Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli IV           Band Juli IV           Anhang Juli IV

18. Juli


DECIMA OCTAVA DIES JULII

SANCTI QUI XV KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Symphorosa, Martyr Tibure in Latio.
Septem filii, Martyres Tibure in Latio.
S. Crescens Martyr Tibure in Latio.
S. Julianus Martyr Tibure in Latio.
S. Nemesius Martyr Tibure in Latio.
S. Primitivus Martyr Tibure in Latio.
S. Justinus Martyr Tibure in Latio.
S. Stacteus Martyr Tibure in Latio.
S. Eugenius. Martyr Tibure in Latio.
S. Guddene martyr Carthagine.
S. Secunda Martyr Dorostori in Mysia.
S. Donata Martyr Dorostori in Mysia.
S. Bassus Martyr Dorostori in Mysia.
S. Maximus Martyr Dorostori in Mysia.
S. Paulus Martyr Dorostori in Mysia.
S. Marinus Martyr Dorostori in Mysia.
S. Justus Martyr Dorostori in Mysia.
S. Aquilinus Martyr in Africa.
S. Speratus Martyr in Africa.
S. Civinus Martyr in Africa.
S. Felix Martyr in Africa.
S. Crestinus Martyr in Africa.
S. Lutatus Martyr in Africa.
S. Nazarius Martyr in Africa.
S. Vetusa Martyr in Africa.
S. Generosa Martyr in Africa.
S. Januarius Martyr in Africa.
Item S. Januarius Martyr in Africa.
S. Titianus Martyr in Africa.
S. Nessa. Martyr in Africa.
S. Falteus vel Falveus episcopus, & forte Martyr.
S. Jucundus Martyr.
S. Maternus episcopus, Mediolani in Insubria.
S. Æmilianus martyr, Dorostori in Mysia.
S. Marina V. M., in Gallæcia Hispaniæ.
S. Rofilus seu Ruphillus episcopus, Foro Livii in Italia.
S. Philastrius episcopus, Brixiæ in Italia.
S. Elius seu Ælius conf. Justinopoli in Istria.
S. Arnulphus martyr, in Silva Aquilina, Parisios inter & Carnutum in Gallia.
S. Scariberga, S. Arnulphi uxor & virgo, ibidem.
S. Gonerius presb. anachoreta, in Britannia Armorica.
S. Thenna seu Thenew matrona, in Scotia.
S. Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I.
S. Arnoldus confessor, in pago Arnswiler, ditionis Juliacensis, in Germania.
S. Fredericus episcopus martyr, Ultrajecti in Belgio.
S. Bruno episcopus, Signiæ in Latio.
B. Robertus Salentinus, S. Petri Cælestini discipulus, prope Sul. monem in Aprutio.
B. Simon de Lipnica, Ordinis Minorum, Cracoviæ in Polonia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

SS. Martini & septuaginta militum sociorum martyrum meminit hoc die Galesinius, eumque secutus est Ferrarius, Surium citantes, qui incerto die, hoc mense coronatos, tandem huic diei, nescio qua auctoritate, affixit. Verum de iis jam pridem actum est, & porro agetur in Supplemento ad XXI Februarii.
S. Veterini episcopi notat hoc die, inter omnes quos noverim, Martyrologos, solus Maurolycus; neque nomen ipsum mihi aliunde notum erat, præterquam ex codice Usuardino Reginæ Sueciæ signato num. 130, ubi simplicius & verius legitur; Ipso die, S. Veterini confessoris; sed unde de Sancti patria, ætate, aut cultus loco non magis edocebar. Clariorem paulo notitiam debeo Cl. Castellano in Martyrologio universali primum, sed longe distinctius in Bimestri primo Martyrologii Romani eruditis notis illustrati, utrobique ipsum referente XXIII Februarii, recteque observante, Sanctum istum Majoribus nostris plane incognitum fuisse. Relatus fortasse hoc die fuerit, ob factam reliquiarum translationem ex cœnobio Trenorchiensi (Tournus) ad Corbiniacense in pago Nivernensi, ut ex laudato Castellano pluribus explicabitur in Operis nostri Supplemento ad dictum diem XXIII Februarii.
S. Matthiæ Apostoli translatio, Treverim facta, hoc die describitur in Florario nostro Ms. Vide quæ de ipso dicta sunt XXIV Februarii.
S. Thomæ Aquinatis canonizatio notatur a Balinghem, videantur ejus Acta ad VII Martii.
S. Benedicti octava legitur in nonnullis auctariis Usuardinis, quæ de ejus translatione intelligenda est, ut vide superius ad diem XI hujus mensis. Hoc indicasse satis sit, de S. Benedicto actum ad diem ejus natalem XXI Martii.
Eleutherii episcopi, Pontiani Papæ, Innocentii confessoris translationem Troiam in Apulia factam reperit Henschenius, at recte notavit, rem illam examinatam esse ad diem quo S. Eleutherius colitur XVIII Aprilis
Sanctus pater Stephanus patriarcha CPolitanus ex Amasæa translatus refertur in Menæis vel Synaxariis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ; de quo & alia Synaxaria meminisse, monuimus jam pridem ad diem XVII Maii, pag. 37, num. 5; quo de ipso actum occasione alterius ei synonymi ac patriarchæ item CPolitani. Superest itaque ut adeat lector eumdem diem XVII Maii.
S. Anastasonem feminam conjugatam appellat hoc die Castellanus, nescio unde acceptam; eam collocans in insula S. Mauræ in Epiro: omnia loquuntur ipsissimam Sanctam de qua paucis egimus ad diem XVIII Maii.
S. Theodosiæ monialis ac martyris CPolitanæ sub Leone Iconomacho martyrium hodie refertur cum elogio in Synaxario Basiliano; cujus itidem elogium contexit Otto Frisingensis in Chronico lib. 5, cap. 18. Heri in Prætermissis hanc prorsus eamdem esse diximus cum S. Theodota, isto die in Romano Martyrologio signata, remittentes ad diem, quo de S. Theodosia actum est XXIX Maii.
S. Adiliæ virginis apud Orpe translationem notat Florarium Ms., quæ quo tempore & a quo facta sit, nusquam traditur. Vide pauca quæ de Sancta ista dici potuerunt XXX Junii.
S. Pambo hodie notatur in Supplemento nostro Ms. ad Menæa Græca excusa ex Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii. In Ephemeridibus Græco-Moscis vocatur Nitriensis, uti & a Castellano in additionibus sui Martyrologii universalis; qui adjungit ipsi titulum celebris solitarii. Cum itaque non videatur hic intelligi posse alius Pambo, quam abbas & confessor Nitriensis, e Vitis Patrum notissimus; lectorem remittimus ad diem, quo datur I Julii.
SS. Flavianum & Eliam, illum Patriarcham Antiochenum, istius nominis secundum, hunc Hierosolymitanum huic diei tamquam natali innectit Castellanus in Martyrologio universali, nos eum Romano de iis egimus IV Julii.
SS. Virginum aliarumque mulierum martyrum, quæ sub Hunnerico rege Ariano, cæde, inedia, aliisque tormentis cruciatæ, simul cum S. Eugenio Carthaginensi episcopo martyrii gloriam adeptæ sunt natalem huc referre placuit Arturo in suo Gynæceo: at de his aliud dici non potest, præter ea quæ habentur in Actis S. Eugenii illustratis XIII Julii.
Ansuerus martyr Raceburgensis cum sociis refertur hoc die a Greveno; & alibi seorsim duo ex sociis SS. Folquinus & Joannes; ast horum & Sancti ductoris gesta superius illustrata sunt, ad diem quo ab aliis signatus est S. Ansuerus XV Julii.
S. Hyacinthum martyrem Amastridensem signavit hodie Molanus, haud dubie ex Horologio Græcorum; nos cum aliis de eo egimus die præcedenti XVII Julii.
Pancratii diaconi & martyris, Calari in Sardinia memoriam primo refert, inter Martyrologos omnes, solus Ferrarius in Catalogo generali, citans nescio quod Kalendarium ecclesiæ Calaritanæ: aitque traditionem ibi esse, quod fuerit unus ex D. Petri discipulis, patria Calaritanus. Kalendarium istus recentius esse oportet, absque antiquiori teste non tam facile allegandum. Quantum operæ posuerint Bonfant & Squirrus in eruendis popularibus Sanctis, videre est in appendice ad Commentarium de S. Lucifero die XX Maii, ubi res illa ita exposita est, ut sola Ferrarii auctoritate Sanctum Calaritanum admittere, tutum omnino non putemus. S. Petri discipulatus accipi potuerit a S. Pancratio Tauromeniensi in Sicilia, de quo ad diem III Aprilis; reliquiæ fortasse a synonymo Romano XII Maii: probent Calaritani sufficientem ab utroque distinctionem, cum soli isti duo in Fastis nostris hactenus noti sint.
S. Severinum aliquem hoc die profert codex Victorinus inter auctaria Usuardina, sed de quo pro hoc die nullum aliud Martyrologium meminerit; nec satis conjici potest, quem inter plures sanctos Severinos confessores proprie designet.
Pontini, Filantii, Helianæ virginis, Mariæ virginis lego in auctariis Bedæ, in Ponto Amantiæ civitate; at facile patet hæc alicunde transposita esse, quæ alibi locum suum invenient.
Eugenii PP. II & martyris primo loco memoriam hoc die agit Grevenus, ut qui a laicis Romanis excæcatus & occisus, sepultus est apud sanctum Petrum. Hunc secutus est Canisius, elogium ejus ex Anastasio non nihil amplificans, ex quo doceri poterat, de excæcatione aut martyrio nihil prorsus subesse, ut plane non capiam, unde Grevenus hujusmodi annuntiationem accersiverit. Nota sunt Eugenii Papæ II gesta parcius ab Anastatio & aliis, paulo fusius a Francisco Pagio deducta, ex quibus hallucinatum Grevenum plane manifestum, neque aliunde de cultu sacro illi umquam exhibito, vel leve vestigium producitur.
Beatissimi patris multipassibilis Joannis Satvornici, id est clausoris, Petschiurici nomen insertum reperitur in Menologio Slavo-Russico verbatim e Slavonica lingua in Latinam converso a Barone de Sparwenfeldt anno 1688, cum variis codicibus tam Mss., quam vario tempore editis collato; qui, sicut additur, in magna continentia vixit annis 35 in spelunca S. Antonii; postea vero sibi ipse fossam effodit, intravit in eam; suisque propriis manibus implevit fossam terra, seseque usque ad humeros sepelivit, & in ea moritur post aliquid temporis. Sed auctoritas sola unius Menologii prædicti nobis non sufficit, ut illi locum demus in Actis nostris: cum de publico ac legitimo cultu nobis non constet; neque facile videatur constare posse, nulla addita ipsi nota temporis vitæ aut mortis. Quamobrem cum incompertum nobis sit an & quando coli cœperit; deinde an ab unitis cum Ecclesia Romana, an a non unitis cum ea Russis publica veneratione primo honoratus fuerit; denique quo pacto erga eam ipse se gesserit; nihil ipsi ultra concedimus præter simplicem memoriam, quam hic damus.
S. Martyris Anuleni memoriam notat Kalendarium Ruthenorum, editum apud Possevinum in Apparatu sacro tomo 2, a pag. 364. Quis, qualis & cujas hic sit, fallor, si vel divinando quis assequatur. Die quidem XXV Maii suus apud nos datus est locus inter Martyres Romanos S. Anolino Commentariensi; ac se S. A. nolino martyre Romano agunt Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, die XXIV Maii post Maurolycum & Galesinium, ac Petrum de Natalibus in Catalogo lib. 5, cap. 38; sed quis ex qualiquali nominis affinitate, nisi levis sit conjectator, hunc Martyrem cum eo, de quo hic quærimus, confundere ausit? Nec plura de ipso in promptu habemus: neque quidquam de ipso invenio in Synaxario Ruthenorum peculiari diœcesis Kioviensis, Latine reddito a Georgio David nostro missionario, Moscuæ residente anno 1688.
S. Marcellus in grabbato ignito extensus martyrium consummasse scribitur in Synaxario Ms. chartaceo Chiffletii, additis duobus versibus. Mss. Menæa Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ signata O, num. 148, adjungunt ipsi socios Dasium & Myronem; atque ex iis, quæ adscripsit Henschenius, colligo, eorum etiam meminisse codicem Taurinensem β, & in Synaxario Sirmondi nomen Myronis scribi Ἰμάρονος. Duo isti postremi Martyres in dicto Chiffletii Synaxario ponuntur simul, at sejuncti a primo; & honorantur duobus versibus; ac gladio interempti dicuntur; ubi & pro Myron est Maron.
Sancti megalomartyris Athanasii in Clysmate maris Rubri martyrium habemus ex pervetusto, uti adscribitur, codice Petri Seguierii, Cancellarii Franciæ. Res quidem brevis est; at præter prologum, epistolam Maximiani Imperatoris, adde dialogismos varios ac preces, nihil fere continet; narrans præterea, Sanctum dicto Imperatori gratiosissimum fuisse; unanimes sibi ac fratres in fide habuisse SS. Sergium & Bacchum, quibus etiam martyrium suum prænuntiaverit; atque Alexandriam digressum, convenisse S. Petrum martyrem, ejusdem urbis patriarcham; denique hac die XVIII Julii, juxta Ægyptios vero mense Epiphi XXIV (qui concurrit cum eadem die XVIII; cum dies septima mensis Epiphi incidat in Kalendas Julii) in Clysmate ad mare Rubrum, imperante Maximiano, capite truncatum. Martyrium istud jam e Græco versum præloque paratum supprimere visum est: cum nusquam hactenus vel minimum apud Martyrologos ullos aut alibi laudati Athanasii vestigium reperire nobis licuerit, quo de cultu ejus sacro constaret: ad quem probandum neutiquam sufficere putamus solam Græculi anonymi cujusdam auctoritatem; aliis omnibus de eodem tacentibus monumentis, quantum scimus: quod mireris contingere in megalomartyre, uti vocatur. Si alicunde sufficiens notitia subministrata fuerit, poterunt forte ejus Acta dari in Supplemento generali. Interim an huc pertineat synonymus sequens, incertum est.
Athanasii memoria inscribitur Martyrologio Arabico-Ægyptio a Gratia Simonio Maronita verso. Varii id nominis Sancti occurrunt in Actis nostris; quo hic referendus, non divino: cum characterismis omnibus individuantibus destituatur.
Isaach episcopi Lingonensis alia est Ferrarii annuntiatio, ante quem nullum reperio Martyrologum qui Isaaci istius, ut Sancti, meminerit. Laudat ipsum quidem & insigni elogio ornat Saussayus in Supplemento pag. 1147,; attamen minori charactere, eique solum tribuit titulum beatæ memoriæ. Quod vero ait, depositionem ejus celebrari; id de anniversario intelliges, donec clara cultus ecclesiastici documenta appareant.
Arnoldi episcopi & confessoris Ambianis hoc die meminit solum Florarium Ms., cujus auctoritati tantum non tribuimus, ut Arnoldus aut Arnulphus, ordine apud Sammarthanos XLVII, Sanctis accenseatur; donec aliunde de ejus cultu constiterit.
SS Petrum & Phaelium martyres Romæ nobis hoc die annuntiat Galesinius; in notationibus nihil adferens præter codicem suum Ms., plerumque infelicem, atque hoc etiam die verosimillime corruptum; ubi Petrus facile ex classe Tiburtinorum abstractus fuerit, Phælius ex Faltei vel Falvei Hieronymianorum efformatus. Sufficiat dixisse, Sanctos istos alibi ignotos esse, nec ex sola Galesinii fide admittendos, non magis quam sequentes, quos rotundo quindecim millium numero laudavit.
Antiochiæ, sanctorum quindecim millium Martyrum; qui ex funestis Diocletiani imperatoris edictis, persecutionis flamma contra Christianos vehementer accensa, pro Dei immortalis religione, magno animi ardore atque alacritate præclaram concertationem sustinendo, maxima martyrii celebritate coronantur. Citatur hic denuo in notationibus codex iste Ms., toties confutatus, additurque egregia confirmatio, ex tab. ecclesiæ Cordubensis. Secutus est quidem Galesinium Ferrarius: at recte interrogat; Quid tabulis ecclesiæ Cordubensis, in quibus nihil tale legimus, cum Antiochia? Fateamur, Galesinium hic dormitasse. Parem Martyrum classem habes in Actis nostris XXII Aprilis ex Perside, neque alias refugimus, modo sufficienti auctoritate nitantur, qualem in Galesinio non agnoscimus. Quid de iis Græci memorent, habes in Prætermissis die præcedenti.
Arnoldum monachum in Hemmerode hoc die referri diximus in Kalendario Cisterciensi inter Prætermissos diei præcedentis, ubi de eo satis actum est.
Martyres plurimi in Calatrava Hispaniæ memorati sunt in Prætermissis ad diem XVIII Februarii ex Chrysostomo Henriquez, quem postmodum secutus est Chalemotus; & ad diem XXVIII ejusdem mensis ex Kalendario Cisterciensi Divione excuso; inde vero remissi ad hunc diem quo interempti dicuntur. Si cultu umquamgavisi fuissent aut hodie gauderent, a Tamayo præteriti non essent. De eo igitur plenius doceri cupimus.
Godefridi Bullionii virtutes breviter prosecuti sumus inter omissos XV hujus, ibidemque monuimus, hoc ipsum die obiisse: ast honores ecclesiasticos ipsi legitime delatos, utut eos meritum nonnulli velint, nobis hactenus compertum non est. Videatur insigne elogium quod ipsi concinnavit noster Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis.
Bertha de Marbais prima celebris Markettensis, non procul Insulis Flandrorum, parthenonis illustris abbatissa, anno 1247 vita functa, refertur ab Arnoldo Raissio, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii hoc die, ut Brugis in Flandria deposita, cum elogio ex nostri Buzelini Galloflandria lib. 1, cap. 13, addens adscriptam esse Sanctarum, Beatarum ac venerabilium Namurcensis diœcesis feminarum catalogo anno 1619; quod non asserit Buzelinus, contentus eam annumerare venerabilibus. Chrysostomus Henriquez Beatam prædicat, non Brugis, sed in ipso Markettensi cœnobio eam annuntians; de quo hic plura non lubet disquirere. Venerabilem esse, cum Buzelino facile & ultro admittimus, donec de ejus cultu verosimilia saltem documenta proferantur. Interim adisis elogium ejus apud Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis.
Theodoricus, ex Comite de Wida factus Heisterbacensis monachus, memoratur etiam ab Henriquez & Chalemoto cum titulo Beati, quem ex solius Cæsarii auctoritate ei tribuere, integrum non puto.
Robertum de Valle Cælestinum in Lotharingia nescio unde nobis suggesserit hoc die annotatis suis Ferrarius, tamquam diversum a B. Roberto Salentino seu de Sale, qui hoc die loco suo refertur. Inde forte Supplemento suo Martyrologii Gallicani pag. 1147 hæc inseruerit Saussayus: Hoc ipso die in Lotharingia piæ vitæ tramitem absolvit beatæ memoriæ Robertus de Valle, monachus Benedictinus ex Cælestinorum Patrum sodalitio. Quæro an & quis sit iste Robertus, quando vixerit, & ubi colatur?
Joannis Baptistæ della Vega ut insignis servi Dei in conventu Cordubensi memoria agitur a Marchesio in sacro Diario Dominicano hac die, ex Actis capituli generalis Romæ habiti anno 1650: forte plura accedent unde Sanctorum honores ei postmodum decerni poterunt.
Griphonis episcopi apud montem Libanum, Joannis de Aora Tetzcuci in India occidentali, Francisci de Fraxineto Palentiæ, Petri a Conymbria apud Villam-silos, Joannis de Alcazari Oropessæ in territorio Abulensi, Antonii a S. Maria Segobiæ, Hippolytæ a Malignano virginis apud Mortarium Insubriæ, Meminit Arturus in suo Martyrologio Franciscano & postremæ etiam in Gynæceo.
S. Sisinnius martyr Alexandrinus signatur hoc die in contracto Hieronymiano Rhinoviensi, uti & in Richenoviensi, sed ex mera dierum transpositione, quam sæpius in hisce codicibus recurrere, in præfatione ad eorum editionem tomo VII Junii monuimus. Spectat Sanctus ad diem sequentem XIX Julii.
S. Ansegisum abbatem Luxoviensem, in Sequanis, hoc die memorat Ferrarius, pro se adducens Kalendarium, ut ait, Burgundicum, & monumenta cœnobii Luxoviensis. Saussayum consulo; hic, ni fallor, Ferrarii imitatorem, qui verbis fere iisdem & æque confufis Ansegisum Supplemento suo inseruit pag. 1147. Sammarthani inter Luxovienses abbates ordine XXVIII numerant, voluntque obiisse XVI Kalendas Augusti ex tabulis Luxoviensibus, cum tamen in ejusdem loci Martyrologio, a nobis sæpe citato, nec verbum de Ansegiso occurrat: in ordine vero abbatum Fontanellensium S. Wandregisili Sanctum rectius signant XIII Kal. Augusti. De eodem utrobique agitur, cujus res gestæ cum Mabillonio illustrabuntur dicto die, nimirum XX Julii.
Sanctorum martyrum Pauli, Theæ & Valentæ (Græce Ὀυαλέντης) alias Valentinæ Menæa excusa cum Maximo Cythereo certamen celebrant; quod XV, XVI ac XVII hujus, uti & hoc die remittimus ad XXV Julii.
SS. Ursum & Leuberium seu Leobarium cur hod die annuntiet Ferrarius in Catalogo generali, & ex ipso Saussayus, non satis intelligo; fatetur ipse spectare ad diem quo de illis agemus XXVIII Julii.
Inani eremitæ & confessoris meminit hoc die Dempsterus in Menologio suo Scotico, eumque Wruini annuntiat, unde Vurvini formaverit Ferrarius, plura de ejus situ non satis apposite disputans; Sanctum vero appellans Ivanum & Jeanum. De tali Sancto nil memorat Camerarius, ut mirum sit, scriptores istos tam diversos Sanctos producere, tamque varia de iis prædicare. Dempsterus Inano suo hoc addit elogium, quod Picticum excidium prædixerit, cujusque hortatu Kennethus rex bellum illud animose susceperit. Hisce non satis fidere ausus recurri ad Breviarium Aberdonense, ubi memoriam ejus reperi his verbis: S. Inani confessoris apud Irvine in Scotia sub rege Kennedo I, anno DCCCXXXIX. Ast is ibi colitur die, quo res examinari poterit, XVIII Augusti.
Theodoricus Metensis episcopus non semel in Actis nostris memorandus fuit; ac primo quidem ubi de reliquiis S. Vincentii actum est tomo II Januarii pag. 399, occasione reliquiarum dicti Sancti, ab eo ex Italia ad sedem suam relatarum. De eodem sermo est ad III Februarii inter omissos, ubi ex Meurissio traditur, quotannis VII Septembris anniversarium pro eo Officium fieri in monasterio S. Vincentii, ab eo condito & ornato. Recurrit denuo ad I Aprilis ex Martyrologio Anglicano Witfordi, unde ad hunc diem remittitur; quod a variis hoc die referatur. Ego inter Usuardinos solum Molanum invenio, qui ejus meminerit his verbis: Eodem die, natalis beati Theodorici Metensis episcopi, consobrini Ottonis primi; cui suffragatur Saussayus, composito eleganti elogio. Florarium Ms., Canisius & Ferrarius tantumdem evincunt, donec de cultu certius constet, quem nusquam agnoscunt qui cum Meurissio agunt de Episcopis Metensibus, neque eum agnovit Castellanus. Cum autem Theodoricus iste ad diem anniversarium jam citatum, potius quam ad hunc spectet; si de ecclesiastica veneratione ei exhibita, sufficienter edoceamur, locus ei proprius dabitur VII Septembris.
S. Materni episcopi translationem apud Treviros notavit hoc die Ferrarius in Catalogo generali; ex Breviario ecclesiæ Curiensis, inquit, quæ eum plane celebrat. Id equidemnon negaverim, verum & de hac translatione & de ceteris ad sanctum Maternum spectantibus agetur ejus natali dieXIV Septembris. Callistrati sociorum (τῶν Καλλιστράτου) nomen in apographis nostris Græcis invenio transscriptum ex Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ: qui fortasse pertinebunt ad XXVI Septembris, quo de S. Callistrato martyre una cum aliis quadraginta novem militibus martyribus agit Martyrologium Romanum. De iis itaque agi poterit dicta die XXVI Septembris.
S. Bruni archiepiscpi Coloniensis memoriam hoc die agunt additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, in quibus male digesta sæpe occurrunt. Voluit appellare S. Brunonem Ottonis magni Imperatoris fratrem, cujus festiva dies agitur XI Octobris.
S. Aquilini episcopi meminerunt Grevenus, Belinus & recentiores alii cum Ferrario, æque obscure omnes, nusquam expressa positione, seu episcopatus aut cultus loco. De Ebroicensi agitur, qui in Romano signatus est, die quo Acta ejus illustrabuntur XIX Octobris.
S. Othilia sive Odilia virgo & martyr Huii in Belgio e sodalibus S. Ursulæ pridem ex Ferrario, Galesinio & Saussayo notata est in Prætermissis XXIX Januarii, ubi observavit Bollandus, coli istic apud Cruciferos ejus translationem hoc die, quo eam memorant Editio Lubeco-Col., Grevenus, Molanus & alii; exstantque in Museo nostro scripta varia eo spectantia, quæ ferme eadem habuit Ursulanarum illustrator Crombachius. Rem paulo distinctius enarrat Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis, ubi socias addit Idam & Imenam, de quibus nihil alibi legi. Quod autem jam dicto die XXX Januarii indicavit Bollandus, & nos hic repetimus, de S. Ursulæ sodalibus nos universim acturos XXI Octobris.
S. Arduini confessoris in Anglia memoria primum mihi innotuit in Ceperano Campaniæ, ex additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis, absque ulteriori notitia, quam paucis suggessit Wilsonus in Martyrologio Anglicano, non ad hunc diem, sed ad XXV Octobris, quo eum sic annuntiat Ferrarius in Catalogo generali: Ceperani in Anglia, S. Arduini presbyteri. Ceperanum novimus & olim vidimus ad Lirim fluvium, Frusinonem inter & Aquinum, ubi sepulcrum marmoreum ei erectum est, coliturque, ut jam diximus, die quo pauca de ipso referentur XXV Octobris.
S. Clarum martyrem signant hoc die nonnulla Usuardi auctaria, item Wion, Canisius & alii cum Dempstero; estque ad hunc diem a Majoribus nostris remissus ex XVIII Februarii; fortasse quod non adverterint, eumdem ipsum esse oportere qui ab Usuardo & ipso Romano relatus est IV Novembris, in pago Vilcasino, alias in Normannia, ut notavit Molanus hic. Ego certe post ea quæ ad Usuardum dicto die observavi, quem alium Clarum velint recentiores isti, necdum intelligo. Jam monui, de pluribus synonymis satis fuse actum esse in nostro opere I Junii: cum vero peculiarem Clarum non inveniam, qui ad hunc diem proprie spectet, reliquam de aliis, etiam forte synonymis controversiam eo dirimendam remitto, quo de celebriori isto agetur ad IV Novembris.
SS. Mamiliani, Nymphæ, Eustatii, Proculi Goboldei translationem verbose juxta ac pompose descriptam invenio ab Augustino aliquo Delphino, in opusculo ad Majores nostros olim misso, sub hoc titulo, ex Italico Latine verso: Purpura Rosæ Panormitanæ revirescens e sanguine SS. Martyrum Mamiliani &c., quorum coronæ novæ positæ sunt in capite regni anno MDCLXVI, quando Dominica infra octavam inventionis corporis S. Rosaliæ, solenniter receptæ fuere sacræ reliquiæ datæ ab Alexandro PP. VII Panormo eorum patriæ. Nimirum insinuare voluit, sacra lipsana Martyrum Siculorum ex Urbe eo die accepta, qui fuerit XVIII Julii dies. Res hæc non uni obnoxia est difficultati; verum quæ eo spectant, remittimus ad diem quo S. Mamilianus colitur XV Septembris; vel potius ad Acta S. Nymphæ, unde reliquorum notitia habita est, quæ exstant apud Cajetanum tomo 1, pag. 141, discutienda ad diem XII Nov.
S. Nicasii episcopi Remensis & martyris translatio superaddita est Greveno a Carthusianis Bruxellensibus, ex Florario, opinor, aut aliquo fortasse Kalendario. Notissima est ejus festivitas XIV Decembris.
Eadburgam virginem hoc die nobis proferunt recentiora aliqua Martyrologia, quibus subscribere, licitum non putamus. Veram S. Eadburgam, regiam virginem, utpote Eduardi regis filiam, Edmundi sororem, sanctimonialem Wintoniensem in Usuardino Anglico seculi XII, quod Rosweydinum dicimus, invenere Majores nostri ad XV Junii, eoque die de ipsa egerunt; Mabillonius autem gesta ejus paucis complexus est seculo V Benedict. pag. 640; atque ea sola istius nominis virgo, de cujus recepto cultu certiores fuere, acturi de alia Tanetensi XIII Novembris. Primam geminasse visus est auctor Florarii Ms. ad dictam XV Junii sic scribens: Apud Numentanam (intellige Wentanam seu Wintoniensem) civitatem, S. Eadburgæ virginis: hoc autem die repetens: Eodem die, S. Eadburgæ virginis, sororis S. Ethmundi regis & martyris, de stirpe Karolidarum. Satis patet, imperitum scriptorem Edmundos turpiter confudisse, eamdemque ipsam sanctam Virginem bis annuntiasse, unde fortasse in Martyrologia Coloniensia, in Maurolyci aliorumque profluxit simplicior, sed duplex etiam commemoratio, utroque die jam dicto: Eodem die, S. Eadburgæ virginis. Rem, opinor, subodoratus Arnoldus Wion phrasim mutandam censuit in suo Monastico anni 1595; relictoque proprio die XV Junii S. Eadburgæ Wintoniensi, quam Sarisberiæ male collocavit, aliam hoc die substituit his verbis: In Anglica, vico Edburton, sanctæ Eadburgæ virginis, Redualdi Anglorum Orientalium regis filiæ, quæ, permittente patre, mundo valedicens, suscepto velo in Ailesburii, una cum sorore Editha sanctitate ad miracula usque claruit. Fallit porro Wion, dum in notatione ait, Maurolycum de eadem agere hoc die; fallitur autem dum asserit, floruisse anno Domini DCX. En lapidem offensionis in quem certatim incurrere monastici reliqui Dorganius, Menardus, Bucelinus; atque item Maihevius in Trophæis, juncta sorore Editha, solos Maurolycum & Wionem citans: tum denique Anglici Martyrologii auctor Wilsonus in utraque editione. Virginis istius ætatem rectius fixit, virtutesque ejus & merita recensuit noster Alfordus, Annalium suorum tomo 2 ad annos 716, 719, 724, 725, obitumejus innectens anno 759, in sanctitatis testem producto Anglicano Martyrologio. Verum quod bona ejus, aliorumque omnium venia dictum sit, necdum mihi liquet, Eadburgæ isti cultum umquam legitime fuisse delatum, ut rectissime notarit Castellanus in Martyrologio universali pag. 912 solo venerabilis titulo donandam. Adde vero, non hoc die, ut demonstrat Alfordus, sed XXVII Decembris vita excessisse, ut accuratiori totius rei discussioni tempus supersit. Si itaque certiora veri cultus argumenta subinde eruantur, poterit de ipsa agi proprio jam dicto natali XXVII Decembris.
S. Justinum & socios martyres apud Amiternum absque ulteriori notitia signat hoc die Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, remittens ipsemet ad XXXI Decembris; ubi ipsum apud Forconium collocat. Vidit hæc omnia Castellanus, ast in Sanctorum indice insinuat se Sanctum omisisse: an quod suspectum habuerit, nescio: proprius rei examinandæ locus erit ad dictum diem XXXI Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
SYMPHOROSA CUM SEPTEM FILIIS, CRESCENTE, JULIANO, NEMESIO, PRIMITIVO, JUSTINO, STACTEO ET EUGENIO.
TIBURE IN LATIO.

Forte CIRCA ANNUM CXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Symphorosa Martyr Tibure in Latio (S.)
Crescens Martyr Tibure in Latio (S.)
Julianus Martyr Tibure in Latio (S.)
Nemesius Martyr Tibure in Latio (S.)
Primitivus Martyr Tibure in Latio (S.)
Justinus Martyr Tibure in Latio (S.)
Stacteus Martyr Tibure in Latio (S.)
Eugenius. Martyr Tibure in Latio (S.)

AUCTORE I. P.

§ I. Occasio, locus ac tempus martyrii; S. Symphorosæ conjux, eadem a S. Felicitate distincta.

Inter plures illustres victimas, Christianæ fidei causa sub Adriano sive (ut malunt alii legere cum emendationibus & notis ad Vitam istius Imperatoris ab. Ælio Spartiano scriptam) Hadriano passas, [Martyrii occasio fuit ædificatio palatii,] potissimum emicuit S. Symphorosa, S. Getulii martyris uxor, ejusdem fratris S. Amantii item martyris affinis, ac fœcunda Septem Martyrum filiorum parens, & ipsa martyr. Martyrii occasionem præbuit vicinia celeberrimi illius palatii, quod prædictus imperator exstrui jussit in villa Tiburtina, quam, ut tradit Ælius Spartianus in fine Vitæ ejus, mire exædificavit, ita ut in ea & provinciarum & locorum celeberrima nomina inscriberet, quæ idem auctor recenset. Etenim cum hanc regiam domum, sibi ad delicias destinatam ritu nefario ac cæremoniis gentilium lustrari curasset, frustra de diis propitiandis cogitari intelligit ex idolis, uti referunt Acta, nisi Sancta prius sacrificet. Itaque sacrificare, vel, si id recuset, sacrificari jubetur ipsamet. Atque hoc postremum, omnibus aliis nequidquam adhibitis, executioni mandari voluit Adrianus; quem superstitiosum maxime rituum ac deorum cultorem extitisse, ex ejus gestis probatur: nam, teste Spartiano versus finem Vitæ ejus, sacra Romana diligentissime curavit .. Pontificis maximi officium peregit. Simili de causa ad martyrium adacta S. Felicitas cum septem etiam filiis, de quibus die X hujus. Persecutionem imperatorum, qui se præcesserant, ex hujusmodi origine exortam esse, asserit Constantinus, auctore Eusebio in ejus Vita lib. 2, cap. 50; enuntiante, prout jactabatur, Apolline, justos in terris viventes impedimento sibi esse, quo minus vera ederet oracula.

[2] Istiusmodi fere responsum Apollo dedit Juliano apostatæ, [quod Adrianus dedicari jussit ritu gentilium.] pro gloria corporis S. Babylæ Antiocheni, ut vide ad diem XXIV Januarii, pag. 579 ex Sozomeno. Porro circa id, quod textus editæ hic a nobis S. Symphorosæ passionis, dicit Adrianum fabricasse palatium, & id dedicare voluisse ritu .. nefario, quæri posset cum Tillemontio Monument. eccl. tomo 2, pag. 243, an ritibus istiusmodi dedicarentur palatia? At noster Fulvius Cardulus in notis ad Acta Martyrum nostrorum, Romæ edita anno 1588, pag. 138, expositis antea vocibus dedicare & consecrare, recte observat, non modo templa, aras, ac simulacra, sed alia quoque, ut obeliscos, bibliothecam (quippe ni ergo etiam palatia, vel aliquam saltem eorum partem?) ab gentilibus dedicata fuisse. Responderi etiam posset, forte adjunctum palatio illi fanum aut templum stetisse, hicque per synecdochen poni totum pro parte. Ut ut est, celeberrimum certe ab Adriano in Romanæ urbis ac Veneris honorem Romæ exstrui jussum, annoque 130 verosimiliter dedicatum fuisse, habes apud laudatum Tillemontium Histor. Impp. tomo 2, art. 10, pag. 242.

[3] [Varia notantur circa locum palæstræ;] Martyrii palæstra S. Symphorosæ ac Filiis ejus obtigit Tibur (vulgo Tivoli) urbs Latii in Italia episcopalis, ad Anienem fluvium in colle sita; Joannis IX PP. patria; quam fuse illustrat Cardulus in notis a pag. 62. Hanc sibi potissimum charam habuit imperator Adrianus, prout liquet, tum quod eam insigni adeo fabrica aliisque exornatam voluerit, tum quod exercitæ in suos sub postremos vitæ suæ annos crudelitatis quasi statuerit spectatricem. Plura Tillemontius pag. 254 & 255. Porro exstat adhuc Tibure cisterna sicca, sicut vult Baronius in notationibus ad hunc diem, ubi illis temporibus S. Symphorosa cum Filiis aliquando delituit, sive hoc fecerit, ut incommodis hujusce loci perferendis præluderet suo martyrio; sive ne sese mox ingereret certamini, donec antea ad illud se præparasset, auxilio divino & virtute cælesti roboranda. Passam ad fanum Herculis, & Filios ejus circa Herculis templum excarnificatos fuisse tradunt Acta; sic legente utrobique Cardulo & Mss. nostris Trevirensibus. Qua notione fani ac templi eumdem denotari locum, collige ex his verbis: Altera vero die veniens Adrianus imperator ad fanum Herculis, jussit corpora eorum simul auferri. Porro Tiburtinos in Herculis cultu ferventiores, id nominis suæ potissimum civitati proprium fecisse, habemus ex Strabone lib. 5, ubi ita ait: Tibur Herculeum est. Plura Cardulus pag. 81, probans a pag. 84, dictum cultum cum ipsa fere urbe natum: pag. autem 85 agit de templo ejusque conditore: cujus templi porticuum columnas in anteriorem partem vult receptas primarii templi S. Laurentii martyris, ac Tiburtinorum patroni.

[4] Cur ad fanum Herculis potius, quam alibi, sancti Martyres interempti sint, [ac cognomen eidem inditum] hanc licet causam suspicari: vel quia iste locus frequentior ac celebrior erat, vel quia impii homines obsequium se præstare diis suis existimabant, si Christianos Herculei numinis ac nominis contemptores, in ipsiusmet Herculis quasi præsentia ac conspectu e medio tollerent & immolarent. Unde sive in Martyrum contemptum, sive in rei gestæ memoriam, imposuerunt pontifices (gentiles) nomen loco illi ad septem Biothanatos (a Græco βία, vis, violentia, & θάνατος, mors) id est non naturali sed violenta morte defunctos; minime vero, uti est apud Isidorum, Parisiis anno 1601 editum lib. 10 Etym., bis mortuos: ubi pro bis, forte legendum vi cum nostro de la Cerda mox citando. Persuasum erat, sicut notat hic Cardulus, antiquis ethnicis hujusmodi mortuorum animas sedibus ac cœtu Beatorum excludi. Et paulo post addit, hanc vocem ut contumeliosam atque infamem quondam fidei hostes Christianis objectare solitos. Forte etiam pontifices prædicti hac denominatione Græca gratiam Adriani aucupari voluerint, qui imbutus impensius Græcis studiis fuit, ingenio ejus sic ad ea declinante, ut a nonnullis Græculus diceretur, sicut testatur Spartianus in initio ejus Vitæ. Vox eadem legitur apud Lampridium in Vita Heliogabali sub finem; apud Tertullianum vero lib. de anima cap. 57, scribitur biæothanatos, vel mendose; vel si sic scribere voluit, tum pro substantivo βία sumitur adjectivum βίαιος. Sic Græce dicitur βιαιομαχεῖν: id est, vi aut robore corporis pugnare. Porro ex textu Tertulliani colligi videtur, vocem biæothanatus apud magos potissimum in usu fuisse. Cassianus collat. XI de Discretione, cap. 5 per biothanaton intelligit eum, qui mortem sibi conscivit, qui αὐτοθάνατος a Græcis dici solet. Videri potest nostri Joannis Ludovici de la Cerda Tertullianus illustratus tomo 2, pag. 428.

[5] Epochæ martyrii figendæ lucem quidem præbet Adrianus imperator, [Quo determinate anno Martyres] , sub quo illud consummatum fuit; sed quo determinare anno id contigerit, difficile dictu est. An tum, quando a prima in Orientem profectione Romam rediit versus annum 125, quo tempore creditur persecutio (quam videsis apud Tillemontium Mon. eccl. tom. 2, pag. 224) ab ipso excitata violentius desæviise, ac desiisse anno sequenti. Theodoricus Ruinartius in admonitione prævia ad Acta horum Martyrum impressionis Wetstenianæ pag. 23, adoptat annum circiter 120, observans ex Dione Cassio, Adrianum tunc plures cædes fecisse. Nec video, quid obstet, quo minus martyrium illud differas usque ad annum 122, quo Romæ versari etiamnum Imperator poterat ante primam in Orientem profectionem: cum videatur continuata fuisse persecutio, quamquam cum aliqua interruptione: nam, ut tradunt. Acta, post Sanctorum mortem quievit persecutio anno uno & mensibus sex: quidquid Cardulus pag. 173 intelligi non velit, statim a nece horum Martyrum hostilem sævitiem furorem quievisse, sed anno dumtaxat 135, imperii Adriani 18; de qua re etiam agit in notis ad Passionem SS. Getulii & sociorum martyrum pag. 13. Ruinartius aliqua tradit, inserta codici uni Colbertino, & alteri ex Sorbona, de morte Adriani, quæ ibidem referatur evenisse paulo post illorum necem. Verum ea haud dubie additio suspecta ipsi fuerit, cum ejusdem verba non transcribat, nedum approbet, alium calculum multo anteriorem allegans, ut vidimus.

[6] [agonem consummarint, incertum:] Nec certius quidquam elicias ex Actis SS. Getulii & sociorum MM., valde antiquis quidem, sed non proconsularibus, uti diximus X die Junii, pag. 264, num. 1, fixo ipsorum martyrio circa annum 124: nam tametsi isti Martyres cursum suum consummarunt ante S. Symphorosam, ejusque Filios, prout diserte affirmant eorum Acta cum Adone; & S. Cerealis, S. Getulio in palma socius, baptizatus fuerit a S. Sixto, hujus nominis I, qui sedit ab anno 117 ad 127, manet tamen æque indeterminata epocha, quam quærimus. Baronius S. Getulii & sociorum mortem innectit anno 138, atque adeo mors nostrorum Martyrum differenda foret ad eumdem istum annum; quo vitam clausit Adrianus mense Julio, & quo laudatus Baronius eos inseruit Annalibus suis. Verum, ut diximus jam pridem ad Acta SS. Getulii & sociorum, anno isto, quem signat Baronius, non Sixtus sed Higinus erat Pontifex, secundum ea, quæ habes ad veteres Catalogos Romanorum Pontificum, tomo primo Aprilis præfixos, & in synopsi chronologica, ex annis istorum catalogorum annos Baronianos emendante, quæ ibidem datur pag. 37. Obiit itaque S. Sixtus non anno 142, uti Baronio placuit, sed anno, ut dicebamus 127; quod etiam probatum reperies ad diem VI dicti mensis pag. 533, ubi de ipso agitur, uti & de pontificatus ejus exordio, anno 117, non 132, ut Baronius signat. Itaque cum S. Getulius, ut dicunt ejus Acta, & colligimus ex Adone, martyrio coronatus sit sub S. Sixto; & S. Symphorosa cum suis ipsum in martyrio fuerit subsecuta, sicut itidem constat ex eorum Actis; cumque interea nos lateat temporis utrimque intercapedo; consequens est, hinc nullo pacto statui posse, quo determinate anno martyrii lauream consecuta sit. Hoc unum constat ex Adone ad X Junii, eam non longe post (maritum) cum septem suis Filiis martyrizasse.

[7] [certiora proferuntur de martyrii die Matris ac Filiorum diververso] Alia nunc se offert controversia de die, quo Sancta, & quo ejusdem Filii martyrium consummarint. Docent Acta, non eodem omnes simul individuo tempore interemptos; nam sublata e medio Matre, alia die .. jussit Adrianus imperator simul omnes septem filios ejus sibi præsentari. Ita legunt Acta, quæ damus cum ecgraphis Trevirensibus S. Martini & S. Maximini, & editis apud Cardulum: cui tamen qualemqualem videtur movere scrupulum, quod in præfatiuncula, quam pro genuina Actorum parte haud dubie habuit, quia una cum ipsis continuata serie eam impressit, legatur B. Symphorosa .. cum septem filiis suis UNA FERME die ab Hadriano interfecta.. Adverbium ferme etiam habet Surius, non Mombritius. Lectionem suam ita explanat laudatus Cardulus pag. 60: Recte dictum: postridie enim ejus diei, quo B. Symphorosa necata est, ejus Filii occifi memorantur paulo inferius, ubi narrata Matris morte ac sepultura, statim sequitur, Alia vero die &c. In aliquibus codicibus legitur; una die: quæ quidem lectio recipi potest, si nihilominus illud adverbium FERME pro apposito habeatur. Sic enim alioqui fere loqui solemus, etiam cum non longum spatium supra unum diem significare volumus. Quibus superaddit distinctionem diei naturalis ac civilis, quam satis fuse deducit. Sed ista præfatiunculæ expressio non tanti debebat esse apud ipsum momenti (tanti certe non erit apud nos) ut vel tantillum se torqueret, ubi textus Actorum, ut modo diximus, inter mortem S. Symphorosæ & inter mortem filiorum aliam diem interponit.

[8] Maritum S. Symphorosæ ad dictum diem X Junii perperam confusum fuisse notavimus cum S. Zotico, [Maritus Sanctæ] ex Actis imperitissime consutis, auctis & immutatis; quæ nihilominus fundamentum præbuerint Baronio duo ista nomina eidem Sancto attribuendi, sequente eum Tillemontio tomo 2, pag. 242. Cardulus in notis ad S. Getulii Passionem, quam prælo vulgavit, pag. 15 observat in codice antiquissimo Casinensi scriptum esse, Zoticus: in altero item Vaticano Longobardicis characteribus exarato, qui hanc historiam a S.R.E. notariis, ut creditur, scriptam continet, ita semper legitur, Zoticus, qui et Getulius. In confirmationem adducitur plumbea lamina, in templo S. Michaelis Archangeli ad forum piscarium anno 1562; Pio IV PP. reperta cum reliquiis S. Symphorosæ & Filiorum, & epitaphio, alibi occasione reliquiarum producendo inscripta: cui subjungit aliam inscriptionem, Tibure repertam: Hic requiescit Zoticus martyr: quam loco supra citato remisimus ad diem XII Januarii exactius examinandam; quo, ut tum diximus, inscriptus est Martyrologio Romano S. Zoticus martyr Tibure; Baronio lectorem remittente ad diem X Junii, quod & nos ejus exemplum secuti tunc fecimus. Die autem X Februarii referuntur SS. Zoticus, Irenæus, Hyacinthus & Amantius martyres Romæ.

[9] At Zoticus, qui celebratur XII Januarii, solus ponitur absque sociis ac Tibure martyr, [an Getulius tantum, an etiam Zoticus appellandus?] noster cum sociis Romæ. Zoticus diei X Februarii, signatur Romæ cum tribus, ut vidimus, sociis; quos inter unus & solus Amantius nomine convenit cum uno e sociis S. Getulii; non expresso loco martyrii. Numquid ergo Getulius noster satis utrobique ab his distinctus? Verum an & qualis inter priores illos facta sit confusio, discuti poterit ad istos dies, quando Januarius ac Februarius secundis curis recudentur. Laudatus Cardulus pag. 17 Getulii & Zotici nostrum Martyrem nomen habuisse dicit, a variis quidem Zoticis eum secernens, sed eumdem tamen esse affirmans cum eo, qui pridie Idus Januarii Martyrologio Romano inscribitur. Ruinartius in Ms. Colbertino, ad quod Passionem S. Symphorosæ contulit, legi affirmat: Vir meus Zoticus cum fratre suo Amantio, tribuno tuo, cum essent ambo &c. Et paulo post, ex cod. Colbertino pro Getulio monet scribi Zoticum. Sed nos genuinam lectionem putamus eam, quæ legit Getulius, cum Romano parvo, Adone, Usuardo, editis apud Ruinartium, & ad varia exemplaria collatis, nec non utroque Ms. nostro Trevirensi. Neque moror codicem Vaticanum, tantopere superius a Cardulo laudatum; quamdiu de ejus puritate non constat: quem suspicor vel eumdem esse, vel ejusdem saltem farinæ cum eo, quem secutus fuit Baronius. Porro mariti corpus a Sancta conjuge collectum ac honorifice sepultum fuisse, legitur in sæpe dictis Actis X Junii, num. 8. Ado, relato S. Getulii & Sociorum martyrio, tradit eorum corpora collegisse S. Symphorosam, uxorem B. Getulii martyris. De quo hæc plus quam satis.

[10] [S. Symphorosa non est eadem cum S. Felicitate.] Die X hujus pag. 7 proposito verbis Cardinalis Baronii dubio, num S. Felicitas martyr, septem etiam filiorum fœcunda parens, ob similitudinem quæ inter illam & S. Symphorosam intercedit, non esset eadem cum illa; respondimus laudati Cardinalis verbis, nomine & re utramque Martyrem distingui; re (ut quæ ibi dicuntur de nomine, hic iterum non repetamus) quia patria assignatur utriusque diversa, diversus imperator sub quo passæ, diversa passionis palæstra; diversa utriusque matris filiorum nomina; diversa martyriorum genera: quibus hæc addas licet. S. Symphorosa una die Filios suos præcessit in martyrio; S. Felicitas suos subsecuta est; hæc vidualem virginitatem Deo voverat; illa vidua item, at nullo memoratur hujusmodi voto obstricta; hujus conjugis ne vel minima quidem in Actis fit mentio; istius vero conjugis & martyris nomen diserte exprimitur; quem aliunde scimus ab ipsa sepultum; hujus filii sub variis judicibus passi; in filiis S. Symphorosæ nihil simile factum. Felicitas ejusque filii conditi Via Salaria, ac diversis quidem locis; illa cum suis Via Tiburtina. Jure itaque merito Romanum parvum distinguit utrumque Martyrum manipulum, sic loquens die X Julii de filiis S. Felicitatis: Romæ septem Fratrum. De Filiis vero S. Symphorosæ die XXVII Junii tradit ista: Apud Tiburtinem Italiæ, Symphorosæ cum septem Filiis. Atque hæc utriusque Martyrum classis distinctionem satis superque evincunt.

§ II. Controversia de septem Filiis S. Symphorosæ de novo hic proposita & discussa.

[Nomina Filiorum S. Symphorosæ creant difficultatem,] Septem Filii S. Symphorosæ bis eodem modo exprimuntur in Passione, quam edimus; Crescens, Julianus, Nemesius, Primitivus, Justinus, Stracteus & Eugenius. Eodem ordine & scriptura illos referunt Beda a Floro auctus die XXI Junii; Ado & Usuardus die XXVII ejusdem mensis, ac Martyrologium Romanum hac die XVIII Julii, posito ubique Stacteo pro Stracteo. Observa interim, nomina apud dictum Bedam sibi non constare: nam in annuntiatione scribitur Julianus, qui postea, ubi singulorum tormenta commemorantur, vocatur Lucianus, errore haud dubie amanuensium aut typothetarum. Die XXVII Junii pag. 252, dedit Henschenius Martyres Cordubenses, Crescentem, Julianum, Nemesium, Fratriam, Primitivum, Justinum, Stathæum cum reliquis, qui huc non faciunt. Ubi vides inter septem prima nomina referri sex nomina prima hodierna, & eodem quidem ordine. Nomen Fratria nullam cum his connexionem habet, ex Epternacensi, sicut ibidem indicatur, acceptum, & in aliis tribus apographis desideratum. Eugenium vero omissum aliunde supple. Richenoviense sic habet: In Corduba, Crescentis, Juliani, Nemesi, Primitivi, Eugenii; ubi desiderantur Justinus & Stacteus. Barberinianum Ms. ita legit: In Hispaniis, Crescentis, Juliani, Eugenii, Novatiani.

[12] [quia alia die, & sub alia classe in Martyrologiis relata.] Lucense autem a Florentinio editum his verbis exprimitur: Septem Germanorum. In Hispania, Crescentis, Miliani, Nemesi, Primitivi, Justini, Stathæi, Eugeni. Septem hos Germanos citata pag. 252 ex quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis conjunximus cum sanctis. Martyribus Romanis Felice & Spinella, addita observatione, an per illos, septem Filii S. Symphorosæ, an alii potius intelligendi sint. Verum cum septem isti Germani, ex apographis Hieronymianis accepti, sine nomine notentur, vix puto quidquam de hac re statui posse nisi per meram conjecturam. Aliud est de septem Germanis nostris, implexam tricarum materiem præbentibus, quia iisdem nominibus signantur, & diversis diebus, diversis locis, diversæ Martyrum classi adscribuntur, ut modo vidimus.

[13] Crescit difficultas ex eo, quod antiquissima apographa Martyrologii Hieronymiani aliis prorsus nominibus, [Apographa Hieronymiana alia prorsus nomina legunt;] locoque ac die diverso illos commemorent; palæstra quippe ponitur Roma; dies XVIII Julii, nomina prout hic sequuntur. Vetus Martyrologium Christinæ Sueciæ reginæ, inter Hieronymiana contracta ferme præcipuum, habet ista: XV Kalendas Augusti, Romæ Semperosæ matris septem Germanorum, id est Petri, Marcelliani, Januarii, Dionysii, Sempronii, Clementis, Germani. Varias lectiones dedimus loco paulo ante apud nos assignato. Hieronymianum Epternacense, diu ante Adonem & Usuardum exaratum, quod inter apographa nostra censetur vetustissimum, hæc maxime confirmat, quando sic annuntiat: Romæ Semphorensiæ martyris, Septem Germanorum Petri, Marcelliani, Januarii, Dionysii, Sempronii, Clementis, Germani. Et Herenæi. Notkerus, Adonis transcriptor, videtur XXVII Junii, ipsius fere verba conservasse; ad diem vero hodiernum XVIII Julii, more satis recepto, ut alias monuimus, exempla Hieronymiana secutus; dum ista refert: XV Kalendas Augusti. Romæ Via Tiburtina milliario octavo, natalis S. Symphorosæ martyris, matrisque septem Germanorum; quæ cum ipsis est posita. Nomina vero Germanorum hæc sunt: Petri, Marcellini, Januarii, Dionisii, Semproni, Clementis, Hirenæ.

[14] Hæc ille, omisso nomine Germani; alioquin octo Martyres pro septem exhibiturus. Hirenæam jam pridem putavimus excludendam a Septem germanis; [cum Notkero.] cum Magno martyrii palmam eodem die consecutam. Et sic excluditur nomen Hirenæ in antiquo Ms. reginæ Sueciæ supra laudato, & alio etiam Ms. antiquo Carmelitarum Coloniæ, in quo traduntur sequentia: Romæ natale sanctorum Septem fratrum, Petri, Marcelliani, Januarii, Dionisii, Symphroni, Clementis, Germani martyrum, & matris eorum Symphorosæ. Mss. Richenoviense & Rhinoviense, quæ edidimus cum aliis tomo VII Junii, quæque ex majoribus contracta diximus, habent: Romæ Symperosi, Petri Marcelliani, Januarii. Corbetense parvum seu contractum ponit eos absque nomine: Romæ Via Tiburtina, milliario nono, natalis sanctorum Symphorosæ matris septem germanorum. Adjungit Corbeiense majus apud Dacherium tomo 4; Quorum nomina hæc sunt: Petrus, Marcellianus, Januarius, Dionysius, Simphronius, Clemens, Germanus.

[15] Habes hic, ne plura consecter, septem S. Symphorosæ Filios, partim nominatos partim innominatos; [Difficultatem hanc vix solubilem,] partim iisdem partim diversis, plerumque septem, aliquando paucioribus nominibus expressos; alibi eodem, alibi diverso die, nec in eadem semper Martyrum classe recensitos. Manifesta quidem mox hic se prodit confusio; verum illam corrigere, sinceram lectionem a corrupta, genuinam a spuria discriminare, singulaque nomina a textu non suo ad verum ac legitimum reducere, hoc opus hic labor est. Labyrinthum hunc alii jam pridem ante me ingressi, sed nullo satis operæ pretio: cum nemo inventus sit hactenus, quod sciam, qui hisce implexis amfractibus expedire se satis cum laude potuerit, huc usque nondum soluta, imo fortasse numquam solvenda, ne dicam solubili difficultate. Hanc Cardulus vel non vidit, vel videre noluit; notasse contentus, diversos dies, quibus Sancti a Martyrologis referuntur.

[16] [animadvertit, at non solvit Florentinius,] Florentinius in notis ad diem XXVII Junii difficultatem solvere conatur his verbis: Videntur (nomina Filiorum S. Symphorosæ) ex his Martyribus conflata, quæ hoc die (XXVII Junii) Hispaniæ tribuuntur, nempe Crescentis, Juliani, Nemesii, Primitivi, Justini, Stactei, & Eugenii. Tum observato errore Baronii, qui existimat hac die XVIII Julii ab Usuardo referri S. Symphorosam cum septem Filiis; de quo & nos acturi sumus, ita prosequitur: Dubitari quapropter posset, in vetusto aliquo codice mendum irrepsisse, & Hispaniarum Martyrum nomina, mutilato passionis loco, septem Germanis accommodata fuisse; & ita, nisi mihi maxima esset Martyrologii Romani auctorias, suaderent præter codices nostros, vetustissimum Antverpiense & Corbeiense Mss. Deinde postquam recte a septem Fratribus secrevisset septem Dormientes, hac die ab Adone signatos, tandem sic concludit: Quamobrem in eam facile sententiam veni, ut septem hic Symphorosæ Filii cum Beda (Plantiniano) Usuardo, Adone & Notkero recolantur: quoniam eorum revera dies natalis esset, ut affirmat Ado, sed iterum eorum peragi memoriam XV Kal. Augusti ex aliqua solenni translatione; cujus ex vetusta inscriptione meminit ad illam diem Eminentissimus Baronius; & Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ, cap. 17; & nos infra.

[17] [sicut hic ostenditur:] Nec nihil neque omnia dicit Florentinius: nam I, manet incompertus erroris fons: cum id, quod dicit de mendo, qui in vetusto aliquo codice irrepserit, non possit quidquam juvare nisi in illis exemplaribus, in quibus eodem modo septem Filiorum nomina efferuntur, nimirum in Adone, Usuardo, Notkero & aliis, quin & in ipsis Actis Martyrum Cordubensium, nominibus, mutilato passionis loco, septem Fratrum classi accommodatis. 2. Tum quæritur, quid sit dicendum ad apographa Hieronymiana, quæ diversa omnino nomina omnibus ac singulis accommodant. 3. Relinquitur in medio, quo Martyrologio sit standum circa genuinam & sinceram nominum formationem. 4. Non tam diversitas dierum doctissimo Viro molestiam facessere debebat, quam diversitas nominum; pro illa adoptat duos dies diversos; pro hac, in qua totus tricarum nodus consistit, ne vel verbum quidem profert, quo plane satisfaciat. Jam verbo hac die XVIII Julii, ubi se offerebat locus proprius de ista mirabili diversitate disserendi, nihilo fere plus præstat; nam eam animadvertit quidem; variasque profert conjecturas circa nomina Germani, Herenei & Magni; sed quantum præter ista solvendum relinquat, satis patet; eo tandem confugere compulsus, ut bina singulis Fratribus nomina fuisse, quamvis non affirmet, suspicari tamen videatur utcumque, dicens: Nec utique assererem omnes signatos Fratres binomios fuisse, sicut S. Getulius martyr, S. Symphorosæ maritus, qui & Zotius (Zoticus) dicebatur (de quo expressimus nostrum judicium) neque id sine alicujus vetustioris libri auctoritate affirmarem.

[18] Henschenius supra landatus duplicem ponit sub distinctis titulis Martyrum classem; [nec Henschenius;] alteram SS. Felicis & Spinellæ, ac Septem germanorum; alteram vero sanctorum Martyrum Cordubensium; plurimum dubitasse se scribens pag. 253, num a priore classe demeret illud Septem Germanorum, as poneret novum titulum ex Adone, Usuardo & aliis, in hunc modum: Tiburtina civitate septem Germanorum, Crescentis, Juliani, Nemesii, Primitivi, Justini, Stactei, Eugenii, reliquis Cordubæ in Hispania tributis. Verum absterritum se fatetur antiquis monumentis, quæ habentur pro XVIII Julii, de quibus supra. Denique ex hac apographi Lucensis & Blumiani clausula, Martyribus nostris adscripta, quorum gesta habentur, optat, ea reperiri posse, ut ex collatione genuinorum ac primævorum Actorum cum iis, quæ modo exstant, videatur, an conveniant inter se, & nomina dumtaxat alia fuerint substituta; quod fatetur, se definire non posse. Addit deficientium in veris Actis nominum indicium forsan esse, quod in Usuardo, in Alsatia aucto, non repetantur nomina; sed dicatur primus in gutture transfixus, alius in pectore punctus, tertius in corde fixus &c. Hæc habuit, quæ diceret, Henschenius, usu ac tempore in tricis Martyrologicis apprime versatus; ulteriore decisione ad hunc diem remissa, si meliora documenta fuerint proposita.

[19] Ruinartius de hac controversia nullus meminit. Breviter eam proponit Tillemontius Monum. eccl. tomo 2 in notis, [nec Ruinartius aut Tillemontius,] pag. 596. Deinde nodi hujusce triplicis tricas solvere exorsus, recte affirmat, neutiquam verosimile esse, quod imposita eis fuerint nomina, in Actis expressa, aliaque in Martyrologio eisdem aptata sint: ad hæc, etiamsi ipsorum Acta forent falsa; cur eorum auctor nomina illis accommodasset Martyrum Hispanorum? Id quod fictionem ejus reddebat detectu faciliorem. Si ignorabat vera Martyrum nomina, supposuisset potius adinventa. Vix etiam credible est, illorum nomina ignorasse, quæ legere poterat in Hieronymianis, quæque haud dubie vel scripto, vel; traditione ac fama apud Tiburtinos conservabantur. Nam quamquam supponamus, inquit, Acta ista ab Eusebio & Africano conscripta non fuisse; habenda tamen sunt nihilominus tamquam valde antiqua, cum Beda illa sequatur tam circa nomina Martyrum, quam plura rerum adjuncta.

[20] Ita ratiocinatur Tillemontius & recte. Tum rem decidit, [cujus postremi decisio nobis non probatur: multo minus alterius recentioris.] istam antilogiam refundendo in confusionem vitio amanuensium factam in Martyrologio Hieronymiano: quod in eo pronum sit, & satis commune. Id vero locum habere in Actis, non æque facile censet præsumi posse, stante pro eorum auctoritate Beda, Adone, Usuardo, ceterisque omnibus, qui de eisdem meminerunt, si Notkerum excipias. Quid? Quod Hieronymiana aliunde hic tricis non careant: nam tametsi plures non numerent S. Symphorosæ Filios quam septem, recensent tamen octo aut novem personas, Florentinio mirum in modum idcirco se torquente. Tillemontium audisti; cui adjungas licet Illustrissimum Franciscum Mariam de Aste, archiepiscopum Hydruntinum, qui in suis Disceptationibus ad Martyrologium Romanum, anno 1716 Beneventi editis, totus est hac die in recensendis difficultatibus, quarum nodum vix satis apte scindit, nedum solvit, dum ita cocludit: Ne Septem symphorosæ Filiis ullum præjudicium afferatur, & ut exstet Romanum Martyrologium sine ulla hæsitatione, interjecto sapientiorum judicio, demptis Symphorosæ Filiorum nominibus, ut [in] Martyrologio Reginæ Sueciæ Ms. proferatur “Romæ S. Symphorosæ … cum septem Filiis suis.” Sed hoc est difficultatem vitare, non solvere.

[21] [Proponitus nostra circa hanc controversiam sententia.] Nunc liceat mihi tot aliorum conatibus symbolam conferre, & quid sentiam exponere. Quo minus assentiar Tillemontio, prohibet sequens causa. Hieronymiana apographa ex multiplici transscriptione multis locis mendosa esse, mutatis, luxatis, corruptis, transpositis, & loco suo avulsis, & in non suum intrusis nominibus, res testatissima habetur: ast circa integras Martyrum classes, id umquam vitii contraxisse; quasi longa nominum series alibi extracta, alibi intrusa fuerit, neutiquam hactenus induci possum ut credam; & durum mihi videtur id admittere, quamdiu depravatio tam crassa per specimina saltem aliquot non probatur: qualia proferuntur pro additamentis, postea ab aliis adjectis, ac innumeris mendis, quibus scatet. De qua re consuli potest præfatio nostra generalis in principio Operis cap. 4, § 4, & alia ad Usuardum pag. VII; ubi nihil hujusmodi lego de avulsis, transpositis, aut alio intrusis integris Martyrum classibus; neque ab alio id hactenus castigari aut observari scio. Hoc itaque ibidem esse factum, in nostro casu non præsumitur; adeoque quia apographa Hieronymiana reliquis Martyrologiis ætate anteponuntur, a Martyrologis referri solitu ut minus ad seculum sextum, legendam cum eis nostrorum Martyrum classem probabilius judico: qui hoc posito prorsus a Cordubensibus distinguuntur; non vero in sententia Tillemontii; qui hanc difficultatem supra attingit, sed insolutam relinquit. Nec mirum videri debeat, Tillemontium hic ab Hieronymianis recedere; nam, sicut observat Honoratus a S. Maria, Carmelita Discalceatus, in suo opere De usu ac regulis critices, non ita pridem Gallice edito, tomo 1, part 2, art. 22, pag. 173, illud Martyrologium infinitis locis citat, ut opiniones suas confirmet; at ubi reperit in eo aliquid, sibi quod incommodet, non definit illud rejicere tamquam opus mendis plenum & exiguæ auctoritatis. Tanta quoque dierum differentia, quibus aliter in Hieronymianis, aliter in Adone annuntiantur, fallor si non aliquid amplius sapiat, quam mendum amanuensium. Jam vero Acta, a quibus recedimus, sunt quidem antiqua, sed incertæ tamen ætatis, nec omnino sincera: nec ipse Tillemontius ea tamquam originalia admittit in notis pag. 595. Illa, vel eorum compendium, quantum conjicimus, præluxerint Bedæ a Floro aucto, in nominibus quæ signat; exinde ea de more adoptarit Ado; in notatione diei secutus Romanum parvum, quod Fratres ponit innominatos die XXVII Junii, ideoque coactus aliunde nomina mutuare. Unde ad Usuardum aliosque transierint. Quæ apponebat Tillemontius de nominibus ad septem Fratres ultra numerum adjunctis, facile solvi possunt; si cum Henschenio alia ab aliis separes. Nomina autem in titulo hujus commentarii posuimus eodem ordine & modo, quibus ea leguntur in Martyrologio ac Breviario Romano; nisi quod in Breviario pro Crescente scribatur Crescentius. Lectioni quippe sacris Ecclesiæ fastis insertæ plus deferimus, quam ut eam mutemus ob particularem nostram opinionem, quam, salvo semper meliori judicio, tamquam nobis probabiliorem proposuimus.

§ III. Acta; dies cultus ac mortis; sepultura.

Actis nostrorum Martyrum inter selecta & sincera locum dedit Ruinartius. Laudat ea Tillemontius a brevitate ac simplicitate: [Acta,] quæ & commendat in notis pag. 595. Non tamen primigenia phrasi ad nos pervenisse; sed in summa etiam brevitate interpolationem passa, & jam indicavimus, & suadeter ex sequentibus. Displicet enim inductio ista: quæ in principio eis præfigitur: S. Eusebius historiographus memorat, Africanum pene omnium de Urbe regia, atque de tota Italia Christi Martyrum gesta conscripsisse: nam Symphorosam dixit apud Tiburtinam urbem cum septem Filiis suis una die ab Adriano principe, hoc ordine interfectam. Apud Mombritium, Surium, Cardulum & in utroque manuscripto Trevirensi illa fere habentur: quæ nos Ruinartii exemplo prætermittemus. An titulus Sancti, qui alibi apponitur Eusebio, & alibi omittitur, vere ipsi conveniat, hic non inquirimus: rem discutit Florentinius in Exercitationibus præviis a pag. 71.

[23] Antiquissimis sane Martyrologiis nomen ipsius inscribi, [quæ non probantur ab Africano conscripta,] ostensum est in observationibus ad Usuardum illustratum, die XXI Junii: ubi plura, quæ huc spectant. Ceterum in Eusebio haberi id, quod hic asseritur, rotunde negat Tillemontius: neque ego in eo usquam illud reperi; ubi tamen Histor. eccl. lib. 6, cap. 31 scripta Africani singulatim enumerat. Credere cum Cardulo, hoc ab ipso traditum in Commentariis, quos de Martyribus edidit, mera est conjectura: cum antiquitas hoc nobis opus inviderit. Addi præterea his potest, quod prædicta verba neutiquam determinent, an ab Eusebio, an ab Africano immediate ista Acta extracta sint: quidquid Baronius in notationibus ad hunc diem velit scripta (ut præfert, ait, titulus) ab Africano; qui floruit seculo 3 aliquantulum adulto. Videsis de eo Cardulum in notis pagg. 57 & 58.

[24] Ado, Petrus, de Natalibus, Surius ac Cardulus, quos sequitur Ruinartius, [indicio non uno interpolata ostenduntur] longiuscula alia digressione carent, quam habet Mombritius paulo aliter quam contineatur in utroque Trevirensi Ms.; e quo illam produco: Post septem vero dies, in die octava martyrii eorum, filiam Adriani imperatoris arripuit diabolus, & veniens ad locum, ubi obruti erant Sancti, clamabat per os ejus diabolus, dicens: Domini mei, septem germani, Martyres Christi, incenditis me miseram. Ipsum autem patrem ejus Adrianum imperatorem invasit timor, ut ossa ejus carpenrentur. Et dum vidissent eum magi & arioli ipsius sic concuti, fecerunt eum sub terram in palatio Tiburtino morari languentem, ibique persistere, dicentes ei: Si lucem videris diei, aut solis splendorem respexeris, mox * morieris: sed cum prope annum ibi moratus fuisset, desiderio luminis cælestis ductus, exiit foras: & statim eum dæmon arripuit, & tamdiu vexavit, quousque spiritum ejus abstulisset. Factus est autem timor Christi.

[25] Nec vero recentissimi cujusdam interpolatoris additamentum illa dixeris: [& corrupta,] nam Rabanus compendium eorum narrat; quæ non in Beda vel Floro invenit, unde sua solet describere, & unde ea, quæ habet hic, fere verbatim descripsit, sed in corruptis, ut puto, Actis: quæ imperiti alicujus fabulatoris inscitia accreverint, neutiquam gnari, quam male cohærerent cum suo commento morbus, annus ac locus mortis Adriani imperatoris: ut qui anno 135 languere incipiens, contracta hydrope, ægra traxit membra, lenteque moriens tandem 138 Baiis in Campania diem clausit supremum. Conjugis quidem ipsius Sabinæ, nullius vero ex ea susceptæ prolis mentionem reperio apud Spartianum: quæ alibi legitur caruisse. Notat etiam Ruinartius, in uno codice Colbertino & alio ex Sorbona, nonnulla inserta fuisse ejusdem vel similis, ut puto, surfaris, de morte Adriani; quæ paullo post horum Martyrum necem contigisse ibi referatur. Unde liquet, non undequaque sincera esse illa Acta, quæ hodiedum circumferuntur. Idem evincit lacinia apud Cardulum, in aliquibus, ut testatur, exemplaribus addita, & recte in utroque Ms. Trevirensi & in editione Ruinartii non apposita. Sic habet: Olim requieverunt (corpora sanctorum Martyrum) via Tiburtina.. nunc autem auxiliante Domino requiescunt in urbe Roma, in basilica beati archangeli Michaëlis.

[26] [nec sibi in omnibus constare.] Enimvero recte & candide Florentinius in notis pag. 670 de sæpe dictis Actis agens, Equidem, inquit, vetustatem illam, quam promittunt, sapere non videntur; cum in iisdem memoria agatur translationis factæ sub Stephano PP., qui vix primus esse potuit temporibus persecutionis (anno circiter 260 e vivis ereptus;) sed secundus vel tertius ad octavum fere seculum. Ad hæc, quod Acta antiquitus in omnibus sibi non constiterint, vel quod postea alterata fuerint, illud argumento est, quod Beda aut Florus, eorum textum mutuare consuetus, aliter recenseat martyrium Justini & Stactei, quam Acta ipsa illud referant: nam quod in illis dicitur Adrianum jussisse, Justinum aversum per dorsum perforari gladio; legit Beda: Justinum per membra distensum scindi per singulos corporis nodos atque juncturas. De Stacteo autem legunt Acta, in latere vulnerari. Pro quo scribit Beda, lanceis innumerabilibus, donec moreretur, in terram configi. Bedæ aut Floro consonat Ado: Usuardus hic Adonem non sequitur, sive quod diversitatem istam videret, sive quod paucis omnia expedire vellet, sic breviter dicens: Filii autem (S. Symphorosæ) stipitibus ad trochleas extensi, diverso mortis exitu martyrium compleverunt. Acta edidit Ruinartius ex impressis in Mombritio, surio & Cardulo, cum duobus Mss. codicibus Colbertinis, & uno ex Sorbona collatis; quæ nos ex ipso damus, adhibitis etiam duobus Mss. Trevirensibus S. Maximini, & S. Martini. Historiam Gallice compilavit Tillemontius ac Legendista neotericus Gallus.

[27] [Diversis diebus referuntur Martyres nos in die cultus & mortis sequimur apographa Hieronymiana &c.] Ex annuntiationibus paragraphi præcedentis constat, sanctos hosce Martyres diversis diebus cultos fuisse: nimirum, ut Rabanus post Bedam, die XXI Julii; ut Hieronymiana cum Notkero ac Martyrologio Romano, hac die XVIII Julii; ut Romanum parvum, Ado, & Usuardus, quos sequitur Beda supposititius, die XXVII Junii. Laudatus Usuardus non habet eos hoc die uti recte observat Florentinius pag.627, contra Baronium in notationibus; quamquam tunc referantur in additionibus Usuardo adjectis, sicut videre est in auctariis; nec habentur apud ipsum die XXI Junii, sicut male asserit Rumartius in sua admonitione prævia ad Martyrum Acta; voluerit fortasse notare diem XXI Julii, quo S. Symphorosa in quibusdam additionibus Usuardinis pluries recurrit. Corrigi hic meretur Molani corrector Tillemontius, qui in notis pag. 596 sic habet: Usuardus ponit S. Symphorosam & Filios ejus XVIII Julii in editione MDLXXXIII (quæ est tertia Molani) & Molanus non monet, se mutasse diem festi eorum, prout certe facere debuisset. Sed Molanus; qui in prima editione cum Usuardo puro dederat Martyres nostros die XXVII Junii, monet in epistola ad lectorem, secundæ editioni anni 1573 præfixa, fol. 5 verso, num. 8, uti & in dicta 3 editione, se natales quorumdam Sanctorum transposuisse juxta Concilii Tridentini Breviarium; & non tantum monet, sedetiam facti rationem reddit, id quod fugit Tillemontium. Ado disertissime diem mortis determinat, dicens: Natale vero sanctorum Martyrum est V Kal. Julii: unde Florentinius, hunc diem morti ac cultui eorum tribuit, sed rursum peragi censet eorum memoriam XV Kal. Augusti ex aliqua solenni translatione, ut jam diximus. Sed quid vetat, quo minus die XVIII Julii agonem consummarint? celebrata verosimiliter mox post mortem eorum solennitate eo ipso die, quo corona martyrii donati sunt; ac XXVII Junii erecta fortasse supra ipsorum sepulcrum postmodum fuerit ecclesia, aut alia quædam solennitas in eorum honorem instituta: clare enim apographa Hieronymiana signant XV Kal. Augusti. Pro quo numero forte legerit Beda in Actis, quorum partem aliquam transcribit, XII Kal. Augusti, sicut notat Tillemontius pag. 596. In passione S. Getulii a Cardulo edita dicitur Sancta cum filiis obiisse XXVII die mensis Junii; sed in ea, quam nos edidimus, hoc non habetur: ut forte additamentum sit. Itaque nos standum verosimilius putamus apographis Hieronymianis, quamdiu in positione diei vitiosa non probantur, conformiter ad Acta nostra ac Martyrologium Romanum: quo die etiam illos signat Wandelbertus, hoc distichon metricum canens:

Quindecimam genitrix septena prole dicavit
Symphorosa pio pariter cum germine cæsa.

An vero Mater an Filii potius isto die martyrio coronati sint, quis definiat? Scimus ex Actis non eodem passos: recte tamen eodem omnes simul junguntur in Fastis sacris. gavantus in Commentariis ad Rubricas Breviarii tomo 2, sect. 7, cap. 9 hæc de cultu eorum notat: In Appendice Gregor. Romæ tantum ait Radulph. propos. 22. Simplex in Ms., & MDL ut hodie.

[28] Sed nunc Martyrum sepultura nos vocat. Et S. Symphorosæ quidem satis clare determinatur in Actis: [Locus sepulturæ S. Symphorosæ determinatius traditur in Actis,] Cujus corpus colligens frater ejus Eugenius, principalis curiæ Tiburtinæ, in suburbana ejusdem civitatis sepelivit. Ad quæ Cardulus sic notat: Qua in parte agri Tiburtini hoc S. Symphorosæ prædium fuerit, ignoratur. Tiburi certe proximum ac vicinum fuisse, ipsum suburbani vocabulum docet: nam fundus, hortus, ager, rus, prædium, villa suburbana dicuntur, quæ sub urbe seu extra urbem sunt. Tibure quidem in templo S. Vincentii martyris exigua crypta monstratur, quæ priscis seculis extra urbem in hujus fortasse Sanctæ matronæ suburbano fuisse existimatur; postea pomœrio prolato, mœnibusque ampliatis, intra superiorem urbis ambitum inclusa. In ea crypta B. Symphorosam cum Filiis aliquamdiu per ea tempora delituisse, cum Romanorum principum in Christianos furor & impietas desæviret, nullius quidem certi auctoris testimonium, sed tamen constans ac vetus apud Tiburtinos opinio & fama confirmant. Ceterum Sanctæ martyris corpus sepulcro Filiorum postea illatum fuisse necesse est, ubi ejus nomine ecclesiam constat ædificatam.

[29] [quam Filiorum ejus,] Locus sepulturæ septem Fratrum obscurior est: Nam, uti habent Acta, quievit persecutio annum unum & mensibus sex: in quo spatio omnium Martyrum honorata sunt sancta corpora, & constructis tumulis condita cum omni diligentia .. Eorum corpora requiescunt Via Tiburtina milliario ab urbe octavo. Sic etiam legit Cardulus, addens pro octavo alias nono. Mombritius cum Ms. Trevirensi S. Martini scribit milliario nono, omisso ab urbe. Hieronymiana apographa, ut vidimus, legunt, Via Tiburtina miliario: Corbeiense cum Adone ac Petro de Natalibus addunt nono; &, teste Florentinio pag. 669, NONUM retinent fere omnes. Verum nil attinet in hujusmodi minutiis morari; quæ parum faciunt ad rem, & quorum genuina lectio sperari non possit. Ab urbe, quod mox legisti, si vere ita scribi debeat, sine dubio, sicut recte observat Tillemontius in notis, intelligendum de Roma, nomine Urbis antonomastice appellata, non vero de Tibure. Et illo sensu apographa Hieronymiana Martyres annuntiant Romæ Via Tiburtina. Romanum parvum, Florus, Ado cum martyrologio Romano moderno Tiburi eos attribuunt, tum quia ibidem passi; tum quia utrimque æquali fere spatio sepulcrum eorum distabat: nam Roma Tibur numerantur milliaria sedecim sive, ut dicit Ferrarius in Topographia Martyrologii Romani XVI M. P. a quo locus sepulcri forte paulo minus aberat, si vere sepulti fuerint milliario nono ab Urbe.

[30] Aringhus Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 17, pag. 132, num. 2 meminit in ipsorum honorem ecclesiæ quondam erectæ, cujus adhuc vestigia in Maffeiorum prædio extare asserit, loco nuncupato Ad septem Fratres, qui corrupte vulgo dicitur a sette fratte: ubi conjicit extitisse locum sepulturæ Martyrum ac palæstræ; Christianis ibi templa erigere consuetis, ubi passi erant Martyres aut depositi. Similia ante Aringhum scripserat Cardulus in notis pag. 171, probans hunc locum in agro Tiburtino olim jacuisse ex eo, quod Romanus angustis admodum finibus olim circumscriberetur. Quo referendam arbitror nobilem ac pervetustam S. Symphorosæ memoriam, quæ, uti tradit Baronius in notationibus, Via Tiburtina habetur: ubi per τὸ habetur, videtur innuere, eam etiamnum suo tempore exstitisse; Aringhus autem suo non nisi vestigia supersuisse tradit. Certe Sanctorum exuvias non eodem semper, quo primum fuerant depositæ, loco quiescere perrexisse, constabit ex dicendis paragrapho proxime sequente.

[Annotatum]

* al. morre

§ IV. Translatio, inventio ac reclusio corporum; reliquiæ Tibur advectæ ad templum sub Symphorosæ nomine dedicatum; alibi aliæ honoratæ.

[Translatio corporum in ecclesiam S. Angeli Romæ facta a Stephano II PP.] In quibusdam Actorum exemplaribus adjecta fuere hæc verba, quæ leguntur apud Surium & Baronium in notationibus, & Sanctorum corporum e primævo sepulturæ loco translationem docent: Horum reliquiæ Romam translatæ, nostris temporibus inventæ sunt in diaconia S. Angeli in foro piscario, ac una cum eis plumbi lamina his verbis descripta: “Hic requiescunt corpora sanctorum martyrum Symphorosæ, viri sui Zotici, & filiorum ejus, a Stephano PP. translatæ”. Ibidem etiam celebrari festum S. Symphorosæ, & Filiorum, eorumque corpora illic asservari, dictum est jam pridem ex Carolo Bartholomæo Piazza, ad diem X Junii, pag. 264. Octavius Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romæ, Regione 10, ecclesia 1, asserit prædictam ecclesiam a Pontifice Stephano juniore, (qui secundum Baronium fuit istius nominis III, sed qui passim ab aliis rectius vocatur II, sicut diximus ad eumdem diem) anno 752 creato, restauratam ac ditatam fuisse sacris reliquiis; & hunc in finem elevasse corpora ab ea ecclesia, quæ iisdem primitus fuerat destinata Via Tiburtina, sub nominibus SS. Getulii, Symphorosæ, & septem Filiorum. Cardulus pag. 173 ista erudite confirmat, ac pluribus deducit, quæ hic referre supersedeo. Cur vero hanc ædem potius quam aliam sacris hisce pignoribus ditare voluerit laudatus Pontifex, hanc conjecturam affert; quod idem Stephanus, cum Cardinalis esset, huic S. Michaëlis archangeli diaconiæ fortasse præfuerit. Aliam præterea rationem assignat; Si, inquit, marmor in ea quondam æde positum fidem facit, in quo legitur inscriptio, quæ docet, temporibus Domini Stephani junioris PP. illam fuisse vel dedicatam, vel a Theodoto olim duce, tunc primicerio Sedis Apostolicæ, & ab hujus Benedicto diacono, a solo exstructa pro remissione omnium peccatorum, & animæ suæ salute.

[32] De earumdem vero sacrarum reliquiarum inventione ac reclusione, [quæ postea inventa ac reclusa sunt;] ita scribit laudatus pluries Cardulus a pag. 175: Ceterum hæc sacra ossa sub ara maxima ejus ecclesiæ condita Pio IV Pont. Max., cum illud altare, quod extra hemicyclum seu tribunal, sive, ut ecclesiastici scriptores loquuntur, absidem hactenus fuerat, ad medium hemicycli parietem transferretur, detecta sunt, atque in loculum sive arcam fenestratam, vitroque translucidam, ut populo ad pium cultum & venerationem statis diebus exponerentur, transposita. Cum vero per eam pietatis speciem, visendique facultatem, multis Pontificis concessu aliquid ex sanctis reliquiis auferendi præberetur occasio, & in dies illæ minuerentur, idcirco anno salutis MDLXXXVII ad VI Kal. Octobr. Marianus Perbenedictus Camers, episcopus Marturanensis, & almæ Urbis gubernator, qui ejus ædis olim canonicus fuerat, sub eodem altari primario sancta ossa prisco more, numquam deinceps visenda reposuit, marmoreo sepulcro, quod suis fecit impensis, inclusa, & hoc epitaphio atque inscriptione signata: SS. martt. Symphorosæ, ejusque viro, et septem Filiis, Mar. Perbenedictus, episc. Marturan. Almæ Urbis Gub. ædis hujus olim canonic. Fecit MDLXXXVII.

[33] Reliquiæ tamen nonnullæ Tibur solenni pompa prius translatæ fuerant ad templum Societatis Jesu, [reliquiis tamen nonnullis Tibur translatis] sub eorumdem Sanctorum nomine consecratum, prout testatur Cardulus a pag. 176: Ex eo loculo tunc octo fragmenta sacrorum ossium accepta sunt, & antea anno MDLXXXIV sexto Kal. Decembr., pontificatus Gregorii XIII tertio decimo desumptæ fuerant ejusdem Pontificis liberalitate hæ paucæ reliquiæ: de capillis ac velo capitis S. Symphorosæ; crus integrum, & capitis frusta duo, & frustum costæ eorumdem S. Symphorosæ ejusque viri, & Filiorum: quæ reliquiæ ea sunt conditione concessæ, ut Tibur ad novum templum Societatis Jesu ornandum deferrentur: nam Tibure in tanto sacrarum ædium numero, quantum egregia veterum Tiburtinorum pietas & religio excitavit, nulla B. Symphorosæ, seu Filiorum nomine constructa visebatur: quod cives videlicet ea contenti forent, quam Via Tiburtina, ubi sancta corpora quiescebant, septimo ab Tibure milliario positam, religiose colerent ac frequentarent.

[34] [in novum templum Societatis Jesu S. Symphorosæ sacrum:] Sacris inde reliquiis Romam translatis, atque ecclesia temporum perturbationibus collapsa, Tiburtes sive dolore animi ob amissum tam pretiosum thesaurum consternati, sive rei vel publicæ vel privatæ angustiis impediti, neque veterem instaurare, neque novam in urbe, cum maxime cuperent, condere potuerunt. Sed eorum piis optatis ac votis divina bonitas nunc demum respondit, cum templum Christiana munificentia Matthæi Contarelli (cujus egregiis virtutibus, & singularibus in Societatem Jesu promeritis nulla par esse potest oratio) S. R. E. in tit. S. Stephani in Cœlio monte presbyteri Cardinalis, ad usum Collegii Societatis Jesu, optimo & commodissimo urbis loco ædificatum S. Symphorosæ nomine sibi voluit dedicari. Quocirca eorum venerandæ reliquiæ, quas diximus, lignea effigie inaurata inclusæ sunt: capilli quidem & velum in cavo capite, ossa vero in pectore vitreis, pellucentia. In altera item effigie cranium S. Getulii eodem modo continetur. Et post paucula, quæ addit de aliorum Sanctorum reliquiis, ita pergit; solennem pompæ apparatum describens:

[35] [quo summa cum pompa;] Hæc omnia XVI Kal. Augusti, hoc est, pridie natalis S. Symphorosæ ac Filiorum; magna cum pompa, & celebri Tiburtis cleri populique concursu Tibur delatæ sunt ..; & ingenti animorum lætitia, maximo plausu, piæ voluptatis sensu singulari, apparatu denique tanto exceptæ sunt, quantum tenues civium opes, & temporis angustiæ patiebantur. Deportatæ sunt humeris sacerdotum Societatis Jesu per vices oneri subeuntium. Obvium extra portam inferiorem usque ad B. Deiparæ Virginis ædem, villæ Mæcenatianæ subjectam (in ea enim ecclesia, quam Societas Jesu 45 jam adhuc annis possidet, substiterunt sacræ reliquiæ) supplex processit cum episcopo clerus, & omnium ordinum sacræ familiæ, laicorumque cum suis vexillis collegia & sodalitates. Tota urbe parietes, qua pompa ducebatur, aut peristromate, aut arborum erant ramis prætexti: fonticuli passim per canaliculos derivati: arcus seu fornices honoris causa variis locis ad tempus exstructi, atque apto carmine inscripti, & pictura ornati.

[36] [ac plausu delatæ sunt.] Versiculos arcui primo ed episcopium sub imagine Sanctorum, alteri ad primarium templum S. Laurentii in foro Ulmi, tertio ad S. Valerii ædem, quarto ad ecclesiam S. Dominici, quinto ad forum trivii, ac denique supra januam novi templi Societatis Jesu inscriptos, uti & hymnos Latinos in ipsa supplicatione decantatos exhibet Cardulus una cum epigrammatibus Latinis quindecim metro elegiaco illigatis. Nec tacet frequentissimum concursum populi ad templum, lucraturi, quod Sixtus V PP. indulserat, jubilæum, continuato postmodum alacritatis ac studii erga Sanctos indigetes ac patronos fervore & incremento. Nec fructu caruit singularis Tiburtinorum erga Sanctos veneratio: Testis est, inquit Cardulus; præter ceteros vitæ integritate, prudentia, & morum gravitate insignis sacrorum Antistes (nomen non exprimit) qui pro fratris sui filio parvulo ægroto, atque in vitæ discrimen adducto, hos Sanctos martyres cum nuper eo in templo supplex oraret, voti compos illico factus, incolumitatem puero impetravit.

[37] Reliquum est, ut iis quæ de Sanctorum nostrorum sacris lipsanis allata sunt, [Enumerantur loca alia reliquiis honorata.] attexatur sequens coronis: Eorumdem vero Martyrum corpora, inquit Aringhus loco supra citato, & Zotici ad hæc usque tempora Tiburtini cives se pretiosi instar thesauri possidere gloriantur. Quo sensu id intelligi debeat, patet ex dictis; & ipse recte addit, id de aliqua dumtaxat sacrarum reliquiarum particula subintelligendum esse. Ad hæc, ut Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ testatur, feruntur aliquot eorum reliquiæ asservari Ticini in æde parochiali S. Eusebii. Masinius in Bononia perlustrata pag. 412 dicit S. Symphorosæ mart. reliquias conservari in S. Petri. Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 41 reliquiis S. Amati Duaci accenset de SS. Nemesio, & S. Symphorosa matre ejus. Cardulus pag. 170 agens de corde S. Nemesii percusso vel transfixo, tradit, id .. ita transfixum hodieque (anno 1588, quo historiam Martyrum nostrorum edidit) post annos MCCCCLXV servari & cerni. Oppidani S. Angeli in Pontano Firmanæ diœcesis in Italia vendicant sibi corpus S. Juliani (nostri, ut volunt, non alterius.) In epistola anno 1701 a nostro Josepho de Albertis de Sanctis oppidi prædicti, patriæ suæ, ab ipso huc directa, ac pluribus authenticis testimoniis modernis juridice firmata, lego: In ecclesia S. Augustini conservatur & publicæ venerationi exponitur corpus S. Juliani martyris, filii S. Symphorosæ martyris, secundi ex septem, quos terræ prius, & postea cælo peperit. Utinam antiquioribus testimoniis nobis constaret de adjunctis, quibus illud corpus affirmatur hujus determinate Juliani esse. Atque hæc quidem hactenus de S. Symphorosa ac septem Filiis Martyribus; quos Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentilis Italice edito pag. 55 somniat fuisse e nobilissima familia Romana de Cercali.

PASSIO
Ab auctore Anonymo conscripta,
Ex editis & collatis apud Theodoricum Ruinart inter Acta sincera & selecta, a pag. 23 editionis VVetstenianæ, cum aliis Mss. collata.

Symphorosa Martyr Tibure in Latio (S.)
Crescens Martyr Tibure in Latio (S.)
Julianus Martyr Tibure in Latio (S.)
Nemesius Martyr Tibure in Latio (S.)
Primitivus Martyr Tibure in Latio (S.)
Justinus Martyr Tibure in Latio (S.)
Stacteus Martyr Tibure in Latio (S.)
Eugenius. Martyr Tibure in Latio (S.)

BHL Number: 7971

EX EDIT. Ruin.

[S. Symphorosa, instantibus idolis ut sacrificaret, ab Adriano Imp. ad hoc excitatur:] Cum fabricasset Hadrianus palatium, & id dedicare vellet ritu illo nefario, cœpissetque sacrificiis idolorum ac dæmonum, qui in idolis habitant, flagitare responsa: responderunt & dixerunt: Symphorosa vidua cum septem Filiis suis laniat nos quotidie, invocando Deum suum. Ista itaque si cum Filiis suis sacrificaverit, promittimus nos omnia præstare, quæ petitis. Tunc Hadrianus jussit eam teneri cum Filiis, & blandis eos sermonibus hortabatur, ut ad sacrificandum idolis consentirent.

[2] [quem illa rejicit exemplo S. Getulii mariti sui;] Cui beata Symphorosa dixit: Vir meus Getulius cum fratre suo Amatio a, tribuni tui cum essent, pro Christi nomine passi sunt diversa supplicia, ne idolis consentirent ad immolandum, & quasi boni athletæ dæmones tuos moriendo vicerunt. Elegerunt enim magis decollari, quam vinci; passi mortem, quæ pro nomine Christi suscepta, inter homines quidem ignominiam eis peperit temporalem, inter angelos vero decus & gloriam sempiternam; inter quos nunc gradientes, & tropæa passionum suarum dantes b, cum æterno Rege vita æterna fruuntur in cælis.

[3] [& frustra minis territa,] Hadrianus imperator dixit ad S. Symphorosam: Aut cum Filiis tuis sacrifica diis omnipotentibus, aut te ipsam cum Filiis tuis sacrificari faciam. Beata Symphorosa respondit c: Et unde mihi tantum boni, ut ego merear cum Filiis meis offerri hostia Deo? Hadrianus imperator dixit: Ego te diis meis sacrificari faciam. Beata Symphorosa respondit: Dii tui me in sacrificum accipere non possunt; sed si pro nomine Christi, Dei mei, incensa fuero, illos dæmones tuos magis exuro. Hadrianus imperator dixit: Elige tibi unum ex duobus; aut sacrifica diis meis; aut malo interitu finieris.

[4] [martyrio coronatur, & a fratre sepelitur.] Beata Symphorosa respondit: Tu existimas, quod possit animus meus aliquo terrore d mutari? Cum ego desiderem cum viro meo Getulio, quem pro nomine Christi interfecisti, requiescere. Tunc Hadrianus imperator jussit eam duci ad fanum Herculis, & ibi primo alapis e cædi, & post hæc capillis suspendi. Sed cum nulla ratione nulloque timore posset eam a bono proposito f revocare; jussit eam alligato ad collum ingenti saxo in flumen g præcipitari: cujus corpus colligens frater ejus Eugenius, principalis h curiæ Tiburtinæ, in suburbana i ejusdem civitatis sepelivit.

[7] Alia vero die jussit Hadrianus imperator simul omnes septem Filios ejus sibi præsentari: [Matrem sequuntur septem Filii diversis suppliciis interempti:] quos cum ad sacrificandum idolis provocaret, & nullo pacto eos videret suis minis atque terroribus consentire; jussit circa Herculis templum septem stipites figi, & ibi eos ad trochleas k extendi: & primum Crescentem l præcepit in gutture transfigi: secundum Julianum in pectore pungi m; tertium Nemesium in corde percuti n, quartum Primitivum in umbilico vulnerari o; quintum Justinum aversum per dorsum perforari gladio p; sextum Stracteum q in latere vulnerari r; septimum vero Eugenium a summo usque deorsum findi s.

[6] Altera vero die veniens Hadrianus imperator ad fanum Herculis, [quorum corpora honeste sepeliuntur.] jussit corpora eorum simul auferri, & projici in foveam altam, & imposuerunt pontifices nomen loco illi, Ad septem Biothanatos t. Post hæc quievit persecutio anno uno, & mensibus sex u. In quo spatio omnium Martyrum honorata sunt sancta corpora, & constructis tumulis condita cum omni diligentia: quorum nomina descripta sunt in libro vitæ. Natalis vero sanctorum Martyrum Christi beatæ Symphorosæ, & septem Filiorum ejus, Crescentis, Juliani, Nemesii, Primitivi x, Justini, Stractei & Eugenii celebratur sub die XV Kalendas Augusti. Eorum corpora requiescunt in Via Tiburtina milliario ab urbe octavo *, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Al. Amantius.

b Cod. Colbertinus apud Ruinartium tropæa passionum suarum laudantes.

c Responsio hæc & sequens interrogatio non est in Colbert. & Mombr.

d Surius male tenore. Mombritius cum utroque manuscripto Trevirensi quod possis animum meum aliquo terrore mutare.

e Beda a Floro auctus, Ado, Usuardus cum Martyrologio Romano palmis: utrumque Ms. Trevirense non recte lapidibus. Cardulus pag. 165 notat, colaphis, alapa ac palmis cædi non semper esse synonyma.

f Deest a bono proposito in utroque Ms. Trev.

g Anienem intellige, vulgo, Teverone, qui Tibur alluit.

h Principales sunt decuriarum primi, a quibus distributionum omnium forma procedit, uti observat Cardulus, plura congerens pag. 168.

i Surius, Cardulus & utrumque Ms. Trev. suburbano.

k De hoc instrumento, ac de etymo vocis Cardulus a pag. 169, & Gallonius de Cruciatibus Martyrum cap. 2.

l Crescens Bedæ, Adoni, Usuardo: at in Breviario Romano Crescentius, ut diximus. Petrus de Natalibus scribit Crescentium & Crescentem. Monet Cardulus in his duobus nominibus sæpe variare auctores.

m Brev. Rom. Juliano pectus confoditur. Ado brevius: Crescentem in gutture transfigi; Julianum in pectore; Nemesium in corde; Primitivum in umbilico.

n Brev. Rom. Nemesio cor transverberatur.

o Brev. Rom. Primitivo trajicitur umbilicus.

p Ita etiam Cardulus, & utrumque Ms. Trev. Ado autem: Justinum per membra distentum scindi per singulos corporis nodos, atque juncturas. Consonat Beda. Brevissime Brev. Rom. Justinus membratim secatur.

q Beda, Ado, Usuardus, Brev. Rom., Petrus de Natal., Mss. Trevirensia, Cardulus legunt Stacteum. Codex Colbert. apud Ruinart. Extracteum; Surius Starteum.

r Ado: lanceis innumerabilibus (de Natal. lanceis multis) Cardulus in latere vulnerari, omisso gladio. Brev. Rom. Stacteus telis configitur.

s Consonat Cardulus. Beda vero cum Adone: Eugenium findi (de Natal. scindi) a pectore usque ad inferiores partes. Brev. Rom. Eugenius a pectore in duas partes dividitur.

t De loco hoc, ejusque etymo Comm. præv.

u An post hæc sumi debeat cum magna latitudine temporis, vide Commentarium. In utroque Trev. hic est digressio post septem vero dies, de qua in Comm. prævio num. 24.

x Primitivus hic mendose omissus apud Surium, & in prima editione Ruinartii.

* al. nono

DE S. GUDDENE MARTYRE
CARTHAGINE IN AFRICA.
Ex Martyrologiis.

Anno CCIII.

[Commentarius]

Guddene martyr Carthagine (S.)

AUCTORE J. B. S.

Illustris hujus Martyris, quæ & Gundene, Gudene & Gugdene appellatur, Acta olim aliqua exstitisse, ex quibus Ado elogium suum decerpserit, plane verosimile existimavimus in nostris ad Usuardi Martyrologium Observationibus hoc die; [In Africa certissime passa,] ubi ea ferme omnia exposita sunt, quæ de ipsa ejusque cultu referri possunt, ut frustra sit Martyrologiorum seriem hic recensere. Abesse omnino ab Hieronymianis in confesso est; neque Gaudentium in S. Augustini sermone 294 Guddenti aut Gudenti substituendum nunc magis censemus; credimusque adeo de nostra S. Guddene istic egisse Hipponensem Episcopum. Consulum nomina apud Adonem male efformata Plutiano & Zeta, notavit pridem Rosweydus; apposite corrigens, Plautiano & Geta, quorum consulatus incidit in annum Christi, non 205, ut Baronio visum est, sed 203, ut est apud Chronologos, Ecclesiam persequente Severo. Breve Actorum fragmentum, quod in Adone superest, Virginis titulum addit, de quo quod statuam non habeo, sic legit Viennensis Martyrologus: Apud Carthaginem, natalis S. Guddenes virginis, quæ Plutiano & Zeta consulibus, jussu Rufini proconsulis, quater diversis temporibus equulei extensione vexata, & ungularum horrenda laceratione cruciata, carceris etiam squalore diutissime afflicta, novissime gladio cæsa est.

[2] Atque hæc tam sincera, recta & vera sunt, ut neminem unum scriptorem sensatum invenire sit, [in Hispaniam trahitur a fabulatoribus,] qui de Sanctæ hujus martyrii palæstra dubitaverit, antequam orbi natum esset pseudodextrum Chronicon, ex quo ejusque commentatore Bivario somnia sua potissimum deprompsit Tamayus, Carthaginenses Africanos ad Hispanicam suam Spartariam, obtorto quantumvis collo pertrahere solitus, quemadmodum toties dicendum fuit. En ejus hoc die annuntiationem: Carthagine Spartaria, S. Gudenis virginis & martyris, quæ ob Christi sponsi fidem, a Ruffino præside comprehensa, & quater in equulei machina dilaniata & extensa, ungulis ferreis lacerata, postmodumque carcerali custodia diutissime afflicta, tamdiu secessit, quousque mucrone jugulata, ad gloriam repromissionis Martyr invicta pervenit. Quid per secessum velit Tamayus, non quæram diutius: ceterum testes huc varios, dextrina fuligine plurimum respersos, congerit, quos more suo ridet clarissimus Nicolaus Antonius in citatis alias manuscriptis, unde huc spectantia Matriti descripsit socius noster Cuperus, digna sane quæ eruditorum oculis exponantur. Laudatis primum Martyrologiis de S. Guddene agentibus, sic populares suos nimium credulos aggreditur.

[3] Hispanis, inquit, dumtaxat persuasum fuit quibusdam, [quos egregie refutat] ut Dextro credentes mercem alienam usurparent. Sed Dexter cum nihil sit, videamus an alio aliquo fundamento nitantur. Acta hujus sanctæ Martyris, olim exstantia, anno quo fuere consules Geta & Plautianus … sub Rufino proconsule mactatam referebant; unde Martyrologi profecerunt. Atqui (Bivarius ait) Q. Rufinum Galerium his diebus citeriori Hispaniæ, cujus Carthago nova urbs est, præfuisse, Ambrosius Morales, tametsi alio intentus, scribit lib. 9 historiæ cap. 35. Juvisset quidem certo modo desperatam causam hæc Rufini præsidis mentio per hæc tempora in citeriori Hispania seu Tarraconensi: sed Bivarii imputatio toto cælo distat ab eo quod in capite isto Moralis patet cunctis legendum; ut vel hinc discas nemini, quantumvis docto, & probo viro acquiescere, quandoquidem oculis ipse tuis rem possis credere. Morales in referendis Hadriani imperatoris rebus cap. illo 35 inscriptiones quasdam repræsentavit, quæ in Hispania exstant. In his quædam est Q. Cecilii Rufini, Sagunto oriundi, cui, quod legatione gratuita apud Hadrianum functus esset, provincia Hispana citerior titulum hunc sub statua forsan dedicavit; ecce illum

Q. Cecilio Galeriæ Rufino, Q. Cecilii Valeriani filio Saguntino, ob legationem qua gratuita apud maximum principem Adrianum Aug. Romæ funct. est P. H. C.

[4] [Nicolaus Antonius.] Nil ultra doctus ille vir, quam vulgari lingua inscriptionem reddere. Quid hæc autem cum Hispaniæ citerioris præside? Nisi nescierit Bivarius (quod vix credo) legatio Romæ obita provinciæ nomine, quodnam munus esset. Quid insuper Hadriani ævum cum Severi ætate? Inter quos principes quinquaginta & plures anni intercesserunt. Deinde ut, Bivario jam dimisso, rem ipsam discutiamus, lectum mihi nusquam de provincia Hispania citeriore per proconsulem administrata. Bæticæ proconsulis mentio in antiquis lapidibus non infrequens, uti & Tarraconensis, sive citerioris Hispaniæ, quod nunc quærimus, præsidis. Notitia utriusque imperii in promptu est, & quæ ad eum publicum imperii librum Guido notavit Pancirola, quem non transcribo. E contrario Carthaginis seu verius Africæ propriæ, cujus Carthago fuit princeps urbs, proconsulare imperium quis ignorat? Potuit quidem Rufinus, sub quo Gudenes passa, cum Rufiniano, idem esse, seu C. Cæsonio Macro Rufiniano, quem ex quodam lapide scimus provinciæ Africæ fuisse proconsulem, eumdemque imp. Alexandri Severi, qui Septimio, sub quo Gudenes passa, post duodecim annos successit, comitem. Hic etiam fuit consul cum Acilio Faustino anno CCXII, quo superstes erat Septimius Severus, ut mirum non sit, proconsulatum Africæ ante annos septem gessisse. Sed hæc ex conjectura tantum, ne non liceat nobis aliquando argutari, qui tam frivolas, nec semel vero contrarias adversariorum conjecturas passim sustinemus. Hæc Antonius, ut suos sapere doceat.

DE SANCTIS MARTYRIBUS DOROSTORENSIBUS
SECUNDA, DONATA, BASSO, MAXIMO, PAULO, ITEM MARINO ET JUSTO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Secunda Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Donata Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Bassus Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Maximus Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Paulus Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Marinus Martyr Dorostori in Mysia (S.)
Justus Martyr Dorostori in Mysia (S.)

J. B. S.

Non semel a nobis alibi observatum est, Dorostorum, inferioris Mysiæ seu Mœsiæ olim urbem episcopalem, nunc Bulgariæ pagum, de quo latius infra, plurimorum Martyrum feracem fuisse, quod & hoc die notant Hieronymiana exemplaria omnia, vetustissimo Epternacensi eorumdem manipulum in prima laterculi sui acie collocante. In omnibus codicibus sex ferme numero sunt duce Æmiliano, de quo pridem in Observationibus ad Usuardum locuti sumus, quique seorsim, ut ceteris in sacris Fastis notior, suo loco celebratur. Hic reliquos referimus ordine quo eos expressit jam dictum Epternacense, cum quo in nominibus conveniunt codices alii, eo solo interveniente discrimine, quod Corbeiensis socios duos superaddat Marinum & Justum, quos prætereundos non censuimus. Bossi pro Bassi vix observari meretur. In codicibus contractis pauciora de more nomina, vel nulla sunt. Rhinoviense de ipsis tacet, Richenoviense quatuor numerat, codex Reginæ Sueciæ item quatuor cum duobus anonymis; ast ex iis, utpote studiose contractis aut mutilatis, nihil magnopere lucis sperandum.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRICANIS
AQUILINO, SPERATO, CIVINO, FELICE, CRESTINO, LUTATO, NAZARIO, VETUSA, GENEROSA, JANUARIO; ITEM JANUARIO, TITIANO ET NESSA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Aquilinus Martyr in Africa (S.)
Speratus Martyr in Africa (S.)
Civinus Martyr in Africa (S.)
Felix Martyr in Africa (S.)
Crestinus Martyr in Africa (S.)
Lutatus Martyr in Africa (S.)
Nazarius Martyr in Africa (S.)
Vetusa Martyr in Africa (S.)
Generosa Martyr in Africa (S.)
Januarius Martyr in Africa (S.)
Januarius Martyr in Africa (S.)
Titianus Martyr in Africa (S.)
Nessa Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Tredecim hic Africanos athletas numero cum vetustissimo Epternacensi, quamquam in Lucensibus, omisso Felice, solum undecim, in Corbeiensi duodecim computentur, nominibus hinc inde varie inflexis. Calvinum pro Civino legit Epternacense; Crescentiani pro Crestini Corbeiense, ubi & Lactati pro Lutati. Januariæ est in Lucensibus, sed cetera Januarii legunt, quem geminat Epternacense, interposita particula item, quæ & in Corbeiensi exprimitur, tametsi nomen non repetatur. Sitne postremum nomen Hesia, Hessa an Nessa incertum est. Recte hic observat Florentinius, in hodierna hac Africana serie, nonnullorum martyrum nomina cum his convenire, quæ præcedenti die celebrantur, sive Scillitani sint, sive Carthaginenses, atque adeo de repetita eorumdem veneratione suspicionem movere. Id etiam notatum oportuit in codicum Lucensium laterculo diei præteritæ, ubi in Asia iidem ferme referuntur, quos nos proxime Dorostoro vindicavimus. Jam sæpe fassi sumus & porro fatebimur, amanuensium imperitia laterculos nonnumquam commixtos, aut inepte distinctos & transpositos fuisse. Ceterum in ea incertitudine, malumus repetitione quam omissione peccare.

DE S. FALTEO VEL FALVEO EPISCOPO ET FORTE JOCUNDO MARTYRIBUS.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Falteus vel Falveus episcopus, & forte Martyr (S.)
Jucundus Martyr (S.)

J. B. S.

Quem hic annuntiamus Falteum, Falveum, Falbeum seu Falbæum episcopum, is in vetustissimo Epternacensi præteritus est; verum in aliis omnibus etiam nonnullis minoribus seu contractis tam constanter signatur, ut prætermitti non potuerit. In Lucensibus & Corbeiensi sic Africanis martyribus subjungitur, acsi ad eorum classem spectaret; at vero in codicibus minoribus Richenoviensi, Augustano & Labbeano tam diserte apponitur particula alibi, ut dubium non videatur quin alio referendus sit. Quo? Equidem non divinarim, nec qua potissimum ratione exprimendum sit nomen, quod in Richenoviensi est Fabei, in aliis diversimode scribitur, ut jam notavimus. Ex Corbeiensi codice socium adjunximus Jocundum, addito utrique titulo martyris, quem ipsis convenire, ante nos censuit Florentinius.

DE S. MATERNO EPISCOPO
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

INITIO SEC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, chronotaxis, Acta, & gloria posthuma.

Maternus episcopus, Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE G. C.

Mediolanum notissima Insubriæ urbs, & fœcunda Sanctorum altrix, de qua jam sæpius nobis agendum fuit, hac die S. Materni, sui olim antistitis, festivitatem celebrat. Præterquam quod ab immemorabili tempore cultus ejus viguerit, [Probatur cultus ex Missali,] sanctitatem istius præsulis testatur Missale Mediolanense juxta institutionem S. Ambrosii anno 1522 impressum, in quo leguntur sequentes orationes. Super populum. Misericordiam tuam Domine nobis, quæsumus, interveniente beato confessore tuo Materno atque pontifice, clementer impende, & nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. Per &c. Super sindonem. Beati confessoris tui Materni atque pontificis fac nos Domine miranda præconia confiteri, ut ejus adjuti præsidiis, majestati tuæ jugiter mereamur esse devoti. Per &c. Super oblata. Adsit nobis, Domine quæsumus, sancta precatio beati pontificis tui Materni, quæ nos a terrenis affectibus incessanter expediat, & cælestia desiderare perficiat. Per Dominum &c. PRÆFATIO. Æterne Deus, suppliciter exorantes, ut dum beati Materni confessoris tui merita veneramur, auxilium nobis tuæ propitiationis acquisisse gloriemur: nec desperamus de veniæ largitate, quam per eos, qui tibi placuerunt, suppliciter exposcimus. Per Christum &c. Postcommunio. Beati confessoris tui Materni, quæsumus Domine, a malis omnibus gloriosa nos semper merita tueantur, in cujus solennitate percepimus tua sancta lætantes. Per &c.

[2] Breviarium Mediolanensis ecclesiæ, anno 1539 typis excusum, [Breviario antiquo,] præter varias de S. Materno orationes, habet tres proprias Lectiones, quibus præcipua sancti Præsulis gesta sic breviter comprehendit. Lectio I. Hic cessante Decii persecutione, cum Gallus imperator aliquanto mitius erga Christianos ageret, ad modicum respirans ecclesia in Philippea basilica ex primicerio lectorum divino nutu per clerum & populum eligitur & consecratur: non enim tunc aderat de sacerdotibus huic honori congruus, multoque minus de clericis. Lectio II. Fuit autem Vir iste Dei servus adeo mitissimus, ut ipsi etiam persecutionis auctores eum venerarentur. Hic suis temporibus Maliodorum summæ sanctitatis levitam Tretonensi ecclesiæ consecravit episcopum, quæ diu vacaverat. Lectio III. Fuit autem temporibus Galli, Valeriani, Galieni, Claudii, Aureliani, Probi, Cari, Diocletiani & Maximiani. Sed cum duodecim annis Mediolanensem rexisset ecclesiam, imperante Maximiano in sanctis operibus quievit in pace confessor; sepultus ad sanctum Naborem. Non video, quomodo hæ Lectiones satis inter se cohæreant: si enim tempore Galli imperatoris S. Maternus ex primicerio factus sit episcopus Mediolanensis, ut Lectione prima innuitur, atque juxta Lectionem tertiam obierit imperante Maximiano, quomodo tantum duodecim episcopatus anni numerantur, cum inter Galli & Maximiani imperium facile triginta anni effluxerint. sed de episcopatus epocha ac duratione mox pluribus agemus.

[3] Alterum ejusdem ecclesiæ Breviarium anno 1635 Mediolani editum pro tribus lectionibus unam exhibet, [ac recentiori Mediolanensi,] gestorum narratione mutata hoc modo: Maternus Mediolani episcopus, Maximiano imperatore, pro fide Christi proque ecclesia sibi commissa aliquando catenis vinctus, interdum in carcerem detrusus, sæpe verberibus acerbissime cæsus, firmo animi robore cælestique constantia in perferendis cruciatibus communitus, tum in populi sibi concrediti perturbatione, ab impiis tyrannis excitata, magnis laborum contentionibus ad eum confirmandum perfunctus est magna cum significatione divinæ pietatis suæ: qua incensus beatos martyres Carpophorum & Fidelem ad urbem Novocomum misit, ubi pro gloria Christi dimicarent. Sanctum præterea Victorem, qui Mediolani strenue martyrium obierat, manibus suis sepelivit. Meliodorum Dertonæ episcopum consecravit. Denique ipse præclaris ac multis fidei confessionibus nobilitatus, ecclesia Mediolanensi duodecim annis sancte administrata, quievit in Domino; cujus corpus pie reconditum est in basilica sancti Naboris. De sepultura S. Victoris martyris per Maternum curata, fit mentio in Actis ejusdem martyris ab Henschenio nostro illustratis tomo II Maii pag. 290. Ceterum adverte, hac posteriori lectione quædam narrari, quæ in tribus lectionibus antiquioribus & in prolixioribus S. Materni Actis non exprimuntur.

[4] Hagiologi passim in suis Martyrologiis cultum hujus Sancti episcopi confirmant. [& ex Martyrologiis.] Hac die illum celebrant Auctaria Usuardina Greveni & Molani, qui posterior ita legit: Mediolano, sancti Materni episcopi & confessoris. Eadem verba habet Beda Plantinianus. Bellinus, omissa urbe Mediolanensi (eam etiam prætermisit Grevenus) illum sic annuntiat: Ipso die, sancti Materni episcopi & confessoris. Galesinius pluribus verbis eumdem suo Martyrologio ita inseruit: Mediolani, sancti Materni episcopi & confessoris. Hic, Maximiano imperatore, pro fide Christi, proque ecclesia sibi commissa aliquando catenis vinctus, interdum in carcerem detrusus, sæpe verberibus acerbissime cæsus, firmo animi robore, cælestique constantia in perferendis cruciatibus communitus, tum in populi sibi concrediti perturbatione, ab impiis tyrannis excitata, magnis laborum contentionibus ad eum confirmandum perfunctus est. Beatus (fortasse voluit dicere beatos) autem martyres Carpophorum & Fidelem, Novocomum misit, ubi pro gloria Christi dimicarent: sanctum præterea Victorem Mediolani manibus suis sepelivit. Ipse denique præclaris ac multis fidei confessionibus illustris obdormivit in Domino. Ferrarius & Canisius noster scribunt similia, quæ vel ex Actis vel ex propriis lectionibus desumpta sunt. Quare, prætermissis horum aliorumque recentiorum elogiis, tantum subjungo hodiernam Martyrologii Romani annuntiationem, quæ his verbis continetur: Mediolani, sancti Materni episcopi, qui sub Maximiano imperatore pro fide Christi, & pro ecclesia sibi commissa in carcerem detrusus, & sæpe verberibus cæsus, tandem multis confessionibus clarus obdormivit in Domino. Atque hæc ad cultum probandum mihi sufficere videntur. Nunc ad alia discutienda progrediamur.

[5] [Nil constat de Sancti patria & consanguineis.] Antiquior Actorum scriptor de S. Materni parentibus, patria, consanguineis, rebusque ante episcopatum gestis nullam facit mentionem. Unde miror, quod Placidus Puccinellus in Zodiaco Mediolanensis ecclesiæ parte 2, pag. 131 ejus pueritiam vivis adeo coloribus depingat, & virtutes in tenera illius ætate elucentes tot phrasibus Italicis exornet. Sed, ni fallor, hæc rhetorica narrationis ornamenta ex Puccinelli pia meditatione prodierunt, qui, ne daret Vitam acephalam, narravit ea, quæ a Sancto puero fieri potuerunt, quamvis ignoraret, an revera facta fuissent. Franciscus Besozzus, Joannes de Deis, Carolus a Basilica S. Petri Novariensis episcopus, aliique scriptores Itali asserunt, S Maternum Mediolani natum fuisse. Etsi hæc assertio non sit improbabilis, quia ante susceptam episcopalem dignitatem fuit primicerius Mediolanensis ecclesiæ, tamen illam ex vetustis monumentis probari cuperem. Non desunt etiam, qui nobis sine ullo veterum auctorum testimonio, S. Materni fratrem assignant. Præter Sammarthanos in catalogo archiepiscoporum Remensium tomo 1 Galliæ Christianæ pag. 476, id facit Georgius Colvenerius in eorumdem archiepiscoporum catalogo, quem Historiæ Remensis ecclesiæ, a Flodoardo scriptæ, & a se notis elucidatæ, subjunxit. Ibi autem ita loquitur: Sanctus Maternianus Materni IX archiepiscopi Mediolanensis frater uterinus, jam senex ordinatur archiepiscopus a S. Julio Papa anno CCCLI. Sedit annos IX. Obiit VII Julii CCCLIX. Hanc germanitatem, toti antiquitati ignotam, jure rejecit Papebrochius in Commentario prævio ad Vitam S. Materniani tom. 1 Aprilis pag. 758. Eadem abunde refutabitur ex iis, quæ jam de Sancti nostri epocha dicemus.

[6] Circa tempus & ordinem, quo S. Maternus Mediolanensem cathedram ascenderit, [In controversia de episcopalis successionis ordine,] maxime discrepant auctores, ut videre licet in Exegesi Papebrochiana de episcopis Mediolanensibus, quæ tomo VII Maii præfigitur. Carolus episcopus Novariensis, proxime citatus, in Historia ecclesiæ Mediolanensis pag. 44 causam hujus diversæ chronotaxeos indicat his verbis: A Mona ad Dionysium vel potius ad Ambrosium video satis perturbatam apud nostros historiæ rationem: alii enim episcopos silentio prætereunt, alii adjiciunt falsos; neque in eorum ordine constituendo conveniunt. Deinde S. Maternum, cujus Acta ibidem elucidare nititur, inter Monam & Eustorgium collocat. An autem S. Eustorgius fuerit immediatus S. Materni successor, discuti poterit XVIII Septembris, quo die S. Eustorgius, istius nominis primus, solenni veneratione colitur. Nobis saltem contra quosdam historiographos Mediolanenses probabilius videtur, quod S. Maternus Miroclem in episcopatu præcesserit, uti fuse & solide probat Josephus Ripamontius Decade I Histortarum Mediolanensis ecclesiæ lib. 2 a pag. 91, ac Papebrochius noster in Exegesi præliminari mox citata pag. LIX. Huic sententiæ nostræ suffragantur Acta post hunc Commentarium prævium danda, quæ num. 3 clare significant, Maternum fuisse immediatum Monæ successorem.

[7] Neque minor est opinionum varietas circa Materniani episcopatus durationem: [duratione] aliqui enim auctores LII, alii XXII, alii denique tantum XII gubernationis annos ipsi tribuunt. Ripamontius in opere jam laudato lib. 2, pag. 120 de hac diversa episcopalis regiminis chronotaxi ita loquitur: Quamdiu autem ille (nempe S. Maternus) vixit in suo munere, haud equidem ausim exacto affirmare numero, propter variam in hoc genere memoriam, & quia veteres magno ad id conatu nihil tamen extricavere: numerant illi quidem annos, & definiunt auctoritate sua; sed facile poterunt confutari ratione temporum & rerum argumentis, si cuipiam vacet. Non satis liquet, quinam sint illi, quos Ripamontius hic appellat veteres; sed sive intelligat veteres episcoporum catalogos, qui tantum XII spiritualis regiminis annos S. Materno adscribunt, sive designare velit veteres rerum Mediolanensium scriptores, quorum in hac re auctoritatem atque ætatem ignoramus; saltem Acta, quæ Papebrochius noster seculo VI scripta fuisse opinatur, S. Maternum in episcopali sede collocant, quando fervor adhuc succensæ per Decium persecutionis necdum fuerat exstinctus. Unde miror, ipsum, postquam in Exegesi pagina proxime citata illi LII annos assignasset, pagina sequenti tantum XXII ipsi tribuere; cum nusquam in Actis legatur, quod sedes tamdiu vacaverit. Itaque expenso toto Actorum contextu, videtur Mediolanensem cathedram adiisse tempore Galli imperatoris, puta anno 252, eamdemque tenuisse usque ad gravissimam persecutionem, quam Diocletianus & Maximianus anno 303 contra Christianos moverunt. Ex his facile fieri potest computus LII annorum, quibus S. Maternus Mediolanensem ecclesiam rexerit. Quod autem ad antiquum Mediolanensium episcoporum catalogum attinet, in quo ei XII episcopatus anni assignantur; quid si imperitus amanuensis vel ipse auctor per unius litteræ mutationem XII pro LII scripserit? Quidquid sit, nos Acta nostra sequimur, donec quis solidiora & antiquioræ contra opinionem nostram argumenta attulerit.

[8] [ac mortis tempore probabiliorem sententiam proponimus,] Non convenit etiam inter scriptores, quo anno sanctus Præsul obierit. Papebrochius noster in Exegesi jam memorata mortem illius anno 303 consignat; Ughellus vero tomo 4 Italiæ sacræ col. 59 eamdem usque ad annum 307 differt. Alii alios mortis annos pro suo arbitrio determinarunt, ut videre est apud Puccinellum in Zodiaco Mediolanensis ecclesiæ parte 2, pag. 139. Tametsi non omnino constet, quisnam ex his annis sit eligendus, tamen nobis S. Maternus probabilius mortuus fuisse videtur ante annum 305, quo Maximianus se imperio abdicavit, cum in fine Actorum ejus hæc legamus: Depositus est idem Christi confessor sub Maximiano imperatore. Sed cum Maximianus postea imperium vi resumpserit, hæc epocha plane certa non est. At saltem manifeste errarunt, qui S. Materni obitum distulerunt ultra annum 313, quo habitum est Romæ concilium, cui Merocles a Mediolano, successor S. Materni interfuit, ut legere est apud Labbeum nostrum tomo 1 Conciliorum Quidam asserunt, nescio quo fundamento, quod Sanctus noster ante mortem in exilium pulsus fuerit; de qua re sic scribit Ripamontius lib. 2, pag. 119: Non desunt, qui ini exilio mortuum scribant, cum Cæsar eum ablegasset, atque adeo stulto fastu ac barbarica licentia, rem non sui juris ausus, pastoralem ei dignitatem abrogasset. Id magis quia non abhorret a vero, quam quod apud certissimos auctores repererim, esse addendum putavi.

[9] [ex qua conjectura Baronii corrigitur.] Ex iis, quæ de S. Materni chronotaxi hactenus diximus, corruit conjectura Baronii, qui in Annalibus ecclesiasticis anno Christi 337 num. 74 suspicatur, S. Maternum Mediolanensem episcopum eumdem esse cum Fulio Firmico Materno, qui plus quam triginta annis post Sancti nostri mortem composuit librum de mysteriis & erroribus profanarum religionum ad Constantinum (seu potius Constantium) & Constantem Augustos. Unde Labbeus noster in opere de Scriptoribus ecclesiasticis tomo 1, pag. 661 ita scribit: Refellenda quoque est eorum sententia, qui ex Baronii ad annum CCCXXXVII, quem pro more sequitur Binius, conjectura censuerunt, eumdem fuisse seniorem, quem vocant, Julium, profanæ superstitionis aureolo suo XXX capitum libello debellatorem, cum Julio episcopo Mediolanensi, quem interfuisse volunt concilio Romano sub Julio I Papa, & in Romano Martyrologio ad diem XVIII Julii Maternus appellatur, sanctitatis & eruditionis laude clarus. Pagius in Critica historico-chronologica ad annum Christi 337 num. 10, de synodo, quam Baronius pro sua suspicione allegat, ita loquitur: Synodus Romana sub Julio Papa aliud non est quam farrago quædam ab Isidoro Mercatore collecta ex Tripartita aliisque, & informam concilii redacta; certe nulla ejus in libello synodico mentio. De eadem synodo plura vide apud Tillemontium tomo 7 Comment. ecclesiast. in notis ad Fulium Papam nota 1, pagg. 772 & 703, ubi etiam Baronii conjecturam refellit. Fam de Actorum nostrorum auctoritate quædam supersunt dicenda.

[10] [S. Materni Acta,] Mombritius tomo 2 de Vitis Sanctorum pag. 144 exhibet Acta S. Materni mutila, atque adeo perturbata, ut nemo distortam narrationis connexionem intelligere, aut ullam rerum gestarum seriem distinguere valeat. Idcirco Henschenius noster, dum Sanctorum causa Mediolani versabatur, Acta istius sancti Præsulis integræ & bene digesta ex antiquo bibliothecæ Ambrosianæ codice descripsit. Codex ille Papebrochio itineris socio primum tantopere placuit, ut sub studiorum suorum primordiis putaverit, eum scriptum fuisse ab auctore, qui S. Materni temporibus proximus vixisset Verum in Exegesi de episcopis Mediolanensibus pag. LIX more suo candide errorem suum fatetur, atque mentem mutavit, lectis his verbis, quæ in Vita hic a nobis edendæ, sic habentur num. 9: Nunc ad reliqua ejus gesta vertatur articulus, quæ adeo sunt multis ignota, ut longi temporis alluvione omnium pene memoriæ abolita putentur. Ex hac longi temporis alluvione vel potius oblivione satis patet, Actorum scriptorem S. Materno supparem non fuisse. Deinde tamen existimat Papebrochius, quod nobis certe non suasit, ea seculo 6 scripta fuisse. Ceterum Actorum prologum, qui in Ms. Ambrosiano non invenitur, ex editione Mombritianæ excerpemus, ac deinde ipsa Acta notis quibusdam illustrata dabimus, postquam de posthuma Sancti nostri gloria paululum præfati fuerimus.

[11] Placidus Puccinellus in opere Italico, jam aliquoties citato, [& gloria posthuma.] parte 2, pag. 140 dicit, infinita esse hujus sancti Pastoris miracula, quæ duxit prætermittenda, ne lectorem tædio afficeret. Utinam ad sancti Præsulis honorem nos hoc tædio, seu potius gaudio, affecisset! Etiamsi non dubitem, quin per S. Materni intercessionem plurima patrata fuerint miracula, tamen opinor, Puccinellum hac rhetorica præteritione usum esse, quia individuam horum notitiam non habebat; quod etiam satis colligitur ex Ripamontio, qui libro 2, pag. 120 de iisdem in genere ita loquitur: Mansit vero diu, neque hodie penitus deleta est ex hominum mentibus illa de Materno fides, quasi vinctis & captivis pie ac religiose vocatus adsit; & dicuntur multi mortales præsenti ejus ope liberati, cum eam e vinculis implorassent. Postea idem Puccinellus profert duplex monumentum, quod in dominio Novocomensi ad Sancti memoriam antiquitus constructum fuit. Primum est castellum quoddam a Longobardis ædificatum, quod S. Materni nomine appellatum fuit, & cujus ecclesia etiamnum perseverat & administratur. Alterum est monasterium, ejusdem Sancti nomine insignitum, in quo moniales Ordinis S. Benedicti per aliquot secula S. Maternum singulari veneratione coluerunt. Deinde narrat, quomodo PP. Franciscani, dum Mediolani fundamenta triclinii sui ponerent, corpus S. Materni in lignea capsa invenerint, illudque quotannis venerari soleant. Denique narrationem suam concludit celeberrimo Jubilæo, quod Callistus III anno 1457 occasione belli Turcici fidelibus concessit; in quo asserit, plus quam centum millia peregrinorum Mediolanum confluxisse, ut S. Materni auxilium contra Turcas implorarent. Atque hæc sunt præcipua, de quibus lectorem in hoc commentario præmonendum esse censui.

ACTA
Ex Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ collato cum editione Mombritii tom. 2 fol. 144.

Maternus episcopus, Mediolani in Insubria (S.)

BHL Number: 5682


EX MS.

PROLOGUS.

[Describitur status Ecclesiæ, mortuo Decio.] In illis diebus, succiso radicitus per divinam securim inutili frutice Decii a, qui ferina rabie ac viperino livore turgidus innumeras brevi tempore inenarrabilium pœnarum clades Christi cultoribus evomuerat; adeo ut exstinctis maxime pastoribus ecclesiarum dumtaxat præsulibus & magistris, dispersis quoque, secundum quod consequens fuerat, gregibus universis, heriles caulas se evacuasse ac destituisse putans *, immensas pio defensori Christo Domino laudes fidelium ubique per orbem populus ore licet gemebundo profudit: & cum non modo quamlibet Europæ Hesperiæque b partem, sed totas mundi plagas sævæ persecutionis turbo depopulari ad horam visus est, multis, ut fertur, diebus clericalis ordo & sacerdotalis cathedræ successio cessavit: verum, dempto malitiæ hujus incentore, cum Gallus Romani imperii dignitatem suscepisset (quamvis & ipse insanus, attamen paulo minus erga Christianos agens) cœpere mox credentium animi consurgere & recreari quodammodo, qui paulo ante per latebras occultati visi fuerant titubasse. Invisunt, si qui supererant, derelicta ovilia pastores, & dispersas metu luporum oviculas ad suas quique caulas reducunt c.

ANNOTATA.

a Eusebius lib. 7 Hist. eccles. cap. 1 ait, Decium cum liberis in bello interfectum esse. Non convenit inter historicos, ubi & a quibus occisus fuerit. Lactantius in opusculo de Mortibus Persecutorum num 4 Decii cædem ita describit: Profectus adversum Carpos, qui tum Daciam Mœsiamque occupaverant, statimque circumventus a barbaris, & cum magna exercitus parte deletus, nec sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem Dei oportebat, pabulum feris ac volucribus jacuit. Id autem juxta exactiores chronologos contigit anno Christi 251.

b Hesperia apud Græcos tantum regionem occidentalem sonat. Communiter ab illis hoc nomine appellantur Italia & Hispania, quæ respectu Græciæ occidentales sunt. Sed cum Hispania plerumque Hesperia ultima vocetur, suspicor, hic Italiam intelligi. At quid hic Europa & Hesperia?

c Non satis certum est, an is prologus hisce Actis sit proprius, cum in eo nulla de Materno fiat mentio, & Mombritius multa perturbato ordine ediderit, ut de his Actis monui in Commentario prævio num. 10. Ut ut est, illum ex Mombritii fide hic præmisi.

* lege putaret.

CAPUT I.
S. Materni electio ad episcopatum, veneratio apud ipsos ethnicos, zelus & solicitudo pro grege suo.

In diebus illis Mediolanensis ecclesiæ clerus simul & populus, quotquot lanistarum manus evaserant, [Clerus & populus Mediolanensis,] ad Philippeam a recollecti basilicam conveniunt, expurgantes idololatriarum spurcitias, quæ injectæ fuerant, & ad cælorum Dominum suppliciter exclamant, ut suæ misereatur de cetero hereditati, ejusque perditionem non ultra dissimulet. Præterea pastoris, jam dudum cum Christo sociati, diutina absentia viduatam plebem graviter suspirantes, quid facto opus esset, invicem sciscitantur. Sacerdotum quidem nemo erat hujuscemodi honoris dignus, vel potius oneris capax latorem capacem dicens b; quanto minus clericorum quorumvis inferioris gradus? Quem ergo eligendum, quem sibi præponendum, cui suas preces suaque vota. committenda censerent, diligenti trutina perpensantes, diem inpasti noctesque pervigiles comitantur c. Tandem uni ex consacerdotibus, quem longæva senectus & meritorum gratia insignibat, per extasin sanctus nunciat Spiritus, quem ex omnium collegio superni censura judicis ad sacerdotale pondus æquanimiter subvehendum, quemve in procinctu temporis aptum viribus, fortem animo & corpore designanter elegerat.

[3] Erat enim per id tempus in ordine præfatæ ecclesiæ vir quidam reverendissimus doctor & primicerius lectorum, [suasu cujusdam senis S. Maternum, ecclesiæ suæ primicerium,] virtutem nominis dulcibus exprimens moribus, cognomento Maternus; qui omnibus clericis ita carus erat, ut pro pietate multimoda & benignissima caritate, quas inconvulse suomet insertas pectori bene prodigus aliis sibimet reservabat, universi illum nimio amore diligerent, & ipse maternum circa omnes affectum impenderet, sic eos fovens, monens & corrigens, ut filios; sic ab eis amatus, amplexatus semper & exspectatus, ut mater. Hunc ergo apprehensum senex ille, canitie ac meritis venerandus, pertrahit ad medium, & cunctis circumstantibus voce, qua potuit, exclamavit: Quem exspectatis? Adest ecce pastor, quem cupitis. Mihi credite, iste cælesti præelectus examine, & præsenti gregi præesse, & lupis valet circumlatrantibus prævalere, divino fretus, ut credo, juvamine. Nolite, inquam, metuere, nec pastorem proprium ex alienis ovilibus amplius operiri. En habetis Maternum sanctissimum, dignum in cunctis depositi patroni virtutum gradibus vicarium: nam sicut Helias Heliseum relinquens duplici virtute ditavit, ita & celebrandæ memoriæ præsul eximius Monas d Maternum corpore non fide deserens, geminum præbuit hereditariæ virtutis augmentum.

[4] Itaque his atque aliis optimi senis, qui aderant, animati sermonibus, annuunt divinæ revelationi, ac virum Domini Maternum, ut pastoris obsequium non contemnendum ducat, supplices precantur. Ille, [ad episcopalem dignitatem evehunt,] quia erat piissimus, & ad postulata proclivior, utrum preci cedere, an obniti congrueret, diu vixque deliberans flevit non lacrymans, & attonitis in medio constitit auribus. At vero clerus simul & plebs insistunt precibus; iterum atque iterum, ut sibi non obsistat, flebiliter ingeminant. Quis valeret denegare, quod tantopere fidelis caterva, Deo inspirante, petebat? Cessit ergo clementer, intelligens divinæ prædestinationis examen, suorumque confratrum necessariam non renuit functionem. Quoniam autem fervor adhuc succensæ per Decium persecutionis necdum fuerat exstinctus; sed succedentibus sibi invicem ministris diabolicis, ac suæ vesaniæ fomitem suggerentibus, atrocior subinde per mundi climata, supra quam fari potest, adversum Christianos viros æstus incitabatur e; hujus, de quo loquimur, pastoris vigilantissimi hæc cura solicitudoque fuit, ut positos in ergastulis milites Christi patientiæ armis indueret, certandi audacia imbueret, ac triumphandi fiducia recrearet; eorum, si qui forte oppetissent, aut gladiali sententia detruncati, aut acrioribus tormentis examinati, condigne corpora sepulturæ mandaret, jugibus excubiis pernoctanter inviseret, minimæ quoque ex ipsis particulæ, velut pretiosissimæ cælestis thesauri margaritæ, ne disperirent aliquo modo, solicitus satageret, inventasque condignius illico thecis reponeret.

[5] [quem ob vitæ sanctitatem ipsi ethnici venerantur,] His atque hujuscemodi Vir sanctus virtutum studiis intentus maximam apud Deum & apud homines prærogativam sanctitatis obtinuit: eatenus, ut ab ipsis crudelitatis principibus, pro sui magnitudine ac serenæ mentis hilaritate paternæ, ut ita dicam, addictus, veneratione meritoque cumulatus honore, pater patriæ vocaretur: & nisi eos insensatæ mentis atque infandæ servitutis redargueret, nullam ipse vel ipsius pedinequi perferre ultra sinerentur calumniam, ad cujus rei judicium certus ipsius discipulatui christicolarum delegatus fuerat numerus, quatenus eo christianæ fidei regula imbuto, secumque libere, quo vellet loco, versanti, ceteros imperialibus permitteret cultibus lusibusque theatralibus occupari. Denique haud dubium erat, plurimos regalis aulæ ministros christianæ doctrinæ cultoribus affectando blandiri: quandoquidem nonnulli, quorum mens partim divina fuerat adacta cuspide, partim venatorum spiritualium clamoribus excitata, jam tunc non modice vererentur militari chlamyde circumdari, pileo redimiri, trabea decorari, vixdum Cæsarem vel consulem comitari, raro amphitheatrum ingredi, raro concursibus publicisque lusibus permisceri soliti.

[6] [ac imitantur.] Mirum valde! transmutatos subito ex diuturna radice multorum videres affectus, & qua de causa id acciderit, minime pervideres. Sed illi divinorum conscii secretorum sub veteri habitu ad tempus occultari, novum indui hominem malebant, notantes sedulo in secreto mentis cubiculo non pendula Apollinis miracula, sed Christi potius exempla atque præcepta salubria. Aliqui vero ex eis agones Martyrum solicite contemplati ad posteritatis memoriam cartis tradere & christianis bibliothecis fideliter inserere, prout videre contingit, non tardabant, quatenus his relictis succedentium militum animi recreati, simile robur mente conciperent, & momentanea certantium dispendia non curarent. Ergo, ut prius dicere debui, quædam tunc ex insperato divina pietate procurata christique Jesu arte perquisita sese Mediolanensium plebi medicina profuderat; cum & antistiti Materno christiana libertate cum suis donato, quocumque vellet, procedere liceret. Et quamquam præfixus abbreviatus ac imminutus esse deberet edicto pendente christianorum terminus, non minus tamen dilatabatur, multiplicabaturque quotidie, ipsis ad fidem convolantibus lanistis & carnificibus, dispensante scilicet justo judice Christo, per quem omne, quod vesani principes suis cultoribus proponebant ad pœnam, altiori consilio vertebatur ad gloriam.

[7] Sed, ut proposita prosequar, Gallus f cæsar, [S. Præsul, Valeriæno ecclesiam persequente,] cum non pleno biennio imperium tenuisset, rebus humanis vitaque privatus Valeriano principatum reliquit. Hic primo imperii sui tempore humanus multum Dei famulis ac benignissimus exstitit, adeo ut venerationi apud ipsum habiti essent, ut suæ domus familiam Christi efficeret ecclesiam; credo equidem prædecessorum suorum subitaneam veritus exstirpationem, quam sola christiani nominis vexatione illatam, nemo est qui dubitaverit. Interea ubi processu temporis magi cujusdam pessimo sese subdidit magisterio, depravatus mente, & a solido præcipitatus, christianorum pædagogos persequi & exterminari præcepit, tamquam magicarum, quibus se dederat, proditores artium: & cum per dies singulos Cæsaris male fascinati furor excrescens alios spiculatorum gladiis jugularet, alios suppliciis & diversis cruciatuum generibus affligeret, nonnullos squalore carcerum & catenarum ponderibus enecaret, & insuper, ne quis ad eos prorsus accederet, simili pœna interminaretur; concessit tamen omnipotentis Dei provida majestas confessorem suum, sanctum Maternum episcopum inter tot bella quietum; velut quem ad futura certamina reservare disponens, tranquillitatem sibi non sine ingenti præjudicio commoneret esse collatam.

[8] Quam rem Vir Domini sagaci perpendens animo, instanter tam sibi quam commissæ plebi justitiæ arma fabricabat, [suos ad fortitudinem hortatur,] exhibendo se suosque ministros in multa patientia, in vigiliis & in jejuniis multis, & apostolicam tubam jugiter intonando: Ecce nunc, inquiens, tempus acceptabile; ecce nunc dies salutis; ac deinceps, Soliciti, aiebat, estote, fratres & filii mei, & oculis mentis simul, ut corporis, vigilate, ne vos inopinata temporis quies inertes reddens ac desides, superventuræ iræ turbinem æquanimiter sufferre non patiatur. Nolite, quæso, cedere; nolite vel ad momentum armis nudari spiritualibus; nondum hostis interiit; nondum furiarum incentiva exstincta sunt: habet adhuc aliquid quod superaddat doli totius fraudisque magister, qui si nos torpentes atque imparatos invenerit, miserabiliter trucidabit; sin vero stantes super custodias nostras ac loricatos perspexerit, ubi nequidquam ex adverso telorum imbrem intorserit, victus atque confusus aufugiet illico; omnesque deinceps versutiæ illius habebuntur pro nihilo. Ergo, dum vacat, adversum omnes ejus insidias, christianas acies præparemus, & contra unumquodque diaboli telum par missile fabricemus: illecebras subministrans vincendus est per continentiam; injurias & tormenta infligens vincendus est per patientiam. O quam felices erunt, qui vicerint!

[9] [& variorum miserias lugens,] His & aliis multis, quæ compendio inexpediunt, adhortationibus & præceptis magnificus antistes suorum quidem jugiter mentes auditorum communiens, cunctos pene de martyrii gloria fecit esse ferventes. Illud præcipue in cunctis beati Viri meritis ut laudabile fuit; ita etiam nec occultum: quia inter prædicandum aut cujuspiam * boni operis agendum quadam mentis compassione tactus intrinsecus, frequentibus lacrymarum fontibus ora pectusque rigabat: & quamvis cura gregis sibi commendati non parum angeretur, numquam tamen interni affectum luminis ab assidua oratione claudebat. Mirantibus discipulis, & quam ob causam ita fleret sciscitantibus, quodam tempore fertur respondisse; Non ego, filii, rerum damna fragilium, sed humanarum animarum miserias lugeo; dum illos sub gravi servitutis vinculo subjugatos video, quos ad summam libertatis gloriam a conditore omnium ex nihilo factos scio. En, homo, qui ad laudandum Deum fuerat creatus, dæmonum obsequiis miser se plaudit mancipatum; nec recogitat insanus, quia illis ponit libamina, qui secum in inferno arsuri erunt secula: qua de re multum doleo; ut aliquando resipiscant per mediatorem Christum orare non cesso. Quin etiam pro his, qui christianæ professionis calumnia carcerum horroribus, catenarum ponderibus, eculeis, flagris, metallis, exiliis, adustionibus, obstruncationibus, variisque tormentorum generibus affligi contigit, summo conamine non desino interpellare, ut universis pro sua causa dimicantibus ille cælestis medicus rorem superfundat misericordiæ, tribuens eis indefessam mentis constantiam, invictam patientiam, certamque superandi fiduciam; quatenus non illis prævaleat hostis invidia persequentis, sed vincat potius fortis dextera coronantis.

[9] [pro grege suo solicitus est.] Me quoque me tanto pastoris officio valde immeritum ante omnia & post omnia lugeo, magnipendens pastorum principis tremendam de creditis ovibus discussionem, ne aliqua fraude circumstrepentium luporum amittam eos, quos mihi occulta sui dispensatione judicii mundi totius arbiter educandos in fide ac sanctitate commisit; pro quibus etiam atque etiam ingemisco frequenter & defleo, clamans humiliter cum eodem Christo Jesu & dicens: Pater sancte, serva eos in veritate tua, quos dedisti mihi. Nunc nunc, o dilectissimi, nunc illud nobis propheticum occurrat oraculum: Cibabis nos, Domine Deus, pane lacrymarum, & potum dabis nobis lacrymas in mensura: Confido, inquam, quoniam in mensura, quia non patietur nos tentari supra id quod possumus ferre: neque in perpetuum indignabitur nobis, sed propitiabitur servis suis, dans solitum misecordiæ suæ temperamentum, ut possimus sustinere. Hæc de sancti Viri dictis annotavi, ut facile possit agnosci, quantæ sanctitatis, quantæque mansuetudinis habuerit plenitudinem. Nunc ad reliqua ejus gesta vertatur articulus, quæ adeo sunt multis ignota, ut longi temporis alluvione omnium pene memoriæ abolita putentur g

ANNOTATA.

a Puccinellus part. 2, pag. 132 basilicam, quæ hic dicitur Philippea vocat Faustinianam. Forte utroque nomine appellata fuit, quia in Philippi ædibus a Fausto ejus filio ædificata erat. De hac re consuli possunt Tristanus Calchus lib. 1, pag. 17, Ripamontius lib. 1, pag. 51, aliique rerum Mediolanensium scriptores.

b Hæ tres voces hic perperam intrusæ sunt. Eas hic reliqui, quia nescio, ad quem sensum pertineant.

c Præterquam quod sensus hic sit obscurus, populi consultatio de eligendo episcopo aliter a Puccinello narratur pag. 132.

d Ex his colligi potest, S. Maternum successisse Monæ, qui juxta quosdam obierat anno 246.

e Hinc conjicio, S. Maternum non diu post mortem Decii electum fuisse.

f Gallus, anno 251 factus imperator, post octodecim imperii menses a militibus suis occiditur; cui succedit Emilianus, a senatu receptus. Sed Valerianus a legionibus in Gallia proclamatus imperator, occiso post tres menses Emiliano, succedit.

g In Commentario prævio num. 10 dixi, ex his verbis sequi, quod Actorum scriptor diu post Materni tempora vixerit.

* lege quidpiam

CAPUT II.
Ejus cura episcopalis, constantia in persecutionibus, fidelium confirmatio, & pia mors.

Igitur ea tempestate, ut præfatus sum, diversis toto Romano imperio Valeriani primatibus Christi graviter ecclesiam agitantibus & more rabidorum canum imbecilles viros ac simplices calcaneo tenus trahentibus & morsu pestifero maculantibus, [Valeriano mortuo, & Gallieno imperante,] præsul eximius Maternus, divino vallatus munimine cum sibi subjectis ovibus permansit illæsus. Nec mora, impii Cæsaris dolor conversus est in caput ejus & iniquitas ejus in verticem ipsius digna satis ultione descendit: nam qui multis fævo ritu liberis orbari fecerat patres, ipse a barbaris captus & luminibus orbatus, regno simul vitaque cassus oppetiit a. Post quem filius ipsius Gallienus b rerum summam obtinens, patris excidio territus, lenius ac mitius erga Christianos viros agere decrevit. Datis confestim decretis inhibuit supplicia, persecutionesque exstinxit, permittens singulos melioribus, prout cordi est, ceremoniis uti; qui postquam vitæ metam contigit, Claudio regni apicem reliquit: post quem Aurelianus, ac deinde Probus, deinceps * Cajus, & post modicum Diocletianus & Maximianus rerum domini exstiterunt c.

[12] Ita factum est, ut ab anno primo Gallieni usque ad decimum Diocletiani anni circiter triginta, [S. Maternus visitat suam diœresim;] licet subobscura ac tepente pace, ecclesiarum Christi persecutio cessaret; subobscura autem pace dixerim, salvo eo, quod semper bonis profani, fidelibus perfidi, piis impii, more solito invident, & quantum ad ipsos, cessante sententia, malitia non cesset. Per idem tempus gloriosissimus antistes Dei Maternus omni studio invigilans suas, ut prædixi, oves, pascuis necessariis adhibitis, elegantissime saginabat, peragransque cunctas Metropolitanæ sedi subditas juxta & procul extentas Italorum parœcias ecclesiasticis officiis imbuebat: sane propriis jam dudum pastoribus destitutas præelectis tum demum ex clero earumdem ecclesiarum magistris, morum dignitate ac fidei vigore refertis, recreabat, ut pia mater, & sua quodammodo diligentia animabat.

[13] Quo in tempore Dertonensis d quoque urbis jam olim viduatam pastoris proprii decessu ecclesiam idem vir præferendus sua visitatione illustrasse memoratur. Denique, [& Deribonensi urbi diu præsule orbitæ] ut non solius famæ vulgaris opinione ordiar, sed rei gestæ texta sub ordine competenti succincte depingam; transvecto per passionis gloriam ad cælestem præsulatum sanctissimæ memoriæ Marciano e qui primis fidei suæ temporibus ante paululum quam episcopali plebis ejusdem curæ delegaretur, B. Calimeri f Mediolanensis antistitis magisterio informatus, & ipsius in prædicatione aliquamdiu comes fidelissimus fuisse noscitur, plurimis annorum curriculis præfatæ Terdonæ populus sine benedictione sacerdotali mansit, solis contentus presbyterorum aut diaconorum officiis: quibus etiam persecutionis turbine sublatis, raro apud id locorum, mysteriorum posses invenire dispensatores cælestium.

[14] [populi rogatu,] Qua de causa cives immodice perturbati deprecatoriis scriptis Metropolitanæ sedis pontificem supplicant, cui auctore Deo, insignis præconiis meritorum iisdem diebus vir Domini præsidebat Maternus: quassatam ac pene lapsam Dei domum, hoc est plebem fidelium nuntiant, & nisi subveniens occurrat illico decidendam; calamitates semet ingentes consolatoris destitutam suffragiis querebatur ferre non posse: quia dum amittit, quibus fulciri poterat, non est locus ultra in viribus, quo graves ac repentinas ventorum concussiones perferat. Unde oportet architectus adveniat, & sibi commissæ fabricæ, ut ipse melius invenit, succurrat. Talibus sanctus antistes plebis afflictæ precibus inflexus, confestim iter arripuit, & die eodem prædictum Terdonæ castrum ingressus est.

[15] [Meliodorum episcopum præfecit.] Quibus agnitis cives hinc indeque concurrunt: nonnulli ad ipsum Heridani g vadum obviantes, atque pastorem populi reverentissime supplicantes, hæc lacrymosis oculis aiunt: Salve, o spes Italiæ, Liguriæ h decus, & splendor Æmiliæ i, diu desideratus ab Alpibus Cotiis k; ut imber serotinus, tandem præstolatus advenis: & quid dulcius æstuantibus ac squalentibus terræ glebis, quam pluviæ plenitudo cælestis? Ingredere, ingredere, probabilis animarum medice, & variis afflictos incommodis quibusvis recrea clementer antidotis. At ubi morbidas oves congruæ incolumitati reddideris, pastori quoque necessario, erudito ac provido tui vice commenda, ut ultra jam tua solicitudine per multarum ovium caulas particulatim diffusas greges redivivi, sed non in prospectu positi, non decidant, & iterum dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Ingressus ergo Vir almificus, velut sol radians, in virtute sua cunctas ex urbe idololatriæ tenebras depulit, & Christi, quod semper spirabat, fidei lumen intulit: quin imo dispersum ac pene annullatum cleri ordinem reformavit, & una cum consensu plebis præelectum ex diaconio Maliodorum l summæ sanctitatis levitam, episcopali ministerio decoravit, plebique poscenti pastorem tribuit. His, quæ e latere consurgebant, beati Viri gestis prælibando notatis, nunc jam ad gloriosi certaminis ejus terminum sequentis formulæ volumus excursum.

[16] Diocletianus & Maximianus Romani imperii dignitate ac ditione potiti; [Diocletianus & Maximianus, quorum posterior urbem Mediolaneusem exornat,] alter Orientis, alter Occidentis Romani sibimet orbis partes dederunt. Itaque Diocletianus ad Orientem tendens Maximiano, quem collegam in regno secumque Augustum fecerat, occiduas mundi plagas ad regendum commisit: sibi in Nicomediensi urbe imperialem sedem statuens, illi Romanæ arcis sceptra imposuit, & Mediolani, velut hinc indeque concurrentium partium medioximo m augustale palatium collocavit: quam Maximianus urbem præ omnibus, qui ante ipsum Romani regni principes extiterunt, fovit, auxit atque dilexit, adeo ut ad majorem etiam amplitudinem non parvum muri ambitum addiderit, diversis quoque eam schematibus ornando, antiquæ Romæ cognatam effecerit; & quod multo est insignius, roseo innumerabilium martyrum cruore perfusam usque adeo inter affines urbes decoram reddidit, ut multo amplius per divinam gratiam Sanctorum, qui in ea passi sunt, præsidiis, quam Maximianicis nunc usque constet munita propugnaculis. Pergam itaque ipsius quæ fuerit cum sodali, primo imperii sui anno circa christianos viros mansuetudo, quantaque post modicum vexatio quamvis extrinsecus annotare; sicque vero, ut ex his, quanta in viro admirabili Materno fuerit inconcussæ constantia mentis, quam efficax temporum accessus juxta sententiam prædicentis, me quoque tacente, facillime possit intelligi.

[17] Igitur suscepto utrique augustalis apicis diademate, [initio imperii christianam religionem permittunt,] mites sese ac blandos cunctorum ostentui dedere: conjuges, filias n & totius pene domus familiam Christianæ fidei sacramentis imbui nequaquam aspernati sunt. Jamque etiam hi, qui erant a secretis, a caliculis, a cubiculo regis, Christi lavacro abluti sunt chlamyde terreni imperii Jesu Christi milites sacramentis cælestibus conjurati latebant: quorum obtentu plurimi ecclesiarum antistites imperiale susceperant edictum, licite, quos vellent, suo magisterio informandi, distributo tam Romanæ quam Mediolanensis ecclesiæ aliisque nonnullis metropolitanæ sedis præsulibus præfixo, ut supra dixi, fidelium numero. Verum longe aliter superni satoris industria sacro Euangelii semini providente, quanto magis præfinita maceria dominicam invidi partem cingere nitebantur, tanto amplius divaricatis vagabundam olevisse compagibus cæli ac terræ totius completa superficie confusi nimium atque stupentes attendere non valebant.

[18] [sed, crescente christianorum numero, primum milites,] Hac de causa primo omnium inter militares viros persecutionis scintilla coalescens immensum toto orbe suscitavit incendium: nam facta discussione, si qui essent ex militibus Christiani, ut aut immolarent, aut militiam pariter vitamque deponerent, plurimi militiam pro fide Christi, aliqui etiam animas posuerunt. Hinc flamma sumens exordium cunctos pene Christiani nominis cultores uno conflagravit incendio. Impossibile dictu, quot ex militari ordine viros nobiles & industrios, honore ac seculi dignitate sublimes, vorax brevi ira flamma consumpserit. Denique procedente tempore, æstu invidiæ suscitatæ de die in dies ingravescente, innumerabiles per singulas quasque urbes & provincias martyres efficiebantur quotidie. Accidit etiam cum dies solennis Paschæ immineret, ut edicta principum cunctis palam relegerentur populis, omnes per orbem destrui fundo tenus ecclesias, infames fieri christianorum nobiles, in vincula conjici universos eorum antistites, suppliciisque gravibus ad immolandum diis cogi præcipientia.

[19] [deinde sacerdotes,] Tum vero ingens spectaculum sacerdotes ubique Domini huic mundo & angelis & hominibus effecti sunt. Cerneres Christi præsules & ministros, reorum more, catenarum nexibus alligatos, horrendis recludi carceribus, & adulterorum ac parricidarum custodiæ mancipari; simul etiam cum ipsis viros illustres matronasque nobiles edictis principalibus urgeri, aut negare christianitatem, aut Romanam linquere libertatem; nolentes inverecunde & inhoneste ad publicum trahi, palam cunctis denudari, & latronum legibus virgis plumbatis ac fustibus cædi. Ubique luctum, ubique mœrorem, ubique fœdum ac miserabile spectaculum; sacras orationis domos, & ecclesias Dei viventis ab ipsis subversas ac dirutas fundamentis; proh nefas! divinæ Scripturæ libros in medio platearum igni crematos; in urbibus subitum a Dei laudibus silentium, in carceribus juges ac suaves Christi famulorum modulationes, per plateas ex clero nullum. Non est hujus operis tantæ illius enormitatem metiri persecutionis.

[20] [aliosque fideles,] Igitur cumhæc apud Nicomediam, o Orientis urbem, flamma crudelitatis, per Diocletianum succensa [per] innumeras juxta longeque positas provincias, [ebulisset, quam] quasi cruentus leo & ferox auctor ipse crudelitatis piorum [exitio] semper inhians ad dissipandum potius sibi, quam ad regendum prælegerat, haud segnior apud Occidentis partes coherede & participe regni simul atque militiæ paribus succenso furiis adversum Dei ecclesiam: quin imo dispar ei in nullo, nec ferina rabies, nec furor effrenatæ mentis fuit. Totas Italiæ urbes, universaque Occidentis loca perlustrantes, si quem forte Christi cultorem reperit, aut gladio jugulari, aut ignibus cremari, aut flagris discerpi, aut ungulis rimari, vel quibuscumque tormentis exanimari præcipiens ab incepto non destitit, quoadusque præcessisse collegam in cunctis facinorum generibus visus est: namque ubi in Mediolanensium mœnia, edictis præcedentibus, intravit; mox præconis voce in tota clamatum est urbe: Imperator cæsar Herculeus Maximianus Augustus semper invictus, triumphator maximus advenit: ecce concurrite cives, deos reportate patrios, concurrite cives & veneramini. Vos vos procul ab urbe profani, vobis dicitur, recedite Christiani.

[21] Cumque die altero tribunal ex alto in hippodromo circi imperiali fastu præparatum diademate irradians conscendisset, [dire persequuntur;] adstantibus populis latialiter concionatus est: Oportet, inquiens, o generosi cives, paternorum sequi statuta morum, & his mentes informare pervigiles, ne forte luxuriando per alia simul nostra dignitate pariter ac libertate degeneremus. Unde ad sacrosanctam deorum culturam revocantes memoriam omnipotentibus numinibus gratanter litate sacrificiorum libamina. Porro exsufflato profanæ superstitionis ritu, & eis, qui hujusmodi affectant, explosis, in nullo participari velitis; quin potius illos ad nostram pertrahi facite, audaciam pompantes p, ut digni sunt, & ad aliorum exemplum turpiter denudatos per plateas cædentes. Fit clamor ingens pagani populi, Cæsari maximo semper vincenti aurea secula feliciter advehenti æternum decus diutius precantur: impleturque illico illud Domini prædicentis: Tradet, inquit, frater fratrem in mortem & pater filium, & insurgent filii in parentes, & morte eos afficient: non enim aliquos consanguinitatis affectus, non amicissimorum intuitus a proditionis scelere valuit inhibere. Prodidere matres unicas filias, quascumque christianæ fidei annulo subarrhatas noverant: nec minus & patres natos christianissimos ad amphitheatrum pertrahendos, ut profanos, amentes atque epilepticos domibus expulere. Econtra nonnulli genitores proprios turpiter infamantes tortoribus martyrum puniendos tradidere.

[22] Sed, ut cœpta prosequar, inter hæc discrimina vir Domini Maternus de suorum gemens concussione filiorum, [quos S. Maternus ad patientiam excitat &, pie moritur.] ut turris fortissima immobilis persistebat; nunc hos nunc illos frementis adversarii ictus inconcusso mentis fundamine sufferens & sibi commissos bellantium ordines impenetrabili muro securissimos efficiens. Quoties inter alios vinctus catenis, quoties principi nequissimo præsentatus cum reliquis? Interdum etiam carceris ergastulo includi jussus, flagris atrocibus quantoties affectus, non valet hujus pagina compendii perfacile comprehendi. Inter quæ Christi semper clypeo protectus & galea, hostiles impetus miles egregius contra stabat. Hæc itaque & hujusmodi plura gerens, quæ proferre per nos atque exprimere, ut dignum est, non potest sermo pauperculus; melius vobis ea vester dicet affectus summæ alacritatis. Instantiæ fuit cultor & custos animarum, cupiditates resecans, iras comprimens, malitias exstirpans. His magis Vir iste temporibus necessarius fuit, quibus tanta iniquitas, sumptis quotidie, deficiente justitia, viribus, convalescit. Et quidem ille in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione & aviditate in illa æterna patria conversatus est, & quasi bonus ratiocinator velut ad centuplum manum porrigens semper de sinistra transmisit de dexteram, & in cælo reposuit sudores suos: nam etsi hic opera ejus videntur, illuc operum merita transierunt. Illius, in quantum possumus, vestigiis insistamus, qui per illam nimis arctam viam ad cæli ampla festinans, quam consequeremur, ostendit. Depositus est idem Christi confessor sub Maximiano imperatore q quintodecimo Kalendas Augustas, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lactantius in libello de Mortibus persecutorum num. 5 divinam contra Valerianum vindictam graphice depingit. Captus fuit a Persis juxta Tillemontium anno 260

b Gallienus, qui anno 267 circa urbem Mediolanensem occisus fuit, a Laclantio non numeratur inter ecclesiæ persecutores.

c In hac imperatorum enumeratione omittuntur Tacitus, & Carinus cum Numeriano, quia forte exiguo tempore regnarunt.

d Dertona vel Terdona vulgo Tortona urbs episcopus sita est in Ducatu Mediolanensi ad Iriam fluvium. Mediolanenses eam a Frederico Ænobarbo eversam restaurarunt, sed ad pristinam magnitudinem non reduxerunt.

e De hoc sancto martyre & episcopo Derthonensi actum est ad diem VI Martii tomo 1 ejusdem mensis pag. 421.

f De hoc sancto episcopo egit Papebrochius in Exegesi de episcopis Mediolanensibus pag. LVIII. Sed non video, quomodo ætas Calimeri Mediolanensis cum Marciano Derthonensi conciliari possit, nisi Calimeri epocha ad diem ultimam hujus mensis ipsi sacram diligentius investigetur.

g Eridanus vel Padus vulgo dictus il Po, est notissimus Italiæ fluvius, qui inter Mediolanum & Derthonam fluit.

h Liguria aliquando in latiori significatione accipitur, ita ut complectatur Insubriam. Unde Mediolanum, quod erat caput Insubrium, a quibusdam veteribus geographis in Liguria collocatur.

i Æmilia regio Italiæ nomen habet a via ab Æmilio consule strata, quæ præter alias inflexiones a Pisis per Hetruriam Derthonam usque protenditur.

k Alpes Cottiæ vel Cottianæ a Tacito aliisque veteribus nominantur, & Delphinatum a Pedemontio separant. Satis obscurum est, quousque montes illi antiquitus nomen suum retinuerint.

l Ab Ughello tomo 4 Italiæ sacræ col. 852 vocatur Meliodorus, diciturque ecclesiam Derthonensem administrasse circa annum 315.

m Hanc vocem nusquam reperi; sed ex sensu satis colligitur, quod auctor per eam meditullium significare voluerit.

n Lis est inter eruditos, an Diocletiani uxor & filia christianam religionem amplexæ fuerint. De hac quæstione videri potest dissertatio Nicolai le Nourry monachi Benedictini, qui post Lactantii libellum de Mortibus perjecutorum a se Parisiis editum cap. 9, art 1 hanc controversiam examinat. Actorum nostrorum assertioni favere videntur hæc verba Lactantu num. 15: Furebat ergo imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, & primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coëgit.

o De hujus persecutionis initio loquitur Eusebius lib. 8 Hist. Eccles. cap. 2. Ceterum hic aliquot lineas luxatas utcumque restituere coactus sum.

p Pompare aliquando idem est, quod superbire, aut ostentare; interdum vero significat ad pompam & ludibrium traducere, ut in Historia Miscella in Leone Isauro: Nudum super asinum verso vultu sedentem pompavit. Videtur hoc verbum hic in posteriore significatione accipiendum, quamvis in priori etiam explicari possit.

q Ex hac chronologica nota tempus mortis S. Materni, quantum fieri potuit, determinare conatus sum.

* lege Carus

DE S. ÆMILIANO MARTYRE
DOROSTORI IN MYSIA SIVE BULGARIA.

Anno CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Æmilianus martyr, Dorostori in Mysia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Locus martyrii; cultus; ecclesia in Rhabdo, & miracula.

Dorostorus urbs olim Mysiæ inferioris prope Danubium sita, variis passim nominibus apud antiquos celebris fuit: nam quæ Ammiano lib. 27, cap. 4, Hieronymo in Chronico aliisque Dorostorus dicitur; [Dorostori,] ab aliis nuncupata est Dorostolon, Durostolon, Dorostena, Drista, Rhodostolon, &c. ut apud Geographos videre est. Episcopi sedes olim fuit; at, Ferrario teste in Lexico Geographico, nunc pagus Bulgariæ; imo urbs ampla, Dobrugiæ caput, in Bulgaria regione, & in qua commoratur Turcarum præfectus, inquit Baudrantius, qui eam asserit esse Silistriam; sed huic sententiæ non congruunt mappæ pleræque Geographicæ, quæ Dorostorum a Silistria sive Silistra plurimum distinguunt. Porro Dorostorus, quamquam, ut jam dixi, proprie ad Mysiam seu Mœsiam inferiorem pertinuerit, non numquam tamen invenitur attributa Thraciæ: nimirum ibi Thracia latius accipitur, prout est diœcesis, continetque provincias sex Europam, Thraciam, Hæmimontem, Rhodopen, Mysiam inferiorem sive secundam, ac Scythiam; uti eam etiam accipit describitque Ammianus Marcellinus loco ante citato.

[2] Fuit hæc civitas fœcunda Martyrum parens, uti non semel in Actis Sanctorum videre est; [passus S. Æmilianus, Latinis olim,] atque hoc ipso die plures in superos retulit, quos notant Martyrologia vetustissima Hieronymiana apud Florentinium, & quorum primus (nam de aliis jam dictum est supra) est Æmilianus noster; cujus proinde cultus etiam apud Latinos perantiquus est. Eumdem Usuardina referunt hoc eodem die his verbis: Civitate Dorostoro, sancti Emiliani; nec de sociis ejus Martyribus Usuardus meminit; ut merito dubites, an ejus memoriam ex Hieronymianis, an potius aliunde in Martyrologium suum transtulerit. Usuardum secuta sunt alia recentiora, atque imprimis Romanum, quod sic habet: Dorostori in Mysia, sancti Æmiliani martyris, qui tempore Juliani Apostatæ sub Capitolino præside in fornacem injectus, martyrii palmam accepit. Nec solis Martyrologis Sanctus noster, verum etiam Patribus Latinis notus fuit, ut videre est apud S. Hieronymum in Chronico ad annum 2 Juliani Imp. & S. Prosperum in Chronico integro apud Labbeum Novæ Bibliothecæ Mss. libb. tom. 1; pag. 43. Vide etiam quæ de eo scripsisse putant S. Ambrosium Baronius ad annum Christi 362 num. 80, & Tillemontius in Persecut. Juliant art. 12. Verba dabuntur inferius num. 12.

[3] [Græcisque fastis celebratus fuit.] Apud Græcos Sancti hujus Martyris memoria multo est solennior; quod patet ex officio Odisque in eo acrostichis a Josepho concinnatis atque elogio historico, quæ ad hunc diem XVIII Julii leguntur in Menæis excusis; unde transcripta sunt; quæ eodem die referuntur in Anthologio Græcorum & apud Maximum Cythereum. Elogium istud hic darem; sed cum aliud aliquanto præstantius in Synaxario Basilii Imperatoris ad calcem tomi primi hujus mensis Græce tantum ediderimus, satis habebo istud numero proximo Latine versum exhibere, unaque annotare quæ in eo discrepant a Menæis. Versiculi porro, quos Æmiliano accinunt Menæa, sic sonant:

Αἰμιλιανὸς εἰς πυρὰν βεβλημένος,
Χριστῷ παραστὰς τέρπεται σὺν ἀγγέλοις.
Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ φλογὶ Αἰμιλιανὸς ἐβλήθη.

Latine:

Æmilianus traditus flammis, modo
Præsente Christo fruitur inter angelos.
Octavo decimo subit ignes Æmilianus.

Eumdem diem & Typicum S. Sabæ, & Menologium Sirleti apud Canisium & Menologium Cryptæ Ferratæ Romæ editum anno 1677, & Slavo-Russicum, uti & Ephemerides Græco-Moschæ tom. 1 Maii datæ, & Martyrologium, quod habemus, Ms. Arabico Ægyptiacum, aliaque quæ viderim omnia S. Æmiliani memoriæ consignarunt; sed eminet inter cetera Synaxarium, de quo modo dicebam, Basilii Imperatoris, cujus textum Græcum Latine sic reddo:

[4] [Compendium Actorum ejus ex Synaxario Basilii Imp.] Mense eodem (Julio) die XVIII. Certamen sancti Martyris Æmiliani. Martyr Christi Æmilianus oriundus ex civitate Dorostolo in Mysia Thraciæ fuit sub Juliano apostata. Cumque ethnici cujusdam servus esset, ipse tamen Christianus, arrepta opportunitate, cepit malleum, ingressusque in templum idolorum, omnes statuas demolitus est, ac dispersit sacrificia. Idololatræ vero, rei hujus auctorem ignorantes, comprehenderunt agricolam quemdam, quem verberare cœperunt, atque ad præsidem pertrahere. Tunc Sanctus id videns, semetipsum tradidit, dicens: Ego sum, qui hoc feci. Ductus ergo ad præsidem, incusavit dementiam ejus, ut qui in idolis vanis fiduciam reposuisset. Cum vero illum hac ratione ad iram commovisset, graviter virgis cæsus est; cumque etiam tum in Christi confessione persineret, injectus est in ignem, atque in medio illius benedicens & glorificans Deum, emisit sanctam animam. Hæc Synaxarium Basilianum, a quibus in eo differunt Menæa impressa 1. Quod pro Dorostolo scribant Rhodostolon, addantque nomen præsidis, seu potius vicarii Capitolini (Καπετολίου βικαρίου) sub quo passus est S. Æmilianus. 2. Quod eum idola contrivisse dicant tempore noctis (ἡσυχίας.) 3. Quod non unum agricolam primo captum, sed alios in plurali asserant. 4. Quod cæsum narrent Æmilianum βουνεύροις, id est, nervis bubulis. 5. Denique, quod in caminum ignis injectus, in eoque perseverans incombustus spiritum Deo tradiderit; de qua re dicam inferius.

[5] Notandum vero est, quod ad hujus nostri Martyris memoriam hoc die notat Supplementum, [Ecclesia CPoli,] quod hic est Ms. ad Menæa excusa ex Synaxariis Sirmondi & Ms Chiffletii: δὲ τούτου σύναξις τελεῖται ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτοῦ τῷ ὄντι ἐν τῇ ῥάβδῳ. Festivitas vero ejus agitur in ecclesia ipsi sacra, quæ est in Rhabdo. De hac ecclesia hæc habet Codinus, de Orignibus CP. in editione Parisina 1655 pag. 51: Porta S. Æmiliani nomen accepit a proximo templo S. Æmiliani, quod prius parvum erat oratorium. Cum autem sub Constantino magno virga (ῥαῦδος sive ῥάβδος; unde loco nomen) Moysis in urbem afferetur, pedes eam in hoc loco excepit Imperator, & magnam condidit ecclesiam S. Deiparæ, ubi eam deposuit. Atque templum S. Æmiliani ampliavit. Eadem fere scribit Anonymus apud Bandurum tom. 1 Imperii Orientalis pag. 49.

[6] Ex his colligit Tillemontius (timide tamen ac dubitanter, [non alterius,] ut solet) Rhabdum, sive ecclesiam de qua hic sermo est, non esse S. Æmiliani nostri, sed alterius cujuspiam antiquioris; quando noster Constantino magno multo posterius vixit. Verum nihil video, quod collectionem Tillemontianam magnopere confirmet: cum dici possit, vel hallucinari recentiores illos Græcos, dum instaurationem ecclesiæ jam dictæ Constantino Magno attribuunt: (Et certe auctoritatem eorum in hisce rebus ipse Tillemontius plurimum elevat in Vita Constantini Magni art. 66; & ecclesia illa non visitur in regione 7, ad quam spectare dehuisset in mappa CPolim exhibente, ut fuit sub Honorio & Arcadio, apud Bandurum in vestibulo tomi 2 Imp. Orientalis) vel si vere ecclesiam illam Constantinus ampliorem fecerit, eam ab Auctoribus citatis appellari ecclesiam S. Æmiliani per prolepsim; cum tempore Constantini tantum Rhabdus vel alio quovis nomine vocaretur; ac postea solummodo S. Æmiliani appellationem acceperit, sive quod ad eam reliquiæ sancti Martyris post Juliani apostatæ tempora delatæ fuerint, sive aliam ob causam.

[7] Et certe cujus tandem sancti Æmiliani templum hoc fuerit, [sed hujus S. Æmiliani;] si nostri non fuit? Nam illum quidem, quisquis est, & martyrem fuisse necesse est, & apud Græcos, & maxime CPoli, celeberrimum; martyrem, inquam: nam hoc præter vocem μαρτυρείου supra, asserunt Constantinus Porphyrogenitus in Basilio Macedone, ac Cedrenus in Historiarum Compedio editionis Parisinæ 1647 pag. 588; verba prioris sunt § 80: Sancti vero martyris Æmiliani in Rhabdo ecclesiam, haud procul ab ædibus sanctæ Dei Parentis, vetustate fatiscentem videns (Basilius Imperator) utrimque turrito opere fastigiando, novam reparavit. Celeberrimum eum inter Græcos fuisse quis dubitet, ac singulari cultu saltem CPoli honorari solitum, cui ecclesia, opere Imperatorio magnifica, intra ipsam Constantinopolim dedicata fuerit, quæ vicinæ etiam portæ civitatis nomen accommodaverit? Atqui præter Æmilianum hunc nostrum, unicum tantummodo S. Æmilianum martyrem in fastis Græcanicis reperimus die XI Decembris; sed qui non solus, uti noster, verum cum aliis tribus sociis MM. conjunctim colatur; & eum quidem tam obscurum, ut nec in Menologio Chiffletii, nec in ullis nostris Mss. compareat; utque in ipsis Menæis, ad usum præcipue ecclesiæ CPolitanæ excusis, brevissima tantum ejus inter alios socios fiat commemoratio, ne nomine quidem in versiculis expresso, nedum tempore aut loco sive cultus, sive martyrii. Dubium ergo esse non potest, quin ad solum S. Æmilianum nostrum ecclesia memorata pertineat, ut habet Supplementum num. 5 citatum. Qua autem urbis regione sita fuerit, vide apud Bandurum in mappa geographica secunda inter præfixas tomo 2 Imperii Orientalis.

[8] [& reliquiæ miraculis celebres.] Invocatur autem Sanctus noster, non solum ut martyr, verum etiam ut frequens miraculorum patrator: Sic enim ipsum compellat Menologium Cryptæ Ferratæ ad hunc diem: Κρατυνθεὶς ὑπερτάτως παρὰ τοῦ Κυρίου, εὐκλεῶς ἐτροπώσω τοὺς τυραννοῦντας; καὶ τῶν θαυμάτων τὴν χάριν δεξάμενος, τοῖς ἐν ἀνάγκαις ἀῤῥήτως προἳστὰς, Αἰμιλιανὲ πανόλβιε· διὸ ὑπὲρ ἡμῶν δυσώπει τὸν Κύριον Mirifice roboratus a Domino, gloriose devicisti tyrannos; & miraculorum gratiam consecutus, iis qui sunt in necessitatibus, ineffabiliter præsides, beatissime Æmiliane: Ora igitur pro nobis Dominum. Menæa excusa eum appellant Martyrem, qui totum modo orbem miraculis collustrat. Ibidem Josephus in Odis acrostichis virtutem ei tribuit reprimendi indomitos concupiscentiæ motus, pellendi morbos incurabiles, ac malos dæmones; ac paulo inferius, Ode 6: Μύρων ἀναβλύζει, inquit, τὸ ῥεῖθρον τῶν λειψάνων θεία θήκῃ σου, πανόλβιε γενναῖε Μάρτυς, καὶ καταργεῖ τὰ δυσώδη πάντοτε τῶν ἀνθρώπων ἀῤῥωστήματα. Unguentorum fluento scaturit sacra reliquiarum tuarum theca, beatissime ac generose Martyr, & fœtidas hominum ægritudines semper expurgat. Hactenus de cultu ac veneratione S. Æmiliani; nunc ad Acta progredior.

§ II. Acta martyrii ejus Græca, eorumque levis auctoritas.

Acta, quæ hic damus Græca, descripta sunt ex pervetusto codice Vaticano Ms. num. 866: [Acta nostra fabulosum Juliani edictum adstruunt;] nec melioris notæ, quam sint pleraque fere Græcorum alia; imo aliquanto etiam deterioris; ut propemodum omittenda putaverim. Repit Auctor battologus; tam audax ad fingenda miracula, quam ab historia ac recte putanda temporum ratione alienus. Ut ab initio exordiar; quam inepta sunt, quæ narrantur num. 1 de edictis, quibus per urbes omnes imperio suo subditas mandaverit Julianus, ut in Christianos locorum præfecti diligenter inquirerent, inventosque tormentis variis e medio tollerent? Tantum abest, ut edicta talia tyrannus ille condiderit; ut omnem potius industriam eo semper intenderit, ne quemquam ob fidei Christianæ professionem afficere supplicio videretur. Invidebat nimirum Christianis martyrii gloriam; ideoque cum illos perderet, alias semper, quam fidei solius causas, obtendere satagebat; puta quod idolorum templa aut aras evertissent; quod seditiones concitasse dicerentur; & plures ejusmodi. Adi sis Baronium maxime ad annum Christi 362, Tillemontium in Persecutione Juliani, aliosque passim; imo ipsum Julianum tum alibi, tum epistola 52 ad Bostrenos data Kalendis Augusti, adeoque ipso illo anno, quo pauculos ante dies Æmilianus noster occubuerat; ubi iterato prohibet ethnicis magistratibus, ne quam vim inferant Christianis; quippe quos misericordia potius quam odio dignos pronuntiat, nisi quid aliud sceleris admiserint.

[10] In chronologiam quoque eodem numero impingit auctor noster, [nec rete martyrium locant anno 363, die 3 Septemb.] cum Acta S. Æmiliani refert ad quartum Juliani consulatum, sive annum Christi 363 a die XVI Julii, ut habet num. 5, usque ad diem III Septembris, uti narrat num. II. Quamquam enim sævire etiam anno illo potuerit in Martyrem nostrum Capitolinus; minime tamen credi potest id ausus esse post intellectum Juliani interitum, ac Joviani, cujus insignem in religione Christiana pietatem, odiumque idololatriæ ignorare non poterat, in imperio successionem; intellexisse vero ea debuit in Thraciis ante Septembrem, cum ante mensem Julium accidissent. Sed neque omnino in annum illum verisimile est incidisse martyrium S. Æmiliani; primum quidem, quia secundum omnes auctores, passus est sub Juliano; deinde vero juxta omnes Martyrologos etiam vetustissimos ecclesiæ tam Latinæ quam Græcæ natalis ejus, id est, dies martyrii, est XVIII Julii; cum Julianus imperare ac vivere desierit anno Christi 363 a die XXVI Junii. Itaque missis non tantum auctore nostro, sed etiam Hieronymi, Theophanis, & Alexandrino Chronicis eumdem cum illo annum consignantibus, adhærendum hic videtur esse S. Prospero, qui in Chronico integro tum edito, tum Ms. nostro vetustissimo sic scribit: Mamertino & Nevitta (Coss. id est, anno Christi 362) Æmilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur; quæ sunt ipsissima verba Chronici Hieronymiani, in quo annum male notatum S. Prosper emendat.

[11] Numero secundo statui videtur Capitolinus Dorostoli tantummodo præfectus; [Capitolinus non fuit præfectus; sed Vicarius Thraciæ,] cum num. 9 dicatur ejus urbis præfectus esse pater S. Æmiliani, qui certo Capitolinus non fuit. Sed nimirum non uni civitati Dorostoro, neque uni provinciæ Mysiæ, sed toti Thraciæ præerat Capitolinus, ut ait Theodoretus lib. 3, cap. 3, ubi cum in Thracia Dorostolum collocet, quæ proprie urbs est inferioris Mysiæ, manifeste ostendit, Thraciam a se latius accipi, prout num. 1 explicatum est: fuit ergo Capitolinus non Dorostori præfectus, sed Vicarius Thraciæ; & hoc titulo eum appellant S. Hieronymus, S. Prosper, Chronicum Alexandrinum & Menæa excusa. De Vicario autem Thraciæ & ejus insignibus consule, si lubet, Notitiam dignitatum Imperii Romani cum Commentario Panciroli lib. 1, cap. 132. Porro idea Capitolini, quam hic exhibet auctor noster, satis congruit cum iis quæ de eodem, nisi multum fallor, pronuntiat S. Ambrosius supra num. 2 citatus: ubi Theodosium arguens, quod vindictam in episcopum & Christianos meditaretur, qui synagogam incenderant, hæc habet inter alia:

[12] Quot se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, [postea invifus omnibus & miser.] qui aram dejecit & turbavit sacrificium, damnatum a judice, fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est: nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, ne in eum tu vindicares: quamquam vindictam cælestem non evaserit, suo superstes heredi. Credit Baronius, ut ante monui, & quidem valde probabiliter, ut addit Tillemontius idem sentiens, non alium hic ab Ambrosio designari Martyrem, quam Æmilianum hunc nostrum: restat ergo, ut per Judicem ejus non alium describat quam Capitolinum. Qui proinde mortuo, ut opinor, Juliano, coactus fuerit ante mortem bonis suis heredi cedere, ac miseram deinceps vitam in egestate invisus omnibus degere. Scio ad alium Martyrem quem per se ipse judicare voluit Julianus imperator, hæc traduci a Theodorico Ruinartio, in Actis Martyrum Sinceris pag. 581 editionis secundæ; sed ex verbis citatis aperte constat, alium hic judicem notari, quam ipsum Julianum; adeoque & alium Martyrem, quam eum, quem intelligi putat Ruinartius. Cur autem de Æmiliano & Capitolino hæc dicta putem ab Ambrosio, id facit maxime, quod Sancti nostri ob eversas impias aras tempore Juliani sub Capitolino Vicario martyrium per ea tempora notum ac celebre sciatur fuisse apud Latinos, ut patet ex Hieronymi & Prosperi Chronicis; id quod de alio nullo, quod sciam, dici potest.

[13] [Qualis fuerit S. Æmiliani conditio.] Nescio etiam (ut minutiora præteream) satisne sit credibile, quod asserunt Acta nostra num. 9, ubi S. Æmilianus, jam flagris toto corpore conscissus, tum primum interrogatur, servusne sit, an liber? Respondetque, filium se esse Sabbatiani, ipsius urbis Dorostorensis Præfecti. Hoc certe nusquam alibi scriptum invenio. Servum illum fuisse ethnici cujusdam affirmant, cum Synaxario Basiliano supra num. 4, Menæa excusa: Contra Theophanes eum facit, ἀπὸ στρατιωτῶν, ex ordine militari; nisi forte vitiata sit interpunctio, & pro ἀπὸ legendum sit ὑπὸ, uti legitur in Chronico Alexandrino tam in veteri, quam in recentiori editione, in quo nihil de S. Æmiliani conditione dicitur. Tillemontius tamen in Persecutione Juliani apostatæ art. 12, corrigi mavult ex Theophane Chronicum Alexandrinum, quam ex hoc illum: forte quod cacophonum videri possit geminum illud ὑπὸ in Chronico Alexandrino, cum dicitur, Αἰμιλιανὸς, ὑπὸ στρατιωτῶν πυρὶ παραδοθεὶς ὑπὸ Καπετολίνου Οὐικαρίου, Æmilianus, a militibus in ignem conjectus sub Capitolino Vicario. Ut ut est; miles fuerit an servus, haud satis liquet. Ego utrumvis fuisse credam potius, quam ignotum Vicario ac lictoribus in ipsa Dorostoro Dorostoreni præfecti filium, eumque talem, ut pro servo accipi a Vicario potuerit.

[14] [An in igne illæsus permanserit.] Jam de prodigiis in hoc martyrio relatis quid dicam? Magnum illud quidem, quod astruitur num. 10, ubi S. Æmilianus in mediis flammis mansisse dicitur incombustus. Idem illud narrant, fateor, Menæa magna in suo elogio, & qui ea secuti sunt. Synaxarium Basilianum supra hoc unum dicit, quod in medio igne Deum benedixerit & glorificaverit; quod fieri tantisper potuit in ipsa injectione sive lapsu in ignem; unde non sequitur, illæsum permansisse Martyrem. In Menologio Sirletiano apud Canisium de hac re verbum nullum; nedum apud veteres, qui de hoc martyre meminerunt; S. Prosperi eademque S. Hieronymi in Chronico verba dedi num. 10, quibus Sanctus noster rotunde dicitur incensus. Theodoretus historiæ eccl. lib. 3, cap. 3, Dorostoli præterea, inquit, quæ urbs est Thraciæ nobilis, Æmilianus invictus athleta a Capitolino præside totius Thraciæ in rogum conjectus est; nec aliud quidquam addit; uti neque Chronicum Alexandrinum num. præcedenti; neque Theophanes ad annum Divinæ Incarn. secundum Alexandrinos 355; neque Nicephorus Callistus; tametsi seculi decimi quarti scriptor: nam hist. eccl. lib. 10, cap. 9 hæc tantum asserit: Dorostoli autem Thraciæ, Æmilianum invictum athletam Capitolinus, Thraciæ præfectus vivum combussit. Statue hinc, Lector, quam recentes sint hujus prodigii assertores.

[15] At illud, quod eodem numero de ministris, erumpente e fornace flamma consumptis, [Alia Actorum episodia fabulosa.] Acta commemorant, quis uno Auctore hoc nostro teste, facile credat? Mihi quidem ea videntur ex historia Daniëlis cap. 3 huc temere translata. Denique, quæ referuntur num. 11, cum solum hunc iterum auctorem habeant, quantam fidem mereantur, non opus est dicere. Certe non talem supra Capitolinum depinxerat, ut uxorem Christianam tolerasse videri possit, nedum eidem usque adeo in sua religione obsecutus esse, ut illi Martyris a se damnati corpus sepeliendum concederet. De integritate vero sancti corporis, quam hic repetit; uti & de tempore martyrii, supra satis dixi. Ceteram quod ad historiæ S. Æmiliani substantiam pertinet, non omittunt Acta nostra: Eamdem enim martyrii causam; idem ignis supplicium, sub eodem Imperatore, eodemque Thraciæ vicario jam ex antiquitate probata dedimus. Reliqua vero, quæ non attigimus, tanti sunto, quanti cuique visa fuerint: quando non minus difficile est refellere singula, quam confirmare, deficientibus in utramque partem vetustioribus monumentis. Acta nunc ipsa, qualiacumque subjicio, fideliter quidem a me versa, sed stylo ad exemplar Græcum attemperato.

MARTYRIUM S. ÆMILIANI AUCTORE ANONYMO
Ex codice Ms. pervetusto Vaticano num. 866.

Æmilianus martyr, Dorostori in Mysia (S.)

A. ANON.

Βασιλεύοντος τοῦ ἀσεβεστάτου Ἰουλιανοῦ, πονηρὸς διωγμὸς, καὶ μεστὸς θυμοῦ πνεῦμα καὶ παγίδος κατὰ τῶν τοῦ Χριστοῦ στρατιωτῶν διεγείρετο· προλεχθεὶς οὖν Ἰουλιανὸς προστάγματα εἰς πάσαν πόλιν προανεβάλλετο, κελεύων, ἵνα πάντες κατὰ πάσαν πόλιν καὶ χώραν μετὰ μεγάλου φόβου φυλάξουσιν, ὅπως, ἐάν τις Χριστιανὸς εὐρεθῇ, ἑκατέροις βασάνοις καταξανθεὶς, ἀπολεῖται· Τούτῳ τῷ ἀσεβεστάτῳ προστάγματι, τετάρτῳ τῆς ὑπατίας αὐτοῦ χρόνῳ, τοῦτον τὸν νόμον φυλαχθῆναι ἐπηγγείλατο· τούτοις τοῖς ἀπατηλοῖς προστάγμασιν ἀνατολὴν καὶ δύσιν τῷ αὐτῷ τυραννικῷ θυμῷ κατὰ τῶν τοῦ Χριστοῦ δούλων ἐστρατεύετο.

[2] Καὶ γὰρ Καπετουλῖνόν τινα ὀνόματι, φθορέαν ὄντα, τὸν νοῦν φαῦλον, ἔτι ἐπιτυμητὴν χύσεως αἱμάτων, καὶ πόθον ἔχοντα ἐν εἰδώλοις, τόπον πραιφεκτουρίας αὐτοῦ ἐξέθετο εἰς πόλιν Δωρόστολον, ἥτίς ἐστιν Μεσία χώρα· ἀπεστάλη οὖν προλεχθεὶς Καπετουλῖνος εἰς τὴν προονομασθεῖζαν πόλιν· εἰσελθὼν οὖν εἰς τὸν ναὸν, καὶ πᾶσι τοῖς θεοῖς αὐτοῦ προσενέγκας θυσίας, ὑπέστρεψε εἰς τὸ ἴδιον πραιτώριον Τῇ δὲ ἑξῆς ἡμέρᾳ καθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος αὐτοῦ κατὰ τὸ ἔθος, ἀπὸ τῆς τάξεως ἀπειλὰς κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐκίνει, λέγων οὕτως· Εἴ ἐστι Χριστιανὸς ἐν ταύτῃ τῇ πόλει, ἀποστρεφόμενος τὰς θυσίας τῶν θεῶν, τῇ ἐμῇ παῤῥησίᾳ διαλεχθήτω· τάξις εἶπεν· Μὰ τὴν ἐξουσίαν ἡμῶν· πάντες οἱ ἐν ταύτῃ τῇ πόλει διάγοντες, τοὺς ἡμετέρους θεοὺς προσκυνοῦσιν, καὶ ἀδιαλείπτως, μετὰ πάσης τιμῆς, θυσίας αὐτοῖς προσφέρουσιν. Ταῦτα ἀκούσας Καπετουλίνος, καὶ μεγάλης χαρᾶς ἐμπλησθεὶς, ἐκέλευσεν πάντας τοὺς μεγιστᾶνας αὐτοῦ εἰς συμπόσιον κρατῆσαι, λέγων πρὸς αὐτούς· Πάνυ θεωρῶ ὑμᾶς σπουδαίους περὶ τοὺς θεοὺς, καὶ ἄξιόν ἐστιν, ἵνα ταύτῃ τῇ ἡμέρᾳ εὐφρανθῶμεν.

[3] Ἀριστώντων δὲ αὐτῶν ἅμα τοῦ Καπετουλίνου, περιβλεψάμενος μακάριος Αἰμηλιανὸς, καὶ ἰδὼν καιρὸν εὔθετον, δι᾽ ἧς τὸ βραβεῖον τῆς ἄνω ζωῆς διέλθη διὰ τὸ εἷναι αὐτὸν Χριστιανὸν, οὐ μόνον ἐνώπιον θεοῦ καὶ ἀγγέλων, ἀλλὰ καὶ ἀνθρώποις γνωστὸν, ἵνα διὰ τοῦτο πᾶσι φανερὸν γένηται, ἔχων καὶ τὸν τίμιον σταυρὸν διαπαντὸς ἐνδεδυμένον τὸν θώρακα τῆς πίστεως, ὡς ἀληθῶς τοῦ Χριστοῦ γενναῖος στρατιότης, τοῦτοις τοῖς ὅπλοις περιεζωσμένος, εἰς τὸν ναὸν τῶν εἰδώλων εἰσελθὼν, καὶ ἐπάρας σφύραν σιδηρὰν, ταῖς ἰδίαις χερσὶν πάντα τὰ ἐν αὐτόθι εὐρεθέντα εἴδωλα συνέτριψεν, καὶ τὰ θυσιαστήρια κατέστρεψεν, καὶ τὰς χυχνίας συνέθλασεν, ἀλλὰ καὶ πάσας τὰς σπονδὰς, καὶ τὰ ποτήρια αὐτῶν ἔχυσεν· καὶ μηδενὸς γινώσκοντος, ἀνεχώρησεν.

[4] Τοῦτο δὲ γενόμενον ἰδὼν ὑπηρέτης τοῦ Καπετουλίνου, ἔδραμεν μετὰ ἀκροτάτου φόβου ἀπαγγέλλων ἄπαντα τὰ κατὰ τὸν ναὸν γεγονότα, λέγων πρὸς αὐτόν· Μὰ τὴν μεγαλειότητά σου· ἐὰν τὴν κεφαλὴν μου ἀποτέμνῃς, ἐξουσίαν ἔχεις ἐπὶ τὸ γεγονός· αἰσχρόν ἐστιν ἀναφέρειν σοι· ἐν τῷ εἶναι ἡμᾶς ἐνορθωτήτους εἰς τὴν ὑπηρεσίαν τῆς ὐμετέρας μεγαλειότητος, εἰσελθών τις εἰς τὸν ναὸν, πάντας τοὺς θεοὺς συνέτριψεν, τὰς θυσίας διεσκόρπισεν, καὶ τὰς μεγάλας λυχνίας συνέθλασεν, οὐ μὲν ἀλλὰ καὶ τὰ θυσιαστήρια ἐξέστρεψεν, καὶ τὸ ποῦ ἐπορεύθη, οὐ γινώσκω. Ταῦτα ἀκούσας Καπετουλῖνος ἐταράχθη, καὶ μετὰ μεγάλου θυμοῦ ἔφη πρὸς τὸν ταῦτα ἀναγγέλλοντα, ἐν τάχει τοῦτον ζητήσατε, καὶ εὐρόντες ἀγάγετέ μοι, ἵνα αὐτὸν ἀπολέσω, ὅστις ἄν εἴη.

[5] Τότε ἐξελθόντες οἱ ὑπηρέται, εὗρόν τινα γεωργὸν, ἐρχόμενον ἐκ τοῦ ὄρους, ὅντινα συλλαβόντες ἔδηραν, καὶ εἰς τὸ πραιτώριον τοῦ Καπετουλίνου παρέστησαν, ὅντινα θεασάμενος μακάριος Αἰμηλιανὸς, εἶπεν ἐν ἐαυτῷ· Εὰν κρύψω τὸ γεγονὸς, γενήσεται σωτηρία μου ναυάγιον· ἐπειδὴ ἤγγικεν καλέσας με διὰ θανάτου εἰς τὴν ἀθάνατον αὐτοῦ βασιλείαν· καὶ ταῦτα διαλογισάγενος, προσήνεγκεν ἑαυτὸν εἰς τὸ μέσον, καὶ κρατήσας τὰ φράγελλα τῶν ὑπηρετῶν, ἤρξατο λέγειν· φείσασθε αὐτοῦ, αἰτοῦμαι, φείσασθε, ὅτι οὗτος οὐδὲν ἥμαρτεν, ἀλλ᾽ ἐγώ εἰμι, ὡς λέγετε, πράξας· κρατήσαντες δὲ αὐτὸν οἱ στρατιῶται, τοῦτ᾽ ἔστιν, βαλεριανὸς καὶ μαξέντιος, ἐν δεκάτῃ χώρᾳ τοῦ Κλαυδίου, ἡμέρᾳς, ὥρᾳ τρίτῃ, ἑξ καὶ δεκάτῃ τοῦ ἰουλίου μηνὸς, μεθ᾽ ὕβρεων εἰς τὸ πραιτώριον τοῦ Καπετουλίνου ἤνεγκαν, ὅστις ἐν δημοσίω τόπῳ καθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν εἰς τὸ μέσον αὐτὸν ἀγαγεῖν.

[6] Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν· Τίνος ἕνεκεν πράγματος ἔνοχος εὐρίσκεται ἄνθρωπος οὗτος; τάξις εἶπεν· Αἰτοῦμεθα τὴν λαμπρότητα ὑμῶν καὶ τὴν γαληνότητα τῶν δεσποτῶν ἡμῶν τῶν αὐγούστων, στρατὸς αὐτῶν θεοῖς ἀθανατοθυσίας προσφέρων, εὐρέθη ούτος Αἰμηλιανὸς εἰσελθὼν εἰς τὸν ναὸν, οὐ μόνον τὰ θυσιαστήρια, ἀλλὰ καὶ τὰς ἐπιτεθείσας ἐπ᾽ αὐτοῖς θυσίας διεσκόρπισεν· διὸ διδάσκομεν, ἵνα τὰς τῶν θεῶν ὕβρεις ἐκδικήσητε, καὶ τοῦτον τὸν μεμιαμμένον σκληροτάτοις βασάνοις ἀπολέσητε. Τότε Καπετουλῖνος θυμοῦ πλησθεὶς, ἔφη· Βραδέως ἡμᾶς ἐδίδαξεν τάξις, καὶ διὰ πλείστων καιρῶν τοῦ Χριστιανισμοῦ χαλινοὶ ἐχαυνώθησαν, ἵνα καὶ εἰς τὴν ὕβριν τῶν θεῶν προσεγγίσῃ, διὰ τοῦτο τῷ θειοτάτῳ δημοσίῳ Χρυσίου λίτραν μίαν ἀποδώσει.

[7] Τότε τοίνυν λέγει ἐν πρώτοις τῷ μάρτυρι: Τί σοι τὸ ὄνομα; ἰσχυρώτατος τοῦ Χριστοῦ ἀθλητὴς εἶπεν· Εἰ τὸ κοινὸν ὄνομα ἐπιζητεῖς, Αἰμηλιανὸς λέγομαι· εἰ δὲ τὸ τέλειον ὄνομα ζητεῖς, Χριστιανόν με εἶναι νόμιζε. Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν· Εἰπὲ, ἄνθρωπε ἄτυχε, τίς σὲ ἐπλάνησεν, ἵνα τοῖς ἀθανάτοις Θεοῖς τοσαύτας προσενέγκῃς ὕβρεις; ἅγιος Αἰμηλιανὸς ἔφη· θεὸς, καὶ ψυχή μου προσεκαλέζατό με, ἵνα τούτους τοὺς ὄντας ἀψύχους καταπατήσω, ἵνα φανῇ πᾶσιν, ὅτι λίθοι εἰσὶν ἄνευ ψυχῆς, κωφοὶ, καὶ βωβοὶ, ἐν οἷς οὐκ ἔστιν οὐδεμία φθέγξεως λαλιά· γνώρισον οὖν ὅτι ὕβριν οὐκ ἐποίησα. θεὸς δὲ πάντα ἐποίησεν· οἱ οὖν θεοί σου, οἱ μηδὲν ποιήσαντες, ἀπολέσθωσαν· Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν, Σὺ εἶ, τὰ θυσιαστήρια ἐξέστρεψας; ἅγιος Αἰμηλιανὸς εἰπεν· Ἀξίως θεία γραφὴ λέγει: Ὅμοιοι αὐτῶν γένοιντο οἱ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς.

[8] Τότε ὀργισθείς Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν· Ἐκδύσαντες αὐτὸν, τανύσατε, ἵνα γνῶ, ὅτι πραιφέκτῳ παρίσταται μετὰ δὲ τὸ ἀποδυθῆναι αὐτὸν, λέγει πρὸς αὐτὸν πραίφεκτος· Εἰπέ μοι οὖν, τίς σὲ ἠπάτησεν, τοιοῦτο βδέλυγμα προσενέγκαι τοῖς θεοῖς; Τότε μακάριος Αἰμηλιανὸς μετὰ μεγάλης παῤῥησίας ἀπεκρίθη πρὸς αὐτόν· Ἰδοὺ, προεῖπον, καὶ πάλιν λέγω σοι, ὅτι θεὸς καὶ φυχή μου προσεκάλεσαν με, ἵνα ἀκαθάρτους θυσίας ἐξολοθρεύσω. Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν τοῖς ὑπηρέταις· Ἁρπάσαντες αὐτον, ἰσχυρὰς πληγὰς ἐπίθετε, ὅπως γνώσηται, ὅτι ἄκαιρος αὐτοῦ γνώμη οὐδὲν αὐτὸν ὠφελεῖ, οὐδὲ ἐκ τῶν ἐμῶν χειρῶν λυτρώσηται αὐτόν· ἐν τῷ οὖν ἰσχυρωτέρως τύπτεσθαι αὐτὸν, λέγει πρὸς αὐτὸν πραίφεκτος· Εἰπὲ σὺ, ἄτυχε, τίς σὲ ἐπλάνησεν τοῦτο ἐπιτηδεῦσαι; μακαριώτατος Αἰμηλιανὸς ἔφη αὐτῷ· Εἶπόν σοι, ὄτι οὐδεὶς, εἰ μὴ Θεὸς και ψυχή μου, ἐποίησέν με, ἴνα τὰ ἀκάθαρτα εἴδωλα συντρίψω, καὶ τὰς βδελυκτὰς ὑμῶν θυσίας καταπατήσας ἀποῤῥίψω. Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν· Βλέπετε, ὑπερηφάνως ἡμῖν λαλεῖ· μεταστρέψαντες αὐτὸν, εἰς τὸ στῆθος δήρατε, ἵνα γνῶ, ὅτι πάντες οἱ τοῖς νόμοις τῶν αὐτοκρατόρων ἀνυπήκοοι τοιούτοις κολαστηρίοις ὑπόκεινται.

[9] Ἐν τῷ οὖν τύπτεσθαι αὐτὸν νεύροις ὠμωτάτοις ἐπὶ ἱκανὰς ὥρας, πραίφεκτος εἶπεν· Φείσασθε αὐτοῦ, και ἐπαύσαντο οἱ τύπτοντες. Τότε λέγει πρὸς αὐτὸν πραίφεκτος· Δοῦλος εἶ, ἐλεύθερος; ἅγιος Αἰμηλιανὸς εἶπεν· Δοῦλος μέν εἰμι Χριστοῦ, υἱὸς δὲ ὑπάρχω Σαββατιανοῦ τοῦ πραιφέκτου ταύτης τῆς πόλεως. Καπετουλῖνος πραίφεκτος εἶπεν· Οὐδέν ἐστιν, νομίζεις κληρονομῆσαι, Αἰμηλιανέ· πόσῳ μᾶλλον τοῦτο, ἐν ᾧ σωτηρία τῶν ἀνθρώπων προσεγγίζει, ὅτι κατὰ τοὺς νόμους ἀποτολμήσας, τοῖς θεοῖς ὕβρεις προσήνεγκας. Τί οὖν τὸ μέγεθος τοῦ σώματός σου βοηθήσει σοι; ὅτι κατεφρόνησας ταῖς βασάνοις ἀντιπαλαῖσαι, ἵνα πᾶσιν σεαυτὸν χειρότερον ένδείξῃς· διὰ τοῦτο, ἵνα μὴ τοῦτο καὶ οἱ ἄλλοι μελετήσωσιν, καὶ διὰ σοῦ ἐν τῷ σῷ ὀνόματι πλανηθῶσιν, σὺ μόνος ἐν τῇ φλογὶ τῆς καμίνου ἐμβληθήσῃ· δὲ σὸς πατὴρ λίτραν μίαν ἁργυρίου ἀποδώσει τῷ δημοσίῳ, δι᾽ οὕτινος, ἀμελείας τοιοῦτος εὑρέθης.

[10] Τότε οὖν οἱ ὑπηρέται κρατήσαντες τὸν μακάριον ἀθλητὴν τοῦ Χριστοῦ Αἰμηλιανὸν, ἔξω τῆς πόλεως ἐξήγαγον ἐγγὺς τοῦ χείλους τοῦ Δανουβίου ποταμοῦ, ὅπου ἦσαν ἑτοιμάσαντες τὴν πυρκαΐαν, ὅστις αὐτοῦ διὰ τῆς καρτερίας στέφανος γέγονεν. Τότε ἰσχυρώτατος ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ Ἀἰμηλιανὸς ταῖς ὑπηρέταις εἶπεν· Ὑποστέξατέ μοι βραχὺ, ἕως ἂν ἱκετεύσω τὸν θεόν μου. Καὶ εὐξαμένου, καὶ πληρώσαντος τὴν εὐχὴν, συλλαβόντες αὐτὸν οἱ ὑπηρέται, ἐνέβαλον εἰς τὸ πῦρ, νομίζοντες αὐτὸν παραχρῆμα γενέσθαι τέφραν. Τὸ δὲ πῦρ γρωρίσαν τὸν τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα, οὐ κατέφλεξεν αὐτὸν, ἀλλὰ σῶον, καὶ ἀκήρεον διεφύλαξεν. Τοὺς δὲ ὑπηρέτας τοῦ καπετουλίνου, τοὺς πλησίον, περιῆρεν φλὸξ, καὶ Κατέκαυσεν· ἰδὼν δὲ δεδοξασμένος μάρτυς Αἰμηλιανὸς, ὅτι τὸ πῦρ οὐχ ἥψατο αὐτὸν, ἀλλὰ σῶος διέμεινεν Ἅγιος, ἐδόξασεν τὸν θεὸν, καὶ στραφεὶς κατὰ ἀνατολὰς, κατεσφράγισεν αὐτὸν, καὶ ἀτενίσας εἰς τὸν οὐρανὸν, εἶπεν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, δέξαι τὸ πνεῦμά μου· καὶ τοῦτο εἰπὼν, ἐκοιμήθη ἐν εἰρήνῃ.

[11] δὲ γυνὴ τοῦ Καπετουλίνου τοῦ πραιφέκτου, οὖσα Χριστιανὴ, παρακληθεῖσα παρὰ τῶν συμπολιτῶν αὐτῆς, ᾐτήσατο παρὰ τῷ ἀνδρὶ αὐτῆς τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου Αἰμηλιανοῦ, ὃν τὸ πῦρ οὐ κατέφλεξεν, ἀλλ᾽ θεὸς διὰ τῆς χάριτος αὐτοῦ, σῶον διετήρησεν· ὅτε οὖν κατηξίωσεν λαβεῖν τὸ ἅγιον λείψανον, ἐκέλευσεν ἅμα τῶν ἰδίων πολιτῶν Χριστιανῶν, καὶ εὐλαβῶν ἀνδρῶν, μετὰ ψαλμῶν, καὶ ὕμνων κηδεῦσαι τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου, καὶ ἀξίως στεφανήτου μάρτυρος Αἰμηλιανοῦ ἐν τόπῳ ἐπιλεγομένῳ Γηδινᾶ, ὡς ἀπὸ τρίτου μιλίου τῆς πόλεως καλουμένης Δωροστόλου, ἀξίως τιμήσαντες, τιμιωτάτῳ μύρῳ χρίσαντες, ἔθεντο ἐν λάρνακι· ἐμαρτύρησεν δὲ όγιος τοῦ Χριστοῦ Αἰμηλιανὸς μηνὶ Σεπτεμβρίῳ, τρίτῃ, Βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ· μεθ᾽ οὗ δόξα τῷ Πατρὶ, ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι· νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Edicta Juliani apostatæ,] Imperante impiissimo Juliano, fœda persecutio ac furoris plena spiritum etiam insidiarum adversus Christi milites suscitavit. Præfatus itaque Julianus ad omnem civitatem præmittebat edicta, jubens; ut universi cum ingenti timore per urbes singulas & loca invigilarent, ut, si Christianus quispiam inveniretur, iteratis cruciatibus laceratus periret a. Per edictum hoc impiissimum quarto consolatus sui anno legem hanc servari mandavit. Fallacibus hisce decretis Orientem atque Occidentem eadem, qua furebat ipse tyrannus, in Christi servos armabat insania.

[2] [& minas Capitolini Vicarii Thraciæ parvipendens,] Etenim Capitolino cuidam nomine, homini stupri pleno, mente improbo, avidoque fundendi sanguinis, atque idolis addictissimo locum præfecturæ b suæ assignavit in civitate Dorostolo, quæ est Mysia provincia Missus ergo est, quem jam dixi, Capitolinus, ad urbem modo memoratam; cum autem templum ingressus diis suis omnibus obtulisset sacrificia, ad prætorium suum reversus est. Postridie vero pro tribunali suo de more sedens, minas Christianis ab administris justitiæ c intentabat his verbis: Si quis est in hac urbe Christianus, qui sacrificia deorum aversetur, is ea, quam ipsi concedo, libertate mecum arguat. Judicis ministri dixerunt: Per potestatem nobis factam! Quicumque in hac civitate degunt, deos nostros venerantur, eisque indesinenter cum omni honore victimas offerunt. His auditis, Capitolinus ingenti plenus gaudio, optimates suos omnes ad convivium adhiberi jussit, dicens eis: Deorum vos admodum studiosos esse perspicio; & æquum est, ut hunc diem hilares exigamus.

[3] [idolorum aras subvertit.] Epulantibus illis atque una Capitolino, circumspiciens beatus Æmilianus, vidensque occasionem esse opportunam, ad supernæ vitæ præmium pertingendi; quia Christianus erat non solum in cospectu Dei & Angelorum, sed etiam notus hominibus: ut per hoc palam id omnibus fieret, pretiosa cruce, fidei thorace, semper indutus, tamquam Christi miles vere generosus, his [inquam] armis accinctus, in idolorum fanum ingressus est, & ferreum arripiens malleum suis ipse manibus quotquot istic reperta sunt idola contrivit, ac evertit altaria, & candelabra confregit; quin & libamina eorum omnia calicesque profudit: ac nemine observante, recessit.

[4] Hoc facinus ubi deprehendit Capitolini minister, [Dumque in facinoris auctorem inquiritur;] summa cum anxietate renuntiaturus quidquid in templo factum erat accurrit, sic eum alloquens: Per magnificentiam tuam! Si capite plectere me volueris, potestatem habes ob id quod contigit. Pudet referre tibi: dum ad obsequium magnificentiæ vestræ attenti fuimus, delubrum ingressus quispiam, deos omnes comminuit, dispersit hostias, & grandia candelabra confregit; imo vero etiam subvertit aras, & quo evaserit, equidem nescio. Hæc audiens Capitolinus turbatus est, eique, qui nuntium hunc ferebat, gravi incensus ira, E vestigio, inquit, illum perquirite, & cum inveneritis, adducite mihi, ut eum, quisquis est, disperdam.

[5] Tum egressi ministri, in agricolam quemdam e monte descendentem incidere, [ut alium liberet, se ultro prodit S. Æmilianus;] quem apprehendentes ceciderunt flagris raptaruntque ad prætorium Capitolini. Eum ut conspexit beatus Æmilianus, ait intra se: Si rem patratam celavero, salus mea naufragium faciet: quandoquidem appropinquavit, qui me per mortem ad immortale regnum suum invitavit. Atque hæc secum perpendens, semet ipse in medium protulit, correptisque lictorum flagellis, dicere cœpit: Parcite isti, obsecro, parcite: nihil enim hic peccavit; at ego sum, qui ea, quæ dicitis, feci. Comprehensum vero ipsum milites, hoc est. Valerianus & Maxentius, in decima regione Claudii die sexta, hora tertia, decima sexta Julii mensis, contu meliose perduxerunt ad Capitolini prætorium; qui in loco publico tribunal occupans, adduci illum jussit in medium.

[6] Capitolinus præfectus dixit: Quodnam ob factum reus deprehenditur homo hic? [& ad Vicarium adductus,] Ministri tribunalis dixerunt: Dignitatem vestram, ac Dominorum nostrorum Augustorum serenitatem imploramus nos milites eorum, qui sacrificiis Deos immortalibus colimus: inventus est [enim] hic Æmilanus, cum templum intrasset, non modo altaria, sed etiam impositas illis hostias dispersisse: [quod] ideo significamus, ut deorum injurias vindicetis, atque hunc contaminatum durissimis cruciatibus tollatis e medio. Tum percitus ira Capitolinus, Serius, inquit, nos admonuerunt ministri, & plurimo jam tempore Christianismi habenæ laxatæ sunt, ut etiam ad deorum usque contumeliam processerit: Quapropter divinissimo fisco auri libram unam pendent.

[7] Tum vero Martyri imprimis dixit: Quod tibi nomen est? [ac factum libere confessus,] Respondit fortissimus Christi Athleta: Si commune nomen requiris, Æmilianus appellor: at si nomen perfectum exigis, Christianum esse me scito. Capitolinus præfectus dixit: Dic, homo infelix; quis te seduxit, ut atroces adeo diis immortalibus inferres injurias? Sanctus Æmilianus reposuit: Deus & animus meus incitavit me; ut illos vere inanimatos conculcarem, ut palam omnibus fieret, lapides eos esse sine anima, surdos ac mutilos, in quibus nulla sit vocis loquela. Noveris itaque, injuriam non fecisse me. Deus vero creavit omnia; pereant igitur dii tui, qui nihil creaverunt. Capitolinus præfectus dixit. Tune es, qui aras evertisti? Sanctus Æmilianus, Merito, inquit, divina Scriptura dicit: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[8] [jubetur extendi & nervis cædi,] Tunc iratus Capitolinus præfectus dixit: Exuentes illum extendite, ut sentiat, se coram præfecto assistere. Postquam vero nudatus esset, ait ei præfectus: Dic itaque mihi; quis te decepit, ut rem tam execrandam in deos committeres? Tum beatus Æmilianus ei libere admodum respondit: Ecce, jam dixi, atque iterum tibi dico, auctores mihi fuisse Deum atque animum meum ut sacrificia polluta disperderem. Capitolinus præfectus dixit ministris: Raptate eum, & graves illi plagas imponite; ut intelligat, nihil profuturam sibi ineptam opinionem suam, neque manibus illum meis liberaturam. Dum igitur validissime cæditur, dicit ei præfectus: Dic, miser; quis te seduxit, ut hoc attentares? Beatissimus Æmilianus ei retulit: Dixi tibi, neminem præterquam Deum atque animum meum, suasisse mihi, ut impura idola contererem; ac detestabiles hostias vestras calcando disjicerem. Capitolinus præfectus dixit: Ecce autem, superbe nobis loquitur. Invertite illum, & flagris pectus lacerate; ut discat, hujusmodi pœnis subigi, quicumque Imperatorum legibus obedire detrectant

[9] [damnatusque ad rogum,] Interea dum nervis durissimis ad horas multas cæditur, dixit præfectus: Parcite ei: & cessarunt flagellantes. Tum sic eum præfectus alloquitur: Servus es, an liber? Sanctus Æmilianus dixit: Servus quidem sum Christi; filius vero Sabbatiani urbis hujus præfecti. Capitolinus præfectus dixit: Vanum est, quod consequi speras, Æmiliane; at multo magis vanum, quod id speras, in quo salus hominum sita est: quandoquidem legibus ausus insultare, injuria deos affecisti. Quid igitur magnitudo corporis tibi proderit? Quando audes cum tormentis certare; ut omnibus te deteriorem ostendas. Quare ne quid tale etiam alii cogitent, ac per te in tuo nomine ducantur in errorem, tu solus in flammam fornacis immitteris; pater autem tuus libram unam argenti fisco persolvet, cujus negligentia tu talis inventus es.

[10] [in eo illæsus moritur, exustis lictoribus.] Tunc ergo ministri arripientes beatum Christi athletam Æmilianum, extra urbem duxerunt prope ripam Danubii fluminis, ubi parabant rogum, quæ ejus per martyrium corona fuit Tum fortissimus athleta Christi Æmilianus ministris dixit: Servate me tantisper, donec oravero Deum meum. Et facta atque completa precatione, corripientes eum lictores injecerunt in ignem, putantes illum continuo in cineres versum iri. Verum ignis agnoscens Christi Martyrem, non adussit eum, sed salvum integrumque servavit. Ministros vero Capitolini, qui prope aberant, circumquaque sustulit flamma, atque absumpsit. Cernens autem gloriosus martyr Æmilianus, sese ab igne non attingi, sed incolumem permanere Sanctum, glorificavit Deum, & ad Orientem conversus, se cruce signavit, oculisque in cælum intentis, dixit: Domine Jesu, accipe spiritum meum; quo dicto, obdormivit in pace.

[11] [Uxor Vicarii ei justa persolvit.] Uxor autem Capitolini præfecti, quæ erat Christiana, rogata a concivibus suis, postulavit a marito suo corpus sancti Æmiliani, quem ignis non violaverat, sed Deus per gratiam suam integrum conservaverat. Cum itaque visum esset tollere sacras exuvias, jussit per cives suos Christianos ac viros pios cum psalmis & hymnis justa persolvi corpori Sancti ac digne coronati martyris Æmiliani in loco, qui appellatur Gedina d, tertio circiter milliari ab urbe, quam vocant Dorostolum; ac pro meritis illud venerantes, pretiosissimo unguento delibutum loculo imposuere. Martyrium vero fecit sanctus Christi Æmilianus mense Septembri, die tertia, regnante Domino nostro Jesu Christo; cum quo gloria Patri una cum sancto Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc & alia hujusmodi in hisce Actis occurrentia vel receptis historiis contraria, vel ignota quam fidem mereri videantur, exposui in Commentario prævio § 2.

b Πραιφεκτουρία, πραιτώριον & similes voces barbaræ ex ipsa, quam cum Latinis habent, similitudine facilius intelliguntur, quam ut iis explicandis immorari debeam. Ne ipsas quidem hinc inde vitiosas, aut certe minus usitatas, constructiones annotare operæ pretium duxi.

c Græce τάξις, quæ vox aliquoties recurret. Eam Latini inferioris ætatis efferebant per voces officium & officiales, apparitio vel apparitores; in Actis martyrum passim eos significat, qui ad judicum nutus præsto esse debebant. Adi Cangium tum in Glossario Latino ad vocem Officium, tum ad vocem τάξις in Græco.

d Locum hunc frustra quæras; qui forte vix pagus fuit. Ceterum dubium esse non potest, quin detruso ad inferos Juliano, civis hujus sui Reliquias sibi Dorostoreni vindicaverint; cum urbs illa tamquam ejus cultui præcipue destinata in omnibus Martyrologiis consignetur. Forte etiam deinde vel omnes, vel aliquæ saltem translatæ fuerunt Constantinopolim, ut pronum est conjicere ex dictis in Commentario prævio a num. 5.

DE S. MARINA VIRGINE ET MART.
GALLÆCIÆ IN HISPANIA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Marina V. M., in Gallæcia Hispaniæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sic ibi hoc die legitur: Gallæciæ in Hispania, S. Marinæ virginis & martyris: pro qua in notis adducit Baronius Florem Sanctorum Hispaniæ & Thesaurum concionatorum tomo 2 die sequenti: nempe Villegas pag. 376 editionis Cæsaraugustanæ anni 1626 (qua antiquiorem vidit Baronius) & Trugillum , [Ex Villegas & Trugillo cultum accepit Baronius,] ubi ponitur XIX Julii, cum potius ad hunc diem spectare videatur, siquæ Marina Hispanis propria est. Hos testes habuit Baronius cultus in Gallæcia & alibi huic Sanctæ exhibiti, quæ de cetero omnibus antiquis fastis & apud omnes Martyrologos, saltem alicujus notæ, ignotissima est, quemadmodum & gesta ignorantur, patria, parentes, tempus martyrii &c. ut Villegas eam Melchisedecho assimilet, utpote qui ab Apostolo, Heb. 7, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habuisse dicatur; sic Marina solo superstite cultu nota sit. Trugillus omnia complectitur brevi hoc elogio: Quod certo scitur de hac gloriosa Marina Hispana, id est, quod scilicet passa sit martyrium in Galicia, prope civitatem Orensem, ubi etiam est ejus sanctissimum corpus, in quadam ecclesia de ejus nomine nuncupata, in loco appellato Aquæ sanctæ, ubi ostenduntur quædam monumenta adhuc, sive indicia martyrii hujus gloriosæ Sanctæ; videlicet clibanus quidam, in quem conjecta fuit, & fons etiam quidam ostenditur, in quo dicunt miracula quædam facta fuisse hujus gloriosæ Sanctæ intercessione. Per universas autem regiones illas magna devotione celebratur hæc gloriosa Sancta. Cordubæ porro & Hispali sumptuosissima reperiuntur templa in honorem hujus sanctæ virginis & martyris Marinæ. Atque hæc eadem Hispanice narrant Villegas & Marietta.

[2] [cetera exornarunt pseudo-chronica.] Aurum contra æstimanda est horum Hispanorum candida & sincera relatio, cui id solum dubii subesse posset, num satis constet, sub Marinæ istius nomine non latere Margaretam, toto reliquo orbe Christiano notissimam. Ast illis non acquievere novelli fabulatores & Chronicorum figuli, quos nusquam quiescere passus est laudatus sæpe Nicolaus Antonius, eos hic denuo exagitans paulo longiori dissertatione, quam totam huc adducere operæ pretium non censui, cum id operose probet, quod sole meridiano clarius existimo, nugatos esse nimirum, & illos quos Villegas refutat, & pseudochronographos Dextrum, Julianum, Luitprandum, Maximum, & commentatorem Bivarium, dum S. Margaretæ, alias Marinæ, Acta, quæ XX Julii expendentur, insigni plagio ad suam Marinam, de novem uno partu emissis fictitiorum Catillii & Calsiæ filiabus unam, ineptissime transtulerunt, plurima comminiscentes iis ferme similia, quæ pridem ad XXII Maii de S. Quiteria, & alibi abunde confutata sunt; ut pigeat merissimas gerras hic iterum proferre in medium: sufficiat sola Tamayi annuntiatio, ut de reliquorum pretio statuatur. Audi juratum declamatorem: Amphilochii in Gallæcia Hispaniæ, S. Margaritæ, sive, ut aliis, Marinæ virginis & martyris, quæ [dum] cum aliis octo sororibus adelphis sanctissimis virginibus, Belcagiam patriam, & C. Attilium patrem, numine disponente, desereret, Amphilochium advenit, ubi ab Olybrio præside, propter fidem Catholicam apprehensa, post devictos signo salutiferæ crucis diaboli in forma draconis aspectus, & præsidis in specie dæmonis conspectus, continuatione cæsa terribili, & per varios cruciatuum lampadum, ligaminum, verberum & facium agones exercita, ad palmas martyrii & virginitatis alacri strenuitate cucurrit. Non inelegans sane oratio, nisi enervis & elumbis esset.

DE S. ROFILO SIVE RUPHILLO EPISCOPO FORO-POPILIENSI
FORO-LIVII IN ITALIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, Officium & Acta examinantur.

Rofilus seu Ruphillus episcopus, Foro Livii in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

Forum Livii, vulgo Forli, antiqua Italiæ civitas, de qua jam sæpe in Actis nostris egimus, hodiedum sacras S. Rophili seu Ruphilli episcopi Foro-popiliensis exuvias conservat, & illius festum quotannis hac die potissimum celebrat. Ferdinandus Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ col. 637 docet, [S. Ruphillus, destructa Foro-Popiliensi civitate, Foro-Livium defertur,] reliquias hujus Sancti e civitate Foro-Popiliensi eo translatas fuisse, & de utraque sepultura ita scribit: Sacræ corporis exuviæ in ecclesia, quæ ipsius nomine superbit, reconditæ, deinde Forum Livium translatæ, ibidem in sancti Jacobi templo requiescunt. Templum abbatiaque ejus nomini consecrata celebris satis olim habita est in loco, ubi pervetustum fanum Herculis nomine dicatum fuerat, quod postea ad cultum divinum traductum est, ac divi Ruphilli nomen tulit, quod una cum civitate excisa, (post ultimam ruinam anni 1360 sedes episcopalis Bertinorium translata est) ut diximus, obrutum est, ut nulla ejus vestigia, quam certa rudera superfuerint, quæ hactenus in publica fossa, qua parte meridiem spectat, visuntur: distinctum enim variis coloribus pavimentum opere vermiculato laboratum cernitur, atque ibi marmor hisce litteris incisum repertum est: Hæc est ecclesia S. Ruphilli confessoris et episcopi.

[2] Matthæus Vecchiazzanus in historia Foro-Popiliensi, anno 1647 Italice edita, part. 1, lib. 9 & sequentibus adfert varia seculi XII & XIII diplomata, [& locis variis in Italia colitur.] quæ de monasterio S. Ruphilli meminerunt. Idem scriptor part. 1, lib. 4, pag. 58 testatur, S. Ruphillum olim non solum in propria sua diœcesi, sed etiam in Imolensi honoratum fuisse; additque, a Bononiensibus in illius honorem erectas fuisse ecclesias, ac novissime a senatu Florentino templum pulchro opere musivo constructum esse, in quo etiamnum hodie legitur: S. Rophillus episcopus Pompilien. Festum hujus Sancti solenniter olim celebratum fuisse, colligo ex Actis S. Mauri, a S. Petro Damiani conscriptis, & ad diem XX Januarii a Bollando illustratis, ubi cap. 3, num. 13 narrantur sequentia: Alia quædam mulier necessitati rei familiaris plus quam deberet intenta, in festivitate S. Rophili triticum purgare non timuit; sed dum beato Confessori digni honoris reverentiam non exhibuit, dignæ animadversionis sententiam non evasit. Deinde sequitur quomodo punita fuerit, ac tandem facti pœnitens sanitatem recuperarit, ut loco citato videri potest. Nunc ex aliis monumentis Sancti nostri cultum confirmemus.

[3] [Fit illius memoria apud Petrum de Natalibus,] Petrus de Natalibus post medium seculi XIV primus inter hagiologos, quos saltem novi, res gestas S. Ruphilli ita commemorat. lib. 6, cap. 114: Rophilus episcopus Popiliensis fuit, qui verbum Domini instanter prædicans, & quæ docebat exemplo operum confirmans; miraculorum gloria insignis fuit. Dum autem in media via posita inter Popiliense & Liviense oppidum draco immanis apparuisset, qui homines & animalia devorabat, & flatu venefico plurimos morbidabat, sanctus Rophilus populo suo triduanum jejunium & orationem indixit, sanctoque Mercuriali episcopo Liviensi, ut hæc eadem cum sua plebe faceret, persuasit; & deinde ambo ipsi episcopi una cum clero & populo utriusque civitatis ad locum accedunt; orationeque præmissa, sancti præsules draconem de antro producunt: stolis quoque suis ipsum, uti agnum mansuetissimum, collo nectentes pertraxerunt, & in puteo profundissimo incluserunt: memoriale quoque supra puteum in testimonium miraculi signaverunt, quod ibi manet usque in præsens. Rophilus autem ad ecclesiam suam rediens, obitusque sui diem longe ante prædicens, XV Kalendas Augusti quievit in Christo, sepultusque est in ecclesia sua miraculis clarus. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ die XVIII Julii habet simile Actorum compendium. Sed utraque hæc Vitæ synopsis videtur desumpta ex fusioribus Actis, & forte ex sermone in annua S. Ruphilli festivitate habito, quem post hunc Commentarium prævium dabimus.

[4] Interim miror, hunc Sanctum Adoni, Usuardo aliisque antiquis Martyrologis ignotum fuisse. [& recentiores Martyrologos ac in Officio proprio,] Recentiores tamen aliqui eum celebrant, atque inter alios Franciscus Maurolycus abbas Messanensis in suo Martyrologio hæc die sic habet: Item Rofili Popiliensis episcopi, qui pestiferum oppressit draconem. Constantius Felicius in suo Kalendario totidem fere verbis hujus Sancti festum Italice annuntiat. Non intelligo, quid sibi velit inter auctaria Usuardi codex Florentinus, qui hac die sic pronuntiat: In Tuscia sancti Raphilli archiepiscopi Ravennensis. Nam neque Hieronymus Rubeus, neque Ferdinandus Ughellus in Catalogo archiepiscoporum Ravennatium præsulem similis nominis recensent. Certe in Kalendario, quod ad usum diœcesis Ravennatis anno 1660 editum est, nulla hodie de hoc Sancto fit commemoratio. Claudius Castellanus in suo Martyrologio Universali cum ceteris asserit, eum fuisse episcopum Foro-Popiliensem, additque, eum Gallice Rufil vel Roguil, & Italice Roghiglio appellari. Saltem in Officio Ms., quod hic habeo, legitur talis titulus vel rubrica: Die XVIII Julii in festo S. Ruphilli episcopi & patroni Fori-Pompilii duplex. Deinde præscribitur hæc oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui beato Ruphillo confessori tuo atque pontifici inter cetera præclara miracula immanem draconem homines necantem interimendi gratiam contulisti: concede quæsumus, ut ejus meritis & precibus a mortiferis antiqui serpentis morsibus liberemur. Per Dominum nostrum &c.

[5] Huic orationi subjunguntur tres Lectiones propriæ secundi Nocturni in hunc modum: Lectio IV. [quod tribus Lectionibus,] Ruphillus Atheniensis in Græcia natus, a S. Silvestro summo Pontifice episcopus ordinatus, ad prædicandum Jesu Christi Euangelium, & Catholicam fidem propagandam Forum Pompilii mittitur: qui statim ac pastorale munus suscepit, divino cultui amplificando maxime studuit. Quapropter Isidis templum cunctorum nobilissimum, expurgatis omnibus idololatriæ sordibus, in ædem B. Mariæ Virginis Annuntiatæ nomini sacram commutavit, in ejusque cathedralem erexit. Adeo eximia sanctitate atque innocentia floruit, ut homines a maleficio deterreret, & ad leges divinas servandas suo potissimum exemplo inflammaret. Quod ad populi eruditionem docebat, operibus explere cœpit, tanto charitatis ardore, ut se jugiter affligeret, non ad suam, sed ad subjectæ plebi implorandam veniam, bene agnoscens, quod nisi in se avulsi essent peccatorum tribuli per longam abstinentiam, sacra spiritualium donorum germina inseri, plantarique numquam valerent; & quamvis adeo in corpus suum sæviret, ceteros tamen, maxime pauperes, paterna charitate fovebat. Populum sibi creditum tum verbo tum exemplo in viam salutis dirigere numquam destitit. Mirum est propterea, quantum in moribus reformandis & abusibus tollendis assidue verbi Dei prædicatione profecerit.

[6] Lectio V. Cum media via inter Pompiliense & Liviense oppidum draco immanis apparuisset, [præcipua S. Præsulis gesta,] qui homines & animalia devorabat, & flatu venefico plures morditabat, Ruphillus populo suo triduum jejunium & orationem injunxit, sanctoque Mercuriali episcopo Liviensi, ut hæc eadem sua plebs faceret, persuasit. Deinde ambo ipsi episcopi una cum clero & populo utriusque civitatis ad locum accedunt, oratione præmissa, draconem ex antro producunt, & stolis suis collo illius alligatis, cunctis, qui aderant, mirantibus, in vicino & profundo puteo deturbarunt & incluserunt, concessoque ex hoste triumpho Ruphillus ovans cum plebe sibi commissa ad suam sedem revertitur, & cum gratiarum actione omnes in Christo gratulati sunt, quia ingentis draconis exstinxere nequitias, & populum eruerunt a plaga. Dum sedem Pompiliensem Ruphillus regebat, illud miraculosum prodiit, quod eodem tempore & Germaniam ad fidem convertebat, & pacem inter cives Pompilienses firmabat. Ariminensi conciliabulo cum Mercuriali Liviensi ac aliis episcopis contra Arianos pro Catholica fide singulari virtute Nicænum concilium propugnavit, & pro eo stetit & subscripsit.

[7] Lectio VI. Ad effugiendas postea Imperatoris minas, [complectitur,] cum dicto Liviensi & Gaudentio Ariminensi præsulibus ad vicinum vicum se contulit, quod ex illo tempore a dictis Catholicis episcopis Catholica nominari cœpit. Hinc unusquisque ad proprias revertendo sedes, Ruphillus in sua stetit. Postremo cum Pompiliensem ecclesiam per annos septem supra quadraginta sanctissime administrasset, instantemque sui obitus diem prænuntiasset, jam senio confectus, peractis de more sacris, sic adstantes affatus est: Cavete, carissimi, contentiones, cavete lites, diligite pacem, sectamini charitatem, ut his decorati ornamentis ante summi judicis potentiam * securi veniatis. Postmodum cælo lætus XV Kal. Augusti post Christum natum anno trecentesimo octogesimo secundo felicem animam meritis, atque in defendenda religione partis trophæis onustam in manibus Creatoris transfudit. Sacræ exuviæ aromatibus conditæ in propria cathedrali sepultæ fuere. Inundante postea bello in tota provincia, Forum Pompilii solo æquatur: ut propterea ejusdem Præsulis corpus esset in tutum, & debito non defraudaretur cultu, Rubertus * dirutæ civitatis episcopus superstes illud Fori-Livii in ecclesiam S. Jacobi, hodie S. Luciæ, magna totius populi celebritate transferri curavit; & in marmoreo tymbo egregie sculpto super aram maximam ejusdem ecclesiæ positum quiescit.

[8] [Ætas illius incerta est,] Multa in his Lectionibus asserta (idem intellige de Actis huic Commentario subnectendis) ut mitissime dicam, solido antiquitatis testimonio destituuntur. Imprimis incerta sunt, quæ de S. Ruphilli ætate hic tam confidenter pronuntiantur: nam S. Mercurialis Foroliviensis episcopi, cui Sanctus noster coætaneus fuisse dicitur, ætas omnino vacillat, cum de ea Baronius in Annalibus Ecclesiasticis tom. 3 ad annum Christi 359 num. 46 ita judicet: Cum vero pro fide catholica una cum sancto Gaudentio stetisse dicantur sancti episcopi Rofilus Popiliensis, & Mercurialis episcopus Liviensis, de Mercuriali certum est, falsum esse: etenim obiisse ipsum anno Domini centesimo quinquagesimo sexto ex inscriptione ad ejus sepulcrum ante paucos annos reperta (ut diximus in notis ad Romanum Martyrologium novissime Antverpiæ editis) certum est. Pluribus de hac re disputat Papebrochius noster in Vita S. Mercurialis, ad diem XXX Aprilis illustrata, ubi simul aliqua de S. Ruphillo discutiuntur. Sicut nonnulli scriptores ad eludendam hanc difficultatem duos tresve Mercuriales induxerunt, ita forte Julianus Portaguerra duos Ruphillos finxit, dum apud laudatum Matthæum Vecchiazzanum part. 1, lib. 4, pag. 57 ita scribit: Duo Rophilli floruerunt; tempore unus S. Petri, & hic fuit Germanus & a divo Petro fuit episcopus creatus civitatis Velletrensis; alter Atheniensis & a Damaso (in Lectionibus dicitur a S. Silvestro) Pontifice fuit episcopus civitatis Pompiliensis factus: quo tempore, cum hæresis undique grassaretur, una cum Gaudentio & Mercuriali summopere [eam] confutavit. Dum sedem Pompiliensem regebat, eo tempore Germaniam ad fidem convertebat, & pacem inter duos Pompilienses firmabat; ejusdemque opera præclarissima, ne Apostolorum gesta obscurentur, forsitan extiterunt abscondita. Serpentem in Pompiliensem viam & Liviensem magno populorum excidio, suis manibus in puteum projecit. Hæc aliaque a recentioribus scriptoribus forte excogitata sunt, ut populares patriæ suæ traditiones tueantur. Saltem cuperem, ut hujus Sancti opera præclarissima, quæ tamen citatus auctor fatetur fuisse abscondita, vetustioribus testibus comprobarentur.

[9] Præter alia non placet mihi historia draconis, quæ jam in Lectionibus propriis descripta est, [& Acta ejus ab ignoto & juniore auctore collecta,] ac porro in Actis a num. 11 referetur; non autem ideo displicet, quia mira est, sed quia tale prodigium desiderato antiquitatis testimonio caret. Suspicor, illam primo prodiisse ex S. Mercurialis Vita, quæ ex picturis, istius sancti Præsulis gesta repræsentantibus, desumpta fuit, ut fatetur ipse Actorum scriptor, & videri potest in Actis nostris tom. III Aprilis pag. 752 & sequentibus. Quid si idololatria aut hæresis, in illis regionibus serpens, & a Sanctis illis episcopis exstincta, ex pictoris ingenio per draconem repræsentata fuerit? Quid si Vitæ auctor hanc spiritualem victoriam de infernali dracone relatam, & in picturis expressam, sic præsertim interpretante rudi plebe, in corporalem crude commutaverit? Quidquid sit de hac mea conjectura, saltem non facile mihi quis persuaserit, S Petrum Damiani esse auctorem Vitæ seu potius concionis mox exhibendæ, etiamsi Vecchiazzanus, Ughellus aliique id existimaverint. Ratio mea est, tum quod hæc concio a reliquo Petri Damiani stylo differat, tum quod Constantinus Cajetanus in editione ejus operum hunc sermonem ei non adscribat, quamvis non pauca aliorum opuscula eidem perperam attribuat, ut jam pridem observarunt plerique, qui scriptores ecclesiasticos accuratius examinarunt.

[10] His adde, quod eadem draconis historia ita diversimode narretur, [subinde fabulam sapiunt.] ut pro cujusque libitu mutata & exornata fuisse videatur. In concione mox subjicienda num. 14 dicuntur SS. Mercurialis & Ruphillus guttur draconis stolis suis constrinxisse, eumque ambo in puteum deturbasse. At vero in Actis SS. Grati & Marcelli, quæ dedimus tomo III Martii pag. 85, dicitur draco ante adventum S. Ruphilli, orante S. Mercuriali cum sociis, miraculose exspirasse. Deinde subjungitur hoc episodium: Et cum Gratus accessisset ad draconem mortuum, & ipsum alligasset cum stola, & projecisset exinde illum in quodam puteo ibidem in strata propinquo, statim facto amisit visum oculorum. Denique post narratam hujus cæcitatis depulsionem ita concluditur: Cum post præmissa sic gesta S. Rofillus venisset cum clero & suis ad præfixum locum, & vidisset draconem mortuum, quam plurimum condoluit de S. Mercuriali, ægre ferendo talem injuriam, & deinde reversi sunt ad loca sua. Imo auctor Vitæ Mercurialis in Actis nostris tomo III Aprilis pag. 756 scribit, S. Ruphillum id tam ægre tulisse, ut S. Mercurialis ad eum placandum dederit illi duas ecclesias baptismales. Sed ut credulum ejusdem scriptoris ingenium noscas, accipe ea, quæ inter alia ex ruricolarum traditione ibidem sic addit: Perhibent etiam, quod in natali ipsius Præsulis ipse draco se in puteo concurit. Tædet diversis hisce ineptisque narratiunculis diutius inhærere. Quare ipsam concionem qualemcumque lectoris judicio & oculis subjicimus.

[Annotata]

* forte præsentiam

* alias Robertus

ACTA AUCTORE INCERTO
Ex Ms. Bibliothecæ Vaticanæ num. 6074, cum editione Vecchiazzani, & altero Ms. collata.

Rofilus seu Ruphillus episcopus, Foro Livii in Italia (S.)

BHL Number: 7283


EX MSS.

CAPUT I.
Concionis exordium, etymologica de nomine S. Ruphilli explicatio, & ejusdem Præsulis virtutes & admonitiones.

Sanctorum celebritas, maxime provincialium, valde summa cum devotione est recolenda circiter ab omnibus: [Auctor concionem exorsus,] non enim illis nostra præconia æternæ gloriæ decorem condonant, sed nobis emolumentum cælestis patriæ accumulant; quisquis autem propensius accuratiusque eisdem interesse festinat, hic beneficia pro exhibitis, ut postulat, obsequiis consequetur, veluti ea quæ mente gestat. Ad plausus quoque ostentationis, sive humani favoris Deus non respicit, sed ad puritatis [intentionem ] aures inflectit a. Omnium vero conditor de superna prospicit ineffabiliter arce uniuscujusque ad quid prolata sit actio, & unicuique metitur ad mentis oculos præmia mira dispensatione. Nonnulli igitur ad hanc beati Rofilli convenerunt festivitatem varia studii affectione, sed humano obtutu, qua intersint latet intentione, quæ provida liquet conditoris oculis ostensione. Horum præcipue actus Deus attendit, qui miti, contritoque corde ei hostias offerunt; atque hos respuit, qui quasi ex alto superboque supercilio favore laudis protenta dextera munera porrigunt, de quibus David: Quoniam excelsus Dominus & humilia respicit & alta a longe cognoscit. Curemus ergo, ut superba [&] alta, gratuita pietate Deus a nobis repellat, & humilia sibi, non mundo placita, sui sancti confessoris Rofilli intercessione, cujus hodie festa celebramus b, tribuat, quatenus & præsentis vitæ malis careamus, & æternæ beatitudinis præmia consequi valeamus.

[2] Debemus itaque præclarum beati Rofilli nomen, [nomen S. Ruphilli ex Græca etymologia explicat,] quod græca est illi lingua impositum, ad nostri sermonis Latini transferre usum: nam Rho in Græco alphabeto nonum decimum c obtinet locum, & in eadem græca supputatione centesimum continet numerum d. Rofillus itaque eodem, quo prædiximus, ordine a græca etymologia in nostro derivatur sermone, quia phylis græce, amor dicitur Latine. Unde nobis videtur, ut Rofillus resolvatur in nostro sermone centesimus amator: vere enim centesimi amorem habuit fructus, sicut Veritas in Euangelio dicit: Semen cecidit in terram bonam & obtulit * aliud centesimum, aliud sexagesimum. Centesimum amavit Rofillus Christi confessor fructum, quia prædicatione assidua centesimam ovem perditam, Christi humeris reportatam, studuit per amœna virentia ad æternitatis revocare patriam: te * enim humeris Christus ovem gestavit, quando pro Adæ delicto incarnationis [mysterium peregit, &] eamdem cruce mortificans totius populi delictum cruce suspensus damnavit: centesima quippe ovis propago est humani generis, quam conditor alendam sacris doctoribus, scilicet Apostolis, tradidit, ut angelicus imminutus numerus ejusdem centesimæ ovis propagine reformaretur.

[3] Per apostolicam igitur instituuntur traditionem & per præsulum dignitatem ecclesiæ, ut eorum doctrina ovis centesima amore supernæ patriæ terrena despiceret, [& refert singulares illius virtutes,] & cælestia caperet; de quorum namque sacratissimus Christi confessor & Antistes Rofillus collegio, Pupiliensis populi institutor, ejusdem ecclesiam gubernavit sancti Spiritus dono. Denique divino nutu beatus confessor ad sacerdotii fastigium ordinatus non cessavit, ut, quod verbis docebat, piis impleret operibus, recolens apostoli Pauli suavissimum eloquium: Ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar; ideoque beatus Rofillus, ne ab auditoribus videretur reprobus, cœpit, verbis quæ docebat, explere ad populi eruditionem rebus. Cujus charitatis ardor quantus sit potest agnosci, ut dum se jugiter affligeret, non suam, sed subjectæ plebis jugiter implorabat veniam. Carnem suam sedule affligebat, ut divinis præceptis subjectorum saginaret animas, illud apostoli conferens, quod dicebat: Sed castigo corpus meum, & in servitutem redigo.

[4] Revera Christi confessor Rofillus corpus castigavit, dum carnis illecebras diuturna inedia domuit; [piasque monitiones,] quia bene noverat quod nisi evulsi peccatorum essent tribuli per longam abstinentiam, inseri plantarique nequaquam valerent sacra spiritualium donorum germina. Unde Dominus ad Hieremiam, dum ad Israëliticam eum conterendam versutiam mitteret, dicit: Ecce constitui te hodie super gentes & regna, ut evellas & destruas, & disperdas & dissipes & ædifices & plantes: prius enim dixit evellere & disperdere, & postmodum ædificare & plantare. Sic sic namque confessor Christi Rofillus peccatorum tribulos evulsit, sacra spiritualium germina ædificavit, pravas a fidelium cordibus cogitationes dispersit, benignas deoque placitas conscientias plantavit: hoc enim etiam studuit sanctus Confessor ut cum vitia evulsit mentis, nascentes cordis nebulas disperserit; latentes vero doctrina spirituali in præcordiis cogitationes dissipavit, virtutes evulsis vitiis ædificavit, digna omnium conditori opera plantavit; quatenus ne clandestinus insidiator zizania insereret clypeo spirituali ecclesiam divina munivit protectione.

[5] Agebat itaque Rofillus veridicus Christi confessor, [quibus populum sibi subditum,] ita inter subjectos ut magis longe lateque facta cernerent, quam in ventum prolata fine fructu verba auribus perciperent. Igitur dum sacras Christi hostias offerebat, hoc populis prædicabat: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, & orate pro persequentibus & calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est. Si enim hæc feceritis vere filii Dei eritis; si vero (quod absit) aliter feceritis; cujus filii nisi diaboli eritis? quia scriptum est: Cujus opera egit quis, ejus filius appellatur. Qui autem inimicum propter Deum non diligit, in regno Dei a gaudio paradisi extraneus erit. Quia Christus pendens in cruce in tantum inimicos dilexit, ut etiam iis, qui a pravitate voluerunt converti, beneficia pro exhibitis tribueret gratanter contumeliis. Sicut beato Paulo aliisque ex Israëlitico post conversionem populo æternitatem largitus est æthereo in regno: divina enim voce jubetur: Benefacite his, qui oderunt vos, & orate pro persequentibus & calumniantibus vos.

[6] Hoc namque Christus egit patibulo crucis infixus, dum dixit: Pater ignosce illis, [ad inimicorum dilectionem,] quia nesciunt, quid faciunt. Si Christus, charissimi fratres, pro se interficientibus fecit, quid nos agere debemus cum proximis, qui nos aut verbis lacessunt, aut damna inferunt, aut si non prævalent, facere conantur. Utique ex corde puraque conscientia illis debemus ignoscere, ut securi possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Audite, quid veritas iterum dicat: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester cælestis dimittet vobis peccata vestra. Et alibi: Dimittite & dimittetur vobis. Itaque dilectissimi & Christo carissimi, intimo amore cordis dimittite peccantibus in vobis, ut ad tribunal æterni judicis aliis operibus bonis adhibitis securi pervenire possitis.

[7] [conscientiæ munditiam,] Interea dum legeretur propheta Isaias, noster Euangelista, ubi hæc continebatur lectio: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse: discite benefacere; continuo beatus Pontifex Rofillus extenta manu indicens silentium hujuscemodi sermonem fecit ad populum: Advertite, dilectissimi fratres, quod propheta Isaias imperat facere: Lavamini, mundi estote. Nihil lavare alicui prodest, si mundus non est. Multi denique se lavant, sed munditia in eis non est ulla; non est utique, non est pura aqua ad perfectam munditiam lavandam, quia exteriores abluit sordes, dum vitia in cordis occulto nutriunt interiores immunditias: corpus enim aqua abluitur, cor vitiis imminentibus inquinatur, idcirco ad veram munditiam solummodo non sufficit aqua, quod bene propheta intuens dicebat: Lavamini; deinde adjecit: Mundi estote; & vere se lavat, qui tacita aut aperta conscientia præterita peccata deplorat, cor ad mundi gaudia non elevat, vitia juvamine sancti Spiritus conculcat, atque ad lamenta pro commissis facinoribus se inclinat, ac pœnitentiæ fructum [facit,] numquam se imposterum in præteritis peccatis commaculat. Hic veraciter se lavat & mundat, qui talibus sese custodibus jugiter vigilantibus circumdat.

[8] Audite fratres & reliqua prophetæ verba: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Si malas dixit cogitationes auferre, [& peccatorum fugam hortabatur.] ergo malum facere non oportet. Igitur pro cogitationibus si pœna datur, pro malo pro peccato * quid retribuetur. Certe, fratres, in extremo examine omnia pendebunt in statera justitiæ; actus, cogitationes & boni malique sermones. Quapropter, charissimi, induite amaturam Dei, ut possitis signati a vobis repellere suggestiones hostis versuti, quatenus sceleribus carnis abluti, mundi ante oculos divini arbitri inveniamini, cœtibusque Sanctorum adscribi mereamini, ut & nobis pro nostra exhortatione salutis maneat præmium, & vobis pro vestra obedientia perpetuum gaudium.

ANNOTATA.

a In Vecchiazzano & Officio Ms., infra Octavam recitari solito, iste sensus ita exprimitur: Sed ad puri intentionem cordis tacita conscientia pietatis aures inflectit. Alias minoris momenti variationes non annoto.

b Hinc satis patet, hanc esse quamdam concionem, quæ in annua S. Ruphilli festivitate habita fuerit.

c Ego tantum computo, hanc litteram in Græco alphabeto decimum septimum locum obtinere.

d Hic quidem auctor aliquam linguæ Græcæ notitiam prodit; sed longe petita & contorta est S. Ruphilli etymologia, quam subdit.

* alias ortum fecit

* alias tunc

* alias perpetrato

CAPUT II.
Aliæ S. Ruphilli virtutes, victoria de dracone, pia mors & sepultura.

Venerabilis itaque Christi confessor Rofillus & Pontifex egregius non cessabat divinis satiare populum dapibus, illud semper recolens, [S. Præsul zelo animarum ardens,] quid beatus præceperat Paulus: Prædica verbum, insta opportune & importune. Non solum autem in eo doctrina verbi inerat, sed etiam mira doctrina a in ipso pollebat. Castitas quoque, titillationibus carnis expulsis, divinis adjutus b rutilabat in illo adminiculis. Benignitas ita sedule in eo radiabat, ut omnes fideles ad eum confluere gauderent, etiam qui exteri erant; mansuetudo vero, procul positis obsistentibus, in ipso florebat c, ut ad ipsius beatitudinem concurrere cuncti non desisterent per longa terræ spatia. Quid plura? Sic omnes virtutes dono Spiritus sancti in se cumulaverat, ut nihil adversi ei obsisteret contra præcepta divina; ita se cunctis exhibuit misericordem, ut omnes eum ut carissimum excolerent patrem.

[10] [variisque virtutibus fulgens,] Pius erat beatus & vere Pontifex Rofillus, senibus modestus, gratus juvenibus, adolescentibus benignus, infantibus omnibusque patientissimus, infirmis solatium, pauperibus gazophylacium, viduis subsidium, orphanis præsidium, captivis remedium, naufragis erat suffragium. Peccantes ita leniter, si mites videret d; arguebat, ut nihil oneris sentiret ab eo imposita pœnitentia; atque talem se cum peccantibus exhibebat, acsi ipse perpetrata defleret facinora; illud semper retinens quod Paulus Corinthiis dixerat: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Talibus, ut diximus, gemmis decoratus veridici Euangelii expectabat promissum: Venite benedicti patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.

[11] [draconem suo populo & vicinis noxium,] Humanus non valet sensus ad memoriam reducere, quæ beatus Domini confessor Rofillus mirabiliter peregit temporibus suæ sacratissimæ vitæ: dum enim antiqui serpentis ac versuti & callidi diaboli insidias cavere *admonebat, corporaliter ostendit ipsum pestiferum serpentem cunctis populis, quibus præerat, & aliis plurimis. In spatio, quod pervium est euntibus a Populiensi ad Liviense oppidum, draco insederat magnus, qui solo flatu morbidabat cunctos, quod facere a constitutione protoplasti animabus non cessavit, sic corporibus juges inferre languores, & neces non se subtraxit. Contigit autem Domini misericordia, ut quod ex invisibili dracone Christi confessor Rofillus prædixit, [hoc cunctis cernentibus manifeste exhibuit,] dum eumdem draconem corporaliter ostendit *. Nam quanta in eo virtus contra spirituales aëreasque fuerit nequitias, evidentissimis claruit indiciis de immani draconis ruina e.

[12] [indictis prius orationibus & jejunio,] Denique comperto fœtidi draconis morbo, Vir sanctus talibus alloquitur populum affatibus: Animum advertite, in Domino carissimi fratres, quia secundum Apostolum Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum. Igitur contra spirituales, & aëreas pugnas oportet, dilectissimi fratres, invisibilia cælestiaque capessere arma, qualiter contra invisibilem pugnetur invisibiliter. Hinc indictum a Jona inclytum sumamus jejunium, cælesteque poscamus auxilium, ut ejus juvamine visibilis invisibilisque evadamus draconis necem. Confido in Domino, quia his adminiculis corporibus animabusque erimus salvati: ad hæc eadem peragenda nostro fratri Mercuriali mittamus monita, ut communiter Domini expostulata venia, de hoste sumamus victoriam, quatenus fidelis sentiat populus, quantum apud Deum valeat communis oratio.

[13] [& S. Mercurialem ad eadem indicenda hortatus,] Interea, sicut sanctus Christi Confessor prædixerat, venerabili Mercuriali præsuli Liviensis [ecclesiæ] direxit mandata talia: Quamquam non exiguo sequestremur terrarum spatio, fraternitatis tamen uno inexplicabilique connectimur vinculo; ita tamen, ut quam alius patitur, utrisque fiat unita compassio. Ex instati præsenti, omnique semper negotio ad Deum propensius ab utrisque subjecto cum populo dirigatur oratio, quatenus clades exitialisque morbus communi petitione pellatur longius. Triduano pariter peracto jejunio, protecti salutis spiritualis clypeo, serpentis draconisque proteramus per auxilium Domini virus nequissimum f.

[14] His egregius antistes Mercurialis præcognitis, preces lamentaque mente supplici, [coram propulo prodigiose interimit.] longius ad Deum misit cum lacrymis. At Christi confessor Mercurialis, ut erat ex belli procinctu solicitus, ante confratris Rofilli adventum constantem suo projecto cum populo antetulit gressum. Jamque certaminis aderat tempus draconisque operuerat * locum, cum Rofillus advenerat sanctus; licet quia prævenerat Domini confessor Mercurialis hac re modicum Rofillus tristaretur g. Beati invicem multo mutuo cum honore sese osculati ad draconis scrobem, utrisque diu flentibus & necessaria populis postulantibus, accesserunt. Tunc beatissimi viri stolis suis guttur nexuerunt draconis, cunctis, qui aderant, mirantibus, de latibulo amoverunt eum pariter abstrahentes: quodam reperto puteo eum includentes super ipsum memoriale imposuerunt gaudentes, concessoque ex hoste triumpho tripudiantes ad propria cum salute plebis remeantes in Christo gratulati sunt omnes, quia hostis ingentisque draconis extinxerunt nequitias, & populum eruerunt a plaga.

[15] Ex eo itaque tempore beatissimus pater Rofillus & antistes imminere prædicebat diem egressionis suæ, [Sciens mortem sibi instare, populo suo valedicit,] quia post patefacta, o carissimi filii [inquiebat] antiqui serpentis machinamenta oportet me ingredi universæ terræ angustissimam viam. Mementote meæ parvitatis. Exiguo usus eloquio [dicebat:] Mutuus vos constringat caritatis amor, ne vestrum aliquem hostis subrepat clandestinus dicente Domino: Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; mox adjecit: Et proximum tuum sicut te ipsum. Qui sicut se ipsum, fratres, proximum diligit, nulla ei hujus mandati, opportuna curatio erit, quia quod quisque sibi impendit, proximo non negabit, si eum, ut se, diligit. Cavete contentiones, cavete lites, diligite pacem, sectamini caritatem, ut his decorati ornamentis, securi veniamus ante summi præsentiam judicis.

[16] [& sancte mortuus sepelitur & invocatur.] His & aliis instructi alloquiis, spiritalibus refecti cibis, qui aderant præ tanti exitu patris flentibus cunctis, se circum signans signaculo crucis, cunctos ad osculum invitavit. Postmodum vitalem cælo spiritum lætus & ovans reddidit. Cujus corpus populi pii aromatibus condientes, linteaminibus sacerdotalibus involventes, dignissimæ tradiderunt hymnidica melodia sepulturæ; ubi ad ejus laudem multa beneficia exuberant jugiter, præcipue apud fideles. Tua igitur deposcimus, Christi beatissime confessor & pontifex Rofille, suffragia, ut nostræ conditionis, ac salutis sis memor, emolumentum nobis impetrans apud reverendum judicem omnium, quatenus obtentu tuæ petitionis esse compotes valeamus æterni gaudii, ut in ultimo tremendoque examine una tecum præsentemur æterno coram arbitro sine confusione. Obiit hic beatissimus Christi Confessor decimo quinto Kal. Augusti, cum quo, præstante Domino nostro Jesu Christo, æternum capiamus regnum per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Editio Vecchiazzani & Officium Ms. hic melius ita habent: Sed & mira sermonis pollebat facundia.

b Ita legitur in omnibus exemplaribus; sed si scriberetur adjuta, sensus saltem redderetur intelligibilis. Non est operæ pretium singulos hujusmodi obscuros sensus observare.

c Alia exemplaria sic legunt: Humilitas vero pro clypeo suis obsistentibus, ita in eo florebat &c.

d In Vecchiazzano & Ms. Officio his sensus ita exprimitur: Peccantes ita leniter, acsi similes sibi viderentur, arguebat.

e Hic in Ughello aliisque exemplaribus videtur aliquid deesse, quod Ms. nostrum melius connectit.

f Ms. nostrum hic saltem dat sensum perfectum, qui in aliis exemplaribus non intelligitur.

g De S. Ruphilli tristitia ob hanc causam nulla sit mentio in Ms. Officio. Attamen in aliis Mss. non tantum illa refertur, sed etiam circumstantiis quibusdam ornatur, ut vidimus in Commentario prævio num. 10.

* alias amovere

* alias offendit.

* forte aperuerat

DE S. PHILASTRIO EPISCOPO
BRIXIÆ IN ITALIA.

CIRCA ANNUM CCCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Philastrius episcopus, Brixiæ in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sancti cultus ex variis monumentis.

Brixia fœcunda Sanctorum civitas (de ea fuse actum est XV Februarii in Commentario prævio ad Acta SS. martyrum Faustini & Jovitæ num. 1) jam a multis seculis S. Philastrium antistitem suum tanto in honore habuit, [Ex S. Gaudentio & Ramperto probatur Sancti cultus,] ut cives Brixienses olim in annua illius festivitate ab omni opere servili abstinerent, sicuti testatur Rampertus ejusdem civitatis episcopus, qui translationem & miracula S. Philastrii circa medium seculi IX conscripsit, in cujus historiæ initio antiquum illius cultum satis indicat his verbis: Triginta Brixienses sunt episcopi, quos meminimus, qui in altari nomini beati Philastrii dicato, & super caput ejusdem posito, preces Missarum celebrarunt, & diem transitus ejus venerantes, ab omni terreno opere Brixiensem populum abstinere jubentes, reverenter honoraverunt. Imo S. Gaudentius, qui fuit immediatus hujus sancti Præsulis in cathedra Brixiensi successor, innuit, anniversariam ejus memoriam statim a morte solenniter celebratam fuisse, dum concionem panegyricam, in annuo illius festo habitam, ita concludit: Pauca hæc de virtutibus hominis Dei brevissimo sermone memoravi, ne dies iste, quo ad superna migravit beatus Philastrius patronus noster, cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius præteriret. Nam cum multa meritorum ejus præconia quatuordecim jam per annos solemnitatis hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim, plura quæ prædicari adhuc possunt, intacta perspicio.

[2] Quamvis hi duo testes ad probandam cultus antiquitatem sufficerent, tamen more nostro aliquot Martyrologiorum testimonia iis superaddam. [qui in quibusdam Martyrologiis,] Usuardus & genuinus Ado de eo non meminerunt; sed appendix Adonis a Rosweydo nostro post Adonem edita habet prolixum illius elogium, seu potius Vitæ compendium, quod in illa editione vel in Usuardo, a paucis annis illustrato, legi potest. Petrus de Natalibus, a quo corrupte appellatur Filiaster, in Catalogo Sanctorum lib. 6, cap. 115 paulo diversam ejusdem Vitæ synopsim texuit, quam hic exscribere operæ pretium non est. Maurolycus decimo quinto Kalendas Augusti sic brevius eum annuntiat: Itel Philastri fidei christianæ propugnatoris ac Brixiensis episcopi, qui contra omnes hæreses ac præsertim Arrianam scripsit, ac peregrinando militavit, de quo meminit Augustinus, & cujus Vitam scripsit Gaudentius ejus successor. Galesinius eodem die ita habet: Brixiæ sancti Philastrii episcopi. Is amore Dei ductus, longe lateque peregrinatus multos Christo Domino peperit: tum pro Catholica fide cæsus, fidelis fuit custos gregis dominici. Martyrologium Romanum eadem aliis verbis sic explicat: Brixiæ, natalis sancti Philastrii, ejusdem civitatis episcopi, qui adversus hæreticos, præsertim Arianos, a quibus multa passus est, plurimum verbis scriptisque pugnavit, demum clarus miraculis confessor in pace quievit. Atque hæc de Martyrologiis satis.

[3] [& propriis,] Cultus ejusdem sancti Antistitis perseverat in Officiis ecclesiasticis, Brixiæ jam a longo tempore celebrari solitis. In Breviario autem, quod exstat apud moniales S. Catharinæ Ordinis Dominicani, recitatur sequens oratio: Annue, quæsumus, clementissime Deus, orationibus populi tui, & quos in celebritate beatissimi Philastrii confessoris tui atque pontificis adesse fecisti, ejus precibus æterna perfrui beatitudine concede. Per Dominum &c. Non opus esset proprias hujus Breviarii lectiones exscribere, nisi peculiaria quædam rerum adjuncta continerent, quæ in antiquioribus Actis non leguntur. Ea igitur qualiacumque in curiosi lectoris gratiam hic subjicimus. Lectio I. Fuit beatissimus Philaster natione Hispanus, ex nobili prosapia ortus, cujus parentes fuere fidei Christianæ fidelissimi assertores. Itaque studuerunt puerum suum Philastrum baptizatum publice in operibus fidei Christianæ doceri & primo in Grammaticalibus Lectio II. Operabatur autem in eo gratia divina mirifice, ut omnia, quæ audiret, caperet & retineret, ut quasi vas pretiosum, nomen Domini deferret tempore suo coram regibus & principibus terræ. Cum autem in paterna domo puer Philaster staret & oraret, angelus ei apparens dixit: Esto similis Abrahæ, ut egrediaris de patria tua, & Athenas pergens ibi te totum studiis tradito. Lectio III. Igitur Philaster monitis Angeli acquiescens, Athenas pervenit, ubi brevi demoratus tempore ita profecit, ut ibi magistratus * in omnibus scientiis subtilissime disputaret: unde multos Ariana perfidia deceptos ibi ad fidem Christi convertit.

[4] [Breviarii,] Lectio IV. Inspiratus autem a Deo in Italiam venit, ut hæreticos confutaret. Romam igitur ingressus a beato Damaso Papa honorifice receptus est: cujus eminentem scientiam beatissimus Pater cognoscens, hortatus est Philastrum, ut quam a Deo acceperat sapientiam Romanos docere dignaretur. Lectio V. Itaque beatus Philaster a summo Pontifice cathedrali honore sublimatus non modico tempore in urbe Romana docuit & legit: ad quem audiendum cum tam juvenes quam senes concurrerent, eos tam in moribus, quam in scientiis in brevi perfectos faciebat: diffusa etenim erat in labiis ejus magna desuper gratia. Lectio VI. Quod intelligens præfatus Pontifex ipsum ad sacros promovit Ordines. Ordinatus itaque in sacerdotem, statim in virum alterum mutatus est: cœpit enim considerare altitudinem Sacramenti, & quanta ej reverentia deberetur. Quapropter ex immenso amore, quem ad Christi passionem gerebat, de licentia summi Pontificis usque in Hierusalem pervenit visitaturus loca, in quibus Dominus noster Jesus Christus nostram operatus est salutem.

[5] Lectio VII. Expleto itaque anno, iterum Romam regressus, [lectionibus perseverat.] a præfato summo Pontifice licentia obtenta prædicandi, totum Romanæ urbis ambitum peragravit ubique prædicando. Verum cum audiret Mediolani fidem periclitari ob Arianam perfidiam, concito gradu illuc pervenit: qui gratanter a fidelibus receptus est. Lectio VIII. Fuit autem de consensu tam fidelium, quam infidelium ordinata solennis disputatio, ad quam præsentes esse debebant disputaturi de fide beatus Philaster & Auxentius hæreticus. Venit igitur disputationis tempus & hora: & stabilito communi loco, accessit coram omni multitudine beatus Philaster habitu humili, sed Spiritu sancto plenus fiduciam habens in Domino de perfecta contra Arianos victoria. Lectio IX. Et ecce ex altera parte venit Auxentius hæreticus tumefactus cum caterva hæreticorum & Judæorum, qui parati erant contra dicta beati Philastri disputare. Erant autem multi populi utriusque sexus stantes, ut viderent finem. Factoque silentio, Auxentius clamare cœpit: Quid vis tu Philaster, qui fidem catholicam defendere conaris? Tunc beatus Philaster plenus sapientia & Spiritu sancto, aperiens os suum, ita insolubiliter argumentatus est contra Auxentium hæreticum, & eum conclusit, ut nihil contradicere sciret. Tandem beatus Philaster post multas injurias sibi illatas & crucis passionem Brixiam veniens, & ibi ordinatus episcopus in pace quievit. De S. Præsulis patria, angelica apparitione, studiis Atheniensibus, peregrinatione Hierosolymitana, aliisque, quæ in his Lectionibus narrantur, nulla fit mentio in concione S. Gaudentii, uti nec in antiquo carmine Sapphico, de quo jam pauca præfari oportet.

[6] Vir Clarissimus Paulus Galeardus, canonicus Brixianus, [Antiquo carmine, cujus auctor non videtur esse S. Gaudentius,] post opera S. Gaudentii, anno 1720 pulcherrimis typis Patavii excusa, edidit ex duplici codice Ms. Brixiensis ecclesiæ carmen ad laudem S. Philastrii olim compositum. Quidam putarunt, S. Gaudentium hujus carminis auctorem fuisse; sed laudatus Galeardus, cujus munere dicta S. Gaudentii opera ad nos pervenere, in admonitione huic carmim præfixa istud S. Gaudentio abjudicat, tum propter styli differentiam, tum ob sequens Ramperti testimonium: Sed & rhythmicum hymnum, inquit Rampertus in historia Translationis hic paulo post exhibenda num. 24, quem ergo auctoritatis Gaudentium episcopum fecisse ferunt, cantare de ipso sedule consueverat. Gaudentium autem ipsum composuisse nuto, cum longe aliterque sensus primæ lineæ sit, & ipse rhythmus elementa nominis compositoris sui per capita, ut ita dixerim versuum, si quis intendat, habeat. Notari meretur, quod Lipomanus & Surius hoc testimonium magna ex parte mutilatum ediderint, ac præsertim ea verba, quibus vulgo creditus rhythmi auctor a Ramperto in dubium revocatur, omiserint, quæ tamen in antiquiori codice Brixiensi diserte exprimi asserit Galeardus.

[7] At si hæc omnia sint Ramperti verba, inquiet aliquis, videtur ex iis erui posse nomen auctoris, cum dicat, [sed alius scriptor incognitus,] quod ipse rhythmus elementa nominis compositoris sui per capita, ut ita dixerim, versuum, si quis intendat, habeat. Hæc res majori difficultati obnoxia est, quam prima fronte appareat. Idem Galeardus loco jam citato eam difficultatem accurate discutit, ac nitide sic explicat: Ex initialibus litteris cujuslibet quaternarii nihil aliud efficitur, nisi Filastrius Bricsiensis Præsul. Proinde si quis hunc nodum solvat, erit mihi magnus Apollo: non enim crediderim, Philastrium ipsum rhythmum hunc in suimet laudem condere potuisse. Fortasse Rampertus intellexit, auctoris nomen contineri alio carmine, quod ad calcem illius rhythmi ab ipso auctore adjectum est, habeturque in priori ac vetustiori ex duobus codicibus Mss. Brixianæ ecclesiæ … hoc modo.

Perfectus quondam fueras, Pater alme Filastri,
      Ingenio, vita, sensibus, atque fide.
Perfecti nervi studui tibi ponere carmen,
       Devotus humilis servulus atque tuus.
Intercede tuis meritis pro me rogitando,
      Perfecte semper per Dominumque Deum.

Si quis fortasse probare posset, rhythmi illius auctorem fuisse aliquem nomine aut appellatione Perfectum, ideoque vocem illam alternis versuum capitibus hoc carmine repetitam, non valde repugnarem.

[8] Hæc eruditi viri conjectura mihi non displicet; [laudes S. Philastrii celebrantur.] sed cum ipsemet fateatur, omnia hoc loco obscura & incerta esse, sine ulteriori ratiocinio istud carmen antiquum (a quocumque demum sit compositum) cum Ms. nostro collatum subjicio.

Fertilem cantum, habitator omnis,
Quo fluit Cleosa *, fluit atque Mella,
Circuit currens Ollium recurvum:
      Concine mecum.
Istius cantus modulator adsit,
Nostra * Benaci habitans ad ora,
Liber & servus recinantque cunctis,
      Vocibus odas.
Læta Plebs cuncta populi resultet,
Brixiæ quisquis genitus, & hospes,
Clerus & laici populi phalanges;
      Sexus, & ætas.
Ad melos tanti Patris excitemur,
Ossibus cujus fruimur perenne;
Præsul, & quisquis fuit in hac Urbe,
      Tempore prisco.
Septimus * sedis solio resedit,
Brixiensis hic bonus, & beatus,
Nobilis prudensque, Philastrius qui
      Nomine dictus.
Turribus quorum genitus hic fuit,
Nullus ex nobis meminit sapit nec *;
Scimus hoc sed nos, Abraham Beatum
      Esse secutum.
Rebus, & notis, patria relictis,
Ac fide sese comitante semper,
Dogma quæsivit jugiter supernum,
      Sensibus imis.
Is vigil sacros relegendo libros,
Continens solus veluti fuisset,
Instruit sese sapiens amore,
      Valde superno.
Vir bonus simplex, bonitate fartus,
Portionem qui propriam, suamque
Esse credebat Dominum, Deumque
       Sorte perenni.
Sorte divina sacer est sacerdos
Consecratus; tum studuit deinceps,
Orbis ad metas populos docere,
      Dogmate sancto.
Barbaras gentes idolis recurvas:
Atque Judæos homines iniquos,
Perfidos, contra monitis supernis
      Restitit ipse.
Regis æterni amabilis * Minister,
Perfidæ sectæ monita magis sed *
Arianorum fore falsa dixit
      Semper ubique,
Intimo sensu veluti repugnans.
Sedulis flagris sua membra fundunt,
Cæsa currentem rosei coloris
      Sæpe cruorem.
Curiosus dum jugiter moneret:
Impiis tantum licuit in ipsum,
Ut suis membris nimium referret
      Stigmata Christi.
Sed tibi, Auxenti, miser, imperite,
Restitit fortis fidei vigore,
Morsibus vestris populum refellens,
      Usque cruentis.
In fide multas populi cohortes,
Urbis orbem per stabilibit ipse;
Brixiam donec adiit, volente
      Rege poplorum *.
Et rudem, sed tunc cupidam moneri,
Insciam quamquam, tamen ad docendum
Firmiter promptam, studio sagaci,
      Ingenioque.
Nam rudem plebem maculas habentem,
Exuit multas veteres: novisque,
Induens ipsam recreando Christo,
      Moribus almis.
Sanctus hic vates fuit hujus ævi,
Nescius pompæ, Domini honoris
Arduus cultor, sua non requirens.
      Euge fidelis.
Istius secli vacuos honores
Credidit vilis pretii fuisse,
Lege sub Christi meditatus est qui
      Nocte, dieque.
Seculi magna, & pretiosa quæque
Sprevit; ut parvum, nihilumque duxit:
Venditores sed pretii minoris
      Auxerat emptor.
Patris affectu patiens, ad iram
Et brevis, nec non * facile remittens:
Dulcis, humanus, sobrius, benignus,
      Omnia cunctis.
Rectus & judex, medicusque prudens,
Spiritalem qui sapuit medelam:
Miscuit Baccho latices olivi,
      Vulnera curans.
Ac Pater quamvis minimis fuisset *,
Nexior * semper, tamen ipse nexus *,
Sexus, ætatis, famulatus atque,
      Nobilitatis.
Euge mirandus, imitandus atque,
Vilis, & grati habitus fuitque:
Vilitas spurco caruitque gestu,
      Gratia fastu.
Sexies terna rapuit dies quem
Julii mensis, lachrymante clero;
Flente sed multum populi caterva,
      Vocibus altis.
Unde nos semper meritis beatis,
Credimus nostri relevarierque,
Fasce peccati, veniæque locum
      Posse tenere.
Luminis Patris, Genitique si sit, *
Spiritus sancti, miserendo nostrum,
Gratia perpes jugibus medelis,
      Omnibus annis. Amen.

[Annotata]

* id est magisterio initiatus

* Ms. Clesis

* Ms. noster

* Ms. Decimus

* Ms. sapitve

* Ms. agilis

* Ms. magisque

* Ms. polorum.

* Ms. illam

* Ms. maximus

* Ms. minimus

* Ms. voluit videri

* Ms. Filii

§ II. Sancti Philastrii patria, scripta, episcopatus chronotaxis, Acta, & gloria posthuma.

Bernardinus Faynus in notis ad suum Martyrologium Brixianum pag. 100 affirmat, [Incerta est S. Philastrii patria.] S. Philastrium natione Hispanum, & quidem patria Cordubensem fuisse. Ughellus autem tomo 4 Italiæ sacræ col. 729 eum simpliciter Hispanum vocat. Tamayus aliique recentiores communiter ipsi patriam assignant Hispaniam. Caveus tamen in Historia Litteraria scriptorum Ecclesiasticorum pag. 159 suspicatur, eum gente forsan Italum fuisse. Sed tam hic, quam illi carent solidis ad id asserendum rationibus: quomodo enim recentioribus innotuisset certa S. Philastrii patria, quam antiquiores ignorarunt? Quod autem ea antiquitus ignota fuerit, patet ex his verbis carminis Sapphici, quod paragrapho præcedente edidimus.

Turribus quorum genitus hic fuit,
Nullus ex nobis meminit, sapit nec:
Scimus hoc sed nos, Abraham beatum,
      esse secutum.

Hinc liquet, jam a multis seculis nihil aliud notum fuisse, quam quod Philastrius Abrahæ exemglo natalem terram & cognationem reliquerit. Quod si S. Gaudentius, ut facile fieri potuit, decessoris sui patriam noverit, saltem eam in hac concione panegyrica non expressit. Quare supra laudatus Paulus Galeardus, Canonicus Brixianus, in notis ad vigesimum primum S. Gaudentii sermonem pag. 240 sic prudenter & ingenue fatetur: Cujas esset Philastrius, omnino nobis ignotum. Nunc scripta ejus examinemus.

[10] [Scripta illius; de quibus Gregorius Magnus meminit,] Quidam opinantur, Acta SS. Faustini & Jovitæ nec non S. Afræ a Philastrio conscripta esse. Verum de hac re alii merito dubitant, ut videri potest in Actis nostris XV Februarii pag. 806, & XXIV Maii pag. 274. At certe Sanctus noster composuit librum de Hæresibus, de quo S. Gregorius Magnus in editione Parisiensi anni 1586 epistola 5 scribens ad Cyriacum episcopum Constantinopolitanum ita meminit: Præterea cum recta a vobis fides veraciter & subtiliter sit prolata inter eos quos per sanctissimas generales synodos damnandos esse censuistis, Eudoxium quemdam vos damnasse comperimus, cujus nomen in Latina lingua, neque in synodis, neque in libris beatæ memoriæ episcoporum Epiphanii, Augustini & Philastri, quos contra hæreticos præcipue disputasse novimus, positum reperimus. Deinde in epistola 15, quam ad Theodorum Diaconum ecclesiæ Constantinopolitanæ scripsit, ita loquitur: Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac hæresi Philaster in libro, quem de hæresibus scripsit, dixerit, cognoscit; cujus hæc sunt verba. Tunc subdit Philastrii textum, qui in Bibliotheca sanctorum Patrum, Parisiis anno 1589 per Margarinum Bigneum edita, tom. IV, col. 40 invenitur. Teste Galeardo, Joannes Albertus Fabricius a paucis annis novam hujus Philastriani libelli editionem meditabatur; eam hactenus non vidimus. Sane difficile foret, hunc librum a variis erroribus vindicare, & eruditis notis illustrare.

[11] Sanctus Augustinus in epistola ad Quodvultdeum, [& judicium fert S. Augustinus,] quæ in novissima editione anni 1700 reperitur tomo 2, col 622, de hoc S. Philastrii opere ita judicat: Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas hæreses prætermittens, quæ in populo Judæo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit, & post adventum CXXVIII. Scripsit hinc etiam Græce episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicæ fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis hæreses colligens, LXXX complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere, quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse hæresis, & aliud alteri Neque enim putandum est, aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus, ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tamen plures esset ille complexus, & iste pauciores. Sed procul dubio in ea quæstione, ubi disceptatur, quid sit hæresis, non idem videbatur ambobus: & revera hoc omnino definire difficile est: & ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne prætermittamus aliquas, quamvis hæreses sint, aut annumeremus aliquas, cum hæreses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum. Præterea sanctus præsul Hipponensis in suo libro de hæresibus tomo 8 editionis jam citatæ col. 10 innuit, hæreses quasdam a Philastrio perperam distinctas fuisse.

[12] Recentiores critici, qui de scriptoribus ecclesiasticis egerunt, tanti Doctoris auctoritate freti huic sancto Scriptori notam crassi erroris libere inurunt. [a recentioribus criticis hinc inde erroris arguuntur.] Inter alios Cardinalis Bellarminus in libro de scriptoribus Ecclesiasticis pag. 147 de ea ita monet: Sed illud est observandum, multa a Philastrio inter hæreses numerari, quæ vere hæreses non sunt: proinde cum prudentia legendus est. Labbeus noster in Opere de scriptoribus Ecclesiasticis tom 2, pag. 213 de eodem sic pronuntiat: Etsi sanctus Philastrius sanctitate & doctrina præclarus extiterit, hoc tamen ejus opus de hæresibus caute & cum judicio quibusdam in locis legendum, quod nonnulla contineat cum placitis rectæ theologiæ non satis cohærentia. Sixtus Senensis lib. 5 Bibliothecæ sanctæ annotatione 27, aliique apud Possevinum nostrum in Apparatu sacro tom. 2, pag 273 citati observarunt singulares Philastrii errores, quos Ambrosius Rusconus monachus Cassinensis in suo Triumpho catholicæ veritatis anno 1619 Venetus edito excusare nititur hac responsione: Licet in aliquibus erraverit (nempe S. Philastrius, de quo ibi est sermo) hoc non fecit ex malitia & cum pertinacia, nec post datam ab ecclesia definitionem: imo semper Ecclesiæ mandatis se subjecit. Præterea licet a D. Augustino reprehendatur in proœmio sui libri de hæresi, quod scilicet nimis facilis fuerit alios notare de hæresi, hoc tribuitur magno zelo, quem semper habuit erga sanctam Ecclesiam Catholicam Romanam. Prætermitto hic sphalmata chronologica, quæ forte amanuensium aut typothetarum oscitantia in idem opusculum irrepserunt.

[13] [Fuit septimus ecclesiæ Brixianæ episcopus,] Alia hic de Sancto nostro occurrit quæstio; nempe quotus fuerit ecclesiæ Brixianæ episcopus. Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ col. 729, Faynus in Cælo sanctæ Brixianæ ecclesiæ pag. 20, atque alii S. Philastrium in Brixiensi cathedra ordine decimum collocant. Huic opinioni fortasse causam præbuit alter ex duobus codicibus Mss. Brixianis, recentior scilicet, qui hoc loco corruptus est: nam ubi in versu Sapphico, antea dato, legitur, septimus sedis solio resedit, suppositum fuit Decimus sedis solio resedit. An id forte a quodam falsario factum est, ut ecclesiæ Brixianæ antiquitas altius repeteretur? Ut ut est, hæc fraus facile detegitur: in antiquiori enim codice sincera perseveravit lectio. Præterea posterioris codicis mutatio aliunde falsitatem suam manifeste prodit, cum huic corruptioni ipsa lex carminis repugnet, & Filastrii nomen, quod initialibus litteris cujuslibet quaternarii exprimi supra diximus. Denique historia Translationis a Ramperto conscripta, quæ in illo eodem codice, cui vitium illatum est, carmini præponitur, apud nos num. 5 sic aperte habet: Etenim hic Septimus episcopus Brixiensem ecclesiam Christo tunc prædicando congregans, sanctum dogma custodivit. Hanc Brixiensium codicum notitiam refero acceptam eruditissimo Galeardo, qui præviam suam in hoc carmen admonitionem ita concludit: Quorsum autem fraus hæc aut quo tenderet, brevibus dicam. Cœperat nempe jam tum apud nonnullos ex nostris male feriatos homines invalere recentior opinio, DECIMUM fuisse Philastrium Brixianæ urbis episcopum, qui antea SEPTIMUS habitus fuerat, cum sciolus fortasse aliquis conspicatus notam carminis hujus sententiæ suæ valde incommodam, delevit, ac recentiori atramento minioque oblivit, intactis relictis sermone Ramperti ac vetustiori codice, qui violatricem manum effugerunt.

[14] [& videtur obiisse circa annum 387.] De S. Philastrii chronotaxi pauca admodum comperta habemus. Ex Labbeana conciliorum collectione tom. 2, col. 978 tantummodo constat, eum anno 381 tamquam ecclesiæ Brixiensis episcopum synodo Aquileiensi interfuisse. Ex sermone S. Gaudentii, quem de sua ordinatione habuit, manifestum fit, illum ante S. Ambrosium obiisse. Plerique scriptores mortem S. Philastrii anno 387 consignant. Faynus tamen eam duobus annis prævertit, in suo Cælo Brixianæ ecclesiæ pag. 20 ita scribens: Philastrius Hispanus, & Arianorum vexatione celebris, in hac sede collocatus est anno CCCLIV. Brixiæ quievit in Domino anno CCCLXXXV. Juxta hunc computum debuit S. Philastrius triginta annis Brixianam sedem tenuisse, cum interim Ughellus in Catalogo Brixiensium episcoporum, loco jam aliquoties citato, de illo sic scribat: Præfuit annis octo, decessitque Kal. Augusti, sancto Ambrosio adhuc vivente, ut narrat idem Gaudentius in sermone de sua ordinatione. Reliqua, quæ ad chronologicam illus vitæ seriem pertinent, omnino incerta sunt. Quare non moramur hic eos, qui apud Ferrarium tradunt, S. Philastrium interfuisse concilio Nicæno, quod anno 325 celebratum fuit. Similes quippe conjecturas, quæ tam facile negantur, quam asseruntur, non tanti facimus, ut iis refellendis aut explicandis tempus & operam impendamus. Nunc de Sancti nostri Actis breviter disserendum est.

[15] Res a S. Philastrio gestæ adeo præclaræ atque copiosæ fuerunt, [Acta ejus S. Gaudentio vindicantur,] ut ejus in episcopali sede successor Gaudentius, qui quotannis virtutes Sancti decessoris sui coram populo prædicare consueverat, sese post quatuordecim sermones, in annu illius festivitate habitos, multas ejus laudes intactas reliquisse sateatur. Ex omnibus his concionibus una solummodo superest, quam etiam duo hypercritici Galli S. Gaudentio libenter abjudicarent; sed suppetunt nobis argumenta, quibus eam sancto isti Præsuli vindicemus. Imprimis, teste Galeardo, sermo hic habetur in duobus codicibus Mss. Brixianis, præmisso hoc titulo: Sermo beati Gaudentii episcopi de Vita & obitu beati Philastrii episcopi prædecessoris sui. Præterea Rampertus, qui ante medium seculi IX Brixiensem rexit ecclesiam, eumdem sermonem S. Gaudentio adscribit in Historia Translationis num. 12 his verbis: Veluti etenim in edito sermone a præsule Gaudentio, Vitæ scilicet beatissimi Philastrii pontificis, legitur, fuisse eum omni ætati & conditioni & sexui stupenda benignitate communem. Deinde num. 23 ejusdem concionis ita meminit: Cujus vitæ sanctitatisque eum sapuit episcopus Gaudentius successor suus, qui per quatuordecim annos, & forsan plus, diem transitus ejus feriatum ducebat, populo siquidem de eo sermonem faciens. Antiquis hisce testimoniis acquieverunt Baronius, Labbeus, aliique viri eruditi. Quare miror a Dupinio in Nova Bibliotheca Auctorum Ecclesiasticorum tom. 3, pag. 84, & ab altero ejusdem furfuris scriptore Gallo in tabula critica Vitis sanctorum mensis Julii præmissa, pag. 15 hanc concionem in dubium revocari. Lipomanus & Surius concionem jam memoratam sub S. Gaudentii nomine ediderunt. Nos eamdem, juxta Mss. Brixiensia a Galeardo emendatam, dabimus, varias codicum lectiones aliaque notatu digna in margine vel annotatis observaturi.

[16] Ad posthumam S. Philastrii gloriam spectat triplex sacri corporis ejus translatio. [& triplex sacri corporis translatio paucis refertur.] Prima anno 838 facta est a Ramperto episcopo Brixiensi, qui eamdem una cum miraculis tunc patratis posteritati scripto reliquit. Nos illam post S. Gaudentii sermonem ex emendatiori Galeardi editione exhibebimus. Altera contigit anno 1456, quam ex libro provisionum civitatis Brixianæ excerptam juxta Ms. nostrum excudemus. Tertia denique facta est anno 1572, quando sacrum S. Philastrii corpus ad altare sanctissimæ Trinitatis translatum est. Joannes Franciscus Florentinius in Indice chronologico Antistitum Brixianorum has tres translationes sic breviter describit: Ejus corpus anno DCCCXXXVIII, V Idus Aprilis a S Andreæ extra Brixiam antro abstruso, ubi quingentos ferme annos latuerat, una cum ejus pedo ligneo, pluribus miraculis celebre, in cathedrale templum hyemale illud, cui postmodum superædificata est ecclesia, quæ Rotunda vulgo dicitur, translatum est. Sexcentis post annis & amplius, veritis aliis, ne inde sublatum esset, non paucis vero contra nitentibus, ne iniquitate loci & confluentium aquarum injuria detrimentum caperet, publico consilio ibidem quæsitum & inventum anno MCCCCLVI a Paganino episcopo Dulcinensi decentius repositum, & anno demum MDLXXII, V Idus Julii a specu subterranea exportatum, & in altare sanctissimæ Trinitatis reclusum est. De tribus his translationibus singillatim agit Faynus in suo Martyrologio Brixiano; nempe de prima ad diem IX Aprilis, de secunda ad XVI Februarii, de tertiæ ad XI Julii. Jam tantum restat, ut in edendis Philastrianæ Vitæ ac translationis monumentis fidem nostram liberemus.

ACTA
Auctore sancto Gaudentio episcopo Brixiensi.
Ex editione V. C. Pauli Galeardi cum Mss. Brixiensibus collata.

Philastrius episcopus, Brixiæ in Italia (S.)

BHL Number: 6796


A. S. GAUDENTIO.

[S. Philastrius, patriarcharum filio comparatus,] Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum beato patri nostro Philastrio, tamquam vere viventi, deferimus: est enim Patirarcharum filius & socius in fide, & æmulator conversationis; quorum sinceritati simillimus [fuit], & qualem Christus a vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducæorum valida perscriptione refellens, dum dicit, illum, qui nuncupatur Deus Abrahæ & Isaac & Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum. Omnes enim, inquit, illi vivunt. Et certe Scriptura divina mortuos eos fuisse juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona, prædixerat, ac sepultos b, sicut extantia demonstrant sepulcra. Quod igitur beato Petro licuit audenter dicere de patriarcha David, quia mortuus fuerit & sepultus, cum sciret eum prophetica fide vitam præsumpsisse post mortem, quippe dixerat: Vivet anima mea, & laudabit te, & cetera hujusmodi: liceat & nobis audenter dicere ad vos de filio Patriarchæ legitimo, summoque sacerdote Philastrio, quoniam mortuus quidem est & sepultus, & sepulcrum ejus est apud nos: sed vita ejus in Christo est apud Deum. Itaque cum Christus apparuerit vita nostra, tunc & iste cum ipso apparebit in gloria.

[2] [deserit patriam, & post varia pro fide itinera ac certamina,] Legitimum vero eum esse filium beatismi Abrahæ, fidei atque operum testantur exempla. Credens enim Deo fide plenissima, exiit & ipse de terra sua, & de cognatione sua & de domo patris sui, & sequebatur verbum Dei, ab omnibus seculi impedimentis exutus: ac propterea cito assequi meruit, quod sequi studuit expeditus. Exercens namque continentiam singularem, pervigil in Scripturis sanctis, Dei sapientiam concupivit, portionem suam Christum reputans dominum: in quo sunt omnes thesauri sapientiæ cælestis absconditi. Quibus cum replevisset desiderium suum desideriorum cælestium Vir, & per impositionem manus presbyterii, dispensator fuisset divini sermonis electus, negligere gratiam Dei omnino passus non est. Sed circumiens universum pene ambitum Romani orbis, dominicum prædicavit verbum, Pauli Apostoli idoneus imitator existens. Sancto enim spiritu plenus, non solum contra Gentiles atque Judæos, verum etiam contra hæreses omnes, & maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam, tanto fidei vigore pugnavit, ut etiam verberibus subderetur, & in corpore suo stigmata domini nostri Jesu Christi portaret. Nam & in Mediolanensi urbe idoneus olim custos dominici gregis fuit, Ariano repugnans Auxentio c, priusquam beatus eligeretur Ambrosius. Romanæ etiam non exiguo tempore moratus, multos & publica & privata disputatione lucratus in fide est d. Sed neque per vicos & castella diversarum præteriens regionum, prædicare verbum Dei umquam destitit fidelis Christi discipulus.

[3] Post illos itaque circuitus animarum plurium salutares, [Brixiam venit, ubi rudem populum erudit,] Brixia eum rudis quondam, sed cupida doctrinæ, promeruit; scientiæ quidem spiritalis ignota, studio tamen discendi laudabilis. Excidit continuo imis ab stirpibus horrentem sylvam * diversi erroris bonus agricola, & aratro doctrinæ pronus incumbens, invertit crudam totis viribus terram, squallentemque humum sulcis assiduis in novalia fœcunda convertit, affatim semina vitalium mandatorum gremio ejus insinuans. Plantavit quoque vineam, cujus lætaretur ex fructu: quoniam vinum lætificat cor hominis. Oleas etiam pacis agrestibus indidit oleastris, & asperitati pomorum sylvestrium, germina pinguedinis ac suavitatis inseruit, ut haberet Apostolicus vir aliquem & in vobis fructum, sicut & in ceteris gentibus. Et iste quidem consummati operis nunc apud Deum fructibus gratulatur: nam dignus est operarius mercede sua, & laborantem agricolam oportet primo de fructibus sumere. Ego autem minima ejus pars, omnibus votis exopto, ut agrum, bene a patre consitum, & non satis idonea successione susceptum, quoquo modo tueri prævaleam. Zelum fidei ejus, & magnitudinem laborum paulo ante perstrinximus.

[4] Jam reminiscamur, charissimi, vehemens ille ardor animi quantam possederit in sanctis moribus lenitatem: [& virtutum meritis plenus] illa celsitudo scientiæ quanta fuerit humilitate sublimis: Illa cælestium rerum peritia quam fuerit ignara terrestrium. Erat enim humanæ gloriæ nescius, & acer divini honoris exactor: non quærens quæ sua essent, sed quæ Jesu Christi. Amicitias seculi & officia mundana contemnens, servitio Dei jugiter adhærens, inter humana colloquia jugiter occupatus: nimirum ibi cor ejus erat, ubi thesaurus. Illud etiam quale est, quod cum operosa quæque hujus seculi ac pretiosa despiceret, vilium rerum pauperrimos venditores misericordi ambitione profusus emptor augebat? Parum scilicet computans, quod professis * egentibus largiretur. Erat idem sanctus ira brevis, indulgentia facilis, patientia superans *, humanitate devincens. In corripiendo districtus, in relaxando absolutus, liber in agendo. Omni ætati & conditioni & sexui stupenda benignitate communis, ac tum humilibus quibuscumque conjuctior. Ipse quoque in illo habitu vestium tota erat vilitate mundissimus. Gratus sine industria, contemptibilis sine fuco, & plane qui, ipso nil curante, mentis ejus panderet puritatem.

[5] Pauca hæc de virtutibus Hominis Dei e brevissimo sermone memoravi, [sancte moritur & annua festivitate colitur.] ne dies iste quo ad superna migravit beatur Philastrius patronus noster, cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius præteriret. Nam cum multa meritorum ejus præconia, quatuordecim jam per annos solennitatis hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim, plura quæ prædicari adhuc possunt *, intacta perspicio. Quintodecimo autem Kalendarum Augustarum exuit hominem & migravit ad eum, quem dilexit. Tam digni igitur memoriam Sacerdotis debito affectu veneremur, ut ipsius quoque suffragio bona, quæ poscimus, facilius impetremus, largiente Dei Filio sempiterno, cui est omnis honor, virtus & gloria, cum Patre & Spiritu sancto in omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lipomanus & Surius corrupte hic legunt æqualem Christum vivere Deo pronuntiat: nihil enim huc pertinet æqualitas Christi ac Dei, cum non sit sermo de Arianorum, sed de Sadducæorum hæresi, qui resurrectionem negabant, ut recte observavit Galeardus. Quare vetustioris codicis Brixiensis lectionem sequimur.

b Editiones Lipomani & Surii hic iterum erant mendosæ, quas juxta duplex Ms. Brixiense correctas damus.

c Iste Auxentius, qui Mediolanensem cathedram invaserat, in historia ecclesiastica satis notus est.

d Hinc fortasse aliqui S. Augustinum inter eos liberaliter connumerant. Sed Galeardus eorum conjecturam, nulla ratione nixam, merito explodit.

e Hic in antiquiori codice Brixiensi interponuntur sequentia: beatissimi videlicet Filastrii, egregii patroni nostri, cujus hodie festa celebrantur.

* al. silvis

* al professus

* al. supremus

* al. oporteat

TRANSLAT. ET MIRACULA
Auctore Ramperto episc. Brixiensi
Ex editione V. C. Pauli Galeardi, quam cum Mss. Brixiensibus contulit.

Philastrius episcopus, Brixiæ in Italia (S.)

BHL Number: 6797


AUCTORE RAMPERTO.

CAPUT I.
Antiquus S. Philastrii cultus, corporis translatio, & duplex miraculum in ea translatione factum.

Triginta Brixienses sunt episcopi a, quos meminimus, qui in altari, nomini beati Philastrii dicato, [Brixienses episcopi semper venerati sunt S. Philastrii reliquias,] & super caput ejusdem posito, preces Missarum celebraverunt, & diem transitus ejus venerantes, ab omni terreno opere Brixiensem populum abstinere jubentes, reverenter honoraverunt. Hi sunt, tertius ab eo & secundus a Gaudentio Paulus, deinde Theophilus, & Sylvinus & Gaudiosus, Optatianus & Vigilius, & Ticianus, Paulus, Cyprianus, Herculanus, Honorius, Rusticianus, & Dominator. Itemque Paulus, Paterius, Anastasius, & Dominicus, Felix, & Deusdedit: item Gaudiosus iterum, Rusticianus, Apollinaris, Andreas, & Theodaldus, Vitalis & Benedictus, Ansoaldus, Cunipertus, Amfridus & Petrus, venerabilis memoriæ episcopi. Quorum ordine & meritis novissimus ego Rampertus indignus episcopus Brixiensis sanctæ Ecclesiæ, dum officii assiduitas, & abundantia luminaria in eo venerabili loco non essent, quo beatissimæ memoriæ Philastrii corpus jacebat, non de meis pauxillis præsumens meritis, sed in Dei servitio, tanto Patri honorabiliori famulatu servire cupiens, consultis universis sacerdotibus meis, jejuniis & orationibus intervenientibus, anno dominicæ Incarnationis octingentesimo trigesimo octavo, Indictione prima, sexto Idus Aprilis, non sine timore fodiendo, eis junctis sacerdotibus, de quorum vita credulus eram, venerandum corpus reperiens, maximo cum timore, ut puta tam venerabilem glebam tam immeritus contingens, elevavi, collocans in feretri locello.

[2] Deinde quinto Idus Aprilis, congregato Clero, [quas demum Rampertus, etiam præsul Brixiensis, transtulit] stipantibus utriusque sexus immodicis catervis, maximi cum horrore timoris, summaque reverentia, idem corpus transtulimus in matrem ecclesiam hiemalem b nostram Brixiensem, penes altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ, ubi præscriptorum Pontificum erat sedes. Et hoc divina providente gratia, non sine miraculo (ut instantia produnt exempla) gestum a nobis est. Ubi quarto Idus Maii, coadunata ecclesia, officiis & jejuniis cum orationibus præeuntibus, maxima cum devotione, in marmoreo recondentes antro, sepelivimus: ut ubi modo pontificum sedes aderat, ibi tanti Patris & Pontificis jaceret corpus: quo sedes honore, & populus devotione, & clerus suffragio, ejusdem meritis intervenientibus, Christo in omnibus favente potiretur: speramus enim Sanctorum meritis nos omnium foveri, & maxime eorum, quorum amplectimur corpora, quorumque vel nativitas vel habitatio fuit cum patribus nostris. Eorum quippe vel dogmate instruimur, vel exemplo martyrii * corroboramur. Quamvis enim homines, quorum nobis vita vel passio cognita est, dum viverent in hac ærumnosa procellosi fluctuatione pelagi, præ omnibus nostrates imbuerint sanctis dogmatibus, mirificisque exemplis, eosque suis suffragantibus jugibus precibus tutati sint, supernam implorando clementiam, tamen eosdem defunctos pro nobis non minus speramus, eorum intercedentibus meritis, nostros esse sub divinæ pietatis protectione patronos.

[3] Quamvis igitur certum sit, divinorum præsentia exempla miraculorum, superna radiasse providentia in nostri venerabilis Papæ translatione, [non sine patratis miraculis, quæ ipse statuit posteritati scripto relinquere.] eorum tamen scriptionis necessitate, nostra plebs eget. Hæc etenim passim affatimque evadens, ægri vulgi turba undique conveniens, & percepta sanitate rediens, mille prædicat vocibus. Hæc vicinorum villæ locorum, quarum infirmi varios secretosque habentes languores, inter tantam multitudinem venerabile corpus adeuntes, procurante Dei misericordia, meritis quoque ejusdem Sancti promerentibus, eorumque fide suffragante, de suis invaletudinibus convalescentes redierunt, fama nobis renunciante, eis supernum narrant miraculum, qui eorum pridie noverant infirmitates, & tot testes miraculorum Dei existunt, qui prius noverant ægros, nisi ægrotantium titubans fides officiat. Sed quia suorum testium, & nostrum generaliter debitus imminet obitus, pro futurorum hominum ignorantia, quorum fidei affectionem erga nostri Patris obsequia studiosam futuram esse speramus, atque audire ardentissimam, non solum lineæ fama generationisque narrante, sed etiam scriptura a nobis, quibus Deus hoc videre concessit, promulgata testante, saltem pauca de pluribus miraculis, quæ Christus misericorditer gessit, confluentibus catervis ad feretrum beati Philastrii confessoris, amatoris & prædicatoris sui, veraciter & compendiose scribere optimum credimus.

[4] [Multo populo ad sacri corporis translationem concurrente,] Cum igitur, ut a nobis prædictum est, plurimis utriusque sexus instructi phalangibus, prius sanctificato clero, sacrisque vestibus induto, effosso clandestino antro, quod ferme centum lustris c beatissimum habens occuluit corpus, attoniti super revelatione, sanctissimum carissimumque thesaurum, in sacerdotum humeros reverenter detulissemus, ad domum sanctæ ac semper Virginis Mariæ summa cum devotione pervenimus. Clero vero necdum ad ejus venerabilem aram pertingente, jam primis de populo sacras valvas aulæ tenentibus, sacerdotibus quoque, qui obsequium vehiculi circa feretrum succidui famulantes præbebant, infra templi limina septimo ferme gressu fortuito subsistentibus, eo præcipue voto, quo veniens devotus populus transiret sub feretrum postmodum ned de loco, quo steterant, vadere queuntibus, territa plebe & ingeminate, Domine miserere, clamitante, incredibilis ineffabilisque sonitus cælitus increpuit. Cujus sonitus tot testes sumus, quotquot tunc illic fuimus.

[5] [mulier languidam manum habens curatur,] Quo momento fragore sonitus exterrita quædam mulier, habens aridam dexteram, & ita rigidam & deorsum defluxam, ut foret invalida contingere os aut pectus suum, illico extendens eam, signum crucis Christi fronti notavit sub nomine Trinitatis summæ, ipsi gratias agens, qui est benedictus in secula, qui est mirabilis in Sanctis suis. O quam mirabiliter gessit! introëunte Sancti sui corpore in ecclesiam, benedictus Deus. Etenim hic septimus Episcopus Brixiensem Ecclesiam Christo tunc prædicando congregans, sanctum dogma custodivit, & arescentem dexteram fidei Catholicæ Ecclesiæ, pullulante sinistra Arianæ perfidiæ ubique quantum potuit, reformare mirifice * studuit. Nunc vero circiter septimum gressum introëuntium sacerdotum corpus ejus portantium, in ecclesia reformavit, pariterque Christianæ mulieris aridam dexteram.

[6] [& alia paralytica,] Sed prius introëuntibus nobis Brixiam, & jam partem aliquam civitatis eundo tenentibus, in subvectu sumpti feretri laudibus Altitonantis aëra pulsando, inter eos infirmos, qui producebantur, quatenus imitatoris Apostolorum transeunte loculo, vel umbra ejus obumbraret quemquam eorum, est evecta quædam triennis languida, quam bilis tabo sic madefecerat, ut in lectuli sui jacens strato, non se posset aliquo modo in alterum-vertere latus, neque cum una vectrice quomodolibet, nisi graviter transponi *. Quæ dum sensisset obumbratione feretri quamdam auram suæ saluti salubrem, cœpit vectricibus innuere, easque exposcere, consulens, uti illo eam portarent, quo sanctum deducebatur corpus, cujus consultus ad nos illatis petitionibus annuentes, præbuimus assensum.

[7] Deportata itaque prope feretrum, jacuit in basilica sanctæ Dei Genitricis perennis Virginis Mariæ, [sanatur.] ubi beatissimi corporis deposueramus feretrum. Et dum quotidie sese melius habere profiteretur, Omnipotenti grates referens, eumque exorans, ut Sancti ejus intervenientibus meritis, sibi tribueret restaurationem sanitatis, die sexto convalescens erexit sese, & accepto baculo, cœpit huc & illuc templi ambitus testudinem perambulare, non egens solito comitis vectricisque suffragio. Et deinceps jugiter in melius restaurata, sospitatis suæ gliscens, sine comitis sustentatione & sine quolibet vectricis juvamine domum rediit.

[8] O mirabilis laudabilisque medicina Dei! [Digressio auctoris.] qui in principio cuncta simul creata materie, per sex dies in proprium uniuscujusque formæ produxit opus, sextoque die ad imaginem suam formavit hominem, cujus filiam languidam, quam potuit modo in ictu oculi salvam facere, disposuit arcano suo arbitrio, paulatim membrorum reformatione, recreando vigorem, prope corpus idonei testis sui, patris nostri Philastrii jacentem, die sexto adventus ejus, ad pristinum revocare statum salutis. Quod medici per triennium arte sua cauti facere nequierunt, hoc perfecit omnipotens Trinitas, quam intemeratam ubique prædicavit Philastrius: pro cujus fidei ardore ab Arianis flagris, corpori suo in flagellando manentia stigmata notata sunt. Quorum vulnera nunc Dei providentia conficiunt medicinam salubrem salutemque cupientibus necessariam.

ANNOTATA.

a Utrumque Ms. Brixiense legit: Triginta autem Brixienses sunt episcopi; ex quibus verbis Galeardus non immerito suspicatur, deesse initium hujus sermonis, cum particulam autem videantur aliqua præcessisse.

b Hæc translatio, teste Fayno in suo Martyrologio Brixiano ad diem IX Aprilis, facta est, ex prima Cathedrali S. Andreæ jam solo æquata ad alteram S. Mariæ Rotundæ, in partem tamen illam hiemalem subterraneam modo penitus clausam.

c Rampertus hic numero rotundo usus est: nam inter annum 387 & 838 non potuerunt centum lustra intercedere, cum lustrum communiter accipiatur pro spatio quinque annorum completorum, ut videre est apud Labbeum nostrum in chronologia Technica parte 2, pag. 547.

* al. martyrum

* al. curiose

* al. tantum poni.

CAPUT II.
Multi variis morbis afflicti ad ejus sepulcrum prodigiose sanitatem impetrant.

[Puella paralytica,] Post illam beatissimi Patris nostri glebæ repertionem delationemque, custodibus in excubando erga venerandi pignoris loculum deputatis, turba languentium immodica conveniebat, superni numinis præstolans afflationem. Dum quadam die Dominica absque arbitro quidam de subjectis custodum inter jacentia languentium corpora transiret, & juxta altare puellam parvulam jacentem cerneret, & nescius languoris ejus, ut surgeret imperaret; illico surrexit, una manu aram tenens, altera patri gaudendo innuens, vulgari voce aiebat: Atta atta a, da mihi fustem, ut ambulem. Viso pater miraculo, non acquiescens precibus filiæ, sed palmis in cælum expansis, voce, qua poterat, subito, licet procaciter, tamen Omnipotenti gratias ingeminans, aiebat: Domine, tibi gratias, Domine, tibi gratias.

[10] Qua voce territi custodes, cucurrerunt ad eum, inquirentes causas gratiarum actionum. [quæ numquam pedibus incesserat, gressum subito obtinet;] Qui testans respondit: Hæc puella, quam altare tenere videtis, mea est filia, septem annos a nativitate habens, quæ numquam, nisi modo, super pedes constitit suos, & insuper quærit a me fustem, ut pergat. Tum unus de circumstantibus currens, reperto baculo, dedit gaudenti puellæ, & cœpit circa aram deambulare. Quam nos eadem hora ad orandum in ecclesia convenientes, deambulantem circa aram vidimus. Et deinceps in melius proficiscens cœpit puella cum * baculi sustentatione huc & illuc insolitum gradatim suum tentare gressum, nobis cunctaque plebe misericordi Deo gratias agentibus, qui non solum anima, sed etiam corpore sanat sperantes in se.

[11] [a quo miraculo auctor ad S. Philastrii laudes digreditur.] Euge incomprehensibilis & immensus, qualiter inter plura, quæ comprehendi possunt miracula, istud est mensus miraculum sua dispositione, plenus septiformi Spiritu sancto, dividens singulis prout vult! Qui dedit Philastrio spiritum scientiæ prædicandi, concessit & huic puellæ septem annos habenti, & juxta corpus prædicatoris sui jacenti, restaurationem compagum pedum atque crurium & feminum eo die, cui ipse sua resurrectione nomen indixit. Et ut detur intelligi, superna id fieri gratia, primum manum cælo extendit debitam: deinde quasi descendens, totum corpus: post hæc, pedum sanat juncturas. Et notandum quod pedes puellæ, manusque curaverit juvenculæ. Quid aliud, nisi quod ipse hoc mirabiliter egit, qui mirabiliter fecit hominem, mirabilius redemit? Qui dedit humanæ naturæ in puerilibus annis gressum, & juvenilibus exercitium operis, ipse puellæ reformavit gressum, & juvenculæ manum aridam restauravit.

[12] [Puero claudo] Veluti etenim in edito sermone a Præsule Gaudentio, vitæ scilicet beatissimi Philastrii Pontificis, legitur, fuisse eum omni ætati & conditioni & sexui stupenda benignitate communem, immo humilibus conjunctiorem quibusque: ita nunc omnibus languentium ætatibus (meritis suis suffragantibus, Christo mediante) profuit & sexibus. Nam inter languentium jacentes cuneos deductus est a genitore suo ita colobus b puer, ut sine vectore suo nequiret consistere aut ambulare, & dum fide parentis & sua comitatus, juxta feretrum beatissimi Philastrii frequentans, divinæ misericordiæ præstolaretur opitulationem, cœperunt nervorum habenæ & fibrarum hiatus, feminis crurisque sui Domino restaurante, reformari, usque dum convalescens super pedes constitisset suos, & solus suum tentaret paulatim, opitulante divino suffragio, gressum insolitum, ita ut aulæ mœnia sine cujuslibet juvamine, grates opifici suo referens, peragraret.

[13] Tum unus presbyter noster, quem custodibus præposueramus, [restituitur incedendi facultas;] accersito genitori suo inquit: Fili, ne mentiaris, sed confitere nobis veritatem causæ languoris hujus pueri, tui filii, utrum a nativitate, an postea femur aruit suum? Qui Deum testans, eique grates cum lachrymis gaudendo referens, confitebatur: Hic filius meus solito humanæ naturæ more in infantia sua a Deo recepit gressum, quo usus est per aliquot annos. Sed cum quodam die propria animalia foras de domo mea truderem, cœpit, me nolente, causa mei amoris hic post me currere. Quo cursu accidit ei dolor summitatis femoris, & post paulum in poplitem & crus defluens, sic effectus est colobus, ut jam per biennium nullatenus vadere quiret, nisi modo intervenientibus meritis (quod firmiter credo) Domini sancti Philastrii, Dei misericordia nobis miserante.

[14] Quam bonus Israël Deus his qui recto sunt corde! [unde Rampertus iterum ad alia dilabitur.] cujus congressu ejus feminis compago emarcuit, & sui prosapia claudicavit, adventu tenus Filii Dei. Sed qui per semetipsum & missos suos colobam Israëliticam plebem reformavit, quæ a recto tramite devians claudicaverat, is ad reformationem fidei nostræ, meritis beatissimi Philastrii, colobum puerum erigens, pie sanitatem afferendo reformavit Jacob enim omni tempore vitæ suæ claudicaverat, quoniam genus ejus in præceptis legalibus secundum litteram, quæ occidit, non secundum spiritum, qui vivificat, vivendo, colobum usque ad perfectionem euangelicæ gratiæ mansit. Puer autem iste originalibus per baptisma exutus sceleribus, sub gratia doctrinæ euangelicæ degens, eo tempore, quo ad lachrymas cum parentibus pœnitentiæ commotus ibat ad frequentatam ecclesiam, circa sanctissimum feretrum venit, & fide comitante, cooperantibus meritis præfati vatis, divina medente misericordia, habetur incolumis.

[15] Sed cum pluribus divinitus passim circa venerabilem redolentibus urnam miraculis, [Adolescens quidam,] reminiscendo nonnulla recolamus, & difficillimum sit omnia nostro comprehendere stylo, saltem quoquomodo, veluti in marginibus littoris pelagi sarculo pauxilli ingenioli collatis lapillis aggerem aggregando, scropea forma rivulum, quem prata bibere optemus, educere libet, & id notare, quatenus diversa in eo facta mirabiliter æterni coruscaverint opificis. Collatum igitur inter cetera est (ut ita dixerum) notissimum nostratis adolescentis cadaver, ac inter capedinem reclinatum, carentis equidem, excepto gustu, humani corporis sensibus, soliti scilicet jacere in lecto bigis imposito, parentibus semivivo aurigæ famulatu utentibus, & animalium suffragantium in iter agendo.

[16] [omnium fere sensuum usu destitutus,] Non solum eo ardore, quo alimoniam peterent, sed magis, ut id nato meritis Sanctorum, omnipotentis gratia eveniret, quod contigit ei, qui ab introëuntibus in templum gratia orationis beatissimis Petro Apostolorum principe & Johanne, eleemosynam petiverat. Isti autem cum grabato, a parentibus arbitrio opificis sui circa urnam deserto, ut operis operator curam gerat parentis lachrymosi, & longi oneris odiosi redeuntis, solers, industria miferentium custodum toto corpore destituto adhibita est in cibando, & ad ea, quæ necesse habuit, invehendo, & maxime in orando pro ipso, quin & pro omnibus ibidem sitis infirmis. Quare decreveramus consultu & consensu boni arbitrii nostrorum consacerdotum, quotidie super ipsis supernam petere medelam. Is enim corporeis sensibus ita defunctus erat, ut visu nil discernere, ore non nisi alio inferente mandere, pedum gressu neutrorum vadere quiret, manum nullam sui, cujusquamve utilitati habilem gerens, ita ut etiam quidam delirantes ei irriderent, credentes eum animæ tantum, corporis minime jam consequi posse sanitatem.

[17] [sanitatem recuperat.] Sed ejus clementia ipsum miserante, apud quem non est impossibile quidquam, corroborando corda fidelium instruendoque titubantium, atque ut aliorum miraculorum testis efficeretur, meritis, ut credimus, intervenientibus beatissimi episcopi Philastrii, pro cujus revelationis testimonio ipsum credimus usque ad id tempus in languore defluxum, ut ejus in eodem manifestaretur gloria, cujus fidei prædicator per urbes orbis fidus permansit Philastrius, superna luce visum, & afflatu loquelam, medelaque tactum cum gressu, sic priusquam venerabilia ossa sepelirentur, a Domino per ipsum accepit, & in ecclesia ejus habetur incolumis, ut gradiatur oculis comitantibus claustra ejus, & queat ori cibum, & fronti inferre crucis vexillum, linguaque fidem & orationem promere dominicam, & quidquid sibi necesse est pronuntiare. Cujus miraculi tot testes sumus, quot Brixiæ eodem tempore degimus, & prius languidum novimus. Qualiter autem prius languidus sese habuerit, non solum Brixienses, sed etiam a Ticino usque Venetiam c, omnes ostiarii religiosorum locorum, & domus proximæ flamineis d testari, si memoria retinent, possunt.

[18] [Auctor ex ea curatione,] Attente nunc meminisse juvat, & credere datur, quod is, qui dicente Domino, inter Hierusalem & Jericho semivivum repertum, indita medela, stabulario, ut curam sui haberet, commendavit, quique ob commissum protoplasti necis conditioni devinctum genus humanum, judicium deceptori, misericordiam decepto dividens, pietate gratiæ suæ eripuit, quod post discipulis curandum commisit, a quibus origo pastoralis curæ emersit, per universam ecclesiam maria terrasque replevit. Cujus officii honorisque curam beatissimæ memoriæ Philastrius episcopus suscipiens fideliter solerterque exercuit, & domino Deo nostro fide immaculata plebem bono exercitio roboravit, modo ad loculum fidelis famulatoris jacentem toto corpore debilem, parentibusque desertum, per omnes corporeos sensus, ita moderans restauravit, ut sibi, non mundo, vivat.

[19] Aperuit enim oculos ejus, ut duces gradientis fiant, [moralia documenta elicit.] non ut mundanam conspiciant vanam gloriam: patefecit aures, quo utilia intelligant, non ut detractionis susurrones audiant. Solvit vero linguam ejus, ut fidem profiteatur, & quæ deliquit, quod hominis est, confiteatur, & sibi necessaria quærat: sed ita parte altera ligatam eam reliquit, ut ad maledicendum & ad detrahendum prorumpere nequeat. Extendit autem ejus arida brachia, ad proprium corpus alendum & tutandum, sed rapinæ habilia non sint. Artuum siquidem inferiorum ita compages reformavit, ut ad sibi necessaria vadere queat, sed ad malum currere debilis, colobusque perseveret. O Philastri, solers stabularie, meritis tuis & gratia opificis nostri, in stabulo, ubi corpus tuum jacet, ita semivivus evasit, ut speculum humano fiat generi. Datur enim, ni fallor, intelligi, ut sensus nostros instar præfati languidi moderemur, utentes eis in necessariis utilitatibus, tam interioris quam exterioris hominis, ita moderando, ne exuberent ad quæque mala perficienda. O admirabilis humani generis opifex, qui in restauratione languidi nostri nos instruis ita corporis uti sensibus, quo valeamus intemeratos custodire sensus interioris hominis, & similes prudentium fieri virginum.

[20] Omnia siquidem, quæ divina immensitas in translatione sui Confessoris peregit, [Duorum juvenum aridæ manus sanantur;] comprehendere cum difficile sit, saltem unum, quod post diem sepulturæ ejus gestum est, ad memoriam charitatis fidelium reducere, sicuti possum, conabor. Nona enim die post reclinationem venerabilis glebæ in præfatæ hiemalis ecclesiæ sepultura, una eademque hora mirabiliter in languidorum turba, duorum adolescentum aridæ manus extensæ sunt. Quos subjecti præpositorum custodes, scientes prius manus ariditate esse defluxos, dum vidissent ad quæque vellent extendere, percunctando geminum reperientes miraculum patefecerunt. Statuentes eos coram, dixerunt vulgari locutione: Nonne videtis sideratos * nostros manus extendere, quas tam hodie, quam heri & prius contractas vidimus? Hoc non solum ipsi custodes & ceteri ibidem siti, sed etiam vicini & noti eorum, quia per longum tempus manus aridas habuerunt, testati sunt. Atque ea die quoniam crediderunt Omnipotentem hoc facere posse, non propiis præsumentes, sed beatissimi Philastrii episcopi meritis, Dei medela sese sanos effectos professi sunt. Unde præ gaudio lachrymosa ecclesia, multimodas Deo retulit grates, quoniam salvat sperantes in se.

[21] Solerter tamen existimo nobis necessarium esse scrutari, [quod miraculum Rampertus mystice interpretatur.] quantum humanus, Domino largiente, capit sensus, hujus qualitatem miraculi, quia credimus pro totius Ecclesiæ instructione hoc gestum. Unde notandum est, quod fide comitante, duobus simul aridæ manus reformatæ sunt. Per fidem, quam habuerunt in Domino promeruerunt salvari duo simul: quo codemur, confidere & sperare in Domino, & diligere proximum. Per manuum restaurationem monemur, ut cum dilectione Dei & proximi bona indesinenter exerceamus opera. Ut quid autem nona die gestum sit, videamus e. Hic enim numerus vi & natura secundus tetragonus est, qui per ternarium conficitur, & in ipso resolvitur. Nonne ter tres, novem faciunt? Et novenarius dividi æque non potest, nisi in tribus ter. Unde docemur Trinitatem credere in una divinitate, & ab ipsa nos esse formatos, & per ipsam juste resolvi. Ecce in secundo tetragono, in secunda nostri Episcopi sepultura docemur cum dilectione Dei & proximi bonis operibus farti, credere Patrem & Filium & Spiritum sanctum, unum esse Deum: Qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Atta vox Gothica est, quæ patrem significat, ut patet ex oratione Dominica, quæ Gothice sic incipit: Atta unsar. Veteres Frisones patrem appellant haita. Hungari attia, & Cantabri per aita hodiedum patrem significant. Potuit ea vox commercio Gothorum aliorumve populorum, qui Italiam invaserant, Brixiæ vulgaris fieri.

b Lipomanus vitiose legit colophus, quod nil significat. Forte colobus provenit a Græca voce κολοβὸς, quæ mutilum vel vitiatum designat: nisi quis malit legere clodus pro claudus, quod in antiquis Mss. satis usitatum est.

c Ticinum seu Papia & Venetiæ notissimæ sunt Italiæ urbes, ita ut hic fusius de iis agere non sit opus.

d Opinor cum Galeardo hic per flamineas intelligi ædes ecclesiis proximas, in quibus olim clerici habitare solebant. Sic apud Gellium lib. 10, cap. 15 flaminia significat domum flaminis Dialis.

e Hic locus de nona die &c. omissus in editionibus, restitutus fuit ex utroque Ms. Brixiensi. Hanc autem esse veram lectionem patet ex sequenti explicatione novenarii numeri.

* al. sine

* id est paralyticos

CAPUT III.
Veterum prodigiorum obliteratio, summa erga S. Philastrium veneratio, & tria miracula ante translationem ejus patrata.

[Antiquitus etiam plura miracula S. Philastrii intercessione patrata esse,] Ceterum ne quis æmulus objiciat, & si quis desiderabilis indagator abs quolibet nostrum stipuletur, utrum absque quoquam miraculo clanculum sopita antro membra tanti vatis fuerint, an prius quiddam omnino gesserit ibidem is, cui semper extitit fidelis angelus testando, dicere pro pluralitate cuncta quis queat, cum a diversis hostibus linearis narratio a, in Italiam irruentibus barbaris & Gothis & Longobardis ceterisque, obliterata fuerit? Sed ne desidia nostra, quasi muta, priora tempora liquisse videamur, pauxilla de pluribus, partim ratiocinando, partim ut ipsi nobis retulerunt, qui colloquio quondam eorum sunt usi, qui aut in die annuali festivo ejus viderant, aut ad sepulchrum senserant Omnipotentis providentia, miraculum vel solatium, intente, mi charissime confrater, quicumque percunctator extiteris, considera.

[23] Qualem eum in Arianorum nefandæ procellæ temporibus, [colligit auctor ex celebri illius cultu;] sanctissimæ memoriæ Ambrosius Mediolanensis episcopus esse intellexit, qui sibi eum collegam habebat? Quantique meriti vicini episcopi eumdem esse existimabant, si quartus Pergamensis * episcopus in epitaphio tertii episcopi, hoc est, prædecessoris sui (ni fallor) meminisse studuit, quod Ambrosius ipsum episcopum b, Philastrius consecravit diaconum? Cujus vitæ sanctitatisque eum sapuit episcopus Gaudentius, successor suus, qui per quatuordecim annos, forsan & plus, diem transitus ejus feriatum ducebat, populo siquidem de eo sermonem faciens? Item triginta post eum Brixienses episcopi, quibus putas causis meritorum miraculorumque ejus conscii fuerint, qui imposito altari super sepulcrum ejus, divina mysteria celebrabant, annualem festum diem transitus ejus recolentes?

[24] Præcessor namque noster, hoc est, venerabilis memoriæ Petrus episcopus, [deinde narrat quomodo Petrus Brixiensis episcopus a febri liberatus fuerit,] tantæ venerationis eum esse monstrabat, ut anhelus mœroris sui, testaretur sese tempore presbyterii sui ita fuisse febribus anctum, ut nulla potio, nullumque unguentum eripere eum a febri quiverit, cum etiam ipse peritus fuerit artis ipsius. Sed cum post aliquod tempus ad sepulchrum beatissimi Philastrii venisset, & ibidem Deum efflagitasset, ut meritis ipsius intercedentibus sibi sanitas tribueretur, sic de oratione sanum se profitebatur erexisse, ut nullus rigor accessionis eum ultra tetigerit. Sed & rhythmicum hymnum, quem ergo auctoritatis Gaudentium Episcopum fecisse ferunt, cantare de ipso sedule consueverat c. Gaudentium autem ipsum composuisse nuto, cum longe aliterque sensus primæ lineæ sit, & ipse rhythmus elementa nominis compositoris sui per capita, ut ita dixerim, versuum, si quis intendat, habeat.

[25] Sed & temporibus sanctæ memoriæ Ansoaldi episcopi, [& quidam custos S. Petri,] dum quidam custos tituli sancti Petri, qui situs est in castro majori, in suburbano fundo possessionis ipsius tituli, cognomento Baronica, depositionem beatissimi Philastrii non rite celebrans, tantumque diem inhonorans, familiam suam in area laborare coëgisset, ita ut fatigati suo sudore, flagellis triticum a paleis excuterent, dicentes, sancti Philastrii festum est, requiescere solito debemus: & ipse magis, ut operi instarent, minans terreret eos, illico correptus a spiritu, per aream vexari cœpit amens. Qui ab attonitis famulis suis captus & vinctus, & insolito more turpiter ad præfatum titulum deductus est, & tamdiu catenis est vinctus, donec sese, inhonorando tantam festivitatem, profestus est deliquisse, & testis propii delicti, & beatissimi Philastrii honoris effectus est.

[26] Post aliquod autem hujus temporis spatium quidam dives Brixiensis eodem die festo depositionis beati Philastrii, in suburbanum casale d suum, quod vocatur Caloniola, pro fœni collectione operarios incaute misit, [aliusque civis Brixiensis ob violatum S. Philastrii festum pœnas dederint;] & jam sicco fœno, & partim plaustris, partim aggeribus aggregato, tam procellosa coruscatio subito tamque præceps adfuit, ut instar pulveris, omnis collectio diei ipsius ab oculis eorum elapsa fuerit, in tantum ut nec unus manipulus remansisset. Unde factum est, ut prædictus dives post hæc annuam festivitatem sancti Philastrii venerabiliter observaret *, & jacturam suam profitendo, testis nostri fieret Præsulis. Cui enim David cecinit, Misericordiam & judicium cantabo tibi, Domine: & qui justo judicio hostem humani generis reprobavit, & ut pia misericordia condolens, suam degeneratam creaturam, id est, humanum redimeret genus, formam servi assumpsit, hoc est, omnipotens, æternus Deus, qui in una eademque essentia, omnipotentia, æternitate, divinitate, carente initio & fine, auctione & diminutione, variatione atque divisione, & gignens, & genitus, & procedens, hoc est, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, cujus consilio persona geniti, humanitate perfecta est, quam misericorditer suspenso judicio cum nostratibus, sic & in omnibus, & cum omnibus in hac re mirabiliter egit.

[27] [ac denique trium horum miraculorum causas explicat.] O dilectissimi Brixienses, quorum unum febribus afflictum, mente humiliatum eripuit: alium scienter arroganterque peccantem, in sese corripuit: tertium, utpote popularem hominem, ignoranter forsan peccantem, in rebus suis afflixit, hoc est, in materie commissi: quoniam unus oratione obtinuit, quod fide credidit: alius vero, quia instanter VI cogens, nec Famulo Dei honorem, nec suis cessit misericordiam, turpiter publiceque intrinsecus correptus, pura tenus professione est, ut sibimet heret emendatio, & aliis exemplum: tertius vero, qui utpote pretio operarios conduxit, & sobria voluntate famulos misit, extrinsecus damnum passus est. Nam totum illud amisit, quod in illicito tempore operari nixus est, cum materie siquidem sua. Habebat enim viridia gramina, & sine peccato sicca, ut oportet, habere poterat: sed quia illicite siccare voluit, ipsam funditus amisit materiam, disponente vel permittente providentia Domini nostri jesu Christi, cujus amator fuit Philastrius, & cujus amorem nos cunctos oportet quærere; qui consubstantialiter * & coæternaliter & æqualiter indivise vivit & regnat cum Patre & Spiritu sancto per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Per linearem narrationem hic intelligi potest traditio, quæ per lineas generationis a patribus ad filios ac seros nepotes pervenerit. Videtur etiam per hanc expressionem posse intelligi narratio litteris delineata & scripto consignata, præsertim cum dicat Rampertus, eam periisse, barbaris in Italiam irruentibus.

b Ughellus tom 4 Italiæ sacræ col. 588 ex hoc loco recte colligit, tertium Bergomensium episcopum non fuisse S. Romulum, a S. Petro apostolo missum, quem aliqui liberaliter inter Bergomenses præsules numerant. Vide, quæ de eo dicta sunt tom. 2 Julii pag. 255.

c Lipomanus & Surius hic tantum ita legunt: Sed & rhythmicum hymnum, quem in ejus honorem Gaudentium episcopum composuisse ferunt, cantare de ipso secule consueverat. Reliqua vero usque ad finem numeri deerant, quæ nos hic juxta testimonium Galeardi ex duplici codice Brixiensi restituimus.

d Casale, quasi a casis deductum, significat villam, seu locum suburbanum. Unde Guilielmus Tyrius lib. 18, cap. 19. In suburbanis, quæ vulgo casalia appellant.

* an non Bergomensis?

* al. celebraret

* al. substantialiter

ALTERA TRANSLATIO
Ex libris provisionum civitatis Brixiensis.

Philastrius episcopus, Brixiæ in Italia (S.)

BHL Number: 6798


EX MS. BRIXIEN.

Anno MCCCCLVI, XXVI Januarii in consilio speciali. Item totis viribus dispositi sunt DD. consiliarii honorare corpus S. Philastrii episcopi Brixiæ, [Anno 1456 a Magistratu Brixiano deputati sunt,] quod, ut dicitur, jacet in capella subterranea ecclesiæ sanctæ Mariæ Rotondæ, quæ vocatur S. Philastrii, quod etiam dubitatur, quod illic sit: nam per aliquos dicitur, quod tempore dominationis magnifici Pandulfi Malatestæ asportatum fuit. Et quoniam aquæ scaturiunt in capella prædicta tempore pluviarum, & dictum venerabile corpus stat in aquis submersum, quod ab omnibus Christianis abominabile censetur, ad bussulas & ballottas a provisum & ordinatum est, quod D. Jacobus Saianus, doctor & advocatus civitatis, & alii cives electi sint cum reverendissimo D. episcopo Dulcinensi Vicario & suffraganeo, & cum auctoritate & beneplacito ejus excavent sub altare dictæ capellæ hoc tempore sicco, & tam profunde perfodiant, ut clare videatur, si dictum venerabile corpus adsit, vel aliqua pulchra arca: & casu quo illud comperiant, sicut juvante Domino speratur, illud elevent cum arca sua, & reducant cum omni honore supra terram in eodem loco, ut non stet aliqualiter in aquis, nec sub terra; & demum moneant DD. Rectores & consilium de quibuscumque repertis, & de modis per eos deliberatis & executis, ut possit provideri solemnitatibus opportunis pro tanta pretiositate reperta.

[2] Anno eodem die VI Februarii, exposito per D Jacobum de Saiano advocatum civitatis, [qui quærerent & effoderent S. Philastrii corpus,] quod in executione commissionis ipsi & aliis civibus factæ die XXIX mensis Januarii, supradicti fuerunt cum reverendissimo Domino episcopo Dulcinensi Vicario &c.; & Dei nomine invocato, devote & reverenter intraverunt capellam subterraneam de Dom, in qua, ut publice fertur, jacet venerabile corpus S. Philastrii episcopi Brixiæ; & cum aliquibus magistris intraverunt, & fregerunt altare magnum, quod ibidem erat, & nihil in eo invenerunt: sed ulterius procedendo fecerunt cavare sub dicto altari, & terreno perfosso, quasi per duo brachia vel circa, invenerunt arcam unam marmoream, & circum illam murum fortissimum de calce tenacissimo, quem totum fregerunt, donec discooperta fuit tota arca, in cujus coperto remanserat una fenestrella parva, per quam intuentes cum luminariis clare viderunt, quod in arca prædicta multa ossa consistebant: ex quo verum esse tenuerunt, quod in ipsa esset venerabile corpus antedictum, attento maxime, quod in dicto coperto sculptæ sunt duæ syllabæ magnæ ultimæ E & B, quæ significabant episcopus Brixiæ. Item in dicto coperto adest unus annulus argenteus, qui significabat dignitatem eximiam. Et ultra procedere noluerunt, donec Consilio hæc omnia reserarent.

[3] [quod inventum, & in alia capsa repositum,] Prædicti DD. consiliarii gratias Deo agentes laudaverunt solertiam prædicti D. advocati, & sociorum, qui tam diligenter & accurate commissa illis per consilium impleverunt cum grandi prudentia & discretione: & tandem post multa colloquia & consilia facta deliberaverunt ad bussulas & ballottas, quod lapso festo beatorum martyrum Faustini & Jovitæ, videlicet die XXVI (forte XVI, ut ex circumstantiis videtur legendum) discooperiatur undique arca prædicta evellendo copertum, prudenter tamen, ne frangatur, & cum omni veneratione videatur per tactum venerabile corpus S. Philastrii: & hoc in præsentia & secundum ordines reverendissimi Domini episcopi vicarii, & DD. prælatos ecclesiæ Majoris & magnificorum DD. Potestatis & Capitanei & civium deputatorum ad prædicta, & cum solemnitatibus opportunis &c.

[4] [honorifice transfertur.] Anno MCCCCLVI, XX Februarii in concilio generali. Considerantes DD. consiliarii, quod arca marmorea, in qua repertum venerabile corpus S. Philastrii episcopi Brixiæ, reperta est subterranea, & modo undique discalzata seu a terreno penitus separata, stat in evidenti periculo furtivi facinoris: & providere desiderantes honori reliquiarum prædictarum, ad bussulas & ballotas ordinaverunt, quod cives egregii, alias electi, una cum reverendissimo D. episcopo Dulcinensi suffraganeo & Vicario generali in nostro episcopatu cum omni debita reverentia & solemnitate condecenti tollant omnes dictas venerabiles reliquias extra arcam prædictam, quæ constat de pluribus petiis b marmoreis, illasque honorabiliter & devote reponant in sua capsetta plumbea, quam dicti cives statim honorificam faciant: & deinde reponant dictam capsettam plumbeam ornate fabricatam in capsono sito in sacristia de Dom circumsepto ferratis, in quo repositæ sunt SS. Cruces aureæ flammæ & campi: & quod post hæc, & quam citius fieri possit, fiat & fabricetur unum altare solemne in capella subterranea prædicta, in qua erant venerabiles reliquiæ seu venerabile corpus antedictum beatissimi antistitis Philastrii, & in ipso altari ponatur arca marmorea supradicta, quæ modo est sub terra, de qua terra elevetur & extrahatur, & supra terram ponatur in altari prædicto, in qua arca reponatur capsetta plumbea prædicta cum sacris reliquiis antedictis, ut ibi remaneat, sicuti ibi erat venerabile corpus antedictum dispositione divina.

ANNOTATA.

a Ad bussulas & ballottas est Italicus loquendi modus, indicans id factum esse per collectionem suffragiorum: nam Italice bussola vel bussolo significat capsam; ballotta autem est globulus. Quare puto, hanc phrasim ortam esse a modo, quo colliguntur suffragia.

b Petium vel petia, Italice pezzo, & Gallice piece, est frustum seu fragmentum, ut videre licet apud Cangium in Glossario.

DE S. ELIO SEU ÆLIO CONFESSORE
JUSTINOPOLI IN ISTRIA.
Ex Ferrario.

[Commentarius]

Elius seu Ælius conf. Justinopoli in Istria (S.)

J. B. S.

De Justinopolitana civitate (vulgo Capo d'Istria) fuse egit Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ col. 354, ex quo succinctius in Actis nostris descripta est tom. III Junii pag. 884, ubi de S. Nazario, qui ibidem colitur cum S. Alexandro nostroque S. Elio, [Colitur ut depositus cum SS Nazario & Alexandro,] de quibus idem Ughellus col. 356: Hic asservantur tria Sanctorum corpora, nempe Nazarii episcopi, divi tutelaris, & sanctorum Alexandri atque Ælii, quæ eadem verba in Actis nostris referuntur die IV Maii in Commentario prævio ad Acta S. Alexandri Papæ num. 14. Ferrarium, qui Helium vocat, hic pro recepto cultu appellavi præcipue, quod de eo primus ipse testetur in utroque suo Catalogo; ex quorum primo elogium mox dabimus. In Generali sic ipsum annuntiavit: Justinopoli in Istria, sancti Helii confessoris; ubi notat, Sanctum acceptum ex tabulis ecclesiæ Justinopolitanæ, ortumque ipsum ex vico Cosabona, voluit haud dubie cum aliis dicere Castabona. Acta & tempus quo vixit, ignorari fatetur, remittitque ad Nicolaum Manzolum J. C. Justinopolitanum in Istriæ descriptione, seu potius in elencho Sanctorum istius regionis, ex qua tamen æque quidquam docebimur.

[2] Quæ sint allegatæ tabulæ Justinopolitanæ, ignoro; Manzolum præ oculis habeo, Italice testantem, exstare Legendam, [at de ejus gestis nihil superest,] quæ cantatur in festivitate S. Helii confessoris in vico Castabona huic diœcesi subjecto. Corpus, inquit, est in ecclesia cathedrali Justinopolitana. De quo, æque ac de S. Nazario, nihil reperi, cum perierit codex istius ecclesiæ, in quo eorum Vitæ describebantur. Porro Legenda tota meram exhortatiunculam complectitur, aptissimam quæ de quolibet Sancto & in quacumque catholica ecclesia recitari & decantari possit, ut in ea Latine vertenda aut hic describenda operam ponere, omnino supervacaneum sit. Sermonem Ms. vocat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, habitum in ejus festivitate; addens, cetera penitus desiderari: antiquum tamen illum esse, ex eo quod urbem Justinopolitanam ad fidem converterit, apparere. Id vero mihi non facile suadebitur, si, ut alii volunt, S. Nazarii diaconus fuerat, hic vero secundus dumtaxat episcopus post Joannem, qui, teste Ughello, primum consecratus sit anno 756. Sed de hac re disputandi locus verosimillime recurret XII Octobris, dum de sancto Maximiliano agendum erit. En modo Ferrarii elogium:

[3] [ut satis certum non sit Ferrarii elogium.] Helius apud Justinopolim (quæ Histriæ urbs est primaria) vitæ sanctitate, doctrina & miraculis resplenduit. Is enim seculi hujus contemptis divitiis, se totum Jesu Christi servitio mancipavit: cumque & moribus & litteris esset excultus, plurimos prædicatione sua ad Christum perduxit, civitatemque Justinopolitanam ad veræ fidei agnitionem, tum concionibus tum miraculis, quibus doctrinam confirmabat, pertraxit. Cujus corpus cum ignotum aliquamdiu fuisset, inventum in ecclesia cathedrali honorifice reconditum est. Illius vero memoria hac die, quæ XV Kal. Augusti est, solenniter celebratur. Addidit noster Justus Locatellus litteris Tergesti datis IX Decembris 1690, sub ritu duplici, sic tamen ut non sit festum de præcepto. Reliquiæ depositæ sunt in cista laminis vitreis obserata, quæ aperitur in prædicti Sancti festo, exponiturque venerationi populi. Scripserat prius Franciscus episc. Justinopolitanus X Septembris 1677, Elium dici fuisse diaconum S. Nazarii, ejusdemque diœcesanum ex castro Costabona, non longe ab urbe dissito, cujus etiamnum exstat domus, in qua mortuus est, suntque ibidem ejusdem prosapiæ agnati, Portulana dicti. Poterat hoc taceri. Malim admittere, festivitatem celebrari ad altare proprium sub choro, propter multa prodigia, præsertim in doloribus capitis. Hoc celebrent Sancti cultores; ast alii de Eliano genere non vane glorientur.

DE S. ARNULPHO MARTYRE, FORTE EPISCOPO TURONENSI,
IN SILVA AQUILINA INTER PARISIOS ET CARNUTUM.

ANTE MEDIUM SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arnulphus martyr, in Silva Aquilina, Parisios inter & Carnutum in Gallia (S.)

BHL Number: 0706


AUCTORE G. C.

§ I. Cultus ex variis Martyrologiis & Breviariis.

Quam certus est hujus Sancti cultus, tam incerta ac discrepantia sunt, quæ de illius gestis narrantur, sicut per hujus commentarii decursum ultro in lectoris oculos incurret. Auctaria Usuardina de cultu ejus satis testantur: [Ex Auctariis Usuardinis,] nam Pratensi Usuardi Martyrologio sub finem hujus diei hæc alio charactere addita leguntur: In pago Castrinse, sancti Arnulfi martyris & episcopi. Eadem habet codex Tornacensis; Heriniensis autem alia plane phrasi sic utitur: Ipsa die, in silva, quæ Equilina dicitur, festivitas beati Arnulfi pontificis Turonensis & martyris, qui contemporalis & discipulus fuisse noscitur beati Remigii. Antverpiensis Major, omisso episcopi titulo, eum tantummodo Martyris nomine appellat. Centulensis codicis annuntiatio diversa & fusior est hoc modo: In Francia castro Crispeio, natale beati Arnulfi, Turonicæ sedis episcopi, quem tradunt discipulum fuisse beati Remigii Remensium pontificis, a quo scilicet remeans, ab impiis peremptus est. Bruxellensis eum sic annuntiat: Apud Silvam Aquilinam, sancti Arnulfi episcopi & martyris. Codex Hagenoyensis cum Pratensi circa locum convenit. In pago Castrensi, sancti Arnolfi episcopi & martyris. Aquicinctinus eumdem cum Centulensi locum cultus assignat his verbis: Castello Crispiaco, sancti Arnulfi archiepiscopi & martyris. Daveronensis demque pagum Castrensem cum silva Aquilina ita componit. In pago Castrensi, qui dicitur silva Aquilina, natalis beati Arnulphi episcopi Turonensis martyris, cum uxore sua Scariberga. Alias ejusdem Sanctis annuntiationes videre licet in Usuardo nostro, ab aliquot annis illustrato. His adde Petrum de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib, 6, cap. 113, ubi brevem Actorum synopsin texuit.

[2] Ex his haud dubie sua hauserunt recentiores Martyrologi, quamvis hinc inde in quibusdam circumstantiis discrepent. [aliisque Martyrologiis,] Maurolycus in suo Martyrologio hoc die ita scribit: Apud civitatem Turonensem, sancti Arnulphi episcopi, a beato Remigio Remensi episcopo baptizati, qui sanctitate & miraculorum gratia illustris eremiticam vitam ducens beato fine quievit. Vereor, ne Maurolycus Arnulphum nostrum cum Metensi ejusdem nominis episcopo hic confuderit: nam Ado a Rosweydo nostro editus XV Kalendas Augusti sic habet: Apud civitatem Metensium sancti Arnulphi episcopi (Maurolycus fere verbatim exscripsit sequentia) qui sanctitate & miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam deligens beato fine quievit. At Usuardus Adonem secutus, iisdem fere verbis Arnulphum Metensem præsulem ad XVII Kalendas Septembris retulit. Sed nos hodie de ipso agimus. Ferrarius in Catalogo Generali XV Kalendas Augusti Arnulphum nostrum ita annuntiat: In pago Castrensi, S. Arnulphi episcopi Turonensis & martyris. In notis vero addit: Qui Castris apud Turones vitam agens eremiticam ab impiis occiditur. Quid de hac mortis palæstra censendum sit, postea discutiemus. Castellanus in suo Martyrologio universali, prudenter omittens episcopi titulum, asserit, hunc S. Arnulphum in tractu Aquilino, vulgo Yveline, inter Carnutum & Parisios occisum fuisse. Florarium nostrum Ms. eumdem Sanctum sequenti exornat elogio: In Gallia apud silvam Aquilinam, sancti Arnulfi episcopi & martyris, qui a beato Remigio baptizatus, Clodovei, regis Francorum primi Christiani, neptem habuit uxorem, cum qua virgo permanens, peregrinationem laboriosam in habitu laicali, XXVII annis Sanctorum loca visitando, perfecit: qui tandem post multos in prædicando Christum agones martyrizatus in præfata silva, a Scariberga, conjuge quondam sua, tumulatus est anno salutis DXIII. Hunc annum etiam postmodum examinabimus.

[3] [& elogio Saussayi ostenditur Sancti cultus.] Andreas Saussayus in suo Martyrologio Gallicano ad diem XVIII Julii prolixius more suo texuit elogium his verbis: Ipso die in sylva Aquilina agri Carnotensis, natalis sancti Arnulphi episcopi Turonensis & martyris, qui ex antiqua procerum Francicorum editus prosapia, a sancto Remigio de sacro fonte susceptus, bonisque moribus & pietate imbutus, regis Clodovæi in gratiam ab eodem sancto Præsule insinuatus, ejus jussu Scaribergam nobilem puellam duxit conjugem: quacum inito religioso fœdere de servanda integritate, angelico monitu ad Apostolorum limina devota peregrinatione, cunctis spretis honoribus ac opibus, perrexit. Ipsoque in itinere divinis favoribus coruscans, unum in Gallia, alterum Ravennæ mortuum ad vitam sua oratione revocavit. Tum Turones adveniens, ut sancti Martini sepulcrum veneraretur, cum, orbata præsule ecclesia, de eligendo episcopo a proceribus tractaretur, angelico indicio præsul designatus, hujus cathedræ invitus regimen subiit. Porro, sesquianno vix elapso, vir non tam oneris impatiens quam honoris, iterum peregrinari instituit, auditoque sancti Remigii obitu, ut ejus tumulum coleret, Remos adiit, sponsamque velo virginitatis amiciens, Christo sponso superno consecravit. Hinc excitatus Virginis propinquorum in Dei famulum furor; qui eumdem, de sancti Remigii oratorio exeuntem, impetentes impie trucidarunt. Sicque eorum mactatus gladiis pontifex simul & hostia pietatis ac puritatis occubuit, moriensque jussit sponsæ castissimæ atque charissimæ, ut Turones ad sedem propriam corpus suum deferri procuraret. Id pia virgo cum satageret, medio in itinere sacrum cadaver divino nutu fixum hæsit eo in loco, qui sylvæ Aquilinæ agellus in tractu Carnotensi, nunc ab ejus nomine sanctus Arnulphus dicitur, ubi digne cum conditus fuisset, mox divina virtus inclaruit. Ipsa vero Scariberga cellulam sibi ibidem exstruxit, vitamque religiosam ac solitariam amplexata, in omni perfectione ad obitum usque perseverans, ad cæleste sanctissimi sponsi meruit consortium feliciter pervenire. Inde tamen postea, alternis rerum civilium vicibus, beati ipsius Præsulis ac martyris corpus sublatum, atque Crespeium, Valesiani ducatus caput, advectum fuit, originemque dedit monasterio sui nominis, ubi etiamnum religiose asservatur in diœcesi Suessionensi. Habes hic Actorum compendium, quod ab ipsis Actis subinde differt. Hæc e Martyrologiis sufficiant.

[4] Cultus ejusdem Sancti hodiedum perseverat in variis Galliæ diœcesibus, sicut testantur earum Breviaria, [Lectiones Turonenses anno 1612,] in quibus habet Officium proprium. Juvat hic quasdam ecclesiarum lectiones inter se conserre, ut confirmetur Catholici cultus antiquitas, & simul ostendatur narrationis varietas Breviarium Turonense, anno 1612 typis excusum, celebrat ritu duplici Officium S. Arnulphi archiepiscopi Turonensis & martyris, in quo leguntur tres Lectiones ex Mss. ejusdem ecclesiæ hoc modo desumptæ. Lectio IV. Beatum Arnulphum nobilissimi parentes, a sancto Rhemigio baptizati, precibus a Domino impetrarunt; quem ipse sanctus Rhemigius de sacro baptismate levatum fide Christiana, bonis moribus, atque liberalibus disciplinis instituit, institutum & adultum Clodovæo Francorum regi commendavit: quem in tanto pretio & honore rex habuit, ut ei neptem suam Scaribergam cum Rhemensi comitatu in sponsam tradiderit. Lectio V. Cum autem beati conjuges exhortatione sancti Rhemigii castitatem Deo vovissent, & in omnibus pietatis officiis versarentur, beatus Arnulphus divina virtute his verbis animum pulsante: Si vis perfectus esse, relictis omnibus, Deum nudus sequere; traditis in eleemosynas pauperum patri spirituali bonis omnibus, decem & septem annis peregrinationis causa Romam, Constantinopolim, sepulcrum Domini laico habitu visitavit, & Ravennæ liberata a fauce dæmonis anima, Rhemos patrinum & sponsam visitaturus rediit. Lectio VI. Mortuo Rhemis suscitato, paulo post Tholosam ad sepulcrum beati Saturnini profectus, postea Turonis adveniens, cum de eligendo episcopo contentio suborta esset, voce angelica pontifex renuntiatus est. Post decem & septem dies, relicto episcopatu, undecim annis peregrinatus provinciam quamdam Hispaniæ ab infestatione serpentis liberavit, necatum hominem excitavit, regem cum uxore regnique proceribus ad fidem convertit. Tandem Rhemis cum ad episcopatum redire cogitaret, in oratorio a servis crudeliter occisus est, ejusque corpus (sicut moriens uxori mandaverat) in civitatem Turonicam allatum est.

[5] [& anno 1635 impressæ inter se differunt;] Breviarium Turonense, anno 1635 impressum, ab hac narratione multum differt: nam ubi in priori impressione dicitur S. Arnulphus post decem & septem dies reliquisse episcopatum Turonensem, in posteriori id factum fuisse narratur post sesquiannum. Si quis cupit alterum discrepantiæ specimen, conferat cum Lectione ultima, præcedenti numero exhibita, tertiam ex impressione anni 1635 desumptam, quæ sic habet: Tandem audita morte sancti Remigii, ut ejus veneraretur sepulcrum, Remos advenit, ac sponsam velo virginitatis induit. Unde irritata familia beatum Arnulphum a sancti Remigii oratorio exeuntem contrucidat: qui sponsæ moriens jussit, ut Turonum ad sedem propriam corpus suum sepeliendum deferret; quod divino nutu, medio itinere fixum stetit, & in silva Aquilina agri Carnotensis loco, qui nunc sanctus Arnulphus dicitur, honorifice humatum est cum sponsa sua Scariberga, quæ ibi sanctimonialem vitam maxima districtione laudabiliter consummavit. Vides in hac secunda impressione inter alias historiæ circumstantias locum sepulturæ omnino immutatum esse. Eumdem sepulcri locum in silva Aquilina assignant alia Breviaria, inter quæ est Parisiense anni 1584, cujus Lectiones cum Turonensibus secundæ editionis plane conveniunt. Aurelianense Breviarium tres Lectiones in unam contraxit, & ab Officio Parisiensi anni 1584 ac Turonensi secundæ impressionis vix differt, nisi quod indeterminate dicat, episcopatum Turonensem a S. Arnulpho post aliquod tempus relictum fuisse.

[6] [uti etiam Officium Ms. Crispeiense] Crespiaci in tractu Vadensi, ubi est ecclesia S. Arnulpho dedicata, fit proprium de eodem Sancto Officium, quod anno 1668 manuscriptum accepimus, ex quo hic partem aliquam transcribo. Hymnus ad Magnificat in primis Vesperis sic canitur: Fulgor æterni splendoris servos illustret tutoris Arnulphi & Scaribergæ conjugum divina lege. Ornantur matrimonio virginali, non vitio, integro carnis corpore, nec voluptatis opere. Virgo, martyr, præsul, sponsus fuit dimicans Arnulphus; carnem domuit superstes, Christo placuit antistes Lætetur Gallia, fœta Turonia præsulatu; urbem rexit Turonicam, vitam duxit angelicam. Livor servorum uxoris patravit necem Pastoris; Crespeium servat ambos, unde sibi crevit honos. Jam laudatur martyrium, uxor deflet flagitium poscens benedictionem supplex per devotionem. Eos precamur supplices, nos faciant sic felices, ut possimus paradisi introire claustra Dei Trino Deo & unico &c. Antiphona ad Magnificat: Exultet aula cælica, lætetur mundi machina, exultet urbs Turonica, congratuletur Gallia, Arnulphi magni martyris dum recolit solemnia. Deinde sequuntur Lectiones propriæ, quæ ex Actis excerptæ videntur. At de episcopali ejus munere habet sequentia, nescio unde eruta. Cum esset Turonis & episcopatus vacaret, angelo revelante, episcopus factus est. Ordinatus itaque, sedulus divinis curam impendebat ovibus, ut nullam ferino dente disperderet inimicus. In divinis plane cultibus plebs Christiana crescebat, ac sub tanto pontifice credulitatis suæ augmentis gaudebat, atque proficiebat. Per singulos ferme dies vir venerabilis ecclesias & circumquaque positas frequentabat parochias, & omnem, quæ culpa sacerdotum accideret, negligentiam eliminabat. Tandem episcopatus honorem, ut pondus fugiens, Hispaniam adiit, ubi multos ad Christi fidem convertit. Antiphonæ ad Laudes. I Francorum fausto germine, divino datus munere Arnulphus venerabilis surrexit vir mirabilis. 2. Rhemensium Remigio, tunc temporis episcopo oblatus est a parentibus, cujus fuit filiolus. 3. Beatus præsul puerum suscipiens ut proprium alumnum auctor aluit secundum legem Domini. 4. Pius pater, pius puer, psallebant Christo jugiter: docebat doctor docilem discipulum & humilem. 5. Regi multum amabilis sanctus Arnulphus meruit neptem regis accipere sub conjugali fœdere. Antiphona ad Benedictus: Adest nobis dies gaudii, qua beatus Arnulphus susceptus est inter agmina Sanctorum: nobis ergo succurre, pie pater, apud Deum. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem nobis honorabilem beati Arnulphi martyris tui atque pontificis solemnitate tribuisti, da Ecclesiæ tuæ in hac celebritate lætitiam, ut cujus festa pio amore veneramur in terris, ejus intercessione sublevemur in cælis. Per Dominum &c. In collectis præcedentium Officiorum etiam martyr & pontifex appellatur.

[7] Prolixiores sunt Breviarii Carnotensis Lectiones, quas propterea hic exscribere non vacat. [& Lectiones Carnotenses;] Attamen earum partem, quæ singularia quædam & ab aliis omissa continet, hic proferre visum est. Ea sic habet: Verum audita morte divi Remigii (cujus fidei sponsam commiserat) statim Rhemos contendit, ut ejus sepulcrum veneraretur, ac virginitatis velo sponsam indueret. Id cum ægre ferrent Scaribergæ servi, adhuc infideles, & Arnulpho ob pietatem infensi, eum a sepulcro divi Remigii abeuntem per insidias fœde trucidarunt: qui moriens jubet corpus suum in Turonensi ecclesia recondi, in qua cælesti pabulo refici consueverat. Quod cum officiosa pietate uxor curaret, in itinere fixum & immobile stetit apud sylvam Aquilinam in agro Carnotensi, ubi honorifice sepultus Arnulphus in hunc usque diem miraculis claret. Porro ejus uxor in eodem loco parsimonia & sanctitate mirabili reliquum vitæ peregit, &, ingravescente senio, post mortem cum viro condita est, ut quorum mens una & eadem semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora non separaret sepultura.

[8] Ex hactenus dictis apparet, quam varia in diversis Breviariis de S. Arnulpho nostro tradantur. [ac ideo forte Breviarium Parisiense anni 1684 antiquas Lectiones omisit.] Idcirco fortasse Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Franciscus de Harlay, archiepiscopus Parisiensis, in ecclesiæ suæ Breviario, quod anno 1684 typis vulgatum est, jussit duas priores Officii Arnulphiani Lectiones recitari de communi unius martyris, ac pro tertia legi sequens Sigeberti Gemblacensis testimonium hoc modo. Lectio III. Arnulfus (ut refert his verbis Sigebertus in Chronico) sancti Remigii [in] baptismo filius in Gallia claret, qui post multos in prædicando Christum agones, martyrizatur in silva Parisiorum Aquilina, & a Scariberga, conjuge quondam sua, tumulatus est. Ad id suspicandum me movet ejusdem Illustrissimi ac Reverendissimi Præsulis præmonitio, huic editioni præfixa, in qua sic loquitur: Cum itaque in Breviarium Parisiense postremis temporibus nonnulla irrepsissent, & ea quidem regulis ab Ecclesia constitutis non bene convenientia, omni cura, & qua oportuit prudentia, effectum est, ut quæ forent ecclesiæ splendori aut dignitati religionis minus consona, quæ in homiliis Patrum spuria vel supposititia, quæ in Actis Sanctorum falsa aut incerta, in omnibus demum, quæ pietati minus essent consentanea, ad legem & regulam componerentur: atque adeo necesse visum est quædam omnino expungere, nonnulla pridem omissa adjicere &c. Observa autem hoc Officium simplex celebrari de communi martyris, nulla habita de pontificatu mentione. Hæc pro sequenti paragrapho meminisse juvabit.

§ II. S. Arnulphi distinctio ab altero ejusdem nominis martyre, vitæ tempus, episcopatus, martyrium & Acta.

[S. Arnulphus, qui videtur distinctus ab altero ejusdem nominis martyre,] Nonnulli existimant, Arnulphum nostrum eumdem esse cum homonymo martyre, cujus reliquiæ anno 971 Mosomum translatæ sunt, & cujus Acta narrantur in Chronico Mosomensi, quod Lucas Dacherius tom. 7 Spicilegii pag. 632 edidit. Sed nobis tum ob locorum tum aliarum circumstantiarum discrepantiam probabilius diversi esse videntur: nam Arnulphus Mosomensis in chronico jam laudato dicitur fuisse Lothariensis terræ accola; noster vero traditur sub Chlodoveo rege nobilissimis Francorum ortus parentibus, ejusque pater, mater, ac spiritualis magister in Actis nominantur. Hæc autem omnia verosimilius ignota non fuissent auctori, qui circa medium seculi XI chronicon Mosomense conscripsit, si de nostro Arnulpho egisset. Præterea martyr Mosomensis narratur in tractu Porciensi vel Porcuensi a latronibus… usque ad mortem verberibus & plagis dirissimis toto corpore dilaniatus tandem vix ad villam, quam Gruerias appellabant, pervenisse, ac ibidem post perceptum sacræ Eucharistiæ viaticum pie obiisse. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum Christi 513 de Arnulpho nostro testatur, quod extiterit sancti Remigii in baptismo filius, & martyrio affectus in silva Parisiorum Aquilina, … a Scariberga, conjuge quondam sua, tumulatus fuerit. Albericus, Trium Fontium monachus, non ita pridem a Leibnitio editus, in Chronico ad annum Christi 514 de eodem Arnulpho ita scribit: Sanctus Arnulphus, quondam Turonensis episcopus, in silva Aquilina sepultus est. Dicitur, quod primo fuit comes de Reitesta. Denique qui utriusque Sancti Acta studiose conferre voluerit, verosimilius judicabit, S. Arnulphum, de quo hic agimus, distingui ab altero ejusdem nominis martyre, cujus Vitam & Translationem die XXIV Julii illustrare conabimur.

[10] [verosimiliter natus est ante baptismum Clodovei.] De S. Arnulphi familia varii auctores varia scripserunt. Sed cum hæc omnia solido antiquitatis testimonio careant, non lubet huic incertæ genealogiæ diu inhærere. Tantum obiter de nativitatis ejus tempore hic conjecturam facio. Nativitatis epocha præterpropter colligi debet ex Clodovei Francorum regis baptismate, quod circa finem seculi V contigit. Acta nostra indicant, parentes S. Arnulphi ad fidem Christianam conversos fuisse, filiumque genuisse, antequam Clodoveus bæptismum susciperet. Contra vero Breviarum Aurelianense, Parisiense anni 1584, & Turonense anni 1635 S. Arnulphum post Clodovei baptisma natum esse innuunt his verbis: Beatus Arnulphus parentes habuit e Francorum genere nobiles, sed infideles; qui cum rege suo Clodoveo per sanctum Remigium archiepiscopum conversi & baptizati post longa sterilitatis tempora, orante sancto Remigio, Arnulphum genuerunt At si verum est, quod Clodoveus S. Arnulpho neptem suam in matrimonium collocarit, ut postea in Breviariis & Actis narratur, probabilius est, S. Arnulphum ante Clodovei baptisma natum esse, cum Clodoveus juxta Cointium anno 511 obierit, adeoque S. Arnulphus ante hunc annum ætatem matrimonio aptam habere debuerit. Imo id necessario sequitur in sententia Cointu, qui in Annalibus Francorum istud matrimonium anno 503 alligat.

[11] Omnia Acta & Breviaria (excipe Parisiense anni 1684 supra citatum) unanimiter asserunt, [Acta, aliaque monumenta asserunt, S. Arnulphum fuisse episcopum Turonensem;] S. Arnulphum fuisse episcopum Turonensem. De duratione tamen illius episcopatus non conveniunt. Acta nostra ex Ms. S. Foillani, & a Joanne Bosco in Bibliotheca Floriacensi edita, tantum septemdecim dies ipsi tribuunt. Acta vero, quæ in Valcellensi nostro codice Ms. exstant, annum unum, decem & septem dies numerant. Vita metrica, quam post hunc Commentarium prævium secundo loco edemus, idem regiminis spatium ipsi adscribit. Breviarium Turonense anni 1635, Parisiense anni 1584, & Carnotense affirmant, S. Arnulphum cathedram Turonensem post sesquiannum deseruisse; Aurelianense æutem dicit, quod post aliquod tempus honorem episcopatus reliquerit. Attamen, ut dixi, hæc omnia monumenta in eo conveniunt, quod S. Arnulphum constituant episcopum Turonensem. His adde Albericum Trium Fontium monachum, qui in suo Chronico ad annum 514 agens de S. Arnulpho nostro, eum diserte vocat Turonensem episcopum. Instrumentum donationis, quam Simon Comes Crespeiensis anno 1077 ecclesiæ S. Arnulphi fecit, eumdem apellat archiepiscopum & martyrem, non assignato cathedræ loco, ut videre est apud Lucam Dacherium pag. 596 in notis & observationibus ad Opera Guiberti abbatis B. Mariæ de Novigento, quæ anno 1651 Parisiis edidit.

[12] Fateor hæc omnia simul sumpta non leve conficere argumentum pro Turonensi S. Arnulphi episcopatu. [sed maxime mirum est, quod S. Gregorius Turonensis,] At satis mirari nequeo, quod S. Gregorius Turonensis, eodem seculo ejusdem ecclesiæ antistes, & diligens suorum decessorum supputator, eum in Catalogo Turonensium præsulum omiserit. Ruinartius in notis ad Gregorium Turonensem in Historia Francorum lib. 10, cap. 31, col. 534 ita respondet: A Gregorio omissus videtur, quod sedem dies solummodo septemdecim obtinuerit. Sed imprimis hoc septemdecim dierum regimen incertum est, aliis plus quam annum illi assignantibus, uti superius vidimis. Deinde Gregorius videtur omnes suos antecessores voluisse enumerare, etiam eos, qui exiguo temporis spatio ecclesiam Turonensem gubernarunt: nam de Leone, quem Joannes Maanus in suo Catalogo antistitum Turonensium pag. 34 statuit S. Arnulphi successorem, Gregorius in editione Ruinartiana lib. 10, cap. 31, num. 13 ita scribit: Sedit autem menses sex, & sepultus est in basilica sancti Martini. Memorat etiam Dinisium, qui tantum decem menses sedem episcopalem occupaverat. Præterea in hac thronotactica episcoporum enumeratione Gregorius adeo exactus videri voluit, ut non tantum rotunde annos, sed etiam menses & dies computaverit.

[13] [in Catalogo decessorum suorum de illa non meminerit.] Guilielmus Marlotus in Historia Metropolis Remensis tom. 1, lib. 2, cap. 13 eamdem dissicultatem ita sibi objicit: Ceterum an beatus Arnulfus revera Turonensis archiepiscopus fuerit, merito quis dubitare posset, cum Gregorius in Historia Francorum lib. 10, cap. 37 (in editione Ruinartii est cap. 31) eorum texuit indicem, qui ante se ei ecclesiæ præfuerunt. Deinde Claudii Roberti sententiæ subscribens ita hunc nodum solvere nititur: At Robertus in Gallia Christiana omnibus rite examinatis, & quod a Sigeberto non vocetur episcopus, electum tantum fuisse putat, quod verosimilius est. Non omnino quidem displicet hoc effugium; sed tamen nondum omnis mihi scrupulus ablatus est: quomodo enim Gregorius, diligentissimus rerum Fræancicarum, ac præsertim prodigiosarum indagator, rem suo seculo gestam, & forte a senioribus urbis Turonicæ civibus, qui tunc adhuc vivebant, visam aut certe auditam, potuit ignorare? Quomodo ille prodigiosam S. Arnulphi electionem, qualis in Actis refertur, jussu angelico in sua ecclesia factam prætermisit, qui similia aliarum ecclesiarum miracula sedulo solet annotare, ut patet in eadem Historia Francorum lib. 2, cap. 13 ubi miram Rustici presbyteri evectionem ad episcopatum Arvernensem describit? Si Gregorius ob exiguum gubernationis tempus vel ob solam electionem episcopis Turonensibus S. Arnulphum annumerare noluerit, cur saltem alibi de eo obiter non meminit, quando gesta & miracula præsertim in Gallia a martyribus vel confessoribus patrata undequaque colligit? Existimo igitur, hunc S Arnulphum Gregorio ignotum fuisse, qualis certe non fuisset, si etiam exiguo temporis spatio cathedram Turonensem occupasset. Si quis hos scrupulos mihi eximere potuerit, confidenter Turonensi S. Arnulphi episcopatui acquiescam. Interim observo, Sammarthanos hunc nodum non attigisse, eosque S. Arnulphum Turonensium præsulum Catalogo non inseruisse. Nunc de vitæ ac mortis chronotaxi pauca dicamus.

[14] [Chronotaxis Vitæ Arnulphianæ,] Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 503 numero 6 Arnulphianæ vitæ tempora ita ordinat: Primo enim Arnulphus annos septemdecim sub habitu laicali peregrinatus est; deinde factus exorcista Tolosam se contulit, orationibus ad sancti Saturnini sepulcrum diu vacavit; tum Turonos profectus oneri pontificio collum invitus subjecit, dimissoque post septemdecim dies episcopatu, varias iterum provincias per annos undecim lustravit, ac tandem, audita sancti Remigii morte, Remos rediit, ut miracula cerneret, quæ Deus per gloriosa beati Pontisicis merita faciebat. Hæc autem ad chronologicos calculos ita rediguntur. Arnulphus anno Christi DIII primam peregrinationem suscepit. Clero se adjunxit post annos septemdecim anno Christi DXX. Post biennium ordinatus est episcopus Turonensis anno Christi DXXII, quo Theodorus & Proculus e vivis excesserunt. Eodem quoque anno postremæ peregrinationi se commisit, & undecim annis in ea expletis, reversus est Remos anno Christi DXXXIII, cum sanctus Remigius Idibus Januariis ejusdem anni jam obiisset.

[15] Hæc quidem Vitæ metricæ, a nobis secundo loco edendæ, ac Breviariis satis conformia sunt; sed repugnant Vitæ primæ, [incerta est;] quæ num. 13 significat, secundam peregrinationem a S. Arnulpho non fuisse susceptam ante obitum S. Remigii. Verba prioris hujus Vitæ sic sonant: Tunc vero gaudens beatus Remigius in omnibus, advocata sponsa domna Scariberga, sibi invicem statuere divinitatis obsequia, in quibus obsequiis domino, sanctissimoque Remigio adhærentes, usque ad obitum sancti Remigii dominus Arnulfus perstitit una cum virgine sponsa. Postea vero num. 21 non dicitur S. Arnulphus post secundam peregrinationem Remos rediisse, quia S. Remigii mortem audierat, ut passim in Breviariis & in Legenda metrica asseritur, sed ut cerneret miracula, quæ Deus per beati Remigii patroni sui merita faciebat gloriosa. Si igitur Arnulphus post mortem S. Remigii undecim annis peregrinatus sit, corruit ex parte Cointii chronotaxis, & saltem Arnulphianæ mortis epocha ad undecim annos differenda est. Nihil tamen absolute affirmo, cum utraque Legenda inter se pugnet, & vix major sit unius quam alterius auctoritas. De episcopatus Turonensis epocha, quam Maanus anno 519 consignat, hic disputandum non censeo, cum de ipso episcopatu dubitari posse supra ostenderim. Jam de loco mortis probabiliorem opinionem eligamus.

[16] Sigebertus in Chronico ad annum Christi 513 diserte pronuntiat, [certior tamen videtur martyrii palæstra.] S. Arnulphum martyrio affectum esse, in Silva Parisiorum Aquilina. Anonymus Actorum scriptor eum Remis percussum esse ostendit his verbis: Dum vero quadam nocte ad sepulcrum sancti Remigii iter capere orationis vigilantia decrevisset, sponiæ suæ servi eum in trivio (sicut mos est malignos bonis invidere) fustibus & gladiis appetierunt, & quidam cultello caput ejus percussit. Idem confirmat Vita metrica num. 46 Forte Sigebertus martyrii & sepulcri locum confudit; quod quidem mihi ideo fit verosimilius, quia Marlotus in Historia Remensi lib. 2, cap. 13 testatur, S. Arnulphum Remis vulneratum fuisse in via, quæ Barbastrum dicitur, ubi nunc crux erecta est in hujus rei monumentum. Idem asserit Ruinartius in notis ad Gregorium Turonensem lib. 10, cap. 31, ubi de S. Arnulpho agens, sic loquitur: Crux erecta eo loco, ubi passus est, etiam nunc visitur Remis via Cæsarea. Non arbitror, hic disceptandum esse de martyrii titulo, cum jam sæpe in opere nostro dictum sit, viros sanctos, qui a lationibus aut aliis impiis occiduntur, passim ab ejusmodi biographis vocari martyres, licet pro tuenda religione aut justitia sanguinem non fuderint. Quidquid sit de causa mortis S. Arnulpho illatæ, ubique in Officiis ecclesiasticis tamquam martyr colitur. Nunc de Actorum scriptoribus quædam investigemus.

[17] Joannes Maanus in Catalogo episcoporum Turonensium pag.33 de S. Arnulpho nostro agens asseveranter ita scribit: [Non videtur S. Audoënus scripsisse Acta S. Arnulphi;] Vitam ejus scripsit accurate S. Adoënus Rhotomagensis episcopus, cujus fragmentum extat apud Quercenatum Historiæ Francorum tom. I sub Chlodovæo. His lectis, mox Quercetanum seu Duchenium loco assignato adii, & pag. 533 indicatum fragmentum inveni; sed nullum ibi est indicium, ex quo colligi possit, istam Vitam a S. Audoëno scriptam fuisse. Deinde evolvi auctores, qui de scriptis S. Audoëni meminerunt. Hi quidem asserunt, S. Audoënum Vitam S. Eligii litteris mandasse; at nullus, quod sciam, eum facit Arnulphianæ Vitæ auctorem. Reperi equidem sermonem, ex Ms. abbatiæ S. Audoëni Rothomagensis editum, in quo fit mentio S Arnulphi & Scaribergæ ejus conjugis. An fortasse Maanus Vitam S Arnulphi, quæ in monasterio S. Audoëni exarata fuerat, ab ipso S. Audoëno conscriptam putaverit, & monasterium S. Audoëni cum ipso S. Audoëno confuderit, ignoro. Libenter hujus rei veritatem, solidis argumentis comprobatam, ab aliis discemus. Non est operæ pretium, hic transcribere preædictum Vitæ Arnulphianæ fragmentum, cum ab Actis nostris in substantia non differat.

[18] [sed ea ab Anonymo & a Letselino,] Amplissimus D. Thomas Luytens, dignissimus abbas Lætiensis, de opere nostro optime meritus, inter alia monumenta nobis subministrata, cum adhuc esset ejusdem abbatiæ supprior, exscripsit e Ms. S. Foillani Acta S. Arnulphi, quæ plane conveniunt cum ejusdem Sancti Vita, quam Joannes a Bosco in xysto dextero Bibliothecæ Floriacensis pag. 242 ex Mss. edidit. Quis fuerit illius Vitæ scriptor, quove tempore floruerit, hactenus assequi non potui. Quamvis in hac Legenda quædam nobis displiceant, quæ in annotatis observabimus, tamen quia reliquis paulo simplicior antiquiorque videtur, eam priori loco excudemus. Huic subjungemus metricam ejusdem Sancti Vitam, quam quidam, nomine Letselinus, Fratrum impulsu se composuisse testatur. Cum in epilogo hoc Letselini nomen legissem, incessit animum cupido cognoscendi hunc virum. Evolutis igitur frustra aliquot scriptorum catalogis, incidi in tomum IV Annalium Benedictinorum, ubi Mabillonius ad annum Christi 1008 num. 9 citat sequentia Helgaldi verba: Castrum, Crispiacus dictum, a Waltero potenti nobiliter constructum Suessionico in territorio, abbatiam sancti Arnulfi a se factam, nobilis nobilem, & per secula reddidit illustrem: nostra enim ætate ibi abbatem quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni testimonii virum, professione regularis vitæ monachum. Ex his cœpi conjicere, hunc Letselinum forsan esse Vitæ metrica auctorem, tum quod in hac abbata (nunc est prioratus congregrationis Cluniancensis) reliquiæ Arnulphi quiescerent, tum quod ejus cultus illic præcipue vigeret, ut paragrapho sequenti videbimus. Hanc nostram de scriptoris ætate ac professione conjecturam ultro aliorum judicio submittimus.

[19] Habemus præterea in Ms. nostro codice Valcellensi proxilam S. Arnulphi Vitam, [ac præterea a quodam nugarore scripta sunt.] quam nugator quispiam, profana sacris miscens, composuit, & forte auxit, interpolando illam, quam primo loco edemus. Letselinus hunc interpolatorem præ manibus habuisse, & ex eo suam legendam metricam composuisse videtur; aut si in eo fallar, saltem interpolator Letselinum præ oculis habuit: nam tam presse mutuis vestigiis insistunt, ut alterum alterius scripta legisse oporteat, uti cuilibet ea conferenti manifestum fiet. Prudentior tamen fuit Letselinus, qui, quantumlibet poëta, a profanis in re seria & sacra magis abstinuit; errores tamen non paucos admisit, quos post singula capita verbo annotabimus. Ne quis vero miretur, quod hunc interpolatorem nugatoris nomine compellarim, habeat ex eo specimen, quod verbatim transscribo. Virum S. Arnulphi precibus a morte suscitatum inducit cum S. Remigio loquentem, & pœnas inferni, quas viderat, ita post alias nugas serio narrantem: Tria pariter stagni fluentis flumina vidi, quæ senex irreligiosus custodia servabat pervigili: ipse vero ratem conto subigebat, & ad hæc tormenta mortuorum umbras, quas ignis exusserat, navigio ducebat. Tunc vero insanabilis dolor, incomparabilis luctus, irremediabilis pœna, & geminata angustia, nullis penitus tribulantionibus comparanda. Erant ibi in foribus centuari immanes, scyllæ biformes, belua Lernæ, flammisque armata Chymera, Gorgones, Harpyiæque, centumgeminus Briareus, ac formati corporis umbræ: quæ loca cerberus triceps regebat, &, quæ alii non poterant, hic inferebat tormenta. Satis est ineptiarum; ad Sancti reliquias, variis locis honoratas, progrediamur.

§ III. Reliquiæ S. Arnulphi variis locis honoratæ.

In Vita metrica, quam secundo loco edemus, num. 53 narratur, quomodo S. Arnulphi reliquiæ ad Turonensem urbem deferendæ in silva Aquilina mirabiliter substiterint. [Reliquiæ S. Arnulphi Turones deferendæ,] Codex noster Valcellensis eamdem historiam refert his verbis: Post mortem sanctissimi Viri venerabilis matrona (nempe Scariberga) corpus ejus diligentissime tractavit, quod linteaminibus involvit, aromatibus condivit, & sarcophago impositum plaustro ad deducendum, quo fuerat jussa, superposuit: in qua deductionis via cuicumque ægrorum Sancto fuerunt obvii, per virtutem beati Martyris a quacumque detine bantur infirmitate, meruerunt liberari: quo rum quæ summa fuerit, non nostræ opis est evolvere verbis. Millia cæcorum, claudorum millia curavit, & quidquid natura indiscrete damnaverat, reparavit. Quo gloriæ triumpho comitante, virtutiferam glebam longius prosecuti sunt, donec stationem fecerunt in pago Castrensi Silvæ Aquilinæ in loco nomine Hibernio super fluvium Resbacis. In eadem autem silva Dordingus comes cervum venatibus agebat, qui fugiens juxta sarcophagum Viri Dei constitit; & insequentes canes, latratus officio privatos, virtus divina longius stare compulit. Cumque prædictus comes æstuans venisset, & virtute beati Arnulphi hoc factum veraciter comperisset, pronus in terram adoravit, & Sancto plurima donaria devotus obtulit.

[21] Sequenti vero die cum cœptum iter vellent peragere, [in Silva Aquilina mirabiliter substiterunt,] omnimodis impediti sunt divina voluntate: nam plaustrum rigebat, & boves pedes affigentes illud trahere non valebant. De quo loco cum corpus minime moveri posset, Dordingus comes plus devotionis erga beatum Virum habens, omnia, quæ ibi hereditario jure possidebat, sub chirographo tradidit, atque ibidem eum diligentissime ac condigno honore sepelivit; ubi florent ejus curationes, & multas sanitatum curationes per eum operatur Deus. Quo sepulto, venerabilis femina Turonos celerius abiit, & quæ acciderant, omnibus narravit: qui gavisi sunt, & super hoc laudaverunt Dominum, qui salvos facit sperantes in se in æternum. Inde regressa mausoleum, & in honore sancti Remigii pontificis super beatum Virum oratorium construxit, in quo postea ad ejus exsequias cum fratre suo Patricio episcopo per tria annorum, & eo amplius, curricula eremiticam vitam duxit. Letselinus etiam de Patricio Scaribergæ fratre meminit. Codex Ms. Collegii nostri Claromontani, & Vita Scaribergæ, quam hac die etiam marito suo subjungemus, per hunc Patricium intelligunt celeberrimum Hibernorum apostolum. Quod si eumdem hic indicare velint biographi S. Arnulphi, haud dubie toto cælo aberrant, ut in Commentario prævio ad Vitam S. Scaribergæ pluribus ostendemus.

[22] [indeque sublata,] Reliquiæ S. Arnulphi, ex silva Aquilina sublatæ, ad comitatum Vadensem pervenerunt, uti narrat auctor anonymus, quem post utramque Vitam e Ms. nostro dabimus fortasse sacra ossa distributa sunt in varias Galliæ ecclesias, quas jam recensere conabimur. Imprimis venerabilis Guibertus, abbas B. Mariæ de Novigento, qui anno 1124 obiit, in Monodiis seu Vita sua lib. 3, cap. 19 in hanc rem scribit sequentia: Brachium beati Arnulfi martyris in oppido unde eram oriundus (dicitur fuisse Belvacensis) habebatur, quod a quodam locis illis illatum cum oppidanos reddidisset ambiguos, ad probationem ignibus est injectum; sed exinde saltu subito est ereptum Succiduo denique tempore quidam consobrinus meus de castri primoribus, gravissima est passione percussus. Cui brachium beati Martyris cum fuisset ingestum, valitudo loco se mutans ad tactum ejus, locum ferebatur in alium. Cumque vis illa diffugeret, & fugienti e vestigio sacri brachii tactus insisteret, ad ultimum post aliquot in vultu membrisque discursus in ipso juguli scapularumque confinio, tota morbi illius violentia evagans, sublata paululum in modum muris cute, pariter glomerata sine dolore delituit. Cujus rei causa quotannis omnes clericos, qui ejus festivitati intersunt, eo die, quoad vixit, lautissime pavit, ejusque posteri facere hodieque non desinunt. Quod brachium, avi mei non uxor, sed familiaris quædam ad tales femina satis solers as seculum opimo auro lapidibusque contexit.

[23] [ad varias] Deinde de ejusdem Martyris reliquiis hæc subjungit: Gusia hujus Laudunensis pagi castellum est, in quo beati Arnulfi itidem brachium esse dicitur. Quod fures cum direpto ecclesiæ thesauro pariter diripere voluissent, jamque tenerent, de eorum sese manibus extorsit, nec uspiam ferri quivit. Hoc ipsi fures, cum residuis quæ asportaverant deprehensi, hora ipsa, qua erant efferendi in furcas, confessi sunt In auro, quo ipsum colitur brachium, locus est, qua nullo inclusorum artificio gemma ulla potuit cohiberi: inserta enim nec mora laxabatur; mutata cum opifice, & opitex ac opificium cassabatur. Quo loco jam sit hoc secundum brachium docuit me Casimirus Oudinus, tunc catholicus & religiosus, postea infelix Ordinis & fidei apostata, qui ad hunc Guiberti textum, ad Majores nostros transmissum, hæc notat: Brachium istud sancti Arnulphi habetur nunc in Abbatia nostra Buciliensi episcopatus Laudunensis. Idem Oudinus in alia scheda ad nos scripta, circa eamdem translationem sic distinctius loquitur: Collegium Castri Guisiani Canonicorum, juxta Guibertum libro I (voluit dicere 3) Monodiarum cap. 19, possidebat unum brachium sancti Arnulphi martyris, unde magno cultu quotannis hujus festum celebrabant. Sed id illorum assensu traditum (ut constat ex authentico desuper confecto instrumento apud eos) Abbati & canonicis Buciliensibus circa annum MDLXXX, ubi hucusque cultu religioso servatum, & ab Edmundo Sauvage abbate loci pientissimo, nunc autem ad abbatiam Jouillariensem translato, inclusum præclaro argenteo vase, accurrentibus interdum fidelibus spectandum ostenditur: quo ex anno Officium dicti Martyris in eadem abbatia insigni cultu canitur. Hæc ille, dum adhuc erat Catholicus & religiosus.

[24] Teste Miræo in Originibus Benedictinis cap. 26, [Galliæ] S. Arnulphi sacrum corpus (intellige partem pro toto, sicut in similibus expressionibus sæpe fieri debet) ut & sponsæ ipsius S. Scaribergæ, adservatur in … monasterio S. Arnulphi apud Crispeium: quod licet exiguum sit oppidum in ditione Suessionensi situm, est tamen caput regii ducatus Valesiani in Francia. Mabillonius in Annalibus Benedictinis anno 1008 num. 9 fundationem hujus monasterii sic refert: Eo tempore Walterius, cognomento Albus, Ambianorum comes & castri Crispiaci in pago Vadensi (vulgo le Valois) dominus, cum Adela uxore monasterium in eodem castro construxit in honorem sancti Arnulfi martyris, qui sancti Remigii discipulus, & Turonum archiepiscopus fuisse dicitur. Nec minori benevolentia hanc ecclesiam prosecuti sunt Walterii seu Gualteri nepotes, ut videre est apud Dacherium in notis & observationibus ad Opera Guiberti Abbatis de Novigento pag. 596 & 597, ubi inter alia profertur sequens diploma: In nomine sanctæ & individuæ. Trinitatis… Ego Simon comes Crespeiensis &c. Salutem animæ meæ, imo & patris mei venerabilis comitis Radulphi præcavens in futurum, præsentis vitæ dies nihil esse conspiciens, atque mentem pro posse in consideratione æternitatis figens, supradictum Radulphum patrem meum de Monte desiderio, jam per tres annos post sui corporis dissolutionem ibi jacentem, asportare feci, & ecclesiæ sancti Arnulphi, quæ ab eodem & ab antecessoribus in castello Crispiacensi honorifico schemate fundata, in qua etiam ex aqua & Spiritu sancto renatus fuerat, reddidi, ibique more antiquorum juxta sepulcrum matris meæ, uxoris suæ, nec non & prædecessorum nostrorum, cum psalmis & orationibus in spelunca duplici collacare feci, ut melius apud Deum, eumdem archiepiscopum & martyrem, videlicet beatum Arnulfum, habeamus pro animabus nostris intercessorem; eidem ecclesiæ per annulum aureum totam terram de Bonoculo, quam hactenus in dominio habebam, cum servis & omnibus appendiciis suis concedo &c. Actum Crispiacensi castello XI Kal. April. anno Incarnationis MLXXVII, Indict. XV. Epact, XXXIII concurr. VI, regnante Philippo rege Francorum. Alia ad idem monasterium pertinentia ibidem legi possunt.

[25] Intelligo, etiam Claromontii, quod est oppidum agri Bellovacensis, [ecclesias pervenerunt,] in Insula Franciæ situm, notabiles S. Arnulphi reliquias existere, atque ibi in ecclesia collegiata Deiparæ Virginis solennem esse hujus Sancti cultum. Vix dubito, quin in diœcesi Suessionensi aliisque vicinis sacra hujus Sancti ossa honorentur, cum de iisdem Officium recitetur. An subinde hujus Martyris lipsana cum homonymorum Sanctorum reliquiis confusa non fuerint, aliis disquirendum relinquo. Certe Rothomagi, ubi etiam de S. Arnulpho, tamquam martyre & pontifice, fit Officium in Breviariis, anno 1581 & 1627 impressis, reliquiarum partem antiquitus servatam fuisse, colligo ex tomo 3 Anecdotorum Edmundi Martene, ubi ex Ms. monasterii S. Audoëni Rothomagensis editur sermo in festivitate Sanctorum, quorum reliquiæ in præsenti ecclesia requiescunt. Hunc sermonem Rothomagi habitum fuisse, eruo ex his verbis num. 2 ibidem positis: Sanctissimus pater noster, hujus sanctæ metropolis gloriosus pontifex Audoënus, totius Galliæ & occiduæ regionis lucifer præfulgidus, laudabilis vitæ cursu peracto, hic sua membra deposuit. Deinde num. 3 ad rem nostram leguntur sequentia: Beati Calixti Papæ, & sancti Arnulfi archiepiscopi & marytris brachium nobis salutare conferant præsidium contra omnium occursus & impedimenta malorum. Idem confirmat catalogus reliquiarum (eas hæretici anno 1562 impie diripuerunt, aut flammis consumpserunt) anno 1532 authentice conscriptus, quem ex archivo Santandoënæo Arturus a Monasterio in sua Neustria Pia exhibet, ubi pag. 59 inter cetera sic legitur: Brachium S. Arnulphi martyris, albo inclusum argento, exterius adornatum XXVI lapillis utcumque pretiosis. Si fuerit hoc integrum Arnulphi nostri brachium, oportet illud aliunde eo allatum fuisse, cum jam superius num. 22 & 23 duo ejusdem Sancti brachia apud Guibertum abbatem invenerimus; nisi quis, more hagiographis satis usitato, ubique partem brachii pro brachio accipere malit.

[26] [& earum pars ex urbe Turonensi,] Maanus denique in sua sancta & metropolitana ecclesia Turonensi pag. 34 post descriptam ejusdem Sancti Vitam, de illius reliquiis ita testatur: Corpus autem in Aquilinam silvam delatum, tumulatum est a Scariberga conjuge, inquit Sigebertus, ubi stat hodieque oppidum S. Arnulphi ab eo dictum in agro Parisiensi: translatum vero Turonos aliquanto post tempore perhonorifice exceptum est a clero populoque, ac innumeris deinceps miraculis celebratum in cathedrali ecclesia, donec Calvinianis novæ factionis hæreticis ecclesias per summam impietatem deprædantibus, anno MDLXII concrematum est & ipsum cum sacris omnium reliquiis, quæ Turonis summo hactenus fuerant in honore. At oportet saltem aliquas hujus Sancti reliquias sacrilego Calvinistarum furori subductas fuisse, cum Capitulum Turonense anno 1570 partem coxendicis Philippo II Hispaniarum regi miserit, uti constat ex authentico testimonio, quod in Ms. Lipsanologio Escorialensis monasterii invenimus, quodque anno 1722, cum ibidem Sanctorum causa versaremur, transcripsimus hoc modo: Universis & singulis Christi fidelibus ad quos præsentes litteræ pervenerint, Decanus, totumque Capitulum insignis metropolitanæ ecclesiæ Turonensis, sanctæ Sedi Apostolicæ immediate subjectæ, salutem in eo, qui est vera omnium salus. TAntus in S. C. M. Hispaniarum regis Philippi Secundi, nunc regnantis, in his Galliæ, inter ceteras Christianorum partes, finibus erga orthodoxæ fidei cultum manutenendum exsuperavit zelus, ut in extremis hujus Francorum regni negotiis pro tuitione ipsius fidei non solum propriis opibus, verum etiam regnorum suorum militibus & incolis, quoties opus fuit, non pepercerit; tantaque in eo, Catholicæ Ecclesiæ rebus maxime agitatis, eluxit pietas & firmitas, ut etiam digno sui nomine Catholici regis omnium consensu fidelium illustratus sit.

[27] His itaque meritis, quidquid a nobis pro fidei augmento & conservatione duxerit petendum, [in Hispaniam missa est.] & neque debeamus, neque valeamus denegare: cujus piam devotionem amplectentes, & catholico favore præferentes, & ad instantiam illustrissimi Domini Francisci de Alava, militis Ordinis Calatravæ, Commendatoris commendæ S. Crucis, ejusdem S. C. M. consiliarii, & illius apud Christianissimum Francorum Regem oratoris dignissimi, Sanctorum reliquias in prædicta ecclesia nostra Turonensi ab omni ævo pie & religiose veneratas, visitare fecimus; de quibus unam ex S. Arnulphi martyris & hujus ecclesiæ Turonensis in episcopum electi, qui in Hispania prædicatione sua multos, præsertim regem tunc ibi regnantem, ad fidei Sacramenta convertit, & multis miraculis coruscavit, ossibus, panno serico purpureo digne reconditam & capsulæ inclusam, per hebdomadarium ipsius ecclesiæ nostræ inter Missæ majoris solennia distribuere, & tædis accensis, signisque pulsantibus cum aliarum solennitatum, in talibus requisitarum, adhibitione, impartiri curavimus, ut in ecclesiis & sacris Hispaniæ locis, in quibus reddita fuerit, digne veneretur. Et ne de ipsa reliquia ambigatur, aut suspicio aliqua habeatur, certificamus & attestamur, eam esse de dictis S. Arnulphi sacris ossibus, quæ ab antiquo & omni ævo in prædicta ecclesia nostra Turonensi semper venerata fuerunt & venerantur, prout tam antiquis scriptis, quam antiquorum ejusdem ecclesiæ nostræ testimonio ea fore vera comperimus. In quorum fidem & testimonium præsentes litteras per actuarium nostrum subscribi, & chirographari, sigillique nostri munimine jussimus & fecimus roborari, capsulamque supradictam cum reliquia præfata inclusa charta papyracea involutam ac chordulis sericis rubei croceique coloris alligatam, ne reliquia ipsa sancta a quopiam, donec ad locum venerandum perducatur, & in eo condigne reponatur, tangi posset, sigillo nostro præfato fecimus etiam communiri. Acta fuerunt hæc, prout supra in dicta ecclesia Turonensi XV Kal. Februarii anno Domini MDLXX. De mandato prædictorum dominorum Decani & capituli. Fougere. Jam tantum superest, ut primo Acta Sancti nostri ab anonymo conscripta, deinde metricam ejusdem Vitam, a Letselino compositam, ac demum antiquam reliquiarum translationem, ab ignoto, sed synchrono, vel saltem suppari, auctore narratam, typis evulgemus.

VITA AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. monasterii S. Foillani collato cum illo, quod Joannes a Bosco in Bibliotheca Floriacensi edidit.

Arnulphus martyr, in Silva Aquilina, Parisios inter & Carnutum in Gallia (S.)

BHL Number: 0707


EX MS.

CAPUT I.
Sancti prosapia, & Clodovei regis Francorum conversio ad fidem, Arnulphi matrimonium, virginitas, peregrinatio & miracula.

[1] [Steriles parentes,] Aggrediamur, Fratres charissimi, divinæ vocationis sanctissimam enarrare conversationem beatissimi Arnulfi episcopi, qui, præeuntibus virtutum coruscationibus, & derelicto a gentilitatis errore, meruit in sanctissimorum Martyrum seu Confessorum caterva, devotissimam patientiam obtinere, & cælestis gloriæ exultationem feliciter possidere. Fuit itaque beatissimus Arnulfus nobilissimis Francorum ortus parentibus, patre gentili, nomine Quiriaco, matre vero cognomine Quintiana. Qui dum gentili paganorum errore tenerentur impliciti, & idololatriæ diabolica fraude decepti deservirent, & varias * superstitiones excolerent, a beatissimo Remigio sæpius commoniti, baptismi gratiam sunt adepti, & mutatis gentilitatis nominibus, unus vocatus est Rogatianus, altera dicta Eufrosia; & merito Rogatianus est nomine dictus, quia sæpius commonitus & rogatus a sancto Remigio Francorum Apostolico, tali digne meruit censeri nomine b.

[2] Mater vero appellata est Eufrosia c propter prudentiæ perspicuitatem, [suscepto baptismate, S. Arnulphum genuerunt,] quia antequam baptizarentur, eo quod steriles ambo videbantur, & amore sobolis valde coarctarentur, traditis omnibus rebus proprietatis suæ sancto Remigio, quas in villa, Reiteste d nomine, habere & possidere videbantur, & arrhabone dato, quod si Deus eis donaret sobolem, beatus Remigius & pater spiritualis esset, & heres. Non longe post, divina ordinante clementia, & angelica prænuntiante loquela, filius datus est eis dominus Arnultus, ab antiqua senatorum prosapia, tali nomine a beato Remigio insignitus: quem beatissimus vir Apostolicus Remigius de sacro fonte suscipiens, post triennium sibi præsentari jussit, & scholæ ad imbuendum tradidit. Qui ita in infantia & pueritia educatus adeo omnibus erat amabilis, totiusque facundiæ eloquens, ut cælitus putaretur esse edoctus, & per omnia virtute credererur esse angelicæ vitæ socius.

[3] Dum vero beato Remigio spiritalis filiolus suus, [cui Clodoveus rex Francorum,] domnus Arnulfus, ita eluceret, utpote Spiritu sancto plenus, Deo in omnibus gratias agens, assiduas pro filiolo, & pro conversione Clodovei e regis Domino preces fundere non cessabat, commonens etiam Chrotildi f reginæ, quæ Christianissima conjunx regi pagano juncta erat, & ex eo filium susceperat, quem Christianitatis nomine baptismatis consecratione tinctum, urgente mortis imperio ad cælos Deus evocaverat, quatenus animum regis ab idolorum cultura aliena retruderet, & secrete in quantum valeret & auderet, illi veri Filii Dei vivi culturam prædicare, & pronuntiare non cessaret.

[4] In qua commonitione & cordis desiderio Chrotilde regina die noctuque æstuante, [ad fidem Christianam conversus,] dum Dominus januam suæ misericordiæ pandere & aperire voluisset regi incredulo, & sæpius victori Chlodoveo; repente, dum contra Alamannos g bellum ingredi properaret, fugam insolitam arripuit deos deasque invocans, quos nefarie colebat: at nullatenus se adjuvare illos sensit, sed fugaces suos prospicients postratos, totam faciem suam ex vulnere sanguineo fluxu cruentatam etiam vidit. Proventu denique Aureliani h consiliarri sui accidit, ut Deum cæli, Filiumque Dei crucifixum pro salute mundi, quem Chrotildis regina prædicabat, videret animo, asserens, ut si victor existeret, omnibus modis prædictæ uxoris verba non respueret, sed fideliter baptismatis unda se a sordibus idolorum abluendum condonaret. In qua voce & fide super hostes irruit, & magna cæde eos vastans subjugavit, & sicut solitus erat, victor ad Juviniacum i in pago Suessionico remeavit.

[5] Quo baptizato, cum omnium Francorum collegio a sanctissimo Remorum Apostolico Remigio, [neptem suam in matrimonium tradit] ita postmodum Deo charus fuit, ut ab omnibus veneraretur & excoleretur, ut decebat, sicut rex Christianissimus, & totius victoriæ efficacissimus. Regi itaque gloriosissimo Chlodoveo commendavit Beatissimus Remigius filium suum dominum Arnulfum, qui in tanta habitus est apud Regem honorificentia, ut ei rex neptem suam traderet sponsam, nomine Scaribergam, cum comitatu Remensi plurimisque aliis regiæ dignitatis honoribus: eosque pariter, virum scilicet & sponsam; beato Remigio commendavit, quatenus eos secundum religionem Christianitatis, juste vivere edoceret. Quos beatus Remigius cum gaudio suscipiens, eos præmonuit decorari ex præmiis virginitatis. Cujus monita, sicut spiritales filii, suscipientes, constituerunt se animi devotione, castimoniæ sanctitate perpetuo custodire.

[6] Dum hæc devotio omnibus modis eos possideret, [S. Arnulpus, servata virginitate, diu peregrinatur,] & eorum corda ad hoc peragendum flamma Spiritus sancti accenderet, & die noctuque pervigiles, in Dei servitio assisterent, quadam nocte de perfectione animæ virtus divina, animum beati Arnulfi pulsavit, dicens: Si vis perfectus esse, relictis omnibus, Deum nudus sequere. In qua communicatione, accedens quasi mortuus ad beatum Remigium, retulit divinitatis commercium. Relictis ergo & dispositis sub eleemosyna omnibus, & commendata uxore domna Scariberga patri spiritali sanctissimo Remigio, commonitionem peregrinationis, pro Christi nomine acceleravit expetere. In qua peregrinatione, sub laicali habitu decem & septem annis procurrens, primo Romam adiit: diuque ibi ad Apostolorum Petri & Pauli suffragia persistens, Constantinopolim perrexit, locaque sancta, ubi omnium Apostolorum doctrina effloruit, visitare studuit. Tandem vero, instinctu redemptionis nostræ ac venerabilis sanctæ crucis honore, Hierosolymam abiit ad sepulcrum Domini, ibique longo tempore, donec pro reduendo divinitus est admonitus, jejuniis & orationibus vacare procuravit.

[7] [& Ravennæ animam] Sed quia lucerna Domini sub modio erat abscondita, placuit omnipotenti Deo lucernam super candelabrum ponere, ut hominibus eluceret, ut plurimos radio claritatis illuminaret. Veniente vero lucerna Dei, adhuc in laicali habitu posito beatissimo Arnulfo ad Ravennatensium urbem, dum quadam Dominica nocte idem beatissimus Arnulfus matutinis se laudibus præsentare more solito studuisset: ecce subito vox egredientis animæ, quam diabolus tulerat secum, per aëra vociferare, cœpit: Sancte Arnulfe, succurre, sancte Dei, adjuva; quia a diabolo ad infernalia ducor tormenta, ejusque flammifero incendor anhelitu. Ad hanc vocem substitit beatus Arnulfus, & flexis genibus in terra, prostratoque corpore diutius divinam imploravit clementiam, quo perditæ sua misericordia succurrere dignaretur animæ. Ut vero divinum sensit adesse auxillium. surgens ab oratione vehementer increpavit inimicum, ne ulterius ferre præsumeret mancipatum, dominico Christi sanguine redemptum.

[8] [dæmoni eripit,] Mox vero fraus inimica, relicta animæ præda [patuit] ductuque divino [anima] algido multumque refrigerato cadaveri restituta [est] k Quid plura? Reviviscit homo exultat omnis Ravennensium caterva, & congaudent omnes de beati peregrini Arnulfi præsentia, credentes se visitatos esse divinæ clementiæ potentia. Excolitur veneraturque ignotus peregrinus, non multo post pontisicum societati præferendus. Dum vero pro humani favoris laude se voluisset delitescere & occultare, nocturno silentio commonitus est ab angelo, ut patrinum suum sanctum videlicet Remigium, sponsamque, Remis accelerans, visitaret. Statimque a solo, quo recubabat, surgens, secunda videlicet feria, ante lucis auroram iter arripuit, & ductu angelico infra quatuor dies l super Sequanam ad locum, cui Cellæ m vocabulum est, infatigatus pervenit feria quinta, quæ instabat a Dominica, quando anima per ipsum a dæmonibus fuerat erepta.

[9] In adventu vero ejusdem efferebatur quidam mortuus; quem a longe prospiciens, [ac in patria mortuum suscitat.] reflexis genibus ad terram, postulavit Dominum dicens: Domine Jesu Christe benignissime, qui es salus omnium in te sperantium, & requies, via, veritas & vita, ac resurrectio omnium tibi toto corde credentium, si ductu angelico tibi placuit ex longinquo me accelerare huic loco tam cito, resuscitetur mortuus iste, qui deportatur in feretro, in domini & beatissimi patrini mei Remigii testimonio. Ad cujus vocem, statim mortuus surrexit. Portantes vero stupefacti, & nimio terrore concussi mirari cœperunt, quid tale esset: & glorificaverunt Deum dicentes: Benedictus Dominus Deus noster, & magnus Dominus, & laudabilis nimis, & magnitudinis ejus non est finis. Ipse vero, qui resuscitatus fuerat, inter turbas accurrens, procidit ad pedes Domini Arnulfi dicens: Tu es, pater sanctissime, qui me liberasti de infernali sulphure, & de flammis gehennæ, & numquam te deseram, neque derelinquam omnibus diebus vitæ meæ. Cujus manum accipiens dominus Arnulfus, conduxit eum secum.

ANNOTATA.

a Non intelligo, quomodo gentilitatis errorem reliquisse dicatur S. Arnulphus, quem parentes, jam ad fidem Christianam conversi, genuerunt, & B. Remigio baptizandum tradiderunt, ut ipse Actorum scriptor postea testatur.

b Puerilis enimvero est hæc nominis interpretatio.

c Auctor hic alludit ad verbum Græcum εὐφρονέω id est sapio vel prudenter ago, quod oritur ex radice εὗ bene & φρὴν mens. Atque hinc, ni fallor, deducit nomen Eufrosiæ seu potius Euphrosiæ. Aliam tamen, mutata littera unica, nominis interpretationem habet Letselinus, ut in sequenti Vita metrica observabimus.

d Locus hic situs est ad flumen Axonam in finibus Remorum. Olim Comitem suum habuit, ac demum ad ducatus dignitatem ascendit, teste Adriano Valesio in Notitia Galliarum pag. 468, ubi plura de hoc loco videri possunt.

e Primus rex Francorum, qui in Gallia sedem stabilem fixit, & Christianam religionem amplexus est.

f De hac sancta regina egimus ad diem 3 Junii tomo 1 ejusdem mensis a pag. 292.

g Lis est inter historicos, quinam antiquitus proprie vocarentur Alemanni. Legi de hac re potest noster P. Daniel in Historia Gallica, Parisiis anno 1722 iterum impressa tom. 1 pag. 16, qui ibidem asserit, hanc pugnam in ducatu Juliacensi commissam fuisse.

h De hoc Aureliano fit mentio in historia Francorum per Fredegarium scholasticum epitomata cap. 18. Sed spondere non ausim, omnia vera esse, quæ ibi narrantur, cum viri quidam eruditi jam pridem ea inter fabulas computarint.

i Puto hic indicari Juviniacum vulgo Joyne in pago Tardonensi, qui diœcesi Suessionicæ adscribitur apud Adrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 544.

k Hieronymus Rubeus in historia Ravennæ lib. 3 ad annum Domini 503 idem miraculum narrat; sed fallit, aut fallitur, dum de S. Arnulpho hæc scribit: Turonensium fuit episcopus, ut testis Sigebentus: quandoquidem apud Sigebertum, in Commentario prævio num. 8 citatum, de S. Arnulphi episcopatu altum est silentium.

l Non potest sine miraculo, & singulari angeli ductu expicari, quod S. Arnulfus tam brevi temporis spatio tantum viæ confecerit, ut locorum distantiam consideranti patebit.

m Varia sunt Galliæ loca, quæ hoc nomine appellantur. Sed cum hic locus situs dicatur ad Sequanam, notissimum Galliæ fluvium, suspicor indicari Cellas, vulgo monstier la celle, urbi Tricassinæ vicinas. De his videri possunt Adrianus Valesius in historia Rerum Francicarum tom. 3, lib. 21 ad annum Christi 656, & Papirius Massonus in Fluminibus Galliæ pag. 150.

* al. vanas

CAPUT II.
Narratio pœnarum infernalium; Sancti exorcismus, secunda peregrinatio, episcopatus, profectio in Hispaniam, prædicatio fidei, miracula, & martyrium.

[Vir a morte excitatus,] Crastina die, quæ fuit Veneris, sexta scilicet feria, valde mane viso beatus Remigius filiolo suo, & mortuo resuscitato, exultans in Domino, gavisus est gaudio magno. Cum autem se mutuo filiolus scilicet cum patrino oscularentur, & genæ utrorumque lachrymis perfunderentur, ad solita studia recurrunt, diuque more solito incumbentes orationi secretæ, dum ab oratione resurgunt, beatus Remigius filiolum interrogavit, quid sibi de hoc mortuo resuscitato, quem secum adduxerat, ratio haberet. Percunctatis vero rei gestæ ordinibus & patefactis, advocato suscitato a feretro, sciscitatur diligenti examine beatus Remigius, quemadmodum illi erat, dum cerneretur mortuus. Ille vero palam elucidans suæ infelicitatis tormenta, retulit, se infernalibus obstrusum claustris, & partim pœnalibus destinatum tormentis, nisi quod tantummodo divina eum protexisset misericordia, in angelica custodia. [inferni pœnas exponit S. Remigio,]

[11] Visum namque sibi dixit esse, in modum tristegæ a, in infernali tormento, super se cathedram positam, ex qua tristega, procedebant tria incendia importabilia, quæ animas in circuitu positas, diverso laniabant cruciatu. Procedebat vero sicut ex fornace de tribus partibus, quasi sulfureus ignis. Ex una parte vero fœtore suo animas circumquaque mortificabat, ex altera parte flammeus ignis indeficiens; quo semper animæ arderi videbantur; ex tertia fumus nigerrimus quasi abyssos penetrans diversim animas crucians, nullatenus requiescere laxabat. Sub ipsa vero tristega, ipse miserabilem sessionem judicialem acceperat. Et erat quasi tribus foliis fici coopertus, umbraculo æstuantis gehennæ. Et dum tali se penuria videretur affligi, visum ei fuit a proprio custode, qui eum illic prævidebat, per orationem Arnulfi laici revocari. Quo completo, beatus Remigius sub humilitatis silentio hæc indixit non revelari. Pro adventu autem, ut decebat, filioli charitatis causa præparatur administratio.

[12] [quibus auditis, S. Arnulphum exorcistam consecrat,] Convocata denique sponsa domina Scariberga, celebratoque unanimitatis juxta voluntatem Dei convivio, valedicens beatus Remigius filiolo, sponsæ, & resuscitato, perrexit in matris ecclesiæ gremio, sanctæ scilicet Mariæ, consilii causa requirendi a pastore omnium Episcopo *, de hujusmodi re velationis negotio. Qui pernoctans vigilando ipso sequenti sabbato, convocato ecclesiastici ordinis concilio, detonso filiolo, statuit eum in clericali officio, immoque ipso die, sicut ordo se habebat, ad Ordines eum promovit ecclesiasticos, usque ad exorcistam. Quo ordinato, prima egressionis suæ die ab ordinatione, obviam fuere illi duo energumeni, masculus ac femina, quos, a masculo tribus ejectis dæmonibus, a fœmina duobus, per invocationem sacri Ordinis, ipsa die suscepti, sanavit.

[13] Quo audito, beatus Remigius lætissimus retulit Deo gratias in suis mirabilibus operibus. [eumque apud se retinens in variis virtutibus exercet.] Verecundiæ vero honoribus domnus Arnulfus implicatus, noviter ordinatus, fugam arripiens, ministerium peractum divinitus, perterruit * humiliatus. Quem consolando, beatus Remigius, ne desisteret in precibus, sed firmiter speraret in misericordiæ Dei visceribus, aliquando secum morari fecit in orationibus. Tunc vero gaudens beatus Remigius in omnibus, advocata sponsa domna Scariberga, sibi invicem statuere divinitatis obsequia; in quibus obsequiis Domino sanctissimoque Remigio adhærentes, usque ad obitum sancti Remigii b, dominus Arnulfus perstitit, una cum virgine sponsa, ac urgente charitatis ardore non recusavit eleemosynam de suis rebus facere, & explere sibi a sancto patrino commendata.

[14] Dispositis vero omnibus, denuo perrexit ad peregrina loca, [S. Arnulphus iterum peregrinatur,] in ipso ordinationis suæ exorcismi gradu. Et progrediens Tholosam adiit, diuque ad sancti Saturnini c sepulcrum in orationibus vacans, præmonitus ab angelo Pictavis ad sanctum Hilarium d orandi gratia perrexit. Tandem vero angelico ductu Turonis usque properans venit, ubi episcopus fuit ordinatus. Erat namque tunc temporis altercatio, & dissensio in Turonica urbe, de eligendo pontifice. Sed tamen instinctu divinæ clementiæ plurimi episcoporum illuc convenerant, & triduanum jejunium celebrare debebant una cum civibus & suburbanis sanctæ religionis filiis; deposcentes Dei clementiam, ut de subrogando pontifice, voluntas Dei manifestaretur in coadunata devocatione.

[15] Cum vero, ut præmostratum est, tertia dies jejuniorum instaret, [& fit Turonensis episcopus;] advenit domnus Arnulfus adhuc exorcista, sicut a sancto Remigio fuerat ordinatus, & clanculo se imposuit ad orationis studium. Oratione vero completa, dum ecclesiæ fores egredi curaret; ecce angelus Domini astitit, eumque in ecclesiam intromisit, & foribus omnibus obseratis, perduxit eum in collegio episcoporum, eumque ex parte Dei indixit orinandum. Qui omnimodis renuens, & numquid * se judicans, invitus trahitur, eligitur & ordinatur ab exorcista, in omnibus gradibus usque ad episcopatum.

[16] Dum vero post ordinationem, ad matutinale officium suete conveniret, [sed, episcopatu mox relicto, in Hispaniam proficiscitur,] & Domine labia mea aperies, ut ordo ecclesiasticus exposcit, initiaret; mox angelicam persensit vocem dicentem: Et os meum annuntiabit laudem tuam. Alia namque nocte, dum templum ingrederetur, Dei erumpens in laudem, ait: Exultabant Sancti in gloria; subsecuta est illum vox inquiens angelica: Lætabuntur in cubilibus suis. In episcopatu vero non perstitit nisi tantummodo decem & septem diebus, æstimans & valde pertimescens, detrimentum animæ esse, si se sub tali permitteret dignitate, sicut considerabatur in episcopalis majestate honoris. Iterum vero sicut prius omnia reliquerat, episcopatum deserens, peregrinando & prædicando per undecim annos pene universitatem regnorum perlustrans, Hispaniam pervenit, ubi prædicatione sua multos convertit ad fidei sacramenta.

[17] [ubi Regi fidem Christianam prædicat,] Ad extremum vero advocatus est a rege Hispaniæ; qui cernens claritatem vultus ejus, & admirans pulcherrimam faciem, quam gratia irradiabat divina, interrogavit eum, quæ esset hæc nova lex & doctrina, & hæc superstitio, quam in suo prædicabat regno, & quis Deus esset, quem coli juberet? Ille vero, ut Christi athleta, persistens imperterritus, utpote Spiritu sancto repletus, prædicabat Filium Dei pro salute generis humani venisse in uterum Virginis, natum & passum, resurrexisse, cælos ascendisse, super discipulos Spiritum sanctum misisse, ubique præsentem esse, judicaturumque vivos & mortuos in mundi fine e.

[18] [& miraculis patratis,] Quo audito, Rex volens probare, si hæc vera essent, dixit: Est serpens in parte regni mei, qui pene totam in circuitu terram comburere flamma videtur, silvas facit ardere, etiam suo flatu aquas dicitur siccare, ut relatum audivimus, habens capita quinque, quem hydrum appellant. Cujus pestem, si volueris exstirpare, aliquantulum poterimus te veracem probare: Cui fidenter beatus Arnulfus respondit, dicens: In nomine Domini mei Jesu Christi hæc paratus sum facere, si spoponderis, te verbis meis credere. Ad hæc respondit Rex: Et ego & omnes mei credituri erimus, si dictis facta compenses. Tunc beatus Arnulfus fisus in potentiæ Dei virtutibus, postulavit se deduci illas in partes, ubi belua ardens vastabat universa; sed defuit in ejus præsentia persona, quæ præsumeret ista; tamen diu multumque colloquendo, elegerunt se tres viri fortissimi, qui eum deduxerunt, usque ad quemdam montem, ultra quem serpens ille æstuabat.

[19] [Regem & multos alios convertit.] Viso vero serpente, in nomine Jesu, sumens stolam de collo suo, posuit super caput serpentis, moxque serpens humiliavit se, & quasi domestica bestia, sine læsione Servum Dei secutus est: perduxitque eum sanctus Arnulfus usque ad quoddam stagnum & lacum, ubi jacebat quidam homo multo jam tempore necatus, ad cujus adventum, mirum in modum, mortuus qui jacebat est locutus. O, inquit, serve Dei, noli hunc jactare super me, sed primo roga me venire ad te, & egredi de isto, ubi jaceo, squalore. Tunc beatus Arnulfus, vocato ad se mortuo & excitato in individua Trinitate sepulto, indixit serpenti, ut nullatenus se moveret de isto stagno, & nulli umquam valeret nocere in hoc mundo. Quod audiens rex, & cernens omnis Arianorum f multitudo, credidit ipse rex & uxor ejus & filii, omnesque Hispanorum proceres, multique Nicolaitarum g sectam respuentes, juncti sunt catholicæ fidei.

[20] [Denique Remos rediens a servis uxoris suæ vulneratur,] Conversis vero multis regnis, quæ perlustrare valuit undecim annis, beatus Arnulfus reversus est Remis, ut cerneret miracula, quæ Deus per beati Remigii patroni sui merita faciebat gloriosa. Dum vero quadam nocte ad sepulcrum sancti Remigii iter capere orationis vigilantia decrevisset, sponsæ suæ servi eum in trivio, sicut mos est malignos bonis invidere, fustibus & gladiis appetierunt, & quidam cultello caput ejus percussit, æstimantesque eum vere mortuum, semivivum reliquerunt.

[21] Sed tandem palpitante spiritu, domina Scariberga, [& sancte moritur.] jam dudum ei desponsata, accelerans flevit amare, & spopondit, se numquam corpus ejus relaxare diebus vitæ suæ. Cui sub tali conditione beatus Arnulfus imponens velum, perpetuæ scilicet sanctitatis & castimoniæ indicium, commonuit eam de præmio virginitatis, & de gloria sempiternæ felicitatis, contestans ei, ut corpus ejus cum aromatibus condiret, & Turonis, ubi episcopus ordinatus fuerat, procuraret cum sarcophago in uno conducere plaustro, quod & rei eventus denudavit. Convenientibus vero ad obitum ejus universis ordinibus cum episcopo, visum est beatissimum Remigium inter ceteros adesse, & beatum acclamasse sanctum Arnulfum: Ecce domine pater accipio a te viaticum, & pergam tecum. Ad hanc vocem, multis cernentibus, quasi columba nivea ex ore suo progrediens beati Arnulfi anima sic migravit ad Dominum, quinto decimo Kalendas Augusti, plena meritis virtutum, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hoc nomen in sacris Litteris usurpatum est. Græce dicitur τρίστεγον id est triplex contignatio, & componitur ex τρὶς ter & στέγη tectum; quod oritur a στέγω, id est tego.

b Ex hoc loco colligi potest, quod S. Arnulphus secundam suam peregrinationem instituerit post mortem S. Remigii, ut monui in Commentario prævio.

c De S. Saturnino, celeberrimo martyre, Tolosæ in Gallia ab ethnicis occiso, agit Martyrologium Romanum XXIX Novembris.

d De S. Hilario Pictaviensi episcopo egimus ad diem XIII Januarii.

e Hæc prædicatio iis temporibus minime quadrat, cum tunc Christiana religio in Hispania satis esset nota, quamvis reges aliique proceres forsan eo tempore Ariana hæresi infecti essent. Consuli possunt noster Joannes Mariana lib. 5 de Rebus Hispanicis cap. 7, Joannes de Ferreras in Historia nuper Hispanice edita sec. 6, aliique scriptores Hispani.

f Joannes a Bosco in editis S. Arnulphi Actis hic ad marginem pro Arianorum posuit paganorum. At si legi velit paganorum, falsa est suppositio, cum seculo VI incolæ Hispaniæ saltem Christum agnoverint, ut supra diximus. Si vero legendum sit Arianorum, lectio hæc cum præcendenti S. Arnulphi prædicatione non cohæret, in qua regem Hispaniæ, aliosque regni incolas, tamquam paganos, instruit.

g Notissima est Nicolaïtarum hæresis, quæ primo Ecclesiæ seculo exorta est; sed non videtur ea tamdiu viguisse, ut seculo VI in Hispania exstiterit. Puto igitur (siquidem vera sunt, quæ hic narrantur) quod per Nicolaïtas hic intelligi debeant homines, ac præsertim clerici impudici; quo sensu, S. Petrus Damiani lib. 1, epist. 6 scribit: Præterea non expavescis, o infelix episcope, quia dum in luxuriæ voraginem corruis, Nicolaïtarum hæresim incurristi.

* forte episcoporum

* id est timuit

* lege indignum

VITA METRICA
Auctore Letselino.
Ex Ms. Belfortiano.

Arnulphus martyr, in Silva Aquilina, Parisios inter & Carnutum in Gallia (S.)

BHL Number: 0709


EX MS.

PROLOGUS.

Sublimes actus, & quæ certamina gessit,
Magnificus miles, bellantia tela capessens, [Auctor, invocata S. Spiritus ope,]
Arnulphus, contra mundi rabiem, duce Christo,
Fratrum compulsus, cano metri lege, rogatu.
Insulso concede mihi, quæ nescio scire,
Thesauroque tuo quiddam sentire soluto,
Spiritus alme Deus, qui secula cuncta potenti
Jure regis cum Patre Deo, Genitoque per ævum.

CAPUT I.
S. Arnulphi parentes, nativitas & Clodovei regis conversio ad fidem. Sancti juvenis educatio, matrimonium, prima peregrinatio & miracula.

Est pater Arnulphi Gallorum stirpe creatus, [describit genus S. Arnulphi,]
Quiriacus primum gentili nomine dictus:
Hunc tu in fonte sacro pellem mutare videres
Æthiopis, velut ac florem de vepribus ortum,
Nomine rite novo vocitari & Rogatianum.
At conjunx ejus simili ratione renata,
Egregii generis mulier, quam Roma a superbo
Sanguine progenuit: quæ Quintiana priori
Nomine dicta fuit: melior sed origo vocavit
Eufrasiam, quia lingua bonis fruitura loquelis
Illius Christum Dominum jam læta fatetur b.

[3]

Ambos Remigius lavit baptismatis undis. [parentum sterilium conversionem, & pueri nativitatem.]
Cumque essent steriles, fundebant vota precantes
Ante pii vultum pastoris: qua prece multa
Flecteret Altitonum, qui mox valet id dare, quod vult.
Et dum tantus amor nimiis affectibus urit,
Prædia pro voto, quæ Reiteste vocantur
Cara, viro sancto semper traduntur habenda.
Prolesque ipsa Deo ferventi corde dicatur.
Angelus hoc visu mox nuntiat esse futurum.
Denique lætificat soboles concepta parentum
Viscera: felix o nimium, dum funderet, alvus
Optatum puerum, justi quandoque tenacem!

[4]

O quisnam referat facunde, gloria quanta [Deinde post digressiunculam,]
Sustulerit mentes divinæ legis amantes,
Dum puer Arnulphus vitales percipit auras.
Ergo Dei nomen laudabile prædicet omnis
Spiritus, obsequii persolvens munia puri,
Qui quod vult faciens, cunctorum conditor almus
Infima non abicit, miseras non calce querelas
Reprobat, aut surdam durat crudeliter aurem.
Rex æterne patent tibi cuncta & cognita fiunt.
Ni te dante, nihil homo prævalet utilitatis
Omnibus impartis tua, fons & origo bonorum.
Præbe signa viæ, quæ me non sinat inertem
Ire per abruptum; potius tutamine fultum,
Pandat iter fidum, sublatis undique fucis
Qui via semper ades, Jesu benedicte redemptor.
Hoc dixisse tuis, olim reminiscor alumnis.

[5]

Inde puer tantus, genitricis ut exuit artus,
Remigii statim curæ committitur almi, [sancti pueri educationem,]
Quem manibus traxit sacro de flumine fontis.
Et vice patris eum studiose prendit alendum,
Et vocat Arnulphum. Quod nomen celsa propago
Romanæ pubis quondam sublime ferebat,
A qua descendit consanguinitate gradatim.
Interea cœpit paulatim crescere membris
Corporis ad solidum, spatio labente dierum.
At licet hoc dicant nonnulli quod trahat ad se
Pectoris inclusas carnis corruptio vires,
Iste tamen Pauli vestigia rite beati
Sectatur, qui tunc sese plus posse fatetur,
Cum nimis atteritur, graviusque per aspera fertur.
Omnia devincens supereminet impedimenta.

[6]

Artibus incumbens apibus * puerilibus annis
In quibus haud modicum se exercuit, ingeniosos
Exuperans omnes etiam sibi consociatos,
Tunc canos mores modicis conformat in annis,
Legibus incumbens divinis nocte dieque;
Arboris ut lignum quod nutrit cursus aquarum,
Poma suo tribuens in tempore mitia, pulchrum,
Dum stabit folium cui semper prospera cedent:
Actibus in cunctis ita sese rite gerebat
Hic juvenis, qui nomen erat bonitatis adeptus,
Innocuis manibus, mundo quoque pectoris antro,
Qui vanis animam propriam non contulit usquam,
Propter hoc ipsi dabitur benedictio Christi,
Et Dominus Jesus plenum miserebitur illi,
Ut Samii lævos c, evaserit optime ramos
Liber, & in dextris se strinxerit, ut frueretur
Majore ingenio virtutum robore fixus.

[7]

Francia bellipotens, quæ nescia vertere terga,
Victrici dextra refert famosa trophea, [Clodoveus ad fidem Christianam conversus,]
Proterit adversas sibi subdens undique gentes:
Ordine sat pulcro, cum rex Clodoveus & omnis
Pugnantum cuneus, comperto tramite Christi,
Magni Remigii succensi pectora verbis
Divinis optant in sacro fonte piari.
Gratia cælestis jam per sua vasa redundans,
Quæque suo loca magnifico spargebat odore,
Interius cujus moti spiramine multi
Horrent contusi vitæ monumenta prioris;
Erroresque cadunt, & fana relicta fugantur:
Luminis adventus nam semper decutit umbras.
Hæc est excelsi dextræ mutatio Regis;
Scilicet ut roseo vernent ornata decore
Arva, diu tribulos & sentes ferre suëta.

[8]

Sanctus Remigius baptizato Clodoveo,
Regi magnifico bellantum Francigenarum [neptem suam S. Arnulpho in matrimonium tradit;]
Offert Arnulphum: quem Rex suscepit honeste
Et magis atq; magis gratum sibi strinxit amore;
Scilicet in tantum, quod neptem valde venustam
Ille suam proprio Scaribergam nomine dictam,
Traderet Arnulpho maritali fœdere nexam.
Remigius vero monet illos deinde beatus,
Quid carnalis amor mercedis commereatur,
Quidve pudicitiam servantibus æthere servet
Omnipotens Dominus. Quibus auditis documentis:
Votis se Domino castis commendat uterque.

[9]

Crescit amor Christi post hæc fervore pudico [sed pari consensu virginitatem vovent,]
Cordibus amborum validissimus atque vacare
Incipiunt sacræ solerter religioni.
Pro risu lachrymas fundentes semper amaras,
Pro nihilo ducunt, mundus quæ diligit iste,
Obsequioque jugi Dominum secretius orant:
Cumque foris speciem ostendant se ferre jugalem,
Clarescit factis quidquid præcordia volvant.
Quamvis scripta canant, homo numquam dividat illud,
Quod Deus imprimis conjunxerit omnicreator:
Ipse tamen si dissolvat, quis hoc reprehendat?
Corpora dissolvi non est quod corda ligari;
Solus idem Christus dominus dissolvere novit.

[10]

Denique per visum vir nobilis iste monetur. [& S. Arnulphus primo Romam,]
Quod qui non spernit, quæ possidet omnia, numquam,
Discipulus Christi esse valet. Sed & istud ab alto
Præcepit: Si vis jugiter perfectus haberi,
Omnia vende volens, & da miseratus egenis
Quæ tua sunt, mea post vestigia pergens,
Thesaurum sic exspecta super astra polorum.
Pontifici sponsam committit, & omnia linquens,
Carpit iter longum. Te primum visitat hospes,
Roma potens: quia te tollunt duo lumina mundi
In sublime, Petrus pastor benefidus ovilis,
Et Paulus pariter, doctor mirabilis orbis.

[11]

Hinc Constantinus quas condidit induperator, [deinde Constantinopolim & Hierosolymam peregrinatur.]
Arces Græcorum traxit te cura videndi.
Tum jacuisse sacrum corpus Domini Dominorum
Nostra fides testatur ubi, prostratus adoras
Æternum Regem, tibi poscens dona salutis,
Ante Deum multa rogitans prece longuis usq;,
Dum te sperantem vitæ illic ponere metam
Commonet ad patriam cæli dilapsus ab axe
Maturare viam reditus bonus angelus: unde
Festinus remeat, Christo domino duce, postquam
Ter senos annos uno minus egerat exul.

[12]

Ventum erat ad portum, qui fertur voce Ravenna. [In patriam rediturus Ravennæ animam a dæmonibus liberat,]
Pervigil excubiis, ibi sentit corpore lapsam
Infelicem animam, quam dæmonia excruciabant.
Non tulit hoc motus, quin terruit horrida monstra,
Extorquens illis animam, quæ corporis antro
Reddita convaluit: propter quod tempore parvo
Delituit Sanctus, furtimque recessit ab illis;
Scilicet hoc metuens ne laude feratur inani.

[13]

Tunc redit ad patrem tetræ caligine noctis, [& alibi mortuo]
Ante diem pergens; & pauco calle dierum
Expleto, venit Cellas, sub qua fluit amnis,
Sequana: ubi corpus jam cassum munere vitæ,
Funeris officio cupiebat tradere fossæ
Illius fundi populus collectus ubique.
Quod procul ut visu percepit, cordis ab imo
Commotus rogitat, genibus cum corpore flexis.
Qui potis es cælos & cuncta creata per orbem
Tradere in interitum, quæ vivunt, quæque moventur,
Et dare rursus eis vitam, nunc respice vultu
Prædulci, mea non obstent mala, sive retardent
Qui pius es nimium promptusque rogantibus, & non
Vis peccatorem damnari, at vivificari,
Flecte mihi vultum; faciem converte benignam
Redde suis membris surgatque cadaver
Hoc hominis miseri superis per secla negandū.

[14]

Confestim videas feretro (mirabile visu)
Surgere defunctum, luctusque in gaudia verti. [ad vitam revocatio,]
Mentibus astantum vehemens stupor irruit: inde
Læti se pariter referunt in tecta domorum
Laudantes Dominum, quem laudant regna polorum.
Iste tamen, cui vita redit, contemnit abire:
Dissipat ille moras, & cursu præpete tendens,
Arnulphi pedibus supplex prosternitur: & sic
Flagitat: O dilecte pater, famulum me semper habeto;
Donec claudat iter comiti mors ultima vitæ,
Sim tibi conjunctus, non usquam dividar abs te.
Ergo præcepit secum perstare beatus,
Inter eosque fuit perpes concordia morum.

[15]

Jam manifesta fides signorum per loca multa
Tollitur in vulgus, cognoscit plurima plebis [a populo honoratur.]
Concio perspiciens, quanti venerabilis iste
Sit meriti apud Dominum, per quem tot signa refulgent.
Nimirum cæcis reparantur lumina passim,
Surdis & mutis redeunt sua munia prorsus,
Gressibus & claudi velocibus ire videntur,
Et natura suis respondet plena locellis.
Diffugiunt morbi, cedunt inimica saluti d.
Hanc Arnulfe tibi concessit ab ætheris axe
Signipotens virtutis opem, tua gloria, Christus.
O fortunatum qui Christi jussa secutus,
Ridebit, dum reddet ei manus omnipotentis
Gaudia completi semper mansura laboris.
Sed calamus nimio jam deficit oris hiatu:
Dormiat hic paulo, prorumpat ut altius idem.

ANNOTATA.

a De Romana hujus mulieris stirpe non meminit præcedens Vita.

b Letselinus aliam hujus nominis etymologiam excogitavit: auctor enim prioris Vitæ eam a prudentia nominat Euphrosiam; hic autem ab εὐ bene & φράζω id est loquor, eamdem vocat Euphrasiam; quasi dicas bene loquentem, ut satis duplici versu explicat.

c Quid hic Samii lævi rami sibi velint, fateor me non intelligere.

d Hic in genere multa adduntur miracula, quorum Vita prima non meminit. Fusius adhuc eadem recenset Ms. codex noster Valcellensis.

* forte acrius & studia narrat.

CAPUT II.
Reditus in civitatem Remensem; benevolentia S. Remigii erga S. Arnulphum, quem exorcistam consecrat; qua dignitate præditus statim duos energumenos liberat, & ob periculum vanæ gloriæ fugam meditatur.

Præsul adhuc vivens Christi pascebat ovile [S. Arnulphus precibus & lacrymis indulgens,]
Remigius, curis insistens, ne lupus intrans
Innocuo fauces intingeret ora cruore.
Arnulfus magno statim commotus amore
Festinum sudabat iter, dulcedine tractus
Cernendi patris. Quis gaudia norit amica.
Quæ fuerint, pariter dum miscent oscula chara.
Præmissis precibus tamen intima vota Tonanti?
Ecclesiæ valvas intrans prius obtulit idem
Arnulfus, vir conspicuus, deitatis amator,
Interiora petens, ubi se mactarat ad aram
Numinis excelsi: quam largos currere fletus
Aspiceres roseos per vultus, & lachrymarum
Ubertim faciem perfundi fonte coruscam;
Qualis, ubi pluviæ per cæca silentia noctis
Arva rigant, cursumque minant per concava rivi,
Ac si forte redit (dum cessat defluus humor)
Suda dies, rutilante polo, mortalia gaudent
Pectora, lætitiæ & vulgo splendescit imago:
Talis erat habitus cum membra levaret ab imo
Pulvere commixto passim fluviis oculorum.
Factæ nam post signa crucis se visibus offert
Mirantum, summe dulcis gratusque popello,
Qui circum ingenti steterat succensus amore.

[17]

Ecce autem pastorque pius clerique caterva, [a S. Remigio benevole excipitur;]
Hospitis adventum tanti dum fama referret,
Ocyus assistunt & suscipiunt reverenter:
Oscula porrectis infigunt dulcia labris
Exterius: nempe interius pia viscera flagrant,
Cordibus alterutrum complexis, seque salutant.
Tunc primas animis convivia dulcia mensas,
Admotus codex statuit, documenta ministrans
Legis divinæ, ac superans genus omne ciborum.
Corporeis post hæc indulgent: nam via valde
Longa fatigarat vel sæpe abduxerat error a.

[18]

Incipit Arnulfus, quæ dura & prospera duxit [interim vir a morte revocatus,]
Pergens aut rediens, humili narrare relatu.
Quis putet, ut tantum seducat gloria fallax
Ulla virum? Fugiat hæc pestis noxia cunctos
Christicolas: præsens aderat qui rettulit ipse,
Quæ sibi defuncto fuerant satis horrida visa:
Accipe magne pater, (dicens) quæ vera revolvam.
Spiritus hos quondam vitalis liquerat artus,
Undique constrictus, quo tempore multa timebam.
Namque duas coram cernebam stare cohortes:
A dextris stabat niveo vestita decore,
Aspectus cujus me solabatur amicus:
Altera pars miserum me susceptura fremebat
Sordida, deformis, cænosa, inculta, palustris,
Significans operum mihi reddere pensa meorū.

[19]

Heu quantus pavor hanc animam concussit, anhelos [describit pœnas infernales.]
Spirantem flatus, dum pendula vita trahebat
Tristia de summo spiramina pectore, visis
Luminibus torvis, quæ contorquebat in iram
Turba ferox, inimica boni, sed criminis ultrix!
Tandem justitiæ pendens examina, dixi:
Hei mihi! cum trutinam versent mea facta sinistram,
Deferor in prædam, larvalibus obruor umbris.
Jam loca pœnarum tristis peto, mœsta pericla.
Horrendum resonant, deformis arundo,
Cocyti palus, & Styx, atque inamabilis unda,
Ac simul omne genus erebi damnare pararunt.
Hæc tormenta videns, oculorum flumina fundo.
Talia dum facerem pavidus, venit ocyus ad me
Angelus e cælo, manibus qui extraxit ab istis,
Me referens, & restituens his concite membris,
Arnulfi precibus: veluti nunc indico præsens.

[20]

Teste viro, qui jam fuerat sic ore locutus,
Arnulfum tunc dulcifluis affatur adhortans [S. Remigius Arnulphum ad humilitatem excitat,]
Eloquiis præsul: Fili dulcissime, primum
Mente humili semper te custodire memento,
Ut concessa tibi maneat, nec deserat umquam
Gratia Supremi, qui sublevat inferiores,
Ponit & erectos. Tecum timor omnipotentis
Sit Domini: namque est radix & origo sophiæ.
Quæ tibi sunt concessa manu dominantis ubiq;
Nocte dieque vide solers, ne forte recedant.
Quod faciens multum ditaberis, & potiora
Repperies gaudens, altaque in sede locatus:
Unumquemque Deus rerum vult esse potentem.
Cum cruce post illum celeres percurre viator
Nudatus calles mundi, quia transit ut umbra;
Quidque recepturi sint pro sudore fideli
Mercedis Christi cultores, quidque maligni
Supplicii: super omne cave, ne gloria facti
Istius tangat te: verum dicito supplex:
Non nobis, sed Christe tibi tua gloria detur.

[21]

Interea domus obsequiis concussa modestis
Certat ovans mensis apponere singula quæque. [& post convivium,]
Porro pontificis jussu Scariberga jubetur
Affore conviviis non ingratis pietati.
Ut rosa cum zephyris spirantibus intepet aura
Verque rubens cogit pubescere germina terræ:
Hæc ita pulchrificis renitebat splendida factis,
Sole rubens vero, regalis & inclyta virgo,
Quæ jam virgineis flagrat compacta choreis,
Æterni Regis thalamo fruitura sereno.

[22]

Denique corporibus recreatis, reddere pergunt,
Grates magnifico, tribuit qui cuncta, datori. [ornat illum exorcistæ officio,]
Templa Dei Matris tunc sanctus pastor adivit
Mente petens una sibi quædam significari:
Nam secum curas animo trepidante movebat
Anxius, ut Christi juga collo imponeret hujus
Arnulfi: cui scire datur divinitus, illum,
Officio dignum fore pro certo clericatus.
A precibus surgens, mox ad se cogier urbem
Præcipit, ut tota sit jussio nota sub urbe.
Curritur ex voto, Remis glomeratur in unum
Auribus arrectis. Episcopus ore benigno:
Est, inquit, hic Arnulfus vir nobilis, atque
Ingentis meriti, dignum quem cælica virtus
Indicat ordinibus fore sacris, & clericatus
Officio fungi. Plebs laudat & annuit omnis.
Promovet ergo virum, tonsis barba atque capillis:
Exorcista dehinc factus, sic se manifestat.

[23]

Prosiliunt homines miseri duo progredienti;
Alter dæmonibus quassatus membra duobus, [in quo constitutus mox duos dæmoniacos liberat;]
Et tribus alter erat. Qui talia dum paterentur,
Incuterentque minas circum populo venienti,
Aspiciens servus Domini venerabilis, inquit:
Num tibi non satis est mentes invadere vanas
Gentilis populi, atque illic regnare malignis
Fraudibus? An Christi mundatas sanguine plebes
Dente cruentato moliris carpere mites?
Evolat ut fumus, fugit & procul ille tumultus,
Et dictum sequitur magnæ medicina salutis:
Incolumes gaudent, qui saucia pectora dudum
Rumpebant, huc atque illuc sine mente ruentes.

[24]

Postulat abscondi penitus nec famine ferri:
Verum non latuit, velut illud quod Deus olim [quam ob rem vitare cupiens plausum populi, fugam meditatur,]
Non diffamari præceperat, & tamen illi
Curati excelsam tollunt per climata vocem.
In hunc namque modum benefecerat omnia Christus,
Reddens auditum surdis, mutisque loquelam.
Hi vero, qui per famulum sunt cunctipotentis
Sanati, nequeunt tam grandia signa tacere.
Mirantur multi, crescit laus cuncta creantis,
Hoc signo audito, contendit quærere vulgus
Emittentem operum jubar admirabile seclis.
Jam quin ulterius lateat tam clara, lucerna
Fama volans agitat plebes atque arrigit aures:
Unde simul clamore petunt sibi propitiari.
Furtivam mox ille fugam meditatur, & exul
Vult fieri, ne tentetur deceptus amore
Laudis pomposæ. Quod noscens protinus almus
Remigius, mandat sibi præsentarier illum,
Ac revocans illum verbis demulcet amicis.

[25]

Non, inquit, tibi sit durum, charissime frater, [quam S. Remigius ipsi dissuadet;]
Quod te simplicitas quærit populosa videre.
Arctius hinc solito precibus consuesce profundis,
Spemque fidemque tuam Jesu committe tuendam.
Quin majora dat his quæ quisquam exposcere norit.
Magnus enim Dominus, numero nec clauditur ejus
Exuberans virtus, quæ dat quærentibus, ut vult,
Agnoscitque suos inter condensa malorum
Agmina commixtos, & quid mercedis utrisque
Pendeat ex merito. Te quamvis signa timore
Concutiant, & solicitet ambitio nulla:
Hoc tamen advertas, quia dat hæc omnicreator,
Qui dixit: Lux vestra palam splendescat in orbe,
Ut videant homines, & toto pectore vestrum
Glorificent patrem, qui cæli possidet arces.
Sic Domino semper reddetur gloria soli,
Illæsis nobis, labetur & aura favoris.
His dictis stabilitur mens, animique procella
Mansuescit; tamquam videas post nubila cælum
Luce micans, dum ducit equos jucundus Apollo.

[26]

Posthæc pungit amor, carnis qui cuncta trucidat [postea tamen S. Arnulphus iterum statuit]
Incentiva bonus, vivens ut hostia fiat
Sancta, Deoque placens, pleno obsequio rationis.
Continuis ideo se noctibus atque diebus
Mortificat lætus castigans corporis artus
Jejunos & pervigiles atque extenuatos.
Fletibus irriguis sancti memor esse Prophetæ
Dictorum cœpit, modo qui purgata fideli
Semina committunt ruri lacrymis resoluti,
Magna metent hilares venturo gaudia seclo.
Tum quali Israël luctu captivus agebat,
Flensque sedensque super Babylonis flumina mœstus,
Organa dum salices illic suspensa tenerent,
Cantica ne Domini mulcerent dulcia mentes
Rure peregrino: isthæc crebrius ipse volutans,
Se contemplatur patriis & dulcibus arvis
Longius avulsum miseras hic ferre querelas.

[27]

Sollicitabat eum, cujus gerit ista figuram, [patriam deserere.]
Syon pacis habens magnæque salutis asylum:
Cujus Rex Christus caput est, & conditor ipse.
Sancte pater, cujus nos hic amplectimur ossa,
Hanc toto sitiens animo vehementer amabas,
Atque inhians illuc currebas mente sagaci
Ad fontes, pedibus velox ut cervus, aquarum.
Jam memorata super Scariberga jubetur adesse,
Ut pariter sensus renoventur in actibus almis.
Et custodita per secula virginitate,
Divisi alterutrum cupiant compage ligari
Christi perpetua. Subeunt monitoris utrique
Imperium, ex voto quod denique complent.
Musa fatigato raucescit garrula cantu;
Nunc indulgeri sibi postulat, ut renovato
Prorumpat calamo, cœpto redimita cothurno.

ANNOTATA.

a Vita prior num. 8 asserit, quod S. Arnulphus ductu angelico infra quatuor dies super Sequanam… infatigus pervenerit. Contra vero Letselinus dicit, eum longitudine & errore viæ oppido fatigatum fuisse. Hinc colligo, alterutrum Vitæ scriptorem aliqua pro libitu hisce Actis inseruisse. Saltem satis patet, Letselinum quædam colloquia & sacra Scripturæ effata pro ingenio suo iis immiscuisse.

CAPUT III.
Secunda S. Arnulphi peregrinatio, episcopatus, iter in Hispaniam & miracula.

Postquam sanctus amor hos nexuit, atque seorsim
Divisit (nam corda ligat, si corpora findat) [S. Arnulphus sponsam deserens,]
Inter telluris quodam posito intervallo,
Accingunt se operi divino fortiter ambo:
Quo sponsi thalamos adeant, cui sponsa cohæret
Quæ macula rugaque caret, qui rite vocatur
Sponsus ob hoc, quia tam pulchram jungit sibi sponsam.
Jam vacat Arnulfus toto corde Altitonanti,
Pondera præsentis vitæ quem nulla tenebant:
Nocte dieque Deo servit, pro cujus amore
Omnia postponens istius prospera mundi
Exulat, atque humeros nudus crucis aptat honori,
Ipsam post Jesum semper portare paratus.

[29]

Arripit ergo viam, cupiens vitare perosa
Arva Cedar a, dulcesque situs, charosque propinquos, [secundam peregrinatio nem suscipit,]
Remorum fines patriamque relinquit avitam,
Factus cælicolum concivis vernula Christi.
O sola Tholosæ felicia, quæ pretiosi
Busta Saturnini conservas martyris! hic te
Visitat en primum, fundens tibi plurima supplex
Thura precum: posthæc Pictaven pergit ad urbem,
Te (pater o Hilari) prece concutiens ibi multa.

[30]

Hinc (Martine) a te qui nullum calce repellis
Turonis te perquirit sibi propitiari. [& ad urbem Turonensem veniens,]
Illis urbs frustrabatur pastore diebus,
Pontificesque ideo pariter glomerantur, & omnes
Non animo coöunt uno, pars tendit eorum
Huc, & pars illuc, nec dicta coæquant
Inter eos ullum consensum: donec adesse
Præcipitur plebs, cui jejunia mox triduana
Indicunt, quod divinum vultum optime placat:
Nam cum tertia lux radiat jejuna diei,
Mature populus veniens nimis extenuatus
Intrat in ecclesiam, Domino suo vota daturus:
Cum quibus ingressus Christum rogat ejus amicus
Arnulfus; sed dum munit sancta cruce frontem
Præsentes fugiens tacitusque foras graderetur,
Angelus in medio dilapsus cardine summo
Concite restituit plebi, mediæque catervæ.
Illum igitur cuncti poscebant omnipotentem.

[31]

Dumque aliquod super hoc spectarent desuper illi
Auxilium properare sibi, gererentque labantes
Pontifices animos: hos astans angelus idem [angelo suadente,]
Cum sancto Arnulfo, verbis affatur honestis:
Quid vobis, inquit, longas versare querelas
Vel differre moras de præsule constituendo?
Ante Deum vestræ sonuere preces populique.
Hunc ideo per me qui conspectu fruor ejus,
Largitur vobis, quem jam nanciscitur aptum
Lucrandis animis, qui Arnulfus voce cietur:
Distisque his abiens, cæli remeavit ad aulam.

[32]

Tunc animos revocant, quod dudum cura tegebat [eligitur episcopus Turonensis,]
Anxia pastores in gaudia tota, recedunt
Nubila tristitiæ: sicut quandoque videtur
In facie cæli, solito dum clarius illud
Redditur, & nubes fugiunt quibus ante latebat.
Res ita gesta palam populi sermone notatur:
Unde alacres cuncti no hoc differre precantur.
Non valet ulterius Domini manifesta voluntas
Tardari: propter quod clamant vocibus omnes.
Acceleratur opus, benedicitur, atque sacratur
Ordinibus reliquis Arnulfus dignus & aptus,
Voce velut Domini, meus o dicentis amice,
Altius ascendens coram residentibus esto.
Tollitur a cunctis in sedem pontificatus,
Qui prius indignum se testabatur honore
Dicens, ausibus his nec fas nec jura favere:
Sed cœptis illum superant communiter omnes.

[33]

Ast ubi suscepit regimen tam grande animarum, [& gregi suo invigilans,]
Torpor discutitur, non serpere tœdia sinit,
Nec vano tempus carum vertigine volvit.
Immo gerens curam sibi commissi gregis atque
Pervigil incumbens studium sectatur Jacob,
Ac, se postposito, subjectum curat ovile:
Supplet ob hoc fœtura gregem, sub fomite tanti
Pastoris, qui septa ovium augmentata tuetur.
Plurima dona suis Dominus largitur alumnis,
Quorum mirificos miratur terra triumphos;
Quos humana nequit facundia dicere cunctos,
Si linguis etiam centum resonare valeret.
Et mihi si quamdam tribuat Dominus dominator
Ingenii venam, qua possim militis ejus
Arnulfi (quem nos colimus nimis hicce jacentem)
Partem operum memorare styli conamine quamdam!
Quod minus est in me (o pater) id prece perfice ejus digna

[34]

Nunc cœptum repetamus iter. Moris fuit
Ut matutinos primus præsente caterva [cælesti favore honoratur;]
Inciperet cleri: sed crebro dum fieret hoc,
Accidit in quadam signum mirabile nocte:
Ad dictum ipsius, cum cœtus forte tenerent
Ora, nec ullius vox aures icta feriret,
Angelicus chorus extemplo respondit ovanter
Particulam versus reliquam. Rursusque secunda
Cum vice secretus caneret sibi: cælicus ordo
Adfuit, & medius mox respondetur ab ipso
Versiculus quidam, per quod cognovit adesse
De cælo Christi famulis solatia semper
Hæc: Quoniam Sancti exultabunt luce perenni
Inque suo lætabuntur sine fine cubili.

[35]

Sæpius hinc secum cœpit rimarier istud:
Huicque animum pulsant vitæ monumenta prioris [at relicto post paululum episcopatu,]
Quando quietus erat, curaram e mente remotis
Fluctibus, atque suo factori rite vacabat.
Fluctuat ergo, suamque parat dimittere sedem:
Interea ut prosit multis, ubicumque valebat,
Bis quinos septemque dies complevit & annum
His studiis, rexitque gregem per pascua pastor.
Post clam plebe fuga delabitur, omnia linquens
Atque viam carpens lustrabat regna locosque
Quamplures: ubi perspicuo corda arida verbi
Vomere volvebat, sulcos hominumque fideles
Actibus istis sex annos & quinque peregit.

[36]

Hispaniam versus post hæc deliberat ire,
Qua crudelis erat populus, gentilis b, & excors, [tendit in Hispaniam,]
Absque jugo Christi: monuit quem lege salutis:
Sed pars ad fidei documentum præbuit aures,
Pars tenebris immersa suis incredula mansit.
Ast ubi perversos incepit radere mores:
Vera patent odiis, linguisque trahuntur acutis:
Insurgunt stimuli, tædæ conflantur in illum
Invidiæ miles Domini vibice feritur
Non pauca: nam turba ferox circum ruit, atque
Nisibus omnimodis molitur carpere tantum
Cæde virum, morti pro religione paratum.
Verum cui secreta patent, differre volebat
Hoc adhuc, dum quippe foret multis animabus
Utilis, aut velut aurum purgaretur in igne.

[37]

Ad regem terræ comprensus ducitur insons
Quod fieri jussit, percepto, quod probitatis [& ad regem adducitur,]
Esset vir magnaæ, fama volitante per urbem.
Quem speculatus ait rex (nam vultus manifestat)
Mentem:) Cujus, es o bone vir dic, conditionis,
Vel cujus sectæ? Respondit denique pastor:
Nobilis omnipotens Dominus meus est: ego servus:
Spretis figmentis, pronis colo vultibus ipsum.
Qui vero ille meis contrarius est Deus, inquit?
Ad hæc Arnulphus. Vos (heu) quibus esse putarim
Consimiles, quos conjurent etiam malesani,
Non sani capitis fore, sensibus evacuatis,
Colla datis, quæ mente carent & voce, figuris
Pollice quas facitis. Da nobis (rex ait) illum
Esse Deum quem jactas: abs te discere quæro.

[38]

Christi servus habens de quo diffusius imbrem
Compluat eloquii, cui copia plena loquendi
Facundique mo di tropos & schemata dictant, [cui exponit]
Ut de thesauro nova proferat & veterana,
Esse salit fons vivus aquas de gurgite Christi:
Ebibe, rex omnesque tui, quæ verba ministrat
Vobis Arnulphus, pater optimus eloquiorum.
Funeste cecidit peccato protoparentis
Humanum genus, atque suo juga dura chelydri c.
Imposuit collo, sub qua pressum ditione
Longinquo jacuit heu, tempore! donec ad ima
Mitteret ingenitus Genitum Pater ob pietatem,
Qua nos dilexit. Qui tandem Flamine sancto
Conceptus, natusque sacra de virginis alvo
Mariæ, verus Deus & homo verus, in isto
Est conversatus mundo, medicamina præbens
Debilibus cunctis: & cum miseros miseratus
Perficeret pietatis opus, dira est cruce passus.

[39]

Sublatis spoliis, pridem quæ claustra tenebant
Impia tartareæque domus & monstra profundi. [fidei Christianæ mysteria.]
Tertia dum radios gaudens aurora pararet:
Ecce resurrexit sol maximus, & leo fortis
Quem tribus eduxit humano germine Juda.
Ipse suis posthæc dedit insuperabile robur,
Postquam sydeream remeans penetraverat aulam.
Judicii quandoque die confidimus illum
Affore, quando suo donabit quemque labore.
Hunc tibi credendum denuncio: quo sine nemo
Salvari valet, ac quivis jam desinit esse.
Sic tenet Arnulphus vir simplex oris habenas:
Reddit & intentum formosa oratio regem.

[40]

Tum rex: Paremus facturi quæque revolvis, [Sanctus, petenete rege, ad serpentem, terris illis noxium]
Si nobis quoddam afflictis præstare valebis.
Dixit pro signo: Si serpens scilicet ingens
Intereat per te, qui nostras perdit ubique
Res; scrobe nam latitans sinuosos complicat orbes
Ingentesque globos, & lucida terga volutat,
Quinque capax capitum linguis vibrantibus ora
Per varias squamas varius color indicat illud
Pestiferum corpus tumidum grassante veneno;
Sibila lambit hians: sed cum resolutus ad auras
Egreditur, solemque videt: distendere nodos
Incipit, in longum spiris per plana solutis.
Ascendente die, paulatim bellua sese
Erigit ad radios agitans fervore venena.
Posthæc letiferos eructans guttere flatus,
Sulphure succendit bona terræ & vastat ubique
Sic homines nequent se, illo vivente, tueri.
Quin etiam pecus omne peri:nec vivere juvat.
Hac ratione tui cultores numinis omnes
Esse suadebis, si victus cedat hic anguis.

[41]

His pater Arnulphus expletis, scilicet (inquit) [ducitur,]
Posse dedit Christus credenti singula quæque.
Imperio solo valet hic transponere montes,
Si fidei dono fervet sinapis adinstar.
Idque per ambages aut longa exordia nolo
Tendere: ductorem præbe qui dirigat illuc,
Os ubi contortus sese malus iste receptat.
Ducitur ergo Pater præeuntibus ad loca nota
Militibus tribus: hi latebas statim indice monstrant.

[42]

Viso angue, is se sternit humi, Dominumque precatur [eoque miraculose cohibito, regem aliosque convertit.]
Arnulfus vir signipotens, frontem cruce munit.
Exurgit, fidei quem thorax fortiter armat,
In monstrum visu horrendum. Quod denique verbo
Aggreditur tali: Per nomen cunctipotentis,
Qui meus est Dominus, Christus Salvator Jesus,
Dico tibi: Jamjam tota feritate relicta
Ad me festines, humili cervice serenus.
Qui paret statim, faciens quodcumque jubetur.
At Domini famulus, collum circumdedit ejus
Insigni stola, jussitque incedere post se.
Jussus abire procul, nusquam manifestus habetur d.
Quo felix signo flexus rex atque exercitus ejus
Cervicem duram submittunt legibus almis,
Consiliumque Viri gaudent implere beati.
Desinat hic paulo calamos inflare Thalia.

ANNOTATA.

a Puto, Letselinum hic respexisse ad illud, quod legimus Psalmo 119 ℣ 5. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.

b Hoc falsum esse ostendimus in Annotatis ad primam Vitam.

c Chelydrus proprie est testudo aquatica, a Græca radice χέλυς testudo & ὕδωρ aqua. At in Vitis Sanctorum passim significat diabolum, ut Cangius in Glossario ad hanc vocem exemplis probat, & ex ipso sensu hic satis liquet.

d Nulla hic fit mentio de mortuo resuscitato; quod miraculum in prima Vita num. 19 huic subjungitur.

CAPUT IV.
Reditus in patriam post obitum S. Remigii, martyrium, corporis translatio, prodigiosa ejusdem immobilitas in silva Aquilina, sepulcrum & auctoris Epilogus.

Postquam res sic gesta dedit nova corda modestis
Principibus: volat edictum cito regis ab ore, [Arnulphus, rege Hispaniæ aliisque baptizatis,]
Concutitur regnum, sonat Ecclesiæ salus animarum,
Regis ad imperium cadit omnis falsa deorum
Lex ritusque vetus, & quæ sibi repperit error
Gentilis scelerum contagia, jusque beatum
Erigitur, veteres nova lex exterminat umbras.
Abluitur primus rex sacri fontis in amne,
Uxor & illius, soboles hinc omnis eorum:
Inde domum regis totam reliquasque phalanges
Arnulfus laticis benedicti lavit in undis.

[44]

Jam pater eximius longævos vixerat annos
Remigius, certando bonum certamen in agro [& auditæ morte S. Remigii,]
Ecclesiæ, & vitæ finem properabat adire a.
Pro voto ergo animi carnales deserit artus.
Cælicolum turmis, jam signa potentia passim
Quod fuerit junctus declarant; denique fama
Detulit hæc usque Illyricam b, partesque replevit
Hispanas, ubi Vir sanctus constanter agebat
Arnulfus, quod Christus amat, quod mundus abhorret.

[45]

Talibus auditis alte premit omnia secum:
Quid pietas agitet rursus quod gloria tollat, [Remos revertitur,]
Et quid fiat ibi secum deliberat ipse.
Scilicet actutum personas eligit aptas,
Quæ rudibus præsint populis, & grata novello
Dona gregi tribuant. His autem rite patratis,
Carpit iter, callemque terit festinus ad urbem
Remorum, quo perveniens, ibi cespite tectum
Repperit almifluum, cui super structa nitebat
Ecclesiæ speciosa domus. De more retexens
Funeris officium psalmos, & cetera quæque
Perficiens adenti animo, quæ postulat usus
Et retinent apices c, Domino commendat amicum.
Dum foret his curis intentus valde, diebus
Non paucis, nunc usq; labor lustrare procellas d.
Jam vero portus & littora tuta videntur,
Auxiliante Deo, solvamus vela quieti.
Hospitium repetens ubi se paulum recrearet
Rursus ad optati remeabat tecta sepulchri.

[46]

Sæpius huc rediens cum quadam nocte veniret:
Ecce mali servi sponsatæ virginis ejus, [ibidemque ab impiis vulneratus,]
Cujus jam dudum meminit sententia scripta,
Fustibus & gladiis armati, in calle repertum
(Proh dolor!) insontem non pauco verbere cædunt.
Unus & ex illis, librata cuspide ferri,
Intorquet validum capiti ejus viribus ictum,
Quo læsus graviter, ruit, & prope terminat illum
Exitus extremus, sed adhuc in pectore tantum
Exiguæ vitæ pendebat spiritus anceps.
Quo facto fugiunt noctemque per invia ducunt;
Utpote quos error tam cæcus præcipitabat.

[47]

Accessit Scariberga dolens, faciemque refusa
Ubertim lacrymis quærit, quo corporis artus
Post obitum ferret. Qui consecrat illico velum [sponsam suam hortatut.]
Atque manu tensa capiti illud virginis almæ
Imponit, mulcetque piis affatibus illam:
Dulcis amica, nihil (dicens) me passio turbat
Quam bibo, nunc grates referens pro sanguine fuso,
Cujus amore diu mea mens exarsit, & inde
Sollicitudo mihi crescebat pectoris antro:
Nunc fruar optatis, Domino miserante, trophæis
Deque manu Domini capiam diadema triumphi.
Propositum vero te conservare cohortor;
Ut Salvatoris valeas amplexibus uti,
Virgoque virgineis læteris juncta catervis.
Quod quæris reliquum: Turonem defer in urbem
Zoma e meum: sedes mihi sit locus ille sepulcri.

[48]

Comperto quod res ita sit: glomerantur in unum [& perceptii Ecclesiæ sacramentis,]
Regni pontifices de vitæ limite fratris
Discere scrutantes gravibusque doloribus ejus
Sat pie compassi. Quos inter stare beatum
Remigium videt: ad quem sic clamore modesto,
O venerande pater (dixit) te dante, salutis
Sacramenta modo capiam, securior hincque
Egrediar capturus iter, tecumque morabor.
Ergo salutatis præsentibus, exit ab hujus
Ærumnis vitæ, felicia regna habiturus

[49]

Quinta dies dum ducit equos sextilis f anhelos [die 18 Julii pie moritur,]
Post decimam flammis insani accensa leonis,
Spiritus in specie cujus petiisse columbæ
Dicitur astriteros egressus ab ore meatus,
Significans quantæ fuerit vir simplicitatis.
Ecce, beatorum consors & civis habetur
Spirituum, quorum jugiter felicibus utens
Divitiis gaudet: quarum non contigit ullis
Visus adhuc specimen, carnalis nec trahit auris,
Humanum neque cor sensu comprehendere quivit
Quas Deus huic donat, qui pure diligit illum.

[50]

Nos autem, venerande pater, quos vincula nectunt [ad quem auctore dirigit orationem.]
Multorum scelerum, grave pondus & opprimit intus,
Tu releva infirmos tanto sub fasce gravatos.
Heu nimium afflicti tabescimus hujus in imis
Gurgitibus mundi! nam suscitat ille minacem
Euripum, proras solitum demergere fundo,
Qui spumas procul intentat torquendo potenter
Naufraglum nostris trepidis hinc inde carinis.
Non nos mergat aquæ tempestas, nos neque tetri
Sorbeat illa rapax & dira vorago profundi,
Nec puteus nobis horrendum pandat hiatum;
Sed portum vitæ nobis exposce pusillis;
Ut Dominum digne tecum laudare queamus. [Corpus S. Arnulphi transfertur,]

[51]

Restat quid fuerit de sancto corpore factum
Cujus ad astra volans sibi præmia parta recepit
Spiritus. Idcirco supra memorata frequenter
Sponsa, sibi memor injunctum complere decenter
Festinat cupiens: & digne percelebrato
Funeris officio, prius illud quam studiose
Compositum, plaustro jam sublevat inde vehendum.
Dumque itiner gratum felix extenderet illuc
Quo gradiebatur cum digno pignore virgo,
(Non valet abscondi, quod vult Deus enucleari)
Concita multorum veniebat concio supplex
Debilium, morbo qui curabantur ab omni:
Quorum summa negatur adhuc mortalibus; unde
Gaudia suscepto pergebant longa metentes
Robore, post corpus mirabile, signipotensque.

[52]

Venerat ad quemdam, Domino ducente, locellum,
Qui situs in pago Castrensi g Hibernio h [dictus] [& miraculis indicatum,]
Resbacis i fluvii supereminet inclytus arvis.
Scilicet in saltu, qui nomen habens Aquiline k,
Innumeros nutrit per pascua congrua cervos.
Hucce canes instigati per prona fugatum
Insectantur (odor tribuit vestigia) cervum.
Sed procul amoti tantum [æthra secare valebant,
Et frustra longo latratu emittere voces:
Non tamen hunc avido tremulum contingere dente;
Quem Comes, ut feretro perspexit adesse propinquum,
Longius atque canum querulas requiescere linguas
Dordingus l stupuit hærens mirabile factum,
Martyris Arnulphi quod noverat interventu
Sic gestum, Domino Jesu favente, fuisse.
Tunc prostratus humi Sancto tulit optima dona.

[53]

Post vero cum dispositum pertendere gressum
Vellent, immoti stabant, neque longius ire [in silva Aquilina prodigiose sistitur,]
Aut sanctum permissi sunt portare cadaver.
Hic gradibus fixis animalia plaustra tenebant,
Nec mutare locum poterant, quia cælica virtus
Hoc ita constituit; Comitem quæ causa coëgit
Inflecti, tetigitque viri præcordia magni
In tantum, ut quæ cumque sui fuerant ibi [juris,]
Aut circumcirca spatio tenus undique sparsa,
Traderet hæc sancto, stabili firmata libello,
Arnulfo. Post hæc Comes, illius atque fideles
Componunt inibi patefacta cespitis alvo
Bustum, quo sanctum corpus sat religiose
Includunt, ubi signa sui quamplurima Christi
Pro meritis servi Dominus monstravit, & illic
Ægrotis velox variis medicina dabatur;
Auxiliumque sibi cito provenisse sciebant,
Martyris Arnulfi, quibus intercessio præsens.

[54]

Quod factum retulit quantocius inclyta virgo
Turonicæ sedis clero, populoque fideli. [ibidemque sepelitur.]
Hinc regressa super construxit busta beati
Remigii, quæ duxit ibi durissime vitam
Patricio m cum fratre suo, qui pontificatus
Enituit solio, felixque recessit ab isto,
Ad Dominum pergens, mundo victura per ævum;
Quam tegit hic parvus locus, illic no bilis ambit.

EPILOGUS.

En quasi… scriptor labiis corrodar acutis, [Letselini Epilogus.]
Materiemque labor carpendi [noster] habebit,
Si non obstiterit fratrum dilectio, quorum
Sæpius impulsum me crebra precatio traxit
Hoc ad opus… cede petenti.
Et licet in satyris recte… livor
Vix hærere valet stultis, habeat sed & istud n:
Debilis inhibitos inscitia possidet actus:
Est aliud tamen e modico parere roganti,
Atque aliud propriis confidere viribus: illud
Est sanum, velut istud contemptibile sordet.
Quisquis habens oculum purum, perspexeris istud.
Letselinus o eget p; memor illius esto dolentis.
Nunc ad nos converto pium, pie Christe redemptor,
Aspectum, finemque operi, qui finis es omni,
Ante ad justitiam credenti impone peracto,
Ad laudemque tuam (cujus sunt omnia) claude;
Qui cum Patre Deo regnas & Flamine sancto.

ANNOTATA.

a Hic in Ms. interseritur astrologica quædam descriptio, ut ad marginem notavit amanuensis; quam sese omisisse ait, ne lectori tadium pareret.

b Non video, quid hic ad rem faciat Idyricum ab Hispania tam longe dissitum; nisi forte per has regiones Orientem & Occidentem designare voluerit.

c Suspicor per apices hic intelligi libros rituales, qui apicibus seu litteris constant. Hanc conjecturam videtur sensus exigere.

d Hic iterum sensus adeo obscurus & confusus est, ut non intelligam, quid sibi velit auctor.

e Vox σῶμα, quæ corpus significat, aliquando biographis infimæ latinitatis in usu est. Eamdem Letselinus, forte metri lege coactus, hic adhibuit pro corpore, ut satis patet.

f Sic olim vocabatur mensis Augustus, quia erat sextus post Martium, a quo veteres annum inchoabant. Hac poëtica phrasi auctor vult indicare, S. Arnulphum XV Kalendas Augusti obiisse.

g De pago Castrensi meminit Papirius Massonus in Fluminibus Galliæ pag. 200.

h Nomen hujus loci diu frustra quæsivi. Forte hodiedum ita mutatum est, ut amplius cognosci non possit.

i De hoc rivulo seu torrente videri potest Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag 471. In mappis geographicis hodiedum vulgo vocatur Remarde.

k In Geographia Blaviana tom. 7, lib. 24, pag. 33 silva Aquilina describitur, ibidemque de ejus nomine fuse disputatur.

l Aliqui suspicantur ab hoc Dordingo Comite nomen inditum esse loco, qui ab Aimoino Dordinga, a Gerberto epist. 94 Dordingus, & nunc vulgo Dourdan appellatur. Vicinus est hic locus silvæ Aquilina ad Orgiam vel Urbiam fluviolum.

m Si cum Ms. Collegii nostri Claromontani hic intelligatur Patricius notissimus Hibernorum Apostolus; quid de hac re sentiam, indicavi in Commentario prævio.

n Aliqua in hoc epilogo (nescio an imperitus amanuensis, aut forte corrosus codex in causa fuerit) ita vitiose scripta erant, ut nec legi nec intelligi potuerint. Quapropter puncta interponere coactus sum.

o Hinc collegi, Vitæ hujus scriptorem vocari Letselinum, & pro hac re dedi conjecturas meas in Commentario prævio.

p Forte legendum est: Letselinus egit, quamvis prima syllaba sit longa. Quod si quis legere malit Letselinus eget; puto subintelligi precibus aut simile quidpiam

TRANSLATIO ET MIRACULA
Auctore Anonymo suppare.
Ex Ms. cujusdam Bibliothecæ Galliæ, quæ non indicatur.

Arnulphus martyr, in Silva Aquilina, Parisios inter & Carnutum in Gallia (S.)

BHL Number: 0711


EX MS.

Fratribus nostris imprecantibus, ibidemque persæpe flagitantibus, rei scilicet ordinem sibi explicari, [Auctor pauca præfatus,] quomodo sacratissima beati Arnulphi martyris pignora allata fuerint huc, mecum anxie pro eorum desiderio, non minus quam ipsi, concutiebar prospiciensque fore congruum, quando pro communi commodo labor exercitationis erumperet, petita differe timui. Unde relata non solum ab his, qui audierunt, verum etiam, qui se vidisse testati sunt, quæ didici a, tam præsentibus quam futuris pro posse cognita fiant.

[2] Igitur quidam presbyter, nomine Constantius, Vadensis pagi b rure generatus, [narrat, quo modo quidam presbyter] sed, cogente propria necessitate, aptum sibi locellum perscrutans, ubi posset habitandi vivendique solatia reperire, exivit hinc; crescentibus vero corporalibus curis divina providentia consuluit. Interea rebus necdum apparentibus, quas postea perduxit ad effectum felicem modo viventibus: tandem prædictus presbyter, contubernio reperto in Aquilinæ sylvæ partibus, ubi pretiosus thesaurus, videlicet corpus sacratissimi martyris Arnulphi, servabatur, petivit a canonicis loci illius, ut ibi licenter humanitatis & necessitatis suæ procuraret subsidia; quem circa se satis amabiliter applicantes, privatis suis & penetrabilibus patefactis, præsertim cum ejus famulatus blandissima familiaritate demulceret eorum præcordia, gratumque esset obsequium ejus in oculis ipsorum, fovere tamquam domesticum: ac arbitrii sui licentia deinceps usus est, sicque annuentibus universis ejusdem loci habitatoribus, interiora considerabat & exteriora.

[3] Aliquot autem elapsis annis (omnia quidem quæcumque vult operatur Dominus, [reliquias S. Arnulphi] & latet intellectum humanum pro undissima dispositio, nisi quando quantumcumque revelare dignabitur) idem presbyter reminiscens carnalem patriam situmque natalem, iis affectibus vehementer exagitatur: verum ne vacua manu redeuntem confusionis rubor percelleret, thesaurum meditatur ingentem, quo modo secum sublato, properataque regressione, deinceps omne pro nihilo ducat infortunium. Denique tempus opportunum quæritur, quando concepta lætum habeant exitum. Factum est autem, ut, explorato rei eventu, clam custodibus, [in] quos sopor ex more meridianus irruerat, quique eos fervore diei æstuante nimis proluebat, [ingressus sit] locum quam potuit caute, in quo decus optabile, gemma purior, non satis digno cultu servabatur, & sublato tanto fœnore, prout potuit, tractavit, & involvens nitidæ lanæ, posuit in sacco, inculcans desuper vellera ad os usque sacci.

[4] [clanculum ablatas,] Tunc hilaris citatum carpebat iter, cum subito concussis custodibus, & diligenter perlustratis arcanis, nequaquam invenerunt, quod sublatum erat: qua de re pertubati, quonam se verterent, ignorant; tandem, repertis indiciis, insecuti sunt abeuntem presbyterum, ad quem celeriter pervenientes, eversa sarcina jumenti, tactaque visaque supellectili, superficiem sacci tantummodo inspiciunt; unde quod intus latebat ignorantes recedunt. Ergo cassa laboris mercede nimium consternati [sunt]: prædictus vero Constantius, inchoatis negotiis diligenter instans, gratulatur, se præteritum evasisse periculum hoc primum, quasi aviculam illaqueatam imitans, quæ si foret, contrito laqueo, sibi reddita libera facultate redeundi uti, quam velox quam prompta festinat ad solita, nihil prioris mœstitiæ vel formidinis curans: [& sicut] quælibet ferarum elapsa, dum ulterius vestigia retorquet in aliam partem insequentium canum vociferationum, in proprium sagacior defertur habitaculum.

[5] [ad Comitatum Vadensem detulerit,] Post hæc evidentibus indiciis patuere detecta; quæ pridem latebant: nam illic, ubi jam sacra pendebant patrocinia, in villa videlicet Rocummont c, in nocturnis horis quasi in obsequium præparantur cælitus luminaria, quæ tectum umbrarum densitate spoliant, ac coruscantibus flammis interiora domus decorant multo præstantius: in altera vero villa, quæ Vadodium d nuncupatur, ex cujus vocabulo territorium comitatus appellari consuevit Vadensium, ubi parum temporis, prædicto presbytero custode, morabatur, eadem signa magnum mirantibus incutiunt stuporem: unde ut comiti Radulpho e innotuit, non passus est rem differi ab omnibus innotesci, & ut effectus sponsionis velociter impleretur, addidit ad incrementum & ecclesiæ. De vilia Vuatmesia (Vaumoise f) allata sunt sacra pignora beati corporis huc, eo scilicet tempore, quando copia redundante frugum suarum lætificabat autumnus corda mortalium: magis autem de susceptione gratuita cælestis beneficii, quod divina gratia misericorditer dignabatur pro communi commodo largiri, fiebat inæastimabilis exultatio, gaudebatque nimium conventus astans omnium, quos fama nuntia concurrere certatim præmonuit undique, utpote quibus mittebatur divinitus tam grande subsidium.

[6] [ubi honorific e excepta] Post hæc memoratus comes in ecclesia, quæ sita erat in angulo castelli, reverenter & honorifice gloriosum corpus beati Arnulphi composuit, canonicisque constitutis, qui continuatim officia religionis exsolverent, inibi perpetuo tradidit in præbendæ solatium villam necessariis usibus bene competentem, quæ vocatur Otgerius, Gallice Oger g, cum ecclesiis suis & omni lege ac consuetudine, quæ prius dominatui suo cedebat. Quæ autem restant nullius levitatis vel jactantiæ flatibus quin posterorum memoriæ recitanda quisquam arbitretur exarata fuisse, vel judicet temere secretorum ignarus, quæ divinæ scientiæ placuit abscondisse sapientibus & revelasse parvulis: etenim sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum: neque temerarios sequitur retributio mercedis proficuæ, sicut obedientiæ subditos, quod signum est humilitatis & gratiæ spiritualis effectus. Hæc autem pauca interjecta sufficiant pro obice ratiocinationis. Ceterum ad reliqua tendat oratio.

[7] Præfatus denique Constantius cum pavidus ac tremebundus ob reverentiam loci debuisset vivere, [variis miraculis] ac incurvus sedulo castimoniæ vacare, sicut bonus gazophylax, nequaquam sese tam bene tractavit, sed, ut stolidissimum animal, oblitus omnino dignitatis humanæ, blandimentis petulantiæ cœpit illaqueari, adeö ut quadam die stimulatus libidine feminam lascive deosculans amplexibus stringere non timuerit ante sacrarium; & dum hæc tam impudenter agerentur, ostendit illico potentiæ suæ miraculum retrusum & inauditum omnipotens Deus per servum suum Arnulphum, per quod agnoscitur perniciosum fore, si Deo sacrata sordidæ manus, imo corda vitiosa, quibus nihil est mundum, tractaverint indigne, veluti quondam veteris & novi Testamenti nonnullis contigit, quos ultio divina terribiliter percussit.

[8] Stabat namque candelabrum ex honore coram altari vacuum, [fulgent;] quod paulatim cœpit agitari, nulla cujuslibet hominis manu contingente; quo percepto, fugæ præsidium rapiunt; candelabrum vero subsequens prolabitur & valide ferit in parietem. Deinde scholasticis testibus, qui videntes pavore magno concussi, fuga lapsi sunt, & facti modum retulerunt, cognoscens comes rei veritatem, purgavit mox locum, expulso scilicet perverso, & in loco ejus meliore restituto. Multis denique patentibus signis, adveniunt populi ex diversis partibus præsidia sibi profutura quærentes. Quot morbidi, quot imbecilles, quot diversis passionibus inutiles facti, quot invalidi compagibus artuum versantur per atria strata, quibus omnibus auxiliante divina clementia redit optatæ quietis remedium!

[9] Porro tempore recenti, quibusdam adhuc in hac vita morantibus, [inter alia puer a cane rabido vulneratus,] qui viderunt mirabilia Dei, quæ per martyrem suum Arnulphum dignatus est ostendere, clarescunt & nota fiunt pluribus; videlicet quemdam juvenculum rabidi canis dente vulneratum fuisse; quem sua mater adductum dolens & flebilis perorabat signari phylacterio martyris; quod ut factum est, hunc deinceps & evasisse periculum, & certum est reliquum vitæ spatium cucurrisse sospitem. Sed & multi vexabantur eo morbo, qui vocatur incensio h, qui meritis beati Arnulphi restituti redierunt in sua, de collatis beneficiis gratificati.

[10] Illud quoque cur sileam, quod aliam juvenculam adduxerunt parentes ejus, [& puella] ita dæmonis insania pertubatam, ut contortis manibus quantum poterat (nam vinculis arcebantur) elisis quoque dentibus moliretur obviantes corripere, vel quoque opprobriis & convitiis dilacerare, ac prope vim inferre. Verum robore tenentium fortiter pressa conabatur incassum omnia. Defertur itaque ad clamorem petentium beati Martyris phylacterium: quo tacta & consignata, evellitur omnis infestatio nequam; confestim mansuefacta puella penitusque curata lætificat, quos ante mente capta contristaverat.

[11] Simile huic post annos aliquot palam mirantibus miraculum actum est. [ac mulier energumenæ,] Quædam namque mulier suo viro nupta legaliter, remansit fortuito sola in domo, suo marito ex more exterioribus rebus occupato, ceterisque familiæ per diversa opera distributis. Locum igitur suum invidus humanæ quietis insidiator aspiciens, invadit vasculum, cui, prohibente obstaculo nullo, facilis patebat ingressus; at illa continuo ferebatur per omnia sui [impos,] quando superveniens vir ejus reperit ejusmodi labefactatam insania: qui contristatus admodum percurrit, sibi super hoc infortunio quali modo reperire valeat emolumenti consultum.

[12] [apud eas sanantur.] Conveniunt undique parentes & vicini dolentes, viso nau fragio & amico pie compassi suadent ad sanctum Arnulphum iter arripere: quia illic proculdubio, quicumque petit, angustiæ suæ plenum consequitur auxilium; unde collecta fiducia festinant adducentes eam; & ubi nuntiatum nobis innotuit, mox accedentes, invenimus eam in ecclesiæ vestibulo positam; cui instabat vir ejus & plures cum eo, quibus testibus, post aliquos psalmos pro remedio decantatos (horresco referens) erupit inimicus per os mulieris in hæc verba: Ego diabolus vocor; quo dicto subsistentes attoniti nimis horrent; ejusmodi quoque sonitu atque formidine diverberati proclamant, & inculcant, quod ulterius non oportebat differri. Proinde patrocinium succlamantibus cunctis, acceleratur sancti Martyris ad phylacterium; quo signata, & aspersa benedicto latice, divellitur ab ea quidquid inimicum intus sæviebat, & statim sibi restituta de cetero cupita fruitur sospitate.

EPILOGUS.

[Epilogus auctoris.] De multis pauca panduntur, & parvulæ relationis series contexitur. Quantumlibet autem videatur obedientiæ debitum exsolvi poscentibus, non protervia spiritum circumvolvi credito. Ceterum mirabilis operatio, quando non debeat laudari merito & benedici potius contrito corde & humiliato gratias ei referre de perceptis beneficiis indicitur & imperiali auctoritate sancitur cuicumque i: nos quoque pro modulo scientiæ nostræ quamvis novissimi & indigni, tamen de magna misericordia ejus præsumentes hæc ad notitiam futurorum expressimus, ut habeant ad dicere ad laudem ejusdem, qui mirabilis in Sanctis suis vivit & regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus. Amen.

ANNOTATA.

a Ex his colligo, scriptorem hujus translationis tempori fuisse vicinum.

b Pagus Vadensis, qui nunc recentiore vocabulo Valesia vel Valesium, vernacule le Valois appellatur, est tractus Galliæ, in Insula Franciæ situs, & nunc ducatus titulo insignitus. Ejus caput hodie est oppidum Crespeiense.

c Hujus nominis locum in mappis geographicis Valesiæ non invenio.

d Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 580 de eodem, ni fallor, loco ita scribit: Olim Vadum vulgo Ve videtur pagi Vadensis, cui & nomen dedit, caput extitisse. Vadum autem nostris Ve dictum, vicus hodieque est in pago Vadensi, inter Villarem ad collum Retiæ & Crespeium,

e Dacherius in Notis & observationibus ad opera Guiberti abbatis pag. 597, refert compendium diplomatis, quo Radulfus Comes Crespeiensis anno Christi 1053 quædam concessit ecclesiæ S. Arnulphi. Ex hac donationis epocha præterpropter colligi potest translationis hujus tempus, & scriptoris anonymi ætas.

f Hic pagus Vaumoise in mappa geographica Valesiæ non longe a Crespeio collocatur inter Orientem & Meridiem.

g Hic pagus etiam in mappis geographicis notatur non procul Crespeio dissitus versus Occidentem.

h Hic morbus ab Hippocrate vocatur Φλεγμονὴ, id est inflammatio. Ejus causas & effectum pluribus describit Joannes Gorræus in Definitionibus Medicis pag. 493.

i Sensus iste ita contortus est, ut vix intelligam, quid sibi velit auctor.

DE S. SCARIBERGA SANCTI ARNULPHI MART. UXORE ET VIRGINE
IN SILVA AQUILINA INTER PARISIOS ET CARNUTUM.

CIRCA MEDIUM SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ cultus, reliquiæ & Acta.

Scariberga, S. Arnulphi uxor & virgo (S.)

AUCTORE G. C.

Sancto marito virgini sanctam uxorem virginem, nomine Scaribergam, hac die adjungimus, quamvis in plerisque Actis dicatur ad æternam gloriam migrasse VI & V Nonas Octobris. Acta enim horum Sanctorum conjugum ita sunt connexa, [Probatur S. Scariberga cultus ex Martyrologiis,] ut separari vix possint. Adde, quod beata uxor in quibusdam Martyrologiis circa hanc diem referatur. Florarium nostrum Ms. die XVII Julii S. Scaribergam sanctæ Theodosiæ virgini adjungit: Saussayus in elogio S. Arnulphi de eadem Sancta meminit, ac præterea tomo 2 sui Martyrologii Gallicani pag. 1242 illam in catalogo posuit his verbis: B. Scariberga virgo Remensis, nobilis & devota, sponsa S. Arnulphi, postea episcopi Turonensis, & martyris, quocum virginitatis æternum fœdus pepigit; a quo etiam consecrata & velamine sacro amicta est; post cujus necem, vitam religiosam & solitariam complexa, in agello sylvæ Aquilinæ tractus Carnutensis ad obitum usque strenue in omni perfectione sanctitatis perseveravit. Arturus in sacro Gynæceo XVIII Julii eam sic refert: In Carnotensi pago, beatæ Scaribergæ virginis, beati Remigii Rhemensis episcopi neptis, quæ in assiduo contemptu, & rerum cælestium meditatione vitam mirabilem consummavit. Franciscus Lahierius noster in Menologio virginum eadem die affirmat, S. Remigium fuisse S. Scaribergæ patruum aut avunculum. Nescio, unde Arturus & Lahierius hanc Scaribergæ cum Remigio consanguinitatem eruerint. Quidquid sit de rei veritate, quam non facile detegendam arbitror, saltem monumenta in Actis S. Arnulphi citata, & Acta Mss., post hunc Commentarium danda, Scaribergam Chlodovei regis neptem appellant. Denique ut Martyrologis finem imponam, Castellanus in suo Martyrologio Universali eamdem Sanctam die II Octobris memorat.

[2] Etsi in antiquis Martyrologiis memoria ejus non reperiatur, [aliisque monumentis] tamen aliunde de cultu illius satis constat: nam Thesaurus Anecdotorum, ab Edmundo Martene nuper editus, tomo 3 habet sermonem, ex Ms. S. Audoëni erutum, in quo Sancta nostra sic invocatur num. 4: Beata quoque Scareberga, virgo decens & inclyta, nobis æternæ beatitudinis impetret gaudia. Præterea videtur annua S. Scaribergæ memoria olim Officio celebrata fuisse: habeo enim istius sanctæ Virginis Vitam, in octo Lectiones proprias dispertitam, quam Fredericus Flouetus Rothomago ad Majores nostros transmisit, quamque post hunc Commentarium curiosi lectoris oculis & judicio subjiciam. Interim hic exhibeo versiculos, qui istis Lectionibus subnectuntur hoc modo:

Inter castra Dei fulgentia lumina cæli
Inclytus Arnulfus martyr rutilat pretiosus;
Juncta sed & Christo Scariberga piissima virgo.
Flos velut ille rosæ fuso diadema cruore;
Hæc tenet æternum candens, ut lilia, sertum.
Ille Dei fortes lætatur adisse cohortes,
Martyribus sanctis digne conjunctus in astris;
Hæc cum virgineis gaudet sine fine choreis
Lætitiæ summo cantans nova cantica sponso.

[3] [& reliquiarum veneratione] Denique ex honorifica reliquiarum conservatione satis liquet, jam ab immemorabile tempore cultum huic sanctæ Virgini exhibitum fuisse, cum in Actis nostris, priori loco edendis, sic legatur num. 5: Ejus reliquiæ devote servantur in capsa lignea deaurata in sinistro angulo majoris altaris monasterii S. Arnulphi de Crespeio Ordinis Cluniacensis diœcesis Sylvanectensis. Arturus in sua Neustria Pia pag. 59 laudat catalogum reliquiarum, quæ olim in cœnobio S. Audoëni honorabantur, in quo inter alias Sanctorum exuvias recensetur capsa corporis S. Scaribergæ. Non scio, quomodo vel quando lipsana S. Scaribergæ ad monasterium sancti Arnulphi aut sancti Audoëni pervenerint. Saltem Breviarium Rothomagense anni 1627 in Lectionibus propriis S. Arnulphi sic simul de sponsæ ipsius sepultura loquitur: In Aquilina agri Carnotensis silva honorifice conditum fuit (scilicet S. Arnulphi corpus) ipsius Scaribergæ cura, quæ monasticam, id est solitariam, vitam professa, exacto ibidem vitæ cursu, commune cum sponso sepulcrum sortita est. Quædam Acta S. Arnulphi, & Breviaria, in Commentario prævio ad ejus Vitam allata, etiam testantur, S. Scaribergam, marito superstitem, in silva Aquilina vixisse, atque ibidem post aliquot annos sepultam fuisse. Dico indeterminate post aliquot annos; quia incertum est, quamdiu illic beata Virgo post S. Arnulphi necem vixerit. Acta enim Mss., primo loco excudenda, asserunt, quod ibidem vitam in cinere & cilicio per triennium duxerit. Alia vero dicunt, illam, septennio pœnitentiæ expleto ad cælum migrasse. Lectiones autem Carnotenses, in præcedenti Commentario citatæ, sine ulla temporis nota affirmant, eam obiisse ingravescente senio. Jam nihil superesse video, nisi ut de Actis illius quædam præmoneamus.

[4] Habemus tria Actorum ecgrapha; primum exstat in Vita S. Arnulphi, [In quibusdam Mss. Actis Patricius, Hibernorum Apostolus,] ex Ms. codice Collegii nostri Claromontani desumpta. Sed cum illud in præcipuis punctis cum tertio Ms. nostro conveniat, idem de eo habendium est judicium, quod mox de tertio isto Ms. feremus. Secundum, nescio ex quo codice descriptum; transmisit anno 1668 ad Papebrochium Ildephonsus Vrayet monachus Benedictinus, cui etiam alia Sanctorum Acta accepta referimus. In hoc secundo exemplari auctor anonymus quædam reddidit credibiliora: dum enim de Hispanica S. Arnulphi profectione loquitur, non dicit, eum Hispaniam adiisse ad exstirpandam idololatriam, quemadmodum in præcedentibus S. Arnulphi Actis narratur, sed ad fidem in Hispaniis collapsam restituendam. Fratrem quidam S. Scaribergæ vocat Patricium & Morinorum episcopum; sed nullibi asserit, fuisse illum famosum Hibernorum vel Scotorum apostolum, quod alia duo Mss. perperam affirmant, ut statim videbimus. At quamvis scriptor ille fuerit tam prudens, ut intra verisimilitudinis terminos se continuerit, tamen ex stylo videtur recentior, & certe non est valde antiquus, cum in fine de Ordine Cluniacensi meminerit. Acta tamen ab illo conscripta, tamquam ceteris præstantiora, primo loco excudemus.

[5] Tertium ecgraphum, quod anno 1644 noster Fredericus Flouetus Rothomago misit, [perperam vocatur frater S. Scaribergæ.] in octo Lectiones distinctum est, ut supra monui. In eo præter alia mihi displicet Patricius Hiberniæ apostolus, qui dicitur germanus S. Scaribergæ. Quomodo enim frater S. Scaribergæ esse potuit iste Patricius, qui juxta Acta, ad diem XVII Martii a Papebrochio illustrata, octogenario major obiit anno 460, quando Scariberga verosimillime nondum nata erat? Suspicor, hujus parachronismi auctores, similitudine nominis deceptos, alterum quemdam Patricium cum celebri Hiberniæ apostolo confudisse. At dices: Quis igitur est iste Patricius, Morinorum episcopus, qui hic in Actis memoratur? Ingenue fateor, me istud ignorare. Malbrancus quidem tomo 1 de Morinis lib. 2, cap. 19 ita scribit: Dabimus ad annum CCCCXXIV Patricium Hiberniæ apostolum Bononiensibus nostris per octennium insigniter delaborantem. Deinde cap. 36 ejusdem libri ita pronuntiat: Is est Patricius, quem etsi ut suum suspiciat & vendicet Hibernia; Morinos tamen etiam aliquot annis posse amplecti, & Mss. & episcoporum hujus diœceseos catalogi, & S. Arnulphi Suessionensis (voluit haud dubie dicere Turonensis) Vita abunde testantur: quæ fidem, apud me dudum ambiguam firmarunt tandem, cum tempus idoneum, quo sedem hic figere potuit, revolventi varia illuxit. Sed Papebrochius noster in Commentario prævio ad Vitam S. Patricii § 10 ostendit, Malbrancum fidem, apud se antea dubiam, nimis cito firmasse. At hæc proprie ad propositum nostrum non pertinent, cum in ipsa Malbranci sententia Patricius iste senior sit, quam ut frater S. Scaribergæ esse potuerit.

[6] Sammarthani in Catalogo episcoporum Boloniensium S. Antimundum constituunt anno 531 primum Morinorum præsulem, [Disquiritur; quis Patricius] & simul de quodam Patricio ita meminerunt: Sanctus Antimundus vel Aumondus missus a D. Remigio Remensi anno DXXXI ad Christi fidem iis populis promulgandam: hic cum Patricio & Rustico reperit & sustulit corpora SS. Victoris & Ursi martyrum. Videntur hic Sammarthani crassum anachronismum deglutiisse: nam Fredegarius Scholasticus in Chronico, quod Ruinartius post opera S. Gregorii Turonensis edidit, anno VII Theuderici, id est Christi 602, de hac, ni fallor, corporum inventione ita loquitur: Eo anno corpus sancti Victoris, qui Salodoro cum sancto Urso passus fuerat, a beato Æconio pontifice Mauriennense invenitur. Quadam nocte in sua civitate ei revelatur per somnium, ut surgens protinus iret ad ecclesiam, quam Sedeleuba regina in Suburbano Genavensi construxerat, in medio ecclesiæ designato loco, ubi sanctum corpus adesset. Cumque Genevam festinus perrexisset, cum beatis Rustico & Patricio episcopis, triduanum jejunium facientes, lumen per noctem, ubi illud gloriosum & splendidum corpus erat, apparuit; quod cum silentio hi tres pontifices, cum lacrymis & orationibus elevato lapide, in arca argentea invenerunt sepultum, cujus faciem rubentem quasi vivi repererunt. Ibique princeps Theudericus præsens aderat, multisque rebus hujus ecclesiæ tribuens, maximam partem facultatis Warnacharii ibidem confirmavit. Ad sepulcrum illud sanctum miræ virtutes ex ipsa die, qua repertum est, præstante Domino, integra assiduitate ostenduntur. Qui hanc Fredegarii narrationem clarius explicatam legere cupit, adeat Cointium in Annalibus Francorum tomo 2 ad annum Christi 602 num. 1.

[7] [potuerit esse S. Scaribergæ germanus.] Neque subsistit opinio Sammarthanorum circa tempus episcopatus Antimundi, si vera sunt, quæ Cointius tomo 1 operis mox citati ad annum 501 num. 3 sic scribit: Hoc anno Antimundus a Remigio metropolitano Remensi constitutus est primus Morinorum episcopus: sedit enim annos dumtaxat novemdecim, & Athalbertus ejus successor obiisse comperitur anno Christi quingentesimo quinquagesimo secundo, cum pontificatum annis duobus ac triginta gessisset. Matthæus Despretsius archidiaconus Morinensis, ut Antimundum statim a Clodovæi regis baptismo præpositum Morinis episcopum probet, ait eum non nisi tertio post anno in decretam provinciam penetrasse, quoniam ei via præcludebatur a Chararico, Morinorum domino; additque Athalbertum similiter impeditum fere biennio, quo minus in episcopatu resideret, ad quem sublectus fuerat. Eamdem chronologiam init Jacobus Malbrancus. Neuter affert auctoritatem aut conjecturam alicujus fidei. Multo probabilius est, Chararicum, qui procul dubio Christianus obiit, aliquot annis post Clodovei conversionem ad Christianam fidem perductum fuisse, nec prius cogitatum de mittendo ad Morinos episcopo Ita ille. Non est hujus loci eam controversiam dirimere, cum annus utrimque signatus saltem a Sammarthanorum opinione multum differat. Neque opus est hanc rem operose investigare, cum nobis sufficiat, quod Patricius, hic a Sammarthanis memoratus, juxta Fredegarium junior sit, quam ut frater S. Scaribergæ probabiliter dici possit. Idem Cointius ad annum Christi 502 num. 4 meminit cujusdam Patricii, qui tunc Bajocensem cathedram occupabat. Etsi autem tempus patiatur, ut hic fuerit S. Scaribergæ frater, tamen quia solida ratio ad id probandum non suppetit, hanc consanguinitatem aliis detegendam relinquo, & jam utraque Acta ex Mss. nostris prælo subjicio.

ACTA PRIMA AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. quodam, cujus ecgraphum Ildephonsus Vrayetus Benedictinus anno 1668 transmisit.

Scariberga, S. Arnulphi uxor & virgo (S.)

BHL Number: 7512


EX MSS.

Regis Francorum Clodovæi neptem legimus Scaribergam, sancti Patricii primi Morinorum episcopi a, [S. Scariberga, inito matrimonio, virginitatem servat,] quorum metropolis Teruanna vocatur, germanam, Arnulpho comiti, Rhemorum consuli, desponsatam. Erat seculi dignitate sublimis, sed fidei ardore ac pietatis studio post baptismum degebat humilis; sponsarum privilegiis clara procedebat, sed virginitatis flore perpetuo induta cilicio radiabat. Nullam animi relaxationi, prout in curia moris est, temporis partem dabat; assidua erat [in] divinis officiis, frequentissime ad sacram synaxim accedebat, & totam se bonis operibus tribuebat. Exterius quidem fulgebat cultu magnifico, interius autem virtutum schemate placebat Domino. Sponsus ejus, & ipse virgo, suo exemplo præibat, & suæ virginitatem fovebat uxoris, dum cum ea pari studio sacris vigiliis & eleemosynis vacaret.

[2] Cum autem Arnulphus arripuit iter impeditissimum & periculis plenum, [& marito peregrinante,] angelo revelante, ad terram illam sanctam, quæ vagitus Domini nostri Jesu Christi suscepit, quæ eum concionantem audivit, quæ admirandis operibus certissima suæ divinitatis signa dantem obstupuit, quæ spectavit sublatum in crucem, & suo sanguine peccata nostra expiantem: tunc processit rarius in publicum, demissis oculis incedebat, tantumque sub ductore vitæ spiritualis & magistro sancto Remigio brevi tempore gradum tenuit sanctitatis, ut regi Christianissimo, princibus & nobilitate primis, toti denique regno admirationi, exemplo & ornamento esset. O beatum conjugium non carnis corruptione cognitum, sed spirituali charitate per expressa utriusque vota in manibus sancti Remigii, sacrosanctum Missæ sacrificium celebrantis, Domino Deo nostro consecratum, virginali gloria & puritate vitæ angelica decoratum!

[3] Tandem Arnulphus angelica commonitione reversus in Gallias & propria palatia, [ac in patriam reverso,] patratis ab eo aliquot miraculis, minoribus Ordinibus est initiatus. Cumque populus Rhemensis eum sanctum esse proclamaret, & miraculorum ejus fama latere non posset, honorem populi ad se confugientis fugiens, sibi se suaque postponere decrevit, iterumque pauper sequens Dominum in habitu clericali pereginatus est, & singulari divinæ providentiæ bonitate & solicitudine tertius post sanctum Martinum Turonensis episcopus, angelo volente & demonstrante, consecratus est cum omnium episcoporum & totius populi maximo gaudio, qui non satis mirari poterat, post injunctum & peractum publici jejunii decursum, eos esse evidentissimis cælestibus signis & miraculis exauditos, & Arnulphum principem, regis Christianissimi nepotem, habere in præsulem; ea videlicet tempestate, qua diœcesis Turonensis ob sancti Brixii b persecutionem, & duorum antistum sibi invicem succedentium, dum adhuc superstes viveret, videbatur esse neglecta, tantoque egere pastore; quamvis postea ob aliqua miracula laudem hominum fugiens, divino urgente Numine, ad fidem in Hispaniis collapsam restituendam sese impulerit, ubi ejus vita universis Christianorum provinciis conspicua Clodovæum regem, qui & ipse positis genibus ob suæ consecrationis miracula prædicta ab eodem petiverat & receperat benedictionem, habuit adjutorem, ut subministraverit ei & aliis, quos secum necesse fuit advocare vineæ Domini cultores, necessaria ornamenta & vasa sacrata. Inter alios vero, quos ad Hispanias sanctus Arnulphus accersivit, fuit unus ex suis canonicis Turonensibus, omnium doctissimus, cui solebat confiteri, quem postea episcopum consecravit c.

[4] [bona canonicis distribuit,] Interim vero Scariberga in ore omnium versabatur, occasionemque inde assumebat Deo ferventius inserviendi; & sic per annos plurimos absque viro, non absque Domino, in honoribus & aula permansit usque ad mortem sancti Remigii; donec redeunte sancto Arnulpho a conversione & prædicatione Hispaniarum, uterque pari consensu & devotione comitatum & bona sua metropolitanæ ecclesiæ Rhemensi concessit, ut inde alerentur canonici & ecclesiæ ministri: & ita in realem possesionem irrevocabilem induxit, ut nihil sibi reservarit præter victum quotidianum ab ecclesiasticis sibi, quoad viveret, providendum, dimissis, quos prius habebat frequentia nobilium & turmis famulorum, quibus omnia necessaria subministrabat: qui in odium tantæ virtutis & virginitatis, unde hæc omnia sumpserant initium, cum se ab ea dimissos vidissent (quippe quæ non valeret ipsis aliquid suppeditare) acti in rabiem & livore odiosissimo sanctum Arnulphum martyrem effecerunt. O præclarum conjugium toto orbe prædicandum!

[5] [& post sponsi necem solitarie duriterque vivens pie moritur.] Scariberga quidem femina fragilis erat, conditione tenera, corpore delicata, nobilitate & divitiis cumulata, honoribus ampliata, famulis constipata, & carnis curam in desideriis non explevit; sed ab omnibus his, tamquam alienis, animum abdicavit. O mulier fortis, miroque modo fortis in Domino! quæ non solum fallacia mundi blandimenta superavit, sed sexum vincens & seculum, ita Domino militavit, ut quæ semel ad solidam & immortalem gloriam recto itinere contendere ambivisset, omnia sibi, dum ad ea, quæ instituerat, perveniret, contemnenda & pro nihilo ducenda esse duxit. Denique sancto Arnulpho martyrii gloria coronato, & in partibus silvæ Aquilinæ mirabiliter sepulto, erexit ibidem oratorium in honorem beati Remigii, quod postea in basilicam sancti Arnulphi commutatum est ob patrata ab eo miracula; sed & oppidum sancti Arnulphi nuncupatur. Ibidem vitam solitariam in cinere & cilicio duxit per triennium, fabis & siliquis pro victu utens quotidiano, diebus dominicis & aliis solennitatibus etiam in Paschate solo pane hordeaceo & aqua contenta. Hanc summam austeræ & pœnitentis vitæ rationem cum fratre suo germano sancto Patricio observans, denique superstes virtutibus clara in cælum evolavit quinto Nonas Octobris. Ejus reliquiæ devote servantur in capsa lignea deaurata in sinistro angulo majoris altaris monasterii sancti Arnulphi de Crespeio d, Ordinis Cluniacensis, diœcesis Sylvanectensis.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 6 diximus, Antimundum vel Aumondum communiter status primum Morinorum episcopum. Quod si Antimundus anno 501, ut vult Cointius, constitutus sit a S. Remigio Morinorum antistes, non video quomodo Patricius S. Scaribergæ frater eum præcedere potuerit. Fatemur igitur, nos ignorare, quis qualisve fuerit Patricius hic memoratus.

b Vide de hoc Brictio Gregorium Turonensem, a Ruinartio editum, in Historia Francorum lib. 2, num. 1, & lib. 10 in Catalogo episcoporum Turonensium col. 518 & 529, ubi mirabilis illa persecutio narratur, quam Ruinartius etiam notis criticis illustravit.

c De hoc canonico Turonensi nulla fit mentio in Actis S. Arnulphi, quæ paulo ante ex duplici Ms. dedimus.

d De hoc monasterio egimus in Commentario prævio ad Vitam S. Arnulphi & alibi in annotatis.

ACTA ALIA
In octo Lectiones distincta
Ex Ms. quodam Rothomagensi, ex quo P. Fredericus Flouetus anno 1644 ea descripsit.

Scariberga, S. Arnulphi uxor & virgo (S.)

BHL Number: 7513


EX MSS.

Lectio I. Beata igitur Scariberga, genere nobilis, sed nobilior indole mentis, ab ipsis infantiæ rudimentis omnipotentem Dominum miro coluit famulatu devotionis: [S. Scariberga variis virtutibus fulgens,] nam licet regali orta stemmate, tamen per omnia humilitate proclivis illi se subdidit toto mentis amore, qui Dominus & re gloriæ homo fieri dignatus ex Virgine, propria mundum redemit passione. Ea enim fide prædita, spe subnixa, caritate fervida, moribus eximia, ad orationis studium prompta, ecclesiarum crebro limina frequentabat, ubi cælestis doctrinæ monita summa aviditate hauriebat. Non illa puellaribus jocis admisceri gaudebat, nec choris ludentium aut cantatricum interesse volebat, sed ad æternorum præmia gaudiorum sitienter anhelabat.

[2] [beato Arnulpho] Lectio II. Sub eodem tempore beatus Arnulphus, generositate conspicuus, morum elegantia præcipuus, in aula regis Clodovei morabatur; qui scilicet regum fortissimus a sancto Remigio, Remorum pontifice, ab idololatriæ cultu ad fidem Domini nostri Jesu Christi conversus cum omni gente Francorum baptismi gratiam est adeptus: a quo beatus Arnulphus, præfati antistitis in baptismate filius, tantam promeruit amicitiæ & familiaritatis honorificentiam, ut ei neptem suam traderet in conjugio, beatam scilicet Scaribergam.

[3] [despondetur;] Lectio III. Die itaque constituta a casto juvene casta despondetur puella, pulchra quidem externis lineamentis corporalibus, sed internis pulchrior animæ virtutibus. Ambo denique carnalis copulæ contemnentes illecebram, castam elegerunt ducere vitam. Illum siquidem beatus Remigius, postquam sub laicali habitu aliquot annos in peregrinatione peregit, sicuti petierat, coma capitis deposita, clericum consecravit, & ad ecclesiasticos promovens Ordines, exorcistæ officio decoravit. Hæc vero illibatæ virginitatis tiara coronari, & inter prudentes virgines meruit computari. Ornabatur non auro aut margaritis vel pretiosarum cultu vestium, quæ prostitutis & impudicis feminis congruunt ad multorum perniciem, sed spiritualium decore virtutum, ut decet virgines Christi, ad multorum salutem.

[4] [qui post diuturnam peregrinationem] Lectio IV. Beatissimus Arnulphus exulem se & inquilinum in hoc mundo cognoscens, & cælestis habitationem patriæ sitiens, beatam Scaribergam sancto Remigio commendavit, & denuo salutiferæ peregrinationis iter arripuit. Primum itaque Tolosam beati Saturnini a sepulcrum expetiit, & post Pictavis ad sanctum Hilarium properavit: inde Turonis ad beatum Martinum gressum deflexit, ubi angelico præmonente oraculo, licet coactus, vir litteris perfectus & moribus, pontificalem infulam suscepit. Et quia episcopalis ambitio virtutum fieri solet diminutio, verens per hoc detrimentum salutis, majoribus incensus studiis Hispanias ad prædicandum Dei verbum properavit, regemque illius patriæ cum omni populo miraculis coruscantibus ad Christi fidem perduxit. Inter cuncta vero quæ peragravit loca, divina comitante gratia, plurima gessit miracula; inter quæ virtutum insignia trium mortuorum resuscitavit cadavera. Sed ejus omissis insignibus gestis, quæ vitæ ejus vel passionis textus ubertim exsequitur, ad rerum exitum succincte pergamus.

[5] [in patriam redit & occiditur.] Lectio V. Beato igitur Remigio ab angelicis choris in cælesti gloria suscepto, beatus Arnulphus, comperto ejus obitu, in Gallias rediit, & ejus sepulcrum, miris virtutibus insignitum, frequentare cœpit. Quadam vero nocte solito more illuc orandi gratia euntem sponsæ suæ servi invenerunt, & sicut moris est malignis semper bonis invidere, dæmoniaca persuasi insania, fustibus & gladiis Virum Dei appetierunt, ac graviter vulnerarunt: quorum unus ferrum in caput ejus libravit, & solo tenus prostravit. Plagis autem impositis, abeuntes seminecem reliquerunt; palpitante autem in solo pectore spiritu, sponsa ejus, beata scilicet Scariberga, ad eum venit, & vehementissime flere cœpit. Cumque interrogaret, quid de ejus corpore ageret, ille, ut valuit, protensa manu velum consecravit, & ejus capiti imposuit, commonens eam de proposito puræ virginitatis, & gloria sempiternæ felicitatis: contestatur etiam, ut corpus exanime Turonis ad sedem propriam deferret, ibique cum omni diligentia sepeliret. Confluentibus itaque ad ejus obitum universis ordinibus cum episcopo loci illius, visus est etiam adfuisse beatus Remigius, ad quem beatus Arnulphus: Domine, inquiens sancte pater, ecce a te accipio viaticum, & pergo tecum. Ad hanc vocem, multis cernentibus, nive candidior columba de ore ejus exiit, & cælestia penetravit.

[6] Lectio VI. Beata vero Scariberga corpus ejus honorifice tractavit, [Scariberga sponsi corpus] linteaminibus involvit, aromatibus condivit, plaustroque cum sarcophago impositum ad locum, quo jusserat, deferre cœpit: in qua deductione corporis quicumque ægrorum Sancto fuerunt obvii, per virtutem sancti Martyris, a quocumque detinebantur incommodo, meruerunt liberari. Quo gloriæ triumpho comitante virtutiferam glebam, longius prosecuti stationem fecerunt in pago Castrensi silvæ Aquilinæ loco, nomine Ybernio, super fluvium Resbacis. In eadem vero silva Dordingus comes cervum venatibus agebat, qui fugiens, juxta sarcophagum Viri Dei constitit, & insequentes canes, latratus privatos officio, virtute divina eminus stare compulit.

[7] Lectio VII. Tanti igitur comes attonitus novitate prodigii beatam virginem Scaribergam percunctatur eventum rei: [miraculis illustre sepelit in silva Aquilina] cui illa per ordinem retulit vitam & meritum beati Martyris. Ille Domino gratias egit, & Sancto plurima donaria obtulit. Sequenti die cum cœptum iter vellent agere omnimodis divina impediti voluntate, nullo modo plaustrum valuerunt movere. Tunc prædictus comes erga Sanctum Dei majori æstuans devotione, cuncta, quæ tibi hereditario jure possidebat, ei sub chirographo tradidit, ibique eum decenter & honorifice sepelivit. Quo sepulto, venerabilis Virgo Turones celerius adiit, & quæ acciderant enarravit, beati Arnulphi hereditatem cum aliis rebus sancto Mauricio b tradidit, & cum suis ad locum, ubi tumulaverat Virum Dei, repedavit; ubi oratorium construxit, & ad fratrem suum, nomine Patricium, Taruennensem episcopum misit, ut veniret, & illud consecraret. Sed minime est repertus, quia ultra mare ad prædicandum Dei verbum fuerat jam profectus: ipse enim primus Hiberniæ genti verbum intulit salutis c. Conversis Scotis ad Catholicam fidem, reversus est ad propriam sedem. Denuo misit ad eum soror ejus, ut veniret, & basilicam, quam construxerat in honore sanctorum Remigii & Arnulphi, consecraret.

[8] [ibidemque solitariam & austeram vitam agens sancte obit.] Lectio VIII. Adveniente episcopo, & dedicato oratorio in honore Sanctorum, quiverunt in eodem loco Patricius scilicet, & venerabilis soror ejus annis tribus & dimidio d simul eremiticam vitam ducentes, & Deo vota persolventes. Post hæc dum beatus Patricius ad propriam sedem cuperet reverti, adstitit ei angelus Domini prædicens ejus obitum, & in oratorio e, quod dedicaverat, finem vitæ esse solvendum: qui sorori suæ angelicam visionem retulit, plenusque virtutum meritis ad Dominum migravit XIII Kalendas Aprilis. Post cujus obitum beata Scariberga in cinere & cilicio lugens ibidem permansit, & plurimo abstinentiæ genere carnem mulctavit. Diebus dominicis hordeaceo pane vescebatur, & in Pascha aliisque præclaris solennitatibus fabis & siliquis pro deliciis utebatur. Fertur etiam, quia dum Carnotis ad venerationem beatæ Domini Genitricis & Virginis Mariæ properaret, ab ea mulier cæca illuminata est f. Et quidam febricitans sumens de aqua, ex qua Sancta abluerat manus, confestim sanitati est redditus. His aliisque virtutibus inclyta, septenio dicatæ pœnitentiæ apud memoriam Sanctorum expleto, adveniente obitus sui die, petiit ab omnipotente Domino, ut quicumque in Dei nomine, & sanctorum Remigii, Arnulphi atque Patricii in eumdem locum deprecaturi venirent, petitionis suæ vota impetrarent. Cognoscens ergo se exauditam apud Dei misericordiam VI Nonas Octobris cælestem migravit ad gloriam, & ornata lampade boni operis, cælestis sponsi thalamum introivit: cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Peregrinationes aliasque res a S. Arnulpho gestas in Annotatis ad ejus Vitam illustrare conatus sum. Quare ad ea lectorem hic remitto.

b Indicatur hic verosimiliter Mauritius martyr, de quo etiam agit Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 76.

c De hoc errore aliqua diximus in Commentario prævio num. 5.

d In priori Ms. dicuntur tantummodo simul vixisse per triennium.

e Ex hoc mortis loco magis manifeste detegitur error scriptoris, qui Patricium cum altero seniore homonymo confudit: nam celebris ille Patricius, Hibernorum apostolus, in Hibernia mortuus est, ut in ejus Actis ad diem 17 Martii demonstratum est.

f Idem miraculum in Ms. Claromontano narratur; sed dicitur factum esse in solennitate Pentecostes, quod hic non additur.

DE S. GONERIO PRESB. ANACHORETA
IN BRITANNIA ARMORICA.
Ex Proprio Venetensi & Castellano.

[Commentarius]

Gonerius presb. anachoreta, in Britannia Armorica (S.)

J. B. S.

Proprium Venetense appello potissimum, quod ejus auctoritate S. Gonerium hic collocare ausus fuerim, remissum pridem a Majoribus nostris ex IV Aprilis ad XVII Junii, quod properanti calamo exciderit pro XVIII Julii, [A Saussayo præteritum signavit Castellanus,] quo die in dicto Proprio Venetensi signatur ejus commemoratio in tribus, quæ penes nos sunt, editionibus annorum 1630, 1652 & 1660. De cetero nullis usquam Martyrologiis, aut IV Aprilis aut XVIII Julii inscriptum comperimus S. Gonerii nomen, ne in magno quidem Saussayi Gallicano, ut solus citandus sit recentissimus Castellanus ad IV Aprilis eum referens his verbis: In Plougrescant, diœcesis Trecoriensis, S. Gonerii presbyteri, qui plures vitæ annos solitarius exegerat in eremitorio saltus de Breinguilly prope Rohanum. Vix plura habet Lobinæus in nova suo Armoricæ historia, solum addens, S. Gonerium oriundum esse ex majori Britannia; ut facile intelligas, de solo cultu ex adductis testimoniis certiores nos reddi. Cur autem variis diebus celebretur Sancti festivitas, non aliunde repetendum puto, quam ex mero Venetensis & Trecoriensis ecclesiarum arbitrio.

[2] Quamvis autem Sancti gesta & ætas penitus ignorentur, [Albertus Vitam composuit,] nihilo tamen minus more suo Legendam ipsi ad IV Aprilis aptavit Albertus le Grand de monte Relaxo, collectam asserens ex veteribus Legendariis Mss. ecclesiæ cathedralis Trecoriensis, ex Proprio Venetensi (nempe in quo, ut jam diximus, sola fit commemoratio de Communi conf. non Pontificis) atque ex vetusto item Legendario Ms. quod exstat in ecclesia parœciali de Plougrescant. Frustra Legendam Latinam exspectarunt Majores nostri, frustra ego ipsam sperem hodie; ut sola proinde supersit historia Magni Alberti, cui quantum tribuere consueverimus, nihil attinet hic pluribus exponere. Eam proinde vertendam equidem non suscipiam, sufficiet pauca contrahere quæ minus inverisimilia videbuntur. Britannum origine fuisse atque in Armoricam transfretasse, ubi in agro Venetensi aptam sibi solitudinem quæsierit, condito oratorio in quo sacris operari posset, quod modo in ecclesiam conversum sit, facile admitti potest; uti etiam quod austeram vitam duxerit, solo pane & aqua contentus, omnem alium cibum pauperibus distribuens, noctem orationibus, diem opere manuum suarum transigens, seque in omni virtute exercens.

[3] [cujus summa capita recensentur.] Subjungitur longa historia de Aluando regulo, homine fero, qui quod e venatione rediens a Sancto resalutatus non esset, multa ipsi minatus sit, servi autem Domini jussa ita prævenerint, ut S. Gonerium horrendum in modum diverberarint, ruptis duabus costis: quam crudelitatem secuta sit divina punitio; tum Aluandi ipsius ac famulorum pœnitentia, conversio ad Deum ac tandem sanatio. Ob nimiam populi concurrentis frequentiam dicitur Sanctus primam solitudinem deseruisse atque ad diœcesim Trecoriensem se recepisse, nempe in Plougrescant, ubi reliquam vitam sanctissime transegerit, ibidem mortuus & sepultus, multis miraculis tum in vita tum post obitum clarus. Sacrum caput nonnullaque ossa in sacrario cathedralis Trecoriensis asservari ait Albertus, variaque sacella per eam diœcesim Sancto erecta fuisse, præter illud in quo post obitum reconditus est.

DE S. THENNA SEU THENEW MATRONA MATRE S. KENTIGERNI
IN SCOTIA.
Ex Breviario Aberdonensi & Fastis recentioribus.

CIRCA AN. DLXXX.

[Commentarius]

Thenna seu Thenew matrona, in Scotia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Thomas Dempsterus Menologii Scotici compilator ita scribit hoc die: Apud Dalgarnoch, Thennæ viduæ, S. Kentigerni matris miraculosæ mulieris; citans Breviarium Scoticum maxime Aberdonense, [Ex fastis Scoticis de cultu constare videtur:] Kalendarium Adami Regii, Cheynæi &c. At pridem monuit Henschenius tomo IV Maii pag. 184: Eidem apud viros eruditos reperturum Dempsterum, dum similium monumentorum, quæ singulis a se commemoratis Sanctis plura adscribit, vel unum saltem aliquis in lucem protulerit. Camerarius, priori non impar, plura habet sub alio nomine: Sancta Thametis, aliis Thennat, Scotorum regina, & in Glottiana præsertim Scotiæ provincia celeberrima. Fuit hæc mater sancti Kentigerni. In mediis licet collocata delitiis, assidua tamen abstinentia, crebris jejuniis, diuturnisque vigiliis tenellum corpus subdere animæ non destitit. Proxima morti cum esset, dixisse fertur; Domine Jesu, regnum, quod a te accepi, tui causa deserui, (post mortem enim mariti omni se cura regni abdicavit, & se totam divinis rebus contemplandis dedit) colloca me quæso in regno tuo. Testes adducuntur Hunterus in libro de sanctis Scotiæ, Regius in Kalendario & alii. Si hæc contuleris cum primo capite Vitæ S. Kentigerni ad XIII Januarii, statim intelliges, ut minimum valde dubia hic pro certis venditari.

[2] De S. Kentigerni Vita sic loco citato censuit Henschenius: [lectiones ex Vita S. Kentigerni,] Vitam S. Kentigerni episcopi Glascuensis edidimus ad XIII diem Januarii, ex Capgravio desumptam, sed a posteris e vulgi traditione tam stolide concinnatam, ut eam ab opere nostro vellemus abesse, aut saltem graviori censura castigatam fuisse. Ex his nihilominus desumenda sunt quæ de S. Thenna referri possunt; nam Camerarii elogium mere pro arbitrio videtur compositum. Equidem ad Prætermissos Sanctam rejecissem, tametsi & Ferrarius & Castellanus eam etiam annuntient, nisi citato sæpius Aberdonensi Breviario plusculum tribuendum censuissem, ex quo de cultu certiores reddimur; quidquid lectiones novem ibi expressæ eumdemmet stylum sapiant, quem in Actis nostris admissum doluit Henschenius; præterquam quod & alia comminiscantur, quæ lutosum plane fontem, ex quo promanarunt, ad oculum demonstrant. Titulus ipse id paradoxi continet, quod S. Thennam obiisse velit sub Eugenio II, anno CCCCXLV; ubi verosimillimum est, S. Kentigernum filium, ultra medium seculi VI vitam produxisse, de quo vide Bollandi Commentarium.

[3] [referri non merentur.] Ut ad Breviarium redeamus, novem istic omnino lectiones exstant, sed ita conceptæ, ut eas opere nostro non magis dignas censeam quam S. Kentigerni Acta, quæ inde abesse maluissent Majores nostri; id peculiare additur ad finem lectionis ultimæ, quod cunctis diebus quibus vixit, filium suum sancte & beate vivendo secuta sit, nec longe ab eodem moram in Glasgu fecerit, ubi frequenti dicti filii sui fruebatur colloquio. Tandem plurimis traductis in vitæ sanctitate annis, in cælos transvehitur cum dicto filio suo Kentigerno… & in Glasguensi civitate inclyta honorifice tradita sepulturæ, ut non videam cur in Dalgarnoch a Dempstero & ab iis qui ipsum secuti sunt, collocetur. Admitti utcumque potest Breviarii oratio in hunc modum concepta: Deus qui B. Thenew B. Kentigernum, cælesti gratia præventum nasci voluisti, concede propitius, ut qui eam sinceris venerantur mentibus, ab inferni valeant liberari periculis. Per &c. Atque hæc de S. Thenna seu Thenew satis dicta sint.

DE S. ARNULPHO EPISCOPO
METIS IN BELGICA I.

ANNO DCXL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus S. Arnulphi, basilica, reliquiæ, elogia.

Metæ, regni olim Austrasiæ caput, ipsaque adeo Austrasia Commentarios nostros tum alibi, tum præsertim tomo 1 Februarii a pag. 206, ubi de S. Sigeberto Austrasiorum rege, satis jam sibi sæpe ac prolixe vindicarunt, [De S. Arnulpho hoc die agimus;] ut hic iterum describi non debeant. Ostentat etiamnum urbs hæc nobilissima priscorum suorum temporum monumenta, uti apud Meurissium, episcopum Madaurensem & Metensis ecclesiæ suffraganeum, in Præfatione ad historiam episcoporum ecclesiæ Metensis videre est; sed nullum aut gratius Deo aut sibi gloriosius, quam sacras Arnulphi, præsulis olim sui, exuvias, quarum hoc die translationem, eodem teste Meurissio pag. 117, anniversaria celebritate recolit; cum natalem ejus, ibidem pag. 123, fasti Metenses consignet die XVI Augusti his verbis: Metis, natalis beati Arnulphi episcopi, qui sanctitate & miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam deligens, beato fine quievit.

[2] Iisdem pene verbis diem ejus natalem recenset Ado ad diem XVIII Julii, [quamquam hic non est natalis ejus;] secutus, opinor, Bedam, seu potius Florum, qui ad eumdem diem sic habet: Natale sancti Arnulphi confessoris, non satis clare exprimens, nostrumne an alium Arnulphum designatum velit, ut in Usuardo nostro observatum est. Adoni consonant eodem die Rabanus ac Notkerus; hic succincto, ille prolixiori usus elogio; aliique apud Martene tom. 3 Thesauri Anecdotorum. Accedit his etiam Martyrologium Romanum; ubi hanc notationem subjungit Baronius: De eodem hac die (XVIII Julii) Beda; Usuardus autem & Ado ad XVII Kalend. Septembris, quo die ejus venerandum corpus translatum est. Et quamquam die XVI Augusti nulla translationis illius in moderno Martyrologio Romano fiat mentio; fecit illam tamen in suo Galesinius, & ante eum Florarium Sanctorum Ms. ac recentiores Canisius in Martyrologio Germanico, Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, Antonius de Heredia, aliique passim, ita ab ecclesiæ Metensis instituto diversi, ut quem illa diem S. Arnulphi natalem celebrat, isti translationis esse velint; natalem vero illum putent, quo apud Metenses translatio colitur.

[3] [sed translationis.] Pro Metensibus quidem non facit Ado, ut a Rosweydo purgatus est, qui ad XVII Kalend. Septembris de S. Arnulpho omnino non meminit. Codicem igitur interpolatum consuluerit Baronius, ubi locum illum legerit ad XVII Kalend. Septemb., quem Rosweydus, tamquam Adoni suppositum, in Appendicem relegat. Favet illis tamen Usuardus a nobis editus, qui cum Adonis verba de natali S. Arnulphi, quæ ad XV Kalendas Augusti repererat, transtulerit ad XVII Kalendas Septembris; non temere id fecisse censendus est. Usuardum porro præcesserat Wandelbertus. Verum hanc qualemcumque controversiam priora, quæ dabimus Acta S. Arnulphi, num. 27, omnium certissime dirimunt: ibi enim translationem reliquiarum S. Arnulphi factam esse narrant; Post obitum beati Arnulphi anni fere jam acto tempore. Atqui fere annus est a XVI Augusti usque ad XVIII Julii sequentis; plus autem est aliquantulo quam annus a XVIII Julii usque ad XVI sequentis Augusti: ergo cum duo illi tantummodo dies vertantur in quæstione, dubium esse non potest, quin XVI Augusti obierit S. Arnulphus; translatus vero fuerit XVIII Julii. Quia tamen nihil de Sancto nostro, præterquam hoc die, notatur in Martyrologio Romano, id causæ est, cur de illo etiam nos hoc die meminerimus.

[4] Liquet vero ex iis quæ modo adduximus, quam celebris ac pervulgatus apud omnes Martyrologos fuerit S. Arnulphi cultus & veneratio, [Cultus ejus antiquissimus,] saltem inde a seculo nono. Sed multo altius, atque adeo ab ipsa sacri corporis prima translatione, hoc est, ab anno Christi 641, ejus primordia repetenda sunt; ut ex Vita nostra priori a num. 27 palam fiet. Exinde populi ad sepulcrum ejus suppliciter accidentis pietas ac fiducia multitudine miraculorum tam late continuo fundi cœpit; ut jam tum ecclesia Sanctorum Apostolorum in qua conditus erat, exolescente paulatim priori nomine, sancti Arnulphi ecclesia vulgo nuncuparetur, ut fidem faciunt instrumenta a Meurissio pag. 110 & sequentibus prolata. Et quoniam ecclesiæ hujus hic mentio incidit, non abs re facturus videor, si nonnulla ad eam spectantia commemoravero; cum ad rem, quam agimus, plurimum conferant.

[5] Fuerat ea olim ædificata non procul ab urbe Metensi, [& ecclesia Suburbana Metis Canonicorum Regularium,] teste Episcopo Madaurensi in historia episcoporum Metensium pag. 24 & seqq., a S. Patiente, IV ejusdem Sedis antistite, de quo & nos egimus ad diem VIII Januarii, nec admodum, ut ea ferebant tempora, sumptuose. Subinde immensum crevit ejus magnificentia: donec seculo quinto ab Hunnis eversa fuit, inquit Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 585 num. 33, sed paullo post restituta, monachisque consessa; demum sancti Arnulphi corpore, istuc per Goëricum successorem delato, ac nomine nobilitata est. In hac basilica multorum imperatorum, regum ac principum, insigniumque personarum monumenta exstabant ante, quam veteri monasterio destructo, seculi superioris anno quinquagesimo secundo monachi nostri in eam, quam nunc possident, Prædicatorum ecclesiam translati essent. Hæc omnia fusius apud Meurissium loco citato curiosus Lector inveniet; præter illud, quod ait Mabillonius de concessa monachis illa basilica seculo circiter quinto; cum juxta Madaurensem, pag. 31, id primum factum sit seculo decimo: quæ res mihi quidem certa videtur; quidquid eam etiam alibi negare videatur Mabillonius.

[6] Monasterium enim & basilica S. Arnulphi ad canonicos regulæ, id est regulares pertinuit; donec illos inde, [Ordini S. Benedicti concessa an. 941,] quia dissolutioris erant vitæ nec emendari poterant, expulit Adalbero Metensis episcopus istius nominis primus, subinductis monachis S. Benedicti, idque Othone I Imp. annuente quarto Idus Januarii, anno Incarnationis Domini nongentesimo quadragesimo primo, Indictione decima quarta, anno domini Othonis sexto; uti habet instrumentum authenticum apud Meurisse pag. 304; quod & aliud sequitur, quo bona Canonicorum iisdem monachis Imperator idem adjudicat tertio Idus Junii anno Domini nongentesimo quadragesimo nono. Item alia ipsius Adalberonis, quæ tam aperte docent numquam ante illud tempus monachos ad S. Arnulphum fuisse; ut satis mirari nequam ea vel a Mabillonio visa non fuisse, vel certe locis a me lectis dissimulata. Idem asserunt Acta Abbatum quatuor Metensis S. Arnulphi monasterii, quæ nuper edidit D. Martene Thesauri Anecdotorum tom. 3, ubi dicitur: Quando mutatus fuit ordo, id est Canonici Regulares in Ordinem monasticum, tunc factus est Albertus (Arbertus) primus abbas in ecclesia S. Arnulfi… Iste non tenuit, nisi duobus annis ecclesiam pastoralem. Et post hunc suscepit officium domnus Ansteus. Ansteum vero affirmat præfuisse per annos XVI, ac sepultum esse anno Domini 960.

[7] [a multis principibus ditata,] Jam quanta in veneratione ac pretio fuerit Arnulphi sanctitas, ex profusa multorum principum in ecclesiam hanc ejus liberalitate inde ab ipsa, ut modo dicebam, translatione manifestum est. Ejus aliquot hic specimina servato temporis ordine assignasse sufficiat. Primum est in duce Nothone sive Noddone, in cujus prædio miraculum illud, cum primum sacra hæc lipsana Metas transferrentur, patratum est, quod narratur in prima Vita S. Arnulphi num. 30: Propter quod miraculum (verba sunt excerpta e Vita Ms. S. Goërici danda die XIX Septembris) idem liberalissimus dux possessionem ipsam cum omnibus appendiciis suis Deo & sancto Arnulfo tradere festinavit. Ceterorum fere in eamdem basilicam beneficiorum chartæ authenticæ legi possunt apud laudatum jam sæpe Meurissium: & Pipini quidem Heristallii, qui fuit Sancti nostri ex Ansegisilo nepos, pag. 109: Drogonis, hujus filii; pag. 110; filiorum ejus Godefridi, Arnulphi, Hugonis, ibidem usque ad pag. 113; Chilperici II regis, pag. 145; Caroli magni imp. ejusque conjugis Hildegardis, pag. 179 & seqq.; nepotum ejus ex Ludovico Pio Lotharii, Ludovici Germanici, Caroli Calvi, a pag. 269 usque ad 274; Arnulphi imp. pag. 294. (Est & alia ejusdem Imperatoris anterior apud Martenium tom. 1 Thesauri Anecdotorum col. 54..) Contulit etiam aliqua filius ejus Zuentiboldus, ut omittam alios posteriores, quorum facile princeps cum Ottone I imperatore episcopus Metensis Adalbero, de quibus pag. 304 & seqq. Itemque Eva comitissa, ejusque filius Udelricus archiepiscopus Rhemensis, pag. 139. Sed minime prætereundus est S. Leo Papa IX, qui eamdem basilicam dedicando, millelesimo quinquagesimo anno, juxta Chronicum Senoniense lib. 2, cap. 18, aut potius 19, non mediocriter exornavit; idque petitu venerandi abbatis Warini, ut narratum est tom. 2 Aprilis in Vita S. Leonis pag. 660. Satis hæc sunt, opinor, ad antiquissimam non modo populi; sed etiam summorum principum venerationem pietatemque erga S. Arnulphum publicam assequendam, luculenta vestigia.

[8] Neque vero suas tantummodo facultates S. Arnulpho nostro principes, sed & corpora tradiderunt; [& sepulcris exornata; maxime S. Clodulphi Ep.] de quibus consule Chesnium in Historiæ Francorum Scriptoribus tom. 2, pag. 202, & 320, & Meurissium, ubi de S. Patiente, IV Metensium episcopo, a pag. 26. Eminebat inter eos S. Clodulphus, S. Arnulphi & filius & in ecclesia Metensi post S. Goericum & Godonem successor; qui sicuti sanctissimi parentis moribus ac vitæ semper adhæserat vivus, ita nec separari vel in sepulcro mortuus voluit. Conditus enim fuit apud S. Arnulphum, uti narrat auctor Vitæ ejus quam dedimus ad diem VIII Junii, pag. 132; donec inde seculo decimo in Layum, locum in Lotharingia Nanceio haud procul dissitum, & post Udelrici Rhemensis atque Evæ matris ejus donationem prioratu Benedictini Ordinis insignem, translatus est, ut in Commentario Vitæ ejus prævio num. 4 narratum invenies: quo loco hæc etiam addidit Henschenius noster: Meurissius addit (in Vita S. Clodulphi episcopi Metensis 32, lib. 2, pag. 136) … caput ejus adservari Metis in ecclesia S. Arnulphi. Idem dixerat Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 2 pag. 1047. Monuit interea nos V. C. D. Augustinus Calmetus, Commentariis ac dissertationibus in S. Scripturam notissimus, epistola die IX Martii 1718 ad Sollerium data, id omnino corrigendum esse: Caput enim S. Chlodulphi cum suo corpore esse in sua apud Layum theca; & neutiquam in abbatia S. Arnulphi. Fides esto penes Auctorem.

[9] Ceterum basilica ac monasterio S. Arnulphi anno 1552 solo æquatis, [Ea diruta 1552, in aliam intra urbem translatus est,] vocati sunt in urbem monachi Benedictini, & cœnobium Fratrum Prædicatorum, ubi etiamnum degunt, incolere jussi. Translatæ eodem sancti Præsulis exuviæ ea pompa, quam describit Meurissius pag. 25 & seq., ibidemque etiam hodie coluntur, ut idem auctor affirmat pag. 117, loculo munitæ argenteo, cujus operculo hæc inscripta leguntur: Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, Indictione quinta, imperante Domino Frederico, præsente venerabili Theodorico, Metensis ecclesiæ electo, sanctissimum corpus beati Arnulphi, Metensis episcopi, a venerando abbate hujus loci Simone, secundo Nonas Junii, hoc in vase translatum est. Operculum ambiunt plura regum atque imperatorum capita, opere antiquo elaborata. Latus alterum hæc nomina præfert insculpta: Priamus Rex, Marcomirus Rex, Pharamundus Rex, Clodius Rex, Meroüeus Rex, Hildericus Rex, Clodoveus Rex, Lotharius Rex primus, Lotharius Rex secundus, Dagobertus Rex, Clodoveus Rex, Theodoricus Rex, Hildembertus Rex, Dagobertus Rex, Hildericus Rex, Hildericus Rex, Pipinus Rex, Carolus Magnus Imperator. Latus alterum his insignitur: Ludovicus Imperator, Carolus Calvus Imperator, Ludovicus Rex, Ludovicus Rex, Carolus Imperator, Arnulphus Imperator, Odo sub Arnulpho Rex, Carolus Rex, Ludovicus Rex, Lotharius Rex, Ludovicus Rex, Hugo Capellus Rex, Robertus Rex, Henricus Rex, Philippus Rex, Ludovicus Rex, Ludovicus Rex.

[10] Sanctuarii hujus pedem aliorum regum & imperatorum capita circumdant, [argentea in theca.] subjectis hinc hisce nominibus: Sanctus Arnulphus, Anchisus Dux, Pipinus Dux, Carolus Martellus Dux, Pipinus Rex, Carolus Magnus Imperator, Ludovicus Imperator, Lotharius Imperator, Ludovicus Imperator, Carolus Calvus Imperator, Carolus Imperator, Arnulphus Imperator, Ludovicus Imperator, Conradus Rex, Henricus Saxo Rex, Otto primus Imperator, Otto secundus Imperarator, Otho tertius Imperator Inde vero hisce: Henricus secundus Imperator Bajoariæ, Conradus secundus Imperator, Henricus tertius Imperator, Henricus quartus Imperator, Henricus quintus Imperator, Lotharius Saxo Imperator, Conradus tertius Rex, Fridericus Imperator. Hinc intelligere licet, inquit ibidem Episcopus Madaurensis, illustrem S. Arnulphi genealogiam; sed de hac agetur paulo inferius.

[11] Hactenus de cultu, quem in ecclesia sua Metensi ab ipso propemodum felici obitu constanter obtinuit: [Cultus ejus in aliis locis.] omitto enim ecclesias alias, quæ Sanctum hunc nostrum peculiari celebritate venerantur, quas inter haud sane postrema est Amaniensis, ab ipsa S. Oda S. Arnulphi, ut creditur, matre fundata in diœcesi Leodiensi; cujus rei testimonium est apud Dominicium in variis antiquitatis monumentis, quæ habentur ad calcem Ansberti Familiæ Redivivæ pag. 19. De sacello, quod adhuc visitur in monte, in quem ab episcopatu se recepit Sanctus noster, erit infra dicendi locus. Tota certe Gallia patrocinium ejus fuit olim longe celeberrimum, quando, ut est in Annalibus rerum Francicarum apud Du Chesne tomo 3 script. hist. Francorum pag. 263, S. Arnulphus omnium Francorum coram Deo & hominibus patronus præcipuus habebatur. Nec omittit eum etiam auctor anonymus Vitæ S. Deicoli abb. Lutrensis ad diem XVIII Januarii pag. 201.

[12] [Elogia,] In Vita S. Goërici præclara hæc ei elogia tribuuntur: Beatus Arnulphus decus orbis, lumen patriæ, stabilimentum populorum, gloria sacerdotum, lucerna in tenebris sedentium, ornamentum non suæ solum, sed etiam omnium sanctarum ecclesiarum. Aliud accinit illi Poëta Saxonicus lib. 5 de Gestis Caroli Magni ad Arnulphum imp. apud Chesneum tom. 2, pag. 175.

Unum commemorem tanto de germine patrem,
      Quem sanctum Christi prædicat Ecclesia;
Scilicet Arnulfum, Francorum qui fuit olim
      Princeps, ac Præsul post satis egregius:
Ductus amore Dei qui spreverat omnia mundi,
      Quæ mulcent oculos, quæque trahunt animos,
Malens divinas, mundi quam tradere leges,
      Esse Dei famulus, quam populi dominus.
Nunc ovat in cælis, præbens miracula terris,
      Sublimis meriti signa decora sui:
Indeque nostrorum totam seriem dominorum,
      Stirpem nempe suam, protegit atque fovet
Præ cunctis igitur tibi cura nepotibus una,
      Quæsumus, Arnulfus sit tuus homonymus. &c.

[13] [ex epist. S. Desiderii ep. Cadurcensis.] Sed quanto antiquius est Desiderii episcopi Cadurcensis testimonium, tanto est ad Arnulphi sanctitatem commendandam illustrius. Sic igitur habet in epistola, quam prope jam ætate confectus dedit ad S. Clodulphum, S. Arnulphi filium, apud Du Chesne in hist Franc. script. tom. 1. pag. 878: Gratulatione maxima præsentem paginam ad Dominationem vestram destinavi, per quam salute uberi fusa, precor Dominum, ut magis magisque suam in vobis tribuat largitatem pietatis, ac bonis faciat successibus abundare. Et quia scriptum legimus: Generatio rectorum benedicetur, tu, Vir excellentissime, benedictiones paternas semper memoriæ vivacitate conserva: & siqua sunt, vel quod monuit, vel quod egit, quasi ante oculos præsentaneo retine memoratu: multa enim sunt de ejus gestis tuis auribus recolenda, quæ si gestis adjicias vitæ hujus, & intenta meditatione conserves, ille orationibus donabit utique nunc favorem, quo probabiliter probe polleas, & istinc cursu feliciter auspicato, paternis muneratus præmiis adjungaris.

§ II. S. Arnulphi majores; tempus locusque nativitatis; honores in aula regia; uxor & filii.

De majoribus S. Arnulphi hæc habet ejus Vita sincerior num. 2: [Variæ sententiæ de majoribus S. Arnulphi.] Beatus igitur Arnulfus episcopus, prosapia genitus Francorum, altus satis & nobilis parentibus, atque opulentissimus in rebus seculi fuit. In secunda Vita num. 2 dicitur in aula Theodeberti Regis præfulsisse proavorum nobilitate. Neque eatenus ulla inter auctores disceptatio est. At ubi ad proavos illos suis quosque nominibus designandos acceditur, nulla propemodum inter eos consensio; aliis nihil quidquam hic satis exploratum esse contendentibus, imo conficta esse quæcumque de illis in gratiam, ut aiunt, principum stirpis Carolovingicæ jactata dudum fuere: aliis contra originem ejus a Ferreolo primo, præfecto prætorii Galliarum repetentibus; ut proinde non a Francis, sed a Gallis & exteris genus duxerit. Rursum alii principem eum fuisse volunt Merovingicum; alii denique id omnino negant, maluntque proavos ei legere Francos illos, qui ante Meroveum regnabant.

[15] Postremam hanc sententiam ita tuetur Adrianus Jordanus noster in libello, [Quid hic tenendum censeat P. Jordanus.] quem inscripsit: La Critique de l'origine de l'auguste Maison de France, edito Parisiis anno 1683; ut simul aliorum opiniones confutet: atque hanc tandem ipse usque ad S. Arnulphum majorum ejus seriem condit, tamquam dissertationum suarum syllogen pag. 323:
Francus, primus Francorum rex, imperante Valeriano & sequentibus.
Genebaudes, sub impp. Maximiano & Constantino.
Mallobaudes, sub impp. Constantio, Valentiniano, & Gratiano.
Priamus; sub Theodosio magno.
Marcomirus, tempore Valentiniani secundi.
Pharamundus, imperante Honorio.
Clodio, temporibus Valentiniani junioris & Maximi.
Sigismerus, sub Avito & seqq. impp.
Ferreolus, sub Clodoveo rege.
Ansbertus, tempore Clotharii primi.
Arnoaldus, sub Sigiberto primo & Guntramno.
S. Arnulphus, tempore Clotharii & Dagoberti.

In hac porro serie, quam ipse longius producit, ait eam servari rationem, ut consequentes præcedentium sine ulla interruptione sint filii. Qui totum hoc argumentum, nitide sane, & quanta fieri potuit diligentia atque eruditione elaboratum desiderat, adeat libellum citatum tota priori parte: neque enim animus est mihi diffusam adeo, atque a viris in hoc genere versatissimis agitatam toties controversiam instaurare.

[16] De avo tamen ac patre S. Arnulphi satis recepta apud plerosque genealogos, [Avus S. Arnulphi Ansbertus, avia Blithildis; parentes Arnoaldus & Oda.] etiam Fabro atque Adriano Valesio posteriores, sententia est; dum ex Ansberto & Blithilde, Clotharii primi filia, Arnoaldum, qui & Boggis & Butgisus, Buotgisus, seu Burtgisus dictus est; ex Arnoaldo vero & Oda natum esse Arnulphum ostendunt. Consule Jordanum ad nomina singula loco, qui in ejus indice assignatur; item Sammarthanos in historia domus Francicæ lib. 6, Labbeum in Tabulis Genealogicis, Dominicium, Bouchetium aliosque. Arnoaldus hic an ille fuerit, quem ecclesia Metensis in episcopis suis numerat vigesimum septimum; an alius quispiam, qui monasterium Glanderiense una cum Digno atque Undone fundaverit, quique cum iis, sub nomine Bodagisli, in Martyrologio S. Naboris colatur ut Sanctus XV Kalend. Januarias, disquirit Meurissius a pag. 94, ac posteriorem opinionem tuetur. De Oda, quæ, aut unde, aut quo tempore nata fuerit, nihilo minus intricata res est. Suevam facit Umno in Vita S. Arnulphi num. 2, & alia instrumenta apud Bouchetium citatum pag. 31 & 41, ac Meurissium pag. 95; non tamen Gunzonis Sueviæ Ducis filiam, quod quidam volunt. Legi interim potest Dominicius in Ansberti Familia rediviva parte 1, cap. 14; donec de illa loco suo fusius egerimus, ubi de S. Oda Vidua, S. Arnulphi, ut Acta ferunt, matre scribendum erit ad diem XXIII Octobris.

[17] [Nascitur Arnulphus in moderna Lotharingia, circa annum Christi 582:] De loco ac tempore, quibus lucem hanc primum aspexerit S. Arnulphus, prima ejus Vita nil memorat; at secunda sic habet, num. 2: Natus est autem beatus Arnulphus Aquitanico patre, Sueva matre in castro Laycensi, in comitatu Calvomontensi Imperatoris Mauritii temporibus. Est autem Layum in Lotharingia Nanceïo haud multum distans versus Septemtrionem, ut mappæ exhibent; fuitque olim villa Evæ comitissæ, de qua supra, & Ulrici archiepiscopi Rhemensis, ideo ab his S. Arnulpho delegata, quo isdem venerandus Antistes … in eadem villa præsentis exordium suscepit vitæ; & quia filii mei, inquit Eva, ab ipso ducebant originem ex paterno genere. Donationis hujus instrumentum dat Meurissius pag. 136. Mauritius vero imperare cœpit anno Christi 582 a die XIII Augusti, juxta Labbeum, usque ad annum 602 propemodum exeuntem: sub initium porro imperii ejus natum esse Arnulphum necesse est; cum episcopatum susceperit, ut infra videbimus, anno Christi 610. Imo vero seniorem illum facere non dubitarem, si auctorem ullum idoneum offenderem, quem Umnoni possem opponere: (nam auctor Vitæ S. Chlodulphi nimium quantum aberrat, cum fatetur, Arnulphum sub Theodeberto rege episcopum esse factum; ac tum subdit in fine Vitæ: Poterat autem (Chlodulphus) esse annorum triginta, dum pater ejus, dominus Arnulphus, ad pontificium sublimatus est.

[18] [ad aulam Theodeberti accedit anno ætatis circiter 16;] Verum tantum abest, ut Umnonis testimonio quidquam repugnet, ut favere potius Vita etiam prima videatur: narrat enim num. 3, Arnulphum, statim ut e ludo litterario emerserat (quod vix anno ætatis 16 serius statuendum videtur, licet ætatem illam ibidem auctor anonymus roboratam appellet) Gundulfo subregulo, seu etiam rectori Palatii, vel consiliario regis exercitandum in bonis actibus esse traditum. Regem hic haud dubie Theodebertum intelligit, cum eumdem paulo post nominet: id quod etiam Umno num. 2 diserte asserit. Atqui Theodebertus Childeberto patri in regnum Austrasiæ primum successit anno Christi 596; cum jam scilicet Arnulphus agere poterat annum circiter ætatis 14. Quis autem affirmare possit, aut statim cum novo rege majorem domus creatum esse Gundulfum; aut recenti adhuc majori domus Arnulphum esse traditum? Nihil igitur hic est, unde Sanctum nostrum ante annum Christi 582 editum fuisse in lucem existimes. At ne multo serius natus putari possit, tum tempus episcopatus, tum quæ ante illum ab eo sunt gesta, convincunt.

[19] [cujus tandem domesticus evadit;] Etenim annos ab illo plures in obsequio regis sub Gundulfo fuisse positos, antequam esse demum istic aliquid cœperit, satis innuit auctor Vitæ prioris num. 4 ita scribens: Hunc (Arnulphum) ille (Gundulfus) cum accepisset, per multa deinceps experimenta probatum, jam Theodeberti regis ministerio dignum aptavit. Nam virtutem belligerandi, seu potentiam illius deinceps in armis quis enarrare queat? Præsertim cum sæpe phalanges adversarum gentium suo subegerit mucrone. Quapropter effectus est demum, Christo præsule, omnium primus, qui dudum pene cunctorum ultimus videbatur: ita ut sex provinciæ, quas & tunc & nunc totidem agunt domestici, sub illius administratione solius regerentur arbitrio: Multa igitur de se experimenta dederat, ac dudum pene ultimus in aula fuerat, cum demum domesticus evasit: domesticus, inquam, non quadiscumque, ut cui villa regia sive palatium tantum unum subesset; sed talis, ut ipsi domestici alii plures cum suis quique palatiis per provincias omnino sex parere cogerentur. Quæ quidem ipsa administratio & ætatem auctoritatemque utcumque maturam, & versatam in rebus gerendis industriam per sese exigebat; quæ in S. Arnulpho tantopere eminebant; ut non videatur ei par alius inveniri potuisse, cum episcopus consecrandus esset: quandoquidem onus illud idem sustinere tunc etiam jussus est vel invitus; Sic deinceps episcopales gestans infulas, inquit auctor Vitæ anonymus num. 8, ut etiam domesticatus solicitudinem, atque primatum palatii acsi nolens teneret. Mirum ergo, si hæc ei administratio commissa fuit ante annum ætatis circiter 24, qui ductus ab anno Christi 582 incidit in annum Christi 606, Theodeberti decimum.

[20] Porro ex textibus numero superiori citatis colligere etiam licet, quæ fuerit S. Arnulphi nostri in aula Theodeberti conditio: [non tamen major domus; licet id aliqui velint,] nam quamtumvis diversis in palatio honoribus & ministerio primus floruit, ut est in Vita prima num. 5; majorem tamen palatii tum fuisse, mihi quidem haudquaquam fit verisimile; Valesius certe rotunde id negat Rerum Francic. lib. 17, pag. 558; eoque etiam propendisse majores nostri videntur ad diem XXI Februarii pag. 252. Et sane si ultra domestici dignitatem elatus tunc fuisset S. Arnulphus, cur id minus de illo expressisset auctor synchronus, quam id fecerit de Gundulfo, quem Subregulum vocat, seu etiam rectorem palatii; at nequaquam domesticum? Cur domesticum solummodo S. Arnulphum appellasset; cur illi sex tantum provincias, ac non universum potius Austrasiæ regnum administrandum assignavisset? Præterea si majorem domus agebat sub Theodeberto tum ante tum post adeptum episcopatum; cur eum gradu illo movisset Clotharius, cum ipsius præcipue ac Pippini factione Austrasiam ingressus esset? Ut narrat Fredegarius § 40. Cur ei Radonem suffecisset? Cur non statim in eadem dignitate S. Arnulphum in Austrasia confirmasset; ut in ea, juxta eumdem auctorem § 42, confirmavit Warnacharium posteriorem in Burgundia? Nam sic Fredegarium intellexit eo loco Valesius supra citatus.

[21] Deserendi hic ergo videntur, qui majorem palatii S. Arnulphum faciunt sive sub Theodeberto, quod facit auctor Vitæ S. Goërici, [sed alii sub alio rege.] dandæ XIX Septembris, & S. Clodulphi apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 2, pag. 1044 & 1045 & Meurissium pag. 114; sive sub Theoderico, ut eadem Vita S. Clodulphi juxta editionem nostram VIII Junii pag. 128 & Regino in Chronicis ad imperium Mauritii; sive sub Clothario, ut idem Regino ad imperium Heraclii, & Hariulfus monachus apud Bouchetium supra pag. 38; denique Auctores nostri omnes, inquit Meurissius pag. 113. Verum de Umnone, quem inter præcipuos habet, dicam § 4, num. 54 & 55. Neque obest, quod illum auctor noster anonymus omnium primum fuisse tum dicat, aut ministerio primum, eique primatum palatii tribuat: hæc enim ipsemet satis explicat; ut ultra domesticatum & sex provinciarum administrationem, nihil intellexisse se significet: nam & domestici istiusmodi titulis ornari poterant; cum eos non numquam etiam majores domus vocitatos fuisse notet Valesius Rer. Franc. lib. 11, pag. 180. Quo quidem sensu admitti poterunt auctores modo adducti.

[22] [Videtur majorem domus egisse cum B. Pippino sub Dagoberto.] Majus in auctore nostro patrocinium invenient, qui S. Arnulphum sub Dagoberto, Clotharii filio, majorem domus in Austrasiæ regno constituunt: Hoc enim verba illa non obscure significant num. 17: Nam præfatus rex Clotharius tanta eum (Arnulphum) fide & amore dilexit; ut, cum prolem suam Dagobertum in principatus sui culmine sublimasset, eidem regnum ad gubernandum & filium ad erudiendum in manu tradidisset. Atque hunc locum, opinor, respexit Paulus Warnefridus, qui Vitam nostram priorem legerat, cum apud Chesneum tom. 2, pag. 201 de S. Arnulpho scripsit: Ita Dei ecclesiæ præfuit, ut & palatii moderator sub honore Majordomatus existeret. Si tamen honorem hunc sub Dagoberto Sanctus noster obtinuit, non videtur eum solus; sed cum Pippino habuisse communem; imo Fredegarius, licet auctore nostro seculo fere toto junior, Arnulphum quidem inter Dagoberti ministros primo loco appellat § 52 & 58; soli tamen Pippino titulum majoris domus utrobique concedit: Unde id confici potest, potiores quidem in consiliis ac regni negotiis decernendis S. Arnulphi partes fuisse, quod majoris domus erat proprium; at in decretorum executione potiores, atque adeo solas fuisse Pippini; quando hæ non secus ac majoris domus titulus hominem laïcum decebant magis, quam episcopum.

[23] [Dux fuit ante episcopatum.] Disputari etiam potest, an dux aliquando ante episcopatum S. Arnulphus in Austrasia fuerit: nam cum domesticatum illi tantum tribuat auctor Vitæ anonymus supra num. 19, consequens videtur, ut dux non fuerit; cum domestici dignitas, quantacumque fuerit, dignitati tamen ducis concesserit; ut patet ex Gregorio Turonensi lib. 6, cap. 11; ubi Gundulfum, matris suæ avunculum, ait, ex domestico ducem factum. Contra vero cum duces olim in Gallia dicti sint, qui provinciis præerant, quid ni ducem fuisse putemus S. Arnulphum; quandoquidem sex provinciæ, teste Anonymo nostro, sub illius administratione solius regerentur arbitrio? Nam quod supra provincias illas villas esse dixerim regias, in totidem provinciis sitas, in eo Valesii ac sequacium ejus Mabillonii ac Pagii interpretationem dedi potius, quam ipsa, ut jacent, Anonymi verba, quæ ita Cangius accipit, ut sonant; ut ipsas nimirum provincias, non villas, significent. Vide Glossarium ejus ad vocem Domestici. In eamdem sententiam Cangio præiverat Dominicius in Ansberti Familia rediviva part. 1, cap. 15; ubi exinde Ducem fuisse colligit S. Arnulphum, Fabrum arguens, qui id negaverat. Ducem illum certe etiam nuncupat Theganus apud Chesneum tom. 2, pag. 275, Albericus monachus apud Bouchetium de vera Origine secundæ ac tertiæ stirpis Reg. Franc. Famil. in Probat. I, part. pag. 39, aliique, ne quid dicam de diplomatis, quæ operi suo de Stemmatis Lotharingiæ ac Barri Ducum præfixit Rosieres, de quibus erit infra dicendi occasio. Adderem hic aliquid de S. R. I. Marchionatu ad Schaldim, quem S. Arnulpho hereditarium obtigisse volunt Roserius, Meurissius, aliique; nisi palpare non luberet in tenebris, quæ in illius Marchionatus primordiis plusquam cimmeriæ sunt; uti videre est apud Baronem Le Roy Notitiæ Marchionatus S. R. I. lib. 1, cap. 4 & alibi. Consulesis etiam Fabrum Considerationum historicarum lib. 1 a pag. 79.

[24] Duxerat uxorem interea Sanctus noster, nomine Dodam, [Uxorem habuit Dodam,] ut est apud Bouchetium citatum pag. 39, in Vita S. Clodulphi, & secunda S. Arnulphi, apud Sigebertum in Chronico ad annum Christi 640, aliosque passim. Celebratur ejus nobilitas etiam in priori Vita S. Arnulphi num. 5; sed ita, ut & genus ejus & patria sileantur. Hinc iterum auctorum inter sese recentiorum pugna; dum alii Saxonicam eam fuisse contendunt apud Sammarthanos hist. Famil. Franc. lib. 6, cap. 4, & Roserium Stemmat. Lothar. tom. 3, historia capitali 48; alii filiam esse volunt Desiderii comitis Bononiensis sive Boloniensis in moderna Picardia, ut habet noster Jacobus Malbrancq de Morinis lib. 2, cap. 56, pag. 259 & in scholiis ibidem pag. 657, & lib. 8, cap. 47, pag. 742; item Wasseburgius apud Meurissium pag. 108 ac citatus modo Roserius: alii denique Suevam fuisse statuunt, quæ sententia placet Sammarthanis, quamque fragmentum illud firmat, quod infra Vitæ secundæ subnectam; quo quidem dubitem, an proferri possit ad hanc controversiam componendam antiquius; quamquam ejus auctor alioqui non videtur esse permagni pretii.

[25] Dodæ elogium insigne est in Vita S. Clodulphi in hæc verba: [quæ plurimum laudatur,] Mater vero domini & venerabilis Chlodulphi, Doda nuncupata, non minori (quam S. Arnulphus) nobilitate clara refulsit: sed hanc ipsam nobilitatem morum pietate & animi sanctitate gloriosissime illustravit ac decoravit. Quæ cum Viro pudicissime, prout fert mundus, vivens, non patiebatur bonorum exhibitione se imparem fore. Et dum B. Arnulphus pontificali cathedra sublimatus est, ipsa etiam, fervente in ea ignea sancti Spiritus gratia, non solum spirituali veste & velamine induta est; verum etiam apud Treverenses inclusione usque ad diem mortis sese retrusit atque religavit. Similia lege apud Umnonem infra in Vita secunda S. Arnulphi num. 5, & in Fragmento eidem Vitæ subjecto, uti & in Chronico Sigeberti anno Christi 640. Locum, in quem se apud Treviros receperit, majores non definiunt, inquit Browerus Annal. Trevir. lib. 7, num. 38. Judocus tamen Coccius noster in suo Dagoberto cap. 9, De Heredia in Vitis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, ad diem XVIII Julii, & alii, locum illum fuisse tradunt monasterium S. Mariæ; sed unde id hauserint, equidem nescio.

[26] Sunt vero etiam, qui eam Sanctis adscribant, ut Grevenus in sua editione Usuardi ad VIII Septembris, [imo & in Sanctos a quibusdam reponitur.] ubi sic habet: Ipso die, sancti Clodulphi episcopi Methensis, & Dodæ matris ejus. Eadem habet ad eumdem diem Canisius in utraque editione Martyrologii sui Germanici. Arturus in sacro Gynæceo sic eam annuntiat die 11 Januarii: Treviris: in Mosellanica Lotharingiæ, sanctæ Dodæ, Viduæ; quæ sanctis operibus se exercens, pietate ac religione enituit. De cultis tamen illi sive Treviris, sive alibi umquam exhibito, nihil hactenus nobis innotuit: nisi quod illi in celeberrima OEnipontana S. Crucis basilica, fusa visitur inter alias plures ex ære statua cum hac epigraphe; quam, quia expressissimis characteribus ad nos OEniponto missa est XII Julii 1712, iisdem hic verbis ac litteris adscribo: S. Doda Herczogin von Schbbeina S. Arnulphen Gemachel: id est, S. Doda Ducissa … S. Arnulphi conjux. Non verto istud Schbbeina; quia non intelligo; nisi forte corrupte positum sit pro Schwevia seu potius Suevia: at Gemachel facile quivis perspicit, idem omnino esse, quod modo Germani scribunt Gemahl.

[27] [Ex ea duos tantum habuit filios, Chlodulphum & Ansigisum.] Ex hac tam egregia fœmina duorum filiorum gaudia suscepit; ut asserit Anonymus noster num. 5. Horum natu major Clodulfus fuit, cujus Vitam dedimus VIII Junii; minor Anchisus sive Ansigisus, testibus Paulo Diacono, Umnone, aliisque apud Bouchetium ac Dominicium. Unde eos non immerito rejicit Mabillonius tum hic in notis, tum alibi sæpius, qui, cum auctoribus istis multo inferioris & nominis sint & ætatis, tertium S. Arnulpho filium Walchisum assignant, de quo sermo recurret in Vita S. Wandregisili die XXII hujus mensis. Mabillonium sequitur Cointius in Annal. ad annum Christi 601 num. 41. Quid ergo censendum de Antonio de Heredia in Vitis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, ad diem XVIII Julii, qui non tantum tres ei filios tribuit, sed eos etiam omnes ait fuisse Sanctos, ac mortuos esse cum cucullo S. Benedicti, monachos professos? Quid de Roserio, qui Stemmat Lothar. tom. 3, hist. capitali 48, tribus jam dictis S. Arnulphi filiis etiam quartum adjungit, Arnulphum, ac Mariam insuper filiam? Certe qui ejus in hac re auctoritate standum putaverit; credat illi etiam, si lubet, ibidem affirmanti S. Valdrudem Walchigisi filiam fuisse ac simul S. Beggæ, Pipini Landensis filiæ, sororem. Porro quam late nobilissimum sanguinem S. Arnulphus per Ansigisum in principes, reges, imperatoresque propagaverit, passim apud Genealogos videre est. Quantus vero fuerit posterorum longo ordine secutorum in eum amor ac veneratio, erui utcumque potest ex dictis supra num. 7 & 8. Singulare quoque est illud quod de Ludovico Pio imp. retulimus in Translatione S. Sebastiani M. ad diem XX Januarii pag. 295, ubi S. Arnulphum, a quo genus ducebat, dicitur incomparabili amore complexus. Carolomannus etiam, Ludovici Pii nepos, filium suum, teste Reginone ad annum Domin. Incarn. 880, Arnulphum nominari jussit, ob recordationem reverendissimi Arnulphi Mettensis ecclesiæ episcopi. Mitto ceteros nepotes ejus omnes, qui nihil adeo sibi vertebant honori, quam quod ab Arnulpho genus ducerent; quos inter non nulli in Cælites relati Acta jam nunc nostra exornant.

§ III. S. Arnulphi episcopatus; ejus abdicatio; vita solitaria; tempus mortis.

[S. Arnulphus ante episcopatum non fuit monachus.] Dum hæc agerentur, inquit Anonymus noster num. 5, sicut jam supra diximus, diversis in palatio honoribus, & ministerio primus floruit (S. Arnulphus;) sed jugis illius meditatio circa monasteria, vel loca sancta invigilabat. Meditationem illam fovebat accendebatque mirum in modum S. Romaricus, qui & ipse pertæsus aulam, ad monasticam solitudinem anhelabat. Communi ergo consilio Lerinense monasterium adire decernunt, Deo deinceps rebusque cælestibus unice vacaturi. Sed utriusque desideriis, inquit Anonymus num. 6, in hac causa obfuit voluntas Altissimi: neque fas omnipotens Deus fore censuit, ut hi duo viri … sub unius modii articulo occultarentur … Incipit interea urbs Metensium indigere pontifice &c. Idem illud Lerinum cum Romarico adeundi consilium divina voluntate alio fuisse flexum narrat Umno infra num. 10; & auctor Vitæ S. Romarici a Mabillonio citatus in notis ad eamdem Vitam sec. 2, pag. 416. Auctor vero Vitæ S. Chlodulphi ad diem VIII Junii pag. 128 ait, S. Arnulphum, obnitente primum rege, derepente ex aulico clericum atque episcopum esse factum. Hæc eo annotare hic visum; quod auctores aliqui post S. Petrum Damiani Opusc. 19 de Abdicat. Episcop. cap. 7, & S. Antoninum parte 2 Chronic. tit. 13, cap. 6, § 13, solitarium seu monachum illum fuisse scribant, antequam ad gubernandam Mediomatricum ecclesiam accederet; & quidem apud Lerinum, ut Wioni, Ligni Vitæ lib. 3 ad XVIII Julii, aliisque placet; aut certe in Vogeso, ut alii volunt apud Antonium de Heredia in opere Hispanico modo citato.

[29] Quæritur nunc, quo tempore ad infulas Metenses vocatus sit; [Quo tempore sit factus episcopus, disputatur.] nam nulla hic fere est uspiam Scriptorum consensio. Arnoldus enim Wion loco assignato, Vincentius Barali in sua Chronologia Sanctorum insulæ Lerinensis pag. 203 & alii id factum putant anno Christi 623: Coccius noster in Epitome Chronographica, anno Christi 622; Meurissius in Chronographia, historiæ episcoporum ecclesiæ Metensis præfixa, anno Christi 624; Baronius jam de illo, tamquam episcopo sanctitate florenti, meminit anno Christi 614 num. 11; at ejus abdicationem recessumque refert anno Christi 631 num. 11; quæ duo consistere non possunt; cum non nisi annis 15, diebus 10 episcopum S. Arnulphus egerit. Baronium secutus fere est aliquando Henschenius noster in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4, cap. 6 & alibi; at postmodum aliter statuit idem Henschenius in notis ad Vitam S. Chlodulphi die VIII Junii pag. 132, ubi episcopatum S. Arnulphi orditur ab anno 611, vel potius 612, terminatque ad annum 626. Valesius Rer. Franc. lib. 18, pag. 26, difficultatem hujus rei agnoscit ingenue; censet tamen eum non nisi post Theodorici mortem, quæ accidit 613, in episcopali cathedra sedere cœpisse: Valesio adhæsit Mabillonius in notis ad Vitam S. Arnulphi sec. 2, pag. 151, ita ut initium sedis ejus referat ad annum Christi 614; finem vero ad annum 629: sed idem tom. 1 Annalium lib. 11, num. 62 secessum ejus illigat anno Christi 627; atque adeo initium episcopatus anno 612; quandoquidem illum fatetur præfuisse annis 15 ac diebus 10. Ego sententiam primo, quæ mihi maxime probatur, huc afferam, tum iis respondere conabor, quæ contra illam valere potissimum videbuntur.

[30] Silente hic Anonymo nostro, dubitare nemo potest, [Ostenditur ex Fredegario,] quin maxima esse debeat auctoritas Fredegarii, ut qui & accuratus est, & ad S. Arnulphi ætatem longe, quam ceteri, qui de illo Sancto miminerunt, propius accedit. Constat vero primo ex hoc auctore cap. 53, episcopum adhuc fuisse S. Arnulphum anno 42 regni Chlotharii Christi 625, quando ad litem patrem inter Clotharium filiumque Dagobertum reges dirimendam electi sunt ab utroque proceres, inter quos, inquit Fredegarius, & domnus Arnulphus pontifex Mettensis cum reliquis episcopis eligitur, qui benignissime, ut sua erat sanctitas, inter patrem & filium pro pacis loquebatur concordia. Idem firmari potest ex synodo Remensi, quam anno Christi 625 habitam esse sub Sonnatio, docet Labbeus in Epitome Chronol., & Cointius in Annalibus: nam inter episcopos, qui ad illam convenerunt, omnium primum recenset Arnulphum. Flodoardus hist. eccl. Rem. lib. 1, cap. 5: ubi etiam sanctus Arnulphus Metensium præsul invenitur interfuisse. Constat præterea ex eodem Fredegario, S. Arnulphum ab aula atque ecclesiæ Metensis administratione discessisse ante annum Christi 628, quo mortuus est Clotharius, ac Dagobertus Parisios venit: laudat enim ibi Dagobertum, quod ad illud usque tempus regnum præclarissime gubernaverit, Post discessum beati Arnulphi, adhuc consilio Pipini, majoris domus, & Chuniberti, pontificis urbis Coloniæ, utens. Jam ergo Arnulphus recesserat, jam ejus locum Chunibertus tanto tempore impleverat, ut etiam ipsius, non secus atque Arnulphi, consiliis integerrima, quam ad illum usque annum tenuerat Dagobertus, rerum omnium gerendarum ratio adscribenda videretur. Et vero vivente Clothario abiisse ad solitudinem Arnulphum, satis, opinor, ex Anonymo nostro perspicuum est a num. 17; & sic etiam sentit Valesius ipse supra pag. 27. Vix ergo id factum esse fingi potest vel post annum Christi 627; vel ante 625.

[31] [& aliis, id neque accidere potuisse ante an. Christi 610, nec post 612] Cum ergo sederit Metis annis 15, ut est in Vita S. Chlodulphi sub finem, & Chronico episcoporum Metensium, cetera valde vitioso, apud Acherium tom. 2 editionis novæ pag. 227; imo annis 15, diebus 10, uti tradunt Umno infra num. 23, & Index episcoporum Metensium tum in Corpore Francicæ Historiæ edito Hannoviæ anno 1613 pag. 178; tum apud Dominicium ad calcem, Ansberti Familiæ redivivæ, ubi idem Index editus est auctior & correctior ex codice S. Symphoriani Metensis; cum, inquam, sederit Arnulphus annis 15, diebus 10, non potest ejus initium vel statui ante annum Christi 610, vel post annum Christi 612, juxta adductum jam Fredegarium: non ante annum 610; cum anno 625 adhuc episcopus fuerit: non post 612; cum ante annum 628 secesserit. Errant igitur scriptores etiam antiqui, Fredegario tamen juniores, qui præscriptis hisce finibus evagantur; solique audiendi sunt, qui insistunt: at hi, saltem utcumque antiqui, consecratum esse dicunt S. Arnulphum sub Theodeberto, Theoderici fratre, Austrasiæ rege: (sic enim habet Vita S. Chlodulphi tam juxta exemplar Mabillonii in Actis Bened. sec. 2, pag. 1044, num. 4, quam Meurissii hist. Epp. eccl. Met. lib. 2, pag. 14; ex quibus nostrum corrigas, in quo pro Theodeberto Theodericus erat. Theodebertum etiam habet Vita S. Goërici, tum prolixior Ms., quam dabimus XIX Septembris, tum brevior alia, quam eodem die exhibet Surius.) Recte itaque ad Theodeberti tempora Arnulphi episcopi primordia a Cointio Pagioque revocantur.

[32] Verum, cum anno tantum Christi 612 post mensem Maium cæsus a fratre Theodebertus interierit, [Ordinatus est an. Christi 610 circa Septembrem; seditque usque ad 625,] secundum Fredegarium cap. 38; dubium manet, an episcopatum susceperit S. Arnulphus anno Christi 610 (neque enim citius potuit, ut modo dictum est) an 611, an denique 612; primum Pagio, alterum Cointio, postremum Henschenio placuit. Favet Pagio Index episcoporum Metensium correctior ex Codice S. Symphoriani apud Dominicium: nam juxta illum S. Arnulphus sedit annis 15, diebus 10; cui decedenti ab episcopatu, statim suffectus est S. Goëricus, qui sedit annis 18, obiit vero XIII Kal. Octobris (sic etiam habet idem Catalogus in priori editione; in Vita tamen S. Clodulphi, imo & S. Goërici, quam dabimus XIX Septembris, Goëricus sedisse dicitur annis 17;) Goërico successit Godo, & sedit annis 10, mensibus 2; obiit vero VII Idus Maii; Godonem secutus est S. Chlodulphus, qui præfuit annis 40, diebus 20; decessit vero VIII Idus Maii. Si hæc tempora recte notata sunt; profecto dicendum videtur, anno Christi 610 sub initium Septembris ordinatum fuisse S. Arnulphum: nam inde supputando omnia usque ad S. Clodulphum, incides in annum Christi 655, quo consecratum fuisse Chlodulphum omnino necesse est; quandoquidem ordinatio ejus accidere debuerit in diem vigesimam ab VIII Idus Maii retro ductam, hoc est in diem XIX Aprilis; dies autem illa anno Christi 655 fuerit Dominica, qualis ad ordinationem episcopalem requirebatur, uti docet Pagius in Crit. Baron. ad an. 67, num. 20.

[33] Quod ut pateat manifestius, placet hic seriem jam datam annis Christi accommodare, [juxta Indicem S. Symphoriani correctum.] ordiendo ab anno Christi 610, mense Septembri, quo inauguratum fuisse oportet S. Arnulphum. Anni ergo 15, dies 10, quibus præsederit, excurrent in Septembrem anni Christi 625; inde enim Goërici, qui statim illi substitutus est teste Anonymo nostro, anni 18 pertingunt ad annum Christi 643, diem XIX Septembris, qua decessit: (annos enim completos signari hic puto; si enim tantum inchoatos intellexisset auctor, non scripsisset 18, sed 17, addidissetque menses, imo dies, qui superfuissent, ut alibi solet.) Sequitur vacatio sedis per menses aliquot usque ad Godonem, qui præesse cœpit circa diem VIII Martii, anni nimirum sequentis, Christi 644; sedit exinde Godo annis 10, mensibus 2, id est, usque ad annum Christi 654, diem VIII Maii, qua vita defunctus est. Succedit vacatio sedis per annum integrum præter dies 20; quod colligitur ex tempore quo sedisse atque obiisse dicitur S. Chlodulphus: nam & hic juxta eumdem indicem mortuus est die VIII Maii, & tamen sedit annos XL & dies XX: non ergo eodem anno cœpit, quo decesserat Godo, sed uno saltem anno serius, sive anno Christi 655, die XIX Aprilis, signato littera D, quæ anno illo Dominicalis fuit: at eadem anno 656 diem Martis significabat, anno autem 657 diem Mercurii; non ergo aut hoc, aut illo ordinatus est Chlodulphus; quod tamen consequens esset, si S. Arnulphus vel anno 611, vel 612 episcopatum adiisset. Restat igitur, ut anno 610 ordinatum dicamus; quando extra tres annos illos excurrere secundum ante dicta non licet. Quod si cui auctores Vitæ S. Clodulphi & S. Goërici tanto in pretio sint; ut eos Indici S. Symphoriani præferendos putet; velitque adeo, S. Goëricum tantummodo sedisse annos 18 inchoatos; is, relicto Indice Dominicii castigato, vetustiorem alium sequatur cum Pagio. Non equidem refragabor: nam & sic ad annum 610 ordinatio S. Arnulphi redigitur, ut ad episcopos jam productos apud ipsum videre est.

[34] Ex dictis facile colliguntur supposita esse diplomata illa apud Roserium, [Inde colliguntur aliquot in hac re errores Chronologici.] quibus S. Arnulphus, nondum episcopus, sed Dux Austriæ Mosellanicæ anno Christi 623, subscribitur; quamquam non illud solum est diplomatum istorum vitium. Idem dictum puta de instrumento fundationis Montis S. Romarici apud Meurissium pag. 97, & siqua sunt alia ejusmodi. Colligitur etiam errasse Umnonem, cum infra in Vita secunda S. Arnulphi num. 23 habet: Præsedit autem ecclesiæ Metensi B. Arnulphus quindecim annis, diebus 10 sub Apostolicis Bonifacio, Honorio, Severino, Joanne; nam ita præsedisset usque ad annum Christi 641; ordinatusque fuisset anno Christi 626; quod immane discrepat a Fredegarii Chronico, ad cujus auctoritatem obscurus Umno ne comparari quidem potest; sicuti nec auctor codicis S. Symphoriani, saltem in prioribus episcopis usque ad tempora sibi magis vicina; quippe qui Umnone forte posterior fuit; cum episcopos Metenses enumeret usque ad seculum decimum apud Dominicium; vel saltem usque ad adultum seculum nonum, uti est in Corpore Francicæ Historiæ supra memorato. De loco illo Umnonis dicam iterum paulo inferius. Hic satis est observasse S. Arnulphum ad eremum abiisse, vivente adhuc Clothario; ut ipse Umno satis innuit num. 16 & 17; postquam jam annis 15, diebus 10 ecclesiæ Metensi præfuisset. Qua ratione ergo ordinatum fingere illum potuit anno Christi 626? Cum Clotharius obierit anno Christi 628.

[35] [Diluuntur objecta Valesii] Magis urgent, qui ipsum nobis Fredegarium objectant; ut S. Arnulphi ordinationem usque ad Clotharii monarchiam, sive annum Christi 614 differant; quod facit Valesius loco superius assignato, idque triplici argumento; & primo quidem, quia Fredegarius scribit, inquit, anno regni Chlotharii quadragesimo secundo, Dagoberti quarto, qui post Theodeberti mortem quintus decimus erat, Arnulphum Pontificem Mettensem inter duodecimviros controversiæ regum terminandæ fuisse: ita ut, si Theodeberti jussu sacerdos sit ordinatus, saltem sedecim ei episcopatus annos attribui oporteat. Hoc argumentum nullum est, si neges annum Chlotharii 42 fuisse quintumdecimum post mortem Theodeberti; atqui de eo jam convenit inter eruditos; cum Theodeberti mortem reponant anno Christi 612; annum vero Chlotharii 42 innectant anno Christi 625. Itaque rationem hanc primam eruditi Valesii prudenter omisit Mabillonius hic in notis pag. 151, ubi Valesii Chronologiam tuetur.

[36] [petita,] Secundum Valesii argumentum hoc est: Idem quoque (Fredegarius) mortuo Theodorico Theodeberti fratre, Chlotharium ab Arnulpho ac Pipino invitatum, Austriam intravisse tradit, Arnulphum utique (ni fallor) more suo episcopum vocaturus; si jam tum episcopus fuisset. Hæc ratio, tametsi sit negativa tantum, ut vocant; priori tamen validior est; neque enim negare ausim hic agi de Arnulpho nostro. Quare hanc arripuit Mabillonius loco citato; ut Antistitis sancti exordium anno monarchiæ Chlotharii secundo, Christi 614, defigeret. Verum qui ita sentit, necesse est, ut vel annos eum 15 sedisse solidos inficietur (quod neminem hactenus fecisse scio; ne ipsum quidem Mabillonium, qui in Annalibus, ubi recessum S. Arnulphi biennio prius collocat, quam statuerat in Actis, de ordinatione ejus silere maluit, quam illam ad annum Christi 614, ut in Actis fecerat, differendo, quidquam de annis 15 episcopatus decerpere:) vel a Fredegario desciscat, qui cap. 58 apertissime docet S. Arnulphum anno saltem Christi 628 pontificatu jam defunctum fuisse. Equidem horum alterum ut faciam, non satis impellor argumento negativo. Et vero quis Idacium, quis Isidorum, quis Gregorium Turonensem neget pro episcopis habitos fuisse a Fredegario? Nulli tamen eorum episcopi titulum adjungit in Prologo suo apud Ruinartium in Appendice ad S. Gregorii ep. Turon. Historiam pag. 585 & seq. Sic neque S. Columbano abbatis appellationem adscribit cap. 36: quam tamen cap. 44 adscribit Austrasio, qui Columbano successerat. Quid ni ergo idem istud fecisse illum in Arnulpho credamus?

[37] Tertium Valesii argumentum est: Præterea disertis verbis docet (Fredegarius) Dagobertum Austrasiorum regem primum Domini Arnulfi Mettensis pontificis & Pippini Majoris domus regiæ; [ex Fredegario;] deinde post Arnulfi mortem ejusdem Pippini, unaque Chuniberti Agrippinensis episcopi usque ad patris obitum adventumque suum Luteciam consiliis usum esse. Quare mihi videtur Arnulfus non nisi post Theodorici mortem in episcopali cathedra sedere cœpisse. Fallitur hic vir eruditus, dum verba Fredegarii (Post discessum beati Arnulphi) mutat in hæc: Post Arnulfi mortem: ut patebit ex Vita. Deinde quæ ibi narrat Fredegarius, ad annum Dagoberti 7, Christi 628 spectant; at Arnulphi discessus nequaquam ibi anno illo contigisse affirmatur: ut supra diximus num. 30. Quin imo vera esse possent, quæ ibi dicit Fredegarius, tametsi non nisi anno uno alterove Arnulphi consiliis usus fuisset Dagobertus, ac deinde usque ad annum septimum Chunibertus ejus locum tenuisset. Nihil ergo nobis infensum ex hoc loco extundi potest, ut S. Arnulphum usque ad annum Christi 628, imo 629 juxta Mabillonium in Actis, perdurasse in episcopatu putemus, atque adeo ad illum non nisi sub Chlotario pervenisse.

[38] Superest difficultas, quæ peti posset ex ætate ejus; [uti & difficultas ab ætate S. Arnulphi accersita:] etenim natum eum fuisse diximus anno Christi circiter 582: non igitur annis octo circiter ac viginti major erat, cum episcopus crearetur anno Christi 610; id quod Canones ante annum trigesimum fieri prohibebant in Gallia, ut patet ex concilio Agathensi, celebrato anno Christi 506, can. 17; & Arelatensi IV, quod habitum est anno Christi 524, can. 1; item Aurelianensi III, coacto anno Christi 538, can. 6. Verum hæc nobis objectio parum incommodat; quando exempla non desunt etiam plura eorum, qui ante annum ætatis trigesimum ordinati sunt; cum tamen ad conciliorum illorum tempora propius, quam S. Arnulphus accesserint. Talia sunt quæ alia occasione affert Jordanus noster (in libello, de quo dixi num. 15) a pag. 131, S. Gregorii Turonensis, ordinati anno ætatis 29; S. Remigii anno 22; S. Firmini anno 21, S. Germani anno 17 &c. Non erant igitur raræ tum temporis in ætate dispensationes; modo eam maturitas, doctrina, sanctitas eximia supplerent; quæ omnia aliaque ornamenta summa erant in S. Arnulpho.

[39] Ea porro quantum in ipso statim pontificatu ejus effulserint, [ætatem enim canonicam virtute supplevit.] ex utraque Vita potest intelligi; secunda tamen in commendanda S. Arnulphi erga pauperes & ecclesias munificentia locupletior est: quippe quibus non suas dumtaxat, sed & filiorum, certe Ansigisi, atque amicorum facultates insumpsit: nam quæ narrantur in secunda Vita num. 8 ac 10, æque ad tempus episcopatus ejus pertinent, ut adjuncta de filiorum consensu ac dissensu demonstrant, atque ea quæ leguntur ibidem num. 18. Quibus & illud addi potest, quod ecclesiæ Metensi a S. Bertichramno episcopo Cenomannensi per pium legatum acquisivit, de quo vide Acta nostra tom. 1 Junii pag. 722. Illud vero mirandum est maxime; quod, cum non suæ tantum, sed aliis etiam ecclesiis prospiceret; regni tamen interim negotia & multa & gravissima quæque tractaverit; ut ex Fredegarii capp. 40, 52, 53, 58 manifestum est. Sed tantæ demum curarum molis impatiens, ad tranquillam jam diu solitudinem toto animo ferebatur, donec eam post annos quindecim, quibus ecclesiæ Metensi præfederat, expugnata duorum regum pertinaci benevolentia ac tanti viri apud se utinendi studio, assecutus tandem est, anno Christi 625, mense circiter Septembri; juxta stabilitam ante a nobis episcopatus epocham. Atque hoc Arnulphi exemplum non secus ac monita S. Bertulpho animum injecerunt, ut & ipse, relictis omnibus, monasticum institutum Luxovii amplecteretur; ut narrutur in ejus Vita apud Mabillonium in Actis sec. 2, pag. 160.

[40] [Abdicato episcopatu, fit solitarius,] Iter ejus in solitudinem, patratumque in illo miraculum, locum denique in quem se recepit, enarrat Umno a num. 19. Theodoricus Ruinartius in notis ad Fredegarii cap. 58 sic locum, ut tunc erat, cum illum inspexit anno 1696, & vicina describit: S. Arnulfus, relicta sede sua, in solitudinem Vosagi secessit, ubi a S. Romarico, qui in Castro Habendensi monasterium virginum, & alterum pro monachis construxerat, susceptus, in vicino monte habitavit, ubi hodie sacellum visitur cum exigua eremitarum casa. Monasterium Habendense, quod a situ & conditoris nomine Romarici mons (Remiremont) postea dictum est, in vallem subjectam postea translatum, ubi etiam nunc exstat cum oppido cognomine juxta Mosellam, a canonissis secularibus inhabitatum, quæ regulæ Benedictinæ jugum excusserunt. Montem vero ipsum, qui hodie Mons sanctus dicitur, incolunt Benedictini Congr. S. Vitoni, ubi præter majorem ecclesiam hinc & inde aliquot sacella visuntur &c. Brevius Mabillonius in Annal. ad annum Christi 627 num. 62: Arnulphus in solitudinem Habendensis monasterii secessit: ubi, exstructis inter feras cellulis, cum aliquot monachis reliquum vitæ sanctissime exegit. Distat sancti Arnulfi eremitorium, quod Horembergum vocat scriptor Vitæ S. Germani abbatis Grandivallensis, duobus fere passuum millibus a Monte-sancto, interposita profundissima valle, lapideo ponte magnæ molis utrique monti juncta, ut facilior esset ad Arnulfi cellam aditus.

[41] [& monachi habitum induit. Moritur an 640, juxta Sigebertum,] Constat præterea, inquit Umno infra num. 24, quod hic Vir beatus monachi habitum in eremo suscepit. Quod confirmari ex eo videtur, quod S. Germano Grandivallensi ad se in eremum confugienti comam totonderit, atque aliquamdiu a se institutum, subinde ad monasterium S. Romarici direxerit, ut narrat Bobolenus in Vita S. Germani, quam dedimus ad diem XXI Februarii pag. 264 Deinde monachos istic vitæ socios habuit, ab iisque extremis munitus sacramentis, ac paulo post mortuus in monasterium elatus est, ut testatur Anonymus. Vixit autem post infulas depositas usque ad annum Christi 640, juxta Sigebertum in Chronico, atque ad mensis usque Augusti diem XVI, ut ante diximus; adeoque annis circiter 15. Meurissius tamen pag. 122, vita functum putat anno Christi 641; idque evinci ex ejus Vita, quam scilicet Umno conscripsit; quippe in qua (num. 23 infra) obiisse dicatur sub Constantino Heraclii filio. Verum istic Umno tam multa committit vitia, ut fidem vix ullam mereatur: hæc enim sunt ejus verba: Præsedit autem ecclesiæ Metensi B. Arnulphus quindecim annis, diebus decem, sub Apostolicis Bonifacio, Honorio, Severino, Joanne; imperantibus Heraclio, cum Heracleona matre (Puto legendum: Heracleona cum matre) & Constantino ejus filio. Obiit autem XVII Kal. Septembris anno primo ipsius Constantini, filii Heraclii.

[42] Hem, quot errores! Primo serius facit Arnulphum episcopum, [cui præferri non meretur hic Umno.] ut ante ostendimus; deinde secum ipse pugnat, cum ait, eum præsedisse annis 15, diebus 10, simulque addit, id eum fecisse sub Bonifacio ac Joanne Apostolicis & Constantino imp., Heraclii filio: Bonifacius namque vivere desiit anno Christi 625 die XXII Octobris, ut probat Pagius; Constantinus autem a morte patris imperare cœpit anno Christi 641: itaque vel ab obitu Bonifacii usque ad imperium Constantini plus est quam anni 15, dies 10. Tertio, quid sibi vult Anno primo ipsius Constantini? Certe Constantinus non totos 4 menses Heraclio patri superstes fuit. Quarto, cur Constantini imperium postponitur imperio Heracleonæ, cum hic, illo mortuo, aliquot adhuc mensibus, saltem duobus, imperaverit? Fallor, nisi hic Umno, ut alibi sæpius, secutus sit Paulum Warnefridum de Gest. Longobard. lib. 4, cap. 51, ubi, defuncto Heraclio, imperasse ait Heracleonam cum matre sua, annis duobus; Heracleonæ autem mortuo successisse Constantinum ejus germanum per menses sex; quæ & falsa sunt, & errorem Umnonis duobus annis augent. Denique sub Constantino Heraclii filio non potest accidisse obitus S. Arnulphi XVII Kal. Septembris; cum Constantinus Heraclio tantum centum ac tribus diebus supervixerit, teste Nicephoro Patriarcha in Breviario Historico; Heraclius vero obierit vel mense Martio, ut habet Theophanes, & quidem die XXI, ut Cedrenus affirmat; vel potius die XI Februarii, ut ostendit Pagius ad annum Christi 641 num. 2. Mitto dicere quam exiguum tempus S. Arnulpho post episcopatum concedat hic Umno; quod Anonymus noster num. 31 asserit fuisse diuturnum; imo multorum annorum, si Grimlaïco credimus cap. 1 Regulæ Solitariorum, quæ habetur in Codice Regularum collecto a S. Benedicto Anianensi abbate (qui septuagenarius obiit anno Christi 821, uti ostendimus in Commentario ejus Vitæ prævio die XII Februarii) part. 2 a pag. 464 editionis Romanæ anni 1661. Enimvero ejusmodi Chronologo præstat, opinor, qualiscumque Sigebertus; quem secutus est haud dubie S. Antoninus part. 2 Chronic. tit. 13, cap. 6, § 13, ubi Arnulphum migrasse ait ad Dominum anno Heraclii vigesimo octavo, quem annum Sigebertus cum anno Christi 640, licet non recte, conjungit.

§ IV. Acta S. Arnulphi, quæ hic damus.

De S. Arnulpho plurimi, ut ex iis patet quæ huc usque per hujus Commentarii decursum attigimus, auctores tum recentiores tum veteres aliqua meminore, [Auctores de S. Arnulpho agentes.] eaque ex uno fere de tribus hisce fontibus deprompta; ex Vita scilicet antiquissima, quam primo loco dabimus; ex Paulo Diacono, cujus Fragmentum subjicietur ad calcem; vel certe ex altera illa S. Arnulphi Vita, quæ hic primam sequetur. Itaque, ut quivis intelligat, quantum horum cuique tribuendum sit, meum hic de singulis qualecumque judicium proferam.

[43] [Maxima auctoritas prioris Vitæ S. Arnulphi.] Et prior quidem illa, quam dixi, Vita longe maximo in pretio habenda est; quando qui eam scripsit, ita de se ipse testatur num. 2: Hujus itaque laudabilia facto quæ gessit, non nulla ego a familiaribus illius narrantibus, pleraque per memetipsum, quæ scribenda sunt, cognovi. Pleraque ergo, quæ narrat, suis ipse usurpavit oculis, plerisque interfuit. Sic num. 22 & 23 sedati incendii miraculum ita narrat, ut non modo præsentem, sed & monachum, & S. Romarici socium fuisse se prodat. Tempus quo Vitam hanc scripsit, indicat in fine his verbis: Ecce, Reverentissime Domine Chlodulfe pontifex, habeto conscriptam, quam poposcisti vitam &c. Unde colligitur lucubrationem hanc elaborasse, cum jam episcopus esset S. Chlodulphus, hoc est, post annum Christi 654 aut 655. Quid ergo est, quod ad summam scriptoris hujus auctoritatem ultra quis exigat? Narrat quæ vidit homo religiosus; nec adeo diu post obitum S. Arnulphi; & scripta sua offert S. Chlodulpho S. Arnulphi filio; cui in hac re imponi non facile poterat; uti neque aliis plurimis, qui tum supererant, eaque vel viderant vel audiverant, quæ de sancto Pontifice suo referri vere possent.

[45] [quam composuit monachus anonymus Sancto familiaris,] Auctorem hunc Anonymum diximus: nam quod eum Emin. Baronius Jonam fuisse suspicetur, monachum Bobiensem, id negat Mabillonius hic in Observ. præviis, Jonas enim ille S. Romarici socius non fuit; quod tamen de se auctor noster non obscure fatetur num. 22 & 23. Sed neque fuit Paulus Langobardus; quod alii voluere: nam Paulus ille seculum nonum attigit; neque adeo vel cum S. Arnulpho, vel cum Chlodulpho vixisse potuit. Scripsit tamen aliqua de S. Arnulpho Paulus: sed non alia, ut putamus, quam quæ post utramque Vitam producemus inferius; neque quidquam amplius erui posse videtur ex libro ejus 6 de Gest. Langobard. cap. 16, ubi sic habet: De cujus (Arnulphi) mirabilibus apud Mettensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber extat ejusdem miracula & vitæ abstinentiam continens. Sed & ego in libro, quem de episcopis ejusdem civitatis conscripsi, flagitante Angilramno, viro mitissimo & sanctitate præcipuo, præfatæ ecclesiæ archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro Arnulfo quædam ejus miranda composui, quæ modo superfluum duxi replicare.

[46] Liber ille S. Arnulphi miracula & vitæ abstinentiam continens ea ipsa Vita est, [quamque ipsam damue verbis ejus,] quam priori loco dabimus; nam ipsissimam illam citat Grimlaïcus, S. Benedicto Anianensi abbate, ipsoque, opinor, Paulo Diacono antiquior, Reg. solit. cap. 63: Beatus quoque Arnulphus, inquit, cum esset episcopus, postea solitarius factus, detractiones pravorum hominum æquanimiter toleravit. Unde in Gesta ipsius ita legitur: Quidam namque homo, nomine Noddo, &c. quibus ita prosequitur historiam Vitæ nostræ num. 13 narratam, ut eadem propemodum omnia adhibeat verba. Quæ causa est, cur exemplar illud Vitæ S. Arnulphi, quod secutus est editor Operum venerabilis Bedæ tom. 3, longe apographis nostris postponendum putaverim, cum illud nec ibi cum Grimlaïco, ut exemplaria nostra omnia; nec alibi cum nostris aliorumque codicibus in vocibus phrasibusque conveniat; tametsi in re quidem tanta consensio est; ut non dubitem, quin auctor ille, quisquis est, genuinum exemplar ante oculos habuerit, cum Vitam illam suam politiori minerva concinnavit. Eumdem in lapidem impegit Surius; hoc tamen venia dignior, quod id lectorem suum præmoneat, his verbis: Stylum, ubi visum est, modice expolivit Fr. Laur. Surius. Ex Surio sua desumpsere Vincentius Barali in Chronologia Sanctorum insulæ Lerinensis pag. 194, & Du Bouchet de Origine Domus Regiæ Franc. in Probat. 1 partis, cap. 6, aliique.

[47] Rectius nostro judicio Mabillonius; qui misso Surii nitore, [ex variis Mss. inter se collatis,] rem quidem eamdem, sed non mutatis, quas in Ms. codice Chesniano invenerat, phrasibus, committendam typis putavit. Quod & nos more nostro servamus; non unum tamen codicem Chesnianum, sed & alios non paucos seculi. Quam enim hic Vitam vulgamus, eam nobis sua manu descriptam e gemino Ms. Corneoli & Vallis Lucentis subministravit semper nobis laudatissimus noster Petrus Franciscus Chiffletius. Eamdem subinde contuli cum alio Ms., quod Majoribus nostris submisit P. Carolus Werpæus, ita in Lectiones dissectum, uti subservit Officio S. Arnulphi in ecclesia Amaniensi; quodque, ni fallor, illud ipsum est, quod Canonici Amanienses ab abbate S. Arnulphi flagitarunt anno 1446, ut videre licet apud Dominicium in Variis Antiquitatis Monumentis, Ansberti Familiæ Redivivæ subjectis a pag. 19. Contuli præterea cum apographo alio ex Ms. S. Maximini apud Treviros, quod Majores nostri cum aliis ibidem collatum acceperant, nempe cum alio Ms. ejusdem cœnobii S. Maximini, cum alio item S. Mathiæ ibidem, cui initium deerat; ac tandem etiam cum Vitæ quæ habebatur in codice S. Maximini in 4 rubro, uti adnotavit Henschenius, addens exstare eamdem in Ms. quod fuit D. Schenckinck.

[48] In quibus codices, tam diversis locis reperti, conveniunt, [& parum discrepantibus.] dubium esse non potest, quin genuinum in iis ac primum Vitæ S. Arnulphi exemplar, ut ab Anonymo conditum erat, expressum referant. Consonant autem fere in omnibus; si paucula excipias. Ac primo quidem nec in Amaniensi, nec in ullis Trevirensibus notatum invenio Prologum illum quem habuit codex Surianus, Chesnianus, Corneoli ac Vallis Lucentis infra num. 1. De uno tantummodo hæc adscripsit P. Henschenius: In Ms. codice S. Maximini in 4 rubro ante Vitam S. Arnulphi erat ejusdem genealogia, dein hic prologus Vitæ: In nomine Domini, in honore S. Arnulfi episcopi Adeldrudis Deo devota scribere ordinavit. Incipit Vita S. Arnulfi episcopi. In omnipotentis Dei nomine &c., quæ deinde cum Prologo nostro coincidunt. Secundo miraculum annuli in Mosellam projecti ac deinde in piscis cujusdam visceribus reperii, quod habes infra num. 7, non fuit in codice Surii, nec in eo quem secutus est auctor Vitæ S. Arnulphi, quæ est inter Opera Bedæ, nec in Ms. Amaniensi; est tamen in aliis passim apographis, ut in Chesniano, Corneoli, Vallis Lucentis, Cisterciensi & Autissiodorensi, teste Mabillonio hic; imo & in Trevirensibus, sed in his alio loco aliisque verbis insertum; ut manifesto constet, in primo exemplari scriptum illud non fuisse, quod etiam testabitur infra Paulus Diaconus; a quo sine dubio miraculum illud mutuati sunt, qui Vitam S Arnulphi post ejus tempora descripserunt. Tertio denique non legitur in Trevirensibus Mss. nec apud Bedam aut Surium, neque in apographo Amaniensi Epilogus ille, quo auctor opus suum offert S. Chlodulpho episcopo Metensi; quem tamen habent Mss. Chesnianum, Corneoli ac Vallis Lucentis. Et vero Vitam S. Arnulphi scriptam esse jussu S. Chlodulphi testatur, qui hujus Acta collegit apud nos die VIII Junii cap. 4, num. 15, pag. 131.

[49] [Objectio contra illam fieri nata dissolvitur.] Est igitur prior hæc Vita, juxta tria ista optimæ notæ Mss., antiqua illa, quam scribi jussit S. Chlodulphus. Ubi ergo; inquis, est historia illa, qua narratur S. Arnulphus a Chlodulpho & Ansegiso subsidium pauperibus poposcisse, & illud quidem ab Ansegiso consecutum esse, at a Chlodulpho nequaquam? Eam certe Vitæ Patris sui inseri jussit ipse Chlodulphus, ut biographus ejus refert loco citato. Respondeo, eam in nullo prioris Vitæ exemplari reperiri, ex omnibus autem erasam fuisse; parum credibile videtur. Existimo igitur, errorem esse in auctore Vitæ S. Chlodulphi; qui scriverit quidem scriptam esse S. Arnulphi Vitam aliquam jussu S. Chlodulphi; sed eam vel non viderit, vel cum alia longe posterius (puta ab Umnone) conscripta confuderit, in qua historia ista describitur num. 8. Sicut eamdem illam cum priore confundit Meurissius, ubi agit de Pappolo, XXVIII Metensium episcopo pag. 98 & 99. Neque enim auctor Vitæ S. Chlodulphi tam antiquus est, quam Jordano nostro aliisque visus est, ut ostendit recte Mabillonius in Actis SS. Ord. Bened. sec. 2, pag. 1043; ut adeo facile potuerit Vitam aliam S. Arnulphi vidisse, nec satis ab antiqua, quam forte non habuerit, discrevisse. Utut est; fuerit hæc historia in germano vetustissimoque Actorum S. Arnulphi exemplari, non fuerit; nemo defectum illum, aut alium quemlibet tanti fecit, ut huic Vitæ S. Arnulphi, prout hactenus edita fuit, auctoritatis quidquam antiquitatisque abrogandum putaverit; nedum Cantatarellus Faber; licet in sua Bibliotheca id notet Jacobus Longus; Faber enim Vitam hanc nostram priorem mirifice commendat in Discursu Historico de Matrimonio Ausberti & Blithildis cap. 20 Quod si Vitam alteram ab Umnone, ut putamus, adornatam sugillet Faber; non immerito id facit.

[50] [Vita altera,] Sane neque Philippus Labbeus noster opus illud Umnonis Bibliotheca sua dignum censuisse visus est; non enim dubito, quin habuerit, antequam Bibliothecam Mss: prælo mandaret; quandoquidem Parisiis huc scripserit XXIX Martii 1647, se Vitam (S. Arnulphi) expectare descriptam a quodamUmnone. Nec alius quispiam, quod quidem ego noverim, in tanta Anecdotorum edendorum prurigine inventus adhuc est, qui typis illud integrum commiserit. Quia tamen habet aliqua, quorum Anonymus nullam facit mentionem, ac præcipue quod ejus fragmenta quædam a Dominicio atque episcopo Madaurensi, tamquam pretii quantivis monumenta, citantur; operæ pretium me facturum putavi, si totum illud lectorum oculis judicioque subjicerem; ita facilius ac securius statuent, quantum Umnonis, in avulsis hinc & inde laciniis non satis sese prodentis, auctoritati sit concedendum. Totam, inquam, Vitam illam dabo; non ejus exordium bene longum, in quo disserit auctor de nobilitate S. Arnulphi, ut testatur qui Vitam nobis, omisso exordio, a se descriptam humanissime olim Mussiponti submisit hoc titulo: Vita S. Arnulphi, Mediomatricorum episcopi & confessoris ex antiquo codice Ms. Cancellariæ Vicensis fideliter descripta anno MDCXLVII per P. Franc. Lahier Societatis Jesu. In litteris eodem anno datis monuerat, Vitam illam in dicto codice scriptam esse antiquissimo charactere Gothico. Nomen tamen auctoris ibi nullum reperit; cum ibidem conjectando dicat, videri sibi ejus auctorem fuisse Paulum diaconum.

[51] [non a Paulo Diacono,] Verum Paulus diaconus manifeste innuit supra num. 45, nihil se de S. Arnulpho scripsisse, præterquam in libro suo de episcopis Metensibus; quod vero ibi composuit, inferius proferemus. Deinde Vita hæc scripta est saltem post annum Christi 816, ut in ea num. 9 planum facit auctor ex iis quæ narrat de Ludovico Pio: non ergo jussu Caroli magni (ut quidam volunt) qui obierat anno 814 mense Januario; neque a Paulo Warnefridi, Diacono, qui juxta Mabillonium in Annalibus Benedict. ad an. Christi 799 num. 86, non videtur hunc annum (799) prætergressus. Multo minus scripta dici potest paulo post mortem S. Arnulphi, quod miror incidere potuisse Meurissio pag. 98 & 99: nam quod ibi asserit, cadere non potest nisi in hanc Vitam secundam, in qua sola definitur, quamquam non recte, tempus episcopatus S. Arnulphi, ejusque decessor assignatur Papolus.

[52] Malim ergo auctorem ejus Umnonem quemdam statuere, [sed ab Umnonone quodam adornata,] cujus præfationem nec P. Lahier, nec Meurissius viderint; sed quæ habebatur in alio tamen codice monasterii Sancti Montis, Ordinis S. Benedicti, prope Montem Romarici, unde illam a P. Vignerio accepit Dominicius, & sic edidit in Ansberti Fam. rediv. parte 1, cap. 15: Exhortatione plurimorum commonitus Umno, Dei gratia præventus ac impulsus, gesta B. pontificis Arnulfi explananda suscepi; non ut aureo Babylonis poculo audientibus ficta propinarem; sed ut opera Dei, quæ in suo dignatus est operari sancto, ad ædificationem fidelibus assignarem. Priora siquidem de ipso adscripta quibusdam videbantur minus luculenta & ingrata; tum quia stemma ejus nobilitatis, tempus, locumque ipsius nativitatis, quæ sunt authentici fundamenta operis, quasi præ excellentia cunctis nota, præteribant; tum quæ incipiebant proloqui, minus assignata relinquebant. Memorabile quoque annuli ejus insigne omnino reticebant, quod Carolus Magnus, cui fuerat tritavus, cum veritatis approbatione scribi jussit (nempe per Paulum Diaconum in libro de episcopis Metensibus.) Is auctor, inquit Dominicius, Arnulfi genus cap. 1 describit. Capite autem 3 , eodem Dominicio teste, sic habet: Natus est autem B. Arnulfus Aquitanico patre, Suevia matre in castro Lacensi, in comitatu Calvimontensi, imperatoris Mauritii temporibus, qui primus de genere Græcorum imperavit Romanis. Ex hoc postremo fragmento (quando plura non suggerit Dominicius) quod de verbo ad verbum, ut ajunt, cum apographo nostro num. 2 convenit, manifeste colligitur, eamdem fuisse Vitam, quam habuit Dominicius, cum hac nostra; hujusque proinde auctorem fuisse Umnonem illum, quisquis is demum fuerit.

[53] Ceterum, tametsi in Prologo suo antiqua suggillet Acta, longeque ipse accuratiora spondeat; tantum abest tamen, [multis referta est erroribus,] ut id præstiterit, ut hæc ejus Vita, me judice, ad antiquam aliam ne comparanda quidem sit. Nam præter errores ejus chronologicos, quos paragrapho præcedente notavimus, quam multa sunt alia, quæ inscitiam ejus temeritatemque redarguant? Etenim, ut alia dissimulem, quis umquam in historia Francica tam rudis fuit, ut Childeberti filiis Theodeberto Neustriæ, Theoderico vero Austrasiæ regnum assignaverit? Quod facit Umno num. 3. Quis umquam, ut ille ibidem, Clotharium secundum Guntramni filium fuisse finxit; cum filius fuerit Chilperici Suessionum regis? Quis ante Umnonem domitos Saxones, eosque, qui regii gladii longitudinem excederent, trucidatos a Dagoberto dixit; quod in solum ejus patrem Clotharium cadit, qui filio periclitanti suppetias venerat? Quid vero insulsius, quam id quod habet num. 4; ubi Burgundiam nominans, addit: Id est, Austrasiam? Quasi vero non duo illa, ac plane diversa regna tum fuerint. Quid ibidem sibi vult Neustria a Parisiaca urbe usque ad Gerundam fluvium protensa? Quis vero ibi regnum Theodeberti vel somnians collocavit? Quam aliena ibidem Clotharii II effigies? Quamquam enim fuerit Venatione ferarum nimia assiduitate utens, ut scribit Fredegarius cap. 42, & postremum mulierum & puellarum suggestionibus nimium annuens; usque adeo tamen in regni administratione iners non fuit, ut mortuo Warnachario alium in Burgundia majorem domus non suffecerit, ut per se ipse omnia gereret; idque summa procerum voluntate. Fredeg. cap. 54. Fingere tamen resolutum luxus inertia regem placebat Umnoni, ut eo graviorem regni administrandi molem imponere posset Arnulpho, quem jam ei fecerat majorem domus, idque per monarchiam universam, seu tria regna Austrasiæ; Neustriæ & Burgundiæ; in quo plurimum fallitur.

[54] [quorum hic aliquos] Numquam enim Clotharius uni majori domus tria regna subjecit: nam ut primum Neustriæ suæ Burgundiam atque Austrasiam adjunxerat, Warnacharius in regno Burgundiæ, inquit Fredegarius cap. 42, substituitur major domus… In Auster Rado idemque hunc gradum honoris assumpsit. Warnachario autem vita functo in Burgundia sub Clothario nemo successit. Radoni vero in Austrasia substitutus est cum Arnulpho Pippinus, vulgo Landensis, ut supra dixi num. 22, qui Clothario superstes diu fuit. Nihil ergo umquam extra Austrasiam Arnulpho juris fuit; neque adeo per sex illas provincias, quas hic Umno more potius Romano, quam Francico atque hisce, de quibus scribit, temporibus usitato, recenset, quæque erant latissime per tria regna diffusa. Plura in hac re male cohærentia consulto prætereo.

[55] Nihilo meliora sunt, quæ habet num. 5 de Anchisi nomine, [notavimus?] a Troiano Anchise deducto; & martyrio, nusquam alibi agnito, Ansigisi. De principatu B. Pipini, de quo agit, num. 9 vide Commentarium ejus Vitæ prævium ad diem XXI Februarii. De S. Wandrigisilo vero quod ibidem asserit, examinabitur die XXII hujus mensis. Quid miracula commemorem, quæ narrat num. 20 & 21? Altum certe de hisce silet Meurissius, qui Vitam hanc tamen, cum scriberet, habebat in manibus; non ea utique, si probasset, omissurus. Mirum vero est, non meminisse Umnonem apparitionis gloriosæ SS. Arnulphi & Abbonis sive Goërici, quæ facta est diacono cuidam ipsa nocte instantis S. Romarico mortis, narraturque in hujus Vita apud Labbeum tom. 1 Novæ Bibliothecæ Mss. libb. pag. 783. Denique quod S. Germanum, num. 24, consecratum a S. Arnulpho abbatem, missumque ab eo ad prædicandum in Basileensem regionem fuisse narrat, id prorsus aliter habet Bobolenus, auctor coævus in Vita S. Germani apud nos tom. 3 Februarii pag. 264 & 265. Hæc eo dicta esse velim, non ut omnem Umnoni fidem adimam; sed ne dienceps majorem, quam mereatur, obtineat.

[56] [De binis Fragmentis quæ utrisque Actis subjicimus.] Vitam Umnonis, teste P. Laherio, sequebatur in eodem codice (nescio an eodem auctore) fragmentum, quod subdidi. De illo quod addam nihil est, ipsum de se indicium facit, quam sit miserum. Coronidem vero Actis S. Arnulphi imponet notum illud & vulgo traditum S. Arnulphi elogium, quod composuit Paulus diaconus, qui ex ipso S. Carolo Magno imperatore ea discere potuit, quæ de S. Arnulpho commemorat; id quod de annulo ejus in Mosellam abjecto, ac postea in exenterati piscis intestinis reperto disertis ipse verbis testatur, num. 2. Fragmentum hoc nolui e Surio describere, quia is textum corrupit loco non uno. Desumpsi ergo ex Historia Franc. Scriptoribus a Chesneo editis tom. 2; pag. 201; quod convenit cum libello Pauli Warnefridi, Langobardi filii, diaconi Forojuliensis de Episcopis Metensis ecclesiæ, edito Hannoviæ anno 1613 in corpore Franc. hist. Vet. & sinceræ a pag. 172.

VITA
AUCTORE ANONYMO SANCTI IPSIUS ÆQUALI.
Ex Mss. Corneoli, & Vallis Lucentis, quæ cum aliis multis tum manu exaratis, tum excusis typo exemplaribus collata sunt.

Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I (S.)

BHL Number: 0692


EX MSS.

CAPUT I.
S. Arnulphi natales; profectus in litteris ac pietate; potentia in aula; conjugium & liberi; episcopatus Metensis; austera vivendi ratio; opera misericordiæ; miracula varia; amor solitudinis.

In omnipotentis Dei nomine, & Christi Jesu, Domini nostri, filii ejus, Vitam, vel Acta sanctissimi Arnulfi antistitis, [Præfatio Auctoris.] auxiliante Spiritu sancto qui in eo requievit, stylo elicere aggrediar, præcipiente Domino de bonis: Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. Ergo reticenda non sunt quæque in exemplum bonæ actionis divulgata proficiunt, atque suis sectatoribus procul dubio municipatum tribuunt cum Sanctis.

[2] Beatus igitur Arnulfus episcopus, prosapia genitus Francorum, [Arnulphi nobilis ortus, & prædicta sanctitas; uti & fides Auctoris.] altus satis & nobilis parentibus, atque opulentissimus in rebus seculi fuit; sed nobilior deinceps, & sublimior in fide Christi permansit. Hujus itaque laudabilia facta, quæ gessit, nonnulla ego a familiaribus illius narrantibus, pleraque per memetipsum quæ scribenda sunt cognovi. Qua de re operæ pretium censeo, ut ab ipsius nativitatis die exordium loquendi sumamus Erat igitur quidam peregrinus, contiguo illo in loco habitans, a partibus Italiæ veniens, servus Dei, nomine Stephanus. Huic cum revelata fuissent hujus nativitatis exordia, silentio paulisper interposito, tamquam cælitus sibi responsum datum præsaga voce exorsus, ait: Scitote omnes, & attendite, quoniam puer iste qui natus est, sublimissimis atque summis honoribus gestandus, magnus erit apud Deum, & homines. Quod & deinceps verax probavit eventus.

[3] [Arnulphus litteras discit] Post hæc autem puer laudabilis indolis, plenus gratia Dei, ut tempus advenit, litterarum studiis imbuendus mandatur. Mox itaque traditus præceptori, inter ceteros contubernales suos sagax ingenio, & memoriæ capax, amabilis fulsit: eratque, Christo in se habitante, subditus cunctis, sed fide & caritate celsior omnibus.

[4] [instituitur a Gundulfo, & fit potens in aula Theodeberti, ac piui;] Cumque jam bene edoctus, ad roboratam venisset ætatem, Gundulfo a subregulo b, seu etiam rectori palatii, vel consiliario regis exercitandus in bonis actibus traditur. Hunc ille cum accepisset, per multa deinceps experimenta probatum, jam Theodeberti regis ministerio dignum aptavit. Nam virtutem belligerandi, seu potentiam illius deinceps in armis quis enarrare queat? Præsertim cum sæpe phalanges adversarum gentium suo subegerit mucrone. Quapropter effectus est demum, Christo præsule, omnium primus, qui dudum pene cunctorum ultimus videbatur; ita ut sex provinciæ c, quas & tunc, & nunc totidem agunt domestici d, sub illius amministratione solius regerentur arbitrio. Nam sedulus in oratione, in jejuniis, in misericordia pauperum incumbebat: & sicut scriptum est, Reddebat quæ Dei sunt Deo, & quæ cæsaris cæsari restituebat.

[5] [uxorem dicit, ex qua duos filios habuit;] Interea igitur vix cogentibus amicis atque parentibus e, ab inclyta & nobilissima gente puellam, quia sic Deus voluit, duxit uxorem: nam illud eidem Dominus speciale munus, veluti duarum gemmarum splendidum decus in mundo indulsit, ut ex eadem egregia femina duorum filiorum gaudia suscepisset. Dum hæc itaque agerentur, sicut jam supra diximus, diversis in palatio honoribus, & ministerio primus floruit: sed jugis illius meditatio circa monasteria, vel loca sancta invigilabat.

[6] [Lerinum cogitat cum Romarico; sed alitet Deo visum;] Temporibus autem illis erat in ministerio regis vir egregius, nomine Romaricus f, qui desiderio illius sancto, & familiari jungebatur affectui *. Cum hoc ergo consilio inito, secundum præceptum Domini (qui dixit: Vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo; & veni, sequere me) relictis omnibus, Lerinum usque ad monsterium g peregrinando propter Christum itinerare disposuit. Sed utriusque desideriis in hac causa obfuit voluntas Altissimi: neque enim fas omnipotens Deus fore censuit, ut hi duo viri, qui demum veluti duæ lampades fulserunt in seculo, sub unius modii articulo occultarentur; dicente Domino: Nemo accendit lucernam, & ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.

[7] [annulum in fluvium projectum in signum remissorum peccatorum recuporat:] Miracula h autem aliqua saltem de multis quæ gessit, narrando aggrediar: sed illud primum quidem ponendum censeo, quod fertur idem egisse antequam episcopatus solium conscendisset. Hic equidem cum pro suis pœniteret excessibus, contigit, ut per Mosellæ amnis pontem transiret: cumque subter se fluminis alta, nec visui penetrabilia cerneret, gurgitis immensitate, annulum, quem forte secum habebat, accepit, & his verbis in flumen projecit: Tunc me, inquit, solutum nexibus peccatorum putabo, quando hunc, quem projicio, annulum recepero i. Post aliquantos vero annos, jam sacerdotali solio ascenso, allatus est sibi a quodam piscatore piscis; quem cum gratiarum actione vir Sanctus cum accepisset, præparari sibi eumdem (quia solito a carnibus abstinebat) ad vespertinam refectionem præcepit: quem susceptum minister cum secundum morem exenterasset, eumdem annulum in extis ejusdem reperit piscis. Sed nescius facti, rem admirans, sancto Pontifici detulit: quem ille recognoscens, jam fidus gratias Deo pro suorum agens solutione peccatorum, vitam postmodum in nullis remissus duxit, sed plus etiam post hæc jejuniis, vigiliis, & orationibus se coarctavit. Annulus quippe in palatio adhuc habetur k. Mirari potest, & in his Deus magnifice laudari, quomodo in præsenti effectu Sanctus vir certificari meruit, adhuc calibus subjectus, de remissione peccatorum suorum: quod proculdubio non fieret, nisi dignissimus Deo foret.

[8] Incipit interea urbs Metensium indigere pontifice; & vox consona populi ut sibi Arnulfus pontifex detur, [fit episcopus. Metensis, benignus in pauperes & peregrinos; in serigidus:] instare; quia & principi acceptissimus haberetur, & sacricolis actibus pollere nosceretur. Ille autem lacrymans, & compulsus, quia Deo ita placitum fuit, urbem ad gubernandum suscepit; sic deinceps episcopales gestans insulas, ut etiam domesticatus solicitudinem, atque primatum palatii acsi nolens teneret. Mox etiam tanta, tamque profusa munificentia in eleemosynis pauperum adcrevit; ut etiam de longinquis regionibus atque civitatibus fama currente, innumera caterva pauperum ad sanctum Arnulfum pontificem refocillanda festinaret. Erat namque jugiter solicitus, atque intentus in cunctis bonis actibus, præsertim in susceptione monachorum, seu peregrinantium devotissimus invigilabat; ita ut quos hospitio recepisset, manibus propriis pedes ablueret; illosque vestitos, atque refectos deducens, mox alios refocillandos susciperet. Porro abstinentiæ illius normam narrare quis valeat; vel maxime cum interdum post triduana, seu amplius protracta jejunia, pane hordeaceo, seu limphæ poculo victitaret? Indutus namque jugiter intrinsecus occulte cilicio, sicque exesis jam membris, vigiliis atque jejuniis geminum ingerebat cruciatum.

[9] Cumque in his, atque diversis bonis actibus tamquam potentissimus auriga jugiter invigilaret, [dæmoniacam liberat,] contigit, eum in contiguis partibus Vosagi, in prædio sancti Stephani l affore; ibique coram eo adducta est mulier quædam, nomine Bettila m, a dæmonio nequiter arrepta, & discrimine vitæ suæ sæpe fortiter quatiebatur. Cumque hæc coram sancto Præsule debacchari cœpisset, is quippe pietate, ut erat semper, immensa ductus, ait: Heu miserrimum humanum genus! Ut quid tantum prævaluit inimicus, ut ubi Christus debuit habitare, illo domicilium infelix possideat? Superventura igitur nocte mulierem in vigiliis assistere præcepit: cumque Vir sanctus sese in orationem dedisset, mox dæmonium clamans, & ejulans a muliere discessit. Illico gaudentibus omnibus, jussit illam abire incolumen, & lætam, quæ dudum fuerat ab inimico oppressa, & infirma.

[10] [item alias duas:] Per idem namque tempus quo triduanum jejunium universalis celebrare consuevit ecclesia, Vir sanctus extra civitatem cum crucibus atque promiscuo genere populi, orandi gratia secundum morem ex urbe processit: &, ecce, ex mediis catervis femina arrepta a dæmonio, clamare cœpit. Hanc ille cum vidisset, vexillo crucis injecto, mox ab adversario ereptam sanavit. Alio quoque tempore infra urbem, ob orationis gratiam, ad basilicam sanctæ crucis n accessit; ibique puellam nequiter debacchantem reperit. Quam cum vidisset, motus misericordia, archidiacono suo ait: Nunc igitur, frater, hac nocte pro ista miserrima orationis vigilias celebremus, & superveniente diluculo istuc pariter revertamur; cumque crastina die secundum condictum inibi affuissent, puellam ab hoste antiquo liberatam invenerunt: sicque factum est, ut sanctitas hujus Viri absentes longeque positos curaret.

[11] [ethnicum leprosum baptismo sanat:] Temporibus quoque Dagoberti regis cum in palatio esset, eidem quidam leprosus clamare cœpit, victum, seu vestitum deposcens; at ille statim jussit eum in hospitium duci: cumque erga illum secundum morem suum solitam impenderet pietatem, sciscitari voluit (quia barbarus erat) si sacra unda baptismatis ablutus fuisset. Repente ille; Nequaquam (ait) Domine mi; nam ego inselix abjectus in populo; quis mihi gratiam baptismi tribueret? Tum isdem inquit: Ne verearis, frater: possibile est: tantummodo crede in Christum, & erit Domini voluntas, ut geminam, id est animæ & corporis tui, capias medelam. Accepto ergo a sancto Viro baptismi sacramento, repente de corpore illius lepra discessit, & factus est deinceps in utraque substantia sanus, qui prius fuerat peccator & maculosus.

[12] [moribundum subito restituit.] Postea autem cum patrias Toringorum o cum eodem rege invisendas intrasset, forte fuit, ut quidam procerum, nomine Oddilo p, puerum atque parentem suum, quem satis diligebat, supremis funeraret fletibus: nam & consanguinitate propinquo, & amicitia eidem insolubili jungebatur affectu. Rege autem jam quantocius ex eadem properante villa, nihil aliud angustianti consilii aderat, nisi languentis capite amputato, more gentilium q, cadaver ignibus comburendum traderetur. Sed credimus omnipotentis Dei tunc voluntate id actum esse, sanctum Arnulfum episcopum a mansionibus nondum egressum fuisse. Quo comperto Oddilo, ad eumdem veloci perrexit gressu, & causam infelicitatis, potius singultibus quam verbis exposuit. Vir igitur egregius cum festinatione ad languentis perrexit lectulum; ubi cum humi fuisset prostratus, diutissime oravit. Tunc demum semivivum hominem, ut illius mos erat, alloquitur: Pœnite (inquit) fili, si quid forte male gessisti, ut duplicem accipias medicinam. Ille autem venisse hominem Dei exultans, vix verbis affatur quod corde volvebat; quia extremis quatiebatur conatibus. Quid plura? Calefacta affertur aqua, & manibus propriis Vir sanctus faciem ægroti, pedes & manus cum ingenti abluit diligentia, atque oleo r corpus illius perunxit: sicque factum est, ut eadem die, tamquam nullam infirmitatem perpessus, cum ceteris villam egrediens, incolumis, lætus, & gaudens iter arriperet.

[13] Alio denique tempore quod gessit miraculum silendum non est. [Ultio divina in ejus obirectatores.] Quidam namque homo scelestus, nomine Noddo s, quadam die alvo refectus vino æstuans, cum complicibus suis Viro sancto derogare ausus est; non esse scilicet cultorem Dei, sed potius hominem voluptati deditum; ad cujus videlicet lectum nocturnis horis, non solum rex; verum etiam & regina, tamquam consilium flagitans properaret. Cum ergo stratum una cum detrahente socio petisset, jubente Domino, casu accidit, ut omnia vestimenta illorum flamma circumdans vallaret; atque illico exsilientes aquam ingentibus deposcebant vocibus: sed aqua injecta flammam divinitus missam non extinguebat; ardebant nequiter circa nates vel genitalia loca camisiæ illorum nec a se ardentia vestimenta exuere prævalebant. Quid plura? Qui aliud facere non poterant, exsilientes, & adinstar porcorum, luto sese vociferantes involvunt. Sed magis ac magis genitalia ipsorum ignis cremabat immissus. Tunc quippe, ut reor, impletum est super illos, quod scriptum est: Detrahentem occulte proximo suo hunc prosequebar *: sicque divina censura jubente actum fuit, ut de quibus Pontificem sanctum detraxerant, in ipsis pœnam sentirent: nam non post multum temporis, in tantis transgressionibus præfatus Noddo deprehensus est, ut scelera illius una cum vita, quia justum erat, regalis gladius amputaslet: ac ne solus moreretur, filius ipsius mox eadem sententia perculsus interiit.

[14] Per idem autem tempus cum jam pene omnes thesauros in usus pauperum erogasset, [Discum pauperibus datum recuperat cum fœnore:] adhuc supererat & discus argenti, habens pondus libras septuaginta duas. Hunc Hugo quidam inter primates procerum, datis alimoniis, cum his quæ pauperibus necessaria erant, comparavit: sed omnipotens Deus non passus est, ut illo frueretur homo lacius, qui in honore beati Stephani protomartyris jam olim erat consecratus. Nam supradicto Hugone repentina morte prostrato, præfatus discus Clothario regi ablatus * est, qui cum a narrantibus comperisset, hoc a sancto Arnulfo ob alimoniam pauperum venumdatum fuisse, mox miro inspiramine tamquam cælitus actus, jubet eumdem velociter, superpositis centum aureis, usque Mettis deferri sancto Pontifici: sicque factum est, ut & matricularii t, seu ceteri pauperes Dei, sustentationem alimoniæ haberent, & res Sanctorum, quibus semel fuerat, absque ullius rei redderetur dispendio.

[15] Cumque hæ & similes quam plures virtutes per illum cœpissent crebrescere in populo, [solitudinem frequentat.] mox remotiora a fragoribus vulgi expetiit loca; in quibus sæpe ergastulo retrusus, soli Deo orationibus sacris studiosissime vacaret; monente altissimo, qui dixit: Vacate, & videte, quoniam ego sum Deus. Nam crebro in villa Dodiniaca, quæ contigua Vosagi est; interdum Calciaco, non multum longe ab urbe u, cellula retrusus, cælum diebus ac noctibus precibus pulsabat.

ANNOTATA.

a Idem ille, opinor, Gundulfus est, qui sub Childeberto, Theodeberti patre, e domestico dux evaserat; uti dictum est in Comm. præv. num. 23.

b Subreguli appellabantur majores-domus sub prima regum Francicorum stirpe, ut pluribus exemplis ostendit Cangius in Glossario.

c Quid per provincias hic intelligatur, non satis liquet. Vide Comment præv. num. 19 & 23. De regni Austrasiæ ditionibus fuse diximus in Commentario ad Vitam S. Sigeberti Austrasiæ regis die 1 Februarii.

d Domestici regis dicebantur, qui villis servisque fiscalibus præerant, ut vult Valesius Rer. Francic. lib. 11, pag. 180. At Cangius in Glossario ad vocem Domestici: Domensticorum, inquit, quod fuerit munus & officium in palatio Francico, ambigunt doctiores. Adi-sis illum hoc loco.

e Id est, consanguineis, ut reor: & hoc sensu ea vox iterum usurpatur infra num. 12.

f Vitam S. Romarici, qui postmodum abbai fuit, habes apud Labbeum nostrum in Nova Bibliotheca Mss. libb. tom. 1, pag. 781; & Mabillonium in Actis SS. Ord. S. Bened. sec. 2, pag. 416. Nos de illo scribemus ad 8 Decembris, quo de illo agit Martyrologium Romanum & Surius.

g De monasterio Lerinensi longe celeberrinso sæpius a nobis actum est. Vide diem 16 Januarii ad Vitam S. Honorati, ejus primum fundatorii atque abbatis, ac deinde episcopi Arelatensis.

h Toto hoc numero contenta, interpolator quidam interjecit, ut in Comm. § 4 monui.

i Simile quid narratur de S. Attilano ep. Zamorrensi, de quo agumus 5 Octobr. Et factum a superstitione vindicat Browerus noster Annal. Trevir. lib 7, num. 22. Non abludit etiam quod de S. Metrone narravimus ad diem 8 Maii.

k Porro iste Arnulfi annulus, inquit Mabillonius hic in notis; hodie quoque in S. Stephani ecclesia apud Mettas asservatur, & quotannis Benedictinis abbatiæ S. Arnulfi monachis in ejus festo solemniter ostenditur. Idem testatus ante illum fuerat Meurissius pag. 114.

l Fallor nisi pagus ille est, qui modo in mappis Geographicis appellatur S. Etienne, Mosella, adjacens prope Montem Romarici, qua inde Spinalium petitur. De Vosago sive Vogeso consule fuse tractantem Valesium in notitia Galliarum; nos de illo breviter meminimus 11 Julii ad Vitam S. Hildulfi.

m Mss. Trevirensia habent, Bertila.

n Basilicam S. Crucis sive S. Eligii Metis postmodum habuere Canonici Ord. Præmonstratensis, uti docet Medaurensis episcopus in Præfat. hist. Episc. Metens. § 6.

o An Tungrorum in Germania secunda cis Rhenum; an Thuringorum trans Rhenum? Nam utrique Toringi dicti sunt, utrique Austrasiorum regi parebant; ati diximus in Comment. præv. ad Vitam S. Sigeberti die 1 Febr. Tungros hic tamen intellexit Umno num. 13.

p Codices Trevirenses habent, Nodilo.

q Morem fuisse gentilium, cremare cadavera, vulgo notum est; quem etiam servasse Gallos ac Germanos, Cæsar Tacitusque testantur; non paucos etiam inter Francos, maxime Septemtrionales, diu post hæc tempora idolis addictor fuisse, docet Valesius lib. 23. At amputari consuevisse umquam apud eos languentibus capita, hoc vero adhuc alibi reperire non potui. Itaque suspicor hoc referendum esse ad impiam Oddilonis commiserationem; istud autem, more gentilium, tantummodo afficere id quod sequitur, nempe cadaveris combustionem.

r Cod. Trevir. habet, Oleo sancto.

s Historiam hanc iisdem pene verbis omnibus descripsit Grimlaïcus in Reg. Solitar. cap. 63 apud S. Benedictum abb. Anianensem part. 2. Codicis Regularum pag 587.

t Matricularii pauperes illi erant, qui in ecclesiæ matriculam sive album relati erant, ut ecclesiasticis stipendiis alerentur. Vide Cangium in Gloss. verbo Matricula.

u Calciacum illud esse puto, quod modo appellant Chaucy, qui pagus est Metis orientalis, ultra Nidam, Gallicum fluvium, quinque circiter, nisi fallunt mappæ, leucis ab urbe dissitus. Villam autem Dodiniacam nullibi descriptam pressius inveni.

* al. affectu.

* al. persequebar.

* Trev. cod. allatus.

CAPUT II.
Abdicatio muneris episcopalis; recessus ad eremum; restinctum incendium; vita in solitudine; sanctus obitus; sepultura; corporis translatio; miracula.

Sed dum in his athleta Christi contra diabolum sanctissime & fortiter dimicaret conscientia tactus, [Postulat successorem in episcopatu a Clothario;] ne plebs sibi a Domino credita, illo remoto, æternæ vitæ pabula quiddam minus acciperet, repente cœpit intentissime a principe flagitare, ut successorem sui præsulem daret: mittensque epistolas per internuntios, se indignum hujus operis, seque peccatorem clamitabat: & ut talem eligerent a pontificem, qui prædicationis verbum dignus seminaret in populum. Quibus relictis *, mox Clotharius rex non modicis repletur angoribus ab omni se auxilio distitutum clamitans, si sanctus Arnulfus a frequentia palatii sessasset; cui inter cetera nihilominus talia remittit scripta dicens:

[17] Domine pater, quæ scripsistis per vestram epistolam, ut in loco nostro * alium deberemus eligere successorem, [Clotharius successorem dare recusat; & recessum ægre permittit.] istud nostra præsumptio facere nulla ratione præsumit. Hinc iterum inter reliqua ait: Quantum de devotione vestra, quam ex ammonitione divina esse confidimus, gavisi sumus; tantum iterum dolentes tractavimus quod non optavimus de vestro conspectu esse absentes: immo, domine & pater, si qualibet devotione compulsus, pro boni operis actu, alicubi deliberatis proficisci; petimus, ut nos sine pace vestra, vel communione, pro amore divino nullatenus relinquatis. Nam præfatus rex Clotharius tanta eum fide & amore dilexit; ut, cum prolem suam Dagobertum in principatus sui culmine sublimasset, eidem regnum ad gubernandum, & filium ad erudiendum in manu tradidisset; quem ille acceptum ita altissima & profunda erudiit sapientia, ut in Sicambrorum b natione rex nullus illi similis fuisse narraretur.

[18] Sed cum insolubili desiderio ad eremum properare disponeret, [Dagobertus vero minis absterret;] voluit & suspicatus est prudens rex Dagobertus, eum minis terreri, scilicet ut ab ipsius consilio vel solatio non discederet; dicens ad eum: Dilectissimi filii tui, quia ita admissum habet, nisi nobiscum consistas, caput amputabo. Ad hæc ille respondens ait; Filii mei vita in manu Dei est: jam tu tuam vitam non possides, quando ab insontibus vitam auferre disponis. Tunc rex iratus adversus eum, dependentem ex poplite mucronem manu arripuit. Tunc sanctus Arnulfus, regis morituri parvipendens iram, constanter dixit: Quid agis, o miserrime? Mala pro bonis mihi rependere vis? Ecce me paratum: exerce arma in sanguinem meum, ut tuis libet animis; ego pro illius mandatis mori non dubito, qui mihi & vitam dedit, & pro me mortuus est. Tunc unus procerum ait: Noli impie agere contra temetipsum, o bone rex: an non vides Virum sanctum, destinatum & cupidum esse ad martyrium? Aut cur non pertimescis Christi Domini servum lacessere? Et his dictis, jubente Domino, ira ejus irretita paulisper conticuit.

[19] [at tandem annuit, flente miserorum turba,] Interea adest & regina; reminiscentes culpæ suæ utrique ad pedes sancti Arnulfi corruunt, & ut illis misereatur cum lacrymis exorant, dicentes: Perge, domine, ad eremum quo vis; tantummodo placatum te habeamus, quem molestum usurpantes exaggeravimus, Tunc sanctus Vir, data illis venia, a palatio egreditur. Et, ecce, reperit pro foribus, claudorum, cæcorum, atque universorum pauperum, viduarum, & orphanorum pene innumeram multitudinem adstantem; cumque eum vidissent, omnes vociferare cœperunt, dicentes: O Sancte pastor, cur nos miseros derelinquis? Aut quis miserebitur nostri? Aut quis tribuet nobis victum & vestitum? Nam, te amoto, moriemur omnes, nuditate atque fame consumpti. Obsecramus pro Christo, ne nos derelinquas.

[20] [quam solatur Arnulphus;] Tunc ille lacrymans, blanda voce eosdem alloquens, dicit: Dabit vobis Deus pastorem, qui vos pascat in miseratione & misericordia; nam faciem meam non longo tempore amodo videbitis: vos autem Quærite primum regnum Dei, sicut dixit Christus, & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Estote pacati, invicem benigni, misericordes; ut, dum ista nunc paupertate, & miseria angustiamini, in futura vita felices regnare mereamini cum Christo: siquidem & Lazarus mendicus in sinu Abrahæ transportatus est ab angelis: ita & vos quærite Dominum, & hic & in æternum vivet anima vestra. Et his dictis, statim ad orationum pergit certamina.

[12] Post hæc autem paucis temporibus actis, Viro justo intentione pulsanti, [cui successor eligitur Goëricus.] sanctus Goëricus c, cognomento Abbo, hujus successor eligitur. Digne quippe a Domino actum est, ut sancto sanctus succederet. Quo audito vir egregius Romaricus a patribus Vosagi egressus, ad beatum pergit Arnulfum; atque ex providentia utriusque, vasti eremi aptum ei præparat locum. Sed mox eadem die, superventura nocte qua venerat, quid miraculi per hunc almificum Pontificem infra urbem gestum fuerit, silere non valeo.

[22] Casu contigit, ut promptuarium regis ignis vorans vexaret, [Arnulphus, præsente auctore hujus Vitæ, incendium restinguit,] atque eructans excellentissima flamma domos circumquaque affines minaciter lamberet. Repente exsurgens omnis civitais, videntes sui exitium, in ejulatu & clamore conversa est. Quo audito, nos veloci gressu ad domum Viri sancti pervenimus, & reperimus eumdem, sicut illius jugiter mos erat, psalmodiæ personantem: statimque apprehensa manu illius, ait Romaricus; Egredere, domine; ecce, inquit, adsunt pro foribus equi nostri, ne (quod absit) te in hac urbe ignis consumat. Ad hæc, inquit: Nequaquam, dilectissime; sed deducite me illuc, & videamus hoc impium, quod grassatur, incendium: & ponite me vicinum illius; &, si ita vult Deus, ut ardeam; ecce in manu ejus sum. Tunc nos tenentes manus ejus sanctas, ad larem pervenimus; & mox, jubente illo, in oratione prostrati, capitulo dicto, surreximus omnes. Tunc ille elevans manum, contra ingentes flammas vexillum crucis injecit: & mox miro modo tamquam cælitus percussus, nil alibi nocens, infra parietes in semetipsum totus retorsus ignis interiit.

[23] Nosque deinceps jam securi de periculo subacto, [quo urbs tota deflagratura fuisset, ut revelatum est.] gratias agentes Deo, dictis Matutinis, ad lectulos nostros remeavimus. Illico autem cuidam ex fratribus talis apparuit visio. Intuens in cælum vidit tamquam in flammam ignis signaculum crucis depictum: & statim de cælo ex obliquo crucis vox facta est, dicens: Cernis hoc, inquit, signum? Hac nocte Arnulfus episcopus per ipsum totam civitatem istam ab incendio liberavit. Mirantibus nobis omnibus virtutem, quam vidimus de igne prostrato, frater ille hanc visionem narravit.

[24] Posthæc autem bonus Arnulfus, relictis cunctis mundi rebus, [Bonis omnibus ni pauperes distributis, eremum petit, ubi leprosis in servit &c.:] atque bene perfecteque pauperibus erogatis, jamque fidus & securus de thesauro abscondito in cælo, non multis dilapsis diebus, pauper quidem propter Christum effectus in seculo, sed jam dives virtute Domini, veluti novus Helias, ad eremum properans & inter bestias & feras sylvæ, parvulis mansiunculis patratis, quotidiana meditatione laudes Deo personabat. Ascitis quoque aliquantulis secum monachulis, nec non & leprosis; manibus propriis fidelissimam illis servitutem jugiter impendebat; calceamenta a pedibus detrahens, atque detergens; capita & pedes illorum crebro abluens, necnon & lectos ipsorum reciprocis diebus studiosissime compositos parabat. Nam & coquinæ officium non abhorrens Episcopus sanctus, & cocus sæpe esuriens ipse, suos contubernales pascebat. Sed & lectum stratus ejus vile quidem in oculis hominum, sed pulcherrimum in obtutibus angelorum, spretis dumtaxat mollibus & pretiosis vestibus, cilicia exornabant.

[25] In his igitur atque ceteris innumeralibus bonis dum anglicam ageret vitam, [morti proximus angitur metus peccatorum:] jam omnipotens Deus, suum Athletam ad destinatum volens d vocare bravium, ad ultimum urgetur diem. Quo comperto, adest vir religiosissimus Romaricus, cum ceteris monachis, ejus præstolans egressum. Tunc electus Dei, & sacratissimus Pontifex eum alquens, ait: Bone vir & amabilis Domino, obsecra Christum pro me: jamque adest dies, in quo judici meo præsentandus apparebo. Quid faciam? Nil boni gessi in seculo: omnibus sceleribus, & peccatis vallatus coarctor; pro quibus Dominum, ut veniam merear, obsecro, supplicato. Hæc Vir sanctus ait, quia scriptum est: Justus in primordio sermonis accusator sui est.

[26] [moritur; & a Romarico sepelitur in Castro Habendensi.] Interea venit hora, ut sancta illa anima manibus sanctorum angelorum ad Christum gestaretur. Fit autem illic gaudium magnum procul dubio supernarum virtutum in cælo, & ingens luctus pauperum Christi atque monachorum in seculo. Adest mox juxta morem sanctum & Euangelium sacrum, quod lector inter psallentium luctus & cantus personat voce; sicque demum vir egregius Romaricus, allatum sanctissimum corpus illius, cum dignitate & honore, quo valuit, in Castello Habendo e sepulturæ tradidit.

[27] [Goëricus sacrum corpus Metas transfert, non sine multis in vid miraculis:] Post obitum beati Arnulfi, anni fere jam acto tempore, vir electissimus successor ejus Goëricus episcopus, consilio inito, coacervata clericorum seu etiam populorum caterva ingenti, ascitis quoque duobos episcopis secum, una pergunt ad heremum: quo in loco excubias cum reverentia celebrantes, sancta membra ab urna lapidis auferentes, grabato imponunt: atque mox arripientes itinera, cum gaudio remeant ad urbem. Nam suavitatis odor ex his sacris membris cunctos replebat evehentes. Sed qualia deinceps in itinere per eumdem claruerunt miracula, ut valeo, demonstrabo.

[28] [nam lapsis bajulis, suspensum hefte in aëre feretrum;] Dum autem gestantes veniunt ad quemdam rivum, cujus riparum tellure scissa f, euntibus convallem atque lubricum pandebat meatum, posteriores, qui feretrum portabant, casu corruunt. Sed, ut reor, eumdem g statim angeli susceperunt; nam priores evehentes nullo tardantes gressu, grabato in aëre sublato, gradiuntur libere; atque surgentes qui lapsi fuerant, jam transmeato convalle, sese jungunt ad collegas.

[29] [nec promoveri potuit ad villam hominis incestuosi;] Post istud denique in illo itinere mox aliud emicuit signum. Quidam homo in pago Calvomontense h, nomine Cunita, incestuosus fuit. Hunc ille cum sæpius redarguens, nec ad pœnitentiæ emendationem perducere potuisset, in hac vita impœnitentem reliquit. Forte fuit, ut in ejusdem incestuosi villa oratorium esset: quo in loco itinerantibus illis, congruum erat, ut mansio pararetur; ideo vel maxime, quia sanctum corpus oportebat excubiis in basilica honorari. Venientes autem ad terminos terræ hominis incestuosi, repente figitur gressus portantium; ita ut ulterius vectandi sacra membra facultatem non haberent. Et, ecce, angustia sacerdotibus, & universo populo, quoniam mansionem, ad quam verterentur, ignorabant, cum jam dies declinata esset ad vesperum.

[30] [sed alio procul mira celeritate defertur, suppeditata divinitus cerevisia comitantibus.] Tunc Noddo i dux, qui erat ex euntibus unus, ait: Videtis, quia terram incestuosi hujus ingredi despicit. Est autem procul villa mea; sed nox ante nos includet, quam illuc venire valeamus. Sed & deest mihi inibi potus vel apparatus, quo hanc multitudinem reficere possim; nisi tantummodo in imo vasculi * modicum quiddam cervisæ. Quibus auditis, universus populus iter retorquens, in tanta velocitate pergunt, ut potius geruli semetipsos portari, quam portare sentirent; atque diei adhuc lucem habentes, ad destinatum pervenerunt locum. Tunc Noddo ait: Nunc igitur beatus Arnulfus pascat nos nocte ista quoniam quod deest nobis, ipso intercedente, adesse potest. Statim in tanta exuberantia accrevit modicitas potus illius, ut omnibus affatim satiatis, adhuc in crastinum superesset.

[31] Post hæc autem cum magna prosperitate & lætitia ad urbem perveniunt. [Corpus Metis solenniter reconditur in basilica SS. Apostolorum;] Et, ecce, mox omnis civitas cum crucibus, & cereis, atque ingenti gaudio, & ammiratione obviam currit, & Pastorem suum, quem dudum veluti fugacem amiserant, cælo jam regnantem recipiunt, atque sacrum corpus illius in basilica sanctorum Apostolorum k cum reverentia & grandi exultatione sepulturæ recondunt. Mox quippe sepultus, quid apud Christum in heremo mercatus fuisset suis civibus, demonstravit miraculis.

[32] Nam mulier quædam, nomine Julia, luminibus olim cæcata, [ibi mox secuta miracula. Cæcavisum recipit:] ad sepulchrum ejus accessit: ubi cum prostrata cum fide orasset, absque mora lumen multorum annorum temporibus desideratum recepit; atque exitus viarum, quos externa auxiliante manu calcare consueverat, propriis cernens luminibus, ad diversorium læta remeavit.

[33] Aliud denique rursus miraculum non sileam, [Contracta ob violatam ante diei Dominicæ religionem, sanatur:] quod nuper, narrante viro religioso Arengisilo abbate, comperi. Siquidem mulier quædam, nomine Cencerella *, in suburbano Medio-matrici degens, ausa fuit Dominica die operari. Sed mox divinitus verberata, utraque manu contracta est. Tunc magnis vallata angoribus ad suprascriptum abbatem pervenit. At ille præcepit eidem, quatinus ad sepulchrum sancti Antistitis cum fide festinaret. Ubi cum venisset, ostia obserata repagulis invenit, & illico ante valvas sanctæ basilicæ semetipsam prosternens, se in orationem dedit cum lacrymis, vociferans atque deprecans sanctum Arnulfum episcopum, ut se sanaret. Statimque digiti illius, qui jam dudum fortiter palmis inhæserant, resoluto rigore, pristinam receperunt medelam: & remeat ad propria incolumis & læta, quæ venerat tristis & contracta.

[34] Per idem namque tempus homunculus fuit, [claudus erigitur.] nomine Ciaro, nequiter pedibus contractus, qui ex utroque latere auxiliantibus baculis, vix pedetentim & cum ingenti injuria callem nitebatur contingere. Hic cum crocis l suis ad urnam sancti Viri semetipsum sanandum in oratione prostravit. Statim resolutis nervorum contractibus, surrexit sanus & lætus, atque ad domicilium suum pedibus propriis revertitur, qui ad sanctum sepulcrum fustibus sustentatus venit, ut sanaretur.

[35] Hæc nos pauca de pluribus hujus Viri virtutibus, [Epilogus Auctoris,] vel operibus bonis, ut valuimus, scriptis indidimus. Ceterum si omnia bona, quæ egit, stilo prosequentes, membranis inserere studuissemus, enorme volumen & magnum legentibus affuisset: elegimus enim de multis saltem aliqua narrare, ne audientium auribus fastidium faceremus: auxiliante Deo omnipotente, & Jesu Christo redemptore nostro, cui est potestas & gloria per immortalia secula seculorum. Amen.

[opus suum S. Clodulfo inscribentis.] Ecce, Reverentissime Domine Chlodulfe pontifex, habeto conscriptam quam poposcisti vitam & gesta Genitoris tui. Juste quippe; atque perfecte censuisti, ut cujus tenes sedem, crebro relegas & Acta.

ANNOTATA.

a Ita exemplaria nostra omnia; Mabillonius tamen legit, eligeret, in singulari.

b Sicambri, quorum primæ sedes apud extrema fluminum Vahalis, Mosæ & Rheni assignantur, confundi subinde, uti hic, cum Francis cœperunt; ut late docet Browerus in notis ad Fortunati lib. 6, § 4.

c De S. Goerico vide plura in Vita sequenti num. 18.

d Constructio hæc in Actis satis frequens est, ubi barbare nominativus ponitur pro ablativo, ut vocant, absoluto.

e Vide dicta in Commentario prævio num. 40.

f Legendum esset juxta rectam syntaxim, tellus rescissa.

g Eumdem pro idem; sed res ejusmodi vix notatu dignas censeo; cum eas quivis facile deprehendat.

h Pagus Calvomontensis, alibi dicitur Comitatus Calvomontissæ; & videtur fuisse tractus quidem Mosellæ vicinus, in quo modo Spinalium conditum est. Adi Valesium Notit. Galliar. pag. 118.

i Non ille scelestus, de quo supra num. 13; sed alius & pius, & dux, & in cod. Trevir. appellatus, non Noddo, ut alius, sed Notho.

k De qua vide Comment. præv. a num. 4.

l Id est fulcris subalaribus; Gallice crosses, seu croces.

* al. relectis.

* al. vestro.

* al. in uno vasculo.

* al. Ceucerella

VITA ALTERA AUCTORE UMNONE.
Ex antiquo codice Ms. Cancellariæ Vicensis.

Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I (S.)

BHL Number: 0693


EX MSS.

CAPUT I.
Gesta S. Arnulfi usque ad susceptum episcopatum.

[Arnulphus nascitur & prædicitur magnus futurus coram Deo & hominibus.] Beatus igitur Arnulphus ex tanto nobilitatis germine, velut aurea consurgens virga, quanto nobilius a progenitoribus sumpsit exordium, tanto dignius sanctis successoribus suis produxit exemplum: dispensatio etenim divina, quæ hunc sibi ab æterno consecrarat, sicut nobili genealogia, sic etiam cælesti prophetia est glorificare dignata. Quidam Dei servus, nomine Stephanus, loco dimorabatur vicino quo puer fuerat exortus. Hic ab Italia veniens, gladios Longobardorum a non formidine, sed fratrum utilitate declinans, suæ aliorumque saluti vacabat. Huic itaque cum divinitus revelata fuissent infantis merita exorti, ad oppidum venit, qui a progenitoribus seu reliquis militantibus honorifice suscipitur; ad cunabula pueri, cujus gratia devenerat, inducitur; quem ut aspexit, mox quæ de ipso sibi per spiritum fuerant præcognita, circumstantibus aperuit, voce præsaga dicens: Scitote omnes ac memoriter tenete, quoniam parvulus iste qui natus est, magnus erit multæque apud Deum sanctitatis, magnus & apud homines summorum dispensatione honorum; stirps erit regum gloriosa, gemmaque sacerdotum pretiosa. Quod vaticinium sicut magnum fuit in revelatione, ita in adolescentis indole succedenti extitit probabile.

[2] Natus est autem beatus Arnulphus Aquitanico patre b, [Patria ejus, parentes, educatio, promotio in aula Theodeberti regis.] Sueva matre in castro c Laycensi, in comitatu Calvomontensi, imperatoris Mauritii temporibus, qui primus de genere Græcorum imperavit Romanis d. Cum itaque disciplinis scholaribus esset sufficienter imbutus, aulæ Theodeberti regis inducitur, consiliis palatinorum admiscetur. Hic Theodebertus. Childeberti regis fuit filius, qui utrisque Belgicis, Lugdunensium quoque quadripartitis præsidebat provinciis. Sub hujus tempore Cundulphus extitit prætor, major videlicet domus & comes palatinus, qui quoniam ceteros præibat prudentia consiliorum, industria negotiorum, eidem quasi patrono atque doctori beatus adolescens Arnulphus commendatur, ut qui præfulgebat proavorum nobilitate, nequaquam inferior ipsis esset in regali administratione: quem cum isdem suscepisset, per multa probatum experimenta dispensationi regalium constituit non indignum.

[3] Theodeberto autem, qui Neustriæ, a Theodorico fratre, [ac deinde in aula Clotharii & Dagoberti.] qui Austrasiæ præerat e, perempto f, eodemque a Brunichilde haustu veneni perdito g, regna utrorumque in Clotharii potestatem, filii regis Guntranni, concesserunt. Hic Bruinchildem reginam ob multiplicem nequitiam equis alligatam indomitis discerpsit h; venerabilem quoque cunctis honestate simul ac admirabilem bellica fortitudine beatum Arnulphum palatii comitem constituit, cui & Dagobertum filium suum Christiana religione informandum commendavit; quia & ejus erat consanguineus i fide Catholicus, & jure civili peritus; cujus doctrina eo profecit, ut eminentior omnibus Francorum regibus ab historiographis comprobetur: nam & quantum Ecclesiam coluerit, nitor auri & argenti basilicæ sancti Dionysii Parisiacensis k, nobis tacentibus, clamat; quantusve in præliis extiterit, Saxonum gens, ab eo perdomita… quot ad sui longitudinem gladii emensus, omnes eumdem excedentes trucidavit rebellantes l.

[4] Igitur beatus Arnulphus major domus factus, [Gesta ejus, maxime in obsequio Clotharii regis.] qua virtute bellica qua consilii prudentia Burgundiam, id est Austrasiam, Neustriam quoque, quæ est a Parisiaca urbe usque ad Gerundam fluvium, tumultu bellorum liberaverit; dolos & insidias Brunechildis enervaverit, filios præfati Theodorici ex scorto progenitos deleverit, quis enarrare suffecerit? Hinc ut Josue Amalechitas, sic ipse perfidos devastabat: licet enim rex Clotharius disciplinarum artibus esset peritus, ac diversis actibus bonis intentus; tamen uti mos est regibus, inertia luxus resolvebatur; unde tota pene utilitas civilis providentiæ huic illustri Viro incumbebat; ita ut sex provincias solus regeret, quas tunc ejusdem totidem domestici administrant. Regebat namque duas Belgicas, in quibus sunt Treviris & Remis, cum sibi adjacentibus sexdecim urbibus: quatuor etiam Lugdunensium provincias, in quibus principales exstant urbes Lugdunum, Rotomagus, Turonis, Sennonum, cum sibi urbibus subjectis numero viginti novem m.

[5] [Dodam uxorem ducit, ex qua duo filii, Clodulfus & Anchisus:] Præter voluntatis suæ decretum, parentum ac procerum votis acquiescens, puellam nobilissimis ortam natalibus, nomine Dodam, sortitur uxorem, sibi per omnia in actibus honestatis concordem: Ex qua duorum gaudia filiorum suscepit, Clodulphum videlicet ac Anchisum. Hujus nomen est derivatum a Troiano Anchisa, qui fuit progenitor Æneæ. Hi denuo quasi duarum splendidum decus gemmarum in mundo effulserunt: nam Clodulphus ecclesiæ pontifex fuit Metensis: Anchisus signifer n aulæ regalis, idemque post non infimus martyr. Nam olim expositum quemdam inveniens infantulum nutrierat, foverat, Godinumque o nomen illi imposuerat, qui adultus sui susceptorem, dum venatur in silvis, impie trucidat, spe conjugii ejus ac dignitatum illectus: sed quis profectus perfidiæ ipsius? Dominum occidit: sed mox dæmone vexatus periit p.

[6] [meditatur vitam religiosam cum Romarico:] Quamvis autem beatus Arnulphus in palatio diversis floreret honoribus, oppotunitatem tamen omnia pro Christo relinquendi exoptabat: quapropter viro illustri, nomine Romarico, sui arcanum pectoris aperit; quia & idem vir cælestibus inhiabat desideriis: qui Romaricus, quia sibi maritima non ignota erant loca, vitæ districtioris atque religionis percongrua, suadebat beato Arnulpho Lirinum adire cœnobium; illo enim tempore fervebat illic disciplina monachalis, & commendabatur doctrina sancti præsulis Cæsarii Arelatensis q.

[7] [annulum in Mosellam projicit, ut si is ad se rediret, de venia peccatorum securus esset:] Interea r cum sibi beatus Arnulphus commissas inviseret provincias, forte Trevericam devenit ad urbem, ubi cum per pontem transitum haberet, profunditatemque Mosellæ fluminis, qui subfluebat, consideraret; quasi divino tactus instinctu, cælum suspexit, annulumque, quem digito ferebat, in illam fluctuum profunditatem projecit, dicens; Tunc certus ero, Domine Deus, tuæ propitiationis erga me, si meruero posthac hunc annulum recipere. Hunc autem annulum longo post interjecto tempore in penetralibus piscis inventum recepit.

[8] [portionem filiorum in usus pios postulat; annuenti Anchiso benedicit.] Ipse autem in hoc devotionis proposito perseverans, petit a filiis, suis, ut ea quæ in facultatibus suis mobilibus portio contingit, benigne patiantur ad usus pauperum dispartiri; sed in toto ei voluntas filiorum non obedit, ut sperabat. Enimvero prior filiorum Clodulphus hoc se implere negat: primogeniti namque in negotio tali sæpe reperiuntur difficiliores. At vero Anchisus, junior proles, patri per omnia libenter se obedire spondet, accommodans fidem admonitionibus ejusdem. Venerandus itaque genitor filio gratias agit, in omni copia rerum eum benedixit, progeniemque, de ipso nascituram, in regalem conscendere dignitatem prædixit; quod & factum est: nimirum & Anchiso plurimæ accesserunt divitiæ, strenui quoque ac fortes viri de ipsius prodierunt germine: regibus siquidem Francorum a fortitudine solita degenerantibus, regni sublimitas transiit ad ejus dispositionem, quia cælitus erat ordinatum ad ipsius progeniem Francorum transvehi regnum.

[9] Hic Anchisus patris consultu filiam principis Germaniæ secundæ Pipini, [Anchisi & Beggæ illustris posteritas] Beggam nomine, duxit in matrimonium, sanctæ videlicet Gertrudis sororem, quam in virginitate sanctus Foillanus enutrivit s. Ex hujus Pipini sorore, Waldrada nomine, natus est Gualchisus, qui sanctum genuit Wandregisilum Christi confessorem. Ex Begga igitur genuit Anchisus Pippinum, Avi nomen habentem. Hic tantæ fuit audaciæ, ut Rheni flumen cum uno satellite transvectus, sibi quemdam adversarium, in cubiculo residentem, cum suis obtruncaverit. Saxones Fresonesque detrivit t. Ipse Karolum Tudertem u genuit, qui Saracenos sic depressit x, quod hactenus arma Francorum formident; qui Karolus item genuit Pippinum, statura, quidem parvum, sed virtute magnum; ut singulari assultu leonem asseratur discerpsisse, velut agnum y. Hujus filius fuit Karolus Magnus z, qui præ cunctis præcedentibus Francorum regibus ampliavit regnum, Langobardos substravit, Constantinopolitanum imperatorem sine prælio suæ ditioni associavit, ipsam urbem Romuleam, gementem sub Langobardis cum tota Italia suis addidit sceptris. Ex hoc surrexit Ludoycus rex pius, qui præbendas, claustra, regulasque clericis ac monachis ordinavit aa.

[10] Enimvero, ut ad incepta redeamus, vir amabilis Deo, [Arnulphi pia liberalitas, Doda & Romaricus seculo valedicunt.] beatus Arnulphus, recepta filii liberalitate, pauperibus, viduis, orphanis indigentibus opes proprias distribuit; ecclesiis etiam nonnullis ampla concessit prædia, palatium, quod Mettis possidebat, Virdunensi ecclesiæ largitus est hereditario jure; Coloniensi quoque ac Trevirensi non minimam suarum partem possessionum indulsit. Non minus beata conjunx ejus Doda mundi abdicans vana, elegit Treviros in reclusione cælibem ducere vitam. His itaque completis, peregrinandi consilium, quod cum venerando habuerat Romarico, versus Lirinum enitebatur adimplere; sed quia non est in hominis potestate via ejus, quod ipsi ad propriam deliberabant salutem, Dominus transtulit ad multorum utilitatem; dominus siquidem Romaricus bb, beati prædicatione Amati, relictis omnibus suis, & egentibus elargitis, monachus in Luxuvio est factus, & post Romaricense fundavit cœnobium: beatus autem Arnulphus divino electus est judicio in præsulatu Metensi sicut exarabitur in pagina sequenti.

ANNOTATA.

a Langobardi e Pannonia in Italiam irruerunt anno Christi 568, uti docet Paulus diaconus de Gest. Langob. lib. 2, cap. 7. De grassationibus eorum in ecclesias, sacerdotes ac reliquum vulgus vide illum ibidem cap. 32, & alibi.

b Arnoaldus, S. Arnulphi pater, Aquitanicus fuisse dicitur; non origine, sed habitatione; uti docet Jordanus noster iu opusculo ante laudato.

c Castrum hoc villa vocatur sita in comitatu Calvo-montissæ, in instrumento donationis condito anno Christi 950 apud Meurissium, pag. 137.

d Hoc arripuit Umno ex Paulo Warnefrido de Gestis Langobard. lib. 3, cap. 15, sicut & alia plura. Ceterum Mauritius nomen & genus vetustius ex veteri Roma traxit; propinquiorem autem cognationem ex Arabisso patria habuit, quæ gentis Cappadocum est, inquit Nicephorus lib. 18, cap. 8.

e De his & similibus hujus auctoris erroribus vide superius notata in Commentario prævio § 4; quo multa congessi; ne nimis in annotatis hic longus essem.

f Vide Gesta Reg. Franc. apud Chesnium tom. 1, pag. 715, cap. 38.

g Adi ibidem cap. 39. Theodoricum tamen profluvio ventris mortuum esse, tradit Fredegarius cap. 39.

h Consule Fredegarium cap. 42.

i Aviam enim Arnulphus habuisse putatur Blitildem filiam Clotharii primi, qui Clotharii secundi avus fuit.

k Narrat hæc Fredegarius cap. 80.

l Lege hæc apud Aimoinum de Gest. Franc. lib. 4, cap. 18 & alios citatos ab Henschenio nostro in Diatriba de 3 Dagobertis lib. 1, cap. 5, qui huic historiæ parum fidit. Ceterum factum hoc non Dagoberto; sed patri ejus Clothario adscribitur.

m Quæ hoc num. explicatione indigent, satis exposui in Commentario § 4.

n Imo domesticus fuit Sigeberti regis, juxta Notgerum apud Chesnium tom. 1, pag. 643: ac subinde dux, ut illum appellat Theganus apud eumdem tom. 2, pag. 275.

o Patricidam hunc Gunduinum vocat Sigebertus in Chron. ad an. Christi 685.

p Vel potius a Pippino, Anschisi & S. Beggæ filio, paulo post occisus est; uti docet Valesius Rer. Franc lib. 22, pag. 324.

q Scripsit enim S. Cæsarius egregia & grata valde & monachis necessaria opuscula, teste Gennadio cap. 86. Nos Regulam ab eo scriptam dedimus ad diem 12 Januarii.

r Quæ sequuntur usque ad num. 10 a Paulo Langobardo desumpta sunt e fragmento, quod huic Vitæ subjiciam; non nulla tamen exornavit Umno.

s Vide dicta ad Vitam S. Gertrudis 17 Martii 594.

t Hæc omnia de Pippino Heristallo desumpta etiam sunt ex Pauli Warnefridi Gestis Langob. lib. 6, cap. 37.

u Vulgo Martellum.

x Idem narrat Fredegarii continuator apud Ruinartium cap. 108.

y Factum hoc refert Monachus Sangallensis lib. 2, cap. 23 apud du Chesne tom. 2, pag. 131.

z S. Caroli Magni imp. Acta dedimus die 28 Januarii.

aa Adi Concilium Aquisgranense celebratum anno 816, tom. 7 Conciliorum Labbe.

bb Vitam S. Romarici habes apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ord. S. Benedicti sec. 2 a pag. 416. Nos de illo agemus die 8 Decemb.

CAPUT II.
Gesta S. Arnulphi a suscepto episcopatu usque ad obitum.

Papolo episcopo Metensi vicesimo octavo, a primo Clemente beato pontifice, vitæ subtracto, [Arnulphus eligitur episcopus Metensis; nec tamen ab aula recedere sinitur:] eadem plebs Mediomatrica pastore viduata, ut sibi pontifex dignus a Deo daretur, prece continua precabatur. Divinitus itaque primoribus cleri ac populi aspiratur, ut prædictus venerandus vir eligeretur Arnulphus; qui tandem renitens, consentiente rege Clothario, in episcopum Metensem assumptus est. In eo statu etiam palatinis, quamvis nolens, consulebat dignitatibus, omnium genere virtutum pollens, & miraculis diversis effulgens. Interea gloriosus princeps Clotharius, Guntramni regis filius, pacatis feliciter tumultibus regni, administrationem negotiorum filio Dagoberto commendans regali gaudet quiete. Qui Dagobertus familiaritatem Viri Dei valde amplexabatur, sanctitatem venerabatur, utpote ab ipso educatus & ad industriæ civilis eminentiam promotus: quapropter etiam nolentem in palatinis eum frequenter negotiis detinebat moderandis.

[12] Præsul autem non quærens quæ sua sunt, [leprosum baptismo sanat:] etiam in domo regia pauperum inopiæ subveniebat: nam cum leprosus quidam barbarus, seu paganus, ab eo victum seu vestimentum importune deposceret, ille nescius pauperis importunitate turbari, hospitio præcepit eumdem proprio deduci, quem postea baptizans a lepra curavit.

[13] Alio deinceps tempore isdem Præsul cum præfato rege Dagoberto Turingorum a regionem intraverat, [moribundum prece restituit:] quæ non modica provinciæ pars est Germaniæ secundæ, in qua est Colonia metropolis, ubi cum in regalibus componendis demoraretur, quidam procerum, Nodilo dictus, magno angustiabatur mœrore propter ægritudinem cujusdam sui familiaris consanguinei adolescentis, quem B. Præsul oratione fusa sanavit.

[14] Beatus itaque pontifex Arnulphus, sicut signorum virtute gloriosus, [discum pauperibus levandis distractum recipit:] castitate præcipuus Domino approbatus, hominibus innotuit; sic & largitate munificus, apud Clotharium principem venerabilis effulsit: nam cum pene omnes thesauros suos & Ecclesiæ indigentibus erogasset, ut justitia ejus in seculum hujus seculi consecutivum maneret; forte adhuc argenteus supererat discus, sancto Stephano consecratus, librarum pondo septuaginta duarum; hunc dum quidam vir illustris Hugo comparasset, vicissimque… pro eo in alimento pauperibus dedisset, eodem Hugone præsenti subtracto vitæ, isdem discus Clothario Regi est præsentatus; qui dum a narrantibus comperisset, eumdem olim a beato Arnulpho pro alimentis pauperum fuisse venumdatum, liberalitatem Sancti admiratus, Paraclitique dono compunctus, discum sancto Præsuli jussit Mettim referri, superadditis centum aureis. Impletum est hic illud Euangelicum; Date & dabitur vobis. Nam & indigentes sustentati sunt, discusque, semel sancto Protomartyri consecratus, munificentia regali est eidem restitutus.

[15] [solitudinem frequentat; ubi annulum reperit, pridem abjectum in flumen:] Cum ergo Præsul Deo amabilis sic misericordiæ insisteret studiis, frequenter, prout opportunitas se offerebat, reclusione solitaria sese coarctabat. Iter cæleste, quod semel arripuerat, indefessus viator peragebat; nam crebro in villa, quæ dicitur Dodoniaca, in partibus Vosagi sita; non numquam in villa Calciaco, se quasi quodam recludens ergastulo, die ac nocte vacabat Deo. Unde Domini pietas, ejus intendens desiderio, dignatus est eum consolari miraculo evidenti. Forte dum in Vosago demoraretur familiarique contubernio sanctorum Agili b, Amati, atque Romarici frueretur, procurator ipsius piscem pretio emptum eidem præsentavit, quem Præsul vespertinæ parari cœnæ jussit. Hunc minister more solito dum exenterasset, annulum reperit aureum intra ipsius piscis intestinum: miratus quod acciderat, sancto Pontifici annulum repræsentat; Antistes olim suum fuisse agnoscit, in fluctibus se illum projecisse meminit; Deo itaque gratias agit, suorum jam fidus absolutione peccatorum: non extollitur ignava elationis securitate; sed majori accensus igne desiderii, parabat se certius imposterum sibi complacare Deum.

[16] [successorem poscit, & missionem ab aula, ut in eremüm abeat;] Eapropter aures gloriosi regis Clotharii legatis ac litteris pulsabat, ut se præsente successor in episcopatu substitueretur, quo * liber a dispensatione regalium, propensius ac uberius Dei populum prædicationis verbo irrigaret, frequentique provisione quasi quodam … informaret; atqui rex dum id comperisset non modica perfunditur tristitia: dolebat enim se tanti Viri familiaritate privari; ejus lumine consilii subtracto, timebat tenebris perfidiæ regni securitatem offendi: soliditate namque ipsius fidei tam ipse rex quam & sua proles, quasi quodam robore fulciebantur: unde inter cetera rex eidem rescripsit: Nihilominus, domine ac pater, quia scripsistis per vestram epistolam, ut in loco vestro alium deberemus eligere successorem, istud nostra præsumptio facere nulla ratione audet. Enimvero isdem Clotharius ecclesiastica civilique admodum doctrina fuit imbutus; nam & ipsius suffragio statuta canonum ac decreta synodorum in regno ejus celebrata sunt & confirmata c.

[17] [primum renuente Clothario, secundum ægre permittente:] Hinc iterum inter reliqua beato Præsuli mandavit: Quantum & de devotione vestra, quam ex admonitione divina esse confidimus, vos a Domino fuisse commonitos gavisi recepimus, tantum iterum dolentes tractavimus, quod non optavimus de nostro conspectu esse absentes. Imo, venerande pater, si qualibet devotione compulsi pro boni operis actu alicubi desideratis progredi, petimus, ut nos sine pace vestra vel commumunione pro divino amore nullatenus relinquatis. Sic amabili rescripto tentabat rex eum sibi retinere, quia ipsum fideli diligebat amore: nam & Dagobertum filium, in principatus culmine sublimatum jam pridem, ipsi cum regno commendaverat, quem ipse ut præmisimus, altissima instruxerat disciplina.

[18] Qui Dagobertus rex dum perspicit, beatum Præsulem nulla prece paterna divelli posse a concepto eremi desiderio, [Dagoberto blanditiis ac minis obluctante; ac tandem permittente.] arbitratus est, minas blandiciis esse admiscendas: accersit igitur Episcopum, blanditur, inde cædem minatur ejus soboli, & tandem Præsulem, convenientia respondentem, ferire intendit gladio. Astabat & quidam procerum nobilissimus, nomine Audoënus d, qui jam sub militari habitu erat eximius cultor Christi, qui quantus fuerit sanctitate, omnibus notum est; in Rotomagensi civitate præsedit ecclesiæ. Hic tunc temporis primiscrinius notarius & assignator causarum, quæ in palatio terminabantur, erat. Hic ergo medium se injiciens, regem admonuit votis favere sancti Præsulis; quod & fecit, veniam cum regina, ejusdem uxore, ab eodem petens ad terram prostratus.

[19] Amabilis itaque Domini sacerdos Arnulphus, indulgentia regi data, [Goëricus cæcitate liberatus eligitur successor Arnulphi.] & ab eodem licentia sumpta, regalem egreditur aulam, & ad ordinandam sedem propriam redit. Contigerat autem illis in diebus, ut vir illustris, nomine Goëricus, filius Gamardi e, fratris avi paterni hujus beati Arnulphi, ab Aquitania monitu angelico Mettim devenisset f. Hic primo suæ gentis fuerat rex g officio, fidelis Christo; sed ut amplius eluceret ejus meritum, privatus est, ut quondam Tobias, lumine oculorum; qui, ut diximus, angelico duce Mettim devenit, B. Arnulpho, patrueli suo, se suaque contradidit. Hunc B. Arnulphus honorabiliter susceperat, tripartito ejus thesauros disperserat, ecclesiam in honore sancti Petri Apostolorum Principis fundari ex ipsius copiis disposuerat. Dum itaque rex (Goëricus) per se cum Præsule humum a fundamentis efferunt, rex lumen recepit pridem amissum; Deo autem gratias agit, clerici tonsuram suscipit, divino se famulatui de reliquo arctius mancipavit. Mettensis ergo ecclesia successorem B. Arnulphi hunc elegit, confirmat ordinat, consecrat: nihil quippe utilius populo, quam ut sanctus succederet sancto.

[20] Cum itaque sanctus Arnulphus, cunctis ordinatis, [Arnulphus in discessu urbem incendio liberat, & fontem e saxo elicit:] disposuisset & civitatem & præsulatum relinquere, venit beatus Romaricus illius itineris comes pridie; quo tempore ex coquinæ officina erumpens flamma promptuarium regis vorans invaderet, & etiam fastigium palatii corriperet: quod cernens beatus Arnulphus, oratione fusa, factoque signo crucis, civitatem ab incendio liberavit. Posthæc valedicens civibus, ab eis honorifice deducitur usque ad villam Areium h dictam, ubi dum resedisset, ac innumera multitudo plebis æstus fervore laboraret siti, beatus Arnulphus eis compassus, oravit ad Dominum, ut, sicut quondam ex saxo, sic modo suis fontem produceret ab humo. Finita oratione, dum baculum avellit, quem humi defixerat, fons aquæ protinus erupit, qui adhuc hodie persistit, qua multitudo recreata, ejusque benedictione repetita, redierunt in sua, gemino consolati beneficio, tum recenter ab incendio liberati, tum ad præsens poculo satiati. Ecce duorum insignia miraculorum una nobis renovantur persona; Aaron sacerdotis in sedato incendii periculo, Moysi ducis in productione fontis. Unde de eo dici potest: Transivimus per ignem & aquam &c.

[21] [Saxum insidenti molliter cedit.] Magnis majora succedunt miracula. Forte devenerat ad Burgallionis villam i, ubi amœnitate prati virentis placuit itineris sui ac sociorum relevare laborem; in quo prato ingens astabat lapis, supra quen Vir Dei cum resedisset, mirum dictu, quasi molle pulvinar lapis eum suscepit, &, eo recedente, velut cera mollis effigiem ejus artuum, corporis ac manuum hactenus ostendit; &, quod amplius est reverendum, animalia deinceps, ipsius prati pasta gramine, periclitantur, exceptis quæ ipsi Sancto ac ejus hominibus mancipantur. Simile hoc miraculum illi videtur, quo Christus a Pharisæis k impulsus, ut de supercilio montis præcipitaretur, hactenus rupes, quæ illum scissa suscepit, quantitatem ejus manuum & artuum impressam ostendit l. Sed quis in nubibus æquabitur Domino? Christus propria hoc signum virtute peregit; beatus vero Arnulphus Christi dignatione.

[22] [Eremus S. Arnulphi, ubi fons erupit.] Tandem ad eremi locum deveniens præparatum, non est nostræ opis evolvere, quam jugi Domino assistebat meditatione. Mons autem eremi hujusmodi, in quo demoratus est Vir sanctus, prius dicebatur Adventius, post ex habitatore vocatur mons sancti Arnulphi; in quo constat adhuc oratorium, ab ipso constructum, ante quod arbor delectabilis visu astat ab ipso, ut fertur, plantata. Ipse mons eo tenus carebat aquæ beneficio, sed oratione Viri Dei ad solatium laboris commorantium fons ad cubiti modum altus erupit, qui adhuc usque cernitur, qui quamvis sit parvus; tamen, ut fertur, omnium hominum usui abundans indeficienter perseverat.

[23] [Arnulphus sacro Viatico instructus sancte moritur.] Tandem febre corripitur, & ad extremum hujus vitæ terminum perurgetur: dominum itaque Romaricum suis cum commilitonibus accersit, resolutionem suam prædicit, eorumque orationibus se commendat. Sumpto ergo Sacramento, fratribus valedixit, & inter sacrosanctam lectionis Euangelii orationumque frequentiam ei assistentium felix anima carne solvitur, angelicisque associatur choris. Hinc ecclesiastico more traditur sepulturæ in Aventio monte, qui etiam dicitur Habendum Castrum, qui est vicinus monti cognomento Rotundi Becci * m.

[24] [Tempus episcopatus ejus & mortis.] Præsedit autem ecclesiæ Metensi B. Arnulphus quindecim annis, diebus decem, sub Apostolicis Bonifacio, Honorio, Severino, Joanne; imperantibus Heraclio cum Heracleona matre n & Constantino ejus filio; obiit autem XVII Kal. Septembris anno primo ipsius Constantini, filii Heraclii o.

[25] [Monachi habitum in eremo susceperat; & S. Germanum abbatem consecraverat.] Constat præterea quod hic vir Beatus monachi habitum in eremo suscepit; & beatum Germanum p in abbatem consecravit, & in Basileensem regionem ad prædicandum misit. Qui beatus Germanus congregationem religiosorum in loco, qui dicitur Grandis vallis, adunavit; sed dum incolarum vitia increparet, odium incurrit, perseverans martyrium promeruit, & in prædicta Grandis valle requiescit in Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Id est, Tungrorum, juxta dicta in Comm. præv. ad Vitam S. Sigeberti regis die 1 Febr. pag. 208.

b S. Agili, abbatis Resbacensis, Vitam dat Mabillonius in Actis sec. 2 a pag. 316; ubi de hac re ne verbum quidem; sicuti nec in Vita S. Amati, quam habes ibidem a pag. 129.

c Adi Concilium Parisiense V, Clotharii II evocatione celebratum anno Christi DCXV apud Labbeum tom. 5 & in eo præcipue canonem 1 & 2: quorum hic vetat ordinari episcopum in locum alterius adhuc viventis, nisi is ecclesiam suam & clerum regere non possit; ille irritat ordinationem episcopi, qui aut potestate subrepat, aut quacumque negligentia absque electione metropolitani, cleri consensu vel civium fuerit in ecclesia intromissus.

d De S. Audoëno ep. agendum erit die 24 Augusti.

e Alii nepotem Gamardi ex Godino fuisse volunt; ut Bouchetius, Sammarthani lib. 6, cap. 1. Choletus de Ferreolis & Ansberto lib. 1, cap. 76. Contra cum Umnone sentiunt, & mea quidem sententia probabilius, Meurissius pag. 125, Dominicius in Ansberti Fam. Rediv. part. 1, cap. 7, Cointius Annal. Eccles. Franc. ad an. Christi 611 num. 7 &c. His favet epistola ipsius S Goërici sive Abbonis ad Desiderium, in qua Godinum, sive Gedenum, ut ibi legitur, appellat Germanum suum. Vide Chesnium tom. 1, pag. 886.

f Hæc & sequentia fusius narrantur in Vita S. Goërici, danda 19 Septembris.

g Sic etiam Vita S. Goërici, & omnia antiquiora monumenta nostra, inquit Meurissius loco citato: forte quod Aquitaniam administraverit, quæ regni nomine & ante & postea insignis fuit, uti docet Valesius in notit. Gall. Verum hæc discutienda sunt alibi. Modum hunc certe loquendi explodit Ludov. Cantarellus Faber in Discursu hist. cap. 6.

h Arrey pagus est Selnæ fluvio, qui ad Metas in Mosellam labitur, adjacens versus Montem Romarici (Remiremont,) septimo circiter ab urbe Metensi lapide, ut ex Mappis æstimo.

i Locus in itinere, quod Metis ducit in Montem Romarici; sed mihi hoc nomine ignotus.

k Imo Nazaræis.

l Quinam hoc asserant, & quam res ea fidem obtineat, vide apud nostrum Cornelium a Lapide in Lucæ caput 4, versum 30.

m Sive Rombech, uti appellatur in instrumento fundationis Montis Romarici apud Meurissium pag. 97; ubi & situs ejus describitur. Alii rectius scribunt Romberg, ut significet montem Romarici. Sed cum Gallice g finale non pronuntietur; & m ibi sonet ut nd; inde Umno finxerit Rotundum Bertum, quasi a Gallico Rond-Bert, aut Rotundum Beccum, quasi a Rond-Bec.

n Puto legendum esse: Imperantibus Heraclio, Heracleona cum matre (Martina scilicet) & Constantino ejus filio.

o Locus hic etiam corruptior est apud Bouchetium in Probationibus I partis Orig. Fam. Reg. Franc. cap. 6, pag. 51; ubi sic habet Extractum ex Chronico Ms. Episcoporum Metensium: Præfuit ecclesiæ Metensi XV annis, sub Apostolicis Honorio, Severino, Joanne & Theodoro: Imperatoribus Heraclio cum Heracleona matre sua & Constantino ejus filio. Obiit XVII Kal. Decemb. sub Constantino filio Heraclii. Redit hoc saltem ad annum Christi 642, quo sedere cœpit Honorius Pontifex sub finem Novembris, cum jam toto anno & amplius Heraclii filius Constantinus obiisset. At multo idem locus corruptior est in Chron. episcop. Met. apud Acherium in Spicilegio tom. 2, edit. novæ pag. 227. Præfuit ecclesiæ Metensi XV annis sub Apostolicis Joanne, Theodoro, Martino, & Eugenio; Imperatoribus Heraclio, Heracleone cum matre, & Constantino ejus filio. Obiit XVII Kalend. Decembris. Eugenius enim S. Petri Cathedram ornare primum cœpit an. Christi 652. Vide dicta in Comm. præv. § 3.

p De S. Germano abb. M. egimus die 21 Februarii. Consule Commen. supra § 4.

* forte qui

* Becci an Berti?

FRAGMENTUM I.
Ex eodem codice Ms. Cancellariæ Vicensis.

Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I (S.)

EX MSS.

Hactenus liber manuscriptus. (Verba sunt P. Francisci Lahier, præcedenti Vitæ continuo adjecta) Sequuntur autem hæc: Notandum est quod, ut comperi in gestis & Vita beati Clodulphi, qui filius fuit sancti Arnulphi, ex Doda matre Sueva geniti, ut supra narratum est, videtur historiarum non ignaris, Suevos esse cognatos Sabæis; & hoc nituntur astruere vicinitate, quod testatur Isidorus in libro etymologiarum a. Notandum insuper ex eisdem gestis quod, cum beatus Arnulphus in episcopum Metensem assumptus fuisset, filiosque suos, Anchisum scilicet & Clodulphum, honoris palatii reliquisset heredes consensu regali, conjugem vero suam, natalibus & moribus clarissimam, nomine Dodam, jam cælestibus aspirantem, sacro indutam habitu in diœcesi Treverensi in conclusione permanere permisit: cui tantus ardor religionis accessit, ut etiam ipsi B. Arnulpho, conjugi suo, post multum temporis volenti ejus visitatione & allocutione perfrui, minime assenserit, seque ipsam deturpari vultu & crine non erubuerit, ac tali effigie viri accessum a se repulerit b. In quo loco hactenus patent visui vestigia beati Viri impressa lapidi velut ceræ molli, sæpe numero ægrotantium subvenientia necessitati. Beatus itaque Arnulphus in bonis actibus perseverans, in eremo mortis debitum solvit. Beato etiam Goërico XXI sui præsulatus anno c gaudiis perennibus inserto, successit ei Godo, pastor utilis Dei populo, qui annis octo d ecclesiam procuravit, qui frater ejusdem Goërici a pluribus creditur fuisse e; hic etiam, peracto certamine, ad gaudium Domini sui transmigravit; cui successit in episcopatu beatus Clodulphus.

Sequuntur (verba sunt iterum P. Lahier) in eodem Ms. Miracula veteri idiomate Gallico, quæ apud Surium & Vincentium Baralem edita sunt.

ANNOTATA.

a Neque in Vita S. Clodulphi, neque in libro Etymologiarum S. Isidori quidquam istiusmodi reperio.

b Indignum enimvero commentum! Quasi veroVir sanctissimus, si conjugem umquam episcopus factus inviserit, repelli vel debuerit vel potuerit per vultus ejus deformitatem.

c S. Goëricus sedit annis tantum 18, juxta Catalogum S. Symphoriani; vel 17, ut est in Vita S. Chlodulphi & S. Goërici, quam dabimus 19 Septembris.

d Totidem Godoni annos dat Auctor Vitæ S. Chlodulphi; sed Index S. Symphoriani juxta utramque editionem habet annos 10, menses 2. Henschenius noster plane aliter statuit, ubi de S. Godone die 8 Maii.

e Unde ea opinio nata sit, nescio; nam ejus fundamentum nullum reperio.

FRAGMENTUM II.
Ex libro Pauli, VVarnefridi Langobardi filii, diaconi Forojuliensis, de episcopis Metensis ecclesiæ. Apud Chesnium tom. 2, pag. 201.

Arnulphus episcopus, Metis in Belgica I (S.)

BHL Number: 0694

EX MSS.

Post hos (Pappolum & præcedentes) ad regimen ecclesiæ (Metensis) beatissimus Arnulfus ascitus est, [S. Arnulphus annulum in fluvium abjicit;] vir per omnia lumine sanctitatis & splendore generis clarus. Qui ex nobilissimo fortissimoque Francorum stemmate ortus, ita Dei Ecclesiæ præfuit, ut & palatii moderator sub honore majordomatus existeret. Hic denique & in corpore permanens simul & post vitæ exitum multa admiranda perpetravit. Quæ si quis nosse desiderat, libellum, qui de ejus specialiter Actibus conscriptus est, legat. Unum tamen ejus admirabile factum referam, quod satis miratus sum, quo ordine præterierit is, qui ejus contexuit Vitam. Hic denique, cum pœnitentiam pro aliquibus excessibus ageret, contigit, ut per Mosellæ fluminis pontem transiret. Cumque subterfluentium aquarum profundos nec visu penetrabiles gurgites cerneret, non dubiæ spei fiduciam mente gerens, extractum digito annulum in illam aquarum profunditatem projecit: Tunc, inquiens, me putabo culparum nexibus absolutum, quando istum, quem projicio, recepero annulum.

[2] Post aliquot vero annos, cum ad episcopatus ascendisset officium; [quem postea reperit in capto pisce.] ei die quadam piscator quidam piscem attulit: quem ille sibi, quia carnibus abstinebat, ad refectionem vespertinam jussit præparari. Cumque eum minister ejus officii more solito exenterasset, eumdem annulum intra ipsius piscis intestinum reperit. Ille factum admiratus, sed rem nesciens, beato Arnulfo detulit. Quem ille ut vidit, statim recognovit, ac Deo omnipotenti, jam de remissione delictorum fidus, gratias retulit: ac deinceps non remissius vitam duxit, sed majori se potius abstinentia coarctavit. Nec dissimiliter Pater hic venerabilis, quam olim Gedeon ille, signum a Domino poposcit. Ille etenim indicium per vellus in area positum capere voluit, utrum in bello victoriam de inimicis habere potuisset: iste annulum in profundissimum fluminis gurgitem projiciens, experiri cupit, utrum de inimicis jam victoriam cepisset. Fortes quidem erant, quos ille devicerat; sed hi, quos iste superaverat, fortiores. Hæc ego non a qualibet mediocri persona didici, sed ipso totius veritatis assertore, præcelso rege Karolo a referente, cognovi: qui de ejusdem B. Arnulfi descendens prosapia, ei in generationis linea trinepos extabat.

[3] [Accipit ab altero filio quod det pauperibus, eique futura prædicit.] Nam venerandus iste Vir, ut ad superiora redeam, juventutis suæ tempore ex legitimi matrimonii copula duos b filios procreavit, id est, Anchisum, & Clodulfum c. Cujus Anchisi nomen ab Anchise patre Æneæ, qui a Troia in Italiam olim venerat, creditur esse deductum. Nam gens Francorum, sicut a veteribus est traditum, a Troiana prosapia trahit exordium d. Cum igitur hos duos, de quibus præmisimus, venerabilis Arnulfus filios haberet, quoniam erat misericors, & ad pietatis opera semper intentus, prædictis filiis suis cœpit suadere, ut ei assensum præberent, quatenus omnes suas facultates ad usus pauperum dispertiret. Tunc unus filius, id est, Clodulfus, se hoc posse facere, id est, ut portionem sibi debitam pater e largiretur, omnimodis denegavit. At vero minor filius, id est Anchisus, fidens de Christi pietate sibi pluriora condonari, ad omnia, quæ patervellet, se libenter obedire promittit. Agit venerandus Pater gratias filio, & prædicit ei, pluriora eumdem, quam reliquerat, habiturum. Insuper benedixit eum, ejusque cunctam progeniem nascituram imposterum. Factumque est ita. Nam & pluriores Anchiso, quam reliquerat, divitiæ accesserunt, & ita in eo paterna est constabilita benedictio: ut de ejus progenie tam strenui fortesque viri nascerentur, ut non immerito ad ejus prosapiam Francorum translatum sit regnum.

[4] [S. Arnulphi posteritas.] Et ut hoc agnoscere possis, paucis adverte, docebo. Anchisus genuit Pippinum f, quo nihil umquam potuit esse audacius. Pippinus genuit Carolum, viris omnino fortissimis conferendum, qui inter cetera & magna bella, quæ gessit, ita præcipue Saracenos detrivit, ut usque hodie gens illa truculenta & perfida, Francorum arma formidet. Hic itaque genuit Pippinum sapientia nihilominus & fortitudine satis clarum: qui inter reliqua, quæ patravit, Wascones, jam dudum Francorum ditioni rebelles, cum Vuaifario principe felicitate mira debellavit & subdidit g. Hujus itaque filius, magnus rex Carolus h extitit, qui Francorum regnum, sicut numquam antea fuit, dilatavit. Denique inter plura & miranda, quæ gessit, Longobardorum gentem, bis jam a patre devictam, altero eorum rege, cui Desiderius nomen erat, capto; alteroque, qui dicebatur Adelgisus, ut cum genitore regnante suo, Constantinopolim pulso, universam sine gravi prælio suæ subdidit ditioni, &, quod raro fieri assolet, clementi moderamine victoriam temperavit. Romanos præterea, ipsamque urbem Romuleam, jam pridem ejus præsentiam desiderantem, quæ aliquando mundi totius domina fuerat, & tunc a Longobardis depressa gemebat, duris angustiis eximens, suis addidit sceptris, cunctaque nihilominus Italia miti dominatione potitus est. De quo viro nescias, utrum virtutem in eo bellicam, an sapientiæ claritatem omniumque liberalium artium magis admireris peritiam.

[5] Hic ex Hildegard conjuge quatuor filios & quinque filias procreavit. [S. Caroli M. uxores & filii.] Habuit tamen ante legale connubium ex Himmiltrude, nobili puella, filium, nomine Pippinum. Natorum sane ejus, quos ei Hildegard peperit, ista sunt nomina: primus dictus est Carolus, scilicet patris ac proavi vocabulo nuncupatus; secundus item Pippinus, fratri atque avo æquivocus; tertius Lodowicus, qui cum Hlothario, qui biennis occubuit, uno partu est genitus. Ex quibus jam, Deo favente, minor Pippinus regnum Italiæ, Lodowicus Aquitaniæ tenent. Mortua autem Hildegard, rex excellentissimus Carolus Frastradam duxit uxorem. Quæ Hildegard apud urbem Metensem in beati Arnulfi oratorio requiescit. Pro eo denique, quod a beato Arnulfo jam fati reges originem ducerent, suorum ibi carorum defuncta corpora posuere. Nam ibi humatæ sunt duæ regis Pippini filiæ, quarum una Rothaid, altera Adelaid appellata est. Ibi quoque & junioris regis Caroli duæ nihilominus tumulatæ sunt natæ, scilicet Adelaid & Hildigard: quæ Hildigard materno nuncupata nomine, matrem morientem citius subsecuta est. Quarum omnium epitaphia a nobis jussu gloriosi regis Karoli composita, ut de eis liquido lectori satisfieret, subter annotare curavi. Tum sequuntur epitaphia, quæ apud Chesnium legi possunt.

ANNOTATA.

a Carolum Magnum imperatorem significat; cui Paulus hic carus admodum fuit.

b Surius hic tres posuit; sed duos tantum habet genuinus textus cum apud Chesnium, tum in Corpore Francicæ Historiæ impresso Hannoviæ an. 1613 pag. 175.

c Surius de suo medium inter hos duos Walachisum interjicit, non recte.

d Hæc traditio modo ut fabula ab omnibus exploditur, etiam Gallis.

e Ita Chesnius; at Surius & Corpus hist. Franc. habent patri.

f Nempe Heristallium sive Crassum, B. Pippini Landensis ex S. Begga filia nepotem. Adi supra Vitam secundam num. 9; ubi eadem hinc desumpta reperies.

g Legi hæc fuse possunt apud Continuatorem Fredegarii Scholastici editum cum Operibus S. Gregorii Turonensis a Ruinartio inde a cap. 124. Ceterum Wascones hic improprie pro Aquitanis positi.

DE S. ARNOLDO CONFESSORE
IN PAGO ARNSVVILER IN AGRO JULIACENSI.

FORTE SEC. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus & Acta examinantur.

Arnoldus confessor, in pago Arnswiler, ditionis Juliacensis, in Germania (S.)

AUCTORE G. C.

Villare seu villa S. Arnoldi, quæ juxta Acta nostra num. 4 olim Ginnezwilre ac postea ob Sancti nomen Arnoldswilre vocabatur, & nunc vulgo Arnswiler appellatur, jacet in ducatu Juliacensi inter Juliacum & Marcodurum, [Cultus S. Arnoldi in Arnswiler,] prope torrentem communiter Elle nuncupatum. De hoc, ni fallor, loco meminit diploma Philippi Heinsbergici archiepiscopi Coloniensis, anno 1168 datum, quod apud Gelenium exstitisse, notatum reperi, & in quo refertur, quod Godefridus sacerdos de Wilre S. Arnoldi, divinæ miserationis intuitu pro remedio animæ suæ, parentumque suorum XX journales (id est jugera) in parochia villæ præmemoratæ donaverit S. Cuniberto. Sed licet hic seculo XII pagum Wilre S. Arnoldi nomine insignitum inveniam, tamen specialem istius Sancti cultum in Martyrologiis, seculo XV antiquioribus, diu frustra quæsivi. Cogor itaque recentiores adire Martyrologos & historicos, qui de publico S. Arnoldi cultu agentes eumdem pagum indicare volunt; at aliqui in assignando istius loci situ & nomine errarunt, ut per decursum observabimus.

[2] In Florario nostro Ms., quod circa medium seculi XV exaratum est, [probatur ex recentioribus,] primo reperi Sancti nostri memoriam his verbis: In territorio Juliacensi, villa Arnswilre, natale beati Arnoldi confessoris, citharœdi sancti Karoli Magni. Similia habent Lubeco-Coloniensis Usuardi editio, Grevenus, Canisius noster in suo Martyrologio Germanico, aliique Martyrologi Florario Ms. posteriores. Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano eumdem Sanctum sic annuntiat: In territorio Juliacensi, pago Arnsviller, depositio beati Arnoldi citharœdi Caroli Magni & confessoris, viri magnæ religionis & multæ erga pauperes pietatis. Claudius Castellanus in Martyrologio Universali nullam de Carolo Magno mentionem faciens ita loquitur: In Arnoldi villari prope Marcodurum, in terra Juliacensi, S. Arnoldus fidicen. Ægidius Gelenius in suo opere de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 4, pag. 706 prolixior est hoc modo: In Genetwillere, Juliacensis agri pago, qui nunc Arnoldi Willere dicitur, festum S. Arnoldi musici, qui ex Græcia instructus scientiis symphoniacis ad Caroli Magni aulam veniens, pietatis suavitate eam magis, quam artis dulcedine oblectavit, & Caroli animum ad commiserationem subditorum large inflexit, ut de fisco regio pauperibus lignari liceret.

[3] [Martyrologiis,] Theodorus Rhay, inter animas illustres Juliæ, Cliviæ &c. S. Arnoldum numerat, eumque die XVIII Julii exornat elogio sequenti: In Genetwillere, Juliacensis agri ad Duram pago, qui nunc Arnoldivillarium, vulgo Tarzwiller (alii scribunt Darnswiler) dicitur, festum S. Arnoldi musici, qui ex Græcia symphoniacis artibus instructus ad Caroli Magni aulam veniens, imperatoris animum plus pietatis, quam jucunditatis harmonia ita affecit, & ad subditorum commiserationem inflexit, ut de publico pauperibus magno silvarum tractu (quem prandente Cæsare, celeri cursu obequitando, fide & exspectatione majorem descripsit) lignari liceret. Sancti hujus corpus superioribus triginta annorum Germaniæ bellis, campestri & aperto fere templo, non sine vicinorum admiratione illæsum stetit.

[4] Joannes Molanus in additionibus Usuardinis de eodem Sancto ita agit: In territorio Juliacensi, pago Arnswilre, [& quidam errores circa loci situm,] natale beati Arnoldi citharœdi Caroli Magni & confessoris, multæ erga pauperes pietatis viri. Nescio, cur locum cultus, quem hic recte in agro Juliacensi collocaverat, postea mutaverit: nam in Indiculo Sanctorum Belgii anno 1583 Antverpiæ edito, pag. 12 loci situm ita describit: Locus est apud Falkenburgum inter Trajectum & Aquisgranum diœcesis Leodiensis, ut colligo ex charta dicti episcopatus, in qua Arnswilre est comprehensum. Eumdem errorem topographicum in chronico Sanctorum Belgii cap. 10 ita repetit: In wilre apud Falkenburgum, sanctus Arnoldus citharœdus ipsius Caroli. At postea Molanus ex rescripto D. Arnoldi Hisvelt, canonici Coloniæ, ut in titulo notatur, melius instructus in Natalibus Sanctorum Belgii, seu potius Petrus Louwius, qui ex posthumis Molani schedis hoc opus edidit, errorem hunc XVIII Julii ita corrigit: In territorio Juliacensi, pago Arnswiler, natale sancti Arnoldi citharœdi Caroli Magni & confessoris. Hunc comperi esse diœcesis Coloniensis: non enim in Wiler apud Falkenburgum, sed in Julia obiit, & quiescit in loco, qui ab eo dicitur Arnswiler; ubi ab incolis & aliis paganis, qui ejus nemoris, quod a Carolo Magno impetravit, participes sunt, solenniter celebratur die decima octava Julii. Conveniuntque ad festum diem processionaliter cum vexillis & crucibus.

[5] Idem Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii fol. II verso Sanctum ejusque cultum sic describit: [deteguntur,] Sanctus Arnoldus e Græciæ partibus arte lyricus ob artis gratiam in regiam Caroli Magni aulam est susceptus, habitavitque in Genezwilre, quod hodie sancti Arnoldi villa dicitur. Ab Imperatore sylvam accepit, quam adjacentibus villis distribuit: cujus anniversarius dies ab incolis loci illius decimo quinto Kalendas Augusti summa recolitur cum veneratione, offeruntque ei quatuordecim candelas coram reliquiis in argentea capsa reconditis. Petrus Merssæus Cratepolius ex Ordine S. Francisci in Catalogo Electorum Ecclesiasticorum anno 1580 Coloniæ edito pag. 45 etiam de Sancti nostri cultu ita testatur: Arnoldus, olim Caroli Magni citharœdus, qui fuit valde benignus ac liberalis in pauperes, pie obiit, & reliquiæ ejus ob crebra miracula in Arwilre in honore conservantur. Cratepolius in exprimendo loci nomine hic hallucinatus est: siquidem Arwilre est oppidum ab Arnoldi villa seu Arnswilre longe dissitum: nam Arwilre fluvio Abrincæ, vulgo Ahr vel Are adjacet, qui prope Sinciacum in Rhenum influit, ut videre est in mappis geographicis. Pagus autem Arnswilre inter Juliacum & Marcodurum ad torrentem Elle situm est, ut num. 1 diximus. Crassius circa cultus locum errarunt Cartusiani Bruxellenses in Mss. additionibus ad Usuardum, ubi dicunt, corpus S. Arnoldi citharœdi quiescere in Flandria apud Oldenburgum: illic enim quiescit corpus S. Arnulphi episcopi Suessionensis, quem cum hoc Arnoldo nostro perperam consuderunt.

[6] [ac refutantur.] Quamvis ex jam dictis errores quorumdam satis refellantur, & locus venerationis abunde commonstretur, ne quis tamen scrupulus superesse possit, addamus etiam ea, quæ R. P. Jacobus Polius ex Ordine Fratrum Minorum de hac re ad Majores nostros scripsit: Pro vindicanda veritate, inquit, facit evidentia rerum: tumulus, sacræ reliquiæ, Vita Ms., chorus, annua festivitas, denominatio pagi, circumpositæ sylvæ, possessio cereorum annue offerri solitorum, & quæ sequuntur. Tunc ab eo subnectitur syllabus jurisdictionalis curiæ decumanæ in Arnoldiwilre in Februario anni MDLXXIX renovatus; ex quo tertiam clausulam, Germanice expressam, ita Latinam facit: Insuper declarant jurati, quod abbatissa ad S. Ursulam Coloniæ (domina curiæ decumanæ) parœciam S. Arnoldiwilræ annue ineunte Januario in quartum mensem die noctuque illuminabit binis lampadibus, altera coram venerabili Sacramento, altera in choro sancti Arnoldi. Atque hæc de loco fortasse plus quam satis; Nunc cultum ex Officio ecclesiastico stabilire pergamus.

[7] [Celebratur Sancti memoria in Ms. Officio Cartusiæ Confluentinæ,] Joannes Gamans, numquam sine laude memorandus in Actis nostris, de quibus optime meritus est, anno 1638 misit ad Bollandum Vitam S. Arnoldi ex Ms. Cartusiæ Confluentinæ desumptam, cui quædam antiphonæ propriæ & collecta subjunguntur in hunc modum: I. Exultat sancti Arnoldi spiritus in Domino, quem in cæli Christus beavit atrio, cui semper erit laus & jubilatio. O patrone, dux, & custos bone, sancte Arnolde, tuos juva famulos semper prece sedula in seculorum secula. Amen. 2. Gaude, sancte cytharista Arnolde, qui ut Psalmista demulsit regem Saulem; sic tu Carolum Cæsarem. 3. Gaude natus in Græcia, egrederis de patria, ut patriarcha Abraham, qui abiit in Chanaan. 4. Gaude, provisor pauperum, misertus adjacentium, impetrans ligna nemorum his ad fomentum ignium. Gaude, nam vitæ terminum præscivisti per annulum, hunc projectum in fluvium dum recepisti iterum. 5. Ora nunc Christum Dominum, ut tuum per suffragium, det nobis cæli bravium. In Ms. Cartusiæ Coloniensis additur post hoc naufragium. Deinde ibidem sequitur ℣ Ora pro nobis miseris, Arnolde beate: ℞ Ut simus digni cælesti flaminis igni. In utroque autem Ms. legitur hæc oratio: Omnipotens sempiterne Deus, cujus desiderabilis aspectus lætificat omnes Sanctos, concede propitius, ut intercedente sancto Arnoldo, confessore tuo, sic per tuam gratiam hic reficiamur in via, ut vultus tui claritate læti perfruamur in patria. Per Dominum nostrum. Amen. Hæc tantummodo circa Sancti nostri cultum invenire potuimus; jam de Actis pauca præmoneamus.

[8] [& in Actis ab anonymo ac incerti temporis auctore conscriptis,] Nescio cujus professionis aut ætatis fuerit anonymus Arnoldinæ Vitæ scriptor, cum neutrum uspiam indicet. Attamen satis patet, hunc auctorem diu post S. Arnoldi mortem Acta conscripsisse, cum ipse num. 3 ita ingenue fateatur: Cujus quidem ab initio vitam & generis originem malumus silentio præterire, quam de incertis verisimilia fingere: tantum ea de ipso percurrimus, quæ a nostris antiquioribus ab eo gesta esse comperimus. Cum vero non exprimat, quo tempore illi antiquiores vixerint, ne per conjecturam quidem assequi possum, quo seculo hæc Acta compilata fuerint. Quidquid sit de incerta illorum antiquitate, non placet mihi in iis miraculum annuli in fluviam projecti, ac postea prodigiose recepti, quod id facile aliunde desumi potuerit, ludique in nominis affinitate, cum simile prodigium de Arnulfo Metensi episcopo narretur, ut videri potest in ejus Actis, hac die illustratis. Non placet etiam Græca S. Arnoldi patria: inveni enim inter schedas nostras aliquem, qui suspicabatur, Rhætiam pro Græcia scribendam esse, sicuti in Catalogo Petri de Natalibus lib. 7, cap. 28 Creta pro Rhætia legitur. Saltem non Græcam sed Germanicam originem sapit nomen Arnoldi, de quo fuse disputat noster Arnoldus a Boecop in etymologia Actis S. Huberti, a nostro item Roberto illustratis, subjuncta pag. 520. Ceterum opinor, historiam de gestis hujus Sancti potissimum collectam esse ex populari quadam traditione, quæ temporis lapsu non parum crescere solita est, multumque mutari, ut quotidiana discimus experientia. Non rejicio tamen hic eam traditionem, quam ex certis & antiquis monumentis nec approbare nec improbare possum.

[9] Habemus quatuor Mss. eorumdem Actorum exemplaria, [quorum quatuor Mss. exemplaria recensentur.] quorum primum exstat in codice membranaceo Collegii nostri Paderbornensis, quem permutatione aliorum librorum nobis comparavimus: in eo Vitæ Arnoldinæ verbosus præfigitur prologus, qui ad rem parum facit, & unicuique Sancto facile aptari potest. Alterum est Ms. Cartusiæ Confluentinæ, in quo deest prologus & hinc inde exigua quadam facta est mutatio, ut in Annotatis observabimus. Tertium Ms. desumptum est ex Hagiologio Brabantino, quod asservatur apud canonicos Rubeæ Vallis prope Bruxellas. Hoc Ms. etiam prologo caret, & circa substantiam a præcedenti vix differt. Conjicio tamen illud recentius esse, quia sub finem Actorum interseruntur sequentia: Incolæ parochiarum circum nemus prætactum commorantes, ejusque lignis lares foventes, annue cum processione veniunt, & quatuordecim candelas offerunt, quæ coram Sancti reliquiis, in argentea capsa reconditis, ponuntur & accenduntur ad laudem Dei & memoriam Sancti. Simile quid supra ex Molano protuli; sed in aliis tribus Mss. hæc non leguntur. Quartum denique a Christophoro Mœvo Societatis nostræ verbatim descriptum est ex antiquo Officio Ms., quod in pago S. Arnoldi anno 1637 conservabatur. Ex hoc Officio, ut titulus indicat, Vitam S. Arnoldi desumpserunt, qui secundam Surii editionem curarunt. Sed cum ii prologum omiserint, & voces quasdam mutaverint, nos quartum hoc Ms. nostrum, quod cum primo seu codice Paderbornensi omnino convenit, integrum & genuinum dabimus, & variationes notatu dignas in margine vel in Annotatis observabimus.

ACTA AUCTORE ANONYMO.
Ex Officio Ms., quod in pago sancti Arnoldi conservatur, & cum tribus aliis Mss. collatum est.

Arnoldus confessor, in pago Arnswiler, ditionis Juliacensis, in Germania (S.)

BHL Number: 0685


EX MSS.

[Auctor dicit, pauperes spiritu præcipue a Deo eligi,] Legimus in Apostolo: Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, & heredes regni, quod repromisit diligentibus se. Ubi notandum, quod dicitur pauperes in hoc mundo, ut videlicet aperte designetur, illos potius eligi a Domino, qui despecti, & vilissimi, & abjecti videntur in hoc mundo: isti enim sunt pauperes, de quibus in Euangelio veritas testatur dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum: quamvis enim Deus potentes non abjiciat, cum & ipse sit potens; non tamen a primordio elegit principes, non senatores, non perfectos, non philosophos, non oratores, non aliquos molles in domibus regum degentes; sed elegit piscatores, & (quantum ad sapientiam hujus mundi, quæ stultitia est apud Deum) homines idiotas, & simplices, quos novæ gratiæ voluit esse præcones & doctores, & quibus dedit nosse mysteria sapientiæ Dei, quam nemo principum hujus seculi cognovit: sed pauperes isti divitiis abundant fidei, & qui videntur egere rebus istis transitoriis atque caducis, abundant cunctis virtutibus, coruscant miraculis, bonorum operum fulgent exemplis: fide etenim ægrotos sanant, leprosos mundant, claudos curant, cæcos illuminant, mortuos suscitant, de quibus propheta ad Dominum clamat: Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Vere nimis confortatus est principatus eorum, quibus datum est jus ligandi atque solvendi, quorum lingua clavis facta est cæli, ut nulli divitum facultas detur introëundi, qui non se cum his pauperibus Christo studuerit humiliari.

[2] [sed propterea non esse contemnendos divites.] Hi sunt igitur pauperes terram corporibus, cælum merito possidentes, ut & illius regni heredes, cujus gaudia, cujusque præmia nec oculi viderunt, nec in cor hominibus ascenderunt, quæ præparavit Deus his, qui diligunt illum. Ut dum quilibet forte de terrena felicitate ad regnum vocatur cæleste, verbi gratia si quis de præstante regia, aut de præfectura, aut de quolibet dignitatis culmine a Domino vocatur, & illius vocem audiens qui dixit: Nisi qui reliquerit omnia quæ possidet, non potest meus esse discipulus, cuncta quæ habebat reliquerit, & secularia cuncta postposuerit, ipsiusque Domini servitio se mancipandum tradiderit. Hic talis non contemnat ceteros, non despiciat alios, qui forte de mendicitate vocati sunt aut rusticitate; sed meminerit lectionis apostolicæ, quomodo Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide. Et sic se, quicumque a Christo vocantur, humilitate invicem studeant prævenire, quatenus nec pauper elevetur, electo se, quasi despecto divite, nec dives infletur, vocato se, tamquam contempto paupere; quia ut quidam venerabilis patrum dixit: Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus, & sub uno Domino æqualem servitutis militiam bajulamus, & non est apud Deum personarum acceptio. Hæc paucis sufficiat dixisse de divitis & pauperis vocatione. Ceterum nemini videatur incongruum huic nostro operi posuisse exordium, quoniam de ipso nobis est sermo, qui pauper divitiis & spiritu extitit in hoc mundo, quem signis & virtutibus Christus in præsenti glorificavit seculo, & post metam hujus vitæ cum principibus populi sui collocavit in cælo, de quo nunc oritur sermo.

[3] A progenie in progenies fecit misericordiam Deus Dominus, [S. Arnoldus natione Græcus, arte musicus,] qui eduxit Abraham de Ur Chaldeorum, id est de multitudine impiorum, & de ultimis finibus terræ sanctum nobis misit Arnoldum, qui quidem in hac terra nostra peregrinus fuit & incola; in illa vero patria cælesti convicis angelorum, & socius Sanctorum. Cujus quidem ab initio vitam, & generis originem malumus silentio præterire, quam de incertis verisimilia fingere: tantum ea de ipso percurrimus, quæ a nostris antiquioribus, ab eo gesta esse comperimus a. Gloriosi igitur Caroli regis temporibus advenit quidam in hanc provinciam e Græciæ partibus, vocabulo Arnoldus, arte lyricus, qui dum ob artis, quam exercebat, præstantiam in regiam susceptus esset aulam, velut alter David citharizando, diversoque genere musicorum suaviter modulando, regias frequenter demulcebat aures, cunctisque in spatio brevi temporis gratus extitit & amabilis. Studuit itaque vitam mutare, mores corrigere, tamquam * Deo interius, quam hominibus placere exterius: maxime autem inter cetera, quæ agebat, pauperum & orphanorum curam gerebat, & quidquid plectro suo acquirere poterat, ipsis fideliter impendebat. Ceterum qualis quantusve fuerit, ipse novit, qui hanc gratiam sibi contulit. Sed nos ea, quæ de ipso veris testibus narrantibus didicimus, breviter perstringamus.

[4] Morabatur tunc temporis prædictus rex Carolus cum suis comitibus apud villam, [pauperibus lignorum penuria laborantibus,] vocabulo Ginnezwilre b (modo vero dicitur ob reverentiam Sancti nominis Arnoldswilre) venandi gratia; a qua non longe aberat silva, Burgela c vocata, quam circumsedebant incolæ plurimi penuria lignorum valde afflicti, qui nequaquam inde ausi erant quidquam tollere, quoniam silva ipsa ad regium fiscum pertinebat; super quos vir Domini Arnoldus pietatis visceribus motus cogitabat, quo eos juvamine posset juvare, quos sic videbat egere: cujus pietatem animi respiciens pietas Christi dedit ei, quod pio gestabat in pectore, celeri effectu implendum fore: quodam enim die rege ad prandium discumbente, cum minister aquam principi funderet in manibus, prædictus affuit Arnoldus orans regem humilissimis precibus: O Rex serenissime, peto ut audias verba petitionis meæ, & quod rogo clementi concedas largitate: atque rege respondente, causamque sciscitante: Peto, inquit, domine mi, ut tantumdem mihi partis vicinæ reddas silvæ, quantum potero ipse in spatio mensæ vestræ cursim comprehendere. Cui rex: concedo; inquit, ut petis, & tantum te habiturum noveris, quantum valueris ipse, me interim convescente, itineris conficere. Mox sine dilatione [abiit,] suscepta auctoritate, causam suam cupiens impleri quam celeriter, nimio ardens desiderio subvenire quamplurimis sine alicujus dispendio.

[5] [impetrat a Carolo Magno silvam;] Collectis igitur jam pridem equis fortissimis cursuque rapidissimis, & circa silvam, quo deambulaturus erat, hoc modo dispositis, ut inter equum & equum adinstar stadii interesset spatium, mira usus astutia, ut nulla in iter agendo impediret mora, nec sibi invicem succedentia deessent jumenta, & uno in cursu fatigato, alterius statim insiliret tergo. Quid plura? Circuitur silva summa cum celeritate, quæ duobus miliaribus extendebatur in longitudinem, dimidioque in latitudinem; per singulos autem descensus in ipsis excelsis ilicibus gladiorum indicia relinquebat gressuum suorum, quæ d hodieque videntur ab his, qui hujus rei judices esse noscuntur. Circuita igitur silva gaudens & exultans pro peracta victoria lætus naviter & celeriter repedabat ad regem, quem adhuc reperit conviviis accubantem: in cujus ingressu stupefactus rex nimium mirari cœpit de tam celeri reditu Viri: ad quem vir Domini Arnoldus: Quid, inquit, domine mi rex miraris? nam me servum tuum, ut promisi, silvam percurrisse noveris. Quod si diffidis, mitte aliquem ex tuis fidissimis, qui tibi veritatem rei certis referat indiciis. Cujus verbis rex credulus, quod petebat, immo quod ipse promiserat, negare non potuit diutius, extractoque annulo, quem manu gestabat, more regio coram cunctis optimatibus suis prædictam silvam Arnoldo tradidit in jus possessionis: qui adorans regem impetravit ei a Domino vitam cælestemque remunerationem, & adjecit: Noveris, inquit, mi domine, hoc magnificum munus perpetuum tibi fore memoriale, quodque cælesti Regi offerre cupio tam pro tuæ animæ quam pro meæ remedio.

[6] [quæ donatio regalis annuli traditione confirmatur.] Accepta igitur regali possessione annulari traditione, distribuit præsertim adjacentibus villis, quarum nomina hic nobis placuit interponere, ne alienus & ab hoc dono extraneus audeat sibi inde quidquam vendicare; sunt igitur nomina hæc earum: Wylre, Ellen, Cirin superior, Cirin, Ligek, Embe, superior Embe, Angelsdorp, Egeldorp, Paffendorp, Glassin, Eppendorp, Sigendorp, Manheim, Kerpen e, Bladesheim, Golzheim, Burin, Mursazan, Mertzenich f. Nunc igitur admonendi sunt, qui hoc beneficium a tanto viro percipere meruerunt, ut assiduis orationum suffragiis, eleemosynarumque beneficiis largitori omnium bonorum pro requie ipsius felicis animæ grates non desinant reddere, & ejus memoriam in divinis laudibus semper habeant continuam. Dicit enim Scriptura; Memoria cum laudibus: & Psalmista; In memoria æterna erit justus, immortalis est enim memoria hujus Sancti, quia & apud Deum nota est, qui justitiæ ejus conscius est; & apud homines, qui virtutum ejus & operum testes existunt fideles. Digne igitur in memoriam vertitur hominum, qui inter homines positus eleemosynarum largitatibus ceterisque misericordiæ operibus afflictis & oppressis succurrebat hominibus. Hæc ad commonitionem illorum qui hujus Beati viri præmio perfrui meruerunt, & ad incitamentum laudis ejus sufficiat dixisse. Restat nunc ut, quemadmodum residuo supervixerit ævo, brevis percurrat sermo.

[7] Igitur vir Domini Arnoldus postquam cuncta, [Sanctus volens in Hispaniam proficisci, cogitur redire,] quæ habere videbatur, juxta Domini sententiam, qui divitem, ob amorem divitiarum cælestia temnentem, si vellet perfectus esse vendendo omnia quæ possidebat in terra, thesaurum sibi reconderet cælestem, & iens sequeretur se, salubri hortabatur admonitione, in Christi pauperes erogarat, ut juxta Psalmistam in seculum seculi manentem sibi pararet justitiam, & juxta euangelicam vocem Christum sequens nudam Christi nudulus bajularet crucem, sciens se non hic habere manentem civitatem, sed futuram inquirere, & ut cum propheta Domino posset dicere: Incola ego sum apud te & peregrinus sicut omnes patres mei, & juxta quod sequitur: Remitte me, ut refrigerer priusquam abeam, assiduis Dominum flagitabat precibus, ne prius a corporeis resolveretur nexibus, quam sibi in vita præsenti indulgentia cunctorum tribueretur peccatorum. Divino igitur tactus timore, & succensus amore decrevit adire partes Hispaniæ, ea nimirum intentione, ut beati Jacobi Christi Apostoli, fratris quondam beati Joannis Euangelistæ & Apostoli expeteret suffragia, cujus illic specialia quædam refulgent patrocinia. Et hæc quidem illi voluntas inerat, sed Dominus, qui futurorum est præscius, qui novit omnia antequam fiant, in cujus manu humana sunt tempora, sciens quæ ei forent ventura, & nolens famulum suum peregrinum habere sepulcrum, a cœpto eum revocavit itinere, morbo famis, quo tunc pro peccatis afficiebatur orbis, obsistente.

[8] Videns ergo se ulterius progredi non posse, [& annulo in fluvium projecto,] fame vehementer insistente, & intelligens, hoc Domini actum voluntate, solicitus de die vocationis suæ, arreptum cœpit iter deserere, & ad propria remeare. Perveniens ergo ad quamdam aquam, Gerundam g dictam, orasse fertur ad Dominum, ut si præsenti decessurus esset anno, quoquo sibi declararet indicio. Sumens igitur annulum, quem apud se habebat reconditum, per quem dudum regium acceperat donum, misit in flumen, iterum orans Dominum ut, si in ipso anno suum designasset transitum, dictum recipere mereretur annulum. His dictis recedebat gaudens, a Domino eventum rei sustinens. Confestim autem ad quamdam religiosam se contulit viduam, velut Helyas quondam ad mulierem Sareptanam, non a qua pasceretur, sed quæ ab ipso pasceretur. Nemini incongruum autem videatur, quod in hac parte Beatum istum Sancto assimilavimus prophetæ, quia etsi dispar in utrisque meritum, non tamen dissimile in ambobus extitit factum: ille enim divinæ obediens jussioni externi alitur pabulo cibi; hic vero nutu, ut credimus, divino, religiosæ exceptus feminæ hospitio contentus erat parco, & simplici cibo; ille orationibus sanctis interdum & forte operando manibus suis pastricem suam sustentabat; hic autem labore proprio, & jugi obsequio, victum deserviens quotidia. num semetipsum pascebat, & susceptricem suam non modico solamine juvabat. Studebat enim juxta Apostolum ne panem otiosus comederet, timens ejusdem Apostoli præceptum dicentis: Qui non operatur nec manducet, memorans illam sententiam primo parenti prolatam, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, ideoque laborabat manibus suis, ne alicui esset gravis, aut panem alicujus comederet gratis: de his autem quæ sibi ex quotidiano victu supererant, aut quod loco mercedis accipiebat, humiliter pauper ipse pauperibus ministrabat: nil enim in terra possidebat; habens victum & vestitum his contentus erat, quoniam se alibi a Christo ditati sperabat.

[9] [eodemque prodigiose recepto, intelligit, instare sibi mortem,] His igitur & aliis bonis operibus deditus mala præterita diluebat, & futura præcavebat, & ante supplicium de supplicio cogitabat, pervigilque & solicitus horam sui transitus præstolabatur: nesciebat enim quamdiu subsisteret, & si post modicum eum factor suus tolleret. Sed misericors & miserator Dominus, qui voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, non immemor petitionis famuli sui, qua eum in opere, ut præscripsimus, oraverat innotesci sibi vocationis suæ diem, dignatus est desiderio ejus satisfacere: quadam enim die solito more advenerunt pauperes eleemosynam petentes, quibus Vir Domini dum ad manum non haberet, unde eos reficere posset, dedit eis quantitatem argenti, unde sibi comparare possent victum unius diei, Qui cum accepissent pretium, adierunt forum rerum venalium, & exinde sibi ad refectionem comparaverunt piscem non fortuito casu, ut credimus, sed divinæ, rei ignari, parentes voluntati: quem cum exenterassent, & particulatim dividerent, invenerunt in ipso annulum quem ad servandum acceperat non ad devorandum. Super qua re vehementer stupentes, & ex inaudito casu mirantes arbitrabantur, quasi modo solito pro hamo captum piscem annulo. Læti igitur de invento thesauro decreverunt communi consilio hoc ipsum deferre datori suo, cujus beneficio abundanti se paverant cibo. Venientes igitur ad Virum Dei offerunt pretiosum munus annuli, gratias pro gratia agentes, pretium pro pretio referentes, aurum pro argento reddentes. Recognoscens igitur sæpe dictus vir Domini Arnoldus carissimum munus, gaudio gaudens non modico, grates immensas retulit omnipotenti Deo, quoniam intellexit preces suas exauditas ab ipso. Vocatis igitur pauperibus, quos ad se missos videbat divinitus, dedit eis pro mercede annuli argenti pondus, quanti pendebat ipse annulus.

[10] [quam in Germaniam reversus pie obit.] Sciens igitur adesse diem migrationis suæ, acceleravit quantocius ad solum proprium remeare. Veniens igitur ad supradictam villam Gennezwylre, quæ hodie villa S. Arnoldi dicitur ex ipsius nomine, cunctis rebus suis in pauperibus erogatis, in præfata villa beato fine quievit in pace, sepultusque est in eodem loco in quodam oratorio, ubi & annulus ipsius, de quo supra memoravimus, diligenter reconditus est, quem hodieque cernere licet h, ubi præstantur ipsius beneficia omnibus, qui ejus exquirunt suffragia fide non ficta. Cujus dies anniversarius ab incolis loci illius decimo quinto die Kal. Aug summa recolitur cum veneratione, non sine ipsius laude cujus majestas & imperium nec incipit nec desinit in seculum. Amen.

ANNOTATA.

a Præcedentes lineas etiam habet Ms. Cartusiæ Coloniensis, & codex noster Paderbornensis, cui præterea præfixus est idem prologus. Sed Ms. Cartusiæ Confluentinæ & secunda Surii editio tantum incipiunt Gloriosi &c.

b In Ms. Cartusiæ Confluentinæ vocatur Arentswyler, in aliis vero Gimeswilre.

c Frustra in mappis geographicis aliisque topographis hujus silvæ nomen & situm quæsivi.

d Dubium est, an hic relativum quæ de ilicibus an de indiciis intelligi debeat. Sed cum similia signa arboribus incisa spatio paucorum annorum deleantur, & auctor superius dicat, sese ea scribere, quæ ab antiquioribus audivit, videtur potius relativum intelligendum de ilicibus, quæ suo tempore superesse poterant.

e Noster Christophorus Mævus in margine Actorum ad nos transmissorum notat, incolas hujus loci jus lignandi perdidisse, eo quod aliquando silvæ præfectum occiderint.

f Nomina horum locorum cum adjuncta digressione auctoris in Mss. Cartusiæ Confluentinæ & Rubeæ Vallis omittuntur, in codice autem nostro Paderbornensi ita exprimuntur: Wilre, Ellin, Cyrin superior, Cyrin, Ligch, Embe superior, Embe, Angilsdorp, Egilsdorp, Baffindorp, Glessin, Eppindorp, Sigendorp, Manhem, Kerpin, Bladeshim, Godilshim, Burin, Moirsazan, Mercennych. In secunda Surii editione iidem pagi, mutatis hinc inde nonnihil nominibus, enumerantur, & aliqui ex iis sub simili fere nomine hodiedum in ducatu Juliacensi inveniuntur.

g In omnibus Mss. constanter vocatur Gerunda. Suspicor, indicari Gerunnam vulgo la Gironde; quod est æstuarium Galliæ in Aquitania, verius ostium Garumnæ fluvii.

h Anno 1637 ædituus templi in Arnswilre asseruit nostro Christophoro Mævo, hunc annulum ante aliquot annos a militibus vi ablatum fuisse.

* forte tamque

DE S. FREDERICO EPISC. ET MART.
ULTRAJECTI IN BELGIO.

ANNO DCCCXXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fredericus episcopus martyr, Ultrajecti in Belgio (S.)

BHL Number: 3161


AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, sepulcrum, & reliquiæ.

Ultrajectum antiqua Batavorum civitas, quæ etiam vocatur Trajectum ad Rhenum, ut distinguatur a Trajecto ad Mosam (Petrus de Marca in Historia Bearniæ lib. 1, cap. 25, aliique exteri utramque hanc urbem confuderunt) plurimos habuit præsules sanctitate illustres, [Antiquus Sancti cultus ex Calendariis,] atque inter eos S. Fredericum episcopum & martyrem hanc die veneratur. Non dubito, quin Sanctus noster paulo post mortem coli cœperit, ut colligi poterit ex iis monumentis, quæ per decursum proferemus Attamen inter fastos ecclesiasticos, quorum determinatam ætatem novimus, prima ejus memoria occurrit in Kalendario Ultrajectinæ ecclesiæ, quod anno 1374 scriptum in Museo nostro servamus. Omnia posteriorum temporum Breviaria & propria Ultrajectinæ ecclesiæ Officia de hoc sancto Antistite meminerunt. Imprimis liber, anno 1503 impressus, qui vocatur Ordinarius perpetuus Trajectensis diœcesis, quique continent quoddam directorium ad rite legendas Horas canonicas, XV Kalendas Augusti de eo sic præscribit: Frederici episcopi Trajectensis & martyris. De hoc sancto Episcopo omni feria cantatur te Deum, & GLORIA IN EXCELSIS & ITE MISSA EST dicuntur.

[2] Tria Breviaria Ultrajectina, ex quibus primum anno 1508 Leidæ, [orationibus, hymno,] alterum eodem anno Gaudæ, ac tertium anno 1518 iterum Leidæ impressum est, de illo recitant sequentem collectam: Sancti Friderici martyris tui atque pontificis, Domine, confessio recensita conferat nobis piæ devotionis augmentum, qui in tuo nomine perseverans meruit honorari. Per &c. Propria Ultrajectinæ diœceseos Officia, anno 1623 & 1640 excusa aliam de eodem Sancto habent orationem; nempe antiquior impressio in hunc modum: Deus, pro cujus ecclesia * gloriosus pontifex Fredericus gladiis impiorum occubuit, da nobis, quæsumus, ejus intercedentibus meritis, contra oblectamenta peccati, mentis ratione persistere, & nulla hujus mundi adversa formidare. Per Dominum nostrum &c. Invenio præterea in manuscriptis ejusdem diœceseos Officiis hymnum proprium, qui an, & quo tempore in ecclesia Ultrajectina usitatus fuerit, ignoro. En ipsum:

Hymnum canamus gratiæ
Christo, quia est rex gloriæ,
Et Martyris victoriam
Ducamus ad memoriam.
Adsunt sacra solennia,
Quibus docet Ecclesia,
Qua sit virtute præditus
Fredericus martyr inclytus.
Invictus in certamine
Athleta Christi nomine
Fidem sinceram tenuit,
Et charitate micuit.
Hic cæsaris increpuit
Crimen videns, ut sedulus
Incestas damnat nuptias,
Vere saluti noxias.
Hinc ut sumatur ultio,
Præsul datur supplicio,
Mortemque fert alacriter
Causæ fretus justitia.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu paraclito,
Et nunc & in perpetuum.

[3] In Breviariis jam memoratis leguntur Lectiones propriæ, [& propriis lectionibus,] quæ non nisi Actorum postea dandorum compendium complectuntur. Atque illæ quidem, quæ ineunte seculo XVI impressæ sunt, res a S. Frederico gestas iisdem pene Actorum verbis breviter narrant; aliæ autem, quæ seculo XVII excusæ sunt, eamdem narrationem paulo probabilius limatiusque immutarunt. Editio Lovaniensis anni 1623, & Coloniensis anni 1640 in secundo Nocturno tribus Lectionibus hanc tradunt Vitæ synopsim: Lectio IV. Fredericus, nobili inter Frisones genere natus, ea fuit a teneris annis vitæ innocentia & animi candore, ut angelica puritate præditus videretur. Erat enim adhuc puerulus, præter corporis pulcritudinem, tot & tantis animi dotibus exornatus, ut contemptis rebus ludicris, pene assidue divinis vacaret, & lecta vel audita in ecclesia, maxima alacritate parentibus referret. Qua de re mater ejus plurimum gavisa, eum primo Religiosis quibusdam, deinde cælesti visione monita sancto Ricfrido Trajectensis ecclesiæ præsuli honestioribus litteris & sanctissimis displinis imbuendum tradidit: per cujus institutionem eo tandem profecit, ut, defuncto Ricfrido, omnium judicio ad eamdem ecclesiam regendam postulatus fuerit.

[4] Lectio V. Ad petitionem cleri & totius populi accedente suffragio Ludovici imperatoris, [ecclesiæ Ultrajectinæ probatur.] publica omnium gratulatione, pene invitus episcopus ordinatus fuit. Quo in munere, præter domestica virtutum ornamenta, ad commissi sibi populi salutem efficacius procurandam, omnem pastoralem solicitudinem & vigilantiam adhibuit. Wallachriam insulam, incestis nuptiis tunc valde infamem, jugi prædicatione, & maxime assiduis ad Deum fusis precibus ac lacrymis, ad meliorem frugem convertit. Frisiam quoque, ad Arianam & Sabellianam perfidiam declinantem, sancti Odulphi canonici Trajectensis opera adjutus, ad pristinæ fidei veritatem reduxit. Lectio VI. Tandem apud Ludovicum imperatorem graviter offendit; sive quod eum serio reprehenderit de Juditha, Bavariæ ducis filia, consanguinea sua in matrimonium assumpta, sive quod eumdem, de quorumdam Germaniæ & Galliæ episcoporum judicio condemnatum, pastoralis vigoris libertate ad saniorem mentem revocare conatus sit. Unde non destitit Juditha primo blanditiis & muneribus, deinde minis sancti Viri labefactare constantiam. Verum his frustra sæpius tentatis, a duobus sicariis post Missarum solennia, & habitam ad populum concionem, & suæ cædis prædicationem confossus, injuriam sacrilegis condonans, & fugam eis suadens, sepulcrum vivus ingressus est. Tum prædicens imperii & sedis Ultrajectensis per Danos & Nordmannos vastationem, inter plorantium & psallentium voces beatum spiritum Deo reddidit, suavissima odoris fragrantia ex ejus corpore redundante. Sepultus est ad sanctum Salvatorem: cujus merita & sanctitatem Deus per creberrima miracula ad sepulcrum ejus sæpius testatus est.

[5] [Auctaria Usuardina,] Varia Martyrologia eumdem Sanctum celebrant. Auctaria Usuardi in codice Antverpiensi maximo, Ultrajectino, Leydensi & Lovaniensi hac die sic habent: Eodem die, sancti Frederici Trajectensis episcopi & martyris. Codex vero Hagenoyensis eum confessorem vocat his verbis: Apud Trajectum, sancti Frederici episcopi & confessoris. Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ locum sepulcralem sancti Præsulis sic præterea indicat: Frederici episcopi Trajectensis martyris. Requiescit ad sanctum Salvatorem. Denique codex Bruxellensis cædis causam (an ea vera sit postmodum discutietur) addit hoc modo: Apud Trajectum inferius, natale sancti Frederici episcopi & martyris: qui mandato imperatricis pro justitia legis divinæ occisus est; multis clarus miraculis. Grevenianus codex eamdem cædis causam ita clarius explicat: In Trajecto inferiori, sancti Frederici episcopi & martyris: qui cum zelo justitiæ illicitas nuptias Ludovici imperatoris argueret, alteram expertus Herodiaden, martyrio coronatur. Additiones Molani neminem nominatim cædis auctorem faciunt, sed ita in genere pronuntiant: Trajecti, Frederici ejusdem loci episcopi, & martyris: qui innocens a nocentibus pro veritate occisus est ante sanctum altare Dei post Missæ celebrationem; sepultus eodem loco. Hæc ex Auctariis Usuardinis sufficiant. Nunc alios quosdam Martyrologos enumeremus.

[6] Florarium nostrum Ms., a canonico Regulari collectum, [aliaque Martyrologia celebrant S. Fredericum,] S. Fredericum Ordini Canonicorum Regularium pro libitu adscribit, eumque hac die ita celebrat: Apud Trajectum inferius, natale sancti Frederici episcopi & martyris, de Ordine Regularium. Hic cum imperialem domum de incestu arguisset, regina incestuosa procuravit ipsum crudeli nece interimi: qua imminente, Vir sanctus de imperii desolatione prophetavit, sicque, ut prædixerat, evidenter evenit. Passus est anno salutis DCCCXXXVII. Galesinius in suo Martyrologio cædis causam subticet, dum eum ita memorat: Trajecti, sancti Friderici episcopi & martyris, cujus & vita sanctissime acta, & res pie gestæ leguntur maxima cum testificatione divinæ virtutis suæ. Saussayus in Martyrologio Gallicano hoc die prolixum ex Actis S. Frederici texuit elogium, in quo incestas Judithæ nuptias aliaque narrat, quibus scriptores Galli passim adversantur. Hodiernum Martyrologium Romanum decimo quinto Kalendas Augusti hunc sanctum Præsulem sic breviter annuntiat: Trajecti, sancti Frederici episcopi & martyris. Castellanus ad hæc verba Martyrologii Romani a se Gallice editi sic notat in margine: Non propter fidem; sed quia minatus fuerat excommunicare imperatricem Judith Bavaricam. Baronius in notis suis ad eumdem locum Martyrologii Romani sic de S. Frederico loquitur: Martyrio occubuit anno Domini DCCCXXXVIII ea de causa, quod sicut & sanctus Joannes Baptista, hic coarguit regem ob introductam pellicem consanguineam, cujus artibus, missis sicariis, occisus est. Sed idem Eminentissimus scriptor in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 838 hanc opinionem suam revocat, ut postea videbimus. Interim hunc paragraphum concludemus, ubi quædam de Sancti sepulcro & reliquiis dixerimus.

[7] Juxta citata quædam Usuardi Auctaria aliaque monumenta sacrum Martyris corpus in ecclesia S. Salvatoris sepultum est. Colligo ex antiquo carmine, [cujus sacræ ossa miraculis claruerunt,] quod noster Joannes Gamansius ex passionali pergameno Bodecensis monasterii in diœcesi Paderbornensi descriptum, anno 1641 ad nos misit, magno olim populi concursu hoc sepulcrum frequentatum fuisse. Carmen in Ms. codice Bodecensi sic sonat:

Trajecti sanctus requiescit corpore magnus,
Est nomen cujus, sicut fertur, Fredericus;
Qui præsul fuerat, fragili dum carne manebat.
Vir multum justus, nulli pietate secundus:
Post interfectus (quod gessit rex Ludovicus)
In dextra altaris tumulatur parte Joannis,
Qui in cœna Christi jacuit pectus super almi:
Partibus, & multis fulgens virtutibus, illis;
Dat cæcis claram lucem, mutisque loquelam,
Et sedat febres, zabulos * depellit & atros;
Erigit elisos, multos & sublevat uncos:
Et non it vacuus divino munere homullus *
Illius ex tumulo, quisquis pervenerit illo.
Propter quod clerus hunc orat, necne popellus,
Ejus per meritum semper sanctumque precatum,
Possit ut antiquum pedibus calcare tyrannum,
Ipsius & cunctas artes superare nefandas,
Secure ut valeat Domino servire superno:
Ejus & in jussis quo permaneat venerandis,
Ut per opus sacrum dignus sit scandere cælum,
Cum primum teneræ solventur debita carnis.
Hic tribuente Deo fit, poscunt hoc quod ab illo
Corde pio, ut homines conquirant protinus omnes.

[8] Olim ad Papebrochium nostrum Ultrajecto transmissa fuit quædam annotatio pertinens ad locum sepulcralem S. Frederici, [in ecclesia S. Salvatoris,] quæ ex veteri chorographia ecclesiæ jam destructæ desumpta est his verbis: In majori crypta est altare sancti Stephani. Ante idem altare sepulcrum erat S. Frederici episcopi & martyris: istud sepulcrum tectum fuit quodam pretioso lapide, semper madente, & ante illud pendebant duæ lampades nocte dieque ardentes. Auctor Bataviæ sacræ, anno 1714 editæ, ex Antonio Matthæo describit hoc S. Frederici epitaphium pag. 100.

Hoc tegitur sacrum Frederici marmore corpus
      Martyris egregii, præsulis atque pii.
Et pius Albricus cubat hic, magnusque Ludgerus,
      Compluresque alii; tu modo flecte genu.
Dixerit haud facile quisquam tibi, corpora Divum
      Quot locus hic habeat; tu modo flecte genu.

Deinde idem auctor profert alteram inscriptionem circa Sancti tumulum læpidi incisam, quam spectare existimo ad prodigiosam impii æditui punitionem, quæ in Actis nostris a numero 48 usque ad finem refertur. Inscriptio illa sic habet:

Vestes cur sacras male polluis, impie custos,
      Quos * pia divinis plebs dicat officiis?
Nostra quid obscœno fœdat tua crapula rictu?
      Justa venit factis ultio digna tuis.

[9] Videntur omnia sancti Martyris ossa in hoc tumulo mansisse usque ad annum 1362, quando Folkerus episcopus Gibeletensis sacrum ejus cranium pretiosæ thecæ inclusit, sicut clausula, quam forte aliquis illo tempore manuscriptis Actorum codicibus adjecit, testatur his verbis: [e quibus pars cranii anno 1362 pretiosæ thecæ inclusa hactenus conservatur.] Anno autem Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo, vigesima octava mensis Julii die, dum circa prædicti Martyris sepulcrum renovaretur tumba, extractum fuit per venerabilem patrem Folkerum episcopum Gibeletensem, tunc temporis vices episcopi Trajectensis in pontificalibus gerentem, ipsius Martyris caput & argento & auro inclusum ad omnipotentis Dei gloriam & laudem, & dicti Martyris ampliorem venerationem & honorem. Hanc Actorum clausulam confirmat clarissimus vir Gysbertus Lappius litteris, anno 1644 ad Bollandum nostrum datis, in quibus inter alia asserit, partem cranii S. Frederici, argenteo capiti mitrato inclusam, præferre sequentem inscriptionem, quam ipse exscripsit hoc modo: Anno Domini MCCCLXII Decanus et Capitulum S. Salvator. Trajectens. me ex tumba, pro tunc innovata, extrahi. et fieri fecerunt per Elyam Scerpswert aurifabrum. Solebant hæ reliquiæ in ecclesia publicæ populi venerationi exponi, quando religio catholica Ultrajecti florebat; sed in tumultibus Belgicis lipsanomachorum furori subductæ, hodiedum in privata cujusdam domo asservantur. Ubinam autem hoc tempore sit reliquum sancti Martyris corpus, non facile quis dixerit.

[Annotata]

* al. honore

* id est dæmones

* id est homulus vel homunculus

* lege Quas

§ II. S. Frederici patria, vitæ professio, gesta in episcopatu, elogia, & mortis annus.

[Lis de S. Frederici patria,] Recentiores Rerum Frisicarum scriptores affirmant, S. Fredericum in vico Sexberumo, non procul ab oppido Franekera, natum esse ex stirpe adeo illustri, ut avum maternum Aldegillum principem, & proavum Radbodum regem habuerit. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad diem XVIII Julii de Sancti nostri patria sic scribit: Fredericus episcopus Ultrajectinus VIII, nobili apud Frisios genere, in castro Adelensi prope Franequeram natus, Zelandos Christo adjunxit. Joannes de Beka & Wilhelmus Heda asserunt, eum nativitate Frisium fuisse, sed singularis loci non meminerunt, nec genus ejus ad Radbodum Frisiæ principem referunt. At Guilielmus Malmesburiensis, qui ante medium seculi XII obiit, libro 1 de gestis Pontificum Anglorum pag. 197 vocat Fredericum nostrum S. Bonifacii Anglo-Saxonis discipulum, & nepotem pagina sequenti, satis indicans, quod S. Fredericum saltem origine Anglum crediderit, dum Vitæ illius compendium, quod nos paragrapho tertio exhibebimus, ita concludit: Quod idcirco præter materiam exterius lecturis proferre duxi non inutile, ut Anglorum deputetur gloriæ, quod terras alienas illustrarint, peregrinante etiam sanctitate. Quando Malmesburiensis dicit, S. Fredericum fuisse discipulum S. Bonifacii, intelligendus est de mediato discipulatu, nisi quis S. Fredericum prope centenarium facere velit: nam cum S. Bonifacius anno 755 martyrium subierit, & S. Fredericus anno 838 eadem laurea coronatus fuerit, plus quam octoginta anni inter utriusque martyrium intercedunt, uti calculos subducenti patebit.

[11] Miror, hagiologos Anglos in suis Martyrologiis aliisque fastis sacris de hoc Sancto, tamquam populari suo, [inter Frisones & Anglos componitur.] nullam facere mentionem; imo & plerosque ejusdem nationis historicos de eo altum silere: quippe hactenus tantummodo inter eos inveni Nicolaum Harpsfeldium, archidiaconum Cantuariensem, qui in Historia ecclesiastica Anglicana seculi IX cap. 15 de illo sic loquitur: Restat, ut & alios jam aliquot Anglos, qui sua hoc seculo præsentia, doctrina, & pietate exteras quoque regiones ornarunt & illustrarunt, recenseamus… Insigniter inter alios enituit Fredericus Devonius, qui Trajectensi episcopatu ornatus est. Fuit ille Bonifacii illius Moguntini discipulus & nepos, & Romanæ, ut quidam scribunt, peregrinationis socius. Romanum S. Frederici iter, quod una cum S. Bonifacio suscepisset, nullo modo conciliare possum cum illius ætate superius indicata. Facilius mihi videtur posse componitis inter Frisones & Anglos, de S. Frederici natalibus contendentes. Forte Harpsfeldius eum cognominat Devonium, quia parentes ejus aut avos in occidentalium Saxonum provincia & agro Devoniensi natos esse existimabat. Potuit autem S. Fredericus in Frisia nasci parentibus aut avis Anglo-Saxonibus, qui Bonifacium consanguineum suum in Frisiam proficiscentem secuti sint, atque ita dici origine Devonius, eo quod ejus parentes ex hac Angliæ provincia oriundi essent. Saltem hoc pacto sententia Guilielmi Malmesburiensis & Nicolai Harpsfeldii non contradicit iis scriptoribus, qui eum solummodo in Frisia natum volunt, nec illius genealogiam ab antiquo principum Frisiorum stemmate repetunt.

[12] Altera quæstio est, quodnam vitæ institutum Sanctus noster ante episcopatum professus fuerit. [Examinatur ejus vitæ professio,] Jam supra num. 6 vidimus, illum in Florario nostro Ms. Ordini Canonicorum Regularium adscribi: at prout illud sine probatione asseritur, ita etiam sine refutatione negatur. Hugo Menardus lib. 2 observationum in suum Martyrologium Benedictinum pag. 641 de S. Frederico, tamquam Ordinis S. Benedicti religioso meminit, & aliquas saltem pro sua opinione affert rationes Imprimis citat hæc Guilielmi Malmesburiensis verba: Apud Trajectum fuit Fredericus: eum sanctitatis Bonifacii nectar spirantem, utpote nepotem & discipulum, Ludovicus Pius, filius Caroli Magni, eo promovit. Menardus ex hoc Malmesburiensis loco ita argumentatur: Quæ verba satis innuunt, hunc sanctum Fredericum fuisse monachum Benedictinum: quippe qui fuerit sancti Bonifacii discipulus, nempe ab eo disciplina monachali institutus, unde & illius sanctitatem imitatus. Numquam enim sanctus Bonifacius ludum litterarium aperuit. Accedit, quod clerici Ultrajectenses, in quorum numero fuit sanctus Fredericus, tum erant monachi, ut alias docuimus. Verum nec Acta nostra, nec alia, quæ de S. Frederico supersunt, monumenta illum monachum appellant. Rationes a Menardo allegatæ eruditissimos Ordinis Benedictini sodales Lucam Dacherium & Joannem Mabillonium non potuerunt movere, ut eum inter Ordinis sui Sanctos collocarent. Imo Mabillonius illustrans Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. IV Benedict. parte 2, pag 582 satis ostendit, se hunc monachatum non admittere, dum de Fredericianæ necis causa, ab aliquibus narrata, ita loquitur: Menardus Juditham superductam legit ab Ludovico Pio, repudiata legitima uxore. Falsa hæc causa, dubia altera, ne quid dicam de Frederici monachatu.

[13] Non satis constat, quo anno S. Fredericus cathedram episcopalem ascenderit. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum tom. 8, [& episcopatus epocha.] pag. 26 censet, id anno 826 factum esse. Utut est, certe S. Fredericum anno 828 episcopum fuisse patet ex donatione Gerowaldi ecclesiæ Ultrajectinæ facta, cui ita subscribitur: Actum publice in villa Embrici anno XV imperii Ludovici, Incarnationis Dominicæ anno DCCCXXVIII, VII Idus Februarii … Ego Geraccarus, jubente domino nostro ipso Frederico, scripsi & subscripsi. Dum S. Fredericus Ultrajectinæ diœcesi præerat, facta est a Wiberto, & filio ejus Walberto, alia eidem ecclesiæ donatio, cujus annus infra sic signatur: Acta est autem publice in villa Oesterblech octavo Kalendas Januarii, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo trigesimo quarto, Indictiode duodecima, regni etiam gloriosissimi Augusti imperatoris Ludovici anno XXI… Ego Bernoldus indignus presbyter, jubente Frederico episcopo, scripsi & subscripsi. Aliam etiam ejusdem anni donationem affert Wilhelmus Heda in historia episcoporum Ultrajectensium; sed hoc duplex instrumentum, quod in Batavia sacra, non ita pridem edita, integrum profertur, sufficere videtur ad convincendos eos, qui vel biennio circumscribunt S. Frederici episcopatum, vel post annum 830 episcopalem infulam illi primum tribuunt. Debuit itaque S. Fredericus inter annum 825 & 828 ad episcopatum Ultrajectinum evehi, cum Rixfridus ejus decessor adhuc anno 824 superstes fuisse legatur in diplomate Ludovici Pii, quod integrum exhibet Heda in opere proxime citato apud me pag. 45. Res a S. Frederico jam episcopo prælare gestæ, ut incestuosorum Walachrorum conversio, & Frisiorum, de sanctissima Trinitate male sentientium, instructio, aliaque, quæ in Actis nostris narrantur, non nisi per conjecturam ad exactos chronologiæ calculos reduci possunt. Quare huic numero finem impono recensendo quoddam opusculum, quod Sanctus noster (verosimiliter tempore episcopatus sui) conscripsisse fertur. Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica secundæ editionis pag. 249 illud ita commemorat: Scripsit Fredericus orationem luculentam de SS. Trinitate, qua Frisii olim adversus larvas, in albarum mulierum specie apparentes, uti solebant. Suspicor hanc orationem esse eamdem, de qua fit mentio in Actis nostris num. 30.

[14] [Beatus Rabanus synchronus in prosa,] In quanta veneratione apud synchronos fuerit sanctus Antistes noster, apparet ex B. Rabano Mauro abbate Fuldensi, ac postea archiepiscopo Moguntino, qui S. Frederici rogatu exposuit librum Josue, cui præfixit epistolam dedicatoriam, quæ in Ms. Chiffletiano & editione Mabillonii sec. IV Benedictino parte 2, pag. 42 ita habet: Domino beatissimo veræque caritatis officio plurimum venerando Friderico * episcopo Rabanus vilissimus servorum Dei famulus in Christo salutem. Studium tuum ac diligentiam in sacrarum Scripturarum meditatione, plures, qui Sanctitatem tuam noverunt, laudant; & merito, quia assiduus es in lectione, & frequens in doctrina, prout ratio Ordinis tui postulat, quem lucem mundi cum Apostolis Salvator nuncupat; ac de vero lumine inlustratam lucernam super candelabrum posuit, ut luceas omnibus, qui in domo Dei sunt. Unde plurimi fratrum venerationem tuam colunt, atque colendo diligunt; nobisque inde valde amabilis es, quod non tantum præsentes, sed etiam absentes fraterno provocas amore, ac salubri incitas exhortatione, ut legis Dei commune tecum exerceamus negotium. Nec absurdum est, quod facis, licet nos ad hoc officium impares atque indigni simus; cum ibi quæris sacræ legis confirmationem, unde accepisti Christianæ religionis exordium. Sanctissimus ergo antistes, & beatissimus Christi martyr Bonifacius gentem Fresonum, cui tua dilectio præest, non solum verbo, sed etiam sanguinis sui effusione ad fidem Christi convertit. Deinde post alia, quæ ad nos adeo prope non pertinent, quæque apud Mabillonium loco citato videri possunt, epistolam suam ita concludit: Bene valere te cupimus, sancte Pater, nostrique memorem in sacris orationibus fieri. Divinitas Domini nostri Jesu Christi vitam tuam conservet in ævum.

[15] Beatus Rabanus etiam ad ejusdem sancti Præsulis honorem composuit carmen, [& carmine laudat S. Fredericum,] quod Christophorus Browerus noster, inter istius scriptoris poëmata, ordine decimum sic edidit:

Spiritus alme veni, dulces mihi condere versus,
      Dilecto ut præstes mittere dona patri.
Qui mox ut notus, fidus mihi adhæsit amicus,
      Non nostri merito, sed bonitate sua.
Spiritus hunc cernens pietatis munere plenum,
      Ex humili in celsum extulit ipse locum:
In quo Euangelii sententia vera probata est,
      Quæ Salvatoris edita voce manet:
Qui se humilem præbet, sursum exalbitur ille,
      Quique superba petit, pronus in ima cadit.
Sic te, care pater, antistes, sancte sacerdos,
      Erexit Dominus millia multa super,
Ut verbum fidei claro tu famine narres,
      Sis via, dux plebis ad sacra regna Dei.
Vos dixit Christus lux mundi, vosque lucernam,
      Vos quoque sal terræ; hoc memorare pie.
Luceat en vestra lux, ceu sol splendidus orbi;
      Fiat opus vestrum gloria magna Deo.
Condat dogma bonum fluitantia corda reorum,
      Ne male putrescant, nec ea vermis edat.
Nomen posco tuum, videas quid continet ipsum,
      Et sic exemplo discere facta potes.
Sic monet ergo pie, resonans: ulciscere pactum,
      Quod gemino sensu vertere rite valet.
Fœdus cum vitiis hominum tua ut ultio scindat,
      Et Christi pactum firmet ubique pie.
Non * dedit hoc nomen dudum tibi cura parentum,
      Baptismum quando sorte tua tuleras.
Nunc quoque valde tibi nomen hic conferat ordo:
      Perpendens disce mystica dona Dei.
Nam superintendens pie, episcopus ipse vocaris,
      Quod monet, ut caute omnia semper agas.
Sic, pater alme, modo facias, ut diceris ipse,
      Nomine & utroque actio digna tua est.
Solers intendas super omnes pastor honestus,
      Pactum & defendat ultio digna Dei.
Sisque memor nostri, precibus insiste sacratis
      Pro tibi devotis semper ubique pie.
Nam precibus Christum pulsamus perpete voto,
      Ut tua de cælis tempora rite regat.
Hoc quoque nos omnes deposcimus ore fideli,
      Hoc Fridurich semper Rhaban & ipse peto,
Ut vivas sospes in terris tempore multo,
      Et post hæc scandas regna superna poli.
Quod peto, tu facias sacris altaribus astans,
      Me ut Christo reddas, sancte pater, precibus.
Christus rex cæli, terræ rex, conditor orbis,
      Me tecum faciat lucis habere locum.

[16] [quem nos a cujusdam hæretici calumniis vindicamus,] Rabanus hic alludit ad Germanicum Frederici nomen, quo proprie pacis dives significatur, & etymon nominis Germani, Friderich geminum reddit, ut sit initæ pacis aut fœderis auctor & violati vindex, quemadmodum loquitur Browerus noster in scholiis ad hoc carmen. At subit mihi mirari, Arnoldum Buchelium in notis ad Joannem de Beka pag. 26 adea fuisse impudentem, ut post talia beati Rabani testimonia ausus fuerit integerrimam sanctissimi Viri famam impie proscindere, eumque tamquam discordiæ fautorem ac optimorum principum calumniatorem depingere, quem incauta & male credula antiquitas inter Sanctos martyres retulerit. Omitto reliquas ejusdem hæretici blasphemias, ne catholicas aures offendam. Stultum enimvero hominis superbi dictum, quo vult assertionem suam præferre toti antiquitati, quæ, ipsomet teste, Fredericum inter Sanctos martyres retulit. Si Buchelius catholico Sanctorum cultui adversabatur, debuisset veterum scriptorum testimonio acquiescere, qui Fredericum episcopum Ultrajectinum ut Sanctum laudant; debuisset etiam aliquid deferre constanti traditioni patriæ suæ, in qua ipsi heterodoxi Fredericum saltem tamquam virum probum agnoverunt. Exemplum sumere potuisset ab Ubbone Emmio, qui quantumvis hæresi infectus, in historia rerum Frisicarum lib. 5 ad annum 838 sic modeste (si pauca hæretico spiritu prolata excipias) de sancto Præsule loquitur: Hinc annus alter, qui erat a Christi in terris exortu DCCCXXXVIII, Fredericum VIII Ultrajectinorum episcopum, virum magnum & omni memoria dignissimum, si superstitio nonnula illius seculi abfuisset, e terris abstulit. Deinde texit illius vitæ compendium, in quo inter cetera hæc memorat: Honore episcopatus suscepto & gesto aliquamdiu, tam clarum nomen industriæ, pietatis, prudentiæ tulit, ut ceteros ejus ætatis episcopos omnes facile superaret: cui hoc inter cetera etiam ecclesia Frisica debuit, quod ab Arii dogmate pestilenti, quod eo forte seculo istuc irrepserat, hujus maxime cura & studio sit vindicata. Atque hæc ad debitam sancto Viro reverentiam tuendam dicta sunto. Nunc probabiliorem mortis ejus epocham investigemus.

[17] [& cujus cædem an. 838 verosimilius factam esse arbitramur.] Plerique scriptores cædem S. Frederici anno 838 consignant: sed Cointius, qui in Annalibus Francorum tom. 8, pag. 542 eudem Fredericiani martyrii annum figit, eodem tomo pag. 390 nobis offert difficultatem, quam ipsemet solvere cogitur: ibi enim contendit, Humbertum Herbipolensem episcopum anno 835 obiisse. Cardo difficultatis, quam Cointius non observavit, in eo vertitur, quod Rabanus Maurus in præfatione ad libros Judicum & Ruth huic Humberto sive Hunberto sic scribat: Jesu-Nave vero expositionem BONÆ MEMORIÆ Freduricho, Trajectensis ecclesiæ episcopo, nuper transmisi: hoc similiter, ut mihi redditum fuerit, si Dei voluntas est, tibi committere curabo. Si igitur Humbertus anno 835 obierit, oportet S. Fredericum ante hunc annum occisum fuisse, ut verba BONÆ MEMORIÆ satis indicant, de qua loquendi formula fusius disputavi in Commentario prævio ad Vitam S. Joannis Gualberti num. 126. Censeo itaque potius cum chronico Herbipolensi, quod Cointius ipse laudat, Humbertum anno 842 mortuum esse. Diploma autem Ludovici regis, Gotzbaldo Humberti successori concessum, quod objicit Cointius, cum Mabillonio in Annalibus Benedictinis lib. 32, num. 6 commode explico. At ipse Mabillonius in determinando Fredericianæ mortis anno sibiipsi manifeste contradicit: nam in Annalibus Benedictinis lib. 30, num. 50 de hac re ita scribit: Non multo post librum Josue exposuit (scilicet Rabanus Maurus, de cujus scriptis ibi agit) petente Fridurico episcopo Trajectensi ad Rhenum; certe ante annum hujus seculi (nempe noni) tricesimum quartum, quo idem Friduricus cæsus est. Jam audi Mabillonium in iisdem Annalibus anno Christi 838 num. 5 sic loquentem: Non multo post, scilicet quinto decimo Kalendas Augustas ejusdem anni (838) necem passus est Fredericus episcopus ecclesiæ Trajectensis ad Rhenum. In Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. IV, parte 2, pag. 41 iterum annum 834 S. Frederici martyrio assignat. Nos communiori sententiæ anni 838 adhæremus. Atque hinc liquet, viros etiam eruditos, præsertim qui rerum scribendarum multitudine ac varietate obruuntur, nonnumquam sui oblivisci. Hoc neque a nobis alienum putamus, &, si aliquando contigerit, ignosci cupimus. Nunc Acta nostra, cædisque causam examinemus.

[Annotata]

* Ms. Friduricho

* al. Nam

§ III. Examinantur ejus Acta, & cædis causa.

Proferimus ex Ms. Ultrajectino eadem S. Frederici Acta, ni fallimur, quæ Laurentius Surius præ manibus habuit, [Enumerantur varii Actorum scriptores,] & mutato stylo edidit. Invenimus illa etiam in pergameno Musei nostri codice, cujus character non admodum antiquus est: nam clausula, eadem manu in fine Actis adjecta, ostendit, codicem post annum 1362 conscriptum esse. Idem sentiendum est de codice papyraceo nostro, in quo eadem Acta leguntur. Hæc tria exemplaria adeo sunt similia, ut satis appareat, ea ex eodem fonte orta esse; præterquam quod scriba codicis papyracei studiose prolixiores orationes omiserit, & facta pene iisdem verbis compendiosius narraverit. Joannes de Beka canonicus Ultrajectinus seculo XIV, & Wilhelmus Heda præpositus Arnhemensis seculo sequenti, Vitam S. Frederici in compendium redegerunt. Ejusdem Vitæ synopsis etiam continetur in Chronico Ultrajectino pag. 18, quod Antonius Matthæus inter Analecta veteris ævi tomulo 9 edidit. Guilielmus Malmesburiensis inseruit libro primo de Gestis Pontificum Anglorum non exiguam Fredericianæ Vitæ partem, quam paulo post alia occasione proferemus. Contra hæc Acta, tum prolixiora tum breviora, insurgunt varii scriptores, præsertim Galli, eaque fictionis arguunt. Inter alios Carolus Cointius, in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo octavo ad annum Christi 838 a num. 35 usque ad 74 Acta a Surio edita operose impugnat. Nos postea Gallorum argumenta expendemus, ac interim Actorum nostrorum antiquitatem indagabimus.

[19] Scriptor Actorum ætatem suam utcumque prodit num. 48 his verbis: Sunt autem adhuc plurimi testes promiscui sexus superstites, [inter quos quidam Œtbertus seculo XI Vitam S. Frederici videtur scripsisse,] qui narrant, temporibus pii Baldrici præsulis quemdam virum prophanum res & omnem veteris templi post ædituum procurasse thesaurum &c. Obiit autem Baldricus XV episcopus Ultrajectinus, teste Joanne de Beka, anno 977. Unde Cointius in Annalibus jam dictis ad annum 838 num. 42 non male sic infert: Acta igitur Frederici relata sunt in litteras ab auctore, qui vixit undecimo seculo, & ab ipsius Frederici passione remotus fuit annis pene ducentis. Hinc iterum erroris convincitur Bailletus in tabula critica, mensi Julio præmissa, aliique ejus sequaces, qui hanc scriptorem ad seculum XII vel XIII rejiciunt. Cointius existimat, hæc Acta seculi XI ab aliquo postmodum interpolata fuisse. Quamvis id omnino dubium sit, tamen facile concedam, ea forsan postea ab aliquo posteriorum temporum verbosius amplificata fuisse, modo fateatur Cointius, cædis causam ab interpolatore non esse primo inventam, ac Actis illis insertam, cum eamdem Guilielmus Malmesburiensis ante medium seculi XII adduxerit. Opinor itaque non magnam admodum factam fuisse mutationem in rei substantia, etiamsi fortasse postmodum narratio pluribus verbis exornata fuerit.

[20] [ut ex prologo confirmatur,] Nemo hactenus, quod sciam, detexit auctoris nomen, scriptionis occasionem, & alia ad ipsum spectantia. Ingenue fateor, nec me ea reperire nisi per conjecturam, ad quam faciendam me movit membranaceus Bodecensis cœnobii codex, in quo leguntur Acta S. Frederici, quorum initium cum nostris sic omnino convenit: Sanctus igitur Fredericus Frisonicæ gentis archiereus, nobilis ex genere &c. Hisce autem Actis præmittitur sequens prologus.

Parvulus OEtbertus dum veni, nempe puellus,
Præsule Adawoldo Trajectum cum venerando,
Ex cujus studio locus ille nitet modo magno,
Sum mox antiqui ductus per mœnia templi
Orandi vere causa a quodam seniore;
Qui mihi, lustratis Sanctorum rite sepulcris,
Ostendit magni sepulcrum sancti Frederici:
Is cujus vitam flens narravit venerandam,
Qualiter & cultris fuerat percussus in extis;
(Quod suadente * vidit Ludovicus rex quoque jussit.)
Usque solum pronus studui tunc sternere corpus,
Viribus atque ejus veniam deposcere totis,
Esset quo Dominum meus intercessor ad almum.
Et quod poscebam, post hæc cito comperiebam.
Propterea parvam cupio componere chartam,
Si mihi nunc Christi concedit gratia summi,
Ipsius ex vita, quo non admixtio * magna
Hoc nobis tollat, senior plebs quod modo narrat:
Est quia combustus jam Danis forte libellus,
Ex ipso factus fuerat quod * magnus & amplus,
Cum multis aliis libris, veteris * dum funditus urbis
Trajecti muros heu! diruerent venerandos.
Idcirco memores fore non possunt seniores
Nostri, quid faceret vivus, dum carne maneret.
Sed quidquid recolunt, vel quæ verissima norunt,
Nunc sulcante stylo lentus peragrare studebo.
En quisquis schedam, rogo te, perspexeris istam,
Irridere velis ne me, tu domne: decennis,
Et puer indoctus nam feci, scito, rogatus.

[21] Nunc carmen illud notis aliquot illustremus, nostrasque conjecturas iis immisceamus. [ex quo etiam auctoris nomen, ætatem] Imprimis conjicio, Fredericianæ Vitæ scriptorem, nomine OEtbertum (divinare non lubet, an is fuerit Otbertus Notgeri Leodiensis episcopi discipulus, de quo fit mentio in Gestis Pontificum Leodiensium apud Chapeaville tom. 1, pag. 217) tempore pueritiæ suæ Ultrajectum venisse cum antistite Ultrajectinæ ecclesiæ Adelboldo, qui alias Albaldus, Athalbaldus, & forte etiam Adawaldus vel Adawoldus appellatur. Cum autem OEtbertus dicat, quod tunc magno Adawoldi studio locus ille niteret, colligo, hæc Acta ab OEtberto post annum 1015 scripta fuisse: nam Joannes de Beka de ædificiis, Adelboldi Ultrajectini episcopi cura exstructis aut restauratis, ita scribit: Adelboldus anno Domini MXV Trajectensem ecclesiam veteris structuræ destruxit, novæ fabricæ fundamenta jecit, quam cum ecclesia Tilensi paucis annis decentissime consummavit. De iisdem vero Wilhelmus Heda sic fusius loquitur apud me pag. 109: Anno MXXVII obiit Adelboldus episcopus, cujus excellens sapientia multis nota est, & qui summæ virtutis vir & consilii ubique prædicatur. Si de hoc cuiquam dubitare visum fuerit, respiciat Trajectum, diversis operibus ab illo auctum & ornatum, ibidemque novum monasterium sancti Martini miro ingenio ab eo fundatum & ordinatum, & mira celeritate paucis annis penne ad perfectionem perductum. Adde quod OEtbertus asserat, se Ultrajecti ductum esse ad templum antiquum nempe S. Salvatoris, in quo jacebat corpus S. Frederici, ut quasi distinguat a novo S. Martini, quod Adelboldus ædificaverat, aut saltem renovaverat.

[22] Præterea ex hoc prologo colligimus, Vitam S. Frederici olim fuse conscriptam fuisse, eamque in Danica Ultrajectinæ civitatis vastatione periisse. [& scriptionis occasionem colligimus.] Hanc jacturam utcumque resarcire conatus est OEtbertus litteris mandando ea, quæ a senioribus audiverat, quamvis non diffiteatur, plurima S. Frederici gesta oblivioni tradita fuisse. Cum vero dicat, se tantum velle parvam componere chartam de illius gestis, suspicor, Actis nostris satis prolixis aliqua postmodum addita fuisse, nisi fortasse chartam seu scriptionem suam parvam vocet respectu vetustioris libelli, quem magnum & amplum fuisse affirmat. Ut ut est, ferme ducentis annis post S. Frederici mortem ea conscripsit, quæ ex vulgari seniorum traditione acceperat. Quod autem in fine addit OEtbertus de sua ætate decenni, qua hæc scripserit, duplici modo interpretor. Forte significare vult auctor, quod ea decennis Ultrajecti audiverit, ac post aliquot annos audita litteris mandaverit. Fortasse etiam indicare voluit, quod ea admodum juvenis, puta quindecim aut sedecim annorum exararit, ususque est numero rotundo, qui illi metri causa necessarius erat. Etsi enim parachronismi aliique errores juvenili ignorantiæ adscribi possint, tamen tota scriptio, prout modo exstat, non videtur puero decenni conveniere. Hæc de Actis eorumque prologo sufficiant. Nunc ad controversam Fredericianæ cædis causam accedamus.

[23] Jam memoratus Actorum collector, & alii plerique scriptores eum secuti narrant, sanctum Fredericum suasu reginæ Judithæ a sicariis interfectum fuisse, [Baronius sibi non constat circa cædis Fredericianæ causam,] eo quod incestas illius cum Ludovico Pio nuptias reprehendisset. Huic opinioni adhæret eminentissimus Cardinalis Baronius, dum in notis ad Martyrologium Romanum sanctum Fredericum sancto Joanni Baptistæ, & Juditham Herodiadi comparat. Sed aliam plane sententiam amplexus est in Annalibus ecclesiasticis, dum ad annum Christi 838 num. 3 sic loquitur: Hoc enim anno Fredericum Trajectensem episcopum consummasse martyrium cum tradant, causam, quam puto confictam, referunt hujusmodi. Tunc relata causa, quam jam indicavimus, de Actis nostris ita judicat num. 7: Ceterum, quod multum ob connubium proscindatur in eis Ludovicus imperator, laudentur vero, qui ejus exauctorationis auctores fuerunt, episcopi, in quorum in eum accusationibus illatis nulla de his penitus habetur mentio, multaque etiam haud temporibus convenientia pariter coacerventur, in suspicionem venerunt, facta illa, nimirum concinnata fuisse ab alio, qui adversaretur tunc temporis Ludovico. Sed & cum nullum hactenus repererim ex veteribus, qui hisce scriptis testis accedat, suspectæ magis apud me fidei perseverant, aliamque potius cædis sanctissimi Viri causam præcessisse putarim. Fallitur Baronius, dum hæc Acta tempore Ludovici Pii ab aliquo ejus adversario composita esse suspicatur; ut ex supra dictis manifestum fit. Attamen non nego, eam famam forte a Ludovici & Judithæ inimicis sparsam Ultrajecti permansisse, atque ita postmodum ex seniorum narratione in hæc Acta relatam esse.

[24] [quam Guilielmus Malmesburiensis] Debuit hæc Judithæ accusatio seculo XI & XII satis vulgaris fuisse: nam Guilielmus Malmesburiensis ante medium seculi XII eamdem cædis causam memoriæ prodidit, dum lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum pag. 197 tale Vitæ Fredericianæ compendium texuit: Sed quia hujus viri Bonifacii, qui ante Winfridus dicebatur, toties se ingessit mentio, quiddam non adeo auditum cunctis & memorabile de Frederico ejus discipulo, quod aures meas attigit, stylo mandabo: nam & sanctitas magistri ex discipuli virtute potest conjici, quod habuerit ille domi, unde addisceret potentes non timere, mortem contemnere… Eubano * non adeo festinus successor propter ferociam gentis, apud Trajectum fuit Fredericus. Eum sanctitatis Bonifacii nectar spirantem, utpote nepotem & discipulum, Ludovicus Pius, filius Caroli Magni, eo promovit, licet multi tum pro se, tum pro suis adniterentur: primaque ordinationis die consessu dexteræ in prandio novum præsulem dignatus est. Multa ergo edulii parte consumpta, ad eum purpurati sermo dirigitur, ut recentis professionis memor, antecessorumque constantiæ sequax, sine acceptione personarum vera proponat, contemnentibus anathema indicat. At ille pudibundo lumine & dimisso capite, Recte, inquit, domine imperator, agis, qui professionis meæ teneritudinem sanctis animas hortatibus: sed, oro te, non gravetur majestas tua solvere, quod animi mei recessus diu volutarunt. Et ne longe exempla petantur: utrum piscem hunc mensæ appositum honestius est a capite, an a cauda aggredi? Ille præproperus, & quantum se inviscaret, nescius, a capite, respondit. Nec moratus Fredericus rapuit verbum dicens: Sic eat; domine auguste, sic eat, ut fides & pietas Christiana de tuis erratis te secure compellat, ne subjecti audeant spernere, quod te viderint tolerasse. Renuntia ergo incesto, quod contraxisti, matrimonio: quia ista Judith, quam tuo fœderasti lateri, proximo tibi affinis est sanguine; nec decet, ut thorus regius infametur libidine.

[25] Hoc dictum licet Ludovicus ægre accepisset, modesta tamen taciturnitate absolvit, [suasione Judithæ reginæ,] raptimque episcopum ad suam sedem ire laxavit. Verumtamen sermo, in tanta palatinorum frequentia effusus, occultari non potuit, quin omnium episcoporum regionis aures inquietaret, corda exulceraret, non frivolo dolore conferentium, quod episcopus novus talia aperta promulgasset libertate, qualia veteres ipsi nec tacito damnassent murmure. Quare ad audiendum * erecti frequentibus egere conciliis, ut, deducto cunnubio, cælebs viveret imperator. Itaque ipsum in ergastulum, feminam in monasterium includunt, conante quam maxime, ut supra dixi, Lothario Ludovici primogenito, ut is dictitabat, Christianitatis instinctu, sed revera invidiæ obtentu. Posterius vero, mediante Apostolicæ sedis pietate, molliori concilio decretum est, uti indicta pœnitentia legitimo de cetero lætarentur conjugio: & imperator quidem libens cessit sententiæ, rancorem adversus omnes benignitate mentis ejiciens. At Judith femineum virus exhalans, & in cœtu suorum de injuriis Frederici Trajectensis episcopi conquesta, quo potissimum auctore pertulisset mala, invenit duos, qui ad ejus interfectionem operam suam pollicerentur. Nec ista Præsulem latebant, qui esset ipsius deitatis sacrarium; sed venturos operiebatur intrepidus carnifices, accusabatque nebulonum moras impatiens martyrii cupido. Ita ipso mane, quo venturos non nesciebat, ad Missam se parat. Jamque albam induerat, cum ingressus puer, cujus erat officium admittere volentes dominum convenire, nuntiat imperatricis legatos pro foribus astare. Ille, impedimento excusato, jubet eos interim exspectare in triclinio.

[26] Missa cantata, sicuti erat sacris vestibus indutus, secretarium ingressus est, [patratam fuisse narrat;] illucque introduci lictores, semotis arbitris, mandat. Ingressos ita claritate visus & vestium reverentia perculit, ut animis concidentes etiam manibus sicas amitterent. Quo ille animadverso, qui vitam præsentem spe futuræ projecerat, ultro ad perficiendum, propter quod venerant, animavit percussores, ut resumerent animos, repararent vires, hortatus. Ita (quia nequitia facilis est ad persuadendum) sedentem adorti, alter a pectore ad inguina, alter per media ilia, sicas duxere. Tum ille comprehendens & constringens ambabus manibus vitalia defluentia: Abite, inquit, miseri, dum res clam meis est fidelibus, ne, si vos deprehenderint, actum de vobis sit. Sicarii vero velocitati pedum stimulos timoris addentes decurrere ad Rhenum, & inde brachiorum robore navem ultra impegere. Cubicularium interea supervenientem, percunctatumque, quid ita exsanguis sederet, turbide abegit, jubens cito de muro specularetur, si imperatricis nuncii Rhenum transissent: compertoque, quod longinquitas fugæ comprehendendi illos diffcultatem procurasset, clerum propere convocari jussit, totius tragœdiæ integro & sermone & sensu expositor. Imposita igitur per se antiphona, Aperite mihi portas justitiæ & cetera, vivens se mausoleo composuit, pulcra & venerabili morte cælum adeptus. Quod idcirco præter materiam exterius lecturis proferre duxi non inutile, ut Anglorum deputetur gloriæ, quod terras alienas illustrarent, peregrinante etiam sanctitate. Hæc Guilielmi Malmesburiensis narratio in quibusdam circumstantiis ab Actorum nostrorum auctore discrepat; at in assignanda cædis causa cum eo plane convenit. Unde assentiri non possum Cointio, qui in Annalibus Francorum ad annum Christi 838 num. 46 existimat, hanc cædis causam ab aliquo posterioris temporis interpolatore confictam esse: quamvis enim non diffitear, ut supra dixi, aliqua postmodum Actis addita aut inserta fuisse, tamen censeo, rei substantiam & eamdem cædis causam ab OEtberto ex seniorum narratione litteris traditam fuisse.

[27] [ac contra illius aliorumque narrationem argumentantur Galli,] Recentiores Galli pene omnes Juditham ab hoc sacrilego homicidio liberare conantur, & vulgarem narrationem, a quocumque demum profectam, impugnant argumento negativo, quod profecto hic robore suo non caret. In dissidiis domesticis, inquiunt, a privignis Judithæ nihil de incestis nuptiis objectum est. Lege, quæ scripta sunt a fautoribus Lotharianarum partium in gratiam Ebbonis archiepiscopi Rhemensis, Agobardi Lugdunensis Metropolitæ, Jessæi Ambianensis episcopi, & Walæ Corbeiensis abbatis, quos Ludovicus & Juditha sibi præ ceteris infensos habuere. Lege etiam librum Apologeticum aliaque opuscula, quibus ipsemet Agobardus causam suam defendit. Volve & revolve Acta, quibus Ludovici Pii exauctoratio describitur: in iis quidem Ludovicus dicitur perturbator pacis, in dividendo inter filios regno iniquus & inconstans, officii sui immemor, in administratione regni defes, antiquarum consuetudinum & religionis Christianæ contemptor, aliaque crimina ipsi objiciuntur; Juditha autem adulterii aliorumque scelerum insimulatur: sed in tanta scriptorum copia nullum prorsus invenies verbum de nuptiis incestis inter Ludovicum & Juditham. Atqui tamen hæc consanguinitas maxime contulisset ad finem, a Lothario ejusque sequacibus intentum, quo nitebantur Juditham a Ludovico separare. Unde Galli concludunt, hanc cædis causam in Actis nostris confictam esse.

[28] [quorum argumento expenso, lis indecisa relinquitur.] Ingenue fateor, hoc Gallorum argumentum adeo stringere, ut de liquida illius solutione desperem. Nihilominus ad minuendum illius robur, responderi posset, quod S. Fredericus fortasse primus detexerit aut libere reprehenderit istud consanguinitatis vinculum, de quo postea, mediante Apostolicæ sedis pietate, molliori concilio decretum est, uti indicta pœnitentia, legitimo de cetero lætarentur conjugio, sicut loquitur Guilielmus Malmesburiensis supra citatus. Inde vero sequitur, in Actis exauctorationis, aliisque Ludovici Pii accusationibus non debuisse objici illud matrimoni impedimentum, si jam Romani Pontificis acutoritate sublatum erat. Fieri etiam potuit, teste Malmesburiensi, ut imperiosa & impudica mulier (talis audit in libro apologetico S. Agobardi) odium conservaverit contra S. Fredericum, tamquam ambitioni suæ adversantem, eumque postmodum, data ultionis opportunitate, interfiei jusserit. Sed hanc conjecturam, utpote incertam, relinquimus. Sane non intelligo, quomodo hæc horrenda contra reginam accusatio Ultrajecti aliisque in locis antiquitus invaluerit, si Juditha nullo modo Fredericianæ cædis fuerit rea. Nolim tamen memoriam gravare illius reginæ, quam circa annum 836 beatus Rabanus in præfatione ad libros Judith & Esther ita laudat apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. IV, parte 2, pag. 42: Dominæ electæ, & merito magnæ pietatis, ab omnibus venerandæ atque amandæ, Judith augustæ, HRabanus servorum Dei servus æternam in Christo supplex optat salutem. Cum celsitudo magnitudinis vestræ at que largitio benignitatis, quæ non solum amicis, sed etiam inimicis, ab ipsius Domini ore instructa, prodesse didicit, plurimos faciat sibi devotos; nos etiam quantulacumque pars plebis, a Deo vobis commissæ, sub pietate vestra degentes, devotum cogitamus exhibere obsequium… De cetero, quia vos comperi, laudabili excellere ingenio, & sanctarum mulierum, quas sacra Scriptura commemorat, virtutes ac studium in bono opere imitari &c. Hic beatus Rabanus reddit rationem, cur opus suum ipsi dedicet, eique devictos inimicos gratulatur, & ulteriorem de iisdem æmulis victoriam precatur. Vides hic Juditham a Rabano tamquam piam feminam depingi, quæ a S. Agobardo aliisque ambitionis & lasciviæ accusatur. Cum igitur inter ipsos scriptores synchronos de Judithæ moribus non coveniant, litem Fredericianæ cædis indecisam relinquere cogimur, donec alicunde certa argumenta eruantur, quibus hæc Actorum nostrorum narratio confirmetur, aut manifestæ fictionis convincatur. Nos interim ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris Acta qualiacumque hic subjungimus, de quibus lectori liberum esto judicium.

[Annotata]

* lege suadens

* forte oblivio

* lege qui

* abundat libris vel veteris

* lege Eobano

* forte audendum

ACTA FORSAN AUCTORE OETBERTO
Ex Ms. Ultrajectino sancti Salvatoris.

Fredericus episcopus martyr, Ultrajecti in Belgio (S.)

BHL Number: 3157


EX MS.

CAPUT I.
Sancti Frederici pueritia, pia institutio, clericatus, virtutes & sacerdotium.

Sanctus igitur Fredericus, Frisonicæ gentis archiereus a, nobilis ex genere, sed nobilior extitit sanctitate. [S. Fredericus pie transigens pueritiam,] In prima etenim ætate sua magis angelicam quam terrenam ducebat vitam: quoniam cœtibus virorum Deum timentium se intermiscens, omnino lusibus suorum se subtraxit coætaneorum. Ad ecclesiam libenter currebat, & quidquid ibi legebatur vel cantabatur, intente audiebat, domumque rediens matri suæ verba, quæ intelligebat, referebat. Ob hoc mater sua læta facta, non voluntate patris, ad litterandum eum quibusdam commisit patribus, ipsosque muneribus frequentans & precibus, rogavit, ut eum sanctæ religionis docerent semitam, malique vitare consuetudinem.

[2] [a matre instituendus traditur Ricfrido episcopo Ultrajectino,] Interea cælitus visum est ei in conticinio, ut puerum inde tolleret; & S. Ricfrido b Trajectensis ecclesiæ pontifici commendaret. Quæ mox ingenti repleta gaudio, quia divinam eum sciebat regere clementiam, patre licet invito simul eunte, Trajectum usque perduxit, & pontifici jam dicto commendavit. Præsul autem spiritu prævidens prophetiæ, quod in pontificali regimine post mortem sibi deberet succedere quasi filium & heredem liberalibus simul, & ecclesiasticis ad liquidum imbuit doctrinis: ipse vero conversabatur in melius, & semper gradus sanctarum ascendebat virtutum.

[3] [a quo minoribus Ordinibus,] Bis binis etenim benedictionibus c dum adolescens sanctissimus adhuc sub scholis degens foret auctus, suum, quod ei fuerat injunctum, non neglexit officium, sed cunctis tam majoribus quam minoribus per se perspicuum tribuebat dogmatum d. Quosquos infra domum Dei risu vel aliquo joco vidit errantes, blande suaviterque, ne ita facerent, admonuit, eosque ut cultus religionis agere * deberet, edocuit. Multos vero, qui primi parentis noxia detenti fuerant culpa, catechizavit; lucisque perpetuæ præco, quæ mundum illuminat cunctum, lucifugos ex eis depellebat dæmones. Ad euangelizandum populis Dei Euangelium semper erat paratus, recolens Scripturæ dicentis: Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, & annuntia populo meo scelera eorum. Audiens eum prudens prudentior fiebat, & eo loquente, digitum ori suo ponebat.

[4] [& subdiaconatu initiatus,] Deinde cum manum ad aratrum mitteret, nec retro respiceret, quo regno Dei aptaretur, subdiaconus ordinatur. At cum sanctioris vitæ epithymia e vigiliis & orationibus, jejuniisque jugibus, pro Christi nomine corpus suum cœpit affligere, gloriamque pro nihilo ducere humanam, sciens quoniam cum interierit homo non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria domus ejus. Quidquid etiam suorum bonorum habebat, per manus miserorum in regnum fecit deportari cælorum, quo nec erugine, vel tineis demolirentur, nec furibus effoderentur. Quapropter in illa cælesti theca semper cor habuit intentum, in qua suum thesaurum sciebat esse reconditum. Erat enim verus Israëlita, cujus in spiritu nullus nutriebatur dolus, aut cujus ex ore nullum aliquando auditum est exisse mendacium.

[5] [variis fulget virtutibus,] Neminem lædebat, neminem defraudavit vel odio habuit: nemini, quod sibi noluit fieri, fecit. Ad communionem corporis & sanguinis Domini sacrorum portitor vasorum custodivit se ab uxoribus mundum & castum, & pene ab omni carnali immunditia liberum: sic his, qui hujusmodi sunt ordinis, per prophetam jubetur dicentem: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Postquam gloriosus Vir factus est diaconus, qualiter in Dei servimine desudaret die ac nocte, nullius oratoris lingua versatilis valet comprehendere dictis. Erat itaque juxta præceptum apostolicum pudicus, non bilinguis, non multo vino deditus, non turpe lucrum sectans, ineptas fabulas devitans, seniores non increpans, minores non contemnens, habens fidei dindimum f in conscientia bona. Exemplum vere fuerat fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, in patientia, in humilitate, in temperantia, in omni morum probitate gradum sibi acquirens optimum, & fiduciam multam in Christo Jesu. Tantus etiam ardor fuerat in eo Spiritus sancti, ut nec de adversis posset frangi, nec de prosperis extolli.

[6] Idcirco dominus Ricfridus, cum talibus eum fulgere videret in virtutibus, [ob quas sacerdos ordinatur.] nimio repletus est gaudio, quod talem mereretur habere successorem; illumque post eum jubens esse secundum, ipsum, quamquam invitum, ordinavit presbyterum. Nomen autem ejus divina providente clementia, per universam terram in tantum subito factum est encefalum g, ut etiam regales verberaret aures, & a cunctis honoraretur, veluti vir Apostolicus, cum pontifex Ricfridus, vir omni bonitate prædicandus, febre paululum tactus, plenus dierum, sicut a Deo fuerat præordinatum, terræ reddidit terrenum, Domino autem quod suum fuerat perpræclarum, stipatumque legionibus angelorum remiserat spiritum. Quo honorifice sepulto, clerus & populus sancto Spiritu inspirati, dicunt, se non alium eligere aut superponi [velle] episcopum, quam Fredericum, hominem videlicet venerandum.

ANNOTATA.

a Ἀρχιερεὺς vox Græca est, quæ significat pontificem vel præsulem, & cujus radix est ἀρχὴ principatus & ἱερεὺς sacerdos, quasi ἄρχων τῶν ἱερέων, id est princeps sacerdotum. Unde patet, quod auctor per hanc vocem, apud Latinos non usitatam, intellexerit Frisicæ gentis episcopum.

b Hic dicitur fuisse septimus Ultrajectinæ ecclesiæ episcopus, cui quidam sex, aliqui novem, alii denique viginti regiminis annos attribuunt. Certe diu episcopatum gerere debuit, si S. Fredericus puer ipsi jam episcopo ad erudiendum traditus fuerit, eique in episcopatu immediate successerit, ut Acta nostra aliique auctores tradunt

c Puto, quod Auctor bis binis benedictionibus significare voluerit quator Ordines sacros, quos vulgo vocamus minores. Surius hanc obscuram phrasin non intelligens, ita stylum mutavit: cælestibus auctus benedictionibus &c.

d Dogmatum forte hic idem significat quod dogma; nisi quis velit esse constructionem Græcam, quam subinde imitantur Latini dicendo perspicuum orationis pro perspicua oratione aut incerta viarum pro incerta via.

e Hic Auctor noster iterum Græca voce utitur: nam ἐπιθυμία Græce idem est quod Latine concupiscentia vel desiderium.

f Vocem dindimum, quæ in duplici Ms. clare legitur, diu frustra quæsivi in lexicis tum Græcis tum Latinis: At quid Auctor per eam velit indicare, colligo ex his verbis Apostoli 1 ad Timotheum cap. 3 ℣ 8: Habentes mysterium fidei in pura conscientia. Igitur dindimum idem hic debet esse quod mysterium, ut patet ex verbis citatis, ad quæ haud dubie Auctor alludit.

g Auctor hic rursus affectat Græce loqui: nam ἐγκέφαλον apud Græ est id, quod in capite vel in vertice est. Unde per nomen encephalum voluit dicere, quod nomen S. Frederici factum esset celebre vel summum.

* lege agi.

CAPUT II.
Promotio ad episcopatum post diuturnam recusationem.

[Mortuo Ricfrido, ad episcopatum postulatur;] Interim rex Ludoicus, Caroli Magni principis cipis filius, in una civitate forte veniens juxta Rhenum, Judith conjugem suam secum adduxerat consecrandam, quoniam ne excommunicaretur ab episcopis, eo quod ejus esset neptis, eam in partibus Galliæ tenere non audebat. Qui etiam, comperto præsulis obitu, per legatos mandaverat suis senioribus sanctæ Trajectensis ecclesiæ, ut beatum Fredericum sibi vellent episcopum acclamare, & cum summo honore electum ad ejus ducere palatium, nesciens quia voluntas esset omnium, quod & ipsius, suorumque fuerat primatum.

[8] [sed ille huic postulationi resistens,] Statim ut hæc Vir Dei cognovit se dignum tanti honoris, humiliter excusavit, & per se sceleratus a, si pontifex fieret eorum. Populo autem econtra clamante, neminem illo inveniri posse digniorem, quem vellent habere rectorem, Vir Dei ingemens obtorpuit, lacrymatusque coram cunctis ait: Cum sim homo peccator quomodo possum Dei ovium existere pastor? Cur me, qui, proh dolor! regem nescio, vultis habere rectorem, quorum omnium me cognosco citeriorem, & obsoletiorem *. Sinite, inquit, finite, & ad alium digniorem me, vos vertite; quia nil, quod Deo sit placabile, in me invenietis stabile. Igitur Paulo attestante apostolo, veluti nostis, episcopum oportet esse irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, yreneum b, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, non neophytum, suæ domui bene præpositum. Idcirco dum domui meæ præesse nescio, qualiter ecclesiæ Dei diligentiam habebo; & qui peccati trabem de oculo meo eruere non valeo, quo pacto festucam de oculis aliorum amputabo?

[9] [ad regem accersitur,] His & aliis jam dictis similibus, missi sunt iterum viri potentes ex palatio, qui nuntiaverunt illi, si vellet regis habere gratiam, ut ad eum, quantocius posset, cum majoribus natu circa Rhenum venisset. At ille fine mora consurgens: Non est, inquit, contradicendum regis nostri imperio, sed ad ejus obsequium quodcumque jusserit, nobis est faciendum. Hæc enim loquens æstimabat apud regem excusare, se præsulatus dignum non esse, plebisque scitum prodigere: Rhenumque sic transiens ad regis usque pervenit regiam. Quem ut Ludoicus elevatis oculis ex adverso sibi videret adstare: Bene te, ait, serve Dei gratulor advenisse, datoque osculo sessum super appositam eum rogavit ire sellam. Tunc cunctis, qui aderant, accersitis arcomegistis c, & magnatis palatii, rex plebem interrogat, Trajectensem quem desiderant habere rectorem, seseque promittit eumdem illi superponere, quem ipsa vellet eligere. Cui omnes, dum adhuc conquiescerent, a minimo ad maximum, tale dedere responsum: Vivit Dominus Deus, quia non eligitur hodie alius, quam dominus, qui præsens est, Fredericus. Hunc agnoscimus, hic ab infantia sua nobiscum est conversatus; opus, quod Deo fuit placitum, hactenus est operatus Quo dicto, rex beato Viro jubet sacerdoti, ut sacerdotali veste vestitus, accedat ordinandus, dicens, hoc esse Dei velle, quod omnes habebant in mente, & econtra se nullo modo debere resistere.

[10] Vir autem Dei, ut hæc hausit, obortis surrexit lacrymis, [ac nequidquam reluctans,] regemque pronus adoravit, & infit: Precor te, domine mi rex, ne eis acquiescas in hoc, quod postulant: sed sanctiorem me, te jubente, eligant, & quidquid jure hereditario possideo, tibi, si in his mihi adjutor fueris, firma stipulatione trado. Non valet itaque pastor, qui veniente lupo nec ipsius nec gregis valet esse defensor. Filassere d gregem Dei nequeo, quia lupum a me ipso abigere non valeo. Timeo vir probrosus plebis sanctæ fieri episcopus, quia quod infirmum fuerit ignoro solidare, ægrotum sanare, confractum alligare, abjectum reducere, perditum quærere. Est horrendum, Paulo apostolo testante, incidere in manus Dei viventis, cujus per prophetam vox ista est comminantis: Væ pastoribus, qui pascunt semetipsos. Et item: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, & sanguinem pereuntis in die tribulationis exigam ab eis.

[11] Taliter cum sermonem suum duceret in longum, [post longam orationem,] rex illi, per nomen adjurato Christi, baculum tradidit pastoralem; eum quoque ordinari episcopum in sua præsentia præcepit. At ille cum videret nullo modo se posse excusare, mœstus, sequente multitudine militum, ordinaturus * sanctum introivit templum, pansasque ad cælum erigens palmas, hujuscemodi orationem gemendo fudit ad Dominum: Domine Deus omnipotens, qui in Trinitate perfecta dominaris, & regnas, cui secreta nota sunt omnia, qui es scrutator renum & cordium, tu scis, quam invitus, & coactus [accedam] ad regendum præsulatum, quia non cognosco me talem in mente & corpore, qualem te scio me velle habere; tamen super hæc omnia credo, Domine piissime & amantissime, quod voluntas tua sit ista: propterea te totis exoro gemitibus, quoniam tibi soli peccavi, & malum coram te usque in præsens feci, ut delicta juventutis meæ & ignorantias meas mihi dimittas, & de præteritis malis veniam concedas, atque de futuris custodias, quo reductus ad viam veritatis nocte & die legem tuam meditari, scrutarique valeam, & facere quod in tuis placitum sit oculis. Sana me, Rex æternæ gloriæ, medicus medicorum, cura languidorum, recuperatio cunctorum hominum in te sperantium, salvum me fac & salvus ero; quia tu es laus mea, lux mea, pax mea, spes mea, gloria mea, pulchritudo mea, beatitudo mea, refugium meum, vita mea, fortitudo mea, consolatio mea, illuminatio mea, corona mea, qui vivis, & regnas per omnia secula seculorum. Amen.

[12] [ad Deum fusam,] Misericors & miserator, qui neminem vis perire, sed omnes salvos facere, pœnitet me de meis criminibus, quæ contra tua hactenus feci præcepta, idcirco recipe me pœnitentem & peccatorem in tua misericordia confidentem; quia tu dixisti: Vivo ego, non volo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur & vivat. Exaudibilis Domine, exaudi me orantem, sicut exaudisti latronem, dum in cruce penderet, sero pœnitentem, & da mihi spiritum sapientiæ & intellectus, spiritum scientiæ & pietatis, spiritum consilii & fortitudinis, spiritumque tui timoris, & pone verbum tuum in ore meo, quo populum tuum docere possim secundum velle tuum, & fac me fortem & stabilem in tuis cæremoniis, ut armis tuæ circumcinctus protectionis omnes meos gregisque tui mihi commissi visibiles, & invisibiles devincam contra facientes. Confirma me in omni opere bono, & dirige gressus meos in semitis tuis, & non veniat mihi pes superbiæ, neque manus peccatoris moveat me. Pone custodiam ori meo, & ostium circumstantiæ labiis meis, ne verbum ex eis egrediatur in conspectu tuo falsum, sed quod tibi sit omni tempore placitum: custodi etenim gregem tuum, rex regum, & Dominus dominantium, pastor partorum, cui ego criminator præferendus sum pastor, ne lupus rapax circumiens, [& quærens] quem devoret, ovem ex eo aliquam abstrahat, vel dilaniet; sed tua sancta dextera semper illum protegat, atque foveat. Tu scis, Domine, cui * rei indigeo & quid petere debeo: promptum fac in me quemadmodum spero & confido in te.

[13] [sit episcopus, & regis convivio excipitur.] Cum finis vix foret orationis, rex cum aliis superveniens episcopis Sanctum ordinare fecit supramemoratum mirum in modum [solicitum] circa frequens ministerium. Clerus autem & populus de benedictionibus illius multum lætificatus, quid laudis, quid gratiarum actionis Domino redderet, longum est narrare per singula. At ubi fuit peractum, quod ad opus pertinebat divinum, imperator clerum & omnes, qui aderant, nobiles, atque ignobiles ad suum invitavit convivium, ac per amorem Viri beatissimi diem illum, quasi festum maximum, cum magna lætitia, perducebat ad vesperum. Domnus vero Fredericus, Ceciliæ memor exempli, quamvis corpore videretur interesse convivio, tamen spiritu epulabatur cum Domino, istos secum tacite revolvens versiculos: Ciba me, Domine, pane vitæ, & aqua sapientiæ, vinoque compunctionis pota me, quoniam dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Deinde consumpto surgens ex prandio, more solito vacabat in divino eloquio, remedium suorum scelerum deposcens a Domino: non parvipendebat hoc in animo, quod sibi commissum fuerat in episcopio.

ANNOTATA.

a Sensus hic obscurus est. Suspicor sic legendum esse: Humiliter excusavit, ut per se sceleratus, si pontifex fieret eorum. Id est, se excusavit, quasi scelus admissurus, si eorum fieret episcopus.

b Hic iterum intrusa est vox Græca, qua auctor significare voluit pacificum, quamque composuit a verbo εἰρηνεύω id est pacem colo vel in pace vivo.

c Rursus importune occurrit vox Græca arcomegistis, quam auctor, forte posuit pro archomegistis, & derivavit a radice ἀρχὸς id est princeps, & μέγιστος, quæ vox maximum significat; acsi diceret: accersitis principibus maximis vel magnatibus palatii.

d Verbum Græcum φυλάσσω vel φυλάττω, id est custodio, hic ad latinam inflexionem detortum est; ita ut filassere, seu potius phylassere gregem, idem sit quod custodire gregem.

* id est magis inquinatum

* lege ordinandus

* lege cujus

CAPUT III.
Reprehensio a S. Frederico facta regi ob illicitas ejus nuptias.

Transcurso igitur tempore nocturno, & fugato lucifero, jam sole surgente secundo, rex secum volvens in animo propter connubium illicitum a beato Friderico se forte maledici posse, [Rex neo-episcopum hortatur ad tollendas incestas Walachrorum nuptias,] jussit illum accersiri, & coram, qui aderant, præsulibus placando, dictis alloquitur talibus: Elegit te, carissime, Dominus sibi in sacerdotem magnum, quia ad hoc opus te cognovit idoneum: sed ut prædicationis, & admonitionis in studio [opinio] de te maneat, [curam habe] ferocium (suppliciter, mi, rogito) maritimarum gentium a: est enim insula, Walacram b nominata, tibi, ut reor, satis nota, in qua proh dolor! quod ad meas nuper pervenit aures, quisquis * neptem, aut quod pejus est, sororem, vel ipsam in matrimonio ducit genitricem. Ipsam vero; sicut notum est omnibus, aratrum, non circumspiciendo, recte tenentes sancti tui excoluerunt antecessores, & quod remansit incultum, tibi sine dubio reliquerunt excolendum. Quapropter te per Deum vivum adjuro, ut si quis nobilis aut ignobilis, dominus aut servus, dives aut inops a religione erraverit Christiana, & talibus, ut supra diximus, se polluerit criminibus, cum primum ad tuum pervenerit auditum, corrigas illum, & si correctus de prava sua non fuerit via reversus, & te vel Ecclesiam non audierit, ex communione omnium in Deum credentium auctoritate tibi tradita separes & condemnes, ut sit tibi sicut ethnicus & publicanus, donec ad Dominum nostrum, qui semper est paratus ad miserandum, si vera pœnitentia ductus, fuerit conversus.

[15] Quo dicto Præsul gloriosus ingemuit, & e contrario respondit: [sed parabolice a S. Frederico] Magno quidem, domine, ligasti me juramento: sed si salva gratia tua hæc fecero, mihi dicito? Cui rex quasi jam securus sui dixit: Non solum salva gratia mea hæc feceris, sed etiam, si volueris, adjutorem me in omnibus habebis. Ad quod ille repletus Spiritu sancto & memor sermonis ad Jeremiam dicentis: Probatorem dedi te in populo meo robustum, ut scias & probes viam eorum, regi inclinavit & infit: Dic mihi quæso, domine mi imperator, an rectius sit ad caput, vel ad caudam manducando incipere piscem, aut primum vel in altum ducere murum, & postea collocare fundamentum?

[16] Rex autem ut hausit, quid sibi talis vellet interrogatio secum admirans, ait: Piscis, ut opinor verum esse, ad caput manducando incipitur, & sic ad caudam usque consumitur. [de incesto suo matrimonio reprehenditur,] Fundamentum imprimis collocatur, & deinde murus in altum erigitur, quia sine fundamento opus minime stabilitur. Bene, inquit sanctus Fredericus, judicasti. Propterea te, quem verum caput & fundamentum sanctæ suæ Ecclesiæ præfecit Deus, ut bonum cunctis existeres ad exemplum, aggrediar, & demptis in capite vitiis, ac fundamento firmiter collocato, per corpus ad caudam pro posse meo Dei auxilio pervernio, & murum in altum erigo. Itaque, domine, putas te stare: idcirco quamvis gravis sit casus, cave ne gravius cadas. Habes enim in conjugio tibi junctam Judith neptem tuam, Welpi Bavariorum Ducis videlicet filiam, quam si non dimiseris, & pro commissis dignam Deo pœnitentiam non egeris, permaximum excidium regni tui tibi prædico esse futurum, & hunc sermonem dominicum in te veraciter complendum: Surget gens contra gentem, & regnum adversus regnum. Tradet autem frater fratrem in mortem, & pater filium, & insurgent filii in parentes, & morte eos afficient.

[17] [& multis rationibus,] Hæc si tuis non fuerint temporibus impleta, ista pro certo poteris Deo propitio sine crimine frui femina. Ceterum completa si extiterint, scito, quod nuptiæ tuæ in conspectu ipsius gratæ non fuerint. Scriptum est enim: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reveletur turpitudo ejus. Et iterum: Anima, quæ fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui: & in suis Salomon proverbiis dicit: Qui autem adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam. Turpitudinem & ignominiam congregat sibi, & opprobrium illius non delebitur, quia zelus, & furor non parcet in die vindictæ. Et Paulus Apostolus ad Corinthios scribens ait: Fugite fornicationem: omne peccatum quodcumque facit homo, extra corpus est: qui autem fornicacatur, in corpus suum peccat. Et item: Fornicatores, & adulteros judicabit Deus. Tibi etenim, domine, si foret conjux legitima non ex tuo sata sanguine, deberes animadvertere, quod idem adhuc divinitus sermocinator edocet vivificus: Qui habent uxores, quasi non habentes sint. Beatus vero Gregorius quid in canonibus de talibus dicat, ne irascaris, si dixerimus. Si quis duxerit neptem in conjugio, anathema sit.

[18] [minisque] Propterea si tormentum vis evadere perpetuum, & ad regnum pervenire cælorum, vera ductus pœnitentia, spretoque tali conjugio, convertere ad Dominum, ut tibi tuum dimittat commissum: quoniam vana hujus mundi est gloria, & omnis caro fœnum. Ad hæc etiam dum circumstantes in multis faverent pontifices, & ad destruendum tam invisum conjugium de sacris plurima proferrent testimonia Scripturis, vidit beatus Fredericus regem ea non animadvertere, ut debuerat, ad fandum rursus os suum aperiens dixit: Imperator bone, secundum Apostolum Domini, Deum debemus timere, mandataque ejus custodire; te autem honorare, & bonis in actibus consentire, malis resistere atque corrigere, Domino teste, qui ait: Si non fueris locutus, ut custodiat se impius a via sua, & ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Quapropter, domine, si tua tibi non annuntiavissemus peccata & non arguissemus te ab impietate tua, non convertereris, & viveres: & nos, qui non arguissemus te, qui, nobis tacentibus, peccares, flammis perderet perennibus. Est igitur nostrum officium, ut sanemus spiritali consilio peccatis infirmum.

[19] Vix ut ea erat fatus Præsul Deo dignus, imperator erubuit, [ab eo deterretur.] & ad tempus pœnitentia ductus lacrymatus est, dimissisque in terram luminibus suspirans ait: Peccavi, & a via erravi vera; reum me reddo, vestroque subjectus judicio libentem me de commissis emendabo. Cui econtrario dixit Episcopus: Quod si ex corde feceris, a Deo recipieris, qui, ut ajebas, multum est misericors ad miserandum, & erit tibi in patrem, & tu illi in filium, si saltem retro ab illo non recesserit cor tuum. Domum tuam noli ædificare super arenam, ne, dum venerit imber & influxurus est fluvius, & flaturus est ventus, impingant in illam, & cadat, & ruina ejus magna; sed leva de arena, & pone supra petram: nos autem non cessabimus pro te orare, & postulare, ut implearis agnitione voluntatis Dei in omni sapientia, & intellectu spirituali, & ambules digne coram illo per omnia placens. Tu autem teipsum tenta, & proba, si es in fide. Reddet pro certo in die judicii tremendo unicuique secundum opus suum.

ANNOTATA.

a Ita adjuvandus fuit hic sensus; alioquin non erat intelligibilis.

b Valachria seu Walachria, vulgo Walcheren, est insula Belgii in Zelandia, cujus præcipua urbs est Middelburgum. Ejus circuitus dicitur complecti circiter virginti octo millia passuum.

* lege quisque

CAPUT IV.
Virtutes in episcopatu, zelus apostolicus & constantia.

His tandem finitis sermonibus, cum ceteris pontificibus beatum Virum rex vocabat ad prandium, [S. Fredericus Ultrajectum reversus, & a civibus summo gaudio exceptus,] & deinde salutatum, cum summo honore direxit Trajectum. Et dum perventum fuerat ad Rhenum, clerus qui remansit, & populus vulgusque promiscuus ex illa regione in unum congregatur, illi ruit obviam protinus, ac Deo pro pastore optato gratias agens innumerabiles, cum condignis ad castrum duxerunt eum laudibus, & in sui templum sanctum beatæ Virginis atque Dei Genitricis Mariæ, in quo sepultus cum sociis continetur martyr Bonifacius a, intronizatus est. Ipse enim more solito singulorum orando altaria lustravit Sanctorum, cantansque illo die Missam, & sermonem suum fecit ad populum, dansque ei benedictionem post completum officium, valedixit, & abire permisit. Mansit vero in eodem castello tempore non modico docens & pacem faciens in populo, & quidquid in pago illo vetusti erroris colebatur, divino exstirpavit, atque peremit eloquio.

[21] [multa bona opera exercet,] Non exaltabat se de dignitate præsulatus, sed juxta sermonem divinum, quanto fuerat magnus, tanto humiliabat se in omnibus. In dandis eleemosynis, ut prius fuerat, largus, in receptione peregrinorum assidue paratus, captivorum & compeditorum liberator maximus, infirmorum visitator, nudis vestium dator, cunctis affabilis, & amabilis, vigiliis & orationibus deditus, dicens Domino, psalmistæ Davidis ad exemplum, septies in die, ac nocte laudem. Semper uno eodemque extitit animo, odium & iræ in eo dominatæ sunt nullæ, sed pacem & concordiam gerebat in pectore, longeque remotus ab illo, nulli secundus morum probitate fuerat, & bonitate. Quidquid etiam in mœnibus templi, & domiciliis fratrum atque in muris castri fuit lapsum restaurans: religiosioribus ex numero clericorum, & laicorum papum illud b, ne quid erroris nasceretur, commendavit ad custodiendum. Ipsum sibi commissum cupiens lustrare pontificium, ad insulam jam dictam primum ob euangelizandi studium iter disposuit suum.

[22] [& insulam Walachriam adit,] Salutatis quidem ex ordine fratribus domus, navem conscendit Episcopus, & vento prospero, ut libuit, Walachram applicuit, ingrediensque insulam perrexit ad ecclesiam; & interim viridibus in pratis suum jussit figi tentorium. Quem dum incolæ illius viderent adesse patriæ, multi, quibus sana fuerat mens, undique confluxerunt ad eum, & cum honore condigno susceperunt; plurimique vero supradictis polluti criminibus, adversus eum jam arma parabant, velut ad prælium, dicentes illum interimi, si ipsis aliquid faceret incommodi. Hoc dum ad Præsulis pervenisset auditum, sanctam jussit cunctis annuntiari synodum, & quicumque non veniret, se sciret excommunicandum, & post vitæ transitum, æternum supplicium minabatur. At illi cum ista pro nihilo ducerent, & in perversitate sua permanerent, soli seniores ad sanctam venerunt synodum, & in omnibus, ut justum fuerat, extiterunt obedientes.

[23] [ubi incestos incolas oratione & labore,] Beatus autem Pontifex, ut vidit indurata corda eorum, & se frustra in acquisitione eorum laborare, flendo omnes, qui aderant, suppliciter rogitabat senes, ut in destruendis tam invisis conjugiis, quam melius possent, adjutores existerent, & Domino talentum duplicatum offerent. Quod illi complentes ubique perrexerunt, supradictos admonentes, & postulantes, ut ita non facerent, sed veniam Episcopi, cui ad regendum erant commendati, quærerent, & culpabiles se in omnibus redderent, ne, si forte hæc negligerent, Dominus plagis, aut in barbaris, aut aliis in pestibus vel in fame totam illam consumeret terram, eo quod illum superpositum illis despicerent pastorem: ipse enim cum clericis in sancta remansit ecclesia gemitibus inenarrabilibus orans, & deprecans Dominum, ut aperiret corda illorum, & daret eis sensum agendi pœnitentiam, ac bono in opere permanendi constantiam, ne post emendationem scelerum, veluti canes, redirent ad vomitum.

[24] Tunc ejus oratio exaudita est pro certo: nam die sequenti illo cum clericis de divina sermocinanti Scriptura, [ad pœnitentiam adducit.] ex villis per gyrum fit ad eum populi concursio maxima quærens ex corde veniam, & promittit dignam de omnibus agere pœnitentiam. Præsul de talibus continuo mirum in modum lætus effectus, sanctam intravit synodum, & dixit eis, nullam posse agere dignam pœnitentiam, nisi prius relinquerent, & execrarent conjugia, & juramine firmarent, ne ea post hæc repeterent. Quod dum cuncti devote peregissent, & jam pœnitentiam susciperent secundum commissum, Vir Dei per aliquos inibi mansit dies, docens eos illa, quæ sunt Dei. Ut autem inde abiit, magnæ sanctitatis ad custodiendam plebem illic reliquit presbyteros; valedicensque omnibus ordinatim, suas in redeundo lustravit parochias, cunctisque bene dispositis, Trajectum venit, atque aliquamdiu ibi moratus est. Deinde prædicando, & ecclesias construendo totum circuiens episcopium, Domino suo, non minimus agricolarum, vineam replantavit speciosam, ac familiæ, supra quam fuerat positus, cibum dedit in tempore, ut cum inveniret vigilantem, & sic facientem, & talentum simplum sibi traditum, duplum reddentem, constitueret eum supra bona sua, atque suum duceret in gaudium.

[25] Imperator ergo, ut novit omnia erga beatum Fredericum fieri prospera, [frustra S Fredericum ad suas partes allicere conatur regina,] & nihil diabolici erroris in illa pullulare patria, timuit illuc diutius cum prohibita manere femina, sed versus Galliam remeans salutavit & dixit: Hunc nobis contrarium ob causam nostram si potes ullis flectere precibus, aut obcæcare pecuniis Pontificem, facito; si vero non vales, minis extorquere nitere. Quod illa ad jussum domini sui plerumque tentans, aliquando precando per epistolas, nunc innumerabiles præbendo gazas, Sanctum virum, qui nullius pecuniæ speravit in thesauris, ad id conabatur flectere, ut sibi tradita auctoritate coëundi & in conjugio permanendi, eis licentiam vellet concedere. Ad hæc dum ille sæpe reluctaretur, & talia sine summi Pontificis, & aliorum præsulum judicio fieri non posse diceret, regina ut comperit, in iram exarsit, miserabilique obcæcata amore, secus haud jussa, imperatorem est secuta, multisque causis Deo carum cœpit accusare Pontificem, jam tenens in mente, qualiter posset eum in futuro perdere.

[26] Tali etenim, ut fertur, post hæc mansit in flagitio, [quæ luxuriæ arguitur.] ut non solum videretur ei satis cum cæsare peccavisse, sed etiam quemdam Bernardum, imperatoris in baptismate filium, adolescentem videlicet Deum timentem, ut quondam æthiopissa Joseph patriarcham, est aggressa, & ut secum cumcumberet sæpe postulabat. Hoc ille Dei inspiratione inspiratus dum negaret, & maximum peccatum esse diceret perpetrare adulterium, Judith, proh dolor tali nomine nec digna! excanduit, timensque tam nefandam ipsius denudari suggestionem, omni spurcitia, & dolo plena, juvenem adhuc innocuum more æthiopissæ cœpit frequenter accusare ad cæsarem, quod eam vellet vi opprimere, atque rem illicitam secum perpetrare. Quam rem ut jam dictus cognovit Bernardus, voluit se de imposito crimine expurgare ac imperatori, cum duobus filiis Lothario, & Ludoico consedenti in palatio Theodonis c, omnem facere justitiam; sed non erat aliquis, qui cupientem armis pugnare ausus esset aggredi. Ista autem cum dominus comperisset Fredericus, multum doluit, & more Samuelis pro Saul orantis, inenarrabilibus pro cæsare, suaque perfida conjuge, ut resipiscerent, ad Deum intercedebat precibus.

ANNOTATA.

a Eo tempore S. Bonifacii sociorumque martyrum corpora non amplius erant Ultrajecti, ut videri potest in Vita S. Bonifacii, ad diem 5 Junii in Actis nostris illustrata. Sed forte Auctor more satis usitato sumit totum pro parte, ita ut tantum significare velit, aliquas S. Bonifacii sociorumque reliquias tunc temporis Ultrajecti conservatas fuisse.

b Suspicor, hic legendum esse pagum illum, tametsi duplex Ms. diserte exprimat papum illud. Suspicionem meam auget numerus præcedens, in cujus fine narratur, quod S. Fredericus exstirpaverit, quidquid in pago illo vetusti erroris colebatur. Præterea hanc aut similem vocem videtur exigere sensus, cum papum in lexicis non reperiatur, nihilque significet.

c Hic locus vocatur communiter villa vel palatium Theodonis & a Theodone, homine Franco, conditore suo nomen accepit. Situs est ad ripam fluminis Mosellæ inter urbem Mediomatricos & Circam, Gallice autem vulgo vocatur Thionville, & Germanice Diedenhoven. Plura, si lubet, de eo vide apud Adrianum Valesium in notitia Galliarum pag. 551.

CAPUT V.
Solicitudo pastoralis, prædictio ultionis divinæ, & regis Ludovici pœnitentia.

[S. Odulphus ab angelo monitus,] In ipsa vero tempestate quidam sacerdos, nomine Odulphus a, in vico, qui dicitur Oreschot b, deguit sanctissimus, nobili de patre Bodgiso satus, prædicator populorum non minus sacris deditus Scripturis, & bonis in actibus nulli fuerat postponendus. Hic cum quadam nocte in suo fessus quiesceret lectulo, vidit in visione angelum Dei sibi adstantem, claro lumine fulgentem, & talia roseo ore verba proferentem: Surge, serve Jesu Christi, surge; oportet te adire castrum, cui nomen est Trajectum c, & cum ceteris Dei famulis ibi ad tuum manebis exitum, & ad prædicandum populo beati Frederici, cujus illud est pontificium, te decet esse fautorem in quocumque jusserit locorum.

[28] [Ultrajectum venit ad S. Fredericum,] Extemplo vir Dei, tali visione perterritus, de nocte surrexit, & quod ei in itinere necessarium fuerat, præparavit usque ad diei crepusculum, memorque sermonis Domini dicentis: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Relictis igitur omnibus, Dominum est secutus, Trajectumque, quemadmodum illi fuerat jussum, pervenit post triduum. Et cum sanctam ingressus esset urbem, præsul illi obviam cum clero ruit Fredericus, talisque viri adventu lætus effectus, suscepit eum cum gaudio & honore condigno, sanctissimoque facta oratione in templo, illi dedit ad habitandum in australi parte castri hospitium satis decorum, simul & viridarium. Ipse ergo talis in bonis mansit operibus, ut lucerna lucens ante Dominum illis resplenderet omnibus, & ob hoc ab ipso Pontifice, cunctisque fratribus pater monasterii est vocatus.

[29] Per idem fere tempus, diabolo instigante & administrante, [a quo postea in Frisiam mittitur,] Fresonicus populus de agnitione sanctæ & individuæ Trinitatis adeo multis erravit in locis, ut Sabellii, Ariique sectam secundo putares esse disseminatam, & exortam. Quod cum Præsulis verberaret aures, excanduit, citusque flendo, & ejulando, Alechmere d fluvium transmeavit, pagos & villas docendo peragrans: sed proh nefas! neque per semetipsum, neque per suos commilitones diram nequibat corrigere gentem. Tunc athleta Dei fortis quid ageret ignorans, tandem accepto consilio, Trajectum misit legatum, ut sanctum Odulphum, quam citius posset, ad eum in Frisiam pergere rogaret, si forsitan Deus aliquam illi populo per eum daturus esset salutem. Legato autem ad urbem veniente, & legationem suam narrante, vir Dei protinus desiderio martyrii ductus, quasi ad epulas invitatus, lætus surrexit, transmensoque jam dicto fluvio, ubi Pontifex mansit, Staveren e pervenit.

[30] Quo viso, Episcopus magno repletus est gaudio, [ut Frisones de SS. Trinitate male sentientes instruat.] datoque invicem osculo, ambo divini verbi armati gladio, totam illam regionem circuierunt prædicando & populum cor gerentem belluinum, Domini vivifico pascentes pabulo, mitigatum velut agnum ad fidem Catholicam reduxerunt. Continuo scripsit enim beatus Præsul hujusmodi chartam de sancta Trinitate constructam, quam ad se pertinentibus parochiis misit [&] sacerdotibus, ut si schisma ulterius fieret in populo, frequenter legeretur in publico: Æternus est Pater, æternus est Filius, æternus est Spiritus Sanctus; distinctio enim in personis, unitas cognoscitur in natura. Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens & Spiritus sanctus. Trinum quidem nomen, sed una virtus, & potentia. Filius a patre incomprehensibiliter genitus, Spiritus Sanctus a Patre & Filio ineffabiliter procedens, potestas non accidens, sed perpetua & individua manens, summitas sociabiliter, regnum sine fine, gloria sempiterna, quæ sola creat, sola peccata dimittit, & cælorum regna concedit. Insuper ad placandam sanctam Trinitatem, orationem de sancta Trinitate compositam pro salute plebis singulis diebus tribus vicibus, videlicet mane, meridie, atque vespere jussit recitare. Sancto autem Odulpho cum consilio cleri, & fidelium illius patriæ laicorum, quamvis invito, Staverensem ad regendum commendavit ecclesiam, cunctisque bene dispositis, Trajectum reversus est.

[31] Interea volens Dominus gloriosi præsulis Frederici propheticum implere sermonem, anno Incarnationis dominicæ octogesimo * tricesimo quinto immisit in cor Murmani f regis Britonum, [Per rebellionem Britonum,] ut invaderet regnum Francorum, & arma levaret contra imperatorem, eo quod propter mulierem a vera errasset via, & ejus præcepta neglexisset, & legem. Tunc jam dictus tyrannus, quasi arenam maris collectis fortium militum copiis, quo patuit regnum Francorum est ingressus, & urbes ac vicos capiens ac debellans, est depopulatus, atque in ore gladii innumerabile mactabat hominum genus, multisque ditatus spoliis, illæsus ad patriam suam est reversus. Quem imperator tota fere in unum congregata Francia insequens, cum eo bellum iniit, sed minime prævaluit, plurimosque de suis in prælio perdidit principibus; quod cum persæpe ex utraque gessissent parte, quasi victus imperator Ludovicus alteri cessit, & inenarrabilia donans munera, pacem petivit, & calumniatus amicum sibi facit. Populus vero, quam ob causam permisit affligere ecclesiam Deus sanctam suam, cognovit, atque de conjugio imperatoris illicito murmur multum erat in eo.

[32] [adulterium reginæ aliaque adversa,] Transito vero illius anni circulo, regina causa pacificandi, Bernardum, quamquam invitum, ad se vocavit supradictum, & amore obcæcata venereo, quasi misericordia super illum mota, regis gratiam ei acquisivit & plerumque secum retinuit. Qua de causa varia ac inanis persæpe inter eos erat colloquacitas, & ut fieri solet, corrumpunt bonos mores colloquia mala, de assiduitate execrandorum colloquiorum, diabolica perpetrante astutia, ut fertur, cum regina dormivit, & cum illa concubuit. Tunc hanc denudata, & divulgata insamia, Pippinus g, de Hirmingarda h imperatrice cæsaris filius, tali de causa multum contristatus, de * Yesse Ambianensium episcopo, & Hilduino videlicet archicapellano suo, & Macfrido, ac Elyazar abbate atque Godefrido, aliisque quamplurimis de regni primatibus i, patrem adiit, & consanguinitatem uxoris, multaque alia ei objecerunt, atque de jam dicto reginam accusaverunt stupro. Quibus cum cæsar ad hoc nullum vellet dare responsum, sed agitando caput torvis eos inspiceret luminibus, vi reginam rapuerunt, & velaverunt, atque in unum mittentes templum, ad sua reversi sunt loca.

[33] [a S. Frederico prædicta,] Paucis quidem post hæc translapsis mensibus, imperator, sua recepta conjuge, Novimagum k adiit castrum, captoque cum multis Yesse pontifice, qui cordis sui in simplicitate ad emendationem vitæ velamen imposuit reginæ, de pontificatus dignitate (quod cunctis Deum timentibus displicuit) cogens ad hoc episcopos, deponere jussit, aliosque custodiæ mandavit, ac exilio damnavit. Hac re beatus Papa comperta Gregorius l, mirum in modum tristis effectus, & exiens de Romana civitate, transitis Alpium jugis, pervenit ad cæsarem, & ob malum, quod gesserat. fortiter increpabat, & ut resipisceret cum conjuge rogitabat, ac jejunium causamque pœnitendi illis prostratis, & veniam quærentibus imponebat. Episcopis autem tam præsentibus quam absentibus, ut illo recedente, eum suamque conjugem profanam admonerent ac spiritualibus pascerent eloquiis, Apostolica jussit auctoritate, & si pœnitentiam illis injunctam neglexissent, & implere noluissent, veluti ethnicos & publicanos eos haberent, & perpetuo anathemate condemnarent.

[34] Tunc imperator rursus prostratus se reum reddidit, [jussu Gregorii Papæ rex pœnitentiam agit;] obedientem in omnibus fore promittit: & pro se regnique sui statu ad Deum ut vellet orare rogans, multis regalibus eum ditavit muneribus. At mox Vir apostolicus istis donis non obcæcatus, sed prudens, ut serpens, simplex ut columba, de supradictis cæsarem corrigens transgressionibus, secum quæ deferebat ad salutem, ei suisque magnatis plurima Sanctorum contulit pignora, dansque de vita perpetua saluberrima monita, ut fuit salutatum, cum suis Romanam perrexit ad urbem.

[35] Nec mora (quod nefas est ad dicendum) imperator iterum suum reversus est ad vomitum, [sed mox ad pristinam vivendi rationem redit.] & pejus quam fecerat, postea coram Domino fecit peccatum. Attamen per Germaniam & Galliam episcopi, domini Papæ memores præcepti, per semetipsos, & epistolas, ne id ageret, eum rogabant, & quem sequi deberet, ut cognosceret, hortati sunt: idcirco palam, prout ausus fuit, eos odio habuit, & sanctum maxime Fredericum, quoniam ipse divino repletus afflamine ei suam denudavit pravitatem ac iniquitatem, & nihil, quod justum fuerat, reticuit: & ut se de commissis emendaret, semper plus ceteris non ob aliquam invidiam, sed propter Dei timorem, ne periret, postulavit. Et talia dixit: Non licet mulieri sanctum velamen, postquam accepit, dimittere, Zacharia sanctissimo Papa in hac testante epistola, Francigenis & Gallis directa. Qualicumque modo mulier, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum accepit in caput, aut sponte aut invita m, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

ANNOTATA.

a Acta hujus S. Odulphi illustrata sunt in Actis nostris ad diem 12 Junii.

b Orschotum, quod vulgo dicitur Oorschot, est Brabantiæ municipium non exiguum in territorio Silvæducensi.

c Id est Trajectum inferius vel ad Rhenum, vulgo Utrecht, quod, teste, Beda lib. 5 hist. eccles. cap. 12, antiquitus vocabatur Wiltaburg.

d Ab aliis appellatur Almere, Alcmere, vel Elmere. Est autem trajectus maris, quod vocant meridionale, atque de eo iterum actum est in Annotatis ad Vitam SS. Bonifacii & Odulphi.

e Stavora vel Stavria, vulgo Staveren, est antiquum Belgii oppidum in Frisia, de quo latius videri possunt topographi passim obvii.

f De hujus rebellionis epocha discordant scriptores: Regino enim bellum illud anno 836 & mortem Murmani anno 837 collocat. Chronographus Saxo, a Leibnitio editus, eam rebellionem anno 834 figit, & anno sequenti ita scribit: Annus Domini DCCCXXXV, Ludovici XXI Murmanus rex Britonum obit, & Numenojo successit. Cointus in Annalibus Francorum tom. 8, pag. 549 vult, tumultum illum Britannicum anno 818 contigisse, & Actorum nostrorum chronotaxim refellit. Sed ego nec hic nec alibi Auctoris nostri chronologiam defendendam suscepi; imo præmonui; de illius parachronismis consulendum esse Cointium:

g Is fuit rex Aquitaniæ, obiitque anno Christi 838. Cointius hunc congressum anno 830 refert.

h Fuit hæc prima uxor Ludovici Pii.

i Hi fuerunt ex præcipuis. Ludovici Pii & Judithæ adversariis, ut satis notum est ex historia Gallica.

k Variæ sunt hujus nominis urbes. Sed puto, hic indicari notissimam Belgii urbem, quæ inter Rhenum & Mosam fluvios sita est, & distat sex leucis Ultrajecto. De ea videri potest Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 385.

l Is est Gregorius IV, qui ad componendam inter Ludovicam Pium & filios pacem, in Galliam venit. De Pontificis istius adventu & negotiis peractis consule Cointium in Annalibus Francorum ad annum Christi 833.

m Hæc propositio universaliter sumpta sanæ theologiæ & juri canonico adversatur, ut patet ex cap. de his, quæ vi metusve causa fiunt. Fusius de hac re disserit noster Laymannus in Theologia morali lib. 3, tract. 4, cap. 6, num. 3; & lib. 5, tract. 10, part. 2, cap. 5, num. 1.

* lege octingentesimo

* forte cum

CAPUT VI.
Iterata regis reprehensio ob incestas nuptias & Frederici martyrium.

[Ludovicus Pius e custodia eripitur,] Anno vero dominicæ Incarnationis octingentesimo trigesimo octavo, regni autem imperatoris vigesimo primo, convenientibus in unum filiis suis, factum est consilium inter eos & episcopos, ac duces, & primates, ut eum propter ignominiosum conjugium, & quia summi Pontificis transgressus est præceptum, derelinquerent, & ad locum ducerent secretum, quo tam diu custodiretur, donec pœnitentiam sibi injunctam digne perageret, & Deum votis suis æternum placaret. Quo facto, reginam, jam a Yesse pontifice velatam, miserunt ad civitatem Cartunam a, & inde si rediret, aut fugeret, mortem minati sunt. Post non multum ergo temporis. Ludoicus minor ex fratribus, paternis visceribus commotus, congregatis quos potuit Francigenis, genitorem necdum pœnitentia vix incepta, eripuit de custodia, & Aquis b honorifice in sua sede collocavit & aula.

[37] Extemplo imperator Ebbonem Rhemorum archipontificem, [& abductam uxorem recuperat,] ut potest cognoscere qui libros ejus vult perlegere, virum vere Deum timentem, jussit comprehendere, & rursus cogens episcopos ad hoc, sine causa deponere. His ad votum completis, ut conjugem reducerent, legatos misit versus Italiam: quam, illis reducentibus, cum maximo honore suscepit, & gaudio. Propter metum pontificum, relicta Francia in unam civitatem secundo venit juxta Rhenum, deinceps quotidie conviviis eorum citharis, & lyris, tympanis, & tibiis resonantibus.

[38] Tunc cernens gloriosus pontifex Fredericus, quod induratum esset cor ejus, [atque a S. Frederico idcirco reprehensus,] ut vellet eum, nisi conversus fuisset, excommunicare, per epistolam annuntiavit, in qua & multorum patrum dicta ponens, sic ait: Cur, si te Christi servum asseris, servos ejus, id est episcopos, Anselmum Mediolanensium, Wolfoldum Cremonensium, Theodolfum Aurelianensium, Yesse Ambianensium, Ebbonem Remensium sine ulla dijudicasti causa? Numquid tibi præcepit hæc agere ille, qui per suos dicit prophetas: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Numquid vos ultionem reddetis mihi? Et si ulciscamini vos contra me, scitote, velociter reddam vicillitudinem super caput vestrum. Audistis Apostolum dicentem: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino cadit aut stat. Tu enim servum tuum ab alio, quam abs te, dijudicari non vis; quod si etiam aliquis perpetrat, aut nimia indignatione irasceris, aut ultionem super eum quæris. Et quod tibi non vis fieri, quamobrem Domino dominorum intulisti? Pessime egisti, quia a Deo tuo, non ab hominibus, sacerdotes summi sunt judicandi, haud a pravæ vitæ hominibus lacerandi, sed potius portandi. Præterea, cithara, & lyra, & tympanum & tibia in vestris sunt quotidie conviviis, & opus Dei non respicitis, nec opus manuum ejus consideratis: propterea faciet Dominus in vos vindictam servorum suorum, & dilatabit infernus animam suam, & os suum, nisi vosmetipsos corrigatis, aperietur, & descendetis ad eum, atque vestri sublimes tunc deprimentur oculi, eo quod posuistis amarum in dulce, & dulce in amarum.

[39] Talibus igitur admonitionibus cæsar magis contra Virum Dei iratus, [Episcopi cædem reginæ committit,] qualiter eum morti tradat, tractat, & reginæ semper hæc persuadenti, ad perficiendum tale nefas commendat. Ipso autem in tempore cæsar Ludoicus Franciam adiit & profanam, ut festinaret in occisione Viri Dei, juxta Rhenum, ubi consederat, reliquit reginam: & ut factum foret, post se ire ne tardaret, præcepit. Tunc illa beato Sacerdoti plurimas parans insidias, cum ipsum nec precando, nec innumeras gazas promittendo a proposito flectere potuisset, quadam ætate dum ille Trajecti, paucis militibus secum retentis, more solito maneret cum fratribus, & præscius inibi diem sibi exspectaret exitus, ante dies caniculares convocatis undique ad se suis, & cæsaris fidelibus, verbis alloquitur talibus: Quantæ, & quam magnæ præ ceteris pontificibus Fredericus præsul Fresonicus mihi & domino meo sit molestiæ, vestræ, ut opinor, notum sit ignaviæ. Quapropter vos, quibus nostra fas est capessere jussa, totis adoro præcordiis, ut mihi vindictam de eo faciatis, & ingeniose, non publice, unde vobis magnum potest evenire periculum, occidatis, & quidquid boni nostri pro mercede desideraveritis, vel regni, ad dandum erimus parati.

[40] Talis sermo Deum timentibus dum displiceret omnibus, [quæ duos sicarios mittit, ut eum interficiant.] duo juvenes superbi ac cupidi, surgentes promiserunt, se ad voluntatem illius hæc omnia agere, si mercedem eis in futuro vellet reddere. Quo promisso, & ne quis innotesceret episcopo, juramine firmato, sumptis secum cultellis in manicis, eo die, quo sol vertitur in leonem c, Trajectensem venerunt ad urbem, & familiare de parte reginæ narraverunt cum Pontifice se velle habere colloquium. Hoc dum illi, ad Missarum solennia se præparanti, a suis esset nuntiatum, caput & palmas ingemiscendo levabat ad cælum, & Deo perplurimas propter tempus optatum reddens gratiarum actiones, ad circumstantes vultu angelico respexit & infit: Quid isti volunt, scio, sed ut exspectent, donec Missa sit peracta, præcipio.

[41] [S. Fredericus mortis sua præscius] Dein more pontificali a sua surgens cathedra, Missam, ut pulcre & optime cum timore Dei novit, celebravit, atque post lectionem euangelicam sermonem suum fecit ad populum, & ne contristaretur (quoniam diligebat eum ut patrem) obitum suum prædixit per allegoriam, & eodem die cibum perpetuum se cum Sanctis in regno cælorum a Deo esse accepturum: dansque corpus & sanguinem Domini, omnibus valedixit. Et pastor fidelis, pastori bono Domino nostro Jesu Christo lacrymando oves, quas illi commiserat, repræsentabat, & commendabat. Clerus etenim & populus præ dolore flebat universus, & quid in talibus significaret Episcopus ignorabat.

[42] Sacro autem rite celebrato Dei servitio, vestitus ut erat intravit sacrarium sancti Johannis Euangelistæ, [eos post celebratam Missam intrepide excipit,] in quo & illius steterat sarcophagum, exclusisque cunctis, præter unum suum capellanum, deforis patrocinia Sanctorum lacrymis, & suspiriis implorabat omnium, & ad se missos introducere fecit sacrarium. Qui cum essent introducti, clericum retro altare sancti Salvatoris præcepit ambulare, & ne rediret, donec eum vocaret, injungens. Illo exeunte, filios Belial vidit titubantes, & ait ad eos: Vestram, sicut vobis præceptum est, implete legationem, & ne terreamini; priusquam huc venissetis, scivi. Hoc ut audierunt illi cernentes, quod ultro festinaret ad mortem, extractis duobus longis de manicis cultellis, percusserunt eum in extis & irridentes dixerunt alternando: Nostra de te ulta est regina.

[43] Attamen Martyr Dei viribus, quibus poterat, ne sanguis & intranea exirent, [& letaliter vulneratus illis fugam suadet;] vulnera restrinxit, & homicidas illos, ne comprehenderentur, cum festinatione abire præcepit. Quibus velociter abeuntibus, ut paululum est moratum, ad se suum vocavit clericum, & jussit, ut ad videndum, si nuncii adhuc transissent Rhenum, super muros adscenderet, & cum quali festinatione pergerent, illi renuntiaret. Hæc ille, sicut fuerat jussus, implens est reversus, dicensque eos jam Rhenum transiisse, & quasi fugam maturare; diligenterque mutatam in Domini sui respexit faciem, & velut exanimatus, quid illi foret, vel accidisset, interrogavit. Quem Sanctus, ne contristaretur, rogavit, & dixit: Percussus sum, fili mi. Aduoca fratres & commilitones meos, voca populum Dei & reddat me, unde egressus sum, terræ terrenum; & oret, ut spiritus meus, quamvis non sit dignus, dirigatur ad Dominum, pro cujus lege, & amore sanguis meus fusus est in terram hodie. Quod ille ut audivit, suos evellens capillos, flevit: Ve, ve, & vah clamare cœpit. Et ut hæc cunctis narravit, quid planctus, & fletus; & lamentationis ibi oriretur, Jesu bone, quis poterit enarrare, nisi qui præsens dicitur adfuisse!

[44] Tandem sancto Odulpho, ipsius sancti Episcopi cooperatore, [& grege suo convocato, pie moritur.] cum clero, & populo, ceterisque omnibus, in unum congregato, & his omnibus clamantibus: Cur nos pater orphanos derelinquis? Gloriosus martyr lacrymatus, prophetando dixit: Fratres & filii carissimi mei, si qua pars mihi est cum Sanctis in cælis, non vos desolatos relinquam, sed vestræ semper intercessor salutis ero, & incolumitatis. Tamen sciatis, quod propter imperatoris, suæque conjugis, suorumque primatum nequitiam, totum ab incursione Danorum ad nihilum depopulabitur regnum, &, proh dolor! ob scelus nostrum civitas hæc, & istud comperiet & luet pontificium, quoniam semper mansit nobiscum. Quo vix dicto, suam super populum benedictionem fecit, & vivens sarcophagum intravit, atque psalmodias, quæ solent cantari ad exsequias mortuorum, ipse primum incepit, & dixit: Placebo Domino in regione vivorum. Deinde persæpe hunc versum repetens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, cælum resupinus intuens, dixit: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Tunc ejus sancto spiramine emisso, clericis adhuc corpus ejus humantibus, mira odoris fragrantia tota adeo repleta est ecclesia, ut omnis præsens turba perspicue sensisset, angelicam adesse catervam, quæ beati Martyris animam ad regna cum triumpho perduxit siderea, ubi per ipsius merita nos perducat. Qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Annalista Bertinianus hanc urbem vocat Tartonam, quæ communiter vocatur Dertona, estque civitas episcopalis Italiæ, in ducatu Mediolanensi sita ad Iriam fluvium, non longe ab ea decurrentem.

b Id est Aquisgrani, quæ civitas aliquando simpliciter Aquæ appellatur. Est autem urbs satis nota in circulo Westphaliæ.

c Hac phrasi vult significare, id factum esse die 18 Julii.

CAPUT VII.
Normannica Frisiæ vastatio a S. Frederico prædicta, regis Ludovici mors; punitio æditui, qui sepulcrum S. Frederici profanarat.

Eodem ergo anno a propheticus sermo beati Præsulis cœpit impleri: nam Normanni, id est Aquilonares viri, in unum quasi arena maris congregati, [Normanni juxta S. Frederici prophetiam vastant Frisiam.] mare transierunt & villæ nomine Dorestadt b quondam magnæ, quæ nunc Wyck vocatur, in qua etiam, ut ferunt, quinquaginta quinque ecclesiæ in Dei & Sanctorum suorum honore fuerant constructæ, applicuerunt, & vastantes, atque comburentes ad nihilum redegerunt & cum spoliis multis populum captivum duxerunt. Deinde per totam navigantes terram, sanctamque affligentes & deprimentes ecclesiam, in sua redierunt; sed post non multos annos redierunt, & urbem Trajectensem armis capientes, nulli pepercerunt, nec ibidem aliquem reliquerunt mingentem ad parietem. Unde factum est, ut post obitum domini Alfrici c, germani sanctissimi martyris Frederici, & Lutgeri d episcoporum, fugatis de rure populis, pagus & urbs staret destructa, desolata, & deserta, donec pium Baldricum e illis locis pontificem, divina præfecit clementia, sub cujus temporibus, antiquis non similia, quamvis tamen bona, surrexerunt mœnia.

[46] [Rex & regina negant; hanc cædem suo consilio factam esse,] Pontifices autem per Germaniam & Galliam, innocua sancti Frederici nece comperta, unanimiter surrexerunt in reginam, & cæsarem, dicentes eos de regno debere expelli, & anathematizari, ac alteris melioribus illis regnum dari, qui populum Dei regere, non interimere scirent, & ejus in mandatis atque cæremoniis ambularent. Qua de re imperator multum extitit perturbatus, & timens, ne eum derelinquerent, ac de regno expellerent, & ad filios suos se verterent & eligerent, juravit ipse & regina in conspectu omnium, de occisione Pontificis se inculpabiles fore, neque in consilio aut voluntate se reos esse, & eos qui hoc egerunt homicidium, nullis in locis posse invenire. Hoc facto episcopi, qui convenerant, unusquisque in suum reversus est locum, & missis militibus longe terrarum spatiis hos jusserunt apprehendere viros. Illi autem, ut audierunt quoniam essent filii mortis, acceptis a regina pro mercede pecuniis, de regno perrexerunt profugi ad regnum, donec eis mors venit obviam subitanea, & duxit vinculatos ad infernum.

[47] [& rex prope Rhenum moritur.] Imperator ergo perjurus, & homicida, dum filium suum trans Rhenum causa occidendi persequitur Ludoicum, subito gravatus est morbo, & in navem missus juxta Enghelein f in una moritur insula. Deinde ad basilicam sancti portatus Arnulphi, sepelitur: & monstratum est omnibus populis, quamvis diceretur Pius, qualis in suis fuerat actibus. Quid vero reginæ accidisset, aut quem obitum habuisset, quia scriptum non invenitur, ignoratur g. Sed tamen ob tale pactum diro non evasit ex orco. Sanctus quidem martyr Fredericus multis fulsit virtutibus, sicut facit & hactenus, & est medicamentum & medicus omnibus eum invocantibus.

[48] [S. Fredericus ædituo sepulcrum suum profananti] Sunt autem adhuc plurimi testes promiscui sexus superstites, iqui narrant temporibus pii Baldrici h præsulis quemdam virum prophanum, res, & omnem veteris templi, post ædituum procurasse thesaurum, qui ad visum hominem se quasi mitem reddebat agnum. Sed ipse lupus rapax factum in abscondito perpetrans, suo nesciente domino, donaria, quæ offerebantur ad altaria, rapuit, candelasque ad effugandas nocturno tempore tenebras, in venerabili monasterio positas detruncavit, libidinoseque consumpsit. Hic vero dum persæpe media noctis in vigilia sanctum post intraret templum, & magis, quam dici potest, ageret sacrilegium, divinum, quo quotidie sacra celebratur Missa, sumpsit vestitum, & in sacrario sancti Euangelistæ Joannis, quo etiam supradictus requiescit Martyr, quia ibi suus stabat lectulus, sub se posuit, & sepulcra Sanctorum mingendo, ventremque purgando adeo fœdavit, ut quicumque causa orandi vellet accedere, horresceret appropinquare.

[49] Interim per opaca cujusdam noctis silentia adstitit illi dormienti sacer pontifex Fredericus, [apparet, eumque semel] cujus facies præclara, vestis & rubra resplenduit in ædificio, velut sol in cælo, & sequebantur eum domini Alfricus & Ludgerus, qui post ipsum tenuerunt i pontificium, & in eo demum sunt sepulti sacrario, magni splendoris & ipsi, baculosque gerebant in manibus pastorales. Tunc elevato suo sanctus Dei Martyr baculo, percussit virum in pectore ebrium, & excitans eum a somno ait: Quid hic, frater, jaces resupinus? Cur divina sub te ausus es sternere vestimenta, ac nostra fœdare sepulcra? Tuum foras projice lectum, purga & locum, Sanctis, quod & rapuisti, bonum restitue ecclesiasticum, pœnitens minue delictum, ex quo recessisti, repete Deum. Hæc si neglexeris vita cum præsente tormento carebis, & æternum subibis supplicium, ubi est fletus, & stridor dentium.

[50] Talia ut hausit ille, luce & claritate perterritus, [ac iterum monet, ut resipiscat;] timuit quamdiu eos vidit; sed post abscessionem eorum, timorem abjecit, & hoc phantasmati deputavit. Mane autem consurgens ædituo interroganti, si aliquam illa nocte vidisset visionem, dixit se tres angelos videre, illosque secum loqui, & diutius ne dormiret in templo, prohibere; sed, si verum fuisset, an phantasma, quo sæpe deluditur homo, fatebatur se ignorare. De causis vero ceteris, quibus fuit & admonitus, id est de divino, quod sub se posuit, vestimento, & sacrilegio, sacrorumque pollutione tumulorum, tacuit; quia, si confiteretur, luiturum se timuit. Tunc dominus ejus, ut inquireret nomina eorum, præcepit, si secundo eos videret per visionem & loquerentur secum.

[51] Ille autem tali visioni Deo gratias non reddens, [at ille hanc monitionem spernens,] permanebat in incepto, & inebrians se potu, mediæ noctis in conticinio solus suum rursus repetebat lectulum, & mox dum necdum oculos clauderet, & dormitaret, sed adhuc pene vigilaret, astiterunt ei secundo tres sacri sacerdotes ejusdem habitus, quo fuerunt ut prius, & quasi iratus cum baculo illum percutiendo Dei Martyr a somno excitavit & dixit: Quamobrem nostrum cæleste transgressus es præceptum, & admonitionem, quam vidisti, & domino tuo retulisti; sed quod jussum est tibi, tacuisti, & implere noluisti? Adhuc sume consilium, confitere delictum, lacrymis, & bonis operibus repete baptismum, quod culpabilis perdidisti per sacrilegium. Nam si dimiseris, & factum tuum confiteri nolueris, morte morieris; nostra vero domino tuo, ut rogavit, dicito nomina, Fredericus, ac germanus ejus. Alfricus, & Ludgerus pastor probus.

[52] His dictis abscesserunt, & ultra non apparuerunt. [& locum sacrum profanare pergens] Timor autem & horror visionis tantæ nor irruit super hominem illum; sed induratum est cor ejus, quia mansit in eo diabolus, & pro nihilo ducens, cœpit dormire in sua sepultus ebrietate: & ut factus est dies, ædituo visionem & nomina retulit Sanctorum, & de sacrilegio rursum reticuit, & confiteri noluit. Tunc ædituus secum admirans, ait ad eum: Cave ne contra Sanctos Dei aliquid habeas perpetratum, unde perpetuus tibi veniat interitus: nam si talis esses in mente, qualis videris in facie, tibi, ut opinor, comminando, tuum non jussissent foras projicere lectum. Si etiam verum narras, nescio. Sed ne dicat aliquis, te propter meum perire præceptum, fac ut tibi est jussum, & ante fores templi dormiens habeto grabatum, donec novero, quid apud pontificem hac de re fuerit collaudatum. Quod mox ille periturus transgrediens, plus solito bibit ex poculo, & in galli cantu dormitum venit in sacrario.

[53] Illa ergo nocte quid erga eum gestum sit, nescitur: sed in crepusculo diei, [horribili modo punitus invenitur.] dum nullus ad matutinales laudes pulsaret campanas, fratres parvam ex cardine levarunt januam, & intrantes dum excitare vellent, invenerunt eum ardentem, & lectum ejus jam igne sulphureo consumptum, ac sacrarium urina ac stercore ejus fœdatum. Quod cum cernerent, propter hoc scelus eum agnoverunt esse combustum, & convocantes omnem pagum ad videndum tale factum, extra castrum tulerunt eum ad sepeliendum. Et dum portabatur, e corpore illius ignis exivit quasi per aëra fulgetrum, & est populis demonstratum, quale & quam magnum contra sanctum Fredericum, ejusque successores egisset peccatum. Post diem ergo illum quisquam in sacrario illo vel in templo venerabili usque in præsens non dormiebat, sed posito lectulo ante fores, custos requiescebat, & penetralia seris muniebat.

[54] [Epilogus auctoris.] O quam felix est homo, cui Sanctus iste est in animo! Beatus ille, qui sibi apud Deum talem quærit intercessorem! O quam securus perpetue vivendi, qui isti adhæret dulcedini; quanta felicitate nauta occupat portum, qui sibi hunc præviderit gubernatorem! O quam sapientem dico viatorem, qui eum habuit insinuatorem! O quam prudens omnia bona faciendi, qui ejus vult sequi vestigia, qui de rebus suis honorificaverit illum in terris, centuplum cum Sanctis Dei recipiet in cælis. O civitas Trajectensis, tu felicior & sanctior multis, de tuis semper apud Jesum Christum Dominum nostrum lætare patronis! Pugnat contra hostem tuum pars innumerabilis cælestis exercitus, in cujus collegio, pretiosus martyr Fredericus, divino circumcinctus gladio, nocte & die viriliter te non desinit defendere, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & imperium sine fine permanens in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hac epocha iterum discrepant auctores: nam Annalista Fuldensis eam Normannorum irruptionem anno 835, Bertinianus anno 836, Sigebertus autem anno 837 consignat. Hæ tamen epochæ cum scriptoris nostri narratione conciliari non possunt, nisi quis S. Fredericum citius cæsum esse probaverit, aut Normannos serius Durostadium vastasse ostenderit.

b Durostadium, quod ab antiquis geographis vocabatur Batavodurum, & nunc vulgo Wyckte-Duerstede, est oppidum Ultrajectinæ provinciæ in Belgio. Aliqui scriptores cum Auctore nostro antiquam ejus magnificentiam ita extollunt, ut sine teste synchrono mihi nullo modo verosimilis videatur.

c Ille S. Frederico fratri suo immediate in episcopatu Ultrajectino successit.

d Joannes de Beka in Chronico pag. 27 hunc præfulem ita laudat: Defuncto quidem Alfrico pontifice, Ludgerus decimus Trajectensis electus est episcopus, vir devotus &c.

e Hic fuit XV Ultrajectinæ ecclesiæ episcopus, qui post diuturnum regimen anno 977 obiit.

f Ingelheim fuit celebre regum Francorum palatium, non procul a Rheno situm. Quo loco & modo mortuus fuerit Ludovicus Pius, legi potest apud Cointium in Annalibus Francorum ad annum Christi 840 a num. 17.

g Juditha anno 843 obiit, & sepulta est Turonis in ecclesia S. Martini, ut constat ex chronicis San-Gallensi, Lemovicensi, & Engolismensi, quamvis id auctor noster ignorasse videatur.

h Ex hoc loco inter alia scriptoris nostri ætatem præterpropter conjecimus in Commentario prævio.

i Aliqui inter Alfricum & Ludgerum statuunt Egihardum Ultrajectinæ eccl. episcopum, proferuntque diploma Lotharii imperatoris, in quo diserte exprimitur, Egihardus veteris Trajecti ecclesiæ vocatus episcopus. Cur autem iste in plerisque catalogis omittatur, non est promptum divinare.

DE S. BRUNONE EPISCOPO
SIGNIÆ IN LATIO.

ANNO MCXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bruno episcopus, Signiæ in Latio (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti natales inter Vitæ scriptores controversi.

Gum a S. Brunonis Vitæ scriptoribus nonnulla repetenda sint quæ ad controversa ejus adjuncta pertinent; ita ordiendus fuit hic commentarius, ut illorum paulo plenior notitia haberetur, priusquam ad cultum progressus fieret. [De Sancto scripsere Petrus Diaconus & anonymus,] Neque de Signia describenda laborandum fuit, apud Ughellum satis depicta. Fateor equidem ad Actorum veritatem stabiliendam haud magnopere conferre, uter duorum biographorum, de quibus quæritur, rectius scripserit; at tanti momenti visa sunt paucula capita, ut negligenda non cesuerim. Leonem Ostiensem Chronici Cassinensis priorem partem edidisse & ad reliquum opus materiam Petro Diacono subministrasse, saltem viam stravisse, pro comperto habetur. Uter ea scripserit quæ S. Brunonis, seu mavis Bruni, Acta concernunt, nihil opus est diligentius inquirere, cum manifestum sit, ambos Brunoni ætate fuisse suppares, licet Ostiensis paulo senior, Petrus vero, Brunoni superstes, aliquanto junior fuisse sciatur. In jam dicti Chronici variis capitibus sancti hujus Brunonis gesta enarrantur, verum paulo aliter quam ea concinnaverit digesseritque scriptor alter anonymus, quem cur Chronico isti præferendum omnino existimem, ordine explicandum suscipio. Neque enim curandam putavi Vitam Italicam, Romæ an. 1698 editam, cujus pretium nullum esse potest, nisi qua parte ex jam dictis fontibus accepta est.

[2] Disceptationi ansam ultro præbuit R. D. Philippus Malabayla Astensis civis & Cisterciensis congregationis S. Bernardi olim visitator, [quorum primo adhæret Malabayla,] in Actis hisce nostris ob singularia merita pridem & sæpe laudatus, edita super his disquisitione quam invenio præfixam S. Brunonis operibus, a Mauro Marchisio monacho Benedictino collectis atque edi cœptis, ab Aloysio autem Squadrono illustratis ac vulgatis Venetiis anno 1651. Miserat olim ad Bollandum præfatus Malabayla Acta ipsa Sancti ab anonymo conscripta, atque ex tabulariis ecclesiæ ipsius Signiensis desumpta, quibus manu sua eas notationes jam tum subjunxerat quæ diende disquisitioni jam dictæfundamenta præbuerunt. Tradunt nonnulli, ipsissima ea Acta pridem typis excusa fuisse, verum apud nos non exstant, defectum supplentibus duobus exemplis manu exaratis, quorum alterum Roma ad Rosweydum misit noster P. Jacobus van Quaille anno 1623, alterum suppeditavit ipsemet Malabayla cum adjunctis, de quibus jam loquebar Mss. annotationibus; quibus demum accessit editio Veneta, quam cum Mss. collatam brevi exhibebimus.

[3] [ast anonymus merito præferendus est.] Ad articulos potissimum quatuor totum dissertationis argumentum reducit Malabayla, quos priusquam expendam, abs re non erit pauca de auctore anonymo præfari, ut lector de ejusdem fide & sinceritate securius statuat. Nomen ipse suum non expressit, nec ea addidit lineamenta, unde munus aut dignitatem satis certo dignoscas. Mihi quidem fit verosimile, canonicum fuisse Signiensis ecclesiæ, ex singulari illa, quam profitetur Signiensi episcopo obedientia. Noveritis, inquit, me hoc ex mandato inchoasse venerabilis viri Petri, ejusdem sedis (Signiensis) episcopi, qui memorato sancto (Brunoni) quartus in pontificali dignitate successit: cui non immerito obedientiam credidi, cum scriptum sit, Quia melior est obedientia victimis. Ita anonymus in prologo, cujus inde ætatem conjicies, quod sub Petro, quarto a S. Brunone Signiensium episcopo, se tradat vixisse. Cum vero Petrus, ab Alexandro III creatus, jam ab anno 1179 apud Ughellum Lateranensi concilio interfuisse legatur, consequens est, anonymum nostrum ante annum 1180 floruisse, ut infra magis declarabitur, atque adeo S. Brunonis ætati proximum, quippe qui mortem obierit an. 1123, ut suo loco dicemus. Recentissimam autem tum adhuc Signiæ fuisse viri Sancti memoriam, clarius est quam ut in dubium revocari possit.

[4] [Capita quatuor controversiæ,] His ita præmissis, venio ad capita controversiæ, quæ ad quatuor præcipua a Malabayla jam dixi revocata esse. Primum est de S. Brunonis ortu seu familia; & huic affine alterum de ejus patria. Tertium ad canonicatum spectat, qua nempe in ecclesia eo munere seu præbenda potitus fuerit. Postremum de causis recessus e monte Casino: quæ omnia modo longe diverso hinc ab auctoribus Chronici Casinensis, inde ab anonymo memoriæ tradita sunt. Hic jam quæritur, cujusnam fides sincerior, cujus auctoritas præferenda sit, Chronici an anonymi? Pro Chronico acriter decertat Malabayla, utpote cujus auctores & Casinenses ambo monachi, & Brunonem ambo de facie noverint, saltem novisse potuerint. Quam in rem vulgatissimum illud affert; Potiorem locum sibi in historicis vindicare illum, qui vel rebus ipsis præsens affuit, vel ab iis qui aderant, eas accepit; vel certe rerum memoriæ, ut ait Livius, proximior vixit; etiamsi huic tempore posteriores majoris alioquin sint auctoritatis. Equidem in eam sententiam regulamque ultro concedo, verum quid ea tantopere ad rem faciat, non video; cum Petrus Casinensis Bibliothecarius, quem librum quartum Chronici scripsisse constat, quique non nisi puer adhuc S. Brunonem vidisse potuit, ab anonymo tantillum ætate differat, ut in considerationem venire non possit: unde ex hoc capite nullius momenti præsidium Malabaylæ accedit.

[5] Multa alia congerit ad infirmandam anonymi augendamque Petri fidem, [non recte explicuit Malabayla,] quæ si accurate expendas, nihilo plus conferre deprehendes. Mihi non vacat singula persequi, qui nullo partium studio ducor, a quo non facile Malabaylam immunem reddes, pro cive & populari, ut vult, suo, immodice efferentem quidquid ad illustrium natalium splendorem aliaque hujusmodi spectare existimat. Nihil Chronico, nihil auctoribus ejus, ne vel apicem quidem detractum velim; ceterum qui Acta, ab anonymo sincere & candide descripta, quæ proxime expendemus, attente consideraverit, tantam in iis simplicitatem, integritatem & fidem in ominibus animadvertet, ut vel invitus mecum fateri cogatur, omnem ea cujuscumque invidiam superare: contra vero, nonnulos errores adeo palpabiles in Chronicon irrepsisse, ut vix credibile sit, aut Leoni aut Petro excidere potuisse. Speciminis loco sint principium & finis eorum quæ ad S. Brunonem spectant, ubi adventus Brunonis Romam, & in episcopum Signiensem designatio ad Urbani II tempora a Chronico referuntur, & obitus pridie Kal. Septembris in prædicto Chronico, multo melius ab anonymo consignantur, in quibus fatetur Malabayla, Bibliothecarium Casinensem a veritate omnino aberrasse.

[6] Hæc, inquam, speciminis gratia quæ a Malabayla ultro conceduntur, [neque aliunde explicari possunt.] nulla satis excusatione digna, quibus & alia accedunt a Chronico non satis exacta, quæ interim ab anonymo diligenter juxta ac fideliter enarrantur. Ut ea jam taceam in quibus Trithemius, Bucelinus aliique hallucinati sunt, ubi de rebus a S. Brunone gestis scriptisque magis pro arbitrio, quam ex certis monumentis aut statuunt aut parum verosimiliter conjectant. Et Trithemius quidem opera ipsi alia, quam scripserit, tribuere videtur, alia ipsi propria, nescio qua de causa abjudicat. Bucelinus vero in suo Menologio ita res confundit, ut nec anonymum nec Chronicon ipsum consuluisse dicendus sit. Brunonem hic, ejurato seculo, cucullum induisse asserit, priusquam a sancto Gregorio VII ecclesiæ Signiensi præficeretur. Ait, monachum etiamnum in pleno Romano concilio cum Berengario, Sacramentariorum omnium antesignano, hæresiarcha accuratissimo, congressum nempe quo tempore nec de monachatu Brunonem cogitasse satis constat. Mitto alia etiam a domesticis tradita, ut pateat, quam non fideliter Sancti nostri Acta prosecuti sint quicumque ab anonymo recesserunt.

[7] Nemo, mea quidem sententia, elogium brevius accuratiusque de S. Brunone contexuit quam ejus popularis Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [Satis accuratum est Ferrarii de Sancto elogium;] cujus verba trascribere operæ pretium visum est priusquam ad Malabaylæ argumenta deveniamus. Ita habet ad diem Julii XVII. Bruno Soleriæ, pago agri Alexandrini non obscuro, Andrea patre & Scylla matre, piis parentibus ortus, in cœnobio S. Perpetui primum, deinde Bononiæ litteris operam dedit: cumque & moribus & litteris profecisset, Senis cathedralis ecclesiæ [canonicus] factus est. Inde Romam profectus, cum adversus Berengarium perversa de Eucharistiæ Sacramento sentientem disputasset, confutassetque, a Gregorio VII Pont. Max. episcopus Signinus creatur. Quod munus pastorale aliquot annos executus, contemplationis desiderio captus, in cœnobium Casinense se contulit: ubi cum vitam monasticam professus esset, ad ecclesiam suam, instante populo, invitus redire cogitur. Is a Paschale II Pont. Max. in Galliam primum, deinde in Siciliam ad eas ecclesias reformandas legatus mittitur. Quod cum egregie præstitisset, ad ecclesiam Signinam reversus, cum aliquamdiu illi sancte præfuisset, ac sub eodem Pontifice concilio generali Lateranensi affuisset, cumque plura pie docteque scripsisset, denique laboribus ecclesiasticis, & ætate confectus sub Callisto II Pont. Max. circa annum salutis MCXX (imo MCXXIII) migravit e vita XVI (imo XV) Kal. Augusti, multis clarus miraculis &c.

[8] [verum ex anonymo potius quam ex Chronico,] Porro Ferrarii ad hæc annotatio tanti est, ut hic adscribi mereatur, usui futura ad ea securius expendenda quæ tanto conatu urget Malabayla. Monasterium autem, inquit, S. Perpetui in memorato pago Soleriæ, qui Oliviensi pago, unde orti sumus, proximus est, non exstat, in ecclesiam collegiatam & parochialem, cui præpositus cum canonicis aliquot præest, conversum. Hactenus Ferrarius conformiter plane ad ea quæ scripsit anonymus, quæque Baronius aliique Chronici auctoritati longe præferenda censuerunt. Ital ille Legendam suam exorditur: Beatus Bruno ex Lombardiæ provincia, de villa quæ Soleria dicitur, duxit originem, humili quidem parentum exortus prosapia, velut in pauperis hortulo plerumque nascitur lilium vel rosa. Chronicon contra asserit ortum ex illustri Astensium prosapia. Atque hic primus est controversiæ nodus a Malabayla operose discussus. Et quidem duo peccasse anonymum contendit; nimirum & circa patriam, & circa parentum conditionem. Illam, Astam dicit, parentes vero non solum non ignobiles sed ex illustri sanguine progenitos, atque Astensis cognomentum non tamquam gentile, sed ut familiæ proprium pridem gessisse. Quibus id argumentis verisimile facere conetur, malo ex ipsa ejus disquisitione lector perspiciat, quam hic a me frustra refutetur.

[9] [de Sancti origine & patria statuendum est,] Ego & prosapiæ splendorem & illustrissimos natales S. Brunoni facile concessero, tametsi nullam comminiscar Astensem familiam, ante Malabaylam scriptoribus omnibus incompertam. Arnoldus Wion in Ligno vitæ, Chronicon ferme transscribit, dum ait Brunonem ex illustri Astensium sanguine ortum. Ab eo vix differt Camillus Peregrinius, in serie abbatum Casinensium, eum ex illustri Astensium civium prosapia genitum prædicans. Et ita reliqui pro S. Brunonis nobilitate certantes, sic tamen ut ejus causa, nemo familiam Astensem excogitandam putaverit. Aliam viam Ughellus ingreditur: Astæ natus est, inquit, ex familia Soleria nobilissima, castelli Solerii domina. Ughellum sequitur Joannes Baptista Marus in annotatione ad Petri Diaconi libellum de Viris illustribus Casinensibus. Alii alia miscent quæ non facile ad veritatem reduxeris nisi, medium tramitem ingressus, anonymum cum Chronico quoquo modo concilies. Id qua ratione fieri possit non video, præterquam si Brunonis parentes & nobiles & aliquali rerum familiarium domesticarumque angustia pressos fateare. Hinc fieri potuerit, ut & cives Astenses nobili prosapia ortos dicas, & tamen ruri degere coactos, tamquam humiliori loco natos acceperit, qui avitam nobilitatem ignoraverit anonymus. Eo item pacto & origine Astensis fuerit Bruno, quamquam in pago aut villa Soleria in lucem editus. Nec refragabor, si castelli Solerii dominos parentes vocites, unde Ughellus & alii a domino qualicumque S. Brunonis familiam nuncupandam existimaverint.

[10] Quam frequenter, ne dicam quotidie, accidat, ut familiæ bene nobiles ad rastros redigantur, ut de aliis regionibus taceam, [uti & de parentum conditione & nominibus.] docet in hoc nostro Belgio funesta nimis & deploranda experientia, qua provinciæ aliæ, præsertim Insubricæ, non eximuntur. Ceterum si cui conjectura nostra minus arrideat, per me licet, modum alium adinveniat quo & Chronicon & anonymi Acta ad concordiam reducat. Mihi cum Malabayla disputare non lubet, tametsi non solum a Trajani sed vel ab Augusti seculo Astensis prosapiæ originem repetere in animum induxerit. Alia Brunonis sunt decora quam quæ a genere & a proavis mutuatus est, utpote qui, juxta anonymum, genus suum virtutibus extulit, probis actibus decoravit. De parentum nomine silet Chronicon, anonymus & scriptores reliqui omnes patrem unanimiter Andream appellant, nullo cognomine addito. In matris nomenclatura nonnihil variant, aliis Scyllam, aliis Squillam, nonnullis demum cum Baronio Vuillam scribentibus. Attamen exigua illa diversitas non aliunde quam ex librariorum vitio procedere videtur, uti fit, dum ex varia litterarum efformatione altera alteri facile supponitur. Si quæras quid præferendum censeam; præplacet modus scribendi Baronii, nempe Willa celebre olim in Etruria marchionissæ nomen, ut videre est in Chronico Florentino Puccinelli a pag. 195, quod facile ad alias Italiæ provincias translatum, feminis proprium evaserit, fortasse per diminutionem a Guilielmo, alias Willelmo, aut alio quopiam viri nomine derivatum; unde & Guilla, Gall. Guillemette & Guillemin. Sed jam ad tertium controversiæ caput accedamus.

§ II. Canonicus Senesis, non Astensis fuisse dicendus est, & cur e monte Casino recesserit.

Sæpe citatum Chronicon verbis a nobis relatis de illustri Astensium prosapia, statim subjungit, sed illustriores ab infantia possidens mores, [Non Astensem sed Senensem canonicum fuisse,] liberalibusque studiis a pueritia sufficienter instructus, Astensis episcopi (alii legunt episcopii) canonicus exstitit. Nihil de eo canonicatu memorat anonymus, sed postquam pueritiam in monasterio S. Perpetui exactam, decursaque Bononiæ altiorum disciplinarum studia diligenter prosecutus est, hæc addit: Doctoris itaque nomen assecutus & gratiam, Senas petiit, ibi ab episcopo & canonicis honorifice susceptus, atque in canonicum majoris ecclesiæ gratanter admissus est. Hic rursus Malabayla adversus anonymum pro Chronico pugnat. Quis sibi persuadeat, inquit, adeo præclaræ indolis adolescentem, a parentibus in Bononiensi academia congruis impensis pluribus annis sustentatum, post assecutam doctoratus lauream, non quidem in patriam revocatum ab iis & ab episcopo suo inter concives canonicos cooptatum: sed illis insciis vel invitis, aliorsum divertisse, & ignotum ab ignotis inter canonicos Senenses tum adscriptum? Quid hæc probent, penes te, lector, judicium esto. Quasi vero tam præclarus doctor qui jam rogatu Ultramontanorum (teste anonymo) Psalterium secundum Gallicanam translationem compendiosa expositione percurrerat, non potuerit Senensi episcopo & canonicis forte condiscipulis innotuisse, & ab ipsis invitatus, Senis potius quam in patria, doctrinæ & virtutum radios circumferre.

[12] [ex Sancti ipsius scriptis evincitur,] Alia non desunt quæ Malabaylæ interrogationibus aptissime respondeam. Verum quid multa? Litem hanc Sanctus ipse dirimet præfatione in Apocalypsim diserte testatus, se Senensem fuisse canonicum, idque eo loco & modo, ut si umquam Astensis fuisset procul dubio non dissimulasset. En ejus verba: Et prius quidem quam ad episcopatus dignitatem, Christo Domino non meis meritis me vocante, conscenderem, Ingoni Astensi episcopo Psalterium, Senensibus vero canonicis, cum quibus & ipse qualiscumque canonicus victitabam, Cantica Canticorum, prout potui exposui. Ludit Malabayla in hac voce qualiscumque & in alia victitabam; quæ profecto verba, inquit, eum potius ab iis sustentatum, quam ex illorum numero, seu, uti dicitur, gremio fuisse ostendunt. Minime vero; sed ea verba aliis conjuncta aperte demonstrant, S. Brunonem verum fuisse canonicum inter Senenses canonicos; imo, nisi vehementer fallor, ex toto contextu a me allegato, non minus aperte evincitur, nullum umquam alium canonicatum eum obtinuisse. Quid enim? poteratne offerri locus opportunior loquendi de suo canonicatu Astensi, quam bui diserte affirmat se Ingoni episcopo Astensi Psalterium exposuisse seu dedicasse? Dixisset saltem Domino meo, Episcopo meo vel simile quid, unde vel conjectura tenui assequi liceret, eum in Astensi episcopatu aliquod beneficium ecclesiasticum possedisse.

[13] Tam diserta canonicatus Senensis affirmatio, tam altum de Astensi silentium, [adversus Malabaylæ argutationes,] in iis rerum circumstantiis, ut nulla appareat ratio unum præ altero indicandi, tam aperte, meo quidem judicio anonymi narrationem confirmant, ut quidquid conetur Malabayla, ejus auctoritatem nullatenus infringat. Ast, inquit, nulla Senis de S. Brunonis canonicatu exstat memoria: esto: An aliorum omnium memoriam proferre ipse poterit, qui toto illo & forte sequentibus seculis cathedralis Senensis canonici fuerint? Evenit omnino feliciter, ut Sanctus ipse beneficii olim Senis accepti meminerit, quod ad rem nostram satis superque esse nemo, opinor, dubitaverit, nisi Malabaylæ præjudiciis laboret. Attamen nequid intactum præteream, alia ejus argumenta audiamus quibus Astensis ecclesia suum canonicum vendicat. Et primum ejus imago antiquitus picta in tabula superposita altari, in quo die natalis ipsius, quæ est XVIII Julii, solennia sacra in ejus honorem peraguntur. Quæ ea aut qualis imago, non satis explicat. Quod si eam velit quæ ejus operibus præfixa conspicitur cum hac epigraphe. Effigies S. Bruni Astensis, Signiensium episcopi, & abbatis M. Casini, referens eum in habitu, quo tum incedebant cathedralis Astensis canonici, cardinales dicti, vitamque communem, S. Benedicti regulæ accommodatam ducentes, e quibus ipse unus erat, cum illorum episcopo Ingoni Psalterium exposuit: si eam velit, inquam, nihil magnopere probaverit.

[14] Etenim epigraphe illa ad arbitrium, & fortasse ab ipso Malabayla composita videtur. [quæ nihil prorsus conficiunt,] Imago ipsa, ad pictoris ingenium efficta, Sanctum refert vix javentutem egressum, jam tum pedo instructum aliisque lineamentis ita oranatum, ut non facile tantam vetustatem agnoscas ex qua prætensus canonicatus Brunoni vindicetur. Nec magis rem conficit, quod in tabulario ejusdem ecclesiæ (Astensis) studiose asservatur publicum documentum donationis eidem factæ de locis Canalium & S. Stephani, ab Adeleide comitissa; ubi inter eos qui chirographum suum apposuerunt, legitur subscriptus Brunus, quem canonici constanter tenent fuisse sanctum Brunum. Certe non adeo singulare fuit ea ætate Bruni sive Brunonis nomen ut non potuerit multis esse commune quemadmodum ex iis constat quos eo ipso seculo sanctitate illustres novimus. Sed canonici constanter tenent eum fuisse sanctum Brunum. Teneant, per me licet, & constanter teneant, illustrissima ortum familia, & genere & cognomento Astensem; nihil ego horum decorum Sancto nostro invideo: quæ dixi hactenus, in eum finem tantummodo adducta sunt, ut scriptoris anonymi fides adversus Malabaylæ disquisitionem propugnetur.

[15] Quæ autem huc usque stabilire conati fuimus, egregie confirmantur ex ipso S. Brunonis Officio ad norman Romanam reviso, [Sancti ipsius Officio rem totam dirimente.] restituto, & a S. Congregatione approbato, Romæ typis edito 1592, in quo IV Lectio in hunc modum concepta proponitur: Bruno Soleriæ in Insubria, non procul ab Aste civitate, Andrea & Scylla parentibus honestis & religiosis natus, admodum puer, religiosis viris monasterii S. Perpetui Astensis diœcesis in disciplinam traditus, in omni ecclesiastica doctrina mirabiliter profecit. Inde Bononiam studiorum causa missus, tum secularibus tum divinis litteris egregiam operam dum navasset, doctoris nomen assecutus est. Cum autem in Etruriam, episcopi civitatis Senarum cujus per id tempus nomen erat celeberrimum (erat is Radulphus patria Coloniensis, quem Tintus & Thomasius apud Ughellum sanctissimum virum appellant) visendi studio se contulisset, & ab eo est benigne acceptus, & in canonicorum majoris ecclesiæ collegium publico omnium gaudio adlectus. Nec sane cum Malabayla sentiunt Benedictini omnes, ut non dicam plures refragari. Marcus Antonius Scipio, in Abbatum Casinensium elogiis, rotunde enuntiat, Brunonem emenso studiorum curriculo, jam natu grandiorem in Etruriam discedentem, Senis in templo maximo, magna sodalium approbatione, canonicum aliquamdiu egisse. De Astensi canonicatu verbum nullum.

[16] Superest controversiæ caput ultimum in quo iste anonymum vellicat acerbius, [De monachis Casinensibus duriuscule locutus anonymus,] quasi si commentis suis sanctitati & existimationi monachorum Casinensium vehementer detraheret. Rem paucis expediam, ubi Chronici Casinensis verba cum anonymi commentariis contulero. Erat inter Paschalem Papam II & S. Brunonem, tunc abbatem, non modica dissensio, ex eo quod Pontifex quamquam adhibita vi coactus, investiturarum privilegium Henrico imperatori concessit: eaque ex nimia forte Sancti libertate adeo exarserat, ut, teste Chronico, Papa profiteretur; Nisi illum a monasterii administratione removero, ipse suis argumentis Ecclesiæ mihi regimen tollet. Notandum porro, ut ex vitæ serie deinceps patebit, prius Signiensis ecclesiæ commissam S. Brunoni administrationem, quam Casini monachum indueret. Itaque eidem abbati Brunoni direxit epistolam Paschalis Pontifex, qua vetuit, ne ultra episcopus esset atque abbas. Neque enim ultra ferre Apostolicam sedem, episcopum aliquem monasterio præesse tam celebri. Fratribus etiam per Leonem Ostiensem episcopum & hujus cœnobii monachum, litteras misit, mandans ne ipsi viro ulterius obedirent. Hinc pronum est conjicere ex diversis monachorum studiis non mediocres turbas in monasterio exortas. Has autem dum altius repetit anonymus aliaque admiscet, quæ licet monachis honorifica non sint, continuo tamen ut falsa ac commentitia traduci debere non videntur. Ait itaque in Casinensi monasterio, exceptis paucis qui manus suas lavabant inter innocentes, conventus erat malignantium, qui professionem maonasticam habitu profitebantur, sed operibus denegabant &c.

[17] [facile ad sanum sensum reducitur,] Duriora hæc sunt, fateor, quam ut ad litteram, seu, ut aiunt, in rigore verborum accipi debeant: verum si ad sanum sensum reducantur, ita intelligi poterunt, ut pauci illi, abbati suo & divino obsequio plane addicti, de aliorum machinationibus nihil curaverint. Pars maxima, uti fit, nec dyscolis nec bonis omnino annexa, magis tamen malignantium parti occulte faverit aut saltem consenserit: unde factum, ut diabolicis suggestionibus instigati, in abbatem suum conspirationem facientes, ipsum apud summum Pontificem accusarint, scientes eum indignationem Domni Papæ Paschalis graviter incurrisse &c. Iis deinde secutis quæ ex Chronico retulimus, ex earum continentia litterarum iidem monachi (solos ego malignantes intelligo) occasione accepta, illum non solum contumeliis verum etiam verberibus animo irreverenti & infrunito afficientes, de monasterio ejecerunt. Pro indubitato mihi est, non omnes, imo nec potiorem partem in tam tetrum facinus consensisse, forte nec ipsos illos qui tumultuantibus antea non refragabantur. Quapropter recte subjungit anonymus, Plerosque ex monachis qui spiritu Dei agebantur, super Patris injuria magno dolore commotos, ipsum libenti animo fuisse revocaturos, nisi timuissent mandatis Apostolicis obviare. In iis vocibus Plerique, & superius citatis exceptis paucis, manifestam se contradictionem deprehendisse insultabundus gloriatur Malabayla. Immerito quidem, nam cum plerique non de omnibus monachis, sed de aliquibus tantum enuncietur ex eorum numero, qui spiritu Dei agebantur; si ambas particulas exactiori trutina perpendas, nullo negotio conficies, plerosque illos ex iis qui spiritu Dei agebantur, ad paucos illos referri quos paulo ante memoraverat.

[18] Hæc ad salvandam contradictionem dicta sunto: [turbarum causis ad spiritum nationalem rejectis,] neque enim existimare ausim, in tam celebri monasterio totque Pontificum Romanorum ac episcoporum seminario, paucos fuisse qui spiritu Dei agerentur. Crediderim potius non nullum spiritum nationalem paulo ardentiorem inter eos religiosos, quantumvis cetera pios & bonos, viguisse, quem non ita perspiciens anonymus, in sequiorem sensum interpretatus sit. Certum est ad Montem Casinum ex diversis partibus orbis omnis nationis viros confluxisse (ut testatur Leo Ostiensis in prologo, atque in notis Angelus de Nuce) non omnes ea propensione vacuos, qua in populares magis quam alterius generis homines ferri solemus. Cum autem Insubres seu Longobardos, neque hoc tempore tanti facere soleant Itali reliqui, minime mirum videbitur, si ex iis partibus oriundos tenerius forte amaverit Sanctus ipse, & illi abbati suo addictiores fuerint, non sine aliqua ceterorum invidia, qua instigante, contentiones, simultates, discordiæ exortæ fuerint. Ne vero hæc temere a me cogitata existimes, argumento sunt verba a Chronico recitata cap. 42 editionis ab Angelo de Nuce vulgatæ 1658, ex qua etiam superiora desumpsimus. Nimirum cum jam Pontificis jussu S. Brunonis ex Casino monte recedere deberet; fratres convocavit … simulque etiam monuit illos, ut, si vellent abbatem quem ipse eligeret, & illos & hunc locum pro suo posse protegeret atque defenderet. Erat tunc in hoc monasterio frater quidam, Peregrinus nomine, natione Ligur (ex ea nempe Liguria ex qua Sanctus ipse a Chronico fuisse dicitur) seculari astutia callidus, cui eamdem abbatiam dare decreverat. Quod cum fratres didicissent, dixerunt Abbati &c. Secuta est armatorum militum, a Peregrino in suum auxilium evocatorum, violenta in abbatiam irruptio, quos Fratres, nimis hæc indigne ferentes, ac unanimiter super illos irruentes de monasterio ejecerunt. Nonnulla ex his detruncaverat Matthæus Lauretus quæ Angelus de Nuce restituere non dubitavit, addita observatione ex qua conjectura nostra non parum firmatur: Admisso etiam, inquit, Brunonem aut præjudicata mente deceptum, quod Peregrinum præ ceteris digniorem reputaverit: aut privato erga Ligurem civem & domesticum affectu præventum, abbatiæ infulis illum ornare statuerit, metu monachis per milites incusso, an tota illico Brunonis sanctitas irreparabiliter pessum ibit? Sancti viri, sancti quidem fuerunt, at homines: humanum nihil ab illis alienum fuit.

[19] Ex his, ni fallor, elucet id quod dicebam, S. Brunonis erga populares suos studium, quo procul dubio aliorum monachorum animos non parum a se alienos reddiderit. [quod Peregrinum popularem Sanctus aliis prætulisset.] Mihi certe probabilissimum est, hinc primas invidiæ scintillas exarsisse quæ sensim accrescentes, causis aliis seu prætextibus facile accedentibus, ita Italos omnes exasperarint, ut habito ad Pontificem recursu, de S. Brunone expellendo palam conspirarint, eumque reipsa ignominiose ejecerint, uti anonymus pluribus postea demonstrabit: in quo id solum desiderari existimo, quod corruptis monachorum moribus tribuerit, quæ verosimillime ex mero eorumdem nationali spiritu originem traxisse videntur, haud quaquam a graviori culpa excusanda, eaque tali ut punitionem merita sint, quam anonymus in Actis describit. Neque vero opus est, singulos ea qualicumque labe afflatos censeas; nam pervulgatum scimus, ut non religiosis solum sed quibuscumque communitatibus affricari soleat, quod vis paucis quandoque personis merito adscribi possit. Ad anonymi sententiam recte exponendam atque cum Chronico conciliandam hactenus dicta sint satis; non displicitura, opinor, æquis rerum æstimatoribus. Certe seditiones hujusmodi, quamvis fortasse aliis de causis, in Monte Cassino non adeo raras fuisse, is facile statuet qui paulo attentius Chronicon evolverit. Videat interim lector solum caput 29, lib. 4, cujus hic est titulus: Qualiter monachi conabantur abbatem Ottonem deponere. Is vero cum sanctum Brunonem proxime antecesserit, quid mirum si aliqui superfuerint rerum novandarum turbandarumque studiosi. Rem invidiosam pluribus tractare non lubet: Quæ ad Sancti cultum & reliquas vitæ circumstantias spectant sequenti paragrapho prosequemur.

§ III. S. Brunonis canonizatio, cultus, Officium & Vitæ series.

[Verum canonizationis Sancti tempus,] Multa hic rursus occurrunt ad concordiam reducenda, variantibus non solum Chronico & anonymo, sed iis etiam qui de secuta Sancti canonizatione aliisque ad cultum ejus spectantibus scripserunt. Est quidem extra controversiam, S. Brunonem, tum in vita tum post mortem miraculis clarum, & a Signiensibus & a monachis Casinensibus pro Sancto habitum, statim ab obitu privato saltem cultu honorari cœpisse, donec legitima auctoritate, annis post decessum octo & quinquaginta, a Lucio III inter Sanctos relatus est. Ita ferunt monumenta Signiensia ex quibus Officium, supra a nobis citatum, reverendissimus D. Josephus Veronensis, Signiensis episcopus procul dubio concinnavit. Refert Ughellus & ex eo alii, in cathedrali Signina inscriptionem spectari ad perennem rei memoriam, qua præfata canonizatio peracta dicitur. Est autem hujusmodi:

MEMORIÆ ÆTERNÆ BEATI BRUNONIS QUEM LUCIUS III PONT. MAX. CARD. ET EPISCOP. CONVENTU SIGNIÆ IN ECCLESIA B. MARIÆ UBI DEFUNCTUM CORPUS QUIESCEBAT, INTER SANCTOS JUSSIT ADSCRIBI ANNO AB EJUS ABSCESSU LVIII S. P. Q. S.

Hinc colligas, manifestos errores irrepsisse in appendicem Actis anonymi subnexam, dum dicitur: Dominum Lucium Papam tertium, in ecclesia Signina, quadragesimo anno post obitum beati Brunonis, canonizavisse ipsum sanctum Brunonem. Et additur: Ipsam canonizationem factam fuisse tempore domini Bartholomæi episcopi Signini.

[21] [ex anno obitus definiendum est,] Ad hæc refellenda, explicandaque nonnulla alia in hac re satis dubia, necessarium omnino est, ea explorare ex quibus constet, quo anno vir Sanctus ex hac vita migraverit. Matthæus Lauretus Hispanus Casinensis monachus in notis ad sæpe citatum Chronicon, ab ipso editum Neapoli 1616, putat juxta veriorem computationem, obitum Brunonis anno 1525 consignandum, in quo non paucos habet sibi consentientes, eo, ni fallor, argumento ductos quod Angelus Rocca, libro de Canonizatione Sanctorum, alicubi testetur, asservari Romæ in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorii bullam canonizationis S. Brunonis factam a Lucio III anno Domini 1583. Hic vero annus cum esse debeat ab obitu Brunonis 58, sequeretur eum vita functum prædicto anno 1525. Ceterum & a Rosweydo pridem, & ab aliis prædecessoribus nostris bullæ istius qualecumque apographum obtineri hactenus non potuit. Suspicor ego nihil ibi aliud reperiri quam quod modo ex appendice ad Acta Signiensia referebam, nimirum a Lucio III in numerum Beatorum relatum S. Brunonem quadragesimo anno post obitum, non assignato anno æræ Christianæ quo id contigerit. Invenio etiam in Officio Romano, superius laudato, Brunonis canonizationem anno 1583 innexam. At enim hæc omnia per se concident, ubi annum obitus S. Brunonis stabiliverimus.

[22] Neque vero is certius definiri potest quam ex ipsis Anonymi Actis, [qui certo incidit in ann. 1123,] in quibus sub finem ita legitur: Migravit ad Dominum, quinto decimo Kal. Augusti anno quinto Pontificatus Domini Calisti II, sui vero episcopatus quadragesimo quarto. Notant hi characteres non annum 1125, sed 1123: nam cum Calistus II creatus sit mense Februario 1119, currebat ejus annus quintus quando S. Bruno XVIII Julii 1123 extremum diem clausit, nec ea ulterius differri possunt. Accedit unanimis scriptorum omnium consensus, initia episcopatus ejus collocantium anno 1079 sub Gregorio VII, eo ipso anno scilicet quo in Concilio Romano VI cum Berengario Bruno disputaverat. Ex eo autem capite aperte evincitur, Brunonis vitam ultra annum 1123 non esse extendendam. Demum cum in confesso sit, ex altera Actorum appendice, Honorium III anno 1223 Brunoni aram erexisse & propriis manibus consecrasse, is vero diserte fuisse dicatur annus ab obitu Brunonis centesimus, consequens iterum est eum e vita migrasse 1123. Idque ex eo etiam confirmabis quod, ut eadem appendix asserit, annus ille 1223, fuerit Honorii annus VII, utpote qui in Pontificem electus est 1216.

[23] His ita constitutis, nullo negotio refutantur quæ ex prima appendice falsa esse superius diximus, [unde plura refelluntur,] de canonizatione a Lucio III facta anno post obitum Brunonis quadragesimo, & de tempore Bartholomæi episcopi Signini pejus adhuc cum ea canonizatione connexo. Notior est Lucii Papæ III creatio quam ut in dubium revocari queat. Contigit illa XXIX Augusti 1181, atque adeo non nisi imperite (nescio a quo) scribi potuit, Brunonis canonizationem annis ab obitu quadraginta a Lucio III factam, quandoquidem ejus creatio annis omnino 58 ab ipso Brunonis obitu distet. Et si vere hic Pontifex anno post Sancti obitum 58 eum cultu sacro decoravit, id factum oportuit anno ejus pontificatus primo, Christi 1181. Quod autem magis mirere, Bartholomæus Lucio III conjungitur, tamquam Signinus episcopus, qui illo Pontifice annis fere septuaginta posterior est. Fides sit penes Ughellum in Catalogo episcoporum Signiensium, nullum ejus nominis producentem ante annum 1256. Pluribus opus non est, ut jam sæpe dicta appendix, saltem qua parte chronologiam attinet, prorsus convellatur. Forte nec in catalogo Cardinalium, quos Lucio III in canonizatione adfuisse narrat, satis accurata est, verum ubi de ipsius rei veritate abunde constat, frustra in iis nominibus diligentius inquirendis a nobis opera poneretur.

[24] En modo totam, ut jacet, appendicem, ex qua canonizatio verificetur, editione Marchesiana cum utroque Mss. collata. Hunc præfert titulum: Explicit Legenda sancti Brunonis. [quæ in aliqua appendice male commixta sunt.] Sequitur canonizatio ipsius, una cum dedicatione altaris, cum Indulgentiis suis, ut infra. Tum ita subjungitur: Dominus Lucius Papa tertius, præsentibus multis Cardinalibus cum eo in ecclesia Signina, quadragesimo anno post obitum B. Brunonis, canonizavit ipsum S. Brunonem, & concessit annum Indulgentiæ omnibus ejus limina visitantibus in ejus festo. Cardinales vero qui astiterunt dictæ canonizationi cum dicto summo Pontifice fuerunt hi: Dominus Conradinus Portuensis, Albanensis, Dominus Paulus Prænestinus, episcopi (ita ego legendum puto, tametsi & in impresso & in altero Ms. nomen episcopi transpositum reperiam) Dominus Vincentius tit. S. Stephani in Cælio monte. Dominus Arduinus (impressum habet Adrianus) tit. S. Crucis. D. Lambertus tit. S. Mariæ in Transtyberim. D. Albertus S. Rom. Ecc. Vice Cancellarius. D. Stephanus tit. SS. Apostolorum. D. Octavianus tit. S. Chrysogoni. D. Jacobus tit. S. Mariæ in Navicella. D. Ranerius (impressum legit Zeinerius) tit. S. Georgii. D. Gratianus SS. Cosmæ & Damiani. D. Goffredus S. Mariæ in Via lata. D. Gerardus S. Adriani, Diaconi Cardinales. Ipsa vero canonizatio facta fuit tempore domini Bartholomæi episcopi Signini, qui injunxit (numquid melius, concessit?) omnibus ad dictum festum venientibus, visitando ejus limina, quadraginta dies, & durat per totam octavam, & similiter ceteri episcopi concesserunt. Hactenus appendix prima.

[25] [Ætas anonymi adversus Malabaylam statuitur.] Quis vero, quo tempore, qua occasione illam Actis attexuerit, non habeo unde fundata satis conjectura distinguam. Illud mirari satis non possum, eam ab anonymo ipso adscriptam non esse, quem tamen ad Lucii III tempora pervenisse necesse est, si iis scriptoribus credimus, qui eum faciunt justo juniorem. Mihi indubitatum videtur, anonymum id non fuisse prætermissurum, si tum adhuc vixisset, utpote qui Petri episcopi, Lucii III synchroni, jussu Acta S. Brunonis se collegisse testatum reliquit. Hinc certe & Marchesium & Malabaylam refellas, qui, ut anonymi ætatem protrahant, audacter citant Ughellum tamquam qui Petri illius tempora ad annum 1190 reducat, ubi interim desertissimis verbis affirmat, præfatum Petrum ab Alexandro III, Lucii III decessore, creatum & ab anno 1179 concilio Lateranensi interfuisse. Nimirum scriptorum illorum intererat, anonymum a S. Brunone removere quam longissime, ad elevandam ei fidem, quam Casinensi Chronico vindicarent. Sed de his alibi satis. Hic solum obiter insinuatum volui, sæpe dictam appendicem Actorum scriptore multo esse posteriorem, & verosimiliter non prius, cum altera jam jam exhibenda, Actis illis adjunctam quam ab Honorio III peracta esset altaris consecratio, quæ illic ita describitur:

[26] [Dedicatio altaris ab Honorio PP. III.] In nomine Domini Amen. Anno Domini MCCXXIII, Pontificatus sanctissimi Domini nostri D. Honorii Papæ III anno ejus VII, mensis Julii die XVI, anno centesimo post obitum B. Brunonis episcopi & confessoris civitatis Signinæ, dedicatum fuit altare ipsius B. Brunonis existens in ecclesia Signina ad honorem ejusdem Sancti, per manus supradicti summi Pontificis, astantibus infrascriptis Cardinalibus, servientibus sibi in dicta consecratione, sive dedicatione, tribus episcopis, scilicet D. Petro Prænestinensi, D. Nicolao Tusculano, & D. Andrea Portuensi: & quatuor Presbyteris D. Stephano, D. Gregorio, D. Honorato, & D. Stephano. In quo quidem altari a dicto Pontifice reconditæ sunt hæ reliquiæ, videlicet. SS. Apostolorum Petri & Pauli. S. Laurentii M. S. Vincentii M. S. Cæsarii M. S. Mauritii M. S. Sebastiani M. SS. Cosmæ & Damiani MM. S. Saturnini M. SS. quatuor Coronatorum. S. Silvestri Papæ. S. Gregorii Papæ. S. Brunonis episcopi & confessoris. S. Mariæ Magdalenæ. S. Agathæ V. & M. S. Luciæ V. & M. S. Martinæ V. & M. Omnibus autem Christi fidelibus ad hanc dedicationem venientibus, in dicto die, dictus summus Pontifex de injuncta sibi pœnitentia, unum annum in Domino relaxavit, durante per totam octavam, cujus festum occurrerit tertia die post dedicationem, quod erit die XVIII mensis Julii. Et omnes episcopi Signinæ diœcesis anno quolibet injunxerunt in dicto festo XL dies. Deo gratias.

[27] Jam dixi verisimile, utramque hanc ad Acta additiunculam, [Martyrologio inscriptus & probatum ejus Officium] quiscumque demum earum sit auctor, eodem tempore conceptam esse & annexam. Quemadmodum autem nec scriptor dignoscitur, sic nec facile quis dixerit, quam ætatem ambæ sapiant. Mihi probabile est, ad seculum XIV vel forte XV pertinere, tum ex stylo tum ex crassissimo illo errore quo Bartholomæum Signinum episcopum cum Lucio III combinatum vidimus. Neque tamen refragabor siquis diversum dixerit earum auctorem, & successive appendices illas adjunctas velit. Etenim quandocumque id acciderit, de eximia Brunonis sanctitate, patratis miraculis, perpetuo in Casinensi monte & Signina ecclesia cultu, nemo, opinor, dubitaverit, qui antiquissimam Legendam, in Lectiones per Octavam distributam, & pridem Signiæ usitatam adverterit; sic ut merito eum Baronius Martyrologio inserendum censuerit, & sacra Rituum Congregatio Officium, ut diximus, ad normam Romanam redactum, approbaverit, postquam aliquot ante annis Gregorius XIII ad id potestatem fecisset, ut ex sequenti decreto patebit. Nos Guilielmus Sirletus presbyter Cardinalis, tit. S. Laurentii in Paneperna, fidem facimus & attestamur, S. D. N. Gregorium Papam XIII, vivæ vocis oraculo nobis facto, concessisse & licentiam dedisse episcopo & clero Signino in ipsa civitate & diœcesi Signina, publice & privatim recitandi Officium infrascriptum in choro & extra, S. Brunonis episcopi & confessoris, sub Officio duplici & cum Octava. Datum in palatio Apostolico in loco nostræ residentiæ die XI Junii MDLXXXIV, pontificatus S. D. N. Gregorii Papæ XIII anno XIII. In fastis ecclesiasticis aut Martyrologiis nulla antiquior exstat S Brunonis memoria; quid illud aut quale sit Casini Breviarium, quod pervetustum aiunt Marchesius & Malabayla, necdum videre licuit; id scio, interrogatum pridem a Papebrochio eruditissimum Mabillonium, qui illud ex monte Casino Parisios detulerat, num haberet lectiones de Sanctis, respondisse, nullas eo libro contineri. Jam Vitæ seriem paucis exponamus.

[28] Annum quo Sanctus noster in lucem editus est, [Sancti ætas,] scriptorum nullus expressit. Si conjectare quid liceat, non verebor dicere, trigesimum ætatis annum eum attigisse aut superasse quando in concilio Romano 1079 cum Berengario congressus, tantam apud Gregorium VII & B. Petrum Cardinalem, cognomento Igneum, existimationem consecutus est, ut viduatæ per id tempus Signinæ ecclesiæ episcopus destinatus sit, ut ex Actis mox ipse perspicies. Si itaque anni circiter triginta ei tunc tribuantur, consequens erit, natum fuisse circa annum 1049. Jam supra probavimus ex decursis episcopatus annis quatuor & quadraginta, ejus initia non ad Urbanum II, ut perperam legitur in Casinensi Chronico, sed ad Gregorium VII & præfatum annum 1079 omnino retrahenda. Nec quisquam mihi objecerit, quod in Lectione VI Officii Romani nuper citati legitur, nempe annis solum quatuor supra triginta episcopatum tenuisse Brunonem: id enim scriptores omnes, quos saltem consulere licuit, per errorem illuc irrepsisse unanimi consensu fatentur. Nos vitæ cursum sequamur. Signinam ecclesiam, priusquam monachum indueret, annos viginti & tribus sedulo administravit. Quo tempore Urbano II egregiam operam navasse loco non uno testatur Baronius. Atque imprimis quod approbaverit 1092 privilegium monasterio Cavensi ab eodem Urbano concessum, ut ex ejus subscriptione aperte colligitur. Addit Marchesius, certum esse, Brunonem in Galliam ab Urbano ductum sub annum MXCV, quo anno, inquit, interfuit concilio Claromontano, & consecrationi ædis Cluniacensis, in qua cum ipse Pontifex, ritu pontificio, consecraret aram principem, aliæ tres consecratæ ipsius jussu ab aliis tribus episcopis, Lugdunensi, Pisano & Brunone Signiensi, ut habetur ex Bibliotheca Cluniacensi.

[29] [& aliqualis gestorum ejus] Concilio Turonensi 1096 interfuit, ut ad eum annum tradit laudatus Baronius; ubi cum Urbanus II, inquit Marchesius, consecraturus esset VI Idus Martias ædem Majoris monasterii Turonensis, jussit a S. Brunone consecrari pridie sacellum infirmorum. Quod ex antiquis monumentis scite observatum a R. P. Jacobo Sirmondo e Societate Jesu, viro summe erudito in litteris ad reverendissimum abbatem Constantinum Cajetanum datis. Quo anno in Italiam redierit, incertum est; crediderim cum ipso Urbano II eodem illo anno 1096 ad ecclesiam suam reducem, pastorale munus resumpsisse, & in eo perseverasse, donec ad montem Casinum secessit anno, ut nuper dicebam 1102. Sunt qui ad biennium monachatum differant, verum cum ex abbatum Casinensium chronologico ordine constet, Brunonem Odoni seu Othoni successisse 1107, imo annum 1106 notet anonymi Casinensis Chronicon, ab Antonio Caracciolo editum, noster vero anonymus expresse affirmet, eum, exacto monachatus quinquennio, monasterii prælationem suscepisse, manifeste liquet, epochæ ratio a nobis constituta. Causas porro prædicti secessus in Actis ipsis lector inveniet. Præcipuam ego existimo, amorem solitudinis, qua tamen perpetua frui non potuit, legationem in Gallias suscipere coactus cum Boamundo Antiochiæ principe, bellis sacris celeberrimo. Eam legationem consignat Baronius anno 1104, non recte: siquidem Labbeus tom. 10 Conciliorum col. 747, verba Sugerii recitat in Vita Ludovici Crassi clarissime notantis annum 1106, quo Romanæ Sedis Apostolicæ legatus domnus Bruno Signiensis episcopus a domno Paschali Papa ad confortandam S. Sepulcri viam dominum Boamundum comitatus, plenum & celebre Pictavis tenuit concilium, cui & nos (de se loquitur Sugerius) interfuimus &c. Adjungitur Chronicon Malleacense aliaque a Pagio etiam memorata ad annum jam dictum 1106.

[30] Alteram quoque in Siciliam legationem simili diligentia executus est, [chronologica series,] verba sunt anonymi, priusquam ad montem Casinum reverteretur, procul dubio sub finem ejusdem anni aut initium sequentis 1107. Ea vero rite perfunctus non multo post, nempe mense Novembri, ut vult Peregrinius, abbatiam suscepit prælatus ordine quadragesimus eamque tenuit annis tribus & mensibus decem, vel potius undecim, juxta Indices Casinenses, qui Brunonem abbatia se abdicasse innuunt mense Octobri IIII, quando ad Pontificis Paschalis imperium ipsam dimisit. Priusquam id accideret aliam Pontifici operam navavit Bruno. Nam, teste Chronico, anno Domini MCVIII mense Octobri, Casinum advenit idem Apostolicus, adjunctoque sibi abbate nostro, Beneventum synodi celebrandæ causa pervenit … cum autem Capuam devenisset, rogatus ab eodem abbate ecclesiam S. Benedicti, quam Desiderius abbas intra eamdem civitatem renovaverat, solenniter dedicavit. Reliquo tempore in officio perstitisse censendus est Bruno, donec exortis cum Paschale dissensionibus, quas supra exegimus, ad ecclesiam suam postliminio redire compulsus ibi in pace quievit anno 1123, XVIII Julii: unde colligere liceat, obiisse in senectute bona, nempe qui quartum & septuagesimum annum attigerit, in ea etiam hypothesi quod annis triginta major non fuerit quando Signinum episcopatum adeptus est.

[31] His omnibus hactenus satis explicatis, id unum reliquum est, [Acta quæ & unde edantur.] ut ambas Vitas, de quibus jam supra abunde egimus, ordine subjungamus. Anonymi opusculum ex supra citatis duobus Mss. contuli cum editione Veneta Mauri Marchesii, multis mendis infecta, ubi tamen etiam titulus integer servatur, quem hic ex more nostro præmittere malui. Sic incipit: In nomine individuæ Trinitatis Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Hic liber continent Legendam B. Brunonis registratam & exemplatam de verbo ad verbum ex originali antiquo libro in cathedrali ecclesia S. Mariæ de Signia existente, tempore R. D. episcopi Bernardini Cauni, sub anno Domini MDXLIII, pontificatus Domini Pauli tertii. Puto addendum anno decimo, quamquam nec in Mss. nec in impresso exstet; recte autem hic notari annum 1543 pro 1541 a Marchesio posito. Qui vero hic Caunus dicitur, in altero Ms. & in edito paulo melius Calinus appellatur, optime fortasse ab Ughello Callinius, qui ex Ordine Minorum ad eam dignitatem assumptus est an. 1541. Sequitur Anonymi prologus, cui Vita ipsa subnectitur in triginta lectiones distributa, quam ita explicatam modo exhibui, ut eam pluribus annotationibus illustrare supervacaneum existimaverim.

VITA
Auctore anonymo, ex duobus Mss. collatis cum editione Mauri Marchesii.

Bruno episcopus, Signiæ in Latio (S.)

BHL Number: 1474


A. ANON. EX MS.

PROLOGUS.

[Redditur ratio scriptionis.] Beati Brunonis Signinæ sedis gloriosæ memoriæ venerabilis episcopi vitam, Salvatoris auxilio descripturus, ipsum supplici mente deposco, qui linguas infantium facit disertas, & aperit ora mutorum, ut donet mihi ad suam laudem, & auditorum ædificationem, hoc opus congruo sermone componere, ut non sit legentibus tædio, sed ad fructum eis proficiat animarum. Vos etiam legentes rogo, ut si sermo incultus aures vestras pulsaverit, rudi stylo veniam detis, quia sapientes non quærunt diserta, sed fortia. Memineritis etiam, regnum Dei non in eloquentia, sed in fide consistere: salutem quoque seculo non ab oratoribus, sed a piscatoribus prædictam. Ego enim utpote pauper ingenio, cum verecundia præsens negotium aggressus sum, eo quod aurum, & argentum non sit mihi, quia imperitus sum sermone, & scientia; sed ne forte ab aliquibus in hoc opere præsumptionis argui valeam, noveritis me id ex mandato inchoasse venerabilis viri Petri, ejusdem sedis episcopi, qui memorato Sancto quartus in Pontificali dignitate successit. Cui non immerito obedientiam credidi, cum scriptum sit I Reg. 15. Quia melior est obedientia victimis, cujus tanta est virtus, ut res etiam impossibiles ad possibilem plerumque redigat facilitatem.

LECTIONES XXX
In quas tota Vita distributa est.

DIE PRIMA.

[Inter arbores pretiosas] Lectio I. In paradiso Dei multiplices ac diversæ jugiter arbores oriuntur, non solum copiosis frondibus, verum etiam odoriferis floribus & fructibus salutiferis adornatæ. Quid enim aliud sancti viri sunt, nisi velut quædam arbores in domo Dei plantatæ; quorum affluentis verba doctrinæ, velut extensarum arborum folia, sub se quiescentes ab æstu vitiorum protegunt? Quorum gratissimæ opinionis fragrantia, & sanctæ conversationis exempla, velut quidam flores, nos ad amorem patriæ cælestis indesinenter attrahunt, & bonorum operum famelicos pascunt; de quibus dicitur in Canticis: Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cant. 4. Inter has arbores pretiosas B. Bruno Signinæ sedis episcopus, velut cedrus alta Libani, divina voluntate processit.

[2] Lectio II. Cujus non solum flores & fructus, [numerandus hic Sanctus,] id est virtutes & opera charitatis, nos & odore alliciunt & gustu reficiunt; sed etiam frondes, hoc est sanctæ prædicationis verba, magnum referunt legentibus & audientibus suavitatis odorem. Cui non incongrue adaptari potest ille psalmi versiculus: Justus ut palma florebit, & sicut cedrus Libani multiplicabitur, plantatus in domo Domini. Psal. 91. Et illud: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum: folium ejus non defluet; & omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Psal. 1.

[3] Lectio III. Beatus igitur Bruno, ex Lombardiæ provincia de villa, [a pueritia virtutibus ornatus:] quæ Soleria dicitur, duxit originem, humili quidem parentum exortus prosapia: velut in pauperis hortulo plerumque nascitur lilium, vel rosa: cujus pater Andreas, mater vero Squilla * vocabatur. Sed beatus Bruno genus suum virtutibus extulit, probis actibus decoravit. Nam ab ipso pueritiæ suæ tempore ita in suo pectore humilitati, & timori Domini, qui est initium sapientiæ, sedem paraverat, ut non immerito in ipso spiritus Domini plenius requievisse crederetur, sicut scriptum est Isa. 66. Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, & quietum, & trementem sermones meos? In omnibus vero suis actibus, non ut puerilis ætas se habere solet, levis, aut insolens, sed gravis & maturus quotidianis profectibus apparebat.

[4] Lectio IV. Proinde cum in monasterio S. Perpetui, [postea omnibus disciplinis instructus,] quod in Astensi episcopatu situm est, a parentibus esset traditus ecclesiasticis officiis instruendus, brevi spatio temporis, utpote puer capacis ingenii, & memoriæ singularis, non solum ecclesiasticis officiis, verum etiam singularibus disciplinis diligentius eruditus est. Deinde voluntate parentum se Bononiam transferens, liberalium artium doctrinæ vigilem curam exhibuit. Postquam vero non solum trivii sed etiam quatrivii a scientiam, cælestis gratiæ munere, plenius assecutus est; divinæ paginæ propensius operam dedit. Hauriebatque jam tunc sitibundo pectore euangelicæ fluenta doctrinæ, quæ posset congruenti tempore sitienti populo mellito gutture eructare.

[5] Lectio V. Dum autem in divinorum librorum doctrina præ suis etiam majoribus profecisset, [Psalterium explicat, fitque Senis canonicus;] ut dicere posset cum Propheta, Ps. 118: Super seniores intellexi, quia mandata tua exquisivi, rogatus a quibusdam Ultramontanis, psalterium secundum Gallicanam translationem compendiosa expositione percurrit. Postquam vero episcopali sublimatus est dignitate, ipsum juxta Romanam translationem, pleniori, & sublimiori stylo studuit explanare. Doctoris itaque nomen assecutus, & gratiam, Senas petiit; ubi ab episcopo, & canonicis honorifice susceptus, atque in canonicum majoris ecclesiæ gratanter admissus est.

[6] Lectio VI. Post hæc vero quibusdam negotiis ipsum trahentibus, [unde Romam pergit adversus Berengarium.] ad Romanam Curiam accessit, atque a venerabili viro Petro Albanensi episcopo benigne susceptus hospitio est. Eodem tempore beato Gregorio Papa VII in Lateranensi palatio residente; de Sacramento corporis, & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, a quodam magistro Berengario, qui de eodem Sacramento minus fideliter sentiebat, gravis admodum agitabatur quæstio. Nec inveniebatur aliquis. qui cum eodem magistro de tanti mysterio Sacramenti disputare præsumeret: tum quia magister ille in quæstionum conflictu nimis erat exercitatus: tum quia in hujusmodi fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.

DIE SECUNDA.

[Superato Berengario destinatur episcopus] Lectio I. Quia vero jam tempus advenerat, quo athletæ Christi Brunonis probitas, ac scientia universis in Curia Romana claresceret, de voluntate summi Pontificis, cum eodem magistro certamen disputationis aggressus, ipsum rationabili assertione ad viam veritatis a suo revocavit errore, atque ad Catholicæ fidei unitatem per Dei gratiam reduxit: gubernator etenim in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur; & navis, quæ forti compage solidata est, procellis irruentibus non foratur; & arbor, quæ firma radice fundata est, ventis pulsantibus non movetur. Tunc summus Pontifex, considerata viri a Deo dilecti constantia Brunonis, & virtute; accersito ad se Albanensi episcopo ait; Hominem Dei, quem tecum hospitio suscepisti, tibi affectuose commendo. Existimo enim, quod per ipsum Ecclesiæ Dei magna poterunt obsequia, donante Domino, provenire. Altera vero die Dominus Papa eidem episcopo de fratrum suorum consilio, & voluntate mandavit, ut ad Signinam civitatem accedens, quæ proprio tunc erat viduata pastore, canonicis ecclesiæ sanctæ Mariæ salubri persuaderet consilio, ut talem virum, tamque prudentem, sibi eligerent in pastorem.

[8] [viduatæ Signinæ ecclesiæ,] Lectio II. Tunc episcopus Albanensis, lætus & hilaris ad hospitium reversus, dixit ei; Frater Bruno, mandatum nobis instat Apostolicum, ut ad partes Campaniæ pro quibusdam causis proficisci debeamus; rogo ut comiteris nobiscum, gratamque nobis exhibeas societatem. Qui [ait præto sum] & ascendentes equos, usque ad radicem montis Signinæ civitatis pariter pervenerunt. Tunc episcopus sancto Brunoni dixit; In civitate, quæ in isto monte sita est, quædam nobis imminent expedienda negotia: ibique si placet, honeste hodie poterimus hospitari. Cui Sanctus respondit; Quod bonum est in oculis vestris facite, ego enim paratus sum facere, quod vestræ placuerit voluntati. Tunc ascendentes in civitatem, apud ecclesiam S. Mariæ a canonicis cum honore suscepit, atque ibidem hospitati sunt. Sero autem cum S. Bruno, assistentibus sibi pro reverentia & honore canonicis ejusdem ecclesiæ, quieti membra daturus, recubuisset in lecto, dixine fertur; Hæc est requies mea. Cui episcopus Albanensis respondit; in seculum seculi. De qua videlicet responsione mirari cœpit beatus Bruno, & attentius cogitare, quid sibi vellet ejusmodi responsio: cujus rei causam e post facto cognovit.

[9] [ad quam ductus, mox eligitur,] Lectio III. Mane autem illucescente, beatus Bruno ad suggestionem Albanensis episcopi luculentum fecit in capitulo de vitula rufa sermonem. Completo itaque sermone, episcopus continuo, seorsum a B. Brunone, canonicis est locutus, eisque suadere cœpit, ut talem virum, tamque prudentem sibi eligerent in pastorem. Protinus vero canonici, deliberato inter se salubri consilio, in beati Brunonis electione unanimiter convenerunt. Divinæ siquidem voluntatis erat, ut lucerna super candelabrum posita, universis in domo Domini consistentibus manifesta luce claresceret. Et ut fidelis servus & prudens commissa sibi cælestium talenta donorum subjecto gregi fideliter dispensaret: consummato feliciter cursu, a cælesti patrefamilias æternæ beatitudinis præmia suscepturus. Episcopus itaque Albanensis, canonicorum voluntate comperta, consuluit eis, ut aliquos ex canonicis ad summum Pontificem destinarent, qui eidem ipsorum concordiam, & unanimitatem de pastoris electione patefacerent.

[10] Lectio IV. Episcopo itaque Albanensi cum B. Brunone ad Urbem reverso, [& a Papa confirmatur,] canonici Signinæ ecclesiæ aliquos ex fratribus suis prudentioribus ad summum Pontificem direxerunt, qui suæ confirmationem electionis ab eo suppliciter expostularent. Protinus vero beatus Papa Gregorius episcopo Albanensi secreto mandavit, ut sanctum Brunonem modis, quibus posset, induceret, ut Signinæ ecclesiæ petitioni non contrairet, & talentum scientiæ sibi commissum, & traditum, in sudario non absconderet, quod in episcopali officio utiliter posset expendere, atque opportune multiplicare. Tunc S. Bruno, licet huic oneri pariter & honori imparem se assereret, & minus idoneum se reputaret; tamen ne divinæ videretur voluntati resistere, cui tantorum vota cognoverat convenire; factæ de se electioni humiliter consensit. Ad hoc autem onus officii suscipiendum, quædam visiones ipsum maxime induxerunt, quas se præteritis noctibus vidisse testabatur.

[11] Lectio V. Quædam siquidem virgo admirandi decoris in visione sibi noctis apparuit, [visione primum commonitus,] quæ manu ejus accepta, ipsum per Lateranense palatium quasi spatiandi gratia deducebat, & aureo annulo, quem manu gestabat, annulari digito S. Brunonis immisso, virgo Christi ad propria revertebatur. In quo videlicet annulo quasi desponsationis arrham significari postmodum intellexit, quia Signina sibi ecclesia fuerat desponsata. Nocte vero sequenti eamdem sibi virginem apparuisse, & in uno canistro septem alia canistra sibi obtulisse referebat. In majori namque canistro Signinam civitatem: in septem vero minoribus canistris septem castella Signinæ ecclesiæ subjecta significari dicebat. De manu itaque summi Pontificis munere consecrationis accepto, suis comitatus clericis ad Signinam pervenit ecclesiam: ubi ab universo clero, & populo cum summo honore, magnaque lætitia susceptus est, atque in episcopali sede collocatus. Omnesque tam clerici, quam laici, viri cum mulieribus, pusilli cum majoribus in hymnis, & laudibus glorificabant Dominum, qui talem ac tantum Signinæ ecclesiæ concessit Pastorem.

[12] Lectio VI. Beatus igitur Bruno episcopi officium, & Pastoris nomen adeptus magnopere satagebat, ut concordaret vita cum nomine, [eamque ecclesiam egregie instruit.] professio cognosceretur in opere; ut convenirent vita, & doctrina, manus & lingua; quia si voci vita non discordet, si vox vitam non remordet, tunc reverentia divinæ laudis dulcis est symphonia. Non enim ignorabat, quia tantum debet actionem populi actio transcendere præsulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Primum ergo juxta mandatum Apostolicum 2 Tim. 3 irreprehensibilem se in omnibus exhibere cœpit, sobrium, castum, humilem, mansuetum, atque benignum. In incessu quoque, in stratura, in habitu, & in omnibus motibus suis nullius umquam offendebat aspectum: sed omnes actus sermonesque suos modesta semper gravitate moderabatur. Erat enim in sermone verax, in judicio justus, in consilio providus, in disponendo industrius, in jubendo discretus, & in universa morum honestate præclarus.

DIE TERTIA.

[Operibus caritatis intentus,] Lectio I. Proinde gregis sui circa custodiam, vigilem curam & attentissimam exhibebat diligentiam, ne lupus rapax sub sua custodia ovile Domini posset irrumpere, ovesque, sibi commissas aliquatenus perturbare. Circa. vero opera charitatis, & eleemosynarum ita erat attentus, ut nihil aliud cogitare videretur. Vestiebat nudos, esurientes alebat, peregrinos hospitio recipiebat, & omnibus pariter indigentibus subvenire curabat. Nam manibus plenis semper subvenit egenis. Ita ut cum beato Job dicere posset, Job. 31 & 29, Foris non mansit peregrinus. Ostium meum viatori patuit. Oculus cæco fui, & pes claudo. Pater eram pauperum, & causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Præterea Christi sedulum exhibebat officium, & non diebus, neque noctibus a divinis colloquiis & ab oratione cessabat. Divinorum vero voluminum lectioni jugiter insistebat, & in lege Domini meditabatur die ac nocte: utpote qui sacram Scripturam non solum perspicaciter intellexit, verum etiam eleganter exposuit; sicut manifeste poterunt experiri, qui suas expositiones, atque sermones tam in novo, quam in veteri Testamento legere studuerint, vel audire.

[14] Lectio II. Beatus siquidem Bruno non secundum litteram occidentem, [sacræ Scripturæ intelligentiam ostendit,] sed secundum spiritum vivificantem, rationale, quod summo pontifici congruebat, in quo videlicet continebatur manifestatio, & veritas, assidue ferebat in pectore, quia in mente sua semper erat veritatis cognitio manifesta. Non enim ignorabat, mandatum fuisse in veteri Testamento, ut vectes, quibus arca fœderis ferebatur, annulis ipsius arcæ jugiter essent inserti, ut cum arca esset ad locum aliquem deferenda, nulla de intromittendis vectibus fieret mora. Quia videlicet doctores Ecclesiæ qui per vectes significantur, quatuor Euangeliorum lectioni, atque doctrinæ incessanter debent insistere, ut arcam Ecclesiæ Domini, hoc est Christi Ecclesiam, in toto orbe terrarum valeant circumferre. Hinc enim est, quod cum Salvator humani generis de quinque panibus turbas vellet reficere, prius ipsos benedixit, ac fregit, ac deinde per discipulorum manus turbis fecit apponi, quia sacras Scripturas prius per se disserendo exposuit, ac postmodum earum doctrinam per suos discipulos, & doctores Ecclesiæ fidelium populis erogavit. Hinc est etiam, quod doctores S. Ecclesiæ columbarum assimulantur oculis, quæ lacte sunt lotæ, & resident juxta fluenta plenissima. Doctor itaque B. Bruno bonus, qui salientes aquas in vitam æternam de fontibus hauserat Salvatoris, derivare fontes suos foras, & in plateis suis salutis aquas dividere non cessabat.

[15] Lectio III. Parvulos lacte doctrinæ simplicioris alebat: [quam in omnes partitur.] provectos vero solido cibo pascebat. Suscipiebat infirmos, consolabatur pusillanimes, publice peccantes coram omnibus arguebat: principibus, & tyrannis se exhibebat Joannem, Ægyptiis Moysen, fornicantibus Phinees: Eliam idololatris, Eliseum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum: ita ut dicere posset cum Apostolo, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. 1 Cor. 9. Verum quia pretiosa unguenta plenius redolere nesciunt, nisi commota, & electarum aromata specierum sui odoris fragrantiam, non nisi cum conteruntur, vel incenduntur, expandunt; Vir iste sanctus quam fortis, & patiens in persecutione fuerit, compendioso duxi stylo perstringere, ne sermo prolixior tædium valeat in auditorum mentibus generare. Sacrosancta mater Ecclesia, velut Petri navicula inter hujus mundi procellas, & turbines inviolata permanet, & illæsa, illo gubernatore, qui ventis imperat, & mari, ipsam regente, & ad portum dirigente salutis. Cum igitur ea tempestate plurimas sustineret persecutiones, non solum ab extraneis, verum etiam a suis, qui eam defendere debuerant, quos ipsa nutrierat, & exaltaverat, ita quod dicere posset cum propheta, Filios enutrivi, & exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

[16] Lectio IV. Unus ex filiis Belial, Aynulfus videlicet, quondam Signinæ civitatis comes, [A tyranno Aynulfo captus,] præsumptione temeraria ausus est in Christum Domini, videlicet beatum Brunonem manus injicere violentas, ipsumque carcerali custodiæ mancipare. Cum enim idem Sanctus die quadam ab urbe reverteretur, ubi consueverat Apostolicis interesse consiliis, & ecclesiastica de mandato summi Pontificis tractare negotia, memoratus comes in itinere sibi obviam venit, & tamquam unus ex iis, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, Episcopum callida fraudulentia salutavit: a quo cum fuisset resalutatus, usque ad radicem montis, in quo castrum Viculi situm erat, colloquendo pariter pervenerunt. Ubi cum comes malignus ad hospitium Episcopum invitasset; ipseque nihil mali suspicans, gratias ageret, dicens, ad ecclesiam suam velle reverti; prædictus iniquitatis filius, imo peccati servus, fraudem, quam mente prætexerat, operis exhibitione detexit, dicens Episcopo; Velis nolis, nobiscum venies, nec nostras manus prius evades, quam Signinam nobis restitui facias civitatem, quam de jure nostri comitatus constat existere. Et his dictis, non considerata tantæ personæ gratia, Dei timore postposito, & ecclesiastici Ordinis reverentia, servum Domini Brunonem, cum suis clericis servientibus capiens, in castrum Viculi violenter adduxit, ipsumque Sanctum in ejusdem castri turri carcerali custodiæ mancipavit, ubi pro scabello, in quo sedere posset, papilionem centum solidorum b dedisse memoratur. Verum quia sicut scriptum est, Prov. 28, Justus ut Leo confidens absque terrore erit, beatus Bruno, sicut non extollebatur prosperis, ita nec frangebatur adversis. Quod enim facit flagellum grano, fornax auro, torcular vino, vel oleo; hoc facit persecutio viro sancto. Vasa siquidem figuli fornax probat, & homines justos tentatio tribulationis.

[17] [miraculis se manifestat,] Lectio V. Cum autem Sanctus in custodia teneretur, ad declarandam fidei suæ constantiam, magnum dignatus est Dominus operari miraculum. Nam cum die quadam magnam Sanctus pateretur sitim, cuidam famulæ domus mandavit, ut sibi de aqua fontis afferret; quæ cum allata fuisset, protinus ut Vir Dei, signo crucis edito, de ipsa gustavit, vinum optimum esse cognoscens, mulierem reprehendit, dicens; Ego aquam afferri præceperam, tu quare mihi vinum portasti? At illa cum juramento cœpit afferere, se de fontis aqua tulisse. Tunc Sanctus rursum de aqua jussit afferri. Quæ iterum ad Viri Dei benedictionem, in vinum conversa est. Et hoc tertio factum est. Omnipotens enim Dominus, qui consuevit magnificare Sanctos suos, B. Brunonis constantiam, & virtutem hujus miraculi voluit ostensione monstrare; per aquam siquidem in sacra Scriptura persecutio, vel quælibet adversitas plerumque intelligitur, quam Sancti viri cum magno desiderio propter justitiam sustinere consuevere. Unde scriptum est; Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Matth. 5. Et illud, Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Act. 5. Per vinum vero Sanctorum virtus, atque constantia, vel etiam æterna lætitia, quæ ipsis post hujus vitæ stadium promittitur, non incongrue significatur. Unde Discipulis dicit Dominus in Euangelio; Tristitia vestra vertetur in gaudium. Potest etiam per aquam lex Mosaica, per vinum spiritualis intelligentia significari: sicut de primo Domini miraculo, quo de aqua vinum fecit, quidam bonus versificator ait; Mutat aquam, præstat vinum, sic se manifestat verbum divinum. Lex est aqua, gratia vinum.

[18] [sed paulo post dimittitur.] Lectio VI. Beatus namque Bruno aquam in vinum convertit, quia non solum quinque libros Moysi spiritualiter exposuit, verum etiam Psalterium, Esayam Prophetam, Regum libros, Job quoque, & alia plurima in Scriptura sacra satis eleganter, aspiratione S. Spiritus explanavit c. Memoratus itaque comes malignus videns se sua penitus intentione frustratum: considerans etiam de injuria Sancto illata sibi plura imminere pericula, recepta ab ipso aliquanta pecunia, retentisque sibi equitaturis, quas abstulerat, sanctum Brunonem episcopum cum multa verecundia, & rubore dimisit, nihil præter peccatum & infamiam, exceptis his quæ diximus, de perpetrata iniquitate reportans. Cum idem comes valde metueret, ne suus Episcopus hoc factum graviter ad animum revocaret, graviusque suam ulcisceretur injuriam; beatus Bruno, quem Spiritus sancti expleverat gratia, cujus mentem perfecta charitas possidebat, peccatum istud eidem comiti ex toto corde dimisit, asserens, suis exigentibus meritis, divinæ fuisse permissionis, ut filius in patrem manus injiceret violentas. Exhortatus est quoque ipsum comitem, ne propter hoc suum auxilium in suis opportunitatibus exposcere dubitaret, promittens se sibi suisque filiis nullatenus defuturum.

DIE QUARTA.

Lectio I. Mandavit quoque universis amicis & parochianis suis, ut eidem comiti in hac parte malum pro malo non redderent, [Punito divinitus tyranno,] nullumque sibi damnum propter hoc factum, vel injuriam irrogarent. Verumtamen Deus, judex justus, qui sicut nullum bonum irremuneratum, ita nullum malum etiam impunitum relinquit: Qui reddit unicuique secundum opera sua, Rom. 2. Injuriam Servo suo illatam, in præsenti seculo non reliquit inultam. Non enim longo post tempore, eidem comiti graves insidias, & persecutiones ab inimicis ejus excitari permisit: ita ut castrum & turrim, in qua Sanctum incarceraverat, amitteret: & licet illud castrum sæpe recuperaverit, pluriesque perdiderit, numquam tamen illud unius mensis spatio potuit possidere in pace. Ad tantam denique paupertatis inopiam devenit, ut vix stipendia vitæ posset habere. Cui tamen sanctus Bruno, sicut promiserat, sæpius in suis necessitatibus studuit subvenire; ipsique, nec non & filiis ejus vestes, pecuniam, aliaque necessaria sæpe largitus est; adimplens illud euangelicum mandatum, quo dicitur; Diligite inimicos vestros; benefacite his, qui oderunt vos. Orate pro persequentibus, & calumniantibus vos. Matth. 6. Hucusque de jam dicti comitis scelere & pœna, de Episcopi quoque patientia, & charitate circa ipsum exhibita satis dictum esse arbitror. Nunc de transitu ejusdem Sancti ad Casinense monasterium, & de duarum executione legationum, quarum altera in Francia, altera in Sicilia functus est, de pseudo quoque monachorum, & falsorum fratrum persecutione, quam idem sanctus Episcopus in Casino monte sustinuit, succincto, sicut Dominus dederit, sermone narrabo.

[20] Lectio II. Cum igitur, procedente tempore, Dominus Paschalis Papa secundus beatum Brunonem secum in Apuliam duxisset, [ad solitudinem anhelat,] contigit ipsum pondere magno ægritudinis pergravari: in qua videlicet infirmitate flagranti desiderio cupiens a curis secularibus secedere, & ad claustri solitudinem transmigrare, super hoc a Domino Papa licentiam postulavit. Summus vero Pontifex, licet ei, totique Curiæ hoc admodum esset molestum, quia talis, tantaque persona sibi tam in consiliis, quam in universis Ecclesiæ negotiis expediendis præ ceteris eo tempore utilis erat, & necessaria; tamen quia ipsum contristare nolebat, ne forte hac occasione infirmitatis languor invalesceret, suam petitionem post multam precum instantiam exaudivit d. Episcopus igitur, per divinam gratiam sanitate recepta, mox ad Casinense monasterium iter arripuit. Sed Dominus Papa nolens ipsum ab Urbis confinio nimium elongari, mandavit ei, ut in Casinensi monasterio habitum religionis acciperet. Quo cum S. Bruno juxta mandatum Apostolicum pervenisset, tam ab abbate Odorisio, qui tunc monasterio eidem præerat, quam ab universis ejusdem ecclesiæ fratribus honorifice valde susceptus est, ibique secundum beati Benedicti regulam, facta professione, habitum religionis accepit.

[21] [factusque Casinensis monachus,] Lectio III. Factus itaque monachus, magnis in eodem loco cœpit pollere virtutibus, & quasi vas aromatum, de cælestium unguentorum fragrantia inaspirabat sociis suavitatis odorem, ita ut tota domus repleretur ex odore unguenti. Universi fratres sui, qui spiritu Dei agebantur, per ipsum invitati, & tracti currebant in odorem unguentorum suorum. Abbati siquidem suo devotum & obedientem, fratribus vero se mansuetum & humilem exhibebat. Circa divina vero obsequia tempestivus ac devotus, jugiter in vigiliis & orationibus sedulus erat. Circa omnes seipsum bonorum operum præbebat exemplum, & sicut oliva fructifera in domo Domini, & ut vitis abundans de sua sancta conversatione, virtutum germina propagabat. Unde factum est, ut ex ingenti necessitate a summo Pontifice ad Galliarum partes, cum sui abbatis licentia transmissus, legationis ibidem officio fungeretur.

[22] [Legationibus fungi cogitur:] Lectio IV. Ubi pro Christo legatione functus, post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris, non requirens juxta mandatum Apostoli datum, sed fructum ubique. Apostolicæ Sedis auctoritate synodum e celebravit, in qua studuit errata corrigere, atque statuta salutaria utiliter ordinare, & elaboravit, fretus dextera cælestis auxilii, in eisdem partibus reformare pacem populis, ecclesiis ordinem, moribus disciplinam; non enim potuit aliter docere, cui spiritualis gratia exsuperabat ad meritum, & operum efficacia non deerat ad exemplum. Alteram quoque in Siciliam legationem simili diligentia executus est, tam in corrigendis moribus, quam etiam in virtutibus inserendis, multiplices bonorum operum fructus omnipotenti Domino reportando. Cum autem de Gallia reverteretur, in itinere sibi latrones insidias posuerunt, volentes eum suis facultatibus spoliare. Cum autem Sanctus illis appropinquasset, tanto in ejus aspectu divinitus sunt terrore percussi, ut ad pedes ejus cum reverentia procidentes, de malo proposito veniam peterent, ipsique in conductu itineris, quantum sibi placuit, obsequium exhiberent.

[23] [unde reversus abbas eligitur,] Lectio V. Posthæc reversus de legatione, exacto vero quinquennio f, defuncto quoque Odone, qui Odorisio in prælatione successerat, beatus Bruno de communi fratrum consilio eligitur in abbatem, & qui Liæ lippientis olim consortia fugiens ad Rachelis aspirabat amplexus, intermisso Mariæ residentes juxta pedes Domini officio; cum Martha, quæ occupatur erga plurima, iterum coactus est ministrare. Quamvis igitur invitus huic oneri, potius quam honori supponeret humeros, ad communem tamen fratrum instantiam, abbatiæ suscepto regimine, in dilectione quidem filiorum paternum exhibebat affectum, in doctrina vero morum, & regulæ disciplina magistri non omittebat officium. In suscipiendis hospitibus charitatis cum omni diligentia debitum exsolvebat: per incrementa namque temporum, & officiorum, crescebant in eo jugiter gratiarum charismata, & cælestium dona virtutum. Non puto prætereundum miraculum, quod Dominus ad hujus Sancti merita declaranda, in eodem monasterio dignatus est demonstrare: nam cum die quadam ecclesiam S. Thomæ extra castrum Vallis frigidæ solenniter dedicans, omnipotenti Domino salutarem ibidem hostiam obtulisset, & de aqua perfusionis ejus mulier arreptitia gustasset, spiritus immundus ex ea protinus exivit, & ad eam redire amplius non præsumpsit.

[24] Lectio VI. Verum sicut inter flores odoriferos infelix lolium, [sed subortis turbis cedit.] & steriles dominantur avenæ; sicut rosa, quæ redolet, crescit cum spina, quæ pungit; sic etiam in trino fidelium ordine mali bonis inveniuntur admixti, quorum exercitio justi proficiunt, & velut aurum in conflatorio, ex malorum persecutione clarius elucescunt. Hinc enim de sponsa in Canticis dicitur; Cant. 2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Hinc etiam ad Ezechielem Dominus dicit, Ezech. 2. Fili hominis … increduli, & subversores sunt tecum, & cum scorpionibus habitas. Hinc est quod in Apocalypsi angelo Pergami ecclesiæ Dominus dicit: Scio ubi habitas, ubi sedes est sathanæ, & tenes nomen meum, & non negasti fidem meam. Apoc. 2. In Casinensi itaque monasterio, exceptis paucis qui manus suas lavabant inter innocentes, conventus erat malignantium monachorum, qui professionem monasticam habitu profitebantur, sed operibus denegabant: quia cum in sua professione abnegassent carnalia desideria, quæ militant adversus animam, toto mentis affectu redierant in Ægyptum, ad pepones & allia: qui derelicto pallio, fugerant ab Ægyptia, crucem Domini quidem portabant, sed in angaria abbatis doctrina eis erat odibilis, & salutaris medicina videbatur illis poculum mortis.

DIE QUINTA.

Lectio I. Spiritus namque immundi, qui eos ad tempus reliquerant, videntes eorum domos exterius ornatas habitu religionis, [Accusatus apud Papam,] interius vacuas virtute charitatis, assumptis secum aliis septem spiritibus nequioribus, ad eos reversi plenius possidere cœperunt, & facta sunt posteriora illorum hominum deteriora prioribus. Hi siquidem diabolicis suggestionibus instigati, in abbatem suum conspirationem facientes, ipsum apud summum Pontificem accusarunt: scientes eum indignationem Domini Papæ Paschalis graviter incurrisse, pro eo quod beatus Bruno ipsum publice reprehenderat, de privilegiis Henrico regi, contra libertatem Ecclesiæ, atque canonica statuta concessis; dicens illa irritari debere penitus & cassari. Pro his & hujusmodi assertionibus summus Pontifex indignatus, memoratis monachis Apostolicas litteras destinavit, mandans ut B. Brunoni amplius non obedirent, sed alium abbatem sibi eligerent, asserens eisdem litteris, ipsum abbatem simul & episcopum esse non posse. Ex quarum continentia litterarum iidem monachi occasione accepta, illum non solum contumeliis, verum etiam verberibus animo irreverenti & infrunito afficientes, de monasterio ejecerunt. Plerique tamen ex monachis, qui spiritu Dei agebantur, super Patris injuria magno sunt dolore commoti, ipsumque libenti animo revocassent, nisi timuissent mandatis Apostolicis obviare. Pseudo quidem monachi in claustro sunt veluti arundo exterius nitida, interius vacua in horto: sicut mulier fatua in domo; quasi struthio pennata in deserto g.

[26] [ad priorem sedem suam revertitur,] Lectio II. Itaque cum S. Bruno ad episcopatum suum reversurus iter arriperet, memorati fratres, qui de Patris recessu filiali lamentabantur affectu, illum interrogasse feruntur, utrum essent amplius ipsum in hujus vitæ peregrinatione visuri? Quibus Sanctus euangelica respondit sententia; Non me videbitis amodo, donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Matth. 21. Quæ videlicet prophetia post ejus obitum noscitur fuisse completa. Nam filios iniquitatis, qui contra patrem suum erexerant calcaneum, divina ultio subsecuta est. Ex ipsis namque alii cæcitatis caligine percussi; alii pedum, vel manuum officio privati: alii vero insanabili sunt membrorum debilitate contracti, ut nullus illorum esset immunis a pœna, qui esse noluerunt immunes a culpa, ut ex infirmitate corporis atrocitas patesceret criminis, & corporalis in eis ostenderet inflictio pœnæ, quam execrabilis apud Deum. & homines fuisset tam horribilis commissio culpæ. Unde factum est, ut quidam eorum reatum suum cognoscentes, pœnitentiam agerent. Et cum procedente tempore Joannes bonæ memoriæ Signinæ sedis episcopus, qui eidem Sancto tertius in episcopatu successit, ad Casinense monasterium divertisset, præfati monachi eidem episcopo peccatum, quod in beatum Brunonem commiserant, cum magna sunt contritione cordis confessi, suppliciter rogantes, & postulantes ab eo, ut de reliquiis beati Præsulis aliquam illis portiunculam concedere dignaretur, quatenus qui viventi de commisso reatu minime satisfecerant, saltem post obitum, ipsum in suis ossibus venerantes, precibus ejus veniam possent a Domino promereri.

[27] [ubi summo applausu exceptus est.] Lectio III. His breviter transcursis, ad reditum memorati Præsulis sermonis nostri materiam convertamus. Cum igitur vox exultationis & lætitiæ clero & populo Signinæ civitatis de reditu sui Pastoris insonuisset, gavisi sunt gaudio magno valde, nec erat aliquis inter eos, de cujus ore non personaret gratiarum actio, & vox laudis. Omnes enim pariter in hymnis & confessionibus benedicebant Dominum, qui eis restituere dignatus est Pastorem, & Episcopum animarum suarum. Cum appropinquasset autem, exeuntes ei obviam extra civitatem, cum lætitia & exultatione magna, perduxerunt illum ad ecclesiam gloriosæ Dei Genitricis Mariæ, ubi congruo ordine completa oratione, clericis primum in osculo pacis a B. Brunone receptis, deinde laicis ad manus ejus & pedes certatim procidentibus, facta est ad invicem magna congratulatio, qualem exhibere solent filii patribus, vel parentes filiis de longa peregrinatione reversis.

[28] Lectio IV. Deinde vero accepta benedictione, universi sunt ad propria cum gaudio reversi, [Summa Signiensium in ipsum reverentia,] laudantes & glorificantes Deum. Non est silentio transeundum, qualiter populus ejus, & oves pascuæ ejus, ipso in monasterio permanente, scriptis Apostolicis eos ad electionem alterius invitantibus, responderunt. Nam tale super hoc summo Pontifici feruntur dedisse responsum: Nos, inquiunt, peccati non sumus conscii, pro quo Signina ecclesia suo pastore debeat viduari. Unde sciatis nos ipso vivente alium nullatenus recepturos: sed ipsum ipsum repetimus, ipsum cum desiderio jugiter exspectamus, sperantes de Dei misericordia quod desiderium pauperum exaudiet Dominus, & ipse intelliget clamorem nostrum, qui facit judicium injuriam patientibus, & non derelinquit sperantes in se. Omni autem anno, quamdiu permansit in monasterio, de manu ejus chrisma, & sanctum oleum susceperunt, quia charissimo venerabantur affectu.

[29] Lectio V. Beatus igitur Bruno considerans se de commisso sibi grege redditurum in districto Dei judicio rationem, [& mutuus ejus pro ipsis zelus,] vigilanti studio procurabat subditorum suorum errata corrigere, & eos ad frugem melioris vitæ salutaribus monitis incitare, & quasi currus Israël & auriga ejus filios suos sustentabat per patientiam, & regebat per disciplinam. More siquidem periti medici, pro diversitate morborum vinum & oleum pro curandis vulneribus adhibebat. Semper enim in archivio sui pectoris cum tabulis testamenti conjuncta erant & virga destrictionis, & manna dulcedinis. Maxime autem subditos suos exhortabatur ad tentationum & passionum tolerantiam: ostendens quia non coronabitur, nisi qui certaverit. 2 Tim. 2. Quia nisi præcesserit pugna, non potest esse victoria. Ubi autem præcesserit in pugnæ congressione victoria, tunc dabitur vincentibus & corona. Omnes autem qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. 2 Tim. 3. Aiebat autem, Non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Rom. 8. Cum autem tempus advenisset, quo Dominus Sanctum suum de præsentis exilii peregrinatione ad cælestem patriam vocare decreverat, beatus Bruno transitum suum divina revelatione prænoscens, clerum & populum Signinæ civitatis ad se vocari fecit exhortaturus eos ad viam salutis æternæ.

[30] Lectio VI. Cumque ad eum populus convenisset, [usque ad mortem, quam piissime obit.] quia membra corporis ejus jam febrilis calor invaserat, ministrorum manibus sustentatus, & fenestræ suæ domus innixus, populum exspectantem, suæque doctrinæ fluenta sitientem, de fidei constantia, & fraterna dilectione, necnon & bonorum operum perseverantia compendioso, salubrique sermone commonuit, ostendens, quoniam perseverantis est salus, nec aptus regno cælorum creditur, qui retro respicit, postquam ad aratrum manus misit. Hinc est quod Apostolus gentium ea quæ retro sunt obliviscens, in anteriora semper extenditur, donec supernæ vocationis bravium consequamur. In veteri quoque Testamento virtus holocausti minuitur, si cauda cum membris reliquis non crematur. Joseph nisi talarem tunicam indueret, in polimita tunica patri non placeret. Hinc est etiam quod sacrificium vespertinum Deo gratius esse perhibetur. Quia, ut Scriptura sonat, sinis, non pugna coronat. Præmia justorum pendent ex sine laborum. Salvator enim noster usque in finem seculi cum suis fidelibus se perseveraturum promittit, ut tam diu perseverare nos doceat, donec status in nobis melior seculi consummetur. Completo vero sermone, prædixit eis, nullum de cetero tyrannum in Signina civitate turrim, vel quamlibet munitionem ad ipsorum jacturam vel oppressionem ædificaturum, ipsosque grata libertate, divini dono muneris, perpetuis temporibus gavisuros. Et his dictis, valedicens omnibus, extenta manu benedixit eis. Deinde reversus ad lectum, facta confessione, cælestiumque Sacramentorum perceptione munitus migravit ad Dominum quinto decimo Kal. Augusti, anno quinto Pontificatus Domini Calixti Papæ secundi, sui vero episcopatus quadragesimo quarto. Corpus autem ejus sepultum est in ecclesia Signina, cum debita reverentia & honore: in qua Deus per ipsum jugiter miracula operatur, cui gloria sit, & honor in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De trivio & quatrivio non semel in hiscc Actis dictum est: prima voce intelliguntur tres primæ artes liberales Grammatica, Rhetorica & Dialectica, altera quatuor aliæ Astrologia, Geometria, Arithmetica & Musica, de quibus vide lexica.

b De qualibus solidis hic sermo sit, non habeo unde certo definiam: voluit ostendere auctor, magno pretio redemptum esse miserum scabellum, cui Sanctus insideret.

c Jam supra dixi, collecta esse opera ejus omnia in editione Mauri Marchesii, de qua vide appendiculam Actis subnexam.

d Hæc aliter narrantur infra a Petro Diacono; at nobis major anonymi quam alterius ratio habenda videtur.

e Nempe Pictaviensem, de qua vide Pagium ad an. 1106 num. 7.

f Exacto quinquennio, intellige monachatus, ut sub finem Commentarii prævii diximus.

g Quæ hic duriora sunt, in Commentario prævio emollire conati sumus.

* forte Willa

AD EXCERPTA
Ex Chronico Casinensi lib. IV.
Auctore Petro Diacono.

Bruno episcopus, Signiæ in Latio (S.)

BHL Number: 1473


AUCTORE J. B. S.

PRÆFATIO.

In Commentario prævio § 1 non semel de hoc Chronico sermo fuit, qua parte videlicet sancti Brunonis Vitam & res gestas exequitur. [Quæ de S. Brunone in Chronico Casinensi dicuntur,] Philippus Malabayla in citata ibidem dissertatione, in eo totus esse videtur ut Chronici hujus fidem supra modum extollat, in iis saltem quæ Sanctum nostrum concernunt. Nimirum non a coætaneo dumtaxat, sed ab oculato teste descripta contendit, atque in eum finem pro suo arbitrio comminiscitur, librum quartum, quo de agimus, sub Petri Diaconi nomine editum, præcipuum ac proprium auctorem habuisse eumdem qui tres priores scripserat, Leonem Ostiensem. Audi quo argumento. In epistola nuncupatoria ad Rainaldum abbatem Casini & Cardinalem ita loquitur præfatus Petrus Diaconus: Ego nempe vestræ jussionis imperio cervicem submittens, quartam vestræ Chronicæ decisionem, quam vir facundissimus Leo Ostiensis episcopus morte præventus explere nequivit, sicut disposueratis, scribere ordiar. Hæc paulo aliter retulit Malabayla secutus fortasse editionem Matthæi Laureti, quam ut deturpatam, mancam, diminutam, decurtatam proscribit Angelus de Nuce in novissima impressione 1668. Hac ego postrema usus sum hactenus, atque ex eadem decerpam quæ propius ad beati Brunonis Vitam spectare videbuntur, tametsi sexcenties adverterim, eam ab aliis editionibus & a Ms., a Malabayla ad Bollandum misso, longissime discrepare. Porro Diaconi verba, ex ea jam relata, multo aliter legit Malabayla, unum præcipue particulam decurtans in qua vim totam reposuit.

[2] Petrus, Rainaldum alloquens, profitetur se opus aggresum ex abbatis sui imperio ac proinde in fine citatæ periodi, [non Leoni Ostiensi sed Petro Diacono tribuenda,] sicut DISPOSUERATIS, inquit, scribere ordiar. Sic omnino legendum esse, nemo non videt. At Malabayla, cujus intererat quoquomodo Leonem etiam libri quarti auctorem facere, sive suo sive Laureti vitio, scripsit DISPOSUERAT, adeo ut sensus sit, Leonem Ostiensem jam ante obitum etiam quartam Chronicæ decisionem ita paratam disposuisse, ut Petrus non auctor, sed potius collector aut digestor fuisse intelligatur. Quam non recte Petri mentem hic assecutus sit Malabayla, ex toto prologi illius contextu nimis quam aperte liquet, atque ex eo apertissime, quod Petrus testetur se magnam tertiæ decisionis partem composuisse, nempe a renovatione ecclesiæ B. Martini seu a 34 capite ubi Leo scribendi finem fecerat. En ejus verba: Et quia abbatum series a Patris Benedicti temporibus, usque ad renovationem ecclesiæ beati Martini, a prædicto Leone fuerat exarata, nos ab ejusdem ecclesiæ renovatione scribendi sumentes initium, ea quæ de sanctissimi Desiderii Vita descripta non erant, eidem historiæ adjungere curavimus, ne ex maxima parte tertius liber detruncatus videretur.

[3] Plura hujusmodi afferri possent siquidem operæ pretium esset Malabaylæ fictionem pluribus refellere. Mihi certum est, [pluribus argumentis ostenditur.] quæcumque in sæpe dicto Chronico de S. Brunone tradita sunt, ea omnia solum Petrum Diaconum habere auctorem, eum nempe qui anno Dominicæ Incarnationis quintodecimo centesimo atque millesimo, sub Girardo abbate quinquennis a parente beato Benedicto oblatus est. Ætatem quousque produxerit, plane non liquet, inquit de Nuce: illud constat, exauctorato Ægidio Venusino abbate ab Alexandro III, suffectum in regimen monasterii Petrum Diaconum, titulo tantum procuratoris, donec de successore provideretur. Sedit autem Alexander ab anno MCLIX quo Petrus prope quinquagenarius erat. Hæc de Nuce. Ex quibus colligas, Chronici auctorem ad annum facile ejus seculi septuagesimum supervivere potuisse. Id saltem manifeste patet, anonymo, sæpe a nobis supra laudato, plane esse æqualem; unde fit consequens, ex parte ætatis, alterutrius fidem non esse posthabendam. Quinimo potior nobis esse debet anonymus ob narrationis sinceritatem, integritatem aliaque in Commentario prævio a nobis deducta.

[4] [Quanta sit Petri istius auctoritas.] Ceterum cum ibi conatus fuerim Chronici & anonymi discrepantias ad concordiam reducere, iis jam supersedeo. Nec multis vacat examinare qua valeat auctoritate Petrus Diaconus, quem paucis depingit Angelus de Nuce in notis ad prologum lib. 4 Chronicæ. Multa, inquit, scripsit, sed sine delectu, & sine crisi, vivido siquidem fuit ingenio, properantis tamen, ac subinde præcipitis interdum judicii. Hæc dicta sunt, meo quidem judicio, quam mitissime, plura qui volet, Baronium adeat apud quem Diaconus multoties vapulat, nec immerito: certe in hac ipsa Brunonis Vita adeo palpabiliter lapsus est, ut mirum sit, Malabaylam ejus auctoritatem anonymo nostro præferre voluisse. Ego ex Chronica illa solummodo decerpam quæ ad Brunonis Vitam attinent; iis prætermissis, quæ de Paschalis Papæ cum imperatore Henrico controversiis Malabayla adjungenda censuerat. Siqua vero ad claritatem desiderentur, brevibus annotationibus illustrare curabo. Sumitur Vitæ principium ex fine capitis 30 conjuncto cum capite 31 editionis Angeli de Nuce, ut jam præmonui. In nostro cod. Ms. solum exstat Vitæ initium.

De adventu sancti Bruni ad hunc locum (Casinum) & de bonis operibus suis.

A. Petro Diacon.

Beatissimus Brunus abbas hujus monasterii quadragesimus, [Post absolutæ studia Romam profectus,] sedit annis tribus, mensibus decem. Hic Liguria provincia ortus ex illustri Astensium prosapia; sed illustriores ab infantia possidens mores, liberalibusque studiis a pueritia sufficienter instructus, Astensis episcopii canonicus exstitit. Qui desiderio regni cælestis, patriam parentesque relinquens, ad hunc locum, ut Deo liberius sub monachali habitu deservire valeret a, Romanam properans venit ad urbem. His porro diebus Urbanus Papa II universali præsidebat Ecclesiæ. Factum est autem, ut eo tempore, quo idem Vir ad hunc locum tendebat, Signiensis episcopus vita decederet. Quem idem Reverendissimus Pontifex in divina servitute fervere aspiciens, dixit ad eum: Sicut tranquillitas maris multoties confert periculum nautis, ita & monachis a seculi turbine remotis, quies & securitas ipsa perniciosissimum solet inferre naufragium, unde nostris monitis te obedire convenit: & Signiensis ecclesiæ curam, quæ tibi a nobis injungitur, tanto religiosius ac diligentius, quanto scientia & sapientia polles, regere stude. Cujus cum ille sermonibus minime præberet assensum, præcepit ei, ut ad civitatem prædictam pergeret; ibique vice Romani Pontificis episcopum ordinans b, iret quo vellet.

[6] Tunc supra dictus Vir illuc adveniens, cum sibi injuncta implere satageret, [episcopus Signiensis a Papa destinatur;] idem Papa, clam Signiensibus apices destinans, eum episcopum ordinari præcepit. Talia dum ad ejus notitiam pervenissent, intempestæ noctis silentio, B. Mariæ ecclesiam egrediens, fugam arripuit. Itaque dum meditata implere satageret, in quodam trivio virgo quædam imperiali trabea adornata, cujus facies splendebat sicut sol, illi eminus astitit. Quam unde, qualis, quæve esset, & quo tenderet dum requisiisset; illa respondit: Sponsam, quam non bene fugis, me noveris esse. Quapropter, ut ad ecclesiam redeas, ex Dei omnipotentis parte præcipio. Et cave, ne Dei ulterius velis resistere voluntati. Et his dictis, disparuit. Perculsus ad hæc Bruno tanto virginis famine, Deique in sua ordinatione voluntatem advertens, succubuit: ac pontificii cathedram, lætantibus cunctis, suscepit. Ordinatus autem, in ea qua fuerat mentis intentione permansit. Unde adinventa opportunitate, sub supradicto abbate Oderisio, ad hunc locum perveniens, flentibus, qui cum eo venerant, & nihil tale de ipso suspicantibus, monachus factus est. Signienses autem graviter illius ferentes absentiam, Paschalem Papam II adeunt: rogant, ut illum potius episcopatus sui curam gerere cogeret, quam sibi tantum consulentem, in Casinensi cœnobio quietum, & remotum a seculi turbine, habitare permittat.

[7] Pontifex autem ad illorum verba commotus, strenuos a suo latere destinat viros c; [sed inde Casinum se recipiens,] per quos eidem Brunoni ex parte Sedis Apostolicæ mandat, ut in cura ovium suarum studeat, & Romano Pontifici pro causis ecclesiasticis semper adhæreat. Arguens insuper illum, & increpans; cur absque Apostolicæ Sedis licentia, ausus fuisset monasterium petere, in quo illum omnino esse non permitteret ipse. Ad hæc præfatus Bruno rescripsit: Cuncti procul dubio, qui in Romana sunt Ecclesia noscunt, quia nisi contra Ecclesiam schismaticorum sæviret insania, hoc, quod nunc egi, a multis jam annis opere implevistem. Nunc vero, quia in Romana Ecclesia, Petro clavum regente, tota per orbem Christi Dei nostri gratulatur Ecclesia: ventorum jam turbines silent: maria pacata quiescunt: idcirco quod Deo semel devoveram, reddere cogor. Melius est enim non vovere, quam vovere & non reddere.

[8] Quod si quis fortasse mihi objiciat, quod semel acceptum episcopatum relinquere non debeam, [superatis difficultatibus, monachum induit,] licenter respondeo: Quod multi sunt, qui pontificatus jura non deserunt: & de sinistris sunt, dicente Domino; Principes fuerunt, & non cognovi: Judices exstiterunt & non per spiritum meum. Hi autem, qui recta intentione episcopatum dimiserunt, certum est, eos de æterna felicitate perenniter cum Christo gaudere. Mihi porro exempla Sanctorum non desunt, quorum vestigia secutus sum: qui relicto tumultu seculi, quietam vitam adepti sunt. Unde per vos summum Pontificem obnixe deprecor; ut de reliquo amplius mihi molestus non sit: & quietum portum, in quem, Christo gubernante, perveni, ne me relinquere cogat, suppliciter posco. Cumque nulla ratione eumdem Apostolicum, nec Signinum populum flectere valeret, supradictus abbas Odorisius rogavit eumdem Pontificem, ut præfatum Virum sub monachali habitu, in hoc monasterio Deo militare permitteret, cujus precibus idem Papa aurem accommodans quievit.

[9] [ac deinde abbas eligitur.] Post hæc autem ab eodem Pontifice, una cum Boëmundo in Gallia directus, vice Romani Pontificis in eisdem partibus synodum, secundum traditionem ecclesiasticam, tenuit. Inde quoque Romam reversus, quadragesimo quarto die ab Ottonis abbatis depositione exstante, ad hoc monasterium rediit: atque a fratribus est in hujus cœnobii regimine ac cura prælatus. Idem vero Apostolicus ad hunc locum postea veniens, non solum dignum illum esse abbatem, in conventu fratrum peroratus est; verum etiam in Apostolicam Sedem dignum sibi successorem fore testificatus est. Non autem idem Vir otiose hic vixisse credendus est, qui tales ac tantos nobis Scripturarum exposuerit libros. De quibus summam, illorum scilicet qui in nostris manibus venere, pandere curavimus. Super Genesim, super Exodum, super Leviticum, super Numeros, super Deuteronomium, super Psalterium, super Isaiam, super Cantica Canticorum, super Judicum, super Apocalypsim. De totius anni festivitatibus, atque diebus Dominicis composuit sermones sexaginta novem, homilias centum quinquaginta quinque d.

CAPUT XXXII.

[10] [Occupatum a comitibus Aquin. castrum recuperat.] Hoc præterea tempore Adonulfus, Lando, & Atenulfus Aquinates comites, diabolica debriati vesania, castrum Terame rusticorum proditione ingredientes, & ejusdem castri habitatores in suam fidelitatem jurare facientes, oppida monasterio pertinentia deprædare cœperunt. Hoc ubi prædicto Abbati nuntiatum est, ad eosdem comites dirigens, ut castrum monasterio redderent, & a tantis iniquitatibus, & direptionibus cessarent, monere cœpit. Illi autem ejus dicta non solum facere, sed etiam audire spernentes deteriora in dies agere minabantur. Tunc Abbas cum fratribus communicato consilio, eosdem sacrilegos a liminibus Ecclesiæ separavit. Ac e vestigio Robertum e Principem evocans, ad ejusdem castri recuperationem invitavit. Qui copioso valde congregato exercitu, super idem castrum adveniens, illud oppugnare modis omnibus cœpit. Cumque hostiliter ibi per dies ferme quindecim resedisset, iidem comites miserunt ad eumdem Abbatem: Quod si illos cum armis suis exinde exire permitteret, idem castrum, absque omni controversia, protinus monasterio redderent. Quod dum abbas annuisset, supradictum castrum in monasterii hujus potestatem recepit, die Iduum Augustarum, anno Dominicæ Incarnationis MCVIII. Pro quo, videlicet castro, idem Abbas Capuano principi libras ducentas contradidit.

CAPUT XXXIII.

[11] Mense itaque Octobrio adveniente, idem Apostolicus ad hunc locum adveniens, [Interest synodo Beneventanæ cum Paschale PP.] sociato sibi nostro Abbate, synodum celebraturus, Beneventum perrexit. In qua videlicet vestigia prædecessorum suorum secutus, constituit: ut quicumque investituram Ecclesiæ, vel ecclesiasticam dignitatem de manu laici acceperit, & dans, & accipiens communione privetur. Vestimenta vero secularia, & pretiosa clericis reprehendit, & talibus uti interdixit. Cum autem Capuam devenisset, rogatus ab eodem Abbate, ecclesiam S. Benedicti, quam Desiderius abbas intra eamdem civitatem renovaverat, solenniter dedicavit. In qua etiam de vestimentis sanctissimi patris. Benedicti recondidit: sicque ad hoc monasterium veniens, Romam reversus est.

EX CAPITE XLI.

[12] His quoque diebus, dum Abbas noster Bruno ecclesiam S. Thomæ apostoli, [Energumenum maligno spiritu liberat.] extra castrum Vallis frigidæ sitam, solenniter dedicasset, mulier quædam, quam immundus acriter vexabat spiritus, ad eum delata est. Cujus calamitati compatiens, oratione præmissa, aquam de qua manus laverat, patienti feminæ in potum tribuit: moxque ab ea diabolum effugavit.

CAPUT XLII.

[13] Præfatus namque Abbas, adjunctis sibi Guala Regionensi episcopo, [Altercatio cum Paschale PP.] & Roberto Pasiensi & aliis Cardinalibus, cœpit omnimodis instare Pontifici, ut privilegium, quod Imperatori fecerat, disrumperet: eumque anathematis vinculo innodaret f. Hi autem, qui cum Papa in vinculis fuerant, dicebant: Quod antea prædicavimus, prædicamus, una & consona voce, & quod damnavimus, damnamus. Alii autem non solum non damnabant ea, quæ contra. Apostolicam & universalem Ecclesiam facta fuerant; verum etiam satis impudenter defendere conabantur. Igitur dum istiusmodi dissensionibus Apostolica Ecclesia quateretur, relatum est eidem Pontifici, quod supradictus Vir dissidii illius, & scandali dux & signifer esset. Quod ubi prædictus Abbas audivit, temporis opportunitate reperta, dixit ad eum: Inimici mei dicunt tibi: quia te non diligo: & quia de te male loquor: sed mentiuntur. Ego enim sic te diligo, sicut patrem, & dominum diligere debeo, & nullum alium, te vivente, volo habere Pontificem, sicut ego cum multis aliis tibi promisi. Audio tamen Salv