Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli IV           Band Juli IV           Anhang Juli IV

17. Juli


DECIMA SEPTIMA DIES JULII

SANCTI QUI XVI KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Speratus Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Narzales Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Cittinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Veturius Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Felix Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Acyllinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Lætantius Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Januaria Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Generosa Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Vestina Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Donata Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Secunda Martyr Scillitani Carthagine in Africa.
S. Athenogenes martyr, Sebaste in Armenia.
S. Generosus martyr, Tibure in Latio.
S. Mammas Martyr.
S. Emasia Martyr.
S. Nazarius Martyr.
S. Maximus Martyr.
S. Paulus Martyr.
S. Titiana Martyr.
S. Nesia Martyr.
S. Siriana Martyr.
S. Eutatus Martyr.
& forte S. Justinus Martyr.
S. Nonnus Martyr.
S. Marcellus martyr, Mediolani in Insubria.
S. Hyacinthus martyr, Amastride in Paphlagonia.
S. Marcellina virgo, Mediolani in Insubria.
S. Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria.
S. Ennodius episcopus confessor, Ticini seu Papiæ in Insubria.
S. Theodosius episcopus, Autissiodori in Gallia.
S. Marina virgo, sub virili monachi habitu Marinus dicta.
S. Fredegandus abbas, Turnini prope Antverpiam in Belgio.
S. Kenelmus puer martyr, in Winchelcumbensi monasterio in Anglia.
S. Leo PP. IV, confessor Romæ.
S. Zoërardus seu Andreas conf. in Polonia & Hungaria.
S. Benedictus martyr in Polonia & Hungaria.
S. Benignus abbas, Ordinis Vallumbrosani in Tuscia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Canonizatio S. Thomæ Aquinatis adjecta est Greveno in additionibus Cartusiæ Bruxellensis. Quidquid de ea dici potuit, jam illustratum est VII Martii.
S. Vigilius episcopus Autissiodorensis & martyr hoc die colitur Compendii in Gallia, ut tradit Ferrarius. Fortassis translatio ejus est, cum natalis, ut alibi diximus, agatur XI Martii.
S. Anacletum PP. alicubi hoc die notatum invenit Bollandus, ubi recte eum retrahit ad diem quo de ipso actum est XIII Aprilis.
S. Eovaldus (vulgo Saint Hou vel Saint Oud) in Gallia hoc die recolitur, & quidem ut Confessor, ut eum retulit Castellanus, verum potissima ejus, tamquam martyris festivitas est eo die quo de ipso jam pridem actum est VII Maii.
S. Sixti martyris apud Gerundam in Hispania meminit hoc die Tamayus, eum nescio qua de causa hic sejungens ab Eovaldo socio, cum quo sub Daciano passus est; nos de utroque egimus VII Maii.
S. Theodota martyr CPoli sub Leone Iconoclasta hodie refertur in Martyrologio Romano, eo adscita ex Menologio, quod e Græco vertit Sirletus: de qua etiam Ferrarius in nova Topographia pag. 41, & Arturus in sacro Gynæceo ad hunc diem. Baronius quoque consuli potest ad annum 726. At locus, tempus, nomen Imperatoris, & alia adjuncta, in elogio apud laudatum Sirletum expressa, plenissime nobis persuadent, illam prorsus esse eamdem cum S. Theodosia sanctimoniali martyre CPolitana sub Leone Isaurico, quam, cras recensendam inter Prætermissos, alias dedimus XXIX Maii. Itaque omnia remittimus ad eumdem diem XXIX Maii.
Aquisgranensis ecclesiæ dedicatio signata alicubi est die præcedenti, sed in pluribus Usuardi auctariis hac XVII. Videantur Acta Leonis III XII Junii.
S. Hervæum signavit hoc die Castellanus, forte quod invenerit, eo die obiisse; at quæcumque causa fuerit, de ipso jam actum est XVII Junii.
S. Nicostratum Commentariensem a sociis suis hoc die avulsit Castellanus in Supplemento pag. 695, nescio quo scrupulo: nos de eo & ceteris egimus VII Julii.
S. Amalbergæ virginis Octava in hunc diem incidit, notata haud dubie pro aliqua ecclesia ubi peculiari festivitate recolitur Gandavi, Tamisiæ aut Maternæ. Nos quæ ad ejus Acta & cultum spectant abunde discussimus X Julii.
Liberti confessoris & Ludberti abbatis memoria, in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum hoc die adjecta, non videtur alio referri posse quam ad S. Libertum, Trudonopoli a Normannis interemptum, de quo vide quæ diximus XIV Julii.
S. Æternum episc. martyrem Ebroicis in Normannia annuntiat hoc die Saussayus: nos de eo post Castellanum egimus XV Julii.
S. Sisenandus a Ferrario ex tabulis Cordubensibus hoc die coli dicitur, at nos eum cum Romano retulimus die præcedenti XVI Julii.
Triumphi S. Crucis inutilis est repetitio apud Ferrarium hoc die, qui de eo satis egerat, quando & nos in prætermissis de eo locuti sumus XVI Jul.
S. Caii martyris sub Diocletiano, Calari in Sardinia scribit hoc die Ferrarius, primus qui de tali Sancto meminerit, unde & paulo longiorem notam apposuit quæ hic describi meretur: Ex Tab. ecclesiæ Calaritanæ. Ejus corpus in sacra æde S. Luciferi anno sal. MDCXV a D. Francisco archiepiscopo Calaritano repertum fuit, qui ab hoc S. martyre familiam Caiorum Calari genus duxisse scribit, in quibus S. Hilarius Papa, Crispini Caii filius, & Benedictus Anastasii Caii, civis Calaritani filius presbyter Card. tit. S. Praxedis sub Gregorio VII Pontifice maximo. Viget adhuc familia hæc Calari inter præcipuas, in qua D. Joannes Caius, sive ut nunc loquuntur, Caus, Canonicus ecclesiæ cathedralis, qui nobis multa de Sanctis Sardiniæ subministravit. Supersit familia Caia, forte ab antiquis Romanis repotenda, per me licet; quid de genealogiis istis, a Sanctis deductis, sentiamus, pridem & abunde explicatum est. Non video, unde Ferrarius acceperit, Caium illum suum sub Diocletiano passum; nec quid ipsum moverit, ut hoc die eum collocaret, quem testibus Squirro & Bonfanto, certum est, repertum fuisse die sequenti seu XVIII Julii. Minus etiam intelligas, cur ad XXI Julii iterum primo loco ab eodem repetatur, Calari in Sardinia, S. Caii martyris. Sed Ferrarium mittamus. Laudatus Squirrus in Sanctuario Calaritano, non Caium, sed constanter Acaium appellat, repertum mutilum epitaphium mirifice resarciens, ut vide pag. 229. Bonfantus autem in Triumpho Sanctorum Sardiniæ pag. 413 paulo suavius rem inflectit, disjuncto A, ex Acaio fingens Aulum Caium, multaque alia comminiscens, quæ hic examinare non lubet. Qui plura de hoc & aliis, seu veris, seu prætensis Sanctis, in Sardinia sub initium seculi XVII inventis, scire cupiunt, adeant Bollandi præfationem ante tomum I Februarii cap. 5, & Papebrochii Responsiones ad articulum XXI num. 40.
S. Joannis abbatis sanctitate clari lego in Benedicti Dorganii Kalendario monastico, nulla apposita loci notitia, quam suggessit Menardus: In Anglia, S. Joannis abbatis monasterii S. Albani, sanctitate & doctrina clari, quæ male a Bucelino die præcedenti relata, ibi obiter diximus. His similia referuntur in utraque editione Martyrologii Anglicani, citaturque Westmonasteriensis in Floribus historiæ, non in Floribus Sanctorum, ut in posteriori perperam notatum est. Bucelinus satis habuit indicare diversos scriptores Anglicos: unde primi duo receperint, non indicatur; ex Wione non accepisse satis certum est; neque alii de Anglicis Sanctis agentes, multo minus Martyrologi antiquiores, Joannem istum sacris Fastis adscripsere; ut magnopere curandus hic non sit Ferrarius in Catalogo suo Universali satis rotunde & libere corradens quidquid usquam ei occurrit. Citat & ipse Parisium & Westmonasteriensem, quorum verba referre equidem non gravabor. Sic habet ille ad annum 1214 pag. 174: Eodem tempore Joannes abbas ecclesiæ S. Albani, in die B. Kenelmi regis & martyris, XIX anno prælationis suæ, plenus dierum, sanctitate & religione insignis, scientia ad plenum eruditus, in senectute bona, sanctissime diem clausit extremum. Vitam ejus paulo diffusiorem habes inter viginti tres abbates a pag. 67, at nusquam apparet cultus ullius ipsi exhibiti vestigium. Neque illis quidquam superaddit Westmonasteriensis hæc valde obiter describens: Eodem tempore obiit Joannes abbas S. Albani die S. Kenelmi regis & martyris: ut hic saltem frustra adducatur pro vindicanda Joannis istius sanctitate, quam nec Parisii auctoritas ei tam facile tribuet.
Eulogius mystes, Eliani Ordinis alumnus, in Thebaide prophetiæ dono illustratus inter Eliades florebat sub Damaso Papa anno 373. Verba sunt Aciei bene ordinatæ, quæ in gratiam Philippi Visitantini hic describere pergimus, uti & sequentia in eodem libello contenta.
V. Marianus a sancto Benedicto, Carmeli alumnus, tanta floruit sanctitate, ut eum sancti Cosmas & Damianus ad cælum invitaverint & duxerint anno 1594, dum obiit Matriti
Joannem Beetzium his jungere liceat ex nostro Fiseno in Floribus ecclesiæ Leodiensis, quem a Trithemio laudatum testatur.
Petranum nobis hoc die annuntiat solus Camerarius his verbis: Hoc eodem die S. Petranus conf. in Campania Galliæ provincia celebris. Fuit hic Dei famulus unus ex fratribus S. Gibriani. De hoc in opere nostro egit Henschenius ad VIII Maii quo colitur: ast in notis ad Vitam in qua fratres & sorores omnes enumerantur, recte advertit, nescire se, an & quo die colatur Petranus: neque ego hactenus distinctiorem notitiam inveni. Sola Camerarii auctoritas nihil magnopere apud nos definit; sorores prætermisit Bollandus ad III Januarii. Petranum aliquem suggerit Castellanus in Martyrologio Universali in additionibus ad Sanctos incerti diei pag. 1005, ut qui ecclesiæ alicujus in Britannia Armorica patronus sit: verum an sit S. Gebriani frater, vel ut Saussayus nominat, socius, incertum. Si certiores notitiæ accesserint, poterit de Petrano agi alio quolibet die.
Golgus abbas memoratur item ab eodem Camerario, asserente, de eo agere Adamnanum lib. 3 & alios, quos nominatos oportuit. Adamnani librum tertium intelligendum puta de Vita S. Columbæ, quam dedimus ad XI Junii, licet inter numerosam nominum classem Golgum ego non reperiam, aliter fortasse efformatum. Non opinor, Camerarium omnes, qui cum S. Columba egerunt, Sanctis adscribere, quemadmodum ferme Hiberni quidquid S. Patricium spectat, sacrum & sanctum existimant. Certe Golgum continuo ut Sanctum non agnoscam, nisi majori quam Camerarii auctoritate cultus ejus probetur.
Sancti quindecim mille martyres in Pisidia (alias in Perside) gladio consummati referuntur in Synaxario Ms. chartaceo Divionensi seu Chiffletiano cum duobus versiculis. Memorantur etiam notati in Mss. Menæis Cardinalis Mazarini. De iis præterea agunt Galesinius ac Ferrarius, ut videsis die proxime sequenti in Prætermissis.
Romani M. & Joannis I memoriam suggerit Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum, Romæ excusum anno 1624, quod Majoribus nostris Latine dictavit D. Josephus collegii Maronitici 1661. Plura nescimus.
SS. Speratus & Veronice gladio perempti notantur in Synaxario Ms. chartaceo Chiffletii, duobus versibus honorati. De loco palæstræ, ætate aliisve circumstantiis non licuit mihi quidquam discere. Quare sufficit illos hic solummodo memorasse.
Mariam d'Ajofrin Hieronymitissam S. Pauli, ut Venerabilem Toleti anno 1489 defunctam annuntiat Castellanus; ejus memoriam hic notasse nobis sat est.
Arnoldus monachus in Hemmerode locum habet in Kalendario Cisterciensi Divione impresso, non hoc die, sed sequenti; ast in Catalogo Bruxellis edito 1620, atque in amplissimo Chronologico-geographico Sigismundi Alberti, recentius excuso Monteregali 1712, tum vero apud Chrysostomum Henriquez, Chalemotum & alios melius, opinor, hac die XVII, cum titulo Beati & longiori elogio, quod non usque adeo invitus admiserim; nempe quod morum sanctitate insignis … & virtutibus clarus in pace quieverit; quod, teste Cæsario Heisterbacensi lib. 2, cap. 3, visus dicatur ab Isembardo inter triumphantes Jerusalem cives gloriosus & exultans &c. Hæc, inquam, licet in sola Cæsarii fide, haud equidem difficulter admiserim; at non item quod de cultu, ei uspiam exhibito, satis constet; unde a Miræo Sanctos Cistercienses recensente in elencho breviori, typis Joannis Pepermanni anno 1621 vulgato, omnino præteritus est. Utinam æstimatissimi nobis Ordinis scriptores, inter veros seu Sanctos seu Beatos suos, qui cultu gaudent, & venerabiles dumtaxat, paulo accuratius distinguerent; ne toties eadem a nobis repetenda essent: docendum de cultu, antequam tam multi, apud ipsos Beati titulo donati, digniori loco in hoc opere collocentur.
Stanislaus Polonus abbas S. Crucis in Monte Calvo, non procul Cracovia, cum octoginta duobus monachis Cisterciensibus, pro fide Catholica trucidatus cum elogio refertur ab Henriquez & Chalemoto, atque post ipsos a Bucelino hoc etiam die, quo tamen de eo non meminere Catalogi Bruxellenses aut citatum Kalendarium Divionense: amplissimus jam supra dictus Albertinus non dubitavit Sancti titulum ei apponere his verbis: S. Stanislaus Boleslai pudici Poloniæ regis consanguineus, & abbas S. Crucis in Polonia martyr cum LXXXII monachis, in Monte Calvo prope Cracoviam XVII Julii MCCLX. Lego apud Dlugossum, vastatum eo anno Montis Calvi cœnobium, at qui tunc homines ibi perierint sigillatim non explicat: quod vero magis mireris, scriptores alii Poloni, in Sanctis popularibus sibi vindicandis sane haud scrupulosi, Stanislaum istum inter suos non agnoscunt, ne quidem Martinus Baronius, qui vitam alterius Stanislai nempe Casimiriensis Canonici regularis ejusque miracula recensens, atque sub opusculi finem catalogum bene longum attexens viginti aliorum Polonorum ejusdem nominis Sanctorum, de hoc, quantumvis synonymo, Cisterciensi ne verbo quidem meminit. Nullum scriptorem Polonum citat Henriquez, nixus sola, ut apparet, Bivarii fide, quæ quanta apud nos sit, nihil attinet multis hic depromere. Narrationem in dubium revocare nolim, at de martyrio vel ab ipsa ecclesia Polonica, nedum ab universali admisso, nulla hactenus satis certa exstant vestigia.
Stanislaum de Stapis Ord. S. Francisci de Observantia, ut virum magnæ contemplationis & regularis perfectionis, & prædicatorem ac confessarium, spiritu prophetico plenum, Bidgostiæ in Prussia humatum anno MDVI hoc die XVII Julii, nobis depingit Martinus Baronius Jaroslaviensis clericus in dicto hic opusculo de Vita, gestis & miraculis B. Stanislai Poloni Casimiriensis edito Cracoviæ 1609, ubi alios viginti Stanislaos enumerat Beatos omnes, quos inter ordine decimus est is, quo de hic agimus, Stanislaus de Stapis, præter alios septem synonymos ex eodem Franciscano Ordine, eodem titulo donatos, quorum plerosque non novit Arturus a Monasterio in suo Martyrologio Franciscano, nec Fortunatus Hueberus in paulo recentiori Martyrologio, Monachii anno 1698 edito, quod non ita pridem accepimus. Hæc indicasse sit satis: neque enim major hic Baronii quam Arturi aut aliorum auctoritas, donec ea accesserit, qualem pro B. Simone Lipnicio adduximus.
Hieronymus Pragensis, eremita Camaldulensis Bohemus, pluribus aliis ejusdem Ordinis Sanctis Polonis adjicitur in opusculo in eum finem edito Cracoviæ anno 1610 a Martino Baronio, hic jam bis citato, ubi labores ejus apostolicos in Lithuania exantlatos commemorat pag. 17; asserens, plenum dierum bonorum sancte in Domino obdormivisse Venetiis anno Domini MCCCCXL die XVII Julii. Hæc ultro ac libens admitto; quæro, unde & cujus auctoritate Beati titulum aut Sanctorum honores consecutus sit? Responsa mea Polonica satis manifeste innuunt, hunc & plures alios, licet a nonnullis Beati vocentur, nullo umquam cultu donatos fuisse.
Antonius Brobeus Londini ob defensionem fidei sub Henrico VIII strangulatus, Didacus Arias Carnotæ in Lusitania, doctrina & virtute clarus, Joannes Tilletus in Gallia, S. Bernardini Senensis aliquando socius, Baltazar a Vigono apud S. Romulum in Liguria, Martinus a S. Maria in villa Pallhaes ad Tagum Portugalliæ fluvium, Constantia vidua, Arragoniæ regina, Barcinone, Memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima etiam in ejus Gynæceo.
Magdalena Rottenburga Monachii in Bavaria additur in Gynæceo.
Ambrosius Kirmayr Monachii an. 1678 vita functus adjicitur ab Huebero.
Beatrix item a Rusconibus Mediolani ab eodem Huebero profertur.
Guinizoni monacho Cassinensi titulum beati & elogium ultimo loco tribuit Bucelinus, ut qui natus in ulteriore Hispania vixerit temporibus Henrici & Basilii Impp. & Benedicti Papæ; vir sole clarior & plane mirabilis, teste Petro Diacono.
Ludovicus a Spiritu sancto, & Joannes a sanctissima Trinitate gloriosa morte labores apostolicos in Monomotapæ regno coronasse narrantur in Diario Marchesii anno 1633 ad hunc diem.
Scariberga & Theodosia virgines sic annuntiantur in Florario Ms. absque positione seu cultus loco, ætate vel alio signo, unde in earum notitiam deveniatur, quam ab antiquioribus Martyrologiis frustra repetas. Scaribergam, Scarebergam, Scarabergam seu Scaraberdam equidem novi in Silva Aquilina agri Carnotensis cultam, at cum, nescio qua, Theodosia nulla prorsus cognatione aut affinitate connexam; ut vel aliunde accersita ea sit, vel ex Theodoræ alicujus nomine transformata: nisi velimus, Theodosium Autissiodorensem ab imperito aliquo scriptore femineo genere inflexum, & cum Scariberga non minus inepte copulatum. Porro hanc solam memorat Castellanus in Martyrologio Universali, non hoc die, sed ignota de causa, II Octobris. Melius fortasse Saussayus a S. Arnulfo, ejus, ut volunt, marito, non disjunxit, die quo res obscura & intricata, quoad licuerit, evolvetur XVIII Julii.
SS. Justam & Rufinam virgines Hispali celeberrimas, ibi & Oriolanæ tamquam Patronas hoc die recoli ait Ferrarius, de qua re hic disputandum non censemus: Acta earum, cultum, & reliqua eo spectantia illustrabuntur die quo in antiquioribus Martyrologiis Adone, Usuardo aliisque, ac demum in Romano signantur XIX Jul.
Spretum Ep. M. in nescio quo Kalendario pro hoc die Bollandus alicubi reperit, quem ego in omnibus Fastis nostris frustra quæsivi. Neque cum affinibus nominibus Sperato aut Sperio eum confundi patiuntur adjectæ qualitates episcopi & martyris; neque nuda hujusmodi annuntiatio absque majoris notitiæ subsidio admitti potest, utpote de suppositione aut corruptione merito suspecta. Id unum restat ut suspicemur, ex alia alterius diei annuntiatione retractum hunc Martyrem, nempe ex classe Corinthiorum, duce Cyriaco, in codicibus Hieronymianis, ut patebit die qua de ipsa agemus XX Julii.
S. Marina virgo martyr Antiochiæ Pisidiæ apud Græcos hoc die celebratissima est, ut incredibilibus tormentis affecta sub Olybrio præside, quam cur XVIII Junii signarit Rabanus & post eum Notkerus aliique ipsos secuti, necdum satis perspicio. Sanctæ istius passionem in Hispaniam translatam, satis certum est, an & Sancta ipsa, definire non ausim; videntur Marinæ Gallæciensi propria aliqua aptari quæ diversam faciant, ut dicemus die sequenti. Ceterum Marina Antiochena hodie passim confunditur cum S. Margarita apud Latinos XIII hujus & XX die signata: ut proinde res tota examinanda sit dicta die XX Julii.
SS. Cleonici & Stratonici martyrum Leontinorum inventionem die præcedenti ex Cajetano in prætermissis signavimus, omnia remittentes ad eorum diem natalem, seu verum seu suppositum, XXIV Julii. Hoc die sic habet idem Cajetanus: Leontinis, translatio SS. Erasmi, Cleonici & Stratonici martyrum a Neophyto episcopo. Unde Erasmus accesserit, hic non inquiro, certe ad eumdem diem XXIV Julii non spectat, sed ut pridem notavit Papebrochius agens de sanctis Alphio, Philadelpho & Cyrino ad X Maii pag. 503 a, festum habet cum S. Onesimo XXXI Julii. Ceterum, ut pridie dictis inhæreamus, de duobus saltem posterioribus plura inquiremus, etiam ex Pantheo Careræ & ex aliis XXIV Julii.
Sanctorum martyrum Pauli, Valentinæ & Theæ cum versiculis & elogio memoria inscribitur manuscriptis nostris Græcis e Synaxario membranaceo Sirmondi seu collegii Claromontani nostri Parisiis, & Ms. chartaceo Petri Francisci Chiffletii nostri, seu collegii Divionensis collecto. Tertio jam in prætermissis hujus tomi monemus, illos differri ad alium diem, quo de S. Valentina agit Martyrologium Romanum, nimirum XXV Julii.
SS. Onesiphorum & Porphyrium, servum ejus, ab equis distractos, hodie signatos reperio in apographo Synaxarii Ms. chartacei Chiffletii nostri. Sed adjuncta nimium conveniunt cum Sanctis synonymis, duobus proxime hunc præcedentibus diebus inter prætermissos positis, quam ut diversos esse credam. Proinde eos, uti ibidem factum, hic rursum differimus ad diem VI Sept.
S. Hilarius Papa hoc die obiisse dicitur a Ciacconio, quod facile crediderim; at nobis sequendum Romanum Kalendarium quod ipsum habet X Septembris.
S. Theodoram pœnitentem Alexandrinam collectioni suæ generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non habentur; inseruit Ferrarius, ducem assignans Maurolycum, qui haud dubie ex Petri Catalogo Theodoram istam, propter consimile exemplum Marinæ hoc ipso die conjunctam, sic etiam annuntiandam putaverit. At Ferrarius observare potuit & debuit, prædictam Theodoram, antiquis licet Latinis Fastis ignotam, a Baronio memorari XI Septembris, utpote a Græcis acceptam, cujus Vitam auctore Metaphraste, ex Lipomano eodem die descripsit Surius. Cum igitur Kalendario Romano affixi simus, stupendam eam historiam discutiendam remittimus ad dictum diem XI Sept.
Canonizatio S. Francisci Ord. Minorum institutoris pridie memorata, iterum signatur hoc die a Molano, ex aliquo Martyrologio Franciscano; item a Canisio & Ferrario: ast de ea & ceteris ad Sanctum spectantibus agetur, uti diximus, die ejus natali IV Octobris.
Teresani Ordinis approbatio notatur a Balinghem in Kalendario Mariano, uti hoc die facta a S. Pio V PP. anno 1565. Quæ de ea notatu digna occurrent ad Vitam Sanctæ ipsius Teresiæ illustrabuntur XV Octobris.
S. Bolonia V. M. Martyrologiis omnibus, tum antiquis tum recentioribus plane incognita, in pago sui nominis apud Lingonas colitur novem lectionibus duabusque orationibus propriis, quas anno 1657 ad Bollandum misit noster Jacobus Vignerius, quasque paulo contractiores etiam accepit a Petro Francisco Chiffletio; ad quarum calcem notatur, factam sacri corporis translationem hoc die a principe Cardinale de Barro, Lingonensi episcopo anno 1417. Ast ibidem observat Chiffletius, in Lingonensi Breviario hujus sanctæ Virginis memoriam recoli XVI Octobris, quemadmodum & aliis locis, ibidem ab ipso signatis; ut portento simile videatur, oculatissimos duos Gallicanos Martyrologos Saussayum & Castellanum de S. Bolonia non meminisse; nisi fortasse alio etiam nomine appelletur, quod ipsi præferendum censuerint. Quanti sint pretii lectiones, hic non disputo, cum enim ad hunc diem sola translatio pertineat, eas examinandas remitto ad diem quo ipsam coli diximus XVI Oct.
Odiliæ virginis translatio signatur in Florario nostro Ms, ut quæ fuerit una de decem elegantissimis reginis & virginibus S. Ursulæ in solatium datis. Hujus corpus per revelationem Coloniæ inventum, una cum sororibus suis duabus, scilicet Ema & Jutta, & quodam episcopo, in monasterium Fratrum S. Crucis, in Hoyo Leodiensis diœceseos, quod Clarus locus dicitur, & caput ejusdem Ordinis existit, translatum est anno salutis MCCLXXXV, ubi infinitis coruscat miraculis. Ita codex iste, cujus historia qualiscumque examinanda remittitur ad diem quo tot aliæ Ursulanæ rejectæ sunt (ut die sequenti iterum dicetur) XXI Octobris.
S. Severini episcopi Coloniensis commemoratio reliquiarum agitur in editione Usuardina Lubeco-Colon., atque in Greveno; quæ festivitatis istius causa sit, hic non inquirimus: celeberrimi Sancti Acta, ceteraque ad eum spectantia illustrabuntur XXIII Octobris.
SS. Marciani, Terentiani, Stephani, Vitalis, & Agricolæ apud Dertonenses reconditio omitti hoc die poterat a Ferrario; merito enim asseritur, corpora aliquorum alibi quiescere, ut magis patebit, ubi de SS. Vitale & Agricola IV Novembris.
S. Lazarus, qui in Gallisio monte in pace quievit cum duobus versiculis suggeritur a Synaxario Ms. chartaceo Chiffletii, reliquiarum vero ejusdem receptio vel relatio (Græce ἀνακομιδὴ) notatur in Synaxario membranaceo Ms. Sirmondi. In Synaxario Ruthenorum, a Georgio David nostro verso, legitur translatio ossium V. P. N. Lazari, qui in monte Galileæ (Gallesio, de quo Strabo lib. 14) jejunabat. Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 103 testatur, Vitam ipsius ac miracula conscripta fuisse a Gregorio patriarcha, assignato scriptionis exordio. Plures fortasse de hoc Sancto notitiæ cum dicta Vita ac miraculis alicunde eruentur, dum interea ipsum remittimus ad diem, quo in Typico S. Sabæ cum titulo thaumaturgi signatur VII Novembris.
Florentiam virginem hoc die commemorat Florarium Ms. ad textus marginem, sed manu eadem: Grevenus istius Sanctæ corporis translationem in Dacia collocat; idque a Canisio Germanice versum non recte intellexit Ferrarius. Florentiam Pictavii & Cumulati in ejus agro agnoscimus; at translatam eam fuisse in Daniam, clarius doceri cupimus. Sanctam referunt Saussayus & Castellanus, non hoc die, sed eo quo de ipsa agetur I Decembris.

DE SS. MARTYRIBUS SCILLITANIS
SPERATO, NARZALE, CITTINO, VETURIO, FELICE, ACYLLINO, LÆTANTIO, JANUARIA, GENEROSA, VESTINA, DONATA, SECUNDA,
CARTHAGINE IN AFRICA.

ANNO CC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Speratus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Narzales Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Cittinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Veturius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Felix Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Acyllinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Lætantius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Januaria Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Generosa Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Vestina Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Donata Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Secunda Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)

BHL Number: 2045

AUCTORE G. C.

§ I. Martyrum numerus, nomina & cultus.

Acta sincera, & vetustissima Martyrologia testantur, gloriosos hosce Christi pugiles, qui communiter Martyres Scillitani vocantur, numero duodecim fuisse. Unde Wandelbertus in Martyrologio Metrico eos plebem duodenam appellat. [Contra mendosos Hieronymiani Martyrologii codices ostenditur,] Nihilominus veretur Florentinius, ut Acta proconsularia, quæ tamquam vere pretiosum venerandæ antiquitatis thesaurum Eminentissimus Cardinalis Baronius protulit, revera Scillitanorum Martyrum sint, quia inter duodecim nomina, in Actis illis relata, reperiuntur aliqua, quæ in quibusdam Hieronymiani Martyrologii codicibus a sacra Scillitanorum societate sejunguntur: nam exemplar Lucense sic habet confuse: In Africa, sanctorum Aquilini, Sperate, Chindini, Bituri, Azardi. In Mediolano, natalis sancti Marcelli. In Carthagine natalis sanctorum Generose, Januarie & Scillitanorum. Codex vero Corbeiensis adhuc magis hunc duodenarium Martyrum numerum confundit, aut potius dividit hoc modo: XVI Kal. Aug. In Africa, natalis SS. Aquilini, Speratæ, Chindini, Bituri, Azardi, Menelampi, Zosimi. Mediolano, natalis S. Marcelli, Justini, Nonni; Carthagine, natalis SS. Generosæ, Januariæ & Scillitanorum. Et alibi natalis sanctæ Mammæ. In Asia, Nazarii, Veturii, Januarii, Secundæ, Donatæ, Bessiæ, Maximi, Pauli, Aquilini, Felicitatis, Cutatæ, Titianæ, Bessæ, Sirianæ, Entati, Justini.

[2] [duodecim fuisse hos Martyres,] Fateor hic tantam esse confusionem, ut non facile horum Martyrum palæstræ aut nomina cum Actis proconsularibus conciliari possint. At ea nominum & locorum, ab amanuensibus corruptorum, diversitas, in codicibus Hieronymianis passim obvia, officere non potest Actis nostris omnino genuinis, maxime dum constans veterum Martyrologorum consensus ea confirmat, asseritque, hos duodecim Martyres simul Carthagine passos fuisse. Nemo igitur duodenarium horum Martyrum numerum negare potest, nisi Martyrologis veteribus atque ipsis Actis proconsularibus fidem velit adimere: totidem enim, tum in Mss. Baronianis & Colbertinis, a Ruinartio inter Acta Martyrum sincera & selecta editis, tum in Ms. nostro, quod ex codice Toletano excudemus, recensentur. Quibus omnibus, inquit merito Ruinartius in admonitione prævia ad Acta martyrum Scillitanorum num. 2, prævalere non potest Martyrologii a clarissimo viro Florentinio Lucensi editi auctoritas, ubi aliqui ex illis Martyribus, qui in Actis memorantur, a Scillitanis videntur distingui; quamvis in eodem Martyrologio, quod scilicet sancto Hieronymo attribuitur, in plurimis codicibus Mss., ut ipsemet Florentinius observat, omnes illi simul Scillitani vocentur.

[3] Nomina horum Martyrum in variis Actis & Martyrologiis ita distorta sunt ac diversa, [quorum nomina propria varie scribuntur, inter quæ nomen Acyllini Tillemontio,] ut vix inter se dignosci, & feminæ a viris distingui possint: etenim præter alias nominum inflexiones in quibusdam Januarius & Generosus pro Januaria & Generosa scribitur. Sed hæ aliæque discrepantiæ facile observabuntur, quando de eorum cultu acturi diversas Martyrologorum annuntiationes proferemus. Interim nomina in titulo scripsimus eo modo, quo in Actis proconsularibus a Baronio editis exprimuntur. Tillemontius tom. 3 Memor. Eccles. pag. 639 ait, sese in signandis horum Martyrum nominibus sequi Mss. Baroniana, exceptis duobus, nempe Acyllino & Lætantio, pro quibus juxta plures codices substituit Aquilinum & Lactantium. Deinde quia Aquilinus Græce scribitur Ἀκυλίνος, vix dubitat, quin Acyllini nomen ex Græcis Actis desumptum fuerit, atque hinc confirmat suam opinionem, quam pagina præcedente indicaverat, videlicet Acta primigenia in linguam Græcam fuisse translata, ac ea, quæ modo habemus, ex Græca ista translatione prodire. Nobis in re adeo obscura & incerta divinare non lubet.

[4] Miramur tamen, Græcos, siquidem ea Acta suo idiomate conscripta habuerint, [vel Aquilini Gualtiero leviter conjecturandi causam præbuit.] nusquam in suis Menæis, Synaxariis aut Menologiis S. Sperati & reliquorum martyrum Scillitanorum meminisse. Præterea quid obest, quo minus aliquis Afer vocetur Acyllinus, quandoquidem teste Grutero & Ruinartio, Acylla sit Africæ civitas, de qua Hirtius in Bello Africano cap. 33 meminit, cujus verba refert Christophorus Cellarius in Notitia orbis antiqui tom. 2, lib. 4, cap. 4. Quid si martyr nomen Acyllini traxerit ab ea urbe, eo quod in illa natus aut diu commoratus fuerit? Nihil tamen ex his omnibus affirmo. Vocetur Aquilinus vel Acyllinus, parum interest. Id unum volui ostendere, ex Acyllini nomine debile argumentum deduci ad confirmandam Græcam Actorum versionem. Nihilo certius est, quod loco mox citando Paulus Gualterius Calaber ex populari traditione de ejusdem S. Martyris nomine scribit, nempe S. Aquilinum seu Aquilanum, ut eum ab antiquis appellatum falso asserit, natum esse in Aquilano Calabriæ castello jam destructo, atque ab hoc loco natali nomen suum retinuisse. Sed cum nunc de appellatione, omnibus his Martyribus communi, agendum sit, hujus scriptoris opinionem eadem opera refutabo.

[5] In vetustissimis Martyrologiis aliisque Mss. codicibus hi Martyres cognominantur Scillitani. Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, [Hi duodecim Martyres generali nomine Scillitani,] in Catalogo Sanctorum lib. 6, cap. 110 istius appellationis hanc reddit causam: Dicuntur Scyllitani a Scyllitana insula, ex qua oriundi fuerunt. Ubi terrarum sita sit hæc Scyllitana insula ignoro, cum omnes cosmographi, quos videre licuit, nullam hujus nominis insulam noverint. Forte Equilinus geographiæ parum peritus, ut alias me ostendere memini, Scyllæum seu Scyllitanum Calabriæ ulterioris promontorium perperam vocavit insulam, eo quod versus Siciliam instar peninsulæ in mare excurrat; atque ita fortasse occasionem præbuit scriptoribus Calabris attribuendi sibi istos Martyres tamquam populares. Certe Paulus Gualterius in opere Italico, cui hic titulus præfigitur Gloriosus Triumphus seu Legendarium SS. Martyrum Calabrorum, lib. 1, cap. 87 eos Calabriæ vindicat.

[6] At de ipsorum patria inter ipsos Calabros est controversia, quibusdam. affirmantibus, [non a Calabriæ,] illos ad Scyllam, vulgo Sciglio, Calabriæ oppidum, in alta rupe positum, pertinere; aliis autem contendentibus, eos spectare ad episcopalem ejusdem regionis urbem, communiter dictam Squillaci, cujus præsul vocatur Scyllitanus apud Baronium in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 562 num. 8 & 9. Non est opus hanc litem componere, cum utrimque nullum habeant assertionis suæ fundamentum, præter quamdam nominis affinitatem. Quod si ad appellationis similitudinem tantummodo attendendum sit, ego eodem jure, id est nullo, patriam illis assignabo Scyllæum Peloponnesi promontorium, quod sinum Argolicum a Saronico dividit, & de quo Ptolomæus lib. 3, cap. 16, Strabo lib. 8 aliique egerunt. Si operæ pretium foret, possem alias Græciæ civitates homonymas proferre, easque eadem ratione Sanctis nostris natalitias attribuere.

[7] [sed Africæ civitate appellati,] Verosimile admodum est, hos Martyres a patria, aut urbe, quam incolebant, dictos fuisse Scillitanos. Notkerus id satis indicat in suo Martyrologio, ubi dicit, eos sub Saturnino præfecto de civitate sua Scylla Carthaginem perductos fuisse. Omnes martyrii circumstantiæ ultro monstrant, hanc urbem in Africa sitam fuisse. Quare vix dubito, quin Scilla vel Scillite fuerit episcopalis illa civitas, quam Carolus a sancto Paulo in sua Geographia sacra, cum notis Holstenii edita, pag. 92 in Proconsulari provincia collocat, & cujus antistes Squillacius in Collatione Carthaginensi apud Labbeum nostrum tom. 2 Conciliorum col. 1393 sic memoratur: Squillacius episcopus ecclesiæ Scillitensis Carthagini constitutus, præsente V.C. Tribuno & Notario Marcellino, die superiori mandavi & subscripsi. Qui plura de hac Africæ urbe nosse cupit, adeat Ruinartium in notis ad Historiam Persecutionis Vandalicæ pag. 274. Adde, quod Wandelbertus in suo Martyrologio metrico hos duodecim Martyres celebrans, Carthaginem Scillitanæ urbis caput seu metropolim fuisse significet his versiculis.

Sedecimam votis Carthago spectat opimis
Martyrii plebem duodenam læta frequentans,
Scillitana simul CAPITI quos patria misit.

Ex his aliisque, quæ adferri possent, argumentis manifestum fit, Martyres Scillitanos non a Calabriæ, sed Africæ civitate cognomen traxisse. Nunc eorum cultum stabiliamus.

[8] Celeberrimam olim in Africa fuisse horum Sanctorum memoriam, colligo ex venerandis illius ecclesiæ monumentis: nam Victor Vitensis seculi quinti scriptor lib. 1 Persecutionis Vandalicæ num. 3 testatur, [olim in Africa celebrem cultum habuerunt;] extitisse istic basilicam … Scillitanorum, quam Wandali, Ariana lue infecti, inter ecclesias alias, quas non destruxerant, suæ religioni licentia tyrannica manciparunt. Videtur S. Augustinus sermonem CLV alias VI de verbis Apostoli in hoc ipso templo habuisse: in veteri enim codice Ms. Romani monasterii sanctæ Crucis in Jerusalem Ordinis Cisterciensis huic sermoni is titulus præfigitur: Habitus in basilica Sanctorum Martyrum Scillitanorum. Possidius in Indiculo cap. 9 notat, concionem etiam a S. Augustino habitam fuisse per natalem Sanctorum Martyrum Scillitanorum. Sed cum is sermo nusquam inter ejus opera, nequidem novissime edita, compareat, existimo eum aut excidisse, aut etiamnum alicubi cum pulvere luctari. Eamdem ecclesiæ Africanæ venerationem indicat Kalendarium Antiquissimum, a Mabillonio tom. 3 Analectorum pag. 398 editum, in quo inter ceteros sanctos, quos ecclesia Carthaginensis annua festivitate celebrabat, nostri Martyres ita referuntur: XV.. Kal. Agustas Sanctorum Scillitanorum

[9] Neque intra solos Africæ terminos religiosus ille cultus remansit, [qui postea transiit in Hispaniam,] sed a multis seculis in Hispaniam transiit, ubi jam seculo VIII Missam de S. Sperato extitisse constat ex epistola Elipandi Toletani, qui in ea patrocinium hæresi suæ se reperisse confidenter jactabat. At ei doctissimus Alcuinus, Caroli Magni magister, lib. 2 adversus Elipandum inter ejus opera anno 1617 Parisiis impressa col. 953 respondit in hunc modum: Dum tuæ infidelitati, o venerande frater, ex aliis ecclesiarum Christi doctoribus testes defecerunt, subito Toletanos, ut ais, venerabiles patres protulisti, & illorum in Missarum solemniis orationes in auxilium tuæ sectæ adsumpsisti. Deinde, solutis aliquot Elipandi objectionibus, columna sequenti sic pergit: Quod ais in Missa sancti Sperati martyris,… inconveniens dictio est. Hæc Missa ad diem XVI Novembris hodiedum legitur in Missali mixto seu Mozarabico, quod Illustrissimus ac Reverendissimus D. Franciscus Ximenius archiepiscopus Toletanus ad conservandum antiquum Mozarabum ritum anno 1500 typis mandari jussit.

[10] In Breviario Mozarabico, quod jussu ejusdem Illustrissimi archipræsulis duobus annis post Missale impressum est, [uti testantur hymnus,] die XXI Julii recitatur Officium de S. Sperato. Cum anno 1722 essem Toleti ad conquirenda Operi nostro monumenta, ex editione unica & admodum rara hujus Breviarii, quod nulla ratione obtineri, imo vix commodari potuit, transcripsi hymnum sequentem:

Sperati sancti martyris
Palmam virtutis inclytam
Alternis invicem choris
Hymnis canamus mysticis:
Hunc urbs præpollens Africæ
Carthago servat martyrem,
Complectiturque occiduus
Christo dicatus populus.
Floret ejusdem tumulus,
Eximiis virtutibus,
Ut passionis gloriam
Amplificent miracula.
His * sacris cum sodalibus
Dum cogitur ad victimam
Negavit sese fortiter
Thura libanda idolis.
Exclamat namque protinus
Christi minister ego sum;
Quosque videtis socios,
Tales adesse credite.
His dictis præsul * impius
Commotus ira insaniæ,
Ferire jubet gladio
Colla piorum Martyrum.
Post hoc trophæum fidei
Evolaverunt animæ;
Petentes Patris solium
Pares coronas capiunt;
Sicque gerentes stigmata
Christi in carne propria
Conformes facti sunt Christo
Cælesti regno ac præmio.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne seculum. Amen.

[11] [& oratio in Officio Mozarabico] Opinor, quasdam S. Sperati & Sociorum martyrum reliquias ex Africa in Hispaniam translatas solemni huic Mozarabum cultui causam dedisse, quia in prædicto Officio legitur hæc oratio: Deus exultatio & palma sanctorum Sperati vel comitum ejus martyrum tuorum, exaudi nos supplices tuos, & præsta, ut quorum in tuo amore reliquias veneramur, & emolumenta recolimus, eorum meritis ab omnibus malis liberari & conservari mereamur. Amen. Adde illos Martyres non ipso martyrii die a Mozarabibus coli, sed in Breviario XXI Julii, & in Missali XVI Novembris celebrari, qui forte sunt dies, quibus reliquias eorum receperunt, vel populo publice venerandas proposuerunt. Quomodo autem eorumdem Martyrum cultus in Galliam & Italiam pervenerit, postea patebit, quando de sacrorum corporum translatione agemus. Nunc aliquot Martyrologos enumeremus.

[12] [Iidem martyres in antiquis] Martyrologia Hieronymiana, aliaque antiqui cultus indicia jam superius dedi. Romanum parvum, a Rosweydo nostro editum, sic habet: Carthagine, martyrum Scillitanorum, Sperati, Narthali, Cythini, Bethurii, Felicis & aliorum VII. Beda seu Florus tomo 2 Martii præfixus, eos textu corrupto annuntiat: In Carthagine Scillidanorum, id est Marcialis, Cithii, Vesturii, Felicis, Aquilini, Lactantii, Januarii, Generosi, Vestæ, Donatæ & Secundæ, sub Saturnino Præfecto, qui post primam Christi confessionem in carcerem missi & in ligno crucifixi, in mari gladio decollati sunt. Satis patet pro in mari legendum esse & mane, ut habes in minoribus Hieronymianis Reg. Suec., S. Cyriaci & Barberiniano. Deest etiam in hac annuntiatione S. Speratus, apud alios duodenæ cohortis antesignanus; quod transcriptoris oscitantia factum est, ut vide in citatis codicibus. Ado omnes ita recenset: In Carthagine natalis Sanctorum martyrum Scillitanorum, id est, Sperati, Narthali, Cythini, Bethurii, Felicis, Aquilini, Lethatii, Januariæ, Generosæ, Bessiæ, Donatæ & Secundæ, sub Saturnino præfecto. Qui post primam Christi confessionem in carcerem missi & in ligno confixi, mane gladio decollati sunt. Horum reliquiæ cum ossibus beati Cypriani & capite sancti Pantaleonis martyris, ex Africa in Gallias translatæ, venerantur Lugduni in Basilica sanctissimi Joannis Baptistæ. Hanc sacrorum corporum translationem postmodum fuse discutiemus.

[13] Usuardus aliorum Martyrologorum vestigiis insistens hoc die eosdem Martyres ita celebrat: [& recentioribus Martyrologiis celebrantur.] In Cartagine, natalis sanctorum martyrum Scillitanorum, id est, Sperati, Nartali, Cithini, Beturii, Felicis, Aquilini, Letatii, Januariæ, Generosæ, Bessiæ, Donatæ & Secundæ sub Saturnino præfecto, qui post primam confessionem in carcerem missi, & in ligno confixi, deinde gladio decollati sunt. Varia Usuardinorum codicum lectio videri potest in Usuardo nostro, non ita pridem illustrato. Supervacaneum foret recentiores Martyrologos hic proferre, cum veteres suppetant, & ad cultum probandum sufficiant. Non possum tamen, quin hic subnectam Florarium nostrum Ms., seculo XV exaratum, eo quod consueto horum Martyrum elogio novam quamdam narrationem, nescio ubi inventam, ita inserat: In Cartagine sanctorum martyrum Scillitanorum, id est Sperati, Nartali, Cyrini, Beturii, Felicis, Aquilini, Letacii, Januarii, Generosæ, Bessiæ, Donatæ & Secundæ; Qui primi dum forent in aula regia, capta dulcedine Christi, omnia deserentes ei deservire studebant, cui est regnum, potestas & imperium. Tanta eorum fuit constantia, ut tormenta deriderent, & ea sibi fieri & infligi, ut martyrum consortio adscriberentur, affectarent Hi sub Saturnino præfecto, Christianorum maximo [persecutore] post primam Christi confessionem in carcerem missi, & in ligno confixi, tandem gladio decollati gloriosum compleverunt martyrium. Nescio, ubi Florarii scriptor hanc aulicam dignitatem, in Actis & veteribus Martyrologiis non expressam, legerit. Ex dictis ac porro dicendis forte clarius intelligentur ea, quæ Illustrissimus ac Reverendissimus Franciscus Maria de Aste archiepiscopus Hydruntinus de his Martyribus obscure controvertit in Notis ad Martyrologium Romanum, anno 1716 Beneventi editis. Nunc ad alia progrediamur.

[Annotata]

* forte Is aut Hic

* forte præses

§ II. Acta, Palæstra & epocha Martyrii.

Eminentissimus Cardinalis Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum die XVII Julii de Scillitanorum martyrum Actis hoc fert judicium: [Præter Acta a Baronio ex Mss. eruta,] Habemus horum sanctorum Martyrum Acta, prout excepta fuerunt a notariis & relata in Acta proconsularia, absque ullo aliquo fuco vel additamento inde descripta, nobis quidem quovis thesauro cariora. Eadem vero Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 202 integra inseruit, ac ante illa sic præfatur: Extant proconsularia Acta martyrum Scillitanorum, qui sub eodem consulatu Claudii & Proconsule Saturnino Carthagine passi habentur, digna quidem quæ ad verbum hic intexantur; ut ex iis, quæ certa atque explorata habentur, Martyrum Actis, cetera quæ vel non scripta, vel aliquando scriptorum memoria commendata, depravata tamen & corrupta, vel penitus periere, intelligere valeamus. Descripsimus ea ex vetustissimo codice, qui apud nos est, cognito & emendato. Ex Vaticana enim bibliotheca duo alia æque vetusta nacti sumus exemplaria. Posuimus in margine variam lectionem; in textu autem, quam putavimus fideliorem. Nos ea ex Baronio simul cum variantibus lectionibus priore loco excudemus.

[15] Quamvis eorumdem Martyrum Acta, aliquatenus a Baronianis diversa, [& alia ex Ms. bibliothecæ Colbertinæ a Ruinartio edita,] ex Ms. codice bibliothecæ Colbertinæ ediderit Ruinartius, tamen ubique tantam sinceritatem tamque venerandam simplicitatem spirant, ut severissimi critici ea vellicare non fuerint ausi. Tillemontius quidem, ut supra indicavi, ex quibusdam barbarismis &, ut putat, hellenismis conjicit, illa Acta primo e lingua Latina in Græcam, ac postea iterum ex Græca in Latinam fuisse translata, ac inde suspicatur, eam Actorum discrepantiam provenisse; sed adeo levibus nititur conjecturis, ut parum nos movere debeant. Quasi vero barbaræ & impropriæ phrases transcribentium ignorantia in Acta Latina irrepere non possent. Magis nobis placet judicium Ruinartii, qui in Admonitione ad hæc Acta de ista diversitate sic loquitur num. 1: Hanc autem varietatem Actorum ex eo profluxisse existimamus, quod cum hæc Acta a fidelibus, qui quæstioni forte præsentes fuerant, descripta fuissent, vel forte ab iisdem ex notariorum publicorum excerptis compendiose relata, ea quæ audierant vel legerant, alii aliis verbis retulerunt. Jam nostra horum Actorum ecgrapha recenseamus.

[16] [habemus octo Mss. eorumdem ecgrapha,] Præter Acta Baroniana, aliaque bibliothecæ Colbertinæ, & fragmentum ex Ms. codice Augiensi erutum, quæ omnia a Ruinartio typis vulgata sunt, possidemus octo manuscripta eorumdem Actorum exemplaria, de quibus nunc singillatim pauca notabimus. Primum anno 1660 ex Suessionensi Calestinorum bibliotheca descriptum est. Illud ab Actis genuinis potissimum stylo discrepat, ita ut clare appareat, istius scriptorem, salva rei substantia, dictionem & colloquia pro suo libitu immutasse. Præterea iis Actis subnectuntur verba sequentia, quæ ex proprio quodam SS. Martyrum Officio desumpta esse suspicor. O Carthago caput Africanum mellifluo rore sanguineo suaviter, ut nix supra fœnum, inundata, corde plaude toto: nam Speratum possides patronum cum sociis in regno beato. Si Carthago copia sanguinis decoratur; quid nunc Ambianis, quæ beata possidet corpora? Plaudat clerus canticis & hymnis, & populus de tantis patronis, quorum preces nobis dent munera. Amen. Alterum Ms., quod vocatur Belfortianum, priori omnino simile est, nisi quod post Acta, & verba mox citata addat narrationem translationis, de qua suo loco agemus.

[17] [ex quibus breviter septem enumerantur,] Tertium nostrum ecgraphum prodiit ex Passionali pergameno cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, quod hinc inde nonnihil auctum & mutatum est. Ad calcem vero paucis narratur reliquiarum translatio, quæ ex Africa Lugdunum Gallorum facta est. Quartum est ex Ms. Trevirensi S. Maximini, quod tribus præcedentibus sincerius est, & ad primigeniam Actorum simplicitatem proxime accedit. Quintum exsiat in quodam Musei nostri codice signatoMs. 40, cujus quidem character non est valde antiquus; at ex vetustiori fideliter transcriptum fuisse arbitror, quia, exceptis paucis levioris momenti variationibus, cum sinceris Actis omnino convenit. Sextum, quod Romæ ex codice Ms. sanctæ Mariæ Majoris desumptum est, dividitur in tres Lectiones, quæ integra Acta satis sincere continent. Unde conjicio, proprias illic de Martyribus nostris Lectiones recitari consuevisse, an autem solennis ille cultus etiamnum perseveret, compertum non habeo. Septimum ego ipse anno 1722 ex Sanctorali pergameno ecclesiæ Toletanæ descripsi, quando ad indagandas Sanctorum, maxime Hispanorum, notitias in Hispania versabar. Toletanum hoc Ms. stylo & verbis proximum est iis Actis, quæ Ruinartius ex bibliotheca Colbertina in lucem dedit. Quare hæc Acta Toletana, numquam edita, cum Colbertinis conferemus, & observatis ad marginem præcipuis variationibus, secundo loco typis mandabimus; ea autem, quæ ex Colbertino Ms. supplentur, uncis [] includemus.

[18] Octavum denique est Ms. Romanum, nescio cujus bibliothecæ, [& octavum præcipue examinatur,] quod ante Acta habet talem prologum, in omnibus aliis Mss. omissum: Temporibus Severi imperatoris, invalescente persecutione, præerat tunc civitati Carthaginis episcopus nomine Speratus, persistens in præceptis Domini, secum habens alios undecim promiscui sexus &c. Deinde post expressa Martyrum nomina & laudatam eorum constantiam sequuntur Acta proconsularia, quorum initium interpolatum est: nam inducitur ipse consul Claudius sic S. Speratum interrogans: Claudius dixit: Ergo tu, qui major esse videris, dic, qua dignitate fungeris, & quod est tibi nomen? Speratus dixit: Indignus licet, episcopus hujus civitatis sum; si nomen requiris, apud homines Speratus vocor, religione Christianus. Post aliquot interrogationes dicitur Claudius SS. Martyres Saturnino Proconsuli examinandos tradidisse, ac tunc tandem incipiunt vera Acta, subinde tamen in phrasibus paululum mutata. Forte Henschenius noster hujus Ms. principio inductus fuit, ut S. Speratum tom. 1 Martii pag. 632 Carthaginensem episcopum appellaret. At ego unius Ms. auctoritate non ita moveor, tacentibus præsertim omnibus aliis, ut Carthaginensem cathedram ei certo asserere ausim; nec tamen S. Martyri illam aut similem dignitatem denego, cum ex Actis satis appareat, eum sacri hujus agminis præcipuum fuisse. Atque hæc de Actis dicta sufficiant.

[19] Mirum fortasse cuipiam videbitur, nos de martyrii loco hic quæstionem instituere, [Aliqui scriptores volunt, eos passos esse Carthagine Nova in Hispania;] cum omnes Actorum circumstantiæ clament, illos Martyres Carthagine in Africa passos fuisse. Verum ad eam disputationem nos compellunt aliqui scriptores, qui aut errore lapsi, aut patriæ amore excæcati eos Carthagini novæ (Antoninus aliique a sparti copia Spartariam appellant) maritimæ Tarraconensis Hispaniæ urbi attribuunt. Primus, seu potius Joannes episcopus Cabilonensis, qui anno 1450 floruit, in sua Topographia Sanctorum ordine Alphabetico disposita sub titulo Carthago Nova civitas Hispaniæ nominatim collocat hos duodecim sub Saturnino præfecto martyres. Atque hunc suspicor, primam errandi occasionem ceteris præbuisse: nam Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis, qui hanc Joannis Cabilonensis Topographiam typis mandavit, atque ex ea se multum profecisse fatetur, errantem secutus est in Martyrologio suo XVII Julii ita scribens: In Carthagine Hispaniæ natale sanctorum martyrum Scillitanorum, scilicet Sperati, Martali, Cetini, Betulii, Felicis, Aquilini, Luctatii, Januarii, Generosæ, Bassiæ, Secundæ atque Donatæ sub Saturnino præfecto, qui post primam Christi confessionem in carcerem missi & in ligno confixi, deinde gladio decollati sunt. Huic etiam leviter credidit Felicius, qui in Martyrologio Italice scripto horum Martyrum palæstram vocat Carthaginem Hispaniæ. Laurentius Padilla, Joannes Marieta, Sanctius Davila aliique hagiologi Hispani eumdem errorem, tamquam patriæ suæ honorificum, avide amplexi sunt, & quod nimis ardenter desiderabant, nimis facile crediderunt.

[20] [Galesinius vero illos semel Cordubæ adscribit, & semel Carthagini,] Nescio, quid in mentem venerit Petro Galesinio, dum in Martyrologio suo XIX Julii ita scribit: Cordubæ in Hispania sancti Sperati martyris & sociorum. Die autem XVII ejusdem mensis sic sibi contradicit: Carthagine, beatorum martyrum Scillitanorum, Sperati, Nartali, Cythini, Beturii, Felicis, Aquilini, Letatii, Januariæ, Generosæ, Bessiæ, Secundæ, Donatæ; qui fidei ardore inflammati, post primam confessionem Christi, in carcerem Saturnini præfecti mandato conjecti & ligno confixi, mane gladio percussi sunt. Eorum reliquiæ cum ossibus sancti Cypriani martyris, & capite beati martyris Pantaleonis Lugdunum delatæ, in sancti Joannis Baptistæ ecclesia religiose coluntur. An hi martyres Cordubenses a Carthaginensibus diversi sunt? At eosdem esse ipse Galesinius satis indicat, dum in notationibus Martyrologio subjunctis ad diem XIX Julii de Sperato & sociis, quos Cordubæ collocarat, ita loquitur: Quorum tamen dies natalis in ecclesia Lugdunensi agitur XVI Kal. Aug. Si hi martyres Cordubenses sint iidem cum iis, quos ecclesia Lugdunensis die XVII Julii veneratur, sequitur, etiam eosdem esse cum iis, quos ipse Galesinius eo die Carthagine passos fuisse affirmaverat, nisi falsum quis esse velit hoc tritum Philosophorum axioma: Quæ sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se.

[21] [quem in signanda Cordubensi palæstra caute secutus est Ferrarius.] Ferrarius quidem in Catalogo Generali die XIX Julii textum Galesinii sic describit: Cordubæ in Hispania SS. Martyrum Sperati & sociorum; sed in notis ad eumdem diem observat sequentia: Ex Martyrologio Galesinii; at in Martyrologio Romano die XVII hujus, & Carthagine in Africa passi referuntur. Qua in re puto Galesinium hallucinatum, cum de illis nihil in tabulis ecclesiæ Cordubensis legatur. Hinc collige, quod Tamayus in Martyrologio Hispano die XVII Julii Ferrarium perperam accuset hoc modo: Prorsus a vera chorographia palæstræ sanctorum horum Martyrum deviavit Philippus Ferrarius in Catalogo Generali SS. die XIX Julii pag 297, cum apud Cordubam passos SS. Martyres Galesinii auctoritate contendit; quia Galesinius nostros Martyres, quos hic appingimus, vere apud Carthaginem passos, non apud Cordubam scriptum reliquit. Cur hic potius peccavit Ferrarius, quam Galesinius, cujus verba transcripsit? Quomodo apud Cordubam passos SS. martyres Galesinii auctoritate contendit Ferrarius, qui putat, Galesinium ea in re hallucinatum fuisse, & satis aperte ejus auctoritatem rejicit. Deinde Tamayus frivola explicatione Galesinium cum se ipso conciliare conatur, quasi is tantum dixerit, illos Martyres Cordubæ cultos, & Carthagine in Hispania passos fuisse. Si Galesinius id solum voluerit, etiam Lugdunum in Gallia, ubi celebris est horum Martyrum veneratio, illis assignare debuisset, quam tamen urbem a passionis loco diserte distinguit. Opinor ego, Galesinium memoria lapsum sibi contradixisse, cum de cultu Cordubensi ne quidem in notationibus meminerit, & Cordubam exprimat eodem modo, quo solet aliorum martyrum palæstras designare. Sed quæcumque demum sit hac super re Galesinii opinio, nihil refert ad præcipuum controversiæ nostræ caput, circa quod mox Tamayum propius conveniemus.

[22] Si auctores jam memorati ovium more non fuissent invicem cæce secuti, haud dubie vidissent, quod genuina Acta, [Contra apertam veritatem & Baronium,] antiqua Martyrologia, aliaque ecclesiastica monumenta Africanam martyrii palæstram commonstrent. Imo si vel ad Saturnini proconsulis nomen attendissent, potuissent colligere, eum non Hispaniæ sed Africæ provinciam administrasse: nam de illo verosimillime meminit Tertullianus Aser & coævus, dum aliquot annis post horum Martyrum certamen scripsit librum ad Scapulam, Africæ proconsulem, quem a persequendis Christianis ita deterrere nititur cap. 3 Possumus æque & exitus quorumdam Præsidum tibi proponere, qui in fine vitæ suæ recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Baronius ob hæc aliaque argumenta in notis ad Martyrologium Romanum hac die sic rotunde pronuntiat: Hallucinantur prorsus hi, qui hos Carthagine in Hispania passos dicunt: nam ex prædictis ipsorum Actis erroris coarguuntur, & aliis antiquorum monumentis: nam in Breviario Toletano secundum regulam sancti Isidori, dum de sancto Sperato agitur, hæc in hymno sacro de eodem scribuntur:

Hunc urbs præpollens Africæ
Carthago servat martyrem &c.

[23] Tamayus in Martyrologio Hispano hac die contra apertam veritatem non tantum pertinaciter, [contendit Tamayus, eos in Hispania martyrium subiisse,] sed etiam fraudulenter cavillatur: Si Baronius, inquit, sequentia ejusdem hymni carmina perpendisset, suum errorem prorsus evitasset: prosequitur enim Isidorus.

Amplectiturque occiduus
Christo dicatus populus.
Floret eximiis ejus
Hic tumulus virtutibus,
Et passionis gloriam
Amplificant miracula.
Hic sacris cum sodalibus
Dum cogitur ad victimam,
Negavit sese fortiter
Thura libanda idolis.

Sensus enim carminum est, quod urbs Carthago Africæ servat (per translationem sacrorum pignorum) S. Martyrem, quem amplectitur (per martyrium) populus occiduus id est Hispania, ubi floret eximiis virtutibus ejus tumulus, & ubi miracula amplificant gloriam passionis ejus: Nam hic, id est in Hispania, dum cogitur ad victimam cum sodalibus, negavit constanter, esse libanda idolis thura. Adverbium enim HIC respicit universaliter ultimam partem orationis antecedentis, & cum ea fuerit in carmine Isidoriano occiduus populus, hoc est Hispania, sequentia adverbia HIC tumulus, HIC sacris cum sodalibus, ad Hispaniam referenda sunt, tamquam ad partem ultimam carminis & hymni Isidoriani. Hactenus Tamayus, cujus ineptiis breviter jam respondeo.

[24] Præterquam quod hæc hymni interpretatio sit violenter contorta, [cujus cavillationes refelluntur,] & translatio reliquiarum ex Hispania in Africam omnino gratis conficta, detego hic iterum malam Tamayi fidem, qua quasdam hymni particulas immutat, & ad figmentum suum defendendum fraudulenter detorquet: nam in Breviario Mozarabico, cujus tantum unica exstat editio, non legitur, ut callide posuit Tamayus: Floret eximiis ejus hic tumulus virtutibus. Sed hæc est genuina lectio: Floret ejusdem tumulus eximiis virtutibus. Deinde in hymno, quem ego ipse Toleti anno 1722 ex Breviario prædicto descripsi, sic habetur: His sacris cum sodalibus dum cogitur ad victimam. Interim Tamayus pro his legit hic, in qua particula maximam argumenti sui vim constituit. Quod si forte errore typographico, quibus hoc Breviarium scatet, excusum sit his pro hic, quis Tamayo revelavit, particulam hic adverbialiter, ut Grammatici loquuntur, accipiendam esse? Nonne æque pronum est, ut his cum superflua adspiratione pro pronomine is impressum fuerit? Præsertim cum Petrus Bagembach, natione Germanus, & frequentiori linguæ vernaculæ adspirationi assuetus hoc Breviarium typis mandaverit. Si itaque hæc particula tamquam pronomen hic vel is accipiatur, nihil obstat Africano martyrio, & clare fluet hymni sensus, ut legenti apparebit. Ex dictis concludo, occiduum populum seu Hispanos horum Martyrum cultum amplexos esse in suo Breviario, sicut jam a multis seculis de S. Cypriano episcopo & martyre Carthaginensi aliisque Sanctis exteris Officia recitarunt; arbitrorque in S. Speratum etiam convenire, quod Prudentius Hispanus poëta de eodem Cypriano cecinit: Est proprius patriæ martyr, sed amore & ore noster.

[25] [& solitæ fraudes deteguntur,] Conquerimur etiam de fraude Tamayi in exhibendis horum Martyrum Actis, quæ ex vetustissimis Hispaniæ monumentis se dare jactat, cum tamen sua somnia, toti antiquitati ignota, pro libitu illis immisceat: sic enim apud ipsum incipiunt: Speratus, Natalius, Cyrinus, Donata, Secunda & Bassia cives Carthaginis Spartariæ in Hispania, Christi fidem tenentes & sub Crucis signaculo militantes, a Saturnino Romanorum in Hispania proconsule ad ejus tribunal propter Christi confessionem adducti sunt. Deinde Acta seu potius Actorum compendium ita concludit: Beatas animas Domino tradiderunt die XVI Kalendas Augusti, anno Christi CCXC vel circiter. Postmodum sacra pignora Sperati in Africam translata fuere, deinde ex Africa Galliam transvecta, & Lugduni in basilica S. Joannis Baptistæ honorifice fuere condita. Denique post fictitiam translationem reliquiarum ex Hispania in Africam, aliaque ex cerebro suo iis Actis inserta, non erubescit tamquam fidelis editor ita scribere: Hactenus Acta, quæ and SS. Martyrum memoriam conservavit Officium Hispanicæ ecclesiæ in Breviariis antiquis, & in Toletano secundum regulam S. Isidori.

[26] [ex Nicolao Antonio, fabularum gentis suæ osore acerrimo.] Ne quis magnificis hisce vetustissimorum codicum aut manuscriptorum titulis decipiatur, Nicolaus Antonius eruditissimus Hispanus in Mss. posthumis, quæ mihi Martriti anno 1721 ab amplissimo D. Adriano Coninck, doctissimi auctoris consanguineo, perhumaniter communicata sunt, unumquemque adversus consuetas Tamayi popularis sui fallacias occasione hujus controversiæ sic præmunit: Sed ne nobis molestus etiamnum sit aliquis pro asserenda Hispania eorum Martyrum patria, lecto Tamayi Martyrologio in eoque quibusdam eorumdem Actis, quæ ex Breviario vetustissimo Hispalensi se habuisse ait, in quibus diserta mentio fit Carthaginensis apud nos martyrii, & reliquorum omnium, quæ Tamayus somniaverat; admonendus es, lector, opportuno hic loco, ut Tamayi pravum & perpetuum stylum noscas. Sub specioso is titulo suas nugas solet vendere, quemadmodum hic sub isto: Acta SS. Sperati… et martyrum Carthaginensium in Hispania ex hymno Isidoriano et Breviariis vetustissimis Hispalensi et aliarum ecclesiarum Hispaniæ: in quibus sic venerabilibus prisci ævi monumentis cum de Carthagine Hispana ne verbum quidem reperiatur, nihilominus tamen his ex libris Acta Martyrum, de Hispana Carthagine concepta, se dare profitetur. Quæ sic parum fida rei narratio historicum, præcipueque sacrum, summe dedecet. Ita ille Hispanus & verus amator patriæ suæ, quæ, utpote fœcunda Sanctorum parens & altrix, non indiget alienis fœtibus, quibus nihilominus eam Tamayus in suo Martyrologio Hispano locupletare seu potius dedecorare voluit.

[27] Superest, ut de anno ac die martyrii hic aliquid dicamus. [Verosimiliter Martyres anno 200,] Videtur gloriosum horum Martyrum certamen anno Christi 200 contigisse sub consule Claudio; is haud dubie est Tiberius Claudius Severus, ab aliquibus perperam cum ipso imperatore Severo confusus, quem hoc anno exactiore Fasti consulares una cum Caio Aufidio Victorino consulem fuisse memorant. Baronius quidem amborum consulatum & consequenter Martyrum nostrorum mortem differt usque ad annum 202, quem duorum annorum errore, jam omnibus eruditis noto, in octavum Severi Imperatoris annum incidisse opinatur. At jam omnes peritiores chronologi consentiunt, octavum Severi Imperatoris annum cum Christi ducentesimo componendum esse; ita ut ad hanc epocham firmandam ulteriori probatione non sit opus. Ex his lector facile colliget, seriam responsionem non mereri Tamayum, qui ipsis Martyrum Actis hæc inseruit: Beatas animas Domino tradiderunt die XVI Kalendas Augusti, anno Christi CCXC vel circiter: Nam saltem sub Severo & Antonino Caracalla eos passos fuisse testantur ipsa Acta proconsularia, quæ Baronius ex tribus antiquis Mss. edidit.

[28] Occurrit in variis Mss. quoddam discrimen circa Passionis diem, [die 17 Julii martyrii laurea coronati sunt.] de quo optime disserit Ruinartius in Admonitione prævia ad horum Martyrum Acta num. 6; cujus proinde verba hic pro meis haberi volo: De die vero, inquit, videtur esse aliqua difficultas: nam ex Actorum Baronianorum initio Martyres illi XIV Kalend. Augusti, id est die XIX Julii coram Proconsule sistuntur, atque postridie rursus præsentati, post concessas trium dierum inducias, capite damnati sunt. In fine tamen eorumdem Actorum consummati dicuntur mense Julii die septimo decimo; unde errorem in priores numeros irrepsisse fatendum est. Fragmentum Mabillonianum initio habet, istos Martyres XVI Kal. Aug. comparuisse. Sed etsi inducias sibi oblatas recusaverint, non nisi tamen postridie, id est die XVIII Julii martyrium consummare potuerunt. Nihil lucis ex Kalendario Carthaginensi haberi potest: Nam post has litteras XV aliquod est spatiolum vetustate attritum in Ms.; nec dici potest, an unicum tandum I aut duo deleta sint. Certior videtur ceteris omnibus codicis Colbertini lectio, in quo Martyres isti XVI Kalendas Augusti passi dicuntur; cui non solum Baroniana Acta in fine, ut diximus, & Mabilloniana in titulo, sed etiam Martyrologia omnia, quotquot videre licuit, consentiunt. Non habeo, quæ iis addam, nisi quod in octo Mss. nostris supra memoratis occurrat similis numerorum diversitas, quam transcribentium errori attribuendam censeo: cum enim in quibusdam Mss. horum Martyrum passio collocetur XIV Kalendas Augusti, in aliis XVI Kalendas Augusti, facile ex unius litteræ transpositione hæc varietas oriri potuit, ut consideranti patet.

§ III. Sanctorum Martyrum translatio & reliquiæ.

[Reliquiæ S. Sperati una cum aliis ex Africa Lugdunum translatæ sunt,] Jam præcedenti paragrapho obiter indicavi, quid sentiam de reliquiis S. Sperati ex Hispania in Africam translatis; nempe hoc effugium Tamayus invenire debebat, ut Africanos martyres quomodocumque Hispaniæ affingeret, & simul hymno Isidoriano aperte non contradiceret. Relicta igitur fictitia hac translatione, ad aliam, indubitatis veterum scriptorum testimoniis comprobatam, procedimus. Ado in Martyrologio XVII Julii post nostrorum Martyrum elogium num. 12 citatum de ea sic agit: Horum reliquiæ cum ossibus beati Cypriani, & capite sancti Pantaleonis martyris ex Africa in Gallias translatæ, venerantur Lugduni in basilica sanctissimi Joannis Baptistæ. Idem vero Ado in suo Chronico ad annum Christi 806 de ea re hæc habet: Tunc tempore delata sunt ossa beati Cypriani a Carthagine cum reliquiis beatorum Scillitanorum martyrum Sperati sociorumque ejus, & posita sunt in ecclesia beati Joannis Baptistæ in civitate Lugdunensi. Adverto, Adonem hic utrobique de S. Sperato ac sociorum reliquiis mentionem facere, cum tamen ipsemet alibi solius S. Sperati meminerit. Florus quoque diaconus Lugdunensis, qui claruit anno 837, S. Speratum cum Cypriano & Pantaleone sine aliis sociis Lugduni quiescentem celebrat suis carminibus, quæ Mabillonius tom. 1 veterum Analectorum pag. 407 edidit. Illic post quosdam versiculos, de sacris S. Cypriani ossibus concinnatos, leguntur sequentes:

Additur huic geminum radianti lumine sidus,
Speratus martyr cum martyre Pantaleone;
Cujus cum capite hic pollent sacra ossa priorum,
Quos pariter Carolo Francorum principe gaudens
Gallia suscepit, Lybicis ditata talentis.

[30] Ado in suo Martyrologio postquam die XIV Septembris martyrium S. Cypriani narravit, [uti in Martyrologio suo die 14 Septembris,] fusius eamdem reliquiarum translationem sic describit: Post multa vero curricula annorum, gloriosissimo Carolo Francis imperante, contigit legationem Francorum ferentibus, illustres ac sapientia circumspectos legatos transitum per Africam fecisse. Hi cum Carthaginem dirutam, & loca venerabilia sanctorum martyrum, revertentes a rege Persarum Aaron, qui, excepta India, totum pene tenebat Orientem, vidissent, facile sibi conciliato principe, ac favorem in re tali præstante, pro magno munere rogaverunt, ut ossa B. Cypriani eis ferenda permitteret. Quod ille non magni ducens, continuo postulata concessit; utque pio Imperatori, cujus gratiam omnium, qui in toto terrarum orbe erant, regum ac principum amicitiæ præponeret, ipsi ea ferrent, libenter assensit.

[31] [fuse narrat Ado,] Cumque venerabiles legati ingentia dona, martyrum scilicet reliquias ferentes (nam & beati Sperati martyris membra, qui unus fuit ex illis XII præclarissimis martyribus Scillitanis, caput etiam martyris gloriosi Pantaleonis secum cum beatis ossibus Cypriani habebant) reverterentur, prosperis usi velis, tandem pervenerunt Arelaten, ubi sacra Martyrum membra signata interim relinquentes, legationem suam glorioso Imperatori renuntiare festinarunt, & ut animum regis amplius sibi de legatione strenue perfecta conciliarent, inter alia de Sanctorum reliquiis, ab Africa deportatis, ejus animos attollunt. Unde ille plurimum lætus, eas tam diu apud Arelaten digna veneratione reservari jussit, donec ipse magno aliquo opere in regno suo templum conderet, ubi tam pretiosum pignus ingenti cultu & ornatu reponeret. Sed emergentibus causis, dum opus tardius construitur, occasionem nactus Leidradus, venerabilis Lugdunensis episcopus, gloriosum Imperatorem rogavit, ad civitatem suam deferre beata ossa Martyrum ei liceret. Annuit Imperator. Sed & isdem ocyus votum suum pius perficit. Cum honore infra civitatem Lugduni deportata sunt, ibique in majori ecclesia beati Joannis Baptistæ ac sancti martyris Stephani aliquanto tempore custodita, & ad defensionem civium, Deo id misericorditer operante, & Imperatore jam votum suum de ædificatione templi in longe alia transferente, sanctus episcopus beatissimas reliquias gloriosorum Martyrum in prædicta ecclesia post venerabile & sacrum altare decentissima sepultura recondidit, ac posteris civibus suis profuturas honorabiliter commendavit.

[32] Adjicitur deinde in pluribus Adoniani Martyrologii codicibus altera S. Cypriani translatio, [qui etiam Compendiensis translationis meminisse dicitur.] quæ his verbis exprimitur: Sed post, interposito tempore, regnante glorioso rege Carolo, Ludovici Imperatoris filio, iterum reliquiæ beati Cypriani ad monasterium novum, quod idem Rex augusto opere construxit in Compendio palatio suo, eo jubente, translatæ sunt. Dubitari posset, an hæc clausula a recentiori manu Adoni addita non sit, cum in Martyrologio ad diem XVII Julii & in suo Chronico de hac translatione nullum verbum faciat. Utut est, cum Ado hic de sacris solius Cypriani ossibus meminerit, ea controversia discuti poterit, quando Acta S. Cypriani illustranda erunt. Interim de hac Compendiensi translatione videri potest Mabillonius in Annal. Benedict. tom. 3, lib 37, num. 94, ubi tamen errat in eo, quod supponat, Adonem vulgatum egisse in hac translatione de reliquiis S. Sperati, quas ibidem honorari sic asserit: Addunt domesticæ tabulæ cum vulgato Adone reliquias S. Cypriani, simulque SS. martyrum Sperati & Pantaleonis, quæ ex Africa tempore Caroli Magni Arelate, teste Adone, indeque Lugdunum advectæ fuerant. Certe SS. Cornelii & Cypriani reliquiæ in una pretiosa capsa in Compendiensi ecclesia, ibidemque in duabus thecis sanctorum Sperati & Pantaleonis reliquiæ asservantur. Domesticis tabulis, ossa S. Sperati recensentibus, libenter fidem adhibeo, sed eas ex Adone confirmari posse nego. Nunc ad translationem ex Africa Lugdunum factam redeamus.

[33] Agobardus ecclesiæ Lugdunensis chorepiscopus, qui Leidrado, [Agobardus synchronus carmine describit, quomodo ossa S. Cypriani,] eam cathedram ultro deserenti, circa annum 814 successit, ac verosimiliter huic reliquiarum receptioni interfuit, translationis Africanæ historiam expressit versibus hendecasyllabis, quos Pamelius operibus S. Cypriani, Antverpiæ anno 1568 impressis, præfixit. Deinde Parisiis anno 1666 eosdem inter Opere Agobardi edidit Stephanus Baluzius, ac denique Carolus Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 807 numero 6. Cum autem Baluzius asserat, sese in edendis Agobardi operibus secutum esse codices fide dignos, nos illos versus, cum Cointii correctionibus collatos, ex ipsius editione hic damus.

Rector magnificus, piusque princeps,
Augusto Karolus decore fultus,
Sceptrum nobile Francicum regebat,
Subjectos populos pie gubernans,
Lectos æquora jusserat secare;
Ac jam propitio sibi Tonante,
Post multos nimiæ viæ labores,
Ingressu reduci salum petentes,
Intrarunt Lybicos repente fines,
Qua Carthago gravi jacens ruina
Deflet præteritæ decus juventæ.
Hic dum basilicas Deo dicatas,
Et Christi subeunt verenda templa,
Cernunt, ut tua, Cypriane martyr,
Servaret loculus neglectus ossa.
Tum vero nimio dolore moti,
Et magno gemitu polum intuentes,
Poscunt. auxilium Dei perennis,
Pro quo, Sancte, tibi caput recisum est.
Et mox poplitibus precando flexis,
Pandunt sarcophagum, studentque sacros
Artus stringere linteis paratis,
Committuntque sacro corpus * locello.

[34]

Sperati quoque martyris beati,
Nec non Pantaleonis ossa raptim
Tollunt cuncta simul, ligantque pannis. [SS. Sperati & Pantale onis prius Arelate, dein Lugdunum delata sint.]
Conscendunt celeres ratem paratam,
Nec sævi metuunt pericla ponti.
Egressis Arelas opima portu
Occurrit placido, sinuque læto
Fessos excipit, ac fovet benigne.
Hæc mox cum audiit optimus sacerdos
Lucduni placidam tenens cathedram,
Sanctorum eximio calore flagrans,
Intendensque sacris ubique rebus
Ledradus, specimen decusque cleri,
Orat, postulat, impetratque raptim,
Ut sanctissima martyrum piorum
Nostris mœnibus ossa conderentur,
Lucduni ad placidam Johannis aram,
Qui Christum vitrea rigavit unda.
Illic cum sociis honore claro
Florens, inclyte Cypriane dormis.
Sed quæso vigiles, vigilque nostris
Intendas precibus, fiasque nobis
Clemens & validus Dei patronus;
Solvas crimina, conferasque vota.
Sit, quæso, memor illa lingua nostri,
Quæ confessa Dei perenne Verbum,
Cervicem gladio dedit secandam;
Sed Christum cecinit, silere nescit.
Hanc Christus jugiter benignus audit,
Vel sacros populos stilo excitantem,
Hæresesve pravas *, deosve falsos
Verbi fulmine funditus cremantem.
Hanc & pro populo, patrono *, nostro
Semper quæsumus audiat rogantem;
Pastorem foveat, gregem propaget;
Det munus fidei, decus salutis.
O Doctor sacer, o beate Martyr,
Serva pontificem pius Agobardum,
Qui nomen, meritum, tuumque festum
Dictis extulit, & * honore compsit.
O triplex honor, o triforme culmen!
O tres magnifici, piique testes!
Sit nobis triplici o favens precatu
Pollens unica Trinitas per ævum.

[35] Ex hoc coævi scriptoris carmine patet, quantum a vera hujus translationis chronologia aberraverit Jacobus Severtius, [Opinio Severtii rejicitur circa translationis epocham,] doctor Parisiensis, qui in Chronologia Historica Lugdunensis archiepiscopatus. anno 1628 Lugduni denuo impressa cap. 52 § 3 ita scribit: Nescio, a quonam auctore Guilielmus Paradinus didicerit, corpus S. Cypriani sub annum DCCCVI Carthagine allatum a Ratberto, Caroli Magni legato. Siquidem de iisdem asportatis reliquiis hæc legimus facta annis centum & semis antea apud venerabilem Bedam. Deinde cap. 55 § 5 Bedam cum Adone sic conciliare nititur: Baronius, inquit, conformis Adoni Viennensi, quem unum citat, statuit reliquiarum translationem sub annum DCCCVII. At pro eo conciliando cum Beda vetustiore, quem is non allegat aut advertit, dicerem ego cum distinctiuncula, quod ex Carthagine ereptæ sint reliquiæ ad annum præfatum DCXVI & Arelatibus concreditæ, postmodumque Lugdunum inde opera Ledradi translatæ anno DCCCVII, ex mente textus sic loca dividentis. Sed hæc aliaque, quæ subdit, effugia omnino vana esse, liquet ex Agobardo, qui reliquias illas sub Carolo Magno ex Africa Arelate ac mox Lugdunum translatas esse diserte testatur. Severtii error oritur ex eo, quod hanc translationem legerit in Beda supposititio, quem genuinum putabat. Interea ne quidem in nostro Beda cum auctariis Flori, quem supra num. 12 citavimus, ullum de hac translatione fit verbum.

[36] Altera de ejusdem translationis tempore disceptatio est inter auctores, quibusdam Adonis, aliis Sigeberti chronologiam sequentibus. [& probabilior ex Adone statuitur.] Ado, ut superius vidimus, illam consignat anno 806, vel ut alii volunt 807. Sigebertus vero in Chronico ad annum Christi 802 de ea sic loquitor: Legati Imperatoris Karoli, ab Aaron Amyra venientes, inter cetera munera, etiam ossa Cypriani Carthaginensis martyris, & Sperati primi Scillitanorum martyrum, & caput Pantaleonis martyris in Franciam adferunt. Baluzius in Notis ad Leidradum sequitur hanc Sigeberti chronotaxim. Baronius autem in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 806, & Cointius in Annalibus Francorum ad annum 807 hanc epocham plane rejiciunt. Suspicor ego, duas hujusmodi sub Carolo Magno legationes a Sigeberto fuisse confusas: nam antiqui scriptores, qui res a Carolo Magno gestas posteritati ordine chronologico reliquerunt, distinguunt duas hujus imperatoris legationes ad regem Persarum. Prima collocatur anno 802, quo dicitur Isaac Judæus, ante quadriennium cum Lantfrido & Sigimundo ad regem Persarum missus, aliis duobus in itenere mortuis, ad Carolum cum multis muneribus rediisse. Altera memoratur ad annum 807, quo traditur defunctus esse Ratbertus Missus Imperatoris, qui de Oriente revertebatur. Deinde narratur, quod legatus regis Persarum cum monachis de Jerusalem … ad imperatorem pervenerint, munera deferentes, quæ prædictus rex Imperatori miserat. Quamvis hic neutro loco fiat mentio harum reliquiarum, & certo distingui non possit, in qua legatione fuerint obtentæ, tamen Adoni, istis temporibus viciniori, majorem in hac re fidem adhibendam esse censemus.

[37] Aliam Martyrum nostrorum translationem indicat Baronius in notis ad Martyrologium Romanum XVII Julii, ubi post assignatos auctores, [Baronius aliique asserunt, martyret Scillitanos Romæ quiescere,] qui de translatis SS. Cypriani, Sperati & Pantaleonis reliquiis scripserunt, de S. Sperati sociis ita loquitur: Ceterorum autem reliquiæ Romam translatæ sunt, atque reconditæ in titulo Pammachii, in ecclesia scilicet SS. Joannis & Pauli, ut vetera ejusdem ecclesiæ monumenta indicant, ubi & ejus translationis vetus pictura ipsam historiam repræsentans, usque ad nostros dies illæsa permansit. Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis urbis Romanæ, anno 1625 Romæ impressis, pag. 702 hanc Martyrum translationem confirmat; sed S. Speratum, quem Baronius Gallis reliquerat, ibidem in ecclesia S. Joannis & Pauli cum comitibus suis sub altari majore sepultum esse asserit. Habuit, inquit, Africa civitatem, quæ Scillitana dicebatur, in qua anno Domini CCII passi sunt mille & ducenti Martyres, tam viri quam feminæ; & omnium caput erat S. Speratus, qui ibi (scilicet in ecclesia S. Joannis & Pauli, de qua agit) cum aliquot sociis suis quiescit. Nil hic moror ingentem Martyrum Scillitanorum numerum, in quo Pancirolus certe excedit. Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & Gentilis ad diem XVII Julii tredecim martyres Scillitanos enumerat, de quibus, ait, fit solemnis memoria in ecclesia SS. Joannis & Pauli in monte Cælio, ubi major pars corporum eorum quiescit. Nullibi certam hujus translationis epocham invenio.

[38] [cui assertioni favet Ms. Romanum, in quo post corporum inventionem ac translationem] Romanum quoddam Ms. post interpolata horum Martyrum Acta, de quibus supra num. 18 memini, sacrorum corporum inventionem ac translationem sine ulla chronotaxeos nota sic describit: Processu temporis manifestavit Deus SS. Sperati & sociorum ejus corpora hoc modo, quia thesaurus occultus jam latere non poterat. Homo quidam præ dolore capitis amisso lumine amborum oculorum, secum habens ductorem quemdam puerulum, transibat per viam juxta corpora Sanctorum; comprehensus sopore divertit parumper a via, dormivitque in loco, in quo sepulta erant Sanctorum supradictorum corpora. Qui dum dormiret, vidit per somnium adstare sibi quemdam senem vultu angelico, ac dicentem: Arpati; qui respondens ait: Ecce adsum, domine. Et sanctus senex inquiens: Unde tibi hæc temeritas, ut non te pigeat dormire supra corpora nostra? Cui Arpatius territus præ nimio pavore respondit: Domine, quis es tu, qui talia mihi loqueris? Respondit ei senex: Ego sum episcopus Speratus Carthaginis, qui hic sepultus sum cum undecim meis sociis; sed vide ne amplius contingat tibi hoc, ut dormias supra Sanctorum corpora; & his dictis signo Crucis signavit oculos Arpatii, & post hæc statim disparuit. Qui evigilans statim sensit in se restitutum lumen amborum oculorum, apertisque oculis vidit, laudans & glorificans nomen Domini, qui tanta mirabilia operatur. Post hæc prædicta corpora Sanctorum cum hymnis & laudibus, & cum magno honore perducta sunt Romam in ecclesiam, quam S. Pammachius construxerat in honorem Christi & SS. martyrum Joannis & Pauli, & honorifice ibi in concha porphyretica condita sunt intra corpus ipsius basilicæ, ubi fiunt magna mirabilia usque in præsentem diem: ibi enim cæci illuminantur, claudi recipiunt gressum, surdis auditus restituitur, & alia multa mirabilia ibi fiunt quotidie.

[39] Deinde sequitur in eodem Ms. miraculum, horum martyrum intercessione patratum, [refertur miraculum, Romæ horum Sanctorum intercessione patratum.] quod narratur hoc modo: Postquam vero recondita sunt ibi Sanctorum corpora, quodam tempore quidam homo plenus dæmonio erat Romæ, qui omnia bona sua dans per medicos, putabat aliam infirmitatem se habere. Tandem coactus atque compulsus egestate, quia jam nihil habebat, quod tribueret, quia trium annorum spatium jam possederat eum dæmon, parentes ejus consiliati sunt, ut eum perducerent ad venerabilia Sanctorum corpora, [si] forsitan Dominus faceret ibi suam in eo misericordiam. Apprehenderunt eum, cœperuntque perducere ad jam dictam ecclesiam. At ille, ut mos est dæmoniacis, cœpit vociferare dicens: Quo me vultis perducere? Anne ad Speratum me ducitis? O Sperate quid me incendis? Ad hæc omnes qui aderant flere cœperunt, perducentes eum ad ecclesiam sanctorum Joannis & Pauli; qui dum appropinquaret portæ ipsius ecclesiæ, cœpit eum dæmon fortiter vexare: sed illis persistentibus in fletu & oratione, tandem projecerunt eum ante concham, in qua recondita sunt corpora Sanctorum martyrum Sperati & sociorum; & tertia hora diei a dæmonio liberatus est. Hæc & multa alia signa præstantur quotidie per intercessiones multorum Sanctorum requiescentium; ad laudem Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus per infinita secula seculorum. Amen. Hujus inventionis ac miraculi fides sit penes anonymum auctorem, qui nullam utriusque epocham annotat.

[40] Belfortianum Ms., num. 16 citatum, Actis Martyrum Scillitanorum subnectit aliam eorumdem translationem, [Eorumdem martyrum reliquiæ] quæ narratur hoc modo: Horum sanctorum Martyrum corpora tempestate bellorum allata sunt Ambianum ex quodam loco circa urbem, & reposita in monasterio sancti Martini ad Gemellos; ubi in quodam sacello diu in capsa lignea manserunt. Nunc autem ab annis octo honorifice in ecclesia præfati monasterii duabus capsis deauratis reconduntur. Ceterum longo jam abhinc tempore voluit reverendus Dominus episcopus Ambianensis, qui tunc præerat, ut super præfatis SS. Martyribus, eorumque pretiosis reliquiis ad notitiam & documentum plebis Ambianicæ exacta inquisitio fieret. In qua cum venerabilis Pater hujus nostri monasterii Cælestinorum Ambianensis evocatus adesset, ipsa expleta petiit, ut nostro cœnobio concederentur aliquæ ipsorum reliquiæ; quas, annuente reverendo episcopo, obtinuit. Ita audivi ex narratione cujusdam venerabilis patris, fide & eruditione conspicui; quod & vobis denuntio ego Frater Carolus Regius dictæ Congregationis ultimus hoc anno MDXCIII. Certe Martyres nostros jam pridem Ambiani honoratos fuisse patet tum ex iis, quæ num. 16 attuli, tum ex Breviario diœcesis Ambianensis, quod anno 1550 typis excusum præscribit in Rubricis hanc communem Sperati martyris sociorumque ejus commemorationem sub his Antiphonis. Gaudent in cælis & Fulgebunt. Oratio autem recitatur de communi: Deus qui nos concedis &c.

[41] [Ambiani;] Ambiani in monasterio S. Martini ad Gemellos multas horum Martyrum reliquias fuisse oportet, cum ejusdem monasterii abbas anno 1431 non exiguam earum partem RR. PP. Cartusianis Abbavillanis communicaverit, sicuti patet ex diplomate, quod in Historia Ecclesiastica Abbavillana, anno 1646 Parisiis Gallice edita, lib. 1, cap. 54 ita refertur: Noverint universi fidei Catholicæ cultores, quod nos Radulphus permissione divina humilis abbas monasterii sancti Martini de Gemellis in Ambianis, totusque ejusdem loci conventus, dedimus & concessimus, ac per præsentes damus & concedimus religiosis viris fratribus domus S. Honorati prope Abbatis Villam, Ordinis Cartusiensis, ad decorationem eorum ecclesiæ, sacras, quæ sequuntur, reliquias: videlicet de sacris corporibus sanctorum martyrum Sperati & sociorum ejus, ibidem colendas & venerandas, ulterius spontanee confidentes & recognoscentes, quod prout ex relatione nonnullorum religiosorum ejusdem loci conventus legitime nobis constitit, quod Joannes & Guilielmus antecessores nostri, bonum & utilitatem ejus domus peroptantes, alias reliquias prædictorum sanctorum Martyrum temporibus retroactis, ejusdem conventus interveniente consensu pariter & assensu, dederunt, ac libere causa decorationis ecclesiæ antedictæ concesserunt. Et verum est quod tam nos, quam prædecessores nostri tam modo quam alias dedimus & concessimus supradictis Fratribus supradictorum Martyrum duo capita, & parva pars * ex omnibus aliis capitibus cum aliis pluribus ossibus & reliquiis ipsorum Sanctorum. In cujus rei testimonium sigilla nostra huic præsenti litteræ duximus apponenda, anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo primo, secunda die mensis Martii. Hæ litteræ munitæ sunt sigillo abbatis & abbatiæ S. Martini ad Gemellos in cera viridi.

[42] [& alibi in Gallia honorantur.] Benedictini Compendienses juxta domesticas tabulas, ut supra diximus, asserunt, sacra martyrum Scillitanorum ossa simul cum reliquiis SS. Cypriani & Cornelii Lugduno ad se translata fuisse, atque ea, teste Ruinartio, etiamnum in regia basilica asservant. Cælestini vero Meduntenses contendunt, sese in capsa argentea multas eorumdem Martyrum reliquias, ac separatim caput S. Sperati dimidiæ statuæ inclusum possidere, uti refert Tillemontius tom. 3 Memor. eccles. pag. 135. Alii scriptores Galli testantur, hos Martyres in Bellovacensi aliisque Galliæ diœcesibus coli Officio saltem simplici. An autem id fiat ob quasdam eorum reliquias, nec ipsi exprimunt, nec ego certo affirmare ausim. Parisiis tamen in collegio Montis Acuti dicitur exstare quædam S. Sperati aut sociorum lipsanotheca, quæ forte occasionem dedit recitando de his sanctis Martyribus Officio: saltem in Breviario Parisiensi anni 1680 fit Officium S. Sperati & sociorum martyrum ritu simplici, in quo præter Antiphonas proprias ad Magnificat & Benedictus leguntur duæ lectiones ex Actis desumptæ, quæ eorum synopsin continent. Jam vidimus variis locis martyrum Scillitanorum corpora honorari; sed cum quotidiana experientia nos doceat, sæpius in hac materia totum pro parte nominari, mirum non est, si duodecim Martyrum ossa pluribus locis inveniantur. Quare unumquemque in reliquiarum suarum possessione relinquo, & duplicia Acta, quæ supra promisi, hic subnecto.

[Annotata]

* al. caput

* al. vel pravas hereses

* al. patrone,

* al. e

* lege parvam partem

ACTA PROCONSULARIA
Ex Annalibus Ecclesiasticis Card. Baronii ad annum Christi 202.

Speratus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Narzales Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Cittinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Veturius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Felix Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Acyllinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Lætantius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Januaria Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Generosa Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Vestina Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Donata Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Secunda Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)

BHL Number: 7531

Existente * Claudio * consule, quarto decimo a Kalendas Augustas Carthagine metropoli, statuto forensi conventu, præceperunt Magistratus adstare sibi Speratum, Narzalem, [Saturninus Proconsul Sanctis veniam promittens,] Cittinum, Donatam, Secundam & Vestinam. Et adstantibus eis Saturninus proconsul dixit: Potestis veniam a dominis nostris imperatoribus Severo & Antono b promereri, si bono animo conversi fueritis ad deos nostros. Speratus dixit: Nos minime aliquando malum fecimus; neque iniquitatem sequentes, in peccatis egimus operationem, nec aliquando cuiquam malediximus; sed male suscepti a vobis, gratias egimus semper. Quamobrem Dominum verum & regem adoramus. Saturninus proconsul dixit: Et nos electi sumus, & mitissima est elegantia nostra, & juramus per genium c domini nostri Imperatoris & pro salute illius intercedimus, quod & vos facere debuistis.

[2] Speratus dixit: Si tranquillas adhibeas mihi aures tuas, [primo S. Speratum] dicam mysterium mansuetudinis. Saturninus proconsul dixit: Dicente * te de mysterio, non in eram mala. Tantum jura per genium regis nostri. Speratus dixit: Ego imperatoris mundi genium nescio; sed cælesti Deo meo servio, quem nullus hominum vidit, nec videre potest. Ego enim nec furatus sum aliquando, sed quæcumque emam, tributum do, quoniam cognosco eum dominum meum: sed adoro Dominum meum regem regum, & omnium gentium Dominum. Saturninus proconsul dixit: De cetero a tumultu garrulitatum quiescite, & accedentes sacrificate diis. Speratus respondit: Illa est mala concitatio, quæ facit homicidium & falsam accusationem adversus aliquem.

[3] Saturninus proconsul ad alios conversus dixit: [deinde alios a Christiana religione frustra abducere conatur;] Nolite furoris hujus insipientia participes fieri, sed timete potius regem nostrum, obedientes præceptis ejus. Cittinus dixit: Nos non habemus alium, quem timeamus, nisi Dominum Deum nostrum, qui est in cælis. Saturninus proconsul dixit: Detrudantur in carcerem, ponantur in ligno in diem crastinum. Sequenti die Saturninus proconsul sedens pro tribunali, eos præsentari jubet. Qui cum adstitissent, dicit ad feminas: Honorate regem nostrum, & sacrificate diis. Tunc Donata dixit: Honorem quidem Cæsari tamquam Cæsari: Deo autem nostro honorem & orationem offerimus. Stans Vestina dixit: Et ego Christiana sum. Secunda similiter dixit: Et ego credo in Deo meo, & volo in ipso esse; diis autem tuis non servimus, neque adoramus. Saturninus proconsul, auditis his, præcepit eas servari *.

[4] Advocatis viris, dicit Sperato: Perseveras, ut Christianus sis? Speratus dixit: [seu post alterum tentamen, perspecta omnium constantia,] Etiam persevero, & omnes audite, quia Christianus sum. Audientes autem, qui cum illo retenti fuerant, consenserunt confessioni illius, dicentes: Sumus & nos pariter Christiani. Saturninus proconsul dixit: Nec e liberationem d, nec remissionem vultis? Speratus respondit: In certamine justo nulla est remissio. Fac quod vis: Nos enim pro Christo gaudentes morimur. Saturninus proconsul dixit: Qui sunt libri, quos adoratis legentes? Speratus respondit: Quatuor Euangelia Domini nostri Jesu Christi, & Epistolas sancti Pauli Apostoli, & omnem divinitus inspiratam Scripturam. Saturninus proconsul dixit: Spatium trium * dierum tribuo vobis, ut resipiscatis. Speratus dixit: Christianus sum, & omnes qui mecum sunt, & a fide Domini nostri Jesu Christi non discedimus? Fac quod vis.

[5] [eos capite truncari jubet.] Proconsul videns etiam ipsorum mentis stabilitatem, & fidei firmitatem, dedit in eos sententiam per exceptorem e, dicens sic: Speratum, Narzalem, Cittinum, Veturium, Felicem, Acyllinum, Lætantium, Januariam, Generosam, Vestinam, Donatam & Secundam, Christianos se esse confitentes, & Imperatori honorem & dignitatem dare recusantes, capite truncari præcipio. Hæc cum essent ex tabella recitata, Speratus, & qui cum eo erant omnes dixerunt: Deo gratias conferimus, qui dignatur nos hodie martyres accipere in cælis pro confessione sua. His dictis, ducti sunt; & flexis genibus unanimiter, cum iterum gratias Christo agerent, truncata sunt singulorum capita. Consummati sunt Christi martyres mense Julio, die septimo decimo, & intercedunt pro nobis ad Dominum Jesum Christum, cui honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De die hac disseruimus in Commentario prævio num. 28.

b Legendum Antonino, quod nomen tulit Caracalla, Severi filius, qui a patre ad imperium assumptus fuit.

c Teste Tertulliano, Christiani non jurabant per genium Imperatoris, quod in libro Apologetico adversus Gentes cap. 32 significat his verbis: Sed & juramus, sicut non per genios Cæsarum, ita per salutem eorum, quæ est augustior omnibus geniis. Nescitis genios dæmonas dici, & inde diminutiva voce dæmonia? … Ceterum dæmonas id est genios adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus; non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus.

d Puto pro liberatione legi debere deliberationem: nam in codice Toletano Saturninus petit: Forsitan ad deliberandum spatium vultis accipere?

e Exceptores erant notarii, qui acta judiciorum describebant, & judicis sententiam excipiebant, ut ex plurimis martyrum Actis liquet.

* al. præstante & præsente

* al. Claudiano

* al. incipiente

* al. separari

* al. triginta

ACTA ALIA SINCERA
Eruta ex Ms. codice pergameno in bibliotheca ecclesiæ Toletanæ, & collata cum Ms. Colbertino.

Speratus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Narzales Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Cittinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Veturius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Felix Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Acyllinus Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Lætantius Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Januaria Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Generosa Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Vestina Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Donata Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)
Secunda Martyr Scillitani Carthagine in Africa (S.)

BHL Number: 7533


EX MSS.

In diebus illis adductos a in secretario certaminis * ab apparitorum officio Speratum, Narzalum, Citinum, Donatam, Secundam, & Vestigiam, [Saturnino cultum deorum suadenti] Saturninus proconsul ad omnes generaliter dixit: Potestis indulgentiam a dominis nostris imperatoribus promereri, si ad bonam mentem redeatis, & deorum nostrorum ceremonias observetis. Sanctus Speratus dixit: Numquam male egisse conscii sumus; iniquitati sensum * non præbuimus; nulli umquam [nos] maledixisse recolimus: sed male tractati ac lacessiti semper [Deo] gratias egimus; siquidem pro eis oravimus, quos injuste patiebamur infestos. Pro qua re & imperatorem nostrum attendimus, a quo nobis [hæc] vivendi norma concessa est. Saturninus proconsul dixit: Et nos religiosi sumus & simplex est nostra religio, & juramus per ingenium * dominorum nostrorum, pro salute eorum supplicamus; quod & vos facere quoque debeatis b.

[2] Sanctus Speratus dixit: Si tranquillas præbueris aures tuas, [libere respondet S. Speratus,] dicam mysterium Christianæ simplicitatis: Saturninus proconsul dixit: Incipienti tibi dicere malum de sacrificiis nostris, aures non præbebo; sed potius jurate per ingenium * c dominorum nostrorum imperatorum, ut istius mundi lætitia perfruamini nobiscum. Sanctus Speratus respondit: Ego imperium hujus seculi non cognosco; sed magis illi fide, spe [& caritate] deservio Deo, quem nemo hominum vidit, nec videre potest. Facinus, quod legibus publicis & divinis comperitur esse damnabile, non feci. Si quid autem in publico egero de [eo] exactoribus publicis vectigalia reddo d. Imperatorem omnium gentium [Deum &] Dominum nostrum Jesum Christum agnosco. Querelas nulli intuli: sustinere non debeo.

[3] Saturninus proconsul ad ceteros ora convertit, & socios Sperati sic orsus * est dicens: [cujus exemplo excitati socii] Desinite hujuscemodi persuasionis cultores esse: quia Speratus illectus * est. Quoniam si vos habuerit ejus professio socios, nihilominus habebit & pœna. Sanctus Speratus dixit: Mala est persuasio falsum testimonium dicere; sic mala utique probatur concessio *, si contra divinis legibus agitur & publicis e, quibus vitæ humanæ ordo disponitur: Persuasio vero divinæ culturæ sectanda est potius, quam deserenda. Saturninus proconsul dixit: In præteritis jam ego admonui, ut hujus dementiæ non annuatis esse participes.

[4] Sanctus Citinus dixit: Non te a nobis aliud oportet audire, [fidem Christianam publice confitentur.] o proconsul, nisi ea, quæ socius noster Speratus confessus est. Scito enim quod non habemus alium, quem timeamus, nisi unum Deum & Dominum nostrum, qui est in cælo. Sancta similiter Donata adjecit: Honorem Cæsari quasi Cæsari reddimus; timorem autem & cultum Christo Domino præstamus. Vestigia vero venerabilis secuta est dicens: Hoc semper meditabitur cor meum & labia mea pronuntiabunt; Quia Christiana sum. Sancta vero Secunda similiter ait: Quod sunt Christiani, ipsum esse volo; a meorum sociorum professione nullo obstante recedo f.

[5] [S. Speratus spatium deliberandi,] Saturninus proconsul dixit Sperato sancto: Perseveras, ut video, esse Christianus. Sanctus Speratus dixit: Hanc perseverantiam Christianam non meis viribus, sed divino munere me habere confido: Proinde si vis fixam cordis mei scire sententiam; Quia Christianus sum, quidquid mihi ex suppliciis inferre volueris, libenter pro nomine Domini mei Christi sustineam * . In hac ergo confessione & ceteri martyres consenserunt. Saturninus proconsul dixit: Forsitan ad deliberandum spatium vultis accipere? Sanctus Speratus dixit: In rem tam bonam, quæ erit secunda deliberatio? Tunc enim deliberavimus nos culturam Christi non deserere, quando baptismi gratia renovati, & diabolo renuntiavimus, & Christi vestigia secuti sumus.

[6] [a proconsule oblatum respuit;] Saturninus proconsul dixit: quæ sunt, dicite mihi, res doctrinarum in causa & religione vestra? Sanctus Speratus dixit: Libri Euangeliorum, & epistolæ Pauli viri sanctissimi Apostoli. Saturninus proconsul dixit: Accipite moram triginta dierum, ut retractetis hujus sectæ confessionem. Forsitan ad deorum sacras ceremonias revertemini. Sanctus Speratus dixit: Nos triginta dierum spatium non petimus: Nam ipsi erimus post triginta dies, qui & hodie sumus; nec in triginta dierum mora poterit professio nostra in aliquo permutari. Sed potius optarem, te hoc spatium deliberandi accipere, ut de tam turpi cultura * idolorum, Christianæ religionis amator existeres. Ceterum si hoc non es dignus accipere, suspende moram: nam quales hodie nos cernis, tales nos post hanc induciam futuros esse non dubites.

[7] [quare cum sociis statim gladio occiditur.] Cernens proconsul Saturninus Sanctorum perseverantiam, decretum ex tabula recitavit: Speratum, Narzalum, Citinum, Donatam, Secundam, Vestigiam, & omnes, qui Christiano ritu vivere se confessi sunt, & quotquot oblatam sibi facultatem redeundi ad deorum culturam obstinanter * non receperunt, gladio animadverti placet. Sanctus Speratus dixit: Gratias Deo agimus. Narzalus dixit: Hodie martyres in cælo sumus: Deo gratias. Saturninus proconsul per præconem Sanctos jubet adduci, id est Speratum, Narzalum, Citinum, Venerium, Felicem, Aquilinum, Literatium, Januariam, Generosam, Donatam, Vestigiam atque Secundam: & sic venientes ad locum martyrii, gladio beatas Deo animas tradiderunt. Dominus vero Jesus Christus suscepit Martyres suos in pace; cui est honor, & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vitiosa est constructio, cujusmodi plures hic occurrunt; quod semel monuisse sufficiat, dummodo sensus intelligatur.

b In Ms. Toletano hæc postrema proconsulis Saturnini responsio transcriptoris incuria bis repetebatur, de quo visum est lectorem monere, quia nos eam semel omisimus.

c Ita etiam legit Ms. Augiense, a Mabillonio & Ruinartio editum. Arbitror tamen potius legendum esse genium ob ea, quæ in Annotatis ad Acta præcedentia ex Tertulliano diximus.

d Hic sensus, in Ms. Toletano perturbatus, ex codice Colbertino sic fuit restituendus.

e Vitiosa iterum syntaxis, quæ etiam in codice Colbertino invenitur.

f Nullo obstante idem hic valere opinor, quod ob nullum obstaculum; nisi forte cum Ruinartio malis suspicari, quod legendum sit nullo instante vel momento.

* al. Carthaginis

* al. assensum

* al regnum

* al. regnum

* al. adorsus

* al. inlectus

* al. consensio

* lege sustinebo.

* an non potius cultore?

* al. obstinare

DE S. ATHENOGENE MARTYRE
SEBASTE IN ARMENIA.

Forte sub Diocletian.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Athenogenes martyr, Sebaste in Armenia (S.)

AUCTORE I. B. S.

§ I. Unde & quo die S. Athenogenes in Fastis sacris Latinis primum innotescere cœperit.

Inclytum aliquem Sanctum, Athenogenem nomine, insigni eruditione & martyrii gloria celebrem fuisse, nemo certius docere nos potest, quam e Græcis Patribus magnus Cæsareæ in Cappadocia episcopus S. Basilius, [Ex solis S. Basilii verbis,] cujus de S. Athenogene insigne exstat testimonium a Baronio in Martyrologio Romano relatum ad diem XVIII Januarii, atque uberius paulo in notis, ejusdem diei textui subjunctis. Ex præfato Martyrologio ipsum in Acta nostra transtulit operis totius primus conditor Bollandus ad dictum diem, nihil habens, quod Baronii verbis superadderet, cum certum sit, nullum alicujus nominis S. Athenogenem Latinis Fastis, Martyrologiis aut scriptoribus aliis umquam notum fuisse, præterquam ex solo jam dicto S. Basilii loco, unde Baronius eum primus accepit & in Martyrologium retulit, hac formula: Ibidem (in Ponto) S. Athenogenis antiqui theologi, qui per ignem consummaturus martyrium, hymnum lætus cecinit, quem & discipulis scriptum reliquit. Porro S. Basilii verba, ex libro ejus de Spiritu sancto ad Amphilochium cap. 29, hæc sunt: Quod siquis, inquit, novit Athenogenis hymnum, quem tamquam aliud aliquod valedictionis munus, discipulis suis reliquit, festinans jam ad consummationem, quæ fit per ignem, is novit & Martyrum sententiam de Spiritu sancto. Ubi vides Sanctum laudari, non ut personam mere privatam, sed ut virum in aliqua dignitate positum, utpote cujus auctoritatem adducit Basilius tamquam ferme irrefragabilem.

[2] Recte an perperam ex citato S. Basilii textu S. Athenogenem, [a Baronio acceptus est S. Athenogenes,] Martyrologiis omnibus eatenus plane incognitum, Romano addendum censuerit Baronius, hic operosius dirimendum non suscipio; id nostrum est, res implexas, ubicumque in Vitis Sanctorum, Martyrologiis & historia ecclesiastica recurrunt, quo possumus conatu & diligentia exponere, quod in Eminentissimo Annalium Ecclesiasticorum parente aliquando desiderari, nemo mirabitur, qui immensam operis ejus molem, a nemine ante ipsum pertentatam, attentius consideraverit. Neque vero ex codicibus Hieronymianis, sibi prorsus incognitis, Athenogenis nomen mutuari ei liberum fuit; quos tametsi novisset, obscurum aliquem Martyrem, majori cohorti XXIV Julii iis insertum, cum Athenogene S. Basilii XVIII Januarii confundere haud potuisset. Audiatur ejus ad Martyrologium Romanum, dicto jam XVIII Januarii notatio, his verbis concepta: De quo exstat, inquit, egregium S. Basilii elogium in libro de Spiritu sancto ad Amphilochium cap. 29, qui eum & in testimonium citat de divinitate Spiritus sancti. Fuit & alius ejusdem nominis Sebastenus episcopus, de quo suo loco inferius. Quæ deinceps conjicit de Athenagora cum S. Athenogene confundendo, nec ipse asserere audet, nec Bollandus admittenda censuit. Baronii annuntiationem excutiamus.

[3] [18 Januarii ab ipso signatus,] Ex ea imprimis patentissime liquet, non habuisse ipsum Martyrologum ullum Latinum, quem sibi præluxisse ostenderet; ne quidem Græcum Menologium a Cardinale Sirleto versum, quo alias nimis quam liberaliter usus est, utiturque etiam die præcedenti, XVI Julii, dum S. Athenogenem Sebastenum, tamquam a priori distinctum, in eodem Romano disertissime signat, & novis notationibus illustrare conatur. At neque is S. Athenogenes pro XVI Julii Latinis usquam notus fuit præterquam apud Galesinium, Baronii nonnumquam præmonstratorem, atque in augendis Martyrologiis primam eo tempore palmam promeritum, sive Sanctos ex famoso suo, toties convulso codice, sive aliunde accerseret. Ita ille hoc die legit: Sebastæ, S. Athenogenis episcopi & martyris. Hic Diocletiano Imperatore, ob fidei cultum a Philomarco præside comprehensus, multiplici tormentorum genere affectus, demum securi percussus, ad martyrii palmam pervenit. Sic vero in notationibus candide fatetur: De quo Metaphrastes scribit; nos vero, quod in Martyrologium retulimus, a Græcis hausimus, qui ei socios martyres adjungunt discipulos ejusdem decem.

[4] [arrepta occasione a Martyribus Ponticis;] Audivimus Galesinium, præter quem de S. Athenogene, eodem die XVI Julii, solus Molanus, in posterioribus editionibus, ex Græco Horologio auctis, meminit, ast nec ipsi nec aliorum ullus, quod equidem sciam, sanctum Athenogenem die XVIII Januarii collocarunt, excepto solo Baronio; cujus rei causam si inquiramus, nempe cur tali die Sanctum istum annuntiaverit; nulla alia, saltem verosimilis, occurret, nisi quod existimaverit, Basilium de Sancto aliquo, ad Pontum spectante locutum, unde oblata de Ponticis Sanctis Moseo & Ammonio ad præfatum diem XVIII Januarii occasione, S. Athenogenem Basilianum ibi potius quam alibi consignandum putaverit, quamquam de cetero S. Basilius Athenogenis sui, nec patriam, nec ætatem nec dignitatem, nec martyrii palæstram vel remotissime indicet. Satis apposita est Castellani observatio in suo Bimestri primo Martyrologii Romani cum notis edito, ad XVIII Januarii pag. 332, ubi præmissa Dertonensium facta, ut ipse ibidem vult, electione diei XIX Januarii, ut accepta occasione Ammonii Pontici synonymum aliquem sanctum suum Episcopum collocarent, subdit, provinciam Ponticam, in qua Moseus & Ammonius passi fuerant, ansam præbuisse Baronio, ut ipsis subjiceret S. Athenogenem, qui ibidem etiam passus fuerit. Notatio ad ipsum spectans invenietur natali ejus die XVII Julii.

[5] Promissam eam notam, ceterasque ad sequentes Martyrologii Romani menses, [tametsi S. Basilius de patria non meminerit.] morte præventus, edere non potuit Castellanus, neque quid ea de re distinctius senserit, aliunde colligere nos potuimus, cum ad ejus manuscripta accessus nobis non pateat: id satis certum est, ipsum non nisi unicum sanctum Athenogenem agnovisse, eumque, uti breviter in Martyrologio suo universali insinuavit, non præcedenti XVI, sed hac XVII recolendum, quidquid Menologium a Cardinale Sirleto versum, & Græci aliqui alii aliter senserint. Pro utriusque identitate stat etiam Tillemontius nota 13 in Persecutionem Marci Aurelii tomo 2, pag. 632, ubi dubia sua sic exponit, ut mentem satis aperte exprimat, hoc fere modo: Signatur, inquit, XVI Julii sanctus aliquis Athenogenes Corepiscopus, apud Sebasten cum nonnullis aliis sub Diocletiano capite plexus: exstantque eorum Martyrum Acta, Metaphrasti adscripta, quæ nullam veritatis speciem præ se ferunt. Baronius asserit, non esse istum S. Athenogenem a S. Basilio memoratum; quod quidem recte ait, si verum est, quod Sebastenus iste, non flammis consumptus, sed decollatus fuerit. At cum tota ea decollatio fundetur in auctoritatibus momenti perexigui; credibilius est, non esse nisi unum eumdemque Sanctum, quam ut admittamus, Martyrem tam inclytum, a S. Basilio laudatum, universæ Ecclesiæ mansisse omnino incognitum.

[6] Præter Tillemontium & Castellanum, qui rem satis obiter tangunt, [Unusne an duo fuerint Sancti synonymi,] neminem reperi qui eam controversiam vel a longe examinandam susceperit, cum tamen disquisitionem aliquam mereri videatur, eo saltem conducentem, ut perpensis rationum auctoritatumque momentis, paulo clarius patescat, an gemini Athenogenes admittendi sint, an potius in unum unicum confundendi; dum argumenta non occurrunt, quæ satis suadeant, in Ponto unum, alterum Sebaste in Armenia, si Actis credimus, Corepiscopum, cum decem sociis discipulis admittendum esse. Atque huc spectabunt potissimum tres articuli seu propositiones, quas in dubium revocari solide posse, non existimo. Et primo quidem indubitatum videtur, S. Basilium in brevi sancti Athenogenis elogio, nec per umbram indicare, cujas is fuerit, qua in dignitate constitutus, ubi, quo tempore vixerit, aut sub quo tyranno passus sit. Non minus item patet, nec Baronium quidquam ad ea spectans, scire potuisse, ut proinde incertissimum sit, an Pontum umquam viderit, aut in eo martyrium fecerit S. Athenogenes. Ut articulum tertium suscipio, omnibus qui Græcas tabulas ecclesiasticas vel a limine salutarunt, evidens esse, quod Athenogenes aliquis, ut patria Ponticus, in eorum notitiam numquam pervenerit.

[7] Primam propositionem admittere cogitur Baronius ipse, [an potius unicus, hic disquiritur.] dum tomo 2 Annalium ad annum 196, num. 7, sic habet: Porro licet Athenogenis martyrii natalis dies in tabulis ecclesiasticis certus adscriptus habeatur, nempe Januarii decima octava die, tamen quo tempore martyrium subierit, incompertum habetur. Quæ, qualis, & unde orta sit ea natalis diei S. Athenogenis certitudo, jam satis ostendimus; rectius dixisset Baronius, omnia de Sancto incomperta esse præter ea sola quæ de eo S. Basilium prædicasse diximus, ex quibus id unice habetur, quod doctrina Catholica & martyrio illustris fuerit. Æque certa est propositio altera, cum præter S. Basilium nullus uspiam citetur qui de S Athenogene usquam meminerit. Tertiam, pœnam libri, ut aiunt, subire oportet, statimque patebit ad oculum, Græca omnia Synaxaria, Menæa, Menologia, & quidquid apud ipsos sacri est, non alium novisse Athenogenem, præter eum qui ex Metaphrastica oratione deformatus est, a qua id saltem haberi videtur, quod hoc die martyrii coronam acceperit, fortasse in ipsa urbe Sebastena, vel, si ita vis, in Pedachthone, inde non procul, de quo tantopere laborandum non video, modo ex tam incerta circumstantia Metaphrastica; Sanctus ipse geminandus non sit. Jam Græcos audiamus.

§ II. Apud Græcos solum signatus est S. Athenogenes Sebastenus hoc vel præcedenti die.

[Sanctus iste Athenogenes,] Sequitur modo ut dispiciamus, utrum ex sacris omnibus Græcorum tabulis sufficiens inferatur distinctio, ut duo potius censeantur sancti Athenogenes, quam solus & unicus. A Baronio incipimus, sic ex Menologio Sirleti XVI Julii Sanctum annuntiante: Sebaste in Armenia, sanctorum martyrum Athenogenis episcopi, & decem discipulorum ejus, sub Diocletiano Imperatore. Tum vero ita in subjecta notatione observat: Agunt de iisdem hac die Græci in Menologio; Metaphrastes autem descripsit horum Acta, refertque die sequenti, dissentitque a ceteris, dum ait, eum in pace absque gladio quievisse in Domino: cum tamen post multa tormenta, una cum ceteris capite truncatus in dicto Menologio conscribatur. Quod de Metaphrastis dissensione hic memorat Baronius, vereor equidem ne memoria lapsus sit, aut textum non integre, saltem minus attente legerit: ait quidem Legenda apud Lipomanum, Surium atque in nostro exemplari Græco in multa pace quievisse; ast etiam disertissime ubique affirmat gladio fuisse percussum. En verba ipsa Græca, Latinæ versioni ad amussim respondentia; ἐκρούσθη τῷ ξίφει, καὶ οὕτως ἀπέδωκεν τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ἐν πολλῇ εἰρήνῃ: gladio percussus est, & sic spiritum reddidit in multa pace. Sed hæc obiter indicasse sit satis.

[9] [in Menologio Basiliano,] Ad quæstionem, quam præ manibus habemus, magis spectant sequentia annotationis Baronianæ verba: Diversus plane hic ab illo Athenogene, quem constat, S. Basilii auctoritate, per ignem martyrium consummasse; de quo superius actum est. Nimirum diversitas martyrii palmaris fuerit ratio, cur Sanctos binos synonymos Baronius asserendos putaverit, quæ an rem satis evincat, tum patebit clarius, dum Græcorum Acta & elogia fidelissime proposuerimus. Habe primum totius passionis breve compendium ex Basilii Menologio, cujus mensem Julium Græce excusum habes ad calcem tomi primi dicti mensis, ut sæpe alibi monuimus. Sic ibi legitur: Athenogenes sanctus Christi martyr, origine erat Sebastenus, imperante Diocletiano. Cum autem a præside una cum decem discipulis suis comprehensus esset, & multa tormenta cum ipsis perpessus propter dilectionem erga Christum, tandem gladio vivendi finem accepit. In his & sequentibus verbatim fere consonant Menæa impressa, in eo tamen Actis conformiora, quod præsidis Philomarchi nomen exprimant, ut satis pateat, ex eadem prorsus scaturigine omnia profluxisse; at cetera Basiliani elogii verba prosequamur, quibus tota Actorum medulla continetur. Sic plane habent:

[10] Dicitur autem, priusquam comprehenderetur, in monasterium digressus, [aliisque Græcis tabulis hoc vel præcedente die relatus,] discipulos non invenisse, prius quippe jam capti erant: cervæ vero, quam in monasterio nutrierat, sibi occurrenti bene precatus, oravisse, ut ne a venatoribus vel ipsa vel hinnuli caperentur; sed ut quotannis, in memoriam ejus, tam ipsa quam propago ex ipsa nascitura, adducerent unum hinnulum; quod & factum conspicitur: nam post lectionem sanctorum Euangeliorum cerva in ecclesiam ingredi visa, ac hinnulum suum offerre Sancto, & rursum egredi: quam hi, qui ibidem congregantur, mactantes, lautum agunt diem ad gloriam sancti Martyris & honorem. Utrum hæc omnia ex Metaphrastis, vel cujuscumque alterius paraphrastis fide, satis prudenter & tuto admitti possint, pluribus non disputo; id verum est, ut jam dicebam, præcipuam Actorum S. Athenogenis medullam hisce comprehendi, quibus diutius immorari operæ pretium non existimo: nunc alias græcas tabulas, Menæa manuscripta, Kalendaria & Ephemerides percurrere licet, quamvis inde nihilo plus substantiæ educi posse, perspectum habeam. Præcipua ordine enumeremus, sive hoc die de Sancto agant, sive die præcedenti.

[11] De Menæis excusis & Menologio vulgato satis dictum est. [ubique idem indicatur,] Agunt de S. Athenogene manuscripta nostra pleraque omnia, Typicum editum sancti Sabæ, Supplementum ad Menæa Græca ex Synaxario Sirmondi, atque Ms. Chiffletii, & Menæa Bibliothecæ Ambrosianæ, cum citato superius Horologio Græco & Maximo Cytherorum episcopo. Adde Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum Romæ impressum 1624, & pro Majoribus nostris Romæ versum, item Slavo-Russicum, atque Ephemerides Græco-Moscas ante tomum I Maii, ubi in figurato notari dicitur solis initialibus litteris: in metrico ita expressus:

Ὀξὺ Ἀθηνογένην ξίφος ἔταμην ἑξ δεκάτῃ τε.

Ensis Athenogenem decima sextaque peremit.

Uti hic, sic in ceteris omnibus sola ferme passio seu capitis detruncatio expresse enuntiatur, ut minime dubites, quin ex præfatis Actis, sive ea Metaphrastes, sive quis antiquior adornaverit, recepta ista apud Græcos annuntiatio processerit, non majori proinde auctoritate nixa, quam scaturigo ipsa unde promanasse ostenditur.

[12] Porro in ea tota Metaphrastica narratione, utut pleraque displiceant, [Sebastenus episcopus sen corepiscopus.] id certe tolerari posse videtur, S. Athenogenem, forte Sebastenum origine, ibidem verosimiliter episcopum, vel, ut Acta, corepiscopum fuisse; discipulos, si ita vis, ut erat vir doctissimus non minus quam sanctissimus, habuisse, & cum iis martyrium gloriose subiisse; quorum omnium nihil est quod S. Basilii dictis repugnet; ut proinde eo usque nihil prorsus impediat, quo minus unus idemque esse possit Athenogenes Basilianus cum Metaphrastico, etiamsi stupenda illa omnia, dicam an inepta, miracula quis admittenda contenderet, quæ quanti æstimanda sint sequenti paragrapho perpendemus; quo nos ducit Actorum seu passionis examen, ex quo quid verosimilius concludi possit, facilius intelligetur, relicta cuique aliter sentiendi plenissima libertate: neque enim a Sanctis synonymis adoptandis, tametsi plures forent, ullo modo nos abhorrere, ex toto opere perspicuum est; id hoc paragrapho probandum suscepimus, solum S. Athenogenem, episcopum & martyrem Sebastenum, in vulgatis Græcorum ecclesiasticis tabulis signatum reperiri; de quo quærimus, utrum a Basiliano eum distinguere necesse sit.

§ III. Ex Actis Metaphrasticis, nullius vel perexiguæ fidei, non probatur geminus fuisse.

[Identitatem non evertunt,] Superest igitur præcipua, quæ opponi hic possit, & peremptoria quodammodo difficultas, quod jam laudatus in tabulis græcis S. Athenogenes, Sebastenus episcopus seu corepiscopus, disertissime ubique dicatur capite plexus, seu gladio percussus, uti diserte legi diximus apud Aloysium tomo 6, apud Surium XVII Julii, atque etiam in ea quam nos curavimus Actorum Græcorum interpretatione, quam tanti non facimus, ut dignam judicemus quæ hic locum occupet, satis est, controversam periocham in qua quæstionis nodus vertitur, superiori paragrapho ex græco reddidisse. Atqui hæc gladii percussio ferme ex diametro pugnat cum iis quæ de suo Athenogene narrat magnus Basilius loco supra citato de Spiritu sancto ad Amphilochium cap. 29, cujus hæc etiam græca verba exhibeo ὁρμῶν ἤδη πρὸς τὴν διὰ πυρὸς τελείωσιν; consequens igitur est, quod inferebatur superius, ut diversus sit S. Athenogenes, quem S. Basilius tantopere celebrat, quemque ad diem XVIII Januarii a Baronio signatum diximus, ab eo quem proxime Græcos omnes tanto consensu colere ostendimus vel hoc XVII Julii vel die præcedenti.

[14] [Acta græca hic neglecta,] Ad hujus argumenti solutionem faciet Actorum qualiumcumque brevis analysis, ex qua apertius liqueat, omnia ad stuporem & prodigia, credulis hominibus mirabilia, quibus Græci abundant, fabricata esse. Vertimus nos ea latine, ut jam dici cœptum est, ex codice Vaticano signato num. 819, quæ etiam exstant in Biblioth. Taurinensi, contulimusque cum ea interpretatione quæ apud Lipomanum exstat & apud Surium, sicque convenire deprehendimus, ut verbis fortasse aut phrasi tantillum differant, in re ipsa omnino conveniant. Ea vero cum jam typis non semel data sint, ægre ferri haud poterit, quod hic a nobis negligantur. Exordium Actis illis non magis quam quibuslibet aliis proprium sic habet: Imperante Diocletiano magnus furor in Christianos grassabatur, adeo ut venirent in periculum quicumque pietati studebant. Turbabatur itaque universus orbis terribili Imperatoris insania. Plurimi autem alter alterum tradebant in mortem, pater filium, frater fratrem, amicus amicum, propter metum persecutoris. Porro civitatem Sebastenam ingressus est præses quidam, nomine Philimarchus, qui jussit tibicines ante se canere, & agitari cymbala, atque idolorum sacerdotes, coronas ferentes, peragere sacrificia. Tum vero pro tribunali sedens per præconem dixit &c.

[15] Diceres, ea tempestate præsides omnes non ad provinciarum aut urbium administrationem, [quæ non magnæ fidei esse,] sed ad meram Christianorum lanienam a Diocletiano deputatos fuisse. Certum martyrii tempus ex tota illa compositione nec per umbram eruitur. Si vero S. Athenogenis certamen ad persecutionis Diocletianeæ extremos annos pertinet, alium Armeniæ præsidem signant martyria paulo certiora apud Baronium ad annum 311, num. 20 & aliis, ut si eo reducenda sit Sancti nostri passio, Philimarchus ille præses vel Philomarchus, aut fictitius aut aliunde accersitus dici merito possit. Nec magis placet intrusus paulo post Cornicularius, nomine Nicolaus, qui ut S. Athenogenis accusator in scenam prodit. De Corniculariis agit Baronius in nota 2 ad XXI Augusti, locum eis tribuens, qui Nicolao isti non magnopere convenire videtur. Pedachthonis autem monasterium, seu locus quem aliqui archiepiscopis proprium fuisse volunt, an apud Sebasten vere exstiterit, hic disquirere, operæ pretium non est. Sociorum captivitas, absente magistro, hujus lamenta, occursus cervæ quæ ipsum deosculata sit, hujus mira benedictio, ultroneus Sancti ad præsidem accessus, secutaque inter hunc & Martyres colloquia, ea ratione nec concepta nec disposita sunt, ut pretii quidquam aut æstimationis toti isti historiæ adjungant.

[16] Sequuntur tormenta variis modis inflicta, usque ad cædem sociorum omnium, [ex adductis hic,] qua peracta, subjiciuntur nonnulla, quæ attentiori observatione digna censui. Sanctus Martyr rogavit præsidem dicens, precor te, præses, jube me deduci ad monasterium & ibi consummari. Jussit autem præses sic. Tum Sanctus alacri animo ductus cantavit; Deus ultionum libere fecit. Ut autem appropinquavit monasterio, occurrit ei cerva, & deosculata est pedes ejus. Dixit ad eam Sanctus, privata es fratribus, ecce privaris etiam eo, qui te enutrivit. Deus universorum seculorum non permittat ut quis dominetur tui, neque semen tuum capiant venatores, sed semen tuum ferat sobolem in memoriam nostram, & consummetur in laudem Dei. Cerva autem flens procidit ad pedes ejus: sed eam obsignans sanctus Martyr, dixit: vade in pace. Quam hæc apte & ad faciendam fidem ordinata sint, nemo non videt: audi porro quæ de eadem cerva inferius memorantur, his plane similia quæ ex elogio Menologii Basiliani retulimus: Cerva autem adest in commemoratione Sanctorum martyrum, adducens donum Deo hinnulum, & lecto Euangelio, appropinquat altari, spectantibus omnibus, & positis genibus suis orat, & relicto pullo revertitur in pace ad locum suum. Hinnulus porro consumitur in gloriam Dei & in honorem Sanctorum martyrum.

[17] [paucis speciminibus,] Eamdem venam sapit Sancti oratio his verbis ad Deum fusa: Da, Domine Deus, ut qui memoriam nostram peraget, indesinentem benedictionem consequatur. Omnibus etiam te per nos invocantibus, da gratiam, Domine, ut sive in errore inventi fuerint, sive in magna necessitate, vel in meticuloso judicio, vel in malis insomniis, & invocabunt nomen tuum Sanctum, Domine, in nomine servi tui, exhibe illis misericordiam tuam, Domine, & imple postulata ipsorum. Sic orante Sancto, facta est vox cælestis ad ipsum dicens; Gaude mi athletes Athenogenes, electe mi; hodie mecum eris in paradiso cum discipulis tuis. De gratia vero, quam a me postulasti, ecce dedi tibi petitiones tuas: quicumque rogaverit me in nomine tuo, & in quacumque domo memoria tui facta fuerit, liberabuntur ab omni afflictione & necessitate, & omnia peccata oblivioni tradentur. Vos electi mei eritis, præsidium omnium viduarum, & orphanorum alimentum; peregrinorum perfugium, pauperum dispensatio, infirmorum medici, malorum spirituum persecutores. Facta autem ad eum hac Domini voce, gladio percussus est, & sic spiritum Deo reddidit in multa pace … Peragitur vero eorum memoria juxta ritum Romanum XVII Julii. Hæc Legendæ verba, ut a me reddita latine sunt.

[18] [abunde colligitur.] Ex iis autem Actorum speciminibus bene expensis, satis, opinor, evincitur, Legendam istam totam, drama esse artificiose exornatum, pluribusque suppositionis notis sic depictum, ut ad historiam repudiandam, nihil prorsus deesse videatur; quibus recte perpensis, nemo prudens, cordatus nemo in dubium revocare ausit, quin sola S. Basilii auctoritas pluris facienda sit, quam Actorum & elogiorum farrago incondite & fabulose digesta. Unde id postremum asserere non vereor, verum S. Athenogenem per ignem martyrium consummasse, sive socios habuerit, sive secus; sive ipsi eodem sive alio mortis genere consumpti fuerint: an in ipsa urbe Sebastena, an inde non procul, definiendum non suscipio; certe unicum dumtaxat fuisse, ex jam allegatis satis patere existimo. Atque hæc de ipso dicta sufficiant. Quod vero ad citatum supra annum 311 memorat Baronius de S. Athenogenis reliquiarum translatione, ex Actis non parum suspectis S. Gregorii Armeni, nihil obest propositæ a nobis opinioni, undecumque delatæ fuerint; de qua re agi poterit dum prædicta sancti istius Gregorii Legenda ad diem XXX Septembris ex professo examinabitur.

DE S. GENEROSO MARTYRE
TIBURE IN LATIO.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Generosus martyr, Tibure in Latio (S.)

J. B. S.

Martyr inclyta S. Generosa inter Scillitanos Africæ pugiles hoc die merito celebratissima est, tum veterum tum recentiorum Martyrologiorum unanimi consensu laudata; at Sanctum hunc Generosum, apud solos Tiburtinos illustrem, [Tibure colitur,] nusquam alibi licuit reperire, ut fatendum omnino sit, a solo Baronio Fastis Romanis inscriptum fuisse: non primæ editioni quam anno 1586 vulgavit Plantinus, sed posterioribus anno 1608, & grandiori, cui Annotationes adjunctæ sunt, anno 1613 recusis, ex iis quæ ipse ante annum 1607, quo vivere desiit, imprimi curaverat. Id se observasse, haud obscure innuit Castellanus, dum Sancti istius annuntiationem, in ipso Romani textu, uncis hu jusmodi inclusit [Tibure, sancti Generosi martyris.] Frustra conatus sum antiquiores tabulas invenire in quibus S. Generosi nomen consignaretur; neque vero alias adhibuit aut allegavit laudatus Baronius, præter eas quas Tiburtini suggesserant, ita paucis in suis Notationibus observans: De eo tabulæ ac vetera monumenta ecclesiæ Tiburtinæ quæ accepimus. Hujus venerandum corpus asservari sub majori altari ecclesiæ S. Laurentii ex iisdem didicimus.

[2] Baronium secutus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem verbis paulo pluribus, [solo nomine cognitus.] sed tantumdem significantibus de S. Generoso meminit: Generosus, Tibure in Sabinis martyrio coronatus, ibi habetur in honore, licet cujas fuerit, quove tempore passus sit, incompertum habeatur. Corpus illius in æde S. Laurentii (quæ cathedralis est) sub ara maxima, una cum corpore S. Severini monachi & confessoris pie asservatur: cujus natalis hac die ab ecclesia Tiburtina recolitur. Nihil magis explicat annotatio: Ejus meminit præter Baronium … Fulvius Cardulus presbyter ex Societate Jesu in suis notis & digressionibus in Passionem SS. martyrum Getulii & Sociorum Nimirum paucula Carduli verba (ex pag. 121) cum Baronianis connectit Ferrarius, de suo adjiciens Tibure coronatum esse, quem forte ex Romanis cryptis verosimilius accersivisset. De ipsa Tiburtina notissima urbe (vulgo Tivoli) non est quod hic agam; longe illustriorem eam reddidere gloriosi fratres Martyres cum Symphorosa matre, quorum certamen die sequenti illustratur. De celebri ea olim civitate, seu gentili seu Christiana, fuse & eleganter descripta, citari potuit noster Cardulus, potius quam de rebus ad S. Generosum spectantibus, longa oblivione, dicamus ignorantia, hactenus sepultis.

DE SANCTIS MARTYRIBUS MAMMA, EMASIA, NAZARIO, MAXIMO, PAULO, TITIANA, NESIA, SIRIANA, EUTATO; ET FORTE JUSTINO ET NONNO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Mammas Martyr (S.)
Emasia Martyr (S.)
Nazarius Martyr (S.)
Maximus Martyr (S.)
Paulus Martyr (S.)
Titiana Martyr (S.)
Nesia Martyr (S.)
Siriana Martyr (S.)
Eutatus Martyr (S.)
Justinus Martyr (S.)
Nonnus Martyr (S.)

J. B. S.

Gloriosissimos Scillitanos Martyres, de quibus proxime actum est, non nisi collo quodammodo obtorto ex Hieronymianis apographis educi cum Florentinio observavimus, quos nihilominus asseruimus, Actis genuinis magis fisi quam corruptis codicibus, e quibus tamen duodena nomina colligi possunt: at certe tam confusa & contorta sunt omnia, ut quid amanuenses de reliquis voluerint, ferme divinandum sit. In re tam ancipiti nihil mihi superesse visum est, quam ut ceteros omnes, dispersos quodammodo Martyres in unam classem componerem ex vetustiori codice Epternacensi, aliis paulo minus infecto, nempe qui confusionis non nihil tollat scribendo Emasiæ (codex Blumianus Inansiæ) pro in Asia; & pro Persyrianæ codicis Lucensis, substituat cum Blumiano Sirianæ seu Syrianæ. Mammas seu Mamas (sive virum indicet sive corrupte feminam) ab aliis in eo codice non separatur, quod mihi æque ac Florentinio præplacet. Addidi reliquis Justinum & Nonnum qui in codice Corbeiensi Marcello Mediolanensi perperam consociati videntur, & quidem Justinus aliis iterum ibidem immixtus, de quo tamen alii codices neque de Nonno meminere. Meneolampum & Zosimum ejusdem codicis prætereundos censuimus. Detur nobis hic venia in exemplarium omnium depravatissimis lectionibus.

DE S. MARCELLO MARTYRE
MEDIOLANI IN INSUBRIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Marcellus martyr, Mediolani in Insubria (S.)

J. B. S.

In jam dictis Hieronymianorum turbatis hoc die textibus nulla annuntiatio minus corrupta occurrit, quam hæc codicum fere omnium: In Mediolano, natalis S. Marcelli. Minus corrupta, inquam, nam integram dicere non ausim; est enim ita aliis Sanctis præsertim Scillitanis commixta, ut quasi studio interposita videatur. Et quidem in codice Lucensi, Epternacensi & nonnullis minoribus solus Marcellus signatur, cui Corbeiensis Justinum & Nonnum socios nescio unde acciverit, a nobis hic rescissos, quod plane suspicemur, perperam adjectos esse, aut saltem Mediolanenses dici non posse. Quid? Quod nec omnino inverisimile putemus, indicari hic Marcellinam, de qua etiam hoc die agitur, S. Ambrosii sororem, mutato, ut non semel in hoc laterculo fit, personæ genere, decurtataque appellatione; quamvis id certo asserere non audeamus.

DE S. HYACINTHO MARTYRE
AMASTRIDE IN PAPHLAGONIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti Martyris cultus, elogia, & Acta.

Hyacinthus martyr, Amastride in Paphlagonia (S.)

AUCTORE G. C.

Amastris inclyta olim Paphlagoniæ civitas, de cujus origine, situ & episcopatu fuse actum est XXI Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Georgii episcopi Amastreni, primam lucis usuram & gloriosam martyrii palmam sancto Hyacintho dedit, [Antiquus S. Hyacinthi cultus apud Græcos,] sacrosque civis sui cineres postmodum religiose venerata est, uti in ipsis Actis huic Commentario subjungendis legimus. Ex sacris Græcorum monumentis patet, quam celebris quondam fuerit hujus Martyris cultus: nam Menologium a Genebrardo editum, Horologium, Epitome Menologii, Typicum S. Sabæ, Menæum Chiffletianum, aliaque Græcorum Synaxaria die XVIII Julii annuam illius memoriam celebrant. Unde mirum est, Martyrem adeo illustrem a Menæis impressis & Maximo Cytherorum episcopo prætermitti. Transiit tamen ejus commemoratio in Menologium Slavo-Russicum, quod a prænobili Barone Sparwenfeldio latine versum eodem die sic eum annuntiat: S. Martyris Hyacinthi Amastridensis, qui post multa tormenta & dentium effractiones moritur in carcere. Aliud vero Synaxarium Ruthenorum, a Georgio David Societatis nostræ missionario Moscuæ anno 1688 Latine versum, hac eadem die sic habet: Sancti martyris Hyacinthi in Volmastria. Puto legendum in Amastride; nisi forte hæc urbs ita Russice appelletur, quod ignoro.

[2] Synaxarium, jussu Basilii Imperatoris collectum, prolixiori S. Hyacinthum ornat elogio, [ex Synaxario Basilii Imperatoris,] quod post nostrum tomum I Julii Græce editum sic Latine reddo: Hyacinthus Christi martyr piis ortus parentibus, filius fuit Theocliti & Neonillæ sub Heraclio episcopo Amastridis. Qui quidem nomen ab angelo accepit, ac triennis Christi invocatione puerum mortuum excitavit. Crescente vero per ætatem virtute, usque ad senectutem pervenit, cum interim fecisset multa mira opera; videns idololatras arborem superstitiose colentes (erat autem ulmus inanis & quasi exhausta) excidit eam Comprehensus igitur ad principem & Amastrenæ urbis magistratum ductus fuit, illique vehementer verberato evulsi sunt dentes: etiam ligatus funibus extra urbem tractus, acutisque arundinibus punctus est. Postea in carcerem conjectus spiritum Deo tradidit. Reliquiæ illius collocatæ sunt in ipsa urbe, scatentes perpetuo medelis. Brevi hoc elogio quædam continentur, quæ in prolixioribus Actis non leguntur. In iis enim nomina parentum non exprimuntur. Nulla etiam fit mentio de Heraclio Amastreno episcopo, uti nec de miraculo, quod S. Hyacinthus triennis patrasse hic dicitur. Præterea arbor, quæ in hoc elogio vocatur ulmus inanis & quasi exhausta, in Actis nostris num. 4 nuncüpatur lotus pulcra aspectu & grata frondium compositione luxurians.

[3] [aliisque Mss. Græcorum Menologiis,] Huic elogio ferme consonant Excerpta nostra Mss. ex Menæis Bibliothecæ Ambrosianæ, quæ matrem S. Martyris Theonilam, & episcopum Amastrenum vocant Heraclitum; principem vero Amastridis Canstricium. In fine autem adduntur sequentia: Λέγεται παράδοξον καθ᾽ ἕκαστον χρόνον ἐν τῇ μνήμῃ αὐτοῦ συμβαίνειν αὐτῷ· Ὑπὸ γὴν γὰρ ὄντος τοῦ τάφου, ἐν ᾧ τὸ τίμιον αὐτοῦ ἀπόκειται λείψανον, ὑμνοδίας παρὰ τῶν συνελθόντων καὶ δεήσεως γινομένης, ἁναδίδοται χοῦς, ὅνπερ ἐπίσκοπος ἔν τινι σκεύει δεχόμενος ἰερῷ τοῖς συνελθοῦσιν διανέμει εἰς ψυχῶν καὶ σωμάτων θεραπείαν καὶ ἴασιν. Id est: Dicitur singulis annis in illius commemoratione mira res per ipsum evenire: nam infra terram existente tumulo, in quo venerandæ illius jacent reliquiæ, dum ab iis, qui convenerunt, hymni & preces canuntur, egeritur pulvis, quem episcopus in sacro quodam vase suscipiens distribuit advenis ad animarum ac corporum medelam ac sanationem. Ejusdem miraculi meminerunt Acta nostra num. 20. Posteriori huic elogio seu Vitæ compendio simile admodum est supplementum Ms. ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii collectum, in quo episcopus Amastridis appellatur Heraclides, & præfectus ejusdem urbis Canstridius. Præter alias quasdam levioris momenti discrepantias isti elogio præmittuntur hi duo versiculi:

Ὡς ὀσφράδιον ὑακίνθινον, Λόγε,
δέξαι τὸν Ὑάκινθον αὐτῷ καλάμῳ.

Ut gratum odorem floris hyacinthi, tuum
Sic, Christe, in ipsa arundine Hyacinthum accipe.

Satis manifesta hic est allusio ad nomen Sancti & florem hyacinthum. Dum autem de calamo vel arundine fit mentio, arbitror significari scapum seu caulem floris hyacinthini, & poëtam Græcum voluisse alludere ad supplicium acutarum arundinum, quibus idololatræ S. Martyrem pupugerunt.

[4] Quamvis in præcedentibus Græcorum Fastis hic S. Martyr die XVIII Julii referatur, [& Martyrologio Romano ostenditur.] tamen in Menologio, quod ex Bibliotheca & interpretatione Cardinalis Sirleti vulgavit Canisius tom. 2 Antiquæ lectionis, sic legitur XVII Julii: Eodem die S. Martyris Hyacinthi apud Amastridem. Hic ad Castrisium præsidem & Amastridis urbis magistratus cum ductus esset, Christianam fidem professus verberatur vehementer, evulsisque dentibus per mediam urbem funibus trahitur, & acutis calamis vulneratur; postea conjectus in carcerem, Deo ipsi Spiritum commendavit. Ex hoc Menologio haud dubie transiit in Martyrologium Romanum, quod hac die sic habet: Amastride in Paphlagonia sancti Hyacinthi martyris, qui sub Bastritio præside multa passus, quievit in carcere. Ad hæc Martyrologii Romani verba notat Baronius, quod de eo agant etiam Græci hac die in Menologio, ubi & ejus passio describitur. Id autem intelligendum videtur de Menologio Sirletiano, cum superius citata Græcorum monumenta, & Additiones Usuardinæ secunda ac tertia vice a Molano editæ illum die XVIII Julii consignent. Nihilominus nos Romanum Martyrologium secuti, hac die eum collocavimus. Nunc de ipsius Actis pauca præfabimur.

[5] [De Actorum scriptore, & martyrii tempore disseritur.] Nicetas cognomento Paphlago, qui post medium seculi noni vixit, in laudem S. Hyacinthi martyris Amastreni orationem panegyricam composuit, in qua quidem gesta fortissimi athletæ rhetorica facundia exornat, sed nullam vitæ aut Passionis epocham indicat. Posset ea utcumque colligi ex elogiis supra relatis, si de episcopi vel præfecti Amastreni, illic memorati, ætate constaret. Sed cum eam hactenus frustra quæsiverim, nihil certi statuere possum, nisi quis me felicior illam alicunde eruerit. Castellanus quidem in suo Martyrologio Universali Martyrem nostrum hac hie annuntians notat in margine seculum IV. Sed cum nullum suæ assertionis argumentum afferat, & in hujusmodi epochis figendis non raro hallucinetur, ei sine testibus pronuntianti fidere non ausim. Quare martyrii tempus cogor indeterminatum relinquere, donec quis, ut dixi, illud ex antiquis monumentis probatum ostenderit. Nihil jam superesse video, nisi ut orationem panegyricam, a Niceta Paphlagone Græce conscriptam, & a F. Francisco Combefisio Dominicano ex Ms. codice Cardinalis Mazarini una cum interpretatione Latina Parisiis anno 1666 editam, hic denuo prælo subjiciamus.

LAUDATIO
AUCTORE NICETA PAPHLAGONE.
Ex editione Combefisii.

Hyacinthus martyr, Amastride in Paphlagonia (S.)

A. NICETA PAPHLAG.

CAPUT I.
Prologus, Sancti patria, adhortatio ad suos populares, ut idolatriam deserant.

Ἔπρεπεν ἄρα, πολλῶν καὶ τιμίων λίθων εἰς κατοικητήριον τοῦ Θεοῦ ἐν τῷ πνεύνματι συνοικοδομουμένων, καὶ ἐν αὐτῷ δοξαζομένων· καὶ γὰρ τοῖς τοιούτοις νοερὰ τοῦ Χριστοῦ πόλις καὶ ζῶσα καταρτίζεται καὶ συγκροτεῖται, καὶ τὸν ἱερόν τε καὶ θεῖον Ὑάκινθον συμπαρειλῆφται· τοσοῦτον ταῖς νοηταῖς τῆς ἁγιότητος χάρισι καὶ ἀγλαΐαις τῶν ὅλων σχεδὸν ἁγίων σαφῶς ὑπεραστράπτοντα, ὅσῳ καὶ χαριεστέρας ἁπάντων τετύχηκε προσηγορίας· παντοίαις γὰρ νηπιόθεν θαυμασιώτατος ἀναγόμενος ἀρεταῖς· πᾶσι δὲ θείοις τοῦ Πνεύματος συγκροτούμενος χαρίσμασιν· ἐν πολιᾷ δὲ βαθείᾳ λαμπρὸν καὶ περιφανὲς τὸ μαρτύριον ἀποδοὺς τῷ Θεῷ, λαμπρᾶς ὅτι μάλιστα καὶ τῆς ἀναῤῥήσεως καταξιοῦται.

[2] Τοιγαροῦν ἐπαινέσωμεν καὶ ἡμεῖς τὸν ἀξιεπαίνετον τοῦ Θεοῦ παῖδα τὸν ἀξιόθεον, τὸν ἀξιομακάριστον Ὑάκινθον; τὸν νοητὸν, καὶ τίμιον τοῦ Θεοῦ λίθον, τὸν ἔμψυχον, τὸν ζῶντα, τὸν νοερὸν, τὸν οὐρανίῳ τοῦ Πνεύματος φρονήματι οἷα λαμπρῷ καὶ οὐρανοβαφεῖ χρώματι κατακόρως οὕτω χρωννύμενον καὶ κλεἳζόμενον, ὡς μέρος καὶ αὐτὸν τοῦ στεφάνου τῆς δόξης τοῦ τῷ Παμβασιλεῖ πλακέντος ἀναδείκνυσθαι. Τοῦτον σήμερον κατὰ τὴν ἐτήσιον αὐτοῦ καὶ ἱερὰν μνημοσύνην, εἰς ὕμνησιν ταῖς ἐκκλησίαις προτιθέμενον τοῖς λόγων ἄνθεσι, κατὰ δύναμιν καὶ ἡμεῖς ἀναδησώμεθα· καὶ τῶν μαρτυρικῶν ἀγώνων γνησίως αὐτὸν μακαρίσαντες, καὶ τῶν τῆς μαρτυρίας ἐπάθλων διὰ ταῦτα κοινονήσαντες, αὐτῷ τε χρέως χαριέστατον ἀποδώσομεν, καὶ τῇ τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίᾳ τὴν ὀφειλομένην προσοίσομεν οἰκοδομήν.

[3] Ἐκείνῳ πατρὶς μὲν, ἄνω Σιὼν, λαμπρὰ πάντων ἁγίων νοερά τε μητρόπολις καὶ πιστή· πατὴρ δὲ ἀληθὴς, Θεός· μήτηρ δὲ, χάρις τοῦ Πνεύματος· τοσοῦτον δι᾽ ὕδατος ἀναγενώμενον ἄνωθεν ἐνδῦσα, καὶ τὴν ἐν αὐτῷ φυσικὴν εἰς ὑπερφυῆ μορφὴν μεταποιοῦσα καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας Θεοῦ, καὶ εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος προάγουσα Χριστοῦ, δοκιμώτατον ἐπὶ τέλει Μάρτυρα τοῦτον, καὶ ἀξιολογώτατον Κυρίῳ περίστησιν ἀθλητήν. Ἀλλ᾽ οὐδ᾽ κάτω πατρὶς ἄσημος· οὐδ᾽ ἀνώνυμοι καὶ ἀγεννεῖς τῷ Ὑακίνθῳ τοκεῖς. Ἀμάστρα δὲ τοῦτον ἐνφύσασα καὶ τιθηνήσασα, καὶ ὑπὸ γονεῦσιν ἐπισήμοις τε τοῦτον ἀναθρεψαμένη καὶ πιστοῖς, ἔλαθε τὸν αὐτῆς προβαλλομένη πολιοῦχον καὶ πολιστήν.

[4] Ἀμάστρα, τῆς Παφλαγονίας μᾶλλον δὲ τῆς οἰκουμένης ὀλίγου δεῖν, ὀφθαλμὸς, εἰς ἣν οἵτε τὸ βόρειον τοῦ Εὐξείνου μέρος περιοικοῦντες Σκύθαι, καὶ οἱ πρὸς νότον δὲ κείμενοι, ὥσπερ εἴς τι κοινὸν συντρέχοντες ἐμπόριον, τὰ παρ᾽ ἐαυτῶν τε συνεισφέρουσι, καὶ τῶν παρ᾽ αὐτῆς ἀντιλαμβάνουσι· πόλις, ἑώας τε πάσης λήξεως καὶ ἑσπερίου μεταξὺ κειμένη· οὐδενὶ μὲν τῶν ἀπὸ γῆς θαλάσσης ἀγωγίμων σπανίζεται· πᾶσι δὲ τοῖς ἐπιτηδείοις δαψιλῶς εὐθηνουμένη, οἰκοδομήμασί τε λαμπροῖς καὶ τείχεσι καρτεροῖς· ναὶ δὴ καὶ λιμέσι καλοῖς, καὶ οἰκήτορσιν ἄνωθεν περιφανεστάτοις κεχρημένη, ἑνὶ τούτῳ, τῇ εἰς τὸν Θεὸν εὐσεβείᾳ, μικρῷ πάντων ἀνθρώπων ἠλαττοῦτο. Καὶ σκοπεῖτε τὸ τῆς ἐκείνων ἀγνωσίας δεισιδαιμονίας βάθος· οὐ γὰρ ἐν ἀνθρώπων, ζώων τινῶν ὁμοιώματι τὴν τοῦ ἀφθάρτου Θεοῦ δόξαν ἐναλλάξαντες, ὥσπερ Ἑλλήνων καὶ Αἰγυπτίων οἱ πλείους, τὸ σέβας τοῖς δαίμοσιν ἀφοσιοῦντο, δένδρῳ δέ τινι τῶν παρ᾽ αὐτοῖς, λωτῷ μὲν καλουμένῳ, ὡραίῳ δὲ τὴν θέαν, ὡς εἰκὸς, καὶ εὐθαλῆ τὴν κατασκευὴν προσχόντες, καὶ τὸν ἀνόητον νοῦν ἀμέτρως καταθελχθέντες, καὶ ἡττηθένθες τῆς αὐτοῦ καλλονῆς, τοῦτο Θεὸν νενομήκασιν· ἱερεῦσί τε καὶ θυσίαις ἐξιλάσκεσθαι ᾤοντο δεῖν.

[5] οὕτως αὐτῶν ἀναισθησία κατευμεγεθοῦσα, τῷ ἀναισθήτῳ κατεδουλοῦτο ξύλῳ· ἔργον καὶ τοῦτο τῆς ἀπ᾽ ἀρχῆς ἀνθρωποκτόνου χειρός· ὃς ἐπειδὴ τῆς μιᾶς ἀληθείας καὶ μόνης συμπαρακινηθῆναι παρεσκεύαζεν, μυρίαις λοιπὸν ἀπάταις, καὶ δεισιδαιμονίαις πολυτρπωτάταις ἐλυμαίνετο. μὲν οὖν εἰρημένη πόλις ἔκ τινος θεοβλαβείας πατροπαραδότου, καὶ ἀτόπου προλήψεως ξυλολατροῦσα, τῆς ἀληθινῆς οὕτω διημάρτανε θεογνωσίας· οὐκ ἔμελλε δὲ ἄρα ὑπὸ τῆς τοῦ Χριστοῦ προνοίας παραμελητήσεσθαι, οὐδ᾽ εἰς τέλος αὐτῷ παροραθήσεσθαι· τὸ τίμιον δὲ τοῦτο, καὶ θεόφυτον εὐκαίρως ἐξανίσχει φυτόν· φυτὸν ζωῆς ἁγίας, καὶ ψυχῆς τελείας καὶ ἀληθείας Θεοῦ πλῆρες, κατὰ τοῦ τῆς πλάνης ἀνίστησι φυτοῦ.

[6] Τὴν μὲν οὖν ἐξ ἀρχῆς Ὑακίνθου τοῦ ἁγίου βλάστην, ἤτοι τὴν νηπιόθεν αὐτῷ παρεπομένην τοῦ πανσθενοῦς Πνεύματος ἐνέργειαν, καὶ τῶν θαυμασίων τὴν ἐπίδειξιν· οἶδεν γὰρ Σοφία ἀπὸ μήτρας αὐτῆς ἁγιάζειν τοὺς οἰκείους καὶ οὓς πρόεγνω δεξιοὺς αὐτῇ χρηματίζοντας, καὶ γνώμης ἑκουσιότητι τὸ βέλτιον αἰρετίσοντας, τούτοις ἅμα τῇ πρώτῃ συνεισιέναι πλάσει, καὶ τεκμηρίοις τισίν ἐστιν ὅτε τὴν μέλλουσαν παρασημαίνειν δόξαν· ταῦτα μὲν, ὡς οὐκ ἀνθρωπίνης προαιρέσεως, Θεοῦ δὲ καθαρῶς ἔργα καθεστῶτα, τοῖς ἱστορεῖν ἐθέλουσι παρήσομεν· δὲ, οὐκέτι μόνης τῆς χάριτος, ἀλλὰ καὶ τῆς ἀθλοφορικῆς ὁμολογουμένως προθέσεως καρπὸς, καὶ ἔργον τῇς ἐκείνου πίστεως ἄξιον, τοῦτό μοι δοκοῦν, ἐπαινετέον εἶναι, καὶ ταῖς θαυμασίαις τοῦ ἱεροῦ Μάρτυρος ἀνδραγαθίαις, τὰς φιλομάρτυρας διανοίας καὶ ψυχὰς ἑστιᾷν. Ἐπεὶ γὰρ τὴν πρώτην τε καὶ δευτέραν ἡλικίαν, καὶ καθεξῆς Μακάριος ἐν εὐσεβείᾳ τε πάσῃ καὶ ἔργοις τετελεκὼς δικαιοσύνης, εἰς πρεσβυτικὴν ἤδη μεθηλικίωσιν κατήντησεν, ὅσῳ μὲν αὐτὸς τῷ μακρῷ χρόνῳ πρὸς πᾶσαν Θεοῦ πίστιν κατωρθοῦτο καὶ ἀρετὴν, τοσούτῳ μᾶλλον οἱ παρανομώτατοι τῆς πόλεως κατὰ τοὺς πάλαι ἀπειθεῖς, τῷ εἰρημένῳ ἐμοιχῶντο ξύλῳ· καὶ αὐτοὶ μὲν ὡς Θεῷ, τούτῳ τὰς λατρείας ἐκτόπως θυσιάζοντες ἀνέφερον· αὐτὸς δὲ, τῷ ζήλῳ τῆς εὐσεβείας πυρπολούμενος, καὶ καθ᾽ ἑκάστην, ὡς εἰπεῖν, αὐτοῖς προσιὼν, παρηγγύα καὶ παρήγγελλεν.

[7] Ἄνδρες πολίται, λέγων, ὅσοις ἔμφρων ἐνέστακται λογισμός· δέομαι ὑμῶν ὀρθῇ κρίσει καὶ διακονίᾳ λελογισμένῃ κεχρημένοι, τοῖς ὑφ᾽ ὑμῶν πραττομένοις ἐπιστήσατε τὸν νοῦν· γνῶτε δὴ καὶ σύνετε τίνι λατρεύετε· καὶ τίνι τὸ σέβας, ὡς Θεῷ, προσαναφέρετε· τὸ ξύλον γὰρ τοῦτο, καθὰ καὶ τὰ λοιπὰ δένδρα πάντα, τῶν μὲν ἀψύχων σωμάτων καλλίονός ἐστι φύσεως, καθ᾽ θρεπτικῆς ὅλως καὶ αὐξητικῆς δυνάμεως εὐμοιρεῖ· χεῖρον δὲ ζώων πάντων, ὅτι πάσης αἰσθήσεως καὶ πάσης μεταβατικῆς κινήσεως ἀμοιρεῖ ὥσπερ δὴ καὶ τῶν ἀλόγων ἕκαστα ζώων, τῷ μὲν αἰσθήσεως, κινήσεως μετέχειν, τῶν φυτῶν τελειότερα δεικνύμενα· τῷ ἄμοιρα δὲ λόγου καθεστάναι, τοῦ ἀνθρώπου κατὰ φύσιν χρηματίζει χείρω· καὶ γὰρ οὐχ᾽ ὁμοιειδὴς κτίσις, οὐδ᾽ ὁμοταγῶς τὰ πάντα τῇ δημιουργῷ σοφίᾳ διατέτακται· ἀλλ᾽ ἐν παναρμονίῳ τὰ πάντα συστοιχίᾳ καὶ ἀκολουθίᾳ, ἀπὸ τοῦ βελτίονος ἐπὶ τὸ ἧσσον, καὶ ἀπὸ τοῦ ὁμοίου καὶ θεοειδοῦς, ἐπὶ τὸ πόῤῥω Θεοῦ καὶ ἀνόμοιον προάγει τὴν δημιουργίαν· ὡς ἂν μὴ ἀμέσως τοῖς τῶν ἔργων ἐσχάτοις, διὰ πολλῶν δὲ τῶν ἐν μέσῳ θεωρηθῇ, τὰς πρέπουσας προνοίας ἐπιβάλλουσα· τοῖς κάτωθεν δὲ πρὸς αὐτοῦ ἀνιέναι τὴν σοφίαν διὰ θεωρίας βουλομένοις, διά τινας ἀναβαθμοὺς προϋποβάλλουσα, καὶ τούτοις τὰς πρὸς Θεὸν ἀναβάσεις κατευθύνουσα.

[8] Διὰ τοῦτο πρῶτοι μὲν ἁπάσης τῆς ὁρατῆς κτίσεως ὑπὸ τῆς ἀκτίστου τῶν ὅλων αἰτίας, οἱ θεῖοι νόες εἰς τὸ εἶναι καταβέβληνται· νόες ἀσώματοι, θεοειδεῖς, φωτοειδεῖς, ἐν ἀρετῇ πρὸς τὸν ἀχρόνως αὐτοὺς ὐφιστῶντα τὴν ὁμοιότητα κεκτημένοι καὶ οἰκείωσιν· μετὰ τὸν νοῦν δημιουργεῖται λόγος, τῇ τοῦ ἀνθρώπου συγκατασκευαζόμενος οὐσίᾳ· σώζων μὲν καὶ αὐτὸς εἰκόνα τινὰ καὶ ὁμοίωσιν τοῦ πλάσαντος, ἧττον δὴ, κατὰ τὴν τῶν νόων ἰδέαν, διὰ τὴν τοῦ χείρονος μετοχήν· μετὰ τὸν λόγον δὲ, αἴσθησις, τῶν ἀλόγων ζώων τὸ ἰδιαίτατον, ὤσπερ ἐστὶ τῶν λογικῶν λόγος· μετὰ τὴν αἴσθησιν δὲ, ἁπλῆ φυτικὴ τέτακται ζωὴ, πάσης ὑφειμένη τῆς κτίσεως· μόνης δὲ τῆς ἀψύχου πάντῃ καὶ ὑλικῆς, ὃν εἰπόντες προέφθημεν τρόπον, καθυπερτεροῦσα.

[9] Εἰ οὖν οὔτ᾽ αἴσθησιν, οὔτε λόγον, οὔτε δὲ νοῦν, τὰ τῶν ποιημάτων κάλλιστα, τιμητέον ὡς θεούς· ποιήματα γὰρ, καὶ πάντα πρὸς δόξαν ἰδίαν τῶν πάντων παραγωγεὺς κατεσκευάσατο, πῶς τὰ μακρῷ τὴν φύσιν ἐκείνων ἀτιμότερα νομισθείησαν θεοί; πῶς δὲ τὸν λωτὸν τουτονὶ, γῆς ὄντα καρπὸν, καὶ ἐφ᾽ ἑνὸς μὲν ἐῤῥιζομένον τόπου, ἀνέμοις δὲ πᾶσι δονούμενον, πυρί τε καὶ σιδήρῳ κατὰ φύσιν ὑποκείμενον· πῶς τοῦτον Θεὸν, ἄδρες, οὐ φρίσσετε καλεῖν, θυσίαις τε καὶ σπονδαῖς τὴν ἀναίσθητον φύσιν οὐκ αἰσχυνέσθε τιμᾷν; εἰ γὰρ Θεὸς τοῦτο, καὶ πᾶν ἄρα ἄλσος Θεὸς ἂν εἴη· πάντα γάρ ἐστι φύσεως μιᾶς· ξύλα γάρ· εἰ δὲ τὰ ξύλα θεοὶ, πῶς ταῦτα ταῖς ἀξίναις ἐκκόπτοντες, καὶ τῷ πυρὶ τροφὴν ὑποβάλλοντες, οὐ κινδυνεύετε θεομαχεῖν; πολλῆς τοῦτο γέμει ἀλογίας, ὑπερβαλλούσης ἀναισθησίας βραχεῖ καὶ ὑποσάθρῳ ξύλῳ, καὶ ἀνονήτῳ πάντα προσανέχειν τε καὶ λατρεύειν ὡς Θεῷ· εἰ γὰρ οἱ τὸν οὐρανὸν αὐτὸν, καὶ τὸν ἥλιον, σελήνην τε καὶ ἀστέρων τινὰς θεοποιήσαντες, τά τε λοιπὰ στοιχεῖα, καὶ αὐτὸ σεβαζόμενοι τὸ πῦρ, ἔνδικον ἀπειλήφασι τὴν ὀργὴν, ὅτι οὐχ ὡς Θεὸν ἐδόξασαν ηὐχαρίστησαν τὸν τῶν ἁπάντων παραγωγέα τε καὶ συνοχέα, ἀλλὰ τοῖς αὐτῶν λογισμοῖς ματαιωθέντες, ἐλάτρευσαν τῇ κτίσει παρὰ τὸν κτίσαντα· πολλῷ μᾶλλον ὑμεῖς, οἱ τὸν τῆς κτίσεως ὅλης φυτουργὸν ἀφέντες, καὶ τῷ χαμαιζήλῳ τούτῳ φυτῷ τὸ φοβερὸν ὄνομα τῶν Θεοῦ καταψευδόμενοι, δικαίαν ἐφ᾽ ἑαυτοὺς ἕλκετε τοῦ καταφρονουμένου τὴν ἀπειλήν.

[10] Εἴ τι οὖν ἐμοὶ πείθεσθε, ἄνδρες πολῖται, εἴ τι μέλει τῆς οἰκείας σωτηρίας ὑμῖν, τὸ μὲν δένδρον τοῦτο ἐκκόψατε, καὶ εἰς πῦρ βάλλετε, ὅτι μηδ᾽ εἰς ἄλλό τι μὲν χρησιμεύει ὑμῖν· αὐτοὶ δὲ πᾶσαν τῶν ὁρωμένων τὴν κτίσιν ταῖς διανοίαις ὑπερβαίνοντες, πᾶσαν ἡμῶν ἕνεκεν γεγενημένην εἰδότες, καὶ χείρω τοῦ ἀνθρώπου κατὰ φύσιν οὖσαν, ἀλλὰ καὶ τὴν ὑπὲρ ἡμᾶς ποίησιν τῶν νοερῶν καὶ ἁγίων ἀφέντες οὐσιῶν· μᾶλλον δὲ δι᾽ αὐτῶν χειραγωγούμενοι πρὸς τὴν γνῶσιν τοῦ ὄντως ὄντος κατευθυνώμεθα Θεοῦ· ὃς μόνος ὢν ἀεὶ, καὶ ἀεὶ τὸν μονογενῆ Λόγον ἐκ τῆς ἰδίας οὐσίας ἀπαυγάζων, ὥσπερ ἥλιος τὸ φῶς, καὶ ἀεὶ Πνεῦμα ἅγιον σύμφυτον, τοῦ οἰκείου στόματος ἀμερίστως προἳέμενος. Οὗτος τῷ Λόγῳ μὲν αὐτοῦ ἐστερέωσεν τοὺς οὐρανοὺς, τῷ Πνεύματι δὲ, πᾶσαν τὴν δύναμιν τῶν ὑπ᾽ αὐτοῦ κτιζομένων καταρτίζεται. Οὗτος τὸν ἄνθρωπον πρῶτον κατ᾽ εἰκόνα ἰδίαν ποιήσας καὶ ὁμοίωσιν, καὶ ἐν τῷ παραδείσῳ τεθεικὼς, καὶ ἐντολὴν δεδωκὼς, ἐπειδὴ τῇ παραβάσει τῆς ἐντολῆς φθορὰν κατακέκριται καὶ θάνατον, οὐκ εἰς τέλος αὐτὸν ὑπερεῖδεν ἀπολλύμενον, ἀλλὰ λόγῳ καὶ νόμῳ καὶ προφήταις προπαιδαγωγήσας, ὕστερον καὶ αὐτὸν ἔδωκεν τὸν Υἱὸν ὑπὲρ ἡμῶν, ἐξ ἀπειρογάμου κόρης γεννώμενον, ἀνθρωπιζόμενον, βαπτιζόμενον, πειραζόμενον, σταυρούμενον, θαπτόμενον, τριήμερον ἀνιστάμενον, πρὸς οὐρανοὺς ἀναλαμβανόμενον· καὶ αὖθις ἐκεῖθεν ἥξειν προσδεχόμενον, καὶ σύμπαν τὸ πλάσμα παραστήσειν ἑαυτῷ, καὶ ἀποδοῦναι ἑκάστῳ κατὰ τὴν πρᾶξιν αὐτοῦ. Τοῦτον ὑμᾶς, φίλοι, Θεὸν εἰδέναι παρεγγυῶ· τοῦτον σέβεσθαι, τοῦτον θυσίαις πνευματικαῖς ἱλεοῦσθαι παραινῶ, τὸν ἐν Πατρὶ καὶ Υἱῷ, καὶ ἁγίῳ Πνεύματι θεορούμενον καὶ προσκυνούμενον· τὸν μόνον δίκαιον καὶ ζῶντα Θεόν· ὃς, ἀέναον κόλασιν καὶ πῦρ ἡτοίμασεν ἄσβεστον, τοῖς αὐτὸν μὲν ἀθετοῦσι τὴν κτίσιν δὲ θεοποιοῦσιν· ὃς οὐρανῶν βασιλείαν, ζωήν τε καὶ δόξαν αἰώνιον τοῖς πιστεύουσιν ἐπ᾽ αὐτὸν, δι᾽ ὕδατός τε καὶ πνεύματος ἀναγεννωμένοις, ἐπηγγείλατο.

[11] Τοιαὺταις θεῖος Ὑάκινθος παραγγελίαις, τοιαύταις ἀεὶ παραινέσεσιν, οὐκ ἀνιεῖ τοὺς ἐγγίζοντας αὐτῷ νουθετῶν, ἐλέγχων, παρακαλὼν, πᾶσι λόγοις καὶ τρόποις τῆς ἐκ τόπου δεισιδαιμονίας αὐτοὺς ταύτης ἀπαλλάττειν προθυμούμενος· ἤνυεν δὴ πλέον οὐδὲν· δῆμος γὰρ ἀλόγιστος καὶ θρασὺς, συνηθείαις κακαῖς καὶ πονηροτάταις· προλήψεσι δεδουλωμένος· δυσαγώνιστός τε ἔτι, καὶ τῆς ἐπὶ τὸ βέλτιον ἀνεπαίσθητος ἐπιστροφῆς· ὅθεν οἱ μὲν ἀναισθησίᾳ τὰ ὦτα βαρύνοντες, καὶ νῶτον διδόντες παραφρονοῦντα, κατὰ τὴν Γραφὴν, ὡς εἰκῆ ληροῦντος οὐκ ἠνείχοντο· οἱ δὲ καὶ μανίαις καὶ ζήλοις πικροῖς οἰστρηλατούμενοι, ὕβρεσί τε τοῦτον μυρίαις ἡμείβοντο καὶ ἀτιμίαις· καί ποτε μὲν χλευάζοντες, ποτὲ δὲ ὀνειδίζοντες· ἔστι δ᾽ ὅτε καὶ ἀπειλοῦντες αὐτῷ καὶ συνεπιτιθέμενοι, ἔβρυχον τοὺς ὀδόντας ἐπ᾽ αὐτόν. Τί οὖν ἄνθρωπος τοῦ Θεοῦ; οὐκ αὔταρκες οἴεται τὸ καθ᾽ ἑαυτὸν μόνον διορᾷν, ὅπως ἃν ἔχοι καλῶς, τῶν ἄλλων δὲ κακῶς ἐχόντων ὑπερορᾳν· οὐδὲ θρηνεῖν μὲν ὐπὲρ αὐτῶν ἡσυχῇ, καὶ ποτνιᾶσθαι πρὸς τὸν Κύριον, παῤῥησιάζεσθαι δὲ ὑπὲρ ἀληθείας ὑποστέλλεσθαι. Οὐδὲ λόγῳ μὲν καὶ διδασκαλίαις μόνον, ἔργῳ δὲ μὴ ἀνακόπτειν τῶν ἀφρονευομένων πειρᾶσθαι τὴν δυσσέβειαν, ἀρίστης εἶναι καὶ τελείας ἔργον ἡγεῖται διανοίας.

Sane decebat, cum multi iique pretiosi lapides in Dei habitaculum in Spiritu coædificentur, atque in eo celebri gloria habeantur (talibus enim intelligens vivensque Dei civitas ipsa perfecta construitur atque conflatur) sacrum pariter divinumque Hyacinthum una assumi; [Orator ad lapidem hyacinthum alludens,] tantum scilicet spiritalibus sanctitatis gratiis lætisque fulgoribus, cunctorum fere Sanctorum palam splendores vincentem, illisque præmicantem, quantum & gratius omnibus nomen obtinuit. Omni enim virtutum genere ab infantia Vir summe admirandus, provectus, cunctisque divinis Spiritus gratiis confertus, alta senectute claro illustrique Deo martyrio reddito, quam maxime splendido præconio donatur.

[2] Itaque nos etiam dignum laude Dei famulum laudibus prosequamur: Virum scilicet Deo dignum, [de Sancti nomine & festo præfatur.] digne prorsus beatificandum Hyacinthum; spiritalem pretiosumque Dei lapidem; animatum, viventem, intelligentem, cælesti Spiritus sensu, velut claro cælestique colore sature adeo imbutum ac collustratum, ut & ipse coronæ gloriæ, summi omnium regis plexæ capiti, pars eniteat. Hunc hodie, annua ejus sacraque memoria, in laudis argumentum ecclesiis propositum, sermonum floribus, quoad per facultatem licuerit, nos quoque coronemus; quodque martyrii sincere agones desudarit, beatum prædicantes, martyriique inde præmiis communicantes, cum illi lepidissimum reddemus debitum, tum Dei Ecclesiæ debitam nihilominus ædificationem, grato munere offeremus.

[3] [Patria S. Hyacinthi fuit Amastris,] Illi patria quidem superna Sion, clara Sanctorum omnium mentiumque metropolis ac fidelis; verus autem pater, Deus: mater vero, gratia Spiritus; quæ sic per aquam denuo (seu mavis, superne) regeneratum subierit infuderitque, naturalem in eo formam in eximiam, ac, quam pro naturæ rationibus nobiliorem demutans ad Deique veritatis agnitionem ac mensuram staturæ plenitudinis Christi provehens, ut probatissimum tandem Martyrem, ac spectatissimum Domino Athletam reddiderit. At ne terrena quidem patria ignobilis; nec obscuri exque plebis fæce Hyacintho parentes extitere: quin Amastris eum sustulit & educavit, clarisque ac nobilibus fidelibusque parentibus alens nesciens pene patronum suum auctoremque ac principem protulit.

[4] [opulenta Paphlagonia civitas,] Amastris nimirum, Paphlagoniæ (quin potius orbis fere totius) ocellus; ad quam circumvicini Scythæ tum qui Borealem maris Euxini plagam habitant, tum qui ad Austrum positi sunt, velut ad commune concurrentes emporium, tum suas ipsi inferunt merces, tum ab ea recipiunt: Urbs scilicet media fere Orientis omnis ditionis Occidentisque constituta; nullius terra aut mari commeatus penuria laborans, cunctisque opportunis affluenter abundans; splendidisque ædificiis, civibusque olim illustrissimis usa, uno hoc (pietate scilicet in Deum ac religione) mortalibus propemodum omnibus inferior erat. Nam, quæso, illorum ignorantiæ seu superstitionis altitudinem, quanta foret, attendite: Non enim in hominum aliquorumve animalium similitudinem incorruptibilis Dei gloriam commutaverant; qua ratione Græcorum plures ac Ægyptiorum, dæmonibus cultum adhibebant: sed cuidam arbori, apud eos lotus a nuncupatæ, pulchræ aspectu, ut par est, grataque frondium compositione eluxurianti animum attendentes, supraque modum insipienti illecti animo, atque ejus victi pulchritudine, Deum ipsam vocitantes, sacerdotibus ministris hostiarumque religione placandam decreverant.

[5] Sic nimirum tamque immane auctus stupor sensusque omnis absentia, [quæ insano errore arborem pro Deo colebat.] omnis sensus luce carenti arbori ipsos addicebat. Id vero etiam illius manus opus, qui a principio homicida est. Is nempe quod a veritate, quæ una solaque est, pariter secedere ac moveri præstiterat, innumeris deinceps erroribus diversissimique generis superstitionibus noxam inferebat. Quam itaque dicebam, civitas, dira quadam adverso Numine stoliditate, majorum traditione accepta, absurdaque inolito vulgi errore opinione, cultum arbori adhibens, a vera Dei cognitione ac fide eum in modum aberrabat. Non tamen futurum erat ut eam Christi providentia negligeret, vel in finem contemneret. Quin nobilem hanc Deoque satam opportune producit stirpem. Nempe stirpem vitæ sanctæ, perfectique animi ac Dei veritatis plenam, adversus erroris stirpem exsuscitat.

[6] Sancti igitur Hyacinthi ipsam primo quasi germine editionem, [Omissis aliis, quæ S. Hyacinthus ante senium gessit,] ei scilicet ab infantia omnipotentis Spiritus afflatum comitem ac operationem, mirabiliumque operum exhibitionem b (novit enim Sapientia ex ipsa vulva qui illius necessarii sint sanctificare; ac quos suis agiles muniis fore præscivit ac industrios, liberoque animi nutu ac voluntate virtutem electuros, mox ac prima formatione in rerum naturam subierint, eorum certis quibusdam indiciis quandoque futuram gloriam designare ac claritatem) hæc, velut quæ non humanæ voluntatis, sed Dei liquido opera existant, illis referenda relinquemus c, quibus animo constitutum, ut ejus rerum texant historiam: Quod vero non solum divinæ gratiæ, sed & victricis palam Athletæ animi voluntatis fructus est, illiusque dignum fidei opus, hoc mihi visum ut laudibus celebrem, admirandisque sacri Martyris fortis animi gestis factisque Martyrum amantes animos mentesque laute excipiam. Quod enim prima alteraque ætate, ac deinceps omni pietate ac justitiæ operibus peracta, Vir beatus ad seniles jam annos evaserat; quanto ille longa ætate omnem Dei fidem virtutemque præstabat, tanto magis scelestissimi cives, eorum more qui olim increduli fuerant, ejus, quam dicebam, arboris cultu mœchabantur. Atque hi quidem illi, ut Deo sacrificantes, hostias offerebant; ipse vero pietatis zelo succensus, quotidieque, ut sic loquar, homines conveniens, officii monebat & adhortabatur.

[7] Viri cives, ajebat, quotquot estis, quibus sanæ aliquid rationis inest. [refertur illius oratio,] Rogo vos, recto judicio ac consulto animo, his, quæ a vobis geruntur, mentem attendite. Scitote quæso ac intelligite, quem colatis, cuive, ut Deo, venerationem adhibeatis Etenim arbor hæc, ut & reliquum stirpium genus atque arborum, præstantioris quidem naturæ est quam corpora inanima, ea scilicet ratione quod nutriendi facultate atque augendi prædita est: deterior vero cunctis animantibus, quod omnis sensu omnisque gradiendi motus expers est. Uti sane etiam, brutæ quæque animantes, qua sensus motuque præditæ sunt, stirpibus plantisque probatæ nobiliores, ipsæ, quod ratione deficiuntur, homine natura existunt inferiores. Non enim ejusdem generis est quidquid in rebus creatum est, eodemque ac pari ordine, creatrice Sapientia cuncta constituta sunt, sed concinnissima omnia serie aliaque aliis cohærentia, ab eo quod præstantius est, ad id quod deterius est; atque ab eo quod simile ac deiforme, ad id quod procul a Deo ac dissimile, producta illi creatio est; ne immediate extremis operibus, sed pluribus mediis interjectis, convenientem providentiam curamque adhibere intelligatur; hisque adeo qui ab inferioribus ad ipsam per contemplationem velint assurgere, quasi gradus quosdam substernere, ascensionesque in Deum dirigere.

[8] Quamobrem ante omnem creaturam, in aspectum cadentem, [in qua cives Amastrenos variis argumentis,] increato universorum auctore, divinæ mentes d in rerum naturam productæ sunt: mentes scilicet incorporeæ, deiformes, luciformes, ut sic liceat loqui, virtutis partibus cum intemporaliter producente similitudinem nactæ ac necessitudinem secunda a mente origine, ratio conditur ac procreatur, ipsa hominis essentiæ comes fabricata: quæ quidem ejus qui formavit imaginem quamdam ac similitudinem ipsa retineat; longe tamen quam pro mentium ratione inferiorem, ob ejus commercium quod deterius est. Post rationem autem, sensus, brutarum animantium peculiarissimum munus atque dos, uti ratio, eorum, qui illa præditi sunt. A sensu sequitur vita simplex, nempe vegetabilis, insimo omnis creaturæ gradu; sic nimirum ut soli prorsus inanimæ terrenæque, ad eum quem superius dicebamus modum, præcellat.

[9] [a superstitiosa arboris veneratione revocare,] Cum igitur nec sensum nec rationem, ut neque mentem, creatorum pulcherrima, ut deos colere liceat: quippe creaturas, ac quæ omnia universorum productor in suam gloriam fabricatus sit, quinam fiat, ut quæ his longe natura ignobiliora sunt, dii existimentur? Quomodo autem lotum hanc, terræ scilicet germen, atque uno quidem radicatam loco, omni vero ventorum flatui expositam, ignique ac ferro natura obnoxiam, quomodo, inquam, eam Deum vocare, o viri, non perhorrescitis; nec vos pudet victimis ac libamentis omni destitutam sensu naturam venerari? Hæc enim si Deus est, erit profecto & saltus omnis Deus: cuncta enim unius naturæ sunt; arbores scilicet ac ligna. Quod si arbores dii sunt, quomodo securibus excidentes ignique pabulum subjicientes, non impietatis, & ut Dei adversarii audiatis, aleam subitis? Res stultitiæ plena; profusi stuporis, exiguæ fragilique arbori ac prorsus inutili attendere animum, & ut Deo cultum illi adhibere. Si enim qui cælum ipsum, solemque & lunam ac stellarum quasdam seu siderum deitate donarunt; reliquaque elementa ac ignem ipsum venerantes, justam iram receperunt, quod non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, ejus cultu impensi qui omnia produxit conservatque; sed evanescentes in cogitationibus suis, coluerunt creaturam magis quam Creatorem; longe vos potiori ratione, dum eo omisso, qui creaturæ omnis sator est, humili huic stirpi tremendum Dei nomen falso adscribitis, justam in vosmetipsos, ejus, qui a vobis contemnitur, indignationem trahitis.

[10] [& ad veri Dei cultum inducere,] Si quid igitur mihi creditis, viri cives, si qua vobis cura salutis est, arborem hanc succidite & in ignem mittite, quod nulla alia ejus vobis utilitas sit e; ipsique rerum omnium oculis subjectarum creatura mentium cogitatu superata, quam omnem nostri causa non lateat editam, naturaque deteriorem quam pro hominis præstantia; sed & superiorum nobis mentium, sanctarumque substantiarum omissa factura, seu potius iis quasi manu ducentibus, ad ejus, qui vere Deus est, notitiam dirigamur: qui nempe semper ipse est, semperque unigenitum Verbum velut sol lucem, ex substantia sua ac splendorem edit; semperque consitum (ut ita loquar) ac cognatum Spiritum sanctum, ex suo ore indivise profert. Hic Verbo suo firmavit cælos, vimque omnem rerum abs se conditarum Spiritu perficit atque absolvit. Hic primum hominem, ad imaginem suam & similitudinem conditum, atque in paradiso positum, cum mandati transgressione corruptioni mortique addictus esset, perditumque non prorsus despexit; sed ratione legeque ac Prophetis primum erudiens, ipsum quoque demum pro nobis Filium dedit, puella innupta natum, factum hominem, aquis intinctum, tentatum, cruci affixum, sepultum, tertia suscitatum die, atque in cælos assumptum: quique inde rursus venturus expectetur, ac quidquid formatum est (humanum scilicet genus omne) suo tribunali adhibiturus: unicuique denique pro eo ac gesserit, redditurus. Hunc vos, amici, ut Deum agnoscatis, admoneo. Huic ut cultum adhibeatis, eumque spiritalibus hostiis placare studeatis, qui in Patre & Filio & Spiritu sancto intelligitur ac adoratur; solum justum ac viventem Deum, adhortor: qui nimirum æterna supplicia ignemque illis præparavit, qui, eo spreto, creaturam deificant: qui denique regnum cælorum, vitamque æternam ac gloriam, credentibus in ipsum pollicitus est, qui ex aqua & Spiritu renati sint.

[11] Talibus Hyacinthus hortamentis; talibus frequens jugiterque admonitionibus, [frustra conabatur.] si qui adirent, increpando, arguendo, obsecrando (nullis scilicet non rationibus modisque satagendo, ut ab insulsa dementissimaque superstitione eos liberaret) nihil tamen amplius proficiebat. Inconsultus enim audaxque ac temerarius populus, pravæ deditus consuetudini, pessimæque mancipatus occupatæ opinioni, vixdum expugnari poterat, sensuque omni melioris frugis arripiendæ carebat. Hincque adeo alii, quo stupore perciti erant, aures aggravantes, ac dorsum insanum dantes f, uti Scripturæ verbis expressum est, velut temere delirantem, eum non sustinebant: alii vero etiam furiis amarulentisque æmulationibus efferati, injuriarum vim innumeram probrorumque illi rependebant; ac modo quidem naso suspendebant g, modo autem exprobrabant; quandoque vero etiam minaciter impetuque ruentes, dentibus in eum frendebant. Quid igitur Dei homo? Non satis arbitratur ut sua dumtaxat dispiciat, quomodo recte se habeant, res vere aliorum se male habentes despiciat: neque ut silentio pro eis lugeat, atque ad Dominum gemitus trahat, libereque pro veritate agere ac loqui pertimescat: nec ut sermone dumtaxat ac doctrinis, non vero etiam opere insipientium conetur impietatem infringere ac inhibere, optimæ atque perfectæ mentis opus esse reputat.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 2 dixi hanc arborem alibi ulmum appellari. Est autem lotus arbor Afris familiaris, quæ profert fructus adeo gratos, ut advenis incutiat patriæ oblivionem. Hinc natum proverbium λωτοῦ ἔφαγες id est lotum gustasti. Hinc lotophagi vocantur quidam Africæ populi, qui ejus fructu vesci dicuntur. De illa meminit Homerus, Ovidius, Plinius aliique.

b Forte hic Nicetas vult alludere ad miraculum, quod S. Hyacinthus in pueritia patravit, uti in illius elogio antea vidimus.

c Hinc patet, Nicetam Paphlagonem tantum voluisse martyrium S. Hyacinthi laudibus extollere, sive quod de gestis ejus ante martyrium pauca nosset, sive quod hæc celebrassent alii scriptores, quorum notitia ad nos non pervenit.

d Puto hic per divinas mentes intelligi cælestes spiritus, quos vulgo angelos nominamus.

e Debuit hæc lotus fuisse fructibus destituta, cum non nisi ad comburendum utilis dicatur. Idem clarius exprimitur num. 16.

f Indicare hic voluit Nicetas Zachariam cap. 7 ℣ 11, ubi versio vulgatæ habet scapulam recedentem; quod Combefisius vertit dorsum insanum, contendens, quod verbum Græcum παραφρονεῖν proprie significet insanire.

g Χλευάζειν est irridere, quod Combefisius vertit naso suspendere, id proprie est vafre ac subdole irridere, quod Græci simplici verbo dicunt μυκτηρίζειν. Phrasis hæc satis communis est apud veteres, uti inter alios patet ex Horatio in sermonibus, ubi ait: naso suspendis adunco. Plura de hac expressione videri possunt apud Paulum Manutium in Adagiis.

CAPUT II.
Sancti Martyris zelus in excidenda arbore, libera facti confessio, cruciatus, mors, tumulus, & auctoris epilogus.

Ἀλλὰ τοῖς λόγοις, ὡς εἴρηται, πρότερον ἐγκείμενος, ἐπεὶ μὴ οἷός τ᾽ ἦν ἐν τούτοις τῆς πλάνης ἐκείνης ἐπισχεῖν, ἑπομένως λοιπὸν τὴν ἐπὶ τῶν ἔργων δύναμιν ἐκδείκνυται, καὶ τὰς τῆς διανοίας ὀσφῦς ἀναζωσάμενος, καὶ τὴν ἀπὸ τοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ τῇ προσευχῇ δύναμιν ἐπισπασάμενος, εἶτα πέλεκυν ὀξὺν λαβὼν τῇ χειρὶ, καὶ θερινῆς μεσημβρίας πάντας διαλαθὼν, πρόῤῥιζον ἐκκόπτει τὸ τῆς πλάνης φυτόν· ψυχῆς ἀνδρείας ἀνδρείῳ χρωμένης σώματι. θερμότητος πίστεως, τὸ μὲν τῆς ἀσεβείας ξύλον κεραυνοῦ τρόπον ἐμπιμπρώσης, ὥσπερ δὲ καιούσης καὶ κατεσθιούσης τοὺς ἀσεβεῖς. τόλμης ψυχῆς καρτερᾶς καὶ σταθερᾶς, καὶ διανοίας συνετῆς πλέον κατὰ ἀνθρώπινον νοῦν, περὶ τὴν αὐτὴν πρᾶξιν καὶ μίαν πλείω καθορθούσης καὶ ὁμοῦ τότε τῆς ἀπάτης ὄργανον ἐξαναιρούσης, καὶ τοὺς ἀνιάτως τούτῳ προσπάσχοντας καταισχυνούσης· πολλοὺς δὲ διορθούσης, οἷς μὴ κατὰ βάθος τὰ τῆς πλανήσεως ἐντέτηκε· πρὸς τὴν ἀλήθειαν δὲ ποδηγούσης, καὶ τὸν οἰκεῖον δοξαζούσης Θεόν· ναὶ μὴν διὰ ταῦτα, καὶ λαμπροτάτῳ καταγλαἳζομένης μαρτυρίῳ.

[13] Ἐπεὶ γὰρ ἧκον οἱ ἱερεῖς τὴν νενομισμένην τῷ δένδρῳ θυσίαν ἀποδώσοντες, ἐκκοπὲν δὲ τοῦτο, καὶ κατὰ γῆς ἀτίμως εἶδον καταῤῥαγὲν, πρῶτον μὲν ἀπηνεοῦντο, θάμβει πολλῷ, κατὰ τὸ εἰκὸς, περιεχόμενοι· οἶδεν γὰρ τὸ παρὰ προσδοκίαν συμπίπτον ἐκπλήσσειν τὴν ψυχήν, καὶ ἀγαθὸν μὲν ὀφθὲν, ἱλαρότητος καὶ εὐθυμίας ἀναπιμπλᾶν· κακὸν δὲ, σκυθρωπότητος, καὶ δυσθυμίας· καὶ εἰ μὲν ἐξ ἀνευθύνου τοῦτο συμβέβηκεν αἰτίας, δεινὴν κατὰ τὸ εἰκὸς ἐνσκήπτειν τῇ ψυχῇ τὴν ὀδύνην, ἄχρις ἂν ἐπινοίαις τισὶ παρηγορηθῇ· περιφανοῦς δὲ τοῦ αἰτίου, καὶ ὑπευθύνου καθεστῶτος, εἰς ὀργὴν ἐξαπίνης τὰ τῆς λύπης μετεσκεύασται, οὐ πρότερον ἀνιεῖσαν τοὺς ὀργιζομένους, πρὶν τῷ λελυπηκότι τὴν τῆς ἀντιλυπήσεως ἀξίαν ἀντεπάγωσι ποινήν.

[14] Τοῦτο κᾀκεῖνοι παθόντες, πρῶτον μὲν τὸν αἴτιον αὐτοῖς ταύτης ἀνεσκοποῦντο τῆς συμφορᾶς· ἔπειτα τῶν Ὑακίνθου κατὰ μικρὸν εἰς ἀνάμνησιν ἥκοντες νουθεσιῶν· καὶ κατανενοηκότες ὡς οὐδενὸς ἂν εἴη ἄλλου τὸ ἔργον, τοῦ καὶ τῶν θυσιῶν τὴν μετάληψιν ὡς ἐναγῆ μυσαττομένου, καὶ τοῖς θυσιάζουσιν ἐπιτιμῶντος προσωχθηκότος, ὁρμῶσι μὲν ὁμόσε κατ᾽ αὐτοῦ πάντες· συῶν δὲ τρόπον τοὺς ὀδόντας θήγοντες, καὶ πᾶν μέλος τοῦ σώματος αὐτῶν, καὶ πᾶν τὸ παρατυχὸν ἑκάστῳ ὄπλον κατὰ τοῦ Ἁγίου ποιούμενοι. πῶς ἂν καιρίως τὴν φονικὴν ἐκείνην ἐπίθεσιν ἐξηγησαίμην· τῇ γλώττῃ μὲν τοῦτον ἱερόσυλον, μιαιφόνον, ἄθεον, μᾶλλον δὲ, θεοκτόνον ἐλοιδοροῦντο· τῷ στόματι δὲ κατέπτυον· καὶ τοῖς ποσὶ μὲν λὰξ· ταῖς χερσὶ δὲ πὺξ ἐναλλόμενοι, εἷλκον τῶν τριχῶν· ἐσπάρασσον κατὰ γῆς, τοῖς ξύλοις παίοντες, τοῖς λίθοις βάλλοντες, καὶ οὕτω παντοδαπῶς αὐτὸν αἰκισάμενοι, τῷ τῆς πόλεως ἡγεμόνι παρεστήσαντο.

[15] Εἱστήκει δὲ Μάρτυς, ὅλον νοερῶς ἐνδεδυμένος Χριστὸν, ὅλην πρὸς αὐτὸν ἀνατείνων τοῦ νοῦ τὴν ῥοπήν· ἐξ ἐναντίας δὲ τούτου ἄνδρες αἱμάτων καὶ δολιότητος ἱστάμενοι, εὐτόνως κατηγόρουν· Ἡμῖν, λέγοντες, ἡγεμὸν, μία μὲν χάρις ἐν ὀφθαλμοῖς, μία δὲ προσδοκία ἀγαθὴ περίβλεπτος ὑπῆρχε Θεός· ὑψίκομος, εὔκομος, πανώραιος καὶ εὐθαλής· τοῖς φύλλοις περισκέπων, καὶ ἀγλαΐαις ποικίλαις τὴν ἡμετέραν πόλιν ψυχαγωγῶν καὶ ἀνακτώμενος· ὃς εἰ καὶ δένδρῳ παρεμφερὴς νενόμισται, ἀλλὰ πάντων ταῖς θαυμασταῖς ὡραιότησιν ὑπεξῄρηται φυτῶν ἀλλὰ καὶ δύναμις ἐνεργὸς καὶ ζῶσα τούτῳ παρεδρεύουσα, οὐκ ἔστιν ὅν τινα τῶν αὐτῷ προσιόντων, οὐ λαμπραῖς ἐφιλοτιμεῖτο εὐεργεσίαις· ἄφνω δὲ τοῦτον οὗτος ἀπονενοημένος ἐξέτιλε γέρων· τῆς πόλεως ἀπέκειρε τὴν χαρμονὴν, τῆς χώρας ἡμῶν ἐξέτεμε τῇ ἀξίνῃ τὸ γαυρίαμα· διὸ καὶ τῷ σῷ βήματι τοῦτον περεστήσαμεν, τῆς θεομαχίας ἀξίας ἐκτιννύντα δίκας.

[16] Ἐνδοθέντος δὲ τῷ Ὑακίνθῳ τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἀπολογεῖσθαι, Ἐγὼ μὲν, εἶπεν, ὑπολαβὼν, κράτιστε ἡγεμὸν, τὸ δένδρον ἐκκεκοφέναι τοῦτο συνομολογῶ· καὶ οὔ πως ἂν δυναίμην τὸ ἀληθὲς ἀρνεῖσθαι· οὐ κακονοίᾳ δὲ τοῦτο πεπραχέναι· ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τὸ ὑπερβάλλον τῆς πλάνης οὐκ ἔστεγον ὁρᾷν, ὅτι ἄνθρωποι τετιμημένοι λόγῳ, τὸν ἴδιον πλάστην, καὶ τοῦ οὐρανοῦ καὶ γῆς ἀφέντες τὸν ποιητὴν, τὸ τῶν αὐτοῦ κτισμάτων ἐλαχιστότερον θεοποιοῦντες λελατρεύκασι. Τί γὰρ τοῦ ἀπὸ γῆς ἀναδιδομένου σήμερον ξύλου, καὶ πολλῶν ξύλων ἀτιμοτέρου καὶ φαυλοτέρου, ὡς ἀκάρπου, κακοκάρπου, καὶ μετ᾽ ὀλίγον εἰς πῦρ βαλλομένου, ταπεινότερον; Τοῦτο γοῦν ὁρῶν προσκυνούμενον, καὶ πλεῖστα τῆς ἀνθρωπίνης ἀγνοίας κατεγνωκὼς, καὶ φιλανθρώπως ἐζηλωκὼς, ἐπεὶ μὴ οἷός τε γέγονα λόγοις τῆς σαθρᾶς ἐλπίδος ἀποστῆσαι, ἔργῳ τούτους πείθω λοιπὸν, ὡς οὐδεμία τῷ ἀναισθήτῳ δύνναμις, οὔτε πρὸς κακοποιΐαν, οὔτε πρὸς εὐεργεσίαν οὐδενός, καὶ τῆς ὀλεθρίας πλάνης τὴν πρόφασιν περιελόμενος, ὁδοποιεῖν μοι πάντας δοκῶ πρὸς θεοσέβειαν, ὥστε τὸν τῶν ὅλων ἐπιγνόντας Θεὸν, καὶ τὸν μονογενῆ αὐτοῦ Υἱὸν, τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, αὐτῷ προσκυνεῖν, αὐτῷ μόνῳ λατρεύειν ἐν Πνεύματι ἁγίῳ.

[17] Ἐπεὶ τούτων ἀκοῦσαι τὸν ἡγεμόνα τῶν ῥημάτων, πρῶτον μὲν κατὰ γῆς αὐτὸν ἐκταθέντα, ξύλοις ἀγρίοις μαστιγοῦσθαι διετάξατο. Ἐπὶ πολὺ δὲ τὰς σάρκας ξαινομένου, καὶ τὰ ὀστᾶ θλωμένου, καὶ τῷ αἵματι βάπτοντος τὴν γῆν· οὐδεμίαν δὲ φωνὴν ἀφιέντος· ἡσυχῆ δὲ πρὸς τὸν Κύριον ἐξεστῶτος Ἰησοῦν, καὶ ἀνεκλαλήτοις αὐτῷ προσευχαῖς ἐντυγχάνοντος· καὶ εὐμαρῶς τὰς αἰκίας ὑποφέροντος, δῆμος ἐπεφώνει· Κάλει τὸν δήμιον, ἡγεμὸν, κάλει τὸν τοὺς ὀδόντας ἐκριζώσοντα· ὥσπερ οὗτος ἐξεκοψε τὸν ἡμέτερον Θεὸν, οὔτως αὐτοῦ οἱ ὀδόντες ἐκκοπτέσθωσαν, σιδηρᾷ λαβίδι ῥιζόθεν ὀρυττέσθωσαν· καὶ ταύτης ἐπ᾽ αὐτῷ πέρας τῆς ἀποφάσεως λαβούσης, οὐδ᾽ οὕτως οἱ ἐμβρόντητοι δῆμοι τῆς μανίας καθυφίεσαν· αὖθις δὲ τοῦτον δεσμούμενον, τρόπον δένδρου κοπεντος, σπαράσσεσθαί τε καὶ σύρεσθαι κατὰ τῆς γῆς ἐβόων· ἐξελκόμενόν τε τῆς πόλεως, ἐκκεντᾶσθαι καλάμοις ὀξέσι, καὶ λίθοις καταλεύεσθαι. Ἐπεὶ δὲ πᾶσα τέλος ἐπ᾽ αὐτῷ μιαιφόνος εἴληφεν ὁρμὴ καὶ βουλὴ, τὸν μὲν οὕτως ἀνηλεῶς καταικίσαντες, καὶ ἄχρις ὀφρύος τοῦ ὄρους ἐξελκύσαντες, ἀπὸ κεφαλῆς δὲ μέχρι ποδῶν ἓν τραῦμα τοῦτον ἀποδείξαντες καὶ θανατώσαντες, ἑσπέρας ἤδη φθασάσης, θηρσὶ τὸ σῶμα κατέλιπον βοράν.

[18] Τί οὖν Κύριος; ἆράγε τοῦ οἰκείου θεράποντος ἠμέλησεν; βιαθανατοῦντος τρόπον ἀφῆκεν ἀποθανεῖν; κρυφαίας καὶ νοερᾶς μόνον ἐπιφανείας ἀξιοῖ; οὐδαμῶς· νὺξ δὲ ἤδη, καὶ ἥλιος ὐπὸ γῆν, καὶ αληθινὸς ἥλιος, τῷ τοῦ φωτὸς ἐπανέτελλεν υἱῷ· καὶ πλῆθος στρατιᾶς οὐρανίου περὶ αὐτὸν, καὶ δόξα Κυρίου, εὐαγγελικῶς εἰπεῖν, περιέλαμψεν αὐτόν. δὲ, καθάπερ ἐξ ὕπνου βαθέος ἀνενεγκὼν, καὶ τῆς περὶ αὐτὸν αἰσθηθεὶς θεοφανείας, καὶ πάσης μὲν ἀλγηδόνος σώματος εὐθὺς ἀνεθεὶς, πάσης δὲ κατανύξεως, καὶ ἀνεκλαλήτου χαρᾶς πληρωθεὶς, ἵσταται μὲν ἐπὶ πόδας, οὕτω κούφως καὶ εὐσθενῶς, ὡς μηδ᾽ ἥν τινα πεῖραν ἀνιαρῶν εἰληφώς.

[19] Εὐθὺς δὲ κάμψας Μακάριος τὸ γόνυ πρὸς τὸν Θεὸν, καὶ τὰς ὁσίας χεῖρας ἐπάρας εἰς τῆς οὐρανὸν, ἐν ἀγαλλιάσει καρδίας καὶ γλυκεροῖς δάκρυσιν, ἐξωμολογεῖτο τῷ Κυρίῳ· εὐχαριστῶν μὲν ἰσχυρῶς ὑπὲρ τῆς σταθερότητος, ἧς ἄχρι τῆς ὥρας ἐκείνης ἐνεδείξατο· δεόμενος δὲ ἐπὶ ταύτῃ τελειωθῆναι τῇ ὁμολογίᾳ· καὶ τὴν φυχὴν μὲν, τῆς ἀποκειμένης τοῖς μάρτυσιν ἀναπαύσεως μετασχεῖν· τὸ πολυπαθὲς δὲ σωμάτιον, σεμνὸν τόπον εἰς κατάπαυσιν λαχεῖν· φυλακτήριον δὲ τοῦτο τῇ αὐτοῦ πόλει προσηύξατο δι᾽ αἰῶνος χρηματίσαι· νόσων τε παντοδαπῶν ἰατήριον, καὶ πάντων ἀλεξητήριον κακῶν. Προσηύξατο τοῖς εἰς τὸν Θεὸν ἀσεβοῦσιν, τὴν διὰ πίστεως σωτηρίαν, καὶ τοῖς ἁμαρτάνουσι, τὴν διὰ μετανοίας ἐπιστροφήν, τοῖς ἄρχουσι δικαιοσύνην· εὐπείθειαν τοῖς ἀρχομένοις, τοῖς πλουσίοις τρόπον ἐλεήμονα, τοῖς πένησιν ὑπομονὴν καὶ καρτερίαν, χαίρουσιν εὐχαριστίαν, λυπουμένοις ταραμυθίαν, πλέουσιν εὔπλοΐαν, ὁδοιποροῦσιν ευοδίαν, τοῖς ἐν πολέμῳ τρόπαια νίκης, τοῖς εἰρηνεύουσι συντονίαν πρὸς πᾶσαν εὐσέβειαν καὶ δικαιοπραγίαν. Πᾶσιν ἐπεύχεται χριστομιμήτῳ χρηστότητι τὰ χρηστὰ καὶ λυσιτελῆ, ὡς τέλειος Χριστοῦ μαθητής· ὡς φιλόπατρις, τῇ πατρίδι τὴν ἀπὸ κινδύνου παντὸς, καὶ πάσης πολεμίων ἐπαναστάσεως ἀπολύτρωσιν· μάλιστα δὲ τοῖς γνησίως αὐτοῦ μνημονεύειν μέλλουσι, καὶ τῇ τῶν λειψάνων θήκῃ πελᾴζουσιν οἰκοδομαῖς τε χαρίζεσθαι· ὕμνοις τε καὶ θυσίαις δεξιοῦσθαι· τούτῳ προσιοῦσι, πᾶσαν δεξιὰν χάριν καὶ σωτήριον ἐπεύχεται δωρεάν.

[20] Οὔτω προσευξάμενος θεῖος Ἀνὴρ, καὶ ἐπὶ πολὺ τοῖς παρεστῶσι τῶν ἱερῶν ἀγγέλων ἱερῶς συνηδόμενος, καὶ νοερῶς κατατερπόμενος εῖτα τριττῇ σφραγίδι τὸ θεοειδὲς πρόσωπον σημειωσάμενος (ὦ τῆς τότε τὸν τόπον ἐκεῖνον πληρωσάσης μυστικῆς θυμηδίας καὶ δοξολογίας) τὴν ἁγίαν αὐτοῖς Ἅγιος παρατίθεται ψυχήν. Ταύτην μεν οὖν εὐθὺς παράδεισος εἶχε τοῦ Θεοῦ, τῷ Βασιλεῖ τῆς δόξης ἀναφθέγκτῳ χαρᾷ προσιοῦσαν, καὶ πανευαγῶς αὐτῷ προσκυνοῦσαν, καὶ τῷ τῆς ἀφθαρσίας στεφάνῳ τῇ δεσποτικῇ καταστεφομένην δεξιᾷ· ταύτην αἱ νοεραὶ πᾶσαι τῶν οὐρανῶν Δυνάμεις ἐπῄνεσαν· καὶ ὡς νικηφόρον, Χριστοφόρον ἑαυταῖς προσῳκειώσαντο· ταύτην Ἀπόστολοι μὲν, ὡς ἀποστολικώτατα βιώσασαν, ἀσμεναίτατα * δεξιούμενοι περιεπτύξαντο· Μαρτύρων δὲ χοροὶ ἱεροὶ, ὡς οἰκεῖον αὐτῶν μέλος, καὶ τὸ τιμιώτατον ἀποδεχόμενοι τῶν μελῶν· καὶ τῷ πνεύματι συναρμολογοῦντες ἑαυτοῖς καὶ συμβιβάζοντες, τῆς αὐτῆς αὐτοῖς δόξης καὶ μακαριότητος μέτοχον δι᾽ αἰῶνος ἐκληρώσαντο· οὐ μόνον δὲ, ἀλλὰ καὶ Προφητῶν καὶ ἁγίων θίασοι πάντων, ὡς τῆς ἴσης αὐτοῖς ἁγιότητος ὑπερβαλλόντως μετέχουσαν ὁρῶντες, τῆν αὐτῆς ἀνάλυσιν καὶ ἐνδημίαν πρὸς τὸν Χριστὸν, λαμπρὰν ὅτι μάλιστα καὶ θεοπρεπεστάτην συνεκρότησαν ἑορτήν.

[21] Τοῦτον μὲν οὖν τὸν τρόπον τρισολβία ψυχὴ, τὰς τοῦ οὐρανίου Πατρὸς κατακληροῦται μονάς· ἀλλ᾽ οὐδὲ τὸ ἱερὸν ἑκεῖνο καὶ ἀθλοφορικὸν σκῆνος, οὕτως εἰς γῆν πεσὸν παρεώραται, κατὰ τοὺς λοιποὺς. Μάρτυρας τετίμηται· ὥσπερ δὲ τέρασι μείζοσι, καὶ ἀφθονώτέροις ἰάμασιν ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ πεφιλοτίμηται, οὕθω καὶ ταῖς ἐξ ἀνθρώπων τιμαῖς, ἁπάντων ὀλίγου δεῖν τῶν ἀθλοφορικῶν σωμάτων τὸ ἐπιδοξότατον ἠνέγκατο. Τότε μὲν γὰρ αὐτοῦ που πλησίον τῆς πόλεως γῆς βάθεσιν ὑπὸ τῶν εὐσεβούντων πολύτιμος ἐντίμως καταχωσθεὶς θησαυρὸς, οὔμενουν ἀφικτὸς τινι γέγονεν ἐξ ἐκείνου θεωρητὸς, οὐ μὴν ταῖς ἀγατουργίαις τῶν αὐτοῦ θαυματοποιῶν οἶός τε γίνεται λαθεῖν· ἀλλ᾽ ἐκτενεστάταις μὲν ἱκεσίαις τὸν Κύριον ἔνδον ἀθλοφόρος ἱλεούμενος, ἔξω δὲ τοῖς ἐπὶ τοῦ τάφου τελουμένοις ἰάσεσι δυσωπῶν, καὶ τοιούτοις πάλαι τὴν αὐτοῦ πόλιν ἐξ ἀπιστίας εἰς ὀρθότομον πίστιν καὶ ἀνυπόκριτον μετάγων, οὐδὲ μέχρι τοῦ νῦν θαυμάσιος διαλείπει. Λέγεται γὰρ, καὶ ὁρώμενον πιστεύεται, ὅτι ἑκάστης τοῦ ἐνιαυτοῦ περιτροπῆς τὴν τοῦ Ἁγίου μνήμην ἐπαγούσης, δέησις μὲν περὶ τὸν ἱερὸν τάφον, ὑπὸ τοῦ ἱεροῦ παντὸς ἀναπέμπεται λαοῦ· ἄφνω δὲ χοῦς ἐν ἤχῳ τινὶ ξένῳ, καὶ ῥοἳζήματι πνεύματος ἐκ τοῦ βάθους κάτωθεν ἀναδίδοται ἀναῤῥιπίζεται, οὕτως σφοδρῶς ἐκφυσώμενος, ὡς καὶ τοὺς περὶ τὸν τάφον καιομένους λαμπτῆρας, τῇ ἐπιπνοίᾳ κατασβέννυσθαι· αὐτὸ δὲ τὸ τοῦ τάφου στόμα, καὶ τὴν καλύπτουσαν λαρνακοειδῶς οἰκοδομίαν, ἀνάμεστα τοῦ ἱεροῦ χοὸς, καὶ τῆς τιμίας ταύτης κονίας εὐθέως ἀποδεικνυσθαι.

[22] Ἄξιον καὶ τοῦτο τῇ ἱστορίᾳ παραδοῦναι, ὡς οὐ πρὸ πολλῶν τούτων ἐτῶν, τῆς ἐτησίου κονίας ἀναβραττομένης, καὶ τὸν μέγαν τῆς χειρὸς δάκτυλον τοῦ θαυμαστοῦ Μάρτυρος κάτωθεν συναναβῆναι, οὕτως ἄρτιον καὶ ὁλόκληρον, ὡς ἄρτι τῆς αὐτοῦ ζώσης ἀφαιρεθέντα δεξιᾶς· ἀνέβη δὲ, πίστιν τε οἶμαι τελειοτέραν παρεχόμενος, τῆς ἐνταυθοὶ τοῦ Ἁγίου καταθέσεως, καὶ πρὸς τὴν τοῦ ναοῦ διεγείρων τοὺς πιστοὺς κατασκευήν. χοῦς ἅγιος, ἐν τῷ τοῦ Ἁγίου ἁγιαζόμενος χοῒ, καὶ παντὶ τῷ λαῷ διαδιδόμενος, καὶ τῷ ἁγίῳ ἴσα σώματι δυναμούμενος. χοῦς, τὴν φύσιν μέν χοἳκὸς, οὐράνιος δὲ τὴν δύναμιν· χοῦς, τοῦ ἐξ οὐρανοῦ πρώην ὑομένου μάννα, τὴν χάριν αἰδεσιμώτερος, τὸν ἁγιασμὸν σεβασμιώτερος, τὴν δύναμιν δραστικώτερος· τὸ μὲν γὰρ εἰς σωμάτων ὕετο θρέψιν τε καὶ συντήρησιν· δὲ, οὐκ εἰς σωμάτων θεραπείαν μόνον, ψύχους τε μάλιστα καὶ καύσωνος μαρασμοῦ, ἀλλὰ καὶ εἰς διαρκῆ ψυχῶν στηριγμὸν καὶ φωτισμόν.

[23] Ἀλλ᾽ πάντων Μαρτύρων ὡράἳσμα, πιστῶν δὲ ἀγαλλίαμα, ἀπίστων δὲ σύντριμμα· πατρίδος σεμνῆς ἀγαθὸν φυτόν· μᾶλλον δὲ φυτὸν ἅγιον, τὴν πονηρὰν ἀγαθύναν δι᾽ ἑαυτοῦ πατρίδα, καὶ τὴν ἄναγνον ἀγνίσαν, καὶ τὴν ἄτιμον τιμῆσαν· φυτὸν τίμιον, καὶ τῆς τοῦ Πατρός σου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς φυτείας ἀληθῶς ἄξιον, ὡς φοῖνιξ ταῖς ἀειθαλέσιν ἀνθῶν ἀρεταῖς, καὶ ὡσεὶ κέδρος παρ᾽ ὕδατα τοῖς ἀπείροις τῶν ἰαμάτων πληθυνόμενος καρπῶν· λιθε τίμιε, καὶ τοῦ ἀκρογωνιαίου τῷ ὄντι ἐπάξιε· λίθε, τῷ Ὑακίνθῳ ὁμώνυμε· ἐκείνῳ, τῷ τοῖς ἕνδεκα συστοίχοις τιμίοις συνηρτημένῳ λίθοις, καὶ τὸ λογεῖον τῆς κρίσεως τοῦ Ἀρχιερέως συγκατασκευαζομένῳ τοῦ μεγάλου· λίθε ἅγιε κυλιόμενε ἐπὶ τῆς γῆς κατὰ τὸν Ἠσαΐαν, τῆς Ἀμάστρας τὸ περιτείχισμα καὶ περίφραγμα· μᾶλλον δὲ, πύργωμα καὶ στεφάνωμα, πάσας ἐλεπόλεις καὶ μηχανὰς ἀποκρουόμενον ἐχθρῶν· τῶν Παφλαγόνων τὸ ὕψωμα καὶ καλλώπισμα, τῆς βασιλειας στέφανος, τῆς ἱερωσύνης ἔπαινος καὶ τὸ καύχημα, δέχοιο καὶ τὴν τῶν ἡμετέρων ἀπαρχὴν λόγων· καὶ εἰ μηδὲν τῆς σῆς ἄξιον μεγαλοπρεπείας ἐπιφαίνουσαν, ἀλλὰ φίληνγέ σοι πάντως οὖσαν, τῷ ἐκ γειτόνων εἶναι καρπὸν, καὶ τοῖς μὲν ἄλλοις πᾶσιν, προς τοῦ Παμβασιλέως πρότερον ἐπηύξω, μὴ διαλίπῃς αὐτὸς ἐνεργῶν· δυνάσαι γὰρ ἐκεῖθεν λαβών· τοῖς γείτοσι δὲ καὶ πολίταις, ὡς μὲν ἀνηρτημένοις τῆς πίστεως καὶ ἀγάπης τῆς σῆς, πλείω τῶν ἀγαθοδώρων Θεοῦ ἀγαθῶν τὸν περιουσιασμὸν ἐπιχορήγησον, εἰς δόξαν Πατρὸς καὶ Υἱοῦ καὶ ἁγίου Πνεύματος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Hyacinthuclam arborem excidit,] Sed cum prius, uti dicebam, verbis incubuisset, nec illorum vi ac usu, ab errore illo inhibere posset; consequenter jam, quæ in operibus posita est, virtutem ostendit: succinctusque lumbos mentis, atque a Jesu Christo precum instantia corrogata virtute, tum manu, acuta securi prehensa, clam omnibus, æstivo sole ac meridie, erroris stirpem radicitus exscindit. O fortem animum, robusto corpore usum! O fervorem fidei, fulminis instar, impietatis succendentem arborem, ac velut igne impios comburentem ac absorbentem! O constantis firmique animi audaciam, mentemque quam pro humana ratione solertiorem, una eademque actione tanta præstantem; ac tum simul erroris organum tollentem, eosque, qui immedicabiliter illi affecti erant, confundentem, nec non plures, quibus error non sic alte inoleverat, emendantem, ad veritatem, ducem, Deoque suo gloriam rependentem: quin & horum demum præmio, clarissimi etiam martyrii laurea decorantem.

[13] [quo facto commotus populus,] Ubi igitur sacerdotes, constitutum arbori sacrificium reddituri, advenissent, excisamque ac humi propudiose illisam conspexissent; primum quidem attoniti hærebant, longe maximo stupore, ut par est, perciti. Sic enim comparatum, ut quod præter omnem expectationem accidit, animum stupore afficiat atque percellat: ac siquidem illud bonum extiterit, hilaritatis impleat ac jucundissime habeat; sin vero malum, mœstitia animique dolore repleat. Ac si quidem eo auctore evenerit, qui nulli ipse noxæ obnoxius sit, dirum merito cruciatum animo infert, donec quibusdam eum rationibus deliniri contigerit. Detecto autem auctore, eoque noxæ obnoxio, quidquid doloris erat animique cruciatus derepente in iram furoremque transit, non prius liberos sinens quos incesserit, quin illi, qui injuriam fecit, quanta pro facinoris merito videatur, vindictam pœnamque rependerint.

[14] [in eum tamquam facinoris auctorem furiose irruit,] Hoc & illis cum ita evenisset, primum quidem quis tantæ eis cladis auctor extitisset, animis exquirebant. Tum paulatim animo recolentes quanta Hyacinthus hortatus esset ac increpasset; secumque cogitantes, nullius plane alterius id opus esse, quam ejus, qui & hostiarum perceptionem ut sceleratam abominaretur, & in eos, qui offerrent, etiam atque etiam inveheretur, verbisque deterreret; uno omnes in eum irruunt impetu; suumque more dentes acuunt, ac quodvis tandem corporis membrum; quidquid denique cuivis occurreret, arma adversus Sanctum arripiunt. O quomodo opportune sanguinariam illam impressionem narraverim! lingua sacrilegum, cruentum, impium (quin potius, deicidam) maledicto jactabant: ore despuebant: calcibus, pugnis insilientes, crinibus trahebant: humi distrahebant, cædentes lignis ac lapidibus: sicque injuriarum omni genere atque verberum exsatiati, civitatis præsidi a eum adhibuerunt.

[15] [captumque præsidi sistit & accusat,] Stabat itaque Sanctus, totum mente Christum indutus, omni in eum intenta mentis acie. Ex adverso vero stantes viri sanguinum ac dolosi, fortiter accusabant. Nobis, aiebant, præses, una ob oculos gratia, una bona faustaque expectatio, Deus ipse conspicuus ac spectabilis erat; alta, pulchra, venusta lateque expansa frondium coma: nempe foliis umbraculum præbens variisque leporibus civitatem nostram recreans oblectansque. Is, quamquam arbori per omnia similis existimabatur, admirabili tamen decore & gratiis cunctis stirpibus eminebat; sed & vis quædam efficax ac vivens illi assidens, quisquis ad eum accederet, præclaris beneficiis ac muneribus magnifice donabat. Hunc momento dementatus hic senex evulsit: civitatis gaudium excidit, provinciæ nostræ gloriationem securi amputavit. Idcirco etiam tuo ipsum tribunali stitimus, ut impietatis læsique numinis condigna ultione pœnis subjiciatur.

[16] Facta vero Hyacintho pro seipso satisfaciendi licentia, [coram quo Sanctus factum libere confessus,] Ego sane, respondit, optime præses, excidisse me arborem confiteor, nec possim umquam veritatem negare. Nullo tamen malo animo, aio me rem hanc præstitisse, sed qui erroris exuperantiam videre non sustinerem; homines scilicet ratione ornatos, eo omisso, qui formavit, cælique ac terræ conditor existit, rerum ipso auctore in rerum natura exstantium infimam, deitate donatam, divinis auxisse honoribus, ac illi servisse. Quid enim amabo, ea humilius arbore, quæ hodie e terra surgens, multis longe arboribus ignobilior sit ac deterior, ut quæ infructifera, aut malorum ferax fructuum, paulo post in ignem mittatur? Hanc itaque coli ac adorari videns, ac quam ægre humanam eam amentiam ferens, humanioreque affectu æmulatus, quod verbis non licuit, ut a frustranea eos spe avocarem, opere jam fidem facio ac suadeo, nullam rei inesse vim, ut vel maleficii aliquid irroget, aut beneficii præstet, quæ ipsa omni sensus vi prorsus destituatur; sublatoque exitiosi erroris prætextu, præire omnibus ad pietatem, videor, ut universorum agnito Deo, ejusque unigenito Filio, Domino nostro Jesu Christo, eum adorent, ipsique soli serviant in Spiritu sancto b.

[17] Hæc præses verba ubi inaudiit, primum humi distentum, virgis agrestibus cædi imperat. Cumque diu multumque illius carnes dilacerarentur, [dire cæditur, & extra urbem raptatur.] ossaque contunderentur, ac terra cruore madesceret, nec ille ullam mitteret vocem, sed silentio in Dominum Jesum excederet, tacitisque precibus ac votis illi supplicans, placide verberum dehonestamenta sufferret; populus clamabat: Voca, præses, carnificem; voca qui dentes evulsurus sit. Quemadmodum iste Deum nostrum succidit, sic illius excidantur dentes, ferrea forcipe radicitus effodiantur. Eaque demum ferali sententia in eo exercita atque expleta, ne sic quidem perciti populi furoris quidquam remiserunt. Rursus vero vinctum, arborisque in modum concisæ, discerpendum humique raptandum, occinebant: urbe denique extractum, acutis suffigendum arundinibus, ac lapidibus obruendum. Postremo, ubi omnis ille cruentus impetus consiliumque in eo finem acceperat; sic dire verberibus affectum ac dehonestatum, atque ad montis usque supercilium extractum, unoque a vertice ad imos pedes vulnere detritum ac deformatum, factumque emortuum, appetente jam vespere, devorandum bestiis reliquerunt.

[18] Quid igitur Dominus? Suine famuli neglexit curam? [Deinde Divina consolatione recreatus,] Aut ejus more, qui sibi ipse vitam adimat, dimisit mori? Vel occulta ac mente tenus solum apparitione donavit? minime gentium. Porro jam nox erat, ac terram sol subierat, cum ecce verus sol lucis filio oritur; ac circa eum multitudo cælestis militiæ, ac Domini claritas, ut Euangelicis vocibus utar, circumfulsit eum. Tum ille, quasi ex alto emergens somno, divinamque circa se sentiens apparitionem, atque mox omni solutus dolore, omnique compunctione, ac inenarabili gaudio repletus, rectus in pedes stetit, tanta remissione, tanto robore, ac si ne ullum quidem tormentorum periculum fecisset.

[19] [gratias agit, & pro omnibus erat.] Statim vero Vir beatus, flexo ad Deum genu, ac puras in cælum manus levans, animi exultatione dulcibusque lacrymis, Domino confitebatur; etiam atque etiam gratias agens, ejus constantiæ nomine, cujus ad eam usque horam specimen exhibuisset; rogans ut in ea confessione agonem consummaret; animusque repositam Martyribus requiem consequeretur, nec corpusculum, ærumnis multis ac laboribus tormentisque consumptum, honesto ad quiescendum loco destitueretur: ac vero custodiam ac præsidium in ævum civitati fore precatus est, omnis generis morborum præsentem medicinam, omniumque procul malorum averruncationem. Impietate in Deum laborantibus, salutem, quæ per fidem est, votis deprecatur: peccatoribus, ut pœnitentia convertantur: magistratibus, ut justitiam teneant; subditis, ut obedientiam; divitibus, ut propensos in eleemosynam mores habeant; pauperibus, ut patientiam servent ac sustinentiam; gaudentibus, ut gratias agant; his, qui in ærumna sunt, ut levamen ac consolationem obtineant, navigantibus, ut felici navigatione utantur; iter habentibus, ut iter fauste conficiant: his qui in bello versentur, victoriæ tropæa: qui denique in pace agant, ut omnem strenue pietatem ac justitiæ opera colant. Christi æmula bonitate, cunctis bona ac utilia adprecatur, ut perfectus Christi discipulus. Ut patriæ amans, patriæ, ut ab omni tuta periculo sit, omnique hostium grassatione liberetur; iis præsertim, qui illius sincere memores fuerint, ac reliquiarum loculo accesserint; ædificiis præstiterint; canticis oblationibusque acceperint. Qui se adeant, faustam omnem gratiam comprecatur ac salutare munus c.

[20] [S. Martyr placide moriens in cælum recipitur,] In hunc modum precatus Vir divinus, diuque sacro adstante angelorum choro sacre delectatus menteque recreatus, tumque tertio deiformem consignans vultum (o quæ tunc temporis locum impleverat mystica jucunditas divinarumque laudum cantica!) sanctum eis Sanctus tradit animum. Hunc vero statim Dei paradisus habuit, Regi gloriæ, nulla verborum vi explicabili gaudio, accedentem, eique religiosissimo habitu cultum adhibentem, atque incorruptionis coronam dominica dextera suscipientem. Hanc cælestium potestatum mentes omnes laudaverunt, ac velut victoriæ tropæa, aut Christum ferentem, suis domesticam cœtibus asciverunt. Hanc & Apostoli, quæ apostolicis præclarissime muneribus vitam egerit, placidissime accipientes complexi sunt. Sacri Martyrum chori, velut proprium ipsorum membrum recipientes membrorumque nobilissimum, ac sibi ipsis spiritu concinnantes ac committentes, ejusdem sociam gloriæ ac beatitudinis in ævum nacti sunt. Neque id modo, sed & prophetarum Sanctorumque omnium chori velut paris illis sanctitatis gratiis eximie auctam conspicientes, ejus ad Christum solutionem ac emigrationem, claram maxime divinissimamque festivitatem ac tripudium celebrarunt.

[21] [& tumulus ejus multis miraculis] In hunc itaque modum ter beata anima, cælestis Patris mansiones sedesque consequitur: at neque sacrum illud ac triumphale tabernaculum, vel sic in terram cadens spretum est, vel pari Martyribus reliquis honore decoratum: sed sicut majoribus prodigiis uberioribusque sanitatum gratiis Christi munere honestatum est, sic & humanis honoribus ac obsequiis, cunctis fere victoria inclytorum Martyrum corporibus majori gloria illustrius habitum. Ac tum quidem illic loci prope civitatem aggesto tumulo pretiosus thesaurus fidelium manibus honorifice conditus est: ac quamquam inaccessus, nullique eo ex tempore conspectus est: per ejus tamen mirabilium operum benefica munera haud fieri poterat, ut lateret. Quin jugibus contentisque supplicationibus intus Dominum Martyr triumphalis placans, forisque in sepulcri memoria sanitatum munere permovens, hisque olim suam civitatem ab infidelitate ad rectam sinceramque fidem traducere, hactenusque Vir admirandus non cessat. Aiunt enim (cui rei & ipse visus præstat fidem) vertente anni tempestate, qua ejus celebris memoria agitur, sacratæ plebis circa sacrum tumulum obsecratione, derepente insolito quodam sonitu, flatusque stridore ex imis sursum pulverem erumpere d seu exsufflari tanta vehementia, ut & tumulo circumpositas accensas faces spiratione exstinguat; ipsumque tumuli os, urnæque in modum operientem fabricam, sacro pulvere pretiosoque cinere confestim adimpleat.

[22] Dignum vero & istud commentario consignare; ante nimirum non multos hos annos e, [prodigiisque clarescit.] annuo pulvere erumpente ac ebulliente, dextræ quoque admirandi Martyris majorem digitum una ascendisse, ita integrum sanumque, ac si vivente recens dextera amputatus esset. Sic vero ascendisse arbitror, ut sancti eo loco corpusculi depositionis certiorem faceret fidem, & ad templi fabricam fideles animaret. O sanctum pulverem in Sancti pulvere imbutum sanctitate; qui universo populo distribuaris, parique cum sancto corpore virtute polleas! O pulvis, natura quidem terrenus, at cælestis virtute atque potentia! Pulvis nimirum, mannæ, quod olim e cælo pluebat, gratia venerabilior, sanctimonia religiosior, virtute potentior efficaciorque. Nam illud quidem ad alenda corpora ac conservanda cælo pluebat; hic vero, non solum ad corpora (a frigoris maxime æstusque tabe) curanda, verum etiam ad abundantem animis firmitatem præstandam ac illustrationem.

[23] At, o Martyrum omnium decus inclytum, fidelium gloriatio, [Oratoris epilogus.] contritioque infidelium! O venerandæ patriæ bona stirps: immo vero stirps sancta, suo munere pravam patriam in bonitatem vertens impuramque castam reddens ac sanctam; inhonoramque honorans. Stirps pretiosa, cælestisque Patris tui vere plantatione digna, quasi palma, jugi virtutum flore vernans, ac quasi cedrus secus aquas, infinitis sanitatum fructibus exuberans! O lapis pretiose vereque summo angulari digne lapide. Lapis, cui nomen cum Hyacintho commune f; illo, inquam, Hyacintho, qui undecim pretiosis lapidibus, utrimque ordine digestis, annexus, summi Pontificis rationale judicii una componit. Lapis sancte, qui juxta Isaiam super terram volvaris, Amastridis murus vallumque; sive potius turris coronaque, omnes hostium capiendis urbibus machinas, arietes, catapultas, balistas aliaque propellens! Paphlagonum alta sublimitas eximiusque decor imperii corona, sacerdotii laus ac gloriatio, nostrorum, quæso, etiam suscipere digneris sermonum primitias; ac vel si nihil tua dignum magnificentia exhibeant, prorsus tamen tibi charissimas, quod e vicino fructus existant. Ac reliquis quidem, quæ illis prius a summo omnium Rege precatus es, præstare ipse ne cessaveris; quippe cui facultas non desit, quam inde acceperis: vicinis autem atque civibus, uti magis tibi fide ac charitate consertis, majorem bonorum Dei munerum copiam subministra, in Patris & Filii & Spiritus sancti gloriam, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præsidis nomen exprimitur in Menologio Sirleti, Romano Martyrologio, ac Mss. nostris Græcis; sed ubique cum aliquo discrimine ut notavi in Commentario prævio.

b Hæc expressio in quibusdam Græcis suspecta est; imo ob eam Basilius in suspicionem vocatus fuit. Hic tamen loquendi modus viris probe Catholicis usitatus est, quo significare volunt Spiritum sanctum, ut amorem ac nexum Patris & Filii.

c Diximus alias non placere nobis illam Martyrum viventium curam, qua de corpore & reliquiis suis sunt soliciti, quidquid hic in Notis suis id explicare nitatur combefisius. Atque hinc suspicor, hunc esse Græcum Nicetæ rhetoris ornatum.

d Idem fere miraculum narratur de sepulcro S. Raymundi de Pennaforti, uti dictum est ad diem VII Januarii in ejus Actis cap. 8.

e Hinc patet, cultum ejus Amastride adhuc floruisse seculo nono.

f Satis clara hic est allusio, sicut etiam fuit in exordio, ad S. Martyris nomen, & pretiosum lapidem hyacinthum. De allusione ad flosculum ejusdem nominis diximus in Commentario prævio num. 3.

* ἀσμενέστατα.

DE S. MARCELLINA VIRGINE
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

ANNO CCCXCVIII AUT CCCXCVIIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcellina virgo, Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sanctæ cultus & elogia.

Romanum Martyrologium, quo hodiedum utimur, annuam S. Marcellinæ festivitatem die XVII Julii annuntiat his verbis: Mediolani sanctæ Marcellinæ virginis, sororis beati Ambrosii episcopi, [Probatur cultus ex Martyrologiis,] quæ Romæ in Basilica S. Petri a Liberio Papa velum consecrationis accepit; cujus etiam sanctitatem idem beatus Ambrosius scriptis suis testatam facit. Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius noster, aliique recentiores hagiologi eamdem sanctam Virginem Martyrologiis suis hac die inseruerunt. Sed, iis omissis, antiquiora ejus cultus testimonia profero. Præter Florarium nostrum Ms., circa medium seculi XV exaratum, sanctitatem hujus Virginis testantur Auctaria Usuardina, quorum verba videri possunt in Usuardo, a paucis annis illustrato. Vetustissimum vero, quod hactenus reperi, cultus illius testimonium exstat in Antiphonario ante quingentos annos scripto de universis festivitatibus anni circuli Mediolanensis ecclesiæ, de quo codice curiosus lector consulere potest Mabillonium in suo Museo Italico tom. 1, pag. 107 & sequentibus.

[2] Officia ecclesiastica Mediolanensis ecclesiæ eumdem cultum confirmant: [& propriis lectionibus] nam Breviarium, anno 1539 Venetiis impressum, de S. Marcellina habet tres sequentes lectiones proprias: Lectio I. Hæc etenim germana fuit sanctissimi antistitis & confessoris Ambrosii, honestis ac clarissimis, religiosis quoque parentibus Romæ exorta. Denique venerandi conjuges primum sui conjugii florem, scilicet beatam Marcellinam Christo Domino sacras primitias devoverunt. Post hanc exortus est beatus Ambrosius, ac deinde Satyrus. Educata igitur sacris studiis a matre puella, urgente * ætate, virginitatis professionem ardenter cœpit postulare. Lectio II. Quæ tandem die Natalis Domini a Liberio Papa cum veste religionis virginalem suscepit benedictionem, multis in ecclesia virginibus congregatis. Tunc sanctus Pontifex conscendens pulpitum, multa de sponso Christo, cui adhæserat, de fide ac virginitatis munditia, utendis, cavendis & faciendis tractavit, & tandem oblatam pii patris manibus ac matris virginem solenniter benedixit. Lectio III. Cum autem germanus ejus Ambrosius & frater Satyrus divino nutu Mediolani, unus episcopus & alter Levita, Christo Domino militarent, defunctis parentibus, relicta patrimonii totius hereditate, Mediolanum carissimis se contulit fratribus; ibique sub eorum regimine contenta simplici vestitu ac victu vilissimo, vigiliis & orationibus seu lectionibus, non parum Arianæ perfidiæ solicita degebat: sed, urgente temporis lubrico, frater Satyrus primum e seculo migravit ad Christum. Deinde duplicatus mœror: sanctus confessor Ambrosius post innumera virtutum signa, seculo valefaciens, transiit ad Dominum. Ad ultimum dilectos fratres & illa subsecuta est, cujus virgineum corpus venerabilis antistes Simplicianus juxta fratris tumulum reposuit XVI Kalendas Augusti.

[3] Breviarium Mediolanense anni 1635, prætermissis quibusdam circumstantiis, [duplicis Breviarii,] tres præcedentes lectiones in unam contraxit & mutavit hoc modo: Marcellina virgo Romana, nobili genere nata, beati Ambrosii episcopi & Satyri germana soror, a primis annis parentum cura pie educata, & ad divinam virtutem erudita, nubili jam ætate cælesti sponso despondetur: nam divini amoris ardore virgo flagrans summa parentum voluntate die natali Christi, maximo virginum concursu a Liberio Pontifice solenniter in religionem dicatur, voto virginitatis nuncupato. Cujus virginalis vitæ ratione suscepta cum ipsa per se ad sancte agendum inflaminata, tum beati Ambrosii fratris libris, quos de virginibus scripsit, excitata, mirificos in via Domini progressus habuit. Fuit ea divinarum litterarum studiis dedita, in vigiliis, jejuniis & orationibus frequens, tenui victu contenta, humili vestitu induta, rerum divinarum appetens, humanarumque despicientia insignis, cujus etiam sanctitatem Ambrosius sanctus testatam facit. Orbata autem primum Satyro, deinde Ambrosio fratribus, tota & precationibus & omni pietatis officio cum ad patriam cælestem aspiraret, tandem Dei benignitate meritis cumulata quievit in Domino, a beato Simpliciano sepulta ad monumentum beati Ambrosii fratris. Dum in utroque Breviario religionis vocem legis, noli suspicari, S. Marcellinam professam esse institutum vitæ religiosæ, tribus votis adstrictæ, qualem jam passim per hanc vocem intelligimus: nam hæc vox ex Latinorum more hic nil nisi pietatem significat, & ex Actis aliisque circumstantiis satis apparet, S. Marcellinam tantummodo castitatis votum emisisse.

[4] [ac Missali Mediolanensi.] Missale Mediolanense, quod vulgo dicitur Ambrosianum, anno 1522 typis excusum, S. Marcellinæ festum celebrat ritu virginibus communi; sed proprias recitat sequentes orationes. Super populum. Intercessio, quæsumus Domine, beatissimæ virginis Marcellinæ tuam pro nobis placare non desinat majestatem, & quæ tibi placuit acceptabilis suæ mentis & corporis integritate, nostram tibi devotam jugiter efficiat servitutem. Per &c. Super syndonem. Interveniat pro nobis, quæsumus Domine, beatissima virgo Marcellina, quæ pro tui nominis amore virginitatis laudandæ propositum intemerato semper corpore & corde servavit. Per &c. Super oblata. Debitum tibi, Domine, nostræ reddimus servitutis obsequium, suppliciter deprecantes, ut beatæ virginis Marcellinæ suffragantibus meritis plebis tuæ dona sanctifices, quia pro ejus honorabili inter sanctas virgines confessione laudis tibi hostias immolamus. Per &c. PRÆFATIO. Æterne Deus gloriosæ virginis Marcellinæ præferenda merita recolentes, quam tanto munere sublimare dignatus es, ut non solum integritatis donum illibata mente servaret, verum etiam euangelica præfulgens lampade, bonorum operum incrementis excresceret, & virtute fidei virgo prudentissima præpolleret: quæ etiam terrenæ generositatis insignia Christi filii tui servitute nobilitans, cælesti facta est thalamo multiplici decore condigna; in tantum, ut beatorum comitatu germanorum, velut duarum alarum fulta remigio, ad cælestem gloriam læta conscenderet, cum eisdem immarcescibilem perpetuæ vitæ coronam acciperet. Per eumdem &c. Postcommunio. Cælestium sacramentorum refecti libamine, & præsentis festivitatis gaudio saginati, supplices te, Domine, deprecamur, ut cujus congratulamur tripudio, ejus semper protegamur auxilio. Per &c. Ex his patet, satis certum ac celebrem esse hujus sanctæ Virginis cultum. Nunc quædam illius elogia ex ipso S. Ambrosio excerpamus.

[5] [S. Ambrosius de S. Marcellinæ sororis suæ virtutibus] Sanctus Ambrosius tomo 4 editionis Coloniensis, qua hic utor, lib. 3 de Virginibus pag. 225 sororis suæ Marcellinæ professionem indicat his verbis: Quoniam, quæ habuimus, superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea, quæ mecum conferre soles, beatæ memoriæ Liberii præcepta revolvere, ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior. Namque is, cum in Salvatoris natali ad Apostolum Petrum virginitatis professionem, vestis quoque mutatione signares (quo enim melius die, quam quo virgo posteritatem acquisivit) atque adstantibus etiam puellis Dei compluribus, quæ certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia nuptias desiderasti. Deinde a sancto Doctore copiosius & elegantius referuntur ea, quæ in Actis nostris a num. 6 leguntur. Tunc pagina sequente, sermoni Liberii Papæ finem imponens, sororis suæ virtutes indicat, & nimium ejus fervorem ita temperare nititur: Hæc tecum sanctæ memoriæ Liberius: quæ apud alios majora verbis, apud te minora exemplis, ita omnem disciplinam non solum virtute adæquasti, sed etiam æmulatione vicisti. Namque jejunium in præceptis habemus, sed singulorum dierum; tu autem multiplicatis noctibus ac diebus innumera tempora sine cibo transigis, & si quando rogaris, ut cibum sumas, paulisper deponas codicem, respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed omni verbo Dei. Ipse epularum usus, cibus obvius, ut edendi fastidio jejunium desideretur. Potus e fonte, fletus in prece, somnus in codice. Hæc junioribus convenere annis, donec mens ævi matura canesceret. Ast ubi domiti trophæum corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut magistra sub pari servetur ætate. Denique variis similitudinibus ei moderationem jejuniorum suadet.

[6] [varia memorat.] Idem Sanctus innuit, sororem suam pro Ecclesia valde solicitam fuisse, & interdum mala ipsi imminentia præsensisse, dum ad eam tom. 5, lib. 2, epist. 14 ita scribit: Quoniam omnibus fere epistolis solicite quæris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras, quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium cœpit moveri. Quanti sanctus Ambrosius Marcellinam faceret, patet ex libri 7 epistola 55, quam sic incipit: Quoniam nihil eorum, quæ hic te absente geruntur, sanctitatem tuam celare soleo, scias etiam, dilectissima soror, sanctos martyres a nobis repertos. Quanto autem dolore affecta fuerit Marcellina ob mortem Satyri, sanctus Doctor tomo 4 libro de obitu fratris circa finem pag. 151 exprimit his verbis: De Sancta vero sorore quid fiet, quæ licet divino metu pietatem temperet, rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit: strata humi & totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque mœrore integrat. Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat; & quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus præcurrat, flendi tamen desiderium precandi assiduitate compensat, lacrymarum ubertatem tunc præcipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans. Atque hæc sunt præcipua, quæ habet S. Ambrosius de Sororis suæ virtutibus, quamvis alibi de ea sæpe meminerit. Jam de Sanctæ nostræ chronotaxi pauca dicamus.

[Annotatum]

* al. vera gente

§ II. Sanctæ virginis epocha, locus mortis, epitaphium, sepulcrum, & Acta.

Joannes Petrus Puricellus in Dissertatione Nazariana cap. 46, num. 2 conjectat, S. Marcellinam natam esse anno Christi 328. Hæc conjectura mihi non displiceret, [Videtur S. Marcellina, circa annum 330 nata esse,] si nativitatem S. Ambrosii usque ad annum 340 differret, uti eam differendam censet Tillemontius tom. 10 Memor. Eccles. pag. 729. Ea controversia postmodum accuratius discuti poterit in Vita S. Ambrosii, ad diem VII Decembris illustranda. Interim ex Actis Ambrosianis a Paulino presbytero scriptis constat, S. Marcellinam jam grandiusculam fuisse, dum S. Ambrosius adhuc in cunis jaceret. Præterea S. Marcellina virginitatis professionem non emisit ante finem anni 352, cum eodem tantum anno Liberius electus fuerit Romanus Pontifex. Denique S. Marcellina, teste eodem Paulino, virginitatem jam fuerat professa, quando Ambrosius adolescentulus videbat matrem & Sororem aliasque virgines sacerdotis manum exosculantes, & ipse ludens offerebat dexteram, dicens & sibi id ab eis (alii malunt legere ab ea) fieri oportere; siquidem episcopum se futurum esse memorabat. Hæc autem ludicra manus oblatio potius Ambrosio decem aut duodecim annorum puero, ut recte advertit Tillemontius loco supra citato, quam novemdecim aut viginti annorum adolescenti convenire videtur.

[8] Ex dictis colligi potest, quod Marcellina facile decem annis Ambrosio senior fuerit. [& anno 398 vel 399 obiisse,] Quo posito, dicemus, eam anno Christi 330 natam esse, & anno 352 sub Liberio Papa castitatis votum emisisse, cum jam viginti duos ætatis annos haberet. Quo autem anno obierit, determinare non possumus. Acta quidem nostra asserunt, eam sub Simpliciano episcopo Mediolanensi & S. Ambrosii successore mortuam esse; sed cum, teste Puricello in Dissertatione Nazariana cap. 56, num. 1, quidam auctores Simpliciano duos, aliqui tres, alii quatuor, alii denos, alii duodenos episcopatus annos adscribant, hæc mortis epocha rursus certa non est. Longe tamen probabilius est, Simplicianum anno 397 S. Ambrosio suffectum tantummodo tribus annis & aliquot mensibus ecclesiæ Mediolanensi præfuisse, nec ultra annum quadringentesimum vixisse, ut ostendit eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis tom. 5 ad annum Christi 400 num. 3, & pluribus ex eo probat Puricellus in Dissertatione jam laudata cap. 59, num. 8. Potest etiam de hac epocha videri sententia Henschenii nostri ante tomum I Aprilis pag. XXXVIII in Dissertatione singulari de morte S. Ambrosii, & Papebrochii Exegesis de episcopis Mediolanensibus tomo VII Maii præfixa pag. LXI. Hinc itaque conjicimus, S. Marcellinam prope septuagenariam verosimilius anno 398 aut 399 ex hac vita migrasse.

[9] [probabilius Mediolani, quam Romæ] Quæstio est inter Baronium & scriptores Mediolanenses, utrum S. Marcellina Romæ, an Mediolani obierit. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 383 num. 17 post exhibitum S. Marcellinæ epitaphium innuit, eam Romæ obiisse, sed sacrum ejus corpus Mediolanum translatum fuisse. Contra insurgunt Mediolanenses, contenduntque, eam non tantum Mediolani sepultam, sed etiam mortuam esse. Certe, si Actis nostris credimus, Mediolani mortua & sepulta est. Argumenta contra Baronium vide apud Puricellum in Monumentis Basilicæ Ambrosianæ a pag. 29, ubi suam opinionem ex ipsis S. Ambrosii verbis stabilire nititur, asseritque (attamen sine teste) S. Marcellinam post Satyri fratris sui obitum, cui Mediolani interfuit, numquam Romam repetiisse. Petrus Paulus Bosca in Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ pag. 196 eamdem sententiam ex antiquo S. Marcellinæ epitaphio probare conatur; ex quo tamen locus mortis non satis clare eruitur, cum Baronius proxime citatus illud ipsum proferat, & satis commode de Romano obitu explicet. Attamen judico, omnibus utrimque expensis, quod Mediolanenses historici habeant potiores pro sua sententia rationes.

[10] [Sanctæ virginis epitaphium,] Nunc ipsum S. Marcellinæ damus epitaphium, quod quidem a Simpliciano compositum dicitur, sed non satis solide probatur. Id autem ex Ms. codice Basilicæ S. Petri desumptum, & cum Gruteri editione collatum ita habet:

Marcellina, tuos cum vita resolveret artus,
Sprevisti patriis corpus sociare sepulchris;
Cum pia fraterni speras consortia somni,
Sanctorumque cupis cara requiescere terra.
Nil longinqua domus casto decerpsit amori;
Affectus nec morte perit: nam munere læti *
Rursus tacta * soror fraternæ redderis aulæ *.
Quamvis magna pio suspiret Roma dolore,
Tertia quod sacris * patitur jam damna sepulchris *?
Hæc tamen angustæ * sedem quis dixerit aulæ,
Corporis hæc domus est: nam te pia Virgo supernum
Accipit imperium, placideque ad munera vitæ *
Æternæ Christus pretium tibi destinat aulæ,
Præmia dans castis intactæ matris honore *.
Te Juli medius transcendit fervide cursus,
Et te, Virgo, tuus transvexit ad æthera sponsus.

[11] [& sepulcrum]De hodierno S. Marcellinæ sepulcro Puricellus, Dissertationis Nazarianæ cap. 56, num. 16 ita scribit: Marcellinæ tumulus visitur adhuc in Ambrosianæ basilicæ subterranea confessione (vulgo scurolo) collocatus juxta sancti Ambrosii sepulcrum, altari primario subjectum, decemque circiter passus sive cubitos ab eo distat. At carmina jam relata non amplius ibidem exstare, fatetur idem auctor circa finem ejusdem numeri his verbis: Quod igitur Simplicianus epitaphium insuper tumulo Marcellinæ apposuit, hoc ipsum profecto in eadem illa exposuit æde: sed inde postea sublatum fuit; atque tunc fortasse, quando, effossa subtus humo, confessionem hodiernam & scurolum substruxerunt. Mabillonius etiam in suo Itinere Italico pag. 15 de præsenti ejusdem sepulcri statu ita obiter meminit: Interim ecclesiam lustramus, vota nostra Deo facturi ad tumulum sancti Ambrosii, cujus corpus in crypta subterranea sub altari majori latere creditur. Ibidem sepulta est ejus soror Marcellina virgo in tumulo prominente, cujus vetus epitaphium a Grutero est relatum: nam id, quod nunc gypseo sepulcro appositum legitur, recentius est. Suspicor, Mabillonium hic in fine loqui de inscriptione, quam laudatus Puricellus capite & numero proxime citato sic profert: In eo igitur tumulo mortales Marcellinæ exuvias conquiescere creditum est: ac ne ipsi quidem tumulo nunc desunt litterarum testimonia. In posteriori enim ejus parte ad veterem illum parietem obversa, sic est incisum superillitæ calci: hic jacet sancta Marcellina, soror sancti Ambrosii, & rursus in tumuli dorso sic est atramento inscriptum: Virgo Marcellina, divi Ambrosii soror, et a divo Simpliciano hic sepulta.

[12] Superest, ut de Actis, huic Commentario subnectendis, [Vita seu potius concio de gestis examinatur,] quædam præmoneamus. Vita S. Marcellinæ, quam ex Mombritio dabimus, vere panegyricus sermo est, in anniversaria sanctæ Virginis festivitate Mediolani habitus, ut legenti manifestum fit. Quis vero sit concionis auctor, vel quo seculo eam dixerit, plane ignoramus. Tantummodo scimus, Mombritium tempore Sixti IV Romani Pontificis Acta Sanctorum edidisse ex antiquo Passionario in pergameno Ms., quod in Archivio Lateranensi conservabatur, uti nos docet Dominicus Macrus in suo Hierolexico pag. 83 ad vocem Birrus. Hilarion monachus Benedictinus in Supplemento ad Vitas Sanctorum a Jacobo de Voragine scriptas eamdem concionem, omisso exordio, in compendium redegit, ac Mediolani anno 1494 typis vulgavit. Silvanus Razzius abbas Camaldulensis inter Vitas feminarum sanctitate illustrium tom. 4, fol. 52 verso eadem Acta stylo suo exornata Italice edidit. Ceterum concionator, ex quo hi omnes sua hauserunt, vix quidquam peculiare habet, præter elogia superius ex S. Ambrosio relata, quibus duos palpabiles immiscuit errores, quos jam detegemus.

[13] Præter innumera sive amanuensis sive typothetæ menda, [in qua unus,] quæ in Mombritianam horum Actorum editionem irrepserunt, in eadem duplex error circa narrationis substantiam occurrit. Primus legitur num. 11, ubi concionator asserit, S. Ambrosium solummodo natum esse postquam S. Marcellina publicam virginitatis professionem sub Liberio Papa ediderat. At supra diximus id fieri non potuisse ante annum 352, quo Liberius die XXII Maii Julio Pontifici successit. Si igitur S. Ambrosius tantum post annum 352 natus sit, & juxta omnes scriptores anno 397 vel 398 obierit, sequitur, eum solummodo 45 vel 46 vitæ annos explevisse. Interim S. Ambrosius lib. 4, epist. 32 ad Severum episcopum de se ipso ita diserte scribit: Cum annum tertium & quinquagesimum jam perduxerim in corpore situs, in quo tam graves jam dudum sustinemus gemitus, quomodo non in tabernaculis Æthiopum tendimus, & habitamus cum tabernaculis Cedar? Ex his puto satis manifeste de errore convinci concionatorem, quem tamen Hilarion & Razzius errantem secuti sunt.

[14] Alter error sese offert in eadem concione num. 12, [alterque crassus error corrigitur.] ubi dicitur Satyrus post Ambrosium natus fuisse. At hæc hallucinatio iterum satis refellitur ex ipso S. Ambrosio, qui in libro de obitu Satyri fratris, virtutes ejus laudans hæc ad propositum nostrum de illo habet tomo 4 editionis Coloniensis pag. 150: Quis igitur non miretur virum inter fratres duos, alteram virginem, alterum sacerdotem, ætate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera præstitisse, ut alterius castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Videsne Satyrum inter Marcellinam virginem & Ambrosium episcopum vocari ætate medium? Nihilominus huic errori dudum adhæserunt Mediolanenses in Lectionibus propriis num. 2 exscriptis. His præviis observationibus præmunitus lector nunc ipsam habeat sanctæ Virginis Vitam seu potius panegyricam annuæ festivitatis concionem, a Mombritio editam, quam hinc inde a mendis typographicis purgare coacti fuimus.

[Annotata]

* Grut. lethi

* Grut. victa al. juncta

* Grut. umbræ

* Grut. sacri

* Grut. sepulcri

* Grut. angustam

* Grut. placidæ post munera mortis.

* Grut. honorem

ACTA
Ex Bonino Mombritio tom. 2 fol. 95 verso.

Marcellina virgo, Mediolani in Insubria (S.)

BHL Number: 5223


EX MOMBRITIO.

PROLOGUS.

[Auctor tenuitatem suam excusans,] Ædificationi fraternæ quamquam non impudenter *, sed tamen non usquequaque improbabiliter ad gloriam Dei nostri & laudem sacratissimæ Marcellinæ suggerit animus nonnulla retexere; cui numquam præberetur assensus, nisi vester circa eamdem Dei Virginem indefessus compulisset summæ devotionis affectus. Qua de causa vos convenisse decet, non ut meæ frontis refellatis inscitiam, sed ut vestrum sacrosanctis meritis obsequium solicite repræsentetis. Haurite nunc, si libet, ex plumbea fistula destillantis guttam liquoris, & nolite mirari, si aridus & inutilis truncus botrum ferat non suum; quamvis ille, qui jussit aridam Aaron frondescere virgam, nostros quoque, si velit, faciet revirescere truncos: nec dubitandum, quin, qui beatæ Marcellinæ perpetuæ virginitatis largitus est palmam, nobis virtutum ipsius præconia partim dicere cupientibus, loquendi tribuat officinam.

[2] [Jephtæ exemplo,] Scriptum in veteri legimus historia, Jephte quondam gentis Israëliticæ ducem, postquam unicæ natæ votivum Deo sanguinem litaverat, ad celebrandum competenter funus virgineum lugubres undique virginum phalangas concitasse, ut hoc pacto & patrii amoris gravissimum temperaret mœrorem, & dilectæ supra modum filiæ ineluctabiles posteris linquere posset exsequias; & ex eo morem fuisse loci illius virginibus anniversario Jephte filiam plangere luctu, imo excellentis memoriæ virgini septem threnici cantus dies per singula ad succedentium annorum dedicare curricula. Ut ergo ex veteribus nova cudamus; si priscæ observantiæ virgo, patriis quodammodo votis obnoxia, patrioque lachrymabiliter jugulata mucrone, apud collactaneas & compatriotas tantum honoris obtinuit, ut ejus non solum recens, sed & vetustum diuturna post tempora bustum annuis frequentaretur exsequiis, septenisque excubiis honoraretur; cur non multo amplius a nobis, quibus vetera transierunt, & ecce facta sunt per Domini adventum omnia nova, beatissimæ virginis Christi festivitas decenti honore colatur, & condigna memoria veneretur?

[3] Quid prodest, o cives, sanctis martyribus seu venerandis virginibus scilicet externæ regionis solennia votorum debita solvere; [fideles ad annuum S. Marcellinæ festum celebrandum hortatur.] nostros, aut, qui in promptu habentur, ut puta patres patriæ, & hujus nostræ ecclesiæ propagatores derogando contemnere, & nequaquam debitis obsequiis venerari? Informent nos igitur præmissa Israëliticarum exempla virginum, & quas ille devotis obsequiis, licet inanibus præmiis, famosæ exsequias virgini annua festivitate lugubriter deferebat, vos Christi sponsæ, ac Deo dicatæ virgini Marcellinæ, cujus in semet recurrens anni orbita festivæ migrationis diem revexit hodiernum, hilariter atque puriter exhibete, ut ejus sedulis adjuti intercessionibus, proferendis meritis sublimati, Christo Domino laudes dulcibus modulis intonetis: quamvis ei dispar sit nostræ & illarum causa solennitatis, est tamen assimilis forma virginei affectus & pietatis.

[Annotatum]

* forte prudenter

CAPUT I.
S. Marcellinæ natales, pia educatio, & publica post Liberii Papæ exhortationem virginitatis professio.

Marcellinam igitur gloriosissimam Christi virginem pontificis egregii, patroni atque institutoris ecclesiarum Ambrosii fuisse germanam totus pene recolit orbis: [S. Marcellina piis parentibus orta,] cujus beatæ stirpis origo quam clara etiam apud augustales apices, adeo multis est cognita, ut ad rei gestæ consonantiam superflua nostro putetur relatu: Ambrosius siquidem eorum pater illustris Romani sanguinis prosapia oriundus extitit, qui non inferiore primum subsellio in senatu Romano potitus, tutor reipublicæ ac defensor utillimus Cæsaris est judicio præelectus. Dehinc, provehentibus eum summæ facundiæ atque industriæ meritis, Galliarum præsidatui senatusconsulto præficitur; cujus probitas morum ac disciplina in procreata ex eo sobole conjici valet. At vero præclarissimam ipsorum matrem, nihilominus & ipsam generosa stirpe nobilem, sed longe virtutum generositate nobiliorem, plenamque religionis & fidei fuisse liquet, cujus institutis beata virgo Marcellina, castis moribus informata, Christum, Dei filium, & concupivit ut sponsum, & dilexit ut dominum.

[5] Denique hanc in primo flore conjugii parentum jucundæ facies sibi prodisse filiam intuentes, [publice virginitatem profiteri desiderat, quæ a Liberio Papa,] datori bonorum omnium, primitiarum more consecrandam devoverunt. Sic matris sanctissimæ cura pervigili nutrita, sicque incrementis adulta puellaribus, mundior & purior auro obrizo absque cunctis humanæ vitæ illecebris adolevit. Quid multa? Priusquam viriles aspectus virgo pulcherrima contigisset, nec amare sciens nisi Christum, cœpit parentes de professione virginitatis acceleranda suppliciter implorare. Anxiabatur plurimum tenerum pectus, & crebra suspiria incessabiliter quatiebat. Tandem obtinuit, ut die natalis Domini venturo, sponsi cælestis arrham susciperet. Et quam decenter [eo] die Christi annulum virgo suscipere gestiebat, quo Virgo intemeratæ virginitatis princeps novellum sui uteri fructum æterna posteritate acquisivit. Prædicatur in populo sacrandæ virginis pudor intemeratus; fit concursus innumerabilium ad ecclesiam puellarum invicem de ejus societate certantium. Præsidebat tunc Romanæ Ecclesiæ cathedræ beatæ memoriæ Liberius, cui in ecclesia principis Apostolorum Petri, dominici natalis solennia celebranti, nuntiantur clarissimorum vota parentum, & Christum solum amantis Virginis indefessus ardor aperitur. Annuit piis precibus pastor eximius, & devotos utrorumque affectus censuit adimplendos.

[6] [coram magna populi multitudine in fide] Prius itaque quam Missarum celebritas finiretur, conscendens pulpitum, admonitionis verbum tam Virgini quam plebi astanti prudenter adorsus est: Bonas inquiens, o filia, nuptias desiderasti. Videas quantus ad natalem tui Sponsi populus convenerit: & nemo ex hoc numero impastus recedet. Hic enim, qui rogatus ad nuptias aquam in vinum convertit, in te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quæ prius eras vilibus obnoxia naturæ materialis elementis. Hic est, qui quinque panibus & duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit: plures potuit, si plures jam, qui tunc pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit. Sed jam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e cælo. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex Virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat Patrem; unigenitus in cælo, Deus ex Deo; partus ex Virgine, justitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine; non impar generanti, non potestate discretus, non verbi extensione aut prolatione confusus, aut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis jure distinctus sit. Ipse est fraternus tuus, sine quo nec cælestia, nec marina, nec terrena consistunt. Verbum Patris bonum, quod erat, inquit, in principio: (Habes ejus æternitatem) Et erat, inquit, apud Patrem: (Habes indiscretam a Patre inseparabilemque virtutem.) Et Deus erat Verbum: (Habes ejus divinitatem.) De compendio enim tibi fides est haurienda.

[7] [ac amore Dei instructa,] Hunc, filia, dilige, quia bonus: nemo bonus, nisi unus Deus. Si enim non dubitatur, quia Deus Filius. Deus autem bonus: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige. Ipse est, quem Pater ante luciferum genuit, & æternum ex utero generavit, ut Filium; ex corde eructavit, ut Verbum. Ipse est in quo complacuit Pater. Ipse est Patris brachium, quia creator est omnium; Patris sapientia, quia ex Dei ore processit; Patris virtus, quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo, quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet, ut sapientiam dicat, ut virtutem noverit. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater: Si semper utique Pater, utique semper & Filius Perfecti ergo Patris perfectus est Filius: nam qui virtuti derogat, derogat ei, cujus est virtus. Inæqualitatem non recipit perfecta divinitas. Dilige igitur, quem Pater diligit; honorifica, quem honorificat Pater: qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, & qui negat Filium, nec Patrem habet. Hæc quantum ad fidem.

[8] Sed interdum etiam, cum fides tuta, juventus suspecta est. [& ad temperantiam,] Modico itaque vino utere, ne infirmitatem corporis augeas, non ut voluptatem excites: incendunt enim pariter duo, vinum & adolescentia. Infrænent etiam teneram ætatem jejunia, & parsimonia cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat cupiditates; ratio revocet, mitiget spes, restringat metus: nam qui moderari nescit cupiditatibus; sicut equis raptus indomitis volvitur, obteritur, laniatur, affligitur. Escis quoque omnibus, quæ gignunt membris calorem, parce utendum puto. Carnes etiam aquilas volantes deponunt: in vobis quoque ales interior illa, de qua legimus, Renovabitur sicut aquila juventus tua, sublime tenens virgineo præpes volatu superfluæ carnis nesciat appetentiam. Conviviorum devitandæ celebritates, fugiendæ salutationes; ipsas visitationes in junioribus parciores esse volo, si forte deferendum sit parentibus aut æqualibus: teritur enim officiis pudor, audacia emicat, risus obrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas. Interroganti non respondere infantia, respondere fabula est.

[9] Deesse igitur sermonem virgini, quam superesse malo: [atque virginalem modestiam excitata,] nam si mulieres etiam de rebus divinis in ecclesia jubentur tacere, domi viros suos interrogare; de virginibus quid cautum putamus, in quibus pudor ornat ætatem, taciturnitas commendat pudorem? An vero mediocre pudoris exemplum est, quod Rebecca, cum veniret ad nuptias, & sponsum vidisset, velamen accepit, ne prius videretur, quam jungeretur? Et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori. Quid Rachel quemadmodum extorto osculo flevit & gemuit: nec flere desisset, nisi proximum cognovisset. Ita & pudoris servavit officium, & pietatis non omisit affectum. Quod si viro dicitur: Virginem ne consideres, ne quando scandalizet te; quid dicendum est sacratæ virgini? Quæ si amet, animo peccat; si amatur, & facto. Maxima est virtus tacendi præsertim in ecclesia. Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas, nullum ex ore verbum, quod revocare velis, proferas. Sed parcior loquendi fiducia sit: copiosum quippe in multiloquio peccatum. Homicidæ dictum est: Peccasti, quiesce. Sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces a.

[10] Hæc & alia innumera præfatus Papa Liberius claro dogmate, [desiderii sui fit compos.] astantibus virginibus, omnique fidelis populi cœtu, venerandæ virginis auribus inculcavit. Tum vero pii patris oblatam manibus, sanctissimæ matris mixtis cum fletu precibus irrigatam solenniter benedixit, & vestis sacræ mavorte b quodammodo subarrhatam, Christi Jesu, quem totis visceribus concupiverat, immaculatam sponsam effecit. Perfusa autem pontificali benedictione talem se regi regum Christo in servanda mentis & corporis castimonia studuit exhibere, ut absque dubio illi nunc credatur sociata in cælis, cui se intemeratam vigilanter reservavit in terris. Beati plane parentes, qui tale Deo suæ prolis primitivum dedicavere munus, per quod gemina posteritas duplicata est, non amissa; verumtamen hæc multo beatior, quam terreno in corpore positam cælestis rex pura dilectione concupivit. Illa quondam, de qua præfati sumus, Jephte principis filia, victrici patris dextera jugulanda, septem prius mensibus virginitatem flevisse describitur; sed hæc nostra virgo multo præstantior, quo suorum vota parentum gratuito perfecit bonæ voluntatis holocausto. Sed his, quæ ex latere surgunt, omissis, ad proposita recurramus.

ANNOTATA.

a Hæc Liberii Papæ exhortatio prolixior & elegantior est apud S. Ambrosium lib. 3 de Virginitate, ex quo hic aliqua correxi.

b Est velum, quo obnubebantur sponsæ, de quo etiam meminit S. Hieronymus ad Eustochium scribens. Plura de hoc vestis genere videri possunt apud Macrum in Hierolexico ad vocem Maphorium.

CAPUT II.
Duo S. Marcellinæ fratres, variæ ejus virtutes, dolor ex fratrum morte, & pius illius obitus.

Ambrosius præterea hujus sanctæ virginis genitor, de quo prædiximus, [Sancta Marcellina fuit soror S. Ambrosii,] vir in cunctis & apud Cæsarem & apud Christum nobilissimus, & fidei nitore perspicuus, sui voti, quod pollicitus fuerat, compos effectus, immensa exultatione jucundabatur, fidens sine dubio, se non absque ingenti præmio dimittendum a Christo, cui tam devoto mentis obsequio sibi unicam spopondisset. Mox denique potioribus a Cæsare cumulatus honoribus, & Galliarum strenue præsidatum obtinuit, & a Christo pro nuper oblato fœnore amplificatum suæ posteritatis emolumentum recepit a. Siquidem in Gallicanis degenti regionibus natus est illi alter Ambrosius, cognomine & forma corporis patrem æquiparans; sed honesta dignitate morum atque insigni præconio meritorum cunctam pene superaturus Romanæ stirpis originem. De quo admirabili viro qui nosse voluerit, Cosmogiaphorum b Græcorum, vel Latinorum percurrat Annales, seu etiam Paulini venerabilis episcopi c, quem de ejus Vita conscripsit, libellum. Illic inveniet, qualiter a cunabulis, cælestibus designatus auspiciis adoleverit, qualiterque adultus ad summam philosophiæ arcem pertinxerit *; cujus causa ad consilium tribuendum primo electus, deinceps consulares infulas sit adeptus; a quibus ad pontificale culmen Mediolanensis ecclesiæ divina providentia accitus, maximis illud virtutis apostolicæ fulgoribus irradiaverit. Nos ea omittimus, quia ad alia festinamus.

[12] Additus est Ambrosio alter quoque filius, Satyrus nomine d, [& S. Satyri;] vir post modicum apud seculum & apud Deum magnificus, qui præcipua tam in humanis, quam in divinis negotiis dirimendis & exsequendis solertia clarissimus in toto orbe Romano & jugi memoria dignus multorum sapientum judicio habitus est. Ejus quoque vitam & mentis devotionem libri de obitu ipsius a fratre digesti mire produnt, fidelissime confitentur. His ergo duobus germanis fratribus post utriusque parentis obitum virgo Christi Marcellina, quasi duarum fulta remigiis alarum terrena omnia præpeti penna prætervolans, aditum quotidie cælestis patriæ suspirabat; horum & adjuta præsidiis, & admonitionibus instituta, nihil erat jam quod in ea vivens mundus inveniret; sed secundum Apostolum crucifixa mundo, & mundus illi, nihil præter simplicem habitum & viles cibos de universa paternæ possessionis hereditate requirebat: continuatis jejuniis vigiliisque creberrimis numquam ab intenta oratione aut Scripturarum divinarum meditatione cessabat; & præcipue, quam sibi præsul eximius fraterque Ambrosius affectu dulcissimo propria manu conscribens direxerat, lectione utebatur, Arianæ perfidiæ non parum solicita.

[13] Viro autem Dei Ambrosio moris fuisse narratur, [cum quibus Mediolani postmodum habitans,] ut si forte absente illa novi aliquid aut scribere illum aut agere contigisset, mox eidem propriæ manus indiciis, quo indubitata fide susciperet, conscripta dirigeret; sicque obtentum, ut dum istius cura spiritualium jugiter sacrosanctæ virginis subministrarentur insignia ferculorum, alterius quoque vigilantia corporalium necessitudinum procurarentur obsequia, Deo dicata mens, quasi in speculari lapide divinæ contemplationi semper intenta, semetipsam circumspecte ac provide intuendo irreprehensibilem maculatamque * cælestis sponsi conspectui repræsentaret. Interea cum piæ recordationis almificum præsulem Ambrosium suscepti episcopatus causa in præfata urbe Mediolano compulisset, fratremque dilectum, luce ipsa cariorem, secum amoris glutino detentum cohabitare fecisset, virgo Domini Marcellina carissimis diutius avelli non passa germanis, domo patria rebusque relictis, sese Mediolanum contulit, satius rata peregrinam cum illis ducere vitam, quam duobus privata luminibus Romanas opes miserabilis possidere. In illis totam post Christum vitæ suæ inesse fiduciam, totam spem, totamque claritatem lacrymis oculos suffusa confitebatur.

[14] Nihilominus & a fratribus, ut sui Domini sponsa nimio diligebatur affectu, [varias virtutes exercet,] sedulo venerabatur obsequio, eratque illis jam non quasi soror, sed ut major natu domina materque spiritualis, ita eos diligens ut filios carissimos, ita ab ipsis dilecta, amplexata, venerata, ut mater. O felicia tempora, quibus ex uno utero tanta sanctitas virginitatis pietasque prodierunt! Coruscabat in tribus quasi cælo stellis micantibus cunctarumque nitor virtutum, ut si forte aliqua in uno deesset, ab altero suppleretur. O tempora & o mores! Humilitatem si perpenderes, nihil humilius, nihilque mitius usquam his tribus inveniri posse jurares. Rursum si mentis eorum rigorem in adversis quibuscumque ferendis seu etiam pravorum moribus corrigendis inspiceres, ferro duriores bestiisque ferociores esse putares. At si pietatis viscera circa delinquentes & confitentes, sive aliquas variarum tribulationum necessitudines angustiasque patientes in eis forte requireres, videres eos ita cum lugentibus lugere, quasi aut ipsi pariter ejusmodi labe macularentur, aut paribus angoribus atque necessitatibus constringerentur. Sæpissime, quidquid ex prædiis habere poterant, captivorum redemptioni largiti sunt, frequenter exulantibus impartiti. Quid dicam? Deficit enim me tempus tantarum virtutum cumulum metiri volentem.

[15] [& propter obitum Satyri,] Sed quia talibus dignus non erat mundus, paulatim e corpore subtracti ad cæli palatium advocantur: ac primum admirabilis Satyrus cum immenso dolore, non solum fratris ac sororis, sed totius fere provinciæ migravit ad Superos; de cujus obitu duos frater Ambrosius ad doloris solamen libellos fletibus irrigans, luctuosis questibus adimplevit, in quibus & beatæ Marcellinæ pius erga fratrem mirifice his verbis proditur affectus: O Sancta soror, quæ fratris solatio destituta, de suo pudore solicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus neque alterum sequi potest, neque alterum derelinquere; cui tumulus hospitium tuus, & corporis tui sepulcrum est domus. Atque utinam vel hoc tutum diversorium, cibus in fletibus, potus in lacrymis. Constat autem hunc ex illo venerandæ virgini morem fuisse, ut continue supra tumulum fratris genu nixa Dominatori omnium sanctam ejus animam precibus assiduis commendaret. Persæpe etiam diem sine cibo, noctemque insomnem transigens, loco sepulcri vix ad momentum poterat avelli.

[16] [& Ambrosii magno dolore afflicta,] Non post multos vero annos Christi præsul egregius summusque confessor Ambrosius post innumera virtutum miracula, post superatas armis sapientiæ Arianorum insidias, post solidatas fidei Catholicæ fundamento occidentales ecclesias, transiit ad Dominum, perpetua laborum suorum præmia recepturus. Tunc deinde duplicatus mœror, renovata tristitia, nihilque aliud præterquam mori anxiæ nimium sorori placebat. Quid faceret? Quo se verteret? Nunc ad illum, nunc ad hunc provoluta tumulum hæsitabat: se solam sine comite, solam sine gubernatore relictam conversa ad Christum ineluctabiliter querebatur. Hic, inquiens, moriar Christe; hic extremum anhela spiritum ponam: suscipe, quæso, hanc anum, cui sola tuæ pietatis reservasti solatia. Suscipe duobus orbatam luminibus, & fratrum clementer beatis adjunge spiritibus. Hæc autem beatissima Virgo, non quia fratres amiserat, sed quia sine illa transierant, flebiliter ingemiscebat.

[17] [pie moritur, ac ibidem sepelitur.] Ultimum itaque vitæ suæ tempus venerandis tumulis dedicavit, ante quos excubans, & die noctuque sacratas persolvens excubias, spiritum cælo reddidit, Christo copulata per ævum. Obiit autem præcellentissima virgo Marcellina sextodecimo Kalendas Augustas, cum aurora noctis metas excederet, coram positis clericis, populique majoribus urbis hujuscemodi Mediolanensis: corpus vero ejus a venerabili antistite Simpliciano reconditum, & fratris tumulo sororis tumulus est appositus, quo in loco piis eorum interventibus solita Dominus Jesus beneficia suis rependit fidelibus, ut facile pateat cunctis, quod eorum spiritus simul lætantur in cælis, quorum sublimis virtus paribus radiis refulget in terris, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hunc parachronismum correximus in Commentario prævio num. 13.

b Puto, hunc esse errorem typothetæ, atque pro cosmogiaphorum legendum esse cosmographorum, qui hic pro historicis ponuntur.

c Paulinus Vitæ Ambrosianæ auctor, teste Isidoro, fuit presbyter; sed ab aliquibus confusus est cum Paulino episcopo Nolano, ut ostendit Possevinus noster in Apparatu sacro tom. 2, pag. 218. Videtur concionator hic eumdem errorem secutus esse.

d De hoc concionatoris errore etiam egimus in Commentario prævio num. 14.

* lege pertigerit

* lege immaculatamque

DE S. ALEXIO CONFESSORE
ROMÆ, VEL, UT ALIA ACTA FERUNT, EDESSÆ IN SYRIA.

SUB INITIUM SECULI V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS AD ACTA LATINA.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. S. Alexii nomen; patria; parentes; ætas ac mors; idemne an diversus a S. Joanne Calybita?

Duplici modo scribitur nomen hujus Sancti; communius quidem vocari soliti Alexius; at Alexis etiam vocati in codice quodam nostro Ms. antiquissimo, signato P Ms. 3, ac Valcellensi, & alibi. Nomen illud posteriori modo exaratum jam tum ab auctoribus aurei seculi usitatum fuisse argumento est, [Nominis etymon,] quod illud Virgilius adhibuit: nam ejus ecloga secunda inscribitur Alexis, quod nomen per ejusdem eclogæ decursum pluries repetit. Etymon illius Græcum est; non inepte derivandum a verbo ἀλεξέω, arceo, auxilior, opitulor. Unde Alexius dici potest, qui sibi contraria arcet, vel qui opem alteri aut remedium affert. Carolus Ruæus noster in Virgilio a se edito, & interpretatione ac notis illustrato ad usum Serenissimi Delphini Franciæ, hinc etiam fere deducit nominis dicti etymon, dicens Alexin appellatum, quia voluptas erat ac solatium domini; seu quia puer a se arcebat Corydonem &c. Alias nomenclationes adducit noster item Joannes Ludovicus de la Cerda. Legenda aurea typis edita, inter plura commenta etymologica, quibus scatet, hic valde ineptit: Alexius, inquit, dictus est ab a, quod est valde, & lexis, quod est sermo: unde Alexius, qui valde in verbo Dei robustus: vel Alexius, qui ab exius, vel ab ambio, ambis; & exios, quod est circulus: & inde Alexius quasi ambiens circulum a creatore incipientem, & in creatore desinentem. Quam nomenclationem commemorasse, refutasse est; ut superfluum sit singula ipsius membra castigare. Ad utiliora pergamus, Sancti patriam spectantia.

[2] Romæ eum accenset canon seu canticum sacrum in honorem ejus seculo IX concinnatum a S. Josepho, [ac Sancti patria.] infra laudando; qui canon antiquissimum ac præcipuum monumentum est, ad quod tota Sancti historia, prout vulgo circumfertur, exigenda sit, uti pluribus dicetur inferius suo loco. Accedunt Vitæ tum manuscriptæ, tum typis excusæ, ac receptissima Romanorum traditio, communisque hominum sensus ac persuasio. Tillemontius tomo 10 Monument. eccl. pag. 666 nihil hic ausus decidere, considerata incertitudine historiæ Alexianæ; esse asserit, a quibus credatur, potius vixisse Romæ novæ seu Constantinopoli, citatque Ephemerides nostras, tomo primo Maii præfixas. Audacior est more suo nuperus Legendarius Gallus tomo 2, col. 269, ubi refert ex magna convenientia, quæ reperitur inter S. Alexium ac S. Joannem Calybitam, varios eruditos judicasse, fieri posse, ut hic non sit nisi unus idemque Sanctus sub duplici latens nomine; & allegat dictas Ephemerides pag. 18. Deinde adfert consonantiam Vitæ Sancti utriusque, quasi primum Alexianæ Vitæ exemplar non fuerit nisi apographum Vitæ Sancti alterius, nulla fere re in ea mutata præter nomina personarum & locorum: inter indicia fraudis, ibidem relicta, illud mansisse, quo refertur Sanctus noster post mortem agnitus e suo chirographo coram patriarcha & imperatore; quod alio spectare non possit quam ad CPolim. Addit nonnullos in ea esse sententia, quod aliqua pars reliquiarum S. Joannis Calybitæ CPoli Romam a monachis Græcis delata sit sub nomine Alexii, collocataque in monasterio S. Bonifacii, a Græcis pariter ac Latinis ascetis eodem tempore inhabitato, atque exhinc ecclesiam istius monasterii SS. Bonifacii & Alexii nomine appellatam fuisse. Ita ille. Jam vero cum vita Sancti Romæ acta, morsque Romæ obita, ac Roma, ejusdem patria simul historice connexa sint, nemo miretur, si dum de hac sermonem instituimus, simul etiam de istis eadem occasione hic mentionem faciamus.

[3] Norunt eruditi, Papebrochium in prætensa Exhibitione errorum, [Romæ Sanctum vivere cœpisse,] ab accusatore suo perperam ipsi imputatorum, insimulatum fuisse: quod opinaretur S. Alexium non Romæ sed CPoli vitam clausisse. Purgat se parte 1 Responsionum a pag. 248, asserens, se in Ephemeridibus Græco-Moscis, quoniam per tempus non liceret istam controversiam funditus examinare, nihil præpropere judicasse, aut opinatum fuisse; at suspendisse judicium, professumque esse, quod istic obiter dicta eruditis viris voluerit consideranda proponere, priusquam aliquid de iis statueret, plenam rei decisionem remittens ad hunc diem. Itaque nihil tunc, quando Ephemerides scripsit, absolute se opinatum declarat, neque tunc quidem, quando ad objectas accusationes respondebat, opinari se quidquam contra Romanorum traditionem. Causas dubitandi, quas ex situ novæ Romæ ac veteris, nominibus parentum Euphemiani & Aglaidis, & ipsiusmet Alexii, quæ mere Græca sunt, habuit; quibus adjungi potest, quod cultus Sancti prius videretur institutus CPoli, quam Romæ, proponit ibidem a pag. 249; præbente dubitandi occasionem Vita, serius, ideoque obscurius, nec sine defectibus scripta. Prædictus accusator ansam præbuit Papebrochio controversiam istam tum temporis diligentius examinandi, quamquam etiamnum tunc præmature: qui subacto post longam annorum fere quadraginta in rebus ad res Sanctorum pertinentibus judicio dubia tandem sibi antiqua solvit pag. 250 sequentibus verbis, e supra laudato canone depromptis: Considero, inquit, ipsum illum canonem iterum ac diligentius relegens, non solum simpliciter istic nominari Romam (quam si novam intellexisset auctor, verosimiliter alicubi nominasset, ut solet, τὸν Βασιλίδα, civitatem Regiam) sed etiam noto odes IX Strophe V sic cani:

[4] “Convenerunt ad sepulturam tuam Patriarcharum πρόκριτος, [probatur] & Christi amantissimus Imperator, Principesque, juvenes, ac seniores cum choris monachorum” ubi Πατριαρχῶν πρόκριτος, Patriarcharum præcipuus, sive eximius inter Patriarchas, nemo aptius intelligi potest, quam Patriarcha seu Pontifex Romanus; esto idem epitheton convenire etiam possit Joanni Chrysostomo tamquam eximio vel præcipuo inter Constantinopolitanos Patriarchas. Sed hunc cur non distinctius indicasset Josephus, Odarum istarum auctor, per epitheton magis ipsi proprium, si de eo intelligi voluisset? Fuit enim ipsemet magnæ CPolitanæ ecclesiæ sceuophylax, sive sacrorum vasorum custos anno DCCCXLVIII institutus, in eaque dignitate vixit usque ad annum DCCCLXXXIII; intra quod tempus reflorescente sub orthodoxa Imperatrice Theodora Sanctorum cultu, canon sive hymnus iste compositus fuit, ac fortassis tum primum CPoli receptus S. Alexii cultus, una cum qualicumque Vita Roma allata.

[5] Quoniam vero per Romam, simpliciter a laudato, vel alio (vide num. 33) Josepho, in hoc canone expressam, Romam veterem, [ex S. Josepho hymnographo vel alio:] non novam seu CPolim intelligi debere contendimus, juvat paululum altius ista repetere, a quibus præsentis controversiæ status magna ex parte pendet: aliter quippe locuturus fuisset iste auctor, adhibitis phrasibus per id tempus usitatis, si per Romam, non antiquam, sed novam seu CPolim intellexisset. Expendamus alios ipsius locos. In canone ad festum depositionis stolæ seu vestis Deiparæ in Blachernis (locus est CPoli) de qua Menæa Græca ad diem 2 hujus, & nos isto die in Prætermissis; ab eodem, qui supra, Josepho, sive ab alio ejusdem nominis, aliquantum antiquiore, sed eodem tamen seculo vivente, concinnato; in canone, inquam, isto acrostichis ponitur, in qua datur nomen CPoli τῇ πασῶν Βασιλίδι τοῦ πόλεων, reginæ omnium urbium. Et in fine, ubi litteris acrostichis nominis proprii Josephi auctoris veluti sigillo canon signatur, eadem expressio recurrit. Ita de CPoli loquebatur Josephus; ita loquebantur alii Græci, ut cuilibet in historiis vel mediocriter versato notissimum est. De CPoli jussu Constantini Nova Roma & secunda Roma appellata, dictum ex Socrate & Sozomeno ad Vitam S. Joannis Calybitæ die XV Januarii, pag. 1029. Per Romam itaque simpliciter sine alio epitheto distinctivo a S. Josepho superius expressam, intelligenda est Roma vetus, non Nova seu CPolis: & habemus testimonium, seculo saltem nono scriptum pro Romanis, Alexii natales sibi vendicantibus; quibus confirmatur communis de patria S. Alexii traditio; quam recentiorum quorumdam observationes criticæ non evertunt.

[6] [e quo etiam asseritur Romæ mortuus.] Atque ex his conficitur S. Alexium Romæ vivere cœpisse. Indidem etiam probatur, quod Romæ vivere desierit. S. Josephus in laudato canone ode 6 Sanctum patriæ redditum canit; ode 7 ad portas parentum sedisse; ode 8 antea parentibus incognitum peregrinationis tempore, illis se postea manifestasse, & omni Romæ manifestasse Dominum absconditum thesaurum, in mendici habitu jacentem. Quæ omnia Sanctum virum Romæ natum, Romæ mortuum satis declarant. Nihil itaque sive apud Græcos, sive apud Latinos auctores satis explorati afferri in medium posse arbitror; quod certo cogat Alexium Romanis eripere vel in suis natalibus vel in sua morte Utrumque nos stabilivimus ex omnium antiquissimo auctore; proferant adversarii vel unum unicum alicujus notæ & antiquitatis, e quo assertum nostrum evertant. Quamdiu pugnant solis conjecturis, argutiunculis, & dubitatiunculis, nihil promovent; prævalitura semper possessione, auctoritate antiqui scriptoris roborata, donec aliquid afferatur majoris ponderis pro opposita sententia. Scio equidem hanc meam sententiam, ex solo auctore, qui floruit quadringentis annis post Sanctum, de quo scribit, comprobatam, aliis omnibus anterioribus silentibus, suis difficultatibus non carere: sed prævaleat auctoritas Josephi, prævaleat possessio, donec certioribus documentis evertatur. Hæc de Sancti natalibus; nunc de parentibus ejus dicamus.

[7] [Quædam proponuntur de Sancti parentibus,] Josephus Hymnographus vel alius homonymus eorum nomina non exprimit; sive ea non invenerit in historia aut Vita, ex qua suum canonem concinnavit; sive, si ibidem illa invenerit, certe haud probarit. Unde suspecta forte videri possint nomina Euphemiani & Aglaidis, quæ leguntur in Vitis Græcis ac Latinis, tamquam eo intrusa ab auctore seculi X aut XI, qui Sancti gesta dramatice adornarit; quæ Breviarium Romanum etiam non exprimit. Matthæus Vecchiazzani parte 1 historiæ Foropopiliensis Italice edita, pag. 59 de S. Alexio obiter agens, affirmat Euphemianum fuisse e familia antiqua Sabelliorum, Romæ notissima, addens ei titulum baronis potentissimi Aventini; sic aucupatus gratiam Illustrissimi & Excellentissimi D. Bernardini Savelli, cui suum librum dedicat. Divitem ac potentem extitisse Sancti patrem, eruitur ex sæpe dicto canone. Nonne auxesim sapiunt tria millia pueri, qui zonis cingebantur aureis, & sericis induebantur vestimentis? quos habuisse narratur in Vita Latina soluta num. 3, & in metrica sub initium. Sed hæc excogitata opinor ad apparatum scenicum, qui magnificentia commendatur. Additio ad codicem Usuardinum Hagenoyensem, ipsius etiam Sancti sponsæ nomen nobis obtrudit, dicens Eufemianum dedisse Allexio Marinam sponsam. Die autem XIX hujus laudato Euphemiano titulum Sancti attribuit, tum demum admittendum, quando is ex melioribus documentis probari poterit.

[8] Si plusculum auctoritatis haberet auctor, qui S. Alexii Vitam conscripsit, [ac de tempore, quo vixit & obiit;] de tempore, quo is vixit & obiit, certius constaret. Acta Latina tam prosaica quam metrica tradunt ipsum vixisse sub Innocentio PP. I, qui sedere cœpit anno CDII, desiit CDXVII. Eadem epocha ab omnibus communiter adoptatur, quæ & indicatur in Breviario Romano moderno. Canon Josephi nec nomen Pontificis Romani, nec Imperatoris exprimit, sub quibus vir Sanctus vixit, & ea quæ habet, adeo destituta sunt omnibus notis characteristicis individui temporis, ut nullum alicubi determinatæ epochæ vestigium offendas. Menæa magna Græcorum excusa in elogio Sancti tacent de Romano Pontifice, sed Honorium Imperatorem exprimunt. Constantius Felicius in suo Kalendario male combinat tempora, quando eum ponit sub Innocentio I & Honorio Imperatore anno CCCXCVII. Turpius exerrat Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, connectens pontificatum Innocentii PP. cum Imperatoribus Honorio & Arcadio, annoque Domini CCCLXXXVIII, quo circiter Beatum quievisse memorat; Mombritio etiam erronee ipsos connectente cum anno circiter CCCXCVIII. Tillemontius loco supra citato, teneri ait, Alexium se occuluisse Romæ tempore laudati Papæ, anno, ut ipsi apparet, CCCCIX aut CCCCVIII; at mox de more judicium suspendit. Legendarius neotericus Gallus signat seculum IV aut V. Mendose Breviarium Romanum, anno, sicut ei adscribitur, MDXXII impressum, pag. 372 dicit Sanctum obiisse anno vicesimo Innocentii I; cum sederit iste Pontifex annis dumtaxat quindecim circiter. Noster Paulus de Barry in Vita Gallica, de qua infra, natum ponit tempore Innocentii PP. & Honorii Imperatoris; & sic mors ejus ad medium seculum quintum vel ulterius esset removenda; quod communi scriptorum opinioni repugnat.

[9] Si Sanctus obierit sub Innocentio I & Honorio Imperatore, [de quibus non satis liquet.] floruisse asserendus est versus finem seculi IV; quod autem vere tunc obierit, quidquid communiter id tradatur, neutiquam tamen e monumentis Græcis aut Latinis satis solide probatur. Hoc unum negari non potest, obiisse non modo Sanctum ante tempora memorati Josephi; sed, si funeri ejus vere adfuerit imperator Romanus, non supervixisse ultra seculum V, imperio isti fatale, in comperto est. Erit fortasse, qui objiciant: Sanctus adeo in omnibus singularis & mirabilis, summis & imis tota urbe Romana post obitum notissimus, seculum scriptoribus, quo obiisse putatur, florentissimum, nullus, quod sciatur, ante nonum seculum de ipso qui agat repertus apex; non cohærent. Intelligo: at respondeo; ex eo quod Vita ante illud tempus nulla sciatur fuisse scripta, non mox sequitur scriptam omnino nullam fuisse: potuit enim intercidisse. Josephus certe quando suum canonem condidit, vel ex historia aliqua scripta vel ex auditu & traditione historica scriptionis suæ materiam accepit. Plura non hujus sed alterius loci sunt, quando de isto canone ac Vitis ex instituto seorsim tractabimus.

[10] Superest nunc discutiendum punctum, supra obiter tactum; [S. Joannes Calybita ab Alexio diversus.] utrum videlicet S. Joannes Calybita, de quo actum XV Januarii, sit idem an diversus a Sancto, quem hic damus. Tillemontius rotunde asserit tomo citato in notis pag. 834, præsumi posse, eumdem esse (Alexium) cum Joanne Calybita CPolitano; de quo eadem fere historia narratur: & qui potuit unum & aliud nomen habere; aut assumpsisse nomen Joannis, quando se abscondebat. At præsumptio ista falsa est, quia falso nixa supposito: nam tantum abest ut pleraque historiæ Sancti utriusque puncta fere sint eadem, ut nonnulla toto potius videantur cælo diversa: nam CPolim illustravit Joannes; alio die colitur apud Græcos & Latinos; aliud nomen habet; duplex autem habuisse nomen, eadem facilitate negatur, qua a Tillemontio id adstruitur. Magis urget, quod S. Joannes fuerit monachus Acœmetus in Bithynia; quod duos habuerit fratres; quod e monasterio egressus, commutatis cum paupere vestibus; domumque regressus tribus annis apud, parentes habitarit incognitus; atque exhibito, quem ante discessum ab ipsis acceperat, Euangeliorum libro, ante mortem agnitus, & inter eorum manus mortuus fuerit; quod mater eum jam vita functum veste pretiosa induens, paralysi percussa, sed antiqua ipsi reddita lacerna, sanata fuerit: ut nihil dicam de templo ipsi exstructo a parentibus. Atque ex his satis fundamenti nobis præberi existimamus, ut cum Papebrochio loco citato pag. 249 utrumque hunc Sanctum distinguamus. Et vero næ ille ineptus sit; qui duos mox Sanctos in unum confundat, quia vitæ instituto similes? Sic perperam aliquis confundat S. Symeonem Salum, de quo die prima hujus, cum S. Theodoro Salo XXV Februarii, pag. 508; ac S. Thoma Salo XXIV Maii, pag. 433, qui eodem seculo VI vixit, quo laudatus Symeon; ut pluribus exemplis supersedeam.

§ II. Sancti cultus apud Græcos ac Latinos; elogia; reliquiæ.

[S. Alexius alio die colitur apud Græcos quam apud Latinos;] Græci solenni ritu S. Alexium colunt die XVII Martii, quo ipsum sic annuntiat Typicum S. Sabæ: Sancti patris nostri Alexii, hominis Dei. Titulum hunc hominis Dei, adeo sibi proprium fecit Sanctus, ut Græci omnes hagiologi passim in eo ipsi attribuendo conspirent, tamquam idiotismo singulari, quo ab aliis distinguatur. Ansam isti cognomento forte iis dederit canon S. Josephi, infra producendus. In Vita num. 4, & rursum num. 7 sic divinitus traditur designatus: & in homilia S. Adalberti, de qua infra, quasi quodam privilegio homo Dei nominatus dicitur; ita speciali vocabulo a Domino meritus nuncupari. Photius tamen cod. LIV scitur eumdem titulum tribuisse S. Prospero, fortissimo Pelagianorum antagonistæ. Signant præterea ipsum dicto die Synaxarium ex Menologio jussu Basilii Imperatoris Porphyrogeniti seculo X collectum; Menæa item magna typis edita, quæ ipsi accinunt sequentes versiculos:

Ἄνθρωπος ἐν γῇ τοῦ Θεοῦ κληθεὶς μόνος,
Ἕξεις τι καινὸν κᾂν πόλῳ πάτερ μόνος.
Ἑβδομάτῃ δεκάτῃ, Ἀλέξιε πότμον ἀνέθλης.

Solus gerebas nomen hic hominis Dei,
Novum geres nunc solus in cælo, pater.
Septima post decimam, mortem tibi præbet, Alexi.

Adde Maximum Cytherorum episcopum, Horologium utrumque anni MDCI & MDCVII, Kalendarium Græcorum a Genebrardo Latine vulgatum; Horologium item Romæ excusum anno MDCLXXVII ad usum Basilianorum Italo-Græcorum; ut præteream Mss. Menæa Græca bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani signata O 148, Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico versum, ac Menæum Chiffletii. Slavo-Russicum Menologium ista habet: Beatissimi Alexii, divini hominis, Romani. Vixit anno CCCC sub Arcadio & Honorio. Quid causæ sit, cur isto die apud Græcos celebretur, nos fugit; nisi forte tum fuerit dies translationis ejus aut alterius solennitatis; aut iste dies fuerit natalis ad meliorem vitam, & dies XVII Julii, quo colunt eum Latini, translationis aut alterius cujusdam festivitatis.

[12] In antiquissimis Martyrologiis Latinis nihil de S. Alexio invenio. Ut præteream Bedam a Floro auctum, [antiquissimis Martyrologis Latinis præteritus,] Adonem, Usuardum; miror nihil de ipso haberi in Romano antiquo seu parvo; nihil in Kalendario Romano, a Joanne Frontone edito, uti nec in illo, quod vulgavit Edmundus Martene Benedictinus Gallus in Thesauro novo anecdotorum, tomo 5 a col. 63, quod nos non putamus esse adeo antiquum, quam ille asserit, ut alia fortassis occasione ac tempore probabitur. Quærentibus autem, quid causæ sit, cur tam sero nomen Sancti inscriptum fuerit Missalibus, Kalendariis ac Martyrologiis, respondet quidem, non tamen plene satisfacit Papebrochius parte 1 Respp. pag. 251, dicens id factum, quia cultus Sancti catenus substiterit in sola una ecclesia SS. Bonifacii & Alexii, communi utriusque Sancti nomine nuncupata seculis X & XI, uti patebit ex iis, quæ dicentur de S. Adalberto, episcopo Pragensi, ac miraculis Romæ in eodem loco patratis. Fac enim cultum S. Alexii tantummodo substitisse in ista una unica ecclesia, manet etiamnum difficultas, quid fuerit, quod idem Sanctus adeo Romæ mirabilis ac singularis, patria Romanus, Romanis adeo honorificus, Romæque mortuus ac sepultus, nullam Romæ publicam venerationem habuerit, & in nullis sacris tabulis consignata reperiatur ipsius memoria etiam post plura secula ab obitu ejus elapsa, & ab ipso quidem Romano parvo Martyrologio, seculo octavo conscripto, ac tot alioquin Sanctorum exterorum ac minus celebrium memoriis infarto, prorsus præterita. Interea silentium Martyrologiorum classicorum hoc nobis fecit reliquum, ut, deficientibus genuinis fontibus, rivulos consectemur; additiones codicibus Usuardinis Mss. adjectas intelligo, de quorum ætate disseritur in præfatione Usuardi non ita pridem illustrati articulo 4, § 3 & 4. Antiquioris notæ codices ista habent: Tornacensis sic textum hodiernum incipit: S. Alexis confessoris. Aquicinctinus: Transitus S. Alexii confessoris. Victorinus & Reginæ Sueciæ cum Aquicinctino conveniunt. Additiones ad codices Usuardinos mediæ notæ habes inter auctaria hoc die; quas non transcribo. Porro in Beda Plantiniano etiam notatur S. Alexii confessoris. Plantinianum voco, quia habetur jam passim supposititius, prout indicatum est in laudata præfatione Usuardina articulo 2, pag. XIII.

[13] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ turpissime hallucinatur, [ac turpiter a Ferrario confusus; Latinis hagiologis alio atque alio die ipsum referentibus.] dum Alexium confundit cum Aletio; loquens de utroque tamquam de una eademque persona, & asserens Ruffinam, Paulæ filiam ipsi in matrimonio elocatam fuisse. Vide notationes Baronii, & tomum 4 Annalium ad annum 382 num. 44. Eodem errore lapsus est Philippus Rossi in descriptione Romæ modernæ, Italice edita MDCXCVII, pag. 164. In Florario nostro Ms., medio circiter seculo XV exarato, notatur die XXVI Februarii Alexis conf., hodiernus, ut putare nos diximus in Prætermissis ad istum diem pag. 626. Die autem XVII Junii signatur ibidem translatio S. Alexii C. In Prætermissis vero ad XV ejusdem mensis observavimus, eum indicari cum elogio in Ms. Adone Reginæ Sueciæ, & in alio Ms. sub nomine Usuardi. In Kalendario Missalis Mozarabici, jussi Francisci Ximenez archiepiscopi Toletani, anno MD Toleti excusi, signatur S. Alexi conf. die XVI Julii, & habet Missam de communi; eo forte remissus ob SS. Justam & Ruffinam Virgines & Martyres, quæ solenniter tum ibi, tum in Breviario Mozarabico MDII jussa laudati Ximenii edito, coluntur hac die. Martyrologii Romani annuntiatio ita sonat: Romæ S. Alexii confessoris, filii Euphemiani senatoris, qui prima nocte nuptiarum, sponsa intacta, e domo sua abscedens, ac post longam peregrinationem ad Urbem rediens, decem & septem annos tamquam egenus, in domo paterna receptus hospitio, nova mundum arte deludens, incognitus mansit. Sed post obitum, & voce per Urbis ecclesias audita, & scripto suo agnitus, Innocentio I Pontifice Maximo ad ecclesiam S. Bonifacii summo honore delatus est, ubi multis miraculis claruit. Quæ continent compendium historiæ S. Alexii, & in substantia consonant elogiis, quæ jam subnectimus.

[14] [Elogium ex Synaxario Basiliano,] Synaxarium Basilianum Sanctum laudat die XVII Martii; cujus textus Græcus typis editus ad calcem tomi primi mensis ejusdem, tradit ista: Hic erat Romanus, Euphemiani patricii filius, qui in matrimonio ipsum elocavit. Nuptiis vero absolutis, quo tempore consuescere debebat sponsæ, dato ipsi in pignus annulo, exivit domo, atque ad urbem Edessam digressus, annis octo & decem in ecclesia permansit. E virtute autem sua cognitus, clam se subduxit, ac denuo Romam se contulit, & proprias ad ædes pervenit; ignotusque perstitit in vestibulo, videns patrem & matrem, & a servis suis illusus; tametsi parentes & casta ipsius conjux assidue ipsius causa dolerent ac flerent. Cum vero mors ejus appropinquasset, petita charta, omnia, quæ ad se attinebant, scripsit; quam & in manu post mortem retinuit; eamque Honorius imperator accepit & prælegit, omnibus audientibus. Tunc rerum ipsius series innotuit: atque ita Sanctum ejus corpus in templo S. Apostoli Petri sepultum fuit. De sepultura & aliis hic narratis postea agetur. Eadem fere paullo prolixius narrant Menæa magna excusa, quæ otiosum esset hic producere.

[15] [sacræ exuviæ in Italia;] Nunc de reliquiis S. Alexii Variæ commemorantur a Pancirolio in indice reliquiarum, qui habetur ad finem libri, qui inscribitur Thesauri urbis Romanæ. Carolus Bartholomæus Piazza in Sanctuario Romano pag. 224 testatur in S. Pauli extra muros esse unum brachium Sancti, aliud in S. Nicolai in Carcere; costam unam ad S. Praxedis in Montibus, & alias ejusdem reliquias in S. Cæciliæ trans Tiberim; videlicet, sicut refert in suo Hemerologio pag. 50 dentem & os; additque in sancti Ignatii templo Societatis nostræ exponi dentem & partem maxillæ. Vide paragraphum tertium, ubi de corpore Romæ asservato. Apud Antonium Masini in Bononia perlustrata tertiæ editionis pag. 381, ubi de ecclesia S. Alexii, quæ & S. Ludovici, notatur dens Sancti; apud Carolum de Lellis in parte 2 sive supplemento ad Neapolim sacram pag. 315, ubi de sacris lipsanis ecclesiæ S. Georgii Majoris, crus; apud Antonium Casale, abbatem Cælestinum in historia basilicæ S. Stephani Bononiæ pag. 454 memorantur indeterminat e sancti Alexii reliquiæ. In schediasmate Ms., quod habemus, inter reliquias Sanctorum urbis Bergomensis in S. Mariæ Majoris sacello numeratur os sancti Alexii. In libello de Rebus Venetis a Nicolao Doglione anno 1675 edito, pag. 345 notatur in ecclesia S. Catharinæ esse brachium S. Alexii; quod eo adductum sit ex Lemno insula maris Ægæi, alias Stalimene dicta: sed alterius id Alexii fuerit. Huc pertinet gradus, sub quo latuisse fertur S Alexius, quando in domo paterna degebat incognitus, pia Romanorum religione venerabilis: de quo recentiores, non vero antiqui. Descriptionis urbis Romanæ modernæ auctor supra citatus pag. 164 agens de ecclesia S. Alexii, esse tradit ibidem antiquissimum sacellum Dominorum Sabelliorum, Aventinorum Ducum, cum gradu seu scala Sancti, atque hac inscriptione: Sub gradu isto in paterna domo B. Alexius, Romanorum nobilissimus, non ut filius, sed tamquam pauper advena receptus, asperam egenamque vitam duxit annis XVII; ibique purissimam animam creatori suo feliciter reddidit anno CCCCXIV, Innocentio I PP., & Honorio & Theodosio II Imperantibus. Adduntur quotidie indulgentiæ centum annorum, & totidem quadragenæ digne visitantibus, & omni die festo ac in Quadragesima duplic.

[16] Dum mense Februario anno MDCCXXII bibliothecæ regiæ Scorialensis S. Laurentii in Hispania codicibus Mss. excutiendis navaremus operam, [Hispania,] exhibitus fuit syllabus Sacrarum exuviarum, quæ ibidem loci magno in numero nec minore cum veneratione asservantur, tempore Philippi II, Hispaniarum Regis, magnificentissimi in paucis ac vere regii monasterii hujus fundatoris, ac studiosissimi sacrorum hujusmodi cimeliorum indagatoris, illuc delatæ. Liber est majoris formæ, elegantissime scriptus, & in varias distributus traditarum reliquiarum classes (entregas Hispani nominant) easque potissimum continens, quæ sub laudato Rege istius monasterii ascetis factæ sunt, adscriptis minutissimis adjunctis, quæ reliquiarum quantitatem ac qualitatem, hierothecarum formam & ornatum, traditionis tempus &c. spectant. Quæ ibi in rem nostram sunt sub classe traditionis primæ fol. 45, ex Hispanico sic reddo: Os brachii S. Alexii, latitudinem habens unius quartæ partis, positum.. in reliquiario ex argento inaurato: quod fol. 42 scribitur misisse suæ Majestati Maximilianus imperator, hujus nominis II, per illustrem virum D. Diestristan (Dietrichstein; de cujus clarissimo stemmate agit Jacobus Wilhelmus Imhovius in Notitia sacri Romani Germanici imperii procerum lib. 5, cap. 5) majorem-domus majorem serenissimorum Principum Rudolphi & Ernesti, filiorum suorum. Traditæ fuerunt Priori Fr. Hernando de Ciudad Real, & hujusce conventus deputatis manu Ferdinandi de Vierviesca, monilium suæ Majestatis præfecti, VIII Aprilis MDLXXII.

[17] Apud Theatinos Parisiis ostendi lipsana sub nomine S. Alexii, [Gallia ac Belgio,] uti etiam in ecclesia SS. Innocentium, auctor est Legendarius Gallus pluries memoratus. De reliquiis in Belgio consuli potest Arnoldus Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 45, & 453. Variæ præterea variis in locis Coloniæ Agrippinæ enumerantur apud Gelenium de Magnitudine istius urbis pag. 263, 264, 266; 310, 412, 442 & 543. Ibidem pag. 509, ubi de thesauro sacro ecclesiæ Societatis Jesu, referuntur digitalis, & aliæ duæ minores particulæ. Et rursus in thesauro sacro Alexianorum pag. 536 ponitur pars capitis S. Alexii conf.; quam etiam notavit Erhardus Winheim in Sacrario Agrippinæ pag. 516. Inter sacra pignora Sanctorum triginta quinque, e sacello regio Ulyssiponensi in Galliam ab Antonio exrege avectas, & anno MDXCIV filio ejus Emmanueli traditas, atque ab hoc MDCXXX Prælato abbatiæ S. Salvatoris Antverpiæ datas, de quibus plura die 2 Aprilis, a pag. 72, recensetur pars spinæ dorsi, & minor pars costæ S. Alexii confessoris. Inspici de istis lipsanis etiam potest supplementum dicti tomi pag 899.

[18] [Lovanii, Trajecti ad Mosam ac Trudonopoli.] Sequentes præterea sacrarum exuviarum in Belgio apud Alexianos sub S. Alexii nomine asservatarum notitiæ a paucis diebus ad me transmissæ sunt. Alexiani Lovanienses eas acceperunt a D. Jacobo Simon, cameræ pupillorum Bruxellis graphiario; qui easdem acceperat a dominabus Begginasii Alostani, appositis in originali exemplari ipsarum nominibus M. I. V. Meersche, Catharina de Schuutere. Easdem approbavit Illustrissimus Humbertus Guilielmus a Precipiano, archiepiscopus Mechliniensis, die XXVI Augusti MDCCV: constantque particula ex ossibus S. Alexii, quæ adæquet propemodum supremum communis digiti auricularis articulum. Porro authentici instrumenti copiam servant, & parati sunt exhibere Alexiam Lovanienses, qui testimonium de traditione istius sacri pignoris huc missum subnotant manu propria P. Neefs, pater Alexianorum & provincialis, Augustinus de Bleeckere, Alexander Geeraers. Reliquias ex ossibus, petente P. Fratre Thoma a Spoleto, & P. Didaco Duwainge, Ordinis strictioris observantiæ S. Francisci, etiam possident Alexiani Trajectenses ad Mosam, datas ab Eminentissimo ac Reverendissimo Domino Fabritio, tit. SS. Joannis & Pauli S. R. E. presbytero Cardinale Paulutio, de mandato S. D. N. Clementis PP. XI, die VIII Decembris anno MDCCXI. Originales traditionis litteras servant, & exhibere parati sunt dicti Alexiani Trajectenses ad Mosam, testimonio, ea super re huc misso, subscripti H. Kerckhoofs, pater cellitarum, Joannes Raets, Andreas Gillissen. Alexiani Trudonopolitani dono acceperunt ab Illustrissimo D. Lamberto le Drou episcopo Porphyriensi frustulum de ossibus sæpe memorati Sancti, datum Romæ XXIX Februarii MDCCVIII. Instrumentum authenticum servant, & exhibere parati sunt Cornelius Meermans, pater Alexianorum, Dominicus Compeers, Ernestus vander Sminen, testimonio de traditione huc misso, ut supra, subsignati.

§ III. Ecclesia ac monasterium SS. Bonifacii & Alexii Romæ; antiquus corporum ac modernus status; ædes sacræ alibi in honorem S. Alexii exstructæ; confraternitas Avenione.

Benedictus PP. VII, Bonifacio VII Romanæ Cathedræ invasori, ac cum multis asportatis thesauris perfido CPolim transfugæ, [Varia congeruntur,] anno CMLXXIV suffectus, initio sui Pontificatus Sergio Damasceno metropolitæ, a Saracenis pulso, Romæque excepto, hanc ecclesiam colendam tradidit, quam Sergius in monasterium convertit sub regula S. Benedicti; ibique annis quatuor exactis, sancto fine quievit, sicut videre est apud Baronium ad annum CMLXXII, num 1. Res gesta probatur ex ejus epitaphio, illic relato. Petrus Damianus in epistola 9 ad Nicolaum PP. II versus finem ista habet ad nostram rem: Sergius.. Romam peregrinus advenit, reperiensque BB. Bonifacii & Alexii basilicam sacerdotalibus pene officiis destitutam, Benedictum.. adiit; atque ut se monasterialem ibi permitteret regulam instituere, precibus impetravit. Jacet porro laudatum monasterium in colle Aventino; cujus situm describit Floravantes Martinellus pag. 10, addens, celeberrimam ibi esse divi Alexii memoriam. Si Joanni Severano credimus in Monumentis septem ecclesiarum Romæ, a pag. 368; isto quondam loco fuit templum Herculis Victoriosi, & paulo ante erat dictum templum Junonis reginæ, & armilustrium; de quo postremo loco noster Alexander Donatus Romæ veteris ac recentis lib. 3, pag. 252. Idem Severanus pag. 369 agit de ecclesiæ istius ædificatione ab Aglae quondam peracta (Aglaidem nominat Baronius ad annum CCCV, num. 13) Bonifacio e quodam cœmeterio Viæ Latinæ huc translato. Ita ille; asserens præterea isti ecclesiæ inditum fuisse nomen S. Alexii non eo dumtaxat, quod possideat sacrum ejus corpus, sed etiam quod fuerit ibi vicina domus ejus, in monasterium, quod hodiedum visitur, mutata: de qua re quid probationis exspectes præter popularem opinionem? Pag. 370 ex Baronio & Petro Damiano locum commendat a singulari religione, qua Otto III imperator eum prosecutus est; & a nobis tractanda inter miracula. Præcitatus Floravantes Martinellus in Roma sacra a pag. 27 puteum ibidem celebrem & in religione habitum, & obsoletæ venerationi restitutum a Cardinale a Balneo titulari recenset; addita causa religiosi potus inter fideles, quæ petitur ex historia, infra inter miracula enarranda num. 7 & 8.

[20] Laudatæ ecclesiæ annexum esse titulum Cardinalitium nomine S. Alexii nuncupatum, [quæ ad ecclesiam & monasterium SS. Bonifacii & Alexii spectant,] discimus ex Caroli Bartholomæi Piazza Hemerologio Romano ad XVII Julii, pag. 50, quiescente Sancti corpore in ara principe, cum indulgentiis plenariis; Urbisque moderatoribus venerationis ergo religiose offerentibus (Romano more) calicem cum patena ex argento scutorum triginta, & quatuor faces. De eadem hac ecclesia actum jam pridem ad XIV Maii, pag. 280, num. 4, occasione S. Bonifacii, ibidem quiescentis; neque tum simul excidit monasterium, utriusque Sancti nomine nuncupatum; & a S. Adalberto, Pragensium episcopo per annos quinque exeunte seculo X inhabitatum; de cujus ad iliud reditu tractat Baronius ad annum CMXC, num. 4: Erat etenim plane in Urbe locus ille Sanctorum colonia, ubi qui his temporibus floruere sanctitate celebres habitarunt. Ut omittam abbates octo sanctitate insignes, Græcos quatuor ac totidem Latinos, in eodem loco, partim a monachis Basilianis, partim a Benedictinis, suo singulis instituto viventibus, inhabitato; de quibus idem auctor ex scriptore synchrono, & rerum, quæ ibi gerebantur, inspectore. Die mox apud nos citato, num. 5 habes inter viginti abbatias privilegiatas Romanas ab Onuphrio Panvinio de VII Urbis ecclesiis pag. 142 enumeratas, quartam hanc esse S. Alexii, ubi est corpus ejus, & S. Bonifacii martyris. Quod ibi dictum apud nos, videntur postea Benedictini soli locum obtinuisse usque ad seculi XV initium, (fatente Pancirolio pag 646 se non invenire quoadusque illi ibidem permanserint, nisi fuerit circa annum MCD) correctione indiget: nam Joannes le Paige in Bibliotheca Præmonstratensi lib. 3, pag. 656 producit diploma Gregorii IX PP., quo monasterium S. Alexii de Urbe, ecclesiæ Præmonstratensi contulit & tradidit; ubi inter alia habentur ista: Attendentes ergo non modicum lapsum monasterii S. Alexii de Urbe Sedis Apostolicæ specialis, positi in loco, qui Mons Aventinus vocatur, & cupientes illud in spiritualibus & temporalibus, sicut indiget, in melius reformari … monasterium ipsum cum omnibus ecclesiis, possessionibus, juribus & pertinentiis suis … vobis (Abbatem & conventum Præmonstratensem alloquitur) vestrisque successoribus … duximus concedendum … Datum Laterani VIII Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno quarto (Christi 1230). Laudatus auctor illud recenset inter monasteria circariæ Romanæ seu Tusciæ & Calabriæ lib. 1, pag. 343. Quomodo postliminio a summis Pontificibus illum suis monachis Ordinis S. Hieronymi secundum regulam S. Augustini viventibus impetraverit Lupus Olmetus, istic vita functus anno MCCCCXXXIII, reperies ad eumdem diem XIV Maii, pag. 280, num. 5; ubi etiam citantur auctores de hoc Ordine illuc introducto; qui locum nunc incolit. Videri etiam potest Augustinus Lubin in Notitia abbatiarum Italiæ, pag. 328; & Mabillonius Annal. Benedict. tomo 4 variis locis.

[21] [nec non ad corporum antiquam ac præsentem statum.] Nunc antiquum & modernum corporum SS. Bonifacii & Alexii statum inspiciamus. Meminit de eorum inventione Raynaldus in indice primi sui tomi, signans annum MCCXVII, num. 17; sed textum pervolvens, nihil in eo invenire potui. Petrus Benedetti noster alibi pluribus laudandus notam sequentem ad nos nuperrime direxit, affirmans in codice domus nostræ professorum Romæ, Acta S. Alexii continente, ista scribi: Idem postea corpus S. Alexii confessoris ab Honorio III, sui pontificatus anno primo (sedere cœpit anno Christi MCCXVI) simul cum corpore .. S. Bonifacii sub ara maxima ejusdem templi S. Bonifacii .. collocatum est. Postremo Clementis VIII Pont. Max. jussu Illustrissimus ac Reverendissimus Octavius Paravicinus, Cardinalis S. Alexii, sub eodem altari magnificentius exstructo, solenni ritu posuit anno a Christo nato MDXCV, die XVI mensis Julii. Apud Aringum tomo 2 Romæ subterraneæ pag. 18, num. 7 non invenio expressum annum; Pancirolius Regione 9, ecclesia octava, pag. 647 signat annum MDCIII. Pergit ecgraphum Benedetti: Atque inde data ei potestate ab eodem S. P. N. Clemente nonnihil reliquiarum eximendi, particulas quoque nonnullas collegio Romano S. J. donavit: hoc est ex osse S. Bonifacii martyris, ex S. Alexio vero dentem atque os, eodem anno MDXCV, die X Septembris: ut apparet ex instrumento donationis ejusdem Illustrissimi Cardinalis, quod asservatur in eodem collegio. Ad hunc annum reducenda censeo, quæ de dicta inventione ex laudato Pancirolio habentur in commentario prævio ad Vitam S. Bonifacii martyris die XIV Maii, pag. 280: plurima enim jam memorata adjuncta hanc epocham alteri præferendam suadent. Henschenius in obsequium Operis nostri una cum Papebrochio Romam profectus anno MDCLX, fatetur loco supra citato ea se corpora veneratum esse anno MDCLXI, die XXVI Julii: & quod statum eorum modernum attinet, ex ipso pariter discere licet quod sint marmoreis in arcis sub altari decenter recondita; demptis capitibus, quæ argenteis (inquit) inclusa hermis conspeximus in singulari ad latus templi sinistrum sacello) super altari, inter alia reliquiaria pulchre ordinata, per crystallinas, quibus claudebatur fenestras.

[22] Publica S. Alexii veneratio intra unius ecclesiæ Romanæ limites non stetit, [S. Meinwercus solicitus condere monasterium in honorem S. Alexii, capellam ipsi exstruit & consecrat Paderbornæ;] sed ad alias plures ædes sacras in ipsius honorem conditas manavit. Quas inter antiquitate & religione locum sibi potissimum vendicat ea, quam S. Meinwercus, episcopus Paderbornensis seculo XI apud suos construxit; qui, sicut refert ipsius Vita tomo 1 Junii, pag. 538, S. Alexem magna devotione coluit. Ibidem vero pag. 520, num. 25, quando Romæ cum S. Henrico imperatore anno MXIV degebat, de ipso narratur hoc factum: Cum autem Episcopus (Meinwercus) inibi (Romæ) cum Rege (Henrico) aliquamdiu moratus, de lue gravissimæ mortalitatis, quæ immanissime exercitum depopulabatur, mœstus esset; accessit ad eum quidam Romanorum, consilians ei, ut pro suorum incolumitate aliquam se venerationem in terra sua facturum S. Alexi voveret. Qui illico sublatis ad cælum manibus & oculis, se monasterium honori & amori ejus congruum facturum, si suis precibus suorum incolumitatem a Deo obtineret, sinceriter vovit: & se ejus meritis a Deo exauditum suorum omnium jumentorum & hominum incolumitatis receptione & conservatione veraciter probavit. Voti fidem solvit S. Meinwercus: quod sic narratur pag. 537, num. 76: Recordatus autem Episcopus voti sui, quod Romæ sancto voverat Alexi, monasterium cum congregatione in honore ejus, in loco, qui Sulithe dicitur, ædificare disposuit: sed timens humanæ mutabilitatis incertitudinem, interim ei perspicui operis capellam in introitu urbis (Paderbornensis) juxta novum monasterium construi fecit; eamque XIII Kal. Februarii consecrans, provisioni ejusdem monasterii deputavit: & in commemoratione B. Alexis tali jure misericordiæ dotavit & insignivit, ut quicumque forensi lege convictus, & sententiæ damnationis addictus, [quæ seculo II combusta, ac postea reparata, occasionem dedit miraculo, quod hic narratur.] capellam contigisset, addictæ pœnæ obnoxius non esset.

[23] Capella eadem incendio absumpta anno MLVIII una cum B. Paterno, juxta illam recluso; ut videsis die X Aprilis, pag. 896. Broweri nostri tempore, sicut testatur ipse in scholiis ad Vitam S. Meinwerci in libro, Sidera illustrium & Sanctorum virorum &c. inscripto, a se editam, pag. 107 sacellum hoc excidisse putatum fuit. Ast anno MDCLXX novi structuram cœpit Henricus VI Abdinghoffensis abbas, quam anno MDCLXXIII, die XVII Julii Celsissimus princeps Ferdinandus Furstenbergius, Paderbornensis episcopus, summus Operis nostri ac bonarum artium æstimator, solenni ritu dedicavit & consecravit, oblata ad altare ejusdem Sancti insigni pictura, splendide adornata, ac renovato asyli privilegio, sicut traditur in libello singulari, de hac solennitate conscripto, ac Paderbornæ edito, sub titulo Monumentum S. Alexio confessori sacrum; quem laudatus Henricus tamquam vicarius generalis in spiritualibus approbavit. In laudato libello paragrapho 3, ex libro quodam Ms. ante ducentos & amplius annos, ut præmittitur, in bibliotheca Abdinghoffensi sub littera A, num. 679, narratur sequens historia, quæ occasione prædicti sacelli non abs re hic subjungetur, nonnullis brevitatis causa rescissis: In cœnobio, quod de Ordine Cluniacensi intra muros Paderbornensis civitatis constructum, nomini sanctorum Apostolorum Petri & Pauli intitulatum est, fuit priscis temporibus.. monachus .. Amo dictus. Hic cum esset sacerdotali honore præditus, officium sanctum moribus sanctis adornare curabat, & divina mysteria devotione, qua spiritualem ministrum decebat, celebrabat. Ut autem tanto devotius, quanto secretius incontaminatum sacrificium in ara contriti cordis offerre posset; capellam quamdam in honorem S. Alexii consecratam, & ab oratorio, ejusdem loci cœmeterio tantum interjacente, remotam, causa dicendæ Missæ frequentare solebat; unde & ipsum cœmeterium reciprocato itinere assidue terere necesse habebat. Ad sacram vero ædem vadens, ac inde rediens, manum devotæ orationis absque identitatis tædio porrigebat fidelibus defunctis.. Factum est autem.. dum celebratis sacris mysteriis rediret, & pignus sanctæ orationis, his, quibus eum debitorem pietas effecerat, impigre, sicut solebat, persolveret, completaque oratione in conclusione adjungeret, Requiescant in pace, audivit manifeste multitudinis turbam respondentem sibi & dicentem, Amen, Amen. Quod ubi audivit, totus contremuit, & has voces esse animarum, pro quibus orabat, reputans, tam contiguas eas sibi visibiliter esse miratus expavit, bonæque consuetudinis usum, quem eatenus devote servaverat, tanto deinceps ferventiori vigilantia prosecutus est, quanto devotionis suæ obsequium acceptabile Deo, fideliumque animabus gratum & fructuosum existere, tam inusitati miraculi novitate lætus agnovit; & post paucula, correcto apud quosdam auctores, Vamaneo pro Amo scribentes, errore, notatur occurrere in Mortilogio (an Necrologio?) Abdinghoffensi dies obitus illius octavo Idus Julii, incertum quo anno.

[24] [Alia Sancti sacella.] Sancti cultus alibi in Germania per loca sacra amplificatus, majus cum tempore incrementum cepit; prout constat ex Opere de rebus Moguntiacis, in duos tomos distributo, & accurante Georgio Christiano Joannis Francofurti ad Mœnum anno MDCCXXII edito. Tomo 1, libro 1, sectione 4, pag. 83 agitur de templis Moguntinis posterioribus, atque inter hospitalia ibidem recensita, tertio loco ponitur illud, quod est S. Alexii; nomine ipsi indito a sacello adstructo; quod tum ejusdem Sancti tum aliorum Sanctorum honori consecratum fuit anno MCCCL, teste tabula, ibidem olim juxta altare affixa cum hac inscriptione: Anno Domini MCCCL, Dominica, qua cantatur Misericordias Domini, consecrata fuit hæc capella S. Alexii conf. Et adduntur XL dies indulgentiarum. Exordia & auctor istius hospitalis latent; ab Eminentissimo Electore Joanne Philippo anno MDCLXV instauratum esse, indicat scutum archiepiscopale portæ sacelli suprapositum. In descriptione urbis Venetæ, a Francisco Sansovino anno MDLXXXI libris 14 Italice primum edita, pag. 11 mentio fit antiquæ ecclesiæ SS. Alexii & Liberalis; deinde, mutato titulo S. Marinæ dictæ, occasione corporis ejusdem Sanctæ anno MCCXXX illuc translati. Adde sacellum ipsius nomini dedicatum apud PP. Theatinos Parisiis, teste Legendario Gallo supra memorato. Longum esset alias alibi in honorem Sancti conditas ædes sacras investigare; quibus supersedentes, ad erectam sub ipsius titulo Avenione in Gallia confraternitatem progrediamur.

[25] Paulus de Barry noster Vitæ Gallicæ S. Alexii a se in lucem datæ Avenione anno MDCLXI subnectit varia incitamenta ad promovendum Sancti cultum; [Confraternitas Avenione.] & refert sodalitium in ejus honorem institutum fuisse in sacello ipsi sacro, quo visitur in ecclesia Jesu, per quam haud dubie indicare voluit Avenionensem Societatis nostræ, notatam inter plures alias in historia Avenionensi Italice duobus tomis edita a Sebastiano Fantoni Castrucci, tomo 1, pag. 62; ubi, indicata obiter istius ecclesiæ elegantia, consecratam eam dicit die IX Maii anno MDCLV, & dedicatam sanctissimo nomini Jesu. Ut ad propositum redeamus, hoc sodalitium ditatum testatur Barrius indulgentiis plenariis die, quo in illud quis adoptatur, nec non festo S. Alexii die XVII Julii, ac in hora mortis; eas autem, quæ non sint plenariæ, plures esse affirmat. Ad hæc pag. 105 addit sodales sub titulo Purificationis beatissimæ Virginis numero centum, quo die se curarunt inscribi isti sodalitio, sacra exhomologesi expiatos ac divino epulo refectos, cor ipsi argenteum obtulisse, expresso in schedula cujusque nomine, dictoque cordi incluso in testificationem sui erga Sanctum venerationis ac fiduciæ. Lubet hisce corollarii loco adjungere ex laudato Barrio pag. 107, quod S. Franciscus Salesius similia pietatis sensa inspirare voluerit monialibus Ordinis Visitationis sanctissimæ Virginis a se fundatis, decernens ut in ejus festo accederent ad sacram synaxim; indeque accidisse, quod in pluribus istarum religiosarum monasteriis erigatur oratorium eadem Sancti festa luce, & supplicationes ab iisdem instituantur, ut ipsum sibi reddant propitium, singulari quadam selecta virtute, in qua sese per octiduum, quod post illam excurrit, exerceant.

§ IV. Festum Sancti apud Latinos; Officium ecclesiasticum; Orationes propriæ; Ordo Alexianorum seu Cellitarum; notio prævia canonis Græci in Sancti honorem concinnati.

An & quamdiu ante seculum Christi XII festum S. Alexii solenne ecclesiasticum apud Latinos fuerit institutum, fateor hactenus invenisse me nihil, unde aliquid hic definiam. Certe Bartholomæus Gavantus in hujusmodi rebus apprime versatus, & non indiligens talium scrutator, [Nulla festi apud Latinos instituti, ante seculum 12 memoria; quod postea Dominicani adoptarunt.] in Commentariis ad rubricas Breviarii Romani pag. 155 ingenue fatetur Alexii institutum fuisse festum circa annum MCC ex Chronico Germanico; & haberi asserit in Breviario Vaticano vol. 4751; simplex in Breviario Ms. (quorum ætatem non determinat) & MDL, ut hodie; id est suo tempore, puta seculo proxime elapso aliquantulum adulto, quo ipse florebat. At vero lapsu temporis religiosi etiam fortasse Ordines primum in Italia, deinde alibi hoc festum apud suos peculiari ritu in Horis canonicis celebrari voluerint seculo XIII currente, aut XIV ineunte. Enimvero id sancitum fuisse in Ordine Prædicatorum sub initium seculi XIV, habemus ex Thesauro novo Anecdotorum superius num. 12 citato, tomo 4, ubi inter acta selecta Capitulorum generalium laudati Ordinis refertur a Capitulo Generali anno Domini MCCCV Januæ celebrato statutum fuisse, ut fiat festum trium lectionum de S. Alexio XVI Kalendas Augusti, & magister curet de Officio providere.

[27] [Officium ecclesiasticum propagatum,] Officium hoc olim a Romanis coli consuetum ritu semiduplici de præcepto; istoque deinde ritu abrogato, extensum fuisse ad universalem Ecclesiam, ut celebraretur ritu semiduplici ad libitum, constat ex rescripto D. Petri Pauli Bona, qui procuratori generali Societatis nostræ, quærenti vi cujus decreti festum S. Alexii non esset amplius Romæ celebrandum de præcepto, anno MDCLXXVIII sic respondit, uti constat ex instrumento, Romæ in tabulario dicti procuratoris generalis reperto; quod transcriptum huc misit P. Josephus de Reulx historicus Societatis nostræ tum temporis, prout colligitur ex ipsius litteris Roma datis XXIII Julii MDCXCV; & quod ex Italico redditum ita sonat: Cum supplicatum esset Alexandro PP. VII felicis memoriæ ex parte cleri Romani, ut, cum tunc temporis Officium S. Alexii esset de præcepto pro eodem clero, & in tota Ecclesia simplex; sua Sanctitas dignaretur extendere supradictum ritum semiduplicem de præcepto ad totam Ecclesiam universalem; placuit Sanctitati suæ declarare, quod Officium S. Alexii esset imposterum & Romæ & in tota Ecclesia universali semiduplex ad libitum: sicut mini constat ex registris sacræ Congregationis Rituum, quæ videre volui; & sic vi decreti, occurrente Officio dicti Sancti in diem impeditum, non potest isto anno transferri. Hæc si vidisset novus Legendarius Gallus; non adeo confidenter ista pronuntiasset; Erat Officii simplicis in Breviario Romano ante pontificatum Urbani VIII; sed hic Papa permisit illud celebrari Officio semiduplici, non tamen de præcepto.

[28] [atque ad universalem tandem Ecclesiam extensum;] Sic itaque jam sæpe dictum Officium nova cum tempore incrementa propagationis accepit, donec tandem anno MDCXCVII omnibus clericis tam regularibus quam secularibus per universam Ecclesiam extensis celebrandum præscriberetur sub ritu semiduplici de præcepto; prout liquet ex decreto istius anni, super hac re a sacra Rituum Congregatione lato; quod hic transcribo: Urbis & orbis. Sacrorum Rituum Congregatio ad pias Eminentissimi & Reverendissimi Domini Cardinalis Pamphilii instantias posse concedi censuit, ut Officium S. Alexii hactenus in Ecclesia universali vel sub ritu semiduplici de præcepto, vel semiduplici ad libitum, die XVII Julii ejusdem festo ex concessionibus Apostolicis recitatum, imposterum ab utroque clero tum seculari tum regulari utriusque sexus sub ritu semiduplicis de præcepto recitetur, si Sanctissimo Domino Nostro videbitur. Die XXXI Augusti MDCXCVII. Facta igitur deinde per me secretarium de prædictis S. D. N. relatione, Sanctitas sua benigne annuit, die IV mensis Septembris ejusdem anni MDCXCVII.

[29] Ignoratio decreti superioris, anno MDCLXXVIII lati, [commisso alicubi errore in Missalibus ac Breviariis.] manifestum errorem induxit in Missalia, & Breviaria; de quo Reulxius in supra dictis litteris scribit ista: Dominus Moretus causa fuit domestici dissidii sane magni die Sabbati & Dominica ob festum S. Alexii, quod in Missalibus ac Breviariis ponit hic esse de præcepto: ex adverso directorium nostrum dicebat die Dominica solam esse faciendam ejus commemorationem, & annis præteritis distincte dixerat, ubique esse ad libitum. Unde die Lunæ aliqui dixerunt Missam de S. Alexio, alii de S. Symphorosa. Non minus inter se divisi erant die Dominica seculares sacerdotes .. sed die Lunæ scitum, in S. Petri aliisque basilicis factum de S. Symphorosa, die Dominica vero solam factam S Alexii commemorationem. Quærentibus cur fieret commemoratio, cum festa ad libitum incidentia in diem impeditum, omittantur; respondebatur esse decretum non vetus.. hoc esse privilegium festorum ad libitum quæ ante fuerunt simplicia, ut eo casu suam commemorationem non amittant. Atque hæc licuit nobis congerere de Officio ecclesiastico Sancti, ejusque ritu: quibus lubet subjungere orationes proprias, loco, tempore atque argumento diversas.

[30] Breviarium Spirense Ms. anni MCDLXXVIII sic habet: [Proferuntur orationes quædam Sancti propriæ.] Sancti confessoris tui Alexii, Domine, tribue nos supplicationibus foveri, ut cujus depositionem annuo celebramus obsequio, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per &c. Membranaceum Breviarium Ms. monasterii S. Gregorii, diœcesis Basileensis anni MD aliam habet orationem: Adesto, Domine, supplicationibus nostris, & intercessione B. Alexii confessoris tui perpetuam nobis misericordiam benignus impende. Per. In Osnabrugensi, excuso MDXVI alia rursum occurrit: Deus sanctæ humilitatis & devotæ paupertatis amator, cui B. Alexius in sua paupertate complacuit voluntaria; ejus interventu fac nos, quæsumus, humiles & devotos, ut mentibus devotis, & piis actibus tibi placere mereamur. Adde Breviarium Romanum, quod manu adscribitur typis editum anno MDXXII, orationem continens iterum longe diversam: Deus, qui B. Alexio confessori tuo tribuisti, ut & nova mundum arte deluderet, & de hoste humani generis mirabiliter triumpharet; concede propitius, ut ejus semper muniamur auxiliis, cujus salutiferis erudimur exemplis. Per. Hanc orationem illic subsequuntur sex lectiones propriæ, vulgarem Sancti historiam complexæ. Præiverat liber continens Ecclesiæ orationes seu collectas, Argentinæ excusus a Joanne Knoblouch anno MDXVIII; in quo, fol. 24 verso ponitur oratio cum ultima hac conveniens. Secreta vero oratio sic habet: Quæsumus, omnipotens Deus, ut intercedente beato Alexio, confessore tuo, munera nostra suscipias, & nos idoneos fieri ad hæc percipienda concedas. Per. Complenda sive ultima collecta additur his verbis: Cælestibus epulis recreati, quæsumus omnipotens Deus, ut intercedente beato Alexio, confessore tuo, salutare mysterium, quod te largiente percepimus, te custodiente servemus. Per. Unde patet, Sanctum non semper & ubique habuisse orationem de communi confessoris non pontificis, qualem nunc habet.

[31] [Dantur varia occasione S. Alexii.] De fratribus laicis Alexianis seu Cellitis, quos Flandri Cellebroeders, Leodienses Nollards nominant, agit omnium novissime Historia Ordinum monasticorum, religiosorum ac militarium, Gallice octo tomis edita Parisiis anno MDCCXIV, & sequentibus. Operis istius auctorem signate in titulo tomorum non expressum, lego alibi fuisse Hippolytum Helyot, tertii Ordinis S. Francisci in Gallia, vulgo dicti Picpus, editis primis quatuor tomis anno MDCCXIV & MDCCXV, e vivis ereptum Parisiis anno MDCCXVI, die V Januarii, anno ætatis quinquagesimo sexto, exactis in statu religioso annis viginti sex. Porro laudatus auctor incipit agere de Alexianis tomo 3, part. 3, cap. 54, pag. 401; e quo potissimum pauca hic contraham, pauca præterea aliunde additurus. Fundator eorum ignoratur. Stephanus Binet noster in Vitarum præcipuorum fundatorum compendio, iconibus elegantibus illustrato, atque idiomate Gallico Antverpiæ edito anno MDCXXXIV, pag. 231, suggerit Tobiam quemdam; at nullum auctorem adfert. Porro Alexiani vocati sunt, quod S. Alexium in protectorem ac patronum sibi adsciverint; minime vero gentium quod Alexium Romanum fundatorem habuerint, sicut perperam fabulatur Morerius in suo magno Dictionario, verbo Cellites; de cujus appellationis etymo disputat laudatus Helyotus. Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano pag. 146 exordia ipsorum refert ad annum MCCCIX, sub initio secularem vitam profitentium, ac simul viventium, nulloque voto constrictorum. Miræus autem in Historia originum Ordinis S. Augustini, Gallice excusa, pag. 52, refert eos in castitate vixisse, idque cum approbatione Gregorii XI, Bonifacii IX, Eugenii IV, aliorumque Pontificum, adoptata deinde regula S. Augustini cum professione trium votorum substantialium status religiosi; idque approbasse anno MCDLXII Sixtum IV ad instantiam Caroli Audacis, Burgundiæ & Brabantiæ Ducis; primum eorum capitulum habitum fuisse Leodii anno MCDLXIV. At vero Sixtus IV sedere cœpit anno MCDLXXI, & Carolus Audax Philippo Bono, patri suo, Brugis defuncto MCDLXVII, successit, prout notat Miræus ipse in Chronico Belgico pag. 383; quæ quo pacto cohæreant cum epocha fundationis ejusque adjunctis modo ab ipso fixis, non video: nisi velis Carolum Audacem quo tempore etiamnum erat Comes Carolesiensis, illam gratiam obtinuisse a Pio II, anno MCDLXII.

[32] Laudatus Crusenius asserit, Henricum Sudermannum regulæ S. Augustini illos adjungi, [quæ ad fratres Alexianos spectant.] eorumque institutum confirmari ab Apostolica Sede procurasse. Philippus Bonannius noster in Catalogo Ordinum religiosorum parte 1, num. 58 affirmat Pium II decrevisse anno primo sui pontificatus, ut religiosorum vota nuncuparent constitutione data anno MCDLIX, die III Januarii; & idcirco duodecim ex iis Antverpiæ vota emisisse coram P. Priore conventus Mechliniensis anno MCDLXI, ut notari dicit in libello Flandrico anno MDCXXXVII impresso, in quo sit constitutio Sixti IV, anni MCDLXXII, qua illis præscribiturregula S. Augustini nec non privilegia conceduntur, a Julio II & Urbano VIII confirmata. Singulare est, quod lego apud Antonium Sanderum de Alexianis Gandavensibus, lib. 3 Flandriæ illustratæ, pag. 141: Olim ex fratribus communis vitæ fuerunt; at anno MCDLIX, Novembris XIV, regulam S. Francisci molliorem videlicet assumpsere; & factum Pius Pontifex probavit. Prætereo quæ addit de primo lapide eorum sacelli posito anno MCDLXXX. Ibidem invenies ex archivis episcopatus Tornacensi, quod ad annum MCDLXI Vicarii generales Guilielmi episcopi Tornacensis, V Septembris dant statuta & regulam fratribus & sororibus de Cella dictis in Villis Gandensi, Brugensi & Aldenardensi. Porro de isto Ordine per Germaniam superiorem atque inferiorem extenso, functionibus ipsi propriis vi instituti, superioribus, quibus ejusdem religiosi subsunt, vestitu, &, ne longior sim, de pluribus aliis ad illum spectantibus consuli potest laudatus Helyotus; qui de Gandensibus pag. 104; de Leodiensibus pag. 405; Gelenius vero superius citatus de Alexianis plura collegit a pag. 534; de Coloniensibus vero singulatim pag. 535. Ad hæc Historia generalis Belgii inferius citanda, tom. 1, pag. 185, Alexianos Antverpiæ stabilitos ponit anno MCDLX. Sed jam hæc plus satis. Præmittenda jam est notio canonis sacri supra memorati, priusquam illum proferamus paragrapho sequenti.

[33] Claruisse in Oriente Josephos duos, ambos sanctos, [Præmittitur notio Canonis Græci, in honorem Sancti compositi,] monachos ac poëtas ambos ac coævos, nihil attinet hic repetere; quorum alter fuerit Thessalonicensium Episcopus, S. Theodori Studitæ germanus frater, de quo nuper egimus tomo 3 Julii pag. 710; alter cognomento Hymnographus dicitur; quem dedimus jam pridem tomo 1 Aprilis a pag. 266. Uterque rursum occurrit tomo 3 Martii pag. 731, occasione S. Hilarionis junioris, monasterii Pelecetes abbatis; in cujus laudem concinnatus cannon seu cantio sacra per odas novem deducta juxta leges acrostichorum carminum; de quorum œconomia, a Græcis hymnographis observari consueta, plenius ibidem lector instrui poterit; uti etiam ex Dissertatione onomastica ad Acoluthiam Officii Græci, tomo secundo Junii præfixa, pag. XIX; ne, quæ ibidem satis explicata sunt, denuo hic repetamus. Aliæ acrostichides Menæis magnis excusis insertæ nomina adjungunt auctorum, qui eas panxere; aliæ non item. Et Josephus hoc quidem solenne habet, ut odes ultimæ strophas componat acrostichis signis litterarum nominis sui ΙΩΣΗΦ; qua nota non secus ac sigillo quodam internosci queant ac secerni canones, qui istum auctorem habent, ab iis, qui ab aliis conditi sunt. Ceterum utri Josepho confectio istorum canonum attribui debeat, controvertitur; nec mihi satis promptum est rem definire: nec multum refert pluribus illam discutere: sive enim cantiones hujusmodi omnes & singulæ unius ejusdemque auctoris opus sint, sive partim unius partim alterius; sive Thessalonicensium præsulis, qui claruit sub initium seculi IX; sive alterius, cognomento Hymnographi, qui floruit versus ejusdem seculi finem, parum refert ad præsens institutum. Videri interim de iis possunt Pietas Mariana Græcorum nostri Wangnereckii in prolegomenis num. 22, pag. 70; Lambecius in Bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 5, pag. 274, ubi in CCCX codice Ms. theologico Græco membranaceo pervetusto & optimæ, ut ait, notæ in Octavo, contineri testatur Josephi Melodi canones seu cantica quadraginta octo, quorum unumquodque peculiarem suam habet acrostichidem, nomine Josephi, quo etiam quælibet ode nona notetur, insignitam. Oudinus in Commentariis de scriptis & scriptoribus ecclesiasticis non ita pridem editis, tomo 2, col. 26 prædictos Canones credi affirmat esse Josephi junioris. Adi præterea locos Operis nostri supra citatos.

[34] [& mox dandi.] Canon itaque laudatus auctorem habet seculi noni; adeo ut de solenni tunc apud Græcos S. Alexii cultu satis constet, vel ipso Alexii nomine pluries ibidem repetito. Unde virgam censoriam meretur nuperus Legendista Gallus, inepte & audacter deblaterans, seculo Christi nono vel de ipso fortasse nomine S. Alexii nondum auditum fuisse sermonem. At vero quandoquidem iste canon antiquissimum esse censeo monumentum omnium eorum, quæ vel Græce vel Latine de Sancto etiamnum extant: ad cujus normam ut iterum dicam, tota historia Alexiana vulgaris exigi debeat; operæ pretium me facturum putavi, si hunc e Græco producerem: substitutis loco Græcarum litterarum acrosticharum, quibus constat, Latinis; prout fieri videbis paragrapho proximo. Interea de terminis per decursum occurrentibus consuli potest dicta Acoluthia Officii Græci: ubi nominatim de voce Canon agitur num. 19.

§ V. Canon in Sancti honorem conditus seculo IX, e Græco versus; historia Alexiana vulgaris.

Qui canonem sæpe laudatum præcedit in Græco titulus, Latine sic sonat: [Canon iste,] Ad matutinum canon, cujus acrostichis:

Σὲ τὸν Θεοῦ ἄνθρωπον αἰνέσω, Μάκαρ.
Hominem Dei, o Beate, te metro canam.

Ode 1, tonus 2 sicut Ἐν βυθῷ κατέστρωσε ποτέ.

Habuisti arctissimam viam, decurristi irreprehensibilem & sanctam vitam a juventute, o Vir sapiens: ideo mentis meæ dilata angustias; ut te, o Beate, celebret, qui latitudinem paradisi inhabitas.

O Beate, extra carnem & mundum versatus, ex toto te ipsum Deo obtulisti: divitias cælestes ac stabiles præ fluxis æstimans; & adeptus es civitatem Sion, quæ durat in secula.

Materni uteri, o vir Beatissime, sterilitatem dissolvisti, in lucem editus instar Samuëlis; ast in ventre cordis castissimo concepto timore, spiritum salutis divinarumque virtutum per fidem peperisti. Marial.

Initii expers Filius te utique, o Virgo, causam habuit, cur nobis similis factus sit; qui solam te puram, o immaculata, supra omnem creaturam reperit: unde te cum omnibus generationibus celebramus, ac beatam prædicamus. Hinc transitur ad oden 3; nam secunda aliunde desumitur: de qua re videsis laudatam Acoluthiam pag. L in fine.

Ode 3 sicut Ἐξήνθησεν ἔρημος.

Non recusasti, instigatus amore castitatis, cum thalamo terreno cælestem commutare, & cum sponsæ deliciis dulcissimam angelorum conditionem.

E Patria exul factus, hujusce vitæ turbas & opum superbiam reliquisti, pater Alexi, paupertatem Christi imitans.

Maxima Vir sapientia prædite, ærumnis ac continentia quæsivisti, unde bonum cognitionis lumen proventurum esset, quod præstaret cordi tuo a perturbationibus esse immune.���������Mariale

Deipara immaculata; ille, qui in cælo ab angelis comprehendi non potest, in terra ex te genitus conspicitur, [ex præcipuis] perfectus homo, mundum restaurans perditum. Pluribus, quæ hic sequuntur, præteritis, pergamus ad oden 4, & simul inchoatam acrostichidis seriem in solis odis characteristice expressam prosequamur.

Ode 4 sicut Ἐλήλυθας ἐκ παρ.

Exantlasti adinstar Lazari inopiam, ad mendicitatem redactus: divinus etenim amor cor tuum pupugit, flagrans desiderio bonorum cælestium.

In hebdomade, o Alexi, semel cibo pastus, vitam colere voluisti, curis rebusque vacuam, præ desiderio dilectionis, quæ permanet, Beatissime, & non præterfluit.

Operam dans ut tuum cor efficeres templum Dei, elegisti, Vir gloriose, in domo Dei Matris semper residere, & cælestia contemplari decora.������Mariale.

Beata Virgo meum nunc cor, quod esurit ac gemit, exsatura omnigena cognitione ac divina compunctione, tibi supplico, quæ lactis datorem lactasti.

Ode 5 sicut Μεσίτης Θεοῦ.

Excoluisti spicam, fructum vere ferentem centuplum, agricolæ immortali conservatam, sacris lacrymarum tuarum fluentis animam semper irrigans.

Apparuisti in terra, o Pater, vitam carnis expertem imitans, excellenti tua continentia admirabilis, & orationis perseverantia, per quam luminis divitias acquisivisti.

Tradidisti orationis flammis, Vir sapiens, nævos peccati; in precando vigil omnes voluptates sopivisti: post obitum vero ad lumen emigrasti, quod vespere caret. Mariale.

Erat is, o casta Virgo, qui lucem inhabitat, sancti uteri tui habitator, perditum ignorantiæ tenebris mundum restaurans; cui tu supplica, ut omnes, qui te celebrant, illuminet.

Ode 6 sicut Ἐν ἀβύσσῳ πταισμάτων.

Te latentem, qui verum factus es utique Dei templum, Virgo nuptias non experta, Christique tabernaculum, manifestat, & gloriosum reddit, latere volentem.

Exceptæ, vir Beate, a Deo preces tuæ veluti thymiama: unde in vita tua fidelium consilia direxisti per gratiam spiritus.

Meritum te sancta conversatione laudes, Christus, Vir gloriose, iterum reddit patriæ, tametsi nolles ac temporalem honorem fugeres.������Mariale.

Expers maculæ Domina, creator universorum præter naturæ leges in te novi aliquid designans, ineffabiliter ex te nascitur. Participem me faciat per immensam suam misericordiam deitatis suæ. Sequitur contacion, brevissime Sancti virtutes complexum, sed nihil docens notatu dignum: tum repetitur ipsius annuntiatio cum synopsi Vitæ, aliaque de terræ motu, & Sanctis a nostro diversis. Post quæ continuatur canonis nostri

Ode 7 sicut Ἀντίθεον πρόσταγμα.

Tu nulli prorsus cognitus, vir Sancte, perseverasti ad portas tuorum parentum sedens, [historiæ Alexianæ factis] servorum insultationes suscipiens, graviter ab eis illusus, & penuria magna laborans.

Repressisti fastum carnis tuæ, quando conspicis tuos parentes, nec ab illis es cognitus. Naturæ occultasti repugnantiam, vir Sancte, & tuorum despectum, innumeris te famulis afflictantibus.

O Miraculum! quomodo mendicans mansisti semper in divitiis immensæ abjectionis, Alexi! quomodo passus es te illudi & injuriis affici a tuis famulis, vir sapientissime, vitæ tuæ institutum ignorantibus Mariale.

Carens sorde, o Virgo, magni mysterii ministra facta es: Deo etenim corpus dedisti, qui a magnis nos redemit malis, laudibus te efferentes, Virgo casta, benedicta, Deo gratiosissima.

Ode 8 sicut Κάμινος ποτέ.

Antea incognitus parentibus fuisti tempore tuæ peregrinationis; revelasti ipsis arcanum, in gloriam Dei nostri, o gloriose, te manifestans; qui te magna gloria dignatus fuit.

Notum fecit magna voce omni Romæ Dominus absconditum thesaurum, ter Beate, in mendici habitu jacentem; donisque sanitatum ditantem omnes illos, qui in fide ad te accedunt.

Annuente Deo convenerunt principes populorum, Imperatores ac sacerdotes, ut tibi, Beate, justa persolverent; & viderunt magnum spectaculum, miraculis, quæ patrasti, Vir sancte, divina spiritus virtute, perculsi.���������Mariale.

Misericors Deus, o Virgo culpæ nescia, carnem assumpsit ex tuo utero absque corruptione, nos antiqua transgressione corruptos restaurans; destruxitque corruptionis peccata, o inculpatissima.

Ode 9 sicut Ἀναρχου γεννήτορος.

Intueri meruisti Dei gloriam, Vir sancte: [constat,] & ille tandem te, Beate, gloriosum reddidit: nam qui lucem non aspexerant, viderunt; & loqui se clamabant, qui prius fuerant muti, celebratissime Alexi.

Occumbere tu spectaris ac deferri ad tumulum, solis instar, Pater, mirabiliter fulgores evibrans sanitatum, passionumque fugans tenebras; urens dæmones ac pios fideles illuminans.

Soluturus tibi justa venit Patriarcharum eximius, & Imperator Christi longe amantissimus, principes, senes ac juvenes; nec non monachorum chori, Dei nutu, o Beate, corporis tui tactu consecrati.

Evectus es sursum, impetu virtutum raptus: ubi recreasti Beatorum ordines, Apostolorum, Martyrum, Patriarcharum, & omnium justorum. Quibuscum memor esto nostri, qui te colimus, Alexi.���Mariale.

Phleni gaudio dirigimus ad te vocem Gabriëlis, dicentes: Ave terra, a manu agricolæ intacta: ave maledictionis expultrix: ave fons aquæ viventis, Beatorum gloria, Deipara semper virgo. Atque hic finis est canonis, immane quantum discrepantis a vulgari S. Alexii historia; & modo longe tolerabiliori, sive res ipsas, quæ narrantur, sive earum adjuncta, sive personas ac loca spectes, eam contexentis, prout ad oculum patebit ex iis, quæ subjiciemus paulo post.

[36] Mitto quærere unde vulgaris historiæ auctor suam narrationem acceperit, & an ab alio aliquo sic concinnatam legerit alicubi, aut ex aliorum relatione didicerit; [Acta Sancti prout vulgo circumferuntur, criseos indiga,] seu potius rerum substantiam simpliciore ac sinceriore ordine digestam, quali id fieri in laudato mox canone observavimus, a se visam vel auditam ita ex suo cerebro amplificarit; hoc certum est, nihil ipsum neglexisse, quo per protasin, epitasin, catastrophen, ac mirabiles eventus legentium animos in admirationem raptos mirifice flecteret ac commoveret; pium potius drama, scenice adornatum visus exhibere, quam veram historiam. At malim aliorum expromens judicia loqui alieno ore, quam meo. Ne auctores criticos nuperos proferam, quibus Acta Sancti valde displicent, omnium instar sit Cardinalis Baronius, qui in Notationibus ad Martyrologium Romanum monet, in nonnullis ea esse corrigenda Ita ille moderate satis ac modeste: quem mirari satis haud possum, nonnulla ista non correxisse, & neque ex toto, neque ex parte inseruisse suis Annalibus; cum tamen ad annum Christi 31, num 61 ea citet in margine pro famosa imagine Edessena. Galesinius in Notationibus merito carpit, quod in Vita legitur de imagine a Christo Domino missa ad Abagarum, tamquam in apocryphis censendum. Ferrarius in Sanctis Italiæ ad hunc diem ista notat: Extat Vita S. Alexii vulgato sermone conscripta, & typis excusa, in qua plura apocrypha & inverisimilia continentur. Aliam censuram invenies ad calcem Martyrologii Usuardini, a Molano vulgati, editione prima anni 1568.

[37] Porro ista non obstant, quo minus Vita mirificos in simplicium præsertim atque indoctorum animis fructus proferat, [sed ad eliciendos pios motus accommodata,] quos fortasse scriptor unice intendit. Exemplo sit quod refertur in Historia Societatis nostræ parte 4, lib. 1 a num. 41; ubi habemus Jacobum Cerrutum, religiosissimum ejusdem Societatis sacerdotem, ex lectione istius Vitæ primam hausisse lucem, ut animum adjiceret ad istud institutum; tantique fecisse suam vocationem, ut miris in suorum oblatione votorum usus progressibus, tandem eo numerum perduxerit, ut illa quotidie ter millies renovaret. Miros quoque ex ista lectione motus sensit B. Mauritius Hungarus Ordinis Prædicatorum. Res gesta narratur ad diem XX Martii, pag. 253, num. 3: Precabatur eum (fratrem quemdam ex eodem Ordine) ut de Vitis Patrum vel Fratrum aliquid ædificatorium sibi recitaret. Qui devotionem sane pueri cernens, Vitam S. Alexii confessoris recitavit, quam numquam audierat. Et dum sic per ordinem frater ille eam recitaret, & ipse devote animadverteret, cœpit ipse puer Mauritius in tantum lacrymari, quod nullo modo se a lacrymis continere poterat. Unde ex illa hora concepit in corde religionis ingressum; sicut postmodum ipse ore proprio confessus est.

[38] Sed nos qualem qualem Sancti Vitam ad trutinam revocemus. De nominibus parentum jam cœpimus dicere num. 7: [in aliquibus castigantur,] quamquam, sicut recte observat Papebrochius in Responsionibus supra citatis, non magis mirum fuerit, in senatu Romano tunc fuisse familias aliquas Græcas, quam quod CPoli fuerint Latinæ, ab ipso urbis conditore Constantino cum parte senatus a Roma veteri ad novam traductæ. In eadem Vita num. 3, circa fugam Sancti & conscensam navim, offerunt se aliquæ difficultates, quas expensas vide in laudatis Responsionibus num. 70. De imagine Edessena Servatoris non manu facta, obiter dictum; agi inter prætermissos de ea poterit die XVI Augusti, quo a Græcis colitur. Num. 7 res male combinat auctor, asserens Imperatores Arcadium & Honorium, Sancti morte cælitus annuntiata, qui eodem tempore regebant Romanum imperium, una cum Pontifice Innocentio cœpisse ire in domum Euphemiani, & diligenter exquirere de Homine Dei: nam Innocentius I creatus Pontifex anno, ut diximus, 402, tempore utriusque istius Imperatoris, Honorium quidem præsentem habere potuit annis Christi 403 & 404; Arcadium autem vidit numquam; qui videlicet jam tum ab anno 395 Orientis imperio potitus, numquam in Occidentem, quem fratri Honorio reliquit, postmodum rediisse scitur. Animadvertit hoc is, qui in monasterio Cryptæ Ferratæ prope Romam, Vitam illam aliasque plures ex Latino Græcas fecit: nam temporibus quidem utriusque Imperatoris rem actam dixit; de unico tamen Imperatore, qui vocem audierit, humerosque sacro feretro supposuerit, tantum loquitur: neque eum nominare voluit; sicut recte observat Papebrochius num. 67.

[39] [atque ad relatum] Omnium turpissime hic inepit noster biographus Græcus, (quem cur hic non edamus, rationem afferimus infra) adeo rerum ac temporum imperitus, ut ad funus Sancti deducat Pontificem Romanum mere commentitium, & ex suo vel ex ejusdem certe ingenii fabulatoris cerebro confictum: sed illum de hoc mox conveniam. Quanto melius S. Josephus canonis superioris conditor, quando ode nona inter alias personas, quas ad funus Sancti memorat convenisse, ponit simpliciter Imperatores; quo nomine commode intelligi possunt Honorius Imperator & Maria, Stiliconis ac Serenæ filia, quam anno Christi 398 uxorem duxit; nisi malis solum Honorium designari, numero plurali pro singulari expressum. Certe ode 9 non nisi unicus narratur Imperator justa ipsi persoluturus venisse. Scopulum hunc, in quem occasione duorum Imperatorum, qui ad Sancti funus convenerint, impingitur, viderit haud dubie & vitare voluerit hac die Felicius, referens ipsum in morte agnitum sub Innocentio I, & Honorio Imperatore, suppresso nomine Arcadii; uti etiam fecit Ferrarius. Juvat interea nunc anacephalæosin contexere ex punctis historicis, in superiore isto canone contentis; cujus subsidio intelligi queat quousque historia S. Alexii, prout passim manibus teritur, tolerari possit, recisis phaleris scenicis, quibus ex magna parte constat.

[40] [S. Josephi canonem exiguntur.] Natus fuit ex sterili matre, uti colligitur ex ode prima; sprevit thalamos nuptiales ac sponsam deseruit, exsul e patria profugus, ac pauperiem angustam tulit, ode 3 Resedit in æde Deiparæ sacra, ode 4. Quæ ipsum latere volentem manifestavit, ode 6; deinde ad patriam rediit, ibidem. Latuit in domo parentum incognitus, & a famulis misere vexatus, ode 7. Parentibus se manifestavit, ode 8; ubi & res gesta Romæ adscribitur. De Sancti miraculis agitur ode 9, sicut etiam de Imperatore ac Pontifice, non expressis eorum nominibus. Ceterum de tribus millibus puerorum seu famulorum, patri ejus servientium; de egressu a suis ad eosque regressu cum adjunctis adeo mirabilibus in Vita vulgari recensitis; de variis apparitionibus Edessæ; de voce pluries repetita & audita Romæ; de annis septemdecim extra patriam, totidemque apud suos in paterna domo exactis; de epistola ejusque adjunctis iterum plane mirabilibus nihil memorat. Neque inde tamen certo concludi potest, omnia ista falsa esse: fieri quippe potuit, ut historiam sic tantum narrare voluerit, quædam diserte ac sigillatim exprimens, quædam intelligenda relinquens; quemadmodum alias notavimus congitisse circa miracula S. Hilarionis abbatis, in canone ad laudem ipsius condito a S. Josepho (eodem an diverso?) generalibus fere dumtaxat terminis relata, uti habes tomo 3 Martii pag. 733.

§ VI. Vitarum notitia; Græca præterita; quænam hic dentur.

Vitarum manuscriptarum ingens se offert numerus. Unam habemus ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, [Vitarum Mss.] quæ notatur etiam exstare in monasterio Aquicinctino; alia etiam indicatur haberi in Ms. Pragensi, initio ac fine carens; ut nihil dicam de codice nostro Vallicensi seu Moretiano majoris formæ, cujus exordium notatur fere verbatim convenire cum Ultrajectino. Accedit Ms. Bertinianum, cum Sanmaximiniano Trevirensi ac Boni fontis collatum, Vitam Sancti etiam continens, quæ eadem exstare observatur in Ms. Montis Oliveti. In promptu sunt duo alii codices manu exarati, quos asservamus, idem argumentum tractantes; quorum unus seculo, quantum præferre videntur characteres, undecimo circiter aut duodecimo potuit esse scriptus; Vitamque inchoat his verbis: Temporibus Domni Honorii & Archadii, erat vir Dei, nomine Eufimianus bene confidens: quacum plerumque ad verbum perfectissime concordat ea, quam exhibet laudatus codex Vallicensis. Alter e duobus dictis codicibus anno Christi 1648 datus fuit Henschenio nostro ab Hieronymo de Gaule, Geldriæ cancellario; de quo Historia generalis Belgii, Bruxellis tomis quatuor Gallice recusa anno 1720, tomo 1, . Ceterum codex ille tam probæ est notæ tantæque antiquitatis, ut memoratus Henschenius in Commentario prævio ad Acta S. Erasmi episcopi & martyris, die 2 Junii, pag. 211 dicat, a nongentis forsan aut saltem octingentis annis exaratum: nam tametsi ibi codicem istum nominatim non exprimat, puto tamen inter alios plurimos manuscriptos, in quibus prædicti Sancti Acta contineri affirmat, hunc Gaulianum designare voluisse; ut qui vetustissimis litteris sit exaratus, & S. Erasmi, episcopi & martyris Acta contineat. Vita porro ista ad verbum fere consonat cum ea, quæ Romæ edita est typis Francisci Corbelletti anno 1636.

[41] Notatur hæc desumpta ex veteri Ms. venerabilis monasterii SS. Bonifacii & Alexii de Urbe, [ac typis excusarum series enumeratur.] monachorum S. Hieronymi, Congregationis Lombardiæ, estque a Priore ac monachis Francisco Cardinali Barberino, S. R. E. Vicecancellario dedicata; quam dramatico carmine, harmonico concentu, splendidissimo apparatu in hominum memoriam revocasse dicitur. Videsis indicem Bibliothecæ Barberinæ, Romæ typis editum anno 1681. Vitam porro istam anno 1649, die XIII Septembris ad Bollandum miserat R. A. P. Alexander Gottifredi, anno MDCLII, die XXI Januarii, in Congregatione IX Generali electus Societatis Jesu Præpositus Generalis X, & eodem anno, XII Martii præmature e vivis ereptus. Vitæ textus est satis brevis, nulloque vel auctoris vel ætatis notatur indicio; de cujus ætate tamen Papebrochius in Respp. satis liberaliter statuit ista: S. Alexii Vita vel nulla antiquitus scripta fuit, vel periit: unde solum illa reperitur, quam ex traditione scripserunt monachi, sacri corporis custodes Romæ, seculo fortassis octavo vel nono; sicut eam habemus ex Ms. eorum, impressam Romæ anno MDCXXXVI. Nihil opus est monere, eidem subjungi Vitam elegiaco carmine conscriptam, invenustam & pluribus locis vitiosam, quam laudatus Gottifredus die XIX Martii 1650 ad nos direxit. Obviæ passim sunt Vitæ apud Petrum de Natalibus, Mombritium, Vincentium Bellovacensem in Speculo lib. 18, cap. 43 & sequentibus, Lipomanum ac Surium. Hoc universim de omnibus tum manu scriptis tum typo editis, quas ego quidem vidi (vidi autem plurimas) pronuntiari potest, ubique in substantia eamdem referri historiam; quæ unum eumdemque sapiat fontem, scriptoris ingenium, ordinem rerum, partiumque symmetriam. Idem statue de Vita metrica Ms., de qua nunc pauca subjicio, secundo post Latinam loco danda.

[43] [Observationes in Vitam metricam,] Eam itaque hic edimus, non quia novas notitias de S. Alexio suggerit, sed quia hactenus, quod sciamus, vulgata non sit. Tomo 1 Februarii pag. 482, num. 8 actum de codice quodam nostro membranaceo Ms. anonymo; quem tamen ibidem tunc censuimus attribuendum esse Marbodo (alias Marbodæo vel Merboldo) qui ex archidiacono Andegavensi episcopus Redonensis in Armoricis anno Christi 1096, in concilio Turonensi, tunc mense Martio ad tertiam Quadragesimæ hebdomadem habito, ab Urbano II Pontifice creatus fuit, a Sixto Senensi lib. 4 Bibliothecæ sanctæ laudatus. Plures Sanctorum Vitas ab illustri ejus calamo profectas tum promisimus nos daturos; ubi etiam poëmata de Vita S. Alexii & de pœnitentia S. Theophili conjecimus esse ejusdem auctoris; quod postremum ob sententiarum gravitatem & verborum pondera luce publica dignum judicavimus, etiam in concursu Vitæ ejusdem Sancti, solo stylo soluto a metrica diversæ. Poëma vero de S. Alexio promisimus edere hac die. Quando itaque duas hic Vitas vulgamus, argumento convenientes, ac solo stylo diversas, habemus Majorum nostrorum exemplum, quod sequamur, & promissum, quod nunc persolvimus. Interea plura de Marbodo diximus die XIII Februarii, pag. 676, num. 3 in Commentario ad Vitam S. Licinii, episcopi Andegavensis; quam ab ipso scriptam fuisse, quando gerebat munus archidiaconi Andegavensis, habemus ex Vita secunda num. 24: quo tempore poëma, de quo hic agimus, atque alia potuit concinnasse. Enimvero tomo 3 Aprilis pag. 316, num. 4 occurrit laudatus auctor occasione S. Roberti, abbatis Casæ Dei in Gallia, cujus ipse Vitam a Geraldo primum scriptam, exornavit, dum etiamnum esset diaconus prædicti loci, adeoque ante annum 1096.

[42] [versibus Leoninis conscriptam.] Opuscula vero ipsius edita atque inedita typis vulgavit anno 1708 Antonius Beaugendre, monachus Benedictinus Congregationis S. Mauri; apud quem non reperio Vitam metricam S. Alexii; sive putaverit eam esse alterius auctoris, sive, quod potius crediderim, eam non invenerit, tametsi, sicut asserit in sua præmonitione, qua potuit diligentia ad perquirenda quaquaversus sive edita sive inedita Marbodi opera, se accinxerit: de quibus omnium novissime agit Oudinus tomo 2 a col. 944, varios alios citans. Porro sæpe dictum poëma constat versibus ὁμοιοτελεύτοις, seu Leoninis, ut vocant, ita dictis, uti vult Cangius in Glossario Latino tomo 2. a col. 521, quod inventi fuerint a Leone quodam poëta, qui circa tempora Ludovici VII vel Philippi Augusti, Galliæ regum, floruerit seculo XI. Atque hæc dicta sunto de Vita metrica; superest, ut nonnulla subjiciamus de Græca hic a nobis præterita.

[45] Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 125 refert initium Vitæ Græcæ (cujus nos ecgraphum habemus, [Græca] sed luce publica indignum censemus) Metaphrastico calamo eamdem attribuens. Et vero si illa, sicut in exordio, ita etiam in decursu, nostræ omnino consonet; ex idiotismis utrobique relucentibus, non abs re quilibet judicaverit, vel istius auctoris vel simillimi certe ingenii historiastri fœtum esse, adeo scenam res tota spirat. Nostrum Vitæ exemplar transcriptum fuit ex codice Ms. Bibliothecæ Vindobonensis theologico Græco num. 88, infra 153: quam Lambecius in Commentariis ad laudatam Bibliothecam lib. 4, pag. 138, ubi de codice 153 meminit, Metaphrasti etiam attribuit. Quod autem dicit: Valde ab his Græcis Actis discrepat Latina illa narratio, quam tamquam ex Symeonis Metaphrastæ Actis Sanctorum desumptam Laurentius Surius .. die XVII Julii inseruit, admitti potest; si hoc intelligi velit de sola differentia accidentali, secus si de substantiali. Addit præterea ex eodem codice nomen illius, qui scripsit, & locum, in quo scriptus est, ex testimonio, ut ait, authentico, sed anno non expresso. Ceterum prænotatur isto titulo Vita: βίος τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἀλεξίου τοῦ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ. Vita S. Patris nostri Alexii, hominis Dei. Auctor vero vel ab ipso exordio oratorem agit, in decursu dialogistam, passim actorem sacrum: utinam melioris notæ historicum! Sed ferme idem biographis omnibus Alexianis hoc vitium est.

[46] Jam Latinum feceram ac prælo paraveram ejusdem contextum; [Jam in Latinum versa ac præloparata cur hic præterita.] at postea, re mature expensa, censui conducibilius esse, eamdem cramben non recoquere cum incremento Operis nostri neutiquam necessario, ac tædio lectoris; cujus ne hilum quidem interest, bis eadem audire in substantia, & phaleris dramaticis dumtaxat diversa. Ne pluribus, quæ merito in illa displicent, enumerandis tempus consumam, eo ineptiarum abit auctor, ut dum nullus quidem Pontifex Romanus, qui Sancti Romanis cælitus manifestati tempore, Petri cathedram occuparet, ipsi satis apposite in promptu esset, imaginarium substituerit, ne nomine quidem tenus alicubi notum: ait enim: τοῦ ἀρχιεπισκόπου Μαρκιανοῦ τὸν ἐκκλησιαστικὸν θρόνον τῶν Ῥωμαίων διέποντος: Archiepiscopo Marciano ecclesiasticum Urbis Romanorum solium moderante, vocem cælitus auditam: Venite ad me omnes &c. Inter Vitas Sanctorum, ex Metaphraste, sicut indicat titulus ipsis præfixus, selectas, & in vulgarem Græcorum linguam traductas ab Agapio monacho, & typis excusas, datur ea, quæ est S. Alexii a pag. 279, sed ejusdem, si non deterioris furfuris, ac præcedens. Exordium ejus nec cum Allatiano atque adeo nec cum proxime producto consentit. Laborat etiam crassissimo ignorantiæ vitio, quod mortem Sancti innectat temporibus Honorii Imperatoris, & Mariani (voluit scribere Marciani) archiepiscopi, sicut quidam scribunt; alii vero Innocentii. Hæc videlicet eorum sors est, qui aliena mere transcribunt, ut obvia quæque adoptantes turpissime impingant in eosdem errores, & quæ in aliorum cerebro nata sunt commenta, pro veris ac realibus venditare non reformident, cæci cæcorum ducum sequaces.

[47] Atque hæc quidem sunt, quæ corradi potuere ad illustranda S. Alexii Acta Latina; [Quænam & qua fide a nobis dentur.] non satis undequaque ab omnibus probata, nec magni adeo ac memorabilis Sancti meritis satis accommodata, neque satis certa in omnibus fide subnixa; verum tacentibus de ipso auctoribus synchronis, aliisque qui proximis eum seculis sunt subsecuti; quid miri? si posteri adeo in rebus ipsius exornandis liberales, parum in aliquibus, si non præcipuis totius historiæ gestis fidei inveniant apud emunctæ naris criticos, qui antiquioribus ac certioribus documentis stabilita videre vellent, quæ in ea tam speciose circumferuntur. Ego rigidioris aliorum criseos arbitrum me non interpono, Acta Sancti pro eo ac debui, tutatus, quoadusque ex S. Josephi canone supra laudato tutari ea licuit; pro aliis vel adjectitiis, vel saltem in eo non repertis vadem me aut sponsorem ponere non ausim. Porro supersunt analecta quædam, quæ dabuntur post Vitam metricam supra laudatam; tum subsequetur Vita ex Arabico in Latinum conversa, hactenus inedita; &, quoniam ab Actis vulgaribus prorsus in pluribus differt, novo Commentario elucidata. Typis subjicienda visa est e Latinis exemplaribus ea potissimum, quæ in Gauliano codice reperitur, tum ob brevitatem argumenti, tum ob laudati codicis antiquitatem, in hæc verba totam historiæ seriem, cum aliis tamen hic exemplaribus collatam, recensens. Uncis [] hic inclusa aliunde supplevimus.

VITA
AUCTORE ANONYMO CONSCRIPTA.
Ex codice nostro membranaceo Ms. antiquissimo Hieronymi de Gaule, Geldriæ Cancellarii, cum aliis collata.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

BHL Number: 0286


EX ANTIQUIS MSS.

Fuit Romæ vir magnus, & nobilis Euphemianus nomine, dives valde, [S Alexius a parentibus eleemosynis & precibus divinitus impetratur;] & primus in palatio Imperatoris a. Erantque ei tria millia pueri, qui zonis cingebantur aureis, & sericis induebantur vestimentis. Hic namque erat justus & misericors, eleemosynas multas pauperibus erogans. Tres per singulos dies mensæ parabantur in domo ejus, orphanis, viduis, peregrinis & iter agentibus. Ipse vero ad horam nonam comedebat cum viris religiosis. Mulier autem ejus Aglaes b nomine, religiosa, & timens Deum: & non erat illis filius, eo quod esset sterilis. Unde mœrentes erant, & tristes, quod tantarum substantiarum, ac familiarum nullum haberent heredem. Et ideo immensas cotidie largiebantur eleemosynas, orationibus quoque atque obsecrationibus insistentes Dominum deprecabantur, ut daret eis filium, qui succederet eis.

[2] Quorum Deus secundum bonitatem suam, contritionem aspiciens, recordatus operum ipsorum, [postea doctrinis instituitur ac sponsæ traditur;] exaudivit eos, & concessit eis filium c. Qui nimis lætantes, gratias egerunt Deo, atque statuerunt, ut deinceps castum, & sanctum reliquum vitæ suæ tempus ducerent, ut Deus gauderet de illis, & de filio, quem dederat eis, & ut ultra ad invicem non accederent, sed in castitate perseverarent Puer autem ut ad ætatem disciplinæ congruam pervenit, tradiderunt eum ecclesiasticorum Sacramentorum, ac liberalium disciplinarum magistris, & ita Deo largiente edoctus est, ut in omnibus philosophiæ, & maxime spiritualibus floreret studiis. Cum autem ad tempus adolescentiæ accessisset, & eum nuptialibus infulis aptum judicassent, elegerunt ei puellam ex genere imperiali, & ornaverunt thalamum, & impositæ sunt eis singulæ coronæ d in templo S. Bonifacii martyris per manus honoratissimorum sacerdotum, & sic cum gaudio, & lætitia lætum duxerunt diem. Vespere autem facto dixit Euphemianus filio suo: Intra, fili, in cubiculum, & visita sponsam tuam. Ut autem intravit, cœpit nobilissimus juvenis, & in Christo sapientissimus instruere sponsam suam, & plura ei sacramenta * disserere; deinde tradidit ei annulum suum aureum, & rendam e, id est caput baltei, quo cingebatur, involuta in prandeo f, & purpureo sudario, dixitque ei: Suscipe hæc, & conserva usque dum Domino placuerit: & Dominus sit inter nos.

[3] Post hæc accepit de substantia sua, & discessit ad mare g: accedensque ad mare, ascendensque h navem, [quam mox deserit, Edessam petens: ubi vivit pauperrime, ac latet,] Deo prosperante pervenit Laodiciam, & inde iter arripiens abiit Edessam Syriæ i civitatem, ubi sine humano opere imago Domini nostri Jesu Christi in sindone habebatur; quo perveniens, omnia, quæ secum tulerat, pauperibus erogavit, & induens se vestimenta vilissima, cœpit sedere cum ceteris pauperibus ad atrium sanctæ Dei Genitricis Mariæ. Sancta quoque Dei mysteria singulis diebus Dominicis accipiebat, & de eleemosynis, quæ ei dabantur, quantum sibi sufficeret, reservabat, cetera vero pauperibus erogabat. Post ejus discessionem facta est Romæ inquisitio magna, & non invenientes eum, misit pater ipsius pueros suos k, ut per universas mundi partes inquirerent eum. Quorum aliqui, dum venissent Edessam, viderunt eum inter ceteros pauperes sedentem: & dantes [ei] eleemosynam, discesserunt, quia non cognoverunt eum. Ipse autem homo Dei cognoscens eos glorificabat Deum, dicens: Gratias tibi ago Domine, qui me vocasti, & fecisti, ut propter nomen tuum acciperem eleemosynam de servis meis; quæso, ut perficere digneris in me opus, quod cœpisti. Reversi autem pueri nunciaverunt, non invenisse eum.

[4] Mater quoque ejus a die, qua discessit suus filius, [cum summo suorum luctu: sed cælesti voce manifestatus,] sternens saccum in pavimento cubiculi sui, sedensque super illud ejulans, & lamentans dicebat: Vivit Dominus, quia ita manebo, donec cognoscam, quid actum sit de filio meo. Sponsa vero ejus dixit ad socrum suam: Non egrediar de domo tua, sed similabo me turturi, quæ omnino alteri non copulatur, dum ejus socius captus fuerit; sic & ego faciam, quousque sciam, quid factum sit de dulcissimo conjuge meo. Ille namque homo Dei in eodem, quo dictum est atrio permansit in sancta conversatione, & vitæ austeritate per decem & septem annos incognitus. [Postea vero volens Deus revelare causam ipsius] imago, quæ in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ ibidem erat, paramonario ecclesiæ dixit: Fac introire hominem Dei, quia dignus est regno cælorum, & spiritus Dei requiescit super eum; nam & oratio ejus sicut incensum in conspectu Dei ascendit: exiensque paramonarius, quæsivit eum, & non cognovit: & reversus intro, cœpit precari omnipotentis Dei clementiam, ut ostenderet eum illi. Iterum ipsa imago ait: Ille qui sedet foris in ostio, ipse est.

[5] [invenitur a paramonario ecclesiæ: unde fugiens vi tempestatis Romam fertur.] Tunc paramonarius festinus egressus cognovit eum, & procidens ad pedes ejus rogavit eum, ut in ecclesiam intraret; quod factum dum cunctis innotesceret, & isdem homo Dei ab hominibus venerari cœpisset, humanam fugiens gloriam, occulte exiit de civitate Edessa, & venit Laodiciam, ibique navem ascendens volebat in Tharsum Ciliciæ ire, ut in templo S. Pauli, quod ibidem est, maneret incognitus. Deo itaque dispensante rapta est navis vento, & ducta est ad Romanum portum. Ut autem ipse homo Dei se illuc venire perspexit, dixit in corde suo: Vivit Dominus, quia alicui onerosus non ero, neque alibi ibo, nisi in domum patris mei, quia cognitus illic non ero: & exiens venit, & obviavit patri suo redeunti a palatio, circumdato obsequentium multitudine; & cœpit clamare, dicens: Serve Dei respice in me, & fac mecum misericordiam; quia pauper sum, & peregrinus, & jube me suscipi in domo tua, ut Deus benedicat annos tuos, & ei, quem habes in peregre, misereatur.

[6] [Incognitus degit in paterna domo inter plurimas injurias.] Pater vero ejus hæc audiens, rememoratus est de filio suo, & compunctus jussit eum venire ad se, & ait pueris suis: Quis ex vobis curam geret istius hominis? Vivit Dominus; quia liberum eum faciam, & de domo mea accipiet hereditatem. Et deputato ei ministro, jussit eum recipi, & facere ei grabatum in atrio domus suæ, ut intrans, & exiens videret eum, præcipiens ut de mensa ejus pasceretur. Susceptus autem perseverabat in austeritate vitæ suæ, orationibus continuis, jejuniisque & vigiliis indefessus. Pueri quoque cœperunt deridere eum, & aquam, qua discos lavabant, super caput ejus fundebant, & multas injurias inferebant; quæ omnia homo Dei propter amorem Domini libenter sustinebat; sciebat enim quod antiquus humani generis inimicus has ei parabat insidias: sicque fecit in domo patris sui incognitus alios decem, & septem annos. Cum autem completum sibi tempus vitæ suæ cognovisset, postulavit a deputato sibi ministro tomum chartæ, & calamarem, & scripsit per ordinem omnem vitam suam, qualiter respuerit nuptias, & qualiter conversatus fuerit in peregrinatione, qualiterque contra voluntatem suam redierit Romam, & in domo patris sui opprobria multa sustinuerit.

[7] Quo peracto, volens Deus manifestare certamen, atque victoriam ejus, [Cælesti monitu ter indicatur,] Dominica die post Missarum solemnia completa, vox cælitus insonuit in sanctuario dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & ego vos reficiam. Qua voce audita, nimio timore territi ceciderunt omnes in facies suas, clamantes; Kyrie eleison. Iterum secundo vox facta est dicens: Quærite hominem Dei, ut oret pro Roma; illucescente enim die parasceve Deo spiritum reddidit. Et tunc egressi quæsierunt eum, & non invenientes congregati sunt die parasceve omnes l ad ecclesiam, implorantes Dei clementiam, ut ostenderet eis, ubi esset homo Dei. Tunc facta est vox ad eos dicens: In domo Euphemiani quærite. Conversique ad Euphemianum dixerunt: In domo tua talem gratiam habebas, & non ostendisti nobis. Ille quoque dicebat: Vivit Dominus, nescio. Et statim vocavit priorem domus suæ, & dixit ei: Scis in domo mea aliquem, talem gratiam habentem. Ille autem se nescire respondit. Tunc Imperatores Arcadius m, & Honorius, qui eodem tempore regebant Romanum imperium, una cum Pontifice Innocentio cœperunt ire in domum Euphemiani, & diligenter exquirere de homine Dei.

[8] Euphemianus autem præivit cum pueris suis, [atque a patre invenitur jam mortuus,] ut sedes ordinaret, & cum lampadibus, incenso quoque, & thuribulis obviam Imperatoribus, & Pontifici exiret. Et cum illuc pervenissent, factum est silentium magnum. Minister autem hominis Dei accessit ad dominum suum, dixitque ei: Vide domine, ne forte sit ille, quem assignasti mihi; magna enim, & laudabilia vidi eum operantem; per omnem enim Dominicam sancta Dei munera accipiebat, jejuniisque semetipsum cruciabat; & injurias multas atque molestias, a servis tuis illatas libenter suscipiebat, atque sustinebat. Ephemianus autem hæc audiens, festinus cucurrit ad eum; & invenit eum jam defunctum, & accedens discooperuit taciem ejus, & vidit vultum ipsius velut lampadem lucentem, vel sicut vultum angeli Dei: habebatque in manu brevem scripturam, & voluit eam ab eo accipere, & non valuit. Quo stupefactus, atque timore percussus, cito reversus ad Imperatores dixit: Quem quærebamus, invenimus; & narravit eis quæ ei recitata fuerant de eo a ministro, & qualiter defunctum eum invenisset, tomumque in manu habentem, & eum nequivinet ab eo accipere.

[9] Tunc Imperatores, & Pontifex cum Euphemiano perrexerunt ad locum, [uti & ab Imperatoribus & Pontifice Romano: lamentante patre,] ubi jacebat, steteruntque ante grabatum, & dixerunt: Quamvis peccatores simus, gubernacula tamen regni gerimus; iste autem Pontifex, pater universalis est; da nobis chartam, ut sciamus quæ in ea scripta sunt. Et accedens Pontifex, accepit chartam de manu ejus, & dedit chartulario sanctæ Romanæ Ecclesiæ, nomine Ethio n, ut legeret eam; & facto silentio magno lecta est coram omnibus. Euphemianus autem pater ejus, ut audivit verba chartæ, factus exanimis cecidit in terram, & surgens scidit vestimenta sua, cœpitque canos capitis sui evellere, barbam trahere, atque semetipsum discerpere: & corruens super ipsum corpus clamabat: Heu me Domine [Deus] meus, quare mihi sic fecisti, & quare ita contristasti animam meam, & per tot annos suspiria, & gemitus incussisti mihi? Ego enim sperabam aliquando audire vocem tuam, & de te agnitum * habere, ubicumque esses, & nunc video te custodem senectutis meæ in grabato jacentem, & mihi non loquentem. Heu me! qualem consolationem in corde meo ponam?

[10] Mater vero ejus hæc audiens, quasi leæna rumpens rete, [matre ac sponsa.] ita scissis vestibus exiens, coma dissoluta ad cælum oculos levabat, & cum præ nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamabat: Date mihi viri Dei aditum, ut videam consolationem animæ meæ, ut videam filium meum, qui suxit ubera mea. Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud, clamabat: Heu me! fili, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Videbas patrem tuum, & me miserabiliter lachrymantes, & non ostendebas teipsum nobis; servi tui te injuriabant, & sustinebas. Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus, & nunc brachia super illud expandebat, nunc manibus vultum angelicum contrectabat, osculansque clamabat: Plorate mecum omnes, qui adestis; quia decem & septem annos eum in domo mea habui, & non cognovi, quod unicus filius meus esset, sed servi ejus injuriabant, alapis percutiebant eum, & sputa in faciem ejus jactabant. Heu me! Quis dabit oculis meis fontem lachrymarum? ut plangam die, ac nocte dolorem animæ meæ. Sponsa quoque ejus induta veste Adriatica o, cucurrit plorans, & dicens: Heu me! quia hodie desolata sum, & apparui vidua. Jam non habeo in quem aspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc ruptum est speculum meum, & periit spes mea; amodo cœpit dolor, qui finem non habet. Populus autem videns hæc, lachrymabiliter flebat.

[11] [Sepultura miraculis illustrata.] Tunc Pontifex cum Imperatoribus posuerunt corpus in ornato feretro, & duxerunt in mediam civitatem, & nunciatum est populo,inventum esse hominem Dei, quem civitas tota quærebat, & omnes currebant obviam corpori sancto. Si quis autem infirmus illud sacratissimum corpus tangebat, protinus curabatur. Cæci visum recipiebant, dæmonia ejiciebantur, & omnes infirmi, quacumque infirmitate detenti, tacto corpore sancto curabantur. Imperatores autem tanta mirabilia videntes, cœperunt per se cum Pontifice, lectum portare, quatenus & ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Et jusserunt copiam auri, argentique in plateis spargere, ut turbæ occuparentur amore pecuniæ, & sinerent eum perduci ad ecclesiam; sed plebs amore pecuniæ seposito, magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebant: & sic cum magno labore ad templum sancti Bonifacii martyris perduxerunt, & illic per septem dies in Dei laudibus persistentes operati sunt monumentum de auro, & gemmis pretiosis, in quo sacratissimum illud corpus cum magna veneratione collocaverunt die XIV mensis Julii p. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor fragravit, acsi esset omnibus aromatibus plenum. Tunc populi jocundantes, maximas Domino gratias agebant, qui tale populo suo conferre dignatus est subsidium, per quod omnis quicumque sincera mentis intentione deprecatus fuerit, petitionis effectum sine dubio consequatur. Per Dominum nostrum.

ANNOTATA.

a De historiæ Alexianæ defectibus, satis actum in Commentario prævio; quod semel hic præmonuisse sufficeret. Euphemianus, id est, bono omine, nomine, favore aut gloria præditus, ab εὐφημέω.

b Al. Aglais; (a Græco ἀγλαὸς, splendidus, clarus, inclytus &c.) ecgraphum Ultrajectinum Agles; Bertinianum Haclaes; Legenda aurea excusa Agalaes Vocata fuit Aglais filia Megaclis. Vide Lexica historico-poëtica.

c Vita ex codice SS. Bonifacii & Alexii Romæ edita addit: Et vocaverunt nomen ejus Alexium.

d Sponsis tum temporis in more positum fuisse coronari, ex hoc loco patet; & confirmatur ex Gregorio Nazianzeno, epistola 171 sub finem. Plura Rosweydus in Onomastico ad Vitas Patrum pag 1022.

e Vita metrica a nobis excusa ita etiam scribit; codex autem noster Ms. cum Vallicensi male sendam habet. An renda dicta, quia renes cingit? Videri possunt de hac voce Spelmanni & Cangii Glossaria in ringa al. renda; qui ultimus monet τὸ ρένδα, id est zona &c. in Lexico Græco Ms. regio, quod citat, forte legendum ρένγα. At lectio nostra satis stabilitur ex nostris hisce antiquissimis codicibus.

f Scribi solet brandeum, estque hic velum, cui aliquid involvitur. Alias significationes dabit Cangius.

g Codex noster Ms., iterum mendose habet hic, descendit autem capolim, forte voluit Neapolim dicere.

h Rursum proxime prægressus codex cum Vallicensi vitiose: abiit in civitatem, quæ vocatur magnia Laodicensis Syriæ Puto legendum magna, ut sit epitheton urbis Laodicenæ. Nullam certe Magniam urbem ibi reperio.

i Codex noster Ms. cum Vallicensi Mesopotamiam legit, & recte; etenim tam hæc quam nostra topographica denominatio conciliari potest per variam nunc atque olim provinciarum divisionem. Sic in Concilio Calchedonensi apud Labbeum tomo 4, col. 79 Edessæ civitatis primæ Syriæ mentio fit.

k Melius hic, quam alibi; Misit pater ejus tria milia de pueris suis.

l Al. Vespere.. die Jovis abierunt omnes, ut ostenderent se homini Dei.

m Hoc correximus in Commentario prævio.

n Al. Hec; Vallicensis Heo; Bertinian. Æthio, al. Aethio.

o Quid sibi velit hoc epitheton, in Vita e codice monasterii SS. Bonifacii & Alexii; nec non ecgrapho Bertiniano ac Legenda aurea excusa, non, equidem capio, Puto substituendum ex codice nostro Ms. & Vallicensi attrita.

p Bertinian. corpus collocaverunt XVII die mensis Julii XIV. Ms. codex cum Vallicensi Sancti depositionem signant die 17 dicti mensis. At si illucescente die parasceve obiit, prout dicitur num. 7 hic, quomodo fuit sepultus 17 Julii? Etenim res ista tota narrari videtur peracta intra septem dies post mortem.

* al. mysteria

* Bertinian. annuncium.

VITA METRICA
Ex codice nostro Ms. membranaceo vetustissimo anonymo, signato ✠ Ms. 33.
Auctore ut creditur, Marbodo, primum archidiacono Andegavensi, deinde episcopo Redonensi in Armorica.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

BHL Number: 0293

EX MSS.

Præstans magnatis, summæ vir nobilitatis,
Stemmate Romanus effulserat Eufemianus, [S. Alexius parentum virtute,]
Magnus magnarum possessor divitiarum,
Regibus æqualis, aulæ dux imperialis.
Ter pueris mille ditatus claruit ille,
Quos commendabat probitas, quos condecorabat
Deliciis festis aurum vel serica vestis.
Maximus ipse Dei cultor, spes pauperiei,
Cui fuit almorum cordi custodia morum.
Totus clementi studio dum servit egenti,
Ut res poscebat, sua large distribuebat.
Hujus & impensis, positis trina vice mensis,
Turba peregrina vel inops, viduæ, vice trina,
Cotidie refici veniebant, sicut amici;
Ipse tamen nonam pransurus sustinet horam:
Cujus digna thoris Aglahes sociatur honoris,
Laude viri similis, de sanguine stirpis herilis:
Quippe perornata virtutum dote beata,
Vixit sectatrix ac relligionis amatrix.
Nec fuit his natus; sterili pro sorte negatus.
Auribus hinc Christi suspiria pectore tristi,
Viventes plorant, & sanctis actibus orant,
Ut misereretur Deus his, heresque daretur,
Copia tantarum cui cedat divitiarum

[2]

Nec despexit eos justorum gloria Theos *, [ac precibus impetratus, pie educatur, sponsæ jungitur, quam clam deserit.]
Dum caram sobolem, post fletus nubila solem,
Dum pignus donat quod gratia summa coronat.
A patre filius extat Alexius ergo vocatus.
Sic quoque nominis ac honor ominis est sociatus.
Hunc quia cælitus, est cui deditus, auctor amavit,
Atque Paraclitus hanc sibi spem ipse sacravit,
Inde paternorum quos vicerat assecla morum,
Indolis egregiæ puer ut … philosophiæ,
In studiis crevit, virtutibus ac adolevit,
Tempore nubendi jam conjugioque fruendi,
E regum cella regali stirpe puella,
Ipsi deligitur, sponsalibus ac redimitur.
Ergo coronantur festivaque cuncta parantur.
Postquam completa fuerant convivia læta,
Castis ardescens animi flammis adolescens,
Ingrediens, apto secreti tempore capto,
Sacra dedit monita sponsæ pro celibe vita.
Virginitatis & integritatis amare pudorem,
Sic probitatis, uti pietatis, habere nitorem.
Tale sacerdotum sanxit benedictio votum:
Hinc sponsæ rendam zonæ propriæ dat habendam,
Unde sibi memorem fidei conservet amorem,
Et rex cælestis, rogat, ut sit ad omnia testis.

[3]

Post hæc discedit, Domino se [se] ut sua credit: [Proficiscitur Edessam, quam virtutibus illustrat.]
Sic mare transivit Laodicenamque petivit
Urbem, perlatus ventis, nec ibi remoratus,
Navigat Edisiam Syriæ, mox intrat & ipsam;
Qua venerabatur, qua conspicienda dabatur,
Haut opus artificis, sacra forma DeiGenitricis a,
Infulgens pura sindone. Salute futura,
Hic sua vendebat & in usus distribuebat,
Largus egenorum; sic tactus & unus eorum,
Limina cotidie residebat ad ipsa Mariæ,
A populo victum tenuem capiens & amictum.
Indeque donabat miseris sibi quod superabat.
Sicque crucem bajulando ducem Jesum comitatur:
Esuries, sitis & macies quod testificatur:
Assidua prece continua sub spe meditatur:
Despicit infera, suspicit altera gaudia cælis.
Cui requies placet, & facies formosa Rachelis b.
Quaque die primæ feriæ c, quæ sancta vocatur,
Altaris de more sacris dapibus recreatur.
Interea mille studiis disquiritur ille,
Romæ nec scitur quanam sit, nec reperitur.

[4]

Missi longinquis hunc ergo locisque propinquis
Frustra scrutantur, regiones sic peragrantur. [A suis quæsitus non agnoscitur, lugentibus parentibus ac sponsa.]
Ex his venerunt Edissam; quem cupierunt,
Cernunt inventum, nec turbas inter egentum,
Hunc agnoverunt, sed opem dantes abierunt.
Quos tamen agnorat, & motus Alexius orat:
Laudat mens mea te, præcelse Deus, pietate
Qui me dignaris; qui dignum velle probaris,
Quo sum mutatus, quo pauperibus sociatus:
Munere servorum juvor indigus (ecce) meorum;
Perfice clementer mihi cepta ferenda libenter.
At qui dispersi fuerant quærendo, reversi;
Nil factum questi, referunt sua munera mesti.
Tristior ergo pater gemit & tristissima mater:
Quæ saccum sternens incedit: gaudia spernens,
Sic, inquit, faciam; dum nati conscia fiam.
At concussa mali nova sponsa modo speciali,
Crines evellit, solatia quæque repellit.
Dum socrui præbet pia quæ solamina debet,
Luctum conpescit, a luctu parcere nescit:
Utraque multiplicat; quid pre * levamine dicat,
Utraque majorem si concitat inde dolorem.
Flet genitrix natum, flet sponsa thorum viduatum,
Promissamque fidem fore firmam jurat eidem,
Turturis in morem, quum primum servat amorem;
Quo si privatur, nulli rursus sociatur.

[5]

At vir præfatus ad limina sueta beatus,
Prestat * devotus in laudibus & prece totus,
Annos ter ternos peragens sic atque quaternos. [Cælitus Edessæ manifestatus, gloriamque declinans,]
Dum vox missa datur, quæ sic ab imagine fatur:
Jam deposcatur vir Sanctus, ut ingrediatur,
Dignus cælorum regno, numeroque piorum.
Aures sacristæ perquam sonus impulit iste:
Exit festinus, homo nec movet hoc peregrinus,
Vitaque momenti nullius creditur ejus.
Tunc Deus oratur, ut certius hoc referatur.
Vox iterum monitis docet ex adito repetitis,
De quo dicatur, qua sit, vel quid mereatur.
Tali jam teste designatum manifeste,
Omnes exorant, Justum venerantur, honorant:
Sed timet ille, foris circumflans aura favoris
Ne male surripiat, minor & sua gratiæ fiat;
Omnia cernenti placeant sed ut Omnipotenti,
Fugit ab Edissa: cui de cælis ope missa,
Vadit spe tacita: Laodicia sic repetita
Urbs offertur ei, nec erat locus hic requiei.

[6]

Hinc navim scandit, ad Tharsum velaque pandit, [Tharsum navigat; ac Romam versus jactatus, apud parentes ignotus delitescit,]
Qua Pauli sedes fuerat, nunc nominis ædes.
Versarique bono sub eo cupit ille patrono:
Ventus at exortus ad Romani loca portus
Invitum jactat: ibi secum plura retractat,
Quo divertendum, vel quid potius sit agendum;
Ne mala propositæ subeat dispendia vitæ.
Moxque revelatur ab eo, qui cor moderatur,
Ut secreta tegat, patris & sub limine degat.
Limina ut alterius commansio non gravet ejus.
Hoc igitur pulcro fors ordine detulit ultro.
Vidit & agnovit patrem, neque gloria movit.
Vidit, servorum turba stipante suorum,
Aula regali redeuntem, voceque tali
Ignarum natus compellans, est ita fatus:
Vir pie, pro Domino miserere mini peregrino,
Multus ut annorum sit sospes & ordo tuorum:
Destituant nec te bona quæque coæva senectæ.
Non onerosus ero: non magna domus loca quæro.
Si pascar modicis, reputo convivia; micis
Sic alienatum tibi, quem jam tempore natum
Longo flevisti, foveat miseratio Christi.

[7]

Audit ut hæc justus senior, velut igne perustus, [a patre benigne haberi jussus, sed a famulis deluditur.]
(Quippe recordatur nati) simul hunc miseratus,
Hæc ait ad servos: Veniat mihi gratia per vos;
Experiar gratum cujuslibet hunc famulatum.
Qui volet esse pius in cura pauperis hujus,
Merces addetur, quia libertate fruetur,
Heres multarum de nostro divitiarum.
Dixit: & hoc munus de servis suscipit unus.
Huic inculcat herus, Domini velut assecla verus,
Ne contristetur homo pauper, & unde cibetur:
Quo sit ponendus: se prætereunte videndus:
Susceptus siquidem cunctis ignotus ibidem,
Mansit Sanctus egens, in recti tramite degens:
Cælis intendit, nihili terrena rependit:
Castigando regit carnem, mentique subegit:
Jejunat, psallit, vigilat; sic tempora fallit:
Nec quærit laudem, recipit pro laudeque fraudem:
Nam quæ gesta vident famuli, velut impia rident:
Clamant delirum, quod debebat fore mirum:
Cujus loturam discorum non bene puram,
Infundunt capiti, sunt opprobrioque periti.

[8]

Sed Vir mansuetus hæc sustinet omnia lætus, [Post annos 15, jam moriturus scripto proprio & cælesti voce indicatur, ac quæritur:]
Dæmonis arte feri quia noverat ista moveri.
Sic annos senos ibi transigit atque novenos d.
Quos dum complesset, miserendi tempus & esset,
Ut responderetur meritis, & scire daretur,
Quis foret, aut operum quæ virtus, ordoque rerum,
Membranam nactus, præscriptos exarat actus,
Ut patriam sprevit, ut mendicare suëvit,
Ut res florentes dimiserit atque parentes,
Ut sponsæ tædas, Deus & mundo bona quæ das,
Pro spe majorum, quæ dantur in æthre bonorum.
Post sacra Missarum tunc & prima feriarum,
Sancti Sanctorum vox ex aditis populorum,
Aures tangebat, quæ grande tonans aïebat:
Quique laborantes, onus & mundi tolerantes,
Ad me jam refici merito veniatis amici.
Talia vox fatur, vocemque stupor comitatur.
Tum plebs miratur, kirieleysonque precatur:
Quod dum clamatur, vox hæc dicens iteratur:
Sanctus quæratur, cujus prece Roma fruatur.
Sed cum quæratur, nec talis repperiatur,
Plebs coadunatur templo, supplexque precatur,
Certa revelari, queat ut Sanctum venerari.

[9]

Sermonis plani tunc vox, Domus Eufemiani, [ac tandem invenitur, summo cum patris,]
Inquit, servetur, ubi talis repperietur.
Qui percunctatus, & se nescire profatus;
Inde requiruntur famuli: nescire locuntur *.
Post hæc, qua Christus obiit feria crucifixus,
Ille polo fixus animo, viciis crucifixus,
Cui vere vivit, Crucifixi servus obivit.
Reges Archadius, proles e & Honorius ejus,
Fastus despiciunt, quesitores quoque fiunt.
Tunc procedebat, quem Sancti cura manebat,
Narrans gesta Viri, quid in his perpendere miri
Posset, ab altari soleat quia participari:
Sepeque derisus, patiens sit ad omnia visus.
Dum festinarent omnes, ut dicta probarent;
Cernunt defunctum, jam cælis utpote junctum.
Atque thomum carte, digitis quem strinxerat arte,
Quem temptaverunt divellere, nec potuerunt.
Remittunt mentes, hæc mira cuncti * stupentes;
Præsul Romanus, duo Reges, Eufemianus
Adstant, mirantur: quo detur carta precantur.
Carta datur; legitur: ex ordine res aperitur.
Diriguit mox & stupuit pater Eufemianus,
Stratus humi, clamans: Heu mi! de vertice canus
Eripitur crinis, jacitur vestis lacerata.
Quippe dolor, nullusque color: mens exanimata,
Mestitiæ dat signa piæ, pro more parentis.
Quod potuit super ipsa ruit tunc membra jacentis.
Ecce jacens, ait, atque tacens, mi nate, videris,
Qui baculus, valor ac oculus patribus modo seris
Debueras fore, sed fueras mihi causa gemendi.
Sustinui; sed non merui spem te potiendi.
Ut doleam semperque fleam fit abunde; necesse
Quod dignus non sum pignus solum superesse,
Cum natum videam fatum præcedere patris.
Nec dubitem cito me comitem si luctibus atris.

[10]

Hæc & plura satis dum verba refert pietatis,
Mater ut audivit, huc scissis vestibus ivit; [matris, ac sponsæ mœrore]
Sed quo gestivit, pre turbis ire nequivit,
Vos aditum sinite, clamat, causam mihi vitæ,
Natum, quem peperi præstantes, quæso, videri.
Tunc amplexatum ruit hæc super examinatum,
Heu! dicens, fili dulcissime, cur in anili,
Sic agor ætate? Sic mater muneror a te?
Quamdiu quæsivi, te non cognoscere quivi.
Suprema sorte modo talem contueor te?
O quem dilexi super omnia, dulcis Alexi;
O cui porrexi lac mammis, dulcis Alexi,
O quem provexi florens in robur Alexi:
Omnia despexi propter te, dulcis Alexi:
In te direxi solum spem, dulcis Alexi:
Mox circumspexi, nec eras compertus Alexi:
Funere complexi nati modo solor Alexi:
Est si solari, funus nati speculari.

[11]

Vos o præsentes mecum rogo plangite flentes, [ac lamentis.]
Sortem tam flendam, mihi matri tamque gemendam.
An non est flendum? quod tantis afficiendum
Sese præbebat adversis, & reticebat,
Palmis servorum percussus sæpe suorum.
His tamen affectus, velut escis sæpe refectus,
Adversis plausit, propriisque laboribus auxit.
Vidit & hic patrem, vidit me plangere matrem:
Sed sprevit patrem, sprevit me plangere matrem,
Annis tot præsens, dum signo non aliquo se,
Nobis prodebat, nec sciri gesta volebat.
Congruus his igitur, rogo, quis meror reperitur?
Talia multa querens super hunc se sternit, & herens,
Magna facit, cuncta turba populi sibi juncta;
Ac heu mi! replicat, vel agat, vel tristia dicat.
More pari plangit conjunx, quam par dolor angit,
Lugubris, ac testes animi circumdata vestes,
Inculcat ve ve, mihi que solatia, queve
Esse potest mihi spes? Conjunx mecum velut hospes,
Annis tot vixit, nec quis foret hic mihi dixit.
Instabam frustra votis per sex quoque lustra,
Votis privata, penitus modo sum viduata:
Quem jam spectabo, quo lumina mesta levabo?
Iste meum siquidem speculum fuit, ac amor idem.
Tu Deus attende sortis speciem miserende,
Fine caret namque, moremque modumque viamque
Iste dolor nescit, qui deficiendo recrescit.

[12]

Sic lacrymans fatur; cui plebs quoque collacrimatur, [Corpus prodigiis honoratum, & magnifice tumulatum.]
Corpus in ornatum feretrum mox ergo locatum.
Quod, ceu debebant, Præsul Regesq; ferebant;
In medio turbe cum plausu ponitur urbe,
Et subito gesta rumor facit hæc manifesta.
Curritur omnibus a cupientibus ista videre.
Terra fragoribus, ethera laudibus insonuere:
Ecce recentia signa, ferentia dona salutis.
Ora tacentia nec reloquentia sunt sua mutis.
Crura labantia pristina munia promeruere,
Egraque millia fata minantia convaluere.
Surdicie, cæca facie quicumque gravantur,
Audibili vel visibili sensu relevantur:
Quisque cupit tantum corpus contingere sanctum,
Præsul, & Augusti feretro famulantur onusti.
Circumvallatur turmis: via namque negatur.
Ergo videtur eis thesauri multa plateis
Copia spargatur, ut vel via sic tribuatur.
Pro specie cara dum plebs raptatur avara.
Questus postpositus tamen est, Sanctusque potitus
Templo vix tandem per turbam fertur eamdem,
Laudibus hic ternos explendo diesque quaternos,
Dum statuant pulchrum pretiosa metalla sepulchrum.

ANNOTATA.

a Quid hic de imagine Dei Genitricis non manu facta? De imagine Christi id circumferri, colligitur ex Commentario prævio.

b Nota est Rachel ex cap. 29 Genes.; cujus inductione videtur hic alludi ad sacram formam Dei Genitricis, de qua paulo ante.

c Designatur hic dies Dominica, uti & num. 8. In illud Levitici cap. 23, ℣ 2; Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas, notant Interpretes, ex institutione S. Silvestri Pontificis omnes dies vocari ferias. Baronius autem tomo 1 Annal 5 ad annum 58, num. 87 hanc nomenclaturam observat non a S. Silvestro primum excogitatam, sed antiquioribus ecclesiasticis scriptoribus eam attribuit; & singillatim de die Dominica, quæ ab ipsis temporibus Apostolorum dicta sit prima feria, agit ibid. num. 88.

d Annis 17 vixisse in paterna domo Sanctus vulgo fertur. Supra anni tantum 13 ei dantur Edessæ.

e Ambos istos Imperatores fuisse germanos fratres, Theodosii senioris filios, notissimum est; de quibus in Commentario prævio.

* Græce Θεὸς, Deus

* pro

* perstat.

* loquuntur

* leg. hæc cuncti mira stupentes.

ANALECTA.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

EX MSS.

[Præter fragmentum homiliæ S. Adalberti de Sancto nostro,] Venio nunc ad analecta. Habemus ecgraphum, ex tomo, ut signatur, 109 Ms. bibliothecæ Casinensis, in litteris, ut adscribitur, Longobardicis, cum hoc titulo: In natale S. Alexii confessoris. Lectio S. Euangelii secundum Matthæum: In illo tempore dixit Symon Petrus ad Jesum: Domine, ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te; quid ergo erit nobis? & reliqua. Homilia venerabilis Adelberti episcopi. Acta ipsius illustrata sunt tomo 3 Aprilis, a pag. 174. Floruit exeunte seculo X; obiit anno 997, prout ibidem tunc diximus. Pagina vero 178 homilia hæc differtur in præsentem diem una cum variis S. Alexii miraculis; quæ ex promisso nunc excudetur magis propter antiquitatem, quam propter meritum, cum nihil novi de Sancto nos doceat, rescissis iis, quæ in principio scribit auctor de præmio illorum, qui Christum sequuntur in voluntaria paupertate, quæque ad asceticos potius quam historicos spectant. Meminit de ea Baronius ad annum 1001, num. 19, additque ipsam in ecclesia SS. Bonifacii & Alexii Romæ dictam, quod repetit anno 1004, num. 8. Et vero dictam fuisse isto loco, colligitur ex verbis, quibus affatur auctor in fine auditores suos.

[2] Post homiliam sequuntur in laudato codice miracula, [dantur varia ipsius miracula.] de quibus partim etiam Baronius dicto anno 1001 & 1004, ab auctore, ut ait, ejus temporis conscripta. Miraculum secundum narrat tamquam auritus testis: tertio adfuit: ex altero, quod refertut num. 9, colligitur non scripsisse ante annum 1004; sicut argumento est lues Romana, quam recenset, & Joannes PP.; quibus ex Baronio addi potest epitaphium nobilissimi ac ditissimi Joannis Canaparu, dicti monasterii monachi. Videri etiam de his potest Severanus parte 1, a pag. 371, num. 13. Ex characterismo, qui relucet num. 16, Benedicti episcopi Portuensis, eruitur, auctorem non scripsisse ante annum circiter 1012, quo ipse subscripsisse diplomati Benedicti VIII notatur apud Ughellum tomo I Italiæ sacræ, col. 108; cujus tamen pontificatus exordium alii differunt ad annum proxime sequentem. Ceterum apographum nostrum, quoad potuit, cum editione Baronii collatum est ac correctum. Idem factum de miraculo, quod narratur de manto (vox ista dilucidari potest ex dictis de manto S. Henrici imperatoris tomo 3 Julii, pag. 782, num. 71) ab Ottone III imperatore S. Alexio oblato &c.; cujus narrationis fragmenta etiam habemus, desumpta e Ms. monasterii SS. Bonifacii & Alexii, Romæ; quæ fideliter a se transscripta huc misit Roma XXV Novembris 1650 Henricus Lindanus noster, quondam pœnitentiarius Pontificius Belga (quantum colligo ex ejus litteris) apud S. Petrum; qui notatur in apographo Necrologii provinciæ nostræ Societatis Flandrobelgicæ obiisse Hafniæ 2 Maii anno 1659. Unde præterea descripsit illa, quæ inde nos daturi sumus a num. 14; ubi notatur oculatus testis, idem, ut conjicio, qui supra; officio aliquo fortasse perfunctus in curia Romana; cum num. 16 dicat, se impeditum servitio summi Pontificis.

HOMILIA
S. Adalberti, episcopi Pragensis ac Martyris,
Ex tomo 109 Ms. bibliothecæ Casinensis.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

BHL Number: 0298

EX MSS.

Hujus homiliæ partem rescindimus, ac partem damus, [S. Alexius Christi vestigia secutus,] prout jamjam monuimus. De S. Alexio sequuntur ista: Hujus rei & in nobis, fratres carissimi, sæpe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes, cuncta nobis monasteriorum habitacula quasi propria patere cognovimus. Cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus, & maxime in beatæ memoriæ Patre nostro Alexio, cujus hodie venerandam assumptionis diem debita solennitate recolimus, totum lectionis hujus tenorem videmus perfectissime esse completum. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis omnibus, patre videlicet & matre, necnon sponsa cum carnali amore atque servis & ancillis, universaque substantia, marinis fluctibus nimio cum labore superatis, Edessam Syriæ tandem pervenit ad urbem; ubi perfectam vivendi normam longo usu didicit, & despecto mundo, injuriis, opprobriisque, fame, & siti, frigore, atque nuditate mortificato corpore, Christum totis desideriis sequebatur.

[2] [in ignominia,] Sciebat enim ipsum in Euangelio dixisse: Nisi quis renunciaverit omnibus, quæ possidet, & secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus. Cumque hæc Dominica præcepta diuturno tempore ibidem exequeretur, divina voce manifestatur hominibus: ac ne vanæ gloriæ, incurreret culpam, inde abscedere disposuit; ac sic dum Tharsum causa occultandi proficisceretur; Deo volente, vi ad patriam reversus est. Cumque a patre pro paupere susceptus esset, ut audistis, in domo propria, ut peregrinus, manebat. O quanta constantia, quantaque ejus fuit patientia! Quis enim narrare poterit quantas tentationes, quantosve fluctus in sui sacratissimi pectoris arcano pertulerit, dum patrem pro se tanto mœrore affici conspiceret, sciret etiam matrem nocte dieque in fletu & gemitu perdurare? Videbat insuper servos proprios deliciis abundare, vestibusque pretiosis indutos incedere, & se ab omnibus contemptui haberi: tolerabat adhæc opprobria, irrisionesque eorum, & quasi jam mortuus seculo, solo tantum spiritu Christo vivebat.

[3] [pro Deo tolerata, Homo Dei nominari meruit,] Nam quomodo ipse adhuc fragili circumdatus corpore hæc tot incommoda sufferre valeret, nisi divino amore ejus cor intus accensum arderet? Sed ista omnia divina agebantur prudentia, ut ei accresceret gloria, & nos exemplo patientiæ illius ad eadem sectanda instrueret. Nosse etenim convenit fraternitatem vestram, quantam gloriam per patientiam apud Deum promeruisset, ut divina voce Homo Dei sit appellatus, & ejus oratio pro scelere totius Romani populi acceptat esse diceretur. Magni etenim meriti est, fratres mei, hominem Dei divina voce appellari, quoniam cum prophetæ filii hominis, & non Homines Dei, ab eodem Domino sunt appellati; iste quasi quodam privilegio Homo Dei est nominatus. Sicut ipse singulari præ ceteris dimicavit certamine, ita speciali vocabulo a Domino meruit nuncupari.

[4] [vocabulo singulari ob singularia merita donatus,] Cum enim carnales nuptias amore divino inflammatus contempsit, Dominico meruit thalamo copulari, atque inter illa Innocentum agmina, agnum sequentia, connumerari, qui cantant canticum novum ante sedem Dei & Agni. Hi sunt enim qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, & sequuntur Agnum quocumque ierit. Merito Homo Dei, id est templum Dei, hospes Christi, habitaculum Spiritus sancti effectus est. Jure dictus est pro Roma orando exaudiri, qui in Roma singularem studuit ducere vitam: & bene ei congruit sermo Dominicus, qui dicit: Qui dimiserit uxorem aut filios propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit.

[5] Quod enim pro Christo dimisit, hoc centuplum accepit: quia nimirum centuplo majus ei fuit meritum castitatis inter continentes propter fructum Spiritus, [ac centuplo euangelico.] quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis: filios etiam, quos carnaliter tunc habere despexit, nunc centuplum accipere meruit spiritales. Centenarius quippe numerus, ut sæpe dictum est; perfectionem figurate denunciat. Nos namque licet nec servi appellari digni, filii tamen ejus sumus; quia nos in hanc suam domum a sub monastica professione pius apud Deum intercessor congregavit. Nos sumus ejus filii, quos diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctæ professionis familiam spiritaliter non cessat coadunare. Nos sumus filii ejus, si iter virtutum ejus imitando tenemus; si non a patientia, quam in se ostendit, torpendo deflectimus.

[6] Unde necesse est, fratres charissimi, ut tamquam boni filii, & tanto parente digni, exempla illius sanctissimæ vitæ sequi curemus. [Auditores hortatur auctor ad Sanctum imitandum.] Non nos a vestigiis tanti Patris sequendis, ulla animæ vel carnis illecebra revocet, quatinus & ipsi, qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam; qui uxores ducere, ac filios carnaliter procreare angelicæ conversationis amore fastidivimus, a Rege cælesti virtutum spiritalium merito, & in præsenti centuplum accipere de societate Sanctorum, & in seculo venturo vitam possidere mereamur æternam. Quod ut obtinere possimus, toto mentis affectu ejus patrocinia imploremus, cujus natalitia celebramus b. Dat nobis fiduciam hæc implorandi, qui eum pro Roma orantem se exaudire promisit. Ipse enim qui nos ammonuit orationem ejus quærere, per ejus merita nos exaudire dignetur. Qui trinus in personis, & unus in substantia vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hinc colligi videtur, homiliam istam dictam a S. Adalberto Romæ in monasterio aut templo SS. Bonifacii & Alexii.

b Ex his verbis, ac superioribus num. 1, cujus hodie venerandam assumptionnis diem debita solennitate recolimus, liquet, dictam esse hanc homiliam festo S. Alexii, eodem, ut suspicor, die, quo hodiedum colitur apud Latinos 17 Julii.

MIRACULA
AB AUCTORE ANONYMO SECULI XI CONSCRIPTA,
Ex eodem codice Casinensi, collata ex parte cum Baronio ad an. MI & MIV, & Ms. monasterii Hieronymianorum SS. Bonifacii & Alexii Romæ.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

BHL Number: 0299, 0300


A. ANON. SEC. XI.

[Puerulus quidam incurabilis,] Cum ea, quæ contextum miraculorum illustrare possunt, allata sint paulo ante, lectorem eo remittimus, ipsumque illorum contextum subnectimus. Muliercula quædam, Ceræ veteris a habitatrix, habens filium, tanta infirmitate depressum, ut circum habitantium medicorum nulla ratione posset curari, Romam flebilis petiit, putans invenire aliquem in hac doctissima Urbe, cujus sagaci opere mederetur. Quæ non paucos tentans medicorum, optatæ salutis nullum potuit invenire collatorem. Cumque jam nimium fatigata nesciret quid ageret, dictum est sibi a sua hospite: Cur non soror, filium tuum ducis ad oratorium S. Alexii, cujus festus dies colitur b? Multos infirmos sanitati datos ejus intercessione vidi & audivi. Et quia, ubi hoc requiram, inquit, ignoro. Et illa: Mittam tecum, quæ eo te ducat. Mox femina nimis credula facta, mercata est oleum suo paupere denario. Audierat forte, Non apparebis in conspectu Dei vacuus. Quod ante altare Venerabilis noctu incendit, filiumque suum juxta jacere fecit.

[2] [ope S. Alexii sibi apparentis sanatur.] Quo pernoctantes, nullum signum sanitatis æger meruit; sicque expleta Missa, desperata cum filio rediit. In subsecuta denique nocte ambo c visi sunt puero dicentes: Filiole, esto sanus, & citius recurre domum nostram, ibique Deo gratias age, quas vales. Qui excitans matrem, ait: Mater surge: eamus ad ecclesiam Sanctorum, ubi heri fuimus: quia eorum verbo sanus factus sum: hic namque fuerunt & adhuc prope sunt. Cumque mater verum fore d cerneret, quod dicebat puerulus, ait cum lacrymis: Surge, eamus, fili: pro certo enim scio, quia ideo te heri non curaverunt, ut non futuri frangantur, si mox, ut petierint, petita beneficia non consequuntur. Quo simul advenientes, egerunt gratias Deo & Sanctis ejus; vovensque filium, læta recessit per totam Urbem diffamans & prædicans in nomine Domini, quod sibi accidit. Amen.

[3] [Mercator a pyratis captus,] Quodam præterea Leone e, quem multi vestrum mecum scierunt f, referente didici, quod narro. Convicaneus sibi fuerat quidam Georgius de Antia g dictus, satis erga monasterium horum devotus; qui persæpe illi exponere h erat solitus, quod sibimetipsi evenerat. Quodam tempore negotiationis studio suo navigio profunda sulcabat maria: ubi dum vagaretur, contrario vento agente, piratæ ex improviso supervenientes i, illum ceperunt cum sociis. Quos cunctis bonis privantes, ut competebat, partiti sunt, & ne libera vita fruerentur, loris inhumaniter sunt adstricti, ad Hispaniamque translati, provinciam olim Romanorum jugo domitam, nunc coalitis k nepotibus recalcitrantem. Hic autem quanto major est scitus, tanto est arctiori custodiæ datus: quanto locupletior cognitus, tanto illi solicitior custos est positus. Tunc vero primum expertus est divitias lædere possessorem, & potienti obesse honores. Qua custodia ultra modum maceratus, fame sitique cruciatus, nesciebat, quid ageret, quidve consilii caperet. Longe aberat cara uxor, consiliorum omnium intima; longe aberant nati, vicini & propinqui. Solus vitalis spiritus inerat misero: cujus impulsu horum Sanctorum recordatus est, cujusque forent potentiæ, expertum habens, taliter cœpit:

[4] Domini mei Bonifaci, & Alexi, vobis semper commisi: [SS. Bonifacium & Alexium invocans, liberatur.] adjuvate me. Cui statim: tales apparuerunt, quales in ecclesia pictos illos viderat; dicentes: Ecce adsumus; vade lætus. Et excutientes vincula, publice de carcere illum traxerunt. Qui ignotum iter carpens, sine errore citissime Romam venit; & ut haberemus, unde in commune magis lætari potuissemus, non est ab aliquo interrogatus, unde veniret. Ingrediensque Urbem, non antea domum, vel filios, quam Sanctum petit cœnobium; quomodo visibiliter sese Sancti liberassent, cum lachrymis & inevitabili singultu referens, ad laudem & gloriam [Domini Jesu Christi l] Dei viventis & regnantis cum Patre & Spiritu sancto per omnia secula seculorum. Amen.

[5] Neque prætereundum puto, quod, licet per extremum m, mihi modernis temporibus claruit. [Servus homicidii reus, captus ac plectendus,] Fratres quidam Teutonici bene religiosi, horum Beatissimorum famam audientes, præfatum locum pura caritate vincti petere, ibique vitam finire decreverunt. Quorum votum piissimus Conditor prænoscens effectui mancipavit. Namque venire permisit, sed in longum eorum vivere non protraxit, ut cito cum eis essent in cælis, quos in ter ris per juga montium, per vallium concava indeficienti desiderio quæsierunt. Hi vero servientem quemdam, Vizolum * nomine, secum duxerunt: quem abeuntes in monasterio reliquerunt: ubi non multum morans proprios carosque abique abbatis revisit licentia. At priusquam ad eos perveniret, in manus divitis, cujus olim propinquum impia manu jugulaverat, incidit: qui capiens eum, arctæ dedit custodiæ; compedibus manicisque vinciri jussit ferreis, ut post triduum cum judicis eum puniret legali sententia. Reus autem ipse toto hoc triduo sanctos Bonifacium & Alexium invocat propitios.

[6] Ea vero nocte, in cujus mane erat sententiam suscipiendus *, [invocat Sanctos; & ab eisdem mirabiliter liberatur,] vidit prope se duos albatos viros consistere, quos cum requireret, qui essent; aiunt: Nos sumus, quos invocas propitios. Sed dic, age, qua fronte? qui de monasterio nostro fugiendo exire voluisti. Quibus ille: Minime peccare miser parabam. Et Sancti: Peccabas certe, & ad injuriam nostram pertineret, si hoc inultum transiret: sed quia ultione suscepta vis a nobis juvari, exi securus vinculis n, & sis nostri, quoad vixeris, incola monasterii. Quorum promissionibus erectus in spem, ut esset certus o, a se ipso excussit vincula, & post eos per subapertam portam exiens, postpositis parentibus, monasterium adiit, numquam ad eos reversurus.

[7] [in eorum monasterium, quod antea deseruerat, reversus, ubi exemplariter vixit:] Hic igitur quantum pecasse se recognovit, tantum libentius atque devotius serviebat: qui sæpius se fugacem appellans, studiosissime equos fovebat: propriis humeris ad coquinam ad fratrum utilitatem ferebat aquam: per quem etiam evenit, quod narro. In festa [luce] horum Sanctorum causa caritatis residentibus episcopis, abbatibus, judicibus, & de Romano clero aliquibus, de quibus unus fueram ego, ad mensam abbatis, dignum visum est, ut vinum frigida temperaretur aqua: hinc quia calidum, inde quia præ naturali fortitudine impotabile videbatur.

[8] [illustri ad ipsorum invocationem honoratus miraculo.] Ex consuetudine quidem astanti Vizulo * præcipitur, ut de puteo ecclesiæ, quia frigidior erat; aquam citissime ferret: qui obediens, concitus laguenam p implevit, & suis humeris per scalam, quæ ad dormitorium ducit, portabat. In cujus summitate diabolus, invidens caritati residentium, & fratris obedientiæ, laguenam de humero projecit, & per gradus usque ad terram coëgit. Mira fides! Nam eo clamante, S. Bonifaci & Alexi adjuvate me, ruens laguena ictus accipiens, quot erat gradibus scala subnixa, non est in aliquo læsa, & ut majus audiens obstupescat, aliquid aquæ non est effusum. Quam iterum suscipiens, ad nos q detulit, & prodente pallore eventum rei seriatim nobis exposuit; quo audito, non vino mixtam, sed puram omnes bibimus, glorificantes Dominum: qui semper est mirabilis in Sanctis suis. Amen. Sequebatur hic in apographo nostro historia de Francone quodam Maringo, patrocinantibus SS. Bonifacio & Alexio ad meliora converso, ac felici morte perfuncto in monasterio istorum Sanctorum Romæ. Verum quandoquidem illa, nonnullis hinc inde rescissis, in Commentario prævio ad Acta S. Bonifacii, die XIV Maii, pag. 280, num. 4 producta fuit post Baronium tomo XI Annalium ad annum 1004, num. 8, qui eamdem plenius refert; eo lectorem remittimus. Non tamen eadem historia est pars homiliæ, sicut eodem num. 4 innuitur, sed, ut ibid. Baronius, reperitur .. post istam homiliam. Pergit nostrum apographum.

[9] [Chlamydem ab Ottone 3 Imp S. Alexio oblatam, sed ab abbate Adalberto alienatam,] Divæ memoriæ tertius Otto r Romanorum imperator Augustus locum hunc toto mentis diligebat affectu, cui dona multa largitus est, non dubitans se recepturum recompensationem a justissimo judice Deo, suffragantibus meritis Sanctorum Christi martyris Bonifacii, & confessoris Alexii. Inter quæ mantum s, quo tegebatur coronatus, in quo omnis Apocalypsis t erat auro insignita, eis supplex obtulit, & altari sancti Alexii decentissime coaptavit, perpetuo inibi mansurum optans. Cujus votum flocci pendens Adalbertus abbas, de quo multa dicere dignum modo non arbitror, ut erat impudens, vestem ipsam non causa utilitatis monasterii, sed, nequitia sua cogente, aliquibus dedit in pignore *: apud quos mansit; quousque, scelere suo petente, vita privari meruit. Quæ denique vestis deinde venta est u ad manus cujusdam primicerii judicum nobilissimi & prudentissimi: qui seculari prudentia potius fervens, non eam agnitam reddit Sanctis x, sed quasi proprium thesaurum servandam in arca retrusit *.

[10] Cujus clarissimi Confessoris nuditatis & expoliationis Deus miseratus, sicut postea rei probavit eventus, nequissimo ministro flagellandi eum potestatem tribuit: [ulciscitur Deus gravi morbo in primicerio judice:] qui sciens pœnitentiam Regis pro uxore Abrahæ per flagella rerum designatam, non a possessis rebus, sed ab ipso possessore cœpit flagellum, malens illum ex improviso extinguere, quam y flagellatum ad pœnitentiam reverti. Namque obviavit sibi * juxta propriam domum & inter catervas comitantium equitum, de equo aspere * deposuit, ac elisum paralytica infirmitate attrivit. Fit exsanguis, fit pene exanimis: currit anxia uxor, currunt fratres, & tota flebilis domus mirantur, & deflent miserum cadaver: fit strepitus concurrentium, fit luctus maximus. Tandem manibus eorum introducitur domum, non ut [ei] mederetur *, sed ut defuncto debitis potiretur. Mox pietas Dei affuit immensa, volens sibi *, cur evenit, clarius ostendere, & vitam sibi * servavit, ac oscitare coëgit z? Fiunt alta silentia, imponitur modus gemitibus; quæruntur medici; nec inveniuntur; qui proficere valeant. Expectabatur itaque sola medela Dei per aliquot dies.

[11] Cum ecce intempestæ noctis silentio, ut firmius haberetur aa, [a quo non sanandus declaratur ab apparentibus sibi SS. Bonifacio & Alexio,] non uxori, non filiis, non propinquis, sed sibi paralytico, sibi muto, sibi omnem cibum fastidienti visi sunt sancti Bonifacius & Alexius (sicut idem retulit) torve in se * aspicientes, ac agitantes capita & dicentes: Putabasne te sanum nostra veste uti, nobis exspoliatis? Quos cum requireret tremula voce, qui essent, vel unde: aiunt, Ego Bonifacius sum; iste vero est homo Dei Alexius, quem tu exspoliatum habes. Et conversus, sustentans pallium auro gemmisque insigne, quo tegebatur, ostendit humerum S. Alexii, confitentis verecundiam rubore, nudum; quem cum vidisset vitro puriorem, lacte candidiorem, cœpit plus ex ipsa visione quam languore deficere: iterumque audiri bb: E lecto isto valens non surges, priusquam veste mea, pro qua percussus es, induar.

[12] Qui miti voce lætus evigilans, balbutiendo conjugem, [nisi illa restituatur;] qui hactenus nec os aperire poterat, appellat suam. Cara conjux, compatrem meum Leonem, & spiritalem patrem meum Benedictum cc, episcopum Portuensem, ad me venire citissime facito; erat enim [Benedictus] dd in divinis & humanis rebus disertissimus. Quibus accersitis, quæ audierat, seriatim exposuit. Tunc Episcopus, pia lætitia perfusus, talia cum lacrymis cœpit: Gloria tibi Christe, gloria tibi Domine, qui irasceris, ut placeris; flagellas, ut indulgeas; percutis, ut sanes. Gloria tibi, bone Jesu, qui loquentem me audire facis: quem mortuum pene dimisi. Procurator animarum & corporum, tua medicamina non curant criticos dies ee, non petunt Indica pigmenta. Et conversus ad ægrotum, lacrymis madefactum, dixit: Fili redde vestem, ut reddaris sanitati; credens quia infectum non remanebit, quod amici Dei tibi interminati sunt.

[13] Cui ægrotus: Pater, jam vellem, ut supra corpus Domini mei Alexii [vestis] jaceret. [quod cum esset factum, sanitatem recuperavit.] Nam & ipsum tempus, quo fiat, maximum * mihi videtur. Statimque allata est vestis, quam tollentes venerunt ad monasterium gallicinio ejusdem noctis, & supra venerabile corpus S. Alexii eam posuerunt, sicque revertentes, quem jacentem reliquerant, sedentem & glorificantem Deum viva voce invenerunt ff. Hæc e dicto codice Casinensi; reliqua ex Ms. monasterii Hieronymianorum Romæ, sicut præmonuimus; fragmentis, de quibus facta est mentio, subdita; eodem, ut putamus, auctore.

[14] [Adhelelmus abbas monasterii SS. Bonifacii & Alexii,] Quoniam * vero his, qui sese tota fiducia petunt, celeriter subveniant, vel quam misericorditer de se præsumentes exaudiant, miraculo, non ab aliquo relato, sed a me ipso referam viso. Eidem monasterio quidam quartus præfuit Abbas Adhelelmus gg nomine, bonæ qualitatis, atque piæ hilaritatis, ut cognoscebam, homo, qui post Dominum omnem fiduciam ponens in his duobus luminaribus hujus almæ civitatis, Bonifacio & Alexio, ita ut, si quis aliquid caritatis, benedictionis, alicujusve juvaminis peteret, non nisi cum eorum auxilio facere promittebat. Si quis ei forte prætendebat insidias, horum meritis nihili pendere se confidenter dicebat; hos petebat in prosperis, hos & in adversis, his supplicabat in lætis; hos & in tristibus rogabat eventibus: hic enim vi febrium correptus, nec non Caniculæ æstu defectus, cum pene totis viribus, totisque officiis corporis, etiam linguæ perdidit ministerium; lethargum quoque patiens, suæ mentis per decem dies amisit & proprium. Palletur vultus, rigescunt brachia, & certatim omnes actus mortis dant indicia. Judicares corpus exanime, nisi quid palpitaret in pectore. Fratres faciebant exequias, & alii præparabant mausoleum.

[15] [desperatissima infirmitate laborans,] Inerat tandem eis [tam de] amittendo pastore tristitia quam de prolixa exspectatione illius obitus miserabile tædium. Post quos itaque dies, sicut sæpius referebat, ab eisdem Sanctis clementer excitatus, & menti redditus est. Qua recepta, languida voce, & vix valente, optata prodere; me accersiri rogat. Cujus nuntium cum a longe perspexissem anxium, mœrore afficior, eum putans mortuum, quem viventem, & me ad se ire rogantem nuntiabat. Cucurri denique gaudens, ad lectum ejus usque expeditus veniens, lacrymas fudi præ gaudio: erat enim ille mihi benevolus, & pro amore Dominorum suorum ego sibimet valde obediens. Cui volenti mihi suam passionem retexere, cœpi suggerere, ut aliquid cibi ad suam recreationem sumeret, quoniam defectio intercidebat sibi anhelitum. Qui reddidit talia supplex: Scias me, beatissime, omnia fastidire cibaria, nec desiderare ad mei refectionem aliquid præter unum, fasianum scilicet, quem si habere potuisses, esset mihi salutiferum antidotum, & recuperandæ salutis spes firmissima.

[16] Cujus verba inania credens, quod absque multo labore nec reperiri possit, aio: [fasianum,] Putasne tua mente loqueris? Et cujus? inquit. Mea denique. Cui cum resistere vellem, quia impeditus servitio summi Pontificis; quo inveniri poterant, longius ire nequiveram; quo ire poteram, non inveniebatur, cœpit me urgere talibus; Cur non præsumens Dominorum meorum potentia per te ipsum concitus pergis, & quem cupio confidenter quæris? Numquid non potens est Deus meritis ipsorum etiam in domo tua dare, quod opto? Cur non cum Jacob sub festinatione certas pro recompensatione benedictionis petitum patri offerre? Sed cum Esau, tarde venationem agente, spatiaris? Sicque me increpatum, me ulcere * studuit, inquiens jocando: Vade fili, vade cito, quoniam in hoc labore venationis Domini mei aderunt tibi comites.

[17] Hac jussione suscepta, non ut pro fasiano irem, [quæri jussum,] sed solummodo ut non eum ad iracundiam provocarem, cessi. Cumque hora nona transacta domum redissem, cœpi circumstantibus referre, quod ille dixerat, & petierat. Tunc unus illorum dixit: Scimus, Domine, quia fasianum nulla ratione tam cito habere poteris. Accipe consilium meum, & eamus perdicem venantes; hanc si nobis Dominus dederit, aqua coctam sibi offeramus, fasianum mentientes, quam debilis ipse minime discernit. Cujus consilio accepto, per viam Appiam descendi; & veniens, ubi Dominus apparuit, quo nullus nostræ ætatis fasianum viderat, cœperunt mei cum canibus quærere, & quærentes perdicum turmas levaverunt. Postquam accipitrem dimiserunt, qui, ut erat adhuc indoctus, & indomitus, non post eas abiit, sed reversus in altissimo pariete sedit. Cumque appellaretur more venantium, redire distulit. Iterum atque iterum appellatus, nec oculos declinavit. Descendimus, sedimus, per duas ferme horas expectavimus.

[18] Iterum appellatus est, nec reversus est. Qui, [& mirabiliter repertum] ut postea probavimus, erat sedens & exspectans. Et ecce fasianus unus e longinquo, tanto veniebat volatu arreptus, ut ipso deficeret, etiamsi accipiter abesset, & quasi diceret: Descende post me. Sub ipsius pectore transcurrit, ad quamdam veprium densitatem tendens. Cujus volatu, immo Sanctorum impulsu accipiter impiger factus, descendit, &, cujus similem numquam viderat, in ipsa veprium densitate cepit. Quod nos videntes cucurrimus, utrumque cepimus: & osculantes terram, per unam horam Deo gratias egimus; & esse, ut dixi, per omnia probavimus. Si habueritis fidem, ut granum sinapis, dicetis monti, Transfer te, & transfertur.

[19] Fasianum igitur illum petenti patri lætantes portavimus, [accipit, & convalescit.] & per ordinem cuncta narravimus: qui accipiens eum, ovans magis de indulto sibi beneficio Dei, & Dominorum suorum, quam de illius avis comestione, recreatus est. Et fuit illi ad miraculum, quoad vixit: nobis autem, posterisque nostris ad laudem omnipotentis Dei, & gloriam horum Sanctorum per infinita secula seculorum. Amen.

[20] Huic itaque simile, quod eidem patri accidit; [Deficientibus piscibus,] & tam a se, quam ab aliis mihi relatum est, alterum prædicabo miraculum. Quo tempore curiosus ipse cellam sui monasterii, sitam in insula, quæ Astura hh dicitur, solicite visitabat rector; juxta quam veniens, parvo lintre vectus, transnatat humidus medium amnis: nam in duo divisus insulam totam amplectitur, & quasi quadam Parisiaca * amœnitate refertam, delectabilem reddit. Ubi cum descendisset, oratorium sanctæ Dei Genitricis ingressus, flexis poplitibus solicitam fudit orationem. Qua expleta, totus placidus erigitur pater, & filios ibidem degentes paterna benedictione festive accumulat. Unde egressus, ante fores ecclesiæ prope ripam fluminis una cum eis consedit; quibus multa salubria ministravit monita, multaque priorum exemplis pigmentata præbuit dogmata.

[21] [dictus abbas ope sanctorum Bonifacii & Alexii fretus, illos afferendos prænuntiat:] Inter quæ unus illorum, qui ceteris præerat, talem prorupit in vocem: In adventu vestro ultra quam dici possit congaudemus, optime pater, sed hoc mœrore nos conficit, quod ad refectionem vestri, piscium habemus nullum, advenire vos nescientes; propter hoc minime laboravimus, neque etiam tempus hoc dabat. Cui subridens pater, talia dixit: Filioli, adhuc & vos modicæ fidei estis? Numquid non absque vestro labore Christus meritis Dominorum meorum Bonifacii & Alexii piscibus nos reficere poterit? Magna pro eo sustinuerunt, sed majora promerentur: committebat enim se semper, & ubique, ut dixisse me memini, suis specialibus Dominis, & potentia eorum confisus, adjiciens inquit: Non prius petam sacram mensam, quam de innumerabili piscium Domini multitudine ipsi amici ejus nobis conferant.

[22] [ad cujus pedes unus mirabiliter defertur e fluvio:] Quibus non recte intellectis, putantes secum pisces detulisse, ad alia cellæ utilia vertuntur fratres, & consilium hujus prudentis regulariter quæritant pastoris. Quo accepto, ad sextam Horam canendam ire deliberant, mensamque communi consultu præparare accelerant. Cum extemplo in medio fluminis piscis visus est exiliens; & quasi hamo piscaretur, ad pedes abbatis immissus. Exempla Hæmorrhoissæ, Centurionis, mulieris Chananææ ad excitandam fidem breviter his inserta prætermittimus: & cum auctore pergimus.

[23] [qui præter naturalem suam capacitatem pluribus suffecit ad refectionem.] Quid egerit Abbas currente stilo prosequar. Piscem manibus accipiens in ecclesiam ivit; ante altare se prostravit, ac diutius orans multas merito lacrymas fudit; exurgensque pro gratiarum actione Deo sacrificium obtulit: quo peracto, ad mensam nimis rogatus venit, in qua cum delatus piscis esset, qui naturaliter duobus, ut multum tribus erat sufficiens, contra naturam ad clarificandum merita Sanctorum, & sinceræ fidei, duodecim dedit plenissimam refectionem. Addi his posset miraculum aliud, quo S. Francisca Romana a diuturno atque incurabili morbo S. Alexii sibi apparentis ope sanata fuit: id quod paucis perstringitur in Actis ipsius die IX Martii * 92, num. 2. In Vita autem ex Italico Latine reddita res gesta innectitur anno Christi 1398, & paulo fusius exponitur a pag. * 175, num. 6 & 7: quam Severanus quoque inseruit breviter Monumentis sacris parte 1, pag. 374, & Odoricus Raynaldus eam memorat ad dictum annum 1398, num. 41.

ANNOTATA.

a Oppidum Thusciæ vetustissimum est, de quo Strabo lib. 5, aliique Geographi.

b Ecgraphum Hieronymianorum, hodie colitur.

c Puta SS. Bonifacius & Alexius.

d Fore pro esse apud antiquos non infrequens.

e Ecgraphum Hieron. Leone Calvo.

f Hieron. cognoverunt.

g Hieron. Cantia.

h Auctor ergo rebus, quas scribit, synchronus vel suppar.

i Hieron. supervenerunt.

k Hieron. algentibus; utrumque obscurius. Quid sibi auctor velit, divinare non lubet.

l Uncis hisce inclusa, non sunt in ecgrapho Hieronymianorum.

m Ex Hieron. ecgrapho pone externum.

n Hieron. exi securus vinculorum.

o Hieron. ut essent cerea, id est, tamquam si essent e cere confecta.

p Apud Cangium laguna, laguenna, languena, vulgo lagena.

q Indicat auctor, se auritum, & quasi oculatum testem referre, quæ narrat.

r Obiit Otto III anno 1002 Paternæ seu Paterni, castro Campaniæ; adisis tomum 3 Julii, pag. 732; & Baronium ad istum annum, num. 2.

s Pro hac voce, lectorem remisimus ad Acta S. Henrici imperatoris.

t Baronius legit opere Phrygio erat &c.

u Hic & in fragmento Hieronymian. barbare; Baronius habet venit.

x Baronius, eam agnitam non reddidit Sanctis: fragmentum Hieron. non eam agnitam reddidit sanctis.

y Baronius, quam post flagellatum.

z Baron. cœpit.

aa Baron. ut infirmus liberaretur.

bb Baron. iterum audivit.

cc De ætate ejus actum superius.

dd Uncis inclusum nomen repetit Baronius; non fragmentum Hieronym.

ee Sunt judicatorii, ut ita loquar, seu decretorii dies morbi: de quorum differentia videri possunt Joannis Gorræi Definitiones medicæ pag. 249.

ff Hic finis narrationis præsentis apud Baronium; qui monet, Benedictum Cardinalem Portuensem, ex episcopatu Portuensi translatum postea fuisse ad cathedram Petri, prout habes ad annum 1001, num. 20.

gg Adilelmus abbas monasterii S. Bonifacii notatur præsens adfuisse una cum aliis abbatibus, quando actum fuit Romæ de placitis quibusdam in favorem Farfensium sub Henrico Imperatore & Benedicto PP. anno 1014; ut videsis Mabillonium Annal. Ord. Benedic. tomo 4, pag. 240; instrumentum producitur ibid. in appendice a pag. 704.

hh Locus est ac fluvius, isto nomine dictus in Latio seu Campania Romana, adjacens mari Mediterraneo.

* Hieron. Wizolum

* ita etiam Hieron. pro suscepturus.

* Hieron. Uuizolo

* Baronius in pignus.

* Baron. servandum in captam retrusit.

* Baron. ipsi.

* Baron. aspero.

* Baron. mederentur.

* Baron. ei

* Baron. ei, ut pluries infra ipsi.

* Baron. in eum.

* Baron. longius.

* Quam

* urgere.

* an. paradisiaca?

DE S. ALEXIO CONFESSORE
EDESSÆ IN SYRIA.

CIRCA AN. CDXII VEL CDXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS AD ACTA ARABICA.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

AUCTORE I. P.

§ I. Eorum occasio, notitia, auctor, ætas.

Idem hic, qui supra, atque unicus S. Alexius datur, non alius aut duplex; novum tamen atque alium diceres; adeo nova sunt ac diversa, quæ de ipso narrantur in hisce Actis. Ne itaque cuiqam mirum usit, [Vitam Arabicam Latine reddidit, & huc misit noster Petrus Benedetti;] quod duplex eidem Sancto præter morem aptetur commentarius. Id cur fiat, obiter nunc jam supra attigi, pluribus hic rem deducturus. Dum enim in documentis Alexianis colligendis totus essem, intellexi Vitam S. Alexii Arabicam Romæ exstare. Itaque desiderio ejusdem flagrare cœpi; si fortasse in tanta tamque male cohærente aliarum concordia, novæ ac melioris lucis aliquid inde hauriri posset. Hac spe nixus nihil putavi habendum mihi antiquius, quam ut de hac re certior fierem. Itaque nostrum patrem Petrum Benedetti, natione Maronitam, nostris in domo Professorum Romana in spiritu dirigendis præfectum, litteris compellare placuit, & rogare, ut annisu V. C. Josephi Simonii Assemani, pluribus laudandi, quo familiarissime ille utebatur, copia nobis ejusdem Vitæ fieret; siquidem hoc juxta propositas a me tum temporis conditiones operæ pretium esse judicaret. Neque exspectationem fefellit prædictus Pater: etenim die I Julii hujus currentis anni 1724 meis, die XX Aprilis ejusdem anni datis respondens, Rescribo, inquit, mittendo Acta S Alexii ex autographo Syriaco in Arabicum (ab alio interprete) & ex Arabico in Latinum sermonem a me conversa ex codice Vaticano, num. 55, exarato a quodam Abrahamo, monacho apud pagum Saded agri Damasceni anno Græcorum MDCCCLVI, Christi MDXLV. Nec tantum versionem misit Benedetius, sed ipsum quoque textum Arabicum; aliorum de versionis fide judicium non reformidans.

[2] [cujus datur notitia,] Porro panegyris est seu homilia, uti liquet e numero 1 & 2, in laudem Sancti, ex rebus ejus gestis adornata cum hoc titulo: Acta sancti Viri Dei, qui & Mar-Riscia, filii Euphemiani ex urbe Roma. Porro de scriptura ita monet Benedettus: Literæ, quibus hæc Acta scripta reperiuntur in Vaticano codice, Syriacæ sunt, lingua vero Arabica: nec enim plerumque Syri, cum Arabica scribunt, aliis litteris utuntur, quam propriis. Ceterum Vitæ argumentum magna quidem ex parte, eodem, saltem quantum ad rei substantiam attinet, tenore procedit cum historia vulgari; verum, ut leviora quædam, in quibus ab aliis differt, præteream; en tibi punctum prorsus singulare; dum Sanctus scribitur num. 14 in urbe (Edessa) jejuniis, & orationi .. intentus ad mortem usque permansisse; ac postea narratur per annos octo ac decem Edessæ commoratus, Edessæque mortuus ac sepultus fuisse. Hoc si verum est, quæ & quanta Actorum, prout ea superius a nobis producta sunt, pars concidat, satis patet; reditu ad suos Romam, & ibidem, post illum gestis in paterna domo, sus deque versis.

[3] [solutis iis, quæ objici possunt ex eo,] Jam vero ne difficultatem cuiquam moveat, quod Sanctus in ista Vita nominetur Mar-Riscia, vel Riscia, aut suspicionem injiciat, alterius ibidem sub isto vocabulo latentis Sancti, non autem S. Alexii res gestas exponi; juverit audire Benedettum in superioribus litteris: Nec scrupulum .. faciat, quod in his Actis non Alexius, sed Riscia appelletur: sic enim S. Artemium, quia præfectus Ægypti fuit, Syri Mar-Scialitha nominant; & scribunt in suo Kalendario sub die 2 Augusti, Sancti Præfecti Ægypti. Et Kalendario consonant Officia Syriaca edita & manuscripta. Sic itidem Græci servam, quæ ob castitatem ab hero interfecta fuit Nicomediæ, S. Dulam: (Græce δοῦλη est ancilla, de qua ad diem XXV Martii, pag. 554; ubi habes dubium nostrum de supposito isto nomine ob ignorationem nominis proprii) sic demum Latini S. Adauctum natis vulgatisque ex casuali eventu nominibus appellarunt; (de quo agendum erit XXX Augusti.)

[4] Porro S. Alexium Syri Risciam nominarunt; quia proprium ipsius nomen fortasse rescire minime potuerunt: [quod Sanctus in illa,] nec enim in Actis a mansionario (de quo infra) scriptis, nec in Arabica eorumdem versione; sed nec in hymno quodam Arabico, qui ubique hodie in Syria a pueris & feminis cantatur, uspiam legitur. Inventum ab Edessenis nomen suspicor; qui cum a mansionario, S. Alexii arcanorum conscio, audissent hunc esse patritium Romanum, nobilissimi senatoris filium, Risciam, hoc est principem appellare cœperunt, & sub hoc vulgato nomine fastis deinde suis Syrorum ecclesiæ inseruerunt; prout observari addit ab Assemano in notis ad Chronicon Edessenum, mox citandis; ubi Sanctus alio præterea nomine designatur, quod ex nostræ, ut affirmat Benedettus, historiæ titulo hausit. Ad hæc etiam Benedettus, ubi occurrit Mar, Syriacum vocabulum S. Risciæ appositum hic & alibi, sciendum monet, titulum esse communem, Dominus meus, quem usus deinceps proprium virorum Sanctorum aut in sacra aliqua dignitate constitutorum fecit. Videsis Assemanum tomo 1, & aliis variis locis.

[5] Huc faciunt ea, quæ in dictis litteris præmiserat Benedettus, & quibus superiora confirmantur: Cultum porro S. Alexii sub nomine Risciæ antiquissimum & Syris solennem fuisse, [alio nomine] testantur eorum vetustissima Kalendaria sub die III Novembris: & quamvis a Genebrardo edita, nec S. Alexii, nec S. Risciæ nomen habeant, habent tamen alia edita & manuscripta. Et vero ea Genebrardi Kalendaria manca & imperfecta esse, aliunde mihi certum est. Sed nec de ea re dubitare nos sinit non modo Syrorum sed & Armenorum perpetua & usque ad hæc tempora continuata traditio. Quocirca mihi his diebus P. Andreas Scandar, archipresbyter Maronita, narrabat, se annis proxime elapsis cum Edessæ moraretur, observasse, ab Armenis, dominis ecclesiæ, in cujus porticu S. Alexius vixit, cameram quamdam, in ejusdem ecclesiæ vestibulo sitam, quotidie post Vesperas incenso thure honorari ob memoriam S. Alexii, seu, ut ipsi nominant, Alexiani, quem ibidem versatum fuisse, & orare solitum affirmabant.

[6] Andreas Scandar ob laboriosam juxta ac periculosam jussu Clementis XI, [appellatur.] gloriosæ memoriæ, profectionem in Orientem, conquisitosque & avectos in Urbem Syriacæ, Arabicæ, Græcæ & Hebraicæ eruditionis thesauros meritis laudibus celebratur apud Assemanum tomo 2, pag. 485 Operis statim laudandi, ubi primo in confirmationem nominis S. Alexii, in Risciam commutati, annotaverimus ex schediasmate Benedetti, quod die XI Augusti labentis anni 1724 accepi, in Kalendario Syriaco Missalis Maronitarum .., Romæ nuper excuso, S. Alexii memoriam indicato die III Novembris his verbis enunciari .. quæ sic sonant Latine: Domini Risciæ, filiæ Euphemiani. Quibus addit, in codice Vaticano Armenorum Kalendarium, Alexianum pro Alexio habere.

[7] [Ejusdem auctor;] De Vitæ auctore ita nos instituunt memoratæ Benedetti litteræ: Quonam autem tempore vixerit & scripserit auctor hujus historiæ, ex ejusdem lectione discendum monet: Rabulas enim, inquit, in Actis nominatus, ecclesiæ Edessenæ præesse cœpit seculo V ineunte, hoc est anno CDVII vel CDVIII (imo potius paulo serius, ut patebit ex dicendis.) Præfuit autem annos XXIII: (pro quo citat Assemanum tomo 1, pag. 401 & 424.) Accedit præterea evidens pro nostri auctoris antiquitate argumentum ex antiquitate codicis Scetensis, prædicta Acta continentis, qui, ut laudatus Assemanus, testis oculatus & præsens affirmat, exaratus fuit anno Christi DLXXXIV, altero nimirum S. Alexii seculo: unde etiam colligo, Rabulam in Actis memoratum, non alium esse posse, quam Rabulam cognomento Magnum, Catholicæ fidei adversus Nestorianam perfidiam maximum propugnatorem: nullum quippe alium hujus nominis episcopum ante codicis prædicti epocham Chronicon Edessenum exhibet. Et vero Magni cognomentum diserte ei apponitur infra in prædictis Actis num. 20 & 27, adeo ut collectio ista pro eo hic non fuerit necessaria.

[8] [quando vixerit,] Opus autem, ad quod tum hic tum alibi supra pluries nos remittit Benedettus, inscribitur Bibliotheca Orientalis Clementino Vaticana, anno Christi 1719 typis sacræ Congregationis de Propaganda Fide Romæ excusa, in qua Mss. codices linguarum omnino duodecim Orientalium, in libri fronte enumeratarum, jussu & munificentia Clementis XI, Pont. Max. ex Oriente avectos, & Bibliothecæ Vaticanæ addictos recensuit, digessit, & genuina scripta a spuriis secrevit, addita singulorum auctorum vita, Josephus Simonius Assemanus, Syrus Maronita, sacræ theologiæ doctor, atque in eadem Bibliotheca Vaticana linguarum Syriacæ & Arabicæ scriptor. Ex hujus præclarissimi ac laboriosissimi operis quatuor tomis, quos auctor edendos promittit in sua præfatione, prodierunt hactenus tomi duo priores, quos habemus; in eorumque primo, cap. 14, pag. 197 tradit laudadum Rabulam præfuisse cathedræ Edessenæ ab anno Christi 412 usque ad annum Christi 435, proferens chronicon Edessenum, cujus auctorem, nomine quidem & ætate non satis notum, sicut habes cap. 30, pag. 387, videri vixisse circa annum 550, deducit ex eo, quod historiam suam ad annum 540 produxerit; eamque ex archivo ecclesiæ Edessenæ descripsisse, ostendi asserit ex initio, ex progressu, & ex fine ejusdem; ac breviter deinde id probat.

[9] [ex epocha Rabulæ Ep. Edesseni,] Chronicon itaque illud apud ipsum pag. 401, num. 51 habet ista: Anno septingentesimo vigesimo tertio (Christi 412) Rabulas Edessenum episcopatum accepit. Et pag. 403, num. 59: Anno DCCXIVI (Christi 435) die VIII Augusti migravit ex hoc seculo. Signatur hic æra Græcorum, quæ & Seleucidarum ac Syromacedonum est, vulgarem Christi annis 311 antevertens. Eamdem epocham tradi affirmat laudatus Assemanus a Dionysio patriarcha in Chronico: de quo ipse tractat tomo 2, cap. 16, a pag. 98; & nos inter Patriarchas Antiochenos ante hunc tomum. Rabbulum ipsum nominat monachus Acœmetus, Vitæ S. Alexandri Acœmetorum fundatoris scriptor, cap. 2, apud Bollandum ad diem XV Januarii; ubi per ejusdem Vitæ decursum plura reperies, quæ ad istum Præsulem spectant, ac inter alia annos triginta in episcopatu decursos. Vitam illam in multis incusat, neque, uti apparet, immerito Tillemontius Monum. eccl. tomo 12, a pag. 490; non secus ac Sancti titulum a Bollando ipsi tributum: quem in Commentario prævio § 3, pag. 1020 videri sibi ait post annum 435 fuisse etiamnum aliquamdiu in vivis.

[10] [in eadem Vita signati,] Tillemontius vero pag. 494 mortem ejus illigat anno Christi 436, vel paulo post. Et tomo 14, articulo 140, pag. 667, occasione S. Cyrilli Alexandrini de Rabula agens, vitam ejus componit cum anno Christi 437, ex Breviario Liberati Diaconi, Parisiis edito anno MDCLXXV, & apud Labbeum tomo 5 Conciliorum a col. 740. Excerptum ex epistola Rabulæ ad S. Cyrillum, archiepiscopum Alexandrinum, ibidem legitur col. 469; hujusque ad illum rescriptum col. 468. De canonibus in Edessena synodo a Rabula sancitis, & a Gregorio Barhebræo in Opere, quod inscribitur Liber directionum, laudatis, videri potest Assemanus pag. 199; ubi etiam antecessores ejus in episcopatu quosdam enumerat usque ad annum 412; quo sedere ipsum cœpisse, & non nisi annos viginti tres sedem continuasse usque ad anno 435, nixus supra adductis chronicis repetit; quem si sequendum censeas, jam Acta supra citata corrigenda erunt, & Pagius in Critica historico-chronologica Baroniana ad annum 435, num. 34 ea secutus. Sed tantillum temporis discrimen nos hic morari non debet. Sufficiat illud indicasse. Vixit porro auctor Vitæ Syriacæ S. Alexii sub Rabula, sicut modo diximus; vixit sub Rabula Sanctus ipse, [ostenditur;] ut jamjam dicetur, & sub eodem mortuus est.

[11] Quo autem de laudato Syro auctore, & tempore mortis Sancti, quod ab ipso exprimitur, statuas, plurimum conducit nota Assemani, loco citato Chronici Edesseni subjecta: ad quam nos supra remittebat Benedettus. Sic ergo ea habet: Sub Rabula claruit S. Alexius Romanus, quem Syri .. Mar-Riscia, & .. Gabra D' Hallaha, hoc est sanctum Principem, Virumque Dei appellant; ut in titulo Vitæ ejusdem notatum legi in vetustissimo codice Scetensis Syrorum monasterii, scripto a Thoma diacono Edesseno in monasterio Gubæ Baraiæ, die XXIX Julii, anno Græcorum DCCCXCV, Christi DLXXXIV, quem nullo pretio extrahere licuit. Auctor illius Vitæ anonymus ecclesiæ Edessenæ ædituus dicitur tam in laudato codice, quam in Arabico Vaticano LV, pag. 53; ubi & alia ejusdem S. Alexii Vita ex Latinis exemplaribus descripta legitur, in qua Sanctus vir non Edessæ, ut perperam in priori Vita Arabica, e Syriaco conversa, sed Romæ, ut revera accidit, ad cælum migrasse narratur.

[12] Hæc breviter illustranda sunt. De nomine S. Alexii apud Syros sat diximus. [quæ opportunitate,] De Scetensi S. Mariæ Syrorum monasterio agit idem auctor in præfatione sua num. 7 & 11; nosque de Scetensibus plura daturi sumus die XIX hujus ad Vitam S. Arsenii. Jam vero trium Vitarum hic fit mentio; numirum Syriacæ, Arabicæ e Syriaco conversæ, ac Latinæ. Syriacæ titulum, ac totum ejusdem contextum, cujus singula adeo accurate adjuncta recenset, oculis ipse suis legerat Vir clarissimus, tum temporis videlicet, quando ad conquirendos Bibliothecæ Vaticanæ linguarum Orientalium codices, jussu Clementis XI in Ægyptum profectus est anno MDCCXV. Vide infra responsa Romana ad dubia a me proposita. Porro Guba, sicut dicit tomo 2 in notis a pag. 74, ad vocem Guba Baraia in textu ibi occurrentem, castrum est in Mesopotamia ad Euphratis ripam situm; ubi patriarchæ Jacobitarum sedem habuere circa annum Christi DCC; ut liquet ex bina inscriptione, quam profert.

[13] [alia quædam notantur.] Sed illum codicem nullo pretio extrahere licuit curioso isti indagatori: qui sine ullo dubio fuerit inter illos, de quibus ista dicit in præfatione, eodem num. 11: Repertos (in monasterio S. Mariæ Syrorum) codices (fere ducentos) recensui; selectos circiter centum petii; sed nullis precibus præter paucos quosdam, quos tamen ipse selegissem præstantissimos, (quos enumerat) persoluto pretio a monachis obtinere licuit. Ad illud vero, quod supra notabat; auctor illius Vitæ anonymus ecclesiæ Edessenæ ædituus dicitur tam in laudato codice, quam in Arabico Vaticano supra signato; nec non illud, quod subjungit de priori Vita Arabica, e Syriaco conversa, adde cognomentum Mar-Riscia idem utrobique notatum, mihi certo persuadent unum idemque esse Syriacum exemplar, supra a Benedetto assignatum; quodque e Syriaco in Arabicum ab alio versum, ipse latinitate donavit, & nuperrime ad nos misit. Ita ego quidem ratiocinabar: & ratiocinium illud postea comprobarunt responsa Romana ad dubia mea, paragrapho proximo exponenda. De Vita autem ex Latinis exemplaribus descripta, uti modo Assemanus, satis in priore commentario dictum: ex cujus fonte Vita Arabica turpissime corrupta est, sicut jam mostratum imus.

§ II. Vita Arabica corrupta, ex textu Syriaco castigata.

[Vita Arabica ex historia Sancti ab auctore Syro narrata,] Scribit Vitæ Syriacæ auctor, teste Assemano, Sanctum Edessæ mortem obiisse: sed ecce commento ad aniles nænias relegando eumdem mox Edessæ redivivum, deinde Romam reducem, & post plura ibidem gesta, quæ leguntur in Via vulgari, secunda morte illic perfunctum ac denique sepultum nobis exhibet Arabicus ejusdem interpres, vel alius quidam insulsus ac male feriatus interpolator. Audiantur mirabilis hujus metamorphoseos ineptiæ: Ceterum quæ de magno sancto Viri Dei hactenus retulimus, ea ex venerabilis Pirmunaræ testimonio accepimus: qui S. Risciæ familiaris fuit, atque ab eodem sanctissimo Viro totius anteactæ vitæ seriem intellexit, ejusdemque historiam conscripsit. Quæ quidem ea dumtaxat complecticur, quæ primam sancti Viri mortem, quæ Edessæ contigit, antecessere, & subsecuta sunt. Cetera, quæ sequuntur, ex ejusdem Sancti servi Dei historia Romæ conscripta subtexemus. Hic versioni suæ finem imponit Benedettus, ita monens: Pergit horum Arabicorum Actorum compilator cetera exscribere, quæ apud Metaphrasten legerat, eaque ut cum mansionarii Edesseni verissima narratione conciliet, fingit S. Alexium Edessæ mortuum atque sepultum revixisse, & omnia illa, quæ in dictis Metaphrastæ Actis referuntur egisse: Laodiceam nempe venisse; inde Tarsum navigantem, reflantibus ventis in Romanum portum deportatum fuisse: unde Romam & domum paternam petiisse, atque ibi iterum mortuum atque sepultum .. Supervacaneum autem judicavi ea interpretari, cum & conficta esse credam, &, collatione facta, exactissime editis consonare deprehenderim.

[15] De figmenti adeo inepti origine conjectare liceat. [& cum historia vulgari turpiter commixta,] Viderit utique Acta Syriaca circa mortem Sancti & sepulturam, pugnare cum Græcis, aut Latinis e Græco versis: utque vel ea se difficultate extricaret, vel Edessenis æque ac Romanis gratum faceret, ita illis attribuendo ejusdem mortem, ut his etiam eamdem non adimeret; ecce, quod dicitur, deus in machina, utrobique mortuum ac sepultum repræsentat: id quod nulli hactenus vel somniare in mentem venit. Itaque non satis gnarus, ut Acta ab Actis pro merito distingueret, utraque adoptarit, magnam partem inter se convenientia, non sine manifesta temeritate, & patentissimo veritatis dispendio extra sinceritatis metas vagatus. Ut ut est, næ ille de orbe litterario pessime meritus fuit adeo male concepta & consuta depravatione. Benedettus huic fabulæ occasionem dedisse putat, factam corporis ex urbe Edessena ad Romanam translationem: quæ tamen, inquit, attenta Rabulæ epocha, quam in hac materia unicam veritatis facem habemus, sub Innocentio I (ut edita Acta præferunt) mihi non videtur contingere potuisse. Sed ex utriusque epocha superius fixa liquet, aliquot annis ambos simul vixisse, adeoque hic non pugnare tempora, quo minus tunc ista translatio contigerit; de qua utinam alicunde nobis constaret! Absit tamen ut idcirco vel tantillum illi detractum velimus: quam prorsus supponimus contigisse. Sed redeamus ad nostrum interpretem.

[16] Is quidem videtur minus doctus & gravis, sicut recte observat Benedettus in suis litteris; [ad primum fontem referenda.] addens, id parum referre: cum fides historiæ non interpretis, sed auctoris Syri testimonio innitatur: qui cum mansionarius ecclesiæ Edessenæ, & S. Alexii perfamiliaris fuerit, ejus dictum ceterorum quorumcumque auctoritati præferendum esse, certum statuit. Et in schediasmate alio, ad objectionem hinc missam, videlicet quod narratio ista esset fœtus alicujus recentioris auctoris, respondet, se de hoc non dubitare: esse enim hoc manifestum tum ex iis, quæ ex Metaphraste describit, tum ex stylo ipso & dialecto Arabici sermonis, quo utitur. Totam itaque auctoritatem istius scripti refundit in testimonium auctoris Syri, adversus quem nullam reperire se dicit exceptionem, quin fuerit testis præsens. Quod autem Arabicum illud encomium ex Syriacis Actis depromptum sit, præter ipsius encomiastis testimonium, errores ab eo admissos in versione, satis convincere arguit, cum Syriacam versionem plane sapiant. Quibus si addas nostri, inquit, Assemani oculati testis, scripti Syriaci adhuc exstantis assertionem, non apparet, qua ratione quave fronte nostri encomiastis auctoritas elidi rejicive queat, saltem quoad ea, quæ ad obitum S. Alexii pertinent. Ita Benedettus.

[17] Atque hæc satis diserta & clara in favorem Edessenorum: nondum tamen illis acquievi; sed dubia sequentia die VII Septembris hujus currentis anni 1724 ad eum direxi, [Dubia quædam,] apud Assemanum suum discutienda: qui XIII mensis Octobris proxime sequentis rescribens, Assemanum suum ita iis respondere significavit. Quærebam I, an Vitæ Syriacæ, cujus titulum se legisse affirmat Assemanus tomo 1, pag. 401, totum ejusdem contextum non legisset? Ad 1 respondet, Non modo titulum, sed etiam contextum Vitæ Syriacæ S. Alexii se legisse in codice Syriaco cœnobii Nitriensis (supra scribebat Scetensis.) Ad 2, An Vita Arabica, de qua ibidem agit, versa sit ex illa ipsa Syriaca, cujus ipse titulum legit, & cujus codicem extrahere nullo pretio ipsi licuit? Respondet: Vita Arabica, quæ ex codice Vaticano descripta est, non respondet Syriacæ prædictæ nisi quoad substantiam historiæ S. Alexii usque ad mortem ejusdem in urbe Edessa. Cetera, quæ subduntur de ejusdem sancti Viri resurrectione, adventuque in Urbem, in Syriaco minime legit, neque exstabant.

[18] [a nobis preposita,] Ad 3, ubi agebam de parte clausulæ, quæ Vitæ ad nos missæ adjungebatur, quamque habes in initio præsentis paragraphi, incipiendo a Ceterum &c. usque ad historiam conscripsit inclusive, respondet: Ea clausula ab Arabe paraphraste adjecta fuit. In Syriaco non exstat, sed tantum in titulo dicitur expresse, eam historiam a paramonario ecclesiæ Edessenæ descriptam fuisse. Ad 4: Quid auctori Syro cum voce Græca paramonarius? e qua Arabs interpres suum vertit pirmunara, quod neutiquam intellexit. (Videsis annotata ad caput 3 Vitæ littera a.) Respondet: Vocabulum paramonarius, &, ut Syri exprimunt, pirmunara, etsi Græcum est, a Syris tamen ab exordio Ecclesiæ usurpatum est, non secus atque vocabula episcopus, archidiaconus &c. Edessa urbs erat Græcis frequentissima etiam sub Abagaris regibus, quorum nummi Græcas habent inscriptiones. Consuli possunt quæ de istis toparchis seu regibus collegit Tillemontius tomo 8, pag. 279, & nota Assemani tomo 1, pag. 261.

[19] [& ab Assemano soluta.] Ad 5, An nulla fieret mentio in Syriaco exemplari de corpore S. Risciæ, in sepulcro non reperto a Rabula Magno, episcopo Edesseno? respondet: In Vita Syriaca nihil aliud legitur, quam quod (Sanctus) vita functus in urbe Edessa, in cœmeterio pauperum sepultus fuit: subditurque, S. Alexii Vitam ab ipsomet narrante, paramonarium, a Deipara præmonitum, didicisse, & Rabulæ urbis episcopo communicasse De corpore vero in sepulcro minime reperto, aut de ejusdem in Urbem translatione jam defuncti, vel adventu viventis, ne verbum quidem. Tum Benedettus concludit suam epistolam his verbis: Hæc mihi Assemanus; eadem .. ego Reverentiæ vestræ summa fide redhibeo Romæ e domo Profess. XIII Octobris MDCCXXIV.

[20] Prolatis jam & utrimque discussis S. Alexii Actis, reliquum erat, ut de morte maxime hic controversa, [Punctum hic maxime controversum non deciditur.] & ex auctore Syriaco jamjam proposita & stabilita sententiam ferremus: sed visum est rei adeo gravis & odiosæ decisionem eruditorum judicio relinquere. Habent utraque Acta, Latina, & Arabica, e Syriaco fonte hausta, & Latine reddita, atque adeo recentiora & antiqua, edita atque inedita; videant, quæ quibus præferenda sint ad præsentis controversiæ decisionem. Rem totam cum argumentis in utramque partem protulimus: a dirimenda lite abstinemus: statuat æquus rerum arbiter id, quod omnibus expensis magis ad veritatem accedere videbitur. Postremum est, ut horter quanta possum contentione curiosos omnes antiquorum monumentorum eruderatores, ut eo saltem titulo pretiosissimum atque æstimatissimum primigeniæ Vitæ Syriacæ thesaurum, quia a Latinis hactenus non visum, ac jam orbi litterario detectum, e tenebris tandem eruant, & in publicam lucem proferant; ad cujus fidem quidquid in sequenti Vita Arabica interpolatum est, quidquid depravatum, quidquid corruptum, tamquam ad puros atque illimes primævi fontis latices reduci debet: quos lutosis historiæ vulgaris sordibus auctos infectosque postea increvisse, atque ad nos manasse putamus.

VITA ARABICA
Ex Syriaca auctoris primigenii ac synchroni narratione, aliunde interpolata, & ex Ms. Arabico Vaticano LV, pag. 53 Latine reddita a Petro Benedetti S. J.

Alexius confessor, Romæ, vel ut alia Acta ferunt, Edessæ in Syria (S.)

EX MSS.

PROLOGUS.

Fratres Benedicti, Deus excelsus dextra sua forti ab insidiis diaboli atque impiorum hominum nequitia vos custodiat, [Auctor præmisso brevi prologo,] dignosque efficiat in ecclesia sua commorari, &, quæ placita sunt ei, secundum voluntatem ejus facere, unaque cum illis, qui ipsi obsequuntur, & cum omnibus Sanctis suis conjungat. Nunc vero dignos præstet benedictionibus hujus nobilissimi Sancti, cujus ad ecclesiam hodierna die magnum ejus festum celebraturi a, ejusque gesta audituri convenistis, atque a Domino, qui illum elegit, ipsius gratiam exoraturi. Illius, oro, benedictio atque oratio nobiscum atque vobiscum universis maneat semper. Amen.

[2] Fratres, verba nunc facturi sumus de hoc Viro admirabili, [Sancti virtutes summatim perstringit.] generis nobilitate, probitate morum, virginitate & abstinentia clarissimo: quippe qui religionem atque pietatem excolere aggressus, omnes seculi delicias, voluptatesque rejecit, & angelorum mores æmulatus est; contemptaque mundi fluxa noxiaque felicitate atque opulentia, paupertatem, humilitatem, & inopem atque solitariam vitam; persecutiones insuper & injurias amavit; his moribus ingenitum naturæ fastum compescens. Enimvero mansuetudine & humilitate adeo excelluit, ut Apostolis æquari meruerit. His jejunia ceterasque vitæ asperitates adjunxit, ratus præsentis vitæ illecebras & splendidas nuptias corporis animique sui integritati atque pulchritudini esse posthabendas. Virginitatem itaque & cælibem vitam cum adamasset, genus, & patriam suam deseruit, propriam ascetarum vivendi normam secuturus. Nomen quippe suum in supernæ Hierusalem tabulis describendum curabat, & patris nostri Abrahæ, Isaac, & Jacob sortem assequi satagebat. At enimvero quisnam Viri hujus gesta, & laudes dicendo æquare valeat? Equidem reor nulla hominum facundia ejus patientiam, & certamina pro dignitate exponi posse, adeo omnem dicendi copiam ejus virtutum magnitudo, & gloria superat. Nos vero ex multis pauca seligenda rati, primum de ejus genere, patriaque dicemus.

CAPUT I.
Sancti natales; educatio; nuptiæ.

[Precibus a Deo impetratus, & ex matre sterili natus,] Patriam quidem seniorem Romam habuit, & parentes opibus, nobilitate, gestisque honoribus spectatissimos. Pater Euphemianus, mater Aglamades b fuit. Ambo conjuges cum Deo nihil præferendum esse scirent, ejusdem præcepta perfecte observare, ejusque voluntati studiose obsequi satagebant, cum egentibus, peregrinis, & piis viris post nonam diei horam prandere soliti. At enim cum Aglamades sterilitatis vitio laboraret, etsi amplissimas haberent opes, his tamen par erat dolor, & perpetuus luctus, dum heredem quærunt. Si pater cunctorum credentium Abraham, ajebant, hac de causa in tantum angebatur, ut Deum illis verbis oraret: Domine Deus quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis: (Gen. 15, 2) quid illis dicendum, cogitandumve, qui tantas sibi opes affluere intuerentur? Deum itaque orare non cessabant, & lacrymis, gemitibus, obsecrationibus, votisque solicitare, ut ipsis filium concedere dignaretur, perpetuæ lætitiæ argumentum futurum. Ob illorum ergo plurimas in pauperes, & peregrinos eleemosynas, & in egentes, aliasque miserabiles personas charitatem & misericordiam, hunc Sanctum filium a Deo impetrarunt; quem idcirco Virum benignissimi & liberalissimi Dei c appellarunt.

[4] [præfert a teneris insignem indolem.] Erat autem puer Deo & hominibus cujusvis conditionis statusve acceptissimus; parentibus quippe suis, devexa jam in senectutem ætate, præter omnem spem obtigerat. Divino itaque beneficio eam prolem adeptos se fuisse cogitantes, commutato repente in gaudium luctu, Deo rerum omnium conditori maximas, quas poterant, gratias agere non desinebant. Eximiam porro indolem Puer ab ipsis vitæ crepundiis ostendit. Quamobrem, ubi per ætatem licuit, præceptoribus erudiendus in litteris, & moribus traditur. Euntem ad palæstram servorum turba sequebatur sellam gestantium: at Puer eo prætereuntis seculi honore minime movebatur, sed litteris & sapientiæ gnaviter & assidue incumbens, humilitatis, modestiæque imprimis satagebat. Quare æqualibus & familiaribus ob singularem comitatem, animique demissionem in paucis charus erat.

[5] [Cum adolevisset, & a seculi rebus abhorreret, mater conabatur ejus animum mutare:] Jamque adolescentiæ fines attigerat, litterisque affatim instructus videbatur; cum de seculi paternæque domus fuga apud se deliberare cœpit. At parentes, qui vas istud Deo sepositum esse minime intelligebant, spem suam elusam querebantur, & consilia perpetuandæ in eo stirpis concidisse ajebant, cum Adolescentis mores & ingenium cum hujus perituri seculi studiis minime convenire; imo contra ab iisdem quam maxime aversum spectarent. Servis itaque mandaverant, ut Juvenem ad theatra, spectaculaque protraherent, & ludis, jocis, aliisque oblectamentis ad molliora consilia allicere, atque paulatim deducere studerent: sed ille in suscepto proposito constantissimus perstabat, nec modo servorum artibus minime cessit, verum etiam illorum levitatem, licentiamque arguere & acriter objurgare non dubitavit.

[6] Cum ergo id minime succederet, mater animum filii frangere ancillarum & pedissequarum lenociniis conata est: [sed frustra.] quas proinde eleganter ornatas in ejus conclave immittebat, rata earum blanditiis rigidum Adolescentis ingenium mollitum iri Nihilominus Juvenis, arrepti propositi tenax, nullis blanditiis, nullisve illecebris captus est; sed procaces puellas modeste quidem, sed nec minus fortiter repulit, testatus solitudinem quovis oblectamento sibi esse chariorem. Rogabat autem mater ancillas, num Juvenis ipsarum alloquiis blanditiisque delinitus animum tantisper remittere soleret. Cui illæ: Neque nos quidem, respondebant, affatus est umquam; tacentem vero nos alloqui neutiquam audemus; tantam nimirum in vultu, moribusque præfert majestatem & modestiam. His artibus diu virtus Adolescentis pertentata est; nec tamen ab eo vocem vel minimam importunæ feminæ extorquere potuerunt.

[7] Ætate jam matura, parentes de ejusdem nuptiis inter se deliberare cœperunt: [Ætate jam maturus nuptiis destinatur,] quocirca pater uxori de conjugio filii verba faciens; Placetne tibi, ait uxorem dare huic filio nostro? Felix enim faustumque spero sane id nobis futurum, atque maximam ante obitum nostrum lætitiam allaturum. Quæ conjugis dicta matrem incredibili gaudio affecere, immissamque marito hanc divinitus mentem interpretata, Deo gratias agere, ejusque providentiam prædicare perrexit: simulque virum compellans: Ego vero, inquit, Deum etiam atque etiam oro, ut, quod ipse constituisti, in rem deducat, &, quod sperare te dicis, largiatur, atque de hoc filio tuo gaudeas, quodque hactenus quæsivisti, feliciter assequaris: proptereaque tuam augeas in pauperes & egentes liberalitatem.

[8] Tum vero pater viros quosdam prudentes ad se accersivit, [quæri jussa undecumque sponsa,] eosque ad ducendam filio sponsam, suo genere dignam, familiæque placituram missurus; Ite, inquit, & quotquot sors vobis obtulerit, loca lustrate, meoque nato quærite mulierem probam, prudentem, nobilitate generis formaque præstantissimam. Videtis enim me hunc unum habere filium, in quem proinde domus meæ spes omnis incumbit. Quamobrem nuptias eidem ocius procurandas esse constitui; mihi vero matrique jucundissimam voluptatem

[9] His cum monitis dimissi abiere viri; remque ex voto domini confecerunt & puellam Constantinopoli d repertam, [& reperta CPoli.] Romam advexere. Quod Euphemianum, tum ejus conjugem, omnesque ejus familiares & consanguineos incredibili voluptate complevit. Celebrantur itaque nuptiæ omnium Romanorum patritiorum interventu, affectantibus universis coronam una cum sponso induere, & in sodalium censum venire. Coronatus e est ergo Juvenis in ecclesia sancti Petri f, applaudente, ac in tripudium effusa urbe universa. Pater vero magnificum populo apparavit convivium, sexcentas mensas exstruxit præter ea, quæ in advenas & egentes distribuit, confluente ad ejus ædes cum promiscuo vulgo Romanæ nobilitatis flore.

ANNOTATA.

a Dicta itaque hæc panegyris Edessæ, vel in aliqua S. Alexii ecclesia, & die ipsi sacro.

b Aliquantulum discrepat hoc nomen a Vitis Latinis, sed eodem redit.

c Homo Dei cognomen apud Græcos Sancto proprium; ut diximus.

d Tantus hic apparatus videtur sapere interpretis interpolationem: quam alibi in decursu non notabimus, quia non habemus primigenium Syriacum exemplar.

e De hac re actum in annotatis ad Vitam Latinam solutam.

f In Vita Latina hoc tribuitur templo S. Bonifacii martyris.

CAPUT II.
Sponsam Sanctus clam deserit, Seleuciam primo, deinde Edessam delatus; ubi virtutibus excellit: quæritur, at non invenitur.

[Sanctus prima nuptiarum nocte sponsam deserens,] Jamque primus nuptiarum dies effluxerat, sponsaque auro gemmisque nitens solenni cum pompa domum intraverat: cum Euphemianus: Ingredere, inquit, fili, thalamum, & conjugem invisito tuam a. Paruit Adolescens, simulque cubiculum ingressus, sponsam videt omni mundo b muliebri ornatissimam. Ea nihilominus specie minime commotus, sublatis illico in cælum oculis; Agnosce, ait, mi anime, caducam formam, & inanem hanc pompam post diem in cineres abituram. Tum repente assurgens, annulum & pallium exuit, & utrumque uxori tradens, simul parentes eidem commendans subjecit: Tibi, conjux, adsit, oro, Deus, teque adjuvet & protegat, assumptaque auri crumena, celeri gradu inde se proripuit c, quasi negotium aliquod instanter acturus, moxque rediturus.

[11] [in sodalem incidit: qui eum, in vicinum portum ire meditantem,] Exeunti commodum occurrit ex ejus sodalibus quidam. Hunc ad secretum congressum seorsim accitum his verbis alloquitur: Vicinum portum cogito; quare, rogo te, conscenso equo mecum illuc adequitare ne graveris: nec enim ibi longa nobis futura est mora; sed ubi animi relaxandi causa tantisper ibidem astederimus, inde quantocius revertemur Putabat sodalis, hæc ab illo ex joco dici; neque latentem sub his dictis Juvenis virtutem & propositum statim subodorari pronum fuit. Cum vero rursus eadem serio affirmantem audiret: Hoc plane, inquit, minime decet, ut, cum urbem universam domi tuæ habeas, tuisque mensis assidentem, & in tuis nuptiis exultantem, nos importuno isto discessu convivium, ludos, festumque hunc diem perturbemus.

[12] [nequidquam conatur ab incepto revocare.] Quisnam, oro te, talia cogitantibus assentiatur, aut factum approbet; imo quis non reprehendat, & vituperet? Cogita, ne gaudium in luctum, & communem lætitiam in mœrorem convertas, spemque, votumque omnium, ad hanc celebritatem confluentium, tibique obsequi, atque inservire cupientium fallas. His & hujusmodi verbis instabat, suadebatque Juveni sodalis, nesponsam, parentes, & convivas desereret. Ille contra, ut in vestigio equum conscenderet, seque certo abiturum sequeretur, obtestabatur. Hic vero, quoniam amicum, id etiam atque etiam deposcentem offendere pigebat, tandem assensus est; & ambo, nemine eorum ex Urbe discessum animadvertente, citatis equis portum petiere.

[13] Ubi eo ventum est; Juvenis sodali equum tradens: [Illic itaque Sanctus, reditum prætexens, fugam adornat,] Tu vero, inquit, hic me tantisper præstolator; dum interim ad horam in vicino littore exspatiari libet: brevi post ad te reversus, ambo simul Urbem repetemus. Ille mentem Juvenis minime assecutus, dicenti annuit, subjecitque: Oro te, frater, ne diutius istic immoreris (vides enim in occasum vergere jam diem) ne forte domum redire, prohibentibus tenebris, nequeuntes, domesticos omnes, & populum universum, de nostra salute solicitum, anxiumque habeamus. Tum vero beatus Adolescens ab amici oculis sese subripiens, & secretum quemdam locum nactus, flexis genibus, obortisque ex intima cordis compunctione lacrymis, sic Deum oravit:

[14] Deus largitor bonorum, & cognitor mentium, [fusisque ad Deum precibus mare conscendit, ac Seleuciam defertur, deinde Edessam pervenit:] aperi mihi, quæso, januam misericordiæ tuæ, Deus virtutum; & concede mihi in hac hora, quod postulo, neve spem meam & exspectationem meam confundas Orantem subitus rumor occupat, navem, portum modo invectam, in anchoris stare. Quare datam cælitus sibi eam occasionem interpretatus, e vestigio illuc advolat, ubi a nautis inter ceteros vectores intra navim receptus, aspirantibus secundis ventis Seleuciam, divina ita disponente providentia, pervenit. Ibidem vero aliquantisper commoratus, Edessam, ubi Domini nostri Jesu Christi imago asservatur, proficiscitur, qua in urbe jejuniis, & orationi, ceterisque orthodoxæ religionis officiis intentus, ad mortem usque permansit.

[15] Hinc porro beati Viri in urbe Edessæ piam conversationem exponendam suscipimus. [quam raris virtutibus] Ibi namque auro, & vestibus pretiosis ad egentium sublevandam inopiam distractis, inter pauperes & egenos ad fores ecclesiæ sedem fixit, piorum illuc confluentium eleemosynis se sustentans. Interdum noctu templum ingressus, ibi ante martyrum sepulchra ad clarum usque diem vigilias protrahebat, nullum a quopiam cibum acceptans, usque ad solis occasum; jejunium quippe ad eam horam quotidie producebat: modico victu contentus, quod ex corrogata stipe superabat, egentibus dispensabat. Incidit aliquando, ut post acceptam stipem superveniret aliquis ex circumsidente pauperum turba, cui ille, quod acceperat, sine cunctatione redhibebat; ut qui de corporis, animæque profectu & salute assidue cogitaret. Varie interea a multis tentatus, propositum tamen suum inter urbis mendicabula agendi minime mutavit.

[16] Cumque, incumbente nocte, ceteri de more cubitum irent; [illustrat, hominibus incognitus.] ille aut ad eorumdem pedes prostratus, aut parieti columnæve incumbens, parumper somnum capiebat, quietis somnique parcissimus. Diem cum nocte, stans coram Domino, oratione jungebat, turbam ad ecclesiam mane advenientem solitus antevertere. Hunc vitæ cursum ad mortem usque constantissime tenuit; nemoque extitit, qui actus intimaque animi sensa perspexerit. Nec ipse genus patriamque suam, aut nomen cuiquam aliquando aperuit, nec eadem quisquam aliunde deprehendit. Nunc vero ad beati Viri sodalem, orationem convertamus, cui, ut supra memoravimus, ille se confestim rediturum, & una cum ipso ad parentes sponsamque reversionem facturum spoponderat.

[17] [Pater de fuga filii certior redditus,] Cum ergo illum repente disparuisse cogitaret, atque post multam horam vix jam rediturum speraret, portum universum pervagatus, tandem comperit, conscensa navi, in alias terras abiisse. Trepidus itaque in Urbem revolat, parentibus factæ secessionis exitum renunciat, ut, si qua forte pateret via, illico immissa cursorum manu abeuntem revocarent. Vix dici potest, quantum improvisus is casus parentes, & omnes domesticos perculerit. Repente gaudium in luctum, lætitia in mœrorem, convivii jucunditas in funeris mœstitiam transiere; susque deque omnia permista atque perturbata sunt.

[18] [ubique gentium investigari ipsum jubet,] In ea tamen rerum perturbatione intrepidus pater extemplo selectam servorum manum convocat (trecentos fuisse ferunt) & ducentorum singulis denariorum numerata summa, sic eos est allocutus: Ite, & omnes, quas ambit cælum, terras perlustrate, amissumque natum requirite. Nemora, montes, campos, maria, portus, avia, pervia loca scrutamini; singuli abite, sodalem nemo repetat suum, quoad compertum fuerit, quo loco res filii sint, quemve ille tulerit suæ fugæ exitum. Sed & vicos quoque & angiportus atque compita, & quasvis terrarum latebras explorari volo: utque votis meis vestrisque annuat Deus, ex attributa pecunia egentes & destitutos, inopesque locorum, quo vos venire contigerit, juvare memineritis.

[19] [sed minime reperitur; ne quidem a servis patris; quos stipe ab eis donatus, noscit, non noscitur:] His dictis, expediti servi, divisis manipulis, varias capessivere vias. Accidit porro ut ex eo numero quidam ad orientis oras maritimas provecti, terras quoque Mediterraneas peterent, & Edessam intrarent; (qua in urbe suum fixisse domicilium S. Risciam supra narravimus) qui servos suos præsentes conspicatus, recta ad eos progressus, manum egentium more porrexit, stipem petiit, eaque accepta, cælum suspiciens, Gratias, ait, habeo tibi conditor meus, qui per servos patris mei meas mihi opes attulisti. Et ipse quidem suos patrisque servos agnovit, sed ab illis contra haudquaquam agnitus fuit. Quocirca ex eo cursorum numero quidam episcopum consulere decrevit: impetratoque aditu, suscepti itineris causam eidem ex ordine retexuit; seque quidem vehementer angi aiebat, quod unicum heri sui filium minime reperisset; sed multo molestius sibi accidere quod parentes is casus in immensum luctum conjecisset, & modo in summa anxietate, & angustia teneret.

[20] [qui tandem diligenti pervestigatione perfuncti, ad dominum redeunt.] Hæsit ad hæc pater episcopus Rabulas Magnus, sancti Juvenis factum secum ipse recogitans, & stupens; nihil vero ea de re sibi hactenus compertum fuisse respondit Quamobrem cum ab episcopo nihil rescire potuissent, urbem pervagabantur, ipsoque Servo Dei spectante & audiente, frequenter ad ecclesiam, ubi ille considere solebat, ventitantes, obvios quosque de ipso rogitabant. Sed nec fuit, qui rogantibus satisfaceret, nec ipsi aliquando herum agnoscere præsentem potuerunt: neque enim in mentem venire poterat, eum esse domini sui filium, quem stipem ab ipsis corrogare videbant; omnis quippe pristinæ formæ atque venustatis flos defluxerat, &, si quod etiam maneret veteris dignitatis indicium, id omne pannosus & sordidus habitus contexerat. Ut ut res se habuerit; id certum est, eum a servis suis minime agnitum fuisse, nec ullam rei suspicionem sancti Viri præsentiam illis fecisse. Ergo commissa sibi provincia se functos arbitrati, ut qui omnia late loca perlustrassent, omnemque, ut aiunt, lapidem, movissent, re infecta demum ad herum reversi, suscepti laboris inanem exitum renunciarunt.

ANNOTATA.

a Consonat Vita Latina: Intra, fili, in cubiculum, & visita sponsam tuam.

b Id est apparatu muliebri, qui Græce dicitur κόσμος γυναικεῖος.

c Longus hic narrationis ambitus, Latinis brevior.

CAPUT III.
Lugetur a suis; ædituo ecclesiæ Edessenæ cælitus indicatur; cui semet ipse totum manifestat. Mors, sepultura.

Hic pater, mente in cælum assurgens, Deo gratias egit, & benedixit & ait: Pergam lugere filium meum, [Interea dum absens a suis lugetur,] & unigenitum meum, donec de ejus salute certior fiam, nec lacrymis & gemitibus parcam, dum videam natum, & dilectum meum. Non comedam neque bibam, nisi in medio pauperum, ægrotorum, esurientium, & calamitosorum hominum; quoad veniat unigenitus, & per eum gaudium meum compleatur in lætitia & jucunditate. Similiter mater, cubiculum ingressa, obseratis foribus, fenestra ad lucem modicam accipiendam relicta, cilicium induit, & in cinere sedens orabat: Vivit, aiebat, Dominus, & Deus meus, quod non mutabo vestem meam, quoad veniat filius meus, & in eo lætetur cor meum. Conjux pariter: Vivit, inquit, misericors Deus, quod non egrediar neque discedam ex hoc loco, neque aliam sedem quæram, nisi ad fores socrus meæ, & domini mei, donec redeat ad me maritus, & Dominus meus, quemque speraveram fore protectionem meam in hoc seculo meo, & in novissimis meis.

[22] Interea Vir Dei, qui alio nomine dicitur Mar-Riscia, [& parcissimam vitam pergit ducere, cælitus indicatur ædituo ecclesiæ:] in vestibulo ecclesiæ S. Mariæ Dei Genitricis considebat; quo in loco annos decem & octo perstitit, somni cibique, ut supra aiebam, juxta parcissimus, sicci panis uncia ad quotidianum victum contentus; cui lentes & fabas aqua maceratas pro opsonio adjiciebat. In potu eumdem modum tenuit, simplici aqua sitim sedare solitus. Hanc S. Riscia conversationem, & vitæ normam ad finem usque persecutus est. Si quid præterea a piorum caritate accipere contigisset, id mendicis viciniæ erogabat. Accidit, ut post hæc ecclesiæ ædituo dormienti ignota vox incerto sono hæc verba referret: Surge, & protinus Virum Dei in ecclesiam cum honore intromittito: quoniam oratio ejus ascendit in cælum, sicut incensum purum, & sicut thymiama suavissimum: atque ab omnipotente Deo exaudita est; & Spiritus sanctus in illo requievit, & factus est vas electum. Ædituus autem iste Pirmunara a dicebatur: qui mox expergefactus, oraculum illud recogitare institit, atque apud se quæritare, quemnam in tanta turba pauperum, ecclesiæ fores circumsidentium, vox illa designasset. Sed dubium omne sustulit sequenti nocte immissa vox, indicans designati Viri speciem, habitum, & prærogativam: atque iterato præcipiens, ut hominem quam primum conveniret, & in templum introduceret.

[23] [qui arcana ejus omnia expiscatus,] Ut ergo illuxit dies, ædituus vestibulum ecclesiæ secreto circumspiciens, Dei Servum ex datis indiciis agnovit; cumque orantem reperisset, restitit tantisper: dein interpellans; Hospes, ait, edissere, oro, quæ tibi patria, quæve res aut negotia te hic distineant. Cum vero Vir Dei taceret, nec sciscitanti respondere velle videretur, ædituus comiter blandeque instare, rogare, ut sibi aliquid reponere ne gravaretur. Tum vero Vir sanctus; Cur me interrogas? ait. Interroga istos, quos præsentes habes: ipsi dicent & indicabunt tibi, unde sim, & quod unus sum ego ex illis. At enimvero ædituus his verbis minime acquiescere poterat; sed audita per somnium recolens, animo totus æstuabat, cupiens oraculi sensum quovis operæ pretio rescire. Quamobrem ad Servum Dei conversus, horrendo sacramento obligavit sese, numquam ab incepto destiturum, sed continuo institurum, quoad precum improbitate victus quæstionem illam solveret.

[24] [& interposito juramento silentii, rem demum omnem intelligit, non sine fructu;] Ita demum Servi Dei expugnata constantia, est, Deique nomen reveritus atque terribilibus obsecrationibus, quibus ab ædituo adjuratus fuerat, perterrefactus, continuo vitæ suæ institutum, nemini hactenus notum, ceteraque animi sui arcana eidem patefecit, etiam atque etiam obtestatus, ut secretum istud silentio se perpetuo tecturum promitteret, promissique fidem jurejurando firmaret. Ex eo congressu mirum in modum erga Dei Servum affectus ædituus, continuo ut in ecclesiam secum intraret, orabat: recusantem nihilominus cogere noluit, sed in cellam inde suam confestim secedens, apud se rem ipsam expendere & admirari non cessabat. Si iste, aiebat, opes, parentes & conjugem odio habuit, atque paupertatem, & humilitatem adamavit, sibique egestatem, & abstinentiam elegit; cur ego salutem animæ meæ negligere non verear, nec contra omni ope contendam, ut in supremo die retributionis & vindictæ inter justos locum inveniam? Exinde ædituus toto corde ad procurandum animæ suæ negotium conversus, in tantum profecit, ut externa hominis species internæ conversationis gratiam testaretur.

[25] Longo post tempore, morbo tentari cœpit humilis S. Riscia. [Sanctumque morbo laborantem, & in xenodochium sua cura deductum, crebro invisit.] Quo tandem prostratus, spatium quoddam columnis interjectum nactus, ibidem decubuit. Quare superveniens ædituus, illum de more invisurus, minime reperit: requisitum, ac tandem repertum, ad suum cubiculum ut veniret, rogabat. Oro te, aiebat, quoniam in hanc ægritudinem incidisti, ut in domunculam meam divertas, inde, postquam revalueris, ad constitutam tibi sedem pro libito rediturus. Illius tamen precibus Vir sanctus minime acquievit, nec adduci potuit, ut fixum sibi in ecclesiæ vestibulo locum desereret. Institit nihilominus ædituus, &, Ad xenodochium, ait, te deduci, rogo, permitte; illic ego te frequenter revisam, rerumque tuarum satagam. Ita demum annuit, ut in nosocomium asportari se sineret; interim ædituum jurejurando obligasse contentus, ut pauperem ipsum esse meminisset; proinde illum nulla in re ceteris pauperibus anteferendum putaret. Hac industria ad xenodochium Vir Dei deportatus est: ubi ab ædituo summa cum charitate frequentissime visitabatur.

[26] Postremi hi dies fuere beati Viri: quibus Dominus, [Mors; sepultura in cœmeterio peregrinorum:] qui voluntatem timentium se facit, constituit S. Risciæ piam, immaculatam, & humilem conversationem coronare, & in tuto ejusdem virtutem collocare. Instante itaque sancti Viri ex hoc fragili seculo migratione, accidit, ut ædituus, incertum qua causa impeditus, ad ægrum, ut solebat, minime veniret. Cum ergo adstantes xenodochii curatores Dei Servum extremum jam spiritum egisse conspexissent, cadaver, feretro impositum, ad cœmeterium peregrinorum deportati curarunt, terræque mandari. Supervenienti postea ædituo, atque de ægroti sui exitu solicite inquirenti; illum supremam jam efflasse animam; responderunt, & in cœmeterio conditum fuisse. Hæc audiens ædituus atque recogitans hominis sibi charissimi inopinatum obitum, atque indignam tali Viro sepulturam, incredibili dolore percitus, lacrymis, singultibus, & lamentis domum complevit.

[27] Inde episcopum Rabulam Magnum b confestim adiens, [ut inde in de centiorem locum transferri possit. rogatur ep. Edes senus;] ejus pedibus accidit; & vehementi affectu concitatus clamabat: Miserere mei, Domine, & exaudi preces meas, tristemque, precor, solare. Continuo antistes, divino lumine afflatus, quasi rem ipsam præsentisceret, hominem benigne affari, & mœstum relevare orsus; Quæ tui doloris causa? Effare fili, aiebat; quæve calamitas, & infortunium has tibi ciunt lacrymas? His verbis tantisper erectus ædituus antistiti servi Dei Risciæ acta narrare perrexit: postremo rogavit, ut immaculatum, & venerabile beati Viri corpus e cœmeterio in decentiorem locum transferre juberet. Exarsit enimvero divino igne episcopus, cum talia narrantem ædituum audisset, adeo ut, erumpentibus ex intimo animi sensu lacrymis, largissime fleverit. Nec mora, sancti Viri tumulum ipsemet adire, & factum explorare constituit. Neque dum ad locum venerat, cum ex funeris cura sandapilas regredientes offendit. Rogati, ubinam pauperis modo defuncti corpus deposuissent; responderunt, illud in cœmeterio peregrinorum se condidisse: ibidemque certo inventum iri.

[28] [qui ad ejus, in quo primum conditus fuerat, sepulcrum digressus, corpus non invenit:] Quibus episcopus; Vos vero, ait, nunc ad sepulcrum istius peregrini nos ducite. Ubi ad locum pervenere, præcepit antistes quibusdam ex comitatu, ut effosso tumulo beati Viri cadaver extraherent, quod cum illi fecissent, præter pannos c, quibus Servi Dei corpus involutum fuerat, eosque seorsim positos, nihil apparuit. Quare episcopus, & quotquot aderant, vehementer rei novitate obstupefacti, tandem, ubi ex ea velut mentis alienatione rediit; Oremus, exclamat antistes, & a Deo imploremus opem. Flebat autem episcopus Rabulas, & aiebat: Absit, Domine, ut cujusvis negotii cura distractus hospitalitatem imposterum negligam erga peregrinos & electos tuos: non enim ignorabat, complures S. Risciæ similes viros humilitatem adamasse, atque ut homines lateant magnopere optasse. Et sane ejusmodi casu cautior effectus beatus antistes, cœpit præcipua charitate & ingenti cura hospites & egentes complecti, eorumque inopiæ sublevandæ causa nihil prætermittere. Quod itidem erga monasteria & ecclesias mirifice præstare perrexit, tum erga viduas & orphanos, aliosque inopes & destitutos.

[29] [mirifice exinde in hospites & pauperes beneficus.] Neque vero ea episcopi cura intra ecclesiæ Edessenæ fines continebatur; sed ad finitima quoque loca sese explicabat. Atque sic incepit, & incepta perfecit pater Rabulas, episcopus venerabilis, & in omni virtutum genere præstantissimus. Oratio ejus, & benedictiones ejus nos vosque universos complectantur. Amen d.

ANNOTATA.

a Græce dicitur παραμονάριος, id est, ædituus seu custos ecclesiæ. Itaque non est nomen proprium, sed appellativum; de quo in Comm. prævio. Sic erravit Grimlaicus in voce magistrianus, sive, ut ipse scribit, magistratus, sicut dicetur die 19 hujus in annot. ad cap. 3 Vitæ S. Arsenii.

b Plura de eo Commentarius.

c Notat hic noster Benedettus, hæc videri ab interprete Arabe Actis Syriacis adjecta, ad tuendam nimirum suam de S. Alexii resurrectione hypothesin; quam suo loco castigavimus.

d Sequebatur hic clausula, prælo non digna, sicut colligitur ex Commentario ad hæc Acta.

DE S. ENNODIO EPISC. ET CONF.
TICINI SEU PAPIÆ IN ITALIA.

Anno DXXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ennodius episcopus confessor, Ticini seu Papiæ in Insubria (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti nomen, genus, patria & gesta ante episcopatum.

Veteris Ticini seu hodiernæ Papiæ encomia in Actis hisce nostris pridem & sæpius memorata sunt; decus ejus non infimum fuit S Ennodius episcopus, illustri genere, eruditione & præclaris gestis inter seculi sexti celebriores præsules merito numerandus: [Illustria gesta non a popularibus scripto ribus,] cujus vitæ seriem cum nullus scriptor hactenus ordine prosecutus sit, hic, more nostro, brevi sylloge ea colligere compellimur quæ de ipso a variis, sed variis maxime diversisque modis tradita sunt; ab iis minime accurate, quibus inclyti sui antistitis gesta notiora esse oportebat. Raro plane casu accidisse videtur, ut e nostris duo viri doctissimi Andreas Schottus in Belgio, Jacobus Sirmondus in Gallia eodem prope tempore S. Ennodii scripta recensuerint ediderintque, ille Tornaci anno 1610, hic Parisiis 1611, præfixo ab utroque brevi Vitæ compendio, quod ad cetera examinanda nobis hic opportune prælucebit. Præcesserant Jacobus Gualla, mortuus anno 1505, cujus historia, Sanctuarium Papiæ dicta, ibidem primum prodiit 1587. Bernardus Saccus libris decem de Italicarum rerum varietate & elegantia, eodem ipso anno Ticini vulgatis, & historia Antonii Mariæ Speltæ 1597 excusa; quos scriptores innominatos hic præterire religio fuit, tametsi eorum opera refutanda magis quam probanda fuerint, ut patebit hanc nostram dissertationem cum ipsorum elogiis conferenti.

[2] En tibi specimen, ex quo de Jacobi Guallæ exacta eruditione conjicias, [qui multa perperam commenti sunt,] dum Sanctum perperam Ænodium appellavit, decimum, scilicet, Ticinensem episcopum, qui anno salutis supra ducentos octuagesimo doctor & orator insignis habitus sit, totis ferme ducentis annis antequam nasceretur. Non magis feliciter Sancti nomen expressit Bernardus Saccus per Ænnodium Juvenalem, quo miram sane sed gentilem Italicam observationem adducit, quæ exteros omnes non nisi ad risum provocare nata sit, dum pag. 154, dubites an satis serio, sic ait: Familia autem Juvenalis ipsa fuit, a qua fuit ædificatus pagus non longe a Carthusio monasterio Papiensi celeberrimo, Juventianus appellatus. Quæ quidem nobilis familia centum ferme abhinc annis desiit esse in humanis, Juventiano pago, vulgo Giovenzano, in diversos distracto. Audi sequentia: An autem Juvenalis familia, a Latio, Sabinisque & finitimis oriunda, conjuncta nostris Ticinensibus agnatione fuerit, divinare potius quam scire possem: agnovi enim Romæ Latinum Juvenalem virum præstantem. Quam multa ex falso supposito inania consectaria, quæ nec nobilitatem S. Ennodii neque sanctitatem magnopere commendent: longe humilius ipse de se loquitur, quamquam aliunde satis constet, illustrem imprimis fuisse ejus familiam, quod mox clarius edisseremus.

[3] [etiam in assignando Sancti nomine;] Ad nomen ut redeatur, sic de eo paulo melius pronuntiavit laudatus Schottus in Sancti Vitæ compendio a se concinnato. Ennodium, inquit, legitime nomino, ex fide codicum atque scriptorum veterum, non Euodium, ut Bapt. Platina & Lazius, neque Ænnodium Juvenalem. Quod de Euodio hic notat Schottus, ex Martyrologiis infra clarius patebit; neque Innodius ob styli duritiem appellandus est, ut voluit Barthus lib. 33, cap. 17 ex Arnulfo Lexoviensi, de quo videnda Sirmondi ad V. C. Nicolaum Fabrum epistola, ubi depravatum prius inquinatumque S. Ennodii opus describens, Arnulfum Lexoviensem excusat, quod mendosum, mutilum ac modis omnibus vitiatum exemplar nactus, satis causæ habuerit, cur illum propter obscuritatem diceret, Innodium sibi verius, quam Ennodium videri: nimirum quod molli ac leni melioris ævi scriptorum facundiæ assuetus, scabrum hoc, ut aiunt & salebrosum dicendi genus, quod postremis Latinæ linguæ seculis emersit, penitus exhorruerit. Ut missa cetera faciamus, satis sit dicere, rectissime nominibus suis insignitum videri Sanctum, dum a Sirmondo vocatur Magnus Felix Ennodius; quod sane mirum est Schotto non innotuisse.

[4] [sed ex ejus scriptis, a Schotto & Sirmondo editis, repetenda.] Ad genus & patriam spectant quæ non minus accurate subjungit Sirmondus; Gallum se prosapia Gallisque parentibus procreatum, non semel testatus est. An vero in Gallia, hoc est Arelate, unde illi origo, & quam dulcem sedem vocat; an, quod potius reor, in Liguria Mediolani natus sit, incertum reliquit: certe Ticinensem se, aut origine, aut nascendi casu fuisse, nusquam vel eminus indicasse novimus. Pergit Sirmondus: Et quamquam loco humilem se ipse dicere soleat, liquet tamen, illum præcipuas ævi sui familias, vel sanguinis nexu vel affinitate complexum esse: cum inter propinquos affinesque suos numeret Faustum, Boëtium, Avienum exconsules, Cæsarium Arelatensem, & Aurelianum episcopos; Senarium, Florianum, Olybrium, Eugenetem, & alios genere atque honoribus clarissimos. Hæc de genere satis: patriam haud obscure innuit Sanctus ipse epistola 2 ad Florum, in Sirmondi editione, quam sequimur, pag. 4 his verbis: Tecum decertet de mediis curiæ finibus eductus, circa Gallum prosapia conticesce; quod jocose iterum indicat pag. 621, ut prorsus non capiam, qui tam diserte Schottus pronuntiare potuerit, patriam parentemque Ennodium minime prodidisse: idcirco fortasse quod hunc infans admodum amiserit, ac ne viderit quidem. Hoc facile admiserim; cetera ita concilianda censeo, ut Gallus origine fuerit, in Italia natus educatusque, verosimiliter ex Itala matre Camilla, de qua Schotti epitome: paulo graviores sunt difficultates quæ Sancti ætatem circumstant.

[5] Et eam quidem partem hic explicandam susciperem, nisi melius tota series ad sequentem paragraphum reduceretur, [Figitur ejus nativitas an. 473.] cujus fundamentum obiter jaciendum est. Prævie igitur observo, unicum characterem, ex quo ferme reliqua pendeant, a sancto ipso Ennodio nobis assignatum in Eucharistico de vita sua apud Sirmondum pag. 434, his verbis: Tempore quo Italiam optatissimus Theodorici regis resuscitavit ingressus, cum omnia ab inimicis ejus inexplicabili clade vastarentur, & quod superesset gladiis, fames necaret: cum excelsa montium, castrorumque arces penuria perrumperet; & in culminibus locatos, armis sævior egestas obsideret: ego annorum ferme sedecim, amitæ, quæ me aluerat, ea tempestate solatio privatus sum. Remansi solus inops re, & consilio destitutus, cui sola remedium tribuere possit adversitas. Porro Theodorici ingressum in Italiam cum Baronio collocant historici passim anno 489, ut ad natalem Sancti retrocedendo, innectendus is sit anno 473: cum autem annis dumtaxat undequinquaginta vixerit, felicem ejus exitum, non anno 516, ut passim Itali ex male lecto epitaphio exerrant, sed ad 521 reducendum esse, proxime ostendemus; hic primum ex dicto Eucharistico aliisque locis colligenda sunt, quæ ad vitam ante episcopatum exactam pertinere videbuntur.

[6] Scribit ipse lib. 5, cap. 14, pag. 148, sese a Servilione artibus liberalibus institutum fuisse, quibus nimium intendisse, [Juvenilia studia sua enarrat,] juvat ex confessione ejus intelligere pag. 429: Nam elevatus, inquit, insanis successibus, poëtarum me gregi, ignarus venerandæ professionis, indideram. Delectabant carmina quadratis fabricata porticulis, & ordinata pedum varietate solidata. Angelorum choris me fluxum aut tenerum poëma miscebat: & si evenisset, ut essem clarorum versuum servata lege formator, sub pedibus meis subjectum quidquid cæli tegitur axe cernebam. Ineptum diu volutavit vita mortalis, & certa miseriarum cæcitas de falsa dicendi felicitate perextulit… Sic dum me concinnationis superfluæ in rhetoricis & poëticis campis lepos agitaret, a vera sapientia, mentitam secutus, abscesseram, nihil aliud cupiens, nifi auris vanæ laudationes aucupari. Erat orandi fastidium, dum perorandi tenebar cupiditate mercari. Audi emendationis propositum pag. 433. Promisi etiam, si clarioris studii me per gratiam suam donaret affectum *, de manu linguæ meæ confessio ista procederet, de muneribus ipsius ingenioli mei eidem adipem litarem, ut numquam styli cura de secularium rerum ventosa executione lassaretur. Id vovisse S. Ennodium dum gravi morbo correptus, S. Victoris patrocinio periculum evasit, satis certum est; at quo circiter anno id acciderit, nemo hactenus exploravit.

[7] Suscepto clericatu litteris, saltem profanis, nuntium omnino remisisse equidem existimo, [quæ postea factus clericus correxit,] atque ad id tempus revocandum reor quod scribit lib. 9, ep. 1, Ipsa studiorum liberalium nomina jam detestor; de quibus audire hic lubet Sirmondi, in Sancti operibus versatissimi, judicium. Hoc in gradu (diaconatus) magnam vitæ partem duxit; ac licet rhetorum poëtarumque studia, quibus a prima ætate deditus fuerat, & jam inde cum clero nomen dedit, negligere cœpisset, ac postea etiam in letali morbo, ex quo B. Victoris ope recreatus est, destinato animi proposito refugere; ea tamen ingenii fama floruit & doctrinæ, ut non solum in pretio essent, quæ sua sponte scriberet, sed amicorum quoque, quos impensissime coluit, rogatu, in dictandis aliorum nomine orationibus, epistolis, epitaphiis, ac diversarum rerum epigrammatis, assiduam operam dare cogeretur. Quo in genere multa ad gloriam Ennodio illustria fuerunt, sed nihil illustrius apologetico & panegyrico, quorum altero Theodoricum publice laudavit, altero Symmachi Papæ, synodique Romanæ causam tanta cum approbatione defendit, ut a synodo universa honorificentissimo elogio decretoque ornatus sit. Episcopum fuisse credimus, dum Vitas SS. Epiphanii episcopi & Antonii Lirinensis monachi accurate descripsit.

[8] [dimissa uxore, ordinatus diaconus.] Quid præterea ante initum matrimonium, quid ejus tempore gesserit, nec sigillatim commemoravit ipse, nec aliunde eruere promptum est. Filium sustulisse, quodam loco significare videtur, inquit Sirmondus; ast id certum esse, nusquam asseruit: erunt qui id indicatum velint tertio epitaphii ejus, infra referendi, versiculo, clarus prole quidem: at num mascula fuerit ista proles, necdum inde colligitur. Clero Ticinensi adscriptum, postquam illa, quæ cum eo matrimonii habuit parilitatem, religiosæ cum eodem habitudinis decora partita est, & mox diaconatu a S. Epiphanio insignitum, satis constat; verum ad clerum Romanum transiisse anno ætatis suæ 24, nescio unde eduxerit nuperus Legendista Gallicus, cum ejus rei nullus, quod sciam, hactenus meminerit. Oculis laborasse, morbisque aliis oppressum, opitulante sospitatore suo, vim omnem feliciter superasse, testatur ipse loco non uno; sed hæc & id genus alia nemo est qui certis temporibus queat innectere. Ingenua ejus confessio nonnulla docuit in laudato Eucharistico, quæ omnibus obvia sunt, ut proinde satis sit, specimen alterum delibare ex pag. 435, ubi post enarrata Dei opt. max. in se collata beneficia, idque præsertim quo, per opulentum matrimonium, ex ærumnis supra memoratis feliciter emerserat, ingratitudinem suam, novaque & majora divinæ misericordiæ argumenta expendit, quæ hic propriis ejus verbis exponenda censuimus. Ita loquitur:

[9] [Altera Sancti ingenua confessio,] Tunc primum ex mendico in regem mutatus, afflictorum orditus sum mala deridere, & quasi debita mihi fuisset prosperitas, sic illorum negligere auctorem. Non tamen perduellis animus, & duræ cervicis continuo a te tumor elisus est. Produxisti ultionis tempora, ne forte compungerer, & hoc tantum, quis esset præstitor, sanatus sentirem. Sed quia homo non corrigit ex injusto, nec facile ad candidum post maculas sedetur *, steti in sententia mea illa, qua caderem, vici patientiam tuam continuatione peccati. Et quia, cum sis clementissimus, non semper justitiam reponis, nudatus præsidio tuo, vocem illam, quæ directa est ad aures primi parentis, accepi, Adam ubi es? In confusione mea, quantos amiserim clementiæ tuæ thesauros, & qua nudatus sim dote, numeravi: rerum a te collatarum æstimatio tunc concessa est, cum mihi periret. Redii ad me atque ad ærumnas meas, & propter gaudia producta lacrymavi. Statim quidem alio itinere sed non impare subvenisti: ordinasti ut per officium levitarum coactus sanarer, & impacti honoris sarcina quod premebat a me pondus amoverit. Sed postquam venerandæ me pressura dignitatis absolvit, habui de titulo genium, non de actionis nitore conscientiam.

[10] Scabrosiora hic nonnulla & explicata occurrere quæ paucioribus verbis clarius exponerentur, [ceteraque ante episcopatum gesta.] haudquaquam diffitemur, at vividum & elegans sancti Viri ingenium, melioribus flammis incensum ejus animum, sanctiorisque vitæ propositum, ipsiusmet stylo adumbrare maluimus, quam in ejus oratione quidquam immutare. Hæc quo circiter tempore acciderint, patebit utcumque ex paragrapho sequenti: quæ autem omnimodam conversionem subsecuta sint usque ad annum 503, quo verosimillime Symmachi Papæ adversus Laurentianos accusatores causam tuendam suscepit, necdum satis liquet: exstat pro synodo apologeticus inter ejus opera a pag. 317, totam vero rei gestæ historiam; quæ ad nostram hanc disquisitionem non attinet, deduxit Baronius ad dictum annum 503, a num. 2 usque ad 12. Ad idem ferme tempus aut paulo posterius spectat ejusdem sancti Ennodii apologeticus alter Theodorico dictus, qui habetur a pag. 291, non immerito ab Eminentissimo Annalista ibidem laudatus. Nec multo post datam existimo epistolam consolatoriam, cum SS. Nazarii & Romani reliquiis ad exsules Africanos episcopos, videndam etiam in Annalibus ad annum 504, num. 42. Quæ quidem omnia ante episcopatum gesta, indubitatum videtur, quemadmodum & litteras plerasque omnes scriptas, Sirmondus recte existimat.

[Annotata]

* affectu

* An non reditur?

§ II. Ætas, episcopatus & legationes.

Recte observavit Pagius ad annum 515, primam mentionem S. Ennodii episcopi fieri occasione legationis ejus orientalis ad Imperatorem Anastasium: [Refelluntur variorum errores,] ipse porro successit S. Maximo Ticinensi episcopo, subscripto synodo Romanæ, quæ aliis Absolutionis, aliis Palmaris dicitur, anno 501 congregatæ, quo ferme tempore Sanctus, tum adhuc diaconus, insignem illam apologiam composuit, de qua jam meminimus. Falluntur Schottus, Labbeus & alii, præsertim scriptores Ticinenses, qui S. Epiphanio successisse volunt anno 490. Etsi enim daremus, quod tamen falsum est, eo anno obiisse S. Epiphanium, simile vero nequaquam reddi potest, adolescentem natum primum anno 473, adeoque tunc annum dumtaxat ætatis decimum septimum ingressum, ad dignitatem episcopalem fuisse evectum. Longe melius obitum S. Epiphanii ex aliis retulit noster Bollandus in Actis XXI Januarii ad annum 496, quo etiamsi minus absurdum esset, successorem ei dare S. Ennodium, vel ea tamen suppositio aperte refellitur ex jam allegata Romana synodo, cui cum interfuerit subscripseritque Maximus, ut Ticinensis episcopus, satis certo evincitur, non S. Epiphanio sed S. Maximo primum succedere potuisse S. Ennodium.

[12] Quo ordine, quo tempore, quo determinate anno id contigerit, [circa initium, durationem & finem episcopatus.] nullo modo examinarunt scriptores Papienses Gualla, Saccus & Spelta, apud quos turbata multa, ut pridem & sæpius Majores nostri in hoc opere conquesti sunt: mihi hic non lubet singula refellere. Magis placent Ughellus & post ipsum de Gasparis, qui Ennodium statuunt episcopum ordine XXIV atque anno 511 suffectum S. Maximo II, cujus breviæ elogia ex ipso S. Ennodio descripsit Bollandus ad VIII Januarii, obitum ejus consignans anno 510. Utra opinio præferenda sit, non facile dixeris; nobis satis est, demonstrasse, nec S. Epiphanio successisse Ennodium, nec anno 490 dignitatem episcopalem consequi potuisse, ex quo initii episcopatus errore supposito, alium passim obtrudunt, quod totis viginti sex annis sedem Papiensem tenuerit, obieritque anno 516, quæ tertia hallucinatio est, ceteris haud inferior: nimirum eo adducunt scriptores isti Papienses Sancti ipsius epitaphium, ex quo ipso manifestissimi erroris convincuntur, dum consulatum Valerii V. C. inepte connectunt cum anno 516, eo usque progressi ut annum istum epitaphio subscribere non dubitarint, de qua re iterum inferius; nunc Sancti ætatem, ut nuperrime polliciti sumus, aliquousque ordinemus.

[13] [Breve fuisse oportet conjugium,] Natum ipsum jam ostendimus anno 473, ex qua epocha calculi reliqui disponendi sunt. Quo anno uxorem duxerit, incertum hactenus, atque adeo ex probabilioribus conjecturis colligendum. Demus, a morte bonæ amitæ angustiis pressum, feliciorem sortem, quanto potuit citius prehendisse, non est verosimile, poposcisse in matrimonium cujusdam nobilissimæ … parvulam filiolam ante annum ætatis octavum decimum, ac proinde non ante annum 491 aut 492; in qua etiam hypothesi non longi temporis conjugium fuisse, necesse est. Etenim diaconatus ordine initiatum supponimus a S. Epiphanio; quin & ipsi jam tum constanter adhæsisse videtur, dum jussu regis Gothorum Theodorici legatione Burgundica ad Gundebadum pro captivorum Italorum redemptione fungeretur, unde consequi oportet, non nisi pausiccimos annos in matrimonio transegisse. Clero autem aggregatum & sacro charactere insignitum ab ipso sancto Epiphanio, haud obscure insinuat ipse in ultima Epiphanianæ Vitæ clausula, dum Sanctum, a se laudatum, ita invocat: Tu mihi anima apud Redemptorem nostrum præpotens tribue, ut cura vacuus, & pectore liber, munda tibi, sicut debentur præconia mundus exsolvam. De cetero habentem in te post Dominum fiduciam non relinquas, & quem religionis titulo insignisti, religiosorum in divinam repromissionem redde participem.

[14] [cum a S. Epiphanio circa an. 494 videatur ordinatus.] Per vitam religiosam indicari istic susceptum sacrum Ordinem, seu saltem clericatum, clarius patet ex citato Eucharistico, ubi pag. 436 editionis, quam sequimur, conversionem suam explicans, sic loquitur: Hoc amplius suffragator meus (S. Victor) emeruit, quam poposci, ut illa quæ mecum matrimonii habuit parilitatem, religiosæ mecum habitudinis decora partiretur, & fieret præclari dux femina tituli; nimirum, religiosum habitum induit conjux eodem tempore, quo sacratioribus vinculis sese ipse adstrinxit. Porro S. Epiphanii obitum anno 496 innectendum, pridem censuit Bollandus ad XXI Januarii, eumque secutus Pagius aliique, nisi malis ad Januarium usque sequentis anni 497 producere. Si igitur a S. Epiphanio sacræ militiæ adscriptus est S. Ennodius, differri id non potest ultra annum 496. Quid quod magis etiam maturandum sit, si vere Episcopo suo comes fuit in legatione Burgundica, id quod ex pag. 407 nonnulli educunt, ubi scribit; Nam testis hujus rei ego sum, per cujus manus pictacia ad clausuras jussio sacerdotis elicuit; cum enim triumphus iste caritatis S. Epiphanii certo incidat in annum 494, manifestius demonstrabitur, non toto triennio, prensætis tam avide fluxis illis & perituris bonis S. Ennodium frui potuisse. Jam ad episcopatum regredimur.

[15] Fuerit igitur S. Ennodius ob præclara sua in Apostolicam Sedem merita, [Ad episcopatum evectus circa an. 510] a Symmacho PP., quem in epistolis suis sæpe laudat, ad cathedram Ticinensem evectus, defuncto S. Maximo subrogatus anno, ut jam notavimus, 510 vel 511, a quo tempore rebus ecclesiæ suæ ordinandis intentus, commisso gregi instituendo totum se sedulo applicaverit, donec Symmacho, non diu post, nempe anno 514 ad Superos evocato, novam operam Hormisdæ Pontifici, alterius successori, quem adhuc in minoribus constitutum, lib. 5, ep. 13 amice compellat, præstare coactus fuerit, ob eximiam sanctitatis & doctrinæ famam electus ad difficillimam legationem obeundam, qua vafrum & subdolum imperatorem Anastasium ad Ecclesiæ gremium unitatemque compelleret, de qua re fuse & erudite Baronius, ad dictum superius, qua legatio suscepta est, annum 515 a num. 14, paulo infra disertius observans, sic circumspecte & caute cum veteratore agendum fuisse, ne majestas Apostolicæ Sedis ab ipso eluderetur, dum non ad fidem Catholicam stabiliendam, sed ad regnum conservandum, Vitalianumque avertendum, ejus abuti videretur auctoritate. Fuerunt autem, subdit, ad arduum opus delecti legati quatuor præstantissimi viri, inter quos primum locum tenuit Ennodius, ex diacono jam episcopus Ticinensis &c.

[16] Habes istic Hormisdæ Papæ ad Anastasium epistolam cum provida commonitione ad legatos proficiscentes data; [legationes ad Anastasium obit 515 & 517:] habes conditiones, quibus admittendus sit Princeps versipellis ad communionem Ecclesiæ Catholicæ, modo respiscat; habes præscripta ab Hormisda Orientalibus capitula; verbo rem totam, uti solertissime a Papa dispositam, sic diligentissime & accuratissime a Baronio in Annalibus deductam, cujus legationis haud satis felicem exitum, variasque Anastasii artes prosequitur, ab initio sequentis anni 516, regressum legatorum in Urbem, novaque Anastasii consilia & machinationes commemorans. Non destitit tamen ab incepto Hormisdas, sed, repetita legatione, versutissimum hominem hæreticum ad saniora consilia reducere modis omnibus tentans, eamdem rursus provinciam S. Ennodio committendam censuit, ut iterum habes apud eumdem Baronium ad annum, quo altera ista legatio suscepta est, 517, ubi de Sancto legato suo ita ad Anastasium scribit Pontifex num. 10: Ad hæc nostris lacrymis, nostris precibus alleganda, Ennodium atque Peregrinum fratres & coëpiscopos nostros vice nostra, pro exhibenda etiam honorifica salutatione direximus. Ideo maxime designato viro, fasce secundæ legationis imposito, ut qui nobis spei bonæ detulit initium, nunc, adjutore Deo, plenum reportet effectum. Acquiescite, precamur, fidelibus monitis, cujus vos delectatum dudum legimus institutis. Data III Nonas Aprilis, Agapito V C. Consule.

[17] Reliqua totius hujus secundæ legationis gesta non minus exacte complexus est Eminentissimus Annalista, jam dicto anno 517 usque ad num. 50. [quæ in secunda passus fuerit, describuntur.] Porro expeditionis catastrophen ex Anastasio Bibliothecario subjicit, quam nos hic ex fonte describimus, non ad annum 515, ut male Petrus Diaconus, ambas legationes confundens, sed ad hunc 517 referendam, sic habet Bibliothecarius: Direxit quoque Ennodium episcopum Ticinensem & Fortunatum episcopum Catenensem, & Venantium presbyterum urbis Romæ, & Vitalem diaconum Sedis Apostolicæ, & Hilarum notarium Sedis suprascriptæ: euntesque ad Anastasium Augustum nihil egerunt. Idem secundo misit Ennodium ipsum & Peregrinum episcopum Mezenensem portantes epistolas confortatorias fidei, & contestationes secretas numero XIX, & textum libelli, in quo libello noluit consentire Augustus Anastasius, quia & ipse in hæresim Eutychianam communicaverat. Voluit itaque eosdem legatos per remunerationem corrumpere. Legati vero Sedis Apostolicæ, contempto Anastasio Augusto, nullatenus consenserunt accipere pecunias, nisi satisfactionem Sedis Apostolicæ operaretur. Tunc Imperator repletus furia ejecit eos per posterulam, & imposuit eos in navim periculosam, cum militibus & magistrianis & præfectianis, nomine Heliodorum & Demetrium; qui hoc dedit eis in mandatis Imperator Anastasius, ut nullam civitatem ingrederentur. Legati vero Sedis Apostolicæ secretius suprascriptas epistolas fidei XIX, per manus monachorum orthodoxorum, exposuerunt per omnes civitates, & pericula omnia eluctati, elusis omnibus tyranni machinationibus, feliciter ad propria redierunt.

§ III. Obitus, cultus, scripta & elogia.

[Non diu legationi superstes moritur an. 521,] Reducem ex altera ista legatione, post tot labores & ærumnas, S. Ennodium recreavit secuta paulo post utriusque Ecclesiæ Orientalis & Occidentalis concordia, sublato cælesti fulmine veteratore Anastasio, cujus successor Justinus, vir egregie Catholicus, Hormisdæ Papæ omnia concessit quæ ad fidei integritatem pacemque stabiliendam jam toties frustra impetrare conatus fuerat. Ceterum non diu hisce superstitem fuisse Sanctum, probat dictum superius epitaphium ipsi positum, quod a se in ipso loco lectum & descriptum testatur Sirmondus, ex qua tabula mirum est scriptores Ticinenses, supra a me laudatos, aliosque educere potuisse, quod S. Ennodius obierit anno 516, dum apertissimus character appositus, Valerio V. C. Cos. non alium annum designare potuit quam 521, a Sirmondo optime restitutum: post quem tamen Ferrarius, populares suos secutus, litteris majusculis hæc verba exprimere non dubitavit: Depositus sub D. XVI kal. Augustas, Valerio V. Cons. anno DXVI A PARTU VIRGINEO. Hos igitur missos facimus, æque ac eos omnes, qui ex præfixo perperam S. Ennodii in episcopatu principio anno 490, ei consequenter regiminis annos omnino XXVI adscribere veriti non sunt, cum solis decem vel undecim, ex statuto a nobis calculo, isti ecclesiæ præesse potuerit, nempe a 510, ad jam dictum 521, quem ita demonstrat epitaphium ipsum quod hic ex Sirmondo subjicio:

[19]

Ennodius vates lucis rediturus in ortum, [ut ex ipso epitaphio, male antea intellecto, evincitur,]
      Hoc posuit tumulo corporis exuvias.
Clarus prole quidem, generosior ipse propinquis,
      Quos functos laudis jussit habere diem.
Reddidit hos cælo vivacibus ille figuris,
      Cum fecit famæ vivere conloquiis.
Quid mirum si morte caret post fata superstes,
      Qui consanguineos restituit superis?
Quantis iste foret mundi celebratus in oris,
      Nec silet occidui cardinis oceanus.
Schismate conjunxit dudum discordia legi,
      Atque fidem Petri reddidit ecclesiis.
Pollens eloquio, doctrinæ nobilis arte,
      Restituit Christo innumeros populos.
Largus vel sapiens, dispensatorque benignus,
      Divitias credens quas dedit esse suas.
Templa Deo faciens, hymnis decoravit & auro,
      Et paries functi dogmata nunc loquitur.
Depositus sub D. XVI Kal. Augustas,
            Valerio V. C. Consule.

[20] Ex disputatis hactenus liquido plane solvuntur dubia omnia a Ferrario in longiori solito annotatione proposita, [contra scriptorum Papiensium confusiones.] quæ hic paulo brevius perstrinxisse suffecerit. Primum est, quo Pontifice & quo Imperatore Ennodius ad episcopatum assumptus fuerit. Quidam, inquit, illum Hormisda Papa creatum episcopum volunt, alii multo ante, Zenone imperante. Utrumque falsum esse, jam manifeste ostendimus. Non multum absimile est dubium alterum circa diuturnitatem episcopatus S. Ennodii, quod etiam pari evidentia dissolutum est. Rursus (verba sunt ipsius Ferrarii) major excitatur difficultas inter scriptores Vitæ S. Ennodii, nempe recentiores omnes Ticinenses, & Baronium in Annalibus, quoad annum quo obiit. Ast & eam difficultatem duobus proximis numeris explanatissimam dedimus. Demum, inquit, Baronius sensit Ennodium Maximo episcopo suffectum fuisse, quod & Ennodius in Vita S. Epiphanii habet. Gualla vero, Breventanus, & Spelta, non Maximo, sed Epiphanio immediate successisse. Verum & istorum errores abunde deteximus, ut recte subjungat Ferrarius: In quibus omnibus Baronio deferendum censeo, antiquis & certis Ecclesiæ monumentis uso; ad quæ Papienses etiam accedere necesse est.

[21] De vero S. Ennodii in Ecclesia cultu testes appellat Baronius in notis ad Martyrologium Romanum tabulas Ticinenses, [Sanctorum honoribus pridem donatus est,] quibus haud dubie antiquiora sunt Joannis VIII seculo nono, & B. Gregorii VII seculo XI testimonia, quorum ille ad Bercarium abbatem scribens Ennodium diserte beatum appellat, his apud Sirmondum verbis: Absit a piis mentibus quid de Romani culminis Pontifice sinistrum sentire, cum BEATO Ennodio confessore, Ticinensis urbis antistite scribente doceamur, quia Deus omnipotens aut claros ad tanta fastigia erigit, aut certe quos erigit, illustrat. Gregorius vero Sancti titulum tribuit: Quod Romanus Pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur Sanctus, testante SANCTO Ennodio Papiensi episcopo, & multis sanctis Patribus faventibus, sicut in decretis beati Papæ Symmachi continetur. Sic paucis Vitæ S. Ennodii epitomen concludit laudatus Sirmondus: Reversus ad ecclesiam suam, paucis post annis superstes, ævo adhuc integer, annorumque non amplius XLVIII excessit e vita, ea sanctitatis opinione, ut inter sanctos Christi confessores anniversariis honoribus colatur XVI Kalend. Augusti, quo die receptus est in cælum anno Domini DXXI; diem enim & consulem notat epitaphium &c.

[22] [tametsi in recentioribus solum Martyrologiis signetur.] In antiquis generalioribus Martyrologiis nulla de S. Ennodio reperitur memoria, quod multis illustribus Sanctis non semel evenisse, in hoc opere observatum est. Inter auctaria Usuardina signatum ipsum ostendimus a Greveno, satis obscure; Euodii episcopi & confessoris, quo modo etiam a Canisio notatus est; melius a Molano Enodii, & in posterioribus editionibus paulo distinctius; Ticini S. Enodii episcopi & confessoris: quibus recentiores adjunge, saltem Galesinium (nam a Maurolyco & Felicio præteritus est) nomen etiam male efformantem. Sic habet: Papiæ, sancti Euodii episcopi, qui doctrinæ præstantia, & divino ingenio vir, ab Hormisda Pontifice Constantinopolim legatus mittitur: de populi autem Papiensis salute solicitus, divites in officio pietatis continuit; pauperes & consilio, & consolando, & re adjuvit; aberrantes in viam revocavit, omnes denique ad sancte agendi studium accendit, virtutum suarum admirabilium exemplis, quibus clarus evolavit in cælum. Omnium instar sit auctoritas Martyrologii Romani sic ipsum hoc die annuntiantis: Papiæ, S. Ennodii, episcopi & confessoris. Ex quibus omnibus satis patet, Ennodii sanctitatem ab Ecclesia pridem agnitam & honoratam fuisse.

[23] [Inter præclara Sancti scripta;] De Sancti scriptis quid sentiendum sit, satis docuit Sirmondus in præfixa editioni suæ ad V. C. Nicolaum Fabrum epistola, ad quam lectores remittere præstat quam ad nuperum bibliographum Gallum, non paucis suis stigmatibus notissimum, cujus audax crisis eo temeritatis usque prorupit ut orthodoxam S. Ennodii de gratia & libero arbitrio sententiam ad Faustum & Massilienses ablegare non erubuerit. Hanc saltem periocham a Sancto desumere licuit ex lib. 2, epist. 19 ad Constantium; unde doceantur hodierni novatores quid de eorum dogmatibus olim senserit sanctissimus juxta ac doctissimus Ticinensis episcopus. Audiatur ipse: Ergo, ut scriptione testamini, inventus est homo, qui servos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, asserens, de arbitrii libertate homini in una tantum parte, quæ deterior est, eligendi datam esse licentiam? O schismaticam propositionem, quæ juxta Apocalypsim scriptas habet in fronte blasphemias! Quæ est ista libertas, si valet, edisserat, ubi hoc datur solum velle, quod puniat: aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem asserit fuisse concessam. Quod si veritate subsisteret, locum divina judicia non haberent. Quid enim boni a nobis Deus noster recte quæreret, qui appetentiam ejus de voluntate subtraxerat?

[24] [locum meretur ejus sententia de gratia & libero arbitrio:] Sed juxta Apostolum, Numquid iniquus Deus? Absit. Inter homines a recti discordat affectu, qui a subjectis exigit, quod in potestate non tribuit. Hoc de Deo qua conscientia sentiatur, advertite. Ubi est illud Apostoli clamantis, & pro arbitrii libertate testantis, Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio? Quid est, nisi dicere, Novi dextrum iter eligere, sed nisi ingredientem juverit gratia superna, lassabor? Nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratiæ præstante, & ipse æquitatis hominibus callis aperitur. Dux enim bonorum & præcessor est gratia, quando cælitus multiplici ad requiem invitamur hortatu, quando dicitur; Venite filii audite me; Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum: Ubi ego sum, ibi erit & minister meus. Sed nisi talibus monitis & voluntas nostra, quæ libera est, & labor præstet obsequium, ad periculum & gehennam, non imperio aliquo, sed sponte devolvimur. Itaque aut præmium devotio, aut pœnam contemptus operatur: alioquin non erit justa retributio, quæ aut per supplicia refertur necessitate peccantibus, aut bonam mercedem offert operi, ad quod trahuntur inviti. Ergo debemus gratiæ quod vocamur; debemus gratiæ, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis vitalis infunditur: nostræ tamen electionis est, quod beneficia demonstrata sectamur: & quæ ibi sequuntur, quæque in fonte videri possunt; uti & alia Sancti scripta, ut Parænesis didascalica, Præceptum de episcoporum cellulanis, aliaque a pag. 437.

[25] Ad S. Ennodii elogia quod attinet, scriptorum Papiensium, [Ticinensium vero laudationibus,] superius relatorum, ac in multis passim hallucinantium, non satis digestæ laudes huc accersendæ non sunt, neque ea a nobis examinanda quæ ipsi de obtentis per eumdem Sanctum a Romana Sede singularibus privilegiis speciosius ostentant, de quibus ita paucis Gasparius: Romam reversus Ennodius, ab eodem Hormisda summa lætitia fuit exceptus, & mox gratitudinis ergo, & tantorum viri meritorum testificatione, pallii crucisque usu, & quamplurimis aliis archiepiscopalibus privilegiis cohonestatus, dimissus est. Qui lætus ad suam sedem revertens, amplissimis & perpetuis honoribus decoratam, episcopali munere studiosissime perfunctus est. Cetera videat curiosus lector fusissime apud Saccum deducta a pag. 231, sub titulo, de Papiensis ecclesiæ dignitate, nulli metropolitano suppositæ, quæ fori nostri non est hic pluribus discutere. Illustriora paulo & solidiora sunt, atque ad S. Ennodium propius spectant elogia, quæ jam supra attigimus, quæque ex Synodo V Romana & Nicolao PP. I suggessit Sirmondus, toti huic Commentario coronidem impositura.

[26] [longe præferendum est S. Symmachi PP. elogium] Sic loquitur laudata pridem synodus Symmachi Papæ. Libellus qui synodali auctoritate, contra eos, qui adversus quartam synonodum, quæ habita est Romæ palmaris, mutire præsumpserunt, ab Ennodio conscriptus est, coram omnibus deferatur, & in præsentia omnium legatur atque roboretur. Quo recitato, & ab omnibus consona voce roborato, sancta synodus dixit; Hæc futuris temporibus conserventur, atque ab omnibus teneantur, & in omnibus serventur. Hic libellus integerrime synodaliter ab omnibus teneatur, atque inter quartæ & quintæ synodorum decreta habeatur, quia synodali auctoritate conscriptus est, & roboratus. Ad quæ ter beatissimus Papa respondit; juxta vestrum omnium fiat voluntatem. Sic autem Michaëli Augusto scribit Nicolaus PP. I. Sicut magnus Christi confessor Ennodius Ticinensis episcopus, qui ab Hormisda Apostolicæ memoriæ Constantinopolim missus, innumeras miserias a Græcorum vesania, pro fide Christi, & statu Ecclesiæ non semel pertulit, ex Propheta de his omnibus meminit, Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum qui secat in ea? Plura aut præstantiora apud Miræum & alios bibliographos non reperimus, neque alia suppetunt, quæ his superaddantur.

DE S. THEODOSIO EPISCOPO
AUTISSIODORI IN GALLIA.

SEC. VI.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, ætate, gestis, sepultura & inventione.

Theodosius episcopus, Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quam illustris est, jam usque a primis Christi seculis, Autissiodorensis ecclesia, plurimis suis episcopis Sanctorum honores cultumque promeritis, tam frequens fuit patronorum ejus tutelarium in Actis hisce nostris memoria, eritque porro in operis decursu; [Inter alios Autissiodorenses illustres episcopos,] sic tamen ut paucorum Acta illustrata fuerint aut illustranda supersint, verseturque adeo potissima nostra disquisitio, non in gestis describendis aut discutiendis, sed in colligendis pauculis notitiis, quæ ad antiquam constantemque venerationem, tum vero ad eorum ætatem stabiliendam pertinent. Et de illa quidem tam aperta plerumque in ipsis veteribus Martyrologiis exstant testimonia, ut quod de S. Censurio, ad X Junii, pridem indicavit Henschenius, id ferme de ceteris tuto pronuntiare liceat; cum quemadmodum iste, sic multi alii in Hieronymianis exemplaribus reperiantur, ab antiquario quidem Gallo, sed vel in ipso vetustissimo Antverpiensi seu Epternacensi adjecta, ut seculo nono antiquiora ferme esse oporteat id genus additamenta. At vero ætatem definire, non ita pervium est, uti etiam ante me jam dicto loco observavit laudatus Henschenius. Utramque partem, pro subjecta materia, breviter expediemus.

[2] [locum habet in Martyrologio Hieronymiano,] Ut a memoratis jam Hieronymianis exordiar; apographa Lucensia Florentinii, Corbeiensia & Reg. Sueciæ, seu S. Columbæ Senonensis, diserte habent: Antisiodoro, depositio beati Theodosii episcopi, qualem annuntiationem ex simili aliquo codice certissime descripsit Notkerus. In Epternacensi est, Antisiodoro, Theodori episcopi; pejus in minori Augustano Theodoræ. Richenoviense & Labbeanum legunt Theodosii, seu Theudosii; ast ubique eumdem ipsum Theodosium intelligi, evidenter probat adjecta positio Antisiodoro, quæ etiam in codice S. Cyriaci aliisque exprimitur. Ab Usuardo prætermissum non miror, quandoquidem in perpetuo antesignano ab eo inventus non sit, Adoni enim adjectitia est annuntiatio; Item Antisiodoro, S. Theodosii episcopi & confessoris, adeoque & longior illa in codd. Morinensi & Leodiensi S. Laurentii; quorum nihilominus describi meretur textus hujusmodi: Antisiodoro, depositio Theodosii episcopi, qui cum rexisset ecclesiam suam annos VIII & dies XXIX, tandem in pace quievit, & sepultus est in ecclesia S. Germani episcopi, Atque hoc brevi complexo continentur præcipua quæ de ejus gestis tradita accepimus, quæque ad explicandam sacri corporis inventionem nos infra deducent.

[3] Inter Usuardina auctaria antiquissimum est, quod refert codex Rosweydinus his verbis: [aliisque recentioribus.] Item depositio S. Theodosii episcopi & confessoris, omissa positione quæ in Centulensi neglecta non est. Grevenus compendio utitur; Theodosii episcopi & confessoris. Maurolycum aut recentiores alios non enumero; at locum merentur Galesinius & Saussayus, quorum primus ita scribit: Antisiodori, sancti Theodosii episcopi & confessoris, qui Bonifacio secundo Romano Pontifice, sancte factorum splendore prælucens, Aurelianensi primo concilio interfuit: non præsedit, ut hic Galesinium asseruisse male pronuntiat Kalendarium Gallicum Sanctorum Autissiodorensium inter Chiffletii collectanea inventum. Paulo elegantius est Saussayi elogium; Autissiodori, sancti Theodosii episcopi & confessoris. Hic mirabili virtutum panoplia ornatus, sancti Viri * in locum subrogatus, pedum hujus ecclesiæ incomparabili qua pietate, qua vigilantia gessit; Aurelianensique concilio primo sic intercessit, ut sancitis ibi legibus de sacrosancta politia, auctoritatem plurimam sua præsentia addiderit; ac demum post episcopatus exactos annos octo cum totidem mensibus & viginti diebus, magnis locupletatus piorum laborum meritis, ad cælestis quietis perrexit fruitionem.

[4] Ex solis Martyrologiorum textibus jam relatis ultro observas, [Sancti vera tempora definiri non possunt,] satis certa non esse aut episcopatus initium, aut durationem aut finem, quod magis etiam perspicies ex historia episcoporum Autissiodorensium a Labbeo edita tomo 1 Bibliothecæ Mss. pag. 418, cap. 12, quod totum describo: Theodosius sedit annos VIII, dies XXIII; VI Kalendarum Augustarum diem excepit ultimum, peracto vitæ suæ tempore LXX & V annis; proque suæ merito sanctitatis nobilem in ecclesia B. Germani sortitus est sepulturam: fuit autem temporibus Bonifacii & Mercurii, qui & Joannes vocatus est, usque ad Agapitum, imperante Justiniano Augusto, Lampadio consule. Invenimus & hunc sanctum Virum interfuisse concilio episcoporum, quod actum est ex jussu gloriosissimi Clodovei magni Francorum regis, apud Aurelianensem Galliæ civitatem. Fuit civitas sine Episcopo anno uno. Nota sunt Bonifacii, Joannis & Agapiti tempora, cum quibus Theodosii aut decessorum Censurii & Ursi ætates componere, adynaton pridem ostendit Henschenius, ut quot verba tot fere sphalmata sint; quæ ne hic denuo discutienda & refellenda legas, Henschenii dicta adoptamus: viderint Autissiodorenses qua potissimum ratione tot repugnantiæ conciliari possint: ut Hericum monachum, infra citandum hic non adjungamus, qui S. Theodosio regiminis annos etiam octo quidem tribuit, sed dies XXV.

[5] Silvam hanc exscindendo explanandoque bene mereri poterat, qui de sanctis episcopis & abbatibus Autissiodorensibus tractatum concinnavit domnus Georgius Viole Ordinis S. Benedicti, [neque ea explicuit, qui debuisset, Violæ] quem manuscriptum a Castellano nobiscum communicatum, jam alibi non semel monuimus. Verum is intacta relinquens, quæ ex laudata historia descripserat, alia de suo non magis tolerabilia subjecit. Audi ejus verba ex Gallico Latine reddita: S. Theodosius subscripsit concilio primo Aurelianensi loco penultimo, unde colligitur, recentius ad sacras infulas evectum, tametsi septuagenarius esset aut paulo minor; at enim primum in subscriptione locum occupavit inter episcopos, qui cum ipso ei concilio interfuerunt, in donatione quam rex Clodoveus, dominii regii de Longreto apud Comum, fecit ecclesiæ S. Hilarii Pictaviensis, ea nimirum causa, quod fundus ille in diœcesi Autissiodorensi situs esset. Quis non hic thesaurum aliquem refossum & recenter revelatum existimet, dum hæc tam rotunde a Viola venditari intelligit, quasi in ipso Aurelianensi concilio donationis diploma conceptum & a Clodoveo cum triginta duobus Episcopis subscriptum sit.

[6] [aliis magis dubiis rem potius involvens.] Historæ suæ episcoporum Autissiodorensium subjungit Viola abbates S. Germani ibidem, ac deinde totius diœceseos cœnobia, inter quæ suo ordine pag. mihi 356 ponitur monasterium S. Laurentii de abbatia, quod ipsissimum Langretense, seu Longumretense esse ait, & de cujus variis vicissitudinibus longam narrationem texit, ex qua huc solum spectat Clodoveanæ donationis diploma cujus principium refert, hoc modo: Ego Clodoveus Francorum rex do curtem meam de Longareto fratribus S. Hilarii de Pictavia, cum omnibus suis juribus & pertinentiis, quam promitto garantisiare cum mea spada. Hujusmodi capiti quale corpus aptandum sit, fallor si manu palpari nequeat: diplomatis supposititii potiorem partem vide apud Cointium in Francorum Annalibus ecclesiasticis ad annum 511, num. 51, ubi parachronismos ceterasque, quibus scatet, ineptias ita expendit & refellit, ut eas refutandi provinciam nobis omnino præripuerit; talique specimine abunde ostenderit, quid de citata Violæ tractatione statuendum sit. Verosimiliora exhibent laudata historia, a Labbeo edita, Hericus de miraculis S. Germani, & authenticum postremæ inventionis instrumentum, ex quibus de sepultura & hodierno cultu reliqua subjicio.

[7] [Translatio ab Herico describitur,] Addit demum Viola, S. Theodosium ob eminentem sanctitatem meritum fuisse ut sepeliretur ad sancti Germani, cujus vix vestigia hodie supersunt: epitaphium infra dabimus. De antiquiori translatione meminit Hericus, etiam ab Henschenio relatus, lib 2, cap. 15, cujus hæc sunt verba: Postquam longe superius comprehensum opus visum est & ecclesiastico decori congruum, & Sanctorum componendis pignoribus condignum, exercitata sapientum sententia, optimum factu judicatum est, ut supra memoratæ Martyrum reliquiæ, necnon & corpora beatorum pontificum Altissiodorensium, olim in ipsa ecclesia tumulata, transferrentur in cryptas, & circa corpus beatissimi Germani præcipua officii diligentia conderentur, divina mente, probo consilio, ut quos eadem cæli regia continet, ejusdem quoque in terris habitaculi capacitas sociaret. Factum ita est, & dextro quidem latere, id est a plaga australi, ossa beati Urbani Papæ cum capite Innocentii martyris, eodem loculo composita sunt. Hinc corpus venerabilis Alaudii, successoris quondam ejus, ac trium deinde sanctorum pontificum Ursi, Romanique & Theodosii a parte pedum, id est plaga orientali, secus aram pretiosi confessoris & præsulis Aunarii, membra sacratissima requiescunt.

[8] [& rursus a prædicto Viola.] Utrum in ipso eo loco sacrum corpus a seculo IX constanter permanserit, mox licebit colligere; furentium iconomachorum, qui anno 1570 Autissiodori grassati sunt, sacrilegas manus effugisse, docet processus verbalis, seu diploma Dominici Seguierii Autissiodorensis, post Meldensis episcopi, de visitatione, anno 1634 die 2 Novembris a se facta, in hunc modum testantis: Inde ad capellam S. Germani, sitam in cryptis ejusdem ecclesiæ sub altari majori, ut supra comitati, secessimus, ibique ad partem australem ejusdem sacelli, juxta antiquam inscriptionem quæ sic habet: (verba Gallica Latine verto) Hic jacet corpus Domini sancti Theodosii, qui fuit episcopus hujus civitatis & obiit XVII Julii † † ; extractis aliquot pavimenti partibus, inventum est sepulcrum, concava in modum fornicis superficie, quo discooperto, corpus fere omnino in cineres redactum, magnitudinis quatuor circiter pedum & sesqui, cum parte sandaliorum nondum corrupta vidimus, & eodem tempore aliqui ex circumstantibus sepulcrum ipsum odorem suavissimum planeque divinissimum exhalasse protestati sunt. Observato & postea clauso eodem sarcophago, accessimus ad sepulcrum S. Germani &c.

[9] Prædictum diploma seu testimonium visitationis Sanctorum Autissiodorensium, variis vicibus repetitæ, datum est Meldis anno 1642 die XXIX mensis Aprilis, dum jam sedem mutasset Seguierius, [Officium est de communi conf. Pont.] ipsumque refertur in Ms. Autissiodorensi, a Viola collecto, ad diem 2 Novembris a pag. CCLXV ad CCXCVII, in quo vides adjuncta eadem sepulturæ Theodosianæ prope S. Germani corpus explicari, quæ ex Herico jam dedimus, ut de reliquiarum identitate dubitandum non videatur. Perseverasse hactenus Sancti cultum, constat ex Breviariis excusis & ex Ms. Kalendario Ludovici Natalis d' Amy, ad Majores nostros transmisso, ac disertius ex Brevi seu Directorio ad Horas recitandas pro anno 1720 excuso atque a R. A. D. Joanne le Boeus, Canonico & succentore ejusdem Autissiodorensis ecclesiæ, non ita pridem nobiscum communicato, in quo eatenus sub ritu simplici celebratus S. Theodosius, ad semiduplicem, pro annis exinde secuturis, evehitur. Ceterum ex Breviariorum lectionibus subsidii ad historiam nihil haberi posse, jam olim in Censurio notavit Henschenius, quandoquidem non nisi Communia de Pontifice confessore præscribantur. Plura non suppetunt, quæ de S. Theodosio commemorari possint.

[Annotatum]

* lege Ursi.

DE S. MARINA VIRGINE
SUB MONACHI HABITU MARINUS DICTA.

Forte SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marina virgo, sub virili monachi habitu Marinus dicta (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. S. Marinæ cultus apud Græcos & Latinos.

Deum in Sanctis suis mirabilem prædicandum esse, utut diebus singulis Acta nostra apertissime demonstrent, nihil sane stupendas ejus adorandasque idcirco vias clarius revelat, quam insolita in fraginori sexu virtutum prodigia, [Inter stupenda muliebris sexus virtutum prodigia,] quibus teneræ virgines vel ipsis dæmonis artibus carnisque illecebris insultare visæ sunt, eousque progressæ, ut viros post se relinquentes, ardua maxime monastica exercitamenta incredibili constantia toleraverint, tam enormes subinde calumnias passæ, ut quosvis etiam Sanctos magnitudine animi superasse videantur. Illas intelligo, seu virgines seu feminas alias, quæ sexum simulantes monachum indutæ, ea nobis heroicorum actuum exempla reliquerunt, quæ certe in admirationem omnes rapiant; tam periculosa porro, ut ad imitationem ea proponere non conveniat. Innumeras novimus quæ virginitatis lauream cum martyrii palma conjunxerunt; ast hæ inusitata prementes vestigia, eo durioribus cruciatibus sese affligi voluere, quo atrociora sunt tormenta quæ animis, quam quæ corporibus inferuntur. Nonnullarum elenchum texuit noster Raderus in Viridario, ex quo Bollandus pleraque desumpsit ad V Januarii in Commentario ad Acta S. Apollinaris Syncleticæ (Dorotheus nuncupatæ) aliquas ibi enumerans quæ sexum, si ita loqui licet, mentitæ inter monachos constantissime egerunt, ad mortem usque probra & vituperia perpessæ, quibus promptum fuerat se expedire, nisi naturam vicisset ea gratia, qua selectas sibi animas ineffabilis providentia cumulavit. Specimen egregium dabit Maria seu Marina, inter viros Marinus dicta, de cujus cultu hic primum tractandum suscipimus.

[2] [merito venit Marina, de cujus nomine quæritur,] Nomen Marini & Marinæ non adeo infrequens esse in vetustis Ecclesiæ Martyrologiis, satis docent apographa Hieronymiana apud Florentinium, ac paulo expressius Acta nostra, in quorum solius primi semestris indice tomo VII Junii plures recurrunt, tum synonymi tum synonymæ, ast ii præcipue qui inter varias Martyrum classes recensiti, nuda ferme nomina exhibent. In Fastis Græcis binæ occurrunt, Marinæ paulo illustriores, hæc nempe virgo Marinus dicta, de qua hoc die agere instituimus, & celeberrima altera Virgo martyr Antiochena, Ædesii filia, sub Olybrio præside passa, quæ nescio qua metamorphosi in Margaritam a Latinis transformata, si non eadem cum prædicta Antiochena Marina est, certe aptatam sibi habet eamdem portentosam narrationem: quod vero præterea mirere, non eo quo Marina a Græcis die, nempe hac XVII Julii colitur Margarita, sed XIII & XX ejusdem mensis, ut in Prætermissis pridem notatum est. At de Marina illa, sive Margarita plura suo loco discutienda erunt; huc a majoribus nostris remissa est hodierna Marina ex VIII & XII Februarii, atque ex XVIII Junii, quod hoc signata sit a Baronio in Martyrologio Romano Venetiis translatio alicujus Marinæ, de cujus nominis confusione & distinctione sequenti paragrapho erit disceptandum.

[3] [uti & de vero die quo colenda sit.] Præter Acta, in Vitis Patrum relata, dubia omnia sunt quæ hanc Sanctam circumstant, nam quis verus ejus natalis seu obitus dies fuerit, ubi terrarum degerit, quo seculo vixerit, hactenus satis incertum est. Inter Prætermissos VIII Februarii ponitur Marina seu Maria, Marinus dicta, cum sancto Eugenio monacho parente suo; ex Molano, & Ferrario: atque in Vita apud Surium eo die dicitur obiisse, vel saltem deposita fuisse, auctoritate, opinor, Metaphrastis, a quo, ut Surius loqui solet, accepta dicitur, nempe ex Aloysii Lipomani tom. 5, fol. 526, ubi more suo, floridus scriptor nonnulla modice ampliavit quæ Actis a Rosweydo inter Vitas Patrum, ut diximus, editis, non ex omni parte concordant, cum tamen de cetero rem prorsus eamdem enarrent, ut postquam hæc edita fuerant, facile Actis istis aliis XII Februarii referendis supersedere potuerit laudatus Surius. Fatendum tamen est, non VIII sed XII Februarii celebrari Marinam in Menæis, quorum narratio tota ei simillima est, quæ in Menologio Basiliano habetur apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ ita medullam refert totius vulgatissimæ Legendæ, ut frustra sit, plures hic textus seu Græcos seu Latinos congerere. Habe igitur verba citati Menologii, cujus elogio hic titulus præfigitur:

[4] Eodem die commemoratio S. Mariæ, quæ mutato nomine Marinam se dixit. [Apud Græcos aliqua ponitur 12 Febr.] Tum sequitur Actorum compendium, Maria studio salutis latebram quærens, posita muliebri stola, sumpto virili habitu, Marinum se nominavit, unaque cum patre Eugenio monasticam amplexa vitam, capillum totondit. Quare celato diligenter sexu, suam monachis & patri operam tribuebat. Verum cum aliquando in diversorio versaretur, accusatur, stuprum filiæ stabularii intulisse. Tulit illa æquissimo animo calumniam, quam nullo negotio diluere potuisset. Quamobrem monasterio ejecta, ac foribus misere assidens, filium quem non genuerat, utcumque poterat, annos tres patienter aluit. Deinde in monasterium una cum filio admissa, non multo post ex hac vita discessit, illatique falso criminis causa, non sexu solum, sed & clamosa filiæ stabularii a dæmone correptæ declaratione, a milite se vitiatam esse, defensa, omnium præ admiratione in stuporem mentes rapuit. Totius rei summam hic habes, in Menæis eodem sensu explicatam, quibus frustra alia addideris undecumque ea accipiantur. Atque hæc de cultu aliquo apud Græcos satis dicta sint, jam Fastos nostros expendamus, ex quibus certum aut fixum cultus diem non facile erues, ut ante me notavit Rosweydus, quemadmodum infra intelliges.

[5] Apud antiquos seu classicos Martyrologos hodiernam Marinam hoc die frustra quæsiveris, [Quæ hæc nostra sit,] nam quod Baronius contendit, Marinam ab Usuardo XVIII Junii positam, virginem nempe & martyrem Alexandrinam, eamdem esse quæ Venetias translata sit, admitti non posse, suo loco demonstrabitur. Ex auctariis itaque Usuardinis aliisque recentioribus profluunt quæ de hac Marina & aliis, ferme pro arbitrio, consignata sunt. Quæ XXVIII Januarii posita est, socios habet, ut cum nostra confundi nequeat; non magis quam altera apud Grevenum X Martii, apud alios cum Agapa, seu Agapita conjuncta ejusdem mensis die XI. Propius accedere potest Marina virgo relata in Usuardo Bruxellensi V Aprilis, cujus mensis VI Idus obiisse dicitur in Vita Papiæ edita an. 1523, cujus tam exigua est auctoritas, ut non facile assensum impetret. Ad XVIII Junii sensim nos ducit Florarium Ms. ea die sic scribens: Alexandriæ, passio S. Marinæ virginis, cujus gesta habentur circa finem quinti libri de Vitis sanctorum Patrum: existimavit nimirum Florarii istius auctor, sicut & alii ipsum prægressi aut secuti, nulli Marinæ commodius aptari posse prædictam historiam, quam isti quæ nota esset apud Usuardum; ut puta in Florentinis codd. in quibus ita habetur: Item in Alexandria, sanctæ Marinæ virginis, quæ in puerili ætate clam se tondere fecit, & monasticam vitam expetiit, Marinus sibi nomen imponens; post retrusionem multis annis, in omni sanctitate quievit in Domino.

[6] [dubium faciunt Martyrologia;] Eodem die XVIII Junii ipsam illam confusionem adoptat editio Lubeco-Colonien. Alexandriæ, beatæ Marinæ virginis, cujus pater cum quoddam monasterium in eremo existens intrasset, mutavit habitum filiæ ejus, ita ut non femina sed masculus videretur, rogavitque abbatem & fratres, ut filium suum unicum reciperent, qui ejus precibus annuentes, in monasterium est receptus, & frater Marinus ab omnibus appellatus. Quantæ autem devotionis, humilitatis, & patientiæ ac sanctitatis ejus vita exstiterit, quanta mala innocenter a fratribus pertulerit, & quantis miraculis post mortem coruscaverit, libro Vitas Patrum luculenter innotescit. Et hæc quidem omnia in hisce codicibus Alexandriæ tribuuntur: sic tamen ut horum auctores Acta ipsa consuluisse non videantur, utpote qui de primaria vitæ circumstantia, nempe de stupri accusatione, secutaque durissima pœnitentia, nec verbo meminerint. Equilino Episcopo debetur exactior rei narratio, ex quo demum Grevenus annuntiationem suam, paulo melius conceptam accepit hoc die XVII Julii. Item secundum Catalogum Sanctorum hic, sanctæ Marinæ virginis. Quæ, mutato habitu, monasterium virorum ingressa, de crimine fornicationis falso accusata, patientissime tulit, pœnitentiamque egit acsi rea criminis fuisset; cujus sacrum corpus, anno Domini MCXIII Venetias translatum, debito cum honore servatur.

[7] [in quibus magna confusio,] Ex his manifeste patent quæ hoc paragrapho explicanda susceperam; coli nimirum apud Græcos & Latinos Marinam virginem, ast ita ut de vero ejus natali die seu vera festivitate non constet; imo neque translationis dies servatus sit. Etenim historia translationis Venetias factæ, diserte asserit die I Septembris sacrum corpus allatum fuisse, ut recte notavit Saussayus in Supplemento pag. 1163: cur vero istius rei celebritas agatur XVII Julii, erit inferius dicendi locus. Interim apud Gallos festiva remansit dies XVIII Junii, teste Castellano, mox referendo, quidquid ipsam hoc die signaverit Saussayus his verbis: Eadem die, beatæ Marinæ virginis, cujus pignoribus dudum decorata Augusta Parisiorum Lutetia antiquam habet sub ejus patrocinio (cui episcopalis familia addicta est) ecclesiam parœcialem. Alium denique diem reperit laudatus Castellanus cui Sanctam adscriberet, nempe IV Decembris, ubi eam memorat: Eodem die, sanctæ Marinæ, quæ sexum simulaverat, cultæ XVIII Junii Parisiis in ecclesia sui nominis. Hactenus de S. Marinæ cultu in genere, uti loquimur, nunc nodus restat difficillime solubilis, quæ demum ea Marina sit, cui is cultus defertur, cuique convenienter aptanda sit mirabilis illa stupendaque inter Vitas Patrum historia.

§ II. Plures Virgines sub nomine Marinæ distinguendæ.

Heribertus Rosweydus, ex cujus Patrum Vitis Marinæ alicujus Acta inferius subjiciemus, notationem suam, [Multa erudite disquirit Rosweydus,] quantumvis eruditam & accuratam, ita adornavit, ut facile ostenderet, viam non patere qua ex tot tricis ambagibusque feliciter emergeret, tametsi tres dumtaxat Marinas ibi agnoverit. Ipsum primo loquentem audiamus: Tres Marinas in tabulis ecclesiasticis invenio, Alexandrinam, Antiochenam, Hispanam, sed valde inter se confusas, ut difficile statuere sit, an duæ tantum, an tres fuerint. Videamus de singulis, & eas inter se comparemus, collatis auctoribus. Marinæ nostræ quæ Alexandrina est, memoria certo die consecrata invenitur in Menæis XII Februarii, ubi Maria primo, deinde mutato habitu Marinus dicitur. Nulla ejus in Menologio mentio, sed alterius Marinæ virginis & martyris XVII Julii, quæ Latinis Margareta dicitur. De Hispana, quam Gallæciensem volunt fuisse, cujusque monumenta eam antiquitatem non sapiunt, quæ ad indubitatam historiam requiruntur, hic nulla nobis controversia, utpote de qua seorsim agitur die sequenti; in Oriente tota vertitur ambigua quæstio, in qua orbis parte verosimillime nata, educata & instituta videtur ea, qua de disputamus, parthenomonachus, seu monachoparthenia.

[9] Marinam suam unde Alexandrinam fecerit Rosweydus, [non recte statuens hodiernam Alexandrinam esse:] fateor me necdum satis perspicere, nisi putarit & ipse cum Baronio virginem hanc cum ea martyre confundendam, quam certum est ad XVIII Junii ab Usuardo consignatam, ut ibi in observationibus explicuimus. Aliam prorsus esse Marinam nostram, nec martyrii laureola donandam, persuasissimum habeo: Alexandriæ porro aut in Ægypto vixisse, aut monachum egisse, supposuere potius quam probarint laudati Baronius & Rosweydus, ille hoc potissimum argumento, quod eamdem cum Usuardina esse contendat; quod si verum est, jam non una sed plures Marinæ orientales admittendæ erunt, quibus eadem prorsus Legenda aptabitur. Id priusquam demonstrare aggredior, recensenda sunt sequentia Rosweydi verba: Apud Latinos vereor ut certi quid statui possit: nam valde variant tam vetusta quam recentiora Martyrologia quoad diem, quoad locum, quoad martyrii lauream, ut hæc nostra Marina, quæ virgo tantum fuit, videatur cum alia aliqua, quæ & virgo & martyr fuit, ex nominis affinitate confusa. Cujus varietatis & confusionis occasionem inde ortam existimo, quod S. Margareta, virgo & martyr Antiochena, a Græcis Marina dicta sit. Inde Beda, Rabanus & Notkerus, qui Marinam martyrem habent XVIII Junii, apud Antiochiam sub Olybrio præfecto, eamdem eodem loco Margaretæ nomine habent XIII Julii. & quidem Rabanus & Notkerus ibi eumdem quoque præfectum Olybrium exprimunt, Romanum autem Martyrologium Margaretam habet XX Julii.

[10] Rectissime observat Rosweydus Rabani, Notkeri & Bedæ supposititii, [at quæ aut qualis sit, non satis liquet.] seu potius interpolati Adonis confusionem in Latina Martyrologia intrusam, in quibus ante Rabanum nec Marina nec Margareta Antiochena, umquam nota fuit, neque scio unde hæc ab ipso accersita fuerit, prioris Actis eidem applicatis: neque Marina alia præter solam Usuardinam in Romano Martyrologio signata esset, nisi Baronius Hispanam die sequenti, & hoc die alterius istius translationem, ut ipse putavit, inseruisset. Quæ subdit Rosweydus de vitiato per Molanum Usuardo, aliisque mutationibus ab eo inductis, alibi examinanda erunt, resque tota, dum de sancta Margarita agetur XX hujus mensis ad incudem revocanda. Nondum igitur, inquit iterum Rosweydus: Marinæ nostræ festum diem, excussis quatuor vetustis Martyrologii scriptoribus, certum apud Latinos habemus, imo ne quidem ejus memoriam, quod toto paragrapho præcedenti paulo fusius docuimus, Usuardina auctaria adducentes, quorum ea sola rem propius attigisse videntur, quibus præluxit Equilini Sanctorum Catalogus, ut frustra vetustos Martyrologii scriptores excusserit Rosweydus in quibus Andromorpha nostra consignata esset. Nam ad Marinas quod attinet, sive in Hieronymianis alibi relatas, eas a nostra diversissimas esse, pro comperto habemus.

[11] [Notata a Baronio translatio rem non explicat:] Restat igitur, quod dicebam, solam hodiernæ Marianæ translationem Baronio acceptam referri, sicque hodie Venetiis Sanctam celebrari, quamquam ipse aliam prorsus viam iniverit, ita in notis ad XVIII Junii scribens, ut dubium non sit, quin hodiernam cum Alexandrina Usuardi confuderit. Sic diserte notat: De ea & Ado hac die, qui martyrem eam dicit, cui tamen vetusta manuscripta contradicunt. Hæc etenim illa est, quæ virili habitu monasticam exercuit disciplinam, Marinusque nomine dicta est, cujus res præclare gestæ narrantur in Vitis Patrum parte I, cap. 144. Petrus in Catalogo lib. 6, cap. 108, ex quibus & alii accepere. Hactenus verba Baronii, quibus subscribere vetat, quod supra dixi, nec verum Adonem, nec ullum omnino classicum Martyrologum de Marina illa Andromorpha umquam cogitasse: Rabanum porro ejusque sequaces lusisse in nomine Marinæ Antiochenæ, unde recentiorum confusiones exortas novimus, ut in Prætermissis hoc die etiam notavimus, cetera ad XX Julii addituri. Hæremus itaque, ut iterum dicam, in sola S. Marinæ translatione, hoc die a Baronio signata, cum ea incertitudine, ut quæ aut cujus fuerit ista Marina, ubi vitam monasticam & quo tempore egerit, satis certo explorari hactenus nequeat. Atque hic obscuram silvam ingredimur e qua non facile erit feliciter eluctari.

[12] [Alia miscent Maurolycus & Galefinius;] Crescunt ambages & amfractus ex recentioribus Martyrologis, quos inter Maurolycus ita scribit hoc die: In Achaia, sanctæ Marinæ virginis, quæ sub virili habitu monachum repræsentans, cum infamiam, a se alienam, filium accusatricis feminæ, quasi a se compressæ, diligenter nutriens, & vix tandem reconciliata, omne servitium, sibi ab abbate impositum, patientissime sustinuisset, post obitum cognita, unicum & inauditum inter monachos conversationis reliquit exemplum; cujus corpus anno salutis MCCXIII Venetias transvectum est. Paria sunt quæ tradit Felicius, eumdem translationis annum perperam notans, addensque diem I Septembris sub Jacobo Theopolo. Ne vero unicum exemplum putes feminæ monachum indutæ, Theodoram Alexandrinam subjungit, haud dubie ex Equilino acceptam. Aliter plane loquitur Galesinius, sic Marinam annuntians: In Achaia, S. Marinæ virginis, quæ divinis virtutibus decorata, & clara miraculis abiit ad Dominum. Achaiam a prioribus mutuatus est, verum in notis longe deflectit. De qua, inquit, Græci in Horologio & in Menologio. Sunt qui putent, hanc alio nomine Margaritam appellari, cujus dies natalis agitur XIII Kalendas Augusti. Nova hæc confusio propria Galesinio: quis enim somniavit umquam, Marinam istam seu Margaritam in Achaia passam fuisse?

[13] His si addideris quæ noster Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo hoc die scribit; [Cajetanus in Siciliam transfert:] In oppido Scanio, S. Marinæ virginis, ejusdem historiam inter Vitas Sanctorum Siculorum fuse describens tomo 2, a pag. 109; si hæc, inquam, tot aliis Marinis superius descriptis addideris, nihil ad intricatissimam confusionem magnopere desiderabitur. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ Marinæ locum dedit in præmisso indice; Marina virgo ex Achaia Venetiis XVII Julii. Corpus in propria ecclesia, sic tamen ut inter istius diei Sanctos de ea non meminerit. In Catalogo generali primum annuntiat; Antiochiæ Pisidiæ, sanctæ Marinæ virginis & martyris; in annotatis varia miscens, ex quibus quid velit, non continuo perspicias. Ultimo loco refertur Cajetani annuntiatio de Marina Sicula, ad quam fatetur, se ipsam ex Martyrologio Siculo totidem verbis accepisse, licet, inquit, Sicula non fuerit. Ea enim videtur quæ in Achaia, in cœnobio virorum sub virili habitu vixit, & de qua hoc die Martyrologium Romanum, ejus translationem Venetiis referens. De Marina ista, ut vult Ferrarius, prætense Sicula, totaque ejus historia, quid censendum putemus, in hujus tractationis appendice paulo apertius declarabimus. Sensim adhuc accrescit oratio.

[14] Ex dicendis sequenti paragrapho patebit, certiora, [alii varia alia comminiscuntur.] quæ Venetiis supersint, monumenta tradere, Marinam illam suam Venetias translatam esse ex Romania, seu ex suburbio Constantinopolitano, ad quod facillime ex Bithynia pervenire potuerit, qua in regione ea accidisse, quæ in mirabili Vita fusius describuntur, cum aliqua saltem verosimilitudine dici posse existimamus. Ast observandum, recentiorem ibi modo opinionem invalescere, quod Marina sua ex monte Libano apportata sit, ubi nempe ipsa vivens famosum sanctæ Mariæ de Canobim cœnobium incoluerit. Ita traditum invenio in novissimo manuscripto Theodori alicujus Domadeni Belgæ, ex quo alia paulo inferius subjicientur, de quibus, tamquam oculato testi, fides haberi potest. Quæ autem de adventu S. Marinæ ex Canobim memorat, haud dubie acceperit ex Quaresmio, brevi conveniendo. Ceterum recenset Domadenus Marinas antiquas, de quibus solis hic agitur, numero quinque; Antiochenam nimirum, Alexandrinam, Hispanam, Romanam, & Syro-Phœniciam; quibus si Bithynicam adjunxeris, Achaicam deinde & Siculam, octonarius numerus adæquate complebitur. Verum de Antiochena & Hispana jam satis dictum est. Romanam equidem non novi, præter eam quæ in majori classe ponitur in Actis ad 2 Junii; ut solæ quinque supersint, de quibus quæritur utra Venetias translata fuerit.

[15] Id primum a Baronio & Rosweydo dari postulamus, non in Ægypto monachi vitam professam fuisse S. Marinam andromorpham, [A Græcis mutuanda anachoresis,] ne synonymarum numerus augeatur, atque adeo & difficultates, quibus se expedire prorsus fiat impossibile. In Actis certe a Rosweydo editis nec minimum occurrit vestigium, unde in patriæ, aut ætatis notitiam ullo modo deveniatur. Vita Eugenii & Mariæ seu Marinæ, ut a Surio ex Metaphraste seu Lipomano edita est ad VIII Februarii, Bithyniam diserte exprimit, id quod Equilinus inde accepisse videtur. Neque displicet ea regio, quod Constantinopoli vicinior sit, unde sacrum corpus Venetias delatum esse, tradunt monumenta Veneta, ex quibus ad Baronium certo pervenit ea, quam hic versamus, translationis memoria, de qua pluribus paragrapho sequenti. Tillemontius dum tomo 16 Comment. ecclesiasticorum Marinam nostram cum Theodora connectit, haud multum abhorrere videtur ab ea Ægypto tribuenda, quamvis & ibi dubiis & scrupulis, maxime in definienda ejus ætate merito laboret. Mirandum prorsus, biographum, quisquis is fuerit, tam studiose reticuisse adjuncta omnia e quibus certior saltem aliqua de patria aut ætate notitia haberi potuisset. Ut verbo dicam, si Alexandrina aut Ægyptia aliqua Marina umquam exstitit, non ea dici potest, quæ Venetiis colitur, si vera est translationis ejus historia; cui certe opponi nequeunt recentiores illi qui ex Achaia Sanctam translatam aiunt; nullo fundamento id asserentes; ut jam taceam, eos in pluribus aliis aberrare. Nec difficilius erit Sicula nos expedire, ad Syrophœniciam modo accedimus.

[16] [contra quam recentius traditum sit,] Itinerarium Syriæ ac montis Libani a biennio Parisiis, auctore D. de la Roque vulgatum, describit celebre inibi cœnobium, Canobim dictum, ubi usque hodie locus ostenditur, in quo innocens Virgo alterius peccatum austera pœnitentia eluisse dicitur. At præstat Quaresmii, scriptoris paulo vetustioris verbis rem hic proponere, ut apud ipsum exstat tomo 2, lib. 7, cap. 4, pag. 890. Extra monasterium ante januam est cella vel sacellum, ubi Patriarchæ sepeliuntur. Et esse fertur locus ubi sancta illa pœnitens & virgo Marina in habitu monachi, a filia bubulci infamata, quod ex ea ex stupro filium genuisset, pœnitentiam egit; & post felicem ejus transitum, calumnia impudicæ mulieris, & castæ eximia virtus detecta est, atque ipsa honorifice tumulata. Ejus res gestas, mirandam ejus humilitatem, in tolerandis persecutionibus & laboribus constantiam & patientiam habes in Vitis Patrum lib. I. Illius corpus Venetias translatum fuit, ut dicitur in Romano Martyrologio XVII Julii, & ab aliis scriptoribus. Villa ubi filia illa bubulci, ab alio corrupta, detraxit honori S. Marinæ, Torza nominatur, semper miserabilis & egena; crediturque id esse ob scelus in sanctam virginem Marinam perpetratum: distat a Canobim sex circiter milliaribus.

[17] [in monte Libano vixisse.] Narratam hic a Quaresmio historiam equidem non admiserim, nec capio qua confidentia ausit asserere, Sanctæ hujus Marinæ corpus Venetias translatum fuisse, cujus rei nec vestigium reperire potuit in Canobinensi cœnobio. Adde quod perperam citetur Romanum Martyrologium, ubi Baronius Alexandrinam Marinam Venetias translatam contendit. Filia bubulci non magis recte adducitur, ut Quaresmium hic tantillum dormitasse oporteat. Forte magis apposite refertur locus Torza, siquidem mari vicinus sit. Ast alia auctoritate opus est, ut suaderi possit, Marinam, quæ Venetiis colitur, ex monte Libano eo adductam fuisse. Quod siquis talem afferre posset, summam a nobis iniret gratiam, magnisque nos molestiis eximeret. Forte alia ibi pœnitens latuerit, quæ cum Reparata seu Margarita (Pelagius dicta) confundi possit; de qua re ad calcem Actorum nostrorum ex Ms. aliqua, atque ex Equilino subjungemus. Sepositis hoc pacto Marinis quatuor, Alexandrina, Achaita, Syrophœnicia & Sicula (de qua pluribus alibi) semitam nobis aperire conamur, qua ex implexis tricis emergamus, dum sola superest Marina Bithynica, qua in regione monachorum plura olim fuisse cœnobia satis constat; unde Sancta Constantinopolim aut ad ejus civitatis suburbium, tum vero Venetias seculo XIII facile translata fuerit, ut jam disquisitum imus.

§ III. S. Marinæ patria, ætas, institutum, translatio & cultus Venetiis.

Sanctæ patriam ceteraque adjuncta tam studiose a primo Vitæ scriptore silentio involuta diximus, ut vix conjecturæ locus detur. [Bithynica fuisse videtur, floruisseque seculo 8,] Metaphrasti amplificatori in eo fides haberi potest, quod verosimiliter non ultra sesquiseculum Marina ætate posterior, patriam ejus non ignoraverit, ut proinde credere ipsi vere possimus, Sanctam nostram origine fuisse Bithynicam; In illo tempore erat vir quidam in Bithynia, nomine Eugenius. Obscurior quæstio est de tempore quo vixerit, id quod nec ex Vita Metaphrastica colligi certo posse, candide fatemur. Ex ultimus prioris Vitæ verbis rimam sibi aliquam reperisse nonnulli existimant, per quam conjiciant, Sanctæ ætatem seculo VIII illigandam, ut non desint, qui rotunde signent annum 740. Verba Actorum sunt: Audientes autem qui erant in ipso emporio, & vicina monasteria, mirabilia quæ facta fuerant, accipientes cruces & cereos, cum hymnis & canticis & psalmis, benedicentes Deum venerunt in eodem monasterio, & oratorium ingressi, ubi corpus requiescebat, benedixerunt Deum: ubi usque modo Christus orationibus sanctæ Virginis multa facit mirabilia, ad laudem nominis sui. Ex tam expressis Anonymi formulis deducere se posse arbitrantur, ipsum non toto seculo post S. Marinæ obitum vixisse, acsi ea narraret, quæ ab iis, qui mirabilibus istis interfuerant, omnia accepisset; ut proinde ad finem seculi octavi, aut noni principium tempora ejus revocent.

[19] Id equidem ex hujusmodi conjectura pro certo non ausim asserere, at ne nihil in tenebris hisce dicamus, [quod ex Actis utcumque educitur,] supponere saltem tantisper nec inverisimiliter liceat, scriptorem istum primum, incerti nominis, seculo octavo exeunte juniorem non esse, ut eorum quæ scripsit, non dubiam notitiam habuerit, quod recitatis jam verbis insinuare videtur. Ipsum secutus postmodum Metaphrastes ad seculum decimum spectat, isque vetustiorem Vitam interpolasse creditur, quemadmodum in Surio exstat ad VIII Februarii, ubi S. Marina cum parente item Sancto, nomine Eugenio, conjungitur. Ætatem itaque Marinæ hoc ferme pacto colligunt, ut si Anonymus sua composuerit quinquaginta aut paulo amplius post ejus obitum annis, Metaphrastes autem, qui certissime seculo X vixit, ea amplificaverit, censeri possit, seculo VIII Sanctam floruisse. Ita conjicere & supponere liceat, donec certius aliquid alicunde eruatur; nam quæ pro alia Sanctæ patria aut ætate recenter scripta legimus, ad divinationem potius quam ad verisimilitudinem accedunt. Quod hic objicere quis posset, sub iconomachis Imperatoribus multa passos esse monachos, non ita urgere videtur, quin plura in solitudinibus cœnobia ab ea persecutione immunia fuerint, Copronymo monachis Constantinopoli, aut in aliis civitatibus degentibus potissimum infesto. Hæc ita accipi cupimus, ut si certiora in medium adducantur, ea ultro & libentissime amplexuri simus.

[20] [Quam regulam professa fuerit, nescitur.] Sub monachi habitu latuisse sanctam Virginem, id vero, siquid in Vita certum est, ut indubitatum admitti oportet: sub qua regula aut institutione, Basiliana ea fuerit an alia, quærere prorsus fugio: nam citati superius Domadeni auctoritatem in hac parte ut nullam prorsus habeo, qui rotunde ausus est definire, S. Marinam habitu sancti Antonii, quem describit, ornatam fuisse, in monasterio S. Mariæ de Canobim, hoc est de Conventu, quod nempe Canobim Chaldaice Conventum significet. Claustrum porro ingressam anno ætatis quarto decimo, ætque ante trigesimum quintum obiisse, & quidem seculo sexto: quæ omnia pro arbitrio excogitata dixeris, æque ac illa quæ pro Marina sibi vendicanda, a nonnullis scriptoribus Carmelitanis, signanter a Manuele Ferreira Lusitano in libro de Sanctis Ordinis, Ulyssipone edito anno 1645 tradita sunt, de quibus hoc tempore disceptare non lubet, neque vero operæ pretium est: ceteris omnibus paulo prudentior Philippus a Visitatione, quem Visitantinum passim nominamus, in Kalendario Ordinis Carmelitani, ad nos olim, ad delectum faciendum misso, a signanda hoc die S. Marina melius abstinuit, quod hic verbo indicasse sufficiat.

[21] [Ex suburbio Byzantino ablata,] Securius aliquanto disserere licet de translatione Venetias facta, quam primus, ni fallor, Vitæ a se contractæ subjunxit Equilinus Episcopus lib. 6, cap. 108, at non sine manifesto errore chronologico; dum annum signat 1113, eum pessime connectens cum Jacobo Theupolo seu Theopolo Venetiarum duce, quem constat seculo primum tertio decimo eam dignitatem consecutum. Ita narrat Equilinus: Anno autem Domini MCXIII tempore Jacobi Teopoli ducis Venetorum, quidam Jacobus de Bora, parœcialis ecclesiæ, sanctæ Marinæ dictæ, Venetiis, devotus sanctæ Virginis, corpus ipsius de partibus Romaniæ sublatum, per navem Venetias direxit, & in ecclesia sua collocandum ordinavit: cujus meritis nautæ a maris tempestate liberati sunt. Sicque corpus sanctæ Virginis, Venetias delatum, in eadem ecclesia sepultum est Kalendis Septembris. Hactenus Petrus de Natalibus, rei gestæ substantiam sic complexus, ut diligentiam suam desiderari passus sit in circumstantiis accuratius explicandis, quas potius involvere visus est, quemadmodum singula consideranti manifeste patebit.

[22] [Venetias translata dicitur anno 1230,] Ultro & lubens admitto, ex partibus Romaniæ acceptum sacrum corpus, at distinctius expressum oportuit, ex suburbio Byzantino, idque a dicto Jacobo (alias Joanne) Bora seu Buora. Admitto depositum fuisse idem corpus in ecclesia, non quæ tum Marinæ dicebatur (utpote SS. Alexio & Liberali dicata) sed quæ a Sancta postmodum denominationem obtinuit, peculiari veneratione a tota republica Veneta deinde culta, ea potissimum ratione quam mox subjiciam. Porro non anno illo 1113, qui in Baronium transiit, translationem, si sub Jacobo Theopolo seu Tepulo facta est, accidisse, ex Justiniani Veneta historia pag. 36, & Petro Marcello, de Principibus Venetiarum, constat, ubi præfatus Theopolus in ducem primum electus dicitur anno 1228. Rem clarius explicat Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4, pag. 150 his verbis: S. Marinæ etiam corpus, haud procul ab urbe asservatum, indeque Venetias translatum anno MCCXXX, scribit Andreas Dandulus in Chronico Ms., Extra urbem Constantinopolitanam Joannes de Bora, de quodam monasterio, pretio & precibus inductis custodibus, corpus B. Marinæ virginis, quæ in cœnobio monachorum accusata de adulterio pœnitentiam egit, abstulit, & in ecclesia S. Liberalis, nunc vocata ejus nomine, collocavit.

[23] Atque hoc præcipuum & expressissimum, pene dixerim unicum testimonium pro sanctæ Marinæ translatione ex vicinia Constantinopolis Venetias facta, [in templum quod hodie S. Marinæ dicitur;] quod inter scriptores, qui de hac urbe agunt, reperire potuerim, quodque aliena fide referre cogor, ex prædicto Andreæ Danduli Ms. Chronico, a multis eruditissimis viris sæpius laudato, at necdum, quod sciam, typis excuso. Ex Sansovino aliisque id parce & sicce habetur, quod ecclesia, quæ hodie S Marinæ est, olim dicata fuerit sanctis Alexio & Liberali: corpus autem S. Marinæ adductum esse Venetias Constantinopoli per Joannem Buora, qui illud a monachis Græcis acceperat. Hæc, inquam, sicce & parce, quæ luculentiorem explicatioremque narrationem mereri videbantur. Ceterum satis solida auctoritate nititur Danduli Chronicon, cum non toto seculo ipsa translatione posterius sit: nullum vero aliud documentum pro quacumque alia Marina noverimus, quod cum eo comparari possit. Circa ipsum ejusdem Sanctæ corpus, atque eam quæ ipsi a multo tempore hodieque Venetiis exhibetur, solennem venerationem, aliaque eo spectantia, lucis aliquid affundet citatum jam non semel Domadeni manuscriptum, quod inter schedas nostras inventum diximus. Verba ejus referam tametsi non satis ad limam exacta ac frigidis ad Marinæ nomen allusionibus interspersa.

[24] Dies obitus D. Marinæ apud Græcos prid. Idus Februarii, hoc est XII istius mensis apud Latinos VIII die Februarii (ut sub die obitus observare licet) celebratur. [a Venetis hoc die ob receptum Patavium,] Translationis annuus Venetiis solennitatis dies constitutus est XVII mensis Julii, quod eo die corpus processione & aliis solenniis cæremoniisque adhibitis, in ecclesiam tunc sancti Liberalis ep. mart. illatum fuerit, quamvis Kalend. Septembris anni præcedentis nempe MCCXXXIII (ut creditur, & alibi probavi) ex partibus Romaniæ Venetias translatum fuerit, sed more privato; sed incondito ritu tantisper substiterit. Hunc etiam diem Card. Baronius in Martyrologio Romano XVII Julii posuit, eodemque die expressit: Venetiis, translatio S. Marinæ virginis. Ab illo tempore… hæc S. Marinæ devotio singulis annis viguit, continuata, inclaruit vero & solenniori festivitate celebrata fuit a reducto ex Cameracensium confœderatorum principum potestate Patavio; quod XVII die Julii, ipsa nempe translationis S. Marinæ luce contigit. Hinc serenissima respublica, in memoriam hujus famosæ reductionis, tantique divinitus, non sine intercessione Virginis, recepti beneficii gratiarum actionem, in perpetuum statuit, eo die S. Marinæ ecclesiam visitare & præsentia condecorare.

[25] Quod etiam serenissimus princeps, toto stipante senatu, adjunctis clericorum & religiosorum precibus, ac scholarum votis, omniumque processionibus per annos singulos observarunt & etiamnum observant. [singulari solennitate celebrata.] Recipiuntur ad ecclesiæ limina benedictione aquæ lustralis, ab ipso plebano porrectæ, sacro intersunt, & singulari privilegio S. Marinæ manus, argenteæ inauratæ thecæ inclusa, serenissimo Duci, pontificio, regum principumque legatis, si adsint, deosculanda & veneranda exhibetur. Confluit eo die ad ædem tota Venetiarum civitas, quod non mirandum, quia Marina est, adeoque Marina Marinam salutare cupit: confluunt Græci, Armeni, Syri, aliique Asiatici populi; nec hoc stupendum, quia Virgo transmarina est: Marina vel transmarina, semper omnibus Marina manet, semper omnibus benefica. Frigida hæc esse diximus: neque magis sapiunt, quæ contra relatam receptamque Venetiis historiam, subinde miscet de Marina Syrophœnicia, ejusque habitu Antoniano, de martyrio quod Sanctæ perperam tribuunt Græcanici aliquot versiculi, non magnæ frugis, thecæ reliquiariæ supradictæ adscripti, aliisque id genus non majoris momenti, quæ prætereunda censuimus, ut de præsenti sacri corporis statu paulo saniora ex ipso adjungamus.

[26] [Hodiernus sacri corporis status.] Statum igitur, inquit, quo sacrum corpus hodie subsistit, & in quo conspicitur, explicare desideravi, partim ut magnalia Dei enarrarem, partim ut S. Marinæ singularem prærogativam annuntiarem. Ut huic desiderio meo facerem satis, aliisque vera edicere possem, petii, sacrum corpus propius intueri, & exactius examinare. Obtenta gratia, cum veneratione accessi, & sindone involutum vidi, ea nimirum, ut creditur, qua huc allatum fuit. Inde, explicata sindone, ipsum caput consideravi, quod carne spoliatum est; a collo vero reliqua corporis membra, carne & pelle vestita, admirando prodigio conspiciuntur. Ad cervicem caro, ad latus versus jugulum caro, cartilagines ac nervi per partes ossibus adhærent. Ab humeris scapulæ & interscapilium, usque ad dorsum inferius, non nisi carnem pelle tectam exhibent. Ipse thorax & pectus illæsa sunt; hinc credendum est, quod viscera & intestina omnia adhuc contineant. Brachia cooperta carne apparent, dexteri tamen pars a cubitu usque ad manum turgida & quasi inflata videtur. Dextera manus brachio juncta manet, carne, pelle & unguibus insignis: sinistra a corpore separata est; separationis violentæ indicia in supereminentibus nervis & tendinibus, carni hinc inde coagulatis admirantur. Coxendices ac femora tanta carne repleta sunt, ut humida juxta ac rotunda videantur. Inde genua ac poplites, tibiæ ac suræ, ipsa quoque suffrago & planta pedum cum talis & calcaneis, cum digitis & halluce, a corruptione illæsa sunt. Hinc pellis colorem fulvum imitatur, & tenaciter carni adhæret: sed quod omnem admirationem superat, in pluribus locis sese mollem & tractabilem præbet.

[27] [atque item magnaficum altare in quo requiescit.] Hic status corporis prærogativam exhibet eximiæ castitatis. Nunc ad manus a corpore separatæ explicationem pergo: est ea, ut supra dixi, sinistra, &, ut reliquum corpus, carne & pelle tecta, non tamen distenta per longum, sed pollice dempto (qui separatim ostenditur) ac quatuor digitis a secundo articulo reflexis, thecæ argenteæ inauratæ inclusa, de qua superius dictum est. Nil restat, nisi ut altare ipsum quod S. Marinæ dedicatum est, & in quo sacrum ejus corpus requiescit, ex ipso etiam Domadeno paucis describamus. Machina, inquit, magna est ex Istrio, Pario, Porphyretico, Lacedemonio viridi ac Tiberiaco marmore versicolore erecta, ac speciosis coruscorum & muscosorum lapidum segmentis conspicua, cujus medium occupat S. Marinæ statua major (infantulo ad latus adstante) ex alabastro efformata. Ad utrumque latus aliæ duæ statuæ sanctarum Mariæ Magdalenæ & Catharinæ virginis & martyris ex alabastro; ejusdem magnitudinis cum priori, inferiori tamen loco positæ admirantur, ac earum sculptor Laurentius Breguo laudatur. Ex descripto sacri corporis hodierno statu, plane colligere est, nullas istius S. Marinæ reliquias toto reliquo orbe Catholico reperibiles esse; cum vero plures exstare dicantur, cujus eæ sint, quærendum superest.

§ IV. Reliquiæ sub S. Marinæ nomine alibi honoratæ, & Acta.

Hæc disquisitio primum ac potissimum versatur circa sanctæ alicujus Marinæ corpus, quod nescio unde aut a quo tempore Papiam seu Ticinum pervenerit; [Marinam aliquam, & quidem hanc ipsam,] ubi antiqua traditione sumitur pro corpore ipsiusmet Marinæ, quam hic recolimus, cuique tota eadem historia tribuitur, brevius apud Jacobum Guallam in Papiensi Sanctuario, sed multo fusius in Compendio seu Legendario sanctorum diversorum Papiensium, præcipue illorum quorum corpora in ecclesia monasterii S. Felicis requiescunt. Quod reverenda præsul ejusdem monasterii ob devotionem ac ad utilitatem fidelium, a codicibus jam caducis ex nimia vetustate, jussit extrahi, & imprimi fecit, expensis ipsius monasterii Ordinis sancti Benedicti de observantia, ut devoti ac Sanctorum zelatores pro nostris omnibusque excessibus exorent Deum Patrem, cui est honor in secula seculorum. Amen. Impressum Papiæ per magistrum Bernardinum de Baraldis anno a partu virgineo MDXXIII, die vero XV Aprilis. Libri titulus est; Ut Christi milites sua elucide præfulgent gesta, hoc diversorum Sanctorum compendium est impressum, ad laudem æterni Dei & immaculatæ Virginis, sancti Felicis, ac divi Georgii atque aliorum qui inferius patent. Sequuntur Legendæ Sanctorum duorum & viginti, quorum agmen ducit S. Syrus inclytus Papiensium patronus.

[29] De ipsa Vita, ut in hoc opusculo edita est, loquemur paulo post; hic præcipue observandum, quod jam dicebam, [apud se depositam existimant Papienses:] Papienses seu Ticinenses in ea opinione persistere, quod sacrum S. Marinæ corpus apud se depositum sit, ut ex his terminis colligi datur: Si scire cupis lector Sanctorum corpora quæ requiescunt in suprascripto monasterio, signata sunt per alphabetum. In prima autem libelli pagina ad Legendam S. Marinæ signatur littera A, ut minime dubium sit quin dictum S. Felicis monasterium, sacrum ejusdem Sanctæ corpus se possidere existimet. Gualla vero do ipsa agens lib. 5, cap. 17 idem manifestissime ostendit, utpote qui in Sanctuarii sui titulo testetur sese agere de Sanctorum tum Papiæ episcoporum, tum aliorum, quorum corpora ibi quiescunt. En spinosam controversiam de numero earum, a quibus dirimendis quantum abhorream, pridem & aperte professus sum. Eamdem unam Sanctam duobus locis depositam non esse, sole meridiano clarius patescit; quo ex loco & quo seculo sacras exuvias obtinuerint Papienses, ipsorum est demostrare; at cujuscumque eæ fuerint (quid enim vetat synonymam aliquam eo translatam fuisse?) id verosimillimum est, eam dici non posse, de qua hic agimus. Asserit Legenda Papiensis, suam, quam etiam martyrem, latiori opinor acceptione, appellat, obiisse VI Idus Aprilis.

[30] [nec dissimilem offerunt Picentini.] Quid quod & aliam S. Marinam nobis offerant Picentini, cujus corpus & ipsi se possidere arbitrantur, de origine, ætate, vita aut gestis penitus ignari: ita ad nos Laureto non ita pridem scriptum est: In Marchia Anconitana & agro civitatis Tolentinæ est abbatia, titulo S. Mariæ de Flastris, Ordinis olim Cisterciensis, nunc PP. Societatis Jesu. In hac abbatia est templum S Mariæ Clarævallis, de Flastra dictum, & in templo est sacellum divæ Marinæ dicatum, cujus corpus hic servari vetustissima hominum memoria creditur, sed qua parte, quove loco sit, penitus ignoratur. Ara istic S. Marinæ erecta, ac præterea immemorabilis de sacri corporis existentia traditio id saltem videtur evincere, notabiles aliquas Sanctæ reliquias ibi aliquando venerationi expositas, de quibus hodie nihil supersit. Unde allatæ fuerint, quis satis divinaverit? Certe Spoleto acceptas, credibile non est, tum quia corpus beatæ istius Marinæ, anno primum 1548 translatum, integrum & incorruptum adhuc fuit, atque etiam nunc est; tum quia ipsa Ordinem canonicorum Lateranensium professa, ad Cisterciensis, qui abbatiam S. Mariæ de Flastris tunc possidebant, & S Marinæ sacellum ibi ædificarunt, nihil attinebat. Vide quæ de beata ista Marina Spoletana dicta sunt in Actis nostris ad XVIII Junii.

[31] [Reliquias S. Marinæ Parisiis honorari certum est,] Ut ex Italia egrediamur, primum occurrit solennis cultus qui S. Marinæ exhibetur in ipsa totius Galliæ metropoli, ubi & templum ei dicatum ferunt jam ante annum 1228, quemadmodum docet Breulius in Antiquitatibus suis Parisiensibus a pag. 88. Hinc credibile est, sua accepisse Saussayum qui supra tam rotunde testatus est sacris S. Marinæ pignoribus dudum decoratam fuisse Augustam Parisiorum Lutetiam; ejusdem nimirum Sanctæ, quæ sub virili habitu criminis diuturnas pœnas tacita volensque subiit; ut ejus reliquias eo transiisse oporteat, priusquam corpus Constantinopoli Venetias deportatum fuerit, atque adeo Marinam aliam ibi invenire necesse sit, de qua tantumdem certo definire poteris atque de Papiensi & Flastrensi, quibus fortasse & alia accedet in ecclesia collegiata Escoveriensi diœcesis Rothomagensis. Sed Parisiensi nos primum expediamus. Vitæ compendium præmittit Breulius, ejus ortum & vitam monasticam in Thracia collocans; ut vix dubites, quin scriptor iste Marinam suam confuderit cum ea quam Venetiis coli, nostramque esse supponimus. Nonnullas explicat ecclesiæ istius Parisiensis prærogativas quæ huc minime pertinent: id nobis certum videtur, Parisienses S. Marinæ, siquæ exstiterunt, reliquias, Venetiis afferri non potuisse.

[32] Ut jam mittam, corpus integrum Venetiis hodiedum superesse, [at cujus aut unde acceptæ?] res plane ex ipso Breulio conficitur, qui templum exstitisse & S. Marinæ dicatum fuisse demonstrat ante annum 1228, quo corpus Sanctæ Venetias necdum pervenerat. En instrumentum quod ab ipso refertur pag. 90: Guilelmus Dei gratia Parisiensis episcopus &c. Noverit universitas vestra, quod cum controversia esset inter venerabiles viros decanum & capitulum Parisiensis ecclesiæ, ex una parte, & Anselmum presbyterum sanctæ Marinæ ex altera, super duodecim denariis annui redditus, quos petebat nomine ecclesiæ suæ, pro domo sita juxta ecclesiam suam, quæ fuit defuncti Maspini; tandem amicabilis compositio inter dictos decanum & capitulum & dictum presbyterum intercessit, in hunc modum. Quod ipse pro se & ecclesia sua, de assensu & voluntate nostra, quitavit præfatis decano & capitulo penitus dictam querellam; & illi pro bono pacis, assignaverunt ei & successoribus suis 12 denarios singulis annis persolvendos de camera sua infra octavas beati. Joannis Baptistæ. In cujus rei testimonium &c. Actum anno Domini MCCXXVIII. Ex non dubia instrumenti hujus fide S. Marinam seculo XIII Parisiis celebrem agnoscimus, ast ei recte aptata Acta nostra, asserere non audemus.

[33] Ecquis vero nobis edisseret quæ sit ea Marina cujus notitiam Papebrochio primum suggessit R. P. Josephus Ignatius a S. Antonio Ordinis Carmelitarum Discalceatorum, [Idem quæritur de Tornacensibus,] epistola data XX Junii 1673 cum instrumentis variis spectantibus ad ejusdem aut synonymæ Sanctæ reliquias quæ asservantur in sacello domus leprosorum dictæ de le Valle in suburbio Tornacensi, qua Insulas itur; ex quorum compendio patebit, sacra, nescio cujus S. Marinæ, notabilia lipsana exstare in ecclesia collegiata d'Escouvier, forte d'Escouy, diœcesis Rothomagensis, unde Tornacenses istæ obtentæ sint. Ita præfatur laudatus P. Josephus Ignatius: In capella domus leprosorum, dictæ del Valle, in suburbio urbis Tornacensis, qua Insulas itur, fundatæ a Reverendissimo D. Gerardo ep. Tornacensi, anno Domini MCLIII, pars insignis reliquiarum S. Marinæ virginis asservatur, Marinæ nempe illius, ut pie credunt, quæ sub Marini monachi nomine, stupri accusata, criminis non commissi innocens virgo pœnitentiam egit. Data est illa sacra reliquia dictæ leprosorum capellæ a R. D. Potier eccl. metropol. Parisiensis presbytero, in gratiam sororis, quæ ibidem leprosis deserviebat, & alterius sororis suæ ibidem defunctæ. Dictus autem D. Potier dictam reliquiarum particulam accepit ex eccl. collegiata D. N. Descouvier, in archiepiscopatu Rothomagensi, ut ex infrascriptis instrumentis (ex authenticis a me infra scripto descriptis) patet.

[34] Primum instrumentum est R. D. A. de Hincourt promotoris generalis, [ex diœcesi Rothomagensi missis,] uti se appellat, archiepiscopi Rothomagensis, quo narrat, de mandato Illustrissimi sui archiepiscopi sese perrexisse ad ecclesiam collegiatam S. Mariæ Descouvier, ibique aperiri jussisse thecam in qua servantur reliquiæ corporis sanctæ Marinæ virginis, atque inde extraxisse partem ossis, duobus digitis longam & latam, quam Rothomagum ad eumdem archiepiscopum suum detulerit, jussus deinde eamdem ipsam partem dirigere ad R. D. Potier canonicum ecclesiæ S. Mariæ Parisiensis, ut traderetur ecclesiæ S. Marinæ ibidem, id quod se præstitisse testatur VI Aprilis 1653, quamquam ex ejus epistola constet, rem aliquamdiu dilatam, donec tandem Parisios destinata fuerit 1 Decembris ejusdem anni 1653. Sequitur deinde testimonium ipsius Rothomagensis Archiepiscopi Francisi, de prædictis reliquiis, eodem die VI Aprilis 1653 datum, atque ab ipso subscriptum. Tum epistola illa præfati D. de Hincourt qua easdem reliquias transmittit ad dictum D. canonicum Potier. Demum approbatio Illustrissimi episcopi Tornacensis, quam totam hic subjicio.

[35] [atque ab Episcopo approbatis.] Franciscus Villani a Gandavo, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Tornacensis, omnibus has visuris notum facimus & attestamur, quod nos oblatas nobis per D. ac M. N. Potier, ecclesiæ Metropolitanæ Parisiensis magnum Vicarium presbyterum, Sanctæ Marinæ virginis reliquias, & testimonia authentica illustrissimi ac reverendissimi domini archiepiscopi Rothomagensis; nec non promotoris generalis & canonici in eodem archiepiscopatu Rothomagensi his juncta, de eisdem fidem facientia, diligenter inspeximus & examinavimus: & quia nobis sufficienter constitit de veritate earumdem; hinc est quod nos has reliquias supradictas, sigilli nostri appensione ex filo serico rubei coloris dependentis, muniri mandaverimus, ac pro veris reliquiis recognoverimus, & approbaverimus, pro ut per præsentes recognoscimus & approbamus, concedentes & decernentes quatinus publice in capella de le Valle, dictæ diœcesis populo venerandæ & debito afficiendæ honore proponi possint. In quorum fidem his subscripsimus ac sigilli nostri impressione fecimus communiri. Datum Tornaci in palatio nostro episcopali anno Domini MDCLXV. Franciscus episcopus Tornacensis.

[36] [Quid de iis omnibus censeri possit?] Atque hic sistendum erit, ubi verbo indicavero, Rayssium in Hierogazophylacio Belgico, agentem de thesauro sacro Aquicinctino, notare pag. 58, exhiberi istic caput gloriosæ Marinæ virginis: Gelenium vero in suis admirandis sacris Coloniensibus, inter plures reginas, S. Ursulæ socias, etiam Marinam aliquam reperisse, quæ fuerit regina de Mauritania, cujus sacer vertex, cum aliarum septem capitibus reconditus sit in ecclesia Corporis Christi Canonicorum regularium. Ast hæc Marina eas secum adfert distinctionis notas, ut de ea pluribus disputandum non sit. De ceteris quid sentiam, si me roges, quamquam synonymas Marinas plures exstare potuisse haud equidem diffitear, ne tamen absque solida & gravi causa multiplicentur, haud verebor tantisper suspicari, Marinas Papiensem atque Flastrensem ad Venetæ imitationem nomen accepisse, corpora vero seu reliquias facile Roma advectas, quemadmodum & aliæ istæ Rothomagenses, seu potius Escoverienses acceptæ fuerint, unde suas obtinuerit S. Marinæ Parisiensis ecclesia, cognita, opinor, ex celebrioris nominis fama, quam Crucesignati ex Oriente attulerint. De capite Aquicincti deposito idem sentiendum existimabo, donec certiora monumenta proferantur. De Marina Sicula conjecturam quoque quam potero verosimilem infra subjiciam. Superest Legenda, de qua paucula notasse sufficiat.

[37] [Acta dantur sicut a Rosweydo edita sunt.] Exstat ipsa inter Vitas Patrum a nostro Rosweydo vulgatas a pag. 393, quam ex ipso habet posthuma Surii editio anni 1618, quamque Majores nostri cum tam variis exemplaribus Mss. contulerunt, ut si lectiones variantes hic velim colligere, vix periodum unam inventurus sim, in qua plures non occurrant, eæ vero tales, quæ nec rei substantiam mutent, nec aliunde observari mereantur. Neque tantam mutationem induxit Metaphrastes, ut de cetero non conveniat vetustior anonymi scriptio cum ejus phrasi paulo longiori. Magis displicet Papiensis editio, de qua supra egimus, quod ceteris minus accurata, pandochium verterit in nomen proprium Pandotii & Pandocis, cujus filiam corrupisse Marina accusata est, similiaque alia misceat, commiseratione potius quam crisi digna. Ne igitur in hisce atque id genus multis, apud Jacobum Januensem aliosque conferendis, inutilem ponamus operam, satius visum est, ipsam Rosweydi sinceram editionem hic describere, satis de se miram, ut aliis adminiculis, dicam an ambagibus involvenda intricandaque non sit.

ACTA
AUCTORE INCERTO.
Ex Vitis Patrum a Rosweydo editis pag. 393.

Marina virgo, sub virili monachi habitu Marinus dicta (S.)

BHL Number: 5528


EX VITIS Patrum

Erat quidam secularis habens unicam filiam parvulam. Ipse converti cupiens, commendavit eam cuidam parenti suo, [Pater solicitus de salute filiæ Marinæ,] & abiit ad monasterium, quod longe erat de civitate milliaria triginta duo. Et ingressus perficiebat omne opus quod erat monasterii, ita ut abbas ejus amplius eum quam ceteros, qui in monasterio erant, diligeret, eo quod fidelis esset & obediens. Contigit autem post aliquod tempus, ut recordaretur charitatis filiæ suæ, & cœpit contristari atque affligi intra se. Et cum per multos dies hoc faceret, vidit eum abbas ejus tribulantem, & dixit ei: Quid habes frater, quod sic tristis ambulas? Dic mihi, & Deus qui consolatur omnes, dabit tibi auxilium.

[2] Tunc ille procidens cum lacrymis ad pedes ejus, dixit: Habeo unum filium in civitate quem reliqui parvulum, [ut in monasterium virorum recipiatur, habitum ejus mutat, & Marinum vocat.] & recordatus, affligor propter eum. Et noluit indicare ei quod puella esset. Abbas vero ejus ignorans quod esset, & nolens eum amittere, quia necessarius erat monasterio, dicit ei: Si diligis eum, vade, & adduc eum huc, & sit tecum. Et abiens adduxit eam, dicebaturque Marina. Et mutavit ei nomen, & vocavit eam Marinum. Et dedit eam ad discendas litteras intra monasterium, & erat cum ea: nullusque agnovit de fratribus quod puella esset, sed vocabant eam omnes Marinum. Et dum esset annorum quatuordecim, cœpit eam dicere pater suus viam Domini, & dicebat ei; Vide, filia, ut nullus cognoscat mysterium tuum usque in finem tuum, & solicita sis ab insidiis diaboli, ne seducaris ab eo, & istud sanctum monasterium videatur per nos solvi, ut in conspectu Christi cum sanctis angelis ejus coronam, & non cum impiis æternam damnationem accipiamus. Et alia multa docebat eam per singulos dies de regno Dei.

[3] Dum autem facta esset annorum decem & septem, defunctus est pater ejus. [Pater Marini moritur.] Remansit vero hæc sola in cella patris sui, & ipsa observavit se in omnibus doctrinis patris sui, & erat obediens omnibus in monasterio, ita ut ab abbate suo, & ab omnibus diligeretur. Habebat autem monasterium par boum & carrum, quia vicinum habebat mare, ubi erat emporium ad millia tria; & ibant monachi, & afferebant quæ necessaria erant monasterio. Una vero die dicit abbas ejus: Frater Marine, quare & tu non vadis cum fratribus & adjuvas eos? Quæ respondit: Jussisti pater. Erat autem in ipso emporio pandochium a. Cœpit ergo frater Marinus frequenter pergere cum carro, & si faciebat tarde ad revertendum, manebat in ipso pandochio cum ceteris monachis.

[4] [Marinus fornicationis accusatur.] Contigit autem per insidias inimici, ut pandox ille haberet filiam virginem. Ad quam ingressus miles aliquis, concubuit cum ea, & concepit puella de illo milite. Et dum cognitum fuisset a parentibus ejus, cœperunt affligere puellam, dicentes: Die nobis de quo concepisti? Respondit eis: De illo monacho, qui dicitur frater Marinus, qui hic frequenter cum carro mansit, ipse me oppressit, & concepi. Statim autem perrexerunt parentes ejus ad monasterium, & dicunt abbati: Ecce, domine abba, quid fecit monachus tuus Marinus? Quo modo decepit filiam nostram. Dicit eis abbas: Sinite, videamus si manifesta sunt quæ dicitis. Et veniente eo, dicit ei abbas ejus: Frater Marine, tu hoc scelus operatus es in filia eorum? Stans diutius cogitavit intra se, ingemiscens dixit: Peccavi pater, pœnitentiam ago huic peccato, ora pro me.

[5] [Peccatum quod non admisit, agnoscit quasi a se admissum. Ejicitur ex monasterio, & ad portam pœnitet.] Ad iracundiam autem commotus abbas, jussit eam contundi & affligi. Et ait: In veritate dico, quia tu qui hoc malum operatus es, non manebis in hoc monasterio. Et jactavit eam foras. Ipsa vero numquam ulli confessa est mysterium suum, sed abiens jactavit se ante fores monasterii, & jacebat super terram in pœnitentia, affligens se tamquam ipsa peccasset, & ab ingredientibus fratribus postulabat, ut vel una buccella panis ei daretur. Hoc raciens per tres annos, non recessit de monasterio. Pandochis vero filia peperit filium masculum, & ablactavit, & adduxit eum mater puellæ secum, & jactavit eum ibi ante monasterium, & dicit ei: Ecce frater Marine, quomodo nosti nutrica filium tuum. Et reliquit eum ibi, & abiit. Sancta virgo suspiciens, tamquam proprium filium, de ipsa buccella panis, quam accipiebat ab introëuntibus in monasterium, nutricabat filium alienum. Factum est hoc per alios duos annos

[6] [Admittitur rursus in monasterio. Vilissima obit ministeria.] Postmodum autem videntes fratres, misericordia compuncti, ingresii ad abbatem rogare cœperunt ut eum reciperet in monasterium, dicentes: Abba, indulge & suscipe fratrem Marinum. Ecce quinque anni sunt, quod in pœnitentia ante januam monasterii jacet, & non recessit umquam hinc. Suscipe eum in pœnitentiam, sicut Dominus noster Jesus Christus præcepit. Vix autem coëgerunt eum, & jussit eum ingredi, & vocavit eum ad se, & ait: Pater tuus fuit vir sanctus, quod tu nosti, & parvulum introduxit te in hoc sanctum monasterium, & non est operatus quidquam mali, quod tu cogitasti, & fecisti: nec aliquis in hoc sancto monasterio. Nunc autem ingressus es cum filio tuo, quem de adulterio habes, unde oportet te pœnitere. Grave enim peccatum fecisti. Et hoc tibi jubeo, ut omnes munditias monasterii tu solus quotidie facias, & aquam ad necessaria purganda portes, & calcearium b omnibus per singulos dies tu perficias omnibusque servias: in hoc enim habebis meam gratiam Sancta vero libenti animo suscipiens, omne opus quod ei jussum fuerat, perficiebat.

[7] Contigit autem eam intra paucos dies dormire in Domino. [Moritur Marina, & sexus cognoscitur. Affligit se ab bas quod Marinam afflixisset.] Euntes vero fratres, nuntiaverunt abbati dicentes: Frater Marinus defunctus est. Dicit eis abbas: Videte, fratres, quale peccatum fuit, ut nec meruerit pœnitentiam. Sed tamen ite lavate eum, & sepelite longe a monasterio: & euntes dum lavant eum, cognoverunt eum quia femina esset. Et cœperunt omnes emittere voces & tundentes se clamabant, quia talis conversatio & patientia sancta inventa est in ea, cujus mysterium nullus agnovit, & sic ab eis afflicta fuisset. Et venientes cum lacrymis dicunt abbati: Abba, veni & vide fratrem Marinum. Dicit eis: Quid est hoc? Fratres dicunt iterum: Veni & vide mirabilia Dei, & vide quid de te agas. Ille territus perrexit, & venit ad corpus. Et levans pallium, unde coopertum erat, vidit quia mulier esset: & mox cecidit, & caput suum percutiebat in terram, & vociferabatur dicens: Conjuro te per Jesum Christum Dominum, ne me condemnes ante conspectum Dei eo quod afflixerim te, quia ignorans feci. Tu, domina, non dixisti mysterium tuum, & ego non cognovi in veritate sanctam conversationem tuam. Et jussit sanctum corpus ejus intra monasterium in oratorio reponi.

[8] Eadem vero die puella illa arrepta a dæmonio, [Fornicaria a dæmone arrepta, apud corpus Marinæ liberatur. Miraculis sanctitas ejus comprobatur.] venit ad monasterium, & confitebatur crimen quod admiserat, & de quo concepisset. Et in septima die repausationis ejus in Domino, ibi intra oratorium liberata est a dæmonio. Audientes autem qui erant in ipso emporio, & vicina monasteria, mirabilia quæ facta fuerant, accipientes cruces & cereos, cum hymnis & canticis & psalmis, benedicentes Deum, venerunt in eodem monasterio, & oratorium ingressi, ubi corpus ejus requiescebat, benedixerunt Deum. Ubi usque modo Christus orationibus sanctæ Virginis multa facit mirabilia, ad laudem nominis sui. Qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Observat Rosweydus in editione Coloniensi legi pandocium, id est taberna. In veteri autem, simili fortasse Papiensi, haberi, homo manens, nomine Pandox. Rectum est Pandochium πανδοχεῖον taberna: sic Pandox tabernarius.

b Sic legi ait Rosweydus in editione Coloniensi; alibi calcarium: idque intelligi putat de ministerio aliorum calceos purgandi. In Ms. est, inquit, Caldarium vel Caliclarium. An igutur intelligendum ministerium caldam præparandi? Vel fratrum caliculos eluendi?

APPENDIX I.
De Reparata seu Margarita, Pelagius dicta.

Marina virgo, sub virili monachi habitu Marinus dicta (S.)

BHL Number: 5323


AUCTORE J. B. S.

[Hæc sponsum fugiens, monachum induta,] Binas hic appendices subtexo ob argumenti similitudinem, de duabus Virginibus, simulato etiam sexu, monachalem habitum indutis, de quarum cultu cum certi nihil habeam, non putavi aptiorem eis locum concedi posse, quam si S. Marinæ nostræ subjungerentur. Prioris Vitam tradit Petrus in Catalogo lib. 9, cap. 37 sub nomine Margaritæ, diverso tantillum stylo ab alia quam ex codice 22 Reginæ Sueciæ describi Henschenius, ubi in principio Reparata dicitur, ast sub finem testatur ipsa se Margaritam in seculo appellatam fuisse. Quis historiæ auctor, quæ ipsa, qualis, cujas fuerit, ubi & quando floruerit, ex Ms nostro educi nequit: apud Equilinum indicatur Ægyptus, verum cetera æque obscura sunt. Describitur virgo pulcra, dives & nobilis, quæ adolescenti nobili in conjugium tradita, dum cuncta simul nobilitas ante thalamum jam paratum festa nuptiarum gaudia celebrarent, ipsa, Deo inspirante, consideravit damnum virginitatis, & media nocte, tonsis crinibus, in habitu virili clam fugit… ad quoddam monasterium, & Pelagium se appellans… tam modeste & tam sancte se habuit, quod defuncto sanctimonialium provisore, licet invitus, monasterio virginum prælatus est. Cum vero ostiaria in adulterium lapsa esset, solus Pelagius, utpote præpositus & familiaris earum, sine judicio & examinatione, ab omnibus condemnatus & expulsus est.

[2] [parem calumniam passa est, ut de identitate ferme dubites.] Reclusus autem in quodam rupis spelæo, deputatum habuit severissimum monachorum, panem hordeaceum & aquam tenuissime ministrantem. Quamdiu gravissima ista pœnitentia tenuerit, non exprimitur, sed eam patientissime tulit, se per exempla Sanctorum confortans. Elapso autem tempore, finem suum adesse cognoscens, abbati & monachis per litteras omnia revelavit; & post mortem ad sanctimoniales relatus Pelagius, a feminis semina & virgo intacta cognoscitur, & cunctis pœnitentiam agentibus, in monasterio virginum honorifice sepelitur. Hæc omnia si debita fide nitantur, & non ab aliquo ex S. Marinæ Vita mutuata, & in aliam formam transposita sunt, alterum stupendi roboris in Virgine exemplum porrigunt, Mariniano haud multum inferius; ast ego Reparatam istam seu Margaritam, Pelagium dictum, nec in Fastis Græcis, nec in Latinis usquam inter Sanctos signatam invenio, ut ferme suspicari cogar, quod verbo alicubi notavit Papebrochius, eam cum S. Marina confundendam, nisi quis malit eam transcribere cœnobio Canobim montis Libani, ubi usque hodie locus ostendi dicitur, ubi duram pœnitentiam egerit. Doceat nos qui alia monumenta invenerit, ex quibus constet, Sanctis vere adscribendam: quæ & a Siculis postulamus, ut eorum Marina Scaniensis, tamquam ab aliis diversa, in eadem classe recenseatur.

APPENDIX ALTERA.
De Marina Scaniensi in Sicilia.

Marina virgo, sub virili monachi habitu Marinus dicta (S.)

Hæc ultima Marina est, quam quidem noverim, sed de cujus cultu æque atque de Reparatæ seu Margaritæ dubitare cogor, [Marina Sicula non magis placet:] quod omnibus ecclesiasticis tabulis, tum antiquis tum recentioribus incognita fuerit, antequam Siculo Martyrologio eam ad hunc diem inseruit noster Octavius Cajetanus supra laudatus, Vitam bene longam producens, quam Græce scriptam se habuisse memorat ex Mss. membranis monasterii S. Salvatoris prope Messanam, ex Ordine S. Basilii. Non placet fons unde Acta prodiere, ex quo legere memini, Acta Sanctorum non satis sincera emanasse; certe ea quæ Cajetanus refert, ex aliis facile decerpta fuerint, notavitque jam pridem Ferrarius, Marinam illam qualemcumque, aut cum ea, quam supra illustravimus, confundendam, aut nullam esse. Proprium Marinæ isti apud Siculos (siquidem ibi vere colatur) natalem non esse, satis probat mutuata e Romano Martyrologio hodierna festivitas, cum obitus diem plane ignoraverit quisquis Vitam istam seu potius panegyricam orationem concinnavit. Marinæ istius ætas seculo XI innexa, totque adeo seculis, usque ad Cajetanum incognita, non magnum adsert auctoritatis momentum: utut fatear ipsum de Sanctis Siculis immortaliter meritum, necdum inducor ut Sanctos novos ex ejus solius fide admittam.

[2] Græcam orationem satis ornate in epitomen contraxit noster Franciscus Carrera, in Pantheo Siculo Genuæ edito 1679, [neque rem magnopere commendat] de sermonis nitore magis quam de firmanda Actorum fide solicitus, ut ex ejus verbis facile est colligere. Sic habet hoc die: Charitum penicillo depictum hæc puella vultum sortita, pudicitiæ ac sanctitatis reddidit simulacrum Nam honestissima stirpe sata pieque enutrita, consentaneos Christi sponsæ ritus ac mores induit; eoque exarsit in divinum conjugem amoris incendio, ut Hierosolymitanæ peregrinationis obeundæ laborem, delicias suas, a puerita suspiraverit. Quo potuit pio dolo mortales nuptias effugit. Somnio nuptialibus tedis inauspicato, parentem primo suum, simulata deinde insania perterrefecit, ne filiæ connubium animo agitaret. Ultro admissa Marinæ fatuitas in ejusdem commendationem cessit; eamque laudavit distortum os cujusdam puellæ, ob inflictam a malo genio alapam, cum a Marina incolumitatem accepit. E detonsis interea crinibus textura cælesti sponso laqueos, in quodam secessu delituit. Nec irrita precum venatio fuit. Quæ virtutum omnium monilia petiit, impetravit. Nobilem hunc animi ornatum vis medica, divinitus parta, detexit, qua e corporibus alienis morbos statim omnes arceret: sed ut inanis gloriæ saluberrimum ipsa sibi faceret amuletum, in Palæstinam navigavit, viri ornatum ac Marini nomen induta.

[3] [encomii ejus elegantia.] In pelagus a nautis, vim auri ingentem penes illam esse ratis, projecta fuisset, ni primo aggressum nautam facinus invasisset tartareus carnifex, quem protinus Diva ad orcum relegavit. Syriæ Tripolim ubi perventum, a sanctissimo episcopo, rerum omnium, quæ Marinæ contingere debuerant, cælicolis monentibus præsago, comiter accipitur, ac valere tandem jussa, Christi tumulum ac Jordanem invisit. Triennium deinde in cœnobio quodam, demissis quibuscumque addicta ministeriis vixit Post reditum in patriam, ad idem asceterium advolavit, ibique quinquennium morata, iterum ad natale solum, divinitus mente monita se recepit. Hic tot peregrinationibus pie peractis fessa, cælum ipsum suspiriis fatigavit, ut in nuptiarum cælestium amplexu quiesceret. At nec in cælo quietem habere visa; ad patriam tertio remigravit, sibique sacellum ibidem construi jussit. Quin tumulo adfuit suo, morbis iterum cladem illatura. Salutarem iis medelam lilii sui succo, si nescis, elaboravit. Ego in hisce, ut semel dicam, primum præcipuumque desidero: de vero stabilique cultu Marinæ isti exhibito, prius me doceant Siculi, quam ipsam inter Sanctos collocari postulent. Satis fecisse hic videor, quod de ipsa hoc loco meminerim. Si ejus rei argumenta suppeditentur, cum de certo ejus obitus die non constet, poterunt Acta quolibet alio illustrari.

DE SANCTO FREDEGANDO ABBATE
TURNINI PROPE ANTVERPIAM.

FORTE SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fredegandus abbas, Turnini prope Antverpiam in Belgio (S.)

AUCTORE G. C.

§I. Locus habitationis Sancti & cultus.

Turninum, quod ante Normannorum irruptionem munitum & non ignobile oppidum fuisse creditur, nunc pagus vernacule dictus Deuren vel Deurne, mediam circiter leucam Belgicam Antverpia distans annua festivitate etiamnum hodie S. Fredegandum tamquam apostolum suum & patronum solenniter veneratur: [S. Fredegandus colitur Turnini,] nam apud hujus loci incolas, variosque scriptores Belgas constans traditio est, S. Fredegandum Turnini religiosam vitam duxisse in monasterio Quercolodorensi, cujus quidem meminit Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 20, num. 72 ad annum Christi 726, sed locum hoc tempore ignotum esse existimat. Quidquid sit, ex codice Donationum piarum apud Miræum cap. 6 constat, quod anno 725 vel 726 Rohingus & conjux ejus Bebelina tradiderint S. Willibrordo episcopo ecclesiam, quæ constructa est infra castrum Antwerpis super fluvium Schalde, quam Dominus Amandus Pontifex in honore SS. Petri & Pauli apostolorum principum vel ceterorum Sanctorum construxit, & dederint pro ipsa ecclesia… venerabili viro Firmino abbati de monasterio Quorcolodora locellum… nuncupatum Tumme in concambio. Miræus in Notationibus ad hoc diploma suspicatur, per locum Tumme intelligendum esse Turne aut Deurne; quod non est adeo absonum, cum idem Rohingus S. Willibrordo concesserit etiam alias terras Turnino vicinas, ut videre licet in eodem codice cap. 7 & 8. Saltem ex eo patet, ecclesiam SS. Petri & Pauli, nunc dictam S. Walburgis, in burgo seu castro Antverpiensi a S. Amando constructam, olim pertinuisse ad monachos Quercolodorenses, & Rohingum facta commutatione eam S. Willibrordo acquisivisse.

[2] Henschenius noster in erudito suo Commentario prævio ad Vitam S. Amandi die VI Februarii num. 24 de eadem donatione agit, [ubi dicitur fuisse abbas Monasterii Quercolodorensis,] & numero sequenti quædam ad rem nostram facientia discutit, quæ ob illius mensis raritatem huc transcribere placuit: Quod supra, inquit, in donatione Rohingi Querquelodora appellatur Firmini abbatis monasterium, Durini fuisse videtur sive Turnini, qui pagus est vulgo Deurne, Antverpia una leuca distans. Et vero suspicari licet, illud ipsum monasterium a S. Amando constructum ad firmamentum recens plantatæ istic fidei ac propagationem. Quercolodoram autem seu Kerckelodoram dictum quasi Kercke-loo-dor, ab aqua (quæ dor aut dur vel deur veteri Belgica lingua dicebatur) fluente juxta silvam seu loo, apud quam silvam templum erat Kercke, χυριακόν. Aqua autem illa est Scenda amnis, qui Durninum pagum alluit. Qui huic monasterio primus creditur præfuisse S. Fredegandus, Durinensium hactenus patronus, colitur XVII Julii, cui forsan memoratus supra Firminus successit. Magna huic Quercolodoræ conjunctio fuit, & quædam bonorum communicatio cum altero monasterio, a S. Amando ad Sabim fluvium, ut dicemus infra, exstructo: quo translatum est corpus S. Fredegandi, cum Nordmanni omnia circa Antverpiam vastarent. Deinde num. 62, eamdem reliquiarum translationem memorat, de qua nobis postea disputandum erit.

[3] Joannes Baptista Gramayus in Antiquitatibus Antverpiensibus lib. 4, [quod a Normannis destructum est,] cap. 4 de eodem loco hæc habet: Inter vicos terræ Ryensis antiquitatis merito primas tenet Turninum a turribus (ne quis Turnum aut Troianum aliquem somniet) dictum. Urbs olim & quidem ante Antwerpiam Fredegandi episcopi prædicatione, miraculis tumuloque ornata, cujus corpus, ingruente Normannorum tyrannide, in Monasterium ad Sabim translatum, ibidem requiescit in Canonicarum nobilium collegio. Urbs autem, tradente codice Vitæ & translationis S. Gummari, ob iniquitatem habitantium merita vindictam Dei, absente Apostoli sui corpore, viribus destituta, Normannis per Scindam flumen in Bratuspantium irruentibus, in prædam cessit funditus eversa. Ab hac clade respirantibus vicinis, Turninum etiam revixit castro instructum, & abbatia Benedictina, a Ducibus Lotharingiæ fundata, sed anno MLXIII Eynhamum translata. Observo hic a Gramayo nonnulla venditari, quæ non usque adeo certa sunt. Imprimis mera conjectura est, Turninum a turribus nomen accepisse. Deinde nullo antiquorum scriptorum testimonio fultus S. Fredegandum appellat episcopum. Præterea Brabantiam erronee post alios nominat Bratuspantium, uti ex Hadriano Valesio aliisque ostensum est in Corollario ad Acta S. Rumoldi cap. 1. Denique ignoramus, quale fuerit illud castrum, quod Gramayus post Normannicam vastationem ædificatum esse narrat, cum jam nullum illius supersit vestigium, nullumque in toto pago appareat ædificium, quod structura sua tantam antiquitatem indicet.

[4] [monachis alio migrantibus;] Miræus in Notationibus diplomatis supra citati ad nomen Tumme observat sequentia. Forte Turne vel Deurne, olim Turninum Latine, vicus prope Antverpiam ad Scheinam rivulum, ubi olim cœnobium fuit, in quo S. Fredegandus aliquando monachum egit. Ejus sacra ossa Audomaropoli anno MDXC Antverpiam allata, in cathedrali templo ibidem adservantur. Normannis porro in Belgicam irruentibus, monachi Turnino relicto, Einhamum prope Aldenardam migrasse putantur, ubi etiamnum Benedictina est abbatia. Baro le Roy in Notitia Marchionatus S. R. I. lib. 2, cap. 1 merito negat, monachos tunc temporis Turnino Einhamum migrasse. Huic opinioni, inquit, quoad translationem dicti cœnobii obstat temporum ratio: nam irruptio Normannorum contigit anno octingentesimo trigesimo quinto, vel secundum Sigiberti chronicon biennio serius; Benedictinorum vero cœnobium Eynhamense constructum esse constat a Balduino Insulano Flandriæ Comite anno MLXIII. Ergo ducentis viginti octo annis post destructionem Turnini. An autem post monasterium Quercolodorense a Normannis destructum, nova abbatia Benedictina a Ducibus Lotharingiæ ibidem fundata fuerit, ac postea Einhamum transierit, ut asserit Gramayus, certo affirmare non ausim, cum id solidis testimoniis hactenus confirmatum non invenerim. Certum tamen est, quod monachi Einhamenses aliquando jura & prædia in Turnino vicinisque pagis possederint, quæ anno 1308 Antverpiensibus Ordinis Præmonstratensis canonicis transcripserunt, uti patet ex diplomate, quod eruditissimus Baro le Roy in opere jam citato lib. 2, cap. 1 circa finem exhibet.

[5] [cum reliquia Sancti prius translatæ fuissent.] Atque hæc quidem de Turnino & S. Fredegando ejusdem loci incola scribunt recentiores. Antiquissimus autem, qui de utroque expressis verbis meminit, est quidam Frater Theobaldus, qui post seculum XI aut forte XII Vitam, translationem, & quædam miracula S. Gummari tum prosa tum carmine videtur conscripsisse. Is itaque in Actis Mss. cap. 16 hæc habet: Quodam tempore cum excrevissent peccata hominum & superno judicio correptionis flagella meruissent a Deo, educta est a sedibus suis gens Northmannica, gens ferocissima, quæ navigio in Rhenensem provinciam adducta circumquaque omnia depopulati sunt. Hantwerpiam incenderunt, Walchram vastarunt; adeo alii dispersi, ut nullus esset locus, ubi cessaret luctus. Per fluvium igitur, qui dicitur Schinda, ad villam Turninum devenerunt, ubi erat monasterium sancti Fredegandi confessoris. Sed Deus propter iniquitatem inhabitantium exosus locum, reliquias ipsius jussit alio transportari, ut nullum esset obstaculum contra desolationem. Quibus sublatis, velut muro & turribus civitatis destructis, irruit gens inimica, & incendio pereunt cuncta ædificia, ipsumque monasterium consumpsit, homines partim trucidavit, partim captivos abduxit; neque domus superfuit, neque habitator evasit, nihil nisi solitudo remansit. Eadem quantum ad substantiam in Vita metrica leguntur. Ex hactenus dictis satis liquet, quantopere in assignando Turnini situ aberraverit Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, dum hoc die de S. Fredegando agens in notis suis hunc pagum in comitatu Namurcensi collocat, putatque nunc Moustier appellari. Manifesta est hujus erroris origo. Confudit nempe Ferrarius utrumque locum, quia ignorabat, reliquias S. Fredegandi Turnino translatas fuisse in monasterium jam vulgo dictum Moustier, quod ad Sabim fluvium a S. Amando erectum Namurco duobus milliaribus distat. At hæc de sanctitatis palæstra fortasse plus quam satis. Nunc Sancti nostri cultum stabiliamus.

[6] Quamvis dubitandum non sit, quin S. Fredegandus jam a multis seculis publicam apud Belgas venerationem habuerit, [Memoria ejus exstat in Florario nostro Ms., Auctariis Usuardinis,] tamen apud Martyrologos prima illius memoria occurrit in Florario nostro Ms., quod medio seculo XV scriptum annuam ejus commemorationem hac die ita celebrat: Apud Turninum villam Brabantiæ, natale beati Fredegandi confessoris, cujus ossa cum illic in monasterio suo aliquamdiu requievissent, & tandem jussu divino aliunde translata fuissent, locus ille, qui prius invisibilis * & pene inaccessibilis erat, mox ab hostibus depopulatus & desolatus [est]. Usuardus a Greveno auctus ponit eodem die hæc pauca verba: Fredegandi episcopi & confessoris. Molanus autem in Additionibus Usuardinis, anno 1568 Lovanii editis, eum sic memorat: Ipso die S. Fredegandi confessoris. Deinde minori charactere hæc adduntur; qui cum sancto. Furseo venit ex Hibernia, & quiescit in monasterio Dominarum super Sambriam fluvium, non longe a Namurco. Sed in editione anni 1573 & 1583, postremis hisce omissis, tantum legitur: In monasterio Argenton, ipso die sancti Fredegandi confessoris. Non satis intelligo, quid sibi velit illud monasterium Argentonense, quod in ditione Namurcensi situm jam incolunt moniales Ordinis Cisterciensis: antiqua enim traditio est, S. Fredegandum Turnini obiisse, & sacra ejus ossa ad aliud comitatus Namurcensis monasterium, supra memoratum, translata fuisse. Si forte per hoc significetur, aliquam reliquiarum partem in Argentonensi cœnobio conservari, non dissentio: nam ob hanc causam, sed magis dilucide explicatam, Saussayus eumdem Sanctum Audomaropoli memorat in suo Martyrologio Gallicano his verbis: Audomaropoli, veneratio reliquiarum sancti Fredegandi confessoris, unius ex sociis S. Foillani, apostolicæ prædicationis gloria illustris.

[7] Hisce posterioribus Molani editionibus consentiunt, [aliisque Martyrologiis.] ac S. Fredegandum in cœnobio Argentonensi annuntiant Wionus, Menardus aliique hagiologi Benedictini, excepto Dorganio, qui in Kalendario Sanctorum Ordinis sui illum sic simpliciter refert: S. Fredegandi confessoris. Bucelinus more suo eum prolixo exornat elogio, cujus hic initium transcribo: In monasterio Argentonensi, sancti Fredegandi monachi & confessoris. Fredegandus sive Fredegaudus monachus Hibernus sanctorum Foillani, Fursei & Ultani peregrinationis & apostolici laboris socius, verbo & exemplo finitimis Antverpiæ populis mirifice præluxit, & constructo Turnini cœnobio, illic vitæ dies reliquos sancto fine conclusit. Tunc de destructione Turnini sequuntur ea, quæ ex aliis auctoribus supra dedimus. Molanus tamen in Natalibus Sanctorum Belgii cum prima sua Usuardi editione fere convenit, & de monasterio Argentonensi nullum verbum faciens, alia cultus loca diserte exprimit hoc modo: Turnini, natalis sancti Fredegandi presbyteri & confessoris, cujus corpus requiescit in ecclesia collegiata Monasteriensi. Est autem de illis beatis prædicatoribus, qui ex Hibernia in Galliam venerunt cum sancto Foillano & aliis apostolicis viris. Locus vero, in quo eum quiescere jam memoratum est, est monasterium super Sambriam a beato Amando in honorem S. Petri constructum, duobus milliaribus a Namurco; ubi antiquitus fuisse congregationem monastice viventem ipsum nomen indicat; sed nunc vocantur Dominæ & Canonicæ. Est etiam celebris sancti Viri memoria in Deurne apud Antverpiam: ibi enim quievit, cum is locus civitas esset, ferturque muris cincta fuisse, cum iis adhuc Antverpia careret. Tunc ruinas a Normannis Turnino illatas narrat ex Actis S. Gummari, quorum verba ad rem nostram spectantia superius exhibuimus. Alios Martyrologos Molanum secutos hic enumerare supervacaneum arbitror.

[8] [In Breviario Leodiensi & Namurcensi fit de illo commemoratio,] Jam plus quam a duobus seculis S. Fredegandi memoriam in Officiis ecclesiasticis celebratam fuisse, plane liquet ex Missali Leodiensi, quod anno 1509 Parisiis impressum facit hac die commemorationem Fredegaudi (ita etiam, teste Molano, incisum est nomen ipsius feretro Monasteriensi) & Alexii confessorum, & præscribit hanc collectam utrique Sancto communem: Deus qui nos sanctorum tuorum Fredegaudi & Alexii confessionibus gloriosis circumdas & protegis, da nobis & eorum imitatione proficere & intercessione gaudere. Per Dominum nostrum &c. In Officiis propriis ecclesiæ Leodiensis anno 1623 excusis, die XVII Julii recitantur Horæ canonicæ de S. Alexio cum commemoratione S. Fredegandi presbyteri in Laudibus tantum. Est autem commemoratio communis confessoris non pontificis. Ex his satis patet, quod Leodienses non crediderint, S. Fredegandum fuisse episcopum, quamvis Grevenus & Gramayus eum hoc titulo condecorarint. Neque illius episcopatum agnoverunt Officia propria diœcesis Namurcensis, anno 1619 impressa, quæ hac die in Rubricis ita præscribunt: Sanctorum Alexii & Fredegandi confessorum. Omnia dicuntur de communi confessorum non pontificum, præter ea, quæ hic habentur propria. Tunc sequitur eadem collecta, quam ex Missali Leodiensi jam dedi. Deinde subjungitur tertia Lectio propria, quæ fere verbis jam num. 5 relatis & mox iterum referendis vastationem Turnini describit. Sanctus Fredegandus Antverpiæ in ecclesia B. Mariæ habuit olim sacellum nomini suo consecratum (jam communiter S. Ursulæ vocatur) ut patet ex Brevi Pontificis ibidem conservato, quo conceduntur indulgentiæ plenariæ ad viginti annos valituræ universis Christi fidelibus… qui… capellam S. Fredegandi die natali ejusdem Sancti, XVII Julii… singulis annis devote visitaverint. Sed dubito, an festum illius Sancti amquam ibi Officio ecclesiastico celebratum fuerit, cum Breviarium anno 1496 impressum ad usum istius ecclesiæ nullam de eo faciat mentionem. Nescio, utrum forte seculo sequenti, quo ab Antverpiensibus inter patronos contra pestem electus fuit, in Breviario aliquis cultus peculiaris accesserit. Saltem hodie in propriis istius diœceseos Officiis nulla de illo fit commemoratio.

[9] Turnini ritu duplici celebratur illius Officium, & in secundo Nocturno recitantur Lectiones sequentes: [& Turnini solenniter celebratur ejus Officium.] Lectio IV. Cum propalata Sanctorum via, sol justitiæ benigniores radios etiam in insulas, quæ procul sunt, immitterre dignatus est, educere cœpit varias nubes ab extremis terræ, viros scilicet magnos meritis, sublimes vita, & quorum tota conversatio in cælis erat: qui apostolico spiritu pleni ut nubes volarunt, & cælestis doctrinæ rorem fœcundando agro dominico instillarunt. Lectio V. Inter alios autem apostolicos viros & legis Christi præcones, quos magno numero in Galliam & hasce terras submisit Hibernia una cum sanctis Foillano, Ultano & aliis, etiam in Antverpiensem agrum excurrit sanctus Fredegandus, cujus etiamnum celebris memoria & virtutum fragrantia perseverat in Turnino juxta Antverpiam. Hæc fuit palæstra laborum ejus, in qua Vir sanctus cum mundo, carne, & diabolo strenue certavit: donec ibidem bravium capesseret retributionis æternæ, & tamquam fidelis servus & prudens intraret in gaudium Domini sui. Lectio VI. Cum autem Normanni per fluvium, qui Scinda dicitur, ad villam Turninum devenissent, ubi monasterium erat sancti Fredegandi confessoris, & Deus propter iniquitatem inhabitantium, locum exosum haberet, jussit sacras Sancti reliquias alio transportari, ut nullum esset obstaculum contra desolationem: quibus demum sublatis, velut muro & turribus civitatis destructis, irruit gens inimica, & incendio perdidit omnia ædificia, ipsumque monasterium consumpsit; homines partim trucidavit, partim captivos abduxit. Tantum in reliquiis Sanctorum positum est, quæ sunt fontes salutis & scaturigines miraculorum.

[Annotatum]

* forte invincibilis

§ II. De sancti reliquiis & patrocinio contra pestem.

Ex dictis paragrapho præcedente videntur ossa S. Fredegandi primum Turnino ad ecclesiam S. Petri in Hannonia translata esse. [Reliquiæ S. Fredegandi Audomaropoli Antverpiam delatæ,] Sed eam translationem dubiam reddere possent, tum Belgica tum Latina translationis Acta, quæ asserunt, sacras ejus reliquias ante Normannorum irruptionem ad cœnobium S. Bertini in Artesia primo transvectas fuisse. Hinc Malbrancus noster in suo opere de Morinis lib. 6, cap. 6 ad annum Christi 845 & 846 narrans, quomodo ob Normannorum metum varia Sanctorum corpora ad munitionem Sitiuensem delata fuerint, de Sancto nostro ita scribit: Etiam Andoverpi S. Fredegando, quem nobilem Scotia dederat confessorem, suo prospexerunt: quos omnes benevole admodum juxta & honorifice excepit Adalardus Sitiuensium antistes cum Folquino episcopo sibi congratulatus, quo pacto Deus excogitatam unius Divi jacturam, Sanctorum multorum accessione remuneretur. Accedit, quod Bertinenses monachi ad canonicos Antverpienses miserint quasdam reliquias, de quibus Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad diem XVII Julii ita scribit: Ceterum pars reliquiarum S. Fredegandi Audomaropoli ex Bertiniano monasterio Antverpiam circa annum MDXC allata, adservatur ibidem in basilicæ cathedralis sacello S. Ursulæ ac sodalibus dicato. Quid autem factum sit de his ossibus Audomaropoli Antverpiam transmissis candide hic edicendum est, ut videant heterodoxi, nos in honorandis Sanctorum lipsanis non cæco modo procedere, quod tamen sæpe catholicis impie & falso exprobrant.

[11] [publicæ venerationi exponi vetantur,] Anno 1593 (non 1590 ut Aubertus Miræus ait, multo minus 1580 uti Willotus noster infra citandus scribit) monachi Bertiniani per quemdam D. Costerum miserunt Reverendo admodum Domino Decano & capitulo Antverpiensi cathedralis ecclesiæ lipsanothecam, in qua putabant contineri ossa S. Fredegandi, sicuti constat ex Regesto Ms. ejusdem ecclesiæ, ubi ad annum Christi 1593 fol. 256 leguntur sequentia: Exhibuit idem Dominus Costerus testimoniales per notarium publicum, per quas Religiosi sancti Bertini testantur, quo pacto illud corpus, quod attulit, inventum fuerit in sancto Bertino tempore Domini Gerardi d'Hamericourt (is Audomarensem cathedram obtinuit anno 1562) primi episcopi Odomarensium existentis abbatis in sancto Bertino. Sed cum illæ litteræ testimoniales non satis certo probarent, inventas hasce Audomaropoli reliquias, esse S. Fredegandi, Illustrissimus ac Reverendissimus D. Joannes Miræus, quartus Antverpiensium episcopus, non diu post in visitatione ecclesiæ cathedralis scriptum quoddam reliquit, quo prohibet, ne dictæ reliquiæ venerationi publicæ exponantur, donec de earum veritate plane constet. Illud autem Reverendissimi Miræi instrumentum in ipsa lipsanotheca inventum est anno 1715, quando parochus Turnini a RR. admodum ac prænobilibus DD. Decano & capitulo dictæ ecclesiæ Cathedralis quasdam S. Fredegandi reliquias expetierat, quæ ob eam incertitudinem illi prudenter denegatæ fuerunt.

[12] [& saltem videntur dubiæ] Nolo, ut ex dictis quispiam concludat, has reliquias esse falsas; sed ad summum inde inferri potest, eas esse forsan alterius Sancti aut saltem dubias, quia scheda, quæ simul cum prædicto corpore in Bertiniano monasterio inventa est, ita vetustate erat attrita, ut distincte legi non potuerit, sicuti indicatur in ipsis litteris testimonialibus Gallice scriptis, quæ jam citato ecclesiæ Antverpiensis Regesto insertæ sunt. Præterea Arnoldus Rayssius, diligens Belgicarum reliquiarum indagator, in suo Hierogazophylacio Belgii pag. 97 & 101 enumerans sacra pignora, quæ in Bertiniano monasterio conservantur, ibidem non meminit de S. Fredegando. Scio quidem, quod idem auctor Aubertum Miræum secutus ita scribat pag. 301: Sanctæ Mariæ Cathedralis ecclesia Antverpiæ partem reliquiarum corporis S. Fredegandi presbyteri Hiberni, quam ex Bertiniano cœnobio anno MDXC obtinuerunt, adservat in sacello sanctæ Ursulæ & sociis ejus dicato. Sed hæc ex eodem fonte nempe litteris testimonialibus prodeunt, atque adeo eadem fide nituntur.

[13] [Cum ejusdem Sancti corpus dicatur exstare in cœnobio S. Petri in Hannonia,] Rayssius in eodem opusculo pag. 369 reliquias S. Fredegandi primum Turnino in Hannoniam translatas fuisse significat his verbis; Monasterienses nobiles canonissæ ad Sabim fluvium partem magnam corporis Christi presbyteri & confessoris Fredegandi possident, quæ Turnino ad hoc sancti Petri templum divina ordinatione, ante Normannorum vastationem advecta est. Hæc opinio Rayssii aliorumque mihi verosimilior apparet: nam observo, jam ab anno 1509 in Missali Leodiensi commemorationem de S. Fredegando factam fuisse, quæ probabiliter instituta est ob illius reliquias quiescentes in diœcesi Leodiensi, cui tunc suberat Monasteriense S. Petri cœnobium, antequam episcopatus Namurcensis erigeretur. Aliunde adverto, quod putatum S. Fredegandi corpus tantummodo inventum fuerit in sancto Bertino tempore Domini Gerardi d'Hamericourt primi episcopi Odomarensium, id est post annum Christi 1562. Itaque Monasterienses in Hannonia, quæ priores sunt tempore, etiam potiores videntur jure.

[14] Non nego tamen, Bertinianos aliquas hujus Sancti reliquias olim habuisse, [& in monasterio S. Bertini in Artesia,] aut forsan etiamnum habere, cum varia Acta Belgica, quamvis recentiora, id asserant: potuit enim corpus S. Fredegandi ante primam Normannicam Brabantiæ vastationem Turnino ad Monasterienses translatum, postea inde, ob novum eorumdem barbarorum metum, Audomaropolim transferri, quemadmodum Malbrancus noster supra citatus testatur, circa annum 846 varia Sanctorum corpora undique ad munitionem Sitiuensem allata esse. Quod autem putat idem Malbrancus, tunc primum S. Fredegandi reliquias Turnino aut Antverpia eo advectas fuisse, mihi admodum est improbabile, quandoquidem decennio ante Turninum aliaque Brabantiæ oppida a Normannis devastata fuerant, uti probatur in Vita S. Liberti die XIV hujus mensis. Quid si inter primam anno 835 vel 836 & secundam anni 882 Normannorum irruptionem in Brabantiam corpus S. Fredegandi ex Monasteriensi cœnobio Audomaropotim delatum fuerit, & postea aliorum exemplo Monasteriensibus redditum, retentis quibusdam pro fideli custodia sacris ossibus? At hæc mera conjectura est, quam ut talem accipi volumus.

[15] Potuit etiam posterioribus seculis, ob assiduos bellorum tumultus aliasque causas mihi ignotas, idem corpus in monasterio Bertiniano tamquam tutiore loco collocari. [explicatur, quomodo sacra ossa ad hæc,] Sic intelligo, sacra ejusdem Sancti ossa seculo XVI ob hæreticorum militum timorem fuisse abscondita; de qua re in Mss Collectantis Ægidii Monæi ad sanctos Namurcenses spectantibus legi sequentia cap. 16: Festum S. Fredegandi, vulgo saint Frego, celebratur XVI Kalendas Augusti, cujus sacra pignora superiori seculo, bello contra Francum in silvis primum abscondita, deinde propter Auriaci metum terræ in quodam sacello recondita, sed inventa irreverenter admodum & hostiliter dispersa fuere. Nunc tandem in unum collecta, capite dumtaxat excepto, de quo nihil certi cognoscere potui, asservari dicuntur in feretro, quod Monasterii, Gallice Moustier, visitur, & in festis Pentecostalibus solenni supplicatione circumfertur per parœciam; intra Octavam autem celebri vicinorum devotione frequentatur. Hæc solummodo ad exemplum adduxi, ut ostenderem, quomodo seculis præcedentibus eædem reliquiæ ob similem causam Audomaropolim deferri potuerint. Satis etiam probabile est, aliquam corporis partem Bertinianis dono datam fuisse, uti volunt alii, qui utroque loco hujus Sancti reliquias collocant.

[16] Turnini ineunte seculo XVI reliquias S. Fredegandi exstitisse, [aliaque loca pervenire potuerint.] colligo ex ejus miraculis, in quorum prologo legitur, quod tunc temporis decreta fuerit supplicatio annua, in qua venerabile Sacramentum altaris una cum reliquiis & statua S. Fredegandi circumferretur. Præterea in quodam miraculo dicitur S. Fredegandus imperasse mulieri surdæ, ut iret Turninum ac ibidem suas reliquias visitaret, si a surditate liberari vellet. Has autem reliquias ab hæreticis circa medium ejusdem seculi in Belgio furentibus, & sacra omnia profanantibus dissipatas aut ablatas fuisse conjicio, quia hodiedum Turnini nullæ exstant, uti modernus illius loci parochus, a me de hac re interrogatus, testatur. Si quæ ejusdem sancti reliquiæ eo tempore fuerint Antverpiæ in sacello S. Fredegandi, haud dubie in famosa templorum Antverpiensium iconomachia, anno 1566 a sacrilegis Calvinistis peracta, perierunt. Sed ut controversis Monasteriensium & Bertinianorum reliquiis finem imponamus, audiatur de hac re Balduinus Willotus noster, qui in Martyrologio Belgico Gallice conscripto ita loquitur ad hunc diem: Monasterii, quod antea fuit cœnobium, deinde collegium canonissarum secularium, non procul Namurco, honoratur corpus S. Fredegandi Hiberni, ejusdem loci patroni, quod jussu divino huc translatum est Turnino, quod fuit oppidum circa Antverpiam, antequam ob sua peccata a Normannis destrueretur. Attamen pars quædam postmodum delata est ad monasterium S. Bertini, & inde anno MDLXXX (hunc errorem chronologicum supra correximus) ad sacellum S. Ursulæ Antverpiæ. Hoc modo controversia inter Monasterienses & Bertinianos mihi videtur posse componi. Quod si neutri parti hæc compositio placeat, litem ipsi inter se dirimant. Nos interim de Sancti nostri patrocinio contra pestem hic pauca addamus.

[17] [S. Fredegandus Antverpiæ fuit patronus contra pestem.] Ex miraculis infra dandis patebit, S. Fredegandum initio seculi XVI singularem fuisse patronum contra pestiferam luem & ardentes febres. Etiam civitas Antverpiensis epidemico morbo afflicta circa annum 1512, intercessione S. Fredegandi magnum sensit levamen, uti commemorat Augustinus Wichmannus in Apotheca spiritualium phærmacorum cap, 42, & brevius in suo Diario ecclesiastico de Sanctis contra pestem Tutelaribus ad diem XVII Julii ita scribens: Turnini in Brabantia, S. Fredegandi presbyteri & confessoris, qui suis meritis pestilentiam ab Antverpia propulsavit. De ejusdem patrocinio contra pestem fit mentio in supra laudato rhythmo Flandrico, qui a ducentis annis compositus pependit Turnini in sacello S. Fredegandi, & refertur in Belgica Sanctorum Legenda, quam Henricus Adriani, pastor nosocomii S. Elisabethæ anno 1602 Antverpiæ edidit. Papebrochius noster in Mss. Annalibus Antverpiensibus ad annum Christi 1512 quatuor hujus rhythmi versiculos ad propositum nostrum spectantes ita Latine reddidit:

Intercessor es contra pestilentiam,
Ut clare patuit apud Antverpiam;
Ubi anno post mille quingentos duodeno,
Te rogantes servasti a tali veneno.

§ III. Sancti Acta, patria, vitæ professio & epocha.

[Præter longiorem Legendam Belgice conscriptam,] Antiquissima, quam hactenus reperire potui, S. Fredegandi memoria exstat in Vita S. Gummari, cujus fragmentum huc pertinens paragrapho primo exhibui. Frustra vetustiora & certa hujus Sancti confessoris Acta quæsivi. Invenio quidem ea in quodam Ms. musei nostri codice, a ducentis ad summum annis Flandrice exarato; sed in eo auctor anonymus plus quam quadraginta paginas implet verbosis communium virtutum laudibus, quæ unicuique sancto monacho & abbati aptari possunt. Ceterum, ut rotunde dicam quod sentio, hæc Legenda Belgica tot fabulis ineptiisque scatet, ut me tempus inutiliter impensurum ac lectori tædium allaturum existimarem, si eam ex lingua nostra vernacula in Latinam operose converterem: nam de antiquitate castri Antverpiensis, a Julio Cæsare exstructi ac privilegiis ornati, multa fabulatur; imo litteras horum privilegiorum testes adhuc perseverare somniat. Multa etiam interserit de impia Mahometis secta & Ariana hæresi, quibus comminiscitur infectos fuisse Turnini ac castri Antverpiensis incolas, quos ex illis erroribus ad veram fidem perductos esse asserit a S. Fredegando, cujus nomen ex etymologia Hebraica imperite interpretatur. Non lubet alias nugas, quas scriptor ille ad nauseam effutit, hic proponere. Postea tamen narrat quædam miracula, quæ sua ætate per S. Fredegandi intercessionem contigerunt. Quia vero de iis fidem facere potest auctor synchronus, licet in antiquis rebus referendis fabulosus, ea ex Belgico idiomate in Latinum conversa postmodum dabo.

[19] Neque circa S. Fredegandi gesta majorem fidem meretur Belgicum quoddam Actorum compendium, [& Belgicum Vitæ compendium ac rhythmum,] quod a prænobili D. Andrea Valckenisse, urbis Antverpiensis secretario, nobis communicatum est: nam in eo auctor anonymus de gigantibus, in Belgio tunc habitantibus, aniles narrat fabulas, & diversissima tempora ac gesta imperite confundit, uti dum martyrium S. Ursulæ cum excidio Turnini connectit, & utrumque ab iisdem infidelibus, quos ipse Hunnos vocat, perpetratum esse asserit. Habeo præterea rhythmum Flandricum a duobus seculis concinnatum, qui barbaro istius ævi metro res a S Fredegando gestas brevius verosimiliusque explicat. Extat iste, ut supra num. 17 monui, in Belgica sanctorum Legenda, ab Henrico Adriani Antverpiæ edita. Ne quid curiosus lector in obscuris incertisque hujus Sancti Actis desideret, præcipua rhythmi capita paucis attingam. Imprimis ait auctor, S. Fredegandum, Turnini prope Antverpiam natum, variis a pueritia eluxisse virtutibus, ac solitariam vitam duxisse. Deinde narrat, eum ibidem monasterii abbatem effectum, multos regionis Ryensis incolas, ac inter alios S. Gummarum, qui circa annum septingentesimum militabat sub Pippino, ad christianam fidem convertisse. Demum asserit, corpus S. Fredegandi translatum esse Audomaropolim ad abbatiam Bertinensem, descriptaque Normannorum vastatione, extollit ejus miracula ac præcipue patrocinium contra morbum epidemicum, de quo superius num. 17 egi.

[20] Denique post multam indagationem cura & diligentiæ R. adm. ac prænobilis D. Petri Goos canonici cathedralis ecclesiæ Antverpiensis obtinui Latinam S. Fredegandi Legendam, [inveni ejusdem Sancti Acta breviter Latine exarata.] quæ habetur in Actis Capituli dictæ cathedralis ecclesiæ ad annum 1593 tom. 1, pag. 257. Ea quidem brevis est, sed apparet recentior. Auctor illius anonymus vix cohærentia scribit & diversa tempora confundit, sicut postea videbimus, quando Sancti nostri epocha examinabitur. Acta illa simul cum ossibus, a num. 11 memoratis, Audomaropoli Antverpiam missa sunt, ut patet ex notitia, quam Actuarius capituli Antverpiensis Actis illis in Regestum relatis pag. 257 præfixit huc modo: Exhibuit etiam Dominus Costerus quamdam vetustam papyrum manuscriptam laceram, quam se accepisse dicebat quondam ex Antverpia missam ad suum monasterium, quo tempore asserebant ab Antverpiensibus similiter ab eis fuisse requisitas reliquias, cujus copia sequitur. Hic subduntur ipsa Acta, quæ nos post hunc commentarium dabimus, & notis illustrare conabimur. Nunc præcipua eorum capita prius discutiamus.

[21] [S. Fredegandus a quibusdam dicitur Belga, ab aliis Hibernus,] Prima quæstio institui potest de S. Fredegandi patria. Jacobus Desmaius Canonicus Peronensis in Vita S. Fursei anno 1607 Gallice edita, Joannes Colganus in Appendice ad Vitam S. Fursei cap. 6, Molanus, Miræus aliique præcedenti paragrapho citati eum Hiberniæ adscribunt, dicuntque, eum cum Foillano & Ultano, seu, ut alii volunt, cum Furseo ex Hibernia in Galliam venisse. Sed hæc ejus peregrinatio sive cum Furseo, sive cum Foillano & Ultano mihi dubia redditur, cum solummodo recentiores absque allegato veterum scriptorum testimonio S. Fredegandum Hibernis illis apostolis socium adjungant. Saltem in antiquioribus Actis S. Fursei XVI Januarii, & S. Ultani I Maii illustratis, nulla de eo fit mentio. Ceterum Hibernicam S. Fredegandi originem maxime incertam faciunt tria Actorum exemplaria jam a nobis descripta, quæ omnia diserte asserunt, eum Turnini prope Antverpiam natum esse. Fateor equidem hæc Acta apud me non esse magnæ auctoritatis, attamen antiquiora videntur quam ii scriptores, qui eum Hibernum esse volunt. Itaque pro Belgicis ejus natalibus stabimus, donec ex vetustioribus monumentis certa illius patria eruatur.

[22] [videturque secutus regulam S. Benedicti,] Altera quæstio est, quale vitæ institutum S. Fredegandus secutus fuerit. Usuardus a Greveno auctus, Canisius in suo Martyrologio Germanico, Gramayus supra citatus eum vocant episcopum. Sed hunc titulum nullo veterum testimonio fulciri jam diximus. Hagiographi Benedictini hunc Sanctum passim Ordini suo adscribunt, quibus Acta nostra suffragantur. Unde miror, Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti de illo non meminisse. Nihilominus facile credam, S. Fredegandum ad Ordinem Benedictinum pertinere, si hagiographi illi mihi concedant, eum nec cum Furseo nec cum Foillano & Ultano ex Hibernia in Galliam venisse: nam si quis cum Desmaio, Colgano, Bucelino, aliisque illum inter Fursei aut Foillani socios & discipulos numerandum esse contendat, jure dubitabo, an S. Fredegandus juxta regulam S. Benedicti vixerit, cum circa hanc rem de ipso Furseo, Foillano, Ultano aliisque monachis Hibernis non levis sit controversia.

[23] [si non fueri natione Hibernus.] Teste Colgano in Actis Sanctorum Hiberniæ tomo 1 in Appendice ad Vitam S. Fursei cap. 5, Joannes Manriquez in suo libro de Origine Fratrum Eremitarum cap. 15 censet, Patricium ejusque discipulos atque alios Hiberniæ Sanctos plerosque fuisse Ordinis Eremitarum S. Augustini. Contra vero Gabriel Pennottus lib. 2, cap. 34 & 35 contendit, eosdem fuisse Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, additque nullum aliud institutum in Hibernia fuisse usque ad tempora sancti Malachiæ & sancti Bernardi. Colganus autem ibidem asserit, in ipsa Hibernia olim extitisse octo & plures regularum conditores & patriarchas, sub quorum regulis vixerunt religiosi & monachi Hiberniæ per plura secula, donec paulatim monachis hisce a pristino instituti sui rigore deflectentibus, regula tum Benedictinorum tum Canonicorum Regularium sensim sit introducta. Putat quidem Colganus, Furseum aliosque Hiberniæ monachos, dum in Galliam veniebant, institutum S. Benedicti amplexos esse; sed huic opinioni contradicit Carolus Cointius, ut videri potest in Annalibus Francorum tom. 3 ad annum Christi 650 num. 5. Jam de tempore, quo Sanctus noster vixit, conjecturas faciamus, quandoquidem certam chronotaxin statuere non possumus.

[24] Ad detegendam S. Fredegandi epocham aliquid lucis afferrent Acta nostra, [Actis Belgicis,] si inter se convenirent, & tantæ essent auctoritatis, ut iis tuto fidere liceret. Sed Belgica cum Latinis pugnant. Prolixior quippe Legenda Flandrica post narratam S. Willibrordi prædicationem apud castri Antverpiensis incolas, quæ ante initium seculi VIII collocanda non est, dicit, S. Fredegandum eo tempore Turnini natum esse. Rhythmus vero Flandricus indicat, eum tunc temporis satis provectæ ætatis fuisse, cum post relatos apostolicos ejus labores, monasticam vitam, & abbatiale munus asserat, S. Gummarum anno septingentesimo aut circiter sub Pippino militantem a S. Fredegando conversum fuisse. Ex chronologica anni septingentesimi nota satis liquet, hic alium Pippinum intelligi non posse, nisi Herstallum, qui anno 714 obiit. Nihilominus Henricus Adriani, qui rythmum hunc in sua Legenda Belgica edidit, ad hunc locum in margine notat annum septingentesimum quinquagesimum sextum, supponens hanc conversionem contigisse sub Pippino Brevi sive Rege, Caroli Martelli filio, qui mortuus est anno 768. Neque rhythmi editor illam notam chronologicam omnino temere posuit, cum in Vita S. Gummari a Theobaldo, nescio quo, conscripta legatur, eum vixisse in aula Pippini Regis Sed novum non est, plures Pippinos a scriptoribus confundi, ut quibusdam exemplis demonstrat Willibrordus Bosschaertius in Diatriba de primis veteris Frisiæ apostolis, dissertatione 37.

[25] Acta nostra Latina circa S. Fredegandi epocham cum rhythmo Flandrico conveniunt, & saltem indeterminatam illius ætatem sic indicant: [& Latinis,] Circa annum Domini septingentesimum, tempore sancti Willibrordi confessoris, parvum cœnobium ibidem a novo exstructum & erectum fuerat, quod S. Fredegandus ex Dei instinctu ingressus est. Quando dein de S. Gummaro meminerunt, sub Pippino Herstallo eum militasse manifeste affirmant his verbis: Eo namque tempore pariformiter sanctus Gommarus floruit militans sub Pipino Duce Francorum Orientalium, videlicet inferiorum a Rheno ad usque Schaldam, qui etiam fuit Marchio dicti Regni sancti, quod est Thurninum cum ceteris villis circumvicinis, qui quidem Pipinus multas victorias obtinuit, & Frizones superando, mediante prædicatione sancti Willibrordi, ad fidem perduxit catholicam. Ad diem XI Octobris in Vita S. Gummari exactius inquiri poterit, utrum cum anonymo nostro Sanctus ille sub Pippino Herstallo, an potius cum Theobaldo Actorum scriptore sub Pippino Rege sit collocandus. Interim non placet mihi hic narrata ejus conversio ad fidem Catholicam opera S. Fredegandi, cum S. Gummarus in Actis propriis, a dicto Theobaldo compositis, dicatur a pueritia sancte vixisse.

[26] Præterea in iisdem Actis Latinis occurrit alia difficultas, eo quod in eorum fine Anonymus auctor asserat, [inter se variantibus,] S. Fredegandum sæpissime conversatum fuisse cum S. Rumoldo; qui tamen juxta communem Mechliniensium traditionem & probabiliorem chronologorum computum anno 775 martyrio affectus est. Non video quomodo quis facile hunc Actorum finem cum eorumdem initio possit conciliare, nisi varia paradoxa velit admittere, ut utramque epocham conferenti patebit. Sed simplicioribus nostris Belgis inusitatum non est inter Sanctos totis seculis diversos colloquia fingere. Multo minus hæc frequens cum S. Rumoldo conversatio inveniri potest in sententia eorum, qui S. Fredegandum cum S. Furseo vel Foillano & Ultano ex Hibernia in Galliam venisse volunt. Necesse enim est, ut Colganus, Cointius, aliique, qui S. Fredegandum sociis S. Fursei accensent, eum multo seniorem faciant, cum juxta illos S. Furseus anno 648 in Galliam profectus sit. Unde Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 674 num. 13 de S. Fredegando tamquam S. Fursei discipulo ita scribit: Præter Ultanum multi supererant e S. Fursei discipulis. Placet hic obiter conglobatimque gesta nonnullorum exscribere, quæ per annos digeri non possunt … Fredegandus seu Fredegaudus presbyter Antverpienses erudivit, quievitque Turnini prope Antverpiam, donec Nortmanni regionem illam pervaserunt vastaruntque. Vocatur in Martyrologio Benedictino Fregandus decimo sexto Kalendas Augusti, quo die commendatur a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii. Cum hæc Gallica Sancti nostri peregrinatio recentioribus tantummodo testimoniis probetur, parum interest illius chronotaxin pluribus discutere.

[27] [non potest statui certa S. Fredegandi epocha;] Quocumque me vertam ad stabiliendam S. Fredegandi epocham, nihil invenio, quo firmiter pedem figam: Actis enim inter se pugnantibus tuto credere non possum, & aliunde desunt solida antiquitatis monumenta, ex quibus certa illius ætas colligatur. Solum ex diplomate Rohingi constat, quod anno Christi 725 vel 726 Firminus fuerit abbas Quercolodorensis. Sed jam ignoro, an S. Fredegandus ante vel post Firminum idem monasterium rexerit. Si prolixioribus Actis Belgicis credam, post Firmini tempora eum abbatem fuisse oporret, utpote qui in iis Actis traditur tantum natus fuisse eo tempore, quo S. Willibrordus in Brabantia fidem Christianam propagabat, quod verosimillime ante initium seculi VIII non contigit. Itaque in hoc systemate S Fredegandus forte diu post Firminum factus est abbas, & facile cum SS. Gummaro & Rumoldo conversari potuit, etiamsi uterque sub Pippino Rege floruisse supponatur. At etiam alteram chronologiam hypotheticam, & saltem communiori traditione nixam, proponamus.

[28] [unde duplex systema chronologicum proponitur.] Henschenius noster, num. 2 hujus Commentarii laudatus, suspicatur, monasterium Quercolodorense a S. Amando fuisse exstructum, primumque abbatem illi præfuisse S. Fredegandum, cui forsan successerit Firminus. In hac chronotaxi potuit ipse Amandus, qui anno 684 obiit, S. Fredegandum quadragenarium aut, si vis, quinquagenarium huic monasterio præficere, quod forte usque ad initium seculi octavi gubernaverit, quando illi mortuo potuit subrogari Firminus. Fateor hæc omnia non satis cohærere cum Actis nostris Latinis, quæ narrant, circa annum Domini septingentesimum tempore sancti Willibrordi confessoris parvum cœnobium ibidem a novo exstructum & erectum fuisse, quod sanctus Fredegandus ex Dei instinctu ingressus est, præeminens præ aliis omnibus in sanctitate & vitæ strenuitate, ob quas [eum] in abbatem elegisse legitur. Si quis malit pro his Actis, aliunde suspectis, stare, contendatque S. Fredegandum a S. Willibrordo huic monasterio præfectum esse, non magnopere repugnabo: nam sicut in hisce systematibus nil video paradoxi, ita etiam nil invenio certi. Quare eruditus lector eligat chronotaxin, quæ magis placuerit. Nos hic interim ex Regesto capituli cathedralis ecclesiæ Antverpiensis damus ejus qualiacumque Acta, quibus subjungimus quædam miracula, quæ ex idiomate nostro Belgico Latina fecimus.

ACTA
AUCTORE ANONYMO.
Ex Regesto cathedralis ecclesiæ Antverpiensis tom. 1 ad annum MDXCIII fol. 257.

Fredegandus abbas, Turnini prope Antverpiam in Belgio (S.)

EX MS.

Ante & post nativitatem Domini Thurninum situm super ripam fluminis, qui * dicitur Schinda a, [S. Fredegandus Turnini pie transacta pueritia,] circiter Antverpiam multis annis fuit quædam libertas b, & scribitur nunc per D, & vocatur nostro c idiomate Deurne, qui tunc temporis erat portus maris classibus & navibus per terram paludinosam, nunc aggeribus circumseptam, illic applicantibus, quo pro præsenti uberius floret Antverpia, quæ tunc nondum fuerat, sed dumtaxat castrum antiquum. In hac siquidem libertate genitus fuit sanctus Fredegandus seu alio nomine Fredegadus, qui ab ineunte ætate repletus Dei gratia incepit eximiis moribus pollere, ætate & sapientia crescere, & tam Deo, quam hominibus placere.

[2] Existens multum strenuus in vita, & mitissimus in populo, [ibidem monasterium ingreditur & fit abbas,] mandatis Christi deditus, & cælesti doctrina opulentus ipsos euangelicæ doctrinæ thesauros suis ac aliis circumquaque in Rylandia d, quæ dicitur Regnum sanctum e, largiter euangelizavit. Tunc etenim circa annum Domini septingentesimum f tempore sancti Willibrordi confessoris parvum cœnobium ibidem a novo exstructum & erectum fuerat, quod sanctus Fredegandus ex Dei instinctu ingressus est, præeminens præ aliis omnibus in sanctitate & vitæ strenuitate, ob quas in abbatem elegisse * legitur. Eo namque tempore pariformiter sanctus Gommarus g floruit militans sub Pippino h Duce Francorum orientalium, videlicet inferiorum a Rheno ad usque Schaldam, qui etiam fuit Marchio i dicti Regni sancti, quod est Thurninum cum ceteris villis circumvicinis; qui quidem Pippinus multas victorias obtinuit, & Frizones k superando, mediante prædicatione sancti Willibrordi ad fidem perduxit catholicam.

[3] Audiens vero sanctus Fredegandus Gommarum fore virum catholicum, [ac tandem mortuus, tamquam sanctus colitur.] ipsum illico accersivit, & fidem docuit l, & sic sæpissime conversatus est cum sanctis Gommaro & Rumoldo m, & quia senior ipsis existens, primus inter ipsos debitum exsolvit naturæ, & primus in Ecclesia Dei canonizatus n. “Cujus festum per totam diœcesim Leodiensem principale, non tamen celebre ipso die Alexii, decima septima die Julii, recolitur. Cujus corpus nobiscum in conventu cum omni honore pariter & reverentia tempore exequiarum positum fuerat, & exaltatum ibidem pluribus annis, post cujus decessum in dicta libertate oratorium seu ecclesia exstructa, fuerat consecrata quoque in honore sancti Fedegandi, qui fuit de Ordine sancti Benedicti, militans laudabiliter sub eo, & ad Deum feliciter ac ovanter transcendit o”.

ANNOTATA.

a Nunc parvus fluvius & vix lintrium capax, qui Turninum alluit. Oportet eum multo latiorem fuisse, si Normanni majoribus navigiis per eum transierint. At forte tunc temporis per Schaldis æstuaria Turninum venerunt.

b Libertas hic sumitur pro loco, intra quem incolæ libertate ac privilegiis quibusdam gaudent. Eadem hujus vocis significatio reperitur in Chronico Trudonensi aliisque scriptis, ut videre licet apud Cangium. Latine autem dicitur municipium.

c Hinc colligo anonymum Actorum scriptorem fuisse Belgam.

d Rylandia est tractus terræ, cujus caput est Antverpia. Alibi vocatur pagus Renensis. De ejus etymologia varia incerta videri possunt apud Gramayum in Antiquitatibus Antverpiæ lib. 4, cap. 3.

e Suspicor hic ita appellari, eo quod sit marchionatus sacri Romani imperii.

f De hac epocha fusius disputatum est in Commentario prævio.

g Quo tempore floruerit S. Gummarus accuratius discuti poterit ad diem XI Octabris, quando ejus Acta illustranda erunt.

h Designatur hic Pippinus cognomento Herstallus, ut ex circumstantiis satis patet.

i Incerta admodum est Marchionum illorum origo, uti testatur Baro le Roy in Notitia Marchionatus S. R. I. lib. 1, cap. 4 & sequentibus, ubi tamen chronologicum eorum catalogum utcumque texere conatur.

k Frisii, qui a Sigeberto vocantur Frisiones, apud Plinium & Tacitum sunt populi Germaniæ prope oram Oceani inter ostia Rheni & Amasis fluviorum habitantes. Hi a Pippino Herstallo subacti fidem Christianam susceperunt, prædicatione S. Willibrordi & sociorum, de qua re scribit venerabilis Beda lib. 5 Hist. cap. 11. Historia hæc fusius examinari poterit ad Vitam S. Willibrordi die VII Novembris.

l Indicavi jam in Commentario prævio, mihi non placere hanc Actorum nostrorum expressionem, cum in Actis propriis dicatur sanctus Gummarus … sanctis pollens exordiis, sanctioribusque postmodum insistens studiis, sanctissimo fine cursum vitæ consummasse.

m Jam dixi in Commentario prævio, non cohærere æqualem horum duorum Sanctorum ætatem; siquidem S. Gummarus, ut Acta asserunt, sub Pippino Herstallo militaverit.

n Canonizatio hæc fictitia est, si solennis intelligitur: nam in Actis S. Udalrici episcopi Augustani die IV Julii elucidatis § 111 ostensum est, solennem hujus Sancti canonizationem fuisse omnium primam, quæ facta est anno 993.

o Quæ his signis “ distinxi, in Ms. Antverpiensi lineis subducta erant; unde suspicio mihi est, hæc postmodum ab alio quodam hic addita fuisse, & forte desumpta ex monumentis recentioribus.

* lege quod

* lege electus fuisse

MIRACULA
Ex Ms. Belgico auctoris anonymi collecta & Latine reddita.

Fredegandus abbas, Turnini prope Antverpiam in Belgio (S.)

A. ANON.

Cum post translationem S. Fredegandi & destructionem Turnini plus quam quingenti a anni elapsi essent, [S. Fredegandus eligitur Turnini patronus contra pestem,] & venerandi Confessoris memoria ex hominum cordibus fuisset deleta, placuit divinæ bonitati merita dilecti sui Servi mundo manifestare, ut ab omnibus hominibus honoraretur: nam tempore Maximiliani Imperatoris b circa festum S. Joannis Baptistæ in æstate Turnini exorta est pestis adeo vehemens & insanabilis, ut plurimi statim morerentur. Cum vero incolæ nullum huic malo invenirent remedium, hortatu parochi ad S. Fredegandi patrocinium confugerunt, & novam Sancti statuam, quam sculpi jusserant, in templo collocarunt. At ecce mox morbus epidemicus serpere desiit, omnesque eo correpti brevi convaluerunt. Quare in hujus beneficii memoriam & gratiarum actionem, obtenta venia ab illustrissimo D. Jacobo de Croy Cameracensi episcopo c, solennem supplicationem quotannis prima die Maii habendam instituerunt, in qua Venerabile Sacramentum altaris una cum reliquiis & statua S. Fredegandi circumferretur. Quando fama hujus miraculi per vicinos pagos & urbes spargebatur, multi ægroti undique Turninum confluxerunt ad implorandam S. Fredegandi opem, quam etiam experti sunt, relictis ibidem suæ sanationis signis, videlicet virgis albis, quas peste infecti gestare solent. Magna illarum copia in sacello S. Fredegandi appensa hactenus cernitur. Ne quis autem de iis miraculis dubitare audeat, nos pauca ex multis collegimus, quæ etiamnum quotidie fiunt d in templo Turnini, ubi multi a variis morbis ac præsertim malignis febribus curantur.

[2] Vir quidam, nomine Guilielmus, habitans Turnini habebat filium pestifera lue correptum. [cujus intercessione quidam vir a lue liberatur,] Quare cum uxore & filio in proximum pagum Wyneghem e confugit. At paulo post, adolescente mortuo, pater eodem morbo laborare cœpit. Sed mox jussit sese una cum uxore Turninum revehi, ac duci ad altare S. Fredegandi. Cum vero illic pias preces fudisset, subito sanitatem obtinuit, ac laudans Deum & S. Fredegandum domum reversus est.

Trajecti ad Rhenum in Hollandia f tota quædam familia morbo epidemico interierat, excepta ancilla, [& ancilla ab eodem morbo convaluit; sed votum suum negligens, morte punitur.] quæ etiam periculose ægrotabat. Huic quædam femina Antverpiensis narravit, quanta miracula patraret S. Fredegandus Turnini prope Antverpiam, suasitque, ut ad hujus Sancti honorem eo peregrinationem voveret. Mox ancilla, edito voto, convaluit. Sed cum postea voti immemor a prædicta femina moneretur, ut illud executioni mandaret, cœpit eam irridere & stulta quædam proferre verba, quæ non diu inulta fuerunt: nam in eumdem morbum relapsa tertio die obiit. Postmodum bona illa femina Antverpiensis venit Turninum & ejus loco votum implevit, ac coram sacerdote ecclesiæ aliisque multis personis hæc omnia ita contigisse, jurejurando affirmavit.

[3] [Duo conjuge peste infecti prodigiose sanantur.] In suburbio Antverpiensi, quod vulgo dicitur Berchum, Joannes Verlippen & Anna ejus uxor malignis febribus afflicti aëris captandi causa exierant. Cumque in via morbus ingravesceret, ad hospitium quoddam divertunt, in quo hospita advertens, eos hoc morbo laborare, narravit miracula, quæ quotidie Turnini intercessione S. Fredegandi fiebant, eosque hortata est, ut sese ad hujus Sancti ecclesiam conferrent. Tunc Joannes plenus fiducia respondit, sese eo iturum, etiamsi humi repere deberet. Ambo igitur non sine magna molestia Turninum perveniunt, & sese prosternunt ante altare S. Fredegandi. Precibus intenti videbantur sibi videre clarissimum lumen, quod descendebat supra Sancti confessoris statuam, quæ etiam copiosas aquæ guttas sudabat. Cumque se absoluta oratione erigerent, videbant sacerdotem Missam celebrantem, & in templo magnam populi multitudinem, quam antea præ doloris & morbi magnitudine non observaverant. Ambo ante finem Missæ senserunt se ab omni febri immunes. Populus hoc prodigium audiens Deum & S. Fredegandum glorificavit; Joannes vero venit Antverpiam, & publice narravit, quid sibi contigisset.

[4] [Mulier surda,] In dominio, quod vocatur Wesemale g, Elisabetha Blivens diu fuerat adeo surda, ut nihil omnino audiret. Hæc, intellectis S. Fredegandi miraculis, misit quemdam dicti dominii scholasticum h cum oblatione Turninum confidens, se meritis S. Fredegandi sanandam, uti etiam contigit. Antequam enim clericus reversus esset, perfecte audiebat. Quapropter ipsamet postea ad agendas Sancto gratias Turninum adiit, & beneficium sibi præstitum ibidem declaravit.

[& anus eodem malo afflicta ope S. Fredegandi auditum recuperant.] Etiam in pago Borsbeke i anus multo tempore surda prodigiose auditum recuperavit: nocte enim quadam in somno apparuit ipsi S. Fredegandus, jussitque, ut iret Turninum ac ibidem suas reliquias k visitaret, si a surditate liberari vellet. Mulier expergefacta venit mane cum oblatione Turninum, & fusis ante altare S. Fredegandi precibus, sanata est. Itaque læta domum rediens vicinis suis narravit, quid sibi accidisset.

[5] [Puer claudus & paralyticus sanitati restituitur.] Puer decennis adeo erat claudus & paralyticus, ut a nativitate numquam pedibus consistere potuerit. Eo tempore, quo S. Fredegandus se Turnini variis miraculis celebrem reddebat, dixit parentibus suis, sese non nisi ope S. Fredegandi ab hac infirmitate liberandum esse. Cum autem parentes id ex puero jam sæpius audivissent, tulerunt eum Turninum & posuerunt ante altare S. Fredegandi offerentes illum Deo & sancto Confessori. Finita oratione statim puer surrexit, & perfecte sanatus sine ullo adminiculo cum parentibus domum redivit. Unde omnis populus laudavit Deum & S. Fredegandum, qui tam mirabilia operabatur.

[6] [Femina Antverpiensis,] Cum Antverpiæ honesta femina, quæ vocabatur Mathildis Rosen, ardente febri correpta esset, vovit peregrinationem ad S. Fredegandum. Magna cum fiducia Turninum veniens & S. Fredegandum visitans prorsus convaluit, ac sana domum reversa est.

Georgius Ghils habitans Antverpiæ circa templum sanctæ Walburgis cum maligna febri conflictabatur. [& vir ejusdem urbis incola,] Auditis prodigiis S. Fredegandi, ut primo potuit, Turninum se contulit, & fusa ante illius aram oratione, sanus Antverpiam reversus est.

In pago Liloe l mulier, nomine Theodorica, contagioso morbo vexata emisit votum visitandi S. Fredegandum Turnini. [itemque alia mulier ardentibus febribus correpti sanantur.] Cumque eo venisset, ac sancti Confessoris opem implorasset, plane sanata est, & læta domum repetiit.

ANNOTATA.

a Melius dixisset, plus quam sexcentos annos post translationem S. Fredegandi elapsos fuisse: nam inter Nortmannorum irruptionem & Maximiliani imperium plus quam sex secula effluxerant.

b Maximilianus I ab anno 1493 usque ad 1519 Imperium gubernavit.

c Is Cameracensis archiepiscopatus possessionem adeptus est anno 1504 & obiit 1516.

d Hinc patet, miraculorum collectorem ea narrare, quæ suo tempore fiebant.

e Est pagus Brabantiæ, qui una ferme Turnino, & sesqui leuca Belgica Antverpia distat.

f Antiqua Belgii civitas, quæ etiam Ultrajectum vocatur. Fuit patria Adriani VI summi Pontificis.

g Pagus Brabantiæ inter Lovanium & Arschotum situs.

h Vox Scholasticus apud scriptores medii ævi varias habet significationes; sed ex sequentibus apparet, ea voce hic clericum significari.

i Exiguus Brabantiæ pagus non procul Turnino dissitus.

k Hinc colligo, reliquias quasdam S. Fredegandi Turnini olim extitisse, ut fusius dixi in Commentario prævio.

l Jam est oppidum a Batavis munitum, vulgo dictum Lillo, quod fluvio Scaldi adjacet, & tribus circiter leucis Antwerpia distat.

DE S. KENELMO PUERO MARTYRE
IN WINCHELCUMBENSI MONASTERIO IN ANGLIA.

ANNO DCCCXIX.

Sancti cultus & Acta.

Kenelmus puer martyr, in Winchelcumbensi monasterio in Anglia (S.)

AUCTORE G. C.

Celebre Angliæ monasterium, in agro Glocestrensi situm, quod vulgo Winchelcumbe appellatur, olim S. Kenelmum martyrem hac die solenniter colebat, & catholico ritu sacra ossa, ibidem honorifice reposita, venerabatur. Guilielmus Malmesburiensis libro 1 de Gestis Regum Anglorum pag. 33 agens de magnifica templi Winchelcumbensis dedicatione, [Cultus S. Kenelmi in monasterio Winchelcumbensi,] aliisque rebus a Kenulpho, Merciorum rege & Martyris nostri patre, pie ac præclare gestis hæc in fine addit: Filius ejus Kenelmus puer admodum a sorore sua Quendrida innocue cæsus, nomen & decus martyrii adeptus, ibidem (nempe in ecclesia Winchelcumbensi) pausat. Deinde lib. 2 ejusdem operis pag 88 celebrem Sancti pueri cultum indicat his verbis: Corpusculum Sancti celebriter colitur; nec ullus fere locus in Anglia majori ad festum adventantium veneratur frequentia: exigit hoc & antiquæ sanctitatis persuasio, & miraculorum crebra exhibitio. Ipse Camdenus heterodoxus antiquam hujus Martyris venerationem, quantumvis hæresi suæ contrariam, plane occultare non potuit, dum in sua Britannia apud me pag. 257 ita scribit: Winchelcombe hic etiam oppidum satis frequens, ubi Kenulphus Mercius monasterium erexit, & quo consecravit die, Edbricthum Cantii regem, quem captivum tenuerat, gratis ad suos dimisit. Vix credas, in quanta celebritate hoc monasterium jam pridem fuerat ob reliquias regis Kenelmi, pueri septennis, quem soror, ut hæreditatem interverteret, clanculum e medio sustulit, & in martyrum catalogum Majores retulerunt. Si quis diploma fundationis, aliaque ad cœnobium Winchelcumbense spectantia videre cupit, consulat Monasticon Anglicanum tomo 1 a pag. 187.

[2] Auctaria Usuardina varia hoc die Sanctum nostrum memorant, [probatur ex Martyrologiis,] uti videri potest in Usuardo non ita pridem illustrato. Hinc forte transiit in varia recentiorum Martyrologia. Canisius noster, Grevenum de more secutus, in Martyrologio suo Germanico eum vocat Kenelinum. Ferrarius autem in Catalogo Generali eodem die sic eum annuntiat: In Anglia, S. Kenelmi pueri regis Merciorum & martyris Eumdem Martyrem hac die celebrant duo Martyrologia Anglice conscripta, quorum unum, anno 1608 impressum, complectitur integrum Actorum compendium; alterum vero, quod anno 1640 editum est, omissa prodigiosa sororis Quendredæ punitione, brevius elogium continet. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 10, cap. 19 post Acta breviora, quæ ex Guilielmo (is est, ni fallor, Malmesburiensis) desumpsit, in fine hæc addit: Passus est autem sanctus Martyr tertio Nonas Novembris. Varii Martyrologi in assignanda festivitatis die Petrum Equilinum imitati sunt. Quapropter Ferrarius annuntiationem, quam antea die XVII Julii posuerat, paucis mutatis, tertio Nonas Novembris ita repetit: In Anglia, S. Chenelmi pueri & martyris. Maurolycus & Felicius die III Novembris eadem ad verbum fere habent.

[3] [& lectionibus propriis,] Breviarium, quod anno 1499 Lovanii impressum est ad usum ecclesiæ Sarum, id est Sarisburiensis in Anglia, festivitatem S. Kenelmi die XVII Julii celebrat Officio Ecclesiastico, cujus tres lectiones proprias hic exscribo. Lectio I. Gloriosissimus Kenelphus rex Merciorum anno Domini octogesimo nono *, imperii vero sui vicesimo quarto migrans ad Dominum, paterno affectu heredem filium reliquit Kenelmum. Erant Kenelmo regiæ germanæ Quendreda (quæ postea fraternum sanguinem hausit) & Burgenilda, quæ fratrem sororia affectione dilexit. Quendreda autem sævo livore, & regnandi stimulata ambitione, cum nullo modo fratrem suum veneno posset exstinguere, nutritium suum, nomine Askerbertum, ingentibus præmiis & spe consortis imperii in fraternum armat jugulum. Lectio II. Qui nephandissimus proditor Kenelmum in silvam venandi gratia adducit. Ubi vero cum puer septennis, somno prægravante, securus soporaretur, a crudelissimo carnifice fossa paratur, in qua parvulus obruatur. Beatus igitur Kenelmus expergiscens, & consilium divinitus intelligens: Frustra, inquit, hanc mihi molitus es speluncam: non enim [hic], ut putasti; sed in remotiori loco, ubi Dominus providit, occumbam.

[4] Lectio III. Unde certum dabit tibi signum hæc virga (nam virgam manu gestabat, [ac oratione ecclesiæ Sarisburiensis.] & terræ affixerat) si modo plantata frondeat. Hæc eo pronuntiante, statim radicata virga cœpit frondescere; unde adhuc ingens fraxinus ostenditur, qui in memoriam beati Kenelmi celebris habetur. Asseritur, quod jam decollandus beatus Kenelmus sacrum hymnum, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur incepit, atque in illo versu: Te Martyrum Candidatus laudat exercitus jugulatus occubuit. Ille autem ipsius percussor cæsum innocentem terra obruit. Itaque ad auctoritatem Apostolicam & archipræsulis excipitur sacrum corpus Kenelmi cum superna laude, quatenus transferretur ad beatum genitorem suum Winchelcumbe, ubi idem Deo amabilis rex requiescit in templo. Breviarium Sarisburiense an. 1557 Parisiis editum, mendis quibusdam correctis, eadem narrat. In utraque editione legitur sequens oratio: Omnipotens & misericors Deus, qui nobis præclaram hujus diei lætitiam pro beati Kenelmi martyris tui solennitate tribuisti, intende serenus vota fidelis populi, & concede, ut cujus hodie festa percolimus, ejus semper meritis & precibus sublevemur. Per Dominum &c. Reliqua recitantur de communi unius martyris.

[5] Jam temporis ordine proferemus aliquot vetustiores Angliæ scriptores, [Ejusdem Martyris sanctitas confirmatur ab Ingulpho,] qui ejusdem Martyris sanctitatem confirmant, quamvis in narrandis Actorum ac miraculorum circumstantiis subinde inter se differant, ut per decursum apparebit. Ingulphus abbas Croylandensis, qui exeunte seculo XI claruit, in sua historia, inter alios scriptores Anglos anno 1601 Francofurti edita, pag. 855 hæc habet: Anno Christi Domini DCCC decimo nono, iste inclytus rex Merciorum Kenulphus, exactis in regno XXVI (plerique tantum 24 regni annos ipsi tribuunt) annis, post multa bona opera, quæ in vita sua tam sancte quam strenue gesserat, hujus temporalis vitæ cum omnium dolore finem fecit, & Wincheltumbæ monasterio nigrorum monachorum, quod a fundamentis construxerat, corpus traditur sepulturæ, sed felix anima cælestia regna petivit. Filium suum sanctum Kenelmum puerum septennem regni reliquit hæredem, qui dolo germanæ suæ Quendredæ (tanta ambitione ad regni sceptrum mulier sceleratissima aspirabat) paucis mensibus a patris obitu devolutis, in quadam sylva, qua spatiatum advesperascente die ductus erat, ab Asceberto nutritore suo puer innocentissimus crudelissime martyrizatus est, & divino demum miraculo, radio lucis immensæ tota nocte super corpus Martyris rutilante, repertus est, & ad Wincheltumbam juxta patris sui mausoleum celebri traditur sepulturæ.

[6] [Florentio Wigorniensi,] Huic scriptori ferme coætaneus est Florentius Wigorniensis, qui in Chronico ad annum 819 de Sancto nostro scribit sequentia: Rex Merciorum S. Kenulphus post multa bona, quæ in sua vita gessit, opera ad beatitudinem, quæ in cælis est, transivit perennem, filiumque suum Kenelmum septennem regni reliquit hæredem. Sed paucis mensibus evolutis, germanæ suæ Quendritæ insidiis; cujus sævam conscientiam dira cupido regnandi armaret, ausu crudelitatis ab Asceberto nutritore suo cruentissimo in vasta sylvaque nemorosa sub arbore spinosa occulte traditur jugulo: verum qui solo teste cælo est jugulatus, cælo teste per columnam lucis postmodum est revelatus. Absciditur caput Kenelmi natalis & innocentiæ candore lacteum; unde lactea columba aureis pennis evolat in cælum; post cujus felix martyrium Ceolulfus regnum suscepit Merciorum.

[7] [Guilielmo Malmesburiensi,] Florentio ætate proximus est Guilielmus Malmesburiensis, qui lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum agens de dedicatione ecclesiæ Winchelcumbensis, ita ad propositum nostrum loquitur pag. 284: Ibi requiescit pater Kenulfus cum filio Kenelmo, quem genitor septennem Quendridæ sorori reliquerat alendum. Sed illa falso cupiditati suæ regnum pollicita, fraterculum tollendum e medio satelliti, qui alumnus erat, commendavit. Is insontem quasi venatum ducens, inter fruticeta obtruncatum occuluit. Et mirum dictu, quod fraus tam celate in Anglia commissa, Romæ divinitus innotuit: siquidem membrana super altare sancti Petri, columba superne ferente, delapsa, necis & sepulturæ loci per ordinem index fuit: quæ, quod elementis Anglicis erat conscripta, a Romanis & aliarum gentium hominibus, qui aderant, frustra legi tentata; sed salubriter & in tempore astitit Anglus, & Latialiter linguæ involucrum evolvens, effecit, ut Apostolici epistola regibus Anglis compatriotam Martyrem indicaret. Quocirca frequenti cœtu pueruli corpus levatum vehebatur Wincelcumbam. Ita clericorum vocali cantu, & laïcorum alacri plausu parricida femina commota e fenestra cœnaculi, in quo stabat, caput extulit, & forte psalmum cantabat DEUS LAUDEM MEAM: quem a fine, nescio quo præstigio retrogradum ducens, nitebatur lætitiam cantantium infirmare. Tum vero vi divina lumina veneficæ, cavis orbibus evulsa, cruore versum polluerunt HOC OPUS EORUM, QUI DETRAHEBANT MIHI APUD Dominum, ET QUI LOQUUNTUR MALA ADVERSUS ANIMAM MEAM. Cruoris signa exstant hodie, immanitatem mulierculæ, & Dei ultionem spirantia.

[8] [aliisque scriptoribus Anglis, inter quos duorum error corrigitur.] Henricus archidiaconus Huntigdonensis, qui circa medium seculi XII floruit, in veteri membrana Ms. de Sanctis Angliæ, in museo nostro servata, de eodem Martyre hæc habet: Kenelmi vero martyrium clandestinum leges apud Winchelcumbe. Hic fuit filius regis Merciorum Kenulfi, qui cum XXIIII annos regnasset, anno gratiæ DCCC & XIX decessit. Martyrium vero Kenelmi filii ejus revelatum est cælitus Romæ Silvestro juniori Papæ. Non liquet, quem Silvestrum Papam hic designare velit, cum Romanus Pontifex istius nominis primus multis seculis antea vixerit; secundus vero tantum seculo XI obierit. Quare suspicor, crassum adeo errorem ab ignaro quodam amanuensi commissum esse. Neque levis est error Joannis Bromptoni, qui in chronico, sub finem seculi XII exarato, narrat, cædem S. Kenelmi schedula, per columbam delata, Romæ detectam fuisse, cum Leo Papa minor Missarum solemnia celebraret. Non ignoro, quid hic sibi velit Papa minor, uti nec cur Silvester supra vocetur junior Papa: id non satis intelligo, quomodo recentis cædis revelatio fieri potuerit tempore Leonis III, qui anno Christi 816 obiit, cum tamen juxta chronologos Anglos S. Kenelmus tantum anno 819 occisus sit. Opinor itaque, Leonem III perperam substitutum fuisse pro Paschali I, qui ab anno 817 usque ad 824 Ecclesiam gubernavit.

[9] Audiamus jam, quomodo citatus Joannes Bromptonus, [Revelatio cædis S. Kenelmi Romæ facta,] inter decem Anglicanæ historiæ scriptores anno 1652 Londini editus, col. 777 hanc Romanam cædis revelationem exponat. Verum, inquit, quia nihil opertum, quod non reveletur, præfulgida lucerna, quæ obfuscabatur in Anglia, clarius in arce emicuit mundi Roma: nam cum Leo Papa minor Missarum solennia innumerabili populo astante celebraret, ecce columba candidissima desuper omnibus palam apparuit, quæ niveam membranam blando rostro super altare beati Petri deposuit aureis litteris hoc modo Anglice scriptam:

In clent/in condale/Genelm kingis
Bern/lith undir thorn hed byrebed.

Sacer autem Apostolicus novam schedulam, ignotis verbis & litteris editam, cum tremore respiciens, populum & clericos diversarum nationum tunc in curia existentes ad se vocavit, quatenus indicarent, si quis inter eos aliquid hujus epistolaris relationis cognovisset. Unde ab Anglicis litteratis, qui inter alios convocatos ibi aderant, sacra epistola recitatur, cujus interpretatio Latine est ista:

In Clento vaccæ valle Kenelmus regius
Natus, jacet sub spina capite truncatus.

[10] Matthæus Westmonasteriensis in Floribus Historiarum ad annum Christi 821, [examinatur, & non satis certa judicatur.] prudenter prætermisso Romani Pontificis nomine, eamdem detectæ cædis historiam contexuit. Sed apud ipsum verba Anglica differunt a præcedentibus, quæ tamen uterque scriptor in schedula Romam allata ad verbum contineri testatur. In substantia tamen plane conveniunt: nam apud Westmonasteriensem verborum sensum recte ita reddidit quidam poëta his duobus versibus Leoninis:

In Clenc sub spina, jacet in convalle bovina,
Vertice privatus Kenelmus rege creatus.

Vix scio, quid de hac prodigiosa cædis revelatione censendum sit. Mirum sane est, apud Labbeum in prolixa Paschalis I Vita, ubi alia de sanctorum corporum inventione narrantur, nullam fieri de hac re mentionem. Mirum quoque est, prodigium adeo publicum ab aliis Historiæ ecclesiasticæ scriptoribus non fuisse litteris traditum. Ut ut est, optandum foret, ut scriptores synchroni aut suppares illud miraculum memoriæ prodidissent. Certe Ingulphus & Florentius Wigorniensis, superius citati, de sacri corporis revelatione Romæ facta altum silent; sed asserunt; corpus S. Kenelmi, lumine super sepulcrum ejus rutilante, in Anglia detectum fuisse. Hujus itaque narrationis fides sit penes primum ejus assertorem Guilielmum Malmesburiensem, qui facile trecentis annis post S. Kenelmi martyrium libros suos conscripsit.

[11] [Miraculum punitæ Quindredæ sororis S. Kenelmi,] Facilius credidero ea, quæ de mirabili Quindredæ punitione narrantur; quia historici Angli testantur, manifesta divinæ ultionis vestigia adhuc suo tempore extitisse. Præter ea, quæ circa hanc rem ex Guilielmo Malmesburiensi superius dedi, Matthæus Westmonasteriensis loco proxime citato sic loquitur: Ambo ejus (scilicet Quindredæ) oculi a sedibus suis evulsi continuo super ipsam, quam legebat, paginam corruerunt. Adhuc autem Psalterium illud argento fabrefactum, & lapsorum luminum cruore madefactum, hujus correptionis præbet indicium. Joannes Bromptonus, quem circa finem seculi XII floruisse diximus, idem divinæ vindictæ indicium suo tempore perseverasse affirmat his verbis: Manifesta divina ultione pupillæ amborum oculorum ejus super ipsum Psalterium (quod in memoriam rei gestæ in dicta ecclesia monasterii Wijnchecumbe usque hodie servatur) a capite evolabant. His similia sunt, quæ dicuntur in Actis S. Kenelmi num. 10.

[12] [confirmatur] Giraldus a patria vulgo dictus Cambrensis, Joanni Bromptono coætaneus in Itinerario Cambriæ lib. 1, cap. 2 narrat quoddam miraculum, quod hic totum exscribere volui, quia ad institutum nostrum spectat, & præcedentium auctorum testimonia confirmat. Sic igitur scribit: De Psalterio quoque Quindredæ sororis sancti Kenelmi, cujus instinctu interfectus erat, virtus magna nostris diebus emicuit. Cum subcelerarius vigilia sancti Kenelmi sero apud Winchelcumbe adventantibus mulierem turbis de vicinia & notitia monachorum ad festum, ut solent, cum quadam illarum inter septa monasterii fornicationem incurrit: Qui die crastino ad processionem Psalterium prædictum inter reliquias Sanctorum ferre præsumens, completa processionis solennitate, reversus in chorum idem manibus suis firmiter adhærens deponere non prævaluit. Qui stupefactus plurimum & confusus, tandem delictum hesternum ad mentem revocans, confessione facta & pœnitentia injuncta, fratrum orationibus adjutus, & propria compunctione contritus, a vinculo divinitus dato demum absolvi meruit & laxari. Liber autem ille ideo in veneratione magna ibi tenetur, quia cum corpus Kenelmi deferretur, & clamarent turbæ: Martyr Dei est, est vere, martyr Dei est; Respondit Quindreda fratricidii rea & conscia: Adeo vere martyr Dei est, sicut verum est, quod oculi mei super Psalterium istud eruti jacent: ea enim hora Psalterium forte legebat. Et statim oculi ejus ambo a capite divinitus avulsi in librum apertum, ubi & vestigia sanguinis adhuc apparent, ceciderunt. Quamvis hic punitio Quindredæ diverso paululum modo referatur, tamen facit ad id, quod probare intendo. Jam de Vita huic commentario subjungenda pauca præfabimur.

[13] Imprimis incertum est, a quo auctore & quo tempore Acta S. Kenelmi conscripta sint. At saltem colligo, [& Actorum vetustas indagatur.] ea post annum Christi millesimum scripta fuisse, eo quod in illis num. II narretur quoddam miraculum factum tempore regis Canuti, qui tantum anno 1017 Anglis imperare cœpit. Aliunde ecgraphum nostrum Ms. ferme ad verbum cenvenit cum Legenda Sanctorum Angliæ, a Joanne Capgravio compilata, quæ non videtur valde antiqua. Attamen, omnibus expensis, conjicio, Acta illa seculo XII exarata, aut saltem postmodum ex vetustioribus partim desumpta esse, quia in substantia vix differunt ab iis, quæ Joannes Bromptonus circa finem seculi XII chronico suo inseruit. Nostra quidem hinc inde verbosiora sunt, & pluribus miraculis aucta, sed hanc discrepantiam facile in Annotatis observabimus. Jam Ms. nostrum, quod a Canonicis Regularibus Rubeæ Vallis prope Bruxellas accepimus, cum Legenda Capgravii collatum hic typis mandamus.

[Annotatum]

* lege octingentesimo decimo nono

ACTA ET MIRACULA
Ex Ms. Canonicorum Regularium Rubeæ Vallis prope Bruxellas, collato cum Legenda Joannis Capgravii.

Kenelmus puer martyr, in Winchelcumbensi monasterio in Anglia (S.)

BHL Number: 4642


EX MSS.

Rex Merciorum Kenulfus, anno Domini octingentesimo decimo nono, regni sui vicesimo quarto a mundum relinquens, [Dum Quendreda fratri mortem parat,] Kenelmum heredem reliquit, cui erant duæ sorores Quendreda, & Burgenilda. Hunc enim Kenelmum ætate parvulum, sed animo ac pietate magnificum in regem elegerat amor populi sui: sed Quendreda sævo livore, & regnandi ambitione stimulata insidiabatur illi. Quem cum veneno extinguere non posset, ejus nutricium & procuratorem, nomine Ascherbercum, ingentibus præmiis, & spe consortis imperii in fraternum jugulum armare non timuit. Tali modo invicem consiliati paraverunt sagittas suas, ut sagittarent in obscuro rectum corde.

[2] Ea tempestate vidit Kenelmus per somnium visionem, [S. Kenelmus habet visionem,] quam nutrici suæ Wlibennæ * referens dixit: Visum est mihi, o mater charissima, quod ante cubiculum meum arbor altissima usque ad sidera stabat; me vero videbam stare in ejus arduo vertice, unde late cuncta poteram aspicere. Erat autem pulcherrima & late diffusis ramis speciosa, ab imo ad summum omnibus floribus refertissima. Videbam quoque innumeris luminaribus totam ardere: mihi vero tres partes hujus terræ prona curvari devotione. Cumque de tanta specula mirarer visionem, quidam meorum subter irruentes succideruntar borem, & illa ingenti ruina cecidit. Ego vero protinus efficiebar avicula candida, & libero volatu æthera penetravi.

[3] Vix elocutus fuerat visionem, cum nutrix pectus tundens talem erupit in vocem: [quam nutrix de instanti ejus cæde interpretatur.] Heu me, inquit, fili dulcissime, heu lactatio mea, & nutrimentum meum suave! Ergone insidiæ tuorum, ergone maligna consilia sororis & nutricii tui prævalebunt adversum te? Heu, quam timeo, arborem illam succisam indolis tuæ præsignare jacturam! Verumtamen in avicula, qua penetrabis æthera, intelligitur ascensuræ tuæ animæ gloria b.

[4] [Sanctus puer, necis suæ præscius,] Ascherbertus tandem, habita occasione sceleris maturandi, Kenelmum abducit in silvam gratia venandi, quasi oblectandum amore studii paterni. Cumque silvæ approximarent, tenellus septem annorum puer somno prægravatus equo delabitur, ibique recubans securus malorum totus soporatur. Tunc crudelissimus nutricius foveam parat, in quam eum citius obruat. Puer tandem expergiscens prophetica fertur voce dixisse: Frustra hanc mihi molitus es speluncam: non enim hic, ut cogitas, sed remotiori loco, ubi Deus providit, occumbam. Unde tibi certum dabit hæc virga signum, si modo plantata frondeat. Et virgam, quam manu gessit, terræ infixit. Hæc eo dicente, statim radicata virga cœpit frondescere, & usque hodie ingens ibi fraxinus ostensa in memoria beati Kenelmi celebris habetur.

[5] [a nutritore suo occulte occiditur;] Tunc sævissimus artitex longius puerum abducit, in vallem profundam in ipsa silva, Clento vocatam. Cumque tyrannus, filius iniquitatis, diversa loca secreta curiosus quæreret, sic eum videbatur increpare Martyr voce dominica: Quod facis, fac citius. Ibi igitur sub arbore spinea caput Kenelmi septennis abscinditur, quod ipse protinus extensis palmulis excepisse memoratur c. Asseritur etiam quod jam decollandus. Te Deum Laudamus, te Dominum confitemur inceperit: atque in illo versu, te Martyrum candidatus laudat exercitus, jugulatus occubuerit, decimo sexto Kalendas Augusti.

[6] [sed Deus variis signis tum in Anglia,] Illico autem impius persecutor cæsum innocentem terra obruit, & ad domum festinus rediit. Denique, qui cælo teste martyrium pertulit, cælo teste revelatus & declaratus fuit. Nam fulgida lucis columna de cælo super locum effusa, sæpius ostensa est. Quem enim ab humana notitia abscondere nitebatur inhumanitas beluina, illum hominibus prodebat pecualis diligentia. Candida namque bos cujusdam viduæ, pascuis relictis publicis, ab alto monte ad infimum sepulti monumentum decurrit, inseparabilis ibi adhæsit, mira oblectatione divinitus attracta & illecta, ut nullius inde instantia avelli posset. Quoties vero ad domum reducta extitit, totum armentum duplo lactis copia superabat, tam salubri circa sanctam glebam pascebatur herba & gratia *; miroque modo quod vesperi detonsum erat, mane abundantius inveniebat. Hinc autem locus idem Vaccæ Vallis appellari consuevit.

[7] [tum Romæ] Empto Quendreda per fratricidium regno potita, tali edicto omnes terruit, ut si quis Kenelmum requireret vel indicaret, vel etiam de eo verbis tractaret, sine dilatione capitis plexus pœna patiens lueret d. Verum præfulgida lucerna, quæ obfuscabatur in Anglia, clarius emicuit in arce mundi Roma. Nam cum Leo Papa junior e, Missarum solennia celebraret, ecce columba super nivem candida palam apparuit, niveam membranam aureis litteris Anglice inscriptam rostro ferens super altare beati Petri deposuit, & abscessit. Papa vero cum timore * respiciens novam scedulam ignotis verbis ac litteris editam populis diversarum nationum demonstravit, inter quos erant Anglici sacram epistolam legentes talem interpretationem continentem: In Clento Vaccæ Valle jacet Kenelmus regius natus sub spina capite truncatus.

[8] Tunc Papa, postposito feminearum minarum terrore, mittit cum Anglis fidelibus legatos Cardinales cum litteris & potestate Apostolica ad Archiepiscopum Dorberniæ f Wilfridum g ceterosque Pontifices Anglorum, [cædem ejus manifestat,] quatenus de indigno latibulo in ecclesiam martyrem transferrent Kenelmum. Cum autem corpus ejus de terra esset elevatum, fons vivus inde emersit, qui in rivum effluens multis inde gustantibus salutem impendit. Corpore enim de silva delato, maxima turba cæcorum, surdorum, claudorum, & variis morbis detentorum curata est.

[9] Altercantibus autem pro corpore Gloverniensibus, & Wigorniensibus, [& reliquiarum translationem miraculo,] complacuit tandem parti utrique, ut populus, qui in crepusculo sequentis diei prior evigilasset, sanctum Kenelmum, quasi divinitus sibi datum, auferret. Glovernienses itaque vigilantiores cum sacra gleba jam quindecim milliaribus evaserant, antequam alii a somno excitati, & rubore ac ira succensi tota celeritate post eos sequerentur. Quos ubi eminus fugientes prospexerunt, invocato sancti Kenelmi suffragio, per angustam semitam evadentes inter fruteta se protegebant. Cumque non procul a monasterio Winchecumbensi labore sitique gravissima cum corpore sancto fessi sederent, opem sancti Kenelmi humili devotione implorabant. Nec mora, fons vivus & usque in hodiernum diem jugiter manans, sub quadam petra erumpens, sitim potantium ex eo restinxit h.

[10] Stabat tunc Quenreda in solario quodam, & multitudinem respiciens cum triumpho fraternæ gloriæ venientem, [ac impiæ sororis punitione celebrem reddit.] ira & indignatione cœpit tabescere. Accepto autem Psalterio, quodam præstigio, non cantare pro illo studuit; sed incantare contra illum centesimum octavum psalmum, quatenus a fine ad caput, ab ultimo versu ad primum pervertendo eum fraternæ felicitati efficeret perniciosum. Verumtamen in ipsam redundavit, Deo volente, maledictum suum. Cum enim a fine ascendendo hunc versum volveret ore venefico, hoc opus qui detrahunt mihi apud Dominum, continuo sibi utrique oculi suis sedibus exstirpati, super ipsam, quam legebat, paginam ceciderunt. Adhuc autem ipsum Psalterium, argento paratum hujus correptionis cruore maculatum, præbet indicium. Ipsa vero infelix post paululum interiit i. Quam ferunt nec in ecclesia nec in campo sepultam posse teneri; sed quemdam, infantem lucidissimum apparentem cuidam jussisse in quodam profundo loco eam projici.

[11] Tempore regis Canuti quidam Danus partem juris sancti Kenelmi auferre tentavit judicavitque * ut dives ille cum viginti quatuor super corpus sancti Kenelmi jus suum sacramento probaret. [Injustus quidam agri invasor,] Cumque hoc facere se ingereret, subito Dei virtute repulsus retrogradus abscessit & quasi vasto ictu obrutus supinus concidit: sicque terra Sancto adjudicata, adversarius domum deductus, qui terram alienam inique auferre tentavit, omnia possessa cum seculo jure amisit.

[12] [& matrona S. Kenelmi festum contemnens puniuntur.] Matrona quædam festum sancti Kenelmi observare contempsit, & in prandio sedens, indigna quædam verba in Sanctum intorsit, nec quidquam operis intermitti imperavit: pro Kenelmo, inquit, nescio quo, fructum diei non perdemus. Vix verbum emisit, & ecce utrique oculi excussi in terram ceciderunt, & boves ad vehicula juncti ligna & juga excutientes ita dispersi sunt, ut deinceps inveniri non possent.

[13] [Cæcus & mutus,] Cæcus quidam a nativitate sepulcrum Sancti visitans, contemplatur puerum speciosissimum sibi assistere, duo sidera præfulgida manu gestantem, & ea oculorum sedibus sibi imprimentem. Nec mora, ad se reversus, reseratis oculis, vidit clare; mirabatur ignotas rerum species, mundi amplitudinem, lucis nitorem, & cetera, quæ in mundo sunt. Quidam a nativitate mutus, vidit sanctum Kenelmum cum cereo flagrante sibi advenire, atque ita ardentem in os sibi patulum impingere, sicque exsiliens loquebatur recte, & qui prius tantum poterat audire, jam valebat proferre.

[14] [alii ægroti ad sepulcrum ejus sanantur.] Alium quoque mutum curavit, linguamque habilem ad loquendum reddidit. Quemdam ferro accinctum liberavit; contractum gressibus restituit; cæcum illuminavit; contractum talos natibus habentem impressos, manusque retortas, ut digiti retrorsum inhærerent brachiis proficiscentem, & ut ad sanctum Kenelmum redeat admonitum membra gressui apta reddidit. Videbat enim puerum speciosissimum de altari descendere, aureaque virga, quam manu gestabat, ipsum tangere, & ut surgeret, imperare. Quo facto altare iterum conscendit, & scrinium suum subito intravit k.

ANNOTATA.

a Indulphus abbas notat annum regni XXVI, sed cum plerisque videtur tenendus annus XXIV, ut ostendit Alfordus noster in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ ad annum Christi 819 num. 5.

b Tota hæc S. Kenelmi visio, & nutricis interpretatio non legitur in Joanne Bromptono.

c Hæc prodigiosa proprii capitis inter manus susceptio etiam in Bromptono non invenitur. Unde suspicor eam ornatus gratia hic additam fuisse.

d Hoc edictum Quindredæ non videtur satis verosimile, quia cædem occultare cupiebat.

e Hunc parachronismum, qui cum initio Actorum non cohæret, observavimus in Commentario prævio num. 8.

f Cantuaria olim dicta fuit Durovernum & Darvernum; Bedæ vero & aliis Dorobernia. Jam vulgo ab Anglis vocatur Canterbury.

g Is præsul Cantuariensis satis notus est in Historia Anglicana, ut videri potest in Annalibus Alfordi, Anglia sacra, aliisque scriptoribus Anglis passim obviis.

h De hac altercatione Gloverniensium id est Glocestriensium, & Wigorniensium etiam non meminit Bromptonus, uti nec de miraculo eam secuto.

i Quindredæ interitum brevi secutum confirmat Bromptonus, aliique scriptores Angli. Nihilominus Alfordus noster in Annalibus ad annum Christi num. 18 putat, quod Quindreda adhuc post quatuor annos fuerit superstes, & monasterium ingressa pœnitentiam egerit. Ratio, qua assertionem suam probare nititur, videri potest loco citato.

k Omnia hæc miracula a num. 11 usque ad finem tantum reperiuntur in sola Legenda Capgravii. Unde pronum est judicare, ea postmodum a quopiam Actis S. Kenelmi superaddita fuisse.

* al. Wlwennæ

* al. grata

* al. tremo re

* al. judicaturque

DE S. LEONE PP. IV CONFESSORE
ROMÆ.

ANNO DCCCLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Leo PP. IV, confessor Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Vetustus Sancti cultus, elogia & translatio.

De Sanctis Romanis Pontificibus sub Leonis nomine, jam in hoc opere & in observationibus ad Usuardi Martyrologium non semel dictum est; & de primo quidem seu Leone magno disputanda fuere nonnulla, [Inter Leones PP. Sanctus ordine quartus,] ad tollendam confusionem quæ in Martyrologia irrepserat, quemadmodum XI Aprilis & XXVIII Junii explicatum est, iis etiam abunde expositis quæ ad S. Leonem II pertinebant. Proximi sub eodem nomine Pontificis S. Leonis III gesta illustrata sunt XII Junii; neque S. Leonis IX merita ad XIX Aprilis præterita; ut inter synonymos Sanctos Pontifices solus supersit S. Leo IV, in auctariis Usuardinis die præcedenti celebratus, dum inter Prætermissos notavi, ejus Acta hoc die quo ad Superos evolavit, cum Martyrologio Romano aliisque illustranda. Atque id modo facere aggredior, ea primum relaturus quæ ad cultum ejus stabiliendum spectant, tum vero alia discussurus circa electionem & consecrationem, demum quæ de gestis ejus ex variis scriptoribus colliguntur. Cum vero gesta pleraque digesserit aut saltem annotata reliquerit Anastasius Bibliothecarius, sanctissimi Pontificis coætaneus, non videntur majori fide tradi potuisse, ut solæ observationes desiderari videantur, quibus obscura nonnulla, quoad fieri poterit, elucidentur. Hic primum de ejus cultu ex Martyrologiis aliisque monumentis, tum de inventione & translatione paucis disserendum.

[2] Vetustissima, quæ in Usuardinis reperiatur, sancti hujus Leonis IV memoria, ea certo est quam dedimus ex codicibus Florentinis, [non solum in auctariis Usuardinis,] in quibus die præcedenti notavimus, male legi, Romæ S. Leonis Papæ V, ubi dubium videri nequit, quin indicetur Leo IV, cum de altero Leone V, paucorum dierum Pontifice, obscuro seculo X, nulla sanctitatis aut cultus indicia usquam appareant. Expressior est editionis Lubeco-Colon. annuntiatio his verbis: Romæ, natale beati Leonis IV Papæ & confessoris; qui sedit annos octo, menses tres, dies sex. Hic orationibus & vigiliis jugiter intentus, sepultus est in ecclesia S. Petri. Parum ab his differunt quæ habet Grevenus: Leonis Papæ IV & confessoris, qui sedit annis octo: vir valde sanctus, vigiliis & orationibus multum intentus, utpote qui ab infantia inter monachos sanctos fuit enutritus. Iisdem vestigiis insistit Canisius, sed cum paulo longiori elogio, ex laudati jam Bibliothecarii historia desumpto, quod hic totum ex Germanico vertere nil opus est, cum ex ipso fonte purius hæc omnia derivari possint & porro infra suo loco multo copiosius derivanda sint.

[3] Ad quam ætatem spectent editiones istæ Colonienses auctioris Usuardi, uti & Canisiana, [sed pluribus ante seculis celebratus est.] probe mihi notum est, nota item editio Florentina anni 1486, qua quot annis antiquiores sint dicti codices Florentini, candide fassus sum, perspectum mihi non esse, neque eodem seculo XV antiquiores videri, ut habes in Præfatione Usuardina num. 354. Ast inde repeti nequaquam velim primum aut vetustissimum de Leonis PP. IV sanctitate testimonium, cum tribus omnino seculis antiquior sit Petrus ille Manlius, de basilica Vaticana scribens, quem tomo VII Junii edidimus, utpote qui certissime vixerit seculo XII. Ita vero ibi diserte memorat iste num. 107: Ante altare S. Mauritii juxta aditum qui vadit ad S. Martinum post S. Petrum, est oratorium sancti Leonis Papæ IV, in quo (sicut sæpe a nostris majoribus accepimus, videlicet a Domino presbytero Cencio Priore, & Domino Petro Christiano) sanctæ recordationis Dominus Paschalis Papa II corpus beati Leonis Papæ I & II & III & IV recondidit, sicut etiam multi nostrorum viderunt. Locum adeat, qui plura videre cupit a Janningo nostro ibidem observata, mihi hic satis est, & eo & anterioribus seculis Leoni IV tamquam beato & sancto, ecclesiasticos honores delatos fuisse, tametsi peculiari Officio cultus non sit.

[4] Seculum decimum quintum superat etiam Petri de Natalibus Sanctorum Catalogus, [Laudat ipsum Petrus in Catalogo,] in quo ipse satis longo elogio S. Leonem IV exornat, sic tamen ut nonnulla perperam misceat & confundat, quæ hic discutere operæ pretium non censeo, ut proinde satis sit, pauca ex ipso delibasse. Sic incipit: Leo Papa, hujus nominis quartus, natione Romanus ex patre Rodulpho, Sergio Pontifici in episcopatu Romano successit, & sedit annos octo, menses tres, dies sex … Quo Sergio mortuo & necdum sepulto, omnes Romani, tam clerus quam populus, una voce Leonem in summum Pontificem elegerunt. Qui mox factus Pontifex basilicas Apostolorum Petri & Pauli, & alias ecclesias, quas paulo ante Saraceni devastaverant, honorifice restauravit. Hactenus recte: verum quod ait, Carolum Ludovici filium a S. Leone imperatorem coronatum; quod de criminibus accusatus in Synodo se purgaverit, huc non satis apposite translata sunt. Sic paulo inferius vere ait: Hic Pontifex Catholicus multæ patientiæ multæque humilitatis, divinarum Scripturarum exstitit ferventissimus perscrutator, vigiliis & orationibus semper intentus: ast ei non quadrant sequentia; Qui dum Normannos a Romanorum finibus deturbare satagit, cum multis captus &c. de S. Leone IX intelligenda esse, historiæ peritis satis manifestum existimo.

[5] Inter Martyrologos recentiores primus occurrit Galesinius ad diem XVI Julii, [& prolixiori oratione,] sic Sanctum prolixa narratione exornans: Romæ item, sancti Leonis quarti Pontificis, civis Romani, e * patre Rudolpho natus, vir in omni vita religionis, pietatis, morum castitatis, eleemosynarum liberalitatis, doctrinæque ecclesiasticæ laude florens, S. R. E. presbyter Cardinalis, Sergio II mortuo, in ejus locum Pontifex renuntiatur. Cujus sanctitate in omnes partes pervulgata, adductus rex Angliæ Adelolphus, una cum filio, Romam venit; regnumque suum tributarium Ecclesiæ Romanæ constituit, singulis familiis nummo aureo in singulos annos obligatis. Pontificatum invitus suscepit; at gessit summa cum testificatione cælestium virtutum suarum. Ecclesiasticam disciplinam pene collapsam restituit; concilium in Laterano habuit, in quo antiqua Pontificum decreta de conformando rei Christianæ statu renovavit; pauperes, pupillos & viduas omni charitatis officio mirifice sustentavit; clero congiarium dedit; beatorum Petri & Pauli basilicas novis ornamentis cohonestavit; Vaticanum multis præstantissimis donariis cumulavit; Lateranensi crucem Caroli magni nobilem, ex purissimo auro gemmisque pretiosis refectam, restituit.

[6] Sanctorum Martyrum cœmiteria instauravit, xenodochia & monasteria resarcivit, ecclesias exornavit, [Galesinius in Martyrologio.] atque censu auxit; sacras reliquias invenit; easque pie & honorifice recondidit; Vaticanum contra Saracenorum impressiones, muris lapideis munivit, eosdem per milites, quos divinis precationibus ad prælium instruxerat, clade incredibili affecit; ignem Romæ accensum oratione mirabiliter restinxit, a basilisci serpentis tetra peste Urbem divinitus liberavit; de beatis Apostolis orationes, quibus Ecclesia utitur, pie conscripsit; festi Assumptionis sanctissimæ Mariæ Virginis octavam celebrari decrevit. His atque aliis multis religiose actis, in quibus mirabiliter ejus sanctimonia splendescit, & pontificatu octo annis præclare gesto, meritis cumulatus abiit in cælum. Atque hisce Galesinius totam S. Leonis IV vitam non ineleganter in epitomen contraxit, ut infra ex Actis Anastasianis clarius patebit: Baronius, duce opinor prædicto Galesinio, Sanctum quidem, at brevissime, signavit in hodierno Romano: Romæ, depositio sancti Leonis Papæ quarti.

[7] Addi his possunt Monastici, qui, Wione præeunte, [Non probatur fuisse monachus,] S. Leonem IV Ordini suo certatim asserunt; quasi monachi omnes fuerint, qui apud monachos liberalibus disciplinis instituti sunt, uti de S. Leone tradidit laudatus Anastasius sic de eo scribens: Hic primum a parentibus ob studia litterarum in monasterium beati Martini confessoris Christi, quod foris muros hujus civitatis Romanæ, juxta ecclesiam beati Petri Apostoli situm est, quousque sacras Litteras plenius disceret, sponte concessit: ubi non solum litteras didicit, verum etiam in studio sanctæ conversationis, non quasi puer, sicut tunc erat, sed velut perfectus monachus mansit. Cujus etiam piæ conversationis exemplo, sub eodem monachico degentes ritu, omnipotenti Deo plus devote serviebant, eratque cum illis quasi unus ex illis; nempe non minus in Christianarum virtutum exercitatione quam in perdiscendis bonis litteris assiduus, ut sub alio etiam habitu vix a monachis distingueretur; sic tamen ut monachum induisse, nusquam asserat Anastasius: unde symmystis suis prudentior Mabillonius, de Sancto nostro inter Benedictinos collocando nec cogitasse videtur. Wionem nihilominus & ceteros audiamus.

[8] [licet ipsum monastici sibi vindicent:] Sic loquitur antesignanus: Romæ, depositio sancti Leonis Papæ quarti, multæ patientiæ ac magnæ humilitatis, nec non divinarum Scripturarum perscrutatoris diligentissimi, & vigiliis & orationibus semper intenti. Porro in observationibus notat, de eodem fusius egisse se in Romanis Pontificibus monachis, & in explicatione primi rami, quem frustra sit hic referre, cum ad eum Sanctus non magnopere pertineat. Dorganius, solito uberior ita habet: S Leonis Papæ IV, magnæ humilitatis, & patientiæ viri, sanctitate, doctrina, consilio, prudentia & charitate insignis; qui ignem accensum in Urbe precibus exstinxit, Saracenos miris cladibus… affecit, & mores ecclesiasticos paulatim labentes emendavit. Menardus utriusque annuntiationem in pauciora contraxit; at Bucelinus longiori sua oratione nonnulla invenit quæ ab aliis tradita non memini; quemadmodum & apud Ferrarium aliqua leguntur; verum neque hunc describere opus est, neque Constantinum Ghinium aut recentiores alios, cum ex jam dictis sanctissimi Pontificis cultum satis probatum existimem. Non tam clare locutus est Saussayus, dum in Supplemento Martyrologii sui Gallicani pag. 1147 anecdotum, a me diu sed frustra alibi quæsitum, obtrusit; quod hic examinandum subjicio:

[9] Scribit istic in hæc verba: Ipso die, depositio S. Leonis Papæ IV, [neque magis subsistere videtur] cujus corpus Roma in Gallias una cum corporibus SS. Arresti & Theodori ac aliorum martyrum ad ecclesiam monasterii S. Petri Condomensis translatum, ibidem asservari tradit Julius PP. III in suis litteris ad prædictum monasterium scriptis. Vaga prorsus & ambigua relatio, in qua nec tempus quo prætensa corporis S. Leonis IV translatio facta sit, nec Sancti alii satis uspiam noti exprimuntur, qui tamen Roma Condomum deportati sint. Equidem Arrestum non legi hactenus, ne quidem Arestum, nisi in classibus grandioribus Hieronymianis, III Aprilis in Scythia, III Septembris forte Appameæ cum Antonino, ubi & Aristæus episcopus appellatur; demum XVIII Decembris cum multis aliis in Africa, ut quo pacto Romam advenerit prædictus Arrestus seu Arestus divinari prorsus nequeat. Theodoros duodecim in iisdem Hieronymianis numerari fateor, at ex iis nullum qui Romæ adscribatur, ut proinde si Romanus est, unum esse oporteat eorum, qui inter septem & virginti synonymos in Martyrologio Romano commemorantur.

[10] Ceterum de Theodori nomine non usque adeo laborandum est; [translatio ejus in Gallias a Saussayo asserta.] quæro unde nobis translationem corporis S. Leonis PP. IV accersiverit Saussayus? Id tradit, inquit, Julius PP. III in suis litteris ad prædictum monasterium scriptis. Vellem saltem eminus insinuasset, apud quem scriptorem litteræ hujusmodi reperiantur. Ast apodicticorum suorum immemor fuit Saussayus, ego vero fontes omnes, unde id hauriri posse putavi, irrito conatu consului. Subiit cogitare, litteras istas dari potuisse, occasione secularizationis (utor voce stylo ecclesiastico recepta) manachorum Condomensium, quibus ea retulerit Pontifex, quæ a monachis in libello supplice, uti passim fit, repræsentata fuerant. Verum & hæc non cohærent; nam prædicta secularizatio facta asseritur anno 1549, quando Julius necdum ad pontificatum erat assumptus, ut proinde ejus tempore nulli Condomi monachi exstiterint ad quos litteræ id genus dirigerentur. Multa hic igitur, more suo, sine teste & vade confudit Saussayus, quæ ab ipsis Condomensibus explicari cupimus, & cum iis conciliari quæ de Sanctorum quatuor synonymorum repertis sub Gregorio XIII sacris corporibus, jam pridem tradidit Papebrochius in S. Leone III ad XII Junii, Commentarii sui § 1, num. 2; & ante ipsum Henschenius, in historia elevationis & translationis S. Leonis I ad XI Aprilis tomo 2, pag. 21 & 22, ubi refutata invenies, quæ laudatus Saussayus citavit pro translatione S. Leonis I in Galliam ad Petracoricos facta; quæ quam obscura sint, facile observas. Neque sane omnino plana aut pervia sunt quæ de S Leonis electione & consecratione sequenti paragrapho explananda supersunt.

[Annotatum]

* lege qui

§ II. Electio & consecratio.

Difficultatibus hic complanandis ansam præbuisse videtur Anastasius, sic variorum Pontificum, atque hujus imprimis gesta describens, [Sergii II PP. obitus ab Anastasio non satis expressus,] ut tricis non paucis obnoxia sint; sive eas ipse, sive amanuenses invexerint, ut opus istud nævis suis immune necdum prodierit: id vero maxime desiderari passus est Anastasius, quod tempora distinctius annotare neglexerit, in iis etiam Pontificibus, quibus synchronum & coætaneum fuisse omnino constat. Exemplo sit hodiernus S. Leo, cujus nec initia nec finem curavit exprimere, contentus indicasse, quod sederit annos octo, menses tres, dies quinque, & quod obdormiverit in Domino XVI Kal. Augusti; quæ si recte computentur, figendum est pontificatus ejus initium XII Aprilis anni, ut inter chornologos omnes pro indubitato admittitur, 847. Atque de anno quidem certa suppono omnia, negotium facessit dies obitus decessoris Sergii II, quem distincte signare prætermisit Anastasius, ut plane ostendunt editiones Moguntina anni 1602 & Parisiensis anni 1649, in quibus expressus non reperitur, quidquid Baronius in Annalibus ad prædictum annum 847 num. 6, hæc verba sub Anastasii nomine recitet: Sepultus est (Sergius II) in basilica B. Petri Apostoli die duodecima mensis Aprilis. Fateamur necesse est, Anastasii codices in multis adeo interpolatos & luxatos esse, ut ex iis opposita non numquam educantur.

[12] Baronium passim secuti sunt scriptores prope omnes, [dubium fecit diem elictionis & consecrationis S. Leonis IV,] uti & Severinus Binius, ad S. Leonis IV Vitam sic observans: Pridie Idus Aprilis anno Domini DCCCXLVII in locum Sergii II successit Leo Papa, ejus nominis IV, & quidem eodem die quo Sergius obierat. Labbeus in Chronologia historica eidem opinioni adhæret, nisi quod ipse alterum nescio quem Anastasii codicem viderit, sic enim habet: Sergius Papa obiit pridie Idus Aprilis (Annales Bertiniani habent VI Kal. Februarii.) Huic eodem die suffectus est Leo IV ad annos VIII, menses tres, dies sex: atque exspectato Imperatoris consensu, mense demum Junio consecratur. Hanc postremam partem, de dilata consecratione, eaque facta mense Junio, testatur Labbeus, in Cenotaphio Papissæ Joannæ everso, se reperisse apud Anastasium, ast, nisi ego vehementer fallor, eo saltem loco corruptum. Verba Labbei sunt; ex Anastasio, qui addit, mense Junio consecratum. Aliter sentiunt recentiores; sed vertant ipsi cum Pagio aliisque, flectant & torqueant Anastasium quomodocumque voluerint, hæc, quæ apud ipsum expressissime leguntur haud facile everterint; electum fuisse communi consilio Leonem tunc cum necdum is, qui obierat, Pontifex ad sepulturam debitam fuerat deportatus: tum vero eumdem sine permissu Principis præsulem consecratum esse, ut proinde ex Anastasio non videatur educi posse, exspectatum fuisse Imperatoris consensum, neque adeo dilatam in mensem Junium consecrationem.

[13] [quod magis etiam implicuit Annalista Bertinianus.] Eruditos chronologos exercuit horum omnium recta compositio, præsertim cum Anastasiani codices adducantur in quibus legitur, post Sergium II vacasse pontificatum mensibus duobus & diebus quindecim, quos Papebrochius & post ipsum ambo. Pagii numerant a die obitus Sergii notato in Annalibus Bertinianis, nempe a VI Kal. Februarii, seu XXVII Januarii ad XI Aprilis, quo pacto recte se omnia conciliasse existimant. Candide equidem fatebor, ipsis omnino subscribendum esse, si ut verus & genuinus admittatur jam dictus Annalium Bertinianorum locus ad annum 847; Sergius Romanus Pontifex VI Kalend. Februarii defungitur, & Leo in ejus locum eligitur; additurque ex Anastasii variantibus, ex Platina, & Pagianis nonnullis Catalogis duorum mensium & dierum XV post Sergium vacatio. Verumtamen qui pressius Anastasii verbis inhæserit, negabit omnino, inter Sergium II & Leonem IV ullam vacationem intercessisse. Audi ipsum: Romani quoque, ut diximus, novi electione Pontificis congaudentes, cœperunt iterum non mediocriter contristari, eo quod sine imperiali non audebant auctoritate futurum consecrare Pontificem, periculumque Romanæ urbis maxime metuebant, ne iterum, ut olim, aliis ab hostibus fuisset obsessa. Hoc timore, & futuro casu perterriti, eum sine permissu Principis præsulem consecrarunt.

[14] [At recte expensis Anastasii verbis,] Præmiserat autem Anastasius, ecclesias beatissimorum Principum Petri & Pauli, sub finem vitæ Sergii II, a Saracenis funditus deprædatas fuisse; atque ea calamitate sive miseria omnem Romanorum vigorem elanguisse & contritum esse hoc facto: unde universa concio Romanorum ex duobus casibus vel periculis, videlicet de repentina morte Pontificis, & devastatione, quæ facta fuerat in ecclesiis sanctis, cunctorumque finibus Romanorum, fatebatur se nullatenus evadere mortis periculum posse. Cumque pari devotione, communique consilio universi Romani proceres de futuro cogitarent Pontifice, ut quis esset, qui tam sanctum & inviolabilem locum, cum omnipotentis Dei timore regere vel gubernare potuisset; confestim fama beatissimi Præsulis simul & meritum ab omnibus patefacta est, totamque per urbem diffusa: necdum enim is, qui obierat, Pontifex ad sepulturam debitam fuerat deportatus; & ecce omnes a novissimo usque ad primum, una voce, una simul concordia, Leonem venerabilem presbyterum sibi futurum Pontificem flagitarunt; & quod nullum super se alium habere vellent Præsulem, nisi hunc, de quo crebro dictum est, multis conjurationibus ac vocibus fatebantur.

[15] Tanta Romanorum consternatio, tamque præcipites ad subitam novi Pontificis electionem motus nihil minus indicant, [satis aperte colligitur,] quam vacationem duorum mensium & dierum quindecim, ubicumque demum signata ea fuisse dicatur. Pergit Anastasius: Quorum incunctanter omnium credimus corda ad hunc expetendum, non aliud nisi amor divinus, & divinæ virtutis inflammavit & univit clementia. Tunc omnes, ut superius annotatum est, pergentes cum gaudio, multæque aviditatis lætitia ad ecclesiam, in qua degebat, quatuor Coronatorum, eum coactum invitumque exinde abstrahentes, cum hymnis laudibusque præcipuis, ad Lateranense patriarchium perduxerunt; qui morem conservantes antiquum, omnes osculati sunt pedes. Quanta autem in ejus pontificali electione concordia, vel unanimitas fuerit, nullus breviter enarrare hominum potest. Certe perquam graphice describit Anastasius miram tum cleri tum populi festinationem in re tota promptissime exequenda, ut pateat Romanos, ingenti terrore perculsos, usque adeo electionem ursisse, ut nec unico die Pontifice carere voluerint, cujus auspiciis minitantes etiam tum Saraceni a Romanis finibus arcerentur.

[16] Si recte combinamus omnia, necdum ex Italia omnino recessisse videntur qui terrestri exercitu Romam spoliaverant, [eodem die Leonem ordinatum quo Sergius obierat;] in regno Neapolitano etiam tum superstites, utpote qui eodem tempore, teste Annalista Bertiniano, Beneventum invaserant, & usque ad Romana confinia populabantur, ut verisimile prorsus non sit, tot pressos angustiis Romanos interpontificium passuros fuisse, novo direptionis imminente periculo; quo iterum spectant clarissima ista Anastasii verba; Hoc timore & futuro casu perterriti, eum sine permissu Principis, non solum Præsulem elegerunt, sed, ne quid ad dignitatis integritatem deesset, etiam consecrarunt, adeoque ipsamet die XII Aprilis, qua Sergius obierat: quæ tam rigide accipi nolim, ut non patiar postridie fortasse electionis consecratum fuisse. Quisquis Anastasii verba paulo accuratius mecum expenderit, aut nihil ipsum dixisse fatebitur, aut vacationem omnem disertissime exclusisse; qua exclusa, subsistere omnino nequeunt ea quæ Papebrochius & ambo Pagii de prætensa ea vacatione disputarunt, hoc solo ducti argumento, quod laudatus Annalista Bertinianus, uti jam diximus, Sergii II obitum VI Kal. Februarii consignarit.

[17] Haud equidem dissimulaverim, satis expressam esse Annalistæ istius sententiam, eoque urgentiorem, quod Anastasius eum characterem chronologicum de Sergii II obitu notare neglexerit: [idque XII Aprilis, ut ex pontificatus tempore constat,] verum enim vero ita rem omnem circumscripsit Bibliothecarius Romanus, ut quocumque die obiisse Sergium statuas, ab ipso obitu numeranda veniant S. Leonis IV electi & consecrati tempora, quæ si a XXVII Januarii fluere incipiant, jam non annis octo, mensibus tribus & quinque diebus sederit, sed annis octo & mensibus fere sex integris: id quod ex ipsius narratione evidenter deduci videtur, quodque potissimum movisse me fateor, ut a Magistri mei placitis in ea parte recederem. Addere liceat, quod nihil minus quam peremptoria sit jam sæpius dicti Annalistæ auctoritas, cui soli innituntur oppositæ nobis sententiæ vindices. Etenim si definito ab illo S. Leonis ingressui adhærendum est, cetera omnia ad obitum usque consequenter ordinanda sunt, & cum Anastasio aliisque concilianda: qua in re Annalista iste manifestæ hallucinationis convincetur, sive ea auctori ipsi sive amanuensibus descriptoribus tribuenda sit.

[18] [contra quam ferant Annales Bertiniani.] De die obitus sanctissimi Pontificis non video dubitari posse, Anastasio disertissime exprimente XVI Kal. Augusti, seu hanc diem XVII Julii: atqui in signando obitus die erravit Annalista, quidni igitur & in electionis & consecrationis determinatione. Audi ipsum apud juniorem Pagium: Mense Augusto Leo Apostolicæ Sedis. antiste defunctus est, eique Benedictus succedit. Itaque ad mensem Augusti vitam protraxisset S. Leo, quod solus ipse pronuntiat; vacationem post Leonis obitum adducens, quæ etiam adversariis nostris omnino excludenda est, si consequenter loqui voluerint. Hic nimirum, si usquam, usuvenit tritum sæpius Baronii argumentum, in concursu exterorum scriptorum cum Romanis, de suis rebus agentibus, potiores videri populares ipsos & indigenas, idque tum maxime, cum res tractant, quarum ipsi pars fuere atque oculatissimi testes, quemadmodum per id tempus Anastasium fuisse, apud omnes in comperto est. Contendere tamen non lubet, si cui Papebrochio & Pagiis adhærendum potius videatur, haud multum refragabor; satis mihi fuit, utriusque partis argumenta, qua potui claritate exponere, cetera etiam paucis soluturus, si quæ urgentiora videbuntur.

[19] [Ciaconii verba non facile hic intelliguntur.] Quæ de hoc sanctissimo Pontifice sub ipsum elogii sui principium tradit Ciaconius, miror si quisquam satis intelligat. Verba ejus fideliter referam, sic memorat: Leo IV, Rodulphi filius, Romanus, ex canonico regulari monachus monasterii sanctorum Silvestri & Martini in montibus, Congregationis primæ Benedictinæ, S. R. E. presbyter Cardinalis titulo SS. quatuor Coronatorum, a Sergio II Papa factus Lothario & Ludovico juniore Augustis, sedit annos octo, menses VI, dies VI, creatus ipso die obitus Papæ Sergii pridie Idus Aprilis, consecratus VI Kal. Junii, die Dominico. Hæc cum recta chronologia concordare, haud equidem tentavero, quod nec ipse facere potuit, dum sub finem ita scripsit, vita defunctus anno pontificatus sui VIII, mensibus III dies VI. Sed de his longe rectius citati jam scriptores, quidquid in die consecrationis nobiscum non conveniant, saltem in vacatione ab ipsis interposita; qua missos in Franciam legatos volunt, ad obtinendam a Lothario electionis confirmationem, ne in eadem incommoda inciderent, quæ post Sergii inaugurationem evenisse, præsenti memoria recordabantur. Non crediderim ego, hæc taciturum fuisse Anastasium, qui debitum qualemcumque Lothario honorem violari non putavit, quod in casu tam ancipiti prompte sibi Romani prospexerint.

§ III. Nonnulla S. Leonis gesta, de quibus vix obiter meminit Anastasius.

[Tametsi Anastasius multa præterierit,] Vitas Romanorum Pontificum, prout sub Anastasii nomine veniunt, non satis historicas esse, seu non gestorum ordinatas series, sed magis dona & munera per summos Pontifices variis ecclesiis oblata complecti, in confesso esse existimo, idque adeo quidem ut de auctore plurima ultro citroque acriter pridem disputata fuerint: neque desint qui opus totum Anastasio suppositum contendant; de qua re sequenti paragrapho ad rem nostram necessaria delibabimus. Hic non de vero auctore, sed de opere ipso nobis sermo, in quo fatendum est plurima desiderari, tum ad aliorum Pontificum Vitas, tum ad hanc ipsius S. Leonis, quam aliter sane ac multo ordinatius digerere potuit ac debuit Anastasius, omnium quæ a Sancto gesta sunt oculatissimus testis, ac seculi sui vir eruditissimus, si prædictam Vitam vere scripsisse censeatur. At quisquis ejus aut auctor aut collector fuerit, etsi in omnibus excusare ipsum nolim, non tam multa peccavit, quam plures critici ipsi improperent; & quæ ab eo prætermissa queruntur, justis de causis præterita, utpote ad ejus institutum non spectantia, ex iis intelligitur, quæ ab aliis commemorata, huc paragrapho breviter discutienda suscipimus.

[21] Illa imprimis ab Anastasio satis explicata non sunt, [non adeo vituperandus quod Sedis vacationem sileat:] quæ ad prætensa Imperatorum circa electionem summi Pontificis jura pertinent; unde interpontificii rationem collegerunt, qui dilatam supra pugnabant post Sergii II obitum nostri S. Leonis consecrationem. Eam controversiam tangit in Brevario Franciscus Pagius ad Sergium num. 3, ac rursus de Leone num. 1 & 2; at multa fusius Antonius item Pagius ad annum 847, adversus Baronium nonnulla disputans, quæ facilius dissolverentur, si tota quæstio ad justos suos limites contracta esset; nimirum quid gratiæ in hac parte concessum fuerit Carolo Magno aut Ludovico Pio, & quousque id se extenderit. Probe novimus quid sibi Imperatores, tum Græci tum Latini, identidem arrogaverint, quid vero Romani Pontifices coacti toleraverint potius, quam ut ea tamquam legitima admitterent. Non est hujus loci controversiam istam expendere aut dirimere, videatur Baronius ad dictum annum 847 num. 9 & sequentibus, locisque aliis ab ipso Antonio Pagio recitatis; fallor equidem, si Eminentissimi Annalistæ aliorumque argumentis, non magis quam Pagii populariumque oppositionibus acquiescendum sit. Sane, hæc nondum me invenisse fateor, quæ Ecclesiæ Romanæ justissimas prærogativas merito lædere, nedum labefactare possint. Hæc obiter dicta sunto, alibi forte de integro discutienda.

[22] Non minus mirum videri debet quod ex Annalista Bertiniano traditur, [magis mirum quod non memoret coronationem Ludovici II,] Ludovicum II, Lotharii filium, non solum a Sergio II coronatum fuisse regem Longobardorum, id quod accurate memoravit Anastasius, verum etiam imperii coronam suscepisse a Leone IV, de qua re nec per umbram Anastasius loquitur. Agit de hac re laudatus Baronius ad annum 844, silentium Anastasii aliorumque adducens contra hanc alteram coronationem; at eo tandem inclinans, quod prædicta coronatio facta sit anno 848, Leonis IV secundo; adducens diplomata, ex quibus eruit annum 855 fuisse Ludovici imperii septimum. Rem eamdem fusius versat Pagius, ex aliis diplomatibus Ludovici istius annos signantibus, contendens, dictam secundam coronationem factam anno 850, quo plane faciunt citati jam Annales Bertiniani apud Du Chesne eo ipso anno 850 his verbis: Lotharius filium suum Ludovicum Romam mittit: qui a Leone Papa honorifice susceptus, & in Imperatorem unctus est. Ita modo passim fertur, estque receptissima opinio a Labbeo etiam adoptata Chronologiæ suæ historicæ tomo secundo, ubi tamen in compendio expresse signavit annum 849.

[23] Ex his pateret, supinæ negligentiæ arguendum Anastasium, [si ea tam certo Romæ facta sit.] qui rem adeo notabilem, in ipso Urbis theatro se spectante gestam, narrare prætermisisset, ubi tamen primum Ludovici adventum in Sergio II, & alium sub sancto Leone, anno ejus ultimo, ob exigui momenti causam tam solicite descripsit. Arguendus, inquam, esset Anastasius, si res tota satis liquida, ac porro satis convenientia essent in notando coronationis istius anno, atque in distribuenda tota imperii serie testimonia; quæ mihi certe nonnihil involuta apparent, fortasse in ipsis Annalibus Bertinianis, in quibus signari diversum ab aliis annum manifestum est, quemadmodum & paragrapho præcedenti S. Leonis initia non satis recte collocata ostendimus. Ast hic mihi contra communiorem sententiam operosius colluctari non lubet, cum alia S. Leonis gesta tacitus præterierit Anastasius, nihil adeo insolitum, si & hanc coronationem silentio involutam fateamur, ab eo qui sancti Pontificis magnificentiam, & in donis innumeris munificam largitatem, potius quam singulas ejus res gestas accuratius recensendas, studiose suscepisse videtur.

[24] [Non potuit non omittere Pallium quotidianum Hincmari.] Neque id equidem tantopere mirarer, si de re non ageretur in ipsa Urbe gesta; nam pleraque alia, ab Anastasio prætermissa, nec Romana sunt nec Romæ peracta, sed vel in Francia, vel in Germania, vel in aliis orbis Catholici partibus, quorum nullam habuit rationem Vitarum scriptor. Certe nec vidit nec scripsit quod de Hincmaro diu traditum & creditum est; nempe Remensem illum Archiepiscopum, ut meminerat Flodoardus, pro suæ sanctitatis ac sapientiæ reverentia, per interventionem Lotharii imperatoris, Pallium ad quotidianum suscepisse usum a quarto Leone Papa, a quo jam aliud perceperat, in designatis sibi solennitatibus debite fruendum. Quem quotidianum Pallii usum nulli umquam archiepiscopo se concessisse, vel deinceps concessurum esse idem Papa in epistola tunc ad eum directa testatur. Hæc tam speciose quam falso, auctore Flodoardo, tradita, per multa secula admissa sunt, donec Cardinalis Bona concessionem illam commentitiam esse demonstravit, uti pluribus deducit Franciscus Pagius in Breviario num. 10; ut hic certe carpendus non sit Anastasius, quod fictitiam historiam Vitæ S. Leonis non inseruerit. Ceterum facile æquivocationis aliquid latere posse in verbis Flodoardi, sallor si ex Dissertatione historica posthuma D. Theodorici Ruinart non colligatur: ipsum vide de Pallio archiepiscopali fusius disputantem.

[25] [Poterat de Alfredo meminisse.] Notavit item post alios laudatus Pagius pag. 68, Alfredum seu Ælfredum occidentalium regem, Ethelwolfi filium, Leonis IV tempore Romam advenisse anno 853, Asseri verba proferens, quibus & in regem unctum & in filium adoptionis a sancto Pontifice acceptum confirmat. Quæ licet vera sint, non satis apposite describuntur, dum Alfredus ferme ut vir depingitur, qui tum adhuc puer admodum seu infans erat, natus primum anno 849, quemadmodum ad eum annum fusius & dilucidius explicat noster Alfordus in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ, cetera omnia eo spectantia diligenter prosecutus ad annum primo citatum 853 num. 4. Post reditum vero Alfredi eamdem peregrinationem instituisse Ethelwolfum parentem, Romamque cum eodemmet filio pervenisse, vivo adhuc Leone, pluribus demonstrare incipit Alfordus anno proxime sequenti 854; decimam a rege concessam describens, donaque ad ipso Leoni oblata, quæ ex Anastasio educit anno 855, ubi recte ait, latere Ethelwolfum sub regis Lazarum nomine, quod in corrupto Anastasii exemplo legit Baronius, quem longe melius regem Saxonum appellat utraque Anastasii editio in Benedicto III sub finem. Porro cetera etiam Ethelwolfi aliorumque regum Anglorum præclara in Ecclesiam merita ab Alfordo prædicata invenies, confutataque Magdeburgensium Centuriatorum commenta: satis hic nobis est eum fontem assignare, quem non pigebit consuluisse.

[26] Ad Franciam denuo pertinent quæ de celebri synodo Suessionensi, [Externa alia Gallica aut Germanica non attigit.] in Ebonis clericorumque ab eo ordinatorum causa, apud Baronium, utrumque Pagium & alios vulgatissima sunt, quæque frustra quis miretur ab Anastasio non fuisse commemorata, ut qui vix extra urbis Romanæ septa, certe ultra status ecclesiastici terminos historiam suam extenderit. Rursus quæ eidem sancto Pontifici cum Nomenoio Britanno difficultates intervenerint, eadem ratione ab Anastasio omissæ sunt, a me hic pluribus non exponendæ, uri nec varia alia gesta in Baronii Annalibus notissima. Non pigebit tamen paucis adjungere quod ex Mabillonio adfert Pagius junior, nempe præter Pallium ad S. Anscharium Hamburgensem, cujus Acta III Februarii diligentissime illustravit Henschenius, a Gregorio IV missum, concessisse S. Leonem ornari caput ejus mitra & portari ante ipsum crucem, quod argumento esse volunt, cuivis episcopo, citra privilegium, non licuisse mitra, quam alii cidarim, alii laminam vocant, caput ornare, quæ adductis exemplis magis illustrat Breviarii auctor, de mitræ recepto in Ecclesia usu ejusque antiquitate alia subjungens, quæ apud ipsum & alios videri possunt: nos jam cetera quæ ad S. Leonis Vitam, ejusque scriptorem pertinent prosequemur.

§ IV. Vita S. Leonis an vere ab Anastasio scripta; fabula Papissæ; & innumera dona ecclesiis collata.

S. Leonis Vitam nec presse, nec eleganter, nec satis ordinate aut honorifice scriptam, a multis pridem & proxime a nobis observatum est, neque potest non observari ab eo qui ipsam nonnullasque consimiles in Anastasio paulo attentius legerit. [Solius styli causa rejiciendus non est Anastasius,] Præterquam quod largitiones & dona magis, ut dicebamus, quam gestorum seriem ordine describat, ac nescio quam adulatoriam rationem affectet numquam appellandi Pontificem quin novis eum ornet encomiis seu prædicatis, adeo ut paucis numeris eum triginta ferme diversis titulis exornet; beatissimi, insignis & præclari Antistitis, pii, solertissimi & beatissimi Pontificis, prudentissimi & almifici Præsulis, a Deo protecti, venerabilis, magnifici, præcipui, a Deo amabilis, præclarissimi, sanctissimi & coangelici, magnanimi, mitissimi atque acuti in omnibus, piis moribus sacrisque perornati &c. Hujusmodi formulæ identidem recantatæ & ad singulos numeros repetitæ stylum redolent, ut mitissime dicam, nonnihil hyperbolicum & studiose contortum, atque a recto scribendi genere abhorrentem; quamquam de cetero phrases illæ tantopere vituperari non debeant, quoties de supremo Ecclesiæ, capite loquendum est, ut si præterea nihil obsit, istius temporis Pontificum historia Anastasio abroganda non sit.

[28] Ceterum ut sincere & candide rem edisseram, dissimulandum non est, alia etiam mihi displicere quæ Anastasium non satis sapiunt, verumtamen non eo usque ut auctorem supposititium, fictum aut nullum existimem, [neque ex ipso recte eruitur stulta Joannæ Papissæ fabula,] quod nescio qua fronte cudant, recudant & inculcent errantes fratres nostri, eo ferme solo intuitu, ut super operis ejus ruinas stultissimam Papissæ feminæ fabellam, sexcenties exsufflatam, restaurent, eamque ad fatigatas jam pridem aures ogganire non desinant; qua in re ad battologiam usque desudavit nuperus bibliographus apostata, per integra novem capita tom. 2 a col. 250 ad 306, quæ fallor an quis absque minori, quam quod mihi attulere, tædio possit decurrere. Cramben a Spanheimio recoctam, equidem iis facile digerendam relinquam qui exsuccis hujusmodi siliquis delectantur, gaudentque turbati cerebri inficeta deliria relegere; nimirum, inter alia, Societatis nostræ homines non solum posse, sed religionis voto debere mentiri, ferme dicerent pejerare in gratiam Romanæ Ecclesiæ & ad majorem Dei gloriam. Insigne enimvero epiphonema! quod necdum noverat bonus ille, dum ab annis ferme quadraginta primum suum de librorum peritia specimen ederet, primatique suo Tellerio de eversis Calvinisticis fanis epinicion caneret: unde cum veste & fide eam quoque humanitatem exuisse videtur, quam præfationis pagella penultima tam accurate visus est commendare. Usque adeo verum est, bonorum præceptorum plenos, ab iismet primos sæpe deflectere.

[29] Ad Anastasium seu potius ad ipsum de Vitis Pontificum opus quod attinet, [sexcenties jam convulsa & obtrita.] frustra id hactenus vellicarunt, aut porro arietare pergent insulsissimæ Papissæ Anglo-germanicæ amasii, rectius cum aliis dicamus παπισσομανοῦντεσ, quos præjudicata opinione excæcatos esse oportet, si post convulsas obtritasque toties pueriles suas nænias, vanissimo idolo thura adolere non cessent; postquam scurrilis phantasmatis cœnotaphium ita evertit Labbeus, ita Majores nostri & plurimi alii viri eruditissimi vel cineres ipsos dispersere, ut in fumum abiisse scommata & dicteria omnia moderatiores acatholici diffiteri hodie non possint, ut jam Blondelli Calvinistæ anacrisim hic taceam, qua vel umbra monstri istius penitus dispulsa est. Sit autem Anastasius prædicti operis auctor, sit alius, sint plures, tantumdem evicerint magni blaterones, si non alia quam corrupta ejus, Mariani ac Martini Poloni exemplaria pergant oggerere. Et vero plures fuisse Vitarum Romanorum Pontificum scriptores, satis declaravit Ciampinus, Examinis sui variis sectionibus, ad quas & totum reliquum ejus opusculum eos remittimus, quibus plura nosse lubet de famosa circa sæpedictum librum controversia, a nobis hic solum obiter tacta, non omissuris ea quæ in Vita Leonis IV Anastasio tribui posse non videntur.

[30] [An S. Leonis Vitam scripserit, prout jam exstat,] Laudati Ciampini parallela sect. 4 & 5 ad manum sunt, neque diffiteor, rectissime ipsum plurima conjectasse in ordine ad stylum dispositionemque consimilem in iis potius enarrandis, quæ ad incredibilem prope munificentiam spectant, quam ad aliquam sanctissimi Pontificis gestorum historiam, quorum partem non modicam præteritam fuisse, jam satis ostensum est. Facile itaque concesserim, Anastasium pleraque notasse, quæ ut oculatus testis in chartam conjicere potuit, utpote bibliothecarius & forte ipsiusmet S. Leonis secretarius; at non pari facilitate inducor ut credam, non accessisse manum aliam quæ Anastasii commentarios defloraverit & suo modo digesserit. Suadet id mihi quidem modus scribendi Anastasio viro doctissimo non satis dignus, suadent item modi loquendi, qui plane insinuant, posteriorem illum non nisi collectorem fuisse eorum quæ ab Anastasio scripta repererat, ut patet ex Vitæ hic a nobis recusæ num. 61; ubi ita legitur: Verum ne post hæc, quæ superius veraci testimonio ceterisque schematibus dilucidata atque conscripta sunt, silentio, quod minime convenit, cetera transeamus, libet alia beatissimi Papæ opera, potenti Jesu Christi opitulante clementia facta, quamvis plurima, tamen luce clarius indicare. Non videtur ita scripturus Anastasius, qui omnibus S. Leonis gestis præsens intersuit.

[31] Id ipsum magis etiam suadet modus loquendi quo rem diu ante actam insinuat num. 79, hisce verbis: [sunt quæ dubium reddere videantur:] Idem vero præclarus & almificus Præsul, superna protectus dextra, usque in Dei servitio sincero perseverans animo, post multas bonas actiones, beati Silvestri & Martini ecclesiam; quam Domnus Sergius prædecessor ejus noviter ab imis ædificaverat, multis quidem pulchrisque decoravit ac depinxit coloribus, cujus etiam pulchritudo magnam usque hodie humanis oculis admirationem præstat. Fallor vehementer si hæc ita scribere potuit ipse Anastasius, S. Leonis æqualis, & rerum omnium gestarum oculatissimus testis. Scio quid reponi possit, nimirum sub finem vitæ, quam fortasse ad octogesimum usque istius seculi annum protraxe it, scribere potuisse Anastasium, sic ut ubi de re totis viginti & amplius annis ante peracta meminerit. At vel sic fatearis necesse est, non tan fuisse colores istos, ut post tantillum tempus, ecclesiæ istius pulchritudo humanis oculis tantam admirationem præstaret. Ita equidem censeo, non ægre laturus, si data solutio aliis arrideat, salvarique eo pacto possit Anastasii auctoritas, cui & hic locus vindicetur. Eidem liberavi, ea candide observando adducendoque, quæ mihi in S. Leonis Vita displicere fassus sum.

[32] Utcumque tamen ea habeant, id certum est, non alia S. Leonis Acta superesse, præter sæpe dictam Vitam ab Anastasio, [ex ipsius tamen scriptis compositam credimus.] vel sub ejus nomine nobis relictam, eo certe titulo æstimandam, quod Romæ tum præsens oculis ipse suis singula perspexerit, gestorum omnium testis, quæ si non omnino ordinasse aut digessisse, saltem certo annotasse censendus est. Quisquis vero ultimam quodammodo manum adjecerit, id desiderari passus est, quod inordinate multa transposuerit, huc illuc sæpius & ad eadem templa recurrens; lectori gratius facturus, si semel ecclesias circumiens, quid singulis factum datumque, ordine commemorasset. Quæ Papebrochium movisse existimo, ut longam ejus de S. Leone III narrationem, in varias partes sectam referret, ut ipse ad XII Junii supra citatum non obscure insinuat § 9 num. 74. Prolixissimum suum tractatum, inquit, implevit recensendis… operibus præclaris, nec non enumerandis donariis, identidem per ecclesias erogatis, quæ cuncta longum esset tædiosumque transcribere. Subdit autem se præstantiora aliqua dumtaxat seligere, unde fiat de reliquis conjectura. Non abs re, fateor; ut ad sequendam eamdem rationem me tantum non impulerit. Verum cum alia non pauca minoris, quam hæc sint, momenti in Actis nostris locum occupent, non putavi vel hasce tædiosiores Anastasii narrationes nobis prætereundas, quamquam minutias singulas illustrare aut operosius explicare animus non sit; sufficiat nota capiti secundo subjecta, ut ad reliquorum intelligentiam curiosiores lectores abunde præparentur.

[33] [Prodigiosa S. Leonis liberalitas,] Liceat demum oculos attentius conjicere in prodigiosam illam S. Leonis in tam diversas, atque ab Urbe etiam remotas ecclesias expressam ab Anastasio liberalitatem, ubi nihilominus aliqua præteriisse videtur quæ Maphæus Vegius recenset in tranctatu de basilica S. Petri Vaticana, tomo nostro VII Junii pag. 71, unde solum num. 61 hic describo: Nunc ad Leonis IV liberalitatem, unde necessario digressi sumus, revertamur; non contentus is tam insignibus sacrorum ornamentis, communi etiam canonicorum utilitati & commodo, quo melius ferventiusque divinis intenderent Officiis, consultum provisumque quam maxime iri studuit. Nam Bucenia castrum, quod proprii erat patrimonii, illis donavit, pari modo & ecclesiam Salvatoris, quæ sita est in Terrione, quam & ad sepulturam peregrinorum omnium Ultramontanorum erexerat, nec non & ecclesiam S. Justini, sitam in monte Saccorum, quam & ad peregrinos omnes Latinos sepeliendos extruxerat; ecclesiam quoque S. Peregrini quæ non longe distat a porta Viridaria, ac ecclesiam B. Mariæ in Palazolo, & S. Georgii martyris, quæ post S. Petrum posita erat: atque hæc omnia cum fructibus ac ceteris omnibus, quæ ad eam pertinent; cum & multa, omnia tamen eis contulerit: sed hæc tantum ex omnibus, quæ certiora apparuerunt, referenda dignius existimavi.

[34] [criticorum de auri eo tempore raritate, scrupulos evellit.] Plura in eo tractatu videri possunt, quorum tamen pleraque retulit Anastasius. Porro de ædificatis, fundatis, restauratis, innumerisque denis ditatis ecclesiis, ea me apud Anastasium legere fateor, quæ non nisi ægre assensum extorquent, ut inter cetera verum S Leonis miraculum dici possit, tam immensum pondus auri argentique ab eo Romæ, solo octennii spatio, colligi potuisse, etiam proxime post immanem illam rapacissimorum Saracenorum illatam Urbi stragem & vastitatem, quam idem Anastasius non uno loco commemoravit. Nolui equidem tam immensarum expensarum calculos subducere, ne res incredibiles asseruisse videretur. S. Leonis III munerum summam inivit Papebrochius, qua haud minorem a nostro S. Leone munifice profusam, non obscure pateret, si auri argentique libræ clarius exprimerentur. Habent hic quod mirentur, ut alibi etiam diximus, & quo ideas suas tantisper corrigant, qui tantam auri atque argenti, præ nostris hisce seculis raritatem, per ea tempora inducunt, dum unum S. Leonem & ea tempestate, & brevi pontificatus sui tempore, ea contulisse observant, quæ hoc nostro seculo quis comparare vix in animum auderet inducere. Jam Anastasium loquentem audiamus.

VITA
Ex Anastasio Bibliothecario.
EDITIONIS FABROTTI.

Leo PP. IV, confessor Romæ (S.)

EX EDIT. FABROT.

CAPUT I.
Sancti Leonis, doctrina & virtute eximii, ad sacerdotium atque inde ad summum pontificatum exaltatio.

Leo IV natione Romanus, ex patre Rodoaldo *, sedit annos octo, menses tres, dies quinque. [Eximiis ornatus virtutibus,] Hic adeo Catholicus, atque Apostolicus vir multæ patientiæ, multæque humilitatis extitit, largus, pius, innocens sive benignus, amator justitiæ, & plebis ferventissimus gubernator, divinarum quoque scripturarum indeficiens perscrutator, vigiliis & orationibus semper intentus: in cujus etiam beatissimo pectore, juxta illud, quod in sancto Euangelio legitur, & serpentis astutia, & simplicitas inhabitabat columbæ. Erat enim totius sanctitatis decore repletus: amator enim religiosorum hominum, Deoque in omnibus assidue famulantium, nutritor pauperum, & contemptor sui.

[2] Hic primum a parentibus ob studia litterarum in monasterium beati Martini confessoris Christi, [& in monasterio probe institutus,] quod foris muros hujus civitatis Romanæ juxta ecclesiam beati Petri Apostoli situm est, quousque sacras litteras plenitus disceret, sponte concessit: ubi non solum litteras didicit, verum etiam in studio sanctæ conversationis, non quasi puer, sicut tunc erat, sed velut perfectus monachus mansit; cujus etiam piæ conversationis exemplo alii sub eodem monachico degentes ritu omnipotenti Domino plus devote serviebant, eratque cum illis quasi unus ex illis a.

[3] Et quoniam civitas supra montem posita abscondi non potest, [a Gregorio IV clero adscribitur,] sic neque hujus rumor Sanctissimi viri diu occultus existere potuit. Fama illius , sive sanctitatis opinio huc illuc luce clarius divulgata est, atque multorum relatione fidelium ad aures pontificalis quondam beatissimi Patris, & Papæ Gregorii b mox festino relatu occurrit, cui cum tantæ fuisset castitatis, dignæque conversationis magisterium enarratum, illico eum ex monasterio, quo pie degebat, exire jubens, ad sanctæ matris Ecclesiæ gremium perduxit: atque ut in suo semper servitio familiariter permaneret, in Lateranensi patriarchio esse præcepit.

[4] Subdiaconum quoque eum ob suæ famam vitæ laudabilis fecit: qui tamen quamvis locum mutaret, [& a Sergio II sacerdotio initiatur;] vel ordinem, tamen vitam moresque suos plusquam prius in summi Creatoris nostri servitio regulariter constrinxit, bonisque multiplicavit operibus. Defuncto autem hujus sacratissimæ sedis Papa Gregorio, tunc Sergius archipresbyter sanctæ Ecclesiæ Præsul effectus, hunc de quo superius nonnulla retulimus, Leonem videlicet beatissimum Papam, presbyterum consecravit, eique titulum sanctorum quatuor Coronatorum largitus est.

[5] [eidemque, Romanis rebus afflictissimis] In quo dum bonis polleret moribus, ibique indigentibus necessaria ministraret, peregrinos, ac pauperes, minusque habentes non solum verbo, immo etiam corporalibus alimoniis refoveret, is qui tunc præerat Sergius Romanæ Sedis Antistes ex præsenti vita subtractus est, sub cujus etiam tempore ecclesiæ beatissimorum principum Petri & Pauli a Saracenis funditus deprædatæ sunt. Quia igitur calamitate sive miseria omnis Romanorum vigor elanguit, atque contritus est hoc facto, universa concio Romanorum ex duobus casibus, vel periculis, videlicet de repentina morte Pontificis, & devastatione, quæ facta fuerat in ecclesiis sanctis, cunctorumque finibus Romanorum, fatebatur se nullatenus evadere mortis periculum posse.

[6] [vel ipso obitus die succedere cogitur,] Cumque pari devotione, communique consilio universi Romani proceres de futuro cogitarent Pontifice, ut quis esset, qui tam sanctum & inviolabilem locum cum omnipotentis Dei timore regere, vel gubernare potuisset, confestim fama beatissimi Præsulis, simul & meritum, ab omnibus patefacta est, totamque per Urbem diffusa: necdum enim is, qui obierat, pontifex ad sepulturam debitam fuerat deportatus, & ecce omnes a novissimo usque ad primum una voce, una simulque concordia Leonem venerabilem presbyterum sibi futurum Pontificem flagitarunt; & quod nullum super se alium habere vellent Præsulem, nisi hunc, de quo crebro dictum est, multis conjurationibus, ac vocibus fatebantur. Quorum incunctanter omnium credimus corda ad hunc expetendum non aliud nisi amor divinus, & divinæ virtutis inflammavit & univit clementia.

[7] [ac sine mora ex suæ ecclesia raptus,] Tunc omnes, ut superius adnotatum est, pergentes cum gaudio multæ aviditatis lætitia ad ecclesiam, in qua degebat, beatorum quatuor Coronatorum, eum coactum, invitumque exinde abstrahentes, cum hymnis laudibusque præcipuis ad Lateranense patriarchium perduxerunt: qui morem conservantes antiquum omnes osculati sunt pedes. Quanta autem in ejus pontificali electione concordia, vel unanimitas fuerit, nullus breviter enarrare hominum potest. Quid autem electionis suæ tempore, Apostolorum suffragiis suisque sanctis intervenientibus precibus, de Saracenis illis, qui tam nefarium scelus commiserunt, divina virtus peregerit, hoc inconveniens, aut reprehensibile non est, sive ob futurorum, sive timorem; sive memoriam præsentibus litteris adnotare.

[8] [Saracenis prius tempestate attritis, consecratur.] Omnes enim cum vellent iniquitatis, ac deprædationis scelere perpetrato, ad Africanam, qua venerant regionem revertere, vasto maris pelago vi ventorum, procellarumque, sicut certa relatione cognovimus, Deo permittente, demersi sunt, antiquumque illud Ægyptiorum miraculum ecce noviter Apostolorum meruit oratio obtinere. Romani quoque, ut diximus, novi electione Pontificis congaudentes, cœperunt iterum non mediocriter contristari, eo quod sine imperiali non audebant auctoritate futurum consecrare Pontificem, periculumque Romanæ urbis maxime metuebant, ne iterum ut olim, aliis ab hostibus fuisset obsessa. Hoc timore, & futuro casu perterriti eum sine permissu Principis Præsulem consecraverunt c, fidem quoque illius sive honorem post Deum per omnia, & in omnibus conservantes.

ANNOTATA.

a Recte dicitur quasi unus ex illis; ast monachum fuisse, inde sibi temere persuaserunt scriptores aliqui, ut in Commentario prævio ostendimus.

b Nempe Gregorii IV, cui successit Sergius II, & huic S. Leo IV.

c De hac consecratione aliisque eo spectantibus in Commentario abunde disputatum. In describenda Saracenorum illata acceptaque clade claritatem desiderari passus est Anastasius.

* Alias Radulpho.

CAPUT II.
Summa ejus in ecclesias liberalitas; terræ motus; sanctio observanda circa Presbyterium; & multorum instauratio.

Jam quia humanus existimare non sufficit arbiter, nec hoc referre prævalet, quantæ bonitatis, ac pietatis hic beatissimus extitit Pontifex, [Dona ecclesiis oblata, ac primum S. Petri;] redeamus ad ea quæ fretus Dei amore, Sanctorum ecclesiis obtulit, & a primo Pontificatus sui exordio enarremus. Hic vero insignis, & præclarus Antistes, superno amore exardescens, obtulit in basilica beati Petri Apostoli coronam ex argento purissimo unam pensantem libras viginti & quatuor. Gabathas a interrasiles duas pens. libras duas. Vela septem, duo quidem de fundato, & alia duo de stauraci, & tria de spanisco. Obtulit vero ibidem ad splendorem, & gloriam ipsius venerandæ basilicæ cortinam Alexandrinam miræ pulchritudinis unam, habentem historiam pavonum portantium desuper homines, & aliam historiam Aquilarum, rotarumque & avium cum arboribus. Ipse vero egregius, & prudentissimus Papa obtulit in basilica sanctorum quatuor Coronatorum, in qua sacerdotii sui solertissime functus est officium, canistra de argento purissimo tria pens. libras…

[10] Aquamanile similiter de argento mundissimo par unum, canthara cum thymiamaterio, [item quatuor Coronatorum;] id est pensan. libras… vela de fundato, quæ ad nitorem ipsius in arcu videntur ecclesiæ pendere duodecim. Item vela serica alba triginta & quatuor. Fecit vero in eadem basilica ad splendorem sacri altaris vestem holosericam habentem periclysin de chrysoclavo, & aliam vestem albam cum rosis habentem rotas septem, & in medio tabulam de chrysoclavo cum effigie hominis gerentis in capite gemmas prasicas quinque: item vestem albam de chrysoclavo cum rotis sex. Fecit autem in jam dicta basilica ad honorem & gloriam sacri altaris vela habentia cruces, & gammadias de chrysoclavo, & gemmis, ac bullis aureis XXXIII: velum acupictile habens hominis effigiem sedentis super pavonem unum. Item vela habentia historiam sanctæ Dei Genitricis. Tria item vela alia, fundata quatuordecim, & alia cum veste de blattin duo.

[11] [tum ecclesiæ S. Mariæ] Ipse quidem eximius, & beatissimus Papa fecit in basilica sanctæ Dei Genitricis, quæ ponitur in vico, qui nuncupatur Sardorum, vestem de fundato habentem historiam sanctæ Dei Genitricis de chrysoclavo cum prophetis. Ipse vero a Deo amabilis & prudentissimus Papa sedilia in ingressu marmoribus patriarchii construxit, quæ nullus Pontificum ut perficeret arbitratus est. Nam & solarium, quod beatæ memoriæ Leo tertius Papa construxerat, cum præ nimia vetustate fractis trabibus in ruinis cerneretur, eversum, noviter pulchrius in meliorem speciem restauravit.

[12] [Post terræ motum presbyterii decori consulit,] Hic quidem insignis, & pius Antistes in basilica beati Pauli Apostoli, superno fretus amore, vespertinas publice a cuncto clero & schola constituit die natalis ejus psalli laudes. Hujus beati tempore Præsulis terræ motus in urbe Romana per indictionem factus est decimam *, ita ut omnia elementa concussa viderentur ab omnibus. Ipse jam sæpe fatus, & solertissimus Pontifex, secundum antiquam consuetudinem, canonica auctoritate decrevit, atque constituit, ut dum sacra Missarum solennia in ecclesia celebrantur, nullus ex laicis in presbyterio b stare, vel sedere, aut ingredi præsumat, nisi tantum sacra plebs, quæ in administratione sacri officii constituta videtur. Ipse quidem beatissimus Pontifex post cædem, & deprædationem sævæ gentis Agarenorum, quam in sanctorum Apostolorum ecclesiis peregerunt, ad restaurationem ipsarum quotidie animum prætendebat, quatenus omnia, quæ ab impiis manibus ablata fuerant repararet, sperans æternæ uturæ retributionis mercedem.

[13] [multa denuo conferens basilicæ S. Petri,] Quam ob rem obtulit in basilica beati Petri Apostoli buttonem c de argento purissimo cum gabathis argenteis pendentibus in catenulis septem. Fecit autem ad illuminationem ipsius basilicæ rete ahenum cum canistris argenteis decem & septem. Nam & farum * miræ magnitudinis ad splendorem; & gloriam sæpius memoratæ ecclesiæ reparavit; in qua etiam obtulit coronam de argento mundissimo pensan. libras … Vela de fundato, quæ in ambitu sacri altaris pulchriora pendent viginti quinque Item vela Leonum habentia historias quæ ante vestibulum sacræ consessionis cernuntur pendere decem: & alia vela de fundato, quæ inter columnas ipsius venerandæ basilicæ dextra, lævaque coruscant quadraginta & sex. Item vela de fundato, quæ in arcu ad ornatum, & decorationem presbyterii pendent triginta & tria. Verumtamen & alia vela de fundato, quæ in diversis ejusdem basilicæ locis ipse almificus Papa constituit pendere decem octo, & alia item vela, quæ ante januas sacræ basilicæ pendent quatuor.

[14] Hic vero insignis & prudentissimus Præsul, superno fretus amore, [Quatuor Coronatorum,] fecit in basilica sanctorum quatuor martyrum Coronatorum vestem de chrysoclavo habentem historiam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, atque effigies prædictorum martyrum, & ipsius almifici præsulis. Hujus enim præfati almifici Præsulis animus tantum divino fulgebat amore, ut ea, quæ pridem ex beati Petri Apostoli ecclesia ab impiis manibus innumerabilia fuerant bona ablata, suo præcipuo tempore libente voluit pectore omnia noviter restaurare. Idcirco ad decus, & honorem ipsius prædictæ ecclesiæ fecit coronas ex argento purissimo miro compositas opere duas pendentes in catenulis argenteis cum gemmis, & bullis deauratis pensan una libras centum, triginta & duas, & alia centum & triginta & septem: & aliam simili modo habentem quadraginta. Et quia divino semper erat munere perornatus, dignamque de omnibus curam & solicitudinem habere studebat feliciter, fecit in oratorio sancti Andreæ Apostoli ad sanctum Petrum vela majora de fundato duo, & alia minora quinque ornata in circuitu de blattin.

[15] Ipse vero a Deo protectus venerabilis & præclarus Pontifex fecit in monasterio sancti Anastasii, [& S. Anastasii; tum sacri palatii usus restituens,] pro æterna animæ suæ redemptione, vestem sericam de fundato unam habentem historiam Aquilarum: similiter & vela de fundato duo compta in circuitu de blattin: simili modo fecit in monasterio sanctæ Praxedis vestem de fundato unam. Hic quoque prædictus Præsul a die, qua, divina fretus potentia, sacram Apostoli Petri Sedem omni benignitate conscendit, mox de priscis vel antiquis sacri palatii usibus, atque ordinibus, qui sub prædecessorum suorum Pontificum tempora erupti, atque diversa consuetudine fuerant deleti, ideo ad suæ memoriam sanctitatis universos reducere, vel in meliorem statum, quam nuper fuerant, omnia libenti animo ordinare avide conatus est.

[16] Nam & accubitum d, quod dominus Leo bonæ memoriæ tertius Papa a fundamentis construxerat, [aliaque restaurans,] & omnia ornamenta, quæ ibi paraverat præ nimia vetustate, & oblivione antecessorum Pontificum deleta sunt, & in die natalis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem tam Dominus Gregorius, quam & Dominus Sergius sanctæ recordatio nis ibidem minime epulabantur, isque vero beatissimus, & summus Præsul Leo quartus cum gaudio, & nimia delectatione omnia ornamenta, sive alimenta, quæ inde delata fuerant, noviter reparavit, & ad usum pristinum magnifice revocavit.

[17] Nec non & crucem ex auro purissimo gemmis ornatam, quam Carolus e piæ memoriæ imperator Francorum, [etiam pretiosissimam Caroli M crucem.] & Romanorum in basilica Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, quæ Constantiniana nuncupatur, temporibus Domini Leonis sanctæ recordationis tertii Papæ obtulerat, quæ mos erat, ut in lætaniis ante sacratissimum Pontificem ipsa præcederet, & sic permansit usque ad tempus sanctæ recordationis Domini Paschalis Papæ, unde diabolica suggestione, atque instigatione a malis extorta est, & a latronibus nocte furtim ablata, & nullus deinceps prædecessorum Pontificum tam Domnus Paschalis, quam Domnus Eugenius, sive Domnus Valentinus, sive Domnus Gregorius, nec non & Domnus Sergius recordatus fuerit, ut eam restauraret, & ad usum sanctæ Dei Romanæ Ecclesiæ repararet: sed isdem præfatus, & magnificus Præsul fecit ex auro purissimo, & miræ magnitudinis margaritis, & gemmis hyacinthinis, & prasinis utiliter ornavit, & ad usum pristinum sanctæ Dei Genitricis Romanæ Ecclesiæ mirifice decoravit.

ANNOTATA.

a

Audis hic gabathas interasiles, vela de fundato, de stauraci, de Spanisco, cortinam Alexandrinam, canistra: mox vero aquamanile, canthara cum thymiamaterio, tum vela serica alba, vestem holosericam habentem periclysim de chrysoclavo, & aliam vestem albam cum rosis, habentem rosas septem, gemmas prasicas, seu coloris viridis &c., quibus accedunt similia sexcenta alia verba, sæpe peregrina & ferme græcobarbara, per plures Pontificum Vitas dispersa, quæ nec Anastasius ipse, nec ejus editores Albinus in sua Moguntina anno 1602, nec Fabrottus in Parisiensi 1649 impressione explicare curarunt, tametsi postremus glossarium spoponderit, longe utilius futurum, quam innumeræ ignotorum codicum lectiones variantes, non tam necessariæ, neque tam prompte & toties a lectoribus consulendæ. Eorum defectum ex parte jam suppleverat Onuphrius Panvinius in Interpretatione vocum obscurarum ecclesiasticarum; sed uberius id præstitere fratres Dominicus & Carolus Magrii seu Macrii in Hierolexico seu dictionario sacro, ad voces istas omnes exponendas plane opportuno, ut ei labori supersederi a nobis possit, ne observationes nostræ totum Vitæ hujus textum longe superent. Breviores sunt Altaserræ notationes, operi ipsi, si recudatur, omnino adjiciendæ.

Quibus prædicta ad manum non sunt, Cangium, aut alios adire poterunt; aut ut viciniora assignem, præcipua quæque non indiligenter prosecutus est Janningus noster, singula ferme dona seu munera sacra, sive in locis, ut puta presbyterio, ciboriis & oraculis (quæ nunc chorum, tabernacula & sacella dixeris) sive in velis de blattin & chrysoclavo, vestibus gemmadiis &c., sive demum in luminaribus, ad classes suas reducens explicansque in tractatu de Basilica Vaticana tomo VII Junii, tribus longis paragraphis 7, 8 & 9, a pag. 124 ad 131; ne actum hic agere velle videamur. Ut de sola postrema classe dicam; habes istic pharos & lychnuchos omnis generit: luminatoria, retia, canistra, coronata, turrita, phara canthara, cum lucernis & cerapto, lectoria, columnas, arcus, cerostatas cum lucernis bimixis, delphinos, cantharos, gabathas anaglyphas, liliatas, columellatas, fundatas, interrasiles, anecteas, electrinas, saxiscas, canistra henneaforia & hexaforia; quæ hic in specimen exhibita sufficere existimo, ut pro ceteris facile sit conjecturam facere, eaque in citatis jam auctoribus curiosius examinare.

b De presbyterio fusius agunt citati scriptores cum Altaserra; tu videsis Janningum a pag. 126 ad 128, & pag. 132.

c Alias butronem, de quo notat Altaserra, esse cupam, Magrius scyphum seu vas concavum, cujus & figuram repræsentat, vocatque buttonem. Pro sequentibus rursus ad Janningum recurre.

d De triclinio Leonis III in Actis non uno loco sermo fuit. Videantur citata ejus monumenta 12 Jun.

e Et hoc & plura alia pretiosissima dona a Carolo Magno oblata, habes in Vita Leonis III pag. 184 editionis Moguntinæ, in Parisiensi pag. 126.

* 847

* alias pharum

CAPUT III.
Basiliscus fugatus; repressum incendium; dona alia variis ecclesiis oblata;& restituta monasteria; octava Assumptionis.

Hic vero præcipuus & insignis Præsul divinarum Scripturarum in scientia, & eruditione probatissimus extitit prædicator, [Infestum populo basiliscum,] qui fama tantæ beatitudinis, atque sanctitatis claruit, ut in conspectu universi istius in Christo fundatæ Ecclesiæ populi miracula operaretur. In primo quidem pontificatus sui anno juxta basilicam beatæ Luciæ martyris, quæ in Orfea * sita est, in quibusdam tetris, abditisque cavernis diri generis serpens, qui basiliscus a Græce, Latine regulus dicitur, ortus est, qui flatu suo, ac visione omnes qui ad easdem properabant cavernas, celeriter necabat, mortisque tradebat periculo: ita ut omnes stupor, ac timor invaderet, serpentis virtutes mirantes, & cladem. Ipse vero beatissimus, & præclarus Pontifex hanc populi necem, audiensque perniciem, ad orationes se convertit, cum jejuniis Dominum deprecari non cessans, ut ab hujusmodi omnes interitu liberaret. Dum hæc agerentur, præclarus & celeberrimus dies advenit, in quo beatæ Dei Genitricis, semperque Virginis Mariæ Assumptio celebratur.

[19] Tunc præfatus & universalis Papa, a patriarchio cum hymnis, [precibus suis fugat;] & canticis spiritalibus sancta præcedente icona, ad basilicam sancti Hadriani martyris, sicut mos est, propriis pedibus cum omni clero perrexit. De qua regressus cum omni fidelium cœtu ad basilicam beatæ Genitricis Dei, & Domini nostri Jesu Christi, quæ ad Præsepe dicitur, cum Dei laudibus, magna comitante caterva populi properabat. Qui cum pervenisset ad locum, in quo ipse sævissimus basiliscus tetris, ut jam superius diximus, jacebat cavernis, omnem clerum & populum stare præcepit, atque juxta easdem cavernas properans, super foramen ipsius ubi pestiferi flatus egrediebatur serpentis, intrepidus stetit & oculos ad cælum pariter tetendit, & palmas, Christumque, qui est super omnia Deus, profusis lacrymis deprecatus est, ut ab eodem loco diri serpentis genus sua potentia effugaret, &, data super populum oratione, Dei laudes ad basilicam, quam superius memoravimus, profectus est exhibere. Ab eodem vero die ipse pestifer basiliscus ita effugatus, atque ab ipsis projectus est antris, ut ultra in illis locis nulla læsionis ejus macula appareret.

[20] Et aliud miraculum ipse almificus Papa perfecit, [atque sic incendium etiam restinguit.] quod enarrare breviter inchoemus. In ipso, quod superius memoravimus, pontificii sui exordio Saxonum vicum validus ignis invasit, qui flammarum virtute cuncta comburere cœpit validius, ubi populorum multa congregata sunt agmina, quæ hujus incendii flammas volebant extinguere: sed venventorum flatibus altius extendebatur ignis in aëre, cuncta comburens, atque comminuens, ita ut propius beati Petri Principis Apostolorum basilicæ proveniret, Saxonum, Longobardorum domos, ac porticum concremans atque diripiens. Quo audito ipse beatissimus Pontifex anxius illuc celeri cursu profectus est, & obvius ante ignis impetum se præparavit, ac Dominum deprecari cœpit, ut ipsius incendii flammas extingueret, & crucis propriis faciens signaculum digitis, amplius ignis extendere flammas non potuit, sed beati virtutem ferre non valens Pontificis, extinctus flammas redegit in cinerem.

[21] [Dona ejusdem in ecclesia S. Petri,] Ipse vero a Deo amabilis & prudentissimus Papa fecit in basilica beati Petri Apostoli vela de fundato in circuitu compta de blattin, numero quadraginta quinque. Fecit autem isdem egregius Pontifex in monasterio sancti Martini, quod beati Petri basilicæ cohæret, ad laudem, & gloriam ipsius beati Martini oraculi miræ pulchritudinis vestem perfecit, habentem historiam superius memorati Sancti jacentis in lectulo, cum effigie Salvatoris nostri Jesu Christi Domini nostri. Simul effigiem sanctæ martyris Agathæ habentis ad pedes effigiem ipsius almi Pontificis, habentem gemmas hyacinthinas decem & septem. Item in eodem oratorio fecit vela quatuor; & unum quidem habens rotas de Chrysoclavo tres. [SS. Coronatorum,] Fecit idem in basilica sanctorum quatuor Fratrum, vestem de fundato unam habentem historiam ipsorum sanctorum Martyrum, & effigiem ipsius almi Præsulis habentem gemmas duodecim, similiter & vela de fundato quatuor.

[22] [S. Petri,] Hic vero venerabilis & præclarus Pontifex fecit in basilica beati Petri Apostoli, nutritoris sui, canistrum interrasile de argento purissimo pen. lib. … Ubi supra obtulit coronas de argento mundissimo pen. libras … Hic vero præclarissimus Papa, superno fretus amore, obtulit beato Petro Apostolo, ad splendorem & gloriam ipsius sanctissimæ basilicæ lucernam bimixyn de argento purissimo pensantem libras quadraginta quinque. [S. Silvestri:] Isdem beatissimus Præsul fecit in ecclesia beati Silvestri confessoris, atque pontificis, quæ ponitur in monte Soracte, vestem de fundato unam habentem angulos quatuor, duos quidem Tyrios, & duos fundatos. Fecit etiam sanctissimus, & beatissimus Præsul in ecclesia beati Petri Principis Apostolorum vela quæ pendent in arcu presbyterii ex auro texta, habentia historiam beati Petri Apostoli, numero decem & octo. Nec non in oratorio beati Leonis confessoris atque Pontificis, quod est situm infra prædictam ecclesiam, vestem de fundato unam habentem historiam Aquilarum.

[23] [iterum S. Petri,] Obtulit quoque, ubi supra, coronam de argento unam pensantem lib … Tum etiam fecit ibi vela de fundato ornata ex utraque parte de blattin numero viginti. Obtulit etiam beato Petro Apostolo calices de argento, qui sedent super circuitu altaris numero sexdecim pensantes libras … Verum etiam & calicem pendentilem cum catenulis, & delphinis b pensan. libras … Idem sanctissimus, & coangelicus præfatus Præsul, post deprædationem Saracenorum istius ecclesiæ, fecit super corpus beati Petri Apostoli imagines argenteas, totasque numero tres; & unam quidem in medio habentem effigiem Salvatoris Domini nostri Jesu Christi cum gemmis in capite per crucem ornatam hyacinthinis, & prasinis. Item aliam quamdam positam ad dextram partem Salvatoris & habentem vultum beati Petri Apostoli, & beatæ Petronillæ.

[24] Aliam quamdam positam ad partem lævam depictam, [ubi multa confert, & restituit monasteria.] vultum habentem beati Andreæ Apostoli, simul & vultum prædicti summi Præsulis pensant. libras centum & quatuor. Fecit ubi supra phara ærea, quæ sedent super vestibulum sacri altaris numero duodecim, Sæpe vero hic beatissimus Papa omnia Sanctorum, quæ destructa fuerant loca reædificare magnopere cupiebat. Nam monasterium Corsarum, quod juxta basilicam beati Sixti martyris atque Pontificis situm est, quod quorumdam malorum hominum fuerat operibus desolatum, & ad secularem habitationem perductum, pro salute, ac futura retributione animæ suæ, perfectius reftauravit. In quo etiam ancillarum Dei congregationem munivit, ad persolvendum Dei omnipotentis quotidie laudes, muneribus auxit, divitiis perornavit, & omnia sacris præceptis, quæ exinde ablata fuerant, restaurans, suis sanctis digitis plenius ea confirmavit.

[25] Is sæpius memoratus & beatissimus Papa prædicationis suæ alloquio multos ad cognitionem veritatis perduxit, [Prædicat populo, & octavam Assumptionis celebrari jubet.] & salutiferas omnibus operationes quotidie demonstravit. Nam octavam Assumptionis beatæ Dei Genitricis diem, quæ minime Romæ antea colebatur, vigiliis sacris, matutinisque cum omni clero pernoctans laudibus, in basilica ejusdem semper Virginis Dominæ nostræ, quæ foris muros juxta basilicam beati Laurentii martyris sita est, celebrari præcepit: in quam etiam magna populi multitudo convenerat, novæ festivitatis cupiens celebrare solennitatem. Hoc ipse magnanimus cum videret Antistes, omnes qui aderant huic celebritati, plures argenteos erogavit c.

ANNOTATA.

a Vide Baronium ad annum 847 num. 21.

b Satis patet hic vasa indicari, quæ luminaribus annumeranda, non calices sacros quibus in sacrosancto Missæ sacrificio utimur.

c De B. Leonis in Romanos largitionibus, quæ infra rogæ vocantur, vide Altaserram pag. 147.

* alias Orphea: Platinæ Orthea.

CAPUT IV.
Novi ecclesiarum ornatus; constructio monasterii; & reparatio murorum, portarum ac turrium Urbis.

Fecit vero isdem Beatissimus in ejusdem Dei Genitricis, semperque Virginis Mariæ ecclesia vestem de fundato unam, [Dona ecclesiæ S. Mariæ,] nec non fecit ibidem vela numero quadraginta quinque. Et infra in ipsius ecclesiæ oratorium, quod vocitatur, beatæ Barbaræ, obtulit vestem de fundato unam. Ipse a Deo præcipuus Antistes & in oratorio sanctæ Eugeniæ fecit vestem de fundato unam. Et hic solertissimus, Deo opitulante, sanctissimusque & in omnibus præclarus atque præcipuus Pontifex magno animo, & pura voluntate donavit in ecclesia beati Protomartyris Stephani, quæ ponitur foris muros juxta ecclesiam beati Laurentii martyris, vestem de fundato unam. [S. Stephani,] Et infra hujus mœnia ecclesiæ in oratorio beati Leonis martyris fecit vestem de fundato unam. Et ipse mitissimus Pontifex, atque acutus in omnibus bonis obtulit in ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur infra prædictum monasterium, quod vocatur Corsarum, fecit vestem de fundato unam. Ubi supra obtulit in oratorio sancti Cæsarii vestem de fundato unam. Fecit isdem benignissimus crucem auream noviter, & ipsa crux, ut mos antiquitus est, subdiaconi manibus ferebatur ante equum prædecessorum Pontificum, quam Deo juvante in auro & argento ac gemmis melius renovavit.

[27] [S. Nymphæ,] Obtulit vero in ecclesia beatæ Nymphæ martyris, quæ esse videtur in civitate Portuensi, vestem de fundato unam. Similiter fecit in ecclesia beatorum martyrum Cosmæ & Damiani, [SS. Cosmæ & Damiani.] quæ in Silva candida esse videtur, vestem de fundato unam: nec non, ubi supra obtulit vela de fundato tria ornata in circuitu de blattin. Hic vero beatissimus Papa sacratissimorum Martyrum sepulchra devota mente ardentique assidue pectore visitabat. Quos vigiliis, sacrisque orationibus cuncto pro orthodoxæ fidei populo exorabat. Die autem quadam cum ad sepulchrum beati Laurentii martyris pervenisset, & solito more orationem expleret, diligentius inquirere cœpit, ac dicere: Quanti quotidianas hic monachi Deo omnipotenti referant laudes? Tunc omnes, qui aderant beato Pontifici, protulerunt, quod a quibusdam Pontificibus duo monasteria ibidem fuissent constructa, sed pro magna paupertatis inopia, in desolationes reducta sint. Mox autem ipse almificus Pontifex, superno nutu compunctus, monasterium, quod nunc sancti vocatur Stephani, [Monasterium construxit.] & Cassiani restaurans, muneribus ac divitiis locum plenissime perornavit. In quo etiam sanctæ conversationis plures Græcos genere instituit monachos, qui Deo omnipotenti, eidemque martyri die noctuque laudes persolverent.

[28] [Basilicam S. Petri magnifice exornat;] Ipse quidem a Deo protectus & venerabilis Præsul intra basilicam beati Petri Apostoli oraculum miræ pulchritudinis summique decoris construxit, quod pulchris marmoribus circumdans splendide compsit, absidamque ejus ex musivo, aureo superinducto colore, glorifice decoravit; in quo etiam venerabile corpus beati Leonis confessoris, atque Pontificis a recondens, sacrum desuper construxit altare, & cyborium cum cruce exaurata, ad laudem & gloriam Christi nominis hoc fretus amore perfecit, ut sibi dignum in æthere conquireret locum. Patratis itaque omnibus, atque perfectis operibus, quorum jam sigillatim superius nomina scripta, vel numerata sunt, confestim isdem Pastor & Pater egregius, quamvis universarum proficuam ecclesiarum Dei curam, dignamque solicitudinem gereret, & ad omne opus bonum præ omnibus intentus existeret, ex intimo cordis sui longa trahens suspiria, cum quotidie beatissimi Apostolorum Principis Petri sacratissimum altare cerneret violatum, & ad tantam inhonestatem a Saracenis perfidis Deoque contrariis, & vilitatem perductum, etiam & quod dolentes mœrentesque dicimus, ipse undique Christianum populum ad jam fati Principis sacratissima, orationis causa vel gratia, limina destinari cerneret, & ob hoc vota sua, ut olim, perficere non pleniter satagebat, ideo omnipotentis Domini fretus auxilio, atque consilio, & virtute munitus, aureis simulque argenteis tabulis, non tantum confessionem sacram, verum etiam frontem sæpe dicti altaris satis decenter & honorifice perornavit, ut præsens per omnia opus ibidem dedicatum luce clarius manifestat.

[29] Quamobrem venerandi altaris frontem præcipuam tabulis auro optimo noviter dedicavit, una cum gemmis quam plurimis valde optimis ac pretiosis totam circumdedit, [præsertim ejus altare,] & in meliorem, ut prius statum, decoremque perduxit: in quibus scilicet aureis, ut dictum est, tabulis non solum Redemptoris nostri forma depicta præfulget, verum & ejus Resurrectio veneranda, atque indicium sacræ ac salutiferæ Crucis. Petri quoque, Paulique pariter vultus, atque Andreæ in prænominatis tabulis similiter splendent, atque coruscant, inter quos sanctissimi quarti Leonis Præsulis, necnon & specialis filii sui Domini Imperatoris Lotharii, propter futuram memoriam, sive mercedem, personæ Deo caræ, per cuncta secula venerandæ, depictæ sunt. Fecit denique tabulam de smalto b, opus ducentas sexdecim auri obrizi pensan. libras. Confessionem vero crebro dicti altaris tabulis ex argento paratis purissimo simili modo, tota animi devotione, ad antiquum decus, & statum perduxit. In quibus Salvatorem in throno sedentem conspicimus, pretiosas in capite gemmas habentem, & a dextris illius Cherubin, a læva quoque ejus vultus Apostolorum, ceterorumque depictos: immo & rugas sacræ confessionis ex argento constructas vultus habentes beatissimi Petri & Pauli pensan. omnia libras ducentas & octo.

[30] Ipse vero a Deo amabilis, & prudentissimus Pontifex fecit in basilica beati Petri Apostoli vela ex auro texta pendentia in arcubus compte in circuitu de blattin numero undecim. [& S. Leonis oratorium.] Nec non & in oratorio sancti Leonis Pontificis, intra ecclesiam beati Petri Apostoli, fecit vestem sericam albam sigillatam cum gammadiis & periclysi de blattin unam, & vela similiter alba majora duo, minora octo, [Item S. Cæsarii,] & in monasterio sancti Cæsarii, quod ponitur in palatio, fecit vestem de fundato unam, & vela octo. Ipse vero a Deo protectus, & venerabilis Pontifex, propter retributionem & mercedem animæ suæ, fecit in cimiterio beatæ Agathæ martyris, [S. Agathæ,] quod ponitur foris portam beati Pancratii martyris, vestem de fundato unam & vela octo. Quisnam dicere valeat, vel narrare sufficere possit, quanta ipse a Deo protectus, & solertissimus Papa sanctis locis devota obtulit mente dona? Nam in oratorio, quod Pauli dicitur Papæ, [S Pauli,] miræ pulchritudinis obtulit vestem aquilarum habentem historiam cum cruce de chrysoclavo & gammadiis unam.

[31] [Processi & Martiniani,] Fecit autem in oratorio sanctorum Processi & Martiniani splendoris non modici vestem cum rotis & hominibus, & historiam cum cruce, similiter de chrysoclavo & gammadiam unam. Aliam vero vestem fulgidæ visionis in basilica sanctæ Petronillæ perfecit habentem rotam, [S. Petronillæ,] aquilamque cum cruce de chrysoclavo & gammadiis unam. Obtulit vero in oratorio sanctæ Dei Genitricis semper Virginis Dominæ nostræ Mariæ, [S. Mariæ,] quod in Mediana consistit, vestem similiter cum rotis, aquilisque & cruce de chrysoclavo cum gammadiis unam. Fecit quidem in oratorio sancti Hadriani vestem cum rotis, [S. Adriani,] hominumque effigiebus cum cruce similiter de chrysoclavo & gammadiis unam. Ipse vero sæpius memoratus & beatissimus Papa obtulit in basilica sancti Sebastiani martyris, [S. Sebastiani,] quæ in Frascata c consistit vestem pretiosissimæ claritatis cum cruce de chrysoclavo & gammadiis unam. Qui summus & præcipuus Præsul fecit in basilica beati Petri Apostoli cortinnam holosericam cum historiis multis claritatis immensæ ad decorem & gloriam ipsius sacratissimæ basilicæ unam. [S. Petri.]

[32] [Muros ac portas Urbis,] Cum vero hæc & quæ scripta sunt Leo vir beatissimus quartusque Præsul, Domino solaciante, amoris ac desiderii gratia, per diversa piorum loca Sanctorum perfectius contulisset, tunc de Romanæ urbis statu, ac restauratione murorum, qui longo jam senio atque vetustate nimia fracti dirutique funditus videbantur, cœpit cum Jesu Christi Domini tractare consultu, ne si diu sub hac negligentia, sive oblivione consisterent, aut Domino permittente facilius ab hostibus aut capi, aut forsan expugnari potuissent; ideo ne hoc in futurum malum fieret, omnes prænominatæ muros civitatis Romanæ, duodecima instante Indictione d renovare, atque ad priorem cultum decusque tota mentis alacritate curavit. Et non solum muros, quos diximus, celeri fieri agilitate præcepit, sed & portas, quibus omnis sæpe clauditur civitas, novo cultu lignisque prævalidis, ob inimicorum metum, sive terrorem, reædificari festinantius jussit. Quæ denique omnia, ut cito fierent, & ad effectum decoremque essent perducta, præfatus Vir apostolicus indifferenter non solum equo residens, verumtamen sane pedibus propriis per muros, vel portas cum suis fidelibus discurrebat, quatenus in restauratione eorum mora nulla, aut dilatio fuisset exorta.

[33] [dirutasque turres restituit.] Quapropter, ut ante jam dictum est, inter curas maximam de Romana urbe curam, ac solicitudinem venerandus Pontifex gerens, undique ad meliorem, novumque cultum cuncta noviter deduxit, & quindecim ab ipso solo turres, quas funditus dirutas per circuitum urbis reperit, novis fabricis restaurari præcepit. Quarum denique duas juxta Portuensem portam ita prudenter ac sapienter venerabilis Præsul ad ipsam oram Tyberis, id est juxta litus fluminis ædificari disposuit, ut nullus prius hominum vel cogitare, vel considerare valebat. Et quia per hunc locum non solum naves, verum etiam homines ante facile ingrediebantur, nunc autem vix umquam per eum parvæ naviculæ introire valebunt, & hoc propter futurum testimonium, Saracenorum periculum, & salutem Romanæ urbis factum est. Ipsas igitur turres non solum lapidibus, sed etiam ferreis muniri curavit catenis, quatenus si necessitas fuerit, per eumdem locum nulla valeat navis transire. Quod noviter opus constructum, & Romanæ urbis defensionem præstat, & videntibus non modicum, sed grande miraculum, quia cum magna sapientia, subtili prudentia & honestate patratum est.

ANNOTATA.

a Tametsi S. Leo hic non distinguatur, satis patet, sermonem esse de Leone I seu Magno, ut clarius disces ex citato tractatu de basilica S. Petri pag. 40 & seqq. ubi de quatuor sanctis Papis Leonibus plura commemorantur, hic non repetenda.

b De smalto seu pictura encaustica, lege iterum Altaserram & adductos supra lexicographos, atque ad ingentem illam auri molem obstupesce.

c Antiquum Tusculum, locus notissimus, ita seculo IX appellatus, unde corrigendi qui multo serius nomen inditum putant, ut me olim Romæ & audire & legere memini.

d Adeoque vix tertio pontificatus anno, ut largitate sua perpetua miracula patrare videatur sanctissimus Pontifex.

CAPUT V.
Illatio sacrorum corporum in Urbem; restauratio ecclesiæ SS. Coronatorum; dona monasteriis; adventus Neapolitanorum, & classis Saracenicæ dispersio.

Ipse quoque a Deo protectus, & beatissimus Papa multa corpora Sanctorum, quæ diu inculte jacebant, [Corpora Sanctorum Urbi intulit;] summo studio, summoque cordis affectu ad honorem omnipotentis Dei infra hujus almæ urbis mœnia mirifice congregavit. Nam & corpora sanctorum martyrum quatuor Coronatorum solerti cura inquirens reperit: pro quorum desiderabili amore basilicam, quæ sanctorum fuerat nomini consecrata, quam ipse dum ad Pontificii deductus est apicem, prudentissimo moderamine rexit, quæ per olitana curricula temporum quassata vetustatis defectu, & pœne ruinis confracta diu antiquitus videbatur, & convulsa, supernæ virtutis annuente clementia, in splendidiorem pulchrioremque statum a fundamentis construxit, & ad laudem omnipotentis Dei, eorum sacratissima corpora cum Claudio, Nicostrato, Symproniano, atque Castorio, & Simplicio, nec non Severo, Severiano, Carpophoro, & Victorino, quatuor fratribus a. Item Marius, Audifax, & Abacum, cum Felicissimo, & Agapito, Hyppolito cum suis familiis numero decem & octo. Aquilino, Aquila & Prisca, Narcisso & Marcellino, Felice, Simetrioque, Candido, atque Paulina, Anastasio, & Felice, Apollione, & Benedicto, Venantio, atque Felice, Diogene, & Siberæli, Festo, & Marcello, atque Superantio, Pudentiana, & Benedicto, Felice & Venantio, necnon capite sancti Proti, sanctæque Cæciliæ, sancti Alexandri, sanctique Sixti, & sancti Sebastiani, atque sacratissimæ Virginis Praxedis pariter sub sacro altari recondens collocavit, & alia multa, quorum nomina Deo sunt cognita.

[35] [& in ecclesia SS. 4 Coronatorum, a se exstructa collocavit.] Super quod etiam ad gloriam Creatoris miro opere, miræque pulchritudinis cyborium ex argento purissimo, aureo superinductum colore, cum gemmis prasinis, & hyacinthinis pensantes libras trecentas tresdecim & semis. Ubi supra obtulit in eadem ecclesia vela rubea, quæ pendent in circuitu altaris numero quatuor. Idem quoque sanctissimus Præsul fecit in oratorio prædictæ beatæ Barbaræ, quod constructum est infra ecclesiam sanctorum quatuor Coronatorum, coronam de argento pensan. libras duodecim. Nec non in eodem oratorio obtulit gabathas de argento decem pensantes libras… Verum etiam in supra scripto oratorio fecit vestes de fundato tres, habentes in medio cruces cum gammadiis, & vela duodecim. Prædictus etiam venerabilis Pontifex fecit in basilica beati Stephani Pontificis, via Latina milliario tertio, vestem de fundato unam cum cruce in medio & vela sex. Ubi obtulit patenam, & calicem sanctum modicum de argento pensant. libr. unam, & semis. Obtulit etiam beatissimus Præsul in ecclesia beati Principis Apostolorum thuribulum de argento exaurato Apostolatum legente nomen Domni Leonis quarti Papæ pensan. libras quatuor.

[36] [Dona plurima,] Ubi etiam in oratorio beati Gregorii confessoris atque Pontificis fecit vestem de fundato cum gammadiis, & crucem ex argento texto unam. Similiter ibi ipse in oratorio beati Pastoris martyris vestem pari modo fecit unam. Nec non & in oratorio beatæ Dei Genitricis, quæ ponitur ad ambonem eodem modo fecit vestem unam. Et in oratorio sanctæ, & superexaltatæ crucis fecit vestem simili modo unam. Nec non & in oratorio, quod ponitur ad fontem, fecit similiter vestem unam, & vela de quadrapulo b. Ipse vero venerabilis, & præclarus Pontifex fecit in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum super altare majore vestem de fundato cum cruce in medio, & gammadias, & in gyro listam de fundato unam. Ubi supra in oratorio sanctæ Barbaræ similiter fecit vestem de fundato unam. Et in oratorio sancti Sixti eodem fecit vestem unam, & in oratorio sancti Nicolai similiter fecit vestem cum aquila una. Nec non & in ecclesia eadem fecit cortinam lineam cum cruce in medio, & in gyro listam de fundato miræ magnitudinis. Piis moribus, his sacrisque perornatus operibus Papa obtulit in sæpius memorata, quam fretus amore fundaverat, aula, patenam ex argento purissimo aureo superinductam colore, cum crucis tropheo, Salvatorisque effigie, sanctæque Dei Genitricis, & sanctorum Apostolorum pulchro scemate decoratam pensan. libras septem.

[37] [variis ecclesiis & monasteriis distribuit.] Similiter calicem sanctum auroque perfusum Euangelistarum habentem iconam, & crucem pensan. libras quatuor. Nec non ex argento purissimo cantharum exauratum, in quo signaculum in circuitu depressum cernitur crucis cum Prophetarum effigiebus, beatissimique Stephani primi Martyris icona. Verumtamen & thuribulum ex argento mundissimo Apostolicum unum, gabathas ad nitorem ipsius venerandæ basilicæ exauratas quatuor pensan. pondus duarum semis librarum. His omnibus ita gestis, confessionem cum sacro altari argenteis tabulis pensantem libras nonaginta & tres decoravit, sanctorumque effigiebus perornavit. Super quod etiam obtulit regnum de argento purissimo pretiosissimis gemmis habens in medio crucem, quod usque nunc c super eodem pendere altari conspicitur. Ubi etiam obtulit vela de fundato quadraginta & tria. Ipse vero sæpius memoratus, & præclarus Antistes, superno inflammatus amore, obtulit in monasterio sancti Silvestri, sanctique Benedicti, & sanctæ Scholasticæ, quod nuncupatur sub Lacu d, vestes de fundato tres, & vela similiter de fundato septem. Fecit etiam idem beatissimus præses, post deprædationem Saracenorum, in ecclesia beati Petri Apostoli Crucifixum miræ magnitudinis constructum cum gemmis hyacinthinis de argento purissimo exauratum pensan. libras septuaginta & alias gemmas albas septem; majorem unam.

[38] Ea item, quæ inter cetera per sanctissimi Præsulis assiduas preces ac lacrymas, a Domino exauditas, [Minitantes denuo Saraceni,] duodecima insistente Indictione e mirabiliter acta, vel gesta sunt, non inutiliter agemus, si ob æternam memoriam huic operi clarius inserere studeamus: ut quantæ sanctitatis in hac ærumnosa vita Vir iste extiterit, præsentes, atque futuri facilius agnoscant. Denique post nefandam, & lugubrem, omnique plenam miseria Saracenorum deprædationem, quam in primo ecclesiarum omnium capite, sancta scilicet Romana Ecclesia, hortatu diabolico peregerunt, voluerunt iterum ipsi satanæ filii similia in Romanos fines, & ecclesiam beatissimi Apostoli Petri, ut olim damna inferre, & deinde victores ad loca, quibus egressi fuerunt, destinare; sed cura ac studio summi præfulgente, atque vigilante Pastoris, hæc minime perficere potuerunt. Tamen ut fideles in Domino amplius fideliores jure existant, & illius signa, ac veneranda miracula ex veteribus noviter emanasse non dubitent; a principio retinendum est, quid de eis divina eodem tempore misericordia mirabiliter egit, quantisque miseriis, atque calamitatibus gens illa pestifera merito protrita dilapsa est.

[39] Quamobrem pristinum reminiscentes lucrum, [ope Neapolitanorum,] vel prædam, quam fecerant, multiplicata iterum perversorum hominum manu multisque cum navibus ad urbem expugnandam Romanam, duodecima Indictione vigente, venire crudeliter decreverunt. Multisque etiam diebus in loco qui Tozarum dicitur, juxta insulam Sardiniæ demorati sunt. A qua digressi Romanum portum, Deo illos non adjuvante, inire conati sunt. Quorum iniquus, ac nefandus adventus Romanos non mediocriter terruit. Sed quia Ecclesiam suam Deus omnipotens semper inviolatam custodivit, & deinceps custodire non definit, excitavit tunc inter ceteros omnium Neapolitanorum, Amalphitanorum, Cajetanorumque corda, ut una cum Romanis contra eos insurgere, ac dimicare fortiter debuissent. Mox etenim a locis propriis egresii ante Saracenos inutiles, ipsi cum suis navibus conjunxerunt *, suumque repentinum adventum beatissimo Leoni Quarto Pontifici notum fecerunt. Et quod se ob nullam rem venisse aliam sunt professi, nisi ut de paganis, Domino auxiliante, victores existerent. Tunc demum venerabilis Papa aliquantos ex eis prius ad se Romam venire præcepit, volens specialiter scire ab eis, si eorum pacificus esset adventus, vel non, sicuti & factum est.

[40] [auxilia ferentium,] Inter quos tunc filius Sergii magistri militum, qui erat ordinatus super exercitum, nomine Cæsarius, advenit, quos benigne in palatio Lateranensi suscipiens, causam pro qua venerunt, inquisivit. Illi autem ob aliud non venisse testati sunt, nisi ob hoc, quod superius legitur exaratum. Quorum pius Apostolicus credulus verbis, cum magno armatorum procinctu, mox ad civitatem Ostiam properavit, omnesque Neapolitanos grandi, atque eximia devotione suscepit. Qui ut summum Præsulem conspexerunt, pedes ejus, humo prostrati venerabiles sunt osculati, gratiasque omnipotenti altithrono retulerunt, qui ad se confortandos talem dirigere decrevit Antistitem. Qui ut meliores de Belial filiis victores existerent, summopere deprecati sunt, ut de suis sacris manibus corpus Dominicum percipere meruissent. Quibus ore suo Missam in ecclesia beatæ Aureæ decantavit, atque universi ex illius, ut dictum est, manibus communionem sumpserunt.

[41] [& ferventibus S. Pontificis precibus,] Et antequam hæc fierent, usque ad præfatam ecclesiam cum hymnis, ac litaniis, canticisque præcipuis, simul cum ipsis Neapolitanis, Christo auxiliante, profectus est: in qua etiam flexis genibus Altissimum deprecatus est, quatenus orationibus suis ipse Christianorum hostes in manus resistentium tradere dignaretur. Super quos etiam multis cum lacrymis hanc orationem obtulit dicens: Deus cujus dextra beatum Petrum Apostolum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, & coapostolum ejus Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit, exaudi nos propitius, & concede, ut amborum meritis horum fidelium vestrorum brachia contra inimicos sanctæ Ecclesiæ tuæ dimicantia, omnipotenti dextera tua corroborentur, & convalescant, ut de recepto triumpho nomen sanctum tuum in cunctis gentibus appareat gloriosum Per Dominum &c.

[42] [disperguntur,] Die vero altera, postquam a jam dicta civitate venerabilis reversus est Præsul, ipsi sceleratorum socii, sive participes juxta litus maris Ostiensis multis cum navibus apparuerunt. Contra quos Neapolitani impetum facientes, dimicare fortiter voluerunt, etiam aliquantos vulveraverunt ex illis, & deinde triumphum accepissent, si unum non citius impedimentum accidisset. Nam dum ad invicem attentius dimicarent, subito tam validus, ac supereminens excitatus est ventus, qualem quis his temporibus meminisse non valeat, qui utrasque naves confestim divisit. Tum Saracenorum naves primo veniebant, usque ad oram maris, deinde vento flante, marique elevato procellis dispergebantur, & iterum post aliquantulum, confractis viribus, revertebantur. Deus enim omnipotens, pro certo credimus, hunc ex thesauro suo produxerat ventum, qui eos ad nocendum foris minime permisit exire.

[43] Super his novis mysticisque miraculis, quæ nostris licet non meritis divina ostendere ac demonstrare nostris dignata est temporibus semper glorificanda, [pereunt aut capiuntur.] & conlaudanda est veri Dei nostri clementia, qui eos ad locum, quem desiderabant permisit aspicere, & tamen ne capere potuissent, virtutis suæ potentia longius expulit, multosque postea non tantum per intercessiones & merita beatissimorum Petri ac Pauli Principum, maris profunditas, verum etiam fames & gladius indesinenter extinxit. Ex quibus per quasdam insulas nostras famis laborantes penuria, plurimi a nostris hominibus interfecti sunt. Ceteros autem causa veritatis, ac testimonii, vivos comprehendentes Romam duxerunt. Quorum Romani proceres ne multiplicatus numerus videretur, multos prope portum nostrum Romanum in ligno suspendi jusserunt. Aliquantos etiam nos ferro constrictos vivere jussimus, per hanc solummodo causam, ut & spem nostram, quam in Deum habemus, & illius ineffabilem pietatem, nec non & propriam tyrannidem luce clarius scire valuissent. Et post hæc, ne otiose, aut sine angustia apud nos viverent, aliquando ad murum, quem circa Ecclesiam beatissimi Apostoli Petri habebamus inceptum, aliquando per diversa artificum opera, quidquid necessarium videbatur, per eos omnia jubebamus deferri.

ANNOTATA.

a Vide de his Martyrologium Romanum 8 Novembris, ubi confusionem hic factam observabis; neque ceteri satis distincti sunt; ast hæc majoris moliminis quam ut hic paucis explicari possint. De multis actum est, de reliquis agetur suis locis.

b Vult dicere quadruplo texta, quæ vox quomodo intelligenda sit, explicat Magrius ad stauracinus; ad gammadia figuram proponit, quo res clarius percipiatur: listam accipio pro taniola, quæ per casulæ seu alterius vestis oram circumducitur. Vide iterum Magrium. Non lubet lexicon componere.

c Usque nunc, nisi longum tempus indicet, nihil significat: vide Commentarium num. 31.

d De specu Sublacensi agit Altaserra, tu vide S. Benedicti Vitam cap. 1, ad 21 Martii.

e Nempe anno 849.

* id est pervenerunt.

CAPUT VI.
Perpetua munifici Pontificis in varias ecclesias donariorum distributio.

Pro his igitur beneficiis, ut jam enarratum est, beatus Pontifex obtulit in basilica beati Petri Principis Apostolorum, [Dona oblata in ecclesia S. Petri, S. Andreæ & S. Mariæ;] post deprædationem gentis Agarenorum, arcus de argento mundissimo numero tredecim. Ex quibus duo, quos posuit a parte dextra, seu sinistra in presbyterio miræ magnitudinis pensantem libras … Isdem quoque beatissimus Præsul fecit in ecclesia beati Petri Principis Apostolorum vestem unam auro textam habentem historiam, qualiter beatus Petrus prædicavit ad sanctam Romanam Ecclesiam cum gemmis albis, id est margaritis septem, & cum gemmis prasinis undecim, nec non & gemmis hyacinthinis viginti & septem. Fecit & in ecclesia beati Andreæ Apostoli cyborium super altare ex marmore, nec non & calicem de argento cum coronis pendentibus in eodem cyborio numero duodecim pens… libras. Fecit etiam ibi ipsum campanile, & posuit campanam cum malleo æreo, & cruce exaurata. Necnon & in ecclesia beati Petri Apostoli obtulit thuribulum ex auro purissimo ex diversis gemmis ornatum. Et in ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur ad sanctum Laurentium foris murum, fecit vestem unam habentem historiam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, & imaginem almifici prædicti Præsulis. Fecit etiam in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum canistra de argento undecim pensan. libras viginti quatuor. Obtulit & in ecclesia beati Petri Apostoli crucem ex auro purissimo ex diversis gemmis hyacinthinis, albis & smaragdis miræ magnitudinis ornatam, quæ stat parte dextra juxta altare majus. In qua etiam noviter renovavit virgam, & deargentavit eam, in qua prædicta crux continetur pen. lib. argenti undecim & semis legente de nomine Domini Leonis quarti Papæ.

[45] [irem S. Stephani & SS. Coronatorum,] Obtulit & in ecclesia beati Stephani Protomartyris vestem ex auro texto cum gemmis hyacinthinis quatuor. Isdem prædictus almificus, & summus Præsul, nimio amore ductus, & bonis moribus affectus fecit in ecclesia beati Christi martyris Laurentii, sita foris murum civitatis Romanæ, vestem de serico mundo cum aquilis habentem tabulas auro textas tres ex utraque parte, habentes martyrium prædicti Martyris depictum, & imaginem prædicti Præsulis. Necnon fecit in ecclesia sanctorum martyrum quatuor Coronatorum imagines de argento exauratas tres, unam quidem habentem vultum Salvatoris, & alias duas habentes vultus sanctorum Claudii & Nicostrati pensan. libras quinquaginta & duas & semis. Et in eadem ecclesia obtulit coronam de argento unam pens. libras viginti quinque. Et in pergula ejusdem ecclesiæ, quæ est ante altare majus, suspendit lilium de argento habens mala de crystallo, & ranunculum. Fecit etiam, ubi supra, canistra de argento septem pensan. libras duodecim. Fecit ipse mitissimus in æde propria, quam ipse a fundamentis fieri disposuit, & ex jure parentum suorum ipsi accessisse videbatur, monasterium ancillarum Dei in honorem sanctorum Simitri a, & Cæsarii, ubi & dona largitus est, patenam, & calicem sanctum de argento exauratum habentes diversas gemmas pens. libras… Ubi supra obtulit thymiamateria cum canthara una pendentia libras…

[46] [ac monasterio anciliarum Dei;] Nec non & ipse vero almificus Pontifex obtulit in supra scripto monasterio canistra de argento mundissimo tria, & gabathas saxiscas pensan. in unum libras duodecim & semis. Ibidem fecit, propter retributionem & mercedem animæ suæ, vestes de fundato tres habentes unam tabulam acupictilem interclusam. Fecit autem ibidem regnum ex auro mundissimo cum gemmis prasinis, & hyacinthinis, quod pendet super altare pens. libras. … Ipse vero a Deo protectus, [B. Mariæ & S. Sebastiani.] & venerabilis Pontifex superno amore exardescens obtulit in basilica sanctæ Dei Genitricis semperque virginis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur foris muros istius civitatis Romanæ, juxta beatum Laurentium, vestem de fundato unam habentem in medio tabulam exauratam cum effigie Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, & ipsius almifici Pontificis. Et in ecclesia beati Laurentii martyris, quæ ponitur foris muros, obtulit thuribulum argenteum cum cooperculo suo exauratum, habens catenulas & bullas per gyrum pen. lib. sex. At vero in ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ Dominæ nostræ trans Tyberim absidam, quæ præ nimia vetustate ruitura eminebat, prænominatus Præsul restauravit. Et in ecclesia beati Petri Principis Apostolorum, propter honorem ac vigorem ipsius ecclesiæ fecit butronem ex argento purissimo, qui pendet in presbyterio ante altare majus pensan. libras centum quadraginta & novem. Simul etiam fecit in ecclesia beati Sebastiani martyris, quæ ponitur in Frascata, canistrum de argento mundissimo pen. libras duas, legente nomen almifici Præsulis, & beati Sebastiani.

[47] His denique decentius consummatis, atque peractis, [Iterum ad S. Petri,] post flebilem & iniquam Saracenorum deprædationem, Catholicus & per omnia laudabilis Præsul, ad decorem & laudem ecclesiæ Apostolorum Principis Apostoli Petri, fecit miræ magnitudinis ac pulchritudinis super illius venerandum altare cyborium & columnas, ac lilia exaurata ex argento purissimo pens. libras mille sexcentas & sex. Nam & super cyborium obtulit coronas quatuor & calices sexdecim ex auro mundissimo pens. libras… Et de argento, ut supra, ad honorem & gloriam ipsius, cyborium fecit, calicesque & coronas numero quadraginta sex pensan. libras viginti duas, & uncias septem. Nec non & super columnas ipsius cyborii propter amplam pulchritudinem ex argento purissimo fecit cophinos numero quatuor pens. libras quadraginta & duas. Fecit etiam ibidem ante altaris circuitum vela alba holoserica sigillata numero quatuordecim, listas habentia de fundato. Obtulit inibi & alia vela linea numero quatuordecim listam habentia per circuitum de serico albo sigillato. Ubi supra fecit arcus duos ex argento purissimo pensan. libras quinquaginta.

[48] Fecit in oratorio sancti Silvestri infra palatium Lateranense vestem de fundato unam, [S. Silvestri.] habentem in medio tabulam de chrysoclavo modicam, & vela de fundato quatuor. Fecit & in ecclesia Hierusalem vestem de fundato unam, & vela similiter de fundato quatuor. Fecit etiam & in diaconia sanctæ Mariæ Virginis, quæ ponitur in cyro b regnum ex argento intrinsecus, bullis aureis circumdatum. Verum etiam & in ecclesia sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ Dominæ nostræ, [S. Mariæ in Frescata,] quæ ponitur in Frescata, vestem de fundato unam habentem in medio tabulam modicam exauratam interclusam, & vela de fundato quatuor. Nec non & in ecclesia sanctæ Genitricis Dei Mariæ, quæ ponitur in Morenico Narrano, fecit vestem de fundato unam & vela similiter de fundato quatuor. Pari modo obtulit in ecclesia B. Petri Apostoli, quæ ponitur in Maruli, fecit vestem de fundato unam habentem in medio tabulam exauratam modicam interclusam, & vela de fundato quatuor. [S. Mariæ ad S. Laurentium,] Ipse vero a Deo protectus, & venerabilis Pontifex obtulit in basilica beatæ Dei Genitricis semperque virginis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur ad sanctum Laurentium foris muros, fecit cortinam lineam unam habentem in gyro listam de fundato, & in medio crucis similiter de fundato. Et in ecclesia sanctorum Cosmæ & Damiani, quæ in Silva candida esse videtur, obtulit vestem rubeam unam habentem in gyro listam de argento, & crucem in medio, & vela cum aquilis quatuor.

[49] [S. Petri.] Obtulit etiam in ecclesia beati Petri Principis Apostolorum coronam ex argento cum historiis a foris circumdatam, & exauratam pensan. libras septem. Ipse quoque a Deo protectus, & beatissimus Papa, superno fretus amore, obtulit in basilica beati Petri Apostoli ante Confessionem sacri altaris a dextris, seu a sinistris, ad decorem ipsius basilicæ, angelos sex ex argento mundissimo pensantes libras sexaginta quatuor. Et super illud cyborium fecit oleas quæ pendent in circuitu altaris habentes tabulas quatuor exauratas, nec non & gammadias numero quatuor. Ubi supra fecit arcus quatuor, qui stant in presbyterio, ex argento mundissimo pen. libras centum. Ipse vero beatissimus Pontifex obtulit in monasterio sanctorum Cosmæ & Damiani, [SS. Cosmæ & Damiani,] quod ponitur in loco qui vocatur Sublacus, milliario ab urbe Roma plus minus quadragesimo, vestem de fundato unam, & vela de fundato similiter tria. Fecit etiam isdem prædictus Præsul in ecclesia beati Christi martyris Gervasii & Protasii, [SS. Gervasii & Protasii.] quæ ponitur infra civitatem, quæ vocatur Fundana, vestem de fundato habentem in medio crucem ex auro texto unam, & velum de fundato unum.

[50] [S. Cæsarii in Terracina,] Obtulit etiam isdem prædictus Præsul in ecclesia beati Christi martyris Cæsarii, quæ ponitur intra civitatem, quæ vocatur Terracina, vestem de fundato unam habentem in medio crucem cum gammadiis, & periclysin de blattin legente de nomine Domini Leonis quarti Papæ, & vela similiter de fundato numero quinque. Nec non obtulit in basilica beati Petri Apostoli arcus ex argento mundissimo, [S. Petri,] numero quatuor pen. libras octuaginta & quatuor. Fecit autem in basilica beatæ Rufinæ martyris in Silva Candida vestem de fundato habentem in medio crucem de periclysi, [S. Rufinæ,] & in circuitu de blattin, legente de nomine Domni Leonis quati Papæ. Fecit etiam isdem beatissimus Præsul in ecclesia beati Clementis martyris atque Pontificis gabathas de argento purissimo numero sex, [S. Clementis,] tres quidem filo pares signo Christi, & duas etiam similitudines palmarum, & unam interrasilem, quæ ext saxisca pen. simul libras quatuor. Isdem beatissimus, & præclarus Pontifex fecit in basilica beati Petri Apostoli nutritoris sui arcus cum columnis, & liliis de argento purissimo tres pen. insimul libras centum, & duas.

[51] Ipse quidem venerabilis Pontifex fecit in basilica sancti Cæsarii, [S. Cæsarii,] quæ ponitur in Terracina, vestem de quadrapulo ornatam in circuitu de blattin, habente in medio crucem de chrysoclavo, legente de nomine Domni Leonis quarti Papæ Nec non & in basilica beati Petri Apostoli fecit arcus de argento purissimo cum columnis, [S. Petri.] & liliis numero tres pen. libras sexaginta. Fecit & in ecclesia Dei Genitricis Mariæ, quæ ponitur in civitate Portuensi, vestem de spanisco unam ornatam in circuitu de fundato, & in medio crucem de argento. Similiter vela de spanisco ornata in circuitu de fundato numero tria. Sed & tabulas de argento exauratas, in gradu ante Confessionem beati Petri Apostoli numero quatuor, & agnos duos, qui pen. libras insimul quadraginta & quatuor. Obtulit ubi supra coronas porphyreticas miræ magnitudinis ornatas ex auro purissimo cum delphinis duodecim, legente de nomine ipsius almifici Præsulis pen. auri libras tres & semis. Nec non & arcus de argento purissimo numero decem, qui pen. simul in unum libras centum & octuaginta & unam. Et vela linea, quæ pendent in arcubus ubi supra ornata in circuitu de fundato numero quadraginta octo.

ANNOTATA.

a Alias Simmetrii vel Symmetrii, de quo actum est 25 Maii: Cæsarius, is forte est qui colitur 20 Aprilis, vel alius Romæ notissimus.

b Quis hic locus intelligatur, fateor me non perspicere; non magis quam quid infra sit Morenicum Narranum, quod Altaserra explicare conatur; an satis recte, nescio. Tanti hæc non sunt, ut iis diutius immoremur.

CAPUT VII.
Civitatis Leoninæ, Lothario Imp. juvante, constructio & dona iterum varia in Romanos collata.

Dicere nunc post universa, quæ retro scripta sunt, libet æternæque memoriæ præsentibus litteris enodare, [Urbem a se Leoninam, dictam condere aggreditur,] quæ vel quanta permaximus & venerabilis Præsul, solerti pioque studio, pro defensione universæ matris Ecclesiæ, zelo scilicet compunctus divino, infra paucorum spatia temporum, perhoneste ac nobiliter dedicavit. Quamobrem dum universa Romanorum nobilitas, pro illa quam jam dudum deprædationem nefandi, ac malevoli Saraceni intulerant, in nimia lamentatione consisteret, ne deinceps (nisi ecclesia beati Petri Apostoli muris undique munita citius foret) pejora valuissent committere, isdem amabilis Pontifex magnam pro Romanis omnibus cœpit habere angustiam: & quo modo vel ordine ab eorum cordibus tantum potuisset rancorem, sive timorem auferre anxius cogitare. Cumque in his diuturnis crebro laboribus desudaret, Deo revelante, hujusmodi protinus consilium sumpsit, ut hoc ipsum suo dilecto, ac speciali filio Domno Lothario luce clarius indicaret Augusto, quatenus per illius, Domino annuente, adjutorium atque consilium, civitatem illam, quam prædecessor ejus Leo Papa tertius erga ecclesiam prænominati Apostoli ædificare cœperat, & cujus multis jam in locis fundamenta posuerat (licet post suum transitum a quibusdam ablata fuissent hominibus, ita ut nec aditus appareret, ubi prius inchoationem præfatus habuerat murus) si vita comes adesset, desideratum opus Christo solaciante a, ad effectum posset perducere. Hoc denique piissimus, ac serenissimus Cæsar agnoscens, magna est illico lætitia, & exultatione repletus, rogansque jam fatum summopere Præsulem, patremque per omnia spiritalem, ut quantocius tanti operis fabricam, sedulo labore perficeret. Ad quam ipse cum suis fratribus non modicas argenti libras direxit, ut sicut dictum est, tam proficuum opus indeliberatum b minime remaneret.

[53] [quam incredibili diligentia] Ex quo nuncio præoptato, Præsul præcipuus ultra modum hilaris est effectus. Cœpit autem ex tunc de prædicto negotio valde esse solicitus, convocansque cunctos sanctæ Dei fideles Ecclesiæ petens ab eis ore suo consilium, qualiter tanta murorum cito valuisset fabrica consummari. Tunc omnibus ita visum est, ut de singulis civitatibus, c massisque universis publicis, ac monasteriis per vices suas generaliter advenire fecisset, sicut & factum est. Quamobrem secundo præsulatus illius anno, præfata civitas ædificandi sumpsit exordium. Et in sexto consecrationis suæ utpote magnis, ac mirabilibus omnis est fabricis civitas undique consummata. Cumque per multos labores, atque certamina beatissimi Præsulis totum, ut desiderabat, murorum opus completum deliberatumque fuisset, cœpit omnipotenti Deo multimodas, sive innumeras gratias agere, qui suas quotidianas preces pro nova ædificatione murorum exaudire, & adimplere dignatus est.

[54] [perficit, & nudis pedibus cum clero circumit,] Nam quantam, qualemque curam, vel studium, simulque solicitudinem pius ac laudabilis Pastor, quousque construeretur, diebus singulis ac noctibus habuit, nullius hominis lingua breviter enarrare potest, & quia nihil aliud post debita sacrorum mandatorum officia agebat, præter id quod superius exaratum est, revera non frigus, neque flatus ventorum, vel pluviæ, aut aëris grandis vel modica conturbatio pigrum in eundo de die in diem quolibet modo facere potuit. Sed modo hic, modo illic per diversas murorum fabricas vigil ac solicitus discurrebat, ut suum bonum propositum ac desiderium, per Apostolorum pia Petri, Paulique suffragia, Redemptor noster omnipotens præpropere adimplere decrevisset, atque modo omnes conspicimus. Tunc demum consummatis simulque perfectis, ut crebro retulimus, novæ civitatis universis operibus, Papa beatissimus & per omnia & in omnibus semper laudabilis, ut prædicta civitas, quæ a proprio conditoris sui nomine Leoniana d vocabatur, ut perpetualiter firma ac roborata consisteret, jussit cum magna animi devotione cordisque lætitia, ut omnes cum eo episcopi pariter ac sacerdotes incolæ Urbis, & universi ordines clericorum sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ, post letanias, & psalterium decantatum, cum hymnis & canticis spiritalibus per totum murorum ambitum nudis pedibus, cinerem portantes in capite, circuirent: & inter cetera ab Episcopis Cardinalibus aquam fieri benedictam præcepit, ut inter orationum officia, aquam ipsam transeuntes per murum sanctificationis gratia jactare omnimodis studuissent, qui, ut ab eo jussum fuerat, humiliter peregerunt.

[55] Ipse autem venerabilis Pontifex ore suo tres super eumdem murum orationes, [varias preces,] multis cum lacrymis, ac suspiriis, dedit, rogans ac petens, ut sæpe dicta civitas, & Christi conservaretur in ævum auxilio, & Sanctorum omnium, angelorumque præsidio ab universo inimicorum secura, & imperterrita perduraret incursu. Primam denique orationem fecit super portam quæ respicit ad sanctum Peregrinum, cujus finis & principium tale est. ✠✠✠. Deus, qui Apostolo tuo Petro, collatis clavibus regni cælestis, ligandi atque solvendi Pontificium tradidisti, concede, ut intercessionis ejus auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur, & hanc civitatem, quam noviter, te adjuvante, fundavimus, fac ab ira tua in perpetuum manere securam, & de hostibus, quorum causa constructa est, novos, ac multiplices habere triumphos.

[56] Secundam quoque isdem pius Papa dedit orationem super posterulam, [a se idcirco compositas,] ubi mirum in modum castellum præeminet, quæ vocitatur sancti Angeli: cujus orationis talis est textus. Deus, qui ab ipso mundi hujus exordio, hanc sanctam Catholicam & Apostolicam Romanam Ecclesiam ab hostibus custodire, & conservare dignatus es, iniquitatis nostræ chirographum propitiatus emunda, & civitatem hanc, quam tuo sancto nomini per Apostolorum tuorum Petri & Pauli suffragia noviter dedicavimus, ab omnibus inimicorum insidiis securam semper, atque imperterritam manere permitte. Per Dom.

[57] Tertiam vero orationem cecinit super posterulam e aliam, [devotissime recitans.] quæ respicit ad scholam Saxonum, quæ ex eorum vocabulo Saxonum posterula appellatur, & ipsa oratio tertia hunc specialiter continet modum. Præsta quæsumus, omnipotens & misericors Deus, ut ad te toto corde clamantes, intercedente beato Petro Apostolo tuo, tuæ pietatis indulgentiam consequamur, & pro civitate hac, quam ego famulus tuus Leo quartus episcopus, te auxiliante, novo opere dedicavi, meoque ex nomine Leonina vocatur, jubeas ut semper per illæsa maneat ac secura, apud clementiam majestatis tuæ jugiter exoramus. Per Dominum. In qua scilicet civitate juxta promissum sui desiderii, quod Deo voverat, magnam sive Romanis, sive diversis nationibus, in summæ solennitatis die rogam f distribuit.

[58] Deinde cum ceteris, ut præfatum est, sacerdotibus, [Papa Romanos multis donis cumulat,] & omnibus Romanorum proceribus ad ecclesiam beati Petri Apostoli cum orationibus, divinisque laudibus tendens Missam pro salute populi, & civitatis incolumitate, ac stabilitate perpetua, honorifice decantavit. Is itaque sacris peractis officiis cunctos nobiles Romæ multiplicibus donis, non tantum in auro, argentove, sed & sericis palliis honoravit, atque ditavit. Fuitque die illo magna cunctis lætitia, videlicet die septimo & vigesimo mensis Junii, pridie ante beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli vigilias, & per totam Romanam urbem infinita gaudia & exultationes innumeræ celebratæ sunt. Inde magis dignum est, atque conveniens, ut pro tanto Præsule, tantoque Pastore cunctipotentem Dominum toto corde puroque animo jugiter imploremus, per quem tam admirabile, perhonestumque opus, Christi solatiante potentia, celeri exercitatione expletum, ob salutem Christianorum omnium consummatumque cognoscimus, in nostris orationibus, quatenus & hic diutissime vigeat, & illic cum Sanctis omnibus, pro suis innumeris certaminibus ac laboribus, perpetualiter æterna mereatur præmia possidere.

[59] [atque ecclesias ditat,] Ipse vero beatissimus Papa fecit in ecclesia sancti Sinzigii g, quæ ponitur in civitate Blerana, vestem de fundato unam habentem in medio tabulas de chrysoclavo cum effigie Salvatoris, habente in capite gemmas prasinas tres, & sancti Sinzigii, & beatissimi Præsulis, & vela de fundato quatuor, & in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum fecit cerostata ex argento purissimo duo pen. libras quinque & uncias sex, & gabathas de argento numero quatuor pensan. libras… Fecit in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ, [S. Mariæ,] quæ ponitur ad beatum Laurentium foris muros, vela de fundato numero viginti septem. Item fecit prædictus Præsul in ecclesia beati Clementis martyris, atque Pontificis regnum, quod pendet super altare majus ex auro purissimo sculptile sine gemmis, habens in medio crucem de auro cum gemmis fixis in eadem cruce, vitreas quinque, & quæ pendent item vitreas numero quatuor pensan. libras quinquaginta.

[60] [& S. Hippolyti.] Obtulit & in ecclesia beati Hippolyti martyris, quæ ponitur in insula Portuensi, quæ nuncupatur Arsis, vestem de fundato habentem gammadias ex argento textas unam, vela de fundato numero quatuor. Nec non & in ecclesia beatæ Dei Genitricis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur infra civitatem, quæ vocatur Anagnia, obtulit vestem de fundato cum gammadiis auro textis unam, & vela de fundato quatuor. Verum ne post hæc, quæ superius veraci testimonio, certisque schematibus dilucidata, atque conscripta sunt, silentio, quod minime convenit, cetera transeamus, libet alia beatissimi Papæ opera potenti Jesu Christi opitulante clementia facta, quamvis plurima, tamen luce clarius indicare. Nam cum in bonis, Deoque dignis operibus mens simul & animus summi Antistitis indeficiens desudaret, cœpit de civitate Portuensi permaximum habere certamen, ut quo modo, vel ordine tam suis quamque etiam futuris temporibus, ab hostibus ac satanæ filiis secura, & libera manere potuisset.

ANNOTATA.

a Solatiari seu solaciari, quod etiam superius recurrit, accipe pro solatio levare.

b Melius intelligitur quam explicari possit: voluit dicere id quod in sola deliberatione hæret & non perficitur.

c An non mansis seu mansionibus, quod est vicis, mapalibus vel communitatibus?

d Videri possunt quæ de Leonina civitate notavit Altaserra.

e Id est posticam; de qua vide iterum Altaserram, qui & de castro S. Angeli, & posterulis aliis.

f Roga quasi primitivum erogare, de quo superius diximus.

g Sisinii, opinor, qui cum Saturnino colitur 29 Novembris; nisi Sinesius sit, aut alius sub hoc nomine deformatus.

CAPUT VIII.
Urbis Portuensis munitio; Corsorum ibi receptio; dona alia in ecclesias & earum restauratio.

Cumque diu hoc tacitus in corde suo Pontificali haberet consilium, tunc Pater omnipotens, [Urbem Portuensem munire cogitans,] & excelsus, qui semper in justis piisque cogitationibus fideles suos adjuvare non desinit, Corsorum animos excitavit, qui timore Saracenorum perterriti, a propriis finibus exules existebant, & huc sive illuc sine solo proprio vagantes incedebant, ut ad Sedem Romanam causa refugii, ac salutis venire quantocius debuissent, sicuti & factum est. Venientes vero illi ad sacratissima Apostolorum Principis limina ter beatissimo Domino nostro Leoni quarto Papæ illico præsentati sunt. Qui cum ab eis suisque proceribus prudenter satis sciscitatus fuisset, qualis tunc eis imminebat necessitas, pro qua venerant, ipsi autem necessitates suas, calamitates, atque angustias per ordinem quasi uno ore coram præfato exposuissent, se habitaturos cunctis diebus in suo, successorumque Pontificum obsequio, ac servitio declararunt. Hoc sane benevolus Præsul agnoscens, in magnam est statim exultationem, ac lætitiam elevatus, gratias Deo referens, qui tales illi transmisit homines, qui in prænominata civitate in perpetuum habitare potuissent.

[62] Auditis itaque eorum multis promissionibus, Papa præcipuus una cum suis optimatibus eis clara voce respondit: [Corsos ad se profugos recipit,] Si quod verbis nobis dixistis, opere curaveritis perficere, satis loca habemus optima, in quibus habitare valebitis, si tantum nobis nostrisque Pontificibus successoribus boni fideles fueritis. Nam civitatem, quam vobis daturi erimus, valde firmata est, atque munita, quam nos Redemptoris nostri protegente auxilio, novis portis, ac fabricis in locis pernecessariis ad cultum pristinum revocavimus, in qua si, ut diximus, manere cupitis, vineas vobis, ac terras, prataque concedemus, ut nullam possitis habere inopiam. Damus etiam vobis quousque ex labore vestro habeatis, vos, & mulieres vestræ, ac filii unde vivere plenissime valeatis. Boves etiam, & caballos, & animalia cetera, sicut prædiximus, si cuncta bono animo feceritis.

[63] Tunc Corsorum populi, talia audientes promissa, [eosque in eadem urbe,] lætiores effecti sunt, missosque pio Pontifici protinus quæsiverunt, qui civitatem & loca specialiter demostrarent, & ita factum est. Placuerunt siquidem omnia, & spoponderunt æquanimiter omnes, quod si noster Papa & Dominus universa, quæ circuivimus, fuerit dignatus conferre, cum omni familia, & supellectili nostra in servitium sancti Petri, ut suum successorumque, cum omni aviditate properabimus. Lustrata denique civitate, & possessionibus universis, ad venerabilem Pontificem cum iisdem missis reversi sunt. Venientes igitur, ut præmissum est, illique læta, ac prospera nunciantes, & quod Corsorum gens vivere se ac mori in eisdem locis omnino fuissent professi, vocatis omnibus, ut ipsi similiter secundum missorum assertiones unanimes testarentur, Pontificale eis, quod secundo promiserat (ob serenissimorum Lotharii, & Ludovici majorum Imperatorum, suamque simul mercedem, perpetuamque memoriam) præceptum emisit, hoc scilicet tenore, & placito anteposito, ut tamdiu firmum maneret, ac stabile, quo usque sanctæ Sedis Præsulibus, populoque Romano in cunctis obedientes, ac fideles existerent.

[64] [sed certis conditionibus collocat.] Etsi, quod absit, omnem præcepti seriem irrefragabiliter non custodirent, sancitum est in eodem, ut vacuum, & inane consisteret. Loca vero, quæ eis data sunt, & a missis Pontificalibus consignata, tam ex proprio jure ecclesiastico, quamque venerabilium monasteriorum, immo & singulorum hominum, qui finitimi existebant, in concesso eis pontificali privilegio specialiter adscripta leguntur. Ecce enim quanta crebro dicti Præsulis erat ac præfulgebat misericordia, qui non tantum pro defensione Urbis suos Romanos proceres diligebat, sed undecumque valebat colligere homines ad eorum auxilium & solatium invitabat, plus defensionem diligens patriæ & plebis securitatem commissæ, quam lucra temporalia, & caduca pro quibus multos jam recolimus, vitam pariter & possessiones quibus delectabantur, jugiter amisisse. Post hæc denique omnia, quæ superius brevi stylo contexta sunt, alia non dissimilia Præsul sanctus, ac venerabilis satis ovans peregit opuscula.

[65] [Reparat alias urbes.] Nam Hortanæ, & Amerinæ valde antiquarum civitatum, quarum muri, ac portæ præ nimia vetustate temporum, usque ad solum ceciderant, & funditus destitutæ manebant, quas modo fures, modo latrones ingredi patentibus aditis nullo resistente custode facilius ingrediebantur, ipse adeo solertissimus Præsul tantam civitatum a prædictarum urbium cognoscens incuriam, eas, quas prætitulavimus civitates hortatu suo ac studio muris novis, protisque, prioribus minime dissimilibus, ad pristinum locum, statumque gratia corroboratus divina reduxit: in quibus modo civitatibus exaratis cives & ab inimicorum insidiis melius securi inhabitant, & fures, ac latrones, ut dictum est, clausis muris, ac portis, nullum damnum, [aut] furtum tam noctibus, quamque diebus de cetero valebunt inferre.

[66] [Dona in ecclesia SS. Coronatorum,] His autem, ut prædictum est, diligenter expletis, fecit in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum regnum ex auro purissimo unum pendens super altare majus cum catenulis similiter aureis sculptilem habens in medio crucem auream, habentem gemmas quatuordecim, ex quibus quinque in eadem cruce fixas, & alias, quæ ibidem pendent novem. Sex quidem albas, & hyacinthinas tres pen. simul libram unam & semis uncias. Nec non & in basilica sanctæ Dei Genitricis Mariæ Dominæ nostræ, [S. Mariæ,] quæ ponitur in vico Sardonum, obtulit calicem, & patenam de argento exauratam par unum legente de nomine Domni Leonis quarti Papæ pensant simul in unam libras quatuor & uncias quinque. Ipse insignis, Præsulque præcipuus cum innumera summi decoris opera in basilica beati Petri cæli clavigeri perfecisset, [S. Petri,] portas quas destruxerat Saracena progenies, argentoque nudarat, erexit, multisque argenteis tabulis lucifluis b, salutiferisque historiis sculptis decoravit, & in meliorem speciem, quam pridem fuerant, reparavit, ut omnes, qui in eamdem basilicam ingredi volunt, laudes Deo omnipotenti, sanctoque suo præsulatui referant, & exposcant, ut multa annorum suæ vitæ curricula extendantur, qui tanti fulgoris opere, tantoque pulchritudinis pondere aulam Dei argento pen. libras septuaginta ornavit.

[67] Qui summus Deo amabilis Papa in exordio sui pontificii c cum porticus partis levæ beati præ nimia vetustate Petri basilicæ cecidisset, [Ecclesias multas exstruxit.] celeri studio præclarius renovavit. Nam & ipsius præcipue sarta tecta ecclesiæ magnis trabibus procacique artificio luciflue renovavit. Qui etiam porticum, quæ sancti Andreæ cohæret ecclesiæ, cum cerneretur casura, in melius noviter restauravit. Sed & cameram, quæ ante portas argenteas jam dictæ aulæ esse conspicitur, infinito fretus amore, renovans decoravit. Et multas piæ operationis in eadem specie ecclesias fecit, quas si scripturæ tradere voluerimus, lingua narrare non sufficiet, & nec scribentium valebunt articuli sustinere. Cum ergo per diversas Dei ecclesias multa perficeret insignia opera, ipse beatissimus Pontifex porticum, quæ ante basilicam sanctæ Dei Genitricis consistit, quæ juxta basilicam sancti Laurentii sita est foris muros, clarius ac firmius renovavit.

[68] In ecclesia autem sanctæ Dei Genitricis, quæ ponitur in vico Sardonum milliario ab urbe Roma trigesimo, [Dona alia] quatuor Catholicos libr. obtulit, unum Euangeliorum, alium Regnorum, Psalmorum, atque Sermonum. In ecclesia beati Martini confessoris atque Pontificis, [in ecclesia S. Martini,] foris portam beati Petri Apostoli, fecit calicem de argento unum cum catenulis pen libras quatuor, & uncias duas. Et in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum fecit thymiamateria duo ex argento mundissimo pen. libras duas, [SS Coronatorum,] & unciam unam. Simili modo & in ecclesia beatæ Petronillæ fecit vestes de fundato tres & vela duodecim, quatuor quidem de fundato, & tres de spanisco & linea quinque. Nam & in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ, [S. Mariæ,] quam ipse beatissimus Pontifex a fundamentis supra scholam Saxonum noviter construxit, obtulit vestes de fundato tres, & vela similiter de fundato quatuor.

[69] Idem beatissimus Pontifex fecit in basilica beati Petri Apostoli cereos deargentatos, [S. Petri,] qui stant in presbyterio numero viginti & septem pensan. insimul libras quadraginta. Nam & trabes in ingressu & in medio presbyterii investivit ex argento purissimo pensan. libras sexaginta & septem, & uncias tres. Cum autem superno zelo patriæ incensus, speciosis Christi per ordinem ornaret metallis ac ornamentis ecclesias, post fecit alia multa in aula beati Petri Apostoli Principis, coronam ex argento purissimo unam cum catenulis argenteis quatuor habentem delphinos quadraginta & duos pen. simul libras viginti & tres. Hic quoque Pontifex, Christi semper auxilio fretus, ac divinitus inspiratus, fecit in circuitu altaris beati Petri Apostoli vela serica de prasino quatuor, habentia tabulas de chrysoclavo cum effigie Salvatoris & Apostolorum Petri & Pauli, & sui ipsius almifici Præsulis & in medio cruces, & gammadias de chrysoclavo cum orbiculis, in quibus sunt imagines Apostolorum miræ pulchritudinis decoratas, quæ in diebus festis ad decorem ibidem suspenduntur.

[70] [quæ enumerantur.] Pari modo fecit, ubi supra, alia vela alba holoserica rosata cum cancellis decorata mirifice, Paschæ obumbrantia sacra. Nec non & aliam coronam minorem ibidem obtulit cum catenulis quatuor; & delphinos decem, habentem lilium, & uncinum pen. lib. duas. Hujus namque beatissimi Præsulis animus semper Deo devotus existens pretiosis Jesu Christi ecclesias ornamentis ingenti, ob æternæ vitæ salutem, decorare studebat amore, & quod nullus prædecessorum ejus Pontificum facere arbitratus est, hic sancto procul dubio Spiritu fervens atque compulsus, coronas ex auro mundissimo inclytis Christi videlicet, & Sanctorum vultibus refulgentes fieri in Apostolorum Principis Petri ecclesia juxta altare, sub quo ejus sacratissimum corpus requiescit, dextera, lævaque pendentes fieri duas cum catenulis, aureis bullis, gemmisque prasinis decoratas decrevit, habentes insimul delphinos sexaginta pen. libras viginti.

[71] [Ad S. Andreæ & SS. Coronatorum.] Fecit & Crucifixum argenteum miro opere depictum in eadem ecclesia, qui in leva introitus parte inter columnas magnas positus, ingenti splendet decore, habentem lib. sexaginta & duas & dimidiam. Ipse quoque beatissimus Pontifex fecit in oratorio beati Andreæ Apostoli, quod sancti Petri coheret ecclesiæ, vestem sericam unam habentem historiam aquilarum, & in medio tabulam cum chrysoclavo, in qua depictæ Christi, & Discipulorum ejus dextra levaque imagines fulgent, & ipsius almifici Præsulis ac similem post totius operis perfectionem, & ornamentis decoris in ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum vestem fecit de eodem serico cum tabula de chrysoclavo habentem historiam, seu miraculum, quod Dominus Christus de quinque panum, & piscium alimentis duorum, quinque millia hominum abundanter satians est operatus.

ANNOTATA.

a Malim legere civium; quid enim sunt civitates urbium?

b Quid sint tabulæ lucifluæ, & lucifluum opus ex sensu ferme intelligitur.

c Satis patet accipi pontificium, pro pontificatu, de quo Altaserra pluribus hic.

CAPUT IX.
Synodus Romana in qua depositus Anastasius Cardinalis; dona rursus multiplicia in diversas ecclesias.

Inter hæc vero, quæ superius scripta sunt, cœpit crebro nominatus sanctissimus Præsul de singulis ecclesiarum rectoribus, [Synodum convocat 67 Epp.] videlicet episcopis, presbyteris, diaconibus, atque omni Christianorum militia curam, solicitudinemque habere præcipuam. Volens itaque, sicuti & factum est, ex priscis auctoritatibus novam, Christo juvante, normam præponere, qualiter unusquisque eorum vitam castam, & sobriam duceret, & Deo, cui semper inreprehensibiliter famulatum debemus impendere, in omnibus complaceret, tunc demum, sancti ei Spiritus gratia revelante, una cum consilio serenissimorum Lotharii, ac Ludovici Imperatorum, anno imperii eorum quinto & trigesimo, atque Pontificatus jam dicti Præsulis septimo, mense Decembris die octava, Indictione secunda sanctam ac venerandam in Ecclesia beati Petri Apostoli synodum congregavit. In qua tam ipse Catholicus & Apostolicus vir, quamque & alii cum eo sexaginta & septem episcopi resederunt: ex quibus quatuor episcopi ab imperatoribus destinati, Joseph Eporegensis, Nottingus Brixiensis, Petrus Spoletinus, & alius Petrus Aretinus. Inter quos etiam Paulus diaconus sanctæ Ravennati ecclesiæ residens, vicem tenens Joannis archiepiscopi sui absque presbyteris, & diaconibus, & clero sanctæ matris Ecclesiæ.

[73] Et tunc coram omnibus quadraginta & duo capitula, [in qua deponitur Cardlis Anastasius.] quæ profecto ad salutem, & lucrum omnium Christianorum hominum pertinere noscuntur, per diacones sanctæ, & universalis Ecclesiæ Sedis legi præcepit. Quæ etiam capitula, ut in futurum ab omnibus illibata serventur, post cetera decreta Pontificum in sanctis canonibus jussit adscribi. Quatenus omnes episcopi hujus auctoritatis exemplum ante oculos habeant, & suos possint melius instruere, & erudire subjectos. In hac denique post cetera synodo Anastasius presbyter Cardinalis tituli beati Marcelli ab omnibus canonice est depositus, eo quod parochiam suam per annos quinque contra canonum instituta deseruit, & in aliena usque hodie demoratur. Qui cum neque ad duo pro eo congregata concilia venire vellet, neque per Apostolicas epistolas, neque per tres vocatus episcopos, Nicolaum videlicet, Petronacium, & Joannem, ideo merito, uno consensu, secundum quod de talibus sacris continetur canonibus, eum sancta synodus deposuit, & sacerdotali honore privavit anno, mense, die, & Indictione superius adnotata.

[74] Post præcipuam vero hujus concilii definitionem beatissimus ejusdem Præsulis animus, [Dona in ecclesia S. Petri.] cælestis semper amoris igne accensus ad restauranda ecclesiarum Dei cunctorum ornamenta vasorum, studium rursus cœpit ingens habere. Nam & in ecclesia beati Petri regni cælorum clavigeri, fecit lucernam ex argento purissimo unam bimixam pen. lib. sexdecim. Nec non & in monasterio sancti Martini, quod ipsius Apostolorum Principis ecclesiæ cohæret, fecit aliam lucernam ex argento fusilem, ac bimixam pens. libras viginti & septem & dimidiam. Similiter & in monasterio sanctorum Joannis & Pauli fecit aliam lucernam argenteam similiter supra dictis pens. libras viginti & duas, [SS. Joannis & Pauli.] & dimidiam: quæ Dominicis vel festis diebus juxta lectorium consistentibus ad legendum sacras lectiones magno luminis splendore lucescat. Isdem vero sanctissimus Papa fecit rugulas de argento fusiles cum cancellis in ingressu presbyterii, & ante Confessionem beati Petri Apostoli amatoris sui, quæ pulchro lucentes decore hominum præbent mentibus admirationem: quarum duæ pen. libras sexcentum quadraginta & duas.

[75] [S. Vincentii,] Aliæ vero duæ libras quingentas & octuaginta, & in ecclesia sancti Vincentii, quæ ponitur in Frascata, obtulit vestem de fundato unam. Sed quia, ut sæpe diximus, hujus serenissimi Præsulis animus maxime beatissimi Præsulis Apostoli Petri Apostolorum Principis repletus amore, ipsius summæ ecclesiæ, cujus, divina dispensante potentia, thronum regebat, multa desiderabat semper ornamenta perficere; fecit super ejus sanctum altare vestem de chrysoclavo habentem historiam in medio Salvatoris inter angelicos vultus fulgentis, Petroque Apostolo claves regni cælorum tradentis, [S. Petri.] & in dextra levaque gloriosam Petri & Pauli passionem fulgentem: inter quos ipse Præsul civitatem, quam fieri jusserat, Petro interveniente offert depictam, & crucem auro, gemmisque nitentem, & in circuitu altaris & desuper habentem pannos desuper sericos pretiosa aquilarum historia textos, quorum duo aurati cernuntur. Obtulit autem, ubi supra, vela quatuor cum chrysoclavo, in quibus ipse Præsul depictus imagini Salvatoris inter angelicos vultus fulgentis, civitatem, quam funditus paraverat, offert.

[76] [S. Pauli;] Igitur quia jam pleniter ea, quæ beati Petri ecclesiæ prædictus Pontifex obtulit ornamenta, breviter licet, descripsimus; nunc ea, quæ in ecclesia beatissimi Pauli Apostoli Doctoris Gentium, post impiam Agarenorum devastationem est operatus, ob æternam memoriam summatim innotescere studemus. Fecit autem super ejus sacratissimum corpus cyborium miræ pulchritudinis ingenti argenti pondere cum columnis argenteis comptum pen. libras noningentas quadraginta & sex. Sed cum benigna ipsius Pontificis mens, ante & post generalia omnium ecclesiarum diversa ornamenta, quæ ingenti desiderio præbebat, beato Petro semper aliquid optimum, & pretiosius offerre curabat: obtulit ei tres oleas masoricas a admirabilis pulchritudinis serico textas, coloreque depictas, quæ videlicet festis diebus in circuitu altaris majoris dependerent. Fecit autem & in ecclesia sancti Marciani, [S. Marciani,] quæ sita est in Domucella, quæ vocatur Balnearola, b vestem de fundato unam, & vela spanisca duo. [S. Laurentii] Simili modo & in ecclesia beati Laurentii martyris Christi, atque Levitæ obtulit vela de fundato, quæ pendent in arcubus infra columnellas majores numero viginti quatuor. Fecit etiam in ecclesia beati Clementis martyris atque Pontificis aquæmanile de argento par unum habens in se scalptam similitudinem capitis hominis cum vite, [S. Clementis,] & alia historia pensan. libras tres. Item obtulit ipse quidem beatissimus & almificus Præsul in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ in Æmilia, quæ via Aurelia nuncupatur, vestem de fundato unam. [S. Stephani,] Similiter & in ecclesia sancti Stephani, ubi supra, obtulit aliam vestem de fundato unam. Idem vero præclarus & almificus Præsul, superna protectus dextera, usque in Dei semper servitio sincero perseverans animo, [S. Silvestri.] post multas bonas actiones, beati Silvestri & Martini ecclesiam, quam Domnus Sergius prædecessor ejus noviter ab imis ædificaverat, multis quidem pulchrisque decoravit ac depinxit coloribus. Cujus etiam pulchritudo magnam usque hodie humanis oculis admirationem præstat. Nam & ejusdem venerabile, sacrumque altare ex argento investivit, ac decoravit purissimo pensan. libras centum & sexdecim.

ANNOTATA.

a Lege potius majoricas pro majores, ut sint pallia serica majora, intexta majoribus oleis, & coloris oleæ, id est viridia. Plura vide in Altaserra & citatis supra lexicis.

b Domucellam & Balnearolam explicat notator idem, locaque ubi sita fuerint, commonstrat.

CAPUT X.
Eversæ Centumcellæ alibi restitutæ, & donis cumulatæ, ubi & aliæ ecclesiæ: compositio falsæ apud Imp. accusationis; ac pius S. Leonis obitus.

Quamobrem post pulchra ac laudabilia diversarum ecclesiarum Dei opuscula, quæ Præsul magnificus tota animi devotione peregit, [Centumcellense castrum restituere meditans,] ne Christianus populus amplius in Centumcellensi castro ab hostibus deperiret, sicuti sæpius fieri solebat: nam per quadraginta annos muris diruta, & habitatore proprio destituta manebat, moreque bestiarum, relictis sedibus propriis, ob timorem Saracenorum, ut usque jam factum fuerat, per opaca silvarum montesque incognitos sua domicilia populus, qui relictus ab eis fuerat, dedicavit, in quibus etiam præ timore inimicorum, diebus ac noctibus nec soporem oculis, nec ullam juxta humanam consuetudinem quietem vel modicam habere poterat. Cumque tam pius & laudabilis Præsul de illorum gravamine, atque intolerabili nimium angustia ultra modum & plusquam credi potest, quotidie condoleret, multis cum lacrymis, infinitisque orationibus, Dominum rerum omnium conditorem deprecabatur assidue, ut ei dono gratiæ suæ dignaretur ostendere, quo in loco pro salute, & liberatione crebro dicti Christiani populi Centumcellensis civitas mutari potuisset.

[78] [precibus a Deo locum commodum quærit;] Ad quam ipse profectus, loca quæ ei adfinitate erant conjuncta diligenti cura, ac studio pervidit, atque conspexit. Sed, ubi locus videbatur idoneus ad urbem ædificandam, aquæ gestabant penuriam, quæ hominibus semper satis est necessaria. Peragratis igitur omnibus, ut prædiximus, locis, pervenit tandem, divina favente misericordia, ad locum optimum valdeque munitum, super quo suus maxime est animus dilatatus, quia & aquarum copiam ad populum confortandum, & ceteras utilitates humanas, aquimolasque molentes pleniter subministrabant. Tamen quo modo vel ordine hoc divina ostenderit clementia, dignum est, ut ad memoriam & laudem venerandi Pontificis, omnis populus credat veraciter, & cognoscat, quod divino consilio, & consultu opus diu exquisitum effectum est.

[79] [qui per visionem ei revelatur,] Nocte denique quadam, dum lectulo proprio juxta morem præclarus jaceret Antistes, & de divinis, ut solet, opusculis cogitaret, ad prævisum, & ordinatum jam locum, qui duodecimo a Centumcellensi urbe milliario distat, in somnis perductus est, & singula loca cuidam Petro magistro militum, quasi per corporalem præsentiam in ipsa revelatione per ordinem demonstravit, ubi ecclesias, & ubi portas ex Pontificali adjutorio fundare & construere debuisset. Et quia præ loci angustia non ibidem, nisi duæ portæ construendæ erant, in ipsa arcana revelatione digitis propriis adnotavit. Mane autem facto, pro somnio, quod viderat, magna cœpit habere certamina, & prænominatum Petrum ad suam illico jussit venire præsentiam, cui quidquid in somnis viderat, retulit, multosque ei in argento mancosos a præbuit, ut conducto populo, Centumcellensis urbis, cum eis urbem festinantius perficere debuisset. Ac Deo quidem auspice ita nunc omnia ædificata nitescunt, sicut in somnio Papa laudabilis manu propria designavit, cui ex nomine proprio Leopolim nomen imposuit. Ad quam, postquam ædificari cœperat, ad videndum, & considerandum fabricam cum suorum fidelium multitudine amanter accessit.

[80] [ubi Leopolim condit & consecrat.] Visis denique portis, & ecclesiis, in ipsis specialiter loci sicut monstraverat, & suum, Christo protegente, desiderium adimpletum, omnipotenti Domino gratias retulit infinitas, qui ei talem ostendere locum dignatus est, in quo & populus salvus existeret, & ad abundantiam inibi ministraret etiam lapides, & arenam quatenus sine labore operariorum noviter constructa fabrica augmentum percipere potuisset. Gavisus ex his omnibus urbem Leopolim sæpe dictus Pontifex Lætaniis, & orationibus pedibus propriis circuivit, tribusque orationibus in modum Trinitatis perpetualiter consecravit. Missarum, ut sollicitus erat, officium rite persolvens, & aquam benedictam per muros jactari præcipiens. Et non modicam manibus propriis præ amoris magnitudine universo populo rogam distribuit. Commendansque omnipotenti Domino populum, & civitatem divinitus demonstratam, ne umquam ab hostibus capiatur, vel invadatur. His omnibus perpetratis, ad Sedem suam cum ingenti lætitia, & alacritate, Christo auxiliante dieque superaddito decimo quinto, omnis murorum ambitus completus, atque perfectus est, anno præsulatus sui octavo, Indictione secunda.

[80] Sed & in ecclesiis, quas ibidem fecit, multa dona obtulit. [Dona ibidem ecclesiæ S. Petri data,] In ecclesia videlicet sancti Petri gabathas ex argento fusiles majores, minoresque septem pens. pariter libras sexdecim, & unciam unam. Cantharam exauratam unam, baucas b exauratas tres. Fibulatoria c majora & minora quinque. Crucem ex argento deauratam unam cum gemma una. Item aliam crucem de auro unam habentem in medio Monocossim d. Et aliam crucem ex argento numeratim habentem gemmas quadraginta. Thuribulum aureum exauratum unum; dextram saxiscam unam, coronas aureas duodecim. Gabatham unam, & struthiocamelorum ova duo. Atque fecit in eadem ecclesia jam dictæ civitatis vestes sericas duas; ex quibus una habet in medio tabulam de chrysoclavo & alia habet in medio crucem, & orbiculos quatuor cum gammadiis, & vela de fundato decem & octo. Crucifixum ex argento purissimo pen. lib. septem.

[81] Nec non & in ecclesia sancti Leonis, ubi supra, [& S. Leonis.] obtulit patenam exauratam unam, calicem de argento unum, vestes duas, unam quidem de fundato, ornatam in circuitu de olovero e habentem in medio rotam de chrysoclavo, & gammadias, & alias de spanisco. Similiter & codices Catholicos numero septem. Historiarum, Salomonem, Antiphonarium, Psalterium, & Sacramentorum, Gestorum & Sermones, sed & Euangelium cum tabulis argenteis, atque sacratissimum Dei altare, quod supra sanctissimum beati Petri Apostoli corpus consistit; argenteis deauratis, quæ in dextra, & leva ipsius Apostolorum Principis; habet miracula, perornavit laminis *, quæ ingenti splendore nunc ut cæli astra coruscant, pens. vero simul libras octuaginta quatuor, & uncias quinque.

[82] Atque post tam immensæ operationis insignia, [Alia ornamenta ecclesiæ S. Petri oblata.] factaque divina, Dei æterni clementia inspirante, quæ per diversa loca ob salutem Christianorum, ipse sanctissimus Papa est operatus, Ecclesiam, quæ Domini voce supra firmam Petram fundata consistit, & de beati Petri Apostolorum Principis nomine sancto gloriosa coruscat pretiosissimo omnium metallorum ornatu, præ nimio Patris cælestis amore quotidie ornare procurans, ibidem quoque lectorium argenteum inclyta operatione celatum, & super quatuor pedes consistens perfecit. In cujus videlicet summitate leonis caput præfulget pens. libras triginta unam & uncias undecim. Nec non & cerostata quatuor, quæ a longo tempore summorum Pontificum in medio presbyterii festis erigebantur diebus. Atque hæc sagaci arbitrio de argento purissimo investivit, atque, ut in perpetuum ibidem erecta essent, constituit, quod nullus prædecessorum ejus facere cogitavit, habentia simul libras quinquaginta & quinque. Ubi supra, fecit & cerostata de argento majora, par unum pen. libras quadraginta octo & uncias decem, in quibus sedent lucernæ bimixæ de argento purissimo lucentes juxta altare majus, pens. libras simul quadraginta & novem. Nec non & alia cerostata deargentata septem pens. libras viginti quinque, & uncias tres.

[83] [S. Martini monasterium restaurat;] Pari modo, & alia septem tetra fecit cerostata ferrea desuper de argento pen. libras unam & viginti, & uncias tres. Atque super ipsum altare fecit vestem auro textam; candidis per totam margaritis fulgentem, & in dextra, levaque tabulas gemmatas habentem cum aureis per circuitum orbiculis, quibus insigne ipsius Præsulis est nomen descriptum. Jam & monasterium sancti Martini, quod longo senio erat casurum, miris domorum ædificiis restauravit, & ad honorem meliorem, quam prius fuerat, funditus decoravit. In quo & vestem albam rosatam cum rosis obtulit, & Salvatorem cum Apostolis, & virginem legentem nomen Domni Leonis quarti. Item vela quinque alba rosata, & unum quidem habens gammadias tredecim, & amygdala de argento exaurata tria. In ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum fecit vestem de fundato unam.

[84] [ecclesiis benefacere numquam desinens.] Præterea idem summus & orthodoxus Pontifex, divina inspiratione pulsatus, fecit in basilica beati Petri Apostolorum Principis calices ex argento purissimo, qui pendent super arcum principalem, nec non & infra columnas majores dextra, levaque numero octuaginta tres, habentes insimul libras quadringentas quadraginta & unam. Id ipsum vero ante sacri altaris vestibulum miræ pulchritudinis fecit trabem, quam, post diræ gentis nefandam deprædationem, ex argento decoravit purissimo, in qua sacræ ac Dei venerabiles sedent imagines, quæ pensan. libras sexaginta. Obtulit quoque in ecclesia beati Petri Apostoli, quæ ponitur in civitate Leopoli, thuribulum de argento exaurato unum. Pari modo in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quæ sita est in vico Sardorum, gabathas cum canistro, de argento exauratas pen. lib… Similiter & in venerabili monasterio Hierusalem, quod juxta ecclesiam beati Petri Apostoli ponitur, fecit vestem de fundato cum orbiculis, in circuitu ornatam, cum lista de chrysoclavo cum velis ex imizino f duobus, & de fundato tribus. Ipse vero a Deo protectus, venerabilis, & præclarus Pontifex fecit propitiatorium sacri altaris beati Petri Apostolorum Principis, ubi sacratissimum corpus ejus quiescit, spanoclistum g habens quidem argenti libras septuaginta & duas, auri vero octuaginta.

[85] [Falsa apud Imp. accusatio,] Hujus vero temporibus quidam Daniel Magister militum, iniquitatis ac stultitiæ mole cæcatus, ad serenissima Domni Ludovici Imperatoris vestigia properavit, eique multa falsa & inutilia verba, quæ credi nullo modo possunt, super Gratianum eminentissimum magistrum militum, & Romani palatii egregium superistam, ac consiliarium dicere non dubitavit. Nam instanter eum accusabat ob falsitatis invidiam, dicens Imperatori: Gratianus Romanæ urbis superista h, quem erga vos fidelem esse creditis, mihi soli in domo sua, nimium super Francos murmurans, dixit secrete. Quia Franci nihil nobis boni faciunt, neque adjutorium præbent, sed magis quæ nostra sunt, violenter tollunt. Quare non advocamus Græcos, & cum eis fœdus pacis componentes, Francorum regem, & gentem de nostro regno & dominatione expellimus?

[86] Quo audito, mox prædictus Imperator, immenso furore accensus sine litteris etiam ad Romanorum directis Pontificem, [manisfeste retegitur,] & senatum Romam venire velociter procuravit. Quem tamen venientem Domnus Leo Papa honorifice, sicut mos est, super gradus majores beati Petri Apostoli residens suscepit, & mellifluis prædicationis verbis placare cœpit. Quadam vero die ipse Imperator cum sanctissimo Leone Pontifice, omnibus Romanis proceribus, pariter & optimis Francis in domo, quam beatæ memoriæ Leo tertius Papa juxta ecclesiam beati Petri Apostoli fecerat, sedentibus, de prædicta accusatione placitum habuit i. Tunc Daniel iniqua fronte armatus, falsaque cogitatione imbutus dixit coram omnibus: Iste Gratianus habuit mecum consilium, hanc Romanam terram de vestra tollere potestate, & Græcis tradere illam.

[87] Cui statim, non solum Gratianus, verum etiam omnes Romani coram Imperatore dixerunt: [& re tota composita,] Mentiris, nullo modo est verum, quod dicis. Cognoscens autem Imperator, & omnis Romanorum Francorumque nobilitas, prædictum Danielem tale crimen per falsitatem, & invidiam contra Gratianum dixisse, illico clementissimus Imperator nolens contra instituta veterum Augustorum peragere Romanorum, eos secundum Romanam legem instituit judicare. Quo judicio ipse Daniel, multorum verbis reprehensus, ore proprio manifestavit se falsum super eum dixisse. Ideo jam dicto Gratiano ante omnes est traditus, ut quidquid de eo facere vellet, potestatem haberet. Sed cum jam traditum Danielem Imperator a Gratiano multa, & humili supplicatione petivisset, Gratianus assensit, quem ille statim, plenaria sibi reddita gratia, libenter suscepit, & sic de mortis est periculo liberatus.

[88] [moritur sanctissimus Pontifex.] His vero peractis Imperator, abiit, & sanctissimus Domnus Leo quartus Papa non post multos dies obdormivit in Domino XVI Kalend. Augusti, sepultus vero est in ecclesia beati Petri Apostoli. Fecit autem ordinationes duas, unam in mense Decembrio, & aliam per mens. Martium, presbyteros decem & novem, diaconos octo, episcopos per diversa loca numero sexaginta & tres.

ANNOTATA.

a Non video per mancosos hic aliud intelligi posse præter monetæ speciem, aut certum argenti pondus.

b Bauca armillæ genus, quod hic pluribus explicare non vacat; vide iterum Altaserram & alios.

c Intellige annulos, seu ea quibus alia connectuntur, ut explicat Magrius.

d Monocossim explicatam non invenio; est haud dubie Monokokka de qua vide Cangium, certe unio est, neque hic aliud indicari potest.

e Olouero, seu Olobero pro purpura accipitur a Magrio, apud quem vide ejus etymologiam.

f Sericum est quod Itali Ormesino appellant.

g Mendose, inquit Magrius, pro panaclystus, cujus vocis etymon an recte explicet & applicet, hic examinare non lubet.

h Sphœrista legi vult Magrius, quem hic etiam vide.

i Hæc jejunius exposita videntur quam ut ea causa Romam Imperator proficisceretur. Fallor, ni magis placeat narratio Platinæ ita scribentis: Lothario (opinor Ludovico) postremo egregie satisfecit; qui delatione quorumdam impulsus Romam venerat, quod intellexerat, Leonem transferendi imperium Constantinopolim consilia iniisse. De delatoribus, in mendacio deprehensis, ut par erat, supplicium sumitur, atque amicitia inter utrumque integratur.

* forte, luminaribus.

DE S. ZOERARDO SEU ANDREA CONFESSORE ET S. BENEDICTO MART.
IN POLONIA ET HUNGARIA.

CIRCA ANNUM MXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Zoërardus seu Andreas conf. in Polonia & Hungaria (S.)
Benedictus martyr in Polonia & Hungaria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Hodiernus horum Sanctorum cultus in Polonia & Hungaria ex Officiis Polonicis & litteris Hungaricis.

Hungari hos duos eremitas, utpote sanctos regionis suæ incolas, die XVII Julii venerantur; Poloni autem eosdem præcedenti die, tamquam suos populares, Officio ecclesiastico colunt. Polonicus cultus patet ex propriis istius regni Officiis, quæ anno 1637 & 1643 Antverpiæ impressa duabus Lectionibus utriusque Acta complectuntur. [S. Zoerardus seu Andreas,] De S. Zoerardo seu Andrea leguntur sequentia: Sanctus Andreas Suirardus, quem alii Zoerardum nominant, ex Poloniæ provincia ortus, Christiana religione tum primum in Polonia & Hungaria florente, vitam monasticam in cœnobio, Zobor dicto, apud Nitriam civitatem sub Philippo abbate professus est. In ea videlicet Slavorum & Hungarorum regione, quæ Moraviæ Danubioque confinis, Sarmatia Pannoniæ olim dicta fuit, mira illius viri abstinentia, carnisque mortificatio prædicatur, ut præter triduanam frequentem inediam, Quadragesimam quoque solis quadraginta nucibus contentus transigeret: nihilominus tamen interdiu operaretur; noctu vero vix quidquam quietis caperet. Sedente enim juxta spineam sepem somnus erat, lumbis catena occulta ærea præcinctis.

[2] Deinde de S. Benedicto hæc subnectuntur: Andreæ in hujusmodi exercitiis defuncto, [& S. Benedictus,] Benedictus ejus discipulus, gentis itidem Polonæ, successit: magistrique mores & vitam imitatus, triennio supervixit. A latronibus denique spe inveniendæ pecuniæ trucidatus, & in flumen proximum, Vagum nomine, projectus est: ubi corpus ejus demersum, anno toto sub aquis delituit: tandem aquilæ, locum quotidie observantis, indicio inventum est integrum & incorruptum, in temploque sancti Emmerami corpori magistri sui appositum. De utroque autem hæc communis recitatur collecta: Deus, qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Andreæ & Benedicti natalitia colere: da nobis in æterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per Dominum. Miror, utrumque Sanctum in hac oratione ornari titulo martyris, cum solus Benedictus martyrium, & quidem late dictum, subierit; Andreas vero, ut ex ipsis Actis constat, naturali morte exstinctus sit. Sed forte Poloni austeram ejus vivendi rationem pro quadam martyrii specie acceperunt.

[3] Non satis compertum mihi est, quo præterea honore hi Sancti in Polonia afficiantur. [coluntur in Polonia.] Ex miraculo tamen, quod Martinus Baronius Jaroslaviensis clericus, & Petrus Hyacinthus Pruszec in Propugnaculo spirituali Polonice edito cap. 2, aliique scriptores Poloni litteris mandarunt, colliligo, annuam S. Andreæ sive Zoerardi festivitatem ibidem celebrari in templo exstructo super cellam, in qua Sanctus per aliquot annos vixisse creditur, antequam in Hungariam proficisceretur. Inter ceteros Stephanus Damalevicius Regularium Calissiensium Præpositus in Vita S. Bogumili cap. 32 hoc prodigium ita narrat: Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono, die decima sexta Julii, qua festum Sancti celebrari solet, temporibus Sigismundi Augusti regis Poloniæ, frequens aderat populus, ut divinis officiis vacaret, ac se precibus Viri sancti commendaret, in ecclesia, quæ super cellam ipsius ædificata est, in qua Vir sanctus, antequam iret in Ungariam, annos aliquot commoratus est. Ibi populum catholicum orantem ausu temerario publicæ securitatis violatores, & ecclesiasticæ immunitatis sacrilegi eversores magna vi adoriuntur, & exturbare de templo conantur. Populus interim opem sancti Viri magna contentione vocis, & fervore spiritus implorat: Sancte Andrea Zoerarde, serve Dei, defende ecclesiam ab impiis Luteranis, fidei catholicæ hostibus Protinus Sanctus vocatus apparuit manifeste & baculo ignito, quem gerebat, hæreticos propulsans e cœmeterio exegit; multos ex iis divina ultio flammis absumpsit, multos excæcavit, multos vita privavit; nonnulli mirabili coërciti pœna, sanctæ Matri Ecclesiæ Catholicæ manus dederunt. Extat in hodiernum usque diem facti memoria, lapis in cœmeterio templi, quod octo milliaribus Polonicis Cracovia distat, magnus, niger, siliceus, quadrangulus, ut mensa planus, tribus cubitis longus, uno latus, in quo plantæ pedum sancti Andreæ consistentis impressæ inpræsentiarum cernuntur Atque hæc sunt, quæ de Polonorum erga hos Sanctos veneratione invenire potui.

[4] Distinctius agere licebit de Hungarico eorumdem Sanctorum cultu, quem ipsi Hungari in litteris ad Majores nostros datis clare accurateque explicarunt. Has autem notitias potissimum acceptas referimus R. P. Ladislao Vid, [R. P. Ladislaus Vid accurate ad nos perscripsit ea.] Collegii ac tirocinii nostri Trenchiniensis Rectori, qui plurima ad hos Sanctos eremitas spectantia diligenter indagavit, & ad Henschenium nostrum transmisit. Inter alia accuratus ille vir, anno 1660 Nitriæ existens, circa hodiernum illorum Sanctorum cultum notavit sequentia, quæ ipsiusmet verbis hic fideliter refero: Ecclesiæ cathedralis, inquit, seu capitularis Nitriensis patroni hoc tempore sunt, sancti Andreas & Benedictus, de quibus veluti patronis fiunt commemorationes. De sancto Emeramo non habetur memoria in divinis, licet olim in ejus honorem capella dicatur fuisse erecta in eodem loco, in quo hodie basilica sanctorum Andreæ & Benedicti extat.

[5] [quæ spectant ad publicam venerationem] Deinde solennem horum Sanctorum festivitatem, aliaque publicæ venerationis indicia ita pergit describere: Die XVII Julii celebratur per totam Hungariam sub semiduplici festum SS. Andreæ & Benedicti, ceditque ipsis S. Alexius: Nitriæ vero ritu solennissimo, tamquam patroni loci, cum Octava coluntur. Habentur etiam nundinæ eadem die in civitate Nitriensi. Olim etiam processio ad devotionem populi excitandam instituebatur ad verticem præalti montis Zobor, ibique excitato altari sub dio Missæ fiebant & conciones hac die. His vero annis Illustrissimus ac Reverendissimus Georgius Szelepcheni, archiepiscopus Colocensis & Bachiensis & administrator ecclesiæ Nitriensis in ejusdem montis Zobor vertice in honorem SS. Andreæ & Benedicti templum octoangulare cupula exornandum curat ædificari. Basilicam SS. Andreæ & Benedicti, quæ est in arce Nitriensi, episcopali residentia & usibus Capituli attributa, Illustrissimus ac Reverendissimus Joannes Telegdinus archiepiscopus Colocensis & Bachiensis, nec non administrator ecclesiæ Nitriensis ita renovavit, ut quasi fundator illius dici possit: nam muros majori ex parte a fundamentis erexit, turrim magni operis & elegantiæ prorsus de novo extulit; organum singularis artificii sumptuose curavit; altare summum peraugustum, cathedram atque duplex stallum in ipsa ecclesia pro dignitate episcopi erexit, marmore pavimentum stravit.

[6] [horum Sanctorum] Præterea post enumerata alia ejusdem archiepiscopi ædificia, quæ ad Sanctos nostros non pertinent, sic prosequitur: In tribus hujus cathedralis ecclesiæ altaribus sanctorum Andreæ & Benedicti imagines opere polito sculptæ visuntur: Andreas quidem cum rosario in catena seu cilicio ferreo, atque cum nucibus & corona, e quatuor partibus capillis dependentibus, quasi inter spinas positus; Benedictus vero cum securi; ambo habitu eremitico, uti abbates Palæstini, exprimuntur in his aris, & (nescio quid sit causæ) S. Benedictus a dextris; S. Andreas vero a sinistris ponitur. Porro hic Nitriæ major fit memoria S. Andreæ Zoorardi; imo populus solius Zoorardi nomen circumfert, sicuti Trinchinii in Skalka solius Benedicti. Conjicio ego, S. Benedictum, quamvis juniorem & S. Andreæ Zoerardi discipulum, a dextris collocari, eo quod præter sanctæ vitæ merita laureolam martyrii adeptus fuerit.

[7] [in Hungaria,] Denique R. P. Ladislaus Vid observationes suas ita concludit: Visuntur rudera magni olim monasterii & templi S. Hypoliti martyris a S. Stephano rege Benedictinis constructi extra Nitriam in valle sub ipso monte Zobor prima, qua mons respicit septemtrionem. Non procul a monasterio est spelunca, infra illam fons deliciosus sanctorum Andreæ & Benedicti memoria celebris; alter item fons paulo infra monasterium, S. Stephani regis dictus, magna frequentia visitur & bibitur, plurimis ægrotis suam sanitatem beneficio illius aquæ restitutam fatentibus; quod etiam signa popularia circa fontem affixa testantur. Spelunca hæc Nitriensis non est illa, in qua S. Benedictus ab ethnicis latronibus occisus scribitur: illa enim est in Skalka, ubi abbatia extat. Ut autem hæc omnia pleniorem apud omnes fidem obtineant, laudatus P. Vid narrationem suam a duobus viris in ecclesiastica dignitate constitutis subnotari, eorumque sigillis muniri curavit. Primus ita subscribit: Hæc ita se habere testor ego Joannes Szaszy abbas S. M. V. assumptæ Trium Fontium de Beel, lector canonicus & Vicarius ecclesiæ cathedralis Nitriensis. Alter vero sic: Idem contestor ego Stephanus Podragzai abbas S. Michaëlis archangeli de Batha, ac cathedralis ecclesiæ Nitriensis custos & canonicus.

[8] Addo his indulgentias pro ecclesia S. Benedicti de Skalka anno 1560 a purpuratis S. R. E. patribus concessas, [& una transmisit ecgraphum indulgentiarum,] quas idem Ladislaus noster ex autographo describi curavit. Tenor autem talis est: Rodulphus Portuensis, Franciscus Tusculanus, Fredericus Prænestinus, Joannes Albanensis episcopi. Joannes tituli S. Vitalis, Jacobus tituli S. Mariæ in via. Joannes tituli S. Priscæ, Joannes tituli S. Pancratii. Clemens tituli S. Mariæ in Ara cæli, Jacobus tituli S. Mariæ in Cosma & Damiano, presbyteri. Guido Ascanius sanctæ Mariæ in via lata, & Vitellotius S. Mariæ in Porticu, diaconi; miseratione divina sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera charitatis inducimus, tanto salubrius animarum suarum saluti consulimus. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii S. Benedicti de Rupibus, alias de Skalka, martyris, Ordinis S. Benedicti, Nitriensis diœcesis, congruis frequentetur honoribus, & a Christi fidelibus jugiter veneretur, ac in suis structuris ac ædificiis debite reparetur, conservetur & manuteneatur, nec non libris, calicibus, crucibus, luminaribus, ornamentis ecclesiasticis, ac rebus aliis, divino cultui inibi necessariis decenter muniatur; utque Christi fideles ipsi eo libentius devotionis causa confluant ad eamdam, & ad conservationem, reparationem, manutentionem hujusmodi manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius noverint se refertos:

[9] Nos Cardinales præfati, videlicet quilibet nostrum per se, [quas S. R. E. Cardinales intuitu S. Benedicti Martyris concesserunt.] supplicationibus dilecti nobis in Christo Stephani Radetii abbatis seu commendarii dicti monasterii, nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, de omnipotent