saltem plurimum obscurata ejus memoria, sic ut non nulla fortasse aptata sint, quæ de episcopo aliquo, calumnias & injurias a suis passo, confusius narrabantur; unde quis merito suspicetur, multa simul commixta, quæ modo pervium non sit satis accurate distinguere, præsertim ut Acta illa edidit laudatus Paulus Regius, ad novem magna capita per XXX facies in forma quarta excusa, nempe a pag. 280, ad 311, longissima oratione ea prosecutus, quæ melius a Ferrario, & hodierno Capuano Officio unica circiter facie continentur.

[5] [nec satis subsistunt,] Melius, inquam, saltem minus male, neque enim omnimode placere possunt, quæ ibi & paulo fusius apud prædictum Michaëlem Monachum commemorantur, cujus Lectiones novem infra describentur, compendiosius in hodierno Officio Capuano & Catacensi contractæ. Habeo istud præ manibus excusum Neapoli apud Novellum de Bonis anno 1669, ex quo tres Lectiones hic in specimen subjicio. Lect. IV. Vitalianus Capuæ natus, morum innocentia vitæque sanctimonia ab infantia conspicuus, episcopalem ipsius civitatis thronum omnium consensu promeruit. Quam dignitatem adeptus, vitam absque querela in omni castitate & humilitate usque ad senectam perduxit: viduis enim ac pupillis alendis, consolandis afflictis ægrisque curandis, animis denique corporibusque omni ope juvandis adeo feliciter & exacte incubuit, ut se verum patriæ patrem comprobaret. Satis patet, opinor, vaga hæc esse ac communia omnia, atque ad seculum quodlibet revocabilia. Neque id mirum; nam ubi Sancti ætas ignoratur, haud sane facile est, gestorum ejus exactam rationem reddere: quod si vitam in omni castitate usque ad senectam in episcopatu perduxit, non satis apposite ei applicantur quæ habet sequens lectio hujusmodi:

[6] Lect. V. Sed cum ejus sanctitati hostis humani generis infensus esset, [quæ in hodierno Capuano Officio,] viros improbos concitavit qui Seni innocenti impudicitiæ crimen imponere hac instructa calumnia conati sunt. Vestes muliebres clam in ejus cubiculum, propriis subductis, injecerunt; cumque de more ad matutinum Officium consurgeret, vestes, quas reperit, assumpsit, atque his indutus, ad ecclesiam pergens, ludibrio habitus est. Nam perditissimi impostores protinus clamarunt, eum qui aliis castitatem prædicaret, cum mulieribus versari, adeo ut nec vereretur illarum vestimenta gestare. Ab impiis itaque captus, cum diceret, se ab aliis potius quam a filiis hæc pati debuisse, culeo insutus, in mare projectus est; divina tamen providentia eum servante, incolumis ad portum Romanum pervenit. Hic viri improbi dicuntur accusatores; apud Regium sunt lascivi juvenes, apud Jacobum Jordanum in Chronico Montis Virginis lib. 1, cap. 16 scelerati sacerdotes; non cohærent: nec magis quadrat tota accusatio in virum senio gravem. Adde, crassum esse stratagema, suppositionem vestium, quam facile adverterit Senex, saltem si vigilasse supponatur. Qua autem tempestate dicuntur impostores illi eo progredi potuisse, ut Episcopum culeo insuerent, ipsumque in mare, ut hic habetur, vel in fluvium Lirim (Garigliano) projicerent. Porro. subsequens prodigium variis coloribus a Regio depingitur.

[7] Lect. VI. Tantum scelus pœna statim divinitus inflicta vindicatum est; [quantumvis paucis de eo memorantur.] nam tanta siccitas terræque sterilitas in finibus Capuæ esse cœpit, ut nulla ibi seges vel herba gigneretur. Cives autem id sibi merito evenire intelligentes ob crimen patratum in Episcopum, facti pœnitentes, conquisitum & inventum orant, ut reversus in patriam, his qui in eum peccaverant, veniam daret, qua impetrata, sanctoque Antistite in pristina sede restituto, copiosi illico imbres exundarunt. Verum ille finem vitæ appropinquare præsentiens, in montem qui Virgilii dicebatur, secessit, ibique exstructa B. Virgini ecclesia, paulo post obdormivit in Domino XVII Kal. Augusti, ac ibidem depositus multis miraculis coruscavit. Pœnam paucorum crimine universis inflictam, utut negare nolim, vellem sane, & ea satis firma fide subsisteret. Secessum in Montem Virgilii facile admitto; non item, quod alii adjungunt, ex ædicula sacra, ibidem a Sancto Virgini Deiparæ dedicata, nomen Montis Virginis contraxisse, quod multis post seculis inditum est. His non contentus Regius alios Sancti secessus memorat, in quos sese receperit, priusquam in prædictum montem conscenderet. Fateamur, historiæ isti, non undequaque certæ, magnum ornatum accessisse. Id in dubium revocari non potest, quod pridem Capuæ cultus fuerit S. Vitalianus, quodque, ut notat Monachus pag. 521, in diœcesi Calvensi exstiterit ejus ecclesia, in Casertana quoque, necnon in Cajacensi, una in loco Baluxiano, & altera in Campora longa.

[8] [Satis nobis est, certa cultus indicia reperiri:] De cultu itaque, ut semel dicam, dubitandum omnino non est; de variis historiæ totius adjunctis dubia nonnulla viro Cl. Dominico de Georgio, amicissimo æque ac zelosissimo Sanctorum gloriæ promotori, aliisque eruditis proponenda transmiseram, ad quæ inter alios sincere & candide respondet vir eximius ac eruditissimus ecclesiæ Capuanæ Canonicus Theologus Alexius Symmachus Mazochius, veteris Capuæ historiæ modo intentus, mecum plane sentiens in iis quæ toto hoc Commentario, ad historicam normam expendenda susceperam: id vero præterea suggerens, quod ad sequentis paragraphi disquisitionem pertinet, repertum alicubi vetus Ms., in quo notatur, sacrum corpus S. Vitaliani a Calixto Papa donatum fuisse Guilielmo Apuliæ duci, qui obiit anno 1127, ut sic facile Catanzarum circa ea tempora pervenisse intelligamus: nisi prævaleat scheda alia Italica, ex Virgineo monte anno 1668 accepta, qua asseritur, multo citius, nempe anno 970 Ottonem Imperatorem Benevento illud accepisse, dum Græcos debellaturus in Calabriam festinaret. Hæc obiter dicta sufficiant, ut clarius perspiciamus, quam sunt certa quæ ad S. Vitaliani cultum pertinent, tam esse ambigua, quæ ejus ætatem, inventionem & translationem circumstant, ut mox paulo pluribus explicabitur.

[9] [nam quæ Acta aliqua Latina narrant,] Prætereunda silentio hic non est Legenda aliqua latina manuscripta, quæ apud nos exstat, nescio unde accepta, sub titulo, Divi Vitaliani episcopi Capuani Vita, quam multo rectius appellaveris, orationem panegyricam amplam & inflatam, qua pluribus figuris oratoriis quaquaversum diffusis, eadem ferme describuntur, quæ jam brevius complexi sumus, additis novis dubiis, & binis ad calcem miraculis, cum brevi translationis Catacensis historia, de qua proxime fusius agendum erit. Meram autem orationem esse, pro concione fortasse alicubi dictam, hinc colligi potest, quod hujusmodi epilogo seu peroratione concludatur: Ex hac rerum gestarum Vitaliani gloria, unusquisque vestrum, fratres carissimi, studio efferri debet ad res divinas contemplandas &c. Scriptionem illam qualemcumque lucem mereri non censuimus, quod nihil omnino contineat lectoris attentione dignum, utpote mera, ut plurimum, verbositate diversa a jam datis, & infra dandis prolixioribus Monachi lectionibus; quas paulo tolerabiliores putavimus, certe sufficientibus difficultatibus obnoxias, ut plures ex tali farragine accersendæ non fuerint, non magis quam ex Paulo Regio aut Jacobo Jordano, quorum nomina, in ordine ad S. Vitaliani Vitam, satis est indicasse.

[10] Atque hæc hactenus de Sancti Actis & cultu, prout hic ad Capuanos & circumvicina loca restringitur; [& translationis adjuncta valde dubia sunt.] aliam nobis satis ambiguam disquisitionem præbent Catacenses seu Catanzarienses in Calabria, ad quos sancti Vitaliani corpus translatum volunt a Calixto Papa II, alii cum laudato Michaële Monacho, in dicto Sanctuario, anno 1120, alii cum illustrissimo Regio, ex instrumento inferius producendo, anno 1122, quo ipso nempe, in Calabriam profectus sit summus Pontifex, ad componendas, uti aiunt, discordias inter Guilielmum, quem Italiæ ducem appellant, & Rogerium Siciliæ comitem ejus consobrinum, quando etiam ecclesiam Catacensem consecraverit, translata, anno præcedente 1121 Catacium Trium Tabernarum sede episcopali, ut productis splendidis monumentis probare sese existimant Catacenses, sed quæ pridem ab Ughello convulsa sunt, Italiæ sacræ tomo 9 a col. 483. Et de his quidem obiter meminisse sit satis; huc proxime pertinet inventionis sacri corporis in Monte Virgilii, ejusque Beneventum primum, deinde Catanzarum translationis historia, varii generis adjunctis, non oscitanter examinandis, vestita: tum vero recentior S. Vitaliani reliquiarum revelatio ac visitatio a Nicolao Horatio, istius urbis episcopo instituta anno 1583, de quibus altero jam paragrapho disputandum est.

§ II. Inventio sacri corporis, ejusdem translatio, & ultima Catacii seu Catanzari visitatio anno 1583.

Huc nos ducit celebris S. Vitaliani veneratio Catacii seu Catanzari in Calabria, ubi tamquam primarius patronus coli dicitur. [Descriptio Catacii in Calabria,] Est autem Catanzarum, uti describit Ughellus tomo 9, col. 483, parva & mediterranea civitas Calabriæ, quæ inter Crotoniensis & Locrensis terminum, & Albim amnem, edito salubrique, & natura atque opere munito sita loco, sexto a mari Jonio milliari, aëris insuper temperie, situsque amœnitate coaluit, sic ut hac tempestate inter primarias Calabriæ urbes connumeretur. Hanc antiquam Græcorum coloniam fuisse scribit Solinus, amplam evasisse ex ruinis magnæ Græciæ a Saracenis factis, indeque Cantanzarium dictam ab ipso montis fastigio ubi situm, Catazorios græce, latine cacumen & culmen interpretatur; (intellige a κατα & ὄρος supra montem, interposito sigma seu zita ad suaviorem pronuntiationem.) Alii volunt, post devastatam a Mauris Calabriam, a Flagitio Nicephori Constantinopolitani Cæsaris copiarum duce, in trium montium planitie conditam, dictamque Catanzanum a verbo græco quod significat sedeo (saltem ex satis vicina affinitate a verbo καθίζω) quod hæ, condendæ urbis loco delecto, hic consederint. Plura istic videri possunt.

[12] En locum quo, ut jam dicebamus, translatum fuerit S. Vitaliani corpus e monte Virgilii, [quo Sancti corpus a Calixto II translatum sit,] seu Virgiliaco (hodie Virginis) vel Benevento, quod non satis distingui potest, sed certo a Calixto PP. II, cujus rei disquisitio paulo altius hic repetenda est. Lectiones proxime relatæ & aliæ paulo longiores Vitalianum relinquunt in memorato monte, neque ulterius Vitalianam historiam producunt; ast illam longe fusius extendit laudatus Vici-Æquensis episcopus Regius, cujus excomptam Italicam orationem hic latinam reddere operæ pretium non existimavimus, cum vices ejus supplere commode possit brevius Monachi compendium pag. 41, quo sese fatetur Regii narrationem contraxissse in hunc modum: Vitalianus vita functus, indies majora miracula operabatur, ideoque sepulcrum ejus summa veneratione frequentabatur; at cum impii Saraceni Campaniam, & reliquas provincias occupassent, vastatis oppidis, dispersisque populis, non solum sepulcri veneratio, sed & sepulcri notitia penitus excidit. Unde hæc Regius acceperit, nec distincte indicat ipse, neque ego aliunde colligere hactenus potui; ceterum hæc ita ordinanda fuerunt, ut ad sequentem historiam via opportune sterneretur. Sic ex ipso pergit Monachus:

[13] Post multos annos pastores quidam disco ludentes, [diu ante repertum a pastoribus disco ludentibus:] pro disco, magno lapide utebantur, quem recedentes abjectum relinquebant. Paucis deinde post diebus, sæpe sæpius observarunt, lapidem illum amotum e loco, in quem, vespere discedentes, rejecerant, abjectumque reliquerant. Admirantur, de causa inter se perquirunt; & ecce singuli in somnis admonentur a S. Vitaliano, illum esse sui sepulcri locum, in quo toties discum invenerant. Re ad episcopum loci delata, refoditur terra, sepulcrum invenitur, corpus cum ingenti lætitia excipitur, & in monasterium Montis Virginis tandem transfertur. Calixtus Papa II, cum hac iter faceret, S. Vitaliani corpus venerari voluit, & cum Catanzari in Calabria degeret, illud illuc asportari mandavit, & condidit in ecclesia, quam in illa civitate consecravit, ibique hac etiam ætate, summa celebritate ac veneratione colitur. Hactenus (subdit Monachus) ex Vita ab episcopo Vici Æquensis Italice scripta, quam totam amplecti visus est, non sic tamen quin sibi aperte contradicat, dum ex Mario Vipera tradit sacrum corpus Beneventum translatum fuisse, & quidem a B. Joanne antistite, atque inde demum Catanzarum transferri oportuisse anno 1120, ut ex ejus verbis habes supra num. 2.

[14] [quæ omnia valde recenti auctoritate nituntur.] Quo attentius hæc omnia evolvo, expendo & discutio, candide fateor, eo implexa magis apparere & quasi studiose involuta, nullo usquam occurrente solido aliquo vestigio ubi pedem tuto & certo figas. Ædis sacræ a S. Vitaliano exstructæ, ejusque & sepulcri eversionis per Saracenos historia, ejusdem miraculosa prorsus inventio per pastores disco ludentes; rursus novæ ecclesiæ in prædicto monte ædificatio, ac sacri corporis ibidem cultus usque ad conditum istic a S. Guilielmo monasterium, & ad tempora Calixti PP. II; demum postrema ejusdem inde in Calabriam ab ipsomet Pontifice, vel ejus jussu transportatio, sola ferme Regii, sub finem seculi XVI scribentis, auctoritate niti videntur; præter ea quæ ex instrumento Nicolai Horatii Catacensis episcopi, infra dando, colligere aliquatenus potui; quamquam & instrumentum ipsum, qua parte translationem ejusque tempus recenset, non majori quam cetera fide subnixum sit. De repertis S. Vitaliani reliquiis fidem quidem facit haud dubiam; de tempore autem quo corpus istud Catacium adductum sit, deque identitate cum S. Vitaliano Capuano episcopo, non æque liquent omnia, ut ex brevi rei deductione faxo clarius intelligas.

[15] [Nec de Sancti ætate quidquam constat,] Quemadmodum ex vero verum sequitur, sic ex dubio non nisi dubia manare posse, in confesso est. Imprimis igitur, non constat quo vere tempore vixerit, quid egerit, aut quo anno mortuus sit S. Vitalianus; nec magis scitur, quamdiu in Monte Virgilii corpus ejus sepultum manserit. Beneventanos audivimus, corpus translatum asserentes a B. Joanne episcopo Beneventano, quem Joannem ait Monachus obiisse anno 716, ut adeo ante id tempus Beneventi depositus fuerit S. Vitalianus; quod si verum est, corruit plane tota Saracenorum & ludentium pastorum, ac per ipsos inventionis Regia narratio. Ast eam Monachi chronotaxim tuendam non suscipimus, cum ridiculum videatur, Sancti non ita pridem, ut volunt, defuncti, reliquias transferri ex collabente ecclesia, quam ipsemet ædificaverit, contra quam paulo ante eumdem ipsum Monachum ex Regio referentem vidimus. Unde eum quoque impugnat laudatus supra Jacobus Jordanus a pag. 193, candide & vere primum professus, grandissimam occurrere inter scriptores diversitatem circa tempus quo repertæ, & locum quo translatæ fuerint S. Vitaliani reliquiæ. Id vero novum nobis prorsus non est, cum id passim deprehendamus in iis scriptoribus, qui de re incerta disputantes systemata & hypotheses liberrime fabricant, quibus gesta innecti posse sibi imaginantur, de præfigendo solido fundamento parum soliciti.

[16] Neque ab ea ratione multum abludit Jordanus ipse, [nec de translatione Beneventana,] qui Monachi opinione pluribus impugnata, operosius inquirit, quis inter plures Joannes Beneventanos archiepiscopos, ille fuerit, qui S. Vitaliani corpus transtulit. Et primo quidem satis evincit, nullum istius nominis sub finem seculi VII aut sub VIII principium Beneventanam cathedram tenuisse; verum quo minus rem illam Joanni II, qui circa annum 755 floruit, adscribat, id ei obesse videtur, quod salvandas susceperit circumstantias a Regio descriptas, de Saracenorum depopulatione, miraculosaque per ludentes pastores inventione &c. de quibus Monachus haud ita solicite laborasse videtur. Urgentius pro altero Joanne, nempe ejus nominis V, episcopo ordine XLVIII, argumentum adfert ex Viperæ chronologia, etiam ab Ughello, tomo 8, col. 79 adoptata, in qua pro medio seculo X ista leguntur: Hac eadem tempestate fuit per episcopum nostrum Joannem a collabente ecclesia Montis Virgiliaci, corpus S. Vitaliani episcopi Capuani Beneventum translatum, & in ecclesia sanctæ Mariæ Virginis, quæ hodie cathedralis est, honorifice collocatum; ex eadem bibliotheca Beneventana, in Legenda Sanctorum manuscripta part. 1, pag. 176.

[17] Si hic hæsisset Jordanus, meritam aliquam laudem referret, [aut in ecclesiam Montis Virginis,] at postquam hæc probabilia esse merito censuit pag. 195, territus quodammodo auctoritate Regiæ Legendæ, multa commiscentis de oratorio S. Vitaliani a Saracenis (quo tempore eo accesserint, incertum) destructo, deque Sancti memoria eo modo prorsus amissa, torquet se vehementer ut inveniat tempus sufficiens inter Saracenicas grassationes, & memoratam jam proxime Beneventanam translationem, quo S. Vitaliani memoria interire potuisse dicatur, ut idcirco sacri corporis inventionem ad alterum ut minimum seculum removendam existimet. Accedunt & perimentia argumenta, primum Monachi, qui varia adoptans sibique contradicens, vult inventum corpus translatum esse in monasterium Montis Virginis, seculo primum XII exstrui cœptum, alterum laudati Pauli Regii, rotunde asserentis, Calixtum Papam II anno 1119 illac transeuntem, idem ipsum S. Vitaliani corpus ex prædicto monasterio Catanzarum in Calabriam transtulisse, aut postquam eo advenerat, ad se adferri jussisse: quæ tamen omnia longe magis dubia & incerta sunt quam expressa in Viperæ Chronico & alibi translatio Beneventana, veteri & certo monumento firmata, nempe memoria in antiquo codice Usuardino Florentino supra citato num. 1, quod mihi certe pluris est, quam ea omnia quæ a Regio, Monacho, Vipera, Jordano & aliis disputata sunt.

[18] Habes Jordani argumenta dicam, an scrupulos, æque ac fundamenta, [aut demum quod Calixtus II Catacium umquam viderit,] quibus innituntur, vacillantes, ex quibus tamen atque id genus aliis procul accersitis suppositionibus ætatem, saltem obitum Sancti determinare aggreditur, non majori operæ pretio. Ut verbo dicam, post longam orationem eo tandem accedit, ut Regii opinioni sese accommodet, pagina demum 197 alia recentioris nescio cujus commenta refutans, quæ nec memorari digna sunt. Vellem equidem, & volent mecum cordati omnes, majorem paulo operam sumpsisset in investiganda vera epocha translationis Catacensis, Calixto PP. II tam rotunde & præfidenter adscriptæ, qua in re id primum quærendum probandumque erat, Pontificem istum in Calabria umquam fuisse aut Catacensem urbem vidisse oculis suis. Audi quid sentiat Ughellus tomo supra citato col. 484, occasione prætensæ consecrationis ecclesiæ, ab eodem Calixto factæ, sic scribens: Hanc volunt Calixtum II Papam consecrasse anno 1122, V Kal. Januarii: sed gratis videtur assertum: cum ex Actis Calixti apud Baronium aliosque haud colligi possit, Calixtum Calabriam adiisse umquam: ut puto evidenter demonstrari posse; quidquid id nobis ad nauseam oggerant scriptores illi, quos jam abunde laudavimus. Videantur porro cetera, apud Catacenses pro indubitatis dudum recepta, quæ Ughellus ibidem supposititia esse, recte arguit, si non omnino evincit.

[19] [ut pridem ostendit Ughellus.] Et evincit certe quamdiu aliunde non ostenditur, Calixtum II Catacium usque perrexisse, cujus profectionis nec causa hactenus, nec verisimilitudo aliunde adducta est, quam ex iis ipsis monumentis, quæ apertissimæ novitatis vestigia præferunt. Pandulphum aliquis, Falconem, Ostiensem & Petrum Diaconum in subsidium advocat; verum ex iis nemo probaverit, Calixtum, sive in primo Beneventano itinere anni 1120, sive in secundo, anni 1121 (de quibus vide disserentes Antonium Pagium in Critica, & Franciscum in Breviario) Salernum ultra progressum. Quod autem ex diplomate Calixti apud Ughellum col. 501 id se demonstrare existiment Catacenses; si me audierint, ei instrumento non fident. Datum dicitur Catanzarii … V Kalend. Januarii, Indictione XV, anno Dominicæ Incarn. MCXXII, pontificatus vero Dom. Calixti II Papæ anno quarto. Fallunt istic characteres chronologici omnes: etenim V Kal. Januarii, seu XXVIII Decembris, quando in regno Neapolitano fuisse potuit Pontifex, adhuc fluebat annus 1121, & Indictio XIV: neque vero pontificatus ejus erat annus quartus sed secundus a I Februarii anni 1119; ut cetera non examinem quæ Ughellus merito suspecta ostendit. Quod si anno insequenti seu 1122 prætensam templi consecrationem accidisse velint, tum certe manifestioris falsitatis convincentur, cum eo tempore procul a Calabria abfuisse Calixtum, nimis quam evidenter constet.

[20] [At quisquis translationis auctor fuerit,] Undecumque interim aut quocumque demum tempore Catanzarum pervenerint pretiosa S. Vitaliani lipsana, id certum est ex authentico instrumento, jam non semel allegato atque infra producendo, corpus alicujus S. Vitaliani anno 1583 sedente Nicolao Horatio, tunc Catacensi episcopo, repertum esse, quod ut inficiari nolim sacras exuvias fuisse Capuani istius episcopi, quo de modo agimus, id sane ingenue fateri cogor, de identitate utriusque necdum mihi sufficienter constare; quamquam enim in sæpe dicto instrumento num. 3 diserte asseratur, in marmore anteriori seu extimo altarioli quo reclusa erant plura Sanctorum corpora, lecta fuisse hæc verba, Corpus S. Vitaliani archiepiscopi Capuæ, hæc manifeste produnt recentiorem scripturam, ex qua eadem num. 2 haberetur, reliquias alicujus S. Hirenei (quales homonymi plures sunt) non alterius fuisse quam S. Irenæi archiepiscopi Lugdunensis & quidem unius ex LXXII discipulis Christi, nempe qui ad usque Severi Imperatoris tempora vitam produxerit, cujusque inventionem recolit Ferrarius in Catalogo generali XXII Junii: quorum omnium nec umbra apparet in S. Irenæi Lugdunensis Actis ad XXVIII Junii illustratis. Plura addere non oportet, ut quivis facillime intelligat, recentioris fabricæ hæc omnia esse, ex vulgi opinione nimis libere insculpta, atque ex vetustioribus epigraphis melius emollienda.

[21] Multo simpliciores sunt, atque adeo & longe verosimiliores, [corpus S. Vitaliani Catacii repertum est an. 1583.] imo veræ, ni fallor, inscriptiones inventæ in antiquis loculis, atque in pluribus laminis num. 7 sculptæ hoc modo: Corpus S. Vitaliani, uti & num. 8, Reliquiæ S. Hirenei; unde patentissime liquet, de Capua aut Lugduno cogitatum non fuisse, dum utriusque Sancti reliquiæ in primis suis loculis depositæ fuere; uti neque tum cuiquam incidit, Fortunatum credere episcopum Tudertinum fuisse, cujus nominis Sancti sunt prope innumeri. Vident harum rerum periti, non uni dissertationi materiam hinc suppeditari, quam hactenus visum non est scrupulosius discutere: hæc ad intelligendam illustrandamque veritatem unice a me disquisita sunt, nec a Capuanis, opinor, nec a Catacensibus in aliam partem accipienda; non magis quam ab Auximensibus in Piceno, qui inventionem corporis, ejusdem S. Vitaliani apud se factam recolunt XVI Junii; apud Ferrarium eo die in Catalogo generali. Mihi certe sus deque est, Capuæ, Beneventi, Auximi an Catanzari requiescant S. Vitaliani episcopi Capuani reliquiæ; colant postremi, uti coluere hactenus; nobis vero permittant ad normam nostram dubia a certis, falsa a veris discernere, discantque, ad veritatem historicam non orationes panegyricas sed firma ac solida auctoritatis momenta requiri. Sequantur modo lectiones Monachi, quibus inventionis seu visitationis instrumentum subjungemus: demum vero per modum appendicis adjicietur testimonium recentius totius Capituli Catacensis, a Silvestro Aiossa ad Bollandum missum, de manna olim e S. Vitaliani tumulo scaturiente, ut fusius ibi videbitur. En Monachi textum.

ACTA
Ex Lectionibus Michaëlis Monachi in Sanctuario Capuano a pag. 36.

Vitalianus Ep. Conf. Capuæ & Catacii in Italia (S.)

EX MSS.

[Prologus]

Martyrologium Romanum XVII Kalend. Augusti: Capuæ S. Vitaliani episcopi. Breviarium in Kalendario; [Capuæ natus & ibidem episcopus,] XVII Kalend. Vitaliani Capuani episcopi, & confessoris dupl., & in Officio; In sancti Vitaliani episcopi & confessoris, Lect. I. Igitur sanctus Vitalianus Capuanæ civitatis editus, & nutritus, cum bonis polleret moribus, per Dei providentiam ordinatus est in eadem civitate episcopus. Vivens in castitate, atque simplicitate, eleemosynas sine cessatione, prout poterat, pauperibus erogabat: viduarum, atque orphanorum assiduus erat nutritor atque consolator: tristis ad eum quicumque adventasset, lætus revertebatur; qui æger, in Dei virtute, & ejus meritis sanabatur: pulcher aspectu, mente præclarus.

[2] Lect. II. Rectus in omnibus; nullus umquam eum in aliquo crimine, [plurimis virtutibus ornatus,] vel odio, seu iracundia, vel detractione invenire potuit: sed in omnibus præclarus, & modestus, humilis atque mansuetus, & simplex in omnibus erat: & sic sibi vixit in seculo isto, ut in omnibus viveret, nullum spernens, nullum lædens, nullum despiciens; contumelias despiciebat, odium vitabat. Qui cum omnibus diebus vitæ a juventure sua sic viveret, invidus diabolus, qui humano generi numquam defecit in adversis, & qui in abditis ejus multa perpetravit, & semper eum Dominus in omnibus suo servo subdit; tamen palam ei suos satellites ita induxit.

[3] [pravis hominibus displicet,] Lect. III. Cum esset annorum septuaginta, ut eum Dominus probatum sibi inveniret, sicut aurum ab igne, invidiose quidam maligni contra eum falsum testimonium cogitantes, dicunt: Habeamus consilium, forsan illum deponimus ab episcopatu & de nostris oris ejiciamus, ac unus ex nobis hunc honorem recipiat. Consilio hoc iniquo inito, falsiloqui accusaverunt eum, scorticinium cum meretricibus commisisse; coadunati sunt multi, in hoc malum consentientes, dataque pecunia, quadam nocte ex eis quidam clam ejus cubiculum introgressi, vestimenta cum calceamentis, quibus sanctus Vir indui solebat, tulentes, vestimenta mulierum ibidem, calceamenta similiter posuerunt.

[4] [qui vestes muliebres supponunt;] Lect. IV. Ille, ut erat solitus, cum hora evigilandi surgeret, simplex ut erat, & rectus in omnibus, præ solicitudine orationis, vestem, quam invenit, se induit, atque calceatus mulieris calceamenta, ad orationem perrexit: loquente prophetico sermone; Anni nostri sicut aranea meditabuntur, dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; si autem in potentatibus octoginta anni, & plurimum eorum labor & dolor. Hora autem matutinali adhibita, sicut mos est, populi, clerique congregati celebraverunt Officium.

[5] [quibus indutus apparens,] Lect. V. Quo expleto, dieque lucescente, ut soliti erant populi resederunt omnes ante fores Episcopi Capuani: at illi mali proditores, Judæ similes, canesque garruli, per rapida ora talibus pravis resonabant sermonibus: Audite populi scelus tam pessimum, quod iniquus iste noster Episcopus operatur quotidie: nobis enim prædicat castitatem, ipse vero scorticinium cum meretricibus agit: prædicat humilitatem, ille se in superbiam erigit: dicit se mulieres odire, & diebus ac noctibus cum ipsis manet, comedit, & bibit: nam si nobis non creditis, oculis vestris aspicite, operibusque credite, quibus calceamentis & vestibus induitur.

[6] [calumniam patitur & urbem deserit.] Lect. VI. Audiens hoc vir Domini Vitalianus ingemuit; confortatus tamen in Domino, facto silentio, ait ad illos: Audite filii: verum dicitis, quia ego peccator sum, & multa mala Deo meo egi! Unde & istud super me induxistis: hoc tamen ab aliis pati debui, non a vobis, qui filii, & heredes estis Ecclesiæ: & aspiciens in cælum dixit: Tu Deus, qui cælum terramque tua gubernas dextra, qui scrutaris renes, & corda, & scis omnia, antequam fiant, destrue hoc falsiloquium: valeque dicens, abiit.

[7] [In mare projectus servatur:] Lect. VII. Insidiatores vero illi, sicut a fidelibus viris Deum timentibus audivimus, perrexerunt post illum, & comprehendentes, miserunt in corium & insuentes jactaverunt in mare. Remigante vero illo, Dei providentia, pervenit in portum Romanum sanus, & integer. Ab illo etiam die usque sex menses, & dies viginti expletos, quo vir Sanctus inde ejectus est, ibi non pluit, tantaque illis sterilitas advenit, ut ibi nulla seges, vel herba gigneret.

[8] [sed puniti Capuani ipsum reducunt;] Lect. VIII. Cum jam itaque tanto tempore in urbe illa, vel in ejus regionibus non plueret, cognoverunt, quod propter Hominem Dei hæc advenissent eis. Contristati valde, & contriti vehementer, ubi esset Vir Dei, requisierunt, ad ejusque pedes provoluti, veniam postularunt. Ad hæc sanctissimus vir Dei Vitalianus, ut erat pius & misericors, non illis malum pro malo reddidit, sed ut vidit totis præcordiis pœnitere, egit gratias Deo, qui consolatus est Sanctos suos in magnificentia, & corripit malos, ut convertantur in bonum; surgensque abiit cum eis. Cumque pervenisset ad urbem, ejus oratione venit pluvia super terram.

[9] [qui in montem secedens, sancte moritur.] Lect. IX. Deinde per revelationem ei Dominus ostendere dignatus est locum, ubi jam tempus vitæ suæ finem expleret, & reciperet mercedem, quam per multos annos fuerat operatus. Qui surgens inde, venit in montem, qui vulgo ab incolis Virgilii dicitur, ubi ei a Domino fuerat revelatum, in quo paucis temporibus adhibitis, sanctæ Dei Genitricis Mariæ ecclesiam construxit; quo in loco requievit in pace XVII. Kal. Augusti.

ANNOTATIO.

Quæ hic barbara occurrunt, ut tulentes & id genus alia facile intelliguntur. Notas Monachi describere opus non fuit, cum præcipua capita in Commentario discussa sint.

De inventione reliquiarum S. Vitaliani & aliorum Sanctorum.

Nos Nicolaus Horatius U. J. D. Bononiensis, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Catacensis, universis & singulis, has præsentes litteras inspecturis, [Dum reparatur Catacensis ecclesia,] visuris, lecturis pariter & audituris. Notum facimus, & in verbo veritatis attestamur, quod cum pro reparatione ecclesiæ nostræ Catacensis, quæ propter illius vetustatem ab omni parte ruinam minari videbatur, necesse esset reficere quemdam parietem navis majoris ecclesiæ, ab ea parte in qua sacristia posita est, & dividentem dictam sacristiam ab ipsa ecclesia: qui quidem paries diebus elapsis tempore Quadragesimæ, & præsertim die Sabbati ante Dominicam de Passione, quæ fuit XXVI mensis Martii præsentis anni MDLXXXIII; dum nos una cum majori parte cleri ac excellenti domino Hieronymo Pistoya syndico hujus fidelis civitatis, ac magnifico Joanne Bapt. Manarino, magistro jurato dictæ civitatis, maximaque populi frequentia tam virorum quam mulierum essemus in ecclesia ad audiendum verbum per concionantem R. P. F. Hieronymum de Castello Ordinis Capucinorum, qui fuerat electus prædicator in dicta ecclesia hoc anno, ex improviso pro majori parte corruerat, neminemque, quod Dei omnipotentis maxima gratia & miraculo effectum est, offenderat.

[2] Cumque major pars fundamenti dicti parietis jacta jam esset, [variæ reliquiæ inveniuntur,] & ad ejus perfectionem necesse esset destruere quoddam sacellum dicatum S. Vitaliano protectori ac patrono hujus civitatis, quod & ipsum, propter dicti parietis ruinam, devastatum & diruptum fuerat, & cum in eo res sacra confici non posset antequam sacellum ipsum destrueretur, mandavimus amoveri altare, quod in dicto sacello erat, ne dum devastaretur sacellum ipsum, frangerentur lapides marmorei, ex quibus dictum altare erat ædificatum: operarii dum vellent amovere dictum, repererunt non unum altare ibidem esse, sed tria altariola, insimul ita conjuncta & connexa, mediantibus quibusdam columnis marmoreis, ut præ se ferrent unicum totum altare; & unumquodque altariolum habebat in marmore anterioris partis quasdam litteras antiquas, & latine & græce sculptas in hæc verba. In marmore quod erat ante altariolum medium, legebantur hæc verba: In hoc altare brachia sanctorum Herenei, archiepiscopi Lugdunensis, unius ex LXXII discipulis Christi et sociorum ejus; Sixti Papæ, S. Leonis episcopi Catacensis, Ermilai presbyteri, et Margaritæ Virginis.

[3] [etiam corpus S. Vitaliani,] In marmore altaris positi a latere dextro, sculpta erant hæc verba: Corpus S. Vitaliani archiepiscopi Capuæ. In marmore altaris positi a latere sinistro, sculptum erat: In hoc altare continentur reliquiæ sanctorum Fortunati episcopi, brachium Zotici, et reliquiæ Januarii martyris et aliorum Sanctorum. In nullo tamen ex dictis lapidibus apparuere sculpti dies, menses & anni: litteræ vero græcæ propter temporis antiquitatem ita devastatæ erant, ut legi etiam a peritis etiam dictæ linguæ minime possent: instarent tamen apud nos prædicti magnifici D. syndicus, mag. Juratus & electi civitatis, ut ad perpetuam rei memoriam aliquis notarius conficeret instrumentum publicum de dictis litteris. Quapropter egregio notario Nicolao Francisco Vento dictæ civitatis Catanzarii, ut satisfaceret justo desiderio dictorum magnific. dominorum syndicorum & electorum [injunctum est] qui die decimo nono Junii ejusdem anni, antequam altariola prædicta destruerentur, publicum confecit instrumentum.

[4] [quod a Calisto II eo adductum existimant.] Ubi autem rumor irrepsit per totam civitatem, quod altare S. Vitaliani esset destructum (uno enim hoc nomine ac titulo tria illa altariola vulgo nuncupabantur) confestim totus fere populus, tam virorum quam mulierum, convenit ad ecclesiam, maxima spe ductus, & zelo devotionis commotus invisendi ac venerandi corpus S. Vitaliani, quod credebatur reconditum in dicto altari. Ferunt enim olim Romanum Pontificem Calistum, de anno MCXXII in has venisse regiones, pacis componendæ gratia inter Guilielmum Italiæ ducem & Rogerium Siciliæ Comitem, a Capua transtulisse corpus S. Vitaliani in hanc civitatem, posuisseque illud in ecclesia majori, eamque consecrasse, corpusque reconditum esse in altari dicti sacelli. Verum cum tanta multitudo populi hac de causa convenisset in ecclesia, timebatur, ne si altare palam & in conspectu populi amoveretur, nec aliquæ reliquiæ apparerent, populus amitteret devotionem, quam semper habuit erga prædictum S. Vitalianum, propter credulitatem, quam habebat universa civitas, quod in dicto sacello, & altari reconditum esset ejus corpus, eo maxime quia multi ob temporis longitudinem nolebant credere ibi esse, nec umquam fuisse tale corpus, ut pro certo assecurabat antiquitas;

[5] Mandavimus operariis, ne altare præfatum destruerent nisi noctis tempore & clausis januis ecclesiæ, [Convocatis de clero primariis,] ac remotis quibuscumque arbitris præter unicum sacerdotem, quod sane diligenter executum fuit. Destructo autem altari seu prædictis tribus altariolis, nihil in ipsorum altarium stipitibus repertum fuit, sed sub ipsis altaribus apparuerunt tres loculi marmorei bene clausi: nam sub unoquoque altari aderat unus loculus; quod ut nobis relatum fuit, die sequenti, quæ fuit die XXII Junii ejusdem anni, commisimus duobus sacerdotibus, ut clausis januis ecclesiæ, & remotis quibuscumque personis, aperirent loculum qui erat positus a latere dextro, quod statim ab ipsis diligenter ac secrete executum fuit, nobisque festinanter ac lætanter retulerunt, in præfato loculo adesse reliquias S. Vitaliani. Quod ubi intelleximus, statim ad nos accersiri jussimus plures ecclesiæ nostræ canonicos & presbyteros ac R. P. Rectorem collegii Societatis Jesu, cum duobus aliis sacerdotibus ejusdem Ordinis, nec non & magnificos syndicos & electos civitatis, & alios nobiles quam plures.

[6] Quibus convocatis, præmissa sancti Spiritus invocatione, [loculi recognoscuntur,] rationem vidimus eorum omnium quæ acta fuere, ac longus habitus fuit inter nos discursus, quid agendum esset; & licet variæ fuissent opiniones, nihilominus conclusum fuit, ut dictæ reliquiæ amoverentur ex dictis loculis; tum quia propter loci humiditatem incipiebant vastari & corrodi, tum etiam ut decentiori & honestiori loco positæ, majori devotione venerarentur; & interim præpararetur arca lignea foderata velo serico rubeo, ac in tres partes distincta ac separata, in qua Sanctorum reliquiæ separatim reponerentur, prout separatæ in dictis locis invenirentur; quæ statim præparata, ac tribus diversis clavibus munita, quarum una apud nos remaneret, altera apud camerarios ecclesiæ conservaretur, tertiam dictus dominus syndicus custodiret. Ad horam quasi circiter secundam noctis, associati a quam pluribus canonicis & aliis presbyteris ecclesiæ nostræ, a R. P. Rectore Societatis Jesu, a RR. PP. Guardianis S. Francisci de Observantia & S. Francisci de Assisa cum eorum sociis, & a duobus RR. FF. Capucinis, necnon a prædictis D. D. syndicis, magistro Jurato & electis, ac multis nobilibus civitatis, inter quos aderant tres excellentissimi artium & medicinæ doctores ac peritissimi, qui adhibiti fuere ut ossa, juxta illorum peritiam, quæ in dictis loculis reperirentur, recognoscerent.

[7] Accessimus ad ecclesiam, & facta prius ad sanctissimum Sacramentum adoratione & oratione, [præsertim S. Vitaliani reliquiæ,] contulimus nos ad locum ubi erant prædicti loculi, & accepta Cruce ac stola super rochettum & mitra, accensisque quam pluribus luminariis, benediximus primo arcam, in quam prædictæ reliquiæ Sanctorum erant reponendæ, juxta ordinem Pontificalis, factaque benedictione dictæ arcæ, mandavimus aperiri loculum positum in latere dextro; quo aperto, statim inventæ fuerunt duæ laminæ plumbeæ, in quarum una, lingua latina, in altera litteris græcis sculpta erant hujusmodi verba: Corpus sancti Vitaliani, & in præfato loculo repertæ fuerunt infrascriptæ reliquiæ ejusdem Sancti, prout prædicti excellentissimi D. D. medici, secundum eorum peritiam retulerunt & recognoverunt, videlicet XXIII ossa, numeratis parvis & magnis, capitis S. Vitaliani; præterea frustum maxillæ inferioris. Item septem vertebræ dorsi tam integræ quam fractæ. Item tria frusta vertebrarum schinæ, voluit dicere spinæ dorsi, quemadmodum & alias partes semi-Italice appellat, quas hic enumerare nil juverit, a Paulo Regio satis explicatas in Vita cap. 9. Pergit.

[8] [quæ in recentiorem capsam,] Item sacculus pulveris corporis S. Vitaliani: quæ [reliquiæ] omnes maxima cum veneratione inde levatæ fuerunt per manus unius sacerdotis superpelliceo induti, & repositæ in dicta arca in parte dextra. Deinde apertus fuit loculus, qui in medio positus erat, in quo aderant similiter duæ laminæ plumbeæ, una græcis, altera latinis litteris insculpta in hæc verba: Reliquiæ sancti Hirfnei: & inventæ sunt in dicto loculo reliquiæ quæ sequuntur; videlicet, os unum brachii non integrum; item unum os parvum brachii integrum, item integrum os calcanei… Item sacculus pulveris ossium parvorum; quæ etiam ipsæ per manus sacerdotis prædicti, inde levatæ, in media parte dictæ arcæ reconditæ fuerunt. Postremo jussimus aperiri tertium loculum, positum a latere sinistro, ubi pariter repertæ fuere duæ laminæ similes superioribus, quæ litteris tum græcis tum latinis, hæc verba scripta habebant: Corpus sancti Fortunati; & inibi aderant infrascriptæ reliquiæ: videlicet XII ossa capitis seu calvariæ, tam parva quam magna: item os integrum vertebræ; item duo parva frusta costæ &c.

[9] [postmodum repositæ sunt.] Item sacculus pulveris dictarum reliquiarum, quæ relatæ fuere in parte sinistra dictæ arcæ; quo enim ordine positæ erant in dictis loculis, eodem ordine fuerunt reconditæ in dicta arca, quæ statim clausa a sacerdotibus canentibus Te Deum laudamus, maxima cum veneratione, ac populi, qui ad sonum campanarum convenerat, devotione delata fuit in sancta Sanctorum, & collocata super uno altari prope altare majus a cornu Euangelii, quo in loco præfatæ reliquiæ conservantur & conservabuntur usque quo ecclesia ipsa & sacellum præfatum reædificabuntur, & cum facta fuerint vasa argentea, quibus custodiantur ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, & beatæ Mariæ Virginis, & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli ac S. Vitaliani patroni ac protectoris hujus fidelissimæ civitatis, omniumque aliorum Sanctorum & Sanctarum Dei. In quorum omnium fidem has præsentes litteras manu nostra subscripsimus, & nostro sigillo muniri mandavimus. Datum in episcopali palatio Catacensi die XXII mensis Junii anno a nativitate Domini Nostri Jesu Christi MDLXXXIII Indict XI, tempore pontificatus sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Gregorii divina providentia PP. XIII, anno ejus XII feliciter Amen. Nicolaus episcopus Catacensis.

[10] Ecgraphi hujus ex proprio originali extractionem & concordantiam manu signisque propriis testatur Antonius Ducatus Catacensis & ipse Notarius XIII Julii 1637. [Aliud instrumentum.] Reliquum est ut hic aliud instrumentum subnectam, quod superius numero 21 pollicitus sum. De testimonii authentia dubitandum prorsus non est, cum propria decani & singulorum canonicorum manu subsignatum sit, ac debite legalizatum, ut aiunt, a Jacobo Tavano presbytero Catacensi, Notario Apostolico. Id observari velim, tempus quo mulier impudica prope Sancti tumulum sepulta dicitur, notari ad marginem manu Silvestri Aiossæ, fuisse annum 1584; opinor non satis opportune, nam eo præcise articulo novum altare parabatur, in quo memoratæ jam Sanctorum reliquiæ decentius reponerentur, delatæ interim in sancta Sanctorum & collocatæ super uno altari prope altare majus &c. Cum autem eodem omnes loculo & ante & post inventionem reclusæ fuerint, non usque adeo exploratum videtur ex qua parte manna stillare solitum sit. Rem propono prout ipsam descriptam inveni.

APPENDIX
De manna ex S. Vitaliani corpore scaturiente.

Vitalianus Ep. Conf. Capuæ & Catacii in Italia (S.)

Nos infrascripti dignitates & canonici cathedralis ecclesiæ hujus civitatis Catanzarii in verbo veritatis, [De stillatione mannæ.] ac tacto pectore attestamur, ex antiqua immemorabili majorum nostrorum traditione accepisse, quod e sacro corpore sanctissimi confessoris Vitaliani, civis & episcopi Capuani, primarii nostri Patroni, cujus sacræ reliquiæ fuerunt circa annum MCXX nostræ civitati concessæ a s. m. Calisto Papa II, cum has regiones personaliter invisit, & cathedralem ipsam consecrare dignatus fuit, & in eadem cathedrali una cum S. reliquiis sanctissimi martyris Irenæi episcopi Lugdunensis & Fortunati episcopi Tudertini, Patronorum minus principalium asservantur, jam diu manna scatebat, usque ad tempus * quo fuit prope locum, ubi sacra pignora latebant, sepulturæ traditum cadaver cujusdam inhonestæ mulieris: quasi indignatus fuerit sanctissimus Pastor, ut apud omnes fuit constans judicium, hujusmodi sepultura, ob solicitudinem maximam, quæ semper eum tenuit suæ pudicitiæ, ut dubitaverit quidem proximitate illius impudici cadaveris quodammodo inquinari; quemadmodum semel in vita, supposititiis muliebribus vestibus immodestiam objicere quidam impii ejus persecutores tentaverunt, prout plane legitur in ejus Vita apud Sanctuarium & Breviarium Capuanum, & in libro de Sanctis hujus civitatis Patronis ab Illustrissimo & Reverendissimo Domino Paulo Regio Vici Æquensis episcopo b. m. typis dato. In quorum fidem &c. Datum Catanzarii hoc die XXVIII mensis Octobris MDCLVIII.

Subscribunt Franciscus Lopes decanus, Franciscus Cifolli U. J. D. cantor, Dantes Biasi U J. D. thesaurarius, abbas Vitalianus Marescanus J. P. D. cappellanus major, Julius Misaro subcantor, Fidelis Zeccone canonicus, Carolus Songo canonicus, Joseph Micisetta canonicus, Joannes Antonius Cifolli canonicus, Franciscus Maria Cinna canonicus, Lucas Longo canonicus, Paulus Pelitus canonicus.

[Annotatum]

* id est usque ad annum 1584.

DE S. JUSTINIANO CONFESSORE
LEMOVICIS IN GALLIA.
Ex Breviario loci & Martyrologiis.

[Commentarius]

Justinianus conf. Lemovicis in Gallia (S.)

I B. S.

Andreas Saussayus in magno suo Gallicano Martyrologio, sub laterculi finem memorat hoc die in hunc modum: Ipsomet die, Lemovicis depositio S. Juliani confessoris, sanctitatis gloria, magis quam speciali Actorum recensione illustris. [Solo cultu notus est,] Quis Julianum Istum Lemovicensem Saussayo suggesserit, frustra quæro hactenus: videtur ipse postmodum rem melius intellexisse, dum in Supplemento (nulla prioris annuntiationis facta mentione aut retractatione) ita scripsit pro hoc eodem die pag. 1146: Lemovicis, sancti Justiniani confessoris, fidei operibus, & charitatis Officiis præclari. Differunt certe Juliani & Justiniani nomina, neque ambo hoc die Lemovicensibus conveniunt; neque multo distinctiorem posterioris, quam prioris notitiam Saussayum habere potuisse, satis constat: neque vero suppeditare eam potuit Bernardus Guidonis in opere De Sanctis qui ornant Lemovicensem diœcesim, per Labbeum vulgato, tomo 1 Bibliothecæ Ms. a pag. 629, utpote in quo nec Julianus nominatur, nec Justinianus, ut prima fronte perspicere non potuerim, unde ipsum Saussayus protulerit, nullos dictorum suorum fidejussores citare solitus. Posteriorem textum secutus est Castellanus, sed neque ipse ad rem illustrandam quidquam contulit.

[2] [etiam sub Juliani nomine.] Ex his omnibus facile fuit conjicere, Sanctum hunc sive Julianum sive Justinianum solo nomine notum esse. Justinianum signavit etiam Ferrarius his verbis: Apud Lemovicos, sancti Justiniani confessoris; fontem assignans Kalendarium Lemovicensis ecclesiæ, addensque, nil aliud in eo legisse. Quod sane mirum non est, nam dum istius ecclesiæ Breviarium, anno 1625 editum, volvo & revolvo quam possum accuratissime, in ejus Kalendario ad hunc diem solum Justiniani nomen propositum invenio: in ipso autem Breviarii ordine hæc paucula dumtaxat leguntur: Die XVI Julii. Sancti Justiniani confessoris, Oratio. Adesto Domine, de communi confessoris non pontificis. Lectio III. Justus si morte præoccupatus fuerit. Atque hinc satis aperte consequitur, Lemovicenses ipsos ignorare, quis, qualis, aut cujas Sanctus iste fuerit: quo seculo vixerit, quibus in vita virtutibus, quibusve post mortem miraculis claruerit: ut eo demum res tota reducatur, pridem istic & constanter, tamquam Sanctum ecclesiæ isti proprium, cultum fuisse.

DE S. REINELDE VIRG. MART. CUM SOCIIS GRIMOALDO ET GONDULFO MM.
SANCTIS PROPE HALLAS DEIPARÆ IN HANNONIA BELGII.

Sec. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Reineldis V. M., Sanctis prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii (S.)
Socii Sanctis prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii


AUCTORE J. B. S.

§ I. Sanctæ nomen, locus cultus, ejusque celebritas.

Varie efformari hujus Sanctæ nomen, in confesso est, aliis scribentibus Rayneldis, Raynildis, aliis Reynildis, Reyneldis vel Regnildis, plerisque nobiscum simplicius Reineldis, uti in titulo exprimitur (Gall. Renelde & Reneld, [Non ad Sanctas Cliviæ] communius a vulgo Ernelle, seu Renelle.) Utut scribendum censueris, id certe constat, cultu & peregrinationibus ferme quotidianis, ad eam institui solitis celeberrimam esse in Brabantia potissimum & Hannonia, in quarum provinciarum confiniis situs est pagus ipse Saintes, forte ab ipsa Sancta & sociis Martyribus, ut de Sanctis Cliviæ a S. Victore & trecentis ac triginta Martyribus notum est, eo nomine insignitus, tametsi usitata prolepsi, a scriptore Vitæ, qui verosimiliter seculo undecimo antiquior non est, vivente adhuc Sancta ita appellatus supponatur, utpote cui post Normannicas populationes ignotum fuerit nomen vetustius. Ast undecumque indita sit appellatio, errarunt omnes, quos proinde male secutus est Hydruntinus Archiepiscopus Astius in nuperis suis ad Martyrologium Romanum annotationibus, qui Santhis in Clivia tribuendam putaverint S. Reineldem, quam in Bracbanto seu Brabantia natam, educatam, & martyrio coronatam indubitatum est: intellige in Brabantia latiori modo, uti olim solebat, accepta, a qua avulsæ postmodum partes non minimæ Flandriæ & Hannoniæ adscriptæ sunt, ut alibi in hoc opere sæpius dicendum fuit.

[2] Ad Vitam S. Amalbergæ viduæ, hujus nostræ Reineldis matris, [sed ad veterem Brabantiam pertinet Sancta,] X Julii notatæ sunt aliquæ nuperi Legendistæ Gallici hallucinationes, atque hæc inter alias, quod Sanctam hodiernam in titulo Cliviæ adscripserit, ubi in decursu fateri cogitur, non alio loco ipsam honorari quam in ipsis nostris Sanctis Belgicis, paulo plus quam leuca horaria Hallis Deiparæ dissitis, in finitima Hannoniæ parte, qua Brabantiæ conjungitur. Sic eam locant & celebrant Usuardus Bruxellensis atque additiones Molani ad Usuardi textum, ut satis pateat, Bruxellensis annuntiationem, quod alibi non semel factum ostendimus, a Molano descriptam, saltem acceptam esse. Audiamus codicem Bruxellensem: Apud Xanctas Brabantiæ, natale sanctæ Regnildis virginis & martyris, beatæ Gudilæ nostræ patronæ sororis. Quæ comitatu unius servi & ancillæ contenta, sanctam civitatem Jherusalem, & & singula loca, quæ Dominus Jhesus corporaliter perambulabat, peregre visitavit: & post septennium, cum multis Sanctorum reliquiis ad patriam rediens, apud Xantas mansit, donec ipsa, una cum Grimoaldo subdiacono & Gondulpho familiari, ab Hunnis pro fide Christi martyrii palmam suscepit.

[3] [sanctimonialibus perperam adscripta.] A Greveno absque positione refertur; verum antiquiora sunt quæ tradit Florarium Sanctorum Ms. quod ita habet: Apud Xanctum, in confinio Brabantiæ & Hannoniæ, natale S. Raynildis, virginis & martyris, sororis beatæ Gudilæ, de stirpe Karolidarum, quæ sub Danis passa est anno salutis DCLX. Danos eo tempore per Belgium grassantes reperire difficillimum est; melius abesset nota ista chronologica. In Adone Lobiensi alia manu adjectum est: Sanctæ Reynildis virginis, Gundulphi & Grimoldi. Monastici certatim S. Reineldem sibi vindicant, duce Arnoldo Wion, cujus hæc sunt verba: Sancthis, natale S. Raineldis virginis & martyris, sororis B. Gudilæ, quæ cum Grimoaldo subdiacono & Gondulpho familiari, ab Hunnis pro fide Christi palmam martyrii accepit. Sequitur Dorganius, inde Menardus, qui pro Hunnis substituit Hungaros; demum Bucelinus qui longum elogium contexuit; verum illis prudentior Mabillonius recte censuit, S. Reineldem sanctimonialem numquam fuisse, nedum Benedictinam. A describendis elogiis hic abstineo, quæ videri possunt in Molani Indiculo ac Natalibus, in Fastis Miræi & Martyrologio Gallicano Saussayi, in nonnullis corrigendi, quorum omnium vices supplebunt Acta, de quibus agimus paragrapho sequenti.

[4] [Sacri corporis elevatio sec. 9,] Ad cultus celebritatem spectat sacri corporis elevatio quam Manuscripta factam signant anno 866, alii 860 (Surius in sua editione anno 806) coram tribus vicinarum diœceseon episcopis, in qua elevatione primas partes egisse oportet episcopum Cameracensem, qui tunc erat, ut recte notavit Molanus, Joannes XIX, istius nominis primus, Sanctorum Catalogo adscriptus; quod si alii Leodiensis fuerint & Tornacensis, erat ille tum Franco XXXVIII, hic vero Rothardus ordine XXXIV. Hæc conjectanda fuere, cum in Actis eorum nomina non exprimantur, de qua re sermo recurret in nostris ad ipsam Sanctæ Vitam annotationibus. Addit antiquior de Sanctæ Vita libellus gallicus, ex vetustiori editus Duaci anno 1617, Gerardum Cameracensem episcopum ordine XXXIII, qui sedit ab anno 1076 ad an. 1093, sacrum corpus decentiori honorabiliorique loco reposuisse, sigilloque suo munivisse; quæ paulo distinctius explicata cuperem: si enim, ut passim dicitur, ab anno 866 in theca argentea depositæ fuerant sacræ exuviæ, non video quid eis adjungere potuerit Gerardus, nisi forte lipsanotheca prior a Normannis direpta, aut in templi combustione, de qua Acta etiam meminere num. 13, consumpta fuerit, reliquiis tempestive ablatis.

[5] Fateamur, hæc omnia obscure & negligenter memoriæ aut litteris mandata, [translatio sec. 11.] ex quibus id tamen erui posse videtur, anonymum Actorum compilatorem scripsisse post seculum nonum, quo prima elevatio facta supponitur, & ante finem seculi XI, quo Gerardum floruisse ostendimus; meminit enim primæ elevationis, non translationis a Gerardo factæ. Pergit jam dicta Vita gallica ut ferme etiam habet Molanus; Demum anno millesimo centesimo septuagesimo Joannes abbas Laubiensis (opinor, ut loci primarius dominus) sacras reliquias populo venerabiliter exhibuit, easque in augustiori lipsanotheca coram multis testibus collocavit. Hactenns Vita illa gallica antiquior, ex qua ferme colligas, auream esse oportuisse alteram istam lipsanothecam, cum argentea dicatur fuisse augustior, sed ea adeo rigide accipienda, quis satis existimet? Adjiciunt Vitæ aliæ gallicæ recentiores, institutam earumdem reliquiarum visitationem anno 1352 per Petrum, abbatem item Laubiensem, ac novissime per Illustrissimum Franciscum vander Burch Cameracensem archiepiscopum anno 1621, unde, inquiunt, mirabiliter accrevit piorum fidelium in Sanctam veneratio & fiducia, adeoque & peregrinantium ad eam concursus, qui hodieque constantissime perseverat.

[6] Hisce in ordinem, pro rerum tenuitate utcumque dispositis, [Multiplicia Sanctæ miracula,] nonnulla dubia occurrere tum ad cultum, tum vitam spectantia, de quibus ut certior fierem, litteras dedi ad R. P. Arnoldum vanden Eynden, collegii nostri Hallensis Rectorem, ex quo, post non unam ad ipsum locum excursi unculam, paucula illa intelligere potui, quæ de eximio religioso cultu, & quotidianis prope ad Sanctæ intercessionem beneficiis mecum communicare dignatus est. Miracula imprimis testatur patrari annis singulis quamplurima, quorum ego multitudinem causam esse crediderim, cur ipsorum major ratio non habeatur. Omnis generis infirmitates per S. Reineldis merita sæpissime curari perhibentur, potissimum vero inveterata ulcera, vulnera atque id genus incommoda, quibus mire proficua est aqua celeberrimi fontis, medio circiter horæ quadrante a loci templo distantis, ab ipsius Sanctæ nomine appellationem nacti; quæ eadem tum Hallis, tum vicinis in locis ac alibi adhibetur frequentissime, imo & ad remotiora loca certatim deportatur, non sine sperato sæpe successu, cujus rei multiplicia sunt & recentissima argumenta.

[7] Hinc illa prope incredibilis in S. Reineldem pietas & fiducia, [solennioresque festivitates;] ac proinde peregrinantium ad ejus sacras reliquias, ex locis etiam procul distantibus perpetuus concursus, qui & id sensim effecisse videtur, ut a multo tempore tamquam præcipua pagi patrona, in locum vetustioris sancti Quintini, habita jam pridem fuerit, adeo ut hoc die XVI Julii, ex more Ecclesiæ, festum celebretur a populo, cum cessatione a servilibus. Ad hæc particulari etiam cultu honoratur festo S. Mathiæ Apostoli, quo, ex antiqua traditione, supponitur facta sacrarum reliquiarum translatio; quid velint Molani Natales per tertiam translationem quæ festive recolatur die XXVI Octobris, hactenus non satis perspicio; id certe R. D. loci Pastor indicare prætermisit. Ceterum solennitas longe præcipua celebratur ipsa sanctissimæ Trinitatis festivitate, ordinata frequenti non minus quam pia supplicatione, in qua sacræ reliquiæ currui triumphali impositæ circumvehuntur, una cum duabus lipsanothecis paulo minoribus ligneis SS. Grimoaldi & Gondulfi, quæ & in curru & in ipso altari Sanctæ dicato inferiorem utramque partem occupant. Ex forma thecæ pretiosioris S. Reineldis, e cupro deaurato fabricatæ, de aliis duabus, a primaria illa numquam sejunctis, facies conjecturam.

[8] [feretrum, supplicatio & confraternitas.] Statunculi argentei ad utrumque Reineldini feretri latus appositi explicatione non egent, cum satis pateat, sanctos duodecim Apostolos efformatos esse, quemadmodum in fronte sese pandit imago ipsius Sanctæ, quæ æque ac ceteræ tota argentea est, & ipsa altitudinis circiter duorum palmorum, virili ferme peregrinantis habitu induta, ut ex adjecto schemate satis patere existimo, in quo id observandum restat, ex opposita feretri fronte, si ita loqui licet, argenteam alteram beatissimæ Virginis Mariæ statuam repræsentari. Sesquipede lata est theca integra, alta duobus, ejusque longitudo ad quatuor extenditur. Quo tempore, aut cujus sumptibus condita fuerit, explorare hactenus non licuit. Porro Sanctensium vicinorumque accolarum singularis in sanctam Patronam veneratio ex eo patet quam maxime, quod sacro quodammodo fœdere inter se connexi, sodalitium seu confraternitatem instituerint, iis legibus, quæ & vulgatæ sunt, sibi præscriptis, quibus ad paulo perfectius vitæ genus, Christianasque virtutes exercitandas mutuis exemplis incitentur, concessis a summo Pontifice variis cælestibus gratiis, ac plenariis etiam indulgentiis, præter eas quæ in S. Reineldis festivitate ad omnes eo confluentes extenduntur, ex quibus manifesta sunt quæ in titulo probanda suscepimus.

§ II. Genus, ætas, Acta.

De S. Reineldis genere, parentibus, fratre & sorore totaque ipsorum in immensum aucta prosapia jam toties disputatum est, [Sanctæ parentes, frater & soror,] & recentissime ad dictum diem X Julii, ut prorsus supervacaneum sit, eam telam hic rursus exordiri. Tamquam certum statuimus, S. Amalbergam matrem non nisi marito unico nuptam fuisse, liberos vero, saltem qui noti sint, non nisi tres suscepisse, nempe S. Emebertum Cameracensem episcopum, Reineldem nostram, & Gudilam natu minimam, Bruxellensium patronam, exclusis omnino Venantio & Gengulfo, Pharailde & Ermelinde, de quibus vide Commentarium ad S. Amalbergam totis duobus primis paragraphis; ut hic non refutari, sed negligi & rejici merito possit adjuncta, de qua ibi locuti sumus, scioli alicujus ad Vitam S. Reineldis inepta observatio, qua eamdem corrigere voluit in eo, quem certum existimamus articulo, nempe quod Vita diserte asserat, filium unicum, filias dumtaxat duas genuisse S. Amalbergam, utpote, non nisi semel, ut dicto loco satis demonstratum est, maritatam. Quod præterea sciolus idem advertit, regis titulum Pippino perperam additum, aut Lotharingiæ ducem fingi Witgerum, ea omnia in nostra Legenda non exprimuntur; suntque de cetero satis ibi a nobis observata & repudiata: ignoscendum hominibus, ex sua ætate omnia metientibus.

[10] Ad definiendam aut certis terminis circumscribendam S. Reineldis ætatem nihil satis distincti suggessit scriptor Anonymus: [seculo 7 floruit,] vixisse seculo sancto Belgico, seu Christi septimo, dubitare non sinunt ea quæ de singulis propria quaque festivitate satis explicata sunt. Cum Emeberto & Gudila seculum octavum non videtur attigisse, cum utroque verosimillime senior fuerit & natu maxima, ejus vero martyrium innecti debeat iis temporibus, quibus barbarorum aliquorum depopulatio in Brabantiam usque acciderit. Hunos appellant Acta, sed generico nomine, ut Bollandus ad Vitam S. Relindis III Februarii recte observavit; qui verosimillime Frisones fuerint, Francis inter se digladiantibus, eo usque prædationes suas extendentes. Ab his, quantum colligere licet, intercepta cum sociis sancta Virgo sanguinis effusione martyrii coronam adepta fuerit, eodem tempore quo Morsellanum S. Relindis monasterium destructum est, interfecto ejus fratre Eligardo, quemadmodum citato loco accurate, & si non vere, saltem ad veritatem proxime explicuit Bollandus, ac post ipsum Cointius in suis Francorum Annalibus ad annum 680 a num. 10.

[11] Ceterum, utut fortasse ea omnia indubitata omnino non sint, [sub ejus finem martyrio coronata.] extra controversiam esse volumus S. Reineldis & sociorum martyrium, ex receptissimis sacris Fastis & Legenda satis probatum; cujus non putamus verosimiliorem epocham determinari posse, quam annum istum circiter 680, quem tamen scrupulosius stabiliendum non suscipimus, uti nec diem ipsum martyrii; satis est, ab immemorabili, hoc XVI, tamquam natali cultam fuisse S. Reineldem. Optandum esset, ut Acta paulo majori fide niterentur, quam toties desideravimus in Sanctorum Belgicorum Legendis, post Normannicas ruinas ex superstite, plerumque valde confusa, populi traditione nimis quam liberaliter ornatis & auctis, interpolatisque pro crassa in texendis genealogiis, disponendaque temporum ratione imperitorum hominum ignorantia. Inter varia Mss. a Majoribus nostris collata, ea est potissima diversitas, quod librariorum præjudicia nonnulla hinc inde inseruerint, quæ firmandis opinionibus suis magis apta existimarunt, & sic aliqui liberos plures sanctæ Amalbergæ tribuerint, alii pauciores. Jam alias dixi, placere mihi præ ceteris exemplar illud quod suggerit codex S. Pauli in Sonia notatus ✠ Ms. 50, neglectis variantibus recentiori calamo alicubi adjectis; ad quod proxime accedit Surii editio, omnibus ferme præferenda, nisi editor ipse fateretur, sese more suo stylum mutasse; imo ita passim elimasse deprehenderetur, ut plerasque difficultates sustulerit.

[12] Præter jam dictum Soniensem codicem exstat & alius, [Acta quæ hic dantur,] sed is recentior, in quo S. Reineldis Acta multo diffusiora sunt; aucta nimirum longioribus parergis, qualia etiam habentur in alio manuscripto, cui apposita est manus Rosweydi, testantis, collationem a se factam cum manuscripto ad S. Martini Lovanii, ut manifeste patet ex pluribus mutationibus interpunctionibusque, quæ satis aperte ostendunt, interpolationes seu phrases amplificatas non paucas in ea exempla irrepsisse, ex quorum aliquo, manu recentiori, plurima ad margines & ad calcem paginarum adjecta sunt in ipso S. Pauli, quem sequimur, codice, sed quæ omnia prætereunda putavimus, quod meræ plerumque auxeses sint verbose extensæ, quibus nimirum magis excrescerent Sanctæ Acta. At enim satis ampla ego existimo quæ dabuntur, & sufficientibus dubiis referta, ut aliunde accersenda non sint quæ lectores remorentur. Pippinus, non quidem cum regis sed cum regnantis titulo, soror aut neptis ejus S. Amalberga, Witgerus, ejus maritus, Lotharingiæ ducatum tenens, & hujusmodi alia, ex eadem ferme figlina procedunt, in qua ipsiusmet Amalbergæ & sanctorum liberorum historiæ procusæ sunt, ut jam satis superque dictum & repetitum fuit.

[13] [Legendis Gallicis præferenda.] A Legendis, seu potius encomiis gallico sermone editis, nihil subsidii quærendum est; libelli sunt ad pietatem venerationemque Sanctæ apud confluentes peregrinos conciliandam magis quam ad fidem faciendam aptati, de quorum genealogica serie, immensis superjectionibus adaucta, jam alibi satis locuti sumus. Ex tribus istiusmodi libellis, qui penes nos sunt, vetustior Duaci editus est apud Marcum Wion anno 1617, sub titulo Vitæ S. Reineldis (Gallice Renelle) alii duo ab priori diversi, sed inter se consimiles, vocantur elogia contracta, eodem ferme tempore Leodii & Bruxellis vulgata, nullo anno apposito, ut ex approbatione data anno 1681 ætatem colligere oporteat utriusque editionis, quam certo vetustiores aliæ præcesserint, eodem, quod saltem huc attineat, operæ pretio. Historia pueri Santhensis ad Rhenum, furto scilicet S. Reineldis caput auferentis, ita ibi describitur, acsi Sanctæ caput istic remansisset, unde æque ad Rhenum atque in Hannonia ejus habeatur solennitas, de qua re nec vola nec vestigium reperitur apud Santhenses ad Rhenum, ubi nec Virginum cœnobium agnosco, quod ea occasione conditum fuerit, ut proinde absque ulla Legendæ totius corruptione abesse possit tota ea historia, Vitæ S Reineldis adjecta.

[14] De duobus sanctæ Virginis & Martyris sociis Grimoaldo & Gondulfo, [Quales fuerint martyrii socii.] seu Gundulfo nihil hoc loco dicendum occurrit, præter ea quæ de illis in ipsa communi Legenda memorantur. Hodiernam loci traditionem esse intelligo, primo nominatum, nempe Grimoaldum, pastoris seu curati Sanctensis ecclesiæ officio functum fuisse, alterum custodis in eadem ecclesia, ubi interim in Actis num. 9 & 11 prior clericus dumtaxat & subdiaconus, Gondulfus autem serviens seu famulus appellatur. Utra dignitas præferenda utrobique sit, pluribus non disquiro; satis nobis sit, dici ipsos & vere fuisse S. Reineldis, per gloriosam fidei confessionem, illustris martyrii socios, eodemque perpetuo & constanti cultu apud Sanctenses donatos, de quorum anteriori vita vel gestis nihil memoriæ proditum sit. His ad debitam notitiam abunde præmissis, reliqua in annotationes observanda rejicimus. Habe igitur modo Acta ipsa pro ut a nobis ex codice S. Pauli descripta sunt, pauculis hinc inde ad perficiendas constructiones inter hæc [] signa conclusis.

VITA
Ex Ms. codice S. Pauli in Sonia, cum aliis Mss. & Surio collata.

Reineldis V. M., Sanctis prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii (S.)
Socii Sanctis prope Hallas Deiparæ, in Hannonia Belgii

BHL Number: 7082


EX MSS.

Igitur a beatissima virgo Rayneldis nobilissimis natalibus, Condacensi castro, quod super Scout b fluvium situm est, [Nobilissimis orta parentibus,] extitit oriunda. Nam regnante Pippino, patre sanctissimæ virginis Gertrudis, cujus vita virtutibus & miraculis innumerabilibus claruit, pater illius, Wigerus nomine, totius Lotharingiæ ducatus officium gerebat, & inter palatinos principes primatum tenebat. Dilectus vero Deo & hominibus idem Dux sic inter seculi fluctus disponebat principatum, ut tam regi quam collegis suis principibus cunctis placeret; & non minus pauperum omnium quam divitum gratiam obtineret. Fuit autem possessio ejus prædictum castrum Condacum & Amniacum Wginiacumque c, cum aliis prædiis multis, quorum nomina non expedit hic recitari. Conjunxit ergo sibi in matrimonio puellam regiam, supradicti ducis sororem d, nomine Amelbergam, forma speciosam, moribus bonis ornatam, operibus sanctis splendidam, castitate conspicuam, omnique honestate honestissimam. Ex hac ergo dedit ei Dominus sobolem sanctissimam Emebertum, postea sanctæ Cameracensis ecclesiæ pastorem beatissimum, cujus gesta plena virtutibus atque miraculis, usque in hodiernum diem ibidem florent e, duasque f filias, quarum una Gudila, altera Rayneldis vocabatur.

[2] Sed eædem puellæ cum ab infantia sua vitam castissimam ducere proposuissent, [qui etiam ipsi seculo renuntiarunt,] multique illas regni primores, ob nobilitatem & divitias copulari sibi in conjugio cuperent, placuit eis, in virginitate permanentibus, cælesti sponso, toto mentis desiderio magis adhærere, quam mortalium contagiis conjugum maculari. Cumque adultæ ætate, Dei consiliis magis quam hominum acquiescerent, vitamque juvenilem ab omni seculari levitate removere disponerent, placuit etiam patri & matri seculum, cælestis regni amore deserere, & illud verbum Dominicum adimplere; Qui renuntiaverit omnibus quæ possidet propter me, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. Hæc igitur cupientes, ut tam magni ac tam desiderabilis promissi præmia consequerentur, ad effectum perduxerunt: nam Wigerus dux prudentissimus, sacræ religionis habitu suscepto, monasticæ regulæ se disciplinæ tradidit, uxor vero illius Amelberga, sacro velamine ab Autberto, sedis Cameracensis episcopo suscepto, Christo se dicavit.

[3] Iis itaque, omni mundano honore postposito, Deo copulatis, [nuptias omnino a versata,] prædia cum beneficiis sanctæ Rayneldi ejusque sorori remanserunt; & [cum] multi principes ac tyranni fortissimi eas legitima copula nuptiarum, non solum magna vi, sed etiam summa precum instantia, sibi sociari assidue perurgerent; fugientes castissimæ vitæ mutare propositum, ad divinæ religionis (sigillo desponsationis Christi cum sacro velamine accepto a prædicto Episcopo) protectionem convolaverunt. Sancta igitur Rayneldis, virgo Domini gloriosa, sicut ab ineunte ætatis teneræ primævo flore moribus bonis composita, castitatis flore decorata, divinis operibus insudare studuit, mox ad hoc totis viribus conversa, incredibile dictu est, quantæ se abstinentiæ dederit, quam assidue jejuniis & orationibus corpus suum afflixerit. Numquam a Dei laudibus lingua ejus silebat; non diebus neque noctibus a psalmis & hymnis, canticisque spiritualibus vel colloquiis divinis vacabat.

[4] [Marthæ & Mariæ partes sedulo implet.] Circa pauperes Christi semper intenta, qualiter alerentur ac veste tegerentur, nihilque indigerent summo nisu laborans, Marthæ officium plenissime adimplebat. Numquam manus ejus ab eleemosynæ sudore sicca apparebat; pauperes enim sæpius quibus impenderet, quam eos qui superabundabant minus g inveniebat. Ut [autem] Euangelicum adimpleret præceptum, de crastino non cogitabat, sed omnia indigentibus [pro Christi nomine] largiens, nihil sibi præter tenue sustentamentum vitæ retinebat. Servis & ancillis suis frequentius obsequium, quam ipsi ei, præbebat, ipsisque recumbentibus ipsa diligentius ministrabat. Subtus ad carnem cilicio tecta crucem Domini carnis mortificatione in corpore suo jugiter portabat, sermonibus divinis sanctarumque Scripturarum doctrinis cordis aures aperiens, Mariæ, secus pedes Domini sedentis, partem optimam eligebat. Cumque in dies magis carnem domando roboraret [spiritum], nudis pedibus semper incedebat, & in oratione prostrata, sæpius noctem diei continuabat. Cibum vix umquam nisi semel in die, & hoc pauxillum panis hordeacei, & aquæ sumebat. Lectum sibi juxta morem nobilium, sericis vestibus tegumentisque pretiosis paratum respuens, in cinere & cilicio recumbebat.

[5] [Laubias profecta & ingressu exclusa,] Cum igitur nihil præter Deum habere decrevisset, placuit ei, divina inspiratione, cum sorore sua Gudila Laubias adire, & beato Petro Apostolorum principi universa quæ habebat, tradere. Sed cum pulsassent ad ostium cœnobii, ut intromitti debuissent, ab ejusdem cœnobii monachis, foribus clausis responsum est eis, domum illam, ex quo fundata fuerat, mulierem non introisse. Hoc audito, Gudila recessit; sancta vero Rayneldis ante templi januas genibus nudis & cubitis se prosternens, omnipotentem Deum, per tres dies & noctes continuas sine cibo & potu permanens, piis precibus & lacrymis pulsare non destitit, donec ille, qui numquam servientibus sibi defuit, præsumentesque de se non repellit, signa potentiæ suæ mirabiliter ostendit. Nam tertia nocte media, fratribus cunctis quiescentibus, januas monasterii virtus divina aperuit, & nullo mortalium funes trahente, signa sonari fecit. Hoc excitati sonitu fratres undique concurrunt, & Sanctam ante imaginem sui Redemptoris, instar crucis prostratam invenientes, quid contigerit, vel quomodo ecclesiam intraverit, inquirunt.

[6] Ad hæc, si peccatricem, inquit beata Virgo, homines immisericordes intromittere noluistis, [miraculo intromittitur & bona sua monachis transcribit.] ille, cujus misericordia cuncta consistunt h, ecclesiæ hujus januas mihi peccatrici aperuit, & sua virtute patefacto aditu, me, sicut videtis, introduxit. Audiens hæc pater i monasterii cum fratribus, se ad pedes illius misit, & ut suis orationibus apud Deum auxiliaretur, lacrymando oravit. Tunc se invicem salutantes, beata Rayneldis, positis in terra genibus, se vestigiis eorum prostravit, supplicans ut tantorum patrum orationibus mereretur commendari. Honorabiliter igitur magnaque cum devotione ab eis suscepta, quod disposuerat indicans, devotissime adimplevit. Nam cælestis regni Clavigero Sanctas cum quinque villis, appendiciisque earum omnibus tradidit, ut ab eo ad cæli palatium mereretur introduci.

[7] Dehinc benedictione accepta a patre monasterii & fratribus, [Hierosolymis redux Sanctis piissime vivit,] volensque majoris certaminis cursum aggredi, urbem Hierusalem [unius] tantum servi & ancillæ comitatu contenta adiit, ut ibi Redemptoris sui crucem bajularet, ubi eum pro sua omniumque salute passum credebat; ibique per biennium singula loca, per quæ Dominus abierat, devote visitavit, quasi Christum Dominum præsentem in corpore haberet k Post septennium vero, acquisitis Sanctorum reliquiis pretiosissimis, parte videlicet sepulcri, lignique dominicæ crucis, vestisque incorruptæ Theotocos Mariæ, aliisque multis, ad patriam rediens Sanctas intravit, & a servis & ancillis suis, omnibusque loci illius indigenis cum summa lætitia suscepta, humanum modum transcendens super se vixit, & usque [ad] Hunorum l tempora, quasi in extasi mentis jam posita, terrenis cunctis calcatis, cælestibus inhians, contemplativæ vitæ statum, miraculis atque virtutibus refulgens obtinuit.

[8] Sed cum, peccatis exigentibus, populum Christianum Dominus flagellis, [ubi a barbaris irruentibus,] ut criminis reum cædi permitteret, electosque a reprobis segregari vellet, Huni exire permissi sunt, qui Galliam intrantes gladiis cunctos perimendo, incendiis omnia tradendo, universam regionem penitus devastaverunt. Cum ergo loci illius incolæ terrore trepidi mortisque metu perculsi, alii per nemorum devia fugitantes, alii in speluncis petrarum montiumque cavernis se absconderent, nobiliores potentioresque per municipia & castella munitissima se reciperent, fortissima Christi agonista, nec minis mortis impelli, nec blandimentis amicorum a loco, in quo finire disposuerat, avelli potuit. Dicebat enim iis qui eam exire compellebant: Si propter eum qui se pro ereptione * mea & totius mundi pati voluit, istam miseram vitam perdere fugio, quid dicturus erit mihi, cum in sede majestatis suæ sederit judicaturus vivos & mortuos, si hanc miseram & brevissimam vitam, pro ejus amore perdere fugio?

[9] Cum hæc & iis similia fortissima Christi athleta Rayneldis diceret, [quos fugere detrectat,] fugientibus omnibus, in eodem loco sola remansit, cum duobus tantum viris, præ ceteris sibi familiarus * adhærentibus, clerico scilicet, nomine Grimoaldo m, servientique, nomine Gondulpho. Irruentibus igitur barbaris, puella sacro pneumate n plena, in amore cælestis [sponsi] solidata, cum suis comitibus more solito ad orationis auxilium confugit, & ante altare sancti Quintini o martyris, in modum crucis se prostravit, ut sicut [ille] sui Redemptoris, martyrii palmam consequendo, testis fidelis extitit, sic illa juxta memoriam Martyris ejusdem testimonii Christi particeps mereretur fieri.

[10] [ad S. Quintiniaram obtruncatur.] Cum autem barbari irruentes, non hominibus sed beluis immanissimis similes, humanum sanguinem more leonum ferocium sitientes, ecclesiam in qua Sancta Christi famula orabat, irrumperent, ipsamque Virginem arreptis crinibus, circumquaque traherent, cædentes eam fustibus atque flagellis, tundentesque calcibus, & pugnis impingentes, plagisque crudelissimis, & illusionibus atque injuriis multis afficerent, ipsa Domino in lætitia cordis psallebat, dicens: Benedictus es Deus pater Domini nostri, qui donasti mihi peccatrici, non meis meritis sed gratia Unigeniti tui, hoc quod semper optavi ab infantia consequi. Compellentibus igitur illam barbaris ut cervicem extenderet, flexo poplite, viriliter exspectabat ferientis ictum, præ gaudio lacrymans, atque fundens orationem, dicens: Gratias tibi ago, Jesu Christe, qui me dignatus es in numero ancillarum tuarum computari; & suscipe spiritum meum. Quo dicto, cervicem extendit, & ferientis ictum cæso capite sustinuit, & spiritum cælo reddidit.

[11] [Occiduntur etiam socii Grimoaldus & Gondulfus.] Sanctus vero Grimoaldus, subdiaconus ejus, ejusdem sententiam decollationis succubuit. Gondulphus, tribus cappatis p infixis cerebro illius clavis, vitam finivit. Sed illud non expedit silentio supprimi, quod interfectis Martyribus Christi, milites sathanæ ecclesiam cum ipsis Martyribus incendere moliti sint, sed meritis beatæ Rayneldis obstantibus, nullo modo locum valentes accendere, confusi recesserunt. Consummavit igitur sancta Rayneldis cursum martyrii cum Sanctis asseclis suis XVII Kalendas Augusti, & cum victoriæ palma obdormivit in Domino. Recedentibus igitur Hunis, incolæ loci qui superstites remanserant, ad propria remeantes, invenerunt corpora Sanctorum inhumata, sepelieruntque sanctam Virginem cum prædictis sociis suis in eadem ecclesia Idus Augusti.

[12] Cum ergo vellet Dominus glorificare Martyris suæ memoriam, fidelibusque suis ostendere, [Miracula ad Sanctæ tumulum,] quantam in cælis consecuta esset gloriam, cuidam paralytico, per septem annos membrorum dissolutionem passo, revelatum est, ut ad sepulcrum Virginis deferretur. Qui mox ut ejus tumulum attigit, bases ejus & plantæ, ceteraque membra ejus ita solidata sunt, acsi numquam infirmitatem aliquam passus fuisset. Multi ergo febribus diversisque morbis obsessi, auditis miraculis atque virtutibus illius, de longe propeque venientes, ad ejus tumulum, Dei beneficiis, Martyrisque sanctissimæ adjuti meritis, Deum glorificantes, cum lætitia ad propria sani redibant. Multi cæci illuminati, claudi gressibus firmati ab ejus sepulcro cum ingenti gaudio redibant.

[13] [unde levata dicitur 866.] Quanta beneficia per eam Deus præstiterit populo suo, longum est enarrare, veremur etiam ne videatur legentibus fastidium generare: horum tamen vestigia, pendentibus cereis oculis, manibus ac pedibus cereis, ceterisque membris virorum ac mulierum, a quibus, ipsius meritis, infirmitas evacuata, sanitasque recepta fuerat, usque [ad] combustionem q ecclesiæ, ob scelera populi combustæ, in testimonium [virtutum] illius remanserunt. Levata est autem sacratissima gleba corporis ejus de terra anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo sexto r, & recondita est cum magnis populorum atque psallentium Clericorum laudibus in theca argentea, præsentibus tribus confinium diœcesium episcopis s.

[14] Post hæc paucorum annorum curriculo elapso, [Caput furto auferens punitus,] cujusdam nobilissimi viri filius t, amore litteralis studii accensus, natalem locum relinquens, ad has partes devenit, & Sanctas intravit, atque ibi hospitio a quodam presbytero, sapienti viro benigne receptus est: qui cum aliquanti temporis spatio ab eodem presbytero discendi causa ibi morari disposuisset, ipsique ecclesiam intrandi, quoniam bene atque morose compositus videbatur, ad ejus libitum licentia concessa fuisset, nocte quadam, custodibus incaute dormientibus, fracto scrinio, caput sanctæ Rayneldis, cum libello in quo gesta ipsius habebantur, furatus abiit. Sed cum venisset ad domum patris sui cum sacris pignoribus, quantum Deum offendisset, vel quanti meriti esset Virgo, cujus pignora deferebantur, cives ejusdem loci latere non potuit; nam idem juvenis protinus a dæmonio arreptus est, & adeo vexari graviter cœpit, ut vix in eo remaneret halitus.

[15] Tunc pater & mater, sicut prolis unicæ expertes, [parentum voto restituitur.] dolore nimio, atque anxietate gravi, continuisque lamentis se affligentes, re cognita, Deum, cui nihil est impossibile, devota mente imploraverunt, ut beatæ Virginis suffragantibus meritis, unicum pignus eorum dignetur saluti restituere, eorumque vota benigne suscipere: promittunt namque se in honore Dei & S. Rayneldis congregationem virginum, Christi sponsarum, ex suis possessionibus construere, si Dominus [eorum] desiderium dignaretur adimplere: quod ita factum est; nam juvenis, expulso dæmone, ad integrum sanitatem recepit, atque post hæc Deo devotus exstitit. Illi vero, sicut Deo sanctæque Virgini voverant, adimplentes, monasterium feminarum juxta easdem Sanctas, in prædio suo, Elchina vocabulo, construxerunt, atque ibi se in Dei servitio mancipantes, cursum vitæ feliciter transegerunt. Hoc igitur pro posse scientiolæ rudis nostræ, licet incomposite, de vita & actibus sanctæ Rayneldis virginis atque martyris scripsimus: restat itaque, ut ipsius adjuvantibus meritis gloriosis, ad ipsius societatem pertingere mereamur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & potestas & imperium, cum Patre & Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Indicat hæc particula prologum aliquem præcessisse, qui modo non reperitur.

b De Condacensi castro super fluvium Scout vel Scelt, videndus § 4 Commentarii de S. Amelberga.

c Corrupta, procul dubio, nomina, quæ non facile sit hodie reperire.

d Ita habet codex, quem aliquis corrigere voluit, substituendo sororis filiam; necdum scio, utrum præferri debeat. Quæ hic & infra de S. Amalberga dicuntur suo loco illustrata sunt.

e Non dicit scripta esse, nam si tum, dum hæc scribebantur, exstitissent, etiam hodie probabilissime reperirentur.

f Non tres, ut male hic rursus aliquis mutare voluit. Consule dicta de S. Amalberga, meminerisque, Gudilam fuisse juniorem, seu natu minimam, de qua etiam ibi, sed fusius ad ejus Acta 8 Januarii.

g Vult dicere, opinor, plures egenos se reperisse quam divites.

h In aliis Mss., & vel in ipsa editione Surii hæc fusius amplificantur: magis placet brevitas. De negata ingressus causa, vide notationem ad alteram S. Scholasticæ Vitam 10 Februarii litt. g, pag. 404.

i Hunc putat Cointius fuisse S. Landelinum, sed gratis; quamquam id fieri potuisse non negemus.

k Et ista & plura alia num. 8 & 10 alibi ornatius extensa invenies; quasi hæc non sufficerent. Satis mira est pro ea tempestate teneræ virginis peregrinatio.

l Quinam Hunni isti verosimillime fuerint, dictum est in Commentario prævio.

m Inferius est subdiaconus; sed de eo & socio vide numerum ultimum dicti Commentarii.

n Nempe Spiritus sancti gratia.

o S. Quintini martyris Acta dabimus 31 Octobris.

p Vox barbara & redundans, nisi significet acutis, vel capitatis, ut magna clavorum capita innuat.

q Quando id acciderit, non divino: forte ad incursiones Normannorum referri potest.

r Malim legere cum Surio 806, quando paulo pacatiora erant in Belgio tempora, quam an. 866, vel, ut alii, 860; quibus de theca argentea fabricanda cogitare non sinebat metus a jam dictis Normannis.

s Itaque Cameracensi, Tornacensi & Leodiensi, si modo hæc satis certa sint.

t Surii editio & Mss. aliqua volunt hunc adolescentem fuisse Santhensem ad Rhenum, forte ex nominum affinitate. Minus quidem displicet nostra lectio; quamvis, ut dicam candide, abesse mallem totam eam historiam, seu duos ultimos numeros; ne frustra cogamur quærere nescio quam Elchinam, fundatumque istic virginum monasterium, in quod etiam pueri pater se receperit; cujus modo nusquam occurrit vestigium in Hannonia: ad Rhenum vero de S. Reinelde nihil prorsus sciri, jam pridem ad nos perscriptum est.

* redemptione

* familiaribus an familiarius?

DE S. TENENANO SEU TINIDORO
LEONENSI EPISC. ET CONFESSORE
In Britannia Armorica.

Forte sec. VI.

[Commentarius]

Tenenanus Leonensis episcopus in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE I. B. S.

Sanctorum minoris Britanniæ operosus collector Albertus le Grand de monte Relaxo, de cujus pretio & meritis sæpe alibi dictum est, nuperrime in Thuriavo Dolensi XIII hujus, & signanter in Commentario ad Acta S. Golveni primo mensis die; [De Sancti cultu satis constat;] Magnus, inquam, collector iste hoc XVI Julii, ex nescio quibus monumentis Vitam S. Tenenani more suo concinnavit, ex qua summatim capita aliquot delibasse, seu potius refutasse, erit totum quod scriptori isti hoc loco a nobis tribui possit. Id ipse & vetus ecclesiæ Leonensis Kalendarium certissime persuadent, Tenenanum a Britannis Armoricis ut vere Sanctum recoli, quamquam Saussayi diligentiam effugisse omnino videatur. Castellanus in Martyrologio universali eum hoc die paucis annuntiat: Leonæ in Britannia, S. Tenenani, istius urbis episcopi. Præiverat Cointius in Annalibus, ubi ad annum 635 num. 13 ita scribit: Tinidorus seu Tenenanus Leonensis episcopus ad Deum migravit XVII Kal. Augusti, quo die celebris est ejus memoria; nos de cetero remittens ad Armoricam sanctam, opus nimirum laudati Alberti, quem in ordine ad chronologiam clausis, ut ita dicam, oculis secutus est. Colganus item pro sancto Tenenanum habuit, paucula notans in observationibus ad Vitam S. Joavæ die II Martii, verum quæ omnia ambo ex solo Alberto decerpsere, reliqua Vitæ serie prorsus neglecta, quam nobis satis erit ex lectionibus Breviarii Leonensis retulisse.

[2] Satis, inquam, cum aliunde de S. Tenenano quidquam certi explorare frustra tentaverim hactenus; [at de gestis nihil certi superest:] ut jam candide non pronuntiem, ipsissimas lectiones ex meris & putis popularibus traditionibus coaluisse, quemadmodum ingenue is fassus est, cujus benevolentia descriptæ & ad me transmissæ sunt. Lobinæi mentem de Sancto ejusque in Leonensi episcopatu successione, in prædicto de S. Golvano Commentario clare explicui, cujus verba, ibi ex gallico latine versa non pigebit repetere. Sic ille de Sancto, quo de agimus: S. Tenenanus seu Tinidor, ex insula Britannia ortus, sacerdotio initiatus erat, priusquam in Armoricam transiret. Diu illic vixit ignotus in silvis prope locum, ubi deinde conditum est Landerneau: demum e solitudine extractus est, ut eveheretur ad cathedram Leonensem post Cetomerinum. In his nihil de Hibernia ejusque ibi principatu, nihil de frequentata Britannorum regis aula, aut comitissa Arundelia, nihil de multis propter oris elegantiam periculis, nihil de impetrata deformitate, atque id genus aliis, quibus recensendis supersedeo. Neque nomen, ut semel dicam, inter Leonenses Episcopos, neque justam ætatem, multo minus gesta in ejus ecclesiæ Catalogis agnovere Chenu, Claudius Robertus aut Sammarthani, supra quos hic sapere mihi integrum non est, donec probatiora monumenta aliunde suggerantur. Habe modo jam dictas lectiones, ex Britannia haud ita pridem acceptas, quibus quod addam, nihil habeo.

[3] [ne quidem ex Breviarii Lectionibus,] In festo S. Tenenani Leonensis episcopi & confessoris. Lect. I. Tenenanus, claris genere & fide parentibus apud transmarinas partes natus, Caradocum, sanctitate & doctrina famosum, puer audivit: cujus in schola tantum brevi profecit, ut & scientia & meritorum gloria suos longe coætaneos superaret; sanctissima nihilominus Christi disciplina, quam vanis philosophiæ documentis multo illustrior. Absoluto studiorum curriculo, regis Britanniæ aulam, pro voto parentum, ingressus omnium in se oculos & admirationem convertit: cumque esset forma & totius corporis præstantia spectabilis, ut puellæ cujusdam nobilis, a qua deperibatur, importunas ad matrimonium vexationes evitaret, & quam Christo devoverat castitatem, glorioso fœnore servaret illibatam, quasi leprosi deformitatem precibus impetravit. Balneo postmodum ad id parato, & medica Caradoci manu pristinum statum mirifice consecutus est. Adolescens nihil habuit antiquius, quam ut assertam generose castimoniam adversus carnis insultus continua fulciret abstinentia, eleemosynis & oratione corroboraret; modestia & honestate confirmaret; pauperes & ignotos, verbo & exemplo, viam salutis edocebat, quod ut faceret, aptos ad id ex sacris Scripturis locos ac textus depromebat. Obiter notemus, S. Caradocum, cujus Vitam habes XIII Aprilis, obiisse anno 1124, atque hic tamen, si Superis placet, S. Tenenani nostri magister fuerit, quatuor circiter seculis antequam nasceretur. Pergamus:

[4] [quas satis patet,] Lect. II. Factus inde presbyter, mundi illecebris omnino abdicatis, se totum Christo specialius addixit, ecclesiasticis Officiis indefesso labore mancipatus. Quæ dum attentiore animo exequeretur, jussus ab angelo in Armoricam tranfretare, sedem administraturus, cui nuper præfuerat beatus Paulus Aurelianus. Nec mora, dicto audiens Tenenanus, rebus compositis, cum nonnullis sociis mare Britannicum felici enavigatione prætergressus, ad sinum Brestensem, in solo Leonensi situm, appellit: inde fluminis Elorni ripam, quæ Landerniam ducit, divino numine secutus, in densissimam silvam exilit, non sine magno suscipientium gaudio & fructu: loci namque incolas, cum in locum propter frequentes Danorum incursiones abditos, nec propterea de religionis Christianæ exercitiis admodum solicitos, ad vitæ revocavit sanctioris institutum, ædificatis ibi convenienti distantia duobus oratoriis, quæ ecclesiarum abinde parochialium titulo gloriantur, ipsoque altera eorum patrono. Multa lectionum harum scriptori condonanda sunt, dum seculo verosimiliter sexto, Danos memorat (alias Normannos) Britanniam minorem invadentes, quos multo serius eas oras infestasse constat: sed fuerint piratæ alii quicumque, in iis non tantiopere laborabimus. En modo lectionem tertiam.

[5] Lect. III. In iis vir Sanctus Euangelium prædicabat, [& popularibus traditionibus concinnatas.] tremenda altaris mysteria conficiebat, Sacramenta administrabat, & sacrum Domino cum suis Officium persolvebat; quin etiam temporali fideles beneficio recreabat. Barbaros siquidem illos, ut sacrum ærarium diriperent, aliquando contendentes, apparente divinitus supernorum militum exercitu, suis precibus fugavit, & a similibus deterruit deinceps attentandis, patriæ liberator. Hæc omnium Tenenano admirationem & amorem conciliaverunt, unde sancto Golvino, ad æternam retributionem id temporis evocato, communi cleri Leonensis suffragio, populi desiderio, in episcopum electus, ejus in locum a Dolensi tunc Metropolitano rite suffectus est. Tum absoluti pastoris partes omnes ut adimpleret, crebras suæ diœcesis obire visitationes, mores corrigere, diruta ac semiusta templa excitare, ecclesiis parochialibus dignos rectores præficere una illi cura fuit. Tandem miraculis clarus obdormivit in Domino circa annum salutis sexcentesimum trigesimum quintum, in sua cathedrali sortitus sepulcrum. S. Golvini seu Golveni, de quo jam locuti sumus, successor an decessor fuerit, non est qui satis certo definire hactenus possit, neque nos, in tanta rerum confusione, alia examinanda aut determinanda suscipimus.

DE S. EUGENIO EPISC. ET SOCIIS
NAULI IN LIGURIA.
Ex litteris Joannis Stephani Flisci S. J.

[Commentarius]

Eugenius Episc., Nauli in Liguria (S.)
Socii, Nauli in Liguria


AUCTORE J. B. S.

Utut diligentissimum Sanctorum Italiæ investigatorem fuisse Philippum Ferrarium ultro fateamur, id dissimulare non possumus, attentionem suam nonnumquam desiderari passum esse; cujus rei hoc die patentissimum nobis præbet exemplum. Ad diem VII Septembris de S. Paragorio ejusque sociis Naulensibus martyribus agens, [A Ferrario prætermissum,] diserte ait, sese ecclesiam S. Paragorii extra urbem Naulensem haud procul a mœnibus vidisse; unde, nisi vehementer fallor, plane perspicitur, ipsam etiam urbem ingressum esse, potuisseque adeo facillime intelligere, quis ejusdem primarius esset patronus, nempe S. Eugenius episcopus, ipsumque coli hac XVI Julii; ubi interim in toto suo magno Sanctorum Italiæ Catalogo, nec verbulo de ipso meminit; ut minime dubites, quin spicas hinc inde post se reliquerit, quas utinam alii colligere satagerent, nobis suo tempore profuturas. In eo operam non modicam pridem posuit noster Joannes Stephanus Fliscus, locis pluribus in hoc opere merito laudatus, cui etiam hoc die acceptum referimus jam dictum S. Eugenium episcopum, prædictæ civitatis principalem patronum, hac die XVI Julii solenniter cum sociis celebrari solitum, ut docebit ejus epistola ad Janningum nostrum data V Octobris 1694, ex qua habemus quidquid de Sancto isto reperiri hactenus potuit.

[2] In res Naulenses, ac præsertim in ejus loci Episcopos, [suggessit nobis Stephanus Fliscus,] pro instituto suo studiose inquisivit Ughellus, ut testatur ipse Italiæ sacræ tomo 4 a col. 1398, verum absque sperato fructu, cum sua aliunde colligere coactus sit, quando nobis scribentibus, inquit, nulla Naulensis ecclesiæ monumenta lucem adferre potuerint. Describit ibi parvam civitatem (Noli) prope mare in Ligustica ora, ad occidentem solem sitam, cujus de cetero Fliscus sufficientem notitiam suggerit. Narrat porro Ughellus, qua occasione perexiguum oppidum seu vicus, in urbis dignitatem evectus fuerit unde manarit versiculus, Urbs meruit dici, mutato nomine vici. Id in rem nostram conducit, quod ex ecclesia S. Paragorii extra urbem, translata fuerit a Gregorio XIII episcopalis cathedra in ecclesiam S. Petri (nempe intra civitatem) ubi corpora sanctorum Eugenii, Longini, Parthæi & Parthenopæi episcoporum summo decore asservantur. De Parthæo seu Partheo & Parthenopæo, non episcopis, ut equidem reor, sed S. Paragorii sociis suo loco agetur, nimirum citata jam VII Septembris; hic nobis satis est ostendisse, S. Eugenium Ughello non fuisse prorsus incognitum; cetera, quæ quidem sciri potuere, ex Flisci litteris modo accipe. Ita scribit:

[3] [cum iis quæ de ipso sciuntur.] Nauli in Liguria celebratur festum S. Eugenii episcopi & confessoris, Patroni principalis hujus civitatis, die XVI Julii, quæ tamen non est dies obitus (accepta sincere refero) cujus sacrum corpus jacet in altari, eidem Sancto dicato, in ecclesia cathedrali, cum reliquiis duorum sociorum, quorum nomina, ut constat ex quadam visitatione Apostolica anni MDLXXXV, sunt Ennius & Euginius (fortasse Longinus.) S. Eugenius dicitur prædicasse Euangelium in oris Liguriæ, præsertim in urbe Savonensi & castro Vadensi. Defunctus est in insula, in qua sæpe morabatur, quæque jacet inter Vadum & Naulum, duobus milliaribus ab utroque oppido dissita. In ea visitur adhuc puteus miræ altitudinis, qui aliquot abhinc annis dulci aqua adhuc emanabat. Anno DCCCCXCI Bernardus a sancta Ecclesia episcopus Savonensis construxit in ea insula, quæ erat suæ diœcesis, insignem ecclesiam & anno sequenti monasterium, cujus adhuc exstant reliquiæ non exiguæ, ubi monachi Lerinenses vixerunt in sacrarum reliquiarum custodia.

Celeberrima erat & ditissima abbatia usque ad annum MCCXXXIX, quo Naulum ex oppido, urbis titulo fuit insignitum, novæque sedi episcopali dicta abbatia, dimissis ad antiquas sedes monachis, fuit aggregata: eaque occasione sacræ reliquiæ in hanc urbem translatæ sunt. Hæc omnia habentur tum ex traditione, tum ex aliquibus manuscriptis, extractis, ut fertur ex annalibus Savonæ. Annales istos non vidimus, at quæ Ughellus adfert a rem hic a Flisco obiter indicatam pluribus confirmant, adducto etiam Innocentii PP. IV diplomate, quo episcopatus erectionem a Gregorio IX factam, approbavit, mensamque auxit episcopalem monasterio S. Eugenii, quod ab ecclesia Brumiacensi perpetuo disjunxit. Vide ibi plura ab Ughello satis accurate collecta; nobis satis est hic obiter ostendisse S. Eugenii memoriam in eo monasterio antiquam fuisse, tametsi gestorum ejus seriem vetustas nobis inviderit En modo reliqua Flisci verba: Videntur etiam Nauli picturæ, vetustate pene consumptæ, in quibus conspicitur S. Eugenius in quadam scapha, ex dicta insula ad propinquas oras Liguriæ se conferens, ad prædicandum Dei verbum.

DE S. SISENANDO LEVITA
MARTYRE CORDUBENSI.
Ex S. Eulogio.

Anno DCCCLI.

[Commentarius]

Sisenandus Levita martyr Cordubæ (S.)

J. B. S.

De noni seculi sub Arabum tyrannide Hispanis martyribus, præsertim Cordubensibus, jam toties in nostro hoc opere agendum fuit, ut eam historiam ex S. Eulogii Memoriali repetere, aut eorum veram palmam & constantem cultum ex Martino de Roa pluribus vindicare, [Receptus ejus cultus,] necesse omnino non sit. Plures ex Cordubensium istorum numero Fastis sacris inseruisse Usuardum, satis etiam alibi dictum est: de S. Sisenando non meminit, qui nec in ejus auctariis, non ita pridem editis, reperitur. A monasticis Martyrologiis Wionis, Dorganii, Menardi & Bucelini, cum variis elogiis signatur tamquam diaconus & monachus, haud dubie Ordinis sui Benedictini, qui tamen tituli nusquam ab Eulogio exprimuntur; unde & ex eo levitam simpliciter appellandum censui, ut ante me fecit Baronius. Encomiis etiam suis Sanctum ornant Galesinius & Ghinius; verum cum tota martyrii ejus series certius & clarius hauriri non possit quam ex laudato Memoriali; iis omnibus & Breviariis quoque prætermissis, sufficient verba Romani Martyrologii ad hunc diem: Cordubæ in Hispania, S. Sisenandi levitæ & martyris, qui pro fide Christi a Saracenis jugulatus est. Neque hic quidquam occurrit quod examine aut discussione indigeat.

[2] Pacensem origine fuisse S. Sisenandum, diserte notavit S. Eulogius; [patria & ætas,] eam porro urbem sic describit scholiastes ad libri 2. Memorialis cap. 5: Colonia Pacensis, in Lusitania olim, quod ex Plinio constat, etiam juridico conventu nobilitata, Arabum, Hispaniam occupantium, vastatione, ad parvi oppidi formam, ut nunc conspicimus, fuit redacta. Pertinet ad Portugalliæ regnum, Beiaque nuncupatur. De ejus nomine, situ & antiquitate multa egregie, ut semper solet, Andreas Resendius, ad Vasæum scribens. Ejus urbis excidium Rasis prosequitur. Sed ad rem nostram hæc satis dicta sunto, ne frustra hic nos remoretur nimia, opinor, Tamayi præfidentia, quam Moralis auctoritati absque scrupulo postponimus. De martyrii tempore æque certa sunt omnia, annus imprimis, tot aliis martyriis nobilitatus; nempe Æræ Hispanicæ 889, Christi 851. Neque diem omisit Memorialis auctor, dum ait: Gloriosa morte peremptum esse septimo decimo Kal. Augusti, feria quinta. Is est, inquit denuo scholiastes, Julii dies decimus sextus, qui eo anno feriam quintam occupavit, quod ex superioribus jam quivis poterit deprehendere; quadraginta enim & eo amplius dies sine martyrio processere; nempe ab VIII Junii quo prægressa classis agonem compleverat. Habe modo rem totam ex jam citatis Memorialis libro & capite.

[3] [martyrium ex S. Eulogio.] Denique levita sanctissimus Sisenandus, ex Pacensi oppido ortus, Cordubam, intuitu discendi, avectus est, ibique apud beatissimi Aciscli basilicam, qua corpus ejusdem Martyris requiescit, digniter enutritus, ut ipse familiaribus retulit, invitantibus se beatissimis Petro & Walabonso, jam cælo martyribus collocatis, martyrium quoque & ipse aggressus est. Qui dum in carcere religatus maneret, tradunt, quod prophetico illustratus spiritu, patibuli sui horam præscius nuntiaverit. Nam quodam die cum responsum cuidam amico, se interroganti, aptaret, eique reciprocationis schedam scriberet, tribus aut quatuor jam digestis versiculis, subito nimia hilaritate perfusus, cælesti quodammodo gaudio vegetatus, e loco sessionis suæ consurgens, astanti puero schedulæ portitori, cui miles Christi reciprocari intendebat, semiscriptam, ut erat, accommodans, multis audientibus, ait: Recede modo fili, ne impetu satellitum opprimaris; quoniam jam potestas tenebrarum, vinculis me extrahere præcipiens, nunc decollandum sibimet exhibebit. Post hanc prophetiam immobili semper gressu ipso persistente, eodem momento vociferantes lictores adveniunt, eumque præcipiti furore ad locum, quo martyrium erat consummaturus, pugnis, alapisque cædentes perducunt. Pergit Dei famulus, lætantibus animis, de corona victoriæ certus, qui ad cæleste convivium exhortantibus Sanctis fuerat invitatus. Sic namque judici præsentatus, eadem qua prius constantia, in sancta confessione perdurans, delicatus ephebus gloriosa morte peremptus est, atque inhumatus præ foribus palatii derelictus est septimo decimo Kal. Augusti feria quinta, Æra qua supra: cujus ossa post multos dies, donante Deo, a quibusdam mulieribus inventa inter lapillos alvei, in prædicti martyris Aciscli aulam deportata reconduntur.

DE S. CESLAO ODROVANTIO ORDINIS PRÆDICATORUM
VRATISLAVIÆ IN SILESIA.

ANNO MCCXLII VEL MCCLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ceslaus Odrovantius, Ordinis Prædicatorum conf. Vratislaviæ in Silesia (B.)


AUCTORE G. C.

§ I. Cultus & Acta.

Vratislavia, quæ a Germanis Breslaw & a Polonis vulgo dicitur Wroclaw, ampla regni Bohemici urbs & Silesiæ caput in Ducatu Vratislaviensi, qui ab ea nomen trahit, ad Oderam fluvium sita, [B. Ceslaum Vratislaviæ olim publico cultu honoratum fuisse testatur Bzovius;] & episcopali cathedra insignis Ceslaum, egregium ex sacro Prædicatorum Ordine apostolum, & prodigiosum suum olim contra Tartaros defensorem, jam ab aliquot seculis tamquam beatum veneratur. Hujus publicæ venerationis testis est R. P. Abrahamus Bzovius, qui in Actis B. Ceslai, huic Commentario subnectendis, post narrata quædam miracula, de ejus cultu sic scribit num. 54: Propter quæ miranda facinora, non multo post, humo erutus & in ecclesiam munificentia civium, præsertim vero Nicolai Slup Vratislaviensis, anno Domini MCCCXXX in ea, quam nunc cernimus, amplitudine erectam de sub altare, sub ejus invocatione excitatum, illatus summa in veneratione popularium habebatur. Religiosa Majorum devotio sacra ejus pignora in theca parvula recondiderat & sera ferrea clauserat, jamque tum cultu diverso prosequebatur ad usque nostra tempora: nam & imagines ejus sculpebantur atque pingebantur, & honore publico colebantur; anathemata ad altare illius sacrata beneficii accepti ergo suspendebantur; Missæ & Horarum tam diurnarum quam nocturnarum propria Officia de eo recitabantur; anniversariæ solennitates ritu consueto aliarum festivitatum celebrabantur. Hæc ille in genere; nos ad singularia descendamus.

[2] Non dubito, quin cives Vratislavienses in grati animi tesseram & religiosi cultus signum etiam fieri curaverint picturas (quo tempore factæ sint ignoro) vitam B. Ceslai repræsentantes, [idemque ostenditur ex inscriptionibus,] de quibus Theodorus Moretus Societatis nostræ sacerdos in litteris ad Henschenium nostrum anno 1659 Vratislavia datis sic loquitur: Visitavi nudiustertius sepulcrum S. Ceslai in templo PP. Dominicanorum in hac urbe, cujus vita in choro cum variis inscriptionibus depicta est. Deinde infra imagines, in quibus vita B. Ceslai in pariete depicta est, testatur legi sequentia: Ad 1. B. Ceslaus natione Polonus, unus de primis Fratribus, qui receperunt istum locum pro conventu anno MCCXXVI, secundus Provincialis provinciæ Poloniæ, vir magni meriti apud Deum, qui quatuor mortuos suscitavit, & aliis innumeris miraculorum insigniis in vita pariter & post mortem, ac usque in hodiernum diem coruscans. Hanc denique nostram inclytam civitatem Vratislaviensem ab incursu Tartarorum suis orationibus liberavit anno MCCXLII. Hic in ecclesia S. Adalberti Ordinis Prædicatorum sepultus. Ad 2. B. Ceslaus discipulus S. Dominici, socius S. Hyacinthi & primus Prior hujus loci. Ad 3. Infantem aquis suffocatum post dies octo vitæ restituit. Ad 4. Spiritu apostolico plenus prædicat; animas Christo lucratur. Ad 5. Corpus suum disciplinis & vigiliis dure emaciat. Ad 6. Per flumen in cappa navigat, illudque sicco transit pede. Ad 7. Tres suscitat mortuos & variis claret miraculis. Ad 8. Juveni cuidam in Odera pene submerso imploratus succurrit. Ad 9. Conventum sui Ordinis Vratislaviæ in periculosa ignis conflagratione in aëre conspectus defendit. Ad. 10 Moniali de se dubitanti inter Apostolos comparet. Ad 11. Cum Fratribus in oras septemtrionales mittitur. Ad 12. Fratres in pietate & religione confirmans Deo reddit animam.

[3] [& propriis Officii Lectionibus,] Quod Bzovius generatim de ecclesiastico B. Ceslai Officio, Vratislaviæ recitato, affirmat, ita intelligendum est, ut a solo S. Dominici Ordine id factum fuerit: nondum enim tunc temporis ad clerum Vratislaviensem illud extensum fuisse videtur, cum in propriis istius diœceseos Officiis anno 1662 impressis, inter quæ tamen S. Hyacinthi & S. Ignatii Loyolæ Officia ponuntur, de B. Ceslao nulla fiat mentio. Arbitror itaque, solos PP. Dominicanos Vratislaviæ, & forte in aliis quibusdam diœcesibus septemtrionalibus, Beati sui festum proprio Officio celebrasse: nam præter lectionum propriarum fragmentum, a R. P. Thoma Malvenda in Annalibus sacri Ordinis Prædicatorum ad annum 1218 cap. 5 adductum, habeo tria earumdem integrarum exemplaria. Primum a P. Theodoro Moreto Vratislaviæ descriptum est ex Breviario Ordinis Prædicatorum, quod Nissæ impressum est anno 1602. Alterum præcedenti omnino simile desumptum est ex Cracoviensi PP. Dominicanorum bibliotheca. Tertium denique inveni apud R. P. Joannem Rechacum in opere de Sanctis & illustribus personis Ordinis Prædicatorum Parisiis anno 1650 typis excuso, ubi tomo 3 in Vita B. Ceslai proprias Officii lectiones exhibet. Ultimum hoc exemplar duobus prioribus multo brevius est, &, ut dicam quod sentio, mihi antiquius & sincerius videtur: Lectiones quippe Vratislavienses & Cracovienses recentiora referunt miracula, quæ nempe circa finem seculi decimi sexti contigerunt. Præterea earum interpolator illas incertis & verbosis narrationibus ita auxit, ut ex tribus sex effecerit. Cum autem hæc additamenta in Actis postmodum dandis contineantur, sufficiet hic ex P. Joanne Rechaco subnectere tres illas Lectiones, quas, ut dixi, antiquiores & sinceriores esse existimo.

[4] Lectio I. Beatus Ceslaus, filius Eustachii Comitis de Conske, [quorum sinceriores hic exhibentur.] de domo Odrovants in provincia Oppoliensi diœcesis Vratislaviensis ortus, sancti Hyacinthi frater germanus fuit: cui tale nomen in baptismo non sine divino quodam præsagio, & instinctu inditum esse videtur: nam ex Polonico interpretatum honorem & gloriam significat. Qui secundum nomen suum Deo & sibi incorrupto bonæ conversationis odore, pia morum venustate, omnique sanctarum virtutum genere honorem & gloriam procurare satagens, non solum nobilitatis suæ lineam, verum etiam totam suam patriam & circumvicinas regiones decoravit, & splendore affecit illustriori.

Lectio II. Tenerioribus annis innocenter decursis, theologiæ jurisque divini scientia Bononiæ assecuta, divo Hyacintho non inferior, ab Ivone patruo in canonicorum numerum, adjuncta prælatura custodiæ Sendomiriensis ecclesiæ, cooptatur. Qua dignitate, velut lucerna super candelabrum positus, sanctitate vitæ & pietatis exemplo aliis prælucebat. Religionis postmodum toga una cum sancto Hyacintho in monasterio sanctæ Sabinæ indutus, sub beati Dominici patriarchæ disciplina tantum profecit, ut in vigiliis, jejuniis, carnis maceratione, orandi studio, piis meditationibus & contemplationibus, ac demum in ipsa humilitate atque ferventi prædicatione verus esset beatissimi patris sui Dominici imitator.

Lectio III. Vestigiis patris sui Dominici insistens, totus divino ardebat igne, frigidissima mortalium pectora vitæ sanctimonia & divini verbi calore ad Christi amorem accendebat. Miraculis innumeris vivens & vita functus illustris. Vivens puerum aquis octiduo suffocatum ad hujus lucis usuram revocavit. Tres alios mortuos vitæ reddidit. Tartarorum immaniter bacchantium, ferro flammisque Silesiam longe lateque vastantium, innumeram phalangem oratione supplici ab Wratislaviensi civitate fugavit. Globum igneum super caput Ceslai conspectum fuisse ab hostibus aiunt. Prophetiæ insuper spiritu Ceslaus dotatus multa ventura prædixit, multa occulta patefecit. Aquarum turgentia flumina cappa supposita siccis pedibus trajecit. Hominibus languidis sanitatis desideratæ beneficia contulit. Vitæ cursu sanctissime transacto, laborum suorum coronam & præmium lætus aspiciens beato fine quievit anno MCCXLII. Wratislaviæ sepultus plurimis ad nostra usque tempora coruscat miraculis.

[5] Continent hæ Lectiones satis exactum vitæ compendium, & præcipua B. Ceslai gesta ac miracula breviter candideque describunt. [Ad augendum ejus cultum nuper Clemens XI,] Mirum profecto est post adeo manifesta publicæ venerationis indicia hujus præclari Viri memoriam non inveniri apud recentiores Martyrologos, qui generales Sanctorum & Beatorum catalogos ediderunt, atque in iis interdum collocarunt quosdam, de quorum cultu nullum exstat vestigium aut argumentum. Sed horum defectum abunde supplevit, & omne, quod ex eorum silentio suboriri potuisset, de legitimo cultu dubium plane sustulit summus Pontifex decreto non ita pridem edito, quod a RR. PP. Dominicanis Antverpiensibus mihi perhumaniter communicatum sic sonat: Clemens Papa XI ad futuram rei memoriam. Nuper ad supplicationem dilecti filii Antonini Cloche Magistri Generalis Ordinis Fratrum Prædicatorum emanavit a Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris ritibus præpositorum decretum tenoris, qui sequitur, videlicet:

[6] [decretum sacræ Congregationis de Officio & Missæ] Wratislavien. Canonizationis beati Ceslai Odrovantii Ordinis Prædicatorum. Relatis ab Eminentissimo & Reverendissimo D. Cardinale Barberino precibus ex parte R. P. Antonini Cloche Magistri Generalis Ordinis Prædicatorum, nomine totius suæ Religionis sanctissimo Domino Nostro porrectis, & a sanctitate sua ad sacram Rituum Congregationem remissis, quibus humillime supplicabatur, ut nedum in toto prædicto Ordine, verum etiam in civitate & diœcesi Wratislaviensi Officium & Missam de beato Ceslao ejusdem Ordinis Prædicatorum singulis annis ab omnibus tam dicti Ordinis Religiosis, quam etiam ecclesiasticis prædictæ civitatis & diœcesis Wratislaviensis, qui ad Horas canonicas tenentur, die ipsius festo recitandum & respective celebrandum concedere dignaretur, sacra eadem Rituum Congregatio, audito prius tam in scriptis quam in voce R. P. D. Prospero de Lambertinis fidei Promotore, gratiam petitam concedendam esse censuit, si sanctissimo Domino Nostro visum fuerit, die XXVI Augusti MDCCXIII. Factaque deinde per me Prosecretarium de prædictis sanctissimo Domino Nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit, prædictumque Officium de communi confessoris non pontificis pro civitate & diœcesi Wratislaviensi sub ritu semiduplici, pro Religione vero Prædicatorum sub ritu duplici recitari & Missam respective celebrari concessit die VI Septembris ejusdem anni MDCCXIII. G. Cardinalis Carpineus. Loco ✠ sigilli. N. M. Tedeschi episcopus Liparitanus sacræ Rituum Congregationis Prosecretarius.

[7] [confirmat;] Cum autem sicut dictus Antoninus Magister Generalis nobis subinde exponi fecit, ipse decretum hujusmodi, quo firmius subsistat, Apostolicæ confirmationis nostræ patrocinio communiri summopere desideret, nos ipsum Antoninum Magistrum Generalem specialis favore gratiæ prosequi volentes, & a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris & pœnis jure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes & absolutum fore censentes, supplicationibus ejus nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, decretum præinsertum auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus & confirmamus, illique inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur adjicimus. Deinde post consuetas decretorum formulas ita subscribitur. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XVIII Octobris MDCCXIII. Pontificatus Nostri anno decimotertio.

[8] [& primo ejus festo Indulgentias plenarias concessit.] Anno sequenti idem sanctissimus Dominus B. Ceslai cultum augere volens dedit sequens Breve. Clemens Papa XI universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. Ad augendam fidelium religionem, & animarum salutem cælestibus Ecclesiæ thesauris pia charitate intenti, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, ac sacra communione refectis, qui aliquam ex ecclesiis Fratrum Ordinis Prædicatorum ubique existen. Die decima sexta proxime venturi mensis Julii a primis Vesperis usque ad occasum solis diei hujusmodi devote visitaverint, & ibi pro Christianorum Principum concordia, hæresum extirpatione, ac S. Matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus. Præsentibus pro unica vice valituris. Dein iterum post ordinarias Brevium clausulas subnotatur: Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXVI Martii MDCCXIV Pontificatus nostri anno decimoquarto.

[9] Confirmato jam satis B. Ceslai cultu, pauca de Actis ejus præmoneamus. [Bzovius Acta B. Ceslai ab hæreticis direpta ex fragmentis collegit,] Illa olim in Vratislaviensi PP. Prædicatorum Conventu conservata fuisse testatur ex eodem Ordine huic Beato suppar Humbertus, cujus verba citantur a P. Rechaco in Præfatione ad Vitam B. Ceslai, & a Bzovio in Vita huic Commentario subjungenda num. 55. At ea Acta anno 1525 a Lutheranis direpta & forte combusta fuisse ait eodem numero Bzovius, qui postea ex fragmentis quibusdam, quæ hæreticorum rabiem evaserant, B. Ceslai Vitam contexuit. Hic igitur antiqua Vitæ series exspectanda non est. Bzovius quidem diligenter omnia ad hunc Beatum virum spectantia collegit, sed hinc inde stylo suo nimium indulget, & narrat ea, quæ verosimiliter fieri potuerunt potius, quam quæ certo contigerunt. Id autem tantum intelligi velim de incertis quibusdam circumstantiis oratoria facundia exornatis: nam de miraculis aliisque substantialibus, ut ita loquar, gestis nullus dubito, ut patebit ex iis, quæ in decursu dicam.

[10] Ex iisdem, ni fallor, fragmentis composita est Vita (hic est Ms. Vratislaviensis a nostro P. Andrea Stredonio ad nos missi titulus) B. Ceslai Silesii Ordinis Prædicatorum ex bibliotheca PP. Dominicanorum Wratislaviæ ad D. Adalberti degentium eruta. [quæ nos cum fragmentis Mss. collata,] Statueram primo solum Ms. istud edere; sed mentem mutavi, cum viderem narrationis seriem subinde non satis cohærere, ejusque collectorem Bzovio juniorem esse, quod postremum intelligo ex his verbis, quæ Actis a se collectis immiscuit: Hujus Divi ossa, inquit, reperta sunt a Patribus Prædicatoribus Vratislaviæ anno Domini MDCVII quinta Januarii in eodem monasterio; cujus cum honorem hæretici ferre non possent, anno MDCVIII vigesima septima Decembris plebeio tumultu templum D. Adalberti violatum fuit, teste auctore Annalium Silesiæ, & me hæc scribente, qui tum puer Vratislaviæ fui. Hic itaque scriptor se puerum fuisse dicit eodem anno, quo Bzovius Vitam B. Ceslai edidit. Puto tamen, quod præ oculis habuerit eadem fragmenta, ex quibus Bzovius Vitam B. Ceslai collegit: nam plerumque verbotenus cum eo convenit, exceptis iis, quæ Bzovius rhetorice exornavit. Ne igitur hanc Vitam Ms. perdam, & ut simul integram Bzovii narrationem habeam, uncis [] includam ea, quæ Bzovius supplevit. Sic eadem opera lector distinguet fragmenta, quæ in Vratislaviensi PP. Dominicanorum cœnobio verosimilius supersunt, & ea, quæ Bzovius de suo illis addidit.

[11] Plurimi præterea scriptores ex religioso Prædicatorum Ordine res a B. Ceslao præclare gestas litteris mandarunt. Præter varios, [posterioribus scriptoribus relictis, edituri sumus.] qui de illo obiter meminerunt, R. P. Thomas Malvenda ejus virtutes, labores ac miracula Annalibus suis sparsim inseruit ad annos, quibus probabiliter acciderunt. R. P. Dominicus Maria Marchesius in sacro Diario Dominicano tom. 4, ad diem XV Julii Vitam ejus Italice conscripsit. R. P. Joannes Rechacus in Opere Gallico jam citato eamdem notis chronologicis aliisque testimoniis illustravit. Addi his potest noster Bohuslans Balbinus, qui in Miscellaneis Historicis Regni Bohemiæ lib. 4 § 49, dedit accuratum ejusdem vitæ compendium. At hi omnes fatentur, se Bzovium secutos esse, ac nominatim Rechacus ante Acta B. Ceslai ita præfatur: Historicus noster Abrahamus Bzovius labore suo diligenter collegit pretiosa antiquitatis monumenta, dum esset Commissarius Generalis conventuum & monasteriorum utriusque sexus in provincia Silesiæ. Deinde, enumeratis scriptis, in quibus Bzovius de B. Ceslao agit, sic prosequitur: Illi ergo acceptum referre debemus, quod de B. Ceslao scripturi sumus. Vix dubito, quin R. P. Joannes Damascenus Lubienecki, qui anno 1711 ex Ordine Prædicatorum ad Backoviensem in Moldavia episcopatum assumptus fuit, ex iisdem monumentis confecerit Inquisitionem de gestis & miraculis B. Ceslai, quæ Clementi XI oblata publicum licitæ venerationis decretum obtinuit, & Romæ in archivo Congregationis Rituum servatur, uti asserit Jacobus Echardus in recensione scriptorum Dominicanorum anno 1721 Parisiis edita tom. 2, pag. 792. Cum itaque Bzovius sit antiquissimus Actorum collector, ejus opusculum de B. Ceslai gestis scriptum, quod sub titulo Tutelaris Silesiæ anno 1608 Cracoviæ typis vulgavit, post hunc Commentarium recudemus, resectis tamen dedicationibus, & parte prolixæ præfationis, aliisque, quæ ad institutum nostrum proprie non pertinent. Sed prius chronologicam Actorum seriem examinemus.

§ II. Chronologica vitæ series usque ad tirocinium Religionis finitum.

[Chronotaxis a R. P. Rechaco adornata,] Varii variam rerum a B. Ceslao gestarum chronotaxim dederunt; sed nullus magis distinctam (utinam solidis fundamentis niteretur) quam dictus Rechacus in opere citato de Sanctis & illustribus personis Ordinis Prædicatorum: siquidem tomo III in Vita B. Ceslai cap. 4 notabiliora vitæ puncta a nativitate ejus usque ad mortem in compendium chronologicum redegit, quod hic ex Gallico sic Latinum facio: Natus est anno MCLXXXIV, S. Dominico decimum quartum ætatis annum agente. Anno MCC Pragæ studuit Philosophiæ cum suo fratre S. Hyacintho. Anno MCCIII Bononiæ operam dabat jurisprudentiæ ac theologiæ, dum decimum nonum aut vigesimum ætatis annum ageret. Anno MCCVII vel MCCVIII rediit cracoviam, & exercuit munus Canonici & custodis ecclesiæ Sendomiriensis usque ad annum MCCXVII. Anno MCCXVII triginta tres annos natus venit Romam cum patruo suo episcopo Cracoviensi. Anno MCCXVIII accepit habitum religiosum in conventu nostro S. Sabinæ per manus beati Patris nostri, & venit Frisacum in Germania. Anno MCCXIX venit Cracoviam & ibi mansit usque ad annum MCCXXII. Anno MCCXXII venit Pragam fundatum duos conventus, unum pro Fratribus, alterum pro Monialibus sui Ordinis. Anno MCCXXIII Vratislaviæ fundavit monasterium pro suis Fratribus. Ab hoc anno usque ad annum MCCXXV percurrit regiones, in hac historia enumeratas, ut in iis annuntiaret fidem, aut bonos mores restitueret, vel Ordinem suum propagaret. Anno MCCXXXV fuit Provincialis Poloniæ. Anno MCCXL constitutus est Prior Vratislaviæ. Anno MCCXLII patravit grande istud miraculum liberans urbem Vratislaviensem a Tartaris, ac deinde eodem anno mortuus est XVI Julii. Jam singulas hujus chronotaxeos partes discutiamus.

[13] Imprimis epocha nativitatis, cui Rechacus annum Christi 1184 assignat, omnino incerta est. Quin imo ipsemet satis indicat, [circa nativitatem B. Ceslai,] sese eam ex meris conjecturis figere, dum in Vita B. Ceslai ita scribit Cap. 1: Non scitur certo, quo anno B. Ceslaus cœperit vivere; sed verosimile est, eum natum esse post fratrem suum Hyacinthum, ac illo juniorem fuisse: nam sub beati Patriarchæ nostri disciplina cum fratre suo pari passu ad sanctitatis apicem contendens, tamen illi postponebatur, quasi ætas eum fratri suo cedere cogeret. Cum itaque S. Hyacinthus natus sit anno MCLXXXIII, nativitas B. Ceslai uno ex annis proxime sequentibus collocanda erit. Puto autem certe, eam figendam esse anno MCLXXXIV, uno post suum fratrem Hyacinthum anno, quia ita fuerunt ætate æquales, ut eodem tempore studiis operam dederint, eaque absolverint. Hanc conjecturam, ex S. Hyacinthi nativitate factam, incerto fundamento niti satis innuit summus Pontifex Clemens VIII, qui in Bulla Canonizationis S. Hyacinthi ita loquitur: Natus est beatus Hyacinthus in Polonia in villa, quæ Camiensis appellatur, Vratislaviensis diœcesis ante annum Domini MCC ex nobilibus & Christianis parentibus. Vides hic annum nativitatis S. Hyacinthi a summo Pontifice indeterminatum relinqui. Quidni eum determinasset, si certum credidisset? Adde quod Acta nostra postmodum exhibenda num. 5 indefinite dicant, B. Ceslaum natum esse supra annum Domini millesimum centesimum octuagesimum ab orbe redempto.

[14] Neque-omnino certus est Fratris titulus, quo Rechacus ad conjecturam suam stabiliendam, utitur: [fraternum sanguinis vinculum cum S. Hyacintho,] nam quamvis multi recentiores B. Ceslaum confidenter appellent germanum fratrem S. Hyacinthi; alii tamen ab hoc nomine prudenter abstinent. Leander Albertus in Vita S. Hyacinthi, ad diem XVI Augusti a Surio edita, ita scribit: Porro præclarus antistes, consilio illius usus ex omni familia sua tres juvenes, morum honestate pollentes, delegit, videlicet Hyacinthum, de quo verba facturi sumus, Ceslaum & Hermannum Theutonicum, juvenes utique raros & tanta provincia dignos. Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1, cap. 1 citat ex Chronico Poloniæ verba sequentia: Ivo … visis prodigiis, sanctitate, religione & prædicatione B. Dominici in Poloniam deducendos Fratres sui Ordinis petiit, & alios obtinere non valens, quatuor familiares & comites suos, scilicet Hyaczkonem sive Hyacynthum Canonicum Cracoviensem nobilem de domo Odrovons de provincia Oppoliensi & in villa Lanka heredem; item Ceslaum Polonum, Henricum Moravum & Hermannum Theutonicum per beatissimum Dominicum ad Ordinem assumi obtinuit. In Præfatione autem idem Severinus adducit Martinum Cromerum episcopum Varmiensem, Matthiam Miechoviensem, aliosque Poloniæ historicos, qui B. Ceslaum tantummodo S. Hyacinthi socium appellant. In subscriptionibus, infra Vitæ ejus imagines Vratislaviæ positis, tantum socius S. Hyacinthi vocatur. Forte per æquivocationem hoc Fratris nomen B. Ceslao tributum est: cum enim ex eadem regione ac stirpe orti essent, & sese in Religione Fratres, uti mos est, compellarent, facile fieri potuit, ut putarentur germani fratres, quos Religio spirituali fraternitatis vinculo conjunxerat. Quidquid sit Clemens VIII in Bulla Canonizationis, numero præcedenti citata, Ceslaum S. Hyacinthi consanguineum tantummodo nominat.

[15] [studia litterarum,] Nescio, unde Rechacus adeo distincte studiorum ejus palæstras annosque noverit. Anno MCC, inquit, Pragæ studuit Philosophiæ cum suo fratre Hyacintho. Anno MCCIII Bononiæ operam dabat jurisprudentiæ & theologiæ. Bzovius nec alii, quod sciam, studiis ejus philosophicis certam palæstram nedum epocham assignarunt. An forsan Rechacus illis Pragensem urbem assignat, quia legerat, S. Hyacinthum Pragæ studiis operam dedisse, supponitque B. Ceslaum cum S. Hyacintho eodem tempore & loco studuisse? Id si verum est, cur non etiam B. Ceslao Cracoviam studiorum palæstram tribuit, cum in Vita S. Hyacinthi, a R. P. Severino Cracoviensi conscripta, lib. 1, cap. 3 legatur, quod S. Hyacinthus primam Cracoviensem, secundam Pragensem, tertiam Bononiensem illustres academias magistras suæ juventutis habuerit. Quid? quod Acta nostra num. 10 expresse asserant, B. Ceslaum etiam Parisiis studuisse. Interim Rechacus de studiis hisce Parisiensibus in chronologico suo compendio non meminit, nec ullum tempus iis vacuum relinquit. Quapropter suspicor totam hanc studiorum chronotaxin a Rechaco tamquam hypothesin proponi, ut explicet, quo tempore ea verisimiliter fieri potuerint. Idem judico de annis reditus in Poloniam & commorationis in urbe Cracoviensi.

[16] [ac iter Romanum, incerta esse ostenditur.] Etsi reliqua vitæ series apud historicos magis chronologice scripta sit, tamen controversia non caret. Rechacus quidem ita asserit: Anno MCCXVII triginta tres annos natus venit Romam cum patruo suo episcopo Cracoviensi. Sed, si aliis credimus, iter illud necessario ad annum sequentem differendum est, cum varii scriptores Poloni affirment, Ivonem tantum anno 1218 episcopum Cracoviensem electum fuisse. Joannes Dlugossus alias Longinus lib. 6. Historiæ Polonicæ ad annum 1218, narrata spontanea Vincentii episcopi Cracoviensis cessione, & Ivonis electione, ita prosequitur: Verum dum in admittenda Vincentii cessione per summum Pontificem difficultas timeretur, Iwo, assumpto sibi in comitem & consultorem Jackone de Opoliensi provincia & villa Lanka, Canonico Cracoviensi viro sensato & industrioso, ad Honorium Tertium in Urbem se contulit, & tam Vincentii cessionem admitti, quam suam nominationem confirmari, & in Cracoviensem episcopatum se promoveri, personam suam Ugolino cardinali, episcopo Hostiensi, propter familiaritatem præcipuam, quam invicem in studio Parisiensi contraxerant, coram Papa & Cardinalium collegio altis efferente laudibus, facile obtinuit. Consonant huic epochæ varii Historici atque inter alios Joannes Cæsarius in Catalogo episcoporum Cracoviensium, ubi post præcipua Ivonis gesta paucis versibus comprehensa dicit, eum anno 1218 ad episcopale munus assumptum esse. Hisce contradicit chronicon Poloniæ a Severino Cracoviensi in Vita S. Hyacinthi lib. 1, cap. 1 citatum, quod hanc electionem duobus annis prævertit hoc modo: Suffectus est in locum Vincentii Cadlubconis episcopi Cracoviensis anno Domini MCCXVI Ivo, filius Saulis comitis de Conskye, nobilis de domo Odrowasz, cantor Gnesnensis, canonicus Cracoviensis & Ducis Lesconis Albi cancellarius &c. Ex his contrariis auctorum opinionibus saltem patet, hic iterum incertam esse Rechaci chronologiam.

[17] Nec major est scriptorum concordia, dum assignant causam, [Auctores inter se differunt in affignanda causa, ob quam Ivo Romam ierit.] ob quam Ivo Romam profectus sit. Leander Albertus in Vita S. Hyacinthi superius citata sic de ea loquitur: Forte ea tempestate Ivonem Romam persolvendi voti gratia petere oportebat, qui inter ceteros Hyacinthum seligens secum duxit. Dlugossus autem, cujus verba numero præcedenti dedimus, asserit Ivonem Romam ivisse, ut sua electio ab Honorio Pontifice confirmaretur. Bzovius vero in Actis B. Ceslai num. 18 longe aliam assignat profectionis causam his verbis: Honorium Tertium acceperat tunc Ecclesia summum hierarcham; ad eum recuperandæ archiepiscopalis dignitatis causa concedens Ivo Odrovansius Cracoviensis pontifex, Ceslai patruus, eumdem & Hyacinthum sui itineris comitem esse voluit. At Bzovius hic duo Romana Ivonis itinera confundit. Manifestum id fit legenti Martinum Cromerum lib. 8 de Rebus Polonorum. Dlugossus unum iter ejusque causam indicat verbis numero superiore datis; ultimam vero Ivonis profectionem describit lib. 6 Historiæ Polonicæ ad annum Christi 1229 hoc modo: Iwo Cracoviensis episcopus… splendorem metropolicum ecclesiæ suæ Cracoviensi ab aliis prædecessoribus suis neglectum, satagens restituere, optimum & opportunum tempus ratus, quo restitutio ipsi possit provenire, in Italiam ad Gregorium Papam Nonum sibi multipliciter propter communionem familiaritatis & amicitiæ in studio Parisiensi, dum ambos minor haberet status, contractam, favorabilem & affectum se contulit. Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1, cap. 4 tria Romana Ivonis itinera distinguit. Sed ad chronologicum examen revertamur.

[18] Neque magis certa sunt, quæ Rechacus de B. Ceslai ingressu in sacrum Prædicatorum Ordinem & discessu ex urbe Romana in Germaniam scribit his verbis: [Dicitur B. Ceslaus anno 1218 Ordinem S. Dominici ingressus] Anno MCCXVIII accepit habitum religiosum in Conventu nostro S. Sabinæ per manus beati Patris nostri, & venit Frisacum in Germania. Fateor equidem, hunc annum etiam passim assignari ab aliis historicis, qui anno 1218 collocant illud celebre S. Dominici miraculum, cujus occasione Hyacinthus, Ceslaus aliique religiosam vitam amplexi sunt. Odoricus Raynaldus tom. XIII Annalium Ecclesiasticorum ad annum 1218 num. 35 rem ita narrat: Emicuit quoque Romæ per hæc tempora D Dominici sanctitas: dum enim sacris concionibus magno cum Christi fidelium emolumento operam daret, adolescentem Napuleonem nomine, Stephani Cardinalis Fossæ Novæ ex fratre nepotem ab equo dejectum collisumque, ac subita morte extinctum ad vitam revocavit, eaque occasione S. Hyacinthus Cracoviæ canonicus religioso Prædicatorum Ordini adscriptus est. Hæc ille ex Dlugosso seu Longino, qui lib. 6 Historiæ Polonicæ ad eumdem annum eadem fusius enarrat. Prodigium istud etiam ad annum 1218 refert Malvenda in Annalibus Prædicatorum, citatque Vincentium Bellovacensem, Theodoricum, S. Antoninum aliosque, qui hoc miraculum memoriæ prodiderunt. Eruditissimus Jacobus Echardus, qui novissime scriptores Ordinis Prædicatorum duobus voluminibus edidit, tom. 1, pag. 82 ex variis antiquis historicis conatur evincere, miraculum resuscitati Neapoleonis contigisse anno 1219 styli veteris, id est anno 1220, prout jam computamus. Nihilominus fateri cogitur, quod in dies, a Theodorico de Appoldia notatos, error irrepserit. Quid si amanuensium oscitantia idem in anno signando acciderit? Attamen Echardus tot tamque solidas affert rationes, ut illius opinionem ceteris præferendam existimem.

[19] [& eodem anno tirocinium absolvisse,] Bzovius in Annalibus Ecclesiasticis tom. XIII prodigiosam illam resuscitati Neapoleonis historiam ad annum 1219 num. 8 refert. Sed hic vel sui oblitus est vel secum ipse pugnat: nam in Actis B. Ceslai ad novitiatus, ut vulgo aiunt, principium hæc notat in margine: MCCXVIII tirocinium in Religione. At hic iterum videtur sibi quodammodo contradicere, quando religiosæ votorum professioni in margine annum ejusdem seculi vigesimum assignat his verbis: Anno MCCXX professio solennis. Huic longiori moræ repugnat Thomas Malvenda in Annalibus Prædicatorum. Audiamus ipsum ad annum 1218 cap. 26 sic disserentem:

[20] [ut probat Malvenda, cujus epocham recte rejicit Echardus.] Mansisse S. Hyacinthum cum sociis integrum annum in conventu S. Sabinæ tyrocinia Religionis exercentem, majoremque anni partem sub disciplina S. Dominici, qui tunc ibidem præsens aderat, ejus mores & virtutes imitari satagentem exegisse, Leander, Castillus, Bzovius & alii sunt auctores. At mihi ista reputanti difficultas oboritur; cum quod Annales Polonici, quos supra retulimus, aperte dicant, Ivonem quatuor eos socios, jam habitu sanctæ Religionis indutos, secum in Poloniam reduxisse; quem tamen haud est verisimile, integrum annum Romæ exspectasse, ut illi novitiatus elapso anno profiterentur; præsertim cum iidem Annales referant, Ivonem tempore excitati Neapoleonis jam Romæ omnia negotia sua, opera Ugolini Cardinalis episcopi Ostiensis expedivisse; tum quod Clemens VIII in bulla Canonizationis, ut vidimus, diserte asserat, Hyacinthum perexiguo tempore omni S. Dominici disciplina instructum e manibus ejusdem Viri Dei habitu suscepto, ac expresse illius Religionem professum, in Poloniam cum sociis rediisse. At quod ait exiguo tempore, de anno novitiatus procul dubio minuit, cum novitiatus tempus justum sit, quo quis egregie instrui possit in disciplina monastica. His adde, quod non potuit Hyacinthus cum sociis a S. Dominico in Poloniam mitti, ejusque benedictione proficisci (quod tamen plerique tradunt) mox ut explevit integrum annum probationis, cum S. Pater eo tempore in Hispaniis egerit, nec Romam post discessum in Hispanias nisi ad finem anni MCCXIX redierit, ut suo loco dicemus. Conjectamur ergo, quod in aliis sæpe factum jam observavimus, Hyacynthum & tres ejus socios exiguo tempore, nempe duos aut tres menses in S. Sabina apud S. Dominicum religiosæ vitæ formulam hausisse, & omnem vitæ S. Patris rationem animo defixisse, moxque indulgentia & concessione summi Pontificis, vel more tunc recepto, emissa professione, quia necessitas id poscebat, amandatos a sancto viro in Poloniam hoc ipso anno, iterque in comitatu Ivonis, qui eos reducebat, ad Carinthiam usque fecisse. Omnibus expensis, R. P. Echardi opinionem circa tempus memorati miraculi tamquam probabiliorem amplector.

§ III. Reliqua vitæ chronotaxis usque ad mortem.

Acta nostra de triennali B. Ceslai commoratione in urbe Cracoviensi non meminerunt, sed num. 22 potius innuunt, exstructo monasterio Frisacensi, [Examinatur, an, & quam diu Cracoviæ moratus fuerit;] eum statim a S. Hyacintho Pragam, Bohemiæ metropolim, missum fuisse. Clarius adhuc idem indicat Lectionum propiarum fragmentum a Malvenda in Annal. Præd. ad annum 1218 cap. 25 adductum, quod in fine sic habet: Ad preces Ivonis uterque, velut duo apostoli, in oras septemtrionales dimissus: ille quidem Cracoviam; beatus vero Ceslaus cum beato Henrico socio Pragam Boëmorum metropolim se contulit. Rechacus tamen adventus & moræ Cracoviensis tempus ita definit: Anno MCCXIX venit Cracoviam, & ibi mansit usque ad annum MCCXXII. Alii scriptores volunt, eum anno 1218 Cracoviam advenisse, & commorationis tempus adhuc magis exacte determinant. Malvenda in Annalibus jam sæpe laudatis ad annum 1218 cap. 27 de hac re sic scribit: Postquam S. Hyacinthus sex menses in conventu Frisacensi commoratus fuisset, Cracoviam cum Ceslao & Henrico Moravo pervenisse auctores omnes affirmant… Mansisse autem ibi a festo omnium Sanctorum hujus anni, quando Cracoviam devenit, usque ad VIII Kalend. Aprilis anni MCCXXII, quando Ordini data est ecclesia sanctissimæ Trinitatis, nempe tres annos & menses quinque, Polonici Annales produnt. Exiguum enimvero temporis spatium est, ut eodem anno 1218 (vel potius 1220 juxta computum Echardi) religiosæ vitæ tirocinium per aliquot menses posuerint, Frisacense cœnobium exstruxerint, & Cracoviam advenerint. Attamen cum hæc omnia absolute unius anni intervallo fieri potuerint, Polonicis Annalibus suam qualemcumque fidem relinquo.

[22] Non convenit etiam inter auctores circa annum, quo Pragæ in Bohemia B. Ceslao concessum est monasterium. [quo tempore Fratrum cœnobium Pragæ fundaverit,] Malvenda in Annalibus ad annum 1222 cap. 13 ex chronico quodam Bohemico citat hæc verba: Anno Domini MCCXX Religio S. Dominici introducta est in Bohemiam per Præmislaum regem. Hanc chronici epocham plerique rejiciunt, & illius cœnobii fundationem anno 1222 collocant. Bzovius tamen in Actis B. Ceslai num. 22 de hac fundatione agens notat in margine annum 1223. Sed in chronologia sua parum constans videtur, cum in Annalibus Ecclesiasticis tom. XIII de B. Ceslao loquens, Pragensis monasterii exordium ad annum 1222 num. 16 referat his verbis: Pragam a D. Hyacintho dimissus Gregorium Crescentium tituli S. Theodori Diaconum Cardinalem, Honorii III Pont. Max. legatum hoc anno ibidem agentem invenit, & tum auctoritate atque intercessione ipsius ac Andreæ episcopi Pragensis, per id temporis ab urbe reducis, tum beneficentia Præmislai Ottocari regis Boëmiæ, ecclesiam S. Clementis & monasterium Ordinis Prædicatorum acquisivit.

[23] [de quo Bonuslaus Balbinus etiam disserit.] Quænam ex his epochis præferenda sit, non facile dixero. Concludo igitur cum nostro Bohuslao Balbino in Miscellaneis historicis regni Bohemiæ lib. 4, part. 1, § 49, si quis forte conciliare possit diversa tempora ex his ejus verbis: Compositis rebus omnibus in Polonia, & cœnobio Cracoviensi excitato, in Bohemiam anno MCCXXII cum beato Henrico Moravo aliisque sociis accessit. Sunt tamen qui beatum Ceslaum cum Roma in Poloniam rediret, Pragam transiisse & aliquod cœnobio Pragensi jam tum datum initium suspicentur. Utut sit; Pragam Ceslaus advenit. Przemyslaus Ottogarus I regnabat eo tempore, qui sancti Viri cælestibus moribus, & vitæ innocentia captus, primum ante Pragam Majorem in Porzicz vico ecclesiam S. Clementis, deinde alteram ad pontem Pragensem in ipsa urbe Majore ecclesiam itidem S. Clementis, jam ante non ignobilem, areamque amplissimam pro cœnobio excitando liberalissime donavit. Hæc loci mutatio, ad quam in margine notatur annus 1227, fusius narratur in Actis nostris num. 22 & 23, factaque dicitur propter crescentem Fratrum numerum, quos prior locus capere non poterat.

[24] [Alterum Monialium Pragæ ab eo ædificatum fuisse vult Rechacus,] Rechacus duplex cœnobium eodem anno Pragæ a B. Ceslao erectum fuisse affirmat his verbis: Anno MCCXXII venit Pragam fundatum duos conventus, unum pro Fratribus, alterum pro Monialibus sui Ordinis. Quo tempore hoc Monialium cœnobium Pragæ exstructum sit, hactenus invenire non potui, quia alii scriptores tantum unius monasterii Fratrum, a B. Ceslao Pragæ erecti, meminerunt. Forsan hoc collegit ex Bzovio, qui in Actis nostris num. 24 dicit, quod Margareta Leopoldi archiducis Austriæ filia, Henrici Regis Romanorum vidua relicta, & post a Præmislao Ottocaro Boëmiæ rege ob sterilitatem repudiata conjunx, in monasterio virginum, quod Ceslaus reliquit, pro humilitate inter eas, quas vocant conversas, adscripta fuerit. Bzovius hic quidem, & forte solus asserit monasterium Monialium a B. Ceslao ædificatum seu relictum esse; sed nullum fundationis annum exprimit.

[25] [qui in eo Margaretam e B. Ceslai manibus habitum Ordinis suscepisse erronee narrat.] Præterea Rechacus Bzovii mentem male intellexit, & in Vita B. Ceslai cap. 2 sic perperam est interpretatus: Simul atque erat ædificatum monasterium, regina Margarita, filia Leopoldi archiducis Austriæ, vidua Henrici regis Romanorum, & a Præmislao ob sterilitatem repudiata, inquit Bzovius, illic habitum religiosum suscepit ex ejus manibus, & humilitatis causa numquam voluit esse nisi soror conversa. At quomodo, obsecro, ex B. Ceslai manibus habitum religiosum accipere potuit, quæ diu post beati Viri mortem Pragense monasterium ingressa est? Quomodo statim post ædificatum anno 1222 cœnobium, ut ipse vult, ibidem religiosam vitam amplexa est, quam tantum anno 1260 juxta chronicon Mellicense, ab eruditissimis viro Domno Hieronymo Pez nuper editum, vel anno 1261 juxta Hagecium, Balbinum, aliosque historicos, Præmislaus repudiavit?

[26] In figenda epocha, qua cœnobium Vratislaviense fundatum est, iterum est dissensio & obseurum quoddam discrimen. [Conventus Vratislaviæ a B. Ceslao fundati,] Rechacus ita pronuntiat: Anno MCCXXIII Vratislaviæ fundavit monasterium pro suis Fratribus. Malvenda in Annalibus ad annum 1223 cap. 9 eamdem chronotaxim confirmat his verbis: Eodem quoque anno fundatum conventum nomine S. Adalberti in Wratislavia primaria urbe Silesiæ, ex veteribus monumentis Provinciæ Poloniæ, ab Abrahamo Bzovio collectis, manifeste liquet. At si ex veteribus monumentis Polonicis a Bzovio collectis manifestum sit, hunc conventum Vratislaviensem anno 1223 fundatum esse, quomodo in subscriptionibus, quas num. 2 supra exhibui, leguntur sequentia? B. Ceslaus, natione Polonus, unus de primis Fratribus, qui receperunt istum locum pro conventu anno MCCXXVI. Imo cur ipse Bzovius in Vita B. Ceslai num. 25 circa hanc fundationem sic in margine, sine ulteriori explicatione notavit? Diploma datum anno MCCXXVI Kal. Maii. Vidit etiam Rechacus hanc difficultatem, eamque sic solvere conatur in Vita B. Ceslai cap. 2: Dum dicitur, quod fundaverit conventum Vratislaviæ anno MCCXXVI, id intelligendum est de emptione loci & ædificatione actuali, sed receptio facta est anno MCCXXIII, sicut ostensum est ex antiquis testimoniis provinciæ Polonicæ. Quidquid sit de hac explicatione, dolendum est, hæc antiqua provinciæ Polonicæ testimonia non distincte & verbotenus proferri: nam alienis oculis credere quam fit periculosum, quotidiana nos docet experientia, ac præsertim cautum me facit exemplum supra allatum de Margareta, quæ, citato perperam Bzovio, dicitur e manibus B. Ceslai habitum Ordinis suscepisse.

[27] Duobus sequentibus annis dicitur B. Ceslaus, animarum lucrandarum zelo incitatus, vartas septemtrionis provincias percurrisse. [apostolicæ ejus excursionis & Provincialatus,] Ardui illius labores, & spirituales laborum fructus in Actis nostris num. 28, 29 & 30 enumerantur. Chronologiæ fides sit penes Rechacum, cum in aliis monumentis hæc apostolica excursio certo tempore non circumscribatur. Idem fere dicendum censeo de annis provincialatus, quos Rechacus ita consignat: Anno MCCXXXV fuit Provincialis Poloniæ. Malvenda in Annalibus ad annum 1242, cap. 6 eidem epochæ sic subscribit. Fuisse beatum Ceslaum Provincialem Priorem Poloniæ creatum anno Domini MCCXXXV, index Provincialium ejus provinciæ redditus a Severino & Bzovio manifeste docet.

[28] Ignoro, quem Severini indicem Malvenda inspexerit. [tempus discutitur.] Ego in Catalogo RR. PP. Provincialium Poloniæ Ordinis Prædicatorum, quem Severinus Cracoviensis inseruit Vitæ S. Hyacinthi Romæ anno 1594 typis excusæ, lib. 1, cap. 24 ita lego: Primus post beatum Hyacinthum Provincialis provinciæ Poloniæ Reverendus P. F. Gerardus natione Theutonicus per Reverendissimum Magistrum Ordinis Jordanem præfectus & confirmatus anno MCCLVIII. Deinde sequitur: R. P. F. Ceslaus quondam custos ecclesiæ S. Mariæ Sendomiriensis ibidem eligitur, & in Provincialem a visitatoribus Theutonicis confirmatur. Facile quidem explicari potest, quomodo B. Ceslaus hic tertius Poloniæ Provincialis numeretur, qui alibi vocatur secundus. Sed nisi hic sit quoddam vitium typothetæ in arithmetica, certe crassus error est auctoris in chronologia & historia, ut cuilibet Chronici PP. Prædicatorum vel tantillum perito patebit. Interim suppono, numerum anni 1258 computandum esse inter errores typographicos, quibus libenter veniam dedero, petoque vicissim.

[29] [Fuit Prior Vratislaviæ,] Anno MCCXL, inquit Rechacus, constitutus est Prior Vratislaviæ. Idem munus B. Ceslao Malvenda in Annalibus ad annum 1242 cap. 6 sic attribuit: Per hæc tempora erat Prior Wratislaviensis in Silesia B. Ceslaus. Bzovius autem in Actis hanc monasticam dignitatem diserte non exprimit, sed post descriptos ejus labores in administranda Poloniæ provincia, eum tamquam privatum Vratislaviæ vixisse potius innuit, hoc loquendi modo: Defunctus magistratu submisit fasces, & reliquum tempus Vratislaviæ eodem tenore vitæ exegit. Attamen in suis Annalibus Ecclesiasticis tom. XIII ad annum 1241 num. 2 narrans prodigiosam obsidionis Vratislaviensis solutionem, B. Ceslaum expresse vocat cœnobii Priorem.

[30] [quando Tartaros, in Silesiam irrumpentes, prodigiose fugavit,] Quidquid sit de anno 1240, quem Rechacus huic religiosæ præfecturæ assignat, ego vix dubito, quin B. Ceslaus tempore irruptionis Tartarorum Vratislaviæ suis Fratribus præfuerit, cum id asserant plerique historici, qui B. Ceslai gesta vel leviter attigerunt. Inter hos Joannes Dlugossus lib. 7, Hist. Pol. ad annum 1241 Tartarorum in Poloniam vicinasque regiones irruptionem & Vratislaviensis castri obsidionem describens, sic expresse notat: Verum cum obsidionem in dies aliquot, expugnatione non tentata, protraxissent, Frater Czeslaus Ordinis Prædicatorum natione Polonus, & monasterii S. Adalberti in Vratislavia primus Prior, qui & ipse in castrum Vratislaviense cum Fratribus sui Ordinis & aliis Christi fidelibus confugerat, oratione cum lachrymis ad Deum effusa, obsidionem depulit. Eo siquidem in oratione persistente, columna ignea de cælo divinitus super caput ejus descendit & universum territorium atque locum civitatis Vratislaviensis stupendo atque inenarrabili fulgore illustravit. Quo prodigio Tartarorum pectora adeo in pavorem stuporemque conversa sunt, ut, obsidione soluta, fugerent magis quam discederent. Etiam Prioris officium tum temporis B. Ceslao tribuunt Martinus Cromerus lib. 8 de Rebus Polonorum, & Mathias Miechoviensis lib. 1 Chron. Pol. cap. 38, quorum verba postmodum dantur in Actis num. 41. Minutias hasce etiam discutimus, ne quid in illustranda hujus Beati Vita neglexisse videamur.

[31] Pervenimus tandem ad ultimum punctum chronologicum, quod Rechacus ita nobis proponit: [& anno sequenti, ut plerique volunt, mortuus est,] Anno MCCXLII patravit grande illud miraculum liberans urbem Vratislaviensem a Tartaris, ac deinde eodem anno mortuus est XVI Julii. Sic breviter miraculi epocham, annum atque diem obitus B. Ceslai complectitur. De singulis pauca dicamus. Historici in Actis num. 41, 42, & 43 citati conveniunt de miraculi substantia; at circa tempus est inter eos aliosque unius anni discrepantia: aliqui enim cum Rechaco volunt, Tartaros anno 1242 in Silesiam irrupisse; plures vero & antiquiores chronologi illam barbarorum incursionem anno 1241 collocant. Quod ad annum obitus attinet; is a plerisque statuitur post Christum natum 1242. Non tamen is ita certus est, quin aliqui Vitam B. Ceslai ad quindecim annos protrahant, uti testatur Malvenda in Annalibus ad annum 1242 cap. 6 his verbis: B. Ceslaum hoc anno ex hac vita subtractum in sempiternam evolasse Abraham Bzovius in monumentis ejusdem provinciæ tradit; alii ad annum MCCLVII pervenisse volunt. Ego antiquis testimoniis destitutus hanc litem dirimere nequeo.

[32] Est etiam inter ipsos auctores Dominicanos in consignando obitus die aliquod discrimen. [die 15 Julii.] Bzovius in Actis B. Ceslai num. 49 ita expresse asserit: Hinc postridie, ipsis scilicet Idibus Julii, … aliquoties nomen Jesu devote invocans, sanctam in manus conditoris efflavit animam. Hunc sequitur Marchesius in sacro Diario Dominicano, Aliique, qui eum die XV Julii obiisse communiter tradunt. Tamen P. Dominicus Herreus in Anno sancto Ordinis Prædicatorum Flandrice impresso & P. Fredericus Steil in spirituali Viridario Ordinis S. Dominici, Coloniæ anno 1676 Germanice edito, eum cum Rechaco die XVI ejusdem mensis collocant. Clemens XI quidem in Brevi, quod num. 8 exhibuimus, die decima sexta Julii primam ejus solennitatem constituit, & fidelibus, eam debite celebrantibus, plenarias concessit indulgentias. At inde non sequitur, illum eo die mortuum esse, cum sæpe ob festivitatem concursum aliasve causas Sanctorum festa in alium diem transferantur. Nos tamen eum hac die, qua colitur, Actis nostris inserimus, & jam ejus Vitam a Bzovio collectam, & cum Ms. Vratislaviensi collatam subjicimus.

ACTA
Auctore R. P. Abrahamo Bzovio Ordinis Prædicatorum
Cum Mss. fragmentis Vratislaviensis monasterii S. Adalberti collata.

Ceslaus Odrovantius, Ordinis Prædicatorum conf. Vratislaviæ in Silesia (B.)


A. BZOVIO.

PROLOGUS.

Agebatur seculum a centesimum supra millesimum a partu Virgineo, quo Ecclesia a profligatis moribus civium, [Auctor describit miserum statum Ecclesiæ,] non minus quam a vesania hæreticorum laborabat. Premebat illam gravi tyrannide Otto, ejus nominis secundus b Imperator. Consciderat eamdem multo schismate pervicacia aliquorum Orientalium & Occidentalium, & ne quid ad calamitatem deesset, ab orco delapsus Almericus c, cum innumera phalange Albigensium, truces in ipsam efflabant iras. Ab Ottonis rebellione, quam contra Innocentium III Pont. Max. suscitarat, in Hungaria, Boëmia, Germania, Polonia, aliisque amplissimis regnis, passim volitabat impietas, & morum effrenis libido.

[2] Præcentores malorum unus post alium quasi ex condicto prodibant, Fœdericus, Conradus, [cui undique afflictæ,] Vilhelmus, Mieceslaus, Bela, Ladislaus, & alii in borealibus regnis dynastæ, vel monstra magis naturæ, quorum ad exemplar reliquum vulgus passim, quasi lymphatum errore & amentia raptabatur. Opportunam occasionem nacti tunc hæretici, actum suum non impigre agebant; ædes sacras inflammabant, sacerdotes impio jugulabant gladio, symbola Religionis manibus scelestis temerabant, bonis omnibus necem struebant. Vere tunc poterat illud dici: “Exterminavit eam aper de silva, & singularis ferus depastus est eam”. Pervaserat ea hæresis universam Italiam, Gallias, & Hispanias d, & cædibus, flammis, stupris, sacrilegio omnia fœdaverat.

[3] [succurrit præter alios S. Dominicus,] Ab hac ne internecione deleretur, vel labefactaretur Ecclesia, Dominicum & Franciscum, Religionum strenue adversus impietatem decertantium, antesignanos, aliosque eorum triarios objecit, qui iram Numinis contra flagitia ferventem restinguerent, & Ecclesiam, qua schismate scissam, sartam tectam servarent; qua hæresi impugnatam atque adeo labantem fulcirent; qua etiam facinore multorum conspurcatam expiarent, & summo studio excolerent. Dormienti Innocentio III, summo Antistiti, ecclesia Lateranen. matrix omnium visa est ruere, nisi lacertos supposuissent Dominicus & Franciscus; ille doctrinæ acrimonia, hic rigore disciplinæ. Hac Franciscus carcinomata & vomicas civium medicavit, illa Dominicus pestes in caligine serpentes, multosque mortifera lue conficientes deprehendit, depulit, & in eorum astutia comprehendit hos, quibus spes affulserat trahendi in nassam erroris, veritatis lumine collustratas animas.

[4] [cum suis sociis ac præsertim S. Hyacintho ac B. Ceslao.] Sarcinam sibi impositam communicato labore partitus est patriarcha Dominicus inter suos discipulos, quorum nobile par dederunt ei Triones, Hyacinthum & Ceslaum Odrovansios e, duo fulmina ad sternendum, & fulcra ad tenendam lapsantem; vere Fratres de gente deorum: nam ita fas est appellare; uterque enim, acsi cælesti sinu enixi fuissent, tanto animi ardore Ecclesiam ornarunt, amplificarunt, & adverso pectore, contra omnem impetum sathanæ tutati sunt, ut antiquis fidei Christianæ propagatoribus & propugnatoribus non impares censerentur. Patria eorum Polonia f, stirps Odrovansiorum a Konskie, ferax virorum in toga, & sago, & infulis illustrissimorum. Parens Eustachius Comes, Saulis filius, & Andreæ olim episcopi Moraviæ abnepos, animo magnus, factis clarissimus. Hujus Andreæ episcopi clarissima laus est apud Hagecum g anno MLXXXXII, qui eam stirpem antiquissimam jam tum ab omnibus habitam esse asserit.

ANNOTATA.

a Hic seculum erronee pro anno positum est. Voluit haud dubie significare seculum undecimum, quamvis ea, quæ subdit, petius ineunte seculo duodecimo contigerint.

b Hic manifestus error est: nam Otto secundus & tertius floruerunt seculo decimo. Intelligendus haud dubie est Ottho Quartus, qui anno 1218 obiit. Ne hæ notæ nimium excrescant, alia omitto, quæ Bzovius tamquam ad idem tempus spectantia commiscet.

c Exprimitur hic Almericus, tamquam dux hæreticorum Albigensium, cum tamen ille aliam, quamvis circa eadem tempora, hæresim docuerit.

d Hæc nimia hyperbole est, cum hæresis Albigensium usque adeo extensa non fuerit.

e Sic ambo cognominantur a nobili, ex qua orti sunt, familia: quamvis enim in Commentario prævio num. 14 dixerimus, incertum esse, an fuerint germani fratres, tamen videntur ex eadem stirpe progeniti, cum Clemens VIII eos vocet consanguineos De illustri hac familia videri potest Dlugossus in Historia Polonica, & Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi, aliique scriptores Bohemi & Poloni.

f In Ms. nostro Wratislaviensi patria B. Ceslai vocatur Silesia. Sed hæc facile conciliantur, si quis advertat, Silesiam olim ad Poloniæ regnum pertinuisse.

g Is est Wenceslaus Hagecius, ecclesiæ Boleslaviensis Præpositus, qui patria lingua scripsit historiam Bohemiæ. Obiit Bohemus ille historicus anno 1553. Qui plura de eo, ejusque scriptis nosse cupit, adeat nostrum Bohuslaum Balbinum in Epitome Rerum Bohemicarum lib. 5, cap. 12.

CAPUT I.
B. Ceslai patria, nomen, pueritia, studia, virtutes & gesta ante statum religiosum.

Natus Ceslaus in pago Kamien a, toparchiæ Oppoliensis & diœcesis Vratislaviensis supra annum Domini millesimum centesimum octuagesimum ab orbe redempto. [B. Ceslaus juxta nominis sui etymologiam,] Vivo in ecclesia Catholica perfusus flumine, tulit nomen Ceslaus proprium unius ex quinque martyribus fratribus germanis divi Adalberti Archiepiscopi Pragensis & martyris. Bzovius hic interserit historiam, quæ ad S. Adalbertum episcopum Pragensem pertinet, quamque nos die XXIII Aprilis inter S. Adalberti miracula, ex Annalibus Bohemorum collecta, dedimus. Hic itaque, ea omissa, B. Ceslai Acta prosequimur. Unius ex istis martyribus quinque accepit nomen Divus noster. [Nec forte fortuna, sed divina præfinitione: hac enim tessera præsignabatur infans, cum ætate adolesceret, cedere deberet laudi a vano & falso rumore sparsæ, quam fugacem plurimi persequuntur; vel etiam quod excelso animo terrena contemnens, cæloque non cœno se natum cogitans, foret Ceslauuny b quasi nuncupes, propter rerum gestarum gloriam, inque rempublicam Christianam ingentia merita, immortali fama dignum.]

[6] Adhuc in crepundiis ex pusionis vultu & oculis relucebat quiddam divinum, se vi quadam tacita exerens, [in infantia,] quod ipsum magnum futurum portendebat. Nam tenellus, manus *, quas cibo ferendo impos erat ad cælum surrigere, pectusculum tundere, prius ore balbum quid cælum obversus sibi ruminare, crebraque suspiria emittere, quam verbum proferre; ad ecclesiam, quam ad cunas lubentius deportari, & sacros in ea Christiani populi ritus aspicere, quam papillas sugere avidius didicerat, & consueverat.

[7] A lacte depulsus puer, cum esset velut mollis argilla, facile sequens fingentis manum, illam a paterna disciplina imprimis hausit sapientiam. [& pueritia,] Cæli Numen, pie, sancte, verecunde ex ritu prisco venerari; non sibi, sed patriæ & stirpi illustrandæ natum; proinde astricti juris & moris se censere; ad optima & summa præcoci sensu aspirare; mentem a vano, corpusculum a labe præservare; modestiam in vultu, comitatem in convictu apud omnes habere: nil ludicri, omnia quasi seria, serio agere; [ejus quod dedecebat, non solum pudere, sed pigere; initia malorum, non secus ac morborum cavere; familiaritatem petulcorum, præsertim Syrenes, usque in exitium dulces, quæ præmaturam ætatem in ipso limite titillis dulcibus præfocant, declinare; prius extrema pati, quam flagitio animum parare.]

[8] [præbet futura sanctitatis signa;] Parentes cum hæc semina virtutum pullulare cernerent in Ceslao, necnon ipsum audirent, tunc cum se ab eis subduxisset, nunc magna quædam præconcipere solitarium, nunc puerorum agmine septum, mystam vel divini verbi præconem fingere, sibique aliquem insolentiorem designare, in quem vultu & sermone acrioribus animadverteret, ex prima hac velut herbescente ætate, futuræ messis ubertatem facile colligentes, ingentem eruditionis & virtutis spem de illo concipiebant. [Et ne quid culturæ illius deesset, in ipso limine juventæ adsciverunt ei pædonomos magnæ & expertæ virtutis, a quorum doctrina & convictu, studio sapientiæ, & exemplis probitatis formaretur.] Et cum ingenium acre ad omnia percipienda & pervestiganda detulisset, facile illorum diligentia, in eo excitabantur semina omnigenæ eruditionis, [& demigrabant progressu felici præcepta disciplinæ.]

[9] [deinde multum proficiens in doctrina,] Præter ætatem, illas omnes scientias, tam quæ elegantiæ, quam quæ prudentiæ causa discuntur, ad unguem hausit. Non eum a pulcherrimarum rerum cognitione, aut difficultas, aut obscuritas deterrere potuit, [imo hi acriores stimuli fuerunt, erigendi se ad ea, quæ sublimia Quamobrem non philosophiæ modo, verum & divinæ theologiæ abdita sagaci cupidine rimabatur; & cum auditione frequenti, tum lectione continua, & contemplatione pertinaci, pectus suum bibliothecam Christi instruebat; illudque discere quod juventuti, immortalitatis ignaræ, tantum tædii & laboris adfert, tanta animi constantia superavit & fregit, ut de illo quoque palam diceretur, hunc & Hyacinthum solos sapere, ceteros velut umbras ferri.]

[10] [ei virtutem conjungit,] Lutetianum & Bononiense Athenæum, voluntate parentum [ne eis Thelemachus Homericus esset domi deses] lustrans, eruditionis fomites tanto ardore concitabat, ut [non erro stolidus, cælum nec animum mutans, sed] magnus rerum inquisitor haberetur. Proinde philosophiæ & theologiæ cum insignem operam navasset, summisque viris se addidisset, laurum divinioris scientiæ, & jurisprudentiæ, publico omnium calculo promeruit Bononiæ in recondito sapientiæ domicilio. [Et cum solos illos dignos censeret Deo, rebusque præclare gerendis, qui cum scientia æque imbuti sunt probitate, altitudini doctrinæ, eamdem adjunxit.

[11] [seque contra vitia tuetur,] Nam in longinquis peregrinationibus, apud gentes illas, quæ non minus fæcis corruptorum, quam proborum fertiles sunt; in ea ætate, in qua sathan nullum non movet lapidem, ut pii juvenes nefariis sceleribus se dedicent, incontaminatum, & vere Ulyssem, nec amœnitatibus dementatum, nec blanditiis emollitum, nec enervatum illecebris se servavit, quinimo parsimonia, continentia, moderatione cum animi, tum sensuum, adeo sese astrinxit, ut jam futuræ sanctitatis non obscura vestigia in eo apparerent.] Adversus omne peregrinum contagium præmunierat se, velut antidoto, cum saluberrimis præceptis, tum majorum exemplis. “Antenati mei,” aiebat, “immortalitati nomina consecrarunt, pietate, religione, temperantia, aliisque divinis ornamentis; mihi quoque veteres eorum laudes non nævis obscurandæ, sed iisdem decoris illustrandæ, & cumulandæ erunt”.

[12] Dum multæ pellaciæ animum ejus pulsarent, ut pudicitiam proderet, [ac hortatur.] ille hujus lingentis & enecantis excetræ varium caput, custodia sensuum, solitudinis studio, lectione sacrorum, jejuniis & vigiliis, ac alio vario armorum genere domabat. “Vince,” dicebat, “cupidinem Ceslae: scintilla hæc magnum excitat incendium. Cyrceum hoc poculum in bruta deformat. Melle venenato nihil insidiosius, nihil periculosius, nihil ad emasculandum hominem efficacius suavi titillo. Audi magnum illum: Qui recto cælum vultu petis, exerisque frontem, in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum inferior fidat mens, corpore celsius levato. Alta meditare, ardua cogitatione volve. Magna conatis magna præmia. Audendo & agendo excelsa, tua res crescet, crescet & gloria; laurus perpetuo viret; recte factorum fama numquam intermoritur; sequiorum ultrices flammæ, ne æternitate quidem extinguuntur”.

[13] His præceptionibus astrictus Ceslaus, syrtes & charybdes, [In Poloniam reversus ob vitæ integritatem] in quibus innumeri naufragantur, enavigavit, intacto corpore. Ob quam rem abierat in admirationem omnium, ut in ejus aspectu sodales vererentur, ne dicam quid turpe, sed ne ludicrum etiam agere, & si quem in castimoniæ exemplar inducere volebant, Ceslaum monstrabant, omnibus numeris perfectæ virtutis juventutis principem. In patriam reversus, cum nobilis indolis & sanctimoniæ specimen edidisset, Ivonem c patruum, episcopum Cracoviensem, & Lesci d monarchæ cancellarium, suo adventu oblectavit. Et quidem, cum ejus prudentiæ dexteritatem perspectam habuisset, ut latus ejus cingeret, voluit.

[14] Adlegit itaque ipsum in collegium canonicorum cathedræ Cracoviensis, adjecto honore, [honoribus augetur,] quem vocant Custodis, in ecclesia Sandomiriensi. Intra palatium episcopale ad res gerendas admissus, parem animum suo ordini & muneri adhibuit. In vivendi norma, illibato candore; in administerio, acri solertia & summa integritate.] Nec enim illo concesserat, ut palatinos honores, quos veluti periculosos scopulos remis velisque fugiebat, ambiret; sed quia illud sciret lararium esse virtutis, scholam pietatis, & arenam probæ exercitationis. Sacris initiatus, iisdem sive domi, sive peregre, summa cum devotione operabatur.

[15] [& cognoscendis causis ecclesiasticis præficitur,] Ad cognoscendas ecclesiasticas, & afflictorum causas difficiles, ad capitulum, ut vocant, [in quo sæpe numerantur, non expenduntur sententiæ, & vel major, vel potentior pars vincit meliorem] pro officii sui præscripto accedens, non odio, non amore, sed veritatis & justitiæ zelo sanciebat sententiam. [Hanc unicam, velut filum Thesei certissimum in effugiendis implicatis controversiis sequebatur. Areopagitæ cognomen, ab æquitate poterat sibi vendicasse, Populares ne apud tribunal patrui cancellarii, odiis delatorum, vel privatis rapinis, aut publicis exactionibus pessumdarentur, intrepide se opponebat; & objecta periculis auctoritate protegebat.] Inter procellas patriæ & tempestates, qua a principibus, qua a clero quodam, qua a seditiosis civibus excitatas, salutem publicam, omni studio tuendam sibi proposuerat. [In gratiam ullius numquam, quod spe & ambitione quidam palatini canes hiantibus faucibus opes alienas devorantes facere solent, vel concessit mendacium, vel occuluit veritatem.]

[16] [in quo munere multos juvat,] Opes, quas non exiguas ex asse hereditario, & beneficio ecclesiastico possederat, non in aulæ fucos, [nec harpyas pellaces] aut sanguine devinctos ingratos, sed in ecclesiæ ornatum, in cleri indigentioris juvamen, & in pauperum stipem, benefica manu corrogabat. Mensa frugalis pro illo, pro sacerdotibus & mendicis, [quorum non exiguum numerum quotidie vocabat,] liberalior parabatur. [Perniciosam domus sarcinam, Domino vehementer inimicam, amicam bonis cleri, vitiosis scilicet moribus longum ordinem famulorum, a se ablegatum esse volebat.] Honestæ indolis, quos precario alebat, adolescentulos ad cælestis vitæ exemplar formabat.

[17] [& sancti vivit.] Domus ipsius seminarium totius virtutis communi suffragio nuncupabatur. Nam ipse seipso major indies fiebat, rigida innocentia, invicto cupiditatibus animo, contemptione gratiæ & voluptatum hujus seculi; [quas noverat avidam & ægram mentem, non modo nullis satiare aut fovere remediis, verum dulcibus venenis inficere, & assuefacere satius, non liberare morbo. Ejus animum nec prospera flatu efferebant, nec, si quæ accidissent, adversa infringebant. In secundis animum, ne successu felici insolesceret, moderabatur; in sequioribus, secundæ * vultum gerebat. Scopus, quem collimabat, is erat, ut se Deo, Ecclesiæ, omnibus probis probare, gratumque reddere posset.] Ita undique sibi virtute constans, teres ac rotundus, non propriæ familiæ solum, sed communiter Polonæ gentis & ecclesiæ, quasi quoddam numen, & in rebus dubiis columen prædicabatur.

ANNOTATA.

a Voce Polonica kamien significatur lapis seu saxum. Unde conjicio, Leandrum Albertum ad hanc significationem respexisse, dum S. Hyacinthi Vitam, a Surio editam, sic auspicatur: Hyacinthus ex oppido Poloniæ Saxo, nobili stemmate originem duxit. Etsi Kamien seu Saxum a Leandro Alberto oppidum, a Bzovio pagus, a Marchesio castellum, a Clemente VIII villa vocetur, tamen ubique idem locus indigitatur.

b Ceslawny idem est, ni fallor, quod latine gloriosus: Nam gloria dicitur Bohemice czest & Polonice slawa. Hinc, ut opinor, B. Ceslaus, qui a Cromero Cieslaus, & Dlugosso Czeslaus appellatur, nominis sui originem traxit.

c Hic Ivo electus est episcopus Cracoviensis anno 1218, ut in Comment. præv. num. 16 ex Dlugosso aliisque ostendimus, quamvis chronicon Poloniæ ibidem citatum velit, eum anno 1216 Cracoviensem cathedram ascendisse.

d Is fuit Leszko, cognomento albus. De hujus cognominis occasione, regis adhuc pueri electione, rebusque postea gestis & morte videri potest Dlugossus lib. 6 Historiæ Polonicæ ab anno 1194 usque ad annum 1227.

* forte manibus

* nempe sortis

CAPUT II.
Occasio ingressus in Ordinem S. Dominici, religiosæ vitæ tirocinium, fundationes cœnobiorum, virtutes, & labores apostolici.

Honorium tertium a acceperat tunc Ecclesia summum hierarcham. Ad eum recuperandæ Archiepiscopalis dignitatis causa, [B. Ceslaus miraculo S. Dominici incitatus,] concedens Ivo Odrovansius, Cracoviensis pontifex, Ceslai patruus, eumdem & Hyacinthum sui itineris comitem esse voluit. Hi ad Urbem cum venissent, offenderunt ibi D. patriarcham Dominicum, multis virtutibus clarum, Neapoleonem Stephani Cardinalis nepotem, ex collisione gravissima (equus dejecerat feroculus) membrorum defunctum, in ecclesia S. Sixti, tribus Cardinalibus, & multis civibus juxta ac convenis adspectantibus, a morte ad vitam divina ope implorata excitare b. Intererat spectaculo & Andreas Pragensis Præsul, a Præmislao Ottocare Boëmorum Rege propter ecclesiasticas immunitates, quas Rex imminutas esse volebat, graves calamitates passus, insuper sede & patria exactus. Omnes in stuporem ex miraculo patrato versi, Dominico summam sanctimoniæ venerationem decernebant.

[19] Ivo autem & Andreas de grege suo uterque solicitus, precibus fatigabant Dominicum, dignaretur aliquos sui instituti sodales septemtrioni concedere; [in Ordinem Prædicatorum admitti petit,] qui & gelu malitiæ concretos inflammarent, & veternum dormientes ad veræ lucis aspectum suscitarent. Nec habente Dominico, qui idioma gentis calleret, ecce divino Spiritu acti viri ad cælestis vitæ perfectionem dudum spirantes, Hyacinthus & Ceslaus Odrovansii fratres, Henricus Moravus, & Hermannus Theuto familiares Ivonis, in medium exilierunt, jugo religionis longe suavissimo colla ornari a Dominico flagitantes. Annuit Dominicus, suscepit, prædicatoriaque toga texit in S. Sabinæ religiosissimo cœnobio. Movit Ceslaum ad amplectendum hoc vitæ genus, qua seculi & suarum fortunarum despectus, qua amor immensus cælestium, cui suscitando, non modicum flabellum viderat esse, paupertatem & humilitatem religiosam.

[20] Relatus in formulam discipulorum Dominici, ejus virtutem & felicitatem sibi precabatur. [Fundamentum & basim subsecivi ædificii, [in eumque admissus, peracto tirocinio,] abjectionem suiipsius, profunde imprimis jecit. Nihil tam infimum erat, quo se indignum judicaret. Obedientiam, eamque cæcam & avidam parendi superstruxit.] Aures attentas præceptioni, manus promptas operi, pedes expeditos gressui ad nutum Dominici habebat. Nihil tam arduum aut difficile fuerat, quod momento non susciperet, aut exequeretur, [dum sibi Dominici auctoritas injunxisset.] Meum est, ait, obedire, non in sententiam senioris inquirere. Paupertatis diligens cultor opes & vitæ necessaria, quæ præcontempserat, nec [hilum ad eas vel] sinistro oculo aspiciebat. Castitatis vigilantissimus custos. In oratione & meditatione pernox. In varia corporis afflictatione in se severus. [Ne illo inter commilitones prior, ad æmulationem factorum Dominici esset, summa vi adnitebatur.] In summa, tantus animi splendor, & tanta magnitudo aderat, ut sibi omnia, quæ erant Dominici, non dubitaret assciscere.

[21] [ad animarum lucrum a S Dominico dimittitur,] Emenso tirocinii cursu, in quo multos veteranos non æquavit modo, sed superavit, accitus una cum sociis in Dominici manibus conceptis verbis ad præscriptum legum Ordinis Prædicatorum, vitam fausto pede inchoatam ducere adusque mortem juravit. A quo paulo post, ad proprios penates dimissus est cum mandatis; Ecclesiæ imprimis, & Ordinis amplificationem, quæ salute potissimum animarum consistit, omni ratione curaret. [Ab ea, quam semel admisit in pectus, disciplina ne latum unguem declinaret, imo multos alios eadem imbueret,] studio cælestis doctrinæ, præsertim e codice charitatis, sedulo incumberet. “Perge,” ait, “in Dei nomine, annuntiare pœnitentiam remissionem peccatorum. Hoc est afsumpti Ordinis munus, hæ partes, hæc decora. Qui devium ab errore viæ converterit, & animam ejus salvabit, & sibi præmium inæstimabile accumulabit.”

[22] [& Pragæ fundat cœnobium,] Præcepto Dominici, quod commune sibi & aliis dederat, non minus quam alii, auscultavit Ceslaus. Ad suos revertens in erigendo Frisacensi c monasterio, quod aliorum Theutoniæ cœnobiorum origo fuit, Fratri Hyacintho non segnem operam tulit. Ab eo Pragam, Boëmiæ metropolim, una cum Henrico Moravo d dimissus, Andream episcopum, jam ab Urbe reducem, reperit, Præmislao Regi, opera Gregorii Crescentii S. R. E. Cardinalis Sedis Apostolicæ, quem vocant Legati de latere, reconciliatum. Ab iis omnibus, propter vitæ insuetam sanctimoniam, & verbi Dei dicendi facundiam [prope apostolicam, summo honore habitus;] cura & impulsu Cardinalis Legati, & Andreæ episcopi, ecclesiam S. Clementis in subripinis Vultaviæ e, ubi nunc nova civitas Pragensis e regione aulæ regalis, a Rege obtinuit cum amplissimo monasterio, in quo centum ejus familiæ sodales laudes pariter nocturnas & diurnas Altissimo persolvere possent. Id cum non esset capax tantæ multitudinis eorum, qui divino spiritu correpti, seculo vale ultimum remittebant, aliquot post annis f translatum est ab eodem Præmislao Rege, & Venceslao F ad aliam itidem S. Clementis ecclesiam, monitu angeli olim a Ladislao Rege in majori civitate conditam.

[23] Numerabantur jam tum Fratres novellæ plantationis sex & viginti supra centum, [ubi multos acquirit fratres,] qui in clero erant, [quando in novam tum coloniam traducebantur.] Variam & pretiosam ab auro, argento, margaritis & lapide rari operis supellectilem Rex ei ecclesiæ largitur fuerat, inter quam recensebantur calices viginti quatuor argentei inaurati, & crux quindecim librarum argenti pondo ad decus altaris. [Quamplurima addiderat & Peregrinus g, Andreæ successor, vir, ut scribit Hagecus, simplex, rectus & quietis magis, quam dignitatis amans; quam ut apud commune pacis asylum inveniret, ad Honorii III Pont. Max. pedes pedum deponens; monasticam vitam delegit, adque cœnobium S. Clementis divertens, B. Ceslai disciplinam, quam instituerat, amplexus est.

[24] Ejus magisterio dediderunt se, & alii suo tempore insignes viri, [vitæ suæ imitatores;] Jaroslaus Rostocensis, Henricus Riczanovius, & B. Adrianus, qui defunctus officio Prioris Pragæ, non multo post Bosnam h dimissus, una cum viginti sex fratribus a Turcis palo infixus, gloriosum fidei nec multo post retulit trophæum. Complexa quoque est idem vitæ religiosæ institutum Margareta i, Leopoldi Archiducis Austriæ F., Henrici Regis Romanorum vidua relicta, & post a Præmislao Ottocaro k Boëmiæ Rege ob sterilitatem repudiata conjunx, in monasterio virginum, quod Ceslaus reliquit, pro humilitate inter eas, quas vocant conversas, adscripta.]

[25] Pragæ aliquantulum moratus, cum religionem Prædicatorum præclaris institutis florentem fundasset, [dein Vratislaviæ erecto monasterio,] atque exemplis stabilivisset, Vratislaviam contendit. Ibi virtutis ante sparsam famam cum factis probaret, multosque mortales ad melioris vitæ statum verbo & exemplo in ecclesia S. Martini traduceret, Laurentii præsulis munificentia, ecclesiam S. Adalberti Vratislaviæ & aream pro erigendo cœnobio accepit. Nihil eorum Vratislaviæ omisit, quæ Pragæ pro lucrandis animabus patrarat. Diaria ejus vivendi regula hæc erat: Noctu in ecclesia contemplationi vacans, ad cælos se surrigebat [& efferebat. Ibi gaudia, quæ cæci mortales despiciunt, adeoque pili æstimant, avida mente legebat.]

[26] Rursus ludibrium humanorum casuum evolvens, vehementer mirabatur, quod hæc mirarentur & amarent homines pericula, [variis virtutibus illustris,] quæ obliquis tramitibus gradientes manent. [Præsertim vero quod ignis æterni sibi jam præaccendant flammas, dum hos sævior Æthnæ incendiis urit fervens amor habendi; alios libidinis æstus excoquit; hos ira excruciat; illos mœror fatigat; alios spes lubrica torquet; alios aliæ cupiditates per devia trahunt ad sempiternum exitium.] Illacrymabatur sorti peccatorum, quod regno cælesti extorres esse vellent; & quos interdiu ad virtutem formabat, hos noctu orationum clypeo a divino furore tegebat. Flagris deinde ferreis, non tantum ut aculeos cupidinum scintillasque in emortuo plane corpore retunderet, & proprio cruore restingueret, verum etiam ut salutem perditorum tanto facilius demereretur, adusque sanguinis effusionem se lancinare consueverat.

[27] Somni parcissimus; [si quando naturæ necessitate premeretur, non nisi lapide subjecto, [ad animas lucrandas se præparat,] pro mollissimo cervicali utebatur. Quamobrem Jacobæam quoque assecutus acrimoniam, cælorum axes oculis penetrabat, admirandaque innumera non perspiciebat modo acer scrutator, sed & futurorum conscius prænunciabat.] Henrico Principi, divæ Hedvigis filio, necnon universæ Silesiæ ingentem calamitatem a Tartaris illatam, longe ante prævidit, & prædixit. Quod ab oratione & contemplatione temporis nocturni supererat, libris impendebat, [ut inde promeret, quod esurie verbi Dei laboranti populo abunde proferret. Horam illam studio sapientiæ dictam, nullo modo patiebatur a somno, vel a quavis occupatione auferri, quamquam ad summum sapientiæ, non tam lectione, quam orandi & contemplandi assiduitate pervenisset. Cum sciret ex communi sacrorum præfatione, eos, quibus puræ manus non sunt, sacris arceri; multo studio cavebat, ne ullo piaculo se contaminaret.] Abluta a leviculis conscientia, undantibus fletu oculis, sacratam Deo hostiam quotidie litabat.

[28] [& apostolico zelo incensus] [Dulcorem cælestis doctrinæ, plenius præhaustum, non poterat continere, quin sitientibus eructaret verbum bonum. A sacris igitur precibus mellita eloquia ejus taciti attentique populi rapiebant. Sermonis ejus mulcedo acredine temperata defigebat audiendi avidos, stupentesque arrectis auribus. Ab ejus dictione flamma quædam emicabat, qua non solum illustrabat, sed flectebat; dum virtutes attolleret, vitia elevaret, inferni horrendis suppliciis, & cælorum ineffandis gaudiis monstratis, illas sereret, hæc depelleret. Quantos ille lubricos ab incepto perpetratoque jam prope facinore dejecit? Quantos in barathrum peccatorum jam demersos extraxit? Quam plurimos sub Christi vexillum, contra phalangas sathanæ strenue dimicantes pugiles coëgit? Quam innumeros errones ad ecclesiæ gremium reduxit, & obviis ulnis excepit?] Ab ejus doctrina, lingua, moribus, & totius vitæ ratione distantes populi quam plurimi, præsertim vero Poloni, Boëmi, Moravi, Saxones, Pomærani, Pruteni, omnes hi Marte orti Martialibusque rebus aucti & aliti, pietatem & religionem, anteactæ vitæ prorsus contrariam, traxerunt.

[29] [multas regiones percurrit.] Ab ejusdem disciplina, Hedvigis l illa admiranda diva, Henrici Barbati Principis conjunx didicit, prius matrimonii usum repudiasse, quam vinclum sola morte solvendum dissolvisse; dum aliquot liberis susceptis, & ipsa primum voto perennis castimoniæ sese astrinxerit, adque eamdem vitæ angelicæ imitationem, maritum pellexerit. Ipso præsultore innumerabiles nobilitatis gloria, opibus, dignitateque illustres claustralium chorum ingressi, illa omnia specie blanda & excelsa spreverunt, perfectionisque summam in pauperie complexi sunt. [Itaque religiosæ famæ incognitas aperuit provincias; nec ante semina purioris vitæ spargere desiit, quam quod Hercinio saltu m, Albi flumine n, & mari Baltheo o inclusis, quod Christi dogmate sereret, defuisset.] Innumerus numerus cœnobiorum in iis provinciis, eo auctore, beneficentia piorum prodiit, in quibus cælestem vivendi rationem consectantes, e terris cælum, quasi tot astris respersum, vel angelis in carne præter carnem degentibus refertum effecerunt.

ANNOTATA.

a Honorium III anno Christi 1216 Innocentio III successisse contendit contra alios Raynaldus in Annalibus Ecclesiasticis ad hunc annum. De Ivonis Cracoviensis episcopi ad hunc Pontificem profectione, istiusque profectionis causa, quam hic Bzovius confudit, quædam diximus in Comment. præv. num. 17.

b De anno, quo clarissimum hoc S. Dominici miraculum contigit, varias opiniones retulimus in Commentario prævio num. 18 & seqq. Plura etiam de eadem re legi possunt apud Echardum ibi citatum.

c Friesacum vel Frisiacum vulgo Friesach est oppidum Germaniæ in Carinthia superiore sub diœcesi Salisburgensi. Illic erectum fuit primum cœnobium Ordinis S. Dominici in Germania.

d Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1, cap. 5, & Malvenda in Annalibus ad annum 1222 cap. 13 ex monumentis provinciæ Polonicæ pro Henrico Moravo hic Fr. Hieronymum assignat B. Ceslao socium Vide etiam de hac re nostrum Balbinum in Miscellaneis Historicis regni Bohemiæ libro 4 Hagiographico part. 1 § 49 & 50.

e Est is fluvius Mulda vel Multava, qui a Germanis die Muldaw & Bohemis Wultava vulgo appellatur. Oritur in limite Bavariæ, & deinde in septemtrionem tendens, auctusque aliis amnibus Pragam dissecat, & tribus milliaribus Germanicis infra in Albim fluvium se exonerat juxta Melnicum oppidum.

f Notat Bzovius in margine hanc migrationem factam esse anno 1227. Convenit in epocha Hagecius, sed cœnobii Priorem appellat Adrianum, quem alii Hieronymum & quidam Henricum appellant.

g Andreæ, qui anno 1224 Romæ vita excesserat, successit Peregrinus. Sed episcopalis muneris molem sustinere non valens abdicavit se ea dignitate anno 1226. Plura de utroque præsule habet noster Balbinus in Miscellan. hist. Bohem. decad. 1, lib. 6, cap. 5, sect. 18 & 19.

h Nescio, an hic indicetur Bosna urbs Bosniæ vulgo Bosna Saray dicta & in limite Serviæ ad fluvium Migliaskam sita; an vero ipsa Bosnia. Non urbem, sed istius nominis regionem intelligendam esse, colligo ex Leandro Alberto, qui in opere de Viris Illust. Ord. Præd. lib. 2 horum aliorumque martyrum palæstram assignat in titulo Dalmatiam & Bosinam; quo posteriori nomine etiam regio Bosniæ appellatur.

i Hanc Margaretam non ante annum 1260 vel 1261 potuisse hoc cœnobium ingredi, diximus in Comment. præv. num. 25.

k Hic est Przemyslaus Ottogarus, ejus nominis II, filius Wenceslai, qui patri mortuo successit anno 1253. Plura de eo videri possunt apud Bohuslaum Balbinum in Epitome rerum Bohemicarum lib. 3, cap. 15.

l Hæc Sancta nota est in Breviario Romano ad diem 17 Octobris, de eaque agetur suo tempore.

m Hic fuit olim vastissimus Germaniæ saltus: nam, teste Mela, longus erat 60 dierum itinere, & latus 9. Nunc autem plurimis in locis excisus Bohemiam circumdat; unde a Germanis Behemerwaldt appellatur.

n Albis celeberrimus Germaniæ fluvius, vulgo Elb & Bohemis Labe dictus, ortum habet in montibus Bohemiæ. Inde post varios amfractus Misniam ingreditur, variisque fluminibus auctus ditionem Brunsvicensem & Megalopolitanam aliasque regiones rigat, ac denique Holsatiam a Ducatu Bremensi separans infra Glucstadium seu Fortunæ fanum Oceano Germanico miscetur.

o Vulgo vocatur Balticum mare, quod inter Germaniam, Daniam, Sueciam & Poloniam interfusum est. Aliqui volunt nomen ejus deductum esse a Balthia regione cujus meminit Plinius; alii vero nominis originem trahunt ex eo, quod fretum inter Zelandiam & Fioniam insulas vulgo appelletur de Belt, quod cingulum seu balteum indigenis significat.

CAPUT III.
Miracula, administratio provinciæ Polonicæ, prodigiosa arcis Vratislaviensis liberatio, scriptorum testimoniis confirmata.

[B. Ceslaus animarum lucro inhians,] Excurrebat ille frequentissime in pagos, fora, & viarum compita; si quos debiles vel claudos euangelicos reperiret, pabulo vitalis alimoniæ reficeret, lapsantesque roboraret. [Torrebatur meridiano sole; madebant vix sibi cohærentia membra sudore fere sanguineo; siti fauces arebant; ceterum ille nec cæli intemperie, nec itineris aut laboris opere fatigabatur aut frangebatur, quominus oves aberrantes a recto quæreret, devias dirigeret, inque mentes earum instillaret res salubriter animadversas.] Contigit illum una dierum trans Viadrum a, verbi divini causa properare. Hunc reperit effuso alveo, nautas a trajiciendo obvios absterruisse, prorsusque depulisse.

[31] [prodigiose flumen trajicit,] Urgebatur cupidine lucri animarum, sanguine Dei emptarum, quibus poscentibus, non erat qui frangeret panem, ceterum obice aquarum turgentium retrahebatur. Nullus tum nauta, nullus phaselus visebatur. [Quid faceret?] spem rei magnæ conandæ concepit. “Scio,” ait, “Salvatori meo, ad conquirendos perditos eunti, mare solidum se præbuisse. Nec mihi eodem amore flagranti, credo, liquidum se supponet Viadrus.” Mox cappam sibi detractam, in aquas præterfluentes expandit; & virtute, qua Christus mari & ventis imperavit, flumini rapido & longe lateque stagnanti præcipit. Crucis deinde signo munitus vesti institit, sicque magis feliciter, quam navigio, nullo madore perfusus tranavit. Gravi calamitate oppressis opem, quam maximam poterat, ferebat; [& si quam nequibat, commiseratione solabatur.]

[32] Vratislaviæ matri cuidam unicus erat infantulus. Is reptans super Viadrum, [infantem octiduo submersum ad vitam revocat,] casu labitur, mergitur, totos dies octo in aquis ceu fruticeto obrutus jacet. Dolore perculsa mater, dum octiduo quæsitum pusionem fatis functum accepisset, fiducia in Ceslai meritis posita, ad ejus pedes defert. Flagitat, dignetur Eliam agere, & mortuo infanti animam & vitam restituere. Provolutus in genua ille, cum vitæ mortisque auctorem humillima eaque ardentissima prece flagitasset, spe in Deum subnixus, jubet infanti, surgat. In nomine, ait, ejus qui dat verbum euangelizantibus virtute multa, exurge. Dixerat, & momento vitalis spiritus ad exangue corpusculum rediit, & lividum mox in roseum, adspectantibus multis, demutavit.

[33] Tres alii vario genere lethi intercepti, ejus orationibus ad vitæ usuram postliminio reversi sunt. [aliaque patrat miracula,] Nullus erat, etsi miserando casu dejectus, vel infirmitate a medica manu derelicta lecto affixus, qui non Ceslai opera vel levaretur, vel sanaretur. Cæcis ille visum, surdis aures, languidis robur, claudis pedes, febrientibus primam corporis moderationem, & aliis, alio genere morbi afflictis, sanitatem largiebatur; quin & contra dæmones magnam adeptus potestatem, illos ab energumenis dicto pellebat.

[34] [Ceterum non magis illum hæc ornabant, quam animi altitudo, [quibus multarum virtutum exercitium,] mentis innocentia, virginitatis servandæ studium, parsimonia victus, morum quædam mixta severitate suavitas, patientia laborum, religionis proferendæ ardor, salutis animarum desiderium, demissio sui profunda, quibus se Dominici discipulum perhibebat, imo se similem in omnibus probabat.] In oratione, extra se supra se rapiebatur. Ne mortale quidpiam sibi adhæresceret, omni modo attendebat. [Veteratoris, qui illum dolo, vi, occulte, palam, modis, horis omnibus aggrediebatur, & nunc blanditiis alliciebat, nunc terroribus urgebat, ut innocentiam contaminaret, & a constantiæ tenore deflecteret, astum pervidebat, vim despuebat, iram exarmabat, inque agonothetam Christum oculos defigens, pede versutum in ipso limine fatigatum conterebat.]

[35] Pro corporis castimonia illibata excubias super sensus agebat; [ac præsertim castimoniæ custodia splendorem addunt.] [& nec illud tantum, quod illicere posset, sed & omnes occasiones excitandi fomitis restincti fugiebat.] Eo fine inediam multis diebus producebat; carnibus & in summa ægritudine sibi interdixerat. Corpusculum laboribus & jejuniis exesum, & exhaustum singulis noctibus catenula ferrea cruentabat. [Ferrei prope corporis animique fuerit, quem nec tantum hic rigor, verum ne ipsa quidem senectus omnia solvens perfregerit, nec regnorum & provinciarum sensus, quem de ejus veris virtutibus conceperant, tumore inflarit.]

[36] Ad præfecturam provinciæ Poloniæ, quæ tunc regno Boëmiæ & Poloniæ amplissimisque toparchiis adjunctis continebatur, [Provincialis Poloniæ electus,] post Fratrem Hyacinthum b, paulo post voluntate B. Jordanis Generalis Magistri assumptus, non nisi commune bonorum studium detulit, in omnibus imperiis in se, quam in suos, severior. Commiseratione maxima super infirmos, & in statione nutantes & labantes, oleum magis quam vinum medicatum eorum ulceribus affundebat. [Prior ad opus quam ad præceptiones fuerat; proinde illud cujusdam abbatis conabatur, ne quidquam doceret, quod prior non fecerit. Nil recusabat, quo minus operam daret religioni ornandæ & amplificandæ. In rebus arduis non suam unius, quamquam spiritu divino afflatus, sed proborum sententiam requirebat, hancque suæ anteponebat.]

[37] [munus sedulo administrat,] Provinciam, licet tunc vastissimam, pedes obibat. In morum censura ita cunctatorem egit, ut vix in ea quibus fidebat ingrederetur. Administrationis formam, quam tenebat, non ad auram popularem, sed conscientiæ veritatem & justitiæ æquilibrium metiebatur. [Ab jure ad injuriam numquam illum aliquis detraxit.] Nullam regiminis horam male collocatam esse volebat. [Materiam rebus gerendis, ne virtus tacita consenesceret, & optabat, & aucupabatur, non propter gloriæ aut laudis cupiditatem, sed quia se datum religioni censebat.]

[38] [ac eo defunctus Vratislaviæ pie vivit.] Defunctus magistratu summisit fasces, & reliquum tempus Vratislaviæ eodem tenore vitæ exegit. Hortabantur Fratres, nonnihil sibi indulgeret nec se tantopere jejuniis, vigiliis, & flagris enecaret. Ille irrequietus esse cupiebat. Eadem illi in ecclesia pernoctandi consuetudo, eadem carnis maceratio, continuata jejunia, sacrorum recitandorum usus quotidianus, concionandi & laborum pro Dei Ecclesia indefessum studium. Non est verus, ait, amor, qui zelotypus, & perpetuus non est.

[39] [Tartaros, arcem Vratislaviensem obsidentes,] Sub id temporis evenit calamitas, quam longe olim fatidico ore prænunciarat, universæ Poloniæ & Silesiæ. Scytharum c ferocissima gens, transmisso Boristhene d, cunctam Poloniam longe lateque cædibus & flammis vastarat; & cum nullis arceretur objectis præsidiis, pervagata est & Silesiam; obsidione cinxit & Vratislaviam provinciæ propugnaculum. Cum furor hosticus hinc ignes ædibus, hinc romphæas cervicibus Vratislaviensium ostentaret, omnes cives, relicta urbe, in arcem utcumque munitam se receperant. Miseri quo se tuerentur, non videbant. Flumine? Is vadabilem se præbebat. [Parietibus objectis? Hi facile ignem concipere poterant.] Militum delecto robore? Sed nullos conscripserant.

[40] [prodigiose cogit fugere,] Ad Ceslaum, qui tum præsens fuerat, oculos vertunt; opem in aperto jam vitæ & fortunarum discrimine implorant. Moysis exemplo, Amalechitas protensa manu sternentis, ad audendum mirandum aliquod facinus perurgent. Dedit se in preces ille, & sacra oblata hostia, se pro omnibus objecit. Et cum mœnia arcis conscendisset, ut pectore, fidei scuto armato, tueretur afflictos ab hoste, ecce mulcentis quædam, & innoxii luminis quasi lambens flamma in eum cælitus illapsa caput illius globi specie illustravit. Quem globum extemplo intra sua castra hostes volitantem, multosque absumentem experti, civitatem obsidione, cives metu mortis liberarunt.

[41] [quod miraculum narrant Miechovius & Cromerus,] [Ita Miechovius ex Johanne Dlugossio. “Et in Vratislaviam,” scribit,” “descenderunt Tartari, ac in urbe nihil reperientes, castrum vallarunt, & post aliquot dies obsidionem solventes, (ut aiunt, orationibus & lacrymis Ceslai Prioris Ordinis Prædicatorum, & Fratrum ejus, in castrum admissorum) depulsi recesserunt.” Cromerus vero fusius addit. “Tartari,” ait, “a Vratislavia irrito cœpto similes fugientibus abierunt, divino, ut postea compertum est, ostento perterriti, quod fuit hujusmodi: Ceslaus unus de comitibus Ivonis episcopi Cracoviensis, Romæ D. Dominici institutum professus, præerat conventui Vratislaviensi divi Adalberti, & ad primum tumultum cum ceteris sodalibus in arcem confugerat. Eo igitur jugibus precibus & lacrymis Dei misericordiam & præsentis periculi depulsionem implorante, ecce columna ignea cælitus apparuit, & stativa Tartarorum, omneque territorium ingenti atque terribili fulgore collustravit. Hoc miraculo barbari perterrefacti, nihil cunctati, obsidionem solverunt.”

[42] Curræus e quamquam hæreticus, secta Lutheranus, [ac ipse Curæus hæreticus Lutheranus,] suppresso nomine Ceslai, pro more invido, addit adhuc: “Vratislaviam”, ait, “delati sunt Tartari, sperantes ex ea urbe, quam esse caput in Silesia didicerant, uberem prædam; sed cum urbs ea ætate nondum valeret robore militari, & parum esset munita, cives res suas in arcem comportaverant, ipsi vero discesserant; deinde præsidiarii tecta, ne eis frueretur hostis, inflammaverant. Tartari, decepti spe sua, instituunt terribilem oppugnationem arcis. Sed manifeste ibi conspecta est præsentia Dei defendentis aliquas Ecclesiæ reliquias: Tartari enim territi sunt flammis ex cælo cadentibus, & late inter ordines ipsorum discursantibus, & ita precibus piorum ab arce, sicut olim Attila ab urbe Aurelia in Gallia fulguribus & tonitru, rejecti sunt.”

[43] Annales vero Monasterii f ita habent scriptum: [nec non Annales cœnobii Vratislaviensis.] “Beatus Ceslaus, natione Polonus, a B. Dominico, una cum B. Hyacintho, Romæ habitum Ordinis suscepit, & in Polonia & Silesia miris signis & prodigiis effulsit. Hic circa annum Domini MCCXLI, cum Tartarorum rabie Polonia & Silesia devastarentur, existens in castro inclytæ civitatis Vratislaviensis cum aliis Christi fidelibus, orationibus suis civitatem ab eorum insania potenter defendit. Ipso namque orante, globus igneus super caput ejus apparuit; quo perterritæ Tartarorum legiones fugæ præsidia assumpserunt, & abeuntes civitatem intactam reliquerunt. Ad ejus etiam venerabile sepulcrum, usque hodie mortui suscitantur, & variis oppressi languoribus ad invocationem nominis ejus, meritis ipsius gratiose liberantur”. Quin etiam illud addunt iidem Annales, quod multi illorum Scytharum, qui quidem speciem hominum habebant, ceterum moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, imo quam rapacissimæ belluæ erant, viso prodigio, feritate cum idololatria deposita, religioni Prædicatoriæ nomina dederunt; in eaque maximos virtutum progressus sub Ceslai magisterio cum fecissent, ad gentilium suorum conversionem, magnam cum aliis provinciæ Fratribus operam dederunt.

ANNOTATA.

a Viadrus vel Viader olim dictus, nunc Odera communiter nuncupatur. Est autem magnus Germaniæ fluvius, qui in Silesia juxta Oderam oppidulum in confinio Moraviæ oritur & inter alias urbes Vratislaviam alluit. Deinde per Germaniam fluens Francofurtum ad Oderam dictum rigat, ac tandem effecto infra Stetinum urbem lacu, in mare Balticum tribus ostiis se exonerat.

b Vidimus in Comment. præv. num. 28, quod a Severino Cracoviensi inter S. Hyacinthum & B. Ceslaum Provincialis Poloniæ statuatur R. P. F. Gerardus natione Theutonicus. Quid de notis arithmeticis ibidem positis censendum sit, etiam diximus.

c Scytharum nomine etiam Tartari intelliguntur. Plurimas Scytharum nationes Plinius & Ptolomæus enumerant.

d Borysthenes fluvius Sarmatiæ Europeæ notissimus, & nunc vulgo Nieper dictus. Vocatur etiam Borysthenes septemtrionalior, ut distinguatur ob altero, qui meridionalior & Pripetus vulgo Przipiecz appellatur, quique se exonerat in famosum Borysthenem, de quo hic Bzovium agere opinor. Utriusque ortus & fluxus legi potest apud topographos passim obvios.

e Is est Joachimus Curæus, qui scripsit Annales Silesiæ, & Catholicis risum movet, dum contendit S. Hedwigem suæ sectæ Lutheranæ sociam facere.

f Intellige Annales monasterii S. Adalberti Vratislaviæ, ut in margine indicabatur.

CAPUT IV.
B. Ceslai moribundi ad suos Fratres exhortatio, quædam de eo testimonia & miracula post mortem.

[B. Ceslaus mortis suæ conscius,] Tandem cum jam non falsis vulgi opinionibus, sed veræ virtutis cultu, magnum nomen acquisiisset, religionemque Prædicatorum ad longe remotos triones invexisset Ceslaus, finem laborum sibi propediem imminere, divina monitione agnovit. In hoc ergo se totum dedit, ut se pararet in occursum magni Judicis, [ne, qui scrutatur Hierusalem in lucernis, cum adesset, quidquam adulterini coloris in sua imagine deprehenderet.] Ardebat porro summo desiderio quamprimum evolare ad laticem felicitatis æternæ.

[45] Pridie Idus Julii, qui penultimus agonis ejus fuit, corpore jam laboribus, [spe plenus Fratres solatur,] senio & febribus confectus, sed spiritu acrius vigente, humi super duro stramine prostratus, Fratribus accitis denunciat, se, jam vitæ præsentis pertæsum, cupere & debere animam, quam Ecclesiæ & religioni eousque servarat, Deo reddere. “Quantum ad me attinet”, ait, “filii, ne solliciti estote. [Propitius spero mihi erit Deus, curarum mearum acer olim spectator, & nunc justus simulque misericors judex. Cursum mortalis vitæ, si pro illius laude, ut existimo, exegi, inque hac arena palæstritam me invictum gessi, aderit mihi præmia & coronas decernens.] Vestri, quos corpore quidem, non animo desero, me cura premit. Proinde cum vobiscum diutius diurnare nequeo, heredes vos ex asse jubeo mearum divitiarum. Hæ autem sunt, quas mecum etiam in cælestem gazam defero, nec mihi eas sera rapiet, sed cumulabit dies.”

[46] “[Perspexistis corporis, & fortunæ bonorum statum, [eosque ad mundi contemptum,] scilicet] opes irritamenta esse malorum, delicias & seculi magnas illectationes, multiplices pedicas reconditas, magnas non ad morbum, sed ad interitum quoque causas habere. Earum appetentiam plenam anxietatis, satietatem pœnitentiæ; fortunam inconstantiæ ludum continuo ludere, rotamque suam volubili orbe versare; proinde infima summis, summa infimis miscere; humanæ felicitatis dulcedinem multo amarore respersam esse. Me & docente, & præeunte, fugistis tristes hos voluptatum exitus; divitias fugaces liquistis; cæci numinis ambiguos vultus sprevistis; ex salebra, in qua hærebatis, ad securitatis & stabilitatis sedem advolastis. Ne igitur uxoris Loth exemplo retro prospectetis, neve Hebraico more amplius Ægyptiaca juga cogitetis, aut vobis imposueritis. Rebus omnibus terrenis vos præstare voluit Deus; non est par, vestram dignitatem infra hæc infima demittere & detrudere, sed ad alta, ad quæ temeritati & vecordiæ terrigenarum fas non est, aspirare. Conatibus vestris non terram, sed cælum objicite.]”

[47] “Opes, oblectamenta, & dignitates illas vobis emite, [obedientiam,] quas nullus deteret dies, nulla insperget amaritudo, nulla infriget potestas. [Venerandum seculi nomen gloriosæ pretio vitæ vobis comparate. Palabundæ menti in vario & ancipiti cogitationum fluctu, quasi sacram anchoram, obedientiam injicite. Majorum jussa Dei censete. Horum virgam directricem, velut cynosuram in vasto cæcoque pelago navigantibus, vobis præfixam statuite. His obsecundare summam perfectionem arbitramini. Paupertatem, ad bene beateque vivendum aptissimum instrumentum, lubenti animo sustinete. In hac sobria & succincta fortuna nihil eorum, quæ ad vitam in Dei laudem producendam necessaria sunt, vobis deerit; quin omnia aderunt, cum Deus aderit. In Dei sortem adlectis centuplum pro simplo, imo & pro nihilo promissum. His concessum regium quasi decus & imperium; nosse scilicet abditos a seculis Dei sensus, peccata hominum expiare, animas ligare & solvere, aëreas potestates compescere & profligare, naturæ leges præsilire, vitæ & mortis jus habere, angelis convivere, divinæ consortium assequi beatitudinis, inque perpetuum, non in unum diem, esse felices.]”

[48] “Castimoniam quoque, quæ decus & ornamentum esse vestrum debet, [aliasque virtutes exhortatus,] non illibatam modo, sed & ab omni rumore sinistro incontaminatam custodite. Non satis est abesse a crimine, nisi criminis etiam suspicionem effugeritis. Humilitatem profundam æmulamini. [Spicæ gravidæ inclines sunt; sic vos si virtutibus veris imbuti. Ut luna, quod a sole accipit luminis, mundo refundit; sic vos dona a Deo collata in commodum Ecclesiæ. Dominici rerum gestarum gloria, vobis dormientibus vigilantibus, oculis obversetur. Hac, quam ille præcalcavit, via itur ad astra”. Hæc & alia monita circumplorantibus filiis dicebat.

[49] [pie ex hac vita discedit.] Hinc postridie ipsis scilicet Idibus Juliis, cum jam sacra exhomologesi sese probasset, sacratam hostiam anhelo corde suscepit; & tundens senile pectus, ductorem vitæ lachrymabundus compellabat. Domine, ait, te solum concupivi, me tu quoque in tuum complexum admittere digneris. Mox cum sacro oleo de more Ecclesiæ tinctus fuisset, & Fratribus ejulantibus ultimum vale dixisset, aliquotiens nomen Jesu devote invocans, sanctam in manus Conditoris efflavit animam. Vir totus ex sapientia & sanctimonia compositus, religioni & Ecclesiæ natus; magnus animo & consilio, maximus factis. [Qui in humanis nihil humani passus, præliatus cum natura, semper victor abiit, & longo itinere defessus, numquam pedem impegit; sed mentem integram & bene sibi consciam, terreno carcere solutam, cælo intulit.

[50] [Elogium ejus] Ita de illo Annales monasterii, quod vivens condidit Vratislaviæ. “Silesia a Deo promeruit clarissimum Christi confessorem Ceslaum velut excelsum ac divinum munus. Nihil sibi eo jucundius, nil utilius, nihil divinius afferri potuit. Sicuti ex Oceano solem ferunt ascendere, ita Ceslaus ex Polonia universam Silesiam, nedum Vratislaviam illustraturus, tamquam splendidismum jubar emersit, sua equidem & integerrima, & cælesti vita perditos homines ad honestos & integros mores allexit, bonos & frugales adhortationibus fovit, Vratislaviam quoque suis precibus magnopere juvit. Quidquid virtutis, quidquid probati operis, quidquid cælestis gratiæ in religioso umquam visum est, id omne effulsit in B. Ceslao, qui vere dignus glorificandus. Hunc ingentibus miraculis omnipotens Deus in dies magis magisque decorare non cessat”. & infra.]

[51] [ex Annalibus Vratislaviensibus,] “Veniens Vratislaviam Ceslaus, singulare omnium virtutum exemplar, sua vitæ honestate & sancta prædicatione flagitiosos multos, [& improbos homines haud paucos] a turpitudine & scelere revocavit, & ad amorem Christi atque virtuose vivendi studium convertit, necnon ad Ordinem quamplurimos induxit. Erat namque illi suavitas verborum in exhortando, in laudandis virtutibus præcipua ubertas ac doctrinæ & eloquentiæ præclarissima laus: [unde non solum suam, sed & aliorum haud paucorum efficaciter operatus est salutem verbo pariter & exemplo. Unde hic est præco salutis, Christi testis, qui testimonium perhibuit veritati, cujus secundum nomen ejus, ita & laus ejus”.

[52] [& inscriptione sub ejus imagine.] In ecclesia vero sub imagine ejus, quæ publice prostat depicta, tale elogium subscripsit illi antiquitas: “Beatus Ceslaus, natione Polonus, de primis Fratribus qui receperunt istum locum pro conventu, anno Domini MCCXXVI, secundus Provincialis Provinciæ Poloniæ, vir magni meriti apud Deum, qui quatuor mortuos suscitavit, & aliis innumeris miraculorum insigniis in vita pariter & post mortem, adusque in hodiernum diem coruscans. Hanc denique nostram inclytam civitatem Vratislaviensem ab incursu Tartarorum suis orationibus liberavit anno Domini MCCXLI hic in ecclesia sepultus”.

[53] Statim a morte illius, sanctimonialis quædam, [Propter crebra miracula,] vitæ ejus institutum apud D. Catherinam Vratislaviæ professa, sed tentatoris suggestione non nihil illecta, de ejus beatitudine hæsitaverat; cui ille mox Apostolorum choro septus apparuit, & eorum, quorum vitæ perfectionem æmulatus fuerat, gloriæ participem factum se esse, palam testatus est dicens: Apostolico, inquit, throno associatus, ac feliciter glorificatus sum; testatus est & variis miraculis indicibus sanctimoniæ & beatitudinis suæ: nam ut cælum petiit, suos cultores ope quam maxima juvare cælitus semper consuerat. Ad ejus sacras exuvias perennis medicina scaturiebat, ægri sanabantur, a dæmone insessi liberabantur, a morte ad vitam surgebant quamplurimi invocatione Divi.

[54] Propter quæ miranda facinora non multo post humo erutus, [jam ab anno 1330 publice colebatur;] & in ecclesiam munificentia civium, præsertim vero Nicolai Slup Vratislaviensis, anno Domini MCCCXXX in ea, quam nunc cernimus, amplitudine erectam de sub altare sub ejus invocatione excitatum illatus, summa in veneratione popularium habebatur. Religiosa majorum devotio sacra ejus pignora in theca parvula recondiderat, & sera ferrea clauserat, [jamque tum cultu diverso prosequebatur, adusque nostra tempora. Nam & imagines ejus sculpebantur atque pingebantur, & honore publico colebantur Anathemata ad altare illius sacrata beneficii accepti ergo suspendebantur. Missæ & Horarum tam diurnarum, quam nocturnarum, propria Officia de eo recitabantur. Anniversariæ solennitates ritu consueto aliarum festivitatum celebrabantur.

[55] Non pervasisset utinam Silesiam detestanda, nec non impia hæresis Lutheri! [sed Lutheri hæresis ejus Acta aliaque monumenta abolevit.] monumenta horum & documenta sole clariora, quæ illa derasit & forte Vulcano dedit, haberemus.] Anno Domini MDXXV, cum furor civium in ecclesias Vratislavienses debaccharetur, inter alia pretiosa quæque sacrarii ad D. Adalbertum, Annales [exactos] monasterii, & commentarios Vitæ & miraculorum B. Ceslai & aliorum corripuit. Nam hos extitisse testatur B. Humbertus in suo Chronico Ordinis Prædicatorum in hæc verba: “Sub Magistro Jordane data est fratribus ecclesia S. Adalberti episcopi & martyris in Vratislavia, ab episcopo Laurentio, quam frater Ceslaus ab eo missus accepit, qui primus Prior ibidem extitit, multis coruscans miraculis, quæ usque ad hodie in eodem conventu Vratislaviensi habentur in scriptis”.

[56] Non tamen B. Ceslaus destitit, ejusque miraculorum fulgor coruscare. [Postea tamen duo cœnobia ab incendio servavit,] Anno Domini MDLXX Vratislaviæ incendium excitatum omnia circum cœnobium D. Adalberti, in quo quiescit, depascebatur. Jam globi ignei volitantes prope adurebant tecta ejusdem ecclesiæ. Attulit opem B. Ceslaus: cælitus enim [etiam nunc dum hæc scribimus superstitibus] apparens, visus est pallio objecto arcere & extinguere flammas a domicilio, quod vivens excoluerat. Feria tertia post festa Corporis Christi fuit, qua hæc facta contigerunt. Non multum post, scilicet anno Domini MDLXXXV idem, auxilium, eodem prorsus cultu delapsus, tulit religiosissimo virginum S. Catharinæ sui Ordinis monasterio, ab ignibus novum forum Vratislaviæ vastantibus periclitanti, cujus beneficii memores virgines devotæ in variis vitæ afflictionibus ad ipsum confugere consueverunt. [Nonnullæ ex ipsis grati animi ergo hæc integra fide confitentur.]

[57] [ac diversis monialibus,] Anno Domini MDLXXXXIX soror Dorothea Panckwietzin Suppriorissa, extrema valetudine jactata, & jam a medicorum collegio destituta, voto facto B. Ceslao, convaluit. Anno Domini MDCIII soror Catharina filia ceræfactoris, dolore pedum intensissimo graviter confecta, ut incedere non posset, cum sacrum Missæ in honorem B. Ceslai recitari fecisset, momento erecta gressum recuperavit. Eadem pro matre, gravissimo morbo detenta, votum spopondit, exsolvit, matrem incolumem aspexit intercessione B. Ceslai. Soror Dorothea Majorissa fere jam in agone decertabat, animamque jam spirabat; cum cereum ardere ex voto ad sepulcrum B. Ceslai jussisset, ipso adhuc ardente [nec exusto,] a porta mortis ad vitam rediit anno Domini MDCV.

[58] [opem ejus implorantibus succurrit;] [Sororis Mariæ mater in extremis fere agebat; hanc illa B. Ceslao in tutelam commendarat; voto facto, si convalesceret, curaret singulis feriis sextis unius anni, Sacrum in honorem quinque vulnerum Christi ad altare B. Ceslai recitare. Ut panxit votum, altero die matrem sanatam agnovit. Eadem dolore brachii unius divexata, oblato cereo tantæ longitudinis, ad altare B. Ceslai curata est anno Domini MDCVI.] Soror Barbara Majorissa laboravit tibia eodem anno MDCVI, morbo immedicabili; cum Missæ sacrificium ad sepulcrum beati Ceslai nuncupasset, dolore abacto surrexit, incessit a. [Hæc omnia fassæ sunt scriptotenus, adactæ censuris ecclesiasticis, a me illarum indigno Priore, & Commissario, atque Vicario Monasteriorum Silesiæ Ordinis Prædicatorum latis.]

[59] [imo, ipsis hæreticis fatentibus, capitis dolores lenivit.] De pulvere ex sepulturæ loco circumvicino egesto, quamplurimos hæreticorum audivi referre, quod eo ad sedandos acutos capitis dolores, atque alias acerrimas infirmitates medicandas innumeri usi, beneficium sanitatis adepti fuerint. Præ pudore, & magistratus b timore, publice id profiteri non audent. [Patrum memoria adhuc prostabant tabellæ votivæ & imagines cereæ appensæ, pro memoria beneficii ad altare beati Viri. Quidam vesanus (cujus nomen sileo si forte resipiscat) decussit, confregit, inque profanos usus convertit. Hunc in pœnam peccati tradidit Deus in reprobum sensum usque adhuc, quando ista ex diversis antiquitatum fragmentis colligebamus.] Hisce Actis attexuit Bzovius catalogum satis prolixum illustrium virorum, qui prodierunt ex monasterio, quod B. Ceslaus Vratislaviæ condidit. Sed eum hic omisi, quia proprie ad B. Ceslai Vitam non spectat.

ANNOTATA.

a Pro his Bzovii verbis surrexit, incessit, in Ms. nostro Vratislaviensi tantum habetur convaluit.

b In Ms. Vratislaviensi additur hæretici. At talem tunc temporis fuisse, satis ex sensu colligitur.

APPENDIX
De translatione Reliquiarum.

Ceslaus Odrovantius, Ordinis Prædicatorum conf. Vratislaviæ in Silesia (B.)

EX MSS.

Cum ex præfatione R. P. Rechaci ad Vitam B. Ceslai intelligerem, quædam ab Abrahamo Bzovio, [Bzovius in Annalibus Mss. sui Ordinis,] teste oculato, circa sacrorum ossium translationem conscripta esse in Annalibus sui Ordinis, qui in Parisiensi PP. Dominicanorum conventu manuscripti censervantur, protinus scripsi Parisios, &, curante P. Carolo Fleury societatis nostræ sacerdote, inde ex Mss. Annalibus obtinui quoddam ecgraphum, in quo Bzovius post quædam beneficia intercessione B. Ceslai Monialibus præstita, & jam in Actis num. 56, 57 & 58 narrata, translationem Reliquiarum, a se peractam, ita describit: Hæc omnia fassæ sunt scriptotenus adactæ censuris ecclesiasticis a me illarum indigno Priore & commissario atque Vicario monasteriorum Silesiæ Ordinis Prædicatorum in examinatione prolatis anno MDCVII, quo ex vetusta sepultura, consentiente Joanne episcopo & universo Canonicorum Cathedralis ecclesiæ collegio, transtuli ossa B. Ceslai, eaque intuli sub mensam altaris sacelli vicini beatissimæ Virginis, aperto loculo in pariete a retro altaris, ex sacrario inferiori. Ex sacrario inferiori ecclesiæ necesse fuit transferre. Pietas & devotio ad priorem sepulturam accurrentium & pulverem morbis salutarem egerentium foramen aperuerat subtus, per quod hæreticis patebat commoditas aliquibus contumeliis sacra pignora dehonestandi vel etiam perdendi. Detuli periculum episcopo Nissæ commoranti, nec non patrum canonicorum capitulo, simulque ab illo petii & obtinui duos ex his, qui apertioni sepulcri vetustioris assisterent, simulque coram aspicerent, quæ tunc patefacta forent. Triduanum etiam fratribus & sororibus Ordinis indixi jejunium & sacri edulii Eucharistiæ usum, ut beati Viri exuvias Deus manifestaret.

[narrat translationem B. Ceslai,] Hic destinato præsentibus canonicis ab episcopo designatis una cum fratribus cœnobii, exclusis aliis & clausa ecclesia, acciti operarii; altare ligneum sepulturæ impositum & deinde mensam lapideam amovimus; mox in fossa alium, sed fractum lapidem vel potius frustum lapidis pridem quadrati, longitudine trium palmorum circiter repererunt. Quo amoto, arculam ligneam & clavem æream immissam in seraculum ferreum ærugine corrosum, & in arcula carie pene consumpta, cranium beati Viri & ossa principalia numero quinquaginta disposita suo ordine patefecerunt, dentibus in candido cranio pariter candidis adeo firmiter infixis, ut vix ferreo instrumento evelli potuerint duo dentes molares; unus pro serenissimo Poloniæ rege Sigismundo III, alter pro serenissima matre Ferdinandi II nunc feliciter imperatoris. Retecto ad hunc modum sacro corpore, pulsatis organis & fratribus cantantibus te Deum laudamus, statua beatissimæ Dei Parentis in medio ecclesiæ pensilis se inclinavit, a nemine mota, circum circa appensis angelis mirum in modum gestientibus, universis, qui adfuerant, videntibus. Repetitum secundo miraculum, quando post aliquot dies sacrum corpus beati Viri e priore sepultura in locum supra nominatum transferretur & vino ablutum, inque novam arcam ligneam tribus seris munitam repositum conderetur. Vinum istius ablutionis profuit gustatum innumerabilibus, morbis laborantibus, etiam hæreticis. Extat publicum instrumentum horum omnium in conventu S. Adalberti Wratislaviensi.

[cujus authenticum testimonium dicitur servari Vratislaviæ.] Dubitari potest, an authenticum illud instrumentum etiamnum ibi supersit, quia, anno hanc translationem sequente, Lutheranum vulgus furens & B. Ceslai gloriæ invidens Wratislaviensem S. Adalberti conventum violenter ac sacrilege invasit, ut num. 10 in Commentario nostro prævio dictum est, & fatetur ipse Jacobus Schickfusius heterodoxus in suis Germanicis Silesiæ Annalibus ad annum 1608 lib. 1, cap. 42, ubi narrat, quomodo die 27 Decembris inter horam 7 & 8 vespertinam quidam ex plebe Wratislaviensi ob Ceslaum a Dominicanis honore affectum concitaverint tumultum, & effractis foribus in S. Adalberti cœnobium irruperint. Unde facile fieri potuit, ut scripta hæc testimonia, aliaque ad B. Ceslai gloriam spectantia, a rabida & hæretica plebe direpta aut dissipata fuerint. Quare operæ pretium non duxi Vratislaviam scribere, ut hujus dubii solutionem obtinerem, præsertim cum ad rei substantiam parum conferat, & PP. Andreas Stredonius ac Theodorus Moretus, in Commentario prævio citati, de hoc testimonio non meminerint.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli IV: 17. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.