Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Juli IV

ACTA
SANCTORUM
JULII
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE BAPT. SOLLERIO,
JOANNE PINIO,
GUILIELMO CUPERO,
PETRO BOSCHIO
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS IV
Quo dies decimus quintus, decimus sextus, decimus septimus, decimus octavus & decimus nonus continentur, cum Tractatu præliminari historico-Chronologico
DE PATRIARCHIS ANTIOCHENIS
AUCTORE PETRO BOSCHIO.

ANTVERPIÆ
Apud Jacobum du Moulin. MDCCXXV.

MARIÆ ELISABETHÆ, REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ ET SERENISSIMÆ
ARCHIDUCI,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, LIMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ: COMITI FLANDRIÆ, NAMURCI, TYROLIS, ET GORITIÆ &c. BELGII AUSTRIACI
GUBERNATRICI.


Inter ovantis, ob adventum Tuum, exultantisque Belgii haud cessantes etiam jubilos, inter festivas gratulationes, communis gaudii perpetuos testes, postremam lætitiæ partem sibi relinqui haud patitur Museum hagiographicum Antverpiense, Augustissimo Sanguini, Tibique adeo, SERENISSIMA ARCHIDUX, jam ab annis ferme quadraginta obstrictum, devotum & quodammodo consecratum; utpote quod tum prope fatiscens, sub Augustissimi Parentis Tui Leopoldi Magni, æternæ memoriæ felicibus auspiciis benigne sublevatum, Augustissimi Germani Caroli, Regis ac Principis nostri subsidiis ita sensim suffultum & auctum est, ut spem minime dubiam conceperimus, immensam operis molem, triginta ipsis voluminibus anni sacri dimidium vixdum emensam, iisdem Austriacis favoribus, optatissimo fine aliquando coronandam. Tomus hic Julii quartus, ut ceteri a Junio Augustissimis Mæcenatibus hactenus dedicati fuere, ita Serenissimo nomini Tuo ab Augustissimo Fratre destinatus est, eumque proinde ea fiducia inscribere audemus, qua jam pridem tot alios venerabundi obtulimus, haud vane confisi, a Tua Serenitate munus nostrum qualecumque ea gratiosa benevolentia susceptum iri, qua consuevisti neminem ad Te accedentem repellere, eo studio, quo labores pro Dei Sanctorumque ejus gloria exantlatos pridem prosecuta es, ea æstimatione, qua de Actis nostris, sententiam Te alias paternæ non absimilem tulisse, non inanis rumor ad nos detulit. Id si cui mirum videatur, meminerit is, Principem Archiducem nos alloqui, non Musis solum amœnioribus aut vulgatioribus linguis assuetam, verum quæ & severiores disciplinas masculo animo delibare aggressa, vel ipsa Philosophorum adyta felici solertia penetraverit; quæque etiam theses, a quibus viri sæpe abhorreant, coram Augustissimo Genitore intrepide juxta ac sagaciter proponere, acriter propugnare, opposita subtiliter dissolvere, minime formidaverit. Hæc nimirum prolusio fuit ad perdiscendas ceteras artes, Austriaca Principe dignas, quarum jucundissima emolumenta in Belgium nostrum felicissime olim derivarentur. Artes eas intelligimus, non quæ in nuda scientiarum peritia versentur, sed quæ Austriaco Sanguini in utroque sexu propriæ, dicamus audacter, congenitæ, ipsas etiam feminas ad dicenda populis jura, ad gubernandas provincias, ad regna quælibet moderanda mirifice exornent. Artes ejusmodi, dotes, virtutesque; hasce equidem censeo: innatam Austriaco generi pietatem, prudentiam rebus agendis subactam, inviolabile æquitatis ac boni publici studium, amorem in subditos, misericordiam in pauperes, summam religionis tuendæ propagandæque, non minus quam patriæ legum conservandarum solicitudinem. Quod ne de solis viris dictum quis existimet, singula Europæ regna, ditiones quasvis consule; fallor, si monarchiam repereris, cui Austriacæ etiam feminæ immensum non profuerint. Et quid Belgio? Dicam ego, Augustissimum Fratrem in Te una, PRINCEPS SERENISSIMA, nobis cumulatissime reddidisse, quidquid olim Austriaci feminei sexus Belgicæ nostræ gubernacula suscepit, & florentissime juxta ac felicissime administravit. Vivit etiamnum in animis nostris transfusa a majoribus veneratio in cognominem Tibi Isabellam, totius patriæ amorem, & delicium; neque dum memoria excidit Margarita Dux Parmensis, Belgii, sed tum afflictissimi, Gubernatrix: addamus & Mariam Hungariæ Reginam, cum qua de virtutum præmio certavit senior illa Margarita incomparabilis femina: magno Carolo V conjunctissimæ omnes; amita, soror, filia; Belgii utique Præfectæ omni vel hodie honore, laude & gloria dignissimæ, quas in Tua Serenitate, Maximi Leopoldi sobole, Magni alterius Caroli germana Sorore renascentes, non sine gratissima recordatione veneramur. Margaritam vero dum nominavi, Archiducem illam appellatam volui, Cæsare Maximiliano parente ex Maria nostra genitam, pietate ad sanctitatem usque eximiam, utpote quam a matre hauserit, aluerit vero piissimis institutionibus sanctæ illius Joannæ Reginæ, a qua tantum non educata, religiosum ejus Annuntiatarum Ordinem in Belgio propagavit, conditis parthenonibus, exstructis templis, quin & virorum cœnobiis, egregie, sed pie sancteque munifica. Quid quod & litteris adeo excultam acceperimus, ut propria gesta tabulis consignasse feratur, inter eruditas Principes merito computata. Stupet etiamnum posteritas, quod Musas cum virili fortitudine conjungens, jam jam maris fluctibus, ut rebatur, haurienda, vel pangendo sibi metrico epitaphio, tenella virgo præsentis animi satis habuerit. Prudentiam ejus immortalibus elogiis prædicant Annales nostri, quod absente nepote Carolo, per varias orbis partes victorias & triumphos circumferente, ipsa Belgio per quinque lustra tanta vigilantia prospexerit, ut variis circum hostibus nequidquam minitantibus, commissas sibi provincias præclare tutata, Belgii salus & felicitas merito nuncupata fuerit: pari in Deum religione succrescentibus tum primum infaustorum errorum seminibus imperterrite obviam progressa, infelix lolium omnino contritura, si opportunissimis sanctionibus obsecuti fuissent, quibus rem exsequendam commiserat: quod utinam subsecutæ in administratione Archiduces, Maria Hungarica & Dux Parmensis serius non deplorassent! Hic ego Te, SERENISSIMA ARCHIDUX, in Margarita illa, ut viva in imagine contemplor, Archiducem Piam, Eruditam, Prudentem, Fortem. Piam, inquam, non eo solum nomine quod Austriaca progenie sata sis, sed quod religiosissimis Parentibus orta, domestica, quæ imitareris documenta præ oculis habueris, ambos iis ornatos virtutibus, ambos ea sanctitatis opinione præcellentes, ut qui operis nostri de Actis Sanctorum Augustissimi fuere Patroni, iidem & Sanctorum veri sectatores, ipsorum vestigia ita presserint, ut ad ipsum opus illustribus virtutum monumentis ornandum augendumque certatim contenderint. Habuit Margarita Reginam sanctam educatricem, nec Te minori sanctitate erudiit Augustissima Genitrix, cujus clarissima gesta, eminentissimæque virtutes typis pridem omnium ferme linguis expressa, admirationi primum, tum & imitationi proposita, omnium ferme manibus hodie teruntur. Ad hæc scilicet tam vivæ sanctitatis lineamenta compositam Te gratulabundi recepimus. Tu vero Belgis Tuis ea jam nunc eximiæ religionis specimina exhibuisti sanctis illis, tum domesticis tum per Bruxellenses ecclesias exercitationibus, ut omnium animos mox conciliaveris, omnium Tibi corda devinxeris. His utique religiosæ pietatis Tuæ insignibus exemplis pristinam illam Belgicam morum innocentiam, laudatam tantopere a majoribus nostris simplicitatem, promptam erga superiores etiam ecclesiasticos obedientiam, in supremum Ecclesiæ Caput ejusque dogmaticas Constitutiones venerationem postliminio reductum iri plane confidimus; quidquid fuliginis asperserint nonnulli minus morigeri, suavem illam vereque Christianam circa res fidei submissionem labefactare aggressi; quorum conatibus comprimendis, si pietas parum sufficiat, non deerunt aliæ virtutes, quibus Margaritam nobis reddas, novatorum impios conatus egregie retundentem. Neque Te circumveniet sub larvata modestia fucataque pietate, speciosus nimiæ religionis obtentus: neque Tibi imponent subtilia eorum artificia, ut quæ philosophicis cavillis dissolvendis pridem assueveris, vera a falsis docta discernere, Tuoque judicio fallaces astus eludere, ea, quam modo laudavimus, Eruditione, ut errori apud Te accessum non patere, vel ipsismet persuasissimum arbitremur. Prudentia vero, quæ usu maxime rebusque tractandis acquiritur, quantum Te valere existimemus, indicio fuit, quod ubi provinciis nostris moderandis Te destinatam percepimus, Principum continuo prudentissimum, æternæ memoriæ Parentem Augustissimum animo repetierint Belgæ, in Te redivivum ipsum jam tum intuentes: Leopoldum dicimus, non prudentem modo sagacemque, sed & prudentiæ miraculum, Consiliorum suorum caput & organum, ipsam in rebus dirigendis ordinandisque perspicaciam; tot insidiis illum, tot bellis, tot adversis exercitatum, ut prodigio proximum sit, e tantis periculis evasisse, aliorum pugnantem gladiis, at solertissima sua directione vincentem triumphantemque. Hic Te nimirum, ad omnia alta magnasque res gerendas natam, hic, inquam, Te instituit, in hac schola Te eruditam, hac Te manu formatam complectimur, SERENISSIMA BELGARUM GUBERNATRIX, talibus auspiciis concreditas Tibi ab Augustissimo Germano provincias administraturam minime dubitamus: Teque adeo jam nunc Margaritam alteram salutem nostram felicitatemque universi pronuntiamus. De Fortitudine porro quod dicendum superest, eam in Margarita eximiam tradunt scriptores, quod adversis durisque & repetitis casibus toties probata, animum numquam desponderit, ex ipsis adversitatibus fortior vegetiorque emergens. Neque vero Serenitati Tuæ id genus rudimenta defuere, utpote quæ inter enascentis Martis furias nata, Vienna ipsa periclitante enutrita, inter calamitates & pericula adoleveris, sanctissimorum Parentum ductu ad patienda adversa fortiter, ad agenda grandia strenue, ad hostium quorumcumque minas generose spernendas probe edocta fueris; Tibi vel tum constans, neque prosperarum rerum blandimentis, neque adversarum asperitatibus magnopere flecti solita, ut in Te nihil desiderari patiaris, quo primam illam nostram Austriacam moderatricem, & bellatricem Hungaricam, & sagacissimam Parmensem, ingentis animi feminam, Pietate, Eruditione, Prudentia & Fortitudine plenissime adæques, ausim dicere, jam nunc superes. At enim quid vetustioribus istis tantopere immoramur, dum viciniora a patribus nostris, in teneras lacrymas sola recordatione effusis, sæpe prædicari audivimus. Age vero, non adeo antiqua sunt, quæ animis nostris propius obversantur, nobisque spem certam faciunt, quam Isabellam, seu Elisabetham Austriacam Belgio dedit elapsum proxime seculum, eam in Te nobis certissime restitutam; hoc felici discrimine, quod hæc variis bellis agitata, atque adeo populi sibi amantissimi ærumnis afflicta, iis tandem immortua sit; Tibi vero sereniora tempora obtigerint, iis excolendis apta, quibus de cetero piissima illa Isabella, toto, quo Belgio præfuit, tempore, subditis suis constantissime præluxit. Est qui audacter pronuntiet, phœnicis instar fuisse raram istam inter monarchas Principem; quippe cujus singularis modestia in gestu, comitas in verbis, temperantia in moribus, justitia in judiciis, effusæ denique in egenos largitiones omnium amorem & benevolentiam demererentur; hasque dotes clementi quadam gravitate sic temperare novisset, ut & mansuetudinem colerent, & majestatem in ea populi suspicerent, eam non ut Principem, sed ut matrem venerantes. Verum & huic Isabellæ, jam ferme a seculo nobis ereptæ, tot coloribus depingendæ frustra occupamur, dum tota ipsa in Te viget hodiedum vivit & floret. Viget enimvero ipsius in administrandis rebus vigilantia, in consiliis judicii maturitas, in sententiis felicitas, in rebus omnibus justissima æquitas. Vivit ipsa, dum apud Te vivit in Deum matremque Deiparam, in res omnes divinas, in sacratissimam Synaxim, in omnia Religionis officia impensissimus fervor: floret demum in ordinatissimo illo aulæ Tuæ apparatu, quo dum conveniunt matronæ nobiles & virgines, non tam in regali gynæceo quam in ipsissima pudicitiæ schola commorantur, ut ad domestica Tua exempla compositi aulici omnes, virtutes a Te mutuentur, Dei timorem, Sanctorum cultum, castitatem, modestiam, probitatem omnem; reductis eo pacto in Belgium aureis illis Isabellæ seculis, quæ majores nostri nobis invideant. Sumite animos populares Belgæ; rediere ea tempora, in quibus prisca avorum nostrorum sinceritas, avitus ille Belgicus candor, fuci expers religio, unanimis concordia, fides publica, omnis Sanctorum scientia amœnissime revirescant. Elisabetham nacti sumus Principem Austriacam, satis dixi. Et sane quid multa? Virtutum omnium exemplar consecuti estis, tali impetrata Gubernatrice. Ordines omnes, quod tamdiu, tot votis, tam ardenter desiderarunt, sese obtinuisse certo confidant; Ecclesia firmissimum Religionis columen; nobilitas splendoris incrementum; urbes legum suarum præsidium; mercatores in crescente feliciter societate >opulentiam; cives pacem & tranquillitatem; populus omnis Archiducem benignam, clementem, benevolam; Musæ Palladem; pauperes veram Elisabetham, Thuringicæ ac Lusitanicæ æmulam, matrem munificam; quamque adeo Deus ter optimus maximus, Sanctis nostris bene faventibus, longa incolumique sospitate beatam, æque diuturnam faciat totius Belgicæ prosperitatem. Ita fidentissime augurantur & vovent

���������SERENISSIMA ARCHIDUX

ARCHIDUCALIS SERENITATIS VESTRÆ

Devotissimi Clientes
JOAN. BAPT. SOLLERIUS
JOANNES PINIUS
GUILIELMUS CUPERUS
PETRUS BOSCHIUS
SOCIETATIS JESU.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Prodit tandem, qui præcedenti Actorum tomo destinatus fuerat, Tractatus historico-chronologicus de Patriarchis Antiochenis; opus exile illud quidem, si molem spectes; odiosum vero ac tetricum, si ad materiam placet attendere: at expetitum tamen ab amicis non semel; ac studiis hisce nostris compendio promovendis non dicam utile, sed necessarium: id quod cum per se patet, tum in alio de Patriarchis Alexandrinis Tractatu satis copiose præfati sumus. Mihi certe ex quo paratum opusculum hoc habui, utilitatem ejus necessitatemque experiri sæpius licuit, neque in dubiis id meis dumtaxat; verum etiam, & quidem frequentius, in alienis.

Tractatum hunc inscribere jussus sum Historico-Chronologicum ab eo ipso, qui me, cum ad illum suscipiendum impulisset, abstinere, quantum chronologia pateretur, ab historia voluit. Spectavi id ego quidem præcipue; tametsi me probe intelligerem, arido hoc disserendi genere non magnam a vulgo lectorum initurum esse gratiam; quippe quibus obscurior ita videri possem quam brevior; dum res multas ex historia tum sacra tum profana depromptas digito tantum uno notarem, quarum uberiorem illi digestamque narrationem quia perspectam aliunde non habent, fere solent exigere. Non ita tamen temporibus unice supputandis inhærendum putavi, quin ea saltem, quæ facere ad Patriarcharum meorum qualemcumque notitiam judicarem, vel in loco adjecerim ipse, vel, si erant longiuscula, apud auctores idoneos assignaverim: atque ita rationes chronologicas utcumque visus sum cum historia temperasse.

Initium duxi ab ipso institutæ apud Antiochiam patriarchicæ sedis exordio ac primo ejus conditore simul & patriarcha, sancto Petro Apostolo, cujus tempora, ut a me notata sunt, ne quempiam offendant, observari velim, insistere me Majorum nostrorum Diatribæ præliminari ad tomum 1 Aprilis, qua Christi Servatoris nostri necem accidisse statuunt Coss. Rubellio, ac Fusio, Geminis, hoc est, anno Christianorum æræ vulgaris vigesimo nono. Quam quidem sententiam solidissima ibidem auctoritate stabilitam, quia convellere viri quidam eruditi aliquamdiu argumentis bene multis tentarunt, ego mihi denuo vindicandam putavi quidem, sed cum in eo jam temporis aliquid atque operæ posuissem, nihilque fere objectum ab adversariis deprehendissem, quod non idem subinde apud eruditissimos systematis nostri patronos, Norisium, Pagium, Schelstratium, aliosque, ad quos nuper in Reflexionibus suis ad regulas Criticæ tom. 3, lib. 5, dissert. 1 accessit Honoratus a S. Maria, dissolutum invenerim; actum agere desii: maxime cum eadem illa chronologia sic utar, ut firmare eam potius videri debeam, quam ab aliis acceptam precario adhibere.

Porro tres omnino ordines patriarcharum instituo; Græcorum primo, deinde Latinorum, ac postremo etiam Jacobitarum, suis quosque seculis distributos, nisi quod Jacobitas ad cujusque seculi, quo vixerunt, appendicem rejecerim; continuam vero patriarcharum seriem, adjecto ad nomina singulorum numero, indicavi. Quod si nomina quorumdam occurrunt, quibus numerus nullus apponitur; id argumento erit, vel patriarchis eos perperam adscriptos fuisse, vel certe patriarchæ alii jam ante constituto agnitoque & nondum defuncto, aut legitime exauctorato supervenisse. Ne Arianos quidem exclusi; quamdiu illis ita paruerunt orthodoxi, ut proprium sibi alium non optaverint.

Atque hoc de totius tractationis meæ scopo, digestione & ordine. Quod reliquum est, ignosci mihi velim, si forte subobscure nonnulla exposuisse videar; aut nimius fuisse in assignandis, quibus potissimum nitor, auctoribus: postremum hoc tametsi lectores quosdam odiose morabitur; iis tamen displicere non poterit, qui convinci se, quam delectari maluerint: alterum autem cum dirigendis temporum rationibus ita connexum est; ut qui in id genus rebus versandis peregrini non sunt, facile sint observaturi, vix aliter componi potuisse. Certe huic malo mederi utcumque conatus sum accurata, ubi opus erat maxime, interpungendi ratione. Hæc te, erudite lector, præmonitum volui.

SERIES CHRONOLOGICA
Patriarcharum Antiochenorum Orientalium seu Græcorum.

Reliquos patriarchas Græcos seculo XI posteriores vide in Auctario a numero 629.

PATRIARCHÆ LATINI

Alios aliquot Latinos, qui patriarchæ titulo post captam Antiochiam gavisi sunt, habes in Epilogo a numero 676.

PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITARUM

Reliquos seculo XIII posteriores habes in Auctario a num. 688.

ORDO ALPHABETICUS
Patriarcharum Antiochenorum.

Reliquos patriarchas Græcos seculo XI posteriores vide in Auctario a num. 629.

PATRIARCHÆ LATINI.

Alios aliquot Latinos, qui patriarchæ titulo post captam Antiochiam gavisi sunt, habes in epilogo a numero 676.

PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITARUM.

Reliquos seculo XIII posteriores habes in Auctario a numero 688.

SYNOPSIS TOMI QUARTI DE ACTIS SANCTORUM JULII.

[Praefatio]

Sistimus modo hagiophilis tomum de Actis Sanctorum, ab operis principio, nonum supra vigesimum, dies quinque decurrentem, a decimo quinto ad decimum nonum, in quibus denuo variæ classes anonymorum Martyrum: at Sancti centum septuaginta quatuor propriis suis nominibus referuntur: præfixo toti volumini Tractatu præliminari historico-chronologico de Patriarchis Antiochenis, ducta serie a sancto Petro Apostolo ad annum MCCLXVIII, quo ea civitas Saracenica seu Turcica tyrannide postremum oppressa est: recensitis Patriarchis omnibus, tum orthodoxis tum schismaticis, etiam Jacobitis, quos eam sedem aut tenuisse aut in vasisse, monumentis historicis traditum est. Porro Sanctorum classes semper eædem sunt, juxta triplicem in Ecclesia statum, nempe Ecclesiasticum, Monasticum & Secularem, distincto regionum ordine; feminis autem in quartam classem de more collectis. Divisio Apostolorum ac singularis Septuaginta duorum Christi Discipulorum memoria ad eas classes facile revocari non potuerunt: satis sit, earum festivitatum meminisse.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Antiquitate & merito ceteros antecedit Epaphras, an S. Pauli discipulus? Certe episcopus Colossensis, verosimiliter martyrii laurea donatus. Quantum pro fide Catholica laboraverit, quantum ab Arianis passus sit Eustathius Patriarcha Antiochenus, satis loquuntur historiæ: exsilii locus & tempus, obscurioraque alia illustranda fuere. Neque de magno Jacobo Nisibeno, altero Orientis lumine, pauciores difficultates solvendæ occurrerunt.

Ex Italia tomum hunc ornant maximi duo Romani Pontifices; alter Symmachus, iniquiora tempora passus; utpote sub rege Ariano Theodorico diro schismate, calumniis, odiis, multisque persecutionibus misere implicitus, ad quæ superanda pacandaque toto robore Apostolico opus habuit. Alter inter synonymos sanctos Leones ordine IV, Saracenis nequidquam minitantibus, Urbem quodammodo novam condidit, quæ ab ejus nomine Leonina dicitur, atque munificentia prope incredibili ecclesias ditavit. De ejus ætate, professione aliisque adjunctis non una disceptatio. Ennodii Ticinensis nobilitas, eruditio & apologia pro Symmacho PP., obitæ legationes, reliquaque gesta illustrissima sunt. In eadem urbe Felix episcopus & martyr colitur; non recte ut Ticinensis, qui potius Spalatensis antistes fuisse videtur. Neque sane alii desunt inclyti sanctitate præsules, quales suggerunt urbes variæ, Philastrium Brixia, Mediolanum Maternum, Athanasium & Laurentium Neapolis, Verona Felicem, Vitalianum Capua, qui Catacii in Calabria potissimum celebratur, non paucis difficultatibus obnoxius. Adde Rofilum seu Rophillum Forolivii, Eugenium cum sociis Nauli, Terentium Lunæ. Nec Signiensis Bruno prætereundus est, ex episcopo monachus & abbas, ex abbate denuo episcopus, in utraque dignitate libertatis ecclesiasticæ vindex, atque insigne seculi sui ornamentum.

Inter Gallos seu Francos antistites in hoc tomo eminet Arnulphus, ex magno regis ministro & multorum regum parente major Metensis episcopus, atque hac etiam dimissa dignitate, anachoreta deinceps maximus; cujus genus, munia gestaque cetera non usque adeo pervia sunt: nos ea hoc die potius quam ad XVI Augusti illustranda censuimus. Accedunt & alii sancti præsules tametsi non usquequaque adeo celebres, Martinus Trevirensis, Retbicius Augustodunensis, Æternus Ebroicensis, Benedictus Andegavensis, Ternanus Leonensis in Britannia Armorica, & Theodosius Autissiodorensis.

Anglia unicum exhibet Deusdedit episcopum Cantuariensem. Plures suppeditat Belgium. Frederici Ultrajectensis martyrium, & causa executioque martyrii ancipitem pridem dedere disputandi materiam, Gallis acerrime contendentibus, Juditham imperatricem non nisi calumniose in invidiam trahi. Monulphus & Gondulphus ambo Trajectenses ad Mosam episcopi, ne quidem sepulcro disjunguntur: ambos vero, ex eo redivivos, ad concilium Aquisgranense perrexisse, historia seu popularis traditio est, quam vetustioribus testimoniis subnixam cuperemus. Bernulphus Ultrajectensibus adscribendus est. De Plechelmo, non Massæ candiæ aut candidæ Casæ, sed in Scotia episcopo, multa satis temere tradita, quæ Bollandus olim operose elucidavit. De Sancti cultu Ultrajecti, Oldensaliæ & Ruræmundæ, deque sacrarum reliquiarum divisione paulo certiora commemorantur. Gonerius presbyter in Britannia Armorica ad inferiorem hujus classis ordinem pertinet.

EX STATU MONASTICO.

Primas in hac altera classe tenet celeberrimus Arsenius, qui ex duorum imperatorum præceptore anachoreta factus, Ægyptum, seu mavis Libyam, imo Orientem & orbem universum virtutum suarum odore replevit. Dicta ejus, documenta ascetica & facta expenduntur, daturque Vita græco-latina, numquam hactenus, saltem quod sciamus, edita. Ad Orientem etiam spectat Dius archimandrita, dictus thaumaturgus, condito monasterio, aliisque præclare gestis Constantinopoli venerandus.

Ex Italia locus inter Sanctos negari non potuit viro doctrina & vita religiosa insigni Ambrosio Autberto, post alia munia, ad S. Vincentii prope Vulturnum abbati: cui ex Ordine Vallumbrosano alium item abbatem adjungimus, moribus juxta ac nomine Benignum. Junior iis quidem, at non minus clarus est Robertus, a loco natali Salentinus dictus, dignissimus sancti Petri Cælestini discipulus, rerumque ad Ordinem spectantium vigilantissimus procurator, pro cujus recepto cultu argumenta subministrata sunt.

In Germania floruit Gumbertus, sancti Burchardi discipulus, Anspacensis ecclesiæ, primum, opinor, monasticæ, fundator, cum episcopo Herbipolensi, & forte aliis ferme synonymis, perperam confusus. Ansuerus & socii martyres Saxoniam illustrarunt: neque tacendus David abbas in Westmannia Sueciæ: quibus adde Zoerardum seu Andream & Benedictum, a Polonis & Hungaris cultos, de quorum patria & professione concertatio. In Hungaria obiisse certum est, & postremum quidem martyrio coronatum. Habet & suum Wratislavia Silesiæ patronum Ceslaum, Ordinis Prædicatorum alumnum, cujus cum S. Hyacintho discussa cognatio. Ast illis in partibus nullus hodie Sanctus illustrior magno illo Poloniæ thaumaturgo Simone de Lipnica, Ordinis Minorum, stupendis miraculis, numquam antea typis editis, jam toti orbi notissimo. Fredegandus in Belgio prope Antverpiam monasticen egit; an Belga ipse? dubitatur: nos eum Antverpiensibus tribuere non refugimus.

EX STATU SECULARI.

In Oriente plures Martyrum classes, sed his expressius laudantur Hyacinthus & Athenogenes, non uni discussioni materiam præbentes. Æmilianus Dorostori multos martyrii socios nactus est, utinam & fidelem Actorum scriptorem. Antiochum & Cyriacam dedit Sebaste in Armenia, Abudemium insula Tenedos: Faustus & Lolianus suis non carent elogiis. Longe nobilior est Africana martyrum turma sub nomine Scillitanorum, quorum præclarissima Acta, ceteraque ad gesta & translationes spectantia eruderantur.

In portu Romano inclyta Bonosa, nunc cum Eutropio & Zosima, alias cum quinquaginta militibus conjuncta, crisim non parum exercuit: neque de Hilarino Ostiensi omnia componere, satis promptum fuit. Huc etiam spectant Generosus martyr Tibure in Latio, Marcellus Mediolani, apud Bergomenses Domneo. Flius sive Ælius Justinopoli in Istria, & Felicissimus Nuceriæ, confessores sunt. Ast hos inter nullus Alexio celebrior, nullus majoribus difficultatibus implexus, ut Vitam ejus ænigmati prope similem non immerito dixeris. De eo Baronius & alii tacere maluerunt, quam dubia pro certis obtrudere. Nos Acta ejus, tum Romana vulgatissima, tum Edessena, numquam hactenus visa, ex Syriaco & Arabico accepta tradimus, nihil temere in ea controversia definientes. Seculo XIV insigne nomen sibi adeptus est Petrus, a solo natali Fulginas, appellatus, ab incredibili prope in pauperes misericordia laudatissimus. Ad Italiam etiam spectat Bernardus marchio Badensis, in Monte Calerio Pedemontii tumulum & cultum consecutus.

In Gallia Domninus Apriliacensis dubium reliquit, an cum synonymo Candiacensi confundendus sit. Pares ambages dissolvendæ fuerunt circa Helerium in Cæsarea maris Britannici insula: tum vero de Arnulpho in silva Aquilina, cujus peregrinationes, prætensus episcopatus, & gesta reliqua luce non modica indigent, quam etiam in Justiniano Lemovicensi desideramus. Sisenandum Cordubæ in Hispania martyrem paulo notiorem reddidit S. Eulogius. Kenelmus puer martyr in Anglia, impiæ sororis parricidio sublatus, miraculis potius quam gestis innotescere potuit. Ad Scotiam spectat Donavaldus cum novem filiabus virginibus. Arnoldus autem, vulgo dictus Caroli magni citharœdus, colitur in Arnsweiler ditionis Juliacensis.

EX SEXU FEMINEO.

Magnorum Sanctorum dignissimam sororem, & ferme educatricem Macrinam, satis est nominasse, uti & ejus encomiasten S. Gregorium Nyssenum fratrem, quo præstantior ei obtingere non potuit. Non adeo nota est Daria martyr Constantinopoli; at Carthagine prædicatur Guddene. Naturæ miraculum dici potest tenella virgo, sub virili habitu & nomine Marinus dicta, enormi calumnia illati stupri accusata; de cujus patria ærumnarumque tolerantia, tum de reliquiis multa discutienda fuerunt, ne multiplex potius quam una diceretur.

Tibure in Latio nominatissima est Symphorosa cum septem filiis, a Felicitate distinguenda; tametsi fortasse in filiorum nominibus confusio aliqua facta fuerit, hic, quoad fieri licuit, sublata. Marcellinæ virginis, magni Ambrosii sororis sacrum corpus non ita pridem repertum est, de qua re dissertatio Ms. serius ad nos transmissa, nihil continet quod cum nostris apprime non conveniat. Gallis debetur Apronia virgo Tullensis. Virgines & martyres nuncupari solent sorores sanctissimæ Justa & Rufina, quibus Hispalis in Hispania gloriatur, eisque merito addenda est Aurea Cordubensis. Non adeo constat, utrum Marina aliqua Hispanis tribuenda sit, a superius laudata discernenda. In Germania coluntur Stilla virgo & Regiswindis puellula: in Scotia Thenna seu Thenew matrona. In Belgio haudquaquam ignobilis Reineldis V. M. Amalbergæ filia, Gudilæ soror, quotidianis ferme peregrinationibus, prope Hallas Deiparæ, invocari, variisque morbis mederi solita.

Atque hi sunt Sancti præcipui, quorum Acta in hoc tomo illustrantur; quo autem die quibusve paginis reperienda sint singula, docet index alphabeticus eorumdem toti volumini præfixus. Cetera in subjunctis aliis indicibus quærenda sunt.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Junii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Michaele Angelo Tamburino, concedo Jacobo du Moulin facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet; Tomum quartum de Actis Sanctorum Julii, collectis & illustratis per Joannem Bapt. Sollerium, Joannem Pinium, Guilielmum Cuperum, Petrum Boschium, Societatis nostræ Presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXIII Novembris MDCCXXV.

JOANNES JANSSENS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Bapt. Sollerii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat���������LOYENS.

Et ego Joannes Bapt. Sollerius Societatis Jesu, permitto Jacobo du Moulin, ut Tomum Quartum de Actis Sanctorum Julii, meo permissu ab ipso impressum, publicet. Datum Antverpiæ XXVII Novembris MDCCXXV.

APPROBATIO ORDINARII.

Pergunt PP. Joannes Baptista Sollerius, Joannes Pinius, Guilielmus Cuperus & Petrus Boschius Societatis JESU ingens suum opus de Actis Sanctorum sedulo promovere. Prodit modo tomus quartus Julii cum Tractatu præliminari historico-chronologico de Patriarchis Antiochenis, in quibus nihil reperi quod fidei & bonis moribus apprime non consonet, imo quod eruditorum exspectationi non respondeat. Ita Censeo. Antverpiæ XXIV Novembris MDCCXV.

F. G. ULLENS
Can. Schol. Offic. & Lib. Censor Antverpiæ.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc Quartum Tomum Julii denuo protestamur.

TRACTATUS HISTORICO-CHRONOLOGICUS
Ad tom. IV Julii præliminaris
DE PATRIARCHIS ANTIOCHENIS

SECULUM I.

SEC. I.

I. S. PETRUS APOSTOLUS.

Antiochenam cathedram erexisse primum atque occupasse Petrum Apostolum, tam constanti jam inde a primis Ecclesiæ seculis traditione comprobatum est; ut temerarium omnino esse necesse sit, [S. Petrus primus fuit episcopus Antiochiæ;] qui neget: hoc enim tradunt Origines homil. 6 in Luc.: Ignatium dico, episcopum Antiochiæ, post Petrum, secundum; Eusebius Cæsariensis tum in Chronico, ad annum Claudii imp. secundum: Petrus Apostolus … cum primum Antiochenam ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur; tum in Historia lib. 3, cap. 36, cujus verba dabuntur infra num. 3; S. Joannes Chrysostomus apud Frontonem Ducæum tom. 1, hom. 42 in S. Ignatium; Sed quia Petri mentionem feci, quintam ex ipso contextam coronam animadverti; quoniam illi (Petro) in episcopatus Antiochensis dignitate successit (Ignatius.) Et paulo inferius S. Ignatii coronas colligens, quartam repetit, Ex solio, cui Petrus insederat; S. Hieronymus de Scriptoribus eccles. cap. 1: Simon Petrus … princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis ecclesiæ & prædicationem … in Ponto, Galatia &c. Romam pergit; & in Epist. ad Galatas cap. 2: Denique primum episcopum Antiochenæ ecclesiæ Petrum fuisse accepimus, & Romam exinde translatum; quod Lucas penitus omisit; S. Innocentius PP. I epistola 18 ad Alexandrum episcopum Antiochenum: Unde advertimus non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem (ecclesiæ Antiochenæ) attributum (quod super diœcesim suam constituta sit,) quam quod prima primi Apostoli sedes esse monstretur; S. Leo magnus serm. in Nat. Apostolorum Petri & Pauli, Petrum alloquens, Jam populos, inquit, qui ex circumcisione crediderant, erudieras; jam Antiochenam ecclesiam, ubi primum Christiani nominis dignitas est orta, fundaveras, &c. Maximus in concilio Chalcedonensi sexcentorum triginta episcoporum, actione 7 appellat sedem Antiochenam τὸν θρόνον τῆς Ἀντιοχέων μεγαλοπόλεως τὸν τοῦ ἁγίου Πέτρου Thronum Antiochensium magnæ civitatis, qui fuit S. Petri; S. Gregorius magnus lib. 6, epist. 37 de S. Petro & sede Antiochena scribens, Ipse firmavit sedem, inquit, in qua septem annis, quamvis discessurus, sedit. Et quis erit finis, si enumerare omnes voluero, qui hæc eadem ad posteros scripta transmiserunt? Sunt enim fere innumeri, teste Baronio ad annum Christi XXXIX, ubi rem hanc agit a num. 8 usque ad anni finem.

[2] [quod Tillemontius nimis hic timide asserens,] Hæccine, obsecro, ejusmodi testimonia sunt; ut subvereri quemquam sinant; ne, si Chronicon Alexandrinum aut Clementis Recognitiones non penitus abjiciantur, ex corruptis hisce fontibus hæc hausta traditio, atque adeo incerta videri possit? Mirari certe hunc scribendi modum subiit in Tillemontio in Monumentis pro ecclesiastica historia tom. 1, not. 25 in S. Petrum; uti etiam illud quod paulo superius dixerat; fieri nimirum posse, ut episcopatum S. Petri Antiochiæ, cujus memoriam Innocentius, Gelasius, S. Gregorius innuant in Romana Græcaque ecclesia traditione servatam, utraque Ecclesia ex Hieronymo, Hieronymus vero ex Eusebio didicerit. Quid restat igitur, si hæc ita sunt, nisi ut Eusebii auctoritatem hac in parte convellas; eumque ex libris Recognitionum apocryphis sua dicas hausisse? Jam tota hæc tam solida, tam antiqua παράδοσις revocatur in dubium; jam tot gravissimi, sapientissimi, sanctissimique Ecclesiæ Doctores ac Patres, jam Universa adeo Ecclesia imprudentissimæ in hac tum credenda, tum posteris asserenda temeritatis arcessitur. Quid viro catholico indignius; quid heterodoxis gratius dici potest?

[3] [occasionem dat hæreticis nos impugnandi.] Arripuit hæc sane, spe traditionis, ut innuit, violentius hac via concutiendæ, lecto citatoque eodem illo Tillemontii loco, nuperus quidam in Hollandia scriptor acatholicus; sed eatenus imperite, quod, quantum Eusebii Chronicum hoc maxime loco impupugnat, tantum ejusdem Historiam ab accuratiori fide commendet, in qua, inquit, hujus rei non meminit. Meminit enimvero lib. 3, cap. 36, ubi de Ignatio sic habet: Ὅ, τε παρὰ πλείστοις εἰσέτι νῦν διαβόητος Ἰγνάτιος, τῆς κατ᾽ Ἀντιοχείαν Πέτρου διαδοχῆς δεύτερος τὴν ἐπισκοπὴν κεκληρωμένος. Ignatius præterea multorum sermonibus nostra etiam ætate celebratus, secundus successionis apud Antiochiam Petri episcopatum patum sortitus, sive, ut Valesius vertit, secundus, post Petrum, Antiochensem ecclesiam sortitus. Ruffinus vertit lib. 3, cap. 35: Sed & in nostra quoque tempora famæ celebritate vulgatus Ignatius, apud Antiochiam post Petrum secunda successione episcopatum sortitus. Quid hoc, cedo, est aliud, quam primum cathedræ Antiochenæ episcopum pronuntiare S. Petrum? Patet id eodem hoc lib. 3, cap. 2, ubi fere de Lino succedente Romæ loquitur, sicut hic de Ignatio Antiochiæ. Adi Baron. ann. Christi XXXIX, num. 18. Nimirum animus mihi non est hæreticum, ubique turpissime cæcutientem, persequi, in iis ipsis operibus, si quis inspexerit, quæ impugnanda susceperat, abunde confutatum; & Romæ jam ab anno MDCCVII confixum, Sanctorum denique gloriæ, & Ecclesiæ catholicæ obtrectatorem sacrilegum simul & ineptum. Sed nempe (ut ad institutum redeam) nec Alexandrino, nec Eusebii seu Chronico, sive Historia, nec Recognitionibus Clementinis, res hæc adeo subnixa est, ut quamvis hæc abessent omnia, imo tantum adversarentur, quantum prosunt modo, ei timeri debeat; quando tot tantorumque Patrum auctoritate firmata est, qui undecumque sua illa sensa deprompserint, pro ea, qua pollebant, prudentia, doctrina, sanctitate, non nisi ex probatis illa solidisque principiis adduxisse credendi sunt Adde Catalogos Romanorum Pontificum, qui idem adstruunt, in multis ab Eusebio ita recedere, ut ineptum sit, eos ab Eusebio sua mutuatos comminisci, qui verosimiliter antiquissimi Catalogi auctori ne notus quidem fuit, ut observat Tillemontius in S. Petro tom. 1 Monum. eccles. art. 28.

[4] Quam porro certa est collocatæ a S. Petro suæ hujus sedis historia, [Fundata est sedes Antiochena anno Christi 33:] tam incertum controversumque tempus est, quo id primum contigerit. Probabilis mihi præ reliquis apparet, quam Godefridus noster Henschenius, ac post eum Conradus Janningus sunt amplexi sententiam, cum Sedis Antiochensis exordium ad annum æræ Christianæ vulgaris XXXIII, qui fuit juxta chronologiam nostram annus a Christi passione quintus, revocarunt; sic scopulos omnes feliciter prætervecti, in quos auctores plerique videntur impegisse. Res palam fiet, si paucula quædam cum illo exordio ita connexa, ut alteri accommodari non possint, statui omnino oportere ostendero. Hæc ad tria præcipue capita reducuntur. Primum quidem ut martyrii palmam tulisse dicatur Apostolorum Princeps Coss. A. Silio Nerva, & M. Vestino Attico; id est, anno æræ vulgaris LXV; alterum vero, ut solidis XXV annis Ecclesiæ Romanæ præsederit; tertium denique, ut annos septem, priusquam Romam adiret, in cathedra Antiochena posuerit. Hæc tria si vera sunt, & veram esse sententiam nostram, & corruere ab ea diversas necesse est: suis igitur singula momentis expendam.

[5] Ad Apostoli Petri martyrium Nervæ ac Vestini consulatui illigandum magno sibi præsidio putavit esse Schelstratius, [nam S. Petrus martyrium fecit anno Christi 65, juxta Catalogum,] Antiq. eccles. tom. 1, dissert. 1, cap. 5, art. 5, Catalogum antiquissimum Pontificum Romanorum, quem in Diatriba præliminari ad tomum 1 Aprilis exhibuit Henschenius in hæc verba: Petrus annis viginti quinque, mense uno, diebus novem. fuit temporibus Tiberii Cæsaris, & Caji, & Tiberii Claudii, & Neronis; a Consulata Vinicii & Longini, usque Nervæ & Vestini. Passus autem cum Paulo die tertia Kalendas Julias, Consulibus supradictis, imperante Nerone. Esset, fateor, instrumentum hoc quantivis pretii, si tale saltem esset, quale ab Henschenio vulgatum est; verum ab illa integritate tantum distat exemplar Catalogi, quo Decessor noster usus est, ut illud per capita fere singula in aliquibus restituendum existimaverit: quod mirum est neque ab erudito Schelstratio ibidem, & dissert. 3, cap. 2, neque ab aliis quibusdam recentioribus observatum fuisse; cum id Henschenius tum alibi, tum in ipso hujus Diatribæ prologo lectores suos satis aperte præmonitos esse voluerit:

[6] [ab Henschenio correctum;] Sic enim habet num. 10: Apographum nostrum communicavit olim Joannes Bollandus noster Ægidio Bucherio, qui illud edidit in Commentario suo in Canonem Paschalem Victorii. Potuitne clarius edicere, quid ferat apographum suum, quam illud ipsum assignando jam editum in opere, quod in eruditorum omnium manibus est?. Neque enim Bucherium arguit, quasi id ille fideliter non ediderit; sed unum istud queritur, quod is non parum fuliginis ipsi adjecisset; dum Catalogum illum (quem confusiorem & vitiosum judicabat) non satis æstimaverat; quod ne & alii facerent, emendare illum conatus est Henschenius studio sane atque eruditione minime vulgari, & vero optima fide; quandoquidem apographum suum assignando apud Bucherium, satis unumquemque moneat, in iis Catalogum a se correctum esse, in quibus a Bucheriano differret; neque proinde in apographo nostro legi, passum esse S. Petrum Coss. Nerva & Vestino; sed ita legendum esse; cum is locus in apographo nostro, ut patet apud Bucherium, sit manifeste corruptus, Nervam cum Vero conjungens; nec videatur emendari rectius posse, quam si loco Veri Vestinum substituas; id quod Henschenius tam erudite demonstrat; ut hic ego me non diffitear multo amplius argumentis illis, quibus Catalogum repurgare hoc loco conatus est, quam ipsi Catalogo sic repurgato tribuere.

[7] [non prius;] Ostendit enim luculente exercit. 4 a num. 31, nec prius occisum esse S. Petrum, quam Nerva & Vestino Consulibus, nec occidi posterius a Nerone potuisse: non prius; quia, Eusebio teste lib. 2 Hist. eccles. cap. 22, Nero circa initia imperii clementius se gesserit & defensionem pro fide nostra benigne susceperit; adeo ut in illa Romanæ Ecclesiæ tranquillitate Petrus Vicarium sibi Romæ S. Linum substitueret, ut ipse alia in loca profectus Christi fidem longius latiusque diffunderet, ut ibidem colligitur ex Actis atque ipso, quo de agitur, Catalogo. Sævire vero primum in Christianos Nero cœpit Coss. C. Lecanio & M. Licinio, hoc est anno Christi LXIV, qui imperii ejus anno X & XI respondet, cum incensæ Urbis invidiam in eos detorsit, quod ex Tacito ac Suetonio ibidem citatis, & Sulpicio Severo Sacræ Hist. lib. 2, comprobatur. Martyribus autem in illa persecutione crudelissima quæque supplicia cædesque perpessis S. Leo magnus ambos accenset Apostolos; sed non primo statim impetu illo arreptos eos fuisse manifeste tradit Sulpicius Severus loco jam notato. Præterea: Fuere, ait Tacitus lib. 15 Annal., qui annotarent, XIV Kalend. sextiles (hoc est XIX Julii) principium incendii hujus ortum, quo &c. Incendium autem consecuta persecutio est; Apostoli vero martyrium fecerunt XXIX Junii, ut ad illum diem probamus in Actis.

[8] Est igitur cur in annum consulesque sequentes cum Catalogo Henscheniano differatur Apostolorum interitus, [ut patet ex tempore primæ persecutionis;] quo furere nihilo minus Nero perrexit, ut est apud Tacitum lib. citato; maxime cum is annus Neronis imp. undecimo ac duodecimo respondeat, in quem Petri ac Pauli necem, Hær. 27, contulit S. Epiphanius; quæ in duodecimum, inquit, annum Neronis incurrit. Annum quidem XI rectius scribendum fuisse putavit Papebrochius, cum Neronis ab assumpto imperio annus XII non nisi Octobri mense inchoaretur; sed ita numerari, ut observat Henschenius hic num. 35, & probat Petavius Doctr. temp. lib. 11, cap. 14, anni imperatorum passim solent a veteribus, ut eorum initium non a die quo imperium adierunt, sed ab ejus anni civili & populari exordio repetatur. Hac ratione duodecimum putare potuit vel a Januario præcedente, si civili; vel a Paschali mense, si ecclesiastico utebatur anno S. Epiphanius; ut nihil hic corrigendum sit. Accedit quod idem hic annus sit a passo (sub Geminis) Servatore trigesimus septimus, quem annum notant S. Hieronymus de Scriptorib. eccl. cap. 5 in elogio S. Pauli, quem eodem anno ac die cum Petro interfectum dicit; & S. Joannes Chrysostomus tom. 6, serm. in Petrum & Paulum, sub finem; ubi textus Græcus, quem non recte vertit Vossius, habet, Paulum, cum capite plecteretur, servivisse annis XXXV Domino, quod redit ad annum trigesimum septimum a passione Christi, post quam passionem Paulus altero tantum anno servire Domino cœpit. Idem asserunt Isidorus Hispal. de Vita & obitu utriusque Testamenti Sanctorum; Nicephorus Callistus lib. 2, cap. 36, aliique passim: Sed, ut supra ex Augustino monuimus, inquit loc. cit. Henschenius, ob ignorantiam Consulatus, quo Christus passus est, coacti fuere aberrare aliqui qui dum serius Christum dixere passum, & vellent S. Petro dictos XXXVII annos tribuere, etiam coacti fuerunt serius mortem Petri statuere.

[9] Sed hoc anno serius eam statui non posse evincit, [non etiam posterius,] opinor, numero 33 & seq., saltem adversus eos, qui necem illam anno Neronis, ab imperii exordio, decimo tertio, aut decimo quarto fixerunt: nam qui cum Tillemontio eam referunt in annum imperii duodecimum, Christi LXVI, eos conveniam jam mox. Et quidem de anno XIV, Christi LXVIII, res plana est, cum illo anno sibi ipse Nero manus attulerit die IX Junii; Petrus vero in crucem actus sit XXIX Junii. Sed nec fieri potuit anno ejusdem imperii decimo tertio, Christi LXVII, quod vult Petavius & alii: nam jam ab anno præcedenti absens Nero agebat in Græcia, teste Xiphilino in Epitome Dionis Cassii, ubi hoc anno decimo tertio adhuc versabatur forte circa hiemem: siquidem istic meditabatur Isthmum Peloponesi perfodere, quo ad eum, post partam die VIII Septembris de Taricheis victoriam, Vespasianus, qui bello Judaïco præerat, sex millia lectissimorum juvenum submisit, ut lib. 3 de Bello, cap. 19 narrat Josephus. Præsentem autem Apostolorum supplicio tyrannum fuisse, nemo veterum, quod sciam, negavit; quidam tam aperte affirmant, ut explicari aliter vix possint: vide Tillemontium nota 40 in S. Petrum. Acta clamant ad diem XXIX Junii data, ubi ob lapsum Simonis Magi, abductasque ab impurissimo ejus commercio ad fidem, castumque propositum pellices, eum plane præsentem furentemque exhibent; uti & quæ habentur ad eum diem tom. VII Junii; denique communis ita fert traditio, ut ait Pagius, ubi sententiam nostram prolixe tuetur ad ann. Christi LXVII, patronumque adducit Orosium lib. 7, cap. 5.

[10] [ne uno quidem anno;] Restat ergo annus ab accepto imperio XII, Christi LXVI. Sed contra illum faciunt non pauca: atque imprimis Historia Xiphilini post nominatos hujus anni consules Cajum Telesinum & Suetonium Paulinum, statim Tiridatis adventum, ludos, regnumque Armeniæ ei datum, & Neronis iter, comitatumque describit in Græciam; ut verisimillimum sit, ea ante Junium contigisse; & ut serius accidissent, certe nullo pacto cum persecutione ferventi & martyriis, prout narrantur, Apostolorum, congruunt; cum totus in ludis esset imperator. Deinde non est hic annus trigesimus septimus post Christi passionem, quem passim omnes apud Henschenium & Pagium requirunt. Tum quo auctore se fundat, qui ita sentit? Epiphanium supra relatum Tillemontio eripui; superest, nescio quis Euthalus in Prolegom. OEcumenii; sed qui adventum Christi statuit annis III ante æram vulgarem; passionem vero anno Christi secundum æram vulgarem trigesimo. Favet is vero nobis, cum Paulum dicit martyrio coronatum anno post Christi passionem trigesimo sexto: nam idem annus, qui est ab anno æræ vulg. vigesimo nono trigesimus septimus, ab anno ejusdem æræ trigesimo est trigesimus sextus: ergo assignat quidem aliter, sed tamen eumdem omnino annum quem nos, hoc est Christi LXV, quo consules fuere Nerva & Vestinus. Sunt & alia, quæ in hanc rem dici possunt; sed hæc, puto, sufficiunt, ut sub Nerva & Vestino consulibus S. Petri martyrium collocari cum Catalogo nostro omnino debere quivis videat; cum eumdem illum annum tot alia per totam Henschenii Diatribam inter se collata confirment. Ab Eusebio hic recedimus, fateor; sed idem Eminentissimus Annalium Parens, idem alii passim factitarunt. Et vero quanti in hac re sit Eusebius, docet Henschenius num. 35, Pagius ad an. Christi LXVII, num. 11 &c. Nunc ad alteterum, quod proposueram, caput accedo.

[11] [post Romanam Sedem ante annos 25 solidos erectam,] Per annos XXV Romanam tenuisse cathedram Apostolum Petrum, ostendit Henschenius loco citato, num. 28; iterumque ad diem XXIX Junii in Comm. præv. ad Acta SS. Petri & Pauli, num. 11. Idem adstruit Illustriss. Schelstratius Antiq. eccles. diss. 1, cap. 5, art. 4 ex Eusebio, Hieronymo, Prospero, Beda, libro Pontificali, codicibus Mss., Catalogis antiquis; confutatque Baluzium, Pagium, Papebrochium id negantes aliquando & pro se frustra Lactantium appellantes; quo te, lector, ne in re testatissima receptissimaque sim longus, remitto. Neque vero annos illos accipi fas esse inchoatos (ut eos plurimi, cum aliter in sua chronologia non possent, accipere, cum Ruffino in S. Hieronymum, coacti sunt) præter alia evincunt Catalogi, quos viderim omnes, Pontificum Romanorum (si unum exceperis Corbeiensem) qui apud Mabillonium, Pagium, Schelstratium, Henschenium, Papebrochium editi, supra annos XXV mensem unum, quod habent pauciores; aut duos, quod habent reliqui omnes, ac dies insuper aliquot adjiciunt; unus tamen apud Schelstratium addit menses VI & alius menses III.

[12] Jam si anni XXV completi fuerint subducti cum uno alterove mense ab anno æræ vulgaris LXV, [de quibus mira Catalogorum omnium concordia est.] die XXIX Junii; ad anni quadragesimi ejusdem æræ mensem Maium aut Aprilem venietur; cum vero plerique Catalogi vel septem, vel octo dies adjiciant, facile cum hoc nostro vetustissimo, qui novem addit, conciliari possunt: septem enim sunt, si solidi tantummodo computentur; octo, si primus collocatæ sedis, aut ultimus amissæ negligitur; novem, si utrumque annumeres; qui singuli modi satis arbitrarii sunt & usitati. Hac ratione, si Catalogum nostrum & alios tres Colbertinos apud Pagium sequimur, initium Sedis Romanæ redigetur ad diem XXI Maii; sin alios plures, sed auctoritate inferiores, ibitur ad XXI Aprilis anni Christi quadragesimi. Verum, quoniam ea cum istius cathedræ annua festivitate, quæ, juxta antiquissimorum sanctorum Patrum nostrorum testimonium decimo quinto Kalend. Februarii fuit, (verba sunt Bullæ S. D. N. Pauli IV apud Bollandum ad illum diem. Vide etiam tomum 1 Junii pag. 459.) non satis videntur cohærere; adi eumdem Bollandum XXII Februarii, ubi de Cathedra S. Petri Antiochena. Ibi num. 4 & 5 ex Joanne Beletho colligit, festivitatem utriusque cathedræ non esse certum argumentum, quo illis diebus credi debeat esse posita, id quod de aliis plurimis festis, Martyrologorum arbitratu signatis, per Acta Sanctorum passim ostenditur. Videsis etiam Florentinium in Martyrologio Hieron. XXII Februarii; & Acta SS. tom. V Junii in Analectis de SS. Petro & Paulo, pag. 471. Quidquid sit; si minus hic tum cum antiqua Ecclesiæ celebritate, tum inter se de diebus ac mensibus consentientes habemus Catalogos, de annis tamen XXV plenis conveniunt omnes, quod tanto certius faciunt, quanto in reliquis magis colluctantur; id enim argumento est, alios ex aliis non esse descriptos. Ex quo & illud conficimus, anno Christi XL fundatam a S. Petro Romanam Ecclesiam fuisse; sive Romam, Euodio Antiochiæ, ut jam dicetur, constituto, recta contenderit; sive per viam, inquit Janningus ad Acta SS. Petri & Pauli Comm. præv. num. 25, aliis quoque nationibus Christum annuntians, eo primum pervenerit anno secundo Claudii, quæ Eusebii & Hieronymi doctrina est: neque enim ad hoc opus esse, ut coram adsit in loco, contendit Eminent. Baronius anno Christi XXXIX, num. 16; quæ res eo facit, ut de XXV totis annis laborare non sit opus, qui aliter inveniri vix possunt; si tamen omnino possunt.

[13] Hisce jam positis, restat ut id exequar, quod tertio loco asserebam; [Annos illos alii septem Antiochiæ] nimirum annis VII Apostolum sedisse Antiochiæ. Longo tempore sedisse tradit S. Chrysostomus tom. 1, hom. 42 in S. Ignatium ep. M. uti & Innocentius I apud Labbeum tom. 2 Concil. col. 1265. Per annos aliquot, priusquam Romam veniret, gubernasse Antiochenam ecclesiam asserit Nicolaus PP. I ad consulta Bulgarorum apud Labbeum tom. 8 Concil. col. 546. Septem annos inchoatos numerat Eusebius in Chronico apud Pontacum a fundata ecclesia Antiochena usque ad primordia S. Petri Romana: totidem annos habet Gregorius magnus supra num. 1 citatus. Eosdem dat auctor libri Pontificalis; Ms. item codex Anastasii Bibliothecarii, olim servatus apud Cardinalem Mazarinum, ut vide in Comm. præv. SS. Petri & Pauli num. 11; Codex Ms. Bibliothecæ reginæ Sueciæ apud Schelstratium tom. 2 Antiq. eccl. in Appendice ad opus Geograph. pag. 541; Catalogi antiquissimi fragmentum, litteris majusculis conscriptum, in Bibliotheca Vaticana, apud eumdem tom. 1 Antiq. eccl. diss. 1, cap. 5, art. 4, num. 5: Catalogus septimus apud Pagium; denique Latini omnes, inquit Baron. ad annum citatum, num. 19, qui numerant annos sedis Antiochenæ ..; licet ex Græcis unus tantum Nicephorus (in Chronico) ponat annos duos; imo undecim: nam græce habet ια᾽. Nimirum accenset Nicephorus etiam episcopatui Petri Antiocheno annos IV, qui inter mortem Christi sub Geminis & sedis Antiochenæ primordia effluxerant. Porro integri fuerint anni illi septem, an aliqua parte delibati, compertum non habeo: plenos fuisse innuit citatus codex Anastasii Bibliothecarii, cum dies octo superaddit; at mutilos eos fuisse, colligitur ex Catalogo terio Papebrochii ex antiquissimis membranis Palatinis Bibliothecæ Vaticanæ, qui sex tantum annos assignat; quod si verum est, iis favet, qui utriusque cathedræ exordium in illos dies ac menses conjici volent, quibus jam olim in Ecclesia celebratur: ab anni enim quadragesimi die XVIII Januarii, ad anni trigesimi tertii diem XXII Februarii, anni sunt septem præter mensem unum ac dies 4; quæ sententia mihi satis apparet verosimilis.

[14] [immediate præcesserant.] Sed nihil egero, nisi eosdem illos annos ita præcessisse episcopatum Romanum ostendero, ut hujus initium, sit finis illorum: cujus rei auctorem idoneum Eusebium jam dedi in Chronico; neque obscurus est, quem statim adduxi, S. Gregorius; patrocinatur S. Hieronymus lib. de Scriptoribus eccl., scriptor Historiæ de Vitis Rom. Pontificum, ubi quidam ita legunt: Petrus sedit cathedram episcopatus in Antiochia annos VII; Hinc Petrus ingressus in urbem Romam &c., Adrianus Papa II ep. 32 ad episcopos synodi Duziacensis tom. 8 Concil. Labbei, col. 932: Petrus namque … de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset; Nilus item archimandrita ad Rogerium Siciliæ regem anno Christi MXLIII, apud Schelstratium Ant. eccl. tom. 2, pag. 722; demum quotquot inter dimissam Antiochensem ecclesiam fundatamque Romanam vel nihil, vel non nisi prædicationem Euangelii per Cappadociam, Pontum, Galatiam, Bithyniam &c. videntur interponere: nam eos cum sententia nostra non incommode conciliari, jam ostensum est num. 12. Atque hoc modo vix erit, quem a nobis, licet cetera diversum, in hac re tamen dissentientem reperias. Atque hæc sunt, quæ me ad tuendam Henschenii & Janningi, quin tandem etiam Papebrochii, de prima Petri apud Antiochiam cathedra anno Christi XXXIII occupari cœpta, sententiam impulerunt: nam si mortem Petri sub Nerva & Vestino Coss., id est, anno Christi LXV, toti XXV anni Sedis Romanæ, atque hos iterum alii septem Antiochenæ præcedere debuerunt, ad annum jam indicatum cathedræ hujus primordia necessario rediguntur. Itaque quarto (circiter) post Domini in cælos assumptionem anno Petrus Apostolus Hierosolymis Antiochiam magnam profectus … illic semet in thronum immisit, ut habet Chronicum Paschale ad Olymp. CCIII.

[15] Difficultatis hic aliquid ex Apollonii apud Eusebium lib. 5, [Neque huic sententiæ adversatur traditio Apollonii aut Clementis Alex.] cap. 18 traditione Papebrochius aliquando movit Henschenio, jam vita functo; sed hunc Schelstratius tom. 1 Antiq. eccl. diss. 1, cap. 5, art. 3 vindicavit: ita tamen, ut ab Henschenio quasi furtim non nihil recedat; dum contra Ms. Anastasii Biblioth. codicem, de quo supra, ab Henschenio adductum, eique consentiens Martyrologium ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, tom. III Febr. pag. 283 in Actis; imo & Chronicum Paschale citatum, non quatuor, sed quinque annos prædicationis Petri in Judæa statuit ante aditam (anno æræ vulgaris, ut ipse vult, XXXIV; non XXXIII, ut censuit Henschenius) Antiochensis ecclesiæ sedem; quam cum VII annis tenuisse velit, cogitur eam serius terminare; sed nescio quibus hic se tenebris involvat. Annus ultimus sedis Antiochenæ, inquit tom. 2 Antiq. eccl. diss. 1, in Annal. prædic. Apost., nempe XL, complebat annum XII, qui exigitur juxta traditionem Apollonii, in cujus fine, contigisse dicenda est Apostolorum divisio, sive sequentis anni initio. Tomo 1 autem in secunda serie chronologica S. Petri cathedram Romæ figit anno XLI: atque ita dum VII annos serius inchoat Antiochiæ, XXV integros non invenit Romæ, eoque minus, quod annos Romanæ sedis ab ipso tantum S. Petri in Urbem ingressu repetere videatur. In hasce angustias conjecisse Virum eruditum videtur nimis anxia tum Apollonii tum Clementis Alexandrini interpretatio; quæ ne & nobis incommodare possit, hic explicanda est.

[16] Verba Eusebii de Apollonio sunt: Ἔτι δὲ ὡς ἐκ παραδόσεως τὸν σωτῆρά φησι προστεταχέναι τοῖς αὐτοῦ ἀποστόλοις, [ab aliquibus nimis rigide intellecta.] ἐπὶ δώδεκα ἔτεσι μὴ χωρισθῆναι τῆς Ἱερουσαλήμ. Ad hæc tamquam ex traditione præcepisse ait (Apollonius) Salvatorem Apostolis suis, ad annos duodecim Hierosolymis ne discederent; Rufinus vertit: uti ne ante duodecimum annum ab Hierosolymis discederent. Clemens Alex. lib. 6. Strom. sic scribit: (quod mirum non legisse Tillemontium tom. 1 Monum. nota 6 in S. Matthæum, cum exstet in omnibus editionibus Græcis ac Latinis, quas viderim. Adi editionem Lugduno Batavicam anni MDCXVI pag. 459) sic, inquam, habet Clemens Alexandrinus: Propterea dicit Petrus, Dominum dixisse Apostolis: Si quis ergo velit ex Israël duci pœnitentia, & propter nomen meum credere in Deum, remittentur ei peccata. (Sic interpunctionem restituit Schelstratius tom. 1, diss. 1, cap. 5, art. 3, num. 1.) Post duodecim annos, μετὰ δώδεκα ἔτη, egredimini in mundum; ne quis dicat, non audivimus. Hinc post Papebrochium Schelstratius colligit, divisionem Apostolorum, adeoque & Petri ad Urbem iter, ad expletum usque duodecimum a Christi passione annum esse differendum; verum ego post Henschenium nihil video, quod eo adigat, vetetque ad anni duodecimi initium illa revocare. At enim Eusebius ponit, ad, vel, ut interpretatur Valesius, intra annos duodecim ne discederent; Clemens vero, post annos duodecim egredimini. Fateor; sed quid tum postea? An completos dixerunt annos XII? Nihilo profecto magis, quam completos dies tres a morte ad resurrectionem iisdem verbis Christus asseruit, cum dixit Matth. 27, ℣ 63: Post tres dies resurgam. & Marc. 8, ℣ 31: Et cœpit docere eos, quoniam oportet Filium hominis pati multa … & occidi: & post tres dies resurgere; ubi habet utrobique textus Græcus, μετὰ τρεῖς ἡμέρας; μετὰ autem & μὴ ἐπὶ, id est, post, &, non ad, vel, intra, idem, opinor, significant: ergo nec apud Eusebium Apollonius, nec apud Clementem Petrus plus exigunt quam primi duodecimique anni quantulamcumque partem, sicut nec sententia Christi plus exigit quam primæ diei jam pene occidentis finem & initium tertiæ. Nam quod Martyrologi quidam recentiores Divisionem Apostolorum celebrent XV Julii, nihil obest; ut jam dictum est num. 12.

[17] [Gesta S. Petri Antiochiæ,] Jam de modo, quo episcopatum Antiochensem auspicatus sit sanctus Apostolorum Coryphæus, consule Baronium ad annum Christi XXXIX, num. 10: neque enim vacat de re nusquam tradita operosius divinare. Habes etiam Chronicum Paschale paulo ante citatum. De miraculis a S. Petro Antiochiæ patratis, tamquam de re vulgo nota, loquitur Basilius Seleuciensis in Vita S. Theclæ lib. 1, sub finem. Non pauca ejusdem apud Antiochenos acta congerit Theodoricus Pauli, Vicedecanus ecclesiæ collegiatæ SS. Martini & Vincentii Gorcomii anno circiter MCCCCLXXX, cujus duo volumina Chronici universalis Mss. servamus, ubi agit de patriarchatu Antiocheno: quorum aliqua etiam in Martyrologiis quibusdam particularibus, apud Bollandum tom. III Februarii, pag. 283, & in Usuardo XXII Februarii, uti & in Actis SS. Petri & Pauli a nobis editis, referuntur; quæ cum fere omnia librum 10 Recognitionum S. Clementis redoleant, fontem & rivos assignasse satis habeo. Illud certum cum omnibus putat Baronius ad annum Christi XXXIX num. 17, nequaquam Antiochiæ ita resedisse Apostolum; sicuti nec postea Romæ, ut inde pedem nusquam extulerit; quippe qui omnium princeps & caput ecclesiarum, ibi aderat continuo, ubi maxime laborabant; aut ubi præsentem operam collocari utilius posse judicabat. Ceterum ex solis primum Judæis Antiochenam ecclesiam coaluisse ibidem docet Baronius num. 14, idemque narrat, sed aliquanto severius, Chronicum Paschale loco citato, aliique; atque ea ratione, explicatur facile, quod adversus Antiochensem Petri cathedram ex Apostolorum Actis afferri posset; sed mihi, qui chronologiam specto præcipue, hisce diutius immorari non licet.

II. S. EUODIUS.

S. Euodii notum ubique nomen; obscura ubique historia est. Et sane Acta ejus, quæ dedimus VI Maii, [Euodium primum fuisse S. Petri successorem negare videntur PP. aliqui;] oppido jejuna sunt; nec aliud fere lucis Viri tam illustris afferunt memoriæ, quam ex Martyrologiis Menæisque derivatum; atque illud quidem tam tenue; ut monumenta ejus pene singula disputentur. Ut enim ab eo exordiar, quod ad rem, quam ago, maxime pertinet; quis ambigi credat potuisse, quem potissimum sedi Antiochenæ suum Petrus successorem primo instituerit; Euodiumne, an Ignatium; cum nihil apud historicos chronologosque sit magis obvium, quam ut Ignatium postponant Euodio? Hæc tamen ipsa res, si Emin. Baronium audimus ad annum Christi XLV, num. 13, non est absque aliqua controversia: quandoquidem Joannes Chrysostomus, civis Antiochenus, & ejus ecclesiæ olim clericus, aperte profitetur, primum omnium a Petro eidem Sedi fuisse præfectum S. Ignatium: (Chrysost. tom. 1 edit. Frontonis Ducæi, hom. 42, successisse Petro Ignatium dicit; immediate seu primum successisse non dicit; innuit id quidem, fateor; sed orationi panegyricæ concedendum est aliquid.) Testatur id ipsum Theodoretus, cum ait: De illo enim Ignatio omnino audisti, qui per magni Petri dexteram pontificatum suscepit. Felix quoque Romanus Pontifex in epistola, quam scripsit ad Zenonem imperatorem, quæ est recitata in quinta synodo Constantinopolitana, plane testatur, S. Ignatium dextera Petri esse ordinatum ejusdem Antiochenæ sedis episcopum. His addit Tillemontius nota 1 in S. Ignatium, S. Maximum abbatem aliosque posteriores, qui & Petro successisse & ordinatum ab eo Ignatium esse memoriæ prodiderunt; imo & S. Athanasium, & Joannem Antiochenum in sua Synodique suæ epistola, & Origenem; sed postremi tres omitti commode poterant, cum nihil ipsi infensum habeant: non Athanasius; cum tantum dicat, episcopum Antiochensem post Apostolos fuisse S. Ignatium. Quis id neget? Non enim negat intercessisse Euodium. Non etiam Joannes, cum dicit, Magnum martyrem Ignatium, qui secundus post Petrum, Apostolorum primum, Antiochenæ sedis ordinavit ecclesiam &c. (apud Facundum lib. 8, cap. 1.) Neque qui eadem phrasi utitur, Origenes: nam eadem utitur Eusebius a me num. 3 productus; qui ea tamen certissime Euodium non exclusit; & res clarius elucescit, ubi de Lino loquitur, loco ibidem notato. Origenem loco citato, id est, hom. 6 in Lucam, omnino aliter, quam Tillemontius, intellexit Card. Baronius ad annum Christi LXXI, num. 11. Vide Vitam in Actis tom. 1 Februarii, pag. 129, num. 1, & alibi passim, ubi eadem phrasis sic adhibetur, ut excludatur ille, post quem numerantur alii.

[19] His contra uterque jam dictus auctor opponit Eusebium, [ceteri omnes aperte asserunt.] tum in Hist. lib. 3, cap. 22, ubi ait: Apud Antiochiam vero defuncto Euodio, qui primus ejus loci constitutus fuerat episcopus, secundus tum maxime florebat Ignatius; tum etiam in Chronico, ubi post mortem S. Petri, imo & Othonis imp., sic habet: Antiochiæ secundus episcopus ordinatur Ignatius: Eusebio addunt S. Hieronymum, de Script. eccl. cap. 16, ubi dicitur Ignatius Antiochenæ ecclesiæ tertius post Petrum Apostolum episcopus: Accedunt Patriarcharum series apud Syncellum, Nicephorum, aliosque ordinatæ: atque ipse denique, cum Græcis ac Latinis quotquot Euodii meminerunt, Ignatius, cum ad suos Antiochenos ex itinere Romano scribens, Mementote Euodii, inquit, beatissimi pastoris vestri, ὃς πρῶτος ἐνεχειρίσθη παρὰ τῶν Ἀποστόλων τὴν ὑμετέραν προστασίαν, qui primus commissam accepit ab Apostolis præfecturam vestram: ne simus pudori Patri; simus genuini filii, non autem adulterini. Quam epistolam, nescio cur aliqui S. Ignatio tam confidenter abjudicent; nam licet argumentis minus evidentibus ab eo scripta demonstrari possit, quam septem aliæ; at certe probabilibus momentis ejus eam esse potius, quam non esse, tom. 1 Februarii Comm. præv. ad Acta S. Ignatii, § 6, maxime a num. 42 (quidquid aliter Usserio visum fuerat) probavit Henschenius; neque adeo deturbari tam proterve ab eo loco meretur, quo jam olim apud S. Adonem, Usuardum, aliosque in antiquissimis Mss. fuit. Non dubitat Tillemontius nota 8 in S. Ignat., quin ad Antiochensem ecclesiam de compressa a Deo persecutione scripserit; (haud dubium id quidem, cum ipsemet id affirmet in epistola ad Smyrnæos, ante salutationes, sub finem.) sed in eo laborat, quod quæ circumfertur ad Antiochenos epistola, de pace nihil meminit. Nihil meminit autem? Imo vero ab ipsa pace epistolam exorditur: Ἐλαφρά μοι καὶ κοῦφα τὰ δεσμὰ Κύριος πεποίηκε, μαθόντα (forte μαθόντι) εἰρηνεύειν ὑμᾶς: Levia mihi & non onerosa vincula Dominus fecit, discenti, pacem habere vos. Quam pacem præcepta per totam epistolam sparsa videntur spirare.

[20] [Viæ aliquæ conciliandi priores cum posterioribus;] Tentat exinde Baronius dissidentes inter se partes, arrepta ex Constitutionibus Clementis conjectura, componere, statuendo creatos simul episcopos, Euodium a Petro, a Paulo autem, ut istic narratur, Ignatium; hunc ut gentilibus conversis, illum ut Judæis præesset, dum esset inter utrosque dissensio; ea sublata, Ignatium cedere potuisse Euodio, donec vita functo successerit. In eamdem pene sententiam abiit Petrus Halloix, in eo solum diversus, quod utrumque simul, dum vixit Euodius, rexisse existimet, uti simul cœperant; & inter protestantes ipsos Hamondus citatus a Tillemontio dicto loco: ubi & aliam proponit eorum, qui, misso hic Eusebii Chronico, putarunt, mortuo jam Euodio, quem pridem S. Petrus ordinasset, suffectum ab eodem, Antiochia Romam ad ad martyrium transeunte, fuisse S. Ignatium. Vide Cotelerium in librum 7 Constitutionum Apostolicarum, caput 46. Harum ipse opinionum lectori dat optionem art. 1 de S. Ignatio: necessariam enim omnino earum aliquam esse putat; cum nimis aperte, Ignatium Apostolorum manibus consecratum eisque Antiochiæ substitutum esse, affirmet Chrysostomus ac Theodoretus, quam ut negari possit; nec minus certum sit ex Eusebio, Hieronymo &c., Euodio Ignatium successisse; utrumque vero cujuslibet harum sententiarum præsidio defendi nullo negotio posse: cum Ignatius ita & successisse Petro, & Euodio dici possit; inconcussæque adeo veritates hæ subsistant, & Euodium Petro, & Petro Ignatium, & eumdem Euodio successisse.

[21] Verum nulla ex his auctores allatos conciliandi rationibus mihi plane satisfacit. [sed hisce rejectis,] Et prima quidem Eminentissimo auctori suo visa est parum firma: subjicit enim: Sed quod agamus conjectura, nihil certi de his affirmare audemus. Non immerito; quando ipsæ (cujuscumque sint auctoritatis) Clementis Constitutiones, quas hic adducit; sic sonant: Euodium episcopum Antiochiæ a me Petro ordinatum, cui successit Ignatius a Paulo ordinatus: hoc sane aliud significat, quam constitutos esse simul, ut simul una statim præsiderent. Non est mihi hic animus discutere singula penitius; vel unum hoc quam durum est tum in prima tum in secunda sententia, quod juvenem sedecim circiter annos natum, ut ex sequentibus colligetur, Ignatium moderari gubernacula statuat amplissimæ ecclesiæ? Tertia mortuum statuit Euodium ante Petrum, a quo tum sit consecratus Ignatius. At quo auctore? Uno scilicet Joanne Malela, scriptore passim contempto; cum ne ipse quidem S. Nicephorus, quamvis Euodio annos tantum viginti tres concedat, ei S. Petrum superstitem faciat: deinde huic systemati repugnat Eusebius in Chronico & alii num. 25 citandi. Aliter ergo Patres jam adducti ad concordiam revocandi sunt.

[22] Modum alium Henschenius adhibuit tom. 1 Febr. Comm. præv. ad Acta S. Ignat. § 3, [videtur alia commodior, quam dedimus in Actis SS.] ubi & citata Chrysostomi, Theodoreti &c. atque explicata fuse verba reperies, totamque hanc quæstionem satis operose ventilatam. Eo fere vertuntur omnia, ut Ignatium a Petro destinatum Antiochensium præsulem admittat quidem, quocumque id tempore factum sit; sed vivo etiam tum Euodio; non ut continuo ecclesiam illam administraret pari cum Euodio auctoritate; sed ad eum modum, quo primos in Sede Romana successores constituit: itaque in illud tempus distinarit Petrus S. Ignatium suum Euodiique Antiochiæ successorem, quo ab eo, post suum atque Euodii obitum, Antiochiam in Christi fide præviderat conservandam & plurimum augendam. Quam opinionem firmat Nicephorus Callistus lib. 2, cap. 35, ubi S. Petrum, dum per orbem circumiens, ecclesias ubique constitueret, tradit plures elegisse aliis deficientibus in dignitate episcopali successuros: Et Antiochiæ, inquit, primo Euodium; deinde revera numine afflatum Theophorum statuit Ignatium: eo scilicet modo, quo illum ante dixerat, Romam commisisse suis successoribus, Lino videlicet, Anacleto, & tertio sacro Clementi. Hoc ibi deductum latius probatumque, lector, invenies; &, ut mihi quidem videtur, satis feliciter.

[23] Displicet tamen, quod inter primos Romanos S. Petri successores & Antiochenos, [in qua tamen aliquid corrigitur.] aut saltem Ignatium, id statuat discriminis, quod illi ab ipso Petro ordinati; hic tantummodo fuerit designatus; sic enim non satis conciliantur allegati Patres, qui per ipsius Petri dexteram factum istud esse pronuntiant. Cur igitur id neget quis, quod difficillimis istis Ecclesiæ temporibus & usitatum erat & necessarium? At enim obstat S. Hieronymus in Chronico Eusebii, ubi post mortem SS. Petri & Pauli, item Galbæ, Vitellii & Othonis Cæsarum ita scribit: Antiochiæ secundus episcopus ordinatur Ignatius. Tum subdit Henschenius: Ordinatur, inquit S. Hieronymus: non ergo a Petro Apostolo nuper vita functo. Quo igitur anno ista leguntur in Chronico? Nempe illo eodem, ubi anachronismum in SS. Apostolorum martyrio notavit ipse Henschenius. Tum quibus verbis? Iis, ni fallor, quæ explicari tolerabilius possunt, quam aliorum Patrum testimonia negari: nam quod Hieronymus vertit, ordinatur, Græce apud Scaligerum est καθίσταται, constituitur: ut non temere judices, nihil amplius Hieronymum significatum voluisse. Constitui autem satis recte dicitur episcopus, exempli gratia, Coloniensis, qui ante datus fuerat coadjutor, ipso illo tempore, quo obiit prædecessor, aut ipse possessionem adit, tametsi annis aliquot ante sit ordinatus. Habes hic igitur hoc pacto Euodium primum S. Petri successorem, ut Eusebius & ceteri volunt; habes Ignatium a Petro constitutum secundum, ejusque manibus ordinatum, ut Chrysostomus (nam plus eum non exigere, loco citato apud Henschenium num. 18 probatur) Theodoretus &c. testati sunt.

[24] [Successit S. Euodius S. Petro anno Christi 40,] Successit itaque S. Petro S. Euodius, ab ipsomet, ut ex Actis die VI Maii videre est, ordinatus. At quo tempore? Jam id sequitur ex iis quæ dicta sunt num. 12; item ex memorata jam sæpius Henschenii Diatriba, ad quam in Actis S. Euodii lectorem remittit; quamque secuti sumus in Actis SS. Petri & Pauli. Dicimus adeo, id contigisse anno post Christum passum duodecimo, qui fuit Christi XL, quo facta est Apostolorum divisio, juxta dicta superius num. 16, & Petrus Romam destinatus est: Nam cum duodecim Apostoli, inquit S. Leo magnus in Natal. SS. Petri & Pauli, … imbuendum Euangelio mundum, distributis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus, princeps Apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii. In eumdem etiam annum profectionem Petri Romanam & Euodii Antiochiæ successionem congessit Georgius Syncellus ad annum divinæ Incarnationis XL.

[25] [& sedit annis 27.] Quot annos exinde sederit episcopus Antiochenus Euodius, in tanta chronographorum discordia quis certo definiat? Martyrium fecisse ostenditur in Actis Sanctorum, ad diem VI Maii: At quo præcise anno, inquit ibidem Henschenius, fuerit Euodius glorioso martyrio coronatus, non satis constat. Petrus de Natalibus id factum asserit sub persecutione Neronis, sub qua SS Petrum & Paulum in citata Diatriba ostendimus passos anno XII Neronis prædicti, vulgaris autem æræ LXV, nec videtur diu postea vixisse S. Euodius. Tillemontius, si quidem martyr occubuerit, id accidisse etiam probabilius putat sub finem persecutionis atque imperii Neroniani, art. 1 in S. Ignatium: cum Eusebius jam Ignatium substituat, nondum anno integro a tyranni nece expleto; ut verisimile sit, jam tum mortuum fuisse Euodium. Nec video, ad Vespasiani annum primum reservari posse, nisi viventi successisse sine ulla causa dicatur Ignatius. Accedit, quod illa persecutio ab Antiocho quodam suscitata, qua, ut ex Josepho lib. 7 de Bello, cap. 21 narrat Card. Baronius ad an. Christi LXXI, num. 11, coacti sunt idolis sacrificare Judæi Antiochiæ commorantes, acciderit, non anno primo imperii Vespasiani, sed anno XIII imp. Neronis; quo tempore bellum (Judaïcum) fuerat conclamatum (græce ἀνακεκήρυκτο, hoc est, indictum fuerat) & recens in Syriam Vespasianus navigio delatus est, inquit ibi Josephus. Postea quidem ab eodem Antiocho, exusto foro quadrato, iterum Judæi in crimen adducti sunt, sed non jussi sacrificare diis, imo absoluti. Si in illa persecutione ceciderit S. Euodius, Vespasiani imperium neutiquam attigerit. Sedit igitur annis circiter XXVIII inchoatis, (quot ei etiam tribuit Syncellus ad annum mundi 5540, ἔτη κη᾽; quamquam alibi scribat annos XXIX) aut XXVII (quot habet Catalogus græcus Ms., de quo infra num. 36.) Dies martyrii æque incerta est, cum ejus memoriam annuam aliis mensibus ac diebus Græci, aliis Latini celebrent, ut videri potest in Actis, ubi & ejus aliquot recensentur elogia; atque illud imprimis insigne, quod fuerit ex numero LXX Christi Discipulorum. Cælibem ejus sanctamque vitam indicat S. Ignatius, in epist. ad Philadelphenses. Epistolam ejus aliquam citat Nicephorus Callistus lib. 2, cap. 3; sed antiquis ignotam. Vide Baronium in Apparatu, num. 47 & ad annum Christi LXXII, num. 13.

III. S. IGNATIUS THEOPHORUS.

S. Ignatius cognomento Theophorus, quod ei proprium fuisse, non honoris causa (quamquam illud & sic omnino merebatur) datum, [S. Ignatius Euodio successit,] patet ex epistolis, ubi semet ipse sic nominat; Syrus origine putatur fuisse; nec abludit præfixarum epistolis ejus inscriptionum, epithetorumque prolixa congeries. Admirabilium illarum, quibus orbi, quaqua protenditur, late inclaruit, virtutum apud ipsos Apostolos, teste Chrysostomo, hom. citata, tirocinium posuit, apud Joannem imprimis, quod, cum Actis ejus quæ dedimus, in Eusebii Chronico ad annum Trajani XI tradit Hieronymus; deinde etiam apud Petrum, ut lib. 4, epist. 37 Gregorius magnus est auctor. Annum, quo S. Euodio successerit, numero superiori ex Eusebii Chronico Græco, ut illud quidem exhibet Scaliger, ac S. Hieronymi versione auctiori dedimus, qui cum eum post Galbæ & Othonis interitum collocent, necesse est dicere, vel vacasse aliquamdiu sedem Antiochenam, vel annum potius in Chronico, quam rerum illo anno gestarum seriem, spectari; vel denique non vivo Nerone, sed ab ejus nuper defuncti urgentibus edicta præfectis excruciatum Euodium ad martyrii palmam evolasse.

[27] Primum tamen minus mihi fit verisimile, propter ea quæ num. 22 & 23 prolata sunt: [anno Christi 68;] ideo enim viventibus cum sibi tum aliis successuros episcopos destinabat consecrabatque S. Petrus, ne pastore destitutæ vacare tam arduis temporibus cogerentur ecclesiæ. Secundum magis approbo; videntur enim multa, quæ sub eumdem annum cadunt, ὕστερον πρώτερον in Chronicis ordinari: sic S. Linum, quem in Chronico Canone Scaligeriano Eusebius post mortem Galbæ, Vitellii, Othonis (nam hujus obitum postponit neci Vitellii, quod confirmat argumentum meum) Romanum Petri successorem locat, ante mortem etiam Neronis in versione sua posuit Hieronymus; utrumque, id est, tam Ignatium quam Linum, interfecto statim Neroni subjicit Hermannus Contractus &c., eodem omnes anno, ordine tamen omnes diverso. Modo igitur annum teneamus, de ordine non adeo laborandum. Successerit itaque Ignatius S. Euodio, sive is mense Aprili (quando ejus memoriam celebrant Græci quidam) sive Maio (quando ejus martyrium Latini colunt) obierit, anno Neronis XIV, Christi LXVIII; quamquam ad annum sequentem id referre maluit Henschenius, tom. 1 Februarii, pag. 18, religiosius secutus Chronici ordinem, quam annum: quippe quod omnia, licet uno anno illa serie, qua narrantur, accidere non potuerint, tamen eodem uno Olympiadis CCXI anno quarto (nam anni Christi nec ab Eusebio, nec a S. Hieronymo notati, aliena manu, teste Schelstratio, irrepserunt) complectitur.

[28] [Ætatis vero suæ] Qua tum ætate fuerit Ignatius, non satis est exploratum. Colligit id quidem ibi Henschenius, num. 27, ex eo quod Græci posteriores eum fuisse credant parvulum illum, quem anno ultimo prædicationis statuit Christus in medio & complexus est, Marci 9. Quod ita scribit Nicephorus Callist. lib. 2, cap. 35: Quem Ignatium tenellum etiamnum, tamquam simplicem & integrum, manibus suis sublatum Christus exhibuit, atque simplicitatem integritatemque discipulis ostendere & commendare volens, nisi ei ipsi similes fierent, nequaquam illos in regnum, quod tunc prædicabatur, perventuros esse dixit. Hæc Nicephorus, inquit Baronius ad an. Christi LXXII, num. 13; sed unde acceperit, non invenimus. Idem conjicit Henschenius ex Lectione Euangelii, quam in ejus festo assumunt Græci ex hoc Marci capitis noni loco assignato. Idem habent, (XX Decembris, adhibita tamen voce, φασὶ, dicitur, fertur) Menæa anno MDXCV Venetiis excusa. Nec dici potest, id factum esse ignoratione aut contemptu S. Chrysostomi, qui, homilia jam sæpius adducta, dicit, Ignatium nec ullo Christi conspectu, neque congressu fruitum umquam esse, Ἰγνάτιον τὸν οὐδὲ ἑωρακότα αὐτὸν, οὐδὲ ἀπολελαυκότα αὐτοῦ τῆς συνουσίας; nam ejusdem haud dubie homiliæ statim faciunt mentionem, his verbis: Illum (Ignatium) sanctus Pater noster Joannes Chrysostomus condecoravit encomiis. Idem fere adstruunt ejus Acta apud Metaphrasten, idem alii plures.

[29] [circiter 43.] Ex his, inquam, colligit quidem Henschenius, Ignatium ultimo prædicationis Christi anno, id est, æræ vulgaris XXIX, annos natum fuisse VI vel VII (quidni potius IV aut V, cum eum Euangelia parvulum, pusillum, græce παιδίον, puerulum; Menologia in Odis item admodum parvulum & puerulum; Nicephorus ἔτι νήπιον, adhuc infantem appellent?) Atque adeo natus sic fuerit anno circiter Christi XXV: cathedram vero Antiochensem adierit anno ætatis circiter XLIII. At cum Euodium sibi S. Petrus suffecit, quindecenni major vix fuerit Ignatius. Quidam tamen, his omnibus ob allatam modo Chrysostomi auctoritatem rejectis, etiam juniorem facere maluerunt; satisne id solide, ipsi viderint; mihi certe ex Chrysostomo illud non penitus liquet; quamquam videri possit utcumque probabile; cum & antea dicat, eum fuisse inter Apostolos educatum, ἐντραφέντα ἐκείνοις, quæ vox juniorem ejus inter Apostolos ætatem sonat, utique post mortem Christi; quippe quem numquam viderit, juxta Chrysostomum: & hoc si verum est, multo minus dici poterit, cum auctoribus ante productis, episcopatum una cum Euodio auspicatus.

[30] Spatium occupatæ ab hoc strenuissimo Pastore cathedræ definit annus præclarissimo ejus martyrio consecratus; [Martyrio decoratus Romæ die 20 Decemb. A. C. 107:] quem annum, quando Acta tandem sincera, & maximo apud eruditos piosque viros in pretio habita Theodoricus Ruinartius, presbyter & monachus Benedictinus, publici juris fecit, non aliunde facilius aut certius eruemus. Asserunt illa pag. 696, num. 2, Trajanum nono sui imperii anno insolescentem, ob victoriam quam adversus Scythas & Dacos & alias multas gentes reportaverat, persecutionem Christianis indixisse; tum subdunt: tunc igitur pro Antiochena ecclesia pertimescens generosus Christi miles (Ignatius) sponte ductus est ad Trajanum, qui tunc temporis apud Antiochiam agebat, atque in Armeniam & ad Parthos properabat. Antiochiam advenerat VII Januarii, anno nono imperii sui ad diem ejusdem mensis XXVII exeunte, ut ait Tillemontius in S. Ignatio art. 3; & fuse probat, ubi agit de imperatore Trajano art. 18, & nota in illum 17, contra Norisium, Pagium, aliosque. Deinde, narratis colloquio cum Trajano, secutaque in loco damnatione & itinere Romam versus Ignatii, quæque in eo gesta sunt, ac tandem martyrio, hæc num. 6 subnectunt Acta: Hæc autem acta sunt ante diem XIII Kalendas Januarias, hoc est, XX die mensis Decembris, apud Romanos consulibus Sura et sedecio secundum.

[31] Pro Sedecio legi jubet Ruinartius, Senecio, & palpabile mendum est, [ut ex Actis ejus constat.] quod ipsa corrigunt Acta Latina apud eumdem Auctorem pag. 14: Præsidentibus apud Romanos Syria & Senecio secundo. Venia quoque danda est auctoribus Romæ peregrinis & ad dies ibi pauculos in summa consternatione commoratis, si quartum C. Sosii Senecionis consulatum, putarunt esse secundum; Licinii autem Suræ, sive Syriæ, tertium, nude quasi primum expresserunt. Satis per notatum prius annum Trajani nonum, satis per contextum historiæ, & nuda consulum nomina significant, annum hic alium non posse intelligi, quam Trajani imp. X, Christi CVII; quem iisdem quoque consulibus eodemque S. Ignatii martyrio insignitum exhibet Chronicus Eusebii Canon, ut græce corrasus est a Scaligero; eumdem annum Trajani X habet & Chronicon Eusebii Latinum ab eodem evulgatum, & pleraque Mss., teste Ruinartio, inter quæ Valliscellense nostrum non infimum sane locum meretur. Non refero Prosperum in Chronico integro, qui in primis hisce temporibus frequenter aberrat; quod etiam hic facit, dum S. Ignatii martyrium refert ad Coss. Trajanum VII, seu potius VI, & Africanum, hoc est ad A. C. CXII. Præfuit igitur ecclesiæ Antiochenæ annis omnino XXXIX, & sex propemodum, septemve mensibus, quot a S. Euodii morte anno Christi XL & XXIX Aprilis apud Græcos, aut VI Maii apud Latinos, ad annum CVII diemque XX Decembris, intercedunt. S. Nicephorus patriarcha CP. in Chronographia compendiaria; uti & Syncellus nimis hic aperte corrupti sunt, quam ut ostendi debeat: hic, cum non dat Ignatio nisi XXX annos in episcopatu, & mori facit anno divinæ Incarnat. XCVI; ille, cum post annos Petri XI, Euodii XXIII, Ignatii IV, martyrium ejus statuit sub Trajano, qui tamen ante annum Christi XCVIII imperator non fuit.

[32] [Ejus Acta; reliquiæ &c.] Præsulis hujus ac martyris sanctissimi vereque apostolici Acta dedimus ad diem 1 Februarii; sed qualia tum potuimus; perantiqua illa quidem, & magnam partem cum genuinis, quæ nondum uspiam apparuerant, consona; at multis locis interpolata; sinceriora ex Ruinartio prolaturi, cum Januarii ac Februarii tomos ingenti mole auctos revocari ad prælum contigerit. De epistolis ejus actum non parce Comm. præv. § 6. De reliquiis sic est in Actis, quorum auctores, comites fuerunt itineris, & martyrii spectatores: Μόνα γὰρ τὰ τραχύτερα τῶν ἁγίων αὐτοῦ λειψάνων περιελειφθη, solæ enim duriores partes sanctarum ejus reliquiarum supersuerunt. Hæc, & promptissimam devorationem ibidem narratam confer cum auctoribus, ab Henschenio in Comm præv. citatis num. 7, cum Actis Latinis pag. 32, num. 18 &c. De variis sanctarum reliquiarum translationibus multa ibidem invenies a pag. 33.

SECULUM II.

SEC. II.

IV. S. HERO, alias HEROS, & HERON.

[Heros S. Ignatii discipulus ac diaconus,] Fuit Hero ecclesiæ Antiochenæ diaconus, idemque discipulus S. Ignatii longe carissimus: quanti enim illum fecerit, cum epistola ad eum data, tum aliæ plures testantur, quas ad secundam classem pertinere judicavit Henschenius, hoc est, ad eas, quæ non adeo quidem certo atque aliæ; attamen non temere Ignatio adscribuntur. Hæc est epistolæ ad Heronem inscriptio: Ignatius, qui & Theophorus, a Deo honorando ac desideratissimo, Christum ac Spiritum sanctum in corde circumferenti, germano filio in fide & charitate, Heroni, Christi diacono, ministro Dei, gratia &c. Ad Antiochenos suos versus finem ita scribit: Saluto sacros diaconos, & optabile illud mihi nomen (Heronem intelligit teste Baronio ad annum Christi CIX, num. 16;) quem utinam loco meo videam, ubi ad Christum pervenero: pro quo vel animam dare velim. Et ad ipsum Heronem: Credo enim in Patrem Domini Jesu Christi, & in unigenitum Filium, quod ostendet mihi Deus Heronem in throno meo… Custodi depositum meum, quod ego & Christus deposuimus tibi, neque iis indignum te reputa, quæ a Deo revelata de te sunt. Commendo tibi ecclesiam Antiochensium… Quos commendo tibi, ut Moyses Jesu, post ipsum Duci… Tu enim induces amodo & educes populum Domini, qui est Antiochiæ: & non erit synagoga Domini, ut oves quibus non est pastor. Nec vero mirum est, si tantus erat, tantoque muneri destinatus, quem magnus Ignatius in eam spem educaverat: Te ipsum, inquit paulo superius, castum serva, tamquam Dei domicilium; nam Christi templum es, & organum Spiritus sancti. Nosti, quomodo te educaverim.

[34] Facile cuivis est ex his litterarum fragmentis præter insignem S. Heronis commendationem, [successit Ignatio,] illud etiam animadvertere, Ignatio ad martyrium profecto, diaconum tantummodo, non episcopum, nedum jam tum in throno Antiocheno successorem eum fuisse; quod & Smyrna ad Romanos aperte scribit, Mementote, inquiens, in oratione vestra ecclesiæ quæ est in Syria, quæ pro me pastore Deo utitur, qui dixit: Ego sum pastor bonus; & solus eam inviset, ac vestra in ipsum charitas. Ego autem erubesco ex ipsis dici. Item ad Antiochenses: Saluto eum, qui vester pro me princeps futurus est. Et sane quis Ignatio superstiti alium substituisset episcopum? Non ipse quidem, uti jam vidimus: non etiam alius quispiam: quantum enim ipse timebat, ut est in epistola ad Romanos, & Actis ejus, ne vel amicorum aliquis suo patrocinio aut precibus, vel ipse Deus pro sua bonitate feroces belluarum impetus mitigando desideratum ardentissime martyrium intervertisset; tantum id omnes boni non optabant modo, verum etiam sperabant. Et ei alium suffecissent, quem reducem exspectarent?

[35] Sed neque video, cur diu possit differri post Ignatii obitum successio Heronis. [anno Christi 108.] Non id patitur ea cura, quam de sua ecclesia in omnibus epistolis, sed imprimis ea, quam ad ipsum Heronem destinavit, gerere se ostendit: quæ eo potissimum ferebatur, ne esset synagoga Domini (ecclesiam Antiochenam designat) ut oves, quibus non est pastor. Tum igitur successisse illi S. Heronem existimo, cum certus primum peracti martyrii nuntius in Syriam allatus est. Atque eatenus Eusebium sequor, cum in Historia, lib. 3, cap. 36 sic ait: Atque hæc quidem de Ignatio: quo defuncto, episcopatum Antiochenæ ecclesiæ suscepit Heros; non vero usque eo, ut hujus successionem cum illius morte eumdem in annum, Trajani decimum, quod facit ipse in Chronico, juxta quosdam codices (non tamen juxta editionem Pontaci, in qua notatur annus Trajani undecimus) conferendam putem. Quippe cum annus ille Trajani die XXVII Januarii post obitum S. Ignatii, qui XX Decembris accidit, exspiraret, res hæc nimium deproperari videtur. De anno Abrahamitico & Olympiaco alia res est, cum hic a mense Julio, ille ab autumno supputetur. Sed si annos nobiscum a Kalendis Januarii ducere placet, omnino ad sequentem annum Christi CVIII proferenda est Heronis successio: & quidem, si a S. Polycarpo (quod asserit Martyrologium Hagenoyense in Usuardo nostro; & ex eo suaderi potest; quod ecclesiam Antiochenam Polycarpo Ignatius in itinere Romano ipsumque successorem futurum, ut ad Heronem scribit, commendarat) si, inquam a S. Polycarpo episcopus consecratus est Hero, plus uno mense tum nuntius mortis, tum iter Smyrna Antiochiam &c. exigebant.

[36] [Martyrio videtur coronatus A. C. 128.] Heronem hunc nostrum Adonis Martyrologium ab Heriberto Rosweydo editum, ad diem XVII Octobris exornat his verbis: Beati Heronis, de quo beatissimo Ignatio pergenti ad passionem revelatum est, quod Antiochenam post eum recturus esset ecclesiam: erat enim hic beati martyris Ignatii tunc diaconus: episcopus factus viam magistri pius imitator sequitur, & pro commendato grege amator Christi occubuit. Hinc sua Usuardus aliique recentiores de S. Herone ad eumdem diem hauserunt; hinc eum occubuisse martyrem asseruit Baronius ad annum Christi CXXXI. Eusebius, anno Hadriani imp. XII, dat Heroni suffectum Cornelium; quod argumento est, jam tum desiisse illum vivere. Antiochenam itaque ecclesiam ab anno Trajani imperatoris XI Christi CVIII, usque ad Hadriani XII, Christi CXXVIII, diem XVII Octobris, id est, per annos XX & menses forsan aliquot moderatus est; quot ei etiam annos & Nicephorus patriarcha, & Georgius Syncellus attribuunt, uti & Catalogus Græcus Ms. ex veteri membrana annorum circiter DCCC, ut anno MDCLXXX notavit Papebrochius, qui eum Harlemio commodato acceptum descripsit, quem ideo Harlemiensem nuncupabo. Quid eo tempore Magistri tanti discipulus tantus & successor egerit, invida nobis, ut alia istorum temporum plurima, subduxit antiquitas. Precationem ejus ad S. Ignatium ex codice Vaticano profert Card. Baronius ad annum Christi CX, num. 9; sed quam suppositam esse volunt recentiores aliqui ab auctore, qui Acta Ignatii Latina spuria pro genuinis admiserit; quod nec vacat, nec meum est hic pluribus disquirere.

V. CORNELIUS.

[Sedit ab A.C. 128 usque ad 142.] S. Heronem secutus est Cornelius, ut est apud omnes; & quidem anno Hadriani imperatoris XII, quod notant Eusebius, ut jam dixi, & Georg Syncellus aliique juxta num. præced. explicati; atque adeo anno Christi CXXVIII exeunte; cum sancti decessoris ejus memoria, die XVII Octobris sacris fastis adscripta, diem martyrii, quando nihil obstat, designatum velle credi possit. Ecclesiam Antiochenam annis XIII rexisse tradunt laudatus Syncellus ac Nicephorus patriarcha; annos XIV ponit Catalogus Harlemiensis: facilis concordia est ex Eusebii Chronico ut est in Græco ac Latino Scaligeri & plerisque codicibus Mss. apud Pontacum in notis: etenim cum illud Cornelio subjungat succedentem Erota anno Antonini Pii quinto, qui anno Christi CXLII, vel a die XXV Februarii, si ab adoptione; vel a XII Julii, si ab Hadriani morte ducatur, decurrere cœperat; perspicuum est ab Hadriani imp. XII, Christi CXXVIII exeunte, ad Antonini quintum, Christi CXLII, annos numerari posse cum S. Nicephoro, Syncelloque XIII integros, & cum vetusto Catalogo XIV inchoatos. Blasius Terzi di Lauria de Syria sacra lib. 1, cap. 33 scribit, gubernasse ecclesiam suam Cornelium operibus exemplisque raræ virtutis. Non dubito equidem; sed tamen id alibi nusquam reperi. Theodoricus Pauli, de quo supra num. 17, Sanctum eum facit & martyrio coronatum. Quo auctore id asserat, ipse non dicit; ego frustra quæsivi: nusquam vel a Græcis vel a Latinis in album aut Martyrum aut Sanctorum relatum offendi.

VI. EROS, sive HEROS.

Non dixi secundum, quamquam & alius ante Cornelium a quibusdam dicatur Heros; [Ab anno Christi 142 usque ad 168.] sed hic noster per græce scribitur & quidem tenue apud Eusebium Hist. lib. 4, cap. 20, & in Catalogo Harlemiensi; ille per aspiratum, aliterque inflectitur, ut plane sit aliud nomen Erotem hunc annos XXVI præsulem Antiochiæ fuisse, affirmant S. Nicephorus, G. Syncellus, Catalogus Harlemiensis; totidemque censentur ab anno Antonini Pii quinto, Christi CXLII, ad annum Marci & Lucii octavum, Christi CLXVIII, quo Theophilum successorem locat Eusebius; atque adeo non immerito annos XXIV, quos plerique Chronici Eusebiani codices Erotis episcopatui tribuunt, de suo Vazatensis expunxit. Laudatus Blasius Terzi hunc penitus omisit; quam ob causam, nescio: nam eum veteres, quos viderim, omnes annotant. Hic sanctus Heros, inquit Theodoricus Pauli, cum doctrinis & miraculis plurimos convertisset ad Christum, bono fine potitus est. Utinam Auctor ille suos hic fontes, quod alibi non raro facit, assignaret! Ego res ejusmodi invenio nuspiam.

VII. S. THEOPHILUS.

Antiochiæ sextus episcopus ordinatur Theophilus, inquit Eusebius in Chronico ad annum VIII M. Aurelii & Lucii Veri impp., [Consecratus S. Theophilus A. C. 168, cur ab aliquibus VI Patriarcha Antiochenus numeretur.] qui inchoatur a die VII Martii (quo die mortuus est Antoninus Pius) anno Christi CLXVIII: quem annum confirmat S. Prosper in Chronico integro per Coss. Apronianum (alii Montanum) & Paulum, sub quibus Theophili ordinationem collocat. Quod eum sextum episcopum Antiochensem dicat Eusebius, quem nos septimum facimus (ut semel hoc moneam,) morem in eo servat præcipuis Historiæ ecclesiasticæ scriptoribus usitatum, cum S. Petrum tamquam ἔξοχον ἄλλων, communi cum ceteris ordine non censent; non quasi sedis illius exsors fuerit, ut observat Halloix in Vita S. Theophili cap. 3; sed quod præcellens esset ac latius dominans. Sic idem Eusebius in Chronico cum ad annum Claudii imp. secundum ita scripsisset: Petrus Apostolus… Romam mittitur ubi Euangelium prædicans XXV annis ejusdem urbis Episcopus perseverat; tamen anno Neronis XIV ad Linum deveniens, post Petrum primus, inquit, Romanam Ecclesiam tenuit Linus; Deinde ad annum Titi 11; Romanæ Ecclesiæ secundus constituitur Anacletus (Cletum intellige:) atque ita porro de ceteris. Idem obtinet ibidem in sede Alexandrina, ubi S. Marco extra seriem posito, ab Aniano ejus successore reliquos, tamquam a primo, secundum, tertium & ita deinceps numerat. Non desunt tamen qui nostram numerandi rationem, posterioribus hæreticis minime gratam, & vel ideo hoc tempore adhibendam, jam olim tenuerint, quos inter S. Hieronymus epist. 151 ad Algasiam q. 6, sic habet: Theophilus Antiochenæ ecclesiæ septimus post Petrum Apostolum episcopus, qui &c. Sic etiam de Ignatio lib. de Scriptoribus eccles. cap. 16: Ignatius Antiochenæ ecclesiæ tertius post Petrum Apostolum episcopus; licet alibi non respuat etiam ordinem numeri Eusebiani; accedit S. Nicephorus CP., itemque vetustus Catalogus Harlemiensis, ut alios præteream.

[40] [Sedit aliquamdiu una cum Maximino ejus postmodum successore,] Quot annos Antiocheno gregi sedulus hic Pastor invigilaverit, non una antiquo rum sententia est. Eusebius in Chronico non videtur ei concedere plures quam octo, dum (juxta Pontacum & Mss.) ad annum M. Aurelii imp. XVI, Christi CLXXXVI, Maximinum Theophilo in cathedram substituit; quod facit etiam S. Prosper in Chronico integro, juxta codicem nostrum vetustissimum Ms., in quo Coss. Pollione & Apro scribitur: Antiochiæ VII episcopus Maximus ordinatur. Atqui ipse S. Theophilus lib. 3 ad Autolycum in fine, annum ac diem mortis Veri (sic M. Aurelium, ante Syncellum, Eusebium aliosque nominavit) in sua Chronotaxi notavit: vixit ergo scripsitque sub Commodo imperatore. Quid igitur? An viventi Theophilo suffectus sit aut datus adjutor Maximinus? An potius error est hic in Chronicis Eusebii, & Prosperi? Hoc post Baronium fere asserunt auctores alii, astipulante S. Nicephoro (addi poterat & Georgius Syncellus,) qui episcopatui S. Theophili tribuit annos XIII, quos, si sumantur integri, ducanturque ab anno Marci & Lucii octavo, Christi CLXVIII, quo in thronum elatus est, necesse est in annum Commodi imp. secundum, Christi CLXXXI, diem XIII Octobris, quando ab Ecclesia colitur, desinere.

[41] [juxta P. Halloix;] At primum nostro Petro Halloix, benigno eruditoque Eusebii interpreti, potius visum est, notatione penultima in Vitam S. Theophili; tum quod id primis Ecclesiæ temporibus, ut supra vidimus, non esset insolens, maxime si persecutio grassaretur; tum quod insignem ejus eruditionem industriamque necessaria fidei adversus hæreticos gentilesque defensio occupare ita deberent, ut ecclesiæ, jam multo quam sub Euodio Ignatioque amplioris, solicitudini sufficere forsan unus & senex haud posset: cujus rei etiam paulo serius exemplum habes in Narcisso & Alexandro, anno Caracallæ 11, episcopis Hierosolymorum collegis apud Euseb. in Chron. & in Hist. eccl. lib 6, cap. 11 editionis Valesianæ; Item aliud lib. 7, cap. 32 in Theotecno & Anatolio Cæsareæ Palæstinæ episcopis; tum denique quod hoc pacto inter Eusebium, Nicephorum, ac Syncellum optime convenit, dum hi annos XIII S. Theophilo episcopo concedunt, quos non negat Eusebius; & hic episcopum constituit Maximinum ad annum M. Aurelii XVI, nihil contra dicentibus Nicephoro aut Syncello. Non displicet hæc mihi sententia; quamquam Tillemontio minus arrisit, quia non tanti esse in Chronico putat Eusebium, ut id in ejus gratiam excogitare necesse sit, tom. 3 Monum. eccles. edit. Paris. MDCCI, pag. 53, ubi agit de S. Theophilo.

[42] Et vero qui Eusebium errasse in Theophilo, quam sic explicari malunt, [nisi temere dixeris erras se Eusebium.] laborant in Maximino; cui cum Eusebio, atque adeo Hieronymo, qui eum vertit, auxit, restituit, successorem dant S. Serapionem anno imp. Commodi X, Abrahami MMCCV, Olympiadis CCXLII primo, Christi CLXXXIX. Igitur non nisi VIII circiter annis Maximini principatum circumscribunt; cum XIII sint in Eusebio, totidemque in S. Nicephoro, Syncello, & Catalogo Harlemiensi (ponit hic quidem annos XIV, sed inchoatos intelligo.) Quo id jure fieri potest; qua auctoritate? VIII annos protulit nemo, IX solus habet Eutychius, primum Arabs, deinde seculi decimi, præterea in ipsis Annalibus Alexandrinis quos ex professo, ut aiunt, conscripsit, patriarcha ipse Alexandrinus, parum accuratus, ut colliges ex tractatu de Patriarchis Alexandrinis a nobis edito; in rebus vero Antiochensibus ne ibi quidem fide satis dignus, ubi ad sua tempora propius accedit, ut patebit in decursu; denique, ut breviter dicam, talis auctor, ut eum Tillemontius tom. 3 Monum. pag. 53, cum solo Nicephoro collatum rejiciat tamquam juniorem minorisque auctoritatis. Hunc tamen talem auctorem idem ille auctor eodem tomo, pag. 168, quasi sui oblitus, ut Eusebium errasse sustineat, & Eusebio, & Syncello & S. Nicephoro non modo æquiparare, sed etiam anteferre coactus est. Quanto hoc durius est, quam si statuas cum Halloix, XIII annis præsedisse S. Theophilum ac totidem Maximinum, idque ab anno Marci & Lucii impp. VIII, Christi CLXVIII, usque ad annum Commodi X, Christi CLXXXIX; ita ut annos circiter quinque simul præfuerint, qui utrique ad annos cujusque tredecim annumerentur? Nam licet Eusebii, maxime in Chronico, non eadem sit ubique accuratio & auctoritas; hoc loco tamen elevari non debet a chronologis, alioqui non reperturis, ubi pedem figant, nisi ad eumdem redeant continuo, quem paulo ante contempserint; quemadmodum post Baronium, ubi ad Serarapionem ventum est, Tillemontius fecit.

[43] Non perinde assentior Halloixio, quod ait, [Episcopatu simul & vita defunctus est A. C. 181.] notatione ultima in Vitam S. Theophili, probabilius videri posse, eum, quem in confesso sit primo Commodi imp. anno dedisse operam scriptioni, & in scriptis suis meminisse mortis illius imperatoris, qui proxime Commodum antecessit, aliquot annis amplius postea vixisse; quam eodem aut proximo, postquam scripserit, anno obiisse. Non assentior, inquam, hoc Halloixio: nam si, ipso consentiente, ab anno Aurelii & Lucii Veri octavo, Christi CLXVIII, susceptum episcopatum solis XIII annis administravit, qua ratione probari potest vixisse diutius, quam sedisse? An muneri ergo suo par non erat? At non deerat adjutor. An illud ab dicaverit? Hoc certe nec usquam scribitur; nec voluisse vir Apostolico Spiritu plenus; nec permissura fuisse, etiamsi id ipse expetiisset, ecclesia Antiochena credi potest: Præsulem enim tam eruditum, tam sanctum, tam strenue qua voce qua stylo pro re catholica etiam tum decertantem eo loco habuisse putanda est, ut, nisi mors intervenisset, avelli illum a suo grege passa non esset. Simul itaque scriptione, simul dignitate, simul vita decessit anno Commodi imp. secundo, Christi CLXXXI: nec enim multo citius seriusve aut scribendi, aut vivendi finem fecit; alterum, ut jam dixi, ex eo conficitur, quod Marci Aurelii mortem ipse commemoret, memineritque persecutionis adhuc hodie (sub initia Commodi, forte usque ad annum Christi CLXXXIII, ut notat Tillemont. in Commodo § 4 & tom. 3 Monum. eccles. pag. 55) non cessantis; alterum quod anni tredecim ab anno Marci & Lucii octavo excurrere longius non possint.

[44] [Perperam confunditur cum Theophilo, de quo S. Lucas in Actis Apostolorum.] Qua ætate tum fuerit, facile assequetur, qui veram judicaverit opinionem laudati Halloixii, natum illum seculo secundo ineunte, nescio quo argumento, asserentis. Guilielmi quidem Tyri archiepiscopi (de quo Halloix notat. 1 in cap. 1 Vitæ S. Theophili) incredibile, ne dicam ridiculum opinamentum est, quo eumdem hunc facit Theophilum cum eo, cui S. Lucas Euangelium & Acta Apostolorum dedicaverit. Errorem adeo palpabilem notasse, refellisse est. Adi, si lubet auctorem jam citatum, apud quem & conversionem ejus a paganismo ad fidem orthodoxam & acta cetera, scriptaque, prout erui ex variis auctoribus potuerunt, digesta invenies tom. 2, illustrium eccl. Orient. Script. Vit. & document. pag. 735. Nos de iis disseremus die XIII Octobris, quo ejus memoria apud Martyrologium Rom. vetus Rosweydi seu parvum, ante Usuardum atque Adonem, latinosque alios consignatur. Vide etiam Euseb. Hist. eccl. lib. 4, cap. 24.

VIII. MAXIMINUS.

[Maximinus defuncto S. Theophilo sedem Antiochenam solus obtinuit ab A. C. 181 usque ad 189.] S. Theophilo, ut jam explicui, successit Maximinus anno Commodi imp. 11; Christi CLXXXI exeunte; siquidem die XIII Octobris obiisse decessorem innuunt Martyrologi; inde vero ad annum Commodi decimum, Christi CLXXXIX, anni sunt VIII, quibus Antiochiæ solus præsederit. Doctum eum facit Theodoricus Pauli, & inter enatas hæreses apprime catholicum; imo & miraculis clarum; credo, quia contrarium nusquam legerit, & talem illa tempora requirebant. Ceterum altum de his rebus apud antiquitatem silentium: ne ipsum quidem nomen satis omnibus perspectum fuit: nam quem plerique Maximinum, Georg. Syncellus & Catalogus Harlem. Maximum; S. Nicephorus Maximianum appellarunt.

IX. S. SERAPION.

[S. Serapion patriarcha factus A. C. 189;] S. Serapion anno Commodi decimo, Christi CLXXXIX, thronum Antiochensem conscendit; anno, inquam, Christi CLXXXIX: nam & hic anno Commodi decimo a die XVI Martii respondet; & hunc esse, quem Eusebius assignatum velit, ex editione Græca Chronici Canonis, ubi præter annos imperatorum etiam consules Junius & Servilius (Silani ambo) notantur, eruimus. Adde quod idem sit annus Abrahami juxta Eusebium MMCCV usque ad autumnum, & Olympiadis CCXLII primus; qui omnes characteres faciunt, ut ab Hieronymo recedam, Serapionis initium referente ad annum Commodi undecimum de Scriptoribus eccl. cap. 41, ubi ex professo chronologum non agit; itemque a Prospero in Chronico integro, in quo idem refert ad Coss. Fuscianum & Silanum, hoc est, A. C. CLXXXVIII: nam hic non convenit cum anno Commodi imp. X; ille præterea discrepat ab Eusebio in anno Abrahamitico & Olympiaco. Florebat igitur (ita colligit ex Eusebio Halloix) tum Serapion, hoc est, sub extremum secundi seculi. Unde colligitur & sub ejus medium natus esse; propter ætatem scilicet iis temporibus ad thronum episcopalem requisitam, quæ XL, aut L solebat esse annorum, notat. in Vitæ cap. 1, lit. b, in fine secundi seculi pag. 860. Usque adeo de rebus ad eum ante susceptum episcopatum spectantibus, de patria, de parentibus nihil quidquam apud veteres oculatissimus eorum diligentissimusque scrutator invenerat: ut merito recentiora censeri debeant, siqua de illis magis uspiam definita narrentur.

[47] Dicit quidem Trithemius lib. de Scriptor. eccles., [num sciatur antea fuisse asceta?] Serapionem ex anachoreta ecclesiæ Antiochenæ factum episcopum; Sed id unde habeat, inquit Halloix; haud equidem scio. Nullus enim antiquorum hoc adstruit; nisi forte ex illis Hieronymi verbis (de Script. eccles. cap. 41, ubi docet Serapionem epistolas scripsisse auctoris sui ἀσκήσει & vitæ congruentes) occasionem sumpserit dicendi, eum ascetam & anachoretam fuisse. Sed aliud illa vox quam vel ascetam vel anachoretam significat apud Eusebium Hist. eccl. lib. 6, cap. 12, unde eam Hieronymus mutuatus videtur: τοῦ δὲ Σεραπίωνος τῆς περὶ λόγους ἀσκήσεως καὶ ἄλλα μὲν εἰκὸς σώζεσθαι παρ᾽ ἑτέροις ὑπομνήματα, quod ita vertit Valesius: Porro Serapionis multa quidem alia DOCTRINÆ monumenta penes alios exstare credibile est. Sane ἄσκησις περὶ τοῦς λόγους: non aliud sonare potest, quam vel doctrinam, vel exercitationem in studiis litterarum & eloquentiæ, seu studium, ut Hieronymi vocem loco citato Miræus explicat. Sensus ergo S. Hieronymi est, Serapionis epistolas doctrinæ ejus atque eruditioni insignique sermonis elegantiæ ac vitæ sanctimoniæ omnino congruere. De his plura in Actis, cum ad diem XXX Octobris agendum de hoc S. Serapione erit.

[48] Sed neque de ejus obitu, inquit Tillemontius, quidquam nos docent historiæ. [Obiit A. C. 211.] Eusebius tamen in Chron., anno primo M. A. Antonini Caracallæ, Asclepiaden ei successisse testatur; in Historia vero lib. 6, cap. 11, Antiochiæ vero, inquit, Serapione mortuo, episcopatum ecclesiæ suscepit Asclepiades. Obierat igitur juxta Eusebium anno 1 Caracallæ, Christi CCXI; præsederatque adeo annis circiter XXI. Cave tamen S. Serapionis obitum differas usque ad diem XXX Octobris, quo in Ecclesia colitur: obstant enim tam annus Abrahami, quam Olympiadis CCXLVII tertius, qui apud Eusebium mense Septembri anni Christi CCXI desinunt: ex quo etiam sequitur, deserendum hic esse S. Prosperi Chronicum, quod Asclepiadis initia refert ad consules anni Christi CCXII, nempe duos Asperos. Neque dici etiam commode potest pertinere mors Serapionis ad Octobrem anni Christi CCX; cum non tantum Eusebius, sed & alii passim chronologi Asclepiadis ordinationem postponant initio imperii Caracallæ, quod incidit in mensem Februarium anni Christi CCXI. Accedit, quod ibidem docet Eusebius, S. Alexandrum, Hierosolymitanum postea cum S. Narcisso episcopum, in Severiana persecutione captum, per epistolam ex carcere datam de suscepto ab Asclepiade episcopatu Antiochensibus gratulatum esse: nondum itaque deferbuerat vexatio Christianorum, cum in defuncti Serapionis locum subrogatus est Asclepiades anno 1 Caracallæ, qui non statim edictum patris videri voluit reprobare; ut ostendit Tillemontius de persecutione Severi art. 7, & notatione 3 in eumdem art. Subsidere tamen illa cœperat anno Caracallæ 11; cum illo anno non modo liberum Alexandrum Eusebius in chronico (in Græca latinaque editione Scaligeri & pluribus exemplaribus Mss., quæ & nos secuti sumus in Patriarchis Hierosolymitanis tom. 3 Maii) statuat, sed ordinatum etiam Hierosolymorum antistitem. Nimis hæc apte cohærent inter sese, quam ut amplecti renuam. Quid ergo ad Syncellum, Nicephorum CP., Catalogum Harlemiensem, qui omnes annos XXV S. Serapioni concedunt? Quando consistere cum Eusebio in Chronico & Historia non possunt, deserendi sunt seculis multis illo posteriores; ut hic passim ab omnibus deseruntur.

[49] [Ejus elogia.] De ipso ejus episcopatu tam præclaro, tam diuturno, desæviente nequidquam tot annis imperatore Severo, constantissime sanctissimeque gesto, quam pauca ex corrasis apud veteres testimoniis colligere licuit Halloixio eumque consecutis auctoribus? Hæreticos acerrime insectatus est, Docetas imprimis, & Cataphryges, Domnumque, qui tempore persecutionis a fide in Christum ad Judaïcam superstitionem dilapsus erat. Scriptorum ejus aliquot fragmenta producit Eusebius lib. 6 Hist. cap. 14 & lib. 5, cap. 19, ex quibus non obscure potest intelligi, quam late jam tum sese extenderet præsulum Antiochensium cura & jurisdictio; sed istud persequi instituti non est mei, quod ab aliis cumulatissime factum est. Virtutum ejus omnium quam breve, tam est luculentum elogium, quod eum Ecclesia anniversario cultu veneretur ut Sanctum: die enim Octobris trigesimo ab Adone primum, deinde ab Usuardo, postea ab auctore Martyrologii Romani celebranda ejus memoria consignata est; ibi eruditum virum & fide clarissimum illum appellat beatus Viennensis antistes; reliqui, sanctum episcopum eruditione clarissimum.

SECULUM III.

SEC. III.

X. S. ASCLEPIADES.

[Cœpit A. C. 211; at quando desiit?] Anno M. A. Antonini Caracallæ imp. primo, Christi CCXI defuncti Serapionis ecclesiam excepit Asclepiades; sed eam quamdiu administraverit, res admodum est implexa; adeo ut ignotum esse putaverit Tillemontius (ubi de S. Serapione,) obieritne Macrino imperante, anno Christi CCXVII; an M. A. Antonino Heliogabalo, anno Christi CCXX; an denique anno 1 Alexandri imp., Christi CCXXII. Primum est in Chronico Eusebii; alterum colligi videtur ex Georgio Syncello, S. Nicephoro, Catalogo Harlem., & Eutychio, qui omnes Asclepiadi annos IX adscribunt; tertium erui putatur ex Eusebii Historia lib. 6, cap. 21; & eruit Nicephorus Callistus lib. 5, cap. 26, cum dicit: Antiochiæ sub Alexandri imperio in episcopali functione Asclepiadæ suffectus est Philetus.

[51] Si tamen paulo attentius adductum Eusebii caput introspexeris, [Probabilius A. C. 217;] facile, ni fallor, ad annum in chronico assignatum reducetur: nam cum istic quasi per anacephalæosim multa congerat, ut tempus imperii Caracallæ, Macrini, Heliogabali; deinde Romanorum Pontificum Zephyrini, Callisti, Urbani; ac tandem Heliogabalo succedentem Alexandrum; ita pergit: ἐν τούτῳ δὲ καὶ ἐπὶ τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας Ἀσκληπιάδην φιλητὸς διαδέχεται, quod sic interpretatur Valesius: Quo quidem tempore (Alexandri utique capessentis imperium) apud Antiochiam mortuo Asclepiade, episcopatum ejus ecclesiæ sortitus est Philetus. Sed latius patet ἐν τούτῳ, id est inter hæc (quæ jam scilicet narravi a morte Antonini Caracallæ) interea, interim, hoc interim spatio &c. non alligat igitur Phileti successionem imperio Alexandri; sed vagis particulis utens, totum illud spatium complectitur, quod a Caracallæ interitu usque ad initium Alexandri interjacet; licet ergo per Historiam successorem Asclepiadæ Philetum sub Macrino imp., anno Christi CCXVII cum Chronico collocare: atque huic sententiæ subscribit S. Prosper in Chronico integro, cum ordinatum ait Philetum, S. Asclepiadæ successorem, Coss. Præsente & Extricato.

[52] Huc etiam facit, quam eodem capite statim subjicit, [quod confirmatur.] profectio Origenis ad Mamæam, Alexandri matrem, tunc Antiochiæ commorantem; quam anno Christi CCXVIII contigisse contra Huëtium probat Tillemontius not. 16 in Origenem, & contra Pagium ad annum Christi CCXXIX, num. 16, tom. 3, not. 8, in imperatorem Alexandrum, sedente jam apud Antiochenos Phileto. Quando itaque a Chronico non discedit Eusebii Historia, quid est, quod annum auctoremve alium requiramus; imo admittamus? Præfuit ergo S. Asclepiades annis VI circiter expletis: tot enim sunt ab anno Caracallæ 1, Christi CCXI, ad anni sub Macrino Christi CCXVII diem XVIII Octobris, cum ejus obitus in Ecclesia celebratur. Et sane post illius anni Septembrem obiisse Asclepiadem, patet ex anno, quem adscripsit Eusebius initio Phileti, Abrahami MMCCXXXIV, Olymp. CCXLIX secundo, qui apud ipsum inchoatur ab autumno anni Christi CCXVII. Syncellus, Nicephorus & ceteri supra memorati quot annos Asclepiadæ superaddunt, totidem adimunt Phileto, quos alius forte ab alio mutuatus est; sed in historia quantum quisque alteri tempore; tantum, si cetera sint paria, auctoritate concedit. Nec enim hic placet iterum collegas episcopos adstruere; cum nulla causa, nullus timor, nulla persecutio id exigat: nam Sulpicius Severus lib. 2 Hist. sacræ, cap. 32, ubi de Severi persecutione meminisset; interjectis deinde, inquit, annis octo & triginta pax Christianis fuit: nisi quod medio tempore (post Alexandrum) Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit.

[53] [An martyr obierit?] Quibus verbis & illud redargui videtur, quod eum inter martyres reponat Martyrologium Romanum a Baronio restitutum & notationibus illustratum (nam vetus Romanum, a Rosweydo editum, tantum habet: Et Asclepiadis, Antiocheni episcopi.) Passum eum esse ante episcopatum, atque adeo tyrannidem in Christianos exercente imperatore Severo, non obscure docet Eusebius Hist. eccl. lib. 6, cap. 11; sed qui illud sub Decio factum asserunt Ado atque Usuardus & alii eos secuti, manifesti erroris a Baronio in notationibus arguuntur. Verum a recentioribus etiam ipse arguitur, cum illum adscribit præclaro martyrum numero, qui sub Macrino gloriose passi sunt; quandoquidem & ante episcopatum gloriose multa perpessus est; neque adeo martyrium morte coronavit; & sub Macrino, persecutione jam diu sublata, teste Sulpitio Severo, pax Christianis fuit: videsis Usuardum nostrum ad hunc diem; Tillemontium not. 2 in S. Serapionem, aliosque posteriores; donec rem hanc in Actis Sanctorum suo tempore ac more nostro discusserimus.

XI. PHILETUS.

[Sedit ab A. C. 217 usque ad 228;] Collegimus modo ex die, qua in sacros fastos relatus etiam apud Martyrologium vulgo Romanum vetus seu parvum invenitur, obiisse S. Asclepiaden XVIII Octobris, anno Macrini imp. primo, Christi CCXVII; eodemque anno (ut est in Eusebii Chronico) sed adulto jam & exeunte, successisse Philetum (sic enim passim scribitur; licet alii Philitum, alii Philippum; Eutychius, sed minime accuratus, etiam Philemonem, appellent.) Sedit porro, ut suadet idem Chronicum, usque ad annum Alexandri imp. septimum, Coss., quos notat editio Græca Scaligeri, Modesto & Probo, id est, Christi CCXXVIII. Cathedram igitur Antiochenam, juxta Eusebium, per annos XI tenuit; e quibus cum tres primos Syncellus, ac post eum Nicephorus patriarcha attribuerint S. Asclepiadæ, non mirum est, si non nisi annos VIII Phileto reliquos fecerint; uterque tamen probat, Phileti finem non esse ultra annum Christi CCXXVIII differendum: nam sive annos octo Phileti ducas ab anno Christi CCXX; sive undecim ab anno Christi CCXVII; sive septemdecim, quot Asclepiadæ simul & Phileto tribuunt, ab anno Christi CCXI, quando S. Serapioni successit Asclepiades, semper intra annum Christi CCXXVIII consistendum erit: cum intra illum anni jam dicti compleantur, utcumque illos duxeris. Est tamen, cur ante autumnum decessisse Philetum non existimes; quandoquidem Zebenni initium reponit Eusebius juxta editiones Pontaci & Miræi anno Abrahami MMCCXLV, Olymp. CCLII primo, qui incipit ab autumno anni Christi CCXXVIII. Dissonant hic Catalogus Harlemiensis, qui Phileti annos X; & Eutychius, qui XIII notat.

[55] [non usque ad A. C. 229, ut vult Pagius: aut 227, ut S Prosper.] Antonius Pagi, quia profectionem Origenis ad Mamæam, Alexandri imp. matrem, collocandam putavit anno Christi CCXXIX, uti dictum est supra num. 52; corrigendum etiam hic Baronium censuit, in Criticis ad annum Christi CCXXVIII, num. 2, asserendo Philetum anno Christi CCXXIX adhuc in vivis fuisse; sed quo id confirmaret, nihil afferre potuit præter Marianum Scotum: quippe qui in Chronico suo initium Zebenni cum tertio Alexandri consulatu, qui incidit in annum Christi CCXXIX, conjungat; quod ab Eusebio, inquit ibi Pagius, in Chronico accepit. Imo vero annum Alexandri imp. septimum, quo hæc notat, ab Eusebio accepit in Chronico Marianus; at consules nequaquam accepit ab Eusebio; sed, ut ipsemet paulo superius fatetur, a Cassiodoro, cujus ibi singulos consulatus singulis Alexandri imperatoris annis adaptavit Marianus; atque ita quos loco septimo sub illo imperatore consules recenset Cassiodorus, ille satis infeliciter accommodat anno septimo imperii Alexandri: infeliciter, inquam: nam duos primos consulatus, qui ad Alexandrum pertinent, ille post Cassiodorum adscribit imperio Heliogabali; deinde Annianum & Maximum, uti & Albinum & Maximum in annos Alexandri IV & V dispescit; quod nec Pagius, nec ceteri sequuntur; denique anno Alexandri sexto consules innectit Modestum & Probum, quos omnes cum Pagio & Scaligero, quem is carpit, anno Alexandri septimo locant. Non est ergo, quod nos Mariani Scoti consules quidquam commoveant. Consules hic etiam a S. Prospero notatos in Chronico Albinum (al. Balbinum) & Maximum, qui spectant ad A. C. CCXXVII, negligendos putavi; quia nec cum anno Eusebii Abrahamitico, nec cum Olympiaco, neque cum Alexandri imp. septimo coincidunt.

XII. ZEBENNUS sive ZEBINUS.

Philetum secutus est Zebennus, anno Alexandri imp. VII, Christi CCXXVIII; & quidem post autumnum, [Cœpit A. C. 228; desiit 237.] uti jam dictum est. Zebennus, inquam, nam sic nuncupatur in Eusebii chronico Græco ac Latino, itemque apud Syncellum; sed in Hist. Eusebii lib. 6, cap. 29, uti & Zonaræ Zebinus dicitur; S. Nicephoro Σεβῆνος, Nicephoro Callisto Σέβενος, Catalogo Harlem. Σανβίνος, Eutychio Rabunas. Nec minor in annis episcopatus ejus, quam nomine est auctorum diversitas. Eusebius eos in chronico non recenset; uti nec S. Prosper: Georgius Syncellus, & qui eum sequitur Nicephorus CP. dant annos VI, Catalogus Harlem. tantum β᾽, id est, II, forte corrupte pro ιβ᾽, id est, XII; Eutychius IX; Nicephorus Callistus lib. 6, cap. 26, cum eum sub Gordiano defunctum dicit, potest secundum Eutychium explicari, uti & Eusebius in Hist. lib. 6, cap. 29; sed, cum tota hæc disceptatio pendeat ab exordio S. Babylæ, quæ mox ad illud stabiliendum adducam, eadem ad confirmandum Zebenni in suo episcopatu novennium valebunt.

XIII. S. BABYLAS HIEROMARTYR.

[Juxta Eusebium,] Quo tempore sanctus hic Martyr ad infulas Antiochenses vocatus accesserit, quamquam in chronico tacuit Eusebius, non obscure tamen prodidit in Historia lib. 6, cap. 29, quod sic orditur: Interim cum Gordianus in Maximini locum successisset, mortuo Pontiano, qui sex annis Episcopatum tenuerat, Ecclesiæ Romanæ administrationem suscepit Anteros. Hic intra unius mensis spatium Sacerdotio perfunctus, Fabianum successorem reliquit… Tunc vero (τότε δὴ) etiam defuncto Zebino, apud Antiochiam episcopo, in principatu successit Babylas: & Alexandriæ post Demetrium … ecclesia ministerium suscepit Heraclas. Tria ergo hæc, nempe 1, Pontiani mortem ac successionem Anterotis ac Fabiani; 2, obitum Zebenni substitutionemque Babylæ; 3 denique, Demetrio suffectum Heraclam; hæc, inquam, tria Eusebius hoc loco manifeste revocat ad primordia Gordiani, ut ex verbis patet. Fuit ergo hæc ejus, historiam scribentis, opinio, quam etiam quoad primam partem confirmat in Chronico ad annum primum Gordiani. Quis vero dubitet, standum esse auctoritate Eusebii, quem patrem appellant historiarum, ubi eam validior alia non infringit?

[58] [quem hic immerito Tillemontius arguit,] Atqui errat, inquit Tillemontius not. 2 ad S. Babylam, Eusebii chronographia in Pontiani morte & successione Anterotis ac Fabiani; itemque in obitu Demetrii ac successione Heraclæ usque ad Gordiani imperium differendis: ergo nec in morte Zebenni ac Babylæ successione ad Gordiani initia defigendis testimonium ejus magni momenti esse potest. Nego sane collectionem ego istam: nam in prioribus istis errasse probatur aliunde, quod non probatur in postremis; imo in hisce potius aliunde ejus chronologia confirmatur, ut ostendam num. seq. Præterea potuit res Antiochenas melius habere perspectas, quam vel Alexandrinas vel Romanas; quippe qui Antiochiæ & habitasse, & in sacris Litteris operam dedisse creditur Dorotheo presbytero Antiocheno. Denique si error unus & alter in re una auctoris fidem omnem elevat in alia; jam omnis perierit fides historica, quæ sacris oraculis non sit firmata; cum vix ullum assignare sit, qui non in multis peccaverit. Teneo ergo Eusebium pro me pronuntiantem, ubi nullus ejus error ostenditur; nam in ceteris ad me nihil attinet. Quare ad initium imperii Gordiani, juxta Eusebium, initia referimus patriarchatus S. Babylæ. Juxta Eusebium, inquam, qui Gordiani imperium orditur (recte an perperam, mea nihil refert) a cæde Maximini, anno Christi CCXXXVII mense circiter Octobri in castris ad Aquileiam una cum filio interempti: ordinatumque proinde, eodem anno jam ad finem vergente, statuere Babylam videtur.

[59] [sedit S. Babylas ab A. C. 237] Neque vero exarrare multum hoc loco chronologiam nostram, tempus tum occupatæ a Babyla sedis Antiochenæ, tum facti ab illo martyrii demonstrat. Sedit enim annis tredecim, ut cum Georgio Syncello S. Nicephorus patriarcha testatur: palmam autem martyrii sub Decio tulit, ut iidem asserunt post S. Dionysium patriarcham Alexandrinum, qui, cum, forte vivo adhuc Decio, certe non diu post persecutionem ejus, Fabium episcopum Antiochenum, Babylæ successorem, consulat, apud Eusebium Hist. eccles. lib. 6, cap. 41, & 42, quid sibi facto opus censeret de iis, qui in persecutione lapsi, deinde resipiscebant, invicte probat, jam tum defunctum fuisse Babylam; uti & Cornelius Papa, qui ultra annum Christi CCLIII non vixit, & epistolas tamen ad eumdem Fabium jam tum episcopum Antiochensem dedit, de quibus legi potest idem Eusebius lib. 6, cap. 43. Idem hoc affirmant ipse Eusebius Hist. eccl. lib. 6, cap. 39, & in Chronico; S. Hieronymus lib. de Scriptoribus eccles. cap. 54; S. Epiphanius de Pond. & Mensur. § 19; S. Prosper Aquitanus in Chronico integro; auctor Chronici vulgo Alexandrini, aliique. Cum ergo anni tredecim in Deciana persecutione desierint, necesse omnino est, eos ab anno Christi circiter CCXXXVII ordiendos esse; sic enim reditur ad annum Christi CCL, qui usque ad mensem Julium, ut Pagio placet, Decii primus fuit, idemque, uti post Labbeum in Chronologia historica aliosque vult Tillemontius, illustri S. Babylæ martyrio consecratus, die XXIV Januarii.

[60] Annus, inquam, is fuit Christi CCL: quamquam enim anni tredecim, [usque ad ineuntem 250,] si completi accipiantur, extendi facile possint usque ad annum Decii secundum, & Christi CCLI; & anno illi faveant pleraque Chronici Eusebiani exemplaria tum in annis Abrahamiticis tum in Olympiacis (in quibus tamen utrisque multum variant codices;) uti & consules hic in Chronico integro S. Prosperi, & Alexandrino notati; quia tamen hæc eadem Chronica in eumdem annum Christi CCLI, eosdemque consules initium referunt persecutionis Decii, in qua martyrium narrant S. Babylæ, non videntur alia de causa mortem Babylæ ad hunc annum adscribere, quam quod ad eumdem pertinere putaverint initium persecutionis Decii, quod tamen certissime usque ad annum Decii secundum differri non potest; quandoquidem tyrannus ille, statim ut imperium invaserat, desævire in Christianos immanissime cœpit, & quasi hujus rei gratia, inquit Lactantius de Mort. persecut. § 4, provectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra Deum cœpit. Adde, quod Eusebius Hist. eccl. lib. 6, cap. 39 statim a Decii successione hoc inter alia S. Babylæ martyrium commemoret. Nec dubium est, qui exscindere atque exstirpare rem Christianam funditus voluit, quin ab iis initium fecerit, per quos illa maxime stabat, episcopis nimirum & Ecclesiæ patriarchis.

[61] Idem etiam ratiocinium facit, quo magis ad mensem Januarium, [diem XXIV Januarii.] quo apud Latinos colitur atque imprimis in Martyrologio Hieronymiano, dies martyrii diligentius persequi solito, mors ista pertinere videatur, quam ad diem IV Septembris, quo celebratur modo apud Græcos; modo, inquam; nam & ipsi olim temporibus S. Joannis Chrysostomi Antiochiæ extremo Januario festam hujus Martyris lucem agebant, ut ex ipso Chrysostomo demonstrat Castellanus in Martyrologio suo Romano ad hunc diem Januarii XXIV, pag. 395: ut satis verosimile sit, diem IV Septembris ob aliquam reliquiarum ejus translationem subinde fuisse delectum.

Porro ex dictis consequens est, ut, quod ante dicebam, novem annis ecclesiam Antiochenam Zebennus gubernaverit; ab anno scilicet Alexandri Mamææ septimo, Christi CCXXVIII, usque ad annum Christi circiter CCXXXVII.

PARERGON
De Actis S. Babylæ a nobis editis XXIV Januarii, & crisi Tillemontii.

[Tillemontius Acta a nobis data remere suggillat,] Triplicia S. Babylæ Acta in lucem dedimus ad diem XXIV Januarii; & prima quidem descripta ex vetusto codice manu exarato monasterii S. Mariæ de Ripatorio, collatoque cum excusis Agonibus martyrum, & iis, quæ, subinde prolixiora, edita sunt a Bonino Mombritio: altera paulo elegantiora ac fusius deducta, quæ Rosweydus descripserat e vetustissimo M. Velseri codice, eaque ad Mss. S. Maximini & S. Audomari deinde exacta: his addita sunt tertia, quæ Metaphrastes vel composuit, vel collegit, a nobis, inquit Bollandus, cum Græco codice collata. De his ita pronunciat Tillemontius, in suis Monumentis pro historia eccles. tom. 3, edit. Paris. MDCCI, not. 1 in S. Babylam: Acta S. Babylæ tribus modis dedit nobis Bollandus, quorum primus, ut simplicissimus, absque dubio est optimus, aut ceteris potius minus malus: nihilo tamen secius talis est, ut misere tempus is toreret, siquis illi vellet immorari. Nam quam ob causam, obsecro? Causam non dicit; neque enim vacabat immorari. Atqui non piguit illi immorari S. Chrysostomum, non piguit coævum Chrysostomo Philostorgium, tametsi hæreticum; neque adeo Photium, qui ejus historiam in compendium redegit; non Suidam, locis hic ab adversario fideliter pro more suo sane laudabili citatis.

[63] [cum iis favere fateatur Philostorgium; cujus tamen & sensum corrumpit,] Utinam pari fidelitate adductum Philostorgium, lib. 7, num. 8, exposuisset! Binas enim nobis hic Tillemontius fictiones crisi sua parum dignas obtrudit: alteram quidem, cum dicit, eum videri esse sensum Philostorgii (quem nobis interea æque ac Suidam, congruere omnino fatetur,) ut significet imperatorem, de quo agit, sive Numerianus is fuerit, sive Decius, non ut tyrannum, sed ut Christianis amicum ad ecclesiam venire voluisse, quod capere, inquit, non possumus. Hoc vero ut redarguam, ipsa Philostorgii verba Latine versa in medium afferre satis est; sic habent: Antiochiæ episcopus erat Babylas: Numerianum vero imperatorem, vel ut quidam aiunt, Decium, a dæmone quodam percitum, cupido incessit ecclesiam, cum frequentissima esset, ingredi: at enim Dei Sacerdos in vestibulo templi stans, ingressum præclusit, dicens, quantum in se esset, non visurum sese lupum in gregem irruentem. Et ille quidem statim a cœpto destitit: Episcopi autem, sive seditionem veritus, sive qua alia ratione sententia mutata, primo quidem audaciam incusavit, postea vero jussit Sanctum dæmonibus sacrificare; (sed hæc alibi, imo sequenti die facta sunt, ut ex Actis liquet) hanc scilicet solam deprecationem liberationemque a crimine fore, imo & honoris deinde gloriæque conciliationem. Hic vero, cum gloriose ad singula, quæ proponebantur, respondisset, martyrii corona redimitus est. Quid hic, cedo, amicum; quid non plane tyrannicum; quid ab Actis a nobis editis alienum sonat?

[64] Vidit etiam Tillemontius, utut torquere Philostorgium conatus esset, [& auctoritatem in hac historia tentat elevare testimonio Photii:] nimis eum tamen aperte cum Actis nostris congruere, quam ut vel negari possit, vel dissimulari. Cujus ergo auctoritatem nobis extorquere non potest, imminuere satagit. Nimirum Photius, inquit loco cit. Tillemontius, satis dilucide insinuat, Philostorgium in hoc puncto ab aliis historicis abire diversum. Hæc altera ejus prolapsio est, ipsis iterum auctoris verbis revincenda. Ita scribit apud Photium Philostorgius Hist. eccl. lib. 7, num. 8: De Babyla martyre, quot & quanta Julianus circa Martyris istius (jam olim sub Decio defuncti) corpus debacchatus fuerit; quot item dæmonia ejecisse dicatur, & quomodo templum una cum statua Apollinis fulmine absumptum fuerit; quæcumque item alia partim humano more, partim supra vires humanas prodigia facta sint, narrat hic (Philostorgius) non multum ab aliis diversa. Ait vero (λέγει δὲ) sanctum Babylam martyrio affectum una cum tribus adolescentibus valde juvenibus, genere vero fratribus; martyriumque ab hujusmodi principio ortum. Antiochiæ episcopus erat Babylas & cetera, quæ dedi num. præced. Si satis assequor mentem Tillemontii, ibi vult innui a Photio, diversum in hac historia ab aliis historicis abire Philostorgium, ubi de illo post hæc verba, narrat hic prodigia facta non multum ab aliis diversa, subdit hæc de eodem, Ait vero sanctum Babylam &c.; ubi particulam Græcam δὲ Tillemontius accipi vult tamquam adversativam; quasi sensus Photii sit hic: Prodigia quidem illa narrat Philostorgius non multum ab aliis auctoribus diversa; sed in eo plane diversa narrat ab aliis, quod ait, sanctum Babylam martyrio affectum cum tribus &c. Et hunc quidem sensum, judice Tillemontio, satis dilucide insinuat Photius. Vah cæcum ergo in Græcis auctoribus vertendis Valesium, qui rem tam dilucidam non viderit! Imo vero temerarium, qui emendare ausus sit interpretationem Gothofredi! Nam quod hic verterat, λέγει δὲ, ait vero, vertit Valesius, ait porro; quæ particula non adversatur ante dictis; sed narrationem continuat, estque adeo particula, ut vocant, transitiva; qua quidem apud Græcos nulla adhibetur frequentius, cum ab una periodo transitur ad aliam priori minime oppositam. Sed quid hisce nugis immoror?

[65] Premit tamen urgetque Philostorgium, ac Suidam, [& quod Babylæ facinus ab eo & in Actis nostris narratum, incredibile videatur,] Actaque adeo nostra, hoc maxime argumento: Neque hoc, inquit, percipere possumus, si tamquam persecutores seu Decius seu Numerianus ad ecclesiam accederent, qua ratione impedire eos Babylas attentaverit. Usque adeone humiliter abjecteque hominem, in historia nascentis Ecclesiæ martyrumque tam diligenter versatum, de tanto heroë cogitare! Cur enimvero id ausus non esset, qui eos non timere didicisset, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere? Cui, utpote pastori bono, nihil adeo in votis erat, quam ut animam liceret ponere pro ovibus suis; quem caritas Christi urgeret, ut anathema esse cuperet etiam a Christo pro fratribus suis (quæ sunt fere sententiæ a Chrysostomo in hanc rem adductæ?) Quid? furenti Attilæ, armatoque in Ecclesiæ perniciem ac vastitatem exercitui prorsus innumerabili occurrisse ad Mincium usque pro Ecclesia sua S. Leonem fatebimur; iterumque Genserico, in expugnata jam urbe cædem ubique atque incendia, orthodoxis maxime sacerdotibus, spiranti? Et intelligere post hæc nos posse negabimus, satis animi fuisse S. Babylæ, ut intra urbem, maxima ex parte Christianam, in frequentissimo civium ac promiscuæ plebis Antiochenæ, tantum præsulem depereuntium, concursu, aras suas focosque defenderet adversus sacrilegum, invisum, imparatum, præsentemque veritum seditionem tyrannum? Obvia nimis hujusmodi fortitudinis etiam in sexu femineo, apud Christianos exempla sunt, quam ut iis recensendis lectori tædium creari velim. Illud sane ferendum non est, ut propterea quidquam Sanctis continuo denegetur, quia id mirabile sit, etsi ab idoneo auctore asseratur: quasi falsum esse illud possit ps. 67, V. 36: Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël ipse dabit virtutem & fortitudinem plebi suæ.

[66] [neque cum historiis cohærens] Pergit tamen, eadem notatione, & instat Philostorgio Tillemontius: Accedit, inquit, quod numquam Decius, dum quidem imperator esset, Antiochiam accesserit; tum quod non modo ante regnantem, verum etiam ante nascentem Numerianum obierit S. Babylas. De Numeriano nihil disputo; tametsi non desint, qui hanc S. Babylæ historiam cum Actis nostris ad Numerianum referant, quos vide apud Bollandum Comm. præv. § 2, & Christianum Lupum in Tertullianum de Præscript. Schol. cap. 41, pag. 645. Sed nescio, unde Tillemontio tam certum sit; imperatorem Decium Antiochiæ numquam fuisse; cum nihil in historia sit obscurius, ipsomet post alios fatente art. 1 in Philippo imp., quam pleræque imperatorum, qui a Gordiano ad Valerianum usque rerum potiti sunt, res gestæ ac tempora: quippe quorum Vitæ, a Trebellio Pollione aliisque conscriptæ, prorsus interierint; ut cogamur, inquit Tillemont. loco cit., historiam ejus (Philippi, idemque est de reliquis) arcessere ex epitomis admodum imperfectis; Eutropii videlicet, Sext. Aur. Victoris, & similium, qui rerum maximarum vix summa notant capita, nedum itinera cæsarum singula persequuntur. Asserit universim Zosimus, inquit iterum ipse in Decio sub initium, imperium Decii turbis plenum fuisse, de quibus nihil singillatim compertum habemus.. Turbatum in Syria a Jotapiano fuisse constat ex Aur. Victore; non item, quando id primum cœptum sit. Quidni aliqua ejusmodi causa esse Decio potuerit Syriam adeundi, maxime si a rege simul extero, intestinarum perturbationum occasionem, ad imperii fines incursandos arrepturo, timebat?

[67] Denique si ea causa est, cur Philostorgium prorsus abjiciat, [imperatorum.] nec edita a nobis Acta vel confutari digna censuerit, quod hæc Numerianum, ille Numerianum vel Decium, templi ingressu prohibitum a Babyla memorent; cur non etiam universam pariter S. Chrysostomi narrationem, nihilo sibi minus infestam, prætermittendam duxit? Quam enim certum dicit esse, not. 2 in S. Babylam, sub Decio Babylam occubuisse; tam certum ei esse ex Chrysostomo debet, eumdem illum & regis cujusdam filium interfecisse, & a S. Babyla templo submotum, vincula illi, cruciatus, ac necem imperasse; quod non uno loco, lib. contra Gentiles, inculcat, ad unum semper hæc omnia disertissimis verbis nec parum amplificatis, atque eumdem referens imperatorem; quem & infidelem fuisse, innuit ibidem tom 1, pag. 745 in editione Ducæi, & pag. 755; ubi non modo adversus peccatum & pro ordine sibi a magno Rege assignato; sed etiam pro tuenda veritate, περὶ τῆς ἀληθείας, ad mortem usque decertasse Babylam, asseverat. Hoc idem aperte colligere est ex nece trium puerorum, quos, eodem tomo, homil. 40 in Juventinum & Maximum, martyrium cum S. Babyla subiisse significat, ideoque appellat simul omnes Martyrum quadrigam. Quid enim causæ cædis eorum afferri potest, nisi fides Christiana, quam professi palam cum eo sint coram eodem illo tyranno, ut in Actis, & apud Philostorgium, Theodoretum Hist. eccles. lib. 3, cap. 6, Suidam &c. narratur? Non diffiteor interim, alibi Chrysostomum in hac re minus esse clarum.

[68] Sed videre juvat, qui ab aliis prolata contemnit, [Expenduntur Acta S. Babylæ, quæ concinnat Tillemontius, tamquam in Eusebio & Chrysostomo fundata, imo & in Chronico Alexandrino;] qualia nobis ipse sancti hujus Martyris Acta concinnet. Satis igitur habemus, inquit not. I in S. Babylam, ea referre quæ in Eusebio ac S. Chrysostomo de Sancti hujus actionibus & martyrio reperimus. Præfatur subinde argumenti difficultatem, quod iterat in ipsa S. Babylæ historia; neque proinde se afferre certa, sed probabilia dumtaxat. Optime sane; modo ut probabilia sint. Adeatur ergo historia Tillemontii tom. 3 Monum. pag. 401 (utor editione Parisiensi MDCCI.) Ibi post successionem durationemque Babylæ in episcopatu, de qua nos supra, continuo ad facinus illud ejus tam eximium commendandum descendit, quo, inquit, coegit imperatorem Philippum, cui addunt aliqui imperatricem ejus conjugem, Sabbato sancto, anno CCXLIV, inter publice pœnitentes sese recipere; cum eum alia ratione admittere ad ecclesiam noluisset. In margine Chrysostomum citat in Gentiles, Eusebium lib. 6, cap. 34, & Chronicum Alexandrinum. Hoc qui legit, quis non credat, exhiberi sibi a Tillemontio historiam S. Babylæ, ut paulo ante promiserat, in Eusebio ac S. Joanne Chrysostomo fundatam? At mihi pictura potius Horatiana videtur, in qua, dum humano capiti cervicem pictor equinam junxit, monstrum efformavit Eusebio juxta atque Chrysostomo abhorrendum. Alia quippe omnino res est, aliæ personæ, alia tempora, quæ hic narrat Eusebius, ab iis quæ contra Gentiles Chrysostomus asserit; Chronicum Alexandrinum pugnat cum utroque; ut jam de singulis conabor ostendere.

[69] Eusebius indicato loco rem aliam narrat, aliam Chrysostomus; [cum auctores illi in omnibus fere hoc loco] ille etenim de imperatore agit, qui ab episcopo loci (non dicit, cujus) prohibitus ecclesiam ad comprecandum ingredi, nisi prius confessionem scelerum fecisset, iisque qui lapsi fuerant & in pœnitentium ordine stabant, se adjunxisset, libenter obtemperasse dicitur, sincerumque ac religiosum affectum timoris Dei, operibus ipsis declarasse. Vera sit historia, an falsa, vide Pagium in Criticis. Baronianis tom. 1, editionis MDCCV, ad annum Christi CCXLIV, a num. 4; ubi recantatur, quod in prima editione stabilitum fuerat, demonstraturque, Philippum Christianum numquam fuisse. Idem repetitur in Breviario gestorum Pontiff. Rom. sec. III, ubi de S. Fabiano. At contra Chrysostomus de imperatore loquitur, qui ab episcopo ab ecclesia, ad quam a cæde ad inferendam contumeliam irruebat (pag. 751, & 753 edit. Ducæi,) jussus absistere, non sustinuit infelix; quin potius morso fræno prorsus obsistens, seque & furori & insaniæ, rationis gyro relicto, dedens, in extremi exitii voraginem conjecit. Ecquid non hæc toto cælo diversa sunt? Sed & personas esse plane alias & tempora, ex eo manifestum fit; quod Eusebius imperatorem nominet Philippum; Chrysostomus illum non appellet quidem, sed tamen eumdem esse dicat, qui ob illud factum Babylam conjectum in vincula, deinde a carcere eductum, jussit vinctum ad mortis supplicium abduci, ibid. Quibus verbis non alium designare potuit (ut num. 59 ostensum est, idque juxta ipsum, licet invitum, Tillemontium, & mecum sentiunt Baronius ad annum Christi CCLIII, num. 128, & Cangius not. in Chronicum Paschale, pag. 547) quam Decium. Contra Chrysostomus Babylam exprimit episcopum Antiochenum; Eusebius episcopi sui nomen silentio premit; intelligi tamen S. Fabianum Papam, Bollandi in Comm. S. Babylæ, & ad diem XX Januarii pag. 255, num. 26; Frontonis Ducæi, not. 2, in cap. 25 libri 5 Nicephori Callisti; Cabassutii in Notitia eccl. in tertii seculi historica synopsi, num. 11; prope omnium denique est sententia, teste Card. Baronio anno Christi CCXLVI num. 9 in fine, quam & ipse sequitur ad annum Christi CCXLIX, num. 3.

[70] [inter se dissideant.] Chronicum Alexandrinum edidit Matthæus Raderus noster Monachii anno MDCXV. Is ad locum a Tillemontio citatum Græco textui addit in margine: Mutat quadrata rotundis; Latino: Locus mire corruptus; quod licet in isto Chronico non sit infrequens; hoc loco tamen tanto turpius hallucinatur, quod & Eusebio adversetur & Chrysostomo: Chrysostomo quidem, dum cum. Babyla Philippum committens, causam contentionis statuit, occisum a Philippo, quem juniorem vocat, non obsidem pacis, ut ait Chrysostomus, exteri cujusdam Regis filium, qui puer admodum erat, παιδίον δὲ ἦν κομιδῆ; sed ipsius Gordiani filium, adeoque ipsum augustum, jam annos saltem XIX natum, non sane παιδίον κομιδῆ, tutelæ suæ commissum. Non vacat alia hic vitia notare; satis est, quod repugnet S. Chrysostomo. Cum Eusebio nihilo facilius conciliatur; cum sic ait: Decius hic S. Babylam non solum ob Christi religionem interfecit; sed quod ausus esset Philippi imperatoris conjugem & ipsum Philippum, uti Christianos, cum deliquisset Philippus, ab aditu templi arcere. Nempe cujus vel defuncti, si Eusebio credimus lib. 6, cap. 39, tantopere memoriam Decius oderat; eum simul amare tantum potuit, ut inultas ejus esse pati non posset injurias? Quantum ergo inter se amor & odium, officium & insectatio, tantum inter se conflictantur Eusebius & auctor Chronici Alexandrini. Et hæc omnia tam disparata, tam inter se colluctantia, in massam unam a Tillemontio conflata, dici probabilia mereantur; imo etiam, si Superis placet, in S. Joanne Chrysostomo Eusebioque fundata?

[71] Prosequitur Tillemontius a pag. 401 cum Chrysostomo, [etiam in ipso martyrio, de quo agunt.] unum hoc factum amplificans & ad mores hominum pro concione informandos convertens usque ad pag. 403; ubi martyrium ejus ita describit: Carcer, &, ut fas est dicere, mors, quam pro Jesu Christo subiit sex circiter post annis, effectus fuit in ordine divino & merces actionis hujus tam magnæ & tam generosæ. Adverte hic, amabo, quam se torqueat, ut Chronico Alexandrino, numero superiori a me confutato, sanum sensum ac tolerabilem affingat: non adeo ergo ob pulsum a templo Philippum Decius Babylam interfecit, quia hoc factum ulcisci Decius intenderit; sed quia ita Deus ad illud remunerandum ordinaverit. Subtilis hæc quidem cogitatio; sed paucis, credo, occurret, qui locum adductum in Chronico legerint. Pergamus porro: Martyrium ejus, subdit Tillemontius, magno numero testantur auctores. De circumstantiis quod asseri certius possit, illud est, quod de illis nos docet Eusebius, quod, postquam tempore persecutionis Decii fidem confessus esset, in carcerem sit conjectus, in eoque exspiraverit, sicut S. Alexander Hierosolymitanus forte anno uno ante ipsum, id est anno CCL. Addit, not. 3 in S. Babylam: Modum non videmus Eusebium circa S. Babylæ martyrium cum Chrysostomo conciliandi; & alteri necessario renuntiandum est: nam Eusebius diserte dicit, mortuum esse in carcere… S. Chrysostomus vero non minus clare dicit, illum, postquam catenis oneratus fuisset & in carcerem compactus, postea eductum inde fuisse, ut ad necem duceretur, quam in vinculis sustinuit, & occisum esse, σφαγὴν ἐδέξατο. Hæc fere sunt Acta tum Vitæ, tum Martyrii S. Babylæ, quæ nobis attulit Tillemontius.

[72] Non queror, oppido jejuna esse & arida; istud quæro, [Tillemontii historia nequaquam fundatur in Chrysostomo,] quo jure dici possint in Chrysostomo huc usque esse fundata; quam item sint probabilia? Tria enim continent; primum, quando Zebennum secutus sit S. Babylas, & quamdiu sederit. Hoc nusquam, quod quidem sciam, attigit S. Chrysostomus: alterum est præclarum istud Babylæ facinus, quo imperatorem abegit ab ecclesia; istud, ut a Tillemontio narratur, nec Chrysostomi esse, nec Eusebii, num. 69 demonstratum est: tertium denique est martyrium Babylæ, in quo se aperte profitetur ipse, not. 3, a Chrysostomo eique suffragantibus discedere, atque Eusebio, tamquam antiquiori & melius instructo, adhærere. Nihil ergo a Chrysostomo mutuatus est nisi verba multa, in historiam a se confictam detorta. Omisisset, credo, etiam illa; quando tam incommode suis rebus aptari poterant. Sed quid ageret? De tanto Martyre pudebat parce scribere; Eusebius vix quidquam habebat; Chrysostomus quidem aliquanto plura, sed Actis nostris nimium quantum conformia. Invenit modum Tillemontius: res arripuit, utcumque potuit, ex Eusebio; iis accommodavit copiosam Chrysostomi rhetoricam; ita, dum nec res multas habet nec pauca verba, scripsisse quantum Viri tam illustris merita postulabant, videri poterat. At enim quid aliud scripsisset, inquies; si aliud in Eusebio nihil erat; ea vero quæ addebat Chrysostomus, Philostorgius &c., antiquiori Eusebio contraria, Actis spuriis consona, atque adeo nequaquam erant probabilia?

[73] [qui tamen in hujus rei narratione ceteris anteferri meretur;] Respondeo, Eusebio me detractum nihil velle; ceterum in re, Antiochensi ecclesiæ non minus gloriosa quam propria, Antiocheno Chrysostomo potiores longe partes deferendas censere; neque id eo dumtaxat, quod Antiochiæ natus esset, ejusque ecclesiæ presbyter; neque eo tantum, quod, cum solus sit Eusebius (nam Hieronymus variat,) pro Chrysostomo faciant Philostorgius, ejusdem propemodum cum eo ætatis; Suidas, qui certe non omnia sua ex solo hausit Philostorgio; Acta nostra triplicia ex Mss. tam vetustis, a tam diversis auctoribus, idem tamen quoad historiæ substantiam asserentibus, composita, cum tot aliis exemplaribus collata: sed vel ideo solum ac maxime, quod ea Chrysostomus non de suo penu, non ex corrupta, ut vult Tillemontius, ignari credulique vulgi traditione fabulisque trivialibus; verum ex erudita seniorum Antiochensis ecclesiæ doctorum ac patriarcharum auctoritate, testimoniisque deprompserit.

[74] [rem edoctus a doctoribus Antiochenis senioribus,] Ipsummet audi, eodem tomo, hom. de S. hieromartyre Babyla, coram populo Antiocheno disserentem: Enimvero quo pacto præfectus huic ecclesiæ nostræ fuerit, & in mediis procellis, tempestatibus, fluctibusque sacram hanc navim servarit, quantamque fiduciam, cum imperatorem alloqueretur, præ se tulerit, & quo pacto pro ovibus animam suam posuerit, ac beatam illam cædem subierit; hæc & alia hujusmodi senioribus commemoranda doctoribus, communique patri nostro (Flaviano) relinquemus: res enim antiquiores præclare vobis a senibus possunt narrari: quæ vero non ita pridem, ac nostra ætate sunt gesta, vobis juvenis ego narrabo &c. Cedo, an hos populo fontes, tamquam ceteris magis limpidos, commendaverit; ipseque interim quæ de hoc argumento dixit in gentiles, derivarit ex aliis? Habes ergo tot hic Eusebios, quot a juvene Chrysostomo seniores laudantur Antiochiæ doctores; nam & eorum aliqui cum Eusebio haud dubie vixerunt, & res Antiochiæ peractas a suis etiam ipsi senioribus olim doctoribus ac patriarchis, hoc est, ab ipsa ecclesia Antiochena, rei, cum gereretur, numerosa aliquando spectatrice, multo sincerius haurire debuerunt, quam & illis junior & extraneus undecumque Eusebius; quem quidem supra rerum Antiochensium minus ignarum dixi, quam vel Romanarum, vel Alexandinarum; at non adeo in eis versatum, ut æquiparari Chrysostomo debeat. Accedit, quod Eusebius hic timide admodum & modeste loquatur, ut indicant voces illæ, fama est, dicitur; quasi suo nomine id asserere non audeat, quod narrat. Imo quod hic nequaquam de S. Babyla, verum de S. Pontiano a viris eruditis intelligatur, ut supra num. 69 notabam.

[75] Occurrat mihi continuo quispiam ac dicat: [ac probe callens;] Si tales historiæ hujus suæ auctores habuit S. Joannes Chrysostomus, quidni imperatorem noverit, sub quo contigit? Si noverit autem; cur non expresserit? Cur dixerit, contra Gentil. pag. 737: Fuit imperator quidam majorum nostrorum temporibus, qui qualis alioqui fuerit, dicere non habeo, οὐκ ἔχω λέγειν? Qui Græce vel tantillum didicit, satis intelligit, non recte hinc colligi, ignotum imperatorem illum Chrysostomo fuisse: neque enim id agitur hoc loco, quis impeperator ille fuerit; Decius, an alius; sed, ὁποῖός τις ἦν, qualis esset, id est, cujus indolis, quam crudelis; hoc, inquit sanctus Pater, dicere non habeo, sive non debeo; rationem vero statim addit: Ubi vero scelus, quod attentavit, audieritis, reliquam morum illius crudelitatem probe perspectam habebitis. Neutiquam ergo hic fatetur, imperatorem illum, quo de agit, sibi notum non esse. Cur igitur, inquis, eum non appellat, si novit? Dicam: eamdem ob causam, ob quam in S. Babylæ contra Gentiles panegyri pag. 756 & 761 nec Gallum appellat nomine nec Julianum, quem tamen ultimum certissime noverat; cum & sub eo vixerit, & talibus hominem characteribus designet, ut ipso nomine multo sint clariores, nominaverit denique in homilia prædicta de S. hieromart. Babyla. Hanc divinent quorum interest; mihi satis est ostendisse, nihil ei ignorantiæ in hoc negotio, nihil erroris objici merito posse; assertamque illi proinde, num præced., auctoritatem, Eusebiana hic longe graviorem, ab obtrectatoribus vindicasse. Et vero episcopum illum suum non nominat etiam Eusebius. An & hoc ignorantis est?

[76] Ad hujus itaque narrationem, tamquam ad lydium lapidem, [ad cujus narrationem Acta nostra examinantor.] exploret Acta nostra, qui volet; & sicubi adversari S. Chrysostomo deprehenderit, per me licet, expungat; sed præter Numerianum imperatorem (cum nomen ipse nullum expresserit) nihil admodum, quod quidem ad historiæ substantiam faciat, nisi fallor, offendet. Quamquam & hic ipse qualiscumque error, propter auctorum aut dubitantium, aut idem omnino asserentium antiquitatem, ut ex Philostorgio aliisque patet bene multis, veniam facilem meretur; & ad SS. Martyrum Acta, ad imitationem potius quam ad eruditionem conscripta, parum adeo conferat, hoc, an illo imperante sint facta; ut in iisdem hisce S. Babylæ Actis Chrysostomus ne eum quidem vel semel per tot paginas sibi nominandum censuerit; quem tamen, ut jam vidimus, nominare sine dubio poterat. Atque hæc necessariæ Actorum olim a Majoribus nostris vulgatorum defensioni sufficiant; non adversus Tillemontium tantummodo, sed & contra Adrianum Baillet, in tomo suo primo satis Romæ confutato, & si qui sunt alii Tillemontii in hac historia vel duces, vel sequaces.

PARERGON ALTERUM
An duo fuerint sancti Babylæ MM. episcopi Antiocheni.

[Babylas geminos martyres & episcopos Antiochenos aliqui confinxerunt;] Cum, ex num. 59, certissimum videatur, S. Babylam episcopum Antiochensem, Zebenni successorem, martyrii palmam imperatore Decio, retulisse; nec defuerint jam olim usque a quarto aut quinto post Christum seculo, qui Babylam episcopum Antiochenum sub Numeriano passum, tanto vel numero vel auctoritate testarentur, ut in eorum sententiam & Philostorgius aliique propendisse, & Acta nostra, & consecuti deinde auctores non pauci (vide Bollandum in Comm. ad Acta num. 9) descendisse omnino videantur; existere inde cœpit nova quorumdam opinio, quæ geminos Babylas & Antiochiæ præsules, & ambos martyres, alterum sub Decio, sub Numeriano alterum, fuisse adstrueret. Novam dico; non quod hodie primum excogitata sit; sed quod apud antiquos ante seculum septimum inaudita: primus enim eam commentus videtur auctor Chronici Alexandrini; secuti deinde, seculo XII, Georgius Cedrenus; seculo XIV, Nicephorus Callistus, quos dat Bollandus ibid. num. 13 ac 14; nec vero ipse ab illorum sententia, ut apparet num. 11, multum abhorruit. Insectatus illam imprimis est Card. Baronius, verbo quidem uno in Annalibus an. Christi CCLIII, num. 126; sed fusius in suis ad Martyrologium Romanum notis, ad diem XXIV Januarii; secuti subinde alii: nec sane immerito.

[78] [sed recte confutantur ab aliis,] Primo, quia, ut dixi, veterum nullus duorum meminit ante Chronicum Alexandrinum; cum tamen de S. Babyla plurimi scripserint, & alii sub Numeriano, alii sub Decio martyrium subiisse contenderent. 2. Nec Eusebius, nec Georgius Syncellus, nec Nicephorus patriarcha CP., nec Catalogus Harlemiensis, nec ipse Nicephorus Callistus, quod mirere, lib. 6, cap. 34, nec eorum, qui patriarcharum ordinem consignarunt, quos viderim, ullus secundum sub Numeriano martyrem Babylam inter eos recensent; quem tamen præterire peccatum esset tanto gravius, quanto fuisset priori Babyla secundus illustrior. 3. Nescio, an satis expenderit aut Cedrenum, aut Nicephorum Callistum Bollandus locis citatis. Etenim Cedrenus alterum quidem S. Babylam sub Numeriano martyrem facit Antiochiæ; sed non episcopum, nedum Antiochenum; eumdem Nicephorus lib. 6, cap. 33, episcopum appellat, & quidem satis verisimiliter Antiochenum, cum ei adscribat insignem illam imperatoris ab ecclesia Antiochensi depulsionem: sed, si ita est, sibi contradicit aut non constat capite sequenti; ubi eum inter succedentes sibi patriarchas omittit; quod perinde accipi debet in continuata serie, quam format identidem, ac si, ad eam pertinere istum Babylam, plane neget.

[79] [ob rationes varias,] Præiverat hisce auctoribus pridem Georgius Syncellus, qui anno Carini primo secundum Babylam locat, sed minime episcopum; multoque etiam minus episcopum Antiochenum, quem eo toto tempore Cyrillum dicit fuisse; Numerianum tamen ab eo pulsum, illumque ideo a Numeriano interfectum, affirmat. Restat igitur, ut pro duobus Babylis Antiochensis ecclesiæ patriarchis stet unum Chronicum Alexandrinum, misere passim corruptum. Alii tres contra me non faciunt, tum quod secundum illum Babylam patriarcham non statuunt; tum quod hoc ipso manifeste ex Chrysostomo, Philostorgio, Suida, Actis nostris &c. arguuntur falsi, quod factum jam toties memoratum in eum conferunt, qui episcopus Antiochenus non fuerit.

[80.] 4. Error ille posteriorum auctorum, Numerianum pro Decio scribentium, [hasce, vel similes;] facile admodum committi potuit ab iis, quibus temporum ratio perspecta non erat; si Chrysostomi in ecclesia Antiochensi majores eum narrandi modum tenuerint, quem in tota S. Babylæ vivi ac defuncti historia (saltem in libro adversus Gentiles) religiosissime ipse servavit; ut nullius, etiam notissimi, & homilia præcedenti appellati (puta Juliani) frequentissimeque occurrentis, imperatoris nomen usquam adhibeat; imo defugiat quasi ex industria: potest enim illis, uti & nobis modo, minus notus tunc fuisse Decii, quam Numeriani Antiochiam adventus; & ita cum alium determinatum nullum audissent, possunt illum ipsi, ea seducti ratione, determinasse; atque ita porro alteri Babylæ excogitando occasionem præbuisse. 5. Sub Numeriano imperatore accidere res ista non potuit, quemcumque demum Babylam fingas; si verum est, quod habet Bollandus in Comm. cit. num. 9, post mortem Cari patris reversum numquam esse Antiochiam Numerianum.

[81] Rationem aliam affert præterea Tillemontius excludendi Numerianum; [non tamen ob eam, quam addit Tillemontius; qua ruente, ruit ejus historia, imo & Eusebii;] quia nempe is Christianus non fuerit; quod tamen putat exigi a Chrysostomo. Hæc ratio mihi non probatur. De Chrysostomo dixi num. 67. Quid si nec ipse Philippus Christianus umquam fuerit, ut locis supra num. 69 citatis defendit Pagius auctoritate Lactantii, Eusebio coævi, Sulpicii Severi, Theodoreti, auctoris Vitæ S. Pachomii, S. Ambrosii, Epiphanii diaconi in concilio Nicæno, actione 6; ex ludis secularibus ab eo magnificentissime datis, ethnica superstitione longe contaminatissimis, quibus tamen, ut ibidem ex Christianis ethnicisque scriptoribus ac numismatis variis probat, Philippus interfuerit ita, ut nihil immutarit eorum, quæ ab aliis olim imperatoribus in istiusmodi ludis celebrandis servari consuevissent. Quid si saltem Christi fidem Philippus non nisi post exhibitos ludos seculares, ut contendit Baronius, amplexus sit; cum post initium imperii, si Huëtio credimus lib. 1 Orig. cap. 3, num. 12, Antiochiæ numquam comparuerit? Utrovis hoc ariete pulsata Tillemontii historia, jam satis parergo superiori luxata, corruet.

[82] At nequaquam his S. Chrysostomi narratio concutitur, [non item Chrysostomi, vel nostra.] qui, licet in libro contra Gentiles non nulla habeat, quæ imperatorem, de quo agit, Christianum fuisse videntur supponere; ut cum illum ovem, ægrum, discipulum, servum improbum &c.; S. Babylam contra, pastorem, medicum, pædagogum, patrem spiritualem &c. appellat; tamen & explicationem ista pati possunt, maxime in oratione panegyrica; & alia tum ibi, tum alibi habet, ut num. 67 dictum est, quæ supponunt probantque contrarium. Quin imo omnino ineptum videtur id quod scribit a pag. 745 usque ad pag. seq.; nisi supposuerit fuisse infidelem. Addi potest & hoc argumentum: Si de Christiano imperatore egisset Chrysostomus, fuisset is Philippus (neque enim ante Constantinum in Christum alius credidit; si tamen ipse Philippus credidit;) atqui de Philippo Chrysostomus ibi agere non potuit; cum eum, de quo loquitur, tyrannum, belluarum omnium immanissimam, &c., denique S. Babylæ interfectorem fuisse, quanta potest eloquentia, statuat; quæ de Philippo nec dixit, nec vero, dicere quisquam, nisi ab omnibus historicis alienus, potuit. Non igitur agit Chrysostomus de imperatore Christiano, ut adstruit nota sua 3 in S. Babylam Tillemontius.

XIV. FABIUS.

[S. Babylæ successit Fabius A. C. 250 ineunte;] Fabius, Ruffino Fabianus, Eutychio, & Hieronymo de Script. eccl. cap. 66 Flavianus (non tamen ille, ut perperam istic notat Aubertus Miræus, de quo in concilio Ephesino aut Chalcedonensi fit mentio,) Georgio Syncello modo Flavianus, modo Fabianus, Nicephoro CP. & Chronico Alexandrino Flavius, Babylam excepit, imperante Decio, anno æræ vulgaris CCL, haud forte multum inchoato, ut habes num. 60 & seq. Obitum ejus colligere est ex successione Demetriani apud Eusebium in Chronico, quam collocat anno primo impp. Galli & Volusiani, quando & uterque augustus, ut est in Chronico Eusebii Canone Græco, consulatum gessit, anno Christi CCLII; quod valide confirmat ejusdem Eusebii Historia lib. 6, cap. 46, ubi de S. Dionysio episcopo Alexandrino ad S. Cornelium Papam scribente, sic habet: Scribit etiam, sibi nunciatum fuisse, quod Fabius quidem diem extremum obiisset; Demetrianus vero in ejus locum episcopus Antiochenæ ecclesiæ esset constitutus.

[84] [seditque usque ad A. G. 252.] Cum igitur anno sequenti Cornelius, ut ostendit post Labbeum aliosque Schelstratius tom. 1 Antiq. eccl. dissert. 2, cap. 6; vel anno etiam eodem, mense Septembri; quod Henschenio tom. 1 April. in Catalogo, Papebrochio, Pagio in Critica historia in Annales C. Baronii, Tillemontio not. 14 in S. Cornelium, &c. potius visum est; cum, inquam Cornelius tum in cælos martyr evolarit, necesse est, & prius scripsisse S. Dionysium, & hoc etiam prius obiisse Fabium. Nihil est ergo quod in annum CCLII Christi cum Chronico mortem ejus vetet conjicere; est autem certissimum argumentum, quo ultra annum CCLIII vixisse Fabium neges. Sedit adeo annos circiter duos; errantque proinde Georgius Syncellus, Nicephorus CP., Catalogus Harlemiensis, qui annos novem; & gravius etiam Eutychius, qui annos undecim præfuisse Fabium volunt. Propius ad Eusebium accessit Chronicum Alexandrinum, quod annos solummodo tres annotavit; uti & S. Prosper in Chronico integro, ubi Fabio Demetrianum sufficit, Coss. Volusiano II & Maximo, id est, anno Christi CCLIII; sic triennium patriarchatus hujus uno anno serius absolvens, sicut eum anno item uno serius, quam per erat, inchoaverat; uti ostendimus supra num. 60.

[85] Vir erat Fabius animo excelso atque erecto; [In schisma Novatiani aliquando propendit;] quippe, qui furente nequidquam Decio, electus, in tepentem adhuc sacro Babylæ cruore cathedram ascendere non reformidaverit. In Novatiani tamen schisma subinde non nihil propendit, ut aperte testatur Eusebius Hist. eccl. lib. 6, cap. 44 his verbis, quæ mirum est, non vertisse Valesium: Eidem Fabio, ὑποκατακλινομένῳ πῶς τῷ σχίσματι, ad Schisma aliqua ratione inclinato, scribens Dionysius &c. Nec dubium est, quin ea potissimum causa S. Cornelius Papa quatuor hoc de argumento ad eum litteras dederit, de quibus Eusebius lib. 6, cap. 43, & S. Hieronymus de Script. eccl. cap. 66. Item alias S. Dionysius Alexandrinus, apud Euseb. lib. 6, cap. 41 & 44.

[86] Atque hisce epistolis si non ipse Fabius ad Cornelii & ecclesiarum omnium partes est inflexus, [non obstinato tamen animo.] id certe effectum est, ut concilium Antiochiæ super illo negotio indicendum curaret; ad quod invitatum se significat S. Dionysius ab Heleno, Tarsi Ciliciæ episcopo, & a ceteris, qui cum illo convenerant; Firmiliano scilicet Cappadociæ, & Theoctisto Palæstinæ provinciæ episcopis: in eo etenim quidam Novatiani schisma confirmare tentabant, Euseb. lib. 6, cap. 46. Tum subdit Dionysius, renuntiatum sibi fuisse, quod Fabius quidem diem extremum obiisset; Demetrianus vero ei suffectus esset: ex quo loco non temere eruas, decretam ante fuisse indictamque synodum, quam Fabius obierit. Neque enim ab iisdem, aut eodem tempore, ad concilium vocatum esse se ac de Fabii morte edoctum innuit; sed ita scribit, quasi hoc illo posterius factum sit; (imo Pagius id mensi Martio anni CCLII adscribere non dubitat;) tribuitur nihilominus, in Libello synodico tom. 1 Concil. Labbe, col. 719, synodus hæc, Antiochiæ collecta, Demetriano, Fabii successori; quia is executus est, quod Fabius, morte interveniente, non potuerat: nam haud ita multo post Fabii mortem concilium istud habitum fuisse, eruitur ex epistola S. Dionysii ad Stephanum Papam (Eusebius eccl. Hist. lib. 7, cap. 5;) ubi describit pacem ecclesiarum per Orientem & ulterius positarum. Jam ergo præcesserat synodus contra Novatianum Antiochiæ, ut est in Libello synodico, coacta; quam ideo hujus pacis conciliatricem fuisse ego quidem existimo, quod inter consentientes deinde per Orientem episcopos, eos ipsos nominet S. Dionysius, a quibus ante, ad illam pacem consensumque obtinendum, invitatum se ad synodum dixerat.

XV. S. DEMETRIANUS.

Quam cito in Fabii locum optatus fuerit Demetrianus, [Sedit Demetrianus ab A. C. 252 usque ad 260,] docet epistola S. Dionysii jam citata, qua S. Cornelio significat, simul nunciatum sibi Fabii obitum esse, & successionem Demetriani. Regendam igitur ecclesiam Antiochenam suscepit anno Galli & Volusiani impp. primo, Christi CCLII; sed eam quamdiu administraverit, nemini opinor, credi securius potest, quam eidem iterum Eusebio, quando per Historiam ejus Chronica propugnantur: Chronica, inquam, tum Græcum Scaligeri, tum S. Hieronymi Latinum, saltem in plerisque exemplaribus, ut patet ex Pontaco in notis hic, & editione Auberti Miræi &c.; ubi ad annum Gallieni VII, Coss., ut est in Græco, Seculare & Donato, anno Christi CCLX (nam is septimus Gallieni, saltem usque ad mensem circiter Maium, putatur: adi Pagium in Crit. anno Christi CCLIII, a num. 13) Antiochiæ episcopus constitui dicitur Paulus Samosatenus; cum scilicet, capto apud Persas Valeriano patre, filius Gallienus pacem populo Christiano reddiderat; qua eadem tempestate, inquit Euseb. Hist. eccl. lib. 7, cap. 14, Antiochenam ecclesiam Demetrianus regebat; eodem anno (si captum Valerianum, redditam pacem, & constitutum Paulum in unum annum conjicias, ut Pontaci Chronicum imitatus Tillemontius facit in chronologia tomo 4 Monum. subnexa) aut sequenti (si cum Scaligeri & Miræi Chronicis, quæ sequitur Pagius, captivitatem Valeriani, Ecclesiæque pacem, a Pauli institutione distractam, in annum præcedentem contuleris) sedem suam Paulo Samosateno vacuam relicturus, postquam eam annis circiter octo tenuisset. Hisce rationibus omnino consonat Eutychius pag. 392; si tamen hæc auctoritas, quæ sane exigua esse debet, uti ex ipsa hac pagina nihilo ceteris emendatiori liquet, addere quidquam ponderis Eusebio potest, eadem in Chronico & Historia profitenti: cui proinde & Georg. Syncellus & Nicephorus patriarcha, quatuor dumtaxat annos uterque Demetriani patriarchatui assignantes, concedant necesse est; uti & Catalogus Harlemiensis, qui annos XIV adnotavit, & quidni etiam S. Prosper in Chronico integro, ubi ordinatum dicit Paulum Samosatenum Coss. Tusco & Basso, hoc est, anno Christi CCLVIII?

[88] [Acerrimus Ecclesiæ contra Novatianos defensor,] Acerrimus hic fuit fidei orthodoxæ ac Romanæ Sedis, coacta etiam synodo contra Novatianum, assertor; ut fidem facit Libellus synodicus, apud Labbeum loco supra citato, his verbis: Synodus divina & sacra provincialis Antiochiæ collecta a Demetrio (Græce legitur Δημητριανοῦ ejusdem sanctissimo episcopo: quæ Novatum (Græci fere Novatianum cum Novato confundunt) deposuit, tamquam qui peccatoribus patrocinaretur: veniam nempe lapsis recusando, atque ita in præcipitem ad scelera quævis desperationem salutis impellendo. Idem testatur S. Dionysius patriarcha Alexandrinus, cum ad S. Stephanum Papam scribens, inter illustriores episcopos cum Ecclesia Romana sentientes, & ob redditam (Novatiani schismate & erroribus condemnatis) insperato pacem incredibili gaudio exultantes, primo loco Demetrianum recenset episcopum Antiochiæ, Eusebius Hist. eccl. lib. 7, cap. 5. Sed nihil ad ejus commendationem augustius, quam innumerabilium fere episcoporum, Antiochiæ congregatorum, in epistola synodica ad S. Dionysium, Romanæ urbis episcopum (Eusebius Hist. lib. 7, cap. 30) de ipso, jam pridem vita functo, testimonium: ibi etenim, ejecto a sua communione Paulo, necesse habuimus, inquiunt, alium ejus loco ecclesiæ catholicæ episcopum ordinare, non absque divina, ut credimus, providentia, beati Demetriani, qui eidem ante hunc (Paulum) ecclesiæ (Antiochenæ) præclare præfuit, filium Domnum, virum omnibus, quæ episcopum decent, dotibus exornatum.

[89] Quid, quod & martyrem eum quidam faciunt? [& quidem Martyr, ut quidam volunt;] Id certe rotunde asserit Blasius Terzi lib. 1 de Syria sacra, cap. 33, Theodoricus Pauli, auctor seculi XV, in suo codice Ms. cum scripsisset S. Demetrianum (sic eum appellat ubique) migravisse in pace anno Domini CCLX; remittit ad marginem; ubi eodem charactere hæc notat: Iste sanctus Demetrianus post diversa sibi illata tormenta martyrizatus fuit cum Aniano diacono, & Eustochio, & aliis XX, die XI Novembris. Quæ certissime ab Usuardi Martyrologio mutuatus est: quod ad diem X Novembris sic habet: Antiochiæ, sanctorum Demetrii episcopi, Aniani diaconi, Eustosii & aliorum viginti. Idem de Demetrio habent vetustissima Hieronymiana, apud Florentinium, ad eumdem diem; idem alia recentiora plurima, ac tandem etiam Romanum. Sane vel hæc errant omnia sive in nomine Demetrii, quod non habet Corbeiense apud Florentinium, sive in nomine Antiochiæ; vel episcopum non Antiochenum Antiochiæ passum volunt; quod aliter passim omnes accipiunt; vel denique ipsissimus ille est Demetrianus, de quo hic agimus: nam & Demetrium eum nuncupant, ante auctores modernos satis multos, Eutychius, seculi X scriptor, atque ante annos DCCC, teste Papebrochio, Catalogus Harlemiensis; & alter inter antistites Antiochenos seu Demetrius, seu Demetrianus comparet nuspiam.

[90] Silet hic Tillemontius tom. 4 Monum. de Paulo Samosateno art. 1; [verum hoc ultimum examinandum erit accuratius in Actis Sanctorum,] hæret Florentinius; Card. Baronius ad annum Christi CCLXII, num. 70, An martyrio obierit Demetrianus, inquit, non constat; nec aliud quidquam addit. Ego, quanticumque faciam Demetrianum meum; martyribus tamen annumerare huc usque non ausim, tum propter chronologorum, atque historiographorum, ac præsertim Eusebii, non admodum ab hisce temporibus remoti, synodique Antiochenæ in epistola num. 88 citata, ubi locus hujus martyrii commendandi maxime proprius erat & opportunus, silentium; tum præcipue quod hoc martyrium cum historia componi vix possit. Etenim, ut ex ea num. 87 probatum est, jam pacem ecclesiis Gallienus, apud Euseb. lib. 7, cap. 13, per edicta firmaverat, cum adhuc viveret Præsul hic noster Antiochiæ, ut cap. seq. dicitur, & vel eodem datæ pacis anno, ut Tillemontio placet, vel anno sequenti quidem, sed tamen utrobique Christi CCLX, seu Gallieni VII, ut habent plura Eusebii Chronica, successit Paulus Samosatenus Demetriano, utique defuncto Antiochiæ, teste eodem Eusebio Hist. eccl. lib. 7, cap. 27. Unde igitur in tanta pace martyria?

[91] Scio, lib. 7, cap. 15; pace cunctis ubique ecclesiis reddita, [die 10 Octobris.] apud Cæsaream Palæstinæ Marinum quemdam .. ob confessionem Christi capite truncatum esse; sed is miles erat; poteratque adeo legibus aliis, exempli causa, imperatoribus sacrificandi, ut ibidem dicitur, aut aliis ejusmodi superstitiosis ratione militaris dignitatis urgeri, quibus per edicta derogatum non esset. Videsis eumdem Eusebium hoc aperte testantem lib. 8, cap. 4. Scio parum obsequentes tum temporis Gallieno per Orientem præfectos fuisse; & jam tum forte ad tyrannidem a quibusdam spectari cœptum. Scio denique, ut res tunc erant in Oriente, sic illarum historias satis esse confusas (vide Pagium in Criticis ab anno Christi CCLIX.) Quamobrem negotium hoc indecisum ad Acta nostra, quo proprie pertinet, ad diem X Novembris diligentius pertractandum remitto, non negato interim ei Sancti titulo, quem ceteris ejus decessoribus convenire vix dubitem, tametsi, forte aliquanto religiosius, ab eo adscribendo abstinuerim.

XVI. PAULUS I. SAMOSATENUS
hæresiarcha.

[Paulus regere, imo perdere ecclesiam Antiochenam cœpit A. C. 260:] Anno, ut jam ex Eusebio demonstratum est, Gallieni septimo, Christi CCLX non ultra mensem Maium adulto, emersit e latebris, quibus eum & natales humiles, & cognata fortunarum egestas occuluerant, Paulus, a Samosatis, urbe Syriæ Euphratesiæ, quæ monstrum hoc in lucem effuderat, Samosatenus vulgo nuncupatus; quando gregem Antiochensem, a quo & Antiochenus vocitatur, non regendum pastor, uti tum simulabat, admisit; sed, ut subinde palam fecit, misere dilaniandum lupus efferatus invasit. Vix etenim eum dignitatis gradum attigerat, cum a fidei regula recedens (verba sunt ipsius epistolæ synodicæ apud Eusebium lib. 7, cap. 30) ad spuriam & adulterinam doctrinam se transtulit… Et cum antea pauper ac mendicus esset, nec ullas omnino facultates aut a parentibus relictas accepisset, aut artis ullius exercitio sibi comparasset; nunc (patriarcha factus) ad incredibilem opulentiam pervenit per scelera ac sacrilegia, fratrumque concussiones.

[93] [homo superbus & impurus.] Quam porro fastu plenus & arrogantia; quam inanis appetens gloriæ; quam in aliorum Legis Euangelicæ doctorum, tum vita functorum, famam, ut suam extolleret, petulanter grassatus, adeo ut etiam angelum de cælo delapsum haberi se coram pateretur ac dici; quam merito suspecta cum mulieribus, quas & suis presbyteris & diaconis, ne sibi adversarentur, indulgebat, consuetudine notatus, quarum duas ætate florentes & forma conspicuas secum habuerit, & quocumque proficisceretur, circumduxerit; hæc, inquam, aliaque ejus crimina, loco jam citato, Patres longiori, quam instituto meo conveniat, oratione persequuntur.

[94] [Ibi varias contra se synodos] De ecclesiæ itaque Antiochenæ incolumitate conclamatum jam erat; nisi tantis malis haud impari remedio obviam itum esset. Sed nempe sic, Deo providente, ceciderat; ut ejusmodi tum præsulibus Oriens abundaret, quibus nec vitæ sanctimonia nec studium religionis nostræ, ut vellent; nec doctrina deerat vel industria ut laboranti possent opitulari. Scriptæ ultro citroque quaquaversum epistolæ; collatæ sententiæ; condicta habitaque intra ipsam Antiochiam concilia, neque a paucis istic aut parum exercitatis, sed collecto, quantum erat in Oriente Ægyptoque veteranorum fere antistitum ac virorum insignium robore universo certatum est: nam S. Dionysius patriarcha Alexandrinus, cum advolare per ætatem & affectam valetudinem ipse non posset, interesse tamen per litteras voluit. At reliqui, inquit Eusebius lib 7, cap. 27, ecclesiarum pastores, quorum præcipuos cap. seq. enumerat, atque inter eos cum fratre Athenodoro magnum Gregorium thaumaturgum, undique exciti, tamquam adversus gregis dominici vastatorem, simul omnes Antiochiam convenerunt.

[95] Neque uno congressu desitum est aut receptui cani visum; [eludit,] sed quantum erat in Paulo fraudis ac pertinaciæ, tantum in Patribus virtutis eminebat atque constantiæ. Omnibus enim (juxta Eusebium lib. 7, cap. 28) vario tempore, diversimode, ac sæpenumero in unum coëuntibus, multæ disputationes & quæstiones in unoquoque consessu agitatæ sunt; cum hinc Samosatensis Paulus dogmatis sui novitatem occultare adhuc niteretur, illinc sacerdotes hæresim illius, & adversus Christum blasphemiam denudare atque in medium producere laborarent. Nec tamen (subdit Ruffinus lib. 7, cap. mihi, 26) uno id aut secundo tantum concilio ad finem perducere potuerunt; sed conventum sæpe est, & absque operæ pretio discessum. Quoties vero conventum sit, & quot adversus Paulum habitæ sint hoc tempore synodi, nusquam invenio: duas minimum fuisse, certum videtur, quibus interfuisse in epistola synodica Firmilianus asseritur; cum tamen postremæ certissime adesse non potuerit: sed cum ille mutaturum se sententiam promisisset; credens ei Firmilianus, speransque, absque ullo religionis nostræ probro atque dispendio rem optime posse constitui, distulit sententiam suam, deceptus scilicet ab homine, qui Deum ac Dominum suum negabat, & qui fidem, quam antea profitebatur, violaverat. Quo tempore ista contigerint, ostendit Eusebius lib. 7, cap. 28 his verbis: Dum hæc aguntur, Dionysius (Alexandrinus) extremum diem obiit, anno principatus Gallieni duodecimo, id est, Christi CCLXV, die IX Martii, ut vide in Tractatu nostro de Patriarchis Alexandr. tom. V Junii, pag. 30.

[96] Tandem elusi tot Pauli artibus Patres, nec miserabilem Antiochensis ecclesiæ statum ultra sustinentes, [depositus tandem,] extremam operi manum adhibere decernunt. Coacto iterum Antiochiæ concilio episcoporum LXX, ut vult S. Athanasius de Synodis, aut LXXX, ut S. Hilario visum de Synod. contra Arianos; imo CLXXX juxta Basilium diaconum in concilio Ephesino apud Labbeum tom. 3, col. 425; aut, si quid ibi vitii est, ut non dubitat Tillemontius de Paulo Samosateno art. 4, (perperam tamen istic notat quasi solœcismum instrumenti, quod solius est typothetæ in editione Labbeana, qui Binium tom. 1, parte 2, pag. 159 omnino in fine, male expressit, cum τῶν vertit in τοῦ, & emendari poterat ex ipso Labbei loco, ubi statim eadem constructio recurrit) si id, inquam, parum credibile videatur, credi certe potest Eusebio, lib. 7, cap. 29, qui ait, synodum fuisse πλείστων ὅσων ἐπισκόπων quamplurimorum (Valesius vertit: innumerabilium fere) episcoporum.

[97] Hic opera disertissimi Malchionis presbyteri palam convicto Paulo, [in synodo Antiochena,] & auctoritate concilii ab ecclesiastica communione rescisso atque exauctorato, substitutus est Demetriani filius, Domnus, uti jam supra num. 88 ex ipsa hujusce synodi epistola diximus. Sed neque sic profectum satis fuisset, nisi post victam Zenobiam, quæ post Odenati conjugis mortem rerum in Oriente sola potiebatur, Pauloque, dum licuit, patrocinata fuerat, teste S. Athanasio in epist. ad Solitarios, Aureliani interpellati sententia successisset; qua ille ecclesiæ domo, quam hactenus, Zenobia protegente, invitis omnibus, nec hiscere tamen contra audentibus, eadem, qua hæresim, pervicacia retinebat, tandem facessere juberetur. Nunc Antiochenæ hujus synodi tempora finiamus, quando hinc & episcopatus Paulini exitus, & initium Domniani necessario repetenda sunt.

[98] [habita non serius quam anno Christi 270 ineunte,] Omnes itaque in unum congregati antistites, Eusebius lib. 7, cap. 30, unam ex communi sententia ad Dionysium Romanæ urbis Episcopum & ad Maximum Alexandrinum scripserunt epistolam … tum ut studium suum ac diligentiam (in hac synodo adhibitam) omnibus declararent; tum ut perversum Pauli dogma, confutationes quoque & disputationes adversus illum habitas, cunctamque hominis vitam ac mores (imo & depositionem ejus, & inaugurationem Domni, atque adeo totius eventum concilii) exponerent. Ex his, uti & ex ipsa epistola, quæ subjicitur, liquet 1, non diu post mortem S. Dionysii Papæ scriptam hanc epistolam fuisse; quippe quæ nondum Patribus innotuerat. Non vixit autem Dionysius, ut est in vetustissimo optimæque notæ Catalogo apud Henschenium tom. 1 Aprilis & Bucherium in Victorii Canonem Paschalem pag. 272, nisi usque in diem septimum Kalend. Januarii consulibus Claudio & Paterno, id est XXVI Decembris anno Christi CCLXIX. Eosdem consules notat Catalogus Reginæ Sueciæ ibidem, & uno tantum die ab alio discrepat. Non igitur multo serius aut scripta fuit ad eum epistola, aut synodo finis impositus.

[99] [neque adeo sub Aureliano;] Liquet ergo 2, neque totam (quod hactenus creditum fuerat, inquit Pagius ad annum Christi CCLXXI, num. 3) neque aliqua sui parte (quod Valesio visum in notis ad Euseb.) sub Aureliano synodum habitam esse; sed totam imperante Claudio; quippe qui XXVI Octobris anni CCLXX, ut ostendit Pagius ad annum Christi CCLXX, num. 3, adhuc erat in vivis; Claudio vero successit frater ejus Quintillus, illique post diem decimum septimum extincto, demum Aurelianus, mense Novembri, aut insequenti. Liquet 3, aut errasse Eusebium lib. 7, cap. 29, ubi sic vertitur: Hujus (Aureliani imperatoris) temporibus postrema synodus innumerabilium fere episcoporum congregata est &c.; aut Valesium qui sic eum interpretatur; hoc Pagius; istud Tillemontius asserit, not. 4 in Paul. Samosat., ubi Pagium & citat & deserit. Ego quidem cum Tillemontio, sed aliam tamen ob causam, sentio.

[100] [ut errat Eusebius,] Sic, loco citato, habet Eusebius: Καθ᾽ ὃν τελευταίας συγκροτηθείσης πλείστων ὅσων ἐπισκόπων συνόδου, φωραθεὶς καὶ πρὸς ἁπάντων ἥδη σαφῶς καταγνωσθεὶς ἑτεροδοξίαν τῆς κατὰ Ἀντιόχειαν αἱρέσεως ἀρχηγὸς, τῆς ὑπο τὸν οὐρανὸν καθολικῆς ἐκκλησίας ἀποκηρύττεται. Hæc ita Latine reddit Pagius: Cujus temporibus (cum postrema congregata fuisset, jam ante scilicet sub Claudio imperatore, quamplurimorum episcoporum synodus) convictus & ab omnibus jam manifeste falsi dogmatis damnatus auctor illius hæreseos, quæ erat Antiochiæ, a catholica (seu universa) quæ sub cælo est, Ecclesia eliminatus est, seu publico edicto exturbatus est. Si istud ἀποκηρύττεται significet, ut vult Pagius, actionem Aureliani, Paulum lata sententia expellentis; ad illam referri commode poterit illud καθ᾽ ὃν, cujus temporibus, & recta erit Pagii versio, quidquid dixerit Tillemontius; & vera proinde, quam deducit inde, sententia; nimirum, per ea verba nequaquam ab Eusebio collocari hanc synodum sub Aureliani imperio: at si ἀποκηρύττεται non actionem Aureliani, sed Patrum, in concilio Paulum publica sententia excommunicantium ac deponentium, designet; errat Pagius, & recte Eusebii sententiam exprimit Valesius.

[101] Atque hoc postremum mihi potius dicendum videtur: [recte hic a Valesio versus,] primum quidem, quia eadem pene utuntur voce Patres sub finem epistolæ synodicæ: Hunc igitur, inquiunt, Deo adversantem (Paulum) nec cedere volentem, cum a communione nostra abdicassemus, ἐκκηρύξαντες necesse habuimus alium ejus loco ecclesiæ catholicæ episcopum ordinare; ubi manifestum est, ἐκκηρύττειν, quod idem sonat atque ἀποκηρύττειν, aliud significare non posse, nisi quod vulgo dicitur excommunicare ac deponere. Consule infra num. 109. Deinde non solum dicitur apud Eusebium, ἀποκηρύττεται, ejicitur, expellitur, excluditur, eliminatur; sed τῆς ὑπὸ τὸν οὐρανὸν καθολικῆς ἐκκλησίας ἀποκηρύττεται, a catholica, quæ sub cælo est, Ecclesia exterminatur, seu, per sententiam aut edictum ejicitur; hoc vero quid aliud esse possit, quam a communione omnium fidelium publico edicto arcere atque excludere? Quod nec fecit Aurelianus, nec potuit. Legitur quidem sub finem capitis: ὑπὸ τῆς κοσμικῆς ἀρχῆς ἐξελαύνετο τῆς ἐκκλησίας, per secularem potestatem ab ecclesia exturbatus est; sed aliud est ἐκκλησίας ab ecclesia, seu sede ac domo episcopali, aliud καθολικῆς ἐκκλησίας, a catholica Ecclesia, seu universitate fidelium; aliud ἐξελαύνετο, vi extrusus est, aliud ἀποκηρύττεται, per sententiam palam denunciatur ejectus; hoc jurisdictionem ecclesiasticam exigit; non item istud; sed fieri potest per brachium seculare; etiam juste, si ab ecclesiastica potestate legitima sit invocatum. Restat igitur, ut excommunicatum ac depositum Paulum, adeoque & synodum, in qua excommunicatus ac depositus est, temporibus Aureliani imp. adscripserit Eusebius; qui tamen sibi contrarius est in Chronico tam Græco (in quo hic consules notantur Gallienus VII & Saturninus, pro Sabinillo,) quam Latino, ubi rem eamdem refert ad annum Abrahami MMCCLXXXIII, Olymp. CCLXI annum II, juxta Scaligeri editionem, & Gallieni XIII, id est, Christi CCLXVI. Latinum tamen Eusebii Chronicum iterum huic loco contradicit in Eusebio Laodicensi, ut statim num. seq. patebit. Eusebii Chronicum presse in hac re sequitur S. Prosper in Chronico integro.

[102] Errorem hunc Eusebii in Historia etiam agnovit loco citato Henschenius, & post eum Papebrochius; ille tamen ignoscendum putavit; [quem aliqui frustra conati sunt excusare,] cum distantia vix trium mensium sit, inquit, inter Dionysii obitum & Aureliani initium. Schelstratius Eusebium etiam defendendum sibi ac sequendum putavit tom. 1 Antiq. eccl. disl. 2 in serie chronologica; ideoque ab illis Catalogis, quos alibi tanti facit, recedens, ad annum consulesque sequentes Dionysii obitum transfert. Idem ante illum Labbeus ac Petavius aliique in chronicis factitarunt. Sed, præterquam quod jam dixi num. 98 & 99, quid si Eusebius ibi non ad initium imperii Aureliani (quamquam & illud plus tribus mensibus distet ab obitu Dionysii, ut supra monui;) sed ad annum ejus imperii tertium respexerit? Certe in Chronico, anno Aureliani (apud Scaligerum) secundo, (apud Pontacum tertio) sic legitur: Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur: in Historia vero lib. 7, cap. 32 de Anatolio ejus successore, Postea vero, inquit, cum eum synodus adversus Paulum congregata Antiochiam evocasset (Græce est συνόδου καλούσης, synodo eum evocante,) per urbem Laodiceam iter faciens, a fratribus illius loci, mortuo TUNC Eusebio, detentus est. Evocante ergo Anatolium synodo Antiochena, jam fato cesserat Eusebius, qui tamen anno Aureliani 11, aut III, adhuc florebat; non igitur ad initium Aureliani retroagi potest, neque de tribus mensibus hic, qui inter Dionysii mortem synodumque intercesserint; sed de tribus ut minimum annis agitur.

[103] [aut defendere,] Idem colligi potest ex cap. 30, ubi post epistolam synodicam, statim subjicit, interpellatum fuisse adversus Paulum, qui cedere episcopatu nolebat, Aurelianum; qua ratione satis indicat, id ab ipsis concilii Patribus, nondum inde digressis, fuisse præstitum; ita certe eum intellexerit seculo V Theodoretus Cyri episcopus lib. 2, Hæret. fabul. cap. 8 in fine; multisque post seculis Zonaras Annal. lib. 12, § 25, ubi successionem Domni expulso per Aurelianum Paulo posteriorem facit. Atqui Antiochia Aureliano ante annum ejus imperii tertium non parebat, sed Zenobiæ; ut vide apud Pagium ad illum annum: nondum igitur ante annum illum dissoluta fuerit synodus. Imo cum tunc de toto Orientis imperio cum Zenobia dimicaret, nec interpellari imperator potuit, nec inter armorum exercituumque hinc atque inde maximorum terrores, innumerabilium fere episcoporum synodus esse collecta; sed si Eusebium sequi placeret, serius utrique rei tempus inquirendum esset, ut infra iterum demonstrabitur.

[104] [non semel in hac re secum pugnantem.] Quid si hic denuo confligentem secum in eadem re Eusebium exhibeam; dignusne tandem videbitur, cui chronologiam Pontificiam hic Viri eruditi accommodent? Age sane. Quot annis Romanum episcopatum Dionysius administravit? Si Eusebium audis lib. 7, cap. 30 in fine, novem annis. At isti unde inchoantur? Ibid. cap. 27: Cum Xystus undecim annis Ecclesiæ Romanæ præfuisset, in ejus locum successit Dionysius .. Eodem vero tempore (ἐν τούτῳ δὲ) defuncto Antiochiæ Demetriano, Paulus Samosatensis episcopatum suscepit. Paulum autem Demetriano successisse, dicit in Chronico Græco, in quo consules adduntur Secularis & Donatus, & Latino Scaligeri anno Gallieni VII, Christi CCLX. Duc igitur inde annos totos novem, & defunctum ex Eusebio Dionysium habebis anno Christi CCLXIX, qui ipsissimus ille annus est, quem nos ejus morti supra ex catalogis antiquissimis assignavimus, idemque Claudii imperatoris secundus; qui cum tertium annum sequenti circiter Aprili anni Christi CCLXX inchoaverit; imo ad mensem Novembrem vivendo decurrerit (vide Pagium loco. sup. cit.,) ridiculum profecto est synodum Antiochenam sub Aureliano demum cogi cœptam, ac post multas longasque, ut rei gravitas postulabat, disceptationes, antequam in Paulum sententiam ferret, protractam comminisci, quæ tum tandem ad S. Dionysium Papam, plus quam integro anno defunctum, epistolam synodicam inscripserit; ineptissimum vero, si id post tertium Aureliani annum fecisse fingatur.

[105] Mea igitur hæc est opinio: Sciverit Eusebius, [Occasio erroris quænam esse potuerit Eusebio;] Paulum Samosatenum jussu Aureliani sede pulsum, postquam judicio synodi Antiochensis exauctoratus antea fuisset; ignoraverit deinde, quo anno Dionysius ex hac vita decesserit, qui solus est character, ex quo tempus concilii utcumque ex epistola synodica determinari potuit. His positis, nihil erat pronius, quam ut illud ad Aureliani tempora revocaret; quippe per quem ejus decreta ultimum, ut ajunt, effectum sortita sunt, depositione Pauli executioni mandata. Ignota vero fuisse Eusebio Dionysii, uti aliorum plurium Pontificum, tempora, vel inde palam est, quod Xysti Pontificatui annos octo tribuat in Chronico; eidemque in Historia, ut mox vidimus, undecim; cum non nisi totidem menses & dies insuper aliquot sederit, ut probat Pagius ad annum Christi CCLVIII; Schelstratius tom. 1 Antiq. eccl. diss. 2, cap. 7; ubi ex S. Firmiliani ad S. Cyprianum epistola ostendit, superstitem adhuc fuisse S. Stephanum Papam, Sixti II decessorem, anno CCLVI; indeque eruit vitium Catalogi Henscheniani, mortem Stephani notantis Coss. Valeriano III, & Gallieno II, pro Valeriano IV, & Gallieno III; ex quo vitio secutum est aliud, quo Sixto duo anni ad menses undecim adjecti sunt. Dionysio vero dat Eusebius in Chronico annos duodecim; in Historia autem, loco jam adducto, novem.

[106] At lib. 7, cap. 30 in fine, cum de sexennio Aureliani, [nempe ignorantia chronologiæ Pontificiæ.] alteroque sexennio Probi, Cari, filiorumque ejus, ac tandem Diocletiani ac sociorum ejus imperio meminisset, ita subdit: Quorum temporibus (Diocletiani & sociorum) maxima illa nostrorum persecutio, simulque ecclesiarum eversio perpetrata est: ceterum paulo ante hæc tempora (μικρῷ τούτου πρώτερον) mortuo Dionysio &c. Qui locus, fateor, ambiguus est: nam si τούτου referatur ad aliquid Aureliano aliquanto posterius poterit error esse gravior quam in Chronico, ubi Dionysii tempora tantum extendit usque ad annum 1 Probi imp.; sin τούτου referatur ad omnia quæ præcedunt usque ad persecutionem Aureliani; etiam sic Dionysium in vivis recenset usque ad annum circiter Aureliani quartum, Christi CCLXXIII; sibique adeo, ut modo ostendimus, iterum contradicit. Imo vero cap. 32 dat Felici, Dionysii successori, annos V; ita tamen, ut quintum annum vix inchoaverit, ut constat ex Chronico, ubi eodem anno Eutychiano successor adscribitur Gaianus, id est, Cajus; adeo ut ne cum Eutychiano quidem Felix totos quinque annos expleverit. Eutychiano dat menses vix X, Cajo annos XV. Marcellini autem temporibus (anno ejus VIII in Chronico, Diocletiani XIX, uti etiam habet Historia lib. 8, cap. 2, Christi CCCIII) assignat persecutionem Diocletianeam. Non quæro, vera hæc, an falsa sint; sed hos annos congeri volo. Erunt, opinor, ut summum XXVIII, qui si tollantur a CCCIII, residui erunt CCLXXV, quo anno juxta Eusebium vivere adhuc debuerit S. Dionysius; & ne vacationes interjecisse putetur, inspice Chronicum, quod hic historiæ accurate consonat; nisi quod Eutychiano menses non plus octo concedat, in historia vero, lib. 7, cap. 32, vix decem; cum re vera sederit annis octo. Manifestum est itaque, perspecta nequaquam Eusebio fuisse tempora Dionysii; neque proinde etiam habiti Antiochiæ postremi contra Paulum concilii, neque excommunicationis ac depositionis ejus, neque substitutionis Domni. Merito igitur, misso Eusebio, epistolam ipsam synodicam sequimur, eam certiori Pontificum Romanorum chronologiæ adaptantes.

[107] [Synodus eadem Antiochena non est etiam habita citius quam sub finem anni Christi 269,] Verum etiam hoc pacto aliud nihil hactenus evicimus, quam depositionem Pauli anno Claudii secundo, Christi CCLXIX exeunti, aut CCLXX ineunti posteriorem non fuisse. Restat, ut neque priorem fuisse demonstremus; ut, cum Eusebii Chronico, Pearsonio visum est. Docet id Contestatio publice proposita a clericis Constantinopolitanis & publicata in ecclesia, quod Nestorius ejusdem sit sententiæ cum Paulo Samosateno, ante CLX annos ab orthodoxis episcopis anathemate condemnato. Vide Labbeum tom. 3 Concil. col. 337. Scripta est hæc contestatio anno Christi CCCCXXIX, ut habet Pagius in Crit. Baron. ad an. Christi CCLXXI, num. 2 & CDXXIX, num. 15; Schelstratius vero tom. 1, Antiq. eccl. diss. 2, in serie chronol. ad annum Christi CCLXXI, ac Tillemontius nota 4 in Paulum Samos., illam referunt ad annum Christi CDXXX. Utcumque acceperis, demptis CLX a CDXXIX vel CDXXX, reditur vel ad annum Christi CCLXIX, quo Antiochiæ postrema in Paulum synodus inchoata sit post mensem Octobrem (ut patet ex S. Firmiliani, cum in itinere esset ad hanc synodum, obitu, quem Græci in Menæis consignant die XXVIII Octobris,) vel ad annum Christi CCLXX, quo ineunte finita esse debuit. Ceterum rationibus hisce nostris chronologicis favent in Chronicis suis Hermannus contractus, Marianus Scotus lib. 2, æt. 6, ad Quintilium imp., ubi & pro se Methodium citat; & Abbas Urspergensis, dum condemnationem Pauli imperio Claudii solius innectunt.

[108] [Paulus, licet depositus, toto biennio noluit loco cedere.] Ecclesiæ itaque Antiochensi, ab anno Christi CCLX ineunte ad CCLXX circiter inceptum, annis X ita dominatus est antistes hæreticus, ut ne maximæ quidem synodi auctoritate sic frangi potuerit, quin cœptam pridem tyrannidem toto in eam biennio, ut ut privatus, exercere perrexerit, quando usque ad victam Zenobiam, captamque ab Aureliano Antiochiam, pro patriarcha se gessit, quoscumque tandem subditos ac sequaces habuerit. Ex his collige, emendandum esse & Georgium Syncellum &, qui eum fere sequuntur, Nicephorum CP. & Catalogum Harlem. imo etiam Eutychium, dum annos tantum octo Samosateno concedunt. De Pauli hæresi, & unde nata, & quarum ipsa parens fuerit, sive in mysterio SS. Trinitatis, sive divini Verbi incarnationis, consule Dionysium Petavium Theologiæ dogmaticæ tom. 2 de SS. Trinitate lib. 1, cap. 6, num. 6; sed præcipue tom. 4 de Incarnatione lib. 1, cap. 3.

XVII. S. DOMNUS I.

Quam durum accidit mihi, cum ab Eusebio recedendum est, tam in Domni patriarchatu suis limitibus includendo est necessarium: [Domnus Paulo subrogatus A. C. 269 exeunte, aut ineunte 270;] non enim in principio illius dumtaxat, quod jam ad annum Claudii imp. 11, Christi CCLXIX elabentem, aut CCLXX vix initum diximus revocandum; verum etiam in fine statuendo Eusebius aberrat, saltem in Chronico; ubi anno Aureliani imp. 1 (Coss. Aureliano Aug. & Basso, ut est in Græco) id est, Christi CCLXXI, Domno Timæum sufficit, in quo eum sequitur iterum S. Prosper in Chronico integro. Hoc pacto decessisse patriarchatu dicendus esset Domnus ante, quam expulsus per Aureliani sententiam ex possessione sua Paulus fuisset. Hoc vero historicos, ni fallor, plerosque offendit; Zonaram imprimis, qui Annal. lib. 12, § 25, cum narrasset, qua ratione episcopi Paulum in synodo ecclesia cedere jusserint (ubi utitur itidem voce ἀπεκήρυξαν ita subdit: Recusantem apud Aurelianum, qui tum imperabat, detulerunt orthodoxi, qui cum decreto iis ecclesiam attribui jussisset, quibus Romani & Italici episcopi suffragarentur, Paulo per ignominiam pulso, Domnus successit: Græce est: Ἐντεῦθεν ἀτίμως ἐξηλάθη τῆς ἐκκλησίας Παῦλος, καὶ ἀντεισήχθη Δόμνος; inde ignominiose extrusus est ab ecclesia Paulus, & pro eo introductus est Domnus. Supervixisse ergo Domnum testatur ejecto per Aurelianum Samosateno.

[110] Eadem est Georgii Syncelli aperta sententia, [sedit usque ad 272 aut 273;] ubi post Orientem domitum, reducemque inde Romam Aurelianum, adhuc Domnum Antiochiæ agnoscit antistitem. Et quid alios commemorem? Ipse Eusebius lib. 7 Hist. cap. 30, quem, nisi Domnum, desisignare potuit, cui ecclesiam Aurelianus adjudicaverit? Scribit enim in hunc modum: Igitur cum Paulus a recta fide simul & episcopatu excidisset, Domnus, ut dictum est, administrationem Antiochensis ecclesiæ suscepit. Sed cum Paulus e domo ecclesiæ nullatenus excedere vellet, interpellatus imperator Aurelianus, rectissime hoc negotium dijudicavit, iis domum tradi præcipiens, quibus Italici Christianæ religionis antistites & Romanus Episcopus scriberent. Solius Domni hactenus ab Eusebio facta erat mentio; nulla Timæi; de quo primum meminit cap. 32. Orientem autem anno primo imperii nondum adierat Aurelianus, nedum illum Zenobiæ, cui parebat unice, eripuerat; neque adeo Antiochiæ aut interpellari, aut jus dicere potuerat, cujus non ante annum imperii tertium, Christi CCLXXII, ut supra ex Pagio docui, potitus est.

[111] Viderat id, credo, Tillemontius, cum (tom. 4 Monum. ubi de S. Felice Papa) idem omnino de Domno post Aureliani edictum affirmat; recteque inde conjicit, [cui sententiæ subscribit Tillemontius; sed sibi non constat:] expulso Paulo, Domnum in debita pridem sibi jura successisse anno Christi CCLXXII aut CCLXXIII, qui est Aureliani III aut IV; & tomo eodem in persecutione Aureliani art. 1 negat, id fieri potuisse ante finem anni Christi CCLXXII. Sed quomodo cum hac assertione componi possit alia, quam habet tom. 5, ubi agit de S. Luciano Antiocheno, dicitque Domnum, deposito per synodum Paulo sub finem CCLXIX, non amplius duobus circiter annis præsedisse, itemque illa, quam ibidem proponit in indice materiarum: Domnus episcopus Antiochenus anno CCLXIX usque ad CCLXXI (remittit quidem ad notam 4 in S. Lucianum, ubi duas sententias proponit, sed nihil decidit; quod facit tamen locis citatis;) hæc, inquam, quo pacto componi possint, non satis equidem intelligo. Convenit hoc, fateor, cum Eusebii Chronico; sed vel propterea, ut contendi, longe probabilius deserendo. Adhærendum igitur (quando aliud nihil superest) Georgio Syncello atque Eutychio; qui, cum tres annos Domno indulgeant, facile usque ad annum æræ vulg. CCLXXIII, qui Aureliani III & IV respondet, ejecto Samosateno supervixisse illum aliquamdiu, juxta historiographorum placita, patiuntur.

[112] [favent & Martyrologi, qui Domnum hunc videntur accensere Martyribus.] Mirifice huic sententiæ patrocinatur Franciscus Maria Florentinius in Martyrologio Hieronymiano ad diem 11 Januarii, ubi Syridonum ejusdem loci (Antiochiæ) episcopum, inter Martyres relatum, uti & ab Usuardo corrupto nomine Isidorum, eumdem hunc esse Domnum, Paulo Samosateno, propter hæresim damnato, a synodo episcoporum substitutum, defendit; de quo legerit Holstenius in Ms. Martyrologio serenissimæ Reginæ Sueciæ, Antiochiæ Syriæ, S. Donni episcopi ejusdem loci. Vide ipsum Holstenium in animadversis ac Martyrol. Roman. editis Romæ MDCLXIII, & in epistola ad Florentinium, quam hic operi suo præfixit pag. 4. Eodem inclinant Castellanus in notis in Martyrologium Rom. ad 11 Januarii; Observationes ad Usuardum eodem die; atque ipse Tillemontius tom. 4 Monum. de Paulo Samos. art. 5, & fusius tom. 15 nota 29 in S. Leonem. Sane si martyr fuit Domnus hic noster, omnino post ejectum ab Aureliano Samosatenum vixisse debuit; cum ante tempus illud Christianos imperator iste usque adeo persecutus non sit, ut iis potius, Eusebio teste lib. 7 Hist. eccl. cap. 30, impense faverit; & patet ex ipsa illa, qua Paulum rogatu episcoporum catholicorum ejecit, sententia. Ceterum qualis quantusque vir Domnus jam tum fuerit, cum ad hanc sedem innumerabilium fere episcoporum calculis delectus est, testatur ipsa epistola synodica verbis, quæ supra num. 88 descripta reperies; ubi brevi compendio virtutum ejus omnium summa continetur, talis utique, ut Sanctis merito annumerandus videatur.

XVIII. TIMÆUS.

Quemadmodum in Catalogo Harlemiensi Domnus, sic apud Georgium Syncellum Timæus nusquam apparet: utriusque tamen certa successio est, tum ex Eusebio in Chronico & Historia lib. 7, [Sedit ab A. C. 273 ineunte usque ad 280; juxta Eusebium & S. Prosperum,] cap. 32; tum ex Nicephoro CP.; Eutychio, pag. 395, ubi eum appellat Timotheum; Zonara lib. 12, num. 30; Nicephoro Callisto lib 6, cap. 34, &c. Timæum Domno subrogatum esse anno Aureliani III, Christi CCLXXIII vix delibato, apparet ex numero præcedenti; siquidem Domnus extinctus est 11 Januarii, anni utique CCLXXIII: nam Januario mense anni CCLXXII nondum Syriam Aurelianus attigerat. Serius autem, quam anno Christi CCLXXIII, Domni decessum collocare nulla me sinit auctoritas. Quod ad obitum Timæi attinet, nihil cogit ab Eusebii Chronico dissidere; neque adeo id licet: nam Syncellus manifeste corruptus est; primum quidem, quia Timæum expungit; præterea quia, cum Cyrillo, Domnum, ut ipse putat, statim secuto, annos adnotet solos XV, ac deinde B. Theophanes, cui Chronographiam suam perficiendam moriens commendaverat, Tyranno XIII; collecti illi XXVIII, additique CCLXXIII, non conficiunt nisi annos CCCI: defunctus ergo Tyrannus fuerit biennio ante persecutionem, anno CCCIII a Diocletiano suscitatam, quod est contra Eusebium in Hist. lib. 7, cap. 32, ubi sic ait: Post Cyrillum Tyrannus episcopatum Antiochensis ecclesiæ suscepit: cujus tempore ecclesiarum vastatio maxime viguit. Nicephorus patriarcha CP. Timæum sedisse scribit: annos X, Cyrillum XV, tum Tyrannum; junge annos Timæi ac Cyrilli; erunt XXV; qui juncti annis CCLXXIII dant annum CCXCVIII, Diocletiani XIV & XV, quo cœpeperit patriarchatus Tyranni; quod Eusebio repugnat in Chronico Græco ac Latino, omnibusque, ut num. seq. dicetur, exemplaribus.

[114] Quis autem hic non credat Eusebio, cum ea scribit, [contra recentiores.] quæ suis ipse oculis spectare potuit, ignorare jam adultus rerumque ecclesiasticarum avidus indagator non potuit? Gravius impingit Eutychius, & auctor Catalogi Harlemiensis: & hic quidem, quia Domnum præteriit; uterque vero, cum tres tantum annos Timæo, & XV Cyrillo attribuit, quibus si adjeceris XIII Tyranni, imo undecim (totidem enim Tyranno, quem Eurim vocat, assignat Eutychius,) toto amplius decennio a Chronico Eusebiano aberrare comperies; cujus auctoritas si uspiam ulla sit, hic certe maxima esse debet; quando ceterorum omnium rationes, multis post seculis initæ, ab iis dissonant, quæ sua ipse ætate per Orientem imprimis, ubi agebat, facta commemorat. Neque obest, quod illud ipsum Chronicum non nisi ab Hieronymo versum & amplificatum accepimus: nam & S. Hieronymi perspecta fides est, ut nihil temere immutaverit, quamvis non nulla addiderit; & nota antiquitas, ut Chronicum ab Eusebio elaboratum multo sincerius habuerit, quam seculo demum octavo Syncellus aliive posteriores. Hoc itaque duce Timæi episcopatum ad annum usque Abrahami MMCCXCVII juxta editionem Pontacenam, Probi imp. quartum, producimus, Coss. Messala & Grato, ut habet Græcum; uti & Chronicum integrum S. Prosperi Aquitani; id est, Christi CCLXXX: is enim ad medium usque Aprilem Probi quartus fuit, cetera quintus; quamquam Eusebii more totus pro quarto notetur. Erraverit, credo, eruditus Pagius in Crit. anno Christi CCLXXXIII, num. 8, ubi Baronium corrigens, Timæi episcopi Antiocheni obitum ad annum CCLXXXI ex Eusebio in Chronico retrahendum esse dicit. Certe is annus nulla ex parte fuit Probi quartus, quem tamen Chronici exemplaria omnia exhibent, teste Pontaco in notis hic. Suspicor, a Pagio quartum Probi consulatum pro quarto imperii anno temere acceptum esse. Ab initio igitur CCLXXIII præfuit annis admodum septem, sed utrimque completis. Aliud de Præsule hoc nihil apud antiquos notatum invenio, nisi quod illi Eusebius Hist. lib. 7, cap. 32, successisse sua memoria Cyrillum affirmet.

XIX. S. CYRILLUS.

Satis jam, opinor, numero superiori persuasimus, unius Eusebiani Chronici fidem per hæc tempora ceterorum omnium calculis præferri oportere. [S. Cyrillus præfuit ab A. C 280 usque ad 300: juxta Eusebium, & S. Prosperum,] Cyrillus itaque Timæo in patriarchica dignitate suffectus est anno Probi imp. IV, id est, Christi CCLXXX; in quem Probi annum quartum omnia, ut modo dicebam, conspirant exemplaria. At non eadem inter illa de Antistitis hujus fine, Tyrannique successione concordia est: nam Pontacus ea reducit ad annum Diocletiani XVI, hoc est, Christi CCC, & pro eo faciunt Eusebii Chronica Victorinum, Oisellinum, Fabritianum, itemque Valcellense nostrum ac vulgata quædam; favetque Marianus Scotus; sed omnium maxime Chronicum S. Prosperi integrum, tum in vetustissimo codice nostro, tum a Labbeo editum parte 1 ad Coss. Constantium III & Maximianum III, id est annum Christi CCC, qui juxta Eusebii imperatores putandi modum debet esse Diocletiani XVI. Annum Diocletiani XVII delegit in editione sua Aubertus Miræus, cui adstipulatur apud Vasatensem Ms. codex Pithœanus, & in Chronico suo Onuphrius Panvinius. Scaliger in utraque editione tum Græca tum Latina annum Diocletioni XVIII prætulit, cui præiverat, apud Pontacum, Ms. Lodonense, Petavinum, Fabritianum excusum Basileæ MDXXIX plurimis & variis lectionibus ditatum, quibus accedit Hermannus Contractus. Annum denique Diocletiani XIX apud eumdem Pontacum, solum habet Ms. Fuxense.

[116] Atque hæc quidem sunt omnia, in quibus tum vulgati tum Mss. codices de hocce tempore inter sese disceptant; [qui editum a Pontaco Eusebii Chronicum hoc loco confirmat.] nullusque proinde cum Nicephori CP, ut num. superiori notabam, chronologia consentit Difficile tamen est germanam in tanta diversitate Eusebii atque Hieronymi sententiam discernere. Ego Pontaci editionem ceteris anteferre non dubito, tum quod nemo alius aut tot habuit codices, aut quanti eorum quisque valeret, dijudicare securius potuit; tum etiam quod ad momenta, quibus illustrissimus auctor ad annum Diocletiani XVI exprimendum impulsus est, non leve pondus accedat a pulcherrimo codice nostro Valcellensi Ms. quem ipse non viderat; & multo insuper gravius a Prosperi Chronico, quod nemo integrum, ante Labbeum in nova Bibliotheca Mss. Librorum tom. 1, pag. 16, in publicam lucem eduxerat. Quamobrem sedisse Antiochiæ S. Cyrillum puto ab anno Christi CCLXXX usque ad CCC, hoc est, annis universim XX.

[117] Hujus memoriam in sacris Fastis ad diem XXII Julii Martyrologium Romanum commendat his verbis: [S. Cyrilli elogia & Acta, de quibus nihil Eusebius.] Antiochiæ, sancti Cyrilli episcopi, doctrina & sanctitate conspicui. Baronius vero in notationibus sic habet: De eo hac die Beda (vulgo, sed falso nuncupatus.) Adscribitur hic decimus nonus ejus sedis episcopus … Habentur ejus Acta juncta illis sanctorum Claudii & Nicostrati, quæ ex antiquis codicibus edidit Mombritius tom. 1; ubi scribitur, ipsum ob Christi fidem passum, ac tandem in carcere Deo spiritum reddidisse. Sed ea fatetur, not. 2 in diem VIII Novembris, in nonnullis esse corrigenda; hinc forte martyrem Cyrillum appellare ausus non est. Meminit illius etiam Ado sexto Idus, seu die VIII, Novembris; Sed nec Cyrilli martyrium attingit, nec Pannoniam, ubi in carcere obierit; sed ea quæ narrat, quasi Romæ sint facta, proponit; cetera quæ habet illo die, Acta sunt Mombritiana in epitomen contracta; de quibus agi poterit in Actis nostris tum XXIII Julii, tum præcipue VIII Novembris, ubi de SS. Claudio, Nicostrato, Symphoriano &c., qui alii videntur ab illis, de quibus actum est VII Julii. Vide interim breviter Tillemontium tom. 4 Monum. not. 4 in S. Sebastianum.

[118] Mirandum sane, si vera sunt Acta Mombritii, [Dorotheus patriarcha non fuit, aut Cyrilli successor.] aut de Sancto hoc nostro intelligenda, Eusebii de illis altissimum ubique silentium, cum & Timæo Cyrillum sua ætate successisse, & XX saltem annis deinde præfuisse, testetur. Ne vero quis eum putet in Antiochensi ecclesia peregrinum omnino, hisce saltem temporibus, aut hospitem fuisse & ignarum, subdit lib. 7, cap. 32: Sub hoc (Cyrillo) Dorotheum virum doctissimum Antiochenæ tunc ecclesiæ presbyterum, cognovimus &c. Quæ verba occasionem forte quibusdam præbuerunt, ipsum illum Dorotheum inter patriarchas Antiochenos, quasi qui Cyrillo successerit, reponendi: quod faciunt Marianus Scotus in Chronico excuso, Theodoricus Pauli in Ms., Petrus de Natalibus in Catal. Sanctorum lib. 11, cap. 7. Sed perperam & contra omnes antiquos, ipsumque Eusebium jam citatum, qui post paucula Dorothei elogia, hæc habet: Post Cyrillum vero Tyrannus in Antiochensis ecclesiæ episcopatum successit. De hoc Dorotheo consule Acta nostra tom. 1 Junii, pag. 434 in Comm. Hist. ad S. Dorotheum episcopum Tyri, § 1, ubi & alios de illo errores deteges.

SECULUM IV.

SEC. IV.

XX. TYRANNUS.

Tyranni ad Principatum Antiochensis ecclesiæ promotionem jam satis, opinor, probabiliter ad annum Diocletiani imp. XVI, [Sedit ab A. C. 300 usque ad 313;] Christi CCC, defiximus. At quamdiu illum exercuerit, silente imposterum Eusebio, aliunde inquirendum est: nam Chronici continuator S. Hieronymus dum plurimos in unum patriarchas congerit, nullius tempora definit; ne ipsius quidem Tyranni: quippe quem locat cum ceteris ad annum Abrahami MMCCCXLV, cujus initium incidit in annum Christi CCCXXVIII; cum certum sit ex dicendis infra, inter annum illum & Tyrannum plures fuisse ejus successores. Idem dictum puta de S. Prosperi Chronico integro, in quo descriptum magna ex parte invenies hunc locum Hieronymi sub Coss. Januario & Justo, hoc est ad eumdem annum Christi CCCXXVIII. Annos XIII notant cum Nicephoro patriarcha Theophanes, ut supra dictum est, & Catalogus Harlemiensis, itemque Zonaras lib. 12, num. 34, quorum testimonium juxta chronologiam nostram pene certum facit Theodoretus Hist. eccl. lib. 1, cap. 2 (in editione Sirmondi,) cum ita scribit: Antiochiæ vero post Tyrannum, cum ecclesiis jam reddita pax esset (Græce τῆς τῶν ἐκκλησιῶν ἀρξαμένης εἰρήνης, ecclesiarum pace cœpta, seu primum restituta, ut vertit Valesius) episcopatum obtinuit Vitalis. Idem asserit Nicephorus Callist. lib. 8, cap. 6: imo & Nicephorus CP., dum post Tyrannum hæc notat: Hactenus gentiles imperatores & Christi persecutores. Tum ubi sequentibus patriarchis hunc titulum præfigit: Universi patriarchæ post Christi fidem ab imperatoribus receptam, sunt isti: XXI Vitalis &c.

[120] [quando, cœpta ecclesiarum pace, obiit.] Pax autem ecclesiarum in Oriente cœpta demum est, saltem serio & absolute, anno Christi CCCXIII (ut contra Baronium probat Pagius ad annum Christi CCCXII, num. 26, & ad CCCXIV, num. 6 & seqq., & Tillemontius tom. 5, Monum. de persec. Dioclet. art. 46 & 47) post affixum Nicomediæ a Licinio die XIII Junii edictum de restaurandis ecclesiis, eodem anno Mediolani conditum, quod non longo intervallo Maximini dignissimus tam immani tyrannide interitus consecutus est. Anni igitur XIII Tyranni, ab anno Christi CCC ducti, in pacem ecclesiarum jam cœptam desinunt; nec eos proinde contra Eutychium dubitamus adstruere. Exinde etiam patet, falsum id esse, quod apud Theodoricum Pauli, nescio quo ex fonte, de martyrio ejus narratum inveni; siquidem in ecclesiarum pace conquievit; nec usquam inter martyres in Fastis aut historia recensitus apparet. Non diffitendum est tamen, quin martyrio multiplici graviora perpessus sit, qui toto decennio dirissimis cruciatibus mutilari, torreri, discerpique impune gregem summo ipse semper in discrimine positus pastor conspexerit. Vide Eusebium a lib. 8, cap. 12.

XXI. VITALIS.

[Sedit ab A. C. 313 usque ad 318 inchoatum;] Demortui Tyranni infulas impositas esse Vitali, post Hieronymum in Chronico ceteri omnes, quos § superiori dedimus, asserunt; ex quibus & annum Christi CCCXIII elicuimus, quo id acciderit. Nec vero minor est in tempore, quo dignitatem illam administraverit, assignando concordia: de sexennio enim omnes conveniunt, Nicephorus CP., Theophanes, Eutychius, Zonaras loco prædicto, Catalogus Græcus Harlemiensis, qui hic desinit; sed nihil habent antiquiores; nec ipse Hieronymus in Chronico, non omissurus, credo, si annos Vitalis divinare potuisset. Sequitur tamen recentiores illos Tillemontius tom. 6 Monum. in Vitale & S. Philogonio ubi dicit circa annum Christi CCCXIX hunc illi successisse; sed si hæc ita velit intelligi, ut non nisi in fine anni CCCXVIII vel initio sequentis successio illa contigerit, sudabit, opinor, qui eam cum ecclesiæ, de qua mox, instauratione a Philogonio absoluta volet componere. Contra Card. Baronius ad an. Christi CCCXII, num. 91: Quod autem spectat ad tempus sedis ejus (Vitalis,) haud possumus, inquit, Nicephori Chronicum sequi, in quo annis sex ille sedisse ponitur: Sed post celebrata Ancyranum & Neocæsariense concilia, ait ad an. Christi CCCXIV, num. 92, Vitalis episcopus Antiochenus, qui utrique interfuit (imo & verisimilius utrumque indixit, & utrique præsedit, cum utrique primo loco subscripserit, vide Concilia Labbei tomo 1, 1478, 1488, 1490) haud diutius superstes fuit.

[122] Ancyranum autem concilium haud dubie ex illis est, [licet aliter Baronio visum sit.] de quibus meminit Eusebius Hist. lib. 10, cap. 3, quæque Maximini persecutionem ac mortem statim sunt secuta; siquidem priores ejus 9 Canones eo unice collimant, ut statuant, quid iis faciendum sit, qui cum in persecutione quocumque modo ethnicæ aut vi, aut terrori cessissent, continuo, illa cessante, ad Ecclesiæ gremium supplices convolarent. Coactum ergo illud volunt Baronius, Binius in notis ad illud tom. 1 Concil. Labbei, Labbeus ipse in Chronologia, & passim alii omnes, anno Christi CCCXIV, circa Pascha, ut colligunt ex Can. 6. In eumdem annum conferunt Neocæsariense; quia iidem fere omnes episcopi utrique interfuerunt, quasi suppleturi, teste Baronio, ea quæ in Ancyrano fuerant prætermissa Labbeus tamen in Chron. hist. an. Christi CCCXV, dicit esse, qui ad illum annum CCCXV istud revocent, quo & S. Philogonium Vitali successisse Baronius autumat, num. 93. Habet Eminentissimus auctor, cur ita statuat; quippe qui putarit, Licinium anno sequenti, Christi CCCXVI, furere in Christianos per Orientem cœpisse: nam omnino ante persecutionem illam patriarchatum suscepisse Philogonium necesse est; quandoquidem, juxta Theodoretum Hist. eccl. lib. 1, cap. 2 (Valesio est cap. 3) cœptam restaurari a Vitali in Palæa ecclesiam consummavit; quod, conspirantibus jam ubique in orthodoxorum perniciem cum impiissimo tyranno paganis atque ecclesias Dei, teste Eusebio lib. 2 de Vita Constant. cap. 2, alias solo æquantibus, occludentibus alias, tentare neutiquam potuisset.

[123] Ego nihil video, quod a S. Nicephoro aliisque jam adductis cogat recedere, [neque enim recusandum ei videtur sexennium a S. Nicephoro aliisque concessum;] saltem huc usque: nam si anni illi sex sumantur, ut sæpe solent, incomplete ex utraque parte, ita ut annus Christi CCCXIII dicatur Philogonii primus, & Christi CCCXVIII jam tum ab initio, Philogonii sextus; annum relinquunt integrum ante persecutionem ædificio in Palæa, cui forte pauca deerant, consummando; quod ad explicandum Theodore tum abunde sufficit; certe nihilo plus temporis in sua hypothesi dat ipse Baronius. Dixi annum integrum ante persecutionem: nam eam ante anni Christi CCCXIX exordium inchoatam non esse, demonstrat Pagius in Crit. Baron. ad an. Christi CCCXVI, a num. 6, & ante eum Petavius de Doctr. Temp. lib. 13, Labbeus Chron. hist. &c., quibus favet Prosper in Chron. apud Labbe, consules notans Constantinum V & Licinium Cæsarem: non tamen continuo ut in Bithynia, ubi Licinius tum agebat (vide Acta S. Theodori Ducis tom. 2 Februarii, pag. 29,) nata est, credibile est eam usque in Syriam deflagrasse; cum & Pontum paulo serius attigerit; ut conjicere licet ex martyrio S. Basilei XXVI Aprilis in Actis Sanctorum, de quo etiam consule Pagium loco citato.

[124] [quibus non repugnat S. Chrysostomus.] Neque obest (quæ alia Baronii ratio est) quod S. Chrysostomus tom. 1, hom. 31, pag. 399 apud Ducæum, de S. Philogonio, episcopatum post Vitalem adeunte, dicat: Res tum erat multæ difficultatis, cum nuper (ἄρτι) esset sedata (Maximini & præcedentium tyrannorum) persecutio, manentibus etiamnum gravissimæ tempestatis illius reliquiis, cumque negotia plurimam desiderarent correctionem. Quis enim non videat, quantam nuper illud latitudinem patiatur; maxime si tempus respicias, quo a Chrysostomo hæc dicta sunt? Nam quod sexennio & amplius postea reliquiæ gravissimæ istius tempestatis remanserint sive in hominibus, sive in dirutis ecclesiis &c., apertius est, quam ut probari debeat; & hoc ipsum asserimus, dum a Philogonio ultimam perficiendo in Palæa templo manum dicimus admotam fuisse: neque enim dubium esse potest, quin illud ante alia multa sit instauratum; quando tam eximia præ ceteris religione colebatur, ut ex S. Chrysostomo ac Theodoreto Tillemontius supra citatus ostendit. Quantam autem negotia etiam tum correctionem requirerent vel ex iis manifestum est, quæ concilium Ancyranum Canonibus variis in posterum circa lapsos in persecutione, eosque qui bona ecclesiastica distraxerant, servanda præscripsit. Nihil igitur vetat Vitalis episcopatui post auctores jam memoratos sexennium ea, quam dixi, ratione consignari. Ceterum quantopere res Ecclesiæ cordi Vitalis habuerit, facile quivis ex iis, quæ hic dicta sunt, æstimabit: nam reliqua ejus Acta nos latent.

XXII. S. PHILOGONIUS.

[Sedit S. Philogonius ab A. C. 318 usque ad finem 322;] Quibus auctoribus patriarchatum sexennem Vitali vindicandum putavimus, iisdem (si Catalogum Harlemiensem excipias, qui jam desiit) nec S. Philogonio quinquennem denegari posse, contendimus: tot enim annos notat S. Nicephorus in Chronico, S. Theophanes pag. 9, Zonaras Annal. lib. 12, num. 34, Eutychius pag. 431: hic patriarcham hunc Philonicum, illi Philogenem nuncupant. Refert tamen, quamvis hoc alioquin arbitrarium sit, integros illos hic, an mutilatos accipias: nam si integros numeres ab anno Christi CCCXVIII non admodum provecto, ad annum Christi CCCXXIII itidem aliqua parte inchoatum devenies, quem sibi potissimum Tillemontius nota 2 in S. Philogonium deligit; at si inde tantum abstuleleris, quantum est retro usque ad diem XX præterlapsi Decembris, in anno Christi CCCXXII consistes: illo etenim die ad superos evolasse Philogonium, ex Chrysostomo in homilia, num. præcedenti assignata, compertum est. Posteriori huic modo nihil valde incommodat; placetque adeo magis, tum quod aliquanto frequentius videtur usitari, tum etiam quod iis, quæ de successore dicenda sunt postmodum, spatii plusculum indulget; denique illo etiam Tillemontius usus est, loco citato: nam cum illum sua computandi ratio ad annum Christi CCCXXIV deduceret, maluit aliquid amputando ad CCCXXIII retrocedere. At si priorem adhibeas modum, simulque victum dicas a Constantino Licinium anno tantum Christi CCCXXIII; laborabis in Sozomeno, non secus ac Tillemontius; ut num. 140 videbitur.

[126] Atque in hac temporum ratione verendum non est, [juxta sententiam probabiliorem.] quod in quavis alia (etiam Pagii ad an. Christi CCCXIX, num. 7, ubi mortuum asserit Philogonium anno circiter CCCXXI; (ne aut nullam sequi auctoritatem videamur; aut eam, quam sectamur, auctoritas historiæ vetustioris major infirmet. Ita cum Chrysostomo hom. citata commode dixeris, hæreticorum (Arianorum) factionem sub illo (Philogonio) natam negotium ei exhibuisse: tametsi enim Arius jam tum a S. Alexandri ad patriarchalem Alexandriæ cathedram, quam superbus ille frustra dudum ambierat, evectione, id est, ab anno Christi circiter CCCXIII, conceptum invido sinu virus fovebat; tegere tamen illud tam caute noverat latenterque diffundere; ut tum primum nata ejus hæresis videri debeat, cum Alexandrinæ geminæ synodi decreto damnata, litterisque synodicis tum ad S. Alexandrum episcopum CP., tum ad ipsum S. Philogonium, ad S. Eustathium item, episcopum tunc Berœensem, aliosque apostolicorum dogmatum patronos, ut est apud Theodoretum lib. 1, Hist. cap. 3, aliisque subinde ad omnes Ecclesiæ catholicæ præsules destinatis ab Alexandro, Alexandrinæ ecclesiæ, cui præerat, acerrimo defensore ex Ægypti tenebris in apertam ecclesiarum omnium lucem protracta est. Quæ omnia non ante annum Christi CCCXX, aut CCCXXI, hoc est, Philogonii tertium aut quartum, contigisse, evincit Pagius in Crit. ad annum Christi CCCXV, a num. 6 usque ad anni finem. Jam de Licinii tyrannide cujus temporibus, teste Theodoreto lib. 1 Historiæ cap. 2, in veritatis defensione singulare studium Philogonius declaraverit, quid opus est disserere? Cum illa, ut superius vidimus, ab anno Christi CCCXIX, hoc est, Philogonii secundo, exorta satis ei temporis ac materiæ præbere potuerit, ut singulare illud suum veritatis defendendæ studium declararet. Quid vero aliud argumenti adversus chronologiam hanc nostram afferri possit, quod locis a me indicatis non dissolvatur, discam equidem perlibenter.

[127] Qualis vero quantusque præsul hic fuerit, [Elogia S. Philogonii tum matrimonio juncti,] homilia paulo ante indicata Chrysostomus ostendit; ubi sic præfatur: Quænam igitur oratio par sit viri laudibus, quem Deus tam felici sorte dignatus est? Non est ulla. Quippe etiam in secularis vitæ instituto hominem se prorsus eximium & ad summa quæque natum probavit: ut adeo eum Deus ipse ad Antiochensis ecclesiæ principatum suo suffragio designaverit: nam quod elegerit illum Deus, inquit S. Chrysostomus, vel ex ipsa morum integritate perspicuum est; quippe quem e medio abreptum foro (ubi causarum patronum agebat) ad thronum hunc evexerit. Adeo castam & insignem prius egit vitam etiam tum, cum uxorem haberet (καὶ γυναῖκα ἔχων; Menæa habent: καίτοι γυναῖκα ἔχων, tametsi uxorem haberet;) & filiam, & in forensibus negotiis versaretur; adeo solem ipsum splendore vicit, ut statim a judiciorum tribunali ad sacrum tribunal evectus sit; mortua videlicet uxore, ut est in Menologio Græcorum apud Ughellum tom. 6; & quamquam id non dicat Chrysostomus; non tamen etiam valde clare, ut vult Tillemontius nota 1, contrarium asserit.

[128] [tum postea episcopi.] Factus antistes ita muneris tam ardui partes omnes explevit, ut illum nec paganorum sub Licinio rabies, de qua lege Eusebium Histor lib. 10, cap. 8 & alibi, nec artes hæreticorum a constantissimo veritatis gregisque defendendi studio adeo avocarint, ut accenderint potius plurimum. Audi ipsum Arium, cujus atrocissima in eum convitia, luculenta sunt hujus Patriarchæ præconia: Quoniam vero, inquit in epistola ad Eusebium Nicomediensem apud S. Epiphanium hær. 69, & Theodoret. Hist. eccl. lib. 1, cap. 4, Eusebius frater tuus Cæsareæ, & Theodosius & Paulinus & Athanasius & Gregorius & Aëtius, & Orientales omnes (dignum hæresiarcha mendacium!) Deum asserunt sine ullo principio ante Filium existere, anathemate damnantur, excepto Philogonio (en primo loco, tamquam sibi infensissimum appellat) Hellanico, Macario, hæreticis, ac rudimentorum fidei ignaris hominibus, qui Filium partim eructationem, partim ingenitam productionem appellant. Quorum quidem impiorum voces ne auribus quidem admittere possumus; etiamsi mille nobis mortes ab hæreticis intententur. Ita Vir hic, cujus eximiis dotibus Os illud Aureum parem orationem invenire non poterat, per infamiam & bonam famam viam sibi ad cælum muniit, ad quod evocatus est, ut jam dicebam, die XX Decembris, quo die festa ejus memoria apud Græcos ac Latinos quotannis celebratur.

XXIII. PAULINUS I.

[Trium Paulinorum apud scriptores confusio;] Iter hinc jam ingredimur tenebris tam crassis obsitum, tot implexum ambagibus; ut ne oculatissimis quidem, quod per decursum patebit, non exerrare licuerit. Ut a Paulinis exordiar; cum tres, iidem quidem nomine, re ipsa tamen inter se plane diversi, hoc seculo Antiochiæ præfuerint, mira passim apud auctores oborta confusio est. Primum cum secundo confundit, apud Valesium annot. in Euseb. Hist. eccl. lib. 10, cap. 2, Montacutius, uti & Hankius apud Pagium Crit. Bar. an. CCCXIX, num. 9; secundum cum tertio Gothofredus in indice ad Philostorgium; imo omnes in unum, dissert. in lib. 3, cap. 15 ac 18. Primum Hieronymus aliique agnoscunt, non secundum; secundi Philostorgius & alii meminere, at non item primi (quamquam hoc mirum non est in Philostorgio; cum nullum ante S. Eustathium nominet, nisi S. Babylam ratione reliquiarum ejus: vide Gothofredum diss. in lib. 3, cap. 15:) utrumque jam recentiores admittunt aliqui; utrumque olim Theodoretus expunxit. Nec dispar quoad alios aliaque ubique contentio est ac perturbatio; quæ omnia, tum quid de iis censendum existimem, suis quæque locis ostendam. Nunc id ago, ut Paulinum Philogonio ita substitutum demonstrem, ut nemo alius intercesserit; ita suis exhibeam characteribus insignitum, ut a duobus aliis, de quibus agendum erit postea, nullo negotio discernatur; ita denique rem hanc modo partiar meo, ut eam viris eruditissimis, a quibus eruderata est operose, acceptam ultro referam; non nulla tamen, ubi erit facultas, inventis additurus.

[130] Paulinum statim Philogonio successisse, manifeste tradit S. Hieronymus in Chronico his verbis: [quorum unus hic successit S. Philogonio,] Post quem (Vitalem) vigesimus primus (numeros Eusebii prosequendo) Philogonius. Cui succedit vigesimus secundus Paulinus; post quem vigesimus tertius Eustathius &c. Idem aut asserit, aut supponit Sozomenus (ac proinde conciliabulum episcoporum Orientalium Sardicense anno CCCXLVII in epistola synodica, de qua istic agit) lib. 3, cap. 11, in quod vide annotationes Valesii. Idem ipsis Hieronymi verbis Prosper Aquitanus in Chronico integro apud Labbeum. Idem subinde S. Nicephorus in Chronico ubi eum appellat Paulum; S. Theophanes ad an. Incarn. CCCI; Eutychius, quamquam Apollinium illum nominat, pag. 431; Hermannus Contractus; Marianus Scotus in Chronicis; Zonaras lib. 12, num 34; Nicetas Choniata Thesauri lib. 5, cap. 6: & quid scriptores modernos commemorem, quorum plurimi ac præcipui quique, Baronius, Petavius, Labbeus, Pagius, Tillemontius &c. in hanc sententiam descenderunt?

[131] Quis vero post hæc audiendum hic lib. 1, [male omissus a Theodoreto,] cap. 6, & ad calcem ecclesiasticæ Historiæ, Theodoretum putet, unum hic ex omnibus Paulino renunciantem? Enimvero quantumcumque ei tribuendum alibi censeam; hoc tamen loco patrocinari non possum; ubi non primum hunc modo Paulinum, verum etiam secundum extrusit, in quo & ipsum sibi ecclesiasticæ historiæ patrem Eusebium, ut postea videbitur, adversarium conscivit; atque adeo neminem (si unum exceperis, & quidem oppido recentem, Nicephorum Callistum lib. 8, cap. 14 & 45) seu veterem, seu juniorem aut secutus ipse est, aut sequacem habuit; cum alterum saltem e duobus hisce Paulinum omnes admiserint: nisi forte sacra diptycha consuluerit, e quibus erasum fuerit Paulini prioris, utpote episcopatu dejecti, nomen. Quod si ita est, veniam potius, quam fidem merebitur. Nam quod secundum omiserit, non adeo mirum est: quæcumque enim illius prætereundi causa fuerit, certe non temere factum credi debet, quod alii plures nec minus graves sibi faciendum putaverint.

[132] Jam vero alium prorsus hunc esse Paulinum ab eo, [& diversus a Paulino Ariano;] quem secundo loco proponam, quique a sede Tyria ad Antiochenam translatus sit, hoc ipso citati jam auctores evidenter asserunt, quod eum sanctos inter Philogonium & Eustathium, adeoque ante concilium Nicænum, collocant: cum dubitari non possit, quin illi concilio, tamquam episcopus Antiochenus, non nisi unus interfuerit S. Eustathius; ut adeo vel jam tum inter mortuos necesse sit Paulinum Tyrium reponere, vel causam afferre, quæ abdicato Antiochiæ patriarchatu, ad sedem Tyriam, quam pridem tenuerat, reverti eum coëgerit; hoc ex historia numquam quisquam eruet; illud, imo utrumque, manifeste negat Philostorgius lib 3, cap. 15, ubi eum, Antiochiam ab ephoria Tyri traductum, immediatum facit Eulalii, de quo postea, decessorem. Quid, quod ipsi synodo Nicænæ Paulinus Tyri episcopus inter eos adstitit, quibus synodi decreta non arriserint? Id certe non modo idem Philostorgius, sed & Theodorus Mopsuestiæus affirmat apud Nicetam Thesaur. Orth. lib. 5, cap. 7. Idem testatur Theodoretus eccl. Hist. lib. 1, cap. 6, ubi sic ait: Pauci tamen quidam, quorum supra (cap. 4 in fine) memini … suscepto Arii patrocinio, apostolicæ doctrinæ refragati sunt. Quin etiam fidei formulam, quam dictarant, obtulerunt concilio &c. Inter eos vero, quorum loco citato meminerat, tertius erat Paulinus Tyri.

[133] [qui Tyriam sedem longe posterius deseruit,] Plus aliquid habet Sozomenus lib. 2, cap. 19: Congregata, inquit, Antiochiæ synodo (aliquot annis post Nicænam) Eustathius episcopatu Antiochensis ecclesiæ exuitur: re ipsa quidem, sicut major pars asserit, eo quod Nicæni concilii fidem adstrueret, & Eusebium Pamphili, Paulinum Tyri episcopum ac Patrophilum Scythopoleos … tamquam Arianos aversaretur, palamque accusaret: specie vero &c. Vixit ergo, & quidem Tyri episcopus, Paulinus ille, etiam usque ad ejectum Eustathium: vel igitur de illo Paulino intelligi non possunt adducta superius testimonia; vel ostendendum, ut ante dicebam, cur, & quo tempore a sede Tyria ad Antiochenam, rursusque ab Antiochena ad Tyriam, atque ab hac denuo ad Antiochenam (in qua denique moriens, teste Philostorgio, successorem habuerit immediatum Eulalium,) paradoxa sane neque audita hactenus vicissitudine transilierit. Cujus rei falsitas quamquam sese ipsa prodit; faciam tamen, ut elucescat magis, ubi de altero Paulino agendum erit.

[134] [Arianis amicus, a quibus hic noster infamia notatur.] Quis igitur, inquis, Paulinus hic fuit, si Tyrius non fuit? Dicam: nam & hoc ad id, quod suscepi demonstrandum, facit unice; siquidem hinc palam fiet etiam a tertio illo, quem hoc seculo proferam, hunc toto cælo distare. Exstat epistola synodica, inquit Valesius annot. in Sozomeni lib. 3, cap. 11, sive decretum Orientalium apud Serdicam episcoporum. Ubi notanda sunt hæc verba in depositione Hosii: Sed & Hosium propter supradictam causam, & propter beatissimæ memoriæ Marcum &c. Et quod convixerit in Oriente cum sceleratis ac perditis: turpiter namque Paulino quondam episcopo Antiochiæ individuus amicus fuit, homini, qui primo de maleficiis fuerit accusatus, & de ecclesia pulsus, usque in hodiernum diem in apostasia permanens, cum concubinis publice & meretricibus fornicetur: cujus maleficiorum libros Macedonius episcopus atque confessor a Mopso, combussit: Sed & Eustathio & Cymathio adhærebat pessime & carus fuit, de quorum vitæ infamia turpi dicendum nihil est. Exitus enim illorum omnibus declaravit. Scio, paulo aliter hæc scribi in Fragmentis S. Hilarii, a Nicolao Fabro ex bibliotheca Pithœana anno MDXCVIII Parisiis primum editis, unde epistola hæc in concilia Binii, Regia, Labbeana transcripta est: ibi etenim pag. 26 pro Hosium, Ossium; pro Antiochiæ, Daciæ; Eustasio pro Eustathio; pro Cymathio, legi Quimassio. Alia igitur exemplaria secutus fuerit Valesius; neque enim quidquam, non monito lectore, immutasse credi potest aut correxisse; nisi in illud impegisse multo turpius velis, quod in alio carpsit annot. in Hist. eccl. Theodoriti lib. 1, cap. 19. Ut ut est; genuinam esse Valesii lectionem ex laudato Sozomeno (in versione Christophorsoni est lib. 3, cap. 10) multo suadetur efficacius, ut non male Tillemontius advertit not. 1 in S. Eustathium, quam ex quibuslibet Mss., castigatione plerumque non modica indigentibus.

[135] Hunc itaque locum qui introspexerit, facere non poterit, [ac proinde non minus diversus a Paulino, quem Lucifer Calaritanus ordinavit, quam a Paulino Tyrio.] quin Paulinum nostrum, cum Valesio, continuo deprehendat. Scripta enim est epistola ab Arianis anno Christi CCCXLVII; in ea dicitur Paulinus quondam fuisse episcopus Antiochiæ; & quidem, si ordinem spectes, ante Eustathium; ut est etiam apud Sozomenum. Non est ergo tertius ille, cui dudum postea Lucifer, ut loco suo videbitur, manus primum imposuit. Dicitur ei Hosius amicus fuisse individuus. Non igitur Arianus, non Paulinus ille Tyrius fuit, cum quo non major Hosio, quam cum Eusebio Nicomediensi, ipsoque adeo Ario, familiaritas intercessit. Dicitur denique sceleratus ac perditus, maleficus, usque in hodiernum diem in apostasia permanens, &c. Papæ! Tam atrocibus calumniis ocellum illum suum. Paulinum, inquam, Tyri aliquando episcopum Ariani prosciderint? Imo vero Hac nota, inquit S. Athanasius ad monachos tom. 1, parte 1, pag. 345, num. 2 edit. Benedictin., eam hæresim dignoscere, imo potius confutare licet, quod quisquis ipsis amicus est & impietate socius, etiamsi aliis sceleribus, & sexcentis criminibus obnoxius sit, quamvis reus & convictus, licet probationes evidentissimæ adversus eum suppetant; hic tamen apud illos probus, statimque imperatoris amicus efficitur.

[136] Quærendus itaque Paulinus, Antiochiæ quondam episcopus, [Quantum Arianis, hunc nostrum accusantibus, tribuendum sit.] ab hoc utroque diversus. Is ubi ubi inventus erit, noster erit; neque enim superest alius. Ceterum quod ad criminationes attinet, nihil Arii Eusebiique asseclis fuit antiquius, quod & in tota hac epistola videre est, quam ut hujusmodi flagitia comminiscerentur in eos, qui rem catholicam adversus gliscentem Ariomaniam, defendendam utcumque susciperent: sic in magni Hosii, sic in S. Eustathii, sic in S. Athanasii, & cujus non viri funestis illis Ecclesiæ temporibus orthodoxi integerrimam sanctissimamque famam grassati sunt. Vide S. Athanasium pag. 346, num. 3. Ac proinde fidem hic nullam faciunt, nisi forte in iis, in quibus, nisi vera dixissent, palam omnibus mendacissimi videri voluissent. Itaque amicitia cum Hosio conjunctum fuisse, accusatum item maleficii, & ecclesia sua pulsum, uti & attributos ei libros fuisse, quos Macedonius episcopus Mopsuestenus, post Nicænam synodum Arianus, exusserit; imo & supervixisse synodo Sardicensi, quamvis aliter visum Baronio ad annum CCCXXIV num. 143, & CCCXL num. 29, facile crediderim etiam mendacia professis hæreticis; erant enim hæc publica & publicis haud dubie tabulis mandata partim, partim in omnium conspectu sita. At vera esse ut credam, quæ in eum jactata sunt, & ob quæ forsitan exauctoratus fuerit, crimina, testes alios requiro quam Arianos, istiusmodi in sanctissimum quemque præsulem strophis infames.

[137] [Sedit Paulilinus I ab initio A. C. 323.] Restat modo, ut Paulini hujus primi, jam retecti, tempora, nihilo minus ambigua, disquiramus. Obiisse S. Philogonium vidimus non ante annum Christi CCCXXII, diem XX Decembris. Subrogatus igitur & Paulinus haud multo citius esse potuit, quam anni insequentis exordio. Certissimum vero est, ecclesiæ Antiochenæ unum jam tum saltem Eustathium præfuisse, cum Nicænæ synodo, considente inter Patres Constantino imp., initium datum est, Paulino & Juliano Coss., id est, anno Christi CCCXXV. Abeundum ergo est omnino a Nicephoro CP, Theophane pag. 10 (si tamen istis laterculis tot passim vitia inseruisse Theophanem ipsum credibile est,) Eutychio, ac Zonara, qui omnes memoratis locis quinquennem fuisse hujus Paulini episcopatum scribunt. Sed nempe facilius hic est errores notare alienos, quam proprios non admittere; facilius, inquam, quinque annos evertere; quam, quot anni fuerint, definire.

[138] [At quamdiu:] Nam, si Sozomenum audias lib. 1, cap. 2, vacua aliquamdiu fuerat sedes Antiotiochena, cum in eam sublatus est Eustathius: Antiochiæ autem, inquit, ad Orontem fluvium sitæ, nemo adhuc (Consulibus videlicet Crispo III & Constantino III Cæsaribus, ut ex initio capitis & præfatione constat, id est, an. Christi CCCXXIV) post Romanum (de quo mox) constitutus fuerat episcopus, persecutionibus, ut verisimile est, ordinationem fieri prohibentibus: tum ea subdit, quæ de S. Eustathii ordinatione discutiemus inferius, uti & errorem Nicetæ ex hoc loco deductum. Supponit ergo Sozomenus vacasse sedem etiam aliquo tempore persecutionum Licinianarum; at quanto, non dicit; & vero ut hoc dixisset, ne sic quidem nos reddidisset multo certiores; quando harum persecutionum tempora a postrema Licinii apud Chalcedonem clade dependent, quam alii ad annum Christi CCCXXIII, alii ad CCCXXIV non levibus utrimque momentis revocant; hos Pagius defendit ad an. Christi CCCXVIII, a num. 2, cui præter istic citatos adstipulatur etiam Chronicum Prosperi; illos Tillemontius Hist. impp. tom. 4, not. 43 in Constantinum, & in hanc sententiam propendit aliquando Papebrochius 11 Maii in Vita S. Athanasii cap. 2, num. 36; quia in alia opinione non satis appareat spatii inter debellatum Licinium, & habitam Nicææ synodum, ut commode fieri interea potuerint, quæ facta narrantur.

[139] [Usque ad initium circiter anni 324.] Ut ut est (neque enim tanti refert, ut evagari multum hic lubeat) etiam in posteriori chronologia credi possunt edicta Licinii, quale est illud, de quo Eusebius in Vita Const. lib. 1, cap. 51, ne episcopi uspiam inter se de ulla re conferrent, neve ulli eorum in alterius sibi vicini ecclesiam ventitare liceret, & synodos ac concilia de communibus negotiis habere; credi, inquam, possunt edicta talia legesque Licinii ordinationem, de qua loquitur Sozomenus, fieri prohibuisse tantisper Crispo & Constantino III Coss., sive anno Christi CCCXXIV: cum tyrannicas Licinii leges Constantinus XVII Kalend. Jun. iisdem Coss. primum aboleverit, ut vide apud Gothofredum in cod. Theodos. lib. 15, tit. 14, l. 1. Sed vel sic per Sozomenum facile licebit patriarchatui Pauliniano annum circiter unum concedere, qui fuerit annus Christi CCCXXIII; supererunt enim menses sex septemve, quibus prohiberi per leges a tyranno latas successoris in viduam sedem ordinatio potuerit.

[140] Porro hic Sozomeni locus quam parum Tillemontio sit commodus, [Tillemontio Sozomenus incommodat; non nobis.] facile perspicitur: nam cum ille initium Paulini circa annum Christi CCCXXIV figat, vix quatuor habet menses, ut Paulino simul & satis notabili, atque adeo historiis mandari dignæ, & cui causa quæri debeat persecutio, post Paulinum vacationi contribuat: si tamen tot menses aut ullum omnino tempus habere potest juxta Sozomenum: si enim credibile est, ordinationem successoris prohibitam persecutionibus fuisse post unum alterumve mensem Paulini; profecto credibile est etiam, Paulini ordinationem intra eumdem annum impediri debuisse, quæ in idem fere tempus, juxta Tillemontium, incidisset. At si anno toto retroeas, sicut non idem est moraliter, ut aiunt, tempus, sic non eadem est difficultas, non eadem, ut credibile est, præfectorum, ministrorum, rerumque aliarum adjuncta; maxime cum bellum interea suscitatum, tyranni animum in Christianos mirum in modum efferaret.

PARERGON
De Romano.

Numero 138 supra Sozomenum produxi, ubi Romanum tamquam S. Eustathii in episcopatu Antiocheno decessorem commemorat; [Romanus videtur idem esse cum Paulino I;] at illum unde hauserit, nescire se fatetur in annot. Valesius; quippe qui non Hieronymo dumtaxat in Chronico, sed & Nicephoro patriarchæ, imo & antiquis plane omnibus, ignotus fuerit. Habetur tamen, inquit, in indice episcoporum, qui majores ecclesias rexerunt a Christo usque ad tempora magni Constantini. Pergit: Hic index habetur in bibliotheca Florentina post Historiam ecclesiasticam Eusebii Cæsariensis. In eo igitur indice inter episcopos Antiochenos decimus septimus ponitur Timæus: decimus octavus Cyrillus: decimus nonus Tyrannus: vigesimus Vitalis: vigesimus primus Philogonius: vigesimus secundus Romanus: vigesimus tertius Eustathius. In margine vero ad nomen Philogonii adscriptum est hoc scholion: σημείωσον, ὅτι θεοδώρηθος ἀπὸ τοῦ φιλογονίου εὐστάθιον φησὶ. Id est, Nota quod Theodoritus post Philogonium, nullo interjecto, ponit Eustathium.

[142] Ego ex hoc catalogo non temere suspicari mihi videor, [qui proinde binominis fuerit.] Romanum illum, qui Paulini locum istic occupat, eumdem cum Paulino, atque adeo binominem fuisse: ita nullo negotio Sozomenum cum catalogo, & cum antiquis omnibus unum, inter Philogonium Eustathiumque, Paulinum agnoscentibus, conciliabis: neque erroris eum argues aut cum Gothofredo, diss. in Philost. lib. 3, cap. 15, dicendo eum scripsisse μετὰ Ῥωμανὸν pro μετὰ Παυλῖνον; aut cum Pagio ad an. Christi CCCXIX, num. 8 dicendo: Sozomenus & Nicetas Romanum Philogonio successisse scribunt; quia, ut conjicere licet, post Paulini abdicationem ecclesiam Antiochenam pastore destitutam rexit: hoc est, patriarcham dixerunt, qui non fuerit. Hæc mihi conjectura non placet; 1, quia Sozomenum carpit. 2, quia Sozomenus manifeste innuit, itidemque Nicetas, ipsum Romanum ordinatum fuisse episcopum Antiochiæ. Adi textum. 3, si post Paulinum regere aliquis ecclesiam vacantem debuit, debuit etiam aliquis post Romanum: ibi enim est illa vacatio, cujus unius meminit Sozomenus. Cur illum nominat, qui tantillo tempore rexisse potuit; hunc non nominat, qui diutius rexerit? Aut si, post Romanum nullus administravit rector ecclesiam; qua ratione conjicere licebit, post Paulinum eam administrasse pro Vicario Romanum? 5, denique nusquam Sozomenus Paulinum ac Romanum ostendit esse diversos; quamquam ita perperam ex hoc loco simul & aliis auctoribus Nicetas Choniata, auctor seculi decimi tertii, collegit, Thesauri lib. 5, cap. 6. Cui errori & alium adjecit: nam cum illum suum Romanum a Paulino distinctum reperiret nuspiam, Romanum arripuit martyrem, de quo Euseb. cap. 2 de Martyribus Palæstinis, Antiochenum illum quidem, si ecclesiam, cujus erat, aut locum spectes martyrii; sed non nisi diaconum, ac totis ante viginti annis gloriosa morte defunctum.

XXIV. S. EUSTATHIUS.

[S. Eustathius electus, non in concilio Nicæno,] Eustathius, ait S. Hieronymus de Script. eccl. cap. 85, genere Pamphylius, Sidites, Berœæ Syriæ, deinde Antiochiæ rexit ecclesiam. At quo tempore illam dimiserit, hanc adierit, operæ pretium est animadvertere. Sozomenus lib. 1, cap. 2, verbis num. 138 citatis hæc subjicit: Sed non multo post (quam scilicet, persecutionibus ordinationem fieri prohibentibus, cathedra vacasset) episcopi apud Nicæam congregati, cum Eustathium ob vitæ simul ac doctrinæ meritum admiratione prosequerentur, dignum eum judicarunt, qui apostolicæ cathedræ præsideret: ac proinde cum episcopus esset vicinæ urbis Berœæ, illum inde, Antiochiam transtulere. Hæc qui legit, quis dubitet, eam esse Sozomeni sententiam, quod in ipso concilio Nicæno a Berœensi sede ad Antiochenam translatus Eustathius fuerit?

[144] [vel ab ejus Patribus A. C. 325;] Atqui id jam antea factum fuisse, docet Theodoretus Hist. eccl. lib. 1, cap. 7 (in versione Valesiana,) ubi descripto totius cœtus Nicæni primo consessu, subdit: Statimque magnus Eustathius ecclesiæ Antiochensis præfecturam sortitus (τὴν προεδρίαν λαχὼν;) qui Philogonio … ad meliorem sortem translato, communi consensu episcoporum & sacerdotum Deique amantissimæ plebis, invitus ad ecclesiæ illius administrationem evectus fuerat (ψήφῳ κοινῇ κατηνάγκασαν,) primus omnium imperatori panegyricum cum dixit (quem vide apud Baronium ad annum Christi CCCXXV, num. 50 & in Actis Sanctorum ad diem XVI Julii) ejusque erga res divinas studium gratulationibus ac votis remuneratus est. Jam ergo erat patriarcha Antiochenus ante concilium. Omnino, inquis; verum ita tamen, ut ab episcopis Nicææ congregatis, antequam adesset Constantinus imperator, inauguratus sit. Sed ne hoc quidem satis mihi probatur, ut non aliud voluisse Sozomenum putem. Cur ita sentiam, paucis ostendo.

[145] Primum argumentum Sozomenus ipse suggerit, [sed a provincialibus episcopis & populo Antiocheno A. C. 324,] loco supra citato; ubi dilatam ideo novi patriarchæ ordinationem conjicit, quod eam persecutiones prohiberent. At illæ vi legis a Constantino sive ante, sive post Licinii cladem illam fatalem latæ prohibere id pridem ante synodum Nicænam desierant: nihil igitur causæ est in hoc auctore, cur usque ad comitia illa, rejecta S. Eustathii electio atque institutio censeatur. Et vero quid ea res ad Patres Nicænos attinebat; si per episcopos clerumque Antiocheno patriarchatui subjectos confieri & soleret & posset? Certe ita scribit Nicephorus Callistus lib. 8, cap. 14: Hunc Eustathium invitum admodum & reluctantem, vi plurima allata, provinciales episcopi (οἱ τῆς ἐπαρχίας ἀρχιερεῖς) communisque Domini populus ex Berrhœa ad eum thronum pertraxerunt. Fac tamen, delatum hoc ad eos negotium a principio fuisse; eumne, amabo, ab una sede in aliam iidem illi transmisisse credendi sunt, qui ejusmodi translationes canone suo decimo quinto severissime inhibere decreverant? Enimvero tam insigni exemplo parum legi suæ consultum ivissent.

[146] Ego itaque Sozomenum ita potius intelligendum existimem, [& subinde a Nicænis PP. confirmatus est.] ut non diu admodum vel post datam legem num 139 citatam, vel post eversam (si tamen eversa tam sero est) Licinii tyrannidem, hoc est, aliquanto post Maium, aut septembrem anni Christi CCCXXIV, electum inauguratumque per episcopos provinciales, clerum, ac populum jure ac more tum temporis usitato velit Eustathium, mussitantibus subinde, ut credibile est, pauculis quibusdam, nec adhuc sat notis, Arianæ sectæ fautoribus: quibus ne canone suo XV favere Nicæni Patres videri possent, neve adeo quod istic in posterum cautum esset, hoc ad ea quæ prius facta erant, infirmanda quispiam abuteretur; omnino significarint, ratam habere sese electionem translationemque Berœa Antiochiam Eustathii. Conjecturam hanc meam firmat, præter jam dicta, Theophanes pag. 16, ubi sic habet: Τῆς δὲ Ἀντιοχέων ἐκκλησίας στερευούσης, σύνοδος Εὐστάθιον ἐκύρωσε τὸν ἐπίσκοπον Βεῤῥοίης τῆς Συρίας; quasi dicat: Eustathium, Berrhœæ prius in Syria episcopum, qui in viduam Antiochensium ecclesiam translatus jam fuerat, auctoritate etiam sua synodus confirmavit: κυρόειν etenim proprie significat, id quod jam actum est, ratum habere, & pro auctoritate confirmare.

[147] Est & alia in hac S. Eustathii electione difficultas a Cardinale potissimum Baronio suscitata: [Nullæ in ejus electione fuerunt turbæ;] contendit namque Vir Eminentissimus, narratos ab Eusebio, de Vita Constantini lib. 3, cap. 59, tumultus ad illam omnino pertinere, anno Christi CCCXXIV, num. 143, & anno CCCXL, num. 29; iterumque in Appendice addendorum & emendandorum ad calcem tomi XII anno CCCXXIV; quo loco jam tum sibi fatetur adversatos in hac re complures fuisse, non modo cum ista scriberet, sed olim etiam Socratem, Theodoretum, Sozomenum; ideoque argumentum instaurat, quod ita verbis meis contraho: Turbatum est Antiochiæ propter Eustathium, superstite Constantino M. imp., secundum Eusebium loco citato. Id vero factum esse non potest in Eustathii depositione, tametsi id plurimi velint; cum ea certissime in tempora Constantis inciderit. Necesse est igitur in ejusdem creatione contigisse; quippe quæ vivo Constantino, atque adeo ante concilium Nicænum, sit instituta. Siqua huic ratiocinio vis inest, ea omnis in secunda seu minori, ut scholæ loquuntur, propositione est posita: quare ad Annales lectorem remittit, in quibus illam ad annum Christi CCCXL, num. 21 perspicue demonstraverit.

[148] [ut putavit Baronius;] Et primo quidem ex Theodoreto, qui lib. 1 Hist. eccl. cap. 20 testetur, Eustathium non ante e sede fuisse expulsum, quam Eusebius Nicomediensis in episcopatum CP., ejecto Paulo, translatus fuerat, quod non contigit ante annum Christi CCCXL, ipsis Socrate ac Sozomeno testibus. Deinde ex Sozomeno lib. 2, cap. 19 (in edit. Vales.) ubi depositum narrat Eustathium eo quod Nicæni concilii fidem adstrueret; contra quam, dum vixit Constantinus, ne mutire quidem licuit, nedum episcopatu quemquam exuere, quod illam assereret. His accedit, inquit, Athanasii testificatio, qui disertis dilucidisque verbis sub Constantio Eustathium damnatum affirmat, cum ait: (in epist. ad Solitar.) Fuit quidam Eustathius Antiochiæ episcopus … quem homines Arianæ opinionis ita apud Constantium ficta calumnia accusarunt, quasi in matrem principis contumeliosus fuisset: nec mora, in exilium ejicitur &c. S. Hieronymus itidem … testis accedit, cum ait: (de Scriptor. eccl.) Eustathius … primum Berœæ Syriæ, deinde Antiochiæ rexit ecclesiam; & adversus Arianorum dogma componens multa, sub Constantio principe pulsus est in exilium &c. Nimirum hæ rationes auctoritatesque sunt, quas plane invincibiles appellat demonstrationes, quibusque tantum tribuit doctissimus Cardinalis in appendice, ut sine illis summæ esse dementiæ censeret, si quis contra antiquos historicos ante memoratos obniteretur. Has itaque si vacillare quis ostenderit; necesse omnino erit, ipso judice, ad Socratem, Theodoretum, Sozomenum, aliosque accedere.

[149] [sed in ejus depositione tantum,] Tentavit id pridem (ut omittam alios) Gothofredus dissert. in Philostorg. lib. 2, cap. 7; secutus est clarissimus Valesius annot. in Eusebium de Vita Constantini imp. lib. 3, cap. 59; recentius etiam Pagius in Crit. Baron., nec multo post Tillemontius tom. 7 Monum. not. 3 in S. Eustathium; & ad primum quidem argumentum facile respondent; ab ipso scilicet Theodoreto Eustathii expulsionem non modo ad Constantini tempora, sed etiam ante synodum, Tyri anno Christi CCCXXXV coactam referri: erratum tamen ab eo esse in Eusebio Nicomediensi, qui multo serius sedem Constantinopolitanam invaserit; quippe qui nondum Nicomediam reliquerat, cum ibi Julianum, anno Christi CCCXXXI, mense Novembri, natum, teste Ammiano lib. 22, cap. 9, in edit. Lugduno-Batav. MDCXCIII educaret, non utique tum infantem, sed percipiendis ejus præceptis, imo & sacris Litteris, si Zonaræ credimus lib. 13, num. 10, utcumque idoneum. Nec minus plana ad secundum argumentum responsio: nam etsi Sozomenus veram depositi ab Arianis Eustathii causam fuisse dicat, quod is Nicæni concilii fidem adstrueret; tamen ea nequaquam usi sunt apud imperatorem aut vulgus Eusebiani; verum longe aliam, ut ibidem subdit Sozomenus, scelerato suo judicio causæ speciem prætendebant, nimirum, Quasi honorem, inquit, sacerdoti flagitiis quibusdam commaculasse deprehensus fuisset. Flagitia illa S. Eustathio imputata vide apud Theodoretum lib. 1, cap. 20, Socratem lib. 1, cap. 24, S. Athanasium supra, Philostorgium lib. 2, cap. 7. Quid, quod eadem ratione negari posset etiam ipse Athanasius sub Constantino exilium esse passus?

[150] Tertium argumentum, quo uno maxime se tuetur Baronius, [quæ sub Constantino contigit,] est in testificatione S. Athanasii. Sed qui an. MDCXCVIII Athanasium ad codicum Mss. plurimorum vetustissimorumque fidem exactum & castigatum Parisiis ediderunt, loco a Baronio pro se adducto, non Constantium, sed Constantinum imprimi curarunt; itaque in codice regio prima manu scriptum fuisse testantur tom. 1, part. 1, pag. 346 num. 4. Notat præterea post Gothofredum & Valesium Pagius an. Christi CCCXXIV, num. 27, in auctoribus Græcis Constantii & Constantini, Maximiani & Maximini nomina plerumque confundi, ut mille exemplis liquet. Eodem cuniculo subruitur argumentum quartum ex Hieronymo petitum: nam & ibi codices non nulli, teste Gothofredo, & Sophronius Hieronymi interpres, Constantini nomen habent. Adde quod in antiquis editionibus, adeoque in Lugdunensi, quæ penes me est, inquit Valesius, diserte scriptum sit sub Constantino principe missus est in exilium. Hæc ad argumenta Baronii.

[151] Alia colligunt recentiores non pauca, quibus depositum sub Constantino S. Eustathium clarissime demonstrant.[imo toto saltem quinquennio ante obitum Constantini;] Sed quando S. Athanasii in hac re auctoritas ceteris merito antecellit, ea tantum seligam quæ ex ipso deprompta sunt, & quidem ex eadem epistola ad Solitarios, in qua Arianorum persecutiones ordine persequitur: ibi enim primum locum illa obtinet, quam in S. Eustathium ita concitarunt, ut exutum dignitate onustumque calumniis cum multa presbyterorum diaconorumque turma extorrem continuo facerent, pag. ibi 346. Quis vero nescit, vexationes Arianorum & multas, vivente Constantino, & graves fuisse, qui vel concilii Tyrii meminerit, in causa Athanasii habiti? Vide Labbeum tom. 2, col. 435. Addit ibidem S. Athanasius, eos, quos Eustathius impietatis causa in clerum admittere noluerat, postquam hic in exilium esset actus, non solum in ecclesiam ab Arianis introductos, sed plerosque etiam ex illis ordinatos fuisse episcopos; ex quorum numero, inquit, est Leontius Castratus, qui nunc Antiochiæ episcopus est, & qui ante ipsum ibidem episcopus fuit, Stephanus, Georgius Laudiceæ &c. Quando istud factum? Primum ante annum Christi CCCXXXV: nam jam episcopus Georgius ille interfuit conciliabulo Tyrio, teste ipso S. Athanasio in Apolog. contra Arian. tom. 1, parte 1, pag. 130, num. 8: idem enim est Georgius, qui ab Alexandro Alexandrino depositus, ab Eustathio rejectus, ac tandem ab Arianis ad episcopatum Laodicenum promotus est; ut vide apud Tillemontium Monum. tom. 6, in indice materiarum. Idem formari potest argumentum de Placillo, qui & ipse illi synodo astitit; mitto tamen; quia sufficit mihi quod habet Athanasius. Dudum ergo, juxta Athanasium, pulsus est de sua sede Eustathius ante obitum Constantini.

[152] [ut probatur ex S. Athanasio,] Sed quid dixi ante obitum? Imo audi Athanasium num. 5, post ea quæ jam ex illo dedimus, ita narrationi suæ insistentem: An hic saltem, inquit, substiterunt? (ergo jam hæc facta erant, cum illud contigit quod modo narrabit.) Nequaquam. Eutropius enim, olim Adrianopolitanus episcopus … easdem quas Eustathius, calamitates patitur, & civitate ecclesiaque sua pellitur; Basilina enim contra illum summopere urgebat. Fuit Basilina, ut ibidem notatur in margine, uxor Julii Constantis, qui frater erat Constantini M. Hæc paucis post mensibus quam Julianum peperisset, excessit e vivis, quod ipse Julianus in Misopogone, editionis Petavianæ anni MDCXXX, pag. 80, testatum reliquit. Natum vero Julianum sub finem anni Christi CCCXXXI, probat Tillemontius Hist. impp. tom. 4, not. 1 in Julianum. Non potuit igitur serius quam anno Christi CCCXXXII, eoque non ita pridem inchoato, ipsa urgente, S. Eutropius expelli: quæ expulsio cum Eustathiana, juxta S. Athanasium, certissime posterior fuerit, debuit hæc toto ut minimum quinquennio Constantini mortem, quæ incidit in annum Christi CCCXXXVII, antecessisse. Nescio, quid afferri possit contra Baronii sententiam evidentius.

[153] [aliisque:] Everso igitur ratiocinio, quod num. 147 proposui, sequendus omnino Eusebius lib. 3 de Vita Constantini, cap. 59, turbas Antiochenas referens post concilium Nicænum, aliaque multa, quæ S. Eustathii ad sedem Antiochensem translatione longe recentiora sunt; sequendus Hieronymus in Chronico, qui episcopatum Antiochensem Eusebii (de quo sibi deferendo actum esse statim post illos tumultus Eusebius ipse narrat) non modo post Eusiathium depositum, sed etiam post Eulalium notat; sequendi denique Theodoretus lib. 1, cap. 20, Socrates lib. 1, cap. 24, Sozomenus lib. 2, cap. 19, qui in illud omnes conspirant, ut seditionem illam Antiochiæ non tantum in Eustathii exauctoratione, quæ illius occasio fuerit, sed etiam Constantino magno imperium obtinente, motam fuisse asserant. De turbis vero aut illis omnino dissensionibus, quæ accidissent, cum ad episcopatum illum legeretur Eustathius, tantum abest ut quisquam meminerit, ut non potuerit Theodoretus verbis magis disertis significare contrarium; vide illa sis num. 144. Si quis tamen in hanc rem plura desiderat, adeat auctores num. 149 assignatos, ac præsertim Tillemontium not. 2 & 3 in S. Eustathium.

[154] Neque vero quæ disputata sunt hactenus, argumenta tantum evertunt Em. Card. Baronii, [unde corriguntur aliquorum errores in chronographia episcopatus Eustathiani.] verum etiam Nicephori CP., Theophanis, ac Zonaræ, qui episcopatum S. Eustathii annos ipsos octodecim complexum fuisse volunt, chronologiam: nam si ab anno Christi CCCXXIV jam propemodum elabente, quo sedem Antiochensem capessere jussus est, ad annum usque Christi CCCXXXI, quo illam commutare coactus est cum exilio, tempora supputentur; anni existent octo tantummodo, & illi quidem non integri. Certe non plures notat Eutychius pag. 432. Quid si non plures etiam Nicephorus habuerit; & pro ἔτη η᾽ (annis VIII) librariorum vitio jam legatur ἔτη ιη᾽ (annis XVIII;) illumque porro errorem secuti sint alii? Suspicionem auget Theophanes in Chronographia, qui cum annos illos octodecim in laterculis, haud dubie interpolatis, præferat; a concilio tamen Nicæno non nisi annos octo, quos Eustathio daret, invenit; reliquos decem ante concilium statuit, errore tam in historia manifesto, ut inepti ego potius auctoris opus illud esse, quam Theophanis putem; vide tomo III Martii Exegesin prælim. 1, cap. 1, num. 4; imo ipsummet Theophanem supra num. 146 citatum; ubi satis innuit, non diu admodum ante synodum Nicænam Eustathium in viduam Antiochensium cathedram fuisse translatum; cum in ipsa illa synodo confirmatam translationem ejus, quasi recentem adhuc parumque firmam, putarit. Adde, in ipsa Chronographia depositum dici Eustathium, anno divinæ Incarn. CCCXVIII, qui tamen annus in laterculis illis tantum est Eustathii duodecimus. Ut ut est; graviori huc usque auctoritate usi sumus tum ad initium, tum ad finem patriarchicæ S. Eustathii dignitatis stabiliendum, quam ut illi scriptorum, seculis pluribus posteriorum, historia possit opponi. De initio quidem dubitare non potest, qui totum hoc opusculum ordine volverit: quod autem ad finem attinet, aliquanto id pressius certiusque determinandum est.

[155] Depositionem S. Eustathii annum Christi CCCXXXI prætergressam non esse, [Depositus est S. Eustathius, non anno Christi 327, vel ineunte 328, ut contra Valesium,] satis constat ex Athanasio, supra; siquidem Eutropianam antecessit, quæ anni sequentis initio, ut jam vidimus, posterior esse non potuit; verum quanto hanc spatio præverterit, indidem non datur intelligi. Quare non nulla hic inter auctores modernos est controversia. Valesius annot. in Euseb. de Vita Constantini lib. 3, cap. 59, accidisse illam arbitratur anno Christi CCCXXIX, ut ex Philostorgii lib. 2, inquit, manifeste colligitur. Imo ex illo libro, cap. 7 colligitur quidem manifeste, eam citius non potuisse contingere, cum non nisi post tres integros annos Eusebium Nicomediensem, Marin & Theognin ab exilio revocatos fuisse narret; (neque adeo ante annum circiter CCCXXIX moliri adversus Eustathium quidquam hi valuerunt, si Philostorgio standum est;) non dicit tamen hic auctor, id factum non esse serius; quin potius contrarium ex ibidem adjunctis manifeste colligitur; quod & ipse Valesius advertit, dum ita prosequitur: Aut (anno Christi) CCCXXX, ut adstruere videtur Theodoretus lib. 2, cap. 31: Hic enim Meletium ad sedem Antiochenam translatum esse scribit triginta annis post abdicationem Eustathii. Meletium porro Antiochiam translatum esse constat anno Christi CCCLX. Hæc Valesius.

[156] [voluit Pagius,] Contra Pagius, in Crit. Baron. ad annum Christi CCCXL, num. 19, Existimo tamen, inquit, hanc synodum (in qua Eusebiani Eustathium in exilium ab imperatore Constantino pelli curarunt) anno Christi CCCXXVII aut ineunte CCCXXVIII coactam esse; ideoque Theodoretum numero, ut aiunt, rotundo locutum; ac triennium exilii Theognii & sociorum exordiri Philostorgium ab anno CCCXXV, & extremos annos incompletos pro integris numerare. De Theodoreto id temere dicitur: accipienda enim sunt auctorum verba ut sonant, nisi solida id ratio vetet. De Philostorgio multo minus assentior erudito Pagio. Quid enim? Si his vocibus: Μετὰ τρεῖς ὅλους ἐνιαυτοὺς (post tres integros annos) anni significantur incompleti; quibus, amabo, verbis exprimi completi poterunt? Juvat tamen expendere, quid Virum de historia optime meritum impulerit, ut hanc Theodoreto ac Philostorgio vim afferret?

[157] [at non solide probavit;] Momentum primum affert ex Hieronymo in Chronico, ubi de Eustathii depositione sermonem habet anno Abrahami… MMCCCXLIV. Hoc argumentum videtur sane debile, ne dicam nullum: nam si propterea illo anno depositus est Eustathius secundum Hieronymum, quia de ejus depositione illo anno sermonem habeat; consequens profecto est, ut eodem illo anno ordinatus sit Vitalis, S. Philogonius, Paulinus, S. Eustathius ceterique, de quorum ordinatione ipso illo anno sermonem habet; quo quid fingi potest magis inconcinnum? Eadem ad Hermannum Contractum, & Marianum Scotum, qui hunc S. Hieronymi locum ad an. Christi CCCXXVII in sua Chronica transtulerunt, responsio est. Hieronymus ergo multos in annum unum patriarchas congessit, ne, si diversis eos annis consignasset, eorum digerere voluisse tempora videretur; quod omnino non fecit, sive quia in promptu non erat, ut de orthodoxis credibile est; sive quia operæ pretium se facturum non putavit, si Arianos, quos forte poterat, in suos quemque annos tribuisset, quod hostes eos potius quam episcopos judicaret. Alterum Pagii momentum auctoritas est Theophanis: Præterea Theophanes, inquit, qui per Constantini magni tempora annum unum minus putat, Eustathii depositionem consignat anno Incarnationis secundum Alexandrinos CCCXVIII, qui in anno Christi CCCXXVI desinit. Nimirum hoc etiam redit ad annum Christi CCCXXVII, & quidem ante autumnum, quando vix duos annos Eusebius Nicomediensis expleverat in exilio (siquidem post tres a synodo Nicæna menses, id est, mense, circiter Novembri anni CCCXXV, juxta Philostorgium lib. 1, cap. 10, exulare primum jussus est) quod est apertissime contra eumdem Philostorgium supra, qui, licet hæreticus, quatuor tamen seculis Theophanem antecessit, fidemque meretur, ubi nullam ei hæresis mentiendi causam præbere potuit.

[158] [verum anno Christi 331 circiter ineunte;] Quamobrem probabilior apparet opinio Valesii, quæ & presse Theodoretum sequitur & Philostorgio maxime congruit; ita tamen, ut eodem utens argumento, Eustathii abdicationem non ad annum Christi CCCXXIX; sed ad CCCXXXI circiter cum Tillemontio not. 3 in S. Eustathium, referam; ab illo enim usque ad Meletii expulsionem, quæ anno CCCLXI ineunte, ut suo loco videbitur, accidit, anni sunt XXX, quos dicto loco Theodoretus adstruxit. Huic sententiæ non obscure suffragatur Eusebius de Vita Constantini lib. 3, ubi a dedicatione Constantinopoleos, quæ facta est anno Christi CCCXXX, die undecima Maii, multa narrat a cap. 48 usque ad tumultum Antiochiæ, propter Eustathium, excitatum, de quo agit a cap. 59; ab illo autem tumultu usque ad bellum adversus Scythas Sarmatasque, lib. 4, cap. 5, & 6, quod susceptum est anno Christi CCCXXXII, habet admodum paucula; unde colligitur non tantum post, sed & diu post Maium anni CCCXXX exturbatum Antiochia S. Eustathium fuisse. Ita tamen hic cum Tillemontio sentire me fateor, ut nequaquam ausim cum illo, tum in hac nota, tum locis in hac nota citatis, asserere, eodem tempore Asclepam Gazæ episcopum cum Eustathio nostro privatum fuisse episcopatu:

[159] Tametsi etenim Asclepas, ut est in epistola synodali pseudosynodi Sardicensis apud Labbeum tom. 2 Concil. col. 703 in fine, [ante depositionem Asclepæ ep. Gazensis.] ante decem & septem annos (ante synodum illam anni CCCXLVII) episcopatus honore discinctus est; tamen omnino id factum existimo post pulsum Eustathium, cum illud manifeste innuat S. Athanasius in epistola ad Monachos superius adducta tom. 1, parte 1 (edit. Paris. MDCXCVIII) pag. 347, num. 5. Idem namque etiam pro Asclepa facit, quod pro Eutropio proposui num. 152. Possunt autem anni XVII, saltem incompleti, intelligi ante synodum illam Sardicensem; modo fluere cœperint intra annum CCCXXXI quantumvis provectum, quo facile fuit Eusebianis post amotum Eustathium, sub patriarchis Arianis, quandocumque lubebat, conventus agere & catholicum quemque episcopum isti sedi subjectum, ut erat Asclepas, pro sua libidine obterere, aut ab ecclesia sua procul exulem amandare. Frequentes eorum Antiochiæ fuisse synodos, satis patet ex Libello synodico apud Labbeum tom. 2 Concil a col. 87. Ceterum ex dictis collige, ab anno CCCXXIV ad CCCXXXI circiter ineuntem annos patriarchatus Eustathiani numerari cum Eutychio posse octo, sed utrimque, ut monui, tantummodo delibatos.

[160] Non licet hic mihi totam hujus Viri, sanctitate, [Elogium S. Eustathii, accusationes Arianorum;] doctrina, eloquentia, stylo, atque invicto catholicæ fidei adversus exortas tunc hæreses defendendæ studio, etiam cum viveret, universo, quam late in Orientem atque Occidentem porrectus erat, orbe Christiano celebratissimi, historiam & elogia texere. Dici hoc breviter potest, stante Eustathio, rem in Oriente contra furias Arianas stetisse catholicam; at illo semel dejecto, ruere istam simul ac fatiscere passim cœpisse. Prospexerant id scilicet hostes Ecclesiæ, senserantque jam pridem, & cum Berœensem occuparet sedem, & cum ad Antiochenam promotus nec in synodo Nicæna, nec usquam alibi post eam, consistere illos ac ne delitescere quidem tuto, nedum in agrum sibi creditum proseminare hæresim pateretur. Atque adeo in hunc unum ante omnia lectissimorum suæ sectæ ducum, Eusebii Cæsariensis, Patrophili, Aëtii, Theodoti, aliorumque armatam furore dolisque malis aciem instruunt: hos inter primipilus erat Eusebius Nicomediensis, qui ceteros Antiochiam adduxerat: fit conventus; conducta in medium prodit meretricula; & infantem, quem in ulnis gestabat, ostentans, ex Eustathio se suscepisse, dato etiam jure jurando, inverecunda mentitur. Frustra testes requirit Eustathius, frustra leges divinas obtendit; auditur mulier; & sententiam (depositionis) in eum tamquam adulterum veri (scilicet!) amatores, inquit Theodoretus lib. 1, cap. 20, pronuntiarunt.

[161] [ejus exilium & obitus.] Cujus deinde æquitatem, adjectis insuper criminationibus aliis, ita Constantino persuasere, ut nec reclamando, qui synodo interfuerant episcopi orthodoxi non pauci nec tumultuando magistratus ac cives (ut narrat Eusebius de Vita Const. lib. 3, cap. 59, Socrates item ac Sozomenus citati jam supra) aliud profecerint, quam ut imperatoris animum magis exulcerarent, impendensque sanctissimo Præsuli suo maturarent exilium; in quod utrum Trajanopolim in Thraciam adductus sit, ut auctor est S. Hieronymus de Script. eccl. cap. 85, favente Chrysostomo tom. 1, hom. 52 de S. Eustathio, pag. 646 apud Ducæum; an per Thraciam in urbem quamdam Illyrici, ut vult Theodoretus lib. 1, cap. 20; an Philippos denique in Macedoniam, ut post Theodorum Lectorem Hist. eccl. lib. 2 in initio tradunt alii; uti & tempus mortis, quæ exulem in patriam cælestem transcripsit (quam nullo modo usque ad Meletii episcopatum Antiochenum S. Chysostomus hom. cit. in fine distulit; non enim hoc ibi de Eustathio, sed de Flaviano dicitur, quod patet apertissime ex iis quæ habentur pag. 652, a versu octavo, ut bene advertit contra Blondellum Tillemontius not. 5 in S. Eustath., ubi defunctum ipse putat circa annum Christi CCCXXXVII;) hæc, inquam, ceteraque quæ ad gesta ejus, cultum, reliquias, scripta pertinent, ad Acta Sanctorum remitto, die XVI Julii, quo ab Ecclesia Romana colitur, ex instituto nostro latius pertractanda.

PARERGON
De S. Agricio sive Agrœcio.

[S. Agricium volunt aliqui Patriarcham fuisse Antiochenum, tempore S. Silvestri Papæ;] Non potui commodiorem in locum rejicere, quæ de S. Agricio circumferuntur: quippe quem volunt aliqui patriarcham fuisse Antiochenum, atque ex illa sede ad Trevirensem a S. Silvestro Pontifice Romano interventu S. Helenæ Constantini M. matris, jam e Palæstina reducis (adeoque anno Christi circiter CCCXXVII) evocatum. Consule Vitam S. Agricii, quam dedimus ad diem XIII Januarii, cap. 1. Idem avorum etiam memoria, inquit Browerus Annal. Trevir. lib. 4, num. 4, in edit. Jacobi Masenii, Joannes Enenius, Ordinis secundi præsul, attestatus, auctoritatem publicam Eusebii interponens, a cujus vulgato Chronico narrationem hanc querebatur vir ille dolo malo subductam. Verum inspiciendi tandem Ms. Eusebiani Chronici, quod in majoris ecclesiæ bibliotheca sane vetustum extat, facta copia, reperiebam antiqua, fateor, & fideli manu, at reliquo characteri dissimili, & extra ordinem, ad obitum senioris Constantii cæsaris, ita scriptum: Hæc Helena Trevereos Gallicæ indigena, Agricium patriarcham, Antiochenum Trevirorum constituit episcopum. Cum quo Trevirim misit tunicam & clavum Domini cum ossibus Matthiæ Apostoli &c.

[163] Notat Browerus num. 5, dubiam hic esse sententiam, [qui nulla solida auctoritate,] propter interpunctionem Patriarcham inter & Antiochenum locatam, nec satis intelligi, fueritne S. Agricius origine tantum Antiochenus; an ejusdem etiam urbis patriarcha, aut cum illo certe exæquetur. Sed hic scrupulus auctorem, quisquis fuerit, Vitæ S. Agricii usque adeo moratus non est, ut patriarcham Antiochenum non modo ipse, cap. I a num. 3, Agricium faciat; verum etiam, num. 7, ipsum S. Silvestrum inducat ita in diplomate, ad Trevirensem ecclesiam per. Agricium dato, scribentem: Quem (super Gallos specialem, ut ante dicitur, & Germanos primatum) ego Silvester, ejus (Petri) servus, successione indignus, per patriarcham Antiochenum Agricium renovans confirmo, ad honorem patriæ dominæ Helenæ Augustæ, ejusdem metropolis (Trevereos) indigenæ, quam ipsa felix per Apostolum Matthiam de Judæa translatum cum clavo ceterisque reliquiis Domini magnifice ditavit &c. Ex his fontibus, opinor, patriarchatus Agricii Antiochenus in recentiora (antiquis enim ignotus est) ecclesiarum auctorumque complurium Martyrologia profluxit, ut videre est in Comm. præv. ad Vitam S. Agricii, num. I, & in Usuardi nostri auctariis, die XIII Januarii.

[164] Verum Diploma illud a Silvestro traditum, teste Browero, [sed popularibus fabulis nituntur;] libro citato, num 2, nusquam inventum est; sola sententia vetustissimis asservata schedis mansit, & sic habet loco citato: Sicut in gentilitate propria virtute, sortire & nunc, Trevir, super Gallos & Germanos primatum; quem tibi præ omnibus harum gentium episcopis, in primitivis Christianæ religionis doctoribus Euchario, Valerio, Materno, per baculum, Caput Ecclesiæ Petrus signavit habendum, suam quodammodo minuens dignitatem: ut te participem faceret. Quem ego Silvester ejus servus, successione indignus, per Agricium patriarcham, renovans confirmo. Vides hic, lector, quam popularibus inspersum fabulis auctor Vitæ S. Agricii diplomatis hujus numero superiore compendium proferat. Patriarcham hic habes Agricium, Galliarum videlicet ac Germaniæ, ut Browerus intelligit, primatem; at neutiquam Antiochenum; Imo, hinc imperitia factum videtur posterorum, inquit idem eodem numero Browerus; ut quem ex clero Antiocheno cooptatum, inde factum patriarcham acceperant, uno ferme consensu traderent, extitisse patriarcham Antiochenum.

[165] At num. 5, postquam ostendit locum inter præsules Antiochenses nullum Agricio reperiri; [quas frustra mitigare conatur Browerus noster:] Si quid igitur, ait, hic purgari, & pro inveterata opinione sanum afferri potest, dixerim, quod obvium est, patriarcham Antiochiæ designatum, Helenæ studio traductum ad æque nobilem cathedram (hoc duriusculum profecto est;) aut Orientalibus certe plus quam tragicis, qui mox secuti sunt, motibus offensum ultro cessisse… Sed hæc, cum parum liquet, in judicio libero posita cujusque sunto. Nimirum hæc vir ille, candoris juxta atque eruditionis minime alioqui vulgaris, facta ciedidit post inventam ab Helena Crucem Domini reditumque ex Oriente, anno Christi CCCXXVII; cum tamen nihil vel de Helena, vel de allatis ab ea reliquiis, vel de Antiochia meminerit S. Silvester in productis jam schedis, quibus diplomatis ejus primatum Agricio asserentis, sententia continetur; & merito non meminit; quando alia haud dubie falsa sunt, alia parum verisimilia: falsum, inquam, est, S. Agricium ad infulas Trevirenses tum primum esse vocatum, cum e Palæstina S. Helena jam redierat; falsum item, patriarcham eum umquam fuisse Antiochenum, etiam designatum; minime autem verisimile est aut civem illum Urbis illius, aut clericum fuisse; quod ita breviter ostendo:

[166] [nam Agricius nec patriarcha fuit Antiochenus,] S. Agricius, sive Agrœcius, septimus & vigesimus Trevirorum Antistes, interfuit Concilio Arelatensi I (non II, ut post Baronium in notat. ad Martyrologium Rom. XIII Januarii quidam alii hallucinati sunt, cum tamen Constantini M. temporibus floruisse eum velint: seduxerint illos editiones antiquiores conciliorum, quæ Arelatense secundum habitum notant circa annum Christi CCCXXVI; cum toto amplius seculo posterius fuerit: vide Labbeum tom. 4 Conciliorum 1017 (1018.) Coactum autem est Arelatense I, Volusiano & Anniano coff., anno Christi CCCXIV; Labbei tom. I, & 1434. Ibidem Agrœcium in epistolæ synodicæ ad Silvestrum Papam inscriptionibus, invenies; iterumque (ne dubites eumdem illum esse, de quo agimus,) his verbis: Agrœcius episcopus, Felix exorcista, de civitate Treverorum. Atque hoc quidem jam in confesso est. Annis igitur minimum XIII Trevirensem ecclesiam S. Agricius administraverat, cum Helena ex Oriente reversa est.

[167] [ne designatus quidem,] Eodem argumento & solidissime stabilitur quod contra quosdam sustinuit Browerus num. 5; inveniri scilicet non posse locum Agricio inter eos, qui sedem Antiochenam aliquando insederint; & evertitur fundamentum, quo idem eodem numero, modeste tamen ac timide, conjectat Agricii ad illum episcopatum designationem, quæ episcopatum ejus Trevirensem præcesserit. Verba exhibui num. præcedenti. Patriarcha ergo Antiochenus numquam fuit, ne designatus quidem, Pontifice Romano Silvestro: is enim non sedit ante Kalendas Februarias anni CCCXIV; ab anno autem CCCXIII jam Tyranno Vitalis patriarcha successerat, præfuitque, ut a num. 121 diximus, usque ad annum CCCXVIII. Designatum autem Agricium cum Vitali fuisse, neque finxit hactenus quisquam, neque vero fingi, nisi inepte potest. Quod si etiam intercessisse tum Helenam quis velit, ea, qua fertur, ratione; næ is erit multo ineptior. Res hæc tam est aperta vel ex iis, quæ jam dixi; ut odium verear eruditorum incurrere, nisi pluribus supersedeam.

[168] [neque ullo pacto ad Antiochiam pertinuisse videtur.] Jam quod Agricium civem faciat aliquis aut clericum Antiochenum (quamquam id mea parum refert) quid præter instrumenta illa proferet, quorum hic auctoritatem elevavimus? At cur Gallum fuisse potius credas, dat Bollandus in Comment. citato, num. 4. In Vita autem S. Hadelini tom. I Febr. ad diem III ejusdem mensis, initio statim capitis primi dicitur S. Agricius noster natus in Aquitania; quem in locum vide annot. Bollandi: nam piget his immorari diutius, quæ extra rem sunt posita, quam ago. Ceterum nihil hæc ad historiam reliquiarum Trevirensium faciunt; potuit namque illas S. Helena florenti jam tum Trevirorum ecclesiæ post reditum e Palæstina per S. Agricium destinasse, tametsi is ibi jam pridem esset episcopus, ut in ejus Vitæ Commentario prævio num. 4 observatum est.

XXV. PAULINUS II.

Quisnam post Eustathium sederit, haud facile est invenire, inquit Baronius anno Christi CCCXL, [Paulinus Arianus ex episcopo Tyri, patriarcha Antiochenus,] num. 31; cum de successione Antiochenorum episcoporum diversæ scribantur sententiæ. Neque vero id mirum videri in illo debet; cum locata perperam Eustathii sub Constantio imp. depositio sic eum in sequentium patriarcharum serie intricaverit, ut eam hoc numero desperatam quodammodo relinquere sit coactus usque ad Leontium. Mihi tamen de Paulino Tyrio vix relinquitur ambigendi locus: nam si nullum dubium est, ut ait Pagius in Crit. Baron. ad annum CCCXL, num. 21, quin Paulinus, Tyri episcopus, Antiochiam translatus fuerit; cum id testentur Eusebius lib. 1 adversus Marcellum, cap. 4 (sive mendosum Montacutii textum versionemque consulas, sive castigata utraque a Valesio in annotationibus in Eusebii Historiæ eccl. lib. 10, cap. 2,) & Suidas in voce Ἀέτιος; imo & Philostorgius lib. 3, cap. 15; dubium quoque esse non potest, quin Paulinus ille Eustathium sit secutus. Etenim præterquam quod id aperte Philostorgius loco citato, atque ex eo Suidas asserit, cum Paulino successisse statim Eulalium uterque scribat, quem nemo, nisi Eustathio posteriorem, notavit; extorquent illud etiam omnino quæ num. 132 & 133 producta sunt testimonia. Neque enim intelligi aliter Eusebius potest; quippe qui Paulinum non modo temporibus Licinii episcopum Tyri facit; sed etiam exstructam ab eo, jam episcopo, prædicat ecclesiam illam Phœniciæ totius magnificentissimam, cujus ipse dedicationem, circa annum Christi CCCXIX, oratione panegyrica, quam Historiæ libro decimo inseruit, copiose exornavit; in qua etiam oratione, pag. 376 editionis Valesianæ, longo ipsum temporis spatio Tyriorum jam tum rexisse dicit ecclesiam.

[170] Si ergo Eusebius translatum Tyro Antiochiam Paulinum assereret ante Eustathium, [successit S. Eustathio;] adeoque ante concilium Nicænum, profecto in absurda illa impegisse dicendus esset, quæ num. citato deduxi; quo quid cogitari potest historico illo, ubi res se coram factas pertractat, indignius? Accedit, quod, cum alium necesse sit admittere Paulinum episcopum Antiochiæ pridem ante synodum Sardicensem, ut num. 132 probatum est, is vel ante Eustathium, vel post illum sedisse debeat; quorum neutrum dici potest, si ante Eustathium Paulinus Tyrius in ea sede collocetur; sic etenim vel duo fuissent Paulini, & quidem eorum unus Ario impense favens, ante Eustathium, quod hactenus nemo somniavit; vel Paulinus Tyrius præcesserit Eustathium, quem Paulinus alter secutus sit; hoc vero est contra S. Hieronymum, Prosperum, Nicephorum CP. &c., in Chronicis, imo & S. Joannem Chrysostomum tom. I, homil. 52, pag. 652; qui omnes ab expulso S. Eustathio usque ad Meletium occupatam affirmant fuisse cathedram Antiochenam ab Arianis, qualis absque dubio Paulinus ille alter non fuit, ut ostendi num. 135. An vero credibile est, si ante Eustathium Paulinus, professus Arii, jam Alexandriæ damnati, fautor, in sedem illam evectus fuisset, neminem eorum reclamaturum fuisse, qui tanto numero post Eustathium omnia commoverunt, ne occultis etiam Arianis parerent? Non ita illis, opinor, S. Philogonii strenuus adversus nascentem hanc pestem ardor universis exciderat. Aut si jam tantum Antiochiæ valebant Ariani; an non id etiam facere potuissent, atque adeo fecissent, ne Paulino succederet Eustathius, & quidem communi, ut a num. 144 dictum est, episcoporum, clericorum ac plebis consensu, imo etiam invitus? Restat igitur, ut ordinem illum, quem hic damus, Paulini isti duo servarint.

[171] [licet ejusmodi translationes prohibitæ essent in concilio Nicæno,] Non ignoro tamen, opponi aliqua jam dictis posse; atque imprimis canonem 15 concilii Nicæni, qui sic statuit: Propter multum tumultum, & seditiones quæ fiunt, omnino visum est, ut consuetudo, quæ præter canonem (Apostolorum 13, tom. I Labbei, col. 27) in non nullis partibus invenitur, tollatur: ut a civitate in civitatem nec episcopus nec presbyter, nec diaconus transeat. Si quis autem post sanctæ & magnæ synodi definitionem tale quidpiam aggressus fuerit, vel se rei ejusmodi dederit, quod factum erit, omnino infirmabitur &c. Sane, inquis, credi vix potest, regulam hanc ab Eusebianis, qui dum vixit Constantinus, in istius synodi verba jurare omnino videri saltem volebant, Paulini ex episcopatu Tyrio ad Antiochensem promotione violatam fuisse; ante concilium igitur id factum potius, quam post illud, apparet. Verum hæc objectio facile diluitur: per illum enim canonem Nicæni Patres consuetudinem tantum illam sublatam voluere, quæ præter, seu contra canonem in non nullis partibus invaluerat: Canon vero ille alius non videtur fuisse, quam qui inter Apostolicos numeratur decimus tertius; qui cavet quidem, ut episcopo non liceat, sua relicta parochia, ad aliam transilire, etiamsi a pluribus cogatur: Sed vide quos casus excipiat: Nisi, inquit, sit aliqua causa rationi consentanea, quæ eum cogat hoc facere, utpote ad majus lucrum, cum possit ipse iis, qui illic habitant, pietatis verbo conferre: idque non ex se; sed multorum episcoporum judicio & maxima exhortatione.

[172] [quod facile erat Arianis eludere,] Quis hic non videat, quam speciosæ istiusmodi translationibus prætendi causæ ab episcopis Arianis, Antiochiæ post amotum Eustathium regnantibus, potuerint? ut adeo dubitandum non sit, quin id sæpius factitarint: nam, ut de Eusebio Cæsariensi, quem tanto ambitu Cæsarea paulo post Antiochiam, quamquam assentiri ipse noluit, traducere tentaverunt, aliisque sileam, adisis, lector, epistolam concilii Sardicensis ad omnes episcopos, quam ex Athanasii Apologia 2 exhibet Labbeus tom. 2 Concil. col. 670; in ea præter alia gravissima Arianorum crimina reperies col. 675, referri Transpositiones a minoribus civitatibus ad majores parœcias. Vide etiam quæ habentur paulo superius in eadem columna ad litteram B, ubi non multum absimilia narrantur, simulque qua causa fierent, & quo imprimis auctore; eodem illo scilicet Eusebio, qui exigendum Antiochia S. Eustathium curavit.

[173] Alterum quod officere non nihil huic sententiæ nostræ videtur, [& auctores aliqui Paulinum hic omittant;] est veterum auctorum, qui seriem episcoporum Antiochensium ad sua usque tempora integram texuerunt, altum de hoc Paulino, tamquam Eustathii successore, silentium. Sed nec illud commovere nos debet; quando testes habemus Eusebium, Philostorgium ac Suidam: dissidia enim eorum, qui, quod alium præter Eustathium agnoscere præsulem recusabant, Eustathiani dicti sunt, & Eusebianorum, qui suæ factionis homines in Eustathii exulis locum intrudebant, in varias quoque sententias illorum temporum historicos distraxerunt; ut alios alii patriarchas expunxerint. Ita Paulinum hunc tres, quos dixi, auctores recensent, ceteri prætermittunt; ita Eulalium atque Eusebium Cæsariensem notat Hieronymus; Eusebium contra Theodoretus, Nicephorus, Theophanes aliique rejiciunt; imo & Eusebium & Eulalium Theodorus Mopsuestiæus apud Nicetam in Thesauro orthod. fid. lib. 4, cap. 9, Socrates, qui sedem Antiochenam octo continuis post Eustathium annis vacasse insuper meminit, Sozomenus, Zonaras. Sed de his aliisque, qui sequuntur, antistitibus Arianis ordine suo plura dicentur. Hanc interim Paulini nostri successionem, adversus Gothofredum dissert. in Philostorgii lib. 3, cap. 15, aliosque, vindicat erudite Valesius annot. in Eusebii Hist. eccl. lib. 10, cap. 1; falsumque adeo dicit esse, quod ait Socrates lib. 1 Hist. eccl. cap. 24, post abdicationem Eustathii, Antiochenam sedem octo annorum spatio vacuam permansisse: vide annotationes ejus in Socratem. Idem etiam ex dicendis palam fiet.

[174] Tertia difficultas, haud paulo gravior, hæc est: [licet etiam alius fuerit episcopus Tyri in Concilio Nicæno,] Tyri in Phœnicia episcopus fuit Zenon quidam antiquus, idque non modo tempore concilii Nicæni, cui subscripsit, ut videre est apud Labbeum tom. 2 Concil. col. 51; verum etiam ante illud, cum encyclicam ad eum epistolam daret S. Alexander episcopus Alexandrinus, ut auctor est S. Epiphanius hæresi 69, § 4 in editione Petavii. Si ergo episcopus Tyri jam pridem Paulinus fuerit ante initium persecutionis Licinianæ, id est, diu ante annum Christi CCCXIX; tum si ex episcopatu Tyrio ad Antiochensem ascendit; videtur id omnino factum esse debuisse etiam ante concilium Nicænum; quandoquidem jam tum episcopus Tyri erat Zenon. In omnem partem hic se versat Tillemontius not. 1 in S. Eustathium, nec videas ubi tandem consistat; nisi ad inscriptionem controversiæ redeas, ubi mentem ipse suam, ac nostram exponit. Ego rem omnem brevi compendio confectum iri existimo, si Paulinum ac Zenonem simul episcopos fuisse Tyri dicamus; & hunc quidem ἀρχαῖον, hoc est, antiquum, ut eum vocat Epiphanius; quia episcopatum illum ante Paulinum gesserit, eumque sibi sive senii, sive affectæ valetudinis, sive alia qua causa coadjutorem aut successorem adsciverit, ad eum modum, quo de S. Narcisso Hierosolymitano aliisque non semel est dictum.

[175] [qui videtur Paulinum habuisse collegam;] Et vero quo alio pacto aut secum ipse, aut cum aliis, quos num. 132 & seq. produximus, conciliari possit Epiphanius, non intelligo. Postquam enim loco jam dicto meminit circularium litterarum ad Zenonem aliosque episcopos ab Alexandro missarum, statim subjicit § 6 epistolam, ab Ario ad Eusebium Nicomediensem illarum occasione scriptam, in qua inter alios episcopos, secum consentientes, Paulinum appellat hæresiarcha, & quidem Tyri episcopum, ut explicat Theodoretus Hist. eccl. lib. 1, cap. 4 in fine. Erat ergo Tyri una cum Zenone episcopus Paulinus ante synodum Nicænam; erat & in ipsa synodo; ut de Zenone fidem facit subscriptio, de Paulino autem auctores num. 132 & seq. citati. Nihil itaque objectus nobis Zenon incommodat. Grandem tamen, scio, in hoc responso difficultatem Tillemontius apprehendit: non enim apparet, inquit, quam aliam ob causam Zenon episcopatus onera, reservato sibi illius honore, transferre potuerit in alium, nisi ob senectutem; quod si adeo senuerat, cum primum Paulinus Tyri creatus est episcopus, id est, diu admodum ante annum CCCXIX; satisne fuerit viribus & corpore ad iter Nicænum, ad quod omnino non tenebatur, anno demum CCCXXV comparatus? Enimvero, inquit, brevior est ac forte verior hisce te tricis expediendi ratio, si dixeris, non magni in historia ponderis esse subscriptiones concilii Nicæni; parum etiam, in rebus maxime Arianorum, valere S. Epiphanium.

[176] [nempe Zenon, qui synodo subscripsit.] At mihi quidem ejus argumentum nequaquam tanti est, ut eo adigat. Quid enim? Si Zenonem annos finxeris (ut agam liberaliter) LXVIII natum ad annum Christi circiter CCCXIV, ac non nulla insuper tentatum ægritudine, quæ tardam ac dubiam exigeret medicinam; numquid non satis id causæ erat, cur sibi adjutorem adlegeret, iis maxime temporibus, cum, sublata nuper diuturna acerbissimaque persecutione, instauranda templorum ædificia, corrigendi mores, collapsa pene religio revocanda, instruendi fideles, dispersi colligendi, lapsi restituendi, pagani certatim ad veri Dei cultum convolantes Christianis sacris imbuendi, validissimum sane sine mora Præsulem requirebant? Fac igitur id ætatis tum fuerit Zenon; quid ni octogenario minor, Tyro, ex portu longe celeberrimo solvere in Bithyniam potuit? Quam vero graves eo rationes impellebant? Invitatio imperatoris, S. Alexandri Alexandrini aliorumque orthodoxorum, quibus Paulini nimium quantum suspecta fides erat, adhortatio, ultimum denique, in quod res catholica; imo ecclesia præ multis aliis Tyria, vocabatur, discrimen. Quid? Tot inter senes ætate decrepitos, qui etiam effossis istuc oculis, ac poplitibus succisis adrepserant, unum se, & quidem solo senectutis obtentu, desiderari, si modo aliquid vitæ supererat, Zenon ille sit passus? Non equidem crediderim: neque adeo desperatum illud placet effugium: quo aut subscriptionum in hoc nomine fides, aut S. Epiphanii elevatur auctoritas.

[177] Narrat Philostorgius Hist. eccl. lib. 3, cap. 15, [Sedit vero Antiochiæ Paulinus sex circiter menses, ab anno Christi 331 non valde adulto.] Aëtium ab egestate sua & aurificis opificio in disciplinam concessisse Paulini, qui ex ephoria Tyri ad Antiochenam translatus fuerat: (Suidas habet ad vocem Aëtius; Ad Paulinum se confert, recens Antiochiam Tyro profectum) tum, paucis interjectis, subdit: Ubi vero is post sex menses obiit, ejusque loco Eulalius sedem obtinuit, &c. Ex quibus planum fit, non nisi semestrem circiter fuisse Paulini Tyrii patriarchatum; ac proinde, ut ex num. 158 colligitur, intra annum Christi CCCXXXI exspirasse.

[178] Juvat nunc quæ ad hujus viri notitiam faciunt, [Vitæ ejus compendium. Utrique Eusebio,] non nulla subtexere. Fuerat is primum presbyter Antiochenus, teste Eusebio contra Marcellum Ancyratem lib. 1, cap. 4, saltem juxta textum ac versionem a Valesio castigatam annot. in Eusebii Hist. eccl. lib. 10, cap. 1. Inde ad infulas Tyrum evocatus, dirutam istic a Diocletiano ecclesiam illam, quam prolixe describit Eusebius Hist. eccl. lib. 10, cap. 4, e ruderibus excitavit. Mirifice Paulinum hunc coluit Eusebius Pamphili, ut cui libros Historiæ ecclesiasticæ aliosque nuncupavit; vide Valesium annot. in Eusebii lib. 10, cap. 1. Idem locis modo notatis vivum ac defunctum immodicis exornat præconiis uti, & apud ipsum lib. 1 contra Marcellum cap. 4 Asterius, sophista item Eusebianus, de quo videri potest S. Athanasius de Synodis Arim. & Seleuc. num. 18, in edit. Benedict. tom. 1, parte 2, pag. 731, aut Socrates Hist. eccl. lib. 1, cap. 36, editionis Valesianæ: nec ea penitus non meruisse visus est, donec Ariana nondum illum lues afflaverat; quantum enim in utramvis partem ejus inclinatio valeret, testatur Eusebius Nicomediensis in epistola, quam exhibet Theodoretus Hist. eccl. lib. 1, cap. 5, quaque illum exhortatur, ut rupto silentio, vocem ac stylum suum excultum ad Ariana dogmata defendenda expromat: nam Eusebii (Cæsariensis) Domini mei, inquit, causa lætitiam (ob ejus in tuenda veritate, Ariana scilicet, studium;) tua vero dolorem cepimus, conjectantes tanti viri vel silentium, cladem nobis esse non exiguam.

[179] Inter suos eum censet Arius, ut supra ex Theodoreto lib. 1, [& Ario in pretio fuit.] cap. 4 diximus. Et sane antequam Nicæna synodus celebraretur, blasphemias scripserat haud absimiles Arianis, ut S. Athanasius docet in epist. de synodis Arim. & Seleuc. § 17, pag. 730. In ipsa synodo quid egerit, habes num. 132 & 133. Antiochiam deinde artibus Eusebianorum promotus, discipulum, hæretico magistro non indignum, excoluit, atque ab invidorum, quoad vixit, insectationibus vindicavit, Aëtium; ut Philostorgius mox assignatus ac Suidas est auctor. Cetera quæ inibi gesserit, comperta non habemus; nisi quod brevissimo tempore usurpata malis artibus dignitate gavisus est. Hæc sedis brevitas, inquit Pagius anno Christi CCCXL, num. 21, in causa fuit, cur a laudatis auctoribus memoratus non fuerit; sed si ita est, cur Eulalius a plerisque memoratur, cujus episcopatus, secundum ipsum ibidem, dimidia parte fuit brevior?

XXVI. EULALIUS.

[Eulalius sedit ab A. C. 331 usque ad initium 332,] Eulalium Paulino suffectum jam ex Philostorgio dedi numero superiore. Eumdem patriarchis nostris inserunt S. Hieronymus, Nicephorus CP., Theophanes, Eutychius pag. 455, ubi eum Valerium nuncupat; &c. Adi numerum 173. Exiguo tempore, ut habet Theodoretus Hist. eccl. lib. 1, cap. 21, ordinationi suæ supervixit. Theophanes tamen ac Nicephorus in Chronicis ei numerant annos tres, Eutychius undecim; sed quo plures numerant, hoc aberrant longius. Et hæc quidem chronologia per Theodoretum cum hic, tum num. 155 citatum, evertitur; cum neque anni XI, imo neque III, breve tempus dici possint; neque adjecti ceteris, qui ab Eustathii abdicatione usque ad Meletium ab illis auctoribus putantur, annos XXX conficiant; sed apud Eutychium XXXVII; apud Nicephorum vero ac Theophanem XL. Sed & alia est ratio, cur notatos hic ab illis annos rejicias, uti & vacationem per annos octo continuos ab Eustathio usque ad Euphronium, quam adstruit Socrates lib. 1, cap. 24: quia nimirum hæc omnia annum Christi CCCXXXV longe excedunt, quo Flacillus, Euphronii successor, conciliabulo Tyrio si non præsedit, ut probat Tillemontius tom. 8 Monum. art. 17 in S. Athanasium, certe inter primarios interfuit, ut facilis conjectura est ex epistola tum episcoporum 47, Dionysio comiti oblata, tum ipsius Dionysii ad Eusebianos, apud Labbeum tom. 2 Concil. 454 & 455.

[181] [occultus erat Arianus; sed infestus Aëtio.] His itaque missis, Theodoretum sequimur, qui per ὀλίγον χρόνον pauculos, ut summum, menses intelligit; si enim annum unum adeptæ dignitati superstitem Eulalium fuisse credidisset, cur illum non æque consignasset Eulalio, quam annum unum & paucos menses, ibidem designavit Euphronio? Non est igitur, quod ultra anni CCCXXXII initium Eulalii tempora protrahamus; neque adeo verum est, quod narrat Eutychius pag. 459, eum synodo Tyri congregatæ (anno Christi CCCXXXV) adfuisse. Ariana labe, teste Theodoreto loco citato, non secus atque Euphronius ac Flacillus, occulte laboravit; nihilo tamen secius Aëtium per invidiam, ut habet Philostorgius lib. 3, cap. 15, facessere jussit Antiochia: alia ejus acta nos fugiunt.

PARERGON
Eusebius Cæsariensis.

[Patriarchatum Eusebius oblatum numquam admisit;] Eusebium Pamphili pari cum ceteris præsulibus Antiochenis ordine in Chronico recenset Hieronymus; non alia, opinor, de causa, quam quod Antieustathianorum ad illam sedem suffragiis expetitus ac designatus fuerit; quamquam eam ab episcopatu Cæsariensi translationem & constanter ipse recusaverit, & per Constantinum imp. curaverit impediri, ut patet ex ejus epistola, de Vita Constantini lib. 3, cap. 61; sive quod Nicæni canonis religiosus videri volebat observator, ut ibidem innuitur; seu potius, quod notat Socrates Hist. eccl. lib. 1, cap. 24 editionis Valesianæ, ut exortum ita Eustathianos inter & Eusebianos tumultum compesceret: neque enim, ut narrat hic auctor, in Eustathii depositione tantummodo coorta est ingens seditio; sed & postea frequenter (πολλάκις, quam vocem in versione sua Valesius omisit) cum de episcopo eligendo ageretur, tanta flamma dissensionis exarsit, ut parum abfuerit, quin tota civitas funditus everteretur, populo in duas partes diviso; & his quidem Eusebium Pamphili a Cæsarea Palæstinæ Antiochiam transferre; illis vero Eustathium in sedem suam restituere contendentibus … & imperator quidem litteris suis; Eusebius vero episcopatum recusando tumultum illum ac seditionem sedavit.

[183] Notandum vero hic est illud μεταταῦτα πολλάκις, [atque ita seditionem Antiochiæ sæpius exortam,] postea frequenter, ab Eustathio scilicet usque ad Euphronium, ut colligitur ex eodem capite: hinc enim liquet nec semel per illud tempus de episcopo eligendo actum, nec semel excitatas fuisse turbas Antiochiæ; sed sæpius; puta ter: primo cum de Paulini electione tractaretur, obnitentibus haud dubie episcopo Arii blasphemias palam professo, quotquot erant, catholicis: quem proinde soli auctores Ariani Eusebius ac Philostorgius patriarcham agnoverint; ceteri episcoporum suorum albo indignum censuerint: iterum deinde, cum Paulino defuncto substitutus ab eadem factione Eulalius est; cui forte, quod non nisi occulte ab A rio staret, non ab omnibus orthodoxis reclamatum est; unde & plerique ejus nomen inter patriarchas retulerint; quamvis non deessent, qui restitutum identidem Eustathium constantissime vellent; nec alium quemquam admitterent; quæ ratio esse potuit, cur Eulalium perinde ac Paulinum Socrates ignoraverit episcopum Antiochensem fuisse; ideoque turbas horum occasione bis natas in eum contulerit, quem solum noverat, Eusebium scilicet Cæsariensem; cujus tentata ab Eusebianis in thronum Antiochensem translatio non poterat non tertiam, eamque gravissimam, commovere seditionem; dum is pro Eustathio, quem boni omnes deperierant, obtrudebatur antistes, qui præcipuas cum Eusebio Nicomediensi in sanctissimi præsulis oppressione sacrilega partes egerat, omniumque adeo fuerat malorum, quæ Antiochenos inde consecuta sunt, auctor.

[184] Senserat exortam sua causa tempestatem Eusebius; [compressit.] cumque aliud nullum esset malo remedium, amoliri a se quacumque ope posset, dignitatem illam periculi plenam maluit, quam eam per strictos tumultuantium gladios mutua civium cæde contaminatus invadere. Ita ejus interventu pacem dissidentium inter se partium factam, cum Socrate intelligo; quam ne Eusebiani, nimis obstinate episcopi Cæsariensis translationem, cui jam ipse renunciaverat, urgendo iterum perturbarent, hortatus eos est per litteras Constantinus, ut eum nequaquam sibi vindicare vellent. Atque hoc pacto Socrati cum Eusebio de Vita Const. lib. 3, cap. 59 optime convenit, dum ait, imperatorem quidem litteris suis; Eusebium vero episcopatum recusando tumultum illum ac seditionem sedavisse.

[185] [Postulatus vero ad patriarchatum fuit, non statim post depositum Eusta. thium;] De tempore, quo istud acciderit, litem Theodoreto movet Valesius annot. in Historiæ ejus ecclesiasticæ lib. 1, cap. 22: Non possum, inquit, assentiri Theodoreto, qui post mortem Eulalii Eusebium Cæsariensem ad episcopatum Antiochenæ urbis vocatum fuisse dicit. Nam Eusebius ipse in libro 3 de Vita Constantini aperte indicat, id statim post depositionem Eustathii factum fuisse. Sed & litteræ imp. Constantini, ibidem ab Eusebio relatæ, id ipsum non obscure indicant. At ego neutrum hoc assentiri possum Valesio: nam Eusebius quidem libro citato, cap. 59 tumultus omnes Antiochenos in unum confundit; quippe uni Eustathio, quem revocatum volebant identidem, imputatos, nec fere interquiescentes, maxime cum brevissimi episcopatus Paulini atque Eulalii, frequentesque electiones vix spatium sopiendæ aliquantulum discordiarum flammæ concederent; imo tanto eam accenderent magis, quanto plures pro Eustathio Eustathii fideique hostes obtrudebantur. Resuscitatam tamen eam aliquoties fuisse, satis ibidem indicat, cum de imperatore scribit: Aliisque super alias scriptis litteris hortatus est eos, ut paci studerent. Tum subdit: Quocirca has quidem (litteras) impræsentia omittam, quippe qui malorum memoriam haudquaquam renovare decreverim; quibus verbis satis ostendit, non nisi obiter sese & confuse de tota hac re meminisse Ac tum demum ad ea aggreditur, quæ ad sedatos utcumque per suam oblati patriarchatus recusationem Antiochenorum animos pertinent. Non igitur aperte indicat, electionem suam statim post depositionem Eustathii factam fuisse.

[186] [sed post Eulalium,] Quod ad epistolas attinet Constantini, ab Eusebio ibidem a cap. 60 relatas, eæ omnino contra Valesium faciunt: nam eo collimant unice, ut ne congregati apud Antiochiam episcopi Eusebium Cæsarea Antiochiam abstrahant; tum ut eumdem Eusebium impense laudent, qui & mandata Dei & apostolicam atque ecclesiasticam regulam custodire statuerit, episcopatum Antiochensis ecclesiæ repudians, & in eo potius permanere desiderans, quem Dei mandatu ab initio suscepisset. Tum denique, ut episcopos illos hortentur, ut in novi præsulis electione, ea decernant, quæ Apostolorum traditioni consentiunt; atque juxta Ecclesiæ regulam & apostolicam traditionem ita hanc electionem dirigant, quemadmodum ecclesiasticæ disciplinæ ratio postulat, cap. 62. Manifeste canonem tum Apostolicum, tum Nicænum intelligit imperator, translationes istiusmodi, uti ante diximus, prohibentem; vide Sozomenum lib. 2, cap. 19. Cedo, quando istud scriptum est? Statim post Eustathii depositionem, inquit; adeoque priusquam de Paulino & post illum de Eulalio fuit actum. Itane vero? Ergo ausi fuerint Eusebiani post expressam adeo Constantini prohibitionem Paulinum ab episcopatu Tyrio ad Antiochensem transferre? Quid enim in Paulini translatione post hoc imperatoris interdictum minus futurum fuisset piaculi, quam in translatione Eusebii? Certissime ergo hanc ista præcessit; neque adeo de Eusebii electione statim post Eustathii depositionem hæc agitari cœperunt: neque proinde est, cur ab Hieronymo ac Theodoreto, qui eam post Eulalii obitum collocant, recedatur.

[187] Accedit quod in eadem epistola, cap. 62, [& ante Euphronium.] Constantinus, id agentibus ipsis sine dubio Eusebianis, duos nominatim offerat synodo pro Eusebio Pamphili eligendos, ac primo quidem loco Euphronium presbyterum, civem Cæsareæ, quæ est in Cappadocia, deinde Georgium Arethusiorum civem, itidem presbyterum, de quibus ait, ad se relatum esse (ab Eusebianis videlicet,) viros esse in doctrina fidei probatissimos. Tum subjicit: Placuit itaque significare prudentiæ vestræ, ut hos viros, & alios, quos ad episcopatum idoneos judicaveritis, in medium proferentes, ea decernatis, quæ Apostolorum traditioni conveniunt &c. Dubiumne esse cuiquam potest, quin eum statim pro Eusebio Eusebiani elegerint, quem primo loco imperator eis suggesserat; imo quem ipsi Eusebiani potius primum suggesserant imperatori? Quis credat, qui Arianos noverit? Eusebii loco igitur electus illico est Euphronius. Hic autem sine controversia fuit Paulino Tyrio, Eulalioque posterior; posterior his ergo etiam fuit Eusebii Cæsariensis ad episcopatum illum postulatio, quam inter & Euphronii electionem aliud intercessit nihil, nisi quod illi Eusebius obstitit, idque ratum esse voluerit ac per litteras significaverit imperator.

XXVII. EUPHRONIUS.

Acceptis igitur, inquit Sozomenus lib. 2, cap. 19, imperatoris litteris, de quibus a num. 185, [Sedit Euphronius Arianus a medio fere anno Christi 332 usque 333 declinantem.] Euphronium episcopum ordinarunt; omisso scilicet Eusebio (ut cum Socrate ac Theodoreto sentit hic auctor; imo & cum Hieronymo, ut eum ante exposuimus;) & post Eulalium, ut ceteri omnes antiqui tradunt. Arianum fuisse docet Hieronymus in Chronico, aliique; hæresim tamen illam semper occuluit, ut num. 181 ex Theodoreto observavimus; quamquam cum eo familiariter vixit, teste Sozomeno lib. 3, cap. 6, Eusebius Emisenus, Arianæ, ut habet S. Hieronymus in Chronico ad annum XI Constantii imp., signifer factionis. Quin etiam opera ac studio eorum, qui Nicænam fidem convellere nitebantur, teste Socrate lib. 1, cap. 24, episcopus ordinatus est, aliquot mensibus post obitum Eulalii, ut verisimile faciunt ea, quæ modo dicta sunt de Eusebio; adeoque anno Christi CCCXXXII ad medium circiter vergente: præfuitque usque ad annum CCCXXXIII paucis amplius mensibus adultum: Annum enim & paucos menses, inquit Theodoretus lib. 1, cap. 21, post ordinationem vixit; cui suffragatur Eutychius pag. 476, ubi Cyprianum (ita Euphronium appellat) sedisse scribit biennium, intellige inchoatum. Nicephorus CP., Theophanes, Zonaras lib. 12, num. 34 annos VIII adscribunt, & Zonaras quidem non litteris arithmeticis, sed verbis integris ἔτος ὄγδοον. Verum potior hic esse debet, quanto antiquior, Theodoreti auctoritas: redi ad num. 180.

XXVIII. FLACILLUS.

[Sedit ab A.C. 333 usque ad 345.] Cum in Euphronium præmatura morte, item ut in decessores ejus iniquissimos, animadvertisset divina justitia, cessit ecclesia Antiochena Flacillo; qua de re inter scriptores quidem omnes convenit; at in nomine mira discrepantia est; quem enim apud S. Athanasium in Apologia 2 contra Arianos, pag. 141 Julius Papa, & pag. 196 episcopi Ægyptii, qui Tyrum venerant, & pag. 197 Flavius Dyonisius comes Flacillum nuncupant, eum vocat Hieronymus in Chronico Placillum; Socrates lib. 2, cap. 8 Placitum, at in Historia tripartita, interprete Epiphanio Scholastico, Flacillum; Sozomenus lib. 3, cap. 6, quem sequitur Nicephorus Callistus lib. 9, cap. 23, Placetum; Theodoretus lib. 1, cap. 22 apud Christophorsonum ac Valesium, Placentium, at juxta Sirmondum cap. 21, Phlacitum; eodem nomine venit apud Theophanem & Zonaram; Nicephorus CP., Phacellium, aut, si fidelior est Scaliger; Phanellium appellat; ac tandem Eutychius pag. 476, Blasium. Ego antiquissimos, & qui cum eo vixerint, sectandos putavi. Sedem igitur illam Flacillus obtinuit, Nicephoro CP. ac Theophane testibus, annos XII; & quidem, uti Zonaras utcumque innuit lib. 12 Annal. num. 34, expletos; id est, ab anno Christi CCCXXXIII declinante, ut ex numero superiori colligitur, usque ad CCCXLV propemodum exeuntem; cui equidem rationi, cum nihil sciam officere, libenter subscribo. Hoc certum, ut postea videbimus, anno Christi CCCXLI episcopum illum Antiochenum fuisse; ac proinde falli Eutychium pag. 476, qui quatuor ei tantum annos assignat.

[190] [Arianus fuit, ab Eusebio Cæsariensi aliisque magno in pretio habitus.] Ariana hic item labe, ut ex Theodoreto num. 181 monuimus, sed occulte, laborabat; Eusebianis vero, quibus & acceptam referre dignitatem debebat, impense favit ac palam: siquidem Eusebium Emisenum, de quo num. 188, Eusebii Cæsariensis ac Patrophili Scythopolitani episcopi discipulum, non modo in familiaritatem adscivit; verum etiam episcopum deinde Emisenis datum, atque ab ecclesia illa de astronomia apotelesmatica, vulgo judiciaria, postulatum, vixque præcipiti furentis ob eam rem populi manibus elapsum fuga, adnitentibus Narcisso ac Georgio Laodiceno, restituit; ut est apud Sozomenum lib. 3, cap. 6. Tanti porro eum fecit Eusebius Pamphili cum amicitiæ, tum eruditionis causa; ut libros tres de Theologia ecclesiastica contra Marcellum Ancyratem post iniquam ejus condemnationem, id est, anno CCCXXXVI, ut vult Tillemontius tom. 7 Monumentorum, ubi de Eusebio Cæsariensi, art. 8, aut paulo serius, ut Labbeo de Scriptorib. eccl. tom. 1, pag. 307 visum est, elaboratos ita inscripserit: Reverendo admodum (τιμιωτάτῳ) & dilecto comministro Flacillo, Eusebius in Christo salutem: neque hoc tantum; sed etiam lucubrationem illam suam ejus omnino censuræ commiserit: Si quid defuerit, inquit ibidem, tuum erit implere… Si opus alicubi correctione atque medicina fuerit, in hac quoque parte reformationem adhibebis. Vide Richardi Montacutii notam 1 in præfat., aut potius Valesium in prolegomenis ad Historiam eccl. ejus, ubi de vita & scriptis Eusebii Cæsariensis, paulo ultra medium, & annot. in Socratis Hist. lib. 2, cap. 8; Tillemontium tom. 6 Monum. de Arianis, art. 20, qui Flacillum hic nostrum ab Eusebio designari volunt.

[191] Dubium igitur esse non potest, quin idem sit ille, [Interfuit conciliabulo Tyrio;] qui conciliabulo Tyrio (anno Christi CCCXXXV) interfuisse, locis supra in Athanasii Apologia citatis, dicitur. Theodoretus certe episcopum Antiochensem factum eum narrat lib. 1, cap. 21; de synodo autem Tyria primum agit cap. 27. Cur igitur ad synodum talem non venisset? Aut quis alius ei Flacillus interfuisset? Quin & præsedisse eum non nulla suspicio est; sive propter sedis Antiochenæ dignitatem; sive quod Tyrus ejus patriarchatui suberat, maximoque istuc numero subditarum sibi ecclesiarum episcopi confluxerant: Nec deerant, inquit jactabundus Eusebius de Vita Constantini lib. 4, cap. 43, ex Ciliciæ episcopis clarissimi quique. … Adhæc Syria omnis, Mesopotamia, Phœnice, Arabia: quæ omnes patriarchicæ ecclesiæ Antiochenæ parebant, ut docet Carolus a S. Paulo in sua Geographia sacra, lib. 11. Vide etiam Schelstratium Antiq. eccl. tom. 2, dissert. 5, cap. 4. Et licet hæc narret Eusebius de iis, qui Hierosolymis aderant, quo, relicta Tyro, conferre se ab imperatore jussi episcopi synodum instaurabant; tamen eosdem illos, aut eorum plerosque, Tyrio conventui interfuisse, manifeste eruitur a capite 41.

[192] Sed nihil æque conjecturam hanc firmat, ut epistola Flavii Dionysii in eadem S. Athanasii Apologia 2, [anno Christi 435;] pag 197: cum enim de conjurationibus insidiisque Eusebianorum apud Tyrum coactorum, atque imprimis de missis in Mareotidem legatis, quos ipsi recusaverant, questi essent catholici, qui ex Ægypto aderant, episcopi, idemque Alexander episcopus Thessalonicensis moneret, Dionysius comes, inquit Athanasius, Eusebianis rescripsit his verbis: juxta veterem versionem apud Labbeum tom. 2 Concil. col. 456: Hæc ipsa erant, quæ dicebam domino meo Flacillo: Athanasius insurget, dicetque, quos ipse rejecerat, eos ad istud negotium submitti, seque injuria tractari & circumveniri vociferabitur. (Hæc futura in præterita mutant nuperi interpretes; forte quod ἀόριστοι fere pro præteritis adhibentur; verum eos non numquam pro futuris etiam adhiberi, docent Grammatici.) Nam quid, obsecro, hæc admonitio ad Flacillum proprie pertinebat; nisi quia ipse prædicto jam sibi incommodo poterat occurrere, efficiendo, ut nulli mitterentur legati, nisi communi calculo ac decreto delecti; atque adeo nisi ad ipsum synodi totius moderatio spectaret? Sed & aliud est, quod hic observatum velim; nimirum haud placere satis mihi editas hactenus hujus epistolæ versiones, quæ habent omnes loco jam dato: Domino meo Flacillo: nam Græce legitur: Ταῦτα ἦν νῦν διελεγόμην τοῖς κυρίοις μου τοῖς περὶ Φλάκιλλον, ὅτι &c. Id est, Hæc ipsa erant, quæ dicebam dominis meis qui a partibus Flacilli stabant, sive Flacillianis: sic enim potius vertendum videtur; sicut οἳ περὶ Εὐσέβιον, quod ad singulas fere paginas, atque in ipsa hujus epistolæ inscriptione, occurrit, recte vertitur Eusebiani, sive, qui partes sectantur Eusebii: non diffiteor tamen, hac phrasi apud Græcos unam sæpe personam designari; idque ex sensu & adjunctis non numquam colligi; sed in hac epistola puto ego significari plures unius socios, imo ipsos illos, ad quos scribit Dionysius, Eusebianos: quibus antea significasse se ait, legatos communi decreto esse mittendos, adjecta sine dubio hujus suæ sententiæ causa; quod scilicet, nisi ita mitterentur legati, Athanasium vociferaturum timeret, se injuria affici &c. Iisdem igitur rem jam factam denunciat, quibus antea futuram prædixerat; eosdemque adeo, quos in titulo epistolæ S. Athanasius vocat τοῦς περὶ Εὐσέβιον, Eusebianos, appellat, ni fallor, Dionysius τοῦς κυρίους μου τοῦς περὶ Φλάκιλλον, id est, Dominos meos Flacilli socios, seu Flacillianos. Idem sane in eadem epistola aliis verbis utitur, cum solum Alexandrum, episcopum Thessalonicensem, iterato compellat: κύριός μου τῆς ψυχῆς Ἀλέξανδρος; κύριός μου Ἀλέξανδρος. Atque hoc pacto sensus epistolæ Dionysianæ hic mihi videtur esse: Quæ vos nuper præmonebam, domini mei, qui Flacillum sequimini; hæc ipsa mihi modo renunciavit Alexander cœpisse fieri: cavete igitur, ne res ista accusationi sit obnoxia &c.

[193] [eique videtur præfuisse;] Hæc animadversio mirifice favet opinioni propositæ: nam cum Flacillus ejusdem omnino esset sententiæ, eademque omnia vellet, quæ volebant Eusebiani; sequitur sane, ut iidem fuerint Flacilliani in hac synodo & Eusebiani. Sicuti ergo ubique dicti sunt Eusebiani; quia eorum in omnibus antesignanus erat Eusebius; ita non video, cur iidem in hac synodo nuncupentur a Dionysio Flacilliani, nisi quia ipsis in hac synodo Flacillus præerat, remque ipsorum contra orthodoxos, qui ad synodum convenerant, primaria auctoritate gerebat. Quod si Tyri cœperit, haud dubie continuavit Hierosolymis. Hæc opinio satis apparet probabilis; placuitque Tillemontio tom. 6 Monum. de Arianis art. 20.

[194] [licet S. Epiphanius præsedisse velit Eusebium Cæsariensem,] S. Epiphanius tamen hæresi 48, sive 68, num. 7 sic habet: Igitur Tyri in Phœnice convocari synodum jubet (Constantinus imp.) eique judicio præesse cum aliis nonnullis Cæsariensem (non Nicomediensem, ut est in tom. 2 Concil. Labbe, col. 436) Eusebium, qui omnes in Arianorum inanissimum dogma propensiores erant… At beatus Potamo… qui … pro veritatis confessione alterum in persecutione oculum amiserat, Eusebium sedentem & judicantem, stantem vero Athanasium conspicatus:.. Tene, inquit, Eusebi, sedere, & innocentem Athanasium a te judicari? Quis ista sustinere possit? Dic sodes; nonne mecum persecutionis tempore in custodia fuisti? Atque ego quidem oculum pro veritate perdidi; tu nulla corporis parte mutilatus es… Qua ratione e custodia evolasti, nisi quod persecutoribus nostris nefarium facinus admissurum te esse recepisti, vel etiam admisisti? Hæc Eusebius audiens magnopere excanduit, & repente surgens, concilium dimisit (διέλυσε τὸ δικαστήριον), itaque locutus est: Si huc accedentes tantopere nobis contradicere audetis, verum est profecto, quod vestri accusatores objiciunt, &c. Hæc sane omnia præsidem synodi Eusebium fuisse arguunt Cæsariensem; uti & quod statim sequitur num. 8: His hoc modo transactis, aliud quiddam aggressus est Eusebius & qui cum eo erant. (ergo ipse præcipuus fuit, alii quasi socii.) Tum narrat legationem Ursatii & Valentis Alexandriam & in Mareotidem ab Eusebio & suis destinatam. Hæc S. Epiphanii, tametsi in re Ariana non est ubique maxima, minime tamen levis haberi debet auctoritas, in re quæ contigerit anno Christi CCCXXXV, hoc est, IX circiter post annis, quam ipse monasticam vitam amplexus est: quando ei nemo aperte contradicit.

[195] In Apologia vero 2 S. Athanasii contra Arianos, [& S. Athanasius primas ibi tribuere videatur Eusebio Nicomediensi:] licet de Eusebio Cæsariensi, tamquam de adversario sibi inter hujusce synodi judices infestissimo, hinc inde catholici conquerantur, ut tom. 1, parte 1, pag. 130 editionis Benedictinorum, num. 8, itemque pag. 195; primum tamen ubique locum istic obtinet Eusebius Nicomediensis, qui fere simpliciter ibi vocitatur Eusebius: ut vide in epistola 1, 2, 3 episcoporum Ægypti catholicorum pag. 193, 195, 196 & alibi; non ita tamen, quin imperium cum aliis partitum habuerit (uti & habuit Eusebius Cæsariensis juxta S. Epiphanium supra.) Unum esto pro multis exemplum ex epistola synodi Alexandrinæ pag. 130 num. 8, ubi de synodo Tyria hæc habentur: Quomodo synodum vocare audent, in qua comes (Flavius Dionysius) præsidebat?… Ille jubebat; nos a militibus trahebamur; imo potius jubentibus Eusebianis, τῶν περὶ Εὐσέβιον κελευόντων, ille eorum sententiis obsequebatur. Adde ipsummet Athanasium pag. 188, num. 72: Eusebiani, inquit,… auctores sunt Dionysio comiti ex eorum partibus stanti, ut quosdam in Mareotem mitteret. Non igitur unus omnia pro auctoritate moderabatur Eusebius, sive Nicomediensis, ut contendit Valesius de vita & scriptis Eusebii Cæsariensis circa medium; sive Cæsariensis, sive alius eorum quispiam; sed omnes istius factionis coryphæi capita conferebant, in quibus satan usque adeo in se divisus non esset, quin in unam omnes Athanasii ruinam, atque Arii defensionem restitutionemque conjurati, consiliis inter sese per omnia congruerent: eodem omnes, eodem singuli spectabant; ut parum ipsorum ac meditati sceleris interesset, Flacillus, an Eusebius, an alius in tali consessu præsideret.

[196] Cur igitur dignitatis ratio servata non fuerit? [nam utrique Eusebio Flacillus dignitate præstabat.] Cur infra episcopum præsidem in ordinem redactus patriarcha consederit? Non ea certe hæreticorum hominum ratio est; ut, cum possunt, non maxima rebus suis ac partibus conquirere ac prætendere nomina studeant. At si ita est, inquis; cur Eusebius ubique primus appellatur? Cur Flacillus in epistola episcoporum Ægyptiorum ad comitem Dionysium pag. 196 inter hostes catholicarum partium tertio tantum loco comparet? Respondeo, fieri id potuisse, quod in illa epistola non adeo dignitatis atque ordinis in hac synodo obtenti, quam adhibitæ contra Orthodoxos operæ ac machinationis ratio habeatur; quibus excelluit plurimum Eusebius Nicomediensis, ac deinde Cæsariensis aliique apud imperatorem ac proceres, ipsumque adeo Flavium Dionysium in hoc conciliabulo regnantem, familiariter noti juxta & gratiosi. Sed de his jam satis, ac fortasse ad institutum nostrum aliquanto amplius dixi, quam par est.

[197] [Interfuit etiam Concilio Antiocheno A. C. 341.] Concilio item Antiocheno, Coss. Marcellino & Probino, Indictione 14 (Athanasius de synod. tom. 1, parte 1, pag. 737, num. 25) hoc est, anno Christi CCCXLI, inter primarios adstitit, ut indicat epistola Julii Papæ apud eumdem Athanasium in Apolog. cit. pag. 141, in qua Flacillum ac socios superbiæ arguit & contentionis, ostenditque, quam multa in concilio suo Antiocheno iniquissime gesserit. Ne vero dubium esse possit, noster, an alius quispiam Flacillus is fuerit, diserte id asserit Socrates lib. 2, cap. 8: Præsidebat, inquit, eo tempore (synodi Antiochenæ, Marcellino & Probino consulibus, ut statim dixerat, habitæ) Antiochenæ ecclesiæ Placitus (corrupte pro Flacillus, ut patet ex Historia tripartita) qui Euphronio successerat. Idemque testatur Sozomenus lib. 3, cap. 5.

[198] [Multa ejus & magna flagitia.] Scelera porro ejus nervoso compendio Theodoretus complexus est Hist. eccl. lib. 2, cap. 19, ubi ait: Quæ a Placito (Flacillo) & Stephano & Leontio (successoribus ejus) impie & inique apud Antiochiam gesta sunt, peculiare opus exigunt propter multitudinem, & Davidico planctu lugenda sunt propter magnitudinem: nam de his quoque dici convenit: (Psalmo 82, v. 2) Quoniam, ecce, inimici tui sonuerunt, & qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium & cogitaverunt adversus Sanctos tuos. Dixerunt: Venite, & disperdamus eos de gente, & non memoretur nomen Israël. ultra.

XXIX. STEPHANUS I.

[Stephanus Arianus ab Arianis promotus ad patriarchatum A. C. 345 elabente,] Flacillo Stephanum subjungunt S. Hieronymus in Chron., Socrates lib. 2, cap. 16, Nicephorus CP., Theophanes, Eutychius, qui eum vocat Estathium, & ceteri communiter. Hujus itaque initia non immerito ad annum Christi CCCXLV elabentem, juxta num. 189, revocaveris: certe id optime congruit cum S. Nicephori, Theophanis, ac Zonaræ chronologia, quæ annos tres episcopatum ejus tenuisse affirmat, itemque cum historia depositionis ejus, de qua dicam inferius. Quibus porro adnitentibus in solium illud evaserit, explicat S. Athanasius tom. 1, parte 1, in epistola ad episcopos Ægypti & Libyæ, pag. 277, num. 7: Quis ignorat, inquit, Secundum Pentapolitanum, qui olim ob insanam Arii hæresim sæpius fuit depositus, ab ipsis (Eusebianis) susceptum esse: promotos item Georgium, qui nunc Laodiceæ est episcopus, & Leontium castratum, & ante eum Stephanum &c.? Et rursus in epistola ad Solitarios sive Historia Arianorum num. 4, pag. 347 eadem repetit his verbis: Ac demum quos ille (S. Eustathius) impietatis causa in clerum non admittebat, hos, postquam episcopus in exilium est actus, non solum in Ecclesiam introduxere (Ariani, seu potius Eusebiani;) sed plerosque ex illis ordinarunt episcopos, ut eos suæ pro impietate conjurationis socios haberent. Ex quorum numero est Leontius castratus, qui nunc (anno Christi CCCLVIII) Antiochiæ episcopus est, & qui ante ipsum ibidem episcopus fuit Stephanus.

[200] Neque continuo spem eorum fefellit; siquidem, [præsedit conciliabulo Sardicensi A. C. 347; at in vera synodo Sardicensi propter crimina excommunicatus est;] ut habet epistola sanctæ synodi Sardicensis, quæ est apud Theodoretum lib. 2, cap. 6, Hilarium Fragmento 2, Athanasium in Apologia 2, num. apud hunc 48, pag. 166, inter Eusebianæ post Eusebium factionis principes insignis fuit; eique in pseudosynodo, nomine quidem, Sardicensi, at re vera Philippopoli in Thracia eodem fere tempore, hoc est, anno Christi CCCXLVII, ab elapsis Sardica Eusebianis episcopis celebrata, præsedit; aut certe ibi decretis ante omnes subscripsit; ut vide ad calcem Fragmenti 3 inter Hilariana: ac proinde merito apud Athanasium citatum, num. 49, pag. 167 una cum aliis a vera ac sancta synodo Sardicensi non modo ab ecclesia sua, verum etiam a fidelium communione ob delata crimina communi calculo proscriptus est.

[201] Sed decreta illi catholicorum curabant scilicet: [ac tandem etiam ab ipsis Eusebianis,] nam Qui depositi fuerunt, inquit S. Athanasius in Historia Arianorum ad monachos tom. 1, parte 1, num. 18, pag. 354, quos vel tunc quiescere par fuit, post adeo turpem fugam digressi, talia perpetrarunt scelera, ut levia priora facinora iis collata viderentur. Ea hic legere poterit, cujus interfuerit; mihi satis est ea seligere quæ ad Stephani depositionem spectant, ac breviter num. 20 narrantur in hunc modum: Imo vero novum quoddam scelus aggrediuntur, eorum sane hæresi consentaneum; verum quod nec ante auditum, neque forte umquam futurum sit, ne vel apud gentilium quidem petulantissimos, nedum apud Christianos. Nam cum sacra synodus legatos episcopos misisset Vincentium, Capuæ, quæ metropolis est Campaniæ, episcopum, & Euphratem Agrippinæ, quæ metropolis est Galliæ superioris; ut, prout decretum a synodo fuerat, imperator (Constantius) episcopos in suas reverti ecclesias concederet, quos nempe expulisset ipse; etsi commendatitias pro episcopis litteras misisset fratri suo piissimus Constans; at admirandi homines, ad omneque scelus audacissimi, ubi illos Antiochiæ conspexere; una consilium ineunt; solus tamen Stephanus, utpote ad res hujusmodi probe comparatus, fabulam peragendam suscipit.

[202] Publicam itaque meretricem ipsis sanctissimi Paschatis diebus mercede conductam, [ob turpissimum facinus depositus,] noctu ad Euphratem episcopum nudatam immittunt. Meretrix, quæ se initio a juvene accitam existimabat, prompte sequebatur; ubi autem intromissa ab illis, dormientem vidit hominem, ac rei quæ agebatur ignarum, dehinc senem hominem ac episcopi formam conspicata, clamore statim edito vim sibi inferri conquerebatur. Rogare illi, ut taceret, confictamque criminationem episcopo imponeret. Die igitur illucescente pervulgata res est, accurritque universa civitas. At qui e palatio erant, tanti rumoris stupore commoti, rogabant, ut ne illud silentio tegeretur. In jus itaque res vocatur, hominesque qui meretricem acciverant, leno prodidit: illi Stephanum: erant enim ejus clerici. Stephanus ergo episcopatu abdicatur, in ejusque locum Leontius castratus sufficitur, idque eo solum, ne Arianæ hæresi patronus deesset. Depositus ergo est ab iis, per quos Leontius est evectus, id est, ab ipsis Arianis. Hæc omnia paulo explicatius traduntur a Theodoreto Hist. eccl, lib. 2, cap. 6, 7 & 8 (intellige semper editionem Sirmondi, nisi alia exprimatur.)

[203] Jam ut rationem temporis ineamus, ex adducto S. Athanasii textu conficitur primo, [non anno Christi 347:] evenisse, quæ modo diximus, non sciummodo post absolutam synodum Sardicensem; sed etiam aliquamdiu post illam, cum inter eam ac depositionem Stephani tot Arianorum tamque grandia per universam Constantii ditionem in orthodoxos narret intercessisse flagitia. Constat indidem secundo, impiissimum Stephani facinus, atque adeo ejectionem, ad sanctissimi Paschatis dies esse referenda: non igitur ad annum CCCXLVII; quando, Rufino & Eusebio Coss., ut habet Socrates lib. 2, cap. 20, ac Sozomenus lib. 3, cap. 12, anno undecimo post obitum Constantini, qui a XXII Maii ejusdem anni CCCXLVII fluere cœpit, cum Pascha celebratum esset III Aprilis, convocatum est concilium Sardicense; necesse est igitur, hæc ad anni sequentis Pascha defigere; cum serius facta esse non possint. Constat enim insuper ex Athanasio ad Solitarios, pag. 356, num. 21, decem circiter post exauctoratum pulsumque Stephanum mensibus defunctum esse Gregorium, qui exulantis Athanasii sedem invaserat; quam necem in Januarium anni CCCXLIX conferunt Papebrochius in Vita S. Athanasii ad diem 11 Maii, cap. 17, Pagius ad annum Christi CCCXLVIII, num. 2, aliique.

[204] [sed, uti probatur ex S. Athanasio,] Denique narrat in eadem Arianorum ad Solitarios Historia S. Athanasius numero citato, affirmasse Constantium fratri suo Constanti in iis litteris, quibus demum Athanasius persuaderi se sivit, ut Constantium adiret, ipsomet teste num. 22, se anno integro Athanasium exspectasse; etiam antequam eum ad comitatum accivisset, ut ipsemet indicat in epistola sua prima ad Athanasium, quam habes in Apologia 2, pag. 170, ubi, Etsi diu distuli, inquit, mentis meæ propositum litteris tibi significare, eo quod te ultro accessurum, laboribusque tuis remedium rogaturum exspectarem; tamen &c. itaque annus integer, quo Athanasium exspectaverit, ducendus est, non a morte Gregorii, quando primas ad Athanasium litteras misit, ut loco citato ad Solitarios dicitur; sed ab accepta fratris Constantis cum legatis Sardicensibus epistola, quando primum Constantius, Athanasii restitutionem a fratre rogatus, facturum se pollicitus est id quod frater ipsi mandaverat; ut ait Theodoretus Valesii lib. 2, cap. 8 in fine; hoc est, ab illo tempore, quo scelus jam dictum admisit luitque Stephanus.

[205] [anno Christi 348 circa pascha.] Annus ergo tantum unus elapsus erat ab ejectione Stephani, quando Constantium Antiochiæ tunc agentem, ut est in Apologia ad imp. Constantium tomo 1, parte 1, pag. 298, num. 5, & apud Sozomenum lib. 3, cap. 20, Athanasius adiit: adiit autem anno Christi CCCXLIX, ut probat Gothofredus in chronologia codicis Theodosiani ad illum annum, & ex eo Pagius ad annum Christi CCCL, num. 3, sequunturque auctor Vitæ S. Athanasii, nuperrimæ operum ejus editioni anni MDCXCVIII præfixæ, pag. XLV, Papebrochius in Vita ejusdem, loco citato & cap. 18, Tillemontius tom. 8 Monumentorum eccl. not. 64 in S. Athanasium, aliique contra Baronium. Stephanus itaque gradu motus est anno Christi CCCXLVIII circa Pascha. Seditque adeo annis III, ut recte Nicephorus CP., Theophanes, ac Zonaras notaverunt, ab anno videlicet Christi CCCXLV usque ad CCCXLVIII: erratque Eutychius pag. 476, cum annos ei quinque concedit. Ceterum hunc Stephanum, an alium quemdam, tum ob doctrinæ perversitatem, tum ob vitæ improbitatem ab ecclesiastico principatu amotum, jusserit de integro magisterii sedem occupare anno Christi CCCLXII Julianus, ut narrat S. Chrysostomus tom. 1, edit. Frontonis Ducæi, lib. contra Gentiles, pag. 783, non satis liquet; probabile tamen id putat Tillemontius tom. 7 Monum de Persecutione Juliani art. 3, & tom. 6 de Arianis, art. 42.

XXX. LEONTIUS.

In Stephani sedem, teste Athanasio supra num. 202, repositus est continuo Leontius, quem castratum appellat; [Leontius Arianus infamis, successit Stephano A. C. 348:] quia, ut est in Apologia de Fuga sua tom. 1, parte 1, pag. 335, num. 26, accusatus, quod cum juniore quadam muliere versaretur, nomine Eustolio (de qua vide etiam quæ scribit ad Solitarios pag. 360, num. 28) prohibitusque cum illa habitare, sese castravit; quo sibi cum illa vivendi esset facultas. Neque tamen ita, inquit, levavit suspicionem; ea enim maxime de causa, presbyter cum esset, damnatus depositusque est: tametsi Constantius hæreticus vi & potestate sua illud effecit, ut is nominaretur episcopus; id agentibus nimirum Arianis, ut num. 199 ex Athanasio monuimus; idemque habet in epistola ad episcopos Ægypti & Libyæ tom. 1, parte 1, num. 7, pag. 277. Neque id mirum, cum hisce temporibus res Ariana hominem magis idoneum nancisci, imo fingere posset neminem: erat enim, ut ait Theodoretus lib. 2, cap. 8, Vir genere Phryx, animo versutus & tectus, saxisque in mari latentibus assimilis.

[207] Obstabat quidem ordinationi ejus præter alia, [cum se ipse castrasset;] concilii Nicæni canon primus, ut Theodoretus advertit lib. 2, cap. 19, cum sua seipsum manu abscidisset; sed fraudulentus erat ac simulatus; hoc satis Arianis, non alium jam tum canonem agnoscentibus, quam eum, quem aliquanto post Constantius, suggerentibus ipsis,ipsis, condidit: Quod ego volo, id pro canone habeatur, S. Athanasius tom. 1 parte 1, ad Solit. pag. 363, num. 33. Philostorgius lib. 2, cap. 15 S. Luciani martyris Antiocheni, de quo in Actis Sanctorum VII Januarii, discipulum eum facit. Verum antiquius nihil fuit Arianorum principibus, quam ut eo magistro gloriarentur; vide Gothofredum in illum locum. Idem cap. seq. dicit illibatam eum pietatem (nam ἀσέβειαν pro εὐσέβειαν positum esse, notat Valesius) servasse, hoc est, Ariomaniam professum esse pertinacissimam. Videtur tamen scripsisse Acta SS. Babylæ & Luciani, forte priusquam sese Arianis adjungeret; adisis Commentarium ad Acta S. Babylæ XXIV Januarii pag. 569, § 1, num. 3; nisi id illum fecisse malis occasione translationis reliquiarum S. Babylæ anno circiter CCCLII. Ceterum de ordine successionis ejus inter auctores convenit.

[208] Episcopatum male partum, quam male gesserit, docet Theodoretus lib. 2, toto capite 19 (Valesio est 24) Illud breve est, quod hinc dedimus num. 198, [sub ovili pelle lupus Antio cheno gregi perniciosissimus,] uti & illud quod habetur paulo altius: Nulla res Leontium adducere potuit, ut malitiam suam corrigeret; sed sub modestiæ ac mansuetudinis larva Stephani & Flaciti (Flacilli) execrandam nequitiam (βδελυρίαν) occultavit: eos enim qui perversam fidei doctrinam amplexi fuerant, licet alioqui vitæ essent turpissimæ, in presbyterorum tamen ac diaconorum ordinem promovebat; eos vero, qui omni genere virtutis ornati essent, & qui Apostolicæ doctrinæ mordicus adhærerent, inhonoratos relinquebat. Quam ob causam clerus quidem plerosque habuit hæretica labe contaminatos; populi vero maxima pars rectam fidei doctrinam tuebatur. Sic ibidem Aëtium, ab Eulalio, ut num 181 diximus, ejectum, & suum aliquando, cum Prophetas ac potissimum Ezechielem adhuc presbyter explanaret, teste Philostorgio lib. 3, cap. 15, auditorem, diaconum creasse dicitur (licet aliter narret Epiphanius apud Valesium annot. in Hist. Sozom. lib. 4, cap. 12) & quamquam Flaviani, de quo postea, ac Diodori minis territus, Aëtium ministerio deinceps fungi vetuit; in reliquis tamen eum fovere ac tueri non desiit. Sic Eudoxium, suum deinde successorem, propter impietatem, quam ab Aëtio didicerat, ad Ordinem eumdem promovit, ut est apud Athanasium de Synodis tom. 1, parte 2, pag. 753, num. 38.

[209] [& S. Athanasio imprimis infestus.] Tillemontius tom. 7 Monum. ubi de S. Eusebio Vercellensi, art. 4 ait, Leontium nostrum interfuisse pseudoconcilio Mediolanensi anno CCCLV, eo quod epistolæ concilii istius ad Eusebium Vercellensem, quam dat Baronius ad annum Christi CCCLV num. 6, subscripserit loco decimo octavo Leontius cum aliis aliquot hæreticis. Subscriptiones tamen illas ibi non habet editio Antverpiensis anni MDXCVIII; sed quærendæ sunt tom. 9 in addendis vel emendandis pag. 867. Et sane, si quo pacto potuit, haud dubium, quin adfuerit; ut patet tum ex Actis concilii istius, tum ex ipso Athanasio ad Solit. a pag. 360, num. 28: erat enim Athanasio infestissimus; adeo ut ejus etiam vitæ insidiaretur, ut ipse testatur tom. 1, parte 1, in Apologia de fuga sua, pag. 320, num. 1, sive privato ad hoc impulsus odio, quod eum, utpote hæreticum, ut ait Sozomenus lib. 3, cap. 20, revocatus ab exilio Athanasius aversatus esset, communionemque Antiochiæ cum Eustathianis iniisset; sive publico, quod Ariana, dum ille viveret, stare hæresis non posset; seu potius utroque. Ex dictis facile licebit æstimare, quam fidem mereatur Chronicum Alexandrinum ad annum 11 Olympiadis CCLXXXII, cum dicit: Beatus Leontius, Antiochiæ Syriæ episcopus, vir in primis fidelis ac pius, veræque fidei propugnator &c. Hæc profecto auctorem arguunt manifeste Arianum; uti & quod de Constantia sub finem ejusdem anni dicitur.

[210] [Obiit autem A. C. 357; non sub initium;] Quo tempore autem villicum hunc iniquitatis ad rationem villicationis suæ reddendam Dominus evocaverit, non consentiunt auctores. Si Socratem audias lib. 2, cap. 37, mortem ejus Romæ Eudoxius intellexerit, cum istic etiam esset (ut manifeste supponitur) Constantius imperator; quod redit ad anni Christi CCCLVII mensem Maium, quo nuntium illum ex Oriente acceperit Eudoxius, Coss. Constantio IX, & Juliano Cæs. II: illo enim anno, & non præcedenti, ut contra Baronium ostendit Pagius ad annum Christi CCCLVI, num. 13 aliique ex Fastis Idacii & Ammiano, Romam venit Constantius IV Kal. Maias; ac tricesimo, postquam ingressus est, die IV Kal. Junias, ab Urbe profectus, per Tridentum iter in Illyricum festinavit; vide plura in chronologia codicis Theodosiani; & Tillemontio tom. 4 de imperatoribus, ubi de Constantio, art. 42 & not. 39. Hoc pacto ante Maium anni CCCLVII Leontius obiisset. Verum huic opinioni adversatur S. Athanasius tum in Apologia de fuga sua tom. 1, parte 1, pag. 320, num. 1, tum in Historia Arianorum ibid. pag. 347, num. 4, ubi adhuc præesse Leontius dicitur Antiochenis anno Christi CCCLVII exeunte, aut CCCLVIII inchoato: neque enim citius utramque illam lucubrationem editam ab Athanasio fuisse, argumento sunt ea, quæ ibi de Osii lapsu ac morte, uti & Liberii subscriptione memorantur: nam hæc posterius ab ipso Athanasio fuisse addita, tum credam, cum solide probatum videro.

[211] Pro hac sententia stat Philostorgius lib. 4, [sed, juxta S. Athanasium & Philostorgium,] cap. 4, ubi de Leontii morte meminit, postquam de Osii Liberiique casu ac restitutione dixisset; restitutionem hanc Liberii tamen Philostorgius cum ejus lapsu eo tantum conjunxisse censendus est, quod res natura connexas divellere noluerit: quamquam restauratio ejus non paucis mensibus fuerit subscriptione posterior: restitutus enim primum fuit post synodum Ancyranam, teste Sozomeno lib. 4, cap. 15; cum cecidisset jam a fine circiter anni Christi CCCLVII, aut initio CCCLVIII, ut ostendit Tillemontius tom. 6, ubi de Arianis cap. 69. Et vero adhuc exulem, postquam succubuisset, Liberium fuisse, palam est ex ejus litteris, quas habes in Fragmentis S. Hilarii, Fragm. 6 a editionis Parisinæ anni MDCXCIII, scriptas, ut istic etiam notatur in margine, sub finem anni CCCLVII; quando scilicet post biennium exilii fractus erat, minisque mortis perterritus subscripserat, ut habet Athanasius ad Solitarios pag. 368, num. 41; cujus quidem bienni initium duci debet ab anno Christi CCCLV declinante; cum jam præfectus Urbis esset Leontius, ut manifestum est ex Ammiani lib. 15, cap. 7. Leontii autem decessor Orphitus adhuc Urbis præfecturam gerebat pridie Non. Julias anno Christi CCCLV, uti videre est in chronologia codicis Theodosiani.

[212] Superstes igitur, Athanasio teste, fuit Leontius sub exitum anni CCCLVII; [sub finem illius, aut initium sequentis anni.] at quamdiu, ex Sozomeno discitur; qui inter obitum ejus & synodum Ancyræ habitam instante jam Paschate anno Christi CCCLVIII, ut Petavio in S. Epiphanium animadvers. ad Hæres. 73, Semiarianorum, ceteri recentiores assentiuntur, hæc narrat intercessisse: 1. Iter hiemale Antiochia usque in partes Occidentis eorum, a quibus nuntius allatus est de morte Leontii Antiochensis episcopi lib. 4, cap. 12. 2. Iter Eudoxii ex Occidente Antiochiam; ibidem. 3. Usurpationem sedis Antiochenæ; ibidem. 4. Conciliabulum ab eo coactum in patrocinium Aëtii hæresisque ejus, vexationesque dissentientium. ibid. & seq. capite. 5. Querelas post illum conventum una cum litteris Georgii Laodicensis Ancyram delatas a multis, qui ex Antiochena ecclesia ejecti ab Eudoxio erant, quod ejus conatibus restitissent; cap. 13; tum demum dat synodum Ancyranam ibid. Quæ cum ante Pascha, hoc est, ante XII Aprilis, celebrata sit; liquet profecto, vix anno CCCLVII supervivere Leontium potuisse. Eodem redit argumentum, quod ab Asphalii missione ducit Tillemontius tom. 6 Monumentorum eccles. nota 56 in Arianos. Ecclesiam itaque Antiochensem vexavit hic antistes non annis tantum VIII, ut habent Nicephorus CP., Theophanes & Zonaras; neque VIII tantum cum dimidio, ut Tillemontius, recte posita a se tempora non recte colligens; nisi forte sit error typothetæ, tom. 6 Monum. art. 70 de Arianis; sed toto novennio & amplius, quod notat Eutychius, qui eum Leonem vocat pag. 476; nimirum a Paschate circiter anni CCCXLVIII usque ad annum CCCLVII prope decursum.

XXXI. EUDOXIUS.

[Eudoxius, Aëtii discipulus;] Eudoxius Arianorum omnium scelestissimus, teste Baronio ad annum Christi CCCXI, num. 21 & CCCLVI, num. 123, patrem habuit Cæsarium nomine, ortum ex Arabisso, minoris Armeniæ oppido; qui, licet in amores mulierum effusior fuisset, vitam tamen consummavit martyrio; adscriptusque legitur Martyrologio Romano die XXVIII Decembris; quem in locum jejunam hanc oppido annotationem adjecit Baronius: Græci ae eodem. Utinam Græcos illos produxisset, si quos vidit Cæsarii hujus Martyris præcones alios quam Suidam, quem unum in Annalibus affert locis modo citatis, quique hæc more suo forsan hauserit ex Philostorgio, historiographo Ariano, ut ex ipsa hujus epitome, a Photio data, colligere est lib. 4, cap. 4. Sed hæc alio spectant. Fuit item Eudoxius, si eidem Philostorgio credimus lib. 2, cap. 15, S. Luciani discipulus, non secus ac Leontius, de quo supra num. 207. Hoc certius, magistrum ei impietatis Aëtium fuisse, ut num. 208 ex S. Athanasio dictum; unum item ex illis post Stephanum ac Leontium fuisse, quos ob impietatem S. Eustathius admittere in clerum noluerat, quosque Ariani, postquam episcopus ille in exilium est actus, non solum in ecclesiam introduxere, sed … ordinarunt episcopos, ut eos suæ pro impietate conjurationis socios haberent; ex quorum numero, inquit S. Athanasius ad Solitar. loco, quem citavi num. 199, est… Eudoxius Germaniciæ; Quæ civitas est in Cilicum & Syrorum Cappadocumque confiniis posita, ut ait Theodoretus lib. 2, cap. 20, Euphratesiæ, quam vocant provinciæ attributa.

[214] [Germaniciæ primum episcopus,] Et illius quidem ecclesiæ jam tum gubernacula susceperat, cum anno Christi CCCXLI concilio Antiocheno interfuit, ut est apud S. Athanasium de Synodis tom. 1, parte 2, pag. 752, num. 37, & Sozomenum lib. 3, cap. 5 in fine; ac post tres annos mistus est, ut ejus fidei formulam quintam in conventu novo plurimis conscriptam, multisque additamentis auctiorem, quam superiores, in Italiam deferret; vide S. Athanasium loco citato, pag 738, num. 26. Eodem anno CCCXLV iis adjunxit sese, qui, cum apud Mediolanum Arii sententiam hæreticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt, teste Liberio in epistola legatorum apud S. Hilarium, Fragm. 5, pag. 1331, num. 4: Arianorum enim quidem sententiam sequebatur, inquit Philostorgius lib. 4, cap 4; nisi quod ex scriptis Asterii ad sententiam eorum, qui Filium similem secundum substantiam profitebantur, aliquamdiu abductus fuerat; Ariani tamen eum ab hoc dogmate retrahentes, ad dissimilis substantiæ assertionem revocarunt.

[215] Subscripsit, anno Christi CCCXLVII, decreto pseudosynodi Sardicensis, [& Ariomaniam pridem professus, carusque Constantio imp.] ut est in Fragm. 4 S. Hilarii, Concilio quoque Sirmiensi contra Photinum adstitit anno Christi CCCLI, ibique perfidiam cum aliis conscripsit; Hilarius Fragm. 6, num. 7. Itemque anno Christi CCCLV, ut habes apud Baronium ad illum annum, num. 6, synodo Mediolanensi, quam idem Eminentissimus auctor num. 4 verius fuisse dicit tyrannicam consultationem, conjurationem Arianam, factionem sceleratorum, conspirationem impiorum, & publicorum latronum violentam grassationem. Ita denique fidem suam Arianis Eudoxius, ita imperatori Constantio probavit, ut infensissimum sectæ suæ adversarium, Luciferum Calaritanum, exilio post conciliabulum Mediolanense damnatum, Germaniciam, tamquam in tutissimam custodiam, ad Eudoxium princeps hæreticus destinarit; quod ipse Lucifer testatur lib. 1 pro S. Athanasio in Bibliotheca Patrum Coloniensi anni MDCXVIII tom. 4, pag. 125. Quo loco, uti & alibi sæpius, eum vocat merito Adoxium, id est, inglorium & infamem. Vide Acta Sanctorum tom. 5 Maii ad diem XX, pag. 199, num. 8 usque ad pag. 202. Quin imo ne abesse quidem illum imperator, si quando magnum aliquid adversus Ecclesiam catholicam meditabatur, a suo comitatu volebat: sic aderat in Italia, teste Sozomeno lib. 4, cap. 11, quando Liberium Berœam Thraciæ abduci jussit; sic iterum, eodem teste lib. 4, cap. 12, cum, imperatore adhuc in Occidentis partibus commorante, nuntius allatus est de morte Leontii Antiochensis episcopi.

[216] Verum enim sic aderat Constantio vir ambitiosus, [patriarchatum Antiochenum invadit A. C. 358 ineunte circiter;] ut sibi deesse minime vellet: ita enim prosequitur citatus auctor: Eudoxius itaque, quasi ecclesia illa custode indigeret (aliud prætenditur apud Socratem lib. 2, cap. 37) petiit ab imperatore, ut in Syriam reverteretur. Quod cum impetrasset, celeriter Antiochiam venit, ejusque loci episcopatum sibi assumpsit, nec Georgio Laodiceno episcopo, nec Marco Arethusio, qui tunc temporis inter episcopos Syriæ præcipui habebantur, nec aliis item episcopis, penes quos jus ordinandi erat, consentientibus. (contigit hoc sub initium anni Christi CCCLVIII, ut ex dictis supra colligitur.) Fama porro est, id illum egisse ex sententia imperatoris, suffragantibus Eunuchis palatii, qui una cum Eudoxio opinionem Aetii sequebantur. Postquam igitur ecclesiæ illius compos factus esset, licentiam nactus, exinde opinionis illius patrocinium palam suscepit. (Cum enim Antiochenam ecclesiam, inquit Theodoretus lib. 2, cap. 23, invasisset Eudoxius, rediit ille (Aëtius) ab Ægypto secum ducens Eunomium; & sententiæ suæ congruentem, & una cum impietate Sybariticis deliciis indulgentem cernens Eudoxium, Antiochenam habitationem ceteris anteposuit, ibique cum Eunomio illius stibadiis affixus est) Et conventu, pergit Sozomenus, Antiochiæ celebrato una cum episcopis, qui eidem opinioni favebant, … una cum similis substantiæ vocabulo consubstantialis etiam vocem rejecit.

[217] [quem quia tyrannice exercet,] Non igitur abs re Theodoretus lib. 2, cap. 20, Eudoxius, inquit, … episcopatum (Antiochensem) invasit, instar apri silvestris vineam dominicam devastans: neque enim malitiam suam, sicut Leontius, occultabat; sed aperte adversus apostolica dogmata rabiem suam exerens, eos qui contradicere auderent, omnibus incommodis afficiebat. Vide etiam Sozomenum lib. 4, cap. 13. Mentitur adeo Philostorgius lib. 4, cap. 4, cum illum ait, moribus mitem fuisse ac modestum; cumque eum ob ignaviam tantum ac timiditatem magnopere traducit. Neque vero hoc in auctore illo est insolens, ut pessimorum quorumque Arianorum virtutes, perinde atque orthodoxorum atque integerrimorum virorum vitia, mentiatur; quem ea propter ipse Photius modo mendacem ac malevolum (φιλοψευδὴν κακοστόργιον) lib. 2, cap. 1; modo Dei hostem, ibid. cap. 3; modo impium, cap 6; modo impium mendacii instrumentum appellat cap. 11.

[218] [a Constantio imp. mulctatur exilio, sed minime diuturno:] Dum hæc agit Eudoxius, non ignorat, multorum in se non catholicorum dumtaxat, sed Semiarianorum etiam odia suscitari, indeque non nullum invasæ recens per violentiam dignitati existere periculum posse. Hoc ut prævertat, Asphalium Antiochenæ ecclesiæ presbyterum, ardentissimum, ut eum vocat Sozomenus lib. 4, cap. 13, fautorem dogmatis Aëtii, in Occidentem ad Constantium destinat, eo consilio, sicut ex adducto capite & sequenti colligitur, ut injustissimam promotionem suam ratam haberi ab imperatore curet. Jam Asphalius rem in aula confecerat; jam, impetratis a principe litteris, parabat reditum, cum legati superveniunt conventus Ancyrani Basilius Ancyræ, Eustathius Sebastiæ, Eleusius Cyzici antistites, & cum illis Leontius quidam, ex imperatoris cubiculario, presbyter; per quos indicata, præter alia de quibus Philostorgius lib. 4, cap. 8, Eudoxii hæresi, Constantius eum cum suis jam Ancyræ crebro percussum anathemate, ut patet ex S. Epiphanio Hæresi 73, condemnavit; epistolam vero suam ab Asphalio recepit, ejusque loco aliam, priori haud dubie contrariam, ad ecclesiam Antiochenam conscripsit, quam habes apud Sozomenum lib. 4, cap. 14. In ea negat primum, missum a se fuisse Eudoxium: tum post alia, quibus dignus erat, jactata in eum convitia, Facessat, inquit, callida factio, & divinis thronis insidere desinat. Atque in hunc modum a cœtibus ecclesiasticis & a publico conventu arceri hominem jubet; imo ab urbe, testibus Theodoreto lib. 2, cap. 21, & Philostorgio lib. 4, cap. 8, expelli, graviora passurum interminans, nisi a rabie ista temperaturus esset. Perculit Eudoxium repentina tempestas. Eunomium igitur diaconum creat, & legatum illum continuo ad Constantium dirigit, quo decreta dissolvat. Verum hic in itinere ab his, qui a Basilio (Ancyrano) erant, captus, Midæumque, Phrygiæ urbem, pulsus est. Aetium quoque in Basilianorum potestatem delatum Petusa Phrygiæ exilio recepit. Eudoxius vero in patriam suam Armeniam concessit: sed & ceteri (Eudoxiani, sive Anomæi) exiliis mulctati sunt: ut ait Philostorgius loco citato.

[219] Sed neque ibi res stetit: nam Post aliquod tempus, [atque anno sequenti depositus pronuntiatur in synodo Seleuciensi;] ut scribit Theodoretus lib. 2, cap. 22, Constantius, suggerentibus accusatoribus Eudoxii, synodum Seleuciæ, in Isauria, haberi præcepit; ad hanc convenire jussit Orientales episcopos, Ponticos etiam & Asianos. Die XVI mensis Thoth, id est XIII Septembris, juxta S. Athanasium tom. 1, parte 2, pag. 725, num. 12, convocati omnes aderant; disputari vero cœptum die ejusdem mensis XXVII, anno Christi CCCLIX, sive Coss. Eusebio & Hypatio, ut narrat Socrates lib. 2, cap. 39. Erant vero ibi episcopi, inquit S. Athanasius loc. cit., circiter 160. Cum autem ex illis multi accusarentur, (quos inter Eudoxius, qui Antiochenam invasit ecclesiam, pridem ab exilio cum aliis revocatus, juxta Philostorgium lib. 4, cap. 10) clamarentque accusatores adversus illos, … callidam rem aggrediuntur. Veriti quippe accusatorum suorum probationes, alios secum Arianæ factionis assumpsere … de variis criminibus accusatos … Et cum se de fide (prius, quam de personis) inquirere velle simularent, haudquaquam latuit, eos formidare accusatores suos … Acaciani igitur (e quibus erat Eudoxius) dementiæ suæ audacia usi, quæ Nicææ scripta fuerant, plane abnegarunt, ipsamque synodum criminabantur. Alii autem multo majore numero, reliquis omnibus synodi admissis verbis, solam Consubstantialis vocem … improbabant. Cum igitur illic diutius immorarentur, instantibus accusatoribus, accusatis autem defugientibus, & ea de causa vehementius impietate sua concitatis, in Dominumque blasphemantibus, episcoporum multitudo rem indignissime ferens, Acacium, Patrophilum, Uranium, Eudoxium &c. deposuere: hujusque in locum Anianum quemdam, de quo dicam inferius, ordinarunt.

[220] Exanimatum cernere hic erat Eudoxium; quando Acacius metum illi, [sed, dejectis ope Acacii] quo tenebatur, exemit, fiduciamque addidit, spondens se patronum illi sociumque certaminum futurum. Vetans autem, ne in concilium intraret, Constantinopolim cum eo profectus est. Ibi tunc enim Constantius ab Occidente reversus commorabatur. Apud quem cum episcopos, Seleuciæ congregatos, multis accusasset Acacius, perditorum hominum cœtum appellans, ad perniciem exitiumque ecclesiarum convocatum, exarsit iracundia imperator. Hæc & plura Theodoretus lib. 2, cap. 22 & 23. Eodem etiam alii plures Seleuciæ condemnati advolaverant, ut ex S. Hilario contra Constantium num. 15, & Sozomeno lib. 4, cap. 23 colligitur; imo ipse quoque Aëtius atque Eunomius, teste Philostorgio lib. 4, cap. 12. Jam ergo regnabant in aula Acaciani, jam ipsos palatii proceres in suam sententiam traxerant, eorumque opera benevolentiam sibi principis conciliaverant (Sozomenus loco citato,) ecclesiarum etiam ad id opibus abusi; cum eos istic offendunt decem illi episcopi, quos e synodo Seleuciensi imperator ad se evocaverat. Vide Theodoretum loco citato.

[221] Involant illi statim in Eudoxium ejusque blasphemias, [apud Constantium adversariis suis,] quas habes in adducto jam Hilarii libro num. 13; profertur formula ab eo scripta; cujus impietate commotus imperator, Eudoxium interrogat, utrum eam ipse scripsisset; negat ille extemplo, & Aëtium scripsisse respondet; introduci jussus rogatur Aëtius; seque scripti illius auctorem professus, cum laudem exspectat, exilium tulit. Instant Seleucienses, eadem Eudoxium sentire; sin minus, inquiunt, damnet sane scriptum Aëtii. Dictum approbat imperator; tergiversatur Eudoxius, multisque modis provocationem eludere conatur. Sed quia Constantius indignabatur, & exilium cum Aëtio, velut impiæ sententiæ socio, minabatur, propriam tandem ipse doctrinam ejuravit, quam & illo tempore, & postea semper profiteri non destitit. Attamen objecit & ipse vicissim adversariis, Homousii (errat haud dubie in hac voce Theodoretus, ut vide apud Tillemontium tom. 6 Monum. de Arianis, art. 89; nisi dixeris ὁμόουσιος hic accipi pro ὁμοιούσιος, sic enim non semel accipitur in Philostorgio lib. 4, cap. 9 & seqq.) Homousii, inquam, nomen damnare ipsos quoque oportere; quod cum illi facere constanter detrectant, Constantius ecclesiis eos expulit, aliosque illorum loco subrogari præcepit. Ita perfidus Eudoxius Semiarianis, minus, quam ipse fuerat, ad perjuria promptis, facile apud aulam superior evasit.

[222] [non aliter patriarchatu cessit Antiocheno,] Non usque adeo tamen valuit, ut amicissimum sibi Aëtium, cujus iterum agitata causa est, ab iterata condemnatione, diaconatus a se collati privatione, exiliique Mopsuesteni sententia vindicaret. Verum hæc, uti & Formula Ariminensis, Acacianorum opera a legatis etiam Seleuciensibus subscripta, quæ res, juxta Sozemenum lib. 4, cap. 23 in fine, ad ultimam usque noctem Decembris extracta est, ad institutum nostrum nihil admodum facit. Anno insequenti Acacius atque Eudoxius cum suis, cum jam Constantio factum esset satis, damnato Aëtio, quem Semiariani Seleucienses accusaverant; fractisque his ipsis in ejus etiam ultionem semiarianis, quos Acaciani apud Principem in invidiam peræque vocaverant, ad propriam jam ipsi porro vindictam, ambitionem, ac tyrannidem exercendam incumbunt. Evocatis itaque episcopis ex Bithynia, ut est apud Sozomenum lib. 4, cap. 24, & Socratem lib. 2, cap. 41, novum instituunt conciliabulum, ubi comprobata rursus Formula Ariminensi, exutoque diaconatu, ut Constantio gratificarentur, Aëtio, ad episcopos, quoscumque lubitum esset, exauctorandos vertuntur.

[223] [quam ut Cpolitanum multo pinguiorem invadat, ineunte A. C. 360.] Et primum deponunt Macedonium qui ecclesiam Constantinopolitanam obtinebat, deinde alios ex ordine, ut vide apud Socratem lib. 2, cap. 42, & Sozomenum lib. 4, cap. 24: nam hæc ad rem, quam ago, non attinent. Haud multo post, inquit hic ibidem cap. 25, alii in aliorum locum substituti sunt ab Eudoxianis. Et in Macedonii quidem locum Eudoxius ipse suffectus est, Constantio Augusto decies, ut ait cap. seq., & Juliano Cæsare ter Consulibus, id est, anno Christi CCCLX. Chronicum Alexandrinum non annum tantum eumdem, sed mensem quoque ac diem annotat: & annum quidem sic refert: Ind. III (Constantii Augusti anno imperii) XXIII, Conss. Constantio Augusto XII, & Juliano III: error enim in consulatu Constantii, tum ex Indictione, tum ex anno imperii, tum ex consulatu tertio Juliani manifeste corrigitur. Mensem vero ac diem his verbis ibidem assignat: Macedonius, episcopus Constantinopolitanus, propter multa ipsius propria crimina exauctoratus est, & in ejus locum surrogatus Eudoxius mense Audynæo, seu Januario, die XXVII, præsentibus episcopis 72. De anno etiam conveniunt aliquot codices Chronici S. Hieronymi apud Pontacum in notationibus. Sedem igitur Antiochenam tenuit ab initio circiter anni Christi CCCLVIII usque ad initium CCCLX, hoc est, biennio, ut notarunt Nicephorus CP. in Chron., Theophanes, Eutychius pag. 479, Zonaras lib. 12, num. 34. Porro hinc jam ego monstrum hoc desero, quando ad patriarchatum alium deinceps pertinet, cum de illo agetur, tum de ceteris sceleribus conveniendum.

XXXII. ANIANUS.

Dixi num. 219, deposito per synodum Seleuciensem Eudoxio, in sedem Antiochenam sublectum ibidem fuisse Anianum: [Anianus in synodo Selenciensi A. C. 359 a Semiarianis consecratus patriarcha,] id enim testantur S Epiphanius Hæresi 73, num. 27, Socrates lib. 2, cap. 40 in fine, Sozomenus lib 4, cap. 22 item in fine, & Philostorgius lib. 4, cap. 11. Erat is, teste Sozomeno, ecclesiæ Antiochensis presbyter, vixque episcopus ordinatus, cum eum mox comprehendentes Acaciani, Leonæ ac Lauricio (de quibus eumdem consule lib. 4, cap. 22,) tradiderunt. Illi vero aliquamdiu quidem eum sub militari custodia detinuerunt: tandem vero exilio damnarunt. Ea re commoti episcopi, inquit Socrates, qui Anianum ordinaverant, contestatorios libellos apud Leonam ac Lauricium adversus Acacianos deposuerunt, quibus denuntiabant, violatum esse judicium synodi. Porro cum nihil amplius proficeretur, Constantinopolim profecti sunt, ut imperatorem de iis quæ decreverant, certiorem facerent. Verum tantum abest, ut etiam ibi quidquam obtinuerint; ut omnia potius synodi Seleuciensis acta, ab Acacianis Constantinopoli, id quod ex dictis facile eruitur, verisimillime sint rescissa.

[225] De Aniani certe istic abolita promotione dubitari non potest; [statim captus & exauctoratus,] quandoquidem Neonam, episcopum Seleuciensem, Ideo, ut habet Sozomenus lib. 4, cap. 24 sub finem, deposuerunt, quod, ut Annianus Antiochensium episcopus in sua ecclesia ordinaretur, impense studuisset. Accedit, quod non modo S. Hieronymus in Chronico ad annum imperatoris Constantii XXIII, ac Theodoretus lib. 2, cap. 27, qui Aniani non meminere; sed etiam Sozomenus lib. 4, cap. 28, aliique, qui meminerant, immediatum Eudoxii successorem faciant Meletium. Sic habet Socrates lib. 2, cap. 44: Post hæc, concilio apud Constantinopolim congregato, Antiocheni, cum Eudoxium comperissent, spreta ipsorum ecclesia, ad Constantinopolitanæ sedis opulentiam transiliisse, Meletium Berœa accitum in sede Antiochena collocant: nec minus dilucide idem asserit Philostorgius lib. 5, cap. 1.

[226] Possessionem ergo sedis Antiochenæ numquam adiit Anianus ille; [sedis Antiochenæ possessionem numquam adiit.] neque ab Antiochenis agnitum umquam inter patriarchas apparet fuisse, ut pater ex Theodoreto, ecclesiæ istius alumno, ceterisque modo allegatis. Expungere tamen illum ex albo nostro visum non fuit; sive quod ordinatum fuisse Seleuciæ constet, sive quod eum serie sua non excludunt S. Nicephorus in Chron., Theophanes, Eutychius pag. 479, ubi eum nuncupat Athanasium; Zonaras lib. 12, num. 34, qui appellat Arrianum, aliique: quibus tamen assentiri nequeo, cum eum annis quatuor sedisse volunt: postquam enim in exilium, ut narravimus, extrusus est, nusquam in historia comparet; sive in eo statim obierit, sive privatam deinde vitam procul exul ignotusque traduxerit. Sane ita de Meletio mox agi videbimus, acsi Anianus in mundo nec esset ullus, nec umquam fuisset.

XXXIII. S. MELETIUS.

[Translatus est S. Meletius, episcopus antea Sebastenus, ad sedem Antiochensem,] De magno Meletio quam potero paucissima dicam; quippe cujus historiam late diffusam dedimus in Actis Sanctorum tom. 2 Februarii, ad diem duodecimam ejusdem mensis, sanctissimæ ejus memoriæ consecratam, a pag. 585. Hac igitur hic omissa, solius chronologiæ difficultates attingam, quæ primo statim initio implexa valde est ac perturbata. Nam si Socrati credimus lib. 2, cap. 44, itemque Sozomeno lib. 4, cap. 28, jam Antiochiam Berœa translatus fuerit Meletius, antequam imperator, cum ipsi nuntiatum fuisset, Persas iterum expeditionem movere adversus Romanos, propere Antiochiam perrexit. Id si verum esset, patriarcham oporteret fuisse Meletium & absente Constantio, & ante æquinoctium autumnale anni Christi CCCLX; jam tum enim contra Persas Constantius, transito Euphrate, Edessam venerat, ut narrat Ammianus lib. 20, cap. 11: si verum, inquam, esset, aditam ab imperatore, in Persas movente, Antiochiam fuisse; nam longe aliam viam, teste Ammiano ibidem, tenuit.

[228] [juxta Theodoretum,] Contra Theodoretus, lib. 2, cap. 27, id asserit accidisse, quo tempore Constantius Antiochiæ morabatur, & quiete restituta & Persico bello confecto, Episcopos rursus convocavit, omnes tum ad ejusdem, tum ad diversæ substantiæ negationem compellens. Pro confecto primum haberi bellum Persicum cœpit Tauro & Florentio Coss., id est, anno Christi CCCLXI, quando Constantius post hiemen exactam Antiochiæ, rursum Edessam contra Persas profectus, intellexit, Saporem cum omni manu, quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, indeque lenito metu, revocatis omnibus, præter eos, quos consuetudo præsidio Mesopotamiæ destinarat, reversus est Hierapolim, uti tradit Ammianus lib. 21, cap. 13, atque inde Antiochiam; ubi diu commoratus non est; sed festinando ingressus, paratis omnibus, autumno jam senescente, exire properabat immodice, renitentibus plurimis murmure tenus, ut ait idem Ammianus ibidem cap. 15: urgebat enim vehementer illum Juliani in Occidente rebellio. Non erat igitur hoc tempus cogendis Antiochiæ præsulibus ulla ratione opportunum: ergo aliud respexisse Theodoretum necesse est; nimirum quo post primam in Persas expeditionem anno Christi CCCLX, ingravescente hiemis magnitudine, omisso vano incepto, hiematurus Antiochiæ Constantius in Syriam rediit, ut habet Ammianus lib. 20, cap. ultimo. Tunc enim Antiochiæ diutius hæsit imperator, ἐν Ἀντιοχείᾳ διέτριβε, erantque quales quales induciæ ac bellum cessabat, seu potius interquiescebat ob hiemis videlicet asperitatem, τῆς ἀνακωχῆς γενομένης, καὶ τοῦ Περσικοῦ παυσαμένου πολέμου; quæ sunt verba Theodoreti.

[229] Hiemem hanc Meletii translationi Majores nostri in Commentario delegerunt num. 8; [A. C. 361 ineunte;] ita tamen, ut eam anno Christi CCCLX illigari posse arbitrarentur, secuti, credo, Baronium, qui ad hunc annum num. 47 Theodoretum carpit, quod synodum statuat in ingressu Meletii, quæ in ejus depositione statuenda sit potius juxta ea, quæ traduntur ab aliis. In ejus tamen ingressu concilium fuisse convocatum affirmat cum Theodoreto Libellus synodicus, licet hic valde mendosus, apud Labbeum tom. 2 Concil. col. 96. Ceteri antiquiores de synodo nec in ingressu nec in depositione meminerunt. Hiemem eamdem Meletio inaugurato assignat Tillemontius tom. 6 Monum., ubi de Arianis, art. 101, & alibi, secutus Valesium annot. in Theodoreti Hist. lib. 2, cap. 31; sed cum ad illam præter imperatoris præsentiam, & inducias belli Persici, insuper Theodoretus concilium requirat Antiochiæ a Constantio convocatum, maluerunt eam illi ad initium anni CCCLXI defigere.

[230] Tum enim juxta Socratem lib. 2, cap. 45, [quando coacta est ibi synodus una;] Tauro & Florentio Coss. talis Antiochiæ synodus celebrata est, qualem notat Theodoretus, in qua nimirum omnes compulsi sint tum ad ejusdem, tum ad diversæ substantiæ negationem; siquidem altercantibus frustra Anomœis & conceptam ibi a se formulam, qua dissimilem omnino Patri Filium, teste Athanasio de Synodis tom. 1, parte 2, pag. 747, num. 31 (qui sic optime cum Socrate hic, Sozomeno lib. 4, cap. 29, & Theodoreto conciliari videtur) profitebantur, obtrudere conantibus, eadem demum ab omnibus formula recitata est, quam prius Constantinopoli ediderant, quamque dat Socrates lib. 2, cap. 41: in ea Filius nec ejusdem, nec diversæ, cum Patre admittitur esse substantiæ; sed proscripto substantiæ vocabulo, similis Patri Filius dicitur secundum Scripturas Hæc sententia merito videri potest ante alias amplectenda; quandoquidem Theodoreto, cujus narratio tum per se ipsa commodior est, tum cum Ammiani Historia minime confligit, in hac re adhærere satius est, quam vel Socrati vel Sozomeno, qui præterquam quod cum Ammiano, num. præc. citato, in itinere Persico Constantii nequaquam conveniunt, in eo etiam recedunt a Philostorgio, quod S. Meietii abdicationem atque exilium, absente Constantio, indictum velint, quod auctor ille lib 5, cap. 5, non secus ac Theodoretus, agenti tum Antiochiæ augusto imputat.

[231] Valesium tamen, Baronium, aliosque arguit Pagius in Criticis Baronianis ad annum CCCLX, [non duæ; quarum prima habita sit in electione Meletii A. C. 360;] a num. 5, quod synodos duas, quarum una, secundum Theodoretum coacta sit in electione Meletii, alia vero sequenti tantum anno, perperam confundant in unam. Prior, inquit, Synodus hoc anno (CCCLX) coacta; in eaque Meletius e sede Sebastena ad Antiochensem translatus. Hanc Theodoretus laudatus & Libellus synodicus diserte memorant. Memorant, fateor; sed annum non memorant: synodum item in Meletii translatione habitam diserte memorant; sed ad eamdem illam synodum referendam esse Meletii depositionem, nihilo minus diserte uterque memorant: hunc enim titulum toti capiti præfigit Theodoretus, quem recte vertit Valesius (est apud ipsum lib. 2, cap. 31:) De synodo Antiochiæ celebrata, & de his, quæ S. Meletio illic contigerunt: tum narrat tam electionem ejus, quam depositionem. Libellus synodicus, quamquam cetera multo vitiosior, tamen in hac re æque disertus est, ut inspicienti patebit. Pergit Pagius: De translatione vero Meletii, in ea (synodo) facta, agunt Socrates lib. 2, cap. 44, Sozomenus lib. 4, cap. 28, Philostorgius lib. 5, cap. 1. De translatione facta agunt illi sane omnes; at de synodo vel tum, vel in depositione habita, nullus quisquam.

[232] [ut voluit Pagius:] Agit & Hieronymus, inquit, in chronico juxta editionem Scaligeri ad annum Abrahami MMCCCLXXVI, qui mense Septembri currentis Christi anni (CCCLX) desinit. Ex quo & constat, Meletium præsenti anno, non vero sequenti, ut male Valesius autumat, ad Antiochenam sedem translatum. Respondeo 1. Eumdem S. Hieronymum in Chronico juxta editionem illustrissimi Pontaci, quæ ceteris merito solet anteferri, de hac agere tantummodo ad annum Abrahami MMCCCLXXVIII; at in eleganti codice nostro Valcellensi Ms. notatur istic annus Abrahami MMCCCLXXIII. Adde quod anni illi MMCCCLXXVI Abrahami apud Scaligerum, & MMCCCLXXIII in codice nostro eidem anno XXIII imperii Constantii innectantur; cum tamen tribus inter se annis discrepent; anni autem MMCCCLXXVIII apud Pontacum jungantur anno ejusdem imperii XXIV; cum tamen 11 annis a Scaligerianis Abrahami annis differant, & toto quinquennio a codice Ms. Concludi ergo ex hoc loco nihil solidi potest; imo ne ex annis quidem imperii Constantii ibidem appositis, cum alia exemplaria annum illius exhibeant XXIII, qui cum anno Christi CCCLX jungitur; alia annum XXIV, quæ secutus est Pontacus, respondetque anno Christi CCCLXI. Vide Pontacum in notis.

[233] [cujus in hac re chronologiæ repugnat S. Chrysostomus,] Respondeo tamen 2. Si sola hic admittenda esset Scaligeri editio, responderetque annus Abrahami MMCCCLXXVI anno Christi CCCLX usque ad Septembrem; inde tamen Pagio nihil futurum præsidii. Sic etenim synodus illa prior (cujus tamen Hieronymus ibi non meminit) Antiochena ac translatio Meletii ante autumnum accidissent anni CCCLX, imo dum adhuc Constantinopoli Constantius moraretur, ut vult Pagius num. 7, hoc est, ante adultum ver, ut constat ex Ammiano lib. 20, cap. 8. Meletius vero, ut habet Pagius num. 6, in exilium actus est a Constantio, & ipso Antiochiæ agente, in patriam ipsius Melitenem, inquit Philostorgius lib. 5, cap. 5, ideoque hoc anno exeunte (CCCLX) vel initio sequentis, imo verisimilius initio sequentis, ut ex Theodoreto colligit num. 8. Sedisset ergo juxta Pagium haud minus septem vel octo mensibus, cum exulare jussus est Meletius. Atqui hoc manifeste falsum est ex S. Chrysostomo, qui non modo cum S. Meletio familiarissime vixit, sed ab illo etiam lectoris ac deinde diaconi suscepit Ordines.

[234] Is enim in Homilia de S. Meletio paulo ultra initium bis repetit, [ubi ait Meletium post 30 dies Antiochia fuisse expulsum;] eum non nisi triginta diebus, nec iis quidem integris, ecclesiam Antiochenam, ante primum exilium illud tam celebre in Armeniam, administrasse. Unde & illud sequitur, ut, nisi una illa synodo Antiochensi, de qua dixi num. 230, contentus sit Pagius, jam duas illas, quas adstruit, in unum circiter mensem compingere teneatur, & ambas quidem ad idem dogma stabiliendum celebratas; cum tamen secunda plane futura fuisset inutilis ac supervacanea: nam si in priori omnes ipse Constantius, teste Theodoreto, compulit (ἀναγκάζων) tum ad ejusdem, tum ad diversæ substantiæ negationem; qua spe aut fronte ausi fuissent Acaciani omni studio laborare, ut iterum, uno vix mense elapso, Antiochiæ congregarentur, quia ipsos pœniteret, quod omnino Filium Patri similem esse dixissent, ut narrat Socrates lib. 2, cap. 45? Dixerant vero hoc non Antiochiæ, ut putat Pagius, sed Constantinopoli, eoque referendum est istud Iterum, quod habet hic Socrates; & clare innuitur in Sozomeno lib. 4, cap. 29, quod Pagius pro se citat; & in ipso Socrate num. sequenti a me citando.

[235] Sequitur ex eodem S. Joannis Chrysostomi testimonio, [non secus ac Socrati & Sozomeno;] translationem S. Meletii ad ecclesiam Antiochenam a Socrate ac Sozomeno narrari loco non suo: nam si præsente Antiochiæ imperatore expulsus est, ut cum Theodoreto, Philostorgio (& quid ni etiam Chrysostomo loco citato pauculis versibus superius?) consentit Pagius num. 6; nec Antiochiam anno CCCLX, nisi ab expeditione Persica revertens, adierit imperator, ut ex Ammiano citato supra num 227 & 228 palam fit; non potuit translatus fuisse Meletius antequam augustus expeditionem Persicam aggrederetur; nedum cum adhuc Constantinopoli moraretur; quandoquidem a translatione usque ad depositionem, soli XXX dies intercesserint. Denique cum propter Theodoreti auctoritatem synodum Antiochenam in electione Meletii celebratam asserat Pagius; cur contra ejusdem auctoritatem eam negat celebratam esse præsente Constantio, cum essent induciæ, bellumque Persicum cessaret? aut cur adeo diversam hanc synodum fuisse comminiscitur ab illa, de qua Socrates lib. 2, cap. 45? An forte, quod istic Euzoïus jam tum ecclesiæ Antiochenæ præfuisse dicatur, quando ex iis, qui convenerant, Tauro & Florentio Coss., cum imperator ibidem moraretur, pauci quidam ea, quæ prius ab ipsis decreta fuerant, rursus in quæstionem vocarunt, vocem similis tollendam esse dicentes ex fide, quæ tum Arimini, tum apud Constantinopolim fuerat promulgata &c.?

[236] Atqui id optime congruit cum historia Theodoreti, [non item Theodoreto, quem sequimur.] qui, durante eodem conciliabulo, deposito Meletio subintrusum narrat Euzoïum. Nam ante electum S. Meletium, teste Theodoreto, episcopi, qui undique plurimi collecti aderant, ante omnia pastorem gregi assignandum esse aiebant, deinde una cum illo de dogmatibus consultandum. Quia ergo evocatum subinde Meletium ab Arianis dogmatis, secus ac speraverant, longe animadvertebant esse alienissimum; non dubium quidem est, quin continuo id operam dederint, ut consultatio illa eo usque differretur, donec invisum hunc formidandumque hæreticis cavillatoribus Præsidem amoliti, alium nacti essent, suis erroribus, ut erat Euzoïus, addictum. Non igitur ante occupatam ab Euzoïo sedem gesta illa sunt, quæ loco citato Socrates narrat; quamquam non tunc primum Antiochiam episcopi, juxta Theodoretum, advenissent. Atque hæc de initio patriarchatus Meletiani; quod proinde in annum Christi CCCLXI ineuntem, quo Antiochiæ Constantius hiemabat, accidisse dicendum. Confer hæc modo, si placet, cum iis, quæ de S. Eustathio dedimus num. 158.

[237] [S Meletius ab exilio Antiochiam rediit A C. 362, ordinato jam ibidem Paulino.] De modo, quo ex urbe eductus est S. Patriarcha noster, uti & de causa exilii consule in Actis Sanctorum Commentarium assignatum superius, § 2; Orationem item S. Chrysostomi Commentario subnexam cap. 2, vel etiam Tillemontium tom. 8 Monumentorum, ubi de S. Meletio, art. 4, uti & notam 6 ibi assignatam. Rediit Antiochiam ab hoc exilio post ordinatum jam istic a S. Lucifero Calaritano Paulinum, de quo postea; vi quidem edicti, quo Julianus episcopos exules anno CCCLXII ineunte revocaverat; sed mensibus tamen aliquot serius; atque adeo circa ejusdem anni Septembrem; vide Commentarium jam dictum § 3, a num. 22, & § 4, num. 31. Tillemontium de Meletio art. 7 in fine; adi etiam infra numerum 254. Revisit, inquam, sponsam, quam reliquerat, quæque dum ille in certaminibus pro pietate susceptis desudabat, … durabat in castitate matrimonium conservans; tametsi quidam adulterandi animo (verba sunt S. Gregorii Nysseni, quibus haud dubie Paulinum designat tom. 2, in Orat. funebri S. Meletii pag. 1023 edit Paris. anno MDCXV) immaculatum lectum conjugalem aggressus esset. Conventus autem sacros, ab Arianis Eustathianisque sejunctos, extra urbis portas in Palæa celebrabat, ut est apud Socratem lib. 3, cap. 9, & Theodoretum lib. 3, cap. 2, donec ecclesiam in urbe recenter exstructam illi Jovianus imperator attribuit; vide Comm. cit § 5, num. 42, & Tillemontium art. 8. Sub idem tempus concilium Antiochiæ pro Nicæna fide coegit, de quo Commentarius ibidem num. 40; Tillemontius loco citato, Labbeus tom. 2 Concil. col. 97 & 825, aliique.

[238] [Alia duo Meletii exilia;] Exilium illud primum S. Meletii alia duo sunt consecuta; ut auctor est S. Gregorius Nyssenus, qui verbis superius modo allatis hæc subjicit: Ac denuo reditus, & rursus exilium: idque tertium accidit; sed ea quibus temporibus acciderint, non facilis conjectura est. Majores nostri in Comm. cit. secundum exilium sub Juliano locarunt, exemplo Cardinalis Baronii; vide § 5. num. 37. Estque ea opinio commodissima, & nititur auctoritate Theophanis pag. 47, ubi a Joviano revocatus dicitur ab exilio Meletius; cui favet S. Hieronymus in Chron. anno 11 Juliani: in ea enim & brevissimum, ut esse debuit, invenitur exilium, ob secutum continuo Juliani interitum; & opportuna revocatio, succedente mox in imperium Joviano, cui & fides Nicæna in pretio & Meletius in summa veneratione simul & amoribus erat. Nam quod S. Chrysostomus in Oratione jam dicta, cap. 2, num. 7 ita pronunciet: Post primam reversus persecutionem, non triginta solum dies, sed etiam menses & annum unum & duos & plures hic est versatus; id videtur intelligi posse de toto illo tempore, quo post primum exilium ad mortem usque, de qua statim agit num. seq., Meletius Antiochiæ versatus est; nec enim dicit illos dies, menses & annos fuisse continuos, aut nulla alia persecutione interruptos; quemadmodum vult Tillemontius nota 10 in S. Meletium; ubi propterea maluit exilium hoc usque ad imperium Valentis & annum Christi CCCLXV differre. Qua quidem in re, suis etiam difficultatibus, ut istic videre est, obnoxia, auctores habet Socratem lib. 4, cap. 2, ac Sozomenum lib. 6, cap. 7; sed locis partim falsis, partim, ipsomet fatente, suspectis, eamque ob causam a Pagio, in Criticis Baronii anno Christi CCCLXX num. 28, ad annum Christi CCCLXXII detortis; in quem circiter annum, tertium exilium incidisse dicendum est, ut colligitur ex Comm. cit. § 6, num. 50 & 51; ac § 7: certe nec citius id accidisse quam anno Christi CCCLXXI exeunte, nec serius quam ineunte CCCLXXII, contendit Tillemontius nota 11 in S. Meletium. Tenuit porro ultimum istud exilium, donec illi Gratianus, ut primum, Valente, qua dignus dudum erat, nece sublato die IX Augusti anno Christi CCCLXXVIII, imperio potitus est, finem imposuit; ut est in Comm. cit. § 7, num. 63, suscipientibus interea viduati pastore gregis curam Flaviano ac Diodoro, imo & S. Aphraate, ut narrat Theodoretus lib. 4, cap. 22, & alibi. Vide Comm. § 7, num. 60.

[239] De Concilio, de quo Comm. § 8, num. 67, [& concilium ab illo celebratum Antiochiæ A. C. 380 circiter.] omnis ecclesiæ Orientis, quod celebratum est Antiochiæ anno Christi CCCLXXIX mense Septembri aut Octobri (Pagius in Criticis Baronii ad annum Christi CCCLXXVIII num. 8, illud reponit in annum Christi CCCLXXX) a 146 aut 153 episcopis Orientalibus, præsidente Meletio, legi omnino meretur Tillemontius, de S. Meletio art. 13, uti & exemplum synodi habitæ Romæ sub Damaso, quod Bollando & quos ipse citat, videre non licuit, quodque in hac synodo Antiochensi subscriptum luci dedit Lucas Holstenius in Collectione Romana part. 1, pag. 165, impressionis Romanæ anni MDCLXII. Habes illud etiam tom. 2, Concil. Labbei col. 891; ubi nulla diuturnæ Meletium inter & Paulinum controversiæ fit mentio.

[240] De obitu S. Meletii agit Commentarius noster § 10, [Obiit patriarcha Meletius Cpoli A. C. 381,] eumque recte quidem confert in annum Christi CCCLXXXI, num. 89; quandoquidem Constantinopoli, dum convocatum istuc a Theodosio ex universo imperio episcoporum concilium longe ipse inter omnes præcipuus, Coss. Syagrio & Eucherio, celebraret, acciderit: Sed minus commode diem illi præfixit XII Februarii aut non multo post: tum quia sic episcopos ex remotissimis etiam Orientis provinciis media hieme evocatos fuisse oporteret, quod non est verisimile; tum quod Antiochiæ adhuc erat Meletius, cum illuc advenit Sapor magister militum, vi legis a Theodosio Cpoli latæ X Januarii anno CCCLXXXI (& non alterius, quæ sive a Gratiano anno CCCLXXVIII, sive ab ipso Theodosio XXVIII Februarii anno CCCLXXX edita fuerat, ut probat Tillemontius tom. 5 de impp. not. 7 in Theodosium 1) Euzoïo ecclesias, quas ibi obtinebat, erepturus cessurusque Meletio; quod quidem negotium Antiochiæ eo lentius confici potuit quam apud gentes alias, quod ambigeret principio Sapor, cui potissimum orthodoxorum adempta Arianis templa contribueret, dum ea pro se Paulinus atque Apollinaris; pro Meletio vero Flavianus ambirent, eadem omnes Theodosii lege designari se contendentes. Vide Theodoretum lib. 5, cap. 2 & 3.

[241] [non mense Februario,] Accedit insuper; quod, cum hæc lex ad omnes Orientis provincias pertineret, non æque ubivis prompta esse poterat ejus promulgatio atque executio; ut patet ex Socrate lib. 5, cap. 10; hæc vero executio cum præsentes ubique episcopos, saltem orthodoxos, exigeret, de quorum jure agebatur, probabile non apparet, vocatos ante Constantinopolim a Theodosio fuisse, quam suis quemque ecclesiis restitutum is intellexerit; videturque adeo vix ante XII Februarii de indicenda synodo decretum fuisse. Vide Acta Sanctorum tom. 2 Maii, annot. in Vitam S. Gregorii Nazianzeni, pag. 412. Certe ea, quæ habet loco citato Commentarius historicus de S. Meletio, contrarium nequaquam evincunt, etiamsi ultro concederet quispiam (de quo tamen mox videbitur) & jam tum a mense Maio, Coss. Euchario & Evagrio (alias Syagrio & Eucherio) universos Orientis episcopos, & cum illis etiam Ægyptios Constantinopoli adfuisse, quod ait Socrates lib. 5, cap. 8; & jam antea ordinato istic Gregorio, Meletium obiisse, quod idem istic aperte negat: neque enim tribus quatuorve mensibus opus erat, ut ea fierent, quæ ibi ante Ægyptiorum adventum facta dicuntur, imo ne totidem quidem hebdomadis.

[242] [sed Maio vel Junio;] Ait quidem Socrates lib. 5, cap. 8: Post hæc (diem sextum Kalendas Decembris Coss. Gratiano quintum, & Theodosio Augusto primum, id est, anno Christi CCCLXXX) Imperator nihil cunctatus suæ fidei episcoporum concilium convocat. Sed quam non religiose velit intelligi, satis indicat; cum non nisi mense Maio, & eo quidem jam forte elabente, convenisse omnes significat. Si ergo mense Maio inchoatum primum est concilium, vivebatque etiamnum, ut ipse ait, ibi tum S. Meletius; sequitur, ut non ante illud tempus S. Gregorius Nazianzenus in sede Cpolitana sit confirmatus; erretque adeo Socrates lib. 5, cap. 6, dum, nescio quem, episcoporum multorum conventum pridem ante sextum Kalendas Decembris, anni CCCLXXX, ut patet ex cap. 7, comminiscitur; in quo Gregorius communi suffragio, a Nazianzeno ad Cpolitanum episcopatum translatus sit: factum id enim est in ipso concilio universali episcoporum totius Orientis, ut de se ipse testatur Gregorius tom. 2, edit. Paris. anni MDCXI in Carmine de Vita sua, pag. 24. Tum vero necdum aderant episcopi vel Ægyptii, vel Macedones, sed non nisi post Meletii mortem, contentionesque de ejus successore, studiaque Gregorii, episcopatu sese abdicare volentis, repente supervenerunt; (quamvis non repente, ut quidam intelligit, sed pridem cum aliis invitati) ut patet ex eodem Carmine pag. 28. Vel ergo errat Socrates, quod mense Maio cœpisse synodum asserat; in quo hallucinari eum non facile crediderim, cum propter ea quæ dixi num. 240 & 241, tum quod tempus illud cogendæ tantæ synodo sit maxime opportunum, idemque adeo fuerit ad Nicænam olim a Constantino delectum; vel errat quod adfuisse jam tum Ægypti ac Macedoniæ episcopos memoret, vivente adhuc Meletio, in quo certissimus error est saltem unus, ut ex Gregorio patet.

[243] Nihil igitur officere nobis debet Historia Socratica, [licet in Martyrologiis plerisque celebretur die 12 Februarii.] quo minus gloriosum hujus Patriarchæ obitum cum Papebrochio, loco ante citato, vel ad X usque diem Junii differamus, vel ita collocemus in Maio, ut illo die X Junii tanta, quantam describunt Gregorius pag. 25, & Sozomenus lib. 7, cap. 10, pompa ac solennitate elatæ ejus exuviæ, Antiochiam pervenire potuerint; cum ejus tunc memoriam Florarii Ms., cujus cujus auctoritatis, collector celebret. In plerisque tamen Martyrologiis colitur XII Februarii; forte quod illo die Sedem Antiochenam capessens anno Christi CCCLXI, gravissima ac diuturna hæreticorum præsulum servitute catholicos ecclesiæ suæ filios liberaverat; quos inter adversa plurima per annos deinde XX & menses fere tres admirabili fortitudine & constantia etiam exul diu ac procul positus gubernavit. Corrige itaque, lector, annos XXV, quibus eum Antiochiæ sedisse volunt Nicephorus CP., Theophanes, Eutychius, Zonaras. Eutychius tamen in eo fallitur tantum, quod Meletium supervixisse putaverit concilio Cpolitano; cetera nobis omnino favet pag. 483, ubi sic vertitur: Anno Imperii ejus (Juliani) secundo creatus est Meletianus Patriarcha Antiochenus (serius ergo quam vult Pagius supra num. 231,) qui orthodoxus fuit. Annos XXV sedit: cujus præfecturæ anno vicesimo primo (etiam juxta nos) celebratum est Cpoli concilium secundum.

EUZOIUS
Arianorum Antiochensium Patriarcha.

Constantius imp., relagato, ut jam diximus, in Armeniam S. Meletio, accitum Alexandria Euzoïum, [Euzoïus Ario jam olim conjunctissimus, sui lectus est Meletio A. C. 361:] cum ei manus imponere jussisset episcopos, in episcopatu substituit, teste Philostorgio lib. 5, cap. 5; idque statim, atque in eadem synodo; ut narrat Theodoretus lib. 2, cap. 27. Vide dicta superius a num. 229 usque ad 237 Idem Theodoretus ibidem, manifestum eum ait fuisse Arianorum dogmatum defensorem: hunc quippe ipsum, inquit, magnus Alexander una cum Ario damnatum diaconatu privarat, in concilio nempe Alexandrino (anno Christi circiter CCCXX;) ut est apud S. Athanasium tom. 1, parte 1, in epistola encyclica S. Alexandri archiepiscopi Alexandrini, pag. 396 & seqq. Eamdem iterum cum illo sententiam tulit in magna synodo Nicæna, teste Petro Alexandrino apud Theodoretum lib. 4, cap. 19. Et vero tanta illi cum Ario familiaritas fuit, tam arcta consiliorum dogmatumque consensio; ut illum sibi inter omnes socium hæresiarcha legeret, quando ad comitatum Constantini frequentibus litteris ab exilio vocatus anno fere CCCXXX, libellum illum composuit, quo per ambiguam fidei formulam, quæ Arianorum secunda censetur, fucum imperatori piissimo veterator uterque fecit. Exhibet illum, qui hæc narrat, Socrates lib. 1, cap. 26, item Sozomenus lib. 2, cap. 27, sic inscriptum: Religiosissimo Deique amantissimo domino nostro imperatori Constantino, Arius & Euzoïus. Exinde uterque in synodo Hierosolymitana, anno Christi CCCXXXV, in communionem ab Eusebianis, Sozomeno teste, susceptus est, sugillantibus id maxime Orthodoxis, nec eos propterea minus execrantibus, ut patet ex synodo Alexandrina, anno Christi CCCXL, apud S. Athanasium in Apologia contra Arianos num. 19, tom. 1, parte 1, pag. 139.

[245] [sed a solis Arianis Antiochensibus agnitus,] Sed id eluxit tum vel maxime, cum ad infulas Antiochenas evectus est: tametsi enim in illa synodo (anno CCCLXI) recitata Constantinopolitana fidei formula, de qua supra num. 230, remisisse aliquid de pristina sua atque Arii blasphemia videretur; tam alte tamen catholicorum Antiochensium animis odium ejus insederat; ut ne illi quidem, qui XXX jam annos Arianicam proterviam, ut loquitur Theodoretus lib. 2, cap. 27, in suis antistitibus patienter pertulerant, quidquam sibi umquam cum Euzoïo commune esse voluerint; nedum illi, qui post S. Eustathium, episcopum alium adhuc nullum agnoverant, quique se vel propterea & ab ipso S. Meletio, & ab adhærentibus ei maximo numero orthodoxis secreverant; quod Meletius Arianorum suffragio, inquit Socrates lib. 2, cap. 44, ordinatus fuisset, ipsique ejus sectatores baptismum ab iisdem suscepissent. In tres itaque secta partes misera dissidebat ecclesia; quarum Ariana tantum Euzoïo paruit.

[246] [& Constantio imp. imprimis carus, quem morti proximum baptizavit.] Sed enim in tanta bonorum omnium virorum defectione solatio illi erat pessimi Constantii favor & ad ultimum usque spiritum conjunctio: is etenim, cum adusque finem, ait S. Athanasius de Synodis tom. 1, parte 2, pag. 748, num. 31, in impietate perseverasset, demum instante morte, baptizari voluit, non a piis utique viris; sed ab Euzoïo, qui Arianæ hæreseos causa non semel, sed multoties, & diaconus cum esset, & cum Antiochiæ sederet, depositus fuit, non, depositus fuerat, ut hic vertitur: neque enim hactenus Antiochiæ deponi potuerat; potuit vero postea, quamquam effectu non secuto, tum sub Juliano Alexandriæ, tum sub Joviano Antiochiæ, tum alibi, quoties pro stabilienda adversus Arianos Nicæna fide conventum est. Vide S. Athanasium in fine epistolæ ad Rufinianum tom. 1, parte 2, pag. 964. Contulit vero Baptismum imperatori, eodem adepti episcopatus anno, Coss. Florentio & Tauro, a Persis in Occidentem contra Julianum arma vertenti, cum jam pervenisset ad Mopsucrenas in Cilicia, ac morbo ibi correptus esset, qui impio ejus imperio vitæque finem attulit, ut narrat Philostorgius lib. 6, cap. 5, & Chronicum Alexandrinum ad hunc consulatum; Socrates tamen lib. 2, cap. 47, id Antiochiæ factum innuit.

[247] [Favet Aëtio & Serræ.] Exinde cum Julianus statim ab arrepto imperio omnes, qui propter ecclesiastica dogmata exulabant, atque in primis Aëtium, revocasset, ut habet Philostorgius lib. 6, cap. 7, Euzoïus, id ab Eudoxio rogatus, coacta ad novenarium numerum, seu novem episcoporum, synodo, ut narrat idem Auctor lib. 7, cap. 6, contra Aëtium olim gesta dissolvit; infirmavit etiam sex mensium inducias, quibus elapsis sacerdotii privatio pœnæ loco irrogata fuerat Serræ, nisi Aëtii depositioni & Occidentalium Tomo subscripsisset. De qua re vide Theodoretum lib. 2, cap. 24. Jamque hoc negotium procedebat, cum Euzoïi impetum persecutio, in Arianos juxta & orthodoxos desæviens, repressit.

[248] Quo quidem tempore Euzoïo quiddam accidit, [Ab impio Juliano colaphus ei impingitur; a Joviano repulsam fert.] quod ei sane indecorum non fuit: nam cum Julianus ecclesiam, a Constantino olim magnifice exstructam, quæque Euzoïo jam cesserat, ingressus, Mensam sacram, teste Theodoreto lib. 3, cap. 8, permingeret, velletque facinus istud Euzoïus prohibere, tyrannus ei colaphum inflixit. Joviano deinde imperante, Lucii atque Arianorum patrocinium contra S. Athanasium nihilo suscepit felicius: cum enim illi per Euzoïum postularent, ut est apud Athanasium in Petitionibus ad Jovian. imp. tom. 1, parte 2, pag. 784, a Probatio & sociis, Eusebii, qui Constantio a cubiculis fuerat, & Bardionis successoribus eunuchis, ut commendationem haberent infideles Ariani; re cognita, imperator eunuchos tormentis applicans, dixit: Hæc patiatur, quisquis voluerit Christianos deferre. Et sic dimisit eos imperator.

[249] Alia rebus facies sub Valente inducta est: [Valens impcogit orthodoxos omnes communicare cum Euzoïo.] hic enim, ut erat Arianæ perfidiæ devotissimus, orthodoxos, qui cum Euzoïo communicare renuissent, ecclesiis urbis Antiochiæ expulit, & gravissimis damnis & suppliciis affecit. Multos etiam in Oronte fluvio, qui urbem præterfluit, submersisse dicitur, ait Socrates lib. 4, cap. 2, duobus augustis nempe, ut ex seq. cap. colligitur, primum Consulibus, hoc est, anno Christi CCCLXV; itemque Sozomenus lib. 6, cap. 7; qui tamen uterque in eo hic saltem fallitur, quod hæc Antiochiæ ab ipso coram imperatore gesta esse commemoret; quem hoc anno constat Antiochiam neutiquam attigisse, ut probatum vide ad hunc annum in chronologia codicis Theodosiani apud Gothofredum.

[250] Certe jam tum ab imperii Valentis exordio multum apud eum valebat Euzoïus; [Theophilus Aëtianorum Antiochensium fit episcopus.] ideoque illum Aëtiani, teste Philostorgio lib. 9, cap. 3, commonefaciendum continuo putarunt, adesse jam tempus, quo id confici posset, quod numero 248 sub imperio Juliani in Aëtii causa cœptum ab eo fuisse diximus. Destinatus ad rem hanc apud Euzoïum urgendam ab eis dudum fuerat Theophilus quidam, vir apud suos mirabilis, ut loco non uno docet idem Philostorgius; sed ea is lege missus Antiochiam erat, quemadmodum auctor idem asserit lib. 8, cap. 2, ut si adducere Euzoïum ad sua vota non posset, ipsemet eorum istic præfecturam arriperet, qui Aëtii atque Eunomii inter Antiochenos dogmata sequebantur. Sive autem id Euzoïo suboluerit, sive alia qua causa intervenerit, tantum certe abfuit, ut eum Aëtiani propitium haberent; ut ab illo potius maledicta, item ut ab Eudoxio, atrocia tulerint. Adi Philostorgium lib. 9, cap. 3. Nihilo tamen secius hæsit Antiochiæ episcopus ille Aëtianus usque ad tempora Theodosii imperatoris, ut patet ex eodem libro, cap. 18.

[251] [Alexandria post expromptam in orthodoxos sævitiem Lucium Arianum patriarcham constituit Euzoïus.] Verum Lucio, quem sibi Alexandriæ post Georgium adoptaverant Ariani, non paulo fidelior Euzoïus fuit: quod enim frustra apud Jovianum tentaverat, id statim atque vita functum intellexit S. Athanasium, Coss. Gratiano iterum, & Probo, ut scribit Socrates lib. 4, cap. 20, nosque probavimus in Patriarchis Alexandrinis; hoc est, anno Christi CCCLXXI, summa Valentis, qui tum Antiochiæ morabatur, voluntate præsidioque perfecit; quin etiam ambivit, inquit Socrates ibid. cap. 21, ut ipse Alexandriam mitteretur, quo ejus loci ecclesias Lucio Ariano traderet. Idem quoque visum est imperatori. Protinus itaque cum imperialibus copiis Alexandriam venit. Nam & Magnus, regiorum thesaurorum comes, una cum illo perrexit; & mandatum imperatoris missum est ad Palladium præfectum Ægypti, jussumque erat, ut milites operam suam ac ministerium præberent. Quocirca Petrum quidem, Athanasii successorem, reliquis autem clericis fugatis & hac atque illac dispersis, Lucium in episcopali sede collocarunt. Atque hoc pacto Euzoïus & suæ & suorum per Ægyptum rabiei & ferali orthodoxorum trodoxorum tragœdiæ, cujus partem aliquam ex ipsius Petri epistola Theodoretus exhibet lib. 4, cap. 19, initium dedit. Porro Euzoïus, inquit Sozomenus lib. 6, cap. 19, rebus, quas instituerat, ad exitum perductis, Antiochiam reversus est; eadem haud dubie, quantum res ac tempora sinerent, pro se domi suaque secta facturus, quæ Alexandrinæ ecclesiæ accuraverat.

[252] [Obiit A. C. 376:] Donec tandem tot malorum, quot per annos circiter LX per se aliosque commiserat, rationem supremo omnium Judici redditurus, extremum diem obiit, Consulatu Valentis augusti quinto, & Valentiniani junioris primo, ut habet Socrates lib. 4, cap. 35, id est, anno Christi CCCLXXVI. S. Hieronymus adversus Luciferianos tom. 4, editionis Parisinæ anni MDCCVI, col. 301, sic orthodoxum inducit, Arianorum post alios non ignobiles præcipua capita recensentem: Ipse quoque, caput horum & causa malorum, Arius presbyter, & Euzoïus diaconus, qui postea sub Theodosio Antiochenus episcopus fuit, & Achillas lector. Hi quippe tres Alexandrinæ ecclesiæ clerici, auctores hujus hæreseos extiterunt; quæ verba hic placuit exscribere, quia compendiosum exhibent Euzoïi characterem. At quod hic dicitur sub Theodosio fuisse episcopus, non id, credo, veri admodum simile est: nam sub Valente mortuum esse, præter Socratem docent etiam Sozomenus lib. 6, cap. 37 in fine, & Philostorgius lib. 9, cap. 14; Theodoretus quoque, dum ejus, tamquam superstitis, post Valentem non meminit (exempli causa lib. 5, 2 ac 3,) defunctum ante non obscure significat. Devastavit igitur præsulatum Antiochensem, ut Petri Alexandrini apud Theodoretum lib. 4, cap. 19 verbis utar, ab anno Christi CCCLXI usque ad CCCLXXVI, annis XV; pro quibus Nicephorus in Chronico non nisi V posuit; nisi dixeris librariorum vitio factum esse, ut pro ιε᾽ jam legatur ε᾽ tantum, quod non est insolens; aut etiam pro annis Euzoïi positos esse annos Dorothei, qui hic a Nicephoro prætermissus est; quemque nos infra num. 273 daturi sumus.

PAULINUS III.
Eustathianorum Antiochensium episcopus.

De Paulino ita pronunciat S. Hieronymus in Chronico ad annum 1 Juliani: Eusebius & Lucifer ab exilio revertuntur: [Paulinus a Lucifero Calaritano ordinatus est A. C. 362,] e quibus Lucifer, adscitis aliis duobus confessoribus, Paulinum, Eustathii episcopi presbyterum, qui se numquam hæreticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiæ episcopum facit. Hujus rei longiorem historiam habes in Commentario nostro jam sæpius appellato de S. Meletio ad diem XII Februarii § 3, a num. 22; de eadem agit Ruffinus lib. 10, a cap. 27, Socrates lib. 3, a cap. 5, Sozomenus lib. 5, a cap. 12. De anno hujus ordinationis satis etiam convenit, fuisse Christi CCCLXII, post revocatos a Juliano imperatore episcopos, quos a suis sedibus Constantius in exilium amandaverat. Dubitatum solummodo est, consecratusne fuerit a Lucifero, episcopo Calaritano, ante synodum, hoc anno celebratam Alexandriæ; cum ad illam diaconos suos miserit: an potius tempore synodi, aut paulo post illam. Primum opinati sunt Cardinalis Baronius ad hunc annum num. 180, & Valesius annot. in Socratis lib. 3, cap. 5; sed secundum contra eos evincunt Pagius in criticis Baronii ad eumdem annum num. 23, & nuperi editores Operum S. Athanasii in Monito ad Tomum ejusdem ad Antiochenos num. 4, tom. 1, parte 2, pag. 770, Hermantius in Vita S. Athanasii lib. 10, cap. 9, aliique recentiores.

[254] Habita autem est synodus Alexandrina post reditum S. Athanasii; [mense circiter Augusto vel Septembri;] illam præcesserant primo adventus Juliani imperatoris Antiochiam, qui contigit sub finem mensis Julii, ut probat Tillemontius tom. 4 Hist. impp. nota 6 in Julianum. 2. supplicium capitis in Artemio Ægypti Duce. 3. Gerogii, pseudopatriarchæ Alexandrini, diu meritum ab exulcerata plebe exitium. Vide Ammianum lib. 22, cap. 10 & 11. Finito autem concilio, inquit Sozomenus lib. 5, cap. 13, & constat ex subscriptione apud S. Athanasium tom. 1, parte 2, pag. 776, num. 10, Eusebius Antiochiam profectus est… Cumque moleste ferret, quod Paulinus, contra quam oportebat, absque totius populi concensu ordinatus fuisset, populum ad pristinam concordiam revocare conatur. Dum in eo totus est S. Eusebius, episcopus Vercellensis, reversus tandem est etiam ab exilio Meletius, teste eodem Sozomeno ibidem, & Socrate lib. 3, cap. 9, ac Ruffino lib. 10, cap. 30, mense circiter Septembri, ut num. 237 diximus; & certe jam Antiochiæ erat Meletius, cum festivitatem septem dierum apud Daphnen Julianus inchoabat, ut patet ex conversione adolescentis ethnici, de qua Theodoretus lib. 3, cap. 10; illa vero festivitas antecessit diem XXII Octobris; illo enim die, uti testatur Ammianus lib. 22, cap. 13, amplissimum Daphnæi Apollinis fanum … subita vi flammarum exustum est. Patet igitur tum synodum Alexandrinam, tum ordinationem Paulini in adultum circiter Augustum, aut Septembrem esse conferendam.

[255] [solisque præfuit Eustathianis,] In citato Hieronymi Chronico sic de Paulino agitur, quasi solus is Antiochiæ episcopus esset catholicus, ac sola illa esset pars catholica, quæ illum sectabatur; nihilo mitius de Meletio in eodem Chronico scribitur ad annum Constantini XXII & ad 1 Joviani imp. & alibi apud Valesium in Theodoreti lib. 5, cap. 3; imo etiam in Paulinum jam episcopum & Valentis imperium cadere videtur, quod habet idem S. Hieronymus epist. 38 ad Pammachium adversus errores Joannis Hierosolymitani, tom. 4, parte 2, col. 308 editionis Parisinæ anni MDCCVI: ubi totum Orientem eo tempore (excepto Papa Athanasio atque Paulino) Arianorum atque Eunomianorum hæresi possessum fuisse dicit. Verum de S. Meletii eique adhærentium orthodoxia videri possunt auctores assignati superius, qui hæc uberrime tractaverunt; videri etiam potest, judicium synodi, qua de nunc egimus, Alexandrinæ in S. Athanasio, loco proxime jam citato. Ex quibus constabit, non minus integram illius partis, quæ Meletium, teste Ruffino lib. 10, cap. 30, numerosior; quam ejus quæ Paulinum secuta est, fuisse fidem.

[256] [S. Meletium ac Meletianos æque orthodoxos aversantibus,] Hoc tamen Meletianos inter & Paulinum cum suis interfuit; quod hi nullam umquam cum Arianis communionem admiserint; illi tum primum, cum, relegato Meletio, obtrusus Euzoïus est, cum Arianis præsulibus divortium fecerint; quæ causa præter alias non minima esse potuit, cum in Meletium ac Meletianos inclementius semper is egerit, quam in Paulinum, quem non modo non ejecit, aut ejici per tyrannos curavit, ex civitate; sed unam ei ecclesiam, ut ait Sozomenus lib. 5, cap. 13, attribuit. Adi & Socratem lib. 3, cap. 9. Ceterum, ut in Meletio summa erant omnia; ita sanctum virum fuisse Paulinum, ac per omnia dignum sacerdotio, testatur Ruffinus lib. 10, cap. 27. Alia ejus elogia dat Sozomenus loco citato, aliique, atque in primis S. Hieronymus, qui ab eo presbyter consecratus est. Unde factum est, ut, quanto a suis quisque partibus impensius amabatur, tanto minus posset avelli; atque adeo res catholicorum ad concordiam revocari; quam ultro ab Eustathianis, nondum ordinato Paulino, Meletiani expetierant, ut est in S. Athanasii Tomo ad Antiochenses, tom. 1, parte 2, pag. 771, num. 3 & 4.

[257] [& ita universam Ecclesiam in varia partium studia] Exinde dissidium istud, toto Oriente atque Occidente vulgatum, varia summorum virorum excitavit judicia, tum huic, tum illi, tum utrique, tum neutri communione adhærentium. Atque ab ipso quidem principio Eusebius (Vercellensis) cum redisset (a synodo Alexandrina) Antiochiam, & invenisset ibi a Lucifero contra pollicitationem ordinatum episcopum, pudore simul & indignatione compulsus abscessit, neutræ parti communionem suam relaxans, ait Ruffinus lib. 10, cap. 30. Quæ tacita gestorum a Lucifero condemnatio Luciferiani schismatis occasio fuit. S. Athanasius communionem, ut pridem cœperat, cum Eustathianis ac Paulino servabat, ut constat ex S. Basilio epist. 349, S. Epiphanio Hæresi 77, pag. 1015, atque adeo ex ipso S. Athanasio in eadem subscriptione, quæ subnexa est Tomo ad Antiochenses mox assignato: sed non item Athanasio junctus Meletius est, ut indicat Ruffinus capite & libro citatis: quamquam enim in votis habebat Athanasius communionem cum illo statim inire, cum Antiochiam Alexandria profectus est; vafris tamen non nullorum consiliis actum est, ut in aliud tempus distulerit hanc unionem; quod utinam factum non esset! inquit S. Basilius epist. 325; ubi de se addit: Qui postremi subintroierunt (in sedem Antiochenam post Meletium) nullius illorum communionem aliquando admisimus: non quod indignos judicaverimus; sed quod nihil in Meletio condemnandum agnoscamus: cujus paulo ante dixerat ecclesiam suam sectari communionem. De Gregorio Nysseno, ubi Paulini episcopatum suggillat, tamquam adulterium, vide supra num. 237.

[258] Denique cum Paulino faciebant præter S. Athanasium Occidentales, [distrahentibus;] ut patet ex epistola Damasi ad Paulinum Antiochenum in Collectione Romana Holstenii parte 1, pag. 180: quæ epistola quantum Paulino tribuit, tantum adimit Meletio; maxime si ad ipsum referri debeat, quod habetur pag. 183 in medio, de iis qui de ecclesiis ad ecclesias migrarunt: certe illa, uti & alia, cujus in hac fit mentio, ab eodem sancto Pontifice ad Paulinum directa, Pauliniani mirifice gloriabantur; nisi adhuc alia fuerit illa, cujus meminit S. Basilius epist. 349, Occidentalium epistola, qua sedes Antiochiæ episcopalis ipsorum parti addicebatur, vir autem admirabilis Meletius ab episcopatu ecclesiæ Dei veræ abdicabatur; ut rumor erat. Cum Meletio vero erant Orientales pene omnes; nec prorsus adversi Occidentales, ut colligitur ex synodo Antiochena sub Joviano imp., & exemplo synodi habitæ Romæ episcoporum XCIII sub Damaso, cui Meletius cum suis subscripsit: vide eamdem Collectionem Holstenii parte 1, a pag. 165. Et quatuor postea seculis in concilio Nicæno II, applaudentibus Patribus, Petrus, Deo amabilis presbyter & locum retinens sanctissimi Papæ Romani, dixit: ut aiunt historiographi, sanctus Meletius ab Arianis est ordinatus & ascendit super ambonem, & prædicavit homousion, Ordinatio autem ejus non est repudiata. Vide Labbei Concilia tom. 7, col. 82 & 83.

[259] Neque vero intra partium dumtaxat studium stetit hæc discordia; [ut alii Paulinum,] sed ad mutuam etiam orthodoxiam calumniandam longe lateque progressa est; quæ res tum maxime ferbuit, cum auxit schisma Vitalis, de quo agam inferius. Is Sabelliani dogmatis Paulinum insimulabat, ut est apud S Epiphanium Hæresi 77, num. 20. Eumdem cum aliis anathematizare voluit, etiam ipse Apollinarista, Timotheus, apud Facundum Hermianensem a Sirmondo editum lib. 4, pag. 150. Eumdem ad Occidentales episcopos pro Orientis ecclesiis scribens epist. 74 in fine accusat Orientalium nomine S. Basilius; quasi Marcelli Ancyrani doctrinam de Filio & Spiritu sancto ita sectetur, ut non aberret, inquit, si quisquam hanc hæresim prorsus alienam esse a Christianismo determinet, ac corruptum quemdam judaïsmum appellet. Eodem refer quod ei Flavianus, adhuc presbyter, coram Sapore objicit apud Theodoretum lib. 5, cap. 3; & quod habet S. Hieronymus in celeberrimis ad Damasum epistolis 14, alias 57; & 16, alias 58, tom. 4, parte 2, col. 19 & 22.

[260] [alii S. Meletium, pro hæreticis haberent.] De Meletio vero tum ante tum post exilium quid senserit S. Hieronymus; vide in Chronico ad annum Constantini XXII. Epiphanius, quamquam cum maxima de illo commendatione loquitur; Hæresi tamen 73, num. 34, Utinam vero, inquit, & Venerabilis ipse Meletius eamdem cum Antiochenis suis, iisque, qui aliis in locis perinde sentiunt, fidei formulam sequatur! Nec enim desunt, qui cum illo & cum ejus synodo communionem habere videntur, qui in Spiritum sanctum contumeliose non nihil effutiant, & num. 35. Nonnulli tamen, inquit, haud scio, an odio in eum commoti, an invidia perciti, an denique sua ut in majus extollant, nescio quæ parum secunda de illo fama sparserunt. Subdit tamen: Verum ne his penitus assentiamur, prohibent ea, quæ in ipsius cœtu ac concilio in dies emendantur, &, ut antea dictum est, cum rectæ fidei professione consentanea traduntur. Romam tamen usque ejusmodi rumores circa annum Christi CCCLXXVII pertigerunt, quod acerbissime queritur S. Basilius epist. 321 ad Petrum episcopum Alexandrinum; ita ut ibi, quod mireris, etiam insanientes inter Arianos cum S. Eusebio Samosatensi sit recensitus. Ceterum, inquit S. Basilius, persuasissimum habeas, Vir re vera reverendissime, non esse vel verbulum aliquod orthodoxum, quod non isti Viri libere & confidentissime prædicarunt: id quod, Deo teste, auritus ego auditor affirmo; qui nec ipse horum societatem ad horulæ spatium tolerassem, si tantillum in fide claudicantes deprehendissem. Neque vero ita de se invicem Paulinum ipsum ac Meletium sensisse, partim ex dictis, partim ex infra dicendis conjicere pronum est.

[261] [Pacem interim frustra flagitante S. Basilio magno,] Non defuere tamen interea, qui ad pacem conciliandam omni ope atque industria per se aliosque incumberent, quos inter eminuit S. Basilius, ut passim ejus epistolæ produnt, maxime quas anno Christi CCCLXXI ad S. Athanasium dedit. Brevis est inter illas epistola 50, qua ostendit, & sibi & Orienti universo in votis esse, ut illum (Meletium) videant ecclesiam Domini administrare (sic enim vertendum erat) Virum & fide irreprehensibilem, & vita talem, ut aliorum nemo comparari ad eum possit; & totius, ut sic dicam, inquit, ecclesiæ corpori præesse. Sint autem alii, subdit, tamquam segmenta partium: ita ut eos necesse sit simul & expediat Viro huic conjungi, ut magnis fluviis minores; & aliorum rationem talem haberi, quæ & ipsis conveniat, & populum reddat pacatum, & prudentiæ tuæ, solertiæque celebri ac studio respondeat. Hæc ibi Basilius.

[262] [imo ipso S. Meletio conditiones offerente;] Sed multo liberalius deinde egit cum Paulino ipse Meletius: Cum enim hic supradictæ legis (Gratiani imperatoris, de qua egerat cap. 1) beneficio Antiochiam Syriæ remeasset, ait Sozomenus lib. 7, cap. 3, gravis contentio in populo exorta est: etenim cum Paulinus adhuc superstes esset, quem imperator Valens ob pietatem, ut supra diximus, reveritus, exilio mulctare haudquaquam ausus fuerat; quidam postulabant, ut Meletius in episcopali sede cum illo resideret; imo ipse Meletius, ut narrat non suo tempore Theodoretus lib. 5, cap. 4, mortalium omnium mitissimus, amanter ac benigne compellans Paulinum; quoniam, inquit, & mihi ovium istarum curam Dominus commisit, & tu alias oves curandas suscepisti, ovesque inter se pietatis communione consentiunt, greges nostros, amice, conjungamus, & contentionem de præfectura dirimamus, ovesque in commune pascentes, communem illis curam impendamus. Quod si de media sede est controversia; ego hanc etiam conabor removere. Ponatur enim in ea, quæso, sacrum Euangelium, & ex utraque parte nos sedeamus: & siquidem prior ego e vita excessero; tu solus, amice, gregem reges: sin autem tibi prius id contigerit; ego rursus ovium pro viribus curam geram. Quæ cum benigne amanterque a divino Meletio proferrentur, Paulinus tamen non acquievit.

[263] Cumque diceret Paulinus, teste Socrate lib. 5, [quas rejecit Paulinus.] cap. 5, refragari ecclesiasticis regulis, ut is, qui ab Arianis ordinatus fuisset, ad societatem cathedræ admitteretur, populus vi adhibita perfecit, ut in quadam extra urbem (in Palæa sine dubio, unde ejecti ab Arianis sub Valente Meletiani fuerant, ut habet Theodoretus lib. 4, cap. 21) ecclesia Meletius in sede episcopali collocaretur. Eadem scribit Sozomenus lib. 7, cap. 3; videturque proinde id accidisse prius quam ademptæ essent Arianis per Saporem, ut ante diximus, ecclesiæ; atque adeo prius quam id primis saltem vicibus evenisse narret Theodoretus; imo vero ante concilium Antiochenum, de quo a num. 230. Verisimillimum tamen est, hæc eadem deinde non semel a Meletio oblata fuisse Paulino, etiam tum, cum de ecclesiis Antiochiæ restituendis ageretur.

[264] Crevit exinde contentio usque adeo, ut, [crevit tam Antiochiæ, quam in urbibus patriarchicæ ditionis aliis, discordia.] populo ex utraque parte concitato, res tandem ad seditionem vergere videretur, ut narrant citati Socrates ac Sozomenus: & quamvis ea minus utrivis episcopo, quam eorum fautoribus tribuenda esset, ut asserit S. Gregorius Nazianzenus in Carmine de Vita sua tom. 2, pag. 25; non parum tamen ad eam latius fundendam contulit ordinatio episcoporum in locum aliorum & viventium & orthodoxorum, sed alteri dissidentis Antiochenæ ecclesiæ parti ac patriarchæ adhærentium; uti Tyri factum narrat Ruffinus lib. 11, cap. 21; Sed & in multis aliis urbibus Orientis, inquit, hujusmodi confusiones contentio genuit sacerdotum.

[265] Donec tandem, si Socrati lib. 5, cap. 5, [Pax aliqua tandem affulget circa A. C. 381;] & Sozomeno lib. 7, cap. 3 fides hic est habenda, postea populus ad concordiam rediit, pactis inter se ejusmodi conditionibus: Cum eos omnes, qui ad episcopatum gerendum idonei videbantur, collegissent (erant autem sex numero, inter quos etiam erat Flavianus;) eos sacramento adegerunt, ut altero e duobus episcopis mortuo, nemo ipsorum episcopalem sedem ambiret; sed alterum, qui superstes esset, demortui locum sinerent retinere. Ad hunc modum præstito juramento, populus ad unitatem rediit, nec ulterius inter se divisus est. Juvat hic notare, paulo durius loqui Sozomenum, cum ait, datum ab eis esse jusjurandum, se neque ambituros, neque electione ipsorum facta (etiam sine ambitione ulla) episcopatum suscepturos esse, quamdiu &c. Hoc vero vix credibile facient, quæ postea de Flaviano dicemus; neque vero hoc argumento Flaviani episcopatus, alioqui satis exagitatus, usquam impetitur. Factum porro id isti narrant paulo ante, quam Constantinopolim abiret Meletius, episcopatum ibi S. Gregorio Nazianzeno suo etiam suffragio asserturus; quod ipsi diu admodum accidisse innuunt ante sextum Kalendas Decembres anni CCCLXXX, ut num. 242 dictum; in quo cum iter Meletii Cpolitanum præverterint, facile etiam prævertisse possunt hoc pactum, quod cum illo itinere conjungunt.

[266] [non solennis tamen, aut in concilio Antiocheno sancita,] Ceterum conventionem Meletianos inter & Paulinianos oblatam a Meletio fuisse de toto Patriarchatu superstiti relinquendo, satis certum videtur: ast acceptatam eam a Paulino fuisse, non item: hoc enim negat aperte Theodoretus cum loco citato, tum lib. 5, cap. 23 in initio; qui propterea reprehenditur a Baronio ad annum CCCLXXVIII num. 39, quod Meletio & Flaviano nimis addictus, Paulinum temere ac falso insimulaverit. Vide Valesium annot. in Hist. eccl. Theodoreti lib. 5, cap. 3. Sane si pactum hoc a partibus utrimque conclusum est; nequaquam tamen id factum Baronio, num. 36, assentior in concilio Antiocheno, cui episcopi Orientis pene omnes intererant, ut vidimus num. 239. Quid enim? Cum iidem omnes essent Constantinopoli, ausi illi essent tam solenniter in uno concilio a se sancita, aliquot post mensibus in altero violare? Aut si attentare id voluissent; non illis hanc inconstantiam, seu perfidiam potius, Gregorius Nazianzenus, in Carmine de Vita sua pag. 26, cum alterius pro defuncto Meletio electioni manibus pedibusque obniteretur, exprobrasset? Non pacti saltem mentionem ullam fecisset?

[267] [aut in aliquo conventu solenni, ac judicio absoluto;] Deinde in pleniore concilio id non fuisse transactum, manifeste satis arguitur ex epistola secunda synodi Aquileiensis ad Theodosium imp., apud Sirmondum in Appendice codicis Theodosiani, pag. 76 & 77. Denique si jam pax in illo concilio mense Septembri tam celebris fuisset inita; unde anni insequentis initio tanta esse poterat inter eos discordia, cum de ecclesiis Antiochenis coram Sapore ageretur, quod narrat Theodoretus lib. 5, cap. 3; ut ecclesias, Arianis ereptas, solus omnes acceperit Meletius? Cur tandem etiam post mortem a S. Attico, Constantinopolitano patriarcha, in epistola ad S. Cyrillum Alexandrinum, Cyrillianis inserta, tom. 5, parte 2, pag. 203, in edit. Paris. anni MDCXXXVIII, Paulinus & Euagrius schismatis ac dissidii duces in ecclesia Antiochena, & sacris propterea Diptychis indigni, censentur, ut quibus non nisi propter populi pacem adscripti sint? Durum hoc videri potest in eos, qui conditionibus pacis in tanta synodo propositis prorsus absoluteque acquieverint; & in illos torquendum potius, qui eas deinde, cum privatim ipsimet præscripsissent, palam ac publice primi temeraverint.

[268] [sed privata potius, & viam sternens ad aliam pleniorem conventionem;] Propositam tamen fuisse admissamque pacis conditionem, non utramque illam quidem, quam continet textus Theodoreti num. 262 adductus, sed secundam dumtaxat, mihi quidem apparet longe probabilius; tum quia id narrant Socrates ac Sozomenus; tum vel maxime quod in epistola citata concilii Aquileiensis id apertissime dicitur; Oblatas, inquiunt Patres ad Theodosium imperatorem, pietati vestræ opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum (lege pactum; quamquam hæ voces alibi desiderentur) poposcimus, ut, altero decedente, penes superstitem ecclesiæ permanerent, nec aliqua superordinatio attentaretur. Deinde pag. 77 de Meletianis dicitur: Qui & pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt. Spectare etiam eo potest, quod ibidem legitur in epistola 5 concilii Italiæ ad Theodosium imperatorem, de illis qui Flavianum ordinaverant: Atque utinam … nihil innovarent contra præscripta majorum, nec temere vel SERVANDA RESCINDERENT, vel rescindenda servarent. Vide pag. 102 & 103. Hoc idem ex Gregorio Nazianzeno confirmari videtur. Quorsum enim in Carmine de Vita sua pag. 26 tantopere suadet, ne præter Paulinum alius eligatur episcopus, nisi quia sic intelligebat pacem inter partes Antiochenas futuram & utrasque Paulino subjectum iri? Forte eo etiam referenda sunt, quæ de S. Meletio morti jam proximo narrat Gregorius in Carmine de Vita sua pag. 25:

Πόλλ᾽, ὡς ἀκούω, συμβατὰ παραινέσας,
πρόσθεν ἐξηκούετ᾽ ἐκλαλῶν φίλοις,
Ἔνθεν μετῆλθε πρὸς χορὸν τῶν Ἀγγέλων.

Quæ verba hunc sensum videntur habere minime tortum: Multum, ut audio (neque enim Gregorius adstiterat morienti, ut notat glossema marginale) commendatis conventionibus, quas amicis coram audiebatur exponere (vel) quas amicis ante auditus erat exponere, hinc migravit ad chorum angelorum.

[269] Conventum ergo fuerat; sed minus, ut dixi solenniter, [donec eam, qualis qualis fuerit,] & paucorum interventu atque arbitratu. Hinc jam amicos Orientis episcopos hoc moriens Meletius edocet & conditiones explicat, hortaturque, ut ratas eas esse velint. Et vero fuisse pactum hoc universale & numeris omnibus absolutum; sed particulare quoddam, informe, inchoatum & quasi solemnioris prodromum, indicio est, quod Patres Aquileienses in epistola citata, pag. 76, acceptis dudum utriusque partis litteris, præcipueque illorum, qui in Antiochena ecclesia dissidebant, disposuerant aliquos eo de suo numero dirigere, qui sequestres & arbitri refundendæ, si fieri posset, pacis existerent. Sed quandoquidem id fieri nequiverat, Theodosium rogant, ut œcumenicum Alexandriæ concilium indicat, ubi res illa plenius tractetur; iterumque pag. seq., Obsecramus, inquiunt, ut cum inter se cœtu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestræ pietatis adspirent, & nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu; sed læti atque securi pietati vestræ apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est; sed quia catholicis fides & concordia restituta.

[270] Electo deinde in Meletii locum a Patribus Constantinopolitanis, [electio Flaviani intervertit, usque ad Paulini obitum, qui accidit A. C. 388 versus Septembrem.] confirmatoque, ut postea dicetur, Flaviano, intra Eustathianos suos Paulinus, quidquid ei S. Ambrosius aliique per Occidentem præcipue & Cyprum atque Ægyptum patrocinati sint, continere jura sua ad mortem usque coactus est, quæ juxta Socratem lib. 5, cap. 15, & Sozomenum lib. 7, cap. 15, in idem tempus incidit, in quod Theodosii imperatoris victoria de Maximo tyranno; qui interfectus est, inquit Socrates capite præcedenti, iisdem Consulibus, (Theodosio Augusto iterum & Cynegio) quos supra (cap. 13) dixi, die vigesima septima mensis Augusti. Sedit igitur ab anno Christi CCCLXII mense circiter Septembri, usque CCCLXXXVIII, mensem fere eumdem, hoc est, annis omnino XXVI.

[271] [Paulinus interim, numeratur inter patriarchas ab Hieronymo aliisque.] Patriarchis Antiochenis illum præter jam dictos auctores accenset etiam Theodoretus ad finem Historiæ ecclesiasticæ editionis Valesianæ, a qua discrepat istic Sirmondiana; Theophanes pag. 47; Eutychius pag. 548, sed hic minime eutychius, sive felix, cum ait: Anno ejusdem (Arcadii imp.) quinto factus est Paulinus patriarcha Antiochenus, qui annos quatuor sedit; dein mortuus est. Ejus memoria sacris Antiochenæ ecclesiæ Diptychis a Flaviano illata est, ut num. 160 dictum. Virtutes illius vitæque integritatem pluribus locis attingit S. Hieronymus, imo & Confessorem vocat tum alibi, tum lib. 3 adversus Ruffinum, col. 459, ubi illum a se in Ægyptum contendente conventum Antiochiæ (anno Christi CCCLXXXVI) narrat: passum ergo aliquid pro fide significat; quod etiam tradit Philostorgius lib. 3, cap. 18, ubi Flavianum & Paulinum a Leontio dejectos fuisse memorat, quod cum illo fide non consentirent. Sed elogiis ejus non nihil deterit, quod de Euagrii ordinatione dicendum erit.

VITALIS
Apollinaristarum Antiochenorum Episcopus.

[272] [Apollinaristis Antiochiæ præfectus est A. C. 376.] Fecere diuturna ecclesiæ Antiochenæ schismata, ut vix ulla hæreticorum factio ibi sedem non figeret: itaque ut Eunomiani suos ibi sectatores, suum habebant episcopum, quod num. 250 ostendimus; ita nec suos ibi alumnos, nec alumnis pastorem deesse diu passus est Apollinarius. Vitalis is fuit, de cujus hæresi consuli potest S. Epiphanius, cum illo Antiochiæ congressus, hæresi 77 a num. 20. Ordinavit eum, teste Theodoreto lib. 5, cap. 4, ipse Apollinarius, sub annum Christi, ut putatur, CCCLXXVII. Vide Tillemontium tom. 9 Monum. in S. Basilio, art. 125. Sed quando nuspiam venit nomine patriarchæ, nec ecclesiam, quæ quidem nominis alicujus esset videatur obtinuisse; operæ pretium me facturum non putavi, si de illo hic pluribus agerem. Consulat, qui volet, Annales Baronii circa hæc tempora; Tillemontium item in S. Meletio art. 14 & alibi; sed maxime tom. 7 Monumentorum, ubi de Apollinaristis art. 9 & seqq.

DOROTHEUS sive THEODORUS.
Arianorum Antiochensium Patriarcha, successor Euzoïi.

[Dorotheus Arianus successit Euzoïo A. C. 376; ejectus A. C. 381.] Eusebio Antiochiæ mortuo, ait Philostorgius lib. 9, cap. 14, Dorotheus ex Heraclea Thraciæ in ejus sedem translatus fuit, anno scilicet CCCLXXVI, ut constat ex num. 252, & Socrate lib. 4, cap. 35. Adi etiam Sozomenum lib. 6, cap. 37 in fine, ubi eum appellat Theodorum. Vir erat, Philostorgio judice loco citato, superbissimus. Adhuc Ausonio & Olybrio Coss., ut est apud Socratem lib. 5, cap. 2 ac 3, hoc est, anno Christi CCCLXXIX, ecclesiis antiochenis potiebatur, una Paulini, ut ex dictis constat, alteraque in Palæa, quam ab eo Meletiani circa hoc idem tempus vi receperant, ut vidimus num. 263, exceptis; easque obtinuit, donec lege per Theodosium lata die X Januarii anno Christi CCCLXXXI, de qua num. 240, facessere jussus Antiochia, in Thraciam, unde natus erat, sese contulit, ut scribit Philostorgius lib. 9, cap. 19; postquam Arianis istic per annos V præfuisset. Patriarcharum albo Dorotheum inseruit etiam S. Hieronymus in Chronico ad annum XXII Constantini; ceteri fere omittunt. Quas deinde ad episcopatum Cpolitanum evocatus, ibi turbas dederit, alibi erit narrandi locus.

XXXIV. FLAVIANUS I.

Meletio, mense Maio, ut supra dictum est, anni Christi CCCLXXXI, post inchoatum jam, [Flavianus S. Meletio successit; non in synodo Cpolitana;] ad quod cum Flaviano & Elpidio presbyteris suis, ut est apud Labbe tom. 2 Conciliorum, col. 955, convenerat, concilium Cpolitanum, ex hac vita ad æternam translato, continuo de successore in ipso illo concilio cœptum est agi ad eum modum, quem a S. Gregorio Nazianzeno, qui rei interfuit, & cujus pars magna fuit, descriptum vide in Carmine jam totius citato de Vita sua tom. 2, a pag. 25: rogatus enim, ut manum, ad ordinandum, opinor, Flavianum, adjutricem adhiberet, non modo id recusavit; verum adeo etiam egit strenue, ut penes Paulinum solum tantisper, dum adhuc viveret, patriarchatus Antiochenus esset; ut, pag. 26, cedere sua ipse dignitate malit (quod & re ipsa deinde fecit, Flavianum ad imitandum se non obscure provocans tum in Carmine citato pag. 29, tum Oratione 32 in fine,) quam aliorum sequi sententiam. Sed Gregorio, pag. 27, ab universo juvenum senumque cœtu summa contentione reclamatum est; Flavianti tamen ordinatione ita supersessum; ut, quamvis cum Nectarii, in hac eadem synodo Gregorio, juxta Theodoretum lib. 5, cap. 8, suffecti, consensione & consilio, ut testatur S. Ambrosius in epistola concilii Italiæ ad Theodosium imperatorem apud Sirmondum in Appendice codicis Theodosiani, pag. 104; non tamen aut in concilio, aut Cpoli facta sit; sed Antiochiæ, ut colligitur ex epistola synodica concilii Cpolitani anno sequente, Christi CCCLXXXII, celebrati apud Theodoretum Hist. eccl. lib. 5, cap. 9, ubi sic Patres loquuntur:

[275] Et antiquissimæ vereque apostolicæ Antiochenæ in Syria ecclesiæ, [sed Antiochiæ,] in qua primum venerandum Christi nomen auditum est, reverendissimum & religiosissimum episcopum Flavianum provinciæ simul & diœcesis Orientalis convenientes episcopi canonice ordinarunt, tota ecclesia consentiente & quasi uno ore Virum collaudante; quam quidem legitimam ordinationem synodus quoque universalis (hæc eadem, quæ scribit hanc epistolam) comprobavit. Idem probatur ex epistola concilii Aquileiensis anno Christi CCCLXXXI Nonis Septembribus, hoc est, paulo post Cpolitanum ejusdem anni concilium, celebrati, ad Theodosium imp., ibidem apud eumdem Sirmondum, pag. 72; ubi adhuc ignorant episcopi, Aquileiæ coacti, Flaviani ordinationem; quam scire potuissent, si Constantinopoli in dicto jam concilio peracta fuisset; uti satis ostendunt, innotuisse sibi, quantum in periculum res Paulini ibidem essent adductæ.

[276] [paulo post concilium Cpolitanum ordinatus,] Neque vero diu post illam synodum (sive septimo Idus Julias, ut quidam colligunt ex titulo canonum apud Labbeum tom. 2 Conciliorum, col. 945; sive exeunte tantum Julio, ut aliis placet) soluta illa fuerit, extractam Flaviani ordinationem fuisse, testis est S. Joannes Chrysostomus in Homilia de S. Meletio, Commentario nostro subjecta ad diem XII Februarii pag. 601, num. 9 & 10; ubi sic habet: Cum enim venerandum illud corpus (Meletii, statim a morte Cpoli Antiochiam delatum) excepit civitas, luxit quidem & valde ejulavit; sed luctum cito repressit … Benignus enim & clemens Deus, misertus nostri doloris, alium cito nobis dedit pastorem, qui pulcre exprimebat & conservabat formam omnis illius virtutis &c.

[277] [adulto jam anno Christi 381;] Apparet igitur, mox ut concilio finis erat impositus, Antiochiam ab episcopis, quorum intererat, esse concessum; ibique inauguratum sine mora ab iis, atque in primis a Diodoro Tarsensi atque Acacio Berœensi episcopis, Flavianum mense circiter Augusto aut Septembri anni Christi CCCLXXXI; & quidem (si tamen id credibile est) contra jurisjurandi fidem, ut vult Sozomenus lib. 7, cap. 11. Qua ex re, inquit, ingens perturbatio Antiochensem ecclesiam iterum occupavit, & plurimi se a communione Flaviani sejunxerunt, ac seorsim sub Paulino collectas celebrarunt. Sed & sacerdotes ipsi hujus rei causa inter se dissidebant: & Ægyptii quidem cum Arabicis & Cypriis Paulini, tamquam injuria affecti, vicem dolebant; Syri vero & Palæstini ac Phœnices & ex Armeniis, Cappadocibus, Galatis ac Ponticis plerique Flaviani partes fovebant. Verum episcopus Romanus (Damasus) & reliqui Occidentalium partium sacerdotes non mediocriter indignabantur. Et ad Paulinum quidem, tamquam episcopum Antiochiæ, litteras dabant; at cum Flaviano silentium servabant; quin & Diodorum Tarsi & Acacium Berœæ episcopos, qui illum ordinaverant, in crimen vocabant, & ab eorum communione abstinebant. Vide etiam Theodoretum lib. 5, cap. 23.

[278] [& anno sequenti confirmatus a synodo Cpolitana,] Pergit Sozomenus ea narrare, quæ anno sequenti super hac re contigere: Itaque, inquit, ut his de rebus cognosceretur, tum ipsi (occidentales) tum imperator Gratianus (adi epistolam Ambrosii & episcoporum Italiæ ad Theodosium imp. in cit. Append. codicis Theod. pag. 107 & 108) ad Orientales episcopos scripserunt, eos in Occidentem convocantes. Jam redierant illi ad synodum Constantinopolim in æstate, anno CCCLXXXII, cum synodicam ab Occidentalibus episcopis, inquit Theodoretus lib. 5, cap. 8, epistolam acceperunt, qua invitabantur, ut Romam ad synodum, quæ ibi maxima cogebatur, se conferrent. Verum hi longinquam quidem profectionem, velut inutilem futuram, deprecati sunt: epistolam autem miserunt, & legatos episcopos tres Cyriacum, Eusebium, & Priscianum, cum ea Flaviani confirmatione, quam dedi num. 275. Romam ad concilium abiit Paulinus ac S. Epiphanius, ut testatur S. Hieronymus epist. 86, alias 27 ad Eustochium, tom. 4 parte 2, col. 671. Sed ibi quid profecerit, incertum est.

[279] Manserunt certe res, ut erant, usque ad Paulini obitum, [solis Meletianis præfuit] hoc est, annum Christi CCCLXXXVIII, ordinatumque, de quo paulo post dicam, Paulini successorem Euagrium. Tum vero novi conatus ad recentem divisionem quoquo pacto tollendam ab occidentalibus adhibiti sunt; tum Ægyptus non Flaviani magis, quam Euagrii communione abstinebat, teste S. Ambrosio Epistolarum lib. 1, epist. 9 ad Theophilum, quidquid aliter narret Theodoretus lib. 5, cap. 23; tum Capuana synodus indicta Theophilo una cum considentibus Ægypti præsulibus utriusque Antiocheni episcopi causam examinandam, judicandamque committit; Quia hoc verum judicium futurum arbitrati sumus, inquit citatus Ambrosius, quod neutri parti sociata communione aliquo favore propenderet. Sed hæc aliaque examina, interpellata etiam Theodosii auctoritate, Flavianus elusit paratus episcopatu cedere potius, quam illa subire, ut habet Theodoretus loco citato. Quam ejus tergiversationem nigerrimo calculo notat S. Ambrosius in epistola assignata; nihilo tamen magis favens Euagrio, ut indidem liquet.

[280] Sublato tandem e vivis Euagrio, anno circiter Christi, [usque ad pacem factam cum Eustathianis A. C. 398,] ut postea dicendum est, CCCXCIII, cura & studio Flaviani, ait Socrates lib. 5, cap. 15, nullus postea in ejus locum subrogatus est. Hi vero, inquit, qui ob violatum jusjurandum aversabantur Flavianum, nempe Eustathiani, separatim collectas agebant; tametsi is omnem, ut aiunt, lapidem movebat, quo istos etiam suis partibus adjungeret. Quod quidem haud diu postea perfecit; imo pro eo potius perfecit S. Chrysostomus in ipso episcopatus sui (Constantinopolitani) exordio; quando opera maxime Theophili Alexandrini eum cum Occidente, Ægypto, totaque Ecclesia, sublato demum schismate, reconciliavit, ut narrat Sozomenus lib. 8, cap. 3; tum enim populus, ut mos est vulgi, paulatim sese adjungens iis, qui sub Flaviano conventus ecclesiasticos agebant, progressu temporis majori ex parte (multi enim haud paulo serius, ut ex sequentibus patebit, seorsim agere perrexerunt) in unum coaluit, ut ibidem dicitur. Pacem hanc soli pene Flaviano acceptam referre videtur Theodoretus lib. 5, cap. 23 in fine, ubi & restitutam eam asserit post annos XVII (episcopatus videlicet Flaviani;) atque adeo anno circiter Christi CCCXCVIII. Vide hic annotationem Valesii in citatum Theodoreti locum, & Tillemontium tom. 10, nota 2 in Flavianum.

[281] Mors Flaviani, teste Palladio in Dialogo de Vita S. Joannis Chrysostomi editionis Parisinæ anni MDCLXXX, [obiit vero A. C. 404, mense Julio;] pag. 144, cum exilio Joannis in Armeniam concurrit. Hoc autem exilium incidit in diem XII Kalendas Julii, Honorio sextum & Aristæneto Coss., id est, anno Christi CDIV, ut est apud Socratem lib. 6, cap. 18: adi Baronium, Pagium Labbeum & alios ad illum annum. Supervixisse eum tamen aliquantulum ejectioni illi necesse est; cum dicatur ei haudquaquam consensisse, apud Sozomenum lib. 8, cap. 24; quod item asserit Theophanes pag. 68, cum ait: Ceterum neque Innocentius Romanus Præsul, neque Flavianus Antiochenus Joannis ejectioni consenserunt: imo civitatis clerum, litteris ad eum missis consolatio sunt, & de memoratis gestis graviter afflictabantur. Neque tamen diu admodum superstes fuisse potest; ut patet ex codice Theodosiano 16, tit. 4. De his qui super religione contendunt L. 6, ad Eutychianum data XIV Kal. Decemb., iisdem, quos modo dicebam, Consulibus; qua repelli jubentur ab ecclesia, prohibenturque alio convenire, qui ab Arsacii (Constantinopolitani) Theophili (Alexandrini) Porphyri (Antiocheni, de quo agetur ordine suo) reverentissimorum sacræ legis antistitum, communione dissentiunt: Jam tum ergo demortui locum Porphyrius invaserat. Vide Baronium ad hunc annum, a num. 55. Imo vero obierat jam ante adultum Julium; ut colligi poterit ex tempore ordinationis Porphyrii infra num. 287 & seq.

[282] [sed nescitur, quo die: nec an ipse adscriptus sic Sanctis die 27 Septemb.] Quo pressius mortis ejus tempus definiam, nihil habeo. Scio, inscriptam esse Flaviani, episcopi Antiocheni memoriam Synaxario nostro Ms. Parisiensi die XXVII (non XXVI) Septembris; sed primum, nego, Flavianum hunc tam sero mori potuisse; ut ostendam in Porphyrio: si ergo de nostro Flaviano istic agitur, alia ratio fuerit ejus tunc memoriam recolendi. Deinde primus ibi appelletur Flavianus, an ejus nominis secundus, qui colitur die IV Julii, non satis habeo exploratum; sic enim annuntiatur: Μνήμη τῶν ὁσίων Πατέρων ἡμῶν καὶ Ἀρχιεπισκόπων Νεκταρίου Κωνσταντινουπόλεως, καὶ Φλαβιανοῦ Ἀντιοχείας, ᾗ συνέδραμε καὶ τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν μνήμη Ἰγνατίου &c. Memoria sanctorum Patrum nostrorum & Archiepiscoporum Nectarii Constantinopoleos & Flaviani Antiochiæ; cum qua concurrit etiam memoria S. Patris N. Ignatii &c. Hæc ad Flavianum primum relata sunt in Actis Sanctorum, sed obiter, tom. 2 Martii, ad diem IX mensis, pag. 9, num. 27. At in Patriarchis Hierosolymitanis tom. 3 Maii, pag. XXVI, num. 114 referuntur ad secundum. Tomo autem 2 Julii, ad diem IV mensis, pag. 22, num. 2, dubitatur, magisne ad secundum pertineant, quam ad primum. Certe quod cum Nectario ibi jungatur, non magnum pro Flaviano primo, ejus coætaneo, argumentum est. Itaque non modo dies obitus ejus, ut Tillemontio visum est, inde colligi nullo pacto potest; sed ne cultus hinc quidem, aliunde mihi hactenus ignotus, satis ostenditur. Quare etiam abstinui ab appellatione Sancti, quam ei tribuit Tillemontius; donec ea res suo tempore discutiatur in Actis; ubi & locus forte erit uberiori ejus historiæ concinnandæ.

[283] [Sedit annis circiter 23.] Hoc interim ex dictis constat, episcopum Antiochenum fuisse Flavianum nostrum per annos XXIII, pro quibus, quia mensis unus alterve deesse potuit, Nicephorus CP. notat solos XXII, uti & Theophanes, licet vitiatus in primo Flaviani laterculo, pag. 64, ut planum fit ex ultimo, pag. 72. Corrige adeo Zonaram lib. 12, num. 34, ubi annos numerat XXVI. Eutychius pag. 536, cum putat annos tantum sex, illos videtur solummodo numerare, quibus, restituta cum universa Ecclesia communione, solus Antiochiæ jam ab omnibus agnitus præfuit etiam Eustathianis, saltem plerisque.

EUAGRIUS.
Paulini successor.

Euagrium, quantumvis in patriarcharum Antiochensium elenchis vix notum, successisse Paulino in administranda Eustathianorum ecclesia, [Euagrius, contra canones ordinatus, successit Paulino A. C. 388 mense Septembri;] apud antiquos historicos in confesso est; adisis Socratem lib. 5, cap. 15, Sozomenum lib. 7, cap. 15 &c. Patriarchis etiam accensum vide ad calcem Historiæ eccl. Theodoreti in editione Valesiana; imo & in Diptychis Antiochenis, supra num. 160. Interea ordinationem ejus ita depingit Theodoretus lib. 5, cap. 23, ut merito dubites, utri magis dedecori fuerit; ipsine, qui admisit; an Paulino, qui contulit. Solus enim Paulinus illum creaverat, inquit, multis simul canonibus violatis. Neque nullum hic vitium agnoscit S. Ambrosius lib. 1, epist. 9. Agnovere etiam fine dubio Ægyptii, nulla cum eo, ut ibidem testatur Ambrosius, societate (quam tamen cum Paulino servaverant) conjuncti. Quid ceteri per Orientem episcopi senserint, satis indicat, apud Theodoretum loco assignato, Theodosius imperator: Euagrius, inquit, non legitime provectus est. Flaviano episcopo, adhærent Orientales ecclesiæ, & cum Orientali diœcesi Asianam quoque totam, & Ponticam & Thracicam communione conjunctas habet. Sed & Illyricum universum eumdem agnoscit Orientalibus episcopis præsidere. Itaque Euagrium episcoporum prorsus agnovit nemo; quando etiam Occidentales causam ejus ante examinandam censuere; non utique tam sibi probatam, quin de ea asserat pro ceteris Ambrosius supra: Non habet, quod urgeat Euagrius … examen. Quod vero ad initium patriarchatus ejus cujuscumque attinet; patet ex ipsa ordinatione, statim a Paulini morte, adeoque ab anni Christi CCCLXXXVIII, juxta num. 270, mense circiter Septembri esse repetendum.

[285] Post ordinationem modico tempore, ait Socrates ac Sozomenus ante assignati, [obiit A. C. 392, nemine succedente.] superstes fuit; quod tamen ita non potest intelligi, ut non pauculis saltem annis supervixisse existimes: sic enim de illo Hieronymus de Script. eccles. cap. 125: Euagrius Antiochiæ episcopus, acris ac ferventis ingenii, cum adhuc esset presbyter, diversarum hypotheseon tractatus mihi legit, quos necdum edidit. Ergo adhuc supererat, cum ita scribebat S. Hieronymus; hoc est, anno XIV Theodosii imperatoris, ut colligitur ex operis Proœmio ad Dextrum; is autem fuit annus Christi CCCXCII: vixit ergo in episcopatu annis ut minimum quatuor, aut potius quinque; nam totidem Euagrio concedit Eutychius, qui annos ejus solus, quod sciam, annotavit, pag. 548. Euagrio, inquam, qui perperam in synopsi chronologiæ Eutychianæ cum Euzoïo confunditur, cum sit toto cælo diversus, etiam Eutychio; ut vel ex ipsa successione manifestum est: facit enim successorem Paulini. Huic porro patriarchæ suo vita functo Eustathiani alium non substituerunt, uti supra num. 280 dictum.

[286] [Ejus elogia.] Quæ ad Euagrium, nondum episcopum creatum, pertinent, ea tamquam ab instituto aliena prætereo. Carissimum fuisse sibi, testatur S. Hieronymus in Eusebii Chronico ad annum 11 Aureliani imp.; ubi etiam vide, quam nobili Antiochiæ familia sit oriundus; laudes ejus habes epist. 17, alias 49, ad Innocentium, tom. 4, parte 2, pag. 26: Jam enim ad Euagrii nostri, inquit anno circiter CCCLXXIX, nomen advenimus; cujus ego pro Christo laborem si arbitror a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente, non possim &c. Quin etiam Sanctum eum appellat epist. 7, alias 43, ad Chromatium &c. ibid. col. 13.

SECULUM V.

SEC V.

XXXV. PORPHYRIUS.

[Flaviano succedit Porphyrius A. C. 404,] Antiochiæ mortuo Flaviano, inquit Socrates lib 7, cap. 9, Porphyrius episcopatum suscepit. Idem habet Theodoretus lib. 5, cap. 35, &, præter alios passim, Sozomenus lib. 8, cap. 24 in fine, ubi etiam legis istius meminit, quam citavimus num. 281; ex qua certo conficitur, jam tum a die XVIII Novembris anni Christi CDIV & defunctum Flavianum, & episcopum fuisse Porphyrium: fuisse, inquam; nam quando esse cœperit, aliunde inquirendum est. Et quidem id non contigisse ante exeuntem circiter ejusdem anni mensem Junium, satis patet ex dictis num. 281. Quæstio igitur tantum esse potest de tempore, quod Junium inter & Novembrem interfluxit. Palladius in Dialogo de Vita S. Joannis Chrysostomi, ubi totam furtivæ ordinationis Porphyrii historiam texit a pag. 141 in editione Parisina anni MDCLXXX, sic habet pag. 145: Prima die festivitatis apud gentiles celeberrimæ; Olympiorum scilicet (sic enim vocantur certamina, quæ ab Hercule instituta, quarto quoque anno celebrantur) in qua, ut ita dicam, mulierum greges una cum populis effervescunt ad Daphnen ad spectandos athletas; cum in ecclesiam irrupisset (Porphyrius) simul cum memoratis episcopis (Acacio, Severiano, & Antiocho) & clericis paucis, clam ordinatur, clausis januis, multa cum festinatione; ita ut ne precationem quidem ad finem perduxerint, metuentes, ne deprehenderentur… Soluto autem spectaculo (Olympico) populisque in urbem regressis, nunciatum ipsis est, quid Porphyrio evenisset & quid Acacius egisset &c.

[288] [mense Julio circiter;] Ordinatus ergo est tempore ludorum Olympicorum: ergo verisimilius non serius, quam Julio mense: ordinarium enim ac legitimum ludorum Olympicorum tempus a solstitio æstivo non admodum recedere consueverat, ut docet Petavius in Rationario temporum, parte 2, lib. 3, cap. 1, & fuse probat in libris de Doctrina temporum, locis in Rationario citatis. Et quamquam ibi agat de ludis in Elide celebrari solitis; tamen idem de Daphnæis dicendum est; tum quia dicuntur ab Hercule instituti, iisdemque proinde legibus, ritu ac tempore peragebantur, quibus Eliaci; tum quia constat ex Libanio, etiam hos in æstate, item ut illos, celebratos fuisse: Olympia, inquit Orat. 22 de vocat. ad Olymp. festa & convivia sub finem, æstivæ tempestatis festa sunt. Neque adeo video, cur tempore diverso collocentur; aut cur ad Augustum usque aut Septembrem a Tillemontio tom. 11 Monum. not. 3 in Constantium presbyterum, non assignata dilationis causa, differantur: neque enim audiendum censeo Joannem Malalam, seu Malelam, qui dum ludos Olympicos Antiochiæ celebrari solitos ait, in Chronographia Oxonii edita anno MDCXCI, pag. 320 & 321, quinto quoque anno … per 30 dies … facto initio a novilunio mensis Octobris, & a Palladio dissidet, & pugnat cum Libanio; ad quorum tamen in hac re antiquitatem auctoritatemque ne comparandus quidem est.

[289] Neque vero obstant sive id, quod diximus num. 281, [non serius.] post damnatum exilio Chrysostomum a Flaviano esse factum; sive quæ de Constantio presbytero, in quem Antiochenses mirifice ac merito propendebant, narrat Palladius pag. 144 & 145; ubi dicit; Hunc igitur talem virum (Constantium) pecuniis hoc modo fugare molitur (Porphyrius:) misit ad comitatum & ad potentiores episcopos, atque hunc litteris imperatoriis in Oasim relegari curat, veluti populorum perturbatorem. Primum enim, ut patet, non adeo magnam temporis intercapedinem exigit, sed accepto statim damnationis Chrysostomi nuncio, paucis post illam diebus fieri potuit; ac deinde leviculo ac brevi morbo, forte etiam ex dolore, ob Chrysostomi sui calamitatem, contracto, Flavianus centenario proximus, ut putatur, extingui. Alterum, fateor, aliquanto diutius extrahi debuisset, si Porphyrius post obitum Flaviani statim quidem (ut erat ambitiosissimus) adversus Constantium scribens, responsa prius exspectare debuisset; quam Constantium in exilium amolitus, episcopatum ipse invaderet. Verum ex Palladio satis patet, structas sibi a Porphyrio insidias spontanea fuga Constantium antevertisse: Qui statim, ubi hoc rescivit, inquit, amicorum auxilio in Cyprum fugit. Non est ergo, cur mense Julio, ultra quem agones Olympici raro, nec sine urgente causa, qualem hic nullam invenio, prorogari consueverant, ordinatus non credatur fuisse Porphyrius.

[290] De fine Porphyrii gravius laboratur: non enim paucis mensibus auctores inter se discrepant; [Obiit A. C. 413,] sed annis etiam non paucis. Baronius mortem ejus locat anno Christi CDVIII, num. 31 vel 30 (numeri enim editioni nostræ manu adscripti sunt, non satis ubique accurate:) Pagius vero, ad annum Christi CDVIII, num. 16 eam relegat usque ad annum Christi CDXIII. Quem etiam amplecti ego malim: primo quidem, quia id convenit cum Eutychio, qui pag. 536 Porphyrio, quem Barkunum nominat, annos X adscribit, qui, additi ad CDIV, in CDXIII deducunt, si annos X accipias, ut fere fit, incompletos, ita ut ipse annus CDIV primus putetur inter decem. Deinde quia idem videtur habuisse Nicephorus CP.: quod enim jam in ejus Chronico notentur ἔτη λ᾽, hoc est, annis XXX; nimis insulsum est atque ab omni historia remotum, quam ut Nicephoro tribuatur, ac non dormitanti potius amanuensi cuipiam, aut exesi codicis cariëi. Itaque λ᾽ scriptum esse putat Pagius citatus pro ι᾽, id est, XXX pro X. Eodem facit, quod ait Theodoretus lib. 3, cap 2: Duravit (dissensio Antiochensium) annis quinque & octoginta, usque ad præsulatum laudatissimi Alexandri, qui Antiochenæ ecclesiæ gubernaculum adeptus, viis omnibus tentatis, summoque pro concordia studio & voluntate adhibita, distractum membrum (Eustathianos, quorum adhuc partem non exiguam sibi adjungere nequiverat Flavianus) cum reliquo ecclesiæ corpore copulavit; nonnullis tamen etiam illi sese dedere detrectantibus, ut suo loco monebimus.

[291] [aut sequenti.] Hunc locum quia chronologiæ suæ de S. Eustathii depositione Baronius aptare non potuit, Theodoreto errorem impingit, num. cit. At in nostram optime quadrat: cœpta enim est Antiochiæ orthodoxorum dissensio statim ut, post exturbatum S. Eustathium ineunte anno Christi CCCXXXI, ecclesiam illam invasere Ariani; ab horum etenim communione catholici quidam, Eustathiani dicti, abstinendum omnino sibi; at ceteri contra communicandum cum iis esse, decreverunt: hinc illa catholicos inter jam toties memorata discordia: quæ si annos LXXXV tenuit (annumerato scilicet anno Christi CCCXXXI, qui primus, ab ipso fere initio, disiensionis fuit;) desierit tandem anno Christi CDXV, qui magnam partem Alexandri secundus esse potuit: neque enim statim illam pacem cum episcopatu assequi potuit; siquidem vias ad eam omnes tentavit; ut inveteratam tot annis ac pene cognatam Eustathianis omnibus ab aliis Antiochiæ orthodoxis aversionem exscinderet. Redeunt hæc iterum ad annum circiter CDXIII, quo Porphyrius vita excesserit; nisi quis referre id malit ad insequentem, in quo ei non multum refragabor.

[292] [Porphyrii scelera.] Porphyrii nec Theophanes nec Zonaras meminerunt: Theodoretus non meminit modo; verum etiam laudat insigniter lib. 5, cap. 35; ut Qui post Flavianum illius ecclesiæ clavum tenens, multa benignitatis monumenta post se reliquerit, atque excellenti quadam mentis prudentia fuerit. Aliter profecto Palladius, qui scelestissimam hominis vitam penitius inspexerat: plenam enim illam exhibet stupri, rapinæ, crudelitatis ac tyrannidis; neque id ante episcopatum magis, quam cum illum jam contra jus fasque involasset; S. Joanni Chrysostomo semper infensissimus; Antiochenis execratus; Ecclesiæ Romanæ, cum ad eam scripsisset, ne responso quidem dignus habitus. Consule, lector, indicem copiosum Palladii Dialogo editisque cum eo opusculis subnexum, ad nomen Porphyrii; aut si in promptu non est, adi Baronium ad annum Christi CDIV a num. 57.

XXXVI. ALEXANDER I.

[Alexander omni laude dignus successit Porphyrio A. C. 413 aut sequenti,] Porphyrium excepit Alexander, ut auctor est Socrates lib. 7, cap. 9, ac Theodoretus lib. 5, cap. 35; ubi sic habet: Antiochenos pascebat Alexander, cui vitæ institutio episcopatui congruebat. Nam cum in palæstra monastica ætatem ante pontificatum transegisset, plurimumque se exercuisset, strenuum athletam exhibuit, sermone docens, & sermonem vita confirmans. Successerat is Porphyrio. Et paulo post: Alexander autem exercitatione ascetica, egestatis studio, linguæ facundia & infinitis aliis gratiæ donis præcellebat. Hic magni Eustathii partem, quam Paulinus olim, & post eum Euagrius redintegrari non permiserant, suasione & hortatione sua cum reliquo corpore conjunxit, diemque festum celebravit, cujus similem nemo vidit umquam… Hic magni Joannis (Chrysostomi) nomen primus ecclesiasticis Diptychis adscripsit. De hac re plura vide apud Nicephorum Callistum lib. 14, cap. 25. Hæc ad laudem, quam ut angelus pacis longe meretur amplissimam, & rudem Viri notitiam breviter dicta sunto. Ceterum ex ipsa successione ejus in locum Porphyrii, judicium de episcopatus ejus exordio ferre non est difficile, post ea quæ modo, num. 290 & seq. de decessoris obitu dicta sunt; neque enim hoc illo multo posterius fingi potest; ut eumdem in annum utrumque incidisse credibile sit: at vero quousque Alexandri tempora pertigerint, intricata prorsus est controversia; de qua nunc dicendum.

[294] Alexandrum supervixisse ad annum Christi CDXX contendunt Majores nostri in Actis Sanctorum ad diem VIII Januarii in Vita S. Attici, [Obiit autem, non A. C. 420,] episcopi CPolitani, § 6, num. 33, Theodoreti, in Vita Zenonis, auctoritate ducti; quos deinde secuti in eo sunt Norisius in Hist. Pelagiana lib. 2, cap. 4 & 6, & Antonius Pagius in Criticis Baronii ad annum Christi CDXX num. 22. Hæc habet in Historia Religiosa cap. 12 de Zenone Theodoretus: Simul ac Valens imperator e vita sublatus est, militiæ cingulum deposuit (Zenon.) … Ex palatio autem in sepulcrum quoddam se conferens, cujusmodi in vicino Antiochiæ monte sunt plurima, solus ibi degebat. Tum subdit, quam sanctam istic vitam ageret; tum qua ratione Zenonem istic ipsemet inviserit. Et cum redire jam domum, inquit, oporteret, orabam, ut benedictionis viaticum daret. Ille vero repugnabat, æquum esse dicens, ut nos preces perageremus; privatumque se nominans, milites nos appellabat: Lector enim tunc eram & divinas Scripturas populo recitabam. Cumque adolescentiam ætatemque immaturam obtenderemus, ut quibus vix prima lanugo succresceret, ac nos iterum non venturos juraremus, si hoc nunc facere cogeremur; ægre tandem precibus inflexus, Deo quidem intercessionem obtulit; sed intercessionem longa excusatione purgavit, caritatis obedientiæque gratia se fecisse dicens… Quod autem ad tantum Philosophiæ culmen evectus, tantam animi moderationem retinuerit vir grandævus, qui annos quadraginta perpetuos in monastica exercitatione posuerat, quis satis admirari, aut magnitudini pares adferre laudes quis possit?

[295] Exinde Theodoretus ad alia retro dudum acta progreditur, [uti ex Theodoreto quidam colligi putant,] ut patet ex venditione facultatum suarum, diu propter immaturam fratrum (non filiorum fratris, ut ibi vertitur; græce enim ἀδελφῶν tantum legitur) ætatem dilata. Tandem cum vendita nondum ipse distribuisset omnia (etiam posterius, quam illum Theodoretus valentem adhuc & urnas utraque manu gestantem vidisset; quamquam non dicitur, quanto tempore posterius) de ceteris deliberare, morbo interveniente, coactus est. Accito igitur civitatis antistite (is autem erat magnus Alexander …) Adesdum, inquit, o venerandum mihi caput … Quoniam abire ex hac vita jubeor, harum te (pecuniarum) dispensatorem constituo … Pecunias ergo velut divino quæstori tradidit. Ipse vero non multo post tempore superstes (οὐ πολὺν ἐπιβιώσας χρόνον) … decessit.

[296] [ex cujus textu tamen non sequitur,] Ex his collige 1, Zenonem ab aula ad solitudinem abiisse anno Christi CCCLXXVIII, statim a morte Valentis, quæ eodem anno accidit sub initium mensis Augusti. Collige 2, quadraginta annis jam tum illum solitarie vixisse, cum eum Theodoretus invisit; annos autem illos, si inchoati accenseantur, redigi ad annum Christi CDXVII, a cujus initio dici poterat, more satis usitato, quamvis non accuratissimo, Zenon annos XL in ascetico vivendi genere transegisse (διηνυκὼς ἐτύγχανεν·) erat enim is annus civilis & consulatus quadragesimus, ab illo inclusive, ut aiunt, quo nuntium seculo remiserat. Collige 3, non constare, quamdiu deinde Zenon supervixerit, antequam in morbum incideret: diu tamen superstitem fuisse, non putem; cum non videatur illum amplius Theodoretus visendi causa adiisse; quod facturum tamen sese innuerat. Certe inopinato in morbum incidit, quandoquidem statuerat reliquum, quod ei adhuc erat pecuniæ, per se ipse in res pias expendere, cum illud superveniens ægritudo prohibuit; ut ipsemet Alexandro testatus est. Neque adeo opus est id fingere diu factum post visitationem Theodoreti, aut ultra annum Christi CDXVII.

[297] [obiisse Alexandrum post annum Christi 417,] Collige 4. non hic fieri mentionem testamenti, cujus Alexandrum executorem designaverit; sed commissam tantum esse Præsuli curam, redactas ex vendita possessione pecunias, juxta Euangelium, in pauperes elargiendi, neque proinde exspectari debuisse mortem Zenonis, ut illæ expenderentur; sed statim ab Alexandro, ubi opportunum videretur, potuisse distribui; non est ergo necesse superstitem diu facere Alexandrum. Collige 5, quamvis tamen ultro concedatur, usque ad Zenonis obitum vixisse Alexandrum; tamen ne sic quidem ultra annum Christi CDXVII esse procedendum; cum fidelis hic minime sit versio Theodoreti, qua usus est Rosweydus in Vitis Patrum lib. 9, cap. 12 in fine, ubi de Zenone post traditam Alexandro pecuniam dicitur: Ipse autem, cum non plus quam annum vixisset postea, tamquam quidam Olympicus victor a septis, recessit; ut patet ex Græco textu, quem superius delibavi, quique hoc solum dicit: ipse vero non multo post tempore superstes, tamquam Olympicus victor quispiam ex stadio decessit. Consentit Garnerius Diss. 2 de libris Theodoreti in observat ad hoc caput Philothei, pag. 202, quatenus eodem anno visitatum a Theodoreto, & mortuum ponit Zenonem; sed illi hoc minime assentior, quod pro XL annis, XXX legendos putet; quod ita ei commodius erat ad suam chronologiam Theodoretum fingere, de qua videri possunt auctores alii. Non sequitur ergo ex allatis illis Theodoreti testimoniis, serius Alexandrum esse mortuum, quam anno Christi CDXVII, etiam, si ita placet, nondum dimidiato.

[298] Sequitur tamen, mortuum non esse citius; [sequitur ex eo tamen, mortuum non esse citius,] puta anno CDXVI, ut habet Tillemontius tom. 10, nota 6 in S. Innocentium; ubi existimat verba illa Theodoreti de Zenone, τεσσαράκοντα γὰρ ἔτη ἐν τῇ ἀσκήσει διηνυκὼς ἐτύγχανεν, quadraginta namque annos in exercitatione monastica decurrerat, non esse referenda ad illud tempus, quo eum vidit Theodoretus; sed potius ad universum illud, quod ad mortem usque in solitudine Zenon exegit. Dura hæc videtur interpretatio, ac Theodoreti sententiam ineptam omnino reddit, ut patet ex adjunctis. Nam cum in discessu Theodoretus Zenonem rogasset, ut bene sibi precari dignaretur; idque adeo refugisset Zenon, ut contra adigere Theodoretum ad sibi potius benedicendum voluisset, quidquid ille adolescentiam ætatemque immaturam obtenderet; perculsus hoc facto Theodoretus, suam cum illius ætate conferens, Quis vero, inquit, in tam sublimi philosophiæ culmine tantam inesse animi modestiam in viro grandævo (annos namque quadraginta in exercitatione monastica posuerat) satis pro dignitate admiretur?

[299] Commendat ergo humilitatem ejus erga se tum ibi exhibitam, [puta A. C. 416, ut ait Tillemontius,] cum ab ejus sapientia ac sancta eruditione, tum ab ætate grandæva, qualis tunc utique erat quando humilitatem illam erga se exhibebat; sapientiam autem illam & ætatem senilem probat ex continua annorum XL exercitatione spirituali, non quæ aliquando futura esset; nam illa nihil conferre poterat ad doctrinam, ætatem, atque adeo humilitatis actum præsentem, de quo agitur; sed quæ tunc erat, cum actum illum exerceret. Alioqui ridiculus non minus hic esset Theodoretus, quam qui diceret: Hic homo senex est, quia diu vivet. Nihil interim disputo; utrum διηνυκὼς ἐτύγχανεν significare possit præteritum perfectum æque ac plusquam perfectum, ut Grammaticorum phrasibus utar; quod vult, at non probat Tillemontius. Mihi certe hoc loco aliter videtur. Vidit hoc ipse Tillemontius haud dubie tom. 15, nota 2 in Theodoretum sub finem.

[300] Confirmare tamen conatur hic sententiam suam; [sententiam suam debili argumento confirmans.] quia, cum episcopus creatus sit Theodoretus anno Christi CDXXIII, non potuerit videre Zenonem anno CDXVIII (aut ut ego quidem posui, CDXVII) tam juvenis, quam ipsemet indicat his verbis: Cumque adolescentiam ætatemque immaturam obtenderemus, ut quibus vix prima lanugo succresceret &c. Necesse ergo innuit esse, ut illum viderit aliquot annis citius. Sed argumentum hoc leve est: nam primo ætatem hic suam Theodoretus tanto magis deprimit, quanto eam cum seniori ac prorsus decrepita Zenonis ætate comparat. Deinde voces illæ, quibus adolescentiam suam probat, sic habent græce, ἄρτι γὰρ ἰούλου βραχεῖάν τινα προβολὴν ἐδεδέγμεθα, quæ proprie significant, barbam ei tum adhuc mollem fuisse & parum promissam. Hoc autem quamquam ætatem nullam absolute ac presse designet; tamen facile cadere potuit in annum ætatis ejus XXVI, aut etiam ulterius; quibus si junxeris illos, qui ab anno Christi CDXVII ad CDXXIII accesserunt, ad annos ætatis XXXIII pertigisse facile potuit, cum ad episcopatum promotus fuerit. Et sane quis miretur ea ætate episcopum esse factum; cum se, jam utique episcopus, juvenem ipsemet appellet in Historia Religiosa cap. 21, pag. 857? Restat ergo ut verba Theodoreti sic accipiantur, ut sonant; ac proinde XL annos vixisse in solitudine Zenonem intelligamus, cum illum Theodoretus adiit; atque adeo superstitem adhuc tum fuisse Alexandrum.

[301] [Obiit, inquam, Alexander A. C. 417,] Quærat nunc quispiam; cur annos XL Zenonis ita contraxerim, ut integros illos numerari non patiar ac plane rotundos; ita ut anno tantum CDXVIII elabente completi censeantur? Dicam. Primum, quia modus ille computandi apud chronologos atque historicos pastim est obvius ac receptus. Deinde quia orator erat insignis omnino Theodoretus; locus autem de quo agimus, exigebat, ut ætatem affectam Zenonis, quantum popularis loquendi usus veritasque paterentur, extolleret: id igitur fecisse credendus est; ut illustriorem ita redderet senis sapientiam humilitatemque, quam depingebat. Præterea quia hoc pacto inveniri possunt anni V, quos Nicephorus CP.; aut IV, quos episcopatui Alexandri Eutychius attribuit pag. 551: ab anno enim CDXIII usque ad CDXVII, quatuor anni sunt integri, quinque mutilati. Denique quia, nisi sic exponantur anni illi XL, conciliari cum Theodoreto non poterunt, quæ ex aliis eorumdem temporum monumentis afferuntur.

[302] [quod probatur maxime ex tempore relati ab Orientalibus in Diptycha S. Chrysostomi, & pacis cum Occidentalibus:] Quod antequam demonstrem, suppono notas esse aliunde celebres illas, quæ Orientales episcopos a Romanæ Sedis communione sub hæc tempora alienos reddebant, dissensiones; dum hæc defuncti in exilio Chrysostomi nomen sacris præsulum Diptychis inscribi constanter imperat; illi contra id facere obstinate detrectant. Ubi Porphyrius, S. Joannis hostis infensissimus, sera tandem pœna ex Antiochena sede simul & vita subductus esset, Alexander, relato in Diptycha Joannis nomine, pacem primus in ecclesiam suam reduxerat; neque eam domi peperisse contentus, ad imperatorem, inquit Nicephorus Callistus lib. 14, cap. 25, omnesque ubique episcopos, ut idem & ipsi facerent, & ea re pacem certam & constantem Ecclesiæ conciliarent, scripsit. Neque hoc tantum; verum etiam, ipso Attico teste ibid. cap. 26, Cpolim venit, & multa ore confidenti verba fecit, vehementerque excitare populum voluit, ut, vel nobis, inquit, invitis, necessario ejus quem diximus, nomen ita inscriberetur. Neque illud astequi tum quidem potuit; tantum effecit tamen apud imperatorem atque episcopos plurimos, quemadmodum ex eadem Attici ad Cyrillum, Alexandrinum antistitem, epistola colligere est; ut subinde concordia ubique propemodum obtineret, solis nobis, inquit Cyrillo Atticus, ei non adstipulantibus.

[303] [retulit enim illum post mortem Alexandri primo Theodotus; dein aliquamdiu post S. Atticus; ac diu post hunc S. Cyrillus;] Obierat interea Alexander; eique suffectus est in patriarchica sede Theodotus. Is, sive Chrysostomi nomen e Diptychis suis statim eraserit, sive id facturus videretur, a populo, ut nomen Joannis in sacras tabulas referret, coactus est; scripsitque ad Atticum continuo, ut veniam rei ei quam necessitate adductus fecisset, daremus, petens, inquit Atticus ibid. Qui litteras illas Cpolim detulerat presbyter, adventus sui causam, litterarumque suarum sententiam propalavit in vulgus; suscitantur insita nuper ab Alexandro erga S. Chrysostomum pacemque studia, jamque id Cpolitana plebs concitata minabatur Attico, quod in Theodoto Antiochena perfecerat. Recurrit is confestim ad imperatorem. Eadem ibi pro Chrysostomo voluntas. Cedit ergo Atticus & nomen ejus in album referri jubet; simulque dat litteras ad S. Cyrillum hortatorias, quo idem etiam ipse faciat, & ab aliis per Ægyptum episcopis fieri præcipiat. Res hæc satis est hactenus præcipitata, ut non multum temporis ab ordinatione Theodoti aut exigere, aut pati videatur. Verum in Cyrillo, patrui sui ac decessoris Theophili sententia nimium quantum occupato, longior mora fuit; ut ex rescripta ab illo ad Atticum epistola constat, apud eumdem Nicephorum cap. 27, in qua ejusdem secum opinionis esse indicat Ægyptum, regionem Augustalem, Arcadiam, Thebaidem, Libyam, Pentapolim; ut non admodum prompta istic ad pacem fuisse omnia, colligas. Nihilominus aliquanto post, ait Nicephorus cap. 28, Cyrillus cum magno illo Viro (Chrysostomo; atque adeo cum tota Ecclesia)… in gratiam rediit.

[304] Hæc, inquam, conciliari cum Theodoreto nequeunt, [atqui S. Cyrillus jam id fecerat A.C. 419,] si anni XL Zenonis sic numerentur, ut in annum Christi CDXVIII exeuntem desinant: sic enim omnino Alexander CDXIX attigisse censendus esset; cujus obitum cum secuta sit Theodoti successio, & facta ab eo Chrysostomi in Diptycha restitutio; hanc porro inscriptio ejusdem in Diptychis Cpolitanis extorta ab Attico; atque hujus denique exemplum justo intervallo imitatio Cyrilli aliorumque per Ægyptum ceterasque provincias supra memoratas episcoporum; vix denique restaurata ante annum Christi CDXX Orientalium ecclesiarum cum Romana Sede concordia fingi poterit. Atqui stare hoc omnino non potest cum epistola a concilio Africano ad summum Pontificem Bonifacium scripta anno Christi CDXIX (vide Labbeum tom. 2 concil. ) ubi illum obsecrat, ut scribere etiam ipse dignetur ad illarum (Orientalium) partium sacerdotes, hoc est, ecclesiæ (τῆς ἐκκλησίας, subintellige sacerdotes, seu patriarchas) Antiochenæ, Alexandrinæ & Cpolitanæ… ut inde ad nos, inquiunt PP., iidem canones apud Nicæam civitatem a Patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus ecclesiis in Domini adjutorio conferente. Et præstitisse Bonifacium, quod rogabatur, manifestum est, & 1145, ex litteris & concilii Nicæni exemplaribus tam ad illum, quam ad concilium Africanum destinatis sub die 6 Kalendas Decembris post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii XII & Theodosii IX (VIII) id est, anni Christi CDXIX. Jam ergo restituta erat pridem ante patriarchis illis cum Ecclesia Romana communio; alioqui nec Pontificem Africani Patres officium illud litterarum flagitassent; quippe qui legatum ejus apud se haberent, ex quo sublata esset, nec ne cum episcopis illis contentio atque ἀμιξία, intelligere possent ac deberent; nec illud Pontifex admisisset; nec ad eum Cyrillus Atticusve eodem adhuc anno rescripsissent.

[305] [imo dudum ante medium annum Christi 418:] Imo vero jam restauratum Orientales inter Romanamque sedem fuisse litterarum commercium anno Christi CDXVIII nondum dimidia parte præterlapso, suadet Epistola Tractoria, sive Tractatoria, a Zosimo Papa ad omnes per orbem universum episcopos missa (ante Kalendas Maias. Vide Garnerium in Marium Mercatorem edit. Parisinæ anni MDCLXXIII, Diss. 5 de Libellis fidei &c., pag. 325, & Diff. 2 de Synodis, pag. 216 &c.) Quam Epistolam Mercator, in Commonitorio cap. 1, Scripta vocat amplissima vel longissima, testaturque ea ad Orientales ecclesias, Ægypti diœcesim, & Constantinopolim… .. ad episcopos esse transmissa, a Zosimo utique, ut habet Possidius in Vita S. Augustini cap. 18. De eadem epistola agens Mercator ibid. cap. 3, Quæ, inquit, & Constantinopolim & per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata.

[306] [obierat ergo Alexander A. C. 417.] Erat ergo jam tum cum episcopis Cpolitano & Ægyptiis, atque adeo Alexandrino, reserata communicatio; relatusque proinde etiam ab Ægyptiis in Diptycha Chrysostomus; ac dudum ab Attico; diutius a Theodoto; qui tamen id fecit post obitum Alexandri; qui proinde anno Christi CDXVII posterior non fuit. Quod si quis mihi octjectet epistolam Damasi, de qua egi supra; negetque ex illa consequens esse, ut Damasus sub Joviano cum S. Meletio communicaverit; dissimulabo id quidem; negabo tamen epistolam illam Meletio, tametsi huic iste subscripserit & quidem omnium primus, inscriptam fuisse; sed tantum episcopis catholicis (neminem appellando, nedum episcopum Antiochenum aut Meletium) per Orientem constitutis. Vide Collectionem Romanam Holstenii parte 1, pag. 165. At epistola Zosimi Tractoria ad Ægypti diœcesim, & Cpolim… ad episcopos (Cyrillum scilicet & Atticum) est transmissa. Hoc satis discriminis est, ut aliud hic addam nihil.

[307] [Hæc sententia congruit cum objecto Theodoreto,] Atque hæc quidem hactenus ut cum Theodoreti calculo, per annos integros ducto, certant ex adverso; ita facile cum illo conveniunt; si annos Zenonis, eo quem dixi modo, incompletos intelligas. Fac enim Alexandrum esse mortuum anno Christi CDXVII tribus quatuorve mensibus decurso; successisse ei potuit Theodotus mense Maio vel Junio; statimque de tollendo e Diptychis Chrysostomi nomine cogitare; eumque obsistentes Antiocheni ab incepto deterrere; atque ipse id rursus continuo ad Atticum scribere per presbyterum. Is porro ut Constantinopolim venit, rem Antiochiæ gestam, rationesque adventus sui ac litterarum spargere in vulgus; quod illico, ut est leve, tumultarie concursans, Attico timorem seditionis injecerit; quam ipse tum ad imperatorem refugiens, tum ejus voluntate perspecta, S. Joannis nomen in mysticas tabulas referens, anteverterit; factique rationem per epistolam reddiderit Cyrillo. Næ ego vehementer fallor, nisi hæc ante mensem Augustum peracta esse possint omnia. Ab Augusto autem usque ad anni insequentis mensem circiter Februarium satis, opinor, est temporis, ut in eamdem quoque sententiam adductus credi possit haud incommode Cyrillus, ac totam sic per Ecclesiam redintegrata communio.

[308] Sed quid, inquis, ad epistolam Bonifacii, qui Zosimo in summo Pontificatu successit? [itemque cum epistola Bonifacii I,] Sic enim habet in Collectione Romana parte 1, pag. 77: Ante breve tempus, id est, sub prædecessore meo beatæ recordationis Innocentio (obiisse putatur S. Innocentius XII Martii anno Christi CDXVII) Orientalium ecclesiarum pontifices, dolentes se a Petri communione sejunctos, per legatos pacem… poposcerunt: quo tempore Apostolica Sedes omnia non difficulter indulsit. Hic locus est, ut puto, qui Tillemontium adegit maxime, ut eam Theodoreti sententiæ vim afferret, quam dixi num. 298 & seqq.; ut ita Alexandri obitum in annum CDXVI conferri posse contenderet. Neque perspicio tamen, quid hoc eum magnopere juvet; quandoquidem tom. 13 in S. Augustino, cap. 285 asierat, Theodoti initium verisimiliter anno CDXVII esse reponendum: sic enim nihilo plus habet torquendo Theodoretum a sensu, ut ipse fatetur naturali; quam ego, qui sensum illum defendo. Laborat ergo eadem hic difficultate. Etenim finge, Theodotum episcopum esse creatum sub ipsum etiam, si videtur, anni illius exordium; ne sic quidem sub Innocentio, hoc est, ante diem XII Martii, relatum a Cyrillo in Diptycha Chrysostomi nomen esse potuit, ut ex dictis perspicuum est; nedum missi ab eo aliisque post hoc factum legati, Innocentio adhuc vivo, Romam attigisse. Itaque censet ipse Tillemontius, in S. Innocentio art. 11 in fine, pacem hanc penitus confectam intelligi oportere ante Bonifacium, atque hoc sufficere ad ejus epistolam explicandam, cujus scopus sit sanctæ Sedis auctoritatem ostendere; quippe ad quam aliæ omnes recurrere consueverint; quod sub Innocentio factum sit (ad quem certo recurrit Alexander, & a quo pacem obtinuit, ut constat ex epistolis Innocentii ad Alexandrum aliosque tom. 2 Concil. a an sub Zosimo (ad quem Atticus ac Cyrillus recurrentes in gratiam communionemque recepti sunt) an sub utroque, parum ad rem facit.

[309] Potest interim redintegrata cum Oriente concordia recte temporibus Innocentii adscribi; [quæ juxta Theodoreti mentem facile explicatur.] quia tum cœpta est maxima celebritate ab Alexandro, ac deinceps ejusdem Patriarchæ indefesso pro ea studio latius in dies ac latius propagata; adeo, ut eo vix defuncto, scribens ad Cyrillum Atticus, relictum se propemodum esse solum innuat, qui adhuc paci tantisper obstitisset; efficere tamen ultra non potuisse sese, quin eam eadem cum ceteris conditione vel coactus ambiret; Innocentio, mea quidem sententia, jam ad Superos evocato; sic enim exigere videtur Theodoretus supra; & ex epistolis Innocentii 16 ad Maximianum & 17 ad Alexandrum constat, receptum ad communionem Atticum tum necdum fuisset; at ex nulla constat, sub Innocentio receptum esse posterius; cum tamen tot epistolis laudet reconciliationem Alexandri. Cum ergo res quælibet ad eum recte reducatur, a quo duxit initium, ac magnam partem, quamquam non omnino, confecta est; nihil sententiæ nostræ, imo Theodoreti, objectus Bonifacii locus incommodat.

[310] Jam cum ex auctoribus eorum, de quibus agitur, [Notantur aliorum anachronismi;] temporum evictum dederim, neque citius, neque serius anno Christi CDXVII, jam propemodum ad medium vergente, vitæ metas attigisse Alexandrum; audiendum non duxi vel Cedrenum, qui ad annum XIV Theodosii Junioris, Christi CDXXI, differt relationem Chrysostomi in album ecclesiasticum ab Attico factam, qua verisimile est non diu priorem fuisse Alexandri mortem; vel Theophanem, qui eamdem inscriptionem refert ad annum Christi CDXX. Horum enim tunc auctoritatem revereor, cum antiquiori non elevatur. Dissimulare non possum tamen, quod habet Pagius in Criticis Baronii ad annum Christi CDXX, num. 23, ubi, Alexandrum usque ad præsentem circiter annum (CDXX) pervenisse, ostendit, inquit, epistola ad Dioscorum (quæ est 83) in qua anni Theodoti, successoris Alexandri, egregie traduntur: Sex annos ibi (nempe Antiochiæ, inquit Theodoretus) ego docens (explevi) tempore beatæ memoriæ Theodoti Antiocheni episcopi… Alios deinde tredecim tempore B. Joannis… Præter hæc jam septimus agitur annus, quo Deo dilectissimus Archiepiscopus Domnus sedit.

[311] [ac respondetur ad argumentum Pagii.] Scripsit epistolam illam Theodoretus anno Christi CDXLVIII, ut docet ipse Pagius ad annum Christi CDXLIV, num. 9, & Tillemontius tom. 10, nota 6 in S. Innocentium, & tom. 15, nota 2 in Theodoretum. Quamquam tom. 14 in S. Cyrillo Alexandrino, art. 147, eamdem referat ad annum CDXLVII; sed male: nam anni hic assignati VI sub Theodoto, XIII sub Joanne, & VI cum parte septimi sub Domno, non conficiunt simul omnes minus, quam XXV annos integros imo aliquanto amplius, juxta ipsum Tillemontium nota 2 in Theodoretum. Ergo cum Theodoretus in epistola 113 ad Leonem Papam tantum numeret episcopatus sui & temporis, ex quo Antiochiæ docuerat, annos XXVI; eaque epistola certissime ut ex ipsa patet, scripta sit post conciliabulum Ephesinum habitum mense Augusto anni CDXLIX; non potest epistola ad Dioscorum, quæ ne totum quidem annum minus numerat quam epistola ad Leonem, scripta esse nisi ad summum uno circiter anno prius, hoc est, anno CDXLVIII, & quidem valde adulto. Indicat ergo in ea Theodoretus, docuisse sese Antiochiæ ab anno Christi CDXXIII, quo Cyri episcopatum adeptus erat, ut etiam num. seq docet Pagius; docuisse, inquam; nam antea quidem, ut vidimus, sub Alexandro fuerat ὑπαναγινώσκων seu Lector; at nondum etiam διδάσκων, qua voce hic utitur, quod nullo modo videtur cadere posse in tempus, quod episcopatum ejus antecessit; cum ad illum ex monasterio prodierit, ut vide num. seq. Indicat etiam Theodoretus jam tum Antiochiæ sedisse Theodotum; sed quo anno aut Theodotus sedere primum cœperit, aut desierit Alexander, ne unus quidem ibi apex est, ex quo id arguas. Itaque Alexandrum ad annum circiciter Christi CDXX pertigisse ex epistola illa quo pacto extuderit Pagius, ego me candide fateor non intelligere.

XXXVII. THEODOTUS I.

Defixo jam supra Theodoti ad annum Christi CDXVII principio, pergam in finienda episcopatus ejus duratione, [Sedit Theodotus ab A.C. 417 usque ad 429;] juniorum auctoritate seposita, vetustioribus adhærere: Nihil itaque vel Nicephori CP. eumque sequentis Theophanis ac Zonaræ quadriennium, vel sexennium morabor Eutychii, qui illum pag. 551 Barodotum nominat; nedum annos XVI, quos illi tribuit Cardinalis Baronius, initium ejus perperam repetens ab anno Christi CDXI. (Vide Pagium ad annum Christi CCCXXVII, num. 12.) Auctores hic ergo iterum coætaneos consulamus. Dedi num. 310 locum ex epistola 83 Theodoreti ad Dioscorum Alexandrinum, scripta anno Christi CDXLVIII; in qua enumerat annos, quibus Antiochiæ docuit, VI sub Theodoto, XIII sub Joanne, & jam septimus fluebat sub Domno: universim ergo XXV completos; qui si subtrahantur a CDXLVIII, redibitur ad annum Christi CDXXIII, eumdem illum scilicet, quo e monasterio, invitus licet, ut ipse de se ait epist. 81, ad cathedram Cyrensem eductus est. Inde ergo ducti anni sex continui quos sub Theodoto explevisse se, populum pro concione instituendo, testatur (διετέλεσα διδάσκων;) Theodotum omnino superstitem comprobant usque ad annum Christi CDXXIX.

[313] Confirmat idem iterum Theodoretus Hist. eccl. cap. ultimo, [ut probatur ex Theodoreto.] ubi hæc scribit: Quinque autem & centum annorum tempus hæc Historia complectitur, ab Arii vesania incipiens desinensque in obitu laudabilium virorum Theodori (Mopsuesteni) & Theodoti. Ubi voces illæ, Ab Arii vesania, non sunt adeo religiose accipiendæ, ut primam omnino Arianæ hæreseos originem indicare videantur: sic etenim Theodoretus secum ipse manifeste pugnaret; repetit namque illam ipse, lib. 1 cap. 1, inde a S. Alexandri Alexandrini Ordinatione, hoc est, ab anno Christi circiter CCCXIII, cui si addas CV, erit annus CDXVIII; quo mortuus esset Theodotus, contra ipsiusmet Theodoreti in epistola citata, aliorumque omnium testimonium. Intelligendæ igitur voces illæ sunt de tempore post victum a Constantino Licinium latamque, XVI Kalend. Junii anno Christi CCCXXIV, Legem de infirmandis his, quæ sub Tyrannis; (de qua vide Gothofredum in chronologia codicis Theodosiani ad illum annum & præcedentem;) Cum scilicet furia illa Arianica tranquillam Ecclesiæ pacem ac patronos nacta gratiosos, grassari per orbem cœpit dominarique licentius. Et vero ita se ipse Theodoretus explicat in præfatione Historiæ suæ, cum ait, inde sese initium ejus esse ducturum, ubi finem Eusebius scribendi fecerat; id est, a morte Licinii ac pace Ecclesiæ restituta: in ea enim desinit Eusebius, ut recte Baronius colligit ad annum Christi CDXXVII, num. 25, & patet ex ipso Theodoretianæ Historiæ hoc exordio: Sublatis de medio nefariis illis & impiis Tyrannis, Maxentio videlicet, Maximino & Licinio, sedata est Ecclesiæ procella, &c. Nec obstat, quod nonnulla obiter repetat, quæ temporibus illis paulo erant anteriora, ut num. 119 & seq. vidimus; hæc enim eo scribere debuit, quod essent ab Eusebio prætermissa, aut cum sequentibus cohærerent. Duc ergo CV annos ab anno CCCXXIV; defines in CDXXIX, quo vita functum dicimus Theodotum.

[314] [Confirmatur hæc sententiæ testimoniis aliis;] Et sane anno Christi CDXXVI in vivis adhuc fuisse hunc Præsulem, ipsemet est testis in epistola illa, cujus inscriptionem Photius in Bibliotheca, cod. 52, hanc ait fuisse: Deo carissimis sacrorum collegis, Beriniano & Amphilochio, omnibusque adeo in Pamphilia episcopis, Sisinnius atque Theodotus, & universa sancta synodus, quæ Dei gratia in magna urbe Constantinopolitana coacta est, consecrandi gratia Dei amantissimi episcopi Sisinnii &c. Consecratus enim est Sisinnius Theodosio XII & Valentiano II Cosf., id est, anno Christi CDXXVI, uti notat Marcellinus in Chronico; pridie Kalendas Martii, ut addit Socrates lib. 7, cap. 26. Quin imo, mortuo ferme post biennium Sisinnio, ut est apud Socratem ibid. cap. 28, Hierio & Ardaburio Coss. (anno Christi CDXXVII) die nono Kalendas Januarii, Nestorius, ut idem ait cap. seq., elapso trium mensium spatio, Antiochia adducitur… ordinatus Cpoli die quarto Idus Apriles, Felice & Tauro Coss. (anno Christi CDXXVIII.) Is autem, cum ad episcopatum illum proficisceretur, cum Theodoro apud Mopsuestiam congressus est, teste Theodulo apud Euagrium lib. 1, cap. 2. Vivebat ergo anno CDXXVIII ineunte Theodorus Mosuestenus: qui tamen, juxta Theodoretum lib. 5, cap. ultimo, eo tempore, quo divinus Theodotus Antiochenam regebat ecclesiam,… vitam finiit. Regebat itaque ad illum usque annum ecclesiam suam Theodotus. Carpit hunc Euagrii locum Garnerius in Historia Theodoreti cap. 4, num. 2, quod in chronologiam suam minus quadret; sed cum nostra tam apte conseritur, ut eam non minus confirmet, quam ab ea vicissim confirmetur. Ceterum intra annum Christi CDXXIX obiisse Theodotum, colligitur etiam ex Mario Mercatore in Commonitorio (quod, ut patet ex titulo, Theodosio anno illo obtulit) cap. 3, ubi eum appellat Sanctæ memoriæ Theodotum.

[315] [etiam Acacii Berœensis, in epistola,] Huc etiam facit epistola Acacii, Berœæ episcopi, ad S. Cyrillum, apud Labbeum tom. 3 Concil. in concilio Ephesino col. 381, in qua Joannes, qui Theodoto successit, dicitur recens admodum, νεωστὶ, ad episcopatum venisse. Scripta est vero epistola illa, ni fallor, provecto jam aliquantum anno Christi CDXXX: nam in ea dicit Acacius, curavisse se Cyrilli epistolam legi; Quam ille (Joannes Antiochenus) quoque, inquit, summa attentione, nec parvo doloris sensu audivit. Habes epistolam illam Cyrilli ibid. col. 380, in qua videsis querelas Cyrilli de Nestorio: scripta est ergo post illam, quam ad Cælestinum Papam dedit idem S. Cyrillus; ad hunc enim scribens, epist. 9 inter Cyrillianas, asserit, hactenus altum se tacuisse; Neque enim quidquam omnino, inquit, de illo qui Constantinopolitanam ecclesiam hoc tempore administrat, vel ad Religionem tuam, vel ad ullum alium consacerdotum nostrorum scripsi. Epistola autem ad Cælestinum posterior est illa, quam ibi se scripsisse ait secundam ad Nestorium, Quæ rectæ fidei expositionem brevi compendio complecteretur, & qua eum admonuerit obtestatusque sit, ut ad modum, quem epistola præfiniret, saperet. Sed nihil omnino apud illum, inquit, etiam tum profeci.

[316] Ex quibus verbis colligitur, epistolam, de qua hic agit, [scripta A. C. 430.] illam ipsam esse, quam ad Nestorium dederat mense Mechir (qui incipit a XXVI Januarii & finitur XXIV Februarii) Indictione XIII; (atque adeo anno Christi CDXXX;) ut vide tom. 4 Concil. col. 158. Cujus epistolæ cum eventum ante exspectaverit Cyrillus, quam ad Cælestinum scriberet, ut patet ex verbis modo datis; necesse est ad Cælestinum fuisse scriptum multo serius: id quod etiam liquet ex responsoriis Cælestini ad Cyrillum in re, quæ moram respondendi longam minime patiebatur, datis III Idus Augusti, Theodosio XIII & Valentiniano III Coss., sive anno Christi CDXXX (Exhibet illas tomus 3 Concil. col. 349.) Scripta ergo videtur Cyrilli ad Pontificem epistola ineunte circiter æstate, ut etiam notat Garnerius in Præfatione partis posterioris operum Marii Mercatoris pag. XVII. Cum ergo posterior sit epistola Cyrilli ad Acacium; & hujus iterum posterior ad Cyrillum responsoria, exaratam hanc oportet fuisse adulto admodum anno Christi CDXXX: cumque in ea dicatur Joannes νεωστὶ, id est, paulo ante, seu recens factus episcopus, quis credat aut Photio cod. 31, sedente etiamnum Cpoli Sisinnio, mortuum esse Theodotum; aut Baronio, non vixisse ultra annum Christi CDXXVII? Sedisse igitur Theodotum dicimus ab anno Christi CDXVII usque ad CDXXIX, annis omnino XII.

[317] Ex dictis collige, Theodoti jam defuncti memoriam a catholicis viris honorifice appellari consuevisse; [Elogium Theodoti.] tametsi initio episcopatus minus æquus videatur fuisse erga S. Chrysostomum, idemque sit, a quo Antiochiæ male habitus cum suis monachis pulsusque narratur S. Alexander Acœmetus, in Vita, quam dedimus in Actis Sanctorum ad diem XV Januarii, cap. 6. Pelagium hic damnavit, coacta in eum synodo, cui præsedit Antiochiæ, Quod ejusdem sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romæ Episcopum… missa scripta testantur; inquit Mercator in Commonitorio cap. 3; at quo id tempore factum sit, vide apud Tillemontium tom. 15, nota 74 in S. Augustinum.

XXXVIII. JOANNES I.

Quam longa est Joannis hujus historia, tam brevis est ac facilis ratio temporis, quo sedem Antiochenam occupavit: [Sedit Joannes I ab A. C. 429 usque ad 442.] clarissimis enim verbis eam exprimit Theodoretus epist. 83 ad Dioscorum, cujus supra textum dedimus num. 310; ubi, cum annos numerat, quos Antiochiæ docendo continuaverat, sex numerat sub Theodoto, tum XIII sub ejus successore Joanne. Quos quidem annos ego pro integris accipio; tum quia id innuit vox διετέλεσα; tum quia, si annos ibi inchoatos pro integris numeraret, idem facere potuisset sub Domno, atque adeo septem sub eo annos numerare simpliciter; quod non videtur facere, cum subdat: Adhæc septimus annus est Deo carissimi archiepiscopi domini Domni. Ita verbum de verbo latine vertitur, sonatque annum potius septimum inchoatum, quam si simpliciter dixisset: sub Domno annos insuper explevi jam septem; quo modo de annis aliis locutus erat. Scio, hæc levia esse argumenta; sed in re levi, cum nihil opponitur, sufficiunt. Sedem igitur suam tenuit Joannes ab anno circiter Christi, ut antea vidimus, CDXXIX usque ad CDXLII: nam eo deducunt anni XIII. Frustra alios hujus chronologiæ testes exquiras; frustra proferas illi adversantes posteros, sive Nicephorum CP., sive Theophanem, sive Zonaram qui annos XVIII; sive Eutychium, qui XVII assignat Joanni; sive alios quoslibet: uno enim hic Theodoreto standum est, qui & Joanni convixit, & cum annos ejus numerat, suos numerat; & Dioscoro numerat, a quo redargui vanitatis poterat, nisi recte ac sine exaggeratione numerasset.

[319] [Ejus elogia,] Elogium ejus breve quoddam loco citato habet Theodoretus, ubi illum Beatum vocat Joannem; Quem quidem divinis Litteris, inquit, a puero imbutum, exactam divinorum dogmatum scientiam adeptum esse Sanctitas tua (Dioscorum alloquitur) in litteris suis testata est. Perhonorifice etiam de illo, recens etiamnum episcopo, scribit Acacius Berœensis ad Cyrillum in epistola citata, apud Labbeum tom. 3 Concil. col. 386, ubi magno tum in pretio eum fuisse testatur apud omnes Orientis episcopos. Et vero ejusmodi laudibus indignum penitus non fuisse, tum multa præclare ab eo gesta, tum scripta quoque non nulla, apud Labbeum tom. 3 Concil. in indice, qui tomo præfigitur, assignata, atque in primis epistola ad Nestorium, indicio sunt. A Palagianæ hæresios aliquando defensæ suspicione nunc passim vindicatur.

[320] [non sine labe aliqua.] Nestorii doctrinam damnavit quidem; at personam dilexit impensius ac defendit; qua re æternam nomini suo notam inussit; dum hæc ei causa fuit, cur in S. Cyrillum Alexandrinum, synodumque Ephesinam ea gesserit, quæ meritissimam ei ab illa synodo excommunicationis sententiam accersiverunt. Pacem tamen, de qua epistolam ejus synodicam ad Sixtum Pontificem Romanum, ad Cyrillum, ad Maximianum, vide apud Labbe in concilio Ephesino tom. 3, subinde sic est amplexus, ut ad eam non modo invitaret omnes, sed, interposita etiam imperatoris auctoritate, cogeret. Theodori Mopsuesteni, cujus eum aliqui discipulum putant fuisse, memoriam & ipse coluit constanter, & ab aliis propugnari voluit. Verum, quoniam hæc aliaque ad Joannem pertinentia narrationem nimis, quam pro instituto meo, longam exigunt, ad Annales te, lector, Baronii remitto ab anno Christi CDXXVII usque ad CDXXXVI, quo Patriarchæ hujus obitum primo locaverat; quamquam eum deinde tom. 10, pag. 958 edit. Antverpiensis reponi voluerit anno Christi CDXL. Pagius de illo etiam non pauca dedit, maxime ab anno Christi CDXXX usque ad CDXL; plurima vero Tillemontius, tum aliis locis, tum præsertim tom. 14, ubi de S. Cyrillo Alexandrino.

XXXIX. DOMNUS II.

Successit Joanni, avunculo suo, defuncto Domnus, ut futurum ei prædixerat S. Euthymius, [Sedit ab A. C. 442 usque ad 449, mensem Augustum; quando depositus est.] in Actis Sanctorum die XX Januarii, in Vita S. Euthymii, pag. 311, num. 56; præfuitque ecclesiæ Antiochenæ, juxta S. Nicephorum, Theophanem ac Zonaram annis VIII, id est, ab anno Christi CDXLII usque ad Latrocinium Ephesinum, in quo depositus est anno Christi CDXLIX, post diem tertium synodi, qua dejectus est sanctæ memoriæ Flavianus, ut habet Breviculus historiæ Eutychianistarum apud Sirmondum editus cum Appendice codicis Theodos. pag. 114; hoc est, die circiter XI Augusti. Erat is annus adeptæ dignitatis octavus; jam enim septimus, teste Theodoreto epist. 83 ad Dioscorum, anno Christi CDXLVIII fluere cœperat.

[322] Cum igitur de Domni initio constet ex dictis a num. 310; [Errant hic proinde Eutychius & Victor Tununensis in Chronicis.] de depositione autem in pseudosynodo Ephesina, ut pluribus dicam inferius, dubitari non possit; immanis enimvero videri debet error Eutychii tom. 2 Annalium Alexandrinorum, pag. 84, cum dicit, annos illum unum & viginti sedisse. Fallitur etiam Victor Tununensis in Chronico, dum ait: Theodosio XIIX & Albino Coss. id est, anno Christi CDXLIV, Antiochenæ ecclesiæ episcopatum post Joannem Diaconus (ita Domnum appellat) suscepit: sic namque annus Domni septimus cadere nequaquam potuisset in annum Christi CDXLVIII, quod asserit Theodoretus. Sed nec Domni exauctorationem auctor ille loco suo reponit, quando conciliabulum Ephesinum congregatum scribit esse Posthumiano & Zenone Coss, sive anno Christi CDXLVIII, contra ipsam Theodosii epistolam, qua synodum convocavit in proximas Kalendas Augusti post consulatum Zenonis & Posthumiani, ut habet textus Græcus in concilio Chalcedonensi apud Labbe tom. 4 Concil. col. 100 & 101; ipsaque Acta conciliabuli ibid. col. 116, ubi congregatum fuisse dicitur post consulatum eorumdem sub sexto Idus, seu die octava, Augusti.

[323] Animum pridem res humanas pertæsum ad solitudinem Domnus, [Depositionem illi S. Euthymius prædixerat,] patria Antiochenus, adjecerat, concesseratque in disciplinam S. Euthymii, ordinatus subinde in ejus laura a Juvenale patriarcha Hierosolymitano, Diaconus, ut est in citata Vita S. Euthymii cap. 6, num. 41 & 42; quando ex Petro Saracenorum episcopo, a synodo Ephesina reverso, ea intellexit, quæ ibi gesta essent ab avunculo suo Joanne Hinc piissimum Virum tantus continuo dolor incessit & commiseratio, ut, relicta laura, abeundi Antiochiam, quo avunculum ad saniora consilia revocaret, facultatem posceret ab Euthymio. Abnuit sanctus abbas; nihil enim inde emersurum emolumenti; periculi vero & malorum plurimum. Maneret igitur eo loco, ad quem eum Deus vocasset: sin aliter saceret; obtenturum quidem esse administrationem, quam avunculus habebat; sed eam rursus illi ab hominibus malis ac præstigiatoribus, postquam incautus ab iis ignarusque seductus fuisset, ereptum iri.

[324] At ille destinata persequi certus, abbate insalutato, [si per zelum indiscretum ab ejus laura discederet;] Antiochiam profectus est. Cum illic vero fuisset, inquit auctor Vitæ S. Euthymii supra cap. 9, num. 57, omnia quæ ei prædicta fuerant, effectum sunt sortita. Nam ut cetera ejus acta præteream (quæ videri possunt apud Tillemontium in indice tomi 14 & præcipue 15, quorumque illud sane præclarum est, quod eum primum fuisse asserat Facundus Hermianensis lib. 12, pag. 559 in editione Sirmondi anni MDCXXIX, qui scripta ad Theodosium imperatorem epistola, cujus partem exhibet idem auctor lib. 8, cap. 5, Eutychi restiterit;) juverit vaticinii Euthymiani eventum, sive obtentæ a Domno patriarchicæ administrationis privationem hic paucis attexere.

[325] [uti in Latrocinio Ephesino, postquam S. Flavianum &c. damnasset,] Vix Ephesum cum episcopis provincialibus circiter XV, ut colligitur tom 4 Concil. ex concilio Chalcedonensi, col. 117, convenerat; cum ab ipso primo consessu sinistra sibi ominari debuit omnia: nam nec locus ei debitus assignabatur; siquidem Juvenali Hierosolymitano postpositus est, ibid. col. 115; nec loquendi data est libertas; quippe qui Eutychetem accusasset, quod eruitur ex iis, quæ ibidem habentur col. 109, 114, 148 & 149. Donec de Eutychete sententiam suam a præside Dioscoro post Juvenalem jussus edicere, ita pronuntiavit: Quoniam dudum ex transmissa mihi epistola a sancta synodo in Constantinopoli congregata, in damnationem viri religiosissimi Eutychis archimandritæ subscripsi; ex nuper autem oblatis ab ipso libellis sanctæ synodo, in hac Ephesina metropoli congregatæ, confessus est, se acquiescere & fidei sanctorum 318 Patrum, qui in Nicæa convenerunt, sed & priori concilio, quod in hac eadem urbe similiter convenit; comprobavi & ego ipse cum vestra sanctitate recipere eum & presbyterii dignitatem, & primatum sub eo degentium religiosissimorum fratrum, ibid. col. 256, 3. Ubi egregie ignorationem illam prodit, de qua illum S. Euthymius præmonuerat: neque enim quidquam de suis erroribus hactenus Eutyches retractaverat. Cum exinde ad S. Flaviani damnationem Dioscori terroribus adigerentur episcopi; Domnus, episcopus Antiochiæ, dixit: Concors sum & ego sanctæ vestræ synodo damnanti Flavianum & Eusebium … & consentio in eos a vobis prolatæ justæ sententiæ. ibid. col. 305.

[326] [prorsus evenit.] Frustra sperabat miser his aliisque orthodoxorum proscriptionibus furentem ac latrocinantem Dioscorum delinire, a quo aliud beneficium sperari non poterat, nisi ut post alios jugularetur; & hæ quidem non nisi dierum trium, ut superius dictum est, induciæ fuerunt. Post omnes autem, inquit Liberatus diaconus in Breviario, cap. 12 apud Labbe tom. 5 Concil. col. 758, deposuit & Domnum Antiochenum, remanentem ab orthodoxorum depositione; quia particeps factus Dioscori in depositione orthodoxorum & Eutychetis absolutione. Depositus est autem dolo Dioscori sic. Postquam consensit in omnibus Dioscoro, datis in medio ejus epistolis, quas ad ipsum Dioscorum Antiochenus Domnus contra duodecim Cyrilli capitula scripserat, eo quod essent obscura, damnavit ægrotum & absentem illa die; laudante hoc decretum cum ceteris & firmante Theodosio tom. 4 Concil. col. 863 & 864; imo Patribus Chalcedonensibus unum hoc non irritantibus, col. 673, 176; sive quod ipse depositione sua Domnus non invitus deinde acquieverit; ideoque Maximi successionem, ut ibidem dicitur, S. Leo Magnus ratam habuerit; sive quacumque alia id causa sit factum. Certe nec Marcianus ejus meminit, ubi legem Theodosii rescindit ibid. col. 865.

[327] Narrat pag. 87 Theophanes, Domnum post extortam per Dioscorum subscriptionem, [Ejus pœnitentia & reditus ad S. Euthymium,] in seipsum reversum, Dioscoro & optimatibus obstitisse, & iis quæ acta erant reluctatum, impiam pronuntiasse eam synodum, datamque rescriptionem recipere postulasse; nec dissonat Zonaras lib. 13 Annalium, num. 23; idemque asserit Nicephorus Callistus lib. 14, cap. 47 in fine; & addit, eam fuisse causam, cur ei synodus illa latrocinalis dignitatem sacerdotalem ademerit: sed silent antiquiores. Euagrius Hist. eccl. lib. 1, cap. 10 negat invenire se potuisse, quid postea Domno sit factum. Verum docet id nos Cyrillus monachus in vita S. Euthymii superius indicata cap. 9, num. 57, ubi verbis antea citatis hæc subdit: Illeque (Domnus) postea magna ductus pœnitentia, quod non obedisset (S. Euthymii consiliis) ad ipsum revertitur, gravi dolore visceribus cruciatus, & acerbe deplorans. Ad lauram ergo ac solitudinem suam, sanctumque patrem postliminio rediit; felix, cui mentem Deus injecerit contracta in administrato infeliciter episcopatu apud justitiam divinam nomina, ibi dissolvendi unde si numquam exiisset, ea, teste S. Euthymio, contracta numquam fuissent.

[328] Non videtur tamen id contigisse ante concilium Chalcedonense: [post concilium Chalcedonense.] apparet enim ex epistola S. Leonis 47, ad synodum Chalcedonensem, illum Epheso, cum ceteris episcopis ibi proscriptis, deportatum aliquo in exilium fuisse. Deinde in ipsa synodo, Chalcedone collecta, Actio est peculiaris de Domno Antiocheno col. 681, 682, in qua Maximus, qui ei successerat, rogat universalem synodum, ut humanitatem exercere dignetur in Domnum, & statuere ei certos sumptus de ecclesia, quam gubernaverat; quos illi Patres ad Maximi arbitrium pendi voluerunt; ut contentus alimoniis quiescat in posterum; cum præter hoc nihil Domnus requireret, ut videtur ibidem innuere Anatolius. Scio; Actionem hanc argumentis bene multis impetiit notior hæresi, quam eruditione Quesnellus in appendice ad opera S. Leonis, Dissert. 9; sed illa pridem confutavit Baluzius atque ex eo Pagius in Crit. Baron. anno Christi CDLI a num. 54, quinimo copiose atque erudite Tillemontius tom. 15, nota 54 in S. Leonem. Præterea Theophanes pag. 92 Domnum adhuc sistit Hierosolymis, cum, peracto Chalcedonensi concilio, sedem illam Theodosius monachus crudeliter invaderet, ac tum demum fugam ejus, uti & Juvenalis patriarchæ, in eremum collocat anno circiter Christi CDLII. Ceterum Domni hujus memoriam laudat loco non uno Facundus Hermianensis episcopus; nequaquam tamen ad illum referenda esse puto, quæ ex Martyrologis supra in Domno primo attigimus, ut indidem colliges.

XL. MAXIMUS.

[Maximus Domno successit; sed non A. C. 450 elabente; ut statuit Quesnellus,] Ereptæ Domno infulæ ad Maximum delatæ sunt, non in ipsa quidem illa synodo (nam Domno dejecto Dioscorus repente discessit, solutusque conventus est, ut habetur in Breviculo historiæ Eutychianistarum pag. 114; sed postea per Anatolium, patriarcham Cpolitanum, & S. Flaviani martyris successorem. Unde non de fine Maximi tantummodo, sed etiam de initio laboratur; atque id quidem Quesnello debemus, qui in Dissertatione mox citata, num. 31 a recepta Cardinalis Baronii, qui Maximi episcopatum inchoat anno Christi CDXLIX, sententia recedens, toto illum anno serius collocat; sed futili prorsus argumento, quod huc redit: Ordinatus est Maximus ab Anatolio episcopo Cpolitano; Anatolius autem ipse episcopatum non adiit nisi fere decimo mense a soluta synodo Ephesina: nam nec ante mortem Flaviani electus est; & S. Leo Magnus epist. 33 ad Theodosium augustum de Anatolio scribens anno CDL, XVI Julii, hæc habet: Qui Constantinopolitanæ COEPIT ecclesiæ præsidere. Ergo Maximum non paulo posterius ordinatum ab eo fuisse necesse est: quandoquidem canonice electus est & ordinatus, teste Stephano Ephesino Actione 10 Chalcedonensi, nec aliud S. Leo in ejus ordinatione peccatum notet, quam quod illam Anatolius celebrare præsumpserit, non omissurus, si quid aliud contra canones in ea fuisset admissum; atque adeo si Antiochiæ facta non esset. Jam vero, inquit Quesnellus, aliquod tempus (post decimum mensem a synodo Ephesina) fundandis episcopatus ejus (Anatolii) exordiis dandum fuit, antequam Antiochiam se conferret, ubi electionem & consecrationem (Maximi) fieri oportebat secundum canones. Ita ille; manifeste innuens, ordinationem Maximi solido, ut minimum, anno conciliabulum Ephesinum esse consecutam.

[330] [quia Anatolium, a quo ordinatus est Maximus, nimis sero facit episcopum,] Hujus ratiocinii vis omnis in unica illa S. Leonis de Anatolio voce, quam litteris majusculis expressit, sita est: (nam de S. Flaviani martyrio dicam inferius.) Cum enim scribat ad Theodosium Augustum XVI Julii anni sequentis (CDL) de ordinatione ejus, qui Constantinopolitanæ COEPIT ecclesiæ præsidere; satis ostendit, ait Quesnellus, recenter fuisse ordinatum, id est, fere decimo mense a soluta synodo Ephesina, hoc est, mense Junio circiter anni CDL. Verum acutus dissertator dum voculam captat unam, totius epistolæ sententiam prostituit. Adi, lector, epistolam citatam; & me arguito, si non ibi totum in eo esse S. Leonem judicaveris, ut Theodosio causam afferat dilatarum tam diu ad Anatolium litterarum, quibus episcopatum ejus approbare censeretur; tum etiam ut ostendat, quibus conditionibus hæc difficultas ac sinistra omnis suspicio tolli per Anatolium brevi possit, si modo illa faciat scilicet, quæ istic ab eo S. Leo exigit. Hæc sane omnia quid aliud arguunt, nisi, præter morem diu post ordinationem Anatolii, quam & hic tamen sancto Pontifici per litteras, quarum partem aliquam edidit Cotelerius in Ecclesiæ Græcæ Monumentis tom. 1, pag. 66 & episcopi, a quibus consecratus erat, significaverant, ut ipse Leo testatur epist. 34 ad archimandritas Cpolitanos, exspectatum esse a S. Leone, antequam epistolam illi, communionis confirmatæque ordinationis indicem, destinaverit. Ex quibus omnino liquet, non uno mense, sed pluribus Constantinopolitanæ ecclesiæ præsidere cœpisse Anatolium, cum S. Leo epistolam illam 33 ad Theodosium daret. Confirmantur hæc ex epistola ejusdem sancti Pontificis 57 ad Marcianum Aug., ubi exponit, unde secutum sit, ut cum (Anatolius) communionem Apostolicæ Sedis expeteret, DIU dandis ad eum pacis epistolis abstineret. Expetierat autem ille communionem statim post ordinationem suam, ut verisimillimum faciunt ejus litteræ apud Cotelerium. Diu ergo inter illam & epistolam ad Theodosium datam exspectatum jam erat a S. Leone: non igitur uno tantum antea mense ordinem illum susceperat.

[331] Sed nihil adeo fatale est opinamento Quesnelliano, [in quo multum fallitur,] ut Actio de Photio episcopo Tyri & Eustathio episcopo Beryti in concilio Chalcedonensi Actione 4 apud Labbeum tom. 4. Ex illa enim constat 1, subductas Photii jurisdictioni aliquot fuisse civitates ab Eustathio per concilium aliquod Cpoli sub Anatolio coactum, & illius concilii definitioni subscripsisse Maximum, jam utique episcopum; qui, licet isti conventui non interfuisset; tum temporis tamen erat Cpoli, col. 545. Constat 2, cum contra hanc definitionem nihilominus aliquam in istis locis ordinationem exercuisset Photius, habitam ibidem esse alteram synodum sub eodem Anatolio, ab eaque missam esse Photio excommunicationis sententiam, & mansisse hunc excommunicatum centum viginti duos dies, id est, 4 mensibus; ibidem Constat 3, cum interim Photius antiquo suo jure uti pergeret, ac duos in locis suæ administrationi subtractis ordinasset episcopos, quos Eustathius deposuit, ibidem, tertiam rursus Cpoli synodum convocatam esse, ab eaque missum synodicum ad Photium cum interminatione depositionis, nisi factæ a synodo divisioni subscriberet; quod tum quidem ipse coactus fecit, col. 541. Constat 4, hæc omnia contigisse superstite adhuc Theodosio imperatore, ut colligitur ibid. littera B, & clarius ad litteram C, ubi opponens Theodosii imperio imperium Marciani, sub vestra autem pietate, inquit Photius, sciunt quicumque experimentum sumpsere, quod neque irrationabile patrocinium (quali usum fuisse contendebat Eustathium ibid. B) quidquam pollet; nec si quis velit, quod vetustati ignotum sit, per novitatem usurpare (uti Eustathius fecerat,) id poterit.

[332] Hinc sequitur 1, synodum primam ex modo memoratis haud minus quam quinque circiter mensibus ante obitum Theodosii collectam fuisse. [ut patet etiam ex actis concilii Chalcedonensis;] Obiit autem Theodosius aut die XX Junii, juxta Theophanem pag. 88; aut XXVIII mensis Julii eodem anno Christi CDL, juxta Theodorum Lectorem; vide Pagium ad illum annum, num. 8. Sequitur 2, ut jam tum episcopus Antiochenus fuerit Maximus (neque enim aliter ad ipsum ista subscriptio ulla ratione pertinuisset;) imo ut aliquanto ante fuerit consecratus; siquidem id factum sit Antiochiæ, ut vult Quesnellus ex testimonio Stephani Ephesini in concilio Chalcedonensi apud Labbeum tom. 4, col. 675; cujus tamen textus Græcus in hac re obscurior est, quam Latina interpretatio. Sequitur 3, ut pridem ante primam illam synodum patriarcha Cpolitanus fuerit Anatolius; quippe qui Maximum Antiochiæ consecraverit. Longissime ergo aberrat Quesnellus, cum Anatolium mense demum Junio ejusdem anni ordinatum fuisse episcopum statuit. Restat modo, ut meam hic mentem expromam unaque luxatæ Quesnelli sententiæ nervos omnes succidam.

[333] [sicut & in differenda morte S. Flaviani, quam secuta est Ordinatio Anatolii, usque ad A. C. 450,] Primum itaque pro certo habeo, episcopum consecratum esse Maximum ab Anatolio: hoc enim S. Leo magnus testatur epist. 53 ad Anatolium & 54 ad Marcianum augustum. Deinde, Anatolium ipsum creatum episcopum non fuisse, nisi mortuo jam S. Flaviano: nam si eo superstite ordinatus fuisset Anatolius; incredibile apparet, aut sanctum Pontificem id vitium in ejus ordinatione notaturum numquam fuisse, postquam ad Cpolitanos scripserat anno CDXLIX, die XV Octobris in epist. 22: Quisquis incolumi atque superstite Flaviano, episcopo vestro, sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, numquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit numerari: aut scribere ad illum ausuros fuisse tum Anatolium ipsum, tum eos a quibus Ordinem episcopalem susceperat, electionem suam consecrationemque, servato ordine, qui narratur in fragmento epistolæ Anatolii ad Leonem apud Cotelerium in Eccl. Græc. Monum. tom. 1, pag. 66, cum sanctissima Constantinopolitana ecclesia pastore orbata esset &c., peractam esse; maxime cum scirent probe, quanto in pretio apud Leonem Flavianus fuisset, quantaque constantia ejus condemnationi depositionique Pontificii legati in Ephesina synodo, præcipiti etiam sibi fuga, quando aliud nihil potuerant, consulendo, restitissent: aut nullum denique futurum fuisse auctorem historicum, qui, cum de Anatolio in Flaviani locum succedente scriberet, rem tam notabilem silentio non præteriret. Imo defunctum ante Flavianum fuisse aut aperte tradunt omnes, aut supponunt. Quando igitur nec ante Domno successit Maximus, quam S. Flaviano Anatolius; nec factum hoc credi potest ante obitum Flaviani; obitum hunc, de quo non nulla apud eruditos disceptatio est, ad sua prius tempora redigere cogimur, quam progredi liceat ulterius.

[334] [cum acciderit A. C. 449 mense Augusto,] Majores nostri ad diem XVIII Februarii, ubi de S. Flaviano actum est, re diligenter discussa, secuti fere Baronium in notationibus ad Martyrologium Romanum, S. Flavianum obiisse anno Christi CDXLIX, mense Augusto, hoc est, eodem illo, quo habita est Ephesina pseudosynodus, recte affirmarunt pag. 75, § 4, a num. 19; quidquid Garnerio nostro, de quo agam inferius, aliter visum sit. Nam sicui Theophanis ac Nicephori Callisti citata istic testimonia libet arrodere, ne tertio post exauctorationem suam die, hoc est, XI mensis Augusti, extinctum credat esse sanctum hunc præsulem; quibus hoc tamen Baronius aliique, atque ipse adeo Tillemontius tom. 15 in S. Leone, art. 72, credendum putaverunt; facere tamen non poterit, ut mensem illum integrum pervixisse eum existimet, ubi cetera expenderit, quæ ex Liberati Diaconi Breviario, cap. 12; ex Euagrio, imo Eusebio, Dorylæi episcopo, apud Euagrium lib. 2, cap. 2; ex Actione 3 & 4 concilii Chalcedonensis, ibidem adducta sunt, quæque eo tendunt omnia, ut ita male verberibus calcibusque habitum Ephesi a Dioscoro ejusque asseclis virum hunc sanctissimum affirment, ut si vivus loco excesserit, non alio tamen morbo, quam dolore impositarum ibi plagarum, atque adeo brevi post tempore, migrarit ad Dominum; ut proinde Dioscoro ac furoris ejus ministris, parricidium illud, tamquam novo Cain, qui suis fratrem manibus trucidaverat, imputetur.

[335] Sunt hæc sane graviora, quam ut Breviculo Eutychianistarum postponi debeant; [ut multis testimoniis probatur:] qui tamen de Flaviani interitu dubitans, spontaneus fuerit, an ingestus; contrarius haberi non debet. Accedit ad hos auctor minime recusandus, qui eo tempore scribebat, Prosper Aquitanus apud Labbeum tom. 1. Novæ Bibliothecæ Mss. pag. 53, qui sub Coss. Asturio & Protogene sic habet post ea, quæ in conciliabulo Ephesino facta memorat: Sanctus vero Flavianus inter manus eorum, a quibus in exilium ducebatur, glorioso ad Christum fine transivit. Ubi non annum mortis ejus dumtaxat, per Consules appositos, docet esse Christi CDXLIX; sed etiam proximos a synodo, unde depositus abripi in exilium jubebatur, manifeste dies designat; quippe quem obiisse memorat, antequam destinatum exilio locum attigisset, ad quem ducebatur: idque apud Epipam, quæ est civitas Lydiæ, teste auctore Breviculi historiæ Eutychianistarum; neque proinde procul Epheso. Hæc argumenta aut vidisse non arbitror Garnerium de libris Theodoreti Dissert. 2, ubi scribit in epistolam ejus XI ad Flavianum, num. 14; aut certe magnam partem dissimulasse. Juvat interim audire quid hæc contra Vir doctissimus afferat.

[336] Sentit ipse, fieri non posse, ut vita functus sit Flavianus triduo postquam damnatus esset; [quidquid eam serius locet Garnerius noster propter epistolam Placidiæ augustæ,] deinde, probabile esse, mortem ejus contigisse die XVIII Februarii anno CDL (mendo typothetico impressum est CDLVIII.) Primum ex eo consequi putat, quod Galla Placidia augusta, Roma scribens ad Theodosium (non parentem, ut ibi dicitur, sed filium) vivere adhuc tum Flavianum existimaverit. Scripsit vero, inquit, Placidia post diem XVIII Novembris, id est, post tres menses a soluto concilio Ephesino latrocinali, quo tempore incredibile est, non fuisse adhuc auditum in Occidente de cæde patriarchæ novæ Romæ, si re vera contigisset. Cur vero id incredibile est? Sane si ne ipse quidem S. Leo, licet in omnem occasionem ea cognoscendi, quæ Ephesi palam ac publice gererentur, intentus, quidquam certi nuntii inde nancisci potuit, nisi duobus post mensibus, idque non nisi ex legatis suis, qui statim Epheso post primum synodi conventum, atque injustissimam Flaviani proscriptionem, contumeliasque profugerant, ut patet ex epistolis ejus 24 & seqq., quid mirum, si mense Novembri, aut etiam serius (si tamen serius Placidia scripserit: nam res incerta est admodum, ut collige ex Tillemontio nota 28 & præcipue 32 in S. Leonem, ubi & Quesnellum confutat) de Flaviani morte per Occidentem nihil audiretur? Præsertim cum ea contigerit inter manus eorum, a quibus in exilium ducebatur; ita ut alii mortis illius testes non essent, quam qui eam, ut verisimillimum est, una cum Dioscoro, in ipsa synodo virum sanctum cædendo & calcando, ipsi intulerant, aut certe deproperaverant. Quorum proinde intererat plurimum, ut eam, quamdiu poterant, occultam omnibus continerent; ne, si ejus, qui sanus ac valens ad synodum venerat, subito innotuisset obitus, interfectus ab ipsis potius, quam mortuus diceretur; quod non in apertum Dioscori tantummodo ministrorumque ejus periculum, sed in summum insuper universæ synodi dedecus atque infamiam redundasset.

[337] [ex qua tantum sequitur, ut aliquamdiu cædem illam ignoraverit: si tamen hoc sequitur:] Itaque non modo nihil de re illa resciri mense Novembri in Occidente potuit; sed ne Constantinopoli quidem vulgatum quidquam fuisse eo mense, saltem nondum adulto, apparet utcumque ex epistola Leonis 32 ad Martinum & Faustum, quando illi nihil de illa cæde in suis ad Pontificem litteris videntur meminisse. Hinc latrones Ephesini certam parricidii sacrilegi invidiam a sese apud plurimos amoliti sunt. Hinc etiam postea dubium evasit, an superveniente, an ingesta morte defunctus fit, ut habet Breviculus citatus. Hinc Marcellinus Comes solum Flaviani exilium notarit in Chronico; cum de morte nihil certi haberet. Hinc in ipsa Menæa ac Menologia a Garnerio citata num. 13 ea opinio irrepserit, quæ aliquamdiu illum in exilio vixisse innueret. Hinc eam ipse Theodosius ignorare aliquamdiu potuit; aut vero etiam, si non ignorabat cum ad Valentinianum, Placidiam, Eudoxiam rescriberet, dissimulare; ne quid sinistræ in illam synodum, quam uti suam passim ibi defendit, suspicionis moveret: adi litteras modo citatas, apud Labbe tom. 4 Concil. & assignatas in indice, qui tomo præfigitur.

[338] [& propter diuturnum S. Leonis de illa morte silentium,] Itaque, cum nec certum sit, sed valde ambiguum, epistolæ Placidiæ, aliarumque quas dixi, tempus; & causæ esse multæ potuerint, cur de Flaviani morte nihil Theodosius rescribendum putaret; non potest aut hujus silentium, aut illius ignoratio adversus apertam tot auctorum, quot supra dedimus, sententiam valere. Quod addit Garnerius num. 12: Denique si ante Februarium (anni CDL) mors Flaviani accidisset, quid esset causæ, cur S. Leo ne verbum quidem ea de re fecerit, aut certe de Anatolio non scripserit Theodosio, Pulcheriæ, aliisque ante Julium mensem? Quæro ego vicissim: Si nesciebat jam mortuum S. Flavianum S. Leo; cur post Idus Octobres anni CDXLIX nullam ejus, tamquam superstitis, mentionem usquam facit? Cur non in epistola saltem 31 ad Pulcheriam aug., scripta die XVII Martii anni CDL; aliaque eodem die data ad Martinum & Faustum presbyteros, quæ est 32? Itane immemorem fuisse sanctissimum Leonem aut caritatis, aut datæ Flaviano fidei, qua opem ei tam prompte spoponderat in epistola 27, data III Idus Octobris anno CDXLIX; ut, nisi tertio post die, ejus numquam amplius verbo saltem uno meminerit? Fecit hoc, inquis, per Valentinianum, Gallam Placidiam, Liciniam Eudoxiam. Primum quo tempore? In obscuro est.

[339] Putat tamen cum Baronio Garnerius, factum id esse post XVIII Novembris CDXLIX; quibus ego multo potius, [quod nobis potius favet:] quam vel Pagio vel Tillemontio, vigesimam secundam Februarii anni sequentis præferentibus, assentior; tum quia id cum dictis modo ac dicendis apte congruit; tum quia nihil admodum grave est in contrarium; tum denique (nam mihi singula persequi fuse non licet) quia incredibile aliter videtur, Leonem tam cito in Flaviani causa elanguisse; ut, cum pro ea a die XIII usque ad XV Octobris tot epistolis tam fervide egerit, remisso statim impetu, otiose pateretur gloriosissimum exulem & clientem suum inter barbaras hostium suorum atque ecclesiæ manus misere contabescere, ne epistola quidem una consolans, aut commendans, aut salutari per amicos jubens, aut de eo saltem aliquid interrogans, donec quarto demum post mense Augustos interpellaret, quorum opem, licet Romæ non essent, facile tamen erat, diebus singulis sive per sese, sive per internuncios & epistolas, implorare. Hoc argumento mihi equidem plane persuadeo, saltem a mense circiter Decembri CDXLIX innotuisse Leoni S. Flaviani mortem; idque per ipsas forte litteras Anatolii & qui eum ordinarant. Jam quod de Anatolii communione ad S. Leonem non ante mensem Julium scripserit Theodosius; id primum quæro, unde constet factum non esse: nam contrarium potius innuitur a Leone epist. 33. Si tamen ita est, respondeo, id ante Theodosium non præstitisse; quia id pro se ipse, ut supra diximus, Anatolius per se amicosque suos antea, licet frustra, tentaverat; nec prius ad imperatoris opem confugit, quam cum jam impetrare per se suosque a Leone aliquid responsi desperaret.

[340] Quod affertur num. 13 ex Menæis ac duobus Menologiis memoriam Flaviani mense Februario, [& propter Menæa & Menologia quæ hic plurimum discrepant.] licet non eodem die, consignantibus, id omnium infirmissimum est: quandoquidem non solius mortis dies istic notari soleant, sed vel translationis, vel inventionis, vel alius quicumque, non numquam pro arbitratu ad Sancti cujusdam cultum electus. Quod in Flaviano elucet maxime; quando nec dies ei ubique idem assignatur, nec mensis: Menæa enim observant diem XVI Februarii, uti & Vitæ Sanctorum Maximi Cytheræi; in Menologio vero Sirleti, edito a Canisio, colitur die ejusdem mensis XVIII; quo die nunc etiam notatur in Martyrologio Romano; cum tamen pridem ante mortuum Card. Baronius Flavianum judicaret. At in Florario Ms. proponitur XII Decembris; in duobus autem pervetustis Usuardi exemplaribus Parisinis, ut est in Actis Sanctorum, ubi de S. Flaviano, § 7, num. 32; uti & in Vaticano, notatur ejus memoria die XXIV Novembris. Vide Usuardum nostrum ibi. Eodem die colitur Recineti & Juliæ Novæ; vide Acta Sanctorum loco citato & num. 33, ibid.; ubi ratio datur, cur a Græcis colatur XVIII Februarii, quamvis triduo post depositionem mortuus asseratur; nimirum quia eo die sacrum ejus corpus Cpolim honorifice translatum est. Denique in Synaxario Sirmondi annuntiatur XII Novembris. Quid plura? Satis hinc patet, nihil inde ad statuendum de Flaviani morte argumenti peti posse.

[341] Non est igitur, quod a Majorum nostrorum sententia, [Anatolius ordinatus fuit A. C. 449,] num. 334 proposita, recedatur: licet diffitendum non sit, uti dixi a num. 336, obitum S. Flaviani etiam Cpoli occultum aliquamdiu, atque adeo ad mensem usque Novembrem, etiam, si ita volueris, fere dimidium, fuisse. Tum vero is simul propalari cœpit, simul de substituendo ei successore a Theodosio sine mora agitatum est; ut eruitur ex indicata jam sæpius Anatolii ad S. Leonem Papam epistola apud Cotelerium. Qui proinde consecrari eodem adhuc mense potuit: certe ordinatum eum esse Consulatu Protogenis & Asterii, testis est auctor, qui claruit anno Christi circiter DXVIII, Theodorus Lector, dignus quem in hac re Patres in synodo septima OEcumenica, seu Nicæna II, appellarent Actione prima; ut habes tom. 7 Concil. Labbei, col. 85. Quod sententiæ nostræ de cæde S. Flaviani non leve pondus addit; siquidem ea, ut num. 333 ostensum est, Anatolii consecrationem antecessit.

[342] [& ab illo Maximus vel eodem adhuc anno, vel initio sequentis.] Atque hinc porro consequens est, ut eodem anno Christi CDXLIX exeunte, aut certe CDL non diu inchoato juxta num. 332, Antiochenæ ecclesiæ præsul creatus ab Anatolio sit Maximus; ubicumque demum id factum sit, sive Constantinopoli, sive Antiochiæ: nam licet extra suam ecclesiam consecratum esse Leo nusquam dicat; tamen non continuo inde consequitur, ut in eo peccatum non sit: multa enim prudentissimus Pontifex tam in ordinatione Maximi, quam Anatolii, amore reparandæ fidei & pacis studio, dissimulavit; ut ipsemet fatetur epist. 54 ad Marcianum aug. Itaque & in communionem eum suam recepit, & episcopum Antiochenum agnovit, ut est in concilio Chalcedonensi tom. 4 Concil. col. 673. Quod Leonis de Maximi successione judicium apud Patres Chalcedonenses tantum valuit; ut eam ipsi ibidem propterea ratam habeant, Quoniam & sanctissimus Leo Romanus Archiepiscopus in communionem eum (Maximum) recipiens, præesse eum Antiochensium judicavit ecclesiæ. Cave tamen, lector, cum locum illum, unde hæc desumpsi, totum inspexeris, ne consecratum fuisse in ipsa synodo Latrocinali Maximum existimes; quia istic ejus episcopatus ab illa synodo dependere dicitur: neque enim ideo ab illa dependebat, quod in ea collatus esset episcopatus Maximo; sed quod in ea depositus Domnus esset: quæ depositio quamdiu a catholicis deinde approbata non erat, irrita prorsus erat; nullusque proinde, qui ab illa dependebat, Maximi episcopatus, quocumque demum tempore aut loco collatus. Vide supra num. 329, & 333. Atque hæc quidem de Maximi initio. Nunc quæ ad finem pertinent, exequamur.

[343] [Obitum sive depositionem Maximi passim male notatam,] Zonaras lib. 12, num. 34, S. Theophanes pag. 87, S. Nicephorus patriarcha in Chronico; Eutychius tom. 2, pag. 91, hoc est, omnes, a quibus enumerari sciam patriarcharum Antiochenorum seriem ac tempora, in id unum conveniunt, ut Maximum annos quatuor sedisse asserant; qui solidi ab initio circiter anni Christi CDL, aut fine præcedentis, repetiti (unde repetit etiam Theophanes) adjectis aliquot insuper mensibus, in annum Christi CDLIII exeuntem, aut CDLIV, inchoatum, excurrunt. At hoc pacto satis commode cum antiquioribus monumentis conciliari auctores citati nequeunt: nam iidem Basilio, qui secutus est Maximum, annos tantum duos tribuunt: Basilium autem pertigisse dicemus infra usque ad annum CDLVIII; Maximum vero sedisse diutius, quam ipsi statuant, ostendam jam mox.

[344] Cardinalis Baronius ad annum Christi CDLVI, [Baronius refert ad initium A. C. 456; sed non solide id probat;] num. 30 ex ruina Antiochena, quam Nicephorus CP. ad Acacii tempora refert, dicendum esse colligit, anni CDLVI exordio Maximum esse ex hac vita subductum. Nimirum communiorem hic sequitur chronologorum sententiam, qua Basilio, Maximi successori, anni tantum duo tribuuntur; & qua terræ motus, quo subversa est Antiochia, accidisse statuitur anno Christi CDLVIII, die XIV Septembris, quando jam juxta S. Nicephorum successisse Basilio debebat Acacius. His positis, sequitur, fateor, Maximum obiisse aut exutum esse patriarchatu anno Christi CDLVI ante Septembrem: at non sequitur, id factum esse ejusdem anni exordio. Deinde cum illorum opinio, qui ruinam illam Antiochenam contigisse volunt anno Christi CDLVIII, potius quam anno præcedente, sit admodum dubia (uti videre est apud Norisium de Epochis Syromacedonum, diss. 3, cap. 6, & Pagium in Criticis ad annum CDLVIII, num. 6 & 7,) non videtur ex ea satis solidum peti posse rationis hujus chronographicæ fundamentum.

[345] Quam ob rem Pagius in Criticis ad illum locum, [sicut neque Pagius, eam referens ad ejusdem anni finem,] recte quidem consignatam ibi Maximi mortem dicit anno Christi CDLVI; attamen eam ipse aliunde decernit, non ad anni istius initium, sed ad exitum potius, aut initium sequentis referendam esse; quod liquet, inquit, ex epistola S. Leonis ad Basilium, ejus (Maximi) successorem, scripta, ex qua ad annum sequentem, num. 5 ex Quesnelli editione, apud quem est 118, hæc verba producit: Ordinationem quidem dilectionis tuæ secundum ecclesiasticum morem tuo vel fratrum nostrorum provincialium episcoporum debueramus sermone cognoscere. Sed quia non defuerunt causæ, quæ possent hanc diligentiam præpedire, & sanctæ memoriæ Marcianus princeps suis scriptis consecrationem tuam nobis cognitam fecit &c. Tum subdit Pagius: Quare Maximus, Basilii decessor, anno superiori (CDLVI) jam affecto, vel currentis forsitan initio mortuus est; cum S. Leo die XXIII mensis Augusti (anni CDLVII) queratur, Basilii, ejus successoris, ordinationem sibi ab episcopis comprovincialibus significatam nondum fuisse. Quod si anni præcedentis (CDLVI) initio Basilius consecratus fuisset, ei Leo tantam moram non objecisset.

[346] Cur non objecisset eam tum, quæso? Imo vero multo magis objecisset, [sed ratiocinio satis paradoxo.] mea quidem sententia; quia quanto mora erat longior, tanto excusari poterat minus. Certe ex hac S. Leonis epistola aliud non liquet, quam Basilii ordinationem, imperante Marciano, esse factam; at quo ejus tempore, exinde non liquet: nam quamdiu nullas a Basilio ejusve ordinatoribus litteras S. Pontifex accepisset, merito nullas etiam ad illum dabat. Verum quandocumque scribendi postea sese offerret necessitas (qualis tum sese obtulerat, cum epistolam hanc Leo exaravit) etiam post annos duos aut plures, si pluribus is episcopus fuisset, optimo jure castigare Basilium S. Leo poterat ac debebat, quod aliquando suo muneri defuisset. Itaque hæc epistola magis vagum Basilio episcopatus initium, finemque Maximo relinquit; quam argumentum Baronii, cui crisim hanc suam Pagius opponit.

[347] [Nos ex S. Leonis magni epistola ad Julianum,] Aliquanto rem hanc pressius, opinor, definire poterat epistola ejusdem sancti Pontificis ad Julianum Coënsem episcopum, quam auctor idem damnatus edidit ex Ms. codice Cardin. Grimani, estque apud ipsum 113, in qua sic habetur cap. 2: De Antiocheni autem episcopi (Maximi) statu multo animi dolore contristor, si (quod absit) vera adversus eum ab accusatoribus proferuntur. Sed propter sacerdotalem diligentiam, quam curam utilitatis habiturum esse non ambigo, maxima mihi de justitia & benevolentia gloriosissimi principis (Marciani) fiducia datur, qua certus sum, in quantum potest fieri, providendum, ne in ullam partem possit valere fallacia. Sed ad quem finem hæc causa pervenerit, cum opportunum fuerit, dignaberis indicare. Datum quinto Idus Martii, Valentiniano Augusto octies consule, id est, die XI Martii anno Christi CDLV.

[348] [eam figimus sub exitum A. C. 455.] Ex hoc textu colligitur 1, episcopum Antiochenum fuisse Maximum ineunte anno Christi CDLV, nec defunctum esse illa dignitate anno CDLIV, ut putat fieri potuisse Tillemontius in S. Leone, art. 154; alioqui rescire id potuisset S. Leo ante XI Martii anni sequentis: saltem ex imperatore Marciano, ad quem spectasse videtur qualecumque crimen, quod Maximo patriarchatum ademit: itaque ejus condemnationem S. Leoni continuo significasset, non minus, imo magis, quam consecrationem Basilii, quæ minus ad se pertinebat. Neque enim hic argumentari licet, sicut in causa ac morte S. Flaviani; cum res & adjuncta sint cælo toto diversa. Facit etiam contra Tillemontium, quod dixi num. 343. Colligitur 2, errare Nicephorum aliosque supra citatos, dum Maximo IV tantum annos assignant: annus etenim CDLV Maximi sextus erat. Colligitur 3, Maximi causam, quæcumque illa fuerit, gravem certe ac periculosam (quippe ob quam & Pontifex multo dolore contristatus sit, & quæ ad justitiam ipsius imperatoris ac benevolentiam, & episcoporum solicitudinem referatur;) causam, inquam, illam jam in judicio solenni ab anni CDLV exordio ita ferbuisse; ut eventus ejus exspectatio jam tum Leonis animum suspenderet. Colligitur hinc 4, non esse verisimile, toto illo anno rem illam discussam non fuisse ac judicatam; cum tanti ob illam motus toto Oriente inde ab anni principio extiterint. Neque adeo, cum dejectum fuisse ab episcopatu Maximum dicat S. Nicephorus propter delictum, quærendus annus alius, aut aliud judicium videtur, quam quod anno illo CDLV habitum esse constat; non constat autem habitum esse serius aut citius. Hæc eo redeunt, ut neque cum Tillemontio sentiam, neque cum Pagio; dum hic Maximum patriarchatu cessisse vult exeunte anno CDLVI aut ineunte CDLVII, ille autem id factum innuit ante finem anni CCCCLIV; sed ut ad Baronium in hac re propius accedam, hoc est, ad inclinatum circiter annum Christi CCCCLV, aut, ut summum, exorientem CCCCLVI.

[349] Ita, sicuti Nicephorum aliosque jam dictos chronologos desero in annis Maximi, [& ita redimus ad antiquiores chronologos in Basilio, Maximi successore.] in quibus falli eos ostendi; sic eosdem illos in annis Basilii sequor, in quibus non convincuntur errare; quod nec facere Tillemontius potest, nec satis etiam commode Pagius: & hic quidem; quia, dum Maximum mortuum dicit esse initio anni CCCCLVII circiter, non potest annos integros duos Basilio, & integrum unum cum mensibus quatuor Acacio dare, quin transgrediatur initium anni CCCCLX, incurratque adeo in tempora Martyrii, ut infra patebit: ille vero; quia Basilio, quem anno CCCCLVIII circiter ineunte adhuc superstitem admittit fuisse, annos tres solidos concedit; cum Nicephorus aliique, non concesserint, nisi integros duos. Integros, inquam, duos: nam si inchoati ac mutili tantum illi fuissent, nec plus quam annum unum cum aliquot mensibus complexi; cur non eodem modo de Basilio scripsisset Nicephorus, quo de Acacio scripsit, Basilii successore, qui annum in episcopatu secundum aliquot item mensibus inierat? Eum certe non biennio sedisse notat; sed anno uno, mensibus quatuor. Hæc animadversio, uti & ea, quæ dixi numero superiore, manifeste contra Pagium pro Baronio faciunt, saltem quatenus hic Basilium negat serius, quam anni CCCCLVI initio, consecratum fuisse: cujus quidem sententiæ nihil admodum solidi, ut vidimus, opponere Critica potuerunt.

[350] Monachum fuisse hunc Maximum, eumdemque diaconum ecclesiæ Antiochenæ, [Brevis notitia Maximi,] atque Archimandritam, acerrimumque Nestorii adversarium, priusquam in sedem patriarchicam evaderet, putat post Christianum Lupum in Append. ad synod. Chalced. Act. 10. aliosque Tillemontius, simplici tamen, ut ait tom. 15 in S. Leone, art. 79, conjectura. Non abludunt sane ab hac opinione, quæ habentur tom. 4 Concil. col. 624: Maximus, reverendissimus episcopus Antiochiæ, dixit: Dudum quidem & a principio reverendissimum episcopum Theodoretum novi catholicum, audiens doctrinas ejus in sanctissima ecclesia; nempe Antiochena, in qua, ut antea dictum est non semel, a principio Theodoretus docuerat: unde ex hoc loco recte colligit Garnerius Diff. 3, de fide Theodoreti, cap. 2, art. 2, Maximum in ecclesia illa innutritum fuisse.

[351] Ordinationem ejus S. Leo magnus quamquam ab Anatolio sine ullo exemplo contra instituta canonum factam esse non ignoraret, [& gestorum ejus.] tamen amore reparandæ fidei & pacis studio retractare cessavit, quemadmodum de se ipse Leo asserit epist. 54 ad Marcianum augustum. Quin & in communionem eum recipiens, præesse eum Antiochensium judicavit ecclesiæ, uti dicitur in concilio Chalcedonensi Act. 10, col. 673. Quam formam, inquit ibidem Anatolius episcopus Cpolitanus, sequens & ipse approbavi & præsens omne concilium. Maximo inscripta item est epistola S. Leonis 62, in qua eum Fratrem appellat charissimum. In Chalcedonensi orthodoxiam S. Flaviani professus est, col. 178. Ecclesiasticæ sententiæ suo ibidem suffragio Dioscorum addixit, col. 426. Ibi etiam cum legatis Apostolicis pro innocentia ac restitutione Ibæ sententiam tulit, col. 677. Tantumdem pro Theodoreto præstitit, col. 624 modo citata. In eodem concilio inter illum & Juvenalem, episcopum Hierosolymitanum, ita convenit; ut sedes Antiochena duas haberet Phœnicias & Arabiam; sedes autem Hierosolymorum tres Palæstinas, quod & ceteris Patribus placuit, a col. 613. Qui de eo plura desiderat, consulat eos, quos citat Tillemontius passim tom. 15. Ceterum quod S. Nicephorus episcopatum ejus depositione, reliqui morte finiant, indicio esse potest, hanc ab illa modico intervallo fuisse disjunctam.

XLI. BASILIUS.

[Sedit Basilius ab initio circiter A. C. 455 usque ad initium fere anni 458;] Ex numero præsertim 347 & seqq. satis liquet, Basilium patriarcham Antiochensem esse consecratum versus anni Christi CCCCLVI principium. Cum vero sederit annis duobus, juxta auctores citatos num. 343, iisque integris, juxta num. 349; pertingere debuit usque ad ineuntem circiter annum Christi CCCCLVIII. Hoc idem colligitur, non ex litteris Leonis imperatoris ad eum scriptis & a Baronio ad illum annum num. 18 & seq. recitatis, ut ait Pagius ad eumdem annum, num. 5; neque enim aut litteras Leonis imp. ad Basilium istic recitatas invenio a Baronio (cum sint S. Simeonis Stylitæ ad Basilium,) neque si recitarentur, id confici, quod putat Pagius, ex iis posset; cum scriptæ litteræ illæ circulares imperatoris ad Basilium omnesque metropolitas fuerint anno CCCCLVII circa extremum Octobrem, uti eruitur ex responsione S. Leonis Papæ ad Augustum data Kalendis Decembris Constantio & Ruso viris clarissimis Consulibus, id est, die prima Decembris anni Christi CCCCLVII, apud Labbe tom. 4 Concil. col. 902 & 904.

[353] [ut colligitur ex responsoriis ejus ad Leonem Aug.] Colligitur, inquam, hoc idem, ex responsoriis Basilii & provincialium ejus episcoporum ad Leonis augusti encyclicas, quas habes apud Labbeum ibidem col. 913, itemque ex epistola S. Symeonis Stylitæ ad Basilium scripta, in qua se dicit jam circularibus imperatoris litteris respondisse, Euagrii lib. 2, cap. 10: neque enim verisimile est, aut multo citius aut multo serius responsum esse imperatori a Basilio, aut S. Symeone, quam vel a S. Leone magno, qui rescripsit exeunte, ut vidimus, anno CCCCLVII; vel ab Agapito, episcopo Rhodiorum, qui sæviente eadem hieme responsum suum deproperare coactus est, ut ipsemet indicat ibidem col. 941; vel a Luca, episcopo Dyrrhacheno, cum suis per novam Epirum antistitibus, qui gratias agunt Augusto, quod eorum parcens infirmitati ac laboribus maximam propter hiemis vehementiam satis habuisset eos intra propriam regionem conferre consilia ac de præsentibus rebus, quas nempe litteræ circulares proponebant, sententiam suam proferre, ibid. col. 974. Erat ergo maxima hiemis vehementia, cum de responsione in conventu provinciali ab illis episcopis ageretur, hoc est, aut finis anni CCCCLVII, aut initium CCCCLVIII; nam satis probabile est, non fuisse ab omnibus ante hujus anni exordium Leoni rescriptum; unde & Marcellinus in Chronico in hunc annum tam litteras imperatorias, quam episcoporum responsa congessit.

[354] Huc usque igitur superstitem fuisse Basilium, [nec vero sedit ulterius.] extra dubium esse debet; at nequaquam ulterius; cum annis non amplius duobus episcopum egerit. Nec obest, quod S. Baradatus monachus Leonis encyclicis responderit septima & vigesima die Augusti mensis, anno secundo imperii ejus, Christi vero CCCCLVIII; unde suspicari quis possit, non sub idem hiemis præteritæ tempus responsa a ceteris esse data, sed a quibusdam multo serius: nam idem ipse Baradatus col. 979, diserte affirmat, se dudum post alios rescribere: Et DUDUM quidem sancti & venerabilis archiepiscopi, inquit, vestræ Tranquillitati veram fidem scripserunt, & de Chalcedonensi concilio. Et quamquam hic Baradatus epistolam de eadem materia dedisse legatur ad Basilium nostrum, ut est apud Photium in Bibliotheca, cod. 229 omnino in fine; ibi tamen nec eadem fuisse epistola dicitur, nec tempus indicatur, quo data sit, & locus perobscurus est & mendosus; ut nihil morari nos debeat, quo minus recensitos supra chronologos sequamur.

[355] Basilium apparet fuisse antistitem prorsus egregium; [Elogia Basilii.] quandoquidem & Symeoni Stylitæ, Jacobo, Baradato Monachis admirabili vitæ austeritate ac sanctimonia toto orbe celeberrimis, in maxima veneratione fuit; & Timotheo Æluro, item ut SS. Anatolius ac Leo magnus, omnino execratus; ut patet ex Chalcedonensi, col. 896. S. Leo magnus (in epistola ad Basilium data XXIII Augusti anni Christi CCCCLVII, quam ex Ms. codice Cardinalis Grimani Quesnellus edidit numero centesimam decimam octavam) quamquam eum negligentiæ, quam tamen ibidem utcumque ipsemet excusat, arguit, quod ordinationem suam ad se non perscripsisset, subdit tamen: Nec de tuo possumus merito dubitare, quem novimus. Quibus verbis præter insignem commendationem, innuitur etiam, eumdem hunc Basilium fuisse, qui anno Christi CCCCLII diaconus cum Luciano episcopo ex Oriente missus fuit ad S. Leonem, tum ad litteras Marciani imp. & Anatolii patriarchæ Cpolitani ei deferendas, tum ad Anatolii negotia apud illum promovenda, ut colligitur ex epistolis ejusdem sancti Pontificis 53 ad Anatolium & 54 ad Marcianum augustum: qua occasione & illum novit S. Leo, & filium suum appellat, & de studio ac sedulitate in re gerenda commendat. Ut mirum videri non possit, si patriarchatum is postea obtinuerit, cui etiamnum diacono res tam graves commissæ fuerint.

XLII. ACACIUS.

Acacii ut brevem, sic obscurum fuisse episcopatum necesse est; siquidem solus eum, [Sedit ab A. C. 458 ineunte usque ad 459 fere medium.] quod quidem scire potuerim, agnoscit S. Nicephorus patriarcha, sic illum in suo Catalogo Basilio subjungens: XLIII Acacius, cujus tempore civitas corruit, anno 1, mensibus 4. Quod tempus si a Basilii morte, quæ in annum Christi CCCCLVIII non nulla parte inchoatum incurrere debuit, repetatur, versus medium annum Christi CCCCLIX effluxerit In illum etiam obitum ejus Baronius aliique conjiciunt. Victor Tununensis in Chronico sic habet: Hermia (Herminerico) & Basilisco Coss. (id est, anno Christi CCCCLXV) Antiochenæ ecclesiæ episcopatum post Maximum cœpit Alexander. Deinde: Leone VI & Probino Coss., Antiochenæ ecclesiæ post Alexandrum Martyrius, & post Martyrium Julianus ordinatur episcopus. In quem locum Norisius de Epochis Syro-Macedonum Diss. 3, cap. 6, Quem Nicephorus, inquit, Acacium, Victor Alexandrum vocat; sive binominis fuerit Acacius; seu potius in nomine Victor erraverit; uti errare certum est tum in prætermittendo Basilio, tum in annis Acacii ac Martyrii, ut ex dictis ac dicendis constabit, tum in connectendo consulatu Leonis augusti sexto, pro quarto cum consulatu Probini, seu potius Probiani, qui consulatus inciderunt in annum Christi CCCCLXXI; tum in aliis, quæ nimis inepte collocat, quam ut refutari mereatur. Illud enimvero insigne, quod litteras Leonis imp. circulares, de quibus supra, scriptas asserit post consulatum Pusæi & Joannis, hoc est, anno Christi CCCCLXVIII, toto scilicet decennio & amplius extra demonstrata superius tempora divagatus.

XLIII. MARTYRIUS.

[Sedisse Martyrium putamus, rejecta aliorum chronographia,] Martyrium omnes hic locant, etiam qui Acacium aut Basilium, aut utrumque prætereunt; sed non eodem omnes tempore aut initium ejus aut finem durationemve in episcopatus administratione circumscribunt: nam Victor Tununensis, ut modo retulimus, sub iisdem consulibus anni CCCCLXXI Martyrii ac successoris ejus ordinationem reponens, ne unum quidem illi concedit annum; Eutychius vero tribuit octo tom. 2 Annalium, pag. 100, & illos quidem ducit ab anno Marciani imp. quinto, qui fuit Christi CCCCLIV, in quo manifeste hallucinatur, ut collige ex num. 352 & seq.; Zonaras annos tantum illi novem adnumerat, etiam cum duos ejus decessores, qui plus tribus annis Antiochenam sedem occuparunt, expungat. Sed nulla harum sententia componi cum historia potest.

[358] [ab A. C. 459 usque ad 471;] Certum namque est, jam tum episcopum Antiochensem fuisse Martyrium, cum S. Symeon Stylita migraret in cælum, ut est apud Euagrium lib. 1, cap. 13, item in Actis S. Symeonis a nobis editis ad diem V Januarii, pag. 285, num. 56 & alibi; ubi etiam vide Commentarium prævium pag. 261, § 1, num. 2. Obiit autem S. Symeon anno IV Leonis imp. juxta Theophanem ac Cedrenum, hoc est, anno Christi CCCCLX, & quidem primo ejusdem anni die, ut fuse docet Tillemontius tom. 15, not. 11 in S. Symeonem Stylitam, pag. 884. Deinde Pontificatum illum tenuisse Martyrium usque ad annum Christi CCCCLXXI, docent Card. Baronius ad illum annum; Valesius in Observationibus ecclesiasticis ad Euagrium lib. 1, cap. cap. 1; Pagius in Criticis Baron. ad annum Christi CCCCLXXI, num. 6; aliique. Quod probari potest.

[359] Primo quidem ex ipso Victore Tununensi; cum illo ipso anno, [quando patriarchatui renuntiavit.] sive consulibus supradictis, successisse Martyrio Julianum notat. Deinde ex lege a Leone imp. data Kalend. Jun. CP. Leone & Probiano Coss. id est, anno Christi CCCCLXXI, quæ est 29 in codice Justinianeo lib. 1, tit. 3, de episcopis & clericis. Legem illam adversus Petri Fullonis & asseclarum ejus monachorum turbas obtinuisse Martyrium tunc, cum ad imperatorem venisset (Cpolim &) honorifice, teste. Theodoro Lectore hist. eccl. lib. 1, dimissus est; studio atque hortatu Gennadii episcopi Cpolitani, volunt auctores, quos paulo ante adduximus. Profuit ea tamen parum Martyrio, quod Fulloni addictus nimium erat Zeno magister militum, idemque gener imperatoris; quæ res eo Martyrium adegit, ut reversus Antiochiam, cum Antiochenses turbis ac seditionibus delectari, & Zenonem iis favere animadverteret, episcopatui renunciaverit coram universa ecclesia, his verbis usus: Clero contumaci & populo immorigero, & ecclesiæ contaminatæ renuncio, servata mihi sacerdotii dignitate. Ita Theodorus Lector loco citato. Postremo idem etiam tradit S. Nicephorus in Chronico: quando Martyrio post Acacium annos XIII assignat: Acacius autem, ut ante ostensum est, desiit anno Christi CCCCLIX circa medium: inde porro usque ad CCCCLXXI, duodecim sunt anni completi, tredecim inchoati; quot notat Nicephorus; imo & laterculi Theophanis, licet eorum interpolator annorum illorum initium perperam conjunxerit cum anno sexto imperatoris Marciani, uti ex dictis supra de Basilio manifestum est.

[360] Putavit Eminentiss. Baronius, Martyrium ab Antiochenis deinde revocatum fuisse; [Martyrii laudes;] neque adeo pulso statim Fulloni suffectum fuisse patriarcham alium; sed hoc infra discutiam, ubi de Juliano agendum erit. Fuit vero Martyrius vir apprime orthodoxus ac pius, atque œcumenici Chalcedonensis concilii strenuus vindex; ut colligitur tum ex auctoribus mox citandis, tum ex Alexandri monachi laudatione in Apostolum Barnabam apud Surium, qui eam ait esse in Symeone Metaphraste, ad diem XI Junii a num. 24. Ibi ad Martyrii laudem præcipue faciunt convitia impii Fullonis, quibus hunc Præsulem pro Nestoriano traducit, usitato jam olim ab hæreticis in catholicos insultandi more. Cre diderim, illud inde etiam, nescio quo fato, in S. Nicephori Chronologiam aliquot postea seculis irrepsisse; si tamen Martyrius noster est Nestorianus ille, adversus quem epistolam misisse istic Simplicius Papa dicitur.

[361] Gennadius certe tamquam episcopum cum Ecclesia sentientem apud Leonem imp. defendit; [etiam ab orthodoxia.] catholicus episcopus appellatur quoque in Breviculo hist. Eutych. apud Labbeum tom. 4 Concil. tantumque ejus cum vitæ tum doctrinæ integritas ac studium defendendi gregis Petro Fulloni, jam diducto rictu prædas inhianti, incommodabat; ut in has tandem ad Zenonem, patronum suum, voces eruperit: Nisi hujus civitatis episcopus permutetur, fieri non potest, ut populus quiete vivat. Ita Alexander citatus; cujuscumque is demum auctoritatis haberi debeat, aut ætatis; de qua re vide Acta Sanctorum ad diem III Maii, ubi de inventione S. Crucis, cap. 3, a num. 29; aut Pagium in Criticis Baron. ad annum Christi CCCCLXXIV num. 5; ubi in re historica multum abest ut tanti fiat, quanti eum Baronius aliique faciendum putaverant. Porro quanto apparatu ac solennitate defuncti recens magni Symeonis exuvias receperit Martyrius, quantoque eas in pretio deinde habuerit, Euagrius & ejusdem sancti Stylitæ Acta, de quibus ante memini, luculente testantur.

XLIV. PETRUS CNAPHEUS primo.

[Petrus Fullo vacua Martyrii sede per vim potitus, A. C. 471,] Frustra Petrus, e monasterio Acœmetorum, in quo κναφέα, seu sullonem egerat, ob turbulentam hæreticamque adversus synodum Chalcedonensem in primis pervicaciam ejectus, ac subinde presbyter ecclesiæ S. Bassæ martyris, quæ est Chalcedone; frustra, inquam, hic sedis Antiochenæ cupiditate captus, persuasit Zenoni, ut conatus ipsius adjuvaret; frustra, conductis quibusdam ex Apollinaris secta, contra fidem & contra Martyrium episcopum plurimos tumultus excitavit, anathemati subjiciens eos, qui non dicerent Deum crucifixum; eamque ob causam populum dissidere fecit, ut narrat Theodorus Lector loco citato; idque jam ab anno CCCCLXIII, ut contra Baronium ac Valesium ex Theophane, Cedreno, Theodoro Lectore &c. contendit Pagius in Criticis ad annum Christi CCCCLXXI, a num. 3; frustra multam auri vim Zenoni proposuit, Alexandro monacho teste, si ab eo impetraret, quod petebat; … & gravissima quædam scelera, contra patriarcham falso conficta, ad imperatorem detulit. Nam quamvis id artibus illis suis tandem evicerit, ut Martyrius, concitati ab eo populi contumacia fractus, ultro ad eum, quem supra dedimus, modum episcopatu cederet, ipseque post abscessum Martyrii in sedem episcopalem tyrannice invaderet, uti tradunt Theodorus Lector lib. 1, Acacius apud Liberatum diaconum in Breviario, cap. 18, ac Theophanes ad annum divinæ Incarnationis juxta Alexandrinos CCCCLVI; efficere tamen haud potuit, ut raptæ infulæ indignum raptoris verticem diu premerent.

[363] [brevi ab illa exilii metu profugit.] Vix enim sacrilegam usurpationem ejus Constantinopoli Gennadius inaudiit, cum rem omnem ad imperatorem detulit, qui continuo damnatum ab episcopis, ut addit Liberatus Diaconus cap. 18, exilio plectendum pronuntiat, inquit Theophanes loco citato; quod cum Petrus audiisset, ipse fuga proprium exilium evitat. Idem fere habent Theodorus Lector, Auctor Breviculi historiæ Eutychianistarum, Nicephorus Callistus lib. 15, cap. 28, & Libellus Synodicus § 96, qui ambo postremi addunt, eum in monasterium Acœmetorum seu Pervigilum confugisse. Ita brevissimi temporis tyrannicus hic primus Petri episcopatus fuit; ac propterea, ut opinor, a S. Nicephoro, Eutychio, ceterisque in catalogis fere neglectus.

XLV. JULIANUS.

Ejus autem (Petri Cnapheos) loco, subdit ibidem Theodorus Lector, Julianus communi omnium consensu ad episcopatum promotus est; [Julianus Petri loco consecratus est A. C. 471.] idemque asserit totidem pene verbis S. Theophanes pag. 98 ac Georgius Cedrenus ad annum Leonis septimum; idque adeo brevi post Martyrii abdicationem, ut Julianum Martyrio successisse scribant Nicephorus patriarcha & Zonaras; imo ipse etiam in laterculis suis Theophanes, seu quisquis alius eos concinnavit; atque adeo eodem anno Christi CCCCLXXI, iisdemque Coss. Leone Augusto IV & Probiano, uti supra ex Victore Tununensi probatum est. Atque hinc patet, quam præpostere Eutychius tom. 2, pag. 104, Joannem, quem sex annis ait sedisse, inter Martyrium ac Julianum medium collocaverit. Euagrius Juliani quidem non meminit; sed is patriarcharum seriem in postremis habuit, cum & alios plures omittat, & ipsius Martyrii non nisi obiter meminerit lib. 1, cap. 13, occasione translationis sacri corporis Symeonis Stylitæ; inde etiam profluxerit error Nicephori Callisti, qui primum Petri Fullonis exilium sub Leone imperatore cum secundo sub imperio Zenonis confundens, non alium Petro successorem, quam S. Stephanum martyrem assignat lib. 15, cap. 28; cujus narrationis falsitas per decursum elucescet.

[365] Mirari vero etiam hic satis non possum Eminentissimum doctissimumque Annalium Patrem, [Hic aliqua Baronii asserta notantur: quod Julianum excludat; quod neminem Fulloni sufficiat;] qui cum Acacium ad annum Christi CCCCLIX, num. 18 admittat, ab uno assertum patriarcha Nicephoro; ex albo tamen Antiochensium præsulum excludit Julianum, & ab eodem S. Nicephoro & a tot aliis, ne dicam omnibus, relatum. Tum illud etiam in eo demiror, quod ait ad annum Christi CCCCLXXI, num. 13: Porro pulso Fullone, abdicanti se Martyrio, nullus in ejus locum suffectus est; quod non alium, quam ipsum, orthodoxi sedi illi optarent episcopum. Id quo auctore pronunciatum sit, nescio; ceterum ex allatis contrarium liquet.

[366] Denique nihilo minus ferit, quod ad annum Christi CCCCLXXIV, [quod revocatum fuisse statuat Martyrium.] num. 7 promit ex Alexandri monachi laudatione in Apostolum Barnabam, prout exstat apud Surium ad diem XI Junii, seu tomo 3, uti citatur ad annum Christi CCCCLXXI, num. 6: Sic enim ait, inquit: Postquam Leo imperator terrestre imperium dereliquit, & ad immortale illud regnum translatus est, Antiocheni, urgente Petro Fullone, Martyrio iterum (post abdicationem utique) REVOCATO EJUS SEDIS DIGNO EPISCOPO NEGOTIUM FECERUNT: NEC SUB CATHOLICO IMPERATORE SATIS VIRIUM HABUERUNT, UT EUM SEDE OMNINO PELLERENT: Zenoni imperatori supplicationem obtulerunt, petentes Fullonem illum Petrum sibi episcopum creari, id quod factum est. De Alexandro dixi num. 361. Itaque quamquam hic auctor revocatum fuisse diceret ad sedem relictam Martyrium usque ad imperium Zenonis, nihil admodum ejus unius auctoritas ad elevandam tot scriptorum, quot numero superiore produximus, fidem valeret. Nunc vero quando ne ipse quidem Alexander ea habet in Surio, quæ in citato textu litteris majusculis expressi; quo teste, obsecro, credibile fit, Martyrium ad abdicatum aliquando episcopatum rediisse? Quod vero asserit Alexander, restitutum Fullonem fuisse, dum Zeno auspicaretur imperium, id modo ostendam non esse admittendum.

[367] [Sedit, Julianus usque ad A. C. 476 ineuntem,] Ecclesiam enim Antiochenam administravit Julianus vel annis sex, si mutilos utrimque accenseas, ut habent Theophanis laterculi ac Zonaras eodem semper lib. 12, num. 34; vel annis quinque, si ex altera tantum parte mutilentur; quod faciunt Eutychius tom. 2, pag. 104; & haud dubie Nicephorus in Chronographia: nam quamvis jam ibi legantur anni ιε᾽, id est XV; palpabile tamen adeo hoc mendum est juxta omnes historiographos; ut non possit non librariis imputari, quibus nihil est communius, ut sæpe jam vidimus, quam ut jota illud ubi est, pro accentu numerali accipiant, ubi vero non est, ibi accentum, non semper suo loco notatum, accipiant pro jota; ita V in XV mutantur, & XV nonnumquam in V. Cum ergo anno Christi CCCCLXXI regendam Antiochensem ecclesiam Julianus acceperit, necesse est, illum usque ad annum CCCCLXXVI (vide infra num. 376) in illo munere ac vita perstitisse; hoc est, usque ad imperium Basilisci, de quo disseram infra a num. 369.

[368] [id est, usque ad initium Basilisci imp.] Et vero Basilisci, non Zenonis, temporibus … ad Antiochiam remissum fuisse Petrum Fullonem, ut iterum illic episcopatum teneret, tradit auctor Breviculi Hist. Eutych. tom. 4 Concil. Liberatus Diac. in Breviar. apud Labbeum tom. 5 Concil. cap. 16, col. 764, iterumque cap. 18, col. 769; Theodorus Lector in editione Valesiana pag. 556, ubi sic habet: Basiliscus Chalcedonensem synodum damnans, eique aperte repugnans, cum imperiali diplomate Ælurum Alexandriam dimisit; & Petrum Fullonem Antiochiam; Theophanes, pag. 104, Porro Basiliscus, inquit,… Petrum Fullonem in Insomnium monasterio (ad quod confugisse eum supra diximus, cum exilii Oasitani latam a Leone sententiam subodoratus esset) latitantem sedi restituit. Tum infra: Ceterum Julianus Antiochiæ præsul, ex gestis rebus dolore concepto, vitam amisit. Petrus autem Fullo thronum invadens, se ad anathemata & tumultus excitandos convertit &c. Idem eruitur ex epistola Simplicii Papæ ad Acacium in Collect. Romana Holstenii pag. 194 & 195; idem ex ejusdem epistola 14 ad Zenonem imp. apud Labbeum tom. 4 Concil. idem denique etiam innuit non obscure Euagrius lib. 3, cap. 5, maxime si quod ibi dicitur cum capite præcedenti, & cum octavo ejusdem libri conferatur, ex quibus etiam omnibus aperte colligitur, gesta hæc esse sub ipsa Basilisci imperantis principia; id est, ineunte circiter anno Christi CCCCLXXVI. Sunt hæc, opinor, non paulo graviora certioraque, quam quæ numero 366, ex Alexandri sermone prolata sunt. Adi sis Valesium observ. eccles. ad Euagrium lib. 1, cap. 2, Pagium in Criticis ad annum Christi CCCCLXXIV, num 5 &, CCCCLXXVI, num. 7, Tillemontium tom. 16 in Acacio CP. art. 10.

PETRUS CNAPHEUS
secundo.

Juliano successisse Fullonem, idque sub exordium arrepti per tyrannidem a Basilisco imperii, satis jam numero præcedenti probatum dedimus. [Fullo Sedem Antioch. secundo invasit, sub initium Basilisci,] Verum cum de ipso illo initio Basilisci non nulla disputatio sit, operæ pretium duxi, suo illud hic tempori restituere, ne minus definite loqui videar aut de Juliani fine, aut de invasione secunda Fullonis. Antonius Pagi in eruditis Criticis Baronianis ad annum Christi CCCCLXXVI, num. 5, Basilisci tyranni initium anno superiori (CCCCLXXV) a quibusdam viris doctis cum Victore Tununensi in Chronico perperam consignatum, affirmat: Lex enim, inquit, XXVIII Cod. Justin. (lib. 5, tit. 12) de jure dotium (in cujus titulo habetur: Zeno A. Æliano præfecto prætorio) dicitur data Kal. Jan. Basilio (legendum Basilisco) & Armatio (legendum Armato) Coss. Quare hujus anni (CCCCLXXVI) initio, quo lex ea emissa, Zeno adhuc imperabat; neque adeo adhuc Basiliscus in ejus solium involaverat.

[370] Hæc ratio mihi nequaquam sufficit, ut a virorum illorum doctorum sententia dimovear: [quod initium non recte eruitur ex codice Justiniani;] nam ne multa de titulis ac datarum legum tempore parum sæpe accurate notato disseram; satis erit hic mihi legem legi opposuisse: est ea 16 in eodem codice Justinianeo lib 1, tit. 2 de sacrosanctis Ecclesiis a Zenone inscripta Sebastiano itidem præfecto prætorio, ac data scribitur XVI Kalend. Jan. Armatio V. C. Conss. hoc est, die XVII Decembris ejusdem anni CCCCLXXVI, qua rescinduntur ea, quæ tempore tyrannidis a Basilisco fuerant innovata. Non possunt profecto utriusque hujus legis tempora conciliari, nisi dixeris intra eumdem annum Basilisci tyrannidem exortam atque extinctam fuisse, quod neque Pagius admittit, & omnibus adversatur historiæ temporumque monumentis. Utrius ergo legis inscriptione aut tempore standum erit? Neutrius, opinor; quando & altera certissime fallit & eadem est utriusque auctoritas. Missis itaque legibus, aliunde accersenda sunt Basilisci primordia.

[371] Ac primo quidem qui Basilisci initium revocant ad annum Christi CCCCLXXV, [sed aliunde multo solidius probatur,] pro se habent, fatente Pagio, victorem Tununensem in Chronico; habent Marcellinum Comitem item in Chronico; habent S. Theophanem, qui illud in sua Chronographia reponit sub anno divinæ Incarnationis secundum calculum Alexandrinum CCCCLXVII, cui si anni VIII adjiciantur (totidem enim hic æra vulgaris Alexandrinam antevertit) redibitur ad annum Christi CCCCLXXV, saltem usque ad mensem Septembrem; & quamquam ex Victore id contigisse videatur sub hiemem; nequaquam tamen illud Theophanes ad annum æræ nostræ CCCCLXXIV referre potuit, ut patet ex tempore, quo Zenonem cum Leone filio suo, ac deinde, illo mortuo, solum imperasse significat. Ad hæc epistolæ quædam Simplicii Papæ non annum tantummodo eumdem, sed etiam anni tempus utcumque indicant. Earum prima inscripta est, non Zenoni augusto, ut habent edita typis; sed Basilisco augusto, ut est in codice Virdunensi, teste Labbeo tom. 4 Concil. & sic legi oportere contendit Pagius in Criticis ad annum Christi CCCCLXXVI, num. 13 & 14; & fusius Tillemontius tom. 16, not. 2 super Acacium CP. Data autem est epistola illa quarto Idus Januarias, Basilisco Augusto Consule: sic enim legitur. Neque quidquam hic est corrigendum: non consulatus, ut probat Pagius; non ipse mensis Januarius, ut ostendit Tillemontius, locis citatis.

[372] [illud incidisse in annum adultum Christi 475,] In ea porro epistola significat Basilisco Simplicius, jam tum Romæ delatum ad suam notitiam esse per scripta ferventium pro fide catholica monachorum, Timotheum parricidam (Ælurum)… Alexandrinæ urbis ecclesiam … depulsione legitimi pervasisse pontificis.. Nec eo tamen fine contentus, inquit Simplicius, Constantinopolim insuper urbem … fertur audacter ingressus &c. Hæc facta esse, non sub Zenone, sed sub Basilisco imp. contendit contra Baronium ipse Pagius ad annum citatum, num. 10, & affirmant auctores, quos dedi num. 368; atque adeo ipse Pontifex Simplicius in epistola ad Acacium, edita a V. C. Luca Holstenio in Collectione Romana, parte 1, pag. 194, his verbis: Sub occasione tyrannicæ dominationis (Basilisci scilicet) & per absentiam christianissimi principis (nempe Zenonis) latro & recidivus invasor Alexandrinæ ecclesiæ &c. Cum igitur invasio illa Æluri, & iter ejus Constantinopolim, notabile tempus exegerint, quocumque demum exponantur modo (vide Tillemontium loco citato;) nec pauci item dies requirantur, ut hæc jam facta Constantinopoli Romam possint esse perscripta Simplicio; nota tamen ipsi fuerint ante diem X Januarii CCCCLXXVI; quis non videat, ea contingere debuisse anno præcedenti nondum elapso; adeoque Basiliscum aliquanto etiam ante tyrannicum imperium sibi vindicasse, saltem mense Novembri anni CCCCLXXV, ut ex Codino asserit Tillemontius tum in nota jam dicta, tum in Acacio CP. art. 4?

[373] [non vero in A. C. 476,] Idem argumentum firmari potest ex epistola 5 Simplicii Papæ ad Acacium ibid. & 7 ad Presbyteros & Archimandritas CPolitanos ex qua ultima patet, Epiphanium illum, per quem eorum litteras, de quibus ad Basiliscum meminit, acceperat, serius Romam advenisse, quam ipsi, qui scripserant, voluissent; ex quo consequens fit, jam satis diu ea, quæ diximus, Alexandriæ & Cpoli fuisse gesta, antequam ea Romæ summus Pontifex rescierit. Ceterum si mense Novembri tyrannidem arripuisse Basiliscum cum Codino dixerimus, facile intelligetur Zenonem fugientem in Isauriam Ariadne augusta sub hiemis discrimine, navali itinere fuisse subsecuta, ut ad illum annum CCCCLXXV notat Victor Tununensis.

[374] [ut statuit Pagius.] Sic etiam optime congruunt annus unus & menses octo, quos Basilisci tyrannidi tribuit Procopius Cæsariensis de Bello Vandalico lib. 1, cap. 7, cum epistola 8, qua Zenoni recuperatum imperium idem Simplicius Papa gratulatur, data octavo Idus (alii septimo) Octobris post Consulatum Basilisci & Armati, id est, anno Christi CCCCLXXVII, ut habetur eodem tom. 4 Concil. (sic enim, vitiose licet, columna notatur.) Nam viginti menses Novembrem anni CCCCLXXV consecuti, sub mensem Augustum desinunt anni CCCCLXXVII, quo ad solium redierit Zeno; inde porro usque ad initium Octobris spatii satis est, ut ejus reditum & certis nuntiis Romæ Simplicius intelligeret, & litteris gratulatoriis imperatori faustum apprecaretur. At si initium Basilisci, cum Pagio ad annum Christi CCCCLXXVI, num. 5, statuas circa finem Januarii aut ab ineunte Februario ejusdem anni Christi CCCCLXXVI, menses illi XX excurrent ad finem usque Septembris anni sequentis; neque proinde scribere ad Zenonem Pontifex potuerit die octava Octobris ejusdem anni; cum dies octo aut pauciores nequaquam sufficiant, ut res in Oriente gesta Romam certis indiciis deferatur. Sed de his jam satis. Redeo ad Petrum Fullonem.

[375] Quamquam ex iis, quæ allata sunt hactenus, [Hæc tamen secunda Fullonis invasio] dubium esse non possit, quin sedem Alexandrinam Timotheus Ælurus iterato invaserit anno Christi CCCCLXXV, ut notat Victor Tununensis; omnino tamen certum videtur, non ante ineuntem annum CCCCLXXVI in Antiochenam secundo sese intrusisse Fullonem. Etenim cum prius ex epistolis Simplicii constet, elapsum exilio Ælurum Alexandrinam ecclesiam, Basilisco rerum potiente, pervasisse, quam Constantinopolim adiret, eo appulisse vix potuit ante Decembrem anni CCCCLXXV: ibi autem non exigui temporis negotium fuit; conferenda cum tyranno ad firmandam Eutychianam hæresim consilia; cogendum episcoporum aliorumque in Chalcedonensem synodum conjuratorum conciliabulum, ut est in Actis S. Euthymii magni ad diem XX Januarii, cap. 20; adornandæ, Æluro imprimis auctore, Basilisci encyclicæ, ut habet Euagrius lib. 3, cap. 4, ubi etiam litteras illas recitat, subditque cap. seq a quingentis circiter episcopis fuisse subscriptas; atque ibidem notat ex Zacharia Rhetore, Petrum quoque Fullonem, qui, dum hæc gererentur, una cum Timotheo erat Constantinopoli, his litteris consensisse.

[376] Ac tum demum a Timotheo illo (Æluro) damnato[pertinet ad initium A. C. 476; licet quidam repetant a fine præcedentis;] ad Antiochiam Fullo remissus fuit, ut iterum illic episcopatum teneret, quemadmodum ex Breviculo & Liberato, seu potius Acacio dictum est. Illuc vero non multo ante Februarium anni CCCCLXXVI pervenisse, satis, credo, ex hisce rerum adjunctis liquet; quo tempore Julianus, dolore ex tanta rei catholicæ calamitate confectus, vacuam invasori sedem simul cum vita reliquit, uti ex Theophane supra retulimus. Cum tamen omnino certum videri debeat, decretam ab imperatore, id agente Æluro cum suis, restitutionem Petri fuisse, cum adhuc Constantinopoli versaretur, atque adeo ante elapsum annum Christi CCCCLXXV, & ante obitum Juliani, atque ipsam invasionem Petri Antiochiæ factam; non mirum, si ab anno CCCCLXXV supputari a quibusdam ejus tempora cœperint.

[377] Sic ab anno illo Christi CCCCLXXV, episcopatum hunc secundum Fullonis metiri cœperunt Nicephorus patriarcha, [tennitque usque ad A. C. 477:] Theophanes in expansis laterculis, & Zonaras; cum tres illi annos, utrimque videlicet incompletos, adscribant: nisi malis credere, aut errasse Nicephorum & qui eum secuti sunt, aut aliter annos Æluri, aliter Fullonis computasse: nam huic tres, illi tantum duos assignant; cum ex dictis manifestum sit, prius Ælurum obtinuisse ecclesiam Alexandrinam, eamque posterius, ut mox ostendam, tenuisse, quam Petrum Cnaphea Antiochenam. At exemplar Eutychii, quod duos tantum hic annos numerat tom. 2, pag. III, ab ipsa usurpati throni possessione ordiri potuit, annosque ita una solum parte mancos colligere. Ut ut est; id quidem ego exploratum abunde puto, tyrannicum hunc patriarchatum ultra annum Christi CCCCLXXVII protendi haudquaquam posse; quod quia Pagio aliter visum est in Criticis ad annum Christi CCCCLXXVII, num. 11, sic ostendo:

[378] [nam ante expulsus est Fullo, quam defunctus Ælurus;] Petrus ab Antiochena sede ante dejectus est, quam Alexandriæ mortuus sit Ælurus: hoc enim aperte testatur Euagrius lib. 3, cap. 8, 10 & 11; Theophanes pag. 107; & omnium instar S. Papa Simplicius in epistola ad Acacium, ab Holstenio vulgata, quam etiam habes in Labbeo tom. 4 Concil. in ea etenim summus ille Pontifex nondum quidquam de Æluri morte cognoverat; quandoquidem Acacium & ceteros qui ad rem catholicam erigendam Constantinopolim confluxerant, instare apud imperatorem jubet, ut Timotheus (Ælurus) cum sequacibus suis ad irremeabile dirigatur exilium; cum tamen ibidem non modo significet innotuisse jam tum sibi, depulsum esse ab ecclesiæ Antiochensis administratione Petrum; sed etiam Joannem Apamenum, quem, Petro ejecto, eamdem ecclesiam pervasisse scribit, sub anathemate a Christianorum consortio, vel ipsa appellatione removeat. Quid, amabo, afferri luculentius potest, ut depositum Fullonem probemus esse, non solum ante mortem, qua Timotheus ille dejectionem suam antevertit; verum etiam antequam de illo expellendo quidquam Constantinopoli a Zenone decretum esset? Si ergo Ælurum constiterit anno Christi CCCCLXXVII non supervixisse, de Fullone profecto multo id erit certius: hoc igitur agamus.

[379] [Ælurus autem non vixit ultra A. C. 477;] Fatentem in primis hic ipsum Pagium habemus in Criticis ad annum Christi CCCCLXXVII, num. 10; nec fatentem dumtaxat, sed etiam adducto Theophanis testimonio id comprobantem, & illo quidem testimonio, quo, si verum est, mors Æluri statuitur accidisse anno Incarnationis divinæ secundum Alexandrinos CCCCLXIX, hoc est, æræ nostræ CCCCLXXVII, ante initium Septembris: hoc ego tamen eatenus admittere non ausim, ob epistolam S. Simplicii mox adducendam. Addit etiam Pagius, idem confici ex duobus annis, quos Æluro Theophanes concedit in laterculis, imo & Nicephorus patriarcha in Chron., & Eutychius tom. 2, pag. 107; biennium autem ab anno CCCCLXXV in finem vergente ductum non potest ultra annum CCCCLXXVII excedere. Victor item Tununensis mortem, seu necem potius Æluri (siquidem hausto veneno interiit) refert post Consulatum Armati, adeoque anno etiam CCCCLXXVII. Pondus hisce omnibus gravissimum accedit ex epistola 9 S. Simplicii ad Acacium tom. 4 Concil. scripta sub initium anni CCCCLXXVIII, sive tertio Idus Martii, Illo viro clarissimo Consule, qua respondet Acacii litteris, ex quibus Alexandrinam ecclesiam divino tandem judicio (sive Æluri interitu) liberatam, & restitutum in eam Timotheum Salophaciolum intellexerat.

[380] Hæc epistola, tametsi statim ab acceptis Acacii litteris data esset, [quidquid aliter Pagio visum est.] uti terrarum temporumque spatia æstimanti omnino persuadet fieri non posse, ut ultra Januarium anni CCCCLXXVIII vixerit Ælurus; ita plane iis favet qui obitum ejus ad annum CCCCLXXVII saltem elabentem reducunt; multoque magis iis, qui Petri depositionem anno illo consignant. Admirari me hic fateor Critica Pagiana, quæ cum idem omnino adstruant, affirmentque epistolam Simplicii Holstenianam, quæ depositionem Fullonis clarissime continet, scriptam esse ipso tempore, quo Ælurus adhuc vivebat (verba sunt ad annum Christi CCCCLXXVII, num. 12;) miror, inquam, quo pacto & eamdem epistolam, ibid. num. 13, & Fullonis depositionem, ibid. num. 11 retulerint ad annum sequentem, sive Christi CCCCLXXVIII. Verum cum Fullonis extrusio cum Joannis intrusione conjuncta sit; hanc aggredior, ut illam simul quam potero proxime determinem.

XLVI. JOANNES II.

Joannem hunc omittit Euagrius lib. 3, cap. 10, & Zonaras loco jam sæpius assignato, aliique. Eutychius eum Juliano præponit, eique sex annos episcopatus tribuit tom. 2, [Joannes II Petro Fulloni,] pag. 104; sed errores in hoc auctore, etiam graves, non admodum rari sunt; hic certe tota exerrat via: nam & Joannem Fulloni ordine a me servato successisse, & brevissimo tempore tenuisse sedem illam compertissimum est. Et successionem quidem testatur Acacius in Breviculo hist. Eutychianist. apud Labbeum tom. 4 Concil. & in Breviario Liberati cap. 18, tom. 5 Concil. col. 769; concilium Romanum II in epistola synodica tom. 4 Concil. &c. Successionem vero ac durationem ejus tradunt SS. Nicephorus patriarcha in Chronico & Theophanes pag. 107, ubi tribus illam mensibus definiunt. Sic habet Theophanes: Ceterum Petrum Fullonem, ut qui Basilisco faverat, Zeno habuit exosum. Orientalis itaque synodi decreto dignitate motus est, & in ejus locum Joannes ordinatus. Hic quoque post tres menses ejicitur, ac demum successor ejus Stephanus, vir pietate spectabilis, Antiochiæ promovetur episcopus.

[382] Audiatur etiam S. Simplicius Papa, cujus ego in hac re testimonium longe maximi facio. [successit,] De Joanne in epistola ad Acacium Holsteniana loquitur ad hunc modum: De Joanne quondam Constantinopolitano, qui ab hæreticis (Fullone nimirum, ut narrat Acacius in Breviculo citato) Apamenum sacerdotium, quod ei, qui presbyter aliunde fuerat, vel a catholicis sumere non licebat, se hæreticum publicavit, & quod in se perperam factum est, improperium retorsit in auctorem, expellens ab Antiochia Petrum pervasorem ipsius, eamdem ecclesiam ipse pervasit, sub anathemate a Christianorum consortio, vel ipsa appellatione removemus; nec umquam his (Joanni aliisque ante nominatis) satisfactionis patefaciendus est locus. Quia sicut Judas inter Apostolos, ita isti inter ministros Dei subdola & diabolici spiritus fraude latuerunt. Hiat hic subinde constructio, sed sententia plana est. Nunc rationem chronologicam indidem eruamus.

[383] [A. C. 477,] Data fuit hæc epistola ad Acacium vel paulo post, vel eodem potius tempore, quo data est octava ejusdem Pontificis epistola ad Zenonem imp.; ut colligitur 1, ex eo quod in illa, non secus atque in octava, ignoret adhuc Pontifex mortem Æluri. 2. quod, item ut octava, scripta sit non diu a devicto Basilisco; cum sub finem epistolæ ideo episcopos Orientales Constantinopoli congregatos, properare ad ecclesias suas velit: Diu autem fratres, inquit, & coëpiscopos nostros apud Constantinopolim non convenit demorari: nunc præcipue, cum propter concussionem persecutionis, quæ mota fuerat, solicitæ atque attonitæ sunt in suprascriptis ecclesiis civitates. 3. Quia cum in epistola Holsteniana jubet Acacium cum episcopis apud ipsum collectis imperatori suggerere, ut Timotheus cum sequacibus suis, Paulus item Ephesinus, & Petrus Antiochenus atque omnes, qui ab eo se, vel ab his, quos illicite fecerat, æstimabant episcopos ordinatos, ad irremeabile dirigantur exilium; addit, se cum eorum suggestionibus litteras suas conjunxisse, quibus idem ipse imperatori suggereret. Hoc autem facit in epistola octava ad Zenonem, cum eum hortatur, ut respiciat Augustæ memoriæ Marciani, qui Dioscorum, atque Leonis, qui Ælurum ac Fullonem, exutos ob hæresim dignitate, expulerant in exilium, omni mundo conspicuam catholica devotione constantiam; cumque eum flagitat, ut Timotheo, eisque etiam, quos temeritate diabolica diversis ecclesiis ordinasse perhibetur Timotheus (quos inter Petrus Fullo censeri debet juxta Breviculum Hist. Eutych. ejectis, rectæ fidei subrogari constituat episcopos; ut, sicut rempublicam suam a tyrannica dominatione purgaverat, ita UBIQUE Ecclesiam Dei ab hæreticorum latrociniis atque contagiis exuat.

[384] [ut colligitur etiam ex epistola Simplicii PP. ad Acacium;] Neque obest, quod istic disertis verbis Petri aliorumque exilium non precetur; cum id modeste latenterque satis insinuet, atque ita Zenonis animum satis præparet; ut, accedentibus deinde expressioribus Acacii ceterorumque precibus, eo facillime impellatur. Et vero rem hanc ego numquam conceptis verbis expressam a Simplicio Zenoni fuisse, persuasum habeo: certe ipse sanctus Ponti ex, cum postea malum, quod ipse Antiochiæ a Fullone, etiam in ordinem redacto, timuerat, erupisset, nullas suas ad Zenonem de hac re datas aliquando litteras commemorat, sed solas illas, quas miserat ad Acacium: Si præteritarum, inquit epist. 14 ad Zenonem imp. litterarum, quas de Petri (Fullonis) aliorumque nomine jam dudum ad fratrem & coepiscopum meum Acacium scripsisse memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit pervenire, quod jure nunc meruit vindicare. Mandaveram namque, ut, facta suggestione Pietati vestræ, prædictus (Petrus) ut & ceteri, qui per occasionem tyrannicæ dominationis invaserant ecclesias Dei, extra metas vestri pellerentur imperii, ne pestiferis sensibus &c. Solas iterum litteras illas appellat in epistola 15 ad eumdem Acacium Itaque non aliam epistolam suam ad Zenonem assignare Simplicium in Holsteniana illa sua ad Acacium existimo, quam eam, quæ inter epistolas ejus numeratur octava, atque adeo cum eodem circiter utraque tempore missa sit, utramque omnino datam puto octavo (al. septimo) Idus Octobris post consulatum Basilisci & Armati, id est, die VIII aut IX Octobris anno Christi CCCCLXXVII, ut notatur in epistola ad Zenonem, nisi forte Holstenianam diebus pauculis posteriorem velis

[385] Jam ergo ante diem illum Octobris & expulsi Fullonis, [mense circiter Augusto subintrusus,] & intrusi Joannis Antiochia Romam nuntius advenerat; jam ergo id pridem ante factum oportet fuisse, atque adeo mense circiter Augusto; aut ita certe, ut tum saltem dejectus ab Antiocheno patriarchatu Joannes fuerit, cum epistola illa Pontificis, ineunte Octobri scripta, Constantinopolim ad Acacium & Orientis episcopos ibi coactos devenit. Neque enim aut prius aut multo posterius exauctoratum illum fuisse apparet: non prius quidem; quia, quantumvis damnatus ante fuisse videatur ab Acacio, quam a S. Simplicio, ut innuit Liberatus cap. 18, & Breviculus hist. Eutych. tom. 4 Concil. tamen ea condemnatio, siqua fuit, absoluta non fuit; sed, ut vulgo ainut, provisionalis tantummodo, atque ex interpellato Romani Pontificis arbitrio suspensa; subjicitur etenim ibidem, quod illum Joannem, quem Acacius damnaverat cum Petro (Fullone) sine remedio pœnitentiæ fecit ab Apostolica Sede idem Acacius damnari: quod idem dicitur in epistola synodi Romanæ ibid. & epistola Gelasii Papæ 15 col. 1223. Epistola vero 13 ejusdem, dicitur Acacius executor dispositionis Apostolicæ Sedis contra hæreticos sæpe extitisse; & ne dubites, quos hic hæreticos designet, adi Commonitorium ejusdem ad Faustum ubi sic habet: In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus & Petrus Antiochenus, Petrus, Paulus, Joannes & ceterisola Sedis Apostolicæ sunt auctoritate dejecti. Cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, QUI PRÆCEPTIONIS HUJUS EXTITIT EXECUTOR. Et paulo inferius de Acacio loquens: Qui eorum damnationem, inquit, antequam prævaricator existeret, fuerat executus.

[386] Ex quibus consequi videtur, ut ante, absolute saltem, [exauctoratus est tertio post mense, sive Novembri circiter.] dejectus ab Acacio Joannes non fuerit, quam Apostolicæ Sedis sententiam, litteris Holstenianis insertam, a Simplicio acceperit: quod fieri potuit mense Novembri; atque adeo versus tempus illud depositionis ejus sententia executioni mandata fuit. Non est enim, cur diutius possit illa differri; cum tribus tantum mensibus sederit, qui ab Augusto inchoati in Novembrem excurrunt. Deinde cum sententiam Acacius ipse Simplicium rogaverit, dubium esse non potest, quin acceptam statim, cum collectis tum apud se Orientalibus episcopis, quos Constantinopoli morari diu Pontifex vetuerat, sit executus. Ceterum quem modo Acacius ex Antiochena Sede dejecit, eumdem postea Joannem Tyriorum ecclesiæ fecit præsidere, ut synodus Romana testatur tom. 4 Concil. col. 1125. Petrus autem Pityos relegatus, inquit Theophanes loco citato, custodes eludit & ad sanctum Theodorum Euchaïtarum Tutelarem profugit. Unde Antiochiam denuo regressus, eas turbas excitavit, quas, nisi ad irremeabile dirigeretur exilium, provida S. Simplicii cura orituras ab eo prospexerat.

XLVII. S. STEPHANUS II
Martyr.

& —

XLVIII. STEPHANUS III.

[Utriusque Stephani confusio & permutatio.] Joanni Stephanos duos subjiciunt SS. Nicephorus ac Theophanes in Chron., quorum priori annos ambo tres attribuunt, alteri vero unum annum tantummodo; quem, juxta Theophanem, martyrio consummaverit. Eutychius tom. 2, pag. III eosdem illos albo suo inserit, & Stephano quidem secundo annum unum; tertio vero sex tantum menses; neutri martyrium adscribit. Utrumque etiam agnoscit Libellus Synodicus § 99 & seq.; & secundum, quem Theophanes pag. 107 virum ait fuisse pietate spectabilem, etiam hic Beatum appellat quidem, & mox asserit ad Christum emigrasse; sed martyrii palmam Stephano tertio cum Theophane reservat. Zonaras tres quidem annos notat; sed incertum, cui Stephano; secundo, an tertio, concedi debeant; cum ipse unum tantum hoc loco Stephanum agnoverit Euagrius lib. 3, cap. 10, & Nicephorus Callistus lib. 15, cap. 28 unicum hic Stephanum collocant, eumque martyrem, sed nullum ei tempus assignant, nisi quod Fulloni Stephanum, Stephano vero Kalendionem susfectum esse memorent.

[388] [S. Stephanus II, successit Joanni II A. C. 477 vel initio 478, martyrio coronatus A. C. 479,] S. Simplicius Papa epist. 14 ad Zenonem imperatorem, data X Kalendas Julias post consulatum Illi viri clarissimi, sive die XXII Junii anno Christi CCCCLXXIX; item epist. 15 super eadem re atque uno tempore ad Acacium data, ut vide tom. 4 Concil. & sequenti, jam tum respondet litteris, quibus ei cum Zeno tum Acacius non modo patriarchæ cujusdam Antiocheni patratam ab hæreticis cædem, sed etiam alterius in ejus locum contra synodi Nicænæ canones ab Acacio apud Constantinopolim, (ita jubente ad sedandos Antiochensium tumultus imperatore) ordinati substitutionem significaverant. Itaque, cum inter Joannem, de quo ante Simplicius ad Acacium scripserat, & Kalendionem, de cujus exordio idem agit epistola 16 ad Acacium data Idibus Juliis, Severino viro clarissimo Consule, hoc est, anno Christi CCCCLXXXII; cum, inquam, inter Joannem & Kalendionem non nisi duo Antiocheni præsules intercesserint, Stephanus videlicet secundus & tertius, sequitur ex epistolis Simplicii jam dictis, ut Stephanus secundus sive senior post unum circiter annum episcopatus, quem anno CCCCLXXVII elabente aut initio sequentis inierat, martyrio sit affectus, mense circiter Aprili, cujus die XXV colitur, anni CCCCLXXIX.

[389] [Stephanus III sedit ab A. C. 479 fere dim diato usque ad medium fere 482.] Sequitur deinde, ut Stephanus tertius, sive junior exinde usque ad Kalendionem, id est, annum CCCCLXXXII sederit, & quidem ab Acacio Constantinopoli ordinatus; atque adeo, ut anni tres, quos Nicephorus ac Theophanes Stephano secundo tribuunt, ad tertium spectent; annus contra unus, quem assignant Stephano tertio, pertineat ad secundum: itemque ut martyrium Theophanes pag. 110, & Libellus synodicus § 100 Stephano Tertio perperam adscripserint; quando illud S. Simplicius diserte contulit ad ejus decessorem.

[390] Quis dubitet in hac tanta scriptorum diversitate, [Pagii Stephano III tribuentis, quæ secundo conveniunt, & contra] potiorem longe quavis alia auctoritatem esse Simplicii, sua ipsius negotia describentis; maxime cum ceteri trecentis & amplius annis, rebus quas hic narrant, posteriores fuerint? Eam igitur & nos amplexi sumus in Actis Sanctorum ad diem XXV Aprilis, ubi de S. Stephano, pag. 362; uti etiam postea Tillemontius tom. 16 in Acacio CP. art. 17 & 18. At Pagius in Criticis Baronii ad annum Christi CCCCLXXIX, num. 2 & 3, & ad annum CCCCLXXXII, a num. 2, Stephano secundo dat annos tres, tertio unum; Hunc martyrium fecisse ait, non illum; denique neutrum ab Acacio Constantinopoli consecratum fuisse, sed solum Kalendionem; dicitque opinionem vulgarem, quam juxta Simplicii litteras, diligenter expensam, ut colligi potest ex Actis S. Simplicii ad diem 11 Martii, pag. 136, num. 11, secutus est Henschenius, falsam esse. Hoc ut adstruat, multa congerit, quæ huc, nisi fallor, redeunt omnia:

[391] Temporibus S. Simplicii Papæ, unus dumtaxat episcopus Antiochenus Constantinopoli ab Acacio ordinatus est, [argumentum] quem tacito nomine in epistola 14 & 15 designat Simplicius illi mox suffectum esse qui ab hæreticis crudeliter interemptus erat; vide Critica ad annum CCCCLXXXII, num. 10. At constat Kalendionem Constantinopoli ab Acacio esse ordinatum; ut probare nititur ibidem a num. 2. Est ergo Kalendio, quem S. Simplicius in epistolis illis designat martyris continuum successorem. Cum vero Kalendio ante annum Christi CCCCLXXXII ad insulas Antiochenas non accesserit, necesse est, ut epistolæ Simplicii 14 ac 15 ante annum illum scriptæ non sint. Perperam igitur epistola 14 inscribitur data X Kalendas Julias post consulatum Illi viri clarissimi, sive XXII Junii anno CCCCLXXIX; sed inscribi debuit, inquit Pagius, post consulatum Placidi viri clarissimi, sive anno Christi CCCCLXXXII: ita ut epistola 14 & 15 Simplicii eodem anno scripta sit ac de eodem agat Kalendione, quo & de quo scripta est epistola ejusdem 16 ad Acacium data Idibus Juliis (imo Juniis, ut observat Tillemontius nota 13 in Acacium CP.) Severino viro clarissimo Consule. Atque hinc porro consequens est; ut usque ad illum annum circiter Antiochiæ præsederit Stephanus martyr, qui alius esse non possit quam Stephanus tertius; utque tribus annis præesse potuerit Stephanus secundus, ut Nicephorus patriarcha ac Theophanes tradidere.

[392] Audax enimvero facinus, & (quod bona Viri eruditissimi venia dictum sit) non uno ex capite temerarium! [confutatur 1. quia corrupto nititur textu S. Simplicii PP.] Nam 1. quidem facile condonari librariis potest unius apicis in alterum commutatio; at Illi & Placidi immane quantum discrepant! 2. Si scripta est epistola 14, atque adeo & 15, eodem anno, quo epistola ejusdem 16, 17, 18 & 2; cur item illi, ut istis, subscriptum non fuerit: Data … Severino viro clarissimo consule potius, quam: data … post consulatum Placidi? Sane postconsulatus nusquam in litteris suis adhibet Simplicius, nisi in iis, quas anno illo dedit, quo consules nulli creati erant. 3. Si datæ sint epistolæ 14 & 15 eodem anno, quo data est 16, agantque de eodem Kalendione; vel datæ sunt aliquot diebus ante illam, ut vult Pagius; vel aliquanto post illam si nempe datam illam fuisse velis non Idibus Juliis, sed Idibus Juniis.

[393] [in quo notatum consulatum] Si primum dixeris; quæro, cur in epistolis 14 & 15 unice queratur sanctus Pontifex de ordinatione episcopi Antiocheni Constantinopoli per Acacium facta; de tarditate autem Antiochensium, qua adhuc distulissent de novi episcopi exordio ad se rescribere, verbum nullum faciat? Cur item in epistola 16, quæ non potest nisi tribus hebdomadibus posterius esse scripta, in ordinatione sive exordio Kalendionis hoc unum carpat quod fuerit serius indicatum, quod leve vitium erat, ideoque facile excusatum est; non carpat autem, imo ne littera quidem una insinuet violatos in illo Nicænos canones, quod multo erat apud Simplicium gravius? Quæro item, si prius scriptæ sunt epistolæ 14 & 15, quam 16; quo pacto in hac dicere Simplicius Acacio possit: Miramur autem, nihil nos de statu Antiochenæ ecclesiæ, te instruente, didicisse: cum in epistolis 14 & 15, tribus ante septimanis juxta Pagium exaratis, totum statum ecclesiæ Antiochenæ ex Zenonis Acaciique litteris intellexisse se ostendat?

[394] [temere mutat in alium,] Sin autem data est epistola 16 Idibus Juniis, hoc est, diebus IX ante epistolas 14 & 15, res evadet multo etiam incredibilior. Nam in epistola 16 significat Simplicius, jam se litteras accepisse de Kalendionis exordio ab ipso Kalendione vel ejus synodo, itemque ab Acacio, idque per episcopum Anastasium, Antiochia ad se directum: cedo igitur; a Kalendione ejusve synodo, ab Acacio, ab Anastasio facta est mentio ordinationis ab Acacio peractæ Constantinopoli, hoc est, violati canonis Nicæni; an non? Si facta est; cur ejus nihil meminit in responsione ad Acacium; quando rem hanc tantopere cordi habebat? Si mentio non est facta illius; cur dissimulationem illam in re tanta non castigat in epistolis 14 ac 15, quæ, ut supponitur, datæ sint novem postea diebus? Imo cur Kalendionis ordinationem approbat, antequam intellexit, quo demum pacto peracta sit?

[395] [contra quam epistolarum adductarum sententia patitur.] Quarto denique; sive prius missa sit epistola 16, quam 14 & 15, sive posterius; si tamen de eodem omnes agant Kalendionis episcopatu, inepte profecto repetitur ejus in omnibus approbatio; quasi vero primis litteris satis expressa illa approbatio Acacio non fuisset, ut eam iteratis ad eumdem epistolis significari necesse esset. Ex his, opinor, apparet luculente, nec eodem anno scriptas esse epistolas Simplicii 14 ac 15, quo scripta est 16, nec de eodem omnes episcopo agere; neque adeo esse cur mutari vel debeat vel possit epistolæ 14 subscriptio, ut a recepta sententia recedatur.

[396] [2. quia falsum asserit vitium in ordinatione Kalendionis,] Quod asserit Pagius ad annum Christi CCCCLXXXII, num. 7 & 8 ex Valesio in annotat. ad lib. 3 Euagrii, cap. 16, alium reatum in exordio episcopatus Kalendionis notari in epistola 16 a Simplicio non potuisse; nisi quod Kalendionem contra leges ecclesiasticas ordinarat Acacius; id ex ipsa illa epistola manifeste redarguitur; sic enim habet: Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit SERIUS (hanc vocem omittit Pagius, cum ad rem unice faciat) indicatum, quamvis minime nos latere potuerit, tamen & ipse, vel synodus ipfius indicavit. Quod sicut non optavimus fieri; ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, extitimus: quia quod voluntarium non est, vocari non potest in reatum. Quis hinc OEdipus alium extundat reatum, quam qui diserte exprimitur; quod nempe serius, quam par fuerat, Antiocheni exordium sacerdotis Romano Pontifici esset indicatum? Hæc enim dilatio verus erat reatus, dignusque, quem summus Pontifex coargueret; quamquam eum facile remisit, cum intellexisset, causas moræ in officio tam diuturnæ Antiochenis & legitimas fuisse & necessarias. Eumdem certe reatum in Basilio notatum a S. Leone magno, atque ob eamdem causam excusatum dedi supra num. 355.

[397] Nec vero magis urget, quod num. 8 subdit idem Pagius, [& verum silet.] quo persuadeat, rem eamdem in epistola Simplicii 16 notari, quæ notata fuerat in epistolis 14 & 15: In ea (epistola 16) enim, inquit, postquam Simplicius dixit: Antiocheni sacerdotis exordium, & cetera supra (a me etiam) recitata, statim subjicit: Et ideo per fratrem & coëpiscopum nostrum Anastasium, qui ex prædicta regione directus est, litteris quoque tuæ dilectionis acceptis, alterni vicissitudinem sermonis tuæ reddidimus charitati, necessario fratris & coepiscopi nostri Kalendionis sacerdotium gremio Apostolicæ Sedis amplexi, &c. Neque enim, addit Pagius, Simplicius de aliis scriptis ab Acacio litteris loqui potest, quam de iis, in quibus episcopi Antiocheni electionem non reprobat, quia necessitate facta fuerat; atque adeo de illis, quibus per epistolam 15 responderat Simplicius. Verum hæc collectio ut simpliciter asseritur, ita quoque simpliciter negatur; patetque ejus falsitas ex dictis a numero 392; ubi ostendi, alium esse annum, resque omnino alias in epistolis 14 & 15, quam præferat epistola 16; alia quoque in illis, alia in hac necessitas excusatur; neque proinde de scriptis illis ab Acacio litteris loco citato agit Simplicius, ut Pagio placet; cum ad rem nihil illæ quidquam pertinerent; verum de illis, quas Antiochia missus Romam Anastasius, in itinere ab Acacio acceptas, una cum Kalendionis synodique ejus epistola ad summum Pontificem toto circiter post illas, de quibus in epistola 15 sermo est, triennio attulerat.

[398] Sed quid ergo, inquis, ad argumentum supra num. 391 propositum? [3. quia præcipui auctores a Pagio citati vel ipsi non favent,] Respondeo, illud everti funditus, si vel cum Valesio, annotat. in lib. 2 Theodori Lectoris, primam propositionem negaveris, dixerisque, tam Stephanum tertium, quam Kalendionem ab Acacio fuisse consecratos; vel cum Tillemontio, cui Valesii sententia merito displicet, nota 14 in Acacium CP., rejeceris propositionem secundam; quæ asserit, Kalendionem ab Acacio fuisse ordinatum Constantinopoli. At enim tot eam testibus post Valesium defendit Pagius ad annum Christi CCCCLXXXII a num. 3. Proferuntur, qui id asserant, Theophanes, Euagrius. Nicephorus Callistus, Theodorus Lector cum Theodorito juniore, auctor Breviculi hist. Eutychian., Candidus Isaurus, qui illo tempore floruit. Fateor; sed neque omnes illi tamen hoc testantur; neque, si testarentur omnes, iis concedere deberet S. Simplicius; quod ipse satis perspexisse videtur Pagius, quando corrumpere Simplicium maluit, quam ei auctores ceteros anteferre.

[399] [ut Candidus Isaurus,] Non testantur illud, inquam, auctores illi omnes: neque enim hoc sibi volunt verba Candidi, cujus hic præcipua esset auctoritas, quæ exstant apud Photium in Bibliotheca cod. 79: ὡς Πέτρου τοῦ δυσσεβοῦς τὰς τῆς ἀνατολῆς ταράσσοντος ἐκκλησίας, Καλανδίωνα Ζήνων βασιλεὺς εἰς τὸ ἱερᾶσθαι ἀντιοχείας ἀπέσταλκε: quæ ita vertit Andreas Schottus noster: Cum Petrus ille impius (Fullo) Orientis turbaret ecclesias, misit Zeno imperator Kalandionem, ut Antiochenæ Sedis episcopus sacraretur. Non est ergo consecratus Constantinopoli juxta Candidum; nedum ab Acacio. Verum locum hunc pessime, inquit Pagius, vertit interpres. Erat enim, Pagio judice, is locus ita Latine reddendus: Misit Zeno imp. Kalendionem, ut Antiochiæ episcopus esset, vel, ut Antiochiæ sacerdotii honore fungeretur. Sane oportet eum Græcis litteris non leviter tinctum esse, qui interpretem Schottum tam confidenter ausit arguere. Quod si Pagius illustriora quæque Lexica consuluisset, vidisset, vocem ἱεράομαι non modo significare idem quod episcopus sum, vel sacerdotii honore fungor, verum etiam, juxta Synesium, Sacerdos fio, sive consecror. Recte igitur ita vertit Candidum interpres noster, maxime cum hoc pacto cum Simplicio Candidi historia consonet.

[400] [etiam ut a Pagio vertitur, & Euagrius;] Sed neque Pagii interpretatio significat Kalendionem aut Constantinopoli aut ab Acacio consecratum esse; sed missum a Zenone Antiochiam, iis instructum litteris & commendatione, ex quibus intelligerent episcopi comprovinciales, eam esse certissimam imperatoris mentem, ut continuo electus ab ipsis consecratusque Kalendio defuncti Stephani partes obiret, atque ita seditiosam Eutychianorum ambitionem sine mora compesceret. Et sic Zenoni adscribere potuerit Candidus ordinationem Kalendionis, quia ejus præcipuus auctor Antiochenis fuerit. Quid si etiam non alio sensu intelligi velit auctor Breviculi, ubi ordinationem illam tribuit Acacio, quam quod, sicut pro ea stetit apud Antiochenses Zenon, sic pro ea steterit apud Zenonem Acacius; ejusque adeo prima causa fuerit ac præcipua? Vide tamen numerum seq. Frustra ergo Candidus hujus rei testis accersitur. Nihilo felicius in hanc rem Euagrius adducitur lib. 3, cap. 10: nam præterquam quod ibi Stephanum tertium prætermittit; neutiquam ab Acacio ordinatum fuisse Kalendionem narrat. Et assignatum quidem locum recitare supersedeo, quia nullam voculam habet, quæ id vel redoleat.

[401] [vel, quia Stephanum III pro II martyrem statuendo,] Ceterorum plerorumque ut ex epistolis Simplicii fateri necesse est errorem, sic ejus natam indidem causam non difficile est assignare. Nimirum notus omnibus fuit Stephanus secundus propter illustre martyrium; at Stephanus contra tertius plurimis etiam antiquis ignotus, ut ex Euagrio aliisque colligitur; notissimus item omnibus fuit Kalendio. Hunc cum scirent successisse Stephano, nec alium illi Stephanum agnoscerent, quam secundum, sive martyrem; martyris eum perperam successorem immediatum fecerint: cum ergo ex litteris S. Simplicii constaret, Stephani martyris successorem Constantinopoli fuisse ab Acacio consecratum, facile fuit auctori, exempli gratia, Breviculi Historiæ Eutychianistarum, id ad Kalendionem referre, quod juxta Simplicium in Stephanum tertium quadrabat; hoc, inquam, facile fuit, maxime si aut ad datarum litterarum tempus, aut ad Kalendionis initium non satis attenderetur. Atque inde porro nasei pronum erat posteriorum, quam exhibui num. 387, auctorum confusionem.

[402] Verum, ut dixi, errorem illum ex epistolis Simplicii fateri necesse est. [repugnant S. Simplicio, de Kalendione intelligentes, quæ in Stephanum III quadrabant.] Nam sicuti epistolis 14 ac 15, datis anno Christi CCCCLXXIX, non alius designari potest martyr, quam Stephanus secundus; ita certum esse debet, non alterius in iisdem epistolis ordinationem a Simplicio suggillari, quod ab Acacio Constantinopoli esset habita, quam Stephani tertii. Cum igitur ordinationem illam, tametsi ob ecclesiæ necessitatem ita peractam esse agnosceret, ægerrime tamen sanctus Pontifex tulerit; totiesque cum Zenoni, tum etiam Acacio inculcet, ne quid umquam ejusmodi deinceps attentent; cum insuper Acacius facti necessarii veniam postulasset; atque ipse imperator. In hæc verba jurasset, quod posthac in Antiochena urbe, veteri more servato, a comprovincialibus suis episcopis ordinetur patriarcha; an credibile est, idem iterum triennio post, statimque ab obitu Stephani in Kalendione aut a Zenone esse mandatum, aut ab Acacio peractum, aut certe a Simplicio in epistola 16 penitus fuisse dissimulatum? Adi sis Tillemontium loco citato. Atque hæc quidem pro sententia communi, a num. 388 proposita, quam & nos amplectendam putamus, dicta sunto.

PARERGON
De Joanne Codonato.

De hoc ita pronunciat Victor Tununensis in Chronico: Post Consulatum II Longini V. C., [Antiochiæ consecratus videtur eodem tempore quo Constantinopoli Stephanus III, id est, A. C. 479:] sive anno Christi CCCCLXXXVIII, Petrus Antiochenus (Fullo) sub damnatione moritur: & in ejus loco Kalendionem ordinat. Orientales autem episcopi, tamquam nescientes, Joannem cognomento Codonatum, eidem Antiochenæ ecclesiæ consecrant episcopum: cui Petrus successit hæreticus. Quam corruptus sit hic locus, nimis patet, quam ut explicari debeat; quandoquidem & Fullonis mortem Kalendionis exordio, & huic successionem Joannis Codonati, exclusa Kalendionis possessione, atque hæc denique omnia anno Christi CCCCLXXXVIII alligat; imo alterum etiam adstruit Petrum hæreticum, a Fullone diversum, Joanni succedere; quorum omnium, anno demortui Fullonis excepto, falsitas per chronologiam nostram palpabilis fiet. Ceterum de eodem illo Joanne scribit etiam Theophanes pag. 110, his verbis: Zeno porroAcacio CP. præsuli, ut Antiochiæ crearet episcopum mandavit: qui consecravit Kalandionem. Antiochenses, ordinationis factæ nescii, Joannem, nomine Codonatum, sibi præfecerunt episcopum, quem Kalandion postmodum in Tyri sedem, quæ post Antiochiam prima est, transtulit.

[404] [quamquam parum accurata ejus notitia est; dubiumque, an confundendus non sit cum Joanne II.] Hæc paulo accuratiora sunt quidem; sed non immerito tamen suspicari licet, (cum ignoravisse dicantur Antiocheni ordinationem alterius episcopi, quando ipsi Joannem illum sibi præfecerunt episcopum) alterum illum episcopum consecratum fuisse Constantinopoli; neque adeo Kalendionem illum fuisse, ut perperam Theophanes existimat; sed Stephanum tertium, qui solus circa hæc tempora Constantinopoli ab Acacio inauguratus fuit. Ac proinde non videtur cum Kalendionis exordio ordinatio Codonati, sed cum Stephani tertii, anno Christi CCCCLXXIX, concurrisse. Verum utcumque se res habeat, ad me parum attinet; quando Joannes hic Codonatus nusquam in albo Antiochensium præsulum recensetur. Hoc igitur monuisse sufficiat. Qui hujus historiæ crisim desiderat, consulat Tillemontium tom. 16, nota 14 in Acacium CP., & Valesium Annot. in Euagrii lib. 3, cap. 16, aliosque passim, qui Joannem hunc Codonatum, eumdem fuisse putant cum Apameno illo, de quo supra, a num. 381.

XLIX. KALENDIO.

[Kalendio successit Stephano III ineunte A. C. 482,] Quo tempore Stephano Juniori in episcopatum Antiochenum successerit Kalendio, sive Kalandion, conjicere est partim ex quadriennio, quod utrique simul Stephano Nicephorus CP. Theophanesque concedunt; partim ex epistola 16, qua Kalendionis electionem sanctus Papa Simplicius confirmat tom. 4 Concil. Nam anni quatuor illi, juxta ea quæ supra diximus num. 389, ad anni circiter CCCCLXXXII initium pertingere debuerunt; nec vero multo longius extrahi potest ordinatio Kalendionis, neque adeo usque ad illius anni finem, ut habet Pagius hic num. 13. Jam enim diu episcopatum exorsus fuerat quando epistola jam dicta Simplicii ad Acacium data est, cum in ea queratur summus Pontifex Antiocheni exordium sacerdotis fuisse serius indicatum. Data est autem epistola illa non serius quam Idibus Juliis, Severino viro clarissimo consule, hoc est, anno Christi CCCCLXXXII: imo Tillemontius in Acacium CP. not. 13, Idibus Juniis scriptam fuisse putat. Fac tamen Idibus Juliis datam fuisse; vel sic tamen ex ea colligitur, exordium illud Kalendionis ad anni ejusdem initium pertinere: nam si duobus tantum ante mensibus, puta Maio vel Aprili, electus patriarcha fuisset, quid mirum esset, quod per tanta locorum spatia id ante Idus Julias Simplicio non fuisset relatum? Quid ibi tantum piaculi, ut vel purgare suam in hac re moram Kalendio vel synodus ejus debuerint, vel de illa apud Acacium Simplicius conqueri? Accedendum ergo est propius ad anni caput; ita ut de completo Stephani tertii anno tertio non nihil decerpatur.

[406] Atque hic quidem assentimur Eminentissimo Annalium conditori, [expulsus vero est A. C. 485] annum CCCCLXXXII electione Kalendionis exorso; at non perinde rem acu tetigit vir doctissimus, cum Kalendionis episcopatum uno tantum aut sesquianno conclusit; in quo chronologia ejus a modernis auctoribus merito visa est emendationem exigere: nam ex fine Breviculi hist. Eutychianist. constat, tam expulsionem Kalendionis, quam Fullonis invasionem tentatam esse post Acacii damnationem in synodo Romana pronuntiatam Kalendis Augusti Venantio V. C. Consule, sive anno Christi CCCCLXXXIV: uti habes tom. 4 Concil. Præterea non modo SS. Nicephorus ac Theophanes, ut observat Pagius in Criticis ad annum Christi CCCCLXXXV, num. 3, verum etiam Eutychius tom. 2, pag. 111, ubi eum Clidionem appellat & Nestoriana perperam notat infamia; itemque Zonaras, quatuor eum annos Antiochenam ecclesiam moderatum esse, testantur.

[407] Annos tamen illos non explevit omnino, ut arguit epistola synodi Romanæ ad clericos & monachos Orientales data III Nonas Octobris, [versus mensem Augustum.]. Symmacho V. C. Consule, id est, anno Christi CCCCLXXXV; vide Labbeum tom. 4 Concil. a in ea namque de Acacio dicitur Qui Kalendione episcopo sancto (quemadmodum cognovimus) nuper ejecto, Petrum, totiens a se ante damnatum, in ejus immisit ecclesiam; ita ut plurimi, (si verum est) catholici cesserint, relictis suis sedibus, sacerdotes, & nostræ projectæ sint porcis & canibus margaritæ. Ubi vox illa nuper, geminaque parenthesis manifeste insinuant, ejectionem illam admodum fuisse recentem, nec satis adhuc certa constantique fama Romæ vulgatam: expulsus igitur videtur Kalendio versus mensem Augustum ejusdem anni, quando annos tres cum dimidio, qui rotunde quatuor anni vulgo censentur, rem Antiochiæ catholicam egregie administraverat.

[408] Hic omnibus, qui ipsum adibant, inquit Euagrius lib. 3, [Res præclare ab eo gestæ,] cap. 10, persuasit, ut Timotheum (Ælurum) una cum Encyclicis Basilisci litteris sub anathemate damnarent. Xenaïam quoque iconomachum vicis procul Antiochensibus exterminavit, ut narrat Theophanes pag. 115. Trisagio adjecit hæc verba, Christe Rex noster, ne in aliam ullam SS. Trinitatis Personam cadere quis crederet additamentum illud Theopaschitæ Fullonis, Qui crucifixus es pro nobis; ut vide apud Theodorum Lectorem lib. 2, & Valesium in annot. pag. 169, ubi Theophanem emendat. Idem Petrum, Moggum seu Mongum, qui Chalcedonensem synodum anathematizaverat, scriptis ad Zenonem imperatorem & Acacium litteris, acriter insectatus est, teste Euagrio lib. 3, cap. 16. Quanta porro celebritate petitas obtentasque ab imperatore S. Eustathii reliquias inde usque a Macedonia Antiochiam, ubi episcopus aliquando fuerat, deportandas ac suscipiendas curarit, atque ita Eustathianos tandem universos sibi adjunxerit, refert Theodorus Anagnostes lib. 2, Victor Tununensis in Chronico, & Theophanes pag. 114: quod anno CCCCLXXXII factum esse, contra Pagium in Criticis ad annum illum, num. 13, volunt Baronius ac Tillemontius in Acacio CP. art. 19.

[409] Hisce aliisque virtutibus sirenuus antistes Kalendio dignum se præbuit, [ac toleratæ,] qui magni Eustathii sortem, improbrorum, inquam, & in primis Acacii, apud imperatorem calumnias, exauctorationem atque exilium forti animo subiret: depositus enim, nulla interveniente synodo, quod sæpe queritur Gelasius Papa, epist. 13 ad episcopos Dardaniæ, tom. 4 Concil. a est in Oasim relegatus, ut asserit Euagrius supra, eo quod Illi & Leontii ac Pamprepii, qui adversus Zenonem tyrannidem sumpserant, partes fovisse existimaretur; at vera causa fuit, Liberato Diacono teste, Breviarii cap. 18, quia se non suspenderet & a Felicis Papæ & Joannis (Talaïæ) communione. Itaque non modo a Felicis successore Gelasio, epist. 15 ad episcopos Orientales, Venerabilis; sed etiam, quod num. 407 vidimus, a Romana synodo Episcopus sanctus meruit appellari. Porro ab exilio rediisse non legitur. Imo Victor Tununensis ait, eum ab Anastasio imperatore, Olybrio V. C. Coss., hoc est, anno Christi CCCCXCI, de malis ad pejora deductum esse.

PETRUS CNAPHEUS tertio.

[Fullo ecclesiam Antioch. invasit tertio] Hic, si usquam, ostendit Acacius, quantum in imperatoris animum exercere posset imperium: quemadmodum enim illo potissimum impellente ad cathedram Antiochensem Kalendionem Zeno promoverat, eodemque auctore dejectum illum amandaverat in exilium; ita quem ejusdem Acacii consilio bis propter hæresim tyrannicamque dominationem in exilium detrudi jusserat Petrum Fullonem; eumdem illum Petrum, nec jam hæreticum dumtaxat, sed etiam sacrilega S. Stephani aliorumque cæde infamem, ejusdem iterum Acacii suasione imperator idem ad violatæ tot ejus flagitiis ecclesiæ solium subvexit; ut synodus Romana in epistola synodica ad clericos & monachos Orientales, num. 407 citata, testatur. Factum id quoque absque ulla synodo, teste Gelasio I ad episcopos Dardaniæ; non tamen sine vi; si Alexandro credimus apud Surium in Laudatione S. Barnabæ, die XI Junii, § 27.

[411] [A. C. 485 circa Augustum, enuitque usque ad 488, mensem fere eumdem.] Quod ad tempus attinet, demonstratum abunde est num. 406 & seq., id contigisse sub mensem Augustum anno Christi CCCCLXXXV; unde putati tres anni, quibus Petrum ecclesiam illam jam tertio infestasse docent Nicephorus in Chronico, Eutychius pag. III, Theophanes in laterculis, Zonaras, qui eum non recte alium a Fullone Petrum facit, in annum CCCCLXXXVIII incurrunt; quo, juxta Victorem Tununensem supra num. 403, Petrus Antiochenus sub damnatione mortuus est, adulto jam, ut credibile est, anno; adeoque circa mensem Augustum; neque enim est, cur hic anni tres non computentur integri; adi tamen infra numerum 243. Audiendus hic ergo non est in sua Chronographia Theophanes, ubi Petrum Fullonem Petro Mongo, qui anno Christi CCCCXC interiit, superstitem facit pag. 116: falsum enim id esse, præter auctores jam productos, non semel ostendit Gelasius Papa tom. 4 Concil. epist. 15 ad episcopos Orientales. Et vero quam male hoc loco interpolatam perturbatamque chronotaxim Theophanis acceperimus, id argumenti satis est, quod eumdem Fullonem, quem sub Zenone anno Christi CCCCXCI vita defunctum esse affirmat, anno sequenti sub Anastasio exilium, nescio quod, deprecantem exhibeat.

[412] Gesta Fullonis, cum multa sint & propriam historiam requirant, [Petri Fullonis scelera,] ut ait Alexander modo prolatus, missa facio. Videri ea possunt in Annalibus apud Baronium, aliosque, quibus licuit hæc diffundere latius. Breviter hoc dici potest, subscripsisse mox eum Zenonis Henotico, & synodicas litteras dedisse ad Petrum (Mongum) Alexandrinæ urbis episcopum, ut habet Euagrius lib. 3, cap. 16; & cum eo, quoad vixit, communicasse, teste Gelasio ad episcopos Orientales. Professam quidem ab Acacio communionem obtinere non potuit; latenter tamen, ut ait Gelasius ad episcopos Dardaniæ, cum Fullone communicavit Acacius. Petrus Fullo, inquit Theophanes pag. 115, Antiochiam (tertio) ingressus multa nefanda perpetravit, ut puta synodi (Chalcedonensis) execrationes, episcoporum abrogationes, noxiorum intrusiones, ordinationes illegitimas, & his similia… Idem sustulit verba: Rex Christe, quæ Kalendio, ut supra dictum est, adulterato ante a Fullone Trisagio adjecerat. Xenaïam ejectum a Kalendione, non modo admisit ipse, sed etiam episcopum Hierapoleos consecratum, Philoxenum appellavit; Eumdemque demum (Theophanis verba sunt) Baptismo nondum initiatum comperiens, ejus ordinationem Baptismi defectum supplere sanxit. Plura vide in epistolis Gelasii Papæ citatis.

[413] Quoties & ubi damnatus fuerit, enumerat Valesius observat. eccles. ad Euagrium lib. 1, [ob quæ sæpe damnatus fuit; item alia quædam ad eum spectantia.] cap. 3 in fine, cum quo conferri debent Critica Pagii, vel etiam Tillemontius tom. 16 in Acacio CP. Ad epistolas quod spectat multorum episcoporum partim Occidentalis, partim Orientalis ecclesiæ ad Fullonem datas, quas profert Labbeus tom. 4 Concil. a contra Baronium ac Binium dissertat Valesius loco citato cap. 4, easque proscribit. Contra Valesium vindicare eas, non nullis mutatis, nititur Pagius in Criticis partim ad annum Christi CCCCLXXVIII, partim ad annum CCCCLXXXV. Contra Pagium rursus consule Tillemontium in Acacio CP. art. 49. Notari hoc etiam hic meretur, ipso, quo monstrum hoc periit, anno, juxta Victorem Tununensem in Chronico, repertum S. Barnabæ, ipsiusmet indicio, corpus in Cypro cum Euangelio secundum Matthæum ejus manu exarato, ingens præsidium Anthemio fuisse, quo Fullonis ambitionem, Cypriæ ecclesiæ imminentem, averteret; cujus rei longiorem historiam dat Alexander Monachus apud Surium die undecima Junii, brevissimam Theodorus Lector initio libri secundi Hist. eccl. aliique recentiores. Denique ne nihil boni ab homine pessimo proficisci potuisse existimes, vide sis, quorum ipse sacrorum rituum auctor feratur apud eumdem Theodorum lib. 2, pag. 566, & in illum locum consule annotationes una Valesii, pag. 169

L. PALLADIUS.

[Palladius Fulloni substitutus suffragio procerum,] Fullonem excepit Palladius, teste Euagrio lib. 3, cap. 23: & Theophanes, quamquam, ut dixi, loco non suo, Eodem anno, inquit, Petrus Fullo interiit, & Palladius, sanctæ protomartyris Theclæ ecclesiæ quæ est in Seleucia, presbyter, promotus est episcopus. Subdit vero Theophanes: Συνεψηφίσθη δὲ Παλλαδίῳ καὶ Ἰωάννης Κωνσταντίνου, καὶ Αναστάσιος Σιλεντιάριος κακῶς βασιλεύσας: quod ita vertit interpres: Cum Palladio etiam electi sunt Joannes Constantini, & Anastasius Silentiarius, qui postmodum pessime imperavit. Hinc facile suspicari quis posset, imo deberet, non unum hic tantum electum esse patriarcham Antiochenum, sed tres eodem tempore. Verum hæc interpretatio omnino corrigenda est; neque enim Anastasius patriarchatum, sed imperium in ipsos etiam patriarchas tyrannicum affectabat, atque aliquanto post consecutus est. Seduxit interpretem vox illa συνεψηφίσθη passive posita; sed exempla non pauca Grammatici proferunt, quibus tempus illud aoristum actionem significare ostendant. Sic igitur locus ille verti debuit: Palladio vero suffragatus est & Joannes Constantini filius, & Anastasius Silentiarius (nomen est dignitatis, de quo vide Cangii Glossarium) qui postmodum pessime imperavit. Uterque autem in aula, cujus primi erant proceres, valebat plurimum; unde nihil mirum fuit, si, invitis haud dubie catholicis, sedem illam Palladius obtinuit, quam tam potenti fultus patrocinio affectabat.

[415] [sedit ab A. C. 488 usque ad 498 post mensem Augustum.] Porro annis X ad Antiochensis ecclesiæ clavum sedit, ut notant S. Nicephorus in Chron., Theophanes in tabulis, Eutychius tom. 2, pag. III, Zonaras lib. 12, num. 34; ac proinde ab anno Christi CCCCLXXXVIII usque ad CCCCXCVIII, & quidem exeuntem; quando mortem ejus consignat Theophanes anno, secundum Alexandrinos, ab Incarnatione Domini CCCCXCI, qui a mense Septembri anni nostratis CCCCXCVIII initium sumit. Cum vero de annis X inter omnes conveniat, apparet iis nec multum superfuisse temporis nec defuisse; atque adeo cum in annum CCCCXCVIII post mensem Augustum desierint, ab anno CCCCLXXXVIII post mensem itidem Augustum eos incepisse. Unde ab illo mense dimoveri non procul placuit mortem Fullonis supra num. 411: tametsi non diffitear, Palladii obitum a Victore Tununensi, cujus Chronicum passim valde dissipatum est, referri ad consulatum Anastasii augusti, id est, annum Christi CCCCXCVII; sed idem Palladii initium figit Anastasio & Rufo Coss., hoc est, anno Christi CCCCXCII; atque ita annos ei quinque tantum concedit; in quo ab omnibus, quos dixi, deseritur.

[416] [Fuit Eutychianus.] Eutychianum fuisse Palladium hunc, non secus ac Petrum ejus decessorem, constat ex Euagrio citato: De Chalcedonensi namque synodo idem fecit quod Petrus. Idem testatur Cyrillus monachus in Vita S. Sabæ apud Surium ac diem V Decemb. num. 69, ubi Præsulem hunc exhibet Chalcedonense concilium, in gratiam imperatoris Anastasii, tertio ejus imperii anno, anathemate ferientem; ea autem amplectentem, quæ tenebant Alexandrini: utpote quod Anastasius eadem, quæ Alexandrini, sentiret. Idem, imo amplius ex Theodoro Lectore profert S. Joannes Damascenus lib. 3 de Imaginibus, ut est apud Valesium in Fragmentis Theodori, pag. 581. episcopus autem Antiochiæ Palladius, inquit, imperatori gratificari studens (cujus nempe suffragio episcopatum obtinebat) eos, qui sancta Chalcedonensis concilii decreta sequebantur, aversari cœpit, & sanctorum Patrum imagines deposuit. Et alibi, Eo, subdit, audaciæ proruperat, ut beatorum, qui illic fuerant, episcoporum nomina ex sacris Diptychis sustulerit, eorumque imagines deposuerit, ac tyrannice combusserit. Hæc breviter; ut hominem noveris.

LI. S. FLAVIANUS II.

Quæ ad sancti hujus Flaviani historiam, cultumque pertinent, habes in Actis Sanctorum ad diem IV Julii, [S. Flavianus II cœpit versus annum Christi 499;] a pag. 22. Sola hic igitur tempora, quibus Antiochenum egit antistitem, supersunt investiganda. Et ejus quidem primordia vel ad anni Christi CCCCXCVIII finem, vel ad sequentis initium referri oportere colligitur ex dictis num. 415: nec enim ab obitu Palladii ad Flaviani successionem temporis multum effluxit; quando hanc auctores cum illo quasi connexam eumdem in annum conjiciunt. Ita Victor Tununensis loco citato, Palladius, inquit, Antiochenus moritur: & pro eo Flavianus ordinatur episcopus. Ita etiam S. Theophanes ad annum divinæ Incarnationis secundum Alexandrinos CCCCXCI, Ceterum, ait, Palladio, Antiochiæ præsule, defuncto, imperator Flavianum presbyterum, & ejusdem ecclesiæ Missum (ἀποκρισιάριον) in mortui locum designavit. Ita etiam loquuntur Euagrius lib. 3, cap. 23; & Cyrillus monachus in Vita S. Sabæ num. 70 apud Surium V Decembris. Cum igitur intra annum Christi CCCCXCVIII post mensem Augustum obiisse Palladium supra demonstraverim, consequens (quod modo dicebam) est, ut vel eodem anno extremo, vel ineunte statim CCCCXCIX, Antiochense solium S. Flavianus ascenderit.

[418] Tenuit illud porro usque ad annum Christi DXII; [pulsus autem est A. C. 512 circa Septembrem.] quando commutare Antiochiam cum exilio coactus est, Indictione V, Paulo & Musciano Coss., juxta Marcellinum in Chronico; sive anno, secundum Alexandrinos, div. Incarnat. DIV, uti habet S. Theophanes pag. 134. Seditque adeo vel annis XIII integris, ut habent ejusdem Theophanis tabulæ, ac Zonaras lib. 12, num. 34; vel XIV incompletis, ut notare placuit Eutychio tom. 2, pag. 135. Nicephori Chronographia manifeste corrupta hic est: nam in ea & anni Flaviani, & successor Severus seu librariorum, seu librorum vitio aut vetustate disparuerunt: anni autem VII, qui Severo debentur, adjecti sunt Flaviano: quod patet ex iis quæ addit Paulo, Severi successori, Παῦλος ἐπὶ τοῦ αὐτοῦ ἔτη γ᾽, Paulus ejusdem ætate annis III: neque enim Paulus superstite Flaviano sedit, sed Severo; alioqui Flavianus, ab exilio revocatus a Justino, cum ceteris, imo ante alios, restitutus ecclesiæ suæ fuisset. Quo vero anni tempore deturbatus antistes hic fuerit quamquam certo non constat; tamen ex iis, quæ modo de Severo, S. Flavianum pone consecuto, dicenda sunt, apparebit, non diu ante mensem Septembrem id fieri potuisse.

SECULUM VI.

LII. SEVERUS,
hæresiarcha.

SEC. VI.

[Severus S. Flaviano exuli suffectus est sine longa mora;] S. Flaviani exilium anno Christi DXII cum ceteris auctoribus, etiam modernis, alligat Eminent. Cardinalis Baronius num. 31; sed successionem Severi, cum Marcellino Comite in Chron., relegat ad annum sequentem; quod non facit tamen in morte Anastasii imp. atque exordio Justini, quæ idem Marcellinus perinde ac Flaviani exilium & suffectionem Severi, annis adscribit consulibusque diversis. Verum enim quis id credat Marcellino? Nam cum Severus, Euagrio, inquilino Antiochiæ, lib. 3, cap. 33, & Joanne Malela, cive Antiocheno in Anastasio imperatore, testibus, ecclesiam Antiochenam invaserit mense Novembri, & quidem die mensis sexta; quid, obsecro, causæ esse potuit, cur anno toto vacare sedem illam Anastasius pateretur? Non satis oderat imperator catholicos; non satis hæreticos, ac præcipue Severum, fovebat, ut illi gregem Antiochenum continuo dilaniandum exponeret? Itane etiam ab omni alienus ambitione Severus erat, ut amplissimum patriarchatum non statim atque vacabat, expeteret; aut parum adeo apud Anastasium gratia valebat, ut, si eum appeteret, non illico esset assecutus? Tantum profecto abest, ut in omnem potius occasionem amoliendi quoquo pacto Flaviani, Severique in ejus locum intrudendi hæreticus imperator intentus esset, ut ne stratagemati quidem in hoc negotio parci voluerit.

[420] [neque adeo A. C. 513;] Audi S. Theophanem id narrantem pag. 134: Eadem quoque tempestate Flavianum Antiochiæ throno dejicere tentavit iniquus imperator, & in ejus locum Severum, apertum veritatis hostem, intrudere. Hoc unum insimulabant accusatores, quod ore solo, non cordis sensu, anathema in synodum pronuntiasset. (Consule tamen de hac re Acta Sanctorum loco citato.) Consilium subinde dabant, qui ad eum expellendum ab imperatore missi fuerant magistratus, ut ob enatos tumultus ad breve tempus secederet (Flavianus.) Illo itaque ad Platanos profecto, impium Severum in schismaticorum monasterio ad Gazæ Majumam prius monachum agentem, confestim, εὐθέως, ordinaverunt episcopum. Flavianum vero Petras simul cum aliis pluribus episcopis, clericis & monachis ferro onustis relegaverunt. Patet hinc quam nihil moræ inter Flaviani depositionem, invasionemque Severi intervenerit. Ac ne Theophanem quis dicat Marcellino seniori concedere, idem quoque colligitur ex Cyrillo Scythopolitano, Marcellini coætaneo, in Vita S. Sabæ græce edita apud Cotelerium inter ecclesiæ Græcæ Monumenta, tom. 3, pag. 307, num. 56, Quo (Flaviani exilio) comperto, inquit, imperator, lætitia affectus, Severum, Acephalorum principem, in episcopum Antiochiæ misit. Tam segnis, obsecro, in ea occasione arripienda fuerit imperator, qua tantopere lætabatur inventa; ut annum illi totum indormitaret?

[421] Sed quid conjecturis ago, cum evidentia suppetunt argumenta? [sed A. C. 512,] Sic enim habet Euagrius lib. 3, cap. 33: Ejecto igitur Flaviano, Severus ad episcopatum Antiochensem promotus est anno urbis Antiochiæ quingentesimo sexagesimo primo, mense Dio, Indictione sexta currentis tunc circuli; cui consonat Malela in Anastasio: In patriarchatu Antiochensi suffectus est Severus, monachus, Novembris VI, anno æræ Antiochenæ DLXI. Vulgarem Christi æram usque ad Kalendas Septembres, Antiochensis æra prævertit annis XLIX, uti docet Norisius de Epochis Syromacedonum diss. 3, cap. 5 & 6: iis ergo inde subductis, reditur ad annum Christi DXII, quo a mense Septembri fluere cœperat annus Antiochiæ DLXI, & sexta Indictio. Non igitur anno Christi DXIII, ut ait Marcellinus; sed anno DXII, mense Novembri Severus Flaviano successit.

[422] Contendit quidem Valesius annot. in citatum Euagrii locum, [mense Novembri,] id factum esse Indictione septima, atque adeo anno Christi DXIII; sed in eo manifeste fallitur, tum ob ea, quæ dixi modo; tum vel maxime, quod jam tum patriarcha pridem fuerat Severus, cum synodicas litteras secundo Hierosolymam misit mense Maio sextæ Indictionis, ut habet Cyrillus in Vita Sabæ apud Cotelerium num. citato; uti & in concilio Nicæno secundo, Actione prima, tom. 7 editionis Labbeanæ, col. 87. Cum ergo Indictio illa sexta apud Antiochenos a Septembri anni nostratis DXII inchoata ad sequentis anni Kalendas Septembres desineret, non alius hic assignatus est dies sextus Novembris, quam qui incidit in annum Christi DXII, hoc est, in annum eumdem, quo depositus est missusque in exilium Flavianus. Confirmat hæc suo etiam calculo Theophanes loco superius adducto, ubi & Flaviani exilium omnino cum Severi intrusione conjunctum reponit anno div. Incarn. secundum Alexandrinos DIV, qui cum nostro DXII saltem usque ad Septembrem concurrit: unde satis fit verisimile, paulo ante Septembrem anni DXII contigisse Flaviani depositionem, quando necdum desierat annus Alexandrinus DIV, ideoque & promotionem Severi, utpote cum illa depositione cohærentem, ad eumdem annum a Theophane esse consignatam, quamvis eam non nisi post Septembrem, adeoque anno Alexandrino DV, secuta sit.

[423] Certe ex Cyrillo patet, præsentem Antiochiæ Severum non fuisse, [duobus circiter mensibus ab expulsione S. Flaviani.] cum extorris factus est S. Flavianus; sed hoc ordine rem contigisse: primo qui cum potestate ab imperatore data Antiochiam venerant, causam ac modum invenerunt exauctorandi, amoliendique in exilium Flaviani; dein id imperatori Constantinopolim renuntiatum est; tum ille hoc nuntio lætus continuo Severum Antiochiam destinavit; qui, ut urbem attigit, confestim in vacuam sedem involavit die VI Novembris duobus circiter mensibus post ejectum Flavianum: neque enim videntur hæc omnia plus temporis aut exigere aut pati. Ita circa Septembrem exturbatus Antiochia sanctus præsul fuerit.

[424] Eminentissimus Auctor Annalium ad annum Christi DXIX, [Profugit Antiochia A. C. 518 mense Septembri,] num. 143, & post illum Valesius annot. in Euagrii lib. 4, cap. 4, quemadmodum Severi intrusionem in annum Christi DXIII, toto, ut vidimus, anno serius, quam facta sit, referendam putarunt; ita ejusdem jam depositi damnatique fugam in annum Christi DXIX distulere; cum anno præcedenti contigerit. Hunc locum, item ut priorem, erudite emendat Norisius in anno & epochis Syromacedonum diss. 3, cap. 6; atque ex illo Pagius in Criticis ad annum Christi DXVIII. Sic sane habet Euagrius lib. 4, cap. 4: Porro ex Antiochena sede fugit Severus mense Gorpiœo, quem Romani Septembrem vocant, anno Urbis Antiochiæ quingentesimo sexagesimo septimo; Justini imperatoris, ut initio capitis dixerat, anno primo. Sed cum idem Euagrius lib. 4, cap. 1 dicat, Justinum sumpsisse purpuram die nono mensis Panemi, qui a Romanis Julius dicitur, anno urbis Antiochiæ quingentesimo sexagesimo sexto; putarunt inde consequens esse Baronius ac Valesius, ut Severus, juxta ipsum Euagrium, Antiochia fugerit anno Justini secundo, Christi DXIX.

[425] [non A. C. 519, ut Baronio & Valesio placuit;] At enim annum Justini primum non solus Euagrius fugæ Severi assignat; sed etiam Theophanes, Cedrenus, Joannes Malela, Nicephorus Callistus lib. 17, cap. 2; ut proinde dubitari non possit, quin ea anno Justini primo, Christi DXVIII contigerit. Nec vero quidquam habet Euagrius, unde annum Justini secundum colligas: nam quod Justinum asserat creatum esse imperatorem anno Antiocheno DLXVI, mense Julio; fugisse vero Severum anno ejusdem æræ DLXVII mense Septembri; id nullo pacto aut alium Justini imperii annum, quam primum; aut alium Christi, quam DXVIII, denotat: nam cum annos Antiochenos putet Euagrius, ut supra dictum est, XXXXIX annis ante æram Christi vulgarem a Kalendis Septembribus, annus Antiochenus DLXVI currebat a prima die Septembris anni Christi DXVII usque ad Kalendas Septembres anni Christi DXVIII; unde initium ducebat annus Antiochenus DLXVII, cujus exordio, mense scilicet Septembri, qui tertius tantum erat ab imperio Justini, fuga sibi Severus consuluit, eodem utique anno Christi DXVIII, ac Justini primo, a tribus vix mensibus inchoato.

[426] [cum depositionis sententia in eum lata fuisset eodem anno mense Julio;] Idem etiam probatur ex acclamationibus a populo Constantinopoli factis anno Christi DXVIII, die XV Julii, qui erat sextus dies imperii Justini; ut imperator sine mora Severum & Amantium foras ejiceret; lege illas apud Labbeum tom. 5 Concil. a col. 177. Et Amantium quidem sacri cubiculi præfectum statim, αὐτίκα, augustus e medio sustulit, ut narrat Euagrius lib. 4, cap. 2: contra Severum autem, cujus, utpote patriarchæ, causa judicium ecclesiasticum exigebat, convocata est continuo synodus episcoporum XLIII; conventum est die vicesima mensis Julii, Indictione XI, Consulatu Magni clarissimi viri, id est, anno Christi DXVIII; ut habes tom. 5 Concil. col. 163; lataque mox ibi in Severum sententia, col. 166, & seq., perpetuo illum submittens anathemati, omni honore, nomine, dignitate & operatione, quæ Christiano, aut sacerdotalis ordinis viro conveniat, vel convenire possit, privans, &c.

[427] Quid, amabo, post hæc remorari imperatorem poterat, [unde confirmatur fuga mense Septembri.] quo minus in Severum confestim animadverteret? Aut cur adeo præcipitanda synodus fuerat, si tam lenta sequi pœna debebat? Sed lenta non fuit, ut apparet ex responsoriis Epiphanii episcopi Tyrii & subjectorum ipsi episcoporum ad synodicam Cpolitanam, ibid. col. 194; in quibus inter alia succlamasse dicitur populus Tyrius, anno Tyriorum DCXLIII, die XVI Septembris, Indictione XII, a Kalendis Septembribus anni Christi DXVIII cœpta, juxta Norisium de Epochis Syromaced. diss. 4, cap. 4: Ejecit Severum Dei Genitrix, qui turbavit ecclesias. Item: imperator jussit, ut dixit synodus: imperator jussit, & tota synodus. Item: Trinitas vicit; recessit Acephalus (Severus.) Augustus vicit, &c. Jam ergo non modo a synodo Constantinopolitana exauctoratus erat Severus; sed etiam imperatoris edicto damnatus jussusque episcopatu facessere, seu potius Constantinopolim adduci, ut habet Liberatus in Breviario cap. 19, cum epistola illa synodica Constantinopoli Tyrum destinaretur, ubi cum duabus aliis publice prælecta est XVI Septembris anni Christi DXVIII. Quid ni ergo illo ipso mense Septembri fugisse Severus dicatur?

[428] Præterea cum ex Euagrio & Nicephoro Callisto lib. 17, [Neque ejus hæc fuga in annum alium quadrare potest,] cap. 2, constet, elapsum Antiochia Severum esse mense Septembri, imperante Justino, id plane in alium annum cadere non potest, quam in Christi DXVIII: ante illum enim Justinus imperator non fuit; post illum autem, hoc est, anno Christi DXIX, post diuturnas maxime de episcopo in Severi locum eligendo disceptationes, jam a mense Maio in vacuam pridem Severi sedem Paulus electus erat; ut suo loco probabitur. Plura in hanc rem videri possunt apud Eminent. Norisium loco laudato. Hæc interim abunde sufficiunt, ut cum Liberato Diacono, Breviarii cap. 19, dicas episcopatu Antiocheno potitum esse Severum plusquam quinque annis: etenim a die VI Novembris anni Christi DXII usque ad Septembrem anni DXVIII, anni sunt V & menses circiter X. Quod autem anni VII illi tribuuntur in tabulis Theophanis, itemque apud Zonaram, ac forte etiam, ut supra notavimus, apud Nicephorum CP. (quamquam ibi Severi nomen omissum est;) inde id factum puto, quod anni fere septem ab initio Severi usque ad initium Pauli, qui Severo substitutus fuit, effluxerint, ut infra patebit. Ceterum de Victore Tununensi, qui Severi fugam refert Justino Aug. & Apione, sive Opilione, Coss., id est, anno Christi DXXIV, nihil dixi: quod ejus auctoritas, ob anachronismos frequentes non admodum gravis, cum adductis tot aliorum testimoniis conferri non possit.

[429] Hic Severus, inquit Euagrius lib. 3, cap. 33, [Severi compendiosa descriptio.] patriam habuit Sozopolim, unam ex urbibus provinciæ Pisidiæ. Ac primum quidem Beryti causidicinæ operam dederat; postea vero, relicto jurisprudentiæ studio, cum sacrum Baptisma suscepisset … illico monasticam vitam amplexus est in quodam monasterio, quod inter civitatem Gazam & oppidum Majumam in medio itineris positum est. Sed quia synodum Chalcedonensem pertinacius impugnabat, a Nephalio quodam & a monachis, qui cum illo erant, Severus una cum illis, qui opinioni ejus adhærebant, ejectus est ex monasterio. Qui mox ad regiam urbem perrexit, tam pro se, quam pro illis, qui una cum ipso expulsi fuerant, legationem obiturus. Hoc modo ad notitiam & familiaritatem imperatoris Anastasii pervenit: qua quidem familiaritate ad omne scelus contra orthodoxos abusus est, Macedonium in primis episcopum CP., quem damnavit, & S. Flavianum, quem ab Antiochena sede expulit, teste Liberato Breviarii cap. 19. Sed nimirum, non ea est Severi flagitiorumque ejus historia, ut eam tantillo compendio complecti sperem. Quibus operæ pretium fuerit ea cognoscere, habent in Annalium Baronii tomo 6 & 7, unde ambæ, ut aiunt, aures tinniant; aut si terret scelerum longiuscula narratio; pauca sunt quidem e multis, at selecta gravissimaque, quæ exhibet Supplicatio clericorum & monachorum Antiochiæ ad Joannem patriarcham tom. 5 Concil. Labbei, col. 158. Quæ Supplicatio quo tempore scripta sit, consule Norisium jam citata sæpius diss. 3, cap. 6 versus medium. De dogmatis porro Severi vide Cyrillum Scythopolitanum in Vita S. Sabæ apud Cotelerium num. 56 & alibi. Cetera, quæ ad Severum jam sede Antiochena dejectum pertinent, persequar in hujus seculi appendice de Patriarchis Antiochiæ Jacobitis.

LIII. PAULUS II.

[Paulus II pro Severo electus est post longas disceptationes A. C. 519 mense Maio,] Post Severum Paulus, Chalcedonensem synodum palam prædicare jussus, thronum episcopalem conscendit, inquit Euagrius lib. 4, cap. 4. Idem habet Liberatus Diaconus Brev. cap. 19 & ceteri communiter. Verum hæc successio magno stetit ac diuturno molimine, ut patet ex Suggestione Germani & Joannis episcoporum &c. apud Labbeum tom. 4 Concil. col 1488, ubi dicitur: Orate, ut Antiochenam quoque consimilis felicitas illustret ecclesiam, de cujus antistite adhuc tractatus nutare conspicitur: quoniam inter diversa vota populorum de personæ electione non constat. Scripta est hæc Suggestio ad Hormisdam summum Pontificem anno Christi DXIX circa Pascha, uti ex ipsa colligere est, hoc est, sub finem Martii. Submissæ deinde sunt eodem anno Suggestiones aliæ Constantinopoli ad Hormisdam, quarum prima solius est Dioscori diaconi, apud Labbeum tom. 4 Concil. data III Kalendas Junias, in qua hæc leguntur: Nunc, etsi post labores, etsi post intentiones plures, Antiochena ecclesia ordinata est; electus est quidam, Paulus nomine, presbyter Constantinopolitanæ ecclesiæ, quem huic honori aptissimum imperatoris testimonio comprobatum voluerunt & tentaverunt hic ordinare. Ego jussionis vestræ non immemor contradixi, dicens: Jussit Dominus noster beatissimus Papa, secundum antiquam consuetudinem, ibi (Antiochiæ, non Constantinopoli) eum episcopum ordinari. Hoc obtinuit quod præcepistis.

[431] [vir probus ille tum quidem;] Altera Suggestio est Germani & Joannis episcoporum, Felicis & Dioscori diaconorum, & Blandi presbyteri, & subscribitur: Data III Kalendas Julias, Constantinopoli, ibid. ubi idem his præter alia verbis asseritur: Post multas afflictiones, & pene in tres menses a Patribus protracta certamina piissimus imperator sua auctoritate Paulum nomine, presbyterum de ecclesia Constantinopolitana elegit episcopum fieri in ecclesia Antiochena, dicens inter alia & hoc testimonium de ipso; quia duobus annis in Antiochia positus non mediocriter resistebat Severo hæretico. Similia & omnes catholici consonabant. Ex quibus omnibus liquet I. qualis fuerit Severi successor Paulus, & quo pacto evectus: 2. electum eum fuisse ante finem mensis Maii, consecratumque subinde Antiochiæ, juxta suggestionem Dioscori: 3. multis ante mensibus vacasse sedem Antiochenam: ac proinde Severum, qui eam mense Septembri fugiens reliquerat, ad annum Christi DXIX in ea nequaquam perstitisse.

[432] Qui in vita privata, atque in obscura xenodochii Eubulorum, [at brevi muneris male gesti sibi conscius, ne judicium subiret, sponte cessit ecclesia sua,] quam, teste Theophane pag. 141, gerebat, præpositura omnibus sese probaverat Paulus, vix factus episcopus, sublimiori fortuna cœpit insolescere. Ita versatus esse dicitur, inquit ipse Justinus imperator ad Hormisdam scribens tom. 4 Concil. in multis causis, quæ religiosis alienæ sunt episcopis, ut clericorum suorum proditione, habitatorum etiam dictæ civitatis, aliorum insuper frequentium, incusaretur, non tantum legatis vestræ Sanctitudinis, in hac regia positis urbe (ut ipsos quoque retinere censemus;) verum post eorum recessum. Qui malæ conscientiæ, suæ testimonio, veritus insuper, ne, quæstione habita, graviorem formam exitus rei posceret, recusatores libellos obtulit, ut liceret ei secedere a suscepto (sicut dictum est) episcopatus officio… Data Kalendis Matis, Constantinopoli, Justiniano & Valerio viris clarissimis consulibus; id est, anno Christi DXXI. Eadem fere habet Relatio Epiphanii episcopi Constantinopolitani, ibidem subjecta; nisi quod addat, perturbationes illas Antiochiæ & multas fuisse, & non parvo temporis spatio durasse, & eo usque populi Antiocheni ab indigno Præsule alienasse animos, ut multi a catholica communione separarent sese, & assiduas interpellationes imperatori ingererent, manifestamque fieri supplicarent eorum, quæ in accusationem ducebantur, inquisitionem; quod cum Paulus tantopere formidaverit; necesse est & gravia ejus delicta & vera fuisse.

[433] Verum quod ad rationes temporis attinet; innotuerat spontanea ejus abdicatio, [A. C 521 versus Aprilem.] ut ex dictis patet, ante Kalendas Maias Justino Constantinopoli; factam ergo oportet esse sub finem Martii aut initium Aprilis Antiochiæ; postquam episcopatum obtinuisset a mense Maio anni Christi DXIX, hoc est, anno uno circiter & mensibus undecim, sive annis duobus, ut habet Eutychius tom. 2, pag. 152, & iis quidem non expletis; vel etiam tribus, ut numerat S. Nicephorus cum tabubulis Theophanicis (quæ tamen hoc loco cum auctoris textu, ut sæpe alias, non conveniunt pag. 143;) sed hi annos hic computant Julianos utrimque incompletos; ut solus medius fuerit integer, primus vero ac tertius mutilati. Porro ex Euagrio lib. 4, cap. 4 conjicere est, Paulum ab eluso imperatoris tribunali ad divinum paulo post esse citatum.

LIV. EUPHRASIUS.

[Paulo suffectus Euphrasius sub medium A. C. 521,] Admissis Pauli, quibus in ordinem redigi postulabat, libellis, Euphrasius post illum, teste Euagrio lib. 4, cap. 4, & aliis passim omnibus, ex urbe Hierosolymitana veniens, episcopatum obtinuit; sub medium, uti ex dictis & modo dicendis colligi poterit, anni Christi DXXI. Cujus quidem patriarchæ quam scelerata videntur initia fuisse, tam ferale fuit exitium. De initio sic ad annum Alexandrinum DXIII, qui cum anno nostrate DXXI usque ad diem XXVIII mensis Augusti concurrit, pronuntiat S. Theophanes: Euphrasius autem Antiochenus Chalcedonensem synodum, & nomen Romani Pontificis (S. Leonis magni, cujus Tomus, item ut synodus illa, execrationi erat hæreticis) erasit ex Diptychis. Postmodum vero male sibi metuens, quatuor synodos promulgavit.

[435] [decessore nihilo dignior,] Addit Malela in Justino imperatore pag. 138, quod vix credibile est, graviter persecutum eum fuisse eos qui dicebantur orthodoxi, plurimis eorum etiam neci traditis. Quidquid sit (nam hæc apud antiquiores non legi;) hoc demum certissimum est, Euphrasium, eversæ funditus Antiochiæ ruinis oppressum consepultumque, communi quidem, at miserabili quam quod maxime fato interiisse: hoc enim testantur Marcellinus in Chronico, Euagrius lib. 4, cap. 5, SS. Nicephorus & Theophanes in Chronographia, Joannes Malela in Justiniano pag. 149, Georgius Cedrenus sub Justino, Nicephorus Callistus lib. 17, cap. 3, aliique; apud quos videri potest, quam terribilis fuerit hæc strages, cum elementa, cognatæ oblita discordiæ, quasi facto inter se fœdere, in unam omnia civium Antiochensium perniciem urbisque opulentæ vastitatem conspirarent. Disquirendum est modo, quo id tempore Euphrasio acciderit.

[436] [terræ motu,] Nam, cum ex auctoribus citatis dubium esse nequeat, quin fatali illo, quo Antiochia corruit, terræ motu perierit; fieri non potest, ut interitus ejus annum Christi DXXVI antecesserit, quod putavit Cardinalis Baronius ad annum Christi DXXV a num. 13: quandoquidem ex ipsis illis, quos ibi pro se adducit, scriptoribus apertissime demonstretur, anno primum Christi DXXVI tempestatem illam Antiochenis incubuisse. Hoc asserit citatus ab eo Marcellinus in Chronico; ubi rem hanc contigisse refert Indictione IV, Olybrio solo Coss.; qui bini characteres evidentissimi sunt anni DXXVI. Hoc asserit citatus ibi etiam Euagrius, cum ait lib. 4, cap. 5: Anno imperii Justini septimo, mense decimo (imperii Justini supra annum septimum, ut ex adjunctis palam est:) mensis Artemisii, quem Maium Romani vocant, die nono ac vicesimo: sexta feria hebdomadis, æstu meridiei ferventissimo, succussio & terræ motus urbi supervenientes pene universam postraverunt.

[437] [qui cœpit mense Maio,] Feria sexta incidens in XXIX Maii non potest hic annum alium designare, quam Christi DXXVI, quo littera Dominicalis erat D; cujus item mensis Maius decimus erat supra annum septimum exactum imperii Justini, qui creatus est imperator, ut idem notat Euagrius lib. 4, cap. 1, die nona Julii, anno Antiochiæ DLXVI, qui anno Christi DXVIII usque ad Septembrem respondet. Idem factum narrat Theophanes ad annum Incarnationis Alexandrinum DXVIII, qui nobis est DXXVI usque ad XXVIII Augusti; eumdemque addit, cum Marcellini Chronico, consulem Olybrium, & Indictionem quartam, mensemque, cum Euagrio, Maium. Præter consulem Olybrium, certissimum ejusdem anni indicium exhibet Joannes Malela in Justino imp. pag. 144, ubi dicit, periisse ab hoc excidio CCL circiter mortalium millia: ob magni enim festi, inquit, Assumptionis Christi, Dei nostri, celebrationem; frequentia ibidem erat advenarum maxima. Proximum ergo repentino illi eventui (hoc est diei XXIX Maii juxta Euagrium) erat festum Ascensionis Domini: contigit igitur anno Christi DXXVI, quo Pascha celebratum est die XIX Aprilis; Ascensio vero die XXVIII Maii: nam anno DXXV Ascensionis festum inciderat in diem VIII Maii; anno autem DXXVII in diem XIII Maii. Hæc de anno, mense, ac die exortæ stragis Antiochenæ; nunc ad Euphrasium redeo.

[438] Si fœda hæc Antiochiæ procella eodem, quo cœpta est, [obrutus interiit A. C. 526,] impetu ac tempore deferbuisset, ut fere narrare videtur Euagrius; jam de ipso die, quo interiisset Euphrasius, manifeste ex dictis constaret. At enim Euagrius rei hujus historiam digito tantum uno attigit, utpote a Joanne Rhetore, ut ibidem ait, fuse atque eleganter jam ante pertractatam. Cum vero ex S. Theophane ac Cedreno locis citatis discamus, terræ motus illos annum unum tenuisse, seu potius identidem exstitisse novos, hoc est, usque ad medium circiter annum Christi DXXVII; quæri potest, utrum anno Christi DXXVI occubuerit Euphrasius, an sequenti; maxime cum Theophanes id factum narret anno Alexandrino DXIX, Justini imp. IX, ut etiam habet Cedrenus; cumque Euagrius quoque satis indicet non primo statim succussionis exordio episcopum obtritum esse; sic enim, postquam illam descripserat, pergit: Postremo Euphrasius quoque ruinis oppressus est, quæ fuit urbis alia calamitas, ne quis superesset, qui res necessarias provideret.

[439] Verum ne patriarchæ hujus mortem ab anno Christi DXXVI removeam, [mense circiter Septembri.] facit primo Marcellinus Comes, qui eam contigisse memorat Indictione IV, Olybrio solo Coss. Auctor quoque Chronici Edesseni ac Dionysius apud Assemanum tom. 1 Biblioth. Orient. pag. 414, obtritum dicunt Euphrasium anno Græcorum DCCCXXXVII, qui usque ad autumnum respondet anno Christi DXXVI. Deinde S. Nicephorus, Theophanes in laterculis, Eutychius tom. 2, pag. 152, Zonaras lib. 12, num. 34 Euphrasii episcopatui annos quinque adscribunt, qui a medio circiter anno Christi DXXI inchoati, ultra medium circiter annum Christi DXXVI, aut paulo amplius, non excurrunt. Accidisse ergo potuit mense Septembri ejusdem anni; cum ab Euphrasii interitu annum Justini nonum describere ordiatur Cedrenus, qui a die IX vel X præteriti mensis Julii cœperat; cumque ab eadem Euphrasii jactura narrare incipiat Theophanes, quæ anno Alexandrino DXIX, qui incipit XXIX Augusti anni Christi DXXVI, contigerunt. Ita Marcellinum, Euagrium aliosque jam allegatos auctores facili negotio conciliaveris.

LV. EPHRÆMIUS.

[Euphrasio successit Ephræmius,] Collapsam tandem omnique post amissum Euphrasium subsidio destitutam prorsus Antiochiam providentia divina respexit; cum, Euagrio teste lib. 4, cap. 6, Ephræmium, tunc Comitem Orientis, excitavit, ut omni cura ac solicitudine prospiceret, ne ex rebus necessariis quidquam civitati deesset. Quem admirati hanc ob causam Antiocheni, episcopum urbis communi suffragio elegerunt. Igitur Ephræmius apostolicam sedem,. tamquam præmium ac mercedem suæ erga urbem illam providentiæ, sortitus est; idque cum jam instaurandis publicis Antiochensium ædificiis operam daret, ut ex Malela colligitur in Justiniano, pag. 148 & seq., & refertur in Prato spirituali Joannis Moschi apud Cotelerium Monumentorum ecclesiæ Græcæ tom. 2, pag. 359, num. 27; ubi etiam narratur, quo pacto promotionem hanc suam ex operario quodam architectis ministrante, ut præ se ferebat, re tamen vera episcopo ac viro sancto ac rerum futurarum scientia divinitus prædito, paulo ante quam facta est, Ephræmius intellexerit.

[441] [A. C. 527 versus Maium;] Theophanes ordinatum Ephræmium notat, pag. 148, anno Alexandrino DXIX in fine, hoc est, ante Septembrem anno Christi DXXVII: Euagrius autem ac Cedrenus, ante imperium Justiniani solius; ac proinde ante mensem Augustum, cujus primo die Justinus obiit. At, si verum est, quod ait Joannes Malelas in Justiniano imperatore, pag. 149, imperatores nempe, Justinum ac Justinianum, audita Ephræmii canonica in patriarcham institutione, Zachariam quemdam Tyrium, (diversum a Patricio Armenio, qui Zachariæ successit mense Octobri ejusdem anni Christi DXXVII, juxta Theophan. pag. 148, & Malelam pag. 152) submisisse Constantinopoli, quem comitem Orientis in Ephræmii locum suffecerint; eumque tum Zachariam venisse Antiochiam, visaque miserabili ejus desolatione, per litteras ab imperatoribus petiisse, ut sibi Byzantium liceret accedere, Antiochenorum causam acturum; eoque concesso, venisse Constantinopolim; indeque porro cum auro revertentem adhuc Justinum imperatorem Byzantii superstitem reliquisse. Hoc, inquam, si verum est, non potest Ephræmius ordinatus fuisse serius, quam versus initium Maii; quandoquidem inter Ephræmii electionem & mortem Justini imperatoris hæc omnia interjiciantur: 1. nuntius electi patriarchæ, Antiochia Constantinopolim allatus; 2. iter novi comitis Orientis Constantinopoli Antiochiam; 3. litteræ ejusdem comitis Antiochia Cpolim, & acceptum ad illas inde responsum; 4. denique adventus ejusdem Antiochia Constantinopolim. Quæ omnia tres facile menses & amplius exigunt, qui præcesserint mortem Justini, seu Kalendas Augusti.

[442] [non A. C. 526,] Non assentior itaque Norisio in dissertatione historica de synodo 5, cap. 3, ubi cum suo Panvinio existimat, Ephræmium eodem anno, Christi DXXVI, quo Euphrasius occubuit, ejus loco consecratum fuisse. Malim eatenus cum Pagio ad annum Christi DXXVI, num. 12, Emin. Baronium sequi, qui, narrata Euphrasii morte, anno demum sequenti ei successorem Ephræmium designat. Hoc enim producti numero superiori auctores, S. Theophanes, Cedrenus, Malela exigunt, qui omnes ordinationem Ephræmii, assumpto in imperii consortium Justiniano, hoc est Kalendis Aprilibus anni Christi DXXVII, posteriorem recensent. Hoc ipsum satis innuit, quantumvis in hac historia succinctus, Euagrius lib. 4, cap. 5 & 6: scribit enim, oppresso jam ruinis Euphrasio, circa Septembrem anni superioris, ut vidimus, neminem superfuisse Antiochiæ, qui res necessarias provideret; donec Ephræmium, tunc Orientis comitem, Deus excitavit, ut omni cura ac solicitudine prospiceret, ne ex rebus necessariis quidquam civitati deesset. Hanc vero ejus in sublevanda urbis calamitate industriam caritatemque nec admodum brevem nec exiguæ operæ fuisse, indicant verba quæ ibidem subdit Euagrius; Igitur Ephræmius Apostolicam sedem, tamquam præmium ac mercedem tantæ providentiæ suæ, τῆς τοσαύτης προνοίας, sortitus est; eam itaque aliquot saltem mensibus, atque adeo in annum facile sequentem continuasse comitem adhuc Orientis Ephræmium oportet, priusquam in episcopum legeretur.

[443] Idem firmatur iis, quæ supra ex Malela & Joanne Moscho diximus: [ut Emin. Norisio visum est.] nam si publicis ædificiis reædificandis distentus erat, cum ad episcopatum vocaretur; profecto istiusmodi negotio nec instans, nec media hiems erat opportuna; non igitur anno DXXVI successor Euphrasio rogatus est; sed anno DXXVII, jam architectonicæ exercendæ aliquamdiu maturo. Mitto etiam, cum initio anni Alexandrini, juxta Theophanem, DXIX, id est, mense circiter Septembri anni Christi DXXVI, terræ succussio adeo invaluerit, ut omnes ædes Antiochiæ, & ecclesiæ conciderint, parum esse verisimile, ut in ea urbis vastitate, solitudine, & civium, qui quidem evadere potuerant, per agros silvasque palantium consternatione, subito de episcopo deligendo ante omnia sit cogitatum.

[444] Nicephorus patriarcha in Chron., Theophanes in laterculis, [Sedit autem usque ad A. C. 545, mensem circiter Maium;] Eutychius tom. 2, pag. 151, Zonaras lib. 12, num. 34, Ephræmium Antiochenæ ecclesiæ præfuisse omnes asserunt per annos octodecim, qui, ab anno Christi DXXVII repetiti, in annum Christi DXLV desinunt, quo anno a XXIX Augusti mensis tabulæ Theophanicæ annum successoris ejus primum ordiuntur. Doctissimus tamen Baronius ad annum Christi DXLVI obitum Ephræmii differt num. 68, cum sedisset, inquit, decem & octo annos; deinde subjicit: Qui autem eum anno superiori diem obiisse putarunt, ex his quæ ipsum egisse cum Justiniano imperatore hoc anno vidimus, errare noscuntur. Idem dicendum de Petro episcopo Hierosolymitano. De Petro vide Historiam nostram Chronologicam Patriarcharum Hierosolymitanorum præfixam tomo III Maii pag. XXVIII, num. 124. De Ephræmio vero, cum ejus exordium statuat Baronius anno Christi DXXVI, ut ibi vide num. 52, dici ab eo non potuit sedisse illum tantum annos XVIII.

[445] Vidit ipse hoc vir maximus: itaque dicta corrigens ad calcem tomi undecimi pag. 729, [tametsi aliter putarit Baronius.] pro decem & octo reponi jubet, ferme viginti. At enim sic SS. Nicephorum & Theophanem; sic Eutychium ac Zonaram erroris arguit; neque tamen quidquam affert, quo sententiam suam adversus eos tueri possit: nam quod ait, anno Christi DXLVI promulgatum primum esse Edictum Justiniani contra tria Capitula, cui Petrus atque Ephræmius subscripserint, id refutat Pagius in Criticis ad illum annum, ostenditque a num. 3, Edictum illud anno Christi DXLIV vulgatum esse ac subscriptum. Alterum, quod in hanc rem profertur a Baronio num. 76, de misso ab Ephræmio ad Vigilium Papam, quando hic iter Constantinopolitanum susceperat, usque in Siciliam legato; perperam humano errore, qui in tam vasto opere facile viro illi, quantumvis sagacissimo potuit obrepere, acceptum ab eo est: neque enim de Ephræmii apud Facundum Hermianensem lib. 4, cap. 4, pag. 171; sed de Zoïli episcopi Alexandrini legato fit mentio; uti post Norisium observat Pagius in Criticis ad annum Christi DXLVI, num. 8. Quamquam ne hoc quidem, si verum esset, chronologiam nostram everteret; quando Vigilius non anno DXLVI, sed DXLIV Roma in Siciliam profectus est, ut paulo ante contendit Pagius.

[446] [Insignia de Ephræmii eruditione ac pietate testimonia;] De Ephræmio nostro ita scribit Photius in Bibliotheca: Syrus quidem fuit genere ac sermone; græcam vero linguam non mediocriter calluit. Sed & civiles gessit magistratus, e quibus comes tandem Orientis renunciatus, inde ad summam ecclesiæ cathedram evectus est. Ferunt autem cum alia laude digna gessisse, tum vero eleemosynis elargiendis enituisse. Libros vero varios composuit, quorum in manus meas tres inciderunt. Omnia pene opera ejus quæ vidimus, pro ecclesiasticis dogmatibus pugnant, defenduntque sanctum Chalcedonense concilium extra omnem esse hæreticorum reprehensionem. Exinde de libris ejus copiose agit a Cod. 228 usque ad Cod. 230. Quod eum Syrum fuisse dicat Photius, nemo existimet, eumdem hunc esse cum S. Ephræm, qui vulgo Syrus cognomen habet. quique multo fuit senior, & de quo agit idem Photius Cod. 196: satis enim nostrum ab illo distinguit, cum patriarcham appellat Theopolitanum (sive Antiochenum: sub Ephræmio enim Antiochia Theopolis vocitari cœpta est, ut Euagrius lib. 4, cap. 6, aliique docent.) Sanctum tamen hunc etiam præsulem nostrum vocat Photius; in Prato item spirituali apud Cotelerium tom. 2 Monum. eccl. Græc. pag. 360 & seq. identidem aut beatus aut divinus Ephræmius nominatur; ubi etiam fertur, num. 28, Stylitam quemdam, hæreticum Severianum, patrato insigni miraculo, ad ecclesiæ gremium reduxisse.

[447] [& S. Symeoni Stylitæ juniori revelatus obitus.] S. Symeon Stylita junior in Actis Sanctorum ad diem XXIV Maii, pag. 336, num. 75, sanctum quidem Ephræmium non appellat; at præclarum tamen de felici ejus morte, sibi divinitus revelata, testimonium dedit: nam illucescente jam Veneris die, convocavit denuo fratres, dixitque: Pontifex Dei hac nocte e vita migravit: vidi namque animam illius, turba magna candidis vestita comitante, hac transvolantem, salutantemque me, & memoriam sui apud Deum ut facerem, præcipientem; commemorantemque, qualiter erga me ac matrem meam fuerit affectus. Tum subdit auctor vitæ, comperisse deinde fratres, Hac ipsa nocte sanctum, τὸν θεῖον, Ephræmium decessisse. Ceterum cultus ejus nullum uspiam in Martyrologiis, aut Menologiis vestigium reperi. Quin imo Facundus Hermian. episc., quod Justiniani edicto contra tria Capitula, licet invitus, subscripserit, ita de illo pronuntiat lib. 4, cap. 4: Effremius Antiochenus, cum primum ei mandaretur, ut hoc etiam ipse subscribendo firmaret, consentire noluit. At postquam ei denuntiatum est, quod excludendus esset, nisi faceret; sui potius honoris, quam veritatis dilector inventus est. De synodo a magno, ut ibi nominatur, Ephræmio adversus Origenistas convocata vide Libellum synodicum apud Labbeum tom. 5 Concil. col. 306.

LVI. DOMNUS III, sive DOMNINUS.

Cum Ephræmius, a quatuor, quos modo commemoravi, chronologis annos XVIII posuisse in episcopatu dicatur; [Sedit ab A. C. 545 mense Septembri circiter,] nec eorum quisquam plus ei temporis aliquid, aut minus tribuat; nec aliunde plus aliquid aut minus colligatur; consequens videtur esse, ut numerum annorum illorum administratione sua fere, ac moraliter, ut aiunt, loquendo, exæquaverit; pertigeritque adeo a mense Maio circiter anni Christi DXXVII, usque ad mensem propemodum eumdem anni Christi DXLV; unde ulterior, nec improbabilis, conjectura fieri potest, quo circiter anni ejusdem DXLV tempore Ephræmio Domninus (sic eum appellat S. Symeon Stylita junior, Euagrius lib. 4, cap. 37, & quinta synodus passim; alii fere Domnum nuncupant, quo nomine tertius est) successerit: etenim cum, defuncto Ephræmio, cathedram illam appeterent plurimi, sibique comparare satagerent, ut est in Vita citata S. Symeonis, num. 76, satis fit verisimile, non continuo fuisse designatum qui demortui locum impleret: quare si versus Maium Ephræmius obierat, facile intelligitur, protrahi potuisse Domnini consecrationem usque ad Augustum proximum aut Septembrem, quo tempore annum ejus, ut dixi, primum auspicantur laterculi Theophanici.

[449] Inde porro si duxeris annos XIV (totidem enim illi concedunt S. Nicephorus, [usque ad A. C. 559 æque adultum.] Theophanes in tabulis, Eutychius tom. 2, pag. 171) ad annum Christi DLIX, æque propemodum adultum, devenies, una cum tabellis Theophanis, quæ annum Incarnationis Alexandrinum DLII, qui cum anno Christi DLIX a die XXIX Augusti confluit, Anastasii, qui Domninum secutus est, primum designant. Tabulas vero illas hoc appello libentius, quod, licet alibi parum exactæ sint, hic tamen Sancti auctoris Chronographiæ aptissime congruant, ut apparebit ex anno, quo indictum est exilium Anastasio. Victoris Tununensis Chronicon hic usque adeo luculente parachronicon est, ut solam hujus ac sequentis patriarchæ, sine certo tempore, successionem firmare possit. Baronius, uti Ephræmio pro XVIII annis perperam XX consignandos putavit; ita Domnini annos XIV coactus est usque ad annum Christi DLXI extendere, num. I.

[450] [Domnini initia pejora, quam finis.] Erat Domninus ex Thracia oriundus, præfectus primum cuidam juxta Lychnida, civitatem Macedoniæ, ptochotrophio, sive domui alendis pauperibus erectæ. Cumque negotiorum causa imperatricem per illud tempus, quo vacabat sedes Antiochena, conveniret, amicitiæ jure quibusdam aulicis familiarior factus ab illis ad imperatorem (is erat Justinianus) adducitur. Imperator, ut erat regularis disciplinæ atque apostolicarum constitutionum parum studiosus, primo mox congressu virum suffragio suo eligit, Ecce, inquiens, hic est Antiochiæ patriarcha. Et Domninus statim ad sedem illam se confert. Hæc in Vita S. Symeonis Stylitæ junioris die XXIV Maii, pag. 336, num. 76. Sensit illico ecclesia Antiochena, atque in primis miserorum ac pauperum turba (quod numero præcedenti vaticinatus erat Symeon) quantam in Ephræmio passa jacturam esset: quam enim in eos durus initio Domninus, jam non amplius ptochotrophus, fuerit, qualemque propterea, juxta S. Symeonis prædictionem, pœnam a Deo tulerit, vide ibidem, num. 76. Videtur tamen ita sese gessisse imposterum, ut ejus mors Antiochenis luctuosa accidere debuerit; cum eam cælesti viso prænoscens S. Symeon, fratres ad preces pro ecclesia Antiochena fundendas, quasi ad hoc ejus malum deprecandum, hortatus sit, ut habetur in Vita jam dicta, num. 192. Quid in synodo V præstiterit anno Christi DLIII, cujus Collationibus omnibus interfuit, subscripsitque sententiæ, lege apud Labbeum tom. 5 Concil. in concilio Cpolitano secundo, a col. 416.

LVII. S. ANASTASIUS I.
primo.

[S. Anastasius Domnino successit A. C. 559 circa Septembrem,] S. Anastasius, quem Baronius aliique plurimi cum S. Anastasio Sinaïta non recte confundunt, professione monachus fuit, genere Palæstinus, teste S. Symeone juniore Stylita, qui illum Domnino successurum prædixerat in Actis Sanctorum die XXIV Maii, pag. 379, num. 192. Egregias ejus virtutes, doctrinam, scripta, resque præclare gestas & cultum dedimus in Actis Sanctorum die XXI Aprilis, a pag. 850. Legi etiam possunt epistolæ S. Gregorii magni istic citatæ, ex quibus datur intelligi, & quanto Præsulem hunc amore Pontifex ille undequaque Maximus prosecutus olim fuerit, & quam sublimem de eximia ejus cum doctrina tum sanctitate conceptam animo gesserit opinionem. Solam hic ego chronologiam ejus attingam. Ecclesiam itaque Antiochensem gubernandam suscepit, ut num. 449 dictum est, anno Christi DLIX, mense circiter Augusto aut Septembri; obtinuitque, juxta S. Nicephorum ac Theophanem, per annos undecim; atque adeo usque ad annum Christi DLXX, quando Magnus ille Anastasius Antiochiæ episcopus… Justini mandato sede depulsus est, inquit S. Theophanes ad annum divinæ Incarnationis secundum Alexandrinos DLXII, qui usque ad Septembrem fere cum anno Christi DLXX decurrit.

[452] Idem narrat Euagrius lib. 5, cap. 5: \ & ab hac depulsione (non ab alia de qua agit lib. 4, [expulsus A. C. 570.] cap. 40, quæ executioni data non fuit; ut videtur intellexisse Baronius ad annum Christi DXCIV, num. 29) usque ad ejus revocationem recte annos numerat XXIII, ut numero proximo ostendam. Eutychius tom. 2, pag. 183 ait quidem, eum ante exilium sex tantum annis episcopum fuisse; sed errorem hunc arguent, quæ num. seq. de Anastasii restitutione dicenda sunt, ex quibus etiam chronotaxis Baroniana emendabitur, ac stabilietur nostra. Credibile vero non est, quod loco citato narrat Eutychius, exauctoratum Anastasium, dissimulato habitu, Hierosolyma profectum esse, ubi in templo Resurrectionis candelapta factus, lucernas accenderit, eoque munere XXIV annis functus sit … nemine interim ipsum patriarchatu functum esse dignoscente: hæc enim non cohærent cum epistolis S. Gregorii magni tum de ipso, tum ad ipsum nondum revocatum scriptis, quæ sane tam ignotum fingi per id tempus Anastasium neutiquam patiuntur.

LVIII. GREGORIUS I.

Post Anastasium vero, inquit Euagrius lib. 5, cap. 6, ad episcopalem sedem evectus est Gregorius. [Sedit ab. A. C. 570,] Primordia ejus ac finem luculento testimonio probat Lambecius in Commentariis de bibliotheca cæsarea lib. 7, Cod. 90, ex quo profert pag. 168 Orationem Anastasii, de quo modo egimus, sic inscriptam: Τοῦ αὐτοῦ Ἀναστασίου, πατριάρχου Ἀντιοχείας, λόγος, ὁπηνίκα ἐπανῆλθεν ἐπὶ τὸν θρόνον διὰ τριῶν καὶ εἴκοσι χρόνων· ἐλέχθη δὲ ἐν τῇ ἁγίᾳ ἑβδομάδι, μηνὸς Μαρτίου εἰκάδι πέμπτῃ, ἡμέρᾳ τετάρτῃ, ἰνδικτιῶνος ια᾽, βασιλεύοντος Μαυρικίου τοῦ εὐσεβεστάτου ἡμῶν βασιλέως, id est, Ejusdem Anastasii, patriarchæ Antiocheni, Oratio, cum post annos viginti tres ad sedem rediit: pronunciata vero est in hebdomada sancta, mensis Martii die vigesima quinta, feria quarta, Indictionis undecimæ, imperante Mauricio, piissimo imperatore nostro. Characteres hi omnes alium annum designare non possunt, quam Christi DXCIII, quo Indictio erat undecima, Pascha autem XXIX Martii; cujus proinde dies XXV in feriam quartam incidebat hebdomadæ Majoris, qua restitutus in thronum Anastasius Orationem hanc habuit.

[454] Ex hoc igitur antiquo monumento, cujus etiam meminit Nicephorus Callistus, [usque ad 593, mensem Martium;] ut vide apud Lambecium ibidem, conficitur 1, non sedisse Gregorium nostrum ultra mensem Martium anni Christi DXCIII, neque adeo usque ad annum Christi DXCV, ut Baronius autumat. 2. Epistolam, qua S. Gregorius magnus Anastasio reditum gratulatur, tom. 5 Concil. vel annis duobus post reversum Anastasium scriptam esse, ut vult ibidem Lambecius pag. 170; vel male repositam inter illas, quæ pertinent ad Indictionem decimam tertiam, uti censet in Criticis Baronii ad annum Christi DXCV, num. 5 Pagius. 3. Gregorium exturbato S. Anastasio suffectum esse anno Christi DLXX: inde enim usque ad DXCIII viginti tres anni sunt, quibus hic, uti & apud Euagrium lib. 6, cap. 24, & Nicephorum Callistum lib. 18, cap. 26, privatus fuisse dicitur sua dignitate Anastasius; itaque annos XXIV, quos Gregorio dant Nicephorus patriarcha CP., Theophanes, & Eutychius tom. 2, pag. 184, numerandos esse utrimque mutilos. 4. Hallucinari Chronicum Alexandrinum, ubi reditum S. Anastasii, pag. 865, reponit anno Christi DXCII, sive Indictioni X, post Cons. Mauricii Tiberii VIII: quod secutus est annot. in Euagrii lib. 6, cap. 24 Valesius. 5. Errare Eutychium, qui Anastasio ante expulsionem tantummodo concedit annos sex: cœpit enim, ut vidimus, anno Christi DLIX, nec desiit ante annum DLXX, unde ducitur initium exilii annorum XXIII: sederat ergo annis undecim.

[455] [quando, restituto S. Anastasio,] Confirmari res eadem potest ex Euagrio lib. 6, cap. 24 (quidquid aliter Valesio visum est:) ibi enim cum narrasset Symeonis Stylitæ junioris obitum; nec multo post consecutam Gregorii Antiocheni mortem, restituto jam Anastasio; nec multo post secutam, extincto Joanne, ecclesiæ Hierosolymitanæ vacationem; hæc subdit: Atque hic historiæ nostræ finis esto, anno scilicet duodecimo Principatus Mauricii Tiberii. Cœpit annus ille Mauricii duodecimus die XIII Augusti anni Christi DXCIII: non diu ergo ante, atque adeo eodem anno DXCIII, ea, quæ modo descripserat, significat contigisse; illo igitur anno & mortuus est post S. Symeonem Gregorius, & ecclesiæ suæ redditus S. Anastasius. Animum huc non adverterat Janningus noster in Commentario prævio ad Vitam S. Symeonis ad diem XXIV Maii, § 3, ubi obitum ejus differt usque ad annum Christi DXCVI; qua de re vide Pagium in Criticis Baron. ad annum Christi DLXXIV, a num. 13. Gregorii vero nostri mortem ita refert Euagrius loco citato: Nec multo post, obitum S. Symeonis, Gregorius podagræ morbo, quo maxime vexabatur, correptus, abiit e vita, cum medicamentum, ex hermodactylo confectum, ipsi a medico porrectum ebibisset. Mortuus est autem eo tempore, quo senioris quidem Romæ Gregorius, successor Pelagii, junioris autem Romæ Joannes episcopatum gerebant; Alexandrinæ ecclesiæ Eulogius, ut jam dixi, Antiochenæ vero præsidebat Anastasius, post tres ac viginti demum annos in sedem suam restitutus, &c.

[456] [Gregorius obiit,] Quis hinc non colligat, restitutum ante fuisse S. Anastasium, quam Gregorius moreretur? Fallitur ergo auctor Chronici Alexandrini citati, cum ait: Anastasius Antiochiæ patriarcha Antiochiam rediit post mortem Gregorii, qui patriarcha fuerat, quique etiam ipsi Anastasio successerat. Sic enim verti debet textus Græcus, non satis hic ab aliquibus intellectus. In eumdem quoque lapidem impegit Eutychius tom. 2, pag. 192. Quod si mirum cuiquam videatur, abjudicatam superstiti Gregorio, qui eam tam præclare gubernabat, ecclesiam illam fuisse; meminerit, satis causæ id esse, quod illa indignissime injustissimeque pulsus olim fuisset S. Anastasius; ut non solum ipsius Gregorii summa voluntate, sed etiam commendatione atque opera revocaretur; maxime si non ignorabat, id Gregorio Pontifici Romano in votis esse, ut hic lib. 7, epist. 27 ad Sebastianum Risiniensem episcopum a biennio scribens significaverat.

[457] Qualis quantusque vir fuerit Gregorius, ut nemo potuit novisse penitius, [vir undequaque maximus;] quam, qui cum eo familiarissime vixit, Euagrius; ita id nemo uberius elegantiusque posteritati commendavit: Ab ineunte ætate, inquit lib. 5, cap. 6, in palæstra monastica exercitatus, adeo fortiter & constanti animo decertaverat; ut brevi, in prima adhuc lanugine constitutus, ad summos gradus pervenerit, & monasterio Byzantiorum præfuerit, in quo monasticum vivendi genus primum amplexus fuerat. Postea vero, Justini jussu, monachis etiam Sinæ montis præfectus fuit… Cum altissimam pacem ei loco conciliasset, illinc ad pontificatum evocatus est; (quod ante sexennium Sergius anachoreta cælesti viso edoctus, prænunciaverat, apud Cotelerium Mon. eccl Græc tom. 2, pag. 411 & seq.) Fuit porro & consilio, & virtute, & reliquis in rebus, omnium mortalium præstantissimus… Admirationi autem fuit non Romanorum modo, verum etiam Persarum imperatoribus, &c. Horrendis tamen non semel appetitus est, falsissimisque calumniis; ut idem narrat lib. 5, cap. 18 & lib. 6. cap. 7; ubi fertur in synodo Constantinopolitana, anno DLXXXVIII, absolutus omni sinistra suspicione; quam synodi sententiam eatenus Pelagius II Pontifex Romanus confirmavit, teste S. Gregorio magno lib. 7, epist. 69. Quibus in rebus ita sese gessit Gregorius, ut inter virtutes ejus proprias celebris in primis fuerit Injuriarum oblivio, ut est apud Cotelerium loco citato, pag. 412.

[458] Inter præclarissima ejus ac prorsus admiranda facinora non illud in episcopo postremum fuit, [quamquam non colatur ut Sanctus.] quod postremo fere loco recensetur ab Euagrio lib. 6, cap. 22, ubi sic habet: At Gregorius, postquam donaria a Chosrhoe missa dedicasset, imperatoris permissu solitudinem Limitum peragrans, ubi Severi dogmata vigebant, iis in locis ecclesiastica dogmata prædicavit: multaque castella & vicos atque integras tribus & monasteria ad ecclesiam Dei adduxit. Non mirum igitur, si tanti Præsulis gloria, ut cum poëtis loquar, inquit Euagrius lib. 5, cap. 6, longe lateque diffusa est S. Gregorius magnus, (quod male negat Valesius in Euagrium lib. 6, cap. 24) illum jam biennio defunctum non modo appellat Fratrem quondam & Consacerdotem suum Gregorium lib. 4, epist. 38, sed etiam anno Christi DXCIX Venerandæ memoriæ Gregorium, episcopum Antiochenum, lib. 7, epist. 69. Est etiam a quo sanctus, imo Vir sanctissimus nuncupetur, ut habes in Monum. eccl. Græcæ Cotelerii tom. 2, pag. 367, & in Indice librorum Palatii, teste Combefisio tom. 1 Auctarii Biblioth. PP. pag 827, ubi Gregorii Orationem profert, & pag. 847; quo loco non dicitur ab Andrea Cretensi aliisque vocari sanctus, ut Combefisio adscribit Pagius ad annum Christi DXCIV, num. 6; & ex eo forte Castellanus in Martyrologio universali. Dicitur ita tamen istic vocatus in Menæis Græcorum; at ego illum nec Menæis, nec Fastis ullis, quibus Sanctorum sive in ecclesia Latina sive in Græca cultus asseritur, reperire inscriptum hactenus potui.

S. ANASTASIUS I.
secundo.

[Reversus S. Anastasius I. sedit ab A. C. 593, mense Martio, usque ad 599;] Reversum ad pristinam dignitatem S. Anastasium esse anno Christi DXCIII, mense Martio, jam ostendimus num. 493 & seq. Quare, cum illum deinde ecclesiæ Antiochenæ præsedisse sex annis asserant S. Nicephorus in Chron. & in lamellis Theophanes, ad annum Christi DXCIX circiter pertigisse necesse est. Vivebat certe adhuc, dum eum per epistolam 3 libri 7 S. Gregorius Pontifex maximus exeunte anno Christi DXCVII consolatus est: nec diu admodum obiisse poterat, cum Anastasio secundo, qui Anastasio primo recens successerat, statimque professionem fidei sub ingressum episcopatus ad S. Gregorium destinaverat, per epistolam 47, alias 48, lib. 7 respondit; quam Gregorii epistolam Pagius in Crit. Baron. ad annum Christi DXCIX, num. 2, datam ait Indictione 11, mense Januario; indeque contra Baronium concludit, Anastasii primi obitum ad annum præcedentem pertinere.

[460] [neque contrarium evincit Pagius.] Recte id quidem, si epistola illa scripta sit mense Januario; verum unde id constat? Sane editiones ego Operum S. Gregorii consului quatuor, quarum duæ epistolas omnes, quæ recitantur a mense Januario usque ad finem Indictionis II, nullo amplius interposito mense distinguunt; aliæ duæ, nempe Duacena anni MDCXV, & Labbeana tom. 5 Concil., a Januario usque ad mensem Julium, nullum epistolis mensem interjiciunt. Inter epistolas vero illas medium fere locum obtinet ea, de qua nobis hic sermo est. Cur igitur propius ad Januarium redigitur, quam ad mensem Junium? Equidem hoc unum arbitror confici ex hoc loco posse, epistolam illam neque ante Januarium Indictionis II missam esse, neque post Junium. At inde consequens nullo modo est, ut non totis fere sex annis Anastasius primus redditam sedem occuparit; vixeritque proinde, ut putavit Baronius, usque ad annum Christi DXCIX, mensemque circiter Martium. Porro ex his liquet Eutychii prolapsio, qui S. Anastasio jam restituto annos novem assignat tom 2, pag. 192. Turpius aberrat Nicephorus Callistus, qui omnia permiscens, Anastasium primum usque ad Phocæ tempora relinquit in vivis; de quo consule dicta in Actis Sanctorum ad diem XXI Aprilis, pag. 852, num. 8.

LIX. S. ANASTASIUS II
Martyr.

[Sedit ab A. C. 599,] Anastasium primum Anastasius alter excepit, sanctum sanctus, & quidem martyr; utpote a tumultuantibus Antiochiæ Judæis post infamem cruciatum per urbis compita raptatus ac tandem interfectus. Itaque Martyrologio Romano insertus est die XXI Decembris. Idemne sit, quem Græcorum Menæa cum excusa, tum Ms. Chiffletianum exhibent die XX Aprilis, suo loco discutietur in Actis Sanctorum. Quo tempore vero ad infulas Antiochenas evectus fuerit, jam dictum est numero præcedenti; anno videlicet Christi DXCIX: cui si addantur anni novem, quibus eum dignitatem illam gessisse asserunt S. Nicephorus, tabulæque Theophanis, martyrium fecisse debuerit anno Christi DCVIII.

[462] Verum obstat ipse S. Theophanes, cum ejus necem refert anno Christi DCX, [usque ad 610, mensem circiter Augustum.] sive Indictione XIII, ut manifeste eruitur ex Indictionibus trium annorum annum hujus martyrii ibidem subsequentium. Obstat insuper Chronicum vulgo dictum Alexandrinum, quod Indictione XIII, anno Phocæ imp. VIII, post Consulatum Phocæ Aug. VI, sive anno Christi DCX, sic habet: Sub exitum mensis Septembris Indict. XIV (ab eodem Septembri inchoata) renunciatum est, Anastasium patriarcham Antiochenum, qui scholasticus, id est, causidicus, fuerat, a militibus fuisse interemptum. Ex hoc textu non annum tantummodo, sed etiam anni tempus, quo ista contigerint, licet conjicere. Annum etiam eumdem confirmat Cedrenus, dum illum fuisse dicit imperii Phocæ octavum, sive ultimum, quem inierat die XXIII Novembris anno Christi DCIX; quare si obiit Anastasius mense Aprili, ut probabile faciunt Menæa citata, aut mense circiter Augusto, ut colligitur ex Chronico Alexandrino; omnino martyrium ejus incidit in annum Christi DCX. Cur autem Martyrologium Romanum die XXI Decembris memoriam illius potissimum defixerit, Baronius ibidem non exponit: occasionem, credo, præbuerit Historia Miscella, sive Theophanes; quod, narrata Anastasii cæde, mentionem faciat hiemis eodem anno rigidissimæ.

APPENDIX AD SECULUM VI. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI SECTÆ JACOBITICÆ.

PRÆFATIUNCULA.

Quod in Tractatu Historico Chronologico de Patriarchis Alexandrinis, quem tomo quinto Junii præfiximus, [Jacobitæ Syri habuerunt patriarchas suos Antiochenos;] observatum est, ut non orthodoxorum modo patriarcharum, sed Jacobitarum etiam ratio haberetur; idem & ego hic mihi faciendum esse duxi: quando, item ut Alexandriæ, suos hæc secta patriarchas apud Antiochenos habuit, & continua quidem serie inde a Severo ad hæc usque tempora nostra deductos. Docuerat id nos post Chronicum Orientale præcipue Eusebius Renaudotius in Historia sua Patriarcharum Alexandrinorum Jacobitarum, edita Parisiis anno MDCCXIII, ubi ex auctoribus suis Arabicis non paucos ejusdem furfuris patriarchas eruderaverat Antiochenses; præfatus interea, successionem illorum ex certis monumentis designari nullam posse; nisi cui litterarum Orientalium perito & major aliquando, quam sibi, instrumentorum istiusmodi copia suppepetat, & par edendi voluntas.

[464] [quorum series nuper typis vulgata est,] Neutra enimvero subinde defuit Viro Clarissimo Josepho Simonio Assemano, Bibliotheca sua Orientali Clementino Vaticana, cujus duo jam tomi Romæ in lucem prodierunt, de republica litteraria præclarissime merito. Is itaque tomo secundo, quo scriptores ac scripta Syrorum Monophysitarum recenset, præter alia de hoc genere propemodum infinita, patriarcharum nobis etiam Jacobitarum Syrorum sive Antiochensium ordinem continuum exhibet a pag. 321 ex Chronico Gregorii Bar-hebræi, sive Abulpharagii, primatis Orientis, quem ipse scriptorum Jacobitarum facile principem agnoscit, natumque asserit Melitinæ in Armenia anno Christi MCCXXVI. Binos insuper patriarcharum eorumdem catalogos adjungit, alterum a pag. 323 ex Dionysio Barsabilæo, qui floruit seculo duodecimo, ut ibidem docet pag. 208; alterum ex Diptychis Jacobitarum a pag. 325; quibus anonymorum deinde appendices assuuntur, cœptam ab aliis seriem continuantium. Hinc ego potissimum, quæ in rem meam erunt, quam potero brevissime, delibabo; omissurus interim quæ ad hæresim Jacobiticam explanandam dici multa possent, nisi jam id actum satis esset in Tractatu nostro de Patriarchis Alexandrinis. Legi præterea de hoc argumento potest ejusdem Assemani dissertatio copiosa, quam de Monophysitis tomo secundo præfixit.

[465] [adjecto tempore, quo quisque sederit.] Porro ne quemquam offendant anni Græcorum, quibus utitur in suo Chronico Bar-hebræus, eos hic ad annos Christi secundum æram nostram vulgarem perpetuo reducam, idque juxta ipsam auctoris computandi rationem, qui cum pag. 315, computum annorum lunarium Arabicorum inchoari dicat anno Græcorum CMXXXIII; satis indicat, annum Græcorum, quo utitur, nongentesimum trigesimum tertium usque ad autumnum, unde initium ducit, concurrere cum anno Christi DCXXII: hoc enim anno a medio Julio inchoantur anni Arabici, sive Hegiræ: ut proinde annus Græcorum CCCXI ille esse debeat juxta Bar-hebræum, unde fluere incipiat æra Christiana vulgaris, quique cum anno ejus primo usque ad autumnum decurrat: in quam rem demonstrationis loco esse potest, quod infra notabitur num. 591, & alibi. Nunc rem ipsam aggrediamur. Primus itaque Abulpharagio Antiochenorum Jacobitarum Patriarcha notatur

I. SEVERUS I.

[Severus ejectus Antiochia, habetur pro patriarcha apud Monophysitas,] Ejectus ille ac fugitivus, ut supra vidimus, ex Antiochena, quam invaserat, sede, pro patriarcha deinceps haberi quidem ab orthodoxis desiit, at neutiquam ab Antichalcedonensibus seu Monophysitis, qui deinde a Jacobo Baradæo sive Zanzalo, indefesso istius hæreseos per Orientem instauratore. Jacobitæ dicti sunt; neque id in Syria tantum atque apud subditos aut gregem suum, qui dum ille vixit, alium ipsi, licet absenti, patriarcham non suffecerunt, appellantque in diptychis Severum magnum; verum etiam apud Alexandrinos ejusdem sectæ patriarchas, qui illum exulem ac profugum non minori, quam nuper Antiochiæ sedentem, honore prosecuti sunt; ut idem inter eos etiam tum litterarum synodicarum commercium servatum sit, quod institutum antea fuerat a Severo, cum ad solium Antiochenum evectus, per ejusmodi litteras primum cum Joanne Niciota, patriarcha Alexandrino trigesimo, individuam dogmatis hæretici societatem inierat, ac deinde acceptis redditisque similibus epistolis cum Dioscoro juniore, in locum Joannis succedente, firmaverat; uti patet ex Chronico Orientali, pag. 120, & ex Severo, episcopo Aschmoninæ, & ipso Jacobita, apud Renaudotium Hist. Patriarch. Alexandrin. pag. 127 & 130.

[467] Constat id de Theodosio Monophysita, qui inter patriarchas Alexandrinos numeratur trigesimus tertius, [etiam Ægyptios,] de cujus epistola synodica ad Severum, jam utique dudum extorrem, uti & de synodica Severi ad Theodosium, consule Renaudotium citatum pag. 137, uti & Assemanum in indice codicum Arabicorum tom. 1 Bibliothecæ Orientalis, pag. 625. Neque dubitandum videtur, quamquam silent auctores, quin idem præstiterit Theodosii jam dicti decessor Timotheus, hæretica contumacia officiisque cum Severo conjunctissimus; ut qui Antiochia profugum apud se, teste Liberato diacono in Breviario, cap. 19, gratissime suscepit, & simul cum illo, ut addit Severus Renaudotianus pag. 132, pro fide Jacobitica multum decertavit. De qua re etiam videri potest Chronicum Orientale in Timotheo pag. 121, in multis tamen hic, ut alibi passim, purgandum. Quod a Severo quoque post fugam suam narrat Euagrius, lib. 4, cap. 11, gestum Constantinopoli, argumento esse potest, quantæ apud factionis Monophysiticæ primipilos auctoritatis ubique tum fuerit. Byzantio demum etiam ab Agapito Pontifice Romano ejectus, in Ægyptum rediit; si Bar-hebræo credimus loco citato, cui favet Theophanes ad annum divinæ Incarn. DXXIX.

[468] In Ægyptum vero reversus, teste ibidem Bar-hebræo, [apud quos exul periit A. C. 542,] monachi specie tamdiu delituit, donec Alexandriæ in loco, qui dicitur Chasota interiit die XXVIII Februarii anno Græcorum DCCCL, qui, juxta dicta superius, respondet anno Christi DXXXIX. Sed ab hoc auctore aliquantulum recedit Severus Aschmoninæus pag. 138, cum de Severo Antiocheno ait: Severus interca cum multa scripsisset ad eversionem opinionis duarum (in Christo) naturarum, & per triginta annos, ex quo Antiochenam sedem adeptus erat, fertissime laborasset, magnis persecutionibus afflictus ex hac vita migravit, accepturus coronam gloriæ cum sanctis Patribus. Si interiit annis XXX ex quo Antiochenam sedem adeptus erat, locandus erit ejus interitus anno Christi DXLII; quandoquidem sedem illam involavit, ut ostendimus num. 421, sub finem anni Christi DXII. Atque ita corrigi Bar-hebræum suum vult Assemanus in apposita nota (quam tamen in Catalogo suo pag. 479 non observat,) non secus atque in assignato mortis loco Chasota, qui apud Renaudotium ibidem est Saca, pagus Ægypti, vel Sacha, ut ab Ægyptiis appellari dicit idem Assemanus. Et sane Severus Renaudotianus seculis tribus Bar-hebræo senior est; & rerum in Ægypto gestarum potuit esse peritior.

[469] [& in magna veneratione est.] Quanto autem vir hic sceleratissimus in honore apud suos etiam post mortem fuerit, facile colliges ex textu Renaudotii modo adducto: imo ad sepulcrum ejus, ut habet ejusdem auctoris compendium pag. 179, magnus erat Syrorum Jacobitarum concursus, qui vota & oblationes eo loci faciebant. Eodem spectat, quod idem narrat de oleo consecrato ex corpore Severi patriarchæ, pag. 231 & seq.: ut mirum videri minime debeat; si anniversariam ejus, ut Sancti non modo patriarchæ, verum etiam prophetæ, memoriam celebrent Jacobitæ die XIV mensis Amschir, sive VIII Februarii; ut notatur in Martyrologio Coptico apud Seldenum, & Ludolphum; atque adeo, si ipsius etiam post fugam Antiochensem adventum in Ægyptum annua celebritate venerentur die 11 mensis Paophi, hoc est, XXIX Septembris; ut habet Renaudotius citatus pag. 133, & patet ex Ludolpho ad illum diem. Apud Alexandrinos singularis est ejus solennitas VII mensis Toth, sive IV Septembris, teste eodem Renaudatio pag. 129; ubi & de Severi scriptis agitur, quorum etiam plurima recenset Assemanus in indice codicum Orientalium Bibliothecæ suæ Clementino-Vaticanæ.

II. SERGIUS.

[Severo defuncto suffectus juxta Syros Sergius;] De hoc ita Bar-hebræi Chronici epitome pag. 323 & seq.: Sergius presbyter Telensis, cognomento Beth-Chartæ, e cœnobio Holæ, hoc est, Arenæ, post Severi obitum a Joanne, Anazarbæ episcopo, ordinatus est Monophysitarum patriarcha. Obiit tertio episcopatus anno. Est Tela, seu Constantina, urbs Mesopotamiæ, quæ Nisibin ad Occasum sex & quinquaginta stadiis, totidemque Amidam Septemtrionem versus distantes habet, inquit Theophanes ad annum divinæ Incarnationis, ut ibi quidem notatur, CDXCVII; Vide Assemanum in dissert. de Monophysitis, § 9. Eumdem Sergium successisse Severo, tradit ibidem pag. 325 Dionysius Barsalibæus his verbis: 48 Severus, doctor œcumenicus. 49 Paulus hæreticus. 50 Euphrasius Chalcedonensis. 51 Ephræm Chalcedonensis. 52 Domninus Chalcedonensis. 53 Anastasius Chalcedonensis. 54 Gregorius Chalcedonensis. 55 Anastasius Chalcedonensis. (Memento Jacobitam esse & Antichalcedonensem qui hæc scribit.) Post hos hæreticos ab orthodoxis (Jacobitas intelligit) in locum magni Severi post ejus obitum electus fuit in patriarcham 56 ex ordine eorum omnium, quos supra recensui, Sergius Telensis. Eumdem etiam Sergium, omissis orthodoxis, continuo Severo subjiciunt Jacobitarum Diptycha ibid. pag. 326.

[471] [at juxta Ægyptios Theophilus:] Longe aliter Severus Asmonæus apud Renaudotium pag. 144, ubi sic habet: Porro cum Antiocheni ejusdem sectæ (Jacobiticæ) audivissent, Alexandrinos patriarcham (Petrum XXXIV) sibi constituisse, elegerunt quoque in Severi locum Theophanem, quem in monasterio Ammonii ordinaverunt, ubi sedem collocavit; neque enim Antiochenis Jacobitis major libertas, quam Alexandrinis erat; adeo ut patriarchæ duo in monasterio extra urbes proprias sedem haberent. Brevius auctor Chronici Orientalis pag. 123, Audientes, inquit, Antiocheni cives, quid fecerint Alexandrini, assumpserunt hominem, nomine Theophilum, & constituerunt patriarcham pro Severo. Quin etiam Theophilus appellatur a Severo Renaudotii pag. 145; itaque Theophanes pag. præcedenti mendum videtur. Ceterum sive Theophanem, sive Theophilum dixeris, diversus hic penitus videtur a Sergio, non solum nomine, quod ei duplex fuisse potest; sed etiam tempore, quo Sergium Syri, Ægyptii Theophilum electum pro Severo fuisse contendunt.

[472] Nam si Theophilum elegerint Monophysitæ Antiocheni postquam audiverant electum ab Alexandrinis sectæ suæ patriarcham Petrum; [hic ab A. C. 568 circiter; ille ab A. C. 542.] consequens est, ut electus Theophilus non fuerit ante annum Christi DLXVIII, cujus mense Junio Alexandriæ initiatus patriarcha, nominis istius IV, ordine XXXIV; uti ostensum est in Tractatu de patriarchis Alexandrinis, tom. V Junii, pag. 67. Contra Sergius, juxta Bar-hebræum pag. 329, sedit una cum Theodosio Alexandrino, Petri decessore, cum narret sub Sergio Antiocheno & Theodosio Alexandrino Nubas Æthiopasque per Julianum quemdam presbyterum Monophysiticis erroribus infectos fuisse. Cum vero sub Theodosio Severus Antiochenus obierit; haud dubie illi defuncto statim Sergius fuerit substitutus juxta Barsalibæum & Bar-hebræum; cum dicat uterque hic auctor, post Severi obitum electum esse Sergium, nec quidquam interjiciat: nam quod Barsalibæus supra, re censitis aliquot patriarchis catholicis Severo suffectis, subdat: Post hos hæreticos … electus fuit… Sergius; id nequaquam ita potest intelligi, ut tum primum electus is fuerit, cum hi jam omnes decessissent: sic enim non fuisset electus ante annum Christi DCX, quando S. Anastasius martyrium fecit; quod est contra omnes. Itaque Post hos hæreticos afficit ordinem narrationis ejus tantummodo; Post obitum vero Severi refertur ad electionem Sergii; ut hic adeo electus videatur anno Christi DXLII; siquidem anno illo Severus interiit.

[473] Sedente Sergio ordinatus episcopus œcumenicus narratur Jacobus ille Zanzalus, [Sedit Sergius usque ad A. C. 545.] unde Jacobitis nomen est, ut fusius narrat Bar-hebræus pag. 326 & seq. Sub eo etiam innotuisse refert & exstinctam esse hæresim Tritheitarum, quorum parens fuerit Joannes Ascusnaghes. Vide ibidem pag. 328 & seq. Hæresim hanc multo serius orditur Nicephorus lib. 18, cap. 46, cum Joannem Grammaticum, cognomento Philoponum, ac vindicem ejus præcipuum, viguisse velit imperante Phoca sub initia seculi septimi; imo ipse Abulpharagius in Historia Dynastiarum a Pocockio versa, pag. 114, Joannem vixisse affirmat usque ad tempora Califatus Omari, & captam sub eo Alexandriam anno Christi DCXLI. Sergius vero sedisse, secundum ea, quæ huc usque dicta sunt, videtur usque ad annum Christi DXLV; cum obierit tertio episcopatus anno. Nam Syris hic malim in rebus suis & apud se gestis credere, quam Ægyptiis. De Severo fidem Ægyptii majorem videntur mereri; quandoquidem hic apud eos post fugam quod reliquum fuit vitæ fere traduxit, ibique tandem diem supremum obiit. Confirmat hoc Bar-hebræus pag. 332, ubi Jacobum Zanzalum obiisse dicit die XXX Julii anni Græcorum DCCCLXXXIX, postquam episcopatum gessisset annos tres supra triginta: anni enim XXXIII subducti ab DCCCLXXXIX, residuos faciunt DCCCLVI annos Græcorum, Christi DXLV, quando, vivente adhuc Sergio, Jacobus ordinatus sit. Ad eumdem annum Jacobi interitus consignatur a Dionysio & in Chronico Edesseno apud Assemanum tom. 1, pag. 424; licet Chronicon illud episcopatum ejus ordiatur ab anno Græcorum DCCCLII, Christi DXLI, quod adversatur Bar-hebræo.

III. PAULUS.

[Paulus Beth-Uchame, sive Niger, Sergio successit] Paulus, cognomento Beth-Uchame, ut est in compendio Bar-hebræi pag. 331, Alexandrinus genere, monachi habitum induit in cœnobio Gubæ Barajæ (quod erat Antiochenæ ditionis in Mesopotamia, ut vide apud Assemanum in dissert. de Monophys. § 9, & in ipso tomo 2 Bibliothecæ Orient. pag. 74 in notis) & apud Theodosium Alexandrinum versatus est. Post Sergii obitum a Jacobo Zanzalo & Eugenio, vel, ut alii scribunt, a Thoma Edessæ episcopo, in patriarcham ordinatus, cum Alexandrinam sedem ambiisset, ab Athanasio, Theodoræ imperatricis ex filia nepote, ex Ægypto discedere coactus, apud Aretham, Gabalæ filium, Arabum regem, se recepit: inde Byzantium profectus, imperatoris opera adductus est, ut Chalcedonensem synodum amplecteretur. Mox in Syriam reversus, libellum supplicem Jacobo obtulit, ut in communionem Monophysitarum reciperetur. Jacobus, Monderi, filii Arethæ, precibus exoratus, Paulum veram religionem ejurantem admisit. Verum Alexandrinorum metu, qui schisma inter Syros & Ægyptios moliebantur, coacta synodo, sententiam depositionis in Paulum tulit. Hinc, opinor, pag. 326 non comparet in Diptychis Jacobitarum; notat illum tamen in suo catalogo Barsalibæus pag. 325, & Dionysius patriarcha pag. 102 ejusdem hujus tomi.

[475] [A. C. 545: depositus vero est A. C. 578 ante mensem Julium.] Ut autem ex adductis Bar-hebræi verbis colligitur, creatum esse Jacobitarum Antiochensium patriarcham Paulum anno Christi circiter DXLV, quo Sergius obiit; ita ex iis, quæ ibidem continuo sequuntur, annus depositionis elucescit: subdit enim: Cumque in cœnobium Romani, quod in Ægypti finibus situm est, una cum syncellis suis Sergio & Juliano ceterisque episcopis & archimandritis Syris abiisset, (Jacobus Zanzalus) ut patriarcham in locum Pauli crearet, obiit die XXX Julii anni Græcorum DCCCLXXXIX, qui est Christi DLXXVIII; quo nimirum & Paulus depositus paulo ante fuerat, & ei, ut mox dicetur, suffectus est ante autumnum Petrus. Sedit ergo annis circiter XXXIII. Deinde e Syria, ut scribit idem auctor pag. 332, aufugiens, Constantinopoli quadriennium delituit, ubi & vita defunctus est. Scio, aliter de Pauli initio scribitur apud Assemanum pag. 70, ubi Dionysium patriarcham appellat in Chronico, ac Dionysium Barsalibæum in serie chronologica patriarcharum Jacobitarum lib. adversus hæreses, cap. 54, qui asserant, defuncto Sergio, quem Monophysitæ in locum Severi substituerant, Paulum anno Christi DLI ordinatum fuisse. Sed suspicor, errorem in numeros irrepsisse: nam ipsemet Assemanus in Catalogo suo pag. 479 Paulum eodem anno electum statuit, quo notat obiisse Sergium.

[476] Hic ille est, de quo meminit Timotheus presbyter apud Cotelerium ecclesiæ Græcæ Monum. tom. 3, [Ab hoc Monophysitæ quidam dicti Paulianistæ.] pag. 397: Paulianistæ, a Paulo vocati, qui communicavit quidem cum Ecclesia catholica, sed postea apostata factus, reversus est ad hæresim Acephalorum. Eum tamen Theodosiani non admiserunt, quod vel brevi tempore communicasset cum Ecclesia. Consule de illo etiam Nicephorum Gallistum lib. 18, cap. 49, ubi affirmat Paulum, cognomento Nigrum, a quibusdam Theodosianis admissum fuisse. Communicaverat autem Paulus, uti docet Assemanus tom. 2, pag. 69 & seq., cum Joanne patriarcha Constantinopolitano, quem Theophanes Exscholasticum vocat, quique decessorem habuit Eutychium anno Christi DLXV, eumdemque ab exilio revocatum denuo successorem anno Christi DLXXVII, cujus mense Augusto obiit, & quo communionem ejus expetiisse potuit Paulus, anno sequenti propterea depositus. Verum & alia insuper dejectionis ejus causa ibidem adjungitur; quod Alexandrinis Petrum patriarcham clam ordinaverit; qui non alius certe fuit, inquit Assemanus, præter Petrum, Theodosii successorem. Hoc si verum est, toto decennio culpam pœna consecuta fuerit: quando Petrus ille Alexandrinus anno demum Christi DLXVIII constitutus fuit; uti in Tractatu de Patriarchis Alexandrinis pag. 67 ostensum est. Sed quid ego hæc pluribus?

IV. PETRUS.

Jacobo (Zanzalo) defuncto, inquit Bar-hebræi contractor, episcopi & monachi Syri in cœnobio Ananiæ, quod inter Balam & Callinicum situm est, [Sedit Petrus ab A. C. 578 usque ad 591;] congregati, ordinarunt in patriarcham Petrum, Pauli Callinicensis filium, cui Joseph, Amidæ episcopus, manum imposuit. Et paulo inferius: Petrus Callicinensis anno Græcorum DCCCLXXXIX (Christi DLXXVIII usque ad autumnum) Paulo suffectus, obiit anno Græcorum CMII (Christi DXCI.) Præfuit igitur, secundum hunc auctorem, annis XIII. Notatur tum in Diptychis Jacobitarum, tum in Catalogo Barsalibæi jam sæpe citatis. Annos eosdem successionis ejus ac mortis habet in Chronico Dionysius patriarcha pag. 102, & 69 (ubi a successore aliquando suo appellatur sanctus Mar Petrus) & 77. Callinicensis dicitur ab urbe Mesopotamiæ Callinico, unde fuit oriundus; vocatur etiam Petrus Junior, comparatus ad Petrum alium, de quo supra, Fullonem.

[478] Quod ad assignatum modo annum mortis ejus pertinet, [imo ut minimum usque ad 593,] nescio, an satis tuto possit admitti: quæ enim de duplici ejus controversia, & priori quidem cum Probo, Joanne ac Stephano circa Incarnationis mysterium, altera vero cum Damiano, patriarcha Alexandrino Jacobita, in mysterio SS. Trinitatis, narrantur, cum anno illo nequaquam cohærent. In prima, juxta Dionysium patriarcham pag. 76, eique consonum, teste Assemano pag. 332, Bar-hebræum, fracti a Petro Probus ac Joannes, atque a Jacobitarum communione depulsi, Chalcedonensis synodi fidem amplexi dicuntur, & ad Anastasium, Antiochiæ patriarcham (orthodoxum) profecti, eique adhæsisse, & ab eodem suscepti fuisse… Atque ita res eorum se habuit, donec Mar Petrus in vivis esse desiit… Petro autem defuncto, resumptis illi viribus rogant Anastasium, Antiochiæ patriarcham &c. Quomodo vero, vivente Petro, recurrere ad Anastasium patriarcham Antiochenum potuerunt, si Petrus, patriarcha factus anno Christi DLXXVIII, obiisse statuatur anno Christi DXCI; cum ab anno Christi DLXX usque ad DXCIII solus Antiochiæ catholicis præsederit Gregorius, cui S. Anastasius, tum demum restitutus, successit, uti supra demonstravimus? Vixisse ergo Petrum ultra annum Christi DXCI necesse est; siquidem obiit sub S. Anastasio I.

[479] [vel etiam seriu:] Posterior lis Petri Antiocheni cum Damiano Alexandrino (de qua vide Assemanum hoc tomo 2, pag. 70, 71 & 332 contra Severum Mokaffæum apud Renaudotium) acris admodum ac diuturna fuit, adeo ut demum post annos viginti … finita fuerit, inquit epitome Severiana Renaudotii, pag. 145. Finita est autem, teste Bar-hebræo pag. 334, anno Græcorum CMXXVII: cœperat ergo anno Græcorum CMVII, Christi DXCVI: nondum ergo tunc obierat Petrus. Imo, si hæc vera essent, diu postea superfuisset; cum diu per se ipse cum Damiano contenderit. Si, inquam, vera hæc essent; nam omnino ante annum Græcorum CMXXVII, Christi DCXVI, pax illa confecta est; cum illam conciliaverit Anastasius Alexandrinus, teste ipso etiam Bar-hebræo; ut est apud Severum Renaudotianum pag. 152: Anastasius vero Alexandrinus die XVIII Decembris anni Christi DCXIV, ut alibi docuimus, e vivis excessit; neque adeo pacem inire post annum illum potuit; sed vel ab hoc anno ducti retro anni viginti redigunt nos ad annum Christi DXCIV, quo vivus adhuc Petrus classicum insonuerit.

[480] [licet auctoris hic non satis cohæreant.] Plus aliquid, scio, requirit compendium Mokaffæi pag. 152; ubi non id solum vult, ut dissidentes pridem Alexandrinam atque Antiochenam Jacobitarum ecclesias composuerit Anastasius Alexandrinus, sed ut id etiam accurarit, statim atque audivit, sedisse illius (Petri) loco Athanasium, virum doctum & sincerum. Verum hæc ego me fateor non satis assequi quo pacto stare cum Syrorum Alexandrinorumque patriarcharum chronologia possint; itaque negligenda putavi. Sive etenim Athanasium Antiochenum creatum esse patriarcham dixeris anno Græcorum CMVI, Christi DXCV; sive, ut alii scribunt in compendio Bar-hebræi pag. 334, anno Græcorum CMVIII, Christi DXCVII; sive denique, cum Dionysio ibidem citato, anno Græcorum CMXV, Christi DCIV, nullo ex his modis initium Athanasii Antiocheni incidit in patriarchatum Anastasii Alexandrini; siquidem Anastasius Damiano successit anno demum Christi DCVII, ut in Tractatu jam sæpius appellato comprobavimus. Quod si cum Mokaffæo velis, sedisse Alexandriæ Anastasium ab anno Christi DCII; Athanasium vero Antiochiæ ab anno DCIV; sic quidem initium hujus in illius tempora congruet; at si inde annos viginti retro numeres, ibis ad annum DLXXXIV, quo dissensio cœperit cum Damiano; cum hæc toto fuerit decennio posterior; fuit enim posterior depositione Joannis & Probi, teste Bar-hebræo pag. 332; hæc autem posterior restitutione S. Anastasii I patriarchæ Antiocheni, quæ facta est anno Christi DXCIII.

[481] Denique cum tres tantum assignentur initi ab Athanasio, [Probabile est, vixisse Petrum usque ad A. C. 600.] qui tertius a Petro sedit, patriarchatus epochæ, quarum prima sine dubio falsa est; restat, ut Petri obitum ita secundæ vel tertiæ accommodemus, ut nulla Jacobiticæ sedis Antiochensis Petrum inter & Athanasium vacatio notabilis relinquatur; quippe cujus nec mentionem uspiam invenio, neque causam; cum neque Alexandrina temporibus hisce vacaverit. Sic igitur statuo: Non potest ordinatus fuisse Athanasius anno Christi DXCV, ut vult Bar-hebræus supra; quia ante Athanasium sedit Julianus annos tres, menses quinque, teste Bar hebræo; qui proinde ordinatus fuisset anno Christi DXCI vel DXCII; cum saltem usque ad annum Christi DXCIII sedem illam occupaverit Petrus, ut supra num. 478 evictum dedimus: vel ergo cœpit Athanasius anno Christi DXCVII, quæ secunda ejus est epocha, vel anno Christi DCIV, quæ est tertia. Si secundæ placet adhærere; deme retro ab anno Christi DXCVII annos tres cum dimidio Juliani, qui Petro successit; & obiisse Petrum dices anno Christi circiter DXCIII vel sequenti: sin magis arridet tertia, tolle eosdem Juliani annos, qui annum Christi DCIV præcedere debuerunt; & Petrum vixisse comperies usque ad annum Christi DC vel initium sequentis. Utrumvis eligas, susque deque habeo; quando mihi neutrum altero magis constat.

[482] Censetur Petrus hic inter celebres Jacobitarum scriptores apud Assemanum tom. 2, [Ab hoc Petro secta Monophysitarum Petrianorum seu Petritarum.] cap. 9, ubi eum testatur, adhuc monachum & clericum, magnæ fuisse apud Severum, Antiochiæ patriarcham, existimationis; quippe cujus exstent ad Petrum epistolæ duæ. Ex ejus scriptis, quæ edidit, duo habemus, inquit Assemanus pag. 77, Anaphoram scilicet & Librum adversus Damianum. De his illum, si lubet, ibidem consule. Ab illo dicti sunt Jacobitarum aliqui Petriani, de quibus ita Timotheus de Receptione Hæreticorum apud Cotelerium tom. 3 Monum. eccl. Græc. pag. 400: Petriani; affirmant hypostasim esse solas proprietates absque substantia: eamque ob quæstionem adeo cum secta Damianistarum contenderunt; ut scripta multa utrimque prodierint, quæ certamen eorum testantur. Adi eumdem pag. 408, 412, 413 & 416 Imo & Nicephorum Callistum lib. 18, cap. 49.

V. JULIANUS I.

[483] Petro successit, secundum Bar-hebræi compendium pag. 333, Julianus Petri syncellus, [Julianus sedit vel ab A. C. 593 usque ad 597; vel ab 600 usque 604.] ex cœnobio Bar-Aphtonii, quod Kenserinense dicitur, in Syria non procul Alepo situm. Sedit annos tres, menses quinque. In Dionysii Chronico desideratur, ut etiam in Historia Alexandrina Renaudotii pag. 152, ubi Athanasius Petri loco sedisse dicitur. Sed Juliani nomen præter Bar-hebræum exhibent etiam Barsalibæus & Diptycha Jacobitarum. Præfuit vel ab anno Christi circiter DXCIII exeunte usque ad DXCVII; vel, juxta Chronologiam Dionysii, ab anno circiter DC usque ad DCIV, uti supra num 481 dictum. Fertur scripsisse librum pro Petro Callinicensi adversus Sergium, Edessæ episcopum, qui editum a Petro in Damianum Alexandrinum volumen reprehendebat; de quo adi Assemanum tom. 2, pag. 333, & in Catalogo scriptorum, qui eidem tomo præfigitur.

VI. ATHANASIUS I.

[Ordinatus est A. C. 597 vel 604.] Athanasius, cognomento Camelarius (verba sunt epitomes Bar-hebræi) patria Samosatenus, ex cœnobio Kenserinensi, ordinatus (est) anno Græcorum CMVI (Christi DXCV;) vel, ut alii scribunt, CMVIII (Christi DXCVII.) Dionysius in Chronico Athanasium refert anno Græcorum CMXV (Christi DCIV) in locum Petri suffectum… Imposuit ei manus… Severus, Hierosolymorum episcopus in cœnobio Kenserinensi. Athanasius vero Severum fratrem ordinavit Samosatæ episcopum: & Alexandriam profectus, concordiam cum Anastasio inter Antiochenos & Alexandrinos Jacobitas instauravit, quæ sub Petro & Damiano rupta fuerat. Id accidit anno Græcorum CMXXVII; de quo vide Renaudotium histor. Alexandr. pag. 152. Annum, quo sit ordinatus, supra num. 481 ostendimus, non fuisse Christi DXCV; sed vel DXCVII, vel DCIV. Notatur etiam ejus successio tam in Catalogo Barsalibæi, quam in Diptychis Jacobiticis. Tempus quo sedit, admodum est incertum, ut constat ex compendio Bar-hebræi, pag. 334, ubi sic habet: Denique postquam Athanasius annis XXXVI, vel, juxta alios, XLIV, Jacobitis præfuisset, obiit anno Græcorum CMXLII (Christi DCXXXI) & in cœnobio Garumitarum sepultus fuit. Dionysius obitum Athanasiii consignat ad annum CMLV (Christi DCXLIV.) Sedit ergo juxta Dionysium annis XL.

[485] [videtur obiisse circa A. C. 639.] Sed neque Dionysii in consignanda Athanasii morte neque aliorum calculus satis cohæret cum initio Macedonii, quem Athanasio substitutum esse verisimile est; non quidem ut Jacobitis præesset, sed ut simpliciter patriarcha esset ecclesiæ Antiochenæ, sicut illi aliquamdiu præsedisse Athanasium, infra dicemus. Eutychius enim tom. 2, pag. 271, initiatum esse Macedonium affirmat anno Christi DCXXXVIII post mensem Augustum, vel ante Augustum anni sequentis; cum vel annis quinque superstes fuerit Athanasius juxta Dionysium; vel secundum alios ante annos septem obiisset. Quid si illi, qui eum, Assemano teste, sedisse volunt annis XLIV, eos cum Bar-hebræo, licet perperam, ducant ab anno Christi DXCV? Ita certe obitus ejus cum assignato Macedonii principio satis apte congrueret. Sed mihi in hisce tenebris palpare consilium non est. Porro sub eodem Athanasio Maruthas primus Jacobitarum Maphrianus creatus est, inquit Barhebræi, qui & ipse Maphrianus fuit, epitome. Erat is metropolitico major, at inferior patriarcha, ut docet Assemanus tom. 2, pag. 215. Plura de Athanasio dicentur inferius.

SECULUM VII.

SEC. VII.

GREGORIUS II.
LX. ANASTASIUS III.
hæreticus.

Habes huc usque, lector, Antiochensium præsulum seriem suis utcumque per priora sex secula deductam, [Quam difficilis hinc porro sit cœptæ se riei continuatio.] tributamque temporibus; at nunc dehinc res mihi ad desperationem redit. Silet enim S. Nicephorus, dissimulant dissidentque historiæ, instrumenta non suppetunt, quibus institutum adhuc ordinem vel probabili saltem usquequaque conjectura continuem. Itaque cujus voluntate hunc laborem nuper aggressus sum, idem hic mihi propemodum fuit auctor ut sisterem; quando animos in hoc negotio jam pridem desponderunt etiam illi, qui omnem in hisce studiis ætatem contriverant. At enim, si minus hic præstare possum, quod velim, gravate, credo, lector, acciperes, id saltem me non velle quod possum. Id adeo nunc operam dabo ut faciam; dum alius me felicior quispiam prodeat, qui quæ hic multa desiderabuntur, supplere aliquando possit ac velit. Sed quisquis ille futurus est, hoc monitum, atque adeo exoratum illum velim, ne recentiores quosdam chronologos imitetur, qui res suas in medium adduxisse contenti, de fontibus altum silent, unde eas derivarunt. Fidem illi profecto a lectoribus tanto iniquius exigunt, quanto faciunt minus; nec posterorum laborem minuunt, sed immensum exaugent, dum sæpe diu multumque cogunt investigare, quod tandem reperias nuspiam.

[487] Accidit primum hoc mihi in utroque illo patriarcha, [Gregorius II antiquis ignotus fuit;] quem in capite proposui: cum enim ambos apud Onuphrium Panvinium in Chronico ecclesiastico, Genebrardum, aliosque passim offenderem; nec temeritatis arguere viros doctissimos auderem, qui id ausi essent asserere, quod nulla veterum auctoritate didicissent; verti me in omnem partem, ut aliquid, quod huc facere quoquo modo posset, nanciscerer; ac tandem odiose quærendo lassus agnoscere cum Pagio debui, frustra me fuisse: donec mihi nuper in manus venit Assemani Bibliotheca, de qua superius memini num. 464. Intellexi enim statim ex ipso limine, esse apud Virum illum eruditum Catalogos varios patriarcharum Antiochensium. Itaque consulendum eum per litteras putavi ea fretus humanitate, quam etiam alias experiri nobis licuerat. Atque hoc quidem inter proposita ipsi a me dubia primum fuit, quid sentiendum arbitraretur de Gregorio II, quem recentiores catalogi successorem faciunt S. Anastasii II, martyris. Alterum vero his verbis adjeceram: Quid item de Anastasio III, quem Gregorio II successisse quidam aiunt, at non probant?

[488] Respondit continuo Vir clarissimus, ex Catalogo, quem Arabice scriptum habet; quemque optimæ fidei esse, & Assemano nuper transmissum ab Athanasio, [Sed Anastasium III agnoscit Catalogus Arabibicus; seditque ab an. 610 circiter usque ad 629.] Antiocheno Melchitarum patriarcha, qui illum ex archivis ecclesiæ suæ collegisse sese affirmaverat, testatur noster Petrus Benedetti, cujus in hac re opem apud amicum. Assemanum imploraveram: ex illo, inquam, Catalogo respondit, Anastasio [secundo] martyrium passo, tertium Anastasium, eumdemque hæreticum, sedi incubasse. Tum subdit, Anastasium tertium non Gregorio, sed secundo Anastasio immediate successisse. Anastasium ergo tertium agnoscit quidem ille Catalogus; at Gregorium secundum non item. Hunc Anastasium III citati modo chronologi cum ejus successore Athanasio confuderunt, cum & Jacobitam eum fuisse velint, & hæreseos Heraclio imperatori auctorem. Eutychius tom. 2, pag. 195 ait: Post mortem ejus (S. Anastasii II martyris, quam ipse refert tempore non suo) absque patriarcha mansisse cathedram Antiochenam annis XXII, hoc est juxta ejus calculum, usque ad Macedonium. Atque adeo neque Gregorium secundum, neque tertium Anastasium, neque hujus postremo successorem admittit Athanasium; cujus tamen patriarchatum mox vindicabimus, ubi paucula dixerimus de Georgio, quem aliqui perperam patriarchis nostris annumerant. Ceterum ex fine S. Anastasii II, & initio Athanasii constabit, Anastasium III (siquidem patriarcha is fuit & tanti esse debet Catalogus Arabicus, qui eum adstruit) neque ante annum Christi DCX, neque post annum DCXXIX sedem illam occupavisse.

GEORGIUS.

[Neque hic patriarcha fuit Antiochenus, sed Alexandrinus.] Anastasius Bibliothecarius in Historia ecclesiastica sic habet: mundi anno MMMMMMXI, divinæ Incarnationis DCXI; anno vero imperii Heraclii decimo, Georgius Antiochenus habetur antistes. Redit hoc ad annum Christi DCXX juxta æram nostram vulgarem, aut certe DCXIX usque a Septembri; ut palam fit ex Indictione & Paschate anni imperii Heraclii duodecimi paulo inferius consignatis. Verum hic Anastasii locus manifeste corruptus est, cum ad annum illum nihil horum meminerit aut Theophanes Græce editus, quem tamen hic vertit Anastasius; aut latine redditus a Paulo Diacono Hist. Miscel. lib. 18. In textum ergo intrusit Anastasius, seu quisquis est alius, quod legerat apud Theophanem in præfixo ad annum illum laterculo; sed & hoc corrupit, cum Antiochenum episcopum Georgium fecit: nam in tabula Theophanica vacat area episcopatus Antiocheni, in Alexandrini vero sic scribitur: Αλεξ. Επίσκ. Γεώργιος ἔτη ιδ, Alexandriæ episcopus Georgius annis XIV. Cujus initium rectene huic anno jungatur, alio pertinet. Satis est mihi, quod episcopum Antiochenum inde colligi non posse ostenderim.

LXI. ATHANASIUS Jacobita.

De hoc Athanasio ita pronuntiat Pagius in Criticis ad annum Christi DCXXIX, num. 6: [Athanasius primo Jacobitarum patriarcha Antiochiæ,] Plane autem falsum, Athanasium Jacobitarum fuisse patriarcham; cum auctor Chronici Orientalis patriarcharum Jacobitarum accuratum catalogum scripserit, ejusque non meminerit. Miror enimvero, virum tam eruditum hæc scribere potuisse. Certe Chronicum Orientale catalogum habet patriarcharum Jacobitarum Alexandrinorum quidem; at nequaquam Antiochensium. An forte Jacobitis tantummodo Alexandrinis, ac non etiam Antiochenis, patriarcham ejusdem sectæ fuisse, credidit Pagius? Atqui contrarium discere potuit ex ipso illo, quod appellat, Chronico Orientali pag. 123. Nulla igitur adversus Athanasium ex illo Chronico duci potuit sana collectio, nedum tam audax: cum plane certum sit, Athanasium Jacobitarum Antiochenorum fuisse patriarcham.

[491] Hoc enim asserunt S. Theophanes, ex eoque Anastasius, [ut contra Pagium probatur,] ac Paulus diaconus ad annum Heraclii vigesimum; hoc auctor Vitæ ac certaminis S. Maximi a Combefisio editus tom. 1 Operum S. Maximi, num. 8, pag. 7; hoc Cedrenus ad annum item Heraclii vigesimum (licet enim in eo notetur annus Heraclii XXV, XX tamen antecedentia & consequentia apertissime exigunt;) hoc Zonaras lib. 14, § 17, ubi Athanasium quidem non exprimit; sed eamdem tamen historiam narrat de Jacobitarum Catholico, quem illi patriarcham nominant; hoc ipsi Jacobitæ tum Syri, tum Ægyptii supra num. 484; hoc denique Baronius, Petavius, aliique chronologi recentiores amplexi sunt.

[492] Hunc igitur Athanasium Jacobitarum in Syria inde ab anno Christi DXCVII vel DCIV patriarcham, [universæ tandem ecclesiæ Antiochenæ præfectus est,] eumdem illum fuisse arbitror, quem anno demum Christi DCXXIX aut sequenti, Heraclius imperator universæ ecclesiæ Antiochenæ præfecit; quo nomine in hac serie locum accepit, licet nihilo minus illegitimus fuerit, quam successor ejus Macedonius; cum tempus, nomen, hæresis, dignitasque conveniant, nec assignari alius possit. Præfecit, inquam; & quidem anno Christi DCXXIX aut sequenti; quæ duo mihi modo comprobanda sunt. Primum, fateor, aperte non affirmant auctores modo citati; scitur tamen Athanasius sedem Antiochenam avide affectasse: Audivimus, inquit Antiochus Monachus, qui tum vivebat, Hom. 130, tom. 1, Biblioth. Vet. PP. Græc. excusæ Parisiis MDCXXIV, pag. 1244, Audivimus quemdam ex Oriente præcursorem Antichristi venisse, qui voluit sedem Antiochenam occupare, Athanasium nomine … qui Apollinarii, Eutychis, Severi & Jacobi dogmata divulgat &c. Deinde scitur ei oblata fuisse ab Heraclio sedes, si modo admitteret synodum Chalcedonensem: admisit autem, aut certe id simulavit. Quid ni ergo promisso steterit imperator, eique addictam eo pacto dignitatem contulerit?

[493] Rem habe, ut eam narrat Theophanes anno Incarnationis secundum Alexandrinos DCXXI, [ut ex Theophano,] pag. 274: Hoc anno, inquit, cum imperator adhuc Hierapoli moraretur, Athanasius, Jacobitarum patriarcha, vir vafer & perniciosus, ut ex innata vafritie sunt Syri omnes, ad eum accessit: motisque cum imperatore de fide sermonibus, si modo synodum Chalcedonensem vellet admittere, patriarcham Antiochiæ se constituturum promisit. Is autem, ad imperatoris voluntatem subdole se fingens, duasque in Christo naturas confessus, propositam synodum probavit ac recepit: tum vero de operatione & voluntatibus imperatorem interrogavit, quales asserere deceat, geminas, an unicam? Imperator inusitata vocum novitate implicatus, Sergio CP. episcopo scribit: sed & Cyrum, Phasidis episcopum, accersitum interrogat, & in unicam voluntatem & actionem pariter unicam consentire reperit. Sergius etenim, ceu patria Syrus & Jacobitis parentibus ortus, unam physicam volendi actionem in Christo confessus & scripto testatus erat. Imperator utriusque invicem comparata sententia, concordem eis invenit Athanasium: ibi namque unam ponendam naturam, ubi una operatio asseritur, probe intelligebat. Interim imperator opinionibus istiusmodi instructus, utriusque mentem Joanni Papæ Romano scriptis significat: ille vero eorum hæresim non probavit. Sed illa cum Joanne haud statim contigere, quemadmodum videntur Theophanis verba præferre; uti nec cetera spectantia ad illam hæresim, quæ deinceps perstringit una ac continua narrationis serie, inquit Combefisius in Historia hæresios Monothelitarum disput 1, § 6.

[494] [aliisque colligitur,] Porro rem eamdem totidem pene verbis referunt Cedrenus aliique, quos dedi supra num. 276; nisi quod Zonaras disertius dicit, quam ceteri, Heraclium, Sergii & Cyri auctoritate motum, eamdem cum illis & Athanasio opinionem, donec Monothelitas a Sophronio aliquot post annis in synodo Hierosolymitana damnatos inaudiit, amplexum esse; & hæc facta putat Hierosolymis, quia divisam forte legerat alicubi vocem ἱεράπολις, unde Sanctam Civitatem intellexerit. Quid, obsecro, interea fingi potest impedimento fuisse, quo minus obstrictam ambienti Athanasio fidem Heraclius exsolveret, ecclesiamque concrederet Antiochenam? Ita certe ante me sensit magnus Annalium conditor ad annum Christi DCXLIX, num. 59, & (ut omittam Calvisium ad annum Christi DCXXIX) quotquot per Anastasium III non alium, quam hunc Athanasium videntur intellexisse, ut Gualterius noster in Tabula Chron. sec. VII, Ricciolius item noster, in patriarchis Antiochiæ, aliique. Enimvero, si Cyrum paulo post, si Pyrrhum deinde, quibus nihil addixerat, hunc ad Cpolitanam, illum ad Alexandrinam sedem promovit Heraclius; an credibile est, præteritum ab eo fuisse Athanasium, quem Cyro concordem invenerat; maxime cum huic patriarchatum Antiochenum ea lege pollicitus esset? Hoc certe ex Catalogo suo Arabico mihi nuper etiam affirmavit Assemanus his verbis: Athanasius, quem Jacobitæ Camelarium vocant, ab Heraclio imp. ex Jacobitarum præsule ad universæ ecclesiæ Antiochenæ patriarcharum promotus fuit.

[495] [A. C. 629 declinante vel 630.] De tempore satis convenit inter eos, qui datam jam historiam admittunt; nam vel annum assignant fere DCXXIX, vel DCXXX, quem elegit Petavius in Rationario temporum; & sane utrique anno illi aliqua parte respondet annus Incarnationis Alexandrinus DCXXI, & Indictio III, qui sunt characteres Theophanis (nam licet Indictionem istius anni non annotet, colligitur tamen ex antecedentibus:) itemque annus imperii Heraclii XX, cœptus ab Octobri anno Christi DCXXIX, quem post Theophanem adhibent alii. Eruditus Pagius in Criticis Baron. anno Christi DCXXIX, a num. 2, non rationem chronologicam hic solum, sed universam hanc Theophanis narrationem pro fabula traducendam suscipit, Combefisio, a quo dubitare tantum didicerat, haud paulo audentior: Combefisius enim cum argumenta sua improbata vidisset a Goare in notis ad Theophanem, ipse in notis suis posterioribus altum silens indefensa illa destituit. Nimirum semper durum est, nisi certissimæ suppetant rationes gravioraque antiquitatis momenta, jam receptas ab eruditis pridem omnibus veterum auctorum historias censoria continuo virga ferire.

[496] Talia se reperisse existimat Pagius loco citato, [licet Pagius huic chronologiæ & historiæ multa opponat ut certa,] num. 4, ubi in historia Monothelitarum hæc certa esse statuit: primo Heraclium anno DCXXII cum Paulo Severiano collocutum esse de una operatione Christi; & anno DCXXVI dum in Lazica esset, Cyro, tunc Phasidis episcopo, injunxisse, ut super illa quæstione Sergium episcopum CP. per litteras consuleret; ad quas hic deinde rescripserit testimonia mittens permulta pro unica voluntate & operatione Christo asserenda. Certum ait esse secundo, Sergium in epistola ad Honorium Papam, scripta anno DCXXXIV, testari, ab illo congressu Heraclii cum Cyro silentium hujusmodi capitulum suscepisse, usque ad annum DCXXXIII; nec in eo ausum esse mentiri. Certum tertio, epistolam Cyri ad Sergium, in qua meminit disputationis Heraclii cum Paulo Severiano, scriptam esse anno DCXXVI. Certum quarto, qui de colloquio Heraclii cum Paulo meminerunt, de colloquio ejusdem imperatoris cum Athanasio tacuisse, & vice versa. Certum est quinto, Athanasium, natione Syrum, ambiisse episcopatum Antiochenum, eumque Monothelitam fuisse. Certum denique sexto, perperam asseri a Theophane, scripsisse imperatorem ad Joannem Papam, & hunc pro Honorio esse suppositum. His positis (concludit Pagius num. 5) Theophanis error manifestissimus est: congressionem enim Heraclii cum Paulo confundit cum congressione ejusdem cum Athanasio, sive hæc vera, sive commentitia sit; ut eam esse paulo post contendit.

[497] Hanc ego sequelam neutiquam admitto; imo nec antecedens, [quorum aliqua certa non sunt;] ex quo illa deducitur: in eo namque non omnia perinde certa, quædam etiam ad collectionem Pagii nihil faciunt. Certum non est, ne dicam falsum, quod secundo asseritur, mentiri scilicet ausum non fuisse Sergium, cum ad Honorium scripsit anno DCXXXIV, ab anno DCXXVI usque ad DCXXXIII de unica voluntate & operatione Christi fuisse silentium: quam multa enim in hac epistola mendacia sparserit, de quibus coargui poterat, collige ex Combefisio Hist. Monothel. disp. 1, § 4; atque illud in primis quam palpabile est, quod ibi de Sophronio narrat? Adi tom. 6 Concil. col. 924. Taceo alia, quæ ipsi a Maximo in disputatione cum Pyrrho, a S. Martino I, in Lateran. synodo Secret. I, aliisque impacta sunt

[498] [& ut essent certa, tamen nihil evincerent,] Fac tamen, si ita placet, mendacem in hac re Sergium non fuisse; fac silentium de unica Christi voluntate actioneque servatum ab anno DCXXVI usque ad DCXXXIII. Num hoc pacto evertitur Theophanis aliorumque de Athanasio historia, tametsi illam referas ad annum Christi DCXXIX? Minime gentium. Recte enim servari de doctrina quadam silentium dicitur, si nullæ ob eam turbæ, contentiones episcoporum nullæ, nulla concilia vel decreta vel oppositio facta sint; quorum omnium nihil fuit in negotio Athanasii, qui subdole quidem, at modestissime tamen & pro discipulo se gessit, dum Heraclio dubium suum proposuit; is porro ad Sergium ac Cyrum, retulit, in quorum responso Athanasius libentissime acquievit. Jam quod quinto loco certum esse dicitur. de ambitione & Monothelismo Athanasii, certum est illud quidem; sed Pagianæ conclusioni adversatur id potius multo, quam faveat. Postremum denique quam parum sit certum, patet ex Combefisii animadversione, quam dedi num. 493; neque addere quidquam lubet; cum ad probandam Paulinæ historiæ cum Athanasiana confusionem otiosum sit, ad Joannem imperator scripserit, an ad Pontificem alium.

[499] [ad probandam confusionem congressus Pauli & Athanasii cum Heraclio,] Restat igitur quod primo, tertio & quarto loco certum esse statuitur; sed hoc quam facile est ita secernere, ut nulla inter utramque narrationem communio intercedat? Finge rem ita contigisse, ut plane potuit. Anno Christi DCXXII cum exercitu per Armeniam adversus Persas perrexerit Heraclius; ibi in Paulum illum Severianum inciderit, ejus hæresim redarguerit atque depompaverit pravam ejus impietatem, profanis ejus astutiis sanctæ nostræ Ecclesiæ recta atque immaculata e diverso proferens dogmata, inter quæ & unius operationis Christi mentionem fecerit, ut narrat ipse Sergius in epistola ad Honorium Papam tom. 6 Concil. Labbe, col. 920, aut potius col. 919 (nam textus græcus minus obscurus est:) tum iter suum prosecutus sit imperator, expeditioni Persicæ unice intentus. Post aliquod vero tempus, ut ibidem narratur, in provinciam Lazorum, Armeniæ vicinam advenerit, idque anno Christi, juxta Theophanem DCXXVI; ibi demum recordatus disputationis cum Paulo a quadriennio institutæ, quæsiverit ex Cyro, Phasidis tum episcopo, unicam asseri oporteret, an duplicem, quod in edicto suo adversus Paulum Severianum ipse vetaret, Christi operationem? Hærentem hic Cyrum, nec satis decidere per se quidquam audentem, imperator ad Sergium per litteras consulendum remiserit.

[500] [& posteriorem pro fabula traducendum;] Dum id fit, & prolixa Sergius ad Cyrum adornat responsa, Heraclium alio vocarit relata a Theodoro fratre de Saë, Persarum duce, victoria; ac porro res prospere contra Persam fluentes immemorem colloquii cum Cyro habiti per triennium reddiderint; perinde ut ante per quadriennium exciderat controversia mota in Paulum Severianum; donec tandem anno DCXXIX Hierapoli Athanasium offendit, qui post ea, quæ hoc loco prosequitur cum aliis Theophanes, dubium ipsi tandem illud proposuerit, atque eodem prorsus modo, quo illud ipsemet ante annos tres elapsos Cyro, ac per eum Sergio, non expectato tamen responso, examinandum dederat. Eorum hac improvisa occasione memor, ad Sergium, ut narrat Theophanes, scripserit; simulque e Lazica ad se arcessierit Cyrum (nam eum Heraclius, non Sergius, ad se evocavit, teste Theophane, Cedreno & aliis; quamquam non recte vertit hunc locum interpres, quem dum imprudens sequitur Pagius anno DCXXIX, num. 5, tota exerrat via.) Tum cetera porro acciderint, ut ea superius dedimus. Quæ hic, obsecro, confusio congressionum Heraclii, quarum altera cum Paulo, altera cum Athanasio facta narratur?

[501] Enimvero tantum abest, ut prima cum secunda confusa dicatur, [cum utriusque congressus narrationes] ut nihil alteri ex altera conveniat; non tempus: prima enim contigit anno DCXXII, secunda anno DCXXIX circiter; non locus: illa enim in Armenia, hæc accidit Hierapoli in Syria; non persona: nam ibi Paulus erat, hic Athanasius; non conditio, non secta; siquidem Paulus, teste Sergio ad Cyrum & Honorium tom. 6 Concil. Labbe, col. 916 & col. 920 episcopus non erat, sed Prior, aut ex principibus Acephalorum, vel, ut Cyrus ad Sergium scribit ibid. col. 950, Primas Ἀνεπισκόπων, id est, eorum qui sine episcopis vivunt; Athanasius contra non modo episcopus erat, sed etiam episcoporum sectæ Jacobiticæ per Orientem patriarcha; non doctrina: nam Paulo, licet Severiano, opponebat Heraclius unicam Christi operationem, prohibebatque in Jussione contra illum edita duas in Christo Deo nostro dicere operationes, ut est apud Sergium ac Cyrum citatos; Athanasius vero unicam operationem ita tuebatur, ut cum Sergio ac Cyro consentire penitus judicaretur.

[502] Non convenit modus ipse aut materia congressus: [sint inter se per omnia diversissimæ.] quia Paulus ad defendendam palam ac pertinaciter hæresim suam unice ad imperatorem accessit, ut patet ex epistola Sergii ad Honorium; Athanasius autem episcopatum Antiochenum præcipue spectabat, quem ut obtineret, Chalcedonensem synodum ac duas in Christo naturas sine tergiversatione professus est, neque deinde cum Heraclio de operatione Christi contendit, sed eum submisse tantum, at nequiter, interrogavit. Post colloquium cum Paulo non scripsit ad Sergium imperator, sed Cyrum id facere jussit; at post congressum cum Athanasio scripsit ipse, priusquam rem cum Cyro communicasset; in negotio Pauli Cyrum Heraclius adierat; in negotio Athanasii illum procul absentem accersiit. Denique eventus utriusque congressionis dissimillimus est: Paulus etenim sic ab ea recessit; ut imperatoris in sese edictum provocaverit, ut ab ipsis etiam Sergio ac Cyro, quod in eorum citatis jam litteris videre est, multis etiam post annis pro hæretico, impio, execrabili sit habitus; at vero Athanasius cum iisdem & cum imperatore statim ab initio communem tueri sententiam creditus est. Quid plura? Hæccine ejusmodi sunt, ut vel minima saltem parte confusionis capacia censeantur?

[503] Quando igitur tam diversa est Pauli & Athanasii historia, quid est, quod utramvis seorsim rejicias? At enim, inquit Pagius, cur nemo utramque simul dedit? Cur de Pauli congressu silent, [Nec refert, quod qui de Paulo scribunt, de Athanasio sileant,] qui de Athanasio meminerunt, & contra? Respondeo, quia Sergii ac Cyri, qui de Paulo scripserunt, interesse poterat, ut ne de Athanasio mentionem in litteris suis facerent, cum scirent, ita monothelismi studiosum eum esse, ut ipsum etiam Heraclium dudum eo inclinantem, (ut ex disputatione & Jussione ejus adversus Paulum colligere est,) in eamdem secum sententiam penitus tandem induxisset, in quem proinde tamquam in professum hæreticum agens Sophronius in synodica sua tom. 6 Concil. Labbe, col. 889, Anathema sint, inquit, & catathema & Athanasius Syrus, & apozygarius Anastasius (Alexandrinum intelligo jam tum vita functum, de quo supra num. 479.) Hujus autem hæreseos quamquam auctores ipsi, Sergius nempe ac Cyrus, fautoresque esse volebant quam qui maxime; at videri tamen apud orthodoxos nolebant; itaque nullum aut cum ipsa, aut cum apertis ejus defensoribus commercium præ se ferebant; hinc Sergius in epistola ad Honorium caute silentio premit Jussionem Heraclii contra Paulum, quasi rem omnino ignoraret, cujus ipse præcipuus fuerat auctor; hinc ipse in eadem epistola noluisse se ait, palam prædicari aut unicam, aut duplicem Christi operationem.

[504] [& contra.] Cur autem Pauli non meminerint, qui de Athanasio loquuntur, causa facile cogitari aliqua potest, sive quod ejus historiam perspectam penitus non habuerint, sive quod singularia quælibet persequi facta non libuit; sive ob aliam denique rationem quamcumque: sexcentæ enim esse possunt etiam probatissimis ac sanctis auctoribus non scribendi quod sciunt; at nulla scribendi affirmandique quod nesciunt. Facit adeo eis injuriam, qui factum esse negat quod asserunt; quia factum sit aliquid quod omittunt. Cum id etiam Sacrarum Litterarum auctoribus solenne fuerit. Denique quod in conciliis, litterisque multorum inter Monotheliticæ sectæ principes nominari non soleat; id eo factum esse potuit, quod quæ per ipsum facta sunt, ea Sergio ac Cyro tamquam omnium in hac re machinationum præcipuis architectis vulgo imputarentur. Sed hæc ad vindicandam Theophanis aliorumque narrationem sufficiant.

[505] [Athanasium etiam Jacobitæ usque ad mortem agnoverunt.] Dubium nunc videri merito possit, num ab Athanasio post simulatam Chalcedonensis concilii, duarumque in Christo naturarum confessionem Jacobitæ defecerint, aliumque subrogarint; an eidem subesse perrexerint, probe gnari, non confessionem illam fidei Chalcedonensis, sed artificiosam explosionem fuisse: Gloriabantur siquidem inde Jacobitæ & Theodosiani, inquit loco citato Theophanes, palam jactantes, se non quidem cum Chalcedone; at Chalcedonem secum doctrina communicare, & una operatione admissa, unicam quoque Christi naturam confiteri. Hæc tamen Jacobitarum omnium opinio non fuit, ut patet in Historia Patriarcharum Alexandrin.; ubi hæretici illi, Cyrum agnoscere detrectantes, Benjamino suo obstinatissime feruntur adhæsisse. Ceterum ex iis, quæ supra in appendice num. 484 dedimus, satis liquet, Athanasium etiam a Jacobitis Antiochenis agnitum fuisse patriarcham ad mortem usque; apud quos mirum esse fateor, nullam fieri rerum hic de eo narratarum mentionem. Obiisse vero illum versus annum Christi DCXXXIX, occupata recens ab Arabibus Antiochia, num 485 docuimus.

LXII. MACEDONIUS.

Eutychius tom. 2, pag. 271, S. Anastasio II, post annorum XXII intercapedinem, quibus orbatam fuisse pastore ecclesiam Antiochensem putavit, [Macedonius Monothelita a suis creatus Constantinopoli,] suffectum tandem esse Macedonium testatur his verbis: Anno Chalifatus ejusdem (Omari) quinto constitutus est Macedonius patriarcha Antiochenus in urbe Constantinopolitana, qui Maronita (sic ipse Monothelitas appellat) fuit. Constantinopoli sex annos substitit; dein e vivis excessit, antequam Antiochiam vel ingressus esset, vel vidisset. Aliqua hic certa sunt; cetera non item: certum est 1, Macedonium fuisse Monothelitam. 2. a Monothelitis creatum esse patriarcham Antiochenum. 3. id factum non esse Antiochiæ: hæc enim omnia confirmat S. Martinus Papa I epist. 5 ad Joannem episcopum Philadelphiæ tom. 6 Concil. Labb. col. 22, ubi sic habet:

[507] Hunc enim episcopum (de Macedonio loquitur) catholica ecclesia nullo modo novit; [teste S. Martino PP. I,] non solum quod is præter canones in externa regione sine consensu, & absque ullo decreto, hanc sibi appellationem usurpavit; sed & quod consentiat hæreticis, (Monothelitis, ut patet ex sequentibus) qui hæreseos suæ appendicem, ejus electionem per contemptum tumultuarie fecerunt: quemadmodum & Petri, qui ab iis nominatus est & assimulatus episcopus Alexandriæ: ut per plures & adscriptitias personas hæresim suam munitiorem utique reddant: quam una cum ipsis impræsentiarum (anno Christi DCXLIX) canonice hic (in concilio Lateranensi) & synodaliter anathematizavimus. Non absimilia scribit epist. II ad ecclesiam Hierosolymitanam & Antiochenam ibid. col. 41. Utraque autem epistola significat, constitutum a se esse per ambas illas ecclesias Joannem, episcopum Philadelphensem (sicut antea fuerat Stephanus Dorensis episcopus, de quo agit ibidem epist. 9 ad Pantaleonem, col. 34 & seq.) ut locum nostrum, inquit, in omnibus ecclesiasticis articulis in partibus Orientis suppleat, & creet in omnibus civitatibus, quæ Antiochenæ sedi, quæque Hierosolymitanæ sacerdotaliter subsunt, episcopos & presbyteros & diaconos: ne, sicut dicit Propheta, deficiant a comestione oves, eo quod non sint boves in præsepibus, id est, fideles & orthodoxi populi, quod catholicæ ecclesiæ episcopos non habeant &c.

[508] Reliqua vero quæ asserit Eutychius; puta, [A. C. 638 vel 639, sedit usque ad A. C. 649 exeuntem, ut minimum;] consecratum esse Constantinopoli Macedonium anno Califatus Omari quinto (Christi DCXXXVIII a die XXVIII Augusti, vel DCXXXIX usque ad eumdem diem.) Item substitisse eumdem ibi ac mortuum esse antequam Antiochiam ingressus esset vel vidisset; sicut non est cur negem, ita nihil occurrit aliunde, quo stabiliam. Certe non adeo mirum est, si Constantinopoli, saltem aliquamdiu, substiterit; quando recens in Saracenorum manus Antiochia jam venerat. At illud sine dubio falsum est, quod ait, sex tantum annis electioni suæ Macedonium supervixisse; nisi serius fingatur electus: nam si anno quinto Califatus Omari, Christi DCXXXVIII aut DCXXXIX inauguratus est, superfuisse debuit annos ut minimum X; vivebat utique anno Christi DCXLIX sub finem, de quo tum ita scribebat ad Joannem Philadelphensem S. Martinus I loco citato: Ejus vero, qui false episcopatus sibi nomen affinxit, Macedonii dico, importunas litterarum minas, sive protestationem, fortiter despuito, ut rabidi canis & temerarii latratum &c.

[509] [quidquid hic erret Eutychius.] Et vero ex ipso Eutychio errorem hunc colligere facilius est, quam restituere: Macedonio enim successorem assignat Monothelitam & Constantinopoli (a Monothelitis haud dubie) electum anno Califatus Othomani tertio, tom. 2, pag. 323; ab anno autem Omari quinto, quo cœpisse Macedonium statuit, usque ad Othmani tertium anni sunt circiter novem, juxta Eutychium latine versum; cum ibidem asserat (recte an perperam, nihil mea interest) Califatum Omari fuisse annorum decem & novem mensium. Quid? Adeone in hac re segnes erant Monothelitæ, Constantinopoli ac toto fere Oriente pene soli regnantes, ut in Macedonii defuncti locum toto biennio neminem e sua secta substituerent? Enimvero S. Martinus non tales eos paulo ante depinxit: neque proinde verisimile est, annos tantum sex episcopatum illum suum gessisse Macedonium, etiam secundum Eutychium, si recte expendatur. Verum, ut dixi, lapsus hic ex Eutychio penitus emendari non potest: cum non patiatur Macedonii tempora extendi longius, quam ad annum Othmani tertium, qui est Christi DCXLVI a die VI Novembris & DCXLVII usque ad eamdem diem; ex dictis vero palam est, annis eum vixisse saltem duobus amplius.

LXIII. JARIHUS
sive
GEORGIUS I.

[Sedit Monothelita hic ab A. C. 650 usque ad 654,] Solus hunc iterum producit Eutychius tom. 2, pag. 323, ubi sic habet: Anno Chalifatus ejus (Othmani) tertio constitutus est Jarihus patriarcha Antiochenus, qui Maronita (Monothelita) fuit. Constantinopoli autem [ei muneri] præfectus est, ubi quinque annos substitit, neque Antiochiam pervenit. Mortuus autem est Constantinopoli, ibique sepultus. Patet, hunc intrusum fuisse a Monothelitis non secus ac Macedonium: sed id fieri non potuisse ante annum circiter Christi DCL, qui fuit annus Calitatus Othmani sextus usque ad diem VI Novembris, demonstratum est numero proxime præterito. Unde si per annos quinque, saltem incompletos, usurpata contra canones dignitate gavisus est, annum Christi DCLIV vivendo attigit: quod optime congruit cum initio Macarii, qui ei successit.

[511] [non confundendus cum Macario.] Videtur interpres Eutychii in Chronologiæ Eutychianæ synopsi, quam tomo primo præmittit, dubitasse, idemne hic sit Jahirus cum Macario; sed si recte ipse Eutychium verterit, nescio, quis ei esse potuerit ambigendi locus: utrumque enim apertissime discrevit Eutychius, ut planum facient, quæ de Macario sequuntur. Dubium tamen esse non potest, quin Jarihus hic idem ille sit, quem pag. 348 Georgium nuncupat, ubi ait: Anathema ergo dixerunt (PP. in sexta synodo) in Macarium, Macedonium & Georgium, patriarchas Antiochenos: non enim plures ipse Antiochiæ præsules agnovit usque ad Macarium, quam duos: Macarium autem sedisse affirmat usque ad synodum sextam, ut mox dicetur; reliqui duo tum dudum vivis excesse rant.

LXIV. MACARIUS I.
Hæresiarcha.

De Macario ita scribit Eutychius tom. 2, pag. 324: Anno Chalifatus ejusdem (Othmani) decimo factus est Macarius patriarcha Antiochenus, [Macarius sedit ab A. C. 654,] qui & Maronita (Monothelita) fuit. Hic etiam Constantinopoli creatus, cum ibi octo annos permansisset, neque Antiochiam accessisset, mortuus est, ibique sepultus. Cœpit Califatus Othmani, juxta Chronologiæ Eutychianæ synopsim, die VI Novembris anno Christi DCXLIV: annus ergo ejus decimus a VI Novembris anni Christi DCLIII usque ad eumdem diem anni DCLIV fluebat, in quem annum incidisse potuit, ut numero superiore notatum est, tam successio Macarii, quam Georgii sive Jarihi obitus. Verum cetera Eutychius hallucinatur insigniter.

[513] Primo quod Macarium asserat usque ad mortem permansisse Constantinopoli; [depositus vero est A. C. 681, die 7 Martii in synodo sexta.] deinde quod eum ab anno Christi DCLIV, annis tantum octo vixisse statuat; denique quod ne ad sextam quidem usque synodum superstitem faciat; etiam cum synodum illam ipsis XVI annis deproperet: coactam etenim inepte fingit, non anno Christi DCLXXX & DCLXXXI cum revera convenit; sed anno Christi DCLXIV, sive Califatus Moawiæ, filii Sofyan, anno quarto, tom. 2, pag. 344; quem pag. 356 ridicule conjungit cum anno imp. Constantini decimo tertio. Tria, inquam, hæc peccat Eutychius: nam ut a postremo incipiam; non tantum interfuit. Macarius sextæ synodo; sed etiam tamquam venerabilis archiepiscopus Theopoleos Antiochiæ tertio inter patriarchas Orientales loco consedit, idque inde ab Actione prima, die V Novembris anni Christi DCLXXX, usque ad Actionem octavam, habitam die VII Martii DCLXXXI, in qua demum percussus anathemate, pallio simul atque omni patriarchica dignitate titulisque exutus est; vide Labbeum tom. 6 Concil. col. 758 & seq.

[514] Hinc altera Eutychii prolapsio seipsam evolvit: [Multa hic peccat Eutychius.] nam si ab anno Califatus Othmani decimo, Christi DCLIV, creatus episcopus erat Macarius, teste Eutychio; profecto non tantum octo, sed totos fere XXVII annos munus illud eum gessisse fatendum est. Postremo, ne quid dicam de commentitia illa patriarcharum a sua diœcesi per tot annos absentia; illud certe a vero alienissimum finxit Eutychius, quod Constantinopoli non modo vivus semper Macarius, verum etiam defunctus permanserit. Constat enim non solum ex Divina sacra Constantini Pogonati ad Leonem Papam II, quam dat Labbeus tom. 6 Concil. vindicatque contra Baronium Pagius ad annum Christi DCLXXXIII a num. 5; verum etiam ex concilii Nicæni II actione prima tom. 7 Concil. col. 82, Macarium, a sexta synodo damnatum, Romam esse missum cum aliis ei adhærentibus, a summo Pontifice judicandum; ibique a S. Leone, cum nollet ab hæretica pravitate recedere, in monasterium esse retrusum, ut auctor est Anastasius Bibliothecarius, seu quisquis alius, in Vitis Pontificum; illo autem exilio liberatus numquam fuit; siquidem numquam voluit corrigi, ut dicitur in Nicæno II, loco citato. Hæc de chronologia Macarii. Doctrinam ejus & opuscula disce ex synodo sexta, & historia hæresis Monothelitarum Francisci Combefisii, aliisque. Quam perniciosus fuerit ardor ejus in erroribus suis late propagandis, testatur S. Leo Papa II Constantino tom. 6 Concil. Labb.

LXV. THEOPHANES.

[Tempore synodi sextæ consecratus A. C. 681 circa initium Aprilis,] Theophanes Deo amabilis presbyter & abbas monasterii, quod cognominatur Baias, siti in Sicilia, accensus legitur postremis Patribus, qui synodo sextæ ab initio interfuerunt; at in confutando confundendoque Macario, ac sacrosancta Ecclesiæ catholicæ fide defendenda inter primos emicuit; dignissimus enimvero, qui dejecti adversarii solium occuparet; quod & fecit: nam episcopi, qui ad synodum convenerant, Antiochenæ sedi subjecti, postquam damnatus Actione octava fuisset Macarius, postulata obtentaque in Actione decima tertia, habita die XXVIII Martii anno Christi DCLXXXI, imperatoris ad novum sibi præsulem deligendum facultate, in Theophanem suffragia contulerunt; qui jam electus consecratusque ante Actionem decimam quartam, celebratam die quinta Aprilis ejusdem anni, in ea ceterisque sequentibus inter sanctæ synodi præsides Macarii loco consedit, appellatus imposterum Theophanes venerabilis atque sanctissimus Archiepiscopus Theopoleos Antiochiæ. Hæc, opinor, Theophanis exordium, de quo nulla est controversia, nimis aperte demonstrant, quam ut in eo stabiliendo longiorem me quisquam esse velit.

[516] [sedit usque ad A. C. 684 affectum admodum, vel initium sequentis;] Porro patriarchatus hujus non adeo facile est exitum, quam initium reperire. Eutychius enim vix ultra annum unum aut alterum durasse innuit; cum Thomam, quem Theophani per annos XX successorem notat, obiisse dicat, pag. 364 & seq., anno Califatus Aldil-Maleci primo, qui incipit anno Christi DCLXXXV, die XIV Octobris. Subducti autem anni XX ab anno Christi DCLXXXV vel DCLXXXVI, redigunt Thomæ primordia ad annum DCLXV vel DCLXVI, cum ipse consecratum fuisse Theophanem statuat anno Christi DCLXIV. Sed quis huic auctori Theophanis episcopatum circumscribenti satis hic fidat, cum in præcedentis Macarii, & consequentis Thomæ temporibus finiendis tot annorum spatiis exerret? Recentiores ergo chronologi maluerunt annos ei quinque concedere. At quo auctore? Nicephoro, inquit Card. Baronius, ad annum Christi DCLXXXV, num. 8. Verum quis ille Nicephorus; aut ubi hoc tradit? Nam qui de patriarchis Antiochenis agunt, Constantinopolitanus patriarcha & Callistus in Anastasio II pridem desinunt.

[517] Ex iis tamen quæ ibidem habet Eminentissimus Cardinalis ex concilio Nicæno II, [ut eruitur ex concilio Nicæno II.] recte colligitur, vacuam fuisse cathedram Antiochenam, defunctumque Theophanem tempore S. Benedicti Papæ II, qui, juxta Pagium, ordinatus est XXVI Junii anno Christi DCLXXXIV, obiitque sub initium Maii anno DCLXXXV: sic enim ibi loquitur Petrus presbyter & locum retinens Apostolicæ Cathedræ Hadriani Papæ Romæ: Hec perspicuum est: (receptos scilicet & restitutos Ecclesiæ fuisse episcopos ab hæresi redeuntes.) Etenim Romæ in exilio erat Macarius hæreticus a sexta synodo missus; & quadraginta dies dedit ei spatium sanctæ memoriæ Pater noster Papa Benedictus, & per singulos dies mittebat ad eum Bonifacium consiliarium suum, & commonitoriis verbis docebat eum ex divina Scriptura: & numquam voluit corrigi. Hoc autem faciebat, ut persuaderet & reciperet eum, sive in pristinum statum restitueret, ut habet Baronius, & adjuncta loquuntur. Cur vero tam impense id agebat S. Benedictus; cur diem etiam conversioni præscribebat, ut eum pristinum in locum, sedem videlicet Antiochenam, restitueret; nisi quia jam illa vacabat, nec res moram patiebatur? Obierat ergo jam tum Theophanes, post annos tres aut fere quatuor, quam ecclesiam illam, applaudente sexta synodo, gubernandam suscepisset: neque proinde audiendus videtur auctor Actorum Joannis Maronis apud Assemanum tom. 1, pag. 502, qui obitum ejus refert ad annum secundum Justiniani II imperatoris, Christi DCLXXXVI post initium Septembris. Vide Labbeum tom. 7 Concil. col. 82.

PARERGON
De Constantino Diacono.

Non possum facere, quin hoc loco Constantinum illum proscribam, quem patriarchis Antiochenis inseruisse videtur Baronius, [Constantinus hic non fuit umquam patriarcha Antiochenus;] ad annum Christi DCLXXXVI, num. 5, ubi sic habet: Quod rursum ad Cononis res gestas pertinet, illud perperam factum ab eo Anastasius tradit, quod, cum morte Theophanis vacaret ecclesia Antiochena pastore, quorumdam ecclesiasticorum persuasione, inconsulto Romanæ Ecclesiæ clero, ordinarit Constantinum, diaconum ecclesiæ Syracusanæ, rectorem tunc patrimonii Romanæ Ecclesiæ in Sicilia, eique pallium ex more concesserit. Quis non ex his verbis intelligat, Constantinum, cum esset diaconus & rector patrimonii Romanæ Ecclesiæ in Sicilia, consecratum esse a Conone patriarcham Antiochenum in locum defuncti Theophanis? Ita certe hæc accepit Blasius Terzi de Syria sacra lib. 1, cap. 33, & eruditus Assemanus Bibliothecæ Orient. tom. 1, pag. 502. Huic errori ansam præbuit corruptus Anastasii textus; quem si legas, ut est a Fabroto ad tres Codices Mss. emendatus, patebit, ibi de Antiochia, ejusve patriarchatu, non magis esse sermonem, quam de insulis Fortunatis; de Theophane autem ne verbum quidem.

[519] Atque eccum illum, ut videas, totum, ut est apud Anastasium correctum in vita Cononis: [ut quidam ex mendoso Anastasii textu putarunt.] Hujus (Cononis) temporibus pietas imperialis relevavit per sacram jussionem suam ducenta annonæ capita, quæ patrimonii custodes Brutiis & Lucaniæ annue persolvebant. Itemque & aliam jussionem direxit, ut restituatur familia suprascripti patrimonii & Siciliæ, quæ in pignore a militia detinebatur. Hic (Conon) ultra consuetudinem absque consensu cleri, ex immissione malorum hominum, in antipathia (antea corrupte legebatur: in Antiochia) ecclesiasticorum Constantinum diaconum, ecclesiæ Syracusanæ rectorem, in patrimonio Siciliæ constituit, hominem perperam (forte perversum) & tergiversutum. Sed & pallio ad caballicandum uti licentiam ei concessit. Et post non multum temporis seditio super eum orta est a civibus, ob patrimonii lites; qui a judice provinciæ sub arcta custodia retrusus est, pro eo quod in dissensionem judicum inveniretur directus fuisse. Hæc Anastasius. Extundat inde sane patriarcham Antiochenum, qui potest, cujus ne umbra quidem est minima.

PARERGON DE S. JOANNE MARONE
Primo Patriarcha Antiocheno Maronitarum.

[S. Joannes Maro, licet Patriarcha dictus Antiochiæ post obitum Theophanis,] Quoniam orthodoxi illi in Syria Libani montis incolæ, quos Maronitas vocant, patriarchas suos, jam inde a principio, Antiochiæ titulo insignitos fuisse perhibent, non abs re fore visum est, si patriarchatus illius primordia obiter hoc loco perstringerem; ne quis hanc sedem cum ea confundat, quæ proprie absoluteque Antiochena dicta fuit; id quod proclive illis esset, qui Stephanum Edenensem legerent, apud Assemanum tom. 1, pag. 502 & seq, sic pronuntiantem: Post Theophanis obitum de successoris electione episcoporum synodus habita est. Qua occasione divino consilio Antiochiam Joannes (cognomento Maro) profectus, concordi omnium suffragio Antiochenus patriarcha creatur &c. Proclive, inquam, esset hæc legentibus existimare, S. Joannem Maronem in locum Theophanis omniaque jura successisse, atque adeo simpliciter ac rotunde patriarcham fuisse Antiochenum, non secus atque alios ejus in sede Maronitica successores.

[521] [solis præfuit Maronitis;] Verum, ut recte ibidem annotat Assemanus, Quod Joannes in synodo electus fuisse dicitur, id a nemine, præter Edenensem, affirmatur. Atqui si Joannes concordi episcoporum suffragio patriarcha Antiochiæ creatus fuisset, illius utique nomen in serie patriarcharum Antiochenorum Græci aut Latini ejusdem ævi scriptores notassent, sive is catholicus fuisset, seu hæreticus; uti notata leguntur nomina hæreticorum catholicorumque antistitum, qui eumdem antecesserunt aut subsecuti sunt. Itaque probabilius, inquit, puto, illum non ab episcopis Antiochenæ sedis, qui Græcorum imperatori Justiniano parebant, sed ab iis, qui Mardaïtis, seu Maronitis præerant, in patriarcham electum fuisse. Id enim suadere videtur, quod Maronitæ ad præsentem usque diem patriarchas suos a Græcis, Jacobitis, & Nestorianis diversos habere consueverint; nec verisimile est, tantam hominum multitudinem, qui a monte Mauro ad sacram Urbem, Syriam, Phœnicem, & Palæstinam occupaverant, capite ac pastore caruisse, aut in unam gentem, a reliquis ritu moribusque differentem, sine aliquo auctore coaluisse.

[522] Atque hac de causa, pergit idem Auctor, videntur Græci Latinique gesta Joannis Maronis præteriisse, [non autem ecclesiæ Antiochenæ.] cum hæc in jugis Libani contigerint, & patriarchatus Joannis Maronis a Græcis non fuerit agnitus, utpote qui ad ritum Syriacum, & super subditos Syros explicaretur; quemadmodum nec subsecutos, neque præsentes Maronitas patriarchas in Antiochenorum numero reponunt. Quos proinde & nos æquum est imitari, missos faciendo patriarchas, qui solum Antiochiæ titulum, non sedem obtinuerunt; id quod non minus de Joanne Marone, quam de ejus successoribus testantur S. Theophanes, aliique intra citandi, cum asserunt, vacasse patriarcha sedem Antiochenam ab anno Christi circiter DCCII usque ad DCCXLII; cum nimirum adhuc superesset Joannes Maro, juxta citatum Stephanum Edenensem, pag. 505, usque ad annum Christi DCCVII, cui statim alii serie continua successerunt; uti docent idem Assemanus, qui eorum Catalogum in prologo pollicetur, & Joannes Ceverius de Vera apud Faustum Naïronum in dissert. de Origine, Nomine, ac Religione Maronitarum, edita Romæ anno Christi MDCLXXIX, § 22.

[523] Itaque qui plura de Joanne Marone ac Maronitis desiderat, [quare hic præteritur.] is adeat Quaresmium Elucidationis Terræ Sanctæ lib. 1 a cap. 35, Eugenium Rogerium in Terra sancta, Gallice Parisiis edita anno MDCXLVI, tract. 7, Naïronum in dissertatione jam assignata, & in ejusdem Euoplia Fidei catholicæ Romanæ historico-dogmatica, vulgata Romæ anno MDCXCIV, part. 1, cap. 4; Renaudotium in Hist. Patriarch. Alexandrin. pag. 149 & seqq., aliosque; & cum his Assemanum conferat tom. 1, cap. 43, ubi de gestis Joannis hujus & scriptis agit; imo & de publica fama sanctitatis ejus & cultu, quo illum ecclesia Maronitica quotannis celebrare consuevit V Idus Februarias.

LXVI. ALEXANDER II.

De successore Theophanis, quem ostendimus modo non fuisse S. Joannem Maronem, inter auctores modernos nequaquam convenit, [Theophani successit Alexander II,] aliis nullum hoc seculo admittentibus, quod facit Ricciolius noster Chronologiæ reform. tom. 3, part. 1, catal. 11, itemque Gualterius in Tabulis Chronographicis seculo septimo; aliis solum Constantinum, ut modo dictum est; aliis Alexandrum II, cui tribuunt annos XVI, ut habent Panvinius, Genebrardus, aliique; aliis solum Georgium, ut sensit Pagius ad annum Christi DCXCII, num. 8. Qua id ratione faciant, cum ipsi non dicant, mihi divinare non vacat. Ego interim duos assignandos existimo, qui eum continua successione secuti sint. Et de Georgio quidem certa res est, ut paulo inferius videbitur; de altero autem, qui Georgium antecesserit, dubitari vix sinunt Eutychius Alexandrinus & Anastasius Bibliothecarius: hic, cum in Historia ad annum divinæ Incarnationis DCLXXVIII, qui est æræ vulgaris DCLXXXVI, ait: Theodorus autem Constantinopolitanus annis tribus, & Alexander Antiochenus habentur antistites; ille vero, cum tom. 2 Annalium Alexandrinorum, pag. 364 & seq. ad annum Califatus Abdil-Maleci primum, qui respondet anno Christi DCLXXXVI usque ad Octobrem, juxta synopsim chronologiæ Eutychianæ, ita scribit: Porro mortuus est Thomas patriarcha Antiochenus, cum munus illud viginti annis obiisset.

[525] [quem Eutychius Thomam appellat,] Nihil hic me moratur nominum Alexandri ac Thomæ diversitas, cum & binominis esse potuerit Alexander, & Eutychius non raro nomina mirum quantum immutet. Nec movent etiam XX anni, quos Thomæ suo adscribit Eutychius: eo enim compulsus esse potuit per errorem illum, quo synodum sextam, in qua creatum episcopum sciebat Theophanem, collocandam putarat anno Muaviæ quarto, Christi DCLXIV; cum igitur perspectum forsitan haberet initium Georgii, qui Thomæ juxta ipsum statim successit, sciretque non diuturnum fuisse patriarchatum Theophanis, videtur annos Macario detractos transtulisse in Thomam, cujus forte tempora minus noverat. Ut ut est, in eo cum Anastasio consonat, quod uterque anno Christi DCLXXXVI patriarcham agnoscit, Theophani suffectum, sive Thomam illum vocare libet, sive Alexandrum, certo a Georgio deinde consecuto diversum.

[526] [A. C. 684 exeunte, aut ineunte 685, seditque usque ad annum circiter 686.] Quod spectat rationem chronologicam, nihil admodum certi est; nisi errasse eos, qui annos ei sedecim aut plures concedunt ab anno Christi DCLXXXVI inchoandos; cum certum sit, sedisse Georgium tempore synodi Quini-sextæ. Ego, ne quid dissimulem, sic censeo: Superstite S. Benedicto Papa II vacabat sedes Antiochena pastore, cum Theophanes obiisset. Hoc ex Oriente rescriptum Pontifici Romano fuerit, simulque significatum, quantum apud Antiochenses non paucos sui desiderium exul Romæ Macarius reliquisset; quos non facile esset sine Macario ad concordiam adducere; per Macarium autem, si modo converti ab hæresi posset, non ad pacem modo, sed etiam ab hæresi, quam olim ab illo didicerant, ad Ecclesiæ gremium revocare facillimum. Ceterum in mora periculum esse, ne insolescerent factiosi, dum patriarcha nullus esset, qui comprimere eos posset in tempore. Hinc S. Benedictus, rem statim aggressus, dies Macario quadraginta præstituerit, uti antea ex Nicæno II diximus. Iis demum elapsis, rescripserit Antiochensibus Benedictus, operam in Macario frustra consumptam, hæresi mordicus hunc adhærere; de alio deligendo sine mora cogitarent. Hoc pacto electus esse potuit Alexander etiam ante obitum Benedicti, sive anno Christi DCLXXXIV ad finem inclinante, sive DCLXXXV ante Maium; & præfuisse Antiochenæ ecclesiæ anno uno aut propemodum duobus, sive usque ad annum Christi DCLXXXVI, mensem etiam, si placet, Augustum: nam satis est, ut intra annum Abdil-Maleci primum eligi ipsi successor potuerit, ut Eutychio, mox citando, satisfiat.

LXVII. GEORGIUS II.

Anno chalifatus ipsius (Abdil-Maleci) primo constitutus est Georgius Antiochenus, [Georgius Alexandro successit,] qui annos viginti quatuor sedit, dein mortuus est, inquit Eutychius tom. 2, pag. 367; quem saltem quoad initium Georgii libenter sequimur; quia ducem alium antiquum non habemus. Cœpit annus primus califatus Abdil-Maleci, secundum chronologicam Eutychii synopsim, ut modo dicebam, anno Christi DCLXXXV a XIV Octobris, desinebatque adeo sub initium Octobris anni Christi DCLXXXVI: cum anni lunares Arabici fere diebus undecim breviores sint Julianis; quare ante Octobrem anni Christi DCLXXXVI defuncto Alexandro sive Thomæ successisse debet Georgius, saltem juxta jam dictam synopsim; quod addo, quia si tabulas Gravii sequi placet, ut eas exhibet Cangius tom. 1 Glossarii mediæ & infimæ Latinitatis ad vocem Annus, aliquot mensium discrimen invenietur.

[528] Inauguratus enim est iste califa, testibus Eutychio, [ante mensem Maium A. C. 686;] Severo apud Renaudotium pag. 179, Abul-Pharajio, Elmacino, anno Hegiræ LXV, mense, ut addit Chronicum Orientale, Ramdani, seu Ramadan, qui Arabibus nonus est; annus autem Hegiræ LXV in tabulis Gravianis incipit XVII Augusti anno Christi DCLXXXIV; desinitque die VI ejusdem mensis anno Christi DCLXXXV; non potest ergo juxta hunc computum initium califatus abdil-Maleci incidisse in mensem Octobrem anni Christi DCLXXXV; sed ut summum in mensem Maium, cujus illo anno initium concurebat X circiter diebus cum fine mensis Ramadan; ac proinde anni primi jam dicti califatus finis, quem præcessit & mors Alexandri & Georgii successio, in extremum Aprilem anni Christi DCLXXXVI tantum excurrebat. Uter hic rectius putaverit, Gravius, an Pocockius, mea non tanti refert, ut examinandum putem; faciat id cui plus est otii, & uberior ad supputationes ejusmodi apparatus; Graviana sane usitatior est apud eruditos.

[529] De Georgio hoc unum extra omnem controversiam esse debet, [& sedit usque ad A. C. 702;] quod patriarchatum Antiochenum administrarit tempore synodi Trullanæ, sive Quinisextæ, quocumque demum anno illa sit habita (de quo vide Pagium in Criticis ad annum Christi DCXCII, a num. 2; ubi ipse num. 7 celebratam asserit anno Christi DCXCI:) quippe cui post Constantinopolitanum, Alexandrinum & Hierosolymitanum patriarchas ita subscripsit: Georgius humilis episcopus Antiochiæ definiens subscripsi: vide Labbeum tom. 6 Concil. col. 1188. Ne vero dubites Antiochiam hic designari Syriæ, cujus adeo episcopus fuerit patriarcha, de quo agimus, lege ibidem col. 1128; & mecum juxta miraberis, Præsulem hunc a tot viris eruditis inobservatum abiisse.

[530] Jam quod ad annos episcopatus ejus attinet, in eo assentior Eutychio, quod eos deducat usque ad vacationem illam diuturnam sedis Antiochenæ, [cum sedes Antiochena vacare cœpit per annos 40.] cujus sub initium seculi octavi auctores fuere Saraceni; sed cum ea cœperit anno Christi DCCII, ut scribunt Theophanes, auctor Historiæ Miscellæ, Anastasius Bibliothecarius, Cedrenus, quando ad annum Constantini Copronymi secundum, Christi DCCXLII, asserunt, ecclesiam Antionam pastore per annos XL fuisse viduatam; nego Georgium ultra annos XVI, quot sunt ab anno Christi DCLXXXVI usque ad DCCII, patriarchatum obtinuisse; neque vero talis Eutychius est, ut, hujusmodi auctoribus non silentibus, mereatur audiri. Hæc sunt, lector, quæ ego quidem ex antiquitate de patriarchis meis corradere hoc seculo potui: nam de Aimerico, cujus hoc loco meminit, quamquam subtimide, Terzius, nihil offendi.

APPENDIX AD SECULUM VII. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

VII. JOANNES I.

[531] [Jacobitis præfuit post Athanasium usque ad A. C. 648, vel 649.] Athanasium primum primus excepit Joannes, cognomento Sedrarum, ut auctor est Bar-hebræus pag. 334 & seq., ex cœnobio Eusebonæ (apud Teledam agri Antiocheni vicum sito) Athanasii discipulus, ordinatus ab Abraham Nisibis episcopo anno Græcorum CMXLII (Christi DCXXXI.) Hic, jubente Amro Saadi filio Arabum dynasta, Euangelium e Syriaco in Arabicum sermonem interpretatus est. Sedit annos XVIII. Obiit anno Græcorum CMLX mense Decembri, (hoc est, anno Christi DCXLVIII: hic enim ab autumno respondet anno illi Græcorum, uti & annus Christi DCXLIX usque ad autumnum sequentem) sepultus Amidæ in templo Zoaræ. Eumdem referunt Barsalibæus & Diptycha Jacobitarum; uti & Dionysius patriarcha pag. 103; sed hic ordinatum dicit anno Græcorum CMLV (Christi DCXLIV.) Obiisse vero anno Græcorum CMLXI (Christi DCXLIX, siquidem mense Decembri defunctus est.) In obitu ergo ejus propemodum cum Bar-hebræo Dionysius consonat; at in ordinatione assignanda nimium quantum hic ab illo diversus est; sed quoniam in eo saltem ambo consentiunt, quod eodem anno Joannis initium figant, quo mortem notaverant Athanasii, quæ de hac diximus num. 485, ad illud hic accommodari possunt: cum verisimile sit, Athanasium, vivente ac favente Heraclio, universæ ecclesiæ Antiochenæ usque ad obitum præfuisse; illi vero e vivis erepto suffectos esse continuo CPoli quidem a Menothelitis Macedonium; a Jacobitis autem, in Syria Arabicæ servituti adhærentibus, Joannem.

VIII. THEODORUS I.

[532] Sic habet Bar-hebræus: Theodorus in Scetensi eremo primum, deinde in Kenserinensi cœnobio monachus, [Joanni successit Theodorus I ab A. C. circiter 649 usque ad 665.] ab Abraham Emesæ episcopo, eodem, quo Joannes obiit, anno ordinatus, sedit annos XVIII; obiit anno CMLXXVIII (Christi DCLXVII.) Adscriptus idem est Jacobitarum Diptychis & Catalogo Barsalibæi; refertur etiam in Chronico Dionysii patriarchæ, pag. 103; ubi patriarcha factus dicitur anno sequenti, mortem scilicet Joannis, quam ipse consignaverat anno Græcorum CMLXI: Ordinatum ergo putavit Theodorum biennio serius, quam Abulpharagius; mortuum vero biennio citius, cum ait pag. 104: Anno CMLXXVI (Christi DCLXV) obiit Theodorus patriarcha. Utri autem credendum sit potius, aliunde mihi non liquet.

IX. SEVERUS II.

[533] Severus, cognomento Bar-Maske, ait Abulpharagius pag. 335, ex cœnobi Phaghimtæ Amidensis primum episcopus, [Theodoro I successit Severus II; sedit usque ad A. C. circiter 680.] deinde a Joanne Tarsensi in patriarcham ordinatus anno CMLXXIX (Christi DCLXVIII.) Sedit annos XII. Obiit anno CMXCI (Christi DCLXXX.) Severum hunc recensent etiam Jacobitarum Diptycha, & in Catalogo Barsalibæus; Dionysius patriarcha ordinationem ejus in Chronico refert ad annum Græcorum CMLXXVI (Christi DCLXV;) sed de ejus obitu nihil meminit. De lite hunc inter & episcopos Mesopotamiæ sibi subditos exorta super episcoporum ejus regionis ordinatione, quam illi ad metropolitas, at Severus ad se pertinere contendebat, mutuisque anathematismis, vide hic Bar-hebræi compendium.

X. ATHANASIUS II.

[534] Athanasius Baladensis, inquit in Abulpharagio contracto Assemanus pag. 335, [Post vacationem annorum 4, sedit A. C. 684 usque ad 687.] in synodo Rhesinensi post obitum Severi ab Anania, Mardæ & Caphartutæ episcopo ordinatus anno Græcorum CMXCV (Christi DCLXXXIV.) Videtur ergo post Severi II decessum sedes Jacobitarum Antiochensium vacasse per annos IV. Sedit (Athanasius) annos III, obiitque anno Græcorum CMXCVIII (Christi DCLXXXVII.) Dionysius in Chronico pag. 105, obitum Athanasii differt usque ad annum Græcorum MXV (Christi DCCIV;) sed errat, ut patebit ex initio Juliani. Nescio, cur hunc Diptycha prætermittant; habetur certe in Catalogo Barsalibæi. Severi Sabochtæ, episcopi Kenserinensis, discipulus fuit, & in cœnobio Kenserinensi Græcam linguam edoctus, in monasterio Beth-Malchi, quod erat in agro Antiocheno, interpretandis in Syriacum sermonem libris incubuit, ut ait Assemanus loco citato, & in catalogo secundo auctorum, quem exhibet initio tomi ejusdem secundi, unde hæc desumimus.

XI. JULIANUS II.

[Successit Athanasio A. C. 688 vel 687;] Julianus, cognomento Romanus, id est, miles, ut habet epitome Bar-hebræi pag. 337, quod patre milite natus esset, in cœnobio Kenserinensi monasticam vitam professus, Amidæ ab Athanasio, Sarugensi episcopo, in patriarcham ordinatus est anno Græcorum CMXCIX (Christi DCLXXXVIII ante autumnum, aut post autumnum præcedentis.) Sedit annos XXI (inchoatos intellige.) Obiit anno MXIX (Christi DCCVIII.) Est & in Catalogo Barsalibæi, atque in Diptychis Jacobiticis. Dionysius patriarcha in Chronico, pag. 105, suffectum Athanasio Julianum ait anno Græcorum MXV (Christi DCCIV.) Verum erroris arguitur non modo ex Bar-hebræo, sed etiam ex Elmacino Hist. Saracenicæ lib. 1, cap. 12 sub finem; ubi asserit, Simonem, patriarcham Alexandrinum XLII, synodicas ad Julianum dedisse litteras.

[536] [non vero A. C. 704, ut asserit Dionysius.] Idem affirmatur in compendio Severiano apud Renaudotium pag. 180 & seq. his verbis: Scripsit (Simon) post ordinationem suam ad Julianum, patriarcham Jacobitarum Antiochenum, synodicas de fidei communione litteras, doctrina Scripturarum & sanctorum Patrum refertas, quas per episcopos misit. Litteræ publice lectæ Antiochiæ magna cum Simonis laude, cujus nomen, ad significandam communionem utriusque ecclesiæ, inter Diptycha pronuntiatum est. Responditque Julianus, & litteras per eosdem episcopos misit, qui honoribus cumulati in Ægyptum redierunt. Ordinatus autem est Simon, juxta chronologiam nostram alibi traditam circa annum Christi DCLXXXIX; obiit vero anno Christi DCC; qua ratione ergo synodicas dedisset ad Julianum, si hic anno demum DCCIV patriarcha factus esset?

[537] [neque anno 678, ut habet Renaudotius.] Verum ut hanc ordinationem Dionysius nimium differt, sic eam contra auctoritatem non Dionysii dumtaxat, sed etiam Abulpharagii, nimium maturat sive Renaudotius, sive, quem ibi præcipue sequitur, Severus Asmonæus pag. 196, cum ita scribit: Obiit interea Julianus, patriarcha Antiochenus, qui pridem synodicas de communione fidei litteras Alexandriam miserat, sedemque Antiochenam obtinuerat ab eo tempore, quo Joannes Alexandrinus patriarcha (ordine XL) renuntiatus fuerat (anno Christi DCLXXVIII) usque ad hunc, de quo scribimus, Alexandrum, qui fuit inter Alexandrinos XLIII, ordinatus anno Christi DCCIII vel DCCIV.

[538] [Obiit A. C. 708.] Ceterum de tempore mortis Juliani vix ulla dissensio est: eumdem enim tam Dionysius in Chronico, saltem ut illud edidit Assemanus tom. 2 Biblioth. Orient. pag. 105: (nam pag. 95 ita vertitur ejusdem Chronici textus, ut anni duo detrahantur) quam Bar-hebræus, annum notant Græcorum MXIX, Christi DCCVIII; neque discrepat Historia Alexandrina, cum eum sub Alexandro patriarcha Jacobitarum Alexandrino, & califa Walido diem extremum obiisse significat: sedit enim Alexander usque ad annum Christi DCCXXIX; Walidus autem præfuit Saracenis ab anno Christi DCCV usque ad DCCXV, juxta chronologiam Eutychianam, & Pagium ad illum annum num. 6. De contentione Juliani cum Denha maphriano, aliisque episcopis super jurisdictione meminit epitome nostra. Dionysius in Chronico ait, eum cum episcopis Amideno atque Edesseno præsedisse synodo habitæ in monasterio S. Silæ anno Græcorum MXVII, Christi DCCVI.

SECULUM VIII.

LXVIII. STEPHANUS IV.

Stephanum hunc omisit Eutychius; minime tamen illum neglexit S. Theophanes, cum ad annum Constantini Copronymi secundum, [Stephanus IV Georgio II post annorum 40 vacationem successit A. C. 742;] quem una cum Indictione undecima auctor ille numerat a Septembri anni Christi DCCXLII, sic scribit: Hoc anno Isam (aliis Hesham & Hasciamus &c.) Arabum dux (seu califa XVII) mortuus est. Is sanctam Antiochiæ ecclesiam (non Jacobiticam, ut patet ex dictis, & clarius in ra patebit) pastore jam per annos XL viduatam, Arabibus nimirum patriarcham eligi prohibentibus, in priorem statum reposuit. Quempiam etenim monastici instituti Syrum, nomine Stephanum, sibi familiarem; rusticum quidem, at pietate clarum, Christianis in Oriente positis, si modo hunc admitterent, patriarcham eligendi liberam fecit potestatem. Illi divinitus hoc fieri arbitrati, ipsum Stephanum in Antiochensium Theopoleos sede episcopum collocant. Atque ita ad hodiernum usque diem eligendo patriarchæ nullum impedimentum a Saracenis affertur. Eadem fere habent alii, quos assignavi supra num. 530.

[540] Porro, quamvis id Theophanes aperte non asserat accidisse sub mortem istius califæ, [obiit anno 744 aut sequenti.] qui per annos fere XIX imperavit: hoc tamen satis insinuat, cum historiam illam ad hunc usque annum reservat, quæ æque commode narrari poterat alio quovis liami califatus anno, si alio contigisset. Itaque Theophanem sequentes Panvinius, Genebrardus, Baronius, Pagius, ceterique communiter Stephani primordia in eumdem hunc annum Christi DCCXLII, congerunt: neque vero protrahi ulterius possunt; quia, licet annus ille Constantini secundus atque Indictio undecima inchoentur mense Septembri anni Christi DCCXLII, & usque ad sequentis anni Septembrem juxta Theophanem decurrant; mors tamen jam dicti califæ, quam præcedere debuit Stephani consecratio; mors, inquam, illa, quæ incidit in diem VI Januarii anni Christi DCCXLIII, initium hujus patriarchatus omnino ad annum Christi DCCXLII defigendum ostendit. Sedit autem Stephanus annis circiter duobus, ut ex sequentibus palam fiet.

LXIX. THEOPHYLACTUS.

Hoc etiam anno, inquit S. Theophanes ad annum IV Constantini imperatoris, quem incipit mense Septembri anno Christi DCCXLIV, [Stephano IV successit A. C. 744 exeunte aut non adulto 745,] una cum Indictione XIII, ut patet ex anno præcedenti, Maruam Christianis postulantibus Theophylactum, presbyterum Edessenum, Antiochiæ patriarcham post Stephani obitum ordinari permisit: eumdemque publicis litteris honorifice ab Arabibus salutari sanxit: spiritualibus siquidem gratiis temperantiaque maxime ornatus erat. Eodem redeunt, quæ ad eumdem annum Constantini quartum narrant Anastasius Bibliothecarius in Historia, Cedrenus, & Historia Miscella. Cum vero ante califatum occupaverit Maruam, quam sedem patriarchicam Theophylactus; constat initium ejus vix ante Decembrem anni Christi DCCXLIV posse collocari, quando non ante XXIV fere Novembris ejusdem anni califa factus est Maruam II, ut habet chronologus Eutychianus, & colligi facile potest ex ipso Theophane ad annum Constantini Copronymi tertium. At cum annus ille Constantini quartus fluat apud Theophanem usque ad Septembrem anni Christi DCCXLV, quo interea mense consecratus patriarcha fuerit, incertum est.

[542] [desiitque A. C. 751 extremo Junio.] Anastasius Bibliothecarius loco citato ait, Theophylactum ecclesiæ suæ septem præfuisse annis; sed eos ipse deducit usque ad annum Copronymi undecimum, quod & facit Historia Miscella; tabulæ vero Theophanicæ VII etiam annos putant, sed illis finem imponunt ad annum Copronymi decimum, quem orditur Theophanes a mense Septembri anni Christi DCCL, una cum Indictione IV, ubi sic habetur: Eodem anno, mensis Desii die vicesimo nono, sanctissimus Antiochiæ patriarcha Theophylactus morte obdormiit. Mensis Desius Junio nostro ab initio respondet, ut patet ex Eusebio Cæsariensi de Martyribus Palæstinæ cap. 1, ubi de martyrio S. Procopii. Theophanem sequitur Cedrenus ad annum Constantini Copronymi decimum; quis vero illis vel Miscellam, vel Anastasium anteferat? Septem ergo annis præfuit Patriarcha noster, sed mutilatis; hoc est ab exeunte circiter anno Christi DCCXLIV, aut non admodum affecto DCCXLV, Copronymi IV, usque ad extremum Junium anni Christi DCCLI, Copronymi X. Theophylactum quoque nostrum agnoscit Eutychius tom. 2, pag. 399; & nomen quidem aliquantum immutat, cum appellat Prophylactum, at ejus tempora subvertit omnino, cum eum constitutum velit anno chalifatus Abu-Jaafari Almansuri primo (Christi DCCLIV) atque inde annos octodecim sedisse. Vide etiam, quæ de illo Jacobitæ non sine errore & injuria referunt apud Renaudotium Hist. Alexandr. pag. 213.

LXX. THEODORUS I.

[Theophylacto successit Theodorus I A. C. 751;] Anno Alexandrino sequenti, qui est Christi DCCLI a mense circiter Septembri, Theophylactum, teste Theophane, secutus est Theodorus Vicarii filius, e minori Armenia oriundus, quem aliqui secundum appellant, quia Theodorum primum illum faciunt, quem nos supra a num. 312 Theodotum vocitare maluimus. Cum Theophane consonant Historiæ Anastasii Bibliothecarii & Miscella, quando Theodori exordium referunt ad annum Constantini Copronymi undecimum, anno Christi DCCLI a medio circiter junio inchoatum. Mittendus hic ergo est Eutychius, tom. 2 Annalium Alexandrin. pag. 399, ubi ait, constitutum esse Theodorum patriarcham Antiochenum, anno (calitatus Jaafari Almansuri) vicesimo (Arabico scilicet, qui inibatur juxta tabulas Gravianas mense Novembri anni Christi DCCLXXII:) hoc enim aperte redarguit, præter auctores jam allatos, Hadrianus Papa I in epistola ad Carolum regem pro synodo Nicæna II, apud Labbeum tom. 7 Concil. col. 919: in qua synodicam commendat epistolam ab hoc Theodoro Antiocheno, & alio Hierosolymitano, uti & Cosma Alexandrino patriarchis missam Prædecessori suo sanctæ recordationis quondam Paulo Papæ, ad cultum Imaginibus adversus Iconomachos vindicandum: atqui sanctus Paulus Papa I non vixit ultra annum Christi DCCLXVII. Debet ergo ante annum illum, multoque magis ante DCCLXXII, dignitatem patriarchicam Theodorus adiisse. Ex ea vero epistola synodica, seu potius Hadriani de illa, & Stephani aliorumque judicio, ibidem, colligere est, quam egregie rem catholicam hic Patriarcha defenderit.

[544] Episcopatus hujus terminum, cum apud antiquos scriptores nullum uspiam reperissent, [at quamdiu sederit,] pro suo quisque modo recentiores alii longiorem quam par sit, alii breviorem, alii nullum assignarunt. Cardinalis Baronius ad annum Christi DCCLI, num. 19, Hoc anno, inquit, Theodorus creatur episcopus Antiochenus; ut Theophanes auctor est, qui & eum sedisse annos sex asserit. Verum, ut recte ad eumdem annum, num. 10 advertit Pagius, anni illi sex non Theodoro, sed Theophylacto ejus decessori a Theophane, per auctorem Miscellæ & Anastasium latine verso, attribuuntur; ut manifestum fit tum ex ipsomet edito græce Theophane, tum ex antiquis ejus apud auctorem Miscellæ & Anastasium versionibus; ubi ad annum Constantini Copronymi vigesimum tertium narrant, Cosmam, Epiphaniæ in Syria episcopum, de distractis impie sacris ecclesiæ vasis apud Theodorum Antiochiæ patriarcham accusatum, ac subinde Constantini hæresim amplexum, communibus calculis ab eodem Theodoro Antiochiæ, ac Theodoro altero Hierosolymorum & Cosma Alexandriæ patriarchis cum suffraganeis episcopis, & quidem in propria a singulis civitate, anathemate percussum esse. Agnoscit ergo Theodorum adhuc patriarcham Theophanes anno imperii Copronymi XXIII, quem anno ejusdem imperatoris undecimo consecratum dixerat: non igitur solos episcopatui ejus sex annos adscriptos voluit.

[545] Eodem argumento revincitur Ricciolius, Chronologiæ reform tom. 3, [variant recentiores.] parte I, catalogo II, ubi initium Theodori statuens anno Christi DCCLI ita scribit: Theodorus II Arabum invidia anno DCCLVI (juxta Theophanem) in exilium pulsus. Reliqua ignorantur. Itaque annos illi tantum quinque in Patriarchatu consignat in margine. Panvinius, Genebrardus, & qui hunc sequitur, Marcellus, in suis chronicis ab anno Christi DCCLI annos Theodoro deducunt XVI; sed quo id faciant auctore, ego, nescire me, libenter profiteor. Pagius ad annum Christi DCCLXIX, num. 1 contendit ex eo quod epistola utriusque Theodori & Cosmæ synodica illo anno in synodo Romana a Stephano Papa IV lecta sit, superstites etiam tum illos patriarchas fuisse, at quousque supervixerint postea, non dicit. Abbas Blasius Terzi di Lauria in sua Syria sacra, Innocentio XII Pontifici Maximo dedicata, lib. 1, cap. 33 asserit, hunc Theodorum Theophylacto successisse anno Christi DCCLI; tum postea in exilium a Saracenis esse missum; in quo nihil reprehendo: at quæ subdit, quam sint a vero aliena, patebit ex iis quæ de Theodoreto paulo inferius dicenda sunt: sic igitur habet: Per duos episcopos provinciales interfuit (Theodorus) concilio Nicæno II, quod anno DCCLXXXVII celebratum est. Obiit circa finem hujus seculi; imo ultimo ejus anno, aut potius primo sequentis, juxta ejus calculum. Hæc, inquam, falsa esse, mox ostendam, ubi de Theodoreto, Theodori successore, agetur.

[546] [Nos cum Eutychio sedisse putamus usque ad A. C.] Ego interim in tanta neotericorum discrepantia, & veterum auctorum Latinorum Græcorumque silentio, Eutychium patriarcham Alexandrinum sequor, qui tom. 2, pag. 399, diserte affirmat, Theodorum patriarcham Antiochenum annos viginti tres sedisse: neque enim piget magis hunc sectari ducem, cum deest alius potior, quam deserere, cum certior adest; quod feci supra non semel. Præfuisse igitur arbitror hunc Præsulem ab anno Christi DCCLI inclinante circiter, usque ad DCCLXXIII circiter, neque enim longius excurrunt anni XXIII Arabici, seu lunares, qualibus hic utitur Eutychius. Quod enim dicatur hic auctor tom. 2, pag. 472, annis solaribus in historia sua metiri tempora, hoc ad ea tempora pertinet, quibus nondum utitur annis califatuum: nam exinde annis Arabicis tempora computat, non tantum califarum, ut apparet ex tabula, quibus anni eorum ad annos solares reducuntur, tomo primo præfixa; sed etiam patriarcharum; ut patet ex annis XXIII, quos ab anno Almansuri XX, Hegiræ CLV, usque ad VIII Haruni, Hegiræ CLXXVII, Theodoro nostro adnumerat: quot annos solares ibi numquam invenies. Idem constat ex annis XXVIII, quos tribuit Eliæ (de quo infra) ab anno tertio Al-Moctafi, Hegiræ CCXCI, usque ad annum Hegiræ CCCXVII; ubi quidem anni sunt XXVIII lunares; at non totidem solares; ut ad tabulas a Gravio expansas exploranti liquebit.

LXXI. THEODORITUS I.

[Sedit ab A. C. 773] Putarunt Panvinius in Chronico ad annum Christi DCCLXVII, Genebrardus, aliique, incertum esse, quis post Theodorum Antiochiæ episcopus fuerit: Cum ex Eutychio jam constet tom. 2, pag. 411, Theodoro, exactis circiter in episcopatu annis XXIII, successisse statim Theodoritum; licet auctor ille annos istos serius inchoet, atque adeo etiam finiat, quam fas erat, uti supra demonstratum est. Hinc Theodoritum constitutum esse narrat patriarcham Antiochenum anno chalifatus Al-Rashidi octavo; qui initium sumebat extremo circiter junio anni Christi DCCXCIII: cum certum sit, Theodoritum patriarcham fuisse ante annum Christi DCCLXXXVII, quo celebratum est concilium Nicænum secundum, cui per vicarios suos interfuit; ut contra Terzium, num. 544 citatum, testatur Ignatius episcopus in Vita S. Tarasii patriarchæ Constantinopolitani, magistri quondam sui (adi Acta Sanctorum ad diem XXV Februarii, pag. 580, num. 19;) licet Baronius ad annum Christi DCCLXXXVII, num. 2 eumdem Ignatii locum proferens, pro Theodoreto patriarcha Antiocheno substituat in margine Theodoro: quod miror a Viro Eminentissimo factum esse, cum Theodorum ab anno DCCLI sex tantum annos sedisse asserat supra; sed & frustra Theodoritum expungit, ut pro eo Theodorum reponat: Theodoritum enim, non Theodorum, tempore Nicænæ synodi patriarcham fuisse Antiochenum, non solus Ignatius asserit; verum etiam Photius in Libello de synodis apud Labbeum tom. 7 Concil. col. 657; Nilus Rhodiorum metropolita ibid. col. 662; & Menologium Græcorum a Canisio editum; vide Acta Sanctorum loco citato, pag. 581.

[548] Est igitur, quo Eutychium refellam, cum ait tom. 2, [usque ad 790.] pag. 411: Porro anno chalifatus Al-Rashidi octavo constitutus est Theodoritus patriarcha Antiochenus; at non perinde suppetit, quo confutem id quod addit: Qui annos septemdecim sedit, dein mortuus est. Illud itaque rejicio; hoc admitto; ita tamen, ut annos illos XVII inde ab anno circiter Christi DCCLXXIII, quo defunctum statui Theodorum, exordiar; ut proinde versus annum Christi DCCXC effluxerint. Ceteros patriarchas ex Eutychio prosequar, (quando aliunde nihil occurrit) seculo sequenti; siquidem hic vacasse aliquamdiu post Theodoretum necesse est sedem Antiochenam; quandoquidem nemo ei successit ante annum califatus Al-Mamunis primum, ut ille quidem affirmat, & ego negando non sum. Idem sentit fere consultus a me nuper V. C. Assemanus: sic enim interrogaveram: An Theodorito, qui Theodoro successit anno Christi circiter DCCLXXIII & sedit usque ad DCCXC, nemo successerit ante Jobum, quem notat Eutychius tom. 2 Annalium, pag. 428, constitutum esse anno primo califatus Almamunis, Christi fere DCCCXII? Assemanus ita respondet ex Catalogo suo Arabico: Theodorito Jobus immediate successit. Quamobrem vel Theodoritus usque ad annum DCCCXII vitam produxit, vel ab anno DCCXC ad annum DCCCXII sedes vacavit.

APPENDIX AD SECULUM VIII. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

XII. ELIAS.

Elias, teste Bar-hebræo in epitome pag. 337, ex cœnobio Gubæ Baraiæ episcopus Euphemiæ urbis, postquam eam ecclesiam annis XVIII rexisset, [Juliano II successit Elias A. C. 709,] in locum Juliani electus fuit, anno Græcorum MXX (Christi DCCIX.) Dionysius patriarcha in Chronico pag. 105 successionem ejus in eumdem annum cum Juliani decessoris morte confert, nempe Græcorum MXIX, Christi DCCVIII; vel MXVII, Christi DCCVI, ut supra diximus. Sed videtur eruditus Assemanus plus Abulpharagii, quam Dionysii chronologiæ deferre; cum hanc per illam emendet pag. 337 & alibi. Ut ut est, haud certe magna est admodum temporis discrepantia. Notatus etiam legitur hic patriarcha in Catalogo Barsalibæi ac Diptychis Jacobitarum, & alibi, ut mox videbitur; ut adeo de successione ejus dubium esse nullum possit.

[550] [quando synodicas litteras misit Alexandrino patriarchæ Jacobitico:] Hanc etiam ordinationem narrat in Hist. Patriarch. Alex. pag. 196 Renaudotius his verbis: Cum vero vetuisset Walid, ne in Juliani demortui locum alter subrogaretur, episcopum quemdam Eliam in sede Antiochena communi consensu constituerunt; qui synodicas litteras ad Alexandrum, patriarcham Alexandrinum XLIII, Jacobitam, scripsit, & per episcopum Stephanum misit. Post hæc subdit: Eo loco observatu dignum est, hanc Eliæ Antiocheni electionem, non haberi (apud Ægyptios nimirum) quasi legitimam … quippe qui jam episcopus & ecclesiæ alligatus, ad Antiochenam transferri secundum canones non poterat, qui adhuc in ecclesia Alexandrina Jacobitica vigent… Ea translationum prima inter Orientales schismaticos origo fuit. (Hic errat; ut patet ex dictis supra de Severo II.)… Erat Alexander in monasteriis Vallis Habib, cum litteræ synodicæ ad eum pervenerunt: quas cum accepisset, congregata suorum frequentia, publice illas legi jussit, simulque significavit, Orientales consensisse, ut patriarchæ loco episcopus Elias constitueretur, qui ordinationes celebraret; idque factum ex necessitate; sicut olim Gregorius Theologus Nazianzo Constantinopolim evocatus erat, ut ei ecclesiæ illius cura committeretur. Qua ratione animi Ægyptiorum placati sunt: scriptaque ad synodicas responsio.

[551] [obiit A. C. 723;] Porro Elias postquam sedisset annos XIV, obiit anno Græcorum MXXXIV, inquit in compendio Bar-hebræus; id est, anno Christi DCCXXIII. Dionysius quidem in Chronico pag. 106 id refert anno Græcorum MXL, Christi DCCXXIX; sed perperam, ut recte ostendit Assemanus hoc eodem tomo pag. 95, ex testimonio Bar-had-besciabæ presbyteri, & Eliæ ac subinde Athanasii patriarcharum syncelli, quod habetur tomo 1 ejusdem operis, pag. 561, & quo affirmat, Athanasium, hujus Eliæ successorem, patriarcham fuisse anno Græcorum MXXXIX, Christi DCCXXVIII. Non sedit ergo Elias, neque adeo vixit, usque ad annum Græcorum MXL. Verum ex citato illo testimonio confici non potest, ut anno demum Christi DCCXXVIII Elias fato cesserit, ut pag. 95 colligit idem Assemanus; qui proinde in catalogo suo patriarcharum pag. 479 recte se corrigens, mortuum illum esse notat anno Christi DCCXXIII, atque ita ad calculos Bar-hebræi sui revertitur.

[552] [Apostata fuit a fide orthodoxa; primus Antiochiæ edit post Severum.] Fuerat Elias orthodoxam fidem professus antequam ex lectione librorum Severi, patriarchæ Antiocheni, aliorumque ejusdem hæreseos auctorum ad Monophysitarum sectam defecit, ut probat Assemanus tom. 2, cap. 14, ubi de Elia ejusque scriptis agit. Citat in epistola sua ad Leonem, episcopum Haran, ac rejicit S. Joannem Damascenum æqualem suum, quem per contemptum appellat Jannem, fateturque, illum contra se suosque tractatum Petri (Damasceni) episcopi sui nomine composuisse, ut vide apud Assemanum tom. 1, cap. 38. Primus hic fuit, post ejectum Severum anno Christi DXVIII, qui jussione a Valid, Arabum rege, accepta, anno Græcorum MXXII, Christi DCCXI, Antiochiam cum monachis & clericis ingressus sit, ubi novam Jacobitis ecclesiam fundavit consecravitque, teste Bar-hebræo in epitome, pag. 337. Anno Christi DCCXVIII Uremam castrum, aliaque Mesopotamiæ loca visitavit, ut constat ex inscriptione ad calcem codicis cujusdam apposita, quam legesis apud Assemanum tom. 2, pag. 75.

XIII. ATHANASIUS III.

Athanasius, archimandrita cœnobii Gubæ Baratæ (verba sunt epitomes Bar-hebræi) ordinatus mense Aprili anno Græcorum MXXXV (Christi DCCXXIV) in cœnobio Cartaminensi per Theodosium, [Successit Eliæ A. C. 724;] Rhesinæ episcopum; vel, ut apud alios auctores legitur, ordinatus Edessæ a Georgio, Arabum episcopo, qui eodem anno obiit. Consonat Severi compendium apud Renaudotium pag. 198 & seq.; ubi, narrata Hischami califæ inauguratione, facta ineunte anno Christi DCCXXIV, sic habet: Statim cum accepisset (Hischamus recentissime califa proclamatus) Antiochenos Jacobitas patriarcham non habere, (obierat enim Elias …) alium episcopum elegit, nomine Athanasium, quem patriarcham constituit… Illi igitur episcopi manus imposuerunt, & patriarcham constituerunt. Is ad Alexandrum (patriarcham Alexandrinum) synodicas de communi Jacobitarum fide litteras misit; quibus cum gaudio susceptis ipse respondit, ad testandam ecclesiasticæ communionis continuationem. Athanasium quoque hoc loco reponunt memorata sæpius Diptycha Jacobitarum & Catalogus Barsalibæi. Dionysius patriarcha ejus ordinationem, quemadmodum & decessoris obitum, serius in Chronico refert anno Græcorum MXL, Christi DCCXXIX.

[554] Obiit (Athanasius, juxta laudatam epitomen ibidem) anno (Græcorum) MLI (Christi DCCXL, [obiit A. C. 739 circiter exeunte.] vel potius DCCXXXIX post autumnum;) postquam sedisset annos XV, (completos a mense Aprili anni jam dicti DCCXXXIX.) Cujus mortem loco non suo refert Dionysiani Chronici descriptor, hoc est, ad annum MLVII (Christi DCCXLVI,) ut supra pag. 107; neque, qui contra sex illam annis prævertit, Elmacinus, eumque secutus, ut opinor, Renaudotius; cum Athanasium obiisse volunt eodem illo, quo creatum fuisse diximus, anno Hischami primo, Christi DCCXXIV, ut paulo inferius ostendam. Jacobitas Armenos ab Antiochenis dissedentes, instituta cum eis collatione, reconciliavit anno Græcorum MXXXVII, (Christi DCCXXVI;) ut ex Barhebræo docet Assemanus tum hic, tum pag. 296 & sequenti. Censetur idem inter scriptores Syros ibidem in catalogo secundo, qui huic tomo præmittitur.

XIV. JOANNES II.

Joannes ex monacho Zucheninensi (prosequor epitomen Bar-hebræi loco citato) & episcopo Hauræ, [Successit Athanasio III per fraudem,] ab Athanasio Sandalensi, episcopo Maipheractæ, per fraudem in patriarcham electus est. Nam cum episcoporum synodus tres candidatos, quorum Joannes unus erat, sorte eligi designasset; Athanasius, cui id munus episcopi commiserant, in tribus schedulis unius Joannis nomen scribi fecit. Ter itaque extractum veluti ex miraculo, sed re vera quia solum in schedulis scriptum erat Joannis nomen, admirationem primum episcopis & populo creavit; sed, cognita postea fraude, summum Athanasio atque Joanni odium conflavit. Et quidem Athanasius primus fuit, qui fraudulentæ electionis fructus, patriarchæ nimirum inimicitiam collegit. Quum enim Joannes Meruani, Arabum regis (qui califatum tenuit ab anno Christi DCCXLIV usque ad DCCXLIX, juxta chronologiam Eutychii) gratiam ingentibus donis sibi conciliasset, cœpit episcopos, ipsumque adeo Athanasium aspernari. Athanasius eumdem Meruanum adit, Joannem gravissimorum criminum accusaturus.

[556] [nec sine turbis,] Episcopi, in factiones divisi, maxime indignati in Joannem, quod is Amidensem diœcesim in duas dividens, partem Severo, ejusdem urbis episcopo, & partem Esaïæ Aspharinensi adjudicaverat. Synodus tandem coacta est in Tarmana, Cyrensis ditionis pago, in qua Athanasius a Joanne veniam petiit. Sed positas simultates mox resumens, episcopos Telæ congregavit, qui ipsum summum, & principem episcoporum ac metropolitam magnum proclamarunt, patriarchalem pene auctoritatem eidem deferentes. Joannes in episcopos anathematis sententiam tulit: qua illi conterriti, Athanasio relicto, absolutionem a patriarcha postularunt. Athanasius vero, nihilo melior effectus, episcopos instituere cœpit, in quorum numerum etiam adlegit Isaacum Haranitarum, & Josue Bacrum Sigaræ, amoto Elia, ejusdem urbis episcopo, qui primam Gregorii Theologi partem commentariis illustravit. Hæc describere visum est, ad turbas & pacem, quarum obscuram sub hoc patriarcha mentionem faciunt Dionysius in Chronico, Elmacinus, ac Renaudotius, explicandas. Nunc ad chronologiam redeo.

[557] [non A. C. 746; nedum 724,] Anno Græcorum MLVII, Christi DCCXLVI, ita in Chronico Dionysii notatur: Per idem tempus post Athanasium factus fuit patriarcha Joannes. Contra vero Elmacinus, Hist. Saracenicæ lib. 1, cap. 17, Quod autem ad ea attinet, inquit, quæ Christianorum historiæ tradunt accidisse; imperante Hisjamo, dicunt constitutum Antiochiæ patriarcham, nomine Joannem, post obitum Athanasii patriarchæ ejus, anno primo imperii Hisjami (qui califa fuit, ut modo diximus, ab ineunte circiter anno Christi DCCXXIV) contra quem insurrexerunt episcopi sui: at, facta deinde pace, obiit: mansitque ecclesia sine patriarcha ad tempora usque Abdallæ Saffahi; qui califa primus fuit Abassidarum, cœpitque sub finem anni Christi DCCXLIX. Eadem tradit Renaudotius pag. 211; additque: Scripsisse ad Chailem patriarcham (Alexandrinum XLVI) litteras synodicas Joannem illum Antiochenum, probatur ex excerptis, quæ occurrunt ex illis, quas Chaïl ad illum scripsisse dicitur, & cujus magna pars exstat in Tractatu de Fide Patrum; de quibus litteris iterum fusius agit pag. 217, ubi duo sunt capita cum antecedentibus nequaquam cohærentia:

[558] [quod non consequenter scribit Renaudotius;] Primum quidem minoris momenti, cum dicit: Et sane, ut ex aliis hujus historiæ locis intelligitur, Elmacinique testimonio, nulla inter Joannem & Antiochenos Jacobitas, quamdiu ille in vivis fuit, concordia coaluit: cum & Elmacinus modo productus, & ipsemet Renaudotius pag. 211, contrarium asserant. Alterum gravius est in re chronologica: narrat enim ex auctore suo, Venisse Alexandriam litteras synodicas a Joanne patriarcha Antiocheno ad Chaïlem scriptas, flagrante inter episcopos & Joannem discordia, quod eum suscipere nollent quasi patriarcham; quippe qui, cum episcopus esset, eam dignitatem secundum canones adipisci non poterat &c. Supponit ergo manifeste, id factum esse non diu post Joannis electionem; quod & sequentia ibidem aperte innuunt: non igitur illa diu præcesserat tempora Chaïlis Alexandrini; atqui hic, juxta ipsum Renaudotium pag. 210, ordinatus Alexandriæ non est ante annum Christi DCCXLI: quo pacto ergo ordinationem Joannis Antiocheni Renaudotius supra cum Elmacino statuere factam potuit anno primo imperii Hisjami, Christi DCCXXIV?

[559] Quare Assemanus ceteris omnibus, atque adeo ipsi etiam Dionysio patriarchæ præferendum in hac re Bar-hebræum censuit; [sed A. C. 740, vel in fine præcedentis: Obiit vero 755.] secundum quem Joannes exactis in patriarchatu sexdecim annis, moritur anno Græcorum MLXVI, mense Octobri, hoc est, anno Christi DCCLIV senescente. Opinor tamen quindecim scribendum esse, non sexdecim; ab anno enim MLXVI mense Octobri anni XVI retro ducti incurrunt usque in Octobrem, hoc est, in initium fere anni Græcorum ML; cum Joannis decessor Athanasius juxta Barhebræum tantum obierit anno Græcorum MLI; neque illi vivo Joannes suffectus sit. Ordinatum itaque Joannem putamus non diu post Athanasii decessum anno Græcorum MLI, Christi DCCXL vel sub finem DCCXXXIX; Obiisse vero anno Græcorum MLXVI, Christi DCCLV; cum in eo assentientem Dionysiano chronico pag. III Bar-hebræum habeamus. Ceterum de successione Joannis hujus constat etiam ex Catalogo Barsalibæi ac Diptychis Jacobiticis.

XV. ISAAC.

Isaac ex monacho Cartaminensi & episcopo Haran, inquit in epitome Bar-hebræus pag. 339, [sedit A. C. 755,] jussu Abu-Giaafar Almansor, Arabum regis, in patriarcham electus fuit eodem anno MLXVI (Christi DCCLV) quo Joannes obiit, & Rhesinæ a Jacobo cæco, Reschiphæ episcopo, ordinatus. Convenit Dionysius in Chronico pag. III; nisi quod Almansorem tum nondum statuat fuisse califam; cum tamen juxta Eutychium, Abulpharagium, Elmacinum, califatum adierit anno præcedenti, Christi DCCLIV. Elmacinus lib. 2, cap. 2, & Renaudotius in Hist. Alex. pag. 232, Isaaci initia ad Abdallæ Saphahi califatum retrahunt; sed in eo non majorem promereri fidem videntur, quam cum aiunt, inter Joannem & Isaacum annis aliquot vacuam fuisse sedem Jacobitarum Antiochenam. Differt tamen ab Elmacino Renaudotius, quod hic Isaacum narret patriarcham constitui jussum esse ab ipso Saphaho; Elmacinus vero id factum esse inepte fingat a Constantino Copronymo. Renaudotium fallere potuit nomen Abdallæ, quod Saphaho cum Almansore, juxta Assemanum tom. 2, pag. 116, aliisque commune fuit. Diversam quoque Historiæ Saracenica & Alexandrina causam comminiscuntur, quæ principem ad conferendum Isaaco patriarchatum impulerit, quas videsis locis assignatis; nam aliam prorsus afferunt auctores Syri Dionysius & Bar-hebræus.

[561] [nec annum totum in patriarchatu explevit;] Refert enim Bar-hebræus, teste Assemano, cum Isaac in cœnobio Turrium in monte Edessæ monachum ageret, quemdam peregrinum monachum ab ipso hospitio exceptum, quod metallum in aurum convertisset nec eam artem Isaacum docere voluisset, ab eodem interfectum fuisse; Abu-Giafarum autem, qui chymicæ artis peritum Isaacum crediderat, cum eum omnino ejus artis rudem comperisset, anno patriarchatus nondum expleto, hominem suffocari, ejusque cadaver in Euphratem projici jussisse. Hinc licet conjicere, veram causam hujus monachi ad patriarchatum promovendi Abu-Giafaro fuisse spem utilitatis, quam sibi ex arte ejus chymica eventuram augurabatur; proclive id enim erat principi avaro ac sordido, ut ejusmodi aliquid ab eo monacho speraret, qui, ut est apud Dionysium, Edessæ cellam sibi construxerat, ubi chymicæ arti studebat. Habes interim hic etiam tempus, quo dignitatem illam apud suos obtinuit: si tamen illam umquam obtinuisse dicendus est: nam licet inter suæ sectæ patriarchas numeretur non solum apud auctores modo appellatos, sed etiam in Barsalibæi Catalogo; in Diptychis tamen Jacobiticis nulla ejus memoria est.

[562] [nec apud Syros, nec apud Ægyptios pro legitimo habitus.] Neque vero id mirum de Isaaco: quando hunc illegitimum vocant Syri & Ægyptii Jacobitæ, ut notat epitome Bar-hebræi. Et de Ægyptiis quidem id Elmacino fusius narrat auctor Hist. Patriarch. Alexandr. apud Renaudotium loco citato, ubi ait, missas esse ad Chaïlem seu Michaëlem Alexandrinum litteras ab Isaaco synodicas, quibus additæ erant aliæ ab Abdalla ad Ægypti præfectum, præcipientes, ut si Chaïl Isaaci synodicas legatosque non reciperet, in Syriam ad sultanum mitteretur, capitis forte pœnam laturus, quam jam tulerant metropolitæ duo, quod vel mussitare aliquid adversus invasoris intrusionem ausi fuissent. Chaïl tamen post longam cum suis deliberationem ferre potius quidlibet decrevit, quam ut patriarchatum Isaaco, qui & episcopus ante fuisset, & sola principum auctoritate promotus esset, subscriptione sua firmaret, revocaretque hoc pacto anathema, quod in ejusmodi ordinationes una cum episcopis Orientalibus sub Joanne, qui Isaacum præcesserat, pronuntiatum a se pridem fuisset. Itineri ergo se accinxit; cum in ipso tempore, nuntius in Ægyptum allatus e Syria de Isaaci interitu & itineris consilium & periculum omne discussit.

XVI. ATHANASIUS IV.

[Isaaco substitutus A. C. 755; tertio die, vel juxta alios A. C. 759, suffocatur;] Athanasius, Sandalensis ab Arabiæ urbe Sandalia dictus, Isaaco, juxta epitomen nostram, suffectus est. Hic ex monacho Cartaminensi episcopus Maipheractæ renuntiatus, sub Joanne patriarcha turbas plurimus excitavit; ut supra dictum est. Post interitum Isaaci in patriarcham jussu Abugiafari regis electus, a Christianis Haranitis, quod Abdinensem, Isaaci discipulum, ipsis invitis ordinare deliberasset, noctu suffocatus est… Qui ipsum interfecere, rumorem in vulgus sparserunt, a rege Abugiafaro occisum fuisse. Ejus certe jussu interiisse dicitur apud Dionysium in Chronico pag. III, & quidem paucis post electionem suam diebus; imo tertio die, ut est in compendio Severi apud Renaudotium pag. 234; vel secundo die, juxta Elmacinum lib. 2, cap. 2. Contigit hoc eodem adhuc anno, quo Joannes obierat, Græcorum MLXVI, Christi DCCLV, si Dionysio credimus; & ex eo confirmari potest, quod Joanni anno illo successerit Isaacus secundum Bar-hebræum ac Dionysium; Isaaco autem defuncto subito substitutus est Athanasius ipso die ante solis occasum, uti tradunt citati Severus Renaudotianus & Elmacinus. Assemanus tamen in suo catalogo pag. 479 periisse vult Athanasium anno Christi DCCLIX; forte Bar-hebræum secutus, in cujus tamen epitome nullum hic tempus apposuit, sed tantum ad initium successoris.

[564] Illegitimum & hunc fuisse Jacobitarum patriarcham, [habitus pro illegitimo; at post obitum pro sancto cultus apud suos.] imo ecclesiæ turbatorem, testatur Bar-hebræus; & quamvis nomen ejus cum ceteris referat in Catalogo suo Barsaliæus, in Diptychis tamen Jacobitarum omittitur. Nihilo tamen secius magno apud suos in honore est. Cadaver ejus, inquit Abulpharagius, in cœnobium Cartaminense a monachis elatum est, ubi & pro Sancto colitur. Et sane labores ejus in promovenda Jacobitarum secta mirifice commendantur apud Renaudotium pag. 234; ubi dicitur ante patriarchatum, cum episcopus esset, diœcesim suam, asperrimis atque inaccessis montibus obsitam circumcursasse, soleis ferreis calceatus; ut per inhospita saxa ecclesiæ Jacobiticæ proselytos venaretur. Ceterum Renaudotium hoc loco redarguit Assemanus, quod ab hoc Athanasio Maphrianorum Jacobitarum originem repetat, cum altius multo, atque ab alio Athanasio ducenda sit, ut supra diximus num. 485.

XVII. GEORGIUS,
& sub eo
JOANNES CALLINICENSIS & DAVID
Antipatriarchæ.

Georgius ex Baaltan pago oriundus, inquit Bar-hebræus pag. 340, monachum egit in cœnobio Kenserinensi, [Georgius ordinatur A. C. 755, vel, ut alii, 759;] ubi & Græcis litteris operam dedit. Deinde Theodori, Samosatenorum episcopi, syncellus factus, cum anno Græcorum MLXX (Christi DCCLIX) post Sandalensis obitum synodus in urbe Mabugo coacta esset, omnium episcoporum, præter Davidem Daræ, & Joannem Callinici, consensu ex diacono in patriarcham ordinatur. Id factum in Dionysii Chronico assignatur ad annum Græcorum MLXVI, ut supra pag. III; sed amanuensis mendum est, qui tam Georgii ordinationem quam intrusionem Joannis Callinicensis loco non suo descripsit, quæ ad annum MLXX transferendæ sunt, ut notat hic Assemanus; ubi & contra Renaudotii historicum, cujus textum exponit, negat, umquam catholicum fuisse Georgium, quippe quem Bar-hebræus asserat a puero Jacobitam fuisse; & apud Jacobitas educatum, nec ab istis umquam descivisse usquam indicet.

[566] [sed Mesepotameni pro eo eligunt primo Joannem Callinicensem,] Interea Mesopotameni episcopi (pergit Bar-hebræus ibidem) schismate facto, Joannem, Callinici episcopum, sibi in patriarcham constituunt, qui positas ad Orientem regiones per annos quatuor invasit. Paulo fusius Dionysius in Chronico citato, post recensitos episcopos, qui in synodo Mabugensi Georgium elegerant, subdit: Cum vero absenti Georgio suffragium scripta manu dedissent, & consecrationis munus ipsi jam collaturi essent, Joannis cujusdam monachi impulsu schisma inter eos ortum est. Nam qui ex insula mesopotamena erant, ac præsertim Cartaminenses & Athanasiani, antequam Georgius ordinaretur, sese subduxere, factoque conventu, Joannem Callinici episcopum, qui primus omnium Georgio suffragium dederant (quod videtur esse contra Bar-hebræum num. præced.) in patriarcham constituunt; & Occidentales quidem omnes atque Mosulani Georgio parebant; Orientales vero Joannem sequebantur. Hinc collige schisma illud exstitisse jam tum ab initio Georgii; quamquam illud subinde invaluerit, ut habet idem Dionysius anno Græcorum MLXXI, Christi DCCLX, qui & de obitu Joannis hujus meminit anno Græcorum MLXXVI, Christi DCCLXV; sed si quatuor tantum annis sedit, uti vult Bar-hebræus; aut serius fecisse schisma, aut citius mortuum esse, necesse est. Ejus porro mentionem nullam faciunt neque Ægyptii apud Renaudotium & Elmacinum, neque Diptycha Jacobitica, neque in Catalogo suo Barsalibæus.

[567] [& hoc mortuo, Davidem, Daræ episcopum,] Post Joannis interitum, refert Bar-hebræus, ab episcopis schismaticis Davidem, Daræ episcopum, in ejus locum jussu Abugiafari, Arabum regis, suffectum, apud eumdem tyrannum egisse, ut Georgius in carcerem conjiceretur. Longe aliter Dionysius in Chronico pag. 112, ad annum Græcorum MLXXVI: Synodus autem, inquit, episcoporum Geziræorum, Mosulanorum & Occidentalium in Sarug habita fuit post mortem Joannis episcopi Callinici, quem Geziræi in patriarcham sibi elegerant. In ea synodo omnes Georgio patriarchæ consensere. Decreverunt præterea episcopali honore amovendos esse, quotquot Joannes ordinaverat. Præfuit huic synodo Georgius patriarcha, præsentibus David episcopo Daræ, &c. Tum demum anno Græcorum MLXXVIII, Christi DCCLXVII: Indignati, inquit, in Georgium patriarcham episcopi, quos ille in synodo Sarugensi exauctoraverat, Abdallam, Arabum regem, in urbe Bagdad adeunt, accusantes Georgium, quod tyrannidem in Syros exerceret. Abdallas, conjecto in vincula Georgio, episcopis dat facultatem alium in ejus locum, quem vellent, patriarcham constituendi. Communibus igitur suffragiis eligitur David, episcopus Daræ, qui licet eximiam in cunctos mansuetudinem præ se ferret, neminem tamen sibi obsequentem habuit, præter eos, qui ipsum ordinaverant. Vertebatur autem ei in crimen, quod Georgium prodidisset.

[568] [qui, conjecto in carcerem Georgio, sedit annis circiter decem.] Hinc schisma, inquit idem auctor, ortum est inter Jacobitas, quorum nonnulli Davidem in patriarcham agnoscebant, alii Georgii nomen, donec in carcere vixit, prædicare in ecclesia non destitere; alii denique neutrum sequebantur. Mansit autem in carcere Mar Georgius, ut ait Bar-hebræus pag. 341, novem annos, donec mortuo Abugiafaro (qui Davidi favebat, cujus matrem nutricem habuerat, ut habet Historia Renaudotii pag. 235) Cum Mohdius, ejus filius, regnum auspicatus esset, Georgius e carcere, hac tamen conditione dimissus fuit, ut patriarchæ titulum abjiceret, dum David viveret. Ille vero, Mesopotamia relicta, Antiochiam fugit, ubi amotis, quos David ordinaverat, episcopis, decem alios constituit; mortuo jam interea, nisi fallor, Davide, anno ab invasione sua circiter decimo, ut colligi potest ex Elmacino lib. 2, cap. 5; versus initia patriarchæ Joannis Alexandrini XLVIII, quem ordinatum alibi diximus ineunte anno Christi DCCLXXVII; quando hujus litteras synodicas jam liber ac restitutus accepit Georgius, ad easque perhonorifice respondit; ut est apud Elmacinum citatum & Renaudotium pag. 242. Davidem in Catalogo, sed tamquam invasorem, refert Barsalibæus; at in Diptychis non legitur.

[569] Demum in regione Claudiæ, inquit epitome Bar-hebræi pag. 341, [Obiit Georgius A. C. 790] in cœnobio Barsumæ (in Armenia circa Melitinen) anno Græcorum MCI (Christi DCCXC) decessit. De hoc ejus obitu doceri nihil possumus ex Dionysio, cujus Chronicum in fine mutilum, huc usque non pertingit. Georgium patriarchis Antiochenis Jacobitarum tam Diptycha, quam Barsalibæus, ceterique cum Ægyptiis auctores Syri, ut modo vidimus, annumerant. Quin imo accensetur scriptoribus; cum etiam in carcere, teste Bar-hebræo, scripserit elegantes orationes, & hymnos; sed & canones 22, postquam inde exiit, constituerit. Ejusdem Commentaria, inquit ibidem Assemanus, in quatuor Euangelia per modum interrogationis & responsionis exstant in Bibliotheca Vaticana.

XVIII. JOSEPH.

[370] Joseph ex Gubensi cœnobio, ait Barhebræus, in synodo episcoporum, qui in Beda minori in Valle Haran sita congregati fuerant, [Georgio successit A. C. 790; obiit ineunte 792.] mense Junio ejusdem anni, quo Georgium vita functum dixi, ordinatus, obiit in monasterio Athanasii supra Telbesme mense Januario anni Græcorum MCIII (Christi DCCXCII,) cum unum episcopum, Anthimum scilicet Baalbech, id est, Heliopoleos, in Libano ordinasset. Recenset hunc etiam Barsalibæus in Catalogo suo: non item Diptycha Jacobitica, sicut nec Elmacinus lib. 2, cap. 5, neque Historia Renaudotii pag. 242, qui Georgio successisse mox volunt Cyriacum; de quo nunc agendum.

XIX. CYRIACUS.

Cyriacus, ut est in epitome quam sequimur, ex cœnobio Bezonæ, quod & de columna in ditione Callicini urbis dicitur, [Succedit Josepho A. C. 793:] a Theodosio, episcopo Baalbech, in synodo, quæ in urb Haran habita fuit die VIII, vel, ut alii scribunt, XV Augusti anni Græcorum MCIV (Christi DCCXCIII) in patriarcham consecratus est; agnosciturque tam in Diptychis Jacobiticis, quam apud Earsalibæum in Catalogo; atque adeo etiam apud auctores Ægyptios; & quidem virum sanctum illum appellat Elmacinus lib. 2, cap. 5, ac subdit: Hic synodicam scripsit & misit ad patrem Joannem (patriarcham Alexandrinum XLVIII) qui cum gaudio eam recepit, illique responsum misit, in unitate sanctæ ecclesiæ. Memento vero, Jacobitam hunc esse, qui de rebus suis tanta cum veneratione scribit. Eadem paulo explicatius traduntur apud Renaudotium pag. 242 & seq., qui & alterius epistolæ synodicæ mentionem facit pag. 247, quam ad Cyriacum subinde dedit Marcus, Joannis Alexandrini successor, uti & Cyriaci ad Marcum responsoriæ; de quibus etiam vide Assemanum tom. 1, pag. 625, & tom. 2, cap. 17; ubi tamen observa, non recte supputari Joannis Alexandrini tempora, ut ex ipso Assemano colliges, si initium Cyriaci, etiam prout ibi notatur, conferas cum assignato istic Joannis fine, qui nequaquam convenit cum Renaudotii aut nostra in patriarchis Alexandrinis chronologia.

[572] [obiit 817.] Cyriacus, inquit auctor noster, in urbe Mosul (in Mesopotamia) die XIX Augusti anno Græcorum MCXXVIII, (Christi DCCCXVII) postquam sedisset annos XXIV, & episcopos LXXXVI ordinasset. Corpus in urbem suam Tagrit navigio delatum. Ejus scripta recenset Assemanus tomo 2, uti dixi, cap. 17, pag. 117. Synodum collegit ad verba hæc tollenda ex liturgia Syriaca, quæ in fractione hostiæ præscripta erant: Panem cælestem frangimus in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; sed res in suo cujuslibet arbitrio relicta est. Adi Assemanum hic & pag. præcedenti. Julianistas etiam suo pene gregi adjunxit; sed cum illi Juliano anathema dicere recusarent, communio facta non est. Fuit & aliud ipsi negotium cum Tagritensibus & Matthæanis, quibus tamen utrisque fecit satis; sed mihi persequi similia non licet, cum ad chronologiam parum faciant. At longe graviores ipsi difficultates movit Abrahamus quidam antipatriarcha, qui & Abiron dictus fuit, teste Barsalibæo in Catalogo suo, de quo nunc dicam; quandoquidem ejus initium ad hoc seculum pertinet.

ABRAHAMUS & SIMEON
antipatriarchæ Jacobitarum.

[573] [Abraham antipatriarcha fuit sub Cyriaco ejusque successore ab A. C circiter 798 usque ad 837; cui successit Simeon.] Res ita narratur in compendio Barhebræi: Eodem tempore (anno Græcorum MCIX, Christi DCCXCVIII) mortuo Baccho, Alepinorum episcopo, monachi Gubenses Cyriaco supplicarunt, ut Xenaïam quemdam, Bacchi discipulum, in ejus locum substitueret. Cyriacus, rejectis eorum supplicationibus, Salomonem, monachum cœnobii S. Jacobi apud urbem Cyrum, episcopum ordinavit. Illi indignati, nec Salomonem receperunt, nec patriarchæ nomen in Liturgia amplius recitavere. Præterea Cyriacum apud Aaronem Rascidum calipham accusavere tamquam Saracenorum hostem & Romæorum exploratorem. Cyriacus … innocens declaratus, ad suum Callinicense cœnobium se recipit. Monachi vero … episcopos quosdam in Scialaz pago congregatos inducunt, ut duos episcopos ordinarent. Contra patriarcha … synodum coegit, in qua tam episcopos, quam monachos illos Gubenses excommunicavit: qui ad extrema redacti, Abrahamum quemdam, Cartaminensem monachum, sibi in patriarcham instituunt. Vixit Abraham hic antipatriarcha sub Cyriaco & Dionysio Telmaharensi usque ad annum Græcorum MCXLVIII (Christi DCCCXXXVII.) De illo meminerunt Elmacinus lib. 2, cap. 6, & Renaudotius pag. 247 & seqq., ubi illi hæresim attribuit in materia SS. Eucharistiæ, a qua vindicatur apud Assemanum hoc loco. Licet vero exauctoratus a Dionysio fuerit; perstitit tamen usque adeo in schismatica dignitate pervicax, ut etiam moriens successorem in ea habuerit Simeonem, fratrem suum, ut notat epitome nostra pag. 347.

SECULUM IX.

LXXII. JOBUS.

Qui patriarcharum Antiochensium catalogos hactenus edidere, in Theodorito subsistere, [Sedit ab A. C. 812,] aut ordinem certe longo intervallo abrumpere coacti sunt. Nimirum Eutychii Annales, utpote nondum editos, non viderant, apud quem unum, quod quidem sciam, reliquorum ad sua usque tempora orthodoxorum Antiochiæ præsulum servata est atque ordine perpetuo digesta memoria. Vidit Annales quidem illos Blasius Terzi, sed non satis feliciter usus est, ut patet in ejus Syria sacra lib. 1, cap. 33. Ego, Eutychii verba, quod dici solet, dabo ut jacent, ea tantum additurus, quæ ad reducenda ad æram communem signata in illis obscure tempora pertinebunt. Sic igitur habet tom. 2, pag. 428: Anno primo chalifatus Al Mamunis constitutus Job patriarcha Antiochenus, qui annos triginta unum sedit.

[575] Annos califatus Al Mamunis computat Eutychius, [usque ad 842;] non a cæde Al Amini califæ, fratris ac decessoris ejus, quæ accidit, juxta Eutychium tom. 2, pag. 415, Die Sabbati, quinto ante finitum mensem Al Moharram anno CXCVIII (Hegiræ) seu XXIV Septembris anni Christi DCCCXIII, quando secundo & absolute califa inauguratus est Al Mamun; sed ab anno Hegiræ CXCVI mense Rajeb, qui tum fere respondebat mensi Martio anni Christi DCCCXII, quando primum califa in Chorasan salutatus est, ut constat ex pag. 416 & 435. Ab anno autem Hegiræ CXCVI, mense Rajeb, anni triginta & unus Arabici excurrunt usque ad annum Hegiræ CCXXVII, mensem itidem Rajeb, sive septimum, qui tum respondebat Aprili nostro a die XV anno Christi DCCCXLII, ultra quod tempus juxta Eutychium sedere hic Patriarcha non potuit: quamquam nihil obest, quin citius desierit; cum annos XXXI non sit necesse fuisse completos. De Jobo aliud nihil Eutychius notatu dignum commemorat, nisi quod idiomatis Græci non ignarus obsessos ab Al Motasemo Ancyranos Amorianosque ad pendendum barbaro tyranno tributum hortatus sit, a quibus tamen præter lapides & convitia, quæ in eum multa jactabant, extundere nihil valuit; vide pag. 439 & seq.

[576] Negotium facessit hic mihi, fateor, narratio Constantini Porphyrogennetæ, [qui non fuit Alexandriæ patriarcha;] a Combefisio edita, ubi imperator, pag. 90, historiæ suæ de Imagine Edessena testes appellans, Quin imo tres simul patriarchæ, inquit, Job Alexandrinus, Christophorus Antiochenus & Basilius Hierosolymitanus ipsi scripserunt, atque hæc sic se habere, datis Theophilo imperatori, qui sacrarum violator imaginum esset, litteris palam fecerunt. Imperare cœpit Theophilus ille atque Imaginum cultores persequi ab anno Christi DCCCXXIX usque ad DCCCXLII, quo tempore nec Christophorus ullus inter patriarchas Antiochenos, nec inter Alexandrinos notus ullus est Jobus. Sedit quidem Alexandriæ Jacob usque ad annum Christi DCCCXXX ineuntem; verum Jacobita is fuit, cujus proinde auctoritatem adducere Constantinum non immerito puduisset.

[577] [sed Antiochiæ.] Quid ergo? Dicam id quod sentio; erratum hic fuisse puto in titulis patriarcharum; & ita factum, ut nomen Alexandrini, quod Christophoro debebatur, adscriptum sit Jobo, & titulus Antiocheni, qui Jobo conveniebat, perperam Christophoro datus sit. Certe ejusmodi permutationem etiam alias commissam supra num. 489, & infra num. 581, ostendimus. Cur ita censeam facit Eutychius, juxta quem & Job, ut vidimus, tempore Theophili patriarcha Melchita sedit Antiochiæ, & ab anno Christi circiter DCCCIV usque ad DCCCXXXV Melchita Alexandriæ patriarcha Christophorus (tom. 2, pag. 411,) non adeo ab ipso Eutychio remotus; ut ignorare illum potuerit; sicut nec Jobum ignorasset, si decessor ejus circa hæc tempora Alexandriæ Job ullus fuisset. Accedit, quod hujus etiam Jobi, ut notatur in margine, sive Jacobi, uti habet textus, meminerit continuator Constantini Porphyrogennetæ lib. 2, § 12; ubi narrat, tempore Michaëlis Balbi, qui imperavit ab anno Christi DCCCXX usque ad DCCCXXIX, Thomam quemdam perduellem in Oriente proclamatum esse imperatorem ab Antiochenæ (non Alexandrinæ) tunc ecclesiæ præsule Jacobo (forte alibi legitur Jobo, uti habet hic margo; sed notæ Combefisii ad numeros operi, tam hoc loco, quam aliis inspersos desiderantur.) Videsis quæ, postquam hæc diu scripseram, accepi ab erud. Assemano, & quæ dedi supra num. 548: sententiam enim hanc meam omnino stabiliunt.

LXXIII. NICOLAUS.

[Successit Jobo nec ante Novembrem A. C. 846, nec post Augustum 847,] Anno chalifatus ejusdem (Al-Watheki) sexto constitutus est Nicolaus patriarcha Antiochenus, qui annos viginti tres sedit, dein obiit; hæc tantum de illo Eutychius Annal. tom. 2, pag. 444. Califatum iniit Al-Wathekus mense Rabia priori, anno Hegiræ CCXXVII, juxta Eutychium pag. 443 & 441. Sextum ergo califatus annum inchoabat eodem mense Rabia priori, anno Hegiræ CCXXXII; qui annus initium ducebat anno Christi DCCCXLVI a die XXVI Augusti; mensis autem Rabia prior a XXIV Octobris ejusdem anni Christi DCCCXLVI. Mortuus est autem Al-Wathek, inquit Eutychius pag. 444, die Mercurii, sex ante finitum mensem Dilhaijah diebus anno eodem Hegiræ CCXXXII, id est, die X Augusti anno Christi DCCCXLVII. Quare initium Nicolai patriarchæ nec prius esse potuit mense circiter Novembri anni Christi DCCCXLVI, nec posterius ineunte Augusto anni DCCCXLVII. Cum ergo decessor ejus obierit ut summum anno Christi DCCCXLII, debet ante Nicolaum vacua fuisse sedes Antiochena per annos facile quatuor: Nullus enim medius inter Jobum & Nicolaum intercessisse legitur; ut interrogatus nuper mihi rescripsit Assemanus.

[579] Jam vero annus Nicolai vigesimus tertius ductus ab anno Hegiræ CCXXXII mense Rabia priori, [& sedit usque ad A. C. 868;] inchoari debuit anno Hegiræ CCLIV, eodem mense Rabia priori, qui fere mensi Martio respondebat anni Christi DCCCLXVIII; itaque non diu post necesse est e vivis abiisse Nicolaum; a cujus morte sedes Antiochena vacaverit usque ad annum Almotammedi primum, Christi DCCCLXX a die XVII Junii, ut postea videbitur. Quæ omnia satis apte conveniunt cum Actis octavi concilii generalis, quod habitum est a die V Octobris anni Christi DCCCLXIX usque finem Februarii anni DCCCLXX. Ibi enim dicitur primo vidua fuisse sedes Antiochena tempore concilii: quandoquidem ubique in eo comparet Thomas sanctissimus metropolita Tyri, locum tenens sedis Antiochiæ; eo quod eadem viduata esset ecclesia, vide Labbeum tom. 8 Concil. a col. 978.

[580] Dicitur secundo, aut certe manifesto innuitur, [quando sedes vacavit, juxta concilium gen. VIII;] viduam eam fuisse jam tum cum ad concilium Thomas profectus est, hoc est, biennio circiter, saltem inchoato, antequam advenissent Romani Pontificis legati, synodo initium daturi, ut est apud Anastasium Bibliothecarium in Vita Hadriani Papæ II, pag. mihi 229. Et vero diu Orientales Romanorum adventum Constantinopoli præstolatos esse, ipsi aliique in ipso concilio indicant Act. 1, col. 985, 991, 995. Jam tum, inquam, vacuam fuisse pastore sedem Antiochenam innuitur, cum ad synodum Thomas tanto ante, hoc est, anno Christi DCCCLXVIII contendit; nullibi enim fit mentio in synodo patriarchæ cujuspiam, a quo delegatus esset Thomas; nullas item habebat litteras commendatitias, seu credentiales, ut vocant; quod vide col. 985; quin imo sanctissimum Thomam, inquit in suis litteris Theodosius patriarcha Hierosolymitanus ibidem col. 987, princeps Saracenorum destinavit, præsulatu fungentem urbis Tyri, qui sedis est Antiochiæ, secundum quod hunc quæsistis mitti (Ignatium Cpolitanum patriarcham alloquitur) per honorabiles litteras vestras. Hæc, opinor, satis arguunt, ut nihil addam, patriarcham tum temporis Antiochiæ nullum fuisse.

[581] Dicitur tertio in synodico ibidem col. 1511, [nec ullus sedit Michaël, ut errat Nicetas.] Antiocheni Syriæ Nicolai (nuper scilicet defuncti) locum in concilio tenuisse Thomas Tyri episcopus: unde colliges, Nicolao, ante synodum vivis erepto, neminem successisse; quæ omnia uti faciunt pro hac Eutychii chronologia; ita certant cum Niceta Paphlagone, Michaëlem hic, nescio quem, patriarcham Antiochenum comminiscente; cum Michaël patriarcha tum esset Alexandrinus; ut eatenus recte advertit Lupus in scholiis ad octavum concilium cap. 9 ultra medium; quidquid Paphlagonem defendat Pagius ad annum Christi DCCCLXIX, num. 3, ubi satis prodit, Nicolaum sibi penitus ignotum fuisse.

LXXIV. STEPHANUS V.

& —

LXXV. TADUSUS, sive THEODORUS II.

[Stephanus V. qui uno tantum die supervixit, & Theodorus Nicolao succedunt A. C. 870 post Junium, vel 871 ante Junium.] Quamquam ad patriarchatum Antiochensem destinatus pridem videbatur Thomas ille, de quo jam diximus, metropolita Tyri; ut erui potest ex verbis Eliæ, (qui Theodosii Hierosolymitani, cujus erat presbyter & syncellus, locum tuebatur in octava synodo) ut in ea leguntur col. 985; tamen, quæcumque id causa interverterit, alium Nicolao successorem assignat Eutychius tom. 2, pag. 471, ubi sic ait: Anno chalifatus Almotammedi primo constitutus est Stephanus patriarcha Antiochenus, qui uno tantum die sedit, eodem & consecratus & mortuus; constituto post ipsum Taduso ibidem patriarcha, qui annos viginti sedit; dein mortuus est.

[583] [Obiit Theodorus A. C. 889 post Octob. vel 890 ante medium Octob.] Inauguratus est Almotammedus, teste Eutychio tom. 2, pag. 267, mense Rajeb anno CCLVI Hegiræ, durabatque adeo annus ejus primus usque ad mensem eumdem anni CCLVII. Cœpit ergo viduam jam ab anno Christi DCCCLXVIII non admodum provecto ecclesiam ducere Stephanus V, & post eum Tadusus anno Hegiræ CCLVI post mensem Rajeb vel ante mensem illum anno CCLVII, hoc est, anno Christi DCCCLXX post mensem Junium, vel DCCCLXXI ante Junium. Inde autem putati anni XX, quibus dicitur ecclesiæ præfuisse Tadusus, desinunt vel in annum Hegiræ CCLXXVI, mensem Rajeb; vel CCLXXVII ante mensem illum; obiit ergo Tadusus vel anno Christi DCCCLXXXIX post Octobrem, vel DCCCXC ante medium circiter Octobrem. Cum Tadusum hunc patriarcham appello, interpretem sequor Eutychii Pocockium. Docuit vero me nuper Assemanus, Stephani successorem in Catalogo Arabico Theodorum appellari. Apud Eutychium autem, inquit; fortasse Thadrus juxta Arabum inflexionem, hoc est, Theodorus legi debet; vel certe Thadus, hoc est, Theodosius. Male interpres legit Tadusus.

LXXVI. SIMEON.

[Theodoro successit Simeon nec ante Octobrem A. C. 892, nec post Septembrem A. C. 893;] Jam anno primo chalifatus Al-Motadedi, inquit Eutychius pag. 484, constitutus est Simeon, Zarnaki filius, patriarcha Antiochenus, qui annos duodecim sedit; dein mortuus est. Inauguratum vero Al-Motadedum asserit, pag. 479, die undecimo ante finitum mensem Rajeb anno CCLXXIX; hoc est, anno Christi DCCCXCII, die XV Octobris, in Dominicam incidente; qui annus Al-Motadedi primus fluebat usque ad eamdem diem XIX Rajeb anni Hegiræ sequentis CCLXXX, id est, usque ad III Octobris anni Christi DCCCXCIII, intra tempus illud igitur coërcendum Simeonis exordium. Vacaverat ergo ecclesia Antiochena ante promotionem ejus annis saltem duobus & amplius.

[585] [neque sedit ultra Novembrem A. C. 904.] Porro anni ejus duodecim ducti ab anno Hegiræ CCLXXIX in finem vergente, procurrunt usque ad annum Hegiræ CCXCI exeuntem; cujus anni die XXI mensis Rabiæ posterioris, sive quarti Arabici, initium fuit anni tertii califatus Almoctafi; quo anno tertio, Simeoni mortuo successit in patriarchatum Antiochenum Elias, ut seculo sequenti dicemus; itaque vix ultra hujus anni Hegiræ CCXCI finem, qui incidit in diem undecimam Novembris anni Christi CMIV, Simeonis vitam licet protrahere. Hæc vero chronologia recte consonat cum historiis Græcorum, ut patet ex iis, quæ verbis mox citatis subjicit Eutychius de quartis nuptiis Leonis imperatoris, super quibus consultos narrat fuisse a Leone Patriarcham Romanum, Michaëlem patriarcham Alexandrinum, Eliam … patriarcham Hierosolymitanum, & Simeonem, Zarnaki filium, Antiochenum: nam quidquid sit de hac Eutychii narratione, quam a Græcis auctoribus peti mavelim; hoc unum hic notari juvat, sic a Græcis quartum Leonis conjugium narrari, ut omnino in annum Christi CMII, hoc est, in Simeonis nostri tempora, ut ab Eutychio definita dedimus, incidere debuerit; qua de re vide Pagium ad annum Christi CMI, num. 3, ubi & citatos invenies auctores, qui de quartis hisce Leonis, cognomento Sapientis, cum Zoë Carbounopsina nuptiis meminerunt.

APPENDIX AD SECULUM IX. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

XX. DIONYSIUS I.

Dionysius Telmaharensis, ut narrat epitome Chronici Bar-hebræi pag. 344, .. in cœnobio Joannis Bar-Aphtonii, [Cyriaco successit A. C. 818, die 1 Aug.] quod Kenserinense appellatur, monasticam vitam professus, ad monasterium S. Jacobi Chisumensis transiit; ubi cum duos annos egisset, interloquente in synodo episcoporum Theodoro, idoneus judicatus fuit, qui divisum Jacobitarum populum conjungeret. Itaque Basilio, Maphriano Tagritensi, Barhadbesciaba Margæ, Joanne Germaniciæ, Anastasio Damasci, ceterisque episcopis libello electionis ejus se subscribentibus, diaconus primum ordinatur in monasterio de Columna feria sexta; deinde sabbato presbyter in cœnobio sancti Zachæ; demum patriarcha seria prima, Kalendis Augusti anni Græcorum MCXXIX (Christi DCCCXVIII) in ecclesia urbis Callinici, imponente ipsi manum Theodosio, ejusdem urbis episcopo. Hæc Dionysius ipse de sua electione apud Bar-hebræum.

[587] Obiit Dionysius, inquit idem Auctor pag. 348, [Obiit A. C. 845, die 22 Augusti.] die XXII Augusti anno Græcorum MCLVI, Christi DCCCXLV, postquam annos XXVII sedisset, centumque episcopos ordinasset. Cadaver in cœnobio Kenserinensi sepultum. Eodem redit, quod ait Elmacinus lib. 2, cap. 9 in fine: Anno autem decimo quinto patriarchatus ejus (Josephi patriarchæ Jacobitarum Alexandrini LII) obiit Dionysius patriarcha Antiochenus: initium enim Josephi paulo ante statuit mense Novembri anni Diocletiani DXLVII: inchoat ergo annum ejus decimum quintum anno Diocletiani DLXI (non DLXII, ut numerat Renaudotius in historia sua, pag. 291) mense itidem Novembri. Annus autem Diocletiani sive Martyrum DLXI fluit apud Ægyptios a die XXIX Augusti anno Christi DCCCXLIV usque ad ejusdem mensis diem eumdem anno Christi DCCCXLV, quo nimirum obiisse dicendus est juxta Elmacinum Dionysius; siquidem obiit die XXII Augusti, ut ex Bar-hebræo dictum.

[588] [Est auctor Chronici sæpe supra citati.] Agnoscitur hic etiam in Diptychis & Catalogo Barsalibæi; uti & apud Alexandrinos: Synodicam enim scripsit, inquit Elmacinus lib. 2, cap. 6, & misit ad patrem Abuna Marcum, patriarcham Alexandrinum (XLIX Jacobitam, defunctum anno Christi DCCCXIX) qui responsum ei scripsit in unitate sanctæ ecclesiæ. Quam communionem in Ægyptum profectus bis innovavit; semel quidem cum Jacobo L in urbe Tani, & iterum cum Josepho LII Jacobitarum Alexandrinorum patriarcha; ut videre est apud auctorem Chronici Orientalis, Elmacinum, Renaudotium; sed præcipue apud Assemanum hic; ubi Dionysii gesta copiosius traduntur, quam ut ea referre liceat hic mihi. Habetur etiam Dionysius inter nobiles Jacobiticæ sectæ scriptores, agitque de illo Assemanus hujus tomi toto capite 16; ubi docet, hujus esse Dionysii Chronicum illud, cujus ipse compendium tradit, ex quo multa identidem supra desumpsimus. Auctoritate & gratia valuit etiam apud Arabum dynastas, maxime apud Abdallam, Callinici ducem, qui Abrahamum pseudopatriarcham, de quo supra, puniendum ei tradidit. Dionysius hominem cuculla exutum, & patriarchæ titulo abstinere jussum, dimisit.

XXI. JOANNES III.

[Dionysio successit A. C. 846, 21 Novembris,] De hoc ita Bar-hebræi compendium pag. 348: Joannes ex cœnobio S. Zachæ, quod extra Callinicum urbem situm est, in synodo, quæ in monasterio sancti Silæ habita fuit, anno Græcorum MCLVIII (Christi DCCCXLVI) die XXI Novembris in patriarcham ordinatus est, Abibo Tarsensi manum ei imponente. Recte hic observat Assemanus annum Græcorum, juxta Bar-hebræum, MCLVIII inchoari ab autumno anni Christi DCCCXLVI, quemadmodum in prologo ostendimus. Vacavit ergo sedes Antiochena Jacobitarum a morte Dionysii anno uno & mensibus fere tribus; nisi Elmacinum sequi placeat potius, qui Joannis initium videtur anno Christi eodem, quo Dionysius obierat, collocare; cum ita scribit, Hist. Saracen. lib. 2, cap. 9, in fine: Anno autem decimo quinto patriarchatus ejus (Josephi Alexandrini) obiit Dionysius, patriarcha Antiochenus, in cujus locum suffecerunt Abuna Joannem: qui synodicam in religione, more recepto, scripsit & misit ad patriarcham Alexandrinum. Annus enim Josephi decimus quintus terminabatur die XXI, seu potius XXIII mensis Haturi anni Martyrum DLXII, jam a die XXIX Augusti inchoati, hoc est, die XIX Novembris anni Christi DCCCXLV. Scio a Renaudotio annum Martyrum DLXII confundi cum anno Christi DCCCXLVI; quia nimirum hic cum illo majori ex parte, hoc est, a Januario usque ad extremum Augustum concurrit; verum cum primi quatuor menses anni Martyrum DLXII pertineant ad annum Christi DCCCXLV, & ordinatus dicatur Joannes mense Novembri, quo mense exspirabat etiam juxta Elmacinum annus Josephi decimus quintus, omnino Elmacini calculus ultra annum hunc extendi non potest.

[590] Joannes vero, inquit Bar-hebræus ibidem, cum annos XXVII sedisset, [obiit 3 Decembris A. C. 873.] ordinatis LXXXVI episcopis, die III Decembris anni Græcorum MCLXXXV (Christi DCCCLXXIII) in urbe Rhesina obiit. Cadaver e cœnobio Saphyli, ubi sepultum fuerat, in monasterium S. Zachæ ex ejusdem testamento translatum. Nomen ejus tam in Diptycha, quam in Catalogum Barsalibæi relatum est: ejusdem quoque mentio fit in quorumdam codicum, hic ab Assemano citatorum, inscriptionibus. Ad eumdem litteras item synodicas dedit, ut primum creatus est, Cosmas Jacobitarum patriarcha Alexandrinus LIV anno Christi DCCCLI, misitque per episcopos, adjunctis sacerdotibus, qui cum gaudio & honore a Joanne accepti sunt; ut vide apud Elmacinum lib. 2, cap. 11, & Renaudotium pag. 295. Idem ante Cosmam fecerat Michaël Alexandrinus LIII, ut colligi potest ex codice Arabico 23 apud Assemanum tom. 1, pag. 625, & post illum Sanitius LV anno Christi DCCCLIX; juxta Elmacinum lib. 2, cap. 14, & Renaudotium pag. 302.

XXII. IGNATIUS I.

[591] Ignatius, ut est in epitome, ex cœnobio Herbaz ditionis Samosatenæ, ordinatus est a Timotheo, [Joanni successit A. C. 878, 5 Junii; obiit 883, 26 Martii.] Samosatæ episcopo in cœnobio Callinicensi S. Zachæ die V Junii anno Græcorum MCLXXXIX, Christi DCCCLXXVIII. Vacua fuerat ergo sedes Jacobitica post obitum Joannis per annos circiter quatuor cum dimidio. Obiit die XXVI Martii feria III majoris hebdomadæ in Moriba castro anno Græcorum MCXCIV, cum sedisset annos IV, menses X. Ordinavit episcopos XXVI. Annum illum Græcorum MCXCIV cum ab autumno ad autumnum decurrat, apud Barhebræum respondere anno Christi DCCCLXXXII ab initio saltem Octobris, & DCCCLXXXIII usque ad Octobris initium, juxta id quod in prologo supra num. 465 diximus, ex hoc loco manifestum est; quandoquidem in annum tantummodo Christi DCCCLXXXIII congruunt characteres hic adjecti, nempe feriæ tertiæ majoris hebdomadæ incidentis in diem XXVI Martii; siquidem anno illo celebratum est Pascha die XXXI Martii; eratque adeo littera Dominicalis F; quod non cadit in annum Christi antecedentem aut consequentem. Agnoscitur Ignatius hic tam in Diptychis Jacobitarum, quam Catalogo Barsalibæi; qui de illo sic habet: 77 Ignatius. Hic Josue appellabatur: & ab eo deinceps cœperunt patriarcharum & episcoporum nomina prorsus mutari.

XXIII. THEODOSIUS.

[562] Theodosius, qui & Romanus medicus (verba sunt ejusdem epitomes) ex cœnobio Cartaminensi in synodo Amidena ordinatus fuit a Timotheo Samosateno die V Februarii anno Græcorum MCXCVIII (Christi DCCCLXXXVII,) postquam sedes vacasset annos quatuor. [Sedit ab. A. C. 887, 5 Februarii usque ad 896, 1 Junii.] Obiit Kalendis Junii anno Græcorum MCCVII (Christi DCCCXCVI,) cum sedisset annos octo (imo novem) menses quatuor, & episcopos XXXIII ordinasset. Cadaver in cœnobio Cartaminensi sepultum. Est & in Jacobitarum Diptychis & apud Barsalibæum. Assemanus suis eum scriptoribus inserit tom. 2, cap. 20; sed quæ ibi de ætate ejus dixerat, emendat postea in compedio Bar-hebræi. Scripsit præter alia epistolam de fide in Trinitatem & Incarnationem ad Michaëlem, patriarcham Alexandrinum LVI, in qua primus inter Jacobitas asserit, ut notat Assemanus, Christum habere non tantum unam naturam ex duabus naturis, sed etiam unam personam ex duabus personis. Putatur ipsius etiam esse Syntagma medicum, quod inter codices Syriacos Vaticanos recenset idem Assemanus tom. 2, pag. 506.

XXIV. DIONYSIUS II.

[593] [Sedit ab A. C. 897 mense Aprili, usque ad 909, 18 Aprilis.] Dionysius, ut habet compendium Bar hebræi, ex Beth Batensi cœnobio, quod in Aseth, regionis Sarugensis pago, situm est, a Jacobo, Emeseno episcopo, ordinatus est in synodo in Beth-Batin, ditionis Haran loco, habita mense Aprili anno Græcorum MCCVIII (Christi DCCCXVII)… Dionysius vero quum sedem annos XIII (imo XII potius) tenuisset, obiit die XVIII Aprilis, feria tertia, anno Græcorum MCCXX. Ordinavit episcopos LI. Qui characteres aperte designant annum Christi CMIX, quo littera Dominicalis erat A. Legitur & in Diptychis & in Catalogo Barsalibæi. Assemanus de illo, tamquam scriptore Jacobitico agit hoc tomo, cap. 21, ubi citat epistolam ejus synodicam ad Michaëlem patriarcham Alexandrinum, non quinquagesimum tertium, ut istic dicit; sed quinquagesimum sextum, ut asserit in compendio Bar hebræi. Atqui Michaël Alexandrinus LVI, juxta Chronologiam nostram Patriarcharum Alex. obiit anno Christi DCCCXCVI, die XVI Martii, hoc est, anno toto & amplius ante ordinationem Dionysii II Antiocheni: vel ergo hæc emendanda est; vel dicendum, synodicam illam non esse Dionysii Antiocheni ad Michaëlem Alexandrinum; sed alterutrum nomen in ea esse suppositum: cum juxta Barhebræum Dionysii nullius Antiocheni tempora in ullius Michaëlis Alexandrini patriarchatum incurrant.

SECULUM X.

LXXVII. ELIAS I.

[594] [Simeoni successii Elias A. C. 904 obiitque A. C. 931 die 2 Julii.] Anno tertio chalifatus Al-Moctafi, inquit Eutychius tom. 2, pag. 488, constitutus est Elias patriarcha Antiochenus; qui scriptor fuit. Annos sedit viginti octo; dein mortuus est. Califatus annum primum inierat Al-Moctafi, ut dicitur pag. præcedenti, die Dominico, nono ante Rabiam posteriorem finitum, anno CCLXXXIX Hegiræ: annus ergo ejusdem tertius cœpit eodem die nono ante Rabiam posteriorem finitum anno Hegiræ CCXCI, id est, die circiter undecima Martii anni Christi CMIV, fluxitque usque ad mensis Rabiæ posterioris diem XXI anno Hegiræ sequenti, sive initium Martii anno Christi CMV. Adde ergo anno Hegiræ CCXCI annos XXVIII, quibus deinde episcopatum gessisse dicitur Elias, devenies usque ad annum Hegiræ CCCXIX. Quomodo ergo dici potest apud Eutychium ibidem pag. 523: Porro obiit Elias patriarcha Antiochenus die Sabbati, Jomadæ posterioris decimo tertio, anno trecentesimo decimo septimo, postquam in cathedra sedisset annos viginti octo? Certe alterutro loco hallucinatio est; non in annis XXVIII patriarchatus, opinor; cum ii bis notati legantur; restat igitur, ut sit in anno obitus, qui perperam assignatus fuerit Hegiræ CCCXVII, pro CCCXIX, qui cœpit XXIII Januarii anno Christi CMXXXI; quod ex eo patet manifeste, quod dies XIII Jomadæ posterioris, anno Hegiræ CCCXVII, respondens diei XXIII Julii anni Christi CMXXIX nequaquam sit dies Sabbati sed Jovis, cum littera Dominicalis tum fuerit D: dies vero XIII Jomadæ posterioris anno Hegiræ CCCXIX, respondens diei 11 Julii Chricti CMXXXI, omnino fuit dies Sabbati, siquidem littera Dominicalis erat B.

LXXVIII. THEODOSIUS, sive STEPHANUS VI, aut THEODOTUS II.

[595] Anno chalifatus ejus (Al-Radii) primo constitutus est Anba Theodosius, qui idem est Stephanus, [Eliæ successit Theodosius A. C. 935 mense Augusto;] scriba, qui Bagdadi fuerat cum Munes Eunucho, Antiochiæ Syriæ Patriarcha, mense Ramadan, anno trecentesimo vigesimo tertio. Ita Eutychius tom. 2, pag. 528. Mensis autem Ramadan anno Hegiræ CCCXXIII respondet Augusto nostro a die tertia mensis, anni Christi CMXXXV. Quatuor ergo annorum vacatio fuerat, cum sedem Antiochenam capesseret Theodosius; qui quamdiu sederit, non habeo perspectum; quando Annales Eutychii in hæc verba desinunt: Eodem anno (CCCXXVI Hegiræ, qui cœpit die VII Octobris anno Christi CMXXXVII) Theophylactus patriarcha Constantinopolitanus nuntium misit ad patriarchas Alexandrinum & Antiochenum, rogans, ut nominis sui in ipsorum prædicationibus & sacris peragendis mentio fieret. Siquidem desierat hoc fieri a tempore Ommiadarum. Qua in re ipsi annuerunt. Ex his tantum scitur Theodosius noster vixisse adhuc anno Christi jam dicto. Notari porro hic velim, Theodosium, sive Stephanum, in Arabico Assemani Catalogo appellari Theodotum.

LXXIX. THEODORITUS II.

& —

LXXX. AGAPIUS I.

Eutychio destitutus auctorem alium porro non habui, qui patriarcharum Antiochenorum seriem, [Theodosium secuti sunt,] nedum annos, post hæc tempora consignaret. Confugiendum itaque fuit ad scriptores varios, & tamquam venatori in densissima rerum aliarum silva vestigandum, si quis uspiam se patriarcha offerret, quem apprehenderem. Ita non nullos, recentiorum hactenus ignotos catalogis, offenderam quidem; sed quorum vel initia, vel finis, vel successio, vel hæc simul omnia minime notabantur; ut adeo incertum esset mihi, pluresne omitterem, quam proferrem; an contra: nam omnes quidem satis me noveram assecutum non esse. Hæc præcipue causa fuit, cur ad Orientalium rerum gazophylacem copiosissimum simul ac doctissimum Assemanum recurrerim, apud quem, ut supra monebam, patriarcharum Antiochensium Catalogos esse ex edita ac delata huc non ita pridem Orientali ejus Bibliotheca didiceram. Sed parum feliciter accidit, ut virum tum demum consuluerim, cum in parando Bibliothecæ suæ tomo tertio totus esset: fecit tamen pro sua humanitate, quod rogabatur; brevius quidem, quam optaveram; at pro tempore ac rei difficultate satis cumulate.

[597] [Theodoritus II, ac deinde Agapius I.] Nam & dubia mea non pauca dissolvit, & continuam, quantum fieri potuit, patriarcharum Melchitarum seriem submisit, quibus utinam annos, aut qualemcumque notitiam adscripsisset! Sed nimirum res hæc majoris erat molis & operæ, ut mihi rescribit. Benedettus noster, quam ut eam prosequi Assemanum urgentissima modo negotia sinerent. Imo in alteris suis ad me litteris ita scribit Vir idem officiosissimus: Arabicos indices ipsemet vidi: exactam inde chronologiam erui non posse, statim deprehendi. Quidquid corradi potuit, R. V. descriptum fuit. Nuda igitur accepi patriarcharum nomina; sed ordine successionis posita; quibus hiatus aliquot meos supplevi. Atque inter ignotos antea mihi duo sunt illi, quos hic adscripsimus, Theodoritus II & Agapius I, qui inter Theodosium præcedentem ac subsequentem Christophorum in Arabico Assemani Catalogo intercedunt; de quibus tum sciri forsitan plura poterunt, cum suos operosius Catalogos discutere ac tomo quarto Bibliothecæ suæ publici juris facere laudatus auctor potuerit.

LXXXI. CHRISTOPHORUS.

& —

LXXXII. THEODORUS III.

[Christophorus a Saracenis interfectus est anno Christi circiter 966:] Agapium I in Arabico Catalogo Christophorus, Christophorum Theodorus III excipit. Prioris initium non reperi; finem notat Baronius ad annum Christi CMLXIX, num. 12, quo illum asserit a Saracenis esse interfectum; quod mihi quidem aliquanto citius reponendum videtur: siquidem tum id contigit, cum nondum Saraceni Antiochiam anno Christi CMLXVI exeunte amiserant; sed minantia sibi adhuc Nicephori Phocæ imperatoris arma metuebant, uti in Nicephoro Cedrenus & Curopalates referunt, atque imprimis, qui res sui temporis hic persequitur, Leo diaconus, cujus hæc apud Pagium in Criticis ad Annales Baronii anno Christi CMLXX, num. 1, verba sunt, ad Christophorum juxta ac substitutum illi, anno Christi CMLXX, Theodorum spectantia: Jam magna Antiochia ad Orontem sita, Nicephori imperatoris armis capta, ac antistite destituta. Qui enim prius urbis compos extiterat Agarenus, patriarcham Christophorum, virum apostolicum divinumque, sustulerat; eo scilicet crimine, quod Christiana fulgeret pietate. Hujus frequentiam civium maximæ rem frugis Joannes (Tzimisces) imperator existimans, diligenter curabat solicitioreque agebat opera, ut ejus sedis dignum præsulem inveniret.

[599] Sic igitur animo æstuanti, remque satagenti venit in mentem Coloniensis Theodori, [succedit ei Theodorus III A. C. 970, qui non diu sedit:] viri a teneris unguibus ad eremiticam atque a negotiis remotam vitam consecrati, multisque asceticis sudoribus edomiti corporis. Cilicinam enim vestem, qua indutus erat ac qua contegebat ferrum, quod gestabat, ut affligeret corpusculum, non ante deposuit, quam tota difflueret & in nihilum cederet. Aiunt, istiusmodi monachum tum primum Nicephoro, tum rursus Joanni, divino oraculo vaticinatum esse, ad imperii infulas fore assumendos. Hunc itaque, cum in urbe tunc versaretur Joannes, adducit Polyeucto; Polyeuctus vero, cum episcoporum in urbe præsentium synodo, habito de illo examine, ubi seculari quidem eruditione haud admodum excultum, divina vero & Christiana magnificentissime instructum comperisset, patriarcham consecrat Antiochenum. Hæc Leo apud Pagium; fontem enim ipsum adire mihi non licuit. Eadem fere & plura tradunt Cedrenus in Tzimisce, & Zonaras lib. 17. § 1. Ceterum de fine Theodori exploratum habeo nihil.

LXXXIII. AGAPIUS II.

Non diuturnum fuisse Theodori III præsulatum colligimus ex Agapii II successione; Agapii, [nam Agapius II ei successit,] inquam: nam ita nuncupatur a Syris tum Melchitis in Arabico Catalogo Assemani, tum Jacobitis tomo 2 Bibliothecæ Orientalis, pag. 351. Elmacinus tamen Agabium nominat, de quo hæc habet in Historia Saracenica lib. 3, cap. 5 paulo post medium: Misit autem Sclerus (qui adversus Basilium & Constantinum imperium affectans, toto propemodum Oriente dominabatur) patricium quemdam militum suorum, oriundum Malatia, cui nomen erat Abdallæ Muntasiro, Antiochiam; (erant autem tunc Tzuguræ & regio Orientis Sclero.) Et erat Halebi (Alepi in Syria) episcopus quidam, nomine Agabius, quem petierunt Antiocheni, ut esset patriarcha eorum: eumque miserunt ad ipsum imperatorem (Basilium) Ad quem cum ingressus esset, indicavit ei statum urbis & inclinationem atque affectum civium ejus erga ipsum. Misitque eum imperator ad Abdallam Muntasirum, ut tentaret eum movere ad obedientiam: promisitque ei, fore ut, restituta sibi Antiochia, constitueret ipsum patriarcham ejus toto tempore vitæ ejus: Abdallæ autem daret quodcumque ipse ei promitteret. Abiit itaque Agabius, ignotus, habitu monachali, ingressusque est Antiochiam, & convenit Abdallam, ac negotium cum eo transegit; ita ut Abdalla in obedientiam imperatoris se daret, repudiato nomine Scleri.

[601] Sic Agabius factus est patriarcha Antiochenus die Solis, [die 23 Januarii A. C. 976;] vigesimo tertio Canonis posterioris, anni Alexandri MCCLXXXVII. Tempus illud nobis explicat ipse Elmacinus pagina præcedenti, cum dicit, diem undecimum Canonis posterioris, ejusdem anni Alexandri MCCLXXXVII, incidere in diem septimum Giumadæ prioris, anni Hegiræ CCCLXV: unde sequitur, ut dies XXIII ejusdem Canonis posterioris, anni ejusdem Alexandri MCCLXXXVII, inciderit in diem XIX ejusdem Giumadæ prioris, anni Hegiræ CCCLXV; qui dies coincidit cum die XXIII Januarii, qui tum Solis, sive Dominicus fuit, signatus littera B, anno Christi CMLXXVI. Quamdiu vero dignitatem illam obtinuerit, indicatur eodem capite versus finem, his verbis:

[602] [ejectus post annos duodecim.] Porro Basilius imperator, indignatus contra Agabium patriarcham, eum ejecit Antiochia, & manere coegit Constantinopoli in quodam monanasterio, cum jam præfuisset duodecim annos; adeoque vel usque ad annum Hegiræ CCCLXXVII, qui a die VII Maii respondet anno Christi CMLXXXVII; vel usque ad annum Alexandri MCCXCIX, qui usque ad autumnum concurrit cum anno Christi CMLXXXVIII: nam utraque epocha hic utitur Elmacinus, Alexandrina scilicet & Arabica. Causa autem ejus rei, inquit ibidem hic auctor, erat, quod Basilius in cistis Bardæ Phocæ (qui & ipse in spem adductus imperii, perduellis occubuerat) invenisset epistolam quamdam ejus (Agapii) qua approbabat consilium Phocæ de rebellione, & confirmabat eum in isto proposito. Mansit autem in isto exilio fere septem annos; id est, usque ad annum Hegiræ circiter CCCLXXXIV, Christi CMXCIV; vel Alexandri MCCCVI, qui fluit ab autumno anni Christi CMXCIV usque ad autumnum sequentis CMXCV. Atque eo tempore inquit Elmacinus, fiebant sartoniæ in sede ejus, id est, ordinationes, quæ absente Agapio, vel a substituto vicario, vel a subrogato in ejus locum altero patriarcha exercebantur: Sartonia enim vox est Arabica, desumpta ex Græco χειροτονία, ut me docuit Assemanus. Quid Agapio postea sit factum, ignoro. Laudatur certe a Monophysitis infra, ubi de Athanasio Salachensi, quod Jacobitis nullam molestiam creavit.

LXXXIV. JOANNES III.

[Successit Agapio II versus finem seculi decimi,] Agapium alterum in Catalogo Assemani Arabico sequitur Joannes, qui hoc nomine tertius est: at quo anno cœperit, quo desierit, quid egerit, non additur: ut ex illo Catalogo id solum habeam, quod Joannes Agapio II successerit; quod ipsum, nisi ex illo didicissem, penitus ignorarem: licet alioqui Joannem hunc pridem noverim ex epistola Petri, patriarchæ Antiocheni, de quo agetur seculo sequenti, ad Michaëlem Cerularium, patriarcham Constantinopolitanum, apud Cotelerium Monument. ecclesiæ Græcæ tom. 2, pag. 148, § 5; ubi testatur Petrus, Quod sub beatæ memoriæ patriarcha Antiechiæ domno Joanne, Papa Romæ, ipse etiam Joannes nominatus, in sacris Diptychis referretur, utique tum vivens. Sedebat ergo Joannes III Antiochiæ, cum Pontifex Romanus esset Joannes XVIII, qui, creatus anno Christi MIII, diem extremum obiit anno Christi MIX.

[604] [& sedit tempore Joannis Papæ XVIII; at quamdiu?] Dixi, cum Pontifex Romanus esset Joannes XVIII: nam de illo sermonem hic esse, indicant ejusdem Petri verba, quæ continuo subsequuntur: Constantinopolim præterea, inquit, ante hos annos quadraginta quinque ingressus, reperi sub sanctæ memoriæ patriarcha domno Sergio prædictum Papam in sacra Missa cum aliis patriarchis referri. Scribebat hæc Petrus anno Christi MLIV aut MLV; cum jam scilicet per Orientem innotuisset obitus S. Leonis IX, qui incidit in XIX Aprilis anni Christi MLIV, & necdum de successoris ejus Victoris II electione, quæ usque in Aprilem anni sequentis excurrit, quidquam inauditum esset; quod constat ex ipsa epistola, pag. 158, § 19. Quare demptis quadraginta quinque a MLIV, devenitur ad annum Christi MIX, quo Petrus Constantinopoli Joannem Romanum Pontificem relatum in Diptycha reperit; eumdem illum videlicet, cujus Pontificatum aliqua saltem ex parte cum Joannis III Antiocheno patriarchatu concurrisse statuit. De hoc porro Joanne aliud nihil assecutus sum.

PARERGON
De MACARIO II, S. MACARIO III, ELEUTHERIO.

Tres hosce, tamquam Antiochiæ nostræ patriarchas, offert monachus quidam cœnobii S. Bavonis in Vita secunda S. Macarii, [Sunt, qui hos putarint fuisse patriarchas Antiochenos;] quam jussu Sigeri abbatis conscripsit Gandavi in Flandria anno Christi MLXVII, quamque nos etiam dedimus ad diem X Aprilis pag. 878. Atque eos, uti tales, post Cardinalem Baronium, ad annum Christi MXII, num. 15, ceteri fere eruditi aliquamdiu non dubitarunt admittere. Hæsitavit hic tamen Henschenius noster in Commentario prævio ad Acta S. Macarii, a num. 6; tum quod in priori Vita S. Macarii, scripta paulo post ejus ex hac vita discessum, ita legeret: Adiit hoc Gandense cœnobium quidam magnæ gravitatis vir, … qui se quidem Macarium nomine, Antiochiæ vero archiepiscopum fatebatur; quæ urbs Armeniæ flos est, nobilitate, divitiis &c. Putavit hæc Henschenius intelligi posse de archiepiscopatu alterius Antiochiæ, quæ Pisidiæ metropolis est: Pisidiam quippe ad Armeniam late dictam censuit aliqua ratione pertinuisse. Hoc uno argumento ductus Pagius in Criticis ad Annales Baronii, anno Christi MXI, num. 6, rotunde negat, patriarcham Antiochenum umquam fuisse S. Macarium; asseritque metropolitam fuisse Pisidiæ: Nam si patriarcha, inquit, Antiochenus exstitisset, neque Eremboldum abbatem Gandensem, qui eum viderat, neque monachum, qui priorem Vitam ejus scripsit, quemque Eremboldus de iis quæ ad sanctum præsulem spectabant, edocuerat, id latuisset, vel ab eodem tacitum esset.

[606] Verum altera dubitandi causa, quam non attigit Pagius, [sed ex dictis hactenus patet,] multo gravior erat Henschenio: nimirum quod eodem tempore, quo juxta auctorem Vitæ S. Macarii secundæ, Macarius senior, sive secundus, Antiochiæ Syriæ patriarcha fuisse dicitur, patriarcham alium apud Elmacinum offendisset, nomine Agabium. Hoc demum argumentum quam sit validum ad patriarchicam utriusque Macarii atque Eleutherii dignitatem non jam in dubium revocandam tantummodo, sed omnino denegandam, ex contexta huc usque patriarcharum nostrorum serie liquido, nisi fallor, apparet; maxime cum illam non unius Elmacini, sed ipsorum insuper Syrorum auctoritate tabulisque firmaverim: nam Elmacini quidem historia non satis perspicue docet, fueritne Agabius sive Agapius patriarcha Antiochenus Jacobitarum dumtaxat (quorum unice facere solet ipse mentionem,) an potius Melchitarum, qui solus patriarcha dici proprie merebatur. Si patriarcham Jacobiticum Agapium intelligeres, stabiliri utcumque poterant gemini Macarii & Eleutherii in sede Antiochena Melchitica gradus ac tempora: at si Melchitam fuisse Agabium statueres, nequaquam. Melchitam vero Agapium fuisse, non Jacobitam, ex Syrorum monumentis supra citatis, atque ex ipso Jacobitarum, quem mox subjiciam, patriarcharum ordine, plane certum videtur. Nullum itaque ex tribus jam in capite propositis ad hanc sedem pertinuisse, paucis ostendo.

[607] [nullum eis locum inter illos esse potuisse.] S. Macarius Gandavi vitam hanc cum æterna commutavit anno Christi MXII, die X Aprilis, ut constat ex prima ejus Vita, num. 3; postquam apostolicis peregrinationibus annos impendisset facile quatuor aut quinque, ut colliges ex Vita secunda, a num. 13. Patriarcham ergo oporteret eum fuisse saltem initio circiter seculi undecimi (nam satis illum diu sedem administrasse adjuncta Vitæ significant;) sedisset ergo eodem tempore, quo præfuisse demonstravimus Antiochiæ Joannem III; quod est absurdum. Rursus S. Macarius, si auctore nostro standum esset, juvenis admodum patriarchatum adiisset, ut est num. 7 & 8: fac igitur eum anno Christi circiter M trigesimum ætatis annum attigisse; sequetur ut ab anno Christi ut minimum CMLXX usque ad S. Macarium patriarchatum administraverit Macarius senior, S. Macarii decessor & consanguineus: nam S. Macarius junior dicitur ibidem num. 5 Natus ea tempestate, qua senior Macarius, magnæ sanctitatis præsul, in infulis agebat Antiochiæ … quæ civitas Syrorum erat metropolis. Atqui certum est illo tempore præfuisse Antiochenis Agapium II, ut supra vidimus: ergo & in Macarii senioris adstruendo patriarchatu fallitur auctor noster. Quare, si horum, ut idem ait, successor fuit Eleutherius, certe in sede patriarchica fuit.

APPENDIX AD SECULUM X. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

XXV. JOANNES IV.

[608] [Joannes IV sedit ab A. C. 910 usque ad 922.] Dionysium II apud Jacobitas consecutus est Joannes, qui hoc nomine inter Antiochenos sectæ Monophysiticæ patriarchas quartus fuit. Successionem hanc confirmant citatus toties Barsalibæus in Catalogo, & Diptycha Jacobitarum. Epitome Barhebræi sic habet: Joannes ex Columna cœnobii Curzachel ditionis Antiochenæ ordinatus a Joanne, Marhas episcopo, in monasterio Tel-Sephre, quod extra Haran urbem situm est, die XXI Aprilis anno Græcorum MCCXXI, Christi CMX. Postquam sedisset annos XII, menses VII, ordinatis episcopis XLI, obiit Sabbato, exeunte mense Novembri, in urbe Rhesaina in cœnobio Saphyli. Obiit ergo anno Christi CMXXII. Ad hunc exstat, inquit Assemanus, in Tractatu de fide patrum synodica Chaïlis seu Michaëlis LVI patriarchæ Alexandrini. Itaque fatetur, mendum esse vel in anno obitus Michaëlis Alexandrini (qui juxta chronologiam nostram est annus Christi DCCCXCVI, juxta alios annus Christi CMVI vel CMIX;) vel hic in anno electionis Joannis. Sed quis mendum illud ubi sit, facile demonstret; quando hinc testem unum habemus Bar-hebræum, inde vero chronologos Ægyptios inter se plurimum discrepantes?

XXVI. BASILIUS I.

[609] Ita Barsalibæus & Diptycha Jacobitarum. Tempora dat Bar-hebræus in epitome, ubi sic habet: [Sedit ab A C. 923 usque ad 935.] Basilius ex cœnobio Saphyli Rhesinæ, ordinatus in Mortba, castro Reschephæ, ab Habibo, Anazarbæ episcopo, anno Græcorum MCCXXXIV (Christi CMXXIII) die XV Augusti. Obiit die XXV Martii, feria quarta majoris hebdomadæ, (anni Græcorum MCCXLVI, Christi CMXXXV, quo dies XXV Martii in feriam quartam majoris hebdomadæ incidit) postquam annos XI sedisset, & episcopos XXXII creasset. In cœnobio Orientali cadaver ejus sepultum fuit. Scripsit synodicam ad Cosmam Alexandrinum LVIII, de qua vide Assemanum hoc tomo 2 Bibliothecæ Orientalis cap. 22, in quo de Basilio, tamquam scriptore, agitur.

XXVII. JOANNES V.

[610] Joannes, juxta Bar-hebræum, ex anachoretis montis nigri in Teleda, castro ditionis Antiochenæ, ab Athanasio Tarsensi ordinatus est die XXVIII Augusti anno Græcorum MCCXLVII (Christi CMXXXVI. [Sedit ab A. C. 936 usque 956.]) Obiit feria prima, die III Julii; (imo XIII Julii, ut hic notat Assemanus, in quem anno Græcorum MCCLXVII, Christi CMLVI, feria prima incidit;) postquam sedisset annos XIX, menses X. Cadaver in magno Teledæ cœnobio sepultum… Exstat ad eum synodica Macarii Alexandrini LIX in cod. Arab. 23, tom. 1 Bibliothecæ nostræ (verba sunt Assemani) pag. 625, num. 22. Eumdem habent Barsalibæus & Diptycha.

XXVIII. JOANNES VI.

[611] Omittitur hic in Catalogo Barsalibæi, non item in Diptychis. Stylitam fuisse, non secus ac Joannem IV, [Sedit ab A. C. 956.] testatur Bar-hebræus, cujus hæc est epitome: Joannes alter ex columna Curzachel ad Uphrinum flumen in Teleda castro die XVI Julii anno Græcorum MCCLXV (imo anno MCCLXVII, ait in notis Assemanus, ut ex obitu decessoris colligitur) a Jacobo Callinicensi ordinatus est. Obiit exeunte mense Canun (priorine, an posteriori, haud exprimitur) postquam sedisset annos 11, menses X, & episcopos X ordinasset in cœnobio Salomonis Dolichæ sepultus. Et hic vitium est in ratione chronologica: nam si ordinatus est Joannes die XVI Julii anno Græcorum MCCLXVII, quo pacto obiisse potest mense Canun sive priori, qui Decembri nostro, sive posteriori, qui Januario respondet; siquidem sederit annos 11, menses X? Sane anni duo & menses X ducti a XVI Julii anni Græcorum MCCLXVII excurrunt usque in Maium anni Græcorum MCCLXX. Atqui hoc postremum iterum pugnat cum initio successoris, ut mox apparebit. Expediant hæc, quibus codices genuini ad manum sunt: mihi satis est observasse.

XXIX. DIONYSIUS III.

[612] [Sedisse dicitur ab A. C. 957 usque ad 961.] Dionysius III, notus tam in Diptychis, quam Catalogo Barsalibæi, ex cœnobio Cartaminensi, ut est in compendio Barhebræi, ordinatus est a Jacobo Callinicensi in Teleda castro die XXVIII Novembris anni Græcorum MCCLXIX, Christi CMLVII. Sedit annos 11, menses VI. Obiit die 11 Junii anno Græcorum MCCLXXII, Christi CMLXI; postquam episcopos VIII ordinasset; in cœnobio Cartaminensi in arca Theodosii patriarchæ sepultus. Dionysium hunc Assemanus tom. 2 Bibliothecæ cap. 24, inter scriptores Monophysitarum Syros enumerat, aitque exstare in libro de fide patrum ad illum epistolam synodicam Macarii LIX Coptorum patriarchæ; & binas item alias ipsius Dionysii ad Mennam, sive Minam, LXI patriarcham ejusdem sectæ Alexandrinum. Verum hæc nequaquam cum hac Barhebræi chronologia consistunt: cum inter Macarii Alexandrini obitum & ordinationem Minæ intercesserit patriarchatus Theophanii Alexandrini, qui juxta patriarcharum illorum chronologos tenuit annos quatuor; quo pacto igitur & a Macario accipere & ad Minam dare litteras synodicas Dionysius patriarcha potuit, si annis tantum duobus cum dimidio sedit? Deinde Minas juxta chronologiam, quam asseruimus alibi, ordinatus statuitur exeunte anno Christi CMLXII, hoc est, sesquianno post obitum Dionysii III Antiocheni: vel hic ergo, vel ibi error est, quem mihi quidem notare facilius est, quam restituere. Denique qua ratione anni tantum duo cum sex mensibus esse possunt ab anno Alexandri MCCLXIX, die XXVIII Novembris, qui anni Græci mensis est secundus, usque ad annum Alexandri MCCLXXII, diem 11 Junii, qui apud Græcos est mensis anni nonus? Ego certe annos tres cum sex mensibus numero.

XXX. ABRAHAM.

[613] [Sedit ab A. C. 962 usque ad 963.] Abraham, quem hoc etiam loco habent Diptycha cum Catalogo Barsalibæi, ex cœnobio Taril, ditionis Alepi, juxta Bar-hebræum contractum, a Job, Zeugmæ episcopo, in Teleda castro die XXV Maii anno Græcorum MCCLXXIII (Christi CMLXII) ordinatus, Anastasium, præceptorem suum, qui cœnobii Circisii in regione Germaniciæ archimandrita fuerat, episcopum Alepi instituit. Quumque menses IX, diesque VII sedisset, ordinatis Cyriaco maphriano & sex episcopis, decessit feria quarta, die IV Martii (anno Christi CMLXIII,) sepultus in cœnobio Circisii.

XXXI. JOANNES VII.

Habetur in Diptychis & Catalogo Barsalibæi; Bar-hebræus de illo ita scribit in epitome: [Sedit ab A. C. 965 usque ad 985;] Joannes ex cœnobio Tarilensi ab ea, quam præ se ferebat, paupertate Sarightæ, hoc est, Storeæ, seu Sacci arundinei appellatus, in Capharnabo, regionis Sarugensis pago, ordinatus fuit a Sergio, Sarugi episcopo die Dominica, IX Julii, anno Græcorum MCCLXXVI (Christi CMLXV.) Hic a Nicephoro imperatore e Syria Melitinam evocatus, cœnobium Bared, hoc est, frigidum, ædificavit. Mox ejusdem imperatoris jussu Constantinopolim una cum quatuor episcopis Jacobitis adductus, de fide cum patriarcha Græcorum disputationem habuit. Quumque Jacobiticam hæresim ejurare noluisset, in carcerem detrusus, quatuor post mensibus, interempto a Zimisca Nicephoro, liber cum suis dimissus est. Byzantio Melitinam regressus, e cœnobio Barsumæ ad Bared anno Græcorum MCCLXXX (Christi CMLXIX, aut sub finem antecedentis) se contulit; ubi & usque ad annum MCCXCVI (Christi CMLXXXV) quo mortuus est, habitavit.

[615] Binas scripsit synodicas ad Minam Alexandrinum LXI, [& scripsit aliqua.] a quo & unam acceperat, de quibus videri potest Renaudotius in Mina, vel potius Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 2, cap. 21, ubi de scriptis Joannis agitur. In altera sua ad Minam synodica ex carcere Constantinopolitano scripta, feria secunda, die vigesima tertia Ab (Augusti) anno Alexandri Macedonis millesimo ducentesimo octogesimo, Christi CMLXIX, de se ipse fusius narrat, quæ paucis attigit Bar-hebræus. Quibus eam lubet inspicere, adeat citatum Assemanum, qui menda non nulla Renaudotii corrigit.

XXXII. ATHANASIUS V.

[616] Athanasii hujus successio notatur in Diptychis, & Barsalibæi Catalogo; at multo distinctius in compendio Barhebræi, [Sedit ab A. C. 986 usque ad 1002 aut 1003.] quod sic habet: Athanasius Salachensis, qui & Lazarus, ex monacho cœnobii Aaron Sigaræ in patriarcham ordinatus est a Lazaro, Anazarbæ metropolita in Catin, pago regionis Gehon, feria V, die XXI Octobris, anno Græcorum MCCXCVIII (Christi CMLXXXVI) Habitavit in monasterio Bared, quod & novis ædificiis ab ipso auctum fuit. Erat tum Antiochenus Græcorum patriarcha Agapius (secundus scilicet, uno alterove post anno ejectus Antiochia, de quo diximus supra num. 600) qui Jacobitis nullam molestiam creavit. Athanasius vero cum annos XVI sedisset, hoc est, usque ad annum Græcorum MCCCXIV, Christi MII, aut MIII) obiit in cœnobio Barsumæ, quod in regione Claudiæ situm est, ordinatis episcopis XXXVIII, & Ignatio Bar-Chichi maphriano, qui a Christiana fide ad Mahometanam superstitionem defecit. Scripsit synodicam ad Philotheum Alexandrinum LXIII, a quo & responsoriam accepit, ut ostendit Renaudotius pag. 386. Fragmentum synodicæ habes apud Assemanum Biblioth. Orient. tom. 2, cap. 26, ubi eum inter scriptores Jacobiticos habet: conferri tamen tum ibi, tum alibi de hoc Athanasio ab Assemano dicta debent, cum iis quæ posterius hoc loco scribit in compendio Bar-hebræi.

SECULUM XI.

LXXXV. ELIAS II.

& —

LXXXVI. GEORGIUS III.

[617] [Elias II, ac post eum Georgius III sederunt circiter usque ad A. C. 1051.] Cum a Joanne III, de quo supra num. 603, usque ad Petrum III, de quo mox erit agendum, nimium temporis interjaceat, quam ut alium inter eos neminem patriarcham fuisse credibile videretur; nec tamen alium ego uspiam invenirem; hoc inter cetera Assemano proposui. Respondit Vir clarissimus, in Catalogo suo Arabico Joanni Eliam, Eliæ Georgium, Georgio Petrum successisse: Sed cum nuda hæc ab eo nomina tantum acceperim, de tempore, quo utervis sederit, affirmare nihil possum. Latet initium ergo Eliæ II, quia nescitur finis Joannis; hoc tamen ex dictis constat, tam hunc, quam illum ad hoc seculum pertinere. De Georgii fine ex Petri successoris initiis conjecturam licebit facere; neque enim verisimile est, hæc multum a se invicem esse divulsa. Ad Georgium, Petri successorem, tametsi nomen omissum est, ea pertinent, quæ apud Cotelerium in Monumentis ecclesiæ Græcæ tom. 2, pag. 135, ad Petrum ipsum scribit Michaël Cerularius, patriarcha Constantinopolitanus, de diacono quodam, qui a Petri decessore clericatus imperatorii loco donatus quidem fuerat; at nullo istius patriarchæ sigillo, ut apparet, donatio erat firmata: ut existimare liceat, eam sub illius præsulis mortem fuisse factam, nec diu ante electionem Petri, a quo deinde impetratum sigillum, rogatu ac suasione Cerularii.

LXXXVII. PETRUS III.

[Electus A. C. 1051,] Vir hic fuit perquam doctus & eloquens, ut ex epistolis ejus ad Dominicum, patriarcham Gradensem, & Michaëlem Cerularium, patriarcham Constantinopolitanum, quas habes apud Cotelerium, Monumentorum ecclesiæ Græcæ tom. 2, a pag. 112, facile quisque conjiciet. In priori, ad Dominicum data, pag. 133, § 26, ita scribit: Ceterum antea, initio pontificatus mei, litteras commendatitias dedi ad Beatissimum Papam Romæ (S. Leonem IX,) easque per quemdam, qui ex solemni voto Hierosolymam proficiscebatur, misi ad clarissimum magistrum & ducem Italiæ Argyrum, ut dirigeret ad Sanctitatem ejus. Quo ex tempore elapsum est biennium: nec de illis quidquam potui comperire. Et, ecce, iterum has describens misi ad tuam in Deum Dilectionem; ut propter amorem nostri, seu potius propter Deum, ob quem & pro quo epistola est (pro Christo enim legatione fungimur, inquit divinus Apostolus) efficias, ut ad maxime venerandam illius Beatitudinem perducatur; simulque petas, respondeat scripto, quod mittas ad nos.

[619] Hæc igitur secundo scripta, biennio post adeptum patriarchatum, [& a S. Leone PP. IX confirmatus A. C. 1053, non multis annis superfuit,] ad S. Leonem epistola, illa est cui sanctus Pontifex respondit, ordinationem Petri confirmans, si secundum canones promotus esset. Habes hasce Leonis litteras in collectione conciliorum Labbeana tom. 9, a col. 975. Datæ sunt, teste Baronio, anno Christi MLIII; cum jam scilicet timeretur, ut ex ipsis litteris patet, schisma Cerularii, ad quod antevertendum sanctissimus idem Dominus ineunte statim anno Christi MLIV ad Cerularium scripsit, ut refertur eodem tom. 9 Concil. a col. 978. Consecratum igitur oportet fuisse Petrum III anno Christi circiter MLI; quamquam annis tantum postea duobus a Romano Pontifice sit confirmatus. Non superfuit autem Petrus ultra annum Christi MLVII, ut apparebit ex tempore successoris ejus.

[620] Dixi, scriptam esse S. Leonis ad Petrum epistolam anno Christi MLIII; [quando secultus videtur schisma Cpolitanum.] unde nolim colligi, eodem anno fuisse redditam. Hoc unum asserere possum, quod illam jam Petrus haberet, cum post notam toto Oriente S. Leonis mortem, Cerulario ad objecta respondit anno Christi MLIV exeunte aut sequentis initio, priusquam de Victoris electione quidquam etiam resciisset, ut patet apud Cotelerium tom. 2, Mon. eccl. Græc. pag. 158, § 19; ejus tamen etiam tum sententiam, deficiente interprete, assequi non poterat, ideoque illam, ad Michaëlem transcriptam remisit Constantinopolim, ut is fideliter ibi versam ad se remittendam curaret; ibidem pag. 161, § 24. Eam, credo, ubi græce postea perlegerit, omnem continuo cum Ecclesia Romana communionem, quam adhuc tam impense prosequi cœperat, sibi interdictam putaverit: quamquam enim plurima Cerularii in Latinam Ecclesiam accusationum capita vel falsa esse, vel pacis communionisque studio dissimulanda contenderet; Malum tamen, inquit, & malorum pessimum est adjectio ad sanctum Symbolum hæc: Et in Spiritum sanctum, Dominum & vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, ibid. pag. 152, § 11; & § 12, Nobis, ait, ad perfectam pietatis agnitionem confirmationemque sufficit sapientia plenum & salutare divinæ gratiæ Symbolum (Nicænum)… Eos autem qui non nihil vel adjiciunt vel detrahunt, anathemate percutimus. Quid ergo sensisse putandus est, cum in epistola S. Leonis hanc fidei disertissimam professionem legeret: Credo etiam Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum, a Patre & Filio procedentem &c.? Fallor, nisi hic ecclesiam deinceps Constantinopolitanam, cui & in aliis se profitebatur addictissimum, secutus sit; Qui hujus, inquit pag. 147, § 3, alumnus sum & zelator, si quis alius; verboque ac opere ejus privilegia semper commendo atque extollo.

LXXXVIII. THEODORUS IV.

[621] Hiat hoc loco certissime Catalogus clarissimi Viri Assemani Arabicus, (vitio, ut ipse autumat, ac mihi subinde rescribi curavit, amanuensis, qui forte lineam unam alteramve nominum similitudine deceptus transilierit) cum a Petro ad Joannem (quartum opinor, [Hiat Catalogus Arabicus nam Petro III successit Theodorus IV qui sedebat A. C. 1057.] qui clausit hoc seculum;) a Joanne vero transilit ad Theodorum Balsamonem, qui dignitatem illam obtinuisse creditur saltem usque ad annum Christi MCCIII; imo (si Lambecio credimus in indice ad librum 8 Bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis) patriarcha fuerit Antiochenus Græcorum ab anno Christi MCLXXXVI usque ad MCCXIV. Itaque meo hic mihi tantisper cortice nandum est, ac patriarcharum, qui hoc saltem seculo floruerunt, series, quantum in me erit, promovenda dicam, an continuanda. Certe continuam esse, tametsi non ausim asserere, adjecta tamen tempora satis faciunt verisimile: nam Theodorum quidem IV, licet ejus neque primordia nota sint satis neque decessus, Petro III successisse, dubitari vix potest; quandoquidem, Cedreno & Curopolate testibus, patriarchatum Antiochenum jam administrabat anno Christi MLVII, quando Isaacus Comnenus proclamatus est imperator, exauctoratusque Michaël Stratioticus: cui proclamationi non tantum adstitit Theodorus; sed eam ipse ingeminavit; hortatus etiam, ut summorum virorum, quibus illa minus arrideret, diriperentur atque everterentur ædes. Adi Cedrenum in fine Compendii historiarum, & historiam Joannis Curopalatæ paulo ante Isaacum Comnenum in Latinis editionibus.

LXXXIX. THEODOSIUS II.

[622] [Videtur successisse Theodoro IV.] Quidni Theodoro IV defuncto successisse statim credatur Theodosius II? Cum enim illum Anastasius Cæsariensis de Jejunio Deiparæ apud Cotelerium, Monument. eccles. Græc. tom. 3, pag. 436, Petrum III inter & Joannem quartum collocet, non potest alius ei locus assignari, quam qui est ante Æmilianum, vel qui post Nicephorum Maurum: post Nicephorum autem sedisse, non admodum apparet verisimile; cum Nicephorus patriarchatum primum adierit anno Christi MLXXXIX, Joannes vero quartus anno Christi MXCVIII jam pridem Antiochiæ ordinatus fuisset, ut infra docebimus; restat ergo, ut hoc loco potius Theodosium reponamus; cum nihil, quod sciam, impediat. Ceterum aliud præterea nihil est, de illo quod possim asserere, nisi quod, item ut Petrus III & Joannes IV, servasse ac tradidisse ceteris jejunium, quod Beatissimæ Virginis Matris obdormitionem antecedere consueverat, dicitur ab Anastasio jam citato.

XC. ÆMILIANUS.

& —

XCI. NICEPHORUS MAURUS.

[623] [Sedebat Æmilianus A. C. 1078; successit Nicephorus Maurus A. C. 1089 exeunte, & forte aliquanto citius.] Theodosio II subjicimus Æmilianum: erat enim hic jam tum patriarcha Antiochenus, cum Indictione I, festo Annuntiationis Beatissimæ Virginis, anno Christi MLXXVIII a clero ac proceribus pronuntiatus est imperator Nicephorus Botaniates, præeunte his patriarcha Theopoleos magnæ Antiochiæ nomine Æmiliano; ut habet Curopalates Cedreno subnexus in editione Græco Latina pag. 861, & Zonaras lib. 18, § 18; qui ibidem § 19 subdit: Æmiliano, Antiocheno patriarcha, mortuo, in ejus locum successit Nicephorus, cognomento Maurus, jam cœpta Indictione decima tertia, sive anno Christi MLXXXIX ad finem vergente; ut collige ex Curopalate sub finem Historiæ. Porro quo anno hic decesserit, nihilo minus latere me fateor, quam quo cœperit Æmilianus: diu tamen sedisse non arbitror; quod Joannes IV pridem ante annum Christi MXCVIII, teste Guilielmo Tyrio mox citando, in ejus locum fuerit ordinatus. Quin imo, si major adhibenda est fides Arabibus, quam Zonaræ; dicendus erit, & citius patriarchica dignitate indutus simul exutusque fuisse Nicephorus; & jam anno Christi MLXXXIX ante Octobrem ejus loco sedisse Joannes IV; quippe cui jam patriarchæ Antiocheno Thomas Haranites, episcopus Caphartabensis Monothelita, librum de unica Christi voluntate transmiserit anno Græcorum MCD, qui cum anno Christi MLXXXIX tantummodo usque ad autumnum concurrit; de qua re consuli potest Assemanus tom. 1 Bibliothecæ Orientalis, pag. 508 & 576.

XCII. JOANNES IV.

Erepta Turcis, qui eam annis XIV tenuerant, Antiochia anno ab Incarnatione Domini MXCVIII, [Jam pridem sederat A. C. 1098; cessit autem A. C. 1100.] ut narrat Guilielmus Tyrius lib. 5 in fine, præcipua Christianorum principum cura fuit, ut res in ea sacras instaurarent: quod fieri cœptum eodem anno, mense circiter Julio; ut colligere est ex epistola Boamundi aliorumque ad Urbanum II Pontificem Romanum, apud Baluzium Miscellaneorum tom. 1, pag. 418, & apud Guilielmum Tyrium lib. 6, cap. 23, ubi inter alia in rem nostram hæc scribit: Dominum quoque patriarcham, qui tamquam verus quidam confessor, post nostrorum adventum infinita ab infidelibus pertulerat supplicia (de quibus lege Albertum Aquensem Historiæ Hierosolymit. lib. 5, cap. 1) in sede propria cum multo honore locaverunt… Nostræ vero Latinitatis patriarcham, eo vivente qui pridem ibi ordinatus fuerat, eligere vel consecrare non præsumpserunt, ne duo unum & eumdem thronum obtinere viderentur: quod immediate contra sacros canones & contra sanctorum statuta Patrum esse dignoscitur. Sed tamen postmodum, vix evoluto biennio, videns ipse, quod non satis utiliter præesset Græcus Latinis, urbe cedens, Constantinopolim abiit. Itaque Joannes IV & pridem sederat ante annum Christi MXCVIII, & patriarchatu cessit biennio fere post, hoc est anno Christi MC.

[625] Quem hic tamquam verum confessorem laudat Tyrius; [Non est auctor Fragmentorum schismaticorum;] eumdem appellat Albertus Aquensis loco citato: Virum clarissimum & Christianissimum; unde patet, quanto in honore ac pretio fuerit etiam apud Latinos sive Francos. Vide ergo, num satis verisimile videatur, quod de illo narrat Ordericus Vitalis Ecclesiasticæ Historiæ lib. 10, versus finem; cum eum ait Normannis intractabilem fuisse; ac de proditione suspectum, relicto episcopatu, secessisse in eremum. Multo minus pro schismatico traducendus videtur, quam ei notam inurit defunctus nuper ab Ordine suo & catholica religione apostata in Commentariis de scriptoribus & scriptis ecclesiasticis, dum Joanni nostro attribuenda putat excerpta quædam schismatica contra Latinos, de quibus agit Lambecius in Commentarii de bibliothecæ Cæsarea lib. 4, cod. 157, num. 18, pag. 150. Aliter sane ipsi Lambecio visum est; cum in indice chronologico ejusdem libri Joannem illum patriarcham Antiochenum, a quo scripta illa schismatica deprompta sunt, inter auctores incertæ ætatis recenseat; quod alibi non facit, ubi de nostro meminit.

[626] [nec opusculorum asceticorum, quæ ipsi tribuuntur;] Magis dubium videri possit; sitne hic auctor Eclogarum Asceticarum, de quibus agit Lambecius lib. 5 Bibliothecæ, cod. 261, pag. 105; uti & Orationis contra largientes monasteria proceribus & laicis ceterisque, quam habes apud Cotelerium in ecclesiæ Græcæ Monumentis tom. 1, a pag. 159: nam eumdem utriusque operis auctorem esse, suadent hinc titulus Orationi præfixus apud Cotelerium, Sanctissimi & beatissimi patriarchæ Antiochiæ Domini Johannis, qui in Oxia insula monachus fuit, Oratio; inde vero apud Lambecium verba hæc subscripta secundæ parti Eclogarum: τέλος τῆς βίβλου τοῦ μακαριωτάτου Πατριάρχου Ἀντιοχείας κυρίου Ἰωάννου, τοῦ ἐν τῇ Ὀξείᾳ, id est, Finis libri beatissimi patriarchæ Antiochiæ Domini Joannis, qui fuit in Oxia. Sed quia nescitur, an monachum in Oxia (de qua consule Cotelerii notam in titulum citatum) egerit aliquando Joannes IV; difficile quoque definitu est, ad illum, an ad alium quempiam Joannem Antiochiæ patriarcham, hæc opuscula pertineant. Joanni cuidam Juniori, qui sub medium seculi duodecimi patriarchæ Antiocheni nomen potius quam sedem obtinuerit, & hæc & cetera, quæ Joannis patriarchæ Antiocheni nomine inscribuntur, attribuit Cotelerius loco citato in notis col. 747. Eadem omnia Joanni IV nostro adscribit memoratus commentator apostata, Cotelerium carpens; Lambecius Eclogas & Orationem Joanni IV, Fragmenta vero schismatica incerto cuidam Joanni patriarchæ Antiocheno assignat.

[627] [cum illorum scriptor Joanne nostro aliquanto junior videatur,] Ego eorum omnium nihil ad Joannem IV spectare arbitror: non scripta schismatica, ut modo dixi: non etiam alia; cum ex Oratione illa, quam profert Cotelerius, videatur ejus auctor scripsisse medio circiter seculo duodecimo, quousque nostrum pervixisse nemo facile crediderit. Medium, inquam, seculum duodecimum redolet Oratio Coteleriana: nam cum initium istius, quam impugnat, consuetudinis (qua nempe laïcis monasteriorum bona transcriberentur) repetat præsertim a Copronymo pag. 168, & iterum clarius pag. 170; ab illo tamen initio ad sua usque tempora elapsos ait, pag. 169, annos quadringentos: cum ergo imperare cœperit Copronymus post mortem patris ab anno Christi DCCXLI, inde putati anni CD ad medium potius seculi duodecimi, quam ad finem undecimi deducunt. Atqui constat, inquit Oudinus, addicta laïcis esse monasteria, sub initium imperii Alexii Comneni, qui ab anno MLXXXI ad MCXVIII clavum imperii tenuit; cujus rei testem appellat Scylitzen. Respondeo, aliquid quidem non admodum absimile legi apud Scylitzen de Isaaco Comneno versus annum Christi MLVII; at nihil de Alexio, cujus imperium auctor ille non describit, cum desinat in Botaniate. Fac tamen, idem etiam Alexium factitasse; an id imperatorum nemo post eum fecit? Tantum abest, ut in monasteriorum fundos vix alius quisquam involarit avidius, quam Manuel Comnenus, qui ab anno MCXLIII usque ad MCLXXX imperavit. Adisis Baronium ad annum Christi MCXLVIII. Quid ni ergo sub hujus imperio scripserit Joannes ille patriarcha Antiochenus? Qui proinde a Joanne IV distinguendus omnino est.

[628] Sunt & alia multa, quæ Joanni nostro sub alieno nomine scripta tribuuntur, [licet etiam Joannes ille & patriarcha Antiochenus fuerit; sed a nostro diversus.] de quibus non est hic dicendi locus: neque enim bibliothecarium hic ago; verum ea quæ dixi hactenus, eo tantum dicenda putavi, quod eruditissimum Cotelerium homo apostata vellicans, probabile nobis argumentum subrueret, quo alterum ab hoc diversum Joannem patriarcham Antiochenum medio circiter seculo duodecimo admittendum esse cum Cotelerio credimus: quod nulla satis idonea ratione convellit Oudinus; sicut neque testem ullum profert, cum ibidem ait, Joannem IV, de quo agimus, natione Syrum fuisse, patria Damascenum; unde Joannes Damascenus Junior dictus fuerit, ob patriam.

AUCTARIUM
De reliquis patriarchis Antiochiæ Græcis.

Hactenus de patriarchis Antiochiæ Græcis; quorum exinde sedem occuparunt Latini sive Franci, [Patriarchæ Græci Antiocheni reliqui,] donec Saracenorum jugo iterum urbs illa succubuit. Horum proinde solorum tempora supersunt inquirenda. Quia tamen imperatores Græci hoc sibi jus, ut proximo seculo in Bernardo videbimus, arrogarunt, ut Antiochenos ipsi patriarchas e clero Constantinopolitano soli designarent; idque, quantum in se fuit, tueri non destiterunt, eorum hic saltem nomina non erit alienum attexere: tametsi præter inane patriarcharum nomen, quamdiu Latinis paruit Oriens, nihil habuere; nam vel Antiochiam, dum res ibi stetit catholica, illorum nemo vidit; vel si quis aliquando accesserit sive Armeniæ regis, sive Raymundi comitis Tripolitani, sive aliorum rebellium Ecclesiæ filiorum protectione fretus; nequaquam illum tamen istic Latini subsistere passi sunt: atque adeo ipse summus Pontifex Innocentius III agi tum in illum, tum in ejus fautores per censuras ecclesiasticas severissime voluit, donec procul inde pelleretur. Patet id ex ejusdem Pontificis epistolis in collectione Baluziana lib. 11, epist. 9, & lib. 16, epist. 2. Horum, inquam, hic dabo nomina; primum quidem quæ mihi propemodum suapte sponte occurrerunt (neque enim tanti referre visum est, ut operosius indagarem;) deinde vero quæ mihi ex Catalogo suo Arabico submisit laudatus jam sæpe Assemanus.

[630] JOANNES inter eos mihi sese primus obtulit, [qui fuerunt tempore, quo Latini sedem Antiochenam obtinebant,] quem fuisse monachum supra diximus in Oxia insula, ac scripsisse aliqua cum Cotelerio putamus versus medium seculi duodecimi imperante Manuële Comneno. Hunc secutus est

ATHANASIUS ille, qui, teste Cinnamo lib. 5, § 7, ejusdem Comneni cum Maria, Raymundi principis Antiocheni filia, nuptiis tamquam patriarcha Theopolitanus sive Antiochenus adstitit anno Christi circiter MCLXI; quique deinde anno Christi MCLXVI interfuit synodo, de qua videri potest Allatius de Perpetuo consensu Ecclesiæ Occid. & Orient. lib. 2, cap. 12, § 4. Post quem occurrit

THEODOSIUS, qui anno mundi MMMMMMDCLXXXVIII, Christi MCLXXX, Indictione XIII, secundo die Martii, nuptiis Alexii Comneni cum Anna Francica bene precatus est, teste Codino de Originibus Constantinop. pag. 80 editionis Parisinæ anni MDCLV. Hunc excepisse videtur Theodorus Balsamon, scriptis suis notissimus, cujus ambitionem, qua jam se sperabat certo ab Antiocheno patriarchatu ad Constantinopolitanum vocatum iri, astu lepido Isaacius Angelus elusit, ut est apud Nicetam Choniaten in Isaacio Angelo lib. 2, num. 4. Sed quoniam ab hoc Theodoro interruptam hactenus, uti ostensum est, seriem patriarcharum Antiochensium Melchitarum prosequitur Catalogus Arabicus Assemani, & ejus & sequentium nomina ex illo, ut accepi, adscribam; tametsi & hic dubitem, an nullos Catalogus ille præterierit; cum in eo non legam EUTHYMIUM illum, de quo meminit Georgius Pachymeris tom. 1, lib. 4, cap. 9, & lib. 6, cap. 1, quique patriarchæ titulum gessisse debuit, juxta subjectam operi chronologiam, circa annum Christi MCCLXVII; neque ARSENIUM, quem idem auctor tom. 2, lib. 2, cap. 5, damnatum ait fuisse atque e Diptychis erasum versus annum Christi MCCLXXXVIII. Ut ut est, seriem, Lector, totidem, ut missa ad me est, verbis accipe.

[631] [ac deinceps ad hæc usque tempora.] THEODORUS BALSAMON, qui usque ad annum circiter Christi MCCIII sedit (Vide dicta superius,) successorem habuit JOACHIMUM. Post concilium Florentinum; hunc sequentes recensentur:
DOROTHEUS,
SYMEON JULIANUS,
ATHANASIUS,
DAVID,
CYRIACUS,
DIONYSIUS,
JOANNES,
MARCUS,
IGNATIUS,
MICHAEL,
MARCUS alter,
PACHOMIUS,
NILUS,
MICHAEL, sub Tamerlane,
PACHOMIUS,
MARCUS,
JOACHIMUS,
DOROTHEUS, sub quo
MICHAEL,
MARCUS,
JOACHIMUS,
GREGORIUS,
MICHAEL,
DOROTHEUS,
MICHAEL alter,
DOROTHEUS alter, sub Hieremia patriarcha CP.
JOACHIMUS,
MICHAEL,
JOACHIMUS alter,
MICHAEL,
JOACHIMUS alter,
JOACHIMUS cognomento BEN-ZAIADE,
DOROTHEUS,
ATHANASIUS,
IGNATIUS,
CYRILLUS,
EUTHYMIUS cognomento CARME,
EUTYCHIUS Chius,
MACARIUS Alepensis,
CYRILLUS, Macarii hujus ex filio nepos, qui obiit exeunte anno (Christi) MDCCXIX, eique successit,
ATHANASIUS Damascenus, nuper defunctus, hoc est mense Augusto anni MDCCXXIV. Qui is ipse est, a quo Catalogum hunc accepit Assemanus.

APPENDIX AD SECULUM XI. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

XXXIII. JOANNES VIII.

Joannes filius Abdon, adscriptus Diptychis legitur & Catalogo Barsalibæi. Is ex monacho, qualis per annos XLII, teste Bar-hebræo, [Electus A. C. 1004,] fuerat, in synodo episcoporum electus anno Græcorum MCCCXV (Christi MIV) die IV Julii ordinatus fuit diaconus, die sequenti presbyter, & die VI patriarcha, Petro Haranita manum ei imponente, idque anno ætatis sexagesimo. Quum autem regendis populis ineptum se judicaret, Davidi cuidam monacho, syncello suo, id munus commisit, qui multos in ecclesiam abusus induxit. Anno patriarchatus ejus vigesimo septimo (imo vigesimo quinto elabente, ut mox patebit,) postquam episcopos XLVII ordinasset, excitata fuit in eum persecutio a Nicephoro, Melitinæ Græcorum metropolita. Hic Joannem apud Romanum (Argyrum) imperatorem accusavit, quod Græcos erroribus Monophysitarum imbuere satageret. Romanus hominem Byzantium perduci jubet.

[633] Anno Græcorum MCCCXL die XV Iunii (qui est annus Christi MXXIX, [exul in Bulgaria periit A. C. 1033.] patriarchatus vero Joannis XXV) Ionnes cum sex episcopis & viginti presbyteris atque monachis Iacobitis, Nicephoro deducente, Byzantium ingressus, quum a sua secta recedere noluisset, ab imperatore in cœnobium Caii, quod in regione Bulgarorum situm est, relegatus fuit. Ubi quatuor post annis decessit; die nimirum secunda Februarii anno Græcorum MCCCXLIV (qui anno Christi MXXXIII respondet.) Huc usque compendium Bar-hebræi; cum quo conferri possunt, quæ narrat Michaël episcopus Taneos apud Renaudotium in Historia patriarchatus Alexandrini a pag. 402 usque ad pag. 407; uti etiam quæ habet Assemanus tom. 2 Bibliothecæ Orientalis, cap. 28, ubi de Vita & scriptis ejus agitur satis fuse; corrigenda ibi tamen illa, quæ ex Bar-hebræi compendio emendari jubet hoc loco Assemanus.

XXXIV. DIONYSIUS IV.

[634] Renaudotius ex Michaële suo docet pag. 407, post Joannis obitum a Jacobitis electum esse ejus ex fratre nepotem eodem nomine; [Sedit Amidæ ab A. C. 1033 aut sequenti usque ad 1043 aut seq.] quasi hic illi continuo successerit; sed medium intercessisse Dionysium, testantur Barsalibæus in Catalogo, Diptycha Jacobitica (quæ tamen illum appellant Theodosium) Tractatus de Fide patrum, in quo, teste Assemano hic, exstant epistolæ synodicæ, una Dionysii Antiocheni ad Sanitium, sive Senuthium Alexandrinum, & binæ Sanitii ad Dionysium anno Martyrum DCCLI, & DCCLII, Christi MXXXV & MXXXVI, scriptæ; quibus Joannis Antiocheni ad Christodulum Alexandrinum, Sanitii patriarchæ sexagesimi quinti successorem, synodicæ subjunguntur; quod palam facit, inquit Assemanus, Dionysium Joanni præcessisse. His consonat Bar-hebræus, qui Dionysium, quem & Haje appellat, ex archimandrita ordinatum esse patriarcham narrat ab Abraham, Callisuræ episcopo, anno Græcorum MCCCXLV, Christi MXXXIII post autumnum, vel ante autumnum annis Christi MXXXIV; vixisse autem in patriarchatu annos X, ordinatisque episcopis 36, obiisse Amidæ, ubi juxta monitum decessoris extra imperatorum Græcorum ditionem fixerat sedem. De hoc Dionysio IV inter scriptores tractat Assemanus in hoc tomo supra cap. 29; licet eum ibi Dionysium quintum appellet, re tum nondum satis examinata.

XXXV. JOANNES IX.

[635] [Sedit ab A. C. 1049 usque ad 1058.] Joannes, qui, & Theodorus, ut est in epitome Bar-hebræi, Joannis Abdon ex fratre, vel, ut in serie Barsalibæi & in Vita Christoduli Alexandrini legitur, ex sorore nepos, ex monacho cœnobii Bar-Gaghi in monte Melitinæ, in patriarcham invitus eligitur mense Augusto, anno Græcorum MCCCLX (Christi MXLIX) )postquam sedes annos V vacua fuisset. Elias Zeugmæ episcopus manum ei imposuit in synodo episcoporum Amidæ. Sedit annos VIII, menses X. Ordinavit episcopos XXX. Deposuit non nullos episcopos, quod tempore sedis vacantis ecclesias mutare ausi fuissent. Synodicæ ejus ad Christodulum, patriarcham Alexandrinum, habentur in Tractatu de Fide patrum. Hic est Joannes, de quo agit Assemanus hoc tomo 2, cap. 30; quamquam ibi dicta ad Bar-hebræi compendium exigenda sunt De eodem legi etiam meretur Renaudotius in patriarchis Alexandrinis pag. 407, 428, 430. In Diptychis appellatur Joannes Bar-Abdon.

XXXVI. ATHANASIUS VI.

[636] [Sedit ab A. C. 1058 usque ad 1064.] Athanasius, qui & Haje Barsalibæo simul & Bar-hebræo, at in Diptychis Theodosius, ex episcopo Arsamosatæ monachus, post obitum Joannis in patriarcham ab Occidentalibus episcopis electus fuit anno Græcorum MCCCLXIX (Christi MLVIII) in cœnobio Phares, regionis Hesen-Mansur. Contra Orientales, quod non probarent patriarcham, qui episcopus antea fuisset, Josue Bar-Susan, Joannis IX syncellum, qui & Joannis nomen assumpsit, Amidæ ordinarunt. Sed hic lites prospiciens graviores, relicta dignitate, litteris se totum dedidit. Athanasius, postquam annos V cum dimidio sedisset … a Græcis comprehensus una cum Ignatio, suo ex sorore nepote, quem episcopum Melitinæ ordinaverat, in cœnobium Eudoxii, quod supra Melitinam est, detrusus fuit: ubi quinto post mense, quum Byzantium traheretur, in urbe Arca obiit.

XXXVII. JOANNES X.

[637] Joannes Bar-Susan, uti narrat Bar-hebræus, post Athanasii obitum, ab episcopis, qui in cœnobio Mar-Ab-Hai ad Euphratis ripas convenerant, [Sedit ab A. C. 1064 usque ad 1073.] patriarchalem dignitatem, quam pridem abjecerat, suscipere coactus, in eodem cœnobio quatuor supra viginti canones de disciplina ecclesiastica condidit… Quum annos IX sedisset, episcopis XVII ordinatis, decessit Amidæ anno Græcorum MCCCLXXXIV (Christi MLXXIII.) Nomen ejus & Jacobitarum Diptycha servant & Catalogus Barsalibæi. Quod spectat ad ejus tempora hic definita, ea visa sunt Assemano tam accurate notata hoc loco, ut secundum illa mutari jubeat, quæ alibi dixerat ab his diversa. Epistolis, inquit hic in epitome Bar-hebræus, & suavium adhortationum libellis totum terrarum orbem implevit. Scripta ejus non nulla recenset Bibliotheca Orient. hoc tomo, cap. 27, & alibi in indice codicum. Sub eo etiam & Christodulo Alexandrino agitata est Syros inter & Coptos controversia de sale & oleo, quæ Syri Jacobitæ pani Eucharistico admiscebant, ut locis hic citatis invenies.

XXXVIII. BASILIUS II.

[638] Basilius, hoc ordine Diptychis & Catalogo Barsalibæi notus, ex monacho & œconomo cœnobii Barsumæ, [Sedit ab A. C. 1047 usque ad 1075.] ab episcopis sorte electus, ab Athanasio, Edessæ episcopo, mense Januario, anno Græcorum MCCCLXXXV (Christi MLXXIV) in Hesen-Mansur invitus ordinatur, quum sibi barbam, vitandæ ejus dignitatis causa, abrasisset. Sedit annum unum cum dimidio. Obiit Maipheractæ. Hæc Bar-hebræus. Annum itidem unum dumtaxat & menses sex ipsi tribuunt Ægyptii apud Renaudotium pag. 445, & hac de causa, inquiunt, cum synodicam epistolam ad Alexandrinos non misisset, nomen ejus in Diptychis ad altare commemoratum non fuit; sed ex consuetudine facta memoria decessoris ipsius. Obiit ergo mense Julio circiter anni Christi MLXXV.

XXXIX. JOANNES XI.

[639] Erat hic, juxta nostram epitomen, ex familia Joannis VIII, sive Abdonis, de quo supra; [Intrusus post mortem Basilii vixit sub 4 patriarchis.] unde & cognomen habuit Abdon; & archimandrita cœnobii Beth-Gaghæi, quando nomen ejus una cum nomine Basilii, quem modo secundum dedimus, in schedula scriptum fuit, ut, episcopis dissentientibus, de utrovis eligendo sors decideret. Atque ita Basilio patriarchatus obtigit quidem, qui Joannem subinde Symnadæ metropolitam constituit: at mortuo Basilio, ope Symeonis Chisumensis & Athanasii Samosateni episcoporum, qui ejus nomen, cum ante Basilium extractum esset, a præside synodi occultatum fuisse dictitabant, in patriarcham proclamatus, Philartum, militiæ Armenorum præfectum, muneribus induxit, ut reliquos episcopos ad manum sibi imponendam compelleret. Episcopi post Abdonis ordinationem, collatis Philarto unusquisque centum denariis, obtinuere, ut libertatem sibi quemcumque alium vellent eligendi in patriarcham concederet. Vixit autem Abdon sub IV patriarchis usque ad tempora Athanasii Abulpharagii. Omittitur in Diptychis, tamquam illegitimus; at in serie cum reliquis a Barsalibæo ac Bar-hebræo collocatur.

XL. DIONYSIUS V.

[640] [Ordinatus A. C. 1007, sedit anno uno & mensibus 9.] Dionysius, qui & Lazarius, archimandrita cœnobii Barsumæ, postquam episcopi ex Philarti potestate evasissent, in eodem Barsumæ monasterio anno Græcorum MCCCLXXXVIII (Christi MLXXVII) feria sexta ante festum Palmarum a Joanne maphriano Tagriti in patriarcham consecratus est. Obiit in Hesen-Mansur mense Decembri, postquam annum unum sedisset. Sepultus in ecclesia sancti Theodori. Hæc Bar-hebræus. Scripsit synodicam ad Christodulum Alexandrinum, ut est apud Renaudotium pag. 451; sed cum Thomas, sacerdos Syrus, qui epistolam afferebat, mortuum jam Christodulum reperisset (obierat enim mense Decembri anni Christi MLXXVII,) Cyrillo LXVII patriarchæ Alexandrino reddita est, substituto ejus nomine; idque anno Christi, ut ibidem dicitur, MLXXIX: ex quo consequens esse videtur, ut Dionysius noster non obierit saltem ante annum Christi MLXXVIII exeuntem; alioqui de morte ejus aliquid rescire interea Thomas potuisset. Dionysium hunc referunt etiam Diptycha cum Barsalibæo.

XLI. JOANNES XII.

[641] [Sedit ab A. C. 1086 usque ad 1088.] Joannes anachoreta in regione Carsenæ post Dionysii obitum, cum Joannes Abdon sedem per annos septem invasisset, convenientibus in ecclesia S. Georgii Melitinæ episcopis, qui Abdonem velut hæreticum damnaverant, in patriarcham electus fuit anno Græcorum MCCCXCVII (Christi MLXXXVI) Ignatio, ejusdem Melitinæ episcopo, manum ei imponente. Obiit anno MCCCXCIX (Christi circiter MLXXXVIII) postquam annum unum cum dimidio sedisset. Hactenus Bar-hebræi synopsis. Notus etiam est in Barsalibæi Catalogo; in Diptychis non item.

XLII. DIONYSIUS VI.

[642] [Intrusus per annos 6; tum electus, post annum & 7 menses obiit A. C. 1090, vel paulo ante.] Marcus archimandrita cœnobii Bared, Ioanne defuncto, cum sedem Ioannes Abdon iterum invasisset, & quatuor insuper episcopos ordinasset, oblatis Philarto, Armenorum militiæ præfecto ter mille denariis, duos episcopos ad consecrandum se in patriarcham compulit, Dionysii nomine assumpto. Maphrianus Ioannes ceterique episcopi, coacta synodo, utrumque damnarunt: Abdonem scilicet & Dionysium. Atque ita per sex annos schisma duravit. Tum vero episcopi iterum congregati, ex duobus malis minus elegere, Abdone rejecto, Dionysium recipientes… Dionysius vero cum annum unum & menses septem sedisset, obiit anno Græcorum MCCCCI (Christi MXC ineunte, vel circa finem præcedentis, ut colliges ex electione Athanasii,) sepultus in cœnobio Zarnuchæ ditionis Melitinæ. Ita Bar-hebræus. Barsalibæo Marcus est; at ignotus Diptychis Jacobiticis. Ceterum fateor, me chronologiam hanc non satis assequi: nam si primum Joanne defuncto, hoc est, anno Christi MLXXXVIII, patriarchatum invasit Dionysius, & tamquam schismaticus tenuit per sex annos, tum ut legitimus patriarcha annum unum & menses septem; quo pacto obiisse potest anno Christi MXC? Vel ergo citius schisma fecit, vel non diu continuavit.

XLIII. ATHANASIUS VII.

[643] Longiusculum hic est Bar-Hebræi compendium, ex quo ad chronologiam nostram hæc paucula contraxisse suffecerit: [Sedit ab A. C. 1090 usque ad 1129.] Athanasius, qui & Abulpharagius Bar-Chamore, patria Amidensis, Melitinæ educatus, monasticam vitam in cœnobio Barsumæ professus, cum Ioannes Abdon post Dionysii mortem patriarchatum iterum usurpasset, congregatis in castro Karamis regionis Melitinæ episcopis, per sortem electus, vix post menses novem adduci potuit, ut consecrari se in patriarcham pateretur. Gabriëlis itaque Græci Melitinæ præfecti, opera in ecclesiam Cursoris vi adductus, a Timotheo, Tel-Patriciæ episcopo, ordinatus fuit de Dominico, Kalendis Decembris anno Græcorum MCCCCLII, (Christi MXC:) sed mox ejusdem Gabrielis jussu, quod summam pecuniæ, cui is inhiabat, nequaquam solvisset, in prostibulum conjectus, lacobitis quater centum aureos pro ipso pendentibus, dimissus, in cœnobium Barsumæ se recepit. Deinde, ut Abdonis insidias evitaret, Bagdadum petens, diploma .. ab Abugiafaro Chalipha obtinuit. Paulo post … moritur Abdon in Hesen Mansur, & pœnitens, & post mortem ab Athanasio absolutus. Denique Dominico Pentecostes die, quum liturgiam in præfato Barsumæ cœnobio inchoasset, ubi ad invocationem Spiritus sancti pervenit, deliquium animi passus, episcopo Gargaræ sacrum perficiente, domum deportatus est. Sabbato, die VIII Iunii, anno Græcorum MCCCCXL (Christi MCXXIX) hora tertia decessit, postquam annos XXXVIII sedisset. Diptychis additus est & Catalogo Barsalibæi.

SECULUM XII.
Patriarchæ Antiochenses Latini.

I. BERNARDUS.

Bernardus Latinorum Antiochiæ patriarcha primus vix evoluto post expugnatam illam urbem biennio, [Bernardus Joanni IV suffectus A. C. 1100,] hoc est, anno Christi MC circiter medio, ut num. 623 docuimus, cedenti ultro Joanni IV successit: Post cujus discessum, inquit ibidem Tyrius, convenientes ejusdem civitatis clerus & populus, Artasiensem episcopum (Arthasium videtur oppidum regionis Antiochenæ, ut est apud Fulcherium Carnotensem in Gestis peregrin. Franc. cap. 45) Bernhardum nomine, natione Valentinum (sive Valentinatem, Francum, ut explicat Pagius ad annum Christi MXCVIII num. 8.) qui in eadem expeditione D. Podiensem episcopum (Ademarum) secutus, fuerat Capellanus ejus, sibi præfecerunt patriarcham. Et quamquam subinde Boamundus inter alias pacis cum. Alexio Comneno initæ mense Septembri Indictione II, ineunte anno Mundi juxta Græcos MMMMMMDCXVII, Christi MCVIII, conditiones hanc statuerit: Promitto etiam, & jurans testor &c., non futurum Antiochiæ patriarcham ex nostro genere; sed eum, quem vestra Majestas in eam dignitatem promoverit, delectum e numero alumnorum magnæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ, &c., uti tradit Anna Comnena, Alexiados lib. 13, sub finem; nihil tamen hac parte immutatum fuit in patriarchatu Antiocheno.

[645] [sedit, non obstante pacto Boamundi, usque ad A. C. 1135, vel 1136.] Siquidem illum Bernardus quoad vixit, obtinuit, teste Guilielmo Tyrio lib. 14, cap. 10, ubi sic habet: Bernhardus bonæ memoriæ, vir grandævus plurimum, simplex ac timens Deum, primus Latinorum apud Antiochiam patriarcha, tricesimo sexto sui pontificatus anno (adeoque Christi MCXXXV aut MCXXXVI) viam universæ carnis ingressus est. Ut vel inde pateat, ejusce pacti pleraque capita nusquam fuisse executioni mandata. Certe quod jam retulimus, nec modo, neque posterius, quando illud iterum Manuël, Alexii ex filio nepos, a Renaldo Antiocheno principe, ut narrat Cinnamus lib. 4, § 18 & 20, extorsit, servatum est; ut vide apud Cangium in locum Alexiados assignatum. Ibidem invenies, juxta Tabularium Manoscense seu Manuescanum in Provincia, potitum tantum fuisse patriarchica dignitate Bernardum usque ad annum Christi MCXXXIV, qui fuerit XXXV promotionis ejusdem. Tyrium tamen ego sequi malui, ut cujus mihi notior esset auctoritas; quamquam diffiteri non possim, quin ejus chronologia aliquando non parum exerret; puta in obitu & imperii tempore Joannis Comneni, lib. 15, cap. 13; initio Pontificatus Eugenii III, lib. 16, cap. 3 &c. Quid tandem etiam Bernardo nostro cum summis Pontificibus Paschali II & Honorio II negotii fuerit, legi potest apud eumdem Tyrium lib. 11, cap. 28 & lib. 13, cap. 23.

II. RADULPHUS I.

[Bernardi defuncti sedem A. C. 1135 aut sequenti] Post obitum Bernardi (ut narrat Tyrius lib. 14, cap. 10) hoc est, anno Christi MCXXXV aut sequenti, cum universi illius amplissimæ sedis suffraganei, tam archiepiscopi, quam episcopi de more convenissent, ut ecclesiæ, pastoris destitutæ solatio, utiliter providerent, & super eo ipso tam salubri negotio in palatio patriarchali, diligentiores, mutuo (sicut in talibus fieri solet) haberentur tractatus, Radulphus quidam Mamistanus archiepiscopus (est Mamista sive Mamistra, olim Castaballa, urbs Ciliciæ, vide Schelstratium in App. ad opus Geograph. tom. 2 Antiq. Eccl. pag. 782, imo Tyrium ipsum lib. 14, cap. 24) de castro Damfrunt oriundus, quod in confinio Normanniæ & Cenomanensis diœceseos situm est, vir militaris, magnificus, & liberalis plurimum, plebi & equestri admodum acceptus ordini, absque fratrum & coëpiscoporum conscientia, solo populi, ut dicitur, suffragio electus est, & in cathedram principis Apostolorum inthronizatus. Quod audientes, qui ad hoc, ut sibi patriarcham, auctore Domino, præficerent, convenerant, venerant, timentes furentis & vociferantis populi indiscretos impetus, divisi sunt ab invicem, ei, quem non elegerant, obedientiam exhibere recusantes.

[647] Ille tamen nihilominus ecclesiam & palatium occupans, [tyrannice invasit Radulphus;] statim sine mora pallium de altari beati Petri, nulla ad Ecclesiam Romanam habita reverentia, sibi assumpsit. Processu quoque temporis nonnullos de suffraganeis ecclesiæ in suam attraxit communionem. Et, ut multorum relatione cognovimus, si canonicorum ecclesiæ pacem amplexus fuisset, nec eorum turbare possessiones spiritu superbiæ ductus præsumpsisset, potuisset tranquillo statu vitam ibi transegisse. Sed … peccatis suis exigentibus, præ multitudine divitiarum ita factus est insolens & neminem præ se ducens hominem, ut potius Antiochi, quam Petri vel Ignatii, successorem se exhiberet. Hæc Tyrius, & plura ibidem, quibus ostendat, quam sacrilega feritate usurpator hic subditorum in sese universorum odia provocaverit; quæ legisse sufficiet ad pernoscendam indignissimi Præsulis indolem ac mores barbaros.

[648] Cum vero dissimulatus diu Cleri Antiocheni dolor magis in dies magisque se proderet, [sed ob superbiam omnibus intolerabilis,] atque in apertam tandem erumperet insectationem; Radulphus, qui cedere nosset nemini, modum invenit, quo molitiones ejus omnes potentia frangeret. Halim igitur primum, Boamundi viduam, spe contrahendi cum Raymundo, comitis Pictaviensis filio, conjugii insigniter ac subdole circumventam, suis tantisper partibus addixit; donec veras ipse interea Raymundi eum Constantia, delusæ matris filia, nuptias ea lege conficeret, ut ante sibi a Raymundo juramentum fidelitatis præstaretur, quam hæc ei sponsa cum Antiochiæ principatu posset obtingere. Ita prorsus obnoxium sibi principem nactus de elato, inquit Tyrius, factus est elatior: ut jam nihil esset, cui non parem se facile aut superiorem reputaret; ne ipsa quidem, cui jam dudum in ecclesiæ Tyrensis diuturno negotio (de quo vide Tyrium lib. 14, a cap. 12) obedire detractaverat, Romana atque Catholica Sedes: Antiochenam quippe Romana nihilo inferiorem ducebat, quod utraque sedes esset Petri, & Antiochena quidem primogenita.

[649] Sed brevi post ipsi etiam Raymundo intolerabilis visa est hominis impotentis superbia; [etiam amicis,] itaque juris jurandi immemor adversariis ejus operam suam omnem atque industriam impense cœpit adjungere; ut vel invitum denique Præsulem cum iis Romam adire compelleret, ibi pro se causam dicturum; cumque inde, re satis feliciter gesta, seu potius (dum super ea legatus Roma destinaretur in Syriam) suspensa, reversus esset, etiam Antiochiæ ipsum ingressu interdiceret; quem illi tamen deinde, simulata pace, concessit. Legati interea Romani, Petri, archiepiscopi Lugdunensis, ad Aconem sive Ptolemaïdem navis appellitur, omnem tum principis tum cleri Antiocheni, Radulphum aversantis, spem secum advehens. Sed eam brevi præmatura mors Petri intervertit: is enim cum prius voti causa Hierosolymam invisisset atque inde viam relegens Antiochiam cogitaret, vix Ptolemaïdem usque redierat, cum ibi seu morbo subitaneo, seu veneno, ut creditum est, infectus repente extinguitur. Perculit mirifice Radulphi adversarios tam desperata rerum conversio. Continuo igitur animis omnes cadere; patriarchæ implorare clementiam, atque ei se totos dedere.

[650] [depositus est] Arnulphus vero, ait Tyrius lib. 15, cap. 15, (ut fuerat Præsuli suo præ ceteris infensus) nihil humanitatis inveniens, Principis iterum fretus auxilio, solita longanimitate iterum ad labores & iter accingitur: Romamque denuo proficiscens, iterum opportune & importune pulsat; tandemque precibus proterve insistens, obtinet, ut prædictus legatus (Albericus episcopus Ostiensis, ut cap. 11 dictum erat) in Syriam dirigatur. Qui Hierosolymam, ut præmisimus (ibidem) adveniens, completis orationibus, dominum patriarcham (Hierosolymitanum) & universos regni pontifices ad synodum convocans apud Antiochiam prid. Kal. Decemb. illuc cum omni celeritate contendit. Hæc eo deduxi ex Tyrio longiuscule, ut perspicue quivis videat, synodum hanc Antiochenam non esse coactam eodem anno, quo in patriarchatum involaverat Radulphus, hoc est, Christi MCXXXVI, ad quem illam refert qui Labbeum corrigere voluit in App. ad tom. 10 Concil.

[651] [A. C. 1142 ineunte,] Enimvero non unius erant hæc omnia, sed plurium annorum negotia, quibus hæc synodus tertio, postquam convenerat, die finem imposuit; imo ipse potius legatus, qui Videns … quod ad se venire nolebat patriarcha (licet tertio citatus, ut objecta in synodo sibi crimina dilueret) de domini principis confisus patrocinio & viribus, in palatium ascendit (ubi cum magna suorum turba Radulphus sese continebat) ibique data in eum depositionis sententia, annulum & crucem compulit violenter resignare: lege Tyrium lib. 15, cap. 16 & 17. Contigisse ego hæc arbitror anno Christi circiter MCXLII ineunte; quandoquidem Tyrius, ibidem cap. 19, asserat, Per idem tempus Joannem imperatorem Constantinopolitanum iter versus Antiochenas direxisse partes, quo cum exercitu pervenit mense Septembri anni illius, qui mortem ejus proxime antecessit, hoc est, Christi MCXLII: obiit enim in illa expeditione non anno ab Incarnatione Domini MCXXXVIII, sed MCXLIII, ut contra Tyrium lib. 15, cap. 23, docent Baronius, Labbeus, Pagius aliique. Eumdem annum depositionis hujus elicies ex iis, quæ de Aymerici electione dicentur a num. 654. Sedem igitur Antiochenam tenuit Radulphus toto circiter sexennio.

[652] [& in custodiam datus, ex qua elapsus Romam adiit, ibique mortuus est.] Hoc ictus fulmine superbus patriarcha, jubente legato, principi Raymundo traditur, qui vinctum illum raptari ignominiose jussit in monasterium sancti Symeonis, ubi diu quidem detentus fuit; at catenis tandem eluctatus Romam evolavit. Ibi aliquatenus gratiam Sedis Apostolicæ, teste Tyrio lib. 15 cap. 17, assecutus, dum redire maturaret, veneno hausto, sceleris ministro porrigente, nescimus quo, miserabiliter interiit.

[653] [Brevis Radulphi descriptio.] Fuit autem idem dominus Radulphus (nam nos ipsi in nostra pueritia vidimus eum (inquit idem auctor paulo altius) vir specie decorus, procerus corpore, oculis aliquantulum obliquis, non tamen ad indecentem modum: litteratus mediocriter, sed facundus plurimum, & jucundissimi sermonis, multam habens gratiam, liberalis admodum, militarium virorum, sed & secundæ classis favorem non modicum assecutus, promissorum & pactorum facile immemor: in verbo suo varius & inconstans, subdolus ac nimium in omni via sua multiplex, providus & discretus; in eo solo repertus imprudentior, quod adversarios, quos sibi merito suscitaverat, in gratiam suam redire volentes, non admiserat. Hactenus Tyrius, quibus adde illegitimam patriarchatus invasionem, incontinentiam, atque opera ejus Simoniaca, de quibus in Antiochena synodo absens postulatus est.

III. AYMERICUS.

Clerus Antiochenus, inquit Wilhelmus Tyrius lib. 15, cap. 18, & maxime qui in depositione Domini Radulphi conspiraverant, [Electus est adulto jam A. C. 1142,] instinctu & suggestione principis, & maxime (ut dicitur) interventu munerum, elegerunt sibi quemdam ejusdem ecclesiæ subdiaconum, Haymericum (alias Aymericum & Americum apud eumdem auctorem) nomine, Lemovicensem, hominem absque litteris, non satis honeste: quem prædictus dominus Radulphus, arbitrans eum sibi reddere obligatiorem & fideliorem amplius, in Decanum ejusdem ecclesiæ promoverat, spe frustratus. Nam ab ea die cum ejus adversariis dicitur convenisse, & in benefactoris sui, fidelitatis immemor, conspirasse depositionem. Narrat hæc Tyrius non statim post exauctoratum Radulphum, sed post dedicatum ab eodem legato Romano una cum patriarcha templum Hierosolymitanum, tertia post sanctum Pascha die, convocatumque inibi ab eodem postea concilium. Electus ergo videtur Aymericus adulto jam anno Christi MCXLII; ita ut anno Christi MCLXII, duodecimo Cal. Martii, quando Balduino in regnum Hierosolymitanum successit Amalricus die octava post fratris obitum, ut refert Tyrius lib. 19, cap. 1, adhuc flueret annus Pontificatus Americi Antiocheni vigesimus, ut ibidem notatur.

[655] Anno, inquam, Christi MCLXII: nam, [ut probatur:] licet loco citato Amalricum Balduino suffectum esse dicat Tyrius anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo tertio; hoc tamen mendum est evidens, cum inauguratum eum esse asserat Die octava post fratris obitum; fratrem autem obiisse dixerat cap. præcedenti, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo, regni ejus anno vigesimo, quarto Idus Februarii. Vide Pagium in Crit. Baron. ad annum Christi MCLXIII, num. 8. Ad eumdem hujus electionis annum facit, quod annus Balduini vigesimus item Tyrio sit vigesimus Aymerici; cum ergo Balduini initium, lib. 16, cap. 3, statuat Dominici Natalis die, anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo quadragesimo secundo, præsidente .. ecclesiæ .. Antiochenæ domino Aimerico; necesse est, ut ab eodem anno minus tamen provecto, repetat initium patriarchatus Aymerici.

[656] Ecclesiam Antiochenam hic Præsul ad ætatem usque decrepitam gubernavit; [scripsit vero ad Angliæ regem mense Septembri A. C. 1187,] supervixit enim fatali illi, quam quarto die mensis Julii, anno Incarnati Verbi MCLXXXVII, in Syria Saladinus edidit, Christianorum stragi, usque ad obsessam eodem anno, medio circiter Septembri, Hierosolymam; ut constat ex ipsiusmet de hoc argumento ad Henricum II, Angliæ regem, epistola, data ante factam post dies XIV, ex quo oppugnari cœperat, Saladino Urbis Sanctæ deditionem. Legesis epistolam illam apud Rogerum Hovedenum in Henrico II versus finem; unde eam descripsit Baronius ad annum jam dictum, num. 5, hoc tamen discrimine, quod nomen Aymerici in fronte epistolæ Baronius totum exprimat; Rogerus vero solam nominis litteram initialem A, cum hisce adjunctis, quibus dignitatem suam significat, Dei gratia sanctæ & apostolicæ sedis Antiochiæ patriarcha. Dubium vero esse non potest, quin Aymericum. nostrum istud A designet; tum quod neque Tyrius, qui Historiam suam deduxit usque ad annum Christi MCLXXXIV, eumque lib. 22, cap. 8, adhuc viventem exhibet anno Christi MCLXXXII, quando apud illum Maronitæ quidam cum suo patriarcha Ecclesiæ catholicæ fidem & communionem amplexi sunt; de ejus obitu meminerit uspiam; neque ante annum Christi MCLXXXVII auctor ullus alius; tum vero etiam, quod nullus inter Antiochenos patriarchas annis post Aymericum L & amplius reperiatur, qui ab A nominis initium duxerit. Vivebat ergo etiamnum Aymericus mense Septembri anno Christi MCLXXXVII.

[657] [quo anno videtur obiisse,] Ceterum eo ipso anno diem clausit extremum, si Onuphrio Panvinio, Genebrardo, ceterisque passim recentioribus chronologis credimus. Favet iis certe, quod in epistola jam citata se ipse asserat Diutino languori succumbere, quem sane desperatissimus illorum temporum status relevari nulla ratione patiebatur; favet insuper ætas illa, qua tum fuit Aymericus plane extrema, & malis morbisque continuis exhausta: jam tum enim grandævus erat anno Christi MCLIV, quando infensus ei Raynaldus, princeps Antiochenus, violentas injecit manus, & ausu diabolico captum, in castellum, quod civitati antiochenæ supereminet, ignominiose deduci fecit, .. & Sacerdotem longævum, (verba sunt Tyrii lib. 18, cap. 1.) Petri Apostolorum principis successorem, virum ægrotativum, perpetuo infirmantem, nudo capite, & melle delibuto per diem æstivum in sole ferventissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem præbente remedium, vel gratia pietatis muscas abigente. Quod supplicium multo crudelius describit Cinnamus lib. 4, § 18, ubi & aliam ejus causam assignat.

[658] [malis plurimis toleratis.] Inde porro Balduini regis ope liberatus, relicta Antiochia in regnum Hierosolymitanum per annos aliquot concessit. Hanc persecutionem sub annum Christi MCLXXX secuta est alia haud multo mollior a Boamundo, quem Aymericus ob superinductam uxori legitimæ pellicem ab Ecclesiæ communione proscripserat; de qua re vide Tyrium lib. 22, cap. 7. Itaque mirandum magis est, Præsulem hunc tot inter mala ad annum usque MCLXXXVII potuisse vitam protrahere, quam non vixisse diutius. Fateor interea, non reperisse me quidquam, unde huic sententiæ firmamentum aliud afferam: conjuratos enim dicas illorum temporum historicos & chronologos Guillielmo Tyrio juniores, ne quid fere de patriarchis Antiochenis ad posteros transmitterent; adeo in hac re muti sunt ac negligentes, cum cetera narrent omnia.

IV. RADULPHUS II.

[659] Radulphum II Panvinius, Genebrardus, ceterique fere neoterici, imo & Catalogus Arabicus V. C. Assemani, [Hic si patriarcha fuit; non sedit ultra annum Christi 1201.] Aymerico in patriarchatu Latinorum Antiocheno subjungunt. Atque eatenus quidem, quo eos redarguam, nihil habeo. Hoc vero errasse tum illos fere omnes, tum illorum sequaces absque hæsitatione pronuntio, quod Radulphum hunc per annos XXXIII ecclesiam Antiochenam administrasse putaverunt; nullumque proinde ab Aymerico usque ad Raynerium, præter hunc unum, intercessisse: nam, si omnino ad hujus ecclesiæ clavum admotus umquam Radulphus hic fuerit, vix fingi certe potest ultra annos XIV, hoc est, ultra annum Christi MCCI, hoc in culmine perstitisse; id quod seculo mox sequenti palam faciam. Quia igitur hallucinatos hic insigniter fuisse Onuphrium aliosque certum est; incertum profecto est, an non etiam erraverint in ipsa Radulphi II successione adstruenda. Nihil porro hic dico de Blasio Terzi di Lauria, quem si legeris in Syria Sacra hoc loco lib. 1, cap. 33, dubitabis, opinor, an chronologiam suam satis vigil conscripserit. Quæ vero de litteris Innocentii III ad Radulphum II narrat, eam multo magis pessumdant. Itaque cum auctor ille sua dicta nuspiam probet; odiosus sim, si tam crassos anachronismos verbo uno confutem.

APPENDIX AD SECULUM XII PATRIARCHÆ ANTIOCHENI. JACOBITÆ.

XLIV. JOANNES XIII.

[660] Joannes, inquit Bar-hebræi contractor, qui & Maudiana, archimandrita cœnobii Duair ditionis Antiochiæ, in synodo episcoporum, [Sedit ab A. C. 1130 ineunte usque ad 1137.] qui Chisumæ congregati fuerant, per sortem electus, in Telbaser opera Goselini, Edessæ comitis, a Dionysio maphriano … ordinatus est in ecclesia Francorum die XVII Februarii, anno Græcorum MCCCCXL (Christi MCXXIX,) Hic error est in litteris arithmeticis: neque enim Joannem credibile est electum fuisse, superstite Athanasio Abulpharagio, qui obiit, ut ante ex Bar-Hebræo diximus, eodem anno Græcorum MCCCCXL die VIII Junii, hoc est, mensibus fere quatuor post ordinationem Joannis. Putem itaque scribendum esse annum MCCCCXLI (Christi MCXXX) quo creatus sit patriarcha Joannes; Obiit Joannes patriarcha, ut ibidem post alia dicitur, in cœnobio Duair, postquam annos octo sedisset & episcopos duodecim creasset. Imo minus quam annos octo sedit, si vera sunt, quæ mox de successoris ordinatione sequuntur. Nomen ejus est in Diptychis & Catalogo Barsalibæi.

XLV. ATHANASIUS VIII.

[661] [Sedit ab A. C. 1138 usque ad 1166.] Athanasius, qui & Josue Barchetre, post annum unum & menses tres ab obitu Joannis … per sortem electus, … in urbe Amida a Dionysio maphriano, præsentibus duodecim episcopis, patriarcha ordinatus est die Dominico, IV Decembris, in festo sanctæ Barbaræ anno Græcorum MCCCCL (Christi MCXXXVIII) Hinc patet, non posse annos octo, saltem integros, tribui Joanni XIII; siquidem ordinatus est die XVII Februarii, anni, ut ostendimus, Christi MCXXX: sic enim octavus annus compleretur mense Februario anni Christi MCXXXVIII; unde usque ad proximum Decembrem ne menses quidem sunt X; cum ex dictis ab obitu Joannis usque ad ordinanationem Athanasii fluxerint menses XV. Obiit autem (Bar-hebræi contracti verba prosequor, prætermissis aliis, quæ ad chronologiam meam non faciunt) mense Julio anno Græcorum MCDLXXVII (Christi MCLXVI.) postquam annos XXVII, cum mensibus VII sedisset, in Thesauro ecclesiæ in sepulcro trium Athanasiorum sepultus; & in Diptycha & Barsalibæi Catalogum subinde relatus. Ceterum videtur vel anno uno minus vixisse; vel ante Julium obiisse; ut sequenti numero elucescet.

XLVI. MICHAEL I, sive MAGNUS.

[Sedit ab A. C. 1166,] Longa est hujus in epitome Bar-hebræi historia; ego initium tantum inde patriarchatus ejus ac finem decerpam: Michael Magnus, Eliæ presbyteri Melitinensis filius, ex familia Kandisia, archimandrita cœnobii Barsumæ, congregatis in cœnobio Pheschinensi ditionis Gargar episcopis, per sortem Dominico Pentecostes die electus, in cœnobio deinde Barsumæ anno Græcorum MCDLXXVIII, feria tertia, die XVIII Octobris in patriarcham consecratus est. Characteres hi annum Christi designant MCLXVI, a cujus Octobri mense inchoatur annus Græcorum MCDLXXVIII; & convenit feria tertia incidens in diem XVIII ejusdem mensis; cum littera Dominicalis tum fuerit B. Est tamen hic iterum, quod emendatum velis: nam cum electus dicatur Michaël Dominico Pentecostes die, utique Octobrem, quo consecratus est, antecedente; electus ante fuerit Michaël, quam vivere desierit Athanasius: Pentecoste enim anno illo incidit in diem XII Junii, Athanasii vero obitus in mensem ejusdem anni Julium. Hæc ego qua ratione corrigam, nescio; nisi anno uno citius Athanasii patriarchatui finem imponam; vel certe annum quidem obitus servem, (quando eodem anno obiisse testatur ibidem Bar-hebræus Joannem LXXII Jacobitarum patriarcham Alexandrinum; quem nos alibi mortuum demonstravimus anno Christi MCLXVI;) sed mensem Julium pro alio aliquo præcedenti positum esse dixero.

[663] [usque ad A. C. 1199, mensem Novembrem.] Anno (Græcorum) MDXI (Christi MCXCIX) die VII Novembris, nocte feriæ secundæ, anno ætatis LXXIII obiit Michaël patriarcha, cum annos XXXIII sedisset, creatis maphriano Tagriti, & episcopis LIV, & schisma sustinuisset Theodori Bar-Vehebun antipatriarchæ ab anno Christi MCLXXX usque ad MCXCIII, de quo videri potest Assemanus tum hic, tum cap. 34 hujus tomi. Corpus ejus sepultum fuit in ecclesia nova, a se ædificata, cœnobii Barsumæ, in sepulcro, quod ipse sibi vivens exstruxerat. Fuit autem hic vir gloriosæ memoriæ, inquit Bar-hebræus, in sacris Scripturis eruditus, statura venerabilis, vultu decorus, clara & suavi voce, in scriptione noctu diuque assiduus: libros admirabiles in sancta Dei ecclesia (ita Jacobiticam suam appellat) reliquit. Libros ejus recenset Assemanus hoc tomo, cap. 31. Celebratur in Diptychis & Catalogo Barsalibæi, qui hic desinit: nam cetera quæ in eo sequuntur nomina ab anonymo quodam adjecta sunt.

SECULUM XIII.

V. PETRUS I.

Hic ille est Petrus, cujus in epistolis Innocentii III Pontificis Romani memoria non semel recurrit, [Videtur hic fuisse Aymerici successor immediatus; enectus in carcere A. C. 1208.] quemque appellat lib. 15, epist. 181 Felicis memoriæ Petrum, qui propter justitiam non solum persecutionem passus est, sed & mortem; a comite videlicet Tripolitano, qui in Christum Domini, inquit idem Pontifex maximus lib. 10, epist. 214, venerabilem fratrem nostrum Patriarcham Antiochenum, dominum suum, cujus est homo juratus, compater & filiolus, sacrilegas manus misit, & ipsum, imo Christum in eo, cum duobus ejus nepotibus (Iterio, ni fallor, ejusque fratre, de quibus agitur lib. 15, epist. 181) in gravi non metuit custodia detinere. Quod iterum lamentatur pius Pater lib. 11, epist. 110, ubi illum scribit in carcere tandem miserabiliter exspirasse. Hoc autem scribebat anno Pontificatus undecimo (Christi MCCVIII) IV Idus Julii. In eumdem annum captivitatem hanc & mortem confert Sanutus Torsellus in Secretis fidelium Crucis lib. 3, parte 11, cap. 3 his verbis: Eodem anno civitas Antiochena, ad inductionem Patriarchæ, principi (Antiochiæ & comiti Tripolitano Raymundo) rebellavit, & expulsi per principem milites (Armeni, ut opinor qui a Rupino, legitimo, ut contendebant, Antiocheni principatus herede stabant) rediere. Comes vero (Tripolitanus) assumptis armis, de Castro descendens, communitatem, ejusque auxiliarios superans, patriarcham non dubitavit carcere includere, ibique affligendo perimere.

[665] Nimirum hæc odii comitis in Petrum causa omnis erat, [a Raymundo, comite Tripolitano.] quod hic Armeniæ regis ac nepotis ejus Rupini, quem nuper post præstitum sibi ligium, quod vocant, homagium, de corporali possessione civitatis totiusque principatus Antiocheni Patriarcha sanciverat, ut ipse ad Pontificem scribit Armeniæ rex apud Raynaldum ad annum Christi MCCV, num. 37; hæc, inquam, comiti causa fuit Patriarcham vexandi, quod hic Armeniæ regis ac Rupini adversus comitem Tripolitanum partibus studebat; quod etiam testatur Innocentius III apud Raynaldum ibidem num. 28. Cum ergo tali etiam jurejurando Petro nostro sese obstrinxerit Raymundus, ut supra ex Innocentii litteris manifestum est, haud dubium quidem est, quin illud fecerit, non post ejectionem Rupini, quando jam Comes in patriarcham furebat; sed in primo principatus aditu, anno Christi (juxta Sanutum lib. 3, parte 11, cap. 1) MCCI: eratque adeo Petrus jam tum patriarcha Antiochenus. Quin imo satis suspicor, multo eum diutius Antiochensibus præfuisse, atque ipsius forsitan Aymerici successorem fuisse immediatum; quamquam nihil hic ausim temere definire. Innocentius certe III, lib. 15, epist. 181, videtur innuere, patriarcham fuisse Petrum, cum nepotum suorum redditus ante captionem suam tempore longo perciperet: tempus vero longum ibi biennio opponitur; adeoque annos satis multos significat; quid ni omnes usque ad Aymericum? Nam de Radulpho II vix aliter dubito, quam supra, num. 487, de Gregorio II dubitabam: quamquam diffitendum non sit, aliquanto hic majorem fidem mereri Panvinium & Genebrardum, quam in Gregorio, a quo pluribus longe seculis distabant.

VI. PETRUS II.

[Patriarchatum adiit A. C. 1209 circiter medio;] Innocentius III, intellecta Petri I nece, novi continuo successoris electionem patriarchæ Hierosolymitano, Apostolicæ Sedis legato, maturandam commendat anno Pontificatus undecimo (Christi MCCVIII) die XII Julii, lib. 11, epist. 110. In eam curam legatus haud segniter incubuit. Convenere tandem canonicorum Antiochensium suffragia in Petrum, Yporiensem (in provincia Mediolanensi) episcopum, cui paulo ante Innocentius metropolim Thessalonicensem obtulerat, ut est lib. 11, epist. 106. Electionem hanc summopere comprobavit Pontifex, datis ad patriarcham Hierosolymitanum litteris die V Martii, anno Pontificatus XII (Christi MCCIX) uti legere est ibidem lib. 12, epist. 8. Petrum igitur, ægre ab Italia avulsum (nam Thessalonicensem ecclesiam non admiserat) & Pallio, insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii, de beati Petri corpore sumpto, ac laudibus prolixis a religione, a potentia in opere & sermone, a vita, scientia, fama, rebusque præclare gestis exornatum Innocentius destinavit Antiochiam die XXVI Maii ejusdem anni, præcipiens clero ac populo Antiocheno, uti & comiti Tripolitano, ut ei debitam obedientiam & reverentiam exhibeant, &c. Vide lib. 12, epist. 38 & 39. Hujus deinceps Patriarchæ crebra fit mentio in ceteris epistolis Innocentii, nec fere sine aliquo elogio: ut facile conjicias, epistolas illas, quæ aliquanto severiores videntur, non Patriarchæ adeo, quam capituli Antiocheni, non satis forte morigeri, causa sic esse conscriptas.

[667] [obiisse autem videtur anno Christi fere 1215.] Sedebat vero adhuc Antiochiæ Petrus anno Pontificatus Innocentii III sexto decimo (Christi MCCXIV: nam Pontifex ille videtur annos suos numerare non ab electione sua, sed a consecratione facta die XXII Febr. anno Christi MCXCVIII, ut indicat epistola non una libri primi) IV Kal. Februarii, uti colligere licet ex lib. 16, epist. 177; at quamdiu postea supervixerit, equidem non comperi; nisi quod anno Christi MCCXV gravilanguore detentus ad concilium Lateranense IV accedere non potuit, nisi per vecarium, teste Parisio aliisque; quodque jam obierat pridie Kal. Septembres anno Christi MCCXVII, ut ex litteris ab Honorio PP.III ad decanum & capitulum ecclesiæ Antiochenæ tum datis, colligit Spondanus in continuatione Annalium eccles. ad annum Christi MCCXIX, num. 11: quamquam id perperam referat ad obitum Radulphi secundi, ut ex dictis liquet.

VII. RAYNERIUS.

Anno eodem Christi MCCXVII, ut ex Honorii litteris docet Spondanus loco mox citato, [Electo subinde Pelagio Albanensi, sed recusante; designatus est Antiochenis Petrus Capuanus; cui nondum consecrato, substitutus est Raynerius A. C. 1219;] in defuncti patriarchæ locum Antiochenses elegerant Pelagium, Cardinalem Albanensem, eumque sibi mitti petierant ab Honorio. Respondit summus Pontifex, Pelagium malle esse in Ecclesia Romana, in qua magnum locum obtinebat, & erat omnibus acceptus. Præcepitque eisdem, inquit Spondanus, ut abdicatis æmulationibus & scissuris, successorem idoneum eligerent intra tres menses post susceptionem ipsius litterarum; vel aliquos mitterent, quorum consilio de persona idonea ab ipso Pontifice provideretur. Utrum vero Raynerius, inquit, ab iis postulatus, aut a Pontifice datus fuerit, non reperimus. Reperit hoc tamen alter Baroniani operis continuator Raynaldus, citans in margine epistolas binas Honorii III, e quibus hæc asserit ad annum Christi MCCXIX, num. 20: Præfecit (Honorius) eodem anno Antiochenæ ecclesiæ, diu pastore suo viduatæ, Petrum Capuanum, Petri, olim S. Marcelli presbyteri Cardinalis, e fratre nepotem: verum, cooptato postea, hoc eodem anno, in amplissimum Cardinalium collegium ipso Petro, Raynerium S. R. E. Vicecancellarium ei suffecit, uti Pontificis litteræ ab eodem exaratæ testantur. Hæc Raynaldus, ex quo & fragmentum epistolæ Honorii PP. hic visum est adscribere. Sic habet:

[669] Cum dilectum nostrum magistrum P… Capuanum, [ut constat ex litteris Honorii III.] quem deputaveramus ad regimen ecclesiæ memoratæ, circa nos certa de causa providerimus retinendum, eumdem in fratrum nostrorum collegium assumendo; tandem ad multam instantiam dilectorum filiorum Anselmi, Ulrici & Oprandi, canonicorum ipsius ecclesiæ, qui sicut viri providi & fideles pro ea solicite ac fideliter laborarunt, illum nobis pro vestra & ecclesiæ vestræ utilitate subtraximus, per cujus industriam labores nostri relevabantur præcipue, & de cujus prudentia solatium potissimum habebamus, videlicet charissimum nobis R… Sanctæ Rom. ecclesiæ vicecancellarium, virum scientia, vita & fama præclarum, & elegantia morum ac conversationis dulcedine gratiosum; ipsumque vestræ præficientes ecclesiæ, ac in patriarcham propriis manibus consecrantes, pallium sibi tradidimus, plenitudinis videlicet officii pontificalis insigne, ut ab Apostolica Sede, tamquam sponsus de thalamo suo, ad vos in ornatu patriarchali procedat, &c. Præcipit, ut patriarcham debito honore prosequantur, illiusque monitis obtemperent. Dat. Viterbii VII Id. Decemb. Pont. nostri anno IV (Christi MCCXIX.) Ex hac epistola satis eruitur, deputatum quidem fuisse ad patriarchatum Antiochenum Petrum illum Capuanum; at non fuisse consecratum, neque adeo absolute ac simpliciter patriarcham, cum eum Pontifex appellat Magistrum P… Capuanum.

[670] [Sedit Raynerius usque ad A. C. 1220.] Annos XX in hoc munere Raynerio tridbuunt cum Onuphrio Panvinio fere recentiores; quamquam illos non omnes cum Panvinio repetant ab anno Christi MCCXIX; qui quidem ducem suum & male deserunt, & male sequuntur: nam Patriarchæ hujus primordia ad annum Christi MCCXIX pertinere, evincit epistola modo citata: annos autem inde XX Antiochenæ ecclesiæ illum præfuisse, nescio qua demonstrari possit auctoritate, cum nullam neque ipsi neque Panvinius afferant. Certe Raynaldus in Annalibus eccles. ad annum Christi MCCXXVI, num. 59, citans in margine Honorii PP. III epistolam 356 (libri 10) sic ait: Cum Antiochenam ecclesiam patriarcha (utique Raynerio) orbatam accepisset (Honorius,) canonicis Antiochenis præcepit, ut evolventis se ab acceptis litteris mensis spatio patriarcham designarent. Unde colligitur Raynerius ne septem quidem annos explevisse Antiochiæ; nedum viginti.

HELIAS ROBERTUS.
VIII. ALBERTUS.

[Elias Robertus non probatur fuisse patriarcha Antiochenus;] Raynerio succedens anno Christi MCCXXXIX Helias Robertus Regiensis, ex episcopo Brixiano, sextus ex Latinis Antiochenus patriarcha, sedit annos VIII. Ita Onuphrius Panvinius in Chronico suo ecclesiastico; qui paulo inferius ad annum Christi MCCXLVII subdit: Quis post Heliam ex Latinis patriarcha Antiochenus fuerit, incompertum. Misera sane res est, quod nullam hic auctor, alioqui eruditus, dictis suis ab antiquiorum auctoritate fidem adstruxerit. Credidit tamen vel sic pronuntianti Genebrardus. Ego vero cur assentiri nequeam, facit primo, quod qui Raynerio successit, jam ab anno circiter Christi MCCXXVI (non MCCXXXIX) ejus locum impleverit, ut numero superiori dictum est; deinde vero quis est Helias ille Robertus, seculo XIII ante annum MCCXXXIX episcopus Brixianus; aut, sicut Marcellus notat in Tabellis, episcopus Regiensis? Ejus certe nec inter episcopos Regienses sive Reienses meminere Sammarthani, nec inter Brixienses Ughellus Italiæ sacræ tom. 4.

[672] [sed Albertus quidam, qui Raynerio successit A. C. circiter 1226 aut 1227,] Meminit hic tamen Alberti cujusdam, qui juxta quosdam patria Regiensis fuerit, sedemque Brixiensem tenuerit ab anno Christi MCCXIII, atque in eam, postquam ad ecclesiam ipse Antiochenam promotus esset, successorem habuerit e familia S. Dominici B. Guallam, qui oblatis infulis, quamdiu potuit, obluctatus, caput submittere tandem jussus est anno Christi MCCXXVIII, ut est apud Marchesium tom. 5 sacri Diarii Dominicani ad diem III Septembris. Albertum vero patriarcham fuisse Antiochenum, & quidem sine dubio Latinum, constat ex Bulla ab Innocentio PP. IV in concilio Lugdunensi edita anno Christi MCCXLV, cui expressis verbis Albertus patriarcha Antiochenus subscriptus legitur, in Gestis Dei per Francos pag. 1195. Cum ergo & Heliam nusquam apud antiquos reperiam, & episcopum Brixianum invenerim Albertum, non vita, ut scribit Marchesius, sed episcopatu tantum Brixiensi, teste Ughello, defunctum illo ipso tempore, quo juxta numerum præcedentem, Raynerius viduam reliquerat ecclesiam Antiochenam, quique & Regiensis fuisse dicatur, & a Brixiana sede ad Antiochenam evectus; quis dubitet, illum ipsum esse, qui, anno Christi circiter MCCXXVI aut sequenti, Raynerio successerit; eumdemque, quem præferat Bulla Innocentiana anni MCCXLV, & cujus adeo Pontifices tacito nomine mentionem toties faciant apud Raynaldum ab anno Christi MCCXXXII, atque illustrem imprimis Gregorius IX ad annum Christi MCCXXXV, num. 12?

[673] Qui Heliam Robertum hoc loco sedisse statuunt non veterum, [jam obierat anno Christi 1246.] sed sua tantum auctoritate, recentiores, vitam ei atque ecclesiæ Antiochenæ administrationem producunt usque ad annum Christi MCCXLVII. Verum id ne de Alberto quidem nostro, pro quo illi Heliam Robertum acceperunt, verum esse potest; quippe qui jam vita functus erat anno Christi MCCXLVI, uti certum faciunt Statuta selecta capitulorum generalium Ordinis Cisterciensis, edita nuper a Martenio tom. 4 Thesauri novi Anecdotorum: columna enim 1386 inter statuta anni MCCXLVI, octavum hoc est: Bonæ memoriæ domino Alberto, quondam patriarchæ Antiocheno, qui existens in curia D. Papæ, ex maxima devotione, quam habebat ad Ordinem, in domo Cistercii, quæ est mater nostra, suam elegit sepulturam, conceditur plenarium officium per universum Ordinem. Fuit ergo Albertus patriarcha, ut ante dicebam, Antiochenus; & jam diem supremam obierat anno MCCXLVI; neque diu forsan ante; certe post concilium Lugdunense, cui interfuit. Et in ipsa quidem Gallia vitæ terminos attigit; ut colligere est ex loco, quem sibi delegit in sepulturam.

IX. CHRISTIANUS.

Patriarcharum Antiochensium Latinorum agmen claudit vir e sacra Prædicatorum familia præclarissimus, [Christianus a Saracenis Fidei causa est interfectus A. C. 1268;] re ac nomine Christianus, de quo ita Leander Alberti lib. 2 de Viris Illustr. Ord. Prædicatorum: Christianus Antistes cum quatuor fratribus coronam martyrii promeruit. Cum enim anno MCCLXX (imo MCCLXVIII, die XXIX Maii, juxta Sanutum lib. 3, part. 12, cap. 9, & sententiam communiorem) urbs Antiochena capta esset a Soldano Babiloniæ, Christianus antistes (fuerat enim Ordinis Prædicatorum toga ab ineunte ætate indutus; sed postmodum a Pontifice maximo præsulatus infula ornatus) in cœnobio Prædicatorum existens, ex insperato audito flebili casu urbis, templum ingressus, jussit infulam afferri; qua allata, capiti imposuit. Demum cum quatuor fratribus ante aram procumbens, cum lacrymis Deo suum & civium finem, quorum ploratus, horrendos ululatus, lamenta, vocesque ingentes mœrentium exaudiebat, ob direptiones, vulnera, stupra, & occisiones per barbaros factas, commendabat. Quum sic oraret, ecce, nefandissimi homines templum ingrediuntur, ipsumque cum dictis fratribus ante sacram aram procumbentem, crudeliter peremere.

[675] Hactenus Leander; quem sequuntur Michaël Pius in Viris Illustr. lib. 1, [sed initium ejus me fugit.] § 175; Spondanus ad annum Christi MCCLXVIII, num. 18; Odoricus Raynaldus ad eumdem annum, num. 53; & hi quidem omnes quamvis martyrium ejus narrent, a Beati tamen titulo abstinent, quem illi post Antonium Senensem in Chronico FF. Ord. Prædic. ad annum Christi MCCLXX, Bzovius in Annal. eccl. ad annum Christi MCCLXVIII, num. 12, & ceteri fere auctores Dominicani concedunt. Marchesius ejus tamquam Beati memoriam sacro Diario Dominicano inscripsit ad diem XVII Maii. Nos, quia de cultu non constat, inter Prætermissos illum retulimus ad diem XVIII Maii, pag. 135. De initio patriarchatus ejus nihil reperi; unde ne affirmare quidem ausim, immediatum hunc fuisse Alberti successorem.

EPILOGUS.

[Exinde patriarchæ Antiocheni titulo tantum tenus fuere,] Hic ego, Lector benevole, recensendis Antiochiæ patriarchis supersedere jubeor; nec vero sine causa justissima; quando, ut recte ait Spondanus ad annum Christi MCCXXXIX, num. 17, post Christianum nullus amplius quærendus est, qui ibi sederit, excisa civitate: cum nihilominus numquam desierit dari titulus præsulibus etiam Latinis. Nihil vero mirum est, si eis præter titulum nihil, urbe capta, remanserit; quandoquidem jam ab anno Christi MCCLVI ob hostium incursiones vectigalia Antiocheni patriarchatus, teste Raynaldo ad illum annum, num. 45, adeo erant imminuta, ut sustentandæ dignitati patriarchali paria non essent; atque ejus præsuli propterea summus Pontifex Nimociensis in Cypro ecclesiæ administrationem conferret.

[677] [quorum hic aliquos damus.] Titularium vero Patriarcharum illorum seriem persequi non minus otiosum videtur mihi, quam difficile; fuisse tamen jam tum a Christiani nece, vix dubium est; cum Opizio anno Christi MCCLXXIV interfuerit concilio Lugdunensi II, ut vide apud Labbeum tom. 11, part. 1 col 956, & Raynaldum ad annum illum, num. 3. Opizioni jam aliquot annis, ut colligitur ex litteris Clementis Papæ V concilio Viennensi præfixis apud Labbeum tom. 11, parte 2, & 1553, defuncto suffectus est anno Christi MCCCXI Isnardus, archiepiscopus antea Thebanus & Pontificis in Urbe vicarius, cui Clemens, donec barbarorum tyrannide opprimeretur Antiochia, ecclesiæ Papiensis administrationem commisit, de quo hæc & multo plura vide locis assignatis apud Raynaldum in indice tomi 15 Annalium. Mitto alios, ut Seguinum, de quo vide Joannem Maan in Ecclesia Turonensi ad annum Christi MCCCLXXIX & MCCCLXXXV; Wenceslaum, qui anno Christi MCDIX concilio Pisano interfuit, ac fuisse dicitur de Bohemia; Labb. tom. 11, part. 2, & 2216; item Vitalem anno MCDXV in concilio Constantiensi sess. 2; Joannem ibidem, sess. 8 & deinceps, & in concilio Basileensi, ubi ejus Opusculum de superioritate inter concilium & Papam habes apud Labbeum Concil. tom. 12, a col. 911. Ludovicum Minoritam, qui anno Christi circiter MCDLXI ex Oriente ad Carolum VII Galliæ regem & Philippum Burgundiæ ac Brabantiæ ducem una cum aliis legatus advenit; de quo etiam fuse Raynaldus, apud quem consulesis indicem tom. 19 Annalium; Alphonsum, qui anno Christi MDXII interfuit concilio Lateranensi V, ut videre est per sessiones singulas; aliosque minus memorabiles, quorum notitia parum ad historiam aut rem chronologicam pertinet.

[678] Habe igitur, Lector, lucubrationem hanc meam, [Excusatio auctoris.] & siquid ei deesse compereris, memento id me, cum ad hæc studia ex aliis recens evocatus accederem, absque ullis in hanc rem. peculiarium instrumentorum adminiculis conari jussum esse, quod veteranorum hactenus nemo, nisi aut cum vastis hiatibus, aut anachronismis frequentibus est aggressus. Meam hanc dixi lucubrationem; nam quæ sequuntur de patriarchis Jacobitis, uti & quæ ab initio de iis disserui, ea mihi nequaquam arrogo; cum ejus sint, a quo illa ego non magno meo impendio mutuatus sum; Assemani, inquam, quem utinam Deus præclaris laboribus parem diu præstet.

APPENDIX AD SECULUM XIII. PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITÆ.

XLVII. ATHANASIUS IX.

[679] Athanasius, qui & Saliba Calvus, cœnobii Barsumæ archimandrita, die XVI Decembris, [Sedit ab A. C. 1199 exeunte usque ad 1207.] anno Græcorum MDXI (Christi MCXCIX) in cœnobio Modik, regionis Claudiæ, ubi episcopi XV convenerant, per sortem electus est. … Obiit autem Athanasius in præfato Barsumæ cœnobio anno Græcorum MDXVIII (Christi MCCVII,) cum annos septem sedisset. Est & in Diptychis & Catalogo Barsalibæi, ut ab Anonymo continuatus est.

XLVIII. MICHAEL II.

[680] Fuit hic Michaëlis I sive magni ex fratre nepos: fratrem habebat Gregorium maphrianum, [Invasor ab A. C 1200 usque ad 1215.] qui partim studio fratris, partim indignatione, quod, se absente, ordinatus esset Athanasius IX, eodem anno Græcorum MDXI, feria sexta, quam Confessorum vocant, hoc est, biduo ante Dominicam in Albis anno Christi MCC, Michaelem II, qui & Junior appellatur & Josue Labeo, in patriarcham ordinandum curavit, favore ad id usus principum Saracenorum. Sed fugitivus fere, dum vixit Athanasius, Michaëlis patriarchatus fuit, nec minus plerisque exosus, quam gratus Athanasii. Hoc autem e vivis erepto, sedem iterum invasit mense Julio, ut notavit Barsalibæi continuator, anno Græcorum MDXVIII, Christi MCCVII: donec tandem, intellecta fratris Gregorii morte, nimium quantum commotus decessit in cœnobio Barsumæ anno Græcorum MDXXVI, Christi MCCXV. Præteritur in Diptychis. Scriptoribus annumeratur ab Assemano cap. 37 hujus tomi; ubi legi de illo plura possunt.

XLIX. JOANNES XIV.

[681] [Ordinatus A. C. 1208, obiit 1220.] Joannes, dictus antea Josue scriba, ut auctor est Bar-hebræus in epitome, ex anachoreta in cœnobio Siræ invitus ac reluctans ordinatus est patriarcha anno Græcorum MDXIX, Christi MCCVIII post obitum Athanasii IX. Sed solitudinis amantior quam dignitatis, bis in monasteria profugiens, fere delituit; donec, mortuo Michaële juniore, iterum ab episcopis conquisitus e monasterio Gavicathæ in Cilicia, atque ad cœnobium Barsumæ traductus pro patriarcha tandem se gessit, usque ad annum Græcorum MDXXXI, Christi MCCXX, quo decessit. Servatur ejus memoria in Diptychis & aucto Catalogo Barsalibæi, ubi dicitur statura pusillus. Misit synodicam ad Joannem patriarcham Alexandriæ LXXIV, quam, uti & alia ejus scripta, vide apud Assemanum hujus tomi toto capite 38.

L. IGNATIUS II.

[682] [Sedit ab A. C. 1222 usque ad 1253.] De Ignatio, qui & David appellatus fuit, multa narrantur in compendio Bar-Hebræi, quæ inde, qui volet, accipiat. Maphrianus erat, cum eligeretur in patriarcham. In monasterio Barsumæ consecratus fuit anno Græcorum MDXXXIII (Christi MCCXXII) Dominica Pentecostes. In Armenia, in castro Romano die XIV Junii anno Græcorum MDLXIV (Christi MCCLIII) decessit. Exequias Armenorum Catholicus celebravit, & cadaver ad Orientalem majoris Armenorum ecclesiæ partem sepeliendum curavit. Hujus, an sequentis, Ignatii nomen sit in Diptychis, incertum: unus enim tantum adscriptus est pro duobus, qui leguntur in auctario Barsalibæi. Sub hoc patriarcha Gregorius Abulpharagius, sive Bar-hebræus, cujus Chronici epitomen hic sequimur, Gubæ episcopus creatus est anno Christi MCCXLVI; ac deinde Guba in Lacabenam translatus.

LI. DIONYSIUS VII.

[683] [Sedit ab A. C. 1253 usque ad 1261.] Dionysius, qui & Aaron Angur, inquit Bar hebræus, ex episcopo Melitinæ in cœnobio Barsumæ anno Græcorum MDLXIII (imo MDLXIV, ut liquet ex obitu præcessoris, inquit recte in notis Assemanus) Christi MCCLIII, die XIV Septembris in festo sanctæ Crucis ab episcopis … in patriarcham ordinatus est, dissentiente Joanne Bar maadani, maphriano, cum nonnullis suæ factionis præsulibus, qui ipsum maphrianum, patriarchali dignitati inhiantem, ad schisma faciendum impellebant, quod reipsa tertio post mense fecit, ursitque ad mortem usque Dionysii, qui ob ferocem superbiam a Sergio monacho, Basilio diacono, & Abraham laïco die XVIII Februarii anno Græcorum MDLXXII (Christi MCCLXI) in cancello altaris, ubi nocturnas preces sabbati Jejunii Ninivitarum celebrabat, misere trucidatus fuit. Prætermittitur in Diptychis; at non a continuatore Barsalibæi. Sub eo Gregorius Bar-hebræus ex Lacabenæ ad Alepi episcopatum translatus est.

LII. JOANNES XV.

[684] Joannes Bar-maadani ex maphriano in patriarcham die IV Decembris in festo sanctæ Barbaræ anno Græcorum MDLXIV (imo MDLXV, [Sedit & hic ab A. C. 1253 usque ad 1263.] Christi MCCLIII, cum juxta hujus chronici narrationem inauguratus sit aliquamdiu post Dionysium VII) Alepi ordinatus Jacobitarum patriarchatum longo schismate vexavit, inferior modo, modo superior Dionysio, prout alter alterum dynastarum avaritiæ largius suppeditando vincebat, quæ omnia pluribus hoc loco persequitur Bar-hebræus. Obiit in Cilicia, ubi a rege & magnatibus Armeniorum summo in honore habebatur, anno MDLXXIV (Christi MCCLXIII) in quadragesimali jejunio in cœnobio Baximatæ. Notus est hic Joannes in Diptychis, & Catalogo anonymi, uti & inter scriptores Jacobiticos Asseinanni, hujus tomi toto capite 40.

LIII. IGNATIUS III.

[685] Ignatius, qui & Josue, archimandrita cœnobii Gavicathæ, quod apud Mopsuestiam, Ciliciæ urbem, [Sedit ab A. C. 1264 usque ad 1282.] situm est, post Bar-maadani obitum … in Gavicathæ cœnobio anno Græcorum MDLXXV (Christi MCCLXIV) in festo luminum (id est Epiphaniæ) ordinatus est… Eodem mense Ignatius patriarcha Orienti maphrianum proclamavit Gregorium Abulpharagium, Alepi episcopum, hujus, ut dixi, auctorem chronici. Obiit hic patriarcha ex hydrope feria tertia die XVII Novembris anno Græcorum MDXCIV (Christi MCCLXXXII.) Cadaver in cœnobio Baximatæ in Cilicia conditum.

LIV. IGNATIUS IV.

[686] Ignatius, qui & Philoxenus Nemrod post Ignatii Josue obitum … in festo præsentationis Domini in templo, [Sedit ab A. C. 1283 usque ad 1292.] anno Græcorum MDXCIV (id est die 11 Februarii, anno Christi MCCLXXXIII) in patriarcham ordinatus est. Atque hic desinit Bat-hebræus; cetera sunt ab anonymis adjecta; quæ mihi per compendium describere satis erit, ex illo Catalogo, quem ad calcem hujus tomi concinnavit Assemanus a pag. 479, in quo Ignatium IV obiisse notat exeunte anno Christi MCCXCII.

LV. IGNATIUS V.

[687] Ignatius V, dictus I, qui & Joseph Bar-Vahib, electus ineunte anno MCCXCIII, obiit anno MCCCXXXII. [Sedit ab A.C. 1293 usque ad 1332.] Sub eo schisma ortum inter Jacobitas, quibus tres patriarchæ præfuere: nimirum Ignatius, qui supra, quique sedem Mardæ fixit: &

Ignatius, qui & Michael I, Barsuma olim appellatus, abbas cœnobii Gavicathæ, qui sedem fixit in urbe Ciliciæ, Siside, & paulo post obiit: &

Ignatius, qui & Constantinus, episcopus Melitinæ, appellatus patriarcha Syriæ, qui obiit anno MCCCXLIX.

Observat hic in prosecutione epitomes Barhebræi Assemanus, ab Ignatio I, seu Josepho Bar-Vahib ad successores patriarchas Ignatii nomen derivatum esse, neglecto eorum ordine, qui eodem nomine antea appellati fuerant. Idem inter scriptores Monophysitas celebratur hujus tomi Bibliothecæ Orient. cap. 45.

AUCTARIUM
PATRIARCHÆ ANTIOCHENI JACOBITARUM
SECULO XIII POSTERIORES.

[Ab A.C. 1332 ad 1365] Ignatius VI, dictus, II, qui & ISMAEL MAGEDUS, Ignatii Bar-Vahibi ex fratre nepos, ordinatus Mardæ anno (Christi) MCCCXXXII, obiit anno MCCCLXV. Sub eo patriarchatum Ciliciæ tenuit post Michaelem I

IGNATIUS, qui & MICHAEL II; obiit anno MCCCXLIX. Quo defuncto, patriarchatum Ciliciæ ac Syriæ tenuit post Ignatium Constantinum

BASILIUS, qui & PHILOXENUS, episcopus Damasci. Tertius autem Jacobitis per id tempus patriarcha præfuit

IGNATIUS I, qui & BASILIUS SABA Salachensis, patriarcha Turabdinensium, ordinatus anno MCCCLXIV: obiit anno MCCCLXXXIX.

[689] [A 1365 ad 1381.] LVIII. IGNATIUS VII, dictus III, qui & Sciahab, sororis Ismaelis filius, ordinatus anno MCCCLXV, obiit anno MCCCLXXXI. Sub eo Basilius Philoxenus, cui successit

BASILIUS, qui & GABRIEL; obiit anno MCCCLXXXVII.

[690] LVIII. [A 1381 ad 1412.] IGNATIUS VIII dictus IV, qui & ABRAHAM BAR-GARIB CYRILLUS, episcopus Amidæ, electus anno MCCCLXXXI; obiit anno MCDXII. Sub eo post Basilium Gabriëlem electus fuit patriarcha Syriæ

PHILOXENUS, episcopus Damasci, qui obiit anno MCDXXI. Post Ignatium vero I Turabdinensem

IGNATIUS II patriarcha Turabdinensium, qui & JOSUE Mutæ Medensis filius, electus anno MCCCLXXXIX, depositus anno MCDXVII.

[692] [A 1412 ad 1455.] LIX. IGNATIUS IX, dictus V, qui & BEHENAMUS BASILIUS, Hedlensis, electus anno MCDXII, sedit annos XLIII; obiit anno MCDLV. Sub eo post Philoxenum patriarcham Syriæ

BASILIUS, qui & SYMEON Manemita, episcopus Gargar, electus anno MCDXXI; obiit anno MCDXLV. Tum vero id schisma sublatum est, quod per Ciliciæ, Syriæ & Mardæ patriarchas inductum fuerat. Post Ignatum vero II Turabdinensem

IGNATIUS III patriarcha Turabdinensium, qui & MASUDUS Salachensis, electus anno MCDXVII; obiit MCDXX.

IGNATIUS IV patriarcha Turabdinensium, qui & HENOCH Invardensis, electus anno MCDXXI; obiit anno MCDXLV.

IGNATIUS V patriarcha Turabdinensium, qui & CUMA PHILOXENUS, episcopus cœnobii Cartaminensis, electus anno MCDXLV; obiit anno MCDLVI.

[692] LX. IGNATIUS X, dictus VI, qui & CHALEPH Maadanensis, [A. 1455 ad 1484.] filius sororis Barsumæ Basilii Maphriani, episcopus Gozartæ, electus anno MCDLV; obiit anno MCDLXXXIV. Sub eo post Ignatium V Turabdinensem

IGNATIUS VI patriarcha Turabdinensium, qui & JOSUE BASILIUS Invardensis, electus anno MCDLVI; obiit anno MCDLXI.

IGNATIUS VII patriarcha Turabdinensium, qui & AZIZUS PHILOXENUS BAR-SAPTA, episcopus Haæ, electus anno MCDLXI; obiit anno MCDLXXXI. Post ejus obitum duo Turabdinensibus patriarchæ præfuere: nimirum

IGNATIUS VIII, qui & SABA; &

IGNATIUS IX, qui & JOANNES.

[693] LXI. IGNATIUS XI, dictus VII, qui & JOANNES BAR-SILA, [A. 1484 ad 1493 & ultra.] episcopus Amidæ, electus anno MCDLXXXIV; obiit anno MCDXCIII.

LXII. IGNATIUS XII, dictus VIII, qui & NOE Bacuphensis Libaniota, episcopus Emesæ, deinde maphrianus, demum patriarcha anno MCDXCIII. Sub eo Turabdinensibus postremus patriarcha præfuit

IGNATIUS X MASUDUS; quo mortuo, schisma Turabdinenses inter & Mardenses sublatum est, unusque cunctis Jacobitis Syris patriarcha præfuit Ignatius Noe Libaniota.

LXIII. IGNATIUS XIII, JOSUE ex castro Kelat, qui postquam a Christiana fide defecisset, pœnitentiam sui sceleris egit.

LXIV. IGNATIUS XIV, JACOBUS Damascenus.

LXV. IGNATIUS XV, DAVID Maadanensis.

LXVI. IGNATIUS XVI, ABDALLA ex castro Atta.

LXVII. IGNATIUS XVII, NEHEMES, seu NEHET ALLA Mardensis, qui quum religionem Christianam ejurasset, Romam sub Gregorio XIII se recepit.

[694] [A. 1579 usque ad nostræ tempora.] LXVIII. IGNATIUS XVIII, PETRUS DAVID SCIAH, qui Jacobitis præerat anno Christi MDLXXIX & MDLXXXVI. Ad hunc anno MDLXXXIII Nuntius Apostolicus Leonardus, episcopus Sidoniensis, missus est.

LXIX. IGNATIUS XIX, PILATUS Mansurensis.

LXX. IGNATIUS XX, ABDALGANI, frater Pilati.

LXXI IGNATIUS XXI, PETRUS HODAJE, seu HUDAJES.

LXXII. IGNATIUS XXII, ABDALMESSIAS.

LXXIII. IGNATIUS XXIII, SIMEON. Sub eo Jacobitas plurimos ad Catholicam fidem convertit, iisque patriarcha præfuit

LXXIV. IGNATIUS XXIV, ANDREAS ACHIGIAN, filius Abdalgal, cui successit orthodoxus patriarcha.

LXXV. IGNATIUS XXV, PETRUS, quem Jacobitæ hæretici, Georgio instigante, in exilium mitti Adanam curarunt.

LXXVI. IGNATIUS XXVI, GEORGIUS Jacobita, cui successit

LXXVII. IGNATIUS XXVII, ISAAC, qui Jacobitis usque in præsentem annum præest. Ita Assemanus in catalogo suo, quem cum tomo 2 Bibliothecæ Orientalis edidit Romæ anno Christi MDCCXXI.

ERRATA TYPOGRAPHICA

Pag. 11 D lin. 20 — CLXXXVI lege CLXXVI.

Pag. 29 B lin. 7 — XXIII lege XXII.

Pag. 61 D lin. 16 — 160 lege 267.

Ibidem F lin. 17 — Eusebio lege Euzoïo.

Pag. 62 B lin. 12 — totius lege toties.

Pag. 64 A lin. 15 — 160 lege 267.

Pag. 99 D lin. 4 — 493 lege 453.

Pag, 109 F lin. 20 — Jahirus lege Jarihus.

Pag. 122 A lin. 14 — LXXI lege LXXII.

Ibidem F lin. I — LXXII lege LXXIII.

Plura consulto præterii, quod ea ejusmodi esse judicarem, quæ prudens lector per se ipse nullo negotio deprehendere posset atque emendare.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM IV JULII.

A

Abudemius martyr. Ex Synax. Græcis ac Martyrologio Romano 26

Æmilianus martyr Comm. § 1. Locus martyrii, cultus, ecclesia in Rhabdo, & miracula 170. Acta martyrii ejus Græca, eorumque levis auctoritas 371. Martyrium auctore Anonymo, ex cod. Ms. Vaticano 373

Æternus episcopus martyr. Ex Saussayo & Castellano 48

Agrippinus & quatuor socii MM. Ex Hieron. 28

Alexius conf. Comm. ad Acta Lat. § 1. Alexii nomen, patria, parentes, ætas ac mors; idemne an diversus a Joanne Calybita 238. § 2. Sancti cultus apud Græcos & Latinos, elogia, reliquiæ 240. § 3. Ecclesia ac monasterium SS. Bonifacii & Alexii Romæ, antiquus corporum ac modernus status; ædes sacræ alibi in honorem S. Alexii exstructæ, confraternitas Avenione 243. § 3. Festum Sancti apud Latinos; Officium ecclesiasticum; Orationes propriæ, Ordo Alexianorum seu Cellitarum; notio prævia canonis Græci in Sancti honorem concinnati 245. § 5. Canon in Sancti honorem conditus seculo IX, e Græco versus; historia Alexiana vulgaris 247. § 6. Vitarum notitia; Græca præterita; quænam hic dentur 250. Vita auctore Anonymo. Ex cod. nostro antiquiss. cum aliis collato 251. Vita metrica. Ex codice etiam vetustissimo: auctore, ut creditur, Marbodo 254. Analecta. Homilia S. Adalberti Pragensis, ex biblioth. Casinensi 257. Miracula ab Anonymo sec. XI scripta, ex eodem cod. Cas. cum aliis collato 258

Alexius confessor Edessæ in Syria. Comm. ad Acta Arabica. § 1. Eorum occasio, notitia, auctor, ætas 262. § 2. Vita Arabica corrupta, ex textu Syriaco castigata 264. Vita Arabica Latine reddita a Petro Benedetii S. J. Prologus. Cap. 1. Sancti natales, educatio, nuptiæ 266. Cap. 2. Sponsam Sanctus clam deserit; Seleuciam primo, deinde Edessam delatus; ubi virtutibus excellit: quæritur, at non invenitur 267. Cap. 3. Lugetur a suis; ædituo ecclesiæ Edessenæ cælitus indicatur; cui semetipse totum manifestat. Mors, sepultura 269

Ambrosius Autpertus abbas in monasterio S. Vincentii ad Vulturnum in Italia. Comm. § 1. Asserta appellatio Sancti & rerum gestarum narratio cum ejus ætate non cohærens 646. § 2. Sancti viri scripta; singulare virtutum Christianarum in iis studium & Acta 647. Vita. Ex Ms. desumpto e monumentis D. Constantini Cajetani abbatis 649

Ansuerus martyr cum sociis. Comm. § 1. Palæstra & epocha 97. § 2. Actorum compendium, ex quo Sancti patria, vitæ professio, socii & reliquiæ examinantur 99. Cultus, Officium & Acta. 102. Acta auctore Anonymo ex Mss. Cap. 1. Ansueri natales, adolescentia, vita monastica & virtutes 104. Cap. 2. Martyrium, sepultura, translatio & miraculum 107

Antiochus & Cyriacus martyres. Ex Fastis Græcis & Martyrologio Romano 25

Apronia virgo. Comm. Cultus, epocha, patria & Acta 45. Acta auctore Anonymo 46

Aquilinus & Socii 12 martyres in Africa. Ex Hieron. 361

Arnoldus confessor. Comm. Sancti cultus & Acta examinantur 447. Acta auctore Anonymo: ex Officio Ms. cum aliis tribus collato 449

Arnulphus episc. Metensis. Comm. § 1. Cultus S. Arnulphi, basilica, reliquiæ, elogia 423. § 2. Arnulphi majores; tempus locusque nativitatis, honores in aula regia; uxor & filii 425. § 3. S. Arnulphi episcopatus, ejus abdicatio; vita solitaria, tempus mortis 428. § 4. Acta S. Arnulphi, quæ hic damus 432. Vita auctore Anonymo æquali; ex Mss. & excusis. Cap. 1. S. Arnulphi natales; profectus in litteris ac pietate; potentia in aula; conjugium & liberi; episcopatus Metensis; austera vivendi ratio; opera misericordiæ; miracula varia; amor solitudinis 435. Cap. 2. Abdicatio muneris episcopalis; recessus ad eremum; restinctum incendium, vita in solitudine, sanctus obitus; sepultura; corporis translatio, & miracula 438. Vita altera auctore Umnone, ex antiquo cod. Vicensi. Cap. 1. Gesta S. Arnulphi usque ad susceptum episcopatum 440. Cap. 2. Gesta a suscepto episcopatu usque ad obitum 443. Fragmentum I, ex eodem codice. Fragmentum II ex libro Pauli Warnefridi apud Chesnium 446

Arnulfus martyr. Comm. § 1. Cultus ex variis Martyrologiis & Breviariis 396 § 2. Arnulfi distinctio ab altero ejusdem nominis martyre, vitæ tempus, episcopatus, martyrium & Acta 398. Reliquiæ variis locis honoratæ 401. Vita auctore Anonymo. Ex Ms. collato cum editione Joannis a Bosco. Cap. 1. Sancti prosapia, & Chlodovei regis Francorum conversio ad fidem; Arnulfi matrimonium, virginitas, peregrinatio & miracula 403. Cap. 2. Narratio pœnarum infernalium, Sancti exorcismus, secunda peregrinatio, episcopatus, profectio in Hispaniam, prædicatio fidei, miracula & martyrium 405. Vita metrica auctore Letselino. Ex Ms. Belfortiano. Cap. 1. Arnulfi parentes, nativitas, & Chlodovei regis conversio ad fidem. Sancti juvenis educatio, prima peregrinatio & miracula 407. Cap. 2. Reditus in civitatem Remensem; benevolentia Remigii erga Arnulfum, quem exorcistam consecrat; qua dignitate præditus statim duos energumenos liberat, & ob periculum vanæ gloriæ fugam meditatur 409. Cap. 3. Secunda peregrinatio, episcopatus, iter in Hispaniam & miracula 411. Cap. 4. Reditus in patriam post obitum S. Remigii, martyrium, corporis translatio, prodigiosa ejusdem immobilitas in silva Aquilina, sepulcrum, & auctoris epilogus 413. Translatio et miracula auctore Anonymo suopare, ex Ms. 415

Arsenius anachoreta in monte Scethi Lybiæ. Comm. § 1. Scethis notitia; nominis Sancti etymon, patria, natales; vita in seculo acta, institutio Honorii & Arcadii 605. § 2. Sancti in solitudinem secessus, causæ, adjuncta; præclare ibidem facta & dicta 607. § 3. Alia ascetica documenta; fuga ex Scethi in Troën; inde in Canopum; dicta